Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai VII           Band Mai VII           Anhang Mai VII

29. Mai


VIGESIMA NONA MAII

SANCTI QVI QVARTO KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sanctus Conus, Martyr Iconii in Asia.
Filius ejus, Martyr Iconii in Asia.
S. Restitutus, Martyr Romanus.
S. Revocatus Martyr, Genuæ honoratus.
S. Maximus Martyr, ex civitate nova Istriæ Venetias translatus.
S. Gentius, Martyr in Hispania.
S. Crispolus, Martyr in Numida.
S. Cyrillus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Carellus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Primolus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Finodus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Venustus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Gissinus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Alexander, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Tredentheus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Jocundus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Primus, Martyr in Africa.
S. Accidia, Martyr in Africa.
S. Passimonius, Martyr in Africa.
Sancti CLIII, Martyres in Africa.
S. Sicimodus, Martyr Antiochiæ.
S. Bassus, Martyr Antiochiæ.
S. Venustus, Martyr Antiochiæ.
S. Victurius, Martyr Antiochiæ.
S. Pullienus, Martyr Antiochiæ.
S. Pontamius, Martyr.
S. Dimetius, Martyr.
S. Secundinus, Martyr.
S. Maximus, Martyr.
Sanctus Maritus Martyr apud Græcos.
Sancta Uxor Martyr apud Græcos.
S. Victor, Martyr Romanus, Tornaci in Belgio.
S. Scyreneus, Martyr Romanus, Tornaci in Belgio.
S. Maximinus, Episcopus Trevirensis ad Mosellam.
S. Maximus, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Buriena Virgo, in Cornubia Angliæ Provincia.
S. Sisinnius, Martyr in agro Tridentino.
S. Martyrius, Martyr in agro Tridentino.
S. Alexander, Martyr in agro Tridentino.
S. Maria, Virgo Antiochena.
S. Votus, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia.
S. Felix, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia.
S. Joannes de Aterris, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia.
S. Eleutherius, Arcani in Latio.
S. Theodosia, Martyr Constantinopoli.
S. Geraldus, Episcopus Matisconensis in Gallia.
B. Joachimus, Abbas & Institutor Ordinis Florensis, in Calabria.
B. Bona Virgo, Pisis in Hetruria.
B. Gerardesca Pisana, Ordinis Camaldulensis Tertiaria.
B. Guilielmus, Ord. Prædicatorum, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Bernardus, Ord. Prædicatorum, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Garcias, Ord. Prædicatorum, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Stephanus, Ord. Minorum, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Raymundus, Ord. Minorum, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. N. Prior Avinioneti, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Raymundus, Archidiaconus, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Bernardus, Clericus illius, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Petrus Arnaldi, Notarius, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Forranerius, Clericus, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Ademarus, Clericus, Martyr Avinioneti in Occitania superiore.
B. Marquardus, Ordinis Minorum Monachii in Bavaria.
B. Petrus Petronus, Carthusianus Senis in Hetruria.
B. Andreas de Chio, Martyr Constantinopoli.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctæ Macræ Virginis repositio corporis Remis, celebratur a Saussajo: Vitam illustravimus VI Ianuarii.
S. Alexander, Episcopus Alexandriæ, memoratur in Ms. Synaxario & Menæis Divionensibus Mss. atque Martyrologio Arabo-Ægyptio apud nostros Romæ Maronitas. Acta ejus illustravimus XXVI Februarii.
S. Eigilis, Senonensis Archiepiscopi, primum Prumiensis, deinde Flaviniacensis Abbatis, qui multis claruit miraculis, obitus (ut quidem videtur) his ipsis verbis, & cum expresso titutlo Sancti, inscribitur Necrologio Flaviniacensi; cujus auctorem Mabilio fuisse existimat Hugonem Flavinacensem, qui initio seculi XII floruit; ipse tamen ejus Acta colligens, seculo IV Benedict. p. 2, solo utitur titulo Venerabilis: alias ejusdem prætermittendi causas vide deductas inter Prætermissos, ad diem quo a monasticis Martyrologiis refertur. I Martii.
S. Franciscæ Romanæ Canonizatio, facta a Paulo V anno 1608, indicatur a Menardo & Balingemio. Vitam dedimus IX Martii.
S. Henricus, Eremita in Hetruria, indicatur in Ms. Florario, & in additionibus Mss. Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Idē forte est, qui peregrinus obiit Perusii: cujus Acta dedimus XIII Martii.
Daganus Episcopus, in Gallovidia Scotiæ provincia, refertur a Camerario in Menologio Scotico. Videtur is esse, de quo egimus inter Prætermissos XXII Martii.
S. Theodosia Virgo & Martyr, Cæsareæ in Palæstina sub Maximino Cæsare & Urbano Præside, post varia tormenta in mari submersa, magna cum solennitate colitur a Græcus in Menologiis, Synaxariis & Menæis, nec non in Martyrologio Arabo-Ægyptio Romæ apud Maronitas servato. Acta ejus illustravimus. II Aprilis.
S. Vinebaudus Abbas, in Breviario Lingonensi anni 1604 proponitur hodie colendus, cum Officio IX Lectionum, quarum tres priores sunt ex Sermone B. Maximi Episcopi, aliæ sex contractæ ex Vita, quam dedimus & illustravimus. VI Aprilis.
S. Pollio, Lector in Ciballis & Martyr, indicatur in Martyrologio Hieronymiano, & nudum nomen S. Polionis, primo loco ante alios hujus diei Martyres, in Martyrologiis Mss. Aquisgranensi, Augustano, & Parisiensi Labbæi, atque auctario Greveni ad Vsuardum. Videtur idem esse, qui colitur XXVIII Aprilis.
Suicbertus, Episcopus & Martyr in Bethlem, indicatur a Greveno in Auctario Vsuardi, atque a Canisio in Martyrologio Germanico: verum nobis ignotus. Est S. Suibertus, Episcopus Frisonum & Boructuariorum Apostolus, Cæsaris-Werdæ ad Rhenum sepultus: Sed non fuit Martyr. Ejus Acta ut fabulosæ rejec imus I Martii.
Alius est S. Suibertus junior, Episcopus Verdēsis: sed neque hic Martyr fuit; hujus Acta dedimus XXX Aprilis.
Gundibertus, indicatur in Catalogo Sanctorum Hiberniæ Henrici Fitzimon, idemque a Dempstero in Martyrologio Scotico dicitur fuisse Martyr Remis. Hinc suspicari licet, indicari S. Gumbertum Martyrem, cujus & S. Berthæ, conjugis ejus ac deinde Avennacensis Abbatissæ, corpora aliquando Remis quieverunt, uti diximus ad eorum dies XXIX Aprilis & I Maji.
S. Olbianus, Episcopus Aneorum, Martyr, memoratur in Menæis excusis & Menologio Sirleti. Alii referunt ipsum IV Maji.
S. Titianus Episcopus indicatur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Dedimus hactenus tres hujus nominis Sanctos Episcopos, Opitergiensem XVI Ianuarii, Brixiensem III Martii, & Laudensem IV Maji.
Mille quingenti & viginti quinque Martyres, in Umbria passi, referuntur in martyrologio Romano, & a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ. Sunt hi relati in Actis S. Venantii, Martyris Camerini, ob cujus miracula dicuntur conversi. Eorum sedecim in hujus Actis nominantur, & supra eorum corpora dicuntur condita duodecim altaria. Non negamus quin potuerint multi Martyres paßi fuisse Camerini: sed non audemus fidem adhibere Legendæ illi, postquam examinavimus eam XVIII Maji.
SS. Paternus & Calocerus indicantur in Ms. Leodiensi S. Laurentii, & in Ms. Florario: sunt eunuchi uxoris Decii Imperatoris, & colantur XIX Maji.
S. Revocatus Martyr, ob sacras Reliquias, colitur ritu duplici in ecclesia monasterii S. Benigni Genuæ, uti latius infra explicamus ad Acta S. Restituti Martyris.
S. Maximinus Episcopus colitur Vesontione in Burgundia. Eumdem recentiores scriptores volunt proprium hujus urbis Antistitem fuisse, illuc missum a S. Cajo Papa ante finem seculi 3: an recte, ac proinde distinguendus a Trevirensi hujus nominis Episcopo sancto, hodie notißimo, quærimus in Appendice ad hujus Acta.
Chono, aliis Chononus, Chononius, & Bono, Abbas Lerini insulæ, nunc S. Honorati, memoratur in Martyrologiis monasticis Wionis, Dorgani, Menardi, Bucelini; eique dicitur scripta VIII epistola S. Gregorii Magni, libro IX. Vincentius Barralis monachus Lerinensis pag. 186 ait de eo, se post multos labores & vigilias impensas in evolvendis Mss. Bibliothecæ Lerinensis & aliis monumentis, nihil certi reperisse, præter jam dictam Epistolam, & nomen in quodam pervetusto codice membrano præfati cœnobii, ubi inter Sanctos & Proceres insulæ etiam iste nominatur sub his verbis: Sanctus Chononus sive Chononius seu Chonon vigesimo nono Maji, floruit anno 600. Si hoc per zyfram ita scriptū fuit, non est pervetustus Codex iste, aut saltem scriptura recentior est. Neque de nihilo esse putem quod Barralis non audeat præponere titulum Sancti aut Beati: quare & nos ab eodem citra præjudicium abstinemus. Indicamus autem in Kalendario Spirituali anni 1686, pro civitate Parisina & locis circumjectis, poni hoc die nomen S. Cononis Lerinensis, cui S. Gregorius scripsit, nullo addito (ut paßim alibi solet) loco ubi ille ut Sanctus colatur. Quare parum movemur hac auctoritate, moniti Parisiis, collectori imprimis curæ fuisse, ut personæ illustres, quibus singularia quædam ac familiaria ad baptismum nomina sunt, aliquem sui nominis Sanctum reperirent in dicto Kalendario: eo igitur prætextu quod ad Galliam Lerinus pertineat, Cononem istum hic posuit, in alicujus nobilis Cononis gratiam.
Modwinus, apud Marianum Gormanum hoc die relatus dicitur a Colgano num. 33, in Notis ad Vitam S. Patricii auctore Iocelino, quam & nos edidimus ad 17 Martii, in qua ille num. 28 dicitur, S. Dunnium, discipulum suum, Abbatem in Sabhall constituisse, quem Colganus opinatur esse Modwinum.
Brunsecha Virgo indicatur in Ms. Hibernico Tamlachtensi. Ejus meminit Colganus 28 Martii in Notis ad Vitam S. Mochuæ num. 5, & dubitat num sit soror S. Mochuæ, an vero diversa, & filia Crimthani. Iterum ad Vitam S. Kierani num. 18, eamdem asserit ferri in Mag-trea hoc die coli, & memorari etiam in Martyroll. Dungallensi, Cathaldi Maguir, & Mariani Gormani, Verum ibi in Vita S. Kierani cap. 10 Brunecha appellatur.
Moeltalius refertur in eodem Ms. Tamlachtensi. Colganus 21 Martii in Appendice ad Vitam S. Endei cap. 7, scribit, Moeltulium filium Gobnan, Abbatem Araniæ Orientalis, decessisse anno 865. Sed num is hic referatur, non additur.
Cumania, filia Alleani in Ard-vladh, Darius, Mo-beccus, indicantur in eodem Ms. Tamlachtensi.
Mathildis, filia Fulconis Regis Hierosolymorum, Abbatissa Fontis-Ebraldi Ordinis Benedictini, a Scriptoribus laudata, quos indicat Arturus du Monstier in Gynæceo Sacro, cui hanc cum titulo Beatæ inscripsit.
Ermendrudis, Abbatissa in Bonnensi civitate, statim ab obitu cælum ingressa dicitur, apud Cæsarium lib. 12, cap. 43, ideoque adscripta est ut Beata Menologio Cisterciensi Henriquez, Bacelini Benedictino, & Gynæceo Sacro Arturi du Monstier. Ast ea solum Venerabilis appellatur in Fastis Agrippinensibus Gelenii.
Nicolaus, Abbas XII Villarii in Brabantia, anno 1240 mortuus, cum titulo Beati inscriptus est Menologiis Henriquez & Bucelini. Eumdem absque hujusmodi titulo refert Chalemotus.
Irmentrudis de Milendunck, Antistita Dietkirchii, laudatur a Theodoro Ray in Animabus illustribus Iuliæ, Cliviæ &c. sed abstinet is a titulo Sanctæ & Beatæ.
Ambrosius de Jesu, ex Ordine Minimorum, Valentiæ in Hispania defunctus an. 1541, hodierna die; Vitam habet, cum titulo Beati Patris, Barcinonæ impressam Hispanice an. 1618, post S. Franciscum de Paula Ordinis Institutorem, auctore Petro Iacobo Tristan: quod sufficie hoc obitus ejus die indicasse, donec major auctoritas confirmet titulum, privata (ut videtur) devotione usurpatum.
Electus, Romæ in Ara-cæli aut Assisii Ludovicus de Sandoval Hispali sec. 13. Petrus de Padulis in Calabria an. 1540 Bartholomæus in Lusitania anno 1546 Francisca Pachieca in Castella sec. 16 Ordinis Minorum relati in Martyrol. Francisc. Arturi, & Francisca etiam in Gynæceo. Cardosus in Hagiologio videtur ad I Iunii agere de Bartholomæo.
Petrus Ballingus Sacerdos, Harlemii a Calvinistis hæreticis anno 1598 occisus, refertur a Raißio in Auctario Molani ad Natales Sanctorum Belgii.
S. Hypatius in Rufinianis cum longo elogio refetur in Mss. Menæis Divionensibus. In aliis & Martyrologio Romano XVII Junii.
Theodosia mater S. Procopii, ut cum aliis duodecim nobilibus Matronis passa Cæsareæ, refertur in hodierno Romano, ex Actis filii. Horum fides cum apud nos vehementer vacillet, ob causam supra XXI Maji relatam, aliasque plenius suo tempore exponendas; non audemus illas hic adscribere numero Sanctarum mulierum, quæ utrum revera fuerint in rerum natura dubitamus. Veremur etiam, ne ipsum nomen Theodosiæ mutuo sumptum sit, ab ea quam supra diximus hodie coli a Græcis, Virgine & Martyre Cæsariensi; æque ac nomen Procopii, a certo ejusdem nominis ibidem Martyre, de quo Eusebius. De omnibus, quos Acta illa suggerunt, simul judicabitur VI Julii.
Septem germani Martyres via Tiburtina referuntur in Martyrologiis S. Hieronymi, Vsuardi, Adonis, Notkeri, & aliorum. Sunt hi filii S. Symphorosæ: cum quæ dicti filii in Martyrologio Romano & aliis coluntur die XVIII Julii.
S. Remigii, Episcopi Remensis, translatio tertia recolitur a Saussajo, & in Ms. codice Vsuardi ex Ms. Florario. De ea agendum erit ad ejus Vitam I Octobris.
SS. Agricii & Nicetii Episcoporum translatio, a S. Hildulpho Episcopo dicitur facta in Vita S. Agricii num. 10, data XIII Januarii.
at S. Nicetius colitur I Octobris.
S. Clementinæ Virginis & Martyris & Sociarum, Translatio Reliquiarum Mutinæ, indicatur ex tabulis Ecclesiæ Mutinensis, a Ferrario in Catalogo generali, qui addit putari fuisse ex numero Sociarum S. Ursulæ, proinde spectant ad XXI Octobris.
S. Vulganii Eremitæ obitus, Monstreleti apud S. Madelgisilum notatur in hujus Vita, die sequenti danda; interim videtur ab aliis confundi cum eo qui, Atrebati defunctus, colitur Lensii II Novembris.
S. Dubricii, Episcopi Landavensis in Wallia, translatio inscripta est Martyrologio Anglicano Wilsoni in posteriore editione, & ab Alfordo in Indice Sanctorum Angliæ. Natalis ejus refertur IV Novembris.
SS. Blasii & Demetrii Martyrum inventio in civitate Verulana indicatur in Annotatis Chartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. In Ms. Florario legitur Inventio S. Blasii Episcopi & Martyris. Hic forsan esset S. Blasius Sebastenus, III Februarii.
ast ambo Blasius & Demetrius Verulis coluntur XXIX Novembris.
S. Nicolai Episcopi Myræ translatio Nicolaus Senior Ep. Myræ Theodorus Episc. Myræ Martyr referuntur a Petro de Natalibus lib. 5 cap 65 & seqq. & a Wilfredo: de iis agi poterit ad Vitam S. Nicolai VI Decembris.

DE S. CONONE ET FILIO EIUS
MARTYRIBVS ICONII IN ASIA MINORE.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De loco, tempore, & Actis Martyrii valde antiquis aliisque recentioribus, cum Officio Acerris usurpato, propter Reliquias eo translatas.

Conus, Martyr Iconii in Asia (S.)
Filius ejus, Martyr Iconii in Asia (S.)

AUCTORE D. P.

Iconium Vrbs est antiqua Asiæ minoris, [Corpora Iconio] peregrinatione & prædicatione S. Pauli Apostoli celebris: cujus in Actis Apostolorum capite XIV tertio sit mentio, postea metropolis Archiepiscopalis Lycaoniæ & Isauriæ habita, in quarum provinciarum confinio sita est: proprie tamen & paßim Lycaoniæ adscribitur in Martyrologiis, ac nominatim XXIII Septembris ad memoriam S. Theclæ. Hic vero, tam in Actis prætitulatorum Martyrum, quam Martyrologiis, accensetur Isauriæ. Inde illorum Reliquiæ, incertum quando, in Italiam translatæ sunt ad urbem Campaniæ Episcopalem, Acerra sive Acerræ dictam, sub Archiepiscopo Neapolitano ad Clanium amnem, a Neapoli VIII M. P. dißita in via Beneventum ducente. [Acerram translata,] Ibi extat ecclesia SS. Cono & Conio, seu Conello filio, Martyribus dicata, in qua prædictæ Reliquiæ adservantur; solennemque prout decet venerationem habent die tertia Iunii, verosimiliter ob translationem ac depositionem isto die ibi factam. Nomen Patris Græcum, Κώνων, posterior ætas in Conum vertit, ex eoque filii, alias anonymi, nomen formavit, supponens idem cum nomine Patris fuisse, aut diminutivum illius; sicuti ad X diem Maji, agentes de Reliquiis S. Iob, Papiam translatis cum corporibus utriusque Tobiæ, patris ac filii, invenimus hunc distinctionis causa dictum Tobinum seu Tobiolum. Et hunc quidem Scriptura testatur patris nomine dictum fuisse; de filio autem S. Cononis tale nihil habent Acta antiquiora.

[2] Nos ea Græce invenimus in pervetusto Codice Vaticano, sub numero 866 fol. 326 descripta: [una cum Actis dandis Græcolatine ex Mss. antiquis.] qualia simul cum corpore videntur allata Iconio in Campaniam, & Latine reddita seculo saltem IX aut etiam citius, prout illa habemus ac damus ex quatuor Codicibus Mss. videlicet antiquißimo monasterii S. Maximini prope Treviros & alio nostro etiam valde antiquo, tertioque sed contractiori ecclesiæ S. Salvatoris Vltrajecti, ac denique ex Paßionali Bodecensi Canonicorum Regularium in diœcesi Paderbornensi, quod liberiori paraphrasi stylum prioris versionis corrigit, & ordinem etiam nonnihil mutat, sicut in Annotatis apparebit. Compendium eorumdem aliquod habet Petrus de Natalibus, sed loco Iconii ponit Nicomediam. Sunt illa simplici stylo, & Græce scripta, & Latine reddita: imo si duo sola loca excipias, videri possent ex Actis Proconsularibus sumpta; potiori proinde fide digna, quam quæ postea licentius exornata & interpolata Acerræ fuerunt, atque ad divini Officii formam aptata seculo forsan XIII. Non est quidem antiqua isthæc versio, ex omni parte sincera atque germana: ea tamen uti maluimus, propter vetustatis reverentiam, observationem defectuum referendo ad Notas, quam novam condere.

[3] [Ex his sumpta Memoria in Martyrologiis 29 Maji.] Fidem hisce Actis eorumque antiquitati conciliant Martyrologia Vsuardi atque Adonis, utpote seculo IX ad medietatem vergente conscripta, dum elogia inde accepta proferunt. Et Vsuardus quidem his verbis utitur, IV Kalendas Iunii, apud Iconium civitatem Isauriæ, sub Aureliano Imperatore, passio S. Cononis Martyris & filii ejus: qui primum ignito ferro superpositi, deinde craticulam prunis suppositis & oleo superinfuso constanter superaverunt. Postea vero tam frixorii, quam suspensionis in equuleo penuriam passi, malleo ad extremum ligneo manibus eorum contritis, in laudem omnipotentis Dei spiritum emiserunt. Ado eadem fere sic recitat: Item passio S. Cononis Martyris & filii ejus sub Aureliano Imperatore, in Iconio civitate provinciæ Isauriæ, Iudice Domitiano. Hic cum esset fide præclarus, exhibitus Iudici cum filio suo annorum duodecim, Spiritum sanctum in se habitare veraci confessione manifestaverunt. Primum itaque ignito ferro superpositi, deinde craticulam, prunis suppositis & oleo superfuso, constanter superarunt, inde frixorium: inde suspensi & valido igne sub eis adhibito, malleo ad extremum ligneo manus contritæ, in laudem omnipotentis Dei spiritum emiserunt. Similia habent Notkerus, Auctor Martyrologii sub nomine Bedæ suppositi, Bellinus, & alii paßim recentiores, cum hodierno Martyrologio Romano.

[4] [Dicuntur passi sub Aureliano Imp.] Regnavit Aurelianus Imperator ab anno CCLXX ad CCLXXV; sed etiam Aurelianus alter sub Trajano, Comes utriusque militiæ in Isauria, Princeps & Imperator dictus sæpe invenitur. Etenim sævitia in Christianos exercenda sic probatus Trajano fuit, ut ab eo ex Asia Romam missus inveniatur, ad interfectionē omniū Christianorum, uti pluribus deductum est ad Catalogos antiquorum Pontificum num. 49, & rursum ad Ephemerides Græcorum metricas XXVIII Septembris, cum ageremus de Charitone Iconiensi Martyre, distinguendo ab ejusdē nominis posteriore Palæstinio Abbate. Ideo vehementer propendeo, ut hoc quoque S. Cononis Martyrium ad Trajani ætatem pertinere credam; & Comitem Domitianum, hic nominatum, [fortassis in alium seniorem mutando,] Aureliano in Europam evocato succeßisse, non autem ab eo missum fuisse: licet Actorum Auctores, æque ac alii quarto quintove seculo gesta Martyrum compilantes, confuderint personas, & has confundendo etiam temporum conturbaverint characteres. Ceterum utriuscumque Aureliani ætate res acta est. Ob secessum Cononis in solitudinem, tam interpres quam interpolator Latinus Monachum eum vocandū S. Cononem crediderunt, sed excusandi sunt, velut ex seculi sui usu locuti. Nam veri nominis Monachos nemo facile inveniet ea ætate; sed tales tantum quales faciebat fugiendæ persecutionis neceßitas eos, quos etiam tempore suo describit Apostolus ad Hebr. X, 38, in solitudinibus errantes, [& vitam solitariam coluisse.] in montibus & speluncis & in cavernis terræ: horum autem aliqui, solitariæ ejusmodi quietis amore capti, cum idoneum locum invenissent, ibi cellam sibi ac mansionem constituerunt, Græce Μονὴν, quod initium denique vero Monachatui dedit circa finem seculi III: hic vero seculo sequenti magis magisque invaluit, & apud Ægyptios primum, ac deinde etiam apud alios ad perfectiorem formam adductus fuit.

[5] [Acta recentiora pro Officio & die 3 Iunii.] Porro Acta, quæ supra diximus seculo XIII vel serius interpolata sub nomine S. Coni, quo media ætas utebatur, invenimus transcripta Neapoli apud Clericos Regulares, in schedis Antonii Caraccioli, vulgandis Ecclesiæ Neapolitanæ monumentis celebre nomen adepti, quæ contulimus cum Officii ecclesiastici inde accepti, & Acerris olim soliti recitari, Lectionibus, Responsoriis atque Antiphonis: & sic collata secundo loco edimus; ut tali exemplo moneatur Lector, quantum de genuina sinceritate amittere soleant ejusmodi omnia, dum per plurium manus ac stylos transeunt, semper aliquid furfuris contrahentia, quod cribo & scopa indigeat. Ita hic in fine additur, quod mortem Sanctorum audientes Fratres, qui erant in eorum monasterio, venerunt cum aromatibus, & tulerunt corpora nocte, & sepelierunt eos in sancta Sion in ipso monasterio, tertio Nonas Iunii. Quorum nihil habent vetera Acta: Martyrologia autem vetusta, IV Kalendas Iunii notant. Bodecensis Codex, nescio quare, Paßionem eorumdem in titulo adscribit VII Idus Maji. Ms. Trevirense sub finem ait, quod Commemoratio celebratur vicesima die mensis Maji, & sub tali etiam die Paßionem contractam habet Codex Vltrajectinus; sed errore librariorum utrobique potuit omissum esse, nona. Neque dubitem quin sic Acerris fuerit antiquitus servatum: sed post illatas Campaniæ a Sarracenis restauratasque a Normannis vastitates, videtur nova facta Corporum sanctorum translatio, cujus causa nunc die III Iunii festum celebrari diximus, quando iidem referuntur a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ & alio Catalogo ejus generali. Talem autem cultum confirmat Hymnus, in eo festo recitari solitus hoc tenore:

Martyr insignis Cone, quem colendum
Tertio Nonas Junii per orbem
Scimus, & læti meritis honores
      Reddemus astris. [quibus consonat Hymnus ejusdem Officii.]
Supplices audi populos, & aures,
Quas tui fundunt famuli per aras,
Vocibus præsta, facilis benignas
      Tempore Sacro.
Hunc diem festum pueri faventes,
Hunc diem castæ celebrent puellæ,
Hunc diem festum celebremus omnes
      Carmine læto.
Urbis hic noster Pater atque Rector,
Laudibus summis referendus astris;
Cujus ad templum veniunt catervæ
      Ordine longo.
Nam fuit clara genitus parentum
Prole, qui magnis opibus valebant:
Moribus clarus fuit, atque miris
      Clarior actis.
Cum vero Calvus laceraret orbem,
Nominis Christi gravis hostis, atrox
Pestis humani generis & horror,
      Cæde cruentus;
Claruit sanctus Conus orbe, fesso
Jam malis tantis, coronandus inter
Milites claros Domini supremi,
      Sanguine fuso.
Filius juxta Cononus beatus,
Sanguine fuso meruit coronam.
Morte contempta super astra vecti,
      Ambo triumphant.
Supplices clare rogitamus omnes,
Sitis & nostri memores per ævum;
& Deum cæli populo benignum
      Reddite vestro.
Ut salus illi super & salubris
Aër, & fruge gravidus sit annus,
Fertilis totus, gravidus olivis,
      Vitibus atque;
Gaudet in latis pecus omne campis:
Sic ad exactos veniamus annos,
Semper hunc sacrum celebremus hymnum
      Carmine læto.
Sit decus summo Domino polorum,
Laus sit & ingens simul & potestas,
Qui suo nutu regit altus Orbem,
      Trinus & unus. Amen.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui dimicantes provehis ad coronam, concede nobis famulis tuis, sanctorum Martyrum tuorum, Coni & Cononi digne solennia celebrare, utque eorum gloriosos triumphos devotis mentibus personamus, ipsorum intercedentibus meritis ad superna gaudia pertingamus. Per Dominum.

ACTA
Ex antiquis Mss. Græcis ac Latinis.

Conus, Martyr Iconii in Asia (S.)
Filius ejus, Martyr Iconii in Asia (S.)

EX MSS.

Ἔτι κρατήσαντος τὸ βασίλειον Αὐρηλιανοῦ τοῦ τυράννου, ἀπεστάλη Δομετιανὸς Κόμης κατοπτεῦσαι πάντας προσκυνεῖν καὶ σπένδειν τοῖς μιαροῖς εἰδώλοις. Εἰσελθὼν οὖν εἰς τὴν Εἰκονίων πόλιν τῆς Ἰσαυρίας, ὑπεβλήθη αὐτῷ Κόνων τίς σεμνὸν βίον ζῶν, φίλος δὲ Θεοῦ, καὶ κληρονόμος Χριστοῦ, καὶ συνόμιλος Ἀγγὲλων Θεοῦ, δαιμόνων δὲ διώκτης, εἰδώλων καθερέτης, βραβευτὴς δὲ τῶν Μαρτύρων. Οὗτος ἑσχηκὼς γυναῖκα, ἀνεχώρησε χηρεύσας, ἔχων καὶ υἱόν· καὶ λαβών αὐτὸν κατιδίαν ᾤκησεν.

Ἀνεδέξατο δὲ τὸν βίον Μωῦσέως, ἐπιτάττων τοῖς ὕδασιν· καὶ γὰρ [ὄντος αὐτοῦ] ἐν τῇ μονῇ, πλησίον ἦν ποταμὸς ῥέων, ὅς ἐπολιόρκει πάντας τοὺς γιτνιοῦντας [οἵ τινες] τοῦτον ἐπὶ πλημμύρα ὑδάτων ἐπελθόντων, οὐκ ἠδύναντο παρελθεῖν πόῤῥω. Ἐπιστάντος οὖν ὄχλους, παρεκάλουν τὸν ἅγιον Κώνωνα διενέγκαὶ ἀυτούς. Ἐπιτιμήσας οὖν ἅγιος Κώνων τοῖς ὕδασιν, ἔστησεν αὐτὰ, καὶ ποιήσας ὁδὸν διῆγεν τὸν ὄχλον. Ἀναχωρήσαντος δὲ τοῦ Ἁγίου ἐπὶ τὸ μοναστήριον, καὶ μὴ κελεύσαντος τοῖς ὕδασιν διοδεύειν, ἀνάῤῥοια ὥδευον, καὶ ἐγέμησαν τὰς πλησίον κώμας. Γνοὺς δὲ μακάριος Κώνων τὸ γεγονὸς, καὶ σύννους γενόμενος, ἀπήει πρὸς τὸν ποταμὸν, ἐπιτρέπων αὐτῷ τοῦ πορεύεσθαι. Ὅσοι οὖν κατὰ Θεὸν ζῶσιν, οὔτως πολιτεύονται, καὶ οὕτως ἀρέσκουσιν Θεῷ, καὶ τιμῶνται ὑπὸ τοῦ Θεοῦ, καὶ ὑποτάσσεται αὐτοῖς οὐ μόνον τὰ ὕδατα, ἀλλὰ καὶ πᾶσα κτίσις· ἐπλήρωσεν γὰρ οὗτος τὸ γεγραμμένον, Ἐὰν ἔχητε πίστιν ὡς κόκκον σινάπεως, καὶ ἐρεῖ τε τῷ ὅρει τούτῳ, Μετάβληθι, καὶ γενήσεται. Οὐ μόνον οὖν τοῖς ὕδασιν ἐπιτάττει, ἀλλὰ καὶ τοῖς κτίσμασι κελεύει · ἐπίστευσεν δὲ Ἀβραὰμ τῷ Θεῷ, καὶ έλογίσθη αὔτῷ εἰς δικαιοσύνην · ἐπίστευσεν Κώνων τῷ Θεῷ, καὶ οὐ μόνον φίλος ἐκλήθη, ἀλλὰ καὶ συγκληρονόμος Χριστοῦ· τοιοῦτοι ἀρέσκουσιν τῷ Θεῷ, τοιοῦτοι στρατηγοῦσιν, οὐ μόνον τὰ ἐπὶ γῆς, ἀλλὰ καὶ τὰ ἐν τοῖς οὐρανοῖς.

Τοῦτον ἰδὼν ὑπηρέτης τοῦ σατανᾶ Δομετιανὸς Κόμης, ἐιπεν, Τὸ σεμνόν σου τῆς πολιᾶς, καὶ τὸ γῆρας εἰς πολλήν με αἰδῶ κατέστησεν· τοίνυν ὁρᾷς τὸν Αὐτοκράτορα, καὶ πᾶσαν τὴν οἰκουμένην εὐωχουμένην· καὶ διατὶ αὐτὸς ἐν τοιαύτῃ πλάνῃ διάγεις; Κώνων ἐ͂ιπεν· Οἱ κατὰ Θεὸν ζῶντες, οὐ δύνανται οὕτως εὐωχίᾳ διάγειν· δεῖ γὰρ αὐτοὺς διὰ πολλῶν θλίψεων εἰσελθεῖν εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν · οἱ δὲ κατὰ ἄνθρωπον ζῶντες, ᾧδε εὐωχοῦνται, καὶ ἐν μαλακοῖς ἱματίοις διάγουσιν. Τοίνυν μᾶλλον αἰτοῦμαι συγκακουχεῖσθαι τῷ σταυρῷ τοῦ Χριστοῦ, πρόσκαιρον ἔχειν ἁμαρτίας ἀπόλαυσιν· ἀξιῶδέ σε μὴ διὰ συντόνων με ἀνέλῃς, ἀλλὰ κατὰ μέρος φαιδρὰς μοῖ τὰς βασάνους, καὶ τὰς πληγὰς ἐπιφέρων, ἵνα κᾀγὼ διὰ πολλῶν θλίψεων καταξιωθῶ εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν. Δομετιανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν· Ἔκρινας γὰρ τοῦ ζῆν ἀπαλλαγῆναι; Κώνων ἐ͂ιπεν· Ἔκρινα τοῦ ζῆν κατὰ ἄνθρωπον πληρῶσαι, καὶ σὺν Χριστῷ πολιτεύεσθαι.

Δομετιανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν· Νομίζω σε ἀσεβεῖν τοῖς θεοῖς· τί δὲ ἦσθα ἐν τῇ ἀσεβεῖ θρησκείᾳ, Παππὰς, Διάκων; Κώνων ἐ͂ιπεν· Ἔζησα κατὰ Θεὸν, προσκαυῶν τῷ Χριστῷ, καὶ ἀγαλλόμενος τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, ὢν ἁμαρτωλὸς καὶ λαἳκός· οἱ γὰρ καταξιωθέντες τοῦ ἀξιώματος ἐκείνου σὺν Χριστῷ ἀγάλλονται. Δομετιανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν, Γυναῖκα ἔσχες; Κώνων ἐ͂ιπεν, Ναί, ἀλλ᾽ ὀλίγον χρόνον συνέζησεν σὺν ἐμοὶ, νῦν δὲ σὺν Χριστῷ ἐστιν. Δομετιανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν· Βούλομαι κατὰ ἀκρίβειαν γνῶναί σου τὸν βίον· Τέκνα ἔσχες; Κώνων ἐ͂ιπεν· Ἔχω υἱὸν, καὶ τοῦτον παραστῆσαι με δεῖ τῷ βήματί σου. Δομετιανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν· Καὶ αὐτὸς ἀσεβὴς εἰς τοὺς θεούς; Κώνων ἐ͂ιπεν· Οἷα ῥίζα τοῦ δένδρου, καὶ οἱ κλάδοι τοιοῦτοι· νῦν οὖν κέλεοσον αὐτὸν παραστῆναι τῷ βήματί σου. Δομετιανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν· Παραστήτω αὐτοῦ καὶ υἱός. τάξις ἐ͂ιπεν, Πάρεστι τῷ βήματί σου. Δομετιανὸς ἐ͂ιπεν· Πόσων ἐτῶν ἐστιν υἱός σου; Κωνων ἐ͂ιπεν· Δώδεκα ἐτῶν ὢν γέγονεν Ἀναγνώστης, καὶ τῷ βίῳ κοσμικῷ ἀποταξάμενος, κατηξιώθει τὸν κλῆρον λαβεῖν τοῦ Διακένου.

Δομετιανὸς ἐ͂ιπεν᾽ Τί οὐν; βούλεσθαι προσέρχεσθαι τοῖς θεοῖς, καὶ θύετε, οὒ; ἐγὼ γὰρ ἐκελεύσθην παρὰ τοῦ Αὐτοκράτορος, τοὺς μὴ πειθομένους θύειν τοῖς θεοῖς τιμωρίαις διαφόροις ἀικίζειν. Κώνων ἐ͂ιπεν· Ἀπεῤῥιμμένε, καὶ πάντων ἀνθρώπων ἀσεβέστατε, οὐκ ἐ͂ιπόν σοι, Ποίει, θέλεις; Δομετιανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν πρὸς τοὺς ὑπηρέτας αὐτοῦ, Ἐκκαύσαντες τήμους, ἐπίθετε αὐτοὺς ὑπεράνω αὐτῶν. Κώνων ἐ͂ιπεν· Δὸς ἐν τῷ μέσῳ τὰ βασανιστήρια, καὶ τότε γνώσῃ δύναμιν Χριστοῦ. Δομετιανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν᾽ Διὰ πυρὸς ὑμᾶς ἀναλίσκω. Κώνων ἐ͂ιπεν᾽ βούλει ποίει. Δομεανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν· Ἐκκαύσαντες ἐσχάρας, έλαιον κατὰ μέρος εἰς τοὺς ἄνσθρακας ἐπιζέοντες, ἐπιῤῥίψατε αὐτοὺς έπάνω τῆς ἐσχά̈ρας. Κώνων ἐ͂ιπεν. Καὶ πρὸ τούτου σε ἠξίων, ὅτι εἴ τινας ἐπαχθῆναι τιμωρίας ἔχεις, ἐπά̈γαγε. Δομετιανὸς ἐ͂ιπεν· Στρέψαντες αὐτοὺς κατὰ τῆς γαστρὸς ἐκκαύσατε. Κώνων ἐ͂ιπεν· Πέποισο ὅτι οὐκ ἀισθανόμεθά σου τῆς πυρᾶς. Δομετιανὸς Κόμης ἐ͂ιπεν· Ἐκκαύσαντες τήγανον, καὶ ἐμβαλόντες ἔλαιον εἰς αὐτὸ, ἐπιῤῥίψατε αὐτοὺς εἰς τὸ τήγανον, ὅπως καὶ νῦν ἅψηται αὐτοὺς τὸ πῦρ. Κώνων ἐ͂ιπεν· Τί ἔστι τοῦτο; καταπαίζουσίν σου οἱ ὑπηρέται, καὶ οὐκ ἐθέρμαναν καλῶς τὸ τήγανον. Δομετιανὸς ἐ͂ιπεν· Ἀρόντες αὐτοὺς ἀπὸ τοῦ τηγάνου, κρεμάσατε αὐτοὺς κατὰ σφυρῶν, καὶ ὑποκαπνίσατε αὐτοὺς δρυμυτάτως, ὅπως ἀποπνιγῶσιν. Κώνων ἐ͂ιπεν· Τὸ πῦρ σου οὐχ ἥψατο ἡμῶν· καὶ τοῦ καπνοῦ σου οὐ φροντίζομεν.

Δομετιανὸς ἐ͂ιπεν· Ξυλίνῳ πρίονι τὰς χεῖρας αὐτῶν περιέλετε. Κώνων ἐ͂ιπεν· Οὐκ αἰσχύνῃ, ὅτι δύο ἀχρίοι δοῦλοι τοῦ Θεοῦ πᾶσαν τὴν ὑπερηφανείαν ὑμῶν ἔθλασαν, καὶ τὴν πανοπλίαν ὑμῶν κατέλυσαν. Καὶ ταῦτα εἰπόντος τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Κώνωνος, φωνὴ ἐκ τῶν οὐρανῶν ἐγένετο λέγουσα αὐτοῖς· Ἀπέλθετε οἱ γενναῖοι ἀθληταὶ τοῦ Χριστοῦ, ὧν βίος ἁγνὸς, καὶ τρόπος τέλειος, καὶ ζωὴ ἐν οὐρανοῖς· στεφανοφοροῦντες πομπεύετε, ἐνδεικνόμενοι τὸ νίκος κατὰ τοῦ σατανᾶ. Καὶ ταύτης τῆς φωνῆς ἐνεχθήσης, οἱ ἅγιοι Μάρτυρες ἀνατείναντες τὸ ὅμμα αὐτῶν εὶς τὸν οὐρανὸν, προσήυξαντο ἐπὶ ἱκανόν· καὶ ποιήσαντες τὴν ἐν Κυρίῳ σφραγίδα, ἀπέδωκαν τὰς φυχὰς ἐπὶ βήματος. Καὶ ἐπὶ τοῦ φόβου ἀνέστη Ἄρχων ἁπὸ τοῦ θρόνου· καὶ ἐλθόντες οἱ ἀδελφοὶ ἔλαβον τὰ σώματα τῶν ἀγίων Μαρτύρων, ὑπὲρ χρυσίον καὶ λίθον τίμιον τετιμημένα, καὶ ἔθαψαν αὐτὰ αἰνοῦντες τὸν Θεὸν, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Regnante Aureliano tyranno, directus est Domitianus ad compellendam omnem provinciam, [Adductus ad tribunal ex eremo,] ut vim faceret omnibus adorandi atque colendi nefandissima idola. Dum ingressus fuisset in Iconium a civitatem provinciæ Isauriæ, obtulerunt ei hominem, venerabili vita viventem coram Deo, amicum Dei & cohæredem Christi, confabulatorem b Angelorum: qui dæmonum quidem erat insecutor idolorum maledictorum, sanctorum Martyrum interessor. Hic habuit uxorem, & discessit c ab ea, castusque permansit habens filium: & accipiens eum, mansit in solitudine d.

[2] Ambulavit enim in viis Moysi, increpans fluctus, faciens mandata Dei. Erat enim ibi prope ipsum locum fluvius e torrens, quo nullus poterat de vicinis locis, [ubi degens, fluvii cursum stiterat;] a multitudine aquæ, transire. Appropiante vero populo rogabant S. Cononem, ut eos trans-fretaret. Increpuit S. Conon aquam; & statuit eam, & faciens viam eduxit eos. Descendente vero S. Conone in monasterium f suum, jubens aquis ut non currerent usque ad tempus: deinde implens eas inundavit plurimas provincias g. Cognoscens sanctus Conon quod factum fuisset, pergens venit apud flumen, jubens ei ut ita cursus ejus esset secundum misericordiam Dei: unde usque hactenus omnes ibi placentes Deo lætantur ab eo, & subjecta sunt ei, non solum aquæ, sed & omnis terra ipsa. Completum est enim quod scriptum est: Quoniam si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Transi, & transiet. Non solum, aquis imperat, sed & h fluctibus jubet. Credidit autem Abraham Deo, & reputatum est illi ad justitiam: credidit sanctus Conon Deo, & non solum amicus Dei vocatus est, sed coheres Christi factus. Hi placent Deo & hi militant i, non solum in terris, sed & in cælis.

[3] Videns k hæc minister diaboli Domitianus Comes, dixit: Venerabilem senectutem l tuam in multā verecundiam perduxisti, qui non respicis Imperatorem & omnem sanctum m lætantem: & cur sic in ista mansione falleris? [deque instituto vitæ rigore interrogatus,] S. Conon dixit, Qui cum Deo vivunt, in hoc schemate ambulant, ut ego: oportet enim eos per multam tribulationem introire regnum cælorum: nam qui coram hominibus vivunt, schema habent in pulchris vestibus ambulantes: ego incipio properare cruci Christi, ut quæ ad tempus sunt peccata remittat mihi, qui hæc judicabit. Domitianus Comes dixit, Judicasti vitam finire? [ac Christum confessus,] S. Conon dixit, Judicavi quantum ad homines complere, & cum Christo quidem habitare.

[4] Domitianus Comes dixit: Credo te impium esse diis: quid stas? primum religionis tuæ honorem enarra. Monachus n es, aut Diaconus? S. Conon dixit, Vivo coram Deo, adorans Christum, exultans sancto Spiritu: ego enim indignus laicus sum, qui vero innituntur dignitati illi in Christo lætantur. Domitianus dixit, Uxorem habuisti? S. Conon dixit; Revera: sed paucum tempus vixit mecum, & modo cum Christo est. Domitianus dixit, Volo cum o acribia vitam tuam cognoscere: filios habuisti? [una cum filio,] S. Conon dixit: Habeo filium, & hunc me oportet tuis præsentare aspectibus. Domitianus dixit; Et ipse impius est diis? Sanctus Conon dixit: Qualis radix, tales & rami sunt: nunc ergo venire jube eum ante conspectum tuum. Domitianus Comes dixit: Præsentetur & filius ejus. Officium dixit: Præest luminibus tuis. Domitianus Comes dixit: Quot annorum est filius tuus? S. Conon dixit: Duodecim p, & expertus in lectionibus, & mundo renuntians, dignus fuit sortem accipere Martyrum: sed rogamus ne compendiose nos ad sententiam perducens, finem velis dare: sed citius nos per singula tormenta transire fac & plagas, ut ego dignus sim ingredi regnum cælorum.

[5] [noc persuasus diis immolare,] Domitianus Comes dixit: Quid ergo? Vultis credere diis & sacrificare eis? an non? Mihi enim jussum est ab Imperatore, qui non consentiunt immolare diis, sententias in eos diversas pronuntiare. S. Conon dixit: q Stulte & omnium hominum impiissime, non tibi dixi, fac quod vis? Domitianus Comes dixit Ministris, Incendite ferros r, & ponite super eos. S. Conon dixit; Veniant s ad me diu sententiæ tuæ, & tunc videbis virtutem Christi. Domitianus dixit, [varie per ignem torquetur:] Per ignem vos extricabo. S. Conon dixit: Quod vis fac. Domitianus dixit: Craticulam incendite, & mittite oleum per angulos ejus, & carbones succendite, & jactate eos super craticulam. S. Conon dixit: Pridem tibi dixi, Si qua sunt tormenta, ostende. Domitianus dixit; Revolvite eos supra ventrem suum, ut ardeant. S. Conon dixit: Credis, quia non cogitamus de igne tuo? Domitianus dixit: Succendite frixorium, & mittite eos ibidem, forte vel nunc continget eos ignis. S. Conon dixit: Quid est istud? Illudunt ministri; non calefecerunt frixorium bene. Domitianus Comes dixit: Tollite eos de t tygano, & suspendite eos u singillatim, & supponite illis ignem validum, ut statim animam tradant. S. Conon dixit: Ignis tuus nos non tetigit: nam de tuo x incendio nos gaudemus.

[6] [& omnibus tormentis superiores ipse ac filius] Domitianus dixit: Malleum ligneum afferte, & manus eorum conterite y. S. Conon dixit: Non erubescis, quod duo servi Dei, omnem superbiam tuam confregerunt, & victoriam diaboli vetaverunt? Et hæc dicente S. Conone, vox venit de cælo dicens: Ite fortes Athletæ Christi, quibus seculum castum, & cursus fortior, & vita in hominibus bona fuit, & coronati rosis, & ex pugna honorati, nunc in cælis vos habitare ostendite victo diabolo. Et istam vocem audientes sancti Dei Martyres, suspicientes oculis in cælum, diutissime orationem facientes, in Domino tradiderunt spiritum ante tribunal. Et præ timore exurrexit Comes Domitianus de throno: & venientes Fratres sustulerunt corpora sanctorum Martyrum, [spiritum in oratione reddunt,] super aurum & lapidem pretiosum multum: & sepelierunt ea, laudantes Dominum z. Martyrizatus est Sanctus Conon cum filio suo in Iconio Isauriæ provinciæ, sub Domitiano Comite: Commemoratio celebratur vigesima die mensis Maji, regnante Domino Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Paßim Myconium Hesauriæ, vel etiam Herausiæ, habent Mss. nostra: sed evidens sphalma correxi: non item in Græco mutavi Εἰκόνιον in Ἰκόνιον. Licet enim alii omnes sic scribant: notat tamen Stephanus de urbibus, antiquam ibi fabulam circumferri de luteis imaginibus, ad generis humani restaurationem ibidem post diluvium formatis, unde urbi nomen adhæserit; quod proinde, inquit idem Stephanus, debebat per dyphthongum scribi, διὰ τὰς εἰκόνας ἐκεῖ διαγραφῆναι.

b Ms. Bodecense longiori paraphrasi, Misit apparitores suos, ut comprehenderent aliquos Christianos, quos sibi oblatos crudeli vexatione torqueri juberet: a quibus videlicet ministris suis oblatus est ei post aliquot dies … Conon… confabularis Angelorum.

c Idem Ms. melius, ea mortua recessit: Græce enim ad verbum est, Cum habuisset uxorem, viduus factus recessit, scilicet ab urbe … & privatim, seu solus, habitavit.

d Totum sequ. § in Ms. Bodecensi, hinc exemptum, & ad finem sic relatum, invenio: Legitur de hoc beato viro laudabile quoddam & memoria dignum miraculum, quod per eum Dominus ostendit, cum insolitudine, sicut prædiximus, habitaret. Erat &c. Atque hoc unum ex duobus punctis est, quod uti ex Actis Proconsularibus haberi non potuit, ita per vulgi traditionem acceptum minoris est fidei, præsertim quoad circumstantias aliquas. Similiter non magni facio vocem, quæ Martyribus in fine sui agonis infra dicitur de cælo lapsa: quia id in primæ notæ Actis insolens, in aliis autem levioris notæ tam frequens est, ut fides haberi prudenter nequeat.

e Lycaoniam quam longa est percurrit, & Iconium alluit fluvius; qui tandem una cum pluribus aliis minoribus rivis, in Ascanio lacu se perdit: ex quo deinde lacu, per subterraneos meatus, videtur Mæander procedere.

f Monasterium in Vitis Patrum sæpe sumitur pro cella eremitica, unum aut duos dumtaxat capiente: idque secundum proprium vocis etymen: quod usus posterior deflexit ad cœnobia plurium significanda.

g Græca multo clarius & alio prorsus sensu sic reddentur: Regrediens porro Sanctus in cellam suam, cum non jussisset aquas progredi, retrorsum abeuntes illæ, impleverunt vicinos circum vicos: quod B. Conon, recogitans, & sciens quod factum erat, venit iterum ad fluvium, jubens ipsum procedere, solito scilicet cursu & alveo; contra quam interpretes intellexerunt, rati vicorum illorum commodum fuisse, quod erat damnum, nisi permissus naturali suo fluxui rivus fuisset. Si aliter alius Græcus contextus olim habuit, tunc censuerim a natura fluvii, eo lacu quem dixi obsorpti, sumptam occasionem tribuendi miraculo, id quod erat a natura: & sic prioribus consentiens Ms. Bodecense dicit, quod Sanctus fluvio præcipit, ut arrepti cursus itinera de reliquo semper observaret; ut videlicet, quod hactenus ipsi superabundaverat, divisum in partes, aliarum etiam regionum utilitatibus deserviret … unde & usque hodie habitatores regionis illius, prædicantes beneficia tam memorabilis viri, glorificant in factis ejus largitorem & auctorem meritorum ipsius D.N.I.C. &c.

h Idem Ms. sed & terræ, quæ se ad imperium ejus meabilem præbuit: Græcum, sed omni etiam creaturæ.

i Græce est: Hi imperant, velut Duces militibus suis, non solum iis quæ in terris sunt, sed etiam quæ in cælis.

k Græce, Hunc videns: & melius: quia sic apparet, antiquo textui insertum postea miraculum illud fuisse. Idem cum agnosceret paraphrastes Bodecensis, maluit illud eo movere loco, ubi importune interrumpebat cœptum sermonem, & referre ad calcem.

l Græca rectius, Venerabilis canities atque senectus tua in tui venerationem me adducit. Igitur vides &c.

m Immo, & mundum universum, ut est in Græco; secundum seculum scilicet, sicut est in Ms. Vltrajectino.

n Παππὰς, non Monachum significat, sed Papam, idest, Episcopum vel Sacerdotem, quod magis quadrat alteri parti interrogationis: & hoc videns Bodecensis paraphrastes atque emendare volens, scripsit, Monachus es, an laicus? & deinde respondet, Vocor quidem laicus, sed professione sum solitarius. Idem omisit priores omnes responsiones & interrogationes.

o Ἀκρίβεια diligentia. Ms. Bodec. Volo evidentius cognoscere vitam tuam.

p Græce, Cum esset annorum duodecim factus est Lector; & seculari vitæ renuntians, dignus fuit sortem Diaconi accipere.

q Ms. Bodec. sic extendit responsionem: Sive Imperator tuus jusserit, sive voluntatis propriæ malevolentia suggesserit, excogita quotquot pœnarum genera possis, & excrucia nos quantum volueris; certissime sciens, quod nec minis nec blanditiis tuis provocati poterimus negare nomen Domini Dei nostri.

r Idem Ms. & Vltraject. laminas ferreas. Fortasse propria Isaurorum lingua, laminæ ferreæ dicuntur τῆμοι, aliis Græcis ignota voce.

s Græce, Profer in medium instrumenta tortoria.

t Etiam in Ms. Græco, ter Τύγανον, semel tantum scriptum erat Τήγανον, quod usitatum alias est, & Sartaginem significat, prout habetur in Bodec.

u Græce κατὰ σφυρῶν, per malleolos pedum; καὶ ὑποκαπνίσατε, & fumum subtus excitate.

x Ibid. Et fumum tuum non curamus.

y Græce est, Serra lingea manus eorum amputate, & sic habent Acta recentiora, Ms. Bodecense antiquis Actis inhærens, addit: Quod cum a ministris crudeliter fuisset impletum.

z Hactenus Græca, nec plus habet Ms. Bodecense aut Vltrajectinum: videtur autem pro Vigesima, legendum, Vigesima nona.

ACTA RECENTIORA
Ex Ms. Neapolitano & Officio Acerrano.

Conus, Martyr Iconii in Asia (S.)
Filius ejus, Martyr Iconii in Asia (S.)

EX MSS.

Temporibus a Aureliani Præfecti erat quidam vir, nomine Conus, [S. Conus mortua uxore,] magnus ac timens Deum in civitate. Iconii, habens conjugem fidelem in Domino: qui in tantum supernæ patriæ erant accensi desideriis, ut cælestem magis quam terrenæ dignitatis gloriam appeterent: Et quotidie in orationibus suis postulabant Deum, ut daret eis filium, quorum pia vota exaudiens omnipotens Deus, donavit eis filium, & posuerunt ei nomen, Conus. Mater, ipsa die qua peperit, migravit ad Dominum. Beatus vero Conus in vigiliis, & orationibus, die noctuque insistebat b: & cum factus esset filius annorum septem, [cum filio septenni secedit:] omnia quæ habere potuit pauperibus erogavit, & ad monasterium cum unico filio suo perrexit, tantamque illi Deus gratiam contulit, ut c cæcos illuminaret, leprosos mundaret, dæmonibus imperaret, varios languores ad pristinam sanitatem perduceret.

[2] Erat autem eadem in civitate Iconio quoddam flumen, quod hiemali tempore d, proprio relicto alveo, magnam civibus inferebat incommoditatem. Illo itaque tempore, cum ex more fluvius crevisset nimium; illuc cucurrit omnis populus ad virum Dei, eique pedibus prævolutus cum lacrymis dicebat: Succurre nobis, serve Dei, quod fluvius crevit, & demerget nos & omnia nostra: & populus noster ex alia parte est, & huc transmeare non potest. Tunc Beatissimus Conus dixit ad illos; Ego peccator & indignus sum, & alia agere non possum. Omnis autem populus clamare cœpit, Sancte Cone, serve Dei, adjuva nos. Beatus vero Conus surgens perrexit ad ripam fluminis, & elevatis oculis in cælum dixit: Domine Iesu Christe, sicut exaudisti Moysen famulum tuum in mari rubro, [precibus flumen in 2 partes dividit:] & transvexisti filios Israël per desertum; ita Domine exaudi me, non pro meis meritis, sed propter populum istum, ut videant & glorificent nomen tuum benedictum in secula seculorum. Cumque omnis populus dixisset, Amen; statim fluvius divisus est in duas partes, & subito aqua retro concisa est. Tunc tam omnis populus, quam etiam animalia quæ in altera parte erant, ad propria sunt reversi. Omnes viri & mulieres una voce clamaverunt, collaudantes Deum, qui salvat omnes sperantes in se. Fluvius autem ille non est reversus per alveum suum unde venerat, sed e implevit montes & colles, ita ut neque homines transitum inde habere possent. [Signo Crucis dein eum ad alveum suum reducit:] Tunc universi populi, currentes ad virum Dei, narraverunt ei omnia. Ille vero perrexit ad ripam fluminis, faciensque signum sanctæ Crucis super eam dixit: Imple jussionem Dei omnipotentis, & perge in alveum tuum. Statim, sicut servus qui adimplevit jussionem Domini sui, ita fluvius ille adimplevit jussionem sanctissimi viri, juxta illud quod Dominus ait: Si habueritis fidem sicut granum finapis, & dicetis monti huic, Transfer, transferetur. [Mat. 17 19.]

[3] [idola destruens & multos convertit:] Inter hæc sanctissimus Conus multa templa idolorum destruebat, & multos incredulos ad fidem Christi convertebat, non solum in civitate Iconio, sed in aliis provinciis: faciebatque in Christi nomine signa mirabilia. Factum est autem, dum fama sanctissimi viri perveniret ad aures cujusdam Domitiani, venit ille iniquissimus in civitatem f Romam: tantusque pavor & hebetudo mentis facta est in civitate illa, ut nullus auderet se palam Christianum confiteri: adeo ut plurimi eligerent in montibus vitam cum bestiis ducere, quam Christianam fidem supplicio verendo negare.

[4] [Domitiano Præsidi sistitur:] Tandem diaboli instinctu Domitianus jussit ad se venire B. Conum: cui dixit: Gaudeas, Nobilissime Abbas. Ad quem S. Conus respondit, Gaudeo plane. Domitianus dixit: Quod audivi de te, modo cognosco in veritate: quia corpus tuum lucidum est, & oculi tui sicut stellæ radiantes sunt, senectusque tua non meretur ullam detractionē. Interea modeste illum commonere cœpit, dicens: Relatum est nostræ excellentiæ, te felle pestiferæ Christianitatis non mediocriter esse refertum; [a quo interrogatus,] ut nō solummodo tibi tua non sufficiant, sed etiam plerosque impedire non verearis: quibus auditis, fidem penitus non dedimus, pro eo scilicet quod te nobiliter ortum, & nostræ militiæ devote militare scimus. Ad hæc B. Conus ait: Scriptum est, quod utilibus monitis sensum accommodare debemus, & non inutilibus. Cur exhorruisti Christum Dominum nostrum, tentum & damnatum, mortuum & sepultum? Quare prius non admiraris illum de virgine natum, virgine pariente, virgine permanente: nativitatem cujus Angeli nuntiaverunt, gaudentes & canentes, Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis? Quare non vereris illius virtutem, qui de quinque panibus & duobus piscibus satiavit quinque millia hominum? [Christum confitetur & ejus miracula.] Quis utique hoc fecit ut ille, qui cæco nato lumen reddidit, & quatriduano Lazaro vitam donavit? ad ultimum sua voluntate passus est pro salute mundi. Ad ejus mortem petræ scissæ sunt, monumenta aperta sunt; & multa corpora Sanctorum surrexerunt.

[5] Ad hæc Domitianus ait, Si assertio tua veritatis munimine firma esset, [in qua fide se per severaturum contestans,] totius mundi religio Christum crederet, & potestas Jovis ad nihilum redacta foret. B. Conus respondit: Favente Domino nostro Jesu Christo, qui veritatem me dicere jussit, quia in ea perseverabo usque ad illum finem, qui Christi lege finitur. Ipse enim dignatus est dicere: Ego sum via, veritas & vita, qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet; & omnis qui vivit, & credit in me, non morietur in æternum. [Ioan. 14. 6] Unde per multas tribulationes oportet nos introire, in regnum Dei: filii autem hujus mundi ejicientur foras, & ibunt in tenebras exteriores, ubi erit fletus & stridor dentium. Tunc Domitianus, ira repletus, jussit ipsum verberari, & variis tormentis affligi. S. Conus dixit: Ego tormenta tua non timeo: fac citius quod facturus es: [variis tormentis affligitur:] deprecor autem te ut pejora mihi tormenta inferas. Domitianus dixit: Optabam utili consilio te nostris parere præceptis, quo nobiscum nostris gaudiis perfrui merereris. B. Conus respondit: Ego vivere volo in anima, & non in carne. Tu vero, scelerate, cruciandus es, cum patre tuo diabolo in inferno, ubi tormenta tua nullo fine concludentur.

[6] Domitianus dixit: Habes filium? S. Conus dixit: [petit adduci filium,] Habeo: unde deprecor te ut mittas ad monasterium, & facias illum tibi præsentari; ut, sicut fuimus socii in hac vita, sic sociemur in illa beatitudine. Domitianus dixit: Quare non dimittis, ut puer adoret deos nostros, & fruatur nobiscum gaudiis hujus vitæ? B. Conus respondit: Ubi arbor stat, & ramus ejus cum ea. Tantum deprecor te, ut mittas ad eum, & recipiamus in unum martyrii coronam. Tunc festinanter fecit cum venire, & ante præsentiam ejus adduci. Cui ait Domitianus: Quod nomen est filii tui? Ille ait; Sicut & mihi. Domitianus dixit: Quot sunt anni vitæ illius? B. Conus respondit: Duodecim annorum erat, quando cum ad litterarum studia tradidi imbuendum: nunc decem & septem sunt anni ætatis ejus impleti, quibus Diaconis gradu sublimatus, in numero Sanctorum deputatus est. Perinde oro te ut unum pariter martyrium sumamus, ut pariter a Jesu Christo coronemur. [Septemdecim annorum Diaconum,] Domitianus dixit: Non es datus delectatori, sed perditori; non gaudio, sed mœrori. Quapropter jam tibi non expedit persuasio dulcis verborum, sed supplicia, & verbera, & tenebræ carceris, nisi adoraveritis deos nostros. B. Conus respondit: Impie, scelerate, sacrilege, crudelis, & dire tyranne; nonne prius diximus tibi, quia Christiani sumus, & idola vestra non adoramus? Fac tantum, quod facturus es.

[7] Ad hæc Domitianus jussit venire lectum ferreum, & Sanctos Dei nudos expoliari, [ambo impenuntur lecto ignito:] & super ipsum imponi. Carnifices vero urgentes ministrabant carbones supra lectum ferreum, & comprimebant eos g ferreis. Sancti Martyres dixerunt: Disce miser, quod carbones tui non dolorem, sed refrigerium nobis præstant. Cumque hoc a Sanctis audisset Domitianus, dixit ad carnifices; Tollite eos de craticula, [dein cacabibullienti:] & mittite eos in cacabum æreum bullientem, & mittite plumbum, resinam, stuppam, picem, & sulphur. Qui cum fuisset accensus acerrime, beatos Martyres imponi præcepit, & dixit: Videamus si Deus illorum potest eripere eos de flamma ignis. Sancti vero Martyres, dum exurerentur, oculos ad cælum elevantes, oraverunt ad Dominum, & dixerunt: Creator omnium Domine, exaudi nos ad te clamantes, & mitte nobis Angelum tuum sanctum, qui extinguat incendia sæva, sicut olim tribus pueris in camino ignis ardentis; ut cognoscant omnes, quia tu es filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. [sed Angelo protegente illæsi.] Protinus misit Dominus Angelum suum, qui flammivoma instrumenta cælesti rore extinguens, dixit ad sanctos: Pax vobis, milites optimi, agonistæ fideles: nolite timere, nolite pavere: nam Christus adest, qui vos victores faciet, & ad gaudia æterna perducet cum gratia.

[8] [jubentur in equuleo suspendi,] Tunc Domitianus dixit: Tollite eos de cacobo æreo, & suspendite in eculeo: aliis enim pœnis interficiam eos. Sancti Martyres: O mors iniquorum hominum! quid est hoc quod iterum replicare conaris, quasi nullam tibi rationem superius posuissemus? Jam semel & bis, terque, quaterque professi sumus, non creaturæ, sed Creatori Deo nos suppliciter flectere colla. Quod semel juravimus sacramentis divinis, illud non est violandum, neque præmiis, neque minis. Quæ est credulitas tua? Nonne qui fidem sui Regis abnegat & occultat, projiciendus est de militia cum anathemate? Non est insudandum in talibus rebus. Dominus autem nobis adjutor est: quid ergo faciat nobis homo, non est verendum. Maledicti equidem dii vestri & omnes qui confidunt in eis. Hoc audito, Tyrannus infremuit, & ait: Dura sentiat, qui corda ferrea gestat: per ignem transeat, qui non vult molliri. Tunc præcepit fumum acerrimum fieri, & sanctos Martyres desuper in eculeo pendere. Sancti vero Martyres, [fame acerrima torquentur:] irridentes pœnas atque tormenta, dicebant: O stulti & increduli! non timemus vos nec tormenta vestra: ignis enim vester & fumus nos non potuerunt superare: nos quippe servi Christi, gloriantes & gaudentes sumus, pro omnibus tormentorum generibus, quæ nobis intulistis.

