Ökumenisches Heiligenlexikon

Anhang Mai VII


APPENDIX
Addendorum, Mutandorum, Corrigendorum
AD OMNES SEPTEM TOMOS DE ACTIS SANCTORUM MAII

[Praefatio]

Eædem rationes, quæ suaserunt, dimidiatum, hunc mensem anno currentis seculi LXXX præmittere in lucem; & sub annum postea quintum, alteram deinde partem bifariam dividere, quamquam illa ferme tota haberetur parata prælo; persuaserunt etiam, ut in priori illa notabilia aliqua Acta omitteremus, quæ vel tunc nondum ad manus erant, vel longiorem quam expediebat moram allatura prælis fuissent. Factum est autem illa ratione, ut qui sex tantum Tomi fuerant initio designati, facti sint septem; ad eum numerum numquam venturi, nisi alio quam quod pluribus postea placuit consilio, Conatum Chronico-historicum ad Catalogos Romanorum Pontificum sic imprimi jußissemus, ut ante quartum quintumque Tomum divisus eosdem posset facere prioribus pares, qui uno in volumine melius conjunctim legeretur. Alioqui potuerat res sic ordinari, ut Tomo III adderetur dies XVII; Tomus IV, in fronte habens Henschenianum de Episcopis Tungrensibus ac Trajectensibus Tractatum, cum die XXI finiretur; Tomus V haberet dies proximos quinque; & quinque ultimos Tomus VI, Archiepiscoporum Mediolanensium Chronologia prætextus. Si porro contingat aliquando, ut, absoluto primo sacri Anni Semestri ac secundis curis recognito, ipsum secunda editione judicetur dignum (quod omnino sperare facit primorum mensium raritas tanta, ut intra paucos annos nulla in bibliopoliis invenienda sint exemplaria venalla) tum vero ejusmodi editionis Curatores id rogatos velim, quod in Supplemento generali priorum sex mensium, post Iunium faciendo, rogabo impensius; ut suis ubique Tomis ac locis inserere velint, quas dedimus, atque hic damus, & porro daturi sumus, Appendices: ne nostris Sanctorum Actis recudendis accidat, quod Annalibus Ecclesiasticis Cæsaris Cardinalis Baronii, semel iterumque accidisse queror in Conatu, ad Pontificatum Innocentii III num. 4, sive secundum noviter designandam Partitionem in Dissertatione XLII ejusdem meliori forma donati Conatus. Quamquam autem hæ nostræ Additiones spectent Henschenianas lucubrationes, æque ac ælias meo Danielis Papebrochii nomine notatas; non tamen Curatori ejusmodi secundæ editionis præscribendum censeo, ut quid addiderim vel in ipsis mutaverim ego, nota aliqua secernat. Etenim, sicut, vivente adhuc illo meo venerando Magistro, citra discrimen ullum sub ejus nomine prodierunt quæcumque ad ipsius Commentationes adjeci; ita factum etiam est ipso mortuo, non tantum in iis quæ vivens legerat probaveratque, sed etiam in non paucis, quæ post illius obitum mihi se obtulerunt, idonea perficiendis ornandisque ejus cœptis, qualia manifeste sunt omnia quæ hac postrema Appendice dantur. Satis fuerit semel Lectorem docuisse, quod eæ partes Maji, quibus G. H. præfigitur, majori ex parte ipsius sint, licet aliqua addiderim mutaverimve, juxta potestatem ab Auctore mihi factam.

AD PROPYLÆVM.

Eo consilio factum est Propylæum, ut ante primum Tomum collocaretur, ab iis, quibus id integrum esset; quique Conatum Chronico-historicum prædictum bipartitim vellent præfigere quarto ac quinto Tomo. Hoc cum paucis admodum placuisse videam, manente sua singulis libertate tenendi id quod sibi commodius judicaverint; restat ut titulus Propylæi Majalis extendatur ad totum illum de Pontificibus Romanis Tractatum: qui alioqui in secunda editione, auctus Paralipomenis suis, cuique loco insertis, melius seorsim procederet, sub proprio atque ab Actis ipsis sejuncto titulo; caput facturus eorum Tractatuum, quos, sub titulo Prævii Apparatus, ex plurium Tomorum Præliminaribus hactenus editis collectos, una cum Præfatione Generali Bollandi, atque Indicibus etiam Generalibus ad totum Semestre, duorum triumve tomorum mensuram impleturos, jubebo censeri in ordine operis, ante Tomos Ianuarii, tunc, etiam absque illis, quatuor aut quinque futuros. Tantum æqua studiis & negotio librario commoda tempora indulgeat Deus, per quæ nobis ac bibliopolis liceat cogitata perficere, & primum semestre quā fieri potest absolutißimum dare; posteris, alterum semestre facturis, serviturum pro norma totius operis absolvendi. Interim in Propylæo Maji, proprie dicto, ut potest a Pontificia Chronologia separari, pauca hæc observata velim.

[1] Auctor Odes ad S. D. N. Innocentium XI, optaret in medio pag. 2, ubi enumerantur gentes, quas ad hellum Turcicum ipse excitat, hunc versum substitui
Currentes Bavaros ad arma laudas.

In Enarratione Pietatis Regiæ, XIII Kal. Februarii, repræsentatæ Madriti, post exordium corrigatur typothetæ hallucinatio, per quam dies XX Februarii irrepsit pro XX Ianuarii, quem diem Romanæ Kalendæ, in titulo prænotatæ, alioqui satis indicant; festumque S. Sebastiani, in Ianuarium, non Februarium cadens; ac denique dies XXIII Ianuarii, quo subsignatur ipsa epistola; ut non judicaverim, errorem, quamvis mox notatum, magno molimine corrigendum fuisse, aut eo folio recudendo gravandum Typographum.

In ejusdem Pietatis Hypotyposi mallet etiam Auctor, ut pag. 3 ℣. 15. pro voce oblivio, magis poëtice substitueretur vox, oblivia — ; & ℣. 5 a fine ejusdem pag. — infræene, quia hoc Virgilianum est, potius quam effræne, licet alias bene Latinum.

Ad Vitam Venerab. Petri Georgii Odescalchi, pag. 2 sub finem Prologi hæc adde.

Effigiem dedi, quam mihi perita satis manu pictam misit prælaudatus de Tattis, licet non obscura indicia viderem prototypi, ex defuncti vultu potius quam viventis forma accepti. Fortaßis nesciebat D. Aloysius aliam Viglebani sculptam haberi, ante eam Vitam, quam anno MDCLXXXII exquisitißima diligentia elaboratam, noster P. Octavius Invitiatus, ibidem ad prælum promovendam, & S. D. N. Innocentio XI didicandam, commiserat Ioanni Mariæ Ferrariæ, Viglebanensis Ecclesiæ Canonico, ut appellant, Cantori, quartæ post Episcopum dignitatis ea in Ecclesia personæ. Verum quia vir iste, non satis intellecta Auctoris intentione, suum ipsius nomen substituerat operi alieno, nonnulla pro suo arbitratu addens aut mutans; Auctore quod suum erat reposcente, suppressa eatenus manserant omnia, neque in hunc usque diem potui Vitam istam nancisci, quamvis nostri subidem tempus Collegii Comensis Rector R. P. Ioannes Baptista Crassus, anno MDCLXXXV omnem operam dederit ut exemplar indipisceretur mecum communicandum. Faxit Deus, ut Præsule meritißimo in Sanctorum relato Catalogum, posterior istæc & accuratios Vita, cum ampla postumæ Gloriæ miraculorumque Appendice, edi poßit in universali totius primi Semistris Supplemento, quod post Iunium nos moliri jam præfatus sum.

AD TOMVM PRIMVM MAII IN TRACTATV PRÆMINARI.

In Præfatione ad Ephemerides Græco-Moschas, num. 5 lin. 11 — Petro & Laurentio — l. — Laurentio & Petro — id enim exigit ordo ætatis. N. 11 lin. 36 post — memorabilis — adde Quod autem fides Christiana apud Russos tunc revera initium habuerit, confirmatur ex Historiæ Saracenicæ auctore Elmaceno, sub finem seculi XII sic scribente, ad annum Arabum CCCLXXVII, qui fuit Christi DCCCCLXXXVII. Cum Orientis Duci Bardæ Phocæ, Imperium sibi arroganti, feliciter negotia succederent; timere sibi vehementer ab eo cœpit Imperator Basilius, quem & pecunia jam deficiebat; unde coactus fuit mittere ad Regem Russorum, qui inimici ejus erant, auxilium ab eo implorans. Is autem id ei promisit, petita ab eo affinitate. Duxitque Rex Russorum sororem Basilii, Imperatoris Romanorum, postquam hic ab eo obtinuit, ut religionem Christianam amplecteretur. Misitque ad eum Basilius Episcopos, qui religione Christiana imbuerent, tum ipsum tum omnem populum ejus. Atque ante illud tempus nulla eis fuerat religio, nec professi erant quidquam. Sunt autem populus magnus, & ab illo ad hoc usque tempus omnes sunt Christiani. Prædictus autem Michaël &c.

In Ianuario Græcorum ad diem γ᾽ de S. Malachia Propheta pag. VII col. 1 — die sequenti — l. — die XIV.

Ad σ᾽ Ibid. col. 2 post medium, post verba S. Maximi, Noverit ipse qui fecit — expunctis lineis 14, retineatur solum quod sequitur lin. 15 a fine, jungaturque prænotatis verbis — Manet interim quod dies VI Ian. &c.

Pag. VIII ιε᾽ de S. Ioanne Calybita, lin. 6 dele — ipsam.

Pag. IX ιθ᾽ in Versuκαὶ δενάτῃ ΜΑΚΑΡΙΟΙΟl.καὶ δεκάτῃ ΜΑΚΑΡΙΟΥ.

Pag. X λ᾽, ubi de S. Hippolyto, adde — Habemus sinceriora S. Aureæ, pariter passæ, Acta, in quibus res tota adscribitur tempori Alexandri Imperatoris, ipso anno CCXXII die X Martii regnare exorsi, quo prædictus Hippolyti Canon terminatur: & Portuensis pro eodem tempore Episcopus, istic appellatur Cyriacus; Hippolytus vero appellatur Arabum Metropolitanus. Idem secutus est Gelasius, Papa, multo majoris, ut vetustatis, sic auctoritatis, quam Nicephorus Callistus & Ioannes Zonaras, qui Hippolytum Episcopum Portuensem credidisse inveniuntur. An autem inter Romanorum Pontificum Vicarios, de quibus sæpius ad tria prima secula in nostro Conatu Chronico-historico, locus esse poßit alicui Hippolyto, qui Martyrium fecerit sub Claudio II Imperatore & Dionysio Papa, unde Græcis occasio sit data ipsum quoque nominandi Papam Romanum, & Hippolyti scriptoris Chronologiam turbandi, haud facile definiverim.

Pag. XXVII in Majo Gr. de S. Hermia lin. ult. sic lege — Ejus Acta suo loco damus.

Pag. XXX in Iunio V. Id. lin. 5 — Hierosolymitanus, l. Alexandrinus.

Pag. XXXIV Col. 2 Iulii κα᾽ de Simeone lin. ult. pro his verbis — quod etiam nunc ut fiat optamus — substitue sequentia — Postquam autem Parisiis discessaramus, & acceperamus ipsius Combeficii opera Leonis Allatii Diatribam de Simeonum scriptis; invenimus pag. 148 ex Orat. 13 ipsiusmet Xerocercensis Symeonis, verosimilius reddi, vixisse eum anno Christi 1092, quando omnis fere Græcia Catholicam Latinorum communionem abjecerat, & nascebatur inter Monachos nova de Thaboritico lumine hæresis, cujus propugnator præcipuus Gregorio Palamas, Symeonis istius auctoritate plurimum usus fuit, quemadmodum explicat idem Allatius pag. 173 & sequentibus; ac demum pag. 177 ex prædictis scriptis probat Omphalopsychorum & Maßilianorum dogma, ipso Symeone auctore, inter Hesychastas conceptum & propagatum fuisse.

Ibid. κβ᾽ de Magdalena lin. 1 — Etiam a Latinis antiquitus culta hoc die — adde — sed a plerisque eorum tamquam eadem. —

Pag. XXXV col. 1 de S. Anna ante κσ᾽ adde — Scribit autem mihi Claudius Castellanus Canonicus Parisiensis, quod cum ante hos annos non multos, puta circa 1680, in S. Mederici ecclesia Lutetiæ, Concionator quidam in festo S. Annæ sermonem intulisset de prædictis Emerentiana Ismeriaque; pleriq; auditorum subito quodam fremitu testati sint, scandalizari se istiusmodi novitate: quodque fuerit ipsi cathedra interdicenda, nisi promisisset deinceps ab ejusmodi nugis ad concionem proferendis abstinere.

Pag. XXXVII, Augusti σ᾽ post versus de Transfiguratione adde — Eodem die mysterium hoc recolit Remana Ecclesia: monuit me tamen Claudius Castellanus, in plerisque Ecclesiis Occidentis ejusmodi festum agi solitum fuisse XXVII Iulii, quod in istum diem pluribus exemplis veterum Breviariorum fulciendum, hic juverit adnotasse.

Ibid. ι᾽ post versus de S. Laurentio — Habentur sancti hujus Martyris Acta notißima, sed propter male intrusum Decii nomen non usquequaque sincera. De corpore Roma &c.

Pag. XXXXIII col. 2 de Philotheo Archiep. lin. 8 & 4 seqq. sic lege — qui anno MCCCLXVII ad Catholicam unionem propensum se ostendit, & cujus Orationes plures de Sanctis laudantur ab Allatio; sed neque prædicta unio plenū successum habuit, neq; solum schismaticus sed etiā hæreticus Philotheus iste fuit, qui teste eodē Allatio Diss. 2 de libris Eccles. Græcorum pag. 115 Palamæarum sectator partium, multis contra Latinos invectus est; multum etiam laboravit pro Palama; illiusque hæreses, a plerisque Græcis oppugnatas, damnatis defendit scriptis & operibus; tandemque ipsum Palamam inter Sanctos retulit, & Officium in ejus laudem composuit; nec unquam scitur ab errore isto resipuisse. Hunc ergo si a Græcis Moschi acceperunt honorandum ut Sanctum, decepti sunt ut in aliis circa fidem multis, Interim quærendum restat an non fuerit &c.

Pag XXXXV, Octobris ε᾽ de S. Mamelchta adde — Inscribitur ea Romano Martyrologio XVII hujus mensis.

Pag. XXXXVI ιδ᾽ de S. Cosma lin. 5 sic lege — Est autem ipse secundum Allantium Episcopus &c.

Pag. LII col. 2 Novembr. λ᾽ post medium — secundum explicationem Eustathii — adde — & apud Hesiodum ἔργων καὶ ἡμερῶν α᾽· καδδύναμιν, pro κατὰ δύναμιν.

Pag LVI col. 2 κε᾽ Decembris post verba — Magos excipientis in domo — sublata jam alibi posita imagine & expunctis aliis, hæc substitue, — unde aliquando nobis persuasimus, credidisse Græcos, utrumque mysterium eodem die XXV Decembris, sed non eodem anno gestum. Postquam vero edocti sumus, eosdem Græcos primitus solitos Christi Nativitatem æque ac Baptismum celebrare VI Ianuarii; agnovimus, ideo tantum ab iis Nativitati jungi Adorationem Magorū, quia eodem in oppido Bethleem res utraque acta, eodem quoque die commodius recolebatur ab excurrentibus eo Hierosolymitis, postquam cœperunt, docente Iulio Papa, Nativitatem distinctim a Baptismo celebrare; & liberum habere diurnum Officium, quod antea impediebatur excursione longiori ad Iordanem: uti docebo in Paralipomenis ad Apparatum Chronologicum Epist. Consultatoria 2.

Pag. LVII, Col.1 lin. 4 a fine post — die præcedenti — dele cetera: quia hæc eadem fusius distinctiusque deduximus in Apparatu prævio ad Conatum Chronicohistoricum de Romanis Pontificibus pag. 25: & nihilominus, in Paralipomenis ad eumdem Apparatum alteram damus Consultatoriam, mutata opinione verosimilius nunc esse æstimantes, quod Stella cœperit apparere Magis, cum Zachariæ thus adolenti apparuit Angelus, ortum nuntians Præcursoris; &, quod secundo ab hinc anno ad finem vergente, nato jam ab octo vel novem mensibus Christo, venerint in Bethleem Magi; atque adeo Infantum cædem, intra dies paucos secutam, ad mensem Iulium vel Augustum pertinere.

Pag. LXVI lin. 7 a sine, lege — quæ sufficerent ut & diem tertium Decembris.

Pag. LXVII col. 1 lin. 8 sic legatur:

Francisci exuviæ, Goa quas opulenta decenter Compositas, &c.

Ibid. Col. 2, post Carmen, adde: — Hæc cum vel dictavi primum, vel postea dedi imprimenda, uti nihil minus cogitabam, quam gratiam, a Sancto (ut mihi pie persuadebam) acceptam, miraculo adscribere; sic minime suspicabar futurum aliquem, qui sequius id acciperet, meque de Tridentinorum decretorum transgressione accusaret, tamquam privata auctoritate definientem, id quod Ordinariorum judicio subjectum Ecclesia voluit. Atque utinam mea unius insectatione contentus, non etiam in Sanctum Sanctique cultorem eximium Principem, virulentum calamum infixisset effrons Camus! Nunc quis ego sum, qui mihi factam injuriam querar? Satis illi, quicumque fuit is, ejusque favitoribus pœnæ est, quod me, quem optabant audire mortuum, vivere intelligant, ad veritatem historiæ sacræ a fabulis secernendam optime animatum, nullisque vel minis vel probris a cœpto opere deducendum, quamdiu Deo visum fuerit vitam, ex eo periculo servatam, mihi prorogare.

Ibid. lin. ult. Lithitanus — l. — Lithuanus.

Pag. LXXVII In Indice Sanctorum litt. P primo loco & sub nota diei 1 ponatur, per oblivionem præterita.

S. Panacæa V. M. Agamii in diœcesi Novariensi. Acta dantur ex Carolo a Basilica Petri pag. 165.

Ibid. lin. 18 a fine — Unibria — l. — Umbria — Sed hæc & alia plura hujusmodi typographica menda per se corrigat benignus Lector: præcipua, quæ Socii occurrerunt inter componendos Indices, relata sunt ad calcem cujusque Tomi. Omnia vero & singula a capite ad calcem relegere per meipsum, sicut relegi totum Conatum Chrontco historicum de Pontificibus, nunc mihi non sumpsi: fiet id absoluto Iunio, quando in ordine ad Supplementum generale; & consequenter ad novam quæ fieri forte poterit editionem, totum semestre quam diligentißime recognoscetur. Hic solum accipies Additamenta & Correctiones, quæ aliud agentibus mihi ac Sociis ultro occurrerunt, dum interpolatam bis impressionem Maji prosequebamur, & ad finem usque perducebamus; quod ab hac cura vacuum erat temporis, impendentes Iunio præparando.

SANCTI,
quorum Acta vel Supplementa referuntur
IN APPENDICIBUS MAII,
secundum ordinem Kalendarii.

Cvm tres primi Tomi proprias singuli habeant Appendices, quarum ratio non fuit habita, in texenda ad unumquemque diem Sanctorum sub eo recurrentium serie; placet, tam eorum qui istic olim relati sunt, quam qui de novo huc referentur sic miscere nomina; ut quibus nullum postponetur signum, intelligantur in novis dumtaxat Appendicibus haberi; quibus † sufficitur, ad priores spectare; utrobique autem de iis dici aliquid cum iis postponetur *. Similiter cum nomini præponetur † intelliges in corpore ipsorum Actorum isto die nihil omnino haberi de tali Sancto, sed in solis Appendicibus de iis agi; cum vero præponetur *, eorum quidem Acta proprio suo loco haberi, in Appendicibus tamen proferri partem Actorum valde notabilem, quæ ibi non habeatur: ubi autem nullum signum adhibebitur, noveris correctionem dumtaxat aliquam, vel minoris molis additiunculam tibi offerri: qui vero cursivo (ut vocant) charactere repræsentantur Sancti, eos intellige ad Prætermissos pertinere.

DIE PRIMA.

S. Hieremias Propheta.
S. Philippus Apostolus. *
S Jacobus Alphæi Apostolus. *
S. Jacobus Frater Domini Episc. Hier. *
S. Andeolus Subdiaconus Martyr. *
* S. Hypolistus Presb. Martyr.
† S. Crescentius & Socii X M. cum S. Hypol.
SS. Acius & Aciolus Martyres.
S. Florina Virgo Martyr. *
S. Blandinus Confessor.
S. Africanus Episcopus.
* S. Marculsus Abbas.
S. Orientius Episcopus.
S. Sigismundus Rex.
S. Briocus Episcopus.
S. Theodulfus Presbyter. *
S. Bertha Abbatissa.
S. Evermarus Martyr. †
† Ven. Geraldus Canon. Regularis.
S. Theodardus Archiepiscopus.
B. Panacæa Virgo Martyr.
B. Vivaldus Tertii Ord. S. Francisci.
B. Fraciscus Ord. Servorum B. M.
Garcias Martinez Ord. Melitensis.
Blasius Episc. Soanensis.
Bonamicus Tertii Ord. S. Francisci.
* B. Perigrinus Ord. Serv. B. M. XXX Aprilis.
S. Simpertus Episcop. August. XIII Octob.

DIE SECUNDA.

SS. Germanus & Cælestinus MM.
† S. Avia Virgo Martyr.
† S. Valentinus Episcopus.
* S. Athanasius Episcopus. *
* S. Germanius Episc. Martyr.
* S. Waldebertus Abbas.
S. Wiborada Virgo Martyr.
† B. Mafalda Regina. *
* S. Antoninus Archiepiscopus. *
* S. Lucifer Episc. Calaritanus. XX Maji.
BB. Softenius & Vguccio Servitæ XXIII Aug.

DIE TERTIA.

Inventio sanctæ Crucis.
S. Alexander Papa.
* S. Philippus Presbyter. *
† B. Æmilia Ord. Prædicatorum.
† B. Zacharias Ord. Minorum.
† B. Alexander Episc. Nucerinus.
† B. Stanislaus Canon. Regul.
Stanislaus Episc. M. Forojulii XXVI Ianuarii.

DIES QUARTA.

S. Cyriacus Episc. Hierosol. *
S. Herculius & Socii Mart. †
* SS. Floriani Martyres, Cracoviæ in Polonia, Vincentiæque & Æsii in Italia.
† SS. Florianus & Victorinus MM.
S. Silvanus Episc. Martyr. †
S. Jacobus Diaconus Martyr.
* S. Monica Vidua. *
S. Godehardus Episcopus. *
* S. Helena Virgo. *
S. Lupinus Conf.
† B. Crescentius Presb. Patavii.
S. Clarus Conf. I Januarii.
S. Licinianus Episcopus.
S. Lupinus Confessor.
* Apparitio S. Crucis Caravacæ XXX Maji.
S. Paulinus Martyr Levita. VIII Julii.

DIE QUINTA.

S. Pius Papa V.
* S. Irena Virgo Martyr CP.
† S. Hirena sive Irene Lupiis.
S. Nectarius Episcopus.
* S. Sacerdos Episcopus. *
S. Gerontius Archiepiscopus.
* S. Landus seu Lannus Martyr.
* S. Theodorus Episcopus.
* S. Joannes Confessor.
* S. Angelus Carmelita Martyr.
† S. Jutta Vidua.
SS. Miracellus & Laurentius MM.
Gratus Episc. Carthaginensis.
Ven. Michael de Noblets Presb.
Ven. Sebastianus Michaelis Ord. Prædicatorum.

DIE SEXTA.

† S. Theodotus Martyr.
* S. Joannes Damascenus.
† S. Prudentia Virgo.
* Christophorus Ord. Prædicatirum.

DIE SEPTIMA.

S. Serenicus Diaconus. *
S. Joannes Archiepiscopus. *
S. Stanislaus Episc. Martyr.
Genethlius Episcopus Carthagin.
S. Gerlacus Abbas. *
Bonaventura Solitarius.
S. Benedicta Virgo Rom. V Octob.
Sisintrudis Virgo VII Decemb.

DIE OCTAVA.

S. Victor Martyr.
* S. Gibrianus Presbyter.
S. Desideratus Episcopus.
* S. Metron Presbyter.
* S. Wiro Episcopus.
SS. Quirillus, Quinidius, Zeno, Aphrodisius, Benedictus Anxiopoli.
Scherus Abbas.
S. Clodoaldus Presbyter VII Septemb.

DIE NONA.

* S. Gregorius Nazianzenus.
† B. Benincasa Ord. Servorum.
S. Gerontius Episcopus.
† B. Nicolaus Albergatus Episcopus.
S. Beatus Archiepiscopus.

DIE DECIMA.

* S. Iob Propheta.
S. Palmatius Martyr. †
SS. Gordianus & Epimachus MM. †
SS. Tertullinus & Chrysanthus MM. †
S. Cataldus Episcopus.
S. Guilielmus Presbyter.
† B. Guilielmus Nucerinus Monachus.
* S. Anthoninus Archiepiscopus II Maji.
S. Casaria Virgo Martyr.
SS. Secundus & Socius MM.
S. Gordianus Martyr.
S. Agapitus Martyr.
S. Sophia.
S. Æmilianus Martyr XVIII Iulii.
S. Faræ Virg. Translatio VII Decemb.

DIE XI.

S. Liceria Virgo Martyr.
S. Mamertus Episcopus.
S. Agatumber Episcopus.
S. Fremundus Rex Martyr.
* S. Majolus Abbas.
S. Illuminatus Confessor.
Mile-seu-Malhardus Episc. Sagiensis.
* S. Evellius Martyr XVII Maji.

DIE XII.

SS. Nereus, Achilleus, Domitilla. *
* S. Pancratius Martyr. *
† Felix puer Martyr.
* S. Philippus Presbyter.
S. Epiphanius Episcopus.
* S. Modoaldus Episcopus.
S. Rictrudis Abbatissa.
* S. Germanus Patriarcha.
B. Imelda Virgo. †
† S. Ioanna Princeps Lusitaniæ.
B. Gemma Virgo XIII Maji.

DIE XIII.

S. Victor & Socii Martyres.
† SS. Rassius & Anastasius MM.
S. Christantianus Martyr.
S. Onesimus Episcopus.
S. Ioannes Silentiarius. †
† S. Rastragena Virgo.
* S. Rolendis Virgo.
* B. Gerardus de Villa-magna.
B. Gemma Virgo.
* B. Petrus Regalatus Ord. Min. XXX Martii.
S. Secundianus Martyr XIV Maji.

DIE XIV.

SS. Victor & Corona Martyres.
S. Henedina Martyr.
* S. Pontius Martyr.
† S Bonifacius Martyr.
* S. Barbarus Martyr.
* S. Pachomius Abbas.
* S. Aprunculus Episcopus.
† S. Bonifacius Episcopus.
S. Pomponius Episcopus.
* S. Paschalis Papa I.
B. Ægidius Ord. Prædicatorum.
Polybius socius S. Epiphanii.

DIE XV.

S. Isidorus Martyr.
S. Euticius Presb. Martyr.
S. Isidorus Agricola.
* Adelgarius Abbas.
S. VVigberti Translatio. XIII Augusti.

DIE XVI.

SS. Valentinus & Damianus MM.
S. Fortis Episc. Martyr.
S. Maxima Virgo.
S. Germerius Episcopus.
S. Domnolus Episcopus.
S. Ragnobertus Episcopus.
* S. Adamus Abbas.
* S. Ubaldus Episcopus.
S. Simon Stock Carmelita.
B. Ioannes Nepomuc. Canonicus M.
* S. Meginbodus Monachus. XVI Martii.
* S. Victorinus Martyr XXIX April.
S. Syrus Episcopus.

DIE XVII.

S. Torpes Martyr.
S. Restituta Virgo Martyr.
† S. Restituta Calaritana M.
S. Montanus Reclusus.
† S. Framehildis Vidua.
S. Bruno Episcopus.
* B. Franciscus Ord. Minorum.
* S. Gothardus Episcopus IV Maji.
S. Agrippinæ V. M. Translatio VIII Iulii.
S. Ottonis Episc. Commem. X Iulii.
S. Ludovici R. Translatio XXV Augusti.
B. Gandolfi Ord. Min. Transl. XVII Septemb.

DIE XVIII.

* S. Venantius Martyr.
S. Lucegia Martyr.
B. Guilielmus Erem. August.
B. Felix Cappucinus.
B. Ratho seu Razzo Comes. XVII Iunii.
Arsacii Episc. Translatio XII Novemb.

DIE XIX.

SS. Pudentiana & Praxedis VV.
B. Alcuinus Abbas.
S. Dunstanus Archiepiscopus.
S. Petrus Cælestinus Papa.
S. Yvo Presbyter.
S. Augustinus Ord. Eremitarum.
B. Berteragmus Presbyter XXX Maji.
S. Pavacius Episcopus XXIV Iulii.

DIE XX.

S. Plautilla Matrona.
S. Thalalæus Martyr.
S. Hilarius Episc. Tolosanus.
S. Baudelius Martyr.
S. Lucifer Episcopus.
S. Austregisilus Episcopus.
S. Ivo Carnot. Episcopus.
B. Albertus Abbas.
*S Bernardinus Senensis.
B. Columba Reatina.
Arnaldus Erem. Augustin.

DIE XXI.

S. Constantinus Imperator.
S. Mantius Martyr.
S. Silaus Episcopus.
S. Petrus Parentius Martyr.
SS. Synesius & Theopompus MM.
S. Yvo Presbyter. XIX Maji.
S. Hilarius Episc. Tolos. XX Maji.
BB. Ioannis Plebani & Leonis Episcopi Translatio Venetiis IX Augusti.
S. Candidæ V.M. ibidem translatio I Decemb.

DIE XXII.

S. Romanus Monachus.
S. Eusebius Episcopus.
S. Aigulfus Episcopus.
*S. Bobo Miles.
S. Fulcus Peregrinus.
S. Atto Episcopus.
*S. Humilitas Abbatissa.
† B. Andreas Ord. Minorum.
B. Rita de Cassia.
S. Yolendis Ord. Pradicat XVII Ianuarii.
S. Barderius Martyr.

DIE XXIII.

† S. Medicus Confessor.
* S. Guibertus Gemblacensis
SS. Lucius & Montanus MM. XXIV Febr.

DIE XXIV.

S. Symeon Stylita.
S. Martha mater ejus.
Ioannes Prado, Ord. Minorum.

DIE XXV.

S. Maria Magd. de Pazzis.

DIE XXVI.

SS. Priscus & Cottus MM.
S. Augustinus Episc. Cantuariensis.
S. Philippus Nerius Presbyter.

DIE XXVII.

S. Zacharias Episc. M. Viennæ.
S. Restituta V. M. Soræ.

DIE XXIX.

† SS. Cerealis, Theodorus, Antenodorus, Vitus, Martyres Romani.

Accedunt variæ correctiones ad VII ultimos Maji dies, quos Lector ex ordine sub finem inveniet; fortaßis & Additamenta quædam hic non annotata, quia post cœptam Appendicis impressionem oblata.

APPENDIX AD TOMVM ET DIEM PRIMVM.

[Errata]

Pag. 2 col. 2 post nomen B. Panaceæ — addatur

Ven. Geraldus, Canonicus Regularis, Ansedæ in Lusitania.

Ibid. Col. I ante alios Prætermissos ponatur. — B. Dom. Garciæ Martinez Translatio ex App. pag. 754.

Pag. 3 col. I lin. 5 post Acturi — adde — & Hagiologio Lusitano Cardosi, tamquam in vicina Lusitaniæ Castella natus. Verum &c.

Ibid. lin. II de B. Peregrino, expunctis ibi impreßis, hæc substitue. — S. Peregrini Ordinis Servorum B. Mariæ, memoria facienda præscribitur in hodierno Romano Martyrologio, secundum novißimam ejus recognitionem editionemque anni 1674. Itaque si aliquando primum operis hujus semestre recudatur, secundum præscriptum Appendicum & Supplementi post Iunium faciendi, etiam illius Acta transferenda huc erunt a die, ubi ipsa dedimus & quando antea a suo Ordine colebatur, XXX Aprilis.

Ibid. col. 2 sub finem, ponatur — B. Blasius Episcopus Soanensis &c. ut in App. pag. 754 — deinde addatur

Bonamicus de Bonamicis, Tertii Ordinis S. Francisci Volaterris in Hetruria, cum titulo Beati refertur a Silvano Razzio, nullo aßignato mortis die. In Commentario Volaterranensium (plenius laudando ad VI diem Iunii & alibi jam sæpe laudato, præsertim ad III Februar. ubi de S. Candido) dicitur floruisse anno 1424, & in ecclesia S. Francisci kalendis Maji tumulatus. Allegat idem Razzius librum, nescio quem, ubi de eo sic legerit. In ecclesia S. Francisci Volaterris, subter pulpitum, jacent ossa Beati Bonamici, qui in vita & in morte miraculis claruit. Addit autem Razzius, quod cum anno 1586, aliquid operis faciendum esset circa ipsum pulpitum; invenerint fabri atque incaute fregerint pulcherrimam quamdam arcam, intra quam ita fractam reperta sint ossa prædicta, cum lamella consona prænotatæ narrationi, suavißimum odorem spirantia; quare mœsti Fratres collecta ossa incluserunt sacculo laneo, atque in Sacristiam detulerunt. Dicunt autem Volaterranenses, publica auctoritate deputati, in sua Relatione, quod anno 1647 die XIV Decembris, a Guardiano loci inducti in Sacristiam, inspexerint arcam, in qua servabantur reliquiæ S. Florentii Epis. & Mart. & in eadem, inquit Notarius, arca corpus B. Bonamici de Bonamicis, civis Volaterrani, repositum vidimus: sed nec lamina supradicta, nec alia inscriptio notata fuit. Existimo, Fratres istos, ideo conjunxisse prædictum corpus oßibus S. Florentii, ut caverent, hinc quidem ne inhonorus omnino maneret suus Bonamicus, inde ne proprium ei cultum tribuendo, citra debitam licentiam, delinquerent contra Canones. Quare nobis etiam satis sit hæc obiter retulisse. Maxime cum neque appareat unde constet de die, neq; plura, ut vellemus, poßimus de ipso dicere.

Pag. 4 col. 1 ante S. Sabam — ponatur — Elisabeth Euangelista ex Pag. App. 754 — paulo post de B. Mafalda lin 3 sic lege. Ejus Vitam dabimus in Anniversario depositionis 11 Maji.

Pag. 5 S. Simpertus Episcopus Augustanus, nescio qua de causa hisce Kalendis adscribatur a Mabilione sec. 4 Benedict. parte 2. Colitur ipse, quando de ea agendum nobis erit XIII Octobris.

DE S. JEREMIA PROPHETA.

Ieremias Propheta, in Ægypto occisus (S.)

Pag. 6 num. 5 lin. 9 post verba — credunt incolæ — expunge sequentes septem lineas, & has substitue —

Ioannes Cotovicus, I.V.D. Vltrajectinus, anno MDXCVII in Orientem profectus, in suo post annos viginti edito Antverpiæ Itinerario, figuram loci ænea tabella expressam exhibet pag.146, iisdemque fere verbis, quibus Quaresmius, eum describit: de Minoritarum vero Conventu addit, [Ecclesia in loco (ut creditur) natali,] ingentem eum fuisse, uti ex ruinis apparet, quas appingit; Arabes autē annis abinde octoginta, puta sub annum MDXX, ipsum invasisse, & Monachos omnes trucidasse; juxta autem adesse fonticulum aquæ optimæ; qui tamen incuria barbarorū neglectus, nullius fere usus iter facientibus sit. Ast Sanctus Hieronymus, cujus nobis in talibus potior est auctoritas, non isto loco, sed tertio supra Vrbem sanctam milliario Anathot locat. Neque vero opus est, ut qui Anathotites dicitur, ibi omnino natus fuerit; vel si fuit, ut hoc ei templum erectum sit in loco suæ nativitatis; potuit enim sic dictus fuisse a diuturna in Anathot commoratione, & quia parentes habuerit inde oriundos; unde etiam istic agrum possedit, a patrueli emptum, [diverso ab Anathot.] ut legitur in ejus Prophetiæ cap. XXXII. Potuit etiam locus hic, spectans ad sortem tribus Ephraim; non autem ad Benjamin, sicut Anathot, alia aliqua ex causa sancto Prophetæ consecratus fuisse, quam quod in eo natus sit. Altera ejusdem Prophetæ memoria &c.

DE S. PHILIPPO APOST.

Philippus Apostolus, Mart. Hierapoli in Phrygia (S.)

[Reliquiæ Tolosæ,] Pag. II num. 23 lin. 4 adde post verbum quiescentium — Nicolaus Bertrandi, in Gestis Tolosanorum, scriptis sub finem seculi XV, fol. 5 ℣. recitat litteras, jam olim scriptas; complectentes singula Sanctorum nomina in præfata ecclesia quiescentium, quorum maxime sacra ossa sunt relevata, & cuilibet intueri volenti monstrantur: secundo autem loco nominantur, corpora Beatorum Apostolorum Philippi & Jacobi Minoris, filii Alphæi. Sed quando aut quomodo ea Tholosam allata sint, nusquam indicat Nicolaus: litteræ autem prædictæ mox addunt, quod Caput Jacobi inde translatum fuit in Compostellam, [& hinc delatum caput Parisios,] civitatem Galiciæ, pro solatio & devotione peregrinorum illic affluentium, tacent autem de Capite S. Philippi; de quo tamen præfatus Saussayus addit, quod ipsum etiam a corpore divulsum & c — atque post verba Saussay & — Hæc ibi — iterum adde — Fuit Joannes iste tertio genitus Ioannis II Regis Franciæ, qui primus Bituriges erexit in titulum Ducalem, & suo isti filio donavit cum amplißima circum ditione. Anno autem MCCCLXIX, ut docent Sammarthani lib. 18 historiæ Domus Regiæ, creavit Ioannes Rex prædictus eumdem suum filium Viceregem per totam Aquitaniam & Occitaniam, vulgo Guyenne & Languedoc. [Aliud in Lusitania,] Sed postremum titulum vindicante sibi Gastone Comite Fuxensi, Ioannes, licet bello superior, æmulo tamen suo eumdem titulum pacis causa ceßit; unde intelligitur prænotatum Indiculum Reliquiarum, ubi nulla talis Translationis fit mentio, conditum esse ante Ioannis Ducis promotionem. Vasconcellus in descriptione &c.

Ibid. num. 24 adde — Deinde per litteras significavit & c. uti in Append. priori pag. 754. [nunc argento inclusum.]

Ibid. post num. 25, adde — 26 Tot locis de Capite S. Philippi Apostoli gloriantibus, accedit nihilominus adhuc Cyprus insula; cujus novæque in ea Iustinianæ Archiepiscopus Christodulus, [In Cypro Caput & alia quædam ossa,] anno MDCXVI Indictione XIV, signavit litteras attestantes veritati tibiæ unius, ex Reliquiis S. Philippi acceptæ, eo fine ut in Italiam deportata, excitaret liberalitatem Prælatorum Italicorum, in favorem monasterii celeberrimi, quod eidem Sancto Apostolo consecratum S. Philippi in Arzo nuncupatur. De illa, deque tunc pariter Neapolim allatis Reliquiis S. Barnabæ Apostoli, pluribus agemus, XI Junii: quia hæ illatæ in ecclesiam nostræ ibi Domus Professæ, occasionem ista cognoscendi dederunt: illæ, ubi nam depositæ fuerint, necdum comperi. Ex Processu super utrarumque legalitate formato, & apud nostros Notarialiter transcripto, sicut noster Conradus Ianningus superiori anno illum ibi legit, satis sit docuisse; quod unus ex tribus testibus, coram Vicario Archiepiscopali D. Alexandro Roßio examinatis, XXIII Januarii MDCXVIII, [unde tibia allata Neapolim an. 1616.] D. Demetrius Zamperlanus, Archipresbyter civitatis Arzi regni Cypri, Sacerdos Græcus annorum XLVIII vel circa, respondit: In ecclesia monasterii in Arzo est caput S. Philippi, & duo crura, & os sacrum: hasque ego Reliquias vidi festo ejusdem Sancti die, qui incidit in XIV Novembris; exponi tunc solitas in patina argentea supra altare. Cumque in particulari interrogaretur signum aliquod distinctivum indicare, quo sciebat eam de qua requirebatur tibiam, ipsam esse quam viderat in Cypro; dixit, quod in medio esset aliquantum ambusta; sicut reapse videbatur.

DE S. JACOBO ALPHÆI.

Iacobus Apostolus, filius Alphæi, Martyr Ostracinæ (S.)
Iacobus Frater Domini, primus Episcopus & Martyr Hierosolymis (S.)

Pag. 21 num. 8 dele ultimas 9 lineas — Quis autem hic Joseph. Num. 9 lin. 16 dele — saltem uterinus — deinde lin. 17 sic prosequere, [An alii Iacobi fratres, eodem patre Cleopha, alia matre] expunctis aliis. — Non existimo, quod ideo tantum; quia tunc illa, juxta modum loquendi istius ævi, potius Cognata, id est, fratris uxor, quam Soror Deiparæ, diceretur. An quia ipsamet Maria, Cleophæ uxor, nata fuerit ex sorore aut fratre SS. Ioachim vel Annæ, atque itæ sicut matres Jacobi & Jesu inter se vocabantur Sorores, ita filii dicebantur Fratres? Id mihi videtur congruentius. Simonem vero & Judam, una cum Jacobo & Joseph Matthæi XIII nominatos a Nazarethanis, ejusdem Cleophæ filios etiam dixerim; sed ex alia uxore, nihil ad Deiparam pertinente, atque ita ex una solum parte Christi Fratres. Horum alter procul dubio fuit Epistolæ Canonicæ Auctor, ipso in titulo scribens se Fratrem Jacobi, utique velut dignioris vel senioris: quod autem idem etiam sit unus ex duodecim, cognomento Thaddæus, mihi non videtur simile vero, ersi id paßim credatur. De Simone Cananæo (qui eodem die colitur, & nomen a Cana Galilææ putatur traxisse, ibidemque a Nuptiis, quibus accitus Christus ut consanguineus aquas in vinum vertit, ad Domini sequelam assumptus fuisse) difficilius dixerim, sitne is quem Nazarethani Christo objiciunt apud Matthæum; an vero Simeon, dictus etiam ipse Cleophæ filius, secundus post Iacobum Ierosolymorum Apostolus. Verum his de verbis distinctius agitur § 7 Dissertationis Theogenealogicæ ante Conatum Chronico-historicum super Catalogo Romanorum Pontificum.

[10] [Dicta ab eo Hierosolymit Sedes Theadelphica.] Atque hæc eo dicta, &c. pag. 21 col. 2.

Pag. 24 col. 2 ad finem § 3 addantur sequentia — Atque hæc si placet ex Cardoso & c — uti pag. 754 App. in Margine vero scribe — Item ad Insulas Materiæ& Capitis Viridis.

Pag. 25 num. 24 adde — Scio esse qui sibi persuadeant, aut Alphæi & Cleophæ nomen unum esse, solaque pronuntiatione diversum; aut uni personæ geminum nomen fuisse, uti certum est eumdem Levi dictum qui & Matthæus; atque iisdem videri, quod ex imaginaria dumtaxat distinctione personarum, finxerint Græci Acta quædam Jacobi Alphæi, diversa ab Actis ejus qui dicitur Cleophæ. Primum quam nulla verosimilitudine nitatur, ostendam ad XXVI Maji, quando Alphæus, Apostolorum Matthæi & Jacobi pater, ut Sanctus proponitur colendus a Græcis, nullam Cleophæe memoriam agentibus; ut hunc propterea existimem obiisse ante Christum; istum autem, in Euangelio post Ascensionem prædicando, partem habuisse, unde meruerit, cum primis Apostolorum consortibus, Apostolus dici etiam ipse. Posterius de gemino unius viri nomine, quam gratis dicitur, tam gratis negatur, donec evidens neceßitas aliqua (& hæc nusquam apparet) cogat totius Orientis consensum in hac materia, veluti in meris fabulis fundatum, rejicere.

[25] Deinde S. Jacobus Alphæi & c.

[Tolosa ubi corpus erat,] Pag. 26 post num. 30 adde — Quæ inter Petavium nostrum & Salmasium &c. ut in App. pag. 755, in margine autem scribe — non quasi ipsis fuerit auctoritate inferior.

Pag. 28 col. I lin. 8 lege — patrem potius aut maritum intelligi: atque adeo seculo XI allatum Caput prædictum in Hispaniam fuisse. Ideo Litteræ, de Reliquiis Tolosanæ ecclesiæ, apud Nicolaum Bertrandi seculo XIII aut XIV, ita dicunt apud se haberi corpus Beati Apostoli Jacobi Minoris, ut addant, præter caput ejusdem, quod inde translatum fuit in Compostellam civitatem Galiciæ, pro solatio vel devotione peregrinorum illic affluentium. Neque hoc impedit quo minus aliquamdiu Carroene hæserit sacrum istud pignus; fueritque tempore Alfonsi filii Vrracæ, eo adhuc puero, sed jam tum Galeciæ Rege dicto, a matre Regina, concessum Archiepiscopo Compostellano, Regio instructori. Nec refert quod Tolosates ex communi errore Jacobum Minorem, [Caput Compendii esse dicitur.] appellent filium Alphæi: Sed vellem docere posse, quomodo & quando corpus & Caput prædictum, ab Hierosolymis (ut dixi) translatum Constantinopolim sub Imperatore Iustino, in Galliam pervenerit. Interim deficientibus veteribus ea de re documentis, possumus credere vetustæ posseßioni, eique innitiæ traditioni, vere id factum esse. Nec amplius putem pro se posse adducere Compendienses pro suo SS. Cornelii & in Cypriani monasterio, in cujus Sacrario, inquit Saussayus, ad Supplementum kalendarum Maji, celebris est veneratio Capitis S. Jacobi Minoris Apostoli, in quo magnifice condito ictus adhuc apparet, quo a Fullone percussus est. Maneat sua Hispanis Gallisque posseßio, quando non est facile definire utri jure certiori nitantur.

[40] Honoratus Bouche &c. usque ad lin. 12 a fine numeri, ante hæc verba — Habet etiam civitas Anconæ — pone — Brouwerus in Annalibus &c. uti pag. 755, col. I in App. — in margine — Treveris manus.

Num. 44 sic lege — Saussajus in Martyrol. Gallicano, cum ad hasce kalendas egisset de corporibus beatissimorum Apostolorum Philippi & Jacobi, [Reliquiæ Lingonā,] in basilica S. Saturnini Tolosæ quiescentium; subdit. Porro S. Jacobi Brachium unum Lingonis, in majori templo ante septingentos annos repositum, ibidem ea qua decet veneratione recolitur. Volaterranensium commentarius de suis Sanctis & Reliquiis, inter eas quibus Cathedralis sua gloriatur, undecim omnino Apostolos nominat, in quibus etiam Jacobus & Philippus: [Volaterræ & centulæ.] similiter etiam Monasterii in Westphalia Patres nostræ Societatis, diversas eorumdem particulas recensent, una cum aliis collocatas in variis lipsanothecis, supra aut circa majorem aram. Abbatia Centulensis &c. lin. 5 a fine expunctis 10 inter mediis.

Pag. 34 Annot. — b Scilicet antonomastice: nam constat alios saltem tres, Josephum scilicet, Iacobi fratrens germanum, Judam item & Simonem, Fratres Domini nuncupatos fuisse: sed posteriores duos, solum per patrem, non autem etiam per matrem, ut Jacobus & frater suus Joseph; & hic videtur ante Christi in cælos ascensum obiisse, ideoque nullum nomen habere potuisse inter primos Euangelicæ legis Præcones.

DE S. ANDEOLO SUBDIAC.

Andeolus Subdiaconus, Martyr, in territorio Galliæ Vivariensi (S.)

[Ecclesia Parisiis;] Pag. 35 num. 4 lin. 6 post clarere miraculis — adde — Idem Auctor pag. 207 ex instrumento &c. uti in App. pag. 755 — in marg. scribe — an. 1108, commendatur Abbati S. Rufi

Ibid num. 5 adde — De S. Andeolo suggerit Claudius Castellanus, Canonicus Parisiensis, fuisse olim Parisiis ecclesiam sub ejus nomine, inter Pontem S. Michaelis vicosque dictos de Latrondel & Gilcœur, atque vetus palatium de Luines: cujus videtur meminisse Childebertus Rex, apud Brolium in Parisinis Antiquitatibus, pag. 297 nominans Oratorium S. Andeoli Martyris.

[6] Post Vitam seu Paßionem, additam voluissemus historiam miraculorum,vel, &c. uti in App. pag. 755, marg. scribe — Desiderantur Miracula.

DE S. HYPOLISTO PRESB. M.

Hypolistus Martyr, Atripaldæ in regno Neapolitano (S.)

Pag. 41 Titulus sic scribatur — De sanctis Martyribus, Hypolisto Presbytero, Crescentio & Sociis decem; Martyribus, Atripaldæ in Regno Neapolitano.

Pag. 43 col. I Annot. h — adde — quæ Bollandus noster in Februario num. 8 & 9 a Regio sumpta existimans, totam Vitam eo recentiorem esse credidit, quod in solam fortaßis ultimam Appendiculam quadrat.

Ibid, Annot. i lin. 3 — num. I — l. num. 3.

Ibid. Col. 2 in fine adde — 6 Hactenus Acta producta IX Februarii, quibus confirmandis supplendisque edita est anno MDCXLVIII, Italica lingua, Brevis relatio de gloriosis ac miraculosis corporibus Sanctorum, quæ sunt Atripaldæ, auctorem præferens Andream Falconem; qui, in Præfatione ad Lectorem, sibi gratulatur, præsentem se fuisse Inventioni initio memoratæ, ut qui tunc temporis Rector erat cryptæ, in qua thesaurus iste latebat; exindeque sæpius idem munus geßisse profuetur, [Ex novæ Translationis historia,] ac multam operam contulisse, tum eleëmosynis conquirendis ad instaurationem ornatumque ipsius sacelli, & curandas picturas, pavimentum, fenestras; tum celebrandis, quanto potuit splendore, eorumdem Sanctorum festivitatibus; tum denique conscribendis nonnullis miraculosis curationibus, impetratis per usum liquoris, ex monumentis scaturientis. Hic, pag. II, specialiter de S. Hypolisto narrat, quod authentice scriptum inveniatur, qualiter anno MDC, cum Rector istius sancti loci esset Notarius Alexander Manentis, vir non nullius auctoritatis & qualitatis dum viveret, I die Maji Atripaldam venit venerandus quidam Presbyter: qui præfato occurrens Notario, cum requisisset ubinam esset ecclesia S. Hypolisti Martyris; [habetur gratia facta periclitanti in mari per S. Hypolistum.] illuc ab eodem officiose deductus, magna cum devotione nec sine lacrymis, gratias reddidit Sancto, publiceque narravit; quod ante menses aliquot, per mare veniens ex regionibus longinquis, & grandi tempestate nocte quadam agitatus, fuerit arreptus per brachium, in terramque depositus, ab apparente sibi Sancto atque dicente: Ego sum Hypolistus Antiochenus; vade igitur Atripaldam, juxta patriam tuam; ibi enim invenies ecclesiam, in qua requiescit corpus meum, cum aliis Martyribus discipulis meis. Visita ipsam die I Maji, quando festivitas mea agitur. Hæc Notarius audiens, continuo appellavit plures, testes narrati miraculi futuros. Presbyter autem ibidem reliquit anathema argenteum, sic inscriptum. Don Pompilius Vitalis Neapolitanus. Anno Domini MDC V.F.G.A. Id est (ut ego quidem interpretor) Voto facto gratias agit.

[7] Occasio scribendi libelli prædicti fuit Translatio S. Hypolisti & Sociorum in novas arcas: cujus Translationis causa, [& Processus anno 1647 institutus,] institutus in Curia Episcopali Processus est, variaque tum condita, tum producta instrumenta, partim Latine partim Italice. Ac primum die quinta mensis Maji MDCXLVII, ex parte Antonii Faresii Syndici, Francisci Paschæ, Notarii Dominici de Matthæis, Marci Antonii Pepini, & Simonis Alvini, Electorum; nec non Andreæ Falconis & Agnelli Coci, Magistrorum Oeconomorum Capellæ Sanctorum Corporum in ecclesia Collegiata S. Hypolisti, Atrepaldensis oppidi, [quo petitur facultas transponendi Corpora sancta,] narrata elevatione sacrorum oßium & depositione in capsellas ligneas præmemoratas, facta anno MDCXXXIV; propositum Curiæ Episcopali fuit, quod præfatus Syndicus ceterique comparentes optarent ipsa transponere in capsas plumbeas decentiores.

[8] His auditis, Illustrissimus D. Justinianus (uti narrat instrumentum post rem factam conditum XVI Septembris ejusdem anni MDCXLVII, sed I Indictionis noviter inchoatæ) D. Iustinianus, inquam, ad augendum divinū cultum & populi devotionē, & præcipue ad preces Magnif. Michaëlis Guarracini, olim regentis officium Regii Perceptoris hujus Provinciæ, in hac Terra degentis (qui ex voto & ex speciali gratia recepta ab ipsis Sanctis, ut declaravit, eumdem Illustriss. Dominum pluries atque pluries suppliciter rogavit, ut ipsa Corpora in loco decentiori ponerentur; & audita intentione ipsius Illustrissimi, deponendi ipsa Corpora in capsis plumbeis, [ex ligneis capsulis in plumbeas novas,] aliquam summam pro emendo d. plumbo obtulit) ac etiam ad preces iteratas Populi & Cleri d. Universitatis, mandavit Reverendissimo Vicario & Reverendis Theologo suo & Procuratori Fiscali, ac etiam Actuario uni, ut personaliter accederent ad præd. Terram Atripaldi, & proprie intus d. ecclesiam & capellam seu conservatorium; &, prævia diligenti informatione testium fide dignorum, recognoscerent, si vere & realiter eadem Corpora Sanctorum, sublata ex loco cryptæ S. Hypolisti, ubi jacebant in monumentis lateritiis ex altera parte musaici, essent ipsamet quæ reposita fuerant in capsulis ligneis, depictis cum palmis & coronis, quæ capsulæ fuerant collocatæ super altari novo S. Hypolisti, ex parte dextera capellæ prædictæ, in repositorio similiter ligneo, in fronte apposita icona, cum pictura S. Hypolisti & sociorum Martyrum: prout apparebat mediante publico Instrumento, rogatu manu Notarii Iulii Duardo Terræ Manicalceati.

[9] Accedente ergo Atripaldum Vicario, cum adjunctis sibi sociis, ad eorumdem instructionem, [quorum veritate coram Vicario probata,] primo productum fuit autenticum exemplum instrumenti facti die XVI mensis Septembris decimæ Indictionis (quam fuisse annum MDCXI patet ex tempore mox nominandi Episcopi, clauso intra annos MDCIX & XXVI) ubi comparens D. Mutius Cinquinus Episcopus, attestatur veritati translationis S. Sabini, factæ anno MDLXXXVIII. Productum deinde est simile exemplum instrumenti alterius, conditi die XI mensis Ianuarii MDCXXXIX, XII Indictionis, quo continentur ea fere omnia quæ habet relatio Canonicorum, edita in nostro Februario. Tum vero, die III mensis Iunii MDCXLVII, Perillustri & Reverendiss. D. Fabritio Gavotti, [ex ante conditis instrumentis,] V. I. D. Canonico & Generali Vicario & Frequenti, cum assistentia R. P. Fr. Hyacinthi Hispani, S. T. Magistri Ordinis Prædicatorum, Curiæ Episcopalis Theologi, ordinatione Illustriss. & Reverendiss. D. Episcopi, accersitis in Subcorpore SS. Hypolisti ac Sociorum Martyrum in Collegiali ecclesia terræ Atripaldi, ad finem exequendi petita & supplicata per Magnificos de Regimine terræ prædictæ, ut in eorum supplicatione seu petitione, præsentata sub die V Maji proxime præteriti.

[10] In quo Subcorpore, cum assistentia & interventu Revendorum, Archipresbyteri D. Simonis de Ciutiis, Primicerii D. Francisci Antonii de Roggeriis, & Canonicorum, [inspectisque ipso in loco capsulis ligneis undecim,] nec non ipsorum de Regimine & Oeconomorum Capellæ dictorum Sanctorum Martyrum; fuit de ordine d. Reverendiss. D. Generalis Vicarii[ablata]icona cum imaginibus sanctorū Martyrū Hypolisti & sociorū, in tela depictis, manens supra altare sub invocatione S. Hypolisti, prope gradum a cornu Euangelii d. ecclesiæ: & supra d. altare fuerunt repertæ decem capsulæ, ex ligno confectæ; novem quidem eodem modo confectæ, longitudinis palmorum trium una vero longitudinis palmorum sex. In quibus capsulis adsunt inscriptiones in qualibet ipsarum, scilicet in septem ex eis, Corpus S. Martyris Socii S. Hypolisti; in alia, Corpus S. Crescentii Socii S. Hypolisti; in alia, Corpus S. Hypolisti Martyris, caput cujus servatur in theca argentea; in alia vero palmorum sex, Duo Corpora SS. Martyrum Sociorum S. Hypolisti. Quæ Corpora Sanctorum Martyrum, ut supra, unanimiter Reverendi, Archipresbyter, Primicerius, & Canonici, Magnifici de Regimine, Oeconomi, & alii ex Universitate, [asseruerunt] esse eadem quæ annis elapsis fuerunt per Illustriss. & Reverendiss. D. Bartholomæum Justiniamum… reposita in dictis capsulis ligneis, intus foderatis ex armisino colorato, supra dictum altare pro majori decentia & veneratione; & sic relicta & denuo reposita. Fuit autem de omnibus capta informatio, ut sequitur…

[11] Magnificus V. I. D. Joannes Antonius de Roggeriis, [& auditis desuper tribus juratis,] terræ Atripaldi ætatis annorum LXXIV in circa, I Testis, summarie productus, & ejus medio juramento interrogatus, & examinatus super præsenti informatione… ad opportunas interrogationes sibi factas, respondit de inventione, translatione & repositione prædictus, quia scit, quia vidit, audivit, & interfuit: atque insuper addidit: prædicta Nomina Sanctorum Martyrum sic fuisse ipsis Capsellis ligneis inscripta, quemadmodum antea legebantur scripta supra gradus prædicti Subcorporis, sed corrupta sunt, dum ipse ascensus dictorum graduum innovabatur. Et quia, inquit, idem Testis, prædictæ capsulæ ligneæ quotidie consumuntur; Magnificus D. Perceptor Provinciæ, Michaël Guaracinus, in hac Terra commorans; propter multas gratias, quas confitetur recepisse per intercessionem dd. Sanctorum; decrevit propriis sumptibus faciendas curare arculas plumbeas, in quibus eorum Reliquiæ collocentur (id quod faciet ad majorem venerationem ipsorum gloriosorum Martyrum) ac deinde reponantur in loco decentiori, quam sit Subcorpus ecclesiæ. Id quod etiam ego probo & laudo; quia sic multo melius sacra istæc pignora servabuntur. Testis II Magnif. Constantinus Gifonellus, Terræ Atripaldi, annorum LIV in circa… & Testis III Magnif. Ioseph Cinnamus, Atripaldi, annorum LXIV in circa… Eadem omnia affirmarunt, eodemque modo ac fere iisdem verbis; subscriptione nominis sui firmando depositiones, quas ex ipsorum ore acceptas scripserat, ac deinde subsignaverat Maxentius de Rogeriis Actuarius…

[12] Causa sic verificata, & facta de ipso actu relatione eidem Illustrissimo D. Iustiniano, fuit demum ordinatum eisdem Vicario, [de mandato Episcopi Avellinen.] Theologo, Procuratori Fiscali, & Actuario; ut denuo accederent ad locum prædictum; & cum effectu prædicta corpora Sanctorum Hypolisti, Crescentii, & aliorum novem in capsis plumbeis reponerent; & in loco quam possent decentiori, intus dictam capellam & conservatorium, collocarent. Quæ intervenientibus supradictis Reverendis de Collegio, [idem Vicarius ipsa corpora transponit:] & Magnificis de Regimine, ac Magistris & Oeconomis præd. venerabilis Capellæ, cum Magnifico V.I.D. Iulio Cæsare de Aponte Neapolitano, ad præsens Gubernatore d. Terræ, & multis aliis personis dignioribus & spectabilibus, fuerunt collocata in decem capsulis plumbeis; in singulis capsulis corpus unum; incipiendo a corpore. S. Hypolisti, quod sine Capite collocatum est in capsula una; in alia, corpus S. Crescentii; in singulis singula corpora sanctorum Martyrum ignoti nominis. Et in eorumdem præsentia capsulæ singulæ fuerunt clausæ & sigillatæ, per Iosephum Russo, magistrum hujus operis.

[13] Quibus omnibus sic completis, idem Reverendiss. D. Vicarius, concertatis de loco decentiori cum iisdem Reverendis Theologo, [& transposita collocat supra monumentum S. Sabini,] Procuratore fiscali, Actuario de Collegio, & cunctis omnibus, judicavit, & mandavit, & cum effectu collocari fecit super monumentum marmoreum, in quo servatur corpus S. Sabini: quod monumentum situm est in capite cryptæ antiquæ, ad directum dicti operis musaici, ubi manebant ex altera parte, ut supra dictum est, Corpora; & ut præsens est, ex altera parte conservatur corpus S. Romuli Levitæ, similiter in monumento marmoreo; & subtus dictum monumentum sunt alia corpora Sanctorum. In quo capite cryptæ, ubi situm est monumentum S. Sabini, scilicet ex parte superiori, connexa adhuc apparet imago Salvatoris depicta. Quæ quidem capsulæ plumbeæ collocatæ sunt; videlicet, in primo ordine inferiori, capsulæ quatuor; supra quas in secundo, capsulæ tres; in quarum prima ex parte Euangelii sunt illo duo corpora, & in medio corpus S. Crescentii; & super easdem in tertio ordine, capsulæ duæ; & demum in supremo loco, capsula una, cum corpore S. Hypolisti, cum insignibus hinc inde coronarum & palmarum in laminis plumbeis pictis, & super capsulam S. Hypolisti collocata Cruce.

[14] Et absolutis omnibus collocare fecit cancellatam ferream ante ipsas capsulas, [conditurque de re tota instrumentum.] ad conservationem & majorem devotionem dd. Sanctorum, mandans quam diligentius & decentius conservari & venerari, ad majorem Dei gloriam, ipsorum Sanctorum honorem, & Populi devotionem. In quo actu collocationis, ex Cleri & Populi devotione, cum luminibus accensis, fuit cantatum Te Deum laudamus, & fuerunt pulsatæ campanæ ipsius Collegiatæ ecclesiæ & aliarum ecclesiarum; cum magna solennitate, Deo gratias agendo, & cum omnibus aliis solennitatibus requisitis, in similibus servari consuetis. De quibus omnibus sic peractis, prænarratis, & declaratis, dicti Reverendi præfati Collegii, nec non de Regimine d. Universitatis ac prænominati Oeconomi sive Gubernatores d. Conservatorii statim requisierunt nos &c. ut de prædictis omnibus publicum conficere deberemus Instrumentum &c. Unde ad futuram rei memoriam &c. præsentibus opportunis &c.

[15] [16 Sept. 1647.] Hactenus Instrumensum, factum In Dei nomine, die XVI Septembris primæ Indictionis, ut supra dictum, MDCXLVII, Atripaldi ad preces & requisitionis instantiam, Iudici Notario & Testibus factas pro parte Reverendiss. Archipresbyteri D. Simonis de Ciutiis S.T D. R. Primicerii D. Francisci Antonii de Roggeriis; R.D. Alexandri de Alvino, S.T.D. R.D. Scipionis de Sanctis, R.D. Francisci Pepino, R.D. Antonii Partiale S.T.D, R.D. Ioseph Ciccone, R.D. Dominici Gifonello, R.D. Marci Matthæi Mennati, R.D. Ioannis Angeli Giffonello, Canonicorum Rever. Collegii d. Terræ; nec non Magnificorum, Francisci qu. Felicis de Masi Syndici, Thomæ de Roggeriis qu. Doctoris Pomponii, Ioannis Angeli Fremante, Hieronymi Bottegliero, & Ioseph Mascia, Electorum d. Universitatis; ac etiam Andreæ Falcone, Simonis de Alvino & Agnelli Coci, Magistrorum & Gubernatorum venerabilis Capellæ seu Conservatorii sanctorum Corporum subtus Collegiatam ecclesiam S. Hypolisti præfatæ Terræ, [avi ipse Vicarius attestatur 20 Sept.] sicut in capite ipsius Instrumenti omnes notantur. Accedit ipsius Vicarii Episcopalis de prædictis omnibus authenticum testimonium, Datum in Episcopali Palatio Avellini, die XX Septembris anni prænotati; cum fide publica de qualitate Archipresbyteri, Primicerii, & Canonicorum prænominatorum: cui post præfatum Vicarium nomina sua subscribunt, Ferdinandus Saccardus Procurator Fiscalis, Fr. Hyacinthus Hispanus S. T. Magister Ordinis Prædicatorum Theologus Episcopalis, & Maxentius de Rogeriis Actuarius.

[16] Porro cum S. Crescentio ac Sociis ejus decem nullus peculiaris honor habeatur per annum, distinctus a cultu S. Hypolisti; [Socii S. Hypolisti cur eidem hic junctis] neque dies proprius hactenus ipsis inveniatur aßignatus, recte eos videmur sub unius diei nota composuisse in titulo. Quod attinet ad miraculum scaturientis in crypta jam dicta liquoris; id licet ex dictis IX Februarii ad SS. Sabinum & Romulum proprie pertinere videatur; tamen in describendis gratiis, isto liquore mediante relatis, pluries indifferentur attribuitur omnibus: quapropter haud incongrue etiam hoc loco illæ referentur ex Andrea Falcone, aptius alias collocandæ ad dictum diem IX Februarii.

GRATIÆ RECEPTÆ
per liquorem a Sanctis emanantem
Ex Instrumentis Atripaldensibus.

Hypolistus Martyr, Atripaldæ in regno Neapolitano (S.)

[1] Fidem facimus plenam & indubitatam, etiam cum juramento more Religiosorum, nos D. Marcus de Ciutiis, [Liquore illo inunctus moribundus subito convalescit,] Presbyter Sacerdos Atripaldi, cuicumque præsentes lecturo; quomodo accedens ad visitandum Agnellum Perillo, in d. Terra infirmum, depositum a medicis, & omni mundani remedii spe destitutum, atque ægre respirantem, quæsivi ecquid mali sentiret? Respondit ille, voce submissa: Sentio tamquam glaciem supra stomachum, quo suffocor, nec retineo cibum. Subjunxi, ut vera cum fide se commendaret gloriosis corporibus Sanctorum: quodque volebam impendere ipsi aliquid ex manna, ab ipsis scaturiente. Ad quod ille: Libenter id accepto. Quæsivi ergo illud, & affectum male locum modice inungens, vidi subito relevari ægrum, atque clamare: Bonum mihi: pone, pone satis: quia sanus sum, ad honorem meorum gloriosorum Sanctorum. Itaque fuit: nam in momento recessit a stomacho illa quasi glacies & sanus mansit. Quapropter in futuram ac perpetuam memoriam, præsentes mea manu firmavi Atripaldi XX Novembris MDCXXXVII. Ego D. Marcus de Ciutiis confirmo ut supra. Ego D. Sabinus de Matthæis testis sum. Ego D. Franciscus Mascia testis sum.

[2] [eodem gustatio statim sanatur puer depositus a medicis,] Fit plena & indubitata fides, etiam cum juramento, cuicumque opus habituro hasce videre, quomodocumque sibi præsentatas, per me Doctorem Joannem Jacobum Cerqua, Terræ Atripaldæ; qualiter infirmum habens Franciscum Cerqua, unicum filium meum septennem, per spatium dierum quadraginta septem, ex febri maligna morboque contagioso in gutture, ita ut octodecim diebus jacuerit elinguis, inflammatam habens gulam, & os plenum malo atque emarcidum; devote recurri ad gloriosa corpora Sanctorum, scilicet SS. Sabini, Hypolisti & Romuli, & alia corpora sanctorum Martyrum Terræ præd. quæ servantur intra Collegiatam ecclesiam S. Hypolisti-Terræ præd. rogavique Rev. D. Leonardum Tinum Sacerdotem, ut suas apud ipsos preces pro filio interponeret. Hic autem in meam domum veniens, & cum devotione ac fide pro illo orans, dedit eidem guttulam mannæ e sanctis Corporibus scaturientis: statimque ut eo unxit guttur infirmi, miraculose sanatus est, mediante gratia ipsorum Sanctorum, coram multis præsentibus. In quorum fidem, ad futuram rei memoriam, præsentes propria manu scripsi, Atripaldæ X Decembris MDCXXXVII. Idem qui supra Jo. Jacobus Cerquia manu propria. Testes autem se subscribunt, Vincentius Partiale, Cæsar Menati, Lucas de Sanctis.

[3] [item Custos Cryptæ, admoto sibi frustro lateris sumpti ex veteri monumento Sanctorum.] Facimus plenam & indubitatam fidem, etiam cum juramento more Religiosorum, nos D. Savinus de Angionis, Canonicus & Sacrista major Collegiatæ ecclesiæ S. Hypolisti Atripaldæ, cuicumque interesse habenti; qualiter multis annis oppressus gravissima infirmitate oppilati gravatique lienis, nihil juvantibus syrupis, medicinis, pillulis, unctionibus, & remediis quibuscumque, tandem recurri ad devotionem erga gloriosa corpora Sanctorum Terræ præd. sumpsique frustulum cocti lateris unius, ex iis qui ex eorum tumulis sunt extracti, applicando ipsum cum fide lieni: ipsoque instanti sanatus sum, non obstante frigore ipsius lateris, quod potius nocere mihi debuisset: qua propter etiam miraculosam eam gratiam fuisse censui, atque ad futuram & perpetuam rei memoriam & gloriam prædd. gloriosorum Sanctorum, præsentes mea manu firmavi. Atripaldæ IV Januarii MDCXXXVIII. Ego D. Sabinus de Angionis, Canonicus & Sacrista major, fidem facio, atque dico, quod prædictus later, tinctus fuerit manna, quando ipsum applicavi malo, & subito convalui: Testes pariter subscripti Petrus Barzellona, Carolus Torelli, Cl. Carolus Falcone.

[4] [puero restituitur pes incurvus simili unctione,] Fit plena & indubitata fides, etiam cum juramento, per me Sabinum Farese de Atripalda, ei ad quem præsentes spectabunt, quomodo cum essem pede mancus, cujus pars anterior retrorsum flexa sic erat ut alterum pedem contingeret; cum eum unxisset mater mea liquore, manante ex corpore S. Sabini Episcopi, cum efficaci devotione; rediit ad suam rectitudinem pes, sanusque & similis alteri est redditus, qualem etiam nunc habeo. Et in fidem atque ad gloriam ipsorum Sanctorum, nec non ad perpetuam memoriam, firmavi præsentes propria mea manu. Atripaldæ X Januarii MDCXXXVIII. Attestantibus & nomina subscribentibus, Bartholomæo de Luca, Cl. Francisco Antonio Torelli, Francisco Antonio de Acomando.

[5] Fit plena & indubitata fides, etiam cum juramento, ei quemcumque hȩc spectabunt, [alterius quoque cæcutientes oculi,] per me Natalem de Alvino de Atripalda, quod cum maximus catarrhus descendisset in oculos filii mei Hypolisti; dimissis remediis aliis, quæ parum aut nihil profuerant; recurri ad gloriosa corpora Sanctorum cum fide vera, ne filius iste meus cæcus maneret; ipsumque inungi feci manna, scaturiente de glorioso corpore S. Sabini Episcopi: & subito fuit miraculose sanatus. Itaque ad laudem & gloriam Dei ac prædd. Sanctorum, atque ad futuram & perpetuām memoriam scribi feci præsentes: &, quia litteras ignoro, signavi formato manu propria Crucis signo. Atripaldæ II Januarii MDCXXXVIII. Signum ✠ propriæ manus mei prædicti Natalis scribere nescientis. Subtus vero, Ego Franciscus Pasca, Vincentius Partiale, Jordanis Mariconda, Testes.

[6] Facimus plenam & indubitatam fidem, etiam cum juramento, [& moribundo servatur vita:] nos D. Salvator Julianus Presbyter Sacerdos de Atripalda, ei quem præsentes attinebunt, quod intelligens in domo Joannis Petri de Castello, aurifabri d. Terræ magnum esse luctum, propter filium ejus nomine Antonium moribundum, depositum a medicis & extra spem humani remedii constitutum; illuc me contuli, patrem ac matrem consolaturus; eosque interrogavi, an gratum haberent, si eis portarem manna scaturiens ex corpore S. Sabini Episcopi; futurum pollicens, ut ipsis fidem adhibentibus, puer convalesceret. Cum vero annuissent; ivi ego: & d. manna inuncto pueri gutture, cum etiam pauxillum ori ejus instillassem, subito & miraculose sanari vidimus. In gratiarum vero actionem parentes eum appenderunt ad panem & oleum, in Capella sive Subcorpore sanctorum Corporum, ad honorem ipsorum gloriosorum Sanctorum. atque ad futuram & perpetuam memoriam præsentes propria mea manu signavi. Atripaldæ die I Februarii MDCXXXVIII: pariterque signarunt, Thomas Roggerii, Franciscus Pasca, Andreas Falcone.

[7] Fit plena & indubitata fides per me subscriptum Rinaldum Gentilem de Caserta, musicum, conjugatum Atripaldæ, etiam cum juramento, [item jam suffocande per catarrhum.] quomodo nocte quadam dormienti unico filio meo Horatio Gentili supervenit occultum rheuma, sic ut lividus totus atque ore spumans, parum abesset quin spiritum exhalaret. Ad clamores autem Catharinæ Julianæ uxoris meæ, matris ipsius pueri, accurrit D. Salvator Julianus, multaque cum devotione ipsi dedit manna S. Sabini Episcopi: subitoque convaluit tam perfecte, ac si numquam malo tam fœdo laborasset. In quorum fidem ad honorem prædicti Sancti præsentes propria manu scripsi. Atripaldæ XX Februarii MDCXXXVIII. Cum quo etiam nomina sua subscribunt, Marcus Matthæus Mennati, & Andreas Falcone. Ipsis autem septem autographis, tamquam veris, fidem singillatim faciens Notarius Vincentius Pepino de Atripalda, inquit, hic me subscripsi & signavi sic rogatus, nullo expresso anno vel die.

[8] Fit plena & indubitata fides, per me subscriptum Joannem Donatum Cafarum, de civitate Cavensi, commorantem Atripaldȩ, [Letaliter febricitans vovet Sanctis 200 ducatos,] cum officina pannorum, laneorum, sericorum, ac lineorum, cuicumque hæc attinebunt vel quomodocumque exhibebuntur; quod infirmatus, ideoque purgatus, delatus fui ad domum meam in prænominata civitate; ubi adeo increvit malum, ut experti valde medici, post varias medicinas mihi applicatas, omnino depositam haberent salutem meam. Tali in statu me inveniens, nocte quadam recordatus sum devotionis sanctorum Corporum in præd. terra Atripaldæ: magnoque cum affectu me commendans, solumque cogitans de donandis illic ducatis bis centum, (dictu mirabile) eodem in actu correptus fui modico somno; unde experrectus mane sequenti, deprehendi consecutum me gratiam optatam: quandoquidē depulsa febri videbar nullum morbum passus, magna cum admiratione medicorum, qui mei, per gratiam cælestem ita sanati, curam ulteriorem abdicarunt. Quapropter veniens ad visitandum præd. gloriosa corpora Sanctorum, indignus licet, implevi votum, & quos promiseram ducatos ducentos, absque ullo onere, ibidem deposui: quos accipientes Magistri capellæ ipsorum sanctorum Corporum ad censum exposuerunt. Ante autem quam sic infirmarer, pro singulari mea erga ipsos Sanctos devotione, filio cuidam meo baptizando dedi nomen Savini. [eosque impetratagratia solvit.] Nunc vero in honorem & gloriam prædd. gloriosorum Sanctorum, atque ad futuram & perpetuam memoriam, de prædictis signavi præsens instrumentum manu mea propria, Atripaldæ, XXVIII Junii MDCXLVI. Subscripserunt etiam Andreas Falcone, Carolus Torelli, & Thomas de Accommando; post quorum signaturas additur, Fidem facio ego Not. Franciscus Antonius de Aitoro Turris Montis-fusculi, incola in Terra Candidæ, præsentem fidem fuisse subscriptam in præsentia mei, propria manu præd. Joannis Donati Cafaro, & subscriptorum testium subscriptionibus roboratam, & fidem requisitus signavi. Ita ille verbis Latinis, sub instrumento Italice scripto, qua lingua etiam habentur instrumenta septem prænotata. Idem autem Notarius similiter Latine signavit fidem Instrumentorum, Translationem præmemoratam spectantium, ut qui, facta collocatione cum suo proprio originali protocollo, concordare copias invenerit, meliori semper salva. Sequens vero instrumentum originaliter Latinum sic exhibetur.

[9] Cunctis, universis, & singulis, has nostras testimoniales litteras inspecturis, visuris, lecturis pariter & audituris, notum facimus, ac etiam cum juramento Religiorum more testamur, qualiter Nos D. Ludovicus Terra-lavore, Terræ Tripaldi Avellinæ diœcesis, sacra & Apostolica auctoritate Notarius, annis elapsis & proprie in anno MDCXXXIV, [Creta adherens ossibus S. Hypolisti,] tempore quo ab Illustriss. Dominis D. Bartholomæo Iustiniano, nostrȩ diœcesis Ordinario; ac D. Thoma Caracciolo, tunc Cirenensi Episcopo, nunc vero Taranti Archiepiscopo, a suis lateritiis monumentis, corpora Divi Hypolisti & Sociorum ejus sublata fuerunt, causa reponendi illa in loco devotiori & veneratiori, ut ipsemet Illustriss. [& anno 1634 separata,] D. Tarentinus Archiepiscopus suis expensis fecit; dum ipsa sacra corpora sublata fuerunt, inventum fuit corpus d. Divi Hypolisti, magistri illorum omnium, totum creta involutum, quæ in majori parte erat ipsius Martyris sanguine conspersa. Nam, ut auctores illius Martyrii ajunt, ipse Martyr fuit raptus & trucidatus in loco, ut patet, cretaceo: quam cretam omnes adstantes devotionis studio singulari acceperunt, præsertim ego: qui accepta aliqua parte illius, illam impertiens cum devotione & oratione prævia eidem Martyri, vino & alio pulmento infusam, quartana vel tertiana vel quatriduana febre laborantibus, continuo ipsi curabantur; & hoc multoties evenit. In quorum fidem, & ad futuram rei memoriam, me subscripsi & signavi. D. Ludovicus Terra-lavore confirmo, ut supra. Idem deinde similiter Latine fidem facit, qualiter honorabiles Notarii Iulius Duardus, Dominicus de Matthæis, Franciscus Antonius de Aitoro, Vincentius Pepinus, de superscriptis instrumentis rogati fuerunt, eisque ut talibus habenda sit & habeatur fides. Italice vero, personis aliis superius nominatis fidem faciunt XX Septembris MDCXLII, [plures a febribus liberat.] Doctor Fabritius de Matthȩis Syndicus, Doctor Decius Lorenzanus, Franciscus Pasca, Jordanus Mariconda, Electi; Notarius Dominicus de Matthȩis Cancellarius; & sic toti libello Andreæ Falconis fides authentica finisque imponitur, sub sigillo Vniversitatis Atripaldensis.

DE SS. ACIO ET ACHEOLO.

Acius, Martyr Ambiani in Gallia (S.)
Acheolus, Martyr Ambiani in Gallia (S.)

Pag. 44 col. 2 lin. 4 post hæc verba — anno MLXXXV, ibi constituit adde — Charta fundationis istius in Capitulo Ambianensi recitata, [Ecclesia Canon. Regul. Ambianis.] voto & assensu omnium Senatorum istius diœcesis, proponitur tom. 2 Spicilegii Acheriani pag. 601, ubi Episcopus, ecclesiam quamdam, quam B. Firminus Confessor, dum primitus urbem a cultu dæmoniacæ servitutis erueret… in honore sanctæ & perpetuæ Virginis fundavit; postea vero a sanctis Martyribus Aceo & Acheolo, antiquitatis tempore, sibi nomen aptavit… ab omni reditu Episcopi ministrorumque ejus liberam esse decernit, & in ea Clericos, qui Canonice & regulariter Deo serviant, deputat: altaris bona, atrii & ecclesiæ totius reditus universos, & fidelium devotio quidquid eis contulerit, victui eorum integre & illibate adscribit: concedit etiam totam villam Huy, & universa ad hanc villam pertinentia. Alia deinde beneficia addit, & Canonicis S. Acheoli, ea concedere se ait. Tum etiam Ingilramus Comes Ambianensis & Advocatus Bothuensis … de molendinis Bothuensibus singulis mensibus sextarios quatuor de tritico, mensæ illius ecclesiæ SS. Mariæ & sanctorum Martyrum Acii & Acheoli in perpetuum tradit; uti etiam Eustachius Vicedominus Ambianensis, de redditu sextarii sui in Ambianica civitate sextarios duos, omni mense. Porro nomen Acheoli, vulgo Acheul redditur, teste Peyroneto in Onomastico Sancto Gallico-Latino.

DE S. FLORINA V.

Florina Virgo, Martyr in Arvenia (S.)

[Ecclesia apud Arvernos,] Pag. 47 num. 5 lin. 4, potuisset: adde — nisi punctum unum ex Onomastico Sancto Peyroneti, scilicet quod S. Florina habet ecclesiam & monasterium Ordinis Fontis-Ebraldi in Arvernia inferiori, quod ab ejus nomine vocatur Sainte Florine.

Ibid. post num. 5 adde — 6 P. Ioannes Columbi &c. ex Append. pag. 755 & lin. 18 post S. Cannati — adde — S. Xenati, forte Renati; S. Cleri, forti Clari; S. Foræ, [Ad tempus &c,] forte Faræ seu Burgondophoræ; S. Tutaelis: de quibus cum optarem aliunde discere, suggeßit Claudius Castellanus, S. Theofredum, esse eum, qui vulgo Saint Chafre, dicitur, Abbatem Calmiacensem, & Martyrem XVIII Novembris commemorandum; & S. Cannatum esse Episcopum Massiliensem, qui a suis colitur XV Octobris. Cujus autem causa &c.

DE S. BLANDINO.

Blandinus, in territorio Galliarum Meldensi (S.)

Pag. 49 col. 2 adde — Sed D. Claudius Castellanus, Metropolitanæ Parisiis ecclesiæ Canonicus, & minutißimarum etiam rerum quæ Sanctos spectant solertißimus indagatur, scripsit mihi sub finē anni MDCLXXXIII, quod per istius anni menses autumnales, per Meldensem transiens diœcesim, & Cellam veniens prope Faræ monasterium, Benedictinorum Anglorum Prioratum, invenerit post altare elevatam capsam S. Blandini, ejus cujus hodie festum. Sed & in ipsum Faræ-monasterium veniens post biennium Octobri mense idem Canonicus, inter Sanctorum ejus loci Reliquias, sibi ad spectandum oblatas ab Abbatissa, quasdam etiam S. Blandini notavit.

Pag. 58 De S. Amatore Episc. Annot. o Alisa, vulgo Allize, vel potius Alise (sic enim nunc pronuntiari me monet Claudius Castellanus, licet prius habeat topagraphica Atlantis Blaviani tabula) oppidum etiamnum &c.

DE S. ORIENTIO EP.

Orientius, Episcopus Ausciorum in Novempopulonia (S.)

Pag. 60 num. 1 lin. 3 adde, vulgo Auch vel Aux, est Metropolis &c. — num. 2 lin. 3 lege — Oratorio vel potius ecclesia (justæ enim magnitudinis esse testatur, qui anno MDCLXIX, ipsam ingressus est Claudius Castellanus) quæ postmodum tradita fuit monachis Crucigeris, [aut omnino aliquis Oscæ vixisse.] &c.

Pag. 61 num. 6 adde. — Vereor profecto ego, ne sola affinitas nominum inter Oscam & Auscium, toti isti commento occasionem Hispanis dederit; & Oscanos, cum nullas alicujus S. Orientii, neque patris neque filii Reliquias invenirent, suspicatos esse, istum Ausciorum Episcopum, apud se natum fuisse; itaque ex Gallia postulavisse, quod optabant tenere.

DE S. AFRICANO EPISC.

Africanus Episcopus, juxta Vabrum in Gallia Narbonensi (S.)

Pag. 70 col. 2 adde — 36 Post hæc omnia monet me Claudius Castellanus, [Nomen vulgo Sainte Frique:] Africani nomen a Francis Aifrique pronuntiari; imo a pluribus terminatione feminina scribi, Sainte Frique; quemadmodum populus vulgo etiam solet, eodem feminino Sainte proposito, efferre nomina alias virilia, Cornille, Melaine, Souleine, id est, Cornelii, Melanii, Solennis, &c. Quod idem apud Belgas Teutonizantes valere novimus, qui quoties ex vicinia Francorum isto Latino Francisco adjectivo utuntur, si nomen Sancti inchoatur a consonante, adhibent terminationem femininam, Sinte Peeter, Sinte Pauwels. Neque hoc adeo mirum videri debet, inquit Castellanus, cum Romæ etiam ipsi masculino nomini terminationem femininam quadoque adjungat vulgus; ut cum dicit, Sancta Sitronina pro San-Saturnino; Sant-Apazara pro Santo Abba-Cyro. Quin etiam numerum singularem quandoque idem vulgus, supponit pro plurali; ut cum ecclesia SS. Innocentium Parisiis, nominatur Saint Innocent; S. Geminorum Lingonibus, Saint-Geome; SS. Angelorum, & SS. Apostolorum Romæ, Sant-Angelo, Sant-Apostolo, Est etiam in Francia nobilis quædam familia cui Sainte-Frique nomen est.

DE S. MARCULFO AB.

Marculphus Abbas, in Constantiensi Galliȩ Diœcesi (S.)

[Meduntæ an. 1451 inspectum ab Episcopo Caput & ossa quædam,] Pag. 70 num. 2 lin. 4 — proficisci solent, adde — itinere leucarum quinque, quibus distat locus, tantumdem fere Lauduno etiam dißitus.

Pag. 71 post num. 4 adde — Eodem quo hæc edebamus anno MDCLXXX, edita etiam Parisiis fuit Pars 2 Seculi IV Benedictini, ex qua didicimus, quod de veritate Translationis Corbiniacum seu Corbiniacum, non obstantibus ea de re litteris Caroli Simplicis, aliisque monumentis, post Vitam datis ex Guilielmi Marloti Remensi Historia, certatum ante annos quinquaginta fuerit inter Meduntenses & Corbiniacenses; quando Simon Farulfus Decanus & Officialis Meduntensis, libello de vita S. Marculfi Parisiis edito, sub annum 1633, protulit litteras, primum Petri Carnutensis Episcopi, anno MCCCCLI datas: quibus testatur Antistes, se Reliquias & ossa gloriosi S. Marculfi, existentes in veteri & antiqua capsa, in unam argento circumdatam & noviter fabricatam transtulisse; atque Sanctorum discipulorum ejus Domardi & Cariulfi (quorum cultui proprium aliquem diem aßignatum necdum comperi) ex alia item in aliam. [creduntur S. Marculfi esse;] Deinde idem Auctor alias litteras recitat Philippi Haraldi Carnotensis Episcopi, a quo earumdem Reliquiarum visitatio facta est anno Domini MDCXIII; quas quidem Reliquias, cum præfatus Reverendus Pater pannis lineis involutas, apte & decenter compositas invenisset, eas intactas reliquit &c. contestatus, ait Farulfus, Meduntenses posse gloriari, possessione Capitis & multorum Ossium S. Marculfi.

[6] Hæc si tota (ut Mabilio loquitur) argumentorum Farulfi vis est, longa verborum ambage involuta; [econtra Mabilio putat,] non magno libro opus fuit Oudardo Bourgeois, pro Corbiniacensibus Apologiam reponenti, anno abinde quinto, ut doceret non posse prævalere eam octogintorum annorum continuatæ posseßioni, incontestabilibus documentis subnixæ. Quis enim non, facilius quam hæc omnia arguat fictionis, persuadebit sibi, voluisse Meduntenses, cessante a Normannis metu & repertis SS. Domardi & Cariulfi Corporibus, restaurare pristinum apud se S. Marculfi cultum; & composita in ejus nomen capsa tertia, istic recondidisse unius illorum Caput & quædam utriusque ossa, ad faciendam speciem trium corporum? Equidem nolim cuiquam præjudicare, maxime cum Farulfi libellum non viderim; Mabilionis tamen fidei, omnibus notißimæ tantum tribuo, ut ausim asseverare, neutrum ex pranominatis Carnutensibus duobus Episcopis, post plura secula ab incursione Normannica capsas jam vetustate marcidas scrutatis, solicitum fuisse, ut adhibitis chirurgis ac medicis anatomices peritis dijudicaret, uniusne & ejusdem corporis istæc omnia ossa essent, quæ in capsa S. Marculfi dicta detinebantur; utque exploratis duabus aliis capsis disceret, an his non deessent pleraque eorum quæ in prima repererant oßium. Si mediæ ætatis mores consideraverimus, & quam non magno sibi scrupulo multi tunc ducerent alias pro aliis Reliquias substituere (nolo enim deterius aliquid de Meduntensibus suspicari) dicemus, debuisse eos, qui scire poterant, quanta sub auctoritate & posseßionis antiquæ certitudine corpus S. Marculfi honoraretur Corbiniaci, ut minimum dubitare de nomenclatura earum quas reperiebant Meduntæ, nisi in ipsa antiquiori capsa, vel saltem in monasticis longißimæ ætatis tabulis notatum invenerint, [videri ea esse ex corporibus discipulorum sumpta,] Caput & ossa multa S. Marculfi, inibi fuisse collocata, anno aliquo ante Normannicas incursiones, aut post eas revecta Corbiniaco, certo auctore certaque fide. Tale autem quidpiam repertum fuisse, non tacuisset, si vere asserere potuisset Farulfus: tacuisse tamen credimus Mabilioni, summam argumentorum ejus colligere se dicenti.

[7] Quibus econtrario documentis veritatem suæ posseßionis Corbiniacenses firment, videbimus post prænotata sancti viri Acta, [Corbiniacensibus longe antiquiorem possessionem præferentibus,] ubi ex editione Mabilionis dabimus Miracula B. Marculfi Confessoris, modernis temporibus facta, seu Delationem corporis ejus per varia loca in subventionem ejus ecclesiæ, prout ab Auctore seculi XII conscripta sunt, præmisso sermone encomiastico, erutaque ex codice Ms. qui olim fuit monasterii Laudunensis, ad cujus calcem sic scriptum legebatur: Anno Domini MCCCLXXXIV, Domina Egila de Berteree, quondam nata in villa S. Hilarii, ante fores istius ecclesiæ situata, dedit librum istum cum quadam Agenda (id est Mißa anniversaria mortuali, ut videre est in Glossario Cangii) Conventui ecclesiæ B. Vincentii Laudunensis. Idem autem Miraculorum libellus extat, [cum libello miraculorū an. 1384 scriptorum.] Mabilione teste, in Codice Victorino, continente Vitam ipsius Sancti (eam scilicet quam primo loco damus) estque is Codex annorum quadringentorum: Ex quo intelligitur, inquit idem Mabilio, eam tum fuisse persuasionem, sacrum corpus Corbiniaci servatū, esse S. Marculfi Abbatis Nantensis, non alterius.

Pag. 72 Annot. b sic lege — Nantus, vulgo Nant, pluribus locis commune nomen, quippe quod Britannica linqua significat Rivum: Constantiam autem urbem præterfluit amnis, Senle dictus in tabulis, & sesquileuca ab inde Heronem recipit, atque post alterum sesquileucam miscetur Oceano. An autem ad horum alterutrum, & ubi situs hic locus sit, docebunt in colæ: nec enim ejusmodi nomen nunc exprimunt tabulæ. Castellanus indicat adhuc esse nobilem familiam in Francia, quæ ab isto vel alio Nanto nomen ferat.

Pag. 79 n. 3 lin 4 a fine, Indictione IX — l. — VIII & n. 4. lin. 1 — DCCCCVI — l. — DCCCCV — atque in Margine — anno 905.

Pag. 80 n. 4 adde — Mabilio ejusdem diplomatis contextum expendens, perquam rationabiliter ex eo concludit, aliquot annis prius quam istud conderetur, puta sub annum DCCCXCVIII, factam fuisse prædictam Translationem.

N. 6 adde — Eamdem porro Donationem confirmavit Lotharius Rex, Caroli nepos; cujus diploma autographum, uti & Superius Caroli, hactenus in Archivo Remigiano servari, testatur Mabilio.

[& jam inde ab an. 1114,] Post num. 10 adde — 11 Istius porro Regiæ prærogativæ curandarum strumarum locupletißimum testem, allegat Mabilio Guilielmum Novigenti Abbatem, anno MCXIV vita functum, lib. 1 de Pignoribus Sanctorum cap. 1 sic loquentem. Quid? quod Dominum nostrum Ludovicum Regem (Crassum scilicet, anno MCVIII regnare exorsum) consuetudinario uti videmus prodigio? Hos plane, qui scrophas circa jugulum aut uspiam in corpore patiuntur, ad tactum illius, superaddito Crucis signo catervatim, me ei cohærente & etiam prohibente, concurrere: quos tamen ille, ingenita liberalitate, serena ad se manu obuncans, humillime consignabat. Cujus gloriam miraculi cum pater ejus Philippus, eo nomine primus, alacriter exerceret, nescio quibus incidentibus culpis amisit.

[12] Quo autem ritu Francorum Reges, seculo XV, ad ejusmodi curationes se accingerent, docet apud prælaudatum diligentißimum Mabilionem Stephanus de Contio, [consueto ritu exercere,] Corbejensis Monachus, in libello qui tunc scriptus extat de Regibus Francorum, ita loquens: Postquam Rex audivit Missam, affertur ante eum vas aquæ plenum. Statim tunc facit orationem suam ante altare, & postea manu dextera tangit infirmitatem, & lavat in dicta aqua. Infirmi vero, accipientes de dicta aqua, & potantes per novem dies jejuni cum devotione, sine alia medicina omnino sanantur. Et est rei veritas, quod innumerabiles sic de dicta infirmitate fuerunt sanati per plures Reges Franciæ. Addit Mabilio: Nunc id, solo Regiæ dexteræ contactu, adhibitis solennibus verbis (Rex te tangit, Deus te sanet) post Communionem sacram præstari solet a Francorum Regibus: qui ejus rei causa, [usque hodie.] statim a sua quisque inauguratione, Corbiniacum adire solent ad corpus S. Marculfi, quem hujus gratiæ sequestrum habent ac suscipiunt. Rem describit Oudardus in suo libello, ubi hunc morem, a S. Ludovico ad Ludovicum Justum, continua fere serie deducit. Testis sum ego in multis, inquit Mabilio, anno MDCLIV, Christianissimum Regem nostrum Ludovicum, Magnum, postridie sacræ Unctionis suæ, accessisse ad templum S. Remigii; in quo tunc, ob bellorum tempestates, corpus S. Marculfi repositum erat: ibidemque audita Missa, quæ per novenos dies continuata est, & Eucharistia percepta, morbo scropharum affectos contigisse.

[13] Idem Mabilio vidisse se ait Privilegium, Leonis Papæ IX autographum, Herimaro Abbati S. Remigii concessum, [Translata in aliam capsam ossa an. 1229,] in gratiam Monasterii Corbiniacensis, quod corpore B. Marculfi nobilitatur; datum III Nonas Octobris, anno Leonis IX Papæ primo, Indict. III, utique a Septembri inchoata, hoc est anno Christi MXLIX, quando ipse fuit XII Februarii consecratus, non autem anno ML. Deinde (ut taceam de circumgestatione corporis anno MCI, ad relevandum afflictum monasterii statū, de qua agit præmemoratus & mox infra dandus libellus) anno MCCXXIX Dominica ante Ascensionem Domini, id est XX Maji translatum fuit corpus sancti Confessoris Marculfi Abbatis, a venerabili patre Anselmo Laudunensi Episcopo, & repositum in capsa argentea; præsentibus; Petro S. Remigii Remensis, Guilielmo S. Michaëlis in Tarascha, Adam S. Basoli Abbatibus, Thoma existente Priore Corbiniaci, ut ex veteri ipsius monasterii charta scribit Mabilio; qui deinde addit: Caput sacrū scrinio peculiari tum inclusū est. Tres autem alias invenio, inquit idē, ejusdem Corporis in alias thecas translationes: unam a Roberto Laudunensi Antistite factam anno MCCXCV, [1295,] Dominica post festum S. Remigii in mense Octobri, id est die 11; alteram anno MCCCLII, Feria tertia post festum Ascensionis, [1352 & 1479.] id est XXII Maji; tertiam anno MCCCCLXXVIII more Gallicano, die Dominica, mensis Januarii die XVII, id est anno nostro MCCCCLXXIX, per Dominicum Tussanum Dionysiensem, Archiepiscopi Remensis Petri de la Val, tunc forte ob regiam indignationem absentis, Vicarium, ut existimo. Alia prætereo ejusdem possessionis monumenta, inquit Mabilio, quæ apud Oudardū legere licet. Ac denique concludens, subjungit; S. Marculfi corpus hactenus possident Corbiniacenses nostri, præter caput, quod furto sublatum est Patrum nostrorum memoria. Quis scit, an non relatum Meduntam, ut ipsum sit, de quo pro anno MDCXIII testem allegat Farulfus Philippum Huraldum Carnutensem Episcopum.

MIRACVLA.
Circa annū MLXXV Corbiniaci patrata,
Auctore coævo, ex sec. 4 Benedict. parte 2.

Marculphus Abbas, in Constantiensi Galliȩ Diœcesi (S.)

BHL Number: 5269

AUCT. COÆVO EX MABIL.

Venerandi Patres ac dilecti Fratres, quos in domo sua Deus habitare facit unanimes, exhortationis nostræ alloquia, imo divinæ virtutis insignia, beati Marculfi meritis ostensa, vestræ benigne percipiant aures. Salomone testante, imo Spiritu sancto Salomonis ore loquente, didicimus, quia gloria Regum, celare verbum; gloria vero Dei, investigare sermonem a. Quapropter, dilectissimi, vestra dilectio noverit, nos investigasse quædam operum Salvatoris nostri Dei, quæ Pater ejus per naturam, noster vero per gratiam, usque modo operatur, & idem Filius operari cum Patre non desinit. Igitur fidelis ac boni testimonii viri relatu comperimus, quod ad gloriam Dei Sanctorumque ejus honorem litteris tradere studuimus.

[2] Nocte sequente diem Annuntiationis Dominicæ, in ecclesia, [Lampas extincta,] in qua B. Marculfus requiescit corpore, talem virtutem Deum credimus operatum esse. Eadem namque nocte jam mediante, extincto in ecclesia lucernæ lumine, solitæ noctis redierunt tenebræ. Ædituus denique a somno excitatus, ut circumspexit ac sensit luce visibili basilicam carere; relicto stratu, dormitorium & coquinam Fratrum non timuit adire; quatenus ibi candela succensa, lucem redderet domui sanctæ. Sed & in dormitorio lucernam, & in ipsa etiam coquina prunas reperit extinctas; non fortuitu, sed (ut remur) ut manifestarentur Dei opera. [ad preces æditui, ea causa mœsti, divinitur reaccenditur,] Quid ergo idem ædituus ageret ignorabat. Tandem nimia mœstitia attonitus, [in] oratorium rediit, ibique prostratus coram altari diutinæ orationi incubuit; supplicans divinæ majestati, ut meritis Sancti sui ibidem quiescentis, in hac opportunitare succurreret ei, ne scilicet lumen deesset Fratribus, Matutinalem synaxim proxime cantaturis. Nec distulit Omnipotens exaudire & auribus percipere lacrymas pauperis, ad se in afflictione clamitantis. Nam affectus tristitia, fessus etiam oratione ipsa, dum Elbertus (sic enim vocatur præfatus ædituus) dum, inquam, stratus sui repetiisset spatiola, tunc quoque lacrymatur: & sibi omnino reputans, quasi sui negligentia luce careret ecclesia; Dei nutu respectus circumspexit, totamque basilicam cælesti luce clarescere vidit. Repente gaudio gavisus magno, lucernam paulo ante extinctam adiit, eamque clarissime ardentem reperit. Mox etiam lacrymis tristitiæ gaudii lacrymas superfundens, Deo & B. Marculfo præconiorum jubilos retulit, sicque securior dormitum ivit. Mane autem discusso noctis peplo, dieque radiante sereno, Fratres loci, Monachos videlicet beatissimi Remigii, accersivit; eisque (me præsente b qui hæc scripsi) rem gestam pandit, contestans Dei virtutem Sanctorumque ejus auctoritatem, omnia, quæ aiebat, quæque huic pitaciolo decrevimus inserenda, sic haberi.

[3] Adhuc autem, sub hac nostra ærumnosa ætate, non dispar omnipotens Deus miraculum in eadem ecclesia ostendit: ut quoniam Electum suum ineffabiliter glorificatum habebat in cælis, non minus ad capacitatem mortalium mirificare dignaretur in terris. Nam illius infirmitatis sanandæ (quam regium morbum c vocant) tanta ei gratia cælesti dono accessit, [Regio morbo affectus & ad Sanctū confugiens peregrinus,] ut non minus ex remotis ac barbaris quam ex vicinis nationibus, ad eum ægrotantium catervæ perpetuo confluant. Quodam itaque die hujusce gratia quidam homo ad ecclesiam devenit, suæ devotionis munus obtulit; eique, cujus id erat officii, sui adventus causam patefecit. Is autem qui super sacra ecclesiæ ministeria custodiam habebat, vir magnæ in Christo reverentiæ erat, qui ex seculi fluctibus ad monasterii portum convolaverat, ibique per aliquot annos ministraverat. Cumque ab eodem Domno Roberto (sic enim vocabatur) omnia quæ ei ad salutem provenirent ex more percepisset, ægrotus adjecit: Ego, quidem, mi Pater, quoniam de longinquo sum, in præsenti repatriare dispono: sed hoc ob devotionem peto, ut hæc quam obtuli candela, ante hoc sacratissimum sepulcrum quamdiu durare poterit, [candelam offert, corā eo jugiter arsuram:] usque ad consummationem ardeat: quoniam cum in patria mea essem, si non ex actione, certe ex desiderio eam B. Marculfo sæpissime offerebam. Erat autem non modicæ quantitatis, ut infinite per tres dies dare lumen in ecclesia sufficeret; jamque ante altare, quod est in honore ejusdem Christi Confessoris, revoluta super pavimentum ardebat. Acceptaque sponsione a Monacho, [quæ contra fidem extincta ab ædituo,] quod quæ petiverat adimpleret, peregrinus recedebat; cum Elbertus, de quo superius meminimus, quasi aliud quid agere vellet, pede superposito candelam extinxit; juxta arcam seorsim extinctam deposuit; post peregrinum, valvas ecclesiæ obseraturus, abiit. Nec mora, firmatis ostiis, antequam ille rediret, candela divinitus accensa est; tantusque ex ea ignis exilivit, ut & arcam & vestes arcæ superpositas subito in favillam redegerit; ipsaque candela (sicut pauper Sancti petierat) illico consummata est. Res mirabilis! quod quasi duobus momentis & flamma multiplex excreverit, & quæ arripuerat omnino consumpserit. Sed si consideremus unius devotionem, & alterius negligentiam; liquet profecto, pro irrogata fraude juste divinitus vindictam subsecutam esse. Vidisses, fateor, miraculum de rebus insensibilibus, [sed divinitus reaccensa, incendiū excitat.] ad redarguendam rerum sensibilium, id est hominum, avaritiam. Accurrere Fratres qui in vicino aderant; nam crepitum ignis audierant custodemque succlamantem. Quid dicerent, agerentve non habebant: quoniam nihil jam remanserat quod igni subtraherent. Ille autem se reum, se huic discrimini obnoxium, totis singultibus fatebatur; acceptaque pœnitentia a Fratribus, in communi statutum atque anathematis vinculo confirmatum est, ut oblata a Fidelibus luminaria numquam hactenus d alias, nisi in usibus ejusdem ecclesiæ Fratrumque ibi servientium, expenderentur.

[4] Necessarium est, carissimi Fratres, in laude hujus sanctissimi patroni ac protectoris nostri Marculfi, [Dum corpus Peronæ esset,] quod Deo donante nostris oculis præsentatum est, memoriæ tradere, quem omnipotens Deus apud se dignatus est specialem dare pro nobis intercessorem: ipse est enim qui assidue orat pro populo suo, & pro habitatoribus hujus sancti monasterii sui. Tempore igitur quo eumdem beatum virum apud castrū Peronā miraculis coruscare [cœpisse, sciunt] hi qui interfuerunt & viderunt, & manibus tractaverunt; nobis, qui in ejus gloriosa sede remansimus, quanti eam haberet, mirabili operatione patefecit. Erat enim ante altare, ubi ipse pretioso requiescit corpore, lampas ardens, quæ nullo modo die noctuque extinguebatur; quia quamvis modicum abesset corporaliter, non tamen deerat spiritualiter. Is itaque qui ecclesiæ officio præerat, cœpit secum cogitando dicere, quoniam idem luminare in vanum ardebat, eo quod corpus B. Marculfi in præsenti non esset: non considerans ibidem Dominicum corpus e (quod majus & præcipuum erat) cum Angelorum adesse custodia. Quod cum prave & inaniter cogitasset, [extincta Corbiniaci ad aram lampas, reaccenditur,] extincta lucerna abiit: sed post transactum horæ spatium, causa cogente aliqua reversus, dictu mirabile illico oculis ejus apparuit. Vidit namque eamdem lampadem, angelica claritate fulgentem, ita ineffabili modo pendere, ut nec fune desuper teneretur, nec terræ deorsum incumberet. Erat autem magnæ visionis miraculum, quod inter funem & lampadem habebat cubiti spatium, & inter lampadem & terram cubiti similiter spatium; & (ut dixi) lumine cælesti accensa mirabiliter ardebat. Non tibi forsitan ad credendum animus suffecisset, nisi Fratrum populique concursus testimonium effecisset. Nam ille timore pariter & admiratione correptus, ex toto vico, rem videre mirabilem, maximam concionem plebis evocavit. Multi denique exuberavere lacrymis, dicentes; quoniam piissimus Christi Confessor Marculfus, ipsorum post Deum custos vigilantissimus, & apud Deum multiplex advocatus; quamvis modico tempore esset aliorsum, suos tamen filios per ostensionem miraculi consolari ac visitare est dignatus. Actum est Corbiniaci millesimo octogesimo-quinto anno incarnati Verbi.

[5] Igitur dilectissimi, qui hoc audire, & (ut remur credere non renuistis, [ut absens corpore spiritu præsens intelligatur.] scitote quia hoc tam evidens miraculum, ad honorem Sancti sui, ad utilitatem quoque nostri, Deus dignatus sit operari. Nec immerito. Quia enim B. Marculfus, dum in convalle laerymarum carne moraretur, opera tenebrarum abjecit, & indutus armis lucis viriliter ejusdem lucis principi militavit; merito carnis onere leviatus, & ad superna polorum (ut credimus) vectus, auctori claritatis inhærere promeruit. Ergo non dubitandum est quin extinctam lucem reparaverit, qui tenebras noctis in basilica sua esse abhorruit. Verumtamen quoniam nihil fit in terra sine causa, & B. Gregorio dictante comperimus, quia Deus & Dominus noster ad bene agendum aliquando verbis, aliquando nos admonet ipsis miraculorum exemplis; curemus hujus sancti ac beati patroni nostri Marculfi, ante cujus sacros cineres excubamus, cujus etiam memoriam hodie solenniter celebramus; curemus, inquam, hujus patrocinium quærere; obsecrantes, ut suis piis precibus fuget tenebras cæcitatis & ignorantiæ nostræ, & impetret nobis lucem cælestis gratiæ, qua illuminati opera tenebrarum abjiciamus, piisque intenti actibus armis lucis induamur; his quoque muniti, principem tenebrarum proteramus; sic etiam victoria potiti, conditori lucis adhærere mereamur, qui vivit & regnat trinus & unus Deus. [Hom. 17 in Euang.]

ANNOTATA.

a Imo e contrario legitur in illo textu, Prov. 25, 2 Gloria Dei est celare verbum, & gloria Regum investigare sermonem.

b Socium verosimiliter auctorem assumpserat Ædituus, Corbiniaco Remos ambulans.

c Quia scilicet a Rege curantur scrofulæ, ipsarum morbus usque nunc ita appellatur etiam Teutonice, 't Koninxzeer; olim alioqui Regius morbus, teste Isidoro lib. 4 cap. 8, is erat, quem Icterum Græci appellant, quemque Auriginem Varro appellari ait a colore auri, flavescere enim hominem facit totum: Regium autem morbum ideo existimant dictum, quod vino bono & regalibus cibis curetur; ego potius dixerim, quia color aureus sive flavus, Regius apud multas nationes habetur. Mabilio vult antiquis eo nomine significatam Lepram fuisse, quod equidem necdum reperi, neque causam video.

d Hactenus pro deinceps, haud facile alibi invenies.

e Non omittenda hic insignis Annotatio Mabilionis quæ sic habet: In archivo Cœnobii Remigiani legi litteras Simonis Abbatis, attestantis; Odonē de Sarceio Monachum, de conniventia sua, redditus acquisivisse; & de ipsis redditibus in ecclesia S. Remigii, ante majus altare, super quod corpus Domini reponitur, cereum perpetuo ardere instituisse. Id factum Willelmo Archiepiscopo Remensi, sub annum MCLXV. Præiverat uno seculo Paulus Abbas S. Albani in Anglia, qui, referente Matthæo Parisio, pelvem argenti dedit, constituendo, ut cereum contineret jugiter ardentem ante majus altare. Lege Aimoinum (lib. 2 Miraculorum S. Benedicti cap. 13) ubi observat, Floriaci morem fuisse a priscis institutum patribus, ut tam diebus quam noctibus, trium lucernarum lumine memorata illustraretur ecclesia. Lucernæ ergo communiter adhibebantur olim, rarius cerei, ad continuum in basilicis lumen.

MIRACVLA.
Anno MCI facta Peronæ in Picardia,
Auctore coævo ex Sec. 4 Benedict. parte 2.

Marculphus Abbas, in Constantiensi Galliȩ Diœcesi (S.)

BHL Number: 5270

CAPUT I.
Circumvectio sacris Corporis per Campaniam & Tardanensem agrum, atque exceptio Peronæ.

Sicut aqua frigida animæ sitienti, ita nuntius bonus de regione longinqua. [Prov. 25.] De regione ergo longinqua; in quam abiit omnipotens Dei & hominum Mediator, accipere sibi regnum & reverti ad judicium, gloriosum Confessorem suum Marculfum, nuntium salutis & gaudii, ad nos transmisit; cum per ejus venerabile corpus signa & prodigia, quæ oculis nostris vidimus, ad annuntiandam virtutem operum suorum, populo suo paternæ pietatis respectu exhibuit.

[2] Est cella Monachorum in villa Corbiniaco, constituta in Laudunensi territorio, beatissimi Remigii Francorum Apostoli subjacens Archimonasterio, in qua videlicet villa habetur basilica, [Auctor Peronensibus petentibus scribit,] præfati Confessoris Christi Marculfi sacratissimo corpore insignita: ubi, ad commendanda sanctitatis ejus præconia, multa sanitatum comprobantur fieri opera, quæ nobis, tamquam convicaneis, a & alumnis suis, ostendere dignatur sæpenumero. Sed nos in hac schedula ea solummodo, quæ apud Peronam nuperrime gesta sunt (quia Fratrum ejusdem loci ita expetit b dilectio) amore tanti Patroni devicti non patiemur premi sub silentio. Et quia Christianis omnibus fraternæ dilectionis debitores existimus, plurima ex his, quæ nobis certissime comperta sunt, subtrahentes æmulis & incredulis, ne propter multiplicitatem in blasphemias erumpant, caritative parcimus; devotis & benevolis, ad laudem & gloriam & honorem nominis Christi, carmen exultationis & gratiarum actionum materiam conteximus. Tunc enim fructuose & utiliter magnalia Sanctorum suscipimus, si ea quæ ægrotis impenduntur ad sanitatem corporum, in medelam nobis vertamus animarum; ut Deum in electis suis mirabilem humiliter glorificemus, & ad imitanda eorum vestigia, quorum miramur opera, socordiam nostram viriliter excitemus.

[3] Anno igitur incarnati Verbi millesimo centesimoprimo, eadem quam prædiximus, villa, promerente incolarū malitia, [quod, cum an. 1101 Corbiniacū peste & furtis devastaretur,] multis est cladibus crudeliter devastata; & tam peste animalium varia, quam prædonum direptione assidua a pristino decore miserabiliter immutata: insuper a quodam nefandæ iniquitatis tyranno, nomine Thoma c, Montis-acuti oppidaneo, qui consobrinam suam in matrimonium duxerat, post diversas hominum cædes & rapinas, maxima ex parte concremata. Unde Fratres ibidem degentes, mente consternati, utpote pecudum suarum ceterarumque rerum possessione privati, pene ad extremæ inopiæ sunt indigentiam redacti; nonnulli etiam crebrescentibus malis ad monasterium d redire coacti. Demum ipse Præpositus Cellæ, in Domni Abbatis S. Remigii veniens præsentiam, [loci Præpositus Andreas.] sua conqueri cœpit infortunia, & in Capitulo Fratrum libenti animo ab eadem se absolvit obedientia. Quam omissionem cum nullus ei dissuaderet, Andreas, qui & Sigebertus, eligitur e: & statim communi consilio Fratrum, Deo (ut credimus) disponente, Corbiniacum dirigitur. Qui & ipse quamvis sagaciter & irreprehensibiliter studia sua instituerit, & magno dilectionis fervore erga B. Marculfum semper æstuaverit; tamen non multo post, tot inquietudinum procellis elisus, tot persecutionum pressuris affectus, tam dira familiæ suæ vexatione fatigatus (præsertim cum locum ipsum in magna egestate invenisset, nulliusque auxilii levamen a quocumque hominum percepisset) tanti pondus oneris non sustinens; [inopiā pressus,] licet inops substantiæ, tamen compos, quam mente conceperat, sanæ sententiæ; post tres ferme menses ad Monasterium regressus, quante se perurgeret calamitas, coram omnibus exposuit; dicens, se & sibi commissos permanere non posse, ubi quotidiani victus, defecissent necessaria; multos sibi imminere creditores, qui instantissime sua exigerent debita; se omnino carere unde corum extingueretur querimonia; tecta etiam monasterii & aliarum officinarum attrita esse vetustate nimia, quæ cujusquam prædecessorum suorum numquam resarcisset incuria; expedire utique ut alimenta Fratribus ibi servituris tribuerent, aut corpus B. Marculfi inde efferri præciperent, aut certe negotium, quod sibi intolerabile erat, alteri potius injungerent.

[4] Ad hæc cunctis reticentibus & competentem definire hæsitantibus sententiam, quoniam & ipsa beati Remigii ecclesia multimoda tunc temporis patiebatur impedimenta, [S. Marculfi corpus oppidatim deferri suaserit.] nec ex facili constabat competens tantis adversitatibus adhibere remedium; præfatus Præpositus, animadvertens aliunde sibi non patere levaminis aditum, statim sui cordis aperuit consilium; dicens, sæpius accidisse sua ætate in regno Francorum, ut quoties tam sævissima tribulatione aliqua prægravabatur ecclesia, ibidem commorantes suarum circumferret lipsana Reliquiarum; quatenus ex donariis & oblationibus fidelium suæ repararent necessitatis incommodum. Nam eodem tempore nobiles Clericos S. Quintini Martyris f id actitare constabat; & ante sex annos, conflagrata gloriosi Martini Turonensis basilica, corpus B. Brictii g (sicut ipsi perspexerant) procul a suis finibus pro hoc ipso negotio delatum exstiterat. Quapropter nihil sibi competentius videri adstruebat, quam ut similiter de corpore. S. Marculfi fieret, si Dominus Abbas & ceteri non obsisterent: confidere se per Dei misericordiam, non defuturos, qui tam pretiosi thesauri portantibus gemmam officiosa liberalitate manum auxilii porrigerent.

[5] [Ipsum ergo in Pentecoste,] His auditis, qui sanioris erant consilii, causa fraternæ compassionis petitioni ejus acquieverunt, & ut in proxima solennitate sanctæ Pentecostes h cum pignoribus Sanctorum, quæ ex antiqua consuetudine remiserant deferenda, ipse quoque cum corpore S. Marculfi adesset, sicut optabat, annuerunt. Qui accepta hac licentia, in crastinum Corbiniacum celeriter redequitavit; & quæcumque huic expeditioni convenire est arbitratus, executor idoneus solerti cura præparavit.

[6] [Remos delatum] Instante denique præfatæ celebritatis die cum timore & reverentia, de loco, in quo jacebat, a Fratribus expositum; in gestatorio, manu artificis his usibus eleganter aptatum sacri corporis feretrum componitur; atque prosequente utriusque sexus numerosa populi multitudine, ad Remensium urbem devehitur; ubi eos Canonici sanctæ Dei genitricis Mariæ, processione diligenter ordinata, in Metropolitanæ Sedis ecclesia cum gaudio susceperunt: sicque cum psalmis & hymnis & canticis spiritualibus excubantes ibidem pernoctaverunt. [in majori ecclesia excipitur,] Altera die, decurrente hora prima, accepto nuntio Monachi S. Remigii ferventissimis studiis dilectissimo sibi Patrono occurrerunt, satis dolenti animo peccatis suis imputantes, quod cum honore condigno & lætitiæ apparatu, ut desiderabant, eum suscipere non meruerunt: nam quia dies pluvialis erat, cum pretiosis cappis egredi non valuerunt. Cum crucibus tamen aureis ac thuribulis, i ceroferariis præeuntibus arcam benedictam, pene usque ad urbis mœnia k procedentes, debitæ venerationis obsequium suppliciter exolverunt; [tum in ecclesia S. Remigii,] nec minus devotis animis quam vocibus consonis, Sancte Marculfe, Confessor Christi, audi rogantes servulos, ex integro concinentes, sic deducendo suis eum sedibus intulerunt. Deinde, ut magis confluentium turbarum pateret spectaculo, in medio Oratorio, ante altare sanctæ Crucis eum deposuerunt.

[7] [Inde portatur Catalaunos,] Jam quia longum est, & forte aliquibus tædiosum, iter eorum per singulas diætas retexere; nos qui ad potiora tendimus, quæ supersunt, donec Peronam perventum est, compendiosa prosequemur relatione. Post biduum sæpedictus Andreas Præpositus, a B. Remigio humi prostratus petita benedictione, ut intentionem suam paterna dirigeret consolatione; qui præstantiores erant, summissis humeris sacrum efferentes feretrum, egressi sunt, prosequente diligenter instructa processione; postque responsorium B. Marculfo decantatum, in quadam planitie aliquantisper subsistentes, habito ad populum ejus, cujus id officii erat, exhortationis sermone, dimissi a Fratribus in nomine Domini per Cœnobium Sancti Basoli l accessere Catalaunis: ubi sibi obviam exeunte Clero cum civibus, honorifice suscepti sunt in templo victoriosissimi Stephani Protomartyris. Illucescente vero crastino inde digressi ad villam, quæ quondam B. Remigii propria fuisse dignoscitur, m Sparnacū nomine, devenerunt: quorum adventu comperto, Canonici S. Martini cum plebis cohorte occurrentes, Summe Dei Confessor Marculfe, te venerantes protege, fide promptissima cecinerunt. Transeuntes autem per Castellionem n & Brainam, Suessionis metatum acceperunt: &, ex non inutili consilio Fratris Joannis, [Noviomum] qui usque Sparnacum in commeatu eorum fuerat, in veneratione Spiritus sancti, ut ejus omnipotentiæ benedictionem & auxilium obtinerent, quotidie Missam reverentissime celebraverunt. At ubi Suessionica urbe relicta, Noviomo o sui præsentiam exhibuere; per confinium quod est inter Ham p & Nigellam divertentes, Peronam appropinquavere; oppidum, situ quidem loci munitissimum, incolarum numerositate populosum, præeminenti ædificiorum magnitudine celeberrimum, opulentia variæ supellectilis & antiquæ dignitatis gloria ceteris Viromandensis provinciæ castris præcellens, habens in se non modicæ quantitatis & operosæ compositionis templum, [Peronam:] meritis & corpore B. Furei q amplissime decoratum, & ad suæ magnificentiæ cumulum honestissimi Cleri r ibi servientis, quasi cujusdam egregii Senatus, nobilitate venustum.

[8] [ubi susceptum in ecclesia S. Fursei,] Præcedente ergo qui adventum Confessoris Christi Marculfi ipsis Clericis nuntiaret; absque dilatione cum proceribus & oppidaneorum plurimis exeuntes, quantacumque potuerunt reverentia, eis obsequelæ suæ ministerium impenderunt; ac feretro honorabili in medio ecclesiæ locato, secus ecclesiam ipsa nocte eos manere fecerunt. Et quia eo loci multus occurrerat populi conventus, facto ad eos sermone qui ad hoc ipsum fuerat electus, tandem tragœdiam, quæ eos perurgebat, calamitatis exposuit; desolationem Cellæ S. Marculfi aperuit; adjiciens quod nullum ex circumstantibus credebat ignorare, ad hoc electi Dei corpus illuc advectum, ut a fidelibus Dei loco suo impetraret auxilium. Ad hæc-primus ejusdem castri Dominus, vir admodum fidelis & strenuus, & post eum plures, prout cuique visum est, largiri cœpere. Nonnulli vero juvenum, filii Belial, levitatis turbine & vecordiæ scurrilitate agitati, garrulis vocibus insultando [a quibusdam irreverenter habetur,] ac rugosis naribus alterutrum irridendo subsannabant; quisnam fuerit iste Marculfus, ludibrio inquirentes; non audisse se hactenus quemlibet hominum hujus nominis extitisse, non sine ridiculo & insania perhibentes. Quorum detestanda irrisio non multo post apparuit, quantum fuerit reprobata in oculis Majestatis divinæ, cum subsequentibus prodigiis, qualis esset Marculfus, nullus poterat nescire. Quapropter, quia horrendum est incidere in manus Dei viventis, (sicut ipse electis suis ait, Qui vos spernit, me spernit) caveat omnis Christianus,alicujus Sancti meritum, vel ex elegantia, vel ex deformitate nominis ponderare aut vituperare; cum extremæ sit dementiæ, qualecumque nomen, quod in libro vitæ scriptum esse constat, non amplecti semper & honorare. [Luc.10,16]

[9] Ceterum cum B. Marculfi vectores voto haberent a Perona proficisci, [& transfertur in ecclesiam S. Ioannis Baptistæ.] mane facto egressi sunt ab ecclesia B. Fursei, deducente se Clero cum maxima multitudine populi. Ut autem more suo Responsorium, Sancte Marculfe Confessor Christi, concinentes in foro venere; plerique ex circumstantibus, quod maturius æquo abirent, cœperunt succensere; asserentes magno eis fore dispendio, quod tam celeriter discederent; cum multus in eodem castro hominum superesset numerus, qui eos ibi adhuc esse nescirent. Quod cum reciproca voce alii atque alii adstipularentur, retractantes in cordibus suis interdum utilius esse alieno parere consilio, quam suo semper uti arbitrio; ex voluntate Canonicorum, a quibus jam acceperant licentiam, diverterunt in proximam ecclesiolam Præcursoris Domini, usque in diem alteram ibidem demoraturi. At Præpositus, cujus erat omnia illa disponere, recordatus,ante quindecim annos, pro reparatione suæ ecclesiæ feretrum B. Vedasti s cum reliquiis Remis usque delatum, ac in B. Remigii Archimonasterio sedula liberalitate susceptum; civitatem Atrebatensium adiit, Episcopum t convenit; quia cum ejus favore corpus B. Marculfi post biduum u illuc afferre cuperet, intimavit. Cui ipse Antistes & quidquid petierat annuit, & apud se (quia jam solis occasus imminebat) eadem nocte detinuit.

