Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai VII           Band Mai VII           Anhang Mai VII

Einleitung Mai VII

Maii VII

Henschenius, Godefridus
Papebrochius, Daniel
Baertius, Franciscus
Ianningus, Conradus

Acta Sanctorum Maii collecta, digesta, illustrata, a Godefrido Henschenio et Daniele Papebrochio e Societate Iesu. Tomus VII. Continens tres ultimos Dies et Appendices Priorum, operam et studium Conferentibus Francisco Baertio et Conrado Ianningo eiusdem Societatis.

Antwerp
Michael Cnobarus 1688

[7], lxxxiii, [13], 862, [38] p.; ill.

ACTA
SANCTORVM
MAII
collecta, digesta, illustrata,
A GODEFRIDO HENSCHENIO ET DANIELE PAPEBROCHIO
e Societate Iesu.
TOMVS VII
Continens tres ultimos Dies et Appendices Priorum operam et studium Conferentibus
FRANCISCO BAERTIO ET CONRADO IANNINGO
eiusdem Societatis

ANTVERPIÆ APVD MICHAELEM CNOBARVM ANNO MDCLXXXVIII

SERENISSIMO ET REVERENDISSIMO PRINCIPI MAXIMILIANO HENRICO COLONIENSI ARCHIEPISCOPO, S. R. I. PRINCIPI ELECTORI, PER ITALIAM ARCHICANCELLARIO ET SEDIS APOST. LEGATO NATO, LEODIENSI, HILDESIENSI, AC MONASTERIENSI EPISCOPO ET PRINCIPI, ADMINISTRATORI BERCHESGADENSI, UTRIUSQUE BAVARIÆ, SUPERIORIS PALATINATUS, WESTPHALIÆ, ANGARIÆ, ET BULLIONII DUCI, COMITI PALATINO RHENI, LANDGRAVIO LUCHTENBERGENSI MARCHIONI FRANCHIMONTENSI, COMITI LOSSENSI, ET HORNENSI ETC.

Quo plura subinde in unum nomen ac tempus concurrunt gratulandi argumenta, eo pronius est confundi solicitudinem gratulari cupientium, dum apud se difficulter constituunt, quid prius, quid posterius sint assumpturi. Nobis certe id usu venit, Serenissime Princeps, considerantibus, quæ & quanta decora hisce postremis annis in Te contulerit supremi munifica manus Largitoris; ad commune tamen Episcopatuum & Populorum, qui Clementiæ ac Prudentiæ Tuæ concrediti sunt, emolumentum potius, quam ad privatum commodum Tuum. Placet igitur compendio & brevi oratione complecti multa, & uno veluti spiritu percurrere; videlicet recuperata per te esse Diœceseon jura; plebem, alibi ne tumultuaretur cohibitam provide, alibi a seditione tentata fortiter revocatam; servatos in pace neutrarumque partium prærogativa subditos, cum vicina omnia bellis arderent; abolitas consuetudines bono regimini noxias, & inquietis atque discordiæ civicæ causas; imo quasi parumoneris foret tot tantaque curare ac conservare in Diœcesibus tribus; quartam insuper, eamque amplissimam & potentissimam, communi suffragantium voto, illis additam; novum denique decus, vetustissimo pariter ac nobilissimo Bavarorum Principum stemmati adveniens, per victoriosa Ducis Cognati arma, & Cæsareæ Sponsæ auspicatissimas nuptias. Nos tamen, Joannis Bollandi ac Godefridi Henschenii, in colligendis illustrandisque Sanctorum Actis olim Socios, nunc Successores, specialius spectat ea lætitia, qua Westphalia tota perfunditur, in optatissima Tua ad Monasteriensem Episcopatum assumptione. Perhanc enim fit, ut in morte Decessoris præstantissimi Ferdinandi Furstenbergii, præcipuo privati Mecænate, nullam nos æstimemus fecisse jacturam, cum Serenissima Gratia Tua, quanto est generis nobilitate titulorumque amplitudine præcelsior illo, tanto etiam sit ad patrocinandum potentior. Ergo Henschenii nostri nuper defuncti Exegesim de Tungrensi ac Trajectensi Episcopatu, extremis vitæ annis ab eo recognitam retractatamque, in novæ clientelæ professionem exhibemus; non aliunde quæsitum, sed quasi Domi Tuæ natum inventumque munus. Quis namque ignorat, Tungris Trajectum, Trajecto Leodium translatam fuisse Cathedram, quam Agrippinensi conjunctam tot nunc annis feliciter tenes: adeoque Tuas esse civitates, quarum vetusta auctoritas eo Tractatu asseritur; Tuos omnes Decessores fuisse, quorum ibi tempora ordinantur; Tuos Populos, quorum ibidem definiuntur antiqui limites. Primum, licet Tungrensibus ac Trajectensibus minime dubium, agendum tamen P. Godefrido fuit, quia erat Scriptorum quorumdam parum fundata contradictione obscuratum: secundum, quia multis inveniebatur ambagibus implexum, dum suo quisque genio ac sensu veterum gesta ad hodiernam chronotaxim, nullo certo usu charactere, accommodat: tertium, quia ceteris eatenus intactum; adeo ut cum recentior quidam Annalium Leodiensium scriptor moneretur, Diœcesis fines, quales antiquitus fuere, sculpta tabella repræsentare, negarit id fieri a se posse, quando omnia nunc mutata essent, Populorum etiam nomina, non solum dominia Principum. Et istæc quidem tria Henschenius præstiterat ante annos circiter trecenos, studia jam tum multa, Sanctorum Actis impensa, numerans: sed tamen decursu prædicti temporis se quoque ipso eruditior factus, denuo sumpsit retractanda universa, & hanc composuit Exegesim; multa quidem a priori Diatriba rescindens, quæ si olim incerta fuerant, nunc minime ambiguum habent inter eruditos arbitrium; addens vero non pauca, postea observata; omnibus denique novam formam inducens: quæ ut Nomini Tuo, Princeps Serenissime, patrocinio favoreque digneris, etiam ex tumulo, per nos Discipulos suos, supplicat; simulque Sanctorum Acta, edita & edenda, commendat. Nos vero isti communis Magistri nostri Lucubrationi addimus etiam Tractatum alterum, ex ejusdem schedis adornatum, de Chronologia Episcoporum atque Archiepiscoporum Mediolanensium; nonnihil etiam ad Serenitatem Tuam spectare visum. Etenim in eo quæritur, quo tempore ac modo potuerint Constantinopoli Mediolanum allata fuisse illa tria Sanctorum Magorum veneranda corpora, quibus Urbs Tua postmodum ad se devectis sic gloriatur, ut in perpetuam rei memoriam scutariæ suæ tesseræ insertas voluerit tres eorumdem Coronas: quasi parvi faciens se Regum Francorum Ripuariariorum sedem olim fuisse, præ eo honore quo extollitur possessione talis thesauri, tanto hinc quam inde dignior Germanicarum Civitatum Regina nuncupari, quanto præsentia præteritis cariora sunt, & sacra profanis antecellunt. Nunc ad commendanda Serenitati Tuæ Sanctorum Acta, hactenus edita ac porro in lucem publicam itura; non dicam, quam multi iis inserantur quadruplicis Tuæ Diœceseos Indigetes & Patroni. Par unum sanctissimorum Conjugum, Comitum Palatinorum ad Rhenum, ac Brunvvilrensis prope Coloniam Cœnobii Fundatorum; Beati, inquam, Erenfridus atque Mathildis, soli ad conciliandam gratiam sufficiunt, utpote domestici Sancti, & ex eodem unde Bavariæ Duces stemmate procreati; propter eorum Acta atque Miracula, ad XXI Maji eruderata digestaque. His interventoribus ac proxeneris omnino confidimus, nos in eumdem locum favoris recipiendos apud Serenissimam Gratiam Tuam, quo apud Decessorem in Monasteriensi Episcopatu Ferdinandum fuit Henschenius; nosque tot aliis tuis Clientibus adjungendos, non prorsus extraneos, quando opus hoc vastum componitur cuditurque in ea Belgii Provincia, Brabantia scilicet, cujus pars bene magna Leodiensi Tuæ Diœcesi est innexa. Huic operi dum Serenissimum Tuum commodabis Patrocinium, incipiemus & Nos esse pars eorum, qui totis præcordiorum affectibus optant, ut videas, videndoque læteris, pacem, in Tuis Provinciis nuper reformatam, florere diu; Bavaricam Domum alibi gloriosa numerosaque sobole firmari; copias, tuo ære conductas sustentandasque ad Ottomanicæ tyrannidis ac Mahometanæ perfidiæ excidium, firmamentum vero Romani Imperii Christianæque Religionis, redire victoriis spoliisque cumulatas; quin etiam Archidiœceseos Tuæ limites, vicinarum regionum ad fidem Catholicam reductione protendi ad Isalam usque & ultra: nam hujus quoque boni sub Te sperandi omen accepisse tunc videmur, quando Tuis auspiciis quæsitum repertumque prope Svvollam est Corpus venerabilis viri Thomæ a Kempis, sub Montis S. Agnetis ruinis delitescens annis prope ducentis. Ecce autem, dum hæc scribimus, vergente ad finem totius Maji impressione, mox prælo committenda; feralis de gravi Tua ægritudine adest nuntius, subsequente post dies paucos altero, de vita prope a Medicis desperata, qui nobis non magis aures quam animos perculit, alia omnia cogitantibus. Trepidis e manibus stylus excidit, veluti ad funebrem lessum scribendum vertendus; oculique suffusi lacrymis lituras faciebant extremæ huic & necdum plene pertextæ periodo; dum transimus in affectum mœstitiæ, quem Tuis fidelibus Populis omnibus tam certo credebamus esse communem, quam nobis constabat omnium Te esse communem amorem. Sed bene! Audiit amantium dolentiumque suspiria, vota, lamenta Deus, & præcipitem ad extrema fata morbum miseratus stitit; rediit sanitas, vita servata fuit. Hanc quia confidimus firmiorem ex impulsu, certiorem ex periculo deinceps fore, novum gratulandi titulum atteximus concludendæ hic epistolæ; Deum Sanctosque precati, ut quæ bona, Te nobis servato ac velut a mortis faucibus reddito, conservarunt reddideruntque, ea in annos adhuc plurimos durare jubeant, novisque ac novis indies velint cumulare accessibus; quoad longæva senectute perfunctus, ad præmia, Sacerdotalibus ac Principalibus Tuis laboribus virtutibusque reposita, eveharis; illis ipsis Sanctis æternum sociandus, quorum hoc in volumine descripta, atque in pluribus post secuturis mensium reliquorum Tomis describenda Acta, tam dignanter susceperis promovenda. Atque in his finem gratulandi beneque precandi nunc facimus, adducto ad pluteos Junio, similiter illustrando, alacriter incubituri, postquam sacra Tua benedictione instructi reverterimus ad opus, nisu indefesso prosequendum.

SERENITATIS TVÆ
Clientes devotissimi
DANIEL PAPEBROCHIVS.
FRANCISCVS BAERTIVS.
CONRADVS IANNINGVS.
Societatis Iesu Sacerdotes
Flandro-Belgæ.

AD TOMUM SEPTIMUM DE ACTIS SANCTORUM MAII TRACTATVS PRÆLIMINARIS R. P. GODEFRIDI HENSCHENII DE EPISCOPATU TUNGRENSI AC TRAJECTENSI,
Ante annos XXX primum editus in lucem Diatriba singulari, ante mortem vero recognitus ab Auctore, & varie innovatus.
Nec non de populis ei diœcesi subjectis, ac Chronologia primorum Franciæ Regum, ad ejusdem Monarchiæ initia spectantium.
PRÆFATIO EDITORIS DANIELIS PAPEBROCHII.
De vita, operibus & virtutibus τοῦ Μακαρίτου.

A. D. P.

§. I Prima P. Godefridi ætas & studia, in Seculo & Religione.

GODEFRIDVS HENSCHENIVS S. I.
OBIIT AN. MDCLXXXI ÆT. LXXXI XI SEPTEMB.
Sic dedit Henschenium Pictor, se pulchrius ipse
Pinxit, Sanctorum quo dedit Acta, stylo.

[Auctor Exegeseos hujus Henschenius,] Daturus in novam lucem, Henschenianam de Trajectensibus ad Mosam Episcopis Lucubrationē, distractis pridem editionis Meursianȩ exemplaribus desideratam pluries; congruum censui præfari nonnulla de Auctore, postquam ille jam suis Sanctis, quorum Nomina illustravit & Acta, per mortem (ut confidimus) additus, ampliorem superstitibus reliquit facultatem de se rebusque suis loquendi absque adulationis nota. Quamvis enim vivens dicere consueverit, nulla sibi mortuo alia vitæ historia opus fore, quam quȩ de Vita Operibus atque Virtutibus R. P. Joannis Bollandi, a me primis fere annis hujus mei studii cōscripta fuit, præfixaq; Martio, cui inchoando is erat immortuus; in eorum tamen gratiam, qui publicæ utilitatis interesse credunt, non ignorare quomodo per hos ultimos octodecim annos promota fuerit prȩsens tot grandium voluminum molitio, placet ea quæ huc faciunt elucidare expressius; vitæ autem Henschenianæ primordia virtutumque encomia delibare strictius, ne prolixiori encomio ornans Magistrum discipulus, privato affectui plusculum videar indulsisse.

[2] [natus in Geldria an. 1600,] Reverendus Pater GODEFRIDVS HENSCHENIVS, ineunte hoc quod decurrimus seculo XVII, die XII Kalendas Februarii, natus Venradiæ est, populoso Geldriæ adhuc Catholicæ municipio, piis honestisque & in lanei operis vendendi quæstu satis opulentis parentibus. Is prius quam nasceretur, cœpit vitam debere Sanctis, quibus erat ipsam impensurus pene totam; utpote præservatus S. Luciæ patrocinio, cui se fœtumque suum gravida devoverat mater, ex dysenterica lue periclitans. Patre orbatus circiter quinquennis, a matre, [pieque educatus,] castæ viduitatis constanter tenaci, una cum fratribus duobus educatus, inter divina beneficia semper numeravit, habuisse sororem, annis aliquantis majorem se natu, quæ matris, ob negotia familiaria sæpe domo absentis, tam solerter supplebat vices, ut eam omnes juxta atque ipsam amarent ac vererentur. Perseveravit autem hæc in eo officio, usque dum primam pueritiam excessisset etiam natu minimus; deinde seculo domesticisque valefaciens, monasterium, sicut pridem habuerat constitutum, adiit: ubi non paucis annis laudabiliter vivens, credi potest fratri utrique juniori impetrasse similem, ad vota religiosa, vocationem.

[3] Apparebat in puero GODEFRIDO capacius quam in fratribus ingenium disciplinarum quarumcumque, [post Grammaticā domi perceptam,] & plurima sciendi cupido ingens: quare hunc præ aliis ad litteras discendas applicuit mater: profectusque minime vulgares paucorum annorum spatio facientem, cum intelligeret in vicinis patrio municipio scholis ultra Grammaticam haud multum edocendum; Poëtica porro ac Rhetorica informandum misit ad Silvaducense Societatis Jesu Collegium, ea ætate numero & disciplina inter Brabantina gymnasia florentissimum. Hic magistrum nactus IOANNEM BOLLANDVM, ætate quidem non integro quinquennio se majorem, sed ea doctrinæ politioris excellentia juvenem, qualem in proprio de vita ejus tractatu descripsi, [Poësim & Rhetoricam Silvæducis, audit Magistro Bollando,] spectabiles omnino ac celeres habuit in virtute & litteratura progressus. Erat ibidem Silvæ-ducis vicinum Collegio nostro Virginum Sanctimonialium monasterium: ad quod cum GODEFRIDVS itaret frequenter, illectus pietate atque prudentia Religiosæ unius communicipis suæ, Beatricis nomine; ab eadem, delectata vicissim adolescentis docili vividoque ingenio, consilium suscepit expetendæ Societatis, ad cujus instituta illum velut a natura factum ipsa haud temere judicabat, eoque studiosius illum & commendabat Deo, [animum applicat petendæ Societati,] & piis monitis instruebat ad cultum probitatis. Hujus ergo maternæ quodammodo pro se solicitudini acceptum postea semper retulit, tum quod alia multa lubricæ ætatis discrimina superaverit, tum quod constantiam in suscepto vitæ religiosæ proposito tenere potuerit inter illecebras male tuti hospitii, ubi materfamilias, domo absente marito, ad flagitium identidem solicitabat adolescentem. Et ille quidem pellacibus ejus blanditiis restitit generose; veritus tamen ne aliquando vinceretur, excogitavit mutandæ domus causam ejusmodi, quæ ipsum quidem ac sociorum nonnullos discrimini propiores in tutiorem locum transferret, nemini tamen cur ita fieret posset ingerere suspicionem; uno eodemque prudenti consilio & alienæ famæ & propriæ consulens pudicitiæ.

[4] [in quam receptus 1619 studet Philosophiæ,] Interim ad finem ei spectabat rhetoricæ exercitationis annus, sub quo petita impetrataque Societate, tirocinium ejus ingressus Mechliniæ est MDCXIX, XI Kalendas Novembris. Philosophiæ deinde operam biennio dedit Lovanii, viditque juniorem fratrem suum Petrum, Societati nostræ similiter adscriptum in gradu Adjutoris temporalis: in quo is fidelem operam diu navavit, tandemque in bona senectute spiritum reddidit, inter manus sui dilectissimi R. P. GODEFRIDI, hanc fratri operam extremam præstantis, ut ultimam ei Absolutionem impenderet. Audita & propugnata publice Philosophia, missus cum sociis ad recolendas humaniores litteras, inter eos non solum discipulum Latinitatis egit, sed etiam magistrum linguæ Græcæ, [docet Græca juniores nostros,] tantum ejus jam antea sub BOLLANDO didicerat. Utque animos ad eam faceret, laborem discentibus minuendo, epitomen praximque facilem Grammaticæ Græcæ concinnavit primus; quæ posteris exinde omnibus familiarissima fuit, utpote idonea Philelleni non hebeti paucos intra dies promovendo ad Græcorū librorum lectionem; quod mihi quoque usu venisse memini, cum antea ab eo studio absterritus fuissem fastidiosa Grammaticalium præceptorum tam multorum spinositate.

[5] Sic instructus, magisterio tum alieno tum proprio, ad regendas Latinas scholas per varia Collegia Flandriæ gradatim promotus, annis quinque litteras docuit; [& litteras humaniores in gymnasiis Flandriæ:] felix in novis identidem praxibus excogitandis, quibus pueri facile simul ac jucunde non minus Græca quam Latina perdiscerent; quin etiam integram aliquando ac numerosam classem sic habuit exercitatam in lectione Domesthenis, ut totam unam Orationem parati essent sustinere fere singuli, seque examini publico sisterent, de quocumque interrogare libuisset verbo vel nomine, deque ejus accidentibus omnibus, promptam rationem reddituri. Ipse vero, minime superficialiter tinctus litteratura Græca, eam exinde tam promptam semper habuit, ut non solum quoties opus erat ex Græco in Latinum converteret facili calamo, quamlibet solutam orationem; sed etiā versus utraque lingua haud invenuste pangeret, quorum specimen habes in libro cui Imago primi seculi Societatis Jesu.

[6] Accidit interim, dum studiosam juventutem erudit, venire in Belgium ex iis Patribus unum, [Zelum ad missiones Boreales concipit.] qui juxta nostræ Societatis usum ab Indicis provinciis identidem diriguntur in Europam, de transmarinarum Missionum statu edocturi Præpositum Societatis, & operarum supplementum reducturi in illos procul semotos agros, jam albescentes ad messem. Ad ejus conspectum exarserunt illico plurium animi, juniorum præsertim Magistrorum, ut sua certatim darent nomina, ad excolendas vineas Orientalium Provinciarum. Exarsit etiam MAG. GODEFRIDVS: sed dispari valde ratione. Miranti itaque Rectori suo, quod, quem præ ceteris fervere noverat ad rudium instructionem, videret non etiam ambire Indias, & quo suus zelus fugisset querenti; graviter prudenterque respondit; Illuc quidem sat multos ferri; sibi vero in animo votoque esse Septemtrionem, tam indigum auxilii, quam expetitum a paucis; ubi amplissima Regna Nationesque complures ab orthodoxæ Religionis cultu manerent abjunctæ, per inopiam indoneorum fidei magistrorum. Ex eo tempore sua illuc cœpit dirigere studia, ut quam aptissimū se faceret reducendis heterodoxis: cumque, vertentibus alio ipsum Superioribus, ea spes ipsum postea defecessit, non desiit in nostrisubicumq; poterat similem excitare zelum, & eos qui istuc dirigebantur consilio auxilioque juvare.

§. II Bollando socius additus Henschenius, cum eodem perficit & vulgat Acta Sanctorum Ianuarii & Februarii.

Spectabat Theologici curriculi metam jam Sacerdos ordinatus P. GODEFRIDVS, quando R. P. IOANNI BOLLANDO, Acta Sanctorum, quorum expectationem magnam Rosweidus fecerat, elucubrare pollicito, [Ad Sanctorū Acta junctus Bollando socius,] querebatur Socius, ad multos annos suffecturus: jam enim experiri ille, & credere cœperant Superiores, non adeo celeris expeditionis fore opus, quod erat præ manibus. Multos circumspectantibus visus est idoneus præ cunctis GODEFRIDVS, vetus BOLLANDI discipulus, linguæ utriusque haud exigua præditus facultate, ad libros quasi a natura factus, totusque in illis, & firma corporis habitudine par studio cuicumque & quantumcumque continuando. Nec fefellit conceptam de se opinionem, sed multum etiam superavit. Veniens enim Antuerpiam, & jussus a BOLLANDO Februarium exordiri, [initium facit a difficilioribus;] interim dum ipse quem cœperat absolveret Ianuarium; non primum elegit faciliora quædam Sanctorum Acta, levi manu apparanda ad prælum; sed in SS. Amandum atque Vedastum conjecit oculos: in iisque sui ipsius facturus experimentum, cœpit amplos illos Commentarios moliri, correctis priorum scriptorum plurium etiam illustrissimorum erroribus, qui nunc ad diem VI istius secundi mensis leguntur: Annotationibusq; copiosis & operosis quæcumque loca obscuriora illustravit.

[8] [persuadetq; operosius illustranda omnia,] Nihil tam grande eatenus cogitaverat BOLLANDVS: sed cuique Vitæ contentus præmittere Martyrologiorum veterum verba, de eo qui tractandus veniebat, perquam modico Commentariolo de Festis, Reliquiis, Actorum scriptoribus aucta; adjecerat ad calcem Annotata quædam brevissima, nec quidquam fere nisi variantes plurium codicum lectiones repræsentantia, nulla initio, deinde nimis crebra facta Capitū divisione: adeo ut opus tali ratione continuatum, haud multū fuerit assurrecturum supra prima cogitata Rosweidi; & collectionem Surianam, solo fere Actorum Sanctorumque numero, superaturum. Ast ubi vidit, qua ratione cœpisset HENSCHENIVS gravissimas quasque chronologicarum quæstionum difficultates, ad Sanctorum historiam spectantes, enodare; rerum personarumque examinare & illustrare circumstantias; & ad diligentis Collectoris officium, etiam prudentis Commentatoris industriam adjungere; non dubitavit Discipulum imitari Magister, [quam cœptū erat fieri.] & eamdem methodum etiam ipse sequi, exorsus ab Actis S. Symeonis Stylitæ, die V Ianuarii. Etenim priores quatuor dies, ea quam dixi simplicitate jam habebantur excusi. Sed hi ne nimis essent deformes ceteris, curatum est foliorum aliquot iterata impressione, & Actorum quorumdam inutiliter replicatorum omissione, novorumque post allatorum Sanctorum substitutione. Quoniam vero satis videbat BOLLANDVS, fieri non posse, quin nova hæc in opus conferenda diligentia, & alia quasi forma inducenda, plus temporis requireret, quam imprimendo Ianuario ipse sibi præstituerat; neque se solum diu suffecturum occupandis in eo typographicis operis, quantumcumque lente progressuris: nonnullam cessationem indixit prælo, donec digestam melius materiam haberet; & HENSCHENIVM voluit, dimisso Februario, ad Ianuarium recognoscendum ampliusq; illustrandum accedere sibi.

[9] [Exorsus a Ianuario,] Cœpit ergo in die VII Januarii (hactenus enim solus BOLLANDVS utcumq; rem promoverat) suam etiam ille conferre symbolam, exorsus a S. Witekindi, Westphalorum Ducis, Vita, ex variis Auctoribus colligenda: deinde in S. Canuto, Obotritorum Rege ac Duce Sleswicensi, laboravit successu simili; ac denique in S. Raymundo de Peñaforti, Institutore Ordinis S. Mariæ de Mercede Redemtionis captivorum; posteaque Ordinis Prædicatorum Generali III. Tum in die VIII Januarii, de S. Attico Episcopo Constantinopolitano operosum valde texuit Commentarium; Beatiq; Laurentii Justiniani, Protopatriarchæ Veneti, Vitam illustrandam suscepit. In die quoque IX a SS. Juliani & Basilissæ Actis exorsus; [per totum mensē utiliter laborat,] in proprium pensum a BOLLANDO accepit quidquid erat Sanctorum Orientalium, e Græcis scriptis accipiendum; & pro die X elucubravit, quæ habemus, de S. Domitiano, Mitylenes in Armenia Episcopo; de S. Marciano, Ecclesiæ Constantinopolitanæ Oeconomo; de utroque Theodosio, altero in diœcesi Antiochena Abbate, altero omnium Terræ-sanctæ monasteriorum Cœnobiarcha: quorum omnium Acta expedivit ad prælum accuratione tanta, nec celeritate minori; ut Græcos Sanctos, plerosque etiam Francicos & Italicos commendandos ei putaverit BOLLANDVS; ipse sibi Germanos, Hispanos, Britannos & Hibernos reservans.

[10] [nihil tamen privatim sibi adscribit,] Erit, uti spero, cum absoluto Iunio, Supplementum adornabo priorum quinq; mensium, & quid BOLLANDVS, quid HENSCHENIVS potissimum elaboraverint, adjectaque cujusque lucubrationibus nominis sui litteris initialibus. I. B vel G. H. indicabo, ex relicta mihi ab Auctoribus notitia. Id ut ab initio factum fuisset, tunc scilicet optare cœpit BOLLANDVS, cum vidit ad se unum omnium undecumque confluere epistolas, etiam propter ea, quæ, non ipse, sed Socius scripserat. Ergo ne idem sibi eveniret causa Februarii, atque ut volentes percunctari quidquam de Sanctorum eo contentorum aliquo, scirent uter de duobus appellandus sibi esset; suos Sociique labores instituit litteris istiusmodi distinguere. Hoc tamen ne etiam fieret in sequenti Martio, HENSCHENII erga Magistrum observantia fecit, nolentis ea ratione notum facere, quā exiguam partem in mense prænominato haberet is, cui cupiebat adscribi laudem majorem. Tanta enim erat P. GODEFRIDI modestia, ut nomen quoque suum præfigi libris communibus nollet; [ac ne vix quidem nominari se passus;] satis sibi esse dictitans, si Sanctis probaret, quem consecraverat iis laborem suum. Sed cum id non probaretur BOLLANDO , catenus dumtaxat permisit nomen suum in fronte Januarii legi, ut iste Acta Sanctorum collegisse, digessisse, Notis illustrasse diceretur; ipse solum operam ac studium contulisse. Voluit nihilominus BOLLANDVS, quod non fuerat permissus in titulo, facere plenius in Præfatione Generali; & quam minime secundariam operam sibi navasset HENSCHENIVS Cap. IV § I sic explicare: Cum mensis Januarius paratus esset prælo, & legitime approbatus, cœptusque adeo jam excudi; datus est mihi sub annum MDCXXXV Adjutor. Hic cum aliis in rebus strenuam mihi navavit operam; tum etiam, quod ad Januarium spectat, fideli consilio juvit. Nam cum videret Vitarum quæ jam excusæ erant quasdā in Capita distributas at non omnes, auctor fuit ut & reliquas ita partirer. Annotationes etiam ut singulis Capitulis adderem persuasit. Cumque ea causa universum recognoscere mensem cœpissem, operā quoque tam seriam & constantem contulit, ut Vitas etiam bene multas ipse recenseret ac divideret in Capita & variarum rerum explatione ornaret; quas habebam ego quidem antea, sed raptim quandoque congestas, saltem non ita perspicue distinctas & explanatas… Ejus quoque studio & industria confecti sunt Indices omnes, tum insigni judicio, tum multo sane labore plenoque fastidii.

[11] [licet laudē commeritus tantā pene ac Bollandus.] Ut igitur sua utrique laus propria detur, intelligat Lector, quod Acta quidem Januarii primus ac solus in ordinem dierum BOLLANDVS digessit; sed ut ea induceretur forma, quæ apud Eruditos tantam attulit commendationem operi universo, primus consilio suo effecit HENSCHENIVS, & præivit exemplo. In illis porro, quæ post primos, quos dixi, imperfectiores dies, simili ambo spiritu modoque peregerunt singuli; elegantia cultioris Latitinitatis superare forsitan BOLLANDVM dixeris, sed prærogativam acrioris ingenii firmiorisq; judicii dubites utri concedere debeas. Non defuerunt certe, qui circa Sanctorum Hibernicorum Acta & alias sequioris notæ historias indulgentiorem fuisse BOLLANDVM quererentur; quod tandem etiam ipsement agnovit, multa severiori lance expensurus jam senior, nonnulla etiam prorsus aboliturus, si res iterum sibi agenda ab initio fuisset; quemadmodum plenius & fide integra aliquando explicabo. Sed & ipse hoc idem satis ostendit in repudiandis Actis S. Suiberti, magno licet præjudicio subnixis; laudans interim quod HENSCHENIVS jam inde a principio cautius sibi agendum proposuisset, nihil cujusquam gratia præpeditus ab ab eo solo, quod verius esse sentiebat, scribendo.

[12] [sic post 5 annos mensis primus prodiit duobus Tomis,] Ita post accessum P. GODEFRIDI cœptus reformari Januarius, cui antea solus BOLLANDVS quinquennium impenderat, octo adhuc annis hæsit inter manus Auctorum & typothetarum, priusquam absolveretur, præmature in duos divisus Tomos, qui in tres commodius fuisset partitus. Vulgata enim per BOLLANDI epistolas quaqua versū operis futuri fama, multa multi submisere, quȩ cum, cœpta secundi Tomi impressione, primo necdum ad medietatē perducto, satis tempestive adveniebant ut suis quæque locis insererentur, in molem justo majorem fecerunt utrumque excrescere; secundum vero adhuc amplius extendissent, nisi placuisset prolixiora Acta S. Ioannis Chrysostomi, cujus solum Translatio festiviori cultu in Ianuario agitur, differre in Septembrem, quando sancti obitus ejus memoria die XIV recolitur. Nunc vero si mensis ille primus, aliis plurimis Sanctis Actisque augendus, ad eam exigeretur perfectionem, ad quam denique suum hunc Majum perduxit HENSCHENIVS; [qui nunc facile ad seu excrescerent.] posset ille justos sex Tomos implere, etiam expunctis illis, quæ tali loco & opere non satis digna, aut præter necessitatem geminata esse demonstravit posteriorum temporum experientia, optima consiliorum priorum arbitra. Non enim isti operi idem accidit, quod aliis pluribus; quorum Auctores, cum primas forte partes longiori studio curaque perpolitas excipi gratanter viderent, reliquas autem cupidius postulari, jam securi de fama judicioque lectorum, tantum fere inveniuntur remittere de solicitudine, singula quam possunt optime elimandi, quantum addunt ad prosequendi cœpti celeritatem. Progressus scilicet operis majorem majoremque indies doctrinā adferebat BOLLANDO HENSCHENIOQVE, & hæc faciebat animum advertere ad multa consideranda, quæ inobservata alias prætermisissent: unde etiam GODEFRIDVS, gratulantibus sibi, quod post tam longam de Sanctis tractationem, prona ac facilia jam haberet omnia; solebat reponere illud Ecclesiastæ I, Qui addit scientiam, addit & laborem. Nam qui parum norunt, parum dubitant; tantoque plura quivis se deprehendit ignorare, quanto plurium acquirit notitiam: unde ei crescit cum necessitate cupiditas alia atque alia indagandi, præsertim in rebus historicis, quæ hoc seculo novæ novæque identidem evocantur e tenebris oblivionis præteritæ; & plurima faciunt, aut incerta, aut etiam falsa judicari, quæ citra controversiam fuerant paulo ante recepta.

[13] [Causæ lentioris progressus,] Ianuario tamen (quem unus intra pauciores annos potuerat absolvisse BOLLANDVS, si quo cœperat modo eumdem fuisset prosecutus) causa lentioris progressionis non fuit sola, quam cum socio adhibuit, diligentia major; sed occupationes insuper quam plurimæ aliæ, quibus latissimæ caritatis vir occupari se sinebat, ut est in ejus Vita explicatum. Exemplum imitabatur HENSCHENIVS, cum simul & amplissimum procuraret Confessionale, simul domesticam instrueret Bibliothecam, adeo ut vix tertiam laboriosissimæ juventutis suæ partem, Actis Sanctorum fuisse impensam sero postea doluerit; ac denique persuaserit Superioribus, ut me, quem similiter videbat annis jam pluribus distrahi; juberent prosequendo operi unice insistere, ab omni alia cura liberum, sicut ipsum fecerant post editum Februarium. [tam in Ianuario,] Moram quoque edendo in lucem mensi primo haud parvam attulerat ille utriusque gravissimus morbus, quem in eadem BOLLANDI Vita cap. 5 explicui, quique tam insigni documento probavit, tum Dei erga cœptum opus providentiam paternam, tum eximiā Discipuli erga Magistrum caritatem, qua pro hoc ille succedaneam se morti victimam obtulit, voto tantum non impleto.

[14] Duobus Januarii Tomis sic, ut dixi, sub annum MDCXLIII evulgatis, [quam in Februario, edito sub annū 1658:] successurus tribus Tomis Februarius, per similia morborum occupationumque superadditarum impedimenta, necesse habuit etiam ipse totis quindecim annis sub manibus præloque morari, antequam prodiret in publicum anno MDCLVIII. Quam quisque in eo spartam adornaverit, præfixæ nominum initiales litteræ, sicut dixi, ostendunt: edidit nihilominus suo unius nomine duas etiam insignes Diatribas HENSCHENIVS, alteram de Episcopatu & Episcopis Trajectensibus anno MDCLIII, unde nata ea est quæ nunc dabitur Exegesis; alteram de Tribus Dagobertis Regibus anno MDCLV, postea semel iterumque recognitam ante Martium & Aprilem: [aliæ quædā lucubrationes Henschenii.] utraque autem tanto Eruditorum favore plausuque excepta fuit, ut intra annos non multos cito distracta sint exemplaria omnia. Mox vero a Februario absoluto, ad illius notitiam desideriumque latius spargendum istis tunc difficillimis temporibus Belgii, excogitavit dare Notitias breves Italiæ, Hispaniæ, Galliæ, Belgii, Germaniæ, libellis quinque, decerptis ex quinque jam Tomis duorum mensium prædictorum.

§. III Iter Romanum, editus Martius, morbi graves, vitæ religiosæ annus quinquagesimus.

Ex hinc ad pluteum adduci cœperunt Sanctorum Martii mensis Acta, [Cœpto jam parari Martio] eo jam alacrius promovenda, quod & valetudo utrique firmior esse videbatur; & ambos a crebris, quæ stata frequentissimi Confessionalis cura adferebat, impedimentis liberos fecissent Moderatores Provinciæ; Bibliotheca etiam, quæ totis viginti tribus annis occupatissimum habuerat HENSCHENIVM, tam ordinata instructaque jam erat, ut inter præcipuas Europæ numeranda, [Romā profectus pro Bollando Henschenius,] alterius cujusque leviori opera posset regi conservarique. Itaque in spem maximam complendi quantocius primi Trimestris elatis Auctorum animis, fervebat opus eorum, si unquam; cum invitantibus eos Romam summo Pontifice ALEXANDRO VII & Societatis Generali Præposito GOSVVINO NICKEL, persuasis tali excursione plurima eruderanda monumenta de Sanctis, quæ frustra per litteras requirerentur; visa est minime negligenda occasio, per quam posset tanta ad opus cœptum fieri materiæ necessariæ accessio; & tertius etiam Socius impetrari, eo titulo, quod BOLLANDVM quidem longinquo itineri minus habilem fecerant ætas & morbi; HENSCHENIO autem ipsum obituro conveniret addi aliquem, qui postea redux, iisdem applicaretur studiis, cum spe continuandæ per alios, usque ad operis finem, successionis. Et hæc sors mihi obtigit, alio nullo meo merito, quam quod ad multa legenda scribendaque propensior ab adolescentia fuissem.

[16] Totos viginti novem menses ea HENSCHENII peregrinatio tenuit, [& post 29 menses reversus exeunte anno 1661,] Antverpiæ interim morante BOLLANDO, nosque suggerendis consiliis adjuvante, & curante negotia hinc obvenientia, tam densa multaque, ut in iisdem S. Suiberti Actis, in quibus eum dimiseramus abeuntes, occupatum adhuc invenerimus reduces; nec Martium gradu uno promotum, ultra quam fuerat anno MDCLIX mense Julio, quando nos in viam dederamus, non reversi ante finem anni MDCLXI. Tantum scilicet nos occupavit copiosissima messis, per Italiam potissimum Galliamque collecta, abunde compensans moram promovendo Martio interjectam. Huic parū deinceps commodare BOLLANDVS potuit, licet usque ad XII Septembris anni MDCLXV superstes, [anno 1665 edit Martium:] quin potius impedimēto nonnulli fuit: sed pertinax HENSCHENII diligentia, tenui meo tironis discipuli adjuta conatu, intra sextum ab itinere Romano annum tres Tomos absolvit; quos si cum prioribus quinque componas, vix credas potuisse annis quindenis elaborari, tanto istic operosiora omnia instructioraq; apparent.

[17] [postea gravi morbo,] Ex diutina illa immodicaque studiorum contentione (ne enim componendis qui mox imprimendi erant Commentariis temporis aliquid subducere cogeremur, ad corrigendos typos nos conferebamus plerumque immediate post sumptum cibum meridie ac vesperi, quando alii religioso colloquio animos curasque laxare solent) ex tanta, inquam, talique contentione studiorum gravem ægritudinem contraxit P. GODEFRIDVS, quæ statim a finita impressione se prodidit, quasi usque in id tempus divinitus suspensa; & dimidio deinde anno adeo languidum habuit, ut nulli graviori occupationi posset intendere. Aëris mutatione aliqua, omnimodaque cessatione a studiis egere, Medici sentiebant. Nova ergo ad Mosanos Mosellanosque tractus expeditio, ac veluti sacra quædam venatio suscipitur; eductura in lucem, quidquid ibidem in vetustissimorum monasteriorum archivis, angulisve bibliothecarum uspiam latens, nostramque rem spectans, fefellisset amicorum ad id rogatorum diligentiam. Epternacum, [& læsa deinde tibia impeditus,] S. Willibrordo conditore nobilem Abbatiam, ventum erat, indeque Luxemburgum tendebamus, simul conviantibus duobus equitibus; cum ad odorem rusticanæ cujusdam equæ, casu nobis se adjungentis, velut œstro perciti sociorum caballi, morsibus calcibusque invicem cœperunt appetere, ita ferociter, ut inter eorum pedes collapsus HENSCHENIVS, non quidem (quod pronum erat) contritus aut letaliter sauciatus fuerit, tibiam tamen unam ferratæ calcis unco usque ad os perstrictus. Visum initio vulnus levissimum; cumque imperitius curaretur a chirurgo, magis intento ad sedandos dolores livoresque corporis eo lapsu contusi, sub male obducta cicatrice, computruit; accedente jam febre, certissimam gangrænam mortemque allaturum, nisi peritior alius, ipsum ferro referans, emittendo copiosiori puri viam fecisset. Itaque qui ægre magnaque cum difficultate ipso casus die (S. Michaeli Archangelo sacer fuit) Luxemburgum perveneramus, integrum istic mensem sumus coacti subsistere: quod ego tempus insumpsi evolvendis, quos R. P. Alexander Wilthemius apparaverat prælo, San-Maximinianis Annalibus & Luxemburgensibus Antiquitatibus; unde occasio mihi nata concipiendi aliquid de re Diplomatica, argumentum intactum eatenus, & a me quidem impari conatu tentatum ante Aprilem, a Mabilione autem justo pulcherrimoque opere explicatum.

[18] [tandemque sibi redditus,] Commoverat prædictus casus corporis senilis humores omnes, & temperiem necdum a præterito morbo optimam sic inverterat, ut sub initium Novembris revectus Antverpiam necesse habuerit P GODEFRIDVS consolidando jam perpurgato vulneri, nec non valetudini confirmandæ etiam mensem illum totum impendere. Interim cœptus ei erat annus ab inita societate Quinquagesimus, Jubilæum Belgæ dicimus, festivius more patriæ celebrandus. Tali lætitia ne frustraremur, [exeunte an. 1668 celebrat initæ Religionis Iubilæum] appropinquante, quē sibi antea ad eum actum præstituerat, S. Francisci Xaverii anniversario die, celerius quā sperabamus convalescere cœpit, ipsoque die festo ad aram valetudinarii Eucharisticum obtulit sacrificium, votum pro vita conservata: & ex hoc tantum roboris accepit continuo, ut non dubitaverit in octavam abinde diem Jubilare festum amicis indicere, nequaquam sua in Sanctum Thaumaturgum fiducia falsus. Etenim, ut fuerat sibi pollicitus, solennem in ecclesia nostra cecinit Missam (sicut erat Ecclesiastici Cantus peritus, atque ejusmodi officiis apud nos faciendis assuetus præ aliis) & Octavam conclusit. Actum præsentia sua viri aliquot Patricii & Consulares, atque P. GODEFRIDI ab olim pœnitentes, cohonestarunt.

[19] [cum plausu amicorum,] Sub inde ad cœtum, religiosa hilaritate lætantem, ingressi Adolescentes ingenui duo ex Gymnasio, filius ac nepos Typographi Meursii pariter præsentis, Typographiæ ipsius Genios Angelico in habitu præferentes, post syncharistica quædam vota, ipsum Jubilæi annum sequentibus signaverunt Chronostichis.

      Vltas CœLItVM erVDerantI
GoDefrIDo HensChenIo sVopLaVDVnt TypI, [& Typographici Genii.]
PræLo DICatI qVotqVot Me VrsIano,
GaVDent LaborIbVs Deser VIre DoCtIs;
In LVCeM DIVos eVehentes, arIs
QVotqVot reLIgIo DICat parentVM,
AVt noMen saCrIs InDere VVLt fastIs.
AVCtorIs naMIVbILæVs aDest,
Magno qVI soCIVs VenIens BoLanDo,
DoCtVrVs orbeM LIbrIs, VerIore
Tot DIVos styLo Dat DabItqVe, VnICo
QVot IVnCtos neMo VIDerIt Labore.
SIC DVos IanVs est toMos LargItVs,
Et tres De sanCtIs FebrVVs IMpLeVIt;
VtI & MartIVs, seD GræCo-LatInVs.
NVnC no Vos totIDeM Vrget AprILIs,
NoVo faCere DIgnVM IVbILæo
Vt VaLeat operIs VastI ConDItoreM:
DoneCaLII qVI sVpersVnt Menses,
OrDIne VenIants Vo In LVCeM.
QVos pLenos VtInaM DIV Cernat orbIs
PrIVs, qVaM poLI Choro gaVDentIs,
IVbILat VrVs seMper, aDsoCIere.
QVoD sI taM Longe IaCta respVIs Vota,
ELVCIDasse seX erIt Menses satIs,
TantVnDeM Vt soCIIs post te reLInqVas.
      In Deo InterIM CoëXVLtantes,
ParIter hoC gaVDeaMVs IVbILæo.

Ita illi, nihil excusantes præsumptam metri solutioris licentiam, quia litterarum typis ordinandis, non versibus ad Poëtarum præscripta pangendis, obligati intendere ex officio, negabant se aliis numeris velle quam Jubilaris anni adstringi. Sic hilariter actus dies ille, [Inde iterum periculosius æger,] sic annus idem decursus totus HENSCHENIO est, inter publicos privatosque plausus quadamtenus reflorescenti, & alacriter perficienti Acta Aprilis; cum ipso anni sequentis initio, nova illi indicta est a studiis cessatio, hoc qui sequitur casu, quique ad Acta S. Francisci Paulani, tunc inter manus versantia, num. 54 Supplementi Historici, his a me verbis expressus legitur.

[20] Accidit VIII Januarii anno MDCLXIX, ut meum in hisce studiis Antecessorem R. P. GODEFRIDVM HENSCHENIVM lecto affigeret ventosa in latere sinistro passio, [convalescit invocato S. Francisco Paulano.] quæ octavo post die in alterum transiliens latus, pleuritidis instar illud affecit; exundans etiam per omnes venas bilis, totum quidem corpus magnis implevit doloribus, caput tamen imprimis tam horribili cruciatu distendit, ut dissilire in partes cranium ægro videretur. Hic, nocte inter XVII & XVIII Januarii media, cum sustinere vim mali non posset amplius, seque e statu aut mentis aut vitæ abiturum formidaret; accersitum me de periculo monuit, deque extremis Sacramentis mature sibi procurandis. Ego vero, cui ingentia S. FRANCISCI DE PAVLA quæ transcribebam miracula multam de eodem fiduciam fecerant, accepto quod tunc erat ad manus ecgrapho Processus Turonensis, similem fiduciam ægrotanti aggressus ingerere, librum ei exosculandum præbui capitique supposui; promittens me primo mane votivum de Sancto Sacrum dicturum in templo nostro, iterumque aliud in templo Minimorum, si ad Dei Sanctorumque gloriam promovendam ab illo periculo evaderet æger. Ex tunc mitigari cœpere dolores: & qui antea ab iterata phlebotomia, hirudinum applicatione, clysterum potionumque medicarum usu, auxilii nihil expertus fuerat; postero die visus sibi est minus periculose ægrotare: exindeque quotidie ad sanitatem proficiens, mense tandem Februario una mecum se exolvit voto, sacrum de S. Francisco Paulano in ipso Miniminorum templo faciendo. Deinde paulatim recuperatis viribus, ad intermissa studia feliciter rediit; intercessioni dicti Sancti, & piis Religiosorum per omnes fere Conventus precibus pro se fusis, vitam diuturniorem acceptam referens: quem in gravi LXIX annorum ætate evasurum a morbo, tam periculoso & vehementi, vix prudens aliquis audebat sperare.

§. IV Editio Aprilis tentata Amstelodami, facta Antverpiæ sub alio Typographo.

[21] Tum vero per annos solidos duos incubitum operi promovendo; [Imprimendo Aprili quærens alibi Typographum,] & jam prælum spectabat Aprilis, quando virum honestissimum D. Jacobum Meursium, catenus tantis animis opus prosecutum, nec sine notabili suo (ut protestabatur) emolumento; oblata aliunde nonnulla rei familiaris damna, tum rupta infelici casu tibia, domesticus denique mœror ex filiorum ignavia, recusantium negotio librario applicari, sic afflixit; ut decerneret subducere sese novis in novos libros faciendis impendiis, quorum fructum fortassis ipse percepturus non esset: rebatur enim cito se moriturum, melancholia magis quam ætate gravis; heredem autem, qui percipere posset, desperabat se habiturum. Videbatur rationabilis excusatio esse: quod autem non pœniteret eum expensæ in priores tres menses pecuniæ, ut ipse non fuisset chirographo suo testatus, res ipsa loquebatur; cum constaret, impressi ultimo Martii exemplaria mille, minori quam triennali spatio, ultra medietatem distracta fuisse; Januarios autem ac Februarios superesse tam paucos, ut citius omnes defecturos appareret, quam mensis Junius perveniret ad prælum. Nemo tamen Bibliopolarum inventus tunc Antverpiæ fuit, qui auderet suscipere tam sumptuosam provinciam, eo tempore, quo lacerati Belgii exiles reliquiæ dolebant nihil remissius sibi in pace esse quam fuerat in bello, accisis vel impeditis undequaque commerciis, & aggravatis onere tributorum domi ac foris pendendorum: nobis vero nondum ita compositus erat mensis iste, quin multæ ac magnæ ejus partes, & totus fere Tomus tertius, adhuc componendus superesset.

[22] Placuit igitur festinare lentius, & suspenso resumendæ mox impressionis consilio, [eum invenit Amstelodami:] compositioni soli eo usque insistere, donec absoluta haberetur res tota, etiam alibi (si ita publicarum rerum status exigeret) facile Typographum inventura. Neque nostra nos fefellit opinio; ut enim in Hollandiam fama pertulit, edendo Aprili jam perfecto nil nisi impressionem deesse, cujus commoditas tunc non inveniretur Antverpiæ; suam hanc esse fortunam ratus vir Amstelodami Senatorius, Joannes Blavius, cupide obtulit præla sua: novam enim moliebatur Typographiam, quam optabat insigni aliquo ad posteritatem monumento dedicari. Non abnuit HENSCHENIVS ea de causa privari præsentia mea ad tempus aliquod, [sed orto ibi incendio disturbatur res cœpta,] ipse interim aggressus præparare Majum; itaque dimissus ab eo sum in Autumno anni MDCLXXI; sed procedente lentius quam dominus crediderat novæ Typographiæ instructione, necessaria ad aliquid magni operis exordiendum, nihil inchoari potuit ante Januarium anni sequentis. Ecce autem, impresso jam primo die mensis Aprilis, ac pene etiam secundo, contigit ut nova istæc fabrica, nocte diem XXIII Februarii subsequente, tota deflagraret cum omni Typographico instrumento; sed (quæ Dei Sanctorumque protectio singularis fuit) cum exiguo autographi nostri detrimento (nam mox atque impressa erant folia quæque, mihi afferebantur exempla, quæ autographi vice deinceps essent) ut facili paucorum dierum studio reparari potuerit damnum quorumdā, Commentariorum, minime prolixorum, inter typothetarum manus tum forte versantium; quia necdum ad illos delatus erat prolixissimus ille Commentarius, qui potiorem secundæ diei partem facere debebat, de S. Francisco Paulano, ex antiquissimis de illo monumentis, ex Canonizationis processibus voluminosis, ex Historicis antiquis recentioribusque, operose collectus.

[23] Licuit hic profecto cognoscere, quam incertæ sint (ut Sapiens loquitur) providentiæ nostræ; [absque notabili detrimento operis,] quamque homini melius Deus, quam ipse sibi consulere noverit. Angebar & tristabar ego, quod impressio, cujus celerrimus sub tribus pariter prælis progressus mihi fuerat promissus, & cujus causa Amstelodami commorabar, adeo procederet lente, ut spatio septem hebdomadarum, non plus efficeretur, quam unico expedito prælo posset intra duodecim dies absolvi. Sed, si tantillo magis festinassent operæ, periisset annuæ lucubrationis fructus, vix unquam, aut non absque grandi impressionis alibi iterandȩ impedimento, recuperandus. Quod beneficium ipsi Sancto libenter acceptum referimus; &, ut cetera Sanctorum Acta, adhuc inedita & successive paranda prælo, a simili conservet infortunio, enixe deprecamur.

[24] Accessit autem & prioribus duobus beneficium tertium. Cum enim intra privatum unius familiæ damnum impatiens stare fortuna, post menses ab inde paucos totius pene fœderati Status accumularet ruinam, [Sanctoque specialiter favente,] sub victricibus Regis Christianissimi armis; atque adeo minime consultum censeretur denuo tentare impressionem, apud eumdem aut alium typographum in Hollandia, ad quam sola facilioris in omnes partes distractionis spes invitarat; cumque nihilo expeditiora quam antea facta essent Brabantiæ nostræ cum aliis regionibus commercia, quin etiam certo a Gallia bello magis etiam impedienda prospicerentur; placuit consilii incertis moram unius anni indulgere, partim operi maturius recognoscendo, partim typographiæ eligendæ, partim prosequendo qui jam pridem sub HENSCHENII manibus versabatur Majo. Sed ea mora, quam utilis ac necessaria nobis, tam molesta & importuna amicis visa est, undequaque efflagitantibus promissum Aprilem. Horum ergo querelis fatigatus, nec tamen in tanta rerum publicarum incertitudine, certi consilii quidpiam evolvere valens; rogavi Deum, ut in proxima menstruorum Patronorum sortitione is mihi pro Aprili mense Sanctus obtingeret, qui diuturnæ fluctuationi finem imponeret. Et ecce Sanctus Franciscus Paulanus obvenit, simulque injecta est utrique nostrum certa voluntas, Antverpiæ potius quam alibi resumendi impressionem, ipsa, si fieri posset, æstate aut vere. Quam mentem ut sciremus esse ab eo, [magno cum commodo nostro] qui daturus erat successum desideratum, factum est, ut eodem decimo die Aprilis anni MDCLXXIII, & celebraretur a nobis Sancti festus dies, propter Paschalia solennia translatus; & Michael Knobbarus, Antverpiensis Bibliopola atque Typographus, numquam rogatus, sed perquam idoneus, secum decerneret, prælum vacaturum brevi & gratuitam operam offerre postridie; eo id expectantibus minus, quod pergebat excusare se ob temporum angustias alter, quem præsentior certiorque majoris emolumenti spes credebatur denuo inclinatura ad prosequendum opus, cujus priores partes sibi fructuosissimas fuisse fatebatur. Et tum quidem inchoandæ impressioni decretum fuit initium Maji: sed Sanctus, integrum esse beneficium suum volens, providit ut ob urgentem aliquam necessitatem, suspenso opere quod versabatur sub prælo, ipsum citius vacare contingeret, atque ita quinto infra Octavam ejusdem Sancti die res nostra principium non interrumpendum caperet.

[25] Non sumus nos adeo leves ac temerarii, ut, quidquid Cælitum aliquo ad opem invocato nobis obtingit boni, id statim & propria auctoritate adscribamus operibus naturæ ordinem prætergredientibus. Id solum spectamus ista obligationis nostrȩ qualiscumque professione, [resumitur Antverpiæ impressio.] ut omnibus Paulani Thaumaturgi cultoribus constet, quomodo nos ab eo adjutos existimemus, testante ad ejus intercessionem Deo, sibi suisque Sanctis curæ esse progressum operis, alieno maxime tempore tam mirabiltier & præter expectationem celeriter promoti. Etenim novus ille Typographus, quamvis eodem tempore alia duo grandia opera sub prælo haberet, infra biennium tamen & hebdomadibus aliquot citius quam promiserat, impressit tres prægrandes Tomos Aprilis, Mensemque absolvit, ad omnium Antverpiensium Bibliopolarum stuporem. Nempe, sicut ejus tunc adhuc vivens uxor, Maria Graet, lætanter prædicabat; ab eo die quo maritus Sanctorum Acta imprimenda susceperat, tam large in officinam infuderat se benedictio divina; ut quamdiu durabat impressio illa, tantum quot hebdomadis & amplius inferretur, quantum in operarum typotheticarum mercedem opus erat: cumque alibi cessarent nonnumquam præla, deficiente quæ invehi prohibebatur charta, Knobbariana tamen procederent semper.

§. V Dimidii Maji deproperata editio, patrocinante Ferdinando Furstenbergio, Paderbonensi & Monasteriensi Episcopo ac Principe.

[26] Editionem porro mensis Aprilis, anno MDCLXXV factam in Majo, [Absoluto feliciter Aprili an. 1675.] secutus successus est tam promptæ lucrosæque distractionis, non obstante quantacumque difficultate temporum, ut eo animatus Michael, nullam in se moram esse profiteretur, quominus statim susciperet imprimendum Majum. Sed hunc facilius ei fuit deposcere, quam exhibere nobis: nam & ego, æstate illa gravissimo correptus morbo, geminum ex relapsu periculum ægre evasi; & aucta exercitio diuturniori experientia, non minuebat, sed augebat examinis accuratioris laborem. Hoc tamen incessanter progrediente, per incredibilem P. GODEFRIDI ea ætate diligentiam, & additum nobis recentem Socium R. P. DANIELEM CARDONVM, [adducitur ad prælum Majus,] ante initium anni MDCLXXVII adduci ad prælum potuit mensis quintus. Provehebatur is ventis secundis; quando sub autumnum anni MDCLXXVIII nova calamitas Belgium universum, ac specialiter urbem Antverpiensem involvit: quæ & Typographi familiam totam occupavit, nemini omnino in ea parcens; & me, contracto intra viscera morbo, Lovanium expulit; ac maximæ spei adjutorem prænominatum, de medio sustulit morte immatura. Opus ergo Maji, quod jam pene videbatur in turo collocatum, [morbisque nonnihil retardatus,] repente apparuit deductum ad desperationem extremam: cum ille mortuus nuntiaretur; mihi spes vitæ longioris perquam exigua superesset; HENSCHENIVM fere octogenarium sua satis senectus urgeret, appareretque desolatione tam subita præcipitandum in sepulcrum, si solus relinqueretur sub mole tam grandi; quam nec possibile esset, transferri mox in alterum imparatum; neque integrū erat, retineri suspensam, duobus primis Tomis jam fere impressis. Itum ideo in vota est ad S. FRANCISCVM XAVERIVM a Lovaniensibus ac Mechliniensibus Sociis pariter omnibus, ut mihi vita servaretur, jam propemodum a medicis desperata; & Thaumaturgo illo, ut pie creditum est, intercedente, respexit Deus lacrymas boni Senis, seipsum pro me offerentis in mortem, tantum ne præscinderetur filum tam bene jam procedentis operis. Itaque dispulso celeriter periculo, cœpi ipso Sancti festo, intra valetudinarium, ubi decumbebam, erecto altari extemporali, quotidie ad peragendum sacrificium surgere; paulatimque robustior, Antverpiam cum ipso R. P. GODEFRIDO redii, XI Februarii subsequentis.

[27] Ibi circa Pascha novus se nobis Socius junxit, ex Mechliniensi Gymnasio, ubi Græca docebat, [tandem dimidius datur in lucem an. 1680,] ad temporale saltem subsidium electus, CONRADVS IANNINGVS; eo consilio, ut mecum resumeret impressionem Maji, septem mensibus intermissam, ac deinde Theologico curriculo absoluto Sacerdos ordinatus, si ita visum Superioribus esset, veniret in locum ipsius P. HENSCHENII; non longam quidem sibi post hac vitam pollicentis, Acta nihilominus mensis Junii exorsi digerere, tam feliciter, ut per ipsos studii tam ardui labores videri posset iterum juvenescere. Interim ipsa longioris temporis mora sic creverat moles ejus qui sub manibus versabatur Maji, ut non modo quatuor, sed sex omnino Tomos (nunc autem etiam septem sunt, [favente insigniter Ferdinando Ep. Paderborn. ac Monasteriensi:] præter Propylæum superadditum) exigeret usus præsentis seculi, spissiora quā ut commode tractari possint volumina improbantis. Quapropter cupiens HENSCHENIVS, si forte totum Majum non posset, saltem dimidium videre luci datum; jussit illuc omnia apparari, anno tum currente MDCLXXX, idque eo solicitius quod nostri tunc præcipui Mæcenatis, Celsissimi Principis FERDINANDI FVRSTENBERGII, Paderbornensis ac Monasteriensis Episcopi, jussio urgeret; volentis quam primum videre Tomos illos, quos suo fratrumque duorum nomini inscribi tantisper indulgebat, donec impressa parte etiam altera, totus mensis posset ROMANO PONTIFICI ex more dedicari. Usque adeo autem cupiebat pientissimus Princeps, quocumque remoto impedimento, promoveri reliquorum mensium absolutionem; ut cum HENSCHENIVM, Romæ sibi familiarius cognitum, exindeque tenerrime dilectum, evocandum ad se in Westphaliam non putaret, grandi ejus ætate itinerum molestias excusante; pro eo me venire cum IANNINGO juberet.

[28] Ivi ego, & optimum Principem, quamvis cum acutissimis calculi doloribus conflictantem, inveni de promovendo opere nostro paterne solicitum; eaque animo volventem consilia, [qui valde solicitus de progressu operis,] quæ executioni mandata rem totam in perpetuum stabilivissent: sed ne ea continuo in actum deduceret, fieri ajebat duobus molitionis sumptuossimæ cœptis; Xaveriani videlicet templi Paderbornæ extruendi cura; & constituenda fundatione octodecim Missionariorum Apostolicorum, excolendȩ per Septemtrionem Orientemque rei Christianæ destinandorum. Rediremus ergo, inquiebat, liberali, quod in præsentiarum largiebatur, subsidio donati, & intermissi Maji impressionem resumeremus; pro sua interim longiori vita Deum orantes, tamquam nobis plurimum profutura: oraret etiam bonus Senex, ad quem revertebamur, sciretque nihilo magis ipsum quam se optare ut prius quam transiret ad plures, Sanctorum Acta quam longissime provecta relinqueret. [pie cogitatis immoritur,] Ita ille in suo Principali prope Paderbornam Palatio Nihusii die XV Octobris, minime nos iterum visurus nec alteram Maji partem. Cum enim chirurgi manum subeundam sibi decrevisset, qua liberaretur a calculo, jam pridem mortem per cruciatus minante; peractum id quidem feliciter est, serius tamen factum apparuit; serpente per exulceratam vesicam incurabili gangræna, quæ Principem optimum, Musarumque delicium, immaturo funere mundo abstulit, die, sicut prædixerat, Sabbatho, ipsum honori Deiparæ matris singulari semper devotione solitus observare.

[29] Epitaphium mortuo positum placet hic intexere.

D. O. M. S.
FERDINANDUS

EPISCOPVS, PADERBORN. ET MONASTERIENSIS.
BVRGGRAVIVS STROMBERGENSIS,
S. R. I. PRINCEPS,
COMES. PYRMONT. DOMINVS IN BORCKELO,
LIBER BARO DE FVRSTENBERG,
NATVS ANNO SALVTIS MDCXXVI, DIE XXI OCTOB.
MAGNÆ NOBILITATIS MAXIMVM DECVS
AC FVLCRVM,
PRINCIPVM HOC SECVLO ERVDITISSIMVS,
ERVDITORVM PRINCEPS AC MAECENAS
LIBERALISSIMVS,
HVIVS ET ALIORVM TEMPLORVM; [eruditorum verus Mæcenas,]
COENOBIORVM, SACERDOTIORVM,
ELEEMOSYNARVM INGENTIVM FVNDATOR
MVNIFICENTISSIMVS,
ARGENTEORVM AD ARAS APPARATVVM ET
SVPELLECTILIVM LARGITOR
PROFVSISSIMVS;
SVMMORVM PONTIFICVM, REGVM, PRINCIPVM
CONCILIATA BENEVOLENTIA,
PACE DIOECESIBVS PARTA ET CONSERVATA,
MONASTERIENSI ETIAM RECVPERATO
WILDESHVSIO,
ET XXIII M. ARGENTEA PRO ABACO SVPELLECT.
DONATO CAPITVLO PADERBORNENSI,
XXV MILLIBVS MONASTERIENSI,
XXXIII MILLIBVS IMPERIALIVM LEGATIS;
CLERI AC PATRIÆ PATER;
EXPENSIS IN APOSTOLICAS PER SEPTENTR.
ET EXTREMAM ASIAM MISSIONES
PLVS QVAM CENTVM IMPERIALIVM MILLIBVS, [confectus calculi doloribus anno 1683.]
PIETATIS ET CATHOLICÆ FIDEI
PROPAGATOR APOSTOLICVS;
TANDEM CRVCIATIBVS CALCVLI,
FRACTIS IAM VIRIBVS SERO NIMIS EXSECTI,
FORTITER ET SVAVITER,
VT OMNIA FECERAT, TOLERATIS;
ANIMAM DEO,
CORPVS HVIC SARCOPHAGO,
NOMEN IMMORTALI MEMORIÆ
TRADIDIT, ANNO VITÆ SVÆ LVI,
EPISCOPATVS PADERBORNENSIS XXIII
MONASTERIENSIS V,
PARTÆ SALVTIS MDCLXXXIII,
VI KALENDAS IVLII.

Non erat amplius in vivis HENSCHENIVS, ut ea jactura dolere posset; sed illuc, quemadmodum confidimus, ante sesquiannum præcesserat, ubi Patronum & Amicum gratulabundus exciperet, videretque reposita tot benefactorū præmia a supremo Judice recipientem. Morbi is extremi principium, ut ad ipsum redeam, hujusmodi habuit.

§. VI. Gravi unius anni paralysi impedita, sed non prorsus deposita studia, extremus morbus & pius obitus.

[30] Anno MDCLXXX, V Nonas Octobris, dum Paderbornæ inter Patres nostros præstolamur tempus salutando Principi opportunum, [Henschenius post editam partē Maji,] redibat sub vesperam ad Musæum suum, gravis molestis quibusdam a recenti trium Tomorum editione curis, per absentiam meam in se devolutis P. GODEFRIDVS; cum subito deficere sibi tibias sentiens, ægre in pedes tam diu constitit, proximo ad hærens parieti, quoadusque e propinquo accurrentes quidam ex domesticis, exciperent brachiis ne laberetur, deferrentque in lectum proximum aliquem; unde postridie delatus in valetudinarium, plenioremque formidans paralysim, petiit, ad cautelam magis quam quod medici periculum præsens ullum agnoscerent, extremis Sacramentis communiri. Litteræ R. P. Præpositi nostri ANTONII GRANDON, quibus id nuntiabatur, non nisi XV Kalendas Novembris, traditæ nobis sunt Monasterii, Paderborna lætanter revertentibus. Tum nulla interposita mora, & relictis ibi impedimentis, [tactus paralysi,] accelerare reditum instituimus: sciebamus enim, quantum optimo Seni solatium allaturus esset conspectus noster, & favor Principis tam benevoli, pene supra spem major. Certe non aliter illi, quam recepto filio seniori Tobiæ, revixit spiritus, cum in amplexus ejus venimus V Kalendas ejusdem Novembris: brevique præter tibias nihil languidum vel marcidum habuit: & hæ etiam sperabantur, [studia nihilominus prosequitur ut potest,] adhibitis fomentis balneisque, usui pristino quadamtenus restituendæ, lentius licet, propter instantem hiemem. Hanc ne incomitatus tetricam haberet, cœpi oppornis horis apud eum relegere, quæ prælo paraveram necdum ipsi visa; quædam etiam coram eo parare, aut ipso dictante ex originalibus membranis describere; puta S. Yvonis Acta, Vitas S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis, S. Petri Cælestini, S. Philippi Nerii; subeunte per intervalla Janningo, & quæ commentari cœperat de SS. Symeone Stylita Juniore ac matre ejus Martha, Sanctoque Andrea Salo, Latine ex Græcis a se reddita Acta. Adventante vere, fomento foci carere senex potuit, & in sella subditis rotulis trusili a lecto ad mensam scriptoriam transferri, ubi exorsus est iterum recognoscere omnia quæ in Majo restabant imprimenda; & siquid præteritum videretur aut dubie explicatum, notare diligenter.

[31] Neque hic stetit progressus melioris valetudinis, [jamque spes erat restituendum sibi,] quin mense Martio tripes gradi inciperet, ac tandem etiam ad aram Infirmariæ Missam facere, atque Musæum revisendum ascendere; quin etiam grandiora nonnulla moliri pro mense Junio, quem fere totum ordinatum reliquit, singulis, quæ perficienda dimittebat, accurate notatis. Verum cum pervenisset ad decem Millia Militum Martyrum, in monte Ararath (ut fertur) crucifixorum, ac die XXII Junii Romano hodierno adscriptorum; cum plurimum sese torqueret, in narratione, multimodis vacillante, ad aliquam verosimilitudinis speciem adducenda; expertus fuit, cum dolore nostro, suarum tunc virium non fuisse applicationem animi tantam, quantam requirit difficilium quæstionum, olim ipsi tam prompta, discussio. In his ergo frustra lassatum, regressumque ad cubile, quod jam inde a principio morbi in valetudinario communi acceperat, iterum defecerunt gressus, non jam amplius scipione fulciendi, reliquo tamen corpore adhuc valente, & vegeto satis cerebro.

[32] Cogitabam igitur quid istic occupationis ei suggerem, dum ipse in Musæo utilius occuparer: [eum pro supplemento adhuc priorum mensiū utiliter laboraret,] nec quidquam aptius comminisci poteram, quam id, in quo minime versatus multum fuissem laboraturus, & quod ipse varia praxi facillimum sibi, quin & jucundum fecerat, licet alioqui jejunum ac tetricum; ordinare videlicet Martyrum eorum classes, quorum, præter nomina locumque Martyrii, nihil nos docere possent Hieronymiani (ut appellamus) Martyrologii ecgrapha quatuor, cum aliis vetustioris notæ Martyrologiis collata. Prius autem quam id faceret pro ultimo sacri anni semestri; oravi ut Januarium ac Februarium suppleret, nulla magis parte quam ista deficientes: unicum enim Epternacense Ms. vetustius quidem, sed & mendosius aliis, BOLLANDO præluxerat. Hoc agenti necesse fuit multos occurrere, quorum commemoratione augeri possent classes ad dies singulos Prætermissorum, & in alia parte operis tractandorum copiosius: circa alios quoque eorumdem primorum mensium Sanctos, fidelissima ad extremum viri memoria infinitam suggerere poterat copiam notitiarum, post illos editos acquisitarum, nec hactenus scripto mandatarum, magnoque usui futurarum posteris, in istius bimestris supplementum laboraturis.

[33] Et videbatur ille aliquantis adhuc annis ejusmodi laborem continuaturus, constanter firmo judicio ac memoria utens; sed futurorum providus, & tamquam mox migraturus, [interim Sociorum unū Romam destinat,] de Successoribus post se relinquendis solicitabatur, non libenter in meo unius capite periclitari operis reliquum passurus diutius. Permovit itaque Superiores, eodem etiam per se inclinatos, ut, quem ipsi jam pridem cogitatione designaverant sua sententia aptissimum (neque enim delectum sibi volebat relinqui, jam semel iterumque spe sua frustratus) ut eum, inquam, quem ipsimet censuissent nobis aptissimum fore ex junioribus Sacerdotibus, mihi quam primum jungerent Adjutorem; CONRADVM autem IANNINGVM, duorum & semis annorum experientia insigniter probatum, Romam mitterent, scientia Theologica ibi imbuendum, ubi cum omnium ex tota Europa nationum Patribus firmare amicitiam posset, perpetuo deinceps usui futuram; multaque coram per se videre, quæ vidisse plurimum gaudebamus ipsi, propter insignes fructus ex Romana peregrinatione relatos. Sane vix possim explicare verbis, quantæ per hos annos quatuor utilitates ex illo consilio nobis emerserint, & quantæ porro extituræ prævideantur. Jam enim ille ad hæc studia revertit; quibus ut omnem vitam se devovisse profiteretur, elegerat anno MDCLXXXIV, ipsum festum Sanctorum omnium, primitiis Sacerdotalibus offerendis.

[34] Istis sic ordinatis, cum etiam Lovanio adductum vidisset HENSCHENIVS, [pro eoque sibi tertium adoptat.] qui sibi promissus fuerat, P. FRANCISCVM BAERTIVM, & mores indolemque probasset; cœpit cum Symeone dicere. Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace, quia viderunt oculi mei successuros post me. Certe paucissimis post hujus adventum, & illius discessum diebus, id est die V Septembris, cum pridie adhuc more jam suo aliquot Martyrum classes ordinasset, descripsissetque pro die XXVII Januarii, & pro die sequenti designasset nominibus collectis materiam; noctem inquietiorem expertus, sensit febricula aliqua se teneri, eademque omnino qua ante menses undecim infirmitate. [Iterum correptus, & propinquam mortem præsagiens,] Quapropter omnino judicans de lecto non surrecturum se amplius, & inde brevi efferendum; aliud nihil deinceps voluit cogitare aut loqui, nisi de morte oppetenda quam religiosissime posset. Itaque de tota vita sua mihi, cui uni fidebat plurimum, solicite confessus accurateque; ac deinde exomologesi quotidiana, ante suscipiendam Eucharistiam, supplens quidquid forte præteriisse se putabat, aut minus distincte explicuisse, animo quoad cetera plane tranquillo, jacebat ultimum agonem operiens. Habebat autem magnam in Dei misericordia Sanctorumque intercessione collocatam fiduciam: & quod antea, infirmis assistens ipse, iis ad spem bonam erigendis frequentius præcinere solebat verbum Psalmistæ, Misericordias Domini in æternum cantabo, nunc quoque identidem occinebat sibi ipsi; crebris amoris actibus voluntariæque oblationis præludens egressui suo, quem etiam nostrorum externorumque se visentium precibus solicite commendabat.

[35] [excipit Abbatem Lætiensem:] Inter externos, pridie quam moreretur, fuit Reverendiss. DOMINVS LAMBERTVS BOVILLON, Letiensis Abbas; quem advenientem verbis tam apte meditatis excepit, suo ac Societatis nomine agens gratias pro beneficiis, quibus decessores ejus BLOSIVS, VVINGHIVS, & LVYTENVS, tum utramque provinciam Belgicam affecerant plurimis, tum ipsum de Actis Sanctorum opus primi juverant; ut optimus Prælatus, ad extremas benedictionem postulantis voces, non potuerit sibi temperare a lacrymis, amoris potius quam doloris; audiendo ea ætate Senem, deque Ecclesia tota tam bene meritum, tali in articulo, fracta jam voce, adeo præsentem habere præteritorum memoriam; tamque humiliter polliceri preces suas, pro felici monasterii Letiensis statu fundendas ad Deum, si quando in hujus conspectum venire mereretur. Eo digresso cœpit magis magisque destitui viribus, pleni nihilominus sensus compos usque post meridiem diei sequentis, [& moritur 11 Septembris 1681] quando intelligi desierunt quæ loqui subinde nitebatur: ac demum sub horam, qua vesperi ad salutandam Deiparam signum datur, placidissime expiravit, in frequenti nostrorum corona, feria V die XI Septembris; viginti circiter horis citius, quam annus a morte Magistri sui BOLLANDI decimus sextus totus effluxisset; ut posthac utriusque anniversariam memoriam continuata dierum serie recolere possemus successores, in gressi in ejus tot annorum labores studiorumque copiosissimum instrumentum, ab eodem dimidio fere seculo collectum.

[36] [magno cum sensu eruditorum,] Nuntiatam mortem, quo sensu exceperint eruditi per omnem Europam amici, haud facile dixerim. Testati eumdem meæque orbitati compassi per litteras multi, aliqui etiam pangendo carminibus variis lesso; quorum tamen nihil hic referam, ne in tanta eorum multitudine, alios aliis prætulisse arguar invidioso delectu. Unus pro cunctis sit Adm. Reverend. Pater CAROLVS DE NOYELLE discipulus aliquando P. GODEFRIDI, [& Adm. R. P. Generalis nostri, ejus quondam discipuli.] humaniores docentis litteras, Cortraci in Flandria, tum vero ASSISTENS Generalis Præpositi pro Germanicis provinciis, ac paulo post ipsemet GENERALIS electus; qui ad geminas meas diversissimi plane argumenti litteras, in hæc verba rescripsit: Magnum ex prioribus Rev. vestræ litteris ceperam solatium, quod renuntiarent mihi valetūdinem bonam R. P. HENSCHENII; sed illud brevi post expulerunt aliæ, indicantes mortem inexpectatam ejusdem venerandi & amantissimi Magistri mei. Insperato nuntio perculsus fui eo quo par est sensu doloris: quamquam non est quod condoleam optimo Patri: gratulatione potius prosequendum censeo, utpote ex hac misera translatum ad vitam felicem & immortalem in gloriosa beatorum societate. Ita esse firmam facit nobis fiduciam vita ipsius religiosissime acta. Nihilominus discipuli non ingrati officio functus sum, parentando sacrificiis carissimo meo Magistro.

§. VII Animi corporisque dotes singulares, in Henschenio notatæ.

[37] Habitudine corporis ut supra dicere cœpi, [Vir corpore robustus,] firma atque robusta imprimis erat P. GODEFRIDVS HENSCHENIVS, & ad quoscumque labores sustinendos comparata: nam licet ægrotaverit aliquando, etiam primo horum studiorum vicennio; morbi tamen (ut ille quem contraxit Lovanii, vitam suam pro P. BOLLANDO offerens) in exercitio caritatis, quibuscumque infirmis se impendentis, ei advenerunt; unde etiam pestilentem contagionem bis hausisse creditus a Medico est: sed maturato remedio expulisse, prius quam ad domesticos perveniret notitia mali, solum Superiorem, Infirmarium, ac Medicum conscios habentis. Complexio ejus, sanguinea magis quam cholerica, ita primo illo humore abundabat, ut ad extremam usque ætatem opus haberet annua uti phlebotomia semel iterumque: qui autem e venis educebatur sanguis, talis etiam tunc apparebat ac si fuisset pueri duodennis. Torosa membra & nervis magis quam adipe suffulta caro, etiam seni: unde non solum junior itinera prolixa obire pedes, sed & adultior amabat: in Romana autem peregrinatione, sexagenario major licet, haud minus viæ emensus est pedibus per hiberna quandoque frigora & æstivos calores, quam si e Belgio Romam sic esset peregrinatus. Ita Faventia Ravennam ivit, intervallo milliarium Italicorum XXX, die XIV Kalendis Decembris; & Prumia Treveros tendens, quod octo leucarum iter futurum erat, felici per silvas errore abductus Biburgo, unde ei propter grassantem istic pestilentiam invia fuissent cetera, necesse habuit, decem omnino leucas die illa per valles montesque conficere, licet septuagenario propinquus, ut saltem Hemelrodium perveniret: & tamen nihilo inde minus die sequenti valuit.

[38] Animi vigor, robori corporis par, fecit ut inde a principio tractandorum Actorum in difficillimas quaslibet quæstiones audenter se immergeret, [sed magis animo:] nec nisi salebras eluctatus remitteret studium, mirante & plandente ad successus insperatos BOLLANDO: nulla tamen re aliatantum subito famæ sibi Societatique Belgicæ acquisivit inter eruditos Francos, quam retectione Dagoberti II, Austrasiæ Regis satis diuturni, & ingrata plusquam mille annorum oblivione apud Historicos sepulti, quem primus docuit a primo ejus nominis ultimoque distinguere. Ad hæc aliaque, noviter ab eo producta, [memoria perquam tenaci:] Historiæ universalis ordinandæ adjumenta invenienda, conferebat multum memoria excellens, adeoque tenax susceptarum semel specierum, ut longo post tempore fideliter repræsentaret quidquid auditus visusve impresserat. Hinc fiebat ut domesticis fere omnibus pro indice bibliothecario esset; de quacumque interrogaretur materia, prompte suggerere solitus Auctores eam tractantes, signando insuper librorum colorem, formam, pluteum, quo essent requirendi. Imprimis autem ea res commoda erat P. BOLLANDO, graviori corporis herniosi mole difficilius se commoventi ab eo loco, quem semel ad studendum occupaverat, dum adferret referretque HENSCHENIVS libros, quoscumque petiisset ille, magnum ea ratione faciens compendium temporis sui alienique.

[39] Neque privatim tantum, sed etiam publice aliquando profuit Professæ huic Domui felicitas illa, [qua etiam aliquando rem domesticam insigniter juvit,] quidlibet facile recordantis memoriæ. Regebat eam Præpositus P. IOANNES TOLLENARIVS, cum circa donationem quamdam ab heredibus donatoris lis adeo gravis perplexaque est mota, ut extremum in causa responsum scribens Advocatus, alias versatissimus, capitalia quædam puncta dissimulanter transiret, quibus ad adversario resumptis, necesse erat sequi sententiam contrariam nobis. Animadvertit hoc TOLLENARIVS, jamque non tam de pecunia satis grandi, quam de futuro in omne tempus præjudicio æstimationeque Societatis solicitus, responsum ipse meditabatur, ut erat forensium rerum jurisque civilis bene peritus; sed temporis brevitas multa scrutari prohibebat. Interim accidit, ut, solatii potius quam consilii causa, rem communicaret cum P. GODEFRIDO. Bono hic animo esse jubet; [sub difficili lite laborantem;] eumdem aut similem casum inter Romanæ Rotæ Decisiones notatum sibi ait, qui fuerit in favorem Domus Professæ resolutus. Itur ad Bibliothecam, exhibetur liber, TOLLENARIVS in cubiculum se recludit, poscit allegatos ibi auctores, intraque duodecim horas ea colligit responsionis formandæ capita; quæ postridie cum Advocato digerenda traderet, obstupuit ille tam cito perfectam videre rem, quam negabat se plurium hebdomadarum studio confecturum fuisse. Quid plura? Producitur in judicium formata responsio; hæret adversæ partis Advocatus attonitus, desperat exitum causæ felicem quem jam manibus tenere credebat, compositionem amicam suadet, sæpe frustra a Societate petitam: & hac de summo jure libentius decedente, quando jam salva æstimatione licebat, atque honestissimæ familiæ amicitiam præferente pecuniario majori emolumento, concordia initur. Tum vero libuit Præposito Interrogare HENSCHENIVM, [cum ejusdē fere casus sibi notati recordaretur.] quomodo occupatus studiis, toto, ut dicitur, cælo diversis, animum in similia notanda intenderet; ille vero respondit, moris sibi esse, quemcumque novum librum emebat, Bibliothecæ majori inferendum, prius saltem cursim evolvere per titulos præcipuos: itaque notasse casum de Domo Professa, quem alias credens posse prodesse, memoriæ commendarit. Ex eadem etiam penu concionatoribus quibusdam, occupatioribus erga proximos, & minus morosis ad alienos conceptus usurpandos, quandoque ex libris ita cursim evolutis designabat integrarum Octavarum vel Adventuum argumenta, præconcepta a se ac mente digesta. Tantæ tamen memoriæ, quoties allegandus locus quispiam ipsi in suis Commentariis erat, fidebat nihil; quin ad librum recurreret, indeque immediate transcriberet: quod quanti in re nostra momenti sit, frequenti comperi in utramque partem experientia.

[40] [Par ei ad studia & labores alios assiduitus,] Istis ingenii memoriæque prærogativis adjungebat assiduitatem tantam, ut BOLLANDVS sæpe diceret; Ferreum videri, qui etiam rigidissima hieme ad quinque aut sex horas continuaret studia absque solatio foci; sicuti nec alias ullum iis ponebat intervallum, nisi obedientia vel caritate avocante. Quamvis autem Societatis indulgentia soleat suis, & potissimum iis qui occupationibus intellectus applicantur, unum aut dimidium per hebdomadam diem concedere laxando animo, ambulatione, colloquio, vel alia honesta ratione; ea aut numquam aut rarissime utebatur HENSCHENIVS; quinimmo meridianæ recreationis communem omnibus horam, [communi Bibliothecæ impensa opera,] quamdiu Bibliothecæ curam gessit, impendebat ordinandis disponendisque in ea libris; in eamdemque horam librariis ac bibliopegis condixerat, ne quid scilicet detraheret temporis quod optabat Actis Sanctorum impensum. Atque utinam solum hoc curasset etiam primis viginti annis, neque ita se occupasset emergentibus ex frequentatissimo Confessionali curis & crebra externorum ad Bibliothecam spectandam venientiū deductione, ut iis duas fere temporis sui partes impenderet, cum vix alius (si unum alterumve exceperis) noctu diuque sæpius accerseretur ad ægros; domi vero assiduus alias, identidem accerseretur a portario pro Bibliotheca advenis monstranda. Sane, si hæc non fuissent, poterat Augustus mensis sub prælo jam esse; sed eximia caritate omnibus factus omnia, nemini nullique obsequio negare se poterat; unde numquam sic immergebatur studio, quin hora quavis prompte assurgeret, siquis domesticorum appellaret eum pro libro aliquo sibi inveniendo.

[41] Neque his tantum, sed etiam aliorum Collegiorum Rectoribus ac Bibliothecariis (ut tunc erant tempora) satis largis ad augendam librariam supellectilem, [& aliis collegiis in re libraria;] obsequebatur tam sedulo, ac si unus omnium hoc in genere procurator fuisset; opera a rerum peritis tanti æstimata, ut R. P. FERDINANDVS DEL PLANO, pluries in hac nostra Provincia Rector, aliquando dixerit, eam judicio suo comparandam videri integræ unius Collegii fundationi. Erat enim non minus aliiis quam sibi industrius, ut quam optimos, quamque commodissimo pretio libros emeret; in quo ne falli forsan posset, nolebat uni alicui bibliopolæ obstringere sese; sed malebat per officinas discurrere discernendo licitandoque, neque inconsulte prodigus, neque sordide parcus; semper autem solicitus, necubi crearet debita, curam successoribus relictura. Hoc vero quia notum Superioribus erat, minime anxie requirebant ab eo accepti expensique rationes; maxime cum ex domestico ærario acciperet aut requireret nihil; imo nec a personis ejusmodi, quarum liberalitas alias fuisset ad propriam Domus nostræ pauperiem sublevandam derivata.

[42] Mirantibus porro unde ei semper sufficeret pecunia, sive ad emendos tam copiose libros, [Quam in eo etiam erga alios liberalis Henschenius,] partim Musæo suo, partim communi Bibliothecæ instruendis, sive ad præstandas mercedes conductis ubique ad transcritionem veterum codicum ac monumentorum librariis, sive etiam ad itinera subinde prolixiora eumdem in finem suscepta; Deus, inquiebat, & Sancti, valde divites sunt, nec eorum unquam exhauritur ærarium. Addebat insuper ad aliorum, præsertim Superiorum instructionem, Euangelicum illud: Date & dabitur vobis. Etenim, ut erat cordis ampli ac liberalis, de libris quos duplicatos triplicatosve inveniebat, vel quos accipiebat aliunde donatos, licentiam disponendi generalem habens, largiebatur Collegiis tenuioribus corbes quandoque plenos: & fuit cum Hibernis nostris, ad constituendum Dublini Collegium proficiscentibus, de integra bibliotheca prospexit. Similiter largus erat erga Indicarum Missionum Procuratores, huc forte appellentes, sive per se sive per externos; ad quos visendos ipse eos deducebat, nequaquam timide pro iis subsidia solicitans, neque existimans aliquid sibi per hoc decedere: unde factum ut HENSCHENII caritas apud indos quoque & Brasilos celebraretur, indeque ad eum scriberetur a variis, gratanter commemorantibus beneficia ab ipso in se suosque profecta, & nova obsequia postulantibus. Eadem præstare gaudebat nostris in Hollandia vel Anglia Missionariis, tamquam eorum in rebus Agens Antverpiæ constitutus, donec suos illi proprios hic habere cœperunt.

[43] [ipse gravit nemini, & qua poterat gratus.] Nullus fere appellebat ab externis Provinciis hospes, quem non gratiose libenterque deduceret ad spectabiliora quæque hujus ornatissimæ urbis visenda: quapropter cum & ipsum contigit Romam peregrinari, ubique fere inveniebat notos, quos & facillime recognoscebat, beneficio tenacis memoriæ, nomina, tempus, & occasiones suggerentis, per quos ipsos coram viderat juveratque. Erat proinde gratissimus omnibus & expectatissimus hospes; cavebat tamen ne cui esset Collegio gravis mora longiori: cumque ea forte opus sibi erat, ut fuit Tridenti, Venetiis, Romæ, Florentiæ, Mediolani, atque Parisiis; ultro præstabat proportionatos tempori sumptus: non discedebat autem ex tenuioribus Collegiis, ubi vel diebus paucis diversatus erat, ita exigentibus quæ visenda describendaque occurrebant Sanctorum monumentis, nisi relicta eleemosyna aliqua. Nempe qui omni vita sua semper fuerat erga benefactores suos gratissimus, etiam post annos tringinta aut quadraginta commemorare solitus quid quisque sibi præstitisset, solicitusque ut singulos religioso aliquo, prout tempus ferebat, remuneraretur donativo; in isto itinere vel maxime laxabat sese, ad minima etiam officiola compensanda.