[9] [serra dissecandi] Tunc Domitianus, ira repletus, præcepit ut cum serra truncarent corpora eorum. Sancti vero Martyres petierunt a carnificibus inducias orandi, & orantes ad Dominum dixerunt: Domine Deus Omnipotens, cæli terræque Creator, Jesu Christe, Rex Regum, summa potestas; qui omnia justa moderaris moderamine sancto, de cælis veniens, natus de Virgine, sacrum baptismum suscepisti, multa miracula seculo ostendisti, ad ultimum cruci confixus perditum mundum sanguine salvasti; per quem tuis famulis donasti de morte triumphum, ut possint diabolicas vincere fraudes. Te laudo, Christe Deus, [orationem fundunt ad Deum,] humanæ gentis amator, te laudent semper in ævum, teque Deum promant cæli terræque factorem, teque colant semper devoto mentis amore, qui cum Patre Deus, & cum Flamine sancto regnas, atque tuum regnum per mundi climata fulget in sempiternum. Comendamus tibi Christianam plebem, pro qua pretiosum sanguinera tuum fudisti: dona nobis servis tuis, ut quicumque in oratione per nomen nostrū te invocaverint, h petimus exaudias eos; & si aliqui fidelium memoriam nostram in anniversarii die fecerint, centuplum, sicut tuis fidelibus promisisti, restituas, & a peccatis illos clementer absolvas: [primum pro iis qui per eos aliquid petent,] & quincumque nostri certaminis scriptor fuerit, & te per nos oraverit, mox ei omnia dimittantur peccata; & eos qui a spiritu lunatico arrepti fuerint, & te per nomen nostrum rogaverint, precata eis clementer impertias: & si quis peccatis exigentibus auditum perdiderit, & per nos te Domine invocaverit, misericordissime Deus restitue ei: & hoc non nostræ dignitatis, sed tuæ [sit] bonitatis, qua promisisti Apostolis tuis dicens, Petite, & accipietis. [Ioa. 16. 24]

[10] [tum pro seipsis ut in pace moniantur:] Petimus etiam a te, Domine, ut non interficiat nos iniquissimus Domitianus, neque ministri ejus; sed in pace, piissime Deus, recipe animas nostras; ut cognoscat Domitianus, quia servis tuis nocere non potuit; sed, sicut voluisti, fecisti: ut omnis qui hoc audierit, benedicat nomen tuum in secula seculorum. Cumque fideles respondissent i, Amen; ecce vox de cælo facta est ad eos, dicens: Venite agonistæ fideles, vestras suscipite immarcessibiles æternæ gloriæ coronas; omnia, quæcumque petistis a Domino, [quo impetrato defundi,] fient vobis. Igitur cunctis videntibus qui aderant, sancti Martyres se signo Crucis signantes, tradiderunt animas suas in pace in manu Creatoris omnium k. Eadem hora factus est terremotus magnus l, & multa templa idolorum corruerunt. Tunc videns Domitianus talia, fugit in domum suam, & abscondit se. Audientes autem Fratres, qui erant in eorum monasterio, venerunt cum aromatibus: & tulerunt corpora Sanctorum nocte, & sepelierunt eos in sancta Sion m in ipso monasterio, [sepeliuntur.] tertio nonas Junii, regnante Domino nostro Jesu Christo: cui est honor & gloria, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Acerranum Ms. incipit: Aureliano Imperatore, quidam vir nomine Conus… nobili genere.

b Idem Ms. Et omnem fiduciam in agone & auctore religionis habere cœpit, quatenus manifesto triumpho agonotheta Christi existens, victor per omnia probaretur. Igitur quia lux in tenebris lucere non potest, & corona victori a Deo paratur, tota rei familiaris facultate pauperibus, orphanis, viduis erogata, ad monasterium cum unico filio perrexit.

c Idem addit, per signum Crucis: deinde interponit, surdis redderet auditum.

d Ibidem additur, cum ex nive crevisset.

e Item; Inundabat oram vicinam.

f Hoc ipsum est quod de Aureliano Principe, Romam ex Isauria advecto, legitur: cur autem Romam pro Iconio posuit auctor? An sic voluit credibiliorem corporum translationem facere?

g Apparet paraphrasten in antiqua versione invenisse ferreos; nec divinantem, ut fecerunt alii, ea voce laminas significari, ut invenit intactam reliquisse; alias sui ingenii conjecturis, ut apparet, haud parce usum.

h Hujusmodi orationes, quam sunt frequentes in Actis Martyrum spuriis atque interpolatis, tam raro, aut numquam potius, reperiuntur in genuinis atque sinceris.

i Satis inepte fingitur multitudo fidelium circumstare patientes, eorumque orationem claudere.

k Ms. Acerranum hic addit: IV kalendas Junias: mutato scilicet die cultus, placuit etiam mutare diem quo mortui Sancti dicerentur.

l Etiam hoc in sequioris notæ Actis tam frequens est, ut fidem superet; in genuinis rarißime vel tribunal contremuisse vel templum ad quod deductus Martyr fuerat corruisse leges

m Sionis nomine alibi nusquam legi ecclesiam vel monasterium dici. Fortaßis ut tempore posteriori, occasione redeuntium a terra Sancta, varia constat monasteria erecta in Occidente, sub nominibus locorum sacrorum, Sion, Bethlem, Nazareth &c: ita factum jam olim credi voluit paraphrastes, postquam finxerat multorum Fratrum monasterium, in quo monachus fuerit S. Conon, idque Sion appellavit arbitrio suo. Iuvat autem talia observare, ad discrimen inter genuina & interpolata.

DE SANCTO RESTITVTO
MARTYRE ROMANO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De monumentis & actis Martyrii; sub quo toleratum hoc sit, & quibus Martyrologiis inscriptum?

Restitutus, Martyr Romanus (S.)

AUCTORE G. H.

Strabo, libro quinto Rerum Geographicarum prope medium, [in Sabinorum oppido Ereto ecclesia Sancti:] describit Sabinorum regionem, & sub finem ista habet: Strata est per Sabinos via Salaria non longa, in qua Nomentana incidit, apud Eretum Sabinorum vicum supra Tiberim, a porta incipiens Collina. Esse autem Eretum, nunc Montem-Rotundum dictum, hodie celebre & populosum oppidum, jurisdictioni Barbarinæ familiæ subjectum, Roma duodecim milliaribus dissitum, docet Athanasius Kircherus in suo Latio pagina 222. In hoc oppido Ereto extare Antiquam Ecclesiam S. Restituti Martyris, de quo hic agimus; atque in vicina ditione, ad viam Nomentanam, [crypta ejus via Nomentana:] cerni ipsammet insuper cryptam, in qua venerandum ejus corpus reconditum substiterat, usque dum sub Hadriano Papa sublatum, haud longe a basilica S. Mariæ Majoris juxta ecclesiam S. Andreæ in Aurisaurio translatum est, docet Paulus Aringhus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 24; Vbi agit de celebri cœmeterio, titulo hujus S. Restituti nuncupato. Postea autem ecclesiam S. Andreæ in Aurisaurio, juxta Divæ Mariæ Majoris basilicam fuisse sitam, late probat ex tabulis anno MCCLXXVIII conscriptis, & ex diplomate Urbani IV Papæ anno MCCLXI edito, [Corpus Romæ ad S. Andreæ in Aurisaurio.] atque ex epistolis Clementis Papæ IV, & Nicolai Papæ IV, quæ omnia asserit in archivis Vaticanæ Basilicæ, aut Ecclesiæ S. Mariæ Majoris extare. Addit denique, hanc S. Andreæ in Aurisaurio ecclesiam adhuc integram, etsi profanos in usus destinatam, perseverare; quam olim Simplicium Papam Deo in honorem S. Andreæ solenni ritu dicavisse, insculpta musivo ibidem operi carmina, quæ adhuc leguntur, palam doceant atque inculcent. Carmina illa legi possunt apud Ciacconium: qui addit, in musivo quidem, Christi & S. Andreæ aliorumque Apostolorum imagines cerni; in parietibus vero, partim tessellato partim vermiculato opere, spectari feras varii generis, a Diana venatrice atque Hippocentauris confectas conficiendasque, & ideo ecclesiam eam a nonnullis vocari S. Andreæ in barbaris. Scire mallem an ibi etiamnum supersit ara, sub qua credi poßit adhuc latere corpus S. Restituti; dignum perfecto, quod inde in aliquam Basilicam transferatur; an vero illud jam olim inde ablatum sit, destructis penitus quæ ibi fuerant altaribus: nulla certe Romanarum basilicarum est, cui ejusmodi thesaurum adscribat Octavius Pancirolius.

[2] Acta martyrii, graviter plane scripta & fide dignißima, ut sunt in veteri S. Mariæ Majoris codice, [Acta ex Mss.] reperimus apud Patres Congregationis Oratorii in collectionis Gallonii, tomo litteris C. D. Signato, & inde hic damus. Alia etiam Acta ejusdem S. Restituti habuit jam laudatus Aringhus ex codice bibliothecæ Vaticanæ, unde partem ultimam de ejus decollatione & Sepultura in via Nomentana edidit, & addidit quæ deerant in prioribus Actis de translatione ad ecclesiam S. Andreæ in Aurisaurio, quæ inde num. 7 adjungimus. Eorumdem Actorum compendium habet Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, indicato antiquo Ms. ecclesiæ S. Mariæ Majoris, ac dein ista annotat: Citatum Ms. pro Hermogeniano habet Hermonem, (imo Hermogenem) & pro Præfecto habet Præsidem, (imo semel etiam Præfectum vocat): Sed nos, inquit, Baronium secuti, sic scripsimus. Verba Baronii, ad hunc XXIX diem in Martyrologio Romano, sunt ista: Ejus martyrii Acta habentur in codice scripto S. Mariæ Majoris, ad Præsepe dictæ, quibus narratur passus esse sub Diocletiano Imperatore, [An recte dicatur passus] damnatusque ad Hermogeniano Præfecto Prætorio, de quo consule tomum secundum Annalium. Est illorum exordium: Sub Diocletiano & Maximiano Augustis &c. Locus in Annalibus habetur ad annum 301, num. 18 & 19; ex Actis S. Sabini, Episcopi (ut vocat) Spoletini, dandis XXX Decembris.

[3] Habemus nos, sed alio principio, Acta S. Sabini ex Mss. Romano, [Sub Hermogeniano Præfecto,] Fuldensi, Metensi, Bonifontis, imo & Neapolitano Montis-Oliveti, in iisque sic legimus: Maximiano Augusto, die XV Kalendas Majas in Circo maximo, misso Sexto Veneto vincente, pars major clamabat, dicens: Christiani tollantur, & voluptas constet. Dictum est duodecies. Per caput Augusti, Christiani non sint. Expectante vero Hermogeniano Præfecto Vrbis, iterum clamaverunt decies: Si Auguste vincas, voces nostras a Præfecto exquire. Tunc Hermogenianus Præfectus Urbis intimavit voces Paganorum. Eodem tempore Maximianus Augustus jussit ut in Capitolium omnes convenirent. Et conventus factus est in Capitolio X Kalendas Majas. Innumerabilis vero multitudo populi erat ibi. Hoc itaque modo alloquitur Augustus populum, dicens: Viri cœtus & religiosi temporum nostrorum, dignum nobis videtur, ut per intimationem vestram religio temporum nostrorum augeatur: tamen Patres conscripti concedant facultatem, ut ubi inventi fuerint Christiani, teneantur a Præfecto Urbis vel ab Officio ejus, & sacrificent diis. Et discesserunt omnes una voce dicentes; Auguste tu vincas & cum diis floreas; Deinde, nonnullis relatis, additur: Tunc Maximianus Augustus, gaudio repletus, [de quo in suo rescripto Maximianus Aug.] jussit dirigi auctoritates ad quemdam Venustianum Augustalem Tusciæ; dicens: Victor Maximianus Augustus, Triumphator perpetuus, Imperator, patri Venustiano Augustali Tusciæ. Suggestionem Patris nostri Hermogeniani Præfecti Urbis claruisse cognosce: quia justa petitio occultari non debet, ut seculum nostrum nostraque promulgatio lædatur: ideoque commonemus, ut ubicumque Christianorum nomen auditum fuerit superstitionem colentium, aut sacrificare cogantur diis, aut certe pœnis intereant, facultatibus nudati & fisci tributis applicandi socientur: Vale, data pridie Kalendas Majas. His subjungitur comprehensio S. Sabini: qui oblatus Venustiano, & variis tormentis affectus, ac Venustiano converso, sub Lucio Tribuno martyrio coronatus est. At Baronius dicto anno 301. num. 19, relato rescripto Maximiani, subdit: Hic idem ille est Hermogenianus, sub quo passus quoque Romæ legitur Restitutus, cujus Acta martyrii habentur. Hæc ibi. Tempora quidem satis conveniunt; sed tamen ut S. Restitutus, tempore quo Hermogenianus fuit Præfectus Prætorio, passus esse concedatur; [an potius sub Hermogene Præside?] potuit tamen ab eo diversus fuisse Præses justitiæ, Hermogenes dictus, quales in Actis S. Sabini fuerunt Venustianus & Lucius.

[4] [Nomen in fastis.] Memoria porro S. Restituti Martyris est in omnibus paßim Fastis Latinis. Nam in antiquißimo Martyrologii Hieronymiani apographo Epternacensi, & Ms. Richenoviensi, ad hunc XXIX Maji ista pauca leguntur. Romæ Restituti. Quibus inepte, in aliis ejusdem Martyrologii Hieronymiani apographis, inserta est via Aurelia, loco viæ Nomentanæ aut saltem Salariæ; quod, quia Acta paßim non extabant, secuti sunt Vsuardus, Ado, Notkerus, & alii recentiores cum hodierno Martyrologio Romano, ubi ista etiam leguntur. Quarto Kalendas Junii Romæ, via Aurelia natalis S. Restituti Martyris. Infra in Actis dicitur corpus, via Nomentana sepulturæ funeratum aut traditum, sub die VI Kalendas Junias; Sed numerorum characteribus inversis, legi facile potest IV Kalendas Junias: non æque facile excusari, quod loco viæ Nomentanæ scripta sit via Aurelia. Valde enim distant ab invicem; scilicet illa ex porta Viminali, hodie S. Agnetis, versus Septemtrionem tendens; ista ex porta Aurelia, prope Adriani molem, nunc Castellum S. Angeli, versus Occidentem porrecta. Itaque arbitratur in suis Notis ad Martyrologium Hieronymianum Franciscus Maria Florentinius, licere dubitare an idem Restitutus sit: quod ego oscitantiæ amanuensium adscribendum potius opinabor. S. Restituti Martyris aliquas Reliquias asservari Bononiæ, apud Patres Carmelitanos & Theatinos, indicat in Bononia perlustrata Masinus: sed ejusdem esse de quo hic agimus, quo argumento persuadebimus?

ACTA
Ex veteri Ms. Romano Basilicæ S. Mariæ Majoris.

Restitutus, Martyr Romanus (S.)

BHL Number: 7197

EX MSS.

[Adductus Hermogeni Præsidi:] Sub Diocletiano & Maximiano Augustis Imperatoribus, in Christianos nimia fuerat exorta tempestas. Tunc comprehensus est quidam, dictus Restitutus, vir prudentissimus certe atque elegans; & ductus, a militibus ad Hermogenem Præsidem, administrantem Romæ, & dixerunt ei: Hunc invenimus suadentem multis, & docentem, vanam esse religionem nostrorum deorum quam colimus, & nomina ipsorum superflua & caduca, & prædicat sectam nescio quam Christianam. Tunc Præses dixit ei: Cujus esse videris, aut cujus generis es, edicito mihi. Respondit vir Dei: Civis quidem sum Romanus, & nobili genere natus: si vero carnale requiris nomen meum, Restitutus dicor; si autem secundum fidem meam, Christianus sum. Hermogenes Præfectus dixit: [se Christianum fatetur:] Non audisti jussum Dominorum nostrorum Principum? Respondit B. Restitutus. Quid tibi præceperunt? Præses dixit: Ut quicumque non sacrificaverit diis omnipotentibus, diversis ac variis suppliciis puniatur. B. Restitutus respondit: Ego cognovi præcepta Imperatoris mei Domini Jesu Christi; hunc vero qui negaverit, & cervices suas vanissimis lapidibus inclinaverit, æternis suppliciis interibit. Præses dixit: Cessent verba hæc, & accede; sacrifica diis, reverentissimis & conservatoribus Reipublicæ, & eris amicus Principum nostrorum: sin autem, multis tormentis cruciaberis. Respondit B. Restitutus: Ego jam paratus sum, ut me ipsum sacrificium Domino offeram.

[2] Tum indignatus Præses, jussit, ut cum lapidibus frangerentur ejus maxillæ, dicens: Alia pro aliis respondere noli. [verberatus non sentit dolorem:] Cumque milites diu cæderent eum fortiter, dicit Præsidi B. Restitutus; Ab his qui me cædunt, qui sunt milites tui, nullum dolorem sentio in membris meis. Præses dixit: Cujus dignitatis esse videris? Respondit B. Restitutus: Pro amore & timore Domini mei Iesu Christi contempsi militiam tuam intra palatium: & nunc Regi cælesti militare studeo militiam sempiternam. Præses dixit: Doleo super gratissimam juventutem tuam: accede & sacrifica invictissimis diis, ut cum grandi remuneratione accipias militiam tuam, simul etiam illustrissimam dignitatem consequaris. Respondit B. Restitutus: Ego militiam non perdidi: nam dignitas terrena a terris tollitur, dignitas vero cælestis perpetua æternitate subsistit. Tunc Præses iratus jussit eum expoliari, [gaudet cæsus nervis] & nervis crudis latera ejus & totum corpus lacerari fecit. Cumque expoliassent eum cædentes nimium, erat B. Restitutus hilaris; ac gaudens, quasi nihil pateretur, orabat dicens, Non timeo mala, quoniam tu mecum es Domine. Et dixit Præsidi: Infelicissime & inimice Dei, ecce quanta præstat Dominus diligentibus se: ubi sunt minæ tuæ & tormenta horribilia? Recede a secta tua nequissima, & incipe colere Deum Dominum nostrum, qui cultores suos ita liberat: derelinque deos vanissimos, qui sunt ligna, ferrum, plumbum, & lapides sculpti, [& plumbatis:] qui nec sibi aliquod solatium, nec cultoribus suis possunt exhibere. Præses vero repletus furia, jussit eum plumbatis cædi. Cumque diu cæderent eum, & nihil sentiret, jussit eum levari, postea vero ei erecto dixit: Miser, ut quid vis vitam tuam cum a biothanatis perdere. Respondit B. Restitutus: Jam tu & Principes tui, & omnes colentes simulachra surda & muta, inter biothanatos deputati estis, quia cæci corde & oculis non cognoscitis Dominum omnium creatorem.

[3] [carceri inclusus,] Tum Præses jussit eum recipi in carcerem, & ferro validissimo fecit totum corpus ejus constringi, & jussit ut nullus ingrederetur ad eum. Cumque milites duxissent eum in carcerem, fecerunt sicut præcepit eis Præses; & catenis vinxerunt totum corpus ejus. Erant ibi in ipso carcere inclusæ personæ numero plures, quæ videntes B. Restitutum, rogabant eum, dicentes: Rogamus te, vir Dei, ora pro nobis Dominum tuum, ut per te aliqua bona mereamur: qui pro tanto tempore hic fame deficimus, & putrefacta est caro nostra a plagis & pondere ferri, & non est qui subveniat nobis. Audiens hæc B. Restitutus, ingemuit cum lacrymis, [oratione fusa,] & dixit ad Dominum: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi & veri, qui per B. Mariæ Virginis uterum ad terram descendere, & nos visitare dignatus es; qui dixisti, Petite & dabitur vobis; exaudi me in hac hora invocantem nomen sanctum tuum, ut appareat virtus nominis tui, ut cognoscant omnes, quia tu es vere filius Dei vivi & veri, pro quo patior hæc omnia. [Luc. 11 9.] Disrumpe, Domine, & solve hæc omnia vincula, [vincula concaptivorum solvit,] quibus colligati sunt. Cumque complesset orationem suam, subito terræ motus fuit in carcere, & lux ingens emicuit, & odor suavissimus nimis inspiravit, & dirupta sunt omnia vincula & comminuta, & ostium carceris patefactum est. Tunc illæ personæ omnes, videntes quia dissoluta & comminuta sunt omnia vincula eorum, venerunt cum lacrymis, & præ gaudio prostraverunt se ad pedes B. Restituti, gratias agentes Deo. Quibus ipse dixit: Ecce quanta præstat Dominus his qui diligunt eum mente & corde puro: ecce enim in servis suis consolabitur. Vadat unusquisque quo voluerit, aut si quis voluerit animam suam salvare, mecum hic remaneat, [eosque dimittit.] quia visitavit nos Dominus sedentes in tenebris & umbra mortis. Exeuntes vero, omnes simul e carcere abierunt, unusquisque in fugam tota nocte; & qui infirmi esse videbantur, ipsi sanissimis cursibus antecedebant, magnificantes Dominum. Mane facto levantes se custodes, nescientes quid esset factum, invenerunt carcerem totum apertum, & in carcere nullum alium, nisi B. Restitutum prostratum in oratione. Currentes vero carcerarii ad domum Præsidis, nuntiaverunt ei, dicentes: Non solum carceres aperuit Restitutus, verum etiam & vincula omnia dissolvit, & comminuta sunt; & nescimus quo abierunt personæ, quæ cum eo fuerunt.

[4] [a Præside objurgatus,] Præses vero conturbatus jussit eum sibi præsentari. Cumque adduxissent illum in medio, dixit Præses: Quousque prævalent maleficia tua, & nomina deorum nostrorum blasphemas, ut nihil patiaris? ita ut pœnas omnes pro nihilo computaveris, & vincula omnium dissolveris, & homicidas ac sicarios, pro suis sceleribus custodiæ mancipatos, in fugam abire feceris. Dic mihi, si quis tibi talia præcepit. B. Restitutus dixit. Noli maleficiis adscribere ea quæ Dominus, ad laudem & gloriam nominis sui, suo servo præstare dignatur. Tunc Præses dixit ad eum: Jam accede & sacrifica diis, ut evadere possis tormenta gravissima; [irridet idola,] quæ fortiter te laniabunt. S. Restitutus respondit: Qualibus diis me sacrificare compellis? His forte qui ab hominibus ferro dolati sunt, & sine sensu esse noscuntur, & qui etiam ab igne æterno simul cum colentibus eos devorantur, atque devorabuntur. Conturbatus Præses dixit: Injurias deorum, sicut meam, jam amplius sufferre non possum. Et ait militibus: Ducite eum in Capitolium ad fanum Iovis, ut sacrificet: si vero sacrificare contempserit, jubemus eum capitalem subire sententiam. Milites itaque accipientes, duxerunt eum ad fanum Iovis æternalis, ut ibi sacrificia offerret. Ubi videns B. Restitutus simulacra sine intellectu & sensu, dicit militibus. Interrogate deos istos miseros, ut loquantur, & dicant mihi quid faciant. Hæc & alia subjungens in deos gentium, b cogebant eum milites ad sacrificandum: & nolens assentiri illis, [decollatur.] ligaverunt ei manus a tergo, & decollaverunt extra Capitolium: & extrahentes jactaverunt eum juxta arcum c Triumphi, ad Palmam, ut a canibus consumeretur.

[5] Justa vero quædam matrona, religiosa femina, venit noctu cum aliquibus viris Ecclesiasticis & paucis Christianis, [Corpus, a Iusta matrona sepultum,] propter impietatem Paganorum: & cum famulis suis collegit corpus B. Restituti; & abiit in domum suam juxta Metamsudantem, & illic cum aromatibus sanctum corpus ejus condidit, involuitque in syndone Biblea, & imposuit ipsum noctu in d pavone suo, ut perduceret in prædio suo via Numentana. Et dum pergeret, misit ad Episcopum in eadem via constitutum, nomine Stephanum: ut cum Presbyteris, & Diaconibus,ee & aliis Clericis, una cum servis Dei & Sacris Virginibus, convenirent simul cum fidelibus Christianis, ut in foro expectarent eos. Mane vero adhuc diluculo advenerunt cum sancto corpore, & cum hymnis & laudibus perduxerunt sanctum corpus in milliario decimo sexto, in prædium præfatæ matronæ Justæ venerabilis feminæ, in crypta in inferioribus: illicque dignissimæ sepulturæ funerarunt, sub die f Sexto Kalendas Junias, [elaret miraculis.] & fecerunt illic planctum per septem dies. Sumptus vero necessarios supra memorata Justa de suo proprio procuravit & ministravit. Eodem quoque tempore multi, qui tenebantur a dæmonibus variis infirmitatibus, per vicina loca in civitate g Numentana, quotidie venientes ad tumulum B. Restituti Martyris, sani revertebantur ad sua, cum gaudi magno laudantes & benedicentes Dominum, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[7] h Requievit autem ibi B. Restitutus usque ad tempora Hadriani Papæ, sicque factum est, ut ipse beatus Martyr se revelaret. Tunc viri illi quibus hoc intimatum est, levaverunt eum exinde, & sepelierunt juxta Ecclesiam S. Andreæ in Aurisaurio: Ubi præstantur beneficia Domini nostri Jesu Christi, usque in hodiernum diem.

ANNOTATA.

a Græcis βίοθανατος dicitur, qui violenta morte perit. βίος vita, θάνατος mors, ut vox hinc composita videatur indicare eos, qui solum ad tormenta, id est, ad mortem longam sustinendam vivunt.

b Hinc incipit pars Actorum, ab Aringho edita.

c Arcus Septimii Severi hodieque superest, ad Capitolini montis clivum transeundus, & hinc porro per campum vaccinum pergentibus, per Arcum Titi itur ad ejus Amphitheatrum, prope quod est Meta sudans, mox infra nominanda, de qua Alexander Donatus lib. 3 Romæ Veteris cap. 6 Metam sudantem, inquit, ante arcum Constantini & Amphitheatrum constituunt, fontem eorum, qui ludos frequentabant, extinguendæ siti percommodum, eminente Jovis simulacro, quam in nummis expressam habemus. Extat hodieque semituta, absque simulacro & jonte, juxta Collisscum vulgo dictum, uti eam Romanarum ruinarum icone; repræsentant.

d Aringhus, pagone. In gloßis Isidori, Pavo, vehiculum unius rotæ dicitur: & sic corpora Martyrum in pavone posita leguntur in Actis SS. Marcelli, Sebastiani,& aliorum: ut videatur fuisse genus trahæ, unam antrorsum rotam habentis, mulieribus aptum, quia vehentium corpus non ita succutit, sicut bigæ vel currus.

e Apud Aringhum additur: Subdiaconibus quoque & Acoluthis & Lectoribus.

f Ferrarius edidit quarto Kalendas Junii, quod ex inversis numeris contigisse diximus.

g Nomentum ibidem, urbs olim Episcopalis, cujus forsan Stephanus Episcopus adfuit cum suo Clero, in excipiendo sacro corpore.

h Hæc ex Ms. Aringhi sunt adjuncta.

DE S. REVOCATO MARTYRE
GENVÆ IN LIGVRIA HONORATO.
Ex Proprio Ecclesiæ Genuensis.

[Commentarius]

Revocatus Martyr, Genuæ honoratus (S.)

G. H.

In Kalendario Sanctorum, qui in particularibus Genuæ Ecclesiis celebrantur, cum Officiis propriis Ecclesiæ Genuensis excuso, indicatur hoc XXIX Maji celebrari festum S. Revocati Martyris, in Ecclesia monasterii S. Benigni; ibique haberi Reliquias ejus. Fuimus nos anno MDCLXII in dicto monasterio, atque hæc tunc pauca de illo annotavimus: Corpus S. Revocati Martyris ibidem sub uno altarium requiescit, ejusque festum agitur XXIX Maji ritu duplici: de quo nihil ibidem scriptum reperitur. Si quid de eo aliquando extitit; id una cum ceteris ejusdem monasterii monumentis periit, sævientibus olim discordiis civilibus vel nuper pestilentia, ut nobis retulit dicti monasterii Reverendissimus Abbas Benedictus Carrega, cujus solicitudine quædam veteris archivii reliquiæ servaræ digestæque in ordinem sunt. Dedimus hactenus quatuor prioribus mensibus varios Martyres Revocatos, Carthagine & in reliqua Africa, Catanæ in Sicilia, Smirnæ in Asia, & alibi passos. Horum aliquem Genuam fuisse translatum, ut impoßibile non est, ita sine fundamento affirmaretur. Magis etiam temerarium esset, ex die quo colitur Genuensis iste, conjecturam ducere, ipsum esse Romanum Restitutum, mutato ieviter nomine Revocatum: quare eum, ut invenio, sic relinquo, cum hujus diei Sanctis seorsim nominandum in præsenti opere.

DE SANCTO MAXIMO
EX ISTRIA VENETIAS TRANSLATO.

COMMENTARIUS HISTORICUS
De loco passionis ac sepulturæ, Actis depravatis, translationis tempore & memoria.

Maximus Martyr, ex civitate nova Istriæ Venetias translatus (S.)

AUCTORE D. P.

Civitas-nova Istriæ, ad Quieti fluminis ostium, condita videtur fuisse initio seculi IX. Nam quoddam Caroli Magni diploma, [Corpus anno 1146 cum corpore S. Pelagii reconditum,] notatum anno DCCCIII, nominat in istis partibus sex Episcopatus, unum videlicet Concordiensem, alium Utinensem, tertium illum qui apud Civitatem novam Istriæ constitutus esse noscitur &c. quasi recentius constitutum indicans. Latent Episcoporum ejus loci nomina usque ad Joannem, qui anno DCCCCLX, cum titulo Episcopi Æmonensis, reperitur in consecratione Ecclesiæ Paretinæ. Eodem titulo usus illius successor, pariter dictus Joannes, obtinuit a Poppone Aquileiensi Patriarcha villam S. Laurentii in Daila, Civitati novæ propinquam, prout eam hodieque ecclesia ista sub titulo Comitatus poßidet, donationem confirmante Imperatore Conrado anno MXXIX. Post Ioannem istum tertius apud Vghellum sufficitur Adam, cujus in æde Cathedrali, Sanctis Pelagio & Maximo dicata, memoriam servat hujusmodi inscriptio, relata apud eumdem Vghellum, ut posita supra prædictorum Sanctorum tumulum, Anno Dominicæ incarnationis MCXLVI, VI Id. Octob. recondita sunt hæc Sanctorum corpora Pelagii & Maximi, tempore Adami Episcopi. Alius nullus titulus nominibus additur, neque verosimiliter plus de iis tunc sciebatur: Martyres tamen paulatim credi cœperunt, & quidem sic ut Maximus Episcopus, Pelagius Diaconus dictus fuerit. Hujus opinionis si non auctor, promoter certe primarius fuit Nicolaus Manzolus, in Descriptione Istriæ, cum Vitis Sanctorum provinciæ illius edita Venetiis: de quibus vir eruditißimus multisque libris scriptis etiam a morte clarus, Ioannes Ludovicus Schonlebius, sacræ Theologiæ Doctor & inferioris Carnioliæ Archidiaconus Labaci residens, mihi ante hac scripsit, Vitas istas, ex vulgaribus opinationibus undecumque consarcinatas, sibique valde suspectas esse, ne vel ex toto confictæ sint pleræque, vel plurimum saltem admixtum habeant fictionis.

[2] Luculento exemplo id ostendimus die præcendit, cum ageremus de S. Nicephoro, [Acta eadem quæjam dedimus 30 Aprilis,] Petinensis civitatis in eadem Istria Patrono: nunc pene in prædictis duobus Sanctis simile quid se offert. Quæ tamen eis tribuuntur Acta, apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ legenda ad IV kalendas Junii & Septembris (quibus diebus sigillatim illi coluntur) vere sunt Acta Martyrum sic nominatorum, & eorumdem fortaßis qui ab Adamo reconditi sunt: sed aliis locis aliisque diebus passorum, absque ullo sacri Ordinis titulo; quo eos fuisse præditos si credidissent Majores, non utique in sculpendis usurpandisque eorum nominibus Diaconum Episcopo præposuissent. Et Sancti quidem Pelagii Acta habemus pro XXVIIII Augusti, in quibus dicitur Emonæ natus, ac sub Numeriano passus esse Constantiæ, pro qua Emonam, ipsam substituit Ferrarius, quam credidit esse nunc Civitatem-novam. [sed ab Istriis depravata] S. Maximi Acta, quæ ipse in compendium contrahit, jam dedimus die XXX Aprilis, secuti Florum & alios antiquiores Martyrologos: in quibus constanter is legitur, imperante Decio oblatus Optimo Consulari apud Asiam: econtrario autem a Ferrario idem Optimus dicitur Præses Istriæ, cum impia Diocletiani & Maximiani edicta promulgata fuissent, & Æmoniæ Episcopus S. Maximus appellatur, [in tempore & titulo Episcopi,] ac die magis diverso quam S. Pelagius colendus proponitur.

[3] Ad diem quod attinet, posset hic sumptus videri a S. Maximo, Veronensi Episcopo & Confessore, de quo postea. Ab eodem sumi etiam Episcopi titulus potuit; idque eo proclivius, quod revera aliquis Maximus Episcopus Emonensis interfuerit Concilio Aquileiensi, tempore S. Damasi Papæ ad annum CCCLXXXI celebrato. His positis, restat dispiciendum, an quorum eadem fere sunt Acta, eædem quoque credi poßint personæ; ii scilicet quorum sacra ossa ad Civitatis novæ, Patrocinium aliunde convecta, & insimul ab Adamo Episcopo fuerint collocata; nunc autem perperam creduntur ibidem in suo gradu ministrasse ac paßi fuisse. Asserit Manzolius, eique consequenter scriptores Itali suffragrantur, Civitatem novam, ex veteris Æmonæ ruinis, in vicino natam esse; & quoniam constat hanc Nauporto fluvio adsitam fuisse, hoc nomine insigniunt suum illum quem Quietum nuncupant. Tali in supposito non esset difficile captu, quomodo corpora, jam olim Æmonæ condita, tandem in Civitatem novam translata sint. Quin etiam, licet Æmoniam & Nauportum longius a Civitate-nova removeas, uti faciendum mox dicemus, dummodo intra vicinam Istriæ Pannoniam maneas, [ac loco passionis: qui fit Asisia,] facile intelliges qua ratione contingere potuerit prædicta Translatio. Ne autem obturbent Acta & Actis inhærentia Martyrologia antiqua, dum apud Asiam passum dicunt S. Maximum; succurrit in sua ad nos epistola Schonlebius, monens præpositionem apud, non ad regionem aliquam, sed ad urbem significandam, in Actis Sanctorum Martyrologiisque adhiberi. Quamvis autem Asia urbs, nulla Geographis nota sit; notam tamen ait esse Asisiam, in sua Carniolia inveniendam; in qua etiam reperiri poßit Constantia, martyrio S. Pelagii nobilitata.