ANNOTATA.

a Hinc colligitur, Corbiniacensem quoque Auctorem fuisse, ac verosimiliter Monachum, ex iis qui corpus sunt comitati.

b Ex infra dicendis num. 9 intelliguntur omnia facta in ecclesia S. Ioannis Baptistæ: & num. 20 indicantur monasterii valvæ; ut cœnobiticum locum fuisse appareat, sive Præposituram ejusdem Ordinis, cujus Fratres hic intelliguntur.

c Mons-acutus, vulgo Mont-aigu, diœcesis Laudunensis, sesquileuca dißitus Corbiniaco versus Boream.

d Remense, scilicet S. Remigii, cui tunc Abbas præerat nomine Azenarius, vocaturque etiam Archimonasterium, tum a Leone IX sec. 10, tum ab Adelberto Archiepiscopo Moguntino in litteris anni 1124.

e Mabilio observandum hic monet, Præpositorum,in locis a monasterio aliquo principali dependentibus, electionem spectavisse ad Capitulum, non vero ad Abbatem.

f Ab hoc Sancto, qui 31 Novembris colitur ipsa Veromanduorum August a nomen suum nunc habet, ut S. Quintini dicatur.

g S.Brictius, ipsius S. Martini successor, colitur 13 Novembris.

h Recursura dies Pentecostes erat, eo anno 1101, qui Pascha habuerat 21 Aprilis, die 9 Iunii.

i Ita corrigendum sensum credidi, quem Mabilio in suo originali turbatum repererat hoc modo, thuribulis præeuntibus aquam benedictam ceroferariis.

k Nempe eo tempore, inquit Mabilio, extra muros urbis erat S. Remigii ecclesia ; postea, auctis urbis ædificiis, mœniorum ambitu inclusa.

l S. Basoli, qui colitur 26 Novembr. monasterium Ordinis Benedictini, vulgo Saint-Bale, leucis fere 4 Remis distat, unde Catalaunos, vulgo Chalons sur Marne restabat iter 6 leucarum.

m Sparnacum, vulgo Espernay, ad sinistram Matronæ ripam, secundo flumine descendentibus occurrit, post iter leucarum7.

n Vulgo Chastillon sur Marne, Braine, Soissons, hoc ordine succedunt : Sparnaco Castellionem, situmad dextram fluminis ripam, iter est leucarum 4. Hinc, directo inter Septentrionem, & Occidentem itinere, venitur Brainam, post leucas 8; Braina autem Suessiones, distant leucis fere tribus.

o Noviomum, vulgo Noyon, distat Sueßionibus circiter 9 leucis; Perona vero, quo iter erat, tantumdem aut amplius.

p Vulgo Han & Neelle, distant inter se leucis tribus, estque per medium earum iter Noviomo Peronam, pari fere utrimque intervallo.

q S. Fursei acta illustravit, Bollandus 16 Ianuarii.

r Manet etiamnum Collegium Canonicorum, ut infra nominantur, Apostolicæ Sedi immediate subjectum, ibique sepultus jacet Carolus Simplex Rex Francorum, defunctus an. 929; post aliquot annorum captivitatem Peronæ toleratam.

s S. Vedasti, Acta & miracula illustravit Henschenius 6 Febr. sed hujus deportationis usque Remos, factæ circa an. 1086, notitiam non habuit.

t Lambertus hic fuit, quem Vrbanus 11, an.1093. (divisis quæ diu conjunctæ fuerant Atrebatensi & Cameracensi Ecclesiis) proprium Artesiis Episcopum dederat, vixitque ad annum usque 1115.

u Distat enim Perona Atrebatum, vulgo Aras, dumtaxat leucis 11.

CAPUT II.
Miracula facta, subsistente Peronæ corpore.

Apud Peronam vero in ecclesia S. Baptistæ Joannis, [10 Erigitur curvus;] in qua feretrum gloriosi Marculfi depositum fuerat, plurimæ cæcorum, claudorum, vel quibuscumque infirmitatum debilitatibus oppressorum catervæ confluxerant : Fratres quoque, qui discedente Præposito remanserant, post refectionem cibi feretrum circumstabant. Cum unus ex languentibus, qui omni vitæ suæ tempore curvus, & numquam sine duobus baculis se sustentantibus ire consueverat, hac & illac deambulans. repente S. Marculfi auxilium se sentire perhibuit: abjectisque baculis quibus utebatur, sanus ex integro coram cunctis sine ulla difficultate pergere cœpit. Nostrates quidem, qui nihil tale tunc suspicabantur, non temere credere voluerunt ejus sermonibus: sed ab his, quibus ab infantia notissimus erat, re diligenter inquisita, cum veritatem agnovissent, laudes Deo & gratias devotissimis rependerunt vocibus. Cumque clamore ingenti plebs universa perstreperet, ac velut seditione oborta in tam populosa villa utriusque sexus concursus fieret; qui in superiori parte oppidi erant, quod evenerat nescientes, tantis vocibus attoniti, senes cum junioribus, proceres cum rusticis, matronæ cum puellis, per spatiosa loca platearum properantes, quidnam novi accidisset, alii ab aliis requisierunt; & ab his qui pro foribus ecclesiæ stabant,nec prȩ turba ingredi velebant, id responsi acceperunt: Balduinus, Balduinus impos, ille infirmus, qui retortus atq; recurvus (ut vos scitis, & nos scimus) habitabat hic mendicus, ope B. Marculfi modo est sanitati restitutus. Nec erat omnino qui contradiceret; cum, ad omnem ambiguitatem excludendam, oculis omnium se ille ultro ingereret. Eadem ergo hora diei per hunc Patronum nostrum iste incolumis est effectus a, qua ad speciosam portam templi, qui ex utero matris claudus erat, per cæli Clavigerum extitit erectus. Ex hoc cuncti Peronenses magis ac magis in ejus amore sunt succensi, ac majori devotione quam pridie fecerant, cereis & luminaribus frequentes affuerunt nocte subsequenti.

[12] [curatur a nativitate surda & muta,] Pervigilabat etiam multiplex energumenorum aut debilium numerus: inter quos aderat quædam puella, cui prima dies exordia vitæ dederat, absque linguȩ atque aurium usibus: nec non in eleemosyna nobilissimæ matronæ, uxoris scilicet Principis ipsius castri, per multa annorum curricula fuerat educata; & ex ejus imperio, comite quadam pedissequa quam custodem habuerat, ad confugium S. Marculfi ut ei subveniret deducta, sub feretro illius nocte jacuit tota. Verum illucescente crepusculo, cum dormire putaretur, subito vocem emisit: dehinc loqui enixa, primo verbo quod protulit, Domina Adelidis, inclamavit. Ad hæc, quæ ei ad custodiam deputata fuerat, concite surrexit ; & quam numquam audientem vel loquentem viderat, quid pateretur, quid sibi vellet interrogavit. Ita duplici miraculo verba ejus audivit, & interroganti respondit, se S.Marculfi auxilium sentire; dominamque suam, quam prius nominaverat, velle videre se dixit. Nuntius tanti gaudii ad Dominam Adelidem in arcem cucurrit: quæ de stratu suo exiliens, magis virili animo quam incessu femineo, ad locum, in quo cuncti adventum ejus opperiebantur, festinavit. Tunc accersita illa, quondam muta sua præbendaria, cum probasset factum, eadem congrue respondente per singula, præ magnitudine exultationis compuncta in lacrymas, oblationem suam S. Marculfo plena quidem contulit manu, sed preces & gratias pleniori effudit affectu. Ea res in brevi universis circumquaque innotuit, neque deinceps quisquam Viromandensium, quis esset Marculfus, ignorare potuit.

[13] Post triduum quippe quidam ex Monachis sancti Remigii Laudunum clavatū b a domino Abbate directus adiit: [quæ Maria vocatur:] qui in claustro c S. Vincentii, quia per S.Marculfum multa signa Peronæ fierent, gratulabundus audivit. Non multo post id, hora diei prima, revertenti a Præsule Atrebatensi suo Præposito, Fratres seriatiam retulere concessa sibi divinæ pietatis opera: qui quoniam absens hæ videre non meruerat, ingenti perturbatus est mœstitia. Solus nimirum haberi indignus tantis interesse virtutibus vehementer expavit: sed exaudibilis Marculfus sine mora fideles ejus lacrymas perfecto gaudio exhilaravit. Cumque nomen ejus, quæ primo diluculo ante ejus reditum sanata fuerat, inquireret; nullo eam hactenus nomine nuncupatam, utpote quæ nihil unquam intellexisset, accepit; populoque suggerente, ut ei nomen darent hi qui causa salutis extitissent; quidam ex nostris Sacerdos Maria nomen illi imposuit; recordatione utique illius Mariæ illectus, quæ huic mundo generale gaudium protulit. Instante autem meridie causa reficiendi recesserunt: sed lotis manibus priusquam panem frangerent, [pedum usus recipitur,] omnia campanarum signa in ecclesia sancti Joannis insonuerunt. Percunctantibus, cur id fieri videretur, quidam ex suis cursu velocissimo affuit, quamdam venisse ad feretrum genibus & manibus reptando, quæ præ languore diutino officium pedum amiserat; nuntiavit: & quia post orationem B. Marculfo effusam, sospitati ad unguem reddita, cunctis apparuit. Sic exultantibus animis ad ecclesiam regressi, hymnum Te Deum laudamus præcordialiter, ut decebat, concinebant: & quia notissima erat universis mulier cui sanitas impensa erat, irruente multitudine, omnium bonorum datori Deo æquipollentibus studiis omnes affatim gratiarum actiones rependebant.

[15] Præ tumultu vero ac pressura turbarum, longa mora interveniente, egredi nequiverunt; donec hora nona vix adepti facultatem ad hospitium eundi, cum ad mensam residere cœpissent, [sanatur contracti duo,] nondum apposito cibo, rursus campanas in ecclesia subito fragore concrepantes audierunt. Unde non ignari virtutem illic exhibitam divinitus, relictis quæ præ manibus erant, impigris ante S. Marculfum accessere gressibus. Profecto reverentissima matrona ejusdem castri domino, quam præ misimus, multis sibi cohærentibus aderat: sed & multitudo languentium e contiguis villis, fama vulgante res gestas, tamquam ad opinatissimi medici subsidia obtinenda concurrerat: ex numero quorum contracti duo sanitatem fuerant consecuti, quos revera longo tempore contractos fuisse constiterat attestatione totius præsentis populi. Cumque Deo laudes pro tam evidentissimis pietatis ejus operibus omnium referet vox consona, necdum finitis laudibus duo similiter ex debilibus receperunt optatæ sanitatis remedia: una videlicet anus visum, quæ, quamdiu vixerat, utrisque fuerat luminibus orbata: altera paralytica, [cæca item, & pæralytica,] dum omnium membrorum resoluta compagibus, in vimineo vanno ante S. Marculfum portaretur; priusquam limina ecclesiæ attingeret, aliquid intra se muneris divini sentiens, ad terram se deponi præcepit: sicque conamine non lento, acsi nihil unquam mali perpessa fuisset, ambulare cœpit. Quis fuerit sensus populi tam magna videntis, quis stupor & clamor, quæ sanæ gaudia mentis, nullius exprimere valet ingenium sapientis. Habuit ea die Perona novæ glorificationis lætitiam, cum Christo faciente memoriam mirabilium suorum, primitivæ Ecclesiæ experiretur gratiam in se; illiusque temporis felicitatem maxima ex parte tunc meruit accipere, quo per manus Apostolorum fiebant signa & prodigia multa in plebe.

[16] [& coram Abbate Montis-Quintini infirmiduo,] His auditis Domnus Montis sancti Quintini Abbas Henricus, vir magnæ in Christo reverentiæ, quod Cœnobium a Perona duobus circiter distare videtur milliariis, fraternis congratulans provectibus, utpote societatis eorum d particeps, & ecclesiæ B. Remigii justis de causis amicissimus; ante hujus pretiosi & dilecti sibi Confessoris veniens præsentiam; quia impediente turba humi prosterni non poterat, quod potuit fecit, stans quidem corpore, sed flexis cordis genibus oravit: statimque, eo præsente duobus curatis languidis, quod auditu acceperat, se intueri exultavit: & tam admirabilis amici Dei suffragiis enixius se commendans, inclinato capite benedictione petita, paulo post cum omni conventu Fratrum sibi commissorum in idipsum reversurus abscessit. Sancti quoque Fursei principalis Clerus, licet non perfunctorie circa affectum B. Marculfi suæ dedisset bonitatis experientiam; post ea tamen quæ præmisimus, potiori caritatis fervore instigatus, cum corpore ejusdem Patroni sui S.Fursei multitudine comitante affuit; ac in introitu ecclesiæ, non sine religiosissimæ deliberationis consilio, psallentes, Veni creator spiritus, eo finito subjunxerunt hymnum, Te Deum laudamus. Deinde a Præposito & sibi cohærentibus humillima supplicatione, quatenus ad ecclesiam S. Fursei, ubi primo fuerant, S. Marculfum referrent, cœperunt deposcere; perhibentes non expedire, [Clerus S. Fur sei processionaliter Sanctum visitat,] eos in arcto positos loci difficultate prægravari; imo debere compati imbecillibus, quos quotidie videbant constipatæ multitudinis impressione periclitari. Magnæ capacitatis ecclesiam talibus causis congruere; S. Marculfi vicinitate & eorum coëssentia se plurimum delectari, quorum studiis & utilitatibus videbant Dei pietatem tanta signorum prærogatione cooperari. Econtra nostri, benevolentiæ quidem eorum maximas gratias agere, sed quod postulabant reiponderunt nullatenus se posse perficere: locum, quem Deus B. Marculfo elegerat ad operanda tanta signorum magnalia, se relinquere non præsumere; ne contra Dei nutum aliquid tentantes, incurrerent pœnas temeritatis illicitæ. Ita fraudati a desiderio suo Canonici, reversi sunt ad propria, inefficacis petitionis suæ repulsam, ut eruditi viri, disciplinatæ mentis perferentes modestia. Credo ego in conspectu Dei, qui pia vota semper dignatur intueri, devotionem illorum suffragante S. Furseo locum invenisse: quia quod illa die consequi nequiverunt, non multo post meruerunt impetrare.

[17] [uti & Monachi Montis S. Quintini.] Pari modo Monachi Montis S. Quintini, relatione Pastoris sui incitati, eodem nihilo minus comitante, nudis pedibus cum obsecratione letaniæ venientes, prostrati solo coram S. Marculfi feretro orationem fuderunt: ac plurimum lætati in Domino, xenia nostris, ex caritatis debito & intimæ dilectionis munificentia, obtulerunt; dehinc S. Marculfi gratiam, fructum laboris sui sibi fieri deprecantes, abscesserunt.

ANNOTATA.

a Ad horam orationis nonam, inquit S. Lucas Act. 3 I.

b Laudunum clavatum, vulgo Laon , distat Remis Peronam transeuntibus, leucis circiter 10; Perona vero, 14.

c Est & hoc Ordinis Benedictini cœnobium Lauduni.

d Item hoc, Peronæ ad Boream situm.

CAPUT III.
Alia miracula, & reditus Corbiniacum.

[18] [Sanatur puer surdus,] Iisdem diebus puer quidam, cui auditus officium natura negaverat, diu inibi ante S. Marculfi feretrum in orationibus & vigiliis pernoctaverat: qui cum, lassitudine ac fragilitate carnis compellente, quarta vix demum nocte pro foribus ecclesiæ paullulum membra sopori dedisset; & cum jam elapso quietis silentio, varios usus laborum optatis operum studiis lux alma reduceret; subito (mirabile dictu!) idem qui suæ adhuc surditatis gemens incommoda, prope limen ecclesiæ, imperfectæ soliditatis corpus salutiferæ quieti commiserat, expergefactus assurgit; & incolumem se repente miratus, ubinam se inveniat, defixis obtutibus inhiando circumspicit; & quod stupori ejus vehementius accedebat, qui extra ecclesiam calceatus obdormierat, nudum se pedibus intra ecclesiam ante S. Marculfi feretrum somno solutum videbat. Cujus rei seriem, cum non sine ingenti gaudio & admiratione, [miraculose delatus in ecclesiam,] circumstantium multitudini, redintegratis & sæpe repetitis vocibus, præconatur; subito tanta divinæ largitatis fama per totum oppidum divulgatur, & quanta per servum suum Dominus sit dignatus operari miracula, crebris affluentium populorum præconiis celebratur. Mira res! sotulares, quibus calceatus, videntibus qui aderant, sopore gravis abscesserat, nec sibi detractos ab aliquo omnimoda assertione obnixe & viriliter adstruebat; ubi somno sepultus jacuerat, inveniuntur ; & ad tam plenariæ congratulationis augmentum, eidem inter tantam constipatæ multitudinis affluentiam referuntur.

[19] Illud etiam nullatenus pigro taciturnæ oblivionis silentio occultandum censuimus, quod ante ejusdem beatissimi Marculfi feretrum matrem & filium, pristinæ jam sanitati restitutum, [item puer contractus.] gratulabunda sententia promulgantes audivimus. Cum enim hujus tam inæstimabilis gemma thesauri, & siderei instar luminis diversorum odorem aromatum longe lateque diffunderet, & miraculorum ejus celebris & magnifica gloria circumquaque crebresceret; quia, sicut Salvator ait, Nemo lucernam accendit, neque sub modio ponit, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant; non solum contigua & collateralis hominum affinitas, verum etiam remota aliquorum & solers universitas, ad tam inopinata salutiferæ restaurationis fluenta, infirmorum atque debilium protrahebat catervulas. [Matt. 515] Inter quas muliercula quædam, in silva quæ vulgo Areuvasia a nuncupator, filium suum miræ ægritudinis debilitate … multatum, b tædiosam humeris sarcinulam subvehebat; & ut B. Marculfi subsidia sine intermissione efflagitaret, improbis admonitionibus stimulabat: cujus sano puer parens consilio, alta voce sanctum Dei Confessorem Marculfum, ut sui misereretur orabat, & circum se catervatim ruentium populorum aures tædiosis clamoribus obtundebat. Sed divina miseratio, diu imperfactam sui juris fabricam esse non patiens, laboranti misero solitam misericordiæ manum porrexit, & solidum perfecti decoris supplementum proprio operi reparavit. Cum ergo præfatus puer divinæ sibi miserationis auxilia jam adesse sentiret; se deponi celeriter exoravit, & qui hærentibus ad nates pedibus & pectori manibus, necdum etiam reptanti gressu terram pulsaverat; subito per divinam gratiam sospes & hilaris ambulabat. Quanta vero comitantium populorum fuerit exultatio, quam magnifica & specialis laudatio, magis sane videtur prætereundum silentio, quam imbecillis ingenii committendum naufragio.

[20] Dæmoniacus unus, ante S. Marculfi feretrum adductus, in crastino est sanatus. [Inimici reconciliantur:] In illo autem tantæ admirationis concursu, multi qui diversis de causis invicem inimicabantur, advenerant: qui quamquam partim merita doloris ira perstreperant, partim majoris facultatis subnixi potentia omnimodo sequestræ paci resisterent; tamen præsentiam S. Marculfi reverentes, vinci gaudebant, alterutrum condonantes. Ex quorum numero unus, arrogantiæ & fastus sui felle suffusus, & imminenti jamque contiguo mortis exitio destinatus, in hanc diabolicæ tenacitatis prorupit insaniam; ut facilius prossent saxa molliri, & adamantinæ soliditatis duritia in plumbi solubilitatem converti, quam ejus pertinax animus ab illicitæ temeritatis ausibus immutari. Cum enim, ut cuidam inimico suo, quod erga eum commiserat, condonaret, ab omni Clero & affluenti populo rogaretur; [pervicax unus morte multatur.] & cum idem sanctus Dei Confessor contra eum, quasi itidem rogaturus, elevaretur; nullatenus acquiescens abscessit. Verum divina subsequente vindicta, dum monasterii valvas exire contendit, subito inenarrabili & acerbo interaneorum dolore concussus, resupinus infra ecclesiam corruit, & tantis anxietatum austeritatibus cœpit urgeri, ut vix in eo halitus remaneret. Ad manus autem illum trahentes, ante sancti viri feretrum statuerunt; &, ut postea rei exitur approbavit, quod rogabatur, non sponte concessit. Eductus autem ab ecclesia, & moribundus & gemens in lectulo reclinatus, divino subsequente flagello, viam est universæ carnis ingressus.

[21] Per idem tempus cum Canonici S. Quintini in Atrebatensium partibus, ad reparanda intolerabilis suæ combustionis incommoda, Fidelium munificentiam cum Reliquiis & feretro solicitarent; [Reliquiæ S. Quintini deferuntur Peronam.] accepta tanti fama Patroni & miraculorum ejus opinione gavisi, non multo post cum eodem feretro & sanctarum Reliquiarum insignibus, ad præfatam ecclesiam, in qua sanctum servabatur corpus, venerunt: & feretrum suum juxta B. Marculfi feretrum deponentes, facta oratione votisque solutis, consono cordis & oris officio, Dominum, qui in Sanctis suis semper est mirabilis, venerantes, ad propria rediere gaudentes.

[22] [& S. Marculfi corpus in basilicam S. Fursei,] In Vigilia autem beati Joannis Baptistæ, cum innumerabilis utriusque sexus multitudo conflueret, & tum propter solitam & vulgarem Præcursoris Christi solennitatem c, tum propter tam famosissimi & egregii hospitis venerationem, plebs copiosa concurreret; præfatus Clerus S. Fursei, diu desideratæ petitionis tempus idoneum nacti, advenerunt; & ut Corpus sanctū ad principalem deportaretur ecclesiam, suaserunt; manifestis & probabilibus indiciis asserentes, locum vix unius hus usque venerationi hospitis aptum, nunc apparatui geminæ exultationis arctissimum. Et quia hujus suggestionis sanum visum est esse consilium, quod non ex cujuslibet ambitus vel elationis zelo, sed ex opimo puri cordis thesauro, [Curatur contracta,] iterata petitione quæsierant, invenerunt. Sic ergo hujus sacratissimi reliquiæ Corporis, cum crucibus & candelabris, cum incenso & suavi odore thymiamatis, magno præcedentium subsequentiumque populorum tripudio, ad præfatam ecclesiam deportantur, & in medio ecclesiæ cum ingenti honore atque lætitia collocantur. Post triduum autem, ad cumulandam tam fidelis & honestissimi Cleri lætitiam, [& dæmoniacus:] mulier quædam, videntibus qui aderant, coram sancti viri feretro se contracta projecit; nec mora, cælesti præeunte clementia, pristinæ sanitati restituta surrexit. Dæmoniacus quidam, qui nuper adductus fuerat, sed necdum sanitatis dona receperat, ad evidentioris miraculi sanitatis dona receperat, [Corbiniacum reditur,] ad evidentioris miraculi præconia reservatus, antiquæ est sospitatis usui restauratus.

[23] His ita peractis cum ad propriæ mansionis oppidum redire disponerent, nec jam amplius peregrinandi tempus idoneum d judicarent; præfatus Præpositus & qui cum eo erant, ad Principem oppidi & ad universum Clerum accedentes, Patrono suo & sibi revertendi licentiam petierunt; magnas illis gratias referentes, quod Prophetam in Prophetæ nomine recepissent, [cum festivo apparatu,] ipsisque totius benevolentiæ & humanitatis obsequio nullatenus defuissent. Honestissimi autem Clerici, & totius incolæ & proceres oppidi, miro admodum dolore concussi, quippe qui tam amantissimi hospitis numquam cupiebant præsentia defraudari; quod justum erat petere, non sunt ausi negare. Per totum ergo oppidum, jussu Principis & Canonicorum, magna voce præconis edicitur, ut plebs universa ad deducendum Patroni tam liberalis in crastino reditum accingatur; & eum a quo tot gratuita pietatis dona susceperat, devotissimæ servitutis obsequio comitetur. Facto autem mane adeo nubium densitas & turbida ventorum austeritas cœpit ingruere, ut nequaquam futuræ serenitatis signum mutata cæli facies daret; & plebs universa perstreperet, ad nutum amici Dei has aëris densitates contingere, evidentibus indiciis edocentes, nulla eum penitus in præsens velle ratione discedere. Præpositus autem, convocatis itineris sui comitibus, & apparatis hujus tam gratissimi oneris subvectoribus, dispositum iter arripuit. Tunc ipsius Primores ecclesiæ colla sancto ponderi supponentes, magna (ut dignum fuerat) populorum stipante caterva egredientes, Sanctum Dei deducebant, [juxta Peronam designatur locus erigendæ Cruci in honorem Sancti.] divinæ laudis & hymnorum carmina concinentes.

[24] Cum ergo oppidum egressi ad quamdam planitiem devenissent, religiosi & honestissimi Clerici, omnes etiam sanctum corpus sequentes, unanimiter petierunt, ut feretrum humi paulisper deponeretur; quatenus ad ejus venerationis memoriam Crux affigeretur, quo diversarum infirmitatum languoribus pressi confluerent, & opitulatione B. Marculfi pristinæ se sanitati reddendos non dubitarent: ubi etiam, usque in hodiernum diem, ardore diversarum febrium & varia peste languentibus innumera præstantur beneficia Redemptoris, interventu sui dilectissimi Confessoris. Accepta ergo benedictione, [Surdæ auditus redditur,] & S. Marculfi se patrocinio commendantes, pro tanti viri absentia gemebundi & lugubres, discesserunt. Mulier autem quædam surda, quæ per omne tempus sancti Dei viri præsentiæ cum luminaribus suis ante ipsius feretrum vigilaverat, ad discessum sanctissimi Confessoris cœpit mœstis ululare clamoribus; & nequaquam eum se dimissuram, nisi sibi subveniret, contestans, sanctum sequebatur corpus. Ecce autem ex improviso repentino auditus usui restituta, gloriosum & admirabile nomen Domini collaudavit: & accepta licentia, incolumis & lætabunda, sanctum deosculans feretrum, cum ceteris repedavit.

[25] Inde ergo discendentes, [Claudus sanatur.] ad villam quæ Vermandis e vocatur, venerunt; ubi quidam servus sancti Marculfi, Robertus nomine, eis occurrit; qui audita miraculorum opinione, baculo sustentante, laborioso reptatu eo usque vix venerat: quippe qui per duodecim jam annorum curricula, nullo prorsus nisi uno pede terram attigerat. Cum ergo ante sancti viri feretrum lacrymosis ululatibus inclamaret, ut quam alienis munificentiam exhibuerat, eamdem sibi, suo naturali servo & diu languenti, impertiret; quasi ira turbatus, immo spe pietatis ejus animatus, ducem itineris baculum procul abjecit; & sic deinceps sine sustentaculo, omni tempore vitæ, [Corpus mandante Abbate S. Remigii] redintegratis pedibus ambulavit.

[26] Interea dum in claustro S. Remigii de mora tanti Patroni hæsitaret Fratrum curiosa devotio, & de reditu ipsius multa fieret desperatio; præfatus Frater Joannes, qui Corbiniacensi ecclesiæ pro absentia Patroni sui maxime condolebat (quippe qui instinctu suo & suggestione in illas partes delatum sibi conscius erat) Deo sibi providente, acceptis a Domno Abbate & ceteris Fratribus litteris, equum ascendit; & cum Peronam versus iter dirigeret, voti compos effectus, in Abbatia quæ Humolarias f dicitur, quod cupiebat invenit. Tunc Deo gratias agens, qui desiderium suum prosperavisset; apertis sigillo & litteris, quas a Domno Abbate & Fratribus acceperat, se ideo missum ad eos, ne diutius morarentur, edocuit. Inde ergo in craftino egressi, per g Ribodimontem & munitionem, quæ Francorum curtis h dicitur, in suburbium Laudunense, in villam quæ Vallis i vocatur, [Lauduno Corbiniacum refertur.] venerunt, & ibidem ea nocte manserunt. Mane autem facto, & comperto quod prænominatus tyrannus Thomas eis insidiaretur; quippe quos, tanta populorum munificentia, innumerabili nummorum copia redundantes arbitrabatur; pernicibus plantis iter aggressi festinare cœperunt, miro affectu occultari gestientes. Sed quia urbs in monte sedens numquam latere potest, multi eos populi sequebantur gaudentes. Præco autem & tanti nuntius gaudii præcucurrit Præpositus; & ut desiderato diu Patri, de regione longinqua redeunti, obviam irent, Corbiniacenses & finitimos admonebat. Sed quia cupienti animo nihil satis festinatur, non erat opus admonitione, quos jam videbat adventu sancti Confessoris excitos affluere. Ut autem, quod opinione didicerant, oculis inspexerunt; & convicaneum suum Robertum, utroque pede sine sustentaculo sanctum corpus præcedentem, viderunt; tunc vero ingens lætitiæ fervor exoritur, gaudium gaudio cumulatur, & ad laudem & gloriam Redemptoris subsequentium corda populorum ferventius animantur. Appropinquante autem sancti viri corpore, & invicem ejus feretro succedentes, cum ingenti congratulationis tripudio, usque ad propriæ habitationis locum detulere gaudentes. Stantes ergo præ foribus, & sanctum corpus humeris attollentes, omnes sub eo transire fecerunt, & sic in ecclesiam eum cum processione & cantibus intulerunt, anno incarnati Verbi millesimo centesimo secundo: ubi præstantur innumera beneficia Redemptoris, cui est honor & gloria, cum Patre & Spiritu sancto, per omnia secula seculorum. Amen. Cinctoria k autem, quibus religiosissimæ feminæ in eundo & redeundo sanctum cinxerant feretrum, probabiliter computata, inventa sunt plusquam ducenta.

ANNOTATA.

a D'Aroise, nunc dici notat Mabilio: est autem forsitan ea silva, quæ ad fines Cambresii sita, inter Castelletum & Capellam, invenitur in tabula appellari le forest de Roize, Perona distans 10 circiter leucis.

b Apud Mabilionem sic legitur, debilitate in guttere tenens infirmitas multatum: unde cum nullus elici sanus sensus poßet, malui redundantia quædam verba expungere.

c Quod integrum & amplius annum tenuerit hæc sacri corporis circumvectatio, intelligitur ex num. ult. Nihil igitur impedit, imo suadent omnia, ut hic intelligatur præcipua Baptistæ nati festivitas, 24 Iunii.

d Vtpote populis jam totis in messe occupatis, ac deinde in futura vindemia occupandis, quando in ipsis etiam festis nonnumquam dispensatur.

e Vulgo Vermand, media inter Peronam & San-Quintinum via.

f Homblieres Ordinis S. Benedicti, una ab S. Quintini oppido leuca.

g Ribemont, Tardanensis tractus insigne oppidum, leucis fere 3 a prædicto oppido S. Quintini.

h Licet plura loca inter Ribemont & Laon, nomen Court ferant; hujus tamen munitionis nullumvestigium in tabula reperio: forte mutato jam nomine in Riche-court, vel Membre-court, quæ ambo via illa occurrunt.

i Le Van vulgo dicta villa, Laudunensi urbi ad Orientem sita, & a Ribemont distans itinere leucarum 6.

k Cinctoria scilicet cerea, ad mensuram capsæ vel ejus personæ facta, pro quo supplicabatur: sic legisse memini in Chronica Gaufridi Vosiensis, quod Lemovicensi castro ab Anglis obsesso an. 1183, mulieres intra muros castrum stupæ filo cinxerunt, ex quo candelas multas fecerunt, quas S. Martiali aliisque ecclesiis diviserunt.

DE S. SIGISMUNDO REGE.

Sigismundus Martyr, Rex Burgundionum (S.)

Pag. 91 num. 15 lin. 7 post, Regis & Martyris — adde — Probatio tamen videri poßit, quod suggerit Claudius Castellanus, quia Claustralis ecclesia Canonicorum S. Ambrosii nomen habet a S. Sigismundo: [Vincentiæ,] habent autem isti eam ecclesiam ex sua parte, sicut Cistercienses eamdem S. Ambrosii Basilicam cum ipsis habentes, ex sua parte habent ecclesiam S. Remigii — tum lin.10 post filiorum adde — Ita Franciscus Barbaranus in Historia Vicentina pag. 78, Aquileiæ ecclesiam esse dicit, ubi ad manum dexteram altaris conspiciatur arca saxea, his insculpta notis: MCCCXXV Ind. octava, die secundo Maji, corpora Sanctorum Felicis & Fortunati (fuerunt hi Aquileiæ paßi referuntur in Romano Martyrologio XI Iulii) Sigismundi Regis & Menæ, in hac arca de tumulo inferiori fuerunt translati. Præterea &c.

DE S. BRIOCO EPISC.

Briocus Episcopus, in Britannia Armorica (S.)

Pag. 91 num. I hæc adde — Quæ omnia, cum Officio S, Guilielmi Episcopi Briocensis, pro XXIX Iulii recusa sunt, anno circiter MDCLX; ac rursum, editione nova anni MDCLXXXIII prodierunt, sub felicem ingressum ad istam diœcesim Ludovici-Marcelli de Coetlogon, Episcopi & Domini Briocensis.

DE S. THEODULFO PRESB.

Theodulphus Presbyter Treviris ad Mosellam (S.)

Pag. 100 col. 2 post lin. 1 dele lineas 4 sequentes & ex App. pag. 755 hæc substitue — quos ex priori conjuge genitos &c.

Ibid. num. 8 in fine adde — Totam autem machinam conjecturarum præmissarum evertere videretur Mabilio, [Sed obest quod videatur vixisse sec. 6.] in Prætermißis ad sec. 4 p. 2, allegata cujusdam Gogi ad Nicetium Trevirensem epistola apud du Chesne tom. I, ubi is ait, Saluto Theodulfum, sacri Domitiani Abbatis similem, de cujus sepulcro rosarum virgulta prodierunt, moribus insignem & vitæ conversatione sublimem. Nescio an hic nominetur S. Domitianus, qui colitur I Iulii: Nicetium scio seculo VI floruisse, atque adeo Theodulphum, quem is salutare jubetur, longius recedere ab ætate Honorii & Ataulphi.

DE S. BERTHA AB.

Berta Martyr, Abbatissa Avennaci, in diœcesi Remensi (S.)

Pag. 113, lin. 9 post verba — Sicut S. Benedictus præcipit — lineam expunge, & lege — Sed quis securos nos reddet, non esse hoc Interpolatoris glossema, ejusdem farinæ cujus tot alia hic adnotanda? Multo efficacius intentum probaret &c.

Pag. 114 num. 6 sic lege — Omnia autem ædificia sanctissima Mater, sicut S. Benedictus præripit, circa ædes … construxit, excepto molendino.

Pag. 115 Annot. o expunge, & hanc substitue. O Sitne hoc ex veteri textu an ab interpolatione novitia, non definio. Reg. 66 de Ostiario monasterii, sic habet: Monasterium autē, si fieri potest, ita debet construi ut omnia necessaria, id est, aqua, molendinum, hortus, pistrinum, vel artes diversæ, intra monasterium exerceantur. Fateor ingenue Rubricas Regularum percurrenti mihi nunquam venisse in mentem, ut de Officinis aut Molendino monasterii quærens, quid S. Benedictus præscripserit, Regulam de Ostiario perlegerem, aut alias nihil magis eo spectantes. Debuerat sane pro articulo omnino novo atque diverso a præcedenti, nova & propria Rubrica fuisse posita. Sed hoc alii curent: ego, quod tali occasione erravi, libenter retracto. Parum interim ad rem facere puto, utrum ex tali errore expuncta a me verba legantur vel non legantur in Actis, tam parum sinceris, tamque licenter interpolatis.

Pag. 121 de S. Evermaro num. 5 adde — Ioannes Merssæus &c. ut in App. pag. 755.

Pag. 130. Annot. c lege — Hoyum, rectius Hojum, vel Hogium, vulgo Huy.

Pag. 137 col. 1 in Annot. litt. e — ad dextram Mosæ ripam — lege — ad lævam.

Pag. 139 Annot. f adde — remque ab ovo examinabimus: sunt enim qui etiam nunc putent, distinctionem istam mere imaginariam esse; ejusque neceßitatem apparentem discuti posse, conciliando Acta Concilii VII cum S. Gregorio Turonensi.

DE S. THEODARDO ARCHIEP.

Theodardus, sive Audardus, Archiepiscopus Narbonensis in Gallia (S.)

Pag. 141 n. 1 lin. 15 dele hæc — Hujus ecclesia &c, atque substitue: Iacet vero hodie sacrum S. Theodardi corpus in vico de Ville-Brumie, diœcesis Montalbanensis; quo fuisse e civitate Montalbanensi propter hæreticos deportatum, docuit nos Simon de Peyronet, in Notis ad Onomasticum suum Sanctum Gallico-latinum, Tolosæ excusum, ubi etiam testatur nomen ejus vulgo Saint Audard efferri. Ejus memoria &c. lin. 17.

Pag. 149 Annot. e — Blitterræ-l.-Biterræ. Annot. f — Helena — l. — Elena. Annot. g — aliis melius Frodoinus. Annot. h — Lutena — l. Luteva.

Pag. 158 n. 1 lin. 3 — Fossembrone. l. Fossombrone.

Pag. 160 Adde quæ habentur in Append, pag. 756, de Venerabili Geraldo sed num. 1 lin. 17 — Paruensem — l. — Portuensem, & lin. 19 anno MCLIX — scribe — MDLIX.

Placeat autem hic animadvertere, protervam hominum nonnullorum insolentiam; qui Majum nostrum necdum sibi lectum esse simulant, ut non cogantur aut suas convictiones, aut meas ubi opus fuit retractationes agnoscere; dumque actum agi identidem postulant, cohibere ipsi se non possunt, quin typographica quoque errata cavillentur, etiam iis in locis quæ legere nihil ipsorum intererat; eoque satis palam faciant, quam minime incurioso, sed maligno oculo excusserint omnes librorum meorum angulos; non ut viderent quid sibi quamque rationabiliter responderim, sed ut ansæm quærerent obtrectandi.

DE B. VIVALDO.

Vivaldus, tertii Ordinis S Francisci, Montajonæ in Hetruria (B.)

Pag. 161 col. 1 lin. 1 sic lege — Auctorem tamen putavi me posse aliunde cognoscere — & in marg. — descripta, non a Dionysio Polinari.

Ibid. n.6 lin. penult. sic lege — eo firmius credebam esse ab eodem auctore. Verum id credendo deceptum me fuisse, per litteras docuit R.P. Antonius de Terrinca, cujus opera de Sanctis sui Ordinis deque scriptoribus Florentinis mihi modo adferuntur ex Italia.

[7] [Sed ab Anonymo seniore Ord. ejusdem,] Etenim Dionysius (uti scribit Antonius, & patere ait ex ipsa ejus Chronica, quæ Ms. Italice servatur in Conventu Sanctorum omnium Florentiæ) Dionysius, inquam, Minoribus observantibus nomen dedit in Conventu S. Francisci Fȩsularum, anno MDXXXIV; atque eodem anno in Conventu S. Bernardini Capreolæ; prope Senas in Tuscia, Sacerdos initiatus, primam Missam decantavit; demum anno MDLXXX Chronicam suam absolvit, defunctus MDLXXXII. Auctor vero Ms. Codicis, a Silvano Razzio citati & a Francisco Maria Novello exemplati, anno MDX in sacro Alverniæ conventu vivebat, ubi anno jam dicto scripsit miraculum unum S. Bernardini, relatum in Vita ejusdem Sancti, Lucæ impressa, auctore Fr. Antonio de Terrinca, atque anno MDXLI vivendi finem fecit. Manet ergo Ms. illius Auctor Anonymus, Florentinus tamen: quia in oedem Ms. sub finem describens quædam de gestis B. Margaritæ Faventinæ, Florentiæ defunctæ, fatetur cum ea familiaritatem habuisse ab infantia in civitate Florentiæ.

[8] Hactenus Terrinca, verumtamen, æque ac ego antea in Dionysio Pulinari, [juniore tamen quam is qui de B. Margarita Faventina scripsit,] deceptus in componenda Anonymi nostri ætate cum B. Margarita. Hæc siquidem cum S. Humilitate Abbatissa sua, cujus Vitam illustravi XXII Maji, ad fundandum Florentiæ monasterium venit circa annum MCCLXXXII; quando etiam invenitur signata a Vallumbrosano Abbate fundandi licentia, in qua supplicantium Sororum prima nominatur Margarita; quæ S. Humilitati anno MCCCX defunctæ succedens, quamquam ultra centum annos ipsa vixerit, multo tamen prius obiisse debuit, quam noster Anonymus nasceretur. videlicet circa annum MCCCL. Quisquis igitur ista B. Margaritæ gesta subtexuit codici Ms. de quo agimus, apparet eum transcripsisse, non quæ ipse, sed quæ alius de illa scripsit, quæque nos habemus danda ad XXVI Augusti, recollecta per Fr. Petrum de Florentia, Ordinis Minorum; profitentem, quod propter intimam familiaritatem, quam cum Margarita habuerat, rogatus ab Abbatissa & Monialibus, præsumpsit eam de suis secretis interrogare; & fide data de non revelandis iis quoad viveret, ipso quo obiit anno oretenus excepit, quæ deinde scripsit; Religiosus utique tunc minime juvenis: ut etiam ipse prius obiisse credi poßit, quam Anonymus noster in lucem veniret.

Ibid. titulum Vitæ corrige — Auctore Anonymo Ord. Observ.

DE B. PANACÆA VIRG.

Panacæa Virgo, Agamii in diœcesi Italiæ Novariensi (B.)

Pag. 165 n. 7 post — Operæ pretiū — expunge ultimas 7 lineas atq; substitue — Hæc jam impressa cum legisset nostri operis studiosißimus, & tum Collegii Genuensis F Rector R. P. Ioannes Stephanus Fliscus, significavit, [Vita Italicæ recentior,] auditam sibi de corporis translatione curiosam narrationem, quam mirabatur a Carolo Episcopo fuisse præteritam. Ego vero ne ultra hanc desiderem, vel ipsum præmemorati Rochi scriptū inveniri posse sperem, facit accepta nuper, quæ anno 1671 Mediolani iterato impressa fuerat, Italica ejusdem Sanctæ Vita, auctore Æmiliano Castilionæo Congregationis Somaschæ Presbytero Regulari, atque dedicata Illustriss. Marchionissæ Corneliæ Visconti Borromeæ Littæ. In hac enim Vita collectum legitur, quidquid, voce, pictura, scriptura traditum haberi nunc potest: scriptura autem alia nulla allegatur pag. 54 quam Vita, jussu prælaudati Episcopi a Basilica Petri exarata, asservataque inter chartas ecclesiæ Parochialis Quaronensis, nulla facta mentione antiquioris alicujus quæ uspiam reperiatur.

[8] Ista autem recentior, post præambula quædam, assumptum argumentum sic aggreditur. [qua distinctius explicatur geminum patris matrimonium,] Quarona Terra est diœcesis Novariensis, a sua metropoli distans passuum millibus circiter XXII, ad pedem cujusdam collis, quem præterlabens Sefia non minus salubrem quam amœnum reddit. Huc habitationis suæ sedem transtulerat, Laurentius de Mutiis, Cadarafanii natus, sed a Celiis cognominatus, quia matrem habuerat Celio oriundam, indeque Celiam nuncupatam. Ibidem etiam Mariam Agamiensem sibi copulavit uxorem, & sutoriam exercuit, ac filiam genuit, nuncupatam Panacæam, haud sine præsagio ejus gratiæ, qua ad morborum quorumcumque curationem esset post mortem divinitus illustranda. Desiderio deinde ejusdem suæ uxoris obsequens, ad patrium illius solum Agamium, passuum millibus undecim Quarona dissitum, habitationem transtulit, post tertium felicis sui conjugii annum. [novercæ sævitia,] Sed ea felicitas diuturna non fuit: paucos enim intra dies novæ in patria commorationis, febri contacta Maria, viduum maritum reliquit. Hic ad alteras nuptias cito transiens, adscivit in conjugem Margaritam de Gallogis Locarnensibus, ex parochia Paronis, modice remota a valle Sesiæ: itaque ad priores lares Quaronam remigravit. Ex eo matrimonio nata filia altera, pariter quidem adolescebat cum Panacæa; sed tantum ab ejus discrepabat moribus, quanto magis assimilabatur matri, nimium dissimilis ingenii mulieri: quæ ut impotentius proprium amabat fœtum, ita furiosius oderat alienum; suæque filiæ dissimulans vitia, ipsas privignæ virtuosas actiones ut crimina gravissima detestabatur. Imprimis tamen orationis frequentioris studium intolerabile videbatur nihil nisi terrena cogitanti, totumque tempus quod ei impederetur familiæ necessitatibus decedere existimanti. Quare cum in stabulo Panacæam aliquando orantem deprehendisset ferox noverca, tanto furore percita fuit, ut fuste caput ei contundens, non cessaverit prius innocentem affligere, quam, sanguine ex vulneribus atque potissimum ex naribus fluente coopertam, extenderet in palea: ubi pene exanimem sequenti nocte reperit pater, casu illuc cum lucerna ingressus: adhibitisque fomentis, per se perque accurrentes in auxilium vicinos, ægre ad usum sensuum revocavit

[9] Hactenus scriptor iste recentior: cetera quoad modum patratæ postea cædis nihil discrepant a præmißis, sed oratoria dumtaxat eloquentia exaggerantur singula; ac denique additur impiæ novercæ funesta mors, quam ipsa sibi conciverat, de alta rupe corpus præcipitans. [divinitus castigata,] E converso corpus Sanctæ privignæ, ait Auctor, non solum ardentis fascis præmemorato miraculo indicatum fuisse accolis, sed etiam ultroneo pulsu Quaronensium campanarum. Cum vero admirationem augeret rigidi corporis immobilitas, ad eumdem ubi jacebat locum (ipsum scilicet montem, in quo ædificata erat Parochialis ædes Quaronensium, [& Translatio corporis,] sancto Baptistæ dicata) eodem, inquam, accurrisse dicitur vicinorum oppidorum populus omnis cum suo Prætore, qui tunc fuerit Ambrosius de Pantaleonibus; atque Novariensi Episcopo, qui erat Oldradus Oldradius Mediolanensis. Hujus manibus, inquit Æmilianus, moveri se permisit cadaver carroque imponi; non tamen prius avehi alio, quam loco robustorum boum jugum subirent vitulæ duæ, etiamnum lactentes. Jamque a monte ad planitiem Quaronensem adductæ Sanctæ, [Quarona,] ubi erat fundus cujusdam Laurentii Juliani de Celio, designabatur ædificanda ecclesia; eo quod vitulæ istic carrum stitissent, idque non frustra esse crederetur: sed cum ille neque ad vendendum neque ad permutandum fundum suum induci posset, audita est vox de cælo dicens: Tam longe ego hinc recedam, ut cum volueritis ad me venire, integer vobis dies impendendus sit in itu redituque.

[10] [Agamium:] Tum vero Agamium versus carrum trahere cœperunt vitulæ; sequentibus turbis, neque credentibus longe a Quarona substitura animalia, ubi autem subsisterent, locum ecclesiæ struendæ capturis. Sed vitulæ porro gradientes, & Agamio propinquantes, venerunt in campum Banchelorum dictum, ubi mater Panacææ olim cœperat infirmari: ibique ad horæ quadrantem moratæ, transierunt in locum, ubi eadem est sepulta atque immobiles hæserunt, sonantibus mox ultro Agamensium campanis, sicut antea Quaronæ factum erat. His mirabilibus aliud accessit: qua enim ultima vice transiverunt vitulæ versus sepulcrum matris, siccata est palus quæ locum minus salubrem reddebat. [illius nihilominus altare Quaronæ in loccædis.] Ibi ergo filiam juxta matrem sepelivit Episcopus, peculiari tamen in monumento, crate ferrea cincto, non sine encomio panegyrico, tunc pariter pronuntiato. In ipso quoque monte S. Joannis, ubi vitam finivit Sancta, colitur omni secunda cujusque mensis Dominica, habeturque os unum ipsius, cum carbonibus ex fasce combusto reservatis. Supra saxum, in quo cæsa fuit, dedicatum altare est, cui hæc verba inscripta leguntur: In loco hujus sancti altaris migravit ad Dominum beata virgo Panacæa, Virgo & Martyr.

APPENDIX AD DIEM SECVNDAM MAII.

[Errata]

Pag. 166 col. 1 post S. Flaminam ponatur.

S. Avia Virgo Martyr circa Parisios in Gallia.

Ibid. col. 2 lin. 6 ponatur, S. Valentinus Episcopus Genuæ in Liguria: ponatur scilicet ante S. Athanasium, & deleatur ut est post 9 lineas ante S. Waldebertum.

Ibid. post B. Conradum, ponatur. B. Mafalda, Lusitaniæ Regis filia, Ord. Cisterciensis Aroquæ.

Pag. 167 col. 1 lin. 5 dele quæ sunt de S. Avia.

Ibidem col. 2 dele ibi dicta de Mafalda.

Pag. 168 col. 1 sub finem addatur S. Lucifer Episcopus &c. uti in App. pag. 756.

Ibidem col. 2 in medio post S. Cassianum ponantur, BB. Sostenius & Uguccio, ex primis septem Fundatoribus Ordinis Servorum B. Mariæ, hodie an. 1281 mortui dicuntur: de omnibus simul agetur ubi de S. Philippo Benitio XXIII Augusti.

DE SS. GERMANO ET CÆLESTINO MM.

Germanus, Martyr (S.)
Cælestinus, Martyr (S.)
Felix, Martyr (S.)
Cetinus, Martyr (S.)
Vrbanus, Martyr (S.)
Bellicus, Martyr (S.)
Privata, Martyr (S.)

Pag. 179 n. 2 lin. 13 Bononiæ — adde — Idem dixerim de SS. Germano & Cælestino, quorum Reliquiæ aliquæ habentur in ecclesia Societatis nostræ Monasterii in Westphalia; atque in earum indiculo ad nos misso laudantur, tamquam Romæ multa in carcere passi, ex fide hodierni Romani Martyrologii, in hoc (ut mox apparebit) nequaquam recipienda. Similiter a præmemorato Cælestino diversum putamus &c.

Ibid. lin. 10 a fine — Romano Martyrologio — l. — Romanis Martyribus.

Pag. 183 post Commentarium de S. Flamina, adde alium de S. Avia.

DE S. AVIA VIRGINE MARTYRE
CIRCA PARISIOS IN GALLIA.

Avia Virgo Martyr circa Parisios in Gallia (S.)

D. P.

Post SS. Elenaram, Sponsariam, & Flamianam, in Gallia passas sub Diocletiano, [Cultus Veneti,] damus hic alteram Virginem Martyrem in eadem Gallia, sed tempore nobis ignoto coronatam, atque antehac inter Prætermissos relatam, quod nihil tum de ipsa sciebamus. Nunc istic dicta expungi jußi: invenitur enim nomen inscriptum Proprio Venetensis diœcesis, [ecclesiæ alibi & Parisiis,] & plures ejusdem per Galliam ecclesias esse, doceor a talium rerum observatore curiosißimo, Claudio Castellano; atque imprimis Parisiis antiquißimam unam, unde appellationem habet platea inter celebriores urbis numeranda, dicta de Sainte Avoie. Vt enim Via, Gallice Voie; sic Avia, Avoie redditur. Erraverunt enim nostri Patres, Labbe & Bonnefons, confundentes illam cum S. Aurea, vulgo Sante Aure dicta; hæc namque S. Aurea, [perperam tributæ S. Aureæ,] in Farochia S. Pauli (intra cujus districtum Patres illi habitarunt in nostra ibi Professa domo) festum de præcepto habet IV Octobris, quod ab aliquot annis in Dominicam primam mensis transfertur: ac etiam in ecclesia sancti Eligii Barnabitarum, ubi est corpus ejus. Ista vero S. Aviæ ecclesia, olim a Beguinis possessa, nunc obtinetur & colitur a Religiosis Vrsulanis, quæ suæ istius Patronæ festum agunt prima Dominica Maji, cum officio de Communi Virginis ac Martyris & Plenaria Indulgentia. Sed neque hæ, neque istæ quidquam sciunt aut sciverunt de ejus Actis; solum in pariete exteriori ecclesiæ monstratur Sanctæ istius imago anaglypha, tamquam prospicientis per fenestram. [pejus etiam credita Societatis Vrsulanæ una.] Porro cum ecclesia ista ab annis pluribus quam quadringentis suum istud nomen habuerit; & dum istic Vrsulinæ collocabantur, nemo cogitaverit de ulla convenientia ejusdem Sanctæ cum S. Vrsula; apparet Arturum a monasterio, quando ipsam confudit cum S. Avina, Vrsulanæ Societatis una juxta Crombachium, in istam conjecturam deductum ex eo solummodo, quod S. Aviam nunc videret ab Vrsulanis coli. Est & alia similis nuncupationis ecclesia in diœcesi Parisina, teste prælaudato Castellano. Plures si indicentur, libenter eas his attexam, nec non quidquid ulterioris notitiæ fortaßis aliquando erueretur in lucem.

Pag. 183 de S. Sichario M. num. 3 lin. 4 — nomen imposuerant — adde — in honorem S. Sicharii Episcopi Lugdun. seculo V celebris, qui colitur XXVI Martii; ejusmodi, inquam, puerum aliquem cogitare possem, hac secunda Maji &c. lin. 5.

Pag. 186, ante Commentarium de S. Athanasio, ponatur sequens de S. Valentino Genuensi novus; & qui nunc invenitur pag. 273 deleatur; totus enim mutandus fuit, accepta quæ desiderabatur Vita, & ætate verosimilius definita.

DE SANCTO VALENTINO
EPISCOPO GENVÆ IN LIGVRIA.
COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus ætate & Vita, diu post Inventionem Corporis, seculo X factam, scripta.

Valentinus, Episcopus Genuensis (S.)

ANNO CCCXXV VEL XL.

AUCTORE D. P.

Non ita accurata Genuensium monumenta sunt, ut de S. Valentini ætate ex iis poßit aliquid certo pronuntiari. Paßim opinantur Scriptores, teste Vghello tom. 4 Italiæ sacræ, ipsum Ecclesiam suam gubernasse, quintum in ordine Episcoporum, quorum tamen nullum nominant, [Ex certo cognita ætate Diogenis Ep. 8, pro an. 381,] præter Salomonem, qui Valentinum antecesserit, vixeritque seculo Christi II vel III. Primus, cujus nobis certo innotuit ætas, Diogenes est, anno CCCLXXXI præsens Concilio Aquileiensi. Ab hoc si sursum adscendas, per Sanctos Romulum, Syrum, Felicem, sextum (ut aiunt) Genuensium Episcopum; non poterit quinti ante illos Valentini Cathedra, quam annis fere tredecim dicitur tenuisse, longe removeri ab ætate S. Silvestri Papæ. Nam & successor ejus post S. Felicem S. Syrus, sedisse dicitur annis viginti; ut autem prædictis Felici & Romulo, Diogenis immediatis decessoribus, quorum Sedi nulla certa definitur duratio, non amplius quam quinquennium vel decennium junctim tribuas; ipsumque Diogenem non nisi sub tempus Concilii Aquilejensis Episcopum factum concipias; necessario tamen incurres in Pontificatum Silvestri, qui annis ferme XXII Ecclesiam rexit, anno CCCXIV ordinatus.

[2] [sequitur Valentinum floruisse sub S. Silvestro] Certe qui in ecclesia Apostolorum sepultus dicitur, non potest neque sedisse neque obiisse diu ante annum CCCXIV, quo Constantinus edixit, ut, quod Romæ cœperat, ecclesiæ toto orbe Romano amplioribus spatiis ædificarentur, sicut ex Eusebio docet Baronius: quas ecclesias uti primus Silvester sub nominibus Sanctorum dedicandas instituit, ita exemplum ejus primus Genuæ potuit secutus esse Valentinus, & mox obiisse anno CCCXXV. Hunc annum mortis ut definiam, facit quod in Epitaphio, cum quo repertum post novem secula corpus fuit, notetur Indictio tertia decima. Etenim Constantinus, numerandarum Indictionum, & singulis quindenniis innovandarum, initium fecit anno CCCXIII; a quo anno primum numerata Indictio XIII, signavit annum CCCXXV, supra indicatum; unde si detrahas annos XII, menses XI (hos enim & Epitaphiū definit (fuerit ordinatus S. Valentinus anno CCCXII, ipsis Kalendis Iulii in Dominica. Ita porro successor Felix, usque ad annum CCCXLV Ecclesiam rexerit: ita Syrus, cujus toto Pontificatu gravißimis Arianæ tempestatis procellis agitata Ecclesia fuit, anno CCCLIX Arimini vel etiam CCCLXV Mediolani vexatus ab hæreticis, meruisse potuit, ut Martyr diceretur; [& ex Indict. 13 colligitur obiisse 325,] quo titulo eum S. Gregorius lib. 4 Dialog. cap. 53 cohonestat. Sed idem S. Gregorius, jam deprehensus in Sanctis Episcopis Zenone, Iuvenale, atque Herculano, tali titulo liberalius quam par sit uti, haud satis firmæ auctoritatis nobis est pro vero S. Syri martyrio, de quo agi poterit die XXIX Iunii. Tantumdem fere erit, si recurrentem XIII Indictionem expectare malis, & anno CCXL mortuum S. Valentinum tenere. Sic enim decessor ejus Salomon, post tres Episcopos, quorum memoriam abolevit persecutionum turbo, ecclesiastica in pace Nicænorum Patrum anno CCCXXV unus fuerit; pro eoq; non diu superstite ordinatus Valentinus anno CCCXXVII pridie Nonas Iunii seu die IV, undecimum fere mensem supra XII annos expleverit; Felix usque ad annum CCCXL, cum plerisque aliis in Ariminensi concilio deceptus, paulo post forsan præ dolore obierit; Syrus, post exilium SS. Dionysio, Lucifero & Eusebio indictum vexatus fuerit; Romulus circa CCCLXVII successerit, & ante CCCLXXX Diogenes.

[3] Prælaudatus Vghellus Vitam S. Valentini aliquam habuit, indeque transcripsit corporis, anno (ut ait) DCCCCLXXXV inventi translatique, [ejus Vita ex Ms. Cathedralis Genuæ,] Historiam. Habuit eamdem etiam Ferrarius, & ex ipsa retulit Miracula quædam, diu post inventionem prædictam patrata, cum ecclesia S. Syri (sic enim dicta fuit, quæ primitus a Sanctis Apostolis nuncupabatur) ad Monachorum usus translata Abbatem haberet, Episcopali Sede ad ecclesiam S. Laurentii traducta. Vitam illam ut quæreret rogatus R. P. Ioannes Stephanus Fliscus, nulli quidem pepercit operæ, sed frustra ei ceßit conatus omnis. Quapropter cum primum de S. Valentino egimus, nihil reperimus quod adderemus paucis quæ Vgellus Ferrariusque suppeditabant, præter elogium virtutum ex Proprio Sanctorum Genuensium transcriptum: in quo quia notabamus, non legi nisi genericas & cuivis Sancto Episcopo aptabiles laudes, suspicatus sum, in eo qui requirebatur textu nihil singulare circa viventis acta contineri. Quam id jure merito, postea docuit Romæ inventum a Ianningo nostro instrumentum authenticum, quo ipsam originalem Vitam contineri, ex eo descriptam codice qui Genuensi Cathedrali ecclesiæ in usu fuerat, hoc præambulo constabat.

[4] In nomine Domini. Amen. Noverint universi & singuli, qualiter Magnificus D. Antonius Maria Montebrunus qu. Magn. Francisci, Patritius Genuensis, constitutus coram Illustri & admodum Rev. D. Papiniano Denalio, Regiensi I. V. D. Protonotario Apostolico, Canonico ecclesiæ S. Mariæ In via lata almæ Urbis, [Notarialiter transscripta,] Illustriss. & Reverendiss. Domini, D. Horatii Cardinalis Spinulæ Archiepiscopi Genuensis Vicario Generali, exposuit, in libro magno chartæ pergamenæ manuscripto, assulis cooperto, & in sacristia ecclesiæ majoris Genuæ, una cum aliis libris & suppellectilibus ejusdem ecclesiæ asservari solito, inter cetera reperiri scriptam Vitam Sancti Valentini Januensis Episcopi, cujus tenor de verbo ad verbum sequitur infra, & est talis. Incipit Vita S. Valentini Januensis Episcopi. B. Valentinus bonæ indolis puer &c. Relato Vitæ textu (quæ potius Sermo appellandus esset quam Vita) sequitur Notarialis attestatio de ipsius antiquo in ecclesia usu, & fide transsumpto habenda, hoc tenore.

[5] Qui quidem Magnif. D. Antonius Maria Montebrunus, debita cum instantia requisivit de præmissis publicum transumptum fieri, & in publicam transumpti formam redigi, & de hujusmodi publico transumpto ipsi copiam tradi, ac alias in præmissis opportune provideri omni meliori modo &c. Qui quidem Illustris & Admodum Rev. D. Papinianus Vicarius generalis, visis & auditis attestationibus cum juramento factis, [& probata in usu Ecclesiæ antiquo fuisse, ] per Reverendos D. Franciscum de Ferrariis & D. Seguranum Morandum, Capellanos Massæ prædictæ ecclesiæ majoris Genuæ, attestantibus recordari, quod alias (jam sunt plures atque plures anni) Vita prædicti S. Valentini legebatur & recitabatur in choro d. ecclesiæ in recitatione Officii; librumque præd. in quo illa descripta est, fuisse & esse librum antiquitus asservari solitum in Sacristia ejusdem ecclesiæ; quia ipsi interfuerunt, & viderunt, & audiverunt, prædictam Vitam S. Valentini ut supra legi, & librum ipsum ut supra asservari, & pro tali ab aliis Capellanis & Presbyteris d. ecclesiæ, antiquioribus & modernis haberi, teneri, & reputari: & demum, cum plena & sufficienti causæ scientiæ redditione, mandavit & mandat præd. Vitam S. Valentini, per me Notarium & Cancellarium infrascriptum transumi, transcribi; & exemplari, & in publicam transumpti formam redigi; & successive pronuntiavit & declaravit, [an. 1608 Genuensiū 24 Martii,] hujusmodi transumpto adhibendam esse & adhiberi debere illam eamdem fidem, ac habere illam vim & robur, quæ & qualis adhiberetur, ac quam & quod haberet originale illius, in eodem libro scriptum, ubi, quoties, & quando liber ipse & originale prædictum produceretur & exhiberetur; præmissisque omnibus & singulis (causa prius plene cognita) suam & officii sui, & Curiæ Archiepiscopalis Genuæ, qua fungitur auctoritatem interposuit & interponit, pariter & decretum laudans. De quibus omnibus per me Marcum Antonium Mulfinum, Notarium & Cancellariū &c. Actum Genuæ in palatio Archiepiscopali, anno a Nativitate Domini millesimo sexcentesimo octavo, Indictione quinta, secundum Genuensem cursum, die lunæ vigesima quarta Martii in vesperis; præsentibus D. Antonio Maria Montebruno filio Stephani, & Hieronymo Odono qu. Augustini, testibus ad præmissa vocatis & rogatis.

[6] Concursus feriæ II cum die XXIV Martii, exigens litteram Dominicalem G, simul cum numero Indictionis V, annum nobis notat MDCVII. [nobis 1607,] Qui cum secundum Genuensium cursum scribitur MDCVIII, patet quod secundum istum etiam hoc tempore numerentur anni Genuensibus, itidem ut Pisanis, ab Incarnatione, novem omnino mensibus ante Nativitatem Christi, & quidem præveniendo ipsum diem XXV Martii, atque a Vigilia dicti festi annum novum auspicando. Sic transumptum a Notario Mulfino ecgraphum, ex ejusdem protocollis anno MDCXII die XI Maji transcribi fecit, [iterumque 1612 hic datur;] transcriptumque (quod habere nos dixi) in formam publicam probantemque redigit, Jacobus Cuneus qu. Lazari, publicus Imperiali & Genuensium auctoritatibus Notarius. Huic vero fidem amplam fecit, eodem die & anno, idem qui supra Papinianus Denalius; subsignavitque Silvester Merellus, Notarius, & Curiæ Archiepiscopalis Genuæ Cancellarius. Atque hæc sunt quæ Romæ Ianningus noster reperit, fortaßis ad probandum veterem cultum illuc allata, & unde impressa dantur sequentia, sub titulo Sermonis.

[7] Fuit is compositus ante annum MCCXL, quando, teste Vghello, [composita ante an. 1240,] translatum fuit venerabilis Præsulis Valentini corpus, ab æde S. Syri, ad novam Cathedralem S, Laurentii: quod Joannes Archiepiscopus hujus nominis tertius, cognominatus de Cuturno, reperit ibidem, atque honorificentiori loco excepit. Sed quomodo novam ille Cathedralem ait? cum ipsemet de Ioanne II scribat, quod circa idem tempus, quo is corpus S. Valentini prædecessoris repertum, juxta altare majus in ecclesia S. Syri collocandum curavit, id est circa annum DCCCCLXXXV, Sedem Episcopalem transtulit, [quo pars corporis fuit translata ad S. Laurentii.] ex eadem S. Syri ecclesia ad ædem S. Laurentii, intra urbis mœnia. Rursum quod ait Vghellus, translatum fuisse idem corpus S. Valentini, intelligendum est de notabili ejus parte: siquidem prælaudatus P. Fliscus traditione haberi scribit, partem sacri corporis relictam fuisse in ecclesia S. Syri, ubi in ara maxima, in arca marmorea nigri coloris, affabre elaborata atque ornata signis æreis deauratisque, servatur, publice venerationi exposita: reliquam partem in ecclesia S. Laurentii reconditam sub ara majori.

SERMO IN FESTO
ex Veteri Ms. Cathedralis Genuensis.

Valentinus, Episcopus Genuensis (S.)

BHL Number: 8458, 8459

§. I. Encomium Vitæ.

[1] [Ab adolescentia probatus Sanctus,] Beatus Valentinus, bonæ indolis puer, a pueritia Christum studuit diligere, valenter carnis delicias, & voluptates seculi calcans potenter, Dei præcepta in ipsa ætatula subsequens diligenter: neque enim, ut illa fert ætas, puerili lascivia relaxabatur; sed totus circa ecclesias & loca sancta erat intentus. Fidem, quam Christo in baptismo promiserat, fidenter conservans, ab omnibus pompis diabolicis sese custodiebat refrænans. Hic talis ac tantus, decedente Januensis Ecclesiæ qui tunc erat a Præsule, a Clero populoque unanimiter electus, in Sede Pontificali violenter inthronizatur: qui qualis quantusque fuerit sequens opusculum obsequendo monstrabit: idem namque perseverabat qui prius fuerat. [factusque Episcopus,] Beatus namque Valentinus salubriter Pastoralem curam ita gessit, ut vita cum meritis concordaret. Propter culmen honoris, a recto tramite non deviavit intentionis pedem: sed vera semper viriliter permansit in fide. Iste talis ac tam laudabilis viduarum nutritor fuit, orphanorum & peregrinorum pater exstitit; dicens Beati Job verba, Quia ab infantia crevit mecum miseratio, & de ventre matris meæ egressa est mecum: &, sicut in libro Sapientiæ legitur, In diebus suis misericordiam fecit. [Iob 31, 18, Eccl. 46, 9] In sulcis b agrestium hominum, [id est in eorum] cordibus, divini verbi semina serebat; eradicans omnia nequitiæ germina, suadens ut Christo munda præpararent corda, & Domino lucrifaciebat, quos diabolo abstrahebat.

[2] Fidelis namque ac prudens dispensator, in magni patrisfamilias domo constitutus erat, ut cum servis suis in tempore suo mensuram tritici erogaret. [virtutibus suo gradu dignis excellit,] Quid dicemus, quam severus in corripiendo, quam alacer in prædicando, quam benevolus fuerit circa subditos? Oppressores pauperum & viduarum libera & aperta voce corripiebat, secundum Apostolicum præceptum arguendo, obsecrando, increpando: tam Domino quam hominibus complacebat in hoc seculo: pernox semper in orationibus ac vigiliis; ut frugi homo parcus in cibis. [Tim. 4, 2] Bonum namque qui solitus erat consuescere, pudebat desuescere: in adversis & prosperis perstabat fortis: in agone positus speciali, infatigabiliter scutum tenuit fidei; totusque vitæ ejus excursus, cum Principe mundi fuit conflictus. In viis justitiæ rectus, in consiliis providus, in donationibus largus; Christum in ore, Christum in mente semper commemorabat attentus; omni enim dignitate extitit præclarus, omni bonitate comptus; statura decens, vultu honorabilis, facie venustus, corde lætus, consilio sapiens, ore jucundus, moribus compositus, atque in omni opere Dei strenuus. Vigili namque custodia mentem custodiens, non ut Isbozeth quondam ad ostium ancillam posuerat, sed Christum habebat custodem; qui est januæ c pro pessulo, per quem transeunt fideles, & ingrediuntur & regrediuntur oves; qui ad januam nostri cordis pulsat, ut cum Patre Spirituque sancto veniens in nobis requiescat… d Beati inquit misericordes, beati pacifici, beati pauperes spiritu, beati qui esuriunt & sitiunt justitiam, beati lugentes & patientes, & beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt, ipsorumque erit regnum cælorum; non eorum, qui extolluntur in honoribus & divitiis, & qui gloriantur in signis & prodigiis.

[3] His, & talibus beatus Valentinus florens virtutum charismatibus, tamquam miles emeritus, post longa hujus vitæ certamina, hominem exuens, ad siderea transiit regna, [moritur 2 Maji.] die secunda post prænominatas kalendas e Majas; dans terris membra, spiritumque cælo. Sepultus est in ecclesiæ f Apostolorum antro, in sacrofago plumbeo, quod positum est in tophea tumba, ubi florent orationum ejus merita, quamdiu mundi hujus versatur orbita. Et, sicut reperimus scriptum in tabula marmorea, antiquitus super memoriam B. Valentini posita, deguit in hoc seculo septuaginta quinque annos, in Pontificatus culmine præfuit annis duodecim, mensibus undecim, Indictione g tertia decima, regnante Domino nostro omnipotente, sereno, atque sacratissimo; qui nunquam non fuit, nunquam aliter fuit, nunquam aliter erit; qui difficile invenitur ubi sit, difficilius ubi non sit; cum quo non omnes possumus, sine quo nullus nostrum esse potest; ipso adjuvante, qui in trinitate perfecta vivit & regnat, per cuncta secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hunc fuisse S. Salomonem seu Salonem, qui 28 Septembris colitur, potest prudenti aliqua conjectura suaderi.

b Forte legendum. Insulsis, & tunc nil supplendum esset.

c Ecgraphum nostrum, Propes, quod sensum non faciebat.

d Ibid. additur Ecce omnia hæc: sed sequitur, Hic omittuntur tres lineæ parvæ, quæ legi non possunt perfecte, cum charta in parte sit lacerata, & sequitur in principio sequentis chartȩ: sacra. Beati &c. Parva hæc sane jactura est, cum parum admodum ad historiam faciat generale encomium.

e Distinctius Proprium Genuense, VI nonas Maji, id est, 2 die Maji.

f Ibidem, duodecim Apostolorum: quæ postea dicta ecclesia S. Syri.

g Anno, ut dictum 325 vel 340.

§. II. Inventio, elevatio, & miracula.

[4] Hujus talis ac tanti Valentini Præsulis, unde superius epilogum fecimus, latuit mortalibus corpus, [Corpus occulum usque adiempus Ioannis, Episcopi,] humatum intra S. Syri ecclesiæ sinum. Sed sicut ab antiquioribus nostris didicimus, dum in eodem locello ignoto euntium & redeuntium pedes deambularent, quasi quidam concavitatis sentiebatur sonus, terraque tremere: unde quam plurimi magnæ vitæ virum, sicuti & erat, quiescere [ibi] opinabantur. Qui causa devotionis, quadrificæ compositionis incastraturam ligneam superius extruentes, ab injuria Sancti omnium remoti sunt pedes. Quæ ita permansit nostris usque temporibus, donec curam Pastoralem obtinuit Ioannes, hujus Januensis civitatis Episcopus. Cum igitur Domino omnium bonorum inventori placuisset, [in restauratione ecclesiæ repertum] ut egregii viri tam vita quam corpusculum panderetur, dum memoratus Episcopus ecclesiam S. Syri in monasticæ institutionis ordine ordinare cuperet, & populus dirutam ecclesiam jam in melius restauraret ac fundamenta jaceret; repererunt corpus sanctissimi Valentini, in loco de quo jam diximus, integrum vestibus & corpore.

[5] Quod citis gressibus illico Episcopo nuntiatum est; qui celerius Diaconum suum misit, scire cupiens utrum ita sese res haberet; indicens in mandatis, ut diligentius inquireret, an Sanctus annulum in manu haberet, quem jussit ut sibi detulisset. Qui veniens adhuc in eodem loco corpus sanctum reperit; & causa cupiditatis (ut jussus fuerat) annulum abstulit, partemque aliquam carnis cum veste rapuit; sed eam illico super altare posuit, annulum autem Episcopo detulit; & partem, quam de corpore Sancti tulerat, & super altare reposuerat, per ordinem pandit; eumque idem Episcopus invexit a, quod stulte fecerit; atque præcepit in mandatis, ut quantocius carnem cum veste in sepulcro juxta corpus reponeret, [juxta altare locatur.] unde abstulerat; quod & fecit. Domnus autem Episcopus, cum sacro ordine Clericorum & multitudine populorum, exinde glebam Sancti auferens, cum omni reverentia juxta altare majus posuit, quoad usque locus, ubi inde reconderetur, aptissime perficeretur. Quod Deo annuente completum est, & ab omni plebe donatione larga tantum largitum est, unde camera totius ecclesiæ pene ad finem perfecta est. De loco autem, ubi Sanctus jam pridem jacuerat, tabula inventa est marmorea; in qua ejus nomen & vita decenter est scripta, quæ permanet b usque hodie ad multorum notitiam.

[6] Alio namque tempore quidam vir de c Vintimiliensi castro, [Sancto invocato buccella faucibus inhærens ejicitur.] cum Domino suo videlicet Comite, in Januensem convenerat urbem; qui a quodam suo amico ad domum propriam invitatus, dum hora prandii pranderet, subito quædam offa carnis in ejus hæsit gutture, ut nulla agitatione vel impressione ejicere eam posset vel glutire. Qui nimia anxietate attritus, & mortis timore percussus, ad ecclesiam S. Syri confugit, ubi venerandi Patris Valentini jacet corpus, pro anima rogaturus, vel ultimum Viaticum sumpturus. Quem sic pavitantem & semimortuum Abbas videns, causamque dignoscens; monuit ut quantocius ecclesiam intraret, & Sanctorum patrocinia imploraret. Cujus monitis obtemperans, ingressus ecclesiam, dum ternas ad unumquodque altare venias lacrymans flecteret, atque ante S. Valentini aram ternam genuflexionem complesset; ab ejus ore illico bucella carnis, cum sanguine prosiliens, ante altare corruit; sanusque & incolumis restitutus, Deo ac S. Valentino gratiarum actiones referens, ad propria est reversus.

[7] Puella quædam alio in tempore de Astensi d urbe, a parentibus suis in Genuensem delata est civitatem, [contracta curatur.] quæ ita erat indebilitata corpore, ut vix quoquam deambulare posset: nam calcanea pedum ejus, præ nimia infirmitate ita cruribus inhæserant, ut nisi reptans manibus, positis substentaculis, alicubi non procederet. Quæ dum die quadam Dominica ita clinica jaceret; ecce adsunt mane duo Infulati ante Januam domus, dicentes ei, Surge, & ad ecclesiam procede. Quæ cum surgere trepidaret, ac deliramenta esse crederet; & iterum iterumque moneretur ut surgeret; inquirere cœpit, qui essent, qui eam tam mature de lecto levare præciperent. Fatetur unus se esse Syrum, & alium Valentinum, qui in ipsa eadem ecclesia e requiescunt; atque ut imperata perficiat cohortantur. Et dum tremebunda surgens, eos ad ecclesiam præcedentes subsequi, genibus & manibus reptans, conaretur; ecce Dei gratia ante ejusdem ecclesiæ valvas extenditur, cruribus erigitur, pedibus suis & baculis sustentara sanitati pristinæ restituitur. Tibiæ namque, quæ præ nimia ægritudine graciles & subtiles effectæ fuerant, iterum in priorem statum æqualitate reformantur: & ita in brevi tempore convaluit, ut nulla eam postea in aliquo officio anticipare posset. Hæc tua sunt Christe opera, tua miracula: qui dum mirabilis efficeris in Sanctis tuis, mirabilior præmonstraris in restituendis & renovandis creaturis.

[8] Sub eodem fere tempore in civitate janua fuit quædam matrona: quæ dum larvam ceræ, ad sui vultus similitudinem factam, ad sepulcrum D. Valentini detulisset: confessa est seniori loci, se olim in suo vultu sic fuisse tumidam & fuscam factam, ut pene ad mortis devenire exitum crederetur. [deformitas vultus corrigitur.] Quæ dum Sancti nomen Valentini invocasset, ejusque auxilium implorasset; subito se in crastino sanam fuisse effectam, & vultum in priorem coloris effigiem reversum; ideoque, pro sua liberatione & gratiarum actione, dixit, [larvam illam] se detulisse, ut cunctis claresceret, a quo morbo eam Sanctus liberasset. Hujus Beatissimi Valentini miracula dignoscens humana creatura, efflagitet ejus suffragia; ut suis precibus fulta, mereatur possidere regna cælestia.

[9] Licet autem, carissimi Fratres, omnium Sanctorum solenniter ac miro opere celebranda sit festivitas, juxta Propheticum vaticinium, Nimis, inquiens, [Colendus ut Patronus Vrbis,] honorati sunt amici tui, Deus; præcipue tamen illorum solennia largius venerari, piaque mentis devotione celebrare vobis convenit; quorum corpora vel pignora in urbe nostra, vel in propinquis locis Deo favente quiescere, quosque Patronos nostros jugi intercessu, signis & miraculis coruscantibus, pro certo fore cognoscimus. [Ps. 138, 17] Unde etiam cum olim Deus, universitatis auctor ac mirabilis rerum cunctarum dispositor, clementiæ suæ bonitatem & misericordiam mortalibus luce clarius innotescere vellet; ipsosq; de sede florigera in hujus vitȩ exilium mirabiliter propulsos, gratuito munere sibi filios facere decrevisset; ineffabili miroque modo unicum Filium, ex se ante Luciferum genitum, ad reformandum videlicet humani generis lapsum, sancto cooperante Spiritu de Virgine natum, visibili specie in mundum direxit. Ut autem, juxta Euangelii fidem, Deus homo factus, plasma, quod ipse formaverat, diaboli veneno infectum atque in utriusque mortis damna perductum, [Christi amicus,] ad vitam reformaret pristinamque libertatem; ipse quidem, nulla peccati lege cogente, sed propria voluntate, pro nobis mortem subire dignatus est. Ob id quidem, dilectissimi, Christus Iesus mortis attrocitatem corporaliter perferre voluit, quatenus mortis auctorem, carnis infirmitate superaret: per quam & Crucis vexillum, in electis suis, ipsam mortem funditus destrueret; sibique homines gratia sua, per fidei copulam operumque exhibitionem, gratissimos faceret amicos. Unde ipsa Veritas in Euangelio; Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis. [Ioa. 15, 14]

[10] Igitur quia homines, peccati conditione mortales, Apostoli scilicet ac reliqui eorumdem successores, amici Domini nostri Jesu Christi veracissime comprobantur; [& communicata ab eo virtute] summo opere necessarium fore credimus, quo eos ad continuæ intercessionis nostræque salutis suffragium sedula prece implorare studeamus; quatenus apud Deum ipsos patronos & amicos, Christi opitulante gratia, jugiter habere mereamur. Cetera, quæ tamen nec modica, nec pauca esse comperimus, in laude B. Valentini breviandi gratia dimittimus; quia eos inter quos facta sunt, nullo modo de his silere putamus. Nam sicut sacramentum Regis abscondere bonum est, ita opera Dei revelare & confiteri honorificum est. Ipse enim in Sanctis & per Sanctos virtutes quaslibet operatur, qui electis suis discipulis dicit; sine me nihil potestis facere: de quo Paulus dicit, Christum Dei virtutem & Dei sapientiam: cui nos quoque, Fratres carissimi, pro modulo nostro, laudes & gratiarum actiones, in his gloriosissimi sui Valentini Confessoris solenniis deferamus: ut qui illum in Sanctis suis mirabilem prædicamus, eisdem opitulantibus nobis eum propitium sentiamus, ad cujus beatissima funera sepulcri Christi vigilet gratia, dum diversa infirmantium genera ejus expetunt merita, [curationum miraculis clarus.] & reformati sanitate remeant prospero successu ad propria sani. [Ioa. 15, 5, 1. Cor. 1] Denique sæva dæmonum perit ibi rapina, pervicax monstrum pavet & refugit, figmentum diabolicum obsessa corpora ejulans laxat, febris livida ossa vexata relinquit, umbra diurna lucis extinctæ in solem vertitur, nervorum contracta genua tramite recto & incessu solvuntur, omnisq; infirmitatum catena frangitur, speque felici desolati in vivida iterum reformantur gratia sani.

[11] O dies veneranda, dies colenda, dies prædicanda! quæ talem florem in hujus mundi protulit lucem, [quo titulo auctor Genuensibus gratulatur.] ad hominum salutem omnium. Felix tellus Januensis, talis gemmæ adornata pignore, talisque lucernæ quæ resplendet indicibili lumine. Plaude & gaude Januensis civitas cuncta, tali lumine, quod fulget super æthera quasi sol, qui lucet inter sidera. O magnum meritum, & admirabile donum, & ineffabilis gratia, præstita sancto Confessori! Cujus virtutes nec calamo notari, nec etiam lingua humana jam expediri poterunt. Non enim ibi tantummodo ubi corpore requiescit miraculis pollet; sed etiam (sicut ab his, qui quotidianis ejus intersunt virtutibus, expertum est) in terra, in pelago, in carcere, in infirmitatibus, in periculis multis, & (ut ego ipse jam ex parte probavi) in necessitatibus variis, si quis eum recto corde interpellaverit, præsentem sentiret. Hoc quoque, ad laudem & gloriam Christi omnipotentis, qui omnipotentiæ suæ habenis cuncta cohibens, cum Patre & Spiritu sancto coæterna unitate regnat, per æternaliter manentia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Invehere active, pro increpare, etiam alibi legisse memini.

b Id est usque ad seculum 13, quo scriptum hunc Sermonem putamus. Nec miramur sub terra defossum marmor per septem integra secula servasse legibilem inscriptionem, qui longe antiquiora Romanæ antiquitatis marmora hodiedum legimus.

c Vintimilium, antiquis Intimilium & Albintimilium, vulgo & in tabulis Vintimiglia, in confinio Liguriæ & Provinciæ celebre oppidum, distat Genua milliaribus 90, Nizza 20; quæ forsitan occasio fuerit detorquendi istuc nominis.

d Asti, civitas Pedemontii, distat Genua fere 50 passuum millibus.

e Hinc colligimus hæc scripta ante Translationem S. Valentini in ædem S. Laurentii, sed multo magis (nam pars nihilominus ad S. Syrum mansit) ex silentio de actis posterioribus in retectione & divisione sacri corporis.

DE S. ATHANASIO EPISC.

Athanasius, Episcopus Alexandrinus (S.)

[Ipse id si scripsit, Latine scripsit.] Pag. 191 post num. 36 adde — Anonymus auctor Orationis de rebus in Nicæna Synodo gestis &c — ut pag. 756 sub finem & sequ. 757 — in Margine vero hæc ponatur Synopsis — ante quod gratis fingitur de Sancto vaticinatus S. Metrophanes CP.

Pag. 203 num. 110 lin. 8 post hæc verba — prænarratæ fabulæ — adde Placuit deinde consulere Annales &c. Ibid. in App.

Ibid. num. 111 post 3 primas lin. sic prosequere — ideoque considerantes, quod apud antiquos Græcos nullum extet vestigium Typi cujusquam, seu fidei formulæ ab Athanasio editæ; nihil dubitamus, quin Symbolum prædictum, si vere ab Athanasio scriptum aliquando fuit, Latine primitus scriptum ab eo fuerit, sed ab alio diu postea Græce redditum, quale nunc inter opera reperitur. Ipse quidem in omnibus suis ad Orientales scriptis hoc potißimum agit, ut præter editam Nicænæ fidei formulam nullam aliam requirant vel suscipiant: sed cum Latinis videri posset aliter agendum censuisse; imo convenisse ut iis distincte ac clare ipsorummet lingua explicaret, doctrinam suam prorsus eamdem esse. Ita ego olim, non audens ob solam illam, quam dixi, causam recedere a communi sensu, tribuente Symbolum istud S. Athanasio ipsi, &c. ex Append. pag. 757 — usque ad lin, antepenult. columnæ 1, quam sic prosequere — Idem argumentum, post Quenellium, postea ex professo tractavit Natalis Alexander, inter selecta Capita historiæ Ecclesiasticæ seculi 4 p. 1, cap. 6 art. 8, agens de S. Athanasio ejusque scriptis; & num. 9 negavit esse Symbolum istud S. Athanasii, postquam accurate deduxisset omnia, quorum favore videbatur ipsum ei asseri posse. Actum igitur egero, si utriusque argumenta resumere hic velim, & convitia, a nescio quo Camo ea causa in me contorta, retundere.

[112] Libellus de observationibus Monachorum &c. pag. 203 usque ad lin. 14 non nisi Latine scriptus videtur — & sic prosequere — quapropter idem Natalis Alexander, loco jam citato num. 6 judicat, Magno Athanasio perperam adscriptum, nulla ulteriori suæ sententiæ ratione allata, nec vero ex intrinsecis causam ullam ego eruere potui, diligentius scriptum istud scrutatus. Supposito enim semel verum esse, quod dixi, Athanasium Latine etiam doctum fuisse (hoc autem cur teneri nequeat, hactenus non video) haud difficulter excogitari ratio potest, quæ sanctum exulem eo loco ac tempore moverit, ad libellum istum conscribendum. Quoniam enim monastica profeßio &c. usque ad finem cap. 10 ubi post num. 117 adde —

Præter ista jam olim nota, prodiit nuper Parisinis typis, [Syntagma doctrinæ ad Clericos & Laicos,] sub magno S. Athanasii Episcopi Alexandrini nomine, opusculum, publica sane luce dignißimum, ex Voßiano annorum quadringentorum aut quingentorum codice etiā Palladii Lausiacam & libellos aliquot vetustiores continente; Scilicet Syntagma doctrinæ ad Clericos & Laicos interprete & commentatore Andrea Arnoldo C.F Norimbergensi, quod vir clarißimus pro sua humanitate ad me misit, dijudicandum an verax credi titulus posset. Sed præverterunt alii, & Novellis litterariis Gallicis Amstelodami per menses singulos edi solitis, inferendas curaverunt rationes, ob quas illud Pseudepigraphum indicant. Harum prima, quæ velut certum ponit, Athanasii temporibus neque Communionem inter Monachos, neque Regulam fuisse, quarum tamen mentio in hoc libro occurrit, confutationem evidentem habet ex Actis S. Pachomii, utique coævi SS. Athanasio & Antonio, ad quæ Acta, illustrata XIV Maji, in Commentario prævio §. 3, fuse ostendi Cœnobialis vitæ sive Monasticæ perfectioris initium & exemplum a Pachomio ejusque Regula fluxisse, contra eos qui ipsam longe antiquiorem credi volunt. Quod autem simplex Monachatus, id est, [non probatur Athanasii non esse,] a cœnobiali societate liber, adeo non adimeret Monachis aliis jus bona quædam proprio nomine poßidendi, ut etiam Theodosianus Codex lib. 3 tit. 3 liberam testandi facultatem eis concedat, nihil nos moratur. Non etiam moratur nos objectio tertia, exinde petita quod Auctor jubeat, Quadragesimam Sanctæ Ecclesiæ, & septimanam Sancti Paschatis cum cura agi, nec enim dubitamus, quin Quadragesimalis jejunii observantia sit ab Apostolica traditione; [est tamen aliguid difficultatis in Decimis ibi nominatis:] & hebdomadæ Paschalis specialis solennitas, ex ipsomet Athanasio, videtur probari posse. Magis me movet secunda difficultas: neque enim satis video, quomodo Athanasius potuerit præcipere, Simul ac fructus juste & sine fraude legisti, primum Sacerdotibus offer decimas, nisi illæ jam tum lege præscriptæ fuerint; non videntur autem fuisse ætate illa, etsi ad exemplum Legis Mosaicæ fideles pii ipsi sibi legem fecisse potuerint, proventuum suorum decimas divino cultui vel pauperum usibus reservandi. Quod Clericos conjugio prohibeat Auctor, non obstante Nicæni Concilii indulgentia, quam non potuit Athanasius ignorasse (& hæc objectio quarta est) non invenio in libello isto: [non in prohibitione γυναίκων συνεισάκτων,] sed quod moneat, μὴ ἔξειν γυναῖκα συνείσακτον, καθάπερ τινὲς ἀγαπητὰς ἐπέθεντες αὐταῖς ὀνόματα· τάχα δὲ ἐναντίως μισηταὶ αὐτοῖς εὑρηθήσονται, Non habere mulierem contubernalem, sicut quidam, nomen eis ponentes Amicarum, quæ forte inimicæ potius ipsis esse invenientur. Non enim hic prohibentur uxores legitimæ, sed quales a Nicæna Synodo etiam prohibitas esse Can. III, notat eruditißimus Commentator, γυναῖκας συνάκτους similiter appellans, nisi sint matres, sorores aut amitæ vel materteræ: quas describens Concilium Ancyranum Can. XIX, Virgines, inquit, quæ tamquam sorores cum quibusdam habitant, συνερχομένας παρθένους τισίν, prohibuimus; eas denique de quibus Hieronymus ad Eustochium, Unde in Ecclesias Agapitarum pestis introiit? Unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? Imo unde novum concubinarum genus? Nempe ut egregie notat prælaudatus Commentator, Malæ rei, aut certe periculosæ admodum ideoque prohibendæ, optimum nomen ingeniose dabatur, quo Appiam S. Paulus appellaverat, [Est autem scriptio alicujus Athanasio coævi.] Ἀγαπητὴν nominans in epistola ad Philemonem. Fatetur ingenue Arnoldus, hactenus nihil antiquius reperisse se, quo libellum istum, Alexandrino Athanasio, asserere posset, quam Interrogationes & Responsa cujusdam Constantinopolitanæ Synodi, seculo (ut opinatur) nono celebratæ; novit autem etiam ipse, quam fuerint facile isto seculo scripta quædam antiqua sub alienis nominibus recepta; qua propter aliud nihil affirmat, quam non perspicerese, quid sit, quare Syntagma suum S. Athanasii esse nequeat. Auctoris certe est eo propemodum tempore viventis, quippe qui supponat adeo tunc adhuc gentilismum viguisse, ut necessarium duxerit Christianos monere, nefestis Gentium communicent, ἑορταῖς ἐθνῶν μὴ συγκοινωνεῖν, Supponens etiam publicas omnes aut plerasque cauponas ab ethnicis teneri, docet quid iter agentibus sit faciendum, si forte eo venerint, ubi nec ecclesia fuerit, neque domus ulla orthodoxorum. Quæ omnia omnino quartum seculum sapiunt.

Pag. 205 ad finem Cap. XI adde — Post hæc cum subjectas &c. uti in App. pag. 760 col. 1 sub finem, atque in margine scribe — & Thebaidem visitans Pachomium miratur.

Pag. 215 Caput XVII sic Ordieris 118 Quo tempore Athanasii causa Sardicæ agebatur &c. ibid. in App. In Margine autem scribeSecundum S. Pachomii prædictionem.

Pag. 218 num.202 lin. 5 a fine, sic lege parenthesim de Gregorio Nazianzeno Constantinopoli fidem Catholicam resuscitante — (erat enim tunc saltem septuagenario major, quemadmodum docebo in Appendicibus ad IX Maji, retractaturus quod scripseram, etiam octogenario majorem fuisse) vel prout ipsius Athanasii &c. —

Pag. 219 in fine Cap. 18 adde — Interim mortuus erat S. Pachomius &c. ibid. in App. & in margine scribe — Mortuo, Pachomio commendat Tabennesiotas Orsiesio. [ut non esse, longe est verosimilius)]

Ibid. num. 214 adde — multoque rectius Petrus de Marca Archiepiscopus Parisiensis, in Synopsi chronologica ad suam postumam Diatribam de tempore Synodi Syrmiensis plenariæ, Valentisque & Ursatii venia, statuit, Romanam istam Synodum anno CCCXLIX fuisse celebratam, uno alterove post anno quam Mediolani congregati Episcopi Catholici de causa Photini præjudicaverant, ipsum condemnantes; eosdemque Valentem & Vrsacium, se Catholice professos sentire, in communionem receperant; uti ex Hilarii Fragmentis & Epistola Synodica Ariminensis Concilii, prælaudatus Archiepiscopus loco citato conficit.

Pag. 221, num. 221 lin. 6 a fine — Servatium & Maximum — adde — seu potius (ut recte Baronius notat) Maximinum, hunc Trevirensem, istum Tongrensem Episcopos.

Pag. 222 num. 231 lin. 9 post — Hilarium — adde — Sed occurrit Baronius Tom. 8 Annalium, in addendis ad Tom. 3, prolixe ventilans hanc quæstionem: notatque prædictæ sub Liberii nomine Epistolæ mox subjici, Quid in his litteris non sanctitatis, quid non ex metu Dei eveniens est? quæ approbatio epistolæ, Athanasium damnantis, non potuit ipsius Hilarii esse. Sed neque satis verosimilis conjectura fuerit, scriptam quidem &c. — & in fine adde — Fuit ergo epistola illa omnino subreptitie impetrata, si tamen impetrata est unquam vel sic: quod sane putem ægre dici posse per conjecturam verisimilem, cum id Liberio, Athanasium damnare constantißime postea recusanti, nemo unquam objecerit; objecisset autem proculdubio aliquis, si talis ejus epistola, quantumvis supprimi jussa, fuisset in manibus Arianorum, uti fuisse debuisset, si potuerit ab Hilario aut alio quocumque ex vero descripta dari. Quid quod ipsemet Liberius videatur asserere, se post obitum Iulii inhæsisse communioni Athanasii usque ad ultimum sui exilii annum, dum epistolam de Athanasii damnatione, tunc a se vere scriptam, sic ad Orientales orditur: Ego Athanasium non defendo, sed quia susceperat eum bonæ memoriæ Julius decessor meus, verebar ne forte in aliquo prævaricator judicarer, eum scilicet abjiciendo quem is susceperat.

[232] Verum ut epistola non subreptitia solum, sed prorsus supposititia fuerit; [eum defendit &c.] non tamen Orientalium ad se legationem sic contempsit Liberius, ut non saltem rescripserit. Cum enim postea accusaretur &c. — & lin. 8 dele parenthesim, ac lin. 13, sic lege — responsum fuisse Orientalibus, sed per aliam prorsus quam quæ supra allegabatur epistolam. Vtinam porro extarent &c.

Pag. 222 num. 226 adde — Prædicta Episcoporum cum Athanasio consensio, [& de Photini depositione Sirmii agunt.] quæ istos ita simulate reconciliatos urebat, magis etiam patuit in Sirmiensi Synodo illa, inter eruditos controversia; de qua, post narratam Valentis & Vrsacii receptionem a Iulio factam ita scribit Hilarius. Verum inter hæc (dum scilicet relatio de prædictis Roma ad Orientales Occidentalesque lentius mittitur, & Orientales vicißim id subdole litteris suis agunt, ut res Sardicæ judicatas convellere incipiant, prætextu damnati Photini & communionis Marcello negatæ ab Athanasio) iterum Sirmium convenitur, ubi Photinus hæreticus comprehensus, olim reus pronuntiatus, & a communione jam pridem unitatis abscissus, scilicet in Concilio Mediolanensi anni CCCXLVIII, & postea in Romano anni CCCXLIX, ne tunc quidem, per factionem populi, potuit amoveri, a suo scilicet Episcopatu. Etenim eum Sirmiensem Conventum ad CCCLI spectare, utpate Romana Iulii Synodo biennio posteriorem, recte censuit de Marca.

Pag. 225 n. 251 adde — Agens de Hosii lapsu Hilarius, Formulam cui consensit non olim, tunc cum Photinus Episcopatu dejectus est, conscriptam esse ait, id est in Synodo generali jam dicta anni CCCLI: sed in particulari Illiricorum Episcoporum, quibus Vrsacius, Valens, Germinius præsidebant anno CCCLVII, uti recte notavit de Marca.

Pag. 230 in fine col. 2 post num. 284 adde — Interim etiam contigit &c. ex App. pag. 761, ubi marginalem Synopsim hanc scribe — Digresso ad visitanda monasteria S. Theodoro, — Artemius Dux Athanasium quærit apud Tabennesiotas: — quibus de eo aliquid fateri recusantibus, — Dux divinitus correptus recedit.

Pag. 239 num. 345 lin. 18 post — surgens comedat — adde — Fugerat paulo ante Alexandria Athanasius &c, ex App. — in margine vero sic scribe — Interim Theodorus fugienti etiam Theophilo — indicat tyranni mortem, divinitus sibi ostensam, & redire jubet Alexandriam: — quo etiam regressus Athanasius, — recipiendi ecclesiam &c.

Pag. 241 ad finem Cap. 30 adde Ex hinc cœpit Athanasius, &c. ex App. pag. 461 & 2, ubi hanc marginalem Synopsim scribe — Theobaidis monasteriavisitat, — excipitur gratanter a S. Theodoro, — eumque deinde per epistolam Orsiesio laudat, — & solatur Fratres ejus obitu mœstos, — monetque ejus loco Orsiesium habere.

Pag. 243 num. 370 lin. 1 — exeunte Septem — l — Septembri.

Pag. 249 num. 409 lin. 6 iisdem plane verbis, — adde — atque pro rerum ab Athanasio gestarum & toleratarum amplitudine nimis profecto arcta. Recentioris autem compositionis est primum, quam ut considerati mereatur. Casinense in tres Lectiones sic dividebatur, ut tota Vita simul legi ad secundum Nocturnum posset; [Ampliorem scripserunt Adelpertus, Prior S. Vdalrici Augustæ,] neque ultra prædictum Cœnobium extendisse se usus illarum Lectionum videtur, certe non transiisse Alpes, ad nobilißima alias Benedictinæ Profeßionis cœnobia. Ergo Adelbertus, Prior cœnobii SS. Udalrici & Afræ, Augustæ Vindelicorum in Suevia, primum se credidit Vitam S. Athanasii Alexandrini Episcopi, fidei defensoris, qui Symbolum Quicumque vult salvus esse composuit, singulari opusculo colligendam ex diversis antiquis historiis suscepisse, hæc inter alia præfatus, Anno exacto, cum operam dedissem ordinandi & scribendi ad vigilas Matutinales in festis Sanctorum Legendas, Tomum libri Confessorum respiciens, & S. Athanasii Vitam inter alias non reperiens annotatam, repente obstupui; & suspirando cœpi mirari, & intra me protestari, quod vir tantus, toti orbi notus, tanta pro fide Catholica passus, in partibus nostris de Actibus suis saltem libellum manualem non haberet specialem. Nil ergo moratus, Historias, Ecclesiasticam videlicet Eusebii Cæsareensis, & Tripartitam Theodoreti, Sozomeni & Socratis, Græcorum disertissimorum, ac librum Illustrium virorum, nec non librum Chronicalem pertractans, (hi duo quinam sint nec divinare labet, [post scriptæs aliorum Sanctorum Legendas,] nec vacat operosius indagare) & capita in distinctionibus librorum diligenter examinans, legi in quodam Capitulo de Rufino, qui vitam illius suo nobilitavit eloquio: reperi etiam abunde in eisdem libris ad desiderium meum. Narrat deinde quomodo expleto Legendarum volumine, desideratum opusculum de S. Athanasio scribere exorsus, varias difficultates in eo recte ordinando objectas superaverit, atque concludit: Si qua ergo in hoc opusculo reprehendenda reperiuntur, non inscitiæ meæ aut ignaviæ reputentur, sed illorum qui antiquitus illa scripserunt: quia in nullo verba ipsorum permutavi, nisi quod locorum & civitatum nomina, non bene cognita, aliquo additamento explanavi.

[409] Quandonam Adelbertus iste vixerit, mihi non constat; nec puto scient dicere Vdalriciani Monachi, quorum cœnobium totum conflagrasse anno MCCCXXXIII, scribit Bernardus Hertfelder, [seculo ut videtur 13] in brevi ipsius loci Chronico, post luculenter descriptam SS. Vdalrici & Afræ Basilicam, ante hos LX annos ibidem Prior. Isto autem incendio etiam prædictum de S. Athanasio opusculum, fortaßis haud diu ante conscriptum, periisse hoc verosimili indicio credo, quod anno MDCLX Bibliothecam celeberrimi monasterii & Mss. Codices omnes diligenter scrutatus (erant autem in iis aliqui ab annis circiter trecentis scripti) nihil tale invenetim. Sed quod in loco suo natali non inveniebatur, invenerat ante dictus Gamansius noster in Blaburensi prope Vlmam Ordinis Benedictini Abbatia, insertum Parti I Passionalis, ibidem a Fr. Bartholomæo Krafft circa annum MCCCCLXXX exarati. Idem Gamansius suum Blaburensis Ms. ecgraphum curiose contulerat anno MDCXLIX, cum alio vetustiori quam prius Paßionali, vicini Wiblingensis monasterii; unde conjectura nostra de Adelberto Priore, quod seculo XIII vixerit, utcumque confirmatur. Incipit ille ab enumeratione sex omnino civitatum, quæ idem Alexandriæ nomen antiquitus tulerunt; ac deinde opus cœptum pluribus interstinguit titulis, in propositum argumentum sic ingrediens: Regnante Constantino Imperatore, egregii Confessores & Catholicæ fidei fideles defensores, Alexander apud Alexandriam, Maximus Hierosolymis, Alexander æque Constantinopoli Sacerdotio fungebantur. Minus operose, & contextu absque titulorum interpositione & absque præloquiis ullis continuato, eamdem rem videtur egisse, nescio an Adelberti exemplo, [tum Anonymi tres San-Maximinianus,] alius in S. Maximini prope Trevi ros Abbatia, unde similem collectionem habemus tali principio; Cum apud Alexandriam post Achillam, qui Petro Episcopo & Martyri successerat, Alexander Sacerdotium suscepisset &c, verbis pene Ruffini, ac deinde aliis aliorum. Eodem fere stylo & initio habemus ipsam Athanasii Vitam, [Valcellensis,] in præclaro grandium sex tomorum Paßionali, quod ecclesiæ S. Mariæ de Valcellis aliquando fuit, & primo Tomo excepto venditum Clar. V. Balthasari Moreto, ne ad usum Typographiæ laceraretur, ab eodem redemimus; ac deinde Vitam illam contulimus cum Codice 696 Reginæ Sueciæ, in quo ipsa aliquanto contractior habebatur; [& Bodecensis.] multo etiam magis contracta in Paßionali Bodecensi, unde sua manu eamdem nobis descripsit prælaudatus Gamansius, in duos quasi libros divisam.

[410] [Item Ioannes Aretinus,] Sed hæc omnia, & si quæ alia, ut nomine Auctoris carent, ita non merentur operosius distingui: laudandus vero nominatim est Joannes Aretinus, Romanæ Ecclesiæ Subdiaconus, qui sub Eugenio Papa IV, &c. continuando hunc numerum usque 411 pag. 250.

Pag. 258 num. 453 lin. 6 — San-Blance — 1 — Samblanse — & lin. 8 sic prosequere — Topographicæ tabulæ, tertia ab urbe Turonensi leuca ad boream, notant oppidum Samblançay (antiquis simulantiacum fuisse, notat Claudius Castellanus, quod prædictus Pater, natione Hibernus judicium aurium suarum secutus, potius quam orthographiam, Samblanse scripsit; mihique occasionem dedit suspicandi alium locum, paulo remotius ad urbis meridiem situm, & in tabulis notatum S. Branche) Tabulæ, inquam, Geographicæ tertia ab urbe leuca notant oppidum Samblançay, eique ad Occidentem vicinum le Serrain, in quo jam dictus Pater &c.

Ibid. num. 455 lin. 6 a fine — sic judicaret — adde — de Brachio quod nos anno MDCLXI, XVII Martii, vidimus in Sacrario monasterii Caßinensis, & de Costa &c.

Ibidem ad num. 455 hanc marginalem Synopsim scribe — Vtrimque ambigua omnia sunt. — deinde post finem numeri hæc subjunge. —

[456] Hic poterat finis nobis esse agendi de S. Athanasio; quia tamen superius num. III indicavi, Symbolum Quicumque, [Occasio sequentis Appendicis.] non videri huic erudito seculo ejus esse cujus nomen præfert, idque argumentis pene ineluctabilibus evincitur; placet huic loco attexere digreßiunculam haud importunam, ad instruendum minus eruditum lectorem; cui forte, ut mihi olim, durum videatur dubitare de Auctore, quem tot jam seculis nominatim appellavit Ecclesia, sub Dominicali ad Primam Officio. Vtar autem verbis ipsius Quesnellii potius quam meis, ne alieni studii fructus videar ad me licentius traduxisse.

APPENDIX
De Symbolo, quod vulgo S. Athanasii dicitur, cujus auctoris & ætatis sit?

Athanasius, Episcopus Alexandrinus (S.)

Post undecim formulas &c. ut pag. 757 &c. usque ad pag. 760, ubi post textum Quenellii ad mea verba sic scribatur in margine — Quanti faciendum in talibus silentium Antiquorum — & in fine columnæ ad verba — qui voluissent, & debuissent, nec potuissent, non sæpius talium meminisse — adde — Ast Symboli Athanasiani meminisse dicuntur, Augustinus in tractatu super Psalmum CXX, & Gregorius Nazianzenus in Oratione de laudibus Athanasii. [& quam falso allegentur pro Symbolo, S. Augustinus] De Augustino quidem apud Possevinum, & ex hoc apud Bellarminum lego, quasi explicans illud, Per diem sol non uret te, sic loquatur. De hoc sole Pater Athanasius Alexandrinus Episcopus, ita pulchre locutus est: Filius Dei a Patre solo est, non factus, non creatus, sed genitus. Verum ipsummet Augustinum consulens nihil aliud reperio, quam hæc verba; Ergo alium solem fecit Deus, qui oritur super bonos & malos, istum quem vident boni & mali (puto Augustinum scripsisse præter istum) Alius est autem ille sol, non factus, sed genitus, per quem facta sunt omnia. Possevinum credo memoria lapsum, pro alio quopiam Augustinum citasse, libenterque excuso; [& S. Gregorius Nazianzenus,] excuso etiam libenter Bellarminum, bona fide recipientem quod in Possevino repererat; sed qui me arguit non legisse Bellarminum, aut lectum dißimulasse; num quid poterit excusari, quod ipse saltem non curaverit Augustinum inspicere? Nazianzenus porro nihil minus dicit quam scriptum ab Athanasio Symbolum; sed solum laudat eum, quod cum ceteri omnes, qui doctrinam nostram (Christianam scilicet) profitebantur, trifariam divisi essent, ac multi circa Filium, plures etiam circa Spiritum sanctum ægram fidem haberent; pauci autem utrimque sani & incolumes essent; primus ille & solus, aut cum admodum paucis, veritatem palam apertisque verbis promulgare non dubitavit, unam trium personarum divinitatem scripto confessus; & quod multis illis Patribus (in Nicæno Concilio) circa Filium prius concessum fuerat; idem ipse postea, in asserenda Spiritus sancti divinitate, superno afflatu consecutus: atque Imperatori donum vere Regium & magnificum offert, scriptam nimirum fidei confessionem, adversus novum dogma, nusquam in Scriptura expressum; ut sic Imperatorem Imperator, & doctrinam doctrina, & libellum libellus frangeret atque opprimeret. Quis autem Libellus iste? Vtique Græco Imperatori Ioviniano Græce scriptus (quod de Symbolo nemo hactenus cogitare potuit) nec aliusquam Synodica Epistola, ab Athanasio ad Jovinianum data, [quam male etiam S. Thomas.] nomine omnium Episcoporum Ægypti, Thebaidos atque Libyarum; quæ & Nicænum Symbolum complectitur, & quædam ad jugulandum Pneumatomachorum recentem hæresim, uti recte animadvertit Natalis Alexander. Hic vero cum etiam sibimet objecisset S. Thomam, 2, 2 qu.1 art. 10 in resp. ad 3, tamquam non levis hac in causa momenti, expresse dicentem; Athanasius non composuit manifestationem fidei per modum Symboli, sed magis per modum cujusdam doctrinæ: sed, quia integram fidei veritatem ejus doctrina breviter continebat, auctoritate summi Pontificis est recepta, ut quasi fidei regula habeatur; cum, inquam, hæc sibi objecisset Alexander, superfluum duxit respondere id quod per se patebat, D. Thomam, definiendo quod erat in quæstione, utrum ad summum Pontificem pertineat fidei Symbolum ordinare; atque ex opinione vulgari Athanasium sibimet objiciendo; non axaminasse quid facti erat, quod Historici, est non Theologi; sed quid juris in isto quod prætenditur facto esse potuerit, sive id factum, sive non: qui est modus ordinarius D. Thomæ, num quam proinde allegandi in iis rebus, de quibus disputandis vel examinandis ille nec cogitavit quidem.

DE S. GERMANO EP. M.

Germanus, Episcopus Martyr, apud Ambianos in Gallia (S.)

Pag. 260 num. 11 lin. 3 post — coronatus — adde — vulgo S. Germain sur Bresle, a rivulo istic in Augiam influente; locus olim Bretteisel dicebatur. Est vero Prioratus Ordinis Benedicti, cui Joannes Miles Dominus de Bretteisel, donationes aliquas invenitur fecisse anno MCCXXXIV & IX; Guarinus autem Episcopus Ambianensis anno MCXXXVIII, confirmans vicinæ S. Fusciani in nemore Abbatiæ posseßiones quasdam, in iis numerat altare de S. Germano super ripam Augiæ: & Theobaldus, item Episcopus Ambianensis, ejusdem seculi XI anno XC, ipsammet Ecclesiam S. Germani de Bretteisel cum appendiciis &c. eidem Abbatiæ commendavit. Non tamen ipse Prior, sed &c.

Pag. 261 col. 1 lin. 3 post — queat — adde — Superius vero paris mensuræ saxum, opere anaglypho Sancti statuam habet insculptam, jacentis in habitu Pontificali, cum mitra & baculo atque dracone sub pedibus. Iuxta eamdem aram &c.

Ibid. lin. 6 — Reliquiæ — adde, de quibus ad calcem Vitæ impressæ, sic legitur. In uno brachio argenteo cum bordura, infra concavum clausum, sive firmatum aranea argentea, fuit repertus sacculus quidam antiquus purpureus, cum scriptura, declarante ibidem esse ossa cum pulveribus B. Germani Episcopi & Martyris. Præmittitur autem Breve Vrbani VIII, ipsi ecclesiæ pro festo Sancti jam dicti concedentis Indulgentiam plenariam, ad septennium duraturam ab anno MDCXXXIX.

Ibid. lin. 8 a fine — sive Aumales — l — vulgo Aumale — & lin. ult. Minidavid — l. Medavy.

Ibid. num. 12 in marg. scribe — Historia translationis geminæ 1650 & 1660 — & in fine nameri ejusdem adde. — Erat hæc Latina Historia, epitome alterius longioris, quam idem Auctor prius Gallice Bollando similiter miserat; sed serius reperi, quam ut ante impreßionem conferre cum Latina possem: nunc autem recognoscens, deprehendo varias circumstantias minutiores habere, quas operæ pretium sit in Annotatis legere.

Pag. 265 col. 1 lin. 2 — Flammavilla juxta Dieppam — l. — Flammantivilla, juxta vicum Deppam.

Pag. 268 Annotat. e, dele — Bellocasses, vel& solum retine Bajocasses; nam Bellocasses, seu potius Veliocasses, regionem tenuerunt, quæ Parisinæ urbi ad Occidentem sita, le Païs Vexin dicitur.

Pag. 269 Annotat. c lin. 3 lege — Albamarna seu Albamarnula, vulgo Aumale, quibusdam etiam Albamarla dicta.

Ibid. Annot, d — Viel-Roüen, ut est in tabulis, seu potius Vicu-Rovan, ut hodie communius vocatur ac scribitur, vicus est &c.

Pag. 270 auge Annotata: & consequenter in ipso textu novas adde litteras, huc referendas.

a Ribodimons, &c. & adde — ipsum vero suburbium vulgo de Susemont nuncupatur.

b Ad num. 2 lin. 4 — Excipe paucas Reliquias quæ aliis in ecclesiis reverenter servantur.

c ad lin. 6. Est ea arca tres & dimidium pedes longa, alta duos, larga sesquipedem.

d ad lin. 12 — Monasterium S. Nicolai de Prato &c. b — adde — Huic autem monasterio Godefridus Comes mes de Ribemont istam ecclesiam donavit anno 1104, fundatam ab ejus patre anno 1083, Monachi tamen eodem introducti non sunt, nisi post mortem Canonicorum an. 1153.

e ad lin. 18. Translatio recolitur 13 Novembris.

f ad num.3 lin. 2 — Annus 1650 &c.

g Ibid. ad lin. 14 — Thesaurario isti nomen fuit Gilbertus Carlier Ribodimontensis.

h & i sint, quæ fuerunt d & e.

His annotatis, placet Latine reddere ipsos authenticos Actus, quibus notarialiter consignata sunt, quæcumque num. 3 prænotatæ Historiæ succinctius referuntur.

[4] Anno MDCL, die VII mensis Junii Feria III Pentecostali, turmæ quædam hostiles, ab exercitu sejunctæ, ex mandato Vice-Comitis de Turenne & Comitis de Fuensaldaigne, [Effracta anno 1650, a milite hostili capsa,] cum Ribodi-montem occupassent expilassentque, nec ab ipsa quidem parochiali S. Petri ecclesia abstinendo rapaces manus, in eadem repererunt arcam sancti Martyris & Pontificis Germani, cognominati vulgariter Scoti, ipsamque effregerunt; nec enim propter vetustatem suam potuerat auferri ad oppidum S. Quintini, quo oblatum fuerat caput & brachium, depositumque apud Dominum D'Origny, Regium istic Advocatum. Relicta nihilominus in fundo arcæ fuerunt ossa, quæ Mag. Gilbertus Carlier, non ita pridem Thesaurarius prædictæ ecclesiæ, adjutus a piis aliquot diœcesanis suis, detulit in oppidum Feram, commisitque fidei & custodiæ Mag. Nicolai Viti, Presbyteri Curati prædictæ ecclesiæ S. Petri, qui & ipse istuc se fuga receperat: omniaque clausit in arcam, continentem ornamenta ecclesiæ, cum præsenti scriptura; & deposuit in œdibus D. Josephi Doctoris medici istic commorantis, præsente & suadente D. Mag. Antonio Bougier, Consiliario Regio & Locumtenente Ribodi-monte; Francisco Forestier, Notario Regio; Gilberto Carlier prænominato; & Dionysio Baillet, [Corpus a Thesaurario Feram defertur,] tunc Graphiario, nunc Scabino Ribodimontensi, qui simul omnes Feræ tunc erant. Acta sunt autem hæc I Augusti, & a singulis subsignata nominatim fuerunt in protocollo, quod asservatus Ribodi-monte in archivo publico.

[5] Hodie vero, coram Notariis Regiis subsignatis, comparentes venerabilis & discretus Joannes Heduin, [quod annis 800 Ribodimonte fuisse,] Presbyter, Doctor Theologalis, Consiliarius & Eleemosynarius Regius, Concionator item ordinarius, Parisiis commorans in Collegio Remensi Parochiæ S. Stephani de monte; Ludovicus Buhot, Armarius, commorans in claustro S. Joannis Lateranensis; & Mag. Antonius Gra, jam dicti Remensis Collegii etiam inquilinus, omnes Ribodi-monte nati, certificarunt & testati sunt, quod corpus S. Germani Scoti, Episcopi & Martyris, fuerit in sua capsa (sicut per traditionem audiverunt) ab annis circiter octingentis; a die XIII Novembris depositum intra ecclesiam S. Petri Ribodimontensis, ubi habetur Patronus oppidi: & quod anno MDCL, durante obsidione & oppidi castri Guisiæ, mense Junio, prædones aliqui ab exercitu inimicorum immissi, violenterque ingressi Ribodi-montem, istuc residuos aliquot incolas repererunt, ac nominatim prænominatum Comparentem Buhot: [nec sacrilegio prædicto violatum, testatur qui vidit,] qui dixit & declaravit, quod vidit frangi grandibus malleis prædictam arcam, interim dum alii prædonum socii ipsum & alios plures tenebant firmiter religatos, ut captivos jure belli. Effracta autem capsa, cum intra eam vidissent ossa, mediantibus adhuc nervis & carnositate quadam exucca inter se quadamtenus cohærentia; tanto terrore fuerunt omnes divinitus perculsi, ut simul omnes fugam arripuerint, reliquerintque intactum argentum, & lapides gemmasque argento infixas. Ita remanserunt inviolata ossa sancta, quo ad usque præd. Gilbertus Carlier Thesaurarius ea excepit, collegitque intra mappam benedictam, & adjuvantibus nonnullis Feram detulit, quo Mag. Nicolaus Vitus, tunc Ribodi-montis Curatus, [atque exinde mansisse Feræ depositum.] cum Majori incolarum parte confugerat. Ibi de consilio Domini Bougier Locumtenentis civilis & Mag. Francisci Blondel Advocati Regii ac Majoris Ribodimontensis, prædicta ossa fuerunt deposita apud D. Josephum, Doctorem medicum Ferensis oppidi. Post hujus mortem arca, continens prædicta ossa cum ornamentis ecclesiæ Ribodimontensis, de mandato prædicti D. Heduini, tunc Curati Ribodimontensis, translata fuit in ædes Theodori Violette mercatoris pileolarii, Feræ commorantis; ubi etiamnum est, continens adhuc ossa prædicta; nisi quod inde sumptum aliquid, traditum sit Fr. Joanni Cauchie, Priori Curato ecclesiæ S. Germani Scoti, ad ejusdem suæ ecclesiæ ornatum. De quibus omnibus prædicti Comparentes petierunt fieri instrumentum authenticum, prout coram nobis in nostro musæolo factum est XIV Octobris MDCLIX, ac rite signatum ab omnibus.

[6] Prædictæ autem communicationis hoc speciale est instrumentum. Anno MDCLIX, XXV Septembris, coram nobis Roberto de Tupigny, [Addit Cisratus S. Germani Ambianens.] Presbytero Magistro in Artibus Universitatis Parisiensis, Curato Parochiæ S. Petri Ribodimontensis, diœcesis Laudunensis, & Gilberto Carlier ejusdem loci cive ac Thesaurario actuali dictæ Parochiæ, simul cum R. P. Victore Ambianensi Capucino & Superiore Capucinorum Conventus Ferensis, atque R. P. Hippolyto de Ault, stitit se Fr. Joannes Cauchie, Presbyter Religiosus Professus Abbatiæ S. Ioannis Baptistæ Ambianensis, Ordinis Præmonstratensis & Curatus ecclesiæ Parochialis S. Germani Ambianensis: qui nobis declaravit, quod motus devotione erga præd. S. Germanum Scotum, Pontificem & Martyrem, atque Patronum jam nominatæ Parochiæ suæ, in ejusdem honorem requisiverit, & publicaverit anno MDCXLVI, Vitam ejus & Officium, sub approbatione qu. Illustriss. & Reverendiss. Patris ac Domini Francisci le Fevre de Camartin, beatæ mem. Episcopi Ambianensis; visitaverit etiam locum martyrii ac sepulturæ, [se post editam Vitam ac miracula] in oppido nomen ejus ferente in diœcesi Ambianensi Decanatus Oisemontani. Quodque prosequens prædictam devotionem, prosecutus etiam sit curam quærendi loci, ubi corpus ejus quiesceret; intendens obsequi zelo quo ferebatur, ad promovendum illius Sancti honorem, non solum in dicta Parochia sua, sed etiam in tota civitate Ambianensi, ubi populus pientissime erga eumdem Sanctum afficitur.

[7] [cognito quod corpus Ribodimonte fuisset,] Hoc agens didicerit, ipsum de loco primæ sepulturæ translatum fuisse, ab annis circiter octingentis quinquaginta, in oppidum Ribodimontense diœcesis Laudunensis: sed non fuerit ausus illuc se transferre propter bella; verum scripserit plures epistolas venerabili & scientifico Domino Joanni Heduin, Presbytero Doctori in Theologia &c; cupiens ab eo certior fieri de Reliquiis S. Germani prædicti. Ille vero ipsi miserit Officium divinum, quod canitur in loco præd. in die Martyrii ejus 11 Maji, & in die Translationis Reliquiarum ejus die XXX Novembris: quo in Officio continentur miracula, iisdem fere verbis quibus reperiuntur in Vita edita per d. Fratrem Cauchie; ultroque obtulerit donare eidem notabilem aliquam partem Reliquiarum ipsius S. Germani. Hac spe illectus ipse Fr. Joannes, quam primum sibi tempus favere, cessante bello, [& accepta spe partis obtinendæ,] vidit; discesserit Ambiano XVIII Julii nuper præteriti, famulo suo Nicolao Archelin comitatus, & Ribodi-montem advenerit XXII die ejusdem mensis; ubi non invenerit præfatum D. Harduinum, quippe qui Parisios se receperat, Cura oppidi in Petrum de Ribodi-monte translata. Itaque prænominatus Frater nos accedens, declaravit devotionis suæ & itineris causam: instanterque rogavit gratiam sibi fieri, per quam posset ipsius Germani arcam inspicere, secumque referre partem aliquam, sua in ecclesia Ambiani reverenter exponendam. Tum vero narravimus ei præcedentis temporis acta: quomodo scilicet effracta a prædonibus arca Feram translata fuerit … ibique nunc asservetur… [illuc accessisse anno 1659.] Volentes insuper piæ ejus curiositati facere satis, deduximus illum ad ecclesiam S. Petri, ostendimusque locum ubi posita capsa erat: deinde vero consilium sumpsimus una cum ipso Feram adeundi, quod tamē differendum nobis fuit, eo quod prænominatus Carlier Ribodi-monte abiisset, propter urgentia quædam negotia: proinde Frater sæpe dictus Ambianum rediit.

[8] Die autem x Septembris sequentis scripsimus Fratri illi, ut omnino curaret adesse Feræ die XXV ejusdem mensis: [Deinde Feram evocato,] quemadmodum & fecit, Ambiano egressus die XXII, & postridie Feram appulsus, ubi nos usque ad XXIV expectavit, quando nos etiam istic adfuimus cum præd. Domino Carlier; Sequenti vero die una cum eodem Domino adivimus R. P. Victorem Ambianensem, Prædicatorem Cappucinum & Superiorem domus & conventus Ferensis, atque R. P. Hippolytum d'Ault item Prædicatorem; rogavimusque dignarentur nos comitari, ituros ad Theodorum Violette, Magistrum Pileolarium, in cujus domo deposita servatur arca, continens Reliquias S. Germani, & argenteam ecclesiæ Ribodimontanæ suppellectilem, [coram duobus Capucinis,] atque alia pretiosiora paramenta. Huc cum etiam advenisset, ut præmonitus erat, dictus Fr. Cauchie, ut interesset ipsius arcæ reserationi, Reliquias spectaret, suæque devotioni faceret satis; oravimus præd. Dominum Carlier, penes quem claves arcæ erant, ut ipsam nobis aperiret. Quo facto, cum omni qua potuimus reverentia, exemimus inde fasciculos duos, quorum unus continebat sudarium S. Germani, in altero erant pene omnia illius ossa, exceptis capite atque brachio, quæ seorsim habentur inclusa argenteis thecis.