[44] [Ejus in sustinendis sumptibus magnaminitas,] Toto eo tempore, quod viginti novem mensium fuit, fateor equidem obstupuisse me sæpius, neque capere potuisse, unde hæc ei afflueret copia. A Domo quippe præter vestem extulerat nihil, pollicitus citra illius aut Societatis gravamen iturum rediturumque sese: nec tamen nisi in annum unum (non opinatus diutius se abfuturum) prospexerat sibi ex liberalitate amicorum, studiis ejus privatim faventium. Quo autem major eidem Romæ messis, quam animo poterat præconcepisse; eo sumptuosior erat ibidem & mora, occupatos habenti amanuenses, quandoque senos septenosque. Ipse tamen petendo in eam rem subsidio abstinens, ac ne Pontifice quidem, qui Romam invitaverat, appellato, fidebat Deo; fortuitisque ac fere ultro oblatis, vel ex Belgio submissis eleemosynis sustinens quidquid id oneris fuit; suæ in Deum Sanctosque fiduciæ fructum referebat minime pœnitendum. [fiduciæ in Deum subnixa.] Nam etiam reduci satis fuit, ut sequenti septennio toto occupatum Romæ haberet Græcum quemdam Abbatem, ex Codicibus Vaticanis transcribentem nobis, quæ designaveramus excipienda, Sanctorum plurium sæpe prolixissima Acta, uti in Martio, Aprili, ac Majo videre est.

§ VIII. Grata & utilis cum summis infimisque conversatio P. Godefridi.

[45] Maximam HENSCHENIO gratiam apud omnes, [Cum externis conversari gratiose,] quibuscum vel semel ageret, potissime si viri erant litterarum librorumque amantes, conciliabat sincerus quidam animi candor, quo eruditi sui pectoris thesauros aperiebat, minime morosus communicator eorum quæ noverat. Sin autem in alterius conditionis personas inciderat, etiam illas devinciebat sibi, suoque tenebat ex ore suspensas, dum exempla Sanctorum, aut visa per iter eorumdem monumenta explicaret facundo hilarique sermone, identidem eorum admiscens nomina, quorum obsequiis fuerat aut benevolentia usus; ut nemo non gauderet simile quidpiam præstare ei, quem videbat tam gratanter recordari singulorum, quin & scripto excipere plurium benefacta, in ipsis Sanctorum Actis, quando sic res ferret, etiam a posteris commemoranda. Id vero non faciebat, fortuito effundens quidquid primo in buccam venisset; sed præmeditabatur solicite puncta aliqua, quæ tali loco, tempore, atque consortio posset adducere, quod & dexterrime faciebat: totius enim itinerarii nostri rationem descriptam sibi in memoria habenti, certius quam ego in charta, (cum distinctissime recordaretur, quid Romam vadens rediensve quolibet die fecisset, & ubi fuisset) non deerat idonea apud hospites qualescumque materia, loquentem a mensa audire vel super ea cupientes. [& utiliter solitus,] Nihil in eo fucatum, nihil affectatum apparebat; sed neque inconditum aut rusticum quidpiam: quæ eadem res magnos infimosque ei pariter adjungebat; unde eo tempore, quo publicum in ecclesia nostra Confessionale tenuit, ab utrisque æqualiter stipabatur: & licet pauperibus se impenderet prolixius, æstimabatur tamen requirebaturque a primoribus civitatis; quorum cum viginti quatuor annue legantur ad gerendum Magistratum, fiebat aliquando ut ex solis P. GODEFRIDI Pœnitentibus, uno anno duodecim supremum illum in republica gradum tenerent.

[46] Cum viris Principibus tam discrete graviterque se habebat, nec minus reverenter, sive dum itinera faceret peregrinus, sive dum morabatur Antverpiæ, eosque illic in Musæo vel Bibliotheca exciperet Hospites; ut ejus sæpe postea meminissent, si forte in aliquem nostrum inciderent. Id non semel contigit experiri Germanos Patres, [etiam heterodoxos Principes,] agentes cum Principibus suis, etiam heterodoxis: quamquam cum his agens, numquam eos dimitteret, quin libere, sed suaviter, infigeret aculeum admonitionis salubris, ad Catholicam Religionem, saltem fovendam in ditionibus suis. Accidit ergo ut quidam Electorum Germaniæ, dissimulata apud vulgus persona sua in Belgium appulsus, & cum uno alterove comite ingressus Musæum, dum curiosius lustranti singula importunus aliquis mentionem intulisset de sectis a Catholica religione diversis, diceret se credere in Deum & Christum, cetera relinquere Monachis Prædicantibusque disputanda. Tum Pater GODEFRIDVS, assumpta dextere occasione, sic ei fecit satis, ut haud cunctaretur agnoscere, credendum insuper in Ecclesiam esse; eamque visibilem, ac sub visibili in terris capite Christi Vicario teneri securius, licet putaret excusari se posse, quod eam ipse non sequeretur. Hic deinde cum reversus in propria est, nostrum mox ibi Patrem ad mensam voluit habere convivam, plurimumque locutus de Patre quodam Sene, Acta Sanctorum scribente (nomen exciderat e memoria) magna cum viri laude, subridens addidit, In paucis quoque me suasisset Papistam fieri. Sane tam dilucidus, [advenasque devincit.] tam peremptorius erat, cum Principe illo magno per paucas interrogationes ultro citroque habitas, sermo; ut cum eumdem aliquando (quod sæpe apud heterodoxos se invisentes faciebat) iterasset Venetiis audiente me, coram juvene quodam Amstelodamensi Bibliopola, aliter quam Catholice educato, & de capessenda Religione tum forte deliberante; idem statim in animo suo statuerit (quemadmodum postea fassus est) Catholicus fieri: quod & alii plures usu sibi venisse professi sunt. Monita scilicet nervosa ac brevia, sibi Bibliothecam Antverpiensem visitantibus gratiose a Patre Bibliothecario data, fatebantur tam altas in animis suis fixisse radices, ut denique post annos plures optatos salutis fructus tulerint.

[47] [Cum Principe Barbanzonio fidentius agit,] Cum Catholicis tamen Principibus si sibi agendum esset, agebat familiarius liberiusque; sed non nisi de Deo, vel de rebus ad sacram historiam librosq; spectantibus: magis tamen cum Excellentissimo Alberto Dalembergio Principe Barbançonio, quem arce Antverpiensi detentum, Spiritualibus S. P. N. Ignatii Exercitiis exoluerat; & ut suum spiritualem filium, quamdiu istic fuit, perrexit visitatione hebdomadaria solari. Hic, ut erat insigniter eruditus, nec alios fere quam eruditos viros vel religiosos ad se recipiebat; pro consuetudine nonnullorum, quempiam ex antiquis quasi proprium sibi deligentium, L. Annæum Senecam, [de rebus spiritualibus:] ut præsenti suæ fortunæ congruentiorem, cœperat legere & admirari, ejusque sententias usurpare inter familiares cum litteratis discursus; usurpandoque dicere, Meus Seneca. Hoc cum ei aliquando apud P. HENSCHENIVM excidixisset, isque præter morem in subitum erupisset risum: interrogavit Princeps, Ecquid ita rideret. Respondit ille: Quo devenimus Christiani? PRINCEPS BARRANZONIVS suum nominat Senecam! Quin sua Excellentia dicit? Meus Christus. Nec pluribus opus fuit. Vera monere dixit Princeps, ignosci sibi vanitatem hanc petiit, nihil ejusmodi ex ore suo posthac audiendum promisit: quin & ipsam Senecæ lectionem abdicaturum se, quando unica sententia Euangelii Christi plus veræ sapientiæ solidæque consolationis posset animo Christiano adferre, quam exucca Stoici Philosophi dicta omnia.

[48] Extat etiamnum apud me una Epistolarum ejus ad P. GODEFRIDVM, [eumque sibi mirifice obstringit:] data post liberationem a carcere, Bruxellis anno MDCLI, II Kalendas Maji; qua declarat quanti hunc virum semper fecerit, & quam religiosa simplicitate fuerit ab eo cultus. Epistola tua, inquit, data IV Idus mensis hujus Aprilis, iterata amicitiæ nostræ tessera fuit. Qui amas, scribis: & quam semper amaveris, ostendis. Tam bonum affectum pro beneficio habeo, & inde maximas rependo grates. Quocumque demum res meæ devenerint, sive fortuna riserit, sive noverca vultum averterit; beneficiorum, quæ in me contulit sanctissima vestra Societas, memoriam numquam deponam: eam universam magis ac magis semper suspiciam; sed maxime Antverpiensem familiam, ex qua molestiarum mearum tempore tam multa consolationum genera recepi, libentius ac religiosius colam. Benevolentiæ tuæ fontes in me perennes fuerunt, & tam copioso latice fluxerunt, ut abundarim. Utinam tam facile gratus sim, quam libenter agnosco me obligatum! Dabit Deus publicis ærumnis aliquando finem, [eidem & aliis Caravacanas Cruculas commendabiles reddit,] ut quemadmodum amor noster nulla temporis injuria impediri potest, ita in quiete rerum plenos liberosque amicitiæ fructus capiamus. Munus vestrum gratissimum fuit: illud familiæ meæ distribui, unde ego & uxor mea cum liberis gratias agimus, rogamusque ut nos Deo commendes. Ut felices facias, vale: & perge, ut scribis, me amare.

[49] Quale fuerit munus istud, cujus tam gratanter meminit humanissimus Princeps, quodque uxori ac liberis commune fecerit, haud difficulter conjecto, cum memini ex ipso audivisse me sæpius, etiam Ducibus Luneburgensibus, quamvis professione Lutheranis, expetitas aliquoties fuisse Cruculas Caravacanas, cum forte alicui eorum domestico Catholico, Antverpiam patriam suam revisenti, unam dedisset, cum epitome historiæ explicationeque virtutis, quam divinitus habent contra fulmina atque alias aëreas intemperies. Ita, [citra affectatione obsequiosus,] quæ Religionis nostræ & suæ professionis erant, libere cum quibusvis, etiam primæ notæ viris, tractabat HENSCHENIVS; alienus ab aulicismo & affectata urbanitate, qua arbitrabatur gratiam Magnatum amitti citius quam obtineri: cum illi nihil nisi seria & pia a nobis exspectent; in aliis, quæ ipsimet percallent, nostram rideant infantiam. Tali autem libertate maxime utebatur apud illos, cum infirmos reperiebat; quando ajebat eos, æque ac alios, esse Dei captivos; proinde audire libenter ea quæ salutis sunt. Sic in omnem vitam obstrinxit sibi Amplissimū D. STOKMANS, arcani Concilii Regii Senatorem, unum ex nominatissimis; quem intelligens Antverpiæ Paschali tempore graviter decumbere apud amicum; eumdem, numquam alias sibi visum, adivit fidenter & ultro; suasitque eo tempore, saltem secreto, petere sanctissimam Eucharistiam: nam publice administrari quasi de vita desperatum (quod necdum erat, Bruxellas tamen continuo pertulisset rumor) non expediebat. Ille vero tam gratanter admisit consilium (idipsum quippe summopere cupiebat, sed modum non inveniebat) ut numquam deinde Antverpiam veniret, quin Patrem suum GODEFRIDVM inviseret; Bruxellis autem apud Collegas suos omnes commendaret virum, ut cujus primum sinceram expertus pietatem, deinde & doctrinam cognoscere cœperat.

[50] Denique erat P. HENSCHENIVS summis & infimis, domesticis & externis percarus: [& minime morosus senex,] quia omnibus largissima caritate impendebat se; sub extremos vero vitæ annos adeo non morosus senex, ut infirmus quoque jucundissimus esset, suaque amabili hilaritate laborem levaret se curantium infirmariorum, quorum nemo ei non libentissime ministrabat. Etenim humillimo gratissimoque affectu obsequia eorum excipiebat, eadem apud Superiores & alios invisentes prolixe prædicabat, orationibus etiam addicendis remunerabatur. Factus autem paralyticus, cum interim annum octogesimum explesset, amœno joco seipsum vocare solebat puerum mensium trium, quatuor, quinque (prout scilicet procedebat annus) qui instar pueri cubitum locari, rursumque relevari per alium deberet, in aliisque corporis necessitatibus simili modo juvari: unde & confidimus cælorum esse regnum assecutum, [etiam extrema ætate.] quod ad infantilem innocentiam reversis appromisit Christus, & talium omnino esse asseruit. Atque hæc de externa P. GODEFRIDI HENSCHENII vita, cujus testes esse possunt quotquot noverunt, dixisse mihi satis: internas virtutes, quarum arbitrum solum Deum, & ex parte Confessarios suos habuit, meum non est commemorare: sed oranda benedicta illius anima, ut coram Deo Sanctisque assistens, earum partem aliquam consequi faciat successores suos; simulque gratiam impetret non indigne gerendi, quod nobis decedens reliquit onus.

PRIMORUM TRIGINTA EPISCOPORUM
TUNGRENSIUM AC TRAJECTENSIUM SERIES.

I S. Maternus, ob. seculo 1.
II S. Navitus, seculo 2.
III S. Marcellus.
IV S. Metropolus.
V S. Severinus.
VI S. Florentius.
VII S. Martinus, ob. 276.
VIII S. Maximinus.
IX S. Valentinus, ob. ante 344.
X S. Servatius, ob. anno 384.
XI S. Agricolaus.
XII S. Ursicinus.
XIII S. Designatus, seculo 5.
XIV S. Resignatus.
XV S. Sulpitius.
XVI S. Quirillus.
XVII S. Eucharius I.
XVIII S. Falco, seculo 6.
XIX S. Eucharius II.
XX S. Domitianus, circa 560.
XXI S. Monulphus.
XXII S. Gondulphus, seculo 7.
XXIII S. Perpetuus.
XXIV S. Ebregisus.
XXV S. Joannes Agnus, circa 628.
XXVI S. Amandus, renuntiat. 649.
XXVII S. Remaclus, renuntiat. 660.
XXVIII S. Theodardus, ob. 676.
XXIX S. Lambertus, ob. 707.
XXX S. Hubertus, Sede Trajecto Leodium translata, obiit 727. 3 Novembris.

GODEFRIDI HENSCHENII EXEGESIS HISTORICA DE EPISCOPATV TVNGRENSI AC TRAIECTENSI.

BHL Number: 7626, 7627

PRÆFATIO.

Post edita ante hos triginta sex annos Sanctorum Ianuarii Acta, progrediens ad Februarium, cum S. Amandi, Episcopi Trajectensis gesta ac miracula, a pluribus, etiam coætaneis scripta auctoribus, recenserem, ut ea ad receptæ nunc Chronologiæ modum, per annos Christi procedentem, sed iis temporibus nondum usurpatum, accommodarem; ac si quid obscurum videretur, minusque cum aliis historiarum veterum monumentis consentiens, explanarem; mirari cœpi, cur tam acriter depugnarent recentioresquidam, ut ostendant, numquam Traiecti Cathedram Episcopalem fixam fuisse, ac nullos vere Episcopos Trajectenses extitisse. Quare visum mihi tunc fuit faciendum, ut veterum scriptorum minime obscura testimonia colligerem, cumque imbecillibus eorum argumentis conferrem; idque feceram in Commentario prævio ad eamdem S. Amandi Vitam § VII. Quia autem operis nostri moles vasta, ut nullæ aliæ morarum causæ inter venirent (quæ tamen postea intervenerunt plures) non promittebat lucem commentationi isti tam cito atque amici optabant, & quædam tunc incidens neceßitas exigebat; placuit singulari Diatriba haud paulum diffusiori idem tractare argumentum, eique ad justi libelli modum augendo duo alia vicina argumenta præmittere, partim ex jam dicta Commentatione prævia, partim ex simili altera prælusura Actis S. Sigiberti Austrasiæ Regis: atque ita anno MDCLIII lucem seorsim vidit Diatriba illa, distributa in tres partes seu libros: quorū Primus ipsum veluti corpus Episcopatus Trajectensis ostendebat, Populos videlicet pertinentes eique subjectos, Secundus Antistites enumerabat, atque eorum annos (quoad observare potueram) ad usitatæ nunc æræ calculos adaptabat; Tertius denique liber Traiecto vetustum Cathedræ Episcopalis decus vindicabat. Sub hæc primum mihi velut per nebulam visus, denique in clara luce apparuit Dagovertvs, S. Sigiberti præmemorati filius, non solum a morte sui patris exul, sed etiam restitutus in regnum; occasionemque dedit alteri Diatribæ, De Tribvs Dagobertis Francorvm Regibvs, biennio post vulgandæ. Hic libellus quoniam cupidißime per manuseruditorum distractus pridem desierat venalis haberi; nec parum novæ lucis, annis studiisque progredientibus, acceperam; primum quidem Danieli Papebrochio, ad elucidanda Sanctorum Martii Acta collegæ dato, commisi Genealogicum stemma Regum Francorum primæ stirpis, per tres jam dictos Dagobertos deducendum, quod ille fecit in Exegesi præliminari II ad Tomum III Martii: deinde ipsemet Stemma Genealogicum posteriorum Regum stirpis Merovingicæ, recognitum & emendatum, præposui Tomo III Aprilis; itaque effeci, ut singularem istam De tribus Dagobertis Diatribam, nemo jam amplius requirere debeat extra Sanctorum Acta, a nobis succeßive jam edita. Idem ut facerem de prima, quam initio nominavi, Diatriba, & cujus pridem etiam exempla requiruntur, suasit occurrens hoc mense memoria S. Servatii, ejus qui Tvngris Sedem transtulisse Traiectvm creditur; & saltem, sepulcro ibi delecto, illius eo transferendi occasionem dedit, miraculis post mortem inclarescens simul & clarificans locum. Hanc ergo novam Exegesim habe, non jam de Trajectensibus tantum S. Servatii successoribus Episcopis, & posterioribus stirpis Merovingicæ Regibus, sed & de Tungrensibus ejusdem Sancti decessoribus, ac primis Francorum ante Dagobertos Principibus: sitque hæc veluti coronis operæ in historia Francica, per annos quadraginta quinque examinanda & illustranda a me collocatæ, eidem imposita anno MDCLXXX.

CAPUT I.
Urbs Tungrensis antiqua. Ejus Episcopi priores decem.

Episcopalis S. Servatii Sedes fuit urbs Tungrensis, Ammiano libro XV ampla & copiosa, [Vrbs Tungrensis olim ampla,] cujus murorum vestigia imo & turrium per intervalla positarum etiamnum in agro vicino reperiuntur, quorum (sicut Godefridus Wendelinus, in Natali solo Legum Salicarum, capite VII testatur) dimensa craßities in imo extenditur ad pedes quinque, superne ad quatuor; ibidemque tam intra quam extra illos muros inveniuntur quotidie numismata Romana varia, & cimelia rarißimi operis: ipsa autem urbs fuit quadrata, & in ambitu habuit supra tria millia passuum seu leucam horariam; præterea stupendæ machinationis naumachiam ibi videre est, quam mare dixerunt rudes; aliique inde sumpserunt occasionem fingendi, Oceanum alluisse ad ipsa urbis mœnia: denique ex hac urbe viæ militares saltem tres processerunt, prima nempe quæ ducit Bavacum Nerviorum, secunda quæ fert Coloniam Agrippinam, tertia quæ Noviomagum & in Tabulaitineraria exhibetur. Populi vicini olim Tungri & Advatici appellati fuerunt. [Advaticum dicta, & Advatica Tungrorū;] Iulius Cæsar Advaticos semper nominavit, numquam Tungros: at Plinius, Tacitus, aliique Tungros semper dixerunt, numquam Advaticos: Ipsam vero Tungrensem urbem antiqui Atvatucum, sive Advaticum Tungrorum, Advacam sive Atvacam: quæ videntur majoribus nostris valuisse & forte magis integre pronuntianda fuisse, Antwattich, vel Andwak, id est Ad-vadosum vel Ad-uliginosum Iecoræ fluminis tractū.

[2] Obscurioris etiam originis Tungrorum est appellatio: nam cum Advaticos quidem noverit Cæsar, Tungros ignoraverit; [hoc vero nomen post Iulium Cæsarem cœptum audiri,] verosimile fit, quod Procopius asserere videtur, eos fuisse Toringos, qui ex interiori Germania in has partes venerint sub Augusto, eorumque nomen a Torn ductum (quæ vox spinam, turrim, iram, pro varia acceptione significat) commutatum in Tungros. Horum longe olim patentem jurisdictionem æstimari aliqui ex eo jubent, quod dicta ab eis loca complura, in varias longiusque dissitas procurrant regiones. Sic Tongerlo, sive Tungrorum locus in intimam procurrit Taxanariam, Antverpiæ quam Tungris multo vicinior Abbatia; & duplo quam hæc longius Boream versus discedit Pelandia, palustris regio, ubi Tungrenheim, [hodie Tongeren,] Tungrin & Tungerlee S. Martini dicuntur inveniri; in Comitatu, denique Namurcensi Tungrein & Tungreville; atque in ulteriori Hannonia Tungre Dominæ nostræ ac Tungre S. Martini; ut Tungerlo prope Masacum præteream. Sed hæc omnia non puto esse veterum liminum eo usque protensorum argumenta; ut summum enim hinc datur intelligi Capitulum Tungrense sua istis locis habuisse prædia, indeque ea mansisse nomina, quod ad præsentem quæstionem nihil facit. Vt ut est, abolito Advaticorum & Thoringorum vetustioribus nominibus, [& a Paganismo diutius istic olim servato,] soli hactenus nominantur Tongri, vulgo Tongeren, oppidum non magnum, quod nostro adhuc tempore celebre aliquoties vidimus, anno autem MDCLXXVII funditus eversum doluimus, ab amicisne dicam an hostibus? non eodem fortaßis quo veterem illam Advaticam, sed vicino & editiore situ, qui majoribus pro arce fuisse potuit. Situm vero est Tongeren in hodierna Hasbania, vulgoque (ut distinguatur ab alio ejusdem nominis oppido, inter Gemblacum & Lemeppam sito) dicitur Heidens-Tongeren, id est, Tungri Paganorum, sive a viis militaribus quas a Gentilibus stratas, ac Heidens-wegen, Paganorum vias appellarunt (ut sit dicta urbs Tungrensis ad vias Paganorum) sive a superstitionibus paganicis ac præsertim profana & diabolica divinationum disciplina, quæ ibidem etiam post Euangelii prædicationem viguit; quam qui vagi quidam homines per chiromantiam exercent Heid-lieden vulgo appellantur, id est Pagani homines. Vt autem Gentiles cœperunt Pagani dici, postquam per Leges exclusi ab urbibus solis in pagis permittebantur profana sacra exercere; sic iidem apud nos acceperunt nomen ab Heide, Mirica, quales in nostro Belgio plurimæ, in quibus similium hominum conventus agebantur. Floruisse autem apud veteres Tungros μαντευτικὴν illam artem, auctor est Vopiscus in Numeriano sub finem, ubi Diocletianum memorat, cum apud Tungros in Gallia, scilicet Belgica, quadam in caupona moraretur, in minoribus adhuc locis militans, & cum Druide muliere rationem convictus sui quotidiani faceret, ex ea audisse. Imperator eris, cum Aprum occideris. Quod ipsemet postea avo Vopisci retulit, Imperioque tandem, cum Aprum Præfectum Prætorii occidisset, potitus est, anno Æræ Christianæ CCLXXXIV. Cernuntur vero etiam hodie, in miricis circa Tungros, soli, [Heydens-Tongeren,] creba conculcatione antiquitus depreßi, orbitæ majores minoresque, vestigia referentes diabolicarum chorearum, quas istic viguisse fama memorat. Quin & alia causa, cur Tungri Paganorum nobis appellentur, ut recentior, ita forsitan verior adferri potest; quod urbem ab Hunnis destructam occupantes Franci, etiam tum Pagani, eamdem diu tenuerint. Nam &circa annum CCCC S. Evergisus, patria Tungrensis, Coloniensis Episcopus, eodem excurrit Idololatriæ sordes eliminaturus; & post annos plures quam centum, S. Cuniberto ibidem habitante fideique restaurandæ incumbente, vir nobilis nomine Sigobardus, postea S. Helerii pater, secundum ritum Paganorum in omnibus excrevit in Tungrina urbe, uti in eorum Vitis legetur ad XXIV Octobris, quo S. Evergisus; & XVI Iulii, quo colitur S. Helerius.

[3] Sed ut ad anteriora reflectamur tempora, quibus Trevirensi urbi vix quidquam concedebat Tungrensis; suos hæc non minus quam illa videtur habuisse Episcopos: qui secundum antiquam ibidem traditionem hoc ordine sedissent, I Maternus, II Navitus, III Marcellus, IV Metropolus, [Ante S Servatiū fuerunt 9 Episcopi Tungrenses:] V Severinus, VI Florentius, VII Martinus, VIII Maximinus, IX Valentinus, ac post hos decimus Servatius. Verum quia horum nomina, ut infra dicemus, videntur etiam intrusa in Catalogos Episcoporum Trevirensium; Ægidius Bucherius, qui antiquissimæ Sedis Tungrensium dignitatem tueri se profitetur, in Disputatione historica de Primis Tungrorum seu Leodiensium Episcopis cap. 3 ita pronuntiat: Si quis conjecturæ locus esset, longe potior Trevirensium conditio foret. Quotquot enim Sanctorum Natales suis diebus adscripserunt, Beda, Ado, Usuardus, Molanus, ac Romani potissimum Martyrologii tabulæ, dum Natales eorum memorant ad Treviros referunt, ac Trevirorum appellant Episcopos. Eadem, inquit idem Bucherius lib. 5 Belgii Romani cap. 1 num 7 ante annos quadraginta, Disputatione nostra de primis Tungrorum Episcopis ad Chapeavillum adjunctis, probavimus, ad quam se remitti, Lector gravate non feret, ut in re jam vulgatissima; ac dein numero 8 citantur adstipulantes, Beda, Usuardus, Ado. Verum splendidius quam verius isti allegantur auctores. [videlicet S. Maternus qui Cathedralem erexit,] Nam neque Ado, neque Vsuardus ullum horum Sanctorum Præsulum in suis Martyrologiis recensent, uti neque genuinum Bedæ Martyrologium. Sed quod sub ejus nomine suppositum est, ad diem XIV Septembris habet ista: Treviris depositio S. Materni Episcopi & Confessoris. Quo tamen die in Martyrologio, secundum morem Romanæ curiæ ab Vsuardo scripto & a Bellino aucto, nulla illius mentio erat. At Baronius, citato Beda, sed supposito, & recentioribus, ista inseruit: Treviris S. Materni Episcopi, discipuli B. Petri Apostoli, qui Tungrenses, Colonienses, & Trevirenses, aliosque finitimos populos ad Christi fidem perduxit. Ecce, primo loco Tungrenses nominantur, apud quos S. Maternus Ecclesiam Cathedralem erexit, eo tempore quo SS. Eucharius & Valerius, quibuscum a S. Petro Apostolo ad hasce Belgicas regiones missus fuerat. Trevirenses & Colonienses in fide Christi instruebant. Potuit iste post horum obitum aliquam istorum populorum curam suscepisse, & sic dicitur Coloniæ obiisse, ac Trevirim esse translatus. Ejus certe non meminerunt, qui octo proxime secutorum Episcoporum reliquias, a S. Servatio Trajectum delatas scribunt: & Treviris in majori altari cathedralis Ecclesiæ corpus S. Materni cum capite inventum, scribit Scheckmannus pag. 45. Habemus pervetustum Breviarium Ecclesiæ Tungrensis, in quo festum S. Materni solenni ritu cum octava celebratur XXV Septembris: ast in antiquo Breviario Ecclesiæ Trujectensis colitur XIX Septembris.

[4] De octo Episcopis, qui B. Materno in Sede Tungrensi successerunt apud Chapeavillium, Harigerus, Abbas Laubiensis anno DCCCCXC creatus, cap. 17 sic scribit. Post ejus, S. Materni scilicet decessum, in Pontificio sibi per ordinem successerunt, [Navitus,] Navitus, Marcellus, Metropolus, Severinus, Florentius, Martinus, Maximinus, Valentinus. De quibus Ægidius Aureæ-vallis, qui floruit anno MCCXL, ista addidit: Post decessum B. Materni in Pontificio sibi per ordinem successerunt. Vir pretiosus & omni laude dignissimus B. Navitus, surrexit secundus Episcopus. Hic multos convertit ad fidem, videntibus signa & miracula, quæ per eum Dominus faciebat. Qui postquam Sacerdotium multis gubernasset annis, scilicet sexaginta & amplius, in senectute bona migravit ad Dominum, sepultusque est in urbe Tungrensi. Floruit sub Apostolicis Evaristo, Alexandro, Telesphoro, Hygino & Pio, cujus anno tertio obiit. Post ejus decessum, [Marcellus,] tertius successit S. Marcellus, vir omni sanctitate conspicuus. Post decessum S. Marcelli Episcopi, [Metropolus,] B. Metropolus, cum digna virtutum moderatione, quartus Episcopus successit. Quintus Episcopus, [Severinus,] quinque pollens talentis, S. Severinus Antistes extitit… perfectione sui Ordinis sextus, Tungrensis Ecclesiæ floruit S. Florentius. [Florentius,] Loco septimo a B. Materno, septiformi spiritu Dei redimitus, contra vim dæmonum Martem agebat B. Martinus Episcopus. [Martinus, Maximinus, Valentinus.] Octavo numero ordinatur B. Maximinus Episcopus, magnaliter octo beatitudinū sanctitate perfectus. Nonus Tungrensium episcopus B. Valentinus, novem Ordinum Angelorum valenter amicus. Similia habemus in Chronicis Mss. Ecclesiæ Trajectensis. Dein dictus Ægidus ista admonet: Et hi quorum Imperatorum vel Consulum claruerint tempore, vel quos vita singulorum habuerit exitus, quotque annis singuli administraverint officium Pontificatus, nullius a nobis requirat exactio, cum Ecclesiarum totius Galliæ memoriam aboleverit facta per Hunnos subversio. Hæc Ægidius, quæ fere eadem apud Harigerum leguntur.

[5] Inter octo prædictos Episcopos præcipuus potest censeri S. Martinus, [Ex his S. Martinus ut Tungrensis inscriptus est Martyr. Rom. & Molani.] olim sub ritu triplici, ut vocabant, celebrari solitus; licet ejus non meminerit in Belgio Romano Bucherius, ne cogeretur revocare, quod ante statuerat, omnes illos Episcopos. Audiant, si qui Bucherium propugnant; audiant, inquam, aut legant hæc in Martyrologio Romano ad XXI Iunii: Apud Tungrenses S. Martini Episcopi. Vbi Baronius in Notis, Molani ad Vsuardum Additiones citat, quæ ita eum referunt: Eodem die S. Martini, Tungrensis Episcopi & Confessoris, qui convertit Hasbanos, & multis claruit miraculis. Addit in suis Notis Baronius: In tabulis Episcoporum Tungrensium, septimus hic ponitur ordine, Hasbanorumque Apostolus appellatur, eumque obiisse tradunt anno Domini CCLXXVI. Ista Baronius & cum eo Bartholomæus Fisen, plane e sensu nostro & ex traditione Ecclesiarum Tungrensis ac Trajectensis. Licet autemde singulis non poßint aßignari tempora Consulum vel Imperatorum; habemus tamen S. Navitum sub Pio Papa vita functum; [Singulis congruum tempus assignatur:] & post centum inde elapsos annos obiisse S. Martinum, ita ut intra dictos centum annos quinque Episcopi rexerint Ecclesiam Tungrensem: eosque sufficere mox ostendemus. S. Martino succeßit Maximus, post quem, ob arduas persecutiones Diocletiani & aliorum, videtur Sedes Tungrensis vacasse usque ad annum CCCVIII, aut serius; quando Valentinus creatus Episcopus præfuit usque ad tempora S. Servatii. Iste autem Valentinus honorifice juxta suos collegas, scilicet Tungrenses Episcopos, sepultus dicitur ab Ægidio: sed hic post obitum S. Valentini hiatum Sedis vacantis collocat, quem ante ipsum sub persecutionibus collocandum arbitramur: quia & ipse ait tunc urbi Romanæ præfuisse Constantinum Augustum, succedentibus & Constante & Constantio filiis, uti latius deducimus VII Iunii ad Acta S. Valentini. De horum vero Episcoporum sacris Reliquiis, Trajectum translatis, agimus ad Vitam S. Servatii.

[6] Hactenus relata videntur nobis magis certa: neque hos Episcopos arbitramur inserendos Catalogis Episcoporum Trevirensium, [qui tamen ex Chronico Trevirensi, circa initiū fabuloso,] uti valde inepte est factum ab Auctore Chronici Trevirensis, quod habemus ex codice Trevirensi transcriptum, unde Historia Trevirensis excerpta extatapud Lucam Achreium Tomo XII Spicilegii. Is in margine annotat, initia hujus historiæ mendis futilibus & fabulis respersa fuisse. Iacobus Masenius, in notis & additamentis ad Proparasceven Annalium Treverrensium a Christophoro Browero editorum, resumit fabulas, ad aliis explosas, & ad caput 6 ait, ante annos amplius trecentos a laudatissimo Trevirorum Archimysta Balduino archivum Episcopale excussum, & quæ ex illo producuntur fidem mereri, scilicet, Trebetam, Nini conditoris Assyriorum Monarchiæ filium, conditæ Trevirorum urbis auctorem fuisse: quæ scripta fuerunt seculo Christi XII, & ab otiosis hominibus excogitata. In hoc Chronico sive historia, post Eucharium, Valerium & Maternum relatos, ista adjiciuntur: Deinde Auspicius quidam regimen tenuit, dein insignes, [Catalogo Trevirensiū intrusi fuerunt:] per legitimas successiones, sanctitate & gloria pollentes extiterunt Felix, Mansuetus, Clemens, Moyses, Martinus, Anastasius, Andreas, Rusticus, Auctor, Mauritius, Fortunatus, Cassianus, Marcus, Navitus, Marcellus, Metropolus, Severinus, Florentius, Martinus, Maximinus, Valentinus, quorum octo ultimi etiam Tungrensi Ecclesiæ prȩfuisse noscuntur. Hæc ibi. Verum arbitramur octo ultimos soli Ecclesiæ Tungrensi præfuisse cum S. Servatio, indicta historia omisso: & loco illorum damus Ecclesiæ Trevirensi S. Celsum, in hoc Chronico & in Historia præteritum, cujus Acta, historiam inventionis, & miracula edidimus die XXIII Februarii, eumque cum Browero successorem S. Auspicii statuimus.

[7] Sammarthani Tomo I Galliæ Christianæ, acturi de Episcopis & Archiepiscopis Trevirensibus, in S. Euchario primo Episcopo, ista præfantur: Videtur porro obscura admodum primis seculis usque ad Agricium, vel parva omnino in Ecclesiasticis diptychis mentio Episcoporum Trevirensium, quo successio legitima comprobetur. Vitam S. Agricii dedimus XIII Ianuarii. Interfuit is & subscripsit Concilio Arelatensi, [cum his intra 180 annos relicti 14 Episcopi sufficere debeant.] habito Volusiano & Anniano Consulibus, anno Christi CCCXIV, at quamdiu ante fuerit Episcopus creatus non constat: ex numero tamen Episcoporum, qui post illum tamquam seniorem subscripserunt, videtur colligi, eum pluribus annis Sedem tenuisse. Proinde a morte S. Materni (quam Browerus retulit ad annum CXXVIII, aliqui etiam ad annum CXXX) usque ad Ordinationem S. Agricii, fluxerunt anni circiter centum & octoginta. In hoc annorum spatio aßignamus Trevirensibus Episcopos omnino quatuordecim, etiam remißis ad suos Tungrenses octo ultimis Episcopis. Talem numerum raro in ullo Episcopatu reperire quis poterit intra tempus tantillum. Vt enim maneamus in ipso Archiepiscopatu Trevirensi, ultimis mille annis a S. Basino (cujus Vitam illustravimus die IV Martii, & diximus cum Browero videri Episcopum constitutum an. DCLXXX) usque ad Eminentißimum Electorem Carolum Casparum a Petra, qui nuper eidem Ecclesiæ præfuit, fuerunt e calculo Broweri & Maseni solum quinquaginta duo Episcopi sive Archiepiscopi, proinde singulis seculis sive centum annis quinque & duobus seculis sex tribuendi sunt: quis igitur rationabiliter nos arguet, imminuisse numerum Episcoporum, quando dicimus intra annos circiter CLXXX, præfuisse quatuordecim? Imo, etiamsi in Catalogo Trevirensi relatus Mansuetus, censeretur primus Episcopus Tullensis, uti & Clemens Metensis; adhuc absque illis reliquorum XII numerus sufficiens foret, qui dictos annos compleret. Browerus, ut annos reperiret aliquos pro Episcopis Tungrensibus inserendis in Catalogum Trevirensium, rejecit initium Episcopatus S. Agricii ad annum CCCXXVII: quem saltem viginti annis citius præfuisse dictæ Ecclesiæ non dubitamus. Hæc proponimus consideranda viris in antiquitate apud Treviros eruditis, [Aut etiam 12 aliis alio remissis.] qui si poßint contrarium evidentibus argumentis evincere, libenter certiorem viam ab iis monstrandam ingrediemur proximo mense Iunio, quo tres ex dictis Episcopis Tungrensibus coluntur, & in his S. Martinus relatus die XXI, ad quem hic dicta stabilimus in Actis jam prælo paratis, uti etiam VII & XX Iunii, quo coluntur SS. Valentinus & Maximinus, dicti Martini successores. Browerus eos rejicit ad annum CCCVIII & sequentes, quasi S. Martinus, in antiquis Chronicis & a Baronio relatus ad præcedens seculum, & post Apostolatum in conversione Hasbanorum peractum traditus obiisse anno Domini CCLXXVI, fuisset unico solum anno CCCVIII Episcopus, quo jam tempore S. Agricium videri Ecclesiæ Trevirensi præfuisse insinuavimus; & Acta S. Martini habent, eum suum Episcopatum ad metas longævi ævi per transivisse, ac tandem, cursum suæ vitæ feliciter peregisse. Quæ non unicum, sed plurimos annos indicant, ei in Episcopatu tribuendos.

CAPUT II.
An S. Servatius amitinus S. Joannis Baptistæ & cognatus Christi Domini fuerit.

[8] Fvimus anno millesimo sexcentesimo sexagesimo primo Romæ, & quæ ad institutum nostri operis pertinebant ibi conquisivimus, curavimusque describi, tanto favore Alexandri VII Summi Pontificis, ut ille nobis ultro dixerit, velle se ut omnia monumenta, quæ Romæ nobis profutura extarent, haberemus; quod si aliqui essent inviti, suum fore eos efficere voluntarios. Quo etiam tempore, dum familiares ei viri eruditi, [Quamvere dati 3 Dagoberti,] post prandium ex more colloquentes, de longævis hominibus sermonem intulissent, interque eos nominaretur triseclis Servatius; subridens Pontifex; Adest, inquit, nunc Romæ Godefridus Henschenius, qui ut Francis ostendit tres Reges Dagobertos, ita forte tres nobis demonstrabit Servatios, perperam in unam eamdemque personam conflatos. [tam falso numerarentur 3 Servatii.] Dagobertos tres primi dedimus, sed ex authenticis documentis: possemus & tres Servatios dicere, si vellemus narrationi a septingentis annis procreatæ, aut aliis nuper excogitatis aurem præbere. Verum cum nostrum studium eo tendat, ut ab historia ecclesiastica fabulas quascumque eliminemus, his rejectis unicus verus restabit Servatius; isque seculo Christi eodem natus quo & mortuus.

[9] [Satis est unus, qui per piam simplicitatem creditus fuit cognatus Christi,] Harigerus, cujus monasteriū non integris trigintaleucis distabat Trajecto, gesta Pontificum Tungrensium, Trajectensium & Leodiensiū texens, cum de hæresi Ariana aliisque miseriis seculi quarti late egisset, capite XXIII de S. Servatio ista scribit: Eo tempore S. Servatius Tungrensi Ecclesiæ decimus præsidebat, vir omnium virtutum honestate præclarus. Cujus quidem ortum & prosapiam, licet quidam putent ex Domini Salvatoris cognatorum descendisse familia; quia tamen locum nativitatis ejus nequaquam accepimus, nec adventus ejus causas aliunde uspiam audivimus, idcirco nec faciles ad credendum esse possumus, nec tantæ opinioni, quæ fortasse ex pietate ingeritur, judicamus omnimodis derogandum: cum juxta Tullium non debeat pudere nos fateri nescire, quæ nescimus; & hujus opinionis assertoribus conveniat ignorantiam potius verecunde fateri, quam irreverenter pro pietate mentiri. Ita Harigerus, defunctus anno circiter MVII, cujus ætate, circa annum forte DCCCCXL, primum audiri cœperat ejusmodi de S. Servatii prosapia narratio, quemadmodum constat ex Vita ejusdem S. Servatii, a Iucundo Presbytero, composita annis minimumoctoginta post Harigeri mortem, in qua hujus credulitatis fundamentum describitur hisce verbis.

[10] Ante annos aliquot, sed non multos (scilicet respectu seculorum decem, [a Iucundo Presbytero,] quæ ab ortu Servatii fluxisse prætendebantur) quidam Hierosolymitanus Clericus, nomine Alagræcus, homo ille justus & religiosus, Latinæ quoque haud ignarus linguæ, ad sepulcrum excellentissimi hujus Confessoris Christi supra memorati, quibusdam vitæ beatissimæ cum famulis, Trajectum Domino ducente pervenit, & dies plurimos apud eum quievit. Comperto autem quod Patronus ille pregrinus est, & de Armenia; Armenia, inquam, illa, in cujus montibus arca Noë post diluvium remansisse agnoscitur, de qua se ortum esse ajebat; cognito etiam quod nomen illi Servatius; quisnam sit vehementius mirari cœpit: sed post pusillum, quasi de gravi evigilans somno, audacter prosiliit in medio, ipsum in translatione nominis, quem diu quæsivit, quem semper optavit, procul dubio se invenisse exclamavit. Nec amplius moratus, universum convocavit Clerum ac populum; & unde, & quis, & quantus sic Pastor amabilis iste, evidentissimis ostendit indiciis. Generationem quoque ejus in medio ponens; Erant, inquit, illis in diebus, Judæorum in partibus, juxta legem sanctam mulieres sanctissimæ, Anna videlicet & Esmeria, [ex recenti relatu cujusdam Arment,] & hæ etiam secundum carnem sorores. De Anna qui descenderint vel qui exorti fuerint, nemo est apud nos, si fidelis, si spiritualis (quæ vero sunt Dei homo non percipit carnalis) qui nesciat, quin sit ejus filia sacratissima Virgo Maria. De Esmeria vero mater B. Joannis Baptistæ Elisabeth, & Eliud ejus frater: cujus filio videlicet Emiu B. Memelia hunc gloriosum peperit Servatium. Hæc dixit, hæc sine mora coram omnibus scripsit. Quod profecto apud monumentum ejus, usque in hodiernum diem, esse repositum, agnovimus. Profecti quippe fuerunt ante hos dies quidam ex nobis beatȩ memoriæ Fratres, qui eadem scripta viderunt, legerunt, & ad nostram transtulerunt notitiam. Per omnia benedictus Deus, qui & nos, longo terrarum spatio remotos, tam pii Pastoris, tam gloriosi Præsulis memoria & benedictione dignatus est illustrare. Hæc Iucundus Presbyter, procul Trajecto dißitus, ex nuda, ut fatetur, aliorum relatione, subnixa testimonio ignoti unius Armeni, quæstum facientis pietatem, & simplicitati Trajectensium proterve illudentis: cujus verba ut oracula bonus ille scriptor excipiens, non dubitavit ea pro evidentissimis indiciis ignotæ per annos mille veritatis habere. Quis unquam dictam Esmeriam appellavit sororem S. Annæ, & matrem Elizabethæ? Hippolytus apud Nicephorum Callistum lib. 2 cap. 3 duas S. Annæ tribuit sorores. Mariam matrem Salomes, & Sobem matrem Elisabethæ. Sed hæc erunt ad Vitam S. Annæ examinanda, imo etiam ad Vitam dictæ Elisabethæ, cujus frater fuisset Eliud pater Emiu & socer Memeliæ. Sed demus ista aliquam umbram probabilitatis habuisse, quomodo ex Emcu & Memelia natum filium, in Armenia seculo Christi primo degentem, evincent seculo quarto adhuc superstitem, factum fuisse Episcopum Tungrensem? Si enim constaret Servatium aliquem tunc vixisse in Armenia, hunc multo rationabilius foret a Trajectensi post tria secula Episcopo distinguere: & sic corrueret tota illa machina Iucundi Presbyteri.

[11] [cujus dicta dicuntur confirmasse] Sed hic confugit ad Concilium Moguntinum, suis fere diebus habitum, sub S. Leone IX Papa anno Christi MXLIX, ut diximus ad hujus Vitam XIX Aprilis § 2 num. 12. Ibi, inquit Iucundus Presbyter, de memoranda B. Servatii genealogia quæstio orta est eorum in medio, quia uterque & Apostolicus Leo IX & Imperator Henricus II, filius Conradi Salici, textum ejusdem generationis legerat, sed neuter fidem adhibebat. Sed ecce dubietati eorum solvendæ nova adornatur inventio: [Græci in Concilio Moguntino,] Ex voluntate, inquit, Omnipotentis aderant tunc quidam Græci, omni sapientia pleni, ipsa etiam qua venerant legatione regia viri dignissimi: missi quippe fuerant ab Imperatore Constantinopolitano. Adducuntur: & requisiti super hoc dilecto Domini Servatio, quod Pater piæ recordationis Alegræcus olim scripserat, idem, & alia multa mira atque admiranda, absque mora referebant, & in magna constantia, nec sine auctoritate magnorum confirmabant. Unde Apostolica majestas, unde Regalis dignitas, Deo altissimo & huic Viro sanctissimo condignas agentes gratias, quanto certiores, tanto in gloria devotiores, quo ibant, quo divertebant, eum magnificabant, eū honorificabant, utpote virum Angelicū & totius Imperii solatium: & nisi eos maturius præveniret vitæ præsentis exitus, omnis Ecclesia & Romana celebraret hodie super mel & favū dulciorem, super ipsas Paradisi delicias desiderabiliorem, ejus natalitii festivitatem. Hæc Iucundus, stylo magis exuberante, [sed tales ibi nulli adfuerunt:] quam veraci. Nam illud Concilium Moguntinum subito habitum est primo anno S. Leonis, cum solis Archiepiscopis & Episcopis Germaniæ; & si ulli advenissent mißi a Constantinopolitano Imperatore Legati, non siluisset Wigbertus in S. Leonis Vita, non etiam Adamus Bremensis in sua historia Ecclesiastica, ubi accurate hanc Synodum describit. Dein illud Concilium habitum est in autumno, e quo S. Leo versus Italiam ivit, & anno ML Romam regressus superfuit usque ad annum MLIV. Nihil igitur obfuit quin potuerit festivitatem S. Servatii Romanis indicere, & ipsum apud Germanos promovere Henricus Imperator, qui usque ad diem V Octobris anni MLVI vixit, si tale quid inter eos decretū fuisset. Præterea S. Leo sub autumnū anni ML regressus ad hasce partes, Tulli elevavit corpus S. Gerardi Episcopi, dedicavit in Vosego ecclesiam Romericensem, Catalogo Sanctorum inscripsit Romaricum, Amatum & Adelphum, varias in Germania Ecclesias consecravit, Hirsaugiæ corpus S. Aurelii Episcopi elevavit: quidni ad S. Servatii ecclesiam, si tam mira credidisset, voluisset accedere? Omitto alia minutiora, quomodo qui prius scripserat ante annos non multos Trajectum Alegrȩcum venisse; jam Alegræcum Patrem piæ recordationis olim scripsisse, ait; asseruisseque, quod nomen Servatii, in nostra lingua non incongrue notetur, Renatus in Christo. Nugæ meræ.

[12] His tamen non acquiescens Iucundus, post vitam & obitum S. Servatii relatam, [eadem fide adducta longævorum exempla.] insurgit contra eos, qui negant S. Joannem præcursorem & S. Servatium ex ejusdem germinis radice descendisse, quia diviso tempore vitam agebant: ideoque exemplis rem confirmaturus asserit Judam, qui Crucem sanctā invenit, filium fuisse Simonis, fratris S. Stephani Protomartyris, & sub Juliano apostata cum matre, post ducentos aut fere trecentos vitæ annos, interfectum. Sed hanc fabulam rejecimus quarto die hujus mensis Maji, agentes de S. Iuda-Cyriaco. Dein affirmat, homines sub Zona torrida & frigida ad annos ferme quadringentos subsistere: quod non indiget refutatione. Invisit nos aliquando in hac domo Professorum Antverpiensi Comes Uleveltius cum uxore, sorore Regis Daniæ, pro quo fuerat is Prorex Norwegiæ & Finmarchiæ, asseruitque pro re magna, multos istic vivere annis octoginta aut nonaginta, & causam joco addebat, quod nulli istic essent Doctores medicinæ. Pergit nihilominus Iucundus. Hæc mirantur, qui scripta nulla rimantur. Nos vero, secundum quod audivimus, quandoque & vidimus, salva, inquam, pace & gratia omnium vestrum, fatemur & testamur. Quapropter nec incongruum videtur, si a tempore Domini nostri usque in dies Athanarici Regis Gothorum, & Valentis Romanorum Imperatoris, cum patre suo Emiu & avo suo Eliud, B. Servatius vixisse credatur. Vixit utique (& iis regnantibus, ut majorum constat etiam nostrorum solerti industria conscriptum) sanctam Tungrensem Ecclesiam regebat. … Ab illa ergo generatione præfata, [Iucundo temere crediderunt Sigebertus & alii.] generatione profecto regia, quia Davidica, B. Servatium descendisse negare non poterit, quisquis antecedentia diligenter attenderit. Hæc Iucundus, utique talia ut ea retulisse, refutasse sit, qui tamen, quod summe mirandum, plurimos habuit sequaces, atque imprimis Sigebertum Gemblacensem, in Chronico ad annum 399 ista scribentem: Servatius X Tungrensium Episcopus, Domini nostri Jesu Christi consanguineus, non solum ex eo, quod voluntatem Dei Patris faciebat, sed etiam secundum carnem. Qui natus quidem in Perside, filius fuit Emmiu, cui pater fuit Eliud, frater Elisabeth, quæ peperit Joannem Baptistam. Mater vero Eliud & Elisabeth Emmeria, soror fuit Annæ, quæ genuit Mariam matrem Domini. Hæc Sigebertus. Iucundus autem urbem Persidis appellarat Pestiam, aliis ignotam, ne quid deesset. Secuti sunt Ægidius Aureæ-vallis Monachus, Petrus de Natalibus, & alii qui Vitam S. Servatii post Iucundum scripserunt, quorum non lubet Catalogum texere. Dederunt hi nobis occasionem accuratius quærendi in originem hujus opinionis. Iucundus autem miracula S. Servatii a se descripta finit anno MLXXXVIII, quo vivebat.

CAPUT III.
Commentum novum de duobus Episcopis Servatiis, aut altero Servatio, altero Arvatio.

[13] Vir clarißimus & eruditißimus, deque re litteraria in multis bene meritus, Hadrianus Valesius, in Præfatione ad duos posteriores Tomos Rerum Francicarum anno MDCLVIII a se editos, [Hadrianus Valesius S. Servatium.] hanc sibi gratiam apud Tungrenses, Trajectenses-Mosanos, ac Leodienses deberi gloriatur, quod unum de primis Tungrensis Ecclesiæ Antistitibus primus omnium e tenebris vetustatis ac oblivionis eruerit: monetque, ut seorsum Servatium & Arvatium debito honore colant ac venerentur: atque omni Ecclesiastica antiquitate susque deque habita, suum Servatium Trajectensibus eripit, Aravatio sive Arvatio multo juniore in ejus locum substituto. Omnia ejus verba propono, ut sincerum a quolibet veritatis amante poßit judicium ferri. Ita ergo scribit.

[14] Gregorius in lib. 2 Historiæ Francicæ cap. 5 scribit, cum dicerentur Hunni in Gallias erupturi, Servatium Tungrorum Episcopum, [Trajecti mortuum,] virum eximia sanctitate Romam petiisse, & ad tumulum B. Petri frustra Deum orasse, ut talem terris Galliæ pestem averteret; nec multo post domum reversum obiisse, ac non procul ab urbe Trajecto juxta pontem aggeris publici sepultum esse: cujus corpus Monulfus Episcopus Tungrorum magnam in Basilicam, ab se ædificatam transtulerit: Hunnos vero, quos Gregorius Chunos vocat, profectos Pannonia, venisse in Gallias, urbemque Mettensem in ipsa Paschæ Vigilia intrasse, ac direptam oppidanis jugulatis incendisse: inde egressum Attilam Hunnorum Regem, post multas Galliæ urbes eversas, Aurelianos oppugnavisse. Huncce Servatium Joannes Molanus Theologus, [aliū statuit esse ab eo qui interfuit Conciliis Coloniensi.] vir doctus, in Natalibus SS. Belgii, credidit esse Servatium Tungrorum Episcopum, qui Concilio Agrippinensi, post Consulatum Amantii & Albini, seu Constantio IV & Constante III Coss. Christi CCCXLVI interfuit, Euphratamque Coloniæ Agrippinæ Episcopum, postquam eum Christum Deum negantem, nunc privatim, nunc publice coram Athanasio Episcopo Alexandriæ, & plurimis aliis sæpe arguerat, hæreseos damnavit, Episcopatuque indignum censuit: & anno insequenti Synodo Sardicensi adfuit, [Sardicensi,] ac septimo inter XXXIV Galliæ Episcopos loco, Epistolæ ad omnes Catholicæ Ecclesiæ Episcopos a sancta Synodo missæ, subscripsit: quem & Athanasius laudat, & Sulpicius Severus Servationem appellat, aitque in Synodo, Eusebio & Hypatio Coss. anno Domini CCCLIX Arimini habita, [& Ariminensi,] ultimum cum Phœbadio tandem, infracta constantia, conscriptæ ab Arianis pravæ fallacique fidei subscripsisse.

[15] Sed quoniam a Constantio IV & Constante III Coss. ad Valentiniani septimum & Avieni Consulatum, [quasi ultra annos centū discrepasse probetur ex Gregorio Turonensi,] qui Attilæ in Gallias adventum proxime præcessit, hoc est, ab anno Christi CCCXLVI ad annum CCCCL, per annos CV, Tungris Servatium sedisse minime verisimile erat; Molanus persuasit sibi, aut saltem omnibus persuadere voluit, a Gregorio Turonico Episcopo indicari Vandalorum, Hunnorum, aliarumque simul nationum eruptionem in Gallias, ab Hieronymo in Epistola ad Agerochiam memoratam, quæ Arcadio VI & Probo Coss. anno Domini CCCCVI, aut (ut quibusdam placet) biennio post, Basso & Philippo Coss. facta est. At Gregorium in libro locoque supra laudato non de alia expeditione quam Attilæ Hunnorum Regis scribere, legentibus patet, ita ut id confirmari opus non sit. Gregorio Fredegarius Auctor suppar accedit, qui in libro IV Chronici memoriæ tradit, [Fredegario,] cum Vandali Galliis decessissent, non multo post Hunnos eas ingredi constituisse. Quo audito, Servatium Tungrorum Episcopum Romam petiisse, ut jejuniis, vigiliis ac precibus Deum iratum ad limina B. Petri placaret, adjunctis sibi Apostoli patrociniis: mortuo autem mox Servatio, Hunnos intravisse Gallias, & cum Aëtio pugnavisse: quod est prælium Catalaunicum, ab Aëtio cum Attila Hunnorum Rege commissum. Omitto Bedam, [Martyrologiis,] Adonem, Rabanum, & Notkerum, Hunnis Germaniam vastantibus, vel potius provincias Galliæ in primis, Germaniam vero primam & secundam brevi vastaturis, Servatium Tungrensis Ecclesiæ Episcopum, III Idus Maji, in vico Trajectensi defunctum, in Martyrologiis suis memorantes. Gregorium & Fredegarium secutus est Joannes Aventinus, qui in libro secundo Annalium tradit Advacam Tungrorum ab Attila Hunnorum Rege expugnatam, [Aventino,] direptam, ac incensam esse: quam Azanarius Episcopus, vir sanctus (ita Servatium vocat) precibus suis servare non potuerit. Eosdem secutus est & Carolus Sigonius, eximia vir doctrina judicioque singulari; [& Sigonio,] qui in libro XIII de Imperio Occidentali ait, Servationem Tungrorum Episcopum, cum civitatem suam excisum iri ab Attila Hunnorum Rege, Romæ in somnis ad Petri Apostoli sepulcrum cognovisset, secessisse Trajectum, ibique obiisse. Igitur si Auctores, cum quemdam Tungrorum Episcopum, seu Servatius, seu quo alio nomine appellaretur, paulo ante adventum Attilæ Hunnorumve in Gallias, decessisse prodiderint; eum utique a Servatio Tungrensi Episcopo, qui sub Constantini Maximi filiis floruit, & differre non ignorarunt; & satis distinxisse, videri possunt.

[16] Præterea irruptio Vandalorum, aliarumque nationum in Galliam, Honorii principatu anno Domini CCCCVI facta, [contra assertionem Molani.] cujus Hieronymus in Epistola ad Agerochiam meminit, & cujus tempore Molanus Servatium mortem obiisse contra Gregorii mentem dicit, quatuor præcipue populorum, nimirum hinc Vandalorum & Alanorum, inde Suevorum & Burgundionum fuit: quorum alii in Africa, alii in Callæcia, postremi in Gallia regna condiderunt, uti præter ceteros Orosius scripsit. Quibus quatuor gentibus cum Hieronymus in ista Epistola Quados, Sarmatas, Gipedes, Erulos, Saxones, atque Pannonios expeditionis socios adjungat, nec ipse tamen, nec quisquam alius ullam de Hunnis nominatim mentionem facit: adeo hæc Hunnorum eruptio dici non potest. Denique etiamsi gratis Molano concederemus, Imperatore Honorio, Gallias ingressis, vel potius mox ingressuris, Vandalis, aliisque Germanicis & Sarmaticis gentibus, anno Christi CCCCVI, Servatium Tungrorum Episcopum obiisse; ne sic quidem ejus opinio multo verisimilior fieret. Quippe Servatius, priusquam annum ætatis tricesimum implesset, Episcopus constitui non potuit: ante quod tempus Episcopos & Presbyteros tum ordinari minime licuisse Synodus Agathensis & Concilium IV Arelatense docent. Nec idem junior ac novus, & a Consecratione recens Antistes; sed jam ætate provectus, [quam operose refutat.] & auctoritate præstans, atque sacrarum litterarum scientia celeber, Conciliis Agrippinensi, Sardicensi, Ariminensique interfuit. Quos enim alios quam seniores, & longo rerum usu doctrinaque clariores, ad Concilia mittendos, Ecclesia Gallicana ex Corpore suo delegisset? Si ergo jam ætate provectus Servatius Tungrorum Episcopus, videlicet annos natus quadraginta aut potius quinquaginta, Concilio Agrippinæ habito anno Christi CCCXLVI interfuit; si jam major natu Legationes obiit; & a Magnentio ad Constantium Augustum cum Maximo Episcopo missus est Legatus, multo ante Ariminense Concilium, ut Athanasius scribit; qua ratione idem anno Domini CCCCVI, hoc est post annos LXI, Tungrensem adhuc Ecclesiam regere valuit? Quomodo idem, centū aut etiam decem amplius natus annos, tam cruda & viridi senectute fuit, ut anno CCCCV aut CCCCVI ab urbe Tungris ad Limina Apostolorum alacriter festinaret, ibi continuis vigiliis orationibusque vacaret, & biduum triduumque cibo se abstineret & potu; Roma demum Advacam Tungrorum celeriter repeteret; inde Trajectum, ubi paulo post moriturus erat, sese conferret? Hæc aperte, ni fallor, ostendunt, Servatium Tungrorum Episcopum, ab Athanasio Sulpicioque Severo memoratum, qui tribus Synodis, Agrippinensi, Sardicensi, ac Ariminensi adfuit, a Servatio Tungrensi Antistite, qui Placidi Valentiniani Principatu vixit, & cujus primus Gregorius noster meminit, omnino differre; & errasse Laurentium Surium, Joannem Molanum, ac Cæsarem Baronium, qui pro uno eodemque ambos habuerunt.

[17] Quod cum ego animadverterem, in libro III rerum Francicarum, [Asserit idē Trajecti sepultum, non Servatium,] haud dubitavi alterum ab altero distinguere, scripsique Servatium Tungrorum Episcopum; cognominem ei qui Synodo Agrippinensi Principatu Constantis interfuit, Deum obsecrasse, ut a civitate Tungrorum totaque Gallia Hunnos sævos & immanes simulacrorum cultores averteret. Postea, ut vidi apud Gregorium, in libro de gloria Confessorum, cum Coloniæ, tum Lutetiæ edito cap. LXXII, Servatium hunc, qui Placidi Valentiniani æqualis fuit, Arvatium Trajectensem Episcopum vocari, & caput ipsum de Arvatio Trajectensi Episcopo inscribi; ut vidi eumdem a Joanne Aventino Azanarium vel potius Azavarium appellari; [sed Aravatium esse] & Molanum ipsummet fateri, in quibusdam Gregorii Turonici Episcopi codicibus scriptis Aravarium, sed vitiose (sicut putat) legi; suspicari cœpi, posteriorem huncce Tungrorum Episcopum dictum non esse Servatium; & a Magno Servatio, primo, ut ajunt, Tungrensis Ecclesiæ Antistite, non modo reipsa ac multorum annorum spatio, sed etiam appellatione differre. Non poteram tamen conjecturam meam docto cuiquam approbare, nisi esset certissimis testimoniis argumentisque confirmata. Omnem tandem dubitationem mihi exemere, nodum ac errorem fere inextricabilem mihi omnem dissolvere, duo Joliana exemplaria Historiæ Francicæ Gregorii, manu antiquissima diligenter scripta. Quippe in utroque codice non (ut vulgo) apud Tungros oppidum Servatius eximiæ sanctitatis Episcopus; sed Aravatius reperitur: in altero etiam eorum codicum, qui quondam Monasterii Corbejensis fuit, libri II caput IV, de Aravatio Episcopo, & Chunis; non (sicuti in vulgatis libris) caput V de Servatio Episcopo inscribitur. Præterea in vetustissimo codice, totum Fredegarii Chronicon in quinque libros divisum continente, qui Jacobi Sirmundi, viri doctissimi & doctis notissimi fuit, initio libri quarti de eodem Antistite scriptum inveni; B. Arvatius Episcopus Tungrorum civitatis; cum in editis libris corrupte legatur, B. Servatius: quemadmodum & Gregorii liber de gloria Confessorum, cum Coloniæ Agrippinæ tum Luteriæ Parisiorum vulgatus, Arvatii Trajectensis Episcopi hodieque fideliter nomen servat. Nec dubito quin Aventinus, & Molanus in mendosos Gregorii codices inciderint, aut potius male eos legerint, ita ut pro Aravatio alter Azanarium vel Azavarium; alter Aravarium nobis obtruserint. Ex quibus Aventinus cum Azanarium vocarit, & Attilæ Hunnorum Regis æqualem fecerit; satis utique eum a Servatio videtur distinxisse, & in nomine tantum erravisse.

[18] Causa, & origo erroris confusionisque fuit, quod magni Servatii Tungrorum Episcopi nomen, Aravatii nomine multo erat notius & illustrius. Quare qui Gregorii Episcopi Turonici Historiam Francicam typis imprimendam curaverunt, [codices Mss. ab amanuēsibus corruptos,] cum in veteribus membranis Aravatium scriptum invenirent, corruptos esse codices, & Aravatium (cui Sedes eadem quæ Servatio, & nomen haud valde dissimile tribueretur) a Servatio non differre putaverunt; ac in locum Aravatii (quod nomen ipsis mendosum, vitiatumque videbatur) Servatium temere substituerunt. Idem ab Fredegarii Chronici, & a vetustorum Martyrologiorum editoribus factum; ita ut damnata & rejecta Aravatii appellatione, quæ ignotior & obscurior erat, Servatius ubique legeretur. Nisi si veteres ipsos Martyrologos erravisse malumus, [errasse Martyrologos,] & pro Aravatio Servatium scripsisse. Certe in Usuardi & in Adonis Martyrologii antiquis exemplaribus, quæ Bibliotheca Regii monasterii S. Germani servat, III Idus Majas Servatii Tungrensis Episcopi nomen scriptum reperitur, non Aravatii; & apud Eginhardum ipsum, in libro quarto de virtutibus Sanctorum martyrum Marcellini & Petri, Monasterium S. Servatii Confessoris, non Aravatii. Sic igitur veterum Historicorum editores, infelices critici, quæ corrigere volebant, depravavere; quæ emendatione non indigebant, mutando corrupere; eo confidentius, quod Servatium apud Athanasium non aliter quam σαρβάτιον vocari videbant; Servatium autem, & Arvatium una tantum littera differre: sic ex duobus Tungricanæ Ecclesiæ Sacerdotibus unus est factus: sic denique error latissime evagatus, ad recentiores Scriptores, [& antiquos Scriptores,] Herigerum Laubiensem Abbatem, Ægidium, aliosque manavit; acciditque, ut Servatium tantummodo Tungri Episcopum, Aravatium vero nullum inter Antistites suos agnoscerent; & quæ de duobus, nimirum de Servatio deque Aravatio relata erant, uni Servatio cum multis fabulis attribuerentur.

[19] Proinde ita persuasum sit, apud Gregorium, & Fredegarium, præterea in veteribus Martyrologiis III Idus Maji, pro Servatio Aravatium restitui oportere; [restitui debere Aravatium:] duosque fuisse Tungrorum Episcopos sanctitate celebres, alterum ab altero, tempore nomineque distinctos, qui in unum criticorum culpa coaluerint: priorem, videlicet Servatium. Athanasio atque Sulpicio Severo laudatum, qui Conciliis Agrippinensi Sardicensique interfuerit, ac pro Magnentio ad Constantium Augustum cum Maximo Episcopo aliisque legatione functus sit, Ariminique fidei Catholicæ professionem ediderit, & sub Constantini Maximi liberis floruerit; posteriorem nomine Aravatium vel Arvatium, Placidi Valentiniani & Attilæ Hunnorum Regis æqualem, a Gregorio primum, deinde a Fredegario, & a Martyrologis, Beda, Usuardo, Adone, Rabano, & Notkero memoratum, qui Roma reversus Valentiniano VII & Avieno Coss. anno Domini CCCCL, in oppido Trajecto ad Mosam, III Idus Majas obierit, sepultusque juxta aggerem publicum; postea in Basilicam sui nominis a Monulfo Episcopo translatus sit, magnisque virtutibus claruerit; cujus nomen in omnibus fere editis libris corruptum reperiatur; Servatii autem & natalis & tumulus ignoretur: quem ego in Sede sua Tungris decessisse, [Servatii natalem ignorari,] ac ibidem humatum esse non dubito; sed post eversam hancce urbem ab Attila Hunnorum Rege, sepulcrum beati Antistitis, una forsitan dirutum, nosci desiisse. De quo Servatio cum Martyrologi veteres referant, nihil tamen ipsi conveniens, sed omnia ad Aravatium pertinentia sub alieno nomine commemorant. Imperante adhuc Fl. Julio Constantio videtur mihi Servatius finem vivendi fecisse, propterea quod post Concilium Sacerdotum, Eusebio & Hypatio Coss. anno Christi CCCLIX Arimini habitum, nulli usquam Synodo interfuisse, nullis Episcoporum congregatorum decretis subscripsisse uspiam dicitur. Nemo ex Auctoribus Gregorio nostro vetustioribus ullam usquā de eo, tamquam post id tempus vivo, mentionem fecit: quod minime contigisset, si tantæ vir sanctitatis & auctoritatis, tantæque doctrinæ, & inter Gallicanos ætatis suæ Episcopos principem fere locum tenens, diu post Concilium Ariminense vixisset.

[20] Hæc ego fusius sum persecutus, ut suum Aravatio nomen, hactenus ignotum, famam suam, [& sibi gratias deberi putat de hac distinctione,] suam Sedem, velut postliminio redderem; aperteque demonstrarem eum a Servatio, quocum pridem confusus est, distingui oportere. Habebunt mihi gratiam, ut spero, Tungrenses, Trajectenses-Mosani, ac Leodicenses; quod pro uno duos ipsis beatos Episcopos, & sua utrique gesta separatim paucis asseruerim, atque unum de primis Tungrensis Ecclesiæ Antistitibus primus omnium e tenebris vetustatis ac oblivionis eruerim. Superest, ut deinceps seorsum Servatium & Aravatium debito honore colant ac venerentur. Et hanc quidem observationem veterrimis membranis Claudii Joly V. C. ac Jacobi Sirmundi debeo, atque acceptam libens grato animo refero. Hæc omnia Vælesius.

CAPUT IV.
An ad illam personarum & nominum distinctionem recte procedat Auctor, ex S. Gregorio, solum in duobus Mss. lecto.

[21] Exre hujus controversiæ erit Lectori indicare, quem dignitatis locum, quodve auctoritatis pondus habeat apud Valesium Historia Francorum, [Accusat Valesius in S. Gregorio,] a S. Gregorio Turonensi ante annos circiter mille & ducentos scripta, unde novum hoc suum commentum sumpsit. Exorditur Gregorius Historiam a mundi creatione, ac librum primum cum morte S. Martini Episcopi Turonensis finit. In libro secundo, post relatum Episcopatum S. Briccii, nonnulla de Wandalis proponit, de quibus e sensu Valesii ad Vitam S. Servatii egimus. Postea Francorum originem indicat cap. 2, qua occasione Valesius lib. 2 pag. 87 & sequente, sic loquitur de Gregorio: Sulpitium Alexandrum, antiquum scriptorem, [errores circa originem Francorum] cum nequaquam intelligeret Gregorius, & apud eumdem scriptorem legisset, Arbogaste Francorum agros depopulante, paucos ex Ansivariis & Cattis Marcomere Duce in ulterioribus collium jugis apparuisse; haud dubitavit affirmare, Francis Duces, non Reges, ea tempestate fuisse: hocque non solum veteribus nostris Fredegario, Aimoino, Roriconi, Adoni, Sigeberto, ac Ivoni, sed etiam Nicolao Vignerio, aliisque recentibus nimis credulis, auctoritate sua persuasit. Tanta omnium vel securitas vel linguæ Latinæ ignorantia fuit, ut quod cujusquam dictu gestum sit, id eo Duce actum esse Latine dici nescierint. Hæc ibi, nescio an satis modeste ignorantiam linguæ Latinæ tot ac talibus scriptoribus objicens. [silentium circa primos Reges,] At lib. 3 pag. 120; propter primos Francorum Reges, non ex ejus sensu deductos, acrius in Gregorium insurgit his verbis: Ceterum Gregorius, ex quo nos primorum Franciæ Regum res gestas discere oportebat, non modo Faramundi acta, sed etiam nomen ipsum prætermisit. Chlodionem quoque, Merovæum, ac Childericum fere indictos reliquit: nec illi deerant libri, ex quibus multa describeret. Quinam obsecro sunt illi libri, ex quibus poterat Acta Faramundi scire? An vel nomen ejus notum fuerit aliquot etiam post Gregorium seculis, dubitari potest, ut infra cap. 10 de primis Regibus Francorum ostendemus. Contra Valesius, ut Faramundum extitisse Regem defendat, inter Addenda & Mutanda ad dictam paginam 120, quærit, An Gregorius & Fredegarius aliis, qui eum memorant, diligentius scripserunt? An nusquam & numquam errant? [fabellas scriptis ejus infartas] Numquam fabellas nobis enarrant, ad conciliandum pueris somnum, quam ad docendum Lectorem aptiores? Hæc Valesius de S. Gregorio, qui teste Cointio ad annum 417 num. 9 parens Historiæ Francicæ dici meruit. Verum, ne abutar Lectoris patientia, paucis indicabo acerbius in S. Gregorium dicta in Tomo 1 & 2, & subinde in Mutandis sub calcem Tomi 3. In Tomo primo, uti ex Indice colligitur, S. Gregorius tertio arguitur, & his quidem verbis: Ex quo judicari potest, [contradictiones manifestas,] qua fide (parva scilicet aut forte nulla) Gregorio credere nos oportet, qui sic Auctores intellexerit: tum, An Gregorio credi oporteat nescio. Et vere nescit: nam locis octo eum arguit erroris, dicitque falsa esse quæ scribit, veluti dictorum immemor & parum sibi consentiens; quippe qui sui oblitus, eumdem modo laudare, modo adulterum & superbum appellare inveniatur. In Tomo secundo, ejusdem Gregorii in scribendo negligentia & securitas sugillatur, & pag. 139. Hic Gregorii, inquit, negligentiam miror, qui de prima Francorum in Vascones expeditione tam breviter & obscure locutus est, ut intelligi noluisse videatur. At pag. 183 satis mirari non potest, historicum in cæde Chilperici enarranda adeo negligentem, [& nimiam securitate.] & quasi consulto securum fuisse: & pag. 300 asserit, eumdem plerasque res eo anno DLXXX. gestas, susque deque vertisse, nec suo quamque ordine retulisse. Quibus similia pagina sequenti reperuntur. Et clarius pag. 302. Omnia, inquit, fere aut saltem pleraque falso Gregorium, in arctum paucularum hebdomadum spatium, cumulavisse; & in anni Childeberti Regis X extremos dies, velut in ultimum agmen, conjecisse. Dein iterum pag. 316 eum errasse non dubitat.

[22] [Interim Arvatium obtrudit Trajectensibus,] Sic de Gregorii historia loquens ac sentiens Valesius, hic (veluti si mera ab eo proferri oracula crederet) errorem fere in extricabilem, inquit, mihi omnem dissolvere duo Joliana exemplaria Historiæ Francicæ Gregorii, manu antiquissima diligenter scripta. Quippe in utroque codice non, ut vulgo, apud Tungros oppidum SERVATIVS eximiæ sanctitatis Episcopus; sed, apud Tungros oppidum ARAVATIVS eximiæ sanctitatis Episcopus, reperitur. Actum est, conclusum est contra omnem antiquitatem. Iucundus Presbyter, ut Servatium Christi cognatum astrueret, post annos ab obitu illius sexcentos & plures, protulit testimonium peregrini Armeni & legatorum Græcorum, & necdumfidem reperit re bene discussa; ita nec Valesius aliquid persuadebit, post annos bis sexcentos, nobis Mss. Iolianos duos codices objiciens, & librariis sæpe oscitantibus credere nos jubens, interim dum ipsi eorum auctori Gregorio fidem detrahit: quasi non sit æquius, nos recipere lectiones, quæ hunc poßint excusare, siquidem tales suppetant; esto antiquiores aliqui aut etiam plures codices id habeant, quod tibi videtur errorem continere. Quid autem Valesius? [ex ejus duobus solum Mss. exemplaribus,] pag. 26 & sequ. ait, narrari inter se pugnantia de mora Chilperici in urbe Sueßionensi obsessa, & exercitu ab eo ad eam obsidione liberandam adducto: Et tamen, inquit, hæc lectio scriptorum codicum, inprimis Jolianorum, auctoritate confirmatur, & pag. 32. In ambobus codicibus Thuanicis scriptum reperitur, ut in vulgatis libris, de morte Chilperici Regis. Et nihilominus tamen arbitror, Gregorium vitio memoriæ errasse, ac Chilpericum pro Childeberto scripsisse. Sed, quæ in Præfatione supra citatæ habet, sunt potißimum consideranda. Fuere, inquit, mihi & causæ, cur ab ipsismet codicibus veteribusque membranis nonnumquam recederem: nimirum Gregorii nimia securitas & negligentia, dictorum oblivio, interdum etiam errores, nunc de eadem re duobus in locis aliter atque aliter scribentis, nunc secum aperte pugnantis, quandoque & rerum ordinem turbantis & temporum. Hæc Valesius, qui in eadem Præfatione asserit, bis nomen Gunthramni pro Chilperico positum esse a Gregorio, nec opinante; & ita reperiri in quatuor aut quinque veteribus codicibus. Quomodo ergo ausus est fidere Gregorio, etiamsi omnes codices manuscripti & libri excusi proferrent Arvatium, quando mille trecentorum annorum auctoritas Ecclesiæ deberet prævalere? Vere, Valesi, quæ Gregorio imputatur, mutato nomine, de te fabula narratur. Tua illa, tua est nimia securitas, dictorum oblivio, ne dicatur negligentia. Videris mihi cum Iucundo clamare: Hæc mirantur, qui nulla scripta rimantur. & dicta negare non poterit, quisquis antecedentia diligēter attenderit. Imo vel solum istud quale est? quod relato obitu S. Gregorii addis, a te errores Gregorii refelli, ne quis posthac tam veteris historici auctoritate deciperetur. Præclara enimvero reverētia est tua erga tantæ auctoritatis virum, & Historiarū Galliæ antiquißimum ac primum parentem, & ob vitæ probitatem inter Sanctos ab Ecclesia relatū.

[23] Nunc quoniam Codicibus Gregorianis majorem quam Gregorio fidem dat Valesius, inspiciamus, qua auctoritate codicum, omnes ante ipsum scripserint Servatium. Hanc lectionem nitide præfert editio Ascensiana, quam Icdocus Badius anno MDXII Parisiis procudit, dicavitque Guilielmo Petit Confessario Regis professus ejus auspicio, [quamvis ex aliis Mss. Servatium teneant alii omnes.] ductu, exemplariumque impendio curatam editionem. Succeßit editio Parisina anni MDLXI, quam præstitit Guilielmus Morelius, usus duobus codicibus, uno antea impresso altero vetustissimo manuscripto e Bibliotheca S. Martini Turonensis, ubi S. Gregorius scripsit, ac propterea dicavit Simoni a Maille Archiepiscopo Turonensi. Tertia editio est etiam Parisina typis Chevalerii anno MDLX, quam adornavit Laurentius Bochellus, præfatus se dare Greg. Turonensem, ad Antonii Oiseli viri doctissimi & integerimi membranas, litteris majusculis scriptas, collatum. Quarta editio, inserta corpori Francicæ historiæ, Hanoviæ typis Wechelianis excuso, facta est an. MDCXIII ex collatione cum Ms. Palatino. Quinta & ultima curata est opera & studio clarißimi & diligentißimi viri Andreæ du Chesne, & Tomo I Scriptorum Historiæ Francorum, Parisiis anno MDXXXVI excuso, inserta, ubi pag. 252 præmonet, se usum quinque Mss. codicibus iisque peroptimis: horum duos servari in Bibliotheca Thuana, reliquos subministratos Alexandri Petavii Senatoris humanitate; se etiam alterum vidisse penes Guidonē Loiselium, omnium antiquissimum, utpote litteris uncialibus, quas Gothicas dicunt, exaratum, verum duos ibidem tantum priores libros contineri. In horum autem secundo cap. 5 continetur indicata de S. Servatio historia. Vidimus & nos inter libros Christinæ Reginæ Sueciæ duos codices Mss. quorum alterum olim fuisse dicti Petavii arbitramur. Quis igitur prudenter abjudicabit toti antiquitati S. Servatium, ut barbarum & ignotum nomen Arvatii substituat, propter duorum Mss. codicum ineptam suppositionem, contemptis tot illustribus quæ jam indicavimus exemplaribus? vel quis omnes præmemoratarum editionū curatores conspirasse dicet, ut aliter ponerent quā in melioribus codicibus inveniebant? nam hoc Valesius videtur supponere, cum veterum historicorum editores, infelices criticos, sugillat, quæ corrigere volebant depravavisse.

[24] Cum in veteribus monumentis, inquit, Arvatium scriptum invenirent, corruptos esse codices putaverunt. Cur non potius suorum duorum Codicum scriptores credidit, [Martyrologia antiqua,] oculo aut manu exerrante, legisse vel scripsisse Arvatium pro Servatio, cum fateatur omnes Martyrologos aliosque scriptores vetustos scribere Servatium, non Arvatium. Inter Martyrologia, quæ apud nos sunt, eminent apographa S. HieronymiCorbejense & Blumianum, tum monasterii S. Cyriaci, quo usus Baronius in Romano illustrando; Trevirense triplex, S. Maximini, S. Martini, & S. Paulini; Coloniense duplex, S. Mariæ ad Gradus, & quod apud Carmelitas adservatur: aliquod Reginæ Sueciæ, quod videtur pertinuisse ad diœcesim Moguntinam; Aquisgranense; Leodiense duplex, S. Lamberti & S. Laurentii; Centulense, Lobiense, Bruxellense, aliqua nostra. Itē quæ pluris æstimanda, Bedæ, Flori, Rabani, Adonis, Vsuardi, Notkeri, Bellini, Maurolyci, Galesinii, Molani, aliorumque cum hodierno Romano, & alio Coloniæ & Lubecæ an. 1490 excuso. Aliquorum elogia dantur ad diem natalē S. Servatii, cujus nomen proferunt, non Arvatii. Addantur Breviaria propria, non solum Ecclesiarum Tungrensis, Trajectensis, Leodiensis, Antverpiensis, Bruxellensis, [& Breviaria,] Brugensis, Insulensis, Vltrajectinæ, Coloniensis, & similium olim in Belgio seorsim excusa; sed etiam antiqua in membanis exarata, Montensis S. Waldetrudis, Harlemiensis in Hollandia, imo & alia Ecclesiarum Germanicarū procul dißitarum, ut sunt Lubecensis, Hildesheimensis, Raceburgensis, Caminensis Erfurtensis, Mindensis, Osnabrugensis, Wormatiensis, Spirensis, Ratisponensis, Passaviensis, quæ omnia olim excusa penes nos servantur, uti etiam aliquod Ms. cujus usus fuit ad partes Rheni. Ejus etiam memoria celebratur Vratislaviæ in Silesia, Meldis in Gallia, Sarisberiæ in Anglia, Ehoræ in Lusitania, Capuæ in Italia, cujus Breviarium anno MCCCCLXXXIX fuit excusum. Et in his omnino nominatur S. Servatius, nusquam Arvatius. Consentiuntomnia antiqua monumenta, templa, oratoria, altaria, diplomata Imperatorum ac Regum, bullæ, chartæ, epitaphia, inscriptiones; de quibus agimus ad Vitam S. Servatii.

[25] Restat ut ostendamus qua ratione in aliquos Codices error irrepserit scriptionis, idque contra mentem S. Gregorii Turonēsis. Hic dicto capite 5 libri 2, narrata S. Servatii migratione Trajectum, ejusq; ibi obitu & sepultura, ista addit: Cujus beatum corpus qualiter post multorum temporum spatia sit translatum, [quibus contrariare visa Mss. aliqua,] in libro Miraculorum scripsimus, scilicet cap. 72 de Gloria Confessorum; qui liber annectitur alteri inscripto Miracula Martyrum: & sunt ambo simul excusi Coloniæ anno MDLXXXIII, & Parisiis MDCXL, nullo citato Ms. quale nos aliquando habuimus valde antiquum, quod Reginardus I Episcopus Leodiensis anno MXXXIV, cum consecraretur ecclesia S. Laurentii, pro singulari dono obtulit dicto monasterio. In eo Ms. codice dictum caput 72 sic incipit: Servatius vero Trajectensis Episcopus, Solebant olim nitidiores codicum membraneorum scriptores primam librorum & capitum litteram, [fuerunt transcripta ex libris, ubi prima littera, elegantius pingenda omissa erat.] relicto majore spatio, omittere, eamque postea politißima arte depingere, ac colorū varietate collustrare: quod etiam, rudi adhuc librorum excudendorum artificio, a typographis primis observatum est. Et plurimi etiamnum extant libri seu manu exarati, seu typis cusi, in quibus hæ priores tractatuum singulorum litteræ necdum sunt appictæ: atque ita in prædicto capite, omissa littera prima, Ervatius mansit; quod in Arvatium & Aravatium detorserunt, quibus pro suo idiotismo erat familiare, ar, loco er, pronuntiare ac subinde etiam scribere, prout totis Galliis præpositio Per in Par commutata hodie perseverat. Sphalma hoc librariorum stupidiorum, e multiplici scriptione lucrum majus spectantium eoque festinantium, secuti sunt etiam typographi aliqui, magis τὸ κέρδος quam τὸ πρέπον spectantes a quorū prælo prodierunt a Valesio citatæ editiones. Alii, in isto libello Arvatium legentes, id etiam margini alterius tractatus potuerunt apposuisse, quod tandem in textum, ut sæpius fieri solet, sit insertum, En totum eorum contra quos agimus, errorum fundamentum. Maneant ergo constantes in sua per mille & trecentos annos continuata traditione Trajectenses-Mosani, ac cum iis Tungrenses, Leodienses, & alii vicini, imo & procul dißiti populi; ac S. Servatium Patronum suum pergant debito honore, quem illi tot seculis progenitores tribuerunt, colere ac venerari. Nullus fuit Arvatius, nulla illi templa aut altaria erecta: nullius etiam hac in parte auctoritatis censendus Valesius, dum illi cultum & venerationem adscribit, quem fatetur nullis fastis hactenus esse inscriptum. Præclare in rem nostram monet S. Augustinus libro de vera Religione his verbis, Non sit nobis religio in phantasmatibus nostris: melius est enim qualecumque verum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest. Reliqua quæ circa ætatē S. Servatii hic objiciuntur, ad ejus Vitā explicantur. Habuit Iucundus Presbyter crediti a se descriptique commenti laudatores, Sigebertū, Petrum de Natalibus, & alios: quid mirum si Valesuis etiam habuerit novæ inventionis æstimatores aliquos? Talis posset censeri Carolus le Cointe, qui in Annalibus Ecclesiasticis Francorum ad annum 450 num. 6 asserit, Servatium sepulturæ mandatum esse Tungris; sed Aravatium, qui Sedem Pontificiam Tungris Trajectum ad Mosam transtulit, ibi obiisse & sepultum fuisse hoc anno quadringentesimo quinquagesimo. Num hic cognita rationum mole volet retractare suam sententiam, an vero de novo nos oppugnare (ut paßim solet) ex prosecutione operum ejus intelligetur. Interim explicanda hic mihi venit alia quæstio, in quo non jam agitur utrum Trajectenses Patronum suum sub nomine Servatii recte colant: sed iidem de graviori arguuntur errore a Leodiensibus nonnullis, propter Episcopalem Cathedram quam hi Trajecti positam fuisse negant. Ita Henschenius, frustra præstolatus prosecutionem Annalium prædictorum: prius enim obiit, quam vel Prosecutio illa vel hæc Exegesis prodire in lucem potuerint; obiit etiam ipse Carolus, neque ex nunc editis poterit quidpiam probare vel improbare.

CAPUT V.
Quæstio adversus Trajectenses Episcopos Leodii mota. S. Servatius ejusque successores XIV sic ab antiquis nuncupati.

[26] Svpra memoratus Capite primo Ægidius Bucherius, primus illius quæstionis Auctor, Ecclesiam Tungrensem suo antiquitatis sacræ splendore nudavit, [Sedem Episcopalem Trajecti fuisse negant] negans ante S. Servatii tempora Sedem Episcopalem in eorum urbe fuisse, & quotquot solent hujus Ecclesia numerari Episcopi eos omnes ablegat Treviros, ac soli isti Ecclesiæ transcribit. Nos contra eosdem omnes, a S. Navito, ad S. Valentinum usque, vindicamus soli Ecclesiæ Tungrensi, eorumque sacras Reliquias tribuimus Ecclesiæ Trajectensi, tum dicto capite primo hujus tractatus proœmialis, tum capite secundo Vitæ S. Servatii. Idem nihilominus Ægidius Bucherius suam Disputationē inscripsit, [Bucherius,] de primis Tungrorum seu Leodiensium Episcopis, ac, veluti gratificari eidem Ecclesiæ Tungrensi volens, quotquot post S. Servatium fuerunt Episcopi Trajectenses ad S. Hubertum usque, omnes ab Cathedra & Sede Episcopali Trajectensiablegat ad dictam Ecclesiam Tungrensem; egregia scilicet compensatione damni, per spoliationem Trajectensium æque injustam. Scripsit Disputationem istam Bucherius, cum Leodii conciones ad populum haberet; ejusque dein collegii Rector, [Robertius, & Fisen] habuit asseriores suæ sententiæ nostros ibidem Patres Robertium & Fisen, qui Trajectenses vicinos suos omni modo conati sunt isto honore privare. Erant nobis omnes amicitia juncti, potißimum Bucherius & Fisen, quibus alios libros conscribentibus thesaurum nostrū liberaliter aperueramus, & animo promptißimo communicaveramus undecumq; collecta antiqua monumenta, utenda pro libitu. Interim mensem Februarium prælo apparans, examinavi Vitam S. Amandi, a variis antiquis scriptam, reperique ab omnibus ac denique a Romano Martyrologio appellari Episcopum Trajectensem, a Fiseno autem, loco urbis Trajectensis, semper poni urbem Tungrorum; imo objici Trajectensibus jugum Hollandicum, prius scilicet excutiendum, quam de suis Sanctis aliquid præsumant efferre. Sed hac ratione etiam præscribi Theologis posset, ne de Christo & Deipara Virgine dicant quidquam, nisi ante Terram sanctam e manibus Turcarum eripuerint.