[4] Tenet siquidem idem Schonlebius, Emonam sive Æmonam vel Æmoniam, procul ab Istria & ab Adriætico, [vicina metropoli Carnioliæ Lubaco,] cui Nova civitas ad jacet, mari, in sua Carniolia sitam fuisse, apud Labacum flumen; quod Nauportum dixerint Argonautæ, condita istic urbe, ubi non valentes adversis fluviorum ductibus ultra provehi a Septemtrione in Meridiem, coacti fuerant suam Argum humeris aut machinis per terram aliquamdiu provehere, donec fluvium aliquem invenirent, qui contrario quam Nauportus cursu fluens, in mare Adriaticum ipsos devolveret, sic tandem in Græciam suam revehendos. Hanc ille opinionem suam tutatus est, edito perquam erudito libro Salisburgi anno MDCLXXIV, sub titulo Æmonæ vindicatæ, illud nomen Labaco Metropoli Carnioliæ vetus asserens hac ratione, ut primo Capite, primam urbis Æmonæ originem & nomenclaturam explicet, & veteres qui ejus meminerunt scriptores alleget, ad ejus fitum definiendum prævie explicatis limitibus Norici Pannoniæque & conterminarum regionum: Capite II ipsam esse hodiernum Labacum ex antiquis Geographis, Historicis, Itinerariis, [quod vetus Æmona fuisse demonstratur.] Inscriptionibus evidentia pene palpabili probet; nec minus evidenter per negativa argumenta ex iisdem Geographis, Historicis, Itinerariis Capite III confirmet, non posse eam appellationem convenire Civitati-novæ in Istria; denique Capite IV dissolvat oppositas sibi cujusdam Neoterici objectiones. Habeo etiam illius de hoc argumento eruditam epistolam, ubi Cluverium allegat, asserentem in antiqua Geographica mappa, vidisse se fluvium quo intersecabatur Istria, addito titulo Quaetus (quem esse Quietum vix dubitaveris) & juxta eum notatur Prætorium, Silvo inscriptū, quod facile potuit deformari ex Alvo Ptolomæi Istria civitatibus adnumerato. Alvi ergo hujus rudera, non Æmonæ contendit esse, quæ inveniuntur juxta Civitatem-novam, sub Carolo magno conditam; cujus Episcopis numquam venerit in mentem sese nuncupare Episcopos Æmonenses, ante seculum X; adeoque posterioris quoque temporis videri illum, cujus in gradu uno Baptisterii, adhærentis Cathedrali Ecclesiæ Civitatis-novæ, hæc sculpta memoria: Baptisterium digno marmore Mauritius Episcopus Emon.

[5] Iam quod Asisiam attinet (unde scriptorum temeritas vel inadvertantia, aut etiam usus vulgi contractius loquentis fecit Asiam) Ptolomæus eam inter mediterraneas Liburnorum urbes locat: [Asisa illa hodie Berbir dicta:] Liburnos autem Illyridi idem Ptolomæus attribuit, & Krain id est Carniolam esse censent auctores apud Ortelium (esto Ptolomaicas tabulas aliter ordinaverit Bertius): qui Ortelius etiam ex Nigro scribit, Asisiam nunc solo æquatam esse, ibidemque multa antiquitatis monumenta extare, & locum Beribir dici. Schonlebius vulgo Berbier nominati ait, prope flumen S. Viti, & duorum dierum spatio distare Labaco, adeoque Tergesto esse quam Labaco vicinius. Sed Labaco suo non ita absolute vindicat nomen Æmonæ, [unde ablatum corpus S. Maximi tandem ad Istros transisse potuit.] quin liberum relinquat hujus situm collocare intra illud fluminis spatium, quod a superiori Labaco, nunc villa; usque ad inferius, nunc Carnorum Metropolim (quod spatium viginti circiter Italicorum milliarium est) liberum relinquat veteri Æmenæ constituendæ; unde facile fuit volenti ultro fidem profiteri, sicut Maximus fecisse legitur, excurrere Asisiam, ubi tunc Præses erat; postea martyrizari, & corpus referri Æmonam. Ceterum libenter Istriis concedet Schonlebius, quod occasione barbaricarum in Pannonias excursionum, quibus Æmona illa exposita etiam fuit, unum alterumve corpus ex iis quæ Æmonæ fuerant, ac nominatim S. Maximi, deportari in Civitatem-novam Istriæ potuerit.

[6] [& corpus S. Pelagii ad eosdem ferri Constantia, nunc Gurkfelda,] De Constantia, in qua S. Pelagius Martyrium pertulit, non ita expressum habemus testimonium: sed occurrit Schonlebius, arbitrando, post Ptolomæum & antiquorum Itinerariorum conditores, hoc nomen loco factum a Constantio Imperatore, Constantini Magni filio, qui mortuis fratribus solus rerum potitus, sæpius in iis partibus moram traxit, hibernavit, militem legit; & alicui istic olim magnæ urbi, a se instauratæ amplificatæque, nomen potuit posuisse. Allegat autem Schonlebius litteras Doctoris Fulckensteinii, Parochi Gurckfeldensis in Carniolia inferiore; quibus testatur, oppidi incolas ex traditione haberem urbem ibi olim amplam stetisse nomine Constantiam; & amplitudinis antiquitatisque argumentum præbent rudera, per integrum milliare sparsa, de sub quibus magnam copiam numorum æreorum, argenteorum atque aureorum, etiam imperialem superantium, idem Doctor eruit, lapides etiam ingentes cum inscriptionibus, quarum exempla ipsi Schonlebio misit. Situs autem idem est, quem Ptolomæus Neoduno, Itinerarium Antonini Novioduno videntur adscribere; [veterum No vioduno.] cui nomen Constantiæ tam facile potuit succeßisse, in hac provincia, quam alii ni Gallia, & alteri in Germania ad Rhenum urbi idem nomen est ab eodem Imperatore inditum: unde factum est, ut etiam illæ ambæ S. Plagium Martyrem sibi vindicent, licet tam procul dißitæ ab Emona, adeo expresse nominata in Actis.

[7] Atque hæc dicta sunto, non animo definiendi certo, quod is quos Cittanovani Patronos colunt, iidem sint quotum Acta habentur; sed ostendendi, quod hoc eis poßit sine magna difficultate concedi; modo vicißim fateantur Istrii quoad locum ac tempus paßionis tutius credi antiquis Actis, quam innovatis apud illos. Quia porro Civitas-nova, propter aeris inclementiam, tempore præsertim æstivo, [Pelagius isto alius est ab eo cujus corpus habetur Constantiæ ad Rhenum] suam non diu retinuit dignitatem, nec ultra annum MCCCLXX scitur Episcopos residentes habuisse; ac tandem eo recidit, ut hiberno tempore, quo solo habitatur, incolas vix ducentos numeret sub parochi unius cura; perquam verosimile est, ablata pridem inde esse varia Sanctorum corpora. S. Pelagio quid factum sit, nescitur: nam corpus, quod sub eo nomine habetur Constantiæ ad Rhenum Romæ allatum esse anno DCCCCXVIII, per Salomonem III Constantiensem Episcopum, tradunt Annales Einzidlenses, estque credibile id nominis illi tunc inditum fuisse, propter Acta S. Pelagii Æmonensis, in quibus nominatam Martyrii palæstram Constantiam, suam esse urbem, Salomon iste credidit: alioqui ipsum in Civitate nova manere, [& mansie apud Istros.] persuadet titulus, ex altera parte tumuli initio memorati sic docens: Pelagii & Innocentium Sanctorum Reliquiæ hic positæ fuerunt XII Decembris, D. III Adv. MDCXXI: quo anno littera Dominicalis C, tertiam Dominicam Adventus, hic notatam, concurrere fecit cum XII die Decembris.

[8] De S. Maximo certius est, corpus ejus haberi Venetiis in ecclesia S. Cantiani, unde etiam allata sunt ad nos triplicia Acta, [S. Maximo translatio Venetias,] omnia quoad substantiam martyrii convenientia cum prædictis. Eorum novißima, ex Legendario ibidem Ms. transumpta, sic finiuntur: Sanctum hoc & miraculosum corpus progressu temporis, ab aliis devotis & piis Christianis, ab urbe Asia translatum fuit ad Cittanovam: & inde per devotum quemdam Nobilem Venetum translatum Venetias, & collocatum in ecclesia S. Cantiani; ubi adhuc miraculis illustre quiescit. Solennitas autem Translationis hujus beatissimi Martyris celebratur in prædicta ecclesia S. Cantiani Dominica secunda Octrobris. Alia antiquiora Acta, sed nihilominus Venetiis composita, atque in Lectiones sex distributæ, intercurrentibus Responsoriis propriis, sic inchoantur: Sub Decio Imperatore apud Asiam civitatem, Maximus… passus est quarto Kalendas Junii, [ubi festum agitur 2 Dominica Octobris,] cujus diem translationis corporis in hanc sanctam ecclesiam octavo Idus Octobris commemorare deberemus; nihilominus Natalem ejus diem gloriosi Martyris, in Dominica secunda ejusdem mensis, sub Duplici majori solenniter celebramus.

[9] [& Officium sit de Pontifice Martyre,] Tum sequuntur Acta, Decius Imperator volens, &c. fere qualia dedimus XXX Aprilis; nisi quod, ubi in antiquis ac genuinis Actis interroganti Prafidi, quod officium gereret, Martyr respondit; Homo sum plebejus, meo vivens negotio, sive (ut habent eadem Acta, ex Parentino Legendario transcripta Venetiis, & inde nobis quoque missa) Homo sum plebanus, meis negotiis vacans, quæ laico soli convenire manifestum est; ibi Acta Veneta legant, Homo sum Pastor gregis Domini mei Iesu Christi, ut scilicet suaderetur Episcopus fuisse qui loquitur. Sed qui hoc mutavit, non animadvertit, haud convenire, ut Episcopum Christiani Gregis se fassus; interrogetur (sicut ubique fit) an sit Christianus; [qualis in aliis partibus Officii dicitur,] econtra optimus ordo est, ut primo nomen, dein exercitium, tertio fidem suam jubeatur aliquis enuntiare, Interim titulus Episcopi aliquoties inculcatur in Actis, tam Venetis quam Parentinis, & in Responsoriis, quæ habemus ex solo Ms. Veneto. Hæc vero Responsoria etiam ipsa credimus ex Civitatis novæ usu accepta; sicuti indidem acceptæ sunt Collectæ hujusmodi ad Missam: I. Omnipotens sempiterne Deus, qui miranda, B. Maximi Martyris tui radiantibus meritis, in tua coruscare basilica concedis; tribue quæsumus, ut sicut illi gratiam divini muneris cælitus contulisti; ita nobis, ejus suffragantibus precibus, indulgentiam conferre digneris. II. Supplicationes servorum tuorum, Auctor omnium, miseratus exaudi: & quibus B. Maximum, Pontificem & Martyrem, dedisti Patronum; [cum memoria suscitatorum mortuorum.] respectu gratiæ tuæ roborati, eum apud te sentiamus Protectorem. III. Deus, qui B. Maximum, Pontificem tuum & Martyrem, resuscitandi mortuorum corpora gratia decorasti: quæsumus, ut quod illi sub mortali carne degenti contulisti, nunc apud te melius viventi præstare digneris; quatenus animæ supplicantium vivere mereantur. Per D.N.I.C. &c.

[10] [Translatio seculo 15,] Secundum autem quod Cittanovanus Episcopatus, primum Parentino sub annum MCCCCXXXIV unitus est ab Eugenio IV; deinde a Nicolao V, sub annum MCCCCLI, associatus Venetæ Ecclesiæ; sed demum anno MCCCCLXVI, ut habet Vghellus, proprios recepit Pastores, habuitque deinceps: qui tamen, desolato pene, ut dixi, loco, numquam ibi resident. Prior conjuctio S. Maximi cultum ad Parentinos propagavit, secunda occasionem & commoditatem dederit Venetis transferendi ad se corporis: quid autem causa habuerint Aquileienses, ut eumdem tota diœcesi venerandum susciperent, non divino. Quia tamen, ubique colitur ut Episcopus Martyr, idque haud diu post Adami Episcopi tempora institutum videtur; quando eidem, cujus Acta legebantur, aptata fuit ultima Collecta, sola aliquid novum continens, quod Acta non attingant; cogimus suspicari, istum qui Aquileiensi Synodo interfuit Maximum, coætaneum S. Damasi, revera etiam Sanctum fuisse, & mortuorum suscitandorum gratia decoratum, ac fortaßis hoc die antiquitus cultum. Cujus cum præter hanc memoriam Acta Vitæ nulla extarent, [cum jam diu duo Maximi confusi essent in unum.] applicata ei fuerint isthæc spectantia ad Maximum, sub Decio Martyrem laicum, XXX Aprilis: quod animadvertens Episcopus Adam, prudenter caverit, ne eum, cujus recondebat corpus, vel Episcopum vocaret, vel Martyrem. Idem & nos facimus, in dubio relinquentes, utrius sit corpus, quod ex Istria Venetias translatum esse inter omnes convenit.

[11] Hic finieram, cum ante Officia propria sanctæ Genuensis Ecclesia, [Reliquia Genuæ.] ex Apostolica conceßione & mandato Stephani Cardinalis Duratii Archiepiscopi Genuensis anno 1640 recusa, invenio pag. 6 in kalendario festorum notari Die 29 Maji, Maximi & Pelagii Martyrum semiduplex. Post ipsa autem Officia docetur, quomodo Sancti Ecclesiæ istius, licet Martyrologio non adscripti, in ejus tamen lectione per totam civitatem & diœcesim, post kalendarum & Lunæ pronuntiationem, præponi immediate debeant, & pag. 39 pro XXIX Maji sic legendum præscribitur: Natalis SS. Martyrum Maximi Episcopi, & Pelagii Diaconi, quorum sacra ossa ex Æmonia civitate Histriæ, Urbano Sexto summo Pontifice Genuam translata, in ecclesia S. Matthæi condigno honore condita fuerunt. Vix dubitare possumus, quin hæc ossa ex ipsis illis corporibus sint, quæ anno MCXLVI in ea cujus erant Patroni Civitatis-novæ Cathedrali retecta diximus: Urbanus autem Sextus, sedit ab anno MCCCLXXVIII ad LXXXIX.

DE SANCTO GENTIO
MARTYRE IN HISPANIA.
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Gentius, Martyr in Hispania (S.)

G. H.

Antiquißimum Martyrologii Hieronymiani apographum, quod ante mille fere annos exaratum fuisse sæpius diximus, ita hunc diem auspicatur: IV Kalendas Junii. Romæ Natalis Virginis, scilicet Petronillæ, cujus nomen in apographo Corbeiensi Parisiis excuso hoc etiam die, sed sub finem, exprimitur. De ea cum aliis Martyrologiis & Breviario Romano acturi sumus die XXXI Maji. Sequitur dein in dicto antiquißimo apographo: In Spanis Genti. In apographis ejusdem Martyrologii Hieronymiani Lucensi & Blumiano: In Spaniis natalis S. Genti. Quæ eodem modo leguntur in vetusto codice Reginæ Sueciæ, & referuntur ab Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romanum. Præterea in memorato apographo Corbeiensi ista explicatius habentur: In Hispaniis natalis S. Gentii. Et hæc in dictis optimæ notæ monumentis: quæ proponimus diligentiæ Hispanorum; apud quos, & maxime apud Tamajum-Salazar in Martyrologio Hispanico, miraremur hujus Sancti Martyris memoriam non extare; nisi sciremus, Dextrinorum figmentorum auctoribus ignotum prorsus fuisse Hieronymianum Martyrologium, alioqui materiem fere infinitam ipsis suppeditaturum: quod felicitati magnæ imputandum reor, cum satis superque habeamus fabularum, quibus longe præstet simplex ignorantia. In Ms. Richenoviensi, in locum Gentii, alii perperam substituuntur, hic verbis: In Spaniis Sicinoli, Musti: qui videntur esse Sisinnius & Venustus, etiam hoc die relati.

DE SANCTO CRISPOLO
MARTYRE IN NVMIDIA.
Ex eodem Hieronymiano Martyrologio.

[Commentarius]

Crispolus, Martyr in Numida (S.)

G. H.

Memoratum Martyrologii Hieronymiani apographum antiquißimum, quod ab Epternacensibus modo diligenter servatur, tertio loco ista indicat: Numidia Crispolis. Apographa Lucense & Blumianum: In Numidia natalis S. Crispuli. In antiquo Ms. Reginæ Sueciæ per Holstenium edito ista habentur: Apud Nicomediam S. Crispoli, In Cæsaræ Cappadociæ Cyrilli. Quæ in apographo Corbeiensi ita mutila proferuntur: In Nicomedia S. Cyrilli. De hoc mox agemus. Magis placet Numidia, in antiquioribus monumentis aßignata. Omni palæstra omissa, nomen Crispoli memoratur in Mss. Aquisgranensi & Parisiensi Labbæi, & Cripoli in Ms. Augustano S. Vdalrici, & auctario Greveni ad Vsuardum. De alio Crispolo, cum Gabino in Sardinia passo, agemus die sequenti.

DE SS. CYRILLO, CARELLO, PRIMOLO, FINODO, VENUSTO, GISSINO, ALEXANDRO, TREDENTHEO, IOCUNDO,
MARTYRIBVS CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

SYLLOGE HISTORICA.
De S. Cyrilli, seorsim noti, cultu & passione, aliorum nominibus in Martyrologio Hieronymiano.

Cyrillus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Carellus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Primolus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Finodus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Venustus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Gissinus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Alexander, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Tredentheus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Jocundus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)

BHL Number: 2068

G. H.

Cæsareæ, in Cappadocia Asiæ regione, plures nobis suppeditat Sanctos Martyres, [S. Cyrillus seorsim positus,] & hoc die primo Cyrillum; dein aliis interpositis, alios quatuor, quos simul conjungimus. Ac primo Apographum Epternacense ita habet: In Cæsarea Cappadociæ Cyrilli; uti etiam legitur in Ms. Reginæ Sueciæ per Holstenium æstimato. Interponuntur verba, Natalis Sancti, in apographis Lucensi & Blumiano. In apographo Corbeiensi Nicomediæ per errorem adscriptum esse S. Cyrillum jam diximus. Florus in Mss. Tornacensi S. Martini, & Atrebatensi Ecclesiæ Cathedralis ista tradit: Apud Cæsaream passio S. Cyrilli, qui ob Christi fidem mortis detrimenta libere suscepit. Priora etiam leguntur in Ms. Lætiensi.

[2] De aliis Martyribus ibidem paßis ista leguntur in Ms. Epternacensi: [dein cum Sex aliis.] Item Cappadocia Carilli, Primoli, Venodi, Venusti, Gissini, Alexandri Mart. Quæ addito uno ita accuratius leguntur in Ms. Blumiano: In Cæsarea Cappadociæ Carelli, Primoli, Finodi, Venusti, Tredenthei. Eadem sunt in apographo Lucensi, sed loco Carelli, litteris contractis & immutatis, legitur Carchi. In Ms. Corbeiensi Parisiis excuso, adhuc uno addito, ista habentur: In Cæsarea Cappadociæ Carelli, Primuli, Finodi, Venusti, Tredenthei, Jocundi. In Mss. Romano Cardinalis Barberini, Trevirensi S. Maximini, Leodiensi S. Laurentii, & Ms. Florario, de tribus Martyribus ista traduntur: In Cæsarea Cappadociæ natalis SS. Cyrilli, Primoli, & Venusti. Eadem, sed omissa martyrii palæstra, indicantur in Mss. Pragensi, & Augustano S. Vdalrici; sed in fine, loco Primuli, contracte legitur Primi. Ita etiam nomina Cyrilli & Primii proponuntur in Mss. Aquisgranensi & Parisiensi Labbæi. Qui in hisce Mss. est Cyrillus, præbet occasionem quærendi, num is sit, qui solus initio fuerat positus, an vero loco Carelli sive Carilli sit substitutus: cujus rei penes Lectorem maneat resolutio, Gissinus & Alexander sunt solum in Epternacensi.

[3] Prioris & solitarie relati Cyrilli Acta quædam habemus per modum epistolæ, [S. Cyrilli Acta ex Ms. Velseri] aliis alibi Fratribus seu Fidelibus scriptæ, ex pervetusto Ms. Marci Velseri, Patricii Augustani; quam utinam alicubi invenissemus Græca ac primigenia phrasi: nam & qui eam Latine vertit, incultiori stylo est usus; & qui descripsere, videntur eam multo barbariorem fecisse, dum quid describerent non satis caperent. Ipsum tamen, qualem accepimus Latinum contextum accipe, modice levigatum ex conjectura, ne prorsus stomachum tibi evertat tam hiulca balbuties, donec sincerius exemplum alicunde prodeat.

[4] Martyrium sancti Cyrilli pueri non justum est ad vos, [Ætate puer, propter fidei constantiam] silere, sed maxime enarrare: non enim sine nutu cujusdam divini spiritus; sed (si est vere dicere, & certissime expromere) cum illo Dominus concertabat, cum illo fides contra iniquissimos [Judices] Cæsareæ litigabat. Novella enim ætas beatissimi Cyrilli multum videntibus præstabat stuporem, fidei autem stabilitas miram [Christi] laudem sensatis… Etenim omni tempore Christum nominans erat, & semetipsum inde esse motum fatebatur; & plagis confixus & verbis territus, neque verborum minam, neque afflictionis injuriam computavit: sed sustinuit hæc quidem libentissime; prompte autem & aliud aliquid majus malum exspectabat. Cum autem crescerent ei [animi] qui sunt erga bonam fidem, & æmulatores haberet multos qui similes erant ejus ætati; abdicat eum quidem pater, domum ei claudens, & quæ in ea erant prorsus abnegabat ei. Quidam autem in his laudabant patrem & valde mirabantur: [abdicatus a patre,] [ipse vero quasi nihilum reputabat abdicari a patre,] & quod parva auferens ei, majora & utiliora ei provideret fides quæ in Domino erat, dicebat.

[5] Hæc agens in iram provocabat Cæsareæ Judicem: & vocans eum per ministrationem militum, [frustra solicitatur a Iudice:] & terrens simul de judiciis; videbat quidem in principio eum non terreri, [sed] omni momento ab omni trepidatione securum [adstare], modica omnia contra fidem computantem. Et, Indulgeo tibi, inquit Iudex, o puer, delicta: dimittit tibi & pater offensam, in domum suscipit te: licet tibi frui bona patris, si sobrius fias, si tibimetipsi des cogitatum. Beatissimus vero Cyrillus; Gaudeo, dixit, cum pro his mihi increpatur: ego enim apud Deum optime [recipiar:] delector domo mea privatus, [intentata morte non terretur?] habitabo enim majorem & meliorem: sponte fio pauper, ut fruar divitiis [æternis]: bonam mortem non metuo, [quia] vitam provideo mihi meliorem. Hæc dicens cum quadam deifica virtute, præcipitur ligari solenniter, quasi ad mortem deducendus, Usque terrorem autem & jussionem illud publicos [ministros] facere [Judex] præcipit, probationem accipiens pueri.

[6] Quando autem neque lacrymatus puer nuntiabatur, neque ignem metuens, [ab eaque revocatum se dolet,] in quem injicere hunc minabantur, sed paratissime ad mortem pergentem; iterum vocat hunc Iudex, docere animatus, & verbo suadere secundum solitum sibi morem. Vidisti, o puer, [inquit] ignem; vidisti, o juvenis, gladium: sobrius esto, ut [iterum] habeas patris domum, & fortunam … Qui respondit: Nocuisti, o Tyranne, me revocans; nocuisti, & pessime gessisti: frustra succendisti ignem, sine causa gladium acuisti: multo major [est] domus, quam habitare festino: multo divitiæ præstantiores: has accipere a Domino accelero: celerius me consumma, [& gaudens moritur.] ut celerius fruar. Et hæc audientes adstantes lacrymabantur: puer autem lacrymas horum inculpabat: &, Debetis, inquit, ridere, debetis delectari, debetis [me] producere gaudentes ad patiendum. Nescitis quam civitatem habitabo? nescitis qualem fiduciam habeo? Concedite sic expendere vitam. Hæc dicens ibat mori. Splendidus autem & spectabilis erat, non solum ei, qui recepit hujus animam; sed & aliis, qui Cæsareæ habitabant, ipsum adjuvante, qui regnat in secula seculorum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS
PRIMO, ACCIDIA, PASSIMONIO, ET ALIIS CENTUM QUINQUAGINTA TRIBUS.
Ex Hieronymiano & aliis Martyrologiis antiquis.

[Commentarius]

Primus, Martyr in Africa (S.)
Accidia, Martyr in Africa (S.)
Passimonius, Martyr in Africa (S.)
CLIII, Martyres in Africa (SS.)

G. H.

Hos Sanctos Martyres nobis repræsentant antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa: & Lucense quidem ac Blumianum, cum Mss. Romano Cardinalis Barberini, Trevirensi S. Maximini, & Leodiensi S. Laurentii istis verbis: In Africa natalis SS. Primi, Accidiæ, Passimoni, & aliorū centum quinquaginta trium: Pro his tribus, Quatuor, ultimo loco scribuntur in Ms. vetusto Reginæ Sueciæ, ab Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romanum edito; & solum CXLIII in Auctario Greveni ad Vsuardum numerantur. Ast priorem numerum servat apographum Corbeiense Parisiis excusum, & habet Aaccidiæ, quod σφάλμα aut amanuensium aut typographorum censemus; uti forsan quod Accidii scribatur in Ms. Florario Sanctorum. In vetustißimo Epternacensi ista habentur: In Africa SS. Primi, Accidiæ, Bassi, Mori, & aliorum centum quinquaginta trium. Verum, pro Bassi, & Mori, unicum nomen Passimoni reponendum esse, suadent, cum aliis prædictis, Mss. Rhinoviense in Helvetia, & Richenoviense prope Constantiam in Suevia, in quibus ista leguntur: In Africa Primi, Acidi vel Acædi, Aposimoni, & aliorum CLIII. Pragense, omissa Martyrii palæstra, sic habet: Passio SS. Primi, Monii, & aliorum CLIII. In Appendice Adonis, apud Mosandrum & Rosweidum, ista indicantur: In Africa natalis Sanctorum Primi, Acidiæ sive Alcidiæ, Passiomoni, & aliorum CLIV. Plura nescimus divinando addere.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANTIOCHENIS
SICIMODO, BASSO, VENVSTO, VICTVRIO, ET PVLLIENO.
Ex eodem S. Hieronymi Martyrologio:

[Commentarius]

Sicimodus, Martyr Antiochiæ (S.)
Bassus, Martyr Antiochiæ (S.)
Venustus, Martyr Antiochiæ (S.)
Victurius, Martyr Antiochiæ (S.)
Pullienus, Martyr Antiochiæ (S.)

G. H.

Eadem quatuor antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, numquam satis laudata hactenus, prætitulatos Martyres nobis suggerunt, his fere ubique verbis: Antiochiæ Sicimodi, Bassi, Venusti, Victuri, Pullieni. Primus, omissa litterula, in Epternacensi scribitur Scimodus; ultimus vero Pulliemus in codice Lucensi. Nec plura de his Martyribus alibi legimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
PONTAMIO, DIMETIO, SECUNDINO, ET MAXIMO.
Ex veteri Ms. Martyrologio Casinensi.

[Commentarius]

Pontamius, Martyr (S.)
Dimetius, Martyr (S.)
Secundinus, Martyr (S.)
Maximus, Martyr (S.)

G. H.

Antiquum Martyrologium, quod charactere Longobardico scriptum reperimus in Archimonasterio Casinensi Sanctißimi Patriarchæ Benedicti, hos quatuor Martyres, eosque solos sic exhibet. Quarto Kalendas Junii natalis Sanctorum Martyrum Pontamii, Dimetii, Secundini, & Maximi. Habuimus præcedenti die inter Martyres Afros S. Secundinum, itemque in unico apographo Corbeiensi Martyrologii Hieronymiani Parisiis excuso: sed nullus horum sociorum jungitur. Eodem die in dicto apographo legitur S. Maximus inter Martyres Romanos, sed ejus loco in aliis Fastis S. Maxima reperitur. Desunt interim SS. Pontamius & Dimetius Martyres: proinde judicavimus operæ pretium fore, ut omnes, prout eos invenimus, simul proponeremus. Erit fortasse qui plura inveniet & certiora monumenta, per quæ plenius instruamur de martyrio & cultu.

DE SANCTIS MARITO ET VXORE
MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.
Ex Synaxario Ms. Collegii Divionensis S.I.

[Commentarius]

Maritus, Martyr apud Græcos (S.)
Uxor, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Sæpe a nobis laudata Mss. Menæa Divionensia Societatis Iesu, ad hunc XXIX Maji, ista habent. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ οἱ ἅγιοι Μάρτυρες, ἀνὴρ μετὰ τῆς συζύγου αὐτοῦ, ξύλοις τὰ ὀστᾶ συντριβέντες, τελειοῦνται. Eadem die Sancti Martyres, Maritus cum Conjuge sua, lignis ossa contriti, vitam finiunt. Dein isti adduntur versus, alludendo ad verba Adami de Eva. Gen. 2, Hoc nunc os de ossibus meis.

Τοῦ ἀνδρὸς ὀστοῖς συγκατεσθλάσθη, γύναι,
Κᾀγὼ σὸν ὀστοῦν πρὸς τὸν ἄνδρα φημί.

Tua conteruntur, ossibus mariti, ossa:
Et ego, Mulier, Os tuum, viro dico.

Plura neque aliunde suppetunt, neque nos divinamus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS
VICTORE ET SCYRENEO
TORNACI IN BELGIO.
Ex epistola R. P. Josephi Ignatii a S. Antonio Carm. Discalc.

[Commentarius]

Victor, Martyr Romanus, Tornaci in Belgio (S.)
Scyreneus, Martyr Romanus, Tornaci in Belgio (S.)

D. P.

Tornacum, Belgii urbs Episcopalis ad Scaldim, insignem habet Carmelitanarum Discalceatarum Conventum, anno MDCXIX sub titulo S. Josephi erectum ac fundatum. Ad hujus parthenonis ecclesiam ex urba Roma, Innocentio X. Summo Pontifice annuente, anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo, die vigesima nona Maji, qui erat Dominica post Ascensionem Domini, translata sunt Sanctorum Martyrum Victoris & Scyrenei corpora, magna cum pompa, & populi concursu: cujus Translationis ac Depositionis dies singulis annis, solenniter celebratur Dominica infra Octavam Ascensionis Domini, quæ fere semper in Majum mensem incidit, sandapilis Martyrum, summo cum artificio ex ligno deaurato fabricatis, in summo altari expositis.

[2] Ita pluribus abhinc annis ad me scripsit R. P. Fr. Joseph Ignatius a S. Antonio, Carmelita Discalceatus Gallo-Belga, a nobilitate, eruditione, & antiquarū rerum peritia laudatus, ante Tomum 12 Spicilegii Acheriani; nobis etiam singulariter laudandus a diligentia & zelo in adjuvando labore nostro, transcribendisque manu propria, quæ huc credebat pertinere, monumentis. Vivebat ille, cum imprimeretur pars prima Maji; & licet hebdomadis paucis prius quam absolveretur impreßio e vivit abierit, impressa tamen jam erant omnia, in quibus nominandus mihi specialius erat; nisi ejusmodi compellatio, quantum apud æquos æstimatores laudis, tantum invidia habitura fuisset apud alios, pertinacius adhærentes iis, quibus minus ipse tribuebat, præjudiciis. Nunc vero, cum mors immatura pro ætate, matura pro merito, magnas spes Ordinis atque nostras succidit; hoc saltem nobis solatii reliquit, quod palam deinceps, & citra formidinem creandæ ipsi molestiæ profiteri poßim, vix quemquam esse in toto Ordine, cui plus debeam, quemque diutius vivere magis ex re communi fuisset. Quod hic gratitudinis causa additum; boni consulant opto qui viventem noverunt.

DE SANCTO MAXIMINO
EPISCOPO TREVIRENSI.

ANNO CCCXLIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Maximinus, Episcopus Trevirensis ad Mosellam (S.)

AUCTORE G. H.