[9] Porro cum idem D. Carlier, præstitisset juramentum, quod illa essent ipsamet S. Germani ossa, [reserata per Thesaurarium arca,] quæ ante violationem capsæ, factam per milites, intus reposita jacuerant (utpote qui ea ipsemet collegit postridie violationis prædictæ; quod etiam attestabatur Processus verbalis, ex eadem arca productus) cumque omnes ipsas Reliquias profunde essemus venerati; ad instantem supplicationem prædicti Fr. Cauchie, accepimus inde os coxendicis unius, costæ unius, & unius vertebræ, cum parte maxillæ, cui etiamnum dens unus adhæret; ipsoque illo tempore donavimus præd. Fr. Cauchie, Curato Parochiæ S. Germani Ambianensis, per ipsum modo infra exprimendo istuc deportanda, & conservanda in choro jam dictæ parochiæ; ita scilicet, ut solus ipse directionem ejus rei habeat, quamdiu Curam ibidem obtinebit, [tradidit Curatus Ribodimontensis 4 ossa,] ac postea ejus successores; hos & illum instanter rogantes, ut quantam poterunt adhibeant diligentiam, pro tantarum Reliquiarum condigna veneratione. Denique, postquam prædictas Reliquias, candido Corporali involutas, inclusimus pyxidi ex albo ligno, cum gossypio & filo albo, ad eum finem nobis per Fratrem Cauchie oblatis; eidem pyxidi etiam imposuimus duplicatam hujusce Processus verbalis, [sub fide publici instrumenti;] a nobis omnibus rite signatam, obsignatamq; sigillo locali Conventus Cappucinorum Ferensium; quos rogaveramus ipsum sigillum nobis commodare, pro comprobanda dictarum Reliquiarum certitudine & omnium suprascriptorum: de quibus ipse Fr. Cauchie, petiit a nobis publicum instrumentum: quod cum ei annuissemus, atque geminæ sindoni albæ delicatissimæ involvissemus tam Reliquias quam Sudarium S. Germani; & utrumque fasciculum inclusissemus arculæ ligneæ albæ, una cum prædicta gemina sindone oblatæ nobis a dicto Fratre; [& cetera novæ capsa inclusit.] addito etiam authentico hujus Actus exemplo; ipsam arculam octo clavis operculum transeuntibus confiximus, funibus cannabinis circumligavimus, & pre quatuor partes obsignavimus sigillo antedicto; quo exprimitur S. Ludovicus Franciæ, cum circumscripto, SIGIL. CAPVC. CONVEN. FERÆ. Præsens autem instrumentum traditum fuit prædicto Fr. Cauchie, hoc modo signatum. Fr. Victor Ambianensis Prædicator Capucinus, Superior Conventus Ferensis. Fr. Hippolytus d'Ault, Presbyter Prædicator Capucinus, Cauchie, Carlier & de Tupigny, cum attestatione & signatura legali.

[10] Sabbato XXVII Septembris anni jam dicti MDCLIX, prænominatus Fr. Joannes Cauchie, [Ille Ambianum regressus,] Curatus S. Germani prædicti, Ambianum appulit, in domum Presbyteralem ejusdem S. Germani, cum famulo suo, qui eum fuerat semper comitatus, Nicolao Archelin, afferens pycidem albam prænotatam, cum Reliquiis, expresse numeratis in Processu verbali Domini de Tupigny, Curati Ribodimontensis. Qui Frater, cum de omnibus antedictus accurate retulisset ad Illustriss. ac Reverendiss. D. Franciscum le Fevre, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopum Ambianensem, petiit assignati sibi horam, [ipsas Reliquias an. 1660 exhibet Episcopo Ambian.] qua ipsi prædictas Reliquias reserandas & recognoscendas offerret. Aßignato autem sibi die III Aprilis anni MDCLX, comparuit hora post ortum diei tertia, in capella Domus Episcopalis; & simul cum prædicta pyxide capsam querneam attulit, benedicendam ab Episcopo. Hic convenienter ad ejusmodi actum indutus, coram discretis ad spectabilibus Magistris Renato Robeville, Presbytero, Doctore Theologo in Vniversitate Parisiensi, Archidiacono & Canonico Theologali ecclesiæ Cathedralis Ambianensis; Carolo Picard, Presbytero, Iuris Canonici Bacalaureo, Scholastico & Canonico atque Officiali Curiæ spiritualis; Carolo Houlon, Presbytero Licentiato in Legibus, Clerico Consiliario Baliviatus & Sedis Præsidialis Ambianensis, ipsiusq; Officialis tunc Vices gerente; [ab eoque recognitas recipit, in sua Parochiali exponendas.] omnibus ejusdem Episcopi Vicariis generalibus: Secretario item, Promotore, ac Thesaurario Episcopalibus, pyxidem aperuit; omnia ut supradicta sunt reperit, ipsas Reliquias oblatæ sibi sindoni albæ ac serico rubro involvit, & separatim tribus pulvillis telæ albæ imposuit, eisque sericeo rubro filo assui fecit, itaque, simul cum Processu verbali desuper confecto (cujus hic summam dedimus) inclusit benedictæ a se querneæ arculæ, ac ligneis clavis clausam, & funiculo sericeo rubro obligatam, sigillique sui impreßione munitam, reddidit prænominato Fr. Cauchie. Qui hanc narrationem concludens addit, Intelligo quod, publicata inter ambas Coronas pace, Reliquiæ S. Germani, tam quæ apud S. Quintinum, quam quæ fuerant in deposito Feræ, Ribodi-montem honorifice sint relatæ ad ecclesiam S. Petri, ubi in eodem quo prius honore habentur.

DE S. WALDEBERTO AB.

Waldebertus, Abbas Luxoviensis, in Burgundiæ Comitatu (S.)

Pag. 274 num. 1 adde — Sic etiam in nobili S, Faræmonasterio diœcesis Meldensis Reliquias S. Waldeberti Abbatis Luxoviensis haberi (quem Sanctimoniales S. Gaubert vocant, & Walburgim, Gauburge, quasi Gualbertum, Gualburgim) scribit mihi Claudius Castellanus Canonicus Parisiensis, post quam omnes ipsius loci lipsanothecas, monstrante Abbatissa, vidisset anno 1685. Verum metuo, ne hæc sit confusio infra notanda; ubi Abbatem Luxoviensem, ab ejusdem nominis Episcopo Meldensi, SS. Faronis & Faræ fratre, distinguere conabor.

Ibid. col. 2 an. 24 post verbaWalberti Episcopi — adde — Mabilio, in Appendice ad part. 2 seculi 3, daturus librum Miraculorum, de quo infra, notat in veterrimo Kalendario Corbeiensi, ante annos nongentos exarato, non aliter exprimi ejus memoriam quam hisce verbis; VI Nonas Madias depositio S. Waldeberti Abbatis, nec majorem titulum in ipso libro miraculorum uspiam ei dari. Idem post Part. 1 sec. 3 in addendis ad sec. 2 in Vita S. Salabergæ danda XXII Septembris, quæ Vita non longe post Waldeberti obitum scripta est; & in libro de miraculis ejusdem Sancti, nusquam Episcopum, sed jugiter Abbatem appellari notat. Similiter post sec. 4 in addendis ad 2 notat, in Vita S. Bathildis, num. 7 secundum nostram divisionem, XXVI Ianuarii, dici, Theofredum Corbeiam Missum a Reverentissimo viro Domno Gualberto, quondam Abbate, ubi sine dubio putat, si unquam fuisset Episcopus, sic etiam appellandum fuisse.

Pag. 277, col. 1 adde — Mihi videtur, ad rem tantam decidendam nullum momentum adferre posse scriptor seculi XI, licet Benedictinus: quantumvis in eamdem cum ipso sententiam eat Albericus trium-fontium Monachus, ad annum DCCCCXXX dicens, quod ad hæc tempora Regula B. Columbani, [quamquam ea diu antea nota fuerit in Gallia.] tam in Francia quam in Burgundia, observabatur a nigris Monachis: sed S. Odo Abbas Cluniacensis Regulam S. Benedicti in Cluniaco, & in S. Benedicto supra Ligerim fecit observari, & exinde procedente tempore ubique recipi. Quidquid enim isti dicant aut sentiant, certum est Benedictinæ Regulæ propagationem trans Alpes longe anteriorem esse seculo X; ipsæque Floriacensis Abbatiæ secundus Abbas S. Mummolus, adeo solicitus ut corpus sanctißimi Patriarchæ ad suum transferri faceret monasterium, satis certos nos reddit de Regula quam ille professus sit; & cujus dumtaxat observationem restituisse Floriaci potuerit S. Odo, non primum induxisse, utcumque actum sit cum Luxovio aliisve nonnullis, Burgundiæ ac Franciæ Orientalis seu Franconiæ monasteriis, quæ forte solam S. Columbani Regulam usque ad seculum X tenuerunt, licet Benedictinam nec ignorarent nec contemnerent, sed cum aliis aliorum Sanctorum Patrum Regulis haberent ac legerent pro spirituali instructione.

Ibid. col. 2 in titulo — Abbate Luxoviensi — l. — Dervensi.

Pag. 279 Annot. f lin. 6 inchoetur Annot. g Nant… & in fine addatur. — Ast idem in Addendis se corrigens, vult intelligi locum Vinant, quasi Vicus-Nanti, qui una aut altera leuca distat a Matrona infra Meldas.

DE S. WIBORADA V. M.

Wiborada Mart. Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia (S.)
Rachilda, Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia (S.)

Pag. 283 num. 2 lin. 4 adde — : eamdemque bis transcriptam nobis misit Gamansius, ex papyraceo Codice Augustano SS. Vdalrici & Afræ, exarato (ut in fine hujus Legendæ additur) anno Domini MCCCCXIIII, feria IV quatuor temporum in Adventu Domini: cum quibus duobus ecgraphis editionem hanc conferens, Paucula quædam aut diversa aut meliora reperi, & ad calcem apponenda censui. Vita ipsa ab Ekkehardo &c.

Ibidem post num. 5 adde — 6 R. P. Ioannes Mabilio, suo V seculo Benedictino inserturus Vitam a nobis acceptam, [Quam in Reclusione sequuntur,] inter alia præfatur, Reclusorum Reclusarumque institutum celebre olim in Ordine Benedictino fuisse; idque probat exemplis S. Hospitii ac B. Coletæ, de quibus nos egimus XXI Maji & VI Martii. Ad rem nostram propius hic facit, quod narrata S. Rachildæ reclusione & morte, ex prælaudatis Hepidanni Annalibus idem addat, quomodo sexto post obitum Rachildæ anno, Christi DCCCCLII, Kerhilt VI Kal. Junii, in die Ascensionis Domini, sacro velamine induta est, & in Natali S. Mariæ inclusa, [Kerhildis,] primum quidem ad S. Georgium, deinde circa Wiboradæ clausulam apud S. Magnum; fuit autem ipsa neptis S. Notkeri Balbuli, uti asserit Ekkehardus Iunior Cap. 9, mox subjungens, quod Perchterat quædam vidua sancta, cum & ipsa includi optasset, & in clausula ejus (Rachildæ scilicet) sibi oblata pene annum in probatione laudabilis appareret; vulgi visitationes crebras & inanes devitans, in cella Salomonis circa parietem tituli S. Georgii includi rogaverat, magnarumque virtutum operatrix plures inibi annos exegerat. De hujus morte, ad annum MCCCCLXXXVI, scribit Hepidannus: [Pertherada,]

Pertherat in claustro defuncta, petit loca cælo:
Hatker mox antrum, post quā, se damnat in ipsum.

De Hatkero vero, [Hatkerus,] octava Christi (videlicet Nati) adeoque Kalendis Ianuarii defuncto, ita porro canit ad annum MXVIII.

Hatker in melius mutatur (ut opto) Reclusus;
      Dexter in Octava fit, bone Christe, tua.

Eodem etiam tempore similem reclusionem coluerunt apud Sangallenses, Gerhiltha & Kothelindis (Virgines an Viduæ incertum, [Gerhiltha & Kothelindis.] grandavæ ambæ) id enim testatur idem Hepidannus ad earum mortuales annos, MXIV & MXX, hisce lindis. versibus:

Cruda virens Deo Gerhilth, seniore sub ævo
Fungitur in claustris, reserans ergastula carnis. Et.
Flendo peractorum Kothelin veterana dierum,
Sponsi celsa subit, cui se vivam sepelivit.

Pag. 293 post Annotata ponantur.

VARIANTES LECTIONES.
Ex Ms. Codice Augustano.

Wiborada Mart. Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia (S.)
Rachilda, Virgo inclusa apud S. Gallum, in Helvetia (S.)

Nvm, 4 lin. 15 Quam dissimulata pro tempore causa.
5 lin. 17 Cumque ille.
6 lin. 1 Rem roboraturus sum.
7 lin. 12, immoramur.
8 lin. penult., in seculum seculi mansuræ.
10 lin. 15 coëgisset l. coëgit.
Lin. 20 & 21 una Kelmi, altera Bertheda: quæ minus placent.
Lin. 31 l. contenta [esset] & dele [cetera]
13 lin. 11 eum: l. cum.
14 lin. 15 videretur, l. videret.
15 lin. 1 prædictum est.
16 lin. 16 in Potamico lacu vulgo Boden zee, seu potius Bodmen-zee, ab adjacente castro: alias posset dictus ab auctore videri Potamicus, id est fluvialis, quippe quem Rhenus fluvius efficit: antiqui Venetum dixere.
20 lin. 2 qua. l. quæ.
36 lin. 7. Qui l. Quibus.

Pag. 320 ante vitam S. Antonini ponatur ex Appendice pag. 763, Commentarius sequens.

DE B. MAFALDA REGINA.

Mafalda, Lusitaniae Regis filia, Ordinis Cisterciensis Aroquae (B.)

Nvm. 5 sic inchoetur — 5 Ita Rodericus, ex cujus lib. 6 cap. 21 scimus, Alfonso VI, quem Imperatorem cognominant, fili as duas fuisse; Urracam, unde natus nepes Alfonsus VIII, Henrici pueri proavus; & Sanciam, nuptam Henrico Comiti Portugalliæ, unde natus est Alfonsus, ejusdem Portugalliæ primus Rex, avus Mafaldæ: sic ut sponsi se mutuo contingerent in quinto gradu, in quo nuptias contrahi tunc adhuc vetabatur Canonico jure: quæ omnia distinctius patebunt ex nostris ad Acta S. Ferdinandi Regis Commentariis die XXX Maji. Sciens ergo Mafalda, quale ipsam inter se & Henricum Castellanum consanguinitatis impedimentum esset, & præ oculis habens Tarasiæ sororis suæ exemplum, quæ ab Alfonso Rege Legionensi amitino suo, post annorum plurium contubernium liberosque susceptos, fuerat coacta recedere, ut Regnum Interdicto solveretur; supponi debet, ut erat non minus prudens quam pudica, & annos tum forte nata viginti quatuor, diligenter cavisse, ne quid Rex puer circa se aut vellet aut posset agere decori contrarium, quemadmodum recte animadvertit Cardosus, ex cujus Hagiologio &c.

DE S. ANTONINO ARCHIEP. FLORENT.

Antoninus, Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Prædicatorum (S.)

Pag. 311 n. 2 lin. 13 post — accuratißime ederetur — adde — Idem deinde nobis significavit &c. ut in App. pag. 766.

Pag. 313 col. I post. lin.3 adde —

[13] Absolveram autem non solum compositionem prædictorum omnium, sed etiam impreßionem, tresque priores Maji tomos iu lucem emiseram; [Vita Italica ab Euphrosyno Lapini,] quando prælaudatus Illustrißimus Patronus meus D. Antonius Magliabechius misit Italicum Vitæ compendium, statim a peracta Canonizatione ex Castilionæo & Leonardo desumptum, a Fr. Ioanne Maria Tolosano de Colle Vallis-Elsæ Conventus S. Marci Professor, cui testimonium eruditionis minime vulgaris præbent ejus opera complura, in Bibliotheca Conventus istius asservata, uti lectorem docet Præsatiuncula, eidem post plures anteriores editiones nuper recuso præfixa. Recordatus etiam Magliabechius, in Musæo suo, non tam copia quam vetustate & delectu librorū æstimando, haberi aliam pleniorem Italicam Vitam Sancti sui tutelaris ac synonymi, anno MDLXIX Florentinis typis Italice editā, auctore Euphrosyno Lapini, ipsam mihi misit. Laudat eum Catalogus scriptorum Florentinorū Pocciantii a tersa Latinitate, Græcæq; linguæ ac liberalium omnium Artium peritia singulari, qua nobilißimos quosque patriæ suæ juvenes non modica cum eorum voluptate perdocuit: sed mirum est, complura ejus utroque idiomate Latino Tuscoque opera recensenti, hunc de S. Antonini vita libellū innominatum præteriri, duobus dum taxat annis editum ante Auctoris mortem, quam obiit exeunte anno MDLXXI, ut hoc ejus quasi testamentum dici poßit. Inscribitur opusculum Fr. Angelo Diaccetto, Fæsulano Episcopo, ex Ordine S. Dominici ad eas Infulas assumpto: qui etiam in eodem Ordine, post abdicatam Prælaturam pientißime obiit, triennium non integrum Lapinio superstes; vir etiam ipse, dum viveret, doctrina & sanctitate clarißimus. Profitetur Lapinius secutum se Auctores duos, [ex Castilionensi & Mainardo propriisque notitiis,] quorum primus Sancto familiarissimus (haud dubium quin Franciscus Castilionensi) statim post mortem ejus Vitam scripsit Latine, affectando strictam ac brevem sermonis elegantiam; copiosius alter, quamvis stylo minus venusto, eamdem composuit, tempore Clementis VII, rogatus a quodam P. Procuratore Ordinis S. Dominici, scilicet Fr. Vincentio Mainardo prænominato, ipsique Pontifici misit. Ego vero, inquit, ex directione duorum istorum, & propriarum observationum quarumdum adminiculo, conformium ei relationi, quam a puero accepisse memini, ab iis qui ejusmodi mirabilia audiverant recitari a senioribus suis, quorum patres ipsi Archiepiscopo sancto coævi familiaresque fuerant; accinxi me ad conscribendum præsentem tractatum vulgari nostra lingua; ut communis omnibus esse possit memoria gloriosissimi sui Pastoris. Hoc autem eo magis necessarium mihi visum est, quod licet prædictæ Vitæ, ipso quo sunt compositæ tempore, typis mandatæ sint; exemplaria tamen earum usque adeo rara nunc inveninatur, ut nec apud ipsos quidem Sancti Fratres, nisi perquam difficulter, ea sit reperire. Ita ille, litteris Florentia datis X Septembris. Quod si jam tunc tanta erat exemplarium prædictorum raritas, nil mirum si rariora ea nunc sint, [unde hic datur accepta Appendix.] magnæque felicitati sibi Magliabechius ducat, Vitæ a Castilionensi curatæ impressum exemplar in sua haberi bibliotheca; nec minus nos nobis gratulemur, accepisse ex Hispania librum, quem Florentiæ nusquam videramus. Interim operæ pretium fuerit, instituta collatione jam impressarum a nobis Latinarum Vitarum cum ista posteriori Italica, referre in Appendicem, Gloriæ postumæ præmittendam post Acta, quidquid a Lapinio singulariter commemoratum notaverimus.

Vera effigies.
S. Antonini Archiepiscopi
Obiit Florentiae an. 1459, 2 Maij, æt. 70
Col. X Maij.

[14] Præter hæc, nihil ultra habens quod addam, animadverti in Actis Translationis fieri mentionem tabulæ, positæ super altare, sub quo conditum sanctum corpus credebatur; In qua tabula depicta existebat imago sanctissimi Crucifixi, [Sancti effigies genuina,] ad cujus pedes flexis genibus depicta est etiam imago S. Antonini, dictum Crucifixum adorantis. Sed & in facie ipsius depositi, sub eodem altari collocati, reperta dicitur imago dicti S. Antonini, modo quasi jacentis & mortui, cum quibusdam Versibus. Hæ autem imagines cum fuerint æstimatæ a tempore depositionis ejus sic extitisse; cupido me subiit eas exquirendi, & ectypa si possem obtinendi: sed responsum accepi eas quidem non extare amplius, haberi tamen in civitate vetustas alias, non solum pictas, quibus diffidere vir prudens merito poßit; sed etiam fusiles, ex ea forma, quæ fuit ab ipsomet mortui vultu accepta, quo nihil optari potest ad genuina lineamenta certius. Talem igitur hic accipe, qualem D. Carolus Marcellinus, eximius Florentiæ statuarius, hunc in finem delineavit.

Pag. 351 Annot. c lin. 4 sic lege — Sed audaci unius ex Electis, Petri scilicet Capponii dicto factoque cohibitus — Deinde eadem pag. ponatur.

APPENDIX
Ex Vita Italice scripta ab Euphrosyno Lapini.

Antoninus, Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Prædicatorum (S.)

[1] Mortuo D. Bartholomæo Archiepiscopo Florentino, contigit totis novem mensibus Sedem vacantem manere: eo quod Eugenius Papa IV, [Post 9 mensium deliberationem anxius pro creando Archiepiscopo Pontifex,] Florentinæ Ecclesiæ optime affectus, utpote qui Florentiæ natus fuerat, hæreret ambiguus, quem potissimum illi præficeret. In hac tam longa deliberatione, divina id ordinante providentia, animum nonnihil laxaturus, die quodam venit ad capellam palatii, ubi Fr. Joannes ex Ordine Prædicatorum, Professus Conventus S. Dominici Fȩsulani, idemque celeberrimus pictor, de mandato & ad petitionem ipsius Pontificis, Christi a cruce depositionem pingebat, aliasque historias, quas ibi etiamnum videre est. Erat Joannes vir bonus ac simplicissimus, ideoque perquam carus Pontifici ac familiaris. Hic ingredientem salutans, cum solito tristiorem incedere animadvertisset (consueverat enim frequenter, [suggestum sibi a Religioso Pictore Antonium,] & hilari semper facie, ad opus inspiciendum venire) interrrogavit, ecqua eum causa sic perplexum haberet. Non levis, inquit Pontifex: cogitamus enim, quomodo, elapsis jam novem mensibus, quibus nullam potuimus quietem capere, tandem idoneum Præsulem præficiamus patriæ tuæ: necdum enim, quamvis multi oblati sint, occurrit animo, cujus denominationi possim acquiescere. Ad hæc Joannes; Ne Tua, inquit, Sanctitas facile ista se cura liberaverit, cui tanta suppetit copia proborum atque litteratorum virorum, in quorum humeros onus istud reclinari possit. Inter hos non ultimus mihi nominandus occurrit Frater Antonius, de quo Sanctitas sua toties magnificum tulit judicium, admirans eum ac præferens omnibus, ingenii ac virtutis laude præstantibus, qui non solum in nostra civitate Florentia, sed etiam ubicumque florent hac ætate, tam quoad experientiam regiminis, quam quoad scientiæ Theologicæ profunditatem: ille vero opportune vicinus nobis est, Conventus per Regnum Neapolitanum visitando circumiens. Hic vel alii similes (quorum ideo ratio nulla habetur, quia sese per ambitionem non ingerunt, uti alii, hac ipsa de causa indigni, & interim omni hora molesti) solicitudinem vestram lenient; quorum ex meritis facta electio, non solum quietem Sanctitati Tuæ conciliabit, sed etiam laudem pariet.

[2] Non tu, subjunxit Pontifex, sed Spiritus sanctus per os tuum mihi locutus est, ostendens mihi quod medio in mari aquam requiram, [ad id munus eligit.] & virum nominans procul dubio dignissimum. Gratias deinde Joanni egit, & de iis quæ dicta erant silentium ipsi imposuit; ac porro ad alios sermones digressus, in sua conclavia rediit, firmiter decretum habens Antonium Archiepiscopum nominare; quemadmodum, præter omnium expectationem, convocato postridie consistorio, fecit. Ita omnino actam rem certissimo mihi constat: nec satis demirari possum, quod nostri temporis scriptor aliquis, ex occasione mentionem inducens Fr. Joannis Pictoris, asseruerit, quod huic ipsi Archiepiscopatum obtulerit Pontifex; sed ab eodem, suæ incapacitatis conscio, propositus Papæ Antonius fuerit. Verum quid mirer in eo casu narrando sic exorbitasse scriptorem istum, quando eidem etiam accidit, [Ipse ægre regressus in Tusciam Prælatis se excusat,] Nicolaum V pro Eugenio IV nominare? Antonius interim, intellecta sui nominatione, decrevit fuga sese in Sardiniam subducere. Sed hoc cogitanti, & nihilominus moras aliquas in Regno trahenti, ne suæ Religionis cœpta negotia confusa & imperfecta relinqueret; supervenit improviso suus ex sorore nepos Petrus, citatis equis ideo advectus Florentia, quia avunculi ingenium cognitum habens, haud frustra metuebat ne is electioni suæ repugnaret, & repugnando irritam faceret. Tum Nepotis & Patrum omnium precibus victus, consensit quidem redire in Tusciam; sed convocatis in Fȩsulanum Conventum diœceseos Florentinæ Prælatis, conatus est excusare sese.

[3] Quanto autem excusabat magis, magis illi eum optabant habere; cumque videretur precibus eorum concordibus nihil moveri, [hi vero per Legatum suum Romæ instant,] decreverunt pariter omnes scribendum esse Romam, ad Communitatis totius tunc in Curia Legatum, Paulum Zenobii qu. Pauli de Diacetto, significantes ei quantopere ille repugnaret oblatæ Prælaturæ, ipsique econtrario Pastorem non alium velle consensissent; injungentes eidem, quacumque ratione id ageret, ut vel sponte vel coactus admitteret Antonius oblatam dignitatem: id quod inter alia dictus Orator Dominio Florentino significat, se apud Pontificem tandem effecisse. Vidi ego talium litterarum exemplar in fragmento cujusdam libri: ubi per modum Ephemeridum adnotabantur Legationis istius acta, quod fragmentum hodiedum servatur apud D. Franciscum Diacettum Canonicum Florentinum, dignum heredem, non solum nobilitatis avitæ, sed etiam virtutum majorum suorum. Placet autem ex illa Epistola, scripta die XIX Februarii MCCXLV, [ut cogatur acquiescere,] ad confirmationem prædictorum, transcribere articulum huc spectantem, est vero hujusmodi. Quantum ad Archiepiscopum, mihi dicit (scilicet Pontifex) expertum se omnia, tam per litteras, quam per certos homines, ac porro libenter idem facturum: hortatur autem Dominationes vestras, ut loqui Antonium faciatis, eique persuadeatis acceptare munus: quod si porro persistat negare consensum, Dominationes vestræ omnino intelligant quare neget, eumque exorent atque constringant. Quibus ex verbis liquet, qua in æstimatione bonus ille Religiosus apud Pontificem esset; qui repugnantiam tantam intelligens, nec absque ratione eam esse persuasus, omnino voluerit causam quæri; quam ubi denique non aliam animadvertit esse, quam profundam Christianamque viri humilitatem, absoluto eum præcepto constrinxit.

[4] Archiepiscopus factus, voluntariam paupertatem nihilo minus quam antea sectabatur: quod si homines largi & caritate præditi, ut sæpe fiebat, [Paupertatis amans,] mitterent ei aliquid ad usus suos, continuo jubebat vendi, acceptumque pretium in pauperes distribui. Contigit autem virum nobilem donare ei lectisternium sericum acu laboratum, eo quod judicasset non satis congruum ipsius dignitati esse vile illud, quod Archiepiscopi lecto instratum viderat: quippe quo vix patienter mediastinorum quispiam uti voluisset. Verum ille venum misit oblatum, & pretium in eleemosynam erogari jussit. [pretiosius stragulum ter vendi facit in eleëmosynam.] Venditum in veterarii cujusdam apotheca agnovit Nobilis qui donarat: ratusque defectu pecuniæ id fecisse, quem sciebat sæpe etiam de necessariis sibi tulisse, eleemosynæ faciendæ causa; stragulum idem redemit, Præsulique remisit, idque tertium. Quæ res vulgo cognita adeo non restrinxit caritatem civium, ut potius plurimi, ex nobilioribus & opulentioribus, de substantia sua ad eum conferrent, eo fere modo, quo temporibus Apostolorum primi fideles deferebant bona sua ad pedes S. Petri.

[5] Nulla non nocte surgebat ad Matutinum Officium, nec erat domesticorum ejus aliquis, [Quot noctibus surgens ad Matutinas,] qui, ejus hoc in genere constantiam aliquando expertus, quantumcumque intempesta esset aura, sequi eum detrectaret: quare aliquando etiam contigit ostendere Deum quam id sibi gratum esset. Cum enim hiemali ac pluvia nocte, per densissimum imbrem, sic progresso in Cathedralem occurrerent domestici, humorem a vestibus excussuri, quas perplutas invenire credebant, nec hilum quidem madere mirati sunt. Habebat sororem Sanctus, conjugio copulatam. Ea cum aliquando de rei familiaris angustiis quereretur, [non tangitur a pluvia.] solari eam volens frater, bono ut animo esset, jussit; futurum aliquando asseverans, ut grave tunc onus, levissimum experiretur; tantum filiis, quos tres habebat, bene educandis incumberet sedula. Nec irrita talis prædictio fuit: unum enim eorum vidit mater ad eum ipsum gradum dignitatis evectum, in quo tunc Sanctus erat: & alii duo insignes Legum Doctores fuerunt.

[6] In publicis vitiis reprehendendis, si verba non sufficiebant, [Tumultuosos in templo ad sponsam nobilem videndam concursus,] violentioribus etiam remediis utebatur. Ita cum sub tempus Vesperarum, quibus ipse intererat, nobilissima quædam sponsa ecclesiam ingressura esset, singularis omnino formæ, & quæ ista vice primum procedebat in publicum; ac sparsa rei fama, juventus quasi infinita accurrisset ad spectaculum, viam qua transitura erat obsidens; mox atque eam portæ templi appropinquare auditum est, facto in Chorum concursu, omnia sedilia & scamna occupavit, & utrimque veluti in sepem reducta, non nisi angustissimum transitum relinquebat. Hinc ingens toto Choro strepitus confususque tumultus, cum posteriores alii urgerent anteriores. Tantam eorum proterviam ferre non valens Archiepiscopus, surrexit de throno suo; ingressusque in sacristiam, manipulum funium arripuit; & facto exinde flagello, plenus zelo ad tumultuantes accessit; quantumque valebant brachia percutere incipiens; [flagello dissipat.] Ite, inquit, abite, scelerati & satanæ filiis, Dei templum domus orationis est, & vos eam facitis speluncam latronum. Ad Euangelicas hasce voces tantus terror invasit multitudinem totam, ut quasi iram Dei in vultu sui Pastoris legisset unisquisque, certatim ad aliquam portarum procurrerent omnes, exitum quæsituri, ita ut pene invicem conculcarent. Fuitque res admiratione dignissima, quod tali in casu, quo etiam vilissimus quisque solet audacissimus esse, in tanta turba Nobilium, & juvenum, & pro hujus seculi corruptela insolentissimorum, nec unus quidem repertus sit, qui hiscere contra auderet.

[7] Mortuo sepultura fuit data, ad latus communis sepulturæ Fratrum, [Mortui digitum optat habere Pius V. Pont.] quæ est ante portam Chori: ibidemque postea facta est capella, ac supra depositum Antonii altare, craticulatum a fronte, ut videri possit monumentum: ante quod tenetur jugiter accensa lampas, & sic ad nostra usque tempora perseverat. Quamvis autem Pius Papa V, cupiens vel unicum sancti viri digitum obtinere, suum hoc desiderium Priori Conventus S. Marci indicasset; missus tamen ea de causa Romam fuit R.P. Fr. Sanctez Cini, qui suæ Sanctitati significaret, sepulcrum istud ad eum usque diem numquam apertum fuisse: rogaret proinde, ne, si omnino id fieri Pontifex vellet, absque apparatu aliquo extraordinario id ageretur. Quod ille intelligens, neque tunc satis idoneum tempus esse cognoscens, maluit rem differri.

Pag. 354 num. 16 adde — Blasius Ortizius, Canonicus Toletanus, Adriani Papæ ex Hispania in Italiam comes, & quamdiu is fuit in vivis domesticus, [Adrianus omnia, gratis fieri jusserat.] Itinerarium ejus ab Hispania Romam usq; ac ipsius Pontificatus eventus, summa fide collectos reliquit tribus libris, dignißimis plane quos tertio suo Miscellaneorum tomo insereret eruditißimus Baluzius. Libri istic III Caput XXX totum est de Canonizatione Beatorum Antonini & Bennonis. Colitur autem S. Benno, Misnensis in Saxonia Episcopus, XVI Iunii, de cujus Canonizatione cum nulla habeatur promulgata Bulla, commode istud Caput ibidem proponetur ad supplendum defectum. Satis sit ad laudem Adriani cum Ortizio notare, quod quamvis summa pecuniarum non exigua in ejusmodi Canonizationis actu, tum in Pontificia familia toganda, tum in aliis impendiis soleat consumi; circumspectissimus tamen Papa tales sumptus, quasi alienos a sanctimonia & puritate Canonizationis, fieri vetuit.

Pag. 355 num. 19 adde — Cœptum id mox executioni mandari, tam Florentiæ quam in toto Prædicatorum Ordine. Et in hujus quidem Breviariis, secundum exemplar quod habemus excusum Parisiis anno MDXLIX, insertum reperitur Officium, quoad Hymnos, Antiphonas, Lectiones, ac Responsoria totum proprium: quali autem usus sit reliquus Florentiæ Clerus non comperi: nam Lectiones & Orationem proprias, de quibus infra, primum anno MDCLXV, sub Pontificatu Alexandri VII, invenimus fuisse approbatas.

[2] Quod ad omnes per universam Ecclesiam Seculares & Regulares attinet, a quibus etiam voluit Pontifex Officium cum Missa præfata secundum morem suarum Ecclesiarum recitari, an unquam & alibi quam Florentiæ adductum in praxim mandatum illud sit, vebementur ambigo &c. — Tum in fine ejusdem numeri adde — Vt ut est, cuicumque difficultati, in celebrando S. Antonini festo eatenus oblatæ, occurrit anno MDCLXXXIII. S.D.N. Innocentius Papa XI, die XVII Augusti publicato Brevi, quo declarat, qualiter de consilio Eminentiss. & Reverendiss. DD. Cardinaliū, sacræ Congregationi Rituum præpositorum, habitæ die XXIV currentis anni, ad pias preces Serenissimi Magni Ducis Etruriæ, benigne indulsit, ut imposterum in Ecclesia universali quotannis die X Maji possit recitari Officium, & celebrari Missa S. Antonini, olim Archiepiscopi Florentini, Ordinis Prædicatorum, de Communi Confessoris Pontificis ad libitum, juxta Rubricas Breviarii & Missalis Romani, ab omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, tam Secularibus quam Regularibus, qui ad Horas Canonicas tenentur. Anno deinde sequenti eadem sacra Congregatio, ad reiteratas preces Serenissimi Magni Ducis Etruriæ, Lectiones proprias pro secundo Nocturno & Orationem de prædicto S. Antonino, alias sub die XXI Novembris MDCLXV revisas, & relatas per Eminentiss. D. Card. Azzolinum, & ab ipsa sacra Congregatione pro Clero Florentinæ diœcesis approbatas, & relationem ejusdem Eminentiss. Azzolini, permisit recitari ac respective celebrari posse, etiam in universali Ecclesia, ut supra, die XI Martii MDCLXXXIV.

Pag. 356 col, 2 post num. 27 hæc subjunge — Non erat nobis satis &c. ex App.pag. 766 & seqq. in margine autē hæc Synopsis scribatur. [Festum nuper ad 10 Maji translatum,]Ex invento de translatione Processu plenius habetur, quomodo ea decreta, — accesserit Archiepiscopus ad ecclesiam S. Marci, — ubi recognovit monumentum hactenus intactum — quod etiam alii plures jurarunt — uti & altare supra illud constructum: — quibus effractis apparuit capsa, in eaque sanctum corpus — habitu Ordinis & Pallio indutum — exemptisque intestinis incorruptum — quod Pontificalibus deinde indutum, defertur ad sacrarium.

Pag. 358 adde — 39 Hujus Translationis occasione, reservatas fuisse nonnullas sacri corporis particulas, virisque principibus impertitas, vix equidem dubitaverim: nostrum certe Monasteriense in Westphalia Collegium habet aliquas in Reliquiario aræ S. Crucis, & in Reliquiario parvo Sodalitatis minoris: de aliis alibi necdum cognovi: plures paterent, censeo, si haberemus Lipsanographiam Dominicanorum Conventuum, quibus par est credere plures fuisse communicatas. Sufficere poterat hæc gestæ rei fidelis relatio, ex Italico contracta & Latine reddita: placet nihilominus publicum totius actionis instrumentum, quomodo Latine impressum habetur, totum hic addere. Est autem hujusmodi.

Dei nomine invocato &c. ut in App. pag. 786. col. 2 & seqq. — Vtile autem fuerit post num. 16 sic inserere jam indicata ac porro indicanda additamenta, ut commutati proportionaliter numeri augeantur hoc modo:

[17] Blasius Ortizius &c.

§.III. 18 Secundo post Canonizationis publicationem anno &c.

[19] Quapropter Vitam & gesta.

[20] Et quoniam cupimus.

[21] Quod ad omnes per universam ecclesiam Seculares.

§.IV. 22 Testatur in Bulla Canonizationis — & sic consequenter usque ad 27, nunc 28 num. post quem ex App. habetur

[29] Non erat nobis satis &c. usque ad 36 inclusive: ut qui numerus est 28 fiat 37.

[37] Post hoc laborari cœptum &c.

§. V. 38 Omnibus in diem octavam Maji &c. usque ad finem; ita ut ultimus numerus, qui nunc 38 est, fiat. 46.

[47] Suffiere poterat hæc &c.

[48] Cum Sanctum corpus &c. ut in App, pag. 769, continuatis succeßive numeris usque ad finem. Vltimæ autem huic additioni jungatur marginalis Synopsis hujusmodi — Cum anno 1589 — 15 Aprilis recognitum corpus, — & in novam capellam transferendum, — expositum 8 Maji fuisset — congregatis 9 Maji qui processuri erant — panegyrim recitat Episcopus Glandaten. — post quam illud humeris Episcoporum exceptum, — & per urbis Florentinæ præcipuas quasque vias circumlatum fuit, — comitantibus 5 Cardinalibus & 19 Episcopis, — Deinde Archiepiscopus exhibuit Breve Sixti V — secundum quod omnia egerit: — testatusque ipsum esse corpus S. Antonini — novo illud altari includitcondito de re tota publico instrumento. —

APPENDIX AD DIEM TERTIAM MAII.

[Errata]

Post B.Alexandrum Cisterciensem pag. 359 col.2 ponantur hæc nomina.

B. Zacharias, Ordinis Minorum Alanquerii in Lusitania.

B. Æmilia Biccheria, Ord. S. Dominici Vercellis in Pedemontio.

B. Alexander Vinciolus, Episcopus Nucerinus in Vmbria.

B. Stanislaus Canon. Regularis, Casirmiriæ in Polonia.

Ibid. inter Prætermissos col. I post S. Messalinam ponatur — S. Auxilii Episcopi & Martyris Translatio Forojulii instituta celebrari anno 1642, post inventas ejus Reliquias: qua de re insignem tractatum nuper edidit, nobisque misit alibi laudatus Ioannes Antelmius Forojuliensis Canonicus, conatus persuadere ipsum eumdem esse cum Antiolio Episcopo, in Lerinensi cœnobio Luporum Concellita Maximorumque, Memphiticis & Palæstiniis Archimandritis comparato apud Sidonium Apollinarem ejus familiarem, lib. 8 Epist. 14 quod plenius licebit examinare ad diem ipsius S. Auxilii natalem, quando etiam de hujus inventione miraculisque agemus, scilicet XXVI Januarii.

DE INVENTIONE S. CRUCIS.

Inventio sanctæ crucis, per SS. Helenam & Macarium Hierosolymis.

[1] Pag. 365 num. 23 lin. 8 sic lege — cœptam recoli memoriam inventæ Crucis? [exemplo ad plures propagato per Vrbanum 8] si non ipso quo inventa est die (hæc enim nimis incerta est conjectura, quam secutus est auctor epistolæ, Eusebio Papæ suppositæ supra, num. 13) eo saltem qui primus in mobilis occurrere potest, habita ratione testorum cum Paschate mobilium, quorum cyclus numquam serius refert Dominicam Quasi-modo, quam II Maji. Sic tamen id credere velim Romæ institutum fuisse, ut etiam existimem &c. — & lin. penult. lege — inter festa a populo feriato agenda numeratum in pluribus Italiæ Germaniæque Provinciis. Ex Gallia intelligo, [illis vero Officium compositum sub Gregorio V.] neque Parisiis neque in diœcesibus aliis plerisque, si Aurelianensem excipias, obligationem istam susceptam fuisse, cujus primum auctorem Castellanus existimat fuisse Urbanum VIII, per Bullam necdum mihi visam. Ea Bulla edita fuit ante annum MDCXXXIV, quando Bartholomæus Gavantus suum in Rubricas Missalis Commentarium quinta vice recudendum dedit; alias enim mirarer quod ejus ipse non meminisset tom. 2 sect. 7 c. 7, ubi agens de festis mensis Maji, dicit esse qui Officii, hoc in festo recitandi (quale reperimus in Breviario Venetiis excuso sub annum 1522) auctorem faciant Petrum Senogalliensem Episcopum, approbante Gregorio XI, cujus is Sacrista atque Confessor erat, Episcopatu Senogalliensi & aliis succeßive titulis ornatus, suum tamen in Curia munus constanter & ultra annum MCCCLXXXVIII retinens. Idem autem Gavantus docet, quod Clemens VIII prædictum festum inter festa secundæ Classis numeravit, cum anteæ solum ageretur ut Duplex minus; mutavitque Antiphonas ad Laudes, ut essent eædem quæ in Exaltatione, quia priores historiam continebant dubiam, imo fabulosam, æque ac Lectiones quæ eadem de causa mutatæ fuerunt. Vt ut est, nec in nostro quidem Belgio, quatenus ad Archidiœcesim Cameracensem spectat, feriatus in populo est dies Inventionis, sed dies Exaltationis mense Septembri, uti & per omnem Galliam.

[2] Erit forte &c.

DE S. ALEXANDRO PP.

Alexander I, Pontifex, Martyr Romȩ (S.)
Eventius, Diaconus, Martyr Romȩ (S.)
Theodulus Diaconus, Martyr Romȩ (S.)

Pag. 369. Num. 8, a lin. 31 reliqua istius paragraphi usque ad lin. 55, sic mutabis. — Trebonius Gallus & M. Atilius Metilius Bradua Consules extiterunt anno CVIII, Trajani XI, ultra quem annum superfuisse Evaristum, ad aliquot saltem hebdomadas olim censuimus. ut post nonlongum intervallū succedere potuisset Alexander, circa initium Martii. Postea deprehendimus, eos dies, quibus primi XVIII Pontifices dicuntur sepultiveros eorum natales esse, adeoque revera mortuum esse Evaristum, XXVI Octobris; neque quidquam tunc adhuc circa Alexandrum mutantes, censuimus recipi posse Vacationem integrorum quatuor mensium, post quos hic sederit annos VIII, menses II, diem I, juxta priorem Catalogum. Verum secundis curis recognoscentes tractatum, quem circa Chronologiam Pontificiam paraveram, elegimus ex secundo Catalogo recipere pro mensibus duobus, menses septem; itaque Alexandrum facere Evaristi, primo Vicarium, a die I Octobris; deinde Successorem, a die V Novembris: ut ille, qua Vicarius qua Pontifex, Ecclesiam rexerit annis VIII, mensibus VII, diebus II. Similiter Alexandri successor S. Sixtus, invenitur ordinatus ante novos Consules &c. lin. 8 a fine.

Pag, 371, num. 17 lin.antepen. — tres invenit — adde — Volaterrani, inter suæ Cathedralis reliquias, Os unum numerant; alii alias &c.

Pag. 393 Annotat. e Bailivus — l. — Ballivus.

DE S. PHILIPPO PRESB.

Philippus Presbyter, Cellæ in Palatinatu Rheni (S.)

Pag. 423, col. I, lin. 12 a fine — Gamansius noster — sic perge — deinde eadem studiose transmisit, danda post Vitam sub titulo Appendicis. Fuerat Heidelbergensis Academia &c — uti lin. 9 a fine pag. 426, post Acta ponatur APPENDIX de Ecclesia & Fraternitate S. Philippi, uti habetur pag. 771.

Pag. 427 de S. Ursio num. 6 col. 2 lin. antepen. post — Apta — adde — nec non a Canonico Claudio Castellano Parisiis transmissas &c.

Pag. 428, de B. Aufrido, adde in margine litteras, G. H. ut P. Godefridii Henschenii sciatur esse Commentarius iste.

Post Pag. 434, ponatur Commentarius de B. Zacharia, ex Ord. Minorum, ut habetur in Appendice pag. 775: deinde sequens omnino novus, quod nunc primum innotescat nobis veritas abicuius cultus.

DE B. ÆMILIA BICCHERIA
EX ORDINE DE POENITENTIA S. DOMINICI
VERCELLIS IN PEDEMONTIO.
COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, translationibus, Vita scripta, & anno mortis.

Æmilia Biccheria, Ord. S. Dominici Vercellis in Pedemontio (B.)

ANNO MCCCXIV.

[1] Ioannes Stephanus Ferrerius, hujus nominis & cognominis Secundus Episcopus Vercellensis, sextus autem ex eadem Ferreriorum Bugello oriundorum familia, [A Ferrerio Ep. Beatis Vercellensibus adscripta,] anno Domini MDCII, sui Pontificatus III, Vitam & res gestas S. Eusebii Vercellensium Episcopi & Patroni, ejusque in Episcopatu successorum, edidit & Clementi Papæ VIII dedicavit; ad calcem vero eorumdem subjecit Catalogum Sanctorum ac Beatorum, qui cives aut Episcopi Vercellenses fuerunt. In his ultima inter tres Beatas, utpote ætate junior, nominatur Beata Æmilia Biccheria, Ordinis S. Dominici, Gualæ Biccherii, Episcopi item Vercellensis & S. R. E. Cardinalis, proneptis. Hæc, fundato juxta urbis mœnia S. Margaritæ monasterio, ipsum aliquammultis annis Priorissa rexit, in eoque pientißime obiit die III Maji; habita quidem in magna opinione sanctitatis, non tamen statim cœpta coli ut Beata. Colligitur hoc ex eo, quod fundatæ ab ea Sanctimoniales, ex suburbana sua habitatione in urbem commigrantes, circa annum MCCCLX, nihil solicitæ fuerint de transferendo pariter corpore. Cum autem cælestibus supra sepulturam jam desertam luminibus noctu lucentibus, Episcopus ac cives Vercellenses exciti, venerabile corpus solenni proceßione instituta traduxerunt, [ut talis transfertur circa an, 1360.] die VII Augusti; videtur cogitatum fuisse de eo die, quotannis B. Æmiliæ sacro habendo; nam eum annue celebrare vovit quæ num. 36 dicitur, eo die fuisse a maleficio liberata: sed nihil habeo unde affirmem, quod ea cogitatio habuerit consequentiam aliquam.

[2] Vtebantur Sanctimoniales illæ, tunc cum facta prima Translatio est, adeoque paucis post migrationem annis, aut etiam solum mensibus, loco Capitulari pro ecclesia, donec ea ædificaretur a fundamentis: hac autem perfecta, suo potius affectui quam publicæ pietati consulentes, ibidem penes se retinuerunt depositum istud sacrum. Non tamen hoc obfuit, quo minus etiam apud cives, eamdem urgente aliqua infirmitate invocantes, perseveraret veneratio Æmiliæ, tamquam Beatæ, etiam in picturis. Quapropter supra laudatus Episcopus, cognita cultus antiqui posseßione, & veritate tam veterum quam recentium ejus miraculorum, Sanctimonialibus id petentibus, anno MDCIX, die XVII Augusti, cum duobus Canonicis, illuc acceßit, & sanctæ Fundatricis corpus a loco Capitulari transtulit, ad ecclesiam interiorem sive chorum Sanctimonialium, in urnam lapideam, cubitis aliquot alte elevatam a terra; [iterumque an, 1609] juxta quam ad ægrotantium votum sæpe accenditur lampas, ut illi ejus oleo peruncti sanitatem recipiant, quemadmodum recepisse plures, plurima circum anathemata testantur. Quin etiam num. 49 Vitæ intelligetur, anno MDCXXXIV adhuc in usu Monacharum fuisse, ut memoriam ultimæ Translationis XVII Augusti festivius quotannis iterarent. Præcipuum tamen festum nunc agitur die III Maji; sed ita, ut nec Officiū de ea, nec Missa fiat, nec imago ponatur in altari; cum omnia hæc sibi vindicet Crux sancta. Quid ergo? Totum templum, ornatu extraordinario excultum, & uti num. 57 dicitur, expositum venerabile Sacramentum, omnibus tunc specialiter illuc accedentibus indicat, aliquam ibi memoriam agi, quæ non sit aliis Ecclesiis Dominicisque festivitatibus communis. Hæc sub annum MDCLXXXIII examinanti Ioanni Petro Farcito, nostri Collegii Vercellensis tunc Rectori, dixerunt Sanctimoniales, Bullam etiam Pontificiam aliquam se habere, ubi Beata Æmilia appelletur; sed diu quæsitam reperire non potuerunt, significaveruntque, putare se, quod ipsa, una cum luculentioribus multis de Beata scripturis, ablata Mediolanum sit ad monasterium S. Eustorgii, ab ultimo ex Prædicatoribus Confessario, quando ipsius monasterii gubernationem, Fratribus domum remißis, ad suam curam Episcopus traxit. De ea re interrogati Eustorgiani Patres, cum nihil scire dicant, oportet quæ latent tempori eruderanda relinquere, corumque diligentiæ, quos hæc forte admonitio excitabit, ut studiosius requirant, siqua sint antiquiora monumenta quæ huc facere poßint.

[3] Vitam compendio primus scripserat Michael Pio, de quo infra, anno MDCXIII, prout eam partim inter schedas monasterii, [Vitam prior Michael Pio] partim ex traditione Sanctimonialium habere potuit; hanc latius extendendam & miraculis posterioribus augendam sibi sumpsit Adm. Rev. Mater (fortaßis Priorissa monasterii) Soror Anna Maria Æmilia Mechtildis Fuazza; sive, ut ipsa se brevius nominat in decursu, Sor. Anna Mechtildis, eamque Vercellis cum licentia Superiorum bis imprimendam curavit anno MDCLII & LXII. [deinde Anna-Mechtildis, & ex hac Marchesius ediderunt:] Accepi eam primum anno MDCLXXXIII, sub prælo habens alteram Maji partem. Accepi autem, unde illius notitiam hauseram, ab auctore scilicet Sacri Diarii Dominicani, Tomis sex Neapoli editi ante decennium; ab admodum, inquam, R.P.M. Dominico Maria Marchesio, qui eadem usus fuerat tomo suo tertio ad diem III Maji. Allegat hic etiam Michaelem Pio, agentem de ea, parte 2 de hominibus illustribus Ordinis lib. I pag. 140, unde ea quæ ad primā translationem veterisque cultus indicia pertinent verbotenus fere accepit Sor. Anna Mechtildis, & pariter cum illo natam fuisse statuit Æmiliam anno Christi MCCXXXVIII, habitu autem monastico indutam anno MCCLVI.

[4] Sed cum ille factam Priorissam dicat anno MCCLXXIII, obiisse anno MCCCXIV; [omnes an. 1238 natam dicunt,] ista anno MCCLVII, mortuam MCCLXXVIII; tantæ diversitatis aliam nullam verosimilem causam invenio, quam confusam memoriam annorum quadraginta, quibus Æmiliam, vel vixisse, vel monasterio præfuisse obscura & incerta ferebat traditio, in solo annorum numero sibi constans. Interim quam est difficile creditu, annorum viginti dumtaxat puellam, &, licet fundatricem, fere tamen adhuc Novitiam, quæque per leges nondum ætatem pupillarem excesserat, factam esse novi monasterii supremam Magistram; tam merito præsumi potest, quod Michael annum electionis a se notatum non accepit ex cerebro suo, sed ex instrumentis monasterii, illo primum anno ab Æmilia ut Priorissa notatis, vel ex Provincialium Priorum Actis in Archivo Provinciæ servatis; quod ut ipse sine dubio totum scrutatus est libros suos scribens; ita Annæ-Mechtildi inaccessum, juvare ipsam non potuit. Hujus ergo apud me minor, quam illius auctoritas est: ut taceam, quod ipsam deprebendam in supputandis temporum calculis infelicem nonnihil fuisse, [sed primus verosimiliorem annum electionis ad Prioratum & mortis docere videtur.] quæ anno MCCLVI ingressam monasterium quindecim solum dicat annorum fuisse, cum nata MCCXXXVIII, debuerit annum decimum octavam egisse. Eadem utrumque ejus natalem diem, in terris & in cælis, Dominicæ Crucis inventioni dicatam, dicit etiam fuisse Dominicam; qui tamen dies, annis ab ipsa notatis, & habentibus litteras Dominicales C & B, debuerunt fuisse feria II & III.

VITA
Per Rev. M. Sor. Annam Mechtildem Fuazam, Italice edita anno MDCLII.

Æmilia Biccheria, Ord. S. Dominici Vercellis in Pedemontio (B.)

A. SOR. MATHILDE. EX ITAL.

CAPUT I.
Futuræ Sanctitatis ante ac post nativitatem præsagia, propositum Religionis ineundæ oppugnatum a domesticis, probatum a patre.

CAP. I

[1] Beata Æmilia Biccheria, cujus vitam & conversationem narrandam suscepimus, [Nata parentibus nobilibus & opulentis] filia fuit Illustriss. D. Petri Biccherii & D. Alasiæ Borromææ, conjugum Vercellensium, stirpe nobilissimorum & opibus præpotentium. Etenim Excellentissimus Cardinalis Guala Biccherius, ex cujus nepote processit Æmilia, anno MCCXIX ædificari fecit sumptuosissimum illud templum & conventum S. Andreæ, quod nunc a RR. adm. PP. Canonicis Regularibus Lateranensibus possidetur, expensis in eam rem centum circiter scutorum millibus; itemque Nosocomium hujus civitatis, assignato eidem annuo sexies mille scutorum reditu. Parentes, plurium castellorum atque feudorum Domini, amplam in iis exercebant jurisdictionem: [ac piis,] prole insuper multa fœcundi erant, sed feminina dumtaxat, qua natae filiæ censebantur hoc ordine: D. Agnes, D. Aldisia, D. Otta, D. Æmilia (hæc de qua sermo est) D. Beatrix, D. Margarita, & D. Martina: quarum aliæ nobilissimis familiis innupserunt, aliæ Domino consecrarunt virginitatem suam: ipsi autem sua illa forte contenti, divinoque beneplacito acquiescentes, exercitiis devotionis intendebant, quantum eis per negotia domestica licuit; præsertim Alasia, nullum patiens sibi diem effluere, quo non aliquid pii operis peregisset. Etenim conversatio ejus omnis erat cum matronis piis ac spiritualibus, nec non cum adm. RR. PP. Dominicanis, quibuscum solebat de interiori animæ statu conferre: frequens autem in visitandis nosocomiis, eadem largis, sed secretis eleemosynis adjuvabat.

[2] [non sine præsagiis futuræ sanctitatis,] Egerat aliquando cum uno ex prædictis Patribus, gravidam se esse nesciens; ab eoque reversa, una cum concepto fœtu (Æmilia hæc futura erat, filiarum quarta) sensit insolitam sibi antea a cibo sumendo aversionem, iis omnibus diebus, quos postea filia jejuniis dicatos habuit, scilicet Veneris & Sabbati. Quia autem prædictus Pater eidem dixerat, fore ut filiam pulcherrimam pareret, per quam decus & splendor familiæ augeretur vehementer, divinumque obsequium promoveretur; maxima fuit perfusa lætitia, ejusmodi prædictionem conferens cum visione, qua paulo ante conspexerat matrem se factam puellæ, candidissimo velo coopertæ & cinctæ turma puellarum nubilium, quæ eodem velo contegi satagebant. Sane tam visionem quam prædictionem a cælo fuisse, patuit eventu; quandoquidem Æmilia postea facta est fundatrix monasterii nostri, in quod ingressa sancte vixit & obiit.

[3] Nata fuit autem anno Domini MCCXXXVIII die III Maji in Dominica, eademque festiva propter commemorationem inventæ Crucis, sub horam XV, [an. 1238 3 Maji, Vercellis,] sedente in Apostolica Sede Gregorio IX illo, qui Sanctissimi Patriarchæ nostri Dominici nomen Sanctorum Catalogo solenni Canonizatione adscripsit; Imperium vero Romanum obtinente Frederico II; Vercellis, civitate antiquissima simul & celeberrima, tam ratione divitiarum quibus olim abundabat, quam illustrium insigni sanctimonia heroum qui in ipsa aliquando floruerunt. Nativitas illa, non solum familiæ toti, sed & viciniæ gaudium simul stuporemque attulit, cum præsagiis futuræ sanctitatis; quando carni infantili, e regione cordis, impressum signum Crucis est conspectum. Verum o! quam longe major admiratio fuit inter solennia baptismi, eidem a Reverendiss. D. Vicario conferendi! [advolante ad caput columba baptizatur.] quando ab omnibus circumstantibus visa est columba candidissima, pernici volatu ad infantulæ caput se sistere, neque prius abscedere quam positum ei esset nomen Æmilia; quo pronuntiato, in altum sese tam celeriter sustulit, ut comprehendi nequiret ubi substiterit; meritoque præsumatur cælitus dimissa, ad denotandum candorem illius sancti habitus, quo esset postea induenda ad regimen animarum illarum, quas suo pallio nunc complectitur & obumbrat in cælo.

[4] Quanta cum solicitudine & diligentia fuerit educata Æmilia, [Infans alia quoque dese dabat indicia pietatis,] facile quilibet comprehendere poterit vel ex hoc argumento, quod parentes, ne tam formosȩ & gratiosȩfiliȩ quotidiano privarentur aspectu, decreverint eam domi suæ retinendam; committentes ipsam sagaci nutrici, istum in finem curiosæ lectæ. Affirmari porro cum veritate potest, quod a ventre matris secum tulerit indicium ejus amoris, in quo solidius postea exercenda erat & promovenda, dum etiam in ipsis cunis oculos fere in cælum defixos teneret, vel in honestas devotasque picturas circum cubiculum appensas. Nec minus dabat signum peculiaris quam erat usurpatura abstinentiæ, dum ubera bis tantum sugebat in die, mane scilicet atque vesperi. Utrumque fortassis præfigurabat futuros raptus ejus, amorosaque colloquia, olim per illam instituenda cum Domino universorum. Explicari certe verbis non potest, quomodo in ætate tam tenera ostenderet parvula capacem boni omnis indolem: unde & parentes, in exigua hac radice præsagientes abundantiam fructuum spiritualium, solebant sæpius inter se iterare prædictionem venerandi istius Patris. Neque vero quidquam decepti sunt, quando vel ex iis quæ ipsi in pueritia contigerunt, apparebat residere in ea spiritum illum fortem ac principalem, quo adjuta, esset executioni mandatura, quidquid cognosceret ad Dei honorem Ecclesiæque utilitatem de se requiri.

CAP. III

[5] Erat non solum speciei venustate, sed etiam modestia singulari prædita, [caritatis erga pauperes] & moribus omnino placidis atque suavibus: adeo ut omnis ejus conversatio, harmoniam quamdam silentii atque sermonis ex ratione temperatam præseferret; vultusque & oculi, velut fenestræ cordis, manifestarent viscera caritatis erga pauperes Christi. Simul etiam cum illa videbatur esse nata devoti animi inclinatio erga res spirituales: & jam inde a quarto suæ ætatis anno dixisses Religioni atque Choro factam, si audisses, nunc fracta voce submurmurantem, nunc elatiori tono cantantem per domum, Inclina Domine aurem tuam ad preces meas & exaudi me: totaque incensa desiderio claustralis vitæ, non cessavit illud identidem eructare, donec sui voti divinitus cognovit se futuram compotem. * Interim dum maxime egere videbatur maternæ auxilio solicitudinis, [& propensionis ad Chorum.] quadrima dumtaxat eodem privatur per illius mortem, cujus æque ac patris nutus solita observare, fuerat semper eidem obedientissima. Tum vero magna cum humilitate & affectus teneritudine supplex accidit cælorum Reginæ, ut sibi pro matre esse dignaretur, acceptando in filiam: quod pie credi potest obtinuisse, tum propter ea quæ postmodum ipsi in vita acciderunt, [quadrima, matre orba, Deiparæ se commendat,] tum quia illo ipso tempore cœpit, cum extraordinaria dulcedine spiritus, degustare primitias sanctæ virtutis, subito sese abstrahens ab omni levitate puerili; annis quidem juvencula, sed sensu matura.

[6] Repudiabat ergo ex tunc superfluum omnem ornatum corporis, simplici frugalique forma vestium contenta; [mortificationi & silentio,] & aversata delicias atque divitias, paupertatem asperitatemque vestitus sectabatur; quanto autem magis proficiebat ætate, tanto etiam magis crescebat virtute. Conabatur etiam voluntati propriæ contradicere; cumque occurreret aliquid genio suo accommodum, eodem, causa mortificationis, abstinere. Verba ejus pauca ac bene meditata erant; cum id unum spectaret attente, ut ne cui illa obessent, sed proximo semper prodesse possent: ideoque cum famulabus domus paternæ non conversabatur, [orationi & jejuniis dedita,] nisi ut eas erudiret in spiritu: sed in suam sæpissime cameram recipiebat se, conversari cum solo Deo cupiens, cujus manibus omnem suam vitam commiserat. Orationibus adjungebat jejunia, jejuniis pauperum subventionem, quantam facultas præsens sinebat; detractis non raro de collo proprio elegantiis quibusdam aureis, quas famulæ suæ ipsi circumposuerant. Recurrebant autem quam poterat frequentissime ad Matrem gratiarum, velut ad suam specialem protectricem & advocatam: nec prætermittebat alios quoque Sanctos invocare, ut iis mediantibus certius cognosceret effectuique manciparet divinam circa se voluntatem. Quæ omnia considerans pater suus, magna implebatur expectatione bonorum; familiæ suæ ex prosperis illius successibus profectibusque obventurorum.

CAP. IV

[7] [cum indicasset desiderium Religionis,] Talibus cogitationibus intentus pater, quemadmodum admirabatur in filia tantam ingenii morumque gravitatem, ita delectabatur præconcipiendo felicitatem ejus domus, in cujus regimen aliquando esset per matrimonium inducenda. * Sed alia omnia meditabatur Æmilia, & altioris perfectionis cogitationes volvebat animo: quarum etiam die quadam consciam facere universam familiam non dubitavit, solo patre excepto, fortassis ne eum in tali ætate affligeret. Exposuit ergo eis innocens virguncula, quam ardenter desideraret dedicare sese divino famulatui in aliqua Religione, utique certo persuasa eorum consiliis adjuvandam sese ad executionem tam sancti propositi. Verum aliter longe accidit. Ex eo enim die cœperunt singuli studiose id agere, ut ipsam quacumque ratione diverterent, ab ejusmodi cogitatione, quam credere non poterant satis matura deliberatione niti. Alii suadebant remanere in seculo, ut suis possessionibus melius frueretur; alii exaggerabant Religiosi status asperitatem, mortificationes, disciplinas, [domesticos adversantes patitur,] jejunia, quorum nihil esset teneræ ejus complexioni proportionatum; omnes denique, vel consanguinitatis intuitu, vel specialis erga ipsam benevolentiæ, facessebant ei negotium; quorum sermonibus insultibusque, quam improvisis, tam parum gratis, succincta respondebat brevitate; non videre se, quomodo aut majoribus frui deliciis, aut teneræ suæ complexioni melius posset consulere, quam vitam inter Religiosas ducendo.

CAP. V

[8] Verum benignissimus Dominus eam, quam sibi delegerat in Sponsam futuramque Matrem tot filiarum in domo sua sancta, [sed prior patrem ea de re allocista,] non deseruit in hujusmodi certamine; sed ei ingerens prudentem formidinem, ne consilium suum aliunde patri innotesceret, addidit animos, ut prior ipsa indicium ei faceret; ita forsitan citius voti compos efficienda, efficaciterque inhibitura quemcumque alium ab ipso sibi imminentem insultum: quod etiam haud longa interposita mora, magistro (ut credere licet) Spiritu sancto usa, sic est aggress *. Annum attigerat illa decimumquintum, quando in paternum conclave sola se intulit, desideratam diu licentiam petitura. Quantum improvisus hic solitariæ & verecundioris alias filiæ ingressus patri attulerit admirationis, facile concipere quilibet animo potest; [jam quindennis,] crevit autem illa magis cum ante pedes suos prostratam vidit, audivitque exponentem conceptum mente prositum de statu monastico amplectendo. Suffuderat quidem virgineum ejus vultum rubor aliquis; solito tamen alacrior, ex fiducia bonæ quam proponebat causæ, tam libero expeditoque eamdem explicavit eloquio, ut satis appareret non quieturam, nisi paterna benedictione obtenta. Quamvis ergo hominem, [consensum extorquet.] alioqui sanctum, verba filiæ non modice conturbarent; eo quod perfectam morum ejus maturitatem excellentioremque virtutem ejus sic probaret, ut tamen non facile pateretur suis se ex ea deliciis privari tam cito; tanta tamen efficacia illorum fuit, ut coactum se viderit divinæ acquiescere voluntati, & piis Æmiliæ desideriis præbere assensum.

CAP. VI

[9] Ita consecuta quod concupierat illa, non poterat continere internum gaudium, [intendit exercitio virtutis,] quin se effunderet ad omnes quotquot domum intrabant. Quia autem necdum determinatum habebat locum, Ordinemque religiosum quem amplecteretur; cœpit exercitiis spiritualibus vacare attentius, quatenus divina Majestas ei significare dignaretur, ubinam ipsam sibi vellet deservire. Majori ergo quam hactenus fervore jejunia servans, quibus quasi ab ipsis assueverat incunabulis, ad abstinentiam Veneris ac Sabbathi, alios plures dies addebat, prout vel occasio vel suus ferebat ardor; solitudinem etiam sectabatur impensius, mundanumque omnem rejiciebat ornatum; quibus in rebus licet progrederetur ultra quam domestici desiderassent, ea tamen utebatur discretione, ut nemo illam unquam præsumeret interpellare quærendo, cur hoc vel istud faceret, sed eam permittebantarbitrio suo *. Interea pater, non tam præsagus suturorum, quam divino impulsus afflatu, [hæreditatis definitam obtinct portionem.] cogitare cœpit de fundis ac possessionibus suis inter filias partiendis septifariam, pro numero earum: talisque partitionis formulam sua ipse manu scripsit anno MCCLIV, ex qua ad Æmiliam pervenerunt Ropolum & Caballiacensis fundus, cum parte bonorum in Cassinis de Strata, aliisque possessionibus in Olcenengo confiniisque Vercellensibus, puta Vercellina, Cantarana, Sapientia, Trapoligneum, S. Bartholomæus, & Volpera, & cetera, unde quotannis ampli reditus proveniunt, aliaque commoda quibus hodieque fruimur.

CAPUT II.
Ingressus in monasterium ab ea constructum; Priorissæ officium optimo cum exemplo & fructu exercitum a Beata.

CAP. VII, CAP. VIII

[10] Maximopere desiderans nobilis Virgo sanctum suum propositum mancipare effectui; post invocatum solicitius divinum lumen, [Electo Ordine Prædicatorum,] quatenus in tanti momenti negotio id eligere valeret, quod magis ex Dei gloria foret; animum tandem applicuit ad institutum S. Dominici, mota insigni sanctitatis fama, quæ de eo tunc percrebuerat. Tali autem decreto firmato, ejusdemque propositi socias aliquot virgines nacta, cum iisdem se contulit ad conventum RR. Patrum S. Pauli; & re cum illis communicata, emit ab eisdem locum & ædes extra muros civitatis ad portam S. Andreæ ibique ædificavit sumptuosum monasterium cum ecclesia, sub titulo S. Margaretæ Virginis Martyrisque. Anno deinde MCCLVI, cum jam decimum quintum * ætatis complevisset, & fabrica staret quadamtenus absoluta, statuit illuc ingredi & assumere Habitum. Deinde ad pedes Crucifixi prostrata, sensit sibi animos addi ad conveniendum D. Petrum patrem suum, cui in hunc modum locuta est: Pater carissime, ecce me tuæ prostratam dilectioni, ut quando mihi deliberatum est Sancti Patriarchæ Dominici institutum amplecti, eoque finem erectum monasterium habeo, prævia delictorum meorum contra te venia, benedictionem etiam tuam obtineam, sine qua nolim unquam a te discedere.

[11] Perculit hujusmodi supplicatio generosi Equitis animum, neque se potuit continere, quin erumperet in planctum lacrymasque, [& præhabita patris benedictione,] interim dum illi, sic genuflexæ, vix leniter humectarentur oculi, ex compassione lacrymarum paternarum. Ipse vero, suppresso tantisper sigultu; Equidem, inquit, filia, quia præ ceteris te diligo, ut mereris, sentio graviter tua privari præsentia: quia tamen eam esse dicis voluntatem Dei, & ego credo; vade quo libuerit cum mea benedictione, quam tibi de cælo indulgeat Deus, sicut ipsam tibi in terris annuo: & his dictis iterum prorupit in lacrymas, & tota domo audita est vox, credita descendisse de cælo, dicens, Confirmabitur, simulque tam patrem quam domesticos consolata nonnihil est. Nec mora, gratiis breviter actis & reddito extremo osculo, egressa est domo paterna Æmilia, [illum cum sociabus ingreditur,] comitantibus ipsam prædictis virginibus populique multitudine copiosa, tam generosam mundi fugam admirantis: veniensque in locum præmemoratum, cum iisdem sociabus, quæ omnes erant nobiles Vercellenses, accepit sacrum Habitum, cantans illud Psalmi, Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Tum venia a circumstantibus sumpta, recipientes se intro, pariter prostraverunt in genua, agentes Deo gratias, qui ex Ægypto se traduxerat in terram promissionis, lacte ac melle manantem; nec dubitaverim quin diem illum, [29 Sept. 1256:] Dedicationi S. Michaelis sacrum, exinde festivum anniversarie habuerint, ipsumque Archangelum sibi delegerint in Patronum.

CAP. X

[12] Ex hinc porro aggredimur describere Beatæ nostræ vitam, atque virtutes in sancta Religione cultas: quarum in ea tanto majus est pretium, [Post tirocinii annum professa,] apud eos qui mentem habent divinitus illustratam, quantum obedientia illas elevat supra gradum quem potuerant habuisse in seculo. Hæc ergo condiebat perficiebatque omnes actiones illius, quarum nec minimam quidem citra ejus directionem aggredi præsumebat, propriam omnem abdicans voluntatem, & in majorem Dei gloriam habens intentos semper oculos. Toto autem sui Novitiatus anno solida jacens perfectionis summæ fundamenta, sic erat a seculi affectu abstracta; ut mundanorum nulli, præterquam patri, conspiciendam se præberet, etsi sæpe ab illustribus matronis rogata: patri autem obsequebatur, non sua libera voluntate, sed Priorissæ atque Magistræ imperiis adacta. * Anno sic expleto Professionis religiosæ consueta vota nuncupavit, multum gaudens quod Deo se arctius obligatam videret. Hactenus Anna-Mechtildis: & mox subjungit electionem ad Prioratum, velut factam anno MCCLVIII, quam ego multo melius differri a Michaële puto ad annum MCCLXXIII, quando Beata attigerat ætatis annum XXXVI, tantæ molis capacem. Omissa igitur parte reliqua Capitis X, pergo & prosequor interruptum contextum ad Caput XI transiens.

CAP. XI

[13] Religiosis adstricta votis, orationis continuæ studium magis magisque intendit, pro omnium hominum suarumque imprimis sororum salute Deum deprecans, nec oblita patris, per cujus indulgentiam facultas sibi contigisset monasterium fundandi, [mortem patris prænoscit,] in quo felicem vitam duceret. Id cum aliquando ferventius ageret, monita ab Angelo fuit, fore ut intra octiduum naturali morte defungeretur pater. Illa nuntio haud leviter conturbata, ac veluti in quamdam agoniam reducta, cito tamen se recollegit; & divinam circa patrem adoravit voluntatem, toto animo eidem se subjiciens. Postquam vero præstituto tempore & modo mortuum intellexit, adeo nihil commota est, ac si ad ipsam non pertinuisset; quin potius auditis facti circumstantiis exhilarata, & coram Crucifixo prostrata, [animam ejus in gloria videt;] cœpit defuncti animam cum omni tranquillitate commendare Deo. Et ecce apparens ipsi Christus, certam reddidit, quod is cui purgando alias fuerant tres dies necessarii, ipsius intuitu tres tantum horas egerit in purgatorio. Disparente autem Christo, mox etiam defunctus parens apparuit, gratias agens filiæ pro tam opportuno subsidio precum.

[13] His officiis perfuncta, de consilio Ottæ sororis suæ, Comitem Robertum de Caballiaca Lomellum, de feudo Caballiacensi, [partem sibi ex bonis competentē distribuit.] quod ad ipsam devolutum constabat, rite investivit; locum autem Ropolensem, ex paterna partitione sibi relictum, exornare cœpit, & monasterii usibus aptare: ubi etiamnum monstrantur ipsius & aliarum Sororum cellæ, pro tempore quo istic morabantur.

CAP. XII

[14] Communibus omnium votis electa Priorissa, munus impositum, quam invita suscepit, indignam se reputans, tam recte geßit; vitam institutuens iis omnibus virtutibus instructissimam, quas in Superiore Religiosa posset aliquis requirere: de quibus sigillatim aliquid dicendum mihi censeo, quando illæ excellentius reluxere sub illo quod gerebat munere. * Erat ipsa quidem caritate erga Sorores abundanti, suoque tam placido quam suavi alloquio ita consolabatur omnes, [Affabilitate & humilitate txcellens,] ut ei proximæ semper esse studerent; admirantes in ejus conversatione, licet gravi ac majestatis plena, singularem quamdam humilitatem, monasticæ omnis sanctitatis ut fundamentum sic & munimentum. Et vero tam erat in hac virtute radicata Æmilia, ut licet tantis a Deo cumularetur favoribus gratiisque, nihil tamen propterea elevaretur cor ejus, sed verbis factisque demonstraret quam de seipsa sentiret demisse. Nihil unquam dicebat faciebatque quod ad laudem propriam captandam tenderet: quin potius omni studio occultabat quidquid illam ipsi posset acquirere, ad minimam quoque humanæ laudis mentionem virgineo rubore perfundi solita: utpote tam inimica omnis jactantiæ ac vanæ gloriæ, quam studiosa abjiciendi sui. Ergo quantum per sui officii occupationes licebat, ministrare culinæ, [infimis quibusque ministeriis participat.] servire mensis, lances extergere, ciborum reliquias erogare pauperibus, deliciæ ipsius erant: volebatque in iis sibi suum cum ceteris diem habere. Nec minus libenter occupabatur vilioribus etiam quibuscumque exercitiis communitatis; nunc cellas & ambulacra everrens, nunc aranearum telas decutiens, nunc lampades mundans concinnansque, tam solicite hilariterque, ut omnes ad sui imitationem traheret, appareretque speculum absolutissimi contemptus & abnegationis sui ipsius.

CAP. XIII

[15] Humilitati adjunxerat exactissimam obedientiam, non quidem erga Superiorem quam nullam tunc habebat, [Regularum & Confessarii observantissima,] sed erga Regulas sui instituti & consilia Patris sui spiritualis, hominis raræ doctrinæ ac vitæ exemplaris, admodum inquam Rev. Patris Petri Mariæ de Beccaria, Ordinis Prædicatorum. Quidquid enim præscriberet vel suaderet ille, aspiciebat velut mandata transmissa divinitus, excipiebat magna cum promptitudine animi, atque ad Sorores referebat: animansque eas verbis Psalmistæ dicentis, Inclina cor meum Deus in testimonia tua, & non in avaritiam; Averte oculos meos ne videant vanitatem; in via tua vivifica me; expeditas & alacres esse monebat ad quemcumque nutum obedientiæ. Ex tali porro persuasione nascebatur reverentia, qua prosequebatur Confessarium suum, & quoscumque Ecclesiasticos Superiores; considerans eos velut Dei officiales & interpretes voluntatis ipsius: unde etiam mandata eorum erant illi valde sapida, conabaturque efficere ut Sorores suæ eamdem virtutem nossent æstimarentque.

[16] Itaque cum monasterii nostri Constitutiones præcipiant, jejunii tempore nec bibere quidem extra consuetæ refectionis horam absque licentia Priorissæ; eamdem petentibus (ut erat in rebus spiritus exercitatissima) aliquando concedebat, [suas exercet ad sitim subinde tolerandamex obedientia,] negabat aliquando; affirmans abstinentiam, ex mera obedientia factam, maximo subsidio esse in alteram vitam; docens etiam illam offerre Jesu crucifixo, in memoriam ejus sitis quam pertulit in Calvario monte; ac denique supplicans, ut ejusmodi refocillationem conservatam vellent in vitam æternam, vel per manus Custodis Angeli offerendam animæ suæ inter flammas purgatorii. Hujus autem salutaris exercitii effectus claruit in Sor. Cȩcilia Margarita Avogadra de Quinto, sicut revelavit ipsamet, tertio post mortem die B. Æmiliæ conspiciendam se præbens. [quod uni earum mortuæ purgatorium extinxit.] Negaverat ei aliquando Beata potum istiusmodi: quod illa licet vehementer sentiret, tamen (ut edocta erat) obtulerat Jesu Crucifixo. Ut autem obiit, apparens eidem inter purgatorias flammas Angelus, illo quo abstinuerat potu desuper infuso plane omnes extinxit; & quæ ad triduum istic retinenda erat, propter nimium erga matrem carnalem affectum, istius mortificationis merito statim educta est inde: orantique pro se Priorissæ, gratias egit de instructione tam fructuosa.

[17] Ut vero magis magisque ad formalem obedientiam subditas exerceret, [docet omnia agere ex motivo divinæ gloriæ,] mandans quidpiam vel officium quodcumque mutans, dicere solebat, Judico ex Dei obsequio, vel ad majorem ejus gloriam futurum, ut istuc eas, vel hoc aut istud agas; vade ergo cum Dei benedictione: itaque dimittebat eam, præseferens quod de obedientia ejus esset secura, eoque majoris meriti occasionem præbens, quanto minus humani motivi interveniebat imperio, cui formaliter ut tali parere docebat. Id se expertam fateretur, si viveret, Soror nostra Maria-Isabella, quam gravi tentatione impellente stimulatam ut ante alias egrederetur de Choro, cum iterrogasset ut quid ita festinaret; illaque ingenue confitens, victam se tædio tam diuturnæ in ecclesia moræ, expectaret insignem aliquam coram plusquam quadraginta Sororibus mortificationem vel pœnitentiam gravem; [quod cuidam profuit, ad vincendam acediam,] nihil aliud dixit Æmilia, quam judicare se ex Dei majori gloria futurum, si semper ultima istic maneret. Hac vero tam amanter tamque discrete prolata sententia, sic Sororem ægram animo confirmavit, ut in exequendo dato sibi consilio pene ad excessum religiosa aliquibus videretur: etenim horis sæpe integris post alias remanebat in Choro, orationi mentali absque defatigatione intenta.

[18] Porro nescio qua ratione possim explicare distinctius exactitudinem Regularis observantiæ, qua præluxit aliis, quam dicendo, [mira suavitate disciplinæ observantiam impetrat:] quod quamdiu in hac mortali vita superfuit Mater nostra Æmilia, sive Superior sive aliis subdita, a nemine unquam notata sit transgredi vel minimam Regulam: & Priorissa existens post suam Professionem, faciebat omnes ad unguem observari, suavitate tamen ad id potius quam rigore utens. Apparebat autem illa spiritus ejus suavitas ex eo, quod sæpius per annum, tam Sororibus professis quam Novitiis, procurabat & indulgebat honestissimas recreationes, novasque excogitabat praxes, ad conservandas omnes lætas & hilares in Domino. Ad pacem quoque & amorem mutuum conservandum instituit, ut circa præcipua quæque festa, mutuo genuflexæ darent sibi invicem osculum pacis, petita prius venia malorum exemplorum aut molestiarum invicem creatarum: & prior ipsa id faciebat, subsequentibus ex ordine ceteris.

C. XIV

[19] De paupertatis virtute solum dicam, quod ei nihilo secius afficiebatur Æmilia quam divitiis avari, etiam cum adhuc esset in seculo. Testari autem potuisset ejus temporis Portaria, qualis erga ipsos pauperes fuerit: [erga pauperes larga,] quandoquidem habuerit in mandatis, neminem eorum absque eleëmosyna dimittere; omni vero sabbato distribuere, in honorem quindecim mysteriorū Rosarii, totidē panes. Præterea omnē proprietatis speciem quā longissime fugiens, si quando privatim accipiebat aliquid, a devotis sibi personis oblatum, id continuo faciebat ad usus publicos in commune exhiberi. De virginali quoq; illius puritate, quam semper custodivit illibatam, frustra dixero qualis fuerit: corpusculum tamen suum tractabat rigidissime, [& in-corpus suum pie severa.] ad pœnitentias & jejunia usque adeo prona, ut nisi fervorem ejus discretus Confessarius refrænasset, cito fuerit exhaustis viribus succubitura. Jejunabat in pane & aqua omniferia sexta & sabbato, nec non prȩscriptis ab Ecclesia vel ab Instituto diebus: cilicio aspero ad nudam carnem utebatur semper; & hebdomadatim ut minimum tertio flagellabat ipsa se, licet passiones haberet usque adeo mortificatas, ut iis carere videretur.

ANNOTATA.

* imo decimum octavum,

CAPUT III.
Caritas erga ægras, zelus disciplinæ, praxis colloquiorum spiritualium, & orationum Beatæ efficacia.

CAP. XV

[20] Amabat summopere Deum; ideoque instituens de eo colloquium colliquescebat quodammodo, [Propter caritatis opus Communione privata,] & ex ipsius vultu splendor quidam inter ejusmodi sermones relucebat, significans quam grati illi sibi essent. In caritate autem erga Sorores singulariter excelluit, studens succurrere iis omnibus, quæ illius ope videbantur egere. Infirmis jugiter assistebat, quasi hoc officii sui fuisset; earumdem simul infirmaria & coqua, nec non consolatrix industria, sternendo lectos, condiendo cibos, morti propinquas ad extrema Sacramenta religiose suscipienda hortando: adeo ut quandoque pro ejusmodi opere cogeretur aliud aliquod pietatis exceritium intermittere, quamvis non absque molestia spiritus, ei æqua solatio quod ex tali obsequio percipiebat. Ordinaverat illa, ut festo quoque die sacra Communio susciperetur ab omnibus. [eamdem postea ab Angelo suscipit:] Cum ergo accidisset eam Missæ tempore circa quamdam infirmam occupari, nec potuisset communicare cum ceteris: defunctaque officio venisset in ecclesiam, & ibi coram Crucifixo prostrata, hinc doleret eo die privatam se sacro istoc epulo, inde gauderet id tali ex causa evenisse; descendit de cælo Angelus, & sacram ei Communionem cunctis videntibus admirantibusque porrexit. Quæ tam singulari favore præventa, non solum per se gratias egit virginum Sponso, sed etiam præsentibus omnibus Sororibus mandavit concinere Hymnum Ambrosianum: quod & facere solebat, quotiescumque cælitus perceperat aliquod speciale donum.

[21] Alias præ ferventi sacræ mensæ desiderio propere dimittebat infirmas, statimque ad easdem recurrebat; quæ deinde, accepta illius benedictione, sæpius sanitati restituebantur. [ægras benedictione sanat:] Accidit id signanter anno MCCLIX, quando in Natali Domini, tres quæ lecto decumbebant Sorores, benedictione ejus percepta, sanæ surrexerunt. Idemque sæpius & sæpius usu venit, cum omni Dominica festisque diebus, nec non feria qualibet quinta & sexta, communicare soleret; totis illis diebus sacris cum Sponso colloquiis meditationibusque intenta Cum vero aliquando eam formido subiisset, [ad frequenter communicandum a Christo animatur.] ne præ amoris vehementia extingueretur; seque ut temerariam redargueret coram Domino, quæ toties ad Eucharistiam præsumebat accedere; hunc ei errorem eximere volens Christus, apparuit dixitque: O dilectissima mea sponsa Æmilia, quam delector manere tecum sub speciebus istis sacramentalibus! Scito gratiores mihi esse qui eo ex amore accedunt, quam qui inde se abstinent ex timore; ideoque dixisse me Apostolis meis, Qui manducat meam carnem & bibit meum sanguinem, in me manet & ego in eo. Atque hoc dicto disparuit, relinquens Dilectam suam solatio spirituali cumulatissimam.

[22] Nec solum corporibus infimarum Sororum succurrebat Æmilia, [Filiarum profectum precibus adjuvat,] sed multo magis studebat prodesse animabus, omnes tamquam filias præsentes sibi habens in suis ad Deum orationibus; & orandi studium ipsis quoque commendans, sæpius dicendo, quod Religiosa in monasterio manens absque meditatione, est veluti peregrina, quæ mercandi causa in civitatem ingreditur, nec tamen novit quomodo tractare merces vel æstimare debeat. Insigniter autem demonstravit suam caritatem erga puellam quamdam, cujus familia reticetur, non quia ignobilis fuerit, vel quia puella commiserit crimen æterno ipsam probro affecturum, [& uni earū, nonnihil discolæ,] sed solum ut liberius exprimi possit, quod vanitati seculari plus nimio dedita fuerit. Hæc in monasterio educabatur, & quamvis non nihil discola moribus, volebat tamen fieri Monacha, eoque sæpius supplicaverat in Capitulo; semper tamen ob causam prædictam passa repulsam, monebatur identidem, facile voti futuram compotem, si morum mutasset levitatem. Non desinebat Beata admonere illam, nunc exempla meliora proponens, nunc poenas divinitus sæpe inflictas pro talibus, frequenter etiam orabat pro illa: cum tandem apparuit Angelus, dixitque futurum, ut octavo post Habitum assumptum die mutaretur in aliam, & in asperitatem levitates, duritiam ingenii converteret in obedientiam, denique ex impecfecta valde perfecta evaderet.

[23] Admittitur ergo, pleno totius Capituli consensu, haud multo post: sed quæ primos mores una cum seculari veste posuisse credebatur, [tamen sub spe emendationis ad Habitum receptæ,] haud paulo quam ante deterior apparuit, exprimens pœnitentiæ seræ signa & voces ab iis, quæ putabant se in illius receptione nimia facilitate peccasse, ad suum ipsiusque damnum haud leve. Sola Æmilia, futurorum conscia, nec lamentabatur nec lassabatur: sed transactis diebus octo, sibi in visione præfinitis, mandavit ut jam vestita Novitia sequeretur in oratorium, nec inde discederet quoad ipsa jussisset. Ea ergo intus recepta, se prostravit humi; cœpitque suarum levitatum veniam a Deo petere, emendationemque polliceri. Precibus ejus suas quoque preces jungebat Beata. Interim vero rapta illa in ecstasi ad tribunal Christi, a supremo Judice vocem audivit hujusmodi: Soror Dominica-Catharina (id enim nomen ei erat) ignosco tibi præterita omnia: [subitam impetrat correctionem.] scito autem reprobandam te fuisse, nisi caritas Matris Æmiliæ intercessisset, propter levitates tuas nimiamque ambitionem: sed illa numquam destitit deprecari pro salute tua. Emendare igitur, & gratia mea fruere. Sub hæc ad se reversa Novitia, monita insuper a Beata, narravit ei visionem: qua audita, institit porro Æmilia, ut ne ulterius cunctaretur Deo se totam tradere, satis superque instructa. Sponsa vero Christi exivit ab ecclesia, cum dilectissima directrice sua, tantopere compuncta, adeoque firmiter propositum habens ab omni deinceps petulantia abstinere, ut fuerit omnibus admirationi; cum viderent antea effusam in risus, amare plangere suos defectus; eodemque planctu confusæ ipsæ & excitatæ cucurrerunt ad ecclesiam; Hymnumque Te Deum intonantes, Deo egerunt gratias. Ipsa vero eo sanctitatis pervenit, ut post multa quæ vivens patrarat miracula, & gratias pluribus personis impetratas, magnam de se opinionem apud omnes moriens reliquerit, quæ brevitatis causa prætereo.

[24] Quia autem non poterat Æmilia sese procurandæ saluti proximorum, quantum optasset impendere, cum id Religiosis viris potius quam feminis competat; studebat spirituali suarum filiarum profectui, varia media industrie excogitans ad eumdem incitandum magis, [Colloquia ut sint spiritualia curat,] pro ea quæ sibi divinitus data erat prudentia. Neque solo curabat prodesse exemplo, quod semper optimum de se dabat: sed insuper id efficiebat, ut in recreatione, tam matutina quam serotina, sermones semper haberentur de rebus spiritualibus, eliminarenturque colloquia, non dico otiosa & inutilia (talia enim omnino non fuissent tolerata) sed etiam indifferentia: eumq; in finem legebat sæpe libros asceticos aut Vitas Sanctorum. Si animadvertebat in turba aliquam auxilii spiritualis egentem, conabatur ejus sibi conciliare affectum, mane ac vesperi ipsi se in recreatione adjungens; donec videretur ad eum gradum perfectionis adducta, quo putabat posse pervenire; deinde ab ejus conversatione familiariori paulatim sequestrabat sese, [nunc uni nunc alteri se jungens,] præseferens quod ad communem ædificationem conduceret, magis indifferenter cum omnibus agere; nominabat nihilominus in particulari aliquas, ex quarum consortio plus esset profectura: atque hoc modo transibat ad alteram, inter Novitias præsertim, aut recens a novitiatu egressas; solicita conservare in his spiritum, quem de Novitiatu extulerant.

[25] Per ejusmodi religiosas industrias, intra hebdomadas paucas, subveniebat multis, accendendo etiam in frigidioribus animis devotionis ignem: [tempore recreationis,] eratque videre monasterium totum accensum fervore. Cumque plures tunc essent quam quadraginta Sanctimoniales; erat tamen eas videre binas ternasve recreationum tempore per hortos pergulasve, nec aliud quam divina loquentes audire. Erat ergo relaxationis istiusmodi hora, velut collatio quædam spiritualis: & quia ejus omnis rei institutrix atque promotrix sciebatur esse Æmilia, laus omnis in eam conferebatur, unde & æstimabatur & diligebatur ab omnibus plurimum. Amabiliorem vero etiam illam reddebat, quod magna cum discretione atque prudentia aptabat se locis, [sed absque ingrata morositate.] temporibus, atque personis; & licet in omni actione esset seria, nihil tamē morosum aut tetricum in conversatione præseferebat; sed potius gratiosam & affabilem cunctis se exhibens, quandoque etiam admiscebat verbum ingeniose argutum, aut brevem aliquam historiolam erudite narrabat, ad seipsam & alias oblectandas, intra fines religiosæ modestiæ.

C. XVI

[26] Quam esset dedita orationi, quantamque in Deum haberet illa mediante collocatam fiduciam, ex sequentibus casibus poterit utcumque comprehendi. [Ardente monasterio,] Ignis nocturnus, nescio quo casu, monasterium forte corripuerat; & vicinia tota concurrebat ad portam, opem latura. Ipsa certior facta, una cum ceteris omnibus intravit oratorium, auxilium postulatura; neque rationem habuit ejus qui foris perstrepebat clamoris aperiri jubentium: sed jussit ut pariter universæ laudem dicerent Deo, una voce cantantes, Gloria Patri &c, postquam ipsa recitasset Versiculum, Domine non secundum peccata nostra facias nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. Hoc tertio ac trigesies voluit repeti, in honorem annorum, quibus Christus inter peccatores versari dignatus est; ut quemadmodum omni illo tempore dignatus est pro nobis semper pati aliquid, [solas preces adhiberi patitur.] sic ad majorem gloriam suam ignem istum restingueret. Deinde vero, cum flamma nihilominus incrementum caperet, mandavit ut processionaliter iretur ad locum incendii, ibique cœpit signare ignem. Ecce autem, rem miram! Subito resedit in seipsum ignis, nec ullum inventus est fecisse damnum, plane ac si phantasticus fuisset. Unde exhilaratæ omnes & stupefactæ recurrerunt ad ecclesiam, Te Deum laudamus pro more cantaturæ.

[27] Magis etiam demonstravit quantum confideret Deo, quando Mater Procuratrix, feria quadam sexta, quæ solet apud nos quadragesimaliter peragi, [Deficiente oleo,] progressa ad hauriendum oleum pro cibis condiendis, neque tantum inveniens quanto opus erat, sed neque ad manum habens quem ad illud quærendum mitteret, ancillis & famulis omnibus circa messem occupatis per agros, defectum retulit ad Beatam. Etenim nihil inde turbata, quia divinitus providendum præsenti necessitati sperabat, fecit ad oratorium convocari Sorores, & jussit recitari Psalmum, Benedic anima mea Domino, [post fusas communiter preces,] & omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus; atque ad singulos versus iterari ejusdem Psalmi versiculum penultimum, Benedicite Domino omnes virtutes ejus, ministri ejus qui facitis voluntates ejus. Quo sic completo, abiit Procuratrix, præparatura ollas quibus deinde imponeret oleum: omnes autem supereffluere comperit. Facile ex his quivis sibi imaginabitur, quo jubilo excepta Procuratrix fuit, quando omnibus adhuc in oratione adunatis renuntiavit miraculum quod acciderat; [abundare illud facit.] & quomodo pariter in terram prostratæ, consuetum Deo hymnum, gratulabundæ persolverint. Ipsa vero Priorissa, quia sæpe impediebatur officii sui munere prolixiori vacare orationi, jaculatoriis ut plurimum utebatur versiculis, inter quæ hunc sibi habebat familiarissimum, Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.

CAPUT IV.
Favores Beatæ divinitus facti, pia mors; monasterii corporisque translatio, & hanc comitata miracula.

C. XVII

[28] Abundabat tanto gustu spirituali in orationibus suis, talesque patiebatur elevationes mentis, ut in eis manere semper voluisset, nisi ex officio fuisset abstracta ad opera alia. [Ad sedandas tempestates docetur a Deipara,] Noctu igitur supplens, quod minus per diem licebat, integram sæpe transigebat inter visitationes cælestes extatica: cujus gratiæ specimina hic adducam quatuor, pluribus ejusmodi favoribus fidem factura. Diebus continuis plurimis abundantia imbrium laboraverat terra, iisque avertendis variæ novenæ supplicationesque fuerant frustra institutæ: orabat etiam eo fine Æmilia, cum sibi Deum ipsum videre visa est sereno in aëre; Mariamque Virginem se consolantem blande, dicentemque audivit, Filia mea, dilecta Æmilia, ne dubites quin exaudiendæ sint orationes & lacrymæ tuæ: volo autem docere te brevem orationem, qua tali occasione post hac uteris. [certam precandi formam & ritum:] Accipies ergo cereum Paschalem, cum Cruce & Aqua benedicta, & comitantibus te processionaliter Sororibus, signabis deinde sola aërem ad quatuor mundi partes, ad singulas Cruces dicendo Credo, & Verbum caro factum est, & habitavit in nobis. Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos Deus noster (ad hæc autem verba Crucem formabis) in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Amen. Denique regressa in locum opportunum recitabis Letanias honori meo compositas, cum Hymno, Maria mater gratiæ, mater misericordiæ; tu nos ab hoste protege, & hora mortis suscipe. Hæc si in tempestatibus observaveris, videbis in momento redire serenitatem; imo ob tui amorem similiter exaudientur quicumque eadem usurpaverint.

[29] Alias eidem pari modo apparuit Regina Angelorum, illo ipso tempore, quo reducta in cellam magno cum desiderio illam orabat, [alias intelligit quæ Deo gratior oratio sit futura,] ut modum suggereret discendi aliquam precationem, quæ divinæ majestati magis grata foret, dixitque; Dilectissima mea, dulcedo sermonum tuorum invitavit me ut venirem ad te: quandoquidem autem id facere desideras, quod filio meo gratius esse possit; scito ei maxime placiturum, si commemorans illas tres longas orationes quas fecit in horto Getsemani, recitaveris tertio Pater & Ave, gratiasque egeris pro iis quæ sustinuit, propter agoniam & sudorem sanguineum, eumque pro animam agentibus deprecaberis. Ex quo novo orandi modo tantam illa consolationem sensit, ut eum postea quamdiu vixit omiserit numquam. [item quis gravior Christi patientis dolor,] Fuit etiam cum a Christo sponso suo cupivit intelligere, quis dolorum, tempore passionis ab eo toleratorum, major fuisset; ille vero ipsi asseruit, eum sibi accidisse, cum per tres horas mansit affixus cruci: & promisit meritum trium virtutum theologicarum ei, qui ad horam diei decimamquintam ter Pater & Ave diceret in istius cruciatus memoriam. Iterum meditanti mysterium Coronæ spineæ, accidit petere, ut hujus quoque tormenti participem se faceret; Christus autem id oranti per os Crucifixi respondit, quod erat exaudienda. Tum vero ab oratione surgens, tam intensum subito sensit capitis dolorem, ut triduo toto nequiverit de lecto surgere: [& spineæ ejus coronæ participat.] & postmodum eo relevata, plurimum se reperit consolatam; eoque magis quod etiam conspicuas habuisset sanctas Mariam Magdalenam & Catharinam, a quibus præbita est ei aqua, auferens acerbam sitim, ex prædicto capitis dolore relictam.

C. XVIII

[30] Concurrebant ad monasterium, dum viveret Æmilia, [Matronam podagricā,] omnis conditionis & sexus personæ, commendantes se ejus orationibus, eo quod sperarent iis mediantibus consequi divinitus quas optabant gratias. Inter has præcipua quædam urbis hujus matrona se fecit in lectica adferri, quia impediente podagra gradi nequiebat. Statim autem atq; Æmilia, oratura pro ipsa, humi fixit genua; exiens de lectica matrona, [& sterilem juvat,] cœpit multa cum facilitate ambulare per locum, ac si numquam passa morbum talem fuisset. Accessit miraculo alia minus expectata gratia, quando ante finē anni, ea quæ semper habita sterilis fuerat, filiam peperit, quā Æmiliam voluit nuncupari.

C. XIX

[31] Illa porro, multiplicato jam satis monasterio, atque ad perfectam Regularum observantiam adducto, graviter infirmata, lecto decubuit: ubi quomodo se præparavit ad transitum de terra in cælos faciendum, [Extremum ægra, cum magno exemplo patientiæ,] docere utcumque poterit insignis ejus in morbo tolerando patientia, cujus nec minimum quidem defectum ullo unquam signo aut verbo ostendit; sed in omnem Infirmariæ voluntatem resignatissima, ipsique & medico obedientissima, exemplo monstrabat, qua ratione debeant Religiosæ sustinere infirmitates corporales, quantumcumque graves. Manebat in continua fere divinarum rerum contemplatione defixa, subinde visitantibus sese verbum aliquod spirituale dicens, aut jaculatoria precatione silentium interpolans, eademque declarans quantum cuperet servire Deo. Actus etiam fidei & adorationis magna cum devotione exercebat. [Viaticū pie suscipit,] Denique aggravari infirmitatem videns, petiit instanter sacro muniri Viatico, quamvis pro more suo nuperrime communicasset: id quod facile obtinuit, ferente ipsum R.P. Antonio Beccaria Confessario suo. Ipsa vero illud accepit maxima cum hilaritate, firmiter confidens, quod Sponsum suum facie ad faciem cito esset intuitura in cælis,

[32] [& singulis amanter valedicit,] Credibile est præsentes omnes, videndo actum illum & audiendo consueta verba, Accipe, Soror, viaticum &c. prorupisse in planctum lacrymasque: maxime quando Viatico sumpto sigillatim voluit universas complecti, uniuscujusque precibus animam suam post mortem commendans. Illæ vero vicissim se commendabant ejus apud Deum intercessionibus: cumque in commune petiissent, monitum aliquod testamenti vice relinqui sibi: Aliud, inquit, nihil vobis habeo commendandum, quam Regularum & Constitutionum observantiam: sic enim videbitis adimpleri in vobis, quod Dominus in Euangelio suo dixit, In patientia vestra possidebitis animas vestras. Postquam autem extremam quoque Unctionem petierat acceperatque, [ac devotissime moritur.] cœpit sensibiliter deficere: & tum, conjunctis manibus oculisque in cælum sublatis, quasi venientem Sponsum intueretur, assumpsit hæc verba; Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Parata sum, & non sum turbata, ut custodiam mandata tua. Deinde hæc: Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. Nihil autem sæpius majorique cum sensu iterabat, quam: Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum. Denique, magno animo dixit: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Maria mater gratiæ: ac subjungens, Jesus, Maria, Dominice, benedictam animam suam suo reddidit Creatori.

[33] Dies tunc erat (nam de anno vitiose notato tacere hic præstat) dies, inquam erat III Maji, [3 Maji, ut nata olim erat:] idem quo nata mundo fuerat; videriq; poterat a Deo designatus, ut secundus meliorq; natalis in cælis primo perfectius assimilaretur. Mox autem cum magna omnium circumstantium admiratione, audita est vox dicentis quasi Sponsi, Veni electa mea. Gloriæ quoque ad quam ingrediebatur signum festivo sonitu dedere campanæ monasterii, nullo eas trahente: unde factum, ut ad spectandum beatum corpus undique accurreretur. Repositum autem illud fuit in loco condecenti per dies octo, [sit concursus ad corpus,] & (quemadmodum ex traditione habetur) infirmi multi illuc conducti recuperarunt sanitatem. Quin & ipsi cerei ad corpus ardentes, totoque octiduo nihil consumpti, beatitudinem Æmiliæ loquebantur omnibus. Postea vero eidē data est honorabilis sepultura, cum simili miraculosarum curationum frequentia, inter præsentes ægros, quales etiam multi hodieque sanitatem obtinent. Denique communi æstimatione habita, & voce solita dici Beata; utroque honore frui cœpit statim a morte. Extant enim apud nos imago, in pictura, haud diu post facta, radiato capite genuflexæ ante Crucifixum cum hac epigraphe, Beata Emiglia de Bicchieris, de Pœnitentia S. Dominici, fundatrix monasterii S. Margaritæ extra muros. [ejus mox imagines cum titulo Beata.] Et supra portam Capituli, etiam reperitur ejus antiqua imago, æque radiata cum subscripto, Beata Emiglia de Bicchieris, de Pœnitentia S. Dominici, Ordinis Prædicatorum, ex civitate Vercellarum. Denique D. Doctor Joannes Franciscus Ranzus, in Vita D. Candidi Ranzi impressa anno MDC, ejusdem facit mentionem cap. 5 sub hoc titulo. De B. Emiglia Bicchiera, Dominicana.

C. XX

[34] Post mortem Beatæ, majores nostræ multis annis manserunt in primo illo extra civitatem monasterio: [Monasterio sub an. 1379 in urbem translato,] sed deinde considerantes, Italiam totam perniciosis Guelforum & Ghibellinorum factionibus concuti, a loco, etiamnum retinente nomen S. Margaritæ, transierunt anno circiter MCCCLXXIX in præsentem domum, & in monasterium, quod nunc inhabitamus; quem situm sibi non absque multis litibus & difficultatibus compararant, uti apparet ex instrumentis emptionis, factis anno MCCCLXXIII & LXXV.

[35] Cur simul non fuerit tunc etiam translatum corpus Beatæ, [ob conspecta in loco sepulturæ luminaria,] haud facile dixero; credi potest, Dei ordinatione id factum, ad declarandam magis famulæ suæ excellentiam. Etenim militiæ Teutonicæ vigiles, noctu circumeuntes civitatem, eo in quo sepulta jacebat loco, nescio quos radios splendoresque luminarium accensorum conspicere, & Angelicæ cujusdam melodiæ voces audire sibi visi sunt. Horum indicium cum detulissent ad Matres jam translatas & Patres S. Pauli, indeque certiores redditi essent Superiores Ecclesiastici & Seculares, & lumina atque cantus continuari constaret per multas consequenter noctes, [transfertur eo etiam corpus:] decretum est tam sacrum pignus inde auferendum. Itaque instituta processio est, cuinon solum Clerus totus, sed omnis etiam miles præsidiarius inter venit; translatumque est corpus in locum S. Margaritæ urbanum, & alto in suggestu collocatum conspicuum omnibus, quos multas ibi retulisse gratias, fidem faciunt appensa anathemata cereorum, facularum, lampadumque: novenæ etiam istic institutæ, aliaque publicæ venerationis argumenta. Præterea dum Monachæ omnes ad portam monasterii consisterent, sacrum pignus excepturæ, rursus trahente nemine sonuerunt campanæ monasterii. Lubet autem ex post secutis miraculis aliqua hoc loco recensere.

C. XXI

[36] D. Maria Lancy, nullum diu inveniens remedium maleficio quo fuerat incantata, Beatæ vovit annue celebrare diem Translationis ejus, [liberatur maleficio infecta,] recursurum VII Augusti, offerendo ad sepulturam intortitia sex; cumque ad ecclesiam se conferens secutura etiam esset processionem, mox atque illuc intravit optatam liberationem se sensit consecutam. Joannes Franciscus Stopinus, vir opulentus sed cæcus, ad eamdem processionem perduci se jussit, promisitque pro visu accipiendo medietatem bonorum suorum, impendendam dotationi alicujus puellæ, quæ Monacha fieri vellet: statimque compos voti nullo ad processionem duce eguit, clare omnia videns.

[37] Eodem die obierat Joannes Baptista Novella, mortuumque eo tulerant uxor & filiæ, [& mortuus suscitatur.] qua transiturum per eorum ædes erat corpus sanctum; ante quod prostratæ, voto perpetuæ virginitatis se obstrinxerunt puellæ, si patrem sibi, matri virum Deus reddidisset. Ecce autem ipso momento suspiravit, qui jacuerat diu mortuus; & suaviter pronuntians Jesus Maria, veluti si expergisceretur de somno, exiliit de sandapila in conspectu omnis populi, clamantis, Miraculum! miraculum! Maximo id gaudio fuit uxori ac filiabus, quæ votum nuncupatum exacte compleverunt, paulo post receptæ in monasterium nostrum, ubi suscepto habitu sancte vixerunt: ipse vero progressus in ecclesiam nostram tota istic die mansit, agendis gratiis intentus; vovit insuper quotannis celebrandas curare Missas triginta pro animabus purgatorii. Ad horum autem omnium confirmationem, optarem habere tabulam illam, in qua Primores nonnulli ex consanguineis B. Æmiliæ exprimendum curarunt Processionis ordinem, cum istis & aliis quæ sub ea acciderunt miraculis. Sed quantumcumque laboraverim, numquam tam felix fui, ut eam ab ipsis obtinerem: quia translata Birolum, ubi isti habitabant, destructa omnino fuit a Francis, istic sua castra metatis, tempore obsidionis Eporediensis anno MDCXL.

C. XXII

[38] Ab ecclesia, propter fabricam ejus tunc necdum absolutam, [Corpus in loco Capituli manet usque ad an. 1609.] deportatum est sanctum corpus ad locum Capituli, ubi tunc Missæ & cetera divina Officia celebrabantur: ibique reverenter contrectabatur, tam a Matribus monasterii, quam a personis aliis, quibus illuc patebat accessus: itaque requievit ibi usque ad XVII Augusti anni MDCIX, sicuti ad translationem secundam videbitur. Quamvis autem istic semper haberetur cum magna veneratione, refrixerat nihilominus etiam post tot obtentas gratias aliquantulum devotio: quando placuit Deo eam resuscitare, exhibitione miraculosarum curationum quarumdam, tam in Matres nostras, quam in omnis status conditionisque personas alias operatarum.

CAPUT V.
Gratiæ scriptæ a Rev. Matre Sor. Ludovica.

C. XXIII

Educabatur in monasterio nostro quædam formosissima puella, [Puella miraculo sanata,] ex nobilissima Lanciorum familia, nomine Catharina. Hanc lætaliter ægram sua quædam amita, ejusdem loci Monacha, salvam cupiens, postquam ad Beatæ sepulcrum tenuisset cereum novem diebus ardentem, suasit ut ejus imploraret auxilium. Illa vero nihilo minus cupida longioris vitæ, virginitatem perpetuam Deo vovit, intendens ipso in loco Sanctimonialis fieri, si concupitam gratiam obtineret, quemadmodum etiam paulo post obtinuit. Verum frater quidam ejus, corporis quam animæ sororis amantior, tali proposito fortiter sese opposuit, [dum votum implere dubitat, corripitur & moritur.] econtrario promittens quod eam desponsaturus esset paris conditionis Comiti. Jamque captato tempore ad monasterium accesserat, educturus inde Catharinam; & hæc, quasi oblita voti jam egrediebatur; cum sibi ad latus vidit adstantem Æmiliam, quæ humerum leniter pulsans, dicebat: Memento Catharina voti mihi facti. Ipsa vero attonita respondit trementi voce, Frater meus in causa est: moxque asperrima febri corripitur, tertia die moritur, & (sicut præsumere licet) sponsalitia sua consummat in cælo.

[40] Anno MDCVII, die VIII Maji, immisit Dominus nostræ Matri Sor. Ludovicæ Avogadræ tam graves dolores puncturæ, febris, catarrhi, [Sor. Ludovica, multis gravata morbis,] constrictionisque cardiacæ, cum aliis accidentibus talibus, ut medici, Amedeus Crucius, Christophorus Lilius, & Franciscus Viglionus de ejus vita desperatum esse concluserint. Suscepto ergo sacro Viatico, cum extrema quoque Unctio pararetur, monita fuit ad votum aliquod faciendum. Tum velut a gravi letargo excitata, commendavit se Beatissimæ Virgini atque B. Æmiliæ, petens non tam liberari a doloribus corporis quam ab angustiis animi, quæ tali in articulo solent obvenire: cumque aliud offerendum nihil haberet, sese ipsam obtulit, si salutem corporis & animi consequeretur, ad scribendum cum facultate Superiorum eas omnes gratias, quas quotidie videbat, [voto facto de scribendis miraculis, convalescit:] videretque in posterum accidere, per intercessionem illius. Vix verba pronuntiaverat, cum circumstantes omnes animadverterunt eam notabiliter melius habere: & concessam ei sanitatem omnino miraculosam esse attestati sunt medici. Hæc ergo fidelis observatrix voti sui, hactenus relata scripsit, & mox referenda, quæ ipsius porro verbis exponam.

[41] Mater mea, inquit, Bartholomæa Hodoti, extra spem vitæ derelicta a medicis, [ejus mater moribunda servatur] dum funeri jam pararentur necessaria, fuit a me commendata Beatæ die Jovis XXVIII Octobris (atque adeo anno MDCIV, neque enim abhinc, usque ad MDCX, concursus hic fuit) statimque cœpit habere melius; adeo ut Dominica immediate sequenti processerit ad Missam audiendam. Infirmæ cuidam (ipsimet Ludovicæ hæc scribenti) aperta in uno pedum vena fuit, quod adeo nihil illam juvit, ut confluentibus eo humoribus pustulasque gignentibus, novem tandem plagis hiaret tibia, cum maximo (ut Franciscus Gattinara chirurgus affirmabat) gangrænæ periculo. Cum ergo ad desperatum malum humeros contraherent medici, nullum ei remedium invenientes; [& ipsa a gangrenæ periculo liberatur:] vovit illa novemdiale obsequium Beatæ peragendum, & intra viginti quatuor horas perfectissimam obtinuit sanitatem. Verum negligens statim implere votum, rursum correpta fuit infirmitate lætali, quam evasit renovato dumtaxat voti exequendi proposito.

[42] [expeditur negata diu dos,] D. Margarita Avogadra de Asiliano, Prætendens nostra, ut nominare solemus, id est, admitti ad habitum postulans, septem annis apud nos fuit titulo educationis, nec umquam potuit impetrare a consanguineis dotem suam. Tandem aliis mediis omnibus frustra tentatis, cœpit novenam facere in honorem Beatæ: Octavo autem die, quando jam aliud non expectabat quam ut domum remitteretur, adfuit nobis ille ad quem spectabat dotem deponere, eaque coram Reverendiss. D. Vicario deposita, sacrum habitum Margarita suscepit. Nec minor fuit gratia, quam obtinuit tempore suæ Professionis. Etenim transacto probationis anno & mensibus pluribus, haud levior alia sub nata est difficultas, ratione census constituendi. Turbata igitur afflictaque Novitia, iterum se commendavit Beatæ. [& census prosessuræ necessarius:] Et ecce die XX Decembris adfuit Reverendiss. D. Vicarius; & postpositis quas examen Ordinandorum tunc objiciebat occupationibus, dedit se tam pio negatio finiendo: quod illa non dubitavit beneficio singulari beatæ Matris adscribere.

[43] Anno MDCV ingressa in monasterium est educationis causa D. Victoria Bellina Vercellensis; [impetratur gratia vocationis ad religionem:] quæ licet nullam haberet propensionem erga religiosum statum, pro advocata tamen sua assumpsit B. Æmiliam, ab eaque obtinuit gratiam inspirationis efficacis. Itaque cum, expleto quod educationi conceditur spatio, venissent parentes, ut ipsam reducerent domum; noluit omnino e monasterio abire; [curantur, dolor capitis] quin potius æternæ virginitatis voto se obstrinxit, exitura numquam. Soror quædam capitis dolorem patiens, ut primum se Beatæ commendavit, extemplo liberata fuit, nec deinceps eumdem dolorem passa. Anno MDCVI Mater Sor. Martha Besa, paralytica effecta, totis duobus mensibus non potuerat de lecto surgere: [& paralysis;] quæ tamen sanitatem recuperavit vovendo novenam instituere, sub qua aleret perpetuo ardentem lampadem, prout fecit. Oascaria, Vercellensi in urbe paupercula, ad extremam redacta inopiam, nec habens unde filiæ infirmæ succurreret, ad monasterium venit, Matrum preces exposcens, ut Deus misellam filiam vel sanitati redderet, vel ad sese in cælum assumeret: & ultimum intra paucos dies obtinuit. [obtinetur cita mors.] Anno MDXCVII D. Joannes Baptista Borsanus, habens filium Franciscum infirmum, nec sciens quo remedio ipsi succurreret; misit aliquid olei ac ceræ, ut arderent ante sepulcrum Beatæ; statimque melius æger habuit: imo ipsa Beata ei noctu apparuit, [sanatur extreme æger,] eique promisit sanitatem, intuitu oblationis per matrem ejus factæ: quemadmodum ipsa postea magno cum gaudio enarravit. Panifica nostra, hydropica existens, [& hydropica.] vovit celebrandam Missam curare in honorem Beatæ, cum oblatione facis unius ad sepulcrum: & intra viginti quatuor horas sana adstitit.

[44] [Quibus cognitis Episcopus 1609] Hæc omnia oblata fuerunt Illustriss. ac Reverendiss. Domino, Stephano Ferrerio, Episcopo Vercellensi, a Matribus, rogantibus ut juberet corpus B. Æmiliæ referri ad ecclesiam; & collocari loco eminentiori. Is autem, re communicata cum adm. Reverendiss. P. Joanne Ambrosio, Inquisitore Generali Vercellis, Eporediæ atque Augustæ, ad ecclesiam nostram benigne se transtulit, XVII Augusti MDCIX, in comitatu adm. RR. DD. Joannis Baptistæ Corosanæ Canonici & Vicarii Monialium, atque Hieronymi Lorii Canonici & Theologi: & sub insigni musica sacrum corpus transposuit, [corpus ad ecclesiam refert,] coram iisdem DD. Canonicis & Sanctimonialibus infrascriptis, videlicet RR. Matribus as Sororibus. Augustina Vialarda, Archangela Centoria, Cassandra Avogadra Scarianensi, Francisca Bazzana Casalensi, Antonina de Senioribus Buronzana, Lazara de Marchesiis Cevensi, Angelica Trora Rozascensi, Angelica Barbavara Mediolanensi, Ægidia Catina Veneriensi, Hieronyma Gubernatis Hispana, Petronilla Bava Fossanensi, Veronica Guiscarda Fossanensi, Clara Hyacintha Bazzetta Buronzana, Joanna a Porta Vercellensi, Barbara Abbiamina Vercellensi, [coram omnibus Religiosis,] Margarita Mirgolia Montestinensi, Beatrice Ristis Vercellensi, Ardisia Conradi Lignana Vercellensi, Benedicta Ranuttina Rivolensi, Tecla Augustina Sangeorgii Foliizzana, Catharina Gubertati, Digna-merita Pane Vercellensi, Flavia Constantia Lilii Santiana, Deomina a Porta Vercellensi, Dominica Heumonia Taurinensi, Alba Dominica Avogadra Sillianensi, Victoria Bellina Vercellensi, Angela Margarita Ristis Vercellensi, Daria Ruggerina Vercellensi, Diana Maria Avogadra Vercellensi, Anna Maria Valperga Mazzeana. Aderant & Sorores laicæ, Hieronyma de Stroppiana, Apollonia Castella, Martha Chiesa, Lucia Bassa, Paula Malagigi, [aliisque ipsarum domesticis.] Helena Barbaris. Aderant denique & Prætendentes, quæ titulo educationis inter nos morabantur, Illustriss. DD. Laura. Benedicta, & Leonora de Foliizzo, D. Margarita a Porta, Joanna Vialarda, Clara Oggeria, Lucretia & Ludovica Boncatia: quas ideo libentius nominavi sigillatim, quia testes etiam fuerunt prædictarum & infra dicendarum gratiarum.

[45] Istis omnibus volo annumerare Mag. Simonem Canutum, fabrum cæmentarium, [Faber ex alto lapsus juvatur.] non quia præsens adfuit, sed quia varias gratias & favores a Beata se accepisse profitetur, dum graviter infirmaretur, & quidem, ut putabatur, ad mortem. Imo cum aliquando in porticu nostra extruenda laboraret, digressis sociis cecidit de sublimi contabulatione, quæ istic erat fabricæ causa excitata: & respirare vix valens, mox atque recordatus Æmiliæ vovit anathema aliquod, sepulcro ejus appendendum; tantum resumpsit virium, ut arrepto latere sibi adjacente, strepitum ciere potuerit, quo moniti socii ad ipsum recurrerent; quibus auxiliantibus surrexit, nihil omnino damni sentiens.

CAPUT VI.
Gratiæ scriptæ ab ipsamet Sorore Anna-Mechtilde.

CAP. XXIV

[46] Non fuerat intentionis meæ in hoc opusculo colligere miraculosas gratias, a Beata Æmilia impetratas, [Anna-Mechtildis ex voto scribit,] sed solas virtutes ejus exponere: ast votum, ut jam dicam, etiam de illis scribendis factum, postquam liberata fui ab incurabili infirmitate quam patiebar, huc me coëgit non invitam, ad ostendendum quantæ efficaciæ sit ejus intercessio. Ex eo autem tempore plures favores ab eadem recepi, tunc præsertim, quando gravi oppressa spasmo & febre annum unum integrum, istud, quod dixi, votum concepi. Intendens enim colligere quæcumque nossem accidisse, ab ea hora qua sacrum Habitum hic suscepi, quæque deinceps acciderent; mox & spasmo & febri solutam me reperi, unde Deo gratiæ referantur. Scripsi ergo sequentia.

[47] Omnes Matres simul novenam Beatæ instituimus, accensa jugiter ad sepulcrum lampade, [invocata Beata curatos ægros,] pro juvene quodam, cujus vitæ cuncti formidabant, & per intercessionem Beatæ servatus in vivis est creditus. Sor. Paula Maria, Monacha in monasterio Annuntiatæ, ex rheumate quodam ad maxillam confluente gravem patiebatur cruciatum: frustra autem adhibitis quæcumque suggerebantur remediis, unxit se oleo Beatæ, curavitque lampadem ejus ad sepulcrum per dies novem ardere, & sanitatem miraculose obtinuit. [& ipsam se bis;] Ego quoque anno MDCXLI tam gravi cerebri infirmitate detenta, ut nescirem ubi locorum consisterem, sumpta in Beatam fiducia, fui liberata. Ipso quoque ejus festo hæmorrhoides patiens, cum decrevissem, quidquid ceræ possem a Matribus obtinere, eleemosynæ nomine, id omne in illius obsequium impendere, sanam me reperi.

[48] [curatam letalem febrem,] D. Franciscæ Bedæ advenit maligna & dolorifica valde febris, cui nullum remedium invenientes medici, habebant eam pro mortua; sed decernens lampadem Beatæ per novem dies ardentem fovere, statim quidem doloribus absoluta est, brevi autem etiam febri. Continuam hanc patiebatur puer quidam Vercellensis: sed cum parentes ejus proposuissent emere octo unciarum candelam, adeo celeriter convaluit, ut ipsemet sequenti die illam candelam apportarit. D. Clara Paredo de Burgis malum in tibia patiebatur incurabile, cum intolerabili cruciatu: [exulceratam tibiam] sed crus argenteum duorum ducatorum Beatæ offerendum vovens, sanata est illico. Verum dum cunctatur votum exolvere, recruduit intra paucos dies plaga; unde suam agnoscens puniri negligentiam, misit quod erat pollicita & sanata fuit. Anno MDCXX, ego Anna-Mechtildis Fuazza, cum adhuc essem secularis, febri maligna laboravi: facta autem per RR. Matres novena, convalui. Post multos autem in Religione annos, attractionem quamdam crurum sentiens, a medio sursum, unxi ea oleo Beatæ, & sanavi.

[49] Cum transferretur corpus sanctum a Capitulo ad ecclesiam, continuo capitis dolore, quem annis viginti octo tulerat, [diuturnam cephalalgiam,] liberata fuit Mater Sor. Petronilla Bava, licet nulla ei antea remedia profuissent. Soror quædam nostra infirmabatur ad mortem; & deposita a medicis, solum id rogabat Beatam, ut suorum sibi peccatorum veniam obtineret pro tali articulo. Vidit autem sibi adstantem in somnis venerandam quamdam Monacham, quæ quia radiis cincta erat caput, & visionem consecuta est sanitas, credebatur fuisse B. Æmilia. Nobilis matrona Vercellensis, anno MDCXXI, [moribundas duas,] tantum infirma ut de vita conservanda desperaret, misit eam quantitatem olei, quæ sufficeret ad fovendam diebus novem lampadem: statimque convaluit, mox atque illa accensa fuit. Anno MDCXXXIV, Claudia Victoria, Prætendens nostra, acutos capitis dolores patiens, neque cibum ullum stomacho retinere valens, frustra multis curata fuerat. Vovit ergo ceream imaginem offerre, & omni anno in ejus festo, quod celebratur XVII Augusti, recitare semel Pater & Ave in ejus honorem, & sanata fuit. Alia quoque Prætendens nostra, nomine Veronica, nescio quo modo offensa in brachio, sic ut illud absque magno cruciatu nequiret commovere, eo quod nullum in principio remedium adhibuerat; [Prætendentes a variis malis tres,] cum crederetur eo manca remansura, cereum brachium obtulit, & expedito brachio postmodum usa est. D. Ludovicæ, similiter Prætendenti nostræ, fractum brachium fuerat, & simili oblatione facta consolidatum: præmissa tamen oblationi Novena, ad cujus initium cessarunt intensissimi, quos ruptura causabat, cruciatus.

[50] [anginam,] Sorori nostræ Æmiliæ advenit anginæ morbus, quem Scaranziam vulgo nuncupant, cui inspectæ medicus negavit ullū finem sperandum nisi a morte: sed cum illa interiori voto se obligasset ad offerendam facem ceream, post triduum sana apparuit. Anno MDCXXXV mulier quædam habens filium maleficiatum indeque emarcescentem, [maleficium,] & consilii tam inops quam plena doloris ex nati sui labore gravi; venit ad monasterium, oblatura B. Æmiliæ imaginem ceream; nosque oravit, ut intercederemus precando, quatenus puero vel vita sana vel mors cita contingeret, modo finis esset angustiarum. Facta autem novena, [crustas faciem operientes,] ea parte se exauditam intellexit, qua vitæ in perpetuo cruciatu agendæ mortem quietam prætulerat. Anno MDCXXXVIII, puellæ cuidam octodecim mensium, facies tota ejusmodi crustis operta fuit, ut parentes ejus certo existimarent excæcandam: sed emundata est, mox atque datum pro ea initium novemdiali devotioni. Hippolyta-Mechtildis, adhuc infantula, os adeo male affectum habebat, [os male affectum,] ut totis quinque diebus trajicere nihil potuerit præter vitellum unius ovi; affirmabatque chirurgus, fore ut in gangrænam deflecteret morbus. Verum hoc periculum cum ipso morbo cessavit, mox atque Beatæ oleo uncta parvula fuit.