[27] Indignati ad hæc plures, qui tunc aut ortu aut longa habitatione Trajectenses hic nobiscum residebant, regimine & doctrina illustres; extorseruntq; a me Diatribā de Episcopis Trajectensibus. Huic Fullonius Leodiensis, sub nomine Nicolai Fisen Canoninici Vizetentensis nomen suū dissimulans, [accessit in. illorum defensionem Fullonius:] opposuit Vindicias Ecclesiȩ Tungrensis lateque vulgavit. Inter hæc Laurentius Ludovici, Michael Seneschal, & Iacobus Platel nostri, in Duacensi Academia sacræ Theologiæ Professores, ad quorum judicium provocarat adversarius, voluerunt meam Diatribam videre: quæ lecta & collata cum dictis Vindiciis, tulerunt sententiam, eamque nominibus suis subscriptam me non rogante miserunt ultro, quam penes me servo, cum grata recordatione eorumdē. Interim excudebantur Acta Februarii in quibus ad sextum diē ante Acta S. Amandi § VII vindicavi Cathedram Episcopalem urbi Trajectensi, quod res isti Sancto aptißima id exigeret. Quæsivit opportunitatem respondendi Fullonius & in eruditißimo Commentario ad caput III libri I Machabæorum, [contra quos aliorum judicio jam convictos erroris,] occasione arrepta ex loco ad orandum, Hierosolyma Maspham translato, digressus est ad tralationem Episcopatus Tungrensis, ac statum quȩstionis hunc posuit: Utrum Tungrensis Ecclesia unquam ex vero & proprio Trajectensis appellari debuerit, & utrū Trajectenses appellari debeant, non Tongrenses, quotquot, medio Divos inter Servatiū & Hubertū tempore, Trajecti habitasse perhibētur. Ais, inquit, Diatribarū scriptor. Ego cum nostris omnibus Leodiensibus, exacte ea de re loquentibus, contra sentio. Hæc Fullonius. Quid parte prima velit non curamus. Si pro altera parte paucis Leodiensibus opponerem omnes Trajectenses, exsibilaret illos Fullonius, sicut Echonis, ut ait, vocē. Nunc quando in eadem cui Leodienses succensentur Gallo-Belgica provincia, viri nostræ Societatis eruditi plures, quos nihil attinet singulos nominare, expensis utriusque nostrum scriptis, pronuntiarunt, vere fuisse Episcopos Trajectenses, & appellari debere, nec hactenus præterquam Leodii inventus est aliquis qui contradiceret (ut nostros Flandro-belgas taceam) contemnendus videtur ejusmodi sibilus, tamquam ulteriori indignus responso. Quia tamen illius Diatribæ exemplaria omnia sunt jam pridem distracta, adeo ut recudi eam postularent nonnulli, congruum duxi huic loco præcipua ejus capita, novo studio recognita inserere, incipiendo a libro tertio, [repetuntur nonnulla ex Diatriba de Episcopis Trajectensibus.] in quo Cathedra Episcopalis singulorum demonstratur; dein de tempore quo singuli eorū præfuerunt Ecclesiæ Trajectensi dicere, & quia res dependet a Chronologia primorū Regum Francorum, eadem opera stabilire nostram de illis sententiam; ac demum ex primo libro aliqua suggerere de Populis huic Sedi subjectis, eorumque vicinis.

[28] Ordimus a S. Servatio, cujus res gestas, translationes, & miracula dedimus XIII Maji. S. Gregorius Turonensis Episcopus, lib. 2 Historiæ Francorum cap. 5, aliqua abillo Tungris acta narrat hoc exordio: Erat tunc temporis apud Tungros oppidum Servatius, [S. Servatius appellatur Episcopus Trajectensis a S. Greg. Turonensi.] eximiæ sanctitatis Episcopus. Vbi autem miracula narrat ad ejus tumulum facta, cap. 72 libri de Gloria Confessorum, licet ante Francicam historiam scripti, ita loquitur: Servatius vero Trajectensis Episcopus, tempore Chunorum, cum ad inrumpendas prorumperent Gallias, fuisse memoratur. Hæc ipsa forma est & ratio loquendi, quæ & ab aliis observatur; ut scilicet, cum de Episcopatibus, ab una in aliam urbem traductis agunt, posterioris titulum Episcopis tribuant. Ita Noviomenses dicti, quorum decessores fuerant Viromandenses. Bartholomæus Fisen lib. 2 Historiæ Leodiensis sect. 46, omissa hac S. Gregorii Turonensis auctoritate, asserit, passim Neotericos scribere, auctore nullo antiquiore, nisi Sigeberto, Sedem Episcopalem a Servatio Trajecti collocatam. Nescio cur ei tam vilis sit Sigebertus, cujus triplex testimonium pro se adducit Ioannes Roberti, idque inter antiquiores auctores. Quis autem ille Sigebertus? Qui nimirum morum probitate & scientiæ multiplicitate laudabilis, & gratus sui temporis sapientibus, in cœnobio S. Vincentii Martyris juxta Metas diu conversatus, sapientiæ fons patens erat, non solum Monachis, sed & Clericis undique confluentibus. Quem reversum ad propriū cœnobiū Gemblacense frequētarunt majores natu, excellentiores gradu, acutiores sensu, qui erant in urbe Leodiensi; si quid quȩstionis occurreret eis, ad hunc deferre & cum eo conferre soliti, ut referunt antiqua Gesta Abbatum Gemblacensium apud Miræum, in Proœmio Chronici ipsius Sigeberti. Eum ergo, in hac quæstione audiamus, sententiam ferentem ad annū CCCCLIII. Excidium, inquit, [Sedem Episcopalem transtulisse dicitur a Sigeberto,] impendere Servatius Tungrensis longe ante in spiritu præviderat, & Romæ a beato Apostolo hoc judicium Dei inevitabile fore didicerat: ideoque, relicta Tungrensi urbe, quæ evertenda erat, ad Trajectum SEDEM Episcopalem transposuit. Eadem quæ Sigebertus, tradit Vincentius Bellovacensis, [Vincentio Bellovacēsi,] ex Ordine Prædicatorum scriptor antiquus & illustris, lib. 20 Speculi Historialis cap. 39, non ex Sigeberti Chronico (quod paßim toto opere, atq; illo etiam capite, sed in re prorsus diversa, allegat) sed ex Vita S. Servatii: ut Auctor hujus Vitæ, quocumque is tempore vixerit, præiverit tam Sigeberto quam Vincentio. Idem Fisen loco dicto, inculcat productam a Joanne Roberti centuriam testium. In his, inquit hic auctor pagina 397, primum merito locum obtineant ipsa Ecclesiæ Tungrensis & Leodiensis Chronica, quæ cum varia passim viderim, nulla fideliora judico iis, quibus usus Auctor Magni Chronici Belgici, Canonicus Regularis S. Augustini prope Nussiam, a Pistorio editus Francofurti MDCVII. Ex hoc igitur primo loco pauca depromam. Ita Ioannes Roberti. [auctore Chronici Belgici.] Hic Chronici auctor pagina 15 versu 50, ita scribit: Istud excidium Gallis impendere Servatius Tungrensis Episcopus longe ante in spiritu præviderat, & Romæ a B. Petro Apostolo hoc judicium Dei inevitabile fore didicerat: ideoque relicta Tungrensi urbe, quæ evertenda erat, ad Trajectum Sedem Episcopalem migravit, & addit: Hæc Sigebertus: Constare autem sua, neque ea exigua, Sigeberto auctoritas debet, dum alia non obstant antiquiorum monumenta.

[29] Qui S. Servatio proxime successerunt Episcopi Trajectenses, minus noti sunt: quia res ab iis præclare gestæ aut literis non fuerant commendatæ, aut certe injuria temporum perierunt. Auctor Chronici Belgici, quem magni Ioannes Roberti (uti videmus) facit, & inter antiquiores locat, [Passim Trajectenses Episcopi dicuntur S. Agricolaus,] pag. 18 versu 26 ait, ab Episcopis Galliæ institutum esse sanctum Episcopum Agricolaum, habitaturum Sedem Trajecti, ob destructionem Tungrorum civitatis. Et versu 32: Agricolaus Episcopus Tungrensis XI, & Trajectensis post B. Servatium primus, cum in vinea Domini feliciter laborasset, anno sui Præsulatus VII, Nonis Februarii in Christo in pace quievit, & in ecclesia SS. Petri & Pauli Trajecti superioris, quæ nunc S. Servatii dicitur, juxta S. Servatium tumulatur. Hæc ex Gestis Episcoporum Tungrensium: his vero nulla fideliora extare judicat Ioannes Roberti. Ægidius a Leodio, Aureæ-Vallis Monachus, qui inter auctores antiquiores meliore jure ab eodem Ioanne Roberti numeratur, ad Harigerum cap 30 ita scribit: Convenit ergo digniori Ecclesiarum gradui, & vir vitæ venerabilis Agricolaus, agrum Dominicum exculturus eligitur, consecratur Præsul, juxta magnanimum Servatium Sedem in Trajecto habere dirigitur; quoniam quidem Tungris dignitate Pontificali semetipsam indignam fecerat, ex quo demens illum abjecit, quem singulari quondam miraculo per Angelum visibiliter accepit. Annuntiatum est verbum hoc Trajecto. Placuit plebi Senatuique universo. Gaudenter electus Domini S. Agricolaus suscipitur, & in basilica S. Servatii digno successori digna Cathedra locatur. Huic inter cetera virtutum insignia, quæ per eum Dominus operari dignatus est, concessum est restaurare tectum sepulcri B. Servatii, ventorum violentia pridem dejectum: quod nemo ante eum poterat. Sicque post aliquantos annos Domino serviens nocte & die, [& 7 Successores,] recepturus ab eo coronam gloriæ, quievit in pace. De successoribusita Auctor Magni Chronici Belgici eadem pagina 18: B. Ursicinus, post obitum S. Agricolai, XII Tungrensis, & II Trajectensis Episcopus ordinatur… Migravit a præsenti seculo Kalendis Octobris in Trajecto, sepultus super Mosæ fluvium. S. Designatus, XIII Episcopus Tungrensis … sepultus in Trajecto superiori. B. Resignatus, XIV Tungrensis Episcopus, ab omni populo & Clero in Trajecto sua benignitate eligitur… in Ecclesia Trajectensi tumulatur. S. Sulpitius, XV Episcopus Tungrensis & V Trajectensis post S Servatium… quievit in Domino, appositus in Ecclesia Trajectensi. S. Quirillus, XVI Episcopus Tungrensis, & VI Trajectensis… S. Eucherius, alias Eucharius, hujus nominis primus, Episcopus XVII Tungrensis, & VII Trajectensis… sepultus Trajecti. B. Folco, frater germanus prædicti Eucherii, alias Eucharii, communi assensu omnium factus est Tungrensis Episcopus XVIII… Trajecti tumulatur. Hæc Auctor Magni Chronici Belgici, inter auctores antiquiores primo loco supra relatus, idque ex Chronicis Episcoporum Tungrensium, & quidem, teste Ioanne Roberti, fidelioribus. Nomen Tungrense retentum ab eo ob numerum Episcoporum, quosa S. Materno uno tenore percenset, sed addito semper Episcopatu Trajectensi, ob Sedem Trajecti, ut ante ex eo diximus, locatum. De iisdem Ægidius a Leodio hæc tradit cap. 31: Post decessum B. Agricolai Episcopi, Cathedram Episcopalem in Trajecto duodecimus Episcopus B. Ursicinus…suscepit. Loco tertiodecimo a Materno beato, Trajectensium Episcopo, successit B. Designatus … post hunc XIV B. Resignatus Episcopus… Quo defuncto XV B. Supplicius Episcopus: post quem XVI Episcopus ordinatur B. Quirillus. Loco XVII B. Eucherius extitit. Post hunc XVIII Episcopus B. Falco extitit. Ita Auctor iste, nulla uspiam urbis Tungrensis facta mentione, Cathedram Episcopalem in Trajecto agnoscit tunc fuisse, licet eodem Episcoporum numero etiam Tungrenses complectatur. Sed paulatim ad certiora progredimur, quibus jam relata & aliquantum obscura, debent illustrati.

[30] [item SS. Eucherius & Domitianus,] Post Falconem, seculo Christi sexto, præfuit Ecclesiæ Trajectensi S. Eucherius, alia Eucharius, hujus nominis secundus, in Trajecto superiori sepultus, ut tradit sæpe memoratus Auctor Magni Chronici Belgici. Sequitur S. Domitianus, in cujus Actis VII Maji relatis, ex Mss. Hoiensi & Rubeæ-Vallis, ita legitur: Tempore illo contigit ut venerabili Euchario Ecclesiæ Trajectensis Episcopo defuncto, S. Domitianus, jam scientia, virtute, nec non & sanctitate celeberrimus, in eadem Sede, populi ac Principum electione, subrogaretur Episcopus. Deinde ubi de ejus obitu agit, ita loquitur Auctor anonymus: Tandem revelata est sancto Præsuli Domitiano proxima corporis sui de hac vita resolutio: qui Sanctorum per circuitum visitans limina, ad tumbam S. Servatii pervenit; ubi convocatis Ecclesiæ suæ Clericis & ceteris fidelibus, ac eis sermonem faciens, pacemque & communionem omnibus tribuens, omnes, ut pro eo Deum deprecarentur, admonuit, & remanens in ecclesia rogavit Dominum. Narrata deinde Christi inter Angelos apparitione, addit: Et Præsul gloriosus, visione Dominica consolatus, in exultatione permansit: ac tandem ibidem, inter religiosorum Sacerdotum manus, Nonis Maji, ad cælos migravit. Hactenus Mss. Acta, quibus in codice Hoiensi præponitur Præfatio, hoc exordio: Ad confirmandam fidei Catholicæ veritatem, in diversis terrarum nationibus, sub diversis temporibus, diversos divinæ religionis Cultores & præclaros Doctores providentia & pietas superna elegit. Ex quibus gloriosæ memoriæ B. Domitianum plebs & patria Trajectensium Pontificem & Pastorem, sicut Ecclesia Hoiensis Patronum & meritis præclarum, accepit. Hæc ibi, absque ulla urbis Tungrensis mentione. Fisen VII Maji, Vitam dat S. Domitiani, ex Tomis Conciliorum, ut ait, Harigero, Mss. Hoiensi & Rubeæ-Vallis, atque ita incipit: Euchario Tungrorum Episcopo vita decedenti cum successor quæreretur &c. Interim in Ms. utroque, Eucharius Ecclesiæ Trajectensis Episcopus appellatur. Silent Concilia: Harigerus nudum nomen exprimit: nam qui titulum hunc adjecit, De S. Remigio & novē Tungrensibus Episcopis, post Ægidium a Leodio vixit. Sed quamvis ita scripsisset Harigerus; idem ab obitu S. Servatii hiatum centum & amplius annorum induxit, quem nec ipse Fisen admittit; eoque ostendit non omnia se Harigero credere, quem & in successoribus clare loquentem manifestum patitur adversarium. S. Domitianum quatuor Conciliis in Gallia interfuisse tradit Bucherius cap. 6 Disputationis historicæ, scilicet Arvernensi, Aurelianensi V, Parisiensi II, & Turonensi II. Verum ad hoc ultimum Turonibus anno VI Chariberti Regis Parisiorum habitum, solum qui in ejusdem Chariberti regno degebant Episcopi convenerunt: inter quos qui aderat Domitianus, ita subscripsit: Domitianus peccator, Episcopus Ecclesiæ Andegavensis, consensi & subscripsi. Idem Parisiensi III, quod Bucherius secundum appellat, interfuit, atque omissa Sede, Domitianus peccator subscripsit. At S. Domitianus Episcopus Trajectensis interfuit Concilio Arvernensi sub Theodeberto I Rege Austrasiorum, ubi procul a patria existens apud Aquitanos (quos tum Lege Romana Theodosii usos, ac Romanos fuisse appellatos, constat) ut clariorem suæ Sedis cognitionem daret, subscripsit juxta Notitiam antiquam Provinciarum ac Civitatum Galliæ, cui tamen Sedis, quam tunc tenebat, nomen adjunxit, hac formula: Domitianus in Christi nomine Episcopus Ecclesiæ Tungrorum, quod est Trajectum, subscripsi. Ita habent editiones Conciliorum Petri Crabbei, Laurentii Surii, Severini Binii, & Sixti V Pontificis Maximi: additurque hæc antiqua interpretatio: A Tungris Sedes Episcopalis in Trajectensem translata est, atque inde ad urbem Leodiensem. Idem de Concilio V Aurelianensi judicium esto: ubi in omnibus prædictis editionibus, itemque in editionibus Sirmondi & Labbei, subscribit Domitianus Episcopus Tungrensis: qui quod in prædicto Arvernensi Concilio subscribatur, Domitianus in Christi nomine Episcopus Ecclesiæ Coloniensis, certißimum mendum æstimari debet.

[31] Secutus S. Monulphus XII Episcopus Trajectensis, de quo, ut ante diximus, S. Gregorius Turon. cum ageret de sepulcro S. Servatii, hæc habet: Procedente vero tempore adveniens in hanc urbem Trajectensem Monulphus Episcopus (scilicet Trajectensium Episcopum uti ante appellarat S. Servatium) templum magnum in ejus honorem construxit, [S. Monulphus] composuit, ornavitque: in quod multo studio & veneratione translatum corpus magnis virtutibus pollet. Addit Harigerus cap. 22. Sedem Pontificalem illic (in extruxta ecclesia) deinceps esse constituit, in cujus ecclesiæ medio corpus suum humari mandavit. Mss. ejus Acta, XVI Iulii danda, sic incipiunt: Beatus Monulphus per solam Euangelicæ caritatis monadem, omnium gratiarum professione pleniter suffultus, B. Servatio, aliquantis Pontificibus intermediis, in Trajectensi Sede salubriter successit. Multa, quæ in hac Vita referuntur, eisdem verbis leguntur in Additionibus Ægidii ad Harigerum: qualia hæc sunt: Dictus quoque Monulphus Pontifex, omnium prædiorum suorum S. Servatium fecit heredem, & sub finem: Regressus vero Pontifex gloriosus, super universis Christi beneficiis circa sanctum & inclitum Servatium, etiam suo tempore frequentius factis, lætatus est valde: &, sicut dignum erat, mirabiliter glorificabat eum in auro & argento, in universis etiam quibus in ministerio opus erat divino: addidit familiam, addidit & prædia, quibus in his terrenis possessionibus erat ditissimus. Qui tandem videns sibi imminere finem vitæ, non timuit, non expavit; sed confortatus in Domino, omnem Clerum, omnemque populum, per triduum sine intermissione docuit & monuit, ut semper parati essent occurrere Christo, quasi venienti ad judicium. Omnibus vero digne peractis, in medio ecclesiæ, in qua fere XL annis fuerat Episcopus, designavit locum suæ sepulturæ: ubi vitæ hujus termino feliciter transacto, sepultus est cum magno honore. Ita Mss. Qui in illis sunt anni fere XL, eos Ægidus exprimit per XXXIX circiter. Alia Acta Mss. habemus hoc exordio: B. Domitiano humanis rebus exempto, Fratres carissimi, S. Monulphus, cui nobilitate & sanctitate non erat secundus, in Pontificali regimine sanctæ Trajectensis Ecclesiæ jam XXI successit. Reliqua utcumque cum altera Vita & additionibus Ægidii conveniunt. B. Monulphum sequitur electio pretiosissimi Confessoris Christi & Antistitis B. Gondulphi, [S. Gondulphus] qui moribus, continentia, & eruditione, nullo priorum inferior, nullo ignobilior, digne sanctam regebat Trajectensem Ecclesiam multorum temporibus annorum. Ita Acta Mss. & Ægidius in additionibusad Harigerum. Et hæc de ejus electione: dein additur. B. Monulpho de medio facto, ille ab universis civibus electus, ipse ab universo regno in solium Pontificale erectus, consecratus Episcopus; omnique deposita temporalium diligentia rerum, totus fertur in Deum. Hic dicitur restaurandæ Tungrensi ecclesiæ & civitati applicuisse animum; & additur, quod grassantibus in novos incolas lupis, in ædificia recentia flammis, intelligens difficillimum sibi fore divinis decretis obviare, reversus ad suam Sedem, quod inscius fecerat contra Dei voluntatem, pœnitendo studuit abolere. Non poterat disertius expreßiusque designari Sedes Episcopalis Trajecti collocata. Hæc vero si scripsit Joannes, ab ipso S. Gondulfo Episcopus tertius, ut habent membranæ quædam ad XIII Iulii examinandæ, fidem facerent prorsus indubitabilem: si autem membranæ illæ, quæ in principio atque in fine prædictæ Vitæ hujus Auctorem Ioannem faciant, ideo tantum sic scriptæ fuerunt, ut fides adderetur figmentis, Tungrensium eversæ fortunæ injuriosis; quisquis tamen earum Auctor fuit, verosimiliter Leodiensis (nam in hujus Ecclesiæ Legendario veteri sunt repertæ) ipse a quinque vel sex seculis scribens, nihilominus idoneus omnino est, cui credamus, neminem tunc Leodii dubitasse, aut saltem plurium fuisse opinionem, de Sede Episcopali vere Trajecti constituta. Denique de ejusdem S. Gondulfi obitu hæc traduntur: Ad supernæ repromissionis gaudia, ad æternæ beatitudinis præmia, tandem illum Domino vocante, VII Kalendas Augusti migravit. Et quia non impar est meritis, juxta suum prædecessorem Monulphum sepelitur in medio ecclesiæ viri gloriosissimi Servatii. Auctor magni Chronici Belgici, ex fidelioribus, ut volunt, Chronicis Tungrensium, & XII Trajectensem Episcopum statuit, & Trajecti juxta S. Monulphum sepultum. Quem etiam illic locum sepulturæ habuisse, scribit Harigerus. Eodem modo SS. Perpetuus & Ebregisus, qui seculo VII floruerunt, in magno Chronico Belgico & Additionibus Ægidii dicuntur Ecclesiæ Trajectensis Episcopi. Quorum ille Dionanti, [SS. Perpetuus & Ebregisus,] iste Trunoniæ est sepultus. Consentiunt S. Perpetui Acta in Mss. Rubeæ Vallis hoc exordio. Post discessum B. Gondulphi Episcopi Trajectensis Ecclesiæ, B. Perpetuus ordinatur Episcopus.

[32] [qui certo certius Episcopi Trajectenses agnoscendi sunt,] Lubet hic nonnihil gradum sistere, & prius quam ad sequentes progrediar (quos ex scriptorum coævorum monumentis certum fiet Trajectenses Episcopos dictos esse & reipsa fuisse) expendo in præcedentibus allata duo, paris omnino auctoritatis documenta, quæ nequeant in dubium revocari. Primum est, ipsiusmet S. Domitiani subscriptio, qua dicitur Episcopus Ecclesiæ Tungrorum, quod est Trajectum. Quid enim potest esse evidentius, ad comprobandum quod Tungrorum Ecclesia, adeoque & Episcopalis Sedes, etsi ab aliquibus adhuc antiquo vocaretur nomine, non tamen ibi concipi deberet, ubi Tungri fuerant; sed ubi tunc erat & dicebatur Trajectum? Cum igitur Harigerus de S. Monulpho, Domitiani successore, scribit, quod in ecclesia Servatiana a se ædificata Sedem Pontificalem deinceps esse constituit; hoc ut summum voluit dicere, quod ab alia quadam Trajecti Ecclesia, quæcumque illa fuerit, de quo infra videbimus, transtulerit Cathedram ad novum hoc templum; non quod eam quæ Tungris utcumque mansisse forsan videbatur, Episcopis prioribus Trajectensem urbem velut refugium dumtaxat habentibus, primus hic expresse & solenniter Trajectum transposuerit. [etiamsi S. Servatius revera non transtulisset Sedem,] Itaque vel hoc solum satis esset ad convictionem adversariorum, qui universim negant Trajecto Sedem Episcopalem. Adeo autem id notum erat tempore isto quo vivebat S. Gregorius Turonensis (unde secundum sumo irrefragabile documentum) ut hic non dubitaverit S. Servatium, post quem paßim incipiunt Trajectenses Episcopi nominari ac numerari, communi successoribus omnibus appellatione vocare Episcopum Trajectensem: etsi ille fortaßis nihil egerit, per quod desierit Tungris esse Sedes Episcopalis, aut eam solo verbo designaverit Trajecti. Vide quantum adversariis largiar; neque tamen præter solidam rationem quidquam. Si enim S. Gregorii contextum consideres, nihil ibi de Sede translata leges: solum videbis de sepultura sua solicitum Sanctum, efferre Tungris quæ eo facerent; non Clerum, non familiam secum trahere; moxque ut Trajectum advenit, modica pulsatum febre recedere a corpore, atque a fidelibus sepeliri; nulla utique mora interposita, quæ tamen necessaria fuisset ad ordiendam vel leviter novi Episcopii formam. Cum autem prius quam alius Tungris institueretur Episcopus in locum defuncti, supervenientes Hunni intulissent cladem a Sancto prævisam, incensa verosimiliter urbe, Cleroque & populo trucidato, aliquammulti fluxerunt anni prius quam cogitaretur de restituendo Episcopatu; idque non in priori loco, qui Francis idololatris obnoxius ac fere desertus, minus jam erat ad sustinendam Cathedræ dignitatem idoneus ac parū tutus, uti ex S. Ebergisi Coloniensis Episcopi cæde ibidem tunc patrata constat; sed in Trajecto bene munito, & nihil adhuc barbaris debente ac solide Romano, [sed eo mortuo post aliquantos annos id factū fuisset,] eodemque integro, & per S. Servatii miracula magis magisque clarescente, quemq; corporis sui deposito ad id veluti initiaverat ipse Sanctus. Atque ideo fortasse sapienter est provisum a posteris, ut in numerandis Episcopis Trajectensibus primusdiceretur, non S. Servatius, sed S. Agricolaus; sicuti Mediolanensis Ecclesia (quæ initium suum ad S. Barnabam Apostolum refert, æque ac Trajectensis ad dictum S. Servatium) primum Episcopum suum nominat S. Anathalonem.

[33] Exempla multiplicare, necesse non puto: potius addo, ex ipsa creandi Episcopi post mortem Servatii & Tungrorum excidium mora, ab omnibus admissa, etiam cum excessu, vehementer confirmari opinionem, qua censeo ab illo vere ac proprie non fuisse translatam Cathedram, sed solum ejus transferendæ datam occasionem. [quando ordinatus est S. Agricolaus.] Si enim Trajecti Ecclesiam ordinasset Sanctus ex Clero, vel ibi reperto vel Tungris adducto; non apparet cur idem Clerus, cum eadem qua olim Tungris potestate tunc Trajecti residens, distulisset in defuncti locum sufficere aut postulare Episcopum alterum: justa autem moræ causa elucet, si ponas Clerum, qui id facere potuisset, Tungrorum ruinæ fuisse involutum, alium autem non extitisse Trajecti penes quem tanta dignitas ac potestas foret, ut proinde expectanda fuerit nova novæ Ecclesiæ institutio a Synodo aliqua aut Romano Pontifice. Quod si forte aliquando prodeant vera seculi V monumenta, quibus probetur S. Agricolaum, & qui ei proxime successerunt usque ad alteram Hunnorum sub Attila vastitationem, Tungrenses Episcopos sese scripsisse, non Trajectenses, etsi alias Trajecti habitarent; id tamen cessasse dixerim, eversis denuo Tungris, ita ut seculo VI verißime ac propriißime dicti sint Trajectenses Episcopi; aliorum vero nonnulli saltem per prolepsim; eodem jure, quo Leodienses Episcopi dicuntur, quotquot post S. Hubertum, sub resuscitato Ecclesiæ Tungrensis titulo, Leodii habitasse & Sedem habuisse infra dicentur. Ego, ut quam certißima scriberem, neque vel studio partium, vel prius edita contentiosius retinendi affectu abreptus viderer, a prætenso Trajectensium in S. Servatium & proximos etiam successores jure tantum rescidi, quantum per summum judicandi rigorem in partis debilioris favorem rescindi posse videbatur: quo evidentior fiat iniquitas eorum, qui principali causa tam irrefragabiliter evicta, & deinceps irrefragabilius evincenda in posterioribus Episcopis, volent niti contra certam atque incontestabilem posseßionem Trajectensium; evidentißime superiorum & Episcopos Trajectenses, quasi nulli unquam fuerint, exsibilare.

CAPUT VI.
SS. Joannes Agnus, Amandus, Remaclus, Theodardus, Lambertus, Hubertus, Episcopi Trajectenses dicti ab antiquis Scriptoribus.

[34] Episcopus decimus sextus Ecclesiæ Trajectensis fuit S. Joannes Agnus, in cujus Actis scribit Harigerus, quomodo peregrinus transmarinus, [S. Ioannes Agnus,] visione Angelica admonitus, inter alia dixerit illi: Oppidum Trajectense suo viduatum est Pastor, statuit Dominus eo officii te sublimari honore… Vulgatum est hoc celebre in omnium aures, prolatum est ad plurimos regni totius Proceres; non latuit Regem fama hæc, in Trajecto congregatam occupavit plebem. Confestim properatur, legatio Hoyum dirigitur. Beatus Joannes cum transmarino invenitur. Trajectum non sine admiratione omnium ambo perducuntur… Regia præcepta edicuntur, Beatum Joannem Trajectensem fore Episcopum a cunctis acclamatur. Consentiunt omnes, universi lætantur, rapitur, inthronizatur. Hæc Harigerus, quæ accuratius elucent in Actis S. Amandi successoris, per antiquos Auctores conscriptis

[35] Baudemundus, discipulus S. Amandi dein Abbas Blandiniensis, de morte S. Ioannis Agni, [S. Amandus,] suffectoque ei S. Amando, ita scribit: Trajectensium Episcopus migravit ad Christum. Rex ad regendum Trajectensium Ecclesiam Amandum proposuit. Auctor Aquitanus ex Ms. Andreæ Chesnæi; Contigit, inquit, ut Trajectensium Episcopus moreretur. Tunc vir Dei Amandus, a Rege coactus, & a Sacerdotibus jussus, & a populo electus, Trajectensium Ecclesiam regendam suscepit. Milo Poëta lib. 3 sub hoc titulo. Ubi Sanctus Ecclesiam Trajectensium ad regendum suscepit, ita cecinit ante annum Christum DCCCXL.

Angelus evexit celsi trans sidera cæli
Pontificem, cujus Sedem Trajectus habebat.
Quo Rex comperto, Sanctum accersivit Amandum:
Plurima Pontificum conducens agmina secum,
Præsulis ad tanti solennia, jungit honores.
Interea Sanctus sacra sublimis in arce
Ducitur ac trahitur, jam dicta in Sede locatur.

Similia habent Harigerus & Philippus ab Eleemosyna AbbasBonæ Spei in Actis S. Amandi. Eumdem venerabilem virum Amandum, Trajectensium urbis Episcopum, appellant Monachus S. Dionysii in Gestis Dagoberti Regis cap. 24 & Aimoinus lib. 4 Histor. Franc. cap. 20. Eumdem Amandum Trajectensium Episcopum dixerunt Hucbaldus, Monachus Elnonensis, in Vita S. Aldegundis, XXX Ianuarii cap. 1; Stephanus, Abbas Leodiensis ad S. Iacobum, in Vita S. Modoaldi Episcopi Trevirensis XII Maji; Rainerus, in Vita S. Gisleni Abbatis IX Octobris, aliique. Vsuardi omnia exemplaria typis excusa & manu exarata, ad VI Februarii, conjungunt SS. Vedastum & Amandum, quorum prior Adartensium, sequens vero Trajectensium rexit Ecclesiam. Verba Vsuardi hactenus retinet in Martyrologio Ecclesia Romana, sed Atrebatensium Episcopum facit, qui Vsuardo Adartensium est, mutata voce una claritatis caussa; ea retenta, qua prisca auctoritas Ecclesiastica stabilitur. Ipsa Martyrologii Romani verba hæc sunt: Eodem die sanctorum Episcoporum Vedasti & Amandi, quorum vita & mors plurimis miraculis extitit gloriosa, e quibus prior Atrebatensium, alter vero Trajectensium rexit Ecclesiam. Eadem leguntur in Adonis Mss. exemplaribus monasteriorū S. Laurentii Leodii & Lobiensis, & in antiquo Martyrologio monasterii Elnonensis, ubi sepultus Amandus est.

[36] Bartholomæus Fisen lib. 3 Historiæ Leodiensis & in Floribus Ecclesiæ Leodiensis VI Februarii, in Vita S. Amandi, studiose nomen urbis Trajectensis declinat; cujus nec in titulo quidem meminit, & ubique substituit Tungros, citatis etiam hisce auctoribus, qui Tungrorum non meminerunt. Sed proferatur, qui integris quatuor seculis ab obitu S. Amandi, eum aliter quam Trajectensem Episcopum scripserit. Nos e contra accumulavimus & porro pergimus accumulare testimonia gravium, integrorum, & tantum antiquorum Auctorum, quorum nullus (quod sciatur) Trajecti vixit. Hi autem non solum appellant S. Amandum Episcopum Trajectensem, ob solam in ea urbe habitationem, sed clare pronuntiant eumdem in Trajectensi Cathedra sublimatum & collocatum fuisse; & in Sede dicta locatum, in Pontificio Trajectensi successisse; Cathedræ Trajectensium præsedisse; & Trajectum Sedem Pontificii habuisse. Denique S. Amandum Trajectensium rexisse Ecclesiam, post Baudemundum, Milonem, Vsuardum, aliosque, confirmat Ecclesia Romana, quam propugno: a cujus sensu qua causa alii discedant, ipsi viderint.

[37] Amando substitutus est S. Remaclus, XVIII Episcopus Trajectensis, [S. Remaclus,] cujus Vitam, III Septembris dandam, scripsit Notgerus Episcopus Leodiensis, ordinatusanno DCCCCLXXI, vita functus MVII. Eodem auctore Notgero habemus Vitam S. Landoaldi Archipresbyteri, ad diem XIX Martii illustratam, cujus etiam nomine Epistolam dedicatoriam ad Werinfridum Abbatem Stabulensem edidit Harigerus Abbas Lobiensis, ante Historiam sive Gesta Episcoporum Tungrensium & Trajectensium, ubi eamdem S. Remacli Vitam ex Notgero describit. Et quamvis hi duo Auctores tribus seculis a S. Remaclo distent, tamen excerpemus quid de hac re senserint ipsi, alter Leodiensis Episcopus, alter ejusdem Episcopi domesticus. Apud Notgerum ergo, inclitus Rex S. Amandum fecit in Trajectensium cathedra sublimari. Surius, in Trajectensi cathedra collocari. In Vita S. Landoaldi, Trajectensium Cathedræ præsidere fecit. Harigerus: B. Joanne a corpore decedente, B. Amandus ei in Pontificio Trajectensi successerat. Notgerus etiam in utraque Vita: Plebs Trajectensium, cum electione communi Sacerdotum, cum frequentia & audientia Magnatum, cum vociferatione etiam & acclamatione omnium Ordinum, obtulit tale precum suarum votum, neminem sibi debere, nisi Beatum præesse Remaclum. Eadem habet Harigerus: quod multorum victus instantia, vicesimus septimus Trajectensium substituitur Episcopus. Apud Renerum, Monachum Leodii ad S. Laurentium, in Vita S. Lamberti, Landoaldus, a Martino Papa S. Amando Trajectensium Episcopo ad auxilium deputatur, post quem Remaclus Cathedram Ecclesiæ Trajectensis suscepit. Harigeri Historiam, in S. Remaclo finitam, Anselmus Canonicus Leodiensis, illo annis quinquaginta junior, continuavit, hoc exordio: Huc usque Gesta Tungrensium Trajectensiumque sunt digesta. Vnde toti operi utriusque auctoris, Harigeri & Anselmi, in omnibus Mss. codicibus recte præfixus est, atque a Ioanne Chapeavillo Canonico & Vicario Leodiensi editus ejusmodi titulus, Gesta Pontificum Tungrensium, scilicet usque ad S. Servatium, Trajectensium, usque ad S. Hubertum, & deinceps Leodiensium. Codices illustriores Mss. allegat Chapeavillus pagina III, in monasteriis Aureæ-Vallis, Alnensi, & Cruciferorum repertos. Interim Ioannes Roberti, certo sibi conscius, ut asserit, se sine affectu scripsisse, erasis Trajectensibus, notatione XV, hæc scribit: Tres Tomi Episcoporum Tungrensium & Leodiensium, a Joanne Chapeavillo Canonico Vicario Leodiensi ex aliquot Auctoribus antiquis editi, qui cum Mss. quibus usus sum, per omnia belle conveniunt. Si, per omnia, ergo & in titulo, in quo etiam, ut apud Chapeavillum, Episcopi Trajectenses exprimendi erant: quid autem eos omittere suasit, nisi affectus alteri parti obnocius?

[38] Remaclo successit in Sede Trajectensi S. Theodardus XXVIII. [S. Theodardus] Ita Anselmus, annumerans novem priores ante S. Servatium, post quem hic Episcopus Trajectensis XIX fuit. Consentiunt Acta Mss. ejusdem, danda X Septembris. In antiquoribus Actis S. Lamberti Sedes Trajectensis S. Theodardo satis perspicue attribuitur: atque hæc pro Theodardo abunde sufficiunt: S. Lambertus, [S. Lambertus juxta Acta scripta a Godeschalco Diacono Leodiensi] urbis Leodiensis totiusque Diœcesis primarius Patronus, fuit Episcopus Trajectensis XX. Hujus Vitam primus scripsit Godeschalcus, Ecclesiæ Leodiensis Diaconus, jussu Agilfridi Episcopi anno DCCLXI ordinati. Godeschalcum sub Regibus Pipino & Carolo Magno claruisse, testantur infra citandi Nicolaus & Renerus. Extat ea Vita, a Chapeavillo post memoratam Anselmi historiam edita, cui Theodoënum, qui in obsequio S. Lamberti etiam exulis permansit, vitam & opera ejus enarrasse, testatur ipsemet cap. 3. Hic autem cap. 1 ita scribit: Eodem tempore Divinæ dispensatione providentiæ, summus Pontifex Theodardus, oppidi Trajectensis Cathedræ Pontificali præsidebat: pater ejus (S. Lamberti) commendavit eum præfato Antistiti, Divinis dogmatibus & monasticis disciplinis in aula regia erudiendum. Hujus deinde electionem cap. 2 ita prosequitur: Interfecto autem prædicto Antistite Theodardo, copiosa multitudo virorum in regione illa habitantium, & cognoscentium fidem, opera, & conversationem nobilissimam S. Lamberti, clam de eo mutuo loquens, eligere eum ad Pontificalem Sedem disponebat… Tunc per totius plebis in Spiritu sancto unum consilium, & simul Regis imperium, favente Domino, a quo jam dudum electus erat, subrogatus est, ut præesset Ecclesiæ Trajectensi. Et aliquibus interpositis, narrata etiam Childerici Regis cæde, ac depositione S. Lamberti de Sede Pontificali, Pharamundum, inquit, in Cathedra illius constituerunt. Dein cap. 4 Post septem vero, ait, annos expletos, Pharamundus de Sede Pontificali & de provincia Trajectensi depositus atque repulsus est… In illo tempore Princeps Pipinus, in plurimis regionibus & civitatibus Europæ regnans, auditis operibus beati viri, sub unius diei articulo jussit eum cum magno honore ad propriam Sedem revocari. Et indicata omnium de ejus reditu exultatione, pergit: Regressus autem Dominus Apostolicus ad Urbem propriam, institutionis suæ normam quotidie in bono promovebat, uti sequentibuscapitibus refertur. Ac tandem pos cædem ejus narratam, cap. 10 de sacro corpore Trajectum devecto sepultoque, hæc tradit: Pauci itaque, qui evaserant hostium manus, raptum corpus exanime, vili operimenro contegunt, & navigii evectione Trajectum deferre disponunt, quæ urbs Episcopalis Sedis apud se eum reposcebat ex debito humandum. Et cap. 14 acturus de Translatione corporis S. Lamberti, ita incipit: Suffragante Deo, narrare volumus, quod nuper, ipso (ut probabile est) vivente Godeschalco scriptore, post aliquod annos S. Lambertus cuidam viro venerabili apparens dixit, corpus suum Leodium transferri oportere … Sanctus autem Hubertus, quondam illius discipulus, Pontificatum procurans… veneranda membra Christi Martyris, odore suavissimo fragantia, salva & intemerata invenit: quæ cum timore & honore, imo de sepulcro elevans, pretiosis vestimentis involvit… Et populus Trajectensis concentu & gemitu, antiphonarum quoque lugubri prosecutione concrepuit, præ magnitudine mœstitiæ vix hæc sequentia lamenta prosequens: O Pastor bone, cui hanc plebem servandam committis! O dulcedo pauperum! O fortitudo debilium! O lumen oculorum! O sustentaculum nutantium, noli deserere eos, quos divinis verbis, & exhortationibus spiritualibus, more patris filium corrigentis, consolabaris. Hactenus Godeschalcus, Diaconus Leodiensis, qui eodem, quo S. Lambertus Martyr occubuit, vixit seculo: adeo ut hujus unius testimonia sufficiant, quibus Trajectum appellatur Urbs Episcopalis Sedis, Urbs propria & Sedes propria Episcopi S. Lamberti; & vice versa, Cathedra & Sedes Pontificalis Urbis & oppidi Trajectensis. Eodem modo S. Lambertus vocatur Episcopus Ecclesiæ Trajectensis, Pastor Trajectensium, & populi Trajectensis, ejusque diœcesis provincia Trajectensis.

[39] Si quæ tamen Godeschalco, quia Diaconus solum Leodiensis nominatur, [Stephano Episcopo Leodiensi,] desit auctoritas, eam firmabit sustentabitque Stephanus, consanguinitati Caroli Simplicis Regis Francorum affinis, ordinatus Episcopus Leodiensis circa annum DCCCCIII, vita functus anno DCCCCXX, & ipse scriptor Vitæ S. Lamberti Episcopi Trajectensis, a Chapeavillo editæ. Ejus Vitæ cap. 1 S. Lambertus Trajectensi vico extitit oriundus: & cap. 2, Pontifex Theodardus & clarissimus Christi Martyr futurus, vir Sacerdotali reverentia plenus, & coram Divinis conspectibus Sacerdos beatificandus, in memorato superius vico Episcopalem administrabat dignitatem. Huic memorabilis adolescens Lambertus, nobilitate cluentissimus, forma corporis elegantissimus, commendatur in aula regia educandus. Godeschalcus supra Trajectum vocarat Urbem, quam Stephanus Vicum nominat, quia pars ejus Transmosana proprio nomine Wyk, quod hodieque retinet, appellabatur. At cap 3. Postquam vero ab impiis interfectus, palmam beatitudinis Sanctus percepit Theodardus, fidelis Trajectensium caterva, pio Pastore viduata, cœpit vehementer perquirere alium similem sanctitate, quem in ejus loco posset subrogare. Diu quæsitis scrutatisque omnibus diligenter, sanctior nemo inventus est Lamberto. Hunc itaque ditatum honoribus sanctimoniæ, illustratum commerciis parsimoniæ, Spiritus sancti præeunte clementia, plebs Trajectensium pariter congregata, Episcopum fieri elegit, & in loco Magistri succedere acclamavit. Regalis quoque Celsitudo, ac Palatinorum Procerum multitudo, ejus opinione cognita, illum in Solio Pontificali constituerunt sublimari. At S. Lamberto onus illud detrectante, Trajectensium caterva, ac dein omnes simul dixerunt: Lambertus civis noster, operum plenitudine celeber, oportet ut fiat Episcopus noster. Sic voluntas est Dei, sic Principes statuunt regni. Illum omnis eligit Clerus, universus acclamat populus: Non nos, Lamberte, diutius protrahas: sed pro certo scias, quia, velis nolis, noster Episcopus eris, & Trajectensium Pastor vocaberis… Ita Dei dextera exaltatus, & Episcoporum benedictione consecratus, in Trajectensis Ecclesiæ fascibus venerabilis Lambertus Pontifex est institutus. At cap 4, longe lateque ejus sanctitatis diffusa opinione, pervenit ad notitiam Regis Childerici, qui eo tempore inter Francigenas sceptrum obtinebat regni, quod Lambertus Ecclesiæ Trajectensis Pastor, in famulatu summi Creatoris supereminens haberetur mortalibus cunctis. Ac nonnullis interpositis, Lambertus, Sacerdos Christi inclitus, debiti honoris privatur dignitatibus, ac de Pontificali Cathedra vir celebris ejicitur: & Suggestum Trajectensis Ecclesiæ latro Pharamundus invasit inepte. Verum, ut cap. 7 dicitur, infelix invasor Ecclesiæ Trajectensis, Pharamundus videlicet, filius iniquitatis, falso nuncupatus Pastor ovium, appellandus merito Angelus tenebrarum, suis exigentibus culpis, plurimorum criminatus convitiis, expulsus est a Pontificali Cathedra, & ab eadem ejectus provincia, id est, diœcesi. Dein cap. 8 Venientes illi, qui a Rege fuerant missi, Lambertum Sacerdotem hujuscemodi verbis sunt allocuti: Te, Pater, Rex obsecrat, omnisque populus flagitat, ut a monasterio exeas; gregem, quem non sponte dereliquisti, recipias; & opus Domini, ut inchoasti, perficias… Hinc ergo beatissimus Confessor Lambertus, felix commercium aggressus, ad propriam Sedem est reversus. Sic exul sacratissimus, ac inenarrabili patientia plenissimus, Gregem suum recepit, magnifice protexit, & indefesse custodivit… Ita miles emeritus, vir præmaxima tribulatione purgatus, ovium suarum vocibus attollitur, & in Cathedra Trajectensium decenter relocatur. Hæc Stephanus Episcopus Leodiensis, a quo agnoscitur Trajecti Pontificalis Cathedra, Solium Pontificale, & propria Sedes S. Lamberti, Trajecti Episcopalis dignitas, Plebs Trajectensis Episcopum eligit. Ipse Pontifex Ecclesiæ Trajectensis, Pastor Trajectensium, & Noster Episcopus a civibus compellatur, relocatur in Cathedra Trajectensium. Vocatur & Pharamundus, invasor Ecclesiæ Trajectensis; ejusque Cathedra, Suggestum Ecclesiæ Trajectensis.

[40] [Renero Monacho Leodiensi] Tertiam Vitam S. Lamberti scripsit Renerus, ad S. Laurentium Leodii Monachus, a Chapeavillo similiter editam. In hac cap. 2 Landoaldus a Martino Papa Romanorum, S. Amando Trajectensium Episcopo, ad auxilium exercendæ pietatis deputatur … Remaclus Cathedram Trajectensium Ecclesiæ suscepit: & cap. 4 S. Theodardo Trajectensium Episcopo substituto, commendatur etiam huic Lambertus a suo patre: ac relato martyrio S. Theodardi, additur cap. 7: Qui Trajectensium Ecclesiæ substitui deberet Episcopus, multum deliberabatur in Ecclesia Dei… Jamque paullatim sermo de palatio ad Ecclesiam, ab Ecclesia ad populi frequentiam discurrebat, nullum Lamberto meliorem esse, ac per hoc, nullum Episcopatu Trajectensium esse digniorem. Ac multis interpositis, cap. 10. Fertur Coloniensis Episcopus … Clericum Ecclesiæ suæ Pharamundum ad Episcopatum Trajectensem contra jus & fas passus promoveri. Verum evoluto septennio, ut cap. 13 dicitur, Trajectensis mercenarius Pharamundus, tandem justa Cleri & populi abdicatus sententia, non tantum ab Ecclesia Trajectensi, sed etiam a tota Provincia expellitur. Illico omnium ad cælum tollitur oratio, omnium ad Principem Pipinum legatio dirigitur, ne amplius Trajectenses pii Patris Lamberti careant solatio. Placet justa petitio Principi, & edicit Pastorem ovibus suis restitui. Ita miles emeritus, permaxima tribulatione purgatus, omnium suorum vocibus attollitur, & in Cathedra Trajectensium decenter relocatur. Hæc Renerus, apud quem hæ voces eminent: Cathedra Ecclesiæ Trajectensis, Cathedra Trajectensium, Episcopatus Trajectensis; & SS. Amandus, Remaclus, Theodardus, Lambertus, Episcopi Trajectensium.

[41] [Anselmo Canonico Leodiensi,] Renero antiquior est Anselmus ante memoratus, Canonicus Leodiensis, qui suam a S. Theodardo historiam exorditur; & hæc cap. 2 tradit: Beatus igitur Theodardus, sub B. Remaclo ecclesiasticis disciplinis informatus, Magistro Pontificatus honorem, arctioris vitæ desiderio, sponte declinanti, in Sede Trajectensi XXVIII succedit: & cap. 5, Huic successit semper memorandus venerabilis noster Patronus Lambertus… cujus narrata origine ex nobilissima Trajectensium stirpe, atque a Sede Cathedrali expulsione, vitæque Stabulai acta, hæc refert cap. 8. Non multo post devotio filiorum Ecclesiæ Trajectensis, commissi Pastoris damnum serio reminiscitur; tandemque detrectans impiissimi jugum supplantatoris, qui per septem jam annos oves Dominicas indignissime tractaverat, venerabilem virum Lambertum vehementissime reluctantem, maximo conamine de monasterio extractum, ad Sedem Episcopii reducunt; exceptumque egregio, hinc Deo servientium, hinc pauperum Christi triumpho, rursus in Cathedra Pontificali sublimant. Denique cap. 21, successit S. Lamberto venerabilis Pater Hubertus in ordine Episcopali XXX… Hic cum ossibus B. Lamberti Leodium transtulit Sedem Episcopii, quæ eatenus habebatur Trajecti. Hæc ille. En Ecclesia Trajectensis, Sedes Trajectensis, Cathedra Pontificalis, Sedes Cathedralis, Sedes Episcopii eatenus Trajecti. Quid clarius dici potest? Ægidius a Leodio, in additionibus ad Anselmum, similia habet; e quibus pauca excerpo. Cap. 2 B. Theodardus in Sede Trajectensi successit: huic cap. 5 venerabilis Patronus Lambertus, quem cap. S. filii Ecclesiæ Trajectensis ad Episcopii Sedem reducunt: [Agidio a Leodio.] & cap. 21 venerandus Præsul Hubertus a Clero & populo Trajectensi honorifice suscipitur, & in Cathedra Pontificali inthronizatur. Ipse est, inquit cap. 27, qui ab oppido Trajectensi transvexit Leodium Sedem Episcopii. Hactenus hi quinque Auctores. En iterum, ut jam diximus, Urbs Episcopalis Sedis, Urbs propria, Sedes propria, Cathedra, Solium, Episcopium, Pontificium, Provincia, Ecclesia, dignitas Episcopalis, urbi Trajecto attributa; & Episcopi a Clero civibusque Trajectensibus electi, illique Episcopi Pastoresque Trajectenses appellati: ac denique sententia nostra comprobata testimonio eorum, qui Episcoporum Trajectensium temporibus propinquiores fuere, aut cum illis vixerunt, dignitate, doctrina & sanctitate, in illa antiquitate, illustres: scilicet tres Episcopi, S. Gregorius Turonensis; & duo Leodienses, Stephanus & Notgerus; tres Abbates, Baudemundus Blandiniensis, Harigerus Lobiensis, Philippus Bonæ-Spei; Anselmus Canonicus Leodiensis, Godeschalcus Diaconus item Leodiensis: Monachi quatuor, Milo Elnonensis, Sigebertus Gemblacensis, Ægidius Aureæ-Vallis, Renerus Leodiensis: qui omnes fere non fortuito in eam rem inciderunt, sed horum Episcoporum res gestas ex professo tractarunt.

CAPUT VII.
Testimonia Imperatorum de Ecclesiæ Trajectensis Sede Episcopali.

[42] Placet his subjungere publica Imperatorum instrumenta, ut, quis totius orbis sensus fuerit seculo Christi undecimo & decimo tertio, [In Instrumentis Imperatorum indicantur Episcopi Trajectenses.] inde evidens manifestumque reddatur. Cum nos anno MDCLXVIII biduo subsisteremus Trajecti, experti fuimus summam Amplißimi Domini Guilielmi Lipsen Decani, Alardi Laurentii van Eyll, aliorumque Canonicorum humanitatem, qui nobis totum archivium exhibuerunt, & quia hæc instrumenta optabamus habere, curarunt accurate describi, atque a publico Notario subsignari. Imo ex primo Henrici quarti Imperatoris privilegio exhibuerunt initium descriptum suis antiquis litteris, una cum fragmine sigilli, & monogrammare nominis, prout ea accurate sculpta lector reperiet in Propylæo antiquario ante Tomum secundum Aprilis, in eadem charta cum Privilegio Dagoberti I Regis Francorum, post paginam XII primo loco. Ipsum autem Henricianum Privilegium est hujusmodi.

[43] [Ab Henrico Quarto] In nomine sanctæ & Individuæ Trinitatis, & victoriosissimæ Crucis, & sanctæ Dei Genitricis Mariæ. Henricus, Dei gratia Romanorum Imperator Augustus, omnibus sanctæ Dei Ecclesiæ filiis, tam posteris quam præsentibus, gratiam Dei perpetuamque pacem. Quoniam Regibus & Imperatoribus, a Deo in pacem Ecclesiarum constitutis, solicitudo esse debet, sibi commissis prudenter & strenue providere Ecclesiis; necessarium duximus, ut, sicut in statu honoris sui & integritate libertatis adhuc positæ, sunt conservandæ; ita dominatione iniqua oppressæ, in pauperiem redactæ, libertatis honore destitutæ, sint reformandæ. Talis ergo & tantæ solicitudinis studio benignitas nostra Ecclesiam B. Servatii in Trajecto respiciens, iniquæ & gravi ejus servituti condoluit, [redditur libertas Ecclesiæ S Servatii,] nec passa est ulterius eam debita libertate destitui. Pia namque Contectalis nostræ & Conjugis Bertæ petitione, & Principum Regni nostri judicio, iniquæ dominationis jugum, & omne jus beneficialis servitii prædictæ Ecclesiæ remisimus, nullique eam ulterius servituram, nisi Romanis Regibus vel Imperatoribus, & respectu libertatis perpetuæ ad Sanctum Petrum & Romanam Sedem, quo jure Regalia omnia respiciunt, amplius habituram, Imperiali Auctoritate & Banno confirmavimus: Dominium vero Præposituræ ejusdem Ecclesiæ nulli concessimus recipiendum, nisi ei, quem Regia vel Imperatoria manus in Curia & Capella sua Cancellarium suum ordinaverit: Advocatiam quoque altaris prædicti Sancti, omnibus, nisi solis Imperatoribus & Regibus & Prælatis, dono eorum Ecclesiæ præsidentibus, tenendam Imperiali Auctoritate & Banno contradiximus. Hanc igitur libertatis confirmationem, quondam a Domino Karolo Imperatore factam, & multorum Episcoporum tunc præsentium Anathemate firmatam, nos quoque ob meritum Sancti & Venerabilis Servatii, & dignitatem Cleri & familiæ, quæ fere omnis ex ingenua parentum propagine libera traditionis conditione ad proprietatem Ecclesiæ processit, quasi neglectam & violentia quadam destructam, conditione prædicta renovavimus.

[44] [intuitu 20 Episcoporum qui ibi sederunt,] Sit ergo Præpositura ista, cum altaris sui Advocatia, soli Regali vel Imperiali libertati adstricta, ab omni proprietate alterius Ecclesiæ aliena. Et hoc merito: quoniam ipsa quondam viginti Episcoporum Sedes simul extitit, & Regalis & Imperialis Curia: Ducibus quoque & Comitibus & ceteris personis numquam beneficium fiat, sed perpetuo existens libera, Regali tantum vel Imperiali Aulæ deserviat. Hujus autem libertatis consilio aut opere violatores, ab Episcopis tunc præsentibus excommunicatos, reos Majestatis nostræ, & Apostolica feriendos sententia, Regum & Imperatorum persequendos gladio, quasi hostes Imperii pronuntiavimus. Acta sunt hæc Aquisgrani Palatio, [anno 1087] anno Dominicæ Incarnationis millesimo octuagesimo septimo, Indictione decima, Regnante Henrico Imperatore, Conrado filio ipsius Duce, anno Regni ejus tricesimo secundo, Imperii quarto; Henrico Episcopo Leodiensi, Godeschalco Trajectensi Præposito, Dudekino Decano. Hi affuerunt testes, [attestantibus novem Episcopis .] Sigewinus Coloniensis Archiepiscopus, Limarus Bremensis Archiepiscopus, Conradus Trajectensis Episcopus, Erpo Minmengardefurdensis Episcopis, Theodoricus Werdunensis Episcopus, Burchardus Lausanensis Episcopus, Folmarus Mindunensis Episcopus, Henricus Paderbrunensis Episcopus, Heinricus Leodiensis Episcopus. Hi prædictæ libertatis violatores excommunicaverunt. Hi quoque Regni Principes affuerunt testes, Dux Saxoniæ, Magnus Dux Lothariorum, [variis Ducibus & Comitibus.] Conradus Marchio, Godefridus Adelbertus Comes, Henricus Frater ejus, Cono Comes, Arnoldus Comes, Henricus Comes de Lacho, Godefridus de Kercklo Comes, item G. filius ejus cum multis aliis. Sic subscriptum longis & magnis litteris, Signum Domini Henrici quarti Regis & Imperatoris. Et erat subimpressum magnum Sigillum, ex parte præ vetustate confractum.

[45] [Cujus Privilegii exemplum authenticavit Notarius publicus,] Præsentem Copiam cum originali diplomate Cæsareo diligenter collatam, reperi concordare cum eodem de verbo ad verbum hac 8 Octobris 1668. Chr. van Veestraten, Adm. Reverendorum ac Nobilium Dominorum meorum Decani & Capituli præfatæ Ecclesiæ Secretarius & Notarius publicus, per Regiam Majestatem Catholicam in Supremo suo Ducatus Brabantiæ Concilio admissus, Trajecti ad Mosam residens.

Capitulum Ecclesiæ Beatæ Mariæ in Trajecto Leodiensis diœcesis Universis præsentes litteras inspecturis scire veritatem. [& Capitulum B. Maria] Noverit Universitas vestra, quod nos Privilegium, ab Illustri Domino Romanorum Imperatore Henrico quarto Ecclesiæ Beati Servatii renovatum & confirmatum, non abolitum, non cancellatum, nec in aliqua sui parte vitiatum vidimus in hæc verba: In nomine sanctæ & Individuæ Trinitatis, Tenor sequitur. In cujus rei testimonium ad preces Decani & Capituli ejusdem Ecclesiæ beati Servatii, Sigillum nostrum præsentibus fecimus apponi: & hujus attestationis exemplum, similiter in forma authentica probatum accepimus, subsignante eodem qui supra Notario, anno MDCLXXII die XIX Ianuarii. Verum majoris longe auctoritatis certitudinem prædicto instrumento jam olim contulit Fridericus Imperator hujus nominis secundus, ipsum innovans hoc, quod sequitur, diplomate.

[46] [olim autem Fredericus 2 Imper.] In nomine Sanctæ & Individuæ Trinitatis, Fridericus secundus, divina favente clementia, Romanorum Imperator semper Augustus, Jerusalem & Siciliæ Rex. Inter cetera pietatis opera, quæ Imperialis munificentia jugiter operatur, illud magis futurum fore creditur ad salutem, quod sacrosanctis Ecclesiis, in quibus Christi servitium militat indefesse, de affluenti misericordia elargitur. Inde est quod Præpositus & Capitulum S. Servatii in Trajecto, fideles nostri, per Joannem Concanonicum eorum, fidelem nostrum, quoddam Privilegium, indultum eidem Ecclesiæ a quondam Henrico quarto Romanorum Imperatore Augusto, divæ memoriæ prædecessore nostro, nostro Culmini præsentarunt; supplicantes nobis attente, ut Privilegium ipsum innovare, & ea quæ continentur in ipso eidem Ecclesiæ confirmare de nostra gratia dignaremur, cujus tenor talis est. Dein inseritur verbotenus ipsum instrumentum Henrici Imperatoris jam datum, & additur hæc conclusio.

Nos autem pia moti consideratione, quod Ecclesia ipsa a nostris prædecessoribus recordationis inclitæ est fundata, volentes eam tamquam nostram Cameram specialem suis bonis & libertatibus regere & fovere; attendentes insuper fidem puram & devotionem sinceram, quam Præpositus & Capitulum Ecclesiæ memoratæ fideles nostri erga Majestatem nostram hactenus habuerunt ac incessanter habere noscuntur; Privilegium ipsum de verbo ad verbum transcribi jussimus, & ea quæ continentur eo, præfatæ Ecclesiæ, de benignitatis nostræ gratia, perpetuo confirmamus. Ut autem hæc transcriptio & confirmatio nostra robur perpetuæ firmitatis obtineat, [Attestantibus tribus Episcopis, & aliis Comitibus anno 1232] præsens Privilegium scribi & Majestatis nostræ Sigillo jussimus communiri. Hujus rei testes sunt, Panormitanus & Capuanus Archiepiscopi, Ravellensis Episcopus, Thomasius Comes Acerrarum, Marchio Lance, Riccardus Camerarius, & alii quam plures: Sic subscriptum alia littera Signum Domini Friderici secundi Dei gratia Invictissimi Romanorum Imperatoris semper Augusti, Jerusalem & Siciliæ Regis, & communi littera sequebatur, Acta sunt hæc anno Domicæ Incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo secundo, mense Decembri sextæ Indictionis, Imperante Domino nostro Friderico secundo Dei gratia invictissimo Romanorum Imperatore semper Augusto, Jerusalem & Siciliæ Rege, anno Romani Imperii ejus tertiodecimo, Regni Jerusalem octavo, & Regni Siciliæ tricesimo quinto, feliciter Amen. Et paulo post. Datum apud Pirinam, anno, mense & indictione præscriptis, & appendebat Sigillum magnum.

[47] Episcopi hic indicati tunc fuerunt, Panormitanus Berardus, Capuanus Jacobus, Ravellensis autem in Piceno quo proprio nomine dictus fuerit ignoratur: quæ enim ad eum extat Gregorii Papæ IX Epistola, ab Vghello indicata cum nota anni MCCXXXVII, pro stylo tunc usitato Curiæ solam initialem nominis litteram N præfert, Nicolaum possumus interpretari. Soliciti porro Canonici Trajectenses pro perpetua hujusmodi instrumentorum conservatione; & cuique casui prospicere cupientes; curaverunt eorumdem authentica exempla, publica fide transcribenda, eaque in archivo asservant sub triplici vidimatione (uti appellant) quarum attestationum ipsis exemplis subjectarum hic est tenor. Cujus rescripti authenticum ego Decanus & Capitulum B. Mariæ in Aquis-Grani vidimus & diligenter perlegimus, [transcripto autem facientibus fidem Capitulis Aquisgranensibus anno 1233] & per omnia idem in authentico quod in rescripto est invenimus, non cancellatum, non abolitum, nec in aliqua parte suæ formæ vitiatum. Et quia ipsa Authentica sine magno periculo per longum iter deferri non possunt, Ego Decanus B. Mariæ in Aquisgrani nec non meum Capitulum, rogati a Capitulo B. Servatii in Trajecto, præsens rescriptum nostris sigillis roboravimus. Actum anno Domini MCCXXXIII in crastino Matthei. Vidimus & prædicti Authentici Confirmationem, a Serenissimo Domino Frederico Romanorum Imperatore, Jerusalem & Siciliæ Rege, super hoc concessam. Eadem deinde formula & iisdem plane verbis utuntur Cantor & Capitulum B. Adelberti in Aquisgrani. Nec non similiter omnino subsignavit F. Dei gratia Abbas Indensis cum suo Conventu, dicti vulgo monasterii S. Cornelii ad Indam, cui nomen fuisse Florentii, habetur ex Abbatum Indensium Catalogo apud Gabrielem Bucelinum. Ex istis discimus, præcipuum finem, ob quem exempla talia rescribebantur fuisse, ut ad externa tribunalia & quocumque exigeret usus translata, essent vice originalium, cautius custodiendorum in archivo, neque viarum periculis exponendorum. Imperio denique post varia schismata ad Rudolphum Habspurgium devoluto, iterum curaverunt Trajectenses priora illa Privilegia confirmanda, quod sub hoc tenore factum.

[48] Rudolphus, Dei Gratia Romanorum Rex semper Augustus, universis sacri Imperii Romani fidelibus in perpetuum. Dum loca divino cultui dedicata benigno favore prosequimur, [Rursus confirmatur utrumq; instrumentū,] & eorum intendimus commodis ac honoribus ampliandis, & temporalis vitæ remedia nobis profutura confidimus & æternæ. Sane dilectorum Capellanorum nostrorum Venerabilium, Decani & Capituli Ecclesiæ ac Imperialis Capellæ sancti Servatii Trajectensis nobis porrecta petitio continebat, ut Privilegium quoddam, a divæ memoriæ quondam Henrico quarto, Romanorum Imperatore & prædecessore nostro, eidem indultum Ecclesiæ, ac per claræ recordationis Fredericum secundum Romanorum Imperatorem ipsi Ecclesiæ confirmatum, innovare ac etiam confirmare de nostræ benevolentiæ gratia dignaremur, cujus utique privilegii, prout liquet inferius is est tenor.

Hic insertum erat instrumentum Frederici II, & Henrici Imperatorum.

Nos igitur pia consideratione pensantes, quod prænotata Ecclesia Servatii Trajectensis ab inclitæ recordationis Imperatoribus Romanis & Regibus nostris prædecessoribus, est fundata magnifice, ac munifice prædotata; sincerum quoque fidei zelum & puræ devotionis affectum, quem Ecclesiæ prætaxatæ Collegium ad nos & Romanum Imperium gerere noscitur, [a Rudolpho Imperatore anno 1282.] gratiosius intuentes; privilegium memoratum, & universa & singula quæ in ipso continentur, apertius, prout lucide sunt expressa superius, ex benignitate Regia & ex certa scientia liberaliter approbamus, innovamus, confirmamus, & hujus scripti patrocinio communimus. Nulli itaque liceat hanc paginam nostræ approbationis, innovationis & confirmationis infringere, vel eidem in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui forte facere prȩsumpserit, gravem indignationem nostram se noverit incursurum. Signum Domini Rudolphi, Dei gratia Invictissimi Romanorum Regis semper Augusti.

Hujus rei testes sunt venerabiles Maguntinus, & Treverensis, Archiepiscopi; Fredericus Spirensis & Babenbergensis Episcopi; Illustris Ludewicus, Comes Palatinus Rheni, Dux Bavariæ; Eberhardus de Catzenellenbogen, Eberhardus de Marca, Joannes Hannoniæ, Joannes de Spanhem, Adolphus de Nassowe, Comites; & alii quam plures. In quorum omnium testimonium & evidentiam pleniorem, præsens scriptum exinde conscribi, & Majestatis nostræ Sigillo jussimus communiri. Datum Oppinhem quinto Idus Aprilis, Indictione decima, anno Dominicæ incarnationis millesimo ducentesimo octogesimo secundo, Regni vero nostri anno nono: & appendebat originalibus litteris magnum Sigillum.

CAPUT VIII.
Expenduntur opposita argumenta.

[49] Erardus Fullonius, in sua Digreßione ad Caput 3 libri 1 Machabæorum, omnium antiquorum auctoritatemexsufflans; Ego, inquit, cum nostris omnibus Leodiensibus, exacte ea de re loquentibus, contra sentio. Quinam illi? Novimus ibidem collegii Rectorem R. P. Laurentium Ludovici, sed qui ante Duaci sacræ Theologiæ Professor subscripsit sententiæ nostræ. Demus tamen cum Fullonio sentire omnes; quærere saltem ex iis licet, quo id statuerint argumento. Unius, inquit, D. Leonis IX Pontificis Maximi auctoritas pro plurimis foret, [Opponitur diploma Leonis Papæ IX,] qui in publico diplomate, ad annum millesimum quadragesimum octavum dato, Divum Remaclum, D. Amandi successorem, Divorum Theodardi & Lamberti decessorem, diserte appellat Tungrensium Episcopum & Pastorem. Non utique decebat Summum Pontificem in ea causa nescire, cujus Sedis Episcopus fuisset Remaclus, Tungrensis an Trajectensis; nec conveniebat Tungrensem Pastorem, si Trajectensis fuerat, indigetari in actis publicis, ubi de controversia agebatur inter cœnobia duo, in Arduennæ solo per eum extructa, seculis ab eo ævo non totis quatuor. Hæc Fullonius: prudenter cavens ne publicum illud diploma S. Leonis Papæ IX proferret verbotenus: prolatum enim quilibet alius mox judicasset supposititiumesse aut saltem interpolatum. Extat illud apud Chapeavillum Tomo 2 pagina 574 & sequenti, post Triumphum S. Remacli, cum hac clausula: Data III Nonas Septembris, per manus Petri Diachini Bibliothecarii & Cancellarii S. Sedis Apostolicæ, [sed cujus fidem elevant 4 enormia vitia, in sola clausula,] anno Domini Leonis IX Papæ I, Indictione 3 anno Dominicæ Incarnationis 1048. Hæc ibi. Eumdem annum etiam supra habet Fullonius. Verum tunc necdum erat Papa S. Leo IX, creatus anno sequenti MXLIX in Hypapante Domini, die secunda Februarii; inthronizatus XII Februarii, Dominica prima Quadragesimæ, uti accurate deduximus XIX Aprilis, ad varia Acta dicti S. Leonis Papæ IX. Secundus error, quod annus Christi præter morem istius ævi sit expressus, uti videri potest in Diplomatis genuinis ejusdem Leonis Papæ in Tomis Conciliorum, & apud Vghellum Tomo 1 Italiæ sacræ in Asculanis Episcopis columna 503, Tomo 3 in Episcopis Clusinis columna 723, & Tomo 7 in Archiepiscopis Salernitanis columna 532, & aliis. Tertius error est Indictionis, quia citato anno 1048 fuerat Indictio prima, non tertia: & primus annus Pontificatus S. Leonis convenit in Indictionem secundam. Quartus error est in cognomine Petri Diachini, quia cognominum tunc nullus usus Clericu erat. Diploma ejusdem Leonis Papæ inter Clusinos Episcopos relatum datum est per manus Petri Diaconi, Bibliothecarii & Cancellarii Sanctæ Apostolicæ Sedis: quo etiam modo istic scribendum fuisset. Porro apprubantur in eo omnia secundum dicta Imperatorum Caroli, Lovinci, & Ottonis Imperatorum. Quis iste Lovincus, omnibus aliis plane incognitus? Videtur substituendus Ludovicus. Hoc autem tam temere consarcinatum scriptum, ubi nec stylus, nec annus, nec indictio, neque Pontificatus conveniunt, & alia insuper multa peccantur, diplomatis publici fidem habere prætendat aliquis, qui vel tantillum versatus in historia sit?

[50] [dubium proinde est an quod ibi dicatur S. Remaclus Tungrensis Ep. sincerum sit;] Ad rem a Fullonio propositam quod attinet, sic ibi legitur. Et profecto præterea huic Apostolico decreto id vigilanter inserere, atque Apostolica auctoritate roborare curavimus, ut defuncto per successionem Abbate, secundum quod a jam dictis Regibus nec non & Imperatoribus est diffinitum, ex utrisque in unum cœnobiis confluentibus Monachis, habeant sine simulatione, sine exceptione personæ, secundum S. Benedicti regulam, Abbatem eligendi liberam optionem: ea tamen præponderante ratione, Malmundariensium pace: ut quia B. Remaclus utriusque monasterii constructor, & Tungrensium antea Episcopus & Pastor, maluit in altero eorum, id est Stabulensium, locum sepulturæ deligere sibi, ipsi primam electionis obtineant vicem, si apud eos melior meritis & instructior litteris inveniatur. Si autem non illic, sed melior Malmundarii reperiatur; utrique loco præficiendus ab eo potius, quam ab externis assumptus intromittatur. Hæc ibi: quæ utrum vere sic constituta a Romano Pontifice fuerint, Malmundariensibus expendendum aut controvertendum relinquo; unum noto, quod facit ad rem nostram, scilicet dubitari merito posse, an Leonis æro scripta credi omnino debeant verba illa de S. Remaclo, Tungrensium autem Episcopus & Pastor. Egimus 1 Februarii, de fundatione horum monasteriorum post Acta S. Sigeberti Regis, in cujus priore diplomate ista leguntur: Ubi Christo auspice, Remaclus venerandus Episcopus præesse dignoscitur. In secundo diplomate ista habentur: Ubi vir venerabilis Remaclus Episcopus Abba, Christo auspice, præesse videtur. [pro eo tempore quo alios alver scripsisse constat.] In tertio diplomate Childerici Regis, ibidem etiam edito, ista inseruntur: Igitur Domnus & Pater noster Remaclus, Clementiam regni nostri petiit pro monasteriis suis, Stabulau & Malmundario, quæ bonæ recordationis patruus noster Sigibertus, quondam Rex, suo construxit opere. Notgerus in Vita S. Remacli meminit constructionis horum monasteriorum auctoritate Sigeberti Regis, & Remaclum simpliciter Episcopum, non addito loci nomine, scribit.

[51] Hæc volui indicare, ut usus istius temporis in similibus Scriptionibus appareret. Vel maxime autem is elucet in Triumpho & Miraculis S. Remacli, duobus libris circa annum centesimum supra millesimum scriptis a Monacho Stabulensi & a Chapeavillo editis, ubi sæpius mentio fit S. Remacli, ejusque corpus, patrocinium, sacerdotium, bonum, jus, aliaque attributa indicantur, & ne vel semel additur dignitas Episcopalis. Huic Triumpho subjunctum est diploma, [Accedit quod hoc mere parergon sit;] adeo ab interpolatore perturbatum, ut merito credi poßint intrusa ista verba, & Tungrensium antea Episcopus & Pastor. Ea tamen sive adfuerint sive abfuerint ab originali (quod aliquando extitisse non constat, quamdiu non profertur sincerum exemplar) adfuerint tamen sive adfuerint, ad substantiam privilegii petiti conceßique omnino faciunt nihil: quod autem similia parerga, Bullis Brevibusque Pontificiis sic fortuito inserta, non soleant æstimari, abunde probatur ab eruditis Canonistis & Legisperitis, imo & Theologis; idque nos ipsi Romæ ex EminentißimisCardinalibus didicimus. Tungrorum quoque nomen potuit usurpasse scriptor pro Trajectensi, si vere (uti scribit Fisen lib. 5 sect. 3) seculis aliquot, post Sedem Trajecto translatam Leodium subsequentibus, vix aliud Episcoporum quam Tungrensium nomen fuit usurpatum. Invenio, [uti etiā quod translata Leodium Sede,] inquit ille qui velint, post annos ferme quadringentos quadraginta, obtinuisse Henricum II Episcopum a Pontifice Augustoque, ut Ecclesiæ Tungrensis nomine deinceps oblitterato, Leodiensis tantum nominaretur; cum ad illud tempus Tungris servaretur Sedes, quam insidere necesse illi esset, qui Episcopio inaugurabatur. In aliud tempus scio id alios rejicere. Hæc Fisen: quæ ut non omnia probare possumus, ita quædam nolumus refutare. Si tamen ex usu seculi decimi de aliquot prægreßis & subsequentibus seculis formanda conjectura est; de illo nemini possumus tutius credere, quam Ottoni primo Imperatori, Leodii scribenti, & libertates monasterii Gemblacensis, charta conscripta, Imperiali edicto confirmanti & annuli impressione Imperialis authorizanti. Quæ authorizatio facta est Leodii XII Kalendas Octobris, anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo quadragesimo sexto, Indictione IV, regni Domini Ottonis primi anno undecimo, Cathedram Trajectensis Ecclesiæ regente Hugone, uti legitur in Vita S. Guiberti Fundatoris monasterii Gemblacensis, scripta a Sigeberto Gemblacensi, edita XXIII Maji num. XIII. Erat Hugo XI Episcopus, postquam cœperant Episcopi habitare Leodii, & tamen (uti vides) adhuc dicebantur regere Cathedram Ecclesiæ Trajectensis.

[52] Demus tamen quod asserit Fisen, S. Huberti successores in ecclesia Leodiensi Episcopos, [alii resumpto veteri titulo maluerint dici Tungrenses] si non semper, saltem communius seipsos appellasse & appellatos ab aliis Tungrenses Episcopos, usque ad Henricum II, qui anno MCXLVI aut sequenti ordinatus dicitur; an contra tantum testium antiquorum consensum educere hinc volet aliquis, idem valere in antecessoribus Trajecti residentibus? Minime id consequitur. Translata Tungros Sede Trajectum, urbem primariam Masacorum & extra Tungrorum ditionem positam, conveniens fuit an nova Sede novam accipi appellationem: e contra Trajecto translati Leodium Episcopi, si nolebant eorum aliqui amplius vocari Trajectenses, quia jam ex Masacis seu Mosegaviæ districtu exierant, congruentius erat eos veteri nomine Tungrenses dici, quam novo Leodienses. Erat namque, teste Godeschalco Diacono Leodiensi & ejusdem quo Sedes translata fuit seculi auctore, Leodium villa non magni nominis; & , quod indicat Fisen, prædium Ecclesiæ Tungrensis. Hinc ergo nomen translato Episcopatui imponere quia minus honorificum videbatur; placuit aliquibus a vicina urbe ejusdem tractus, eaque perantiqua, ipsum repetere. Trajecti, urbe regia, principe illius Mosegaviani districtus, qui sederant Antistites, non erat cur a loco, velut ignobili, acceptæ appellationis pœniteret. Ostendimus supra a Stephano I Episcopo SS. Theodardum & Lambertum appellari Episcopos Trajectenses, ac Solium seu Cathedram Pontificalem, & Sedem Episcopalem, [potius quā Leodienses:] attribui urbi Trajecto. Idem tamen Stephanus, ante Vitam S. Lamberti apud Chapeavillum, ita Epistolam dedicatoriam exorditur: Domino Patri Hermanno Archipræsuli, Stephanus humilis Tungrorum Episcopus. En nomen Tungrorum pro Leodiensi resumptum ab eo, qui Trajectensibus idem minime tribuerat. Ex diplomate Caroli Simplicis apud Miræum, in Notitia Ecclesiarum Belgii, cap. 49, ista de eodem Stephano habentur: Carolus Divina propitiante clementia Rex Francorum. Dudo Virdunensium Episcopus, Raginerus Marchio strenuus, pariter etiam Robertus nostræ Serenitatis executor fidelissimus, nostram adierunt Excellentiam, poscentes, ut interventu Stephani Tungrorum Episcopi, nostræ consanguinitati affinis dilectissimi, partibus sanctæ Dei genitricis Mariæ, almique Martyris Lamberti, traderemus forestem, quæ olim pertinuerat ad Testis-villam, quam dato fisco Zuendipolchus retinuerat ad manum regiam, quamque constat in pago Luviensi, atque in Comitatu Sichardi sitam… Datum VIII Kalendas Septembris, Indictione III, anno XXIII regnante Carolo Rege Gloriosissimo, redintegrante XVIII: Ita ibi secundum verba, ut fieri solet, in libello supplici per ipsum Stephanum aut juxta ejus voluntatem posita, anno Christi DCCCCXV.

[53] At Franco Episcopus, decessor Stephani, utrumque titulum urbemque conjunxit, Tungros ac Leodium, [aut conjunctim Tungrenses vel Leodienses] Tungrensem vel Leodiensem Ecclesiam, uti in diplomate Caroli Craßi anno DCCCLXXXIV legitur apud Chapeavillum pag. 161. Eum titulum alibi etiam usurpasse videtur Notgerus, qui, in diplomatis Imperatorum Ottonis III & S. Henrici, appellatur Tungrensium vel Leodiensium Episcopus apud eumdem Chapeavillum pag. 212 & 215. Alioquin & in ipsis Conciliis Episcopi Leodienses ejus ævi, Tungrenses se in subscriptionibus appellarunt. Ita in Tullensi apud Tusiacum anno DCCCLX Franco, Episcopus Tungrensis; in Engelenheimensi anno DCCCCXLVIII, Farabertus, Tungrensis Episcopus signant. Litteras donationis Andainensi monasterio factæ recitat Ioannes Roberti pag. 430, in quibus cavetur, postulante Walcando Episcopo, ut Episcopatus Tungrensis Sedis in nullo minorari videatur. Sed & Zacharias Papa Epistola VI circa annum DCCLI scripsit Fulcario Episcopo Tungrensi, aliisque Galliæ & Germaniæ Episcopis: & Epistola XIV, anno Constantini Imperatoris XXXII, Christi DCCLI, Moguntinæ Sedi in Metropolim erectæ Tungros etiam subjicit. Sed quam olim. S. Martinus Papa scripsit ad S. Amandum Epistolam, ea inscripta est Episcopo Trajectensi. Denique tabulæ Martyrologii Romani III Novembris referunt S. Hubertum Episcopum Tungrensem, qui, cum moreretur, Leodiensis erat. At XVII Septembris, Apud Leodium B. Lamberti Episcopi Trajectensis consignatur Martyrium. De S. Amando, Trajectensi Episcopo nominato in ejusdem Martyrologii tabulis, supra egimus. Vides quod Fisen monuit, post Sedem Trajecto translatam Leodium, aliquot seculis sequentibus, vix aliud nomen Episcoporum fuisse usurpatum, quam Tungrensium? sed adde, aut Trajectensium. Verum nemo hinc confecerit, si se Episcopi illi, qui in districtu Tungrorum fixerant Sedem, Tungrorum Episcopos nuncuparunt; ideo eos quoque, qui antea Trajecti in Masacorum ditione, extra Tungrorum limites. Episcopii Cathedram habuerant, Tungrorum Episcopos dici debuisse; etsi eorum sacræ jurisdictioni Tungri, ut alii remotiores, subditi essent. Si nunc Quintinopolim (quæ est in Augustæ Veromanduorum ruinis, vel non longe abest) Noviomo Sedes denuo transferatur, & dicantur, qui eam obtinebunt. Veromanduorum Antistites; an ideo S. Medardus, Aicharius, Eligius, Mommolenus, Noviomenses non fuerint?

[54] Vocarint se igitur, qui Leodii initio sederunt, Tungrorum Episcopos, vel quia nolebant a viculo nomen accipere, vel potius affectatione antiquitatis; non ideo qui Trajecti sederunt, Trajectenses Episcopi non erunt, [alii denique simpliciter se nominarint Episcopos Leodienses.] ut se ipsi, & coætanei scriptores, atque etiam Leodienses Episcopi, qui Tungrenses dici ipsimet malebant, appellarunt. Quid quod, nec illi qui per CCC primos annos Leodii sederunt, paßim & semper Tungrenses sunt vocati? Fulcuinus Abbas Lobiensis, vir doctißimus, qui obiit anno DCCCCXC, Harigeri decessor, in sui monasterii Chronico plerumque Leodienses nuncupat, raro Tungrenses seu Leodienses, numquam (quod meminerim) solum Tungrenses. Idem inter alia ita scribit; Contigit eo tempore-Leodiensem Cathedram vacare, Faraberto decedente. Ecclesiæ, opinor, quæ vacabat, fuerat Farabertus Episcopus; atqui vacabat Ecclesia Leodiensis; ergo fuerat Leodiensis Ecclesiæ Episcopus, & non Tungrensis, nisi in quantum sciolisvetusti umbra nominis arridebat. Obiit autem Farabertus, anno DCCCCLIII, annis XXXIII post Stephanum. Idem Fulcuinus Ecclesiam Leodiensem appellat, matricem primæ Sedis Ecclesiam. Non ergo Tungris (quod paulo ante Fisen tradidit) permanebat Sedes, quam insidere necesse illi esset, qui Episcopus inaugurabatur. Renerus quoque Monachus Leodiensis, qui seculo Christi duodecimo vixit, in Vita B. Wolbodonis ad diem XXI Aprilis Excusa num. 1, ita scribit: Gloriosus itaque Imperator (S. Henricus) qui gloriam Christi quæreret, tractabat quem daret Leodiensibus Pastorem. Et paulo ante: Directa est ad Imperatorem legatio Ecclesiæ Leodiensis, alium sibi Pastorem substitui per litteras virosque industrios expetentis. Neque Ecclesiæ Tungrensis ea fuisse legatio dicitur, nec Tungrensibus Pastorem expetiisse. Idem deinde Durandum scribit ab eodem Imperatore Cathedra sublimatum Leodiensi.

[55] Fullonius in Vindiciis a simili argumentabatur: Si aliquis evincere velit, Pontificum Maximorum Sedem Roma Avenionem emigrasse, quia Pontifices emigrarunt, non satis apte loqueretur. Hoc ego, cum Vindiciis illis aliqua reponerem ad Vitam S. Amandi, [Futile argumentum ex habitatione Romanorum Pontificum Avenione,] tam futile, quod revera est, judicavi, ut ne quidem operæ pretium mihi visum fuerit ejus in responso vel meminisse. Rursus igitur idem objicit, & addit, Cameracenses Episcopos subinde habitasse Valencenis, & Genevenses etiamnum habitare Aneßiaci. Possumus, si lubet, exempla ejusmodi plurima adjicere. Sed cui bono? cum ubique sint obvia, & nec ipsi quidem pueri ignorent Leodiensem Episcopum eumdemque Archiepiscopum Coloniensem, nec Leodii nec Coloniæ, sed Bonnæ ut plurimum commorari. An istis exemplis conficere vult quisquam, numquam accidisse, ut quod nec Romani Pontifices fecerunt, nec alii qui nominantur ac plures possent nominari, id omnino nulli Episcopi fecerint, ut cum habitatione etiam Sedem transferrent, desinerentque ejus quem dimiserant loci nominari Episcopi, sicuti a S. Servatio aut ejus saltē successoribus factum, probavimus documentis authenticis & solidis argumentis? Rem de Pontificibus Romanis Avenione habitantibus expono. Clemens V, ex Archiepiscopo Burdegalensi anno MCCCV Papa creatus, cœpit Avenione habitare, quod & quinque alii Pontifices fecere, quoad tandem Gregorius XI anno MCCCLXXVI Romam est reversus. Interea tamen temporis propriierant Avenionenses Episcopi, qui suam Sedem seu Cathedram Pontificalem Avenione obtinebant, ejus diœcesis seu provinciæ legitimi constituti Episcopi. Ita apud Sammarthanos Bertrando Aymini substitutus est anno MCCCX Iacobus de Ossa: quo Lugduni anno MCCCXVI Papa creato, & Ioanne XXI, vulgo XXII, dicto, ordinatus est Episcopus Avenionensis Iacobus de Via: cui anno sequenti mortuo, suffectus est frater ejus Arnaldus de Via, vita functus anno MCCCXXXVI. Eodem adhuc anno Ioannes de Cojordano alias Mirapiscensis renuntiatus, deceßsit anno MCCCXLVIII. [proprios suos Episcopos interim retinente:] Cum autem aliquamdiu Episcopatus opera Vicariorum fuisset administratus, anno MCCCLXIII ad Avenionensem Episcopatum assumptus Anglicus Grimoardus, vixit usque ad annum MCCCLXXXVIII. Sed eo ad Cardinalatum promoto, Administrator Ecclesiæ Avenionensis fuit Philippus Patriarcha Hierosolymitanus: post quem Sedem Episcopalem rexit Petrus Geraldi, ac dein Fayditus de Agrifolio, cujus tempore Gregorius XI Romam reversus est.