Extat prope urbem Trevirensem illustre antiquitate ac potestate monasterium, quod traditur ab Imperatore Constantino Magno constructum, & ad honorem S. Ioannis Evangelistæ a S. Agritio Episcopo consecratum, uti latius ad hujus Vitam, & diem XIII Ianuarii exposuimus. Illud monasterium postmodum sub S. Maximini nomine celeberrimum mansit, ob sacrum hujus corpus ibidem conditum, ac miraculis divinitus patratis clarum. Succeßit dicto Agritio in Episcopatu Trevirensi ipsemet S. Maximinus, electus circa annum CCCXXXII: & in ea dignitate vixit sub Imperio dicti Constantini Magni, [Tempus Sedis.] ejusque filiorum, primum Constantini, tum hoc occiso Constantis; mortuus circa annum CCCXLIX, ut patebit ex infra observandis ad Acta. S. Hieronymus in Chronico, ad annum VI Imperii Constantis, Christi CCCXLIII, ista scribit: Maximinus Treverorum Episcopus clarus habetur: a quo Athanasius Alexandriæ Episcopus, cum a Constantio quæreretur ad pœnam, honorifice susceptus est. Illustravimus Acta S. Athanasii ad diem secundum hujus mensis Maji: in cujus operibus hujus S. Maximini mentio habetur. Ac primo in sua Apologia ad Imperatorem Constantium (sub quo a morte Constantini Magni fuerat cum reliqua Ægypto Alexandria) cum ageret de rebus a se apud Constantem actis, ista subjungit: Numquam sine comitibus aut arbitris fratrem tuum vidi, sed semper cum Episcopo ejus loci ubi agebam ad colloquium intravi & recessi … Hujus rei testes sunt Fortunianus Aquileiæ Episcopus … & qui defuncti sunt, [S. Athanasius a S. Maximino susceptus:] Maximinus Treveris & Protasius Mediolani Præsules … Hæc ibi.

[2] De eodem etiam S. Maximino ejusque scriptis videtur agere Athanasius disput. I Arianos, in qua cum horum perfidiam arguisset, addit ista: [& hic vicissim ab illo laudatus.] Si igitur scripta ista ab orthodoxis proficiscerentur, qualia sunt magni illius & Confessoris Hosii, Maximini Galliæ aut ejus successoris, aut Philogonii & Eustathii Orientis Episcoporum, aut Julii & Liberii Romanorum Pontificum … nihil est quod in his scriptis suspicarere: sincera enim & simplicia Apostolicorum virorum ingenia sunt. Hæc ibi. Successor S. Maximini fuit S. Paulinus, qui anno CCCLIII, quod nollet in Synodo Arelatensi subscribere damnationi S. Athanasii, in exilium missus est, in eoque mortuus XXXI Augusti, quo colitur. Dubium est, num in Apologia secunda contra Arianos sive (ut appellandam demonstravimus) in Syllogo, hic S. Maximinus referatur. Ibi enim in epistola Synodi Sardicensis, anno CCCXLVII habitæ, numerantur qui interfuerunt, aut qui suis suffragiis decreta Synodi approbarunt; scilicet, Hosius ab Hispania, Iulius Romæ per Legatos … Galliæ Maximianus, Verissimus, Victor, aliique, & Græce etiam Μαξιμιανὸς scribitur; cum alibi legatur Μαξιμῖνος: Si autem semel admittimus sphalma irrepsi in nomine; non possumus improbare Baronium, qui ejusdem S. Athanasii locum in Apologia, legatos Maxentii ad Constantium nominantis Servatium & Maximum, corrigi voluit, & legi Maximinum. Hanc sane correctionem perquam rationabilem esse credimus: cum verosimile sit, duos præcipui nominis ejusdemque nationis Episcopos lectos ad ejusmodi legationem a Magnentio fuisse: hoc igitur notatum velim ad Acta tum S. Athanasii num. 221, tum S. Servatii num. 5.

[3] Vitam ab antiquioribus, nec eleganter, nec satis prudenter (ut videbatur) scriptam, elegantius graviusque scripsit quidam Lupus, anno DCCCXXXIX, ut ipse sub finem testatur, rogatu Waldonis Abbatis, qui deceßit anno DCCCLXVIII, si poßimus fidere Catalogo Abbatū, per Bucelinum edito Extat illa Vita apud Laurentium Surium, [Vita exornata a Lupo seculo 9.] & habemus descriptam ex illustribus Mss. codicibus Trevirensibus S. Maximini & S. Martini, & ex Mss. Vltrajectino S. Salvatoris atque Altimontensi in Hannonia. Eadem ex Mss. Pragensi, Cæsaris-insulæ, & aliis oblata nobis fuit, si egeremus. Est in ecclesia S. Paulini, inter S. Maximini monasterium & urbem Trevirensem, retro post altare conditus S. Lupus Archiepiscopus, sed ubi Pontificium administraverit scitur minime: ita libellus reliquiarum istius ecclesiæ, Auctor vero Miraculorum, de quibus infra, profitetur se ea jussum scribere, quæ facta sunt post editum a Lupo Episcopo de vita S. Maximini librum. Certe majorem Abbate fuisse oportuit, qui sic orditur, Lupus Valdoni amico salutem. Amicos honestis certare officiis seque invicem velle sinceris prævenire obsequiis, inter præcipua humanæ vitæ negotia haud immerito deputatur… Hujus tantæ rei consideratio me tibi, Valdo carissime, suasit morigerari; & quod jam inde ab initio nostræ cognitionis magnopere flagitasti, ne tibi negarem effecit; videlicet ut Vitam B. Maximini meo stylo, & quæ res ad nos usque qualibuscumque litteris decurrerunt, accuratiori sermone, convenienti restituerem dignitati… Verum in hoc opere illud me admodum coarctat, quod multis, quæ vir ille dum adhuc viveret egit (ut palam est) silentio suppressis, [Episcopo verosimiliter Catalaunensi,] vix pauca gestorum illius monumenta extant, & in his ipsis quædam fabulosis inveniuntur similia. Ego, eo tempore quo scripta est Vita, neminem toto Imperio invenio hujus nominis Episcopum, præter Lupum Catalaunensem, magna auctoritatis Præsulem, qui potuit Archiepiscopo suo Ebboni, in depositione Ludovici Pii Imperatoris, complex fuisse; ipsoque restituto, subduxisse se procellæ, quæ illum involvit, recipiendo se Treviros; interim dum Ebbo anno DCCCXXXV, in concilio Theonis-villæ habito depositionem suam scribere cogitur, ubi inter subscribentes XLIII Episcopos non invenies nomen istius Lupi, utique absentis. Sammarthani quidem in Episcopis Catalaunensibus, ex Chartulario Ferrariensi pro anno 835 nominant Alderium vel Aldelmum; sed illorum numeri cum sæpe fallant, hic eo magis suspecti sunt, quod mox allegent annum Caroli Calvi 35, quo Lupus subscripserit Privilegio Odonis Bellovacensis Episcopi, qui propter adjunctam illic Indictionem VIII, aliaque, solum fuit scribendus Christi DCCCXLV, a restitutione prædicti Ebbonis annus 5, atque adeo a reditu Lupi ad Sedem suam etiam quintus: ut hanc navatæ S. Maximino operæ mercedē mox recepisse videri is poßit. Quomodo autem deinde Treviris Lupus obierit, leve est si ignoretur; satis est repertam causam, qua aliquamdiu familiaris fuerit Waldoni Abbati, prius quam ejus rogatu Vitam scriberet; inventaque tristia, quibus se divina gratia parem effectum, gloriatur in Prologo.

[4] [fuit accepta ex antiquiori seculi 8,] Hanc ergo Vitam, cum Mss. collatam, daturi eramus, nisi fons ipse, ex quo sua Lupus hausit, nobis obtigisset Parisiis in Bibliotheca S. Victoris, atque in pervetusto quodam Codice sub nota numeri 899. Est quidem stylus in eo simplex; sed quæ illi superaddidit Lupus, nullius fere momenti sunt; quæ autem omisit, non sunt talia, ut sola vel præcipu debuerint displicere. Nam ubi antiquior Auctor (qui Pippini Regis ætate vixisse & scripsisse videtur, cum ultra eam nihil referat, adeoque integro fere seculo senior Lupo fuerit) ubi inquam, antiquior Auctor maxime impingit contra historiam seculi IV, [quam damus] Constantinum cum filio Constantio confundens; & Maximinum, qui sub imperio Iunioris Constantini nihil formidare debebat Arianos, nec ab iis quidquam pati poterat, multas tribulationes & augustias passum scribit; Lupus, nihilo cautior, hoc ipsum vehemētius exaggeravit, commemorando quomodo S. Maximinus S. Athanasium hospitio exceperit, quod factum vivente adhuc Constantino Magno. Similiter quod de Ephratæ Agrippinensis depositione credidit, corruptis Synodi Actis deceptus antiquior ille, credidit etiam Lupus; nec dubitavit eadem omnia referre de itinere Romano, deq; corporis relatione ex Aquitania, quæ retulit ille; licet fabulosis potius videantur similia, quam quæ resecuit ex miraculis posterioribus, etiam iis quorum alter testem se præfert oculatum. Talia expendens, atque considerans elegantiorem Vitam satis apud Surium inveniri posse; antiquiorem alteram, ut scopo nostro utiliorem, prætulimus; [cum libro miraculorum per Sigehardum, seculi 10 scriptorem.] liberam lectori relinquentes potestatem discernendi, quo in gradu credibilitatis referre velit, quæcumque hic leget. Addimus similiter ineditum hactenus, & quasi librum secundum subjungimus, quem de miraculis posterioribus jussu Wikeri Abbatis, anno XXVII Otthonis primi, sive anno Christi DCCCCLXII, scripsit Sigehardus, San-Maximinianensis monachus, Aquitanus homo, ut censet Browerus, lib. 9 Annalium Trevirensium num. 41; ut autem Schekmannus, in libello de Reliquiis monasterii ejusdem loquitur, Summæ elegantiæ homo. Wikerus autem Abbas, quo jubente & dictante scripsisse se Sigehardus profitetur, & libro, quem Lupus scripserat, secundum addidisse de miraculis; dicitur Abbatiam tenuisse ab anno DCCCCLVII ad DCCCCLXVI. Vtriusque tractatus, vitæ scilicet & miraculorum, compendium aliquod habetur in Libello de Reliquiis & indulgentiis monasterii S. Maximini, [Appendix de Reliquiis.] ex quo Appendicem subjungimus de posteriore corporis translatione, duplici ecclesiæ dedicatione, & Reliquiis in ea adservatis. Auctor est Ioannes Scheckmannus Trevir, cœnobita Maximianensis ac Bibliothecarius, a quo etiam, ex Germanico Ioannis Enen, Latine conscripta est & aucta Epitome seu Medulla gestorum Trevirensium anno MDXVII, in qua folio LIV meminit prioris tractatus a se editi.

[5] Festum S. Maximini celebratur in dicto ejus monasterio apud Treviros, tum hoc XXIX Maji, [Cultius Sacer 29 Maji] quo corpus ex Aquitania relatum fuit, & hoc primarium est; tum XII Septembris, quo traditur in Aquitania obiisse. Interim paßim ad hunc XXIX Maji ejus Natalis aut Depositio in Fastis antiquis appellatur. Ita vetustißimum Martyrologii Hieronymiani apographum Epternacense, Treveris Natalis S. Maximini Episcopi, & quidem de antiquis, uti additur in aliis apographis ejusdem Martyrologii. Beda, in genuino Martyrologio, ista habet: IV Kalendas Iunii. In Treviris Maximini Episcopi, & Confessoris. Addit Florus, qui magnus advocatus populo suo magnis se virtutibus declaravit. Rabanus sua ex Beda descripsit. Vsuardus & Ado ex Chronico S. Hieronymi addunt, ab eo honorifice S. Athanasium susceptum, & paßim sequuntur posteriores cum Martyrologio Romano. At pridie Idus Septembris, [& 12 Septembris.] depositio S. Maximini Episcopi Trevirensis celebratur in Mss. Trevirensibus S. Maximini & S. Martini. Clarius autem in variis codicibus Mss. sub nomine Vsuardi, auctis, ista leguntur: In Aquitania natale S. Maximini Treverorum Archiepiscopi, qui quarto Kalendas Junii Treverim translatus est. Quibus similia habent Grevenus, & Molanus in Auctario Vsuardi, Maurolycus, Galesinius, Canisius aliique. Quæ supra ex Floro attulimus, ea excerpta erant ex Gregorio Turonensi, qui de gloria Confessorum cap. 93 ista narrat.

[6] [Perjuri puniti.] Est apud urbem Trevericam, in suburbano, S. Maximinus, magnus cum Domino, populi illius advocatus, ad cujus tumulum sæpe cernuntur miracula gloriosa. Tempore enim Theodeberti Regis, Arboastes quidam Presbyter, cum Franco quodam contendebat, Rege præsente. At dum hæc agerentur, Rex loca sancta, quæ sub urbis illius vicis habentur, causa visitabat orationis. Cum autem videret, Rex prosecutionem Presbyteri esse callidam; conversus, ad eum ait: Si vera sunt, inquit, quæ prosequeris, hoc super tumulum Maximini Antistitis sacramento confirma. Audeo, ait, hæc, Presbyter, quæ præcipis adimplere: & statim ponens manum super sanctum sepulchrum, dixit: Hujus Sancti virtute opprimar, si aliquid falsi loquar, de his quæ prosecutione mea contra hunc Francum insisto. Fremente autem Barbaro, & quasi contra Sanctum Dei furibundo, egressi sunt de basilica. Cumque per viam pariter pergerent, subito dilapsus Presbyter solo pessumdedit, & mortuus est. Laudavit deinceps Barbarus virtutem Sancti, cui prius detraxerat. Sic & Archidiaconus urbis illius, cum a Nicetio Episcopo pro adulterii crimine pulsaretur, sacramento se ad hujus Sancti sepulcrum purificare expetiit. Ingressusque primum cryptæ limen, restitit quasi stupens: deinde descendens per gradus, ad aliud ostium devenit. Cumque ad tertium accedere vellet, protinus febre correptus, gressum amplius figere non audens, crimen quod imputabatur, in discrimine mortis positus, est confessus: deprecans populum, ut pro se vel Sancti Antistitis vel Episcopi sui suffragia flagitarent. Statim namque ut confessus fuit reatum suum, & ab impulsu febris ereptus est, & in sui Antistitis est caritate receptus. Transiit ad Superos S. Nicetius Trevirensis Episcopus, sub quo res acta est, circa annum DLXIV, & colitur V Decembris: novem autem annos prius obierat Rex Theodebertus, cujus initio fiebat mentio.

VITA
Per Anonymum Sanmaximianensem, seculo VIII scripta.
Ex pervetusto Ms. Parisiensi S. Victoris.

Maximinus, Episcopus Trevirensis ad Mosellam (S.)

BHL Number: 5822

EX MS.

CAPUT I.
Res in vita gestæ, relatio corporis ex Aquitania Treverim.

PROLOGUS

Deo, in Sanctis suis signa atque prodigia mirabiliter operanti, ab omni Christianorum populo indesinentes referri gratiæ debent; maxime istis diebus, in quibus Sanctorum aliquorum annua celebratur dies. Quapropter de virtutibus sive miraculis, quas Dominus per Beatum dignatus est operari Maximinum, Caritati vestræ, carissimi Fratres, pauca enarrare decrevimus, ut exemplo instituti ipsius felicitatem ardentius adipiscamini æternam.

[2] [In Aquitania cum 3 fratribus & Sorore natus,] Igitur Sanctus ac Deo dilectus Maximinus, Aquitaniæ originem duxit provinciæ: Frater vero ejus Maxentius nomine, & alter Maximus, tertius vero Jovinus, & Sancta eorum soror Maxima, in ipsa Pictavensi nati fuerunt provincia. Postquam itaque ipse, cujus hodie festiva a nobis agitur dies, Sanctus videlicet Maximinus, & Maxentius frater ejus, ac Jovinus, divinis bene eruditi sunt legibus; Maxentius in Pictavensi electus est urbe a Pontificatus ordine. [Treviris Clericus factus,] Tunc Maximinus perrexit [Treviros] in Galliam, quia audiverat opinionem b B. Agricii Episcopi; ut ibi Clericatus acciperet onus, in ipso jam supradicto loco, quod & factum est. Postea c S. Quiriacus nocturna perrexit vigilia ad d S. Eucharium, vigilias custodiens noctis: ibique Angelus veniens Domini ad eum, denuntiavit ei dicens: Vade & dic Maximino; [ibidem, sicut Angelus prædixerat,] ipse erit Pontifex post obitum B. Agricii. Qui pergens, sicut præceperat ei Angelus, denuntiavit ei. Quod, ut Sancto notum est Maximino, se confitebatur fore tali indignum honore. Annuntiavit denique Angelus Domini Agricio, quod B. Maximinus ei successor fieret in Episcopatu. Tunc S. Agricius, mundi hujus relinquens onera, migravit a seculo. Postea omnis uno animo plebs arripuit eum, & in Cathedra antecessoris sui Agricii elevavit, Cathedræque beatissimi viri anno e XXVII Constantini Deo juvante præficitur. [creatur Episcopus an. 332] Eodem tempore [quo] B. Maximinus ad Episcopalem electus est dignitatem; f tunc Ariana hæresis per totum orbem, & maxime intra Illyricum, cœpit grassari ac pullulare, ac persequebatur Ecclesiam Dei. Tunc Maximinus, spem suam viriliter agens in Domino, illi hæresi contradicebat, multasque tribulationes & angustias perpessus est sub ipso Imperatore g Constantio.

[3] [interest Synodo Coloniensi:] Nec hoc silendum arbitror, quod ipse venerabilis Pontifex Maximinus Synodū h congregavit publice in urbe Agrippinensi, cœpitque contendere contra Euphratam nefandissimum Episcopum, qui hoc asserebat, quod Christus non esset vere filius Dei. Ipseque B. Maximinus Iesum Dominū nostrum ostendere curavit, qualiter baptizatus sit & passus, & die tertia surrexit, deinde discipulis cernentibus cælos penetravit: & condemnans hæreticam pravitatem canonica sententia, de Sede sua eam penitus extirpavit. Post hæc, per plures annos mirabilia faciens non parva, cæcos illuminabat, paralyticos curabat, dæmonas effugabat. Deinde Romam, nutu atque auxilio Domini, ipse Sanctus adiens, i S. Martino jungitur: ut ambo amabiles Christo una visitarent limina B. Apostoli Petri. [abiens Romam] Illisque in quodam castello venientibus, perrexit B. Martinus ad ipsum castellum ut cibos emeret, qui necessarii erant in via: ibique Sanctum reliquit Maximinum, ut custodiret eorum sarcinulas, & asellum simul cum sportellis. Cumque S. Maximinus, sopore fatigatus & itinere, somno dedisset corpus, ecce ursus de saltu egressus asellum arripuit, eumque secum deportans devoravit Cumque reversus fuisset B. Martinus, & Sanctum excitasset Maximinum, dixit ei: Quid fecisti Frater Maximine? Sopore, ait deprehensus fui, & hic paululum caput reclinavi. Asellum, inquit, nostrum ubi habes? Et ille respondit, Nescio. Ipse vero S. Martinus ei feram ostendit, quæ devoraverat eum. Qui dixit: Certissime injuriam sibi præparavit. Tunc venerabilis S. Maximinus vocavit ipsam ferā, præcepitque ei in nomine Domini Iesu Christi dicens: Veni sequere me, quare non dimisisti, & sic stulte operatus es, ut minime nostro parceres asello, causas portanti nostras? tibi jubeo, quod ipse faciebat, fac & ipse k. Onerat ei onera, quæ ipse asellus ferre consueverat. Ipse vero ursus, [urso ob comestum asellum imponit sarcinam:] quod ei jussum fuerat, agere absque murmuratione studuit; & perrexit cum illo, obedientiam exhibens, usque dum ad limina B. Petri venissent Apostoli. Oratione autem cum mentis sinceritate peracta, Sanctorumque reliquiis venerabiliter honoratis, reversi sunt usque ad locum, cujus Urseria villa vocabulum est, & cum eis ursus deportans onera eorum. Tunc B. Maximinus dixit eidem urso: Perge quo vis, & vide nullum noceas, nullum lædas, & a nullo noceri poteris.

[4] [S. Lubentium instruit:] Post hæc ambo ad Trevirorum venerunt civitatem, ibique S. Martinus Lubentium suum spiritalem filium Maximino commendavit, rogans suppliciter, ut sacras eum doceret litteras. Postea vero S. Maximinus cum Presbyterum ordinavit, & in vico, cujus l Cubruno vocabulum est, Dei lege imbutum posuit. Denique Sanctus Dei Maximinus, Trevirorum Archiepiscopalem relinquens Sedem, [in patria mortuus sepelitur.] ad patriam rediit, amore scilicet Fratrum, Pictavensis Antistitis Maxentii & Maximi, quos illic reliquerat quando Galliam adiit: visitatisque fratribus, illic vitam ultimam, dictis simul & actibus decoratam, finivit. Sic Præsul culmina cæli lætus ascendit; quantusque Sanctorum chorus suave canentium huic fuerit animæ comitatus, humana nequit lingua referre: mortuusque est Præsul in præfata provincia, & sepultus est in cœnobio quod situm est in Pictavensi parochia m, annis suæ ordinationis septemdecim transactis, diebusque triginta.

[5] Tunc S. Maxentius ejus germanus Pictavensem regebat Sedem: [a S. Paulino missi in Aquitaniam,] eodem tempore S. Paulinus Trevirorum ordinatus est Pontifex, faciensque cum Clero suo & populo Trevirorum [consilium], omnes pariter hortati sunt, ut inde corpus transferrent S. Maximini; qui in hoc dubii maxime fuerant, dicentes se eum minime reperturum nisi eis a quoquam ostenderetur. Simul ergo collecta multitudine Clericorum & populi, perrexerunt ad Aquitaniam, inquirentes ubi Sanctus Dei requievisset; quia nemo eorum noverat locum. [edocti a puero] Cumque ex itinere jam fatigati essent, in quodam castrametati sunt loco. Tunc unus ex Senioribus, prosternens se in orationem, Dominum, ut sibi locum ostenderet, deprecabatur. Statimq; venit unus puer, oves custodiens, qui ovi uni testatus est, dicens: Si hinc abieris, per S. Maximinum, te percutere habeo. Quare ipse vocans ad se puerum, interrogavit eum, ubi ipsum corpus requiesceret sanctū. [recedunt ad corpus] Qui respondens, dixit ei: Tu homo qualis es, qui nescis ubi Sanctus Dei requiescit? Ipse senex respondit: Ego hæc ignoro, sed a te scire desidero. Puer itaque perrexit, eique locum ostendit. Tunc senex referens suis, omnes pariter laudaverunt Dominum: surrexerunt, Sanctumque Maximinum [adiverunt], ac prostraverunt se in orationem. Orantibus autem illis, ecce Angelus Domini apparens manifestus, ostendit eis dicens: Hic vir beatus requiescit Maximinus. Illi hæc audientes, gavisi sunt inenarrabili lætitia. Tunc ipsi custodes ac multitudo inenarrabilis populi Aquitanorum collegerunt se, compuleruntque eos de ipso exire loco. At illi responderunt, dicentes: Fratres vestri in Christo sumus. Nos vero non ob aliud venimus, [& monitu Angeli acceptis clavibus illud exportant.] nisi causa orationis. Quid nos compellitis exire? Hac nocte hic morabimur, & cras proficiscemur. Tunc Aquitani suorum videntes constantiam, putabant, Trevirenses esse timore plenos; & lætitia repleti sunt magna, cunctique inebriati, adeo ut nemo eorum proximum suum agnosceret. Tunc sopore depressi tam custodes quam reliquus populus, veniens Angelus Domini Beatum excitavit Lubentium, ac dixit ei: Surge, perge in cellulam ubi custos requiescit; & clavem ecclesiæ, quæ ad caput illius est, accipe: & tolle thesaurum magnum, quem quæris. At ille cum aliis pergens Presbyteris, invenit quemadmodum Angelus ei dixerat: [impeditis cælitus Aquitanis persequentibus.] tulitque ipsam clavim, & perrexit cum Presbyteris ad ecclesiam, ac levaverunt corpus B. Maximini, plebique detulerunt. Clauserunt ita denique ostium, & clavem ipsam ad custodis caput posuerunt, unde eam tulerant. Et inde surgentes cum magno gaudio & lætitia, susceperunt Patronum suum cum psalmis & hymnis spiritualibus, revertentes ad propria. Tunc Aquitanorum populus, tertia hora noctis expergefactus, viderunt quomodo inde Trevirorum populus abiisset: dicebantque quod fugam inirent timore eorum. Exsurgens igitur custos ipsius ecclesiæ, intusque ingressus, accendens cereos, nequaquam corpus invenit B. Maximini. Tunc omnis Aquitanorum populus vocem simul elevaverunt, gemitumque dederunt cum custodibus: & cum magno exercitu eos prosecuti sunt trium dierum itinere. Die autem tertia, elevatis oculis viderunt illos procul castra metatos. Tum mirum in modum coruscationes, fulgura, & tonitrua super ipsos cœperunt discurrere, ita ut nullus putaret reverti. Ibi vero, ubi Trevirorum plebs morabatur cum B. Maximini corpore, nec tonitrua nec coruscationes ullæ auditæ fuerunt, nisi serenitas ac lætitia magna.

[6] [in itinere varia miracula fiunt;] Post hæc Aquitani, timore confusi magno, reversi sunt ad propria. Gens vero Trevirorum cum magno honore & lætitia laudes deferebant Deo, qui eis Patronum, quem in vita habuerant, post mortem reddidit. Dum ergo essent in itinere, cæcus quidam veniens ad ejus feretrum, statim ut umbra eum tetigit feretri, integrum recipere visum meruit. Cumque prope terminum n parochiæ advenissent Trevirorum ad castellum, cujus vocabulum o Mossono, quidam paralyticus delatus est ad B. Maximini feretrum, qui mox ut eum tetigit curatus est. Ubi ergo corpus beatissimi fuit positum Maximini, ibi plebs p basilicam in honore ipsius ædificavit. Post denique veniens in Trevirorum parochiam, ad castellum quod dicitur q Ebosius; ecce quædam femina, immundum habens spiritum, exclamabat Trevirorum populo, & ait: Quid fecisti nobis sic? Numquid non sufficiebant vobis Sancti Dei Eucharius, Valerius, & Maternus, & B. Agricius, qui nos torquent indesinenter, multasque inferunt angustias, quia huc adduxisti S. Maximinum? Et confestim curata est ab immundo spiritu. Ex hinc pergentes venerunt ad oppidum, cujus nomen r Arlonis dicitur: illucque duo venientes leprosi vocem subito dederunt, dicentes, Miserere nobis, B. Maximine, qui mox incolumes effecti sunt.

[7] [deponitur corpus in basilica S. Ioannis,] Deinde civitati appropinquaverunt Trevirorum. Tunc universus populus utriusque sexus, cum thymiamatis & incensis & luminaribus & frequentia multa ornamentorum, obviam contra suum exierunt Pontificem. S. Paulinus igitur civitatis Antistes, in basilicam S. Ioannis, quam antecessores ejus ædificaverant, ferri eum imperavit. Videlicet SS. Eucharius, Valerius, atque Maternus alium illic præparaverunt sibi locum ad quiescendum: ibique vir beatissimus in ecclesia, cujus superius meminimus, honorifice conditus est. At Sancti Eucharius, Valerius, Maternus ex altera quiescunt parte civitatis, infra ecclesiam quam sibi procul a civitate mirabili construxerunt opere.

ANNOTATA.

a Maxentius, non 14, sed 8 aut 9 statuendus Episcopus, saltem ante S. Hilarium, cujus Acta illustravimus 13 Ianuarii. At S. Jovinus colitur I Iunii, pro quo legebatur Vivinus. Maxima soror, an illa sit, quæ apud Forojulienses colitur 16 Maji, aliis divinandum relinquo. Lupus solius Maxentii meminit: de Jovino & Maxima forte nil credens, & prosapiam a Majoribus Senatorii ordinis deductam, Sanctis adscribit.

b Acta S. Agricii dedimus etiam 13 Ianuarii. Lupus Galliam Belgicam & Trevirorum urbem distinctius nominat: quam hic etiam fuisse nominatam, sed nomen librarii incuria excidisse, apparet, dum mox legitur Sanctus in ipso jam supradicto loco factus Clericus.

c De S. Quiriaco latius agitur in libro miraculorum, quæ poterunt addi ad ejus Acta, his non inspectis deducta, 6 Martii.

d S. Eucharius, primus Episcopus Trevirorum, colitur 8 Decembris. De eo actum in Vita S. Valerii Successoris 29 Ianuarii, ubi & de S. Materno agitur, cui 14 Septembr. sacer.

e Annus 27 Constantini cœpit 25 Iunii anno 332, quo esset consecratus Sanctus circa 13 Augusti. Pro an. XXVII legebatur annus XXIIII: sed duo priores lineolæ quaternarium inchoantes, videntur inferius debuisse in u contrahi: sic enim inchoassent septenarium numerum: similem autem errorem etiam alibi sæpius deprehendimus. Non habebamus hoc scriptum cum ederemus Acta S. Agricii, cujus obitum tunc retulimus ad annum circiter 335, secuti Browerum. Si annus 332 alicui magis placeat, & rationes congruentes adferat, libenter cedemus. In apographo bis notabatur Constantius loco Constantini, semel pro patre, & dein pro fratre Constantii, quod correximus.

f Post obitum Constantini Magni, anno 337 mortui, sub Constantio, ad quem spectabat Orientis Imperium, ab Illyrico ad Nisibin cum Ægypto.

g Hæc late deducuntur a Lupo: sed non fuerunt Treviri, quoad S. Maximinus vixit, sub Constantio hic nominato, sed sub fratre ejus Constantino, eoque occiso subaltero fratre Constante. Athanasius autem, de cujus exceptione pluribus agit Lupus, a Constantino Magno relegatus Trevires, eodem mortuo restitutus fuit in suam Sedem, evincentibus id apud Constantium fratribus, sicut moriens pater mandaverat. Porro cum S. Maximinus absque ullo suo periculo Athanasium exceperit, corrigendus hoc loco & hic Auctor, & Lupus, illius in hoc fortitudinem exaggerantes.

h Anno 346, uti diximus ad Vitam S. Servatii (qui interfuit) 13 Maji, num. 2, Agrippinensis Synodus Acta est, in qua non Euphratam, virum sanctum, sed decessorem ejus anonymum, damnatum fuisse, demonstravimus. Inveteratum ex corruptis Synodi Actis errorem secuti auctores, excusandi nobis sunt.

i Quia S. Martinus Turonensis Episcopus anno 371 creatus, tunc Catechumenus ut summum erat; vult Browerus hic intelligi S. Martinum Episcopum Moguntinum, qui tum vivebat: servant autem Maximiniani Monachi utriusque viatorios baculos inter Reliquias.

k Simile quid habetur in vita S. Humberti Maricolensis 25 Martii capite I: quod scilicet, cum is cum S. Amando & Nicasio Elnonensi Romam proficisceretur, equum qui sarcinas vehebat, comedit ursus, & dein loco equi sarcinas portavit. Iudicet Lector de rei veritate: verendum est enimne, quod semel forte factum est, pluribus fuerit applicatum, & occasione nominis Ursaria, longe forsan antiquioris, invaluerit popularis fabella, quales sæpe notavimus simili ex causa cusas. Videtur autem indicari vicus Ursel, ad dextram Rheni ripam inter Wormatiam & Moguntiam: quod si verum est, favet sententiæ Broweri de S. Martino Moguntino. Est etiam Ursaria quædam in Istria.

l Vicus Cubrinus, aliis Cuberinus, posteris Coverna, forsan a Caverna, quia in valle inter tres montes situs, ad lævum defluentis Mosellæ, prope Confluentiam, ubi S. Lubentius colitur 13 Octobris: qui sane pro eo tempore quo Treviros venit, non recte diceretur filius spiritualis fuisse juvenis adhuc Catechumini, qualis S. Martinus Turonensis tunc erat.

m Ergo obiit Sanctus anno 349, die 12 Septembris, qui est proprius depositionis dies.

n Parochia pro diœcesi Episcopali hic & alibi sumitur.

o Mosomus, Lupo Mosomagus, ad dexteram Mosæ ripam, Sedanum inter & Satanacum, de quo egimus 9 Februarii ad Vitam S. Victoris Martyris. Ibidem ad muros urbis fons est, diciturque a S. Maximino elicitus.

p Est vicus modo Ully, vel Oeuilly, aut Euelly, in via quæ Mosomo Ivodium ducit, & vulgo S. Maximini in Ullio dicitur.

q Ebosius, Lupo Eviovium, sive Ivodium, oppidum munitißimum ægri Luxemburgensis, vulgo Yvoix.

r Arlonis oppidum, vulgo Arlon, aliis Arlunum quarta a Luxemburgo leuca versus Occidentem.

CAPUT II.
Varia miracula Treviris patrata.

[Cæcus illuminatur.] Post hæc etiam cæcus quidam a nativitate, Crechto nomine, ex regione veniens Beneventana, ad limina B. Petri perrexit Apostoli, eum tota mentis intentione rogans, ut visum sibi largiri dignaretur. Cumque vehementius in oratione persisteret, B. Petrus astitit ei, hæc dicens: Perge in Galliam ad civitatem Trevirorum, & perquire ubi beatissimus requiescit Maximinus, & visum accipere mereberis. Ille audito hoc gavisus abscessit, & perveniens ad prædictam civitatem invenit ibi custodem, Gausbertum nomine, cui cuncta quæ sibi ostensa fuerant per ordinem narravit: qui statim introduxit eum ad sepulcrum beati viri. Cæcus ergo inclinans se ad tumulum, in quo præclara continebantur membra, ut solitam Deo orationem dedit, absque mora videre meruit, & inde gaudens & exultans, & S. Maximino gratias referens, recessit.