[51] Equites decem, ad prælium ituri, venerunt ut se nostris orationibus commendarent, [tibiam fractam,] offerentes oleum ad usum lampadis pro novena: fassi autem deinde sunt, non alteri se vitam ex prælio salvam in acceptis referre, quam speciali gratiæ ipsius Beatæ. Paupercula quædam, nomine Maria, ruri obambulans, ab equo fuerat impulsa in foveam, & tibiam fregerat jam grandæva: nihilominus redintegrata illa ipsi est, nullo relicto fracturæ indicio, ad simplex votum imaginis cereæ offerendæ. Grandæva similiter erat Mater Sor. Hieronyma, imo inter mortuas reputabatur a medico: quæ tamen B. Æmiliæ interius recordata, ad omnium stuporem sana surrexit. [graviter ægras,] Soror quoque Thecla Augustina Priorissa, febri maligna laborans, desperata habebatur a modicis; & intercedente Beata vitam servavit. Mater Sor. Beatrix, nescio quo accidenti in terram corruit, & cum facie impegit ad pedem lecticæ: cumque ex casu læsa esset venarum una, modus nullus inveniebatur sistendo sanguini. Illa vero proposuit animo Missam dicendam curare in honorem Beatæ: & stetit sanguis, [ruptam venam,] detumuitque facies, quæ pariter ex lapsu inflata enormiter fuerat. Cancrum patiens infirmus quidam, tertium jam annum lecto jacebat, dum carnes ipsi exedebantur: [gangrænam,] qui tamē sanatus fuit, Beata intercedente.

[52] Tempore obsidionis, cum grandior bombus, in nostram cadens ecclesiam, ibidem diffringeretur, fragmina ejus omnia, velut Beatam honoratura, ad capsam ejus convolarunt: sed neque illam, neque ullam præsentium Sororum attigerunt. [discussa pericula,] Alio die, cum similis pila supra stragulum, quo capsa tegitur, cecidisset; non modo nihil Sororibus nocuit, sed nec stragulum quidem prædictum penetravit. Adeo male dispositus erat cuidam nostræ Sorori stomachus, ut nihil lacticiniorum retineret: aliis autem remediis nequidquam tentatis, solum profuit Beatam invocasse. Alia similiter, immedicabilem dolorem capitis sustinens, vovit Pater & Ave recitandum, dum ceream imaginem Beatæ deferret: & voti rea, illud complevit. Sor. Claudia Mariana, tam graviter infirmabatur, ut omnia secuturæ mortis indicia præberet medicis: sed ubi pro eadem inchoata novena fuit, mox incepit habere melius, & brevi tempore persanata surrexit. Peregrina quædam & maleficiata mulier, misit ad nostrum conventum, qui ipsam Sororum orationibus commendaret. [plures infirmas sanatas,] Cum ergo unaquæque nostrum id ageret quod ex devotione susceperat, intellectū est illam cito liberatam fuisse. Ludovica, Prætendens nostra, tamquam moritura derelicta a medico, votum Beatæ faciens, melius mox habere se sensit: inchoata autem a nobis omnibus Novena, convaluit.

[53] Soror nostra Catharina, confluentibus ad genu inflatum humoribus, [& quasdam citra sectionem a medicis decretam,] lecto decumbebat: cui cum incisionem pararet chirurgus, ipsa cruciatum reformidans, vovit, si absque ea sanaretur, jejunare in vigilia Beatæ, festum vero singulariter celebrare: statimque subsidere tumor cœpit & cito evanuit. Sor. Angela Margarita, clavos quosdam infixura parieti, in altum conscenderat; cadenti autem, supra coxam cecidit capsa quædam; itaque afflixit, ut negaret chirurgus sanari posse, nisi contusa caro excinderetur. Illa vero vovit, potius quam id sustineret, omnibus diebus vitæ suæ Pater & Ave recitare in honorem Beatæ. Et ecce citra incisionem cœpit caro mundior & integrior apparere; cumque inchoaretur pro ipsa a Matribus novena, ipso instanti surrexit sana. Nobilis quidam Vercellensis, dum res suas conservare nititur, [vulnus capitis,] vulnus in capite letale tulit: quo in periculo versari se videns, vovit septem Missas in nostra ecclesia dicendas, mittens ad eumdem finem candelas novem: & ad initium novenæ, ab omnibus Matribus assumptæ, cœpit convalescere, & cito sanus fuit. Reverendus quidam Canonicus, [arthritim.] arthritico morbo obnoxius, nobis sæpe confessus est, quod initia mali recurrentis sentiens, soleat ad Beatam recurrere, proponendo ad ejus honorem Missam dicere in ecclesia nostra; itaque dispelli sibi atque evanescere cruciatum.

CAPUT VII.
Aliæ similes gratiæ, a variis impetratæ.

[54] Quædam nostra benefactrix, Anna nomine, ab indiscreto ac barbaro marito suo, [Sanantur, vulnus capitis,] seu verius tyranno, percussa in capite, cum de vita periclitaretur; cupientes nos tot ejus beneficiis referre gratiam, singulæ instituimus pro ea novenam: qua terminata coaluit vulnus, & illa sana mansit. Nobilis quidam civitatis hujus fassus aliquando est, quod totis duobus mensibus febrim continuam patiens, nec remedium inveniens, mox ac mane quodam proposuit dicendas curare Missas duas in ecclesia nostra easque audire, [febris continua,] & oleum offerre pro lampade Beatæ, liberatus statim febri fuerit, neque multis postea annis eam passus. Lucia Mellia, pridem incurabiliter infirma, & tamen cupida recipiendæ sanitatis, novenam vovit in honorem Beatæ instituendam, & oleum lampadi interim præbendum, eoque sanata est. Similiter ad votivæ novenæ principium sanatus convaluit Franciscus Mellius, quem grave rheuma urgebat ad mortem. Quædam etiam nostra Prætendens, nescio unde afflicta, solamen retulit, [aliique graves morbi,] statim atque annulum suum Beatæ obtulit. Quartana duplici laborans Sororum nostrarum una, nec remedium a medicis referens, suo impendio vovit arsuram novem diebus lampadem: & ipso instanti dimisit eam febris.

[55] [moribundi duo,] Dominus quidam, ob morbum, quem hic vulgo Prædam appellamus, inter mortuos jam reputatus, coram sepulcro accendi candelas duas jussit, eodemque momento sanus fuit. Alius, conditione par illi, malignis febribus detentus, ad certam tendere mortem credebatur; jam enim biduum totum effluxerat, quod nihil alimoniæ potuerat sumere. Hic missis ad sepulcrum cereis quatuor, cibum cœpit cum sapore fumere & convalescere. D. Isabella Caresana, Prætendens nostra, scabie laborabat, nec adhiberi consuetæ proderant medicinæ: vovit ergo, quod sanata B. Æmiliam semper haberet pro Matre, [purgatur scabies,] & in præsentiarum faceret Missam unam celebrari: exindeque mundari caput ei cœpit, donec ex integro sanum apparuit. Julia Maria de Montanaro, æque nostra Prætendens, malo cuidam incurabili adhibuerat remedia quæcumque potuerat: his autem nihil proficientibus, vovit servare jejunium septem continuis sabbatis ad honorem Beatæ, & sic convaluit.

[56] [juvatur parturiens,] Anno MDCXL parturiens quædam, nec eniti fœtum valens, facto voto invocavit Beatam, mittens aliquid olei pro ejus lampade: qua accensa mox peperit, citoque surrexit sana. Puer quidam acuta febri sensus jam amiserat: sed servavit eum mater sua, facto ad B. Æmiliam voto. Gravis infirmitas reliquerat cuidam Domino tantum capitis dolorem, [Curantur dolor cupitis,] ut periclitaretur de visu inde perdendo: sed cum voto facto novenam religiose inchoasset, & nos pro eo etiam deprecaremur (erat enim extraneus) eodem tempore liberatus fuit, neque deinceps cum eo dolore conflictatus. Angelæ Catharinæ, Prætendenti nostræ, faciem totam deformaverat erysipelas, [erysipelac,] cum febri & capitis dolore conjunctus: sed sanata est eodem die quo Beatæ se commendavit. Reverenda quædam Mater, oculis sic laborabat, [ophthalmia,] ut eos in rem aliquam fixe intendere non valeret: sed eo incommodo soluta fuit, statim ut Pater & Ave recitare proposuit in honorem Beatæ. Reverendus quidam Pater Benedictinus, nequiens doloribus colicis, quos intensissimos tolerabat, invenire solatium, venit ad nos, [colica,] Missam celebraturus, eademque hora melius habuit. Similis gratia facta fuit Sor. Franciscæ-Mariæ, quando rupta ei ex lapsu tibiarum una, cœpta est pro ipsa haberi novena; mox enim cum quiete somni, sanitatis desideratæ obtinuit beneficium. [rupta tibia,]

[57] Ego Sor. Anna-Mechtildis Fuazza, odontalgia gravi laborans, neque requiescere valens, accendi curavi lampadem Beatæ, statimque mirabiliter sum liberata. [odontalgia,] Alias cum caderem, metueremque exinde remanere clauda, ipso in lapsu invocavi Beatam; nec uspiam offendi nisi leviter in genu; licet casus ex alto fuerit. Sororem Helenam, ad morte infirmam, Sacramentis muniri jusserat medicus. Erat ipsamet Beatæ dies, & in honorem ejus stabat expositum Sanctissimum: sed infirma præ morbi vehementia nihil istorum reminiscens, quæsivit quis dies iste foret. Intelligens autem diem agi B. Æmiliæ, vovit quod si ex morbo assurgeret, Missam in honorem ejus celebrari faceret. [infirma ad mortem,] Nec mora: nataverunt adstantes, infirmam illico habere melius, nec diu post perfecte convaluit. D. Hippolytæ-Annæ-Mechtildi Fuazzȩ, Prætendenti nostrȩ, caput sic erat affectum, ut plane appareret deformis. Videns autem nil proficere applicata remedia, vovit quotannis celebrare festum Beatæ, & oleum lampadi eo die sufficere suis impensis: [aliter ægræ.] postea vesperi concedens cubitum, oleo tali se unxit, & mane tota sana surrexit. Alias plagam in pede ferens, & simili oleo ipsam inungens, cito sanitatem pedis recuperavit.

[58] [Terræmotus sedatur,] Biroli sentiebatur terræ motus, quo locus videbatur absorbendus dehiscente terra; quando D. Petrus Ludovicus Bicchieri bis recitavit ad honorem Beatæ Pater & Ave: quæ subito comparens ei, visa est aërem manu signare, eumque in ictu oculi serenare. Fures quidam confessi sunt, quod prædam facturi in monasterio nostro, & illuc clam ingressi, cum venissent ad refectorium & culinam, viderunt reverendam quamdam Monacham, [fures cohibentur,] capite radiantem, quæ silenter ipsos sequebatur quocumque irent. Qua re obstupefacti, nec dubitantes quin esset B. Æmilia ipsa, coacti demum sunt, nulla re ablata, exire vacui e monasterio.

[59] Anno MDCXLII D. Diana Bonetta, pleuritide laborans ad desperationem medicorum, [sanatur pleuritis,] misit oleum quod in lampade Beatæ arderet ad novem dies, tertia autem die surrexit sana. Reverendus Canonicus Vercellonus, cancrum in uno oculorum ferens, cui absque præsenti periculo vitæ nullum se facere posse remedium fatebantur chirurgi, [gangræna in facie,] aliquot candelas misit ad ecclesiam nostram: quibus ante sepulcrum accensis, habuit melius, & brevi recuperavit valetudinem amissam. D. Joannes Bonettus, tactus paralysi, [paralysis,] videns quia nullum humanitus suppeteret malo remedium, & saltem citius finire illud optans, misit similiter candelas, oleumque arsurum ad tumbam: quibus accensis cum lampade, continuo expiravit. [apostema,] Fassa est etiam D. Diana prædicta, quod aliquando malignam febrem & secretum abscessum patiens, quem nemini volebat manifestare, circumstantibus jam lectum velut morituræ domesticis, recordata miraculorum B. Æmiliæ, proposuit imaginem sui argenteam mittere; [pleuritis,] & immediate post crepuit apostema, reversaque ad se adimplevit propositum. D. Comitissa Avogadra de Siliano, pleuritide afflicta, misit oleum pro novem diebus: quo ardere incipiente, cœpit etiam ipsa habere melius.

[60] D. Joannes Vercellonus, quartana afflictus febri, non prius recuperavit sanitatem, quam patrui sui ipsum Beatæ devoverunt. D. Angelæ-Franciscæ Geller Stropianensi in una tibiarum advenit dolor tam intensus, [quartana,] ut nullam quietis partem posset capere. Invocavit tamen Beatam, intendens, si dolor iste cessaret, Missam in ejus honorem celebrandam curare, [dolor tibiæ,] eodemque die accensam tenere lampadem; & ille evanuit. Uxori Mag. Joannis Baptistæ Caresanæ accidit, ut toto triduo maneret omni facultate loquendi privata: cumque maritus suus pro novem diebus oleum misisset, respiravit illa & loqui cœpit. Isabella Lazzara Vercellensis, [Oblato ad lampadem Beatæ oleo] vicina partui, in eam venit debilitatem, ut cibum nullum retinere valeret. Vovit ergo ad honorem S. Margaritæ Missam dicendam curare, & lampadi ardenti ante sepulcrum Beatæ prospicere de oleo ad novemdium. Illa autem accensa cessavit affectio periculosa, & initio Missæ votivæ sana ac valens peperit filium. Similiter, eodem instanti quo accensa fuit lampas pro nuru Francisci Morettæ, sanata est illa ab infirmitate sua, quæ novem continuis mensibus eam lecto affixerat. Eodem modo sanata est filiola Tullii Arbonensis febri prohibita lac sugere, statim ut accensum est oleum, quod nutrix miserat lampadi infundendum. [plures juvantur,] Idem pro novemdio mittens Maria Canuta, simili modo dimissa est a phrenetica febri. Et ego Anna-Mechtildis Fuazza, ab ejusdem generis febri sui liberata, statim atque indui camisiam, oleo B. Æmiliæ tinctam.

[61] [& vitam servant.] Dominus Colonellus Rosignolus, iturus ad prælium, commendavit sese eidem Beatæ, vovens faces duas cereas si victor reverteretur; discedens autem misit oleum, diebus novem arsurum. Cum autem reversus offerret faces, confessus est nulli alteri se salutem suam, quam intercessioni nostræ Beatæ debere. D. Henricus Bonus-Joannes, audivit moribundus illam nominari, atque in corde suo proposuit, si convalesceret, celebrare festum ejus, nutrienda istius diei lampade: statimque respirans recepit sanitatem. Rursum ego prænominata discussi catarrhum, collo humerisque illapsum, ungens me oleo prælaudato. Sor. Æmilia Paravicina, terribili oppressa rheumate, eoque multum debilitata, nullum inveniebat remedium. [Iuvatur iterum ipsa scribens,] Cumque festum Beatæ appropinquaret, proposuit illius diei actiones omnes facere ad ipsius honorem. Et ecce statim ac festum illuxit, pariter sanitas optata advenit. D. Blanca Alda, diu infirma, cum festum celebrare vovisset, eodem adveniente similiter curata fuit. D. Artemisia Blamina, in gravem prolapsa morbum, ungi voluit oleo Beatæ, & subito melius habuit: accenso autem quod ad lampadem submiserat oleo, [& aliæ quædam.] perfecte convaluit. D. Maria, Gubernatrix arcis, jam jam moritura, recuperavit amissam pene vitam, accensa in nomen suum lampade.

CAPUT VIII.
Reliqua beneficia adscripta invocationi Beatæ.

[62] Anno MDCXLVIII sanata fuit mulier quædam a dolore brachii, statim ut uncta est oleo Beatæ. Idem accidit Angelæ Magliolæ, [Prodest multis oleum lampadis,] fluxum super oculos patienti; & viro cuidam crus plagatum habenti. Anno sequenti MDCXLIX Biellanus quidam, lapsus ex arbore, graviter caput afflixerat, & eodem adhibito remedio sanatus cito fuit. Idem simili ex casu totum corpus luxato cuidam Fosalensi evenit: & mulieri Biellensi, partum eniti non valenti, cui inunctus venter suus fuit. Unctum similiter indusiolum infantulæ, lac trahere nonvalentis propter continuam febrim, salutem ei attulit: & trimestris filiolus Angelæ Toppæ, nihil alimenti valens retinere febri prohibente, sanatus est ac cibum retinuit, frontem, pectus & ventrem inunctus. Similis unctio sanavit Joannem Succiam & tres filios ejus, continua febri laborantes, nec non D. Helenam Molentam.

[63] Anno MDCL Quidam villicus noster, ischiade tortus, [Invocata Beata curantur varii,] & vir quidam febri acuta laborans, ad primam buccellam offæ, cui erat additum de pane admoto ad Beatæ corpus, cum eadem sanitatem sumpsit. D. Catharina Boni-Joannis ad continuam febrim grave patiebatur symptoma, coram Parocho aliquod contritionis signum expectante, quo nixus absolutionem moribundæ impertiretur; quando maritus uxorem commendavit Beatæ, & illa respirare incepit, ac cito convaluit. Sor. Catharinæ-Margaritæ dolores nephritici abscesserunt, adhibito sæpe dicto oleo; & Sor. Anna-Mechtildis Æmilia, eodem oculum ungens unde plurimum patiebatur, propter frustillum vitreum quod insilierat, dolorem abstersit. Alias quoque gravi stomachi dolore correpta, fidenter accessit ad ecclesiam, & corpori sancto applicans buccellam panis, eam deglutivit & liberata fuit. Henricus Bonus-Joannes, toto corpore maximum patiens cruciatum, misit oleum alendæ per dies novem lampadi, cum indusio quod sancto corpori admoveremus: quo facto, simul ipsum induit, simul sanitatem acquisivit. Illustri D. Annæ Camozzolæ octo mensibus fuerat continuata febris, sed hæc compulsa fuit cedere oleo Beatæ: quo etiam frontem uncta uxor cujusdam rustici, per missum lampadi nutrimentum, sana mox extitit. Alius quidam rusticus podagricus, idem beneficium in se expertus, vovit deinceps anno quolibet vel candelam vel oleum Beatæ offerre: quod cum aliquando per oblivionē facere omisisset, redeuntibus doloribus suæ obligationis admonetur, eamq; implens sanatur. Sed & hydropicus quidam simili unctione est sanatus.

[64] D. Carolus Hieronymus Foazza, angina laborans, efficaciam talis unctionis est expertus; sicut etiam mulier Mediolanensis hydropica; & filius D. Magdalenæ Vercellinæ, [quorū plures oleo prædicto usi.] indutus camisiam sic inunctam, excussit continuam febrim. Similiter unxisse poplites profuit D. Antonio Arbinæ podagrico; & caput, scabioso puero rusticano. Hieronymus autem Gotius paralyticus, sibi est restitutus, cum vovisset, quod die ipsius Beatæ toto maneret in ecclesia, nec nisi de eleëmosyna tunc viveret. Victor Mina, tertium & amplius mensem lecto affixus, propter geminam in uno crurium plagam, nullis eatenus pharmacis curabilem; medelam plagis credidit allaturum oleum Beatæ, & mane sanus de lecto surrexit. Puella quædam, nomine Teresia de de Sidrianis, [aliquæ festū agendum vovent,] de fenestra cecidit, lumbosque & juncturas coxarum haud leviter sibi quassavit: sed vovente pro ea matre, quod festis Beatæ diebus totis mansura esset in ecclesia, convaluit intra diem octavum. In nostro autem conventu podagram sustinens Sor. Catharina Gattinara, neque pedibus consistere valens, annum integrum decubuerat: cum autem proposuisset, vigiliam Beatæ jejunio, diem festum Communione sacra suscipienda quotannis colere, sed & novenam instituere mox atque esset liberata; nocte quadam visa est sibi a Beata appellari, quin & videre ipsam, & audire promittentem quod sanaretur. Ad quæ tam fausta lætaque expergiscens, opem ejus devote requisivit, & mane se reperit perfecte sanam, totaque hilaris de lecto exilivit.

[65] Acutissimum quoddam febrium genus Matrem Sor. Annam-Mariam Ajazzam totis tribus annis afflixerat, nec spem consequendæ sanitatis ulla medicorum inventa attulerant; quando proposuit omni reliqua vita per dies singulos recitare septies Pater & Ave, in honorem sancti nominis Æmilia. [aliæ alia vovendo juvantur,] Id autem ut facere certius meminisset, voluit ipsius Beatæ imaginem poni in cella sua: ante quam dum incipit orare, vidit & stupuit ipsam sibi capite inclinato annuere, subitoque miraculo sanitatem recepit. D. Isabella Testa, Prætendens nostra, lippientibus ac semper lacrymosis oculis utebatur ex morbo variolorum, sic ut nihil obtutufixo posset intueri: corroborati autem iidem sunt, oblato quod illa voverat Beatæ tapetio. D. Laura Avogradra de Quinta morbum caducum patiebatur, nec proderant remedia applicita diligenter. Vovit igitur, quod si liberaretur tam importuno malo, Sanctimonialem indueret in nostro conventu. Festum tunc agebatur ipsius Beatæ, quare etiam decrevit prædicta Domina die isto de ecclesia non egredi. Neque frustra profecto, cum fine enim diei finem accepit infirmitas, nec unquam rediit: ideoque grata, nequaquam distulit implere quod promiserat, sed accepto Habitu in hoc monasterio sancte vixit.

[66] Anno MDCLI Reverendæ Matres religiosissimi monasterii S. Catharinæ Senensis Regii, testantur, quod Sor. Barbara-Maria Irica crus habebat totum exesum, [Regii eodem oleo variæ infirmitates curantur.] nec ei insistere unquam poterat absque fulcro aliquo, quam vis diligenter illud chirurgi curassent. Ad hujus notitiam venerunt gratiæ, quæ per B. Æmiliam Vercellis obtinentur in nostro S. Margaritæ monasterio. Nuntium ergo misit, rogans ut aliquam pro se orationem facientes, sibi mitteremus de oleo Beatæ. Quo uncta, quia miraculose sanata apparuit, Reverendæ illæ Matres facto subscripserunt: & insuper addunt, quod etiam ad se accurrant variis morbis infirmi, eodemque oleo uncti sanentur. Curant autem ne ipsum unquam sibi ad talem effectum desit. Prædicta vero nobis scribentes, miserunt etiam ex parte Sanctimonialis sanatæ eleëmosynam, pro curanda Missa in honorem Beatæ & in gratiarum actionem. Eædem reverendæ Matres insuper testantur, quod civis quidam Regiensis, Petrus Pavus dictus, ex arbore quam conscenderat infeliciter cadens, tibiam fregerat; quæ tibia vesperi oleo Beatæ uncta, recitando interim quinque Pater & Ave, sequenti mane apparuit persanata, citra ullum læsionis vestigium, ad grandem omnium admirationem.

[67] Nobilis quidam Trinensis, in continua quatuor mensium febri frustra curatus a medicis, [Sanantur etiam febris continua,] misit indusium e suis unum quod oleo Beatæ tingeremus, cum oblatione cerei unius & eleëmosyna ad Missam in laudem Beatæ curandam: moxque ut linteum illud induit, induisse visus est sanitatem, & liber a febri hilariter surrexit. D. Petrus Biccherius, articulari morbo sic impeditus fuit, ut nihil membrorum posset movere, inter continuos quos dolor exprimebat ejulatus. Itaque Beatæ vovit, [Arthritis,] quotannis solennem Missam in ejus festo curandam. Vix autem votum nuncupaverat, cum sanum se miratus est, nullo præteriti morbi vestigio intra juncturas remanente aut aforis apparente. Reverenda-Soror Anna-Æmilia Biccheria, acutissima febri & intentissimo laborans dolore, cum auxilium Beatæ invocaret, [& acuta febris,] ipsam se vidisse testata est & audivisse, quod sanitatem promitteret. Nec vanam fuisse promissionem apparuit, quando sequenti mane sana surrexit de lecto: quare etiam in signum gratitudinis erga Beatam sategit atque obtinuit, ut in die ejus festo posset impendio suo curare exponendum Sanctissimum.

[68] [Invocatur Beata.] O flos amœne virginitatis, fertilis planta sanctorum morum, quæ a teneris annis instar cælestis lilii cœpisti nitere in horto divino; & plantatum in terra truncum corporis habens, spiritu semper versabaris in cælis. Tibi, o Æmilia, mundani fastus contemptrici, capitalis inimicæ otii, exemplaris veri virtutum omnium ac virtuosarum actionum, consacro meipsam totam in perpetuam famulam; & exiguum hoc meæ servitutis obsequium. Precor autem, ut impetres mihi a Deo gratiam insistendi sanctis tuis vestigiis, ut cum imitata fuero virtutes tuas in hac mortali vita, merear earumdem præmio frui in altera. Amen. Ad majorem Dei laudem & gloriam, beatissimæ etiam Virginis Mariæ, omnium Sanctorum & Sanctarum Dei, qui sit benedictus in secula.

Sequatur porro ex Append. pag. 777 Commentarius

DE B. ALEXANDRO EP. NUCER.

Alexander Vinciolus, Episcopus Nucerinus in Umbria (B.)

Sed Pag. 778 n. 6 lineas 4 ult. sic muta — Nos Cæsaris istius Elogia non habemus sed in Athæneo Augusto Oldoini nostri, Perusinos Scriptores complexo, tale invenio: Alexander Vinciolus, Perusinus, Ordinis Minorum, ac Pœnitentiarius Joannis Romani Ponrificis hujus nominis XXII; a quo ordinatas Episcopus Nucerinus in Umbria, Ecclesiam illam singulari sanctitatis exemplo, pluribus coruscans miraculis, administravit, sanctisque legibus munivit. E vivis exemptus est die III, aliis XXII Maji, anno MCCCLXIII; sepultusque in Saxo-ferrato, in choro Fratrum Minorum, ubi pia credulitas Fidelium eum veneratur ut Sanctum. Interim nullum ejus Scriptum indicatur, cujus causa mereatur recenseri inter Scriptores illos.

Denique diem hunc claudat Commentarius ex eadem Appendice petendus pag. 779.

DE B. STANISLAO CAN. REG.

Stanislaus Polonus, Canonicus Regularis Lateranensis, Casimiriae ad Cracoviam (B.)

Pag. 779 num. 1 adde — Aliam deinde prolixiorem Vitam sermone Polonico Cracoviæ edidit, anno MDCLX, Stephanus Ranothowiozius Canonicus Regularis; exqua quæ addi huc possent, frustra hactenus Cracovia petii; interprete autem præsenti destitutus, ne nunc quidem aliud præstare possum, quam indicare, quod per me non stet, quominus defectus qualiscumque suppleatur.

N. 2 adde — quibus accedere posset ex Stephano Rathenowiczio Appendix tertia, usque ad annum MDCLIX perducta, si non deesset interpres; defectum tamen utcumque Supplebo ex scheda nobis missa, & cum impresso Polonico (quatenus per ignorationem linguæ licuit) collata.

Pag. 791. Post Annotata adde —

Bonam horum Miraculorum partem edidit Martinus Baronius post Vitam, ut præfatus sum, videlicet usque ad illud quod hic censetur sexagesimum; omisit tamen 7, 9, 13, 14, 16, 20, 23, 33, 46. In iis autem quæ retulit, variat quorumdam nominum lectio, & subinde adduntur aliqua hoc modo:

2 Dicitur Frater iste Conversus fuisse in Civitate Casimiriensi, in monasterio Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini.
3, est Baronio 4, & Stanislaus iste vocatur filius Stanislai Crausz, ejusdem de quo in Mss. perturbato ordine est mirac. 3.
5 Wenceslaus Wyka, appellatur Lanio; quod abest a Ms. ubi deinceps Carnifices dicuntur, ii qui Baronio constanter sunt Laniones, quod semel notasse sufficit.
6 Agnetis hujus maritus, Baronio est, Michaël Galhor, lanio.
11 Locus nominatur Podbrzezie, & dicitur esse extra muros Casimirienses; ægra autem narratur tam magna infirmitate & oppilatione impedita, ut jam spirare non posset: & additur, quod eam devoverunt bonæ quædam matronæ.
12 Pro Paczeska, scrivitur Paczoska.
17 Locus Lagiewniki est.
18 Joannis Krawa uxor.
19 Cognomento Cumeniz.
26 Miklasz Wlozatii.
27 Joannis Frelich.
28 Petri Bargielt.
30 Catharina de Biezanow.
36 Dorothea Begnie.
37 Joannes Nykiel.
38 Stanislaus Kauszych.
40 Catharina de Klepardia.
43 Stanislaus Schordiel.
44 Agnes, uxor Bialhor.
47 Nicolai Kesochleba.
49 Raphaël Smigmator.
50 Addit Baronius tamquam aliud, Catharina, vidua de Cracovia, dolore dentium graviter per triduum vexata, per votum ad sepulcrum ipsius, mox liberata est.
54 Margareta, mater Stanislai Fard, Fratris Domus nostræ.
57 Dominus Jacobus Prior, dum adhuc esset Procurator monasterii nostri.

Pag. 792 addatur.

APPENDIX TERTIA.
Ex Ms. Latino & impresso Polonico.

Stanislaus Polonus, Canonicus Regularis Lateranensis, Casimiriae ad Cracoviam (B.)

[8] Vitæ Polonicæ subjiciuntur Miracula CLXVIII, omnia fere (quantum per interlucentia hinc inde nomina propria datur intelligi) a nobis ex vetustiori Ms. relata. [Alia quædā miraculo ex Polonico cursim indicata,] Interpositis deinde alio charactere lineis quatuor, quibus videtur indicari unde tam ista accepta sint, tum alia mox sequentia, pertexitur numerus Miraculorum usque ad CXCVIII. Primum videtur continere sanitatem collatam, Fr. Thomæ Canonico Regulari, paralytico; In secundo, quidam Stanislaus Konwiersz nominatur, curatus a morbo, quem Takze Poloni appellant.

Tum sequi dicas Appendicis secundæ Miraculum 1. anni MDXXXIII, & alia duo in persona cujusdam Catharinæ Clepardiensis & Agnetis Casimiriensis, absque nota anni: qua etiam caret miraculum sequens CLXXIV, cujus testi tabellæ subscriptum legitur, D. O. M. in signum beneficii triplicis. Nihil simile habent sequentia quatuor: & his succedit unum anni MDCV, diversum ab eo quod retulimus supra num. 4. Rursum, mediante Miraculo CLXXXI, comparet oblatio facta pro puero, de quo agitur num. 4, id attestante hac Epigraphe Latina; Thomas, infans Stanislai Klos & conjugis ejus Zaborska, deploratus sanatur, sed absque titulo anni, quo etiam carent CLXXXIV, V, VII, VIII & IX, nisi quod huic adscribatur XIII Novembris.

[9] Miracula CLXXXIII & LXXXVI, adscribuntur anno MDCXIX: prioris interpretationem requiro, [Sanatur Sacerdos paralyticus 1609.] posterioris hanc habeo in Ms. Sacerdos quidam ex Prussia, paralysi tactus, ita ut pedibus incedere non posset, venit Cracoviam: lectoque libello de vita B. Stanislai Casimiritani, & quanta Deus per servum suum operari dignatur beneficia, in sella allatus est ad ecclesiam sanctissimi corporis Christi: ibique divino implorato auxilio ad sepulcrum pii Patris, per intercessionem ipsius, e vestigio sanus factus est; & relicta sella, domum incolumis pedibus suis reversus. In cujus beneficii memoriam, tabellam argenteam ad tumbam Beati reliquit, cum tali inscriptione. Anno Domini MDCXIX Presbyter paralyticus ex Prussia, beneficii memor, votum obtulit.

[10] Anno MDCXXII (ut est in Polonico) appensum fuit anathema cum tali epigraphe: Ego Albertus, [1622 coërcetur incendium,] Ordinis S. Benedicti, ad hanc tumbam B. Stanislai, votum reddo. Addit Ms. Latinum: Anno Domini MDCXXIII Feria II Paschæ, atrox in civitate Judæorum, Casimiriæ manentium, excitatum est incendium; adeo ut, vix tertia parte domorum relicta, totam ignis absumeret. Quo casu perterriti Fratres religiosi, in vicinio civitatis Judæorum manentes, & ædificia monasterii sub id tempus majori ex parte lignea habentes, cuncti accesserunt ad sepulcrum B. Stanislai, divinum implorantes auxilium per intercessionem pii Patris: & ita factum est, ut & monasterium illæsum ab igne, & nulla domus Christianorum, ex opposito Judæorum manentium, conflagraret.

[11] Anno MDCXXV suggerit Vita Polonica Paulum Pikal, Canonicum Regul. S. T. D. oblato anathemati sic subscribentem. [1625 curatur gravis morbus,] D. O. M. & B. Stanislao Casimiritano, cujus meritis ex gravi morbo, in itinere contracto, præsentissimum expertus sum auxilium. Sequitur item alterum, quod ex Ms. Latino dare plenius possum. Anno Domini MDCXXX Magnificus D. Petrus Komorowski, Comes in Liptow & Orava, Capitaneus Oswiecinensis, acri dolore unius oculi continuo vexabatur. [an. 1630 dolor oculi.] Hic venit Cracoviam ut aliquod a medicis contra hunc atrocissimum dolorem caperet consilium. Sed cum medicina nihil proficeret, quadam nocte vidit in somnis Religiosum, Canonicorum Regularium habitu indutum, sibi apparentem. Evigilans e somno, quæsivit ex familia, quisnam esset talis Religiosus. Illisque respondentibus, esse tales Religiosos ad ecclesiam Corporis Christi Casimiriæ; audivit etiam ab illis, quomodo per intercessionem B. Stanislai Casimiritani, multi hominum a variis languoribus curentur. Jussit ergo se deferri in sella ad sepulcrum pii Patris; & ibi voto facto præsentissimum expertus est auxilium, nam a dolore illo liberatus est. Cujus beneficii accepti non ingratus, adiit Præpositum ecclesiæ sanctissimi Corporis Christi; & in villa sua hereditaria, Sucha dicta, ecclesia & monasterio ac muro non modicis sumptibus ædificato, Canonicos Regulares Conventus Cracoviensis in eo fundavit & dotavit. Ita in erectione hujus ecclesiæ.

[12] [Aliæ gratiæ an. 1631,] Rursum in Polonica, pro miraculo CXCIV & quatuor sequentibus atque ultimis, notatur, quod anno MDCXXXI Magnificus D. Adamus Wierzchowski, gratiam relatam professus est: itemque persona alia (cujus nomen non satis discerno) anathema posuit cum hoc lemmate. Anno Domini MDCXXXI. D. O. M. ad majorem gloriam, [an. 1640, 50, 59,] & B. Stanislao Casimirensi, offero humillime votum pro sanitate obtenta. Similiter alia subscripsisse reperitur. Anno Domini MDCXL D. O. M. ad sepulcrum B. Stanislai Casimiritani Canonici Regularis, in templo sanctissimi Corporis Christi, votum humillime offero, in gratiarum actionem pro recuperata sanitate. Ac denique concluditur tota illa Polonica miraculorum collectio, cum duabus gratiis anno MDCL & LIX receptis: Ms. vero Latinum nobis missum hæc insuper addit.

[13] Anno Domini MDCLXV, die 1 Septembris, Generosus D. Alexander Strzyzowski, [& 1665.] aliquot milliaribus manens a Cracovia, venit ad ecclesiam Sanctiss. Corporis Christi; & testatus est, liberos suos infirmos, quotiescumque ad sepulcrum B. Stanislai eos offerebat, semper ad pristinam restitutos sanitatem; ideoque obtulit duas candelas grandes cum Missa.

[14] [An. 1666 sanatur quartana,] Anno Domini MDCLXVI die XIX Septembris, ipsa die Dominica, A. R. P. Petrus Grocholicki, Parochus Scuroviensis, Decanus Woyvicensis, venit ad sacristiam ecclesiæ Sanctis. Corporis Christi, & pene coram toto Conventu Fratrum, qui tum convenerant ad processionem, fassus est; se per longum tempus febri quartana fuisse afflictum; quodque, hoc malum superare non valens, jam ad limina fati properare videbatur. In qua infirmitate, a quodam illius loci Vice-Capitaneo, accepit missum libellum de vita B. Stanislai Casimiritani: in quo legens, quomodo Deus præpotens, per merita beati Patris Stanislai, multos hominum sanat; votum fecit ad sepulcrum illius, & statim cœpit convalescere: febrisque, quæ die quarta advenire solebat, evanuit. Pro beneficio hoc accepto, ad sepulcrum B. Stanislai, Missam de sanctissima Trinitate celebravit.

[15] Anno Domini MDCLXVII sub tempus belli cum Turca, Andreas Frebichi Episcopus Cracoviensis, [an. 1667 invocatur Beatus contra Turcas,] in tali publico negotio publicas supplicationes indixit; cumque ad alios Regni Poloniæ Patronos, quorum corpora Cracoviæ requiescunt, certos dies ordinasset, tum ad sepulcrum B. Stanislai Casimiritani Dominicam Passionis assignavit. Cujus testimonium, sigillo Reverendiss. Nicolai Obouski, Suffraganei & Officialis generalis Cracoviensis munitum, & surrogati Judicis Joannis Chrysostomi Bodzenta I. V. D. Canonici Cracoviensis manu subscriptum, in archivo ecclesiæ Sanctiss. Corporis Christi servatur.

[16] Anno MDCLXXVII Excellens Lucas Goslawski, Academiæ Cracoviensis Artium & Philosophiæ Doctor, tempore pestis, in magno & evidenti periculo, [& pestis evaditur.] existens, votum fecit ad sepulcrum B. Stanislai, illius tutelæ se commendans; multisque in illa domo peste sublatis, incolumis evasit. Cujus beneficii memor, sequenti anno, in anniversaria die obitus hujus Beati Patris, juxta laudabilem illius loci consuetudinem, in præsentia multorum virorum doctorum & religiosorum, nec non studiosorum, publice in ecclesia sanctiss. Corporis Christi, oratione de laudibus B. Stanislai habita, mentionem hujus beneficii fecerat; & ad perpetuam rei memoriam, tabellam ad sepulcrum ejus affigi curavit.

[17] Illustrissimus D. Joannes Stanislaus Jablonowski, supremus exercitus Polonici Dux, [1683 invocatur ab ituris ad obsessum Viennam.] iturus ad bellum cum Serenissimo Joanne III Rege Poloniæ contra Turcam, sub tempus obsidionis Viennensis in Austria, anno Domini MDCLXXXIII die XIII Augusti, descendit ad ecclesiam sanctiss. Corporis Christi, ibique ad sepulcrum Beati Patris Stanislai preces suas devote obtulit, felices in bello progressus a Deo per hujus Beati intercessionem implorando. Quam id non frustra fecerit, obsidionis, die XII Septembris solutæ, gloriosißimus eventus docuit, & victoria seculis omnibus memorabilis, quæ Polonæ gentis exercitum præcipuis opulentißimorum castrorum spoliis ditavit.

[18] His accedunt veteres recentioresque Orationes, & receptißimum cultum demonstrant. Antiquiores, excusæ habentur a Martino Baronio, sub hujusmodi Antiphona. [Antiphona ex Mart. Baronio,]

      Ave lux vitæ monasticæ, Dei confessor mirifice
Beate Pater Stanislae, stella refulgens Casimiriæ.
Gloria tu Polonorum, tu decus Canonicorum,
Quos regula sancta fovet, atque summo Deo vovet:
Cujus Divus Augustinus post Deū auctor est primus.
Vir omni lingua laudande, toto orde prædicande:
Qui das lapsis relevamen, qui das infirmis juvamen;
Tu pro nobis intercede, ut cælesti nos mercede,
Ditet Deus cum Beatis regno suæ sanctitatis. Amē.

℣. Ora pro nobis B. P. Stanislae, ℞. Ut digni &c.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui B. Stanislaum Confessorem tuum innumeris virtutum miraculis in terra decorasti; tribue, quæsumus, [cum orationibus:] ut ejus meritis ac precibus, infernalis terrenæque flammæ incendio, contagione pestis, ac noxia inundatione aquarum, te miserante liberemur. Per &c.

Alia. Deus qui sacrum Ordinem Canonicorum Regularium S. Augustini, urbemque Cracoviensem, B. Stanislai Casimiritani Confessoris tui meritis gloriosis illustrare voluisti in terris; concede propitius, ut pro nobis apud tuam clementiam, nunc & in hora mortis nostræ, ipse intercedat in cælis; quem Dominus noster Jesus Christus filius tuus, cum beatissima Virgine Maria matre sua, & S. Stanislao Pontifice & Martyre tuo, in hora mortis est dignatus cum gaudio visitare in terris. Qui tecum &c.

[19] Post Vitam Polonicam, Latine habentur aliæ prolixioris ac recentioris compositionis Orationes tres, præludente hoc Hymno.

HYMNUS.

      Contemplator Trinitatis,
      Recens rosa castitatis,
            Flos obedientiæ,
      Stanislae, lacrymanti
      Adsis, & te imploranti,
            Jubar sanctimoniæ:
      Funde preces, flecte Deum:
      Ut illustres pectus meum,
            Ad te mentem erigo.
      Ut sim salvus tuo dono,
      Meam in te spem repono,
            Te patronum eligo.
      Verbi Dei prædicator,
      Fervens virtutum amator,
            Gemma pudicitiæ;
      Vagos stringe cogitatus,
      Per te in me firmus status
            Regnet conscientiæ.
      Sensus firma fluctuantes,
      Hostes fuga conturbantes,
            Comprime dæmonia;
      Firma mentem, iram fræna,
      Confer pacem, cor serena,
            Aufer adversantia.
      Præelecte, tu dignare,
      Peccatori impetrare
            Mihi Christi veniam:
      Ut sic possim respirare,
      Et excessus emendare,
            Consecutus gratiam.
      Confer vitæ sanctitatem,
      Corporisque sanitatem,
            Da quieta tempora:
      Auge meram caritatem,
      Cordis tolle pravitatem,
            Me languentem robora.
      O lucerna, flos virtutum,
      Nobis præbens iter tutum,
            Stella lucens seculo;
      Jubar tuæ claritatis,
      Me defendat a peccatis,
            Tollat ab ergastulo.
      Vitæ meæ rege cursum,
      Ac post mortem trahe sursum,
            Confer cæli gaudia:
      Ubi Devm contemplari,
      Justisque associari,
            Merear in gloria, Amen.
℣ Benedictus Deus in Sanctis suis.
℞ Et Sanctus in omnibus operibus suis.
℣ Domine exaudi orationem meam.
℞ Et clamor meus ad te veniat.

ORATIO AD DEUM.

Omnipotens sempiterne Deus, cujus bonitatis non est numerus, & misericordiæ infinitus est thesaurus, pro donis nobis collatis gratias agimus. Non in justificationibus nostris, sed in multitudine miserationum tuarum, prosternimus preces nostras, ante faciem tuam, suppliciter Majestatem tuam implorantes, ut per merita & intercessionem hujus electi tui famuli Stanislai Casimiritani, respicias fragilitatem D nostram semper ad vitia pronam, ut ejus exemplo, toto conatu nitamur tibi placere. Inspira nobis gratiam contritionis & humilitatis: fac, ut ab omnibus peccatorum maculis expurgati, inveniamur apud te semper, & castitate nitidi, & caritate ferventes. Famem, pestem, & gladium, devorantem plebem tuam, & calamitates instar diluvii nos obruentes, averte: ab omnium inimicorum nostrorum impetu defende: in omni afflictione & necessitate succurre: manum tuam, ut a morbis & cunctis malis erigamur, suppone: & tandem post mortem, ad locū a te prȩparatum, ubi æternæ incolumitatis prȩmium referamus, introducere digneris, Amen.

AD B. STANISLAUM CASIMIRITANUM.

℣ Ora pro nobis B. Pater Stanislae.
℞ Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

ORATIO.

Lucerna inter flammas exæstuantis amoris Dei ardens, Beate Stanislae Casimiritane, lux clara virtutum tuarum feriat oculos nostros, somnolento adhuc torpore depressos: tuis precibus pelle e cordibus nostris caliginosam nubem peccatorum: fac ut exuamus opera tenebrarum, & induamus arma lucis: sit lumen fidei in mente, ardor caritatis in corde. Notas nobis fac vias vitæ, ut succenso ad æterna desiderio despiciamus terrena, accendamur ad cælestia; & ut post hanc caducam & fluctuantem vitam, tuti & incolumes, ad portum salutis æternæ pervenire valeamus. Lilium castitatis, indue nos lorica pudoris, refræna impetum libidinis; ut nec carnis rebellio, nec sathanæ suggestio, nec concupiscentiæ stimulus, in nobis prævaleat. Sectator profundæ humilitatis, fac nos alta non sapere, & quæ mundus sublimia reputat conculcare. Repelle a nobis omnem fastum & arrogantiam, omnem propriam & interiorē complacentiam, omnem ostentationem & inanis gloriæ appetitum: discamus veram cordis humilitatem; & excusso spiritu præsumptionis & superbiæ, in Deo solo gloriemur. Infirmitatis nostræ singulare præsidium, tibi nostras angustias, morbos, & necessitates omnes, humili cum fiducia commendamus; ut cunctos languores tuis precibus & potentibus meritis, juvare & sanare digneris; ut in extremis habeamus lumbos præcinctos, & lucernas ardentes in manibus nostris; ut cum venerit Dominus, & pulsaverit, paratos nos inveniat. Tuque in ultima periodo vitæ nostræ succurre, ut evadamus meritos dolores damnatorum, & intremus gaudia beatorum. Amen.

ORATIO ALIA.

Ardens Crucis Jesu Christi amator, Beate Stanislae, quis nobis tribuat, ut oculi nostri sint in fontem lacrymarum conversi, super tanta misericordia & bonitate Redemptoris nostri, quibus per recordationem amarissimæ passionis ejus, omnes turpitudines nostras, omnia falsa mundi gaudia, omnia delectabilia carnis defleamus? Eia, zelator gloriose, tuo exemplo excita nostrum torporem, eumq; in ferventissimum Christi crucifixi commuta amorem: imple nos hac suavitate, ut ex toto affectu omnes hujus mundi illecebras despiciamus, nihilque adversi pro Christo formidemus. Insta precibus tuis, ut mereamur hanc crucem ardentissime amplecti, firmiter tenere, devote osculari, & sub umbra illius tuti quiescere. Et cum venerit novissima hora, & tempus resolutionis nostræ, non sit nobis crux ista reatus ad pœnam, sed propitiatio salutaris ad veniam, sit spes nostra, meritum, & refugium nostrum, salus, vita, & resurrectio nostra. Amen.

APPENDIX AD DIEM QVARTAM MAII.

[Errata]

Pag. 435 col. 1 lin. 5 a fine ponatur S. Florianus Martyr Romanus, Cracoviæ in Polonia. SS. Floriani duo Martyres, Vincentiæ & Æsii in Italia. SS. Florianus & Victorinus Martyres, Monasterium Westphaliȩ translati.

Ibid. col. 2 post S. Lupinum addatur B. Crescentius, Presbyter Patavii in Italia.

Pag. 436 col. 1 primo loco ponatur.

S. Clarus, ut Episcopus Confessor, notatur hoc die colendus in ecclesia S. Mariæ Vallis-Regiæ, vulgo Vaire, haud longe ab Vrbe Genua, juxta Kalendarium Sanctorum qui in particularibus Genuæ ecclesiis celebrantur, jussu Archiepiscopali post Officia propria Genuensia editum anno 1640. Requisitus loci Rector respondit, Missam de Communi non Pontificum, sed Abbatum fieri, aliud nihil; nec sciri unde, a quo, vel quando delatum eo fuerit corpus, quod in arca marmorea clausum servatur: agere de eo Trithemium in Chronico Hirsaugiensi ad an. 1043. Atqui hic, etiam a Wione aliisque dictus Abbas, a Trithemio solum appellatur Monachus, & coli dicitur, quando de eo egimus,���������I Januarii.

Ibid. col. 2 post Vener. Alvarum adde

Licinianus Carthaginis Spartariæ Episcopus &c. Ex Appendice pag. 792.

Pag. 437 col. 1 post lin. 6 adde —

Ven. Josue, Abbas monasterii S. Vincentii ad Vulturnum in Italia, relatus parte 2 Sec. 4 Benedictini, sumptus in gloria migravit a seculo IV Nonas Maji, anno D. Incarn. DCCCXVIII, ultra humanum modum secundum merita sua: cujus sanctum corpus, ante ecclesiam in dextera parte sepultum est in pace: sed longo post tempore, cum fama celebri didicissemus (inquit auctor Chronici, ipsius monasterii verosimiliter Abbas, seculo XI) aliquos ad ejus corpus divina sæpe sensisse beneficia; illius ossa & venerabilis Autberti (Cujus ut Sancti Vita traditur seculo 3, parte 2, pro die XIX Iulii) & aliorum Patrum antiquorum (scilicet SS. Paldonis, Tazonis, & Tatonis, primorum Abbatum, quorum commune festum fit XI Octobris) hoc in loco attulimus, atque in sarcophago grandi posuimus, cum Domni Hilarii proximi successoris corpore. Quæ cum nullum absolutum cultum ut Sancti indicent, etiam nos eo titulo cum Mabilione abstinemus, apud quem legi Acta Josuæ Abbatis poterunt.

Pag. 438 col. 1 ante S. Plechelmum, addde

Inventio seu Apparitio sanctæ Crucis Caravacensis solennißime celebratur Caravacæ: ejus historiam antiquis monumentis confirmatam, & a fabulosis circumstantiis hoc seculo additis repurgatam, subjungimus Actis S. Ferdinandi Regis���������XXX Maji.

Paulinus Martyr Levita, Coloniæ Agrippinæ in ecclesia S. Cæciliæ, ubi corpus ejus requiescit, speciali festo colitur, quod alias tamen præcipuum agitur���VIII Julii.

DE S. CYRIACO EP. M.

Iudas, alias Quiriacus, Episcopus Martyr Hierosolymis (S.)

Pag. 439 cap. 1 Titulus sic augeatur. De cultu hujus Sancti in Ecclesiis, olim & nunc vario, deque Reliquiis ejus in Gallia.

Pag. 440 num. 7 in marg. lege, non — 13 aut 15, — sed — 9 Aprilis.

Ibid. lin. 22 post verba — primi nominis festum — expunge 4 lineas, & præmissis hæc subnecte — quod rursum in Indice Martyrologii confirmat pro dicta 13 Aprilis. Sed major fides adhibenda est ei, qui certius omnia explorasse potuit & debuit, Francisco le Maire. Hic in tractatu de Antiquitatibus & Historia illius Vrbis & diœcesis p. 2 pag. 36, inter Reliquias, anno MDLXII die II Maji ab ecclesia sanctæ-Crucis in Turrim novam translatas, recensens capsam argenteam inauratam capitis S. Quiriaci Martyris, expresse addit, cujus translationem ecclesia Aurelianensis celebrat die nona Aprilis. Ipsa Inventarii verba apud Iacobum Saussajum in Annalibus Aurelianiensibus hæc sunt. Caput S. Quiriaci Episcopi & Martyris argenteum, auro obrizo deauratum, cum tribus imaginibus, cardinibus duobus, & suppedaneo ejusdem metalli: quæ omnia cum ceteris anno MDLXIII a Calvinistis incensa sunt, ut videatur divinitus curata ejusmodi descriptio, uno anno prius quam clades ista accideret; quatenus discerent posteri, quantos thesauros olim poßederint majores sui, & per hæreticorum væsaniam amiserint.

[alibi tamen notatur aliquid pro 15 die.] 8 Saussajo in notanda die 13 Aprilis, suspicor errorem ex eo obrepsisse, quod alibi legerit, aliquam S. Cyriaci, memoriam notari in Martyrologiis variis XV Aprilis; & in suis memoriis cyfra vulgari utens, scripserit 13 pro 15. Etenim (sicut ad istum XV diem &c. — atque in fine numeri adde. — Sed quid dico Aurelianensibus &c. ex pag. 792 col.2 — ac denique sic conclude. — Scripsit etiam mihi Fr. Arnoldus Hertsworm, Ordinis S. Crucis Masaci in Brabantia Prior, anno MDCLXXXI, in hæc verba; Costam integram S. Quiriaci, valde antiquo charactere connotatam, meo tempore, [Corpus sibi vindicat diœcesis Senonensis:] & me socio ac teste traditionis, accepit Domus nostra Coloniensis, ex Sacrario Hollandicarum Reliquiarum Coloniam translatarum (ad Collegium scilicet quod ea natio tunc in ea Vniversitate habebat) pro Majori cultu dicti Sancti Crucigerorum Patroni; ab Episcopo Ultrajectino; id est, Illustrißimo Castoriensi, Vicario per Statuum fœderatorum Provincias Apostolico Ioanne, sub annum MDCLXXIII dicto Vlrajectensi, quia Civitate ista a Gallis occupata, una cum aliis multis Hollandiæ locis, [unde costa Masaci.] istic ut plurimum residens, sua ibidem Episcopalia munia exercebat: quod cum non nisi biennium duraverit, ultro recedentibus Gallis, omniaque in eo quem repererant statu relinquentibus, apparet quo anno facta fuerit donatio ista. Est autem credibile, Costam istam S. Cyriaci Senonibus acceptam fuisse.

9 Ad Græcos quod attinet &c.

Pag. 442 col. 1 lin. 2 Parenthesim sic lege. — (Nam, ut in festo simplici, Prima & Secunda de Scriptura præscribuntur, Tertia de S. Monica est,)

Pag. 448 post Annot. 00 hæc adde —

Hasce in primam partem censuras apte concludet, eumdem quem nos lapidem XIII seculo ineunte versans Monachus Autißiodorensis, qui de Crucis inventione acturus, sic loquitur: Non satis mirari possumus, quomodo illa Scriptura, in qua plenius describitur hujus inventionis fictitiæ historia, ad legendum sit in Ecclesiam introducta: nam nullatenus stare potest, si temporum series discutiatur & veritas inquiratur. Ibi enim traditur quod [cum] Constantinus, anno sexto Regni sui dimicaturus [esset] contra barbaros super Danubium, tunc ei signum Crucis cælitus sit ostensum: cum teste Eusebio, temporum descriptore verissimo, hac visione tunc sit lætificatus, cum circa pontem Milvium esset cum Maxentio conflicturus… Refertur ibi, quod Jerusalem deserta tunc esset: cum innumeræ testentur historiæ, quod eam Ælius Adrianus extruxerit, & ex suo nomine Æliam nuncupaverit. Refertur ibi, quod tria millia Judæorum tunc ibi inventa sunt, cum a prædicti Imperatoris tempore, usque in præsens [Constantini], prorsus Judæi a Judææ finibus sint exclusi: proinde Episcopis ex Circumcisione cessantibus, illic constitui ex tunc Episcopi cœperunt ex Gentibus. Porro refertur ibi, Constantinum ab Eusebio Papa suscepisse baptismum, cum in hoc reclament actus B. Silvestri: qui si videantur apocryphi, tripartitam relegamus Historiam, [Inventionis Crucis sub Eusebio,] in qua nobis aliud de baptismo Constantini innuitur. Quod autem Constantinum nequaquam baptizaverit Eusebius, facile convincitur, si tempus pensetur: siquidem Eusebio præsulante, & post ipsum aliquanto tempore, persecutionis adhuc rabies grassabatur… Denique refert illa pseudo-scriptura, quod Quiriacus Hierosolymorum præfuerit Ecclesiæ, Constantino regnante; cum in Catalogo Patriarcharum qui Hierosolymis præfuerunt, nomen ejus nullatenus reperiatur adscriptum; præsertim cum luce clarius constet, Macarium sub Constantino Hierosolymorum fuisse Episcopum: [& Cyriaci Episcopatum explodit ut fabulas,] qui & Nicæno Concilio affuit, & inter ceteros Confessores mirabili sanctitate præfulsit, sub quo & Regina Helena Hierosolymam venit, invenitque Crucem Dominicam. De isto vero Quiriaco nusquam fit mentio, utpote qui non fuerit, sed fuisse confictus sit; aut, si fuit, plane tempora ista non habuit. Absurdum vero est credere, ceteris Hierosolymorum Patriarchis in ordine digestis, istum fuisse Quiriacum aut oblivione aut negligentia prætermissum. Confutandum est igitur, quod sic & auctoritas refellit & ratio: arbitrandumque est figmentum esse, [non obstante quarumdam ecclesiarum usu.] cum ibi nullum eluceat vestigium veritatis. Quod si quis asserat, hoc ideo esse tenendum, quia recitari in Ecclesia ex longa consuetudine sit inductum; sciat, quia ubi ratio repugnat usui, necesse est usum cedere rationi. Aurea enimvero sententia, & centies inculcanda iis, quibus impium & intolerabile videtur, si quid eorum quæ in usu Ecclesiæ fuerunt, aut forte etiam nunc sunt, per verioris historiæ ignorantiam introducta, fabulositatis arguatur; modo id non fiat temere, sed præhabita demonstratione historica, qualis hic habetur, & communiter ab eruditis suscipitur, non obstante pertinacia rudioris vulgi, eroumve qui sua interesse putant vulgares istos errores fovere.

Pag. 452 de S. Heraclio col. 2, num. 4 lin. 6 interpone — Sed Dacianum in Italia Præsidem &c. ex App. pag. 792.

Pag. 453 de S. Pelagia, in titulo lege — Martyre in Cilicia.

DE S. FLORIANO.

Cælestinus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Vrbanus, Martyr in Africa (S.)
Romanus, Martyr in Africa (S.)
Bellicus, Martyr in Africa (S.)
Martialis, seu Marcianus, Martyr in Africa (S.)
Mittunus Presb. Martyr in Africa (S.)
Florianus, Martyr in Africa (S.)
Petrus, Martyr in Africa (S.)

Pag. 466 sub finem, expuncto breviori Titulo, ampliorem alium substitue; ipsumque Commentariolum illum, additis quibusdam novis punctis, auge ut sequitur.

DE TRANSLATIONE ALICUIUS S. FLORIANI MART. ET CULTU IN POLONIA:
Deque inventione & cultu aliorum ejusdem nominis, Vicentiæ & Æsii, in Italia.

Florianus Martyr Romanus, Cracoviæ in Polonia (S.)
Floriani duo Martyres, Vincentiæ & Æsii in Italia (SS.)

Dvæ ejus de quo supra egimus Floriani, supponuntur factæ Translationes: altera a Norico Ripensi sive Austria Superiore &c. ut pag. 467 — Et ibid lin. 5 ante finem post — inveniri — dele sequentia (ubi indicatæ ab Henschenio Scopulæ, quid sint, [sed verosimiliter alterius Floriani;] fateor me ignorare, & vereor ne error aliquis nominis sit) & ipsis deletis hæc substitue — Quemadmodum autem omnes illas Reliquias unius esse S. Floriani, citra ullam verosimilitudinem crederetur; ita metuo ne sola nominis in Norico celebritas, usque in vicinam Poloniam diffamata, Polonos credere fecerit, eum quem Roma adserebant sub isto nomine, non fuisse istic passum, uti plerique alii Romanis in Cryptis sepulti, sed ex Norico post paßionem advectum.

[8] Nemini certe dubium esse potest, quin Floriani nomen pluribus commune fuerit; sed cum unius dumtaxat, IV Maji paßi, martyrium vulgo celebraretur; [uti alius est cujus corpus Vincentiæ ab an. 1290] factum est ut quicumque ejus nominis aliquem reperiebant apud se, ipsum quoque a se poßideri præsumerent. Sic Benedictini Monachi, in quorum ecclesia, S. Felici dicata, jam inde a Nicolai Papæ IV temporibus, requiescere asserebatur corpus S. Floriani Martyris (ut constat ex Bulla ejus, apud Vincentium Barbaranum lib. 1 Hist. Vicentinæ cap. 45, data anno tertio Pontificatus, Christi MCCXC) non dubitaverunt, cultui ejus diem IV Maji dicatum habere. Quod autem vere alicujus Floriani id esset, persuadebat tabella plumbea, sacris oßibus apposita, & his litteris celata, ✠ C. S. FLORIANI. M. Cui etiam tabellæ testimonium perhibet tabula grandior, ad illius altare sic descripta: YHESUS. [translatum est an. 1425.] Istud est corpus gloriosissimi Martyris S. Floriani, quod inventum fuit in altari, sub suo nomine intitulato die XIV Martii MCCCCXXV: quod certificatur per tabellam suprascriptam, repertam in fundo cassæ, in qua corpus reconditum erat, in præsentia Venerabilis viri Archipresbyteri & Sacristæ Domus (Ecclesiam Cathedralem sic appellant Itali) & D. Abbatis, & omnium Monachorum; & per Indulgentiam concessam per Papam Nicolaum, visitantibus ecclesiam hujus cœnobii in festo ipsius præfati S. Floriani, quod celebratur quarta die Madii, videlicet anni unius & quadraginta dierum in pœnitentiis sibi injunctis, & quia dictum corpus in hac nostra ecclesia requiesceret.

[9] Simili ratione Æsii in Piceno repertus fuit alius S. Florianus, [& alius Æsii,] & in ecclesia ejus nominis apud Minores sub ara majori repositus, teste Vghello tomo I Ital. sacræ col. 324, cum hac ibidem legenda inscriptione. Tempore Malatestæ de Malatestis Domini Æsii, & Domini Jacobi de Bonriposiis de Perufio Episcopi, & Domini Ardingi de Paja Potestatis, penes ripam fluminis Æsii, inventum est corpus S. Floriani, & hic reconditum mense Decembri MCCCCXI. Qui præcipitatus de ponte in flumen prædictum, martyrio coronatur tempore Maximiani & Diocletiani Imperatorum. Et procurante Magistro Matthæo hoc opus decoratum, sibi Æsio dedicatum fuit, anno MCCCCXI. Patronum ab Æsinis haberi, & hac die coli, testatur Ferrarius; [inventus ac reconditus an. 1411.] & eadem allegat quæ dedimus Acta: sed (ut merito censet) in multis depravata, dum inter alia Æsium fluvium appellant eum in quem Martyr præcipitatus est: qui error ex quadam nominis similitudine cum Aniso, qui apud Laureacum in Danubium influit, processisse videtur. Favebat errori locus ipse, in quo corpus repertum; simili fortaßis qua alii plures Martyres ratione, post capitis abscißionem, in aquas jactatum, ac deinde in ripa fluvii tumulatum a Christianis.

[10] Manifestiori etiam errori implicuerunt se Bononienses, quando in sua S. Stephani ecclesia habere se crediderunt corpora S. Floriani & XL sociorum ejus, [Bononiæ vero quæ sunt Reliquiæ,] ad hunc diem spectantium; ipsorum autem festum, ideo solum agi XVI Decembris, quia tali die S. Petronius Bononiensis Episcopus, ecclesiæ conditor, ea istic recondiderit. Quisquis enim ea Corpora istuc attulit ex Palestina, ubi omnes paßi dicuntur, adeoque a paßis in Norico sunt diversißimi, & tali die colendos instituit, patet eum intellexisse Martyres Eleutheropolitanos, tali die aut sequenti passos, quemadmodum tunc plenius explicabitur; simul etiam ostendetur, Indulgentiam quadringentorum annorum, corpora ipsorum visitantibus (ut prætenditur) concessam a Cælestino Pontifice; non esse Primi, qui anno CCCCXXXIII creatus, & S. Petronio fuit coævus; sed ut summum Quarti, an. MCCXLI promoti, vel potius Quinti; etenim ab hoc institutos Monachos, [potius ad Eleuthero-politanum Martyrem pertinent.] dictos Cælestinos, locum illum tenere, retulit mihi Claudius Castellanus; qui ipsummet in suo Italico itinere adiens, invenit, monasterium istud ecclesias septem, partim infra partim supra terram, suo ambitu complecti; in quarum una, sanctißimæ Trinitati dicata, sint illæ, quas supra dixi, Reliquiæ.

[11] Franciscus Sansovinus, nobilißimam Venetorum civitatem libris quatuordecim Italice describens, & lib. 2 agens de Parochiali S. Iuliani ecclesia, [ubi etiam is qui Venetiis colitur.] sub annum MDLIII: a Thoma Philologo & Medico Ravennate restaurata, dicit ibi in veneratione haberi corpora Sanctorum Floriani & Pauli primi Eremitæ, utique ex Oriente advecta, ut alia pleraque. Interim Ianningus nester, eamdem Ecclesiam visitans anno superiori, invenit festum illius S. Floriani, similiter ut Norici, agi hoc IV Maji, cum Officio de communi unius Martyris non Pontificis. Ibidem etiam intellexit, ex traditione credi, quod corpus ejusdem S. Floriani requiescat sub pila, inter altare majus & altare sanctißimi Sacramenti, potißimam ecclesiæ partem sustinente. In pictura autem altaris majoris, satis antiqua notavit, tres Sanctos ita pingi, ut S. Iulianus, Patronus primarius a dextris habeat S. Florianum, Romano more militariter vestitum, qui altera manu palmam effert, sinistra vero innititur capulo nudi gladii, terram cuspide tangentis; ex altero vero latere stantem S. Paulum in sua palmea tunica.

DE ALIO S. FLORIANO M.
Una cum Corpore S. Victorini Martyris Monasterium Westphaliæ translato.

Florianus Martyr, Monasterium Westphaliȩ translatus (S.)
Victorinus Martyr, Monasterium Westphaliȩ translatus (S.)

Sicut Poloni, Æsini, Vicentini, vindicant sibi S. Florianum Laureacensem, [Bernardus a Malinkrodt,] sic etiam Monasterienses in Westphalia ejus corpus se habuisse credunt, una cum corpore S. Victorini Martyris; quem ob solam Synonymiam, ut credo, æstimaverunt esse Amiterninum Episcopum, de quo nobis agendum magis ex professo erit die V Septembris. Placet autem rem totam proponere, exhibendo epistolam Nobilißimi D. Bernardi a Malinkrodt, Monasteriensis Decani, perque varia eruditionis specimina luci publicæ data ante annos XL clari, & respondentis ad quædam de iisdem quæsita P. Hermanni Crombacbii nostri, [respondens Hermanno Crombach,] apud Coloniam Agrippinam scribentis duos illos magnos de S. Vrsula Sanctisque Regibus tribus Tomos. Tenor Epistolæ, quam Crombachius ad nostrum Bollandū misit, hujusmodi est, & gemina ipsius P. Hermanni observatione, his signis [ ] distincta, interpolatur.

[1] [ad varia de illis quæsita] Quæsita de SS. Victoriano & Floriano in sequentibus si recte assequor, mihi consistere videntur. I. Quinam e pluribus homonymis sint, quorum alquando Monasterii Reliquiæ extiterunt. II. Per quem & unde ad hanc Ecclesiam advectæ sint. III. Quo cultu, quoque fructu & eventu illic tum Sancti, tum lipsana eorum culti fuerint. IV. Quo in loco sacra corpora fuerint asservata. V. Qualiter illa per hæreticos profanata & exusta fuerint.

[2] [putat Reliquias esse S. Victorini Ep. Amitern. & Floriani Laureac.] Primum quod attinet, licet neque in Breviario neque in Lectionario apud nos, de utroque vel alterutro, propriæ & peculiares reperiantur Lectiones, ex Antiphonis tamen & Responsoriis satis patet, Reliquias Monasterienses, quas, proh dolor! Anabaptistici furores pessumdederunt, fuisse de S. Victorino Amiternino Episcopo & Martyre, sub Imperatore Trajano ad Aquas Cutilias interempto; & de S. Floriano Milite & Martyre, qui Laureaci ad Danubium in Norico Ripensi passus est sub Diocletiano. Utriusque enim festum, sub ritu solenniori Officii duplicis, iisdem diebus etiam nunc Monasterii in Majori Ecclesia celebratur, quibus in Martyrologio Romano inserti & adscripti sunt, V nimirum Septembris, & IV Maji. Responsorium de S. Victorino hoc habet: Sanctus Victorinus, dum super putentes atque sulphureas aquas suspenderetur, non pœnæ metu territus est, sed constanter per triduum sustinuit, & in confessione Christi spiritum emisit &c. Ac ne scrupulum nobis facias de S. Victorino Pictavionensi, itidem Episcopo & Martyre, quod II Novembris festum Translationis SS. Victorini & Floriani apud nos celebratur, [2 Novemb.] quo eodem die prædicti S. Victorini Pictavionensis memoria extat in Romano Martyrologio, idem quod modo retuli Responsorium, illo quoque die usurpamus. Committitur tamen in confundendis duobus Victorinis, Amiternino & Septempedano, in Breviario nostro Adonis aliorumque error, [& 4 Maji.] quem in suis ad Martyrologium notis Baronius indicat.

[3] De S. Floriano, tam in Natalitio quam Translationis Festis, hæc usurpamus Responsoria: Vir inclitus Florianus dixit Aquilino: Jussioni tuæ, o Præses, quantum decet militamus; nemo tamen nobis hoc suadebit, ut dæmonibus sacrificemus &c. Resp. II. S. Floriano in flumine projecto, unda corpus viri sancti super saxum posuit, quod & aquila alis suis protexit &c. Denique hoc tertium: Jussit Præses ministris, ut ligarent ad collum Floriani saxum grande, atque militem Christi in flumen præcipitarent. Sic Martyr, dilectus Deo & hominibus, cursum vitæ consummavit. Hæc probe conveniunt cum illis quæ Surius tomo 3, Petrus de Natalibus in Catalogo, Ado in Martyrologio, Cuspinianus in Austria sua, & Raderus in Bavaria sancta parte 1 de S. Floriano Norico præter ceteros referunt. Auctor Catalogi Episcoporum Laureacensium & Pataviensium, hunc S. Florianum, uti apud Hundium in Metropoli Salisburgensi videre est, crasso errore inter Laureacenses Præsules recenset.

[Sed contra horum possessionem, a Monasteriensibus prætensam, facit primo, quod de S. Victorini Episcopi Amiternensis (saltem juxta Baronii sententiam) & Sociorum Maronis & Eutichetis Translatione Metas, anno DCCCCLXIX facta, [Ex adverso Crombachius opponit Magdeburgenses & Vicentinas Reliquias,] constet ex Sigeberto. Secundo quod eumdem sibi vendicent Magdeburgenses. Nā in Ms. ejus Ecclesiȩ Reliquiarum Catalogo, anno MDI a Doctore Sebastiano Weyman conscripto, & a Pomario Paralipomenis Chronici Saxonici ad annum MCCXX inserto, in prima classe sexto loco ponitur tumba, in qua corpus Victorini, qui fuit Frater Severini Episcopi Neapolitani. Tertio contra S. Florianū facit ejus in Poloniā translatio. Quarto quod hodiedum Æsini & Vicentini de eodem sibi asserendo certent, ut testatur Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad IV Maji. E diverso pro his sanctis a Monasteriensibus possessis facit, primo quod de nullis aliis Reliquiis apud Monasterienses cōstet, quibus locus præscriptus ex Catalogo convenire possit. Secundo, quod probabile sit, S. Victorinum Episcopum, nō tantum olim perperā fuisse confusum cum S. Victorino Confessore, sed etiam hodiedum a Baronio & aliis male confundi cum Victorino M. de quo Martyrologium ad XX Aprilis, ut insinuat Ferrarius in Catalogo ibidem, & ad V Sept. Tertio quod Raderus in addendis ad Tom. I Bavariæ sanctæ dicat, Vicentinum Florianū a Laureacensi esse diversum: proindeque videntur sui Monasteriensibus Victorinus & Florianus, a Polonico & Magdeburgensi diversi, posse constare, sive illi ab expeditione Mediolanensi, sive alias aliunde a Frederico Monasterium translati sint].

[5] [Idem Malinkrot ostendit festum Translationis agi 2 Novemb.] Ad Secundum. Historia Translationis reliquiarum SS. Victorini & Floriani, satis obscura hoc tempore, quod doleo, apud nos est. Nam licet de re ipsa nequaquam ambigi debeat, de circumstantiis tamē quas novimus, tenuia admodum vestigia sunt. Officium Ecclesiasticū sive Breviarium II Novembris non nisi anniversariæ diei meminit, in Antiphona super Psalmos secundarum Vesperarum, Beata nobis gaudia, anni reduxit orbita: nam Victorini & Floriani corpora, ad nostra hodie venerunt limina. Ista Antiphona dubitare nos vetat de Translationis festo, licet in Kalendario non nisi in genere mentio fiat diei festi istorum Sanctorum, quo etiam modo in Martyrologio Canisii ad dictam diem eorum apud Monasterienses festivitas annotatur. Idem committitur similiter in festo Translationis trium sanctorum Regum, quod XXVI Iulii apud nos celebratur, sub hoc in Kalendario titulo, Trium Magorum: correctum id tamen est in editione Missalis Antverpiensis MDCXXXI, quæ Translationis expresse meminit, quod obiter indicatum esto. De anno hactenus nil potui eruere.

[5] Nec constat etiam de Episcopo, auctore & promotore hujus Translationis, [eamque suspicatur referri posse ad tempus Friderici II. Episc. monaster.] nisi quod suspicari possimus, Frederico secundo, quem nonnulli perperam Henricum vocant, hoc pietatis opus adscribi oportere, ob locum e Catalogo Præsulum nostrorum, qui sic legitur: Hic multum laboravit pro nova ecclesia facienda: hic etiam dedit magnam Crucem argenteam supra chorum, in quam corpus Dominicum recondidit, & quam plurimas alias Reliquias pretiosas, per quas Deus multas virtutes longo tempore fecit. [Cum autem certo constet, hunc Fredericum Episcopum obsidioni Mediolanensi cum aliis Episcopis & Principibus interfuisse; & præterea complures auctores testentur, captæ urbis sacras Reliquias ab Imperatore inter præsentes Episcopos esse distributas; non improbabiliter quis conjectabit, memoratas in præscripto Catalogi loco reliquias per Fredericum ex Italia, ex ipso forte Mediolano aliave tunc capta urbe, acceptas & asportatas esse. Porro Auctores, qui dictam Reliquiarum inter Episcopos distributionem memoriæ posterorum transcripserunt, sunt, Otto a S. Blasio, Felix Faber lib. 1 Historiæ Suevicæ cap. 12, [quo posito propendet in Florianum Eleuthero-politanum.] Nauclerus, Ioannes Adolphus Medicinȩ Doctor Argētinȩ, cujus in Vita Barbarossæ anno MDXX Basileæ edita hæc sunt verba: Hæc cum fierent (capto Mediolano) Imperator Reliquias & templorum Cimelia divisit Episcopis & Principibus, ut satisfaceret eorum petitioni; ut manifestum hinc evadat, & sua Sanctorum pignora cessisse Frederico Episcopo Monasteriensi, non uno nomine carissimo Imperatori; sed quænam illa fuerint, aut unde accepta, æque obscurum prope manet.] Si tamen constaret pretiosum istum Reliquiarum thesaurum ad nos pervenisse Mediolano; forte posset amplius inquirendum videri, an non sit credibilius, S. Floriani Reliquias, ad alterum ejus nominis Sanctum, itidem Militem & Martyrem, qui sub Heraclio Eleutheropoli in Palæstina palmam martyrii adeptus est, pertinere. Annales nostri & Historici, sive impressi sive manuscripti, prorsus tacent de hac memorari sane dignissima Translatione: satis enim curiose plerosque, & præcipue quibus hactenus publicum aspicere negatum est, perlustravi; nec vel Wittius, vel Kleinsorgius, vel Hovelius in Westphalico speculo suo, expectationi ac desiderio meo vel in minimo satisfacere reperti sunt. Unus Rolevinchius, in Westphalia sua lib. 3 cap. 8, quod est de Sanctis & illustribus personis ac Reliquiis Westphaliæ, satis jejune de subjecto nostro hæc prodit: In monasterio, Sancti Martyres Victorianus & Florianus. Liber memoriarum majoris ædis sequentia de S. Floriano memorat, tacens de S. Victorino: S. Floriani, cujus venerabiles Reliquiæ hic requiescunt.

[6] [Idem profert antiqui cultus argumenta varia,] Ad tertium. Utriusque Sancti festus dies, uti olim, ita hodieque in Cathedrali Ecclesia, duplici Officio colitur (ita notatur in kalendario) quod idem de Translationis festo obtinet: aliæ Ecclesiæ utriusque Sancti festum simplici ritu peragunt. Reliquias eorumdem antiquitus, ad Anabaptistica usque tempora, in magna veneratione habitas fuisse, diversa adhuc supersunt documenta. In feriis Rogationum per Canonicos fuerunt in Litaniarum processionalibus prolatæ, uti adnotat Ordinarius, ut vocatur, Cathedralis Ecclesiæ. Idem puto factum in Litaniis majoribus diei festi S. Marci, licet Ordinarius sileat. Habito enim & finito in Ecclesia S. Mariæ Virginis Transaquensi Sacro, & Litaniis Sanctorum inceptis, processio Cleri non prius se movet & progreditur, quam ad utrumque illum Sanctum perventum sit, eorumque suffragia implorata fuerint. [& qualiter in Litaniis gestari consueverint capsæ.] In festo Translationis ad primas Vesperas, utraque Reliquiarum capsa (hinc apparet singulas separatim repositas & asservatas fuisse) habita anniversaria in navi templi statione, una per duos Canonicos, altera per totidem Sacerdotes e Vicariis, e Choro portatæ leguntur; eademque statione peracta, per illos referri consueverunt. De miraculis factis ad horum Sanctorum reliquias, locus prȩtactus e Catalogo Episcoporum fidem facit: nec enim ad aliquas alias, quam has ipsas, aptius referri potest.

[7] Quarta erat de loco asservationis quæstio, qui fuit in ipso Choro, haud procul a primaria ac summa ara. Illic etiam nunc, certis diebus festis, [reliquo anno stare juxta aram majorem,] quatuor candelæ cereæ accenduntur; quarum duæ ante horologium, totidem e regione juxta venerabilis Sacramenti sive Dominici corporis repositorium, in Chori lateribus ponuntur. Has ministrant Primi, ut vocatur, altaris (id e tribus ante Chorum, medium est) Rectores: qui antiquitus ex oblationum, ad prædictorum Sanctorum reliquias factarum, emolumentis, istarum candelarum impensas fuisse desumptas asserunt. Cessantibus igitur dudum oblationibus, ante annos aliquot meo tempore, dicti Rectores institerunt, ut ea de causa, ob mediorum defectum, onere isto levarentur. Sed non fuit visum de veteri more quidquam demere. Hactenus tamen non capio, quid Rectoribus istis cum dictis sacris Reliquiis, non in ipsarum altari, sed alibi conservatis, commune fuerit. Suspicari forte quis velit, statis anni diebus in memorato altari expositas, ac inibi factas fuisse, [nisi forte aliquando fuerint ante chorum locata causa oblationum.] quas dixi, oblationes. Verum ejus rei, præter nudam conjecturam, hactenus vestigia alia & indicia non comperi. Idem de peregrinationibus (nam & hoc inter quæsita fuerat) dicere habeo. Nec constat aliquid de Sodalitatibus: nec habuerunt hi Sancti nostri habentve altare aliquod, peculiariter honori suo dicatum.

[8] Denique de profanatione & abolitione sacrarum reliquiarum SS. Victorini & Floriani hactenus nil aliud rescire potui, [Reliquiæ ab Anabaptistis dissipatæ.] quam quæ ex Kersenbrochii Historia Anabaptistica inedita, & carminibus olim Coloniæ excusis excerpta, quamvis non nisi in genere loquentia, haberi possent. Referri tamen audio a fide dignis, quondam R. Patrem Balthasarem Hofflinger, Presbyterum Societatis Jesu, & ab anno XCII superioris seculi usque ad XXX currentis, id est per XXXIX annos Ecclesiastem Cathedralis templi, identidem pro concione repetiisse & inculcasse, SS. Victorini & Floriani ossa sacra ab Anabaptistis exusta, ac cineres in Alpham fluvium conjectos fuisse.

[9] Hactenus Mallinkrotius atque Combrachius: quorum dictis hoc solum addiderim, judicio meo longe consultius facturos Monasterienses jam olim fuisse, si omissa cura instituendi proprii cuique festi, [Putamus, quod earum cultus melius fuisset restrictus ad diem Translationis.] contenti fuissent communi illo die II Novembris, nullam confusionem ipsis parituro. Poterant illi ad eum diem differri a nobis; nisi hic eos jungere aliis placuisset, ut multiplicatis exemplis pateat evidentius incertitudo & incongruentia similium conjecturarum, quibus paßim nititur plurium Synonymorum uno die cultus; dum singuli pro famosiori certant, subnixi sola traditione majorum, quos credere possumus, ex plurium ignorantia in unum diem eos compegisse. Idem de eo dixerim quem Magdeburgenses olim habuerunt (nunc enim, obtinentibus omnia ibi Lutheranis, neglectas dißipatasque Reliquias credo) & cujus aliunde notitiam nullam habeo, nisi ex Crombachii Annotatione.

Pag. 468 de S. Silvano num. 4 adde: Hactenus Græci cum Eusebio &c. ut in App. pag. 792 & in marg. scribe — Lusitanorum de eo figmentum.

DE S. JACOBO DIAC. M.

Iacobus Diaconus, Martyr, Bergomi in Italia (S.)

Pag. 472 num. 5 in margine 1219 — l — 1290 — Tum lin. 6 a fine post verba — quatuor corpora deposuit — adde.

[5] Plenius ipsa Translationis Acta, & quidem, ut ex Benalto accepta, [cum aliis tribus,] post Vitam S. Ioannis Episcopi, sub die XI Iulii commemorandi, refert Marius Mutius: quæ a Guernerio prætermissa, dum originaria Latina non suppetunt, sic ex ipsius Italico reddimus. Horum quatuor, (videlicet, Hesteriæ, Projectitii, Iacobi, & Ioannis) quemadmodum fuit miraculosa inventio, sic & miraculis glorificata translatio. Cum enim eorum corpora, in prædicta ecclesia diutius abscondita, caruissent debito sibi honore; [quæ simul præcedenti visione inventa,] placuit Deo eorum merita mortalibus in hunc modum revelare. Consueverant pii quidam cives ad Cathedralem S. Alexandri ecclesiam devote accedere, causa nocturnorum diurnorumque Officiorum. Cum ergo Matutinæ, ut vocant, psalmodiæ solito more intendunt; vident media in ecclesia splendorem clarissimum, velut accensarum facularum; & personas quatuor toto corpore radiantes, velut e pavimento emergere; [& in proprium sacellum condita sunt,] quorum duæ Clericali in habitu, altera in Pontificali nitebat, una vero Matronali specie candidis induebatur vestimentis, palmam omnes præferentes manibus; quæ cum tribus quatuorve vicibus ecclesiam obambulassent, eo unde emerserant revertentes, apparere desinebant. Hac visione sæpius iterata commoti fideles illi, rem Præposito ecclesiæ manifestandam censuerunt: qui, habita diligenti in eorum vitam ac mores quæstione, ad Robertum Bongum, tunc Bergomensem Episcopum, refert omnia. Is vero Clerum convocans, post Missam de sancto Spiritu celebratam, coram omni populo cavari locum jussit; exhaustaque terra, quatuor corpora reperit integra, ordineque collocata, & suavissimum odorem spirantia. Tum eadem sublata in humeros, processionaliter deportata fuerunt, atque ad latus dextrum summi altaris locata, anno MCCXC die XXVI Aprilis; eodemque mox loco, in ipsorum honorem, fabricatum insigne sacellum est, ubi similis visio sæpius ostensa fuit bonæ cuidam matronæ, & ipsorum sanctitas crebris a Deo prodigiis manifestata.

[6] [quando etiam leprosus,] Legitur siquidem quod devotus quidam, Braccæ commorans, post incurabilem lepram multis annis patienter toleratam, audita fama Translationis Bergomi faciendæ, illuc advenerit, Sanctorum opem fiducialiter imploraturus; moxque eorum meritis fuerit sanatus, ab omni etiam minima labe. Insuper matrona quædam nobilis, Clara nomine, liberata fuit a letali febre aliisque gravibus infirmitatibus, & altera ex sterili reddita fœcunda. [febricitans,] Frater etiam Ambrosius, Ordinis Servorum, ob senium grande multis ab annis cæcus, eodem Translationis die eorumdem invocavit auxilium: [& cæcus curati sunt:] paucis autem post diebus in oppido Spino, ubi morabatur, oranti in ecclesia S. Georgii adstitit quidam, & ab oculis ejus quasdam veluti pelliculas abstulit disparuitque: & ipse visum mox recuperatum non dubitavit uni Sanctis prænominatis acceptum referre. Alia longe plura in bonum civitatis hujus sæpe operatus est Dominus, potissimum tempore nimiarum pluviarum, [anno autem 1617 propriæ singulis arcæ fabricatæ.] aut siccitatis, vel publicæ alterius necessitatis: quorum gratam memoriam posteris renovatam cupiens pia civitas, publico decreto sanxit, ut eorum festivitas annue observetur: & in capella, Sanctorum corporum dicta, non solum ipsa quatuor requiescunt; sed etiam corpora SS. Alexandri, Narni, atque Viatoris, Patronorum nostrorum, intra septem nobilissimas arcas, ex ebeno argenteis bracteis ornato elaboratas anno MDCXVII, [Fuerant ea alias translata an. 1561,] de mandato admodum Reverendi Capituli S. Alexandri, atque intra vetustiora eorumdem conditoria reclusas. Hæc Marius: ad priorem Translationem videtur respexisse Galesiniuscolitur XVII Augusti, Hesteria vero die X ejusdem mensis.

[7] Ea S. Alexandri Ecclesia destructa fuerat anno MDLXI; & tunc Clerus…

DE S. MONICA VIDUA.

Monica, mater S. Augustini (S.)

Pag. 473 post num. 4 adde — 5 Exciderat mihi Franciscus de Ribera Augustinianus. Iustum hic de Vita S. Monicæ librum Castellano sermone conscripsit, & edidit Hispali anno MDCXXI, dedicatum Excellentißimæ D. Ioannæ Enriquez de Ribera, Marchionissæ de Priego. Auctor hic argumentum assumptum eloquenter sane, & ad virtutum exempla sumenda utiliter, deducit. Insuper non contentus collegisse, quæ habet Sanctus de Matre sua in libro Confeßionum, cetera etiam ejus opera scrutatus, quidquid potest eodem adducit, etiam ubi nulla Matris fit mentio. Sed imprimis notavit Sape insignes illas duas disputationes de Ordine, deque Beata Vita, quibus de industria Matrem Augustinus facit intervenire. Hinc ergo sumpta occasione, placuit inter secundum ac tertium Caput Vitæ, acceptum ex dictis Disputationibus Parergon ponere. Aliud quod ex Ribera discam, ad Historiam pertinens, nihil est; nam quod Cap. 35 asserit, Africanam illam Augustini amicam, ex qua is Adeodatum filium susceperat, secutam usque Mediolanum fuisse; Monicæ autem industria zeloque conversam ad pœnitentiam, dimisisse contubernium duplici titulo carißimum, revertisseque in patriam, amantis amplexus & filii dilectionem postponendo æternæ quam illa promittebat felicitati; hæc ut pie cogitata fateor, [extra quos quidquid additur gratis confictum creditur.] ita puto nusquam in Augustino legi; uti nec quod Romæ oblatas a Potitiano filiæ nuptias exhorrescens Augustinus, eo insalutato Mediolanum se proripuerit, quod idem Ribera ait Cap. 36. Non etiam placet, quod idem asserit, solicitam de sponsa filio quærenda Monicam, elegisse puellam, cui ad ætatem nubilem adhuc biennium deerat; quam scilicet interim posset formare ad ingenium suum. Si enim ad hoc festinabat mater filio invenire uxorem, ut ejus consuleret infirmitati, antea nimis quam propensi in amorem mulierum; profecto credibile non est cogitavisse de aliqua, cuius maturitas tamdiu expectanda foret.

Pag. 480 inter Caput 2 & 3, ponatur.

PARERGON D. P.
Monicæ sapientia, inter filii disputationes probata.

Monica, mater S. Augustini (S.)

[Disputaturus de Ordine Augustinus etiam matrem adhibet,] Disputatio S. Augustini de Ordine, duos libros complectitur: quorum primum Sanctus Doctor cum finivisset, Matrem alloquens; secundum exorditur, rationem reddendo, cur ita agere instituisset, ut illa colloquio isti suo rursum interesset, ea scilicet, cujus ingenium atque in res divinas inflammatum animum cum antea convictu diuturno & diligenti consideratione perspexerat, tum vero in quadam disputatione non parvæ rei, quam die natali cum convivis habuit, tanta sibi mens ejus aparuerat, ut nihil aptius veræ Philosophiæ videretur. Est illa Disputatio, ut ipse ibidem ait, in eum collata libellum, qui de Beata Vita, inscribitur, habita Idibus Novembris, qui dies Augustino natalis erat, quando post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum impediretur, omnes, inquit, qui simul non modo die illa, sed quotidie convivabantur, in balneas ad consedendum vocavi … Erant autem … imprimis Mater nostra, [die suo natali cum aliis sex,] cujus meriti credo esse omne quod vivo; Navigius, frater meus; Trigetius & Licentius, cives & discipuli mei; nec Lastidianum & Rusticum, consobrinos meos, deesse volui … erat etiam nobiscum, ætate minimus omnium, sed cujus ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus.

[Censet illa animum meditatione pasci,] Inter hos ergo cum quæsivisset Augustinus, an sicut corpori cibus, sic animæ esca videatur scientia; Plane, inquit Mater: nulla re alia credo ali animum, quam intellectu rerum atque scientia. De qua sententia cum Trigetius dubium se ostenderet. Hodie, inquit illa, tu ipse nonne docuisti, unde aut ubi anima pascatur? Nam post aliquantam prandii partem, te dixisti non advertisse, quo vasculo uteremur, quod alia nescio quæ cogitasses; nec tamen ab ipsa ciborum parte abstinueras manus atque morsus. Ubi igitur erat animus tuus, quo tempore illud te vescente non attendebat? Inde mihi credo, & talibus epulis animus pascitur, id est theoriis & cogitationibus suis, [nec beatum esse nisi qui bona & vult & habet:] si super eas aliquid percipere possit. Deinde, quærente Augustino, Videturne vobis beatus esse, qui quod vult nō habet? Negaverunt. Ille rursus, Quid? omnis, qui quod vult habet, beatus est? Tum Mater, Si bona, inquit, velit & habeat, beatus est: si autem mala velit, quamvis habeat, miser est. Cui ego, subjicit Augustinus, arridens atque gestiens; Ipsam, inquam prorsus, Mater, arcem Philosophiæ tenuisti: nam tibi procul dubio verba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo panderes, cujus de hac sententia verba sunt ista … Omnes ajunt esse beatos, qui vivunt ut ipsi velint. Falsum id quidem: velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum: nec tam miserum est, non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat: plus enim mali pravitas voluntatis affert, quam fortuna unquam boni. In quibus verbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus sexus ejus, magnum aliquem virum considere nobiscum crederemus; me interim quantum poteram intelligente, ex quo illa & quam divino fonte manarent.

Porro cum Trigetio demonstrasset Augustinus, Bonis fortunæ fieri neminem beatum posse, [bona autem fortunæ beatum non facere:] quia amitti possunt; quisque autem quod amitti potest, si amat, non potest non timere ne amittat; Etiamsi securus sit, inquit Mater, ea se omnia non amissurum, tamen talibus satiari non potest: ergo & eo miser, quo semper est indigus. Cui Augustinus, Quid? his omnibus abundans atque circumfluens, si cupiendi modum statuat, eisque contentus decenter jucundeque perfruatur, nonne tibi videtur esse beatus? Non ergo, inquit illa, istis rebus, sed animi sui moderatione beatus est. Ventum tandem eo est ut statueretur, beatum esse qui Deum habet; quærereturque, quis Deum habeat: ad quod Licentius, Deum habet, qui benevivit: Trigetius; Deum habet, qui facit quæ Deus vult fieri. Puer autem ille omnium minimus, [Deumque ab eo haberi qui spiritum mundum habet,] Is habet Deum, ait, qui spiritum immundum non habet: Mater vero omnia, sed hoc maxime approbavit. Postridie resumpta disputatio est, in qua prioris diei dicta colligens Augustinus, rursum inquit, Si qui Deum quȩrit, id facit quod Deus vult, & bene vivit, & spiritum immundum non habet; qui autem Deum quærit, nondum habet Deum; non quisquis aut bene vivit, aut quod vult Deus facit, aut spiritum immundum non habet, continuo Deum habere dicendus est.

Hic cum se ceteri conceßionibus suis deceptos riderent; postulavit Mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum, [& haberi ab eo propitium;] quod conclusionis necessitate intorte dixeram (inquit filius) explicando relaxarem atque solverem. Quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest pervenire ad Deum, nisi Deum quæsierit. Optime, inquit Augustinus: tamen qui adhuc quærit, nondum ad Deum pervenit, etiamsi bene vivit: non igitur quisquis bene vivit Deum habet. Mihi, inquit Mater, videtur Deum nemo non habere; sed eum, qui bene vivit, habet propitium; qui male, infestum. Male igitur, inquit Augustinus, hesterno die concessimus, eum beatum esse qui Deum habet. Addes ergo, inquit Mater, Propitium. Subinde cum dixisset Trigetius, non continuo Deum adversari, cui non sit propitius; atque de tali medio homine quæsivisset Augustinus, an Deum quoquo modo habere concederet, atque ille cunctaretur; Aliud est, inquit Mater Deum habere, aliud non esse sine Deo. Quid ergo, [qualem qui nondum habet sed adhuc quærit, etsi non sine Deo, non tamen cum eo est.] inquit Augustinus, melius est? utrū habere Deum, an non esse sine Deo? Quantum, inquit Mater, possum intelligere, ista est sententia mea: qui bene vivit, habet Deum, sed propitium; qui male, habet Deum, sed adversum; qui autem adhuc quærit, nondumque invenit, neque propitium, neque adversum; sed non est sine Deo.

Alteri de Ordine disputationi cum inchoaretur (fuerant autem cum Augustino Alypius, [Præ magna erga sacra verba reverentia,] Navigius, Licentius atque Trivetius) non intervenerat Monica; sed filius soluto cœtu illacrymatum se ait, utique præ dulcedine rerum de Deo antea tractatarum: multaque orans, inquit, audio Licentium, succinentem illud Propheticum læte atque garrule, Deus virtutum converte nos, & ostende faciem tuam & salvi erimus. Quod pridie post cœnam, cum ad requisita naturæ foras exisset, paulo altius cecinerat, quam ut Mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur; adeo scilicet modestiæ amans & verborum sacrorum reverens erat. Objurgabat ergo eum religiosissima femina, ob hoc ipsum quod inconveniens loco canticum esset. [non probat ea in secessu cani.] Tum ille dixerat, jocans, Quasi vero, si quis me inimicus includeret, non erat Deus auditurus vocem meam. Istud autem ideo hic memoro, quia hinc sumpta postridie occasio est quærendi, quid vere sit converti in Deum. Disputatione autem ista ad finem decurrente, Mater ingressa est, quæsivitque quid promovissent: nam & ei nota quæstio erat. Cujus & ingressum & rogationem cum scribi nostro more jussissem, inquit Augustinus; Quid agitis? inquit Mater, Numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas unquam audivi in hoc genus disputationis inductas? Cui filius, post alia, etiam hoc respondit: Doctissimorum hominum litteræ etiam sutores philosophicos, & multo viliora fortunarum genera continent … Nec deerit, [aut suum nomen filii disputationibus inseri,] mihi crede tale hominum genus, cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud aut jucunditatis aut gravitatis invenerit: nam & feminæ sunt apud veteres philosophatæ, & philosophia tua mihi plurimum placet. Nam, nequid, Mater, ignores, hoc verbum Græcum, quod Philosophia nominatur, Latine, Amor sapientiæ dicitur… Contemnerem te, si sapientiam non amares; non autem contemnerem, si mediocriter amares; multum minus, si tantum quantum ego amares sapientiam: nunc autem cum eam multo plus quam meipsum diligas, & noverim quantum me diligas; cumque in ea tantum profeceris, ut jam nec cujusvis incommodi fortuiti, nec ipsius mortis (quod viris doctissimis difficillimum est) horrore deterrearis, quam summā philosophiæ arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum darem?

Hic illa cum blande ac religiose, numquam tantum mentitum esse filium, dixisset … placuit quæstionem reliquam de Ordine in aliud tempus differri; quando scilicet (ut supra dixi) rem ita instituit filius, [ideoque desinit interfari,] ut & Mater adesset. Verum illa nihil interfata legitur, cavens scilicet, ne, quod antea factum viderat minusque probabat, sua quoque dicta scripto committerentur. Non tamen vel sic neglexit, hoc quoque in libro, Matrem laudare sapientißimus filius. Cum enim agere incepisset de disciplinis & artibus liberalibus, & quæ intellectum ad divina etiam ipsæ efferunt, conversus ad Matrem, Quod, inquit, & illis ad id quod quærimus opus est, ne te quæso, Mater, hæc velut rerum immensa quædam silva deterreat: etenim quædam de omnibus eligentur, numero paucissima, id est potissima; cognitione autem multis quidem ardua, [ipsam tamē filius laudat,] tibi tamen (cujus ingenium quotidie mihi novum est, & cujus animum vel ætate vel admirabili temperantia remotissimum ab omnibus nugis, & a magna labe corporis emergentem, in se multum exurrexisse cognosco) tam erunt facilia, quam difficilia tardissimis miserrimeque viventibus. Si tamen dicam te facile ad eum sermonem perventuram, qui locutionis & linguæ vitio careat, profecto mentiar: me enim ipsum, cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis verborum sonis Itali exagitant; & a me vicissim, quod ad ipsum sonum attinet, reprehenduntur … Sed tu contemptis istis, vel puerilibus rebus, [ut sexui suo congrue philosophantem.] vel ad te non pertinentibus, ita Grammaticæ pene divinam vim naturamque cognoscis, ut ejus animam tenuisse, corpus reliquisse disertis, videaris. Hoc etiam de ceteris hujusmodi artibus dixerim: quas si penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam venerandis mysteriis percepisti, firme cauteque custodias; deinde ut in hac vita atque moribus constanter vigilanterque permaneas.

Pag. 481 Ann. a, adde — Ribera etiam alteram sororem nominat Felicitatem. Fuerunt sane in Africa celeberrimæ SS. Perpetua & Felicitas, in earumque festo sermonem habuit Augustinus, ad 7 Martii ab Henschenio editum; sed vereor ne vel hinc sumpta occasio sit, ea nomina adscribendi ipsius Sancti Sororibus, alias apud ipsum non inveniendis.

Annot. c adde — Ribera Facundam scribit, quin & patri Monicæ nomen facit Aurelii, hac fortaßis conjectura, quod hoc prænominis Augustino fuerit. Sed ut hæc conjectura aliquod probabilitatis habeat, oporteret Navigium, alterum Monicæ filium, majorem natu concipere, & ab avo paterno nominatum: sic enim congrue dicetur junior Augustinus sortitus nomen avi materni: antiquis enim perquam familiare fuit liberis primo nascentibus dare nomina avorum, ac deinde paterna in post-genitis continuare; quasi boni filii officium sit, prius de parentum memoria quam propria propaganda, in nuncupatione liberorum, cogitare.

Pag. 483 Annot. h — prope Sinum Suessanum — 1. — Spetianum.

Pag. 488 Annot. d adde — Habent etiam Patres nostræ Societatis Monasterii Westphaliæ particulam aliquam, in Reliquiario altaris sanctæ Crucis servatam, sed unde eam acceperint ignorare ipsosmet puto.

Pag. 491 ad num. 14 hæc subjunge.

Vghellus Tom. 1 Italiæ sacræ col. 231 *, annum prænotatæ translationis insigni confirmat documento, Epitaphio scilicet unius ex Episcopis, qui sacro corpori ferendo humeros commodavit; quique ante ipsum voluit sepeliri, sicuti testatur effigies leviter pavimento insculpta, cum hisce verbis propemodum vetustate abolitis, Hic jacet corpus R.D. Rodulfi, Episcopi civitatis Castelli, & quatuor summorum Pontificum, scilicet Eugenii IV, Nicolai V, Calixti III, & Pii II Confessoris & Sacristæ & Bibliothecarii, qui (ante istorum electionem & suam promotionem ab Eugenio factam) suis humeris portavit sacrum corpus S. Monicæ, ab Hostia Tiberina translatum, anno Domini MCCCCXXX. Aliam ejusdem rei memoriam vide mox infra post addenda de Godehardo pag. 580 hic.

Ibid. num. 15 lin. 4 a fine, — Estrato-villeus — l. Estouteville.

[Costa Papiam delata.] Pag. 492 col. 2 ad finem appone — Ab iis porro, quæ Romæ servantur, costam unam haberi præcipua in veneratione Papiæ ad Cælum aureum, ubi ipsum sanctissimi Doctoris corpus requiescit, testatur Iacobus Gualla, Sanctuarii Papiensis lib. 4 cap. 15: ubi etiam inveniet lector sanctæ Matris invocationem devotam, a prælaudate Mapheo Vegio elegiace compositam.

18 Hactenus scripseram quando &c. in App. pag. 792.

DE S. GODEHARDO EP.

Godehardus, Episcopus Hildesheimensis, in Saxonia inferiore (S.)

Pag. 501 post Commentariolum de S. Nicephoro Mediciensi, ponatur is qui pag. 532 habetur de S. Lupino Carcassonensi, utpote qui, sicut infra dicetur, notandus in margine est floruisse SEC. V.

Pag. 501 num. 2 lin. 6 post — diligenter contulit. — adde — Simili diligentia jam olim usus Ioannes Gamansius, eamdem editionem contulerat cum insigni & perantiquo pergameno Montis S. Michaëlis Bambergæ Ordinis S. Benedicti, & Paßionali Bodecensi sæpe nobis allegato. Priori præponebatur pulchre picta effigies sancti, in habitu Episcopali cum pedo & mitra; eratq; circum caput scriptum SCS GOTEHARDVS EPS. Hinc intelligatur non nisi post Canonizationem descriptus Codex: in quo tamen ipse Sanctus perpetuo vocatur Godehardus, ast in Bodecensi Gotehardus. Verum ut pridem ea diligentia usus Gamansius sit, annotatam tamen ab eo lectionum varitatem non nisi post editos primos tomos accepimus, paulo ante ejus mortem: proinde necessarium duxi, rursum editionem nostram ad istas notas conferre, ne frustra is tantum laborem sumpserit. Interim hic observo quod in Bambergensi Ms. Wolferius dicitur Auctor, in Græciensi appellatus Wolfherrus, quem cum Browero &c.

Pag. 502 num. 3 adde — Kalendarium etiam festorum sanctæ Genuensis ecclesiæ, [Cultus specialis Genuæ;] jussu Stephani Cardinalis Duratii an. 1640 editum ante Officia propria, eodem IV Maji, festum tali nomine Duplex agendum præcipit, & in Martyrologio addi jubetur: Natalis S. Gothardi, Episcopi & Confessoris, qui tempore S. Henrici Imperatoris, ex Monachorum regimine ad gubernandam Ecclesiam Hildesemensem vocatus, multis virtutibus enituit, & beato fine quievit. Causam tam specialis Genuæ cultus quærenti, responsum est, fieri id ex antiqua consuetudine, cujus nunc origo ignoretur: habere Sanctum in ecclesia Cathedrali capellam, cum utriusque sexus fidelium Confraternitate, quam omnium istius urbis antiquißimam censent Domini Canonici. [& Cracoviæ,] Pro die autem V Maji reperit Gamansius noster, in Missali Cracoviensi antiquitus impresso, propriam de S. Gothardo Prosam, ut vocant, sive Sequentiam, eamque descriptam nobis misit, hoc principio.

Hæc est sancta Solennitas,
Laudetur summa Trinitas,
      Pro Gotehardo Præsule.

4 Anno proximo post Translationem &c.

Pag. 503 Annot. g Græcien. & Bamb. Rumoldi.

[Hildeshemii monasteriū &c.] Annot. h adde — Totus vero aberat a Ms. Bodecensi:

Ibid. n. 4 lin. 8 ex Bodec. & Bamberg. sic corrige: — & in religione monasticæ institutionis feliciter est perfectum, ante distributionem Episcoporum, quæ decimo postea anno in Bajoaria a S. Bonifacio facta est. —

Ibid. lin. 16, sic legitur, Willibaldo Eihstat, Joanni Salzburg, Emberto Frisinghe, Godebaldo Ratispona committitur: sed Bodecen. Gaibaldo.

Pag. 504 n. 6. lin. 10 — notitiæ Pontificis — Ms. Bamb. Pataviensi Episcopo, qui tunc idem monasterium beneficii causa gubernavit, eum commendando notificaverunt.

Ibid. col. 2 lin. 1 lege ex Bodec. ejusdem cœnobii Fratribus.

Pag. 505 n. 9 lin. 6 a fine ad usum utilitatis — adde ex Bamb. — inibi Deo servientium.

N. 10 lin. 4 — in pace. Ms. Bamberg. Salva pace.

Pag. 506 n. 13 lin. 10 a fine — ingemuit, adde ex Bodec. Sed & hanc caussam pio Imperatori Henrico per ordinem Abbas totam secretius intimavit, ipsumque adjutorem ad corrigendum talem hominem corrogavit. Quem confestim Princeps ad suæ colloquium clementiæ evocans, per semetipsum convenit: & ex Euangelicis, Apostolicis ac Regularibus præceptis instruere cœpit, nullum posse duobus dominis servire, nec Monachum ad seculum, ut canem ad vomitum, reverti debere. His & aliis hujusmodi præcantationibus, tandem in Christo vere compunctus vir memoratus, omni prædicta pactione &c.

N. 11 lin. 4 Bod. & Bamberg. — ferme triginta, sex annis.

Ibid. lin. 6 erat varia — Bodec. & Bamb. — erat simplex & modica, agili studio a Rege Ungarico, & de Bohemia & Polonia, nec non & de ceteris.

Lin. 12 Ms. Bamberg. — Nam litteras omnino Frater ille, nisi Psalmos.

Pag. 507 lin. 4 Idem Ms. ut nonnumquam obscuriora quæque.

N. 15 lin. penul. Bamb. — propter quod se de hoc mundo transiturum certissima visione putavit.

Num. 16 lin. 7 a fine Bamb. — quia secundum illud somnium, se inde discessurum citius existimavit.

Annot. g adde — Bodec. Berinherius.

l Adde — Cremiphanense vocant alii, & sub hoc titulo Annales habemus an. 1677 editos multa rerum. Noricarum notitia refertos, ubi lib. 2 cap. 8 agitur de restauratione hujus monasterii per S. Henricum curata, & administratione S, Gothardo commissa, sed ex hac solum Vita.

o Adde — nam etiam sic habet Ms. Bamberg.

p Adde — Bodecense Burchardo.

r Adde — Mss. Bamb. & Bodec. hinc auspicantur librum 2.

Pag. 508 n. 20 lin. 6 Ms. Bamb. Gandersheimensi, & sic consequenter.

Lin. 12 a fine Ms. Bodec. Luitolfus, Bamberg. Luttolfus.

Lin. 8 a fine ex Bamb. — impetratas domum deportavit.

Lin. 2 a fine Bamb. & Bodec. — Hademutam.

Pag. 509 col. 1 lin. 5 Bod. Gerburc, Bamb. Gerbirga.

N. 22 lin. 4 Ms. Bodec. Padelbrunnæ.

Lin. 11 idem Ms. Phalidi.

Lin. 14 post Gandersheimensis ex Ms. Bamb. adde — collectis nonnullis Episcopis. — & lin. 19 ubi, adde ex eodem, — Cum Moguntinus Metropolitanus una cum aliis Episcopis advenisset, & Dedicationis Officium statuto die consummasset, Domnus Archiepiscopus Willigisus &c.

Lin. 21 ejusdem loci, adde ex Bamb. — præsente Rege & multis Primatibus suis.

Lin. 26 ultra. Bamb. quoad vixit. — lin. 31 Bodec. Erchinboldus.

Lin. antepen. ex Bamberg. compendiose adnotatur.

Ann. b Bamb. Ms. Grunaha, & infra n. 24. Gruna.

Ann. m adde — Ms. Bamb. Brumestehusen scribit.

o Adde — in Ms. tamen Bamberg. legitur, ab Adalgero tantum Episcopo.

Pag. 510 n. 23 lin. antepenult. ex Bamb. — quam abundanti sufficientia, imposterum conquisitis prædiorum copiis, pavit.

N. 24 lin. 2 primo anno — adde ex Bamb. — Ordinationis suæ.

Lin. 12 Bodec. Irmigardam, Bamb. Irmengardam.

Lin. 4 a fine: quibus tamen. Bamb. Et tam parentibus puellæ, quam & his qui secum erant.

Pag. 511 lin. 2 obtestans, &c. Bamb. ut ita diligenter in pauperum cura desudaret, sicut pro hac ipsa dispensatione Deo rationem reddere deberet; in quo loco cunctis quȩrentibus prodesse voluit, maxime tamen his quos non discursores & illusores esse cognovit.

N. 26 lin. 21 Hos nimirum &c. Bamb. Hos omni affectu fovens, publice ac privatim secum habuit.

Lin. 11 a fine, inciderent, adde ex Bamb. — prudenti consilio correxerit, &.

N. 27 lin. 15 Bod. Frankoniamque — & lin. 25 — Bamb. regni sui anno.

N. 28 lin. 1. Aribo, hic & alibi sæpe in Ms. Bamb. Erbo.

Lin. 4 a fine Bodec. Eberhardus Babenbergensis, M. Padilbrunensis.

N. 3 lin. 7 Bodec. Branthoho … Wickero … Hazichone — & lin. 10 Pilgrinus. Lin. 15 Dietherico Misenense. Lin. 17 Hildolfus. Lin. 18 Reinoldus.

Pag. 512 n. 31 lin. 14 reconciliati sunt adde ex Bamb. Cujus dilationis termino tandem adveniente, Erbo Archiepiscopus Dei (ut vere credimus) præmonitus nutu, Seniorem nostrum Beatum Gotehardū secreto convenit, seq; supra prȩdicta errasse confitendo nuntiavit, & ita coram Episcopus omnem fraternam &c.

Annot. o adde — & Werneherus.

Num. 33 lin. 4 adiit, adde ex Bamb. ut ibi pernoctaret. — lin., quem ille — Bamb. Hunc, inquam, puerum, Werinum nuncupatum, sanctus Episcopus & vultu &c.

Pag. 513 n. 35 lin, 14 — de Arbore quæ fusarius, lingua Belg. &c. Bodec.

Num. 37 lin. 1 de talibus. Bamb. de dolis atque fallaciis præfati Presbyteri aliquantulum certificatus.

Num. 38 lin. 6 — Hildewin, inquit, Hildewin, &c.

Pag. 514 num. 40 lin. 10 — Erat enim &c. Bamb. Et quia idem venerabilis Clericus grandævus erat & emeritus, omnis Ecclesia nostra eum, pro virtutis probitate, & morum honestate, quasi Patrem venerabatur & amabat. Huic beatus Pontifex; sicut ex Spiritu sancto cognoverat, diem exitus sui sæpe prædixerat; scilicet, quod ipse, ante annum & sex menses, transitum beati Patris nostri Godehardi esset præcessurus.

Lin. 13 a fine, ex Bodec. post biduum vere felix. — lin. 13 a fine — Congregationem nostram — adde ex Bamberg. — imo totam nostram Ecclesiam. — lin. penult. — qui eum ante se, anno & sex mensibus.

Num. 41 lin. 12 a fine — pervenerat — Bamb. præcipue tamen supremo præsentis vitæ anno, per totam Quadragesimam se castigans, vix collecto robore, peregit debito Episcopali officio Dominicam Palmarum &c.

Lin. 5 a fine. Bamb. jocundari, quoniam oporteret eum ad alium locum in Ascensione Domini proficisci.

Pag. 515 num. 42 lin. 2 Adenstat. Bamb. Eystat — lin. 6 Bodec. prædictus Adelbertus Abbas.

Num. 43 lin. 6 Bamberg. sæpe prædixerat. — lin. penult. proficisci. Ex ea die Præsul noster, decrescentibus diætim viribus, ad extrema præparatur; & a præfata villa ad Holthusen &c.

Num. 44 lin. 9 convenit, Bamb. addit, pro quibusdam causis Ecclesiæ suæ eum interpellavit, omnemque de reliquo subjectionem, & de præterito errore satisfactionem promittere cœpit. Ad cujus verba partim morbo &c.

Num. 45 lin. 6 ad eum fratres, adde ex Bamb. cum innumerabili alia multitudine fidelium.

Pag. 516 col. 1 lin. 10 pernoctabat. Bamb. animam suam attentius Deo commendavit.

Pag. 17 in Annot. post d adde — Concilium Basileense &c. ut pag. 793 in App.

Ibidem post e adde — In Ms. Bamberg sequebatur hic titulus: De miraculis quæ post mortem ejus contigerunt.

Ibid num. 52 Bodec. Ludegerus.

Pag. 518 n. 55 lin. 1 Bodec. Mireswint. — lin. 7 Holthaon.

Num. 56 lin. 2 Bodec. Siwe, Bamb. Swine. — lin. 5 a fine, quam amita — adde ex Bamb. ipsius.

Num. 57 lin. 2 Bamb. Folchardus. Bodec. Volcwardus. — lin. 8 Bodec. Askerhusen.

Num. 58 lin. 8 Bamb. Reverendi Pontificis nostri Wecelini. — lin. antepenul. momento. Bamberg. die.

Num. 59 lin. ult, adde ex Bamb. per eum qui omnia operatur in omnibus, Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

Pag. 519 in Annot. post a addeMs. Bamberg. sic orditur: Primo namque depositionis beati Gotehardi Pontificis anno, in speciali nostra festivitate.

b Ms. Græciense — adde — & Bodecense.

g Adde — nec non in Mss. Bodec. ac Bambergensi. In Bodec. autem sic habetur. Explicit vita, incipit de Translatione ejusdem Patroni. Gloria summo, ut infra pag. 521.

Pag. 521 n. 2, lin. 11 & de populi, Bodec. & de universali utilitate. lin. 15 iterumque atque iterum.

Pag. 522 n. 5 lin. penult. perfectæ sanitati redditus, ita Bodec.

Pag. 523 col. 1 lin. 3 Bodec. discretissime.

Num. 12 lin. 13 Bodec. & sic tumba, in qua…, aperiatur.

Annot. d adde — Ms. Bodec. Maideburgensem nominat.

Annot. f adde — Notat Gamansius, quod a translatione S. Gothardi Hildesio redux Udo, Episcopus Naumburgensis, filius Ludovici Saltatoris, & in Walckenrodensi cœnobio benigne exceptus, ac loci religione delectatus; Coloniam Monachorum inde impetravit, & deduxit ad Smolnensem seu post Portensem ecclesiam; jubetque adire Portense Chronicon pag. 14 an 1140, quod non habemus.

Pag. 526 n. 18 lin. 8 Hassia. Bodec. Hessia.

Num. 19 lin. 18 Bodec. alter illico expiravit.

Pag. 527 num. 21 lin. 6 a fine Hezelinus. Bodec. Becelinus.

Num. 22 lin. 7 Bodec. Disrumpitur, & ad terram dilabitur. — lin. 10 Wunnerstorp.

Num. 23 lin. 2 Bodec. Lannesperc. — & lin. 10 Runnesperc.

Pag. 528 in Annot. post a adde — Audio esse qui non solum duas &c. ut pag. 793 in App.

In App. de S. Monica supra pag. 564 supple, quod hactenus progressa impreßione suggeritur, aliud ejusdem rei monumentum, ad prædictæ ecclesiæ subsellia litteris antiquis sic sculptum.

Hæc quicumque vides; Lector, Subsellia, Fratris
      Rodulphi impensis facta fuisse, tene:
Qui Præsul patriæ fuit, ac Sacrista beatum
      Pontificum: major gloria quæ sequitur.
Hostia cum Monicam secreta in sede teneret,
      Translata est Romam hoc duce Sancta parens.

DE S. HELENA VIRG.

Helena Virgo, Trecis in Campania Gallicana (S.)

Pag. 531 col. 1 n. 4 lin. 6 a fine sic lege — & huic comprobando damus ex Gallico Desguerrois miracula Latine reddita, quando scriptis Trecas litteris originaria Latina verba impetrare nequivimus. Acceperunt quidem Trecenses Canonici litteras nostras, [Collapsā anno 1237 ecclesia,] nihilque fecissent libentius quam continuo submittere quæ postulabamus, negotium vero commiserunt Domino Mace Thesaurario suo: sed is ingenue fassus, chartarum veterum tantam in thesauro esse confusionem, at miraculo propius sit aliquid ibi cum voles inveniendum, post multam ibi frustra positam operam despondit animum, alterique se feliciori futuro eisdem scripturis inveniendis nobisque transmittendis locum reliquit.

5 Miraculis adnumerare Des Guerrois videtur &c — & post 4 lineas adde — Camuzatus in Promptuario pag. 27 ℣. ex veteri Ms. notat quod Anno MCCXXVII flavit ventus vehemens; tuncque ecclesia B. Petri Trecensis corruit, ubi miraculum contigit: quia Iconium Salvatoris inter trabes longissimas integrum remansit. Quid autem factum sit capsæ B. Helenæ intelligitur ex Decreto quod M. (Milo de S. Albino) Decanus Capitulumque signarunt an. MCCXXIX (omnino enim corrigendus typotheticus error, [& confracta capsa illæso corpore,] quo 1209 obrepsit pro 1229) die lunæ post Quasi Modo, id est XXIII Aprilis, ita statuentes: Cum ad corpora Sanctorum, in nostra ecclesia quiescentium, veneranda teneamur specialiter; attendentes, quod nuper, ex subita Trecensis ecclesiȩ ruina, capsa B. Virginis Helenæ, in qua ipsius corpus tunc temporis requievit, penitus fuerat diruta & confracta; nec ipsius corpus passum est, sicut patet, in aliquo læsionem: nos ad ipsius capsam de novo inceptam, ex communi consensu ordinamus, ut ad reparationem dictæ capsæ, de qualibet Præbenda, unum sextarium frumenti, caritatis intuitu, conferatur. Consequenter autem ad reparationem prædictam, facta sacri corporis translatione, non sine festivo (ut verosimile est) apparatu & supplicationū pompa, accidisse putamus miracula complura; quorum tamen describendorū nemini cura fuit ante annum MCCLVII, quando patratum est illud, quod inter relata a Desguerrois primum locum tenet; nisi malimus opinari, huic datum esse locum istum, quia notam anni adscriptam habebat, cum potius ultimo referri debuisset.

Hic subjiciantur Miracula posita in Append. pag. 794 — & n. 7 lin. 3 pro Tonneretre, [separatur capsa & sit translatio,] l. Tonnerre — & Annot. c adde — Latine Tornodorus, — & Annot. e scribe — Saint-Desier.

Ead. pag. 531 col. 2 n. 3 lin. antep. post — Helyni Anachoretæ — adde — Claudius Castellanus, ita omnino sibi videri rescripsit, cum adeo facile vulgus soleat virilia nomina efferre terminatione feminina (sicut 1 Maji, ad S. Africani nomē, vulgo Sainte-Frique, est observatum) præsertim cum illa inchoantur a vocali, & cum ejusdem nominis Sancta notior est quam Sanctus, ipso nomine nuncupatus.

DE S. LUPINO CONFESS.

Lupinus, Carcassone in Gallia Narbonensi (S.)

Pag. 532 de S. Lupino ad finem adde. — cui interim magis credimus, Feriam II; quam Saussayo, Feriam III, annuo S. Lupini cultu signanti, & in talibus sæpe fallere deprehenso. Nescio etiam cur idem Saussayus hunc diem elegerit, cum audiam Carcassonenses in suis Fastis præferre XXX diem Aprilis: quo etiam jubebo Sanctum posthac referri, si, Supplementum Aprilis facturus, plura quæ opto accepero. Interim ex Claudii Castellani suggestione noto, sanctum Corpus ideo gestari a Canonicis, quia ipse Canonicus Carcassonensis fuerit: quod sane notatum velim a nonnullis, optantibus Sanctum aliquem Canonicum nosse, qui vel Regularis vel Martyr non fuerit, atque adeo sub simplici Canonici titulo honorari meruerit. Quod ad tempus quo vixit attinet, videtur ei seculum IX aßignandum: nec enim multo citius floruisse potuit, neque etiam serius; quando supponere licet, haud multis post mortem annis factam esse corporis elevationem, cujus memoria servetur in Scheda prædicta.

Pag. 560 de B. Ladislao num. 1 lin. 12 — Majoris Poloniæ — l — Minoris Poloniæ — Toti autem huic Commentario præponatur novus de B. Crescentio, mox proferendus.

DE B. PIO PAPA V.

Pius Papa V Romæ (S.)

Pag. 616 Comment.prævium sic ordieris

Triplex extat vita hujus Pontificis; prima Italice edita ab Hieronymo Catena, Romæ anno MDLXXXXI; altera Hispanice composita per D. Antonium de Fontemajori, & Madriti excusa anno MDXCV; decimo denique anno post, edita item Romæ est tertia Latina, auctore Ioanne Antonio Gabutio. Quanti prima & ultima sit æstimanda (secundam ipse Gabutius loco non uno commendat) colligimus ex Relatione &c.

Pag. 617 col. 1 adde — 6 His ita digestis, omnino factum officio satis existimavit Henschenius; cum tamen Romæ comparuit liber noster, vir quidam auctoritatis inter eruditos primariæ, significari nobis jußit, operæ pretiū haud exiguum facturum, qui Italicam Vitam, annis XXVIII prius vulgatam quam Gabutius Latinam ederet, cum hac ipsa conferret. Dedi igitur operam, ut aliud Roma exemplar nanciscerer (nam prius exemplum, commodato acceptum restitutumque suo domino, eo mortuo non invenitur amplius) volebam autem collationem instituere, non cum ipsa tantum, sed etiam cum altera Hispanica, quia utraque usum Gabutium videbam. Sed frustra mihi fuit voluntas illa necdum reperto, quod mihi mitti posset; exemplari; sicut etiam frustra fuit iterum solicitasse Patres Dominicanos in Vrbe, ut ea miracula, quæ nec in Relatione Auditorum habentur, neque narrantur a Gabutio, secundum ordinem quo referuntur in Synopsi vel aliter, curarent ex Proceßibus colligenda. Quapropter utrumque dimitte posteris, in totius operis Supplemento quandoque laboraturis.

DE B. CRESCENTIO PRESBYTERO
PATAVII IN ITALIA.
COMMENTARIUS HISTORICUS.

Crescentius, Presbyter Patavii in Italia (B.)

POST AN. MLXXXX.

AUCTORE C. I.

§ I. De veneratione publica, ei a tempore immemorabili impensa, Vitæ compendio, & cultus die.

Anno Domini MDCLXXXVI Roma in Belgium rediens, veni Patavium XXVIII Iulii; consideransque sacrum istius urbis thesaurum, sane copiosum, [Exoleta fere illius memoria] ad illorum præsertim Lipsana Actaque examinanda me accinxi, quorum memoria nunc quidem in benedictione ac veneratione istic est; si tamen illa paulo altius repetatur, non æque constat, an titulus aut cultus aliquis Sanctorum illis ab immemorabili tempore ante Constitutiones Vrbani VIII impensus fuerit; sine quo locus illis in hoc Opere nullus competeret. Ex illorum numero mihi visus est esse B. Crescentius de Campo S. Petri, vulgo, Campo san-Piero dictus; de quo tacent Martyrologi, etiam recentiores impreßi; cum interea Reliquiæ ejus venerationi publicæ expositæ conspiciantur super altare, in templo religiosarum Virginum monasterii SS. Agathæ atque Cæciliæ.