[56] His positis hac similive argumentatione controversia hac concludi posset. S. Lamberto Patrono Leodiensi aliisque Episcopis supra memoratis, Sedem, Cathedram, [ubi nulla est ratio paritatis, ad negandum, quod Episcopatus vere fuerit Trajectum translatus.] Episcopium urbis Trajectensis attribuerunt, neque ullius alterius civitatis, successores illorum Episcopi Leodienses & quotquot Vitas gestaque illorum per quadringentos annos scripserunt. Sed Clementi V aliisque Pontificibus, qui Avenione habitarunt, Sedem, Cathedram, Episcopatum urbis Avenionensis, eumque solum, nec unicusquidem attribuit ex omnibus illorum successoribus Pontificibus Romanis, uti neque ullus, qui gesta illorum ex professo hactenus scripsit: ergo inter utrosque nulla est ratio paritatis. Quam tamen si velint sustinere mordicus omnes isti Leodienses, quos secum contra nos sentire affirmavit Fullonius; forsan cum hoc etiam sunt negaturi, ex omnibus allatis auctoribus ullum duci posse argmentum. Si faciant, cur non eadem ratione qua contra nos procedunt illi, posset contra ipsos procedere alius, allegata historia jussu Childebrandi scripta & Fredegario annexa, in qua cap. 105 ista leguntur: Ægrotante Pipino Jobii-villa super Mosam fluvium, cum ad eum visitandum Grimoaldus venisset; cum ad orationem in basilica S. Landberti Martyris processisset, a crudelissimo viro & impio, Rantgario nomine, interfectus est? Hic solum Martyr appellatur S. Lambertus, uti etiam in diplomate Caroli Simplicis Regis supra num. 47. Numquam vero Episcopus fuisse probabitur, quamdiu negabitur ex supra relatis auctoribus ullum duci posse argumentum. Quod si non obstante unius alteriusve silentiovolunt S. Lambertum Episcopum credi; relinquatur ei quam tota antiquitas nominat Sedes una Episcopalis Trajectensis, & cum illo aliis Episcopis istius Cathedræ: neque pro Cathedra substituatur, domicilium, habitatio, aut similia nomina nuper excogitata.

CAPUT IX.
Ecclesia Cathedralis Trajecti quæ fuerit ante S. Monulphum?

[57] Satis existimo, vindicavimus civitatem Trajectensem, ut citra controversiam credi poßit ac debeat Episcopalis fuisse. Restat ut dispiciamus, [Controversiæ quadātenus dirimendæ] num etiam definiri poßit, quænam ibidem ecclesia Cathedram exceperit prima, a S. Agricolao proximisque successoribus ejus tenendam, usque dum S. Monulphus dignam ædificavit fabricam in honorem Antistitis gloriosi Servatii, ut loquitur Gregorius Turonensis; Sedemque Pontificalem illic deinceps esse constituit, uti scribit Harigerus. Siquidem inter ipsosmet Trajectenses hac de re non convenit, ideoque in Diatriba lib. 3 cap. 9 agens de ecclesia S. Mariæ, dixi, nobis adhuc non constare, fueritne ea ab initio Cathedralis. Neque nunc decidere id omnino volo: sed intendo solum proponere rationes aliquas, ipsis Trajectensibus ulterius expendendas, & ab iis qui hæc tractarunt non satis animadversas, quæ nos in prædictæ ecclesiæ favorem inclinant. Rem paulo altius ordiri placet.

[58] Notus est Romanorum labor in ducendis militaribus viis, quarum etiam in Germania hac inferiori plures fuerunt, [conducit observare Trajecti ipsius originem] omnes Bavacum confluentes; ad citum expeditumque copiarum quaquaversum mittendarum commeatum. Earum una etiam hodie quadamtenus superest, quæ Tungros indeque trans Mosam ducebat. Capita autem illius viæ cis ultraque fluvium, seu ponte seu navigio transmittendum, non pertinebant (ut infra ostendam) ad eum locum ubi nunc pons est, sed supra veterem amnis trajectum cernebantur, supraque ipsam urbem, quæ ab eodem trajectu habebat nomen, via illa militari antiquius. Commeantium enim frequentia factum ait Bartholomæus Fisen, Historiæ Leodiensis lib. 1 num. 42, idque res ipsa loquitur, ut coli cœperit & ædificiis augeri Trajectus iste; cui Drusus fortasse munitiones addiderat, quandoquidem, teste Floro lib. 4 cap. 12, in tutelam provinciarum præsidia atque custodias ubique disposuit, per Mosam flumen, per Albim, per Visurgim. Hæc si prima urbis ejus, quæ nunc perampla est, initia quis dixerit, rem meo judicio verosimillimam dixerit. Muros autem ejusnon longum a ripa spatium occupasse eo libentius credo, quod omnino existimem extra mœnia fuisse locum ubi juxta ipsum aggerem publicum sepultus a fidelibus S. Servatius fuit, [secundū cujus latus ductus agger publicus;] omnium consensu proximus ei areæ, in qua nunc Servatiana Basilica consistit. Etenim Romanis in usu, imo lege fuit, efferre mortuos extra cinctus murorum: idque etiam Christiani fere tenuerunt, quamdiu sub Romanis fuere, ut cœmeteria extra urbes haberent, intra autem minime. Eadem quoque occasione, tum etiam ut sacris suis cum minori Ethnicorum offendiculo vacarent liberius, factum est primis Christianismi temporibus, ut quatenus persecutiones finebant sua oratoria ibidem haberent: quale istic quoandam a S. Materno consecratum fuisse Trajectensium fert communis opinio, quam optarem videre confirmatam aniquiori ac fideliori teste, quam sit Iucundus, sequacem post se trahens Ægidium.

[59] Vt ut est, Constantino Magno libertatem Christianis faciente templa in omnibus Romani Imperii civitatibus erigendi habendique, [in ipsa autē urbe debuit fuisse ecclesia,] & suo omnes exemplo animante ad opus, non est credibile, Trajectenses diu contentos fuisse suburbano illo, si quod fuit, oratorio: sed æquum est credere, media, ut tunc erat, urbe extructam ecclesiam populi capacem. Hanc credere possumus eo fuisse loco, ubi nunc est S. Mariæ Collegiata ecclesia, sive illa a principio fueritDeiparæ sacra, sive postea hanc appellationem acceperit: neque enim alius locus ullus hujusmodi prærogativam prætendit in inferiori atque ripensi tractu, qui solus oppidum constituebat, antequam mœniis includeretur area Servatiano sepulcro sacrata. In hac igitur dixerim divinis operatum fuisse Sanctum, brevi illo quo inter Trajectenses vixit tempore: in hac ordinatum Agricolaum, in hac Cathedram Pontificalem fuisse, [a suburbano S. Servatii sepulcro, postmodum urbi adjuncto, remotior,] usque ad tempora S. Monulphi sub Episcopis undecim. Cumque interim urbs ipsa, per locorum vicinorum factas a barbaris ruinas populosior indies, plurimis huc veluti in tutum azylum confugientibus, etiam ædificiis augeretur; iisque paulatim occuparetur pomœrium sepulcro S. Servatii longe lateque celebratum; omnino factum crediderim, ut totus ille locus, veteri muro dejecto novis includeretur mœniis, qualia hodieque supersunt suis turribus portisque instructa, etiam postquam tertium acceßit augmentum, aliis mœnibus longe spatiosius circumductis comprehensum. Illud autem quod urbi accesisse incrementum dixi post obitum S. Servatii, ideo debet antiquius credi Episcopatu S. Monulphi; quia nisi jam tum locus intra urbem fuisset, neque ibi ecclesiam Sancto ædificasset Monulphus, neque Sedem illuc Episcopalem transtulisset. Hujus autem consilii non tantum causa dicipotest religio erga Sanctum, sed altior etiam eoque salubrior longe ac commodior situs: cum inferior pars exundantis sæpius Mosæ injuriis obnoxia haberetur.

[60] Ex tunc, quæ prima urbis ecclesia fuerat, secunda esse cœpit. Atque hoc esse videtur, [eo loco ubi nunc ecclesia S. Mariæ, olim S. Bartholomæi,] quod cum magna rerum ac nominum confusione subobscure indicat Nicolaus Canonicus Leodiensis, qui circa annum MCXX gesta S. Lamberti describens, ita loquitur, cap. 18 agens de ejus exequiis: Erant in oppido Trajecto duæ celebres ecclesiæ, quarum una B. Mariæ perpetuæ Virginis, Tungrensium Pontificum eo tempore secunda Sedes habebatur, altera vero B. Apostoli Bartholomæi, quæ sanctissimi Confessoris & Episcopi Servatii meritis & corpore magnifice decorabatur. Dixi cum magna rerum ac nominum confusione, quia ecclesia S. Servatii, non scitur aliud unquam habuisse nomen; Sancti autem Bartholomæi Apostoli caput & festum solennius usque hodie servatur in ecclesia S. Mariæ, quæ, quo tempore tumulandus S. Lambertus erat, non amplius Cathedrali fulgebat dignitate. Ceterum quia Nicolai ætate S. Mariæ ecclesia. quæ eadem fortaßis priori nomine dicta fuit S. Bartholomæi; diviso civitatis jure cum inferiori ejus parte ad Episcopum Leodiensem pertinebat, superior autem cum sua S. Servatii ecclesia Imperiali gaudebat libertate; ideo videntur Leodienses, qualis erat Nicolaus, ecclesiam S. Mariæ voluisse Servatianæ præferre, [nunc ad jus Episcopi Leodiensis pertinens,] ut secundam Tungrensium Episcoporum Sedem: & sic Hugo II Leodiensis Episcopus anno MCCXCVI Duci Brabantiæ Ioanni concedit, ut totum oppidum Trajecti & Wyck cum suis suburbiis sint in Dominio Ducis, exceptis duabus parochiis, videlicet S. Maria, ubi, inquit, olim nostra Sedes fuit posita, nec non & S. Petrus, existens in suburbio Trajectensi, qui quondam fuit hereditas S. Lamberti. E contra vero Imperatores dißimulabant quod ecclesia S. Mariæ aliquando Cathedralis fuisset, propter recentiorem ecclesiæ Servatianæ ad se spectantis splendorem; ideoque in Henriciano Privilegio anni MLXXXVII dicitur, [sicut Servatiana spectat ad jus Imperiale.] quod ipsa quondam viginti Episcoporum (tot enim universim Trajecti numerantur usque ad S. Hubertum) Sedes simul extitit & Regalis & Imperialis curia. Cum autem inter utramque ecclesiam contentiones quandoque exardescerent, anno MCXXXII a Lothario III Imperatore, in favorem Servatianæ, tamquam posseßione quieta annorum trecentorum munitæ, lata est sententia, in ceteris rebus omnibus primas concedens Servatianæ, Marianæ autem, ut tunc Episcopali id solum relinquens, ut in hac fiant Synodales conventus, sub Archidiaconi ab Episcopo directi præsidentia. Talis sententia anno MDXVI a Maximiliano Imperatore renovata, ejusque diplomati ad verbum inserta legitur. Ipsum autem diploma hoc est.

[61] [ideo Maximilianus: Imperator] Maximilianus, divina favente Clementia Electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniæ, Hungariæ, Dalmatiæ, Croatiæ Rex; Archidux Austriæ; Dux Burgundiæ, Brabantiæ Lotharingiæ, Stiriæ, Carinthiæ, Carniolæ, Limburgiæ, Lucemburgiæ, & Geldriæ; Lantgravius Alsatiæ; Princeps Sueviæ; Palatinus in Habspurg, & Hannoniæ Princeps; & Comes Burgundiæ, Flandriæ, Tirolis, Goritiæ, Arthesii, Hollandiæ, Zelandiæ, Ferretis in Kiburg, Namurci & Zuthphaniæ; Marchio sacri Romani Imperii, super Anasum, & Burgoviæ; Dominus Frisiæ, Marchiæ, Sclavoniæ, Mechlinæ, Portus Naonis, & Salinarum; ad perpetuam rei memoriam. Expostulat sacri Romani Imperii Celsitudo, cujus habenæ regendæ nobis a Deo Optimo Maximo, a quo est omnis potestas & dignitas, collatæ sunt, ut quæ ad sacrosanctorum Ecclesiarum divinique cultus ac personarum ecclesiasticarum bonorumque operum immunitatem & commodum accedere cognoscimus, ea uberiori studio & larga liberalitate concedamus. Quapropter attentis humilibus precibus honorabilium, devotorum, Nobis dilectorum Decani & Capituli Ecclesiæ Collegiatæ S. Servatii Trajectensis, Leodiensis diœcesis, quibus supplicarunt, ut quoddam Indultum sive Privilegium divæ memoriæ Lotharii tertii, Romanorum Regis prædecessoris nostri, cujus tenor de Verbo ad Verbum sequitur in hunc modum;

[62] In nomine sanctæ & Individuæ Trinitatis, Ego Lotharius hujus nominis Rex Romanorum tertius. Notum sit omnibus, [sententiam in ejus favorem a Lothario 3 latam,] tam posteris quam præsentibus, quod, secundum privilegia Antecessorum nostrorum, Trajectensi Ecclesiæ S. Servatii, quandam legem & justitiam renovavimus, quam antea trecentis annis & eo amplius in quiete & silentio tenuerat; & eam assensu & favore Alexandri Leodiensis Episcopi confirmavimus, ad destruendam controversiam, quam Præpositus & Fratres de S. Maria Trajecti, in contradictione ejusdem legis, suscitaverant. Est autem ipsa lex & justitia talis, quod Ecclesia Parochiæ S. Servatii sola in Trajectensi urbe habeat decimas & terminum, [qua jura ejus antiqua firmantur,] & omnes de quacumque regione ad manendum ibi confluxerint, præter familiam S. Mariæ sancti Lamberti, ad justitiam Regis pertinent; & in Parochia S. Servatii baptizari & sepeliri debent: & consuetudo est longo usu in habitum conversa, ut Presbyter Parochiæ S. Servatii & Presbyter Parochiæ S. Mariæ, præsidente Archidiacono, [sic tamen ut Synodi habeantur in ecclesia S. Mariæ,] communiter habeant Synodum in Ecclesia S. Mariæ, ita ut Presbyter S. Servatii appellet suos, videlicet omnes pertinentes ad justitiam Regis, ubicumque maneant, in eadem urbe, & culpas eorum synodali lege corrigat; sicuti & Presbyter de S. Maria suos appellat, scilicet omnes ad justitiam Episcopi attinentes, & culpas eorum synodali lege corrigat. Quod si quis hanc justitiam ulterius infringere tentaverit, offensam Dei & nostram & nostrorum Regali potestate fungentium incurrere merebitur: quia dignum est, ut quod tam libera Ecclesia Regno attinens tanto tempore obtinuit, nostro Regali Banno stabile & inconvulsum permaneat.

[63] Factum est hoc Aquisgrani, in Paschali Curia, anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo secundo, [signatäque & contestatam Aquisgrani, anno 1132] Indictione decima, regnante Lothario hujus nominis Rege tertio, Alexandro Episcopo Leodiensi existente. Hujus rei testes fuerunt, Wilhelmus Prenestinensis Episcopus Cardinalis, Mattheus Albanensis Episcopus Cardinalis, Joannes de Crema Presbyter Cardinalis, Wido Diaconus Cardinalis, Albero Archiepiscopus Trevirensis, Stephanus Metensis Episcopus, Luitardus Cameracensis Episcopus: de Principibus, Dux Walramus, Dux Symon, Comes Arnulfus de Lopp, Greswynus de Falcomonte, Gerardus Hostade: de Fratribus Ecclesiæ, Joannes Decanus, Willo Camerarius, Wynandus Custos, Henricus Cantor, Renerus Scholasticus: de Ministris, Godefridus, Christianus, Waltherus. Fuit etiam Privilegium sive Indultum proxime præscriptum, in suo margine inferiori, certis characteribus & litteris in illis subsignatum, & sic subscriptum de aliena littera. Signum Domini Lotharii Invictissimi Romanorum Regis tertii, ac in ejus fine hæc scriptura continebatur: Ego Nicolinus, ad Vicem Adalberti Moguntinensis Archiepiscopi Archi-Cancellarii recognovi.]

[64] Approbare, ratificare, confirmare, & de novo concedere dignaremur. [renovat & confirmat] Moti itaque præfatorum Decani & Capituli precibus, eorumdemque votis satisfacere volentes, motu proprio & ex certa scientia, præfatum Indultum sive Privilegium, & omnia & singula in eo contenta, approbavimus, ratificavimus, confirmavimus, & de novo concessimus, prout tenore prȩsentiū approbamus, ratificamus, confirmamus, & de novo concedimus, ex plenitudine nostræ Cæsareæ potestatis, quantum de jure possumus & valemus, plenum perpetuæ Cæsareæ firmitatis robur adjicientes: ita quod prænominati Decanus & Capitulum eorumdemque successores, ex nunc in antea, futuris perpetuis temporibus, hujusmodi Indulto sive Privilegio, ejusque gratiis ac immunitatibus, omnibusque aliis & singulis articulis, punctis ac clausulis in eo expressis, uti, frui, & gaudere possint & valeant atque debeant, impedimento & contradictione cessante quorumcumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, ratificationis, approbationis, & concessionis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare præsumpserit, nostram indignationem gravissimam, & [emendam] viginti librarum auri puri totiens, [Hagenoa anno 1516,] quotiens contra factum fuerit, sciat se ipso facto irremissibiliter incursurum, quarum medietatem fisco nostro Imperiali, reliquam vero medietatem injuriam passorum usibus decernimus applicandam, harum testimonio litterarum Sigilli nostri appensione munitarum. Datum in Oppido nostro Imperiali Hagennau, die decima octava mensis Decembris, anno Domini millesimo quingentesimo decimo sexto, Regnorum nostrorum Romani tricesimo primo, Hungariæ vero vicesimo septimo (supra plicam erat scriptum) Ad Mandatum Imperatoris proprium, signatum, Renner: & appendebat litteris originalibus pergameneis magnum Sigillum, ita testante qui superius producta cum suo originali contulit, & concordare testatus est, Chr. Veestraten, Notario publico & Apostolico.

[65] Hactenus istud diploma. Sunt qui verba S. Gregorii Turonensis, [Refellitur, qui aggerem publicum ad hodiernum pontem duxisse diceret:] quibus juxta aggerem publicum sepultus S. Servatius dicitur, conentur ad ecclesiam S. Mariæ detorquere: quasi illa sit in aggere qui tendit ad pontem: sed per meram violentiam. Nulla enim in humili ac plane littorali fundo species aggeris; cum e contra platea ecclesiæ Servatianæ vicina vocetur de Groote-gracht, id est, Magna-fossa, secundum magnum scilicet aggerem ducta. Qui sane agger, uti jam supra dixi, non videtur pertinuisse ad eum locum ubi nunc est pons, Vrbem cum Vico transmosano committens. Locus enim hic adeo depressus est, ut duæ ille portæ, quæ sibi invicem ad capita pontis hodierni respondent, superliminaria non habeant altiora, quam sit ipsa superficies aquæ, cum fluvius mediocris currit; cum autem exundat, totæ operiantur. Merito igitur initio dixi, ubi vetus urbs erat fuisse inerum trajectum navalem, unde & nomen loco mansit, quemque fortaßis communierit Drusus: postea vero, & forsan sub Domitiano Imperatore, ad ejusmodi machinationes insaniente, cum via militaris Tungris Coloniam duceretur (quæ Gregorio Agger publicus nuncupatur, quia foßis utrimque præcinctus, quarum ut dixi nomina hodie retinent plateæ, ut Fossa major minorque dicantur) exercitibus non fuit transeundum per mediam tunc urbem, viamque nunc a ponte nuncupatam, quod a S. Servatio ad pontem ducat; sed secundum eam quæ nunc vocatur porta Bruxellensis. Quo loco si pontem non straverunt Romani, de quo nihil constat, paratis saltem navigiis dabatur trajectus, ab antiquo distinctus, ex latere Wyck meridionali, ad alterum militaris viæ trans Mosam caput. Hoc tamen fieri desiit, postquam totum cis Mosam aggerem occupavit monasterium S. Servatii, eo loci situm ubi nunc circum Servatianam Basilicam Decani & Canonicorum plurium ædes sunt; & ubi ex latere ejusdem ecclesiæ occidentali, cum iisdem domibus seu Aggere olim publico ipsa committitur gemino pensili ambulacro, supra viam quæ major fossa dicitur per fornices quater arcuatos ducto.

[66] Hæc fere in suis Mss. Fexbius, ab anno MDCXXXIV in annum ejusdem seculi XXXVII Decanus ad S. Servatium, pro suæ ecclesiæ prærogativa scribens contra Herbenum quemdam, conatum S. Servatii monasterium ad ecclesiam S. Mariæ transferre. Idem contra eumdem etiam recte assumit, hanc illa non esse censendam antiquiorem, quia nunc præfert speciem vetustiorem: quod enim Servatianæ ecclesiæ structura videatur recentior, id fieri, quia foris recentioribus appendiciis & fastigiis innovata sit, intus vero novis testudinibus concamerata, quod suorum majorum memoria factum scribit ipse Herbenus. Addo ego, nihil me dubitare, quin ecclesia utraque, post S. Monulphi ætatem, sæpius forte quam semel, tota fuerit a fundamentis destructa & restaurata; ut nullum poßit ab earum quæ nunc sunt specie duci argumentum. Ceterum tota Fexbii ratiocinatio, in eo templo quod a S. Materno structum prætenditur, [æque ac is qui prætenderet ad dictum aggerem fuisse basilicam] & cui Servatiana Basilica succeßisset, primorum Trajectensium ante Monulphum Cathedram nitentis collocare, incumbit auctoritati Ægidii, textum Harigeri multiplici suspectarum narrationum farragine interpolantis, quam nihili censeo faciendam. Si enim ibi sepultus S. Agricolaus & successores fuere, non ideo id factum censeri debet, quia ibi tunc ecclesia & in ecclesia Cathedra fuit, priusquam eo se urbis extenderent muri; sed quia pro more Romanorum, extra urbem, ad Aggerem publicum, Christianorum cœmeterium erat, & quidem S. Servatii sepulcro miraculisque ad illud frequentibus gloriosum.

[67] Hæc porro Trajectensium antiquitatum studiosis consideranda propono, [ætate S. Servatii.] nihil detractum volens ecclesiæ Servatianæ honori & juribus: sed nec ea credens, quæ ex Iucundo descripsit Ægidius his verbis: Et cum Trajectum pervenisset Servatius in Basilica juxta Aggerem publicum, a B. Materno quondam ibi constructa, imperat cryptam in medio fieri: illuc universum Octaviæ transtulit thesaurum, suumque interlocat sarcophagum. Tungros Octaviam aliquando dictam nescio quis primus somnaverit. Sepulcrum S. Servatii scio sub dio fuisse, nisi quantum injurias aëris aliquantum arcuit tectum lingeum, brevi a ventis dejectum. Crypta, cujus hic mentio, S. Monulphi opus fuit, uti ex historia translationis constat, æque ac ipsa Basilica. Sic autem exorbitanti, quis fidem putet habendam, cum dicit de S. Agricolao, quod in basilica S. Servatii digno successori digna Cathedra collocatur? nisi forte eam intelligas, non quam circa locum sepulcro ejus destinatum invenerit Trajectum adveniens; sed in qua Missas celebraverit, & ad quam creditus a Sigeberto & posteris fuit SedemTungrensem transtulisse; quam esse intra primum urbis veteris ambitum requirendam, eo loco ubi nunc S. Mariæ ecclesia est, utcumque puto verosimile me fecisse.

CAPUT X.
Chronologia antiquorum Regum Francorum, sub quibus vixerunt Episcopi Trajectenses.

[68] Ante Tomum tertium mensis Aprilis, edidi Exegesim præliminarem, in qua innovatur & stabilitur Diatriba olim edita de Tribus Dagobertis Francorum Regibus, eorumque Genealogico stemmate. Quia enim nova repereram instrumenta, ante optata sed non visa, potui melius quam potueram antea, longeque accuratius ordinare tempora & annos, quibus tres illi Reges aliique ab iis propagati imperarunt. Ad eamdem porro rationem temporum conformanda est Chronologia Episcoporum, qui sub iis præfuerunt Trajectensi Ecclesiæ; quod facere distulimus ad hunc mensem Maji, in quo, propter præcipuum Trajectensium Patronum S. Servatium, propositum erat ad incudem revocare quidquidde tota serie successorum ejus antea in lucem edideram. Hoc autem ut commodius & ab ipso initio præstetur, reducenda paucis in memoriam est ratio annorum, quam in primis Francorum Regibus tenendam esse observavimus.

[69] Hadrianus Valesius ut supra num. 21 insinuavimus, insurgit in S. Gregorium Turonensem: quia is, inquit, ex quo primorum Franciæ Regum res gestas discere oportebat, non modo Faramundi Acta, [Faramundus antiquis ignotas,] sed etiam nomen ipsum prætermisit, quamvis non deerant illi libri, ex quibus multa describeret. Hæc Valesius, sed difficulter probabit nomen ejus ante seculum nonum ab aliquo fuisse mandatum litteris; nisi velit ad Hunibaldum fabulatorem recurrere, & ante ipsum Faramundum agnoscere XLIII Francorum Reges ex Trojanis deductos. Nicolaus Vignerius, in Tractatu de Origine veterum Francorum, ex Adonis Chronico ad annum usque DCCCLXXVI deducto, conatur probare, Faramundum Francorum Regem extitisse. Omisso Adone, ipse Valesius & Carolus le Cointe in Annalibus Ecclesiasticis Francorum confugiunt ad Chronicon cujusdam Prosperi, [abest a genuino Chronico Prosperi,] Pithœanum vulgo dictum, quasi is Faramundum nominasset. Sed hæc res non caret sua difficultate. Habemus enim illud Chronicon in duobus codicibus Mss. quorum antiquior est exaratus anno Christi DCXXIII, & in hoc desunt omniailla quæ de Francorum Regihus alibi leguntur, verosimiliter a posteris intrusa. Continet hic vetustißimus codex Chronicon Eusebii a S. Hieronymo interprete continuatum, tum dictum Prosperi Chronicon, eisque subjunctum Chronicon Marii. Vnde cum sua manu noster Heribertus Rosweidus, apographum transcripsisset, quod hactenus asservamus, sed morte præventus typis dare non potuisset; Petrus Franciscus Chifletius, ad hasce Belgicas regiones e Burgundia delatus, ipsum reperit apud Ioannem Bollandum: eoque liberaliter annuente, transcripsit ac misit Andreæ du Chesne, edituro Tomum primum Scriptorum historiæ Francorum; in cujus præfatione asseritur, Thesaurum hunc, ad eam usque diem defossum, ac ne quȩsitum quidem fuisse. Gaudemus publicæ editum utilitati, uti & Chronicon Bertinianum & Epistolas de expugnata urbe Constantinopolitana, a memorato Bollando ad eumdem Chesnæum destinatas, & Tomo tertio & quinto Scriptorum historiæ Francorum insertas: sed nolumus Musæum nostrum dici sepulcrum veterum monumentorum, nosque ipsos haberi pro tam ignaris eorum quæ in eo poßidemus, ut non poßimus velimusque singulis suo tempore uti, in commune litterariæ rei emolumentum. Æquius igitur fuerat, ut qui in eo edendo præventurus non recusantes erat, ageret gratias Bollando ut benefico, quam insultaretut spoliato. Sed quo me pius erga defuncti memoriam affectus? Ætatem prælaudati Codicis indicare volui ex eo, quod ad calcem prædicti Chronici Mariani, Prospero subjuncti, ista habeantur, & pagina 217 apud Chesnæum legi poßint: Fiunt igitur ab exordio mundi usque ad præsentem Heram, id est, XIV Heraclii & XL Clothacarii Regis annum, anni quinquies mille DCCCXXII: dictus autem Heraclii & Clotharii annus convenit in annum Christi DCXXIII. [postea ei intrusus,] In hoc ergo vetustißimo Prosperi Chronico, vel saltem tam vetusti exemplaris fideli apographo, nulla prorsus fit mentio Priami, Faramundi, Clodii, Merovei; merito igitur dicimus, præter Auctoris mentem eorum nomina fuisse postmodum intrusa interpolato Prosperi textui, etsi nesciamus quo præcise tempore.

[70] Habemus præterea aliud Chronicon, quod olim Abrahami Ortelii fuit, & nunc est Societatis nostræ Antverpiensis, in quo iterum est Chronicon Eusebii a S. Hieronymo interprete continuatum, deinde hoc ipsum Chronicon Prosperi, tum Sigeberti Gemblacensis; denique, inter alia quædam, leguntur etiam Nomina & Origo Regum Francorum, deductæ usque ad Ludovicum Iuniorem, Regem & Ducem Aquitaniæ; ergo usque ad annum circiter MCCL: nam biennio vix evoluto, Alienora heres Aquitaniæ, facto divortio separata a Ludovico, titulum Aquitaniæ Ducis secum abstulit. Hinc primo constat gratis dici, quod tempore S. Gregorii Turonensis non defuerint libri, ex quibus discere is potuisset nomen Faramundi. Deinde noto, ex intrusis in Prosperi Chronicon nominibus nihil certi haberi posse circa tempora quibus dicti Reges imperarūt, propter enormes errores, [cum multis enormibus mendis:] qui illi interpolationi miscentur. Annotantur enim Pontifices Romani: sed omißis Zosimo & Bonifacio primo, subjungitur Innocentio Cælestinus ad anno XII Honorii Imperatoris, addita morte Arcadii: & sic error committitur annorum quatuordecim. Cælestino substituitur Sixtus, cum errore annorum quindecim: ac dein Leo numeratur quadragesimus Papa, qui fuit quadragesimus septimus. Præterea Honorio a morte Theodosii tribuuntur XXXII Imperii anni, cum fuerint solum anni XXVIII cum mensibus vix septem. Non modo autem Turonensis Gregorius non habuit sic interpolatum Chronicon Prosperi; sed nec Sigebertus, totis sex seculis junior Gregorio, illud sic habuisse videtur; certe ipsum non sequitur, sed quæ primos Francorum Reges attinent omnia videtur ex propria ac nuda conjectura scripsisse: nam circa posteriores Reges Merovingicæ stirpis, quorum ætates aliunde satis nunc habentur cognitæ, continuo aberravit. Vide autem, quam parum istud qualecumque Prosperi Chronicon Pithœanum valeat, ut inde eruamus tempora primorumRegum. Ad an. XXVI Honorii ista habentur: Solis hoc anno facta defectio. [propter quæ ex eo nihil certi statui potest de initio Faramundi,] Tricesimus nonus Sixtus Romanā Ecclesiam regit. Faramundus regnat in Francia: ubi loco Sixti substituendus Zosimus, ordinatus die VI Ianuarii anno CCCCXVII. Dicta autem Eclipsis contigit XIX Iulii anni sequentis CCCCXVIII: nec concordat annus Honorii Imperatoris. Quia tamen aliud nihil suppetit, in quo vel simplex conjectura fundetur, referatur sane initium Faramundi ad alterutrum annum, aut differatur ad annum CCCCXX, qui est annus Honorii XXVI apud Prosperum interpolatum: apud quem quinto anno post obitum Honorii ista leguntur: Clodius regnat in Francia. [Clodii,] Is foret an. CCCCXXVIII. Verum quia ad annum præcedentem dicitur Arelatum, a Gothis obsessum, per Aëtium liberatum, potest initium Clodii (qui aliis Clodio & Clogio appellatur) referri ad annum CCCCXXVII. Eligat quisq; pro suo libitu annum, cum nihil certi haberi poßit. Clarius, in Chronico S. Petri Vivi, omisso Faramundo, [Merovei.] vocat Clodionē primum Regem Franciæ, eumq; ad an. CCCCXLVI ablegat, quo potius mortuus est. De tertio Rege ad an. XXIV a morte Honorii ista apud interpolatum Prosperum leguntur: Meroveus regnat in Francia, & paßim indicatur an. CCCCXLVIII aut etiam præcedens.

[71] Querela iterum est Valesii de Gregorio Turonensi, Chlodionem quoque, inquit, Meroveum & Childericum fere indictos reliquit; quasi non defuissent libri, ex quibus multa describeret. Iudicent alii de justitia querelæ. De istis sic loquitur Gregorius lib. 2 Historiæ Francorum cap. 9. Ferunt, Chlogionē utilem ac nobilissimū in gente sua Regem Francorum fuisse, qui apud Dispargum castrum habitabat, quod Disthemium in Brabantia fuisse, infra ostendemus. Sed additur, Clogio autē missis exploratoribus ad urbē Cameracum, explorat omnia: ipse secutus, Romanos proterit, civitatem apprehendit: in qua paucum tempus residens, usque Suminam fluvium occupavit. De hujus stirpe quidam Meroveum Regem fuisse asserunt, cujus filius Childericus, unde posteri ab his prognati vocantur Merovingi. Childerici initium regni composuimus alias cum initio anni CCCCLVI, [Childericus regnavit ab anno 456,] qui cum per annorum XXIV curricula, inquiunt Aimoinus lib, 1 cap. 12, Rorico & alii, Francorum regnum administrasset, sub finem anni CCCCLXXIX vita functus, [Chlodoveus ab an. 480 ad 509,] habuit successorem filium suum Chlodoveum primum, cujus primum annum numeramus Christi CCCCLXXX, & quia regno ejus tribuuntur ab omnibus anni triginta; mortuum debemus dicere anno Christi DIX, die XXVII Novembris, quo die anniversariæ preces pro eo in ecclesia S. Genovefæ recitari solebant. Hic porro annis DIX, accurate nobis est stabiliendus.

[72] Baronius ad an. 351 num. 21 monet, magnum rerum Francorum dispendium futurum, si error Chronographicus contingat in ætate S. Martini: [ab obitu S. Martini & anno 397] a cujus obitu solerent olim tempora numerari. Ita numeravit Gregorius Turonensis Episcopus, unus e Successoribus S. Martini, qui tempora hujus sancti Præsulis & reliquorum Episcoporum accuratißime descripsit. Hic ergo lib. 1 Historiæ cap. 45 scribit S. Martinum transiisse Attico Cæsarioque Consulibus, qui annus est CCCXCVII; ac tum egisse S. Martinum ætatis suæ annum LXXXI, Episcopatus XXVI, ut ex præscripto Gregorio late ostendimus ad Vitam S. Sigeberti Regis, 1 Februarii § 7. Quod autem addat Arcadii & Honorii annū Imperii secundū, fecit more antiquorū scriptorū, attribuens annum CCCXCV honoris causa Theodosio patri, qui illo adhuc anno vixit mense Ianuarii, cū essent creati Consules, sub quibus corpus ejus VIII Novembris honorifico funere fuit Constantinopoli depositum. Hanc autem computandi rationem exposuimus ante Tomum primum Aprilis, in explicatione veterum Catalogorum Summorum Pontificum, subjungentes ei Exercitationem singularem de anno & die mortis S. Ambrosii Episcopi Mediolanensis, quem interfuisse exequiis S. Martini, ex eodem Gregorio Turonensi & antiquis monumentis Ecclesiæ Mediolanensisdemonstravimus; atq; post obitum ejusdem S. Martini adhuc superstitem mensibus quinque, obiisse an. CCCXCVIII, clare ostendimus. Annum ergo & diem mortis S. Martini, a nobis olim propositum, postmodum probaverunt Iacobus Grandamicus, Carolus le Cointe, Ioannes Maan, in suis libris a me in dicta Exercitatione citatis. [elapsis anni 112.] Hoc fundamento posito progredimur cum prælaudato Gregorio Turonensi, primo parente antiquæ Historiæ Francorum, qui lib. 2 cap. 43 & lib. 4 cap. 46 numerat, a transitu S. Martini usque ad transitum Chlodovei Regis, annos centū & duodecim. In eaque lectione consentiunt omnes editiones supra citatæ, & codices manuscripti. Idem scribunt Fredegarius in Historia Francorum epitomata cap. 29 & 73, Aimoinus lib. 1 cap. 25, Auctor Chronici Moißiacensis, & alii, usque ad Anonymum fabulatorem de Gestis Regum Francorum. Iam vero si a mense Novembri an. CCCXCVII, quo S. Martinus vita functus est, anni numerentur usque ad mensem Novembris an. DIX, quo statuimus deceßisse Chlodoveum, certißimo calculo reperientur anni interpositi centum & duodecim: atq; ita auctoritate Gregorii Turonensis & aliorum, statuimus obitū Chlodovei ad dictum annum quingentesimum nonum.

[73] Confirmatur hæc sententia ex morbo ipsius Regis, indicato in Vita S. Severini Abbatis Agaunensis, a Fausto discipulo scripta, & a nobis edita ad diem XI Februarii, ubi num. 3 ista leguntur: Cum Rex Francorum Chlodoveus apicē regni sui per annos viginti quinq; Parisius urbe nobiliter gubernaret, subito dolore febriū correptus, [Hæc chronologia confirmatur in 2 annis morbi,] graviter desudare cœpit. Typo videlicet frigoris duobus annis imminēte, continuis cruciatibus affligebatur. Hic nominatus regni annus XXV e calculo nostro incidit in annū Christi quingentesimum quartum, qui videtur secundum modum istum loquendi jam aliquo usq; elapsus fuisse, cum cœpit Rex corripi febri, quæ duobus annis duravit, usque ad annum scilicet DVI quadamtenus decursum, quando a S. Severino fuit sanatus. At, qui regnum Chlodovei duobus annis serius auspicati, mortem ejus adscribunt an. DXI, ut infra videbimus; hi necessario hunc morbum debent duobus annis etiam serius numerare, & agnoscere eum ab anno DVI usque ad an. DVIII continuis cruciatibus fuisse afflictum: hoc autem posito sequeretur, quod an. DVII Chlodoveus & lecto affixus ægrotabat, & sanus cum Alarico Rege pugnabat. Nam Alaricus, apud Isidorum in Chronico Gothorum, anno regni sui XXIII, Anastasii Imperatoris XVII, Æræ Hispanicæ DXLV, provocatus a Francis ab eorum Rege Chlodoveo, in regione Pictavensis urbis, prælio inito extinguitur.

[74] Confirmatur præterea nostra Chronologia ex succeßione filiorum. Chlodoveo namque XXVII Novembris, anno secundum nos DIX mortuo, filii regnum partiti successerunt, quorum annis præclaram lucem confert in Chronico Marius, uti nos ad Vitam S. Sigeberti num. 64 deduximus de Chlodomere Rege Aurelianensi, Theodorico Austrasiorum, ejusque filio ac nepote Theodeberto & Theodebaldo, quæ legi ibidem possunt. At Childebertus, etiam filius Chlodovei, [& ex obitu filiorum, Childeberti,] Rex Parisiorum, in eodem Marii Chronico transiit Indictione VI, anno post Consulatum Basilii XVII, ergo anno Christi DLVIII. Hujus autem diploma pro basilica S. Vincentii, hodie S. Germani, etiamnum originale extare asserit testis oculatus Labbe in Miscellaneis, datum anno regni XLVIII die VI Decembris; mors vero ejus ab Aimoino lib. 2 cap. 29, Auctore Vitæ S. Droctovæi X Martii, & aliis, refertur ad X Kalendas Ianuarii, anni regni XLIX: unde conficitur primum regni annum, saltem ad annum DX referendum esse. Demum Chlothacarius apud eumdem Marium mortuus est, [atque Chlotharii.] ejusque regnum filii ipsius diviserunt, Indictione IX anno post Consulatum Basilii XX, proinde anno Christi DLXI. Duos autem Chlotharii annos ultimos, vitio librariorum, apud Gregorium conflatos in unum esse, & ratio temporis deducti exigit, & verba Gregorii lib. 4 cap. 21 ostendunt. Rex Chlotharius, inquit, anno quinquagesimo primo regni sui, cum multis muneribus limina B. Martini expetiit &c. Et postea ista leguntur: Regressus quinquagesimo primo regni sui anno a febre corripitur, & tandem spiritum exhalavit: ubi legendum esse quinquagesimo secundo, demonstratur ex eo, quod Gregorius, qui nusquam eosdem annos repetiit, id multo minus fecisset in eodem capite. Inter filios porro dicti Chlotharii iterum, divisum regnum est, & eorum Chronologiam a nobis solide firmatam esse, ex variis hebdomadæ feriis, cyclis Paschalibus, & solis Lunæque eclipsibus, jam paßim admittitur. E contra qui obitum Chlotharii primi, & succeßionem filiorum conantur componere cum dicto anno DLXI, invertunt omnem auctoritatem Gregorii Turonensis & aliorum antiquorum scriptorum, quia sic coguntur obitum Chlodovei primi, referre sicut & referunt, ad annum DXI; itaq; Cointius pro centum & duodecim annis, ab obitu S. Martini ad obitū Chlodovei supra probatis, centum & quatuordecim collocat ad dictum an. 511 num. 53; & pro annis regni quinquaginta uno aut duobus, supra ex Gregorio relatis in obitu Chlotharii; asserit Cointius ad annum 561 num. 7 tantum quinquaginta annos regnasse. Et Childebertū anno regni XLVII obiisse, cogitur dicere ad annum 558.

[75] [Præcluditur effugium ad Consulatum Felicis:] Effugium ille quidem sibi invenit in Synodo Aurelianensi prima sub Chlodoveo habita, cui apud Sirmondum adjicitur Consulatus Felicis. Sed hanc signaturam pluribus rejeci ad Vitam S. Sigeberti num. 63. Postea Parisiisreperi apographa dicti Sirmondi de suis Conciliis, ubi hoc Aurelianense se reperisse in XII codicibus annotarat his litteris, In L, B, C, P, p D, E, R, G, T, N, & in codicibus G & R. & Bellon. ordo subscriptionis plane immutabatur, relatis primo Episcopis Aquitaniæ primæ, dein Aquitaniæ 2 & Novempopuloniæ: & ibidem legebatur, Ex civit. Burdegala Cyprianus Episcopus suscripsi, nullo alio verbo addito: tertio & quarto loco erant Episcopi Lugdunensis 2, 3, 4 & Belgicæ 2. Dein procul in fine addebatur, Sub diebus Felice viro clarissimo Consule subscripserunt. Et hæc est clausula, quæ videtur primum fundamentū contrariæ nobis sententiæ fuisse, & seorsim ponebatur in codice Remensi versus finē, sub Felice V. C. Consule. In Corbejensi Ms. primo subscriptionis loco erat Cyprianus Episcopus de Burdegala, in die VI Idus mensis quinti, Felice V. C. Consule: [neque obstant res magnæ in ultimum triennium compingendæ.] in aliquo alio autem erat Episcopus Ecclesiæ Burdegalensis metropolis. Ex hac tam multiplici exemplariū varietate apparet, inde nihil certi statui posse. Quod si potuit Sirmundus Aurelianensi II adscriptum Annū Justiniani Imperatoris, rejicere tamquā intrusum ab iis, qui cum Sigiberti Chronico Chlodoveum ad annum usque DXIV vixisse crediderunt; multo magis possumus opinari, idē Concilio primo factum ab iis, qui tum volebant impletos an. CXII ab obitis S. Martini. Alias quam plurimas ad idemconfirmandum rationes, collatis inter se editionibus variis late deduximus ad Vitam S. Sigeberti. Philippus Labbe noster, nolens niti tam male subsistentibus subscriptionibus, objicit bella ultimis tribus annis a Chlodoveo confecta, quasi ad ea plus temporis requireretur: primo enim trium jam dictorum an. DVII confecit bellum Gothicum; dein regnum Ripuariorum accepit, fraude interemptis Rege Coloniensi ejusque filio; eodem modo Characcum Regulum, dolis circumventum, cepit cum filio vinctosque totondit; nec meliori fortuna usus est Ragnacharius Rex sive Regulus apud Camaracū: quæ omnia legi possunt apud Turonensem lib. 2 cap. 40, 41 & 42. Verum objicienti quod tot victoriis angustum nimis sit triennii spatium, reponeret Cointius paginam tertiam suæ Epistolæ ad Christianißimū Regem Ludovicum, ante Tomum 5 Annaliū, ubi nominat urbes arcesve triginta quatuor unius alteriusque mensis successu Batavis a Rege Christianißimo ereptas.

[76] Fuisse Regem hunc Christi sacra amplexum, ex voto, quo se obstrinxerat in periculoso contra Alamannos certamine, in confesso est: annus quæritur. [Baptismus Chlodovæi] Is paßim credebatur annus XV Regni fuisse, atque adeo in nostro calculo foret annus Christi CCCCXCIV, jam fere exactus siquidem in Natali Domini baptismum illum peractum constat. Hoc ergo tenuimus in Diatriba: postea vero cum prodiit Anastasii Papæ Epistola eam felicitatem Regi neophyto gratulantis, adeoque aliquantis annis serius; explorare cœpimus Auctorē opinionis præfatæ, omnibusq, expensis non invenimus alium, quam vulgo appellata Gesta Francorum, nugarum plena & conscripta ab Anonymo fabulatore, ut Cointius appellat ad an. 648 num. 98, ubi sus deque feruntur omnia, quemadmodum in innovata Diatriba Dagobertina num. 34 clarißime demonstravimus. Quid autē cogitari enormius potest, quam quod Dagoberto I Monarchæ in tribus regnis dantur anni XXXVI, cui solum VIII essent tribuendi. Habemus Gregorii Turonensis Historiam, collatam cum tribus Mss. in quorum uno interjecta erant plurima ex dictis Gestis Francorum; videlicet Caput 2 incipiendo, a linea 3. Eo tempore gens Alanorum cum Capitibus quatuor sequentibus integris, & Capitis 7 plusquam dimidio. [ex fabulosis Francorum gestis male adscriptus an. 15 Regni,] Dein ibidem inseritur ex Cap. 8 de Agrippina capta, & Capitis 11 pars ab istis verbis. Erat autem Crotildis Christiana: cum Capitibus 12 & 13 atque initio Capitis 14. Postea Capite 15 dictorū Gestorū, post relatam victoriam de Alamannis, habentur ista: Acta sunt hæc an. XV Chlodoveo regnante: quæ in dicto Ms. Gregoriano sub finē Capitis 20 ita erant adscripta. Actum an. XV regni sui. Desunt autem hæc omnia in editionibus Turonensis adornatis a Badio, Morelio, Bochello, Wechelio, de quibus & codicibus Mss. ad ipsas editiones adhibitissupra num. 23 egimus. Chesneus reliquis omißis ista solum descripsit ediditque, Actum an. XV regni sui. Quæ non habent majorem auctoritatem ex dictis fabulosis Gestis, quam quod Dagobertus Monarcha regnarit an. XXXVI. Desunt etiam ista & similia verba in Historia Fredegarii epitomata, [melius adscribetur ejus anno 17 Christi 475.] ex codicibus Nazariano & Palatino in corpore Historiæ Francicæ typis Wechelianis an. MDCXIII excusa, & apud Andream du Chesne ex Ms. Petaviano; imo & in Ms. Goldastino nunc Reginæ Sueciæ. Quæ omnia satis convincunt hæc non esse a Turonensi, præter morem ejus, sub finem adjecta. Proinde, re jam plene examinata, dicimus, Chlodoveū anno regni sui XIX Christi DXCVIII exeunte fuisse baptizatum; ac fidem Christianam per totum regnum propagatā, quando S. Eleutherius, Episcopus Tornacēsis, qui Blandinii exul vixerat, migravit Tornacum, & sub Anastasio II Pontifice Romano baptizavit undecim milla hominum, uti ad XX Februarii in ejus Actis refertur. Certe nec minimum quidem de hac veritate dubitandi locum relinquit ipsius Anastasii II præcitata Epistola ad Chlodoveum Regem, quam primus Dacherius excudit Tomo 5 Spicilegii pag. 582, & omnes postea receperūt hoc exordio: Glorioso & illustri filio Cludoecho Anastasius Episcopus. Tuum, gloriose fili, in Christiana fide, cum exordio nostro in Pontificatu, contigisse gratulamur. Exorsus est autem sedere Anastasius II, secundum accuratiorem Collegæ mei Papebrochii calculum XV Septembris, anno Christi CCCCXCVI. De anno satis inter Eruditos jam convenit: qui eum Novembri cœpisse volunt, ideo id volunt, quia legebant tali mense sepultum decessorem Gelasium, unde consequens arbitrabantur etiam tali mense defunctum, nec prius ordinatum Anastasium.

CAPUT XI.
Chronologia Episcoporum Trajectensium stabilita.

[77] Constituta in hunc modum Merovingicorum Regum Chronologia, tum Capite præcedenti, tum in Exegesi præliminari ad Tomum III Aprilis, [Post Episcopos Tungrenses,] de tribus Dagobertis Francorum Regibus; progredimur ad stabiliendam rationem temporis, quo Episcopi Trajectenses singuli præfuerunt suæ Ecclesiæ, post S. Servatiū. Nam de novem Episcopis Tungrensibus, qui ante eum sederunt, egimus supra capite primo hujus tractatus: tempora autem S. Servatii ipsius ad diem XIII Maji, in ejus Vita ordinavimus, diximusq; illum ex hac mortali vita deceßisse anno CCCLXXXIV, Feria V Pentecostes, tum conveniente in diem XIII Maji: [Trajecti obit S. Servatius anno 384.] & Chronotaxim nostram stabilientes ex successorum Episcoporum tempore, secundum Ecclesiæ Trajectensis Episcopum S. Agricolaum diximus circiter annum CCCCXX esse vita functum. Huic successerunt eodem seculo V Ursicinus, [Seculo 5 Episcopi 8] Designatus, Resignatus seu Renatus, Suspitius seu Supplicius, Quirillus, Eucherius, & Falco IX Episcopus, quem sub finem dicti quinti seculi cum S. Remigio Episcopo Remensi vixisse constat ex hujus ad illum Epistola, quæ Tomo I Conciliorum Galliæ pag. 205 est in ordine quinta: neq; ante Sulpitium sive Supplicium admittimus Aravatium, a Cointio interpositum, omnibus antiquis ignotum, uti supra probavimus. Seculo Christi sexto post S. Falconem præfuerunt Ecclesiæ Trajectensi S. Eucharius Episcopus X, [alii seculo 6] & post hunc S. Domitianus XI, qui subscripsit Concilio Arvernensi sub Theoderico Rege Austrasiorum habito anno DXXXV, & postmodum Aurelianensi V anno DXLVIII. Domitiano fuerunt subrogati S. Monulphus XII, qui cum Gregorio Episcopo Turonensi vixit, & templum S. Servatio construxit; ac S. Gondulphus, XIII, una cum S. Monulpho ad diem XVI Iulii fastis sacris adscriptus. Alii qui ad seculum septimum possunt referti, sunt XIV S. Perpetuus, Dionantensis urbis Patronus, & XV Evergisus sive Ebregisus; tum XVI S. Joannes-Agnus, quem asserit Harigerus cap. 29 ab agricultura regiis præceptis ad Episcopatum raptum, [& seculo 7, quo etiam vixerunt S. Ioannes-Agnus,] administrante regnum Austrasiorum Dagoberto adolesscente, id est, ante annum DCXXV, quando hic necdum ducta uxore Austrasios tantum septentrionales, sub quibus erat Trajectum, regebat. At B. Joannes-Agnus, uti addit Harigerus, cursum vitæ præsentis explens, in bona senectute vita decessit, anno DCXLVI, die XXV Iulii.

[78] [& S. Amandus,] Dein substitutus XVII S. Amandus, ante ad prædicandum verbum Dei Episcopus consecratus, a Rege & Sacerdotibus coactus, ad regendam Trajectensium Ecclesiam, Pontificalem suscepit Cathedram; & per triennium vicos & castra circumiens, verbum Domini constanter omnibus prædicavit. Ita Baudemundus discipulus in ejus Vita. Triennium illud, quo Ecclesiam Trajectensem rexit, terminamus annis Christi sexcentesimo quadragesimo septimo & duobus sequentibus. Late deduximus ejus Acta ad diem VI Februarii; sed in Chronologia, § X & sex sequentibus proposita, occurrunt mutanda nonnulla secundum præliminarem Exegesim, qua innovavimus Diatribam Dagobertinam nostram ante Tomum III Aprilis; ubi statuimus Dagobertum I mortuum fuisse, non anno DCXLIV, sed DCXXXVIII sex annis citius, quoditidem in successoribus usque ad obitum Theodorici nepotis servavimus; cujus anno secundo testamentum confecit S. Amandus sub die XV Kalendis Maji, [Hic Testamentum fecit anno 2 Theodorici, Christi 677,] ergo (secundum calculum nostrum correctum) anno DCLXXVII, quamdiu autem postea vixerit, exacte non constat. Annos eum universim vixisse nonaginta plerique, cum Milone altero vitæ scriptore censent: & sic potuisset pervenire ad annum Christi DCLXXXIV, ut aliquando asseruimus; quod ex annis S. Austregisili, sub quo Episcopo adolescens vixit, posset confirmari. Nam ex Vita ejus, illustrata ad diem XX Maji, constat, illum S. Apollinari, II aut III Nonas Octobris, anni DCXI mortuo, succeßisse; ac post annos Sedis duodecim obiisse XX Maji anni DCXXIV. Sub illo autem jam Episcopo S. Amandus cellulæ vixit inclusus tribus ferme lustris apud Baudemundum, [unde reliqua ejus Chronologia pendet.] ubi non est necesse intelligere annos quindecim, ut cum Milone, Harigero & aliis subinde credidimus; sed forsan sufficerent anni solum undecim aut duodecimus inchoatus, ut ante obitum S. Austregisili, Bituricis discesserit, saltem sub finem anni DCXXIII. His positis potuit iter Romanum bis suscepisse, atque Episcopus ordinatus Gandensibus & Tornacensibus verbum Dei prædicasse; potuit ad Sclavos quoque fuisse profectus; ac post exilium reversus, S. Sigebertum sub finem anni DCXXIX aut sequentem baptizasse: & sic tempus illud ex correcto jam calculo cum Vita S. Amandi optime consistit. Eodem modo § 3 & 11, post diploma Elnonensis monasterii fundati, annus XI Dagoberti componendus erit cum anno Christi DCXXXII, sicuti & nonnulli anni ejus aut aliorum Episcoporum conformari debebunt ad calculum chronographicū Regum a nobis nunc expositum. Addimus etiam nos deprehendisse errorem in eo, quod Elevatio corporis S. Amandi referatur ad an. DCCCIX aut DCCCX, referenda ad annum circiter DCCXC, uti clarius deducimus XIX Maji, ad Acta B. Alcuini, qui Carmen LIV de ista Elevatione scripsit, Sed redeamus ad Episcopatum Trajectensem.

[79] XVIII Episcopus S. Remaclus dictam Sedem administravit ab anno DCL, saltem versus finem inclinato, [S. Remaclus Ecclesiam Trajectensium rexit ab an. 650 ad an. 660] per annos decem in Mss. expreßos. Ab hoc jam Episcopo Trajectensi, S. Trudo Metas missus, puerili adhuc ætate floridus, atque a Grammatica per reliquas liberales artes progressus, anno sexto Episcopatus S. Remacli sacræ Scripturæ studium arripuit: in quo cum optatum fecisset progressum, in Clerum assumptus, & per Ecclesiasticos gradus promotus, initiatusque Sacerdotio est, ac plurimis peractis annis… maturusque tam ætate quam moribus, ad S. Remaclum anno X Episcopatus reversus, Dei verbum in ejus diœcesi Euangelizavit. Ejusdem S. Remacli anno VI, cœpta sunt extrui monasteria Stabulense & Malmundariense, & triennio postea ab eo dedicata: qui circa annum DLX relicto Episcopatu in iisdem monasteriis adhuc diutißime vixit. Acta autem illius varia erunt ad diem III Septembris illustranda; interim S. Landoaldi ejus Archipresbyteri Vitam dedimus XIX Martii.

[80] XIX Episcopus S. Theodardus, Cathedram Trajectensem suscepit anno DCLX aut initio sequentis. [inde S. Theodardus ad annum circiter 668.] In ejus Vita, a Sigeberto Gemblacensi expolita, ab Episcopatu Trajectensi S. Amandi triginta circiter anni ad martyrium usque S. Theodardi interponuntur: quibus Ecclesia Trajectensis dicitur possessionum suarum quantitate mutilata, atque irruentibus undique procellis agitata. Verum quia Harigerus, Philippus Abbas Bonæ Spei, aliique scripserunt, S. Amandum a Dagoberto Rege Ecclesiæ Trajectensi præfectum, quod saltem ante an. DCXXXVIII factum debuerunt concipere; posset dici circa annum DCLXVIII Martyrio coronatus, quo tempore Childericus Rex, cui admodum carus fuerat, anno nono regnum Austrasiorum administrabat. Quæ omnia erunt ad Acta ejus X Septembris, accuratius illustranda.

[81] XX Episcopus Trajectensis S. Lambertus, aliquot post Martyrium S. Theodardi mensibus ordinatus, sub Childerico Rege, qui eum, ut ait Godeschalcus cap. 2, præ omnibus Pontificibus & Optimatibus diligebat, Ecclesiam Trajectensem gubernavit. [S. Lambertus usque ad annum 699.] Verum Childerico ab impiis carnificibus anno DCLXXV interfecto, & Theoderico in regnum admisso. Ebroini, qui Palatio ejus præerat, adeo prævaluit iniquitas, ut S. Lambertum de Sede sua deponerent & honore debito privarent, & Faramundum in Cathedra illius constituerent. Ebroino autem circa annum DCLXXXI ab Ermenfrido confosso, S. Lambertus ad propriam Sedem revocatus, magna universi populi lætitia susceptus est. Ac tum pedes suos ad Euangelizandum pacem dirigens, populum sibi commissum omnimodis sacræ doctrinæ cibis reficere curavit, innumeras fidelium turmas de Gentilitate vocavit ad Christianitatem &c. tandemque a Dodone, de Primatibus Palatinis uno, & Pipini Ducis familiari, telo transfixus animam Deo transmisit. De anno cædis non satis constat. Præ reliquis placet, quod in codice Ms. Aureæ-Vallis scribitur passus anno secundo Childeberti Regis, qui foret annus Christi DCXCIX: neque hinc multum abest Sigebertus in Chronico, asserens passum anno DCXCVIII. Sed ea accuratius erunt discutienda XVII Septembris, die ejus natali.

[82] Vicesimus primus & ultimus Episcopus Trajectensis S. Hubertus decessoris & magistri sui sacrum corpus Leodium transtulit, [S. Hubertus post Sedem Leodium translatam, mortuus anno 727.] anno ordinationis suæ XII aut XIII, ac dein Sedem etiam Episcopalem, ex urbe Trajectensi & Comitatu Masegau seu Maselandiæ, ad villam adhuc parvi nominis, quæ Leodium dicta, ut Godeschalcus vocat; & uti Fisen observat, fuit prædium Ecclesiæ Tungrensis. Hinc nomen Tungrensis Episcopatus resumptum fuisse ait idem Fisen, & valuisse per annos CCCCXL usque ad Henricum secundum, ordinatum anno MCXLV, vita functum anno MCLXIII. Hac autem de causa S. Hubertus in Martyrologio Romano non appellatur Episcopus Leodiensis, sed Tungrensis; licet Sedem collocarit Leodii, ibique anno DCCXXVII feria sexta XXX Maji, fuerit mortuus: cujus corpus ab obitu ejus anno XVI, Carolomanni ac Pipini fratrum III, Christi DCCXLIII, die Dominica III Novembris, est elevatum: ad quem diem erunt Acta ejus illustranda. S. Huberto succeßit filius ejus, ante ex legitimo matrimonio natus, S. Florebertus, cujus Acta dedimus XXV Aprilis, cum Titulo Episcopi Leodiensis, per quamdam scilicet nec historicis inusitatam prolepsim, quia cupiebam, & etiam nunc cupio, in omnibus gratificari Ecclesiæ Leodiensi, cujus decus gloriosißime splendet in universa Belgica & vicinis regnis.

CAPUT XII.
Antiqui Episcopatus Trajectensis populi, eorumque vicini. Dispargum Sedes Regum Francorum.

[83] Qvod alias consilium dedi Annales Leodienses scripturo amico, id ipse mihi hic sumo: & acturus de antiquis Episcopatus Tungrensis ac Trajectensis, nunc Leodiensis, [Trajectum, Maselandiæ urbs primaria] populis eorumque vicinis, tabulam in fronte hujus Capitis exhibeo, bonampartem secundæ Belgicæ, Germaniæque item secundæ repræsentaturam. Sumpsi eam ex grandiori alia, qua Galliam Belgicam anno MDCXXXIII universam complexus fuit Aubertus Miræus, eo fine ut Viarum in ea Miliarum typum exhibens, præluderet paulo post vulgando a se Chronico Belgico, exordium sumpturo a Iulii Cæsaris in Galliam adventu. Sed ita ipsam inde sumpsi, ut usui eam meo meæque sententiæ adaptaverim, quædam loca addens de quibus agendum hic mihi est, plura omittens ad institutum præsens nil facientia; pauca etiam corrigens, prout credidi me ea certius habere aliunde definita.

[84] Incipio autem, a fluminis Masæ seu Mosæ accolis, quorum primariam olim urbem diximus fuisse Trajectum, [agnita in diplomatis,] appellatis antiquitus Masacis, Masegavis, vel Maselandis; rancida aliis visa nomina, quæ tamen Reges Imperatoresque usurparunt, adeoque nemini fastidienda. Etenim Trajectum in comitatu seu pago Maselandiæ fuisse confirmant in suis diplomatis, Arnulphus Rex postea Imperator, Zuendeboldus Rex illius filius, Carolus Simplex Rex Francorum. Ea diplomata exhibent Miræus in Notitia Ecclesiarum Belgii cap. 44, 46 & 49, Christophorus Brouwerus & alii: verba illorum dedimus cap. 4 libri 1 Diatribæ nostræ. In divisione porro regni Lotharii inter Ludovicum Regem Germaniæ & Carolum Calvum Regem Francorum, omnis ea Masacorum ditio distincta est in duos Comitatus, superiorem & subteriorem Masau seu Masegau.

[85] Eginhardus, Caroli Magni Imperatoris Cancellarius, vir scientia, [item Mosavi] doctrina, virtuteque eximius, lib. 4. Historiæ translationis SS. Marcellini & Petri dandæ 2 Iunij, Gangluden (quo nomine intelligitur districtus, continens oppida Gangelt, Vucht & Millen in agro Iuliacensi, paucis a Mosa leucis distantia) fundum regium in pago Mosavo esse tradit. Quo tempore floruerunt SS. Lambertus & Hubertus Episcopi Trajectenses, præerat Austrasiis Pipinus Herstallius, pater Caroli Martelli, de quo Brouwerus lib. 7 Annalium Trevirensium hæc habet: Diploma vetus inspeximus, quo ipse, Pipinus in villa Bagoloso, [Mosarii] regnante jam tum Dagobetto, jacens ex morbo, S. Willibrordum prædio Suuestra donat, quod prædium ipse ad rivum cognominem in pago Mosariorum situm esse confirmat, atque ut in nepotum Grimoaldi & Drogonis filiorum sit tutela, cavet. Denique cum propter morbi magnitudinem subnotare non potuisset ipse, Plictrudi conjugi dat negotium, ut ipsa donationem subscribendo corroboret. Quæ Theofridus in Vita S. Willibrordi ita confirmat: Idem munificus Princeps sub chirographi conscriptione anno IV Regis Dagoberti, VI Nonas Martii, tradidit illi Willibrodo villam in pago Mosavorum sitam, & a præterfluentis fluvii nomine Suvestram nuncupatam; & egregiæ Blittrudis sagaci industria, ab ingenuis viris pecuniæ impendiis comparatam. Est Suestra; sive Sustera, illustre nobilium virginum monasterium cum oppido adjuncto, circiter ter mille passus a Mosa remotum, e regione fere Masaci seu Masecæ oppidi, Trajectum inter & Ruremundam. Nec procul ab Sustera distat relatum ante Gangluden.

[86] Demum ostendi cap. 5 Diatribæ Tacitum lib. 4 Historiarum eosdem Masacos appellare, [atque Masavi apud veteres.] & conjungere Sunicis, Tungris, Bethasiis & Caninefatibus finitimis populis, de quibus infra agemus. Caput ergo gentis Masacorum, Mosariorum, Mosavorum, seu Maselandorum, fuit Trajectum, quam totius provinciæ urbem maximam dixit Ægidius a Leodio; ubi & Reges solitos fuisse commorari colligimus ex diplomate Childerici Regis, quo donationes monasteriis Stabulensi & Malmundariensi confirmat. Datum, id est, quando fecit mensis September dies VI, anno VIII regni Domni Childerici Regis, Trajecti feliciter. Annus is erat Christi DCLXVII, quo S. Theodardus Ecclesiæ Trajectensis Episcopusloca monasteriis donata cum Hodone Domestico & Forestariis regiis jussus est determinare: non ergo anno DCLV occisus, ut tradunt Bucherius, Fisen, atque alii, quorum opinionem Fullonius vulgatam Chronologiam vocat, ac Belgis Gallisque sequendam statuit. Sed quomodo hi manifeste in tempore Sedis horum Episcoporum errant, ita idem inferre cogitur eos in loco Sedis aßignando erravisse.

[87] Apud eumdem Miræum in Codice Donationum cap. 15 referuntur tres Reges fratres, Lotharius, Ludovicus, & Carolus simul convenisse secus Trajectum, in loco qui dicitur Marsna, anno Dominicæ Incarnationis DCCCXLVII. Hujus loci prædium donavit monasterio Remensi S. Remigii, Gerberga, Ottonis I Imperatoris soror, tum Regina Francorum, nupta Ludovico Transmarino, dicti Caroli Simplicis filio: in cujus donationis diplomate, ibidem cap. 38 relato, testatur traditum S. Remigio quoddam prædium in alodio in honore S. Petri consecratum, [Comitatus Mosaugæ superior] vocabulo Mersen in Comitatu Mosaugæ, cum omnibus ad ipsum pertinentibus prædium… Actum III Idus Februarii, anno Incarnationis Dominicæ DCCCCLXVIII. In præfato Comitatu, in villa quæ dicitur Sarta. Est Marsana, seu Marsna, aut Mersen pagus secundo lapide a Trajecto & Valckenburgo cum monasteriolo, quod sub titulo Præposituræ a Monachis Remensibus hactenus possessum, jam cum aliis prædiis in Gallia sitis commutatum, pertinet ad Canonicos Regulares Eaucourtianos in Artesia. Hæc de Trajecto, urbe primaria, sive metropoli Mosacorum, cum vicina Marsana, in superiore Maselandia sive Mosauga. Infra eam urbem tum alia occurrunt loca, tum hæc celebriora; Stochemium, Maseca seu Masacum, Suestra seu Sustera, supra pago Mosariorum adscripta. Dein Ruremunda, Venlona, Gravia, Ravenstenium, Megena; [& inferior?] cui jungitur ditio hodieque Maselandia appellata, & ex adverso ultra alteram Mosæ ripam regiuncula Masewalia ab utroque fluvio dicta. Atque huc usque inferior Masau seu Masegau Comitatus videtur extensus.

[88] Masacis hisce inferioribus Caninefates, etiam apud Tacitum adjunguntur. [Vicini Batavi] In prædicta autem regni Lotharii divisione anno DCCCLXX facta, Comitatui subterioris Masau jam explicato junguntur alii duo Comitatus, Batua & Testrebant: quorum ille pars est antiquorum Batavorum, iste Caninefatum, in Romana Historia sæpius memoratorum. Incoluere Batavi insulam inter Vahalim fluvium, dein Meruam dictum, & antiquum Rheni alveum, ad usque urbes Ultrajectum & Leidam, ideo Lugdunum Batavorum appellatam. At Caninefatibus attribuit Tacitus alteram insulæ partem, [& Caninefates] inter antiquum scilicet Mosæ alveum & Vahalim seu Meruam, utrumque populum dirimentem: ubi cernuntur tum oppida Bommelia, Heusda, Worcomium in Comitatu Tistrebanto, tum insulæ Dordracena & Iselmunda, forte etiam Stria, Vorna, Flackea ac Gorrea. Aliquod interim antiquæ Sedis Caninefatum vestigium extat juxta novum Mosæ alveum, quo ager Bommelianus a ditione Altenensi dirimitur, ubi prope pagum Alstum parva insula Caninxvaert etiamnum appellatur. Porro apud Tacitum lib. 4 Histor. cap. 56 Claudius Labeo quosdam Nerviorum Bethasiorumque in arma traxit, & furto magis quam bello Caninefates Masacosque incursabat, nihil ausus apud Batavos, quippe ulteriores. Hæc aliaque alibi producta Tacitus, qui in accurato opusculo de situ & moribus Germaniæ, Caninefates & Masacos illis non annumerat, ut mirum sit a Cluverio eos constitui in Germania antiqua, Masacorum nomine sumpto pro nomine Marsorum, quæ gens ultra Rhenum erat, & Caninefatibus ad Kennemarios, Alchmariæ vicinos, qui Frisiis adnumerantur, relegatis.

[89] Masacis adjungit Tacitus Sunicos, atque hos Agrippinenses inter, Tungrosque ac Bethasios locat; [& Sunici ad Rhenum] undedictos Sunicos ab oppido Zonsbeek, quasi Sunicorum rivus dicto, in hodierna Clivia, per leucas fere duodecim libenter extendemus ad oppidum usque Zons, Rheno adsitum inter Coloniam & Novesium, ut Divæo aliisque placet. Infra Tungros circa Demeram fluvium arbitramur Betasios consedisse, ubi Betagemium est in Ducatu Arschotano, quasi Betasiorum domus: [Betasii prope Demerā.] & ad Getam amnem in Haleni præfectura est pagus Betasia, contracte Betsia, vulgo Beets. Ibidem in præfectura Gerensi sub oppido Landa, sed Thenis vicinius, duplex Hasbanum superius & inserius est, vulgo Overhespen & Neerhespen, unde ea regio Hasbania ac vulgo Hespengauw nominatur.

[90] Iulius Cæsar Mosam inter & Rhenum alios collocat populos, Eburones, Condrusos, Pæmanos, Segnos, [Eburones,] Cæresos, quos ex gente & numero Germanorum asserit lib. 6, & lib. 2 uno nomine Germanos appellari, & lib. 5 ait Eburonum partem maximam esse inter Mosam & Rhenum; ac Sicambros, transeuntes Rhenum, primos Eburonum fines adivisse, multos ex fuga dispersos excepisse, ac magno pecoris numero potitos. Eburonum ergo longe patens ditio fuit, quæ forsan ab Urta vicino amne nomen sortita, creditur a multis Leodiensi urbi, tamquam capiti suo, nunc subesse. Vt ut est, Eburonibus a Cæsare deletis, nulla eorum notitia apud Tacitum aliosque scriptores manet. Condrusi & Pæmani, [Condrusii, Pæmani,] rectius Fæmani, nomina sua retinent hodieque: & sunt in Ecclesia Leodiensi Archidiaconi tam Condrusii, vulgo le Condrois, inter Leodium & Hujum, quam Fæmaniæ vulgo Famenne, cujus caput est Marchia in Famena, ad agrum Luxemburgensem jam pertinens. Segnorum vestigium apparet in oppidulo Segniaco, vulgo Chinei, [Segni,] haud procul Dionanto ad Bochum exilem fluvium, ubi S. Maternus quinque mortuos, ruina oppressos, vitæ restituisse legitur. Demum Cæresi, inter Leodium & Hermaliam haud procul Mosa, [Cæresi,] videntur in monte Sedem fixisse, ubi Castrum, Cermont, quasi Ceresorum mons est: nisi malis, quia per diphtongum æ nomen scribitur, Pagum Carosium intelligere (de quo ex Wilthemio nostro audivisse memini, ut in monasterii Prumiensis districtu fere sito, profundius in Arduenna) & Cærosios legere.

[91] Tacitus Betasiis & Tungris jungit Nervios, populum hodiernæ Hannoniæ, quorum metropolis olim Bagacum: quo destructo Cameracum, [eis Mosam Nervii & horum socii] urbs Episcopalis Nerviorum potißimum mansit. At qui sub imperio Nerviorum a Iulio Cæsare lib. 5 fuisse dicuntur, in Centrones, Grudios, Levacos, Pleumosios, Gordunos distincti, cum reliquis Nerviis antiquæ Diœcesi Cameracensi inclusi sunt, secutisque temporibus Bracbatenses & Bracbanti, aut etiam Brachanti, appellati; quorum ditio in quatuor Comitatus distincta traditur in Divisione regni Lotharii anno DCCCLXX facta. Includitur fere hoc Bracbantum fluvius Haina, Senna, Rupela, Scaldi, ad cujus tamen lævam ripam monasterium Ganda, a S. Amando extructum, ubi corpore S. Bavo requievit, pago Bracbatensi adscribitur in diplomate Ludovici Pii, dato ejus Imperii anno VI, Christi DCCCXIX. Nec deerunt in hoc Bracbanto curiosis indagatoribus vestigia antiquorum populorum a Cæsare indicatorum. Gorduni, a quibusdam Gandenses censentur: Leuze a Levacis; & Cambron a Centronibus non multum ablundunt: Musen a Pleumosiis abscerptum posset dici, & Groden seu Groen-hoef Sedes Grudiorum haberi, usitata Belgis contractione.

[92] Sed hæc solum ideo adferuntur, ne ob talium vocum similitudinem ab ingenioso Vendelino eos permittamus Advaticis Eburonibusque immisceri, [Menapii, in diœcesi Tornacensi,] neque ab aliis ultra Scaldim ablegari ad ditionem Menapiorum, quos Morinis adjungunt Iulius Cæsar & Plinius lib. 4 cap. 17. Strabo etiam lib. 4, & Dio Caßus lib. 39, ὁμοροῦντας confines τοῖς Μεναπίοις Μορίνους statuunt. Adstipulantur posterioresscriptores: ita in Gestis Normannorum ante Rollonem Ducem, Normanni, Tornaco civitate, omnibusque monasteriis super Scaldem fluvium, anno DCCCLXXX ferro & igne devastatis, & Cortriaco castro ad hiemandum constructo, Menapios & Suevos usque ad internecionem deleverunt, omnemque terram juxta flumina Scaldim & Legiam consumpserunt. Gualterus Diaconus in Vita B. Caroli Boni Comitis Flandriæ 2 Martii, num. 77 refert, Guilielmum Viroviacensem, unum e complicibus cædis, juxta Tornacum ad villam quamdam devenisse, & Tornacensibus eum insectantibus, vix equum nactum, in partes Nerviorum secessisse, ubi seculo adhuc duodecimo Tornacum a Nerviis secludit. Philippus ab Eleemosyna in Vita S. Amandi tradit urbem Menapiorum esse, quæ vulgato nomine Tornacus dicitur. Ac deinde Elnonem asserit intra Menapiorum positum fines, Propontiis Nerviisque conterminum. Vbi Ms. nostro, antiquo charactere, additum est, Menapios esse Tornacenses, Propontios Bracbatenses, Nervios Hainonienses. Continet diœcesis Tornacensis, præter Tornacesium & Amandopolim, Insulas & Cortracum urbes cum agris suis, atque olim (quæ jam abstractæ) Gandavum cum Aldenarda, Brugas cum Aldenburgo, Slusa vicinisque oppidis. Vnum qui fecerit populum, Menapios dixerit, longe ad Morinos fusum. Ludovicus Pius Imperator, in Præcepto divisionis Imperii inter filios faciendæ, videtur hanc Menapiorum ditionem dividere in Menapiscon, Medenenti, & forte Franderes, sive Flandram, quibus contiguas adjungit regiones Bragbentum, Ainau, Austerban, Advertensem & Terüanensem. Incoluisse tunc Medenatenses partem agri Insulensis, ostendimus 11 Februarii, ad Vitam S. Adalbaldi Ducis § 3.

[93] [distinguendi a Genapiis ultra Mosam:] Sicuti autem diximus, supra Pæmanos Iulii Cæsaris rectius scribendos appellandosque esse Fæmanos seu Famenos; ita Menapios Germanos, qui trans Mosam magnam partem equitatus miserant, a Menapiis, quos in diœcesi Tornacensi constituimus plane distinctos, si quis Genapios scribi ac dici debere crederet, evitaret grandem diversißimarum duarum regionum confusionem. Est enim ad Mosam oppidum Gennep, extremus limes eorum quos Tacitus Gugernos quasi Gochgenars vocare videtur, quique fere Clivii vulgo Clevenars dicuntur, ab oppido regionis capite: ita ut, a tribus istic oppidis, modico horarum vix trium intervallo triangulariter sitis, Gennep, Gogh, Kleef, tria succeßive nomina una eademque regiuncula sortita videatur. Iverunt dicti Menapii, seu potius Genapii, prædandi frumentandique causa ad Ambivaritos, inter Antverpiam, Bredam, & Bergozomium, habitantes, [Ambivariti,] quibus accensentur insulæ Zelandicæ, ut alibi docuimus. Philippus Cluverius, ut Menapios utrosque propius conjungeret, in hodierna Campinia eos collocavit, amandatis in insulas Zelandicas Taxandris. Verum teneri debet, quod ad dexteram Demeræ fluvii partem, longißime versus Septemtrionem, ad usque Caninefates & Batavorum confinia, habitaverint Taxandri, sive Thessandri, aut Toxiandri. Nam Thessandrorum provinciam in proximo Trajectensibus fuisse, ostendit Renerus, [Taxandri,] ad S. Laurentium prope Leodium Monachus, in Vita S. Lamberti Episcopi Trajectensis cap. 14. Nicolaus quoque Canonicus Leodiensis, in ejusdem S. Lamberti Vita cap. 12, Belisiam (ubi S. Landrada ex consilio S. Lamberti monasterium extruxit) tradit esse in ingressu Taxandriæ, duobus a dirutis Tungrorum muris, duobus a Trajecto distantem milliaribus: & idem ante Capite 10 dixerat, Taxandriam a Trajectensi oppido vix tribus milliaribus disparari. Ipsa est igitur, quæ jam a planitie regionis fere Campinia appellatur, & nomen olim sortita a soli arenosi natura, Taxandria dicebatur iis, quibus Tas cumulum, Sand arenam significabat, ut & hodie significat, & superest veteris appellationis vestigium in pago Tassen prope Diestam. Hujusautem Campiniæ altera pars dominio Episcoporum Leodiensium subjicitur, altera una cum reliqua Brabantia unam in provinciam coaluit. Porro in limite Leodiensis Campiniæ est pagus Budilio, vulgo Budel, & Buel, nunc intra Pelandiæ fines; quem Carolus Magnus, anno Christi DCCLXXIX, per diploma signatum anno XI regni sui, adscribit Taxandro; ejusque Decimas, tum impetratas, adhuc obtinet Ecclesia Aquisgranensis. Simili modo Monachi Epternacenses varias Decimas aliosque Ecclesiasticos proventus, sibi testamento S. Willibrordi legatos, in Taxandria, nunc Campinia Brabantica, hactenus percipiunt. In his referuntur, Bobanschot, Alfem, Pieplo, Hinnesloten, Diosna, Wadradoch & Buslot: quibus hæc modo sunt nomina, Boschot, Alfen, Poppel, Hulsel, Diessen, Wedert, & Buslot. Sic etiam Otto I Imperator, diplomate anno DCCCCLXVI dato, in Notitia Ecclesiarum Belgii a Miræo cap 62 relato, confirmat hereditatem S. Gertrudis, sitam in pago Tessandria super fluvio Struona, in villa quæ dicitur Bergom. Oppidum id nunc Berga, seu Mons S. Gertrudis dicitur, estque provinciæ Hollandicæ, quamvis in ulteriori Brabantiæ ripa non procul Breda situm. Auctor denique Vitæ S. Gummari, XI Octobris illustrandæ, testatur villam Ledonem (oppidum Liram intelligit) uno a latere respicere Taxandriam, a latere altero Reynensem provinciam, & hasce provincias amne Nita, seu Netha, influente in villam, sequestrari. Vniversim tamen Plinius lib. 4 cap. 17 extera a Scaldi Taxandros incolere scribit, ut ipsos quoque Reynenses videatur inter Taxandros numerare.

[94] Ad Vitam porro S. Sigeberti § primo descripsimus veterum Francorum originem, sedes atque migrationes, & diximus a vindicanda libertate nomen adeptos, [Sedes Saliorum Francorum] ac divisos fuisse potißimum in Ripuarios & Salios; illos juxta S. Hieronymum in Vita S. Hilarionis XXI Octobris, habitasse inter Saxones & Alamannos, & in horum lege titulo 36 vicini censentur Alamanni, Frisiones, Saxones. Ad hos Ripuarios putamus spectare Ricomerem & alios Reges, & bella ab his gesta; eosdemque a Chlodoveo primo subactos, supra diximus. At Salii Franci ad Isalam fluvium & in Transisalania, ubi oppidum Oldesalia, seu antiqua Salia habetur, primo habitaverunt: hinc pulsi, in Batavia, dein prope Taxiandriam locum, habitacula fixerunt, juxta Ammianum lib. 17 & alios. A dicto autem Taxandrialoco, vulgo Tessenderlo, duabus leucis dißita est Diesta, oppidum Brabantiæ, cujus Duplex cognomen est; [Dispargum, & Disthemium,] sic ut a civium domiciliis Disthemium dicatur, a Curia vero regia Disburgum, pro quo paßim legitur Dispargum, quasi Dist-berg vel Dist-burg. Ibi Rex Clodio, ut supra ex Turonensi dictum, habitavit in termino Tungrorum seu Toringorum, quo etiam modo Tongri appellantur: indeque mißis exploratoribus Cameracum intercepit. Ibi Legis Salicæ conditores, Salegast, Windegast, Bodegast, & Wyusegast, a suis nominibus appellata, habuerunt domicilia, Saleheim, Windehove, Boedenhoven ad portas Lewenses, & Wuse seu Wuest-Kerck, quæ loca suo situ demonstrant in proximo esse Dispargum, Sedem Saliorum. Quare Burgum, quem Clodio Rex incoluit, esse superiorem ac vastiorem locum Kakenburch, [uno nomine Dista appellatum.] indicavit Wendelinus litteris scriptis anno MDCLV; eoque nomine censuit significari Regalem Burgum seu Regiam domum, quasi antiqui Germani cum Scythis, Avaris & Bulgaris suos Reges Chaganos appellarint. Præterea indignatur, quod Chifletius passus sit se decipi a quodam villico, ut Dispargum Lovanium inter & Bruxellam, ad villam Joannis de Mulder, in municipii Dusborch appendice collocaret, judicatque in Diatriba mea de tribus Dagobertis Francorum Regibus, lib. 4 cap. 8, istam Chifletii opinionem satis esse refutatam: ad eam itaque remittimus Cointium & alios, qui Chifletium temere secuti sunt, & huic Tractatui finem imponimus.

[95] Hactenus Henschenius, cujus & Wendelini prælaudati sententiam puto non reprobasset Celsißimus Mecenas noster Ferdinandus Frustenbergius, [Diversa de Duisburgo trans Rhenum sententia,] in suis ad Monumenta Paderbornensia eruditißimus Notis, pag. 156, ubi de Desenberga ad Dimolam, Gelenio credita Dispargum fuisse, neque Diestæ prætulisset Duisburgum ad Rhenum; si considerasset de eo agi tempore, quo Franci Salii, non solum a primis suis ad Isalam sedibus, sed & a secundis in Batavia pulsi, sub Iuliano Imperatore, sibi perquam benigno, in Romanum solum trajecerant, sponte sua se cum rebus suis ejus fidei permittentes, ut tanto ante Chlodionis regnum scripsit Zosimus; & quidem apud Toxiandriam locum habitacula sibi licenter figendo, ut addit coævus Zosimo Ammianus; unde hodiedum agri inter Herkam, Taxandriæ oppida, Vranckrijk, id est, Francorum regnum dicuntur; & juxta Diestam ipsam Selheim, Sellik, Selbemde, id est, Saliorum domus, vicus, prata, veterum possessorum nomen retinent molliori nostra dialecto. Cum ergo Gregorius Turonensis eosdem ait transacto Rheno Thongriam transmeasse, ibique Reges crinitos super se creavisse, atque eorum unum, ac forte primum, Chlogionem habitasse apud Dispargum, quod est in termino Thongrorum, quibus in partibus habitabant usque Ligerim fluvium Romani (sicuti testatur etiam lingua eorumdem, quam modo Gallicam seu Wallicam vocamus, hodiedum superstes, & a qua pars Brabantiæ Brabant-Roman Francis, Teutonibus Walsbrabant, dicitur) cum, inquam, ita scribit Taronensis, certos nos reddit, sese aut non lectum aut non intellectum ab Aimoino, trecentis post ipsum annis scribente. Hujus tamen unius testimonio Celsißimus nititur, asserentis quod Rex Clodio, angustos regni sui fines dilatare cupiens, [ex seculi 4 & 6 scriptoribus refutatur.] exploratores a Disbargo trans Rhenum dirigit; & ipse cum exercitu secutus, Cameracum civitatem obsidens expugnavit & cepit. Edita quidem & manuscripta Turonensis exemplaria multa pro, Thongria Thungrisque, habent Thoringiam, Thoringosque, & hoc legisse videtur Aimoinus, eoque facilius ipsos ad Rhenum collocasse, quod ibidem etiam Franci, sed Ripuarii, habitarint: verum Morelius & Isaacus Pontanus asserunt, meliora antiquioraque generis utriusque exempla priorem præferre lectionem. Quamquam idem fortasse nomen utrumque est: nam Procopius Cæsareensis, Turonensi paulo senior, lib. 1 rerum Gothicarum Toringos barbaros, permissu Augusti Cæsaris, has sedes habitasse ait: nec inverosimile est Barbaros illos Procopii, ex Germanica Thoringia, nunc Duringen, advenisse in hanc Belgicam, atque exveteri illo longiori nomine contractius nomen Tongrorum fluxisse, sicut initio conjectatur Henschenius.

APPENDIX I
G. Wendelini Epistola de Dispargo, non alibi quam Diestæ requirendo.

[96] Absoluto fidei-commisso, quod mihi moriens Magister reliquit; [Wendelinus Pastoribus Diestensibus scribens,] nonnihil etiam debere me censeo Eruditißimo ejus Synonymo veterique Amico Godefrido, sive (ut is scribere malebat) Gottifrido aut Godofrido Wendelino; ejusque supra allegatam Epistolam puto non esse subtrahendam posteritati, utpote idoneam illustrandæ haud parum prædictæ cis Mosam Francorum Regum Sedi, nec facile alias venturam in lucem; cum Wendeliniana autographa cetera inter consanguineorum illitteratorum manus perierint; exceptis forsitan Epistolis paucis, post eorum ad quos scriptæ fuerunt mortem haud diu evasuris similem istis sortem, nisi quis ipsas doceat æstimare. Inscribitur Epistola, Reverendis admodum viris, Dominis Bartholomæo Pluckero & Leonardo Schyndelio, Pastoribus S. Sulpitii & Begginagii Diestensis; & tenor ejus talis est.

[97] [Docet Dispargum,] Septimus jam annus labitur, Viri doctissimi juxta ac pientissimi, cum leges Salicas, disquisitione soli natalis, tum & suo Glossario illustratas, publice exhibui; satisque mihi commonstrasse visus sum, Dispargum Castrum (quod nescio an Pharamundus, Rex ille Francorum primus, ejus certe filius Clodio habitavit) non alibi esse quærendum, quam intra ipsum oppidum Diestense. [istic quærendum ubi Legis Salica conditores sua habuerunt domicilia] Cur autem eidem loco assignaverim Chlodionis Domicilium; non temere est a me factum: quandoquidem quatuor Legislatorum Gastorum Domicilia Saleheim, Windehove, Bodehove, seu prout Actuarii scribunt Bodehoven ad portas Lewenses; & Wuse seu Wusikerck, nobilitata loca per suos Dominos, Salegast, Windegast, Bodegast & Wusegast, hoc ipsum oppidum Dispargum de proximo commonstrent, ut omittam Taxandriamlocum, vulgo Tessenderloo, ac Sigenam vulgo Sichem, & tot alia Malbergiorum loca per Taxandriam comparentia, extra quorum confinia Dispargum cogitari nec potest nec debet.