[9] Paulo post namque, antequam gloriosum de ipsa crypta translatum fuisset corpus, [Sepulcro ab aqua altiori intacto transfertur corpus.] ipsa crypta ibi repleta est aqua, ubi hæc nunquam antea nec postmodū visa fuerat: & per cryptam altior in gyro apparuit unius mensura cubiti, ipsumque sepulcrum minime tetigit, sed velut murus ex utraque stetit parte. Tunc sancti Dei, a Hidulphus videlicet, Clemens, & b Lothbertus, cognoverunt quod vir beatus de ipsa vellet egredi crypta, & se ad locum ubi nunc adoratur, tranferri c, sicut sæpius Lothberto revelatum fuit Episcopo; quod & factum est, cum magno honore ac lætitia, hymnodicis resonantibus choris. [lampades ultro accenduntur] Cooperculum vero ipsius sepulcri tres illi Episcopi deportaverunt, in unoque posuerunt angulo: quod postea trecenti viri inde minime elevare potuerunt. Tunc quadraginta addita sunt juga boum cum funibus, nec sic illud trahere potuerunt. Nec adhuc miraculum Domini prætereundum est, quod frequenter oculis nostris aspeximus, de lampadibus, [& crux movetur:] quæ ad pedes ipsius pendent, & se divino jussu illuminant gyrantque, miro modo & perspicua virtute. Et quando Reges aut Principes de ipsa mutantur provincia, ipsæ lampades accendere se videntur & moveri divino nutu: & antequam hæ faciant ipsum Episcopi coruscare sepulcrum, ecclesia ipsa tremit, lumenque apparet ingens, quod splendorem huic defert miraculo: Crux etiam, quæ ante ejus sanctum instat tumulum, quando aliqua in ipso regno exoritur nova causa, ipsa antea gyrum facit & jussu movetur Dei.

[10] Quædam autem femina, d Rodarea nomine, ex Francorum procreata Senatoribus, [pes aridus curatur:] cujus tibiæ pes aridus factus fuerat, ut parum de carne remansisset; ad sepulchrum veniens B. Maximini, diutius in oratione prostrata jacebat: cui puellæ & viri ejus dicebant: Recede hinc. Quibus ipsa respondit: Nullo modo hinc recedam, nisi S. Maximinus mihi sanitatem restituerit. Cumque sua jam eam familia compelleret ut reverteretur, ipsa dicebat: Nequaquam fieri posse: quia qui cæcis visum restituit, ac leprosis munditiam, paralyticisque curationem, mihi miseræ si voluerit impertiet salutem. Tunc ipsa nocte veniens ad sanctum ejus sepulcrū, & prosternens se in oratione, confestim sanata est.

[11] Nec hoc æstimo postponendum, quod ad sanctam ejus solennitatem triginta & septem una die venerunt dæmoniaci: [liberantur dæmoniaci plures.] & omnes in ipsa die curati sunt, inter vigilias noctis & diei. De cujusdam quoque mulieris ore, altero die tam immundus exivit spiritus, ut omnes qui ibidem aderant ab eo ipsam basilicam succendi æstimarent; odorque cunctis fœtoribus asperior exinde processit, ita ut metum mortis incuteret cunctis. Etenim ipsa mulier quadraginta & septem annis ipsum sustinuerat dæmonium. Adveniente itaque alio anno, viginti & duo dæmoniaci, ex longinquis accedentes regionibus, absque mora curati sunt. Tertio vero anno, nihilo minus tres alii a parentibus dæmoniaci delati sunt, Frisii genere, & quartus de Aquitania, sex etiam a Germania ad Vigilias B. Maximini, & inter ipsas curati sunt Vigilias, in nomine Domini e.

[12] [Carolus Martellus febri liberatus] Neque hoc silendum est, quod tempore Caroli Principis, ipse Princeps magnis constrictus febribus ad ultimum pene deducitur diem. Tunc S. Maximinus, in visu apparens, dixit illi: Quid agis, miser? At ille dixit: Ego nihil meæ ago voluntatis, quia nunc morior. Tu vero quis es, Domine? At ille respondit: Ego sum Maximinus, Trevirorum Episcopus; perge mane ad sepulcrum meum, ibique sanaberis continuo. Carolus Credendarium f vocans suum, dixit eis, Vidisti hunc B. Maximinum Episcopum? Qui dixit ei, Domine, modo minime vidi. Carolus ait: Exi foras cito, si eum inveneris: verumtamen dico tibi, quia paulo antequam te vocarem, se mihi manifestare dignatus est; & præcepit, ut post se irem ad tumulum ejus, ut ibi salutem consequerer. His ergo dictis jussit sibi plaustrum g Rex parari, & se inibi ad sepulcrum S. Maximini deferri. Cumque ibidem delatus fuisset, sopore depressus, vidit iterum B. Maximinum in visu, dicentem sibi: Ego pro te Dominum rogavi, ut sospes efficiaris. Perge nunc, & cave ne ultra mala facias. Cumque a somno surrexisset, invenit se potentissimum virtute corporis. Dehinc ergo pergens ad h Secretarium, [offert dona.] narravit cuncta quæ per B. Maximinum ei concessisset Dominus beneficia, rogavitque ipsum Custodem, ut sibi ad manducandum daret, quia famem patiebatur maximam, viginti diebus nullum sumens cibum ante salutis recuperationem: qui statim dedit ei comedere, & confortatus est. Postea quippe ipse Princeps ipsi loco dedit tres Fiscos, vocabulo Petra salis i, & Vidmar k ecclesiam, atque Comitiacum, dedit etiam Andalinam l villam S. Petro: plurima vero postea ibidem largitus est dona.

[13] Nec hoc prætereundum, Fratres, opinor, quod Pipinus Rex Clericum suum, nomine m Brunicum, valde immundis plenum spiritibus, per Helluarium Archidiaconum in multas miserat regiones, [Sub Pippino Rege liberantur 3. dæmoniaci,] ut salutem acciperet, & minime consecutus est. Cumque ille dæmoniacus deductus esset ad limina B. Maximini, statim spiritus ab eo immundus egressus est. Ille autem gaudio repletus, laudes & gloriam Deo & S. Maximino retulit, qui eum de tali eripuit inimico. Iterum etiam ipse Pipinus Rex unum transmisit Alemannum, cujus nomen Guerricus n dicebatur, ad Beati viri tumulum, & ipse valde vexatus a dæmonio fuerat: cumque ibidem adfuisset, miserunt eum in catenam, & ipsam velut vitrum continuo confregit. Postea eum fortiori constrinxerunt catena, ut penitus se movere nequiverit. Tunc Fratres pro eo multis diebus ad Deum fuderunt orationem. Cumque una die ad Missarum solennia convenirent Fratres, ecce ipse confringens catenam ad B. Maximini festinus cucurrit sepulcrum; videntesque pueri comprehenderunt eum. Ipse vero exclamans dixit: Nonne videtis adversarios meos, qui me vexabant, quemadmodum nunc in fugam versi sunt, [2 feminæ sanantur.] & Sanctus persequitur eos Maximinus? Et ita meritis beatissimi viri a dæmone curatus est. Quædam etiam femina, Waltrudis o nomine, manibus debilis ac pedibus, postea deportatur in ipsam basilicam: cui statim B. Maximinus membrorum dedit salutem. Iterum etiam quædam filia Pipini Regis, habuit puerum, nomine p Gumbertum, qui & ipse a dæmonio non minimum vexatus est. Cumque eum per nonnulla detulissent loca, nihilque proficerent; accesserunt ad locum B. Maximini. Ut vero valvas ecclesiæ introivit, confestim precibus famuli Dei salutem obtinuit. Quædam etiam femina Flictildis q nomine, fractas habens manus & pedes, illuc adveniens, mirabiliter a B. Maximino curata est. [Tempestas maris sedatur apparente Sancto]

[14] Fuit præterea vir quidam ex Frisiorum genere, cujus vocabulum Ibbo dictum est: qui cum ad B. Maximinum se cum omnibus quæ habebat condonans, pro stipendiis Fratrum emendis ultra mare ire decrevisset in una navi, negotiatores alii cum sex navibus illi conjuncti sunt. Illis namque mare ingressis, procella exorta est valida: naves vero sex ante suos demersæ sunt oculos, ita ut nullus eorum evaderet. Cumque ille hoc conspiceret, dixit ad nautas, Exclamemus ad Dominum, & ad preces B. Maximini, ut nos de hoc eruat periculo. Tunc illi clamantes dixerunt; S. Maximine, libera servos tuos. Statim ipse Ibbo virum intuitus est splendidum, veluti sol, ante navem supra mare euntem, & dixit eis: Nolite metuere. Mox ergo tranquillitas magna in mari facta est, ita ut penitus timor ab eorum pelleretur oculis. Illi quippe hoc videntes, glorificaverunt Deum ac S. Maximinum, qui eos de tanto eripuit periculo.

[15] [Calumnians obsidetur a dæmone &, liberatur.] Neque hoc intermittendum existimo r, quia vir quidam, Rusticus nomine, cum intrasset basilicam B. Maximini, vidissetque lampadas a se ipsis moventes, dixit: O vere seductores, dicitis quia S. Maximinus hoc operatur, & vos per ingenium facitis; confestimque a dæmonio arreptus est, & ad mortem pene deductus. Post hæc ad ecclesiam sancti viri delatus est, & virorum Deo servientium orationibus atque obsecrationibus salutem meruit integram. Sufficiant igitur vobis pauca, quæ supra memoravimus, de Beati viri miraculis: quia nostræ datum possibilitati non est enarrare, quæ per B. Maximinum operari Dominus dignatus est, & quotidie operatur s, ipso Domino Jesu Christo adjuvante, cujus laus, honor, & imperium sine fine consistit, cum æterno Deo Patre & Spiritu, consolatore ac vivificatore omnium viventium, per æterna seculorum secula. Amen.

ANNOTATA.

a S. Hidulphus, sive Hildulfus colitur XI Iulii, succeßit Numeriano sub Childerico inter annum 660, & 670. De eo egimus in Diatriba nostra de 3 Dagobertis Regibus lib. 4 cap. 5. & res hic confirmatus ex ordine relationis. In Vita S. Agricii dicitur hæc translatio facta IV Kalendas Junii. In Vita autem S. Deodati, danda 19 Iunii num. 11 notatur annus 667, & postea aliquæ Reliquia donata S. Deodato dicitur.

b Lothbertus, Lupo apud Surium Gosbertus, in Mss. Chrodbertus & Chodbertus, Browero Cudtbertus Scheckmanno Chotbertus; quem, & Clementem, e propinquo Episcopos, in Mss. Chorepiscopos, convocatos ambo tradunt. Sunt quidem Catalogi Episcoporum valde imperfecti; placet tamen lectio quæ Chorepiscopos faciat: vix enim præter Coloniensem & Moguntinum viciniores ulli tunc Treviris Episcopi erant.

c Sequentia hujus numeri desunt apud Lupum: visa ei forsitan sunt, ut præfatur, fabulosis similia; quo titulo etiam nonnulla ex Capite præcedenti potuisset omittere, quæ sola habebantur traditione, cum in eo quod sequitur de Lampadibus, oculatum se testem auctor asserat.

d Rodarea, Lupo Rodaora, in Mss. Rodohara, & Hrodara.

e Hæc omnia, de dæmoniacis liberatis, Lupus ad ultimam calcem rejecit, & ordinem antiquum miraculorum valde mutavit.

f Pro Credendario, Lupus habet satellitem, qui sibi assistebat: est autem Credendarius, Credentiarius, Creditarius, quod Græcis Πιστικὸς, is cui Princeps secreta sua fidit: de quo Cangius in Glossario.

g Lecticam habet idem Lupus, quia hanc forte magis convenire Principi, & quidem infirmo, judicavit.

h Idem, Sacrarium: sed Secretarium antiquiorisusus vox est.

i Idem, Patriosalam.

k Idem Witmaris ecclesiam, quam hodieque servare nomen, & antiquißimam esse oppidi sis dicti parochiam, scripsit nobis noster Alexander Wilthemius; addens se in antiquis litteris etiam detexisse Wimmariburgum, Luxemburgense Suburbanum: locus probabiliter habitationis ejus, qui prædictam ecclesiam condidit, donatam S. Maximino (ut idem habet) an. 731. Dubitabat autem ipse Wilthemius, an idem non posset credi Waymerus Dux Campaniæ, a nobis nominatus in Diatriba Dagobertina, innovata ante 3 Tomum Aprilis num. 25, cui anno 676 Ebroinus, Theodorici Regis Major-domus, custodiendum tradidit S. Leodegarium.

l Lupus ista habet, Sancto vero Petro Andaclanam obtulit villam.

m Lupo dicitur Brunco.

n Hic eidem Ericus est.

o Et hæc Weltrudis.

p Gumbertus, Lupo Cunibertus dicitur: Matris nomen hactenus latet: nam duæ Pipini filiæ Rothais & Adelais, juvenculæ obierunt; Gisla, Abbatisla fuit; S. Itisberga, virgo mansit; Berta, fabulosi Rolandi mater, inter fabulas computatur.

q Lupo, Elithildis.

r De est hæc punitio & sanatio apud Lupum: quia scilicet incredulus prænotato miraculo de motu lampadum, ut istud omisit, sic hoc quoque eodem spectans censuit omittendum.

s Lupus, post relatam dæmoniacorum curationem, sic concludit: Si velimus & hac & multiplici aliorum virtutum specie quoties floruerit, usque ad hunc annum quo scribimus, hoc est ab Incarnatione Domini octingentissimum tricesimum nonum, styli officio designare; nec modum libri tenebimus, & erudito lectori minus erimus grati, dum similia frequenter narrabimus.

HISTORIA MIRACULORUM
Auctore Sigehardo, Monacho San.-Maximinianensi.

Maximinus, Episcopus Trevirensis ad Mosellam (S.)

BHL Number: 5826

EX. MS.

PROLOGUS.
Ad VVickerum Abbatem, miraculorum scribendorum assertorem, cum supplemento Vitæ circa S. Quiriacum.

Domino Abbati Wickero Sigehardus. Rogas, Pater carissime, [Abbatis coactus Obedientia] imo vi quadam auctoritatis extorques invito, quatenus arduum omnino, meisque viribus præminens, explicandum opus assumam. Nam præcipis propriaque potestate compellis, quo ea quæ post editum a Lupo Episcopo de vita Sancti Maximini librum, per eumdem gloriosum Christi Confessorem sunt gesta miracula, ne prorsus legentium vel audientium utilitati depereant, stylo alligem: ac competentis serie narrationis digestis, post illum primum, secundum super illis libellum absolvam, te certa locuturo suggerente materiam. Qua de re coarctor e duobus; veritus scilicet ne, aut tibi renitendo, inobedientiæ crimen incurram; aut iterum parere conando, cœpto succumbam; cum nimirum ingenioli mei tenuitatem & eloquii stillulam exequendo, istiusmodi negotio nullatenus me sufficere videam. Igitur tanta rerum difficultate, qua nusquam illæsus evadere valeam, quasi quodam murorum ambitu inclusus & undique circumseptus; hoc solum mihi agendum utile ratus sum, scilicet hac in parte locum evasionis eligere, qua perspicio minus ex præcipitio læsionis posse contingere. Nam cum constet, [scribit accepta ab iis qui viderunt, aut a videntibus cognoverunt.] contemptum quidem seniorum ad animæ periculum, defectum vero in cœptis spectare ad ridiculum; quis sanum sapiens tolerabilius, imo longe salubrius fore non censeat, pro imperitia irrisiones hominum sustinere, quam pro superbia semetipsum condemnare? Quapropter diu multumq; desideratū opus perge securus aggredi: ego plane tibi pro viribus adero, nequaquam ausus tuæ Sanctitati diutius reluctari. Omnia ergo quæ dixeris, vel a te ipso (ut promittis) & ab his qui adhuc vivunt tecum visa, vel ab his qui viderunt tibi probabilibus personis comperta, qualicumque prosequar stylo; non ad hoc propriæ possibilitatis fiducia nitens, sed tam operosum mihi negotium tuæ potius cunctorumque sanctorum Fratrum meritis & orationi committens. Aderit etiam, sicut semper in omnibus, ita & in hac quoque parte, clarus noster Patronus Maximinus; facile (ut confido) apud Christum Dominum obtenturus, ut sicut ille a Deo Patre in Spiritu sancto factus est omnibus salus & justitia, ita quoque & mihi elingui efficiatur lingua. Quod si dignabitur, haud dubium, liquidam veritatem etiam a muto luculenter expressum iri.

[2] Nec reticendum est, quod cum facile confidam, Deo piisque omnibus succedentium temporum hoc opusculum gratum fore; vereor tamen præsentium aliquos eidem derogaturos, meque insulsum, falsiloquum, nullius momenti homuncionem, omnium reprehensione dignissimum, [prout ea ipse Abbas dictavit.] toto orbe adjudicaturos. Nec te, fateor, Pater venerabilis etsi volverint, excipere valebunt, quin totius hujus insectationis peste involvaris: quippe cum & me, juxta assertionem talium, falsa scribere compuleris, & scribenti falsitatis materiam ministrasses. Qua ex re operæ pretium video præsenti præfatiuncula calumniandi viam istis obstruere, non magnæ defensionis arte refragando, sed humiliter suggerendo, quo meminerint primos ac fortissimos Christi assertores, idiotas fuisse, non sophistas: neque me expectent Mercuriali rapiditate Tulliique copia in curia declamaturum; sed in cellula monasterii rerum gestarum veritatem, sobrio ac veridico pii Patris ore depromptam, puro simplicique sermone dicturum. Deinde vero, etsi merito illis despectui habita fuerit vilitas ista elaborantis, honori tamen quæso habeatur prærogativa jubentis: nec statim credant Patrem nostrum, virum utique sancta vita & conversatione conspicuum, falsa dicere, quam silere maluisse.

[3] [præmittit a Lupo omissa circa S. Quiriacum,] His ita prælibatis, Wickere Pater, quod agendum imminet ineamus, exorata prius dignatione divina, quatenus ipsa annuente, quæ illo Sanctisque omnibus digna sint, & tu ore edicere, & ego scripto prosequi valeamus. Illo [autem] miraculo insigni [initium] statuo dedicare, quod eo tempore, quo adhuc venerandus Maximinus temporali vita ac corporali præsentia hanc urbem tuebatur & illustrabat, gestum est; licet nulla oblivio per tot seculorum volumina hoc valuit abolere, quin hodieque omnium pene admiratione memorabile ac celebre perseveret. Quoniam igitur tam præclarum factum, passimque omnibus cognitum, in illo libro, qui vitam gestaque sancti plenius continet, prætermissum miramur; hoc silentio nos quoque præterire, absonum duximus & indignum: quippe cum vel hoc solo meritum ac sanctitas, non modo Maximini, sed & Quiriaci quoque, a religiosis & credulis satis queat æstimari. Est autem hujusmodi.

[4] [quem noctu ecclesias circumeuntem] Tempore quo B. Maximinus vixit in corpore, Sanctus etiam extitit Quiriacus, vir fide ac virtutibus clarus, piisque ac probis actibus totus intentus. Cui inter alia bona, cum id quoque moris esset, omnia videlicet hujus urbis monasteria & oratoria creberrime visitare, & assidua oratione divinam sibi propitiationem conciliare; maluit tamen vir sanctus, jactantiam vitans ac laudem humanam fugitans, talia studia nocturno potius quam diurno tempore exercere. Interea aliqui ex Clericis, Sancti virtutibus invidentes, qui nomen tantum ac famam sanctitatis ejus, non etiam opera appetebant, inter se mussitare cœperunt, [atque de fornicatione occulatum,] & opinionem viri turpitudinis infamia occulte fœdare; paulatimque in apertiora se attollentes vitia, nocturnos illos labores, non jam virtuti, sed vitio reputare. Nec cunctati, ad ipsum Episcopum Maximinum tandem, infelici temeritate sinistris suspicionibus agitandum, prosiliunt; super crimine fornicationis innoxium Quiriacum incusant. His auditis sanctus Episcopus (utpote qui aurem criminationibus adhibuisset invitus) fidem quidem integram delatoribus fertur minime accomodasse; Quiriacum tamen, cum maxima modestia, a sua interim communione ac familiari contubernio aliquamdiu secrevisse; secumque interea egisse, ut orando tanti a Deo notitiam consequi meruisset ambigui. [S. Maximinus a suo contubernio arcuit:] Erat autem Quiriacus ante hoc, ad sacras manus Antistitis, oblationes quotidianas offerre consuetus, quibus ille Sacramenta Christi conficiens, proprium æque ac Quiriaci spiritum spiritali vegetamine ad sacra & cælestia assidue roboravit.

[5] Quadam vero die Maximinus, Missarum solennia celebraturus, ex more procedit: interest & Quiriacus divinis Officiis, ex gravi, ut ratus est, tanti Patris offensa trepidus & anxius, totusque mœrore confectus. Et quia ipsum sacri Antistitis conspectum pro humilitate ac verecundia vitaverat; eminus se pudibunde proripiens, propter ipsas Ecclesiæ fores, anguli cujusdam receptus sinu, secretius stetit. Cum ecce Angelus Domini subito affuit, blande super anxietate concepta sanctum consolatus virum, pariterque monens offerendas ex more hostiarum oblationes præparare: [revelata autem per Angelum innocentia recepit.] nihil minus Episcopum quam alicujus mali suspicionem de se cogitare: illam offensam, propemodum simulatam, totam jam demutatam fuisse in gratiam. Mirum dictu! Eadem hora eodemque momento, gloriosissimo Præsuli Maximino, jam accedenti sacro altari, nihilo minus astitit Angelus; orationes ejus a Deo susceptas annuntiat, cautam communionis abstinentiam cum criminato collaudat, Quiriacum sanctum de objectis excusat: deinde monet, ex illius manibus, ut solitas hostias Deo suscipiens sacrandas, virum innocentem ad gratiam reconciliationis & Sacramentorum participationem indubitato admitteret. Sicque Quiriacus, primo quidem pacis osculo Antistiti suo confœderatus, deinde vero Sacramentis Christi confirmatus, exterius quasi in amissam sui Pontificis visus est restitui caritatem, quam certe in amborum cordibus firmissime credendum est nunquam sustinuisse ab alterutro vel modicam læionem. Jam vero peractis solenniis secreta petentes, magnifica ac felicissima illius temporis gesta secum conferunt, in oscula ruunt, flent præ gaudio, inque suis profectibus Christum devote collaudant; qui superbos confundit, humilibus gratiam præstat, & machinamenta iniquorum destruit; innocentes & in se confidentes liberat, seque diligentes semper & ubique tuetur ac fovet. Hæc igitur, per omnes præteritorum temporum populos celebri fama vulgata, & ad nos usque deducta, primum in nostra editiuncula obtineant locum; quæ ita ut dicta sunt vera esse, ecclesiarum etiam picturæ confirmant: quarum nos unam, & hanc antiquissimam, ac vetustate jam pene abolitam, in prisca S. Quiriaci ecclesia, super sepulcrum ejus, in crypta editam vidimus.

CAPUT I.
Curati dæmoniaci, injurii in S. Maximinum puniti.

[6] Jam vero ad ea veniamus quæ nos in Præfatione ante posita scripturos fore promisimus; [Liberantur a dæmone 2 mulieres surtbundæ,] in quibus ordinem temporum, ut gesta sunt, non valemus servare; quia similibus similia placet connectere. Nec video quid obstet ædificationi legentium, quod in relatione gestorum hujusmmodi tempora varientur, dummodo quæ gesta sunt non sileantur. Quanta Sancti hujus, circa illos qui maligno spiritu vexantur, semper fuerit, & adhuc sit miseratio, cum plenius in libro memorato digestum sit, nos tantum de paucis numero energuminis, quali modo per merita Maximini a Deo sint curati, primo dicamus. Duæ quondam mulieres, hac horrenda pervasæ tyrannide, pariter ad hoc monasterium adductæ sunt; in quibus tanta feritate nequam spiritus grassabantur, ut huic furori & amentiæ nihil comparabile duceretur. Ursi efferati sæviendo tolerabiliores tibi viderentur, ita omnia laniabant, & dentibus & unguibus sævientes invehebantur in singulos. Nec vinculis ullis cessit immane robur. Cum tamen nullo edulio, transactis jam septem vel decem diebus, miseranda corpuscula refocillata, solo dæmone agitarentur. Multis Fratres exorcismis malignos spiritus objurgabant: sed cum nihil actum esset, tandem jubentur in cryptam ante Sancti sepulcrum pertrahi. Ubi cum sine mora obdormivissent, virtute Maximini dæmonibus effugatis, illico evigilantes crudeli hospite caruerunt. Tunc mirum in modum ambæ mulieres, mox conversæ ad Dominum, statim [facta] peccatorum suorum humillima confessione, & promissa satisfactione quantam valuerunt, indulgentiam sibi a Deo precatæ sunt. Duarum una quidem, post concitam reconciliationem, sumpto Viatico ibidem illico obiit: altera vero vitæ reservandæ vix cum magno labore convaluit: nec immemor beneficiorum, singulis quoad vixit annis, Deo & S. Maximino vota sua devotissime obtulit.

[7] Vir quoque inter suos non ignobilis erat, qui hac peste diu multumque vexabatur; [vir item nobilis,] antequam liberari mereretur sæpe vinculis suis abruptis elapsus, sæpe iterum captus, vinculatus, & huc reductus. Quadam autem nocte, cum alligatus esset scalæ, qua pulpitum ecclesiæ scandebatur; Custos ad reficienda luminaria surgens, sanctum illum locum, cryptam dico, protinus adiit. Erat autem hic Monachus, nomine Wenilo, vir per omnia honestæ vitæ atque laudabilis: cum interea, his qui luctuosis laborabant excubiis obdormientibus, vinctus arreptitius, nescio, Deo dicam agente, an diabolo, repente vinculis solvitur, cursuque concito contendit in cryptam. Ad cujus introitum cum nullus fugæ pateret locus, nec cum tali palæstrita suppeterent luctandi vires; Wenilo aliquandiu hærebat, stupens. Jacebat forte virga de proximo: qua visa, loquendi constantiam induit: deinde furiosum terrifico satis imperio jubet redire in locum suum. Illo vero voce stridente, multumque decertante se non reversurum, sed cum ipso mansurum; sumpta virga, si propius accederet, ictum capiti interminatus est simul & intulit: nam ille, dum hæc Wenilo locutus est, paululum movebatur. Res digna miraculo, ac laudanda pii viri simplicitas. Guttam sanguinis, attacta modicum cute, ictus elicuit: quod videns, insani caput amplectitur, suadetque blanditiis in sinum suum reclinare, ne sacrum pavimentum sanguis attaminet. Cum ille, ac si sanus, ad omnia paret. Tunc Monachus, in pavimento discumbens, caput dementis in sinu suo collocavit: ubi cito obdormiens, sub ipsa somni quiete, diri agitatoris inquietudine liberatus est.

[8] [& quidam rusticus,] Thiethbertus, hujus monasterii Monachus, referre solitus erat, quemdam rusticum, cum adhuc puerulus esset, arreptum fuisse a dæmone, graviterque diu vexatum. Cum quo cum necessarii sui ad auxilium B. Maximini confugerent; eodem die contigit, ut urgente cantandi ordine Thiethbertus in analogio necessario deberet a Alleluia cantare. Quod cum omnino nesciret, & tamen cum inciperet omittere non auderet, æstuat præ angustia puer. Cum ecce ille pernicite accurrit, puerum ne timeat consolatur: Laudate pueri Dominum (nam hoc Alleluia fuit) puerilem imitatus vocem, strenue jucundeque decantat: sicque Thiethbertum cum cantando adjuvit, ab imminentibus flagellis absolvitur. Nec ille quasi bene gesti præmio caruit: nam finito cantu in terram protinus cecidit, sed Euangelica lectione nondum completa, incolumis surrexit.

[9] [& alius Wormatia adductus.] Alio quoque tempore eidem passioni obnoxius quidam adductus est: in quo cum ab exorcistis dæmon increparetur, & discedere a Dei plasmate juberetur, plangentis voce conquestus est; Wormatiæ apud memoriam b S. Cyriaci simili se abs quolibet violentia propulsum, hunc invasisse; secumque injuste agi, quod domicilio a Deo sibi permisso ab hominibus pelleretur. O nequitiam diabolicam! quæ numquam ita ad liquidum quiddam veri depromit, quod non falso sit semper admixtum. Est autem hic crucicula satis referta Reliquiis: quam cum capiti hominis imposuissent, ille, quasi pro expulsionis suæ injuria, dæmone se instigante, ex inproviso correptam dentibus mediam mordicus secat. Nec diutius inimicus subsistere in homine valuit, sed per pudendos corporis meatus (nimirum condigne sibi) protinus est egestus. Hæc ad declarandam in malignos spiritus Maximini potestatem pauca de pluribus dicta sufficiant, ne in similibus frequens iteratio fastidium generet: nunc cetera virtutum ejus insignia prosequamur.

[10] Temporibus Arnulfi c Imperatoris, cum jam in hoc loco, religionis, proh dolor! [Magingaudus Dux accepta Abbati.] status haud minima ex parte laberetur, & monachicæ professionis rigor paulatim laxari ac dissolvi cœpisset; defuncto monasterii Abbate d Herkemberto, Monachi pro electione Abbatis palatium ex more competunt: quibus cum peccatis exigentibus electio non permitteretur, sequestratis aliquibus monasterii possesfiunculis, quæ vix arctam Monachis sustentationem potuissent præbere, cuidam Megingaudo regni hujus Duci, qui tunc forte aderat, Abbatia ab Imperatore donata est. Qua suscepta, cum lætus ad propria remeasset, hilarem se ac jucundum pro accepto beneficio per totum diem omnibus exhibens; adveniente nocte cum conjuge cubiculum adiit. Cumque læti thoro pariter discubuissent, digressis omnibus, solam mulierem secreto in hæc verba alloquitur; Scisne, inquit, quantum mihi munus Dominus meus Imperator largitus sit? [appellans servum suum S. Maximinum contrahitur,] Illa vero cum se nescire fateretur; Servum, inquit, prædivitem in beneficium mihi indulsit: & si vis scire, ipse est Maximinus cum Abbatia sua, quem etiam tibi si volueris tradam. Quibus auditis, sanæ mentis mulier virum propemodum insanum (quantum in se fuit) pro temeraria garrulitate vehementer objurgare, seque tanti beneficii indignissimam proclamare. Cum inter hæc haud mora fuit: & ecce injuriam dilecti Dei digna vindicta subsequitur, atque os blasphemum ultio divina corripuit: nam ille fragilis & caducus terricola, qui in animi jactantia ac tumido animo se super cæli Consulem Maximinum extendisset, subito infra semetipsum totus contrahitur; & paulo ante hominis forma, in sphæram quamdam vel globum pene informem convolvitur.

[11] Tunc Megingaudus, tam acriter divinitus animadversus, in se rediit, quid & cur pateretur intellexit, [& ad sepulcrum ejus pœnitens sanatur:] & ex toto corde adhortante conjuge dicti pœnituit, seque copiis præparatis magna cum celeritate Treverim deportare præcepit. Tandem itaque ad monasterium ventum est; ante sanctum altare deponitur; xeniis pretiosis ipsum altare cumulatur: & qui prius se Dominum superbe proclamavit, tunc S. Maximini servum nutibus ac sibilis potius quam verbis humiliter assignavit. Nec fructibus suæ satisfactionis privatus est homo, postquam ad ejus clementiam, quem quasi procaciter læsit, supplex confugium fecit: nam fusa pro eo a Fratribus prece, meritis Maximini cælestis ira sedatur, virtuteque Sancti integra sanitas in puncto temporis Megingaudo redditur. Sic homo salubri correptione a Deo castigatus, ne ulterius blasphemaret in Sanctos, Maximinum ex tunc vita sua colit ut sanctissimum, amplectitur ut patrem, veneratur ut dominum: remque gestam ad Imperatorem protinus referens, pro denegata Fratribus electione solicitavit; nec prius rogatu & obsecratione circa Regem destitit, quam regalem fiscum, Ribiniacum e nomine, Fratrum usibus acquisisset f. Hujus ergo tanti ac talis Patroni nostri sanctitatem quis satis miretur? quis digne collaudet? Adeo in meritis ac virtute Maximini nostri omnia altiora, omnia excellentiora sunt, quam ut ne æstimari quidem, nedum etiam abs quolibet mortalium valeant explicari. Sed nos unde, hac quantulacumq; Sancti laudatione, digressi sumus, ad propositum redeamus.