[2] [eruitur es Martyrologio veteri Ms. ipsius loci,] Quamobrem operæ pretium duxi coram inquirere, si qua vetustiora de Beato illo monumenta in archivo dicti monasterii laterent. Protulerunt animo lubenti Sanctimoniales omnia, quæ ad institutum meum facere putabant posse; sed illis non omnino expleverunt desiderium meum. Igitur inquiro in Missalia, Breviaria, Martyrologia vetusta, si qua forte penes ipsas forent. Tum una, nescio quid Martyrologii in angulo quopiam jacere, ait: sed supervacaneum fore illud apportare, cum nulli amplius esset usui. Ego vero, usui id mihi quam maxime futurum ratus, illico adferri jußi, & in eo quod præcipue quærebam, inveni. Codex erat pervetustus, in membrana, eleganti satis charactere scriptus; in eoque subinde alia manu pauca adjuncta sunt certis locis, puta de S. Francisco Aßisinate, de S. Nicolao Tolentino, de S. Antonino Patavino, de Translatione S. Iustinæ, de B. Crescentio nostro. Et de hoc quidem duobus in locis memoria recolitur, videlicet XIII Kalendas Majas & III Kalendas Decembres. Priori loco sic paucis legitur: Civitate Padua, B. Crescentii Presbyteri & Confessoris: posteriori vero pluribus sic: Civitate Padua B. Crescentii, Presbyteri & Confessoris: qui non solum ex oppido Campi S. Petri, agri Patavini, originem traxit; verum etiam nobilissimis parentibus ortus, [ubi is adscriptus Sanctis invenitur 19 April. & 29 Novembris.] ab ipsisque, quod divinum est, moribus, virtutibus, & divinis actionibus suffultus; tandem divina favente gratia, substantiam, quam sibi delegavit pater, [impendit] in duabus ecclesiis, quas ipse vivens, in honorem Dei & SS. Cæciliæ & Agathæ, ædificari curiose fecit, & pro alimonio Monialium ibidem residentium instituit. Aliam vero [fecit] in honorem S. Lucæ Euangelistæ: in qua ecclesia nunc sanctissima ejus ossa, corpus & Reliquiæ sub altari, nomini suo erecto, honorifice requiescunt.

[3] Hactenus Martyrologium illud. Vbi noto, posterius hoc & prolixius elogium antiquioris aliquanto scripturæ videri quam primum: nec dubito affirmare, tempus immemorabile longe excedere. Id quod etiam iis quibus copia videndi Martyrologium prædictum non est, [elogio inde eruto consonat Scardeonius,] reddetur verisimile, si posterior citati elogii pars conferatur cum alio ejusdem B. Crescentii elogio, quod habet Bernardinus Scardeonius, de antiquitate urbis Patavii, libro II Classe VI; impressus anno MDLX Basileæ, & biennio ante Venetiis. Si enim Sanctissima ossa B. Crescentii honorifice quiescebant, atque adeo in veneratione erant, cum elogium illud exaratum fuit; exaratum fuisse oportet non modico temporis spatio antequam suum conscriberet Scardeonius, utpote qui dolet suo tempore vix ullum honorem beato Viro impendi, his verbis: Nunc vero (egerat antea de veneratione & miraculis ejus pridem factis) vel præsidentium ibidem Sacerdotum negligentia, vel quod hominum refriguit caritas, paucis notus est, & a paucis debito honore salutatur. Fac igitur LX aut LXX annorum spatium, uti debuit, [neglectum veteris cultus dolens,] effluxisse, quo B. Crescentii cultus in desuetudinem, & nomen ipsum fere in oblivionem abiret; ad confinia seculi XV & XVI, ut minimum, referri debebit scriptio elogii supra producti. Cultum vero publicum ejusdem longe antiquiorem etiam fuisse, apertißime probatur ex eo, quod altare nomini ejus erectum pridem extitisse debet; quandoquidem tunc, cum elogium scriptum est, sub illo honorifice requiesceret.

[4] Huc accedat, quod legi in charta aliqua ejusdem monasterii SS. Agathæ atque Cæciliæ, [qui ante translationem solennis erat 19 Apr.] scripta a Sanctimoniali quadam, ad Monachos S. Iustinæ sub initium hujus seculi, quando B. Crescentii sacra Lipsana ad suum monasterium translata fuerunt. Petit autem per dictam chartam nova quædam discere de B. Crescentio ex antiquis S.Iustinæ tabulariis, non quidem quod dubitaret, an festum ejus agi quotannis licite poßit; quandoquidem ibi expresse dicat, jam ab antiquo usum obtinere, antequam Corpus ad se translatum esset, ut a monasterio suo celebretur B. Crescentii festus dies, ac recitetur Officium XIX Aprilis; sed ut celebrior memoria ac veneratio beati Viri redderetur in vulgus, ex publicatione gestorum ejus, quæ apud Monachos S. Iustinæ invenienda putabat, hactenus mundo ignota.

[5] Sed addamus his etiam contextum integrum, cujus partem adduximus paulo ante ex Scardeonio. [in æde S. Lucæ ab ipso Beato constructa,] Is ita loquitur loco citato, vitam Crescentianam compendio describens: Hic mihi deinceps juxta diversorum temporum ordinem de B. Crescentio, viro sanctissimo, dicendum videtur: qui cum ortus esset ex nobili familia Comitum Campi S. Petri, nihil de mundi honoribus, nihil de sanguinis nobilitate solicitus, ad veram Christianæ fidei religionem animum applicuit suum; & in Dei honorem ad Sacerdotalem Ordinem promotus est; non, sicut nostræ tempestatis permulti solent, ob inanem quamdam ac brevi perituram gloriam, sed ut ad serviendum Domino gratior redderetur. Is siquidem ex propriis redditibus, partim Christo, partim sibi, pro tenui victu & vili amictu, reservatis; de reliquo extrui jussit in ædibus suis monasterium S. Cæciliæ, velatis Virginibus deputatum: [uti & monasterium S. Agathæ,] quod postmodum ob nimiam arcis vicinitatem dirutum fuit, & ad monasterium S. Agathæ a Principibus Carrariensibus subinde translatum, anno Domini MCCCLXXIX. Ædificavit etiam sacram ædem S. Lucæ, ubi nunc conditus jacet. Is sane fuit vir eximia vitæ sanctitate insignis, qui tum in vita tum etiam post mortem aliquamdiu miraculis claruit: nunc vero, vel præsidentium ibidem Sacerdotum negligentia, vel quod hominum refriguit caritas; paucis notus est, & a paucis debito honore salutatur. Ædificavit autem utrasque ædes sacras anno Domini MXC: nec multo postea, pro recipienda sui laboris mercede, felix migravit ad Superos.

[6] Hæc Scardeonius. Quibus plura & certiora de vita gestisque B. Crescentii, non reperio. [Obierat is circa an, 1100.] Constat interim ex dictis, mortem ejus incidisse in finem seculi XI; cum obierit non multo post ædificationem ecclesiarum, quam anno MXC signat Scardeonius; quamque confirmat alia quædam charta, apud memoratas Moniales inventa, in qua ex Vngarello Italice notantur, quæ sic Latine sonant: Inter scripturas Antonii Ungarelli, civis Patavini, qui res patriæ suæ antiquiores conscripsit circiter annum salutis MCCCCXXX, ita lego: Item, vidi instrumentum scriptum anno MXC, quomodo Dominus Crescentius, Nobilis de Campo S. Petri, factus sit Sacerdos secularis; ædificataque sit Patavii ecclesia S. Lucæ, in qua ipse sepultus est, & ecclesia cum monasterio S. Cæciliæ. Atque his instructi subsidiis, certum mortis ejus annum, intra decennii terminos constituimus accidisse; non tam prope certum ejus diem determinaturi, nisi dicere velimus, ejus obitum in XIII Kalendas Majas, aut III Kalendas Decembres incidisse, nixi Annotationibus Martyrologii antiqui Ms. de quo supra: quod etsi de obitu ejus neutro loco faciat mentionem, [incertum quo die:] illum tamen alterutro tacite designare, dici posset ex communi Martyrologiorum usu, ut plurimum quemlibet Sanctum die sui obitus referentium, nisi expresse alia addatur causa.

[7] Sentiat quivis illa super re quod lubet: ego interim affirmare non dubitabo, neutro illo loco obitum beati viri fuisse notatum, die XIII Kalendas Majas. [nam dies 19 April. ob S. Crescentium Flor. videtur electus fuisse:] Illius quippe electio arbitraria, aut potius erronea, vulgi fuit: nam virtute miraculorum ejus excitati homines propriumque ignorantes diem, quo coli deberet, prædictum XIII Kalendas Majas potißimum assumpserint, eam ob causam, quod tunc istius nominis Sanctum aliquem sciverint alicubi coli, cum eoque suum, saltem quo ad diem annui cultus, confuderint. Observatus deinde error fuit, quod nempe Crescentius ille, qui XIII Kalendas Majas venerationem habet, atque in Martyrologio Romano refertur, non Patavinus, sed Florentinus sit, S. Zenobii olim discipulus; ideoque satius putarunt, relicto die XIII Kalendas Maji, ad IV ejusdem Nonas, solitum cultum transferre; Obitus diei, [nunc 4 Maji colitur, quo translatus ad ædem S. Agathæ.] velut temere assumpto substituentes certum diem Translationis, & hactenus observantes. Ex quo consequi etiam videtur, dici vix posse, B. Crescentium vita functum esse III Kalendas Decembris. Nam si id olim constitisset, is utique dies pro annuo cultu electus fuisset. Alia igitur causa fuerit, cur die illo adscripserint Beatum Moniales Martyrologio suo, quæ modo nos ipsasque latet. Quapropter prætermißis diebus, & quo coli olim solebat B. Crescentius noster, & quibus in dicto Martyrologio memoria ejus recolitur, agendum de ipso putavimus hoc die IV Maji, seu IV Nonas, quo translatus olim fuit, & nunc annua celebritate colitur, uti jam docere aggredior.

§ II. Translatio Corporis a Parochiali ecclesia S. Lucæ ad Monachas SS. Cæciliæ & Agathæ.

[8] Cvm sacro sanctæ B. Crescentii Reliquiæ in ecclesia S. Lucæ, ab ipso non multo antequam diem obiret ultimum ædificata, [Pro sui fundatoris honore solicitæ Monachæ,] jacerent, circa medium seculi XVI; ut ex Scardeonio supra vidimus, paucis notæ, & a paucis debito honore salutatæ; excitavit Deus spiritum Sanctimonialium Sanctarum Agathæ atque Cæciliæ, quæ B. Crescentium Fundatorem suum agnoscunt, ut ejus sacra ossa ad se transferri curarent; uti anno tandem MDCIV obtentum factumque est, superatis difficultatibus, quæ spem ipsarum videntur in longum protraxisse. Nam inde ab anno MDXCII, id ipsum in votis habuisse & petiisse debent, [anno 1592 a D. Legato] a Cardinali Simone Talliavia de Aragonia, Apostolicæ Sedis Legato: quandoquidem is, Clementis Papæ VIII anno primo, id est Christi MDXCII, rescripserit ac potestatem fecerit transferendi Corpus B. Crescentii ad Sanctimoniales prædictas, uti constat ex instrumento ab ipsis conservato, quod est tale.

[9] Simon, miseratione divina titulo S. Martini Presbyter Cardinalis, Apostolicæ Sedis Legatus, discreto viro Joanni Abbati, Canonico Paduano, Capellano nostro, salutem in Domino. Dedicatarum divino cultui personarum vota, libenter salutis excitamus ad præmium. Profecto tunc agi cum Justorum memoria digne, [empetrarant mandatum faciendæ Translationis:] comperimus, cum ad laudem Dominici nominis ipsos dignis occupamus honoribus, & in veneratione viventium ipsorum extollimus actiones. Cum igitur sanctæ memoriæ quondam Crescentii Presbyteri, Capellani ecclesiæ S. Lucæ de Padua, inhonesto tumulo clausum Corpus obdormiat, dum caret orationum vocibus, qui pro salute populi in orationis carmina devotis labiis superstes hactenus organa suspendebat: Discretioni tuæ, de qua fiduciam habemus in Domino, faciendi Corpus ipsum de loco, quo sepultum noscitur, exhumari, & ad monasterium Monialium S. Cȩciliæ de Padua, cum ea qua convenit devotione, transferri, liberam damus, auctoritate qua fungimur, & committimus facultatem; volentes ut contradictores omnes atque rebelles per censuram ecclesiasticam prohibere valeas & etiam coërcere. Datum Fabriani III Kalend. Julii, Pontificatus Domini Clementis anno primo.

[10] Expedita hac Cardinalis Legati facultate, nescio quid ejus executionem moratum fuerit. Constat certe, alium deinde libellum supplicem porrectum fuisse, [non secuto effectu:] super eadem Translatione, Illustriß. ac Reverendiß. Episcopo Patavino Marco Cornelio, anno MDXCIV ad sedem illam assumpto. Libellus sic habet: Ad præsentiam Illustriss. ac Reverendiss. Domini D. Marci Cornelii Episcopi Patavini comparentes, perillustres ac magnifici Domini, DD. Ioannes Bapt. Zaccus, Rinaldus Papafava, Gaspar Boromæus, & Hieronymus Leonius Comes Sanguinetti, Decuriones magnificæ civitatis & civitatem ipsam repræsentantes; nec non magnifici & illustres Domini, [quare iterum supplicarunt,] Nicolaus Juris-consultus, & Tiso, & Balthassar, omnes nati de antiqua & nobili familia de Campo sancto-Petro; & præterea magnifici & illustres Domini, Ludovicus de Doctoribus, Marcellus Barisonus, Protectores; Marcus Antonius Peregrinus, Juris-consultus & Eques, Advocatus & Defensor Reverendarum Dominarum Abbatissȩ & Monialium sanctarum Agathȩ & Cæciliæ; omnes simul collecti decenter exposuerunt suæ Illustriss. ac Reverendiss. Dominationi; quemadmodum ad præsens reperitur Corpus B. Crescenti, progeniti ex dicta nobili familia de Campo sancto-Petro, [una cum familia de Campo S Petri,] tumulatum in ecclesia parochiali S. Lucæ. Qui quidem cum admiratione civium per annos ætatis suæ pie, devote, cum Dei timore, & religiose vixit, & inimitabile miræ sanctitatis exemplum posteris reliquit; adeo ut sanctitatis vitæ suæ memoria per monimenta majorum propagata hactenus sit: sic ut communi civium hujus magnificæ civitatis consensu creditum sit, ejus animam inter Beatos, Deo Optimo Maximo sic concedente, assumptam fuisse, & inter Beatos ac in Beatorum ordine gloriosum tenere locum.

[11] Verum quia Reliquiæ corporis hujus beati viri, ob tenuitatem & paupertatem illius plebis & Plebani, non in eo honore & veneratione tenentur, prout par esset, & prout cupiunt ac desiderant memorati illustres Domini, nec minus præfata multum Reverenda Abbatissa & Moniales SS. Agathæ & Cæciliæ (siquidem jam dictus B. Crescentius fuerit Fundator dictæ ecclesiæ & monasterii S. Cæciliæ) quæ quidem summopere cupientes & affectantes, [præparato jā condign altari,] in gremio suæ ecclesiæ habere Reliquias dicti Beati, Benefactoris sui ac uti Patris; idcirco devote & reverenter petierunt & requisierunt eumdem Illustriss. Dominum Episcopum, quatenus dignanter vellet concedere, ut Reliquiæ Corporis dicti B. Crescentii leventur de præfata ecclesia S. Lucæ, & solenniter, ut fieri decet & convenit, deportentur ad ecclesiam præfatam SS. Agathæ & Cæciliæ; ubi præfatæ multum Reverenda Abbatissa & Moniales ad altare, sub invocatione … pararunt honorificum locum & receptaculum, in quo reponantur & jaceant Reliquiæ Corporis supradicti B. Crescentii cum veneratione & honore: idque & magnifica civitas Patavina, & nobilis universa familia de Campo Sancto-Petro, nec non & dictæ Reverendæ Dominæ Abbatissa & Moniales gratissimum & favorabile admodum habebunt & existimabunt; amplius precaturæ eædem Reverendæ Moniales Majestatem divinam, in suis devotis orationibus, pro salute animæ & corporis Illustriss. ac Reverendiss. Dominationis vestræ ac præfatorum Dominorum Intercessorum.

[12] Quo anno libellus iste oblatus Episcopo Marco Cornelio sit, [& acceperunt Sanctum corpus] aut quale responsum hic dederit, non reperio: dedisse tamen favorabile, colligitur ex ipsa Reliquiarum subsecuta Translatione, quæ facta est anno MDCIV die IV Maji, uti ex monumentis, quæ penes Moniales sunt. erui. In illis enim sub hoc titulo, Memoria Translationis S. Crescentii Conf. Sic lego: Notatur, quomodo anno MDCIV die IV Maji, cum consensu civitatis, id est Deputatorum, in præsentia Illustriss. D. Episcopi, supplicante toto Conventu Monialium SS. Agathæ & Cæciliæ Paduæ, translatum sit Corpus S. Crescentii ex nobili familia Campo S. Petri, ab ecclesia S. Lucæ, ædificata ab eodem S. Crescentio, portatumque ad ecclesiam SS. Agathæ & Cæciliæ ab eodem fundatam. Scilicet, quatenus Moniales monasterii S. Cæciliæ, quod ab ipso fundatum quidem, [4 Maji 1604.] sed postea dirutum ob nimiam arcis propinquitatem vidimus ex Scardeonio, migraverunt ad Monasterium S. Agathæ, a nescio quo fundatum; cui exinde alterum S. Cæciliæ nomen, una cum antiquo S. Agathæ, a novis incolis adhæsit. Quali porro cum celebritate aut pompa instituta sit dicta Translatio, æque ac multa alia, in obscuro est. De statu tamen, in quo Reliquiæ fuerunt, cum inspectæ atque examinatæ sunt antequam transferrentur, aliqua me legere memini, & hæc præcipua ex instrumento excerpsi; videlicet, quod in arca cypressina simul cum sacris Reliquiis inventa sit pyxis plumbea, sed vacua; prope arcam vero stabat vas amplum Majoricense, in quo pars habitus Sacerdotalis & sacrorum cinerum Beati viri conservabantur. Vasi inscriptum erat: Divo Crescentio, ex Proceribus Campo S. Petri, dicatum.

§ III. De statu præsenti Reliquiarum, & cultu earum ad examen revocato.

[13] Restat modo de præsenti Reliquiarum statu, deque rebus Translationem consecutis pauca dicere. [Apparato congrue altari,] Recepta intra muros monasterii cum summo Religiosarum Virginum gaudio desiderata sacrarum Reliquiaquiarum arca, menses omnino novem servata fuit, priusquam illo, quo nunc est, loco & modo reponeretur: ut nimirum illo tempore pararentur omnia, quæ & decorem loci augere, & venerationem eo accedentibus ingerere debitam possent. Quamobrem curatum imprimis est, pro Reliquiis urnam fieri marmoream coloris nigelli, & tabulam altaris depingi, quæ repræsentat ipsum B. Crescentium, Sacerdotali veste amictum, sinistra manu tenentem librum, altera sui parte lateri ejus applicatum. Ad pedes duo videntur ædificia, ea scilicet quæ ab ipso fundata diximus. Altare ligneum est, & ipsius B. Crescentii nomine appellatur. In hujus medio eminet prædicta marmorea urna, & apice suo bifariam dividit inferiorem tabulæ laciniam, cui utrimque inscripti modo leguntur tituli sequentes: dextrorsum quidem sic: Divi Crescentii, Presbyteri Patavini, e nobili familia Comitum Campi S. Petri oriundi, ossa honorifice ab ecclesia S. Lucæ, Illustriss. ac Reverendiss. Antistitis Marci Cornelii jussu, [collocatur in eo corpus 4 Febr. 1605] Beati hujus honoris ergo, atque sacrarum Virginum SS. Cæciliæ ac Agathæ piis precibus, translatæ MDCIV, VI (imo IV) Nonas Majas, Monasterium ære proprio hic c. c. anno salutis MDCV pridie Non. Febr. Sinistrorsum vero sic: Migravit ad Superos sub anno ab orbe redempto MXC, miraculis clarus, cum in vita, quam sanctissimam duxit in terris; tum post mortem, quam felicissima vita subsecuta est in cælis.

[14] [eumque Monachæ, festum 19 Apr. celebraturæ,] Sed non diu licuit Sanctimonialibus frui pacifica posseßione novi thesauri, consuetaque jam pridem religione & cultu illum prosequi. Nam paulo post elevationem Reliquiarum modo dictam, cum in Vigilia B. Crescentii XVIII Aprilis, uti fieri consueverat in ecclesia S. Lucæ, pulsarent campanas suas Moniales, de proximo festo beati Viri populum præmonituræ; intercessum est a Vicario Episcopi, mandante a campanarum pulsatione temperari. Stupet ad novum nec opinatum mandatum cum Religiosis suis Abbatissa: nec ullam interponens moram, illa ipsa die libellum supplicem confici curat, per Procuratorem suum offerendum Episcopo, his conceptum verbis: Die XVIII Aprilis MDCV. Coram Illustriss. ac Reverendiss. in Christo Patre & Domino Marco Cornelio, Episcopo Paduano Comiteque Sacensi, comparuit Dominus Ioannes Buzacareno, uti Procurator admodum Reverendarum Abbatissæ & Monialium monasterii Sanctarum Agathæ & Cæciliæ civitatis Paduæ, [prohibitæ essent a Vicario Episcopi pulsare campanas,] nomine ipsarum humiliter instans ac suppliciter petens, apud Amplitudinem ipsius Illustrissimam, sublevari ac liberari ab infrascripta prohibitione, per adm. Reverendum Vicarium ipsius Amplitudinis Illustrissimæ hodie sibi facta. Nam cum adveniente die solenni natalis B. Crescentii Sacerdotis, cujus ossa superiore proximo anno per ipsius Amplitudinem Illustrissimam translata fuerunt, ab ecclesia parochiali S. Lucæ, in ecclesiam sui monasterii; [offerunt se legitime probaturas,] & cœperint hodie in honorem prædictæ solennitatis campanas pulsare, ut moris esse solet in talibus diebus solennibus; suprascriptus adm. Rev. Dominus Vicarius misit nuntium Curiæ Episcopalis cum gravi prohibitione, ne campanæ, ut dictum est, pulsarentur. Quæ res cum ipsis Reverendis Monialibus videatur admodum nova, & per Amplitudinem ipsius illustrissimam, de facti & rei veritate certiorem factam, minime toleranda; eidem humiliter supplicandum duxerunt ac supplicant; quatenus, stante Decreto sacri Tridentini Concilii, de Reliquiis & veneratione Sanctorum statuentis, quatenus quemadmodum Reliquias illorum Beatorum, qui nondum fuerunt canonizati, non est permittendum majori honore celebrari; ita etiam nihil desumendum de consueta & immemorabili devotione ac celebritate, qua consueverunt fideles in ecclesiis privatim & publice eas honorare.

[15] Quocirca vigore talis Decreti humiliter instant, ac petunt ab Amplitudine ipsius Illustrissima, ut prohibitio jam dicta omnino auferatur, sicque sibi liceat solennitatem proximam consueto prosequi honore. Quod si grave forte videretur tam justam petitionem admittere, [antiquitatem culsus Beato in æde S. Lucæ delati,] eo quod de facti hujus veritate dubitetur, ipsiusque Amplitudini expositio jam facta minime veritati consentire: humiliter instant ac petunt sibi infrascripta Capitula, quæ probare intendunt, admitti. Videlicet: I, quod appropinquante solenni festo hujus B. Crescentii, in ecclesia S. Lucæ, in qua tunc ossa ejus quiescebant, biduo triduove ante festum, ab immemorabili tempore semper ære campano sonari solebat, in honorem dicti Beati dictæque Solennitatis. II, quod semper fuit consuetudo portandi ad dictam ecclesiam anathemata & eleemosynas, in honorem similiter præfati Beati, nec non ad celebrandas de eo Missas: quodque memorata anathemata & eleemosynæ acceptatæ sunt. III, quod semper usus obtinuit jam inde a tempore, [per Missas, anathemataque,] cujus non extat memoria hominis in contrarium, (exceptis ultimis illis rumoribus, ortis a morte R.P. Francisci Montagnanæ, cui successerunt in Cura S. Lucæ homines, dictæ devotionis & instituti ignorantes) celebrari in dicta ecclesia Missas, tum solennes tum privatas, cum Oratione seu Collecta, in qua fiebat expressa mentio nominis dicti Beati. IV, quod temporibus retroactis, cum dicta venerabilia ossa nondum inclusa erant in altari prædictæ ecclesiæ S. Lucæ, consueverunt eadem ossa solenni B. Crescentii festo aliisque diebus exponi publicæ populi venerationi, a quo & bacilli sertaque precatoria iisdem admovebantur devotionis causa. Quibus Capitulis per benignitatem Amplitudinis ipsius Illustrissimæ admissis, ac per se sufficienter probatis; [& corporis expositionem.] humiliter petunt, quatenus, conformiter ad dicta Capitula ac tenorem probationis, sublata omni alia prohibitione, Beata ossa tanti viri, de suo monasterio optime meriti, sibi liceat convenienti permissoque honore celebrare; diemque solennem ipsius, secundum antiquum morem, solenniter agere.

[16] Exauditæ fuerunt ab Illustrißimo Episcopo supplices Monialium preces, jubente, statim desiderato examini initium dari; uti eadem ipsa die XVIII Aprilis datum est, in camera adm. Rev. Domini Marci Antonii Zamboni in Episcopali palatio, citato per Joannem Grottum, Nuntium juratum Curiæ Episcopalis, Reverendo Domino Marco Antonio Berthalino, Capellano ecclesiæ Patavinæ, annos L nato, qui, præstito corporali juramento de veritate dicenda, [productis ad singula testibus;] fuit interrogatus ac respondit (ut breviter præcipua quæque excerpam ex multis) super Capitulis præmissis; se familiariter usum quondam fuisse Rev. D. Francisco Montagnana, Rectore ecclesiæ S. Lucæ; illumque in more positum habuisse, quotannis pro solennitate B. Crescentii sonare campanas & templum adornare; idque specialiter in dicti Beati honorem factum esse, ex eo se scire, quod ipse rogatu prædicti Domini Montagnanæ conquirere soleret Sacerdotes, qui in illa festivitate ibidem Missas celebrarent: [trium depositiones hic perstringuntur,] in iisque, uti etiam in solenni cantata, recitari ab aliis solitam & a se recitatam sæpius fuisse Orationem cum expresso nomine B. Crescentii. Quæ in quarto Capitulo proposita sunt, affirmabat se propriis oculis non raro vidisse. Alter Testis productus, ut supra, Rev. D. Angelus Qualea, Capellanus ecclesiæ Patavinæ, deposuit, se rogatu alicujus feminæ Sacrum obtulisse votivum unius Confessoris non Pontificis, nominando in Collectis B. Crescentium; uti, inquit, D. Gregorius Justachinius, tunc ibi Rector, dubitanti mihi quam Missam legerem, faciendum dixit. Iisdem fere omnibus adstipulatur Rev. D. Augustinus Vergarius, Capellanus in ecclesia Cathedrali Patavina; puta de appensis anathematis, de sono campanarum, de Mißis celebrari de Beato solitis, de capsa Reliquiarum, & veneratione illi a populo exhibita.

[17] [quarti, annos 64 nati attestatio,] Sed omnium instar sit ac valeat Dom. Jacobus Gallina, filius quondam Dom. Dominici, habitator Paduæ in vicinia S. Lucæ, Testis ut supra productus & juratus. Is ita deposuit: Ego annos natus sum LXIV, semperque habitavi in parochia S. Lucæ: affirmo autem vobis, quantum memoria mea recordari sinit, vera esse quæ primo Capitulo afferuntur; videlicet, quod dum ossa B. Crescentii quiescebant in ecclesia supra dicta S. Lucæ, sub toto Rectoratu Rev. P. Francisci Montagnanæ, quem tenuit annos circiter viginti & unum, instante festa luce prædicti beati Viri, audivi ipse sonare & crepitare campanas in honorem ejusdem: non tamen memini modo, quot dies pulsatio illa festum præcederet. Scio etiam ante tempora dicti P. Montagnanæ, ejusdem B. Crescentii festum solenniter celebratum fuisse, [integra fere producitur.] utrum tamen tunc etiam pulsatione campanarum prævia indictum fuerit, non suggerit memoria. Post mortem porro D. Montagnanæ, quæ quatuor ab hinc annis accidit, prætermissa fuit dicta pulsatio; quod successerint Parochi exteri, talisque instituti verosimiliter ignari, quia sacræ Reliquiæ claudebantur muro supra altare. Quantum autem de pulsatione campanararum dixi, certissime mihi constat. Nam accidit subinde, quod nihil cogitans de festivitate prædicta, audito crepitu campanarum in parochia, quæfierim quid ille sibi vellet: responsoq; accepto, festū B. Crescentii illo prænuntiari, contuli non semel me in ecclesiā, Indulgentias lucraturus, vidiq; illam festivo apparatu præparari. Super secundo dixit; Aliud non scio, nisi quod ancilla dicti quondam Rev. P. Francisci Montagnanæ, domi meæ cum aliis colloquens, narraverit, Dominam de Campo S. Petri, quæ nunc mortua est, solitam fuisse frequentare ecclesiam S. Lucæ in festo B. Crescentii, ibique curare celebrandas Missas, & appendere anathemata, nescio cujus generis. Videor tamen mihi vidisse in eadem ecclesia anathemata argentea parva, appensa aut ad capsam, in qua veneranda servabantur ossa; aut ad altare, cum in eo inclusa erant. Super tertio confirmat aliorum dicta de Missa, tam solenni, quam privata, & invocatione nominis B. Crescenii in ejus festo die. Super quarto denique respondit in hunc modum: Est similiter verum, quod priusquam dicta venerabilia ossa altari inclusa essent, recurrente festo exponebantur publice in capsa sua, ferro reticulato superimposito; atque ita, quantum memoria recordari sinit, collocabantur in mensa, tapetibus decore ornata; & populus, devotionis ergo, admovebat iisdem rosaria & bacillos, qui istic in promptu aderant eum in finem, cum panno rubeo, uti obtinet consuetudo. Et hæc scio: quia cum crebro illic Missam audirem, oculis meis usurpavi omnia, quæ supra deposui.

[18] [Qualis nunc Beatæ cultus adhibeatur.] Num quid decretum ab illustriss. Antistite post illud Examen sit, rescire nullus potui. Id scio ex attestatione Reverendiss D. Abbatissæ istius monasterii, ubi Reliquiæ sunt, & ex litteris Patris Ioannis Bapt. Romagnoli Societatis nostræ, hoc ipso anno MDCLXXXVII die IX Augusti Patavii datis, quod nunc annis singulis festus B. Crescentii dies istic celebretur sonitu campanarum, ornatu altaris, celebratione Missæ solennis & votivarum. Campanæ quidem pridie festi pulsantur in monasterio omnes per spatium dimidiæ horæ; repetitur eadem pulsatio sequenti diluculo; ac tertio demum iteratur sub tempus Missæ solennis, ut ejus admoneatur populus advoceturque. Altaris vero ornatus in expositione pretiosioris ejus apparatus pluriumque solito cereorum consistit. Missa denique cantatur solenniter, non quidem de B. Crescentio (id enim propter Decreta Pontificia non licet modo, sine speciali indulto) sed de Omnibus Sanctis; de quibus similiter celebrantur, quæ ibidem privatim ex voto, in honorem Beati facto, fieri non raro dicuntur: Officium quoque Ecclesiasticum commune Confessoris non Pontificis de ipso recitari a se olim solitum fuisse, eædem asserunt Moniales; usum tamen illū intermissū, ex quo per Constitutiones Apostolicas desivit licitus esse.

APPENDIX AD TOMVM SECVNDVM MAII.
& Præliminarem duorum Hodœporicorum comparationem.

Pag. 11 lin. 4 ante Tabulam — Ptolomaide — l. — Ptolemaide — & lin. 2 — Liddam; scribe, Lyddam.

In ipsa Tabula scribi jußi M. (id est, Mons) Quarantanæ, non quia sic Latine appellandus sit, sed quia sic vulgo nuncupatur, & eamdem nomenclaturam ante me in describendis Terræ-Sanctæ tabulis usi sunt alii: quod si displicet, scribe Quadragenæ vel Quadragintanæ, quod mallet aliquis, non quia sit antiquis usurpatum; sed quia sicut pro Quadraginta dicitur vulgari Italico Quaranta; sic Quarantana censeri potest dici pro Quadragintana, quamvis non satis puræ Latinitatis vocabulo.

Pag. IX lineas 18 & 19 dele atque sic lege — Dum primus ipse post tot secula meminit inventorum ibi a se Eremitarum, & quæ eos causa illuc adduxerit indicat.

Erit fortaßis cum ipsum Græcum textum nova Latina versione donatum dabimus; cum responsione ad posteriores quasdam objectiunculas; sed hæ, cum potius meam, quam hic laudati Auctoris fidem attingant; placueritque hac vice abstinere ab omni, quantumcumque justæ defensionis apparentia; nullam porro necessariam judicantibus iis qui primam Maji partem & Pontificiam Chronologiam animo non præoccupato legerunt; visum est etiam reproductione illa in præsentiarum supersedere.

Pag. XVII, n. 61 lin. 5 a Comana — 1. — a Comanis.

AD DIEM QVINTAM MAII.

[Errata]

Pag. 1 col. 1 lin. 3 ponatur.

S. Irene sive Herina, Aletii seu Lupiis in Calabria.

Pag. 2 col. 2 ultimo loco ponatur.

S. Jutta, Vidua solitaria, Culmzæ in Prussia —

Et pag. 3 col. 2 deleantur quæ de ipsa ibi sunt.

Pag. 2 inter Prætermissos col. 2 ad nomen Justi lin. 2 lege — Eusebius in Chronico — & post Justum — adde —

SS. Marcelli & Laurentii Martyrum Exceptio ex Romanis Cœmeteriis, apud Patres Minimos Parisiis ad Aream Regiam, hodie commemoratur. Item, Plurium Reliquiarum apud Patres Societatis Iesu ad S. Ludovici ibidem, solita celebrari quotannis Dominica III post Pascha, anno quo hæc scribimus 1686 quoque Pascha celebratum fuit XIV Aprilis, in præsentem diem cecidit, quod semel indicasse sufficit.

Grati Episcopi depositio, notatur in vetustißimo Carthaginensis Ecclesiæ Kalendario tom. 3 Analect. Mabilionis: sedit Carthagine post Rufum, præsens Concilio Sardicensi an. 347: & sequenti anno, præfidens Carthaginensi primo, meminit illius quod in Sardicensi statuerat, uti notavit Illustriss. Schelstratius in suo de Ecclesia Africana opere Dissert. I cap. I, sed uti in Kalendario illo non appellatur Sanctus, sic nec alibi invenitur Sanctis adscriptus.

Pag. 3 col. I ante Barbarum ponatur.

Ven. Sebastianus Michaëlis, Massiliensis, Ord. Prædicatorum, S. Theologiæ Magister, Sanctæ fidei apud Avenionenses Inquisitor, Congregationis reformatæ ejusdem Ordinis primus Vicarius Generalis, Parisiis sanctißime obiit hodie anno 1618, insertus Anno sancto Prædicatorum Dominici de Herre, præteritus sacro Diario Dominicano Marchesii. Non viderit hic brevem de vita & obitu Narrationem, quam Fr. Petrus Coillard Stampensis Prædicator Parisiis vulgavit anno 1621; eoque magis mentionem ejus hic inserendam duxi, ut saltem inter viros cum opinione sanctitatis minime vulgari mortuos reponendus intelligatur ab ejusdem Ordinis consortibus aliis. Iacet is apud suos Reformatos Parisiis, ad sinistrum majoris aræ latus honorifice conditus.

Ven. P. Michaël de Nobletz, Presbyter Missionarius per Britanniam Minorem, sanctißime obiit hoc die anno 1652. Eximias plane virtutes Apostolici viri, & mirabilia mortem secuta, ac popularem erga defunctum venerationem libris decem descripsit Gallica lingua Antonius a S. Andrea Presbyter, & anno 1666 Parisiis publicavit: quod hic placuit indicare, si forte eum Sancti titulo cohonestari aliquando contingat.

Pag. 4 col. I lin. II a fine — XII Septembris — l, — XX Septembris.

Ibid. col. 2 de Sisintrude lin. 10 adde — Lipsanotheca ejus apud Faræ-monasterium, nomen S. Sissetrudis præfert.

DE S. IRENE MART.

Irene Martyr, celebrata Constantinopoli (S.)

Pag. 4 n. I lin. 20 dele — Præterea cap. 7 sic loquitur idem Procopius — & hæc substitue — Alteram ad mare dictam &c. ex App. pag. 789.

Pag. 5 col. 2 n. 3 dele ultimas 17 lineas, & substitue quæ habentur ibidem in Appendice, cum toto num. 4 post quem rursus adde —

[5] Idem Beatillus prædictis addit aliam conjecturam, ac sustinet, ipsam, quæ tam solennem cultum Constantinopoli, adeoque per omnem Græcam Ecclesiam habet, eamdem esse, quam veteres, quos citare potuit, Martyrologi infra referunt, ut Thessalonicæ igne combustam, una cum Sanctis Irenæo ac Peregrino: quos ipsos ex vetustißimo Hieronymiano Martyrologio sic acceptos apparebit; [Fortassis passa Thessalonicæ cū sociis infra nominandis.] In Thessalonica Herenæi, Peregrini, & Hirenes. Dies martyrii hic signatus, concurrens cum die cultus apud Constantinopolitanos, mihi id perquam verosimile facit: quod autem sociorum non meminerint Acta, ideo factum dixerim, quod composita fuerint Constantinopoli, ratione solius S. Irenes, ab Auctore nihil de sociis sciente; quique hoc solum fortasse certo noverat, Thessalonicæ passam, indeque advectum corpus fuisse; Pauli autem discipulatum, ac patris nomen conditionemque, finxerit, ut alia multa, de suo: quod totum prudentis lectoris judicio relinquens, solam hic pono, quam solam in Menæis reperio; & quidem ut capite plexam, non ut igne consumptam.

Post hæc ponatur Commentarius proprius qui habetur in Append. pag. 789 ad 795, eique etiam hæc sequentia interserantur.

DE S. HERINA ALETINA.

Irene sive Herina, Aletii seu Lupiis in Calabria (S.)

Pag. 790 col. 2 lin. 8 — Architravæ — l. — Architrabi.

Pag. 791 num, 8 adde ad finem Columnæ 1.

[9] Hactenus antiqua monumenta: in quibus quia Herina, non Irene scribitur; idem ego nomen, [Inductis Lycium Theatinis,] ut Lyciensium Patronæ specialiter proprium, malui in titulo usurpare. Recentius est, nec tamen prætereundū silentio, quod cum civitas Aletina, etiam Lyciensis seu Lupiensis dicta, ex sacro Patrū Theatinorum Ordine deducendam ad se coloniam postulasset, & impetrasset anno MDLXXXV; hi primum ad D. Mariæ-novæ ædem excepti hospitio, & (sicut ejus Ordinis Historicus Iosephus Silos narrat lib. 15) anno mox sequenti in frequentiorem locum ac pene civitatis meditullium translati, excitandum inibi a fundamentis cœnobium ac templum designarunt: adfuitque substructioni publico ære ac nomine Magistratus, qui D. Irenæ, [anno 1589 fundatur sub nomine S. Irenes ecclesia.] quæ publica hujus Urbis Patrona est ac Tutela Princeps, exurgere ac dedicari ædem illam voluere. Idem deinde Historicus, Parte operis sui secunda lib. 1 narrat, quanto studio anno MDLXXXIX, datum sit fabricæ sacræ initium, quando Scipio Spina, tunc urbis Antistes, instructo e Canonicorum Ordine ac reliquo Clero agmine, deducente Magistratu ac cetera Nobilitate, innumeraq; confluentium vi mortalium, eo loci, solenni cultu ac Pontificiis infulis spectandus, accessit; ubi excitandæ moli inscriptum de more lapidem, una cum aureis argenteisq; numismatis, jecit. Consecuta eximia statim civium pietas ac munificentia est, cum quidem, præter publicum aurum, quo juvandæ substructioni donati Patres communi nomine ab Antonio Prato Syndico fuere, collato privatim ære, plura aureorum millia ultronea liberalitate in promptu fuerint: & visus eo subinde Nobilium ardor processisse, ut ex iis nonnulli iique præcipui, contestandæ in D. Irenem observantiæ, immixti fabris ipsis ac operis, commodare manus ac labores suos surgenti exædificationi interdum voluerint. Opus ad omnem magnificentiam absolutum, adeo postea probavit celeberrimus sui ævi Architectus Fontana, Romanus Eques, cujus alma in Vrbe tot extant præclara monumenta, ut sit fassus, nihil a se neque in idea operis, neque ad artis elegantiam splendoremque desiderari: ipsa autem est illa ecclesia Clericorum Regularium (sic enim a sua institutione nominantur, quos vulgus, ab auctore Episcopo Theatino, appellat Theatinos) ipsa est inquam ecclesia illa, cujus supra num. 1 ex Ferrario memini.

[10] [Ad hujus invocationem,] Non explicat nobis porro Auctor Historiæ, quo anno absoluta fabrica & dedicata solenniter sit; ipsa tamen ratio operis facit nos credere, aliquantos annos fuisse insumptos: ad tempus autem, proxime secutum dedicationem istam, spectare putamus, quæ refert Beatillus lib. 2 de S. Irene c. 10. Cœperat per hos ultimos annos insigniter augeri Lupiensium pietas erga Sanctam suam Patronam: & hæc nihilo minoribus beneficiis ipsam sibi gratam ostendere. Ut autem prolixitatis vitandæ causa, ea omnia omittam, quæ in ecclesia Patrum Theatinorum votivis ex argento ceraque anathematis ac pictis tabellis testata habentur plurima, atque aliis in locis ipsi dedicatis; pauca dumtaxat referam, peracta in personis mihi optime notis, [an. 1603 pleuriti laborans civis,] ex quorum ore proprio audivi. Primum accidit anno MDCIII in quodam cæmentario fabro, cui nomen Nicolaus Perulli. Hunc pleuritis invaserat adeo sæva, ut octavo morbi die moriturum medici pronuntiarent. Id cum ipso eo die primum fuisset infirmo relatum, petiit ut ad se P. Bernardinus Realinus Societatis Jesu Sacerdos accerseretur, cui scilicet consueverat pridem confiteri peccata, ut animæ suæ negotium præcipuum rite disponeret. Is dum ad ægrotantem ambulat, factus domui ejus vicinior, occurrit Clero, cujusdam defunctæ mulieris cadaver ad sepulturam ferenti, intellexitque eodem morbi genere extinctam fuisse. Tum vero pœnitentis sui commiseratione præsentiori motus, [orante pro eodem P. Bernardino Realino,] mentem elevavit ad S. Irenem, cujus imaginem infirmo exhibendam habebat in manibus; atq; ad socium suum & alterum qui comitabatur infirmi amicum se convertens; Nihil, inquit, dubitetis, quin Nicolaus periculum evasurus, ac brevi tempore sanandus sit. Paulo post ingressi domum, mitigatos ei vehementer dolores cognoverunt, atque intra horas paucas viderunt surgentem de lecto, cognoveruntque eo præcise momento melius habere cœpisse, [subito convalescit,] quo S. Irene invocabatur a Patre.

[11] Eodem anno grassabatur per civitatem febris quædam, in specie quidem minus violenta, reipsa vero tantam debilitatem adducens iis quos invadebat, ut plerique deficientibus viribus morerentur. Inter illos Nobilis Lupiensis ac Doctor celebris, Ludovicus Balivus fuit: dum autem ad alteram vitam se comparat in extremis positus, recogitare cœpit ea quæ de S.Irene multa audiverat per Quadragesimam; siquidem ecclesiastes nostræ Societatis, qui in Collegii templo dicebat ad populum, [item medicus æger,] sumpserat sibi illius laudes omni sabbato explicandas. Ad illam igitur toto animo conversus Ludovicus, oravit ut auxilium tali tempore porrigeret sibi. Nec mora: occupatur somno, & dormienti (quemadmodum ipsemet cum lacrymis referebat) adstitir gloriosa Lupiensium Patrona, atque dixit: Bono sis animo, Ludovice, ego Irene sum, [ab ipsamet apparente certior de gratia redditus:] quam paulo ante invocasti: perge porro devotius me colere, quia ego præsenti malo te nunc liberabo. His dictis ipsa quidem disparuit; experrectus vero qui jacuerat infirmus, non potuit præ cordis teneritudine reprimere lacrymas ubertim fluentes; quemadmodum neque postea, quoties narrare eum oportebat, quomodo Sanctam vidisset, & certior ab ea redditus de sanitate recuperanda, intra paucos omnino dies assurrexerit validus.

[12] Tertia quam narrandam mihi sumpsi gratia, tanto habetur exploratior, [& bimula ex alto lapsa,] quanto diligentius fuit, certa quadam ex causa, a Domino Vicario Episcopali examinata, die XXV Septembris anno MDCIV. Festo corporis Christi solenni istiusmet anni, id est XVII Junii, in domo viri nobilis ac doctoris famosi, D. Francisci Tafuri, contigit ex loco, ad multas cannas elevato, cadere puellam, vix majorem bimula, Cæciliam nomine. Hanc cum ipso in lapsu oporteret impingere in portæ subtus stantis procurrentem angulum, atque inde toto impetu supra ingens quoddam vas lapideum, pilam vulgo vocant, [avertitur a saxis in quæ debebat ruere,] aliaque saxa; admirantibus omnibus delata transversim fuit in cumulum quemdam terræ, nonnihil distantem a loco in quem debuisset perpendiculariter labi. Mansit aliquantis horis post lapsum attonita parvula, adeo ut nonnulli de familia, quæ mœsta circumstabat, expirasse crederent. In se regressa nihilominus, dixit, nihil incommodi pati se. Nec vero ullum cujuscumque læsionis signum apparebat in ea, præter stricturam exiguam in uno temporum. Interrogata autem a matre aliisque, cujusnam auxilio se crederet liberatam, Virginisne Deiparæ, aut Custodis Angeli, vel Sancti alicujus, semper unum idemque respondit; [& ipsa Sancta sustentante surgis illæsa.] Neminem Sanctorum subsidium sibi tulisse præter S. Irenen, quæ (quemadmodum ipsa se vidisse ajebat) a capite ad pedes habitum candidissimum induta, ipso in principio lapsus, suis eam brachiis strinxerat, itaque defenderat a tam gravi periculo,

Pag. 791 col. 2 sic ordiendus esset Titulus §. 2.

De Reliquiis alterius Irenes Lupias allatis ad Patres Societatis Jesu &c.

[13] Anno MDLXXIV &c. mutato ordine numerorum. Ibidem lin. 5 in anni numero deficientem denarium supple, & scribe, MDCXVI: siquidem isto primum anno obiit Realinus, de quo etiam infra dicitur, quod adhuc anno MDCIX fuerit nostri Collegii Rector.

Similiter lin. 10 pro MDXIV, scribe (sicut in margine per zyfram scribitur) MDCIV: quod etiam totus reliquus contextus exigit.

[Priores minus prudenter creditæ esse Irenes Lyciensis,] Pag. 792 numeri 12, nunc 16, initium sic muta.

[16] Quod ad priorem Reliquiam attinet, eam ipsiusmet esse S. Irenes, quam Patronam venerantur Lupienses, persuasit Patribus nostris, suus potius erga hanc affectus, quam certa aliqua ratio; quamquam faterentur ne hoc quidem sibi constare, eane Lupiis Romam, an aliunde allata fuisset; cum potius cogitare debuissent, commune multis nomen non posse ad unam aliquam certam trahi absque erroris pene certo periculo: quod a nobis sæpe jam dictum, dici num quam satis poterit; [miraculosum odorem communicant admote sibi gossypio.] & hoc casu fuisse imprimis necessarium, apparebit §. IV. Cujuscumque tamen & ubicumque passæ Irenes ea Reliquia sit, omni veneratione dignißimam esse, crebris miraculosarum curatio num signis demonstravit Deus, quorum præcipua placeat accipere ex prædicta P. Bernardini Vita &c.

Pag. 796 col. 1 interjiciatur sequens §.

§. IV. Controversia propter prædictas Reliquias mota & sopita. S. Ireniæ corpus ad Patres ibidem Theatinos Roma item allatum, & in S. Irenes nova æde collocatum.

Irene sive Herina, Aletii seu Lupiis in Calabria (S.)

[30] Qvod initio numeri 16 monui, haud facile committendum hoc tempore, ut ad notiores cujusque nominis Sanctos conferantur Reliquæ, [Iesuitis Reliquiam Patronæ Lyciensis habere se putantibus,] acceptæ sub uno eodemque nomine, pluribus olim communi; quamque consultum sit distinguere cultu, quas nolis in occasionem contentionis verti, placet Paragrapho hoc declarare; simulque occurrere querelæ, ex eo forsitan exstituræ, quod ignarus controversiæ hac in causa motæ, nonnihil videar detulisse credulitati, nostrorum Lupiensium Patrum de sua Reliquia, quam anno MDCIV Roma acceperant non magnopere fundatæ, & saniori Præpositi nostri Generalis judicio mox correctæ, sicut ex sequentibus apparebit. Rem totam ex prælaudatis Patrum Theatinorum historiis referam, fide eadem qua supra ex nostris similia protuli; libenter autem ignoscam Auctori, quod communi obsecundans credulitati, & nescio quibus novis conjecturis, putet, ipsam Lyciensium Irenem, Pauli Apostoli nutu ac Numine aurigante, Thessalonica ad Salentinos applicuisse, ubi omnium prima haustam ab Apostolo Christi fidem Lycii disseminaverit. Eamdem esse, quæ Constantinopoli colitur ut Pauli discipula, equidem libenter crediderim: sed hanc ad Salentinos aut vivam transiisse, aut allatam esse mortuam, non crediderim; nisi vel primum probent vetustiora testimonia, vel secundum servatæ ibidem ab antiquo Reliquiæ: quamquam hoc etiam casu indigenam potius suspicarer, quam sola vulgi imperitia confuderit cum Megalo-martyre Constantinopoli celebrata. Sed hæc libenter ignoscens, ut dixi, profero cetera, quæ in dictarum Historiarum parte 2 lib. 4 sic leguntur.

[31] Lyciensis nostri Ordinis ecclesia, D. Irenæ excitata, … sacri ejus cineres nusquam reperti sunt, [opponunt se Theatini,] ut fuerit aliquando qui diceret, ut olim Athenis exædificatum delubrum fuit Ignoto Deo, ita Lycii templum extare Ignotæ Virgini, nempe cujus adhuc corpus lateret. Accidit vero sub id tempus, ut Societatis Jesu Patres quædam communi venerationi Lipsana exponerent, quæ libata ex Lyciensis Patronæ corpore dicerent; excitandæque populorum in Patronam suam observantiæ, publicam solenni ritu supplicationem cogitabant. Dum petitur ab Antistite facultas, atque is recognoscere pretiosum pignus de more instituit; advertit, ex litteris fidei testibus, haud abunde constare, Patronæ Reliquias eas esse, atque adeo suspendi rem placuit. Interim conflata est ex argento sumptuosi operis statua, ibique collocatæ ad Divæ cultum Reliquiæ; tum ejus impressa effigies, extendentis supra civitatem, in tutelæ argumentum ac specimen, dexteram, apposita insuper epigraphe, quæ Lyciensis Patronæ Reliquias testabatur. Hæc enim vero, quæ avocare a nostra D. Irenes ecclesia populorum studia videbantur, [& illius expositionē impediunt,] haud probare nostrates poterant: &, siquidem omnino comperta tabulis ac explorata ea fuissent, quid optabilius unquam contingere potuisset, quam prostare Lycii sacris e pulvinaribus lectissimæ Patronæ exuvias, quas populares venerentur? At quando persuasum haberent omnes, non eas Thessalonicensis Divæ, sed alterius cujusdam Irenes esse, optimum factu existimarunt dedoceri ceri erroris gentem. Hanc porro relationem non existimabis contrariam esse isti, quam dedi num. 9, nunc futuro 13, si concipias, prædictam quidem S. Irenes Reliquiam Lycium esse allatam anno (ut ibi dicitur) MDCIV, cœptumque mox fieri apparatum ad solennem ejus translationem, constructionemque statuæ; sed utramque superveniente controversia dilatam fuisse, ac peractam primum anno sequenti, cum illa esset composita; sicut prosequitur eadem Historiæ Theatinæ relatio, post quam explicuit, quomodo prædicta causa translata Romam sit, & agente Elizæo Nardino Theatinorum Præposito Generali, commissa Camillo Cardinali Burghesio, altero incidente nodo jam perplexior: is autem talis fuit.

[32] Horatius Oricellarius Florentinus, vir genere ac opibus Romæ clarus, [deinde accipiunt ipsi corpus S. Ireniæ.] & Theatinæ familiæ studiosissimus, ut sacellum, quod in Romano D. Andreæ a valle templo, cultu marmorum splendidissimo, adornaverat, ab Divorum etiam cinere exsplendesceret, quædam e Callisti Cœmeterio Martyrum corpora impetraverat. In his Divæ Ireniæ Virginis ac Martyris ossa fuere, reperta cum hac inscriptione, Santæ Ireniæ IN PACE: quæ visa plane ditando ornandoque Lyciensi templo opportunissima, præsertim quod quædam cum Tutelari Diva nominis cognatio ac similitudo id posceret. Votis annuit Oricellarius: sed obortus statim rumor est, velle nostros homines, pro Irene Hireniam obtrudere, atque ea vocabuli affinitate Lyciensi pietati imponere; idque evincere conabantur, ut vitandæ fraudi Lycium Hirenia minime mitteretur. Agitabatur hæc Romæ controversia, expendebatque imprimis illam Burghesius, cui negotium demandatum; cum defunctis brevi inter sese intervallo Clemente & Leone summis Pontificibus, [& litem cum Iesuitis componunt,] evectus ipse ad supremam Infulam est; atque inter primas ferme curas id egit, ut componeretur quam primum altercatio. Igitur disceptationis arbitrum suo loco dixit Cardinalem Gallum: deinde Præpositum Generalem Societatis Jesu, Claudium Aquavivam, & Nostrum monuit, ut una simul coram eo Cardinali convenirent, inirentque viam qua rem belle ac bona fide dirimerent: percupere quippe se, ut quos externus habitus atque officiorum similitudo necteret, conjungeret etiam caritas: præsertim quod, etiamsi disceptari inter ipsos peramice contingeret, non deessent exteri quosscinderet benevolentia ac in partes abirent; proindeque verendum, ne studia amicorum in aperta demum odia contentionesque degenerarent. Quod cum ipsimet Generales Præpositi maxime optarent, nihil cunctati, finem inter se perhumaniter honestisque conditionibus velitationi imposuerunt…

[33] Primum, uti die quinta Maji mensis, ac per octo consequentes dies, qui sacri sunt Patronæ Lyciensi, fas nulli sit, neque Patribus Societatis D.Irenes cineres (quos in suo Lyciensi Collegio habere dicunt) neque Clericis Regularibus S. Hireniæ corpus publicæ pietati exponere. [conditionibus commodis,] Deinde, ut per id tempus concinnare iisdem Patribus Societatis solenniorem in modum liceat D.Irenes sacellum, quod in ipsorum templo extat. Tum ut extra id tempus, sicuti de aliis Divorum lipsanis fit, liceat pro libito sacra ea pignora utrimque prostare; ita tamen ut eorum solennia, certo quidem, sed diverso inter se tempore celebrenter; & Jesuitæ quidem die Aprilis sexta, aut qua transferri Reliquias contigisset; Clerici vero Regulares die Dominica, quæ in assumptæ in cælum Deiparæ ferias incidit, diem festum agant. Sancitum hisce conditionibus fœdus, delatum ad Paulum Pontificem, probatumque ab eo vehementer est, commendata prolixius Patrum Generalium prudentia ac mente.

[34] Illustravimus die III Aprilis genuina & certißima Acta SS. Agapes, Chioniæ, atque Irenes, Sororum ac Martyrum, [relicta ipsis die 6 Aprilis sacra Irenæ juniori,] Thessalonicæ sub Diocletiano passarum Vltima ipsis Nonis occubuit, ideoque ad diem VI Aprilis, seorsim refertur a variis Martyrologiis: qua de causa credo Iesuitis Lyciensibus permissum, ut diem istum sumerent suæ Reliquiæ exponendæ; in quo sane plus epikiæ fuit, quam rationis fundatæ in aliquia certitudine facti. Curæ scilicet arbitris Generalibus fuit subnatam componere controversiam; non autem definire, cujus Irenes essent Reliquiæ Iesuitarum: hæ vero, quocumque casu aut tempore Romam perlatæ, Thessalonica vel aliunde, ut absolute potuerunt esse supra memoratæ Virginis, ita nullo argumento ejus fuisse probantur; sicut nec illæ, quibus Constantinopolim advectis templorumque erectione honoratis, dies V Maji obtigit. Si cui tamen probabile videatur, hanc ultimo nominatam, Thessalonica Constantinopolim fuisse translatam; eidem multo etiam probabilius videatur necesse est, quod cum tota Calabria adeoque Lupienses, Græcis ut plurimum ritibus usa sit, [ut diversa ab ea quæ CP. & Lupiis colitur 5 Maji,] quoad Græcorum Imperio paruit, Constantinopoli quoque accepta sit veneratio ejusdem Irenes; nec ullas propterea Reliquias ejus requiret Lupiis, non magis quam requirimus Reliquias S. Nicolai Episcopi aut S. Iacobi Apostoli in iis omnibus locis, quibus Patroni illi nunc sunt, ex alia nulla nunc nota causa, quam ob celebritatem Reliquiarum, Barii & Compostellæ frequentatarum. Tali certe conjecturæ magnum fundamentum præbet dies, idem Lupiensibus qui Constantinopolitanis festivus, & communia utrisque de eadem asserta, quod Licinii filia, quod Pauli Apostoli discipula fuerit: neque ad diversas constituendas satis efficax erit diversa ratio scribendi antiquitus nominis Irenes & Herinæ, a sola verosimiliter dialecti diversitate procedens. Quod porro ad Irenem alteram Iesuitarum, de qua num. 13. & Ireniam Theatinorum attinet, [vero similiter eadem.] harum corpora uti constat esse ex Romanis cœmeteriis recentius eruta, ita nemo dubitabit, quin ibi fuerint primum tumulata; solumque optabit certiora Virginitatis Martyriique iisdem adscripti indicia, quam quæ paßim apparent in documentis pariter allatis. Ac de Irene quidem Iesuitica nihil habeo quod dicam, quia nihil de ea nobis profertur; Ireniæ vero Theatinorum adscriptum IN PACE, potius incruentam mortem mihi designaret, nisi Virginem ac Martyrem obiisse se monuisset ipsa, ut infra mox dicetur. Similiter eidem nomini præfixus titulus SANCTÆ, facit me, non illud quidem cogitare, quod nunc paßim ea voce intelligitur; sed quod antiquis ipsa significabat, cum appellatio ea, quæ fuerat Apostolorum ætate communis fidelibus omnibus, restringi cœpit ad personas, peculiari ritu divinis ministeriis consecratas. Suspicor igitur talem unam fuisse Ireniam istam: cujus historia hujusmodi est in præcitatis Theatinorum Annalibus.

[35] [Virginem & Martyrem se declarat,] De pretiosis D. Hireniæ Reliquiis, Lyciensi ecclesiæ ab Oricellario donatis, est adhuc quod, ad ejus venerationem cultumque, annotemus. Enimvero Lycium cum anno MDCV pervenissent, nihil habuit prius Thomas Aquinas, ejus tum Cœnobii Præpositus, quam illas clam omnibus habere, quoad certior factus Scipio Spina Episcopus, cuncta, ad Romanæ Regulæ ac nuperæ concordiæ normam, perageret. Verum quæ beandæ suis cineribus civitati advenerat, haud passa est, nomen atque ossa diutius tegi. Proxima quippe nocte Ludovico Perrono, viro nobili, qui rem communem eo anno administrabat (Syndicum vocant) objecit sese Virgo inclita, liberali plane vultu ac fronte, atque hæc illi conceptissimis verbis: Ego sum Hirenia, Virgo & Martyr: apportatæ jam sunt in vestram hanc urbem mei corporis Reliquiæ: Deum in me colite: evanuitque his dictis. Excitatus Perronus, plenusque recenti ea imagine ac pulcherima Virginis (specie, summo mane ad D. Irenes adire; ut Hireniam in somnis viderit, quid illa diserte pronuntiaverit, narrare; atque id etiam atque etiam jurejurando cum affirmaret, rogare impense Patres, ut thesaurum absconditum evulgarent. His precibus ac sacramenti religione coactus Aquinas Præpositus, gavisusque vehementer renuntiari cælo præcone pignora illa, & ipse ea publicavit; ac manante subinde fama, incredibilis statim ardor ac pietas visa intendi, ut usurpare quisque oculis præclarum munus ac venerari percuperet.

[36] Ergo recognovit de more ossa Episcopus, tum ornandæ nobilissimæ hospiti, [solennique cultu excipitur,] ejusque cineri quam magnificentissime excipiendo decreti honores publici, ac solennis per urbem supplicatio: quam quidem pompam, communi ære sumptuque Magistratus civitatis faciendam statuit: curavitque imprimis Perronus, cui se inspiciendam permiserat Virgo, ut regio omnino cultu atque apparatu triumphus ageretur. Et vero supra communem magnificentiam peracta res est, tenuitque octiduum celebritas, templi ornatu, concentu vocum, concionum splendore, populorum frequentia, festis ignibus, tormentorum explosione, longe superbissima: sacroque imprimis cineri elaborata tum quoque solido ex argento arca, pulcherrimi sumptuosique operis. Neque vero sistere hic Civitas ac Magistratus voluit: concepta siquidem per ea solennia insigni in D. Hireniam pietate, alterum adoptare patrocinium publicæ rei Lyciensium decrevere; & qui Irenem, Præsidem Urbis ac Dominam venerabantur, [& in alteram Vrbis Patronam optatur.] Hireniam etiam in præsidium tutelamque telamque asciscere; fore nempe ut cognomines Virgines ac Martyres, veluti armatæ ac citra omnem fabulam sanctiores Pallades, civitatem, pulcherrima sive æmulatione sive fœdere, propugnarent. Ergo, collatis una votis, acclamata Hirenia est, suffragatione ac plausu incredibili. Nostris præcipue novum hoc patrocinium optatissimum contigit, quod ipsorum ecclesia, uni quidem dicata, alterius vero locupletata exuviis, arx quædam ac munimentum urbis videri posset.

[37] At enim, ut eo nomine coli rite posset Hirenia, peti Romani Pontificis nutum oportuit. Allegatus proinde Romam est, qui civitatis studia ac consilia exponeret; commendatumque imprimis negotium fuit Francisco a Castro, [Annuit pio voto Pontifex,] Catholici Regis Oratori; qui auctoritate ac gratia, qua apud Paulum Pontificem Amplissimosque Patres valebat, id statim obtinuit, ut rata esset Patronæ electio; obsignatisque Pontificiis litteris id permissum, ut instauratis lætitiæ argumentis. patrocinium nova supplicatione publice celebraretur: additumque ut in iis solenniis, qui primo die pompam deducerent, amplissimam delictorum veniam consequerentur; duobus vero insequentibus, qui templum inviserent, septenni delictorum indulgentia fruerentur. Actus alter hic triumphus fuit, calente adhuc priori gratulatione, instructisque magnificentiori ornatu viis, foris, compitis. Labarum præsertim ingenti lacinia, ut pulchrius atque augustius fluctuaret, excitatum. In eo utraque Lycii Patrona, excellenti penicillo delineata, forma, cultu, [& festivitas innovatur.] atque oris faustitate pares, extensis supra urbem dexteris, securitatem felicitatemque appromittere videbantur. Porro ea vi luminum, intendentibus se tenebris, accensa extime Ireniana basilica est, ut extincto diei successisse nox videretur: & fuere qui, extra urbem cum essent, ab spissiore ea luce ac splendore ardere templum putarent.

[38] [Eadem Sancta ægro deposito apparens,] Visa autem Martyr Hirenia, collatis identidem beneficiis ostendisse, quam grata sibi hæc civium studia fuerint: neque enim fundi ad surdas aures preces passa est, impertivitque non pauca suam fidem implorantibus. Unum referam, quod satis compertum ac celebre Lycii fuit. Ægrotabat Angelus Surgentius, Marci Antonii filius; eoque tandem devenit morbus, ut desperarint saluti medici; aderantque, gravissima valetudinis appendix, dolores peracerbi. Consternatis mœrore domesticis, non se infirmus ipse destituit; sed qui D. Hireniam præcipuo studio coleret, collocare in ea spem, atque id summa ope inclamare, ut Martyris lipsana eo a nostris afferrentur, quæ religionis ergo tangeret ac veneraretur. Factum: ac vix exosculatus ea est, cum tranquillari molestiæ ac vicinioris fati tempestas cœpit: tum recitatis quibusdam precibus, visus ipse vehementer exhilarari, auditusque dicere, Proh! quam pulchra! quam elegans! Nec mora, accersita ad se matre, diserte innuit, [sanitatem citam premittit.] audivisse tum quidem se, de ipso D. Hireniæ ore, fore ut convalesceret, ac sacra Constantinopolitanæ Dei Matris die (Sabbati dies tunc erat) a lecto surgeret. Igitur remisit momento mali vis, defixis nimirum stupore medicis: qui cum perfectissime illum subinde convaluisse, ac restitutas corpori vires advertissent; id decrevere, ut defunctus penitus morbo, surgeret die Martis, non tam incolumis quam redivivus. Hæc Iosephus Silos, in cujus verbis haud inconsideratam prætermiserim mentionem Constantinopolitanæ Dei Matris, ut indidem credatur Lupiensis civitas accepisse colendæ Irenes suæ exemplum, unde & imaginem istam accepit, cujus causa festivum diem agit; nescio tamen quem; uti nec quem diem Hireniæ suæ annuatim recolendæ Patres Theatini delegerint, neque utrum diem VI Aprilis suæ priori Reliquiæ exponendæ retinuerint Patres Societatis, vel quem posteriori Corpori proferendo optarint.

[39] Finem huic Paragrapho faciat Patris nostri Claudii Generalis epistola ad Lupienses Socios, [Iesuitas Generalis suus monet ut caveant quidquam agere,] quibus anno MDC Christi, die XVIII mensis Julii datis, & docemur de tempore compositæ controversiæ, & ejusdem resuscitandæ occasiones efficaciter proscribuntur: est enim talis, a Iosepho Silos Latine reddita ex Italico sermone. Elapsis mensibus ubi allatum mihi fuit, excitatam inter vos ac Theatinos Patres, de sacris Divæ Irenes Reliquiis altercationem; officii duxi monere vos, etiam per P. Provincialem, ut hac vos in re prudenter modesteque ac benevole, uti Religiosos viros decet, gereretis. Nunc vero, quando jam composita lis est, atque obsignata utrimque conciliationis capita, quæ mittuntur; statui paterna vos iterum efficacique epistola, quod & Præpositus Generalis Clericorum Regularium cum suis facit, admonere, ut præcidere radicitus placeat, quod humanæ potius æmulationis zelique speciem, quam Dei gloriam præseferat. Id enim vehementer cupio, ut inter nostram ac reliquas religiosas familias, maxime Theatinorum, tantæ videlicet sanctitatis exemplique ac fructus in ecclesia Dei, pax intercedat ac caritas, quæ perinde propria est Spiritus sancti, ut Paulus Apostolus vel in profanos ipsos homines severiter pronuntiaverit, inter quos arderent dissidia. Itaque ut omnis posthac simultas aut utrimque molestia eradatur, [quo possit vesuscitari dissidium,] diserte jubeo, sicut & Theatinis suus Generalis jubet, ut neq; publicis concionibus, neque privatis sermonibus, aut alia quavis ratione, quȩ penes vos sunt, ea esse Lyciensis Patronȩ lipsana pronuntiare quis audeat, aut ceu talia populis deveneranda tacite proponat; sed veluti sacri cineres Divæ Irenes Virginis & Martyris adorentur, nihil super ea re temere affirmando. Ad hæc, cum dici nequeat, eas esse Lyciensis Patronæ reliquias; in hanc itum sententiam, ut si forte in argenteæ ejus statuæ basi incisa inscriptio fuerit, aut insculpta civitas, aut quidvis aliud appositum, quod illam Lycii Patronam esse indicet; tunc dedicata alteri cuidam Divæ Virgini imagine, tollantur ab ea sacræ ejus Reliquiæ, atque alibi reponantur, sub suo titulo Irenes Virginis & Martyris. Nam si in ea statua servarentur, eas esse Lyciensis Patronæ Reliquias ostenderent sculpturæ ac litteræ, quas imus amolitum: atque hoc executioni omnino mandetur.

[40] Illud porro prolixe commendo, ut si forte dissidium utrimque excitetur, [atque infuturum eidem rei prospicit.] quod minime fore mihi persuadeo, lateat id seculares, nec facile spargi in querimonias sensus animi vestri sinatis; sed conveniat statim Rector Clericorum Regularium Præpositum, exponatque candide quæ ad suas aures affluxerint, ut afferat ipse opportunum remedium. Quod si minus hoc consilium successerit, compositis ad me litteris rem mihi totam aperiat, ut Patris eorum Generalis auctoritate, de cujus singulari virtute atque integritate ipse mihi plurimum polliceor, communi caritati consulam, atque interim prudenter modesteque se nostri gerant. Jam, quod apud exteros ingenerari facile potuit libatæ caritatis opinio; omnino curandum, ut eximatur hic a vulgi mente error, atque intelligant plerique omnes, quanti nos sanctam istam Congregationem facimus; & ut cor unum animamque unam utrique Ordini esse cupimus, mutua nos benevolentia ac laude honoreque complectentes, quo sane & amplificari maxime Dei gloriam, [Idem facit Generalis Theatinorum,] & curari proximorum fructum continget… Hæc ad suos Aquaviva, ac simili omnino ad nostros sententia Nardinus, qui mortuo animorum fœderi efficacius conciliando illud addidit; fuisse nempe inter primævos utriusque Ordinis Patres eximiam invicem benevolentiam, quam tueri mutua deinde officiorum testificatione eos qui successerunt par erat; tum severius mulctam interminatus, si ab ea majorum caritate desciscant.

[41] Vtrimque religiosißime obeditum fuisse plane mihi persuadeo, tum quia nullius amplius querelæ vestigium in prælaudatis Annalibus apparet (nam nostri finem seculi superioris non excedunt) tum quia ipsiusmet controversiæ mentio nec minima quidem fit vel in Historia Patronæ Lupiensis anno 1609 vulgata a P. Beatillo (ubi prorsus tacens de ea quæ apud nos erat Reliquia, [& utraque familia exinde concorditer rem suam agit.] solum meminit speciosißimi sacelli apud nos Patronæ communi erecti, ejusque ibi colendæ usu a sacra Congregatione Rituum approbato) vel in variis P. Bernardini Vitis, qui tamen præcipuus fuit in promovenda prædictæ Reliquiæ veneratione. Quemadmodum autem nulli impedimento Theatinis Patribus nostri fuere, quominus Sanctam suam Hireniam eodem cum primaria Vrbis Patrona venerationis gradu ponendam curarent; ita nec hi vicißim istis inviderunt, alteram suo in templo Irenen, anno jam dicto MDCIX exceptam. Quin etiam credibile mihi est, alteros alteris magno fuisse adjumento in mutua festivitate cohonestanda, eaque ratione palam fecisse omnibus, quam concordibus animis etiam antea fuerint, qui sententiis nonnihil discrepabant, non æmulationȩ prava ducti, sed solo studio honorandi communem Patronam; ex quo etiam proceßit prædictus P. Beatilli labor, dignus qui certiori argumento impenderetur, quam sit deductio genealogica Virginis ex Regio Thracum sanguine, ac veteri illo Coty, bis apud Aristotelem nominato.

DE S. NECTARIO EP.

Nectarius, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)
Nicetius, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

Pag. 9 n. 1 adde — Atque hæc causa nobis est ipsos & præcedentes ac sequentes duos Sanctos, atque alios similiter plures, hoc in opere ad unum eumdemque diem referendi: neque tamen arbitramur quemquam fore qui id sic intelligat, quasi eodem quoque die obiisse existimemus; quando satis apparet, in delectu dierum, non confiderari a nobis quando quis obierit, sed quando colatur. Quin etiam hac de causa, ad annum aut seculum quo quisque obiit, desivimus annotare diem mensis; sicut in primo Trimestri factum fuit.

Num. 2 lin. penult. — primo Augusti — adde — Vereor autem, ut illi aliam causam habuerint dicendi quod tali die obierit, quam quia tunc colendum statuerunt Bicviarii Viennensis novißimi (sicut intelligo) curatores, quos sola Suppositii Bedæ auctoritas movisse videtur. Itaque istis non obstantibus.

DE S. SACERDOTE EP.

Sacerdos, Episcopus Lemovicensis, Sarlati in Gallia (S.)
Mundana ejus mater, Vidua Martyr, Sarlati in Gallia (S.)

Pag. 11 col. 2 lege — prope fluvium, Ausonio & Sidonio Apollinari dictum Duranium, vulgo la Dordoigne, quo in loco &c.

Pag. 12 n. 4 sic incipe. — Hactenus Hugo Floriacensis, iisdem fere verbis hic usus, quibus inchoavit ipsius Vitæ Prologum, quo nos caruimus, ex Codice 3683 Biblio, thecæ Colbertinæ Parisiis eruto per Stephanum Baluzium missoque sub an. 1683 ad infra sæpius cum laude commemorandum Armandum Gerard, Canonicum Sarlatensem: qui nobis ipsum remisit hic publicandum. Dum autem Hugo ait, antiquam Actuum Sancti Confessoris librum fuisse &c.

Pag. 13 n. 7 lin. 13 a fine — Gallice Saint Prestre dici — adde. — Sed hæc Renati marginalis nota, perquam ridicula accidit intelligentibus, S. Sacerdotem Episcopum, non aliter quam Saint-Serdot vulgo nuncupari; & ad hunc prorsus impertinens esse, quod appellative sumpta vox Sacerdos, quatenus Ordini Presbyterali tribuitur, vulgari lingua reddatur Pretre. Apage ejusmodi interpretamenta, quæ nostrum hunc Sanctum confundere possent cum aliquo (si quis esset) S. Presbytero; sicut ex tali causa factum diximus, ut S. Monica Augustini Mater, cum S. Prima Ostiensi Martyre confunderetur. Sed ad diem quod attinet, malumus nos cum antiquis Actis &c.

Ibid. n. 10 lin. 16 sic lege — Sunt tamen quibus id dici nulla cum verisimilitudine videatur, & omnino judicant retinendum Agericum, a Ruriciis distinctum: quibus sane nihil est quod prohibeat ipsum interponere.

Pag. 14 Post titulum Vitæ ponatur ante Cap. 1.

PROLOGUS
Ex Ms. Bibliothecæ Colbertinæ Parisiis.

Sacerdos, Episcopus Lemovicensis, Sarlati in Gallia (S.)
Mundana ejus mater, Vidua Martyr, Sarlati in Gallia (S.)

BHL Number: 7456

[Rationem reddit Hugo] Antiquam seriem vitæ gloriosi Præsulis Sacerdotis relegens, & in ea quædam superflua, quædam autem scriptorum vitio depravata conspiciens, moderno tempore corrigere statui; ejusdemque historiæ textum, compendiosa brevitate transformatum & melioratum, lucidius honestiusque depingere: ad quem poliendum & elimandum composui mihi multas historias, quasi limas, ut nihil habeat nisi splendidum & honestum; & undecumque textum, undecim distinguendo Capitulis, adornavi. Quædam quoque diversis historiis, ubi opportunum duxi, ex latere in marginibus a subnotavi, ut ex his Lector lineam temporum cognosceret, & ex brevi multa colligeret. Adjeci etiam de Translatione ejusdem beatissimi Præsulis b Capitulum unum. Verum non studeo verbum pro verbo transcribere, nec tamen omnino nova pro veteribus cudere; [ordinis & styli in translatione servati,] sed sensum ex sensu, secundum ingenioli mei paupertatem, meliorando depromere; sicut poterit Lectoris solertia, utramque seriem perscrutando, facile comprobare. Quod ut facerem Domnus c Arnaldus Abbas me monuit, ipsius S. Sacerdotis Abbatiæ Provisor; cujus imperium contemnere, multa illius devictus obsecratione, non valui. Compulit me etiam meritum tanti Confessoris, & virtutes quæ apud ejus sacratissima ossa crebrius fiunt. Et cum cernerem antiquorum Tyrannorum historias oratoris facundia excellenter evehi, & hujus sancti atque clarissimi Sideris, Sancti scilicet Sacerdotis, vitæ seriem scriptorum negligentia deprimi; & ita veritatis rationem in eadem serie quasi quibusdam ambagibus occultari, quemadmodum solet aliquando sol nubibus obscucari; indignum visum est mihi, nec potui ullo modo pati, quin splendidum honestumque aliquid de eo conscriberem; maxime cum & materia non deesset, & antiquarum historiarum ordo huic nostro operi sufficienter suffragari valeret. [tum quibus ex causis scribere sit aggressus:] Denique exigit & meæ fidei probatio, ut in Dei laude & Sanctorum ejus aliquod opusculum devotus faciam, ad laudem & gloriam ipsorum; quatenus ipsi Sancti impetrent mihi, apud judicem & redemptorem meum, veniam delictorum.

Ceterum, de facultate sermonis, in eo spem posui, qui dixit; Aperi os tuum, [Deum invocat,] & ego adimplebo illud. Meus igitur pauper affectus illius poterit ditari facultate, ad laudem hujus Confessoris, ad cujus vitæ seriem aliquid apponere non est laude dignum, sed nefarium: vera enim sanctitas & pura religio non indiget hominum mendacio, sed tunc obscuratur potius cum commento falsitatis involvitur. Potest tamen quorumdam verborum pondere meritum cujuslibet apud homines commendari, & ejus laus oratoris peritia venustari: verum ab omnipotenti Deo uniuscujusque meritorum qualitas, sine orationis interpretatione, dignoscitur.

Hæc præmittens, nunc ad invidos verba converto, qui vetera fastidiunt, & nova prosequuntur: [& cœpit operis estimationi consulis,] & eos moneo, ne meum opusculū, quia novū non est, forte contemnendum existiment: nam omnia vetera, nova fuisse, nulli dubium est. Meminerint etiam, quæso, quia Moyses natus quarta ætate, ab origine mundi historiæ suæ cœpit exordium; & Josephus, historiæ Antiquitatum scriptor, libros Moysi diversa verborum retractavit specie: beatus etiam Hieronymus transferre non distulit, quod jam a veteribus translatum fuerat; adjecit etiam in sua translatione plurima, quæ fuerant prætermissa. Possem, si vellem, hic plures commemorare viros, & de modernis exemplum ponere: sed hos tantum inseruisse sufficit. Licet igitur sapienti, sicut existimo, de antiqua re veridicam historiam texere, & pro incultis sermonibus honestiores ponere: valetque quis aliquando, de una eademque re, duplici modo disserere, & in utroque verum exprimere: alterum etiam oratorem sæpe videmus, [exemplo aliorum qui veteres historias novo cultu ornarunt.] orationem alterius quadam verborum affluentia subornare, & eamdem rem dissimili modo dicere. At scio mihi non licere, quod viris sanctissimis & disertissimis licuisse probatur: quia oratorum facundiam non habeo, neque calleo artem per quam hæc fiunt; nisi quia, sicut jam dixi, in virtute sancti Spiritus anchoram fidei collocavi. Nam & in præsenti tempore idem sanctus Spiritus luculentam & castigatam sermonis efficaciam, ad multorum ædificationem, quibus vult suggerit; qui olim Ecclesiæ suæ sanctæ de Persecutore Doctorem, & de Publicano sua gratia Euangelistam exhibuit. Quo Spiritu fretus, quamvis indignus, tamen hoc onus devotus subire non metuo.

ANNOTATA.

a Hæc notata marginalia, primo Hugonis manuscripto adjuncta, ranscribere nemini postea curæ fuit, nec Sarlati quidem.

b Illud infra incipit num. 21.

c Extat quidem apud Sammarthanos aliqua Abbatum Sarlatensium series, sed perquam conturbata, nec uno loco mutila. Placet igitur, ex instructione prælaudati Armandi Gerard, aliam ab hoc accuratius deductam proponere; juxta quam Arnaldus hic nominatus, præfuisset ab anno 1122 ad 1134; quando adhuc vixisse & floruisse potuit Hugo Floriacensis, licet is Chronicon suum dicaverit Yvoni Carnotensi, sub annum 1115 defuncto. Seriei tamen Abbatiali præmittitur series Comitum Petragoricensium hoc modo:

Anno DCCCLXVII mortuo Emenone &c. in App. pag. 795 col. 1 c — sed col. 2 post medium sic lege — X Arnaldus, is ipse cui Hugo Floriacensis hæc S. Sacerdotis Acta exernavit: omnino autem corrigendi sunt Sammarthani &c.

Pag. 15 Annot. c — seu Calviniacum — scribe — prope Calviacum.

Pag. 18 num. 24 Funes b lignorum — l — funes b signorum — & consequenter muta pag. 20 Annot. b, atque hanc substitue:

Ita legendum, non funes lignorum, apposite monuit Claudius Castellanus: signa autem intelliguntur campanæ; unde etiam nunc in pluribus ad Ligerim ecclesiis Sonner le seing, est, pulsare campanam. Atque hinc pulsus ille qui ab excubitoribus fieri solet in quacumque resubita aut periculo, le Tocsin dicitur, quasi Tactus signi; ipsaque campana, ei usui destinata, sic etiam appellatur.

Annot. e lin. 11 post — credere — dele 9 lineas usque — Ex hoc porro.

Pag. 22 ante Appendicem ponendum Supplementum Miraculorum ut est pag. 796.

Pag. 23 adde ex pag. 797 de nova capsa, atque hæc subjunge — Eodem anno absoluta Parisiis est impreßio propriorum Officiorum diœcesis Sarlatensis, [& publicatum Officium proprium, tum ipsius Sancti,] jussu Illustriß. ac Reverendiß. D. Francisci de Salagnac de la Mothe-Fenelon, ac venerabilis ejusdem Ecclesiæ Capituli, curata a prælaudato Canonico Gerard. In his S. Sacerdos suum habet per integram Octavam, cum Antiphonis, Responsoriis, Hymnis, atque Capitulis propriis. Similiter & ad XXXI Maji Proprium de S. Mundana exhibetur, ubi Lectio VI hoc fine clauditur; Ejus corpus juxta filii sepulcrum diligenter collocatum est; ubi divina opitulante gratia multa miracula sunt patrata. Ad ejus memoriam, in adversa fluminis ripa, prope Toparchiam de Fenelone diœcesis Cadurcensis, constructa visitur ecclesia, & prope eamdem specus ostenditur, in qua B. Mundana, pœnitentiam agebat: sed & fons specui adjacens, [tum matris Mundanæ pro 31 Maji] cujus aqua, ad hæc usque tempora, capite laborantibus est remedio & saluti. Quæ eadem etiam indicantur in Hymnis ad Vesperas & Laudes, cum hæc propria Oratione: Sanctæ Mundanæ, Martyris tuæ, Domine, supplicationibus tribue nos foveri; ut cujus venerabilem festivitatem annuo frequentamus obsequio, ejus intercessionibus sublevemur & meritis.

DE S. HILARIO EPISC.

Hilarius, Episcopus Arelatensis, in Gallia (S.)

Pag. 24 Miratis ac pene indignitatis nonnullis, quod in Commentario, ad Acta S. Hilarii prævio, nihil dixerit Henschenius de S. Leonis Papæ contra ipsum judiciis & querelis, facere volens satis; & supplere defectum in ea parte, non ipsius tantum, sed etiam meum, nihil in Scriptione Henscheniana mutabo, sed additis duobus novis Paragraphis, extendam hoc Prologomenon, trifariam dividendum, sic ut pars 1 Henschenio tota, ut est, maneat; cetera meo nomini adscripta censeantur. Sit ergo post titulum

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Hilarius, Episcopus Arelatensis, in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. Ætas Veneratio, Translatio, Epitaphium, & laus S. Hilarii.

Arelas sive Arelate &c. pag. 24: — num. 4 lin. 3, pro num. — 23, scribe — 30.

Pag. 25 lin. 6 vitam — in margine scribe — alias mutans, & ante num. 6 adde — Ipsius autem tumuli inscriptio talis a Quenellio infra citando proponitur, Sacrosanctæ legis antistes Hilarivs hic quiescit.

§ II. Vita S. Hilarii, quando & a quo scripta, & qua certitudine? certe non a S. Honorato Massiliensi.

[8] Cvm in ipso Vitæ hujus Prologo aperiat Auctor, se non tam ad scribendum, [Ex Prologo intelligitur Vita recitata in Synodo] quam ad dicendum de laudibus S. Hilarii proceßisse, victum merito Dominorum præsentiumque Pontificum; & quidem non absque timore, ne sua obedientis temeritas imminuat judicium tam sublimium Sacerdotum: cumque in fine num. 30 clarius etiam caveat, ut amplius quam in prædicatione sufficit, non dicat; haud ægre colligitur, id factum esse in aliqua Arelatensium Synodorum, quam oporteat esse habitam post mortem, non solum Leonis Papæ, qui duodecimo post S Hilarium anno obiit; sed etiam successoris in Arelatensi Cathedra, ut minimum unius. Nam & num. 22 meminit Leonis, ut jam ad supernam gratiam vocati; & num. 32, renasci in Successoribus Sanctum, ait; unum saltem jam obiisse indicans, puta Ravennium, anno CCCCLXII. Apparet etiam ex eodem Prologo, eum qui in tali Episcoporum consessu cavet, ne vocetur in culpam, si nequeat excolere sterili sermone propositum materiæ, ubertate loquendi indocta rusticitate depressus; nec ætate, nec ordine auditorum plerisque superiorem fuisse; sed juvenili solicitudine phrases & verba exquisivisse ad excolendum sermonem; quod etiam ex decursu satis apparet. Proinde, si Episcopus fuit (quod fuisse suadet peroratio petentis, [& auctor Episcopus, sed ex junioribus unus fuisse.] ut Sanctus eum faciat suis patrociniis, in illa examinatione tremenda, meritum Sacerdotis invenire) fuerit ad dicendum invitatus ab aliis Coëpiscopis, tamquam junior a senoribus: quem tamen quia oportet non omnino fuisse puerum, quando exequiis Sancti interfuit anno CCCCXLIX, concipere possumus ista dixisse in ætate circiter quadragenaria aut quinquagenaria; puta in Synodo anni CCCCLXIV, in qua fuit tractata causa Mamerti Episcopi; vel in ea, quæ anno post illam decimo convenit contra Prædestinatianos; vel in alia, nobis ignota quidem, sed quæ tamen fuerit tempore vicina.

[9] His positis facile erit dijudicare, quam exigua verisimilitudine dicatur S. Honoratus Massiliensi, [adeoque non S. Honoratus Episcop. Massilien.] vitæ de qua agitur auctor fuisse; excusandusque nobis erit Henschenius, quod homo senex, textum in Barali nactus vix intelligibilem, & festinans ante mortem absolvere Majum, non indulserit sibi ipsi moram, expendendi singula scrupulosius. Ego vero postea eadem relegens, uniceque intentus in collationem primi illius textus, cum altero haud paulo meliori per Poßinum submisso, quid mirum, si non cogitaverim, quam parum ista convenirent cum ætate S. Honorati? Maxime præoccupatus auctoritate prætensa Gennadii; qui cum ipse quoque Presbyter Maßiliensis fuerit, optime videbatur scire potuisse, quid scripserit Ecclesiæ ejusdem Episcopus, tum cum scriberet ipse recenter ad eam Cathedram promotus? Neque sane ab hujus ætate abludit, ut S. Hilarium (sicut prætensus Gennadius dicit) habuerit nutritorem, ejusque exequiis junior interfuerit. Sed considerandum fuerat, quod primum factus Episcopus sit Honoratus sub annum CCCCXC, [tunc ut minimum sexagenarius.] adeoque fuisset sexagenario major, quando istam de Hilarii laudibus orationem habuisset; quod cum præmißis omnino non congruit: neque cum hujusmodi Præfatione quæ incipit, Conscius imperitiæ meæ & non ignarus ignavæ, dum teneram verecundiæ frontem silentii latebris volui cunctabundus operire, eamque sub velamine taciturnitatis abscondere, jussionibus venerabilis diutissime repugnavi.

[10] Pashasius Quenellius, infelix S. Hilarii vindex, qui hanc eius Vitam secundo suo de operibus S. Leonis Papæ tomo subtexuit, nobisque hic novæ collationis instituendæ neceßitatem imposuit, præfatur ipsam habuisse ex Ms. Codice Arelatensi, [Sed Reverentius,] ubi illius auctor dicitur Reverentius, Hilarii successor: sed nullus est, inquit, hujus nominis successor Hilarii, qui vero in ejus locum proxime suffectus, Ravennius est, quem Vitæ hujus auctorem non esse Vita ipsa clamat … Crediderim ego Reverentium illum, cui Vitæ scriptum tribuit Codex Arelatensis, alium non esse ab Honorato, qui, servata nominis sui significatione, sub Reverentii nomine voluerit latitare: Honos quippe & Reverentia idem sonat. Favet conjecturæ plurium scriptorum ejusdem ævi exemplum, qui vel tacito nomine proprio, vel etiam sub alieno, tractatus varios emiserunt. Faverem & ego, si scriptam solum fuisse Vitam constaret, non autem & dictam, & quidem ab Episcopo, in confessu Episcoporum, ipso dicente tanto digniorum & seniorum, ut quasi imperare eidem potuerint. Ast nullus invenitur Reverentius Arelatensis Episcopus, nullus etiam eadem in provincia cui isto tempore tale nomen fuerit. An ergo nullus fuit? Nemo credo dixerit, intelligens quam multa nos eo tempore lateant Episcoporum nomina. Certe Leontii, secundi post Hilarium successoris, nulla ultra circiter CCCCLXXIV, invenitur memoria; [si non Arelatensis, quod esse potuit,] & Æonium constat primum cœpisse anno CCCCXCII vel IV. Quin igitur dici poßit inter utrumque medius sedisse Reverentius; in ipsaque suæ Ordinationis recenti lætitia coactus fuisse ab Ordinatoribus suis, ut recurrente S. Hilarii anniversario, eumdem ceram ipsis per se laudaret. Præterea Sidonius Apollinaris libro 7 Epistola 6, ad Basilium, infra laudandum Aquensem Episcopum, queritur quod Evarige Gotthorum Rege, Provinciam totam Aquitaniamque occupante & percurrente sub annum CCCCLXXII Burdegala, Petragorii, Ruteni, Lemovices, Gabalitani, Helusani, Vasates, Convenæ, Auscenses, multoque major numerus civitatum (summis Sacerdotibus ipsorum morte truncatis, nec ullis deinceps Episcopis in defunctorum officia suffectis …) latum spiritualis ruinæ limitatem traxit. [alteriuscerte Sedis Episcopus.] Suberant isti omnes populi Arelatensi Primatui, & nullius istorum, præterquam Burdegalensis, Lemovicensis, & Gabalitanæ Ecclesiæ nominatur Episcopus, a tempore S. Hilarii usque ad finem seculi istius V; ut facile inter istos, totque alios nusquam adhuc repertos, latere poßit Reverentius, qui istam panegyrim dixerit, eo quod congruum judicamus tempore, ante vel post S. Leontii mortem, si hic post annum CCCCLXXIV, cito desiit esse in vivis.

[11] Quod porro ad Gennadii auctoritatem attinet, hujus librum editurus simul & notis illustraturus Myræus, [Gennadii de Honorato locus,] Antverpiensis Decanus, nostri Petri Francisci Chriffletii litteras, datas Vesontione an. 1638, hujusmodi accepit: Gennadi Massiliensis de Scriptoribus ecclesiasticis habeo exemplar unum, edito non amplius, imo contractius in fine: Pomerium enim nonagesimo primo eoque ultimo capite recenset, Honoratum Massiliensem præterit. Sane Vitam S. Hilarii Arelatensis, quam Auctor Chronologiæ Lirinensis huic Honorato inscribit, Petrus Saxius in Pontificio Arelatensi ex Ms. Codice vindicat Reverentio … Hilarii successori: & sunt alia, quæ mihi suspectum faciunt illam apud Gennadium Honorati Massiliensis mentionem. Tale etiam esse potest quod Gennadius, suos quoque libros recensens, ultimum eorum misisse se scribit ad B. Gelasium, [suppositionis suspectus est,] urbis Romæ Episcopum, quasi tunc adhuc viventem (qui tamen obiit anno CCCCXCVI) adeoque haud multo post Ordinationem Honorati. Labbæus quoque noster, in sua de Scriptoribus Ecclesiasticis Dissertatione, agens de S. Cæsario Arelatensi, hujus elogium ait multis de causis sibi videri assutum Gennadio, a posteriori aliquo Scriptore, qui post Caput 85, in quo de Fausti Regiensis libris agitur, tamquam antidotum voluit adhibere, subjungens multa de Cæsario, Fausti hoste acerrimo (qui Cæsarius, Gennadio Catalogo suum scribente, nondum erat Episcopus) & de Felice Papa (scilicet IV, sub annum DXXVI primum ordinato) collecta ab eo, id est, Cæsario Episcopo, testimonia Scripturarum & sanctorum Patrum de gratia & libero arbitrio per suam Epistolam confirmante ac roborante: [uti & alii, libro ejus assuti.] quæ omnia manifeste innuunt Concilii Arausicani II tempora, & annum Christi circiter DXXIX. Rursum autem de ipsomet Gennadio agens idem Labbæus, Dum veterem, inquit, editionem, Basilieæ anno 1529, apud Andream Catandrum vulgatam, evolverem, conjecturam meam deprehendi indiciis quibusdam stabiliri: deest enim Gelasius inter Joannem & Honoratum; inter Theodulum & Joannem Sidonius; inter Faustum & Servum-Dei Cæsarius. Ad hæc in Mss. Codicibus magnam reperiri varietatem audio, quam alibi diligentius excutiemus. Quod licet nondum factum sit, satis tamen jam habere videmur, ut neque Gennadium credamus adscripsisse Honorato Maßiliensi Vitam Hilarii, neque ex coævis aliquem; sed alterum, multis fortasse seculis posteriorem; quod erit æstimandum ex eorum codicum ætate, in quibus id scriptum primitus fuisse reperietur.

[12] Franciscus Marchesius, Romani Oratorii piißimus nobisque amicißimus Presbyter, [Quiscumque autem fuerit Vitæ auctor,] qui Honorii Papæ vindicias contra Combefisium scripsit, sanctum quoque Leonem defensurus contra Quenellium, multum præsidii collocantem in ista S. Hilarii Vita, perquam solicite me rogavit, ut Henschenii nostri remißius hic agentis defectum supplerem; quasi multum ad rem faceret S. Leoni, in iis quæ cum Hilario acta sibi scribit, non inveniri contrarium S. Honoratum. Sed Exim. Christianus Lupus, Henschenii quondam discipulus, in suo de Appellationibus libro, istum Marchesii conatum prævertens, nihil magnopere interesse censuit, quis fuerit S. Hilarii, ut ipse vocat, Encomiastes; quem prætendunt inquit, [in controversia tamen Hilarii cum Leone,] S. Honoratum esse Massiliensem Episcopum: in eaque auctoritate refutanda haud multum solicitus, cum retulisset mox infra dicenda de Gennadio interpolato, Quidquid sit, inquit, nec Ravennius de quo infra, nec Honoratus, nec Angelus de cȩlo, possit evacuare fidem Magni Leonis. Vidit scilicet scriptor sagax, in ea auctoritate vel antiquitatē scriptoris vel sanctitatem prætendi; earum vero neutram quidquam facere in causa, ubi auctoritati quicumq; opponebatur auctoritas Leonis Pontificis; tā Sancti, ut mentiri nollet; tam antiqui, ut nemo propinquior haberi poßit testis ejus rei cui interfuit, quamque ipse ut judex geßit. Fortaßis etiam hoc agnovit, si de antiquitate quæstio esset, auctorem Vitæ dici posse ipso qui prætenditur S. Honorato in ordinatione Episcopali priorem, licet ætate multo juniorem; [hujus potior auctoritas est,] cui tamen injuria non magna fieret, si diceretur in iis quæ Romæ gesta erant anno CCCCXLV, ex auditu & relatu Arelatensis Cleri, post annos viginti aut triginta narrandis, scripsisse minus vera: magna autem fieret S. Leoni, si vera scripsisse dubitaretur, in Epistola vulgo 89, ad Episcopos Viennensis provinciæ. Cum enim istum poßit excusare bona fides, audita referentis; Leo non poßet non damnæri impudentißimæ calumniæ, falsa scribens; quis obsecro, intelligens quam sanctus vir Leo fuerit, huic dubitabit dare fidem; illi, quamvis sancto, contraria scribenti, derogare?

[13] Etenim quin eam derogemus alterutri, cavere neutiquam possumus: quia nimis quam diversa sunt, [quem gravius sit calumniatum credere,] quæ de eodem facto uterque narrat. Scribit Leo, nihil Hilarium habuisse rationabile, quod in sanctorum Concilio Sacerdotum posset respondere: eumdem laudat Encomiastes, Quod solus tantos sustinuit quod requirentes edocuit, quod altercantes vicit. Queritur Leo, ad ea se occulta cordis istius transtulisse, quæ nullus laicorum dicere, nullus Sacerdotum posset audire. Nihil tale Encomiastes, sed potius miratur, quod nequaquam minantes expavit, quod potentibus non cessit, quod in discrimine vitæ positus communioni ejus (Celidonii videlicet) quem cum tantis viris damnaverat, conjungi nullatenus acquievit. Ille tumorem mentis ejus, superbiæ spiritu inflatæ, & nimis impiam præsumptionem arguit, talemque osserit extitisse, ut B. Petro nollet esse subjectus, & frequentius temerariis & insolentibus verbis sententiam damnationis expeteret: hic vero scribit, Hilarium B. Leoni se illico præsentasse, cum reverentia impendisse obsequium, & cum humilitate poposcisse, ut Ecclesiarum statum more solito ordinaret. Denique Leo graviter expostulat, [quam alterum, incertas relationes secutum.] quod Hilarius, meriti sui conscius, cum quæreretur ad causam, turpi fuga se credidit subtrahendum; Auctor vero ille, & sapientiæ & fortitudini imputat, quod custodibus appositis, hieme sæviente, quos ratione non flexerat, credidit relinquendos.

§. III. Crimina S. Hilario a S. Leone Papa impacta, quæ & quatenus excusari possint.

[14] Si Leoni, quæ coram oculis suis erant gesta mox scribenti in Gallias, major est habenda fides, quam Encomiastæ ad luadandum adducto, [Indiscreto sui juris tuendi zelo ductus Hilarius,] deque rebus præteritis ex minus certa locuto; non poterit non reus haberi Hilarius, humano saltē judicio, licet divino forsitan minus peccaverit, certum se putans, quod in deponendo Celidonio tanta testimoniorum evidentia usus esset & ipse & Coëpiscopi sui, ut crederet, ne quidem Romanum Pontificem melius posse judicare de causa: itaque acciderit, ut in ipso detrectandæ recognitionis fervore siverit sibi elabi aliqua, jus ipsum appellationum Romanarum tangentia. Hoc in puncto utinam Hilarium non sic defendendum suscepisset Quenellius, ut & ipse jus illud ab Ecclesia Gallicana, ante istam controversiam, unquam agnitum fuisse negaret! non periisset illi credo gratia, ex illustratis insigniter S. Leonis operibus debita; [arguitur a Leone,] nec Pontifica censura notati essent libri, alias plurima eruditione referti; neque tam latum de se triumphandi campum aperuisset Patri Lupo, in illo præclaro volumine, quo hic divinum ac immobile S. Petri Apostolorum Principis, circa omnium sub cælo fidelium ad Romanam ejus Cathedram Appellationes privilegium, adversus profanas hodie vocum novitates, asseruit. Harum contemptū in Hilario a S. Leone fuisse potißimum justißimeque redargutum, videtur non animadvertisse Baronius, cum ad an. 445, illa culpa prætermissa, damnatum Hilarium, ait, quod in provincia Viennensi ordinatum præsumpsisset deponere Episcopum Celidonium. Nec enim (ut recte probat Quenellius) Viennensis provincia tunc erat ab Arelatensis Primatus dispositione extranea: [non quasi in aliena provincia Celidonium deposuerit,] sed injuste depositum se querebatur Celedonius appellato Pontifice, a quo ipsum non temere neque injuste in sua appellatione susceptum credimus, ideoq; nolumus huc trahi ejusdem Baronii verba ad an. 464 de SS. Mamerto & Hilario sic conjunctim loquentis: Non mireris, lector, Romanum Pontificem adversus Mamertum adeo vehementer insurgere, virum (ut declarunt eventa) sanctitate insignem: in his enim quæ contentiosi fori sunt perfacile est quemquam decipi: [sed quia ejus ad Pontificem appellationi non satis detulerit.] persimile enim & S. Leoni accidit, qui in S. Hilarium eadem ferme ex causa acerrime invectus est. Quis nesciat sæpe accidere, ut falsis accusationibus & subreptionibus aures Pontificum repleantur; ut cum putant agere quod justum appareat, exagitent innocentem. Valeat hæc pro Hilario excusatio in criminibus, eidem, post suum ab urbe parum gratiosum secessum, coram Pontifice jam irritato objectis, de quibus agitur in Epistola, quinto ab inde mense scripta: valeat etiam, si quis id velit, contra Celidonium, quasi subornatis emptisque testimoniis minus veracibus Pontificiam absolutionem subripuerit: sed non valeat in Appellationis rejectione, cujus rejectionis, non tamquam judex ex alieno relatu, sed tamquam testis ex proprio auditu supra comparuit S. Leo: quam culpam nisi crederemus ab Hilario submißiori denique responso detersam fuisse, sicut ipsemet tandem Encomiastes ait, sancti viri & Episcopi Catholici officio defuisse eum æstimaremus.

[15] His in genere præmißis, meminisse Lectorem velim eorum, quæ num. 7 præmisit Henschenius, de S. Germani Autißiodorensis ad S. Hilarium Arelatensem excursu; eaq; conferre cum legendis in hujus Vita num 21, de communi utriusque opera in ordinandis iis Galliarum Provinciis, [Videtur Hilarius S. Germanum habuisse socium,] quæ Arelatensis Archiepiscopi cognitioni quadamtenus suberant. Causa autem expetendi societatem S. Germani in excursibus istis Archiepiscopalibus, Hilario fuisse videtur, non solum illius viri eximia sanctitas & prudentia, sed etiam (ut recte notavit Quenellius) quia plures tunc erant Viennensis Provinciæ civitates, quæ non essent Romanæ ditionis, sed parerent Burgundionibus: quibus, videlicet ab Aëtio relictis, Sabaudia concessa erat, cum indigenis ita porro dividenda, ut finibus deinde vi armorum per vicina propagatis, in Prima Lugdunensi, Maxima Sequanorum, Viennensi, & aliis sedem fixerint. Potuit igitur S. Germani opem eam ob rem Hilarius poscere, ut apud alienæ ditionis populos, [ut ejus apud Burgundiones gratia juvaretur.] quibus acceptissimus erat eorum ille contribulis, plus valeret Episcopalis auctoritas: nam Autißiodori, non tantum Episcopus, sed & natus erat S. Germanus, & uno dumtaxat ante Hilarium anno obiit. Ista autem eorum conjunctio vehementer elevat illorum omniū excessuum fidem, qui, S. Hilario apud S. Leonem impacti, nimis facile fidem invenerunt, in ipso contentionis jurisdictionalis fervore. Ordior ab eo quod primo præcipueque delatum susceptumque, latam veluti portam aperuit in animo S. Leonis, ad plures gravißimasque criminationes contra Hilarium intromittēdas. In Vita S. Romani Abbatis Iurensis, 28 Febr. per Henschenium illustrata, dicitur is ab Hilario ordinatus Sacerdos (Presbyterum quinti ævi scriptor dixisset) qui venerabilem Celidonium, Metropolis Vesontionensis Patriarcham, Patricio Præfectorioque fultus favore, indebitam sibi per Gallias vindicans Monarchiam, [Celidonius quem deposuit, Episcopum, non Vesontionensem,] a sede Episcopali, nulla existente ratione, dejecerat. Ea Vita, quia supparis ætatis Auctorem præferebat, paßim viris eruditis persuasit, revera Vesontionensem Archiepiscopum Celidonium istum fuisse: sed propius eam examinans Quenellius, non solum in ista jam allegata plagula, pene tot indicia novitatis ac suppositionis reperit quot verba; sed etiam in reliqua ejusdem auctoris scriptione, de SS. Romano, Lupicino & Eugendo, tam multa annotavit huic ætati neutiquam adscribenda, ut tractatui tam licenter interpolato, ne dicam supposititio, nihil magnopere credi posse, unde sequela aliqua historica ducatur, [(ut habet interpolata Vita S. Romani) sed ipsi subjectus.] evidentißime appareat. Rectius omnino videtur Quenellius Celedonium, facere, unum ex Viennensis Provinciæ, tum adhuc Hilario subjectæ, Episcopum; & quidem alicujus civitatis etiamnum ad Romanos pertinentis: atque hoc ipsum confirmat zelus Valentiniani Imperatoris pro manutenendo Celidonio; cui quis credat illum ita fauturum fuisse contra Romanæ ditionis Archiepiscopū, si is alienus a sua fuisset: aut quomodo præsumi potest Hilarium, jus sibi arrogaturum fuisse alienæ inimicæque ditionis Metropolitam, visitando ejus provinciam, Synodum cogendo, ipsummet deponendo?

[16] Quod autem ad causas depositionis attinet, tales proferantur, quæ non video quomodo aut falso allegari potuerint, quod necessario supponit Leonis sententia aut veræ si fuerint, [cujus causa fuit ambigui vero similiter juris, non facti;] subornatis quomodocumque testibus obscurari; quod tamen videtur admitti ab eo debere, qui vellet Hilarium ejusque Synodum excusare. Quid enim facilius fuit quam scire, fueritne, vel non fuerit aliqua legitimis nuptiis viro juncta? judex quis in causa capitali sederit, an non sederit? sunt enim hæc ejusmodi, quæ debent & possunt publice constare, neque possunt clam geri. Hæc consideratio pene me cogit suspicari, in hac causa aliquid ambigui, non tam facti, quam juris fuisse. Fuerit antē, si, nupta quidem, sed matrimonio numquam consummato virgo vidua, ad Celidonii thorum transierit de qua agebatur, si lata ab eodem capitalis sententia, sed intercedente Principis clementia aut alia ex causa, non sit executioni mandata. Neutro casu irregularitatem contractam, sustinere potuit C lidonius & judicasse Leo cum suis: [in qua aliter Hilarus cum suis, aliter Leo judicarint,] contrarium potuit judicasse Hilarius cum Episcopis suis, & utrimque auditi testes verum dixisse. Non vacaverit tamen culpa Hilarius, si Gallicanum judicium Romano subjicere noluerit; sed neq; caruerit excusatione, apud Deum valente, ne ei imputaretur ad noxam letalem; etiam posito quod (sicut hic dici videtur) communionem suam Celedonio non relaxaverit positus in discrimine vitæ: sicut similis noxa S. Paschasio Diacono, schismati Laurentiano contra Symmachum Papam immortuo, ut dicitur XXXI Maji, non obfuit quo minus, adhuc existens in Purgatorio, Sanctus esse divinis probaretur miraculis. Alia enim judicia Dei sunt, interna noscentis; alia hominum, sola externa conspicientium. Ceterum quod de Patricio Prætorioque favore ait Auctor Vitæ S. Romani; quodque trunculentiori etiam specie propositum S. Leoni fuit, [illius vero pertinacia culpa letali caruerit.] quasi militaris manus sequi soleret Hilarium per Provincias, eidem famulatura ad invadendas per tumultum Ecclesias, quæ proprios amiserant Sacerdotes; id, inquam, aliud non videtur habuisse fundamentum, quam quod per insessas infestasque barbaris vias, ut belli tempore quandoque solet, Nobiles quidam sequebantur Episcopum, causa tutelæ contra grassatores.

[17] De Projecto Episcopo, cui irrogatam injuriam adeo pathetice exaggerat Leo, ea culpa tam enormis est, ut non potuerit in hominem, [Projecto Episcopo invito super-ordinatus successor,] qualis eræt Hilarius, cadere; nec fidem ullatenus habitura fuerit, nisi in animo ad quidlibet credendum per præjudicium apparato, aut evidentia facti restiumve multitudine convicto: quod ultimum excusare Leonem potest, sed non potest accidisse, nisi aliquid veri certique facti, accusationi tam atroci occasionem dederit: quod an valeat in Hilario, ex loci ac temporis circumstantiis excusari, benigno lectori divinandum relinquit Quenellius, dum nequidem conatur explicare; sed satis habens appellare silentium Encomiastæ sui, quē S. Honoratum vult credi, tamquam de re satis apud Leonem ab Hilario purgata, tamque notorie falsa, ut auditoribus purgari nulla ratione debuerit. Sit ita sane; non fuerit cura posteritatis ei, qui præsentibus dicenda dumtaxat, non & futuris legenda scribebat: nunc alia est ratio, & excogitandum est verosimile quidpiam, qua diluere tot in uno facto apparentia crimina potuerit Episcopus, (ut sine dubio credimus) Sanctus. Ipsum prius omißis exaggerationibus referatur. Celedonii negotio sic, ut dictum est, finito, Romaque digresso Hilario; Fratris & Coepiscopi nostri Projecti, inquit Leo, querela successit, cujus ad nos litteræ lacrymabiles & dolendæ, superordinato sibi Episcopo, sunt directæ. Epistola quoque ingesta est civium ipsius, [& quidem in aliena Provincia,] & numerosa singularum subscriptione firmata, invidiosissimis contra Hilarium plena querimoniis, quod Projecto Episcopo suo ægrotare liberum non fuisset, ejusque Sacerdotium in alium præter suam notitiam esse translatum, & tamquam in vacuam hereditatem ab Hilario pervasore heredem viventis inductum… Esto ut brevis [fati] Fratri evenerit humanæ conditioni consueta migratio, quid sibi Hilarius quærit in aliena provincia? Exspectarentur certe vota civium, testimonia populorum; quæreretur honoratorum arbitrium, electio Clericorum; quæ in Sacerdotum solent Ordinationibus, ab his qui noverunt Patrum regulas custodiri… Sed ille … (directarum ad nos verba sunt litterarum) ante abscessit, quam eum venisse nossemus. Non est hoc redire, sed fugere; nec salubritatem impendere diligentiæ Pastoralis, sed vim inferre latronis & furis… Militaris manus, ut didicimus, per provincias sequitur Sacerdotem; & armati præsidii præsumptione suffulto, ad invadendas per tumultum famulatur Ecclesias, quæ proprios amiserint Sacerdotes. [excusari nequit si vera referuntur;] Hæc autem taliter ad se perscripta a Leone, magis etiam exaggerat in suo contra Hilarium rescripto Valentinianus Imperator, ut qui Ecclesiæ Romanæ inconsulto Pontifice, indebitas sibi Ordinationes Episcoporum, sola temeritate usurpans, invaserit & alios incompetenter removerit, indecenter alios invitis & repugnantibus civibus ordinaverit: dein subjungit, quod, quoniā tales non facile ab his qui non elegerant recipiebantur, Hilarius manum sibi contrahebat armatam; & claustra murorum in hostilem modum vel obsidione cingebat, vel aggressione referabat; & ad sedem quietis, pacem prædicaturos, per belle ducebat.

[18] Velimpræsumere, quod hæc ex Notarii Imperialis ingenio tam militariter expressa, non ex informationibus Roma mißis, vel delatis e Gallia querelis, accepta sint, [Sed illa provincia vigetur fuisse Alpium maritsmarum,] & veritatem excedant: sed solis Pontificiis verbis inhærens, quā multiplex ibi delictum invenis? quā etiam atrexisi quidem verum. Quomodo autem non verū, quod integræ civitatis restimonio pro batur? si verū, quomodo excusabile, ut delictū non fuerit? Invenietur tamen fortaßis ratio, si inveniri poßis provincia unde querela advenit. Alienam vocat Leo Non fuit ea ergo, quod Baronius astimat Viennensis: in hanc enim Hilario ante data potestas, primum Leonis sententia ablata fuit per litteras VIII vel III Idus Ianuarii datas, anno CCCCLV, res autem prius debuit accidisse. Non fuit etiam provincia Alptum Grajarum & Peninarum, quia hujus Metropolis Tarentasia scitur ordinationi Viennensis Metropolitæ, atque adeo etiam Arelatensis, subjecta fuisse. Cum autem alienam dicit Leo, talem etiam dicit, quam nullus decessorum Hilarii ante Patroclum habuit; quæque ipsa, eidem a Sede Apostolica temporaliter concessa, postmodum sit meliori sententia sublata. [quam `Innocuus Metropolita Ebredunen-Hilario cesserat,] Indicat Leo sententiam Zosimi: hic vero, ut alias provincias Patroclo subtraxerit, reliquit tamen ei Viennensem ac Narbonensem, tam Primam quam Secundam. Ex omnibus ergo subjectis olim Patroclo, Narbonensem integram sibi vindicante, restat Provincia Alpium Maritimarum, cujus Metropolita Episcopus Ebredunensis Innocuus, de suæ Provinciæ illicita cessione dudum ab Apostolica Sede culpatus fuit, ut ait Epist. 4 Papa Hilarus, jubens ut is Pontificium provinciæ suæ habeat, sicut sanctæ memoriæ decessoris, Leonis scilicet, definivit auctoritas. Ex hac porro habetur prima. S. Hilarii Arelatensis excusatio, si intelligatur, quod ei provinciæ ordinandæ intenderit, quam sibi suus (ut præsumimus) Metropolita cesserat, licet eam ceßionem Leo illicitam judicaverit. Certe inter accusatores Hilarii non nominatur Metropolita aliquis, qui primo quæri potuisset ac debuisset, si subdito sibi Episcopo fuisset, quæ prætenditur, facta injurta, cum violatione Metropolitici sui juris conjuncta.

[19] Nunc vero, sic causa ceßionis prædictæ in ipsa temporum istorum ratione quæratur, haud inverosimili conjectura licebit eam definire. Vastaverant Provinciam istam, [propter continuas incursiones barbarorū.] ex Italia in Galliam Narbonensem transeuntes Gothi, seculo v per annos aliquot inchoato; per eamdem transiverant primum duce Attila Hunni, iterumque evocati ab Aëtio contra Visigothos ipsam conculcaverant; eamdem sere viam Wandali, Suevi, Alani tenuerant, dum Hispaniam peterent; & nuperrime, id est anno CCCCXLIII, Sabaudiam Burgundionibus Arianis Aëtius prænominatus cesserat, dividendam cum incolis, qui ea non contenti vicinas circumquaque provincias occupabant. Quam ergo facile concipi potest, talem ibi fuisse Ecclesiarum faciem, qualem post annos triginta in Aquitania deplorat Sidonius, cum multo major numerus civitatum (summis Sacerdotibus ipsorum morte truncatis, nec ullis deinceps Episcopis in defunctorum officia suffectis) latum spiritualis ruinæ limitem traxerat. Non erat Innocuo Metropolitæ satis animorum, ut ruinam ejusmodi per se repararet: elegerit ergo Provinciæ etiam suæ ordinationem Hilario concedere: qui cum consilio auxilioque S. Germani, in Viennensi & Narbonensi utraque, tam gnaviter rem agebat, per barbariem illam, quacumque neceßitas postulabat, intrepide sese inferens; noblilium nihilominus amicorum militari comitiva contra viarum grassatores periculaque stipatus, non ad inferendam Ecclesiis vim, uti calumniabantur adversarii, sed ad eam a se suoq; comitatu avertendam.

[20] Fortaßis etiam Ecclesiæ plures, idoneis personis ad Episcopalia onera tali tempore sustentanda destitutæ, neque valentes electiones Canonicas apud se agere, delectum ipsi committebant: [Ipse vero vacantibus Ecclesiis providens, Episcopos in eum finem a se ordinatos.] qui illuc inducebat quos probasset, vel jam ordinatos domi, vel ipso in loco ordinandos. Atque ita contigerit, ut audita creditaque præpropera fama de morte Projecti, ordinaverit aliquem, ordinatumque deduxerit in eam civitatem, quam putabat Episcopo viduatam. Cum autem eum sic vivere comperit, ut appareret cito moriturum; eumdem ibi vicaria opera ministraturum reliquerit; nihil tum quidem repugnantibus Projecto ac civibus: qui postea, per aliquam causam, ab Ordinato & Ordinatore ejus alieni, excitati sint in spem ejus exturbandi, cum viderunt Celedonio succeßisse ut judicio Romano victor remearet, Leonemque Hilario offensum audirent. Denique non difficulter concipio, quomodo & quare, ut loquitur Leo, tam insperatus nescientibus supervenisse, & improvisus abscessisse voluerit, cursu celeri itinera multa conficiens. Vrgente scilicet metu hostium vel etiam civium, cum præter opinionem spirare adhuc Episcopum comperisset. Quod autem sic festinare potuerit, argumento mihi est, [ex falsa de Projecti obitu fama, ei adduxerit improviso successorem.] alibi ordinatum fuisse quem in Projecti locum adducebat. Cum enim in Concilio Regiensi anno CCCCXXXIX præsidens Hilarius, evicerit depositionem Armementarii Ebredunensis Episcopi, quod absque trium Episcoporum præsentia, & coram duobus tantum, fuerit ordinatus; credibile non est, quod solus ipse Projecti successorem præsumpserit ordinare, adeoque nec quod eum ipso in loco ordinaverit. Quomodo enim trium simul Episcoporum præsentia, una in civitate eaque fortaßis exili, & Ordinatio novi Episcopi, utique solennibus ceremoniis in ecclesia coram populo facienda, potuissent tam occultæ haberi, ut vere de eo adversarii scriberent, Ante abscessit, quam eum venisse nossemus.

[21] Plura in hanc rem qui volet, Quenellii eruditas Dissertationes sic legat, ut tamen sibi persuaderi non sinat, præcipuam offensi Leonis causam, [Appellationes autem Romanas non recusavarit,] jus scilicet Appellationum Romanorum ab Hilario negatum, vel saltem dubitatum, non fuisse justam; quin potius earum firmitatem inconcussam discat ex Christiano Lupo: qui Cap. 3 movens Quæstiones aliquot circa lapsum Hilarii, ipsum quidem ab omni hæretici erroris suspicione absolvit, qualem incurrisset, si vel Ecclesiæ Romanæ Primatum negasset, vel omnino ad ipsam non posse appellari substinuisset (nimis enim bene in orthodoxa fide fundatus Hilarius erat) sed æstimat in Appellationis modo duo tantum exegisse, [sed solum voluerit non suspendere sententias in Gallia latas.] videlicet, Ne Appellationi suspensivus tribueretur effectus, & ne retractatorium judicium Romæ fieret in tribunali Apostolico. Vtrumque facile apparet ex relatu ipsius Encomiasta: & utrique prætensioni potuit ansam præbere nova dignitas urbi Arelasensi nuper addita, per Gallicani Prætorii ac Præfecti Sedem ibi constitutam; [& harum revisiones a Pontifice appellato in Gallia constitui,] plane sicut Exarchi Imperatoris præsentia postmodum Ravennates Episcopos contra Romanos Pontifices extulit, S. Mariniano ægrius ferente, quod quidam Abbas Claudius; Romanum S. Gregorii judicium appellando suo recusavisset parere. Nempe Prætorialium Præfectorum dignitas, ait Lupus, non permittebat eorum sententias per Appellationem suspendi ac retractari, sed dumtaxat ob humiles preces revideri, Cæsareo jure vetante, Præfectum humiliari in Reum aut Accusatorem; sed ipsum jubente revisoriæ cognitioni adesse, imo & præsidere. Et hoc est; quod Hilarium dicit Encomiastes præfatum esse, se ad officia, non ad causam venisse; protestandi ordine, non accusandi, quæ sunt acta suggerere. Hæc autem, inquit Lupus, est vera, causa, ex qua Magnus Leo, offensum Hilarium volens dispensatorio beneficio mulcere, [qua ejus duritia merito offensus Leo fuit,] in retracatatorio Chelidonii judicio non jussit stare ut Reum, sed gratiose permisit ut Judicem considere & suffragari. Qui cum eo non contentus, omnino noluit Romæ ferendam sententiam expectare, merito visus est S. Leoni, ita sibi voluisse alios inferiores Episcopos subjicere, ut se B. Apostolo Petro non pateretur esse subjectum. Nam, ut bene Lupus; quisquis Romanam Appellationem, licet non excutere, tamen studet juribus suis truncare, omnino ambit in subditos sibi Episcopos dominatum & tyrannidem exercere; & S. Petro, quemadmodum oportet, non esse subjectus.

[22] In hoc dum Hilarii causam Quenellius sustinere nisus fuit, censuram bene meritam incurrit, non incursurus (nisi fallor) si ab isto tam delicato puncto tangendo abstinuisset. Quapropter ejus opera, [male in hoc jugillatur a Quenellio.] in excusando a delictis impactis Hilario posita, non verebor uti; æquali promptitudine damnaturus, si quid aliud in ejus commentariis displicuisse sibi Pontifex ostenderit. Sub hujusmodi cautela ad Acta S. Hilarii ut habentur pergo, ac primum mutari Titulum jubeo, & scribi, Auctore supparis ævi Episcopo Reverentio, ex Ms. Arelatensi & Reginæ Sueciæ, collatis cum editione Barali, Deinde ad novam cum Ms. Arelatensi collationem accingor, quædam etiam mutaturus vel additurus in Annotatis, eo liberius, quod magna eorum pars jam olim a me fuerit Henschenianis addita, post primam cum Ms. Reginæ factam a me collationem.

Pag. 25 in Prol. lin. 9, quod Arelat. quia.

Lin. 12 & 11, Propositum materiæ, Arel. propositam materiam.

Lin. 14, Præfocatus, Idem præfocatur. — l. 15 nec, Idem, ne.

Lin. 19, Summi, addit Arelat. Doctoris eximii.

Lin. 22, Laudibus, Id. in laudibus — & ad propinqui addatur littera c, ablata ex linea 23 a verbo nobilitare.

Lin. 29 Arelat. ut aliquas tamen præterire noscantur.

Lin, 35 a 36, patriæ, Idem pueritiæ.

Pag. 26 col. 1 lin. ult. dele — quæ eadem de S. Hilario videntur dicenda — & lege — Majora etiam de S. Hilario videntur sentienda: etenim (uti recte observavit Valerius Comes de Zanis ad Vitam Italicam S. Petronii, Bononiensis Episcopi, a se illustratam, pag. 37) S. Eucherius, infra iterum allegandus, sic loquitur in opusculo de Contemptu mundi, Hilarius nuper, & in Italia nunc Antistes Petronius, ambo ex illa plenissima (ut ajunt) mundanæ potestatis sede, unus in Religionis, alius in Sacerdotii nomen ascendit. Vbi plenissima mundanæ potestatis sedes, haud alia videtur intellegi quam Præfectura Prætoria, de qua Caßiodorus lib. 6 variarum formula 3, cum multa eximia plane dixisset. Potestate igitur, inquit, ea nulla dignitas est æqualis; vice Sacra, id est ipsiusmet Imperatoris, ubique judicat: ad quem locum Brosseus, Præfecturæ meritum ceteris dignitatibus antestare Valentinianus, Valens & Gratianus l. I C. de officio Vicarii, definiunt; & merito. Etenim Præfectura Prætoriana quidam quodammodo Principatus Imperii est: attamen sine Purpura: & ut loquitur Caßiodorus supra citatus, ab ista totum pene geritur, quidquid in Imperio æquabili moderatione tractatur.