[98] Quamquam autem hæc tam certa sint, quam quidvis aliud a conjecturis certitudinem suam mutuans. Ecce tamen ut nuper Deuseburg (inter Lovanium & Bruxellam municipium modicum) Dispargi totam gloriam ac nomen ad se trahere conatum est: [pro quo frustra Deusenburgū Chiffletius substittit:] quoniam supersunt (ut dicitur) viri senes ac fide digni, qui viderunt rudera & vestigia veteris Castri Duisburgensis, in loco ubi villa Ioannis de Mulderdicta, in municipii appendice, quæ vulgo Yseren. Sic Chifletius in suo Childerico redivivo, edito Antverpiæ apud Moretum pag. 8: quæ Doctissimus Henschenius in suo Dagoberto p. 249 tamquam ridicula explodit; & indignor ego mecum, cum video virum tantum, quantus est Chifletius, se passum decipi a postremo Distii quæstore seu villico de May, qui negaverit Burgum Diestensem vocari den Diestei-Borch, sed den Borch simpliciter. Quasi den Lummerschen-Borch non sit Lummensis Burgus, quia illic incolæ simpliciter efferunt den Borch. Quasi den Lovenschen-Borch non sit Lovaniensis Burgus, eo quod Lovanii vocetur simpliciter, op den Borch. Quasi denique Dispargum seu Diospergum (ut in aliis exemplaribus legitur) seu Diesbargem apud Fredegarium, non sit Diest-Borch: quod nunc quidem vocatur Diest, in diplomate vero Zuentepolchi Regis anni DCCCXCIX, Diosta [Quin & in diplomate Caroli simplicis, dato sub notis annum DCCCCXV significantibus, Testis-villa, ad quam pertinuerat forestis, [Etymon Diest alibi suggerit,] quam constat in pago Luviensi atque in Comitatu Sichardi sitam, rectius fortassis scribiretur Tiestis-villa; & Diesta esse intelligetur; sicut Pagus Luviensis non videtur alius a Lovaniensi posse concipi; & Sichardi Comitatus haud dubie est Sichemiensis, a Sicardi seu Siconis habitationc nuncupatus. Ego in meo ad Leges Salicas etymologico docui Died & Thied veteri Francica lingua significare Populum, unde derivatum adjectivum Dietsch vel Thietsch, popularis, per tanspositionem pro majori facilitate assumptam, in nomen Diest vel Thiest deflecti potuit: nec est quod aliquē moretur diversitas scriptionis barg, berg, borg, burg; alias parg, perg, porg, purg, quorum priora montē significant, posteriora arcem seu burgum: nam omnia sunt ab eadem radice, & quia in montibus struebantur arces, facile alternabatur antiquis pronuntiatio, sicut ex bergen occultare, formatur parcipipum geborgen occultus.]

[99] At enim, quam recte asserui Dispargum Chlodionis esse Diest vestrum: [& indicat R. Chlodionis aulam] tam oblique in ipsum Burgum impegi, quem putavi esse collem istum minorem, inter duas ecclesias, S. Mariam de Burgo & S. Joannem de Burgo. Postquam enim omnia ruminavi ac perpendi, Burgus quem Chlodio Rex incoluit, est ipse superior ac vastior locus Kakenburch; non ex eo dictus, [fuisse Kakenborg,] quod prospectet eminus in circumsita loca; sed quod ejus etymon sit sonetque, Regalem Burgum seu Regiam Domum. Quod enim nunc dicimus Koninck, olim tota Germania, cum confine sibi Scythia, vocabat Khaggan seu Kagan, unde Kaganick & Kaganink. Nihil frequentius est in historicis quarti & quinti seculi, quam legere Scytharum, Chazarorum, Avarum, & Bulgarorum Chaganos. Multus est in his Cedrenus, Zonaras, Paulus Diaconus, aliique, docentes illarum gentium seu Reges seu Regulos vocari solitos Caganos. [quod domū Regis interpretatur,] Sic ergo Kaghenborch est Regius Burgus, ejusque jurisdictio ac territorium Kaggen Vinne scribitur in Actis publicis vestri Magistratus, quomodo in hac nostra Flandria Ticlivinni olim, nunc Dickelvin haud procul Gandavo. Atque adeo id verum est, per Vinne designari Fines ac jurisdictionem, ut jus jam dictum & administratum, hoc est sententia, [uti & Kagen-vinne, ejusdem districtum,] vocetur Vinnisse, vulgo Vunnisse & Vonnisse, a Latino Finitio, definitio, definitiva sententia [seu potius a veteri Francico Vinnen decidere, unde Vinne cæsura seu pars decisa, & Vinnich dicitur ferox, imperiosus, quasi ad cædendum ac decidendum promptus.] Kagghenvinni ergo est Caggani seu Regis Iurisdictio ac territorium, & Kagenburgus est Regium domicilium: quod post Salicas meas leges editas serius demum didici, a quodam vestro cive, mediocri viro, commemorante mihi Burgum illum fuisse Domicilium seu Palatium Regis cujusdam, cui nomen fuisset Cacus. Ita scilicet per fabularum tenebras fugitiva est antiquitatis notitia.

[100] [optatque vetustissimi oppidi iconismum accipere.] Ceterum quod illustrare istas potest ac debet, est ipsa antiqui istius ac Regii Burgi designatio iconica: optemque egomet vobiscum illic esse, ac delineare in charta vel membrana, non tantum Burgi Regii dimensionem totam, sicut extat hodieque, sed & totum ipsum Diestense oppidum, multum habens antiquitatis, & inde gloriæ apud posteritatem: præsertim cum non nisi Regiis sumptibus perfodi potuerint istæ rupes ad Kacoburgum, & alteræ ad portam Scaffinensem, quæ vel sola duo ingentia opera Regale Dispargum vindicant, etiamsi nulla superessent alia. Quia vero circumstrepentibus undique nos armis paulo minus absumus ab obsidione, circumque circa nihil cernere est præter vastitatem & itinerum infestorum latrocinia; quod unum possum, rogatum velim per vos Magistratum vestrum, ut civitatis Diestensis velint curare exactam Iconem ac Topographiam, per artificem aliquem delineandi peritum: atque hanc gloriam (quam ego primus indicavi Patri Henschenio, Henschenius Chifletio, Chifletius retractavit) tradere ad posteritatem, seu mea seu doctioris alterius scriptione plenius informandam. Hoc Rogati estote, Viri præstantissimi, a vestro, quem amatis (scio) Godefrido Wendelino, Luminarcano, Canonico & Seniore Officiali Tornacensi. Tornaci hac XXIX Augusti MDCLV.

[101] [Elogium & effigies Wendelini] Fuit Wendelinus tantæ vir æstimationis apud Tornacenses, ut eorum quidam non dubitaverit ipsius effigiei in æs sculptæ hanc Epigraphen subjicere.

Ausonio, Græco, Hebræo sermone disertus,
      Consilium Themidis, delicium Sophiæ;
Qui rerum seriem, numeros, cælique meatus,
      Omnia qui noscit, noscitur hac tabula.

EFFIGIES REV.DI ET DOCT.MI VIRI D GODEFRIDI WENDELINI Obiit Gandavi Ao. 1667.

His consentiens noster R. P. Guilielmus Hesius, cum illam forte imaginem vidisset, & coætanæi sui Henschenii effigiem similiter cuperet expressam videre; optavit utrasque tabellas componi ad invicem; sicut comparata inter se utriusque ingenia operaque laudabat, ac priori quidem mortuo hanc inscriptionem aptavit:

WENDELINVS hic est GODEFRIDVS: Sidera quo non [comparati cum Henschenio.]
      Ullus adhuc mensor rectius ire dedit.
Temporaque ex illis per secula lapsa coëgit
      Non interrupta certius ire via.

sub alterius tum adhuc viventis tabula, sic legi voluit idem Poëta, pridem Iubilarius, necdum tamen effœtus, imo ipso quo hæc edimus anno adhuc vegetus, licet biennio dumtaxat minor nonagenario.

Hic HENSCHENIVS est GODEFRIDVS: qui sua cuique
      Sanctorum merita & tempora distribuit;
Erroresque vagos in leges ire coëgit,
      Temporaque ex illis currere certa dedit.

Denique ambos, tam similes, dignosci ex vultuum lineamentis jubens, sic concludit.

Ad numerum cæli GODEFRIDIS ite duobus,
      His ducibus nullus cursibus error erit.
Ætas prisca duos DAGOBERTOS miscuit uni;
      Ne confudat & hos, bina tabella vetat.

Henschenii imaginem in fronte dedimus; hic exhibemus Wendelinum, & communis amici desiderio fecisse credimussatis, nec eruditis Belgis rem ingratam, quod utrumque Godefridum sic perennare voluerimus.

APPENDIX II
De Comitatu Lossensi & Diostensi in Tungria & Taxandria.
Ex Mss. Ægidii Voechtii Averbodiensis.

[102] Wendelini discipulum professus se est R. D. Ægidius de Voecht, [Scripturus de Lossensi Comitatu,] patriarum antiquitatum æque ac ille studiosus scrutator, ante ipsum autem pientißime defunctus anno MDCXLIII, XIII Iunii, in antiquißimo Præmonstatensis Ordinis apud Taxandros Averbodiensi monasterio, a Comitibus Lossensibus fundato, ubi Camerarii titulum annis XIV obtinuit, ante Supprioris munere functus. Hic studiorum suorum insignia ibidem reliquit monumenta, hactenus inedita, interque ea Comitatus Lossensis descriptionem; in qua Dispargi præmemorati meminit, jam inde ab initio hujus seculi in istius argumenti illustrationem incumbens; uti exI. B. Grammayo nobis constat; qui anno MDCX Tractatulum vulgans de Baronatibus, Arscotano in Brabantia Ducatui subjectis, quorum quintus Diestensis est, pag. 56 in margine notat, velut ex suggestione Domini Voecht acceptum, in quadam Arnoldi cujusdam charta; anno MCC Diestum nominari. His animadversis fieri posse cogitavi, ut & ille aliquid nos doceret, haud alienum ab argumento, quod Henschenius ac Wendelinus tractarunt: & cupidus accipiendi specimen Commentarii, necdum vulgo noti, dedi Averbodium litteras. Hæ ut venerunt in manus Reverendiss. D. Servatii Abbatis, doctißimi Senis, nostrorumque operum peramantis, continuo requisivit Ægidii sui manuscripta, eisque haud perfunctorie evolutis, designavit transcribenda loca proposito huic opportuna, tanto cum judicio, ut omnino digna videantur quæ in lucem eant, nec tantum Auctorem suum, sed etiam Monasterium commendent, quod talem educavit. Rem orditur Ægidius ab ovo, hoc modo.

[103] Ditionem, Leodiensem hodie dictam, atque in ea Comitatum Lossensem, [docet, Francos Salios,] cis & citra Tameram fluvium, devicta prius Gallia, Iulius Cæsar armis domuit, diuque post permansere in potestate Romanorum; donec, concidente paulatim eorum Imperio, illam Franci feceruntsuam: qua occasione, dicam. Ipsi, antiquißima nobilißimaque Germanicæ nationis portio, Sedibus suis pulsi a Saxonibus, transmisso Rheno, concesserunt primum in Batavorum insulam, ibique fixere domicilia; donec eos rursus inde ejecerunt, Saxonum seu confœderati seu clientes, Quadi; quos Iulianus Cæsar & Ammianus Chamavos vocant. Erant Franci etiam isti, [trans Rhenum at Mosam pulsos,] sed nequaquam Salii, a Sala, id est, Palatio sic dicti; eaque propter populari in illos seditione moti, exosos habebant, tamquam primores nobilioresque; tandemque idem quod Saxones ausi, tota etiam expulere Batavia, seseque Quados, id est, rabidos & rebelles dixerunt. Pulsi isto pacto Salii, quo se reciperent, non habebant, nisi bona fortuna ad Romanos, a quibus haud abhorrebant. Quod itaque felix auspicatumque fuit, intra fines proximos regionemque Taxandriam (quæ non ante annum virginei partus MCC cœpta est vocari Campinia) immigrarunt: ibique habitare cœperunt circa annum æræ Christianæ CCCLVII; sed prælicenter, id est, [in Taxandria prope Tungros consedisse,] non obtenta a Romanis id faciendi facultate. Hinc anno proximo Iulianus Imperator, cognomento Apostata, Parisiis movens, inquit Ammianus, petit primos omnium Francos, quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud Toxiandriam locum (Tessenderlo) habitacula sibi figere prælicenter: cui, cum Tungros venisset, occurrit Legatio prædictorum, opinantium reperiri Imperatorem etiamnum in Hibernis, pacem sub hac lege prætendens, ut quiescentes eos tamquam in suis, nec lacesseret quisquam nec vexaret. Hos Legatos, negotio plene digesto, appositaque conditionum perplexitate, ut in iisdem tractibus moraturus dum redeunt, muneratos absolvit: dictoque citius secutus profectos, Severo Duce misso per ripam, subito cunctos aggressus, tamquam fulminis turbo percussit. Jamque precantes potius quam resistentes, in opportunam clementiæ partem effectu victoriæ flexo, dedentes se cum opibus liberisque suscepit. Chamavos itidem ausos similia, fines scilicet Romani Imperii invadere, adortus, eadem celeritate partim cecidit, partim acriter repugnantes, vivosque captos compegit in vincula, alios præcipiti fuga trepidantes ad sua interim abire permisit. Hac ille.

[104] [facti venia a Iuliano Imperatore obtenta,] Zosimus paulo explicatius. Saxones, inquit, omnium eas regiones incolentium Barbarorum & animis, & corporum viribus, & laborum in præliis tolerantia fortissimi habiti, Quados, suæ nationis partem, in solum a Romanis occupatum immittunt. Hi Saliorum gentem, Francorum portionem, & vi Saxonum in insulam Bataviam suis e sedibus rejectam, expulerunt. Hæc enim insula, cum prius in universum Romanis paruisset, a Saliis hoc tempore possidebatur. Julianus ea re cognita, Quados quidem aggrediebatur, jusso prius exercitu cum Quadis acriter dimicare; Saliorum neminem occidere vel prohibere, quo minus in Romanorum fines transirent, quod non ut hostes Romanam ditionem invaderent, sed per vim ac coactionem a Quadis expellerentur. Quid posset a quoquam in rem nostram dici explicatius? Pergit tamen Zosimus; & hac, inquit, animadversa Cæsaris humanitate, Salii, partim ex insula cum suo Rege trajecerunt in solum Romanum, partim correpta fuga consederunt ad limitanea. Verumque apparet, Salios emigrasse ex Batavia, beneficio Iuliani in sibi concessam Taxandriam; & partim quidem occupasse hanc Superiorem cis & citra Tameram, ut & Comitatum Lossensem Hasbaniamque attingeret; partim consedisse circa Bergas ad Zomam, qui limes est Taxandriæ, circa Stenobergam, circa Sevenbergam, circa Bergam S. Gertrudis; quæ omnia sunt Taxandriæ limitanea inferiora, ut non oscitanter Zosimus scripserit κατήεσαν, quo descendisse atque inferiora insedisse doceat. Atque hac ratione Salii, etiam in Comitatum Lossensem aliasque Hasbaniæ oras delati, eas diu postea in pace & tranquillitate possederunt, uti & Taxandriam. Quin & Quadi, a Iuliano per Salios, uti scribit Zozimus, tandem ad maximas redacti angustia, deque multis pauci facti, cum Duce suo se dediderunt Cæsari… qui deinde non solum Salios, sed & Quadorum partem Legionibus adscripsit: & hi concessam sibi prope Taxandriæ-locum habitationem, Minechleno in Legibus Salicis cap. 32 dictam, reliquerunt vulgo appellatam Quaed-Mecchlen, id est, Quadorum Minechleno, sive ut nunc diceremus Quadorum-Mechlinia.

[105] Porro uti postea Romani Imperii interitus exordium dedit regno Burgundionum in Sequanis, Gottorum in Italia Hispania & Gallia, Wandalorum itidem in Hispania & Africa; ita quoque nobilißimi omnium regni Francici in Gallia occasio fuit; quod in hunc modum proceßit. Anno Christi Servatoris nostri quadringentesimo sexto, Arcadio & Probo Consulibus, [Saliis postea juncti Franci trans Rhenum reliqui,] Stilico, natione Wandalus, idemque Socer Imperatoris Honorii, ac filio suo Eucherio affectans Imperium, gentes copiis viribusque intolerabiles, Alanorum, Suevorum, Wandalorum, Burgundionum, ultro in arma solicitans, deterso semel Romani nominis metu, suscitavit; & interim ripas Rheni quatere, ac pulsare Gallicas voluit: sperans sub necessitatis circumstantia, quod & extorquere Imperium genero posset in filium, & gentes barbaræ tam facile comprimi, quam commoveri valerent. Sed excitatæ illæ per Stiliconem multæque cum iis alia Francos proterunt, Rhenum transeunt, & Gallias invadunt. Ita Orosius lib. 7 cap. 38 & 40. Ecce hic alios a dictis Francos, tum ultra Rhenum adhuc incolentes, quos ubi protrivissent, multæ & barbaræ prorsus gentes ab Orosio recensitæ, illi pariter superato Rheno venerunt ad Gentiles suos; totaque Francorum gens, ab eisdem Saxonibus & Thoringis, Wandaliæ parte, exagitata atque extorris facta, infudit se in Taxandriam vicinamque Tongriam, cis & citra Mosam fluvium, agrosque in solo Romano longe lateque vacuos insedit; pro eo ac ante octo annos Arcadius & Honorius Augusti, lege quoque lata, invitaverunt exteras nationes, ut ex variis gentibus varii populi vellent immigrare in ditionem Romanam, eisdemq; terræ Leticæ, Franca lingua Ledich, id est, Vastatæ, desertæ, & incultæ aßignarentur, quo arva jacentia juvarentur cultu, & arma delectu. Atque istud est quod in notitia utriusque Imperii legitur, Præfectus Letorum Lacensium prope Tongros. [pellentibus eos inde barbaris] Expulsisque in hunc modum Francis ex Germania, illic Francia esse desiit, migravitque hoc nomen in Cisrhenanam Tongriam, sub quaHasbania & Lostia; maximeque fixere Sedem inter Diest, Halen, Wustherck, & Hasselt; atque anno CCCCVI & ineunte CCCCVII Franci trans Rhenum esse desierunt: ab indeque Tongrorum regio, Francia Gallicana cœpta appellari. Quæ si quis accuratius cum animo suo, nullo præjudicio præoccupato, expendere velit; nihil metuo quin pedibus iturus sit in nostram sententiam; neque de nihilo esse, quæ præscripsi huic Capiti; Qua scilicet ratione Franci in Taxandriam Hasbaniamque migraverint. Cui tamen hæc nostra excerpta minus sufficiunt, Auctor illi sim, ut consulat Natale solum legum Salicarum, & signanter Caput XI doctißimi Wendelini, editum Typis Plantinianis anno 1649. Ausim sponsionem facere, non ingratam nec inutilem positurum operam.

[106] Ad tempus Gregorii Turonensis, lib. 2 cap. 9 verba spectant Tradunt multi, inquit. Francos de Pannonia fuisse digressos, & primum quidem littora Rheni amnis incoluisse, dehinc transacto Rheno Tongriam transmeasse, ibique juxta Civitates vel pagos Reges Crinitos super se creasse, de prima, & ut ita dicam nobiliorum suorum familia. Nec frustra ille interpolavit (ut ita dicam) quod enim locutio tunc Francica efferebat, van't Saligh gheslaght, cum præfatione veniæ vertit, de nobiliore familia, ld est, Salica. Ad temporis itaque Epochamquod spectat; potesteaquam Franci Salii Taxandriam Comitatumque Lossensem insedissent, & supra totos sexaginta annos pacifice & omnium hostium securi incoluissent, [simul Franciæ regnum in Taxandria Tungriaque ordiuntur,] atque ad eos præsidii causa etiam ceteri Franci Transrhenani ante annos circiter duodecim advenissent; anno tandem Christiano CCCCXX, collatis inter se consiliis exutoque Romani nominis amore, posteaquam Arelati captus occisusque fuit Constantinus, excusso Honorii Cæsaris metu & jugo, Regem sibi proprium crearunt, idque cis Rhenum intra hanc nostram Tongriam. Cujus sententiæ fuerunt, non modo meus olim præceptor Wendelinus, sed & duo doctißimi e doctißima Societate Scriptores, Bucherius & Fizen. Primus ergo anno prænotato (si octo tantum regnavit annos) ad regiam dignitatem Faramundus ex Saliis evehitur; nobilissimæque Monarchiæ Francicæ fundamenta jacit; cum paulo ante, totius Francicæ gentis assensu, a quatuor Gastis, Wuthercæ conditæ essent leges Salicæ, uti Wendelinus Solidißimis argumentis, in Natali solo earumdem, probat. Prosper in Chronico ad annum Arcadii & Honorii XXV scribit, Faramundum regnasse in Francia, nempe Tongritana; annoque sequenti contigisse solis eclipsim, id est, anno redempti orbis, [uti nomina locorum adhuc indicant,] juxta accuratum Wendelini calculum CCCCXXI, die XVII Maji, feria tertia. Faramundus igitur, Marcomiri filius, regnum exorsus est anno CCCCXX, &forte triennio citius, si undecim regnavit. Habemus omnino circa Tameram nomina illustria, quibus admonemur, novam seu minorem Franciam his oris cœpisse indigitari: nam inter Halen & Hercam magnus est Campus Vranckrijck; & circa Hasseletum ora est, cui item Vranckrijck est nomens; interque hæc ad fluvium Tameram pascua, inter istum Tameram & emissarium De Laeck jacentia, vocantur het Frans-brouck, id est Pascua Francica, sub territorio quidem nunc Lumpnensi, parœcia tamen Hercana sive Capellania Schulensi: & infra sequuntur de Seelbemden, id est, Prata Salica, inter Hercam & Lumpnam sub decimatione Hercana: post quæ deinde sequitur vicus Seleheim, quod est Saliorum domicilium, Comitatus olim prænobilis; quem Wibo sive Wicboldus & S. Adela uxor ejus, parentes S. Trudonis, Francorum nobilißimi, possederunt: quod & Salegasti, unius ex quatuor legum Salicarum conditoribus, prius domicilium fuerat. Cujus, ex adverso Ecclesiæ, in pratis ad Tameram, visuntur palatii antiquißima rudera, lapidesque, & fundamenta reliqua, Comitum illorum decus testantia.

[107] Cum itaque tot indiciis certo jam constare incipiat, quæ Saliorum primæ Sedes, quas omnes in suis Belgii Brabantiæque tabulis expreßit Langeremus Chorographus, hic adeundus; si conjecturæ locus est, ego quidem, inquit profunde doctus Wendelinus, Faramundum levatum crediderim in campo Vrankrijck, Halen inter & Hercam, inque illo admodum prædiolo Regni, het Koninckrijck dicto, ubi anno MDCXXII effossæ sunt urnæ cinerum & ossium, ex adverso Sacelli Donkani, haud procul a portis Halensibus. Regiæ constituendæ non est repertus aptior locus, [Regia Diestæ constituta,] quam quo hodie Diesta, amplum atque insigne ad Tameram fluvium oppidum, conspicitur; ut qui non tantum Taxandrioloco minorique Franciæ esset vicinißimus; sed quod nihil eorum deesset, quæ ad aulæ regiæ majestatem poscuntur; non fluminis aquarumque & piscationis copia, neque pratorum aut pascuorum ubertas, sine qua non potest ulla aula cogitari; non silvæ frequensque venatio, non paludes, non denique vineæ, quarum tum hic tractus, & quidem generosarum, serax erat. Est que ibidem Burgus quidem exiguus, quem Reges inhabitarunt, id est, Clivus oblongus, saxeus, in abruptum præcipitium desinens; ambitus, ut Wendelinus mensus est, pedum MMM, altitudine pedum DCC, sed amœnitate loci, propter fluvium prospectumque in silvas, vineas, agros ac prata utrimque lætißima, paludesque piscosißimas, dignum profecto Principibus domicilium; ut si Faramundus, per ista Francorum prima exordia, locum ullum voluerit deligere, non alium debuerit quam hunc ipsum in Taxandria, vel etiam Hasbania exoptare, ubi Regnum auspicari posset, ac filio Chlodioni insidendum relinquere, quod fecit anno CCCCXXVIII. In illo Dyspurgo sive Dispargo castro Regia fuit, [sub nomine Dispargi seu Dispurgi,] pro Germanicis moribus Germano-Francica, hoc est, rudis & incondita; lignea quippe, nec nisi subter in fundamentis lapidea vel saxea; quorum magnitudo ac moles cum vestigiis cavearum hodieque superest; quippe cum nondum sint ducenti anni, ex quo ædificia illa desierunt, quæ incoluerunt Principes Diestenses, ab anno DCC ad annum MCCCCLIX, quando illic Ioannes ab Heinsberch Ex-Episcopus Leodiensis ex familia Lossensi expiravit, in castro de Diest, die decimo octavo Octobris.

[108] Et ut de Faramundo, an Distburgum inhabitaverit, ambiguum sit; illud incoluisse filium ejus Chlodionem, certißimum & indubitatum est ex verbis Gregorii Turonensis: Ferunt etiam, [sub Rege Clodione,] inquit, tunc Chlodionem, utilem ac nobilissimum in gente sua, Regem Francorum fuisse, qui apud Dispargum-castrum habitabat, quod est in Termino Tungrorum. Hanc lectionem totidem istis litteris rotunde & nitide præfert editio Ascensiana, quam Iudocus Badius anno 1512 Parisiis procudit, dicavitque Guilielmo Petit Confessario Regio, professus, ejus auspicio, ductu, exemplariumque impendio curatameditionem. In illis ergo exemplaribus comparuit nomen Tongrorum, non quod postea subrepsit Toringrorum. Intra diœcesim ergo Tongricanam, hoc est Hasbaniam, situm est istud Dispargum castrum, si tamen sana est istiusdem nominis lectio: nam Ado profert Dysporgum, Aimoinus Disbargum, levi sane, nec ullius momenti diversitate; & quæ comparata cum dialecto nostra, facit ut audeamus legere Distborgum. Quod quam felici conjectura Chifletius primus pronuntiare ausus est, primamque Francici Regni sedem aßignare in Oppido Diestensi, tam idem Wendelinus solidis argumentis, demonstrationeque Mathematica evincit, ut nulli, nisi pervicaci, dubitandi relictus sit locus, quique contumaciam ideo suscipere velit, quod optanda sit constantia. [alias Diostæ.] Nota tamen Diestam oppidum, aliquando, ut infra videbitur, appellatam Dioste, illoque nomine fuisse celebratißimum.

[109] [Hinc Lossenses Comites,] Priusne fuerint Comites Lossenses, quam Franci hanc minorem sive Tongricanam Franciam transirent; an ex Francis hic & cum eorum orti Republica sint, hactenus apud nullum aliquem scriptorem, quantumvis diu multumque inquisierim, investigare potui: istud modo mihi compertißimum, Lossense nomen Diostiensi antiquius, Comitesque ante dictos Lossenses, quam Diostienses, quod etiam ante nos ex veteribus monumentis observavit Ludovicus Guicciardinus, homo quidem Italus, sed accuratißimus rerum Belgicarum perscrutator. Lossa, vulgo Borchloon, id est, Loscastrum, inquit, Trudonopoli sesquileuca, Leodio quatuor ipsis leucis abjungitur, oppidulum tolerabile, & insigni in pagos agrosque jurisdictione conspicuum; adeo ut & Comitatus titulo celebretur. Quam dignitatem comperio huic statui antiquissimam, atque inde a Carolo Magno. Etsi a veteri suo Dynasta audierit, aliquando Comitatus Diostiensis. Habuit eo titulo perillustres aliquot & famosos Principes, cessitque tandem Imperatoris illius donatione Rogerio Dano, [postea Diostienses dicti,] uni e Paribus Franciæ, quos Itali Palatinos dicimus, Pulcio, Bojardoque & Ariosto in Poëmatibus suis admodum celebratos. Postea vero resumpsit genuinum suum & præsens nomen, & in Præsulum Leodiensium potestatem devenit. Ecce prius Lossensis Comitatus, deinde Diostiensis, etiam ante tempora Caroli magni dictus, rursusque Lossensis appellati cœpit, perseveratque. In hoc tamen ille fallitur, quod Diostiensem, a veteri quodam Dynasta dictum scribat, cum nullus hujus nominis fuerit, sed Diostæ civitas hoc nomen dederit: nec enim Comitatus, aliaque celebriora loca ab hominibus, sed hi ab illis nomenclaturam mutuari solent: puta Ducatus Etruriæ, non a Medicæis qui illum obtinentMedicæius, dicitur, sed ipsi a Ducatu audiunt Magni Duces Etruriæ.

[110] At quando Lossenses Diostiensis Comitatus vero simillime titulum obtinuerint, edisseram: [cum Franci transita hinc Carbonaria silva] Ex Dispargo Clogio (verba sunt Gregorii Turonensis) missis exploratoribus ad urbē Cameracū, post perlustrata omnia, ipse secutus, Romanos proterit, civitatē apprehendit: in qua paucum tempus residens, usque Suminam fluvium occupavit. Hactenus ille. Ex hoc igitur Brabantiæ Dispargo prolata primum regni Francici pomœria, Cameracum usque sub annum CCCCXXXVIII, quando etiam ad Vicum Elenam, quod est Lenense Castrum (vulgo Lens) turbatæ sunt nuptiæ, quas describit Sidonius, optimeque interpretatus est Adrianus Valesius, qui & factum hoc definit Aëtio & Sigisvulto Coss. prout Marianus Scotus prodidit. Atque ab inde usque ad annum CCCCXLII (qui Sigiberto CCCCXLIV) Ambianos, Bellovacos, & quidquid inter sequanam ac Ligerim erat, Francico regno adjecit idem Chlodio: isque ut quidam volunt, Cameraci; ut vero alii, Samarobrivæ Ambianorum. Regni Sedem postremum collocavit, ac denique anno * CCCCXLVIII obiit. Atque in hunc quidem modum nuda verba Gregorii Turonensis, & cum sequentibus cohærent omnia, & cum superioribus (ubi patuit cis Rhenum regnasse Faramundum, cis Rhenum illi mortuosucceßisse Chlodionem) & inter se quadrant optime, ut Chlodio transierit Carbonariam, statim ab ipso Dispargo sibi a januis obviam, a portis quippe Diestensibus incipientem. Eum in regno Francico sequitur Meroveus affinis, tantopereque illud auxit, atque transmisit ad posteros, ut ab ipso Merovinga Regum series nomen obtineat. Successorem reliquit filium Childericum Primum: præfuitque varia fortuna annis XXIV, ad usque annum * CCCCLXXII. Clodeveus vero Childerici filius regnum adiit circa annum * CCCCLXXXII. Qui a Clotilde uxore Christiana de amplectenda lege Euangelica sæpius admonitus, dum ad Tolbiacum (Zulpich) cis Rhenum, [inde etiam Rheno regnū valde dilatassent:] haud procul a Colonia Agrippina contra Alamannos prælio decertat, ipseque cum exercitu periclitatur, voto se obstringit, si victor evadat, suscipiendæ Christianæ religionis: atque hoc pacto adjutus cælitus, fortißimam Alamannorum gentem ingenti prostratam clade perdomuit. Devictique isti Alamanni atque in Francorum potestatem redacti, demulcendo Clhodovæo victori, ut fit, Francos item se suamque patriam Franconiam nominare cœperunt ac perseverarunt, tanta nominis istius gloria, ut jam seculis aliquot Gallos quoque teneat persuasio, Francici nominis originem ex Franconia repetendi, quo nihil ineptius excogitari potest. Eodemque anno * CCCCXCVI Clodoveus victor in Galliam reversus, Christianis sacris initiatur, a S. Remigio Rhemorum Episcopo: tandemque in fata concedit, anno regni sui trigesimo, Christi * DXI.

[111] [Pro Diostiēsibus Comitibus,] Sub quo horum quatuor Regum, Lossenses Comitatum Diostiensem, præcise adierint, non liquet: nisi quod ipsa suggerat ratio, primum a Chlodione Regem Meroveum, nequaquam de Dispargo suo castro Diostæque oppido cogitationem deposuisse, sed illius dominatum Comitili titulo (quod jam tum in Regum aulis frequentißimum) in Lossensem transtulisse, quique ad beneficii a Rege accepti propagandam memoriam, illum recentiorem Diostiensis Comitis titulum usurparit. Ex monumentis, inquit Wendelinus cap. 14, Ecclesiæ Leodiensis eruit Carolus Langius ejusdem Ecclesiæ Canonicus (quem Iustus Lipsius cap. 1, de Constantia, virum sine fraude aut ambitione vocat, optimum doctißimumque Belgarum) Eucherium & Falconem fratres, invicemque Trajecti ad Mosam succedentes Episcopos Tongrenses, filios fuisse Comitis Diostiensis (inepte Placentius scripsit Hostiensis) quorum Falco adhuc anno DXXIV vivebat; quoniam tunc S. Remigius Episcopus ad eum Epistolam dedit objurgatoriam, [Hostienses inepte substituit Placentius:] quod in Mosogaviensi Ecclesia (Mouson hodie) Iurisdictionem usurpasset, adversus jura Rhemensis Ecclesiæ. Extat ea Epistola Tomo 1 Conciliorum Galliæ apud Sirmundum. Horum ergo Pater, Comes Diostiensis, vixit saltem circa annum CCCL, quo tempore, Chlodione jam anno CCCCXLVIII mortuo, regnabat Merovæus, a quo credo Comitatum istum obtinuerit. Alios item Tongrorum Episcopos, Comitum Hostiensium filios nominat idem Placentius, & utique Diostensium debuit scripsisse: sed quod in monumenta Leodiensia non pateat hominibus eruditis prospectus, & Langii adversaria in potestate sint cujusdam hypochondriaci, nihil habeo quod proferam præter suspiria.

[112] Vnius tamen aureæ chartæ copiam mihi fecit prænobilis Ægidius a Bocholtz Decanus sancti Lamberti; ex qua patet: desinente anno DCCCXCIX, hoc est ineunte DCCCC, Zuentebolchum Regem Lotharingiæ Diostæ fuisse apud Comitem Angilramnum, ibique tria mancipia ingenuitate donasse; [Diostā probat charta Zuentebolchi Regis anno 899.] ipsum lege. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Zuentebolchus divina præveniente gratia Rex. Noverit omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, futurorum scilicet & præsentium nostrorum, industria; quoniam quidam fidelis noster, Venerabilis scilicet Comes Angilramnus, quædam sua mancipia his nominibus, Guodradam, Eckenmarum, Vustuvinum, nobis in proprium tradidit; humiliter deposcens, ut ea in eleemosyna sui libera ac ingenua fecissemus. Cujus petitioni diligenter acquiescentes, secundum legem Salicam, denarium de manu Episcopi excussimus, & sic ea a servitutis vinculo liberavimus & ingenuitatis confirmationem illis concessimus: Nos quoque eminentius nostros apices eis fieri & conscribi jussimus, per quos monemus atque præcipimus, ut eadem præfata mancipia, libera & ingenua firmiter omni tempore permaneant ita, quasi ab ingenuis parentibus fuissent procreata vel nata. Et ut hæc nostræ confirmationis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem, annuli nostri impressione subter sigillari jussimus. Franco Notarius ad vicem Ratbodi Archiepiscopi summique Cancellarii recognovi. Data quinto Idus Januarii, anno Incarnationis Domini octingentesimo nonagesimo nono, indictione tertia, anno quinto regni Domini Zuentebolchi gloriosi Regis. Actum Diostæ in Dei nomine feliciter. Amen. Nota Zuentebolchum illum Lotharingiæ Regem, ab æmulis exagitatum, circiter a biennio Leodium præsidii causa venisse ad Franconem Episcopum, ut nullo negotio etiam Diestam potuerit visere: ante Angilramnum autem prænominatum Comitilem titulum geßisse feruntur, Berengerus Odulfus, Ogerus Danus, a CaroloMagno ea ditione donatus.

[113] [Tidem autē Diostenses & Lossenses,] At memoria patriæ nostræ Lossensis, veteres omnes, quasi uno ore & calamo, testantur, Diostienses Comites eosdem fuisse qui & Lossenses. Idem exertis verbis asserit Trudonense Chronicon, Eucherioque & Falconi fratribus pro insignibus appingunt vulgo decem tænias, ex auro & minio, tanquam familia propagatis Lossensi. Sanctum Perpetuum, Tongrorum Episcopum, Placentius suo more vocat Comitis Hostiensis filium, de quo sacræ tabulæ Leodienses ad diem quartum Novembris ajunt: Perpetuus, natus Comite Lossensi, vita & doctrina præclarus, Beato Gondulfo vigesimus tertius ordine in Trajectensi Ecclesia successit Episcopus. Monulfum quoque Placentius scribit Comitissæ Hostiensis filium. Quia vero ex S. Remigii Epistola certum est, Falconem in Episcopatu vixisse anno DXXIV, necesse est ut Ægidii Aurevallensis relicta, Recentiorum sequamur sententiam, dicentium Quirilium mortuum anno DXXI pridie Kalendas Majas, illique in Episcopatu succeßisse Eucherium, paucisque præfuisse annis, licet vulgariter ei tribuantur anni octo: quandoquidem Falco frater jam tum anno dicto DXXIV Episcopum egerit, potueritque vitam protraxisse ad annum DXXXII, que eum obiisse suo Chronico ad Chapeavillum doctißimus Bucherius adnotat.

[114] Plaudus, S. Lamberti frater, legitur in Vita S. Huberti ultus S. Lamberti mortem circiter annum DCCXV, dictus Comes de Osterne: [an vero Diosta etiam Diosterna sit dictu incertum est,] quæ nomenclatura si eadem sit cum Diostiensi, de qua doctißimus Langius, facile assentiar, ut & ipse Comes Lossensis fuerit: nec quæram quomodo illi ista potuerit obvenire dignitas, quam pater non habuerit; cum id temporis, ejusmodi Marchionum, Ducum, Comitumque Tituli, non forent hereditarii, nec transirent ad liberos, nisi novo Indulto Regum, quod rarius contingebat. Verum Antiquitatum accuratißimus perscrutator Wendelinus, pro Osterne, indicat legendum Ostercke; neque enim nomen illud alterum uspiam alibi comparet. Istud vero nomen Ostercke invenitur etiam in pervetusto Necrologio. Robertus deinde Comes Hasbaniæ annis triginta post Plaudum, scilicet DCCXLV, donat monasterio S. Trudonis, Dongo, Mairholt, Felepa, Schaffine, proxima prædia, [iidem etiam Hasbaniæ Comites fuerunt,] Diplomate dato in villa Ostrekias quod idem est ac Wustherck, intra cujus territorium Dongo & Mairholt sunt hactenus. Ibidem Lossenses seu Hasbaniæ Comites suam Salam habuerunt, antequam anno MCLXXXII conderetur Parthenon Herckenroce (in Sylva Hercana exsarta, sicut vox ipsa Indicat) ibidemque in proximo sibi arcem Curingianam collocarunt; ad quam, cum degerent illic, maximam partemSalam istam transtulerunt, atque ab arce deinde, Sala Curingiana Comitum Lossensium est dicta. Plaudius itaque Comes d Osterne, non alius loci Dominus fuit, quam Ostherckæ, Wusthercæ sive Guistercæ, ut tum hodieque ab utentibus Gallico Idiomate pronunciabatur: [& Osternēses seu potius Ostherkenses,] facileque fuit G litteram a scribentibus commutari in O. Adde quod fluvius alluens Wintershovium, ubi S. Lambertus puer fuit educatus, ante annos mille (uti in Vita S. Landoaldi a Notgero sub annum DCCCCLXXX scripta legitur) appellatus sit Archa, qui & vicum perfluens, Hasselensi oppido in itinere Trudonensi vicinißimum, ei nomen dedit S. Lamberti Archæ, sive cum aspiratione Harchæ, uti fortaßis & Wustharcæ, a quo non nisi ejaculatione bombardæ abjangitur; prænomenquo Wust ad distinctionem alterius videtur præfixum, quod tractus ille per bella desertus & silvosus esset, quod Wust dicimus. Si quis Lossenses Comites eosdem esse cum Comitibus Hasbaniæ, idem utrosque administrasse munus, diceret, non admodum refragarer, ut primo Comites hujus districtus dicti sint Lossenses, deinde Diostienses, tertio Osternæ sive Ostherkæ atque Hasbaniæ, quisque a tractu cui præsidebat.

[115] Othelbodus, Abbas XXVI monasterii S. Bavonis Gandavi, ab Otgiva Flandriæ Comitissa, Balduini Barbati conjuge, circiter annum MXXX, rogatus Sanctos &posseßiones sui monasterii recensere; [Hasbaniensis Pagus idem qui Diostensi:] Primus & præcipuus patriæ nostræ Patronus, inquit, est Sanctus Alwinus, cognomento Bavo, nobilissimus atque ditissimus Hasbaniensis pagi Comes, B. Gertrudis Virginis Consobrinus, prædicatione S. Amandi Pontificis, imo Dei omnipotentis inspiratione, tota mentis devotione conversus, relinquens cognationem & patriam, ipsumque ad consulendum S. Amandum secutus, dum studuit relinquere terrena, meruit cælestia. Fuit is Agilulfi in Hasbania Comitis filius, migravitque Gandavi ad Superos circa annum DCXLVII. Postea Sigramnus, illustris & potens in Hasbania opibus; nec non Robertus, Hasbaniæ Comes. Codex Donationis Viri nobilis, qui exstat in Chronico Trudonensi Pagum Hasbaniensem eumdem esse cum Diostiensi affirmat. Ego Hotbertus cogitavi de Dei misericordia pro remedio animæ meæ &c. Dono per hanc epistolam donationis, donatumque in perpetuum volo, ad Basilicam S. Trudonis, ubi ipse in corpore requiescit, & Drogo Archiepiscopus præesse videtur. Hoc est quod dono rem proprietatis meæ in loco nuncupato Hasnoch (meo Iudicio Halen) super fluvio Merbuto, in pago Hasbaniensi sive Diostiensi, curtim cum casa in Dominicato, & cetera ædificia in ipsa curte constructa, & mansas vetustas sex ad ipsam Curtem spectantes, cum præviis legitimis wariscapiis, pascuis, pratis &c. Datum publice sub die XIII Kalendas Augusti; anno XXIV regnante Domino nostro Ludovico Serenissimo & Orthodoxo Imperatore, qui est annus Christi DCCCXXXVIII.

[ANNOTATA]

* imo CCCCLV

* imo CCCCLXXIX

* CCCCLXXX

* CCCCXCVIII

* DIX

APPENDIX III
De Cæresis & Segnis, ex Alexandri Wilthemii Annalibus San-Maximinianis Mss.

[116] Talia scribente Camerario Averbodiensi, multo fortasse prius quam editis Sanctorum Ianuarii Actis, anno MDCXLIII, audiri inciperet Henschenii nomen; prius certe quam hic cogitaret, de Diatriba aliqua in Francorum origines quæsitura Februario præmittenda; non ausim affirmare, inter hunc & illum communionem aliquam litterarum fuisse, aut etiam notitiammutuorum studiorum; nisi fortaßis per communem utrique amicum Wendelinum. Sed hoc quam mihi incertum, tam est certißimum, fuisse semper amicitiam maximam Henschenio nostro cum R. P. Alexandro Wilthemio, Luciliburgensi Antiquario curiosißimo. Fuit hic ut natus sic denatus paucis post Henschenium annis, variaque ingenii sui monumenta typis edita reliquit, præcipuum tamen ejus opus ac seculi fere dimidii labor, Annales inquam Imperialis Abbatiæ S. Maximini prope Treviros, [Ex Annalibus illius, haud facile lucem visuris,] antiquariæ per omnem eam Archidiœcesim curiositatis thesaurus ingens, defossus (ut sic loquar) in autographis latet adhuc, & fortaßis æternum latebit; non magnopere pro eo publicando satagentibus Monachis, quorum honori & utilitati fuerat collectus, ne forte illius libri conflictus creber cum Annalibus Trevirensibus, sub nomine Broweri editis, suscitet aliquid veterum cum Archiepiscopo litium, jam bene compositarum; Superioribus autem Societatis, penes quos erudita istæc Mss. sunt, prudenter caventibus quidquam ejusmodi publicare amborum ingratiis: unde nec obtinere potui ut lucubrationes ejus servandas acciperem, licet annuentibus olim Moderatoribus mihi ut Fideicommissario legatas. Solatio est interim eosdem anno MDCLXVII evolvisse per otium, non sine profectu, ante Tomum 2 Aprilis cognoscendo; & illustriora quædam loca, usui quondam futura transcripsisse. In his erat Caput deArduennæ populis, Cæsari memoratis, Eburonibus, Condrusis, Pæmanis (sive, ut rectius quædem Mss. Phæmanis) Cæresis (fortasse Cærosis scribendis) atque Segnis. Priorum duorum constat apud omnes notitia, & Condrusius Pagus hodiedum nominatur, proprium sub Episcopo Leodiensi Archidiaconum habens: de ultimis aliquid ex Wilthemio audivisse Henschenius supra meminit; non item de Cæresis: quare de utrisque olim per me excerpta, ne pereant, hisce attexo.

[117] [disco Cæresos seu Pagum Caros] CÆRESI, forte CÆROSI dicendi sunt. Eorum nomen remanet in pago, Caros seu Caroscow. De quo in Chartis Pipini Regis, anno regni XI, Christi DCCLXII, ita scribitur: Donamus pariter & ego & conjux mea Bertrada, ad ipsum sanctissimum locum (monasterii Prumiensis) quem in honorem sancti Salvatoris vel sanctæ Mariæ construximus, res proprietatis nostræ in pago Charos, in villa quæ dicitur Rumeresheim, tam illam quæ de genitore meo Carolo mihi advenit, quam & illam portionem ipsius Bertradæ, quam genitor suus Herebertus ei in allode dereliquit, cum appendiciis & omni integritate sua, ad ipsum sanctum locum tradimus atque transfundimus: in cujus termino ipsum monasterium S. Salvatoris est fundatum; & illum mansionilem super Prumiam, qui est constructus super terminum prædictæ villæ. Non nullis deinde interpositis: Tradimus alia duo loca in Carascouw ad idem monasterium, Wathilhendorp & Birgisburias, cum omnibus adjacentiis suis & appendiciis. In tabulis Ludovici Pii; [vel Caroscow,] de concambio quod fecerunt Luidaldus & Marcuardus Abbas, editis anno regni ejus XVII & Lotharii filii IX, Indictionis IX, hoc est anno Christi DCCCXXX, VII Idus Februarias; dedit memoratus Luidaldus & conjux sua Irmbirga, jam dicto Marcuardo Abbati, ad partem monasterii sui S. Salvatoris Prumiensis, vel Rectorum in eodem monasterio per tempora degentium, res eorum proprias, sitas in pago Caroscow, in villa quæ dicitur Huosca, quantumcumque in prædicta villa vel marca ipsius villæ, præsenti tempore habere visi sunt. In tabulis Lotharii Augusti, de Vallimaris-villa conditis anno Imperii ejus in Italia XXXVI, in Francia XIX, Indictione I, id est, anno DCCCLII, V Kalendas Martias, Vir venerabilis Egilo, Abbas Prumiensis monasterii, in honore S. Salvatoris dicati, nostræ benignitatis suppliciter deprecatus est clementiam, ut ad idem cœnobium quasdam res fisci nostri, consistentes in Ardenna, quas quondam Rotmarus Comes & postea filius ejus Etmarus habuerunt, [bonam partem attinere ad jus monasterii Prumiensis;] sitas videlicet in pago Caroscow in Vallimaris-villa, non longe ab ipso monasterio, mansa scilicet septem & dimidium cum omnibus ibidem pertinentibus, solerti pietatis nostræ studio concederemus. Habes en quinque Caros pagi vicos; Rumeresdorpum, Wathilhendorpum, Burgisburias, Huoscam & Vallimaris-villam: suntque ii Rumersheim, proxime cœnobio Prumiensi; Wetteldorp, ad Aræ fluminis ortum; Boresborn, ad Gelbim amnem, Kilburgum inter & Girolstenium; Oos, idem Girolstenium versus, primo a cœnobio lapide; & Walmersheim; omnes hodieque ditionis Prumiensium: ut Caros Pagus pro parte intercurrerit fontibus Aræ, Gelbis, Nemesis, & Proneæ, vulgo Aer, Kyl, Nyms & Pruym. Hinc constat, Eburones, Condrusos, Fæmanos & Cæresos habuisse a Meridie Treviros, ab Occasu Remos & Nervios, a Septentrione regiones ultramosanas, ab Ortu Ubios & Rheni accolas.

[118] SEGNI, qui cum Condrusis se excusaverunt, quod cum Eburonibus non conspirassent; ideoque rogabant, [Segnos vere ad Aram fluvium habitasse;] ut arma a suis finibus abstineret Cæsar, videntur habitasse circa Zinsich, ad Aram fluvium, haud procul Rheno inter Coloniam & Confluentiam, antiquis Senciacum. Tabulæ Pipini Regis anno regni XI, Idibus Augusti, de Prumiensi Cœnobio conditæ, ista habent: Donamus etiam ad ipsum monasterium cellam aliam, quȩ dicitur Casloaco, quæ est posita infra terminos Senciaco, & est in honore S. Petri constructa, cum omnibus adjacentiis vel appendiciis suis. Aliæ ejusdem, biennio post: Cella quæ Casloaco dicitur, quæ est posita infra terminos Senciaco. Casloacum Keslich modo dicunt, primo lapide a Confluentibus, ut huc usque procurrerit ager Senciato attributus. In Annalibus Francorum a Pithœo editis, anno DCCCXLII Carolus Calvus & Ludovicus, de patriis regnis bellantes, Lotharium fratrem, in villa Senciaco morantem, & a suis desertum in quibus non parum confidebat, fugere compellunt. Nithardus lib. 3. Lotharius, quoque ut fratres suos Mosellam transisse in Sinciaco didicit, confestim & ipse abire & regno & sede non destitit. Annales Bertiniani. Lotharius in Senciaco octo millibus a Mosella consedit: Carolus & Ludovicus Confluentibus transeunt Mosellam, fugit ergo Lotharius hoc audito Aquægranum versus. Iidem Annales, Ludovicus de Andernaco per Sinciacum Aquis rediit. Hinc intelligas quomodo Cæsar digressus a ponte suo navali (quem inter Antonnacum, imo Senciacum, & Bonnam structum tradidere, cum Florus infra Mosellam eum locet) per medios Condrusos & Segnos profectus sit ad Eburones; sic ut Condrusi dextras, Segni sinistras tenerent.

[119] Ita Wilthemius: ad cujus sententiam de Cæresis, forte Cærosis, Pagum Carosgow ab iis dici asserentis, clarius explicandam iis, quorum imaginativam vim hodierna pronuntiatio præoccupavit; removendus est scrupulus, ne forte diversißima putent nomina, quorum primæ syllabæ Cær & Car adeo diversimode nunc efferuntur. Intelligant enim tales oportet, Romanis, sua adhuc lingua incorrupta utentibus, & nomina apud nos qualia pronuntiabant ipsi relinquentibus, nihil minus usitatum fuisse, quam ut uni eidemque consonanti, puta C & G, alium sonum darent ante E & I vel Y, alium ante reliquas craßioriis toni vocales. Itaque in vocibus Carcer, Cancer, littera C eodem sonabat modo, in secunda atque in prima syllaba, quasi per Græcum K utraque scriberetur; sicuti eisdemvocibus Roma acceptis utimur, cum Teutonice dicimus, Karker, Kanker. Similitur & Diphthongus Æ, quæ nunc cum simplici vocali E pronuntiando confunditur, vere compositum habebat sonum, & quasi medium inter AI & EI, Græcorum diphthongos: itaque vox Cæsar, quæ nunc a Latine loquentibus fere effertur ac si scriberetur Sesar; rectius & ad originem antiquam proprius a Teutonice loquentibus exprimitur Kaysar vel Keyser, significatque appellative Imperatorem; interim dum proprium viri nomen iidem pronuntiant, ut nunc ceteri solent, dicuntque den Keyser-Cesar, id est, Imperator Cæsar. Igitur quorum nomen Iulii Cæsaris ævo Kairesii vel Kairosii pronuntiabatur, non Seresii aut Serosii; idem usu medii hodiernique ævi Karos & Karoscow pronuntiantis, quam levißime & solo pinguioris ac liquidioris soni discrimine deflexit a prioris pronuntiationis modo: sic & in Fæmennis eadem diphtongus vulgari hodiedum usu pronuntiatur a, cum Marchia, totius regiunculæ caput, nominatur a vulgo Marche en Famenne.

TRACTUS PRÆLIMINARIS II QUO CHRONOLOGICE DEDUCITUR SERIES EPISCOPORUM ET ARCHIEPISCOPORUM MEDIOLANENSIUM
usque ad annum Christi MCCLXI.
Ex vetustis Catalogis Mss. Bibliothecæ Ambrosianæ, A G. Henschenio transcriptis, & a D. Papebrochio illustratis.

PRÆFATIUNCULA.

Inter antiquiores Ambrosianæ Bibliothecæ Codices, anno MDCLXII a nobis Mediolani lustratos, unus membranaceus perantiquus signabatur P 246 in folio; & continebat Sanctorum plurium, præsertim Mediolanensium Vitas, nonnullosque sermones S. Ambrosii. Ante Vitas spectabantur membranæ paucæ, formæ aliquanto minoris quam erant reliquæ; in iisque Nomina Episcoporum Mediolanensis Civitatis, una eademque manu, sed non eodem stylo scripta omnia, usque ad Thadaldum inclusive, qui schismaticus obiit anno MLXXXV. Adjunguntur deinde, manu diversa, eo quo quisque obiit anno adscripti alii usque ad Philippum, ordinatum anno MCLXXXXVI. Porro in antiquiori ac potiori parte triplex notari potest stylus, adeo ut ipsa trifariam dividi debeat, sic ut primum membrum pertingat usque ad tempora Longobardorum & seculum Christi VI; secundo contineantur sex vel septem Episcopi, post civitatis destructionem, a jam dictis Longobardis factam, velut in exilio commorati; tertio de scribantur ceteri, usque ad eum quem dixi Thedaldum: cui succedens quartum membrum, insignis omnino debeat haberi auctoritatis, cum eo in genere vix quidquam poßit optari certius. Hunc Catalogum minime sibi contemnendum judicans Godefridus Henschenius Μακαρίτης, dignum censuit quem manu sua totum transcriberet; & ego, adhibito examine, inveni esse accuratißimum (si nonnullos, in primo præsertim membro, errores correxeris) solidumque in eo reperi fundamentum, ad totam Mediolanensem Historiam recte ordinandam. Statueram ergo eum dare post Acta S. Dionysii, XXV die hujus Maji: sed mutato deinde consilio, satius duxi eum hic exhibere, ut magis ad manum sit, positus conspicuo magis loco: nom tamen primo. Quamvis enim Mediolanensis Ecclesia dignitate supra Tungrense eminuerit semper, atque hodiedum emineat supra eidem Tungrensi suffectas, Trajectensem primum, deinde Leodiensem: Magistri tamen defuncti lucubratio præcedere debuit longe imparem conatum viventis discipuli; quando sexti Tomi grandior jam moles evasit, quam ut Commentario extraneo aliquo, sibi (ut fuerat cogitatum) præfixo, augeri commode poßit. Hujus porro Tractatus utilitas haud levis erit hoc in opere, in quo plure partim jam occurrerunt, partim adhuc occurrent illius Sedis Episcopi, Sanctorum fastis adscripti: quorum ætates haud est proptum sigillatim discernere, priusquam omnium inter se compositi habeantur anni, quemadmodum frequenti experientia jam docuerunt similes Catalogi, a nobis inter præliminares tractatus atque etiam in Maji Propylæo deducti. Hic autem referendæ mihi sunt gratiæ Eximio & Reverendißimo Domino, Petro Paulo Boscæ, ex Sodalitio Sacerdotum Oblatorum SS. Ambrosii atque Caroli sacræ Theologiæ Doctori, nunc quidem Modoëtiensi Archipresbytero; anno autem MDCLXXVI, quo hæc luci parare incipiebam, adhuc Bibliothecæ Ambrosianæ Præfecto; qui rogatus a me Henschenianæ manus ecgraphum conferre cum originalibus, perquam diligenter id fecit, & alia multa utilia monuit. Similiter agendæ gratiæ Eruditißimis ejus ac diligentißimis eademin Præfectura successoribus duobus, Nicolao Rubino & Andreæ Pusterlæ, quorum prior, nunc prædictorum Oblatorum Præpositus Generalis summa promptitudine mihi exhibuit notitiam quinque proximorum S. Galdini decessorum, quas excipere Henschenius noster neglexerat; alter majori multo molimine, ex Beroldi vetustißimi scriptoris volumine membraneo, in archivo Capituli Metropolitani scrupulosißime asservato, excepit mihi notitiam aliorum sex sequentium, usque ad Otthonem Vice-Comitem, electum MCCLXI, cum quibus noster hic labor finitur. Huic porro non intendo singulorum inserere Acta, aut ab aliis contractius diffusiusve edita revocare ad examen historicum; Chronologiæ filum potißime prosequimur: in quo cum aliquando citabimus Tabulam Synodalem, eam Lector intelligat, quam Petrus Galesinius anno MDLXXXIV expandit in duplici folio, ubi tota Archiepiscopalis historia legi per Synopsim potest; quamque deinde anno MDCIII Diocæsana Synodus, sub S. Carolo Borromæo, Actis suis inseruit pag. 835 & seqq.

TABVLA CHRONOLOGICA ARCHIEPISCOPORUM MEDIOLANENSIUM.

PARS PRIMA
Post alias duas, si non composita primum, certe interpolata.
Ex Ms. Bibliothecæ Ambrosianæ, signato P. 246 in folio.

Qvatuor nobis exhibet prima hæc Pars; Episcoporum nomina, [Primi omnes quomodo Sancti habiti:] tempus Sedis, Depositionis diem, & locum Sepulturæ. Nomina haud dubie eadem sunt, &, ubi contrarium non probatur, eodem censeri debent relata ordine, quo inter divini Officii solennia, jam inde a primis Ecclesiæ Christianæ seculis, recitabantur ex sacris Diptychis, ad id institutis; quorum in opere nostro frequens mentio, præsertim ad VIII Ianuarii, ubi de S. Attico Constantinopolitano Episcopo, diu obluctato, ne S. Ioannis Chrysostomi nomen in Diptycha Episcoporum Constantinopolitanorum reciperet. Sic autem inscripti Diptychis Episcopi, communi seculorum primorum usu, Sancti & Sanctissimi nominabantur: nam & viventibus dabatur hic titulus. Hinc factum, etiam postquam vocumistarum notionem consuetudo ecclesiastica restrinxit ad eos, qui, propter notißimam vitæ sanctitatem & miracula insignia aut martyrii lauream, invocantur a fidelibus, tamquam citra dubium ullum cælesti regno recepti; factum, inquam, ex tali usu est, præsertim in Ecclesiis Italiæ antiquioribus, ut omnes fere illarum Episcopi, qui in communione Catholica obierunt, per tria, quatuor, ac plura secula, censeantur Catalogo Sanctorum adscripti sive Canonizati: quemadmodum iis fere omnibus contigit, qui in hac prima parte nominatur.

[2] Sicut autem Romana Ecclesia, jam inde a tempore S. Anteri Papæ, [eorumque successio notata circa an. 580.] cœpit habere, præter supradicta Diptycha, Episcoporum Catalogum, cui, ultra nomina singulorum, etiam inscriberetur quanto quisque sedisset tempore: ita & Mediolani ejusmodi Catalogus scribi cœpit, saltem ante VII seculum Christianæ Æræ; ubi ad nomina, e Diptychis transcripta, notaretur annorum, mensium, ac dierum numerus, quibus quisque sedit, sicut ex antiquioribus monumentis, aut subductis per verosimilem conjecturā calculis definiri potuit: in quo si hallucinatum aliquando Collectorem dixero (nec enim omnia possunt imputari librariis) non tamen nihil fidei relinquetur antiquæ originis scripto, quando nulla gravior auctoritas coget ab eo recedere.

Haud diu post additos Sedis obtentæ terminos, adjecit alius depositionis diē: quod facile fuit ex Fastis sacris præstare, circa eos quorum mors honorabatur anniversaria festivitate. Hæc igitur putamus genuina ut plurimum esse primæ hujus partis membra; quo modo ea circa annum DLXXX descripta habebatur. Cum autem apparuit Pars secunda, diligentius descripta; itemque Pars tertia scribi cœpisset, notato accurare sepulturȩ loco; is qui primus seculo X vel XI Partes prædictas collegit in unum, addidit etiā primæ huic Parti nomina ecclesiarum, in quibus ætate sua singulorū corpora credebantur haberi. Prudenter tamen abstinuit a verbo sepultus, eo quod primæ sepulturæ locus, aut certo alius fuisse sciretur, aut omnino haberetur incognitus. His prænotatis, ipsa Catalogi verba incipio exhibere, extensis ad longū singulis vocibus, quarum dumtaxat initia habentur in Ms. hoc modo, Sed. an…m̄ … d… dep. vel ob. & sep. ē. quæ lego, Sedit annos … menses … dies .. depositus, obiit, sepultus est. Littera S, nominibus præfixa significat, Sanctos: ea tamen in Catalogo nusquam apponitur, sed pro majori decore hic adhibetur.

S. Anatolon, sedit annos XIII, depositus est VIII Kalendas Octobris.

[3] Primus hic Ecclesiæ Mediolanensi a S. Barnaba Apostolo datus Episcopus, Ecclesiā quoque Brixiensem fundavit; [Anatalon ab an. 49, ad an. 60,] & simul utramque rexit (ut habet historia Ms.) annis tredecim, ab an. VII Claudii usq; ad VIII Neronis, id est, ab anno Æræ vulgaris XLVII ad annum ejusdem Æræ LX. Hæc temporis ratio si vera est (quis autē spondere prore tam antiqua, sub fide testis tanto posterioris, ausit?) &, si etiam vera nostra conjectura, de Sede Pontificia anno quinquasimo Christi primum Romæ collocata; sequeretur, Mediolanensem Ecclesiam uno anno citius Sedem accepisse Episcopalem. Historia primorum Mediolanensium Episcoporum seculo circiter VI composita, quæ in eodem Ambrosiano Codice post Catalogum sequitur, indicat, quod S. Anatolo duos sibi successores ordinarit, alterum pro Mediolanensi urbe, de quo mox; alterum pro Brixiensi, videlicet S. Clatheum, IV Iunii recolendum. In eadem Historia dicitur jam dicta Depositionis dies coli ad Concilia Sanctorum; de corpore negat Auctor certi aliquid scire se potuisse; quod illud scilicet necdum elevatū esset: alias ipsum prope Brixiam tumulatum, ubi jam nominatus locus erat, non ignoravit Myrocles Mediolanensis Episcopus seculo IV ineunte, de quo infra. Ibi certe illud fuit inventum in templo, & ad aliam ejusdē templi partem translatum anno MDLXXII. Eodem die adhuc colitur Brixiæ idem S. Anatalo: Mediolanenses, VII diem ante Kalendas Octobris ejus memoriæ nunc aßignant: quia scilicet priorem diem solenniori festo sibi vindicavit S. Thecla, urbis Patrona & ecclesiæ primariæ Titularis, ob reliquias Capitis Mediolanum allatas.

S. Gaius, sedit annos XXI, depositus est VI Kalendas Octobris.

[4] Vita ejus in jam dicta Historia, narrationis serie subtexta Vitæ S. Anatalonis, [2 Gajus usque ad annum 85.] docet eum in Episcopatu vixisse usque ad quintum Domitiani Cæsaris annum; obiisse vero pridie Kalendarum Januariarum, & sepultum esse in horto Philippi, Senatoris nobilißime, apud quem convenire Christiani consueverant: & hujus rei monumentum videtur erui ex scriptura quadam Cancellariæ Mediolanensis, ubi legitur Translatio S. Caii XIII Aprilis Duplex. Eam ecclesiā Franciscani nunc tenent, quibus petentibus anno MDLXXI facta est a S. Carolo Borromæo nova Translatio, annueque recolitur XIV Septembris. Anni Episcopatus ita notantur in eadem Historia, ut in margine eadem manu antiqua notetur, istic ubi ponitur duo & viginti annorum curriculis, alias legi, quatuor. Priorem lectionem secutus Auctor Catalogi est: secundum exigit Domitiani annus V, qui annus cœpit cum menses Septembri anni LXXXV. Dum autem dicitur Gajus, anno Episcopatus sui quinto Romam iturus, intellexisse Martyrium SS. Petri & Pauli, confirmatur, quod alibi demonstravimus, illud accidisse an. LXV: sed expungendum est ineptum scioli cujusdam glossema, qui ex inveterato quorumdam errore addidit, qui erat Neronis ultimus. Denique, post obitum beatæ memoriæ Confessoris & Episcopi Caii, longa intercapedine temporis præfatæ Sedes Ecclesiæ Benedictione Sacerdotali viduata, & Pastoris proprii mansit cura destituta. Quamdiu scilicet in vivis fuit Domitianus, ut dicit Vita successoris, id est, per annos fere duodecim usque ad I Nervæ, qui fuit Christi XCVII.

S. Castritianus, sedit annos XLI, depositus Kalendis Decembris, ad S. Joannem in Concha.

[5] Eumdem depositionis diem habet Historia vitæ, prioribussubsequenter connexæ: eamdemque tempus Episcopatus per annos circiter quadraginta extendit, [3 Castritianus ab an. 97, usq; ad an. 138.] ad annum usque Adriani vigesimum primum, qui est annus Christi CXXXVIII. Sepultus est, inquit eadem Historia, a discipulis juxta condictum in cœmeterio quod dicitur Romano, ea scilicet via qua Romam tenditur, haud longe ab arcu triumphali. Quem locum hominibus quidem diu incognitum, Dei autem oculis notum palanterq; postmodum manifestatum his, quos dignos summa sanctitas fecerat, aperte cognovimus. Et tunc verosimiliter translatum fuit corpus, ad ecclesiam S. Joannis in Concha. Ioannes Baptistæ Castilionæus, in Antiquitatibus Mediolanensibus anno 1625 evulgatis, docet, hanc ecclesiam sub invocatione S. Ioannis Euangelistæ superexstructam fuisse veteri illi Cœmeterio, quod Peregrinorum appellat, & cujus minime obscura vestigia cernuntur in obscuro specu, qui ædi illi pro Confeßione est.

S. Calimerus, sedit annos LIII, depositus pridie Kalendas Augusti.

[6] [4 Calimerus usque ad an. 191.] Hic, decennio fere ante venerandæ memoriæ Castritiani Præsulis excessum, juvenem se dederat in disciplinam S. Telesphori Papæ, quem anno CXXVII ordinatumdecennio & amplius sedisse demonstravimus: sed territus periculis inter quæ hunc versari videbat, propter persecutorum rabiem, seceßit Mediolanum: atque a S. Castristiano adscriptus in Clerum, eoq; mortuo electus Episcopus, & multa sub Antonino Pio perpessus, itemque sub Antonino & Commodo; cum annorū circiter quinquaginta trium curricula peregisset in cura Pastorali, tandem puteo mersus occubuit Martyr, Pridie Kalendarū Augusti … Cessavit autem Episcopatus anno uno & medio. Sic Historia jam sæpe allegata: quæ per annos quot diximus LIII deducit nos ad annum Christi CXCI, ita ut annus CXCIII successori Monæ fuerit primus. De corpore nihil sciebatur, aut cum scriberetur Historia, aut cum hic Catalogus compilaretur. Ferrarius ait, in cœmeterio Caji sepultum, in ecclesia suo nomine postea ædificata conditum esse: & ibi inquit, altare aureum, in sancti Martyris honorem, a Thoma Archiepiscopo sub Carolo magno positum est: qui Thomas cum successerit anno DCCLVI, apparet eum qui primæ huic parti depositionis locum, quando scire potuit, adnotavit; id prius fecisse quam invento corpore ecclesia hæc conderetur. Facta est autem nova S. Calimeri translatio a Frederico Card. Borromæo, in novam arcam, sub eodem altari quoprius recondendam, anno MDCXIX die XXXI Maji; ipsaque ecclesia, olim Humiliatorum Præpositura, nunc puellis periclitantibusjuxta eam collectis deservit.

S. Monas, sedit annos LIX, depositus octavo Kalendas Aprilis, ad S. Vitalem.

[7] Ut ferunt, qui illud paterna nosse traditione potuerunt, octogenarius ferme eo erat tempore, [5 Monas usque ad an. 248.] ex Augustis Christi jugo colla sua submittere decrevit, quemadmodum narrat jam dicta Episcopalis Historia. Regnavit autem Philippus cum filio non integris sex annis, qui tamen imperfecti septem numerantur: quorum medius, Christi CCXLVI, ultimus Monæ fuit, juxta eamdem Historiam; quæ demortui corpus Prædecessorum tumulis adjunctum ait; sed addit, qui locus usque nunc mortalibus manet incognitus, pro eo maxime quod tunc, ob nefandas persecutiones, Sanctorum corpora occulte sepulturæ mandabant. Repertum postea atque in æde S. Vitalis ab Ariberto seu Heriberto Archiepiscopo, seculo Christi XI depositum & circa finem X seculi, aut initium XI denuo elevatum, denique a S. Carolo Borromæo in ecclesiam metropolitanam translatum est, ubi ipse colitur XII Octobris, quando primam translationemfactam arbitramur. Atque hic animadvertens Historiæ Auctor, mirum videri posse, [quando Romæ jam numerabantur 20 Pontifex, Fabianus.] quod dicantur ad ea usque tempora quinq; tantum Mediolanensi Ecclesiæ Antistites præfuisse, cum in Romana Sede vigesimus post Apostolos tunc temporis degeret, vir Deo fidelissimus, Papa & Martyr Fabianus; in hoc Dei occultum & inscrutabile judicium attendendum docet; tandemque claudens hanc digreßionem, cum protestatione suæ in scribendo fidelitatis, addit, Non solum vero istiusmodi miranda superni Arbitri dispensatio, apud antiquos quosque aut primæ Christianitatis cultores, verum etiam apud modernos pari libra frequenter accidisse patenter agnoscitur; dum & in Romanæ arcis Pontificibus brevioris vitæ cursus, & vixdum ad primi Pastoris mensuram pertingens discernitur; & Mediolanæ urbis Præsulibus perrari adscripti sint, quibus non usque ad grandævitatem terminus vitæ præsentis decurrit.

[8] Hæc ille, immediate post subjungens vitam S. Materni; qui, cum Sedes toto persecutionis Decianæ biennio vacasset, divino subrogatus indicio, Mediolanensis Ecclesiæ clavum tenuit, usque in gravißimam ecclesiæ persecutionem, motam a Diocletiano & Maximiano. Tenuit autem Sedem per annos (ut videtur) LII, ab anno CCLI numerandos. Qui Vrsulanarum Virginum Martyrio Cyriacum Romanum Pontificem, [Non potest hic recipi Marinus Vrsulanus,] S. Pontiani successorem, omnibus Catalogis ignotum, admiscuerunt: eidem, cum pluribus aliis Episcopis Italicis, junxerunt Marinum Mediolanensem; hunc autem nonnullis, eruditis alias viris, intelligo non displicere, propterea quod Materno isti videant pauciores paßim annos adscribi, adeoque opportunum censeant supplendo historiæ Mediolanensis hiatui, ut existimant manifesto. Nec ego vehementer contendero, nullum esse hiatum, aut hic aut etiam inter primos quatuor, quos solos invenimus nominatos. Sed firmiori testimonio opus esse puto, ut eo quo forte Sedes vacavit tempore, credam sedisse aliquem, cui nomen fuerit Marinus: & quando hoc inveniretur, [neque S. Myrocli postponi S. Maternus;] novam difficultatem faceret annus CCXXXV, quo is debuisset Vrsulanis ivisse comes cum isto fabulosißimo Cyriaco. Quare, exploso Marino, non cunctabor Monæ subjungere Maternum, in fide præcitatæ historiæ Episcopalis, finem cum Materno sumentis.

[9] Hanc ego Historiam aliquando credidi scriptam ab Auctore, qui sub proximo ejus successore Myrocle vixerat, hoc persuasus argumento, quod viderem ipsum in principio ita scribentem; Nunc vero ab ipso Anatalon tempore, usque ad hæc quæ in præsenti decurrunt secula, gressu licet pendulo, styli hujus excursum dirigam: quem nisi tu, Præsul excellentissime, dexteram extendens benedicas & acuas; callis asperitate retunsus, incedet per devia. Hæc, inquam, cum legerem; & animadverterem, [in cujus vita finiens Auctor librum, de Episcopis Mediolanens.] post deductas orationis serie Historica nusquam interrupta SS. Anatalonis, Gaii, Castriciani, Calimeri, & Monæ Vitas, ultimam S. Materni solam finiri consueta clausula, Regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen; existimavi finem hic poni designato operi, indeque metiendam Auctoris ætatem. Ita ego olim, inter prima hujus mei studii rudimenta, elaborans Commentarium de S. Longino ad XV Martii num. 48. Nunc, similium scriptorum usu longiori ad ætatum discrimina dignoscenda instructior, censeo quidem unius libri finem ista indicari clausula, sed non operis. Etenim cum in Materno claudatur prima Ecclesiæ Christianæ ætas, [cum proposito istud argumentum prosequendi,] sub gentilibus Imperatoribus inter persecutiones identidem recrudescentes traducta; recte hic ponebatur libri etiam primi finis; cui utinam adessent ceteri, quos verosimiliter plures animo designavit Auctor, non tamen & perfecisse videtur. Esto enim periissent ipsi, superesset apud Scriptores Mediolanenses aliquod eorum vestigium; iisque prælucentibus, aut aliis, qui inde accepissent lumen, viam sternentibus, potuisset notari ordo succeßionis certior & distinctior quam nunc fiat.

[10] Interim Auctor credi debet, diu post Maternum vixisse, qui dicit, ejus gesta adeo esse multis ignota, ut longi temporis alluvione omnium pene memoriæ abolita putentur. Neque rursum in admodum sera secula differri potest, qui eo scribebat tempore, quando adhuc perrari adscripti erant Mediolanæ urbis Præsulibus, quibus non usque ad grandævitatem terminus vitæ præsentis decurrit. Si satis constaret S. Datium, quem infra videbimus anno DXXX ordinatum Episcopum Mediolanensem, [videtur scripsisse seculo 6.] scripsisse Vitas prædecessorum suorum, uti credidit Ioannes de Deis & alii eum secuti; posset is quem diximus liber, illius opus æstimari: Censetur autem hic Episcopus, solum vigesimus sextus, nec obiit ante Vigilium Papam Romanum, qui est in ordine Pontificum sexagesimus primus. Sed sive ipse necdum Episcopus, sive alius ista scripsit; videmur in ejus ætate posse consistere, sic ut vel immediatorum ejus decessorum aliquis, vel ipsemet Datius, sit ille excellentissimus Præsul, cui opus inscribitur. Nec vero quemquam terreat tituli granditas, jubeatque posteriora respicere secula: nullo enim seculo ejusmodi titulus communiter datus Episcopis est: adeoque libera Auctoris usurpatione, ad homiuispræstantiam singularem notandam, adhibitus censeri debet. Ceterum S. Materni gesta, quæ non nisi perturbata & mutila habentur apud Mombritium, nos ad XVIII Iulii integra & bene digesta dabimus, ex fide antiquißimi istius Ms. quod dixi.

[11] Videritne Catalogi nostri Auctor hactenus allegatam primorum Episcoporum historiam, [Præponēdus est autem Maternus Myrocli,] vehementer dubito ob ignoratum ab eodem diem obitus S. Gaii; multoque magis ob S. Maternum postpositum Myrocli, cui illum esse omnino præponendum tota ejus Vita, quanta quanta est loquitur; utpote omnem historiam Cæsaream, a Decio usque ad Diocletianum & Maximianum percurrens, itaque finiens; Depositus est idem Christi Confessor sub Maximiano Imperatore quinto decimo Kalendas Augustas, anno scilicet CCCIII, post severißima illa contra Christianos edicta promulgata, de quibus ibi pluribus agitur.

[12] Myrocles autem, eidem perperam præpositus in Catalogo, scitur adhuc in vivis fuisse anno CCCXIII, Constantino III & Licinio III Coss. quando cum aliis Episcopis sedecim, & Miltiade Episcopo Urbis Romæ, [qui vivebat anno 314.] in domum Faustinæ convenit, VI Nonas Octobris, die sextæ feriæ, judicaturus de causa Donatistarum; itemque sequenti anno CCCXIV, Volusiano & Anniano Coss. præsens Synodo Arelatensi, cui subscribuntur Merocles Episcopus, Severus Diaconus de civitate Mediolanensi, provincia Italia. Post hos scribuntur Oresius Episcopus, Nazarius Lector, de civitate Massiliensi Provincia Viennensi. Sed quia pro his duobus, [Post hunc nullus fuit Mediolani Orosius;] in antiquiori imperfectiorique Conciliorum editione Coloniensi anni 1551, sub titulo Concilii Arelatensis secundi (quod tamen non est aliud ab eo quod ibidem dicitur Primum) legitur, Ex Provincia Italiæ civitate Mediolanensi Orosius Episcopus, Nazaræus Lector; etiam Orosius inducitur in numerum Episcoporum Mediolanensium, ab auctoribus Tabulæ, editæ ex Decreto Concilii IV Provincialis sub S. Carolo Borromæo: quæ quidem Tabula non uno loco est corrigenda; uti nunc satis agnoscunt eruditi Mediolanenses. Corrigendus nihilominus etiam vetustior his noster Catalogus, a S. Mona usque ad S. Ambrosium hoc modo progrediens, ordine fortaßis ex interpolatoris sententia erronea conturbato, citra culpam Auctoris.

S. Myrocles, sedit annos XXII, depositus pridie Kalendas Decembris, ad S. Victorem.
S. Maternus, sedit annos XII, depositus XV Kalendas Augusti, ad S. Nabotem.
S. Protasius, sedit annos XXII, depositus VIII Kalendas Decembris, ad S. Victorem.
S. Eustorgius, sedit annos XVII, depositus XIV Kalendas Octobris.
S. Dionysius, sedit annos XIV, depositus VIII Kalendas Junii.

[13] In his certum est, non tantum Maternum Myrocli, sed etiam Eustorgium Protasio præponendum: siquidem S. Athanasius postremum allegat (quod diximus in Vita ejus ad 2 Maji num. 166) ut præsentem colloquio, [sed Protasius, anno 347 adhuc vivens:] quod anno CCCXLV Mediolani habuit cum Imperatore Constante; rursumque idem anno CCCXLVII subscribitur Epistolæ Synodi Sardicensis ad Iulium Papam, apud Hilarium in fragmentis, nomine quamvis corrupto (ut alii plures apud eumdem) Partasius ab Italia de Mediolano: adeo ut inter hunc & Dionysium, de quo mox, interjici nullus poßit, qui notabili tempore sederit. Quoniam autem ab anno CCCIII, quo obiit Maternus, ad CCCLV, quo in exilium pulsus abiit Dionysius, nequeunt tot anni inveniri, quot hic numerantur; videri poßit cum ordine nominum, etiam inversus numerus annorum; & Myrocles solum sedisse annos XII; [cui succedens Dionysius, vix 4 annos sedisse potuit ante exilium anni 355.] Maternus vero, si non annos LII, saltem XXII: sic ut a tempore Decii, usque ad imperium Aureliani, Mediolanensis Ecclesia caruerit Episcopo, cujus quidem nomen sciatur. Idem forsitan etiam antea contigerit, cum vix credibile videatur, tres consequenter Episcopos una in Vrbe fuisse, qui omnes quinquagesimum annum gerendo Pontificatu excesserint, alius biennio, alius triennio, alius novennio, inter renovatas toties persecutiones Gentilium Imperatorum.

[14] Ordinem igitur & chronologiam corrigens, libenter sic instituerem enumerationem Episcoporum, Monam sequentium:

S. Maternus, sedit annos XXII, scilicet ab anno CCLXXXII and CCCIII.
S. Myrocles, sedit annos XII, usque ad CCCXV,
S. Eustorgius, sedit annos XVII, usque ad CCCXXXI,
S. Protasius, sedit annos XXII, usque ad CCCLII,
S. Dionysius, sedit annos IV, usque ad CCCLV,

numerando scilicet annos incompletos pro completis, [Verus ordo] [confirmatur ex S. Ambrosio;] rotundo numero; quemadmodum tota prima parte Catalogi hujus fieri patebit ex sequentibus. Ordinem eumdem confirmat S. Ambrosius in Oratione, quam habuit contra Auxentium Iuniorem, ecclesias sibi tradi petentem, sic loquens: Absit ut tradam hereditatem Patrum, hoc est hereditatem Dionysii, qui in exilio fidei causa defunctus est; hereditatem Eustorgii Confessoris, hereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium Episcoporum, plures (ut ego quidem existimo) quam quinque Myroclis decessores intelligens, [cui S. Eustorgius dicitur Confessor.] licet non plures cogniti habeantur; & Eustorgium expresse Confessorem appellans, ideoque potius eum nominans, quam Protasium Dionysii immediatum decessorem. Non video autem aliud tempus, quo is potuerit titulum istum meruisse, quam cum adhuc in minoribus Ordinibus serviebat, persequente Ecclesiam Maximiano.

[15] Nihil horum explicat ejus Vita apud Boninum Mombritium, quam secutus Catalogi Auctor, Protasio postposuit S. Eustorgium. Sed quam exiguæ auctoritatis ea Vita sit, [Hujus Vita nullius fidei, in eo quod ipsum postponat Protasio,] satis prodit excusatio, quod de ejus gestis, non nisi pauca potuerint reperiri, propter negligentiam præcedentium, qui cognita scribere, vel scripta aliquando perdita restaurare, cum potuerint, neglexerunt. Totus autem est scriptor in narrando, quomodo Constantinopoli, unde ortum Eustorgium volunt, Mediolanum legatus ab Imperatore, ibique eadem fere qua Ambrosius ratione electus Episcopus, atque ad ipsum a quo missus fuerat regressus, impetraverit Mediolanum auferenda, quæ olim a beata Helena, genitrice Constantini Imperatoris, [& cum Eustorgio Iuniore confundat,] in unum studiose collecta fuerant, sancta & sacratissima trium Magorum & Regum corpora… quorum nomina, Gaspar, Balthasar, & Melchior, Mediolani diu noctuque venerari, & glorificari, & digne laudari solebant. Ex his satis apparet, admodum sero, puta seculo X vel XI Vitam istam seu potius Encomium S. Eustorgii conscriptum fuisse, ab homine nihil inter tempora distinguente, & confundente duos Eustorgios; quorum secundo Eustorgianæ ecclesiæ fundatori, seculo VI Ecclesiam Mediolanensem regenti, tolerabiliori figmento, adscribitur ab aliquibus translatio Magorum, in dicta ecclesia olim quiescentium.

[16] Mirum omnino est, quod ex fide istius Scriptoris, Mediolanenses recentiores ad unum omnes dictam Translationem ætati Constantini Magni adscribant, eo tantum fundamēto, quod S. Eustorgius dicatur electus mortuo sancto Dei viro Prothasio, octavo illius civitatis Episcopo; [adscribens ei advecta CP. corpora SS. Magorum.] cum tamen nusquam nominetur Constantinus, & manifeste agatur de aliquo Imperatore longe posteriori. Est autem hoc eo etiam mirabilius, quod eorum multi, qui isti Vitæ tantum tribuunt, eversum eant sine scrupulo totam Vitam S. Materni, in qua nihil difficile creditu, quam quod is totum sesqui seculum vivendo implevisset, a persecutione scilicet Decii usque ad Diocletiani & Maximiani persecutionem. Evertunt vero totam, quando eumdem Maternum postponunt Myrocli & Protasio, ut faciunt Auctor Tabulæ Synodalis, Ioannes de Deis, & Franciscus Bezutius. Interim nullus omnino allegatur scriptor vetustior, monumentum nullum, quo affirmetur fides tam antiqua, ut præsumitur, posseßionis. E contrario objicitur silentium S. Ambrosii, tam sæpe loquentis de Sanctis Mediolanensibus aliisque rebus ad suæ Ecclesiæ commendationem spectantibus, absque ulla tamen Magorum mentione, etiam in Commentariis super Euangelium Lucæ, cujus Capiti secundo explicando interponit ex Matthæo Narrationem de adventu Magorum, prolixius super eo discurrens; quorum corpora si Mediolani haberi scivisset, quomodo potuisset id non saltemobiter indicare vel semel?

[17] Iam quod ad S. Dionysium attinet, huic Catalogus annos XIV adscripserat, [Dionysius obiit ante annū 361:] nescio quo sensu vel quo consilio; nisi forte in exilio annis decem vixisse Sanctum credidit. Nos vero decennium dementes ei numero, quarto Episcopatus sui anno expulsum dicimus: & quamvis aliquot annis in exilio vixerit, hos tamen, nec Sedi ejus adscribendos credimus, præter morem & usum vetustatis, sæpe notatum in Romanis Pontificibus, quantumvis injusta depositio fuerit; nec putamus de eum numerum posse excrescere, cum constet Dionysium, quem Imperator Constantius omni cum honore restitui jusserat, votis exegisse, & obtinuisse, ut in exilio vitam poneret, adeoque obiisse, si non ante (quod verosimilius) saltem statim post. Nam ut Constantii mors irritam reddiderit gratiam Dionysio faciendam, non nisi mors ejus propria impedisse potuit, quo minus ad edictum Iuliani, anno CCCLXI, una cum ceteris Episcopis exulibus, ad suam diœcesim reverteretur.

[18] Incubabat interim Episcopatui Mediolanensis Ecclesiæ AVXENTIVS Arianus, merito prætermissus in Catalogis, frustra Catholicum aliquando se simulans, [cui exuli ab anno 355 suffectus Auxentius Arianus,] per summam tamen Valentiniani Imperatoris indulgentiam toleratus usque ad mortem, quam obiit anno CCCLXXIV, invasi Episcopatus XX. Post quem, electo S. Ambrosio opposuit sese, Imperatorio favore subnixus, Auxentius alius, advectus e Scythia, mutato nomine Mercurinus, sicut intelligitur ex ea Oratione quam habuit Sanctus, tradere ei ecclesiam jussus, ad consternatum ea fama populum in Dominica Palmarum; quidlibet potius ferre paratum se declarans, quam istud agere, aut Episcopatu sponte cedere. Ipse autem S. Ambrosius, [& huic mortuo S. Ambrosius anno 374, 7 Decembris,] dicto anno CCCLXXIV electus, non sine miraculo, &, invitus quamvis, ordinatus die VII Decembris, eademque Dominica II Adventus, magnum lumen ea ratione afferret ordinandæ Chronologiæ Episcopali, etiam in hac prima Parte, si in hac aliter rotundo annorum numero supputarentur tempora.