[12] [Post alios Abbatiæ usurpatores,] Quamvis, ut superiore Capitulo retulimus, ordo ac districtio regularis in hoc loco anteriori tempore, negligentia & enervitate. Præpositorum, aliqua claudicasset ex parte; numquam tamen, divina meritis Maximini annuente clementia, huic loco sanctos ac religiosos defuisse viros (donec iterum datis Abbatibus, neglectus regularis observantiæ, vel in pristinum vel etiam in melius Deo propitio corrigeretur) cum ex multis, quæ non est temporis explicare, tum etiam ex eo, quod in præsentiarum referam, liquido claret. Siquidem post memoratum Megingaudum, potestatibus & usibus hujus regni Ducum g hæc Abbatia subjacuit, his tantum exceptis, quæ Fratrum sustentationi dudum sequestrata fuerant: quæ tamen ipsa (sicut & adhuc) eorum defensioni a Regibus committebantur. Qua ex caussa cum Gisilbertus, h admodum juvenis Dux, regno præficeretur; ut illa se ætas habet, [Dux Gisilbertus gravis monachis,] secularibus oblectamentis & pompis ac voluptatum illecebris primo sui Principatus tempore (quamvis postea egregius vir factus sit) se potius dedens, quam commoditatibus subditorum prospiciens; Monachos hujus monasterii etiam vehementer afflixit; ea scilicet, quæ in usus eorum cesserant, adimens, suisque satellitibus dispertiens.

[13] Ea autem tempestate, vir clarissimus Henricus i, genitor Serenissimi Augusti Ottonis, cujus Imperii k anno vigesimo septimo hæc scripsimus, monarchia Regni potitus, [frustra Rogem appellantibus,] subditos quidem justitia, pace & clementia modestissime gubernavit, Imperii vero apicem virtutibus & gloria omnique honestate singulariter decoravit. Inito ergo consilio, Fratres, ut dictum est, intolerabili afflictione, a Gisilberto depressi, Regiam clementiam adierunt, quidque incommodi a Duce paterentur conquesti sunt; nihil tamen tanto labore assumpto proficientes, indignationem magis prædicti Ducis, immeriti, licet, emeruerunt. Quid aliud agerent? Defectum tandem a monasterio, necessitate ultima coacti, meditabantur. Cum subito vires denuo reparant animorum, consilium in hunc modum restaurant, scilicet ad Regem regum, [a S. Maximino flagellatur;] Maximino patrocinante, suum orando referre negotium. l Quod cum aliquandiu haud segniter ageretur, quadam nocte venerabilis Maximinus in visione Duci quiescenti supervenit; ac primo quidem, quis sit quorumve causa venerit, pandit; deinde obnoxii culpas arguit; ad ultimum vero (mira dicturus sum, & ferme incredibilia, his tamen qui Deum non credunt omnia posse) latera ac scapulas flagellis cædendo liventes reddit, statimque disparuit.

[14] [atque ablata reddit & concedit Abbatem.] Mox autem Dux, somno suo simul ac somnio ita graviter excussus, familiaribus paucis, somnium quidem se vidisse, quidque in ipso perpessus sit, attestantibus plagis edixit; sed cur hoc, vel quis egerit, summo studio alicui illorum indicare dissimulavit, quamvis tamen facile ex consequentia gestorum id quoque conjici posset. Siquidem continuo Treverim versus iter acceleravit, & Maximinum sibi prece placans ac munere, Monachis non solum ablata restituit, verum etiam amissam illorum gratiam pecuniarum, quibus fraterna communio valde eguit, redemit impensis. Ex hoc jam tempore a juvenilibus actibus resipiscens, magnificum prorsus evasit in virum; locumque istum atque congregationem in tantum dilexit, ut ejus potissimum studio, venerabili Ogone m huic Abbate inthronizato, diu nimis obtenebrata religiosæ conversationis claritas, vitæ nostræ tandem splendidius reluxerit. Hæc ergo omnia, ita ut retulimus, de se gesta, ipse sancto viro Ogoni confessus est: ion qua etiam confessione se Deo ac S. Maximino Monachum futurum devovit, si uxori superstes conjugali vinculo mereretur absolvi n.

[15] Referam & aliud, quod huic meo judicio haud longe impar decernitur; [In contentione de finibus] nisi forte hoc Maximini virtutum credi debeat detrimentum, quod in illo miraculo facti socium Remigium clarum habuisse asseritur. Comes quidam, nomine Ruobertus, germanus illius, de quo supra retulimus, Megingaudi fuit, cujus prædia in pago Naachgouve o, Maximini ac Remigii collimitantia prædiis, adjacebant; quam ob rem servi ejus cum familia Sanctorum crebro litigio decertabant; illis antiqua confinia supergredi cupientibus, istis e contrario totis viribus renitentibus. Interea cum crudelitas servilium querelarum & rusticæ contentionis a vicinis compesci nequivisset, nostris cupidinosam injuriam proclamantibus, causa refertur ad Comitem. Ille mox placitum indicens, diemque statuens, ad conspectionem ac circumductionem terminorum, magna turba circummanentium comitatus, advenit, [index falsus,] suosque præire jubet duces. Nec mora. Unus ex illis, qui hujus iniquitatis semper extitit caput, & se ceteris præripiens fraudulentus circumductor efficitur; præcedens & indice præmonstrans, multa de Sanctorum prædiis, antiquos transgrediens limites, falsa demonstratione in partes sui senioris transferre conatus est. Ibat ergo, & chirotheca, quam rustici wantum vocant, manu superducta, sicut voluit demonstravit; nostris subsequentibus ac renitentibus, [digitum amittit.] & auxilium Maximini atque Remigii constantissima precatione conclamantibus. Interea bonus ille ductor atque justus, chirothecam manui detrahit; sed in eadem amputatum divinitus digitum reliquit. Tunc malitiæ suæ convictus, & a seniore suo, ut dignum erat, ignominiose tractatus, gratiam ipsius amisit; sicque veritate declarata, omnis illa contentio terminum habuit.

ANNOTATA.

a Moris est in Ordine Benedictino, ut super analogium, in medio Chori positum, cantentur Versus Alleluiatici: res autem acta videtur in festo Innocentium, quando ad Alleluia occurrens versus, Laudate pueri Dominum, cantatur ab aliquo puerorum: quibus eo die ex usu antiquo solent Chori officia omnia committi, sicut iidem in privatis familiis patris ac matris vice tunc imperant. Est etiam ubi Episcopum vel Abbatem agant, innocentia puerili & innocua, modo salva sacrorum ministeriorum reverentia res agatur.

b Cultus S. Cyriaci prope Wormatiam celebris fuit. Hinc ecclesia quæ Neohusii a Dagoberto Rege Francorum S. Dionysio sacrata est, traditur ob ejus illuc delatas Reliquias ei dicata a Samuele Episcopo, 15 Octobris ano 847. Meminerunt ejus Bruschius in Episcopis Wormatiensibus, Freherus in Originibus Palatinis par. 2 cap. 13, Merianus in Topographia Palatinatus Rheni, qui asserit hunc locum anno 1566 a Frederico 3 Palatino occupatum. Colitur S. Cyriacus 8 Augusti, si is intelligatur qui cum SS. Largo & Smaragdo est passus. De Hierosolymitano Episcopo Martyre, cujus Reliquiæ jam olim in Galliam allatæ creduntur, egimus 4 Maji, propter cultum tunc celebrem, tam in Gallicanis quam Germanicis ecclesiis.

c Arnulphus cœpit regnare anno 888, & Romæ anno 896 a Formoso Papa coronatus est, mortuus an. 899.

d Herkenbertus dicitur Bucelino electus anno 885; & Bruschius præfuisse eum ait sub Imperatore Arnulpho Bavaro.

e Hæc donatio in Indice Chronologico Broweri refertur ad annum 890.

f Megingaudus, dein in Rutila monasterio ad ripam Mosellæ prope Sircium oppidum per insidias interfectus, apud S. Maximinum sepultus est: quod factum autumni tempore anno 893 tradit Browerus lib. 9.

g Hi titulo tenus Advocati, reipsa oppressores & depeculatores Abbatiæ S. Maximini, ita a Bucelino referuntur: Gerardus & Malfridus, anno 897 Commendam invadentes, ejecti sunt; verum anno 900 denuo invaserunt, ac demum anno 905 proscripti: tum Conradus, ipso anno 905 mortuus; dein Eberhardus, qui vixit anno 909; & anonymus quidam Comes partium Caroli Simplicis, anno 911 & 912.

h Gisilbertus, Ragineri primi Hannoniæ Comitis filius, a Carolo Simplice Lotharingiæ præfectus, deinde primus Lotharingiæ Superioris & inferioris Dux fuit.

i Henricus Auceps, Rex Germaniæ electus est anno 919, mortuus 2 Iulii anni 936, cui tunc Otto I filius succeßit, postea Imperator Romanus.

k Is est annus Christi 962.

l Sequentia docet Browerus peracta anno 933.

m Ogo præfuisse dicitur 12 annis: cujus Epitaphium ibi erectum habet Bruschius. Interim aliis nominatur Hugo, & dicitur postea ab anno 945 usque ad an 947 Episcopus Leodiensis fuisse: forte hic monachus, ab Ogone alius, ante eum ibidem fuit. Sed id alii discutiant.

n Gisilbertus periit anno 939, Rheno flumine absorptus.

o Nahgovia in Palatinatu sic dicta a fluvio Naha, ad Bingam Rhenum subeunte.

CAPUT II.
Vindicta de aliis injuriosis sumpta, ægris invocantibus impensa curatio.

[16] Est villa monasterii quæ Wimari ecclesia dicitur, quam sævissimus quidam (cujus nomen memoriæ nostræ elapsum est) in beneficio habuit. [S. Maximini rusticos vexans,] Qui cum Sancti familiam gravissime afflictaret, etiam non inveniens quid eis, unde culpari possent, objiceret; uni eorum, qui agrestior ceteris videretur, accipitrem suum custodiendum commisit; sciens rusticum illius artis nullam habere peritiam, ut dum ales neglecta deperiret, intuitus culpam in rusticum retorqueret. Ille vero diu multumque reniti & excusare imperitiam artis, tamen alitem demum compulsus est custodiendam suscipere. Quid autem ageret? Servavit interim vivam sine esu, in domo fumifica cito morituram. Qua mortua, plumas ei detraxit, ac sale conspersam; Domino servandam suspendit. Putabat enim stulta rusticitas, se astutiam callidi hominis evasuram, si ei vel cadaver avis tempore exactionis incorruptum valuisset exhibere. [& futili prætextu in judicium trahens,] Cumque jam revoluto longi temporis spatio, immitis Dominus accipitrem suum a rustico exegisset; ille protinus cadaver obtulit. Ibi nata occasione sævit homo: & fera crudelior, quasi contumeliam sibi a rustico factam sociis omnibus imputat, astruens communi consilio illum ad audaciam facti fuisse animatum; cunctosque in crastinum ad palatium vocat, omni peculio spoliandos, multisque insuper verberibus afficiendos. Territi ergo & æstuantes miseri, nocte illa convenerunt; omnique humano prorsus desperato auxilio, Maximini opem expetere statuunt; electosque ex omnibus duos juvenes impositis eulogiis, datisque mandatis concite ad monasterium mittunt, illis cum timore maximo statutum placiti attendentibus. Missi autem juvenes, cum Fratres horæ Nonæ synaxim celebrassent, portam monasterii valide pulsaverunt: [illis Sanctum orantibus fœde moritur.] & quia putabatur aliqua potens esse persona, mox intromissi sunt. Qui currentes per medium Chorum, eulogias ante altare tacite deponunt: ac primo scopis, quas secum detulerant, altare a diverberant; deinde prostrati solo, ingenti ac miserabili ululatu Maximinum evigilare, & in suum auxilium adversus tyrannum exurgere deposcunt. Eadem ergo hora eodemque momento, quo isti hic miserias suas deplorant, ille efferus de loco placiti surgens secessum petiit, ibique cum enarrabili tortura viscera carnis simul & crudelitatis effudit. [Alterius boves, in pauperum agros immissi,]

[17] Bernacher quidam, vir nobilis & opulentus, longe postquam hoc accidit, quod hactenus retulimus, eamdem villam precario jure acquisivit: qui facibus avaritiæ succensus, agris illius villæ undique contiguos & collimitantes pauperum agellos (eo quod fertilis illa terra esset) sibi injuste usurpavit; congregatis autem arantium turbis ipsos agros jussit [coli]. Tum illi, quibus violentiam intulit, eum per Deum obsecrare & S. Maximinum, ut sua sibi sufficerent, nec se inique suis possessiunculis spoliaret. Quibus cum id responsi redderet, scilicet nec latitudinem nec longitudinem pedis se propter Maximinum de omnibus his terris alicui concessurum; illi ad consuetum recurrunt præsidium; [illis Sanctum invocantibus,] in ipso videlicet loco, quo aratorum multitudo jam nunc ad prandendum consederant, Dei sanctique Maximini subsidium, cum neminem haberent qui eis tuitioni esse posset, cum magnis fletibus & ejulationibus solo strati precantes. Mira dicturus sum. Ut affirmant qui viderunt, in nulla cæli parte ne minima quidem nubecula apparuit; cum subito, in hoc tantum loco, ubi juga boum cum aratris stabant, tanta tempestas exorta est; ut vi ventorum turbinisque vertigine elevati boves, cum aratris, in vallem quamdam profundissimam, dimidio pene milliario ab hoc sejunctam loco, rotati projicerentur; ac sine mora, sicut undique fuit, ita ibi quoque serenitas affuit. Cumque agricolæ, quaquaversum dispersi, boves suos & aratra disquisissent; venientes ad vallem, boves quidem aliquos semineces, aliquos jam mortuos, his cornibus evulsis, illis cruribus vel cervicibus fractis, aratra vero in frusta comminuta, repererunt. [coorto turbine procul auferuntur.] Tunc agricolæ, pro damnis suis admodum mœstificati, ad Bernacherum sunt reversi, & quæ acciderant, cum gravi luctu nuntiaverunt. Ille vero magno timore proculsus, & adhuc graviorem se vindictam sensurum suspicatus, virtute Maximini territus, ab insectatione pauperum cessavit ulterius.

[18] Nec reticendum quod pro simili crudelitate Adalberto, hujus nostri b Adalberti genitore, Gisilberti Ducatus tempore evenerit. [Alius pertinax Maximiniensium vexator,] Ipse etenim cum inhumane prorsus familiam Sancti tractaret, & a matre juvenis Ducis, nam pater jam obierat, proinde sæpius objurgaretur, nec corrigi a nequitia valuisset; quodam tempore sexaginta viri de villa c Ramiche (hæc enim beneficium ejus erat) surgentes, omnes huc pariter venerunt: cunctisque pro foribus tota nocte excubantibus, licentia a custode impetrata, duodecim tantum infra ecclesiam missos per tria disponunt altaria, tota nocte suffragia Maximini indefessa prece quæsituros. Nec spes de Maximini pietate præsumpta votum supplicum miserorum fefellit. Mane siquidem Domina illa (hic enim tunc morabatur) cum ad Missam, Adalberto multisque aliis satellitibus comitata, procederet; omnes viri illi, in ecclesia ejus præstolantes adventum, mox ut ingressa est, cuncti pariter in pavimentum coram sacro altari corruunt, terribilibus ac maximis clamoribus Maximinum in tanta necessitate patrocinare, seque de Adalberti, tyrannide jam tandem conclamant eripi. Vix illis clamoribus, post evolutum dimidiæ ut fertur horæ spatium, silentium est imperatum. [deserans se eis nil nocuisse,] Adalbertus vero, videns clementem feminam haud modico dolore ex compassione miserorum attactam, dejerare per Maximini virtutem cœpit; omniaque quæ dicerent, homines illos fuisse mentitos: & ut erat ense accinctus, protinus manum extendens ad capulum, procaciter nimis per spatam d suam juravit, gravissimas pœnas pro tanta temeritate luituros. [miraculo redarguitur,] Necdum minarum verba finierat, cum subito videntibus cunctis (pallio enim tunc non erat amictus) soluto divinitus cingulo, gladius de ejus femore in terram cecidit; factumque hoc, quod exinde militiæ foret inutilis, evidens portentum fuit. Ita Maximinus (cum ejus virtute Adalbertus, publice confusus, mox beneficium amisit) ab ipsius feritate servos suos potenter eripuit.

[19] Tunc Wenilo Custos ecclesiæ, de quo superius fecimus mentionem, sumens lagunculam trium tantum capacem sextariorum vino plenam, Maximini benedictione exorata, sexaginta illos viros, [& miseris præbitum vinum nil imminuitur.] vigiliis totius noctis ac fletibus fatigatos, satis abunde refecit; & ne etiam corporali suæ caritatis præmio privaretur, mox ut rediens intravit ecclesiam, eamdem lagunculam, ut erat prius, plenam invenit. Porro istis omnibus, quæ in hoc Capitulo retulimus, Rimopertus, Presbyter & Monachus, qui interfuit & vidit, attestatur. De Wenilone [autem, dum] arduam vitæ suæ conversationem, sæpe mihi ab his qui eum noverunt expositam cum hoc confero, quod ita familiariter Maximini virtutum quantulæcumque portioni communicat; quid aliud quam sancte censeam? Et quia tantum de hoc viro diximus; libet & aliud mei similibus, scilicet corde pollutis & corpore, in exemplum se cavendi referre, quod ille quoque referebat, quotiens negligentiores vel moneret vel corriperet Fratres.

[20] [Improbus Acolythus scintilla ex thuribulo in Albam lapsa conflagrat.] Quidam in hoc monasterio fuit Acolythus, adolescens moribus incompositis, actione levis ac lubricus, & incorrigibilis valde; qui quotiens Fratres ad Communionem Eucharistiæ accederent, ille, nil pollutam conscientiam veritus, & pariter securus, & aliquando etiam pransus, accessit. Accidit autem quadam die, ut thuribulum cum incenso portaret ex more: cum tenuissima scintilla, ubi prunas efflavit, in Albam cecidit; ex qua succensa tantas mox flammas effudit, quæ miserum penitus conflagrarent; nec multa aqua superfusa, divinitus immissum valuit extingui incendium. Mihi plane videtur in isto satis declaratum, quam verum sit, quod Apostolus ait, Quia lex spiritualis est: nam ipsa præcepit, domum pollutam igne expiari. [Rom. 7. 14] Et quæ vera domus Domini, quod domicilium Spiritus sancti? Hoc sane, hoc sine dubio, quod Apostolus idem insinuans, Scitis, inquit, fratres, quia templum Dei estis, & Spiritus sanctus habitat in vobis. Si templum sumus Dei, si habitatio Spiritus sancti, non inerti studio divina adminiculante gratia elaborandum est, ne domus tanta criminum colluvionibus polluatur. [Cor. 3. 16.] Metuamus, miserandi hujus exemplo commoniti, expiationem ignis, quam Apostolum consequenter demonstrasse arbitror, cum protinus subjunxit, dicens; Si quis autem violaverit templum hoc, disperdet illum Dominus. [Cor. 3. 17.] Ecce quam terribiliter expiante igne disperditus iste est, qui in semetipso Dei templum non veritus est violare; & idcirco, ut reor, ut cum nos audimus vel legimus hominem pro suis peccatis corporaliter conflagratum, animarum attentius caveamus incendium. His per excessum dictis, ad ea quæ cœpimus explicanda redeamus.

[21] [Curatur ignis sacer] Wenilo quidam erat ecclesiæ famulus, in cujus mansione quidam jacens, miserabili pedis dolore torquebatur. Nam ille qui sacer ignis dicitur (nihil autem ista lue intolerabilius sævit) pedem illius occupans, in totum miseri ac miserandi hominis corpus, extrema quæque tormentorum diffudit. Tum ille, præ dolore nimio pene insaniens, & quid aliud ageret non inveniens, infatigabili atque incessabili ululatu magis quam voce, nomen & auxilium Domini sui Maximini inclamare, illoque clamore toto non deficere biduo. Jam vero tertiæ noctis medio talis cantus modulatione transmisso, paululum sedata doloris acredine, aliquantulum respirat miser; atque in tenuissimum resolutus soporem ad modicum, mox Maximinum videt prope assistere; quid se ululatibus inquietaret, quid se vellet, inquirere. Cui ille cum suas deploraret angustias, pius Pater Maximinus, dejectione vultus præferens miserantis affectum, Mitte, inquit ad ægrotum, [lamenta]; & de oleo, [admoto oleo lampadis:] quod ante altare pendet in lampade, tolle: quo peruncto pede, vel cum sanatus fueris, mihi quietem indulge: & in hæc verba disparuit. Tunc ille somno suo excussus, Wenilonem quoque stratu suo, importunitate crebri immanisque clamoris exturbans, Sanctum affuisse Maximinum judicat; & quid interrogaret, quidque juberet edicit. Nec mora: homo anhelus ad ecclesiam currit, & a custode oleum accipiens ægroto detulit: quo cum tertio pedem oblineret, sanus surrexit.

[22] Reginerum, hujus monasterii Presbyterum & Monachum, virum plane serium ac bene moratum, [sanantur, lippitudo oculorum,] sed ante hoc biennium defunctum, mecum hæc omnis regio novit. Hic aliquando tanta oculorum infirmitate depressus est, quo pene exteriorum luminum desperatione nutaret; cum tamen idem vir interiorum serena acie (ut etiam aliquando nobis patuit) Christo potissimum teste gauderet. Qui cum nocte Dominicæ, ad nocturnas vigilias surgens, ecclesiam peteret, & in illis noctis & oculorum tenebris anxius palpitaret; non sine nutu Dei in linteamina, quibus præterito jam sero ad Mandatum e pedes Fratrum detergebantur, impegit. Tunc potenti fide constantique prece S. Maximini juvamen, ut ipse mihi sæpe testatus est, exposcens, omnem humoris noxii concreationem, & illam oculorum lippitudinem penitus abstersit: factoque mane, lætus vidi de recuperata sanitate lætantem, quem pridie dolui de infirmitate mœrentem.

[23] Tempore piæ memoriæ Willeri f Abbatis, paschalis aliquando hebdomada fuit: [subita febris Presbyteri sacrificantis.] cujus medio Fratri Richwino (qui nunc usque superest) publice celebratio Missæ injuncta est. Qui suscepta obedientia, postquam jam processisset, & divinum Officium strenue & reverenter usque ad locum lectionis Apostolicæ peregisset; tanto subito febrium igne succensus est, ut etiam vi acutissimæ passionis, aurium & oculorum sensus, linguæ quoque mobilitas, sibi præpedirentur. Quod cum Dominus Abbas illico advertisset, celer accurrit: sumensque stolam ac pallium Sancti, cum capiti superposuisset Presbyteri, omni dolore compulso in pectus, sensus redditi sunt. Quid plura? Ita sacræ exuviæ noxiam passionem de pectore in ventrem, de ventre in coxas, inde quoque in crura, virtute divina persecutæ sunt, ut hanc demum de pedibus expulissent. Tanta itaque celeritate Richwinus sanitate recuperata, divinum gaudens ac supplex complevit Officium; ac deinceps virtute quanta valet, tam efficacem Medicum suum incessanter laudat ac prædicat.

[24] [& alia diuturna Abbatis,] Jam vero ad hoc tandem veniamus, quod de se ipso venerandus Pater noster referre solitus erat. Ille enim prædicta febrium passione, ipsa die sacra Pentecostes, urgeri cœpit; nec destitit morbus, quotidie corpusculum lassum exaggerans, donec Augusti mensis pars aliqua fuisset exacta. Interea cunctis sensibus pene obstructis, omni corpusculo inedia squallido, ipsius animæ jam jamque defectus imminebat: nec tamen spes vitæ, de Maximini pietate concepta, defecit. Ardebat animus sacrum adire sepulcrum, sed debilitati corporis artus debitum negabant obsequium: rogabantur adstantes fere solatium, sed desperati renuebant. Quadam autem die, cum omnes meridiano tempore post prandium pausarent, ferventiore solito spiritu baculum corripiens, gressum molitus est. Sed cum, duabus partibus tanto itinere jam emenso, viator imbecillis pedibus defecisset; manibus tamen ut genibus repens, tandem aliquando anhelus se ante altare protraxit: ibique multis gemitibus ac lacrymis commissa deplorans, & emendationem spondens, suæ quoque infirmitatis medelam flagitans, cum orationem complesset, febricitandi etiam finem fecit.

[25] [puer furtim abductus restituitur,] Sed quid præhabita recensemus miracula, cum novella habeantur in proximo? Te namque, Wickere, in Abbatiali honore onereque constituto, Patroni nostri gloria refulsit. Regnerus (ut nosti) & Engela de Braubach g, liberi ex liberis parentibus orti, se & unicum filium suum Adelmanum S. Maximino tradiderunt; ea conditione, ut ipse puer quoad viveret, posterique sui qui masculi essent, duos denarios; feminæ vero, unum denarium ad altare B. Maximini in festivitate S. Martini persolverent; post mortem vero illorum, quod melius haberent in pecoribus sive in vestibus Ecclesiæ cederet. Interim quidam Miles, hanc in patriam prædæ causa veniens, ipsum puerum prænominatum parentibus ignorantibus subtraxit: & per Treverinum pontem equitans, abducere secum cogitaverat. Quid plura? Puer reflexis oculis monasterium Divi Pontificis Maximini intuens, ut eum Sanctus Dei, de manibus erueret Militis, exclamavit. Unde iratus Miles puerum percussit: sed mox divina ultione, fracto equi collo, [& Ottoni Imper. præsentatur.] de ponte in aquam cecidit: puer autem super pontem incolumis & illæsus remansit. At puer, limina Sancti expetens, tibi Abbati Wickero causam innotuit: qui Deo gratias agens, puerum parentibus restituisti. Perinde etiam hoc celebre factum Regi Serenissimo, Ottoni videlicet primo, ea luce Treveris existenti aperiens, puerum suæ regali magnificentiæ præsentasti: utque testamento suo traditionem pueri prædictam confirmaret, nec non ab omnibus Advocatis ipsum puerum memoratum ejusque posteros absolveret, & ut nulli beneficiarentur, exorasti. Quam denique petitionem piis votis morem gerens fieri decrevit, & chirographum inde conscribi, sigillique sui impressione, anno regni ejus h [decimo] tertio, jussit communiri.

[26] [Adhortatio ad opem sancti implorandam.] Igitur ex his quæ a nobis dicta sunt, considerandum est, quam efficax sit penes hunc Patronum nostrum medela animarum, qui tam benignus ac promptus est medicus corporum. Etenim qui infirma ac caduca nostra minusve diligenda miserans, collapsa reficit, debilitata reparat, ac demolita restaurat; multo magis etiam, excellentioribus nostris ac spiritualibus spiritualium fomenta medicaminum medicus spiritualis impensius adhibebit; si tamen nos prece non torpeamus. Nec valemus miseri de integra animarum nos sanitate jactare: quamdiu enim hac vita vivimus, quamdiu mortalitatē nostrā circumferimus, nostrum hoc corpus quod corrumpitur aggravat animam. Quis enim glorietur castum se habere cor? quis non offendit in multis? quia homo putredo, & filius hominis vermis: quis se mundum asserere audeat ante Deum? Unde si dolent animarum vulnera, si eorum mortem jam jamque imminere metuimus; nil aliud restat, quam ut talium Medicorum indeficiente prece juvamina perquiramus; pandamus vulnera, petamus subsidia: nec deesse poterit Deo propitio suppliciter postulata curatio. Sed jam ad ea explicanda, unde paululum evagata fuerat, revocetur oratio.

ANNOTATA.

a Vide quæ de barbara ejusmodi supplicatione notavimus die præcedenti, ad Translationem S. Germani Parisiensis cap. 3 litt d.

b Hic ille videtur Adalbertus esse, de quo in nostroillustri Saxonico Ms. dicitur, anno 958 Adalbertus, ex cœnobitis S. Maximini Episcopus ordinatus, & genti Rugorum honorifice destinatus, sed nihil proficere valens & inaniter se fatigatum cernens, reversus est. Et anno 966: Adalbertus, Rugis jam ante Episcopus ordinatus, monasterio Wizinburgensi Abbas præfectus est. Et anno 969, cum Magdeburgense Archiepiscopium ab Ottone Imperatore fundaretur: Adalbertus primus ibidem Episcopus ordinatur, qui primitus Rugis ad prædicandum directus, vix evasit. Erat tunc temporis magni nominis & meriti, dudum de cœnobio S. Maximini monachus abstractus & Episcopus consecratus; quia Dei providentia in terra nostra populus illi committendus erat novæ acquisitionis. Denique anno 970: Adalbertus de Wizinburgensi Abbatia assumptus, & Romam profectus a Joanne XIII benignissime susceptus Archiepiscopus approbatur, & Pallio donatur in festo S. Lucæ Euangelistæ, jussus in Germania habere Primatum, similem Coloniensi, Mogontiensi, & Trevirensi Archiepiscopis, ut esset Metropolitanus totius ultra Salam & Albiam Sclavorum gentis, ac tandem anno 981 pie mortuus est. Quæ aliaque plura ibidem leguntur, & nescio an uspiam tam accurate indicentur.

c An Remingen ad sinistram Mosellæ ripam, 8 leucas supra Treviros?

d Spata, ensis, gladius, Gallice Espee.

e In Regula S. Benedicti cap. 35 Mandatum quovis Sabbato fieri jubetur.

f Willerus, Ogoni succeßit anno 946, obiit anno 958 Nonis Octobris, ita Bruschius: qui duo ejus Epitaphia addit.

g Braubach, Wetteraviæ oppidum.

h Scriptum erat solum tertio, qui esset Christi annus 939: sed quia tunc necdum Abbas erat Wickerus (ut patet ex Ottonis privilegio, quod apud Zyllesium extat, Ogoni Abbati datum anno Christi 940, & regni 4) censui legendum decimo tertio, ut si annus Christi 949.

CAPUT III.
Inventio corporis, ob rabiem Normannorum occultati.

[27] Multa quidem adhuc, de miraculis, per venerabilem Patrem nostrum Maximinum gestis, dicenda restant; sed illorum cordium intuentes duritiam, quæ Veritati non credunt, dicenti; Majora horum facietis; stylum contrahimus: ne quod ædificationi fore queat devotis, scandalorum materia fomesque lacerandi mentibus fiat obcæcatis: [Transitio a miraculis, ad inventionem corporis.] quibus nimirum si non moderato silentio consulatur, dum fidem dictis abrogaverint, dicentisque studium vituperatione insectati fuerint, inde miserabilius peccati laqueis implicandi fuerint, unde potius evadere debuissent. [Ioa. 14. 12.] Qua ex re stylum, ut diximus, contrahentes, ea tantum breviter attingendo, quæ de inventione corporis Sancti hujus comperimus, fine talis historiæ præsens opusculum concludamus. Ut autem competentius ac liquidius ordo narrandi de ipsa inventione cedere debeat, causam tam diutinæ occultationis sacratissimæ glebæ est operæ precium quo paulo altius repetamus.

[28] Ea tempestate, qua pene universam Galliam, Nortmannorum crudelitati feriendam, [Vastato per Normannos monasterio] divinæ animadversionis censura subegerat; cum propriæ impietatis facibus Gentilium furor succensus, urbes ac vicos & universas Christi ecclesias ignibus conflagraret, contigit hanc quoque urbem a Trevericam, cum suburbanis ejus, eisdem casibus obnoxiam subjacuisse. Et quoniam tam miseranda civium strages urbisque subversio, improvisa ac subita evenisse asseritur; hoc monasterium inter cetera non solum concrematum est, sed tanta monachorum & ecclesiasticæ familiæ cæde completum, ut ne unus quidem superstes remaneret ex omnibus, cui notus esset locus tumuli, [remanet Corpus in parva crypta,] quo sacræ Reliquiæ claudebantur. Erat autem idem tumulus, ceu post divino patuit nutu, retro altare Orientem versus, ab ipsa altaris crepidine septem pedum distans spatio; crypta scilicet parvula, sarcophagi tantum capax, quæ breviter admodum parvisque clausa lapidibus, vix desuper strati pondus pavimenti sustineret. Ibi pretiosus sacri corporis thesaurus longo tempore hominibus, propter casum supra memoratum, latebat incognitus.

[29] Cumque prolixi temporis intercapedine, post reditum Paganorum, [qua, dum restauratur monasterium,] parietinæ ecclesiæ restaurari cœpissent; accidit interea quemdam, natione Aquitanum, conditione Maximini servum, grata sibi ac voluntaria peregrinatione suscepta, tanti Patris amore ductum huc commigrasse: quo videlicet, quem temporaliter habere dominum in re debuisset, clementem sibi apud Dominum Patronum promereri supplicatu assiduo valuisset. Is itaque, ubi peregrinationis suæ causam iis, qui tunc monasterio præerant, aperuisset, ipsique devotionem hominis approbassent; pro administranda cæmentariis sui operis materia, ceteris operariis adjungi præcipitur. Cumque quotidiano operi una cum reliquis insudaret, quodam die pondere lapidis sibi imposito sacrum sepulcrum nescius attigit: cum mox ubi locum ipsum pede tetigisset, tanta gravedine superpositæ molis repressus est, ut invito multumque renitenti prolapsus ab humero lapis in terram cecidisset; collisoque superficietenus pavimento, in cryptæ quoque camera modicum lapillum tanti ictus violentia abrupisset. Quod ille cernens admirari, tantæque cœpit disquirere causam fracturæ: cum inter agendum tanta subito suavissimi odoris fragrantia, [lapsu lapidis detecta,] ex ipsa concavitate foraminis effusa est; ut non modo ipse, verum & omnes sui laboris socii, qui ad hoc spectaculum forte cucurrerant, ejusdem odoris dulcedine complerentur. Quo tunc gaudio devotissimus Wenilo, ex conceptione spei sacratissimi cespitis reperiendi, tripudiaverit, quis unquam verbis expediat? Jubet astantes currere concitos, & Archiclavum b monasterii, Wanbertum nomine, in testimonium speratæ cælitus gratiæ evocare. At ille, accepto tantæ lætitiæ nuntio, celer accurrens, postquam præfati odoris suavitatem plenius hausisset; alacer recurrit ad Fratres, [ipsum cum ingenti lætitia reperitur:] eorumque quæ acciderant relatu corda omnium gaudio ingenti perfudit.