Ibid. Annot. c. Propinquus hic, haud dubie S. Honoratus decessor fuit; in cujus Vita, ab ipso Hilario scripta, atque a Bollando nostro ad XVI Ianuarii illustrata, sic legitur: Est illud notum omnibus oratoriæ disciplinæ, quorum laudandam receperint vitam, patriam prius & originem prædicare; ut quod in propriis virtutibus deest, in patrum gloria præcessisse videatur. Nos autem omnes in Christo unum sumus: & fastigium nobilitatis est, inter Dei filios computari; nec addere quidquam nobis ad dignitatem terrenæ originis decus, nisi contemptu suo, potest. Nemo est in cælestibus gloriosior, quam qui, repulso patrum stemmate, elegit sola Christi paternitate censeri. Prætermitto itaque commemorare avita illius secularium honorum insignia, & quod concupiscibile ac pene summum habet mundus, usque ad Consulatus provectam familiæ suæ nobilitatem, majore generositate pectoris fastiditam; nec placuisse illum sibi de supervacuis suorum honoribus, qui per amorem veritatis jam suos non optabat. Hactenus de Honorato Hilarius, qui insigni humilitate etiam ipse prætermittit notare, sibi consanguineum hunc fuisse, ne indirecte in se derivaret id, a cujus contemptu ipsum laudabat.

Ib. Col. 2 lin. 31, suscepta, Arel. suspecta.

N. 3 lin. 11 & 12 Idem, eumdem celsius exaltaret.

Lin. 15 Alternantium, Arel. altercantium lin. 17, Ipsius, idem, ipsi.

Lin. 24 expuncto quod addidi, nihil pro nisi, ex Arelat. geminetur ubi, sitque interrogationis continuatio.

N. 4 lin. 8, quis, Arelat. qui. — lin. 12, æternitas, Baral. ætatis, & ex Quenellii judicio melius. — lin. 17, incipere, Arel. accipere.

Pag. 27 lin. 15 Hæsitantiæ meæ, Arelat. Hæsitantiam meam &c.

N. 5 lin. 4 commutarat, Idem, commutaret — l. 5 conversatione, Idem, conversione.

N 6 lin. 21, perfectum, Arelat. profectuum.

Col. 2 lin. 12 Arel. siquidem hospes ingressus, habuisti ducem &c.

Annotatio a, jam superflua, deleatur.

N. 7, Gemens biennio. Arel. Emenso biennio.

Pag. 28 lin. 2 Arel, Illustris Cassii, qui tunc præerat, animum &c.

Lin. 13 ex mente lupum, Arel. exinde Lupum; putatque Quenellius Auctorem ludere in nomine Lupi, & indicare Lupum, ad Trecensem Sedem postea evectum ex Monacho Lerinensi.

N 8 lin. 8 & 9, Igitur B. Hilarius cogentibus se ad Pontificatus officium, tale fertur dedisse responsum. Desunt hæc omnia in Arelat.

Lin. 17 Alamannicum castellum, nescio an audeam suspicari nominis hujus vestigium latere in vico Lamanon, qui 9 circiter leucis Arelate distat.

Lin. 8 a fine, designaverit. Arelat. designavit.

Lin. 4 a sine, Dignus Pontifex: alludit ad consuetam vocem populi, Electum approbantis, qua & Græci utuntur, clamantes Ἄξιος; non solum cum Episcopus, sed etiam cum Presbyter ordinandus proponitur: qua de acclamatione agit Habertus in Pontificali Ecclesiæ Grecæ, Observ. 7 ad partem 8: & adducens illud Eusebii lib. 6 cap. 29, aliis 23, refert de S. Fabiano (eadem usus, qua noster hic Encomiastes parenthesi) quod cum de eligendo illo cogitaret nemo, columbam repente e sublimi delapsam capiti ejus insedisse narrant, quæ Spiritus sancti, qui columbæ specie in Servatorem descenderat, imaginem referre videbatur: quo spectaculo permotus populus … omnis, exclamare cœpit, Dignum esse.

N. 9 lin. 1, Domini, Arel. Dum. — lin. 21, metuerat. Idem, nutrierat; videtur autem indicare Auctor dißidia, inter Albinum & Aëtium Duces Romanos gliscentia sub annum 436, Sixto III Pontifice, post repressas per illos barbarorum irruptiones, repulsis Francis, & Burgundionibus fœderi Romano innexis.

Ibid. Congregationem, Quenellius interpretatur Congregationem Ecclesiasticorum sub Episcopi manu; recte, si id intelligas quod posterior ætas vocavit Collegium Canonicorum; nam quod addit, seu Seminarium Episcopale, hodierno acceptum sensu, in quo scilicet juvenes Clerici instituuntur, minus videtur huc facere.

N. 10 lin. 7 a sine, Sacerdotio, Arel. Sacerdotia: — lin. 5 a fine, fatigaret, Idem, fatigarentur.

Num. 12 lin. 8, sed, Arelat. &.

Pag. 29 lin. 1, Sacerdotii, Idem. Sacerdotalem. lin. 6, compelleret, Idem, Compulerit.

Ad num. 14 Nota inter f & g. Atque hinc forte acris ista apud S. Leonem accusatio, cujus causa ille sic scribit in epistola ad Episcopos Viennensis Provinciæ (Hilarium haud obscure, licet verosimiliter innocentem, certe desuper inauditum, sugillans, animo ut apparet multis delationibus exasperato) Nulli Christianorum facile communio denegetur, nec ad indignantis fiat hoc arbitrium Sacerdotis, quod in magni reatus ultionem invitus & dolens quodammodo debet inferre animus judicatis. Cognovimus enim, pro levibus commissis & verbis quosdam a gratia communionis exclusos… Si quando talis causa emerserit, ut pro commissi criminis qualitate aliquem juste faciat communione privari, is tantum pœnæ subdendus est, quem reatus involvit; nec particeps debet, esse supplicii, qui consors non docetur fuisse commissi. Quæ omnia in Hilarium jaci, quia Celidonium Episcopum vexaverit, declarat idem Leo, addendo, Sed quid mirum, eum in laicos talem existere, qui soleat de Sacerdotum damnatione gaudere.

Pag. 32 Annotationem f dele, atque hæc substitue

f Internupta quid sit, explicat Leo, dum ait, sententiam in Celidonium latam, quam irritat, fuisse, quod, tamquam viduæ maritus, Sacerdotium tenere non posset; jubens interim custodiri, non solum circa Sacerdotes, sed circa Clericos quoque minoris officii, ne ad sacram militiam hi permittantur accedere, quibus sit tale conjugium. Sic in Concilio Valentino an. 374 sedit, neminem de digamis aut internuptarum maritis ordinari Clericum posse, & in Synodis Epaonensi atque Aurelianensi, anno 509 & 538, nominantur internupta & duplicata matrimonia, ut quibus alius intervenit.

Annot. i dele, & num. 22 lin 8 a fine lege — In civitatem i regressus — deinde nota — i Scilicet Arelatum, ubi forte non inepte & ex auctoris mente magis integre scriberetur, In civitatem suam. Illa autem Ms. Arelatensis lectio multo mihi probatior videtur, quam alia quæ habebat, In civitatis recessu: hoc enim Romam potius denotaret.

Annot. k dele, & litteram transerens ad lin. 1 num. 23 — quantum k in hac causa dictaverit, sic lege

k. Baronius non mediocre specimen Christianæ modestiæ editum ab Hilario putat, dum ita exagitatus, tam a Pontifice quam ab Imperatore, tamen omnino conquievit, neque contrariis editis apologiis suam causam defendit; cum alioqui id præstandi & vis eloquentiæ ipsi suppeteret, & jura a prædecessoribus prætensa suffragarentur. Neque sane (ut Baronii verba stricte accipiam) quidquam in lucem dedisse publicam Hilarius scitur: & dictata illa aliud non fuerint, quam instructiones legatis Romam euntibus traditæ, quarum duplicatas, in Secretario Archiepiscopali servatas, facile viderit Auctor, si etiam ipse Archiepiscopus post Ravennium & Leontium fuit. Non tamen sequitur, quod opinatur Quenellius, ut eidem quoque visa sit gestorum in Synodo Romana series, cujus in epistola meminit Leo: neque enim necesse est ut hæc in Gallias missa fuerit, ubi sufficere debebat & poterat prolata a Leone, post decursam cognitionem, sententia: plus enim non solent Pontifices exhibere iis, quorum interest exitum alicujus causæ nosse.

Ann. 1 adde — & Arelat. Sed verba ista, cum propositi tui tenax sis, non videntur accipienda, de proposito tenendi ad extremum prætensi juris, contra Appellationes Romanas, uti censet Quenellius; cum satis energiæ habeant intellecta de sola constantia animi, inter adversa ac prospera testimonio conscientiæ suæ contenti. Similiter, quod neget Præfectus, meminisse se ullius in factis Hilarii arrogantiæ ea solum facta respicit, quibus Auxiliaris interfuit; neque nos vetat Leoni credere, in conventu Episcoporum (cui non est verosimile Præfectum adfuisse) Hilario aliquid excidisse, quod Pontifici & assessoribus omnibus jure merito displiceret. Quæ licet non potuerint non fuisse ipsi Præfecto postmodum relata, politice tamen eorum quidquam se scire dißimulat; & rolens Hilario modestiam etiam in verbis tenendam suadere, ejus in factis modestiam laudat, ut persuadeat facilius.

N. 25 lin. 1 Arel. Abstinendo victu — lin. 9, Idem, aurum obrizum — lin. 14 a fine, numeri — Arelat. niveo — lin. 12, pretioso, Idem, pretiosam — lin. 11 nihil videtur omittendum, quia omnia sic etiam in Arelatensi habentur, — lin. 3 & ult. Arel. & vidit … intellexit se esse migraturum.

N. 26 lin. 14 Arel. Cur non bysso circumdaretur. — lin. 6 a fine, Idem, Tinnivolum, lin. ult. adde — adjecit, ex Arelat.

Pag. 33 n. 28 lin. 17 Hiatum sic ex Arelat. supple — Jordanis alveum avido se æstimatore sorbere. Quid est, Aurum æstimat ut lutum? nisi &c. lin. 4 a fine, dele — [pedes].

N. 29 lin. 9 Arel. ne necessitas … inferat.

N. 30 lin. penult. ex Arelat. l. fragore consono.

N. 31 lin. 15, Vitæ illius memoria — Arel. Vita illius in morte.

N. 32 lin. 2 Auctarium. Arelat. mendacium, minus intelligibile.

Lin. 4, 5, 6. Arelat. cum quibus dum laborans participat temporarios fructus, sine dubio æternorum compos efficitur gaudiorum, — quod longe clarius.

Lin. 8, prosperitatis, Arelat. posteritatis.

Pag. 34 lin. 3 Arelat. eidem meritissime deputatur. — lin. 6 constitutus. Idem, constitutis.

N. 33 lin. 7, honoratis — l. — honoraris — lin. 8 & 7 a sine, Arel. variam modulationis dulcedinem. lin. 4 possent restitui verba omissa.

N. 34 lin. 6 a fine. Arelat. minus recte soliditatis, pro Sodalitatis.

Annotatio b expungatur, restituto ut erat loco.

c Adde — Arelat. Tinnivolentia, sed in fine sequentis numeris repetit & scribit Tinnivolum.

f Adde — Arel. cum ante B. Genesii altare sanctum corpus inferrent, ita non designatur basilica alia; sed intra eamdem Basilicam nominatur altare, ante quod sepeliendus Sanctus erat. Ego in hanc ultimam lectionem propensior, dubii ipsius resolutionem ab Arelatensibus exspectabo.

g Adde — Ad hunc Episcopum, scripta est Sidonii Apollinaris epistola 6 lib. 7, supra allegata sub annum 472; nec forte diu postea ille supersuit, quamvis nullus ejus successor ineniatur ante annum 506, sicut nec decessor post an. 420, nominibus verosimiliter amißis. Episcopatum ejus etsi non exprimat Sidonius, haud obscure tamen indicat, cum ait, sacratissimorum Pontificum Leontii Arclatensis, anno 462; Fausti Regiensis, anno circiter 462 ordinatorum, & Græci Maßiliensis sub an. 475 constituti, urbe, ordine, caritate medium fuisse; ut videatur circa annum 468 Episcopus ordinatus.

h Adde — Sed hi omnes in Cathedra Arelatensi: apparet autem ex mox sequentibus verbis, successorum nomine omnes eos Episcopos intelligi, qui ex ejus disciplina, vel ab ipso vel post ipsum, fuerunt Ecclesiis regendis præpositi; ut nihil cogat, sed neque vetet aliquid, sub S. Leontio habitam hanc orationem fuisse.

l Indicatur excursio sub exitum Quadragesimæ instituta.

n lin. 3 adde — sed omnia habentur in Arelat. ut de eorum germanitate dubitare non debeamus. Hic porro clarißime Auctor ostendit &c.

Ad Vindicias, velim in Margine notari Paginarum Historiæ Pelagianæ numeros, secundum posteriorem editionem: qui numeri quo consilio mutati fuerint, dixi in similibus S. Vincentii Lirinensis Vindiciis 24 Maji. Harum enim Auctor paginas citat secundum numerum editionis primæ. Sic ergo, in margine ut dixi, notabis; numero quidem priori paginam, posteriori columnam signari intelligens.

Pag. 35 col. 1 lin. 16 — * p. 108, 1. — lin. 18 — * p. 161, 2 — lin. 20 — * p. 108, 1 — lin. 21 — * p. 109, 2 — lin. 22 — * p. 107, 1 — lin. 24 — * p. 107, 2 — lin. 25 — * p. 168, 1 — lin. 28 — * p. 168 2 — lin.ult.* p.108, 1; & * p. 157, 2.

Num. 3 lin. 3 — * p. 168, 2 — lin. 6 — * p. 107, 2 — lin. 8 — * p. 168, 2.

Pag. 36 n 11 lin. 18 — * p. 107, 1 —

Pag. 37 col. 1 lin. 23 — * p. 168, 1 & * p.186, 2 —

Pag. 40 n. 29 lin. ult.* p. 124, 1 & 2, — num. 30 lin. 7 — * p. 108, 2 — lin. 22 — * p. 161, 1.

Pag. 41 n. 33 lin. 5 — * p. 187, 2.

DE S. GERONTIO ARCHIEP.

Gerontius, Episcopus Mediolanensis (S.)

Pag. 44 col. 2 num. 5 adde — Majum dicere debuisset. Dabimus ad diem XXIX ejus mensis, quo Sancti tres Martyres Tridentini coluntur, plenam totius rei gestæ narrationem, ex Italico Placidi Paccinelli; unde apparebit, Corpus S. Gerontii, in eadem cum S. Ampelio arca lignea inventum, in fundo altaris; quæ quidem arca medium inter duas plumbeas locum tenebat; a Sancto Archiepiscopo deinde transposita sacra ossa in plumbeam capsam fuisse, adhibitis etiam novis ex sindone involucris, additisque ex ære inaurato laterculis, amborum nomina insculpta habentibus: ac denique sub novo altari locum illis datum esse ad cornu Epistolæ. Quamquam autem Ennodius Geruntium scribat, & hoc sequantur Mediolanensium plerique, Latine loquentes; cum tamen nomen Græcum sit (Γερόντειος quippe, Senilis, est; γέρων, senex; γερόντιον, diminutivum neutrum, vetulus) dubitari non potest, quin rectius nomen istud per quartam, quam per quintam vocalem notetur.

DE S. LANDO VEL LANNO M.
Hortæ & Bassanelli in Etruria.

Landus, Martyr Hortæ in Tuscia suburbicaria (S.)

[1] Pag. 49 n. 1 lin. antepen. post — parte 4 — adde — Acta illa ut nancisceret lapidem emnem movi, sed frustra hactenus: aliud enim reperiri non potuit, [Acta desiderautur.] quam ex vicino Bassanelli oppido, ubi corpus est, descripta tredecim disticha, in ecclesia Parochiali S. Mariæ existentia, sub fide & signo Carelli Milliti, Notarii publici, ex originalibus desumpta, in quibus Lannus nominatur, æque ac in laterculo de quo infra. Viroque modo nomen scribere in titulo malui: posterius prælaturus, si certo crederem sub Diocletiano passum Sanctum, ut habet idem laterculus. Ille autem cur Hortæ Patronus vocetur, miratur noster Bernardinus Coccovaginus, Viterbii degens, & omnino asseverans, Hortæ Patronum non alium quam S. Ægidium haberi, incertum qua ex causa. Porro deficientibus Actis, eorumdem ex Ferrario compendium accipe:

[2] Landus Sanctorum Martyrum &c.

Post num. 4, quintum accipe ex Appendice pag. 797. —

[5] Qui nos de prædicti S. Eutychii &c. & in fine adde — : quorum forte Episcopus ipse fuit: nec enim illæ litteræ EPS, absque punctis notatæ si sint, aliud nobis significarent; & sic haberetur sensus nequaquam interruptus.

MIRACVLA
Bassanelli, ubi corpus, descripta.

Landus, Martyr Hortæ in Tuscia suburbicaria (S.)


I.Vertitur in colubros, testudo inventa marito:
Porrigit ille preces, libera fitque domus.
II. In Tiberim lapsus rapidis raptatur ab undis:
Extincto Lannus reddit ab amne diem.
III. Inferni furiis agitata, & dæmonis arte,
Martyris insignem libera sentit opem.
IV. Incidit in turmas hostiles tempore noctis
Iste; necem vitat Martyris auxilio.
V. Gutturis hunc morbus stygias vergebat ad undas,
Martyris ast oleo vita vocata redit.
VI. Non sua qui infirmo duxit vestigia ligno
Ad tumulum, stabiles retulit inde pedes.
VII. Debilis hic pedibus, longis delatus ab oris;
Ut tumulum tangit, gressibus ecce valet.
VIII. Semianimis recubans, medica insanabilis arte,
Invocat hic Lannum, tollitur atra lues.
IX. Actorum series sacri rata voce Senatus,
Plausibus ut sacris annuus esset honor.
X. Ad sacros cineres, capitis cruciatibus actus
Vadit, datque preces: redditur ecce salus.
XI. Non medica lapis [hic] durus prodivit ab arte;
Sed venit e cælo, Martyris auxilio.
XII. Mœnibus in præceps sublimibus acta jacebat
Ista: cadens sensit Martyris auxilium.
XIII. Innocuus, vigiles pœnas tormentaque passus,
Confugit ad Lannum: nec mora liber abit.

Hic porro mea me valde conjectura fallit; si disticha istæc non fuerint, ante annos pauciores quam centum, subscripta picturis, miracula prædicta repræsententantibus, post translationem corporis, intra oppidanam Parochialem ecclesiam; aut verius post aliquam restaurationem veteris tumuli, circa quem fenestra esse dicitur, in quam caput inferant peregrini; & in pervigilio Sancti per totam diem audiunt quemdam quasi sonitum tympani, provocantis ad bellum; quod ut miraculo adscribere nolo, sic satis habeo indicasse; de Canonizatione autem, quam Distichon IX videtur indicare, optarem inveniri distinctiorem notitiam.

DE S. THEODORO EP.

Theodorus, Episcopus Bononiensis in Italia (S.)

Pag. 50, in margine — DL — scribe — DXL. num. 1. lin. 14 — DXXXI — l. — DXXXV.

[1] Ibid. num. 2 lin. 8 — Theodorus — adde — Illustrißimus Valerius Comes de Zanis, a cujus erudito calamo habemus Italice Vitam S. Petronii, observationibus & testimoniis Historicis illustratam, marmoris illius figuram accurate dimensam nobis misit, sic ut altitudo palmum unum cum triente æquet, latitudo palmos tres non integre compleat: cujus superficies tota plana est, nisi qua litteræ, bene Romanæ, nec, præter inæqualitatem nonnullam ac ruditatem, quidquam barbarum spirantes inscribuntur hoc modo.

HIC REQUIESCIT IN PACE THEODORVS

Nullum aliud toto lapide signum, ne Crucis quidem: [Epitaphium] quapropter, & propter initium scriptionis, sumptum a summo margine, & per duas ultimas nominis litteras VS resumptum ad caput secundæ lineæ, mihi persuadeo, solis primis verbis inchoatum hic haberi, quod sculptori propositum fuerat, Epitaphium; quodque debuerit totam lapidis planitiem implere; sed casu aliquo superveniente intermissa. sculptura, sic imperfecta remanserit. Sed a quo tempore? Id sane difficile est conjectatu. Forma characterum, qualem dixi, suadet id factum ipso VI seculo vel XV: medio enim ævo in scripturis istiusmodi usus talium litterarum, [Chirothecæ.] vel nullus, vel exiguus fuit.

[3] Idem qui supra Masinius, in priori parte ad hunc V Maji asserit, ecclesiam Sanctorum Naboris & Felicis nunc esse Sanctimonialium; adde, [Scriptores mentionem ejus facienes,] ex prælaudati Valerii instructione, eas esse Ordinis S. Claræ, eique substructam haberi cryptam, in qua monumentum prædictum conspiciatur. Asserit etiam idem Masinius, ipsius S. Theodori Chirothecas &c. — in fine adde — His novißime acceßit etiam prælaudatus Comes, veram sui nominis formam sub anagrammatismo dißimulans, & Aurelius de Anzis dici volens, in sua Bononia sacra, [quorum aliqui jungunt S. Proculum Ep. Narniensem, quasi Bononiæ cæsum,] anno 1680 impressa, qua Sanctorum ac Patronorum Bononiensium Vitas compendio legendas tradidit, ac pag. 49 egit de Theodoro, Celsum Faleonium secutus: cum quo etiam appendit, veluti rem sub ejus Pontificatu imprimis memorabilem, S. Proculi Episcopi Narniensis adventum Bononiam, quem Gothorum Rex Totilas decollari jusserit, ex inde communi cum S. Proculo Milite Martyre, & arca conditum & cultu honoratum; [sed de hoc id negant Narnienses,] quos ne gratis dividi suspicetur aliquis, facit duplicis corporis simultanea inventio, anno MCCCLXXXX consignata apud Faleonium pag. 55.

[4] Verum sic comprobata Proculorum Bononiæ dualitas, nequaquam verosimile facit (quod neque Inventionis prædictum monumentum ponit) Proculum istum, Episcopum Narniensem esse: quod S. Antoninus, loco necdum a me reperto, primus videtur asseruisse; adeoque ex cognita S. Proculi Interamnensis ætate & morte, nihil habemus pertinens ad historiam S. Theodori Bononiensis; maxime cum Narnienses sustineant, suum S. Proculum, apud se mortuum & sepultum; vetustiorem suam posseßionem facile defensuri, contra novitiam Bononiensium prætensionem. Quid igitur si Theodorus prius obierit, quam Gothi sub Totila Æmiliam percurrerent; [& qui Bononiæ cæsus est forte fuit successor S. Theodori.] & Bononiæ Episcopum invenerint ipsummet Proculum; sed a Narniensi diversum? Certe Episcoporum Theodoro suffectorum nomina, usque ad Luminosum, uno post seculo ordinatum, latere agnoscit Faleonius; quamvis Vghellus novem intermedios numeret; & qui hos ipsi indicarunt duos distinguunt Theodoros, quorum secundus præfaerit Ecclesiæ anno DLVI, ut inter utrosque mediasse potuerit Proculus. Sed de his certiora forsan 1 Iunii, quo S. Proculus Miles, imo & Proculus Episcopus Bononiæ colitur.

DE S. JOANNE MONAST.

Ioannes Monasteriensis, Cainone in diœcesi Turonensi (S.)

[1] Pag. 50, num. 1 lin. 1, lege — Caino, vulgo Chinon, oppidum &c.

Pag. 51 post num. 5 lin. 12 — Bandonivia — l. — Bandomina — & post finem, adde ex Appendic. pag. 797.

[6] His jam impreßis &c. — 7 Requiescit haud procul &c. pag. 798.

DE S. ANGELO CARM. M.

Angelus, Presbyter Ordinis Carmelitani, Martyr Leocatæ in Sicilia (S.)

Pag. 56 in titulo marginali — Anno MCCXXV, expunge ultimum quinarium superfluum & pag. 57 expunge ultimum num. 7, atque alium ex Appendice substitue pag. 798. Quid moverit Alegræum &c. — ubi in marg. scribe. — De anno Martyrii controvertitur: sed hic incertus, ut alia plura.

Pag. 60 num. 60 sub finem delenda parenthesis, pro qua post ultimum verbum manebat — adde — sub hac forma. Exprimebatur hic delineatione perquam rudi forma ipsa; quam ut melius potuit exprimendam lignea sculptura curavit prælaudatus P. Daniel parte 2 novi Speculi Carmelitani, continente Sanctorum Vitas ad diem XV Augusti, pag. 552 num. 1252: ubi hic ipse Actus totus refertur, & operculum arcæ exprimitur, convexe assurgens atque in ovalis figuræ umbonem desinens, fortaßis ex post accepta delineatione accuratiori quam nos viderimus, assurgente pyramidaliter operculo.

Pag. 82, n. 87 lin. 6 lege — ad trapetem c seu molam oleariam acuendam & pag. 84 sit Annot. c Item per conciare un molino centimolo, quam esse vocem Siculis & Neapolitanis significando trapeti usitatißimam, docuit me p.m. Franciscus Pandonus, extrema in ætate tam fervens ad legenda Sanctorum Acta, & quidquid correctione putabat egere annotandum, ut eum exemplo esse optem pluribus, tam nostris quam externis, qui legentes hæc Sanctorum Acta, non possunt subinde non etiam aliqua observare, quorum nos monitos esse conveniret. Obiit autem optimus & eruditus senex exeunte anno 1685, haud vane auguratus, cum 2 Iunii mihi Perusio mitteret postremas suas in 3 Tomum Maji Notas, eum sibi ultimum esse, verosimiliter non visuro 4 ac 5 Tomos, quos editos intellexerat.

Atque hæc in corpore ipsius diei V correcta velim: ad Vitam in Appendice examinatam & inde huc referendam supersunt, explicationis clarioris & confirmationis majoris causa, addenda quædam: quæ tamen, cum non sint prorsus necessaria, in aptius tempus differuntur; fortaßis nec danda quidem unquam, si ii quorum interest, nihil ultra urgeant. Interim pauca hæc menda corrige.

Pag. 827 col. 1 lin. 6 Vmbriæ — l. Hetruriæ.

Pag. 831 Annot. e lin. 7 — exstans l. extantis.

Pag. 839 n. 1 lin. antep. l. — nihil habens certo verum, quod substituat pro jam certo notis falsis.

DE SANCTA IVTTA VIDVA
SOLITARIA CVLMZÆ IN PRVSSIA.
COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De recentioribus auctoribus Vitæ, & veteri Ms. Processu qui desideratur, ad dubia de ætate aliisque adjunctis resolvenda.

Iutta, Vidua solitaria, Culmzae in Prussia (S.)

ANNO MCCLXIV.

AUCTORE D. P.

[1] Culmigeria, extrema Prußiæ Poloniam majorē versus provincia, Colmarchslandia Germanis nuncupata, [S. Iuttæ in Culmiensi Culmenzeæ Cathedrali,] primum Episcopum accepit Christianum, sub titulo Episcopi Culmiensis circa annum MCCXXII, una cum aliis tribus Episcopis in Prußia, confirmatum ab Innocentii Papæ IV Legato, ad id misso sub annum MCCXLIII, uti in Apparatu ad suum Prußiæ Chronicon scribit Gaspar Schutzen. Christiano Heidenricus sive Heinricus succeßit: qui illectus commoditate Culmenzeensis, sive ut Prutheni scribunt Culmzensis vel Chelmzensis oppidi, in ipso diœcesis meditullio siti, dimissa Culmia, in provinciæ Supranominatæ limite ad Vistulam posita, ibidem instituit Cathedralem ecclesiam: quæ quia paßim vocatur Cathedralis Culmensis, multis dedit occasionem errandi, & Culmam seu Culmiam cum Culmenzea seu Culmza confundendi: idque contigit etiam nonnullis agentibus de B. Jutta sive Judittha vidua (Ottam nominant Prutheni) quæ prædictam ecclesiam Cathedralem illustrem reddidit patratis ad tumulum suum miraculis. [sepultæ & 5 Maji cultæ,] De his cum quindecim post ejus mortem annis informativus, ut nunc loquimur, factus esset a Clero Culmzeenfi Processu, suæque Sanctitati missus; licet impetrata Canonizatio non fuerit (quod quidem sciatur) perrexit tamen illa, cum consensu Ordinarii, ut Sancta invocari, exponique in statuis ac picturis, & annuum ejus festum agi V die Maji, sicuti post cultum ejusdem B. Juttȩ anno MDCXXVII instauratum, testatur P. Fredericus Schembek, in Vitis Patronorum Prußiæ, ipsius scilicet Juttæ & Dorotheæ Pruthenæ, atque Joannis Lobedavii, Polonice compositis editisque Thorunii anno MDCXXXVIII.

[2] Habuit hic, ut in principio præfatur, dictæ Informationis copiam, quæ etiam inventa fuit in Episcopatu Pomesaniæ, anno MDCXXI die XIII Julii, [Vita habetur Polonica, ex Ms. veteri Processu sumpta:] inter codices perquam antiquæ Bibliothecæ apud Pelplinienses Cisterciensis Ordinis Monachos, in membranis descripta ante aliquot centenos annos; & mox post inventionem pro munere singulari præsentata Serenissimis Poloniæ Regibus, Sigismundo III atque Constantiæ uxori ejus. Præter hanc autem copiam, addit idem Auctor, usum se alio exemplo ejusdem Informationis, reperto in Montoviis Magnis, apud ecclesiam SS. Petri & Pauli, sub Malborgo, in Episcopatu Pomesaniæ. Allegat denique Germanorum & Pruthenorum Chronica, Annales ecclesiasticos Bzovii, & Fastos Marianos Bavariæ, ut qui hac nostra ætate de illa scripserint. Fastorum Marianorum Auctorem majori ex parte fuisse Hieremiam Drexelium, nonnullorum suspicio est, fundata in styli similitudine: sed quidquid ejus sit, primum illos edidit Monachiensis Sodalitas anno MDCXXX, id est triennio post Drexelii mortem: & qui S. Juttæ elogium iisdem ad V Maji inseruit, auctorem solum allegat Bzovium: [ejus elogius est in Fastis Mariani ex Bzovios] hic vero in Annalium Tomo XIII, sub annum MDCXV Romæ vulgato, ac deinde Coloniæ recuso, verbotenus descripsit Martinum Baronium, Iaroslaviensem Clericum, post Vitam B. Stanislai Casimiritani addentem Catalogum aliorum Sanctorum Polonorum, quo in opere, sub nota anni MDCIX impresso, pag. 42 Vita istæc continetur; adeo ut huc refundatur tota auctoritas aliorum duorum: ipse vero illam desumpsisse profitetur, ex ecclesia Cathedrali Chelmenzensi; sed ea miscet, quæ cum præfata informatione nullatenus concordant.

[3] [Polonica illa, præter attestationem Vicarii Gen. Culm.] Hanc ut nanciscerer omnem lapidem, sed frustra movi, per me perque R.P. Ioannem Hansler, in Collegio nostræ Societatis Iesu Thorunii Concionatorem Germanicum: per quem prædictas Polonicas Vitas acceperam, sub legitima attestatione atque sigillo, Reverendiss. Thomæ Szule, Præpositi Cathedralis, & Lubiensis baviensis Vicarii in Spiritualibus, atque Officialis Culmensis Generalis; Nos, inquientis, optimam habentes scientiam de omnibus his quæ de B. Jutta scribuntur in Vita, typo expressa nobisque præsentata, sic vel ipsis tabulis antiquissimis & imaginibus in ecclesia Cathedrali Culmensi ad parietes affixis testantibus; intra contenta omnia, tamquam vera, probanda & ratificanda censuimus, prout approbamus & ratificamus præsentibus, quas ad majus robur manu propria subscriptas sigillo officii communiri jussimus. Culmzæ die x Februarii MDCLXXX. Major autem Vitæ isti accedit etiam ex eo auctoritas, quod inter Deponentes de Vita & virtutibus B. Juttæ dicat num. 14 Auctor fuisse ejus succeßive confessarios, quos num. 12 nominarat, B. Ioannem prædictum, & Heinricum Episcopum Culmensem. Lucas Waddingus in Additionibus ad annum MCCLXXI, [nititur testimoniis Confessariorum:] ex Mss. monumentis Provinciæ Poloniæ, scribit circa istum annum obiisse Ioannem: sed si Jutta obiit anno MCCLXIV (sicuti in ejus veteri monumento suis olim oculis se legisse ait num. 14 Vitæ Auctor) & annis 15 post hujus mortem testimonium de ea dixit Ioannes, oportet ut Vitam produxerit ultra annum MCCLXXIX. Interim P. Fredericus Schembek, in Vita ejus Polenice edita, eodem quo Juttam anno, die IX Octobris, obiisse etiam Ioannem asserit.

[4] Optarem profecto originalem Processum inveniri, ad definiendum, [quorum unus Heinricus Episc.] an & quomodo ibi Confessarii nominentur: valde enim perplexum me reddit. quod eorum alterum Heinricum, Fredericus dicat ex Provinciali Prædicatorum factum Archiepiscopum Ardmachanum in Hibernia, inde ad Culmiensem Episcopatum translatum in Prussiam, servato semper in Apostolicis Bullis Archiepiscopi titulo: hic enim omnino videtur idem esse, quem Culmzensis Cathedralis fundatorem, ex Prædicatorum Ordine, indigitat supra laudatur Gaspar Schutzen, urbis Gedanensis seu Dantiscanæ, Pruthenis proximæ, Secretarius, anno MDXCIX scribens, & Culmensium Episcoporum seriem perquam accuratam texens: hic autem illum obiisse scribit anno MCCLIV die I Iulii, cui post septennem Sedis vacationem successerit Fredericus, anno MCCLXXIV Martii XXV defunctus; tum Wernerus, ex Ordine Teutonicorum Cruciferorum, [sed hic non potuit fuisse nisi Heinricus 2,] mortuus MCCXCI die XX Octobris; ac denique Heinricus alius, usque ad annum MCCCI & XXV Novembris: adeo ut, si vere Heinricus, confessarius Juttæ, de ipsa deposuit; intelligendus sit hic secundus, qui adhuc in minoribus constitutus, absente B. Ioanne, Sanctam audiverit, fortaßis ut Parochus Culmzeensis, postea vero factus Episcopus sit; quod occasionem dederit, ipsum cum primo ejus nominis confundendi.

[5] Altera difficultas, cui solutio aliqua esset ex Processu petenda, [si Sancta obiit an. 1264,] inde oritur, quod cum omnes absque differentia dicant Sanctam obiiße die V Maji; Fredericus noster addat eum diem fuisse vigiliam Ascensionis Domini: hic enim concursus, neque in notatum ab eo annum MCCLXIV cadit, quo Pascha celebratum est XX Aprilis, atque adeo Vigilia ista cecidit in XXVIII Maji; neque in annum MCCLX, quo Sanctam obiisse scribit Martinus Baronius & ex eo Bzovius, quia is annus habuit Pascha die IV Aprilis, adeoque Ascensionis Vigiliam die XII Maji; solum autem talis concursus reperitur fuisse annis MCCLV, LXVI, LXXVII, & LXXXVIII, habentibus Pasicha XXVII Martii, [tunc autem 5 Maji non fuit Vigilia Ascensionis;] nec unquam postea per annos quinquaginta, sicuti nec ante per alios sexaginta annos. Quapropter si hujusmodi combinationis fundamentum aliquod in ipso Processa inveniretur, cogerer vereri, ne obsoleta ac sere extrita inscriptio deceperit oculos ipsius, licet attentißimi, Frederici; ut ubi legebatur, MCCLV, V, & extritum erat nomen mensis MAII, ipse putaverit legi MCCLXIV: nam etiam X pro V debent vidisse illi, [sed bene an. 1255,] qui Martino Baronio dictaverunt annum MCCLX, V MAII. Hæc autem conjecturalis correctio si posset cum veritate dictoque Processu conformari, consequenter mutandus esset ordo Confessariorum; dicendumque, quod vere Heinricus I, Culmensis Episcopus, Sanctæ quoad in Prußia vixit a Confeßionibus fuit: mortuo autem ei successerit Ioannes, qui postmodum anno MCCLXX juratus dixerit, tam quæ noverat ipse, quam quæ ex Episcopo Heinrico audiverat de eadem narrari.

[6] Non capto etiam, quomodo Auctor noster num. 14, ad eorum confutætionem, [Fabula eam faciens uxorem Comitæ Querfurt.] qui volunt S. Juttam fuisse uxorem Comitis Querfurtensis, quæ expiatura crimen imperatæ a se necis filiorum septem, quos uno partu effuderat, post multa annorum curricula, cum eorum a patre servatorum unus Meingoldus nomine eßet magister Provincialis Cruciferorum in Prußia, illuc venerit; & ex iis quæ secum e Germania detulerat thesauris, Heinderico Episcopo oblatis, ecclesiam Culmzæ Cathedralem fundaverit: non capio, inquam, quamodo ad istam fabulam refutandā, Fredericus alleget Historiæ Polonicæ scriptorē Cromerum quasi is scribat libro suo VII ad annum MCCXXII, quod in Prussiam S. Jutta venit, non cum multitudine monilium vel thesaurorum ad ædificandas magnifice ecclesias, sed cum baculo quo corpus sustentabat, & pane Christi causa emendicato. Volvo enim & revolvo Cromerum toto libro, non solum septimo, sed etiam octavo & nono, & quidquid ibi habet ab anno MCXCVI usque ad MCCLXXX, nec ullum de Jutta verbum invenio. Fabula tamen illa, [aliunde certius quam ex Cromero refutatur,] quam eversam cupiebat P. Schembek satis per hoc refutata manet: quod, sicuti ipse annotavit, Comes ille Quenfurtensis inter Magistros Provinciales per Prussiam, non Meingoldus (hic enim undecimus fuit in ordine Provincialium, a Sterinbergb cognominatus) sed Meinike seu Meingardus, in eodem ordine decimus tertius, Magisteriatum suum dumtaxat iniverit anno MCCLXXXVIII. Qui tamen si ex eadem, unde S. Jutta, familia Sangherhausana proceßit (de quo nobis non constat) & hoc titulo voluit apud ipsam in eadem capella sepeliri (quomodo constat in ea aliquem Magistrorum vel Generalium vel Provincialium fuisse sepultum) apparet occasio fundatæ super ejus nomen fabulæ.

[7] Ceterum si fundamento aliquo niteretur adventus Sanctæ in Prußiam, circa annum MCCXXII; [Fundamento etiam caret, quod circa an. 1222 illa in Prussiam venerit.] venisset eo illa intra decem primos inductæ ibidem fidei annos. Etenim Culmensis Episcopatus fundari cœpit, Conrado Platzcensi Episcopo & Duce Mazoviensi, Culmigeriam ad dotem ecclesiæ cedente in favorem Christiani, a se istic ordinati, prius diu quam Culmzensis Cathedralis fabricaretur: atque adeo S. Jutta, non solum quatuor, sed triginta quatuor aut etiam annis totis quadraginta vixisset in Prußia, quot solum annos toti ejus vitæ aßignat Martinus Baronius. Tanta vero mora temporis, si aliquid solidæ auctoritatis pro ea adferretur, non displiceret mihi; licet ea posita oporteret Sanctam fere octogenariam obiisse. Non enim prius e patria sua exiisse dicitur, quam liberos omnes in religio sum statum collocasset; adeoque esset quadragenariæ quam tricenariæ proprior. Verum deficiente fundamento idoneo ad tantam ætatem Sanctæ arrogandam, hoc solum statuere possum, absque originali textu sæpedictæ Informationis nihil certi posse in his omnibus definiri; postquam constat eum qui ipsum habuit perperam subduxisse rationes temporum, nec scitur ubi vel quomodo erraverit, assumens aliquid quod in Processu non erat. In eo Processu, neque annum Christi, quo conditus; neque nomen Episcopi, sub quo formatus; aut Pontificis, ad quem directus est, inveniri, vix est credibile: proinde ipsum originale reperiri nobisque communicari iterum atque iterum opto.

[8] Interim quoniam debentes de S. Jutta agere proprio cultus sui annui die V Maji, moram indulsimus nobis, [Cur hic de ea agentes,] si forte nancisceremur Proceßum istum antiquum; nunc ipsam referimus in Appendicem, optantes ut in altera, si quando fiat, operis hujus editione restituatur ei locus suus, dies inquam Maji V, quem verosimiliter suo obitu consecravit, quocumque demum is anno contigerit. Lucas Waddinghus in Additionibus ad Tomum 2, in calce tomi 7 excusis anno MDCXLVIII, compendium aliquod Vitæ ex Frederico Schembek nactus, ex eoque aßerens anno MCCLXII in Vigilia Ascensionis obiiße Sanctam; cum de suo addidisset, quod, assumpto tertii Ordinis S. Francisci instituto, omnem a viro sibi relictam possessionem in pauperes distribuit, occasionem Arturo a Monasterio dedit, ut subductis nescio qualiter calculis insereret ipsam secundæ editioni sui Franciscani Martyrologii ad XXX Aprilis: sed idem Artutus, errore animadverso, correxit eum in suo Gynæceo sacro, reposuitque ad XXVIII Maji: in Annotationibus vero reprehendit Ioannem le Paige, quasi is in Bibliotheca sua Præmonstratensi lib. 1 sect. 11, eam tertio Ordini Præmonstratensi adscripserit. Hic tamen aliud non dicit, quam ecclesiam Cathedralem Culmensem a prima sua institutione regularem fuisse; idque probat ex Vita B. Juttæ, Oblatissæ ejusdem ecclesiæ, a Martino Baronio edita: & in ipsius Sectionis titulo clare profitetur, dare Catalogum Patriarchalium, Metropolitanarum, [ipsam nulli Ordini adscribamus.] & Cathedralium ecclesiarum, in quibus Canonicus Ordo floruit, absque ullo discrimine Congregationum, in quas ille dividitur: quod etiā patet ex nominibus plarium ecclesiarum, quas suo Ordini Præmonstratensi adjungere ne quidē per somnium Pagius potuit: & de S. Jutta aliud in ipso non legerat Arturus, quam quod modum, vivendi feminarum, sub Regula Canonicorum Regularium S. Augustini, quorum erat Cathedralis Chelmzensis, quas Oblatas seu tertii Ordinis vocant, imitari decrevit. Equidem nulli particulari Ordini adscribere S. Juttam volo, nulli tamen plus juris in eam eße dixerim, quam ei cujus ecclesiam frequentabat, si vere Regularis ordo ibi fuit ab initio institutus, quod non satis probatur. Porro quod Vitam Polonicam prælaudatam attinet, ejus interpres mihi (nec enim Polonicam linguam intelligo) fuit Rev. D. Ioannes Snini, Sacerdos Polonus, a quo explicatum mihi Schembekii sensum meis verbis Latinius reddidi.

VITA
Ex Polonico P. Freder. Schembek S.I.
Interprete R.D. Ioanne Snini Polono.

Iutta, Vidua solitaria, Culmzae in Prussia (S.)

EX POLON. FRIDER. SCEMBEK

CAPUT I.
S. Iuttæ in Thuringia natales, conjugium, viduitas, & impensa ægris ac leprosis cura.

Landgraviatus Turingicus in Germania, Saxonico ac Brunswicensi Ducatibus adjacens, inter alia numerat oppidum a Sangherhausen, in Comitum Francemburgensium possessionem b nunc translatum, quod olim perantiquæ prænobilisque familiæ de Sangherhausen, [Nata Sangherhausii in Thuringia,] ex Ducibus c Brunswicensibus ortæ, sedes patria fuit. In eo postquam Religionem avitam evertit superstitio nova, nihil spectabilius esse putatur veteri simulacro quodam, sesquicubitum alto, ex ignota materia sic composito, ut formam humanam toto corpore referat, genibus nixam & manus ante pectus complicantem, os vero & labia protrahat in modum canis: cui cum per foramen in capite patens infusa est aqua, applicatum igni sudare mox incipit, & per os jaculari scintillas tam copiosas, ut nisi in atrium arcis bene amplum efferretur, quoties spectaculi talis honor exhibetur advenis, domorum tecta possent incendi d. Cum autem ibi adhuc staret res Catholica, commendabilior multo locus erat natalibus hujus illustris Matronæ, ex eadem familia Sangherhausana e prognatæ, quæ in baptismate dicta est Jutta, sive Judith, nomine & in sacris Scripturis noto, & perquam familiari etiam in Regum Principumque palatiis.

[2] [& a pueritia pietati addicta,] Hæc ipsa in pueritia, annos supergressa pueriles, non tam humano parentum suorum, quam divino Spiritus sancti magistero, cœpit Deum cognoscere bonorum omnium largitorem, rerumque transeuntium vanitatem: quam identidem recogitans, nihili ducebat omnia quibus seculi amatores inhiant tam insano affectu, soliusque Creatoris pulchritudini ac majestari demirandæ inhȩrebat. Hinc puerile nihil in moribus præferens, conscientiæ munditiam satagebat custodire; & corpus jejuniis vigiliisque macerans, spiritui curabat subjugare. Fugiens otii, laborum patiens, silentii amans, & inutiles fabulas valere jubens, solitudinem ab hominibus præsertim masculis sectabatur: cum Deo vero in oratione frequens, [intelligit se matrimonio destinatam:] mirabiles ab eo collustrationes mentis consolationesque magnas referebat f. Cumque decennii ætatem supergressa in omni virtutum exercitio magis magisque proficeret indies, Deumque enixe deprecaretur, ut vitæ suæ ordinem statumque futurum dirigere ad suam voluntatem dignaretur; eo revelante cognovit, matrimonio quidem jungendam se, verum non admodum diuturno; & quotquot in eo gigneret liberos, ad Dei servitium speciale educaturam.

[3] Ergo tradita viro, illustris utique & antiquæ nec sibi imparis nobilitatis g (non tamen Marcgravio Querfurtensi, ut putarunt aliqui, [in quo partes bone matris-familias explens.] infra clarius refutandi) facta est matronis aliis exemplum sinceræ erga Deum devotionis, reverentis erga maritum obedientiæ, materni affectus erga domesticos, Christianæ discretionis erga famulos, commiserationis minime affectatæ erga pauperes, ceterarumq; suo statui congruarum virtutum: cui etiam congruum adhibebat vestitum, sic tamen ut ab eo ostentationem ac luxum abesse vellet. Hortanti autem marito, ut ne sumptibus parceret corpori quam posset magnificentissime ornando, respondere solebat; nequaquam parcimoniæ respectu absterreri sese a superfluis sumptibus in vestes faciendis, sed quod stultum videretur eos impendere membris, in fœtidam putredinem aliquando abituris; quos præstaret indigentibus subditis aut alioqui pauperibus commodari, vel in alios magis necessarios usus servari. Quidquid sibi a familiæ curis inexcusabilibus supererat temporis orationi dare solita, [neque negligens sui spiritualis profectus,] satagebat ut subditi sui omnes in Dei timore radicati atque fundati Christiane viverent, & fabulas ludosque impudicos caverent. Imprimis tamen curabat, ut liberi h sui a pueritia ad Dei cultum mundique contemptum informarentur: pro quibus cum Deum indesinenter oraret, meruit iterum certior fieri, quod omens religiosum statum amplexuri, in eoque essent feliciter perseveraturi.

[4] [& ad Christi sequelam invitata,] Et hac promissione confirmata fuit in desiderio atque proposito amplectendi aliquando voluntariam & Euangelicam paupertatem, exemplo S. Elisabethæ i Turingiæ Landgraviæ, in cujus olim dominiis nata erat. Cum vero istud animitus peroptaret, apparuit ei D.N. Jesus Christus, specioso ac sereno vultu, respondens cogitationibus ejus ac dicens, Sequere me. Quam illa visitationem gratanter accipiens, etiam ad alia quædam responderi sibi ab eo petiit obtinuitque; & tanto exinde amoris incendio correpta est, ut corpus alioqui sanum ei ferendo impar omnino defecerit; & ut domestici, animam agere rati, Dominicum Sacramentum ei adferri curarint. Erat hoc oleum igni addere: [virum etiam Deo lucratur.] itaque eo sumpto magis etiam magisque defecit: deinde vero rediit ad pristinas vires: sæpe postea idem pati solita, ex desiderio videndi Dominum suum, eique debitas in æterna gloria laudes reddendi. neque in ipsa hærebat cælestium istarum visitationum fructus, sed etiam ad maritum transibat: qui, conjugis exemplo seipso melior quotidie factus, divinoque pariter exardescens amore, Hierosolymitanum suscepit iter; obeundisque locis humanæ redemptionis mysterio sacratis (quod etiam S. Elisabethæ marito k contigit) occupatus atque immortuus, diem ibi supremæ resurrectionis expectat.

[5] [Eo defuncto & liberis Religioni traditis,] Non exanimavit hic nuntius Juttam; sed ei excipiendo præparata jam pridem & divinorum promissorum recordata, curam suam omnem transtulit ad liberos, religioso statui aptandos educandosque; proprii interim profectus haud negligens, ut juxta Apostoli præceptum castam coleret viduitatem, non circumeundo otiose domos alienas, sed prospiciendo suæ, interimque observationibus, & orationibus instando die an nocte, Dominicæ imprimis passioni meditandæ intenta. Postquam vero liberos suos omnes, sicut promissum sibi fuerat, pro voto suo in Religione constituit; recordata ejus qui mandaverat ut sequeretur se, quidquid habebat pretiosum in vestibus, monilibus ac supellectile, possessiones quoque suo juri relictas, de consilio Confessarii, [omnia terrena abdicat,] pia liberalitate erogavit: Christique amplexa paupertatem, nequidem in quo caput reclinaret servatum voluit. Assumpta deinde vili tunica ac fune præcincta, cœpit inter mendicabula stipem quȩrere, ab iis quibus antea ut domina imperaverat; nec solum sibi, sed etiam cæcis claudisque (quibus secundum sanctum Job pes erat & oculus) ad manus illos ducens, omnemque mundi superbiam ac fastum generoso pede conculcans.

[6] Perculit inopinatæ mutationis novitas universos, varieque affecit; [seque pauperum obsequiis peregre tradit,] aliis factum ridentibus & fatuam reputantibus, aliis ipsam ut sanctam commendantibus. Horum laudes ut declinaret, peregre sibi vivendum esse constituit, ubi ignota omnibus, paupertatem, non qualemcumque, sed despectam extremamque toleraret; prout reipsa fecit, sæpe nec tantum quidem panis mendicato accipiens, quantum ejus necessitati esset ada quam satis; gratiasque interim Deo agens pro molestiis & opprobriis sibi obvenientibus, & inclementes hospites eidem commendans. Placuit Sponso cælesti generosus hic, non divitiarum deliciarumque dumtaxat, sed etiam propriæ æstimationis despectus; ita ut aliquando ei apparens dixerit, Omnia mea, tua sunt; & omnia tua, mea. Qua Domini erga se benignitate ad magis magisque sese abjiciendum stimulata, statuit ad amplioris humilitatis patientiæque exercitium, vicatim ac pene ostiatim perquirere ægros infirmosque, [præsertim leprosorum:] etiam leprosos aut alio fœtido morbo abominabiles, quorum tergebat ulcera, obligabat vulnera, sordes abluebat, de civitate transiens in civitatem.

[7] Hæc agentem contigit aliquando ministrare mulieri, cui lepra sic maxillas corroserat, ut præbitum moribundæ Corporis Christi viaticum nulla ratione potuerit deglutire: [ex cujus unius ore sacram Hostiam sumens,] quod animadvertens Jutta, & naturalem horrorem fortiter superans, lingua sua ori putri inserta, sacram Hostiam exinde abstulit sumpsitque ipsa: unde & contigit, reddente vicem Domino quem isto actu honoraverat, faciem ejus tota die mirabiliter fulgere in conspectu omnium pariter istic versantium: tertioque ei apparens Sponsus suus, primum cum dilecto discipulo Joanne ipsam reclinavit supra pectus suum; deinde vulnera fecit palpare cum Thoma; ac denique ejus labia suo lateri admovens, cælestem ex eo dulcedinem sugendam præbuit. Quibus visionibus & apparitionibus ne quam illusionem suspicaretur inesse, dedit eidem quoque intelligentiam Scripturarum, sic ut de subtilissimis etiam mysteriis diserte ac plane disserere posset, [triplici Christi visione remuneratur.] secundum sanctorum Patrum atque Doctorum sensum, licet eos numquam ipsa legisset. Præterea auxit in ea contemplationis gratiam circa passionem & gloriam Christi, sanctissimæque ejus Matris super omnem creaturam evectæ, cum ardentissimo moriendi Christoque suo fruendi desiderio, & profundissima humilitate, qua ob minimam quamque in Dei pauperumque obsequio negligentiam ipsa se deprimebat despiciebatque ex animo.

[8] [Quare ad talium curam unice se transfert,] Postmodum considerans de Christo dictum a Propheta, vere languores nostros ipse tulit & dolores nostros ipse portavit; & nos reputavimus eum quasi leprosum, & percussum a Deo, & humiliatum; solis leprosis statuit deservire, tamquam dominis suis, nihil ab illis accipiens seque herbis sustentans. Et aliis quidem supervenientibus proponebat ob oculos Christi exemplum, docebatque per ejus imitationem via certissima tendere ad cælum; leprosis vero ipsis præscribebat congruam cujusque conditioni regulam vitæ quam tenerent; infinitosque interim labores eorum causa exhauriebat, hieme æque ac æstate nudis gradiens pedibus. In tali ministerio longum aliquod iter ingressam, comitantibus mulierculis aliquot, cum dies defecisset, & procul abesset desideratus terminus, sociasque teneret horror viæ per densas tenebras continuandæ; [in eaque noctu oberrans mirabilis solis claritate utitur:] procidit in faciem Deumque oravit. Et ecce ab Oriente improvisum solem, qui tenebris fugatis iter expedivit, usque dum, emenso duarum leucarum itinere, pervenirent quo cupiebant. Mirabantur in earum adventu hospites, quomodo mulierculæ, pauperes viarumque ignaræ, per ejusmodi tenebras iter rectum tenere potuissent; & comperto ex aliis quod acciderat, dederunt occasionem pictoribus, mortuæ postea imaginem pingendi cum sole in manu, sicut Israëlitici populi Dux Josue pingi consuevit.

[9] Ipsa vero, ex illa miraculose sibi ostensa claritate, assurgens ad desiderium claritatis æternæ, [postea 14 diebus impasta manens,] quam Sponsus ejus cum Sanctis inhabitat, eoque desiderio mire æstuans, totos fere quatuordecim dies absque cibo transegit: quando apparens ei Christus, ita eam reddidit de sua salute certam, ut optionem ei faceret, velletne ea statim frui, an diutius pro ipso laborare ac pati. Non dubitabat Jutta utrum eligeret: proinde, actis Deo gratiis, panis modicum sumpsit; eoque ut prius confortata, ad pristinas vitæ austeritates etiam hoc adjecit, [cum etiam ignitum tripodem illæsa tractasset, secedere statuit.] ut suo pani cinerem misceret pro sale, nec nisi in nuda humo somnum caperet, corpusculum suum supra humanas vires attenuans flagris, jejuniis, orationibus, & nihilo tamen minus leprosis suis serviens. In quorum obsequio cum aliquando candentem ab igne tripodem ferreum l, quasi extra se rapta contrectasset, idque ab aliquibus visum esset, & re vulgata inciperet cunctis in veneratione haberi, statuit inde commigrare alio: atque a consulto ex more per preces Domino intellexit, gratum quidem esse, quod eatenus præstiterat leprosis obsequium; se tamen velle, ut illo dimisso, divinarum rerum contemplationi unice se traderet.

ANNOTATA.

a Sangherhusii descriptionem & iconismum habes apud Merianum, in topographia Saxoniæ & Thuringiæ, edita an. 1650 pag. 164, dicentem istic anno 1083 fundatam primariam S. Vdalrici ædem a Thuringiæ Comite Ludovico, Desultore dicto, quia ex turri in qua vinctus custodiebatur, postquam illi Sancto se devoverat, sine noxa desiliit, cujus etiam ibi sepulcrum hodieque monstratur.

b Tabulæ Genealogicæ Nicolai Rittershusii, pro seculo 14 inter Brunswicenses habent Magnum-Pium cognomento Sangherhusanum: & hunc Merianus primum ait in posseßionem ejus loci venisse; sed anno 1367 prælio captum, pro sui liberatione oppignorasse illum, deinde & vendidisse an. 1370 Thuringiæ Misniæque Comitibus, quorum scilicet antiquitus fuerat, & penes eos etiamnum manere. An autem ab his profluxerint Francemburgenses Comites, nondum comperi.

c Id unde probem non habeo.

d Idolum fuisse ait Merianus pag. 178, ipsumque fuse describit; & Rottenburgi veteri in arce repertum, Sondershusium (quod aliud, sed multo minus oppidumThuringiæ est) fuisse allatum. Deceperit Fredericum nostrum similitudo nominis Sangherhusii, ut huc illud spectare crederet.

e Mart. Baronius familiam quidem Sangherhausen nominat, sed Sanctam in Prussia natam ait anno 1220, parentibus Adalberto & Hedwige, in paterno oppido Bug, medio milliari a civitate Chelmza, quæ vel eo maxime corruunt, quod tale oppidum prope Culmzæam nullum Prutheni noverint: annum autem nativitatis sumpsit Baronius, ex eo quod anno 1260 quadragenariam statuat obiisse.

f Lectione sacræ, inquit idem, & præcipue exemplorum piorum Vitisque Sanctorum multum dedita fuit: quibus permota, magno tenebatur desiderio, se Deo in aliquo religioso Ordine consecrandi.

g Pergit idem, Sed cum frater ejus Ioannes, quem unicum habebat, religioni Cruciferorum se addixisset; a parentibus, invita licet, illustri viro Ioanni Konopacki, libero Baroni de Bielczanii, annum agens decimum quintum, matrimonio juncta fuit. Hæc opinio videtur inde orta, quod (sicut infra num. II dicitur) Sancta habitaverit in ruderibus ædificii cujusdam ad lacum Bielczna nuncupatum siti, medio milliari Culmza.

h Martinus Baronius unicam filiolam solum ei concedit.

i Colitur S. Elisabeth 19 Novembr. & obiit anno 1251, cum nata esset anno 1207, & marito viduata 1227: adeo ut Sanctæ coætaneæ ferme fuerint, si Jutta quadragenaria obiit anno 1255.

k Obiit maritus S. Elisabethæ Hydrunti in Calabria, trajecturus cum exercitu Cruce-signatorum in Terram-sanctam, Mart. Baronius Romam peregrinatum ait S. Juttæ maritum, ibique mortuum: causam vero peregrinationis fuisse ait pœnitentiam, de temere judicata uxore, ob causam quam subdo.

l Rem etiam ille, sed longe aliter narrat. Maritum, indigne ferentem piam ejus in adeunda ecclesia frequentiam, gravique suspicione de Religiosis loci illius laborantem, ab hac tentatione insigni miraculo liberavit. Nam cum die quadam tardius ex ecclesia domum reversa fuisset, verbis contumeliæ minarumque plenis ab eo affecta, quod prandium non cito pararetur, magna cum humilitate injuriam sibi illatam sustinens, tripodem ferreum ignitum cum piscibus, quos in eumdem paulo ante conjecerat, nudis manibus ex igne illæsa recepit, & pisces nondum coctos mariti mensæ apposuit. Quibus ille gustatis, cum optime coctos & conditos animadvertisset, rei novitate evidentique miraculo attonitus, supplex veniam suspicionis illius falsæ, injuriæque verbis illatæ, ab uxore postulavit. Operæ pretium esset scire, quomodo miraculum istud antiquitus in tabula, de qua infra, fuerit expressum.

CAPUT II.
Vita Sanctæ in Prußia actæ, obitus, sepultura, miracula.

[10] [Dum Polonia & Prussia multipliciter affliguntur,] Multum eo tempore Polonia a Tartaris, Ruthenis, ac Lithuanis affligebatur, a quibus exustæ erant Cracovia & Sendomiria, Vistula flumine intra non amplius quam decemmestre spatium bis Christianorum occisorum cadaveribus oppleto. Masovia eamdem fortunam passa, lugebat Plocium urbem primariam in cineres redactam. Prussia similiter ferro vastabatur & igne, ægre vitam libertatemque intra munitiora castella & arces tuentibus Cruciferis contra barbaros, qui Samogitiis ac a Jafygibus juncti ad triginta millia numerabantur: quin & ipsi Prutheni, haud ita pridem baptizati, redeuntesque ad gentilismum, haud exiguam stragem faciebant Sacerdotum virorumque Christianorum apud se commorantium: multumque tardabant advenire, quæ in Germania atque Polonia maligno successu colligebantur subsidia. [ad ceteros ejus Patronos,] Non deerant quidem qui pro communi patria supplicarent Deo, non pridem vita functi Sancti, Vincentius b Cadlubcius, ex Episcopo Cracoviensi humilis in Cisterciensi Andricoviæ monasterio religiosus; Hedwigis Ducissa c Poloniæ atque Silesiæ, & Hyacinthus d Odrovisius ex ordine Prædicatorum: aderant etiam alii adhuc viventes, sed non minori sanctitate conspicui, Venerabilis Joannes e Pandrotha de Bialazcua Cracoviensis Episcopus, Kunegunda f Hungariæ Regina atque Ducissa Cracoviæ, Salomea g Sendomiriæ Ducissa, eademque Regina Galatiæ seu Haliciæ. Voluit tamen Deus, ut Prussiæ adjacentique Masoviæ specialis Patrona ex Germaniæ partibus accederet, hæc de qua agere cœpimus S. Jutta.

[11] Absoluta illa, uti jam dixi, a leprosorum ministerio, jussaque in silvis ac solitudinibus contemplatione vacare, [accedens S. Iutta an. 1260,] inspirante agenteque intus Deo, in Prussiam, nemoribus densis famosam recensque ad fidei lumen adductam, se convertit, anno MCCLX, illucque ingressa est peregrina ac pauper; regnante in Polonia Boleslao Pudico cum conjuge sua Kunigunde, supremo autem Cruciferorum Magisterio vacante in Prussia per mortem Popponis de h Osterlingo, sexti in ordine Magnorum Magistrorum, uti censent Prutheni, Polonicis Historicis aliter scribentibus. Elegit autem ad inhabitandum locum in Culmensi Episcopatu, tribus milliaribus Thorunio distantem, medio vero a Culmza, sub ædificio quodam tunc desolato, nunc etiam diruto & solis ruderum vestigiis inveniendo, secus stagnum grande quod Bielcznæ vocatur. Ibi viventem solitarie observaverunt accolæ, bis die quolibet solitam elevari in aëre, ministerioque Angelico sic sustineri, [in solitario loco contemplationi vacat,] donec a colloquio Domini instar Moysis vultu coruscante reverteretur. Sacramentorum vero causa adiens novam ecclesiam Culmzensem, sanctissimæ Trinitati dicatam, vel circuitu utebatur per silvas, secundum lacus prædicti flexum, salutabatque positum in via Crucifixum; vel præ disiderio ad suum dilectum veniendi, super per ipsas aquasrecto tramite gradiebetur; quem tramitem diu etiam post morte ibi fuisse observatum, narrant accolæ; simili miraculo quo Orosius allique graves scriptores narrant, in littore maris rubri suo adhuc tempore conspici solita i vestigia Israelitarum Pharaonem fugientium.

[12] [Subdirectione Confessariorum,] Ac primo quidem usa est, ad Confessiones, & consilia in iis quæ as spiritum pertinent capienda, B. Joanne Lobedavio Thorunensi, Ordinis S. Francisci, qui sanctitate ac miraculis clarus Culmzæ k requiescit; deinde Henrico seu Heidenrico, qui ex Provinciali Prædicatorum factus Archiepiscopus Ardmachanus l in Hibernia, per Sedem Apostolicam translatus est in Prussiam, servato semper in Apostolicis Bullis Archiepiscopi titulo: fuerunt autem ambo viri doctrina, & spiritu eminentes. Sub his directoribus istic vivens, memorque eo se directam, ut novellam iis in partibus Ecclesiam orationibus suis stabiliret, toto affectu deprecabatur Dominum pro conversione Gentilium & confirmatione Neophytorum, non solum lacrymas, sed sanguinem quandoque ex oculis fundens, quibus tamen nulla inde noxa creabatur: similiter & pro peccatoribus atque letali crimini implicitis in genere & in specie, [cum singulari omnium ædificatione,] pro afflictis etiam quibuscumque vivis atque defunctis, proque totius Christianitatis necessitabus deprecabatur, concesso sibi divinitus ardore caritatis. Si quando autem congrediebatur cum hominibus, sermo ei omnis de Deo erat, rebusque divinis, & mediis ad eum perveniendi. Confortabat neophytos in fide, veteranos exhortabatur ad Dei timorem amoremque. Nonnumquam etiam, pro veteri suo more, infirmis leprosis ac scabiosis ministrabat, mira humisitate atque hilaritate: omnes denique ædificabat in Domino, a quo etiam receperat gratiam cognoscendarum cogitationem, solita ad easdem cum res exigeret respondere, acsi verbotenus sibi essent expositæ.

[13] Hunc in modum inter Culmzensium silvas quatuor annos egit, suæ mortis præscia & non obscura quandoque prænuntia, [anno autem 1264 morbo correpta] totis interim votis ac desideriis æterna suspirans, donec ardenti correpta febri ad extremum vitæ terminum adductam se vidit. Tum vero super nudam humum & suppositum capiti lapidem strata, venientibus ad se dixit, præ abundantia gaudii letalibus istis doloribus mixti: O quanta felicitas, & quam certa via perveniendi ad Dominum tria hæc, morbus dolorificus, exilium a patria in remoto juris alieni angulo, & voluntaria propter Deum paupertas! m Postmodum cum magna cordis contritione, super negligentiis in Dei servitio admissis, suscepit extrema Sacramenta a Confessario suo, D. Heidenrico Culmensi Episcopo. Subinde morti appropinquans ad eam sese disponere cœpit, per orationes & pia colloquia, intexta sacrarum Scripturarum locis, mirabili interpretationis arcanæ nexu inter se aptatis; præsertim ad septem postrema Domini verba, cum admirabili adstantium motu, in quorum ultimo, Consummatum est, etiam ipsa conticuit. Tum vero Episcopus, qui, propter cognitam sibi magnam ejus sanctitatem, die ac nocte ultima non recessit ab ejus latere, cœpit Dominicæ Passionis historiam legere ex Euangelio: [pientissime moritur.] cui attentissima illa, & spiritualibus (ut apparebat) affectibus interius respondens, ad illa verba quibus dicitur egressus a cænaculo Dominus ad consummandum nostræ redemptionis opus n, elevavit in cælum manus oculosque, & inclinato mox capite tradidit spiritum.

[14] Obiit autem, sicut prædixerat, eodem prophetico spiritu quo & alia plura, suum ex ordine effectum secuta, anno MCCLXIV, quinta Maji, pridie o Ascensionis Domini, nullius in vita letalis delicti unquam sibi conscia, [Variorum ab hac diversæ narrationes,] prout ejus prænominati Confessarii postea deposuerunt. De ejus ortu atque conjugio, & in hanc Pruthenicam regionem adventu mortisque anno, quotquot ab antedictis diversa ante hac scripserunt, eos certum est fabellis pervulgatis deceptos, non habuisse præ oculis vetera, unde prædictam narrationem sumpsimus, monumenta; neque viderunt inscriptionem ejus sepulcralem, quæ, annum quem dixi expresse signans, modo evanuit, a me autem, visa descriptaque est anno MDCXXI; quando de mandato Serenissimi Regis Sigismundi III eas in partes profectus sum, colligendæ huic historiæ ex ejus voluntate intentus, instructusque litteris ad Episcopos, Abbates, Senatores, & Capitaneos ejusdem Ducatus. Itaque comperi obiisse illam tempore eo quo Cruciferorum Ordinem septimus in serie Magister regebat, ejus aut frater aut consanguineus, [refelluntur,] p Hanno de Sangherhausen Thuringius, eximiarum virtutum & raræ prudentiæ vir, qui Patres Dominicanos Thorunii in nova civitate fundavit, & templum S. Nicolai extruxit, quod hodieque ibi permanet. Quem autem huc adducunt aliqui decimum tertium Magistrum Ordinis, Comitem de Querfurt, finguntque ejus fuisse filium nomine Meniche seu Mengoldum, quod veteri Saxonica abortivum sonat, unum ex novem eodem simul partu effusis, in pœnam temerarii de muliere quȩ ternos pepererat judicii, atque a patre servatis q, cum jussu matris necandi essent; qui, inquam hæc fingunt, & quod ad eum venerit Jutta tam gravis delicti actura pœnitentiam; errasse convincuntur, vel ex solo tempore, quo Comes ille in Prussiam veniens, Juttam non præcessit, sed secutus est anno MCCLXXXIII. Taceo autem prædictorum Confessariorum ejus, virorum utique doctrina sanctitate & prudentia præstantium, de tam memorabili culpa silentium, quam æque ac pœnitentiam super ea omnibus conveniebat fieri notissimam. Nihilo melius cum veritate consistere potest, quod volunt aliqui, eam in Prussia paterno oppido Bug, medio milliari a civitate Culmza natam, ibidem nupsisse Illustri viro Joanni Konopacki libero Baroni in Bielczanii: de illo enim oppido Bug, viventium nemo unquam audivit in Prussia quidquam, aut legisse meminit: & repugnant historici Prutheni æque ac Germani, unamiter afferentes, ex Germania Juttam advenisse peregrinam, in quibus Crommerus lib. 7 ad annum 1222 afferit, quod S. Jutta, non cum amplitudine monilium ac thesaurorum venit in Prussiam ad ecclesias magnifice extruendas, sed cum eo quo corpus sustentabat baculo, & pane Christi causa emendicato; tantum abest, ut ex allatis ab ea opibus fundata fit ecclesia Cathedralis Culmzæ, de cujus fundatione multo prius quam veniret illa, extant quæ vidit Crommerus in Cancellaria Culmensi monumenta.

[15] Illa mortua, ut unde digressus sum redeam, jussit Episcopus apparari funus, [Invocata post mortem oculos aporit:] non quale ipse pro sua ergo illā devotione voluisset, sed quale defuncta optaverat, adjurans illum,ut sibi, quæ pauperē Christum studuerat imitari in vita, concederet etiam ad illius exemplum pauperibus quibus ministraverat contumulari: in quorum sacello mox atque deposita fuit, totum continuo perflavit suavissimus ac plane cælestis odor, testis eximiæ illius sanctitatis. Mox etiam accedens ad feretrum sociarum ejus in ministerio pauperum una, vultumque jacentis lugubri quo operiebatur panno evolvens, tamquam viventem sic allocuta est, Rogo te, mater ac soror carissima, ut in anima mea misera fructum faciant quæ mihi reliquisti virtutum exempla. Quibus verbis cum jungeret copiosas lacrymas, ecce tibi, raro miraculo, oculos hilariter aperuit defuncta, ipsamque & mox cælum devote aspiciens, denuo eosdem clausit, cum omnium qui aderant stupore maximo. Hinc cum esset efferenda, more communi pauperum, ad sepulturam in ecclesia ei dandam; licet neque de morte neque de funere tali sparsa in populum notitia esset, divino tamen instinctu maxima utriusque sexus accurrit multitudo, [Suavem a se odorem diffundit;] quanta totis quindecim annis ante vel post, sicut deinde ad Papam scriptum est, numquam in civitate Culmzensi comparuit; advenerunt etiam usque ad tredecim Presbyteri, numerus eo tempore in Prussia rarus atque insolens.

[16] [& Culmzæ in proprio sacello sepulta,] Peracto autem Sacrificio funebri & ceremoniis post illud consuetis, rursus cælestis illius odoris fragrantia omnes perfudit; neque hæc tantum, sed quod miraculis omnibus corporalibus-pluris facio, magnus in omnibus extitit animorum motus, singulos efficaciter urgens & excitans, ad detestanda prioris vitæ delicta, eorumque seriam emendationem instituendam. Denique in eadem Culmzensi, (quæ Culmensi Episcopo Cathedralis est) sanctissimæ Trinitatis ecclesia, intra proprium, quod ab ejus nomine hodieque appellatur, S. Juttæ sacellum, situm ad dexterum basilicæ latus, est tumulata; erectumque haud procul cœnotaphium, pro illius ævi more satis magnificum. Cœnotaphium, inquam, anno enim MDCXXXVII die XIV & XV Decembris, Illustrissimus Ioannes Lipski Culmensis Episcopus, cum Capitulo suo illud diligenter me præsente scrutatus, vacuum reperit; agnovitque non fuisse in illo tumulo condita ossa, sed ad cautelam vel defossa altius, vel in propinquo r abdita, eo modo, quo Romæ S. Petri, Venetiis S. Marci, [miraculis multis claret,] alibi aliorum Sanctorum corpora, quam certum est adesse, tam ignotum omnibus quo sint præcise condita loco; attestantibus eorum præsentiam copiosis miraculis. Hæ autem in prædicto sacello tanto numero cœperunt mox frequentari, ut decimo quinto post Sanctæ mortem anno confectus de iis Processus sit, informativus (ut nunc Romæ appellant) ad Canonizationem, ex juratorum testium depositionibus legitimis, indicantium, cæcos, claudos, leprosos, podagricos, tertia quartanaque & aliis omnis generis morbis laborantes, ibidemque salutem consecutos, meritis & intercessione B. Iuttæ: de quibus etiam vetus in pergameno scriptura sic loquitur:

Qui veniunr claudi, redeunt ad propria sani;
Cæci, leprosi donum sensere salutis.

Specialiter autem quædam paralytica, & alia morbum caducum patiens, sanitati ad corpus ejus restitutæ leguntur.

[17] Addit eadem informatio, ex crinibus, a capite Reliquiarum loco abscissis, & vili qua pro indusio utebatur interula, etiam post tot annos elapsos, odorem suavem afflari appropinquantibus; eumdem scilicet, qui diffundebatur e corpore ante sepulturam; sic ut vere dici possit S. Iutta, [uti & reliquiæ ejus.] Culmensem totam diœcesim atque imprimis Culmzensem ciuittem (cui olim a Rosa nomen datum esse affirmant propter rotunditatem) suæ sanctitatis unguento condire: de qua Culmensis Clerus s ad Pontificem scribens, relationem suam his verbis concludit: Quantus in ea fuerit & quam continuus fervor gratuitæ & purissimæ caritatis, quam mirabilis intensio desideriorum sanctorum, quam incredibilis pœna inter desideria, quam uberes lacrymæ pro statu universalis Ecclesiæ (propter quæ sæpius cor & caro ejus sic defecerunt in Deum vivum, ut crederetur subito moritura) quæ luminositas divinæ cognitionis, quanta orationum instantia, quæ circa infirmorum & leprosorum ministeria sedulitas, quanta cibi, potus & strati austeritas, qui supra humanum modum labores, [Cleri Calmensis de ejus sanctitate testimonium.] quæ pœnalitatum quas patientissime & hilariter pertulit acerbitas, quæ vitæ perfectio super omnes homines quos vidimus & audivimus, nec verbo exprimi, nec scripto mandari, sed nec humana ratione posset de facili comprehendi. Sed hæc pauca de innumerabilibus vestræ scripsimus Sanctitati, hæc ita se habere securis conscientiis protestantes, quorum quædam quidam ex nobis præsentes vidimus, quædam fideli relatu didicimus. Quid porro in causa Romæ factum est nescimus, deperditis ecclesiasticis scripturis plerisque eo tempore, quo captam urbem Cæsareus miles hæreticus sub hæretico Duce Borbonio spolians, execrebili furore etiam in chartas grassabatur, quas rabidi illi palearum loco suis equis substernebant. Quæ eadem causa etiam fecit, ut in Prussia atque Pomerania tam parum sciri potuerit de post secutis S. Iuttæ miraculis, solumque manserit memoria festi ejus, annue v Maji agi soliti, cum Missa de sanctissima Trinitate.

ANNOTATA.

a Jazyges, antiqui Sarmatiæ populi ad Mæotim paludem, quibus versus Balthicm mare proximi Samogitii, inter ipsos & Pruthenos medii.

b B. Vincentii hujus meminit cum prolixo Elogio Chalemotus de Sanctis Cisterciensibus ad 8 Febr. Tamquam viventis circa an. 1206: antiquum ejus cultum nobis pro Supplemento probabunt Acta in Ordine ad Canonizationem, ex licentia Capituli generalis 165, conscripta & Romam missa, si ea nobis communicentur,

c S. Hedwigis colitur 15 Octobris, obiit anno 1243.

d S. Hyacinthus Ordinis Prædicatorum, colitur 16 Augusti, obiit anno 1257.

e De B. Ioanne Pandrotha agemus 21 Septembris, obiit 1266.

f S. Kunigundæ seu Kingæ Vita, ab eodem qui S. Stanislai Paßionem & Miracula scripsit Longino prolixißime composita, extat apud nos pro 24 Iulli: obiit illa, Boleslai Pudici uxor, an. 1292, post mortem mariti 13.

g S. Salomæa 27 Novembris anno 1268 defuncta est: habemus antiquam ejus Vitam ex codice monasterii S. Claræ Cracoviæ, scripto sub annum 1401, in quo cum adsit antiquior etiam Kingæ Vita, hanc quoque inde nobis transcribi ac mitti peto.

h Rectius ut puto Gaspar Popponem de Osternaw nominat, aitque anno 1264 Magisteriatus supremo, ultrose abdicasse, & 1265 mortuum esse in Germania, in fundis paternis 10 Iunii: cui potius crediderim, cum poßit ipse Pruthenis accenseri.

i De his vide, & verba Orosii lege apud Salianum nostrum, an, M. 2544 num. 247 hunc enim præ oculis auctor noster habuit, editum an. 1620.

k Ioannes Pruthenus, in Martyrologio Franciscano relatus 21 Iunii, in Vita ab hoc nostro auctore edita dicitur obiisse anno 1264 die 9 Octobris, quando ipsam dabimus, Latine redditam a Prænobili D. Andrea Vincentio Vstrzycki Polano.

l Colganus post Acta S. Patricii Append. 7 part. 3, Chronicon Primatum Hiberniæ texens, desinit cum fine fecali 12, nolens, ubi pietas & doctrina nimium declinaverunt, prosequi cœptum argumentum, præsertim in defectu veterum monumentorum, per quem nequeat ordinem Archiepiscoporum Ardmachanorum ex voto pertexere. De eodem nihil habens alii scriptores Ordinis, ex quo fuisse Heinricum non Secundum (qui huc ex mente Frederici spectaret) sed primum ait Gaspar prælaudatus. Cujus Ordinis secundus fuerit, idem Gaspar non scribit. Si ecclesia Cathedralis fuit Canonicorum Regularium S. Augustini, ut ait Mart. Baronius, sed non satis probat, credibile est ex eodem Ordine Heinricum II fuisse.

m Addit Martinus Baronius quod Christum Dominum, cum multis Angelis & aliis Sanctis sibi apparentem vidit: qui eam his verbis, Veni jam, o famula mea, in regnum meum, ad se invitavit,

n Idem ait: quod primum sibi Passionem D. N. I. C. legi petiit, deinde vivificis Sacramentis communiri: quibus acceptis, omnibus adstantibus valedicens, migravit.

o Iam ostensum est, Vigiliam Ascensionis cum 5 Maji non concurrere anno 1264, adeoque hæc potius ad annum 1255 spectare, si servandus est concursus iste.

p Hunc ait Gaspar Schutzen, anno 1264 electum, obiiße Treviris, ibidemque sepulium esse an. 1275

q Talem seu fabulam seu historiam de Guelforum origine habent Germani, huc male relatam: quod scilicet ancilla natos jussa submergere, ab obvio patre interrogata quid gereret, respondißet Guelfos, id enim Germanica lingua catulos significare ajunt. Prolixe rem totam describit Bucelinus tom. 2. Germaniæ sacræ pag. 363, quasi ea contigisset Ermentrudi, Isenbardo Alemanniæ Principi nuptæ, quæ fuerit soror Hildegardis uxoris Caroli Magni.

r Waddingus in Additionibus præcitatis n. 15 agens de B. Ioanne, cum dixisset, nesciri ubi sint ossa, addit: quorumdam opinio est, Clerum Culmensem ossa ejus collegisse, & in Cathedralem ecclesiam intulisse, simulque cum beatis Patronis Iutta & Dorothea secreto loco condidisse, custodiente Domino ossa Sanctorum, in illa magna persecutione hæreticorum sub Alberto Duce Prussiæ. Sed hoc de Dorothea dici non potest, sepulta in primaria Teutonici Ordinis civitate Mariæburgo, ubi & requirenda oßa videntur. Ioannis autem oßa ab hæreticis ludibrio habita fuiße constat, & miraculo rursum collecta, sed deinde imprudenter permixta aliis, ideoque abdita denuo ab Episcopo fuiße hoc seculo.

s Cur Clerus, & non etiam Episcopus, idque ante omnes? Non excluditur hic a verbo Clerus: potuit tamen apud Imperatorem absens, vel domi male habens fuisse Episcopus, cum ista scriberentur. Waddingus, nescio an non ex conjectura, plus ait; Supplicatum est, inquiens, Sedi Apostolicæ pro illius Canonizatione annis superioribus per Episcopos Prussiæ, Ordinisque Teutonici Primores cum Generali: sed hoc fortasse de recentiori aliqua supplicatione intelligendum, quam velim adipisci.

CAPUT III.
Argumenta antiqui cultus apud Pruthenos.

[18] Per ea quæ supra retulimus factum est seculis ab hinc aliquot, [Præ reverentia vix ulli datur sepeliri in sacello ejus:] ut Prussiæ provincia S. Iuttam inter Patronos colendam susceperit, tantaque in reverentia ipsam habuerit Culmzensis Ecclesiæ Clerus, ut in eo ubi creditur tumulata esse sacello neminem passus sit sepeliri, præter unum Ordinis a Cruciferorum Magistrum, quemadmodum compertum fuit totius sacelli pavimentum alte suffodientibus, dum sacra ipsius Sanctæ ossa requirerentur. Annis autem abhinc viginti & amplius, Rev. D. Pisinzki, ejusdem loci Canonicus, pro singulari erga illam affectu, ibidem petiit & obtinuit sepeliri. In eodem sacello variæ, ab immemorabili tempore, extiterunt illius, ut Sanctæ, imagines. [ubi statua & pictura vetus,] Una imprimis vetusta ad ortum solis ibi visitur, ex ligno sculpta, eodem ubi vetus monumentum stabat loco, flectentem Iuttam exhibens ad Christi latus, ex eoque cæleste nectar sugentem. Ad Occidentem est alia pictura grandis, in quindecim divisa areolas, in quas præcipua vitæ gesta distribuuntur, cum subjecta cuilibet Germanica epigraphe, ea ipsa explicante. Ad meridiem est alia, duodecim palmos alta, [& alia ipsam habens cum BB. Dorothea & & Ioanne,] atque ita prorsus picta, sicut sculpta illa, quam dixi stare ad monumentum, una cum Christo, in habitu videlicet griseo b, & ejusdem coloris longioribus manicis: cingitur autem loro coriacio, nigro & largo, quod a collo ad pectus defluens, ibique in modum crucis decussatum, corpori deinde circumducitur, pendentibus hinc inde extremitatibus. Ad illius dexteram exprimitur in eadem tabula S. Dorothea c Vidua Pruthena, ad latus sinistrum in corde suo fixa habens tria ignita tela, & quatuor hastas ad latus dexterum, propter admirabilem visionem inflictorum sibi vulnerum, de qua in ejus vita egisse memini. Denique sinister adstat B. Ioannes Lobedau Thorunensis, S. Iuttæ Confessarius præmemoratus, læva librum, dextera facem ardentem prætendens, qua nostris nautis piscatoribusque per tenebras oberrantibus visus est in mari Balthico (Dantiscanum nos dicimus) prælucere atque succurrere invocatus.

[19] [tamquam Patronorū Prussiæ:] Huic imagini ad parietem appensæ affixa tabella lignea imminebat, in modum baldachini, inscripta versibus, quos præsumere licet ab antiquis Culmensis Ecclesiæ Episcopis propositos fuisse ecclesiis particularibus ad exemplum: ita enim sonant.

Prussia tam Divos gaude observare Patronos,
      Et sacra purpureis ossa reconde locis:
Ne pestem, ferrumque, famem patiaris & ignem;
      Horum subsidio tuta sed esse queas.

Cum autem necesse esset imaginis illius colores, utpote aqueos, temporis lapsu evanescere paulatim; curatum fuit ut ejusdem formæ colores identidem novi inducerentur, sub eadem inscriptione. [quas picturas aliquoties renovatas coloribus aqueis,] Evidenter hoc compertum est, quando Rex ille pius Sigismundus III, qui anno MDCXXI arma contra Turcas expediens, S. Iuttæ sepulcrum personaliter visitaverat; rursus anno XXVII positis sub Thesinia castris, eodem simili devotione venit. Curiose enim imaginem perscrutantibus apparuit, post eam quæ tunc cernebatur picturam, frustum vetustioris telæ, similibus, sed evanidis coloribus depictæ: quin etiam, prout ipse præsens vidi, apparebat ipsius tabellæ litteres tertium fuisse renovatas. Quod, iisdem ad se in castra delatis, intuitus Rex, vehementer gavisus est, illa tam manifesta demonstratione veteris erga Sanctos cultus.

[20] [anno 1627 pius Canonicus,] Etenim licet nostra hac infelici ætate, qua, iparsis per hasce provincias novarum sectarum zizaniis, eorum etiam qui constantiam in fide Catholica tenuerunt valde refrixerit devotio erga res divinas, sacrum præsertim Sanctorum cultum; Culmensis tamen Ecclesiæ Prælati, sicut Catholicos in sua diœcesi ritus, quantum in se fuit, inter cives accolasque servarunt; ita etiam Sanctorum memoriam pro viribus resuscitare studuerunt. Unde etiam anno jam dicto MDCXXVII, Illustris Canonicus Gabriel Wladislawski, volens antiquatam plus nimium memoriam restaurare, atque in durabiliorem formam transferre; ejusdem cum prioribus mensuræ eorumdemque lineamentorum atque colorum, sed oleo temperatorum, picturam fieri jussit, veteri isti substituendam; tabulam etiam novam, ut prius, apponi desuper, [cum oleaceis picturis mutat,] cum iisdem quibus antea versibus, sed tali sub titulo: Erga beatos Prussiæ Patronos devotus, eorum antiquas imagines, injuria temporum læsas, hisce similibus ab interitu vindicavit Gabriel Wladislawski. Sed & versibus, quos jam dixi, antiquis nova hæc duo disticha adjunxit:

Patroni Patriæ, celsum qui habitatis olympum,
      Gaudentes luteas deseruisse domos:
In terris fragiles vestros servate nepotes,
      Donec vobiscum tecta beata colant.

Sed & illam picturam, quæ gesta B. Iuttæ quindenis quadris distincta exhibebat, idem Dominus eodem anno eodemque in sacello similiter innovavit, sub hac inscriptione: Ne pia posteritas singulari Christianæ perfectionis exemplo B. Iuttæ vita careret, tabulæ priori eam repræsentanti, sed vetustate attritæ, hanc novam per omnia similem depingi fecit Gabriel Wladislawski, Canonicus Culmensis. d

[21] Verum ut bona, & eadem qua olim intentione hæc facta sint omnia, accidit tamen in hac postrema innovatione aliquid (prout ipse cui contigit Concanonicis suis Culmensibus narravit, & ego tum ex ipsis tum ex relatu præsentis domestici hic describam) quod dubitare auctorem fecit, [facto incertum an probato Sanctis,] gratumne id officium Sanctis fuerit. Anno enim eo quem dixi MDCXXVII, die Iovis in Quadragesima, occumbente sole circa horam sextam, cum antiqua simul ac nova pictura Culmzæ staret in Canonici prænominati cubiculo, nec quisquam subtus in atrio esset; sereno & tranquillo cælo; unica quæ eo in cubiculo erat fenestra vitrea subito concuti cœpit, violentia tam magna, ut pessuli lignei, quibus intus fortiter claudebatur, colliderentur ac streperent tamquam in vehementi turbine. Id cum ad mensam suam sedens attente animadverteret, iterumque & iterum fieri audiret; suum ex sorore nepotem Matthiam Bursenicium, eadem secum videntem audientemque nec leviter consternatum, descendere jubet atque dispicere, numquid infra fenestram positi in atrio asseres loco moti fuerint. [quia veteres forte utiliores Catholicis erant.] Intelligens autem omnia istic immota esse & fuisse, tota nocte illa ambiguo cogitationum æstu fluctuavit circa causam concussionis illius, nec alia sibi occurrit præsentior quam prædicta immutatio picturarum: in quo forte sua eum conjectura non fefellit. Etenim judicio tam Sigismundi III piæ memoriæ, quam ejus qui nunc feliciter regnat Wladislai IV, qui sacellum Culmzense S. Iuttæ ex voto visitarunt cum Proceribus ac Senatoribus multis; priores illæ, licet antiquatæ picturæ, efficaciores erant ad religionem Pruthenis afflandam, majorum suorum pietatem per eas intuentibus. Non propterea a cœpto consilio Canonicus destitit, sed novas a se curatas appendi in sacello jussit. Inveniuntur porro ante centenos annos ciboriis, [Plures alibi ejus & Dorotheæ imagines.] altaribus, atque fenestris variarum in Prussia ecclesiarum insculptæ vel appictæ earumdem Sanctarum imagines; impressæ quoque super chartam tam Romæ quam in Belgio, atque etiam in libris excusæ reperiuntur. Denique anathema argenteum in eodem sacello appensum visitur, quod Ioannes Ohescius, regni Poloniæ Subcamerarius, obtulit anno MDCXXIII, professus se debere S. Iuttæ sanitatem, a gravi morbo receptam.

ANNOTATA.

a Quis hic? Schultzenus singulorum ex ordine sepulturam alibi notam indicat, præterquam unius Conradi, qui ab anno 1441 ad 1449 rexit, & ultimus supremo jure totam Prußiam tenuit. Crediderim tamen potius, proprium Prußiæ Commendatorem aliquem (puta 13, Meinardum Querfurtensem) Culmzæ sepultum, quam Magistrum totius Ordinis, qui fere sedem & sepulturam habuerunt in proximioribus mari majoribusque civitatibus, Dantisci, Mariæburgi, Koninghsbergæ &c.

b Hoc cingulum certe ad Franciscanos non spectat; an autem Canonicorum Regularium, tamquam pariter Cruce signatorum, proprium fuerit (nam maxime varius variarum hujus Ordinis Congregationum est habitus) non divinaverim.

c S. Dorothea colitur 30 Octobris, esto hic dicatur obiisse 25 Iunii.

d Vtriusque tabulæ delineationem, si, ut petii, nactus fuissem, utramque libenter hic spectandam exhibuissem: puto enim illas atque imprimis alteram, multum ad historiam facere.

CAPUT IV.
Sanctarum Iuttæ & Dorotheæ cultus an. 1637 Episcopali auctoritate solenniter instauratur.

[22] Anno MDCXXXVI promotus in Culmensem Cathedram Illustriss. ac Reverendiss. D. Joannes Lipski, [Culmensis Episcopus, pro Regina adducenda iturus ad Cæsarem,] dum undique circumspicit media languentis in sibi commissis Culmensi & Pomesaniensi diœcesibus religionis excitandæ, opus imprimis sibi censuit antiquorum Patronorum suffragio, neque illud se posse mereri certius, quam si operam daret ut eorum cultus instauraretur. Verum cum id agere in proxima Diœcesana Synodo constitutum haberet, jussus est a Rege legatus ire ad Cæsarem Ferdinandum III, Serenissimam sororem ejus Cæciliam Domino suo conjugem accepturus. Dilata itaque ista Synodus est, sed non dilatum quod sumpserat de Pattonis consilium: quin vel ideo solicitius institit Episcopus, ut justæ staturæ imagines duæ, similes ei quæ S. Rosaliæ antehac fuerat posita, suo ære ab excellenti pictore conficerentur, additis etiam Episcopalibus suis insigniis, ut vulgo constaret qua id factum esset auctoritate: deinde decretum promulgavit de iisdem exponendis, in Thorunensi ecclesia, ubi junctis operis Dei Sanctorumque honorem procurant, cum Archipresbytero & Presbyteris suis, Patres Prædicatores nostræque minimæ Societatis. Decretum autem hujusmodi erat tenoris.

[23] Joannes Lipski, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Culmensis & Pomesaniæ, nec non Ecclesiæ Cathedralis Plocensis Præpositus, adm. Rev. D. Alexandro Georgio Dorpowski, [mandat Archipresbytero Thorunensi,] Canonico & Officiali ecclesiæ nostræ Cathedralis Culmensis, nec non Archibresbytero Thorunensi, Fratri nostro carissimo, salutem in Domino. Cum inter graves & ancipites Pastoralis officii curas, auxilii cælestis ope nos indigere plurimum agnoscamus; ad eos, qui in cælestis patriæ littore securi jam consistunt, recurrere statuimus, ut nobis his temporibus, veræ religioni maxime infestis, suis ad summum Pastorem suffragiis, quasi manu ex alto tensa, desideratam opem ferre dignentur. Cum autem, teste sancto Ambrosio aliisque Ecclesiæ Catholicæ Doctoribus, experientiaque ipsa, certum sit, apud domesticos Dei tantum nos intercessionis promereri, quantum eis venerationis a nobis impenditur; eamque in nostris his Culmensi & Pomesaniensi Diœcesibus non parum, tam novatorum fidei noxa quam refrigescentis caritatis, neglectam esse videamus dolenter; idcirco decrevimus, malo huic, in proxima Deo dante a nobis celebranda Synodo, [ut in sua Parochiali Thoruni ecclesia,] inter alia quoque mederi; sumentes initium ab eorum renovando cultu, quorum sanctitatem & merita Deus, in Prussia singulariter, magnis & variis miraculis testatam esse voluit; Divis nimirum, Dorothea Prutena Quidzynensi Reclusa, & Jutta de Sangerhausen Germana, Culmzæ in Cathedrali nostra quiescente. Conatus autem hujus nostri fundamenta in tempore jacere desiderantes, ad finem hunc ecclesiam Thorunensem parochialem, sanctis Joanni Baptistæ & Euangelistæ sacram, elegimus; non solum quod ea sit primaria in Diœcesi nostra civitas, frequentia incolarum & concursu tot advenarum celebris; sed etiam quod eamdem basilicam, primam post Cathedralem nostram, dignam judicemus, a qua ceteræ exempla cultus divini & Sanctorum ejus sumere merito possint.

[24] Quare insistentes Decretis S. D. N. Urbani Papæ Octavi, tam anno Domini MDCXXV die XIII mensis Martii, [Sanctarum imagines, Vrbani 8 decretis non comprehensas,] quam anno MDCXXXIV die V Julii editis, de non colendis personis nondum canonizatis nec beatificatis, & de non pingendis circa capita earum splendoribus seu aureolis, signisque votivis ad earum imagines vel pignora non appendendis, sive luminibus accendendis; utentesque concessione supradictorum facta per easdem Bullas nondum beatificatis, qui cum scitu & tolerantia loci ordinariorum ab annis centum coluntur; & ultra hoc requisitum ad id a Sanctissimo tempus, centenā annorum, etiam in superabundanti, cultus earum numerantes (antiquissimis monumentis, tam scripturarum autenticarum, quam picturarum in templis, eorumque parietibus, fenestris, sacris labaris, aris, & ciboriis, tam in nostris quam in aliis diœcesibus, id respective attestantibus) tuæ Fraternitati negotium committimus, [exponat publice venerandas,] ut descendens Thorunium, imagines earumdem Divarum, Dorotheæ Quidzynensis Reclusæ, & Juttæ de Sangerhausen Viduarum, antiquarum ab aliquot centenis annorum Prussiæ & maxime Diœcesium nostrarum tutelarium, imagini S. Rosaliæ Virginis, anachoretidis novæ, earumdem Diœcesium Patronæ, mandato & impensis nostris adjunctis, in altari Ecclesiæ jam dictæ Parochialis, sanctis Joanni Baptistæ & Euangelistæ sacræ, sanctis Auxiliatoribus ab antiquo dicato, & aliquot ante annos honori etiam jam nominatæ S. Rosaliæ Virginis anachoretidis, ingruente periculo pestis, ab antecessore nostro Illustrissimo & Reverendissimo Domino Jacobo Zadrik, moderno Cracoviensi Episcopo, feliciter attributo, vulgo Communitatis Tabernatorum (prout re ipsa fuit) dicto, [cum Reliquiis Reclusorii S. Dorotheæ,] nostræ jurisdictioni & dispositioni quo ad hæc jure pleno subjecto, cultui fidelium auctoritate nostra ordinaria exponi & collocari, una cum fragmentis Reclusorii ejusdem Divæ Dorotheæ, in separata cistula inclusis, facias: Reverendumque Patrem Rectorem Collegii Societatis Jesu ibidem nomine nostro paterne requiras, ut ad cultus divini Sanctorumque ejus incrementum, Catholicæ religionis ornamentum, fideliumque consolationem, primo post notitiam horum habitam die Dominico, ex ambone, per sui Ordinis religiosos concionatores Polonici & Germanici idiomatis, decretum hoc nostrum (quod nos etiam Actis publicis, tam nostri Episcopalibus quam venerabilis Capituli nostri Consistorialibus, ad perpetuam posteritatis memoriam inseri mandavimus) promulgari, [pro felici successu itineris sui;] fidelesque ad antiquam earumdem Divarum cultum & imitationis studium ferventer excitari curet; & præterea iter nostrum ad Sacratissimam Cæsaream Majestatem, ex voluntate Serenissimæ Reginæ nostræ futuræ Cæciliæ Renatæ totiusque comitatus illius, Divinæ Majestati magno devotionis affectu commendari faciat; quatenus harum specialiter etiam Patronarum Diœcesium nostrarum meritis & intercessionibus adjuti, non solum auxilium, ad munus pastorale recte obeundum nobis necessarium, desuper obtinere; sed & finem hujus legationis nostræ optatum videre mereamur. Datum Culmzæ, apud Cathedralem Ecclesiam nostram, die XV mensis Aprilis MDCXXXVII.

[25] [delecta ad hoc die 3 Maji:] Huic actui inchoando designatus dies secundus est, Maji, quo ipso, ante annos ducentos quadraginta quatuor, S. Dorothea reclusa Quidzynii olim fuerat; singularique cum apparatu ornatum altare excepit prædictas duas imagines, velatas tamen serico rubro, & sine lumine candelarum vel lampadum. In crastinum vero, quo simul Inventio Crucis & Dominica concurrebant, sub horam octavam prodierunt de sacristia, induti pluvialibus, prænominatus D. Alexander Officialis, & D. Gaspar Drialinski, Decanus Wloclaviensis idemque Brzestensis Palatinides & S. R. M. Secretarius: prægredientibusque primum parochialis scholæ pueris, [qua instituitur solennis supplicatio,] tum gymnasii nostri studiosis, virides ramos prætendentibus, sub suo quibusque vexillo ac gemino eorumdem sodalitio, Immaculatæ Matris & Corporis Christi, cereos accensos gestantibus, & Angelico schemate indutis adolescentibus, qui plenos floribus canistros & odoriferi incensi vasa portabant; Clero denique universo linteato; lento & gravi per ecclesiam ambitu, progressi sunt ad locum ubi stabant imagines. Hic Officialis exorsus Hymnum de Spiritu sancto, eidem a ceteris decantato Orationes subjecit, Deus qui corda fidelium, &, Actiones nostras quæsumus Domine: tum amoto ab imaginibus velo, paratos ad id cereos lampadesque accendi jussit; & post devotam populi universi, plurimum eo actu consolati adorationem, exorsus Canticum, Benedictus Deus, subjecit Orationes, pro gratiarum actione, pro itinerantibus, atque de præsenti festo & dominica. Ex hinc ab ecclesia eodem ordine progressa supplicatio, circum cœmeterium ducta est, cum Cruce rubea grandi, quam virentes ex cera laureolæ coronabant, cum hoc lemmate, [cum earumdem simulacris.] AMICIS CRVCIS: similiterque coronati adolescentes quatuor, humeris gestabant medio corpore tenus efficta utriusque Sanctæ simulacra, torquibus aureis variisque ornata monilibus: quos sequebatur Officialis, in cistula ferrea (argenteam enim non fuisset tutum expositam semper, ut constitutum erat, in templo relinquere) in cistula, inquam, ferrea portans fragmina reclusorii præfati. Totam vero pompam claudebat Decanus Wloclaviensis, gestans Sanctissimum, in ostensorio sub baldachino, pone sequente populi devoti multitudine copiosa.

[26] Regressa ad ecclesiam supplicatio, non iterum repetiit altare majus, secundum consuetudinem; sed terminata fuit ad sacellum S. Rosaliæ: [His in sacellum S. Rosaliæ illatis,] ibique cum simulacris Sanctarum toto die expositum Sanctissimum mansit, sicut Episcopus mandarat. Secutæ sunt Polonico versu salutationes Patronarum, a studiosa juventute decenter proclamatæ. Solennem Missam de sanctissima Trinitate cantavit D. Officialis: sub qua ad populum, de Sanctarum laudibus ac debita eis veneratione dicturum concionatorem prægressi adolescentes quatuor, portabant libros, a seculis aliquot conscriptos, de Vita & actibus earumdem, tali fine, ut Concinator, quod & fecit, provocare ad eorum fidem posset, & ad ipsos in nostro collegio videndos invitare acatholicorum incredulitatem. Simili modo post meridiem processio & concio cum solennibus Vesperis factæ sunt: post quas, coram prædictis Officiali, Decano & testibus sex, sigillata est sigillis Episcopali & Archipresbyterali cistella supranotata, fidem de re intus contenta faciente publico & pariter incluso hujus formæ instrumento.

[27] Ad perpetuam rei memoriam. Hæc sunt fragmenta, ex muro reclusorii Divæ Dorotheæ viduæ Pruthenæ, [ibidem etiā recluduntur Reliquiæ prædictæ,] Quidzyni, in Pomesaniensi Cathedrali Ecclesia, olim reclusæ, miraculis clarissimæ, ab antiquo Prussiæ Patronæ. Quæ ex voluntate Wladislai Quarti, Polonorum & Suecorum Regis Serenissimi (cooperante Illustrissimo Domino, Stanislao Koniecpolski, Castellano Cracoviensi, Generali exercituum Regni Poloniæ Duce, cum castris tunc ad Quidzynum præsente) anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo quinto, die vigesima septima Septembris, per R. P. Fridericum Schembek Societatis Jesu Presbyterum, inde accepta, Thoruniumque reverenter & fideliter deportata, Illustrissimus ac Reverendissimus in Christo Pater & Dominus, Dominus Joannes a Lipie Lipnicki, Dei gratia Culmensis & Pomesaniensis Antistes, Plocensis Præpositus, ad incrementum cultus divini & honoris Sanctarum populorumque consolationem, in Ecclesiæ parochialis Thorunensis, Beatis Joanni Baptistæ & Euangelistæ sacræ, altari isto, olim sanctorum Auxiliatorum, nunc vero etiam sanctæ Rosaliæ dicto, [cum instrumento authentico,] fidelium venerationi, una cum imaginibus earumdem Divarum Dorotheæ & Juttæ, ritu solenni, anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo septimo, die tertia mensis Maji, exponi fecit, per adm. R. D. Georgium Alexandrum Dorpowski I, V. D. Canonicum & Officialem Generalem Culmensem, & ecclesiæ prænominatæ Archipresbyterum: atque testimonium hoc, manus propriæ subscriptione, & suo sigillo roboratum, eisdem adjungi mandavit. Ioannes Lipski, Episcopus Culmensis & Pomesaniæ. (Locus ✠ sigilli) Stanislaus Dembrowicz, Actorum Curiæ suæ Celsitudinis Notarius.

[28] Sigillata porro ut jam dictum est cistula decenterque involuta, deposita est intra ligneam majorem inauratam; & hæc firmiter clausa, collocata sub monumento Reliquiarum Sanctarum Virginum ac Martyrum, [& toto octiduo protrahitur solennitas,] Barbaræ, Dorotheæ, Margaritæ, Ursulæ, nec non S. Rosaliæ Virginis solitariæ, cum tali inscriptione: FRAGMENTA RECLVSORII DIVÆ DOROTHEÆ PRVTHENÆ. Denique absoluta festivitas est cum cantu Polonici Hymni de S. Dorothea, ac distributione Vitæ ejus: nam quæ de S. Iutta pariter composita erat, necdum potuerat haberi impressa. Duravit autem octiduum totum solennitas, ornato semper splendidius altari: ipsoque octavo die iterata sunt eadem quæ primo, solennia Missæ, sermonū & vesperarum: quibus finitis, iidem qui antea Sacerdotes linteati, cum accensis facibus accedentes processionaliter ex sacristia ad sacellū S. Rosaliæ, decantaverunt iterum solennem Hymnum in gratiarū actionē, Te Deum laudamus; subjungendo Orationes pro gratiarum actione & pro itinerantibus: [non sine fructu boni publici.] omniaque conclusit canticum de S. Dorothea. Gratum huic fuisse impensum sibi officium ex eo constitit, quod, sicut certissima relatione didicimus, eodem omnino anno & die, tertia post Pascha Dominica, ad Coronam Poloniæ rursus accesserit Pomesania, titulo feudali tamdiu divulsa ab eadem. Siquidem Illustriss. D. Melchior Weicher, Palatinus Culmensis & Covalensis, Tuchelensis & Walecensis Gubernator, a Serenissimo Monarcha nostro Wladislao IV ad hoc designatus, tali die solenniter est ingressus Lambergum, & tamquam Vice-Rex excepit sacramentum fidelitatis ab omnibus civitatibus & incolis Pomesaniæ. Eodem accessit felix optatissimæ Reginæ Dominæ nostræ adventus.

[29] Pientissimus porro Antistes Culmensis, [Idem fit Culmzæ in festo SS. Trinitatis,] Culmzæ, ubi S. Iutta requiescit, simile festum consentiente Capitulo institui voluit, festo sanctissimæ Trinitatis, tum in diem VII Iunii cadente, quo celeberrimus ibi conventus est. Illic ergo erecto ante chorum altari quam potuit ornatissimo, expositæ ambarum Sanctarum imagines sunt, cum gemino hocce titulo: ex una quidem parte hoc. D. O. M. & cultui Divæ Iuttæ a Sangerhausen Germanæ, in hac Cathedrali Culmensi ecclesia quiescentis, tempore refrigescentis caritatis non modice obscurato, nunc autem per Illustriss. ac Reverendiss. D. Joannem Lipski D. G. Culmiæ Episcopum pristino splendori feliciter restituto sacrum. Vixit A. D. MCCLXIV, die V Maji. Ex altera vero parte legebatur sic: D. O. M. & honori Divæ Dorotheæ Pruthenæ, Quidzynensis Reclusæ, [cum maximo concursu.] non pridem novatorum fidei noxa impie conculcato, modo vero per Illustriss. ac Reverendiss. D. Joannem Lipski D. G. Pomesaniæ Antistitem bono omine redintegrato sacrum. Vixit A. D. MCCCXCIV, XXV Junii. Adfuit qui sperabatur eoque major populi confluxus: a quinque enim leucis & amplius advenerunt, non solum singuli vel turmatim, sed confraternitates integræ, sub vexillis ac labaris quæque suis, cum Sacerdotibus ac Parochis; coram quibus, sub Missa solenniter decantata, prolixior solito oratio est habita, de S. Juttæ virtutibus ac laudibus, cum exhortatione ad orandum pro legationis successu adventuque Reginæ: toto deinde ante meridiem tempore continuata sunt ad idem altare Missarum sacrificia, sub quibus plurimi sacra Communione refecti sunt. Itaque jacta fundamenta novæ erga S. Juttam devotionis.

[30] Sacra corporis sancti ossa, quæ anno MDCXXXVII in tumulo frustra requisita fuisse legimus num. 16, postea successu feliciori, [Particula forsan aliqua Romæ,] aut indicio aliquo miraculoso reperta, necdum intellexi; quin potius suspicor, superiori seculo educta ex tumulo, hæreticorum metu per Prußiam grassantium & sacra omnia profanantium, alioque transmissa: quod qui curarunt pii Catholici, utinam etiam curavissent ut satis distincta notitia personæ, una cum Reliquiis, transmitteretur. Suspicionem istam mihi ingerit, quod, cum Romæ essemus anno MDCLXI, & illud Sacellum visitaremus, in quod conversum est S. P. N. Ignatii cubiculum, dum fabricaretur nova Domus Professa studiose conservatum; invenerimus custodiæ præfectum Fratrem, admodum solicitum pro Reliquiis S. Iudithæ Viduæ, quas una cum reliquiis S. Kunegundis aiebat ex Germania missas P. N. Generali Goswino Nickel; & his quidem jam curatam argenteam capsam, illis vero mox curandam, si sciretur, quo die S. Iuditha colatur, poßitque in altari lipsanotheca exponi Postea vero cum quæreremus qua fide constaret esse eas veras Reliquias, respondit P. Franciscus vander Veken, tunc Pontificius Theologus, aliud non haberi quam testimonium, ipsius Patris nostri manu signatum XIX Aprilis MDCLX, quo fidem faciebat, eas sub istis titulis missas sibi fuisse ab Illustriss. D. Comite de Trauthson, & a se applicatas Ignatiano sacello.

HYMNUS ET ORATIO.
Ex antiquis Mss. post vitam edita.

Salve, Iutta, Deo grata,
      Ex Ducali stirpe nata,
Quæ amore sponsi Christi
Bona tua dispersisti.
      Ob id ipse te invisit,
Et sua cuncta promisit,
Fecitque large sugere
Nectar de suo Latere.
      Leo bene tibi signum,
Cor habenti Sponso dignum,
Quo te Juditham probasti,
Holofernem decollocasti.
      Nam stipem emendicando,
Et cæcos manu ductando,
Fastum mundi debellabas,
Et spectaclum cælo dabas.
      Hoc ob leprosos quærenti,
Et noctu iter agenti,
Tibi bono luxit jure
Sol, præter morem naturæ.
      Laudes vanas fugiendo,
Ductumque Dei sequendo,
Germaniam reliquisti,
Ad Prussos te contulisti.
      Lingua mordax proscindebat
Tua facta, te premebat,
Simul egestas dilecta,
Ob Deum sponte electa.
      At tu cuncta hæc vicisti
Deo freta, & fecisti
Te perdignam cæli portis,
O mulier vere fortis.
      Quo post tot sanctos labores,
Ad sempiternos honores
Sponsus Christus te vocavit,
Et condigne præmiavit,
      Inde o splendor Prussiæ,
Decusque magnum patriæ,
Te invocantibus fave,
Arcens omne ab illis væ.
      O ter felix peregrina,
Mentem nostram ad divina
Deduc, ut semper sit pia,
Dum versamur in hac via.
      Comes facta pannosorum,
Manuque ductrix cæcorum,
Nostram juva paupertatem,
Apud summam Majestatem.
      Quæ nectar cæli suxisti,
De latere tui Christi,
Da ut ipsum sitiamus,
Cetera fastidiamus.
      Solis luce noctu clara,
A nocte mortis amara,
Fac, luce fruamur Dei,
Noctis sempiternæ rei.
      Culmzensis tuus tumulus,
Divorum pie æmulus,
Morbis variis gravatos
Sanat, mire consolatos.
      Nos etiam, te petente,
Iesus corpore & mente
Sanet, & post exilium,
Det tecum cæli gaudium. Amen.
℣ Dispersit dedit pauperibus,
℞ Justitia ejus manet in seculum seculi.
℣ Domine exaudi orationem meam;
℞ Et clamor meus ad te veniat.

Deus qui Beatam Iuttam Viduam, Ducali stirpe progenitam, eximii temporalium omnium suique ipsius contemptus gloria, & admirandæ erga leprosos pauperes caritatis gratia, singulariter sublimasti; eique, in noctis tenebris ipsorum obsequio deditæ, solem mirabiliter lucere fecisti, fac quæsumus ejusdem piis precibus & meritis, sic non inter hæc transitoria, cum nostri contemptu voluntario, vitam peragere; ut ab omni lepra peccati liberi, in lumine vultus tui continuo ambulemus; & post obitum nostrum ad lucem, quam cum Sanctis tuis inhabitas, feliciter pervenire valeamus. Per Dominum Nostrum Iesum Christum, Filium Tuum; qui tecum vivit & regnat, in unitate, Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

APPENDIX AD DIEM SEXTAM MAII.

[Errata]

Pag. 96 col. 1 ad nomina SS. Matthæi & Primi lege, Tarenti in Italia.

Pag. 97 col. 2 post lin. 10 adde.

Christophorus de Alzanis Ord. Prædic. in patrio suo Conventu primum Prior, deinde Inquisitor fidei, obiit hoc die Ferrariæ anno 1499, & miraculis dicitur claruisse post mortem, ideoque cum titulo Beati refertur a Mario Mutio, in Vitis Sanctorum ac Beatorum Bergomatium part. 2; sed nullum, quod equidem sciam, publicum cultum Ferrariæ habet, oblitterata (uti fatetur Marius) ipsorummet miraculorum memoria.

Pag. 98 lin. 6 sic muta — Verum (sicut nos docuit Claudius Castellanus Canonicus Parisiensis) dupliciter fallit locus ille Saussaji: non enim Feria quarta, sed tertia, solet ea Translatio celebrari; itaque celebrabatur, cum ipse Saussajus Parisiis ageret Parochum S. Lupi: est autem primum facta, non VI, sed XVII Maji, quando potius referenda illa esset: servabitur tamen ad diem, quo ipse sancti Regis Natalis commemoratur,���XXV Augusti.

Pag. 101 de SS. Martt. Afris, col. 2 lin 9 post — XXX Aprilis — adde — Vetus Ecclesiæ Carthaginensis Kalendarium, a Mabilione erutum de quo pluribus agitur XXV Maji, ubi de SS. Flaviano & Septimia) illorum nullam facit pridie Kalend. Maji mentionem: sed hoc die, II Non. Maji, facit memoriam Marini & Iacobi Martyris, ubi forte ex mente auctoris legendum Martyrum.

Pag. 103 de SS. Matthæo & Primo, adde ut supra, Tarenti in Italia, & lin. 2 scribe — Vrbs & caput Hydruntinæ Provinciæ, ditionis veterum Salentinorum.

Ibid. dele 4 ultima verba 1 Columnæ & pro 2 Columna hæc substitue —

2 Hac monitione præmissa, Henschenius duos illos huic diei inscripserat, ulteriori examini ipsorummet Tarentinorum relinquens indecisam quæstionem: super qua appellatus a me scriptor Historiæ Tarentinæ, necdum a prælo egressæ, Ambrosius de Tarento Augustinianus, rescripsit anno MDCLXXXVI, nihil esse quod de duobus istis Tarento expectem, præter gratiarum actionem, pro prima eorumdem notitia communicata; de illus enim ibi nihil auditum hactenus. Videant ergo qui hunc mensem recusuri sint, utrum eos expediat hoc loco retinere.

Pag. 104 de SS. Gerontio & Edentio col. 2 lin. 7 dele — cum S. Edentio.

Pag. 105 col. 2 de S. Theodoto M. post num. 2 adde — Tertium ejusdem Martyris Festum &c. — ut in App. pag. 842 sub finem & pag. 843. —

DE S. IOANNE DAMASC.

Ioannes Damascenus, Confessor (S.)

Pag. 112 col. 2 lin. 37 — rerum mobilium — l. — rerum immobilium.

Pag. 116 post Annotata adde — Sextum inter opuscula S. Petri Cælestini &c. ut in App. pag. 843 — & in marg. scribe — Miraculum restitutæ manus — a S. Petro de Murrone admodum diverse relatum.

Pag. 119 n. 9 adde — Ioannes quidem Phocæ, cujus Hodœporicon sacrum in limine hujus 2 tomi posuimus, [(qui tamen sec. 12 ejus & Cosmæ monumenta ostentabant)] describens Lauram & ecclesiam Sabaitarum, qualem ipse reperit anno MCLXXXV, ac denique ipsiusmet Sancti Patris Sabæ sepulcrum: prope circumque illud, nec non sub terra, inquit, spectantur sepulcra Sanctorum Patrum qui in eremo claruerunt, cum quibus etiam videre est monumenta Cosmæ & Ioannis, veterum Poëtarum. Verumtamen intra quatuor secula, per sacræ istius Lauræ tot jactationes transacta, a morte utriusque ad Ioannis Phocæ adventum in Palæstinam, facile video potuisse accidere, ut quorum istic monstrabantur cellæ, eorum quoque ibidem crederentur haberi sepulcra. Τὸ μνῆμα etiam (quod originarie significat memoriale) non necessario accipi pro sepulcro seu monumento sepulcrali, ex Homero moneor Odys.. ο᾽, Μνῆμ᾽ Ἑλένης χειρῶν, Memoriale manuum Helenæ, celebrante. Cosmam certe, ut mox dicemus, Majumæ Episcopum deinde factum, credibile est cum decessoribus suis Episcopis sepultum: &, si aliunde constaret Ioannem revera apud Sabaitas tumulatum, potius censerem id occasionem dedisse, cur ejus nomini adjungeret vacillans posterorum memoria. Cosmæ nomen: sed & vicißim possemus suspicari de Ioanne, si Cosmam constaret, præter usum moremque Episcoporum, adeo procul a sua Sede conditum esse, intervallo viginti quatuor aut plurium leucarum.

Pag. 122 subjungatur S. Ioannis Damasceni encomium, quod nunc Græco-latinum habetur pag. 731, inter alia Græca, quia serius allatum,

Pag. 129 de B. Prudentia num. 1 adde — anno, ut infra dicitur MCCCCXCII, unde sequitur ipsam Comum venisse anno MCCCCLIV, annos tum forte XL natam, uti in seculis suis Augustinianis conjectat Ludovicus Torellus.

Ibid. n. 3 col. 2 lin. 5 lege, ut habes in Append. post tom. 2 pag. 843.

APPENDIX AD DIEM SEPTIMAM MAII.

[Errata]

Pag. 131 col. 1 post S. Amandum ponatur S. Gerlacus, sicut habetur pag. 132 col. 2, [Nomen varie scriptum] sed lin. 8 post — reperimus — adde — nisi quod in libello cui titulus Vestigium Bohemiæ Piæ pag. 66 ad hunc quoq; diem referatur – Deinde deletis duabus lineis ultimis sic lege — Sed ad hunc 7 Maji nulla mentio Gerlaci, meminerat autem ejus die 7 Febr. non tamquam tali die mortui, sed tamquam primi Abbatis in eo monasterio, quod fundaverat Comes Babo sive Bawor, tali die defunctus. Noster nihilominus Bohuslaus Balbinus, in Miscellaneis Bohemicis Dec. 1, lib. 4, § 46, sic loquitur, quasi absolute certoque obierit ipse B. Gerlacus 7 Februarii 1227; cum Crugerio addens, quod an. 1420 incenso ab Hußitis cœnobio, Swambergici Proceres corpus receperint in suam arcem Zuikow sive Klingenberg, addita imagine quæ cultum doceret: visebantur enim, inquit in pariete Cælestes Genii, B. Gerlaci ossium arculam sustinentes: infra, Proceres prædicti ac supplicabundi per hæc verba, ibidem Bohemice expressa; B. Gerlace, apud Deum ejusq; Matrē deprecare pro nobis. Poterimus ergo, nisi certius aliquid pro hoc mense constiterit, de illo agere���������VII Febr.

Ibid de S. Letardo adde — S. Leothardi: hoc enim solum verum ac legitimum est nomē, alterum ex vulgi abusu contractum — item adde —

Ibid. col. 2 post SS. Neophytum & Socios

Genecli, aliis Genedii, rectius Genethlii Episcopi Carthaginensis Depositio, inscripta est vetustißimo illius Ecclesiæ Kalendario tom. 3 Analect. Mabilionis, sed absque titulo Sancti; recte autem docent Albaspinæus, Labbæus, Schelstratius eum fuisse, Aurelii, qui S. Augustinum excepit, non successorem, sed decessorem: quem anno 390 Concilio Carthaginensi 2 interlocutum, probant Acta sinceriora ab Holstenio edita.

Ib. lin. 4 a fine adde — nisi forte Ezeleis idem sit Anglis, quod Francis Alix, Latine scribentibus Adelais vel Adeleidis, contractius Aleidis: quo nomine nullam hoc die Sanctam novimus: aliis pluribus diebus varias.

Pag. 132 col. 2 post Franciscanos ex Arturo relatos, addatur.

Fr. Bonaventura, vulgo dicitur Eremita Peregrinus prope Senas in Trinoriensi castello defunctus hoc die, 1627, inseritur Fastis Senensibus: ejus quoque Vitam scripsit Italice I. B. Tartalia, nostræ Societatis Sacerdos rogatu Plebani, qui a Confeßionibus defuncti fuerat, qualem habemus impressam an. 1681; non sine insignibus ad ejus invocationem obtentis gratiis, quæ aliquando rite probatæ poßint in numerum miraculorum venire: quod hic notandum putavi, si istis aliisque mediantibus forte contingat, eum aliquando Beatum vel etiam Sanctum declarari.

Pag. 133 col. 1 ante ult. lin. adde —

S. Benedictæ Virginis memoria Romæ cum S. Galla ponitur in Kalendario Benedictinorum, primo eorum seculo apud Mabilionem: inscribitur autem S. Galla Romano Martyrologio���������V Decembris.

Ibid. col. 2 post translationem S. Nicolai —

S. Sisintrudis Virgo in S. Faræ-monasterio, non colitur V hujus, uti perperam Arturus & nos ex eo; sed VII; uti nobis asseruit, qui locum anno 1685 adivit, Claudius Castellanus. De hac cum propriæ ad 2 Nocturnum lectiones nihil habeant particulare, quod non sit in ipsius S. Farȩ vita notandum, pergimus eam remittere ad VII Decembris.

Ibid. de Ven. Yolanda lin. 7 post — in Arduenna — adde — Eadem a Ioanne Rehac de S. Maria ponitur in libro de sanctis ac beatis Virginibus sui Ordinis, tamquam hoc die mortua anno 1239. Vitam ejus &c.

Pag. 134 col. 2 lin. 2 & 3 sic lege: — die Inventionis III Augusti, aut potius (nam sunt eruditi viri, quibus tota illa Romana Translatio fabulosa videtur) ad Natalem ejus���������XXVI Decembris.

DE. S. SERENICO.

Cerenicus seu Serenicus Diaconus, in Sagiensi Normanniæ diœcesi (S.)

Pag. 160 sub finem, inverte & scribe, S. Serenico seu Sinerico.

Pag. 161 col. 1 lin. 6 lege, Saint-Celerin, seu potius Selerin. — & ante n. 2 adde. — Videtur autem Castellano rectius Serenicus quam Cerenicus scribi; nam & in S. Theoderici-castro San-Senery appellari; & in Faræ — monasterio vetustum Martyrologium Ms. reperisse se ait, ubi Sinericus notatur: quod forte nomen verum est, Sensu — divitem, ex origine Teutonica, atque adeo & veteri Francica, significans; cui infra respondens nomen S. Serenedi fratris, simili forte metathesi invaluit pro nomine Sineredi, quod Sensu — rationabilem poßis interpretari. Alias Serenicus a Latino Serenus derivatum videbitur: quod si Gallice scribas Celerin, pro Celerino nimis facile acciperetur. Et autem Cenomannis proprium, Ce syllabam scribere, ubi Andegavenses & Britones notant syllabam Se.

Col. 2 lin. 5 & n. 8 lin. 6 Bandonetus, ac n. 5 lin. 7 Bondonnetus — ubique scribendum — Baudonetus.

Ibid. col. 2 lin. 8 post celebrari — adde — quod confirmatur ex præcitato Farensis monasterii Martyrologio, ubi ad communem Vsuardi contextum hac VII Maji, eadem antiqua manu adscriptum invenitur, Castro-Theodorici S. Sinerici Confessoris.

DE S. IOANNE BEVERLAC.

Ioannes Beverlacensis, Archiepiscopus Eboracensis, in Anglia (S.)

[Vita collata cum Ms. Cottoniano.] Pag. 166 n. 2 lin. 14 post — Benedictino — adde — Omnibus autem jam impreßis, accepimus ejusdem Vitæ alterum ecgraphum, ex celeberrima Cottoniana Bibliotheca, sub effigie Iustinæ B 4 fol 156, nobis descriptum cura ejusdem, qui Monasticum Anglicanum jam dictum præcipue promovit, viri omnino humanißimi & eruditißimi, Guilielmi Dugdalli, cum quo factas prioris nostræ editionis collationes in Appendice hac danius.