[19] Sedit autem S. AMBROSIVS annos XXIV, menses IV, dies X, uti jam demonstravit Henschenius; [defunctus 398, 17. Aprilis.] defunctus an. CCCXCVIII, die XVII Aprilis, in Vigilia Paschæ. Auctor Catalogi hic, seu verius ejus Interpolator, præter stylum totius primæ Partis diligentior, supra annorum numerum auctiorem, etiam menses & dies adnumeravit, ita scribens:

S. Ambrosius sedit annos XXVI, menses IV, die V, depositus die V mensis Aprilis.

Videntur hæc supponere, quod S. Ambrosius obierit anno CCCXCVII, quando Pascha celebratum fuit V Aprilis. Constat enim ex Paulino Vitam scribente, [non 397, 5 Aprilis.] quod pridie Paschatis mortuus, postridie ipso Dominico in ecclesiam Ambrosianam illatus est, sive (ut phrasi ætatis ejus loquar) depositus: hic autem concursus Paschatis & diei V Aprilis, solum contigit anno prænotato. Sed hac ratione S. Martinus totis septem mensibus S. Ambrosio superfuisset, contra quam habet traditio Ecclesiæ Mediolanensis, auctoritate antiquißimorum scriptorum ab Henschenio suffulta: deinde Ordinatio ejusdem S. Ambrosii, per dictos annos menses ac dies retrogradiendo, contigisse anno CCCLXX die 1 Decembris. Atque is dies tali anno habente litteram Dominicalem C, non fuit Dominicus, sed feria IV: quod tamen quam parum congruum sit veteris Ecclesiæ ritui satis demonstravi in Chronologia Pontificum Romanorum. Pridie autem quam ordinaretur, id est, ultimo Novembris, fuerat idem Sanctus Christiano baptismate tinctus, unde in Ambrosiani ritus Missalibus, ipso quo S. Andreas celebraturdie, notatur etiā altera Missa de Baptismo S. Ambrosii, cum pulcherrimis quatuor Orationibus sive Collectis propriis atque singulari Præfatione, cetera vero de communi Confessore agenda præscribuntur. Porro Auctor vel Interpolator Catalogi ex hoc quoque probari posset sequiori seculo scripsisse, quod S. Ambrosium depositum dicat die V mensis Aprilis, dimisso Romano more per Nonas Idus & Kalendas indicandi diem: ut proinde mirandum non sit, si minus ei fidendum existimemus, uti mox cum ait, quod

S. Simplicianus, sedit annos X, depositus XVIII Kalendas Septembris.

[20] Errorem his esse numeri, patet ex ætate successoris Venerii, [Simplicianus non integro triennio sedit:] mox probanda: ad cujus Vitam IV Maji diximus, Simplicianum anno III sui Episcopatus defunctum esse, magis quia diutius vixisse non potuit, quam quod certa aliqua auctoritate constaret tam diu in Episcopatu vixisse: verosimilius autem dicetur X irrepsisse pro II.

[21] In veteri Ingolstadiensis Bibliothecæ Paßionario seu Legendario, invenit Gamansius noster, cujusdam S. Arsatii, velut Mediolanensis Episcopi Vitam, nobisque transmisit. Iuxta hanc, non multis a S. Ambrosii sepulturahebdomadis consecratus fuisset S. Simplicianus, idque Laudæ, civitate suffraganea ad XX P. M. Mediolano dißita: monitus autem ab Angelo Arsatius, quod adhuc tribus mensibus non completis, [huic aliquis unum solū mensē concedens,] ibidem curam Pontificalem intraret; cum Laudam ad Simplicianum venisset, dicitur hic, post modicum spatium temporis, convocatis universis Suffraganeis suis, ita locutus; O Fratres mei, vos scitis quod in hac dignitate ego indignus steti plus quam XXX diebus: nunc ergo timeo, si amplius durem, quod fiat mihi in detrimentum: & ideo rogo, ut vobis vice mea eligatis alium Episcopum… & posuit super aram Pallium & alia Pontificalia, & abiit… Eodem die S. Arsatius electus est & consecratus. [fingit suffectum S. Arsatium eodē anno mortuum;] Stetit vero sanctus Pontifex, Arsatius usque ad proximam diem Natalis D. N. Jesu Christi, & eodem die media hora, inter duas Missas ultimas, id est, inter horam quæ est inter diluculum & Primam, circumstante Clero & populo, vitam finivit. Est ea Vita composita per modum sermonis, XII Novembris, in solennitate ipsius Sancti, annue recitandi; sed toto contextu fabulosißima. Quamvis enim dicat quod Arsatius, priusquam a S. Ambrosio ad fidem Christi converteretur, fuit primus dignitate post Theodosium Imperatorem inter Mediolanenses, & Theodosio regnante mortuus, (quod dici nequit, quia Senior Theodosius obiit ante S. Ambrosium, necdum nato Iuniore) additur tamen, quod altero die a sua morte, sepultus est apud Sanctos Auxanum & Martinianum, quorum corpora erant in uno sepulcro locata, idque anno ab incarnatione Domini DCLXXXVIII, per anistoriam omnino monstrosam. Nam S. Martinianus numeratur quartus post S. Ambrosium, Auxanius vero post eumdem est decimus septimus, vixitque paulo ante ingressum Longobardorum in Italiam, adeoque circa annum DLX, quibus uno adhuc seculo posterior Arsatius, quomodo fuisset S. Ambrosii, post Simplicianum successor? nisi forte translatum tunc dici velis.

[22] Fingitur etiam is cum fratre suo germano Eustorgio, profectus Constantinopolim, quo tempore Imperator ibi erat Phorax, [dicitque ejus fratrem Eustorgiū, ab Imperatore CP. obtinuisse tres Magos,] qui eis concesserit Serpentem æneum adhuc Mediolani visendum, & arcam cum corporibus trium Magorum, ipse eosdem illuc secutus & a S. Ambrosio perhumaniter exceptus, cum prædictis Sanctis Sanctorumque pignoribus. Omitto circumstantias insulsiores alias illepidæ hujus fabulæ, cui inserta mentio Serpentis Mosaici vel sola sufficit ad commonstrandū, quam ejus Auctor fuerit ignarus Mediolanensium rerum. Scripsit de eo Serpente opusculum eruditum Petrus Paulus Bosca; &, si minus alia quæ intendit, unum certe evidenter probat, ex vetustis rerum Mediolanensium scriptoribus, quorum agmen ipsi ducit Landulfus senior, [cum æneo Moysis Serpente;] circa annum MLXXX florens; probat, inquam, Serpentem illum Constantinopoli allatum esse ab Arnulfo II, illuc misso, ut Constantinopolitani Imperatoris filiam aliquam Otthoni III uxorem adduceret, re ipsa eam adducturus, nisi præmatura Imperatoris mors, adhuc in portu consistenti nuntiata, coëgisset puellam suis relinquere. Cum ergo Imperator iste obierit anno MII, indubitanter constat, hic sermo, velut tanto citius advecto. [quem tamen constat, non fuisse Mediolani ante an. 1000,] Constat etiam fieri non posse ut Mediolani, ubi tam certa fuit servata memoria Arnulfi, ut Serpentem vulgo notißimum advehentis, scripta fuerit fabula tam insulsa. Interim reperio in Bavaria memoriam viguisse ante non multa secula, quæ nescio an adhuc vigeat, inter Canonicos, Monachium ad ædem S. Mariæ anno MCCCCXCIV translatos, de fundatione Ilminensis cœnobii sub annum DCCXLVI facta ab Aldeberto & Otkaro nobilißimis fratribus, quasi hi illuc transtulerint S. Arsatium de Mediolano. Hinc mihi suspicio nascitur, quod, sicut nullus nunc superest Mediolani cultus S. Aurelii, ejus qui S. Dionysii corpus ex Oriente Mediolanum retulit, postquam is ad Hirsaugiense monasterium in Germania translatus fuit, tempore Ludovici Pii; ita etiam evanuerit cultus & notitia S. Arsatii, qui fuerit æque ac ille externus, forsan etiam Episcopus, atque cum corporibus trium Sanctorum Magorum advenerit: quæ res deinde Ilminensi alicui Clerico occasionem dederit comminiscendi præfatam Legendum: dum Mediolani alii alia comminiscuntur, occasione Eustorgianæ ædis, in quam sancti Magi allati fuerant.

[23] [Verosimilius dicerentur Magi adducti a Constantinopolim seculo 7,] Tantus porro notitiæ certioris defectus circa prædictam Translationem, suspicari me ulterius facit, sacra ista corpora allata Mediolanum esse, seculo Christi septimo, quando civitas pridem a Longobardis occupata, a suisque Episcopis Genuam transgreßis deserta; denique sub meliori Longobardorum, tandem serio Catholicorum, dominatu, cœpit resurgere ac reflorescere, manentibus adhuc Genuæ Episcopis; aut etiam tempore Phocæ (pro quo Phorax obrepserit) Imperatoris circa annum DCV, ut non omnino gratis nomen ejus irrepserit in fabulam prænotatam; & quod fecit alius in commodum Eustorgianæ ecclesiæ, id fecisse creditus sit ipse ejus fundator Eustorgius. [eo allata occupantibus Orientē Persis, & rebus ibi turbatis.] Quid autem? si sub ejusdem Phocæ perturbatißimo Imperio, Romanas in Oriente provincias occupantibus Persis, Christiani aliqui indidem fugitivi, & in his ipse S. Arsatius, prædictam thesaurum secum advexerint Constantinopolim, ubi inciderint in aliquem Mediolanensem Eustorgium, diversum ab ejusdem nominis Episcopis duobus; qui opportunum id medium ratus resuscitandis patriæ suæ reliquiis, persuaserit, sanctos Magos traducere Mediolanum in Italiam, Phoca, homine impio & sacrarum rerum incurioso, annuente, aut saltem non prohibente; nec magnopere contranitentibus Constantinopolitanis civibus, in tanta rerum suarum desperatione constitutis. Certe si ab anteriori aliquo tempore, puta a Constantino Magno (ut prætendit Auctor Vitæ S. Eustorgii) usque ad Imperium Justianiani ejusmodi corpora fuissent Constantinopoli, fieri non potest ut Græci scriptores, apud quos tam frequens est mentio sacrorum Corporum, illuc ex Oriente allatorum spatio duorum istorum seculorum, nullam eorum habuissent notitiam; neque antiqui cultus eorum vestigium aliquod extaret in Menæis ac Synaxariis; vel denique nullum, si non templum, saltem oratorium vel sacellum ipsorum extitisset, cujus occasione alicubi memorarentur. Alias de tempore prædictæ Translationis ipsoque S. Arsatio conjecturas, posteris explicatas relinquo pro die XII Novembris, pro quo ipsam illius qualemcumque Vitam examinavi minutim, quia tali die nunc Monachii in Bavaria colitur. Atque hæc de Tribus Magis nunc satis, solum ut appareat quam nihil istorum nos solicitos habere debeat intractanda Mediolanensium Antistitum Chronologia. Cetera licebit tractare vel in Supplemento Ianuarii, quando Adorationem Magorum EcclesiaLatina recolit; vel ad XXIII Iulii, quando eorumdem Translatio Coloniam celebratur. Redeo ad Catalogum nostrum, quem paulatim habebimus magis fide dignum, postquam ex quinque primorum seculorum tenebris emerserimus. Sequitur ergo:

S. Venerius, sedit annos VIII, depositus die IV mensis Maji, ad S. Nazarium.

[24] Iterum hic observa phrasem die IV mensis, uti dixi, [Venerius recentius coli cœptus,] inusitatam antiquis. Diversitatis causa ex eo nata videtur, quod quorum dies non notabantur in Kalendariis Romano more descriptis, quia in ecclesia non habebant festum, eos Auctor vel Interpolator acceperit aliunde, ubi ex vulgi usu numerati inveniebantur. Egimus de Venerio die IV Maji, nec ullum antiquæ venerationis argumentum proferre potuimus, nisi quod S. Ennodius Episcopus Ticinensis epigramma habeat de B. Venerio. Quando deinde visum fuit aliquam ejus commemorationem inter sacra facere, [sedit ab an 400, ad an. 408.] cum dies IV mensis festo S. Godehardi haberetur occupatus, dies autem V adscriptus S. Gerontio; placuit proxime vacuum tribuere Venerio; donec S. CarolusBoromæus suum ei diem restitui jußit. Quia autem ad Venerium, jam Episcopum, scripsisse se testatur Anastasius Papa, intra annum CCCXCVIII quo fuit creatus, & CCCCI quo defunctus, ideo restringendos esse S. Simpliciani annos dixi; & Venerium cum anno seculari cœpisse, absolvisse ejusdem V seculi anno IX, judicavit Henschenius: malim dicere anno VIII, quia video in hoc Catalogo annos incompletos paßim pro completis numerari.

S. Marolus, sedit annos XV, depositus IX Kalendas Maji, ad S. Petrum ad…

[25] De hoc agentes ad XXIII Aprilis, quo colitur, festo S. Georgii in sequentem diem amandato, [Marolus sedit usque ad an. 423.] nihil invenimus causæ, cur de notato hic annorum numero dubitaremus. Obiisset ergo anno CCCCXXIII. Ennodius in Epigrammatis, eos qui suo tempore cultum ut Sancti habebant in Mediolanensi Ecclesia, ipso titulo secernens ab aliis, talem cultum non habentibus (ut videre est in iisdem titulis, quos XI Februarii agentes de S. Lazaro conjunctim proposuimus) Maroli, solum ut Venerabilis, meminit. Ecclesiam autem S. Petri ad quem depositus dicitur, esse basilicampostea dictam Nazarianam aut etiam Ecclesiam Apostolorum, docemur ex Romano Martyrologio ad diem X Maji.

S. Martinianus, sedit annos XXX, depositus IV Kalendas Januarii, ad S. Stephanum.

[26] [Martinianus sedit solum an. 13, usque ad an. 435.] Cultorem Dei appellat Ennodius; nunc ut Sanctus colitur IV Nonas Ianuarii. Nempe dies XXIX Decembris impeditur celebranda Octava Navitatis, dies autem II Ianuarii vacat in Ecclesia Mediolanensi, quæ non celebrat Octavam S. Stephani, nec alias ex Romano usu sequentes; sed solius Natalis Dominici. Schismatici quidam Orientales Nestoriani, Constantinopolim missi contra Ephesinam œcumenicam Synodum anno CCCCXXXI celebratam, dum alii suum Antiochiæ habebant Conciliabulum, in Epistola ad Rufum fingunt, quod hic Episcopus ad se scripsit, librumque B. Ambrosii de Dominica Incarnatione ad piißimum Imperatorem misit, hæreticis (ut loquuntur) Cyrilli capitulis contraria docentem, vocantque Martinum, sanctissimum Deoque dilectissimum Mediolanensium Episcopum; qui haud dubie noster Martinianus est, adeoque illo anno vixit, nequesolum tres annos, uti in Ambrosiano novißimæ recognitionis Breviario legitur, Sedem suam tenuit, sed ut minimum annis tredecim: pro quibus facile potuerunt obrepsisse triginta; quos recipere nulla ratione possumus, propter Eusebium, a Martiniano tertium, quem constat anno CCCCLI in Episcopatu vixisse. Dicamus igitur obiisse Martinianum anno circiter CCCCXXXV.

S. Glycerius, sedit annos XXIV, depositus XVII Kalendas Octobris.

[27] Alibi solum XVIII anni leguntur, & ex his primos decem aufert Breviarium; [Glycerius an. 4, usque ad 438.] nec adhuc auferuntur satis, si Lazaro successori relinquendi sunt anni XI. Ita que solum ultimum minimumque numerum annorum quatuor teneo, censeoque Glycerium obiisse anno circiter CCCCXXXVIII. Venerabilem eumdem appellavit Ennodius, hodie etiam ut Sanctus colitur sed XII Kalendas Octobris: ut dubitem errorene transcribentis accesserit quinarius, & legi fecerit XVII; an vero mutatus sit dies, ne perderetur pro die XV Septembris, antiquior cultus S. Nicomedis.

S. Lazarus, sedit annos XI, depositus XIV die mensis Maji, ad S. Nazarium.

[28] Hunc absolute Sanctum appellat prædictus Ennodius: omnes autem qui eum inscripsere Fastis, mensem, [Lazarus annos 11, ad 449.] non Maji, legerunt, sed Martii: & hoc verosimilius est, sic enim in Quadragesimam incurrens festum, necessario transferri in alium mensem debuit, prout factum intelligitur ex usu Mediolanensis Ecclesiæ, Lazarum recolentis XI Februarii. Circa annos Sedis nemo fere ambigit, quos ut Æræ Christianæ aptemus, certißimam Regulam præbet Eusebii successoris Epistola, scripta ad S. Leonem Papam, & ex sententia Quesnellii data anno CCCCLII, ut saltem anno CCCCXL Episcopus fuerit S. Lazarus.

S. Eusebius, sedit annos XVII, depositus die IX mensis Augusti, ad S. Laurentium.

[29] Amicus Dei ab Ennodio dicitur; ex phrasi autem recentiori qua dies depositionis notatur, [Eusebius annos 17, ad 454.] colligi potest a vetustioribus Kalendariis abfuisse nomen, quod (die IX Augusti impedito per SS. Firmum & Rusticum) nunc invenitur adscriptum diei XVII. Si anni Sedis recte exprimuntur, & eorum initium bene ponatur in anno CCCCXLIX, non ipse, sed ejus successor is fuerit, cujus nomen excidit e titulo Romanæ Synodi, habitæ anno CCCCLXV, Flavio Basilisco & Herminerico Coss. die XV Kalendarum Decembrium.

S. Geruntius, sedit annos VI, depositus VII Maji, ad S. Simplicianum.

[30] Ennodius, absque ullo venerationis titulo, suum Epigramma simpliciter inscribit, [Geruntius an, 6, ad an. 470.] de Gerontio Episcopo. Cum autem in notando depositionis die aliquis videatur esse defectus librarii; potius quam suppleam more Romano VII Kalendas aut Idus Maji, ut dies XXVI Aprilis aut IX Maji intelligatur; malim credere a principio scripti Catalogi positum fuisse Vm̄ Maji, id est, mensis Maji, quo die nunc reipsa colitur, mortuus anno CCCCLXX.

S. Benignus, sedit annos VIII, depositus XIII Decembris, ad S. Simplicianum.

[31] Et hunc consequenter anno CCCCLXXVII mortuumdixero, nihil eo dimotus, quod in Lectionibus hodierni Mediolanensis Breviarii (nam in vetustis Lectiones propriæ de hoc Sancto non sunt, [Benignus an. 8, ad an. 477.] sed solæ Orationes) tantum dicatur sedisse sex annis. Erravit autem vehementer Baronius, in Notis ad Romanum Martyrologium, quando Benignum sedisse ait circa annum Domini 460: nec potest adscribi Typothetis error, quasi iis pro 8, obrepserit 6; præmittit enim quod annis sexaginta post quadringentesimum primum cœperit, numeris ita ad longum scriptis. Alias recte corrigitur ibidem Panvinius, qui putabat se eum reperisse in Synodo Carthaginensi; non animadvertens, Synodum istam habitam post Consulatum Flavii Stiliconis, id est, anno CCCCI. Ennodius, de Venerabili Episcopo Benigno, suum Epigramma inscribit: propriæ tamen quas dixi Orationes, in Breviariis antiquis reperiendæ, ostendunt non adeo reentem ejus esse cultum, quin seculis aliquot in usu fuerit Mediolanensium: & quia Orationes istæ proponuntur pro XII Kalend. Decembris, quando etiamnunc colitur, vix dubitem quin ita primitus scriptum ab Auctore Catalogi sit, adeoque jam tunc nomen fuerit Kalendariis insertum.

S. Senator, sedit annos III, depositus V … Junii, ad S. Euphemiam.

[32] Lacunam supple & lege V Kalendas Junii: sic enim colitur, [Senator an. 3, ad 480.] mortuus juxta calculum nostrum anno CCCCLXXX, & Ennodio dictus, Vir Beatissimus. Hunc autem eumdem esse, nemo dubitat, qui cum titulo Presbyteri legatus S. Leonis Papa ante Concilium Chalcedonense ivit Constantinopolim anno CCCCL, & ejusdem Papæ litteras attulit Mediolanum anno CCCCLII. Plura non addo, quia fusius de ipso egi ad XXVIII Maji.

S. Theodorus, sedit annos IX, menses VIII, dies VII, depositus V Kalendas Aprilis.

[33] Magna nec consueta huic parti accuratio notandi etiam mensium ac dierum numerum, [Theodorus an. 9, in 9, ad 490.] cujus tamen fructum edacitas temporis nobis invidisset, characteres pro majori parte exterens, nisi acutiori oculo eosdem rimatus Bosca nobis suggeßisset. Et hunc quidem in numero annorum IX nequaquam deceptum fuisse, persuadet nobis congrua succeßio consequentium Episcoporum: sed vereor, ne in numero mensium aut dierum aliquid eumdem fugerit: nam a die XXVIII Martii, quo depositus Theodorus dicitur, retrogradiendo per menses VIII, dies VII, non venitur nisi ad XXII Julii, quæ anno CCCCLXXX non fuit Dominica. Suspicor igitur legendos etiam menses VIIII; ut habeatur XXII Junii, quæ Dominica fuit. Sedisset autem hic Theodorus usque ad annum CCCCXC interque ipsum & Senatorem defunctum XXVIII Maji, fuisset Interpontificium dierum XXIV. Nullum nunc ipse Theodorus locum obtinet in Fastis sacris aut Officiis: nisi forte hujus occasione factum sit, ut in antiquis Kalendariis ad IV Kal. Aprilis, inveniatur nomen Theodorici Martyris, pro Theodori Episcopi: quo errore non observato satius censuerint Breviarii recognitores sub S. Carolo, ignotū Ecclesiæ isti nomen expungere. Ennodius De Domno Theodoro, virtutum omnium Episcopo, Epigramma texens, in eoque finiens encomia Præsulum Mediolanensium, a S. Ambrosio inchoata & per omnes deinceps successores ducta; ipso titulo indicare videtur, Theodoro primum defuncto hæc esse a se composita, suffecto tamen jam tum Laurentio; quem ne viventem laudans verecundia afficiat, solum hoc absque nomine aut titulo votivum ac breve Epigramma subjicit, LXXXIX in ordine Epigrammatum ejus,

Restat, quem longo servet, Rex inclitus, ævo.

S. Laurentius, sedit annos XXII, depositus VIII Kalendas Augusti, ad S. Cassianum.

[34] Is qui colligendis Symmachi Papæ litteris inseruit Ennodii Ticinensis Dictionem, datam Stephano Vicario, [Laurentius an. 12, ad an. 512.] ut dicendam Maximo Episcopo Ticinensi, consecrato sub annum CCCCXCVIII; quasi jam nominatus Pontifex eam scripsisset Laurentio, ad gratulandum ei Mediolanensem Episcopatum; in magnam perplexitatem potuisset lectores conjicere; nisi viri eruditi in nupera Conciliorum editione errorem vidissent, vel eo notabilem, quod non solū stylus ab aliis Symmachi litteris multum discrepet, sed in ipso etiam contextu appelletur Maximus; licet, voce in adverbium Maxime flexa, obscuratus; quodque ibidem multa dicantur, Laurentio neutiquam convenientia. Alioqui oportuisset initia hujus differre usque Pontificatum Symmachi, prædicto anno CCCCXCVIII primum ordinati. Opportune autem superest prænominati Ennodii Dictio I, in Natali Laurentii Episcopi Mediolanensis, velut jam diuturno Pontificio functi, cum denique Romanæ Synodo IV interfuit anno DII, & in illa æque ac in tribus prioribus primo post Pontificem loco subscripsit. Iuxta annos vero qui ipsi tribuuntur, non potuit ultra annum DXII vivendo pertigisse. Non habet ille quidem locum in BreviarioAmbrosiano veteri aut novo: sed Ioannes Petrus Puricellus, Laurentianæ Basilicæ, in qua sub primario altari conditus Laurentius jacet, Archipresbyter, in libro quem de Vita ejus edidit, ejusdem in ea ut nunc est cultum ab immemorabili viguisse probat, producto testimonio Galvanei Flammæ, qui anno MCCCXXXIX scripsit; & veteri sub altari reperta scheda, quæ dicit Sanctorum Confessorum, Eustorgii, Laurentii, & Theodori, MCCCCXCIV, die X Novembris, subintellige corpora, tunc ad aram illam translata. Quare de ipso ut Sancto agemus sine scrupulo ad XXVII Julii: quæ autem hic dicitur veteri nomine S. Cassiani ecclesia, eadem est quæ Laurentiana, a Laurentio Episcopo restaurata & aucta, sub nomine Xisti.

S. Eustorgius, sedit annis VII, depositus VIII Idus Junii, ad S. Xistum.

[35] Obiisset ergo anno DXVIII: & sic commode potuit Theodoricus Gotthorum in Italia Rex, per Epistolam, [Eustorgius an. 7, ad an. 518.] scriptam a Caßiodoro, anni DXIV Consule Ordinario, arbitrio ejus committere causam Augustani Episcopi. Est autem ea Epistola inscripta Eustorgio, viro venerabili, Mediolanensi Episcopo, lib. 1 variarum Caßiodori num. 9, quarum quæ prima est ad Anastasium Imperatorem, suo argumento satis ostendit, se scriptam esse post cultam annis multis inter Regem & Imperatorem amicitiam, sub extremum tempus ejusdem Anastasii, anno DXVIII vita functi.

S. Magnus, sedit annos XXX, depositus Kalendis Novembris, ad S. Eustorgium.

[36] [Magnus an. 13, ad 530] Ratio temporis, quo vixit Eustorgius, & quo postmodum floruit Datius, omnino convincit errorem esse in numeris: quem agnoscens Ripamontius, pro triginta substituit tres: ego malim relinquere tredecim, qui præcise est numerus hic opportunus, ac verosimiliter necessarius: & sic obiisset Magnus anno DXXIX; & quidem depositus ipsis Kalendis, quando olim cultum fuisse testatur Breviarium Ambrosianum, licet ob festivitatem Sanctorum omnium, sub ritu solenniori postea inductam, Patres Dominicani elegerint eum colere die III, ipsa vero Mediolanensis Ecclesia die V.

S. Datius, sedit annos XXII, depositus XVIIII Kalendas Februarii, ad S. Victorem.

[37] Obiisse hunc anno DLII, ostendimus ad XIV Januarii, proinde cœpisse debuit anno DXXX, [Datius an. 22, ad 552] ita ut ejus ordinatio immediate præcesserit famem, cujus causa ad Datium scribens Caßiodorus Senator, potestatem ei facit frumenti regii in usus pauperum distrahendi. Acta hujus Sancti collegit, ut potuit, Henschenius noster: recteque censuit num. 3 Relationem ipsius de ea fame Regi missam, qua tale rescriptum elicuit, amplius non videri quam Epistolicam narrationem: quamquam id dubium redderent, Ioannes de Deis, Ecclesiæ Mediolanensis Asta sub Sancto Carolo Borromæo, Possevinus, Puteanus, Miræus, Vghellus, aliique, dicentes scripsisse Datium Historiam sui temporis. Ex tali autem persuasione, [Chronica ei temere attributa scripta est sec. 10 & 11] quidam Ambrosianæ (ut videtur) Bibliothecæ Præfectus, veteri Codici, ante annos facile sexcentos scripto, hunc titulum præscripsit (est enim tituli manus recentior) Chronica, Datii Archiepiscopi Mediolani nuncupata. Rem ipsam accurratius discere cupiens diligentißimus Ioannes Mabilio, quædam circa codicem eum quæsivit, & mediante Claudio Castellano Parisiensi Canonico, responsum accepit, quale inseruit Tomo 1 Analectorum suorum pag. 5; desinere Chronicon illud in anno MLXVII, ac fere narrare ea quæ contigere in Ecclesia Mediolanensi tempore Alexandri II, esse autem non modo non eadem manu descriptum, verum neque ab eodem Auctore: nam primam partem, inquit, scripsit Landulfus Senior, secundam Arnulfus, & tertiam Landulfus junior, omnes Historici Mediolanenses. Addiderim, idem Chronicon aut parum aut nihil facere ad historiam Episcopalem, cum ex eo nihildum ii protulerint, qui illam Mediolani tractarunt, ipsumque Codicem potuerunt legisse.

Vitalis, sedit annos IIII, depositus ad S. Vitalem.

[38] Hic, immediate post nuntiatam Datii peregre defuncti mortem, [Vitalis an. 4 ad an. 555,] ordinatus Episcopus, & quarto suæ Sedis anno defunctus, Christi DLV, præcise pervenit ad annum Iustiniani Imperatoris XXIX, quando morte ejus vacasse Sedem mox apparebit. In tabula Archiepiscoporum Synodali laudatur, quod in ea temporum perturbatione, quibus Longobardi iterum Italiæ opes afflixerant, omnem vigilantiæ suæ vim in Pastoralibus studiis atque officiis posuit diligentissime. Non tamen Sanctus dicitur, neque Depositionis dies uspiam notatus reperitur: credo, quia Mediolanensi Clero Auctor fuit, utdamnationem trium Capitulorum, consentiente S. Datio subscriptam a Vigilio Papa, non reciperent; eorumque ducem se præbuit, quorum pertinacia post mortem ejus erupit in apertum schisma, contra Romanam Ecclesiam & Pelagium Papam. Quid autem in ordinando Vitalis successore acciderit, intelligitur ex ejusdem Pontificis Epistola, sic ad Narsetem scribentis. Recolere debet Celsitudo vestra, quid per vos Deus fecerit tempore illo, [qui damnationi 3 Capitulorum adversatus,] quo Istriam & Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem Episcopum fieri permisistis, nisi ad Clementissimum Principem exinde retulissetis; & quid fieri debuisset ejus iterum scriptis recognovissetis: & inter ubique ferventes hostes, Ravennam tamen, & is qui ordinabatur, & is qui ordinaturus erat, providentia Culminis vestri, deducti sunt.

[39] Ex Agathia, ipsius illius ævi Historico, scimus, istam Francorum irruptionem ad annum XXIX Iustiniani pertinere: [ejusdē sententiæ successorem habuit schismaticum,] jam autem iteratæ ad Imperatorem scriptionis causa alia nulla videtur Narseti fuisse, quam quia tam Clerus Mediolanensis quam ipse ejus Electus damnationi trium Capitulorum, ab Imperatore intentæ, palam refragrabantur. Evicit tamen Narses auctoritate sua, ut, dum exspectatur definitio Synodi universalis, super ea quæstione Constantinopolim convocandæ, Ordinatio procederet, saltemsub promißione parendi decretis illius, si ipsa quoque Synodus dicta tria Capitula damnaret. Sed mihi minus factum ab illis qui semel animum obfirmaverant, dißimulante cum iis Narsete, quemadmodum tota illa Epistola 3 Pelagius, queritur de Liguribus atque Veneticis & Istriis Episcopis, quos, inquit Papa, [Paulini æque schismatici ordinatorem,] idonea est Excellentia vestra & ratione & potestate comprimere; & dimittis eos, in contemptum Apostolicarum Sedium, de sua rusticitate gloriari. Postea vero Epistola 5 ad eumdem Narsetem, ab eorum quidem communione alienum, adhuc tamen agentem remißius; Istud est, inquit, quod a vobis poposcimus & iterum postulamus, ut Paulinum Aquilejensem Pseudoepiscopum, & illum Mediolanensem Episcopum, ad Clementissimum Principem sub digna custodia dirigatis: ut & iste, qui Episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem Canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat; & ille, qui contra morem antiquum eum ordinare præsumpsit, Canonum vindictæ subjaceat. Ita Pontifex contra adversarios Synodi V, anno DLVII celebratæ.

[40] Regebat ecclesiam Aquilejensem ante Paulinum Macedonius quidam, quem censeo a Narsete evocatumRavennam, ut ibi consecraret Electum Mediolanensem, Vitalis successorem: a quo postea ordinatus contra Canones Paulinus dicitur. Vghellus crimen hoc impingit S. Honorato, sed hunc mox apparebit anno primum DLXVIII Episcopum suscepisse: [hactenus anonymum usque ad an. 566:] tantumdem dixero de S. Auxanio, duorum dumtaxat annorum Episcopo ante Honoratum. Quid ergo? Quem nominare non est dignatus Pelagius Papa, dicam innominatum latere; &, quamvis totis duodecim annis Ecclesiæ Mediolanensi incubuerit, sicut olim Auxentius, exule & mortuo S. Dionysio, a reversis ad Ecclesiæ unitatem Mediolanensibus, expunctum e Diptychis; Sedem autem Catholico Episcopo vacasse usque ad annum DLXVI.

[41] Agemus nos ad XVII Iunii de S. Gundulpho, Episcopo & Confessore, [pro eo videri posset ordinatus Romæ S. Gundulfus,] tamquam celebrem valde cultum habente in agro Bituricensi; dabimusque historiam Translationis & Miraculorum ejus, dolentes non reperiri relationem certaminum, ab illis scriptam, qui piis ejus actibus interesse meruerunt; & opera justitiæ, quæ per eum Dominus operari dignatus est, viderunt. Interim præsumere possemus, ex eadem relatione esse acceptum, quod ibi dicitur, fuisse Gundulphum Mediolanensem Archiepiscopum, qui propter mala suæ civitatis, quæ per eum Dei justitia nondum sedare disposuerat, ab eadem urbe digrediens, comitante grege discipulorum ac sociorum, transcensis Alpibus Bituricas partes adiit; & silvam, vastitate eremi a frequentia humanæ conversationis & accessu valde remotam, inibi reperiens, eremiticæ vitæ & contemplationi vacare studuit. Hæc si fidem aliquam, in silentio Italicorum scriptorum omnium, recentium ac vetustiorum, mereantur; non aliter eam poterunt invenire, quam comminiscendo verosimilem aliquam istius silentii causam. Talis autem fortaßis habebitur, si concipiatur iste S. Gundulphus (manifestato jam schismate, [sed numquā receptus,] & lata contra Episcopos ejus tenaces sententia excommunicationis, cum Imperiali de ipsis gradu movendis mandato) designatus fuisse aut etiam ordinatus Mediolanensium Episcopus; prævalente tamen schismaticorum factione numquam receptus, transiisse in Gallias, ubi inanis titulus Archiepiscopi Mediolanensis ipsi adhæserit.

[42] Sed repugnare videtur conjecturæ isti Venantius Fortunatus, [is quem anno 544 visitaverat S. Radegundis Regina,] eadem hac ætate Pictavensis Episcopus, in Vita S. Radegundis Reginæ, illustranda XIII Augusti, dicens, quod Sancta, mox a consecratione sua Diaconali (hanc autem suscepit circa annum DXLIV) inter alia piorum hominum, quæ visitavit & oblatis muneribus ornavit, oratoria sive cellas, æquiter S. Gundulfi (post Mettis Episcopi) progressa receptaculo, non minori laboratu nobilitavit synergium, seu fabricam monasterii. Attamen, Metensibus æque ac Mediolanensibus ejusmodi Episcopum ignorantibus, adeo non evertitur conjectura prior, ut potius, ex ipsa illa obscuritate, lucis ac roboris aliquid accipere poßit. Primum enim intelligitur, Sanctus iste Gundulfus, ante suam promotionem qualemcumque, ad Ligerim fluvium habitasse (hinc enim felici navigio Turonis appulsa dicitur Regina Noviomo veniens) atque eatenus corrigitur prior relatio: deinde oportet aliquod in nomine Mettis vitium agnoscere, cum Metenses intra annum DXXXV & DXCVIII septem omnino Episcopos nominent, absque ulla apparentia alicujus hiatus. [alibi perperam dictus Mettensis Episcopus.] Quin igitur vicinum Mediomatricum nomini nomen requirimus, & Mediolanum substituere liceat? pro quo vel ipsi Venantio, vel potius Sanctimonialibus eum transcribentibus (nam perquam varie satisque mendose transcripta a feminis invenitur Vita) obrepserint Mettæ, Episcopalis civitas Galliæ; non capientibus forsitan illis, quomodo homo Gallus, alibi quam in Gallia fuisset Episcopus. Hunc autem vel devotio sua vel alia quæpiam causa Romam adduxerit eo ipso tempore, quo Pelagius Pontifex angebatur, quomodolaboranti Ecclesiæ Mediolanensi succurreret; is vero idoneum Gundulfum censuerit tentandæ, si qua se daret, occasioni, ad Sedem illam excluso schismatico Episcopo repurgandam, cum auxilio Imperialium ministrorum: quod tamen eis non successerit, remißius ut dictum est agente Narsete, ægreque ad violenta consilia contra Schismaticos procedente.

[43] Petrus Paulus Bosca, qui hanc de S. Gundulpho cogitationem primus mihi per litteras suggeßit, [Est qui etiā suggerat S. Sabinum,] in Micrologo suo de Serpente æneo, pag. 48 invenit quemdam S. Sabinum, Mediolanensem Antistitem, qui cum Divo Theodoro Abbate Casinensi, postquam venerabundus Servatoris Jesu tumulum adiit, ad Montem Sinai perrexit, ut Martyris Catharinæ corpus coleret; ubi injuriosius tractatus a Barbaris, resectis naribus auribusque, erutis oculis excisaque lingua, minime tamen elinguis, ejusdem Martyris ope incolumis cum Mediolanum rediisset, annulum sibi a Catharina, cum membrana aureis litteris inscripta, donatum attulit. Fatetur ille quidem, Sabinum istum, neque in necrologiis, neque in ullis Mediolanensis Ecclesiæ tabulis, inveniri; opportunum tamen censet supplendis lacunis, quasinter sequentes infra, Honoratum & Laurentium; agnoscendas putat. Ego inter istos adeo nullam lacunam reperio, ut nec omnes quidem annos invenire poßim, qui Honorato ejusque successoribus aßignantur usque ad Deusdedit, quem constat anno DC electum esse Episcopum. Ad hæc ergo tempora potius pertinuisset ille, æque ac Gundulphus numquam Mediolani agnitus & receptus, [sed ignotum iis quos allegat auctoribus,] si æque constaret eum in rerum natura fuisse. Sed Petrus de Natalibus & Iacobus Ianuensis (tertius Zacconus, quis sit ignoro) quos allegat Bosca, tamquam ista referrent in Vita ejusdem S. Catharinæ; Petrus quidem lin. 10 cap. 105, Iacobus vero cap. 167; Sed, inquam, Auctores hi duo, præterquam quod fidei non admodum sint magnæ, revera nihil simile habent in suis primis editionibus, quales apud nos extant. Extant autem apud nos Catalogus quidem Sanctorum Petri, editus Vicentiæ anno 1493, & Lugduni anno 1514, sicut tunc habebatur Ms. & ante annos fere nonaginta compositus; Legenda vero Aurea sive Historia Lombardica Iacobi, seculo uno Petrum scribendo antegreßi, primum excusa inter rudimenta typographicæ artis absque anni nota, tum Coloniæ anno 1485, & Argentinæ anno 1496. Nescio ergo, quas auctiores, adeoque posteriores magisque suspectas impreßiones Bosca habuerit. [nec huic temporis aptum.] Ille autem Theodorus Casinensis Abbas(unus eorum scilicet, qui, post eversum a Longobardis S. Benedicti monasterium, Romæ ad Lateranum collectas illius reliquias rexerunt) dicitur fuisse tertius ab Abbate Valentiniano, S. Gregorii Papæ coætaneo, & sub hujus successore Bonifacio III floruisse, adeoque est annis minimum quinquaginta hoc de quo agimus tempore posterior, anno DCXXX fortaßis adhuc superstes. Licet Trithemius, nullo certo argumento dicat, eum anno circiter DLXX claruisse. Verum, omißis istis, redeamus ad Catalogum nostrum.

S. Auxanius, sedit annos II, depositus III Nonas Septembris, ad S. Stephanum ad Rotam.

[44] Titulus Sancti, sub quo ab Ecclesia Mediolanensi colitur die præscripto, [Auxanius annos 2, ad. 568.] securos nos reddit de ejus Catholica fide, ideoque non dubitamus proximum S. Honorati decessorem, altero ante illum anno, id est, DCLXVI, primum Cathedræ admovere. Libenter porro opinarer, ejus potißimum opera ad Ecclesiæ unitatem reductos Insubriæ Episcopos, dum in schismate adhuc persistebant Episcopi Istriæ, ad quos eorumque caput Aquilegiensem Eliam habentur tres Epistolæ commonitoriæPelagii II, Indictione V, id est, anno DLXXXVII datæ.

S. Honoratus, sedit annos duos, depositus ad Nocetam.

[45] Ergo primo Episcopatus sui anno, Christi DLXVIII, quieta adhuc Italia, [Honoratius annos 2, ad 570:] excipere hospitio potuit S. Veronum Cabellicensem Episcopum, uti ad ipsius S. Honorati diem, qui nunc VIII Februarii agitur, ostensum est numero 25. Anno autem sequenti, Alboin Liguriam introiens, indictione ingrediente tertia, III Nonas Septembris, id est, anno Christi DLXIX, sub temporibus Honorati Archiepiscopi, Mediolanum ingressus est. Dehinc universas Liguriæ civitates, præter eas quæ ad mare sunt, cœpit; Honoratus vero Episcopus, Mediolanum deferens, ad Genuensem urbem confugit. Ita Paulus Diaconus lib. 2 de gestis Longobardorum cap. 25. Colebatur antiquitus S. Honoratus Mediolani die XXVI Februarii: quem crediderim fuisse anniversarium relati Mediolanum ad Nocetam corporis.

Frontus, sedit annos XI, depositus in Genua ad S.. …

[46] Tabula Synodalis Frontonium nominat, & omnes intrusum volunt in locum S. Honorati; [Frontus invasor, vix 3 annis solus, usque ad 573.] quapropter invasæ Sedis pœnam dedisse nefaria morte, asserit eadem Tabula: Vghellus, vel hiante terra absorptum, vel cælesti igne absumptum misere interiisse. Quidquid ea de re sit, non potuit Sedem qualitercumque occupatam, solus tenuisse, nisi annos tres vel quatuor, si vere annis XIX eam tenuit is qui sequitur, cum hunc anno DXCII, XXI Augusti oporteat obiisse, ut mox dicetur. Fortaßis vivente Genuæ S. Honorato, ipse Frontus Mediolani fuerit superordinatus sacrilege, & post legitime ibidem Genuæ institutum Laurentium, perrexerit nihilominus inter ruinas desolatæ urbis titulum tenere Episcopi, ac demum comprehensus Genuamque abductus, ibidem obierit anno DLXXXI.

[47] Atque ita finitur nobis Pars prima Catalogi, quam licet credam esse compositam ab eo, [Finis primæ partis.] qui secundam tertiamque Partem in unum corpus collegit; vel saltem ab Auctore Partis secundæ, sed ab altero isto interpolatam, atque ex proprio ejus calculo non semper feliciter reformatam: eatenus tamen censeo præferendam omnibus posteriorum scriptorumsupputationibus, quatenus nullam habet ex antiquitate contradictionem. Credere quin etiam libet, eversa urbe superfuisse aliqua scriptorum monumenta, ex quibus non solum nominum series hausta sit, sed etiam annorum quo quisque sedit numerus.

PARS II
Genuæ tempore exilii Episcopalis succeßive scripta.

Laurentius, sedit annis XVIIII, mensibus VII, obiit XII Kalendas Septembris, sepultus est in Genua ad S. Syrum, vixit annis LXXXV.

[48] Ecce notabilem Styli mutationem. In prima Parte solum notabatur tempus Sedis & Depositionis dies (nam locum postea adjunctum censui) hic non depositus quis, [Laurētius annos 19, ad 592.] sed obiisse dicitur; quod deinceps servatur. Secundo non ponitur simpliciter nomen loci; quia hoc solumpositum, indifferens est ad significandā primam recens defuncti corporis, vel secundam aliunde translati sepulturam; Auctori autem qui notavit in prima parte locū non erat facile istud distinguere; ideoque prudenter abstinuit a voce sepultus est, qua usi sunt Partis secundæ ac tertiæ Auctores. Tertio additur spatium vitæ: unde colligo de singulis, ipso quo obierunt tempore, hæc esse Genuæ scripta; idemque faciendum fuisse in tertia Parte, sic hæc quoq; succeßive esset notata, ipso quo quisque obiit tempore. Sed quia post unius alteriusve seculi decursum dicta Pars tertia primum collecta fuit, ideo nec curavit ejus colligendæ Auctor ætatem addere, quam de plerisque invenire verosimiliter haud potuisset: fortaßis etiam secundam hanc Partem numquam vidit, ut ejus exemplo moneretur annos vitæ indagare, & quando posset annotare. Hanc ergo totam secundam Partem putamus præcipuum fidei & auctoritatis gradum mereri. Extat lib. 2 Epistolarum S. Gregorii una num. 61, scripta Magno Ecclesiæ Mediolanensis Presbytero, qua hortatur eum, ut, non obstante Excommunicatione, a defuncto Laurentio inflicta innocenti, strenue incumbat in electionem successoris, Clerum, utpote dispersum, ad eam accelerandam urgendo. Est ea Epistola data mense Martio Indictionis XI, adeoque anno DXCIII: quare si obtit Laurentius XXI Augusti præcedentis, ut præfertur, per VII menses annosquepræscriptos retrogradiendo, venies ad Ianuarium anni DLXXIII, quando littera Dominicalis A, aptam consecrationi diem indicat, XXII scilicet mensis prædicti.

Constantius Episcopus, sedit annis XVIII, obiit die III mensis Septembris, sepultus in Genua in Domo S. Ambrosii, vixit annis C.

[49] Hæc rursum apparent scripta ab alio, dum additur titulus Episcopi, numquam antea præpositus: [Constantius an. solum 8, ad 600.] & vulgari modo numeratur dies mensis: nec nisi rotundo annorum numero explicatur tempus Sedis. Sed ipsi numero inest error, ex S. Gregorii Epistolis manifeste redarguendus. Laudat illum Epistola 68 lib. 2 sanctus Pontifex, ut qui dudum sibi bene cognitus fuerit: & cum in Urbe regia (CP.) responsa Sedis Apostolicæ faceret ipse Gregorius, longo tempore ei adhæserit: laudat vero & Electionem de eo factam, transmittitque Subdiaconum suum Ioannem, qui eum faciat Episcopum consecrari. Scribebat hæc Gregorius mense Aprili Indictione XI, atque adeo anno DXCIII. Vltima autem Epistola Indictionis III, adeoque ad æstatem anni DC spectante, consolatur Clerum de illius obitu; & omnino grate suscipit, quod Deusdedit Diaconum suum(uti etiam antea fuerat Constantius) ad Episcopatus officium unanimes elegerint. Itaque, ut Constantius fuerit mense Majo ordinatus, non potuit fuisse Episcopus nisi annos VIII & menses paucos, quos scriptor hic non curavit notare; & vacarit ante ipsius Ordinationem Sedes menses amplius VIII. In anno ætatis vereor ne error sit, & C pro L irrepserit, quis enim credat, nonagenario majorem fuisse electum?

Deus dedit Episcopus, sedit annis XXVIII, mense uno, diebus XIIII, obiit III Kalendas Novembris, sepultus in Jenua ad S. Syrum, vixit annis XC.

[50] Quamquam mox ab obitu decessoris electus, Pontificique Gregorio propositus a Clero Mediolanensi hic sit, [Deusdedit annos 28, ad 629.] uti supra vidimus; ex sequentis tamen libri & Indictionis IV Epistolis liquet, Pantaleonem Notarium, qui designatus erat, ut examinata Electione Electum faceret ordinari, Genuā ad id profectum non esse nisi spatio temporis longiore interjecto; eo quod, sicut ex priori Epistola liquet, Longobardi eligere Episcopum prætendebant, & in sic electum negat Gregoriusullatenus se consensurum. Interim lib. 9 Ep. 10. Populo, Presbyteris, Diaconis, & Clero Ecclesiæ Mediolanensis, uti Sede vacante, commendatur causa cujusdam Arethusæ, & per Epistolam II demum mittitur Genuam Pantaleon: ubi si Deusdedit ordinatus dicatur in Dominica, die XVII Septembris, vaca verit ante hanc Ordinationem Sedes illa annum I dies XIII; ipse vero moriens anno DCXXIX, XXX Octobris, sederit præcise tot annis, mensibus, ac diebus, quot ei tribuuntur. S. Gregorius scribens ad eum libri 10 Epistolam 42, Deodatum vocat; Tabula vero Synodalis Theodatum.

Austerius Episcopus, sedit annis X, mensibus V, diebus VII: obiit die IIII mensis Julii, sepultus in Jenua ad S. Syrum. Vixit annis XC.

[52] A die IV Iulii, retrogradiendo per designatos menses ac dies, & utrumq; extremum iis includendo, [Austerius annos 10, ad 640.] pervenitur ad XXVIII Januarii, eamque Dominicam anni DCXXX, qua fuisset ordinatus Austerius; adeoque cessaverat Episcopatus post mortem Deusdedit, menses III; obierit autem ipse Austerius anno DCXL.

PARS III
Mediolani circa annum DCCXLVI scribi cœpta, & usque ad MLXXXVI continuata.

Fortis Episcopus, sedit annos III.

[53] Vel ipse Auctor hujus Partis ignoravit diem obitus & locum sepulturæ; [Fortis an. 3, usq; ad 644] vel qui Partes simul omnes describendo conjunxit, autographum habuit priori facie corruptum. Primum existimo verosimilius esse: non tamen propterea affirmaverim cum Vghello, Genuæ potius quam Mediolani sepultum circa finem anni DCXLIV.

S. Joannes Episcopus, sedit annos X, obiit IIII Nonas Januarii, sepultus est ad S. Michaelem in Domo.

[54] Abest nomen ab antiquis Ecclesiæ Mediolanensis Kalendariis. Primus Galesinius Sanctorum Fastis illudaddidit, sed ubi nos IIII Nonas legimus, ipse IV Idus legit aut legisse credidit, [Ioannes an. 10, ad 655] scriptor utique non valde accuratus. Galesinium secutus Baronius in augendo Romano Martyrologio, nos etiam coëgit de hoc S. Joanne, cui a morum innocentia & integritate Boni cognomentum mansit, ad diem X Februarii agere. Cum autem vel IV Nonas vel IV Idus coli Joannem Purificationis solennitas, & S. Scholasticæ festum antiquiori usu receptum, prohiberet; placuit postremis Breviarii Mediolanensis recognitoribus anno 1635, locum ei dare Pridie Idus Februarii. Ad tempus Sedis quod attinet, anno DCXLIX Romanæ Synodo consentiens subscripsit: mortuus circa annum Christi DCLV, aut etiam aliquot annis serius, si plurium annorum intervallum interjiciatur inter Austerium & Fortem, vel inter hunc & Joannem. Tertius certe a Joanne Episcopus Ampelius haud diu ante annum DCLXVIII potuit fuisse ordinatus, si is solum annos V sedit: atqui inter hunc & Joannem qui sederunt, Antonius & Mauricillus, prior annos dumtaxat duos, alter menses solum quatuor dicuntur implevisse; aut igitur totum circiter octennium & amplius variis succeßive vicibus Sedes vacavit, aut anni aliquot alterutri adscribendi e Catalogo exciderunt, quodcredederim.

S. Antonius Episcopus, sedit annos II, obiit pridie Kalendas Novembris, sepultus est ad S. Simplicianum.

[55] Menses II dumtaxat Henschenius transcripserat; sed annos ponendos suggeßit Bosca, [Antoninus annos 2, ad 657,] idque tanto facilius credo, quanto in hisce reductorum Genua Episcoporum principiis vacui spatii plus reperio. In veteri anni 1539 Breviario nihil adhuc de illo reperiebatur; in Missali anni 1522 etiam nihil, nisi quod ad ultimum diem Octobris inscriptum est nomen Kalendario, & hoc ipsum fuit in Breviario postea omissum. Secutus est hoc Galesinius, tum Baronius atque Ferrarius; & hi omnes Antoninum vocant, cum in Ms. simpliciter habeatur Antonius: quia autem ultimus dies Octobris concurrit cum Vigilia Sanctorum omnium, retrahere illum ad XXIX placuit Breviarii Mediolanensis recognitoribus, & solenne festum agendum præscribere. Quoad porro certius aliquid occurrat de tempore mortis, lubet eam adscribere anno DCLVII.

S. Mauricillus Episcopus, sedit menses IIII.

[56] Si liceret mensibus IIII præponere annos X, & credere eos excidisse transcribenti Catalogum; [Mauricillus forte an. 10, m 4, ad an. 668.] posset Episcopatus hic protrahi usque ad annum Christi DCLXVIII, circa quem oportet statuere successoris initium, uti jam monui, nec opus erit ullum hic vel alibi hiatum admittere. Quidni autem id tantisper liceat commodioris Chronologiæ causa? Sepulturæ locus ignorabatur cum hæc scriberentur. Anspertus, anno DCCCLXX factus Archiepiscopus Mediolanensis, sui Præsulatus tempore, quod XIII annorum fuit, ecclesiam S. Satyro condidit, in illamque S. Mauricilli corpus transtulit. Inveneritne, cum corpore notatam sancti viri Depositionem pridie Kalendas Aprilis, quis dixerit? Tali certe die mortuum tradi scripsit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & nos ipsum secuti. Quis nobis tunc suggesserit in Kalendario Missalis Ambrosiani, anno 1560 excusi, nomen ejus tali die notari, non recordor; idque an verum sit tanto magis nunc dubito, quod Ferrarius, anno 1613 suum Catalogum imprimens, talis Kalendarii non habuerit notitiam; sed contra viderit in tabulis ecclesiasticis, ad usum sacrum quotannis confectis, haud ita descriptum legi, neque in Kalendariis Breviarii & Missalis, quæ postea nacti sumus impressa 1522 & 1539, tale quidpiam invenerimus; sed solum in Tabula Synodali anni 1584: nihil autem de eo fit etiam in recentiori anni 1635 Breviario, ubi nec nomen quidem inscriptum est Kalendario.

S. Ampelius Episcopus, sedit annos V, sepultus ad S. Simplicianum.

[57] Colitur hic VIII Julii, & sic inscribitur Kalendariis, etiam antiquioribus: interim Ferrarius & Vghellus, ex Actis ecclesiæ sub S. Carolo confectis, asserunt, [Ampelius an. 5, circa an. 672.] obiisse VI Idus Februarii, quod videtur anno DCLXXII contigisse: adeoque septem annis citius quam Pontificatum Romanum auspicaretur Agatho, primum anno DCLXXIX ordinatus, cujus tamen regimini adscribitur in Tabula Synodali. Qui eum a Joanne V, unius tantum anni Pontifice, ordinato sub annum DCLXXXVI, fuisse canonizatum asserunt, haud facile probabunt jam tum usu receptum fuisse, ut hujusmodi causæ ad Romanum Pontificem deferrentur.

S. Mansuetus Episcopus, sedit annos VIIII, obiit XI Kalendas Martii: sepultus est ad S. Ambrosium.

[58] De hoc jam egimus in Februario, geminumque Episcopatus ejus reperimus monumentum, [Mansuetus annos 9, ad 681.] alterum in Synodo Mediolanensi, quam celebravit anno DCLXXIX; alterum in Romana, cui interfuit sequenti anno sub Agathone Papa: sed quod ab hoc ordinatus Episcopus fuerit, neque tunc probavimus, neque nunc possumus non improbare asseverantius; & omnino existimamus anno circiter DCLXXXI obiisse. Ejus sepulcrum an etiamnum extet disputat Puricellus in monumentis Ambrosianis pag. 776 & seqq.

S. Benedictus Episcopus, sedit annos XLVII, abiit V Idus Martii, sepultus ad S. Ambrosium.

[59] Abest nomen a Kalendariis Mediolanensibus: in recentiori autem Breviario ponitur ad VI Septembris, cum solenni officio: [Benedictus an. 44, non 47, ad 725] quia scilicet Ecclesiæ Mediolanensis ritus proprius nulla Sanctorum festa recipit infra Quadragesimam celebranda. Pro Sancto tamen semper habitum persuadet auctoritas Pauli Diaconi, lib. 6 de gestis Longobard. cap. 29; ex quo etiā habetur, quod ejus Episcopatus concurrit cum regno Ariperti, quod hic ab an. DCCVI ad annū DCCXVIII tenuit. Galesinius, qui primus Benedictum inseruit Fastis sacris, quos quidem vidimus, & sequacem Baronium aliosque habuit, V Idus Martii alicubi legit; & sic de eo egimus die mensis XI. Mortem ejus non posse differri ultra annum DCCXXV ex apta subsequentium Episcoporum serie sic apparet, ut, nisi ipsis abundent anni IV aut III, necessario abundent Benedicto, qui ante annum DCLXXXI non potest in Episcopatum induci, propter Mansuetum, ut vidimus, anno DCLXXX Romæ præsentem. Ratio autem exigit, ut inter initia hujus tertiæ Partis, potius quam in progressu, supponatur erratum, si error Auctori est imputandus. Itaque Benedicto annos Sedis dumtaxat XLIIII tribuo: facile enim fuit pro IIII legi ac scribi IIII.

Theodorus Episcopus, sedit annos XIIII, sepultus in monasterio Aurono.

[60] Quo mense obierit non notatur: quia tamen inter ejus depositionem & Ordinationem Successoris videtur plus quam mensis unus interjiciendus, [Theodorus annos 14, ad 739.] debet Theodorus mortuus dici anno DCCXXXIX, ordinatus DCCXXV; nec potuit exequias celebrasse Regis Luitprandi anno DCCXLIII defuncti. Auronum Monasterium esse suspicor, quod hodie Arona dicitur, condito sub annum 984 circa ipsum oppido cum arce, S. Caroli Borromei Natalibus nobili (propriusenim familiæ Borromeæ locus est) monasterium vero nunc habet Societas Iesu, fecitque tertiæ suæ Probationis domum.

S. Natalis Episcopus, sedit menses XIIII, obiit pridie Idus Maji, sepultus est ad S. Gregorium.

[61] Colitur tamen, ut Sanctus, III Idus sive die XIII Maji; [Natalis m. 14, ad 741.] fortasse quod sequens dies esset Translatione S. Victoris impedita; ipsæ vero Idus, Evasii Episcopi & Martyris festo. Debuit autem fuisse Ordinatus circa Idus Martii, puta XIII die, ut anno DCXL in Dominica id factum sit: videntur enim menses soli notari absque scrupulosa supputatione dierum; itaque obierit anno DCCXLI.

Arifredus Episcopus, sedit menses VIIII, sepultus est ad S. Nazarium.

[62] [Arifredus m. 9, ad an. 742.] Si citra moram fuisset electus post Natalem, potuisset in Februario anni DCCXLII obiisse: sed nihil est quod tam propere electum suadeat, cum successor solum fuerit ordinatus mense Augusto, anni jam dicti; ut præstet Interpontificii menses sex dividere, quorum pars Arifredi electionem præcesserit, pars secuta sit obitum.

Stabilis Episcopus, sedit annos II, menses IIII, obiit Idibus Decembris, sepultus est ad S. Ambrosium.

[63] Vtique anno DCCXLIV, atque adeo ordinatus anno DCCXLII, [Stabilis an. 2, m. 4, ad an. 744.] pridie Idus Augusti, id est, XII die, quæ anno isto fuit Dominica XII post Pentecosten. Post obitum autem ejus vacavit Sedes usque ad Majum sequentis anni, menses circiter quinque.

Lætus Episcopus, sedit annos XIII, menses XI, obiit pridie Nonas Aprilis, sepultus est ad S. Ambrosium.

[64] Coli hunc ut Beatum Vghellus ait, & Tabula Synodalis ornat eum titulo isto: [Lætus an. 13, m. 11, ad 759.] sed quia nullum ejus cultus indicium in veteribus novisque Kalendariis reperitur, necesse habuimus IV Aprilis, eum tantisper inter Prætermissos ponere, donec de eo certius doceremur. Quoniam autem juxta hos calculos (quos reliquorum Episcopatuum optima sequela confirmat) ordinatus mense Majo anni DCCXLV (fortaßis pridie Nonas, id est, VI mensis, in quem tunc cadebat festum Ascensionis, vel Dominica immediatesequenti, id est, IX die) obiit anno DCCLIX, potuit functus esse Legatione Stephani Papæ III ad Pipinum Francorum Regem; non tamen ad annum DCCLXIX pervenisse, quod ex Vghelli calculis acceptum, vellemus in nostro Aprili emendatum.

Thomas Episcopus, sedit annos XXVIII, dies V, obiit V Kalendas Octobris, sepultus ad S. Ambrosium.

[65] Ergo ordinatus fuisset IX Kalendas Octobris, quæ dies ipso anno DCCLIX Dominica fuit, [Thomas an. 24, non 28, ad 783.] cum Sedes vacasset plus quam quinque mensibus: obiisset autem anno DCCLXXXVII, quod esse nulla ratione potest. Extat enim, & a Ioanne Petro Puricello inter Ecclesiæ Ambrosianæ monumenta profertur, indeque ab Vghello transcribitur, instrumentum conceßionis factæ a Benedicto Abbate, in favorem Theoperti Clerici, atque ex permissione Domini Petri Archiepiscopi (hic autem Thomæ succeßit) ab Ermoaldo Notario rogatum, regnante Domino nostro viro excellentissimo Carolo & Pipino Regibus in Italia anno undecimo & quarto, quinta die… Indictione septima, id est, anno Christi DCCLXXXIV. Obierat ergo jam tunc Thomas: proinde correcto numerorumerrore, pro annis XXVIII velim XXIIII legere, ut unius dumtaxat litteræ vitium sit, & Thomas obierit anno DCCLXXXIII.

Petrus Episcopus, sedit annos XVII, menses II, obiit Idibus Maji, sepultus est ad S. Ambrosium.

[66] Ex die obitus sequitur, quod, post Interpontificium mensium circiter quinque, ordinatus sit Petrus, [Petrus a. 22 non 17, m. 2, ad 805,] mense Martio: quod si id etiam factum est anno DCCLXXXIV, uti ex correctione in annis Decessoris facta sequitur, potest dici Ordinatio ista fuisse celebrata Pridie Idus Martii, id est, die XIV mensis, eademque Dominica tertia Quadragesimæ, & obiisset Petrus anno DCCCI: sed detractos Thomæ annos quatuor (quia id exigebat publica & nulla ex capite suspectabilis scriptura) libenter addiderim Petro, ut annos XXII sederit, & annum Christi DCCCV attigerit; hoc enim exigit ætas secundi post Petrum Anselmi. Eadem etiam vetat augere numerum ad annos XXVII, sicut facit Tabula Synodalis; indicio manifesto annos istos varie a variis scriptos fuisse, ut nusquam securius quam hoc loco poßit correctio, alicubi prorsus necessaria, adhiberi.

[67] Vt autem ultra annum DCCCV Petrum retineam in vivis, aut etiam cum Tabula Synodali, Odelberto (quem successorem Catalogus dat) ipsum postponam, movere me non potest relatum ab Vgello Caroli Magni jam Imperatoris diploma, quo is volens, [Donatio Carolina ejus ætati afficta,] quemadmodum rogaverat Venerabilis Petrus Oldradus Ecclesiæ Mediolanensis Archiepiscopus, omnia ipsi sanctæ Ecclesiæ a felicis Constantini Magni & aliorum Imperatorum recordatione collata, postea a perfidia Regum Longobardorum turbata & sublata, restituere, redintegrare, & confirmare; eidem & successoribus ejus conceßisse dicitur quidquid ad Imperialem jurisdictionem pertinere videtur; terras scilicet atque omnem districtum, domos publicas murumque ipsius Urbis, cum fisco & teloneo integro, & cum omni jure civili intus & foris incircuitu usque ad fines, cortes etiam ipsius civitatis ac civitatem propriam, castella, villas, mansos, servos & ancillas… habitas & possessas a prædecessoribus ejus Archiepiscopis ante perfidiam & tyrannidem Longobardorum, atque omnia jura aliquo inscriptionis titulo seu investituræ adhuc donata & tradita, oblata seu præsentata sanctæ Mediolanensi Ecclesiæ, a quibuscumque Imperatoribus seu piis hominibus, donat, concedit, confirmat, atque alia plura sub amplißimis terminis.

[68] Non moveor inquam ejusmodi diplomate, licet illud dicatur Datum Dertonæ Kalendis Maji, anno Incarnationis D. N. Jesu Christi DCCCX, Indictione III, Imperii autem anno IX, Regnorum XXXXII. Quemadmodum enim certum est, ante expulsos Roma Barbaros excussumque Græcorum Imperatorum jugum, non habuisse Romanos Pontifices dominium Vrbis temporale; ita credo nec Mediolanenses Archiepiscopos, nec ullos Episcopos in Italia ejusmodi privilegia & jura a Constantino, vel quoquam successorum ejus Imperatorum habuisse; neque dubito quin Charta præmemorata merum figmentum sit, fortaßis ad imitationem Constantinianæ Donationis de Vrbe Roma &c. seculo verosimiliter X fabricatum, cum & illa jam plenam fidem cœpisset obtinere; cumque ejusmodi dominium (nescio quo primum Auctore) tenerent Episcopi, quemadmodum ex Chronico quodam Mediolanensi, Flos florum dicto, pro anno DCCCCXLVII probat Vghellus. Certioris fidei quam ista Donatio, sunt monumenta, quæ profert præfatus Vghellus sub nominibus eorumdem Petri Episcopi & Caroli gloriosissimi Regis, sine talium figmentorum phaleris confecta, annis (ut jam videre cœpimus) DCCLXXXIV, XC & XCI: sunt enimconscripta eo stylo ac forma quæ nullam suspicionem suppositionis ingerant; sicut adversus Donationem prænotatam suggerent, tum ea quæ dixi & alia plura, tum etiam quod, [sicut & nomen familiæ Oldradæ,] præter ætatis Carolinæ usum, ad nomen Petri inveniatur positum cognomentum Oldradi. Nemini enim Erudito persuaderi posse credo, quod jam tum inter Ecclesiarum Antistites notus fuerit usus cognominum; quantumcumque seculi XVI credulitas cum plausu exceperit eorum temeritatem, qui Episcopis per Insubriam etiam primis præsumpserunt adscribere certam aliquam ex nunc celebratis nominatisque familiam. Neque hoc puto Vghellum latuit: qui tamen ut gratiæ amicorum serviret, gentilitia scuta (quorum usus serius etiam quam cognominum cœpit) præfigere dignatus est nominibus singulorum, jam inde a quarto Vrbis Episcopo Mona, qui adscribitur familiæ Burræ, cum rubro in alba parmula bove.

[69] Interim Puricellus in vita S. Laurentii Archiepiscopi, eum quoque familiæ Littarum adscribens, pag. 15 ingenue fatetur, [tam tunc ignotæ quā aliæ similes a Galesinio inductæ.] Petrum Galesinium primum fuisse, qui propria cognomenta & familias nominibus singulorum superaddidit. Floruit hic ante annos centum, sub S. Carolo Borromæo & Gregorio Papa XIII, Mediolanensibus fere pro oraculo habitus; vir sane diligens & eruditus, sed in asseverando præfidens, ut in ejus Martyrologio identidemnotamus. Proinde sicut ejus auctoritate parum aut nihil movemur, cum Martyres aliquos, ignoti ante id temporis, Wandalicæ persecutioni alterive determinatæ adscribit, sæpe deprehensus & convictus ex gratuita prorsus id facere conjectura; ita vehementer metuimus, ne, ratus nihil non sibi credendum, aut levißimis motus argumentis, præsumpserit suam cuique Sancto aut Episcopo familiam aßignare: non miramur tamen, in re paßim gratiosa Nobilitati, paucos habuisse contradictores, [Petri & Caroli imagines æque fictitiæ.] assentatores plurimos. Quibus vellem posse non accensere ipsummet Puricellum, virum alias eruditum & acris ad res examinandas judicii, nisi cum ipsi offertur aliquid, quod, ad Mediolanensium honorem faciens, prætenditur speciem habere antiquitatis. Crisim certe nullam adhibuit, quando oblati fuerunt ipsi Carolus Magnus Imperator, S. R. E. defensor; & Petrus Oldradus, Mediolanensis Archiepiscopus, Caroli Magni compater, & Auctor expeditionis Gallorum in Longobardos, tamquam vero sui imagine, sub istis titulis expreßi, in Basilica Sanctæ Aquisgranensis ecclesiæ, sub anno Domini octingentesimo decimo quinto. Si enim imagines ipsas videas, quas ille in monumentis Ambrosianis post pag. 50 inseruit, & vel minimam notitiam habeas Carolini ut ab Eginhardo describitur vultus, abominaberis hominem rugosa insigniterfronte hirsutaque ac prolixa usque in pectus barba ferocem; intuens etiam formam galeæ, loricæ, ac frameæ; non Carolum te videre dices, sed seculi XIII Principem, ad torneamenta pro sui ævi norma armatum instructumque: similis item ævi Casula Pallioque instructum notabis Archiepiscopum, barba (ut tunc omnes Episcopi) rasum, atque in ejus manu librum, cujus operculo inscripta Oldradæ Gentis infra etiam notanda insignia: plane ut appareat, nihil istic verum referri, sed ad libitum Pictoris efficta omnia, jussu alicujus Mediolanensis, qui Aquisgranum delatus, fortasse tempore Concilii Constantiensis, tale suæ familiæ monumentum ibidem curavit collocandum. Istud porro de cognomentis non facile recipiendis, ut antiquitus scriptis pro ea de qua agimus ætate, sufficiat nunc semel indicasse; ne arguamur, aut ipsis Sanctis, nihil terrenæ nobilitatis egentibus, aut nobilibus istis familiis facere injuriam, dum nullam harum facimus mentionem, optamusque expunctas ex Ianuario ac Februario ejusmodi appellationes, quarum vanitatem tunc necdum satis cognitam habebamus.

Odelbertus Episcopus, sedit annos VIII, menses VII: obiit V Kalendas Martii, sepultus est ad S. Ambrosium.

[70] [Odelbertus an. 8, m 7, ad 814:] Nempe Iulio mense, post bimestre circiter Interpontificium, ordinatus anno DCCCV, die XIII aut XX in Dominica; defunctus DCCCXIV: cujus donatio facta Arigauso monasterii S. Ambrosii Abbati, idque anno Dominorum Caroli & Pipini Regum in Italia trigesimo secundo & vigesimo quinto mense Januario, indictione quarta decima, id est, anno DCCCVI evidenter subvertit eidem Carolo Imperatori affictum supra diploma, tanto serius datum, [ab eo diversus Alibertus, non recipitur.] ut prætenditur, antecessori Petro. Synodalis Tabula (quæ Odolbertum Eugubinum præposuerat Petro, nullo definito Pontificii spatio, mortis die, aut sepulturæ loco) eidem Petro subjicit Alibertum Mediolanensem, sub iisdem fere quibus hic Odelbertus insignitur notis, nisi quod pro annis VIII habeat IX, & pridie Kalendas notet obitum, fortaßis quia alicubi legebatur U pro II. Nos, dum aliud nihil urgentius apparet, etiam quoad ista Catalogum veterem sequimur: nec Alibertum admittimus.

Anselmus Episcopus, sedit annos V, obiit V Idus Maji, sepultus est ad S. Ambrosium.

[71] Cum igitur vacasset Sedes duobus mensibus, mense Majo, die VII vel XIV, [Anselmus, depositus an. 818.] Dominica III vel IV post Pascha anno DCCCXIV ordinatus Anselmus, vixisset usque ad annum DCCCXVIIII. Certe adhuc anno DCCCXVII, quando (ut est in Annalibus Bertinianis atque Metensibus) deprehensus est in eodem scelere cum Bernardo, Italiæ seu Longobardiæ Rege, Ludovici Imperatoris nepote, dum is, quorumdum pravorum hominum consilio, inter quos aliquis Episcopi, Anselmus Mediolanensis & Theodolfus Aurelianensis, nuntiatus est tyrannidem meditari. Deinde additur: Anno ab incarnatione Domini DCCCXVIII, detecta fraude & conjuratione patefacta, ac seditiosis omnibus in potestatem suam redactis, Imperator Aquisgrani revertitur: transactoque Quadragesimali jejunio, paucis post sanctum Pascha diebus, conjurationis auctores, simul & Regem, judicio Francorum capitali sententia condemnatos, luminibus tantum jussit orbari; Episcopos, Synodali decreto depositos, monasteriis mancipari. Celebratum est anni istius Pascha die XXVIII Martii; proinde nondum quartum in Episcopatu annum absolverat Anselmus. Huic suffectus.

Bonus Episcopus, sedit annos IIII, obiit X Kalendas Februarias, sepultus ad S. Ambrosium.

[72] Synodalis Tabula VIII Kalendas morti ejusdem aßignat: [tum sedent Bonus an. 4, ad 822;] quæ differentia nostra nil refert: placet autem credere non integros annos numerandos, & Bonum ordinatum circa Pentecosten XVI Maji celebratum, mortuum esse anno Domini DCCCXXII, cum anno præcedenti Imperator, apud Theodonis-villam mense Octobri, conventum celebrans generalem, misericordiam singularem ostendit in eos, qui cum Bernardo Nepote suo in Italia contra caput ac regnum suum conjuraverant: quibus ibi ad præsentiam venire jussis, non solum vitam & membra concessit, verum etiam possessiones restituit. [& rursum Anselmus, mensibus aliquot:] In istis fuisse Anselmum, & vacanti deinde per Boni mortem Cathedræ priori restitutum, cogimur credere ab Vghello, proferente historiam corporis, una cum corpore Bernardi Regis anno MDCXXXVIII reperti, quod ipsius Anselmi fuisse, Regis amicißimi, e majorum traditione habebatur. Inventum enim est cadaver ejus, sicutetiam cadaver Regis, ut pellis & caro ossibus inter se disjunctis arefacta adhæreret; simulque tum Mitra ad caput, tum etiam Baculus, sed ligneus, ad latus dexterum; iterumque Annulus ex argento, & gemmatus & auratus: quæ omnino sunt insignia Episcopi, in suo gradu atque ordine defuncti. Sic ergo quadamtenus quinquennium suum habuerit Anselmus, usque ad XI Maji, anni DCCCXXIII superstes. Interim, dißimulata Anselmi restitutione, successores Boni, in Catalogo nostro, hi recensentur.

Angilbertus Episcopus, sedit annum I, menses II, dies XXII: obiit VII Idus Octobris, sepultus in Ecclesia hiemali.
Angelbert Episcopus, sedit annos XXXV, menses V, dies XVII, obiit Idibus Decembris: sepultus est ad S. Nazarium.

[73] Rectene hi duo ejusdem nominis Episcopi distinguantur, & apto locentur ordine priusquam disquiro, stabiliendaest Chronologia ejus, quem appellat lapis, in oppido Insubrum Legiuno, [mox Angilberti duo usque ad an. 860] agens de corpore S. Primi Martyris, quod Sergius Papa junior Eremberto illustri viro concessit. Inscriptio ea integre dabitur IX Iunii, quando SS. Primus & Felicianus Martyres Romani coluntur. Hic notanda nobis clausula Chronologica sufficit. Hæc apud Bonaventuram Castillionæum, libro de Gallorum Insubrum antiquis sedibus, juxta primam atque originariam editionem anni 1541, sic legitur in altera ejus editione, inter Auctores Italiæ illustratæ col. 373, & apud Galesinium in Notis ad IX Iunii; Reconditum est corpus S. Primi Martyris, [quorum ultimi annus 23 cœptus erat in Augusto anni 846,] cum Reliquiis S. Feliciani, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCVI, Kalendas Augusti, Indictione VIIII, ordinante Domno Angilberto Archiepiscopo, anno ejus XXIII. Ianus Gruterus, in sua ad Antiquas Inscriptiones Appendicula pag. MCLXII, ex eoque Baronius, videntes annum DCCCVI non convenire cum Indictione VIIII putarunt errorem posse corrigi, si addito centenario scriberetur, DCCCCVI; itaque intelligeretur Pontifex, Auctor muneris, Sergius III. Sed nullum ea ætas Angilbertum Insubriæ Archiepiscopum habuit; & Sergius Junior cum nominatur, intelligitur semper Sergius II, qui præfuit Romanæ Ecclesiæ ab anno DCCCXLIV ad XLVIII. In hujus autem Pontificatum cadens Indictio VIIII, convenit cum anno DCCCXLVI (unde intelligis non fuisse omissum C, [adeoq; initiū fuit 824 26 Iunii,] sed XL, per errorem aut oblivionem Castilionæi) & hinc retro gradiendo per annos XXIII, ad ejusdem Angilberti principia, habes annum ejus primum inchoatum fuisse ante Augustum anni DCCCXXIV. Porro si ab Idibus Decembris, quibus obiit, similiter retro gradiaris per dies XVII, menses V; cadet Ordinatio ejus in XXVI Iunii, quæ anno isto Dominica fuit.

[74] His ita deductis, patet omnino tenendum esse, quod Archiepiscopus hic obierit sub finem anni DCCCLX, & cœperit anno DCCCXXIV exeunte Iulio: cujus decessor Angilbertus, I, si obiit die IX Octobris præcedentis, octo cum dimidio menses oportebit Episcopatum vacasse: Anselmus autē post Boni mortem, quarto anno Episcopatus obitam mense Ianuario, jubente Bernardo Rege, mox regressus in Cathedram, paucis solum mensibus eamdem tenuerit, quorum tamen causa dictus sit sedisse annos V, sed incompletos; & vacuam rursus Sedem reliquisse eodem anno DCCCXXII, atque successorem accepisse illum Angilbertum I; qui moriens sequenti anno die IX Octobris, [ante hunc obierat Angelbertus I an. 823,] non potuit sedisse dies XXII supra annum I menses II, & simul fuisse in Dominica ordinatus; sed auferendi ab eo erunt dies duo ad hoc, ut facta sit ordinatio XX Iulii, qui dies anno DCCCXXII Dominicus fuit.

[75] Angelbert porro & Engelbert, idem nomen sunt, quod Angelbertus; [ambo etiam dicti, Engelbertus.] quomodo ipse subscribit apud Vghellum col. 113 in præcepto quod datum dicitur anno Dominorum Imperatorum Ludovici & Lotharii XVIII & XVI, Kalendis Martii, Indictione XIII, qui fuit Christi DCCCXXXV. Sed ibi misere a transscribentibus veterē membranam Monachis luxati sunt characteres temporum, præsertim in numero Indictionis; quæ si forte scripta originaliter fuit VIII, non XIII, ut habeatur annus Christi DCCCXXIX; erratum nihilominus, sed levius, fuerit in annis Imperatorum, qui fuissent XVII & XIV. Levius peccat Lothariani Privilegii ecgraphum alterum, in quo Archiepiscopus Engelbertus nominatur col. 215, quodque datum dicitur ejusdem Lotharii anno XVIII, III Nonas Majas, Indictione XIII; ubi solum debuisset scribi XII.

Tado Episcopus, sedit annos VII, menses VI, dies XIII: obiit VII Kalendas Junii, sepultus est ad S. Ambrosium.

[76] Hic ego libenter dies XIII converterem in XVIII, ut defunctus XXVI Maji, fuerit ordinatus IX Novembris, [Tado usque ad an. 869.] qui dies anno DCCCLXI, undecim fere mensibus postmortem decessoris, fuit Dominicus; & sic mors illa cadet in annum DCCCLXIX.

Anspertus Episcopus, sedit annos XVI, menses V, dies XIII, obiit VII Idus Decembris: sepultus est ad S. Ambrosium.

[77] Ita Catalogus: sed quem oporteat vitiose hic transcriptum credere, quia certior fides adhibenda Epitaphio, [Anspertus ad an. 882.] cui apud Vghellum distichis senis legendo hoc subjicitur Chronicon, Obiit anno Incarnationis Domini octingentesimo octogesimo secundo, septimo Idus Decembris, Indictione decima quinta, qui characteres inter se optime conveniunt; sicut cum præcedentibus apte connectitur, quod (quemadmodum ibi subditur) Rexit Episcopatum annis tredecim, mensibus quinque, diebus duodecim, qui nos a die VII Decembris, deducunt ad XXVI Iunii, anni DCCCLXIX, fuitque Dominicus, sic ut inter Tadonis mortem & Ansperti ordinationem intercesserit spatium unius dumtaxat mensis.

Anselmus, sedit annos XIIII, menses VI, dies XXII; obiit V Kalendas Octobris, sepultus est ad S. Ambrosium juxta altare S. Marcellinæ.

[78] Tabula Synodalis habet IV Kalendas: sed cum neque sic perveniri ad Dominicam poßit, [Anselmus 2 ad an. 897.] qua anno DCCCLXXXIII, post quinque menses vacationis, fuerit ordinatus Anselmus; suspicor vitium esse in numero dierum, & pro u (qua figura olim exprimebatur quinarius) irrepsisse II. Nam a die XXVII Septembris, retrogradiendo per dies XXV, menses VI, venitur ad diem III Martii, quæ anno prænotato fuit Dominica I Quadragesimæ. Ejusdem Tabulæ Auctor præterea hallucinatur, quando ait, ab redeunte e Gallia Ioanne Papa VIII ordinatum fuisse Anselmum II: [non fuit Ordinatus a Ioanne 8.] illius enim in Galliam profectio ad Trecense Concilium, & reditus inde, contigit anno DCCCLXXVIII mense Septembri vel Octobri; cum Anselmum oporteat consecratum in Martio fuisse, plusquam duobus mensibus post mortem ipsius Joannis: hæc enim contigerat XV Decembris, anno DCCCLXXXII. Obiit autem Anselmus Archiepiscopus anno DCCXCVII. Privilegium quod is conceßit Ambrosiano Cœnobio, vide apud Vghellum, actum anno ab Incarnatione D. N. Iesu Christi octingentesimo nonagesimo tertio, Indictione undecima.

Landulfus, sedit annos III, diebus minus XXXIII, obiit Nonis Novembris, sepultus est ad S. Ambrosium.

[79] Hic tam diversus stylus omnino probat, singulos succeßive Pontifices adscriptos fuisse originario, [Landulfus usque ad an. 900.] unde Codex collectus est, Catalogo, prout contingebat unumquemque mori; atque adeo certius haberi nihil posse, nisi forte erratum alicubi a collectore sit. Si ergo diebus XXXIII minus quam triennio sedit Landulfus; oportet eum qui obiit V Novembris, ordinatum, fuisse VII Decembris, in festo scilicet S. Ambrosii, Mediolanensibus solennißimo, quod anno DCCCXCVII in feriam IV cadebat; cum Sedes duobus mensibus vacasset & diebus IX; proinde dicendus est obiisse anno DCCCC.

Andreas, sedit annos VI, menses III, obiit pridie Kalendas Martii, sepultus est ad S. Ambrosium.

[80] Cum ergo vacasset Sedes dies dumtaxat XXIV, ordinatus hic fuit ultima die Novembris, [Andreas ad an. 907.] eademque Dominica I Adventus: obiit autem anno DCCCCVII.

Atho, sedit annos XII, menses V: obiit III Idus Septembris, sepultus in ecclesia hiemali.

[81] Tabula Synodalis VIII Idus aßignat Achonis vel Athonis morti: [Atho ad an. 919.] & hoc sequitur Vghellus. Vtrumvis summas, haud multo diutius quam uno mense vacaverit Sedes; & ipso Paschali die, V Aprilis, vel Dominica in Albis, die XII ejusdem mensis, ordinatus sit Atho; & pauculis diebus, plus aut minus, quam quinque rotundos menses ultra duodennium sederit, terminandos an. DCCCCXIX. Romæ defuncto, in ecclesia SS. Bonifacii & Alexii, posuit aliquis Epitaphium, cujus fragmenta priora, uti in in hortis ibidem nunc leguntur, exhibet Vghellus hoc principio.

Discat qui nescit, quod Episcopus hic requiescit,
Attho Oldradus multa pietate…
Sergium qui Papam…
Per mare per terras sequitur, per…

Meminit Athonis Ludovicus Vidriani inter Episcopos Mutinenses pag. 38, ejusque effigiem exhibet æri incisam, prout eadem Mutinæ conservatur in familia Rangona, quæ sibi eum vendicat: de quo equidem nolim ipsi litem movere: unum cum prædicto Ludovico pag. 30 dixero, nullius Episcopi Itali cognomentum facile inveniendum ante annum millesimum. Primus versus perfecte Leoninus, [Ejus Romæ Epitaphium] seu Rhythmicus est: sed eodem stylo proceßisse reliquos non est verosimile: nec enim facile Latina in lingua voces invenias, in adus & apam terminatas, quibus debuisset claudi versus secundus ac tertius, ut primo hemistichio consonaret secundum. Itaque licet Leo, unde poësis ista nomen hodieque retinet, in Gallia floruerit seculo dumtaxat XII; quia tamen hæc ei laus potuit fuisse tributa, quia Rhythmicum leporem metro Latino innectens, talem versificandi rationem ad perfectam adduxerit elegantiam; ideo non cogimur necessario dubitare de vera antiquitate Epitaphii istius. Quid enim prohibet imperfectiores quosdam Rhythmos, uno alterove ante Leonem seculo, usurpari cœpisse? quamquam hoc pluribus exemplis Epitaphicis vellem demonstratum videre.

[82] Magis solicitum me redit cognomen Oldradi, tam expresse hic attributū Athoni, contra id quod alias asserui de initiis cognominum scribendorū, ad seculum XI referendis. Sed & hoc de usitatiori dumtaxat consuetudine debet intelligi; nec enim omnino nulla pro X seculo suppetunt exempla nobilium cognominum: nec ipse dicitur eo usus Atho, [& familiæ Oldradæ in eo nomen.] contra quam paßim in signando Episcopi etiam diu postea, sed Auctor Epitaphii eo utitur. Fateor nihilominus etiam fieri potuisse, ut successorum vel posterorum aliquis Romam appellens, ibique sepulcrum inveniens Mediolanensis Antistitis Athonis, ex eadem unde ipse stirpe prognati, cognomen familiæ, serius assumptum, innectere voluerit versui. Certe Vghellus, solitus appingere arma seu insignia familiarum earum quibus singuli adscribuntur, tam huic Athoni, quam Olrico sub annum MCXXI ordinato, familiæ Capitaneorum adscripto, communia addit insignia; scilicet bipartitam parmulam, cujus pars superior in campo nigro coronam habet auream, palmis duabus aureis decussatisque circumpositam, inferior vero in campo albo draconem caruleum; cum hac solum differentia, quod Capitanei, tripartita utentes parmula, supremo in loco ponant aquilam nigram in campo albo, tamquam novum ornamentum, antiquioribus Oldradorum (unde processerint) insigniis additum ab Imperatore, sub quo eorum progenitor & nominis Capitanei Auctor hujusmodi titulum ex officio gesserit. Quidquid istorum sit, uti sequela Sergii Papæ per mare per terras, non potest de alio Sergio quamIII intelligi; sic nemini aptius quam Athoni nostro tale Epitaphium applicabitur, convenientibus tam apte temporibus: nam quod Catalogus Archiepiscopalis ait in ecclesia hiemali sepultum Athonem, potest de aliqua corpora translatione, Roma Mediolanum facta, intelligi, qua occasione lapis iste loco motus tandem ad hostos prædictos transierit.

Guaribertus, sedit annos II, menses VIII, obiit XVIII Kalendas Septembris, sepultus est ad S. Stephanum ad fontem.

[83] Igitur, post trimestrem circiter vacationem Cathedræ, cœperat is sedere mense Decembri anni DCCCCXIX; puta die mensis XII vel XIX tunc Dominica, [Guaribertus usque 922.] ut dies solum duos (quam scilicet paucißimos possumus) supra menses VIII assumamus, vel octavo mensi quatriduum dumtaxat defuerit ad plenitudinem. Vixerit autem Guaribertus usque ad XV Augusti, defunctus anno DCCCCXXII.

Lampertus, sedit annos VIIII, menses VIII, dies XV: obiit XIII Kalendas Julias, sepultus in ecclesia hiemali.

[84] Dies obitus XIX Junii (pro quo ipsæ Kalendæ Iulii, minus verosimiliter notantur a Tabula Synodali, [Lampertus usque 932.] quam sequitur Vghellus) retrogradientes deduceret usque ad V Octobris, qui cum anno DCCCCXXII non fuerit Dominicus sed Sabbatinus, vereor ut recte scriptus sit dierum numerus, quos mallem solum XIV censeri. Vghellus hujus aliorumque Episcoporum obitum ad biennium anticipat: sed videtur refutari ex ipso, quod mox allegat, Galvanei Flammæ vetustißimo Chronico sub medium seculi XIV scripto, primis Verbis inde sic transumptis Anno Domini nongentesimo vigesimo tertio &c. in civitate Mediolani erat magna discordia… unde Ilduinus Archiepiscopus Mediolanensis, qui Lamberto Archiepiscopo successerat. Phrafis hæc recentem plane succeßionem videtur significare: non enim solemus alias meminisse decessoris in ejusmodi relationibus. Sedes autem, quæ ante Lamberti Ordinationem vacaverat non integro bimestri, post ejusdem obitum anno DCCCCXXXII non nisi diebus novem successorem illius jam dictum desideravit.

Hilduinus, sedit annos V, dies XXV: obiit VIIII Kalendas Augusti, sepultus in ecclesia hiemali.

[85] [Hilduinus usque 937,] Igitur mortuus XXIV Iulii, anni DCCCCXXXVII, ordinatus fuerat die XXIX Iunii, non quidem Dominico (hic enim anno DCCCCXXXII primum fuit Kalendis Iulii) sed festo Sanctorum Apostolorum solenni; si tamen diem mortis non adnumeres spatio Episcopatus, aut dies XXVI legere malis. Hilduinum hunc, Leodii in ecclesia S. Lamberti Clericum, Gillebertus Lothariensium Dux anno DCCCCXX fecerat ordinari Leodiensem Episcopum, coacto ad id Herimano Archiepiscopo Coloniensi: quem cum pars adversa, nominato per Carolum Regem Richario adhærens, non reciperet; Ioannes tunc Papa (scilicet X ejus nominis) evocatos ad se competitores audivit. [ex Leodiensi Episcopus Veronensis,] Deinde Hilduinus, incertum qua factione, judicium subterfugit … & ab Hugone Italiæ Rege, apud quem fecerat confugium, usu stipendiario promeruit Veronense Episcopium, promisso Regis manente, quod ubi eum altius evehendi emergeret tempus, Ratherius (Lobiensium Monachorum unus, qui semper adhæserat Hilduino & vir erat doctißimus) Veronensibus daretur Episcopus. [tum Mediolanensis, sed non ante an. 932.] Hæc ex Lobiensi Chronico, per Fulcuinum Abbatem scripto, ideo protuli; quia Bartholomæus Fisen in Historia Leodiensi, Hilduinum facit Abbatem Lobiensem, & cum Fulcuino Abbate, Chronici scriptore, confundit, multaque tum ipse errat tum alii ante & post ipsum circa eumdem Hilduinum. Hugo autem, quem dixi, Italiæ Rex factus anno DCCCCXXV, non nisi anno ab inde tertio potuit disponere de Cathedra Veronensi, tunc primum vacante per mortem Notherii, qui (uti post Epitaphium Tomo 5 Vghelli legitur col. 643) obiit IIII Idus Augusti, anno Dominicæ Incarnationis DCCCCXXVIII, Indictione prima. Errat autem Panvinius, & hunc secutus Vghellus, cum anno mox sequenti ajunt Hilduinum, Mediolanensi Archiepiscopatu donatum, Veronensem Ecclesiam ceßisse Ratherio: jam enim apparet id factum non esse ante annum DCCCCXXXII.

Ardericus, sedit annos XII, menses II: obiit III Idus Octobris, sepultus est in ecclesia Apostolorum intra Capellam S. Lini.

[86] [Ardericus usque 949.] Retrogradiendo a die XIII Octobris, pervenitur ad XIII Augusti, quæ cum anno DCCCCXXXVII fuerit Dominica, oportet ut etiam fuerit dies Ordinationis, nisi hebdomadem unam additam detractamve rotundo mensium numero probare quis poßit: adeoque vacaverit ante illam Sedes diebus dumtaxat XVIIII. Mors autem Arderici cadit in annum DCCCCXLIX. Capellam vero, in qua sepultus est, tabula Synodalis ab eo extructam ait, sed in ecclesia S. Nazarii.

Aldemannius & Manasses, vannis inter se divisim.

[87] [Schisma Mediolani inter Aldemannum & Manassem Arelaten.] Alamannum nominat Tabula Synodalis, Aldemarium alii: omnes in eo conveniunt, quod hic fuerit electus a Clero, sed cum Manasse, sub contentione. Ferdinandus Vghellus neutrum ordinatum fuisse putat. De Aldemanno dubitari forsan poßit, cum alibi de eo nihil legamus: Manassem constat ordinatione non eguisse, quippequi jam inde ab anno DCCCCXIV fuerit Episcopus Arelatensis in Gallia, ubi usque ad annum XXXIII variis Actis publicis subscriptus vel inscriptus invenitur; cum autem avunculus ejus Hugo Comes Arelatensis, anno XXV mortuo Berengario Imperatore, ad regnum Italiæ capescendum invitatus, eo se contulisset; Manasses, agnita (ut Luitprandus scribit lib. 4 cap. 3) Hugonis potentia, [Hugonis R. ex Sorore nepotem,] deserta sibi commissa Ecclesia, ambitionis spiritu multas violaturus imo laceraturus Ecclesias, Italiam petiit: Hugo autem Rex… contra jus fasque Veronensem, Tridentinam, Mantuanam commendavit ei, seu, quod verius est in escam dedit. De Mantuana scribit Vghellus, eam a morte Ioannis circa annum DCCCLIX ordinati, usque ad subrogationem Petri, cujus sub annum DCCCCXLV notitia invenitur, proprio ac legitimo caruisse Episcopo. Tridentinam quo præcise tempore tenuerint plures, pro hoc seculo nominati a Iano Pyrrho, in quibus etiam hic Manasses, nulla docent monumenta. Veronensem Episcopatum, ut injuste usurpavit, sic etiam vendidisse Manassem, Luitprandus loco præcitato indicat. Occupasse eum videtur post inde translatum ad Mediolanensem Metropolim Hilduinum (quod non nisi anno DCCCCXXXII factum esse supra ostendimus) atque post Hilduini successorem Racherium sive Ratherium, [& plurium in Italia ecclesiarum invasorem] exilio multatum a Rege Hugone: cui vero illum vendideritincompertum est. Revocatus autem Racherius fuit semel iterumque, ut huic etiam Episcopatui æque ac Mantuano & Tridentino adhuc incubare Manasses potuerit anno circiter DCCCCXLV, paulo ante creationem Petri; quando Berengarius II, ex Suevia quo profugerat in Italiam revocatus contra Regem Hugonem; Manassen, facta Archiepiscopatus Mediolanensis spe induxit, ut rebellis Regi, a quo tot Ecclesias contra fas acceperat, non solum ipsi Berengario dari jusserit munitionem Formicariam, verum etiam Italos omnes in ejus auxilium invitaverit, ut scribit Luitprandus lib. 5 cap. 12, jam antea pollicitus latius disserere, qualiter Mediolanensem usurpaverit Cathedram, vivente adhuc, sed exulato Arderico, quia Hugoni fidelis manebat. Eo autem mortuo, Manassem confirmare conatus Berengarius sit, sed frustra, agnoscere eum recusante Clero; unde factum, [Mediolanēsi obtrusum a Berengario an 945.] ut solum Alamannum nominent tabulæ Episcopales, eidem IV annos dando. Hunc Vghellus ait anno DCCCCLIII, VII Idus Augusti, adhuc interfuisse Comitiis Augustanis, sub Otthone I Imperatore celebratis. Sed oculus legentis calamum scribentis prævertit, & nomen pro nomine scribi fecit; istic enim legitur, & post Moguntinum tertius nominatur, Manasses, Mediolanensis Ecclesiæ Archiepiscopus, Titulo potius quam re; Berengario enim II sub annum DCCCCLII pulso, non solum Mediolano, sed Italia exceßisse videtur Manasses, seque in suum primum Episcopatum, quem numquam dimiserat, recepisse: nam eodem anno MIX Kalendas Septembris, [contra quos an. 95, ordinatus Walpertus fuit:] ibi invenitur apud Sammarthanos nominatus in commutatione, facta cum Gontharo Antistite Forojuliensi de villa Barcinico & S. Petri Issolæ. Interim reconciliatus Imperatori ac fortaßis Tridentum regressus, Conventui quem dixi Moguntino interfuit, pro Mediolanensi Archiepiscopo adhuc sese gerens; licet istic jam inde ab anno LI rite ordinatus haberetur Walpertus, & quidem absque æmulo Aldemanno, jam mortuo vel penitus abdicato: qui proinde annos solum quatuor, & quidem non integros, se pro Electo gesserit contra Manassem, vivente adhuc Arderico, in eam Sedem intruso ante quinquennium. Sammarthani ultimam Manassis apud Arlatenses memoriam in Archivis reperiunt pro anno DCCCCLXI; post quem, dicunt, Archiepiscopum Mediolanensem creatum, deposito Walperto Berengarii Adelberti & Willæ sævitia, a Luitprando, seu potius ab ejus continuatore Anonymo lib. 6 cap. 6 descripta, his verbis: Dum Romani Legati, Ioannis Papæ XII, Otthoni tunc adhuc Regi, cum autem ista scribebantur Augusto Cæsari, conqueruntur de prædictatyrannide, vir venerabilis Walbertus, sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ Archiepiscopus, [an. 961 pulsus ac restitutus.] semivivus ex prædictorum rabie liberatus, ipsius Otthonis potentiam adiit, indicans se non posse pati Berengarii Adelbertique nec non Willæ sævitiam, quæ Manassem Arelatensem Episcopum Mediolanensis Ecclesiæ Sedi præfecerat. Sic ille quidem, sed non negat id pridem factum esse, & statim a morte Arderici: dat tamen occasionem suspicandi, quod tyranni non satis compreßi ante decennium, ac rursum plenam rerum potestatem adepti, Manassem revocaverint Mediolanum. Qui si iterum eo venit, de quo non constat satis, frustra profecto venit; Otthone rursus in Italiam transeunte, ad compescendam insolentiam tantam, sicut & fecit. Interim dubium manet, ubi & quomodo obierit Manasses: cui neque Arelate nec Mediolani memoratur posita sepultura; & successor in Sede Arelatensi Iterius, anno DCCCCLXIII ordinatus a Sammarthinis dicitur.

Walpertus, sedit annos XVIII, obiit VIII: Idus Novembris, sepultus in ecclesia hiemali.

[89] In numero annorum omnes consentiunt; chronotaxim diriget sententia a Walperto lata pro Gompaldo Abbate cœnobii Tollani, [Sedit usque ad 969.] quam in Appendice ad Tomum 4 Italiæ sacræ profert Vghellus; scripta est enim Anno Incarnationis Dominicæ DCCCCLXIII, Pontificatus autem Domini Archipræsulis Walperti Deo propitio decimo, mense Julio, Indictione VI; ut primus ejus annus numerari debeat DCCCCLI. Anno autem DCCCCLXIX obiisse illum exigit sequentium Episcopatuum ratio: unde si retrogrediaris ab VIII Idus Novembris (quem numerum, ductu perquam perplexo scriptum, neque Henschenius noster neque Mediolanensium historicorum aliquis legere potuit; primus autem explicare tentavit Mabilio, ipsum hunc Catalogum a se transcriptum exhibens pag. 112 Parte I Musæi Italici) si, inquam, a die VI Novembris anni mortualis retrogrediaris ad annum Ordinationis DCCCCLI, littera Dominicali E insignem, potuit Walpertus ordinatus fuisse die IX Novembris, quæ tunc Dominica fuit, atque adeo tres tantum dies minus ad integrum octodecennium habuisse. Sic autem noto jam die obitus, dicendum erit. Sedem vacasse unum mensem & dies aliquantos, puta V vel XII.

Arnulfus, sedit annos III, menses IIII, obiit XVI Kalendas Maji, sepultus in ecclesia hiemali.

[90] [Arnulfus usque 973.] Hinc intelligitur ordinatus fuisse circa medium Decembrem anni DCCCCLXIX; puta die XII vel XIX (tunc enim Dominica fuit) itaque ad rotundum numerum mensium abundarent vel deficerent pauculi dies. Debet autem obiisse Arnulfus anno ejusdem seculi LXXIII, XVI Aprilis. Quod vero post mortem ejus vacaverit Sedes menses III, dies XI, colligitur ex tempore & obitu sequentis Antistitis: prout item de subsequentibus aliis definiemus.

Gottefredus, sedit annos V, mensem I, dies XXIII: obiit XIII Kalendas Octobris: sepultus est in ecclesia hiemali.

[91] [Gottefredus usque 978.] Fuerit igitur post prædefinitum tempus vacationis ordinatus Gottefredus XXVII Julii anno DCCCCLXXII, Dominica die vel Feria sequenti, sanctis Nazario & Celso Martyribus ac Patronis Mediolanensibus sacra, totique Vrbi singulariter festiva; atque post annos, mensem, ac dies præscriptos obiens XIX Septembris, pertigerit usque ad annum DCCCCLXXVIII. Post mortem vero ejus vacasse debuit Sedes menses III, dies circiter II. Vghellus Gottefredo, ex nonnullorum, ut ait, sententia, annos XV Episcopatus concedens, anno DCCCCLXXXVIII, die XX Septembris, obiisse statuit. Tabula quoque Synodalis XII Kalendas ejus morti aßignat; sed in numero annorum nobiscum convenit. Interim eadem sequenti Landulfo, æque acVghellus, plurimos annos detrahit, octo solū ei relinquens; Vghellus autem octo solū auferens, decem relinquit; additq; Landulfum fuisse sepultum intra portam ecclesiȩ, quam exornaverat insignique cœnobio ditaverat.

Landulfus, sedit annos XVIII, menses III, obiit X Kalendas Aprilis: sepultus est ad monasterium S. Celsi.

[92] Ex morte obita XXIII Martii, anno (ut conficitur ex numeris præmißis) DCCCCXCVII, consequens fuerit, [Landulfus 2 usque 997.] ordinatū esse Archiepiscopum circa Natalem Dominicum anni DCCCCLXXVIIII: quidni autem Dominica eam præcedente, quæ tunc fuit XXII Decembris? Mabilio mortuum scribit X Kal. Octobris: quod quia commodam consequentiam non habet, & Henschenius Aprilem scripsit, malo credere, per inadvertentiam aliquam factū esse, ut mensis quo decessor obierat hic perperam iteraretur. Posita autem post mortem ejus in Martio obitam vacatione bimestri, succedens

Domnus Arnulphus, sedit annos XVIIII, menses VIIII, dies VI: obiit V Kalendas Martii, sepultus est ad S. Victorem ad Corpus.

[93] Annus tunc agebatur ex calculo nostro MXVII: a cujus die XXV Februarii retrocedendo ad annum DCCCCXCVII, [Arnulfus 2 usq; 1017,] quo debuit fuisse ordinatus, per mensium & dierum præscriptum numerum, venietur ad XX Maji: quæ dies quia tunc nec Dominica fuit nec alia festivitate insignis, arbitror pro III diebus obrepsisse dies UI, & ordinationē factam esse die XXIII, eademq; Dominica prima post Pentecosten. Chronologiæ huic firmandæ suggerit Boscha, tractatu de serpente æneo pag. 40, tabulas Monacharum S. Mariæ in Valle seu in Vallo Mediolani, anno decimo quarto seculi undecimi signatas, quæ tum Pontificatus Arnulphi annum decimum septimum numerant. Vtinam explicuisset nobis & mensem & diem conditi instrumenti! Placet interim arbitrari, conditum esse post XII Kalendas Junii, ut potuerit numerari annus XVII, qui alias adhuc fuisset numerandus XVI. Vacavit autem eo mortuo Sedes menses X, & dies fortaßis XVIIII.

Domnus Heribertus, sedit annos XXVII, sepultus est ad S. Dionysium.

[94] Fundaverat ipse hoc cœnobium ante annum MXXXIV, ut constat ex ejus Testamento tunc condito (scilicet Indictione II, Conradi Imperatoris anno VII exeunte, mense Martio) quod apud Puricellum & Vghellum legere est. Vltimus etiam ex Ioanne Ant. Castilionæo exhibet ejus ut Fundatoris, ipso adhuc vivente, ductam ex ære effigiem, inter geminos cujusdem Crucifixi clavos: quam non inutile fuerit, hic quoque repræsentare, ut formam Pallii Archiepiscopalis pro seculo XI cognoscas, intelligasque, ne tunc quidem in usu Episcoporum fuisse barbirasium, quod pictor Aquisgranensis præsumpsit tribuere Petro, Caroli Magni synchrono. Vt autem sub ejusdem Heriberti Epitaphio, ibidem inveniendo, dicitur, Obiit anno Dominicæ Incarnationis MXLV, XVII die mensis Januarii, Indictione XIII. Vnde retrogradiendo per annos XXVII, redibitur ad annum MXVIII; cujus mense Januario potuit fuisse ordinatus die XII, utpote tunc Dominica: & sic mirum non est rotundo numero usum Auctorem Catalogi, non habita ratione superabundantium dierum, forsitan quinque, quibus ultra annos XXVII vixit. Post obitum vero ejus vacavi Sedes septem circiter mensibus: siquidem post longam contentionem

Domnus Guido, sedit annos XXVI, obiit X Kalendas Septembris: sepultus est in Burgulia.

[95] Fuit hæc ad Tanarum amnem, non procul Derthona situm oppidum (ut ait Tristanus Chalcus) unum ex iis, [Guido usq; ad 1071:] ex cujus habitatoribus Alexandria coaluit. Mabilio Bergullium scribit. De Guidone Episcopo, Simoniaco & Simoniæcorum atque Concubinariorum Sacerdotum patrono, pluribus agendum nobis erit ad XXVIII Iulii in Actis B. Arialdi, sub eo martyrizati. Interim noto ex ejus temporis historico Arnulpho, quod licet Guido Episcopalidignitati renuntiarii in favorem Gothofredi, idque ab anno MLXVIII ut vult Vghellus; resumpto tamen Titulo, delusum se questus, ipsum retinuerit usque ad mortem, quam obiit post urbis incendium; quod incendium anno MLXXI acciderat, primo Quadragesimæ sabbato, id est, die XVI Februarii. Hoc autem ipso anno, XXIII Augusti, mortuum Guidonem, ex prædicto Arnulfo colligitur, narrante quomodo sequenti mox anno in die Epiphaniæ, studio Erlambaldi, Ecclesiæ Defensoris, electus sit Attho contra Gothofredum, quem Henricus Imperator, virente (ut dictum) adhuc Guidone, nominarat Archiepiscopum; quemque idem Imperator, mortuo Guidone, jusserat sacrilege a suffraganeis Episcopis ordinari.

[96] Porro a die XXIII Augusti anni MLXXI retrogradiendo per annos XXVI integros, [annorum ejus ratio:] veniretur quidem ad Augustum anni MXLV: sed annos idos nequaquam fumendos esse integros, & saltem post V Septembris inchoandos, probatur ex instrumento quodam apud Vghellum quod col. 150 datum legitur anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo quinquagesimo tertio, anno vero Imperii Domni secundi Henrici Imperatoris septimo, anno octavo Episcopatus Domni Widonis, quinto die mensis Septembris, ingrediente Indictione septima. [schisma ab successionem annis 4, mensibus 4.] Vt tamen quam minimum possumus detrahamus de annorum XXVI plenitudine, dicatur annus Guidonis octavus tunc in exitu fuisse, & ipse VIII Septembris festo Nativitatis Virgineæ eodemque Dominico ordinatus postquam Sedes vacasset menses VIII, dies XI. Mortuo autem Guidone, Gothofredus sacrilege ordinatus, non auget numerum Episcoporum; quia Ordinationem ejus non solum irritam declaravit Romanus Pontifex; sed ipse Imperator Henricus pro nulla eam habens, alium denique, nihilo minus sacrilege, substitui fecit, contra Atthonem, Canonice electum & a Sede Apostolica sæpius approbatum, numquam tamen ordinatum: quare neque hic accedit ad numerum, atque ab Auctore Catalogi æque prætermittitur. Sequitur ergo post Guidonem, intervallo annorum IV, Mensium V, & dierum XII, Tedaldus de quo hæc habentur.

Domnus Tedaldus Archiepiscopus, sedit annos VIIII, & menses tres, & dies XXI: obiit VIII Kalendas Junii; sepultus in Arona.

[97] Alii Thebaldum appellant: sed in Gregorii Papæ VII litteris perpetuo Tedaldus scribitur, [Tedaldus ab an. 1076 ad 1085.] quem ne quis Suffraganeorum consecrare præsumeret, extat ejusdem Papæad eosdem Epistola, Data Romæ sexto Idus Octobris Indictione decima quarta, utique solum inchoata, anno MLXXV. Cum autem a XXV Maji, quo Tedaldus obiit, per menses III, dies XXI retrogadiendo, veniatur solum ad IV Februarii; constat, anno MLXXVI ordinatum fuisse Tedaldum, V Feria quidem (siquidem annus iste Bissextilis, usque ad VI Kalendas Martii, adhuc censebat litteram Dominicalem C) sed ab iis, quos non miramur nullam rationem habuisse Dominicæ, utpote schismaticis & plebis Catholicæ conspectui merito subducentibus actionem, contra expressum Pontificis mandatum attentatam. Est porro Arona, ubi is obiit anno MLXXXV, ad fluvium Adduam, media inter Comum & Bergomum via oppidum, olim Benedictino cœnobio nobile: ubi credibile est, prævalentibus paulatim Mediolani Catholicis, quasi exulem Tedaldum extremis annis egisse.

[98] Atque hic desinit tertia pars hujus Episcopalis Catalogi; quæ maximæ merito auctoritatis esse debet. [Titulorum stylus varius.] Vt enim Pars secunda scripta est Genuæ succeßive, ita & hæc Mediolani, ab anno DCCXLIV, quo obiit Stabilis. Observo autem, quod sicuti post Laurentium ab anno DXXI, cœpit Præsulum Mediolanensium nominibus honoris causa præfigi Titulus Episcopi, ita idem continuetur usque ad Anselmum anno DCCCXIV electum, quamvis eodem nono seculo non admodum provecto, frequentiori usu nominari cœpissent Archiepiscopi. Deinde vero ne, vel contra receptum jam usum, vel contra antiquæ simplicitatis morem, impingerent Catalogi continuatores; maluerunt omni Titulo abstinere, ut vides, usque post annum millesimum; quando placuit usurpare Titulum Domini & Domini: ac denique, in Tedaldo assumptus est Titulus Archiepiscopi, quo usi aliquamdiu sunt qui exinde Catalogum succeßive scripserunt per annos XXX: ceteri rursus omni Titulo abstinent, & distinctionis causa bis adhibent cognomentum familiæ: itaque habetur Pars IV hujus Catalogi, mox proponenda.

[99] Observo etiam, quod, sicuti Romanorum Pontificum seriem texentes, [& omissa die Ordinationis a die Electionis cœptum duci initium Sedis.] cœperunt currente seculo XI mutare stylum, quoad mensuram obtentæ ab unoquoque Sedis, initium ejus sumendo a die Electionis seu Installationis vel Inthronizationis (quando scilicet illa jam videbatur Pontificem constituere; utpote non amplius indigentem approbationis vel consensus Regii aut Imperatorii, sicut antea) ita etiam cœpit alibi usurpari, præsertim Mediolani: ubi, occasione schismatis inter Pontificem & Regem, tam confusæ res fuerunt hoc eodem XI seculo, & cœperunt Archiepiscopi dici, non a die quo ordinati fuerunt & consecrati(quod suppono in Dominicis aut præcipuæ notæ festis ordinarie factum, quemadmodum etiam nunc fieri consuevit) sed vel simpliciter a die Electionis, vel a die ejusdem Electionis per Installationem completæ. Installatio autem vel immediate sequebatur Electionem a Clero factam, quando hæc libera erat; vel quando ea non erat, mox atque Electionem Cleri Princeps aut Papa ratam esse jusserat, vel ab ipso Principe aut Papa electum nominatumque Clerus susceperat: neque enim eam in rem expectabatur Dominica, ut crebris exemplis mox declarabitur. Itaque in tribus quatuorve ultimis Tertiæ Partis Episcopis nolim asseverare, diem initi Episcopatus, exurgentem ex numero annorum, mensium ac dierum, quibus quisque sedit, collato cum die obitus, esse omnino & certo habendum pro die Consecrationis; sed fatebor fieri posse, ut secundum hunc novum stylum intelligendus sit dies Electionis, alterutro ex modis prædictis sumptæ.

[100] Observo tertio, Partes omnes priores in Ms. Codice, quem sequimur, haberi una eademque manu transcriptas simul omnes, [Pars 4 unde accedat.] atque adeo credi posse hanc Collectionem scribi cœptam tempore ipsius Tedaldi, eoque mortuo absolutam, addita extrema linea. Exinde vero in eadem membrana, sed manu identidem diversa additi sunt quindecim sequentes Archiepiscopi, usque ad Philippum, anno MCCVII defunctum: additisunt autem illi accuratione magna, & quidem tali, post Robaldum defunctum anno MCXLV, ut adnotetur quot mensibus aut diebus vacaverit Sedis ad novam usque Electionem: sed duobus ex ordine sic relatis omittitur deinceps dies obitus, eoque subripitur nobis ingens stabiliendæ Chronologiæ adjumentum. Pars hæc non potest non esse auctoritatis maximæ, nisi forte erratum quidpiam est in littera numerali, quod nunc ordimur examinare.

PARS IV.
Diversa manu adscripta vetustiori Catalogo, usque ad annum MCXXXII.

Domnus Anselmus Archiepiscopus, sedit annos VII, & menses V, & dies IV: obiit pridie Non. Decembris, sepultus in Basilica Apostolorum.

[101] Obitum hunc esse conferendum in annum MXCIII, [Anselmus 3 ab anno 1086 ad 1093.] quo contra patrem Henricum Imperatorem Rex coronatus in Lombardia fuerat ejus filius Conradus, constat ex Bertholdo Constantiensi, hujus temporis scriptore & anni prætitulati acta sic concludente: In Longobardia venerabilis Anselmus, in causa S. Petri studiosissimus, & qui nuper Conradum Regem coronavit, satis laudabilem fecit finem, utique IV Decembris: unde retrocedens per menses V, dies IV, venies ad diem I Julii, quo anno MLXXXVI fuit Feria IV hebdomadæ: adeo ut inter Tedaldum & Anselmum hunc III, intercesserint vacantis Sedis annus I, mensis I, dies VI. Quamquam enim Bertholdus prælaudatus dicat, quod e medio sublato potentissimo Ecclesiæ Mediolanensis invasore, erigere caput ea cœpit; excussoque e cervicibus jugo schismaticorum, Catholicum sibi delegit Antistitem, Anselmum ejus nominis tertium: Hæc tamen verba, sicut videntur intelligenda potius de laudabili Anselmi progressu, quam ingressu; ita non important succeßionem citißimam, nullaque longiori vacatione discretam. Cum autem Sedes Romana per Mortem Gregorii VII, eodem quo Tedaldus die vita functi, vacarit usque ad Majum anni MLXXXVII fere biennio; apparet creationem Anselmi independenter a Romani Pontificis approbatione factam, ipsius Henrici schismatici Imperatoris violentiæ & auctoritati adscribendam; esto Anselmus schisma execratus, mox ut Victor III, vel qui ejus brevem Pontificatum excepit Urbanus II, Gregorianis contra Schismaticos vestigiis insistens, agnitus Pontifex fuit, curaverit cum Ecclesia reconciliari; quod facile impetraverit, mortuo (ut præsumere licet) Atthone, ante Tedaldum legitime electo & Romæ approbato, quamvis de ejus morte nihil uspiam legatur: forte etiam institutus Cæsarea auctoritate Episcopus, consecrari noluit prius quam Pontifex Romanus annuisset.

Domnus Arnulfus Archiepiscopus, sedit annos III, & menses VIIII, & dies XVIIII: obiit octavo Kalendas Octobris; sepultus est in Claviensi monasterio.

[102] [Arnulfus 3, usq; 1097.] Vghellus nihilominus sepultum ait ad S. Victorem, cujus ille templum ditaverat fortunis, gratiisque ac privilegiis exornaverat. Ioannes Mabilio aliis Clivaense monasterium scribi ait: Ioannes Petrus Puricellus, in opere quod edidit de sanctis Martyribus Arialdo & Herlembaldo lib. 4 cap. 82, Clavatense nominat, ex Catalogo Episcopali quem Beroldi appellat. Sicut autem a XXIV Septembris retrocedendo per menses VIIII dies XVIIII venitur ad VI Decembris, qui an. MXCIII fuit feria III; ita solum habetur unus dies vacantis post mortem Anselmi III Sedis; intra quod tam breve tempus, ut multum est fieri potuisse Electionem, sic videtur impoßibile, ut convenerint Episcopi suffraganei Electum ordinaturi; adeoque fit evidens, quod in fine Partis Tertiæ monui, initium obtentæ Sedis, non jam amplius ducendum a die Consecrationis Episcopalis, post aliquammultas hebdomadas Electionem secutæ, sed a die ipsiusmet Electionis. Ipse est autem de quo in Vita Vrbani Papæ II legitur, quod ab uno tantum Catholico Episcopo ordinatus, assentientibus quibusdam aliis Episcopis, sed manum non imponentibus, quod Schismatici essent & a Romano Antistite excommunicati, quia post Electionem Canonicam a Rege Baculum sumpserat, per Legatum Sedis Apostolicæ sponte depositus est. Cumque mox mutato habitu in cœnobio vixisset sanctissime; necessitate cogente, per D. Urbanum Papam ad Episcopatum redire præceptus & compulsus est, atque Romanæ Ecclesiæ sacramentum pro more Episcoporum juravit: cui post Pallium suppliciter petenti a Domino Urbano Papa cum his verbis, per Herimannum Presbyterum Cardinalem, transmittitur: Pallium Fraternitati Tuæ, præter consuetudinem Romanæ Ecclesiæ, quæ nulli hoc dignitatis genus nisi præsenti concedit, litteris tuis exorati, ex Apostolicæ Sedis benedictione, transmittimus. Vixit autem postea usque ad annum MXCVII, & usque ad Electionem successoris vacavit Sedes mensem I dies VIII, ut mox apparebit.

Venerabilis memoriæ Anselmus Archiepiscopus sedit annos III, & menses X, & dies XXVIII, obiit II Kalendas Octobris, sepultus est Constantinopoli ut peregrinus, in monasterio S. Nicolai.

[103] [Anselmus IV, usque ad 1101.] Priora duo verba non esse ejusdem scripturæ observavit Mabilio. Anselmus autem ex isto calculo sedere cœpit anno MXCVII, die III Novembris. Feria tunc III, & vixit usque XXX Septembris anni MCI. Erravit igitur Vghellus, quando ipso seculari anno mortuum Anselmum hunc scribit, qui dicto anno adhuc Mediolani consistens celebraverat dedicationem ecclesiæ S. Sepulchri; cujus dedicationis monumentum insigne idem Vghellus profert col. 170 & seqq. scriptum anno ab Incarnatione Domini nostri millesimo centesimo, Indictione octava, Idibus Julii. In hoc Instrumento duo mihi notanda occurrunt. I Quod ibi indulgeatur, ut quicumque ad illud sepulcrum, [Concessæ ab eo Indulgentiæ:] in quo Christi corpus dormivit, aliquo impedimento detentus ascendere non potuerit, & ad hoc sepulcrum ad ejus verā similitudinem factum venerit, sana mente & bona intentione, remissionem suorum tertiæ partis delictorum habeat, & ad laudem Jerosolymitani sepulcri hoc se retulisse cognoscat. Hinc porro intelligitur majores Episcopos, qualis erat Mediolanensis, eadem proportione eodemque tempore, qua & quo cœperunt Romani Pontifices largiri Indulgentias loca sacra visitantibus, cœpisse in sua quemque diœcesi uti consimili largitate. II. Prædictæ ecclesiæ S. Sepulchri Presbyteris parochiam suam aßignans Archiepiscopus, nominando domos plerorumque nobilium ad quas usque debeat se ea extendere, eosdem Nobiles suo quemque nomine & cognomine compellat; unde sequitur, saltem inter tales, plenum usum cognominum tunc fuisse: ipse tamen solum subscribit, [usus cognominum ejus ætate frequens.] Ego Anselmus Quartus Dei gratia Archiepiscopus: & similiter alii supra triginta Abbates, Priores, Presbyteri & Diaconi, nomini suo simpliciter scripto solum addunt Titulum officii sui seu gradus Ecclesiastici. Vivebat nihilominus eodem tempore Landulfus a S. Paulo, qui (sicut in Monumentis Ambrosianis pag. 466 testatur Puricellus) scripsit librum historiarum Mediolanensis Vrbis, ab anno Christi supra millesimum nonagesimo sexto usque ad centesimum trigesimum sextum: is autem & Anselmum de Raude nominat, eum qui Conradum coronavit; & Arnolfum de Porta argentea, huic suffectum; & pro eo electum Landulfum de Badagio, S. Ambrosii Canonicæ Præpositum; sed cujus electionem irritam fecerit Legatus Apostolicus, suaque auctoritate eviceret ut Anselmus de Buis assumeretur. Post hunc

Grosulanus hanc sedem annos IX, & menses IV perturbavit.

[104] Hunc Saonensem Episcopum consecratum jussu Anselmi, [Grosulanus Episc. Saonensis,] ab eoque peregre profecto institutum Mediolani Vicarium, ibidem uno post anno Archiepiscopum eligendum curarant aliqui, electumque susceperat Romanus Pontifex; nec desiit pro tali habere, etiam postquam Liprandus sanctißimus Presbyter, innoxio per ignem transitu probasset ingressum ejus Simoniacum fuisse. Iudicium istud expertus Liprandus prædictus fuit anno MCII infra Hebdomadam Sanctam, quam sequebatur Pascha die VI Aprilis. Illius universam Historiam ex ejus nepote Landulfo deducit Puricellus lib. 4 cap. 88. post Acta SS. Arialdi & Herlembaldi; capite autem 91 narrat ejusdem Liprandi mortem anno MCXIII, in nocte festum Epiphaniæ exordiente, etiam miraculis subsecutis illustrati. Grosulano autem anno MCXII Kalendis Ianuarii abdicato per Clerum Mediolanensem, denique anno MCXVI, [assumptus ad Sedem Mediolan. an. 1102:] in Synodo Lateranensi per Paschalem Papam II celebrata, prima quidem die scilicet VI Martii, feria II tertiæ hebdomadæ Quadragesimalis, inter Mediolanenses Episcopos, Grosolanum & Jordanem, in alterum de invasione, in alterum quod suæ Sedis desertor extitit, ventilata est controversia… Sabbato autem tali dispensatione terminata, quod Pontifex Grosolanum quidem in locum unde translatus fuit restituit, Jordanem vero Mediolanensibus concessit. Non tamen Grosulanus, ut ait Landulfus ad Saonam ivit, sed in ipsa Urbe apud monasterium S. Sabæ per annum unum & menses quatuor ut Episcopus vixit, atque ibi sepultus est octavo Idus Augusti. [sed abdicatus 1112.] Defunctus est igitur anno MCXVII post, initium Augusti: ac proinde dici posset post electionem suam primam vixisse annis XIV & amplius: sed Auctor Catalogi perturbationem Ecclesiæ sub eo definiens annis IX mensibus IV, usque ad initium anni MCXII ipsam dumtaxat extendit; eoque videtur indicare, ipsius electionē factam fuisse anno quem diximus MCII circa finem Augusti, cum jam utique certißimo constaret de morte Anselmi IV, Constantinopoli obita ante menses fere XI. His ergo dicenda est Sedes omnino vacasse, deinde vero dubitatum fuisse, essetne Grosulanus vere Mediolanensis Episcopus: quod Romanus Pontifex ne tunc quidem negavit cum eum deposuit; sed solum declaravit, cum translationes Episcoporum duobus fieri modis poßint, necessitate vel utilitate; hujus Grosolani translationis quæ videbatur utilitatem, in animarum & corporum damna conversam, adeoque irritari jam posse. Extat in BibliothecaRegia Parisina Ms. liber, ut præfert Titulus, Petri Grosulani Episcopi de Processione Spiritus sancti; unde infert Vghellus, prænomen Petri fuisse Grosulano; quem & eruditum extitisse, & magno usui Romanæ Ecclesiæ contra Græcorum errorem, auctores volunt, ideoque in pretio semper a Pontifice habitum.

Domnus Jordanis Archiepiscopus sedit annos VIII, & menses IX, & dies III: obiit IV Nonas Octobris: sepultus est apud S. Ambrosium juxta pulpitum.

[105] Mors ejus incidit in annum MCXX, a cujus die IV Octobris, si per IX menses dies III retrocedas, [Iordanus usque ad an. 1120.] præcise pertinges ad Kalendas Januarii anni MCXII, ejus electioni aßignatas a Landulfo; & comprobabis, verum esse quod dixi, de mensura Episcopatus sumenda a die, non Ordinationis, sed Electionis: quamvis enim sic non computetur dies mortis, non tamen eodem computato verosimile cuiquam esse potest, die immediate sequenti consecratum fuisse Jordanum: Kalendæ enim Ianuariæ anni istius inciderunt in Feriam II, & ut minimum expectanda fuit sequens Dominica, aut etiam hebdomadæ aliquot debuerunt præteriisse, antequam comprovinciales Episcopi (quorum nullus adfuit electioni) convenirent ad benedictionem Electi, vel etiam consentirent ipsi Electioni, injussu Sedis Apostolicæ contra jam pridem ab ea susceptum Grosulanum factæ. Consecrasse autem Iordanum videntur nominati a Landulfo, Bernardus Papiensis & Mainardus Taurinensis Episcopi, nonnuliis obmurmurantibus, in quo murmure Episcopi Azo Aquensis & Ardericus Laudensis videntur fuisse. Narrat autem idem Landulfus, quomodo anno sequenti Jordanis in festo S. Nicolai, postulatum a Pontifice sacramentum præstiterit, & Stolam, id est Pallium, quod ante sesquiannum Roma attulerat prædictus Mainardus, de altari sumpserit: utique prius consecratus, quam pro Stola ipsi petenda Romam proficisceretur Mainardus, quo is illico profectus dicitur prædicto murmure vigilante.

Domnus Olricus Archiepiscopus, sedit annos V, & menses VI, dies. que undecim: obiit V Kalendas Junii, sepultus in ecclesia hiemali juxta pulpitum.

[106] A die XXVIII Maji, per iempus prænotatum retrocedendo, venitur ad XVIII Novembris, [Olricus, non usque ad 1125, sed ad 1122.] qui anno MCXX fuit feria V. Ante ejus Electionem vacaverit Sedes mensem I dies XIII: ipse vero obierit anno MCXXV. Sed omnino fateri oportet, vitium esse in numero annorum, quamquam similiter expressum exhibeat Catalogus Synodalis aliique, præter solum Puricellum, quo Auctore Vghellus solum duos annos Olrico tribuit. Etenim ille inter Monumenta Ambrosianæ Basilicæ pag. 571 profert sententiam, latam in controversia inter Monachos & Canonicos Ambrosianos, mota tempore Domni Olrici Archiepiscopi sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ, & decisa anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo vigesimo tertio, primo die mensis Septembris, Indictione secunda, primum scilicet inchoata, numeris ita ad longum expreßis: cui primus subscribit Olrici ipsius successor hoc modo, Ego Anselmus gratia Dei Archiepiscopus laudo & confirmo. Videntur igitur scriptori Catalogi obrepsisse anni u pro II, ita ut obierit Olricus anno ipso MCXXIII, eique post vacantis Sedis mensem fere unum (ut infra apparebit) successerit is, de quo olio prorsus stylo, eadem tamen qua priores quinque descripti sunt secundaria manu, inveniuntur sequentia verba; additoad nomen proprium, quod antea factum numquam, neque insequentibus sex factum invenietur, cognomento familiæ, hunc in modum.

Ab Electione Domni Anselmi de Pusterula, usque ad Electionem Domini Ribaldi, qui tunc erat Albensis Episcopus, sunt anni VIIII & dies XXVIIII.

[107] [Anselmus ejectus an. 1132] Anselmum hunc electum fuisse ultimo Iunii vel primo Iulii, probabile nobis fit ex comparatione diei mortualis, qui omnino videtur fuisse XIV Augusti. Nam si hinc retrocedas, per mensem unum, dies XIIII, qui numero annorum ejus adjiciuntur, illuc adductum te invenies. Electio autem Ribaldi, seu potius (ut infra semper vocatur) Robaldi, quæ post nonum ab Electione Anselmi annum facta sit, id est, anno MCXXXII, diversa omnino concipi debet ab illa, a qua sumitur Epocha Pontificatus ejus post annos X, menses IV, dies XXVI finiti, die XXX Decembris anno MCXLV: talis enim Electio (ut apparet) solum potuit facta fuisse anno MCXXXV die V Augusti. Dico igitur, quod Anselmo a Mediolanensibusejecto (ejectus est autem anno MCXXXII) Robaldus Albensis Episcopus, Mediolani remanserit Episcopalia exercens officia, tamquam Administrator, [in quo finitur Pars 4.] non quidem adhuc absolute vacantis Ecclesiæ, sed tamen præsentia Pastoris destitutæ: idque rogatu Cleri ac Populi, ipsum sibi Archiepiscopum optantis habere, quam primum per Canonicam Anselmi depositionem liceret, quod quomodo contigerit conabimur explicare Parte sequenti, qua tota manu tertia scripta apparet, post obitum Joannis de Vicecomitibus, anno MCCCLV vita functi.

PARS V
Vsque ad annum Christi MCLXXVI, descripta post annum MCCCLV.

[108] Codex ille antiquus, quem sequimur, tempore Tedaldi Episcopi scriptus, & alia deinde manu usque ad Electionem Domini Ribaldi, eo quem supra indicavimus modo deductus; neglectus debuit delituisse, usque post annum MCCCLV; quando exorsus aliquis cœptum Catalogum prosequi, defecit in conatu, cum esset usque ad annum MCLXXVI scribendo progressus: exorsus est autem ab Anselmo, de quo nihil inveniebat scriptum stylo ac forma Catalogis consueta.

Anselmus de Pusterula, sedit annos X, mensem I, dies XIIII: obiit decimo nono Kalendas Octobris, sepultus est in Roma ad S. Johannem Lateran.

[109] [Obiit Anselmus 14 Aug. 1145 Romæ captivus:] Illius ipsius temporis scriptor atque Anselmo familiaris Landulfus, apud Puricellum pag. 627, asserit, quod Anselmus de Pusterla (sic enim scribit) in mense Augusti a Pisis Romam missus, ibidem in eodem mense vitam finivit. Exerrantis ergo calami vitio factum esse, ut pro Kalendas Septembris scriberetur Octobris, vel inde scias, quod ante hujus posterioris mensis Kalendas, octodecim dumtaxat, non autem novemdecim dies numerentur. Quo autem calculo dicemus auctorem numerasse annos Anselmi decem? Viderat, credo, decessori ejus Olrico adscriptos annos V; [post 13 annos a sua electione.] nec mendum aliquod suspicatus, existimavit illum protraxisse vitam usque ad annum MCXXV; sciens autem obiisse Anselmum anno MCXXXV, decennium ei sufficere credidit. Vt autem certiorconstet ratio prædictorum, placet Landulfi prælaudati verba ex Puricello describere, præmissa breviter notitia causæ, quæ Anselmum in ruinam traxit.

[110] Anno ut jam dixi, MCXXIII Iunio exeunte electus Anselmus, & ordinatus ipsis forte Kalendis Iunii, [His anno 1125 Romam profectus,] tunc in Dominicam cadentibus, tempore Callisti Papæ II, distulerat sese Romam conferre, causa petendæ Confirmationis & Pallii, nolentibus (ut mox apparebit) Mediolanensibus Ecclesiam suam eatenus Romano Pontifici subjici, sed juris sui esse prætendentibus, ut illud Romanus Pontifex petenti Archiepiscopo mitteret, sicut constabat fecisse S. Gregorium anno DXCIV, Ioannem XII DCCCCXXX, Paschalem II pro MC allegatum a Puricello pag. 637. Anno deinde MCXXIV exeunte moritur Callistus, eique eodem adhuc Decembri sufficitur Honorius item II. Ad hunc Archiepiscopus, secutus consilium quorumdam Capellanorum & Primicerii, Petri quoque Terdonensis Episcopi, contra publicum interdictum Cleri & Populi Mediolanensis, Romam ivit, quod mihi quidem, inquit Landulfus apud Puricellum pag. 174, non sedit. Verumtamen ipse, ceu vir prudens & sapiens, cum Papa Honorio & Cardinalibus ejus multa contulit; & conferendo, ecclesiasticas consuetudines Ambrosianæ Ecclesiæ & honores ejus Archiepiscopatus & Urbis multis & bonis rationibus defendit: unde ipse Papa huic prudenti viro dixit: Frater, meditatus, ut Episcopus, venisti: sed si vis frui auctoritate Archiepiscopi in temporibus meis, necesse est ut Stolam suscipias de manibus meis; aut, sicut ego suscepi, ad altare S. Petri. Hinc Domnus iste Mediolanensis Robaldum Albensem adjuravit, ut sibi consuleret. [oblatū istic sibi Pallium acceptare recusat:] Tunc Robaldus ille Albensis sic ait, quod prius sustineret nasum suum scindi usque ad oculos, quam daret sibi consilium ut susciperet Romæ Stolam & Ecclesiæ Mediolanensi præpararet hanc novam & gravissimam, quam Honorius Papa dicebat sibi, imponere mensuram. Mediolanum igitur iste Anselmus Archiepiscopus sine Stola rediit, & eumdem Albensem Episcopum secum reduxit: verum Archiepiscopalem Sedem non ascendit, donec Robertus de Moregnano ejus scriba conjuravit, quod ipse Dominus suus Anselmus, nulli minuimento honoris Ecclesiæ Mediolanensis consensit, & quod ipsum Albensis ille Episcopus auctoritate sua confirmavit. Deinde Pontifex iste Anselmus Sedem & Castella Archiepiscopatus, in beneficio Cleri & Populi, occupavit.

[111] Interim moritur Vltrajecti Henricus, hujus nominisinter Germaniæ Reges Quintus, inter Imperatores Quartus die XXI aut XXIII Maji, [annoque 1128, excepto a Mediolanensibus Conrado,] eique sufficitur ab Electoribus Lotharius Dux Saxoniæ, & Aquisgranni coronatur, cum approbatione Romani Pontificis Honorii II. Iste cum ab ipso statim principio Henrici defuncti genus omne deprimere esset aggressus, velut divino judicio electus ad vindicandas Ecclesiæ illatas a Suevicæ stirpis Regibus injurias; natus ex Henrici sorore filius, Conradus Dux Sueviæ, [& contra Lotharium sibi Regnum vindicante] cedente Friderico primogenito, Titulum Regis assumpsit, velut hereditario jure debitum; & Coronam Imperii prærepturus Lothario, in Italiam trajecit anno MCXXVIII. Anselmus ergo (prosequor Landulfi a Puricello descripti contextum) Anselmus, inquam, in Castellis habitans, intellexit quod Clerus & Populus Mediolanensis nobilem Principem Conradum, cum ecclesiastica pompa & civili triumpho, conveniente Regi naturali, suscepit. Cum autem Clerus & Populus idem de coronando Rege ipso tractaret; Pontifex idem Anselmus a Leuco descendit ad Modoëtiam, qui est primus locus Coronæ Regis Italiæ; ibique pernoctavit, & consilium redeundi ad montana suscepit; & post trium dierum interpositionem Castellum, quod dicitur Plebia, ascendit. Ibi plures sonos sonoros de coronando Rege Conrado audivit: & ego non in amaritudine ab isto Pontifice audivi, ut citissime Mediolanum adirem, & affectum civium omnium super ejusmodi Regale negotium sibi renuntiarem.

[112] Suscepta autem ipsius Landulfi aliorumque relatione in favorem Conradi, [de eorumdē voluntate Coronam imponit Modoëtiæ] quasi divinitus ad Regnum vocati, ipse, quasi consentiens communi omnium gentium voto, in ecclesia S. Michaelis quæ est Modoëtiæ, benedixit & unxit, & Coronam electo Conrado in festo S. Petri posuit, altero Episcopo adstante Regi coronando. In quo facto ego, inquit Landulfus, piger non fui: sed ante ipsum Pontificem ipsumque Coronatum, ab ecclesia S. Michaelis Pontificalem Virgam, in admirabili pompa, per Dei voluntatem congregata ad honorem illius Regis, usque ad ecclesiam S. Joannis portavi; & in S. Joannis ecclesia solenniter cum Rege isto quam optimo Missam audivi. Eamdem quoque solennitatem Coronationis idem Pontifex in ecclesia S. Ambrosii, me alibi non meo vitio detento, [ac deinde Mediolani:] celebravit. Verumtamen quidquid directe est actum in illo Domino meo Rege, dilexi & diligo. Hunc namque gradientem per Comitatus & Marchias Lombardiæ & Tusciæ, Comites & Marchiones cujuscumque nobilitatis, viri potentes & humiles, cum gaudio susceperunt & amaverunt; qui vero rebelles fuerunt, ejus acutissimi gladii fortitudinem senserunt … ac sic benigne & fortiter agendo Romæ appropinquavit: [quo Romæ rejecto,] sed fortis manus Honorii Papæ ipsum resupinavit, atque in Germaniam, quasi ad sua propria, redire fecit.

[113] Joannes igitur Cremensis, Cardinalis Romanus, Episcopos Suffraganeos & Comprovinciales Mediolanensis Ecclesiæ, ut excommunicaret Mediolanensem Archiepiscopum, convocavit Papiæ. Quibus convocatis & Cardinali, per plures viros & sacerdotes, ipse Pontifex Mediolanensis mandavit, ne præsumerent, sed ipsum per unius diei spatium expectarent. At Papienses, Cremonenses, [excommunicatur a suis Suffraganeis Anselmus.] Novarienses quoque, & eorum & Episcopi & aliarum civitatum, prædicantes hoc Regium opus Anselmi, contrarium Deo & magno Lothario Regi, nequaquam illius Pontificis legationem susceperunt; sed ipsum, præstante Cardinali illo Joanne, excommunicaverunt; & Mediolanensibus, protegentibus castrum Cremæ, bellum facere studuerunt. Attamen in maxima parte Mediolanenses Catholicam reverentiam, vivente Papa Honorio, huic Pontifici præbuerunt.

[114] Honorio defuncto (pergit idem pag. 591) Anacletus Papa Romanorum II, seu potius Antipapa, [Pallium nihilominus accipit, ab Anacleto Antipapa missum an. 1130] contra Innocentium II electus in Februario anni MCXXX, festinavit Mediolanensem Archiepiscopum ac Populum sibi conciliare, nulla habita ratione excommunicationis præfatæ aut Lotharii Regis: & Mediolanensi Anselmo Stolam per suos idoneos Nuntios, Joannem Palestrinæ Episcopum & Beltramum Subdiaconum Romanum, mandavit. Quam Stolam ipse Anselmus Pontifex, Clero & Populo Mediolanensi circumstante & collaudante [assumpsit, &] Anacletum Papam ejusque Legatos & Legationem reverenter suscepit: pars vero sibi adversa inde magis detrahere sibi cœpit. At plenitudo Cleri & Populi ad eum quoque concurrebat: timorem quoque & reverentiam Regi Conrado & Papæ Anacleto ex dilectione portabat. Atque hoc in statu permanserunt Mediolanenses, tam concordes Archiepiscopo suo, quam Pontifici & Imperatori rebelles, usque ad tempus Pisani Concilii. Prius autem quam hoc conveniret, placuit Deo discordiam jacere inter male concordes cum suo Episcopo Clerum ac Populum; & illum per eos ipsos, quos seductos tenebat, exturbare ab urbe primum (quod anno MCXXXII factum putamus) deinde etiamgradu sacrilege possesso dejicere. Rem ita nobis narrat Landulfus apud Puricellum pag. 593.

[115] At ubi Anselmus Archiepiscopus, contra ipsos Mediolanenses, [sed an. 1132 suscitata contra eum rixa,] venditiones & privilegia facere voluit & fecit, & multitudo Cleri & Populi atque Consulum ipsas venditiones & privilegia legere voluit; contigit quod … plures de Ordinariis ac Decumanis Sacerdotibus, cœperunt, nescio quo spiritu, super causa Regis Conradi ridere, & causam Anacleti latenter spernere. Hinc Anselmus Archiepiscopus multos sustinens stimulos, tandem Presbyterum Azonem … & quosdam alios, qui fuerunt dolosi in celebratione Coronæ Regis Conradi, excommunicavit. Ex cujus excommunicationis radice … dissensio multa & perniciosa nimium orta est in Mediolanensi populo… Quia si Archiepiscopus excommunicavit hunc Presbyterum & alios in pulpito sanctæ Theclæ; & Episcopi Comprovinciales & Suffraganei (sicut supradictum est) excommunicaverant illum Papiæ. Ordinarii itaque & Decumani Sacerdotes, [per eos quos excommunicarat,] & ceteri faventes Papæ Innocentio Secundo, & insidias præparantes hujusmodi Archiepiscopo, suas pecunias effuderunt, & ipsas Legis- & Morum-peritis atque bellatoribus viris tribuerunt. Unde ipse Archiepiscopus compulsus est intrare popularem concionem, ut ibi decertaret cum suis excommunicatis de excommunicatione. Cumque ille expectaret sagittas de justa aut de injusta excommunicatione; Nazarius Primicerius, miræ calliditatis homo, per prolixum sermonem cunctæ concioni fastidium induxit. Archipresbyter autem Stephanus, qui cognominatur de Guandeca, videns Primicerium suum fastidiose fore locutum, vocem suam exaltavit, & contra Archiepiscopum sic ait: [ipsemet, ut excommunicatus, vocatus in judicium;] Tu es hæreticus, perjurus, sacrilegus; & aliis criminibus, quæ non sunt hic notanda, es reus. His auditis ex improviso, Archiepiscopus obstupuit. Archipresbyter vero ille, habens textum Evangeliorum ad manum, continuo juravit, quod ipse de istis rebus, quas dixerat esse in isto Anselmo qui dicitur de Pusterla, in judicio Episcopi Novariensis & Albensis, qui sunt de Suffraganeis Ecclesiæ Mediolanensis, staret. Consules itaque Mediolanenses, in concordia utriusque partis, statuerunt, ut ipsi & alii Suffraganei venirent.

[116] [populoque contra eum commoto,] In statuta itaque die, non solum Suffraganei, sed quamplures, pure induti rudi & inculta lana, & rasi insolita rasura, concurrerunt. Cistercienses intelligiPuricellus existimat pag. 605. Ex codice Humiliasorum, quem allegat pag. 631, videri possunt fuisse seculares, Magnates & Nobiles cives Mediolani, qui sub idem tempus a S. Bernardo spiritu divino inebriati, formam vivendi in habitu religioso cum suis familiis habitando sumpserunt, dicti Fratres S. Bernardi: qui deinde fuerunt Fundatores primi & secundi Ordinis Humiliatorum. [(licet paratus objectis satisfacere.)] Cistercienses certe tunc necdum erant fundati Mediolani, sed illuc primum introducti sunt post Concilium Pisanum; nec pauci illi, quos in suo Comitatu habuit S. Bernardus, potuerunt turbam hic indicatam facere. Vt ut est. Cum Archiepiscopus iste Anselmus vidisset eos constare, & populo [videri] quasi si essent Angeli de cælis; ad ipsum populum ait: Omnes isti, quos videtis cum illis cappis albis & griseis, hæretici [sunt]. Inde simplices, & compositi ad expellendum & deponendum [eum], bellum commoverunt: verumtamen gladio Anselmi in die illa resistere non potuerunt. Sed mediante nocte, per expensam pecuniam, manus Primicerii & Archipresbyteri Stephani fortissima [convenit, quæ] in summo diluculo ipsum Anselmum a Sede compulit: qui cum non inveniret quo declinaret, paternam suam domum intravit.

[117] Factoque mane die altera idem Anselmus, coram humili sua plebe, in ecclesia S. Ambrosii congregata, se præsente jurare fecit Camerarium suum, ne iste Dominus suus effugeret judicium Suffraganeorum, & coram eis responderet Stephano Guandeca dicto Archipresbytero, de iis rebus quas sibi objecerat, remota causa Regis Conradi. Joannes autem de Rhode, unus ex Consulibus Mediolani, reversus ad alteram partem quæ eum miserat, de juramento isto Anselmi nihil retulit; sed ait: Dominus ille, ad quem me misistis, ad nullam rationem faciendam vobis venire promittit. Tunc qui in concione illa aderant, [cogitur urbe excedere: cujus administrationem in sacris suscipit Robaldus Ep. Alben.] clamaverunt: Et ipse deinceps sit remotus a nobis. Ac sic quisque Suffraganeus ad Sedem suam rediit, nisi Robaldus Albensis, qui Chrismate ac ceteris Episcopalibus officiis Ecclesiæ subvenit, rogatus (ut existimo) & electus a populo in Administratorem Archiepiscopatus, cum spe illius quoque obtinendi, quando certum Ecclesia haberet Pontificem, cujus judicio comprobaretur Anselmi abdicatio. Et sic habetur, meo quidem judicio, prænotata in fine quartæ Partis Robaldi electio; cujus tamen causa hic non cœpit Archiepiscopus esse aut dici.

[118] Anselmus autem ille, quasi a cuncto Clero & Populo abjectus & expulsus, ad solita Castella Archiepiscopatus exivit, in quibus qualemcumque requiem habuit, per annos subsequenter duos; per quos S. Bernardus Clarævallensis Abbas, coram atque per litteras multum nec frustra laboravit, in universo Clero Populoque Mediolanensi, qui hactenus Anacleto adhærebat, ad veri Pontificis Innocentii obedientiam adducendo. Interim anno MCXXXIV Innocentius Papa Pisis Synodum celebravit, teste ut hactenus apud Puricellum pag. 608 Landulfo; in qua, Robaldo Episcopo repræsentante, Thedaldus de Landriano Archipresbyter Ecclesiæ Mediolanensis, Amizo della Sala, Anselmus de Rhode Levita, & alii plures ejusdem Ecclesiæ Ordinarii, & cum Primicerio Decumani Sacerdotes, [& Anselmi depositionē confirmari impetrat 1134.] contra solitum decus Mediolani & ejus Ecclesiæ (sic Auctori & aliis ejusdem sententiæ civibus videbatur) Innocentio Papæ fidelitatem juraverunt… qui depositionem & expulsionem sæpe dicti Anselmi de Pusterla firmavit. Attamen prænominati, qui fidelitatem juraverant, timentes hos casus Urbis & Ecclesiæ Mediolanensis, differebant redire Mediolanum; nisi haberent Protectorem, qui coram Populo Mediolani confirmaret Anselmi expulsionem, & ad nihilum reduceret Conradi coronationem; & Populum tantæ Urbis convocaret & confirmaret ad Lotharii Imperatoris amorem, & ad ipsius Innocentii unitatem. Ad hæc peragenda Papa a Deo idoneum Angelum habuit, sicut Bernardus Abbas Clarævallensis fuit.

[119] [Pro eo populus frustra petit S. Bernardū,] Interea Princeps Conradus, altiori consilio potitus, Imperatoris Lotharii Vexillifer est factus: & prænominatus Abbas iste nil moratus (ut habes apud Puricellum pag. 612) cum Carnotensi Episcopo & Robaldo Albensi, Mediolanum intravit: quam civitatem nimirum prout voluit firmavit… & tantum Populum ad amorem Imperatoris Lotharii, atque ad obedientiam Innocentii Papæ, per sacramentum pacis, quod Abbas ipse porrexit, confirmavit… Tandem idem Populus (apud Puricellum pag. 619) ut haberet Abbatem illum in Archiepiscopum, ad ecclesiam S Laurentii, in qua erat hospitatus, cum hymnis & laudibus & solito suo Kyrie eleison concurrit. Quod Abbas ille non tulit, sed ait: Ego in crastinum ascendam palafredum meum; & si me extra vos portaverit, non ero vobis quod petitis: ac sic Mediolano recessit. Sed quidam de Discipulis ejus (pag. 626,) per civitatem euntes, [quo recusante, eligitur Robaldus,] collectam multam fecerunt & faciunt. Mediolanenses vero Ordinarii, qui Papæ Innocentio fidelitatem juraverant, confortati de hac Mediolanensium conversione, fecerunt Litifredum Novariensem, Vidonem Iporediensem, & alios Suffraganeos venire Mediolanum: qui in consilio suo sublimaverunt Robaldum Albensum Episcopum in Mediolanensem Archiepiscopum; habita securitate retinendi, prout dicitur, Albensem Episcopatum.

[120] [& Anselmus moritur.] In hunc modum isto Robaldo sublimato (utor iterum verbis Landulfi ex Puricello pag. 627) Robaldo, inquam, sic sublimato … Anselmus de Pusterla … nullam suscepit consolationem, neque secundum consilium Lamberti de Landriano & amicorum ejus ambulavit; sed credulus Hugoni suo Naso, voluit cognoscere, qualiter cum Anacleto Papa Romanorum posset procedere. Attamen ipse cum isto suo Capellano ambulans Ravennam (sic enim legi debere, non Romam, dictat ratio itineri hic descripti) in flumine Padi juxta Ferrarium, a Goygo de Martinengo captus est, & ad Innocentium Papam transmissus. Qui Papa in mense Augusti a Pisis illum captum Romam misit: ibique (prout fama est) Anselmus ille in eodem mense, in manu Petri Latri, qui Procurator est Innocentii, vitam finivit. Hactenus Landulfus a S. Paulo, res, suo tempore & quadamtenus sub oculis suis gestas, deducens usque ad Augustum anni (sicut putamus) MCXXXV; neque enim videntur res tot tantæque pertractari omnes potuisse, ipso anno quo Concilium Pisis celebratum est; & sequentium porro Archiepiscopatuum series exigit, ut Robaldi Pontificatus non nisi tali anno inchoatus dicatur. Istæc autem Landulfi verba, licet prolixiora, vel ideo libentius huic Exegesi inserui, ut Mediolanenses incitarem, ad antiqua suæ Vrbis Chronica & alia similia monumenta, integra & secundum ordinem ætatis ordinata, in lucem aliquando proferenda; utque non semper nos cogant ea frustatim discerpta, uti ea hic discerpsit Puricellus, apud alios indagare.

[121] Idem Puricellus ex eodem Landulfo, pag. 635, etiam hæc transcripta exhibet: [Robaldus jurat Papæ fidelitatem.] Anselmo, prout dictum est, mortuo, Robaldus ejusdem civitatis Archiepiscopus Pisis Innocentio Papæ juravit, & jurando libertatem ecclesiæ Mediolanensis (quam illa scilicet prætendebat) in contrarium convertit. Sed cum Robaldus ibidem etiam oblatum sibi Pallium cunctaretur accipere, Populi indignationem reformidans, parum abfuit quin omnia, quæ tanto molimine struxerat S.Bernardus, peßum irent; quare Pontificem, per litteras sibi questum de Robaldi cunctatione, placaturus sanctus Abbas, epistola CCCXVIII: Quod factum nondum est, inquit, faciendum est, sed tempore quo præviderit Deus. Et post pauca, excusaturus Archiepiscopum, qui in Ur Chaldæorum de quodam quasi Paradiso translatus, [sed de manu ejus differt accipere Pallium.] frater factus est draconum & socius struthionum; Quid faciet? inquit. Obedire vult? & ecce bestiæ Ephesi frendent in eum dentibus. Dissimulare vult prudenter pro tempore? & omni feritate formidolosiorem vestram indignationem incurrit. Angustiæ sunt ei undique… An vos de ejus fidelitate dubitatis? Si quis vobis aliud de eo maligna persuadere suggestione nō dubivit, se magis prodidit infidelem. Proposito deinde exemplo Domini, Lucæ 13, post expectatos per triennium ex ficulnea fructus, etiam quartum annum expectare persuasi; Tu vero, inquit, vix tres expectasti menses (puta ab Augusti initio, quo posseßionem Robaldus inierat, usque ad exeuntem Octobrem) & jam securim paras?

[122] His placatus Pontifex, non solum videtur comminationes remisisse excommunicationis iterandæ; [quod tandem Innocentius misisse videtur.] sed Pallium ipsum ea forma misisse, qua deberi Mediolanenses putabant: quibus hunc successum gratulatus Bernardus per Epistolam, quæ in ordine numeratur CXXXI, sic exorditur. Bene vobiscum facit Deus, bene vobiscum facit Romana Ecclesia. Facit ille, quod pater; facit illa, quod mater. Et revera quid vobis debuit facere, & non fecit? Si postulastis mitti vobis de Curia honorabiles viros, ad honorem Dei & vestrum; factum est. Si postulastis confirmari, quod unanimitas vestra de Venerabilis Patris vestri electione firmaverat; factum est: si voluistis licuisse vobis, quod illicitum, nisi pro magna quidem necessitate, sacri Canones judicant, translationem Episcopi scilicet in Archiepiscopum, concessum est… In postremo, quæcumque rationabilis petitio filiæ, non dico repulsam, sed vel moram passa est apud piam matrem? En ad complementum Pallium præsto est, plenitudo honoris. Atque hæc dicta sufficiant, de Anselmi fortuna & Robaldi initiis: nunc Catalogum, qualem invenimus, prosequamur.

Robaldus sedit annis XI, mensibus IV, diebus XXVI. Obiit in Kal. Januarii; sepultus est in ecclesia S. Mariæ, quæ dicitur hiemalis juxta pulpitum. Fuerunt autem ab obitu illius usque ad electionem Domini Oberti dies XXIII.

[123] [Robaldus ad 1145.] Ecce novam definiendi Interpontificii diligentiam, usque ad finem hujus Quintæ Partis continuatam. Retrocedens autem a die XXX Decembris anni MCXLV, incurris in diem V Augusti MCXXXV, quousque differendam novi Archiepiscopi electionem, post tempus celebrati Pisis anno præcedenti Concilii, facile persuadebit multitudo negotiorum, ultro citroque tractatorum; maxime si agatur de electione per Pontificium assensum completa: qui assensus, ut alias necessarius Mediolanensibus non fuerit, necessarius tamen fuit hac vice, qua non solum deposito priori subrogandus erat alius, sed subrogandus Sedis alterius Episcopus, quod eo tempore omnino censebatur illicitum, nisi accederet dispensatio in contrariæ dispositionis Canone, tunc adhuc rigide solito observari. Mabilio, pro XXIII diebus vacantis post Robaldi mortem Sedis, XXVI notavit; sed II pro u ab eo lectum fuisse, fallente characterum similitudine, suadet dies XXII Ianuarii, quo oportet electum successorem credi.

Obertus sedit annis XX, mensibus II, & diebus VI: obiit autem VI Kalen. Aprilis: sepultus est Beneventi, exulans pro fide, in ecclesia S. Sophiæ. Fuerunt autem ab obitu ipsius usque ad electionem Domini Galdini dies XX.

[124] [Obertus ad 1166.] Per dies Interpontificii XXIII post mortem Robaldi supra notatos, venitur ad XXII Ianuarii, eumdem ipsum scilicet in quē reditur retrocedendo per menses ac dies aßignatos ejus Sedi finiendæ XXVI Martii anni MCLXVI. Obertus autem ante triennium, dimißa Vrbe quam Fridericus Ænobarbus obsidebat, & obtentam deinde excidit, ad Alexandrum Papam confugerat, cum Archidiacono suo S. Galdino, quem moriens etiam accepit successorem.

S. Galdinus sedit annis X, eadem die consecratus & mortuus. Obiit autem XIIII Kalen. Maji, supra pulpitum B. Theclæ prædicans populo verbum fidei & veritatis, & præcipue contra Catharos. Sepultus est in eadem ecclesia juxta pulpitum. Fuerunt autem ab obitu ipsius usque ad electionem Domini Algisii septimanæ X & dies III.

[125] [S. Galdinus ad 1176.] In alio Canonicorum S. Ambrosii, catalogo, qui modo nuspiam inveniri hæc de eodem Sancto scripta reperimus: anno 1166, B. Galdinus, ex Valvassoribus della Sara, tit. S. Sabinæ Presb. Cardinalis & Legatus in Lombardia, sedit annis 10, obiit die 15 post Pascha, jacet in S. Thecla. Numeri, per zyfras Arabicas expreßi, indicant non magnam posterioris hujus Codicis vetustatem: nihil tamen uspiam subesse vitii, persuadet Dominica secunda post Pascha, qua Sanctum obiisse etiam testatur Vita, ad XVIII Aprilis ab Henschenio nostro illustrata. Anno enim MCLXXVI Pascha celebratum est IIII Aprilis, proinde XVIII ejusdem mensis fuit Dominica post festum secunda: ante Decennium vero, id est anno MCLXVI eadem dies non in Dominicam, sed in Feriam V cecidit, quo tamen Ordinatum seu Consecratum fuisse Galdinum nemo mirabitur, qui considerabit, id non esse factum Mediolani a comprovincialibus Episcopis publice, sed privatim Romæ a summo Pontifice: quem oportet valde festinasse in hoc negotio. siquidem post XX dies a morte Oberti usque ad Electionem Galdini, nullum omnino temporis intervallum inveniri potest, quod inter Electionem & Consecrationem mediaret. Post Galdinum

Algisius sedit annis VIII & mensibus V, quinque diebus minus: vacavit autem Sedes per mensem unum & dies XI: sepultus est autem in Ecclesia hiemali juxta pulpitum.

[126] Electus igitur est ex supraposito Interpontificij spatio (quod a XXIII Aprilis septimanarum X, dierum quatuor fuit) II Iulii, Feria III, anno MCLXXVI, & obiit XXIX Martii anno MCLXXXV, Sed dolendum est, quod Auctoribus unde accepta hæc continuatio, exciderit cura notandi diem, quo unusquique Archiepiscopus obiit: talis enim, collatus cum designando Interpontificii præreßi & Pontificatus gesti spatio, scribentium accurationem in notandis numeris certißimam nobis reddere potuisset.

De anno mortis plurium Eruditorum judicio consentit Vghellus; sed duobus instrumentis, quæ antiquißima & sincerißima ipsemet viderit, cogi se putat ad asserendum, Algisium toto triennio citius Episcopum creatum fuisse, atque adeo Sanctum Galdinum obijsse anno MCLXXIII, utrique enim subscriptum legitur, Algisius Mediolanensis Archiepiscopus: & tamen in titulo præfixo factum asseritur unum, Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo tertio, secundo die; alterum, sextodecimo die mensis Novembris Indictione septima. Sed his ex Puricello opponi potest, quod Auctorum Catælogique auctoritate subnixum prævalere debet, aliud instrumentum, Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo quarto, decimo die mensis Aprilis, Indictione septima factum, coram Domino Galdino, Dei gratia sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ Archiepiscopo & Apostolicæ Sedis Legato.

Dominus Ubertus, qui & Papa Urbanus, sedit annis duobus, & mensibus quatuor, & diebus X. Vacavit autem Sedes mense uno & diebus sedecim: [Vbertus ad 1187.] sepultus vero est in Ecclesia Ferrariensi,

[127] Obiit Urbanus Papa III (ut in Conatu Chronicohistorico docui) anno MCLXXXVII die XX Octobris; post annum I, menses X, dies XXV sui Romani Pontificatus. Vnde retrocedensdeduceris ad X Junii. Atqui jam dictum est, post mortem Algisii vacasse Sedem unum dumtaxat mensem & dies XI, id est usque ad XI Maji. Hac ergo die si electus Ubertus est; oportebit ut jam Pontifex factus, uno ante obitum mense Mediolanensem Archiepiscopatum dimiserit. Quod etiam verisimilius dici posse mox apparebit. Interim Lectorem rogatum velim, ex Conatu prædicto tollat, aut pro nihilo habeat dubium, quod movi agens de Urbano III num. 5, utrum non æque incertum fit, hunc ex Mediolanensi Pontificatu assumptum, atque ex Vercellensi dicunt Vercellenses: irrefragabilis enim videtur auctoritas Catalogi hac in parte. Iidem autem omnino dicendus hic videtur, qui anno MCLXXVIII, X Kalendas Martii, Indictione XI, contractui cuidam apud Puricellum in Monumentis pag. 1019 interfuit, Ubertus Crivellus, ipsius Ecclesiæ Archidiaconus; ac postea pag. 1024 tit. S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis & Apostolicæ Sedis Legatus, subscripsit sententiæ, ex mandato suo latæ die Mercurii octava mensis Februarii, utique anno MCLXXXIV Bissextili, currente adhuc littera Dominicali A.

Milo sedit annis VII & mensibus octo, & diebus octo. Vacavit autem Sedes per XXVI dies.

[128] [Milo ad 1195.] Extat apud Puricellum in Monumentis pag. 1079 instrumentum, cui anno MCLXX subscribit Milo, Taurinensis Episcopus, & Mediolanensis Archipresbyter: ante quem si post Urbani Papæ mortem vacasset Sedes Mediolanensis, numquam ab eo abdicata, menses IV dies XVI, vacasset utique ad diem usque VIII Martii MCLXXXVIII. Interim Puricellus in iisdem Monumentis Pag. 1086 habet subscriptum ab illo instrumentum millesimo centesimo nonagesimo, die Sabbati, tertia die Martii, Indictione Octava, hæc omnia quidem inter se aptißime cohærent: nisi tamen ante III diem Martii Milonis Episcopatum inchoes, numquam cum iisdem conciliabis quod sequitur in altero autographorum: Datum per manus Domini Rolandi, Dei gratia Mediolanensis Ecclesiæ Diaconi & Cancellarii, Pontificatus Domini Milonis anno tertio. Apte autem etiam hoc cadet, si Urbanus, uno ante mortem suam mense vacuam Sedemfecerit die XX Septembris, itaque cœperit Milo VI sequentis Februarii: sic enim finiturus erat primum tertii sui anni mensem, quando Cancellarius ejus istud instrumentum complebat. Sed aliam sibimet ipse mox objicit difficultatem Puricellus, allato altero instrumento pag. 1104, quod similiter a Milone subscriptum, ab eodem Cancellario simili forma datum habetur, anno Domini millesimo centesimo nonagesimo tertio, die Martis, sexto mensis Aprilis, Pontificatus Domini Milonis anno quinto. Optime iterum cum Anno Domini, habente litteram Dominicalem C, convenit concursus feriæ & mensis: sed juxta præcedens instrumentum jam debebat in cursu esse annus sextus: nec aliam excusationem pag. 1074 invenit Puricellus, quam quod suspicetur Cancellarium (potius dixerim scribam ejus) notando anno quinto jam antea assuetum, eodem non ita pridem absoluto, oblitum fuisse mutare numerum. Hic sane haud adeo levis error fuisset; quia integri & dimidii mensis præterlapsum spatium non patiebatur, ut in hoc tam facile laberetur is, cui ejusmodi instrumenta erant frequentius expedienda. Ad tempus mortis quod attinet, oportebit eam accidissedie XIII Octobris anni MCXCV, ita ut Successor cœperit XXX Novembris.

Ubertus de Terziago sedit mensibus novem & diebus V: & vacavit Sedes dies XXVI.

[129] [Vbertus 2. ad 1196.] Temporis quo sedit hic Ubertus, satis certum testimonium reddit Carævallensis apud Mediolanum Monasterij Codex, sic notatus, Anno millesimo centesimo nonagesimo, facta est consecratio Altarium a Reverendissimo Domino Oberto de Terzaghis Archiepiscopo Mediolani. Erravit ergo Mabilio, cum legere se putavit, Ubertus dictus Ciago. Et manus Tertiagi de Tertiago tamquam Testis, subscripta culdam instrumento anno MCLXXXIX, apud Vghellum in Mediolanen. col. 243, certos nos reddit, familiam illam istic notam fuisse. Diem electionis VII Septembris, mortis autem fuisse XII Aprilis MCXCVII, nescio unde accepit Vghellus; sic enim solum menses VII, dies VI sedisset Ubertus; ejusque electionem præceßissent menses fere novem Sedis vacantis: neque melius id potest cum Catalogo nostro conciliari, quam quod deinde scribit, XI Junij sequentis ordinatum successorem, quia sic bimestre Interpontificium secutum esset Uberti mortem. Nihil igitur eos moror calculos, qui neque Veterum testimonio, neque deducto ex illis ratiocinio nituntur; & Ubertum credo obijsse anno MCXCVI, die VI Augusti.

Philippus sedit annos X, & mensibus IV, & diebus VII. [Philippus ad 1207.] Vacavit autem Sedes diebus XXIV: sepultus est in Ecclesia S. Mariæ Majoris Mediolani.

[130] Ex jam positis calculis consequens fit creatum ipso adhuc anno MCXCVI, die tertia Septembris; vixisse autem usque ad VIII Ianuarij anni MCCVII: quem annum etiam Vghellus notat, aliud nihil certi definiens quoad mensem vel diem. Atque hic desinit antiquus ille Catalogus, post Tedalduni, a singulis succeßive Scriptoribus sigillatim auctus (quod ipsi litterarum varij ductus probant) atque adeo indubitabilis auctoritatis, ut mirer aliquem ab ea potuisse recedere. Igitur ex notati Interpontificij spatio fidenter dicemus, Philippi Successorem Ubertum III electum fuisse die II Februarij.

[131] [ejus Successores.] Alius Catalogus, quem reperimus quinqueEpiscopis auctiorem, videlicet Uberto de Pyrovano, Gyrardo de Sesio, Henrico de Setara, Guilelmo de Rozelo, & Leone, qui obijt MCCVII cum Zyfris notatos habeat numeros, atque adeo recentioris omnino sit scripturæ, non est etiam dignus visus qui transcriberetur. Qui autem supra laudatum Codicem antiquum possedit, & prænominatorum novem Archiepiscoporum hac quinta parte relatorum Chronologiam adjecit, prætermißis incertum qua de causa decem Successoribus Philippi; hoc tandem etiam sui temporis monumentum eidem adjecit.

MCCCXXXXIIII. Dominus Joannes de Vicecomitibus factus fuit Archiepiscopus Mediolanensis, [Ioannes Vicecomes ab an. 1355.] & vixit in Archiepiscopatu annis XI: obijt MCCCLV, quinto Octobris, die Dominico: qui etiam fuit Dominus Generalis civitatum Mediolani, Bononiæ, Ianuæ, Parmæ, Placentiæ, Bobij, Laudæ, Brissæ, Pergami, Cremonæ, Cumarum, Vercellarum, Novariæ, Asti, Tretonæ, Alexandriæ: qui multa bona paraverat & parabat suæ Ecclesiæ, si proximi ejus ipsi Ecclesiæ dimisissent, (quæ) ipse non potuit attingere; scilicet libros in Officio & Theologia, calices, cruces, figuras Sanctorum, aureas mitras, baculos, & cetera alia.

[132] Apparet hæc omnia ab aliquo Ecclesiæ Mediolanensis Clerico vel Canonico scripta esse, aliquam multis post mortem Archiepiscopi annis, non sine amaro sensu erga heredes, cum scilicet legatorum prædictorum evictio jam haberetur in desperatis: ideoque haud ægre ignoscet benignus Lector, si memoriali aliquo sphalmate compositus fuerit quintus Octobris cum die Dominico, licet annus MCCCLV habuerit litteram Dominicalem D, ac proinde mors Joannis acciderit vel quarto Octobris, vel Feria II. Nisi forte jam tum receptus Mediolani erat usus horarum a Solis occasu ordiendarum & post eum in Dominico mortuus Joannes, [Elogiū istua auctoris posterioris est.] dicatur obijsse die V mensis inchoante. Extant interim Ioannis Pauli Iovij editæ Vitæ duodecim Vicecomitum Mediolanensium, in quarum traductione Italica singulorum imagines ad vivum exprimuntur, designato quo singulæ vel picta vel sculptæ olim fuerint loco, ut tuto eis credi poßit; sed quod in Vita dicitur mense Augusto lapsus in febrem, quæ lentis accessibus usque in Septembrim continuata, placidum ei finem attulit ætatis suæ anno septuagesimo tertio; non ita debet accipi, quasi mortuus etiam Septembri mense fuerit, cum ex dictis certius definiatur mensis diesque.

APPENDIX
De Joanne Vicecomite, deque posterioris ævi & notæ Catalogis; ac prioris editione in Museo Italico Mabilionis.

[133] His jam prælo paratis, prælaudatus Ambrosianæ Præfectus Pusterla, [Prosecutio seriei usque ad an. 1520] misit ex aliquo ejusdem Bibliothecæ Codice, signato Q. 170, transcriptam prosecutionem Archiepiscoporum Mediolanensium, usque ad Hyppolytum Estensem inclusive, qui dicitur obiisse anno MDXX: jamque eam cœperam parare prælo, facturam huic Commentario Partem VI: sed ut in seculo XV & XVI recte se habeant pleraque, scripta ex scientia certiori; priora tamen Chronologica subjecta examini apparuerunt tam male consarcinata, ut in corrigendis erroribus numerorum fere continuis, nec tamen alteri quam Auctori imputabilibus, consumendus omnis labor fuisset, nullo eruditionis antiquariæ aut Chronologiæ certioris augmento; cum talis jam haberetur apud Vghellum, satis diligenter informatum ex reconditioribus Romanæ & Mediolanensis Ecclesiarum monumentis; quibus difficile non sit alia subinde adjungere facta juris publici, si fieri id posset alio fructu quam ut intelligatur, recentioribus Catalogorum Scriptoribus nihil credi posse, nisi quatenus probantur nihil ex calculo proprio, sed omnia ex fide veterum documentorum definivisse.

[134] Exemplis rem confirmari optas? Non dicam, primum Philippi Successorem Ubertum dici anno 1204 e vivis exceßisse (a quo tamen Vghellus ait Ottohonem IV Mediolani coronatum, [gravissimis erroribus scatere deprehensa,] Corona scilicet ferrea, alias Modoëtiæ accipi solita: qui Ottho ejus rei causa primum in Italiam venitanno MCCIX) non enim certa auctoritate probatur ea coronatio facta ab Uberto: sed ostendam Gerardum, Vberto suffectum. Hunc etiam mirabor, anno 1205 electum, eodemque anno 15 Decembris mortuum dici; cujus instrumenta pro anno MCCX & XI extant apud Carolum Episcopum Novariensem; ubi idem Gerardus signatur, primum Electus Novariensis & Provisor Lombardiæ a sede Apostolica constitutus; deinde electus Albanensis Apostolicæ Sedis Legatus; ac denique, a XXX die ante obitum, id est a XIII Novembris (quæ eo anno Dominica fuerat Episcopoque ordinando idonea) Mediolanensis Archiepiscopus. Quid autem ab eo proximus Henricus? Hic in prædicta serie dicitur electus anno 1208: & nos invenimus eumdem, dißidentibus a biennio circa tres electos Canonicis, quartum propositum ab Innocentio III per epistolam, quæ in Registri ejus Libro 16 censetur 141, data VII Idus Novembris anno XVI, qui fuit Christi MCCXIII. Is autem tunc adhuc erat Cimeliarcha Ecclesiæ, quem, ait Pontifex, virum providum & honestum in Pastorem vobis duximus concedendum, per Apostolica scripta mandantes, [relinquitur alijs ex Vghello melius accipienda,] quatenus ei tamquam Pastori vestro reverentiam & obedientiam impendatis debitam & devotam. Hic vero cum primum obierit anno MCCXXXI, quo etiam anno suffectum ipsi Guilelmum Gregorius IX confirmavit; quomodo potuit Guilelmus electus scribi anno 1226. In sequentibus porro decem vel tredecim, usque ad finem seculi XIV minus quidem enormiter exerrant numeri, ad unum alterumve annum plerique ex melius fundato Vghello corrigendi; ex quo reliqui etiam haberi possunt usque ad Alphonsum Littam, in Cardinalitia purpura defunctum anno MDCLXXIX: cui suffectus Fredericus Vicecomes, & secundo post anno, die I Septembris Cardinalis creatus, utinam diu præsit Ecclesiæ isti!

[135] Finieram etiam hanc Appendiculum, & impreßio usque ad pag. LXXIII processerat; cum Parisijs affertur diligentißimi Mabilionis tomus novus, [Prioris Catalogi editio nupera,] sub titulo Musei Italici, plures porro tomos impleturi. In istius primi tomi parte 2. pag. 109 incipiunt nomina Episcoporum Mediolanensis civitatis, ex Codice, quantum apparet eodem quo nos, licet illesignatum scribat B. n. 245. ubi Henschenius legerat P. 246. Ac primo indicatur ibi notatus Barnabas, sed manu recentissima additus, ideoque ab Henschenio prætermissus. Tum post Anatolonem dicitur Gagius sedisse annos XXII (quod etiam habebat ecgraphum nostrum, quare omissam a Typothetis unitatem suppleri calamo jußi) dicitur autem idem (quod in ecgrapho nostro omissum erat) depositus ad Concilia Sanctorum. Quæ animadvertens & summam accurationem Mabilionis perspectam habens, operæ pretium duxi, reliqua nomina editionis nostræ porro cum ipsius editione conferre, & variantes sicubi occurrant, ipsius & Henschenij lectiones annotare: inter quas quæ veriores sint, discernendum relinquo Mediolanensibus, ipsas originales membranas, cum voluerint, consulturis.


Castricianus … depos. ad S. Joannem ad Conca.
Protasius sedit annos XXV …
Venerius sed. an. VIIII …
Marobus… ad Sanctum Petrum ad S. Naz. [quædam paulo aliter legi jubet,]
Clicerius sed. an. XVIII… ad S. Nazarium.
Gerontius
Benignus… dep. X. Kal. Dec.
Senator… dep. IIII. Kal. Junij.
Theodorus… dies XVIII. dep… ad Sanctum…
Austerius… vixit ann. LXX.
Theodorus… in Monasterio Auronæ.
Natalis… ad S. Georgium.
Thomas… ad S. Laurentium.
Odelbertus … sed. an. VIIII.
Landulfus … diebus minus XXXVIIII.
Acho… ob VII Idus.
Warimbertus … ad Fonti.

[136] In his nihil ferme est quod molestiam Chronologiæ facessat. [sed vel nullius vel levis ad Chronologiam momenti.] Nam sive Protasio annos XXII sive XXV concedat, parum interest: magis tamen placet prior numerus, ne Dionysius Successor, eodem anno quo ordinatus, etiam in exilium ejectus dici debeat. Si Venerio tribuendi sint anni VIIII, uno solum sederit senex Simplicianus, cui duos dedimus; & X pro I, non pro II, obrepserit. Si Glycerium annos XXVIII sedisse malis, ex annis XXX male adscriptis decessori ejus Martiniano, pro quibus tredecim jusseram numerari, amplius etiam detrahas oportet, & VIIII scribas; sic ut is solum sederit usque ad annum CCCCXXXI inclusive, ipso anno mortuus, quo ejus epistola a Schismaticis Constantinopoli allegabatur. Plus aliquid molestiæ adferret numerus dierum, plusquam XXXIII, quibus minus quam triennio sedisset Landulfus, scilicet XXXVIII: sic enim oporteret eum anno DCCCXCVII, habente litteram Dominicalem B. fuisse ordinatum XII Decembris Feria II. Quare Henschenii lectionem præferre malim.

[137] Sic exhibito Catalogo subjungit Mabilio Observationis aliquas; quarum quæ ultima est, eum potißime movere potuit debuitque, ut eumdem vulgaret. [Vtilis exinde observatio pro Monachatu S. Gregorij] Dum enim Laurentio Juniori tribuit annos XIX. evertit vim argumenti ejus, quo S. Gregorij Monachatum Baronius, vel nullum vel brevißimum fuisse nisus erat probare, auctoritate vulgatorum eatenus Catalogorum, qui solum XII annos Laurentio adscribebant. Cum enim ipse Gregorius libro tertio Epistola secunda ad Constantium Laurentij Successorem, ei revocet in memoriam, quod ipse Gregorius Urbanam Præfecturam gerens cum alijs subscripserit Cautioni seu fidei profeßioni, quam decessor ejus Laurentius Sedi Apostolicæ misit, initio sui Episcopatus: consequens erat, ut ille adhuc Prætor fuerit anno DLXXX, quo primum sedere inceperat Laurentius isto in calculo: constat autem aliunde, Roma emissum fuisse Gregorium ad Legationem Constantinopolitanam anno DLXXXIII. Si autem annis XIX sederit Laurentius, habes annos omnino decem, inter tempus Præturæ gestæ & discessum Constantinopolim. Minoris apud nos momenti est, quod (ut idem primo loco observat) Catalogus iste affirmet ex communiori calculo, [non item pro die obitus S. Ambrosij.] auctoritate Martyrologiorum subnixo, obiiße S. Ambrosium IV Aprilis. Iam enim ostendimus, quam levis ponderis pars prima Catalogi hujus sit & eam ipsam hoc loco fuisse interpolatam. Argumenta autem omnia quæ pro vulgatiori opinione adduci consueverunt, dissolvit Henschenius; & longe fortiora opponit, tum aliunde, tumex Sancto Gregorio Turonensi; cui perpetua Mediolanensis Ecclesiæ Traditio adstipulatur, de funere Sancti Martini per viventem adhuc Ambrosium celebrato. Istis ego hic addidi quod Ordinatio ejus, in sententia Henschenij, non ex communi, fuerit peracta in Dominica, & quidem immediate post diem suscepti Baptismi.