Pag. 167 post num. 7 adde — 8 Quid porro secutum sit &c. ut pag. 843 & in fine adde — & sequenti mox anno die 1 Octobris inter nos pientißime defunctus vita, senio grandi & morbis inter Apostolicas ærumnas haustis confecta.

Pag. 168 Ms. Cottonianum sic incipit: Domino suo in Christo omni reverentia dignissimo, sanctæ Eboracensis Metropolitanæ Ecclesiæ lampadi & lucernæ, ardenti in caliginoso &c. — & lin. penult. memoria ejus, cujus vivit apud te pro crastino, fideli commendatione.

Num. 2 lin. 5, insequeretur, al. insectatus sit — lin. 9 exturbatos nos. al. exturbatum — lin. 10, immitteret, al. immersit.

Num. 3, col. 2 lin. 1, adest vox desiderata in Cottoniano. — lin. 4, usitata, al. abusiva — lin. 7, celebrat, al. frequentat — lin. 8, oblationibus, al. ablutionibus.

Num. 4 lin. 4 a fine, attingentes, al. attingemus — lin. antepenult. erasum erat aliquid post securi, & sequebatur — tumultuantium canum spernentes æquoris.

Annot. d adde — Hactenus Henschenius, satis declarans mentis suæ esse, ut sicubi ordinatior meliorque titulorum ordo reperiatur, hic etiam apponatur. Talem autem exhibet Ms. Cottonianum, ubi loco Rubricæ præfatæ, alia legitur, quæ ab ipsomet Auctore videri poßit, hoc modo addita, estque in talibus usitatißima.

Explicit Prologus. respondent autem tituli numeris nostris hic adscriptis.

Incipit Vita S. Ioannis Archiepiscopi. 5
De Prædicatione S. Ioannis, & doctrina ante Episcopatum. 7
De tempore electionis ejus ad Episcopatum. 7
Quomodo muto cuidam a nativitate linguam donaverit, & eidem caput tinea cooperto salutem hujus mali indulserit. 10
Quomodo Sanctimonialem quamdam a nimio tumore brachii, & periculosissima ægritudine, liberaverit. 12
De quadam matre familias, quam invitatus ad prandium sanavit. 13
De quodam ægroto, quem, cum esset invitatus ad Dedicationem ecclesiæ, oratione sanavit. 15
De Herebaldo Abbate, qui propter inobedientiam, colliso corpore cum capite, equo decidit, quem vir Dei precibus sanavit. 20
De tribus hydriis, vino, mulso, & cervisia repletis, quos Osredo Rege benedixit, & indeficientes ad haustum reddidit. 16
De vino, fracto flascone, per merita viri Dei servato. 23
De Spiritu sancto, super Sanctum orantem, in specie columbæ viso; & de Diacono pro visione mulctato pœna, & iterum a Sancto curato. 18
De quodam mortuo, a S. Joanne Chrismate linito & resuscitato.
De obitu S. Joannis.
Explicit Vita S. Ioannis Archiepiscopi, incipiunt miracula ejusdem, sunt autem hæc quæ continentur altero libro pag. 180
Quomodo Rex Edelstanus, per merita & per auxilium S. Ioannis. Regem Scotiæ ad deditionem coëgit.
Quomodo, quodam Milite, qui pacem Ecclesiæ Beverlaci infregerat, divinitus pœna mulctato, Rex Willelmus timore correptus, Clericis ejusdem Ecclesiæ convocatis benigne satisfecerit.
De pluvia, B. Ioannis meritis suffragantibus, in tempore siccitatis exhibita.
Quomodo puerum, a nativitate mutum & ulcerosa deformem tinea, sana verit.
De Gillone infirmo & informi, qui formosus & sanus per meritum Sancti effectus.
Sequitur locus vacuus pro titulis quatuor, quibus respondent numeri nostri,
De negotiatoribus Eboracensibus, per B. Ioannem a periculo maris liberatis.

Pag. 169 num 6 lin. 8 Cotton. sic — : qui cum ab ipso nomine … in Christi perseveravit militia, subduxit primo manum ferulæ Theodori &c — lin. 15 Streneshalensi, non, Streveshalensi.

Num. 7 lin. 8 in se, al. visæ.

Num. 8 lin. 8 inditam al. a vitam.

Num. 9 post lin. 4 & Sequentia sic eleguntur in Cott. succedens in Episcopio.

Pro merito vitæ solium conscendit herile,
Pastor Apostolicus, cum sceptro Pontificatus,
Ecclesiæ dignus Rector Legisque peritus.

Postea B. Wilfridus &c. ut num. 11, sed omittitur nomen Agathonis, itemque hæc verba, Joannes in Eboraco civitate: itaque videntur anni 33 male tribui Wilfrido. Deinde resumitur ordo prioris Ms. supra num. 9 lin. 5 intermissus, hoc modo. Cum igitur primo unctus esset in Christum Domini.

Num. 10 lin. 3, Carnesboc, al. Herneshou. — lin. 11 Id. quædam miserabilis forma viri.

Num. 12 lin. 2, Yatadini, Cotton. Betendune. — lin. 13, manus suæ, al. manuum ejus.

Pag. 170 lin. 19 Kapuburgis, Cott. Herburgis.

Num. 14 lin. 15 recederet, al resideret.

Num. 15 lin. 1, Clarificat, al. Clarificavit.

Col. 2 lin. 1 & 2 sic Cotton. visisque more infirmi apparatibus funeris.

Pag. 171 col. 1 Annot. l adde — Coton. Ms. Betendune.

Annot. O adde — Post hunc numerum immediate connectebatur in Ms. Cottoniano de Herebaldo Abbate, quod hic primum sequitur num. 20, & intermedia postea referuntur.

Num. 20 lin. 3, Cotton. addit, — Abbatem Tin… cœnobii — lin. 4 Id. Comes & commanens, & pag. 172 lin. 7 adde — non omnes hoc poterant impetrare.

Num. 21 lin. 8 Cott. — & hoc modo habes cognoscere.

Num. 22 lin. ult. adde — locus, & ex hinc sequuntur quæ supra transcursa fuerant num. 16 & seqq. Pag. 171.

Num. 16 lin. 10 Regis, Cotton. Religio; legerem, Regio munimine &c.

Num. 17 lin. 7 & 8, Potus ipse potantes renovato capit nectare: ita Cotton. lin. 12, pronuntias, al. reperit — lin. 20, hominem, al. fidelem, — lin. 4, a fine, perfecisti servitutem tuam, lin. penult. sanctitatisque ipsius certiores facti virtute quam vidimus &c. tum subjungitur, quod infra habet num. 23 & seq. de Flascone Pag. 172.

Num. 24 lin. 12 Cotton. Ad ruentis sonitum permotus &c. Postea huic miraculo connectitur jam suprapositum, num. 18 & 19 Pag. 171.

Num. 19 lin. 4 Sigga. Cotton. Siggarus. Post hoc vero miraculum sequitur in Ms. Cotton. id quod alias est num. 15. Pag. 170. iisdem verbis sed tali ordine;

Igitur dum quadam die ad Episcopum multa conveniret turba, ut sacri Chrismatis unctionem acciperent, quemdam juvenem mortuum inter alios sacri Chrismatis unctione linivit, sicque de morte ad vitam reduxit. O beatum Pontificem! mirabili præditum virtute, qui dum defunctum perungit Chrismate, illum ad statum reducit vitæ! Cælum quidem, pia prece; manu, corpus tangit exanime; & animam quæ fuit egressa de corpore; ad statum reduxit præsentis vitæ. Similiter & dæmonem ab homine expulit; insanos etiam & infirmos semper sanavit: & quotquot ejus vestimenta cum fide tangebant, celerem sibi sanitatem advenisse gaudebant. Sed & tempestatum habebat potestatem, per Spiritus sancti vigorem. Ac denique ultimo leco ponitur num. 27, totam vitam concludens hoc exordio.

Vixit autem in Episcopatu triginta tribus annis, &c. Sed omisso anno Incarnationis, lin. 16 continuatur contextus. In porticu S. Ioannis Euangelistȩ, ubi per ejus merita &c, itaque explicit Vita.

Pag. 173 Miraculorum Proœmium, omissa salutatione, in Cottoniano absolute incipit ab his verbis lin. 4. Ex multo tempore.

Pag. 174 post num. 2 adde — Post hunc autem Prologum sequitur, ante omnia, id quod in secunda Miraculorum Collectione, jam ante edita, primum locum etiam tenet, sed phrasi diversa, ut omnino expediat Kecelli textum genuinum exhibere hoc tenore.

Regnante Adelstano Rege Christianissimo, Edwardi senioris filio, reliquiæ Danorum, more suo, nefandum contra eum erigunt caput: sed contriti sunt sub pedibus ejus, & redacti in pulverem. Rebellabant & Norhanhymbri & Scoti, & fœdus quod cum eo pepigerant prævaricati sunt. Rex vero cum maximum congregasset exercitum, terra marique impios expugnaturus progreditur. Cum venisset autem in proviciam Lindissæ, obviam habuit pauperum & mediocrum turbam non modicam. Sciscitanti unde venissent, respondent de Beverlaco, ubi ad visitandas B. Ioannis reliquias spe salutis advenerant. Quæsivit Rex, si quem voti sui obtinuissent effectum. Et unus illorum; Ego, inquit, cœcus natus, ad sanctissimi viri corpus lumen cepi. Et alter, Ego claudus ex utero matris; S. Ioannis vero orationibus, ut ipse vides, sanus incedo. Audiens hæc & his similia Rex Christianissimus, Magnus est, inquit, iste Ioannes, & utile credo in hoc magno negotio tanti viri nobis reconciliare gratiam, & auxilium impetrare. Quia igitur fas non est talem nos regni nostri invisitatum præterire Patronum, procedat exercitus noster in via regia, ego cum paucis sepulcrum, de quo tanta audio, ejus misericordiam invocaturus, adire curabo. Veniens deinde ad Sancti tumulum, Rex illustrissimus, post excubias more patrio celebratas, post orationes corde supplici fusas, cum pavimentum devotissimis lacrymis perfudisset, protractum e vagina cultellum sacris imposuit altaribus: Ecce, inquiens, Beatissime Ioannes, sponsionis meæ vadium; ut, cum auxilio tuo subactis hostibus cum prosperitate rediero; digno illud pretio redimam, & quoad vixero tibi gratus & devotus existam. Revertitur deinde ad exercitum suum Rex, & mox hostium fines potenter invadit. Et jam tempus advenerat præliandi, cum præcedenti nocte, Rex oppressus somno, Ioannem sibi alpicit assistentem, & ut secure congrederetur hortantem; Devotionem, inquiens, tuam, quam circa sepulcrum meum exhibuisti, gratanter amplectens, oravi pro te Deum meum, & exaudivit vocem meam. Observa igitur & audi vocem meam, ut ambules in viis patrum tuorum, & inimicus ero inimicos tuis, & affligentes te affligam, & custodiet te gratia Dei. Hȩc dicens disparuit. Mane autem facto, Rex in hostes ivit; potitusque victoria, Regem Scotiæ ad deditionem coëgit. Cumque situm terræ illius non parvo tempore explorasset, accepto obside Regis filio, reversus est Eboracum: inde tendens Beverlacum, cultellum suum multarum possessionum maximæque libertatis largitione redemit.

Deinde sequitur Cap. 1 Postquam Anglorum Regimen &c ut pag. 174 n. 3.

Num. 4 lin. 3, violenti, l — violenta.

Num. 5 lin. 13, qui dum, l — quemdam.

Pag. 175 n. 7 lin. 6, soliciter, l — solerter.

Num. 8 lin. 3 & 4 Cotton. quorumlibet oppressorum … molestias — lin. 10. Idem, spes omnis pene frustraretur.

Num. 9 lin. 12 Cotton. tanta subsecuta est inundatio — lin. 32, jacebat. Idem, tabescebat.

Num. 10 lin. 6 Cott. quidam quasi septennis.

Pag. 176 n. 12 lin. 3, Guillo, Cott. Gillo. — lin. 7, ostentatui. Idem, ostentui.

Num. 13 lin. 26 Cotton. Opera hæc misericordiæ tuæ, Deus. — lin. 35, recludatur, al. retundatur.

Pag. 177 n. 15 lin. 8 præsidium, Cott. subsidium. — lin. ult. bajulat, al. bajulabat.

Num. 14, corrige, 16, & sic consequenter — lin. 25, composito, al. compositione.

Num. 15 (imo 16) in se vile, Cotton. jam scribe.

Pag. 178 num. 16 (imo 18) lin. 9, a fine, Cott. Regebat assidue scholarum frequentiam.

Num. 17 (imo 19) lin. 1 deest in Cotton. morum.

Pag. 179 num. 20 (imo 22) lin. 1 Ibid. deest, quippe — lin. 19 Id. sicque brevis spatii termino — lin. 24, maturior al. immaturior.

Num. 21 (imo 23) lin. 8 a fine, Cotton. qualiter actum esset, — lin. 3, sibi — al. de.

Num. 22 (imo 24) lin. 21, serviliter, al. sæviter.

Pag. 180 lin. 8 & 9 Cotton. non absconderetur; de nautis unus: & sic nota 24 (seu potius 26) transferenda erit ad lin. 5, Hic cessante: & hinc lin. 12, occumberem, l. accumberem — lin. 17, habitu vultuque Pontifici simillimis.

Num. 25 (imo 27) lin. 23 post suffragantibus, pone * & in fine post, Amen, scribe

* Ad hoc signum deficit Ms. Cottonianum, evulso folio mutilum.

Pag. 195 de S. Petro Ep. n. 7 lin. 5 a fine — anno DCCCCXIV, — l — anno DCCCCLXXXIV exeunte.

DE S. STANISLAO EP. M.

Stanislaus, Episcopus Cracoviensis & Martyr, in Polonia (S.)

Pag. 199 num. 5 lin. 11 lege, Clemens VIII anno MDXCV — Ib. lin. 12 Semiduplici — l. Duplici Officio (quod tamen postea ad Semiduplicium ordinem retractum fuit).

Pag. 200 post num. 12 adde — 13 Habuit quoque Sanctus, habetque (ut puto) etiam nunc, Vilnæ in Lithuania insignem basilicam, cujus mentio reperitur inter Michalonis Lithuani fragmina, an. 1615 Basileæ a Iac. Grassero vulgata, Fragm. 9 dicitur pag. 33, Quod cum anno MDXXIX omnis Vilna deflagraret, in templo Cathedrali D. Stanislai, plumbo tecto & fastigiis inauratis, multisque vasis aureis, argenteis atque gemmeis ornato; conflagrarunt antiqua vexilla in victoriis acquisita, Roxolanorum, Moscorum, Alamanorum, aliorumque populorum circiter trecenta, ac nova duodecim quæ ibidem appensa erant post victoriam de Moscis and Orsam, 1514, 8 Septembris natali die Mariæ Virginis; cum cæsorum & captivorum octoginta millia essent.

APPENDIX AD DIEM OCTAVAM MAII.

[Errata]

Pag. 283 col. 1 ad nomen primi inter Martyres Byzantinos, Agatius, adde sive Acatius.

Pag. 284 col. 1 post S. Stanislaum adde.

SS. Cyrilli, Quidei & Zenonis, Afrodisii & Benedicti Natale in Auxiopoli, ex vetusto S. Savini in territorio Tarbiensi Martyrologio indicatur, in Appendice ad Martyrologium Gallicanum Saussaji, qui sub initium ad marginē notat mendis scatere autographum: certe Auxiopolis nulla uspiam est; Axiopolis vero in Mœsia inferiori ad Danubium invenitur: sed absque certiori Auctore non audemus ei adscribere Sanctos, necdum aliunde cognitos.

Ibid. col. 2 lin. 2 de Schero Ab. adde — His autem impreßis accepimus ex ipsomet monasterio responsum in hæc verba: Non alia ratione habetur apud nos Beatus, quam communi maximȩ pietatis zelique regularis existimatione; unde & mirantur factum Saussaji. Addunt autem (quod hic juverit annotasse) aperto sub annum 1586 sepulcro, inventa ossa, cum cruce plumbea, cui ex una parte inscriptum erat, In principio erat Verbum &c; ex alia vero hæc, Anno ab Incarnatione MCXX, (non MCXXVII vel MCXXVII) VIII Idus Maji obiit piæ memoriæ Domnus Scherus, Abbas primus & fundator hujus Cœnobii & S. Leonis Tulli.

Ibid. ad dicta de Vener. Petro Georgio Odescalco adde — His vero excusis, placuit construere Propylæum ante omnes septem tomos Maji, sub communibus ejusdem Pontificis Regisque Nostri Catholici Auspiciis atque in ejus limine velut Introductorem collocare Venerabilem istum Præsulem: itaque ejus Vita, Latinitati donata, nunc ibi legi potest.

Pag. 285 col. 1 ante Apparit. S. Michaelis, adde

S. Clodoulfi Presb. Translatio in sui nominis oppido apud Parisios, vulgo S. Clou, notatur in Kalendario spirituali, edito pro Civitate & locis vicinis. Festum agitur VII Septembris.

DE S. VICTORE MARTYRE.

Victor Maurus, Martyr Mediolani (S.)

Pag. 287 n. 4 lin. 19, post — Hæc ibi — expunctis tribus lineis substitue quod sequitur. —

Auro obductum fuisse Caput illud, & tamquam Mauritani Victoris datum Volaterranis, ait titulus ille, apud Vghellum tom. 1 col. 349*, plenus mendis; sed tom. 2 col. 1082, correctior legendus; ubi ejus rei jam jam labentem memoriam, ex vetustissimis monumentis depromptam, e temporis faucibus abripuisse, marmoreoque lapide æternavisse, VI Id. Martii MDCX, dicitur Alemannius.

[5] Sed veremur ut ea monumenta tam distinctam Mauritani Victoris notitiam continuerint; primusque eam affirmaverit Volaterranus, annis centum ante positionem lapidis illius scribens. Verba ejus, ad calcem Vitæ, per illum scriptæ, hæc sunt: Mox vero, quemadmodum vir alienigena Volaterranorum factus sit, audite. Anno siquidem vigesimo supra centesimum ac millesimum, sanctæ memoriæ Calistus Secundus, qui ob egregias ejus virtutes absens est Pontifex creatus; ex Galliis postmodum Romam ad officium capescendum proficiscens, cum per hanc regionem iter haberet, Rogerius Præsul Volaterranus, [quod ipse creditur Mediolani accepisse,] obviam procedens honoris gratia, eum ad urbem suam invitavit, hospitioque pro dignitate excepit. At Pastor mitissimus, ut humanitati beneficioque gratias ageret, Basilicam simul cum Beatorum Petri & Alexandri templis consecravit; hujus insuper Martyris caput venerandum, singularis loco muneris, Volaterris donavit. Ex illo namque die in Conservatorem cælestem illum susceperunt, atque illius natalis celebritatem III Idus Majas solvendam mandaverunt, ut non solum ipsius Sancti, sed etiam Pontificis optime de hac urbe meriti, nobis in benedictione memoria foret. Si constaret, quod Vghellus ait, Mediolanenses ipsos Caput istud donasse Pontifici; vix posset dubitari, quin ejus id esse putaverint, qui apud se passus, carior habebatur, idque pene fiet indubitabile, si Mediolanenses solum prætendant infimam Capitis partem apud se remanere, & hæc ipsa sit, quam Volaterrani deesse sibi fatentur, juxta figuram ab Vghello expressam, scilicet Sincipitis pars sinistra, & frusta quædam alia. Sin autem hæc non conveniunt, ad unum caput ex oßibus octo intergrandum, nec primum illud nobis verosimile fiet. Quia vero &c.

[6] [cum pluribus aliis ejus ossebus,] Vt ut est, Auctores Lipsanographiæ Volaterranensis Ms. cujus supra meminimus, die XII Decembris anni MDCXLVII, auctoritate Episcopali Cathedralem ingreßi Ecclesiam, Reliquiarum Tabernaculum aperiri sibi jusserunt, quod instar altaris est ibidem in medio sacrario positum, simulacris inauratis affabre exornatum, sub duabus clavibus diversis; quas Conservatores earum custodes, Ecclesiasticus unus, Laicus alter exhibuerunt. Cumque Sacrista, cereis facibus accensis, coloris coccinei velum dimisisset, Caput S. Victoris Martyris, argenteo simulacro inclusum, exposuit… Isto autem simulacro recluso, visa est, inquiunt, in eo calvaria, cum futura coronali & sagittali conjuncta: in basi vero, cui nititur Caput, reperta sunt & descripta hæc ossa, ut præsens Chirurgus nominavit; nempe pars occipitis, clavicula, pars fusilis majoris, duæ partes femoris, os brachioli, talus pedis, & alia triginta sex magna ossium frustra; insuper nonnulla fragmenta parva quæ non fuerunt annumerata. Quæ si omnia sunt, uti putantur, ex corpore S. Victoris, de quo hic agimus, non solum Caput, sed & magna pars corporis apud Volaterranos est; meritoque illi diem III Idus Maji, quo tantum Thesaurum a Callixto Papa acceperunt, quotannis festivum habent; quando eædem Reliquiæ, a Clero, Magistratibus ac Populo prosequente, solenni lustratione per urbem eorum feruntur; Caputque e suggestu omnibus, ingenti animorum devotione commotis, demonstratur. Quod vero hæ insignes Reliquiæ, [an. 1647 Episcopali auctoritate recognitum.] capite argenteo, & non aureo, sicuti a bene merito Pontifice donatum fuerat, hodie asserventur, causam referunt Paulus Iovius Historiarum lib. 28, & Scipio Ammiratus Historiarum Florentinarum lib. 20, asserentes, quod anno MDXXX, quando Florentini impetum fecerunt in Volaterranos, qui Clementi VII adhæserant, & in civitatem irruperunt; aureum caput conflatum fuit; redemptas vero Reliquias Volaterrani argento incluserunt, Benedicto qu. Ludovici de Riccobaldis Canonico, & Persio Falcominio, Patritiis Volaterranis, id agentibus.

[7] Fusius hæc describere placuit, ut de opere præsenti bene meritis Volaterranis fructus laboris suscepti aliquatenus constet, ad præcipui sui Patroni memoriam; quamquam de eo cujus habentur Reliquiæ, quis revera sit, nequeamus definire. Etenim nullius Mensis Sancti a nobis eduntur &c — sub finem col, 1, & col. 2 lin. 1 lege — ideoque arbitramur — & lin. 8 ac 9, pro his verbis — in Piceno inter Maceratam & Septempedam & lin. 4 seqq. — scribe, — in Liguria prope Albam Pompejam, qua potius quam Mediolano venerit Callixtus. Certe ut Caput Mediolano allatum sit, aliæ sub eodem nomine Reliquiæ potucrunt etiā Roma acceptæ fuisse. Ita & nos Antverpiæ &c — ac deinde mutatis numeris sint.

[8] Altera igitur est ecclesia S. Victoris &c.

[9] Duas alias Basilicas indicat idem Puricellus &c. & sic consequenter 10, 11, 12, 13 & 14.

DE S. ACACIO MART.

Agathius, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Maximus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Anthes, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Arestinus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Marinus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Tampus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Stercita, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Rogata, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Victuria, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Florida, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Florida alia, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Lucius, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Donata, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Victor, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Flavia, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Joannes, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Nina, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Castus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Gajus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Furius, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Maximus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Victor, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Julia, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Felix, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Marcianus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Famosa, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Honesta, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Niger, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Baptizius, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Rusticus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Processus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Secunda, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Militus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Felicia, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Maxima, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Dativa, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Tumanus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Entidius, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Secundina, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Datica, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Gundinus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Tertulus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Cælestinus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Faustinus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Cencrius, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Barachus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Seddinus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Niria, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Tidus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Mittunus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Siricus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Rogatus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Saturnina, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Glandiosa, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Vitalis, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Cæcilia, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Januaria, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Galla, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Senerus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Rogata, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Matrona, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Augustina, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Saturninus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Rufus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Victor, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Faustinus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Cithinus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Zaderus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Antiquus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Nina alia, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Saturus, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)
Nicoma, Martyr Byzantii nunc Constantinopoli (S.)

Pag. 293, ad finem num. 10 adde — Idem dixerim de Reliquiis nonnullis, quas Monasterienses nostri in Westphalia Patres servant, inclusas Armario summæ aræ, acsi certo essent Centurionis prænominati.

DE S. HELLADIO AUTISSIOD.

Helladius sive Eladius, Episcopus Autissiodorensis in Gallia (S.)

Pag. 300 adde — 4 Claudius Castellanus, his lectis, mihi scripsit, vidisse se Biturigibus ad S, Laurentii Martyrologium vetus Ms. ubi sic legatur: Autissiodori Depositio Pelagii Episcopi & Helladii Presbyteri: quæ lectio novæ inquisitioni locum dabit, si alia quandoque argumenta accedant, quæ novas conjecturas fulciant: iis interim hic abstinere videtur consultius.

DE S. GIBRIANO PRESB.

Gibrianus Presbyter, in diœcesi Catalaunensi & Remensi (S.)

Pag. 301 ad Comment. prævium hæc adde — .

[4] Guilielmus Marlot, S.T.D. & S. Nicasii Remensis Magnus Prior, [Vita quædam recentior.] Historiam Remensem duobus voluminibus composuit, quorum primum ipso vivente prodiit Insulis anno 1666, alterum postumum anno 1679 Remis. Hic priori Tomo, lib 2 cap. 15, fuse tractat de S. Gibriani fratrumque ejus adventu ex Hibernia in Campaniam Gallicam; deserendæque patriæ causam potißimum eis fuisse censet, famam S. Remigii, etiam trans mare celebratam. Idem eodem pertinere putat, quod Herricus Autißiodorensis, in Epistola ad Carolum Calvum, sic ait, ante Miracula S. Germani Carmine conscripta: Alii ultro sibi exilium indicentes, pro Christo peregrinari volentes, & ignaros erudire cupientes, relicta Hibernia, tamquam greges Philosophorum, ad littora Gallica commigrabant. Allegat deinde R. P. Dagoneau Carthasianum, in vita S. Gibriani, [Reliquiæ.] alias causas, morales potius quam historicas, indicantem. Nostra haud magni referre puto, quod recentem istam compositionem, Rhetoris potius quam Historici, ac fortaßis Gallice scriptam, non viderimus. Potius ex Marloti lib. 3 cap. 10, discere malo, quod in cimeliarchio ecclesiæ S. Remigii, præter majorem partem corporis S. Gibriani, reclusam in feretro, auro infuso atque industrie elaborato, numerentur ejusdem Caput & brachium, cum capite S. Germani Fratris, utique commodioris venerationis causa reservata extra arcam; quæ (ut idem ait lib. 4 cap. 5) nunc Principis altaris medium locum occupat, eadem fortaßis, quam anno MCCCXXV factam, infra videbimus.

[5] [Dum struitur Carthusia Montis-Dei,] Ibidem etiam in veneratione habetur baculus, quo imbecilles artus sustentabat Sanctus: & hic die festo Sodalitatis, in ipsius honorem erectæ, populo exosculandus exhibetur a Monacho Sacerdote. Agemus nos de institutione hujus Sodalitatis, ex altero Marloti Tomo, ad calcem operis de miraculis, factis post secundam corporis translationem in novam arcam anno MCXLV: hic solum ex eodem secundo Tomo arbitror esse notandum, quod eamdem non minor præceßit, quam secuta est, copia miraculorum. Cum enim Odo Abbas S. Remigii (ut ibi fuse exponitur lib. 2 cap. 42) fundare cœpisset ex sui monasterii bonis Carthusiam Montis Dei, circa annum MCXXIX, munificam vicißim erga se Dei manum cœpit mirabili modo experiri, quo cœptum opus feliciter permoveret ad finem. Narrat siquidem, inquit Marlotus, vetus Montis-Dei Chronicon, [multiplicantur miracula,] tantam miraculorum vim per id tempus patratam fuisse, meritis sanctissimi Confessoris Gibriani apud S Remigium, ubi sacra ejus pignora maxima religione asservantur, ut ex remotissimis locis advolarent ægroti ad ejus tumulum, sanitatem divinitus recepturi. Videns autem Abbas Deum cœptis suis favere, peregrinorum oblationes, pro sublevanda Carthusianorum paupertate, lubens designavit; tantaque ex tunc confluxit multitudo, ut eos ne Burgum quidem S. Remigii capere posset: & quod omnem superat admirationem, tamdiu, inquit Chronicon, patrandis miraculis apud S. Remigium incubuit S. Gibrianus, donec ecclesia Montis Dei consummaretur Piorum igitur largitionibus, Odonis præsertim Abbatis S. Remigii, in altum sese erigente totius ædificii mole, nobilior pars orationi destinata, [quoad plene consummetur,] feliciter tandem completa est: quam solenni ritu consecravit Sampson Remensis Archiepiscopus anno MCXLIV, assistentibus Goslino Suessionensi & Milone Tarvanensi Episcopis, ut probat vetus quædam inscripto, in sepulcri cujusdam operimento nuper reperta sub principe altari. Hactenus Marlotus, qui utinam ipsa illius Chronici verba exhibuisset, clarius nos doctura, quod ea miracula (uti supponit) operari Deus cœperit ante Translationem, factam anno mox sequente prædictam Dedicationem: nam quæ sola diverso charactere Marlotus signat verba, plenam notant consummationem operis, fortaßis non nisi aliquantis annis post Dedicationem, adeoque & post Translationem, completi. Certe miracula, quæ hanc secuta narrantur, tanta sunt, ut potuerit de his præcipue locutus esse auctor Chronici. [ibidem S. Gibriani sacellum,] Vt ut est, addit Marlotus, quod Venerabiles Carthusiani Montis-Dei, sui amoris & obsequii tesseram erga B. Gibrianum testaturi, ob erogatam in eos caritatem, singulis annis festum ejus solenniter apud se celebrandum decreverunt, Beatumque Remigium in Patronum tutelarem assumendum: idque non ita pridem suæ gratitudinis pignus renovarunt, constructione insignis cujusdam sacelli, quo auctum est & exornatum recens monasterium: quod de communi utriusque Sancti appellatione sacello indita, libenter intellexerim.

Pag. 302 Annot. g lin. 2 Baßinia — l — Basiniaco.

Ibid. Annot. f adde — Marlot in Historia Remensi lib. 2 cap. 16, indicato Marryologio Hieronymiano (quibus alia duo addi possent, allegata inter prætermissos ad 24 Maji) ipsam credit ibidem sic relatam, IX Kalendas Iunii in Vico Bausiono, super fluvium Matronam, depositio S. Posennæ. Sed hæc prorsus alia est, de eaque egimus 23 Aprilis, Acta ejus illustrantes sub nomine S. Pusinnæ.

Pag. 393 post Annotata ad Historiam Tranlationis ex Flodoardo subnectatur Tractatus sequens, continens

MIRACULA S. GIBRIANI.
Post translationem corporis in novam arcam anno MCXLV patrata, & a Baldewino (ut videtur) Monacho coævo descripta.
ex Ms. monasterii S. Remigii. collato cum veteri translatione Francica.

Gibrianus Presbyter, in diœcesi Catalaunensi & Remensi (S.)

BHL Number: 3527

A. TESTE OCULATO EX MSS.

PROLOGUS NOSTER.

D. P.

Vitam S. Gibriani perbrevem, & breviorem notitiam translati Remos corporis, daturi die VIII Maji; nihil æque desideravimus quam nancisci libros miraculorum, post secundam Translationem patratorum, [Remis petiti Codices Mss.] quos penes San-Remigianos Monachos asservari, Camerario asserente, didiceramus. Irritus diu labor fuit; donec bonis illis Religiosis innotuit, quam prompte Confratribus eorum Parisiis, in causa librorum de imitatione Christi, coram Archiepiscopo resumpta, laborantibus, exhibuerimus illorum librorum exemplar, manu ipsius Thomæ a Kempis exaratum, prout illi in nova editione sua anni MDCLXXIV in Præfatione testantur. Id enim cum San-Remigiani intellexissent, ex litteris nostris ac R. D. Ioannis Mabilionis; vimque commendationis suæ dignatus fuisset addere R. P. de Haraucourt, Collegii nostri Remensis Rector; & hoc ad Provinciæ totius Campaniensis regimen assumpto, idem sibi curandum sumpsisset ejusdem Collegii Procurator R. P. Perrin; obtinuimus tandem exeunte anno MDCLXXVIII codices duos, Latinum alterum, [tandemque impetrati,] alterum Francicum, ab eadem manu eleganter exaratos in pergameno, ante annos circiter trecentos; charactere Francico, sed pro more sui ævi iis litterarum compendiis pleno, quos etiamnum videre est in libris, a sesquiseculo & amplius eodem characteris genere inter prima typographicæ artis rudimenta apud Francos, Belgas, Germanosque excusis: quorum compendiorum quia modo desiit apud typothetas usus, non fuerat Remis invenibilis, qui transcribendi laborem pretio conductus assumeret; eaque excusatione dilata spes nostra, non poterat impleri nisi facta ipsorum autographorum copia.

[2] Auctor operis San-Remigianus Monachus lib. 2 nu. 8 scribit; quod fuerit unus de custodibus sacri pignoris, Baldewinus nomine, [continent miracula auctore verosimiliter Baldewino,] cui hoc officium præcipue ab Abbate suo injunctum fuerat, ante Sanctum Dei sedulo morari & vigilare, & miracula ibi cælitus die ac nocte ostensa scribere, diligenterque memoriæ commendare. Hujus scriptis usum fuisse auctorem dicerem, qui nomen suum studiose celans lib. 1 num. 30 de se ipso verosimiliter loquitur cum ait, data manu ei, quem nunc nominare non est necesse. Crederem, inquam istius Baldewini scriptis usum Auctorem; nisi vehemens suspicio me faceret opinari, ipsummet illum eumdem esse Baldewinum, qui præcitato loco, necessario nominans eum cujus ibi dicta factaque memorantur, frustra personam suam dißimulaverit, quasi de alio loquens. Nam lib. 1 num. 26, scribendis a se miraculis fidem facturas lectori, nullius omnino scripta, quæ sit secutus, allegat (quod sane factum oportuisset) sed simpliciter Christum testem ac judicem appellat, nihil fictum se loqui aut figuratum scribere. Sed quæ, inquit, præsens assistens ipse oculis meis contemplatus sum, aut manibus meis palpavi & contrectavi; qui membra debilium, jam medicamine divino perfusa, & præ insolitudine seu teneritudine adhuc nutantia, sæpissime humero meo sustinui, & ad glebam usque Sancti perduxi; quos in ecclesia ternos & senos, plerumque nonos & duodenos, novem diebus retinui & alimonia corporali sustinui. Atqui hoc etiam fuisse prædicti Baldewini officium, apparet loco præcitato, ubi is describitur, infirmis ad cœnandum, quæ superfuerant cœnantibus Monachis, fragmenta deferens: & num. 10 utrumque expresse conjungitur, diciturque quod ejus erat officium insignia miraculorum annotare, ægrotosque eleëmosynis recreare.

[3] Idem Auctor opus suum in tres divisit libros: quorum primus miracula continet, [in tres libros divisa.] a die prædictæ Translationis seu Feria II Paschæ, in diem XVI Aprilis cadente, usque ad diem Sancti ipsius natalem gesta. Cum autem biduo cessasset virtutum operatio, novumque ea principium sumpsisset die post Translationem vigesimo quario, id est die Maji XI, placuit abinde novum librum ordiri, qui usque ad Vigiliam Pentecostes pertingeret, die III Iunii occurrentis. Tertius denique liber finitur, cum sanitatibus festo S. Bartholomæi XXIV Augusti patratis, & solus clauditur solenni invocatione Sanctißimæ Trinitatis; ut appareat in iis sistere voluisse Auctorem, & quæ postea gererentur aliis scribenda dimittere, vel novo inserere operi; quod tamen factum non sit, sedulitatem scribentium vincente numero miraculorum. Currenti deinde manu, antiqua tamen, & ducentorum circiter annorum ætatem referente, scriptum in calce Latini codicis: Iste liber est Confratriæ S. Jubriani, creditus Bernardo de Balloic ad studendum: [quibus additæ alia manu Observationes marginales.] a quo ipso hæc attestatio scripta est, & alibi in margine adjectæ quædam Observationes, uti patet ex nominis eadem prorsus manu exarati subscriptione. Primis autem Observationibus recentiori manu additæ sunt aliæ, principio hujus præsentis seculi. Francica Translatio hujusmodi Observationibus margini adscriptis initio copiosior est: sed illæ sunt a triplici aut quadruplici manu diversique temporis; continent vero partim phrases aliquas Latini contextus, fortaßis ad comprobandam fidelitatem interpretis; partim exoletarum quarumdam vocum Francicarum explicationem. Hæc autem monendus Lector fuit, quia glossematis illis nonnunquam uti in Annotationibus volo. Nunc ipsum contextum videamus, eum in capita atque paragraphos more nostro divisuri.

LIBER PRIMUS
Miracula a XVI Aprilis usque ad XI Maji patrata.

PROLOGUS AUCTORIS.

Gestorum mira agonistarum seu ministrorum Dei, quæ per eosdem in corpore sive extra corpus positos mundo dignatus est innotescere, [Scribenda Sanctorum miracula,] ad argumentum gloriæ eorumdem schedulis imponuntur; nobis vero, ad incitamentum & incrementum virtutum spiritualium, in eorum solenniis memoriter recitantur. Unde quandoque fit, ut dum præcipua quædam difficiliaque, censura rationis dictante, lectoribus & auditoribus appareant, illico tacti horrore, ignorantes quod omnia possibilia credenti, obliqua facie derideant & subsannent. Quorum scrupulosa incredulitas obcæcationi erroneæ tortorum Militum Christi merito æquiparanda est, quorum patientiam invincibilem pœnarumque illusionem arti magicæ adscribebant. Audiant ergo Dominum dicentem, quia, qui in me crediderit, [etsi increduli iis obganniant,] opera quæ ego facio & ipse faciet, & majora horum faciet: hoc non præsumptuose proferentes, cum ipsa Veritas dicat, sine me nihil potestis facere, sed ut sciant, Deum in Sanctis suis laudabilem, & verborum eorum editionis miraculorumque declarationis esse auctorem. De quorum accopulationis privilegio, illustrem virum Sacerdotem Christi & synergum Spiritus sancti, Beatum scilicet Gibrianum, hoc nostro novissimo tempore manifestata, quasi in tenebris sedentibus luce exorta, virtutum ejus fuisse declarant insignia: quæ in rerum subsequentium historia multorum millium testificans authentica fore confirmat assertio. [& vetera de S. Gibriano scripta non extent.] Et nequis autumet hoc eum recenter inchoasse, cognoscas pro certo, sicut ex veteranorum relatione didicimus, quod etiam se vidisse asserebant, ex diversis possessis languoribus innumerabiles utriusque sexus sospitati pristinæ restitutos: quod, propter negligentiam & segnitiem scriptorum, libro, qui de vita ejus loquitur, minime annotatum est.

CAPUT I.
S. Gibriani patria, virtus, sepultura. Corporis translatio duplex.

[2] Fuit autem iste Sanctus de Scotia oriundus, parentibus secundum seculi dignitatem non infimis. Est autem provincia Scotiæ ad Septentrionalem a plagam Hiberniæ sita. Hibernia vero est insula, [Scotia pars Hiberniæ Borealis,] omnium post Britanniam maxima, ad Occidentem quidem Britanniæ sita, sed sicut contra Aquilonem ea brevior, ita in Meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniæ Septentrionalia, quamvis magno æquore interjacente, pervenit: latitudine autem sui status, & salubritate aërum multum Britanniæ b præstat; ita ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat; [multum commendabilis,] nemo propter hiemem aut fœna secet æstate, aut stabula fabricet jumentis. Nullum ibi reptile videri solet, nullus vivere serpens potest: nam sæpe illo de Britanniæ partibus allati serpentes, mox ut, proximante terris navigio, odore aëris illius attacti fuerint, intereunt. Sed & omnia pene, quæ de eadem insula sunt, contra venenum valent. Dives lactis ac mellis est, sed expers vinearum; piscium vero volucrumque, sed & cervorum caprearumque venatu insignis fore dignoscitur. Hæc autem proprie patria Scotorum est, de qua Confessor Christi & Sacerdos præcipuus, cum fratribus & sororibus suis, ortus fuisse dignoscitur, quorum vel quarum in alterius libri c editione nomina disseruntur: nunc vero qualiter vel quo tempore translatus sit disseramus. d

[3] Beatissimus itaque Gibrianus, ex generosa stirpe Scotorum natus, [patria Sancti,] sed nobiliori probitate morum ornatus, qualis fuerit a pueritia, Christi sequendo vestigia, in ejus ætate declaratur adulta; in qua ad Presbyterii provehi meruit divino instinctu fastigia. Parsimoniæ vero ceterarumque virtutum qualis interim observator extiterit, scriptum quidem minime reperimus, in thesauris tamen recompensationis omnium signatum credimus. Floruit autem Remorum Archipræsulis B. Remigii e temporibus, qui ejus etiam fratrem, [qui a S. Remigio Presbyter ordinatus,] Sanctum scilicet Tresanum, Presbyterum ordinasse legitur: de cujus liberalissimi Patroni areola virtutum, a mari usque ad mare manantium, & inarata incultaque corda infidelium liquamine divini nectaris rigantium, bonæ mentis suæ naribus fragrantiam retraxit, & in entheca f pectoris sui retrusit; quam postea philochristis affatim, more præceptoris sui, propinavit. Reliquerat autem hic solum natale, exteram causa peregrinandi expetens nationem, ut eo ad obsequendum Christo foret liberior, quo a sibi carne propinquis fieret remotior. Deinde secum ruminans, quod navis fluctibus objecta, si sæpius scyllææ voragini procellosisque anfractibus obviaverit, illæsa minime diu cursitare poterit; ductus amore S. Remigii, in ipsius Beati diœcesi, hoc est in territorio Cathalanensi, super fluvium g Maternam (ut in libro depositionis ejus plenius describitur) temonem suæ peregrinationis fixit, [juxta Catalaunos vixit,] ibique sibi honorabile cimeliarchium construxit. Imprætermisse autem propositi sui tenax, sedulum Christo inibi exhibebat officium. Quæ vero per eum Deus prodigia virtutum ibi operatus sit, non invenitur: multa tamen erant, dum locus ipse postea a Paganis destructus, & populus, qui eis usus erat memoriæque commendaverat, circumquaque occisus, captivatus, & exulatus est.

[4] Postquam autem ei placuit, qui eum segregavit ex utero matris suæ, & ad serviendum sibi elegerat, [& sepultus est,] ut Australia & arentia quæque deserens, irrigua superius peteret, & h uranitis civibus associaretur; plenus dierum, humo quod suum erat restituit, & Christo quod sagaci studio observaverat commendavit. Sed sicut B. Remigii, dum adhuc viveret, frui & instrui meruit eruditionibus; ita quoque, post obitum, ejus corpori associari dignus fuit. Post namque emolimenta annorum, a venerabili Comite i Haderico, divino admonitu, a propriæ sepulturæ suæ loco sublatus, [ac dein Remor translatus,] in ecclesia præfati Antistitis almi, in scrinio argenteo decenter adornato, juxta eumdem Sanctum conditus est: ubi per ejus merita Dominus multis diebus plurima ostendit miracula. Processu denique temporis, cum superno judicio, exigentibus hominum culpis, Franciam omnemque Galliam fames k per maxima invaderet, necessitate famelicorum exigente, ornamentum supradicti scrinii avulsum & venumdatum est; & ad egenorum, qui hac & illac catervatim per tuguria inedia turgidati jacebant, obsonia distributum.

[5] Tempore igitur Domni Odonis l, ejusdem cœnobii nobii venerabilis Patris, anno incarnati Verbi millesimo centesimo quadragesimo quinto; regni vero Ludovici m Regis Francorum & Ducis Aquitaniæ nono; a Domno Samsone n Remorum Archipræsule, iterum ejus sanctissima ossa a feretro supradicto remota sunt; & in alio, [& in novā capsam positus anno 1145, 16 Aprilis.] auro & argento lapidibusque iterum fabricato, XVI Kalendas Maji reverenter posita. Quod vero, Deo annuente, qualiter dispositum, sit brevi elogio persequamur o. Erat autem in eadem ecclesia quidam p Apocrisarius, Hugo nomine, Anglicus genere, etymologiam q cognominis sui, sancta quodammodo conversatione sedulo in opere Dei exprimens: quem quidam aurifex, [Ad hanc fabricandam gratis se offerente aurifice,] Hubertus nomine (qui de domo sua Remis sita, pro infortunio cujusdam homicidii, quod quidam frater suus, non ipse perpetraverat, expulsus, ad auxilium S. Remigii, cujus homo erat, confugerat) verbis increpatoriis aggrediens, ita alloquitur: Ecce otio vacans, nulli utilitati operam tribuo, præsertim cum aliquid proficuum ecclesiæ, spontanea voluntate, quamdiu hic moraturus sum, conferrem. Cui ipse, accepto consilio, respondit: Scis quia S. Gibrianus, Confessor Christi præcipuus & exaudibilis Patronus, per quem Deus multa commoda Franciæ sæpius, præcipue huic civitati Remensi contulit, juxta S. Remigium jacens, loco hic teneatur humili, cum inter turmas Sanctorum meritis sit excelsus. Revera si affectus meæ exiguitatis propositumque capacitatis meæ ad effectum ullo modo pervenire posset, cognoscas in hoc cordis mei pendere arbitrium, quod Deo propitio honestum ei præpararem feretrum. Igitur si a communi Pastore nostro & Senioribus: assentiatur, auxiliumque impensum fuerit, & manum apposueris, diu optatum opus aggrediar. Ad quem aurifex blande locutus est: Vivit Dominus, quoniam rem difficilem ordiri cupitis: sed ut eum Advocatum in universali examine habeam, quantum in me viriumque mearum expetit facultas, adjumentum impendam.

[6] Cujus responsum ille gratanter suscipiens, Abbatem adiit: [Abbateque & senioribus approbantibut,] & tam ab ipso quam a Senioribus consilium hujuscemodi rei faciendæ accepit, sciens scriptum, Omnia fac cum consilio, & post factum non pœnitebis. [Ecli 32.] Quod cum Abbati ceterisque placuisset, & indictum ei fuisset ut secundum posse suum faceret, hilaris effectus regreditur, & aurifici suisque sociis quod impetraverat innotuit. Denique diversas Sanctorum Reliquias, vario modo auro gemmisque compositas, quas sub sua pollicitatione habebat custodiendas, accipiens, in pyxide eburnea conclusit: adjunctisque sibi sodalibus, castella vicina & villas, auxilium ad opus feretri restaurandi petens, peragravit; & nomen S. Gibriani, quod hactenus incognitum habebatur, instanter circumquaque celebravit. Componitur itaque feretrum, & post unius anni & dimidii r circulum consummatur. Decretum est autem ut superventuro Paschali festo, quod non longe aberat, sanctissima membra transferrentur, [conquiruntur vicatim eleëmosynæ,] & in loculo sibi præparato collocarentur. Et merito verno tempore, cunctis scilicet animantibus exultantibus & ad tenorem naturæ redeuntibus, & colorem & vigorem aridis quibusque recipientibus odoremque suavissimum spirantibus, hoc fieri dispositum est: cum Dominus, auctor & remunerator omnium, Dilecti sui manifestaturus esset merita & innumeras gratias; ut membra arida, diversisq; morbis sive venenis inficiata, rore superni nectaris infusa, faceret per eum florida atque vernantia; & a cordibus sive ab oculis multorum desperationis vel obtenebrationis ablaturus esset velamina.

[7] Instante ergo sanctæ Resurrectionis die, ad tam sancta tamque veneranda Confessoris Christi ossa tangenda seu promovenda, [Translatio indicitur in Feriam 2 Paschæ:] Domnus Archiepiscopus se præparat: & ut ad hoc idoneus inveniatur, Deum ipsumque Sanctum mente devota exorat. Nuntiantur hæc civibus civitatis; & ut ad spectaculum tanti gaudii feria secunda Paschæ reverenter adveniant, indicitur. Est autem consuetudo Remensis metropolitanæ Ecclesiæ, ut Archiepiscopus cum Clero ecclesias, quas ambitus civitatis & suburbii complectitur, Stationes faciendo Missasque celebrando, in Paschalibus diebus circumeat; & opere Dei explicito, cum omni mansuetudine ad propriam Sedem, redeat. Venit autem dies expectatus: adest Archiepiscopus cum Clero, Monachi cum Pastore, multorumque millium utriusque sexus & ætatis turba: continuo omnis ecclesia impletur: sed & corpus sæpe memorandi Confessoris Christi in eminentiori loco super altare sanctæ Crucis collocatur. [quando Archiepiscopus Samson, 3 Abbatibus stipatus,] Tunc Domnus Archiepiscopus, Pontificalibus indutus vestimentis, Sacerdotalique trabeatus infula, & ministris cum crucibus & cereis ceterisque sancti altaris ordinariis, præcedentibus, Missam celebraturus processit. Lecto vero Euangelio, sumptis secum venerabilibus Abbatibus, Domno scilicet Odone S. Remigii s, Willelmo S. Nicasii, Urso S. Dionysii t Remensis, plurimisque personis cœtuque Clericorum, ad promovendum Sanctum, per medium chorum transiens, vadit: cui populus omnis convenienti devotione assurgit. Ille autem scandens pulpitum, ubi Fratres cum Reliquiis præstolabantur ejus adventum, salutatorium ad populum exorsus est sermonem. Quo completo cunctisque respondentibus, Amen; deinde feretro novo benedicto & aqua benedicta adsperso, cantata est ab omnibus Antiphona, S. Gibriane, addita Collecta & Benedictione. [exceptas e veteri loculo Reliquias populo exhibuit venerandas.] Quibus finitis, loculum in quo sancta ossa jacebant, confregit: & primo Caput elevans, post cetera membra, involuta panno serico, extraxit, & nudata cum Capite ostendit. Tunc gaudia fletibus admixta, gemitus plausibus conjuncti fuere, & strepitu vocis hymnidicæ tota resonabat ecclesia. Postea Domnus Archiepiscopus, cum ipso Capite signans populum, scrinium præparatum aperuit; & in eo Sancti membra, ut erant pallio serico involuta, diligenter recondidit: sicque discedens, ad divina tractanda reversus est: omnibus autem rite celebratis, & data benedictione, ad propriam cum Clero regreditur Sedem.

ANNOTATA.

a In hunc sensum infra num. 9, dicitur Wallia vicina Hiberniæ, in qua Scotia esse legitur: unde apparet quā verum sit, quod alibi diximus, usque ad seculum 12 Scotiæ nomine nemini intellectum fuisse id quod nunc dicitur Scotiæ regnum, in Britannia Aquilonari (hoc enim Hiberniam ab Oriente respicit) sed vel Hiberniam, universim, vel ipsius Hiberniæ partem Borealem (Vltoniam nunc paßim & silvestrem Hiberniam dicimus) ex qua ad Pictorum auxilium transeuntes in Britanniam Scoti, contra Romanos pugnaturi, primum Occidentale latus hodiernæ Scotiæ obtinuerunt; deinde, superatis bello Pictis, eorumque abolito regno ac nomine, tandem novæ suæ Dominationi nomen Scotiæ apud exteros fecerunt, Hiberniæ nomen antiquæ suæ patriæ relinquentes.

b In margine ad Francicam translationem citatur Guillelmi Neubrigensis Historia Anglicana, lib. 2 Cap. 26, ubi Hibernia, collata Britanniæ, laudatur, ut serenitate & salubritate aëris multo præstantior, egregie piscosa atque pabulosa, & glebæ satis uberis, si non desit industria boni cultoris, … quæ singularem præ cunctis regionibus habet a natura prærogativam, ut nullum gignat venenatum animal, nullum reptile noxium.

c Hic liber, seu potius libellus, mox vocatur liber depositionis ejus, notaturque in margine (sed recentiori manu) quærendus esse in volum. 2 & volum. 19, San-Remigianæ scilicet Bibliothecæ: est autem Vita a nobis superius edita.

d Hic finis Prologi, & incipit narratio eventuum ejus, juxta rubricam textus Francici, in cujus initio similiter hæc legebatur rubrica. Hic incipit Prologus operum & miraculorum Domini S. Gibriani, in nomine Domini. Amen. In Latino vero contextu una solum invenitur rubrica, librum secundum tertiumque distinguens: alibi scribendis rubricis relictum est spatium, has vero credimus in Francico haberi, uti Latine legebantur in ipsius auctoris Ms. originali.

e S. Remigius floruit ab anno 457, quo ordinatus fuit Episcopus, usque ad 530, quando obiit, sicut in Diatriba peculiari de Episcopis Trajectensibus docet Henschenius, & 1 Octobris iterum declarabitur.

f Entheca, ἐνθήκη, reconditorium: vide Glossarium du Cange.

g Materna vulgo Marne, Romanis scriptoribus Matrona.

h Uranitæ, Latine Cælestes, ab οὐρανὸς cælum.

i Hadericus Comes floruisse debuit circa an. 890: quippe coævus Rodoardo Episcopo Catalaunensi, a quo transferendi corporis obtentam facultatem scribit Flodoardus. Rodoardus autem fuit decessor Mancionis, qui legitur an. 900 inter fuisse Consecrationi Herivei Remensis Archiep.

k Fames hæc in Chronico Flodoardi notatur ad annum 942, diciturq; invaluisse per Franciam & Burgundiam.

l Odo, Abbas creatus an. 1118, rexit annis 30.

m Est hic Ludovicus, cognomento junior, respectu Patris sui Ludovici Craßi, cui succeßit an. 1137, & vixit usque ad 1180.

n Præsedit Sampson ab an. 1137 ad 1160.

o Interponitur in Francico rubrica: Hic finit narratio operis, & hic incipit narratio translationis benedicti Sancti.

p Apocrisarius, internuntius seu tabellarius.

q Hugo Teutonicum nomen, quibus etiam nunc Heughe, gaudium. Verheughen exhilarare significat, Francice redditur Huë: sed congruam menti auctoris etymologiam in Francica lingua nunc frustra requires.

r Ibidem; spatio septem annorum & medii: unde colligo interpretationis Francicæ contextum antiquiorem esse hoc, quod in manibus est, Ms. cumque in ea legeretur primum un an & demi, pro un, uno, lectum fuisse numeraliter UII, septem; & juxta stylum recentiorem scriptum fuisse VII.

s Willelmus Abbas S. Nicasii, suffectus fuit Nicolao, qui obierat 1144, 28 Septembris, & solum tres annos monasterium rexit juxta Sanmarthanos.

t Ursus Abbas S. Dionysii Remensis, aliis Ursio an. 1129, ut ait Albericus in Chronico, abdicante se Henrico factus Episcopus Virdunensis per biennium, mox ad suam Abbatiam rediit, in eaque dicitur a Sanmarthanis vixisse usque ad an. 1149.

CAPUT II.
Curationes a die Translationis usque ad ejus Octavam factæ.

[8] Hæc de ejus ortu, dormitione, nec non & translationibus peroravimus: jam de miraculis, ab ipso die inceptis, [Facta Trāslatione,] & post parvo sub tempore ostensis, pauca de multis humili stylo, ipso suffragante, exaremus. Igitur post discessum conventus Clericorum, populus, qui a mane usq; ad sextam expectans diu optatum perspexerat thesaurum, alimonia cælesti pastus dilabi cœpit, pro solennitate Paschali, in qua nemini ab esu potuq; abstinere licet; hujusque rei causa ad propria remeare festinavit. Ipso vero die, XVI videlicet Kalend. Maji, ad vesperum vergente, quo corpus sanctissimi Confessoris Christi Gibriani a Domno Samsone Remorum Archiepiscopo translatum est, quasi quadam vicinitatis & propinquitatis gratia & misericordia motus, ab homine compatriota sæpe memorandus dilectus Domini, miraculorum suorum initia sumpsit. Quidā enim Clericus, de Wallia patria a S. David natus, nomine Ioannes (quæ tamen vicina Hiberniæ, in qua Scotia est, [Clericus Wallensis, a triennio paralyticus,] esse legitur, unde & iste S. Gibrianus ortus fuisse describitur) dum in Remensi civitate, cui vicinum ipsum suburbiū, in quo ecclesia S. Remigii sita est, adjacet, causa discendi moraretur, paralysi percussus, est, & in eleëmosynam b S. Remigii delatus: ubi tribus annis ita contractus mansit, ut nunquam in dextro vel sinistro latere se vertere posset, sed in omni tam morosa infirmitate semper supinus jaceret, & nulla hora e lecto prodire nisi manibus aliorū erectus valeret: & quamquam quotidiano languore corpus ejus semimortuum tabesceret, numquam tamen otio vacavit, quo minus aut legeret, aut secundum posse suum scriberet aut oraret. Erat autem, more generis illorum hominum aliquantum religiosus; [patiens ac religiosus,] & de iis quæ de eleëmosyna sibi inferebantur, suis consimilibus gratanter impertiebatur. Hilari & sereno vultu semper erat: patientiamque B. Job in corde suo firmaverat, qui dicebat; Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus.

[10] Habebat vero hoc consuetudinis, ut in præcipuis Sanctorum Natalitiis ad ecclesiam S. Laurentii, quæ ipsi domui in qua jacebat contigua erat, se portari faceret, & celebratis Missis solitoq; precum suarum penso soluto, iterum in loco se restitui rogaret. [qui præcedenti triduo oraverat pro sua sanitate,] Nobis etiam, ad eum sæpe venientibus & humiliter consolantibus, respondit, se non visurum mortem, antequam per Dei misericordiam pristinam reciperet sanitatē. Advenerat itaq; tempus annuæ solennitatis Resurrectionis Domini, in qua sanctissimus Confessor transferretur, quod & illum minime latuit. Triduo autem ante Pascha, sive in Parasceve, quando Dominus universorum mortē subierat pro omnibus corporalem, ad præfatam ecclesiam Clericus se deferri monuit; toto corde Deum deprecatus, ut qui pro homine perdito in anima, per assumptum hominem, pati & resurgere venerat; ita eum, per ejusdem salutiferæ Passionis & Resurrectionis virtutem, & per merita B. Gibriani, in corpore & anima sanaret. Sic primo, sic secundo, & tertio die fecit: quarto etiam, [eamdem obtinet & ad feretrum accedit.] scilicet Feria II Paschæ, summo diluculo surgens, plus solito orationem protelans, velut in excessu mentis effectus, visiones aliquas cernere cœpit. Tunc paulatim mobilis vigor articulos pedum stupentes & ungues irrepsit, attenuata genuum vestigia virtus cælica roboravit, crura rigentia flexibilitati & facilitati gressus aptavit, lineamenta viscerum gratia pii muneris animavit: sicque fluens fabrica membrorū subito, opitulante S. Gibriano, surrexit & in statum pristinum, tamquam si nihil fuisset solubile, rediit: & ad ejus feretrum, hymnidica voce Deum & ipsum Sanctum glorificans, sine alicujus adminiculo ad vesperum incolumis accessit.

[11] Insueta vero tanti miraculi novitate infinitus populus extemplo excitus accurrit; sed & multitudo languentium, ex ipsa civitate & suburbio, [Hinc concursus fieri,] in grabatis & lectis, certatim defertur. Mane autem facto, ne lucerna hactenus absconsa celaretur, sed superposita candelabro diu incarceratis lumen præberet, rumor tantæ felicitatis villas, civitati circumquaque adjacentes, oppidaque vicina adimplet. Tunc stupor hos, qui paulo ante prædicatores suos nominisque ejus annuntiatores despexerant; gaudium vero illos, qui timore Domini compuncti benigne eos susceperant, & de laboribus suis ad reparandum tanti Patroni feretrum munuscula miserant, mirum in modum [implevit. Tunc] qui ante per nuntios suos gentes deprecaturus adierat, nunc ut ad eum devote veniant, mutatione dexteræ Excelsi, salubriter inspirat. Potentes etiam Principes & Tyranni, qui res S. Remigii sæpius invaserant, pauperes ejus incarceraverant, [& infirmi undiq; adduci cœpti ad feretrū,] plurimosque in egestate & penuria maxima vitam miseram ducere faciebant, audita hac fama, manus a tali transgressione comprimebant; & per absolutionem facinorum suorum, omni belluosa animositate sedata, quasi oves mansuetissimæ, memoriam Sanctorum adire studebant. Parantur interim plaustra, currus, pilenta, diversique generis vehicula, in quibus ponuntur cæci, claudi, contracti, surdi, dæmoniaci, hydropici, & debiles quicumque, ut ad S. Gibriani confugiant suffragia. Fit itaque exultatio magna in populo, & in ore omnium de nomine Gibriani frequens personat disputatio. Denique de vico advicum curritur, & vicinus vicinum, ut ad S. Gibrianum veniat, adhortatur.

[12] Feretrum autem, in quo ejus sanctissima ossa recondita fuerant, de pulpito delatum, [ubi 21 Apr.] super dolium magnum, de prope sumptum & tapetibus mappulisque decenter prætensum, depositum fuerat: nam ad horam, propter pressuram gentium, competentior ei locus præparari non poterat. Superveniente igitur Sabbato, sexto c scilicet die Translationis ejus, tanta turba languentium feretrum circumvenerat, ut ad illud deosculandum & ad vota solvenda, via peregrinis difficile præberetur. Vespertina autem synaxi modulata, quædam puella, Maria nomine, de Rosceio d castello, a matre sua ad Sanctum deducta est; quæ manum quidem habebat aridam, sed & quinque hebdomadibus contracto plectro, linguæ loquelam perdiderat. Hanc pater suus, qui Rudolphus e dicebatur, audita fama hujus S. Gibriani, quod per eum Dominus in ecclesia Beatissimi Remigii sanitatis remedium ægrotantibus largiretur, [curatur muta, aridam habens manum:] consilio inito, per matrem ipsius puellæ illuc, associata sibi multitudine vicinorum, misit. Intrantibus autem illis portas templi, puella se divina virtute præventam sensit, matremque suam humi in oratione prostratam manu tetigit, & ait: Surge, mater: mihique gratulare, nam impeditæ linguæ meæ vinculum est solutum; manusque mea, quæ usque nunc arida apparuit, gloria Deo & S. Gibriano, cælesti unguento delinita, sana mihi restituta est. Ad cujus vocem exterrita mater surrexit, filiamque suam apprehendens ait: Tune es filia mea Maria, quam loquentem audivi? Ego sum, inquit, filia, tua quidem secundum carnem, ejus vero corpore & anima qui me reddidit sanam. Tunc illa uberrime lacrymans, munus quod attulerat extraxit; & sumpta manu curata puellæ, ad feretrum properavit; eamque Procuratori suo in ancillam cum f capitalitio dedit, præconantibus cunctis Dei sanctique Gibriani magnalia.

[13] [item mutus, contractus toto corpore,] Tunc gaudium gaudio annectitur, miraculum miraculo copulatur, & largitatis divinæ benignitas duplicatur. O specialis Gibriani gloria! Ne laudi ejus itaque probemur inferre damnum, & ne oblivione noxia fiat abolitum, subsecutum disseramus miraculum. Supradicta vero ad locum suum cum matre sua regressa, populique confabulatione sedata, adest divinus g Sophista, ostensurus incredulis, quanto donativo Christus remunerat qui ejus imitantur vestigia. Quidam enim homo, nomine Fulco, filius Henrici de h Aussonæ-villa, gravi infirmitate circumventus erat; ita enim omni corpore contractus factus erat, & omnium membrorum suorum officiis excepta ratione linguæ privatus, ut duobus ferme annis nihil penitus operari vel lucrari valeret, aut permodicum ire nisi duobus sustentatus baculis; imo cum ante extitisset aliquantum locuples, pene omnia quæ habebat in usu medicaminum suique sumptus distraxerat. Hic inter primos a suis illuc allatus fuerat, [post apparitionem Sancti,] & jam diebus quatuor inter glomeratum cuneum infirmorum prope feretrum decumbebat; omni autem die ac nocte nomen Gibriani habebat in ore: & cum ipsa hora qua sanandus fuerat, summum ab omnibus fieret silentium; ille tamen cum lacrymis & cordis puritate, ut præmisimus, a sancto incessanter auxilium precabatur. Tunc ejus acclamationi pius Confessor compatiens, tactu eum invisibili tetigit, & ut surgeret monuit. Ille vero protestatus est clara voce, albis se eum indutum vidisse prope sibi adstare: & incredibili celeritate, baculorum suorum oblitus, pedibus insiliens apprehendere eum cupivit; sed nihil aliud quam feretrum manibus constrinxit. Interim nescio quid scrupulosi innatum fidei ejus, humi iterum eum prostravit, & ut ante contractus repertus est. Ille vero reciproca voce clamare cœpit, O Sancte Dei, quid est quod fecisti? quid promerui? Numquid dicetur & improperabitur tibi, [& geminum relapsum:] quod incepisti, & perficere non potuisti? Extende ergo manum, & subleva famulum tuum. His dictis, extensis iterum manibus surrexit, & ut prius feretrum tetigit. Bis itaque cecidit, & bis surrexit: sed vice tertia ita consolidatus est, ut projectis sustentaculis hac illacque discurreret lætus, Dantur hinc grates Deo ejusque dilecto Gibriano; & resonantibus laudantium vocibus, modulata suavitas procul diffunditur.

[14] Proferamus etiam in medium aliud evidentius. patratum miraculum. Iuvenis quidam, [tū juvenis, sinistræ parte aridus & contractus;] Robertus nomine, cujus Mater Murierdis dicebatur, Bajocassensi civitate in Nortmannia, ab utero matris suæ sinistram partem corporis aridam, humerumque & brachium cum manu contractum habebat; linguam etiam impeditam gestabat, nec integre verba formare poterat. Hunc mater juxta se cum candela locaverat, & Sanctum ut ejus misereretur cum suspiriis exorabat. Supramemorato vero curato, illico eum virtus divina aggreditur. Qui surgens stetit in medio, & pro reformatione nervorum, & ossium ad loca naturalia redeuntium compaginatione angustatus, magnas emittebat voces & gemitus. Ad cujus ululatum territus populus advenit, pro ejusque salvatione multas ad Deum preces fudit. Stridor vero nervorum & juncturarum auribus circumstantium intonuit; & quod nullo modo fieri posse jurassent, jam videntes & audientes, ipsam veritatem sine prædicatoris acclamatione crediderunt. Ille autem, licet diu multumque tormentaretur, ad ultimum tamen, quod natura ei denegaverat, gratia superna concessit.

[15] [ac paralytica, jam jam moritura,] Accedat & huic quartum, non minori honorificentia dignum, jugique memoria omni legenti commendandum: parum enim cor ædificat, quod semel visum vel auditum aura transportat: non enim satio multum in perfectum surgit, si frequens cultus adhibitus non fuerit. Homo quidam, Hilduinus i dictus, habitabat hospes in domo Rogeri cognomento Camisiarii, hominis S. Remigii, in burgo ejusdem Sancti manentis. Qui Hilduinus habebat filiam nomine Hylesindem, cujus mater defuncta erat, illamque solam superstitem cum patre reliquerat. Quæ Hylesindis paralysi per omnes juncturas membrorum percussa, ita duobus diebus ac noctibus muta & impotens sui facta est, ut ab omnibus cito moritura crederetur. Tunc Presbyter & Medicus adducuntur, & quid eis de salute puellæ visum sit perquiritur. Presbyter, ut eam Sacramento salutari muniat, urgetur; Medicus vero, ut ejus curam habeat, precatur. Sed Presbyter mulierem sine sensu, sine voce, communicari non posse affirmat: [Sancto in ancillam oblata,] Medicus vero, jam morituræ omne medicamentum denegat. Quid igitur miseri parentes faciant, capillos capitis sui trahendo, ignorant. Tandem divino nutu admoniti, S. Gibriano, si ejus misereatur, in ancillam jure perpetuo eam tradunt possidendam. Statim votum & affectum, pii Confessoris Christi pia largitio sequitur: nam in eadem hora omnis doloris expers, sed & loquens, Deumque & S. Gibrianum laudans invenitur. Quarta igitur in ipsa nocte curari, & huic libro adscribi meruit.

ANNOTATA.

a Colitur S. David, Episcopus Menevensis in Wallia 1 Martii, ubi plura de dicta regione invenies.

b Eleemosyna, id est Eleemosynaria domus, seu Nosocomium S. Remigii.

c Ita paßim notantur dies, quos glossarum Marginalium auctor per numerum mensis ut plurimunt adnotavit, uti hic 21 Aprilis.

d Roscejum, vulgo Roucy; 5 leucis distans Remis ad Boream, versus Castellum-Porcianum.

e In Francica versione Raoul, quod potius Radulfum sonat, idque iterum occurrit lib. 3 n. 10.

f Infra num. 29, Fratribus obligata dicitur fuisse Benedicta quædam, & num. 15 Hylesindis vovetur Sancto a parentibus, ancilla jure perpetuo tradenda: distinctius autem lib. 2 num. 17 Episcopi Laudunensis Clericus, voto facto, sub capitalitio trium denariorum, homo S. Gibriani effectus est: & lib. 3 num. 9 Hotlandis curata, sese sub capitalitio S. Gibriano in ancillam dedit: & num. 18 Joannes sanatus, semetipsum sub capitalitio in servum pro pretio dedit; & num. 42 quidam de Andewerpa, sub capitalitio duorum denariorum se Sancto subdidit: dicitur etiam Capitagium, Capitaticum, Cavagium, Cavelicium, & Chevagium, nulla significationis differentia, pro censu in caput cujusque solvendo. Vide Cangii Glossarium.

g Sophista hic sumitur pro religioso concionatore.

h Vulgo Auson-ville, seu Anson-ville (sic enim in Francico legitur) in tabula Blaviana Ausons, prope Genevillam, 5 ab urbe Remensi Leucis versus Boream.

i Hilduinus, Francice Heuduyns; cujus filia Hildesindis, Francice Helissan scribitur: & sic etiam n. 23 & 39 infra Francice redditur nomen Hersendis.

CAPUT III.
Miracula ad octavam & duodecimam a Translatione diem pertinentia.

[16] Ne egro verborum prolixitatis tædeat lectorem, pigrumve reddat auditorem, succincte curramus per singula, [In nocte Octauæ, curatur puella contracta ab infantia:] & videamus quid actum sit in ejus Translationis Octava a. Turba itaque languentium precibus & suspiriis urgebat Sanctum; sed & mugitus murmurque mutorum omnes ante feretrum commorantes lacrymari compulerat: interim ipsa octava nocte, prima hora noctis, quædam puella, Lidewidis dicta, filia Theodorici & Lisgerdis, non longe ab ecclesia S. Remigii commanentium, ab eisdem parentibus inter ceteros affuit adducta. Quæ puella, dum adhuc infans esset trium solum annorum, quadam die a quadam sorore sua non multo majoris ætatis causa spatiandi foras educta, labentibus pedibus præ terra compluta, cecidit, teneraque membra duritia lapidum confregit: unde multum infirmata, contracta facta est: sicque quatuor annis & eo amplius invalida corpore mansit, ut nullo modo erigere se nisi ab alio adjuta posset, nec stare per modicum; aut solum passum ire, nisi baculis sustentata aut manibus aliorum elevata fuisset. Patre vero & matre cum eadem filia sua ad memoriam S. Gibriani Beatique Remigii, eorumdem ut credimus miraculorum cooperatoris, satis devote vigilantibus, puella subito omni infirmitate purgata, hilaris & tripudians inventa est, & illius noctis initium miraculorum fuit.

[17] Adnectatur & isti aliud de alia puella, post istam curata, [alia, pede & brachio manca.] sed non simili modo infirma. Hæc sinistro claudicans pede nata est, & brachio manuque invalida. Quatuor erat annorum, nomine b Hereburgis, filia Petri Militis cognomento Pueri, habens matrem nomine Helwidem, quorum habitatio in burgo S. Remigii erat. Cujus impossibilitati mater multum compatiens, eumque tenero amore diligens, manum & pedem de cera ad similitudinem membrorum ejus debilium composuit; & sumpta illa secum, cum oblatione ad feretrum S. Gibriani properavit: voto vero facto orationem adjunxit, & misericordiam Dei & Sanctorum satis devote flagitavit. Cujus devotionem & humilitatem Dilectus Domini suscipiens, membra amissa puellæ continuo erecta sustinuit.

[18] [Adolescens contractus,] Tertium autem factum memorabile est recensendum, & qualiter præsignatum, recolendum. Ipso vespere adolescens quidam, Gunterus nomine, de c Reoldis-curte illuc advenerat, sinistram coxam cum crure quinque annis habens contractam: prope vero accedere ad feretrum non valuit, sed de longe sub quadam columna se projecit, & exinde multis precibus S. Remigium & S. Gibrianum interpellavit. Secunda autem hora noctis, pro prædicta sanatione finitis laudibus, Fratribusque ad lecta reversis, visum est in somnis cuidam ex nostris, S. Remigium, de loco ubi jacet post altare, collobio d albo indutum prodire, baculum in manibus tenere, & quasi irascentis vultum vel habentem vel ostendentem per medium chorum procedere. Cumque ad ostium, quod retro chorum est, pervenisset, manu sua illud aperuit; & in eo diutissime stetit, & hac illacque oculos reflexit: denique per mediam turbam transiit, & intuitus quemdam, qui de longe jacebat contractus, baculo quem tenebat eum percussit, & ait: Quid clamas ad me? Quid vis ut faciam tibi? Ille vero respondit: Domine, nihil aliud peto nisi ut desideratum mihi restituas gressum. Cui ille, Surge, inquit, velociter, fides enim tua te salvum fecit. Hæc illo adhuc somniante, ad Fratres cito curritur, & contractum erectum fuisse nuntiatur: [a S. Remigio apparente erigitur.] erat enim ille de quo loqui cœperamus, qui de longe sub columna jacuerat, jamque per medium irruperat, & ad feretrum (quod antea ei non licebat) sanus venerat; baculum etiam suum secum tulerat, & indicia infirmitatis suæ omnibus ostendebat. Fratres vero experrecti ad tantum gaudium accurrunt, & debita veneratione Deum & Sanctos pro hoc quoque glorificant. Mane autem facto, qui somniaverat, somnium suum nobis enarravit: & qualiter illo adhuc somniante, ut veritas somnii probaretur, contractum erectum fuisse, nuntiatum sit.

[19] [Incurvatæ curatur hausto vino S. Gibriani;] Divino autem Officio monachis insistentibus, puella, Gertrudis appellata, de Novo-castello e, quæ a die nativitatis suæ ita curva super genua procumbens gradiebatur, ut numquam nisi jacens, incurvati corporis pondere onerata, sursum respicere posset; ambobus etiam renibus torta erat; divina gratia obumbrari meruit: biberat enim de vino, in quo Reliquiæ S. Gibriani intinctæ fuerant: unde nec mirum, si saporis sanctificati infusione vivificata & erecta emortua sint membra. Sed primum per modicum angustia nervorum extendentium vexata, manibus in cælum extensis jacens supina, tertio pro ea invocante omni populo auxilium Dei cum nomine S. Gibriani, quod est incredibile auditu, incolumis in momento resilivit.

[20] [& alia, ab utero matris contracta:] Videtur itaque indignum sub clavi silentii, aliud eadem nocte ostensum, miraculum occludere; sed pro gloria collatoris ad memoriam peculiarem utile est revocare. Quædam mulier, de S. Genovefa foras civitatem Remensem, nomine Alpaidis, filiam habuit Leburgem nomine, quæ sinistrum humerum cum brachio & manu, natura formante, ab utero matris suæ ita emortuum contractis nervis habuit, ut numquam illud movere, vel per modicum ad se trahere vel extendere posset. Cumque mater cum filia duabus noctibus ante memorabilem thesaurum cum lacrymis & sinceris supplicationibus perseverassent; tertia demum nocte, virtutem Dei, cooperantibus meritis sancti Confessoris sui, puella sensit ex alto. Nam media ipsa nocte, qua & supradicti curati fuerunt, vidente omni turba quæ permaxima aderat, ossa ejus disjuncta & solidata sunt; nervique & venæ in modum restis extensæ sunt, ita ut sonus crepantiū & se extendentium a circumstantibus audiretur. Parvo vero intervallo ita sanata est, ut nullum vestigium infirmitatis antiquæ in illa appareret. Mane autem facto, celebratis Missis, populus qui de longe advenerat, benedictione accepta ad propria rediit; & obviantibus sibi quibusque, mirabilia quæ viderat, enarravit.

[21] De Castellione f etiam quædam mulier, quæ g Hyaldis dicebatur, tribus annis geminis orbata luminibus, [triennio cæca illuminatur:] cum audisset a redeuntibus famam virtutum, quæ per S. Gibrianum in ecclesia B. Remigii cælitus operabantur; ducatu cujusdam filiæ suæ, Elisabeth nomine, Remos adducta est. Cumque ante Reliquias sanctissimi Confessoris Christi quatuor diebus orantes perstitissent, quinta die, undecima videlicet Translationis ejus, quasi de ergastulo carceris educta, diu amissum recuperavit lumen; & desideratæ sospitati restituta, ad propria gaudens & Deum magnificans est reversa.

[22] De Rumenejo h in Therasca etiam femina altera, Iuliana nomine, [sanatur puellæ brachium & manus arida.] ut audivit a peregrinis, jam ope divina medicatis, fragrantiam virtutum sæpe memorandi B. Gibriani; cum filia sua, Ermengarde nomine, quæ sinistrum brachium cum manu aridum habebat, quantocius illuc pervenit; ubi per aliquot dies orationi, jejuniis, lacrymisque insistens, eo die quo supradicta, de omni infirmitate convaluit. Quod cum mater Monacho, cujus erat officii horis opportunis angulos monasterii circuire, infirmos visitare, & annona reficere, indicasset (præ nimia enim turba, & quia longe remota a feretro erat, propius accedere non poterat) gratias agens Deo & Sancto ejus Gibriano, cum hilaritate recessit.

[23] Prope hanc Remensem civitatem villa quædam, Curcellis i appellata, sita est, in qua quidam Albricus k nomine, cum uxore sua quæ Hersindis dicebatur, [28 Aprilis resuscitatur] manebat: quibus erat infans unius anni, nomine Petrus. Contigit ergo duodecimo die Translationis S. Gibriani, matrem nescio quo opere præoccupatam, infantem cuidam sorori suæ ad custodiendum commendasse. Quem puella, aliis intenta, negligenter solum relinquens; infans, prout potuit aperto ostio reptando, limen transcendit; & in quamdam paludem, quæ in platea profunda erat, cecidit. Quod quædam mulier eminus cernens ocius cucurrit, & magna voce puerum demersum in palude fuisse clamavit. Concurrentibus autem vicinis, illumque vix inventum per pedes extrahentibus, & huc atque illuc gyrantibus, non anhelitus, non vox, neque sensus in eo inventus est; sed omnibus pro certo vitalem spiritum amisisse visus est. Matre igitur sparsis capillis cursu rapidissimo adveniente, [infans submersus;] & extinctum filium in ulnis recipiente, cum omnibus qui aderant misericordiam Dei, Confessorisque ejus S. Gibriani subsidium, quia de virtutibus ejus loqui audiverat, invocavit; Sanctumque Remigium, nec non & S. Brictium l, in cujus memoria ecclesia villæ supradictæ fundata fuerat, interpellavit; clamans & vovens, ut si puer ei vivus illorum obtentu redderetur, Deo illum offerret & Sanctis supra nominatis in servum, sub capitalicio quatuor denariorum. Ista & his similia illa cum patre prosequente, ceteroque populo non minori devotione Deum supplicante, continuo infans, sub oculis omnium qui aderant, vivus & sanus apparuit. Quem mater primo ad ecclesiam B. Brictii, quæ prima erat, detulit; deinde cum omni festinatione ecclesiam B. Remigii, in qua venerabile pignus S. Gibriani reconditum habetur, adiit; omnique turbæ, quæ ad spectaculum miraculorum Dei, quæ ibi per eumdem Sanctum operabantur, advenerat, simul cum patre innotuit, qualiter Sanctos Dei pro puero extincto invocasset, & eumdem per merita eorum, præcipue obtentu istius S. Gibriani, vivum recepisset. Puero autem ad feretrum cum oblationibus apposito, exultantibus omnibus, Deumque & Sanctos ejus glorificantibus, genitores cum filio læti ad propria remearunt.

[24] Altera mulier, Maria nomine, de Branavilla m ante Dunum, tribus annis ambobus cruribus contracta, [erigitur cruribus contracta;] diu antequam Sanctus Domini transferretur, Remos, causa penuriæ & egestatis, a suis adducta est; ibique per annum in infirmitate maxima, ut venerat, languens mansit. Ad ultimum vero, cum neminem inveniret, qui ejus misereretur, vel boni quid impenderet, in Eleemosynam S. Remigii delata est. Cumque etiam ibi, ut præmisimus, contracta sex mensibus ægrotasset; nocte sequente diem in qua supra memorati parentes filium vivificatum receperant, sana & erecta reperta est. Tunc matre-familias domus excita, voce virili clamavit, dicens: Vere Dominus in loco isto est, qui tam salubris officii superni famulatus frequentatione administratur, ut merito officina Dei vocetur & sit, dum hoc quod mediante obtentu Sanctorum in ecclesiis obtineri solet, hic gratis plerisque ex insperato concedatur. Numquid enim opera misericordiæ, quæ in nobis egenis hic a vobis crebro exercentur, quasi vento translata, oblivioni traduntur? Absit hoc, [in nosocomio S. Gibrianum invocans:] absit, Domina mi: sed quod uni ex minimis nostrorum impenditis, Christo procul dubio, ipso confirmante, exhibetis. Et ideo beati & felices istius habitaculi procuratores, quibus permissum est talibus insudare obsequiis: nam licet æmulationi improbæ, quæ scintillam livoris multorum mentibus insufflat, ministerium vestrum execrabile & despicabile visum sit; recompensabitur in laudem & gloriam & honorem in tempore retributionis. Ad cujus vocem sani & ægri experrecti e lectis prosiliunt focum excitant, ejusque salvationi congaudent. Tunc accenso luminari, manui illius imponunt; & simul euntes, ut ad ecclesiam pergat, monent; non baculis, non humeris aliorum innixa, usque ad corpus S. Gibriani, cum laudibus incolumis processit.

[25] De Noviomo homo quidam natus, cui nomen Joannes erat, habebat filiam, [muta quinquennio, loquelam recipit.] nomine Hemelina, quæ quinque annis naturam loquendi amiserat. Quam cum pater cum quadam amica sua tempore congruo, circumquaque per loca Sanctorum, & maxime ubi virtutes operari suspicabantur, causa loquelæ recuperandæ duxisset; novissime audita fama miraculorum & nomine Beatissimi Gibriani, tertia die Translationis ejusdem, ad ecclesiam S. Remigii duxerunt: ubi tota nocte qua advenerant in oratione perdurantes, summo diluculo puella solutam habens linguam, loquens inventa est.

ANNOTATA.

a In margine 28 Aprilis, perperam: quia solum fuit 23.

b Hereburgis, Francice Erambours: & sic cetera finita in burgis, Francice per bours terminantur.

c Reoldis curtis, vulgo Raucourt, oppidum inter Sedanum & Bellum-montem, 15 leucis circiter Remis dissitum versus Mousomum.

d Collobium, Francice redditur vestimentum: videturque indicari ea vestis, qua sub Planeta seu Casula utitur sacrificans Episcopus, de qua vide Honorium Augustod. lib. 1 cap. 211 de vestibus Pontificiis; diciturque Collobium, quia manicis careat, aut brevißimas habeat.

e Vulgo Neuf-chastel, oppidum trans Mosam in finibus Lotharingiæ, distat Remis 25 leucissest etiam distans Remis versus Boream, & de hoc agitur expresse num. 31, & lib. 2 num. 17.

f Vulgo Chastillon ad Matronam; S leucis ab urbe.

g In Francico Havys scribitur, quæ hic Hialdis.

h Rumenejum in Therasca, vulgo Rumigny en Thierache, 12 fere leucis distans Remis.

i Vulgo Courcelles, una solum leuca ad Occidentem remota.

k Albricus, Francice Aubris.

l S. Brictius, discipulus S. Martini, colitur 13 Nov. In tabula autem Remensis diœcesis Curcelllis proximus vicus, Remos ituris transeundus, ab ejus nomine appellatur, quasi locus a Curcellis deversus.

m Francice Braineville devant Dun-le Chastel.

CAPUT IV.
Curationes miraculosæ coram 12000 hominibus die 29 Aprilis.

[26] Quia vero semel sanctissimi viri seriem virtutum aggressus sum apicibus commendare, [Auctor se rerum narrandarum testem oculatum professus,] utile duxi, tempora & horas, dies & ferias rerum gestarum, operi incepto inserere; ut per hoc qui illico forte lecturi sunt, probent & advertant, non fabulosa adinventione narrata aut rusticana editione vulgata, me aliqua in medium protulisse. Fides Christi adest ipsorumque miraculorum operatoris larga benignitas, judex & testis me nihil fictum loqui vel figuratum scribere; sed quæ præsens assistens ipse oculis contemplatus sum, aut manibus meis palpavi & contrectavi: & licet indignus, fateor equidem, membra debilium, jam medicamine divino perfusa, & præ insolitudine seu teneritudine adhuc nutantia, sæpissime humero meo sustinui, & ad glebam usque Sancti perduxi: quos in eadem ecclesia, ternos & senos, plerumque nonos & duodenos, novem diebus retinui, & alimonia corporali sustinui. Quod ita a Senioribus domus ideo provisum est & statutum, ut inquilinis & advenis, recentem tantorum miraculorum famam horrentibus, veritas claresceret; & ad memoriam Sancti religiose venientes, & ab ipsis curatis, quos ibi prȩsentialiter reperissent, edocti & ædificati, una cum ipsis Dei magnalia exaltarent & prædicarent. His interim supersedeamus, & ne forte prolixitas verborum tædium generet, vel libens diligentia auditorum refrigerata tepescat, quo cœpimus potius pergamus.

[27] Instante igitur nocte proximæ a Dominicæ, jam sole ad occasum ruente, ingens multitudo utriusque sexus, more solito, non tamen quæ solita venire fuerat, sed recens advena & peregrina, totum ecclesiam impleverat; quæ tunc ferme ad duodecim millia congregata intraverat; [narrat quod vesperi ante 29 Aprilis, ad 12000 concurrerint,] cum non minor turba foris circa ambitum templi, introire non valens, applicata resederat; & ubique Domini præsentiam fideliter suspicata, orationi intenta fuerat: quæ idcirco, ut perpendo, illa nocte præcipue convenerat, quod, licet ceteræ noctes & dies Dei sint, & ab eo factæ legantur, dies tamen seu nox Dominica Domino proprie non absurde adscribitur: quia perfectis operibus omnibus in ipsa ab operibus cessasse, vel a mortuis resurrexisse perhibetur; vel quia a civibus supernis, majori & ampliori diligentia, concentus Sanctorum visitari & frequentari in ipsa in multis codicibus reperitur. Quod & ita constare, ipse revera Auctor omnium, signis evidentibus, ipsa nocte fidelibus adunatis manifestare dignus est. Nam ante cetera, mira quædam dicturus sum, quæ ab ipsis qui illa die in vehiculis, membris dissipatis post modicum redintegratis, a suis adducti sunt, non sine exultatione spirituali enuntiata, [multique infirmi se curandos præsenserint] diligenter pectoris mei arcanis coram positis commisi, ea postmodum, ad instructionem salubrem, dilectis Dei prolaturus. Nam antequam b galilȩam, quæ præ foribus templi in auditorium prominet, depositi subirent; invisibilis legatio divini nectaris, adventum eorum quodammodo congratulans, occurrit: & quodam, ut ita dicam, Salvatoris applausu adjocabatur; dum illi, ut præmisimus, quos incomprehensibiliter supernæ dispositionis prædestinatio præscierat curandos, auspicio arcano Dei præscire se fore sanandos assererent, & jam incredibilis amœnitatis suavitate se delinitos non arroganti testificatione prædicarent.

[28] [aderat etiam Comitissa de Rosceio,] Aderat etiam inter ceteros, cum ingenti comitatu Procerum nobiliumque matronarum venerabilis Comitissa Richildis de Rosceio, Hugonis femina, non tam spectabilis genere, quam laudabilis quantum in ipsa erat religione; utpote persona secularis, alterius sententiis supposita, multis Velatis meritis præferenda, quæ veste mutata, claustris vel tuguriis inclusæ, stipe aliena sustentantur, & simulata conversione Deo & hominibus mentiuntur: erat namque singularis in eleemosynis, frequens circa monasteria, & contritorum afflictorumque pro posse relevatrix. Fratribus vero, ad pensum Vigiliarum Matutinorum que persolvendum, vix ullus superfuit locus (tantum enim superfusa oppressio multitudinis adunatæ increverat) sed sedibus propriis [exclusi] in medio choro psallebant. Quid multis morer? Ut vere enim ipse Dominus adfore probaretur, audires prima hora noctis inter catervas debilium, stridorem ossium, crepitum nervorum in modum restis se extendentium, sibilum energumenorum, & diversorum ægrorum præ dolore non minimum ululatum: e quibus quidam meruere curari; plurimi vero, credo excessibus præponderati, ut venerunt remanserunt, impossibilitatis catena obligati. Quare vero hic inspici promeruerit, vel cur ille repudiatus fuerit, non est nostri examinis discutere; sed ei potius relinquitur, qui cui vult compatitur & miseretur: illa vero proprie tractare sanctorum Spirituum sunt, non nostræ imbecillitatis impudenter rimari. Nunc de his quæ acta sunt, aliqua enarremus.

[29] Interim dum studio divino intenti acie oculorum in hæreremus, & cum timore sancto Dei magnalia ejusque Confessoris beneficia expectaremus, illico quædam puella de suburbio Remensi, in procinctu parochiæ S. Mauritii commorans, Benedicta nomine, e proximo surrexit: nam secundum propriæ appellationis typum, [eaque & monachis præsentibus paralytica contracta;] ante omnes ipsa nocte benedictionis supernæ primatum obtinere meruit. Hæc manum aridam gestabat, pedemque habens reflexum & curvo vestigio incedens, obliquos gradus formabat: vis etiam paralysis per quinque lustra medietatem corporis ejus ita sibi subjugaverat, ut vix loquelam, intellectui cuidam capacem, promere posset. Hæc, ut præmisimus, cum tantæ esset impossibilitatis, Fratribus oblata, in puncto curata, nobis exultantibus nec minus ipsa lætante, ad loculum Sancti cum vicinis & curationis infirmitatis ejus assertoribus accessit.

[30] Nec mora, aut de loco unde ista emerserat, alia Eremburgis nomine, de Verneyo c, habens matrem d Turiam nomine patremque Gunterum, anno & dimidio ex una parte ab inguine deorsum omnino contracta, [item inferne contracta,] abjecto baculo flebilem emittens vocem, in terra volutabatur. Cumque adductores ejus, qui cominus stabant, manum apponere vellent ut eam sublevarent; nos abegimus. Sed per modicum, nervis se extendentibus, dolore aliquo vexata, demum quidquid natura indiscrete damnaverat, Reformator omnium ad normam solitam redire compulit. Tunc data manu illi, quem nuc nominare necesse non est, cujus solerti providentiæ talibus insudare injunctum fuit, ad virtutiferam glebam acceleravit; & laude Deo soluta, ad statum proprium rediit. Post modicum vero, dimidiæ scilicet horæ spatium, mulier quædam quæ Pontia vocabatur, de Sorbone ante e Castellum oriunda, [& 9 annis cæca.] quæ novem annis & eo amplius corporeis caruerat luminibus, opem sibi præsto fore sensit cælicam. Nam pupïllam oculorum quasi tela habens obductam, ea, veluti digitis cujusdam abstracta, in modum squamæ decidens, super palpebras diutius pependit: sicque meritis Confessoris Christi diu desideratum recuperavit lumen.

[31] Abbreviando ergo sermonem minima quæque pertranseamus, [Ipsa nocte puer, enormiter contractus & gibbosus] & ad altiora majoraque peroranda calamum quantulumcumque profundis intingamus. Quidam puer, de Novo-castello super Axonam flumen sito, Stephanus nomine, ipsa nocte a patre suo super currum advectus est. Cruribus illius ambobus reflexis, genua infirmata ventri ejus, vitalibus attenuatis, adhærebant: mentum pectori affixum tenebat: caput vero scapulis insertum absque decoramento colli habebat: struma etiam miræ magnitudinis, in modum ollæ aquariæ, qualis ut puto nulli unquam mortalium natura deviante increverat, dorsum illius præoccupaverat; quæ viribus corpusculi ejus emancipatis, multis annis miserum oneratum vexabat. Jacebat itaque ante pedes patris sui, & tam per se quam per sui consimiles, in quantum valuit, preces devotas Domino fudit. Supradicta autem illuminata, omnia ossa illius concussa sunt, [in amplexu sacri feretri] & quodam superno medicamine se tacta fuisse fatebantur, dum stridor eorum digitum Dei adesse innotesceret. Tunc pedibus terram percutiens, dentibus stridens, lacrymosa præ angustia emisit suspiria: dein confisus in Domino surrexit, & ut erat curvus adhuc, usque ad feretrum processit. A nobis vero de terra levatus, juxta Sanctum positus in sublime est, & ut glebam jugiter amplexaretur admonitus.

[32] Quis tunc de omni multitudine circumstante illumque contemplante, tam ferreum pectus tamque degenerem obturatamque mentem haberet, qui non pro illo, sola dumtaxat pietate flexus, ut sanaretur oraret. Stabat nimirum toto tremens corpore, visque caloris nimii arctans, sudorem fumantem per mediam vestem lineam, qua indutus erat, stillare compulit. [deprecante pro eo patre suo,] Stabat nihilominus & pater ejus ex adverso, manibus contra feretrum protensis, & petitioni suæ fletus ubertim admiscens, audiente omnium cœtu adunato, talibus Sanctum eminus affatur verbis. Summe Dei Confessor, inceptum opus ut bonus obifex celeriter perage: & puerum meum, ultimum vernaculum tuum, tibi tam devotum, totannis irretitum, propitius absolve. Saltem si meis non moveris miseriis, populi supplicantis condescende suspiriis. Dein portento illi, quod posteriora dorsi filii sui in sedem sibi usurpaverat, ceteraque officia juncturarum jure quodam sibi vindicaverat, veluti cuidam animali rationali & elementa syllabarum intelligenti, vel aliquo motu qualiscumque obedientiæ ei obtemperaturo, sermone increpatorio minabatur, dicens: Vivit Dominus & Sanctus cui assistimus, quia non cessabit oratio, non deficiet lacryma, donec abolitione divina dissipata dispareas, & diu obligatam obsessamque facturam relaxes. Tu enim quid es? Mira res! [& gibbo disparente erigitur.] Inter verba hominis exultantis, licet imperite improbitateque rusticana emissa, fideliumque petitiones, bases, ægri consolidantur, totusque in directum levatur: gibbi sarcina nihilominus radicitus enervatur; ita un non jam uti antea videretur decennis, sed in formam decentiorem reversus quædam persona in eo appareret adultæ ætatis. Stabat itaque collo innovato, cervice erecta; & non tam cordis vultusque serenitate, quam omnium membrorum gestu, liberationis suæ indicabat tripudium. Quis es, immense Deus? quis tua valeat discernere judicia? Quid est lutum & cinis, ut dicat fictori suo, Cur hoc ita fecisti? Discat ergo, discat homo, Regis omnium proprium esse, non alterius, vas aliud facere in contumeliam, aliud in honorem, & opere reciporo utrumque transformare in alterum. Illo vero deposito, cerneres hinc & inde certatim ad eum omnes currere: hic caput, ille manus, nonnulli scapulas deosculari, & quasi divinum quid venerari.

[33] Transiliens itaque benevola oratio ad aliud procedat, in cujus executione devotum animum favorabilis aura non percellat, nec jactantiæ tumor extroqueat, imo per nos qualescumque indisertos Christi ipsiusq; miraculi auctoris [laudes] pius amor eliciat. Remis mulier quædam, quæ f Odelina dicebatur, cum marito suo Martino nomine habitans, [Primo mane alius puer contractus a nativitate.] filium, cui nomen Dodo erat, sex annorum habebat. Hic a die nativitatis suæ a renibus deorsum ita impotens mansit, ut nis reptando cruraque & pedes per terram trahendo, vix seipsum movere posset. Matre vero & patre pro salvatione sobolis, fixis in terram genibus pene per totas vigilias noctis in oratione persistentibus, aurora jam prorumpente, puer cum lacrymis exclamavit, membraque ante emortua extendit. Quibus superna gratia vegetatis, compagibusque consolidatis, & meritis S. Gibriani roboratis, ad memoratum pignus accessit, quintusque nocte illa sanatus est. Genitores vero cum eo, oblatione peracta, cum omni exulatione domum reversi sunt. O vere beata & amanda nox, quam non caliginosum chaos tenebrarum, nec turbo nebulosus obfuscavit, sed Lucifer matutinus; ille, inquam, Lucifer qui sine ortu est, qui nescit occasum, sua potentia irradiavit. O vere beata nox omnique laude prosequenda, quæ tantarum virtutum flore vernanti insigniri meruit, & ipsius veræ lucis exaltari præsentia. Comparetur si placeat nox illa nocti illi, in qua Dominus Ægyptum pertransivit, & peculiari sibi genus electum a servitute liberavit. In illa Ægyptii expoliantur & interimuntur, populus Israel a captivitate ejicitur, ut in desertum sacrificare eat: in ista, a domiciliis injuste pervasis Princeps mundi hujus cum suis privatur, morbi in eis occiduntur, captivi solvuntur; &, ut spiritum humiliatum corque contritum quamdiu vivent Deo sacrificent, adhortantur.

[34] Ut primum vero dies terris reddita fuit, & solari spiculo teres mundi circulus perfusus extitit, [Deinde caput datur osculandum præsentibus,] ut ipsius diei eminentia exigebat, pia alacritate Fratres ad vivifica mysteria tractanda se invicem præveniunt. Quibus celebratis multitudo nobilium ceteræque quamplurimæ gentis obnixe unanimes precabantur, ut maxime id propter quod venerant illis ostenderetur, scilicet ut ad caput Sancti videndum & deosculandum licentia eis daretur: quo, sicut jam prodigiis & signis fuerant ædificati, sacro libamine saginati, ita benedictione sanctarum Reliquiarum mererentur muniri; & securis ad propria reversi, deinceps omni tempore jucundius & salubrius viverent, tanti Confessoris advocatione suffulti. Quorum petitionibus custodes assensum præbentes, ne molestiam paterentur qui de tam longinquis terris advenerant, albis & sericis induuntur: & data pro tempore Confessione, cum omni humilitate, caput pallio rubeo involutum extrahunt. Quo denudato, cuncti, humiliatis in terram corporibus, non sine magno gemitu adoraverunt. Eadem hora mulier, Agnes nomine, de Bellomonte g nata, uno mense dextro orbata oculo, quantocius illum capiti apposuit, [& illuminatur mulier cocles,] cum invocatione Dei qui omnia illuminat, & interventu Beatissimi Gibriani Sanctique Remigii, quod optaverat impetravit. Sed & illa adhuc in oratione & laude persistente, feretrumque amplexante, puer quidam decem annorum, Henricus nomine, filius Raineri & Helwidis in civitate Remensi commorantium, ambobus cruribus annis sex contractus, inter pedes ad caput deosculandum properantium volutabatur. Mirabantur quid ei accidisset, vel quare tam crebra emitteret suspiria. Adstabat mater cum vicinis, qui nobis infirmitatis ipsius annos enumerabant; [erigitur puer contractus,] & quod tempus miserendi ejus, si Deo & Sancto placeret, esset, cum lacrymis precabantur. Ille vero jam nervis extentis, membris compaginatis, nullam sentiens infirmitatem, Deo opitulante Sanctoque Gibriano impetrante, alacer in pedes prosilivit: & obstupescentibus omnibus, qui eum noverant vel non cognoverant, ad feretrum usque progrediens, orationem fudit, sicque sanus recessit.

[35] Cum hæc geruntur, sæpe memoranda Comitissa cum suis ad memoriam Sancti accessit; positisque genibus & oratione fusa surgens, tam ulnis cordis quam corporis, [& puella, manibus ac pedibus reptans,] virtutifera membra, non sine fletu & singultu, deosculata & diutissime amplexata est, seque seque ejus patrocinio humiliter commendavit: sed & maphortem h sericum non minimi pretii pro benedictione obtulit, deprecans quotiescumque Missa ad ejus altare celebraretur, ipsi mensæ sacratæ ob memoriam sui superponeretur; sicque licentia sumpta redire disposuit. Sed dum paululum processisset, ut adhuc arctuis devotȩ mulieris animus ad amorem Sancti succenderetur, ante pedes ipsius puella quædam, Helwidis nomine, de proprietatis ejus villa, de Novo scilicet Castello exorta, quam & ipsa quoque noverat erecta est. Hæc omni corpore uno anno ita arida & contracta languerat, ut in modum vermis quatuor pedes habentis manibus & pedibus reptaret: &, ut prædiximus, Comitissa ex improviso ad locum ubi jacebat propinquante, visitationem sensit ex alto. Nam pedibus innixa, manibusque contra feretrum extentis, parum parumque progrediens, quia debilitas membrorum adhuc eam detinebat, tandem usque ad corpus Sancti perveniens, statim ut glebam tetigit & deosculata est, sospes inventa est. Quo viso nobilis matrona, incredibili gaudio perfusa, sanatam accersivit; & ut modum curationis suæ ei exponeret, rogavit; perscrutatis autem omnibus, Deum multipliciter adoravit.

[36] Extemplo altera non mitiori ægritudine curari meruit. Hæc Maria nuncupabatur, filia i Aleidis & Herberti de Verneyo, cognata illius quæ de eadem villa orta, paulo ante k sanitatem receperat. Junxerat autem se cuneo curatorum, [aliaque in globum convoluta,] & congaudendo cognatæ suæ juxta illam se collocaverat. Erat vero ante & retro strumosa & exiguæ staturæ; & sexdecim annorum numerum ætate excedens [postremis septem annis] vix ad unius pedis mensuram ejus corpusculum in longum creverat. Nec mirum: nam gibbi qui eam incurvaverant, & sæpius more brutorum animalium terram respicere potius quam cælum constrinxerant, vigorem suffraginum & pectoris ejus consumpserant: quam misericordiam consecutam taliter allocuta est [cognata sua:] Optime quidem & humane meæ prosperitati congratularis: sed si oculis misericordiȩ suæ per eamdem gratiam te Deus invisere dignaretur, ut quæ socia fuisti peregrinationis, consors merereris fieri curationis comesque reversionis; tunc sine ambiguitate, quamdiu vitali aura vegetaremur, laudis ejus cultrices ambæ fieremus & ancillæ ejus sanctissimi Confessoris. Cumque inter [se ita] confabularentur, infirma illa tota infremuit, nimioque calore perfusa; ac velut molle lutum, [gibbis ejus dissipatis.] gibbi dissipati sunt, membraque contracta in staturam proceriorem mutata sunt. Sed & renes exiccati, humore recepto naturali, distenti: & septem annis amissam recuperavit reformata sanitatem. Cui iterum socia sua ait: Ecce, uti sperabamus & rogabamus, effectus postulationis nostræ est consecutus: restat ut pollicitationis pactum exequendo, votum debitum solvere non pigritemur; ne dum prosperi eventus felicitati ultra metam applaudimus, oblivione noxia interceptæ, quod omnino non expedit, offensam iræ Dei & indignationem Sancti incuramus. Tunc pariter surgentes ad feretrum venerunt; & datis nominibus, velut promiserant, sub capitalitio Sancto se subdiderunt.

[37] [Eadem lætissima die,] Quid amplius? omnis illa dies, sicut & nox, a Domino signis & vertutibus consecrata fuit: sed & laudibus & hymnis lætitiaque spirituali celebris extitit. O quam sacra dies & præclara! quamque salutaris! Dies tripudii & consolationis: dies, non tam solis meterialis, qui temporum vicissitudine obscuratur, radio perspicua; quam veri solis, invisibilis & incomprehensibilis illuminatoris & plasmatoris omnium, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, claritate perfusa. Vere dies illa, non tantum in terris ab hominibus bonæ voluntatis omni genere exultationis excolenda, quantum in cælis ab omni ordine Angelico excolenda. Dies dulcis & amœna, dies sanctarum sancta dierum. Quanta vero putas Sanctus iste, mole carnis adhuc circumseptus, solo Deo auctore & teste, vel in commune videntibus hominibus, quæ scripta non sunt, operatus sit; dum per merita sanctitatis & bonorum actuum exercitationem in vita promeruerit, [alii plures curati:] ut solutus in cinerem tanta faceret, quæ nec sermonibus explicari, nec apicibus possint comprehendi? Sciat autem quicumque hæc lecturus est, non omnia, quæ ea die acta sunt, scripta fuisse; præsertim cum multi inter turbas vel extra ecclesiam curati, venire vel nescierunt aut non valuerunt; cum nec etiam eorum qui ad medium venerunt, ob tumultuantium impedimentum, nemerus aut nomina retineri potuerint. Hoc tamen infirmantium assertione didicimus, quod nemo eorum remanserit, ut si ex integro sanatus non sit, quin ea die aliquam suæ ægritudinis alleviationem senserit. Potest itaque iste sanctissimus Domini plebem suam vel qualescumque nominis sui memores ab omni adversitate temporali eripere, vel animas excessu cujuscumque peccati obligatas meritis suis expiare, [& omnes infirmi aliquid opis experti.] qui mortuis vitam valuit restaurare, & innumeris membra emortua solo imperio revivificare. Illi nimirum nos committere omni devotione oportet, ut ejus interventu apud Christum semper adjuvemur. Occumbente autem sole omnis concio illa dilapsa est: sed & Comitissa cum suis, valde lætificat, ad propria reversa est.

ANNOTATA.

a Anno 1145, littera Dominicali G. proxima diei 28 supra memoratæ Dominica, fuit 29 Aprilis; quod & in margine indicabantur.

b Etiam in Francico Galileæ, scribitur; quo nomine intelligo porticum, quæ hodie Francis galerie dicitur, an hinc sumpto, vel perperam in textu contorto nomine? Poterius malim credere. Antiqui ejusmodi porticus ante Basilicas Paradisos vocabant.

c Vulgo Vergny.

d Francice Thierree, quod Theodoricam significaret, cujus masculinum Thierry.

e In Francico textu Chastel, nunc vulgo Chaste, versus confinia Lotharingiæ, inter Autriacum & Montem-falconis.

f Odelina, Francice Eudeline, & Dodo, Doon.

g Vulgo Beaumons, Mosæ imminens inter Musomum & Astenacum.

h Mafortis, Græce Μαφόριον, peplum muliebre, ex usu communiori dicitur. Hic Francice redditur, und drap de soye, pannus sericeus; formam autem ejus fuisse quadratam, qualia sunt vela matronalia quas Hispani faldas vocant, patet ex eo quod detur in usum pallii pro altari. Sic in Glossario Cangii, inter vestes sacras pro sepulcris seu tumbis Sanctorum, invenio Masortem tramosericum rhodo-melinum æquilatum.

i Aleidis Francice Aëlis: ejus maritus in eodem textu vocatur Robertus.

k Hujus curatio habetur num. 30.

CAPUT V.
Curati a fine Aprilis usque ad IX Maji.

[30 Aprilis,] Sicut optanti portum anchora dimittenda non est, quamdiu aura secundate cursus prospere dirigitur; vel sicut ad determinata festinantem cærulitas florum non illicit, vireta arvorum non retrahunt, silvestris amœnitas non subripit, quin ad potiora si sapiat acceleret: sic nimirum scribentem & ad perfectionis terminum tendentem, cui ipse Dominus materiam syllabarum administrat, fucum verborum vitare convenit:ne dum aliena ultra modum annectit, veritati deviando detrahat: Sapiens enim verbis innotescit paucis. Quapropter miraculis hodiernis summatim transcursis potius quam expositis; ad largum diei subsequentis benedictionis donum manum vertamus. Erat autem sanctissimi Confessoris Octava Translationis secunda, nox scilicet quinta decima, ob cujus reverentiam & ad excubias tenendas, non minimus populus, tam de vicinis quam de suburbio, [sanatur paralytica triennio muta,] sed & ex ipsa civitate, venerat. Ipso autem vespere quatuor sanari meruerunt, e quibus prima fuit quædam mulier, Gila nomine, filia Roberti de a Mutereyo. Hæ cum linguam tribus annis paralysi ita ligatam haberet, ut a nemine vel in solo verbo intelligeretur indicasset; ad corpus S. Gibriani duobus diebus totidemque noctibus perstitit: tertia vero ad vesperam, qua nescio necessitate egressa, parvoque intervallo reversa, mox ut portas monasterii intravit, ope divina meritisque Sancti memorandi, plectrum linguæ diu constrictum reseratur, & in laudem Dei os ante mutum reformatur. Deinde cū vicinis suis, qui eam adduxerant, Reliquias Sancti adiit, votoque soluto læta recessit.

[39] Ad spectaculum vero tantæ virtutis declaratæ concurrente maxima turba populi, & in laude Dei per duarum horarum [spatium] commorante; puella cui nomen Hersindis, [item aliamuta a nativitate;] filia Ligerdis & Pagani de b Albineyo, a die nativitatis suæ muta, inter ceteram multitudinem ægrotantium, visitationemque desuper expectantium, manibus in cælum extensis adstitit. Quæ cum Deum puro corde, non oris voce, diutius exoraret; lingua, quæ verbum formare non noverat, solvitur, & Deum ejusque genitricem nominare & invocare ab omnibus auditur. Ad feretrum autem adducta, & oblatione S. Gibriano soluta, dein ad altare S. Remigii feretrumque ejus deducta, illico ita libere locuta est, ut omnibus interrogantibus rationabiliter responderet. Erat autem consuetudo, ut qui sanabantur, præcipuo curatori suo laude debitaque veneratione redditis, per medium chorum psallentium ad majus altare ducerentur, & ad ultimum Francorum Apostolo, Beato scilicet Remigio, præsentarentur: ut qui ipsarum virtutum cooperator extiterat, præconiorum etiam & voti consors fieret. In hoc vero nulli dubitandum est; cum in plerisque miraculis inveniamus eum curandis apparuisse, & qualiter curandi forent indicasse.

[40] [alia, gibbosa & incurva,] Supradicta itaque regressa, altera puella de Burgo S. Remigii, cui vocabulum Odelina erat, cujus etiam mater Doda dicebatur, ilia habens torta, strumamque permaximam in dorso gerens & incedens curba, cælesti munimine tacta, humi consternitur: toto vero tremens & sudans corpore, quasi exanimis dimidia hora permansit. Expectantibus autem omnibus, & ut misericordiam consequi mereretur, misericordiam Domini Sanctumque Gibrianum supplicantibus, mirum in modum continuo veluti de somnis excita, caput erexit & resedit: iliaque ejus, multo tempore eliminata loco naturali, ad status proprii rediere compaginem: gibbus nihilominus, in modum acervi nivis, ardore solis nimio defluentis, totus liquefactus est, membraque cetera redintegrata. Tunc cum omni celeritate surrexit, & jam non quasi infirma, sed revera divina gratia delibuta, ad venerabile pignus cucurrit: quod diutissime exosculans, & præ gaudio lacrymans, orationem & votum finiens, hilaris abscessit. Nec mora, puer quidam Stephanus nomine, [& puer contractus;] ortus de Remensi civitate, filius Guafridi & Osannæ, tribus annis contractus, erigi & curari promeruit, & inopinatam lætitiam parentibus suis, quos diu contristraverat, contulit.

[41] His enumeratis ad alia procedamus, ne forte protelata oblivioni improbæ tradantur: quod enim quisque manibus concludit, sæpius ad memoriam reducit. Quædam puella, quæ Heremburgis nominabatur, filia Hodiernæ & Manerii de Castellione, ab infantia gravi circumventa ægritudine, [2 Maji a gibbo & contractione liberatur puella;] gibbosa & contracta facta est: nec enim nisi manibus reptando pedesque post se trahendo aliquando se movere poterat: erat autem miræ simplicitatis & incredibilis tolerantiæ; & crebro Deum Sanctosque, quos nominare didicerat, ut curari mereretur orabat. Cumque nomen & actus sanctissimi Gibriani ei in notitiam venissent, multis precibus a parentibus obtinuit ut ad eumdem Sanctum duci deberet. A matre vero, cujus viscera super filia movebantur, suscepta, ad memoriam SS. Remigii & Gibriani advecta est. Qua pro sospitate sobolis quinque noctibus ad corpus S. Gibriani humiliter orationem protelante, sexta demum die, decima septima scilicet Translationis ejus, hora nona ipsius diei, puella crura diu curvata & debilitata in longum extendit; nimioque cruciatu vexata, matrem vocavit, seseque a Deo visitatam innotuit. Ad cujus vocem mater cum vicinis, qui ad eam consolandam advenerant, manibus erectis in cælum, Deum Sanctumque ejus Gibrianum invocando, advolavit. Puella vero, manu data Monacho, qui ad Reliquias custodiendas pernoctabat, surrexit: candelaque accensa & oblatione secum sumpta, tamdiu venerabile pignus cum fletu deosculata est, donec gibbo dissipato erecta ex integro est, & omnibus admirantibus sanata.

[42] Die subsequenti quidam juvenis, Nomine Doo, filius Sybillæ, de Remensi civitate, ab utero matris uno crure claudus; tali modo convaluit. Octo diebus totidemque noctibus jam ante conditorium sacrorum membrorum Beatissimi Gibriani sedulas pervigil in oratione excubias tenuerat; [3 Maji puer claudicans,] cum nono die mane exurgens, labore vigiliarum lassatus, & quasi tædio inconsuetæ egestatis affectus, nihilo minus indignationis tumore commotus, quod hinc & inde circa se contractos erigi, cæos illuminari, linguas mutorum disertas fieri cerneret, seseque a Deo derelictum & despectum existimaret, abire cœpit: humiliato tamen in terram corpore, hunc obsecrationi suæ finem imposuit: O rutilans & limpidissima gemma inter agmina sanctorum Spiritum, quorum ipsius Dei claritatem contemplari desiderabilis refectio est, ne me famulum tuum oblivioni tradas, qui tantarum noctium vigiliis confractus, tuam non destiti precibus indignis inquietare pietatem. More vero solito, baculo innixus, incedebat: sed dum longe discessisset, virtus illum cælica subsequitur, quem salubri medicamine perunctum incolumem reddidit. Quod ut ille persensit, virgam, sine qua numquam ambulare noverat, matri, quæ vultu lugurbi ignara facti secum ibat, ad portandum tribuens, dixit: Exultemus & lætemur, mater, in Domino, qui per sanctissimum Confessorem suum mea dignatus est reformare vestigia. Iter vero cœptum peragens: [post octiduanas vigilias discedens, sanatur in via:] ad suam properans domum citissime pervenit, & calceatus lotusque, vestibus suis melioribus indutus est: deinde concito cursu, cum magno parentum suorum comitatu, adjuncta iis & matre, ad ecclesiam B. Remigii, causa gratias remediatori suo, sanus sine baculi adminiculo reversus est; omnibusque innotuit, quanta ei Deus beneficia meritis suorum Sanctorum largitus sit.

[43] Monachis vero & omni populo assistente, adhuc pro illius salvatione magnalia Dei & Sanct ejus merita præconantibus; ecce mulier quædam, cui nomen Burdelina erat, de c Ulmis, villa quadam in territorio Remensi sita, [item 20 annis contracta,] plaudens manibus per mediam turbam irrupit: hilaritatem enim pectoris vix cuiquam sciscitanti, præ nimia exultatione, verbis exponere valuit. Et merito: nam cum viginti annis contracta extiterit, & genua dissoluta incedendo totius corporis moles præponderaverit [annis] quinque; tunc sospes & ad omne opus parata apparuit. Stupentibus autem omnibus, qui paulo ante eam impotentem viderant, tam repentino inæstimabilique interventu S. Gibriani erectam; duplicatis laudibus Dominatorem cæli, qui omnia potest, in excelsis per eum glorificaverunt. Hæc plurimis diebus postea in eadem ecclesia mansit, & ob reverentiam Sancti infirmis ministrando, in multis utilis extitit.

[44] Alter homo, Bonardus nomine, de castello d Registellæ oriundus, habens genu incredibili angore constrictum, [& contractus crure,] præ ariditate nervorum pene uno anno in contractione cruris ægrotaverat. Hic a quadam sorore sua, quæ impossibilitati illius plurimum condolebat, super carrucam positus, Remos adductus est. Octava decima autem nocte promotionis B. Gibriani, in orantionibus continuis cum prædicta germana ante eumdem Sanctum persistens, subito in conspectu omnium, locupleti dationis largitione, integræ incolumitati restituitur. Oblatione vero soluta, & dato nomine, baculo quo ibat ibi dimisso, cum omni gaudio remeavit. Quidam carpentarius, Robertus nomine, cui habebatur habitatio infra muros Remensis civitatis, quadam die dum arti suæ operam daret, de domo quadam pedibus elapsis cecidit: cujus genu quassatum, multum intumuit: unde contritus & impotens tribus annis factus, [5 Maji juvantur, ex lapsu debilis.] terrenum lucrum, in quo omnis spes sustentationis suæ pendebat, amisit. Hic cum per aliquot dies ad memoriam sanctissimi Confessoris Christi vigilasset, & indeffessis eum obsecrationibus ut ejus misereretur invocasset, vicesima demum die Translationis ejus, quod diu optaverat, & devote petierat, obtinere feliciter promeruit.

[45] Sanctis vero Dei e ordinatis, quorum corda speciale gaudium possederat, laudibus spiritualibus, pro tantarum virtutum gratia copiosa intentis, & populo præ pavore obrigente simul & indicibili tripudio oppleto, voceque soluta in jubilo; mulier quædam de f Loverceyo, quæ Officia dicebatur, supradictum subsecuta est. Hæc præ nimia angustia infirmitatis pessimæ, quæ totum corpus ipsius maculaverat, uno mense extra se posita sensum perdiderat. Statim vero ut a parentibus suis ante feretrum S. Gibriani adducta est, ipsa eadem hora, rationis & intelligentiæ capax effecta est. Oblatione vero soluta & voto facto, quasi ovis mansuetissima, sine alterius ducatu, quod ante non poterat, cum quadam sorore sua nomine Stephana, Deum magnificans & Sanctum ejus, domum rediit.

[46] [Contractus claudicans, sine solatio recedit,] Huic virtuti successit alia virtus, non tam admiratione digna, quam crebra recitatione & auditu delectabilis & jucunda. Quidam rusticus, Odardus g nomine, de Curteneyo h natus, tribus annis uno claudicans pede erat & crure contracto. Hic ante conditorium membrorum Confessoris almi, orationum multarum sacrificia libans, aliquo tempore vigilaverat. Vicesima autem prima die, vigilia scilicet nativitatis B. Gibriani, quæ octava Idus Maji digna veneratione nobiscum & circumquaque valde celebris habetur; homo summo mane, licentia a Sancto & a custodibus ejus accepta, nihil de misericordia Dei desperans, claudus ut venerat abiit. Sed eum pietas divina non deseruit: altero enim diluculo more solito familiam excitavit, & ut pecora ad pascua ejicerentur monuit: ipsemet etiam solicitus cura sua surrexit, baculumque suum quo innitebatur dari sibi præcepit. [sed 8 Maji in natali Sancti curatur,] Cumque unus e bobus, laqueo elapsus, huc illucque discurreret; ipse, infirmitatis suæ oblitus, cælitus quidem erectus, elevato baculo post bestiam cucurrit. Tunc homo ad se convertus, ut se recto gressu incedere sensit, ultra quam credi potest admirans, conjugem suam ad se vocavit, & quæ acta erant ei innotuit. Cui prudens mulier consiliata est, ut omni occasione seposita ad ecclesiam S. Remigii repedaret. Ille vero nihil tardans, celeri cursu regreditur; & nocte media Nativitate B. Gibriani, quæ octava Idus Maji ut præmisimus celebratur, per mediam concionem, quæ permaxima ad Matutinas laudes audiendas, quibus Monachi insudabant aderat, baculo humero suo imposito transiit, & quæ ei contigerant cunctis exposuit. Quod nobilis Comes de Rosceio, Hugo nomine, qui ad excubias Sancti nocte illa cum maximo cœtu suorum intererat, audiens; advenit quantocius; & hominem curatum ante se currere fecit, quoniam de his, quæ ante audierat, incredulus extiterat: sed nunc quæ vidit, credidit; non solum ab illo edoctus, sed a vicinis & a nobis, qui eum noveramus, [uti & alii multi.] instructus. Multi postea in remeando, quidam in itinere veniendo, nonnulli etiam intra septa domorum suarum, postquam a Sancto omnino desperati reversi sunt; sive nondum adhuc in via corpore positi, solo voto & bona fide & spe certa recuperandæ sospitatis, curari investigabili Dei bonitate meruerunt: de quorum collegio iste prædictus extitit: qui, licet ante Sanctum diu multumque vigilaverit, illic minime consecutus est, quod in domum suam reversus plene possedit.

[47] Sed & mulier de Avenneyo, quæ Hersindis vocabatur, dextrum latus emortuum, brachium cum manu aridum, [Mulier, dextro latere arida & contracta,] coxam cum pede uno anno & amplius contractam habebat. Hanc quidam filius ipsius, Christianus nomine, asino impositam ad ecclesiam S. Remigii, in qua conditum cæleste donum & salutiferum salutaris pignoris munus habetur, adduxit. Quæ cum novem diebus ibidem pernoctans, multiplici prece pro infirmitate sua Deum exorasset; decima demum die, vigilia scilicet Nativitatis S. Gibriani, a vicinis suis & filio taliter increpatur: Quid est quod hic tamdiu morari vis? Quid expectas? Putasne quod propter te Deus mirabilia ostensurus sit, cum jam quinta i dies sit quod miracula in hac ecclesia non ostenduntur? Surge ergo, asinumque tuum ascende, & in domum tuam revertere: hic enim causa tui inconsueto squalore tabescimus, & inedia fatigamur. Illa consiliis eorum assensum; quamvis non volens, præbens, a filio suo asello imposita, aliis præcedentibus iter arripuit. Cumque pontem, qui Odonis k vulgo dicitur, transisset, filio retro sequente; mulier, debilitate corporis pariterque labore itineris confracta, [coacta post 9 dies frustra vigilatos discedere] de bestia, tenere se non valens, cecidit: quod juvenis ut vidit, quantocius advolavit. Sed illa prohibuit eum dicens: Noli me tangere, fili: noli me tangere: quia ex quo nata sum, numquam tam suaviter jacui: sciasque me peccatricem ope cælica obumbratam. Quid plura? Mulier, antea omni destituta solatio, per merita B. Gibriani sanatur & erigitur in momento; [sanatur in platea labēs ex asino:] & quod in ecclesia orans non impetravit, occulta Dei misericordia in platea assequi meruit. Iter tamen inceptum peragens, domum venit, & omnibus magnalia Dei disseruit: sexto autem die, viribus corporis aliquantum recuperatis, quæ prius debilis & contracta, asino insidens, Remos perrexerat; nunc incolumis & agilis, non baculo, non bestiæ, sed pedibus innixa, quasi ovis argumentosa, ad Sanctum Dei gratias redditura venit.

[48] Die vero tertio post ejus Nativitatem, qui vigesimus quartus fuit post ipsius Translationem, [& alia II Maji.] puella Ermengardis nomine, de Noiella, villa super Maternam fluvium sita, dexterum brachium ab utero matris habens contractum, dextramque partem corporis usque ad pedis articulos aridam, sanitatem ab omni languore accepit. Hæc tamen diu postea ibidem morabatur, donec febre correpta, spiritum, ut credimus, Christo redderet.