MEMORABILIA QUÆDAM In duabus hisce Exegesibus præliminaribus ex occasione perstricta.

Arsatius fingitur Mediolani succeßisse S. Simpliciano. 61

Arvatium Tungr. Ep. diversum a S. Servatio commentus Hadr. Valesius. 25

S. Bernardus Ab. rogatus, Archiepiscopatum Mediolanensem acceptare recusat. 79

Cæresi, seu Pagus Caros & Caroscaw. 53

Caninefates in Insula Batavorum. 45

Caroli Magni donatio pro Ecclesia Mediolanensi fictitia, uti & barbara ejus imago. 69

Cognomina Familiarum inusitata antiquis Episcopis. 69

Tale in Epitaphio Atthonis Oldradi Romæ, antiquitatis incertæ est. Ibid.

Chlodovæus Rex, anno 475, Regni 17. baptizatus. 42

Conradus Rex contra Lotharium susceptus a Mediolanensibus, & coronatus 78

S. Datij Chronicon Mediolani nullum extitisse videtur. 64

Dispargum, Distemium, Dista, 47. De eis Godefridi Wendelini epistola. Ibid.

Episcopi Primi Antiquarum sedium, cur paßim Sancti habiti 57

Epocha Episcopalis Mediolani a die Ordinationis ad diem Electionis translata XI. sæculo. 75

Pharamundus Rex Francorum antiquis & vero Prosperi Chronico ignotus. 40

Francorum Regum primorum Chronologia. 41

Friderici Imp. Privilegium anno 1232 pro Ecclesia Trajectensi. 34

Gandulphus Conf. Gallus, non Metensis Episcopus, sed Mediolanensis ordinatus videtur pro Schismatico Anonymo. 65

Genapij ad Mosam distinguendi a Menapijs. 46

Græcorum Legati Moguntino Concilio adfuisse ficti. 22

Henrici IV. Privilegium anno 1087 pro Ecclesia Trajectensi. 33

Indulgentiæ anno 1100 ab Episcopo Mediolanensi concessæ. 76

Leoni PP. IX. suppositum diploma contra Ecclesiam Trajectensem. 35

Longævitas 5 Primorum Episcoporum Mediolanensium, comparata cum brevi vita 20 Romanorum Pontificum. 58

Lossensis Comitatus in Tungria & Taxandria. 49

Lotharij Regis sententia an. 1132 pro Ecclesia Trajectensi. 39

Maximilianus Imp. confirmat sententiam Regis Lotharij pro eadem Ecclesia. 39

SS. Magorum Trium corpora, quando Constantinopolim & inde Mediolanum videantur fuisse translata, explosis fabulis. 61

Manasses Arelaten. varijs Italiæ Ecclesijs ipsique Mediolanensi impositus a Berengario Rege. 74

S. Martini Ep. Turon. obitus, Epocha veteris apud Francos Historiæ. 41

Masavi, Mosavi, Mosarij ad Mosam. 45

Pallium a Pontifice accipere recusant Archiepiscopi Mediolan. volentes prohibet populus. 77. 80

Rodulphi Imp. Privilegium an. 1282 pro Ecclesia Trajectensi. 35

Sabinus nullus inter Mediolanenses Episcopos. 65

Saliorum Francorum in Taxandria sedes. 49

Serpens Æneus Mediolani cujus, sit donum. 61

S. Servatius Ep. quo auctore cœptus credi triseclis senex. 21.

Trajectensis Civitatis origo & situs ad caput aggeris publici. 38

Treveros male traducti primi Tungrensium Episcopi. 20

Tungrensis civitatis antiquitas & nomen. 19. 50

Valesius Hadr. quam injuriose & contemptim tractet Historiam Gregorij Turon. 25

Wendelini Godefr. epistola, effigies, laus. 48

Wiltemij Alex, Iudicium de Caresis & Segnis. 53

INDEX SANCTORVM TOMI SEPTIMI.

A

Accidia M. in Africa, Ex Martyrologijs. 18

Acius & Acheolus. App. eorum Ecclesia Ambianis. 529

Adam Ab. Firmanus App. de seculo quo floruit. 778

Ademarus, Clericus, Avenioneti cæsus ab hæreticis. V. Guilielmus Arnaldi. 180

Adrianus Presb. Hibernus. V. Frechorius. 262

Æmilia Biccheria, Ord. S. Dominici Vercellis in Pedemontio. COMM. PR. De cultu, Translationibus. Vita scripta, & anno mortis. 557. VITA per Sor. Annam Mechtildem Fuazzam Italice edita an. 1652. Cap. 1. Futuræ sanctitatis ante ac post nativitatem præsagia, propositum Religionis incundæ oppugnatum a domesticis, probatum a patre 558. Cap. 2. Ingressus in monasterium ab ea constructum, Priorissæ officium optimo cum exemplo & fructu exercitum. 560. Cap. 3. Caritas erga ægras, zelus disciplinæ, praxis colloquiorum spiritualium, & orationum efficacia. 562. Cap. 4. Favores Beatæ divinitus facti, pia mors, monasterij corporisque translatio & hanc comitata Miracula. 563. Cap. 5. Gratiæ scriptæ a R. M. Sor. Ludovica 665. Cap. 6. Gratiæ scriptæ ab ipsamet Sor. Anna-Mechtilde 567. Cap. 7. Aliæ fimiles impetratæ a varijs. 568. Cap. 8. Reliqua beneficia, ejus invocationi adscripta. 569

Africanus Ep. Vabren. in Gallia App. vulgo Sainte Frique, terminatione feminina. 530

Albertus Ab. Bonon. App. de aliqua circa eum confusione. 821

Alcuinus Ab. App. de Confessione fidei ab eo vulgata, & male a Calvinistis negata. 809

Alexander Papa M. App. circa Chronologiam. 557

Alexander Vinciolus, Ep. Nucerinus. App. 571

Alexander M. Cæsareæ in Cappadocia. Ex Martyrol. Hieron. 17

Alexander M. in Agro Tridentino V. Sisinnius. 38.

Alexander Conf. apud Arvernos in Gallia, Ex Greg. Turon. 440

Agapia M. Gerundæ in Hispaniæ, Ex Martyrologijs. 435

Agapitus M. Pergulæ. 664. & 861. App. de Actis.

Amelia M. Gerundæ in Hispania, Ex Mrll. 435

Anastasius M. a Bonifacio IV. translatus, nuperque inventus. 763

Anastasius, Ep. Papien. Sylloge hist. Ex Paulo Diacono, & J. B. de Gasparis. 270

Andeolus Subdiac. App. Ecclesia Parisijs. 525

Andreas Chius, M. CP. sub Turcis. COM. PR. Acta quomodo Romæ scripta, & ipse ibidem habitus Martyr. 184. ACTA Auct. Georgio Trapezuntio, statim post rem gestam, Ex Laur. Surio. 185

Andreas Ord. Minorum Mutinæ Comm. de varijs, translationibus & cultu corporis. 841

Andreas salus CP. App. ad Notas. 854

Antenodorus M. Romanus, in Oratorio Congregationis Marianæ Romæ. V. Cerealis. 855

Antoninus, Archiep. Florent. App. Vita ab Euphrosyno Lapini Italice scripta, genuina ex mortui vultu effigies. 553. APPENDIX Ex Vita prædicta. 554. Festum ad 10. Maij translatum 681. Ubi de quibusdam scriptorum ejus monumentis, Florentiæ apud Prædicatores.

Athanasius Ep. Alexandr. App. de Symbolo Quicumque, 540. & 549. de Syntagmate Doctrinæ ad clericos & laicos, 546. de Actis cum S. Pachomio, &c. Vitæ scriptores Latini. 548

Atto Ep. Pistorien, App. Ex Italica vita Per Fortiguerrium. 830. Item, de præsenti statu corporis. 547

Avia V. M. in Gallia, diversa a S. Aurea, neque ex Societate Ursulanarum. 542

B

Baptista de Varanis Ord. S. Claræ Abb. Camerini in Italia Comm. Pr. de ejus familia, titulo ac cultu Beatæ, anno ac die mortis, Vitæ autographo, & supplemento, alijsque opusculis. 476. VITA, Ex Italico Impresso, ab ipsamet ad suum Patrem Spiritualem scripta. Prol. indicans occasionem & intentionem hujus scriptionis. 478. Cap. 1. Puerile votum de Christi Passione hebdomadatim recolenda, & hinc paulatim auctior devotio & exercitia pietatis. 479. Cap. 2. Vocationi ad Religionem diu resistens Baptista, tandem generose se tradit. 481. Cap. 3. Spirituales favores concessi Virgini, jam integre conversæ. 483. Cap. 40. Tirocinio Urbini peracto, professa Camerinum remigrat: utrobique divina quædam patitur, hic etiam S. Claram intuetur. 486. Cap. 5. Alij favores eosque secuta probatio & tribulatio. 489. Cap. 6. Tres Epistolæ post vitæ Historiam successive additæ. 492. Cap. 7. Epistola, Beatæ a Christo dictata, premuniens illam ad futuras tentationes, & alia quædam eodem spectantia. 494. REVELATIONES de mentalibus doloribus Christi. Ex edit. Ital. Dom. Paßini § 1. Dolor ex damnatorum & electorum pœnis. 496. § 2. Ex pœnis Matris, Magdalenæ, & Discipulorum. 498. § 3. Ex ingratitudine Iudæ, Iudaici populi, & creaturarum omnium. Dolor item particularis in horto. 500. SVPPLEM. Ex Ital. Matthæi Pascuccij Cap. 1. Anacephalȩosis chronologica vitæ, in seculo & Religione, usque ad finem 15 seculi. 501. Cap. 2. Humilitas Beatæ, sincerusque erga Deum amor, fervor spiritus & recta intentio, proprijs ejus verbis expressa. 503. Cap. 3. Caritas erga proximos, etiam maledicos vel aliter injurios, in monitis Discipulo datis explicata. 505. Cap. 4. Virtus adversis & prosperis Varanæ domus casibus exercita: Vicariæ officium, Firmana fundatio, dignitas Abbatissæ. 508. Cap. 5. Familiaritas cum Joanne Fanensi: sub hoc enata Congregatio Capucinorum, beatus obitus, ac veneratio corporis & linguæ incorruptæ 510. Cap. 6. Gratiæ obtentæ ad invocationem defunctæ. 512

Barbara V. M. Calari, inventio Corporis. 799

Barbarus M. App. de ejus ac S. Pauli CP. translationibus, Ex Ms. Monast. Laurentiani Venetijs. 770.

Basilius Pater SS. Basilij & Gregorij. COMM. HIST.

Cap. 1. Laus ipsius & uxoris Emmeliæ, a majorum virtute, proprijs dotibus, & liberorum sancta educatione. 242. Cap. 2. Laus uxoris viduæ. 243. Cap. 3. Locus mortis ac sepulturæ utriusque: item annus. 245

Bassus M. Antiochiæ. Ex Matyrol. Hier. 18

Baudelius M. App. de Capite Parisijs ad S. Genovesæ. 819

Benincasa Ord. Serv. B. M. Monte-clœlij in Hetruria Comm. de vita & cultu, Ex varijs. 662.

Bernardinus Senensis. App. De genuina ejus effigie nonnullisque opusculis. 822. Miraculum undennis pueri resuscitati, postquam eum Sanctus per omnia alterius vitæ loca circumduxerat. Ex Ms. Italico. 823

Bernardus de Rupeforti, Ord. Prædic. Inquis. ab hæreticis cæsus Avenioneti. 180. V. Guilielmus Arnaldi.

Bernardus, Clericus, ab hæreticis Avenioneti occisus. V. Guilielmus Arnaldi. 180

Berteragmus sive Bertramus Presb. Ord. Erem. S. Augustini, Firmi in Piceno. Comm. ex scriptoribus Augustinianis, præsertim Herrera. Hymni ex eodem. 516

Bertha Abb. Avennaci in Gallia. App. 539. 540

Blandinus Conf. in Gallia. App. Corpus in Prioratu Cellensi. 530

Bobo Conf. in Insubria. App. De locis pluribus ei dicatis. 827. Annotata ad Miracula. 828. Anamnesis, de corpore semel iterumque Papiam translato, ejusque novissima ibidem translatione & miraculis. 828

Bona Virgo, Pisis in Hetruria. COMM. PR. de anno ac die mortis & cultus, corpore nunc apud Clarissas servato, Actis fidelissime scriptis. 144. ACTA per supparis ævi scriptorem ex ore testium oculatorum accepta. Ex MS. Ecclesiæ Pisanæ. Prologus & vetus divisio. Cap. 1. Casta educatio, familiaris cum Christo conversatio, iter Hierosolymitanum. 147. Cap. 2. Variæ peregrinationes, & miracula in ijs facta. 150. Cap. 3. Varia miracula Pisis patrata. 152. Cap. 4. Spiritu prophetico futura præscita, & arcana cordis cognita. 154. Cap. 5. Acta ultimo vitæ biennio, morbus, obitus sepultura. 157. Cap. 6. Miracula post mortem patrata 159. App. de translationibus & cultu hodierno sacri Corporis, 163. De Icone Salvatoris Beatæ a Christo data. 858

Bruno Ep. Herbipol. App. Commendatio Psalterij ab eo elucidati. 802

Buriena Virg. in Cornubia, Angliæ Prov. Ex varijs. 37

C

Caidocus, Presb. Hibern. Centulæ. Comm. de ejus ætate, sepultura, cultu, translatione. 262

Cantianus M. Aquileiæ, Ex Martyrol. Hier. 239

Cantius, Cantianus, Cantianilla MM. Aquileiæ in Forojulio. Comm. Pr. de cultu & Actis, an hæc scripta a S. Ambrosio? 427. ACTA Ex varijs MSS. & Mombritio. 428. ANACLETA §. I. Sacræ Reliquiæ Aquileiæ & Mediolani in Italia, Stampis in Gallia, Hildesij in Germania. 430. §. 2. Miracula Stampis patrata, post translationem anni 1249. 432. §. 3. De nova translatione ibidem facta anno 1620. 434

Carellus M. Cæsareæ in Cappad. Ex Martyrol. Hieron. 17

Castula, M. Gerundæ in Hispania, Ex Martyrologiis. 435

Cataldus Ep. Tarent. App. de Reliquijs ejus Catanæ, in Monte-Regali, & Genuæ. 680

Cerealis M. Romanus, translatus ad Oratorium Congregationis Marinæ, in Collegio Romano. §. 1. De ortu Sodalitij Mariani primarij, & translatis eo quatuor Martyrum Reliquijs. 855. §. 2. Exercitia pia, quæ fiunt in Congregatione illa. 856. §. 3. De electione Officialium & modo alias Sodalitates aggregandi. 857

Charalampus cum Eusebio &c. M. Nicomediæ, Ex Menæis. 237

Christianus M. App. de cultu ejus apud Ferentinos. 764

Christina cum Eusebio &c. M. Nicomediæ. Ex Menæis. 237

Cicilia M. Gerundæ in Hispania, Ex Mrll. 435

Columba V. Reatina. App. ad Annotata. 824

Conon & Filius MM. Iconij. Comm. Pr. de loco tempore, & Actis martyrij valde antiquis, alijsque recentioribus; cum Officio Acerris usurpato, propter Reliquias eo translatas. 4. ACTA vetusta, Ex MSS. Græcis & Latinis. 5. Recentiora Ex MS. Neapolitano, & Ex Officio Acerrano 6

Constantia Xira de Vita paupere, Eboræ in Lusitania. Comm. Pr. de ejus cultu & vitæ instituto. 415. VITA. Ex Georg. Cardoso 416

Crescentianus, M. Turribus in Sardinia. Comm. Pr. cultus ex pluribus antiquissimis Mrlogijs. 422

Crescentius Presb. Patavij. COMM. §. 1. de veneratione publica ei a tempore immemorabili impensa, Vitæ compendio, & cultus die. 583. §. 2. Translatio corporis a Parochiali S. Lucæ ad Monachas SS. Ceciliæ & Agathæ. 585. §. 3. De statu præsenti Reliquiarum, & cultu carum ad examen revocato. 386

Crispolus M. in Numidia. Ex Martyrol. Hieron. 16.

Crispulus cum Gabino M. Turribus in Sardinia. 235.

Crucis inventio. App. Officium sub Gregorio V compositum. 556

Cyriacus, Ep. Hierosolym. M. App. de cultu & reliquijs, 574. Monachi Autissiodorensis judicium de Crucis inventione ei fabulose adscripta. 575.

Cyrillus cum socijs M. Cæsareæ in Cappadocia. Comm. de cultu ejus & passione, deque nominibus Sociorum. Ex Martyrol. Hieron. 17

D

Datianus seu Datiana, M. Carthagine in Africa. Ex Martyrol. Hieron. 437

Dimetius M. Ex Martyrol. Casin. 18

Domnolus Ep. Cænoman. App. de ejus capite & cultu in Bria. 777

Donatianus M. Cirthæ in Numidia. Ex Martyrol. Hieron. 436

Donatus M. Gerundæ in Hispania. Ex Martyrologijs. 435

Dorothea V. M. Calari, inventio corporis. 798

Dunstanus Archiep. Cantuar. App. Vita an recte Osberto tributa; illus cum altera ab Osberno scripta collatio instituta. 809. Translatio Glastoniam. Ex MS. Hist. monasterij. 810. Alius. liber Miraculorum. Ex MSS. auct. Osberto. 813

E

Eleutherius Arcani in Latio. Ex Martyrol. Rom. & Ferrario. 65

Emmelia, Mater SS. Basilij & Gregorij. Vide Basilius. 242. Acta ejus marito viduatæ ac pius obitus. 243

Evermarus M. in Belgio App.540

Eugenia V. M. Calari, inventio Corporis 798

Euplus, M. apud Græcos. Ex Græco MS. 238

Eusebius Ep. Mutinen. App. Cur nulla usque ad annum 1000 Cognomina Episcoporum subscripta reperiantur. 827

Eusebius M. cum socijs Nicomediæ Comm. de ejus cultu CP. & Martyrio, forte ad fabulam ornandam adhibito. Ex Menæis. 237

Euthymius, M. Aquileiæ, Ex Martyrol. Hieron. 239

Eutitius Presb. in Italia. App. de ejus & Dionysij Episc. Reliquijs inventis Viterbij. 775

Eutychius, M. Aquileiæ Ex Martyrol. Hieron. 239

Exuperantius Ep. Ravennæ Comm. De cultu, ætate & Actis ejus, varijsque Synonymis ab eo distinguendis. 418

F

Felix puer, Martyr Romæ, Palmam Siciliæ oppidum translatus. 709

Felix M. Calari, inventio Corporis. 799

Felix Capucinus Romȩ App. de cultu. Item de Bernardino Occhino, qui semet fatetur accessisse Capucinis jam constitutis, adeoque male dicitur eorum fundator. 807

Felix Eremita Pinnatensis V. Votus. 58

Felix I Papa M. Comm. de tempore Sedis, Actis, Martyrio, Reliquijs, 236

Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis Hispali in Bætica. COMM. PR. §. I. De Priori hujus Commentarij Actorumque editione, antehac seorsim curata, nunc recognita, nec parum auctiori. 281. §. 2. De vetustate nominis Ferdinandæi, ejusque deinde claritate & etymologia, ex veteri Gothica. 282 . § 3. De antiquis Actorum hic dandorum scriptoribus: deque libro qui fertur ætate Sancti sub rupe invantus. 284. § 4. Berengariæ matris primogenitura, præ Blanca S. Ludovici matre, in eaque fundatum jus potius Ferdinandi ad regnum Castellæ, auctoritate & ratiocinio Chronologico confirmatum. 287. § 5. Ordo & natales liberorum Alfonsi Castellani, ex Regiis publicisque instrumentis probati, secundum quæ Blanca, inter sorores tertia, filia per ætatem esse potuisset sororis suæ majoris Berengariæ. 289. §. 6. Alfonsi Legionen. conatus irriti ad filium & sua & avi successione privandum: hujus Gloria postuma: & cur huic adjuncta Historia Crucis Caravacanæ 291. Schema genealogicum Regum Castellæ, Legionis, & Lusitaniæ, quatenus ad Sancti Regis historiam pertinet. 294. Chronologia Ferdinandȩa, per annos Dominicæ Incarnationis expansa 295. Ode Emmanuelis van Outers, ad Sanctum, cum Vitæ ejus Acta & Gloria postuma, invitante & excitante Hispali, singulari volumine vulgabantur. 258. Vitæ brevioris Pars 1. Ex Chronico Lucæ Tudensis coævi. 258. Pars 2. Ex Libro Hispano dicto Flos-Sanctorum, anni MDXXXII. 302. Acta prolixiora. Ex lib. 8. Roderici Toletani coævi, & Chronica Hisp. anno MDLV excusa. Epistola dedicatoria ab Editore Hispano inscripta Don Fernando Enriquez. 304. Vetus Chronicæ divisio. 305. Tabula Geographica Imperij Ferdinandæi. 307. Cap. 1. Alfonsi XI Regis Castellæ res gestæ & obitus, Sanctique ejus nepotis nativitas. 307. Parergon 1. Miraculosa pueri Ferdinandi curatio, apud Deiparam Oniensem, ab Alfonso X, Sancti filio, rhythmo Callaico decantata. 309. Cap. 2. Henrici pueri breve regnum in Castella, sub sorore Berengaria primum, tum sub Comite Alvaro. 311. Cap. 3. Regnum, Henrico mortuo, a Berengaria proxima herede Ferdinando filio traditur, frustra obnitentibus Comite Alvaro, & Alfonso Legionensi Sancti patre. 303. Cap. 4. Victoria de Alvaro rebelli relata, ejusque ac fratris infelix exitus. 315. Cap. 5. Sancti matrimonium cum Beatrice Suevica, ex eaque liberi: repressi seditiosi, Cathedralis Toletana fundata. 316. Parergon 2. De Miraculosa sanatione Reginæ Beatricis per Deiparam, ab Alfonso filio rhythmice, descripta. 319. Cap. 6, Maurorum dissidentium motus: Ferdinandi in regnum Legion, successio per matrem curata. 320. Cap. 7. Ingens victoria de Mauris ad Xerez, relata per Alfonsum sancti Regis fratrem. 322. Cap. 8. Cordubense suburbium intercipitur a Christianis, urbs deinde ipsa obsidetur a sancto Rege. 325. Cap. 9. Ecigensis Regis succursu aliorsum verso, urbs Sancto deditur. 319. Cap. 10. Ferdinandi jam vidui cum Joanna Pontivensi matrimonium, cura finibus tuendis & muniendis impensa. 330. Cap. 11. Rebus domi compositis, Sanctus in fidem suam suscipit Regem Murciæ, & Argonam occupat. 332. Parergon 3. Sancti erga Apostolicam Sedem observantia, præsertim in dissidio Gregorij XI & Friderici II, atq; inde vicissim repensi favores. 334. Cap. 12. Expugnata Mula, Giennium obsidetur & deditur. 337. Parergon 4. De situ & munitionibus urbis Hispalensis tempore obsidionis mox narrandæ. 338. Cap. 13. Progressus Hispalim Rex oppida quædam per iter capit, ejus classis Mauricam vincit. 340. Cap. 14. Terresters aliquot victoriolæ de Mauris. 342. Cap. 15. Pugnæ & velitationes terra fluvioque, eventu vario 344. Cap. 16. Varia ad Trianensem pontem arcemque fortuna partium. 348. Cap. 17. Deditio Hispalensis urbis, ejusq; descriptio. 350. Parergon 5. § 1. Devotio sancti Regis erga Deiparam, durante obsidione comprobata miraculo insigni. 353. § 2. De imaginibus Marianis Hispalim a Sancto inductis. 354. § 3. De ejusdem labaro ac gladio, nec non de clavibus urbem ingredienti traditis, alijsque ejusmodi monumentis. 356. §. 4. Regimen ecclesiasticum & politicum Hispali constitutum. 358. Cap. 18. Ferdinandi extrema gesta ac pientissimus obitus. 361. Corollarium. De simili etiam morte Ferdinandi Magni, deque ejus & sancti Regis Anniversarijs. 364. Gloria Postuma ex varijs collecta. Cap. 1. Miracula post mortem, ex veteri Hispanico editionis Hispalensis. 366. Cap. 2. Translatio corporis incorrupti in novam capsam. 369. Cap. 3. Miracula recentiora, ex Summario Processuum Romæ excuso. 372. Cap. 4. Processus indicti pro Canonizatione, imagines cum diademate sculpi permissæ. 377. Cap. 5. Progressus negotij Romæ, & probatio casus excepti, quoad cultum ab immemorabili. 379. Cap. 6. Corporis incorrupti inspectio anno 1668, & Medicorum de eo judicium. 681. Cap. 7. Canonizatio inchoata a Clemente X, Hispali nuntiata, & ad novum festum factus apparatus. 385. Cap. 8. Festum solennissime celebratum, admiranda quædam ipsum comitata aut secuta, Officium proprium impetratum. 390. APPENDIX de Cruce Caravacana. Præfatio Collectoris de causa faciendæ Appendicis. 392. Cap. 1. Apparitio S. Crucis descripta anno 1375, eique consona relatio Doctoris Oncalæ; ex quibus verosimiliter eruitur, rem anno 1227 factam esse. 393. Cap. 2. Antiquiora miracula, & informatio anno 1598 de ijs sumpta. 396. Cap. 3. Vetusta alia & probe testata miracula, ex hist. Caravac. Robsesij. 399. Cap. 4. Miracula sub præcedentis seculi finem & per decursum præsentis patrata, etiam mediantibus Cruculis veræ Cruci admotis, ex eodem Roblesio. 402. Cap. 5. Cap. 5. Higueræ figmenta, quibus Sanctæ Crucis apparitio differtur in an. 1232. Et Historiæ veritas obscuratur. 405. Cap. 6. Quam nihilo meliori fide alius, repertos Caravacæ characteres fictitios, ut Arabicos explicans, notaverit annum Arabum 594, qui esset 1198 Christi, 408. Epistolæ datæ a Decano & Capitulo, occasione primæ editionis horum Actorum, ad Regem Catholicum, ad Imperatorem Romanum & Serenissimum Poloniæ Regem 411. App. ad Annotata. 859

Finodus, M. Cæsareæ in Cappad. ex Martyrolog. Hieron. 17

Firmus, M. Gerundæ in Hispania, ex Mrll. 435

Florianus M. App. de Translatione alicujus & cultu in Polonia, deque inventione aliorum ejusdem nominis Vicentiæ & Æsij. 575. De alio, una cum corpore S. Victorini, Monasterium Westphaliæ translato. 576

Florinæ V. M. App. Ecclesia & Monasterium. 529

Fortanerius, Clericus, Avenioneti in Gallia occisus ab Hæreticis. V. Guilelmus Arnaldi. 180

Fortunata, M. Gerundæ in Hispania, ex Mroll. 435

Framechildis, mater S. Austrebertæ Monstrolii in Gallia. Comm. de ejus virique Badefridi sanctitate & cultu. 780

Franciscus Senensis Servita. App. Acta ejus transferenda a die XVI Maji ad I: quia obijt 1326, in Vigilia Ascensionis: ejus memoria Veronæ 790, & corporis incorrupti imago. 791

Franciscus Dyrrachinus Ord. Min. Uriæ in Calabria. App. De ejus antiquo cultu. Cap. 3. De cultu præsenti 3 Fer. Paschæ recentioribusque Miraculis. 803

Frechorius, Presb. Hibernus Centulæ in Picardia. Comm. de ejus ætate, sepultura, cultu, translatione. 262

Fremundus Rex in Anglia. App. Translatio in Dunstaple. Ex Capgravio. 683

Fulcus Peregrinus in Latio. App. De præsenti statu sacri Corporis. 829

G

Gabinus M. Turribus in Sardinia. Comm. De ejus cultu Romæ, varijsque Synonymis ab eo distinguendis. 235

Galla, apud Arvernos in Gallia. Ex Greg. Turon. 440

Garsias de Aurea Ord. Præd. Inquis. ab hæreticis occisus Avenioneti. 180. V. Guilielmus Arnaldi.

Gaulienus, M. Gerundæ in Hispania, Ex Mrll. 435

Gemma V. in Italia. App. De Vita auct. Mutio Phebonio, a die XII huc transferenda. 768

Gentius, M. in Hispania, Ex Martyrologio Hieronymi. 16

Geraldus Ep. Matiscon. in Gallia. COMM. de ejus sepultura, Actis, ætate. 88

Germanus Episc. M. App. 549. Corporis Feram delati, & 4 ossium Ambianum translatorum Historia. 550

Germanus, M. Gerundæ in Hispania, Ex Mrll. 435

Germanus II. M. Gerundæ in Hispania. Ex Martyrologiis. 435

Gerardus de Villa-magna in Hetruria. App. de anno obitus & imagine in habitu Ord. Melitensis. 767

Gerardesca Pisana Ord. Camaldul. Tertiaria Pisis. COMM. PR. Exoleta fere ejus memoria unde & quomodo hic restaurata. 164. VITA Ex vet. Ms. Monasterij S. Silvestri Pisis, sub finem mutilo, verosimiliter collecta a Confessario. Cap. 1. Pium ejus conjugium, susceptio Monastici Habitus, divinarum revelationum primordia. 165. Cap. 2. Favores a Beata divinitus impetrati pro alijs, sanis & ægris, intermixtæque ijs visiones. 167. Cap. 3. Inter cælestes visiones aliorum peccata cognoscens Beata, iisdem sapienter medetur 170. Cap. 4. Enarrat quæ in cælesti Jerusalem ostensa sibi fuerant. 171. Cap. 5. Visitatur a Sanctis: pro caro sibi Religioso & animabus purgantibus efficaciter deprecatur. 174. Cap. 6. Alii favores a Christo & Sanctis ipsi impensi, aut aliis propter ipsam. 176. App. de familia Gerardesca. 859

Gertrudis Virgo M. Valduleti in Lotharingia. Com. Cultus postridie Ascensionis, Vita non satis certa. 514

Geruntius, Ep. Mediolan. App. De Corporis translatione. 600

Gibrianus Presb. Remis. App. De Miraculis & cultu 616. MIRACVLA post translationem in novam arcam anno 1145 patrata, & a Baldewino Mon. tunc vivente & vidente scripta. Ex Ms. Remigiensi. Prologus noster. Lib. I. Miracula a 16 Aprilis ad 11 Maji patrata. Prologus Auctoris. 619. Cap. 1. S. Gibriani Patria, virtus, sepultura, translatio duplex. 622. Cap. 2. Curationes, a die translationis usque ad ejus Octavam factæ. 622. Cap. 3. Miracula ad octavam & duodecimam a translatione diem pertinentia. 624. Cap. 4. Curationes miraculosæ, coram 12000 hominibus die 29 Aprilis. Cap. 5. Curati a fine Aprilis usque ad 9 Maji. 629. Epilogus. 631. Lib. II. a die 11 Maji. usque ad 3 Iunii perductus. Prologus 632. Cap. 1. Miraculosus Sancti Brachii motus coram plurima turba, & curationes tres eumdem mox secutæ. 633. Cap. 2. Varii curati usque ad 17 Maji; innocens a carcere & morte liberatus. 635. Cap. 3. quædam a 19 Maji usque ad Vigiliam Pentecostes acta 638. Lib. III Miracula mensibus Iunio, Iulio, & Augusto facta. Cap. 1. Curati a Vigilia usque ad Octavam Pentecostes. 141. Cap. 2. Captivus liberatus, ægri curati usque ad 22 Iunii. 643. Cap. 3. In fine Iunii & initio Iulii facta. 645. Cap. 4. Reliqua mensium Iulii atque Augusti. 648. APPEND. Ex Guilielmi Marloti Hist. Rem. De translatione anni 1325, & Confraternitatis erectione ac Privilegiis. 651

Gissinus. M. Cæsareæ in Cappad. Ex Martyrologio Hieron. 17

Godefridi Henschenij P. M. Auctoris VITA, ante Tom. 7. Maii. §. 1. Prima ejus ætas & studia, in seculo & religione Pag. 1. §. 2. Bollando socius additus, cum eodem vulgat Acta Ianuarii & Februarii III. §. 3. Iter Romanum, editus Martius, morbi graves, vitæ religiosæ annus quinquagesimus. V. §. 4. Editio Aprilis tentata Amstelodami, perfecta Antverpiæ sub alio Typographo. VII. §. 5. dimidii Maji deproperata editio, patrocinante Ferdinando Furstenbergio Ep. Paderborn. ac Monasterien. IX. § 6. Gravi unius anni paralysi impedita, sed non prorsus deposita studia; extremus morbus, pius obitus. X. §. 7. Animi & corporis dotes in Henschenio singulares. XII. §. 8. Grata ejus & utilis cum summis infimisque conversatio. XV.

Godehardus Ep. Hildeshem. in Germania App. de cultu Genuæ & Cracoviæ. 581. Item Mediolani. VITA Collata cum MSS. 2. Variæ lectiones 581. 861

Gregorius Nazianz. §. 2. App. Chronologia Baroniana vitæ cur videatur teneri non posse. 653. §. 3. Expensa & reprobata sententia Suidæ, de ætate Sancti nonagenaria; alia media tenenda proponitur. 657. §. 4. Baptismus Sancti & exercitatio apud S. Basilium in Ponto. 659. An ejus aut Patris corpus Venetijs? 661

Gregorius PP. VII. App. De ovo, Henricianæ rebellionis prognostico. 850

Guibertus, Gemblacen. fundator in Belgio. App. Ad Annotata in Vitam. 842. Appendix De Vita Erluini primi Ab. Gemblacensis, Ex Chronica Monasterii. 844

Guido Comes Donoratici in Hetruria. App. De vita & tempore ejus. 820

Guilielmus Presb. Pontisaræ in Gallia. App. De die obitus. 680

Guilielmus de Tolosa Ord. Erem. S. Aug. App. Unde dictus de Natholosa? 806

Guilielmus Arnaldi Ord. Prædic. Inquisitor, ab hæreticis cæsus Avenioneti in Gallia. 180. Sylloge ex Stephano de Salanaco, Chronico Tolosano, Petro Marsilio, alijsque coævis.

H

Helena, V. Trecen. in Gallia. App. De Corpore sub ecclesiæ ruina servato integro. 582

Helmtrudis, Reclusa in Paderborn. Westphaliæ Diœcesi. Ex varijs. 441

Herine, V. M. Lupijs in Calabria. App. De ecclesia a Theatinis ipsi erecta, & patratis miraculis. 589. §. 4. Controversia, propter alterius S. Irenes Reliquias ad Patres Societatis Jesu advectas, mota & sopita. S. Ireniæ Corpus ad Theatinos similiter Roma allatum, & in S. Irenes nova æde collocatum. 589

Hermias, M. Comanis in Cappadocia. Comm. Pr. De cultu veteri apud Græcos, recenti apud Latinos. ACTA G. L. ex MS. Florent. 423

Hilarius Ep. Arelat. in Gallia. App. COMM. Pr. §. 1. Ætas, veneratio, Translatio, Epitaphium & laus S. Hilarij. §. 2. Vita quando, a quo, & qua certitudine scripta? Certe non a S. Honorato Massiliensi. §. 3. Crimina ei a S. Leone Papa impacta, quæ & quatenus excusari possint. 596. VITA collata cum MS. Arelatensi. 598

Honorius, M. Gerundæ in Hispania, Ex Martyrologiis. 435

Hucbertus Mon. Britanniaci in Gallia. Comm. Pr. Ejus sub Titulo Episcopali obscurati nomen in fastis: cultus peculiaris, ætas per conjecturam elicita ex Vita serius sripta. 271. VITA Ex Ms. Auct. Pisone Mon. licentius interpolata. Cap. 1. Precibus impetratus a parentibus, in monasterium duodennis recipitur. 272. Cap. 2. Persuasi parentes tradunt Monasterio Britanniacum; quod ne impediat Veromanduorum Comes, ab Hucberto apparente prohibetur. 274. Cap. 3. Miracula post Sacerdotium susceptum, ultimo vitæ biennio patrata: pius obitus. 276. Cap. 4. Miracula post mortem facta. 278

Humilitas Abbat. Ord. Vallumbr. in Hetruria. App. Originaria Sermonum ejus Latine scriptorum verba, Ex Italico antehac data, 230. Appendix ex IX Sermone Sanctæ eodemque I de S. Joanne Euangelista. 833. Sermo II in Vigilia Natalis D. N. Jesu Christi Ex Ms. 837

Hypolistus Presb. Atripaldæ in Italia. App. De Translatione & miraculis, Ex Hist. Ital. 526. Gratiæ receptæ per liquorem a sanctis emanantem, Ex Instrumentis publicis. 528

I

Iacobus Adelphotheus. App. De Fratribus & Patre: deque Reliquijs Volateris & in Gallia, Compendij, Lingonibus, Centulæ. 525

Iacobus M. Diac. Bergom. App. De translatione, Ex Benalio. 578

Iacobus Eremita Ord. S. Crucis Fontis-Avellanæ in Umbria. Comm. De ætate & cultu. 680

Iacobus Venetus, Ord. Predicat. Forolivii in Italia. Comm. Pr. de cultu ab Apostolica Sede sæpius probato & aucto, Vitaque a coævo scripta, & ejus varia traductione atque epitome. 458. VITA ex Ms. Vallicell. collato cum Ms. Taegij. Prologus & antiqua divisio. 460. Cap. 1. B. Iacobi pueritia, ingressus in Ordinem, virtutes, & pœnitentiæ. 461. Cap. 2. Amor pauperum & colloquiorum spiritualium, ecstases, donum lacrymarum, cultus Sanctorum. 463. Cap. 3. Sanctorum sepulcra ultro reserata oraturo, columba humero insidere visa; periculum ex partu, tumor, cancer, podagra dispulsa. 465. Cap. 4. Variæ infirmitates curatæ: equus vitæ, & puer ab eo læsus sanitati restitutus; arcana cognita, insignis castimonia. 467. Cap. 5. Morbus cancri patienter a Beato toleratus & miraculis honestatus: mors præscita & pie obita. 469. Cap. 6. Confluxus urbis ad funus: varia miracula tunc patrata. 470. Cap. 7. Defuncti ad vitam revocati, plurimæ infirmitates curatæ. 472. Compend. Vitæ seu Lectiones.

Ieremias Proph. App. de ejus ecclesia. 522

Illuminatus Septempedæ in Italia. App. Indulgentiæ in ejus Festo. 695

Ioachim Abbas, Ord. Florensis Institutor in Calabria. Comm. Pr. §. 1. Cultus sacer, ejus sepulcro & Reliquiis delatus. 89. §. 2. De scriptoribus Vitæ & Miraculorum, nec non de die & anno mortis atque nativitatis. 91. §. 3. Virtutum synopsis, per Lucam Archiep. Conzentinum, Beati olim scribam, edita. 93. VITA auct. Iacobo Græco Syllanæo Monacho Floren. Dedicatoria ad Franc. Monachum Episc. Marturanen. 94. Cap. 1. Ioachimi adolescentia, peregrinatio in Terram sanctam. Cap. 2. Labores peregre tolerati, reditus in patriam. 97. Cap. 3. Monachus Curatii factus; ibidem eligitur Abbas, & Privilegio Regio muniri curat Monasterium. 99. Cap. 4. Spiritu intelligentiæ & Prophetiæ clarus, facultatem commentandi supra Scripturam a Romanis Pontificibus accipit. 101. Cap. 5. Secedens scribendis libris vacat: quos Apostolicæ Sedis judicio committens; vicissim ab ea contra detractores defenditur. 103. Cap. 6. Florensis Monasterii initia, & felix progressus etiam turbulentis temporibus. 105. Cap. 7. Joachimi apud viros principes auctoritas summa & virtutes eximiæ. 108. Cap. 8. Mors, translatio, examen miraculorum 110. MIRACVLA, ex Ms. auct. Iacobo Græco. Præfatio. Cap. 1. Patrata a vivente, 114. Cap. 2. Alia, ejusdem viventis meritis imputata. 115. Cap. 2. Ante & post translationem Corporis facta. 117. Cap. 4. Aut ad sepulcrum, aut per ejus invocationem impetrata. 119. Cap. 5. Reliqua mirabilia, etiam per rasuram sepulcri facta. 121. App. ex Gregorio Lauro 124. DISQVISITIO HIST. de Florensi Ordine deque Doctrina & Prophetiis B. Ioachimi. §. 1. Ordinis institutio, incrementa, desolatio 125. §. 2. Rei temporalis in monasterio Floris sub Ab. Joachimo status. 126. §. 3. Quos libros, quando, & quo spiritu is scripserit. 129. §. 4. Quam solide Catholiceque de mysterio Trinitatis in Psalterio. 131. §. 5. Propheticus ejusdem spiritus, veris rerum eventis comprobatus, in Henrico VI ejusque posteris. 134. §. 6. Destruuntur figmenta, quorum occasione suspectus quibusdam fuit Beatus, ac Pseudo-Propheta habitus. 137. §. 7. Quid de Joachimi circa Antichristum doctrina senserit Adam Perseniæ Abbas, quid Telesphoro Eremitæ fuerit cælitus revelatum, 138. §. 8. Oracula Florensi monasterio relicta circa Religiosos Ordines noviter nascituros. 140

Joanna Infanta Alfonsi V Lusitaniæ Regis Filia, Ord. S. Dominici Averii. COMM. PR. §. 1. Cultus ut Beatæ ab immemorabili, Vitæ antiquæ acta, Auctores recentiores, 719. §. 2. Errores recentiorum, circa conjugia Regia Infantæ proposita, notati & correcti: Actorum chronotaxis. 720. §. 3. Averiensis monasterii initia, & obitus Fundatricis. 721. VITA A Sor. Margarita Pineria, Sanctæ famula, Lusitanice scripta, Ex Autographo Monasterii. Cap. 1. Infantæ nativitas & prima ætas, animus devotioni deditus & a seculo alienus 723. Cap. 2. Varia exercitia pœnitentiæ & devotionis, a quidenni assumpta, cum proposito uni Deo serviendi. Cap. 3. Deliberatio Joannæ cum Eleonora Menezia de incundo monasterio: facultas ad id petita & impetrata a Patre. 727. Cap. 4. Ingressus Eleonoræ in monasterium Averiense. Cometes super illud apparens, Infantæ eodem aspirantis acta. 731. Cap. 5. Secessus ejus ab aula, ac demum ingressus in idem monasterium. 732. Cap. 6. Ejusdem ibi sancta vita. Habitus Ordinis Dominicani assumptus. 735. Cap. 7. Constantia Sanctæ varie tentata, ejusque morbi, & hinc sumptum Consilium manendi in monasterio citra votorum solenium Professionem. 737. Cap. 8. Geminum matrimonium Infantæ propositum, Principum procorum morte disturbatum. 739. Cap. 9. Suscepta nepotis pueri educatio, venenum Dei causam agenti præbitum, virtutes variæ. 742. Cap. 10 Revelationes de proxima Joannæ morte, morbi initia & progressus usque ad hebdomadam sanctā. 744. Cap. 11. Ultimum Pascha ab ægra celebratum, & testamentum manu propria scriptum. 746. Cap. 12. Sacramenta deficienti administrata die V Maii: acta usque ad XI ejusdem. 748. Cap. 13. Piissima dispositio ad mortem nocte proxima exspectatam: agonia, obitus. 751. Cap. 14. Funus sepultura, exequiæ. 753. Cap. 15 Defunctæ beatitudo variis modis revelata. 755. Miracula ex Processu facto an. 1626 auctoritate Ordinaria Episcopi Conimbricensis. 758. Iterata allocutio. 862

Joannes Damasc. App. de ejus apud Sabaitas memoria. 614

Joannes Beverlac. Episc. in Anglia. App. VITA collata cum MS. Cottoniano. 615

Joannis Nepomucenus Canon. Pragen. App. de Epitomis vitæ varijs. 791

Joannes Psichaita. CP. App. de loco exercitationis. 849

Joannes Erem. Pinnatensisin Hisp. 58. V. S. Votus.

Job Proph. App. de ejus vita ex MS. Vltraject. 664. DISSERT. de publico cultu S. Jobi aliorumque veteris Testamenti coram S. C. Rituum, occasione Ecclesiæ Albani dedicandæ, quod an liceret dubitabatur an. 1680. §. 1. Proponuntur rationes pro parte negativa, sed pro affirmativa validiores. 665, §. 2. Aliæ plures pro affirmativa instantiæ. 168. §. 3. Æquale omnium ante Christum mortuorum Sanctorum jus ad publicum cultum, non obstante eorum olim statu in Limbo. 670. §. 4. Solvuntur reliquæ objectiones: 674. §. 5. Ulterior ad quædam nova objecta responsio Frigdiani Castagnorii, obiter delibata in iis quæ proprie S. Jobum spectant. 678

Jocundus, M. Cæsareæ in Cappad. Ex Martyrol. Hieron. 17

Isaacius Conf. Abbas Constantinopoli. Comm. Pr. De Sancti circa Valentem Prophetia, cultu, monasterio, Actis. 246. VITA ex MS. Græco Vatic. Auct. Anonymo monasterii Dalmatarum. Cap. 1. De hæresi Arii ejusque miserando exitu. 247. Cap. 2. De Valentis impietate, & trina Isaacii monitione, 249. Cap. 3. De Valentis interitu, & Theodosij electione. Hic suscepto Baptismo Isaacium reverenter habet, ac pulsis Arianis Ecclesias reddit Orthodoxis. 252. Cap. 4. De monastica Isaaci vita, discipulis, obitu, sepultura. 256. VITA Il. Ex MS. Græco Veneto, Latina apud Lipomanum.

Isichius Sive Sicus, M. Antiochiæ, Ex Martyrol. Hieron. 139

Isichus, M. Antiochiæ, Ex Martyrol. Hier. 437

Isidorus M. in Chio. App. occisus anno. 250, quomodo dicatur passus Coss. Gallo & Vlpiano? Translatio ejusdem Venetias. 774

Isidorus Agricola App. Sub ejus nomine institutæ Ruricolarum Sodalitates. Ex impresso. Germ. 775

Istialus, M. Gerundæ in Hispania. Ex Mrll. 435

Jvo Ep. Carnotensis in Gallia App. de cultu a Canonicis Regg. assumpto, per indulgentiam Pii Papæ V. 820

Justus, M. Gerundæ in Hispania, Ex Mrll. 435

Jutta Vidua in Prussia. Comm Pr. De recentioribus Auctoribus vitæ, & veteri MS. Processu qui desideratur, ad dubia de ætate aliisque adiunctis solvenda. 602. VITA Ex Polonico P. Friderici Schembek S. J. Cap. 1. Sanctæ in Thuringia natales, conjugium, viduitas, & impensa ægris ac leprosis cura. 604. Cap. 2. Vita in Prussia acta, obitus, sepultura, miracula. 606. Cap. 3. Argumenta antiqui cultus apud Pruthenos 609. Cap. 4. Cultus ejus & S. Dorotheæ anno 1637 instauratus. 610. Hymnus & Oratio. 613

L

Landus vel Lannus M. in Hetruria. App. Miracula 13 versu consignata. 601

Lautica, M. Gerundæ in Hispania, Ex Martyrologiis. 435

Lucegia V. in Gallia an Lucentia, quæ Pruvini colitur prostridie Ascensionis? 806

Lucifer Ep. Calarit. in Sardinia. App. De qualitate Schismatis ejus; deque Epitaphijs Gentilium, aptatis sepulturæ Christianorum. 819

Lupinus, Conf. in Gallia. App. Cur a solis Canonicis gestetur ejus feretrum? 583

Lupus, M. Gerundæ in Hispania, Ex Mrll. 435

M

Madelgisilus Erem. Centulæ in Gallia. Comm. Pr. De cultu, translatione ac vita. 264. VITA Auct. Hariulfo, postea Ab. Aldemborg. Ex Mabilione. Præfatio ad Gervinum Ep. Ambian. HISTORIA 266. Supplem. De relatione Corporis Centulam, & translatione in novam capsam, an. 1113

Mafalda V. Regina, in Lusitania. App. Quo in gradu attinuerit sponsum suum Henricū R. Castellȩ. 552

Majolus, Ab. Cluniac. in Gallia. App. ad Comm. Pr. De Vitis varijs earumque ætate, Reliquiis, cultu. 684. ANALECTA Ex Elogio Hist. Mabilionis. S. 1. De Patria, Familia, Canonicatu, ac Monachatu Sancti. 687. §. 2. Supremum Monasterii regimen translatum in Majolum: possessiones auctæ, quædam aliis traditæ, Monasteria reformata. 689. §. 3. Captivitas & Romana itinera; S. Odilonis electio cum jure successionis, reliqua Majoli acta 691. Additiuncula de Ecclesia ejus Papiæ ad Somaschos translata: ejusdem ibi Pallio, ac Miraculis.

Marculfus Ab. in Gallia App. an ejus reliquiæ Meduntæ? 530. Corbiniaci patrata MIRACVLA circa 1075. Auct. coævo. 531. Alia Peronæ in Picardia an. 1101. Auct. coævo. Cap. 1. Circumvectio sacri Corporis per Campaniam & Tardanensem agrum, atque exceptio Peronæ. 533. Cap. 2. Miracula subsistente hic Corpore facta 535. Cap. 3. Alia, & reditus Corbiniacum. 537.

Maria Fernandez Eboræ in Lusitania Comm. Pr. De ejus cultu & Regula Augustiniana suscepta. 415. VITA ex Cardoso. 416.

Maria Magd. de Pazzis. App. De ejus genuina effigie, & novi sacelli ornamentis. 850

Maria V. Antiochena. Comm. Pr. Acta diu post rem gestam Antiochiæ scripta, unde & quomodo hic dentur Ex MS. Græco. Florent. Interprete Ant. Franc. Destieu. Cap. 1. Mariæ educatio casta, ejus pudicitia frustra tentata ab Anthemio: vocatus in auxilium magus. 501. Cap. 2. Inducta per magiam ad Anthemium Maria, prudenter se ab eo expedit. 52. Cap. 3. Anthemius, ut magus fiat, Christum ejurat ac mox pœnitentiam agit. 55

Maritus & Uxor MM. apud Græcos. Ex Synaxariis. 18

Marquardus, Ord. Minorum, Monachii in Bavaria. Comm. de Miraculis ejus, sepultura, translatione. 183

Martyres CLIII in Africa, Ex Martyroll. 118

Martyres Timidenses, in Proconsulari Africæ Provincia, Ex vet. Kalend. Carthag. 436

Martyrius, M. in Agro Trident. Vide Sisinnium. 38.

Mathildis, V. Fundatrix Dyezzensis in Bavaria Comm. Pr. de ejus familia, vita, translatione, & cultu 442. VITA auct. Engelhard. Cisterciensi Mon. Ex ant. Lect. Canisii. Dedicatoria 1. & 2. 444. Cap. 1. Nobilis ortus, vita monastica, Prefectura in Dyezzen. Oitilstettinensis Abbatia suscepta, clausura inducta. 445. Cap. 2. Illustres ejus jam Abbatissæ virtutes & miracula. 448. Cap. 3. Reditus in Dyezzen, adhortatio ad Sorores, obtentæ Decimæ, miracula, 452. Cap. 4. Ultima moribundæ gesta, obitus, sepultura, miracula. 455

Maxima Virgo in Gallia App. An Lerinensis instituti, aut Soror S. Maximini Treveren. 777

Maxima, M. Gerundæ in Hispania, Ex Martyrologiis. 435

Maximinus Episc. Treviren. Comm. Pr. de ejus ætate, cultu, Actis. 19. ACTA Ex MS. per Anonymum Sanmaximinianum. Cap. 1. Res in vita gestæ. Relatio Corporis ex Aquitania Treveros. 21. Cap. 2. Varia miracula Treveris patrata. 23. HIST. MIRACVLORVM. Ex MS. auct. Sigehardo Mon. Prologus Ad Wickerum Ab. Miraculorum scribendorum assertorem, cum supplemento vitæ circa S. Quiriacum. 25. Cap. 1. Curati dæmoniaci, injurii in S. Maximinum puniti. 26. Cap. 2. Vindicta de aliis injuriosis sumpta: ægris invocantibus impensa curatio 29. Cap. 3. Inventio Corporis, ob rabiem Normannorum occultati. 31. Append. de posteriore Corporis translatione, & dedicationibus Ecclesiæ, atque Reliquiis alibi asservatis. 33

Maximus M. ex Istria translatus Venetias Comm. De loco Passionis ac sepulturæ, Actis depravatis, translationis tempore & memoria. 14

Maximus M. Ex Martyrol. Casin. 18

Maximus Episc. Veron. Ex Angustino Valerio. 36

Medicus, Conf. Ostielli, in Blesensi Galliæ territorio, Comm. de cultu, Fer. 2. Pentecost. 843

Meletius, cum Eusebio, &c. M. Nicomediæ. Ex Menæis. 237

Metron, Presb. Veron. in Italia. App. ejus inventio & translatio anno 1658. Ex relat. Caroli Libardi. 652

Millehardi Ep. Sagien. in Gallia cultus improbatus. 682.

Modoaldus Ep. Trevir. in Germ. MIRACVLA Ex MS. 712. App. 1. Mir. ante adventum reliquiarum in Helmwardhusen patrata. 713. Cap. 2. Alia similiter vetustiora 713. App. antiquior 715. Appendix recentior. 716

Monica Vidua. App. De vita Hisp. edita a Franc. Ribera. 578. Parergon. Sapientia ejus inter Filii disputationes probata. 579

Montanus Reclusus App. de cultu. 780

O

Orientius Episc. App. an Oscæ in Hispania aliquis? 530

P

Palatinus, M. Antiochiæ, Ex Martyrol Hieronym. 239

Panacæa Virg. M. vita Ital. recentior. App. 540.

Pancratius, M. Rom. App. Miracula, Lantuscæ in Comitatu Niceensi patrata. Ex MS. Ital. 707

Paschasius, Diac. Romæ, Comm. De ejus cultu & miraculis, etiam in Purgatorio existentis: item de scriptis, ab eoque diverso Diacono Dumiensi. 438

Passimonius, M. in Africa, Ex Martyroll. 18

Paulica, M. Gerundæ in Hispania, Ex Martyrologiis. 435

Paulinus, M. Antiochiæ, Ex Martyrol. Hier. 437

Petronilla V. Romana Comm. Hist. De ejus obitu, spirituali Patre S. Petro, cultu, Reliquiis, quarum variæ sint aliarum synonymarum. 420

Ven. Petrus Georgius Odeschalcus, ex Alexandrino Viglebanen. Episcopus apud Insubres. In Propylæo. VITA ex Italico. Prologus Auctoris Jo. Bapt. Sala, Canon. Comen. 1. Cap. 1. Genus, nativitas, & vita usque ad Episcopatum. 2. Cap. 2. Episcopatus Alexandrinus susceptus, ordinata familia, Seminarium institutum. 4. Cap. 3. Cura reformando Clero & Diœcesi visitandæ impensa. 6. Cap. 4. Publica pietas, varie aucta erga Venerabile, Sanctam Crucem, Reliquias Sanctorum. 7. Cap. 5- Deiparæ cultus promotus, erectis restauratisve Ecclesijs, peregrinatione in Cream, libris editis. 11. Cap. 6. Viglebanensis Episcopus factus diœcesim ordinat; sacellum Deiparæ aliud fundat, aliud restaurat, utrumque insigni cum solennitate. Cap. 7. Rigor in urgenda disciplina, & decretis ac juribus Ecclesiæ vindicandis. 17. Cap. 8. Quo loco Petrus Georgius fuerit apud Prælatos Ecclesiæ & Ministros Regios. 20. Cap. 9. Ejus Sanctitas varie declarata divinitus, ejusdem erga omnes benignitas. 21. Cap. 10. Singularis erga Deiparam devotio. 24. Cap. 11. Morbus, obitus, sepultura. 25. App. 1 De quibusdam mirabilibus ante & post obitum. 27. App. 2. De accuratiore vita edita an. 1682; sed ab Auctore, suum fœtum alteri suppositum indignante, vulgari prohibita. Tom. 7. 518

Petrus Cælestinus. App. de proprio ejus Officio, & Reliquiis, 816

Petrus Parentius M. Urbevet. in Umbria App. de origine Præfecturæ, quam Itali Potestatem dicunt. 825

Petrus Arnaldi, Notarius, occisus ab hæreticis Avenioneti. V. Guilielmus Arnaldi 180

Petrus Petronus, Carthus. Senis. 189. Comm. pr. De Vita a S. Joanne Columbino familiari Italice scripta, a Bartholomæo Senensi Latine ornata, deque illius cultu. VITA. Dedicatoria Carolo Card. Medicæo. Prologus. Vetus partitio. Cap. 1. Petri infantia & adolescentia, pietatis ac misericordiæ operibus addicta. 191. Cap. 2. Ingressus in ordinem: amputatio digiti ad evadendum gradum Presbyteri. 195. Cap. 3. Humilitas, obedientia, paupertas, abstinentia, & patientia Petri. 198. Cap. 4. Donum orationis contemplationisque, cum eximia in Deum ac proximos caritate. 202. Cap. 5. Singularis prudentia circa directionem animarum, præsertim in S. Ioanne Columbino ipsiusque Petri cognata, 206. Cap. 6. Prophetiæ donum, illibata virginitas. 211. Cap. 7. Cito moriturus Joachimo pandit revelationes sibi factas, & plurium cordium secreta. 214. Cap. 8. Cælitum colloquio fruitur Petrus, & occultas hominum cogitationes pervidet. 217. Cap. 9. Pro amici salute dira patitur horis 60. Seditionem domesticam de corpore suo absens novit. 220. Cap. 10. Obitus, eumque secutæ visiones & signa. 223. Cap. 11. Ioannes Boccacius adiutus: corpus post annos 60 repertum integrum translatumque. 228

Philippus Apost. App. Reliquiæ Tolosæ, Parisijs, & ex Cypro allatæ Neapolim. 522

Philippus Presb. Argyrone in Sicilia. App. De cultu arq. miraculis Arcæ ejus. Ex Ital. Iacobi Conzi. 710

Philippus Nerius App. de sacellis, præsertim duobus domesticis; quorum alterum quidem ex cubiculi, quod inhabitare; alterum vero ex ædiculæ, ubi celebrare solebat, reliquijs, magna ex parte confecta sunt. 852

Pius PP. V. App. De Vita edita ab Hieron. Catena. 583

Plautilla App. an & quomodo Consularis? 816

Pontamius M. Ex Martyrol. Casin. 18

Posidonius Ep. App. De Tempore Translationis. 799

Primolus M. Cæsareæ in Cappad. Ex Martyrol. Hieron. 17

Primus, M. in Africa, Ex Martyroll. 18

Priscus & Cottus MM. App. de cultu Parisiis 851

Protus M. Pædagogus Sanctorum Cantianorum. 427

Pudentiana & Praxedis. App. de anno obitus earum. 808

Pullienus, M. Antiochiæ. Ex Martyrol. Hieronymiano. 18

R

Ragnobertus Ep. Bajocen. in Gallia App. De aqua sub ejus nomine benedicanda. 777

Raimundus Carbonij Ord. Minor. Inquis. ab hæreticis cæsus Avenioneti 180. V. Guilielmus Arnaldi.

Raymundus Scriptoris, Archidiac. Inquis. cæsus ad hæreticis Avenioneti. 180. V. Guilielmus Arnaldi.

Rasius, M. a Bonifacio IV translatus, nuperque inventus. 763

Rastragena V. M. Contiaci in Gallia 764

Restituta V. M. App. Leprosi per eam curati miraculum Panormi. 794

Restituta, M. Calari in Sardinia. COMM. Cap. 1. De suburbana ejus crypta & Reliquiarum inventione. An eadem mater S. Eusebij Ep. Vercellen.? 794. Cap. 2. Illarum elevatio, & miracula ad Sanctæ invocationem patrata. 797. Cap. 3. De corporibus alijs anno 1620 ibidem refossis. 798 App. de Capite 853

Restitutus M. Romæ. Comm. pr. De monumentis & actis Martyrij; sub quo toleratum hoc sit, & quibus Martyrologijs inscriptum 10. ACTA, Ex veteri MS. S. Mariæ Majoris. 10

Revocatus M. Genuæ in Liguria honoratus, Ex proprio Genuensi. 13

Rita Vidua Cassiæ in Umbria App. de cultu, Romæ & Gadibus. 341

Rolendis Virgo, Erpenniæ in Belgio App. de cultu, Mirac. Ex publicis instrumentis Gallicis, & ex altera Vita. 765

Rogata, M. Gerundæ in Hispania, Ex Mrll. 435

Rogatus, M. Gerundæ in Hispania. Ex Martyrologiis. 435

Romanus cum Eusebio &c. M. Nicomediæ. 237 Ex Menæis.

S

Sacerdos Ep. Sarlaten. in Gallia. App. Prologus ad Vitam, Ex Ms. 593

Secundianus, M. in Africa, Ex Kalendario Carthaginensi. 763

Secundinus M. Ex Martyrol. Casin. 18

Serenicus App. De ejus nomine. 614

Servatius Ep. Trajecten. in Belgio App. De clavi ejus &c. 764

Seyreneus, M. Romanus, translatus Tornacum in Belgio. 19

Sicimodus, M. Antiochiæ, Ex Mrl. Hieron. 18

Sicus Sive Isichius, M. Antiochiæ, Ex Martyrol. Hieron. 239

Sigismundus Rex Burgundiæ. App. Reliquiæ Vicentiæ. 539

Silvanus M. Gerundæ in Hispania, ex Martyrologijs. 435

Silvanus II, M. Gerundæ in Hispania, ex Martyrologijs. 435

Silvius, Ep. Tolosanus in Gallia, ex vita S. Exuperij. 438

Simon Stock Carm. App. Exhibetur Synposis plenioris de eo tractatus, justas ob causas ne hic quidem editi. 790

Simplicianus M. Pictavis in Gallia. Sylloge, de cultu ejus. 437

Sisinnius cum Socijs M. in agro Tridentino, Com. Pr. De Actis a S. Vigilio Ep. Trid. bis scriptis, loco ac tempore martyrij, & Reliquijs, veterum testimonio celebratis. 38. Acta breviora, ex MS. 40. Alia prolixiora, ex MSS. Mombritio, Surio, Epistola S. Vigilij ad S. Simplicianum Mediolanen. Episc. ex MS. 41. Alia ejusdem ad Joannem CP. Episc. ex MS. 42. Transl. anno 1596 facta a S. Carolo Borromæo ex Ital. Puccinelli. 45

Solongia V.M. in Gallia. App. de nomine, 680

Sophia, ex vetusto Kalend. German. 664

Stanislaus Casimiritanus, Can. Regul. in Polonia, ex Martino Baronio Lectiones variæ ad miracula. Appendix III. ex MS. Latino & Polonico impresso, 571. Hymnus & Orationes. 573

Stephanus de Narbona, Ord. Minor. Inquis. ab hæreticis cæsus Avenioneti. 180. Vide Guilielmus Arnaldi.

Syrus Episc. Theatinus, ex Kalendario. 776

T

Tecla M. Gerundæ in Hispania, ex Martyrologijs. 435

Telesphorus M. Gerundæ in Hispania, ex Mroll. 435

Tertula M. Gerundæ in Hispania, ex Mroll. 435

Tertula II. M. Gerundæ in Hispania, ex Martyrologijs. 435

Tertus M. Gerundæ in Hispania, ex Mroll. 435

Theodardi Archiep. corpus ubi? App. 540

Theodora V. M. Calari, inventio corporis. 798

Theodoretus M. Calari, inventio corporis. 799

Theodorus M. Romanus in Oratorio Congregationis Marianæ, Romæ. Vide Cerealis. 855

Theodorus Ep. Bonon. in Italia App. An ejus Successor S. Proculus, diversus a Narniensi? 601

Theodosia Sanctimonialis V. M. Constantinopoli, Comm. Pr. Causa & series martyrij Ex MSS. Synaxarijs. Encomium a Constantino Longotheta scriptum: hujus ætas & dignitas, 67. Encomium Græcolat. ex MS. Vatic. Prologus. 69. Cap. I. Virginis natales, adolescentia, vita monastica, 70. Cap. 2. Leo Isauricus, imagines aboliturus, gymnasium publicum cum Magistris sibi adversantibus incendio perdit. 72. Cap. 3. Spatharium, Christi imaginem dejecturum, præcipitat Theodosia, & fidei suæ rationem tyranno reddit. 74. Cap. 4. Illius post Sociarum necem curdele martyrium, & gloria in cælis. 78. Cap. 5. Miracula ad ejus invocationem patrata: 81. Append. ex Pachymere Possini. 87

Theodoulfus Presbyt. Treveris App. videtur vixisse seculo VI. 539

Thomas Mon. apud Antiochiam App. de ejus sepultura & cultu. 848

Torpes M. Lucæ in Hetruria App. Cognominum usus sec. 9. cœptus apud Arabes, inde traductus ad Hispanos, tum paulatim sec. 10 & 12 diffusus. 793.

Tredentheus M. Cæsareæ in Cappad. ex Martyrologio Hieron. 17

V

Valentinus, Ep. Genuæ. Comm. Pr. de ejus ætate & vita, diu post inventionem corporis seculo X factam scripta, 542. Sermo in festo ex MS. §. I. Encomium Vitæ. 544. §. 2. Inventio elevatio & miracula. Ibid. §. 3. Exhortatio ad ejus cultum. 545

Ubaldus Ep. Eugub. in Umbria App. Collatio vitæ antiquæ cum edita a Stephano Cermonensi 778. Translatio an. 1194 facta Bentivolio Episc. Eugubino. 780. Benedictio panis contra maleficia in ejus nomine. 781. Miracula, a Stephano Cremonensi visu proprio & auditu præsentium cognita, factura in ante editis Cap. 4.5.6. Cap. 4. Patrata usque ad annum 1519. pag. 782. cap. 5. ipsius 1519 anni miracula. 784. Cap. 6. Alia ejusdem anni. 787

Venantius M. Camerini in Italia Append. Antiquæ memoriæ ejusdem Rajani in Aprutio, & veterum memoriarum collectio submissa Camerino. 805

Venantius, frater S. Honorati Arelaten. Comm. Pr. de ejus translatione ex Peloponneso Lerinum, deque cultu & Actis. 240. Vita ex MSS. Lerinensibus eruta a Vincentio Barali. 241

Venustus M. Cæsareæ in Cappad. ex Martyrologio Hieron. 17

Venustus M. Antiochiæ. ex Martyrol. Hieron. 18

Victor M. App. de Reliquijs apud Volaterranos in Hetruria. 617, 763.

Victor & Corona MM. Append. de cultu & Reliquiis, Humanæ, in diœcesi Auximana. 769

Victor M. Romanus, Tornaci in Belgio. 19

Victoria M. Gerundæ in Hispania, ex Martyrologijs. 435

Victurinus M. Gerundæ in Hispania, ex Martyrologijs. 435

Victurius M. Antiochiæ. ex Martyrol. Hieron. 18

Victurus M. Gerundæ in Hispania, ex Martyrologijs. 45

Vitalis a Bastia, Tertii Ord. S. Francisci Assisij in Umbria. Comm. de ejus Vita, miraculis, translatione, cultu. 475

Vitus M. Romanus in Oratorio Congregationis Marianæ, Romæ. Vide Cerealis. 855

Vivaldus. App. De vitæ Auctore Anonymo, & ejus ætate. 540

Votus, Erem. Pinnæ in Aragonia. Comm. pr. De ejus & sociorum Actis, primum ab Anonymo, deinde a Macario Monacho scriptis, deque elevatione corporum, & cultu 58. VITA I Ex MS. Pinnatensi. 59 II. Ex MS. simili. 61. Synopsis Hist. Ex Chronico Pinnatensi 63. Hymnus, Ex Breviario. 65

Uxor & Maritus MM. apud Græcos. Ex Synaxario MS. 18

W

Waldebertus Ab. in Belgio App. non videtur fuisse Episcopus. 552

Wiborada V. M. in Hevetia App. Sangallenses Reclusæ aliæ. Variantes ex codice Augustano lectiones Vitæ. 552

Wiro Ep. Ruræmondæ in Belgio. App. Restauratio Capellæ & Reliquiarum elatio in illam anno 1686, a Pastore loci descripta, 656

ZY

Zacharias M. Viennæ in Gallia. App. an vere Episcopus fuerit? 853

Yvo Presb. in Gallia App. de Cultu. Testamentum ejus Ex MS. 816 817

INDEX CHRONOLOGICVS.

SECULO I ET II.

Svb Domitiano. Petronilla V. Romana, S. Petri filia spiritualis 420

Sub Hadriano. Gabinus & Crispulus, MM. Turribus in Sardinia. 235

Crescentianus M. Turribus in Sardinia 422

Sub Antonino Hermias M. Comanis in Cappadocia. 423

150 Moritur S. Pudentiana V. Romæ. 808

154 Moritur S. Praxedis V. Romæ. 808

SECULO III.

250 Anno I Decij, Consules suffecti Gallus & Ulpianus. 774

269 Papa creatur S. Felix I. M. 236

270 Macrina, avia S. Basilij & Gregorij, matrimonio jungitur 242

Post 270 S. Conon cum filio passus Iconij. 6

274 Martyrium sustinet S. Felix I Papa 236

290 Cantius, Cantianus, & Cantianilla, cum Proto Pædagogo, martyrizantur Aquilciæ. 427

SECULO IV ET V.

Sub Dioclet. Eusebius cum Socijs M. Nicomediæ. 287

315 Circiter Basilius & Emmelia, Parentes SS. Basilij & Gregorij, matrimonio junguntur. 242

325 Obit S. Valentinus Ep. Genuen. 542

332 circ. S. Maximinus ordinatur Episc. Trevir. 19

345 Baptizatur S. Gregorius Nazianzenus. 659

347 circ. Obiit Naucratius, frater SS. Basilij & Gregorij. 244

352 circ. Claret S. Maximus Episc. Veronen. 36

372 Obit Emmelia, mater SS. Basilij & Gregorij. 246

378 Isaacius Mon. Valenti Imp. Ariano interitum prædicit, nisi Catholicis Ecclesias reddat. 249

383 Isaacius Mon. moritur CP. in monasterio, postea Dalmatarum dicto. 246

391 Obit S. Gregorius Nazianzenus 657, tunc septuaginta vel octoginta annos natus. 658

396 SS. Sisinnius, Mattyrius, Alexander in agro Tridentino occiduntur a Paganis. 39

418 Obit S. Exuperantius, Episc. Ravennas. 260

SECULO VI ET VII.

520 circ. Paschasius Diac. Romæ, adhuc in Purgatorio, miraculis claret. 438

531 Obitus S. Agathumbri Episc. Meten. 683

580 circ. Scriptis claret Paschasius Diaconus Dumiensis. 439

Seculo 7 SS. Votus & Felix fratres, atque ante eos Joannes, Eremitæ Pinnæ in Aragonia. 58

620 circ. Veniunt ex Hibernia ad S. Richarium SS. Caidocus & Frechorius. 263

638 S. Framechildis parit S. Austrebertam. 801

SECULO VIII ET IX.

712 circ. Hucbertus Monachus Britanniacen. obit 270

726 Theodosia V. M. Constantinopoli sub Leone Isaurico. 66

817 Usus cognominum scribendorum apud Arabes cœptus, inde traductus ad Hispanos, eisque sec. 10 frequentatus, ac denique ad Francos Longobardosque traductus. 793

818 Obit Ven. Josue Abbas S. Vincentij ad Vulturnum. 574

842 SS. Voti & Felicis Eremm. Elevatio Pinnæ in Aragonia. 59

858 Excæcatus a Lobiensibus Monasterio pellitur Vener. Erluinus Ab. Gemblacensis. 846

896 Videtur facta translatio S. Possidij Episc. Mirandulam. 799

900 circ. Remos adfertur corpus S. Gibriani Presb. 620

Sec. 10. aut 11 Helmtrudis Reclusa revelat martyrium S. Cordulæ. 441

SECULO X ET XI.

916 & 942 Corpus S. Maximini Ep. Trevir. invenitur & transfertur. 32, 33

942 Obiit S. Geraldus Episc. Matisconensis in Gallia. 88

943 Majolus ex Archidiac. Matiscon. factus Monachus Cluniacen. quinto post anno eligitur Abbas Coadjutor Aimardi. 688

994 Obit S. Majolus Ab. Cluniacensis. 693

996 Episcopi & Clerici adhuc sine cognomentis subscribebant in Italia. 827

1000 circ. Reliquiæ SS. Cantianorum translatæ in Galliam. 431

1012 S. Dunstani corpus Lundonia Glastoniam transfertur. 810

1020 circ. S. Framechildis pars dimidia corporis transfertur Marconna Monstrolium. 802

1030 circ. Nascitur Abbas Joachim. 92

1060 circ. Nascitur S. Guidus Com. Donoratici. 821

1065 Moritur Ferdinandus I Rex Castellæ & Legionis. 364

1070 circ. S. Gervinus Ab. Centul. elevat corpora SS. Caidoci & Frechorij. 263

1075 circ. Corbiniaci miracula multa patrantur ope S. Marculfi.

1094 SS. Voti & Felicis Eremm. Pinnæ in Aragonia translatio. 59

1100 circ. S. Crescentius Presbyter obit Patavij. 584

SECULO XII.

1101 Peronæ miraculis claret S. Marculfus. 533

1113 Refertur corpus S. Madelgisili Centulam. 268 ibique elevatur. 265. Et transfertur in novam capsam. 268

1114 Reges Francorum curandi strumas privilegium exercent. 531

1140 Moritur S. Guidus ex Comite Eremita. 821

1145 Corpus S. Gibriani transfertur in novam arcam, & plurimis claret miraculis a 16 Aprilis ad 24 Augusti: de quibus libros tres scripsit testis oculatus. 619.

1146 Corpora SS. Maximi & Pelagij MM. recondita in Civitate nova Istriæ. 14

1150 circ. Transfertur corpus S. Fremundi Regis in Anglia. 683

1156 circ. Nascitur Pisis S. Bona Virgo. 149

1160 circ. Obit S. Mathildis, Fundatrix Dyessensis in Bavaria. 442

1194 Transfertur ab Episc. Bentivolio corpus S. Ubaldi Ep. Eugub. 780

1196 Florensis Ordo confirmatur a Cælestino III 125.

1198 Nascitur S. Ferdinandus: Futurus Rex Castellæ & Legionis. 295

1200 Obit Jacobus Erem. Ord. Fontis-avellanæ, Nuceriæ. 680

SECULO XIII.

Sec. 13 Corpus S. Barbari M. Methone ex Peloponneso translatum Venetias. 770

1202 Obit B. Abbas Joachim. 92

1207 Pisis moritur S. Bona Virgo. 144

1209 Floret S. Adam Abbas Firmanus in Latio. 777

1212 Transfertur Donoraticum corpus S. Guidi Eremitæ. 821

1217 Berengaria, Henrici fratris heres, regnum Castellæ cedit filio S. Ferdinando, 295, 298, 315

1225 circ. Corpus S. Isidori M. ex Chio Venetias transfertur. 774

1227 Videtur cælitus allata Crux Caravacana. 396

1227 Ruit Ecclesia S. Petri Trecis, illæso corpore S. Helenæ Virg. 582

1224 & seqq. Transferuntur sæpius ossa S. Marculfi. 531.

1230 S. Ferdinandus mortuo Patri Alfonso succedit in regnum Legionense. 299, 320

1230 circ. Officium Potestatis, ejusque legendi privilegium liberis in Italia civitatibus commune factum a Friderico II Imp. 826

1231 Nascitur B. Jacobus Venetus, Ordinis Prædicatorum. 458

1236 Corduba venit in potestatem S. Ferdinandi. 296 300, 328.

1240 Floret Pisis S. Gerardesca, revelationibus & miraculis clara. 164

1240 Genuæ transfertur pars corporis S. Valentini Episcopi. 543

1242 Inquisitores septem cum Sociis Avenioneti in Occitania, ab hæreticis mactantur. 180

1245 Ecclesia nova S. Maximini Ep. Trever. dedicatur. 34

1247 Hispalis a S. Rege Ferdinando occupatur, 296, 302, 305.

1249 Reliquiæ SS. Cantianorum Stampis translatæ. 432.

1252 Moritur S. Ferdinandus Rex Hispali. 296, 303, 362.

1255 vel 64 Obiit S. Jutta Vidua Culmzæ in Prussia. 603

1267 Videtur obiisse S. Gerardus de Villa-magna. 768.

1290 Bergomi transferuntur corpora SS. Jacobi Diaconi M. & aliorum quatuor. 578

1293 S. Jvo testamentum condit, pro capella a se fundata. 817

1294 Floret CP. Constantinus Logotheta, Scriptor Actorum S. Theodosiæ Virg. M. 68

SECULO XIV.

1314 Moritur Jacobus Venetus, Ord. Prædic. 458, 470.

1325 Corpus S. Gibriani transfertur in novam capsam. 651

1326 Obit B. Franciscus Senensis Servita. 780

1327 Marquardus, Ord. Min. obit Monachii in Bavaria. 183

1360 Transfertur Vercellas corpus B. Æmiliæ. 557

1361 Petrus Petronus moritur in Carthusia Senensi. 223.

1364 Transfertur corpus S. Bonæ Pisanæ. 163

1384 Scribuntur miracula S. Marculfi, Corbiniaci facta. 531

1375 Describuntur miracula Crucis Caravacanæ. 393

SECULO XV.

1408 Florebant Eboræ in Lusitania Constantia & Maria de Vita paupere. 415

1420 Corpus B. Petri Petroni integrum reperitur, & transfertur. 230

1426 Obit B. Benincasa Ord. Servor. B. M. in Etruria. 662

Sec. 15. Ex Istria Venetias transfertur corpus S. Maximi M. 16

1450 S. Bernardinus resuscitando a se puero mortuo, omnia alterius vitæ loca ostendit. 823

1452 Firmum venit, Hospitali ministraturus, B. Bertramus. 516

1452 Nascitur sancta Princeps Joanna Lusitana. 721

1455 Transfertur Pisas corpus S. Guidi Erem. 821

1455 Moritur Mutinæ B. Andreas Ordinis Minorum. 841

1465 Andreas Chius pro fide crudeliter occisus Constantinopoli a Turcis. 184

1468 Elevantur ossa S. Mathildis Dyezzensis. 443

1469 Reperitur Viqueriæ corpus S. Bobonis. 828

1471 Monasterium Averii ingreditur, & 4 anno post Habitum Prædic. suscipit B. Joanna. 721

1480 Moritur Beatrix Leitoa, Fundatrix Monasterii Jesu Averii. 723

1488 Transferuntur ossa S. Mathildis Dyezzen. 443

1490 Obit B. Bertramus, Erem. Augustinianus Firmi. 516

1490 Moritur Averii sancta Princeps Joanna Lusitana. 721

1491 Moritur B. Vitalis a Bastia, Tertiarius S. Franc. Assisii. 475

1491 Scribit B. Baptista de Varanis de vita sua spirituali. 477

SECULO XVI.

1501 & seqq. Claret novis miraculis S. Modoaldus ob reliquias in Monast. Helmwardeshusano servatas. 717

1505 Monachii elevantur ossa B. Marquardi Minoritæ 183

1509 Elevatur corpus B. Vitalis a Bastia Tertiarii. 475.

1514 Moritur B. Æmilia Biccheria Vercellis. 557

1519 S. Ubaldus Ep. Eugub. multis claret miraculis, a Stephano Cremonensi tunc vivente & vidente scriptis. 784

1524 Refertur Papiam corpus S. Bobonis. 828

1526 Permittitur a Clemente VII cultus B. Jacobi Veneti. 458

1526 Joannes Fanensis, Provincialis Marchiæ, initiis Capucinorum se opponit, postea ipsemet ad eos transgressus. 510

1527 Obiisse videtur Camerini B. Baptista de Varanis. 477

1564 Datur initium Sodalitatibus Marianis in Coll. Rom. S. I. 855

1577 Transfertur corpus S. Principis Joannæ Lusitana. 758

1579 Congregatio Clavorum Senis instituta. 195

1579 Transfertur corpus S. Ferdinandi Regis in novam capellam. 368

1584 Gregorius XIII omnes toto orbe Sodalitates adnectit uni Primariæ Romanæ, sub directione Præpositi Gener. S. I. 855

1586 Bonamici ossa inventa & translata. 524

1588 Inquiritur in cultum & miracula S. Paneratij, Lantuscæ in Comitatu Niceensi. 707

1589 Inducti Lycium Theatini, S. Herinæ cultum instaurant, erecta sub ejus nomine ecclesia. 588

1593 Transfertur corpus B. Baptistæ de Varanis. 476 511.

1596 Reliquiæ SS. Sisinnij, Martyrij, Alexandri MM. translatæ Mediolani in novam capsam a S. Carolo Borromæo. 45

1597 ac seqq. S. Rolendis, V. Gerpiniæ, novis miraculis inclarescit. 765

1599 Petrus Georgius Odeschalcus fit Ep. Alexandriæ. Propyl. 5.

1599 Transfertur corpus B. Philippi Presb. Agyrone in Sicilia. 710

1600 Nascitur 21 Januarii P. Godefridus Henschenius, Acta Sanctorum scripturus. Tract. Prælim. pag. 1

SECULO XVII.

1604 Transfertur Patavij corpus S. Crescentij Presbyteri. 585

1604 Allatum ad Jesuitas Lycienses corpus S. Irenes M. Romanæ, causa Controversiæ cum Theatinis, quæ moderamine prudenti componitur. 589

1607 Fit secunda translatio S. Bonæ Pisanæ. 163

1610 Petrus Georgius Odescalcus transfertur Viglebanum ab Alexandrino Episcopatu. Propyl. 15.

1614 In repurgata ante sexennium crypta S. Restitutæ Mart. Calarit. invenintur ejusdem corpus.

1616 Reliquiæ S. Philippi Apost. ex Cypro allatæ Neapolim. 524

1617 Transferuntur Venetiis corpora SS. Pauli Ep. CP. & Barbari M. 771

1618 Obit Ven. Sebastianus Michaelis Ord. Prædic. primus Vicarius Congregationis reformatæ in Francia 588

1620 Petrus Georgius Odescalcus, Episc. Vigleban. obit. Propyl. 25, 26.

1620 Reliquiæ SS. Cantianorum iterum Stampis translatæ. 434

1620 In crypta S. Restitutæ Caralitanæ effodiuntur corpora varia, quorum aliqua non videntur esse Martyrum. 798

1622 Toti Ord. Prædic. communicatur cultus B. Jacobi Veneti. 459

1626 Formatur processus de miraculis sanctæ Principis Joannæ. 758

1627 Obit Ven. Fr. Bonaventura, vulgo Eremita, prope Senas Peregrinus, 614

1635 Romæ transfertur sacellum, in quo celebrare solitus S. Philippus Nerius. 853

1637 Restauratur in Prussia cultus SS. Juttæ & Dorotheæ. 610

1638 Transfertur corpus S. Felicis pueri, Mart. Rom. Palmam Siciliæ oppidum. 709

1640 Transfertur Papiæ corpus S. Bobonis. 828

1642 Collocatur sub Altari corpus B. Andreæ Mutinen. 841

1647 Atripaldæ recognoscuntur & transferuntur ossa SS. Hypolisti & Soc. 526

1650 S. Germani Ep. M. corpus Ribodimonte Feram defertur. 550

1652 Obit Ven. Michael de Nobletz, Apostolici zeli Presbyter & Missionarius in Gallia. 588

1658 Recognoscitur & transfertur Veronæ corpus S. Metronis Presb. 652

1659 S. Germani Episc. M. Reliquia delata Ambianum. 550

1667 Reliquiæ quatuor Martyrum Romanorum transferuntur ad Oratorium Congregationis Marianæ in Collegio Romano S.I. 856

1668 Inspicitur corpus incorruptum S. Ferdinandi Regis. 381

1671 Clemens X Sanctum declarat Ferdinandum Regem. 385

1675 Inveniuntur & transferuntur Romæ corpora SS. Rasii & Anastasii, olim a S. Bonifacio Papa IV apud S. Mariam Martyrum deposita. 763

1676 Inveniuntur Viterbii corpora SS. Dionysij Ep. & Euticij Presb. 775

1677 Tertium transfertur S. Bona Pisana. 164

1680 De cultu S. Jobi aliorumque Sanctorum veteris Testamenti, controvertitur coram Congregat. Rituum. 665

1681 Moritur RP. Godefridus Henschenius XI Septembris. Pag. XII

1682 Moritur Augustinus Favoritus, quatuor successive Pontificium Secretarius. post Propyl. pag. 6.

1683 Moritur Ferdinandus Furstenbergius Ep. Paderborn. ac Monaster. operis hujus Mecænas singularis. Tr. Prælim. pag. X.

1683 In restauratam a Francica vastatione Ecclesiam S. Maximini reducuntur Monachi. 35

1686 Reliquiæ S. Wironis & Sociorum Ruremunda ad Montem Suburbanum referuntur. 656

1686 Reliquiæ ex Societate S. Prisci Martyris translatæ Parisios. 851

ACTA SANCTORUM MAII TOMVS SEPTIMVS.

Continebit hic Tomus dies Maji tres ultimos: qui, licet non sine enormiter prolixi, aucti tamen Appendicibus addendorum, mutandorum, & corrigendorum ad priores omnes hujus Mensis Tomos, per interruptæ bis impreßionis inducias copiosius subnatis, facile hunc quoque librum efficient parem ceteris. Ad ipsa porro istorum trium dierum Acta, solito more atque ordine illustranda, accessuro, nihil est opus Lectorem morari præfando multa. Solum hic dixero, ex prænominatis Appendicibus appariturum, ad quam perfectionem adduci opus poßit quandocumque, post absolutum Junium, licebit priores omnes Tomos recognoscere atque supplere. Si enim istis solis potuit tantum addi intra sexennium, quod ab editione trium primorum Tomorum ad hujus Septimi impreßionem fluxit; idque ab uno me Daniele Papebrochio, in alia potiora promovendæ compositionis impreßionisque ac sociorum informandorum studia intento; ex iis, quæ duo dumtaxat tresve amici suggesserunt, aut non quærenti se obtulerunt ultro; quid sperari non poterit, si ad paucos illos monitores adjutoresque, plures ex omni natione accesserint, amice ac fidentur suggerentes, quid addendum, quid emendandum ipsis videatur? Tres enim simul Socii, communi labori incumbentes, suspensa tantisper alterius Semestris cura, vacabimus perficiendo Semestri priori, in ordine ad alteram editionem; quam omnino futuram necessariam, prius quam pergatur ad Julium & reliquos ex ordine menses, credere nos facit raritas Januarii ac Februarii, paßim in Bibliopoliis deficientium. Interim, quidquid incommodi habuit bis interpolata editio Maji, poterit caveri in Junio; si piorum, recibus quas imploro, exoratus Deus ea faciat Belgio nostro fluere tempora, quæ non cogant Bibliopolam, suos illi Mensi typos commodaturum, inducias poscere a continuandis in tres quatuorve aut etiam quinque Tomos expensis, quibus totus simul prodire ille, & simul pars Anni dimidia haberi completa poterit.


Mai VII: 29. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Mai VII

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Mai VII

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 14.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.