ANNOTATA.

a Mutereyum, vulgo Muytry, prope Avennacum, 5 leucis a Metropoli dißitum.

b Albineyum, vulgo Aubigny, uti adscribitur Margini, oppidum Remis 6 leucis, Rocroyam versus: in Francico tamen scribitur Avenay, quod est Avenacum, cultu S. Berthæ celebre I Maji.

c Francice Ourmes, in tabulis Orme, sesquileuca ab urbe versus Occasum.

d Super nomine Registellæ, invenitur recentißima manu cum rubrica notatum Rethel, comitatus a se dicte caput trans Axonam, 9 circiter leucas a Metropoli. In Francico tamen scribitur Retest.

e Monachos intellige, Officio divino addictos.

f Francice Louvrecy, id eumdem, qui Remos alluit Veslam fluvium, nunc vulgo Louvercy, 6 leucis supra urbem.

g Francice Oudars.

h Curteneyum, in Francico scribitur Courtaignon.

i Duo tamen narrantur num.44 & 45, gesta 5 Maii, media inter 3 & 8, quorum respectu dicuntur miracula, 5 diebus cessasse: sed duo ista, ob suam paucitatem, juveni illi aut ignorata aut non æstimata fuerint, respectu aliorum dierum, miraculis copiosiorum.

k Francice, le poncel Eudon, id est Ponticulus Odonis.

EPILOGUS.

[49] Digesto itaque miraculorum numero non parvo, sermo claudendus est, [Nonnihil hic respirans auctor.] sed & liber ad finem trahendus: sic enim & rerum & temporum deposcunt actus & ordo. Sicut enim aliquantum cessatum est a miraculis, ita necessario parumper manus suspendatur scribentis. Et veluti laboranti in itinere, si forte monti vel rupi occurreret, necesse est respirare viresque resumere; & diligenter contemplari, qua rectius & velocius alpibus transcensis ad optata veniat; ne si obliquo calle interceptus inter scopulosa fruteta deviaverit, a feris dilaceretur; ita ardua & difficilia dictanti, quid, cui, quomodo, vel unde scribat, diligenter corde revolvere, & multipliciter ruminare oportet; ne dum molem, virium suarum sarcinam excedentem, præsumptuose arripuerit, difficilitate & obscuritate materiei prohibitus ad summum pervenire non possit; & unde laudem se consequi posse existimavit, inde risus & opprobrium subsannantibus & æmulis fiat. Ea vero quæ dicta sunt nutantium in fide opinioni, quorum animus terrenis adhuc inhiat, obstupenda & non credenda videntur: sed illorum fidei, [ad incredulos redarguendos,] per quos & in quibus Deus operatur, quibus & Spiritus sanctus charismata sua inspirat & dividit prout vult, possibilia & levia esse probantur: credenti enim omnia subjecta sunt.

[50] Fides namque vera montes transfert, serpentes tollit, venenum fugat, stagnum fluctuans seu siccum littus peragrat, [laudat virtutem fidei;] tempestatum procellam sedat, transitoria calcat, cælos penetrat. Per fidem ratio cæca illuminatur, illuminata erigitur, erecta in spe futurorum confirmatur. Per fidem mens magna ad bonæ memoriæ limitem reducitur, reducta salubri desiderio fovetur, nutrita voluntati Creatoris omnium per omnia casta & pura subjicitur. Fides spem concipit, caritatem parit, qua cuncta continentur & complentur. Fides lumen & oculus est rationis; fides illuminatio est omnis creaturæ rationalis. Spes memoriam resuscitat, colligit, ad æterna quærenda liberam instituit. Caritas purgat & mundat voluntatem, & spiritu benignitatis inflammat. Justus itaque ex fide vivit: non ex illa quæ mortua aut ficta est, [non mortuæ aut fictæ,] quæ vitam præstare non potest; sed ex fide viva & caritate plena. Est enim fides dæmonum, est & hæreticorum, est & justorum: unde aliam dicimus mortuam, aliam fictam, aliam vivam. De fide autem mortua dicitur, Dæmones credunt & contremiscunt: quorum fides merito mortua esse probatur, quia perfecta caritas foras mittit timorem: extinctæ enim fidei nulla debetur probatio, sed reprobatio. [Iac. 2, 19, Luc. 8, 13] De fide vero ficta dicitur, Ad tempus credunt, & in tempore tentationis recedunt. Ficta quidem fides suscepta ex caritate est, & bene operari inchoat; sed non perseverans, deficit & moritur quasi abortiva: fides enim sine radice non durat, sed perit; non enim qui cœpit, sed qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit.

[51] Magistram igitur atque singularem bonorum atque justorum fidem, id est vivorum vivam, caminus tribulationum suscipit examinandam: qualis enim uniuscujusque fides sit, [sed viventis;] tentatio probat. Si cujus, cum tentatur, deficit (deficit autem cum in caritate non perseverat & durat) ficta vel mortua esse convincitur: si cujus perseverantia ad finem pervenerit, probata & perfecta procul dubio indicatur. De veræ fidei cultoribus Dominus in Euangelio taliter locutus est; Signa autem eos qui crediderint hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, & si mortiferum quid biberint non eis nocebit; super ægros manus imponent & bene habebunt. [Marc: 16] Sunt & alii, quibus occulto Dei judicio in hoc seculo miracula operari exterius conceditur; [sine qua nec miracula prodest facere.] quæ quia meritis suis adscribunt, æternæ damnationis pœnam pro his incurrunt; & quia inde laudari & venerari ab hominibus expetunt, fidem fictam vel mortuam habere profecto noscuntur: & hi humorem non habent, quia præstitam sibi gratiam, infideliter servando & prave administrando, amittunt. De talibus item Dominus ait: Surgent pseudochristi & pseudoprophetæ, & dabunt signa & prodigia magna, ita ut inducantur in errorem si fieri potest etiam electi. [Matt. 24,] Unde & tales in judicio dicturi sunt: Domine, nonne in nomine tuo dæmonia ejecimus, & virtutes multas fecimus? quibus dicetur, Nescio unde sitis, discedite a me operarii iniquitatis.

[52] Opera ergo Sanctorum ab operibus istorum secernuntur, dum non solum in hac vita, sed & carne soluti, signis & prodigiis felices esse probantur: quorum fides quoniam viva & perseverans extitit, in gloriam eos transmigrasse suis sæpe miraculis declarat. Hos omnino nos oportet imitari, [Illa quia excelluit S. Gibrianut,] & piis obsequiis sedulo venerari, ut eorum patrocinio eis quandoque mereamur associari. Sed & hunc sanctissimum virum, Beatum scilicet Gibrianum, spiritu omnium justorum plenum fuisse quis ambigat; cum post Apostolos neminem vinculis carnis absolutum, tam præclara tamque obstupenda operatum fuisse aliqua pagina asseveretur? Quis unquam tam imperiosa præceptione mortibus morbisque irrationabilibus nabilibus dominatus est? Ceteri quidem Sanctorum, [præcellit etiam operatione istorum.] dum adhuc vitali aura vegetarentur, prædicabili efficacia virtutum effulserunt; seu assumpti in gloria & cum Deo regnantes, ubi eorum præcipue sunt monumenta, infirmis multa præstant beneficia: iste vero Sanctus noster, imo ipsius omnium pie quærentium eumque in memoriam habentium pius magister, non solum ubi ipsius venerabile pignus servatur, signa & virtutes operatur; sed & longe lateque, sola invocatione ejus sanctissimi nominis, mortui suscitantur, cæci illuminantur, claudi confractique eriguntur, lingua mutorum solvitur, cutis turgida laxatur; debiliumque corpora, pessimis ulceribus plena, in momento mundantur, quæ [horum] librorum apertius edisserit historia. Et cum tantus, tam pius, tam clements, tamque exaudibilis Patronus sit; credere pro certo, imo scire fide viva debemus, quod sicut potestas ei collata est a Domino corpora hominum exterius curandi, multo magis & interioris hominis nostri possideat meritum excessus abluendi. Nos igitur, quos quotidiana offensio detinet, fragilitasque carnis illecebris seculi deprimit, toto corde, totis visceribus, pietatis ejus genibus advoluti, imploremus, ut purgatos a peccatis, ipsum nobis faciat placabilem, quem offendimus, per quem ad patriam remeare possimus, de qua cecidimus. Amen.

LIBER SECVNDVS
A die XI Maji usque ad III Iunii productus.

PROLOGUS.

[1] Cupienti mihi libri secundi textum ordiri, quoties calamum ad arandum figo, [Quamvis impar operi,] obrigent digiti, resilit manus, sensus refrigescit; unde & indiserta oratio benevolentiam scribentis, absque ullo decoramento & elegantia verborum, testatur. Arduum quippe opus & admirabile parvitati meæ & linguæ impeditæ minime convenit. Sed potens est Deus de minimis magna facere, qui pugillo cuncta claudit, qui linguas infantium fecit disertas, qui de piscatore, cæli statuit janitorem; de lupo rapaci, totius Ecclesiæ nutritorem; & de olei exiguo & farinæ pugillo, domum pauperculæ viduæ implevit. [Dei tamen auxilio confidit:] Arduum quippe, ut dixi, & difficile opus est, magnisque in principio obscuritatibus obvolutum: unde constat, quod nemo mortalium istius sanctissimi Confessoris Christi B. Gibriani, sive quæ gessit in vita, vel quæ post mortem ostendit, lingua vel sermone aliquo ad plenum explicare possit. Quis enim præsumptor, qui de secretis Dei, quod homini perituro non licet, audeat disputare vel sententias imperitas proferre? Paulus enim Apostolus, qui usque ad tertium cælum raptus fuisse dignoscitur, audivit arcana verba, quæ non licet homini corruptibili loqui; & cum de his etiam ipse Angelicus homo tacuerit, nos quid sumus, vel quod sanctitatis privilegium nobis vindicamus, quod de operibus Dei quodammodo fari audeamus? Omnium namque mortalium fragilis & fluens natura est: &, nisi fides certa nos extollat, & æternitas animæ promittatur, [qui facit, ut in morte pares Sancti cum impiis,] cum brutis animalibus & reptilibus ac volatilibus corporum una conditio, idem occubitus justo & imio, bono & malo, mundo & immundo, seculari & religioso, sanctificanti & non sanctificanti. Sicut qui juste vivit, sic & qui peccat: sicut is qui jurat, ita is qui se a juramento abstinet: æquali namque modo & homines & jumenta in favillam & cineres dissolvuntur. Sed in hoc gloriamur, quod rationis capacitate præ illis hereditamur, & Christi mysteriis quotidie vegetamus. Quomodo enim corpora Sanctorum, pœnis variis exarata, cum jam pene omnia tormenta defecerant, & manus sicariorum præ lassitudine diriguerant, durare poterant, nisi illius suffulta suffragiis fuissent, qui non permittit tentari quemquam ultra id quod pati possit? Quodmodo corruptibilis pulvis contra tam immania & exquisita pœnarum genera carnisque incentiva, sed & contra inimici ignea jacula duraret, nisi Christus in eo habitaret? Quis unquam eremita, quis solitarius, vel quis monasticæ normæ abstinentia instructus, & ad singulare certamen stare doctus, vel solo momento absque illo perseverare valuit? Et tamen post omnia, ut dictum est, idem finis jumento & justo.

[2] In hoc ver Sancti ab animalibus discernuntur, quod dum mori oculis insipientium videntur, tunc vivere æternaliter incipiunt; dumque cinis cineri commendatur, anima ad sidera tollitur, & pro terrenis cælestia commutat: [ab iss differant in altero seculo,] & tunc palam fit quam meritis sublimes apud Deum sint, quam cari, quam incomprehensibili ejus claritati affines. Commutata lance, pro labore & ærumna recompensatur eis jugis lætitia, pro algore & æstu totius amœnitatis temperies, pro cavernis latebrisque rupium paradisus eis restituitur deliciarum; & quibus erat cum struthionibus & scorpionibus habitandi societas, sanctorum Spirituum conceditur æqualitas. Duplicata deinde eis confertur gratia donorumque largitas, ligandi scilicet solvendique libertas, signa in terris exercendi facultas, percutiendi sanandique potestas: [& miraculis etiam honorentur in præsenti:] sed alii quidem sic, alii vero sic: stella quippe differt a stella in claritate, & alia claritas solis, alia claritas lunæ, sic & Sancti in gloria: nam secundum certaminis & victoriȩ meritum, trutinatur triumphanti beatitudinis donum. In his autem omnibus ipse agnoscendus est, ipse glorificandus, ipse laudandus, ipse prædicandus, qui dat in agone constantiam, in angore fortitudinem, in bono perseverantiam; ipse omnium auctor, ipse præliator, ipse adjutor & victor, ipse donum & corona, ipse & remunerator.

[3] Sed quid ago? Narrandi ordinem prætermittens, dum in singulis teneor, [sicut & S. Gibrianus,] non custodio præcepta dicendi. Dum enim de inauditis sanctissimi Confessoris Christi B. Gibriani virtutibus loqui desidero, ceterorum Sanctorum vitam & actus mente percurro; nec recitare omnino possum, cum ob illius diligentiam eorum conflictum & palmam paucissimis verbis trasiliendo retexam. Mirabor itaque semper anachoretas, laudabo eremitas, prædicabo continentes: istum vero philochristum non solum side & meritis eis coæquabo, sed & signis & portentis per omnia præferendum esse censebo. Nam licet pauper & modicus, despectusque & ignotus extiterit in hac vita; multis tamen, qui in seculo Pontificali fulserunt insula, [Martyribus æquiparabilis.] præfertur in gloria: nec credendum est illum palmam martyrii amisisse, quem constat carnis suæ voluptates crebris vigiliis & jejuniis edomasse, & quodammodo ferro abscissionis radicitus resecasse. Nec absurdum est, gladium persecutorum, pro Christo sanguinem fundendo, libenter eum incurrisse, quæ passio unius momenti vel (ut ita dicam) unius diei est; cum per multorum annorum curricula seipsum incessanter in sacrificium Christo libans, voluntate & actu Martyrum imitatus sit vestigia.

CAPUT I.
Miraculosus brachii motus coram plurima turba, & curationes tres eumdem mox secutæ.

[4] Quia vero paululum ordinem digrediendo miscui ob stuporem sequentis miraculi; [Miraculerū multitudine,] ne tamen oblivioni noxiæ & silentio tradi videatur, & intertiæ scribentis imputetur, narrandi seriem persequar. Non quod sensus mediocritas, & incultus sermo ingenioli mei tanti muneris officium disserere valeat: sed fidei nostræ celsitudo & orationum nostrarum diuturnitas mereatur accipere, quod non valet ingenium ferre dictantis. Sublimitas itaque operis tacere nos compellit de minimis, cum tam in his quam in præcipuis quibusque admirandus operator sit divinus: [eorum aucta numero, quos panis aut vinum benedictum curabat.] omnia enim operatur unus atque idem Spiritus. Quis enim comprehendere numero vel scripto posset febricitantium multitudinem, quæ ante ejus sacratissimum mausoleum curata sit? Nam ut cetera omittam, quod quidem mirabilius est, solummodo comestione panis, quia a sanctis membris ejus tangebatur & benedicebatur, quem fideles. Christicolæ illuc convenientes certatim secum pro benedictione eminus & prope deferebant, omnium generum febres expellebantur. Sed & ceterarum ægritudinum diversitates, quas enumerare longum esset, sola gustatione vini, in quo ejus Reliquiæ intingebantur, ab obsessis corporibus, præcurrente fidei firmitate, fugabantur.

[5] Caput itaque ipsius Sancti, quod in capside cum ceteris membris semper post ostensionem ponebatur, [Caput Sancti in locū securiorem transfertur,] inde ablatum est, & juxta corpus S. Remigii diligenter positum. Timebamus enim (quoniam ipsum feretrum, in quo pretiosissima tenebatur gemma, nondum ex integro clausum signatumque fuerat, maxime propter ipsum sanctissimum Caput, quod frequenter ad deosculandum petentibus exhibebatur & reponebatur) ne forte custodes per incuriam decepti, aut somno oppressi, damnum aliquod commissi paterentur thesauri. Quo facto, divina dispensante gratia, ut adhuc Dominus Dilectum suum ampliori sublimaret magnificentia, modico tempore, ut præmisimus, a miraculis cessatum est. Qua de re multitudo debilium, quæ in modum coronæ hinc & inde circum jacendo loculum cinxerat; [cessantque miracula,] &, veluti pulli famelici a genitoribus escam creba crocitatione requirunt, ita subsidium & visitationem ex alto sperans, ingenti ululatu sine cessatione Patris sui Gibriani propitiationem expetebat, & valde permota & diutino squalore concitata causabatur, dicens: Heu! heu! Cur caput Sancti hinc ablatum est? cur a ceteris membris divisum habetur, cum & hoc ipsi Sancto displicere cernatur? Quare a nobis est ablatum, & ignoramus quo sit delatum? Nam ex die quo transpositum fuit, nemo nostrum curari meruit: [sed eo propter ægrorum lamenta,] quamdiu vero nobiscum extitit, non præteriit dies, quin aliquis ex nostris sanatus recesserit. Nunc itaque nocte & die cassa expectatione hic laborantes, pulvere involuti & egestate oppressi, tabescimus: absque capite? Affuit nihilominus quotidie non modica multitudo utriusq; sexus de ipsa civitate, eademque ut infirmi conquerendo verba proferens, & affirmans nos non debere sic inhumane agere, sed saluti infirmorum utiliter providere debere. Nos vero hæc audientes, moti pietate, & petitionibus eorum assensum præbentes, simul & proclamationi continuæ languentium condolentes, pertractantes etiam quoniam Deus quandoque revelat juniori quod melius est; albis induimur, accensisque cereis ad locum accessimus; [relato 11 Maji,] & elevato Capite, cum debita reverentia & hymnis spiritualibus illud reportavimus, & cum ceteris membris collocavimus; una cum illis hoc postulationi nostræ addentes, ut &, si hoc factum ipsi Sancto complaceat, solita pietate languidis suis sua beneficia largiter impendat.

[6] Ipsa quidem die supradicta puella curata est; quam propter excellentiam subsequentis miraculi extremam in primo posui libro, [coram turba fere 10000 hominum,] ut a potiore secundus initium caperet. Post hanc ostensum est miraculum mirabile, & cunctis inauditum seculis, quod nisi tot religiosarum personarum, Monachorum videlicet, Presbyterorum, Canonicorum, ceterorumque sacri Ordinis ministrorum, verum & secularium hominum, burgensium, rusticorum, matronarum, senum, juvenum, puerorum, nobilium & ignobilium, qui ea nocte ferme ad decem millia ad ecclesiam S. Remigii convenerunt, testimonio probatum & testificatum foret; ridiculum fortassis, & falsum vel fictum ab incredulis videretur. Sed quia in majestate sua mirabilis Deus, faciens prodigia in cælo sursum & mirabilia in terra deorsum; & quia opera Dei enarrare honorificum est; nunc quid vel quibus horis actum sit, & quod oculis nostris vidimus, ad fidelium ædificationem, invidorum vero ruborem, enodemus.

[7] Accidit ut laudibus pro supradictæ puellæ sanatione cantatis, Monachisque cœnantibus, custodes sacri scrinii, [appositus feretro Monachus,] diversis implicati causis, deessent: sed illud alii Monacho, Richardo nomine, ad custodiendum commiserant: erat autem maxima turba hominum, circa feretrum orantium, & infirmorum circumcirca jacentium. Brachium autem Sancti, quod ad deosculandum & benedicendum populo semper paratum deforis erat, involutum serico in linteo mundo ante feretrum declivum jacebat. Monachis vero de cœna reversis & die ad vesperam inclinante, visum est Fratri, qui ad sanctas Reliquias custodiendas intentus erat, [videt, partem Brachii expositam, per se moveri in altari:] inferiorem partem Brachii, quæ ab æqualitate superioris partis mensura dimidii pedis distabat, cum mappula super qua jacebat, bis in altum se levare, ita ut inferior pars pene æqualis anteriori in elevatione esset. Quod cum ille cuidam homini, Sigeberto nomine, qui juxta sedebat, indicasset; ille subridens ait: Numquid hoc divinitus actum fuisse credis? Certe hoc infirmi qui circumjacent faciunt, qui pendentis mappulæ fimbrias tangunt, & hinc inde se moventes attrahunt & extendunt, unde Brachium superpositum movetur & elevatur. Surgamus igitur, & omnes circumquaque procul amoveamus; ut si hoc divinitus factum sit, & iterum appareat, videamus & credamus. Quod cum fecissent; [quod cum etiam ceteri præsentes vidissent,] Monacho ex una parte, laicis vero qui ad adorandum illuc venerant ex altera diligenter intuentibus; illico Brachiū sub oculis omnium qui aderant sicut prius, veluti si manu cujusdam supposita quateretur, ter in aëra levatum est. Obstupescentibus autem omnibus & præ pavore pectora sua percutientibus, quid dicerent quidve agerent ignorabant, tantummodo magnalia Dei glorificabant.

[8] His itaque actis, unus de custodibus sacri pignoris, Baldewinus a nomine, infirmis ad cœnandum quæ supererant cœnantibus Monachis fragmenta deferens, [indicatur res Custodi, miracula scribere solito.] affuit; cui hoc officium præcipue ab Abbate suo injunctum fuerat, ante Sanctum Dei sedulo morari & vigilare, & miracula ibi cælitus die ac nocte ostensa scribere, diligenterque memoriæ commendare. Quem supradicti miraculi testificatores accersitum, omnia ei per ordinem quæ viderant exponunt, dicentes, Justius & dignius pro hac re, quam pro contracto erecto vel cæco illuminato, vel pro alio aliquo curato, signa debere pulsari, Deumque & Sanctos ejus laudibus magnificare. Quibus ille similiter respondit dicens: Scio & veraciter credo, [Hic, advocatis Priore & Monachis,] quod Deus omnia potest, mortificans & vivificans, vivificata mortificans & mortificata vivificans: tamen, nisi hæc quæ affirmatis oculis meis videro, in credendo omnino deficio. Sed ne culpæ meæ imputetis, Deumque & Sanctos ejus mihi iratos dicatis, vadam ad Priorem & ad Dominos, & omnia quæ acta sunt illis exponam, ut quidquid inde agendum judicaverint, faciant; ego vero, nisi videro, non credam nec gratias agam. Vocatis ergo Priore & Monachis, quæ didicerat omnibus exposuit; sicque reversus, ante feretrum orans Deum & deprecans stetit; ut si vera sunt quæ isti vidisse se testificantur, mihi infelicissimo peccatori famulisque tuis illud credentibus adhuc manifestare ne dedigneris.

[9] Vix orationem compleverat, & ecce Brachium, sicut prima & secunda b, sic etiam tertia hora, [cum & ipsi idem comprobassent,] illo præsente & aspiciente, & Monachis qui convenerant cernentibus & credentibus, quater in sublime levatum est. Tunc ille in lacrymas prorumpens & pectus percutiens, quod vidit credidit, & ad reliquos, qui in choro remanserant eorum annuntiationem expectantes, cum sociis suis qui secum pariter elevationem Brachii aspexerant, quantocius cucurrit; & ut laudes cum omni tripudio, nihil amplius hæsitantes, canerent, plaudens manibus innuit. Pulsantibus igitur campanis, Monachisque Te Deum laudamus in excelsum cantantibus, subito omnis civitas cum suburbio ad tantum spectaculum ad ecclesiam S. Remigii ruit; oculis videre cupiens, quod vocibus & testimonio aliorum, [miraculum publicat:] qui viso miraculo jam redierant, auribus eorum intonuerat. Nec mora, omnis ecclesia a populo utriusque sexus impletur, qui ad decem millia, ut præmisimus, & eo amplius illuc concurrerant: fit ingens tumultus, & clamor ad sidera tollitur: accenduntur cerei, candelæ illuminantur; omnisque ecclesia corusco lumine lucernarum, velut luce meridiana, illustratur. Quidam vero, qui non viderant, dubitabant: alii vero, quibus a Deo permissum erat videre, verum affirmabant: plurimi, qui defuerant, pectora percutiebant: nonnulli etiam ingemiscendo Deum exorabant, ut velamen incredulitatis a cordibus eorum auferret, iterum manifestando quod operabatur.

[10] Tunc Monachus ille, cujus erat, ut præmisimus, officium insignia miraculorum annotare, [novoque populi concursu facto,] ægrotosque eleemosynis recreare, super sedile quod prope erat ascendens, ut ab omnibus videri posset, & manu silentium populo indicens, ait: Viri fratres, litterati & laici, & qui timetis Deum pusilli & magni, audite. Satis nota sunt omnibus vobis miracula, quæ in hac ecclesia parvo sub tempore, per merita S. Remigii Patroni nostri, & præcipue istius sanctissimi Confessoris sui Gibriani, divinitus ostensa sunt: nec necesse est ea vobis iterum replicare, quia non solum auribus audistis, sed & oculis vestris vidistis; cum etiam multi ex vobis a variis languoribus sanati sint; sciatisque in his salutem esse omnium nostrum, hujusque civitatis exaltationem, & totius provinciæ salvationem. In motione vero & elevatione Brachii, quam multis ex vobis videre concessum est, quid incomprehensibilis Dei bonitas operata sit, [erando impetrat ejus iterationē.] ignoramus. Nunc igitur genua flectamus; & peccata nostra confitentes, una mecum misericordiam ejus implorate; ut, si delicta præcedunt, indulgeat; si vero boni aut justitiæ quid in nobis inspicit, quod semel, bis, & tertio nobis ostendit, adhuc signis evidentioribus, ut & vos credatis, manifestare dignetur. Nondum verba finierat, omnisque populus genua in terram fixerat; & ecce brachium quarto motum est, & quinque vicibus videntibus omnibus in altum elevatum, clamantibus cunctis tertio in excelsis, Kyrie eleison. Tunc lacrymæ gaudio admiscentur, & laudes laudibus adjunguntur, omnisque ecclesia reboans strepitu clamantium impletur.

[11] Illis vero non cessantibus, & Fratribus hymnis & psalmis insistentibus; [Mox sanantur, contractus,] ecce quinto brachium motum quaterque in altum levatum est. Et ecce quidam Constantius de c Alba-ripa, ambobus cruribus uno anno contractus, duos ad collum baculos quibus innitebatur gerens, per mediam turbam irrupit, vociferans se ope divina & meritis S. Gibriani sanitatem recepisse. Cumque ad feretrum adductus fuisset, & Clerus cum populo pro recreatione ejus adhuc in laudibus persisteret; continuo ex adverso tres sanati advenerunt: mulier scilicet quædam quæ Huldierdis vocabatur de d Noisimento, villa in territorio Catalanensi. Hæc in sinistra coxa quinque foramina ulcerosa habebat, quæ jam pene totum corpus ejus exiccaverant, [contracta,] & omnia membra, venis nervisque retractis, debilitaverant: sed & uno crure quinque annis contracta; baculo sustentata incesserat: quæ in momento curata, plagisque exiccatis hilaris, ad Sanctum Dei alios præcessit: quam secutus est homo, nomine Nicolaus, de Pavione-villa e natus. Hic paralysi percussus, totoque corpore pessimo morbo infectus, omnibus membris impotens & contractus, [paralyticus,] tribus hebdomadis mansit: qui & ante corpus sanctissimi Confessoris Christi Gibriani decem diebus vigilaverat; cum supradicta vero, eadem hora eodemque momento, erectus & superna gratia visitatus, ad venerabile pignus festinavit.

[12] Tertius f vero qui eos sequebatur, Godefridus fridus de Bierma appellabatur. [& lapsus e curru.] Hic de quodam curru casu cadens, contra volubilitatem rotarum pannis suis impeditus, volutabatur: cujus voce bruta animalia perterrita, cœptum iter quasi monita arripiunt, amboque crura juvenis super orbitam extensa, rotis volventibus confracta sunt; unde toto corpore debilitatus & languore maximo afflictus, pene anno uno spe recuperandæ sanitatis amissa, ægrotavit. Ut autem audivit a Monachis S. Nicasii, cujus & ipse homo erat, ut, si vellet ex integro curari, omnem carnalem medicinam abjiceret; & ad ecclesiam S. Remigii, ubi divinitus omniū morborum [genera] per eumdē Sanctum & per beatissimum Gibrianum expellebantur, adiret; ipsa die vehiculo se imponi fecit, & ad memoriam Sanctorum sine dilatione venit. Cessante vero brachii elevatione, quam & ipse factam a circumstantibus audierat, non tamen oculis viderat, utpote (qui contractus & aliorū oppressione interceptus, erigere se vel cum baculis non poterat; subito crura confracta membraque nodosa, superna unctione medicata & consolidata sunt: & quod vis humana non valuit, virtus divina sanavit & erexit; sicque cum duobus præmissis ad feretrum accessit.

ANNOTATA.

a Hunc ipsum esse hujus operis scriptorem, suadere conamur in Commentario prævio.

b Hinc apparet, seculo 12 solitos Remenses duodecim horas diei ac noctis totidem sic numerare, ut hora sexta meridies diceretur & media nox: quod idem passim per Gallias, Italiam, Hispaniasque valuisse, prius quam receptus nunc modus numerandi horas usurparetur, in pluribus Sanctorum ejus ævi Vitis mihi videor observasse. Hispani certe usque hodie tomar la siesta dicunt, somnum capere meridianum: quod autem Belgæ prandium suum appellent Noun-mal, id est tempus Nonæ, non aliunde factum videtur, quam quod Ecclesiastici, pro more gentis reficientes corpora in meridie, quod alibi solum fiebat ad Nonam, Latinum horæ cœnatoriæ nomen (quo alii utebantur, solum cœnare, non etiam & prandere soliti) transtulerint ad horam refectionis suæ, ipso etiam Officio Horæ nonæ ad meridiem retracto; sicut tempore Quadragesimæ ex eadem causa Vesperas recitant ante meridiem, ut poßint dici non cœnare ante ipsas persolutas.

c In Francico est Auberrive, quod etiam Alberti-Ripa reddi posset Latine, si littera r debeat geminari.

d Vulgo Nuisiment, distat Catalaunis, trans Matronam, leucis duabus.

e Vulgo Pajonville.

f Imo quartus, si curatos numeres.

CAPUT II.
Varii usque ad XVII Maji curati; innocens a carcere & morte liberatus.

Illis vero regredientibus, & populo vigiliis & vocibus tumultuantium lacessito & orationi intento; mox ad portas monasterii puella, Odelina nomine, manibus aliorum adducta apparuit: [Puella cauponaria a dæmone invasa,] quæ cum Remis in domo cujusdam feminæ cauponariæ Helwidis nomine habitaret, servitioque dominæ suæ sedulo intenta foret; ipsa nocte mulier, audito quod brachium S. Gibriani ita motum & elevatum esset; cum ceteris vicinis suis illuc cucurrit, solamque puellam cum quadam anu ad custodiendam domum dimisit. Nec mora, quidam deforis veniens, ad puellam cum scypho accessit, & ut modicum vini ei ad opus ægroti daret, petiit; puella vero precibus pauperis mota scyphum accepit, & cellarium sine lucerna intravit: nam permodica claritas diei advesperascentis adhuc ei iter ad vasculum, in quo vinum erat, declaravit. Cumque vinum traxisset, & jam festina rediret; visum est ei, miræ magnitudinis canem nigrum & horribilem, quasi oculis ardentibus, per fenestram descendere, eamque insecutam morsibus impetere velle: quo viso præ timore amens effecta est: ostium tamen cellarii egressa, vas in quo vinum attulerat deposuit. Diabolus vero, qui in specie canis ei apparuerat, humanæ salutis invidus, puellam ingressus est humique prostravit, & loquelam ac sensum simul & visum abstulit.

[14] Anus vero videns eam consternatam, pedibus & manibus terram percutientem; os spumans; [delata ante feretrum S. Gibriani,] vultum nigrum, oculos torvos habentem; in fugam per porticum vertitur; & ut postea fatebatur, nisi signo Crucis præmunita fuisset, iterque fugæ tam paratum invenisset [mortua prȩtimore esset]. Quam & homines, illic prætereuntes & ad ecclesiam S. Remigii properantes, exanguem & vociferantem viderunt, quid ei accidisset sciscitati sunt. Quibus omnia quæ evenerant enarravit, eosque ad domum ubi puella erat duxit. Qui ingressi, supinam eam jacentem & plenam dæmonio, mutam, & cæcam, & surdam repererunt: quam elevatam & aqua benedicta aspersam, ad ecclesiam S. Remigii detulerunt. Ut autem ante fores monasterii apparuerunt, & feretrum illosque qui paulo ante curati fuerant, in circuitu candelas in manibus tenentes, stantes & orantes contemplati sunt; pro puella omnipotentem Deum & S. Gibrianum invocaverunt. Mirum in modum, quasi verbi imperio, festino pede, dæmon obediens illam dimisit; & loquens & audiens, nihilque doloris sentiens, [liberatur.] a manibus tenentium eam elapsa, ad glebam S. Gibriani cucurrit; & eventus suos, testimonio eorum qui eam adduxerant, omnibus enarravit. Tunc voces omnium, mixtæ lacrymis, in laudes Dei prorumpunt: ad Monachos, Matutinos cantantes, curritur; & quid actum sit, enarratur; campanæ pulsantur, & Deus cum Sanctis suis hymnidicis vocibus iterum atque iterum exaltatur.

[15] Iterum quidam contractus, Rolandus nomine, de Castello a Cadamo, qui in eleemosyna S. Remigii jam duobus annis jacuerat, [Super genua reptans,] pro gressu pedum, reptatione utens genuum, ante portas monasterii procul jacens (præ nimia enim turba intrare non poterat) intromitti se a populo cum lacrymis poposcit. Qui manibus circumstantium de terra levatus, modo ejectus, modo rejectus, tandem per media capita constipatorum intromissus, cum ceteris infirmis juxta quamdam columnam positus est. [erigitur,] Vix membra humi collocaverat, cum subito eum virtus divina obumbravit; & membra, septem annis debilia & retracta, in longum extendit. Fit incredibilis strepitus nervorum extendentium, ossiumque ad compaginem redeuntium. Mirantibus autem omnibus, & pectora sua præ stupore pugnis tundentibus, & ut Dominus ejus misereretur cum gemitibus deprecantibus, continuo insperatus ei vigor redditur, pedibusque innixus ad feretrum S. Gibriani, una secum cunctis vociferantibus, Christe eleison, progreditur. Pro hoc etiam laudibus solutis, & processione in monasterio ob reverentiam sancti Confessoris Christi a Monachis facta, [& alius contractus sanatur,] & pro vigiliarum labore ad lecta redeuntibus; vix dimidiam horam jacuerant, cum ecce quidam de b Sartia villa, Tebaldus nomine, tribus annis uno crure contractus, ligneoque pro carnali utens pede, ipso ligneo pede humero imposito, ad glebam S. Gibriani, omni infirmitate amissa, lætus accessit. Tunc Monachi evigilantur, signa pulsantur, & pro septimo in illa nocte curato laudes multiplicantur.

[16] De c Lupensi villa, ad Vitræum in Campania, Albertus quidam nomine natus erat: [item elumbis quidam,] qui a renibus deorsum impotens sui, verti aut levari nisi panno involutus nullo modo potuit. Hic ante dies paucos illuc advectus, summo diluculo, post supradictos, membra recuperavit. De Buisa villa d ante Ulmum montem, mulier, Officia nomine, duobus annis geminis excæcata luminibus, cum omnia quæ habuerat in sumptu & medicamine distribuisset, ad tantam inopiam venit, ut a marito & filiis suis despectui haberetur, [& cæca, 13 Maji.] sed & publice stipem ducatu alterius quæreret. Ad Sanctum autem Remigium Remos adducta, & ante feretrum S. Gibriani per aliquot dies vigiliis, jejuniis, & orationibus intenta, vigesima septima die post ejus Translationem, divina opitulante gratia, lumen amissum ei restituitur: & quasi de ergastulo carceris educta, magno gestiens tripudio, gratias agens Deo & S. Gibriano, oblationem fecit: sicque cum multitudine vicinorum suorum, sospitati ejus congaudentium, ad natale solum repedavit.

[17] Apud Laudunum quidam Clericus, Elbodo nomine, arte medicus, in curia Domni Bartholomæi e ejusdem civitatis Episcopi habitabat: qui quodam die cum Episcopo apud Novum-castellum pergens, [Clericus Laudunensis, immedicabiliter Læsus in genu,] cum de equo suo descendere vellet, a multitudine circumstantium, qui pro benedictione Episcopi obviam eis venerant, impeditus, dextero calcari sinistrum genu vulneravit. Cumque multa medicamina apposuisset, nec mederi ullo modo posset, Episcopo dixit; Domine mi, ecce multis annis vobis servivi, nec unquam imperium vestrum transgressus sum, & nunc contractus incedere non valens, quid agam penitus ignoro. Deinde adjecit: Audivi de quodam Sancto, Gibriano nomine, Remis in ecclesia S. Remigii quiescente, quod per eum Deus miracula operetur; unde jam multi sani effecti, ad propria redeuntes, per istam transiere regionem. Unde, si consilium datis, illuc pergam: quia forsitan & mei miserebitur. Cui Episcopus ait: Tu arte medicus es, & vulnera aliorum diversis unguentis, infirmatatesque corporum potionibus & confectionibus sanas; teipsum vero de tam parvo vulnere curare non vales? Ad quem ille: Certe pretiosiora unguenta, quæ habui, apposui; sed & alios sapientiores medicos pretio conduxi, nec convalui. His dictis & licentia accepta, ad ecclesiam S. Remigii properavit. Quo cum pervenisset, cuidam Monacho privatim locutus & confessus est: sicque ad feretrum S. Gibriani adductus, orationem & votum fecit, & sub capitalitio trium denariorum homo illius effectus est. Postea recedens, in via sanus effectus, [curatum se profitetur 15 Maji,] septima die post ejus Nativitatem, vigesima autem nona post Translationem, Episcopo admirante Deumque glorificante, curatori suo gratias redditurus, reversus est.

[18] Quidam carpentarius, Theodoricus nomine, de Brimunteyo f, in Remensi habitans civitate, paralysi percussus, [16 sanatur faber paralyticus,] anno uno & dimidio curvus & claudus incedebat. Hic a multis medicis medicatus nec curatus, ad feretrum S. Gibriani adductus, trigesima die post translationem ejus, octava Nativitatis, scilicet g Idibus * Maji, a medicis carnalibus derelictus, a medico spirituali roboratus, gaudens domum reversus est. Quidam homo, Haymo nomine, de Ulgeyo h super Maternam sito, habens feminam nomine i Hildeburgem, infirmitate maxima percussus, dæmonio arreptus est. Qui cum dentibus & unguibus omnes appropinquantes sibi minaretur; tandem vi coërcitus, [17 liberatur energumenus:] membra ejus insana & plena dæmonio, crura scilicet & brachia, catenis & funibus constringuntur. Consilium vero iniit uxor cum parentibus & vicinis, ut ad S. Remigium Sanctumque Gibrianum, quos audierat signis & miraculis claros & potentes, eum duceret, eisque in servum daret. Vix verbum finierat; & ecce vincula, quibus homo ligatus erat, disrupta sunt, dæmone caruit, infirmitate convaluit; sed & oculum sinistrum, quem diu perdiderat, recuperavit. Tunc cum omni festinatione, trigesima prima, ipsa scilicet die qua sanatus est, cum suis ad Sanctos supra memoratos venit, & coram omnibus præstitam sibi a Deo indulgentiam publicavit.

[19] De Wiltonia, castello in Anglia sito, quædam mulier Eva nomine, septem annis corporeo privata visu, [& cæca ex Anglia,] causa inopiæ simul & recuperandæ sanitatis, natale solum cum quadam filia sua quæ eam ducebat egressa, in Franciam devenit: ubi ecclesias & loca Sanctorum, per quorum merita divinitus curari infirmos audierat, incessanter peragravit. Cumque per multorum annorum curricula hæc ageret, nec mederi (culpis suis forsitan exigentibus) mereretur; ut S. Ægidium peteret proposuit; prius vero Parisius S. Dionysium, quia magni meriti eum apud Deum, potententemque in signis & miraculis esse audierat, petiit. Ubi cum aliquamdiu, corde & lacrymis Deum exorans ut sui misereretur, pernoctaret & non exaudiretur; [ad S. Ægidium peregrinatura,] (quippe huic S. Gibriano ad curandum servata) tædio affecta illinc recessit. Erat tunc Pascha, tempus scilicet quo sanctissima ejus ossa translata sunt; & jam totam Franciam regionesque ei adjacentes odor virtutum suarum suavissimus perlustraverat; cum mulier prædicta, cœptum iter ad S. Ægidium agens, populorum turbis, a diversis languoribus per B. Gibrianum curatis, obviavit. Quibus illa ait; Qui estis, & unde venitis? vel cur tanto exultatis gaudio? Ad quam illi: Tu cæca, peregrina es, & ut nobis videtur, causa medendi loca Sanctorum peragras, & hæc ignoras? Scias pro certo, Remis apud S. Remigium quemdam, S. Gibrianum nomine, translatum, cunctarum genera infirmitatum curantem. Tu autem nostris acquiescens consiliis, iter tuum prologando illuc sine dilatione propera; nihil dubitans ut si confessa puro corde illum adeas, [ante S. Gibrianum illuminatur.] revera sine dubio illuminaberis. Quibus illa auditis, omnibus humiliter salutatis regreditur, & Remos filia sua ducente pervenit. Cumque oculos de cera, quos emerat, obtulisset; duabusque noctibus ante Sanctum Dei vigilasset; cum præcedenti visitato, squammis ab oculis ejus divinitus ablatis, lumine optato ditatur.

[20] Homo quidam, Wimarus nomine, Catalanensium partium civis, [Peregrinus Remis Catalaunos rediens,] amore penitus hujus sanctissimi Confessoris aspiratus, cum uxore sua Richilde, sumptis secum oblationibus & candela, illum adire studuit: ante quem cum una nocte vigilasset, mane ab ipso & a custodibus licentia accepta, redire disposuit. Sed diabolus, totius boni expers, humilem ejus devotionem ceterorumque fidelium a bono avertere nitens, talibus eum aggressus est machinationibus. Ex civitate ultra pontem, qui ducit ad medium Vedulam k fluvium, quædam domus infirmorum qui leprosi vocantur sita erat, ubi ad opus eorum ab Archiepiscopo ipsius civitatis ecclesiam in honorem l S. Lazari ædificare concessum est; unde præcepto ejus a Presbyteris parochiarum indictum est, a fidelibus quibuscumque, ecclesiam S. Remigii ob amorem Dei reverentiamque S. Gibriani petentibus, illic in remissionem delictorum, saxa quæ ante portas ipsius monasterii coacervata erant, tria vel quatuor vel quantum quisque pati posset, humeris imposita ad constructionem ecclesiæ deferre. Quod cum prædictus Wimarus videret, & a portantibus cur hæc agerent inquireret; responsum est ei, ad opus infirmorum sanctique Lazari hæc fore. Tuncque ille similiter cum uxore sua, lapidibus collo impositis, ceteris se associarunt; & quia per inde iter in patriam suam revertendi habebant, usque ad domum infirmorum cum eis onerati procedebant.

[21] [& a fure abactum gregē suscipiens vice ejus, agendum] Cumque reverterentur, occurrit eis ex adverso quidam latro ante se gregem ovium minans, quem ante quamdam villam Besanas m nomine, pastore vulnerato semivivo relicto, furatus fuerat. Jamque clamor pastorum, circumquaque custodientium greges, homines Besanenses perterruerat, latronemque cum gladiis & fustibus persequebantur. Qui cum strepitum persequentium se audiret, seque investigatum agnosceret; duobus peregrinis, ut præmisimus, Wimaro scilicet & uxori ejus, occurrit, quos ita alloquitur dicens: Unde venitis, & quo pergere vultis? Qui cum respondissent, S. Remigii Beatique Gibriani se peregrinos esse, [ab insoquentibus rusticis] Catalanos vero desiderio impleto velle reverti, adjecit; Vere via ista, qua pergitis, torta & longa est, nam & ego illuc iturus sum, & novi quod latrones undique per anfractus & nemora latitent, negotiatoribus & peregrinis insidiantes. Revertimini ergo per viam, quæ per medium burgum S. Remigii ducit, quæ recta & regia est, gregemque meum donec pertranseatis ante vos agite, & in mercede unicuique vestrum duos nummos dabo: habeo enim in villa aliquantulum morari, & cuidam mihi noto loqui: negotio vero expleto, citius vos sequar. Qui instigatione diaboli, ignorantes eum, assensum præbuerunt; & mercede accepta, per viam qua venerant oves ducentes, reversi sunt: latro vero, timore investigantium se perculsus, fugam arripuit, & in segetibus quæ prope erant se occultavit.

[22] Necdum peregrini pontem cum ovibus transierant; & ecce homines, quorum erant oves propriæ, post tergum eorum apparuerunt; [pro ipso fure comprehenditur:] manibusque injectis, feminam quidem expoliaverunt; hominem vero acerrime verberatum manibusque post tergum ligatis, custodiæ publicæ mancipaverunt. Quod cum a sociis eorum Monachis nuntiatum fuisset, Archiepiscopum adeunt, & ut peregrinum S. Gibriani innoxium reddi jubeat, orant. Tunc clientes Episcopi constanter eum accusaverunt, affirmantes ore proprio seipsum condemnasse, reumque & conscium hujus furti publice se confessum esse. Quæ dum Episcopus audisset, omnino eum reddere noluit; inducias tamen diemque, in quo audiretur vel judicio probaretur, constituit. Homo vero in quodam vase vinario, in profunda fovea demisso, inclusus tenebatur, vinctis fortiter funibus pedibus & manibus: incessanter tamen auxilium Dei nomenque S. Gibriani, quem sincero corde adierat, invocavit, [qui ex suo carcere S. Gibrianum invocans,] dicens: O Deus immense, summe & incomprehensibilis, qui invocantibus te in veritate semper præsto es; exaudi me famulum tuum, innocenter morti addictum; & erue me de manu peccatorum, ut cognoscant ignorantes te, quia tu es Deus universorum, salvans & liberans clamantes ad te in opportunitate. Deinde ad S. Gibrianum: O B. Gibriane, Confessor Dei summi & exaudibilis amice Christi, potens signis & virtutibus, ægros sanans, dæmones fugans; solve hæc nexuum vincula, meque libertati reddito, nomen tuum longe lateque declara.

[25] His similia illo sedulo prosequente, tandem exaudiri meruit. Quadam namque die, dum custodes ejus comedissent vinoque inebriati fuissent, [solutis vinculis egreditur;] captivi sui obliti, ludendi causa omnes domum egressi sunt, portasque reseratas dimiserunt. Tunc sedenti in tenebris lux orta est, & vincula manuum pedumque ejus soluta: vas etiam, in quo jacebat, ut ipse affirmabat, divinitus compendiose inclinatum est, iterque exeundi ei ministravit. Quod ut ille sensit, continuo exiliens, domum egressus est, magna voce iterum iterumque vociferans, Sancte Dei Gibriane, Sancte Dei Gibriane. Cujus voce custodes, haud procul hinc sibi confabulantes, attoniti, ocius accurrunt; hominemque, quem incarceratum reliquerant, solutum invenerunt; jamque ecclesiam S. Remigii petentem insequuntur. Quem arripientes, [rursum que comprehensus,] fortioribus vinculis eum constringentes, pugnis percutiunt, fustibus cædunt, virgis verberant; multisque injuriis lacessitum, per capillos capitis trahendo rursus in foveam retrudunt. Mane vero facto custodes, pœnitentia super homine afflicto ducti, simul & divinam sententiam pertimescentes, Præpositum & Decanum, quibus Episcopus rerum secularium & ecclesiarum curam commiserat, adeunt, eisque quæ acciderant cum timore aperiunt. Quid multis morer? Consilio inito hominem adduci jubent; & ut se a crimine, sibi ut asserit injuste imposito, judicio purget, constituunt. Illico aqua defertur, benedicitur, exorcizatur, ut hominem culpabilem recipiendi in se potestatem non habeat, insontem vero gratanter excipiat. [aquæ judicio innocens probatur.] Deinde vero homo exuitur, & manibus pedibusque ut mos est ligatis conjuratur, ut si culpabilis sit, potestatem aquam intrandi non habeat, sed supernatet; si autem innocens, elementi naturam mergendo sentiat. Confessus vero & communicatus, vitta linea per medium cingitur; & Deum Sanctumque Gibrianum crebro vociferans, a Presbyteris in aqua ponitur; bisque immersus, insons & liber fuisse omnibus declaratur. Assumptus autem ex aqua vestibusque indutus, cum maxima populorum turba ad ecclesiam S. Remigii festinavit: ibique ante S. Gibrianum prostratus, Monachis & adstantibus qualiter liberatus sit innotuit.

ANNOTATA.

a In Francica interpretatione solum legitur De chastel: quia verosimiliter tunc exoleverat proprium loci nomen, assumpto solo appellativo Castelli.

b In Francico scribitur Sarteville.

c Ibidem Lupensville.

d Ibidem Bousiville, devant Ormont: qui locus est 5 leucis infra civitatem.

e Fuit hic Bartholomæus de Vir, electus an. 1113, abdicato deinde Episcopatu factus Monachus Cisterciensis Fusniaci: unde & Beatis adscribitur 26 Iunii.

f Brimunteyum, in Francico Brimontel.

g Imo postridie Iduum Maji, vel, quod idem est, XVII Kalendas Junii: esse autem hoc sphalma memoriale ipsius auctoris, patet ex Francico, ubi verbum verbo redditur, & ipso die iduum Majarum scribitur.

h Francice Ulgy.

i In Francico vocatur Liburgis,

k Vedula, vulgo Vele, in Catalaunensi diœcesi ad S. Remigii vicum exoriens, Remos alluit, ac denique Axonæ jungitur.

l

Ad imitationem Leprosorii, quod juxta Hierosolymitana mœnia ædificatum erat sub invocatione S. Lazari, plurima per Galliam, Angliam, & Belgium erecta fuerunt Leprosorum hospitalia: unde etiam ipsi Leprosi appellati sunt Lazari. S. Ildephonsus de Hospitio, quod sui parentes Toleti ædificarant,

Lazarus hoc mendicus habet sub mœnibus urbis,
      Qua via Complutum cursibus apta patet.

Neque dubium est, quin intelligatur Mendicus ille Euangelicus, de quo Lucas Cap. 16: cujus ut vera esse historia, non solum parabola credatur, suadet domus Epulonis etiam nunc monstrari solita Hierosolymis. Interim nullis hactenus Latinis Græcisque fastis nomen reperio inscriptum, nescio proinde an uspiam & quo die colatur ut Sanctus: & ejusmodi Leprosoriorum Patronus apud nos plerumque habetur S. Iob.

m Vulgo Bezannes, haud multo plus quam una leuca distans ab urbe versus Austrum.

* imo postridie Idus.

CAPUT III.
Quædam a XIX Maji usque ad Vigiliam Pentecostes acta.

De Petræfonte a quædam puella, Huldierdis nomine, genu habens inflatum, [Triennio genu contractum ferens puella,] tribus annis contracta mansit: quam mater, auditis B. Gibriani miraculorum insigniis, super carrum posuit; Remosque apud S. Remigium cum custodia, datis sumptui necessariis & ad opus Sanctorum oblationibus, misit: cui & ait: Filia mi, memento quæso quanta pro te passa sim, novem mensibus te in utero meo gestans; quali pœna te lactaverim, nutrierim, & usque ad adultam ætatem perduxerim: cum igitur emendationi tuæ & profectui congaudere deberem, contracta & debilis facta es, unde jam tribus annis graviter torqueris. Perge igitur, & vide ut semper in corde & memoria Christum habeas, nomenque S. Gibriani voce & ore sæpius replices, Christum orans ut tui misereatur; Sanctumque ejus suspiriis interpellans, ut qui tot auxiliatur, membra diu amissa meritis suis tibi restauret. Hæc dixit, filiamque suam Deo omniumque Sanctorum cœtibus commendavit. Puella autem, monitis matris studiose instructa, iter præmissum arripuit, & ut proposuerat Remos usque pervenit. Jam sol occubuerat, & nox atra terram texerat, dum illi ecclesiam S. Remigii intranti, virtus divina auxiliumque S. Gibriani occurrit: oratione namque & oblatione facta, fessa membra residens quieti dare voluit. Nondum vero bene se aptaverat, & subito membra contracta, quasi quadam unctione, [curatur 19 Maji:] dulcedine medicaminis superni perfusa, reformantur & eriguntur. Quod illa sentiens surgit, sustentaculum abjicit; & ad Reliquias Sancti, modicum adhuc præ teneritudine pedis claudicans, trigesima tertia nocte post ejus Translationem curata, lacrymas gaudio admiscens, procedit.

[25] Mane facto, quidam Lambertus, in Catalanensi civitate nutritus, [item vir tremulus ac debilis.] acuto morbo passionis multis annis infectus, toto tremens corpore, manuum pedumque valetudine destitutus, ante Sanctum Dei se poni oravit; ut intentam oculorum aciem illuc semper haberet, & continuæ contemplationi attentius insistens, orationem & suspiria diligentius protelaret. Allatus itaque nutantia membra in terram collocat, lacrymarumque imbre effuso genas pavimentumque humectat; dein superni medici omnipotentiam ex intimo cordis affectu precibus pulsat, Sanctumque Gibrianum promissionibus & voto aggreditur, &, si ei membra debilia & dissoluta restituantur, secularium pompis se abrenuntiaturum, & sub capitalitio quatuor denariorum se ei in servum mancipaturum, promittit. Cujus patientiæ & humilitatis misertus Dominus ejusque Dilectus, super exactoris sui postulatione & sponsione, pia gestans viscera, non sono verbi, sed efficacia operis, divinum meruit accipere responsum. Primum namque digiti, trementes & emortui, in rigorem vigoremque naturalem vertuntur; brachia arida, medulla humoreque receptis, eriguntur; deinde omnia interiora, quodammodo angariata, [23 sanatur puer claudicans;] ad locum proprium reducuntur: sicque omnibus membris compaginatis, quod pie postulaverat in momento impetrare promeruit. Item quidam puer, Andreas nomine, filius Rainerii & Odelinæ de Busseyo b, ab utero matris uno claudicans pede, a matre, trigesima septima die post Translationem, ad ecclesiam S. Remigii est allatus. Cumque orationem ad Deum pro eo humiliter fudisset, & oblationem ad memoriam Sanctorum fecisset, post votum & lacrymosa suspiria, ipsa eadem die divina præveniente clementia meritisque B. Gibriani, ad statum & gressum naturalem membrum claudicans pueri reversum est.

[26] Postero die tres curati sunt, ex quibus primus Adam de Soipeja c nuncupabatur: qui paralysi percussus pene dimidio anno officium loquendi amiserat: [24, juvantur, ex paralysi mutus,] sed & pessimis morborum pestibus per omnia membra perfusus, a renibus deorsum nervis contractis, normam incessus amisit: habebat & humerum sinistrum cum brachio & manu aridum, & medietatem corporis emortuam: qui etiam sumpto viatico, causa sanitatis adipiscendæ, ecclesiam S. Remigii adire studuit. Quod ut viderunt vicini ejus, illudebant ei dicentes; Tu, cum homo peccator sis, & numquam alicujus pupilli, viduæ, aut orphani misertus fueris, putasne quod tuis promissionibus aut votis Sanctus Dei, quem petiturus es, moveatur, quæ numquam avide suscipere probatus est? Dum enim adhuc causidicus esses, & in ratiocinando & in placitando disertus orator existeres, personas divitum inopiæ pauperum semper prætulisti, & numquam in judicio adjutor eorum nisi pretio conductus extitisti: unde merito tibi Deus linguam constrinxit, & vires corporis abstulit. Quod ille floccipendens, Prebyterum suum adiit, eique peccata sua confessus est; & pœnitentia suscepta, ut proposuerat, proficiscitur. Remos vero veniens, satis devote ante S. Gibrianum in ecclesia S. Remigii sex diebus totidemque noctibus in oratione perstitit; sed exaudiri tunc minime meruit.

[27] Tunc quodammodo desperatus, memor etiam eorum quæ a vicinis improperata fuerant, [ab apparente sibi Sancto,] pro enormitate scilicet scelerum suorum remedium non debere consequi, sed pœnam incurrisse perpetuam, confusus & dolens abscessit. Proxima autem nocte, dum membra sopori dedisset, visum est ei, adstare sibi S. Gibrianum, improperantem ei & dicentem, Quid hic agis, frater? Quare a tuo proposito deviasti? Cur hæc agere voluisti? Quamobrem desperatus cogitasti, Deum pœnitentes non exaudire? Etenim pro peccatoribus suam Dominus mundo dignatus est exhibere præsentiam. Nunc igitur surge velocius, &, ne te divina ultio feriat, ad ecclesiam unde venisti festinus revertere. His dictis nuntius cælestis disparuit: homo vero excitus a somno, currum nihil cunctatus ascendit, & ad memoriam Sanctorum unde venerat reversus est: ubi orationem jejuniis duplicans, & fletus suspiriis annectens, plus solito membra inedia attenuavit. Quarta demum nocte, [redire ad feretrum jussus:] labore vigiliarum fessus, in ipso crepusculo noctis sopore interceptus, visum est ei, omnia membra sua niveis floribus consternata & constipata fore, miramque fragrantiam odoris reddere. Nec mora, expergefactus, hilaris surrexit; & membra, jam cælitus curata, coram omnibus Deo & Sancto ejus Gibriano præsentavit; linguamque reseratam ad laudes Dei naturaliter movit. Quo audito, illi qui paulo ante ei illuserant, compuncti corde & tacti dolore intrinsecus, Deo & Sanctis ejus satisfacientes, pectora sua percutiebant, & cum eo pariter misericordem Deum glorificabant.

[28] Quædam mulier, Heremburgis nomine, de Mediolani-villa d ante Peronam, omnium membrorum suorum valetudine orbata, [quadriennio contracta,] quatuor annis contracta languerat: ducatu vero mariti ad S. Gibrianum advecta, omni destituta auxilio, excepto Monachorum crebro solatio, per aliquot dies mansit: maritus namque ei vir duræ cervicis erat: tædioque custodiendi eam affectus, fuga lapsus solam reliquerat. Sed Dominus, cui proprium est misereri, suumque plasma prout vult debilitare & mederi, a sponso carnali sponsam derelictam, pater spiritualis visitavit filiam. Nam veluti si ipse assisteret, manumque jacenti porrigeret, & quodammodo ei diceret, Surge velociter & sterne tibi; inæstimabili celeritate pedibus innixa, ad feretrum progressa est, & nobis omnibus qui affuimus inopinatam suam declaravit curationem; pro grabato duos ad collum baculos afferens. Tunc fit omnium una vox clamantium, Gloria in excelsis Deo; unaque precantium & dicentium, Adauge Deus adhuc & numerum istum, ad salutem omnium sperantium in te.

[29] Nondum tumultus cessaverat, & ecce tertius, Sigebertus nomine, de Vitreio e, cum quadam sorore sua ante feretrum stetit: qui juvenis acerbo morbo, [& triennio contractus ex fistula.] quæ gutta fistula dicitur, in sinistro pede percussus est: sed & humorem venarum atque nervorum, foramina sedulo stillantia exhauserant, unde tribus annis contractus incesserat. Ut autem audivit magnitudinem operum Sanctissimi Gibriani, ait sorori suæ: Audi me soror & consule juventuti meæ. Cum utroque parente orbati simus, & modicum quod nobis remansit, pro curatione infirmitatis meæ, pene totum expenderimus & nihil profecerimus, quid modo agam ignoro. Ad quem illa: Surge, & Remensem urbem, ubi S. Remigius requiescit, adeamus: in cujus ecclesia quidam Sanctus, nomine Gibrianus, noviter promotus est, per quem debilis quisque illuc adveniens, incolumis revertitur. Tunc ambo sumpto viatico iter arripiunt, semper in memoriam nomen S. Gibriani vertentes. Non longe adhuc ierant, dum virtus ex alto bonæ voluntati eorum consuluit: nam ulcerosa foramina in momento extersa & exiccata sunt, genuque inflatum & cetera membra contracta ad normam antiquam reversa sunt. Tunc præ nimio gaudio gementes, viam quam voverant peragunt; &, ut prælibavimus, prima hora noctis ad ecclesiam S. Remigii perveniunt. Oratione autem facta, & voto S. Gibriano soluto cum gratiarum actione, adstantibus opem sibi cælitus collatam notificaverunt.

[30] De Sesanna mulier, Freburgis f nomine, viginti annis lumen corporalium amiserat oculorum; [Annis 20 cæca,] unde nimio dolore absorpta, per multorum temporum spatia amens & delira mansit. A primo vero tempore, ex quo miraculorum hujus sanctissimi viri insignia populorum turba vadens & rediens longe lateque disperserat, habebat desiderium eundi illuc, omni corde cupiens sanari, & videre quæ per eum Deus operabatur miracula; sed ductorem & consortem itineris non invenit. Ex intimo autem præcordiorum affectu succensa, semper corde meditabatur, & ore loquebatur dicens: Heu me miseram! quid agam? quo me vertam? Quare de vulva educta sum? cur accepta genibus non statim perii? En viginti anni sunt quod utroque corporis careo lumine, & in tenebris ambulans claritatem cæli intueri prohibeor: super hæc omnia, Sanctorum limina, omni destituta solatio, adire nequeo; quorum patrocinio cæcos illuminari, claudos erigi, reclusas aures aperiri audio. Surgam ergo, & circuibo plateas & vicos: [peregrinos S. Gibriani secuta,] nec enim privabit me Dominus promisso suo, sed miserebitur patientiæ ancillæ suæ, mittens mihi in obviam aliquem servum suum, qui me ad Remensem ducat civitatem. His dictis surrexit: & ecce turba maxima hominum infirmorum utriusque sexus, vehiculis imposita per inde transibat, & ad S. Gibrianum causa medelæ properabat. Quod cum illa cognovisset, clamavit post tergum eorum dicens: O Christicolæ & peregrini, misereamini infelicissimȩ omnium feminarum: per ipsum quem quæritis, & per quem propitium Deum vobis creditis habere, obtestor, ut me vobiscum ire permittatis: quia veraciter credo, quod misericordiæ suæ oculis obtenebrationis meæ claustra illuminabit. [illuminatur.] Cujus lacrymis compatientes peregrini, fræna jumentorum retrahunt, & ut manus vehiculis apponat, per quod iter rectum sequatur, concedunt. Cumque ad S. Remigium pervenissent, mulier, cui majus desiderium recuperandæ claritatis præ ceteris inerat, ante S. Gibrianum cum candela accensa se prosternit. Duabus vero noctibus cum lacrymis orationi insistens, tertia die quod optaverat lumen impetravit.

[31] Item quidam, Drogo nomine, de Rosejo g, gravis infirmitatis macula infectus, [Sanatur a renibus deorsum ulcerosus totus.] multo tempore ægrotaverat: a renibus enim deorsum per omnia membra ita foraminibus, per quæ pruritus scaturire visus est, astipulatus fuit, ut nullus locus integritatis intuentibus appareret: qui, ut ipse postea fatebatur, omni curriculo temporis ægrotationis suæ, numquam super pedes se figere poterat. Postquam vero huic Sancto absens corpore, voto tamen & orationis verbo se subdidit, eumque petiturum spopondit, illico omnes [artus] percussi, sanati sunt. Quod ut homo meritis B. Gibriani sibi præstitum agnovit, nihil cunctatus, assumpta secum non modica vicinorum suorum turba, curatorem suum adire studuit: ubi data oblatione, sicut ejus prædecessor fecerat, Monachis & populo modum & tempus suæ curationis intimavit.

[32] Alter vero, Lambertus nomine, de h Jamureyo, habebat filiam quæ Doda vocabatur, [Cæca a S. Remigio apparente.] quæ puella dextrum oculum turbidum & infirmum habebat, sinistrum vero omnino amiserat: unde duobus mensibus nimio dolore attrita, super modum cruciabatur. Nocte vero quadam, cum juxta patrem & matrem se collocasset, & membra sopori dedisset, medio ipsius noctis silentio quasi de gravi somno excita, talibus patrem suum aggreditur verbis. Heu, Heu! pater, quid dormis? quare miserrimæ filiæ subvenire moraris? Numquid vehiculum & itineris necessaria parasti? Cujus voce pater expergefactus, putans eam in somniis loquentem, increpavit eam dicens: Benedicat te Dominus, filia mi; quid est quod loqueris? muni te signo Crucis sanctæ, ne forte fraudatore illudaris nocturno. Cui illa: Noli talia proferre, pater: sed scias revera mihi S. Remigium apparuisse, & ut ecclesiam suam adirem præcepisse, meque ibi illuminandam per merita B. Gibriani fore. Ille autem admirans, conversus ait uxori suæ, Audis, qualia filia nostra profert? [ad S. Gibrianum ire jussa,] Audio, inquit, & intelligo, & veraciter credo, quoniam si eam a primo die, ex quo tibi nuntiatum est quod ibi miracula fierent, illuc misisses, procul dubio curata fuisset: dum enim advenas & peregrinos, & ut ita dicam filios exterorum, medicantur & sanant, quanto magis filios suos subjectosque ecclesiæ eorum in prosperis esse desiderant? Accelera ergo, & junge currum, filiamque nostram, sicut ei divinitus revelatum est, perducere ad S. Remigium stude. Tunc pater impatiens moræ ocius surrexit, & in lacrymas prorumpens exclamavit; Heu, filia mi! quis me decepit? quis te corporeis, me vero sensus luminibus excæcavit? quis mihi thesaurum desiderabilem amissum restaurabit? Sæpissime te ad S. Remigium Beatumque Gibrianum mittere proposui, & inimici astutia seductus nunc usque meis exigentibus culpis distuli: semper enim nocuit differre paratis. Hæc secum: aurora autem in lucem prorumpente, [illuminatur 24 Maji:] ipse & uxor ejus Hersindis nomine, cum filia sua curru imposita, urbem Remensem, quæ tribus milliariis a villa sua distabat, requirunt. Ubi dum in ecclesia supradicta septem diebus in oratione & vigiliis ante S. Gibrianum, cum ceteris opus simile expectantibus, pernoctasset; octavo tandem, scilicet die Ascensionis Domini, quæ trigesima nona Translationis ejus erat, sicut ejus præmonitor ei promiserat, lumen puella corporale recuperavit.

[33] Sequenti autem Dominica, mulier quædam Odila nomine, de Arseyo i, quæ per integram septimanam in ecclesia vigilaverat, [27 sanatu hydropica. ] ante Sanctum Dei, aliorum humeris brachiis innexis adducta stetit, Reliquiasque deosculans & licentia accepta, redire ad propria studuit: hydropico enim morbo perfusa omnia vitalia ejus intumuerant; & extensa cute, adinstar utris ventrem inflatum habebat. Mane adhuc erat quasi hora prima, & femina discedere voluit: sed ejus labori & dolori Deus, per merita Sancti sui, finem imponere disposuit: nam ecclesiam egressa, & ad hospitium suum usque progrediens, in ipso itinere, in ictu oculi omnis illa inflatio laxatis fibris, sine aliqua ruptione carnis vel cutis dissiliens, disparuit; lotisque aqua manibus & facie, exultans in gaudio, ad medicum suum hora tertia recurrit, grates cum oblatione offerens. Quam intuentes qui paulo ante tumidam eam viderant, hæsitantes murmurabant intra se dicentes, Putasne illa sit quæ mane, ad colla aliorum innixa, adducta est? & quomodo tam cito curata est. Alii affirmabant, Quia revera hæc ipsa est. Quidam vero dicebant, Non, sed similis ei est: & schisma erat inter eos. Mulier autem videns eos incredulos, accersivit hospitem suum, nomine Raimundum, & Monachum sacri pignoris custodem, cujus licentia ante recesserat; quorum testimonio ipsam eamdem fore pro certo probatum est. Quod omnis plebs ut agnovit, multiplices laudes Deo reddidit.

ANNOTATA.

a Vulgo Pierrefont, puella autem, de qua hic sermo, in Francico nominatur Hodierna.

b Vulgo Buissy.

c In Francico Suipe scribitur, estque oppidum ad fluvii cognominis initium, 7 leucis remotum ab urbe.

d Ibidem Mielain-vile; in margine vero Moilain: Perona autem, urbs in Veromanduis ad Somonam, distat Remis plus quam 20 leucis.

e Vulgo Vitry, duabus circiter leucis ab urbe distans, ortum versus: sunt & duo hujus nominis oppida prope Matronæ & Ornæ confluxus, Francici & Adusti cognomentis distincta.

f In Francico dicitur Frembours, id est Fremburgis. Sesanna autem, unde hæc nata, Tardenensis agri oppidum est, Senonibus & Remis medium, & pari fere 13 leucarum spatio utrimque distans.

g Vulgo Roizy, an diversum a Roscejo, de quo ad cap. 2 lib. 1? ipse autem Drogo, Francice redditur Drue.

h In Francico scribitur Janveri, in tabulis Janvry, tribus ab urbe leucis occasum versus.

i Vulgo Arsy, vel Arcis, oppidum trans Albulam fluvium, Trecis quam Catalaunis propinquius: propior autem Remis est ejusdem nominis vicus trans Matronam, & Catalaunis solum 2 leucis distans.

LIBER TERTIVS
Miracula mensibus Junio, Julio, & Augusto facta.

CAPUT I.
Curati a Vigilia usque ad Octavam Pentecostes.

Quoniam Vigilia a solennitatis Pentecostes, quo sanctus Spiritus Apostolis in linguis igneis apparuerat, [In vigilia Pentecostes, confluentibus multis,] eosque sua gratia ditaverat, & dona curationum præbuerat, instabat; operæ pretium duximus ab ipsa sancta nocte librum tertium miraculorum B. Gibriani, ejusdem gratiæ & doni consortis, ordiri. Ipso autem sabbato sancto conglobatio multitudinis magnæ utriusque sexus, ex vicinis urbibus & vicis & castellis, non tam pro aëris serenitate & pacis tempore, quam excellentia solennitatis & miraculorum spectaculo, ad monasterium S. Remigii confluxerat; desiderio oculis suis cernere desiderantes, quod testimonio aliorum, quibus Deus virtutes suas monstraverat, illis innotuerat. Die vero ad vesperum descendente, quædam nobilis femina, Engelaidis nomine, de Scambulla villa b ante Laudunum orta, [ex agro Laudunensi adveniens matrona,] cum suorum comitatu hymnidicis vocibus & lætitiæ strepitu Deum laudans, ante feretrum S. Gibriani adstitit, unicum filium suum in ulnis portans, cui ipse Sanctus oculum excæcatum paulo ante restituerat: quam Monachi custodes feretri accersitam, causam tam magnæ ejus hilaritatis sciscitantur. Ad quos mulier propius accedens ait: O! quam felices vos, ministri istius amici Regis superni! & quam beati servi, crebro adstantes sibi! & quam sanctus populus hujus civitatis, tanti Patroni frequenti benedictione & custodia protectus! Nam cum ego advena & peregrina sim, [Remenses felices prædicat,] absens quidem corpore, sed præsens mente, in necessitatibus meis ab eo exaudiri merui: quanto magis vos, qui eum semper præ oculis habetis, & ut ita dicam manibus tractatis, ejusq; quotidiano solatio potimini? Et ideo merito vos felices inquam. Cujus voce multitudo circumstans permota, cominusque appropians, novi aliquid videre desiderans, quid vellet, quid quæreret, vel quid ei accidisset, ejus lætitiæ congaudendo, inquirit. Quibus illa: Si aures præbetis, inquit, meæ salutis vestrȩque congratulationis historiam per ordinem retexam. Illi vero, audiendi miraculi avidi, conticuerunt.

[2] Tunc illa taliter exorsa est: Contigit nuper huic filio meo, [filiumque suum coclitem,] nescio qua infirmitate percusso, uno oculo omnino excæcatum fore. Cumque medicos advocassem, & medicamina diversa applicassem, nec in aliquo ei subvenire valerent; imo, si eis liceret, sanum ei oculum pro certo eruissent; clamavi, Me miseram! quid agerem, quo me verterem ignorans. Adsunt vicini cum cognatis, maritus cum domesticis, medici cum consimilibus, jurejurando affirmantes, impossibile homini in terra existenti lucernam corpoream excæcato reddere posse: sicque omni solatio humano destituta, omnem spem meam in Deum projiciens, ita orabam: O Deus superne, mundi factor, & salutis distributor æterne, miserere ancillæ tuæ, & ne vindictam sumas de peccatis meis: sed redde unico filio meo, baculo senectutis meæ, lumen quod abstulisti; cessetque ficta jactantia humani ingenii, victa antidoto cælestis imperii. Hæc ad Deum oravi. Dein ad S. Remigium conversa, [post fusas ad Deum, S. Remigiū,] quasi eum aliquando oculis vidissem, ita eum alloquor dicens: S. Remigi. Confessor inclite, gentis Francorum exaudibilis Patrone, si vera sunt quæ de tuis narrantur gestis, tuum in hac necessitate probem adjumentum. Certe oculis meis sanctissimam domum tuam numquam vidi, numquam intravi: idcirco me reprehendo, & ago pœnitentiam in favilla & cinere: verumtamen sine dubio credo tuis meritis mihi posse subveniri. Numquid tu non ipse es, per quem gens Francorum cum Rege nobili primum ad baptisma convolavit? Evigila ergo, & tenebras mei doloris, multorum miraculorum operator sancte, remedio tuæ clarifica pietatis; & pro hac infelice, ante pedes æterni Regis, preces prosterne.

[3] Talibus & his similibus verbis S. Remigio interpellato, ad ultimum istum S. Gibrianum, Dominum & Patronum meum, lacrymosis aggredior suspiriis.

O Dilecte Deo, virtutum lumine clare, [& S. Gibrianum preces,]
Aulæ cælestis Princeps, & proxime Christo
Sancte! tuis donis jam Francia perfluit omnis.
Nam quicumque tuam devotus adit pietatem,
Voto perfretus redit ad sua limina lætus:
Unde tuæ famulæ, Pastor clemens, miserere:
Qui pietate tua claudos, cæcos, furibundos,
Gressibus ornas, lumine ditas, mente reformas,
Obsecro, redde meo lumen, Pater inclite, nato,
Ut pariter vestram læti pergamus ad aulam.

Cumque orationem complessem, verti me ad filium meum: & ecce squammæ ceciderunt ab oculis ejus, visumque in momento recepit. Quod cum pro certo didicissem, maritum meum, Ivonem c nomine, accersivi, puerumque nostrum illuminatum fore ei indicavi. [illuminatū profitetur & exhibet.] Qui gaudio lacrymas admiscens, omnipotentem Deum adoravit, & Sanctorum clementiam, per quos puer curatus est, cum magno affectu exaltavit. Tunc ambo, nihil cunctantes, huuc puerum attulimus, ut eum & nos Deo & S. Gibriano in servos demus. Ecce causa adventus nostri & hilaritatis nostræ. Tunc omnes una voce glorificabant Deum, dicentes: Gloria tibi, Deus, qui ubique famulis tuis & semper præsto es, & dignitatem gratiæ Sanctis tuis largiris, ut in nomine tuo omnium morborum genera curent.

[4] [Ipsa die Pentecostes, alia mulier Catalaunensis,] Mane autem facto, die videlicet sancto Pentecostes, altera mulier de Catalanensi civitate coram Sancto apparuit, ante se puerum Albricum nomine tenens, multo tempore contractum & gibbosum, sed jam divina gratia medicatum. Non illa quidem mater ejus fuit; sed, ambobus parentibus defunctis, illa carne ei tam propinqua extitit, ut ad nutriendum eum in suum acciperet. Quæ stetit, & ait: Heu! heu! sanctissime Confessor Christi, quis te has transvexit ad oras? quis nos tanto defraudavit Patrono? Certe Franciam te intrante ad nostram civitatem primum devenisti, & ad Coslam-villam d, in ecclesiæ territorio sitam, eremiticam vitam ducens, longo tempore Sacerdotio functus es, sicque in senectute bona defunctus. Non sunt novæ virtutes tuæ, nec miracula tua recentia; oculis nostris non vidimus, [dolens patriam suam ejus corpora privatam] sed patres nostri annuntiaverunt nobis, ad tumbam tuam luminaria magna sedulo lucere se vidisse. Tunc civitas nostra plena populo & opulenta erat, vineæ uberes, agri fertiles, tranquillitas pacis: postquam vero tanto desolati sumus Patrono, affligimur, aporiamur, peripsema omnium facti sumus. Quid ergo in nobis displicuit Paternitati tuæ? numquid degeneres nos probasti? Vere degeneres & peccatores, cum locum tibi a Deo destinatum, & ut ita dicam, electionis tuæ, in quo vivus habitares defunctusque jaceres, despexeris; & ad extraneos populos, ad ruborem omnium nostrum, illorum autem salutem, te transferri permiseris. Tunc sancti altaris custodibus ait: Propius huc accedite, & quid vester Sanctus, imo noster, de hoc puerulo operatus sit, audite. Puer iste, quem hic videtis, utroque parente orbatus, infirmitate percussus, contractus & gibbosus factus est: [puerū exhibet a gibbo & contractione liberatum.] nudius vero tertius, postquam hæ virtutes nobis annuntiatæ, huc eum adduxi; & novem diebus totidemque noctibus in hac ecclesia, cum eo & pro eo orans Deum, mansi; sed eo tempore occulta Dei dispositione exaudiri non merui, unde tristis effecta & confusa discessi. Ut autem domum meam intravi, puer voce magna clamavit; Domina, Domina, adjuva me: gravi enim dolore per omnia membra afficior. Cumque appropiassem, & ossium stridorem nervorumque extensionem audissem, divinam eum gratiam consecutum sensi. Fit mox concursus populi, & illo in medio jacente omnis domus multitudine repletur. Tunc omnes una voce clamabamus dicentes, [Kyrie eleison]. Nec mora, puer erigitur, gibbus dissipatur, & normam pristinæ staturæ totum schema corporis revertitur: nunc vero sanum, ut vos videtis, reduxi; ut una mecum Deum & Sanctum ejus hymnis glorificetis.

[5] Dein quidam Conversus, nomine Adam, de villa e quæ Vidua dicitur, ante feretrum, corrigiam in collo portans, venit. Ipsius enim sanctæ noctis medio, [Conversus quidam absolvitur a dæmonio,] dum in quodam horreo cum consodalibus suis dormiret, subito dæmonio arreptus est. Cujus voce & insania illi qui secum erant exterriti prosiliunt, accensisque luminaribus, ita ut diximus, plenum dæmonio reperiunt. Mane autem facto, ligatis manibus & pedibus, & corrigia circa collum apposita, vehiculo eum imposuerunt. Et circa horam tertiam, dum adhuc non longe essent, visaque ecclesia invocato primum Deo, nec non & S. Remigio atque Gibriano, in momento spiritus nequam Spiritus sancti virtute expulsus est. Tunc in hanc vocem erupit dicens: Solvite vincula hæc, quia ex quo ecclesiam Sanctorum vidi, [in conspectu ecclesiæ:] sensus meus mihi redditus est, omnisque falsitas inimici disparuit. Solutus autem & depositus, ait: Corrigiam circa collum meum dimittite, quia per hanc S. Gibriano me in servum dabo. Deinde genibus & brachiis in terrā fixis, quomodocumq; poterat reptando ad ecclesiam venit. Quem populus, circa feretrum orans, venientem & corrigiam in collo habentem videns, delirum & amentem putans, fuga lapsus est. Ille vero, quasi agnus mansuetissimus, ad Sanctum accessit: & oratione facta, eventus suos omnibus indicavit.

[6] Post hunc quidam juvenis Dohez, nomine, de Chauvenione f, tali modo curatus est. Ipsa die (quoniam excellentia festi exigebat, [curatur claudus:] & devotio expectantis populi exorabat) ipsius Sancti caput, nudum ad deosculandum, cunctis ostensum est. Inter ceteros vero juvenis supradictus, a renibus deorsum inflatus, ambobus claudicans pedibus, ceterisq; membris omnino impotens, innixus baculo tremens adfuit. Qui cū ad caput S. Gibriani, ab aliis adjutus venisset & deosculatus fuisset; inflatio illa omnis illico evanuit, & sub oculis omniū qui aderant incolumis apparuit.

[7] Item alter quidam, Alardus nomine, de Castello-Gemblois g oriundus, ipsa die ad Sanctū Dei venit; & oratione facta stans ante feretrum, [ibidem se sistit juvenis,] præ gaudio lacrymans ait: Dilectioni omnium vestrum notum facio, quoniam iste dilectus Dei in me servum suum mirabilia operatus sit. Nam ante tres menses magna infirmitate circumventus, oculorū meorum lumine privatus sum:cumq; multis diebus cæcus manerem, nec aliqua arte medicorum mederi possem, nocte & die irremediabiliter luxi. Dictū est ergo mihi a quibusdam, qui jam famā istius Sancti audierant: Certe, si ducatum haberes, & ad S. Remigium Remos pervenire valeres; utiq; a quodam Sancto qui Gibrianus dicitur, in ecclesia ejusdem S. Remigii quiescente & virtutū miracula operante, visum reciperes. Quibus auditis talibus sȩpe memorandum exoravi precibus Sanctum: Serve Dei summi, B. Gibriane, sidusq; [invocato Sancto illuminatum se profitens.] aureum meritis tuis omnem illuminans mundū, famulo tuo oculorum lumen amissum restaura: ægritudine enim membrorum impeditus, tuam præsentiam adire nequeo. Sed quia scio & veraciter credo, quoniam tua clementia, per quam Deus largitur id quod vult, ubiq; te invocantibus præsto sit; precor, ut impossibilitatis meæ necessitatē oculis misericordiæ intuearis. Ire non valeo, ducatū non invenio, vehiculū vel viaticū non habeo, ideoq; ut mihi subvenias imploro. Quod si sanitatem mihi præstiteris, oculosque meos illuminaveris; jurejurando tibi polliceor, ad domum tuam me venturum, & in servū Tibi Sanctoq; Remigio me daturum. Cumq; orationē complessem, subito cælestis medicus adfuit; &, ut vos cernitis, sospitatem membrorum & lumen pariter cȩlorum mihi restituit. Ergo pro tantis beneficiis Deum & exaudibilem ejus Sanctum Gibrianum, per quem tanta longe lateq; declarat miracula, mecum collaudate.

[8] Feria secunda puer quidam, Stephanus nomine, de Wardis h, cum matre ad Sanctū Dei, pro infirmitate sua deprecaturus, venit: uno enim multo tempore orbatus erat oculo, per multorumq; loca Sanctorum circumductus curari minime emeruit. [4 Iunii illuminatur puer cocles.] Oratione autem facta, mater, arrepta manu pueri, ait: Fili, accedamus & Sancto Dei oblationes nostras offeramus, si forte itineris nostri laborem intueatur, & doloris tui compatiatur. His dictis iterum iterumque genua reflectunt, munusq; super altare cum oblationibus extendunt. Cumque puer Brachium quod superjacebat deoscularetur, lumine cælesti circumventus, in momento lumine corporali adornatur. Quod cum matri indicasset, & mater Monachis, æterni Regis clementiam Sanctique Gibriani laudaverunt pietatem.

[9] Eadem die ad vesperum, quædam puella de Menria i, Hotlandis nomine, permaxima sarcina gibbi onerata & incessu curva, [Puella, gibbosa & incurva,] a quadam sorore sua illuc adducta venit. Erat autem in ipsa ecclesia multitudo populi, ante Reliquias Sanctorum vigilans; qui ob reverentiam anctorum corporum, quæ ea die, ut moris est unoquoq anno, ex vicinis ecclesiis ad civitatem allata fuerant, confluxerat. Puella vero post orationem ad hospitiū causa cœnandi cum sorore sua secessit. Cumq; ad mensam sedissent, puella cælesti tacta antidoto, voce magna clamavit, dicens: Caput meum doleo. Caput meum doleo. Quā germana sua consolans, ait: Ex labore itineris & calore solis confracta es: sed comede & tota hac nocte dormi; quia omni sequenti hebdomade ante S. Gibrianum vigilare nos oportet. Cui illa respondit: Vivit Dominus, in quem credo & spero, quia non comedam vel dormiam, donec quid Dominus mihi facturus sit sciam: & surgens ad ecclesiam sine mora reversa est. Post unius vero horæ spatium, dum ante feretrum Sancti cum ceteris resideret, pedibus & manibus extentis humi consternata est, magnos frequenter emittens gemitus & suspiria. Cumque tota nocte nec non & die usq; ad vesperum ita jacuisset, [curatur 5 Iunii.] eamdem sororem suam vocavit, dicens: Soror mi, custodem sacri pignoris accerse, & quanta mihi fecit Dominus ostendam. Quo vocato, ait puella: Domine, accede huc: & quid agere debeo famulæ tuæ indicare ne pigriteris. Scias pro certo, quia omnia membra mea erecta & elongata sunt: sed & gibbus, qui ea contraxerat, divina gratia & meritis Patroni mei B. Gibriani pene totus dissipatus est; jamque de omni infirmitate convalui. Cui ille, In nomine, inquit, Creatoris & Salvatoris nostri, si ita est ut asseris, surge & curatori tuo gratias age. Tunc illa surrexit, longiorque in statura quam antea fuerat mensura dimidii pedis mirantibus omnibus qui eam noverant, apparuit. Accensa autem candela ad altare accessit, seseque sub capitalitio S. Gibriano in ancillam dedit: sicque sana effecta, nono die domum læta reversa est.

ANNOTATA.

a Cadebat Vigilia Pentecostes anno 1145 in 2 Iunii.

b Francice Scambouville devant Laon; distat vero Laudunum Remis leucis circiter 9. In Latino textu ad marginem additur, forte de Sainnella.

c In Francico dicitur appellatus Joannes.

d Ibidem Coxevile. In vita dicitur Colsa, super rivulum ejusdem nominis sita.

e Vulgo la Vefue.

f In Francico Chevannes.

g Ibidem, de uno castello quod dicitur Chastelgemblois.

h Ibidem & in margine de Warc.

i Francice Menre.

CAPUT II.
Captivus liberatus, ægri curati usque ad XXIII Iunii.

[10] Sequenti Dominica puer quidam, Rodulfus nomine, filius a Lidewidis de b Waisnoo-castello (qui jam ibidem plurimis diebus moratus fuerat, [10 die, septennio cæcum visum recipit.] tædioque affectus tristis recesserat) hilaris & tripudians cum eadem matre sua reversus est. Uno ejus oculo septem annis orbatus fuerat, pro cujus recuperatione, ut præmisimus, ante Sanctum Dei diu vigilaverat; sed minime exauditus, recesserat: eundo tamen illuminatus est: qui concito cursu regressus, causam gaudii omnibus nobis innotuit.

[11] Proxima nocte, quidam c Malgerus nomine, de Remensi civitate, qui Catalanis captivus tenebatur, obtentu S. Gibriani hoc modo liberatus est. Casus accidit ut idem Malgerus, [Remensis civis, Catalaunis captivus,] civitatem egressus, armatæ multitudini militum obviaret; quem invadentes ceperunt, & ligatis post tergum manibus deduxerunt. Horum ductor & dominus erat Hugo Vicedominus Catalanensis, vir per omnia flagitiosus & inhumanus, ecclesiarum vastator, immitis & immisericors: ad quem quidam servus, qui captivum noverat, ait: Notum facio Dignitati tuæ, quod hic homo duræ cervicis est, sed & locuples nimis: quem si caute tenueris & tormentis exhibueris, sexaginta libras ab eo extorquere poteris. Quod Vicedominus audiens, arctiori jussit eum custodiæ mancipari: ille vero indefessis precibus sanctum interpellabat Gibrianum. Cui Vicedominus subridens ait: Multum in Gibriano tuo confidis: sed licet multa operetur, tamen de manu mea te eripere non poterit. Tunc Catalanos eum duci præcepit, & catenis ferreis oneratum incarcerari & diligenter custodiri.

[12] Quo perveniens, prima nocte ministri eum scrinio, acutis lapidibus consternato, nudum & funibus extensum includunt. Postero die assumptus, fortissimis compedibus arctatus, [& intra arcam lapidibus onustam clausus,] in scrinio arctiori reconditur; annuloque ferreo collo ejus imposito, cum catena, per medium lateris arcæ & parietis lapidei qui proximus erat pertusum d, extensa clavoque confixa, multis injuriis afficitur. Ejectus tamen de prima custodia, duos lapides caute secum attulerat, quibus capita clavorum compedis limando attenuavit, & dissipando ipsos clavos extravit. Venientes autem ad eum carnifices dixerunt: Ultra modum miramur, quod, cum homo sis comedens & bibens, ad necessaria naturæ non exeas; cum jam dies tertia sit quod de custodia ejectus non sis, nec nobiscum de liberatione locutus. Cur mœrore consumeris? Nonne tibi melius est, quatenus omnia tua distribuas, quam corporis tui detrimentum patiaris? [attritis industrie compedis suæ clavis,] Scias pro certo, quod aut quadraginta libras solves, aut pessimo interibis supplicio. Ille, timens ne factum ejus manifestaretur, respondit dicens: Ne miremini, Domini, si ad naturæ necessaria non exeo, quia omnia quæ mihi ad comedendum intulistis, penes me incontaminata sunt: pastus enim amore Domini mei & Confessoris Christi B. Gibriani, quem diligo, per quem antequam comedo spero me liberari, omne alimentum carnale oblivioni tradidi. Tunc ministri diaboli, furore repleti, arcam claudunt, & maximo molarumque lignorumque pondere onerant, dentibus in eum frendentes & dicentes: Nunc videbimus quid tuus tibi facturus sit Gibrianus. His dictis recesserunt, foribusque signatis & cœna facta, membra sopori dederunt.

[13] Ille vero ut neminem adesse persensit, omnesque somno interceptos putavit; erigens se, [ex arca egreditur;] pedes a compedibus extraxit, humeroque opposito cooperculum arcæ levare conatus est, sed minime valuit. Tunc iterum atque iterum, cum invocatione nominis sancti Confessoris Christi, humerum supposuit: sicque demum levatum est; & compedes coacervatos, pro sustentaculo, ne clauderetur, interposuit: deinde reptando prout poterat egressus, ante scrinium catenatus stetit. Arrepta ergo ambabus manibus catena, eam circumquaque gyrando, aliquo modo confringere nisus est: sed grave pondus ferri, magna ignis examinatione conflatum, malleorumque contusione extensum & coagitatum, nisi utensili ejusdem materiæ dissipari non potuit. Ait itaque intra se: Angustiæ mihi sunt undique, & quid agam ignoro: intus regredi non valeo, evadere omnino nequeo: si autem hoc egero, id est si rejecto pondere lapidum in arcam reversus deprehensus fuero, mors mihi est: si autem non egero, sed sic foris permaneo, manus eorum non effugiam. Quid ergo agam? quod erit refugium meum? quæ redemptio mea? Heu! heu! [deq; catena sua frangenda solicitus,] quis me decepit ut hoc agerem, cum liber pro pretio transitorio discedere possem? Nunc vero si hic inventus fuero, flagris dirisque tormentis consumar; & ad ultimum, si supervixero, pondus suprataxatum talentorum solvam. Sancte Dei Gibriane, in hac necessitare famulo tuo succurre. Ecce jam noctis tenuatur umbra, diesque appropiat: & nunc moriar, nisi mihi, sancte Patrone, subvenias. Desperatorum consolator piissime, infirmorum sublevator mitissime, consolare & subleva hanc meæ inopiæ anxietatem.

[14] Hæc dixit, manusque in cælum tetendit, omniaq; cælestium virtutum agmina pro ereptione sua interpellavit. Nec mora: omnipotens Dominus, ejus suspiriis motus, salvatorem & liberatorem, ipsum scilicet quem invocaverat, [acceptis ad hoc a Sancto forcipibus,] Sanctum Dei misit Gibrianum: nam cum forcipibus ferreis ei adfuit, easque manui dexteræ ejus imposuit & abiit: quas ille fortiter constringens, ignorans quid esset, diligentius palpavit; & ut erant, forcipes esse veraciter persensit. Quanto tunc gestiverit gaudio, cujus hominis explicare poterit sermo? Arripiens igitur catenam, forcipes in eam intorsit; duritiamque ferri, quasi in plumbi naturam conversam, in momento dissipavit: deinde forcipes retinere cupiens, de manibus ejus elapsæ non comparuerunt. Liber autem factus, iter per quod exiret minime reperit. Sursum vero aspiciens, in fastigio domus pertusum intuitus est: sed scalam, per quam ad illud ascenderet, non habuit. Tandem super scrinium, in quo jacuerat, scandit: inde per ligna, quæ superjacuerant, ad trabes venit: de trabibus vero ad pertusum attingens, celeriter egressus, de pariete autem, altitudinem viginti pedum habente, [erumpit per tectum domus.] prosiliens, nihil mali passus est: viribusque receptis, cum jam illucesceret, concito cursu iter arripiens, hora prima, catenam semper in collo portans, Remos pervenit: cumque ecclesiam S. Remigii intrasset, voce magna meritis B. Gibriani mirifice se liberatum protestatus est.

[15] Alter quidam e, Dictis nomine, de Monte S. Mariæ, [Sanatur contractus sanie diffluens.] contractus & ficus in poplite habens, plurimis diebus in ipsa ecclesia, languens usque ad mortem, jacuerat: ipsa vero eadem die qua supradictus liberatus est, hora nona, a quodam sibi noto, causa infirmitatis abluendæ, quæ præ fœtore saniei scaturientis neminem sibi adstare permisit, a monasterio humeris portatus (non enim aliter movere se poterat) continuo elemento visibili deforis lotus & mundatus, gratia Dei invisibili interius visitari, & exterius curari & erigi meruit. Dum enim portitor suus reducere eum vellet, angustia nervorum extendentium constrictus, ait: Sine me, quia Deo propitio, absque tuo vel alterius adjustorio, ecclesiam intrabo, Tunc humi stratus, membra debilia & contracta extendit; ita ut, scissa carne poplitis, nervi & venæ apparerent: unde nimius sanguinis rivulus decurrens, nisi citius a circumstantibus constrictus ligamentis quibusdam fuisset, vitalem spiritum procul dubio ab eo expulisset. Nec mora: surrexit, omnisque infirmitatis immemor, ad ecclesiam cucurrit: & cum multa utriusque sexus turba, una secum Deum glorificante, ad feretrum S. Gibriani, gratias ei redditurus, venit.

[16] [16 Iunii,] Sabbato autem quidam puer, Martinus nomine, filius cujusdam Joannæ de Contoo f, ab ipsa matre sua adductus, multum languidus ecclesiam intravit: [curatur dextero latere debilis:] ab humero enim dextero deorsum debilis & impotens multis annis fuit. Cumque ambo orationem facerent, puer baculum matris suæ manu contracta, jamque divina virtute curata, accipiens, de terra levavit. Quod videns mater, ait. In nomine, Domini, quid agis, fili? Nonne te contractum adduxi, & nunc sanum cerno? Ad quam ille, Surge, mater, quia altare adire volo, ut oblationem S. Gibriano offeram; quia ejus obtentu me sanum effectum per omnia sentio. Tunc ambo procedentes munera sua obtulerunt, seseque Sancto sub capitalitio duorum denariorum subdiderunt. Mater vero, cujus viscera & animam sanitas filii exhilaraverat, curationem pueri Monachis & populo indicavit, & ut Deo inde gratias redderent exoravit.

[17] Altera die (quæ Dominica habebatur) quæ decima quinta post Pentecosten erat, duæ sorores curatæ sunt. Nomen uni Doda, & nomen alteri Getlandis, de Phalemagna g villa ante Dinantum oriundæ. [17, duæ sorores paralyticæ & contractæ:] Prior, natu major, medietatem corporis a nativitate emortuam habebat: secunda vero, uno anno inflata & contracta per omnia membra extiterat. Cumque tribus diebus totidemque noctibus ante S. Gibrianum, orationi operam dantes, perseverassent; ipsa die tertia, hora nona, ambæ curatæ sunt. Pater autem earum cum matre, qui eas adduxerant, præ nimia paupertate ad altare accedere pertimescentes (non enim habebant quod offerre Deo & Sancto poterant) ad propria absque licentia redire disposuerunt. Quibus abeuntibus, quidam qui in ecclesia paulo ante puellas impotentes dimiserant, modo vero tam inopinata festinatione erectas viderunt, casu illis obviaverunt; quibus & dixerunt: Quid est quod tanto exultatis gaudio? Quid vobis accidit? declarate nobis: opera enim Dei enarrare officium est. Illi vero responderunt: Has duas puellas, filias nostras, diu contractas, S. Gibriano de longinqua regione adduximus, & ut eas solita vel clementia expiaret vel curaret, duobus diebus cum noctibus ante eum vigilantes, oravimus: hodie autem die tertia, hora nona, misericordes oculos suos ad nos reflexit; &, uti cernitis, has puellas erexit: sed & hoc custodibus sacri scrinii celavimus. Ad quos illi: Profecto male egistis, Deumque & Sanctos ejus offendistis, quod absque licentia elapsi estis: cum mundationem & curationem earum Sacerdotibus ostendere, & oblationes pro eis ad altare offerre debuissetis. Illi iterum responderunt, dicentes: Pauperes sumus, aurum vero & argentum nobiscum non est, & ideo ad feretrum accedere vel alicui hoc indicare timuimus. Quibus dixerunt: Revertimini nobiscum velociter, & pro pretio laudes & grates Deo reddite; & dona ejus, gratis vobis collata, omnibus manifestare ne pigritemini, ut sciant cuncti quia non est personarum acceptor Dominus; sed omnis qui timet eum & facit justitiam, acceptus est illi. Tunc cum omni festinatione regressi, ut docti fuerant omnia perfecerunt.

[18] Feria secunda quidam homo, Joannes de Barbona, occumbente sole illuc pervenit: septem enim [annis] brachium perdiderat, [18, Brachiū emortuum,] nec aliqua unquam potuit curari medicina. Quem quidam medicus languentem cernens, ait: si septuaginta solidos mihi donaveris, pristinæ sanitati membra tua restituam. Cui ille; Egenus sum & pauper, inquit; nec tanta habere, etiamsi omnia quæ mihi contingunt distribuerem, valerem: sed viginti solidos solvam, si mei curam habere volueris. Medicus autem protestatus est, se numquam manum impositurum, nisi memoratum pretium ex integro ei pro mercede tribueret. Homo vero in lacrymas prorumpens, ait: Revera nec tibi nec medico alicui in carne degenti aliquid pro hac curatione mea promissurus vel daturus sum; sed medico cælesti, qui solo verbo restaurat universa, me committo; Sanctumque Gibrianum, ejus ministrum ejusque medicamina fidelibus quibusque ministrantem, devote requiram, qui nihil pretii sed innocentiæ puritatem requirit. Hæc dixit, iterque Remos ducens arripuit. Cumque ad vesperum, ut præmisimus, intrasset ecclesiam; & ante feretrum Sancti, caput & brachium sub altari habens, prolixe oraret; [ac manus fistulosa,] continuo membrum emortuum divinitus vivificatur & erigitur: ingentique voce clamare cœpit: Deus, Deus meus, quis brachium meum tam dure constrinxit? Sancte Dei Gibriane, sancte Dei Gibriane, nunc servo tuo succurre. Vix verbum compleverat, brachiumque ejus contractum restituitur, & gutta fistula quæ ei manum abstulerat exiccatur. Surgens autem a terra, Deo gratias & Sancto ejus laudes cernentibus omnibus sanus reddidit, & semetipsum sub capitalitio in servum pro pretio dedit.

[19] Alter quidam, Warinus nomine, de Maceriis h, paralysi percussus, [& paralyticus] cum multitudine suorum ante ostium monasterii omni tremens corpore apparuit: qui stare super pedes vel ire parumper [sine baculo] non potuit. Ait ergo cuidam fratri suo: Accersi ad me unum de Monachis, ecclesiam enim hanc indignus non intrabo, nisi prius tonsus & confessus de peccatis meis fuero: multa enim sunt, quibus præpeditus hac magna crucior infirmitate. Cujus voluntati frater ejus satisfaciens, Monachum adduxit: illoque confesso pœnitentiam ei congruam indixit, & sumpta manu ejus dextra in monasterium eum introduxit. Qui tota nocte orationi incumbens, mane facto baculo innixus, orationem facturus ad altare ire cœpit: sed eundo sanus effectus est.

[20] Feria quinta alter quidam Warinus de i Compendio ad Sanctum Dei venit, [21 Iunii, cæcus se illuminatum testatur,] dicens: Gratias ago tibi, Deus, Patronoque meo S. Gibriano, quia cum cæcus essem, modo video. Ad quem [populus] circumstans ait: Dic nobis, frater, qualiter tibi hoc contigit, vel quot fuerunt dies obtenebrationis tuæ? Quibus ille respondit: Tribus annis oculorum meorum lumine orbatus sum; sed & in infirmitate ceterorum membrorum meorum constrictus, in dolore per tantorum temporum curricula vixi: sed nudius tertius, dum istius Sancti opera in nostris annuntiata sunt regionibus, cum vicinis meis, huc causa devotionis & orationis & remedii pergentibus, veni; & aliquantis noctibus pernoctavi. Illi vero oratione peracta volentes redire, dixerunt: Revertere, frater, nobiscum: non enim amplius hic morari possumus: si enim Sanctus tui misereri voluisset, a primo die ingressionis tuæ proculdubio curatus fuisses. [postquam ab ecclesia fuisset coactus discedere.] Quibus ego respondi: Vobiscum quidem ibo, sed veraciter corde credo, quod adhuc feretrum istud oculis meis videbo. Demum surgens cum illis perrexi, meque meo Patrono commendavi: nocte vero sequenti, cum membra sopori dedissem, & appropinquante die a somno excitus fuissem; aperiens ostium, per quoddam pertusum intuitus sum claritatem cæli & stellas; sociosque meos vocavi, dicens: Surgite, fratres, Dominus enim nobiscum est. Illi vero perterriti dixerunt, Quid vis? vel quid tibi contigit. Quibus ego, Vere felix & beatus est, qui spem suam ponit in Domino. Surgite ergo, surgite & videte quæ fecit mihi Dominus. Qui surgentes, illuminatum me invenerunt: manibusque in cælum tensis, Dei magnalia laudaverunt: mane autem facto, si cum eis irem, quæsierunt. Respondi vero, me non comesturum nec bibiturum, donec curatoris mei feretrum oculis mihi restitutis cernerem, eique grates pro collato beneficio referrem: & ecce, ut promiseram, veni, & video, gratiasque Deo & S. Gibriano nec non glorioso reddo Remigio. Quod ut omnis plebs audivit, dedit laudem Deo.

[21] Sabbato vero mulier quædam, Beatrix nomine, quæ contracta tribus annis languerat, [23, curantur, triennio contracta,] & jam tribus noctibus cum quodam puero suo vigilaverat, clamare cœpit, dicens: Eja, magne virtutum operator B. Gibriane, quod cœpisti in me famula tua perfice: de longinqua enim terra huc veniens, olim te adire desideraveram. Tu vero labori meo finem imponens, cordis mei faciem exterge, manumque tuæ pietatis extende, & sine sustentaculo ad feretrum tuum accedere mihi concede. His dictis surrexit, & ut deprecata fuerat incolumis ad pignus venerabile abjecto baculo properavit. Cum ea, etiam e latere venit quidam puer, [& puer cocles.] nomine Alexander de k Virtutibus, qui uno oculo plurimis orbatus extiterat annis, paulo ante vero curatus, ait: Deus, qui omnia obtenebrata illuminas confractaque restauras, gratias ago tibi Sanctoque tuo & Patrono meo Gibriano, quod dum adhuc mane cæcus essem, modo video. Quantocius enim hanc ecclesiam intravi, me divina gratia tua præventum persensi: ideo ejus me subjicio servituti, ut advocatum eum habeam hic & in vita perenni.

ANNOTATA.

a Versio Francica eam Helvis appellat.

b Eadem scribit, de Wasigny.

c Francice Maugis.

d Pertusus & Pertusum (nam utroque genere usurpatum hic lego) vulgo Pertuis, ostiolum seu foramen significat, a pertundendo.

e In Francico Dies: & locus, unde natus, Mons-nostræ-Dominæ.

f Ibidem Conrot, & forte melius.

g Ibidem Pha le grand: est autem Dinantum seu Dionantum oppidum ad Mosam, in finibus Comitatus Namurcensis, leucis minimum 20 distans Remis.

h Maceriæ, vulgo Mazieres, supra Mosam, appendix quædam Ducatus Lotharingiæ.

i Compendium, Francis Compeigne.

k Ita etiam Francice vertitur de Vertus, quod est nomen vici.

CAPUT III.
Miracula in fine Iunii & initio Iulii facta.

Feria secunda, quæ a vigesima secunda dies post sanctam Pentecosten erat, [25 Iunii, captivus, Sanctum invocans,] quidam Lambertus de b Romangia, de captivitate meritis hujus Sancti ejectus est. Qui quadam die Verdunum petens, quibusdam obviavit militibus, qui manibus in eum injectis vinctum apud c Viennam, castellum super Blonam fluvium, in d Dulminiaco situm, direxerunt: ubi in domo subterranea induxerunt, compedibusque impeditum dimiserunt: ille vero qui eum ceperat, Thomas filius Walteri nuncupatur. Cumque sex diebus sic teneretur, multisque afficeretur injuriis; septimo demum die, invocato S. Gibriano, compedes de pedibus ejus ceciderunt; [solutis ultro compedibus,] quas manu accipiens surrexit; sed quid ageret, vel qualiter exire posset, ignoravit. Per gradus enim adscendebatur & descendebatur de loco, ubi inclusus erat; nec egredi nisi per mediam domum, in qua carnifices erant qui eum custodiebant, poterat: mulier etiam, ad custodiendam viam introitus, posita erat, ut si quando eum se movere vel modicum quid mussitare audiret, crebro custodibus nuntiaret. Ille autem confisus in eo qui eum compedibus absolverat, ait intra se: Si ferrum istud, mutum, irrationabile, & insensibile, nutui divino, obtentu Domni mei & Patroni B. Gibriani, obediens fuit meque liberum dimisit; quanto magis homines rationales, quibus præceptum est obauditu auris obedire Domino, postquam me cȩlitus liberatum clamabo, salvum me permittent? Putasne, qui me solvit, de manibus eorum eripere non possit? Ignoro ergo quid eventurum sit: sed in nomine Domini, S. Gibriano mediante, per medium eorum transibo. Hæc secum.

[23] Erant autem servientes in media domo tres, cum aliis quibusdam sedentes, [per medios custodes,] & nescio quid secum confabulantes. Tunc ille corroborato corde, compedes in manibus gestans, gradus ascendit; visisque cum magna fiducia clamare cœpit: Deus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. S. Gibriane, captivorum liberator magnifice, de manibus istorum me eripe, & opera tua incredulis manifesta. Quo audito, custodes velociter surgunt, jam jamque fugientem insequuntur: brachia quidem vel manus super eum extenderunt, & per capillos tenere putaverunt; sed nemo vel fimbriam vestimenti ejus tenere potuit. At ille transiens per medium illorum ibat: & cum ecclesiam quæ proxima domui erat intrare vellet, ad introitum, qui in loco obscuro inter duos parietes erat, timore insequentium percussus, minime pervenire potuit. Fugam itaque arripuit; & per semitam, quæ ad Burgum ducit, illis & aliis plurimis insectantibus, [frustra eum tenere conatos,] currere cœpit. In monasterio vero erat quædam mulier, nomine Pontia, quæ sedulo psalmis & orationibus vacabat: quæ cum tumultum Sanctumque Gibrianum tam pie invocari audiret, ad ostium cucurrit; fugientemque ac vociferantem revocavit, dicens: Revertere, revertere: ecce ecclesia & ostium hic: potens est enim S. Gibrianus huc te reducere. Ille vero respiciens, nec timens ne si descenderet pejus illi in aliquo contingeret, [evadit in ecclesiam,] spem suam in ductore suo ponens, via qua venerat revertitur: & quod mirum auditu est, cum omnes circumquaque essent, & iter angustum foret; a nemine læsus vel tactus, ad ecclesiam, iterum per medium illorum transiens, venit: in qua cum tribus diebus perstitisset, tandem liber dimissus, Salvatoris sui, ut præmisimus, domum expetiit, suosque illuc compedes in testimonium tulit.

[24] Feria quinta quædam mulier de Fimmis e, nomine Lamberga f, curata est. Annuo enim infirmitatis dolore constricta, [28 Iunii, menti restituitur amens,] amens effecta, vix a duobus teneri potuit: ad sæpe memoratum vero Sanctum adducta, cum ibidem plurimis diebus diligenter custodiretur; & de vino, in quo Brachium Sancti intingebatur, frequenter reficeretur; feria quinta, prout supradictum, mansuetissime custodes allocuta est. Tunc parentes ejus, qui ante tristes eam adduxerant, Deo & S. Gibriano cum ea munera offerentes, eamque curatori suo sub capitalitio dantes, hilares ad propria remearunt. Affuit etiam cum ea quidam Everardus g nomine, cujus pes in infantia sua igne succensus, ut ferebatur, infernali h fuerat; sed meritis beatæ Dei genitricis virginis Mariæ extinctus: [& puer brachium igne sacro accensum dolens.] tunc vero brachium cum manu ab humero deorsum infirmum & impotens habebat, cujus angustia constrictus somnum vigoremque corporis amiserat. Sed & sæpissime matrem suam vocabat dicens: Mater adjuva: Mater adjuva. Cumque illa sciscitaretur quid haberet, vel quid vellet, respondit: Scias proculdubio igne eo brachium meum inflammari & succendi, quo nudius tertius pes meus consumptus est: simili enim nunc dolore afficior, quo tunc in initio infirmitatis meæ torquebar. Ecclesiam itaque adeamus, ubi S. Gibrianus virtutibus plenus requiescit: forsitan & mei miserebitur. Cui acquiescens mulier necessaria præparavit, simulque Sanctorum limina petierunt. Evolutis autem quinque diebus, puer in terram, Sanctum clamans & ejulans, se prostravit; Indigni vernaculi tui, Pater sanctissime, preces suscipe, igneaque inimici in me jacula extingue: de longiqua enim regione tuam aggressus sum pietatem. Auxiliare pupillo; & miserrimæ matris meæ, famulæ tuæ, inopiam subleva. Hæc & multa talia cum suspiriis puer crebro [iterans], in ipso loco ubi orabat, in momento curari meruit.

[25] Quadam puella, Alberoidis i nomine, filia Hotwidis & Balduini, de villa quæ Quatuor-campis dicitur k, in Dulminiaco sita, quadam die in cunabulis a matre incaute derelicta sine custode; [Infans in cunis suffocata,] cunabulum casu a porcis, per domum escam quærentibus, inversum pariter cum puella gyratum est. Cumque per duarum horarum spatia prona jaceret, nec foret qui adjuvaret; ubertas lacrymarum decurrens oculos genasque cooperuit; & sanguis, de vitalibus per os & nares defluens, anhelitum obtrusit, sicque extincta vitalem exhalavit spiritum. Non multo post mater cum familia advenit, filiamque suam pronam in lectulo jacentem vidit. Tunc commota sunt omnia viscera ejus, seque erga eam non recte egisse, solam eam dimittens, recordata est. Festinans itaque cucurrit, rapidisque manibus velut amens cunabulum cum cadavere sustulit: [cum summo matris,] intuita autem vultum ejus sanguine coopertum, oculos reflexos, visum nigrum, dentes serratos, collum rigidum, humi consternitur, pugnisque pectus suum contundens, dixit: Heu me, omnium puerperarum miserrimam! quis juventutis meæ extinxit lucernam? Certe si me præsente armata manus hostium te jugulare, vel bestiarum ferocitas dilacerare, aut vorax flamma ustulare vellet, procul dubio inter te & mortem essem mediatrix; nunc autem mortis & sanguinis tui rea sum, eroque peccatrix in omni tempore.

[26] Nuntiantur interim hæc patri, in agro laboranti; & ut ad exequias filiæ suæ extinctæ acceleret, [ac patris dolore,] mandatur. Quod ut homo audivit, diriguit primum: deinde ad nuntium conversus, ait: Quis te huc misit, & tam delira verba proferre indixit, & vere ridicula? quia cum filiam meam paulo ante sanam reliquerim, tam celeriter extinctam enuntias. Et quomodo, inquit, & quali morte? Cui cum rem per ordinem exposuisset, relictis homo quæ habebat præ manibus, cursu velocissimo, ex intimo cordis suspiria trahens, domum petiit: cumque adhuc longe esset, erigens aures audivit sonitum gemituum, planctum lacry marum, tumultumque vocum funestarum. Quem uxor sua venientem conspiciens, cadaver filiæ suæ inter brachia sumpsit, sicque ei in obviam cum familia processit, & ait: Domine, si hodie more solito filiam custodivissem, mortuam eam non reperisses: sed eam accipe, & dum licet deosculare, quia terræ corpus oportet commendare. Tunc ille præ dolore toto tremens corpore: Bonam, inquit, te custodem domus reliqui. Quis inimicus te decepit, ut innocentem, impotentem, unicam nostram, solam relinqueres? certe sanguinis ejus rea es; quia, cum eam providentiæ tuæ aliis intentus commendassem, stolide neglexisti. Deducant ergo oculi mei lacrymas per diem & noctem, & non deficiant, eo quod filia mea sit extincta.

[27] Erant ibidem quidam homines S. Petri Remensis, ad opus ecclesiæ ipsius Sancti ligna cædentes: ut autem viderunt concursum populorum, [ex lignatorum Remensium suggestione,] vocesque plangentium audierunt, rem scire cupientes, simul & ipsi ad spectaculum venerunt: & videntes puellam mortuam, & patrem matremque flentes, dixerunt: Cur tam inconsolabiliter lugetis? an æstimatis, quod alta suspiria, sive crebri gemitus vitam illi valeant restaurare? Nonne vobis sæpe insignia virtutum Beatorum Remigii atque Gibriani prædicavimus? Nunc igitur tota virtute, totis visceribus illorum solitam clementiam precibus pulsate, quatenus pedibus æterni judicis advoluti, vitam filiæ vestræ suis meritis restituant. Tunc illi conversi ad Dominum dixerunt: Domine Deus, qui profunda cordium scrutaris, & vocas ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt, precibus nostris aurem tuæ pietatis accommoda, & animam quam tulisti in hoc corpusculo redde. Ne respicias quæsumus ad peccata nostra, innumerabilia enim sunt, sed miserere & infortunio nostro compatere, misericors & miserator Domine. O Confessores Dei altissimi, [invocatis SS. Remigio] qui quasi lucernæ candelabris impositæ omnem jubare virtutum vestrarum irradiatis terram, & pro libitu vestro ligatis & solvitis, oculos misericordiæ ad nos convertite, & a peccatorum vinculis absolutos, postulationi nostræ aures pietatis vestræ accommodate. O Remigi, lux Francorum, tuorum audi voces famulorum, audi fletus, solve gemitus, pœnalia remove; & ad te suspirantibus, supplices obsecramus, condescende.

[28] [& Gibriano,] O Gibriane, mundi lampas & margarita prȩfulgida, miraculis coruscans, ad quem specialiter dirigitur oratio; aperi thesaurum exauditionis tuæ, & restitue in hoc cadavere sobolis nostræ spiritum vivificationis (scimus enim & revera credimus, quod potens es hoc a Domino impetrare) & ut mitissimus pater supplicantibus tibi voluntarie effectum præstare non dedigneris. Nonne tu idem ipse es qui opaca carcerum claustra rimaris, captivisque ejectis exquisitam astutiam carnificum eludis? Quæ enim civitas, quis vicus, aut quod castellum, vel quæ loca circum adjacentis regionis sunt, quæ tuam non sunt experta paternitatem? Nobis etiam precamur, qui in obscuris nemorosisque latitamus recessibus, tuam ne dedigneris exhibere præsentiam. Quod si impetrare meruerimus, tuam & ipsius beneficii cooperatoris Sancti scilicet Remigii domum cum illa adibimus, [reviviscit.] & dominio vestro sub capitalitio nos quamdiu vixerimus subjugabimus. Hæc illis orantibus & præ dolore continuis fletibus semetipsos pene absorbentibus, servus Dei Gibrianus pie misertus eorum qui clamitabant, O nostram, o redde filiam; puella in momento, videntibus omnibus qui aderant, revixit; & ut solita erat, ubera deposcens, matri adjocabatur. Tunc omnes una voce Deum magnificabant, & copiosæ caritatis opera sanctissimi Confessoris Gibriani multipliciter laudaverunt. Parentes vero viatico parato, uti voverant, cum filia iter arripiunt, & ad Remensem metropolim celeriter perveniunt. Ad ecclesiam autem S. Remigii venientes, & ante S. Gibrianum satis devote orantes, oblatione data votoque soluto, omnibus quæ eis acciderant narraverunt; & benedictione sumpta, hilares ad propria remearunt.

[29] [1 Iulii, curantur amentes duæ:] Dominica subsequenti duæ feminæ curatæ sunt: nomen uni Manesindis, & nomen alteri Amelina. [Una] de Salice S. Remigii l orta, ad ecclesiam ejusdem Sancti ducta, in eadem ante S. Gibrianum ab hominibus & feminis, plurimis diebus, stricte custodita, multisque verberibus (eo quod coërceri non poterat) injuriata, tandem die septima, quæ Dominica habebatur, ope cælica sensum recepit. Altera vero de villa, quæ S. Augustini ante S. Margaritam dicitur, orta, ad S. Gibrianum similiter sine sensu adducta, in via veniendo curata est.

[30] Altera mulier de Verneyo, habebat filiam, Hodiernam nomine, [illuminatur triennio cæca.] quæ tribus annis claritate oculorum amissa, multorum Sanctorum loca illuminari cupiens peragravit: ad ultimum vero ad istum Patronum nostrum venit, & aliquanto tempore multis vigiliis corpus suum afficiens, cum matre ante eum orans permansit, sed visum minime recepit: postea tædio affecta ad domum redire disposuit. Cumque ambæ domum venissent, ingressa est ad eas una de vicinis earum, & gratulans matri puellæ, ait; En venio ad te, ut congratuler tibi, quod annuntiatum est nobis filiam tuam lumen recepisse. Cui illa respondit: Revera multis diebus coram Sancto steti: sed peccatis meis præpedientibus exaudiri non merui: nunc autem reversa, quid agere debeam, ignoro. Ad quam illa: O infelicissima mulierum & modicæ fidei, quare dubitasti? Utique si pure confessa fuisses, & fidem habens non dubitasses, filia tua illuminari meruisset. Consiliis ergo meis acquiesce; & in Dei misericordia confidens, armis spiritualibus ornata, ad Patronum desolatorum revertere; & ne pedem ab ecclesia ejus retrahas, donec desiderium tuum adimpleat. Tentare enim & probare quærentes se vult, ut sciat utrum perseverantes, Deum veraciter quærant & diligant. His auditis mulier, salutis avida, nihil moræ patiens, surrexit, & cum filia iterum Remos accessit. Tunc prostravit se ante Sanctum Dei dicens; Certe, Patrone piissime, hinc non recedam, donec ancillæ tuæ; filiæ meæ, subvenias Cujus precibus dilectus Dei commotus, transacto trium dierum spatio, secunda feria, post supramemoratas, puellam amissæ restituit sanitati.

[31] De Plerneyo m quidam puer, Rogerus nomine, filius Aleidis & Rodulphi, [sanatur puer contractus;] contractus a renibus deorsum longo tempore fuit: qui a parentibus Remos ductus, S. Gibriano eum repræsentaverunt, dicentes; S. Gibriane, iste semper tuus erit servus, membra debilia ei restaura. Talia & his similia Sancto crebro promiserunt, & orationibus pro curatione sobolis, misericordem ejus largitionem interpellarunt, sed exauditi occulta Dei dispositione non sunt: evolutis vero octo diebus, ad propria reversi sunt. Tunc Sanctus Dei, volens potestatem curationum, a longo & prope a Deo sibi concessam, propalare, jam revertentes præcessit, desperatosque exhilaravit. Nam introëuntibus prope domum, pueroque de vehiculo deposito, nondum bene eum humi collocaverant; & ecce membra ejus ægrota, omni humore carnali exhausto, excepto quod cutis tenui tegmine ossa arida cooperiebantur, inopinata celeritate robore antiquo cælitus recepto, redintegrata & erecta sunt. Tunc rursum parentes sine mora Remos remearunt, & hommagium Sancto facientes, votumque solventes, ipsa die læti recesserunt.

[32]o Enumerandi igitur sunt, ut fons virtutum & antidotum prædicetur, medici. Quidam Clericus, [& Clericus Anglus Catalaunis,] Robertus nomine, de Vindriaco castello in Anglia sito, Catalanis discendi causa morabatur: labore autem vigiliarum & studii infirmatus, a morbo, qui Cancer dicitur, in inguine percussus est: qui carnem coxæ ejus perforans, pertusum grandem fecit; qui inter carnem & ossa descendens, infectione sua ipsam coxam in modum columnæ turgidavit. Cumque multa medicaminum genera apposuisset, nec curari potuisset; & jam jamque virus pestiferum penetratis vitalibus spiritum salutis exire compelleret; necessitate constrictus, auxilium S. Gibriani, quoniam multa de eo loqui audiverat, invocare compulsus est. Ait enim intra se, dicens: O mi Pater sanctissime, hominum secularium, more brutorum viventium, precibus & invocationibus semper præsto es: mei quoque, utriusque Testamenti notitiam habentis, [coxam cancro exesam habens.] & Tibi tuisque consimilibus laudes crebro persolventis, precor ut miserearis. His dictis filum accepit, & in gyrum coxam suam mensuratus est n, votumque vovit & ait: Ad mensuram istius fili, si me respexeris, candelam faciam, & ecclesiam tuam cum omni devotione requiram. Mirum in modum ipsa die omnis morbus dissipatus est; vigorque naturalis per omnia membra rediens, virus lividum expulit. Post modicum vero tempus, carne & viribus recuperatis, surrexit; &, ut promiserat, sumptis pro testimonio quam plurimis sodalibus, ad istum communem Patronum nostrum, B. Gibrianum, quantocius properavit: gratesque Deo & Sanctis ejus, videntibus illis qui aderant, persolvit.

[33] [Iuvenis excussus ab equo,] Non sit tædio audire, quibus pabulum est ædificatio sanctarum Scripturarum, quod Christus gratis supplicibus suis largitur, ubi virtus declaratur & miraculorum numerus augetur. Juvenis quidam, Rainerus nomine, de p Mosomo, die quadā equum ascendit, & cum sociis suis ludis equestribus, quibus illud genus hominum implicari solet, se miscuit. Cumque equum effrænatum calcaribus fortiter urgeret, verberum plagis angustiatus simul & tumultu vociferantiū perterritus sonipes per devia currere cœpit, nec retineri ullo modo potuit. Cursu itaque velocissimo impetum faciens, sepi cuidam appropinquavit: quam transilire volens, offensis pedibus per medium cecidit; juvenemque dejectum, inter duos stipites per pedes hærentem, dimisit; ubi capite in terram fixo, brachioque juxta humerum fracto, crepuit medius. Concurrente autem multitudine juvenum, de terra eum sustulerunt, & sanguinem per os & nares decurrentem, & sine spiritu (ut postea fatebantur) invenerunt. Tunc omnes una voce clamabant, [& fracto brachio extinctus,] dicentes: Omnium necessitatum inspector piissime, Confessor Dei Gibriane, huic famulo tuo, qui nuper de tua devotus reversus domo, præclara virtutum tuarum enarravit opera, nunc subveni, istaque nomen tuum in patria declara. Quo dicto, juvenis, nutu divino atque interventu B. Gibriani, quasi somno excitus, spiritu & robore virium recepto, nihil doloris sentiens, excepto quod brachium habebat fractum, ait: O juvenes & socii mei amantissimi, audite. Vere, equo currente, Sanctum Dei semper in mente habui, & dum caderem, visus est mihi adstare manumque supponere. Nunc igitur vitæ restitutus, gratias Deo ipsique Curatori meo ago: [resuscitatur brachio solidato 4 Iulii.] brachium vero fractum si mihi restituerit, ocius eum requiram, ejusque dominatui sub capitalitio me subdam. Sex autem diebus aliquantulum dolore brachii afflictus, cum nec medicorum eum industria curare valeret; sanctus Confessor, opus inceptum consummare volens, confractum ei membrum septima die restituit. Tunc cum omni festinatione surrexit; & Sanctum, ut voverat, cum suis Feria quarta, gratias acturus petiit.

ANNOTATA.

a In Francico perperam scriptum erat, decima-nona; quod deinde, superne scripto numero X