[30] Ipsi vero, cum post continuata tripudia multasque Deo laudes oblatas loco secederent, primo quidem quid facto opus sit ambigentes, ac miraculi novitate stupentes, hærent: cum tamen protinus, [indicto triduano jejunio] recuperato salubri consilio, hoc quod evenerat referre ad Episcopum in commune decernunt. Tunc autem temporis Rathbodo c venerabilis præsedit Ecclesiæ. Qui re Fratrum relatione comperta, mox gaudens monasterium adiit; initoque cum Monachis consilio, non subito ac leviter & quasi temerarie, ad requirendum pretiosissimum B. Maximini corporis thesaurum prosilire; sed tantum opus, jejuniis precibusque suppliciter præmissis, summa cum veneratione statuit inchoare. Proinde quoque, non in hac tantum urbe, sed in tota circumjacente parochia, triduano in deificæ Trinitatis nomine indicto jejunio, tertia ejusdem jejunii die, quæ sexta sabbati fuit, omnes adesse præcipiens, Clero populoque comitatus, nudis pedibus & cum letaniarum solenniis, monasterium petiit. Tanta autem tunc populi multitudo diversis ex partibus fertur huc confluxisse, certatim ac lætanter omnibus suæ salutis spectaculum adeuntibus, [Episcopus cum Clero & populo accedit,] quod eam vix tota urbs Treverica, ne dum angustus monasterii locus, capere valuisset. Nec defuit divinitus collata Maximini meritis curationum gratia: cum nullus, qui venisset ægrotus, non redisset adepta sanitate curatus.

[31] [& Crypta perfracta arcam invenit:] Susceptus igitur a Fratribus summa cum honorificentia Præsul, mox ut orationem complevit, cum Monachis & Clericis ad locum supradictum, ubi spes erat sacras inveniendi Reliquias, devotus accessit: sumptoque ferramento, superficiem pavimenti confringere cœpit. Deinde Fratrum astantium frequens turba cœptum ab Antistite opus perniciter accelerat: submotoque pavimenti fragmine, cryptam memoratam, ictu lapidis (ut supra diximus) pertusam repererunt. Quam cum penitus dissolvissent, intus marmoreum sarcophagum cernunt: quod apertum arcam præferebat cypressinam, quæ sacratissimi corporis continens, omne pretium excedentem clauserat gemmam. Quæ tunc devotio Cleri, quæ lætitia Plebis, quantæ præ gaudio Monachorum lacrymæ, quæ voces in Dei landibus cælum penetrantes, cum turba curatorum Sancti virtutibus acclamassent, quid memorare attinet, cum prorsus careat explicatu? Ita tunc in Sancto suo potenter ac mirabiliter Dominus noster est operatus, ac si numquam, ad declarandam meritorum ejus excellentiam, retroactis quidquam gestum sit temporibus.

[32] [in qua corpus incorruptum cum vestibus integris] Jam vero aperta arca (ut venerabilis Wenilo, qui gestis rebus interfuit, etiam cum juramento sæpe testatus est) ita d integra vestimenta, ita incorruptum totum corpus erat, ac si die eodem ibi conditum fuerint; naso tantum excepto, qui sarcophagi cooperculo modicum pressus, & in lævam deflexus steterat e. Sed ista forte incredibilia aliquibus videbuntur, meque in hoc culpandum censebunt, quasi divinæ sententiæ præscribentem; & contra illud quod homini dictum est, Pulvis es & in pulverem revecteris, corpus hominis incorruptibile asserentem. [Gen. 3. 19.] At vero procul absit a nobis tanta a vera fide aversio, ut vel divinis oraculis præjudicando impie reluctemur, vel Deo esse aliquid impossibile cogitare saltem audeamus; cum de eo scriptum sit, Omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cælo & in terra. Quid igitur mirum, divinæ virtutis omnipotentiam, quamdiu voluit præstare potuisse caro suo, post mortem corporis, donum istud incorruptionis; quod liquido constat ad tempus valere etiam artem & ingenium humanum?

[33] [in concione Stola & Pallium ostensa populo:] Porro, ut diximus, inventis vestibus & corpore integris, venerandus Episcopus Stolam & Pallium pro Reliquiis auferens, alia illico sanctis humeris circumdedit: moxque ascenso eminentiore gradu, populum qui vocem audire potuit, multis exhortationum & consolationum verbis (prout se tunc occasio temporis atque oportunitas exhibuit) allocutus est. Fidem quoque tardioribus facere volens, ne aliquo dubitationis scrupulo super inventione Sancti moverentur; ipsam Stolam & Pallium cunctis ad videndum expandit: diemque illam deinceps solennem esse constituens, populum spiritualibus confirmatum benedictionibus, ac supercælestibus beneficiis alacrem tripudiantemque, dimisit. Hæ sunt sacratissimæ B. Maximini corporis exuviæ, Treveris semper venerabiles, omnique thesauro cariores; quæ hodieque in hoc monasterio intemeratæ servantur: per quas etiam plurima credentibus pieque quærentibus beneficia, meritis Maximini obtinentibus, præstantur a Domino.

[34] De sacro autem Corpore cum Episcopus ac Fratres, [Corpus sancti aliquandiu servatum supra terram,] quid potissimum ageretur, pie tractarent; communi consilio tandem decretum est, devotionis & amoris gratia, contraque imminentia pericula præsidii causa, inhumatum servare. Sic illa sanctissima gleba, super ipsum tumuli locum exstructo eminenti ac decoro opere, sublevata ac decentissime est collocata. Transactis autem multis annorum curriculis, cum aliquando depositionis ejus, solennitas immineret, cuidam diu ægrotanti, omni corpusculo jam debilitato proculque admodum posito, in visu B. Maximinus apparuit: eumque, an ad ipsam iturus esset solennitatem, inquisivit. Ille vero cum impossibilitatem suæ infirmitatis quereretur; Vade, inquit, ut potes, amicorum fultus subsidiis; quoniam ut legationem meam ad Præpositum retuleris, curationis gratiam protinus consequeris: deditque mandatum de tumulando corpore suo more conditionis humanæ, moxque disparuit. Facto igitur mane nil cunctatus homo, amicos convocat, visum exponit, rebusque necessariis viantibus præparatis, iter arripit, atque in ipsa prædictæ festivitatis Vigilia ad monasterium venit. Cumque a suis in ecclesiam deportaretur, [ipso per ægrum invisu curatum jubente,] ibidem depositus Præpositi præstolatur adventum. Mox autem ut in advenientis auribus Maximini mandata deposuit, ipse quoque, omni adversa valitudine deposita, incolumis surrexit. Declarata igitur B. Maximini voluntate, tam evidentis ac præclara attestatione miraculi; accidit etiam Rotgerum f Episcopum (qui Ratbodoni in Episcopatu successerat) eadem hora supervenisse, gratia orandi ad memoriam Sancti. Cui cum per Præpositum, & ipsum qui curatus fuerat, Sancti etiam voluntas innotesceret; [refertur ad cryptam.] per modicum quieti corporis indulgens, reliquum noctis illius cum Fratribus vigiliis & orationibus peregit: primoque mane sequentis diei, hoc est in ipsa Depositionis ejus festivitate, Corpus sacratissimum, in eodem quo prius humatum fuerat loco, cum hymnis & orationibus magnifice sepulturæ mandavit g.

[35] Hæc de gloriosissimo confessore Christi Maximino, credulis atque religiosis auribus a nobis utcumque ingesta sufficiant: ne si forte plura referre gestiamus, ad hæc pauca aliqui prurientes, prorsus obdurentur penitusque surdescant. Ceterum obsecro omnes, qui hoc opusculum non liventibus oculis respicere dignabuntur; [Epilogus.] ut dum eos incultior offenderit sermo, facilem dent imperitiæ veniam; nec stupeant hominem rusticanum, & qui vix prima artis grammaticæ rudimenta perceperit, oratoris copia loqui nequivisse. Temeritatis vero, quasi qui viribus meis majora præsumpserim, a nemine me spero arguendum; quia præmissa præfatiuncula satis lecturis aperiet, quanta præcipientis auctoritas me, invitum multumque refragantem, ad ista tandem impulerit.

ANNOTATA.

a Normanni occuparunt Trevirim Nonis Aprilis in Cœna Domini, ita Regino: ergo anno 882, quo Pascha celebratum fuit 8 Aprilis: non sequenti 883, ut aliqui Reginonem perperam corrigunt.

b Archiclavius seu Archiclavis, dicitur ecclesiæ Thesaurarius, Græcis Gazophylax, de quo plura Cangius.

c Rathbodo seu Radbodus, anno 884, Episcopus creatus, a Browero dicitur, anno Sedis 14, Christi 898, hæcpræstitisse.

d Notkerus, in suo Martyrologio ad hunc XXIX Maji, hæc ita confirmat. Treviris depositio S. Maximini Episcopi, cujus indumenta Sacerdotalia in urna ærea ad usque nostra, imo Normannorum tempora, in Testimonium sanctitatis ejus visebantur incorrupta.

e Addit Scheckmannus. Quod & hodierna die in ejus capite cernitur sanctissimo, id est ante annum 1517.

f Rathbodoni 3 Kalendas Aprilis anno 918 vita functo succeßii Rotgerus, & vixit usque ad VI Kalendas Ianuarii anni 930.

g Idem Scheckmannus addit: Porro in defossa terra, humo abdita margarita, aforis crebris miraculis radiavit.

APPENDIX D. P.
De posteriore corporis Translatione, & dedicationibus Ecclesiæ, atque Reliquiis in ea & alibi asservatis.

Maximinus, Episcopus Trevirensis ad Mosellam (S.)

AUCTORE D. P.

Corporis S. Maximini ad priorem cryptam relatione indicata, de qua jam actum est, [Post conflagrationem anno 937] Scheckmannus in opusculo priore ista subjungit: Ingruit paulo post non parvum dispendium. Enimvero gratiæ anno nongentesimo tricesimo septimo, monasterium istud vorax flamma prope consumpsit. Præsidebat tum venerabilis Ogo, Abbas nedum utilis, sed & necessarius: qui locum ipsum renovavit, religionem induxit strictiorem, & ecclesiam a novo instauravit ac perfecit. Quam dedicarunt, [ecclesia restaurata an. 942] sub honore antiqui Patroni B. Joannis Apostoli & Euangelistæ, recolendi viri a Rubertus Trevirensis Archiepiscopus Rutgeri successor, & b Adalbero Metensis Episcopus, Dominicæ Incarnationis anno c nongentesimo quadragesimo secundo, regni Ottonis primi sexto anno, Indictione decima quinta, tertio Idus Octobris. Ipsa die, pretiosa corpora beatorum Archipontificum Trevirorum, Maximini, Agricii, [corpora S. Maximini & aliorum transferuntur,] d Nicetii, Basini, Weomadi, levata sunt & translata in novam ecclesiam, repositaque sub summo altari in diversis sarcophagis, prout nunc cernitur. Tres priores conjunctim; Maximinus quidem medius, Agricius a dextris, Nicetius a sinistris: ad capita eorum, ad dextram Basinus, ad lævam Weomadus. Hæc repositio celebrata est a Reverendis Præsulibus Ruberto & Adelberone prædictis, a Religiosis Abbatibus Ogone præfato, Ageualdo e Gorziensi, Erkenboldo f Tullensi, g Huberto S. Arnulphi Metensis, h Frederico S. Huberti, i Salachone S. Martini, præsente multo monachorum collegio, ac copiosa plebis frequentia.

[2] Accessit longe post alia quædam reparatio pariter & dedicatio, [alia dedicatio facta est an, 1245.] quæ & ultima, Virginei partus anno millesimo ducentesimo quadragesimo quinto, Venerandissimo valde viro Domino k Arnoldo ejus nominis secundo Archiantistite Treverianam metropolim gubernante: consecrante eam Domino Conrado l Archiepiscopo Coloniensi, de consensu Domini Arnoldi præfati, in honore SS. Joannis Euangelistæ, Maximini, Agricii, Nicetii beatorum Archiepiscoporum, sub die octavo mensis Julii, in præsentia Domini m Sifridi Maguntinensis Archiepiscopi: quam Dedicationem simul tres illi, una cum venerabilibus n Episcopis Richardo Wormatiensi, & Henrico Curoniensi, pluribus decorarunt Indulgentiis, confirmante easdem ac plures adjiciente Sanctissimo in Christo Patre, Domino o Innocentio Papa quarto…

[3] [Reliquiarum ostensio Duplex,] Placet nunc venerandas hujus Ecclesiæ Maximinææ Reliquias nominatim describere, & primam earumdem festivam ostensionem. Annuatim semper in die Ascensionis Domini, mane circa septimam horam, fit ostensio Reliquiarum celeberrima, sed minus principalium: principalium vero, reservatur de septennio in septennium. Celebratur autem cum passagio illo nominatissimo Aquisgranensi, nec non jam noviter instituto, verum perpetue duraturo Trevirensi, dic octavo mensis Julii. Jam ad Reliquias veniamus.

[4] [quæ sunt Christi Domini,] De Domino Jesu Reliquiæ. Cultellus Domini Jesu, quo usus fuit in Cœna ultima in divisione Agni Paschalis. De Cruce sancta. De linteo, quo Christus præcinctus erat in lotione pedum. Pars satis egregia de ligno lanceæ, qua latus ejus apertum fuit in cruce. De purpureo vestimento ejus. De veste alba ejus. De spongia, qua fuit potatus. De columna, in qua fuit flagellatus. De chorda, qua fuit ligatus. De sudario, quo velata fuit facies ejus in sepulcro. De mensa ultimæ sacrosanctæ cœnæ ejus.

[5] Reliquiæ B. Mariæ Virginis. Peplum B. Mariæ, quo erat cooperta in Annuntiatione Dominica. [B. Mariæ,] Pecten B. Mariæ Virginis. De capillis B. Mariæ. De lacte beatæ Virginis Mariæ.

[6] Reliquiæ de Patronis nostræ Ecclesiæ. Caput S. Maximini Archiepiscopi. [S. Maximini & aliorum Patronorum,] Magna pars Pallii, B. Maximino a Roma directi. De crinibus B. Maximini. Duo baculi sanctorum Episcoporum Maximini & Martini, quorum usum habuerunt, petentes limina Apostolorum Petri & Pauli. De S. Agricio Archipræsule. De S. Nicetio Archiepiscopo, præclaræ Reliquiæ de cruribus & brachiis cum pollice. De capillis ejusdem. De S. Quiriaco Confessore, Capellano S. Maximini, plures Reliquiæ.

[7] Reliquiæ Apostolorum & aliorum Majorum. De barba S. Joannis Baptistæ. [SS. Ioannis Bapt & Apostolorum,] De S. Petro Apostolo: item de capillis ejus. De S. Jacobo Majore: item dens ipsius. De S. Bartholomæo: item de carne & cute ejusdem. De S. Matthæo Apostolo & Euangelista. De SS. Simone & Juda. De S. Jacobo Minore. De S. Marco Euangelista. De S. Barnaba Apostolo.

[8] Reliquiæ Martyrum. Brachium S. Stephani Protomartyris. [Martyrum,] De S. Clemente, Papa & Martyre. De S. Cornelio, Papa & Martyre. Brachium S. Vincentii, Levitæ & Martyris. De S. Donato, Episcopo & Martyre. De S. Erasmo, Episcopo & Martyre. De S. Valentino Martyre. Item dens ejusdem. Pollex S. Laurentii, Levitæ & Martyris. De S. Sebastiano Martyre. De S. Quirino Martyre. De S. Mauritio Martyre: item de societate ejusdem. De S. Gangulfo Martyre. De S. Christophoro Martyre. De S. Pontiano Martyre. Brachium S. Lazari, a Domino resuscitati. De S. Georgio Milite: item dens ejusdem Martyris. Pars capitis Oswaldi Regis Anglorum & Martyris. De SS. Felice & Adaucto. De S. Thyrso Duce Thebææ legionis, Martyris in ecclesia S. Paulini requiescentis.

[9] [Confessorum,] Reliquiæ Confessorum & Pontificum. De S. Athanasio Episcopo Alexandrino. Brachium S. Martini Episcopi. De S. Nicolao Episcopo. De S. Willibrordo primo & ultimo Archiepiscopo Trajectensi: item de casula ejusdem. De S. Huberto Episcopo. Dens S. Servatii. De S. Lutwino Archiepiscopo Trevirorum. De S. Benedicto Abbate. De S. Antonio. De S. Simeone Confessore Trevirorum: item articulus digiti ejusdem: item pars scapulæ ejus: item vitta seu birretum lineum ejusdem.

[19] Reliquiæ Virginum & aliarum. Pars capitis S. Apolloniæ, Virginis & Martyris. De S. Catharina: [Virginum & aliarum.] item de sudario quo ante rotas sudorem detersit: item de crinibus ejus. De S. Barbara. De S. Lucia, Virgine & Martyre. De S. Dorothea. De S. Scholastica, sorore S. Benedicti. De XI millibus Virginum. De S. Margareta: item de sudario ejusdem. De S. Walpurga Virgine. De S. Maria Magdalena: de crinibus ejusdem: item de peplo ejusdem. De S. Helena Regina: item de peplo ejusdem. Brachium S. Annæ matris Mariæ, quæ ut fuit initium salutis, sic sit & nostræ salvationis augmentum, & moderatrix, per filiam suam Dominam nostram Mariam, cum qua ipsa lætatur & filio ejus Domino nostro Jesu Christo, in conspectu divinæ Majestatis, in secula. Amen,

[11] Hactenus initio seculi præcedentis Scheckmannus, ex quo tempore varias belli clades experta inferior Germania, [In postrema per Francos destructione ecclesiæ,] cum iisque Treverica vicina diœcesis, crebras Sanmaximiani monasterii vexationes Monachorumque fugas vidit; nihil tamen toto illo calamitosißimo seculo, nihil sequenti æque infelici, tam triste passus est sacerrimus locus, & ante tredecim secula fidelibus venerabilis, quam cum capta a Gallis Trevirensi urbe, præpositi ei Gubernator & Superintendens, prætextu melius tuendæ contra Germanos Hispanosque civitatis, sacra profanaque ædificia omnia, intra tormenti ictum posita, subverti jußerunt Rege (ut constat) prorsus inscio, factumque vehementer abominato. Non ceßit auctoribus impune tam execrabile facinus: non enim diu post, ante eam quæ ad S. Maximinum ducit portam, una cum equo fulminatus, in fossamque præcipitatus unus, infelicem efflavit animam; alter, murali globo decerptus in eo Vrbis propugnaculo fuit, quod eodem respicit; ipsismet melioris mentis Francis haud obscure fatentibus, Sanctum Maximinum sociosque Divos, quorum splendidas antiquasque basilicas solo æquaverant illi, [mansit inviolatum sepulcrum Sancti,] hanc ab eis pœnam exegisse. Cavit nihilominus Sanctus Antistes, ne hoc quoque tempore sepulcrum suum omnino violaretur. Cryptæ enim illa quæ principi aræ subjecta fuerat (quia infra terram structa, supra terram pugnaturis bostibus usui esse nulli poterat) mansit ut erat, externo dumtaxat ornatu spoliata: & reliquis Sanctorum tumbis, per omnem amplißimi templi ambitum, sacrilego ausu violatis, perrexit S. Maximinus, medius inter SS. Agritium & Nicetium Episcopos requiescere, quotidiano Missæ sacrificio etiam tunc honoratus; quemadmodum anno MDCLXXXII mihi scripsit novus ante biennium Abbas Alexander Henn, decessoris avunculi dignißimus successor. Idem eadem in epistola addidit, Caput Sancti, inclusum argenteæ statuæ maximi ponderis pretiique, Luxemburgi in domo Refugii Maximiniani religiose servari, [& caput argenteæ statuæ inclusum.] quod proximo vere relaturus erat, una cum aliis Sanctorum Reliquiis, in restauratam triennali labore partem ecclesiæ.

[12] Sed digna est quæ hic integre legatur Relatio, ab eodem Abbate mihi per epistolam facta anno MDCLXXXVI exeunte: [Post istius desolationis arumnas sexennales,] Contigit monasterii nostri ecclesiæque excidium anno MDCLXXIV, mensibus Aprili & Majo, ea ipsum mandantium inclementia, ut ne pro uno quidem Religioso mansiuncula relinqueretur. Unde X Maji, triginta quot tunc eramus Monachi, ad domum Maximiniani refugii intra urbem Trevirensem, nos recipere cogimur; ubi uno in cubiculo terni & quaterni, imo & seni, per distinctas vetustis parietinis cellulas, stabulati potius quam hospitati, Officium tamen divinum, cum magno viciniæ totius concursu, per integri novennii exilium, ad usque restaurationem monasterii, constanter servavimus: atque etiam per singulos dies sanctæ Missæ sacrificium extra urbem celebravimusin crypta S. Maximini: quam solam & unicam, ad Sancti sui honorem, amabilis Dei providentia servaverat integram & illæsam contra irruentium ruderum & incumbentis fornicis molem, atque injurias militum, omnes aliorum Sanctorum tumbas profanantium. Cum vero, durante novennali hac desolatione, Reverendiss. D. Maximinus Gulich, Abbas noster dignissimus, senio & ærumnis fractus, obdormisset in Domino; & ego, anno MDCLXXX die X Januarii, per liberam Conventus electionem, præter omne meum meritum & votum, in locum ejusdem fuissem subrogatus; Sanctissimus D. N. Innocentius XI, [novus anno 1680 Abbas Alexander,] in Bulla confirmationis, quam, utpote Sedi Apostolicæ immediate subjecti, ex Curia Romana recepimus, dirutæ ecclesiæ ac cœnobii Maximiniani restaurationem mihi injunxit, gravissimis hisce formalibus verbis: Volumus autem, quod tu ecclesiæ Abbatialis reparationi pro viribus incumbas, conscientiam tuam in hoc onerantes.

[13] Ergo Apostolico istoc mandato excitatus, ac de adjutorio Dei Cælitumque confisus, anno MDCLXXX, [restaurato intra triennium monasterio,] intra Octavam Pentecostes, cum invocatione Spiritus sancti, arduum istud opus aggressus sum; ea auxiliantis & promoventis Numinis benignitate, ut, quod vel cogitare fuisset præsumptio, intra unius non integri triennii angustias, vastum illud & quadrilaterum monasterii ædificium, una cum amplissimi templi Maximiniani appendicibus cryptis, non sine manifestissimo propitiæ Divinitatis indicio absolveremus: atque anno MDCLXXXIII, in festo S. Constantini Magni, qui anno CCCXXXIII monasterium nostrum in Augustali suo Palatio fundaverat, plaudente tota Treverorum metropoli, ad pristinos lares regrederemur. Indixerat, ad augendam reditus nostri pompam, Eminentissimus Treverorum Princeps Elector, eum in diem, ex Metropolitana ecclesia ad S. Maximinum, solennem cum Venerabili Sacramento processionem: quam sub ingenti tympanorum, bombardarum ac tormentorum currulium fragore, [illuc festive cum suis reducitur 21 Martii 1683] & per omnes urbis basilicas concrepantium campanarum clangore, universus Clerus Trevericus, suas per turmas & collegia distributus; totaque civitas, partim festive armata, partim ad spectaculum & devotionem effusa, præcedendo sequendoque, ad usque S. Maximini comitabatur. Ubi decantato in gratiarum actionem solenni Sacro & hymno Ambrosiano, festum terminavit religiosum ducentarum & ultra personarum convivium, in Abbatia & duplici Refectorio. Majoris templi fabricam, per Dei gratiam, etiam eo usque deduximus, ut infra annum extremam manum expectet. Faxit Deus, ut ad majorem sui nominis gloriam, in sancti ejus servitio confortari & conservari mereamur. Ita ille.

[14] [Reliquiæ S. Maximini Pragæ.] Ex corpore S. Maximini, insigne frustum de brachio vel de crure, & aliud minus, allata per Carolum IV Imperatorem Pragam anno MCCCLXXII, item partem de baculo ipsius asservari Pragæ, scribit in suo Diario Pragensi Peßina ejusdem Ecclesiæ Decanus. Est ejusdem S. Maximini Archiepiscopi Trevirensis Ecclesia parochialis in urbe Senonensi; & in ea sacrum aliquodos non exiguum ejusdem Sancti habetur in veneratione, ac festum sub ritu trium Lectionum, quæ ex Vita recitantur, celebratur in tota diœcesi: sub quo etiam ritu invenimus S. Maximini cultum præscriptum in Breviariis antiquis, Virdunensi, Tullensi, Lemovicensi, Lingonensi, Senonensi, & Turonensi, Ambianensi quoque & aliis nonnullis, [Senonibus,] sed sub nomine Maximi; denique Vesentionensi etiam in Burgundia Ms. quod penes nos est: & ubique præscribantur Lectiones tres, de Vita quidem in nonnullis, in plerisque vero de Communi Pontificis Confessoris dicendæ: quæ omnia insignem & antiquū totisq; Galliis sparsum S. Maximini cultum probant. Quin etiam apud Senonenses sub ejus nomine parochia est, in eaque os non exiguum hujus Sancti. Coloniæ autem Agrippinæ, quam urbem, ut vidimus, cohonestavit, Synodo istic præsens aut etiam præsidens; ipso quo Synodus habita creditur loco, antiquißimæ originit extat ecclesia, quæ vico suo nomen S. Maximini dedit, saltem a seculo XII, quo ecclesia illa ab Visulanis Sanctimonialibus tradita est pauperibus aliquot Sororibus. [& Coloniæ,] Ita Ægidius Gelenius Syntagm. 56, agens de initio monasterii, quod nunc sub regula S. Augustini & Canonicarum Regularium instituto habetur, non sine aliquibus S. Maximini Reliquiis, Hierotheca V asservatis: quales etiam aliquæ ibidem sunt in Hierotheca XVIII ecclesiæ S. Pantaleonis; nec non in Cruce quadam pervetusta ecclesiæ Walciodorensis in Belgio, uti asserit Rayßius in suo Hierogazophylacio.

[15] Porro in præmemorata Vesontionensi diœcesi, non solum antiquitus cultus fuit S. Maximinus: [atque in diœcesi Vesontionensi;] sed etiam ædiculam habuit perquam vetustam, sexto ab urbe milliario, juxta vicum Torpet; ad quod sacellum die XXIX Maji adire solet quotannis frequens populus: & podagricos, qui eo deducuntur, B. Maximini opem experiri ferunt. Ita Ioannes Iacobus Chiffletius Vefontinus, parte 2 suæ Vesontionis; sed alium S. Maximinum intelligens, qui a S. Cajo Papa Vesontionem directus, ædiculam, a S. Lino Petri discipulo primum ædificatam, sub nomine S. Stephani restaurarit; abdicatoque Episcopatu eremitice in loco præfato vixerit, sepultusque sit a suo successore Paulino. Et hæc quidem ille profert, tamquam accepta ex tæbulis Bisontinæ ecclesiæ, tam antiquis, ut vix alius earum auctor esse potuerit, quam qui illa ipsa, de qua scripsit, ætate vixerit: hoc autem ideo, quia Ms. vetus dicit, [ubi gratit finguntur Maximinus & Paulinus Episcopi fuisse,] quod idem Maximinus aliam Basilicam in foro civitatis juxta Capitolium consecravit: & Quantum, inquit Chiffletius, nunc ab illo mutatus civitatis status! Ubi forum illud vel Capitolium? Debile profecto pro tanta vetustate alicui scripturæ asserenda argumentum. Eadem quæ supra, de S. Maximini ædicula, cum ex Petri Francisci Chiffletii sensu dixissent Sammarthani; agnoscunt, quod dictis repugnant Martyrologia Bisontina, in quibus die XXIX Maji mentio habetur dumtaxat Maximini Trevirensis; nusquam autem Maximini Vesontionensis memoria celebratur.

[16] Iidem ex Petri Francisci sententia dicunt, Catalogum Episcoporum, in quo Linus, Maximinus, Paulinus, Episcopi primi nominantur, ab annis sexcentis conscriptum esse: quæ quam exigua ætas sit, ad probandam rem seculo III gestam, nemo non videt. Equidem vix possum dubitare, quin sicut ex æmulatione illa, Ecclesiis plerisque Gallicanis olim communi, arrogandæ sibi quam maxima antiquitatis, a Romanis mutuati S. Linum sunt Vefontionenses, nullo ex vetustate testimonio vel indicio subnixi; [æque ac S. Linus] ita occasionem arripuerint, ex veteri apud se cultu S. Maximini, eumdem cum suo successore Paulino ad se Treviris adducendi; & quoad sepulturam magistri, a discipulo curatam foris extra civitatem, eadem dicendi, quæ legebantur in Trevirensibus Actis. Tali autem posito fundamento, nihil pronius fuit, quam ecclesiarum a S. Helena Vesontione extructarum exordia ad eumdem S. Maximinum reserre. Edidit prælaudatus Petrus Franciscus Dissertationem unam de Constantini conversione, in qua probare conatur, Helenam cum nepote Crispo Vesontione vixisse, urbem portis, turribus, publicis ædificiis ornasse, ac tandem Crispolinorum civitatem nuncupari voluisse, unde Chrysopolim deinde fecerit imperita posteritas. Fuit cum ista agerentur Episcopus Vesontione S. Hilarius, quem primum fecerim in ordine eorum, quorum ad nos pervenerunt nomina (quod poterit ad diem ejus XXII Iulii accuratius expendi) nam, quem ei præponit Petrus Franciscus Eusebium, hunc ille sumpsit ex fabulosis inventæ Crucis actis: & quia constabat, Eusebio qui istic nominatur Romano Pontifici, dicta non convenire; primus omnium cogitavit ut inde faceret Episcopum Vesontionensem: quod alibi satis refutavimus. Fatentur Chiffletii, nihil apud se sciri de prætensi illius S. Maximini corpore, [& S. Eusebius.] ideoque supponunt istic adhuc latere, ubi tumulatum fuisse credunt. Neque plus existimo sciri Vesontione de corpore S. Paulini; & æque gratis asseri, eum in ecclesia S. Stephani ante altare requiescere.

ANNOTATA.

a Rubertus, seu Rutbertus aut Ruotbertus, sedit ab anno 930, usque ad ann. 956, quo Coloniæ e vita deceßit.

b Adalbero, frater Frederici Ducis Lotharingiæ, sedisse reperitur anno 928, mortuus in monasterio S. Trudonis anno 964, Albericus notat annum 966.

c Refertur etiam ad hunc annum dicta Dedicatio in Supplemento Reginonis.

d Coluntur SS. Nicetius 1. Octob. Basinus 4 Martii, & Weomadus 7 Novembris.

e De Abbatia Gorziensi in diœcesi Metensi egimus 27 Februarii, ad Vitam B. Joannis ibidem Abbatis, & Successoris Agenaldi, qui in Catalogo Abbatum præfixo Eginoldus, creditur sedisse ab anno 940 ad 960, ac primus ex instituto B. Benedicti professus dicitur, in Vitæ B. Ioannis n. 44.

f Erat dicto anno Episcopus Tullensis S. Gauslinus seu Goslinus, qui Regulam S. Benedicti introduxit in monasterium S. Apri in Suburbio Tullensi. Forsan ibi tunc Erkenboldus Abbas constitutus fuit.

g Hubertus in Vita B. Ioannis citata, num. 67 appellatur Heribuertus: ast Arbertus dicitur: in diplomate Adalberonis hoc anno 942 dato, a quo is e monasterio Gorziensi assumptus, primus post reformationem Abbas constitutus est.

h Fredericus, patruus dicti Adalberonis Episcopi, ex Præposito Gorziensi factus Abbas S. Huberti, petente Richario Episcopo Leodiensi, mortuus Treviris, dum huic Translationi interfuisset, ac primus in dicta ecclesia sepultus; uti lætius explicatur in Vita B. Ioannis num. 55.

i Salacho seu Salecho, Clericus S. Martini ultra fluvium Mosellam dicitur in Vita dicti B Ioannis n. 33; & num. 43, ex Clericis S. Martini circa Mosellam monachus Gorziensis factus an. 933, inde postea Abbas in dicto monasterio S. Martini reformato.

k Arnoldus II, Sedit ab anno 1242, usque ad 13 Novembris anni 1259, fuit ex gente Isenburgica & Eppensteinia.

l Conradus, Comes Hochstedensis, sedit ab an. 1237, ad 28 Septembris anno 1262.

m Hic est Sifridus seu Sigefridus Tertius, aut Junior, creatus anno 925, mortuus 9 Martii an. 1259.

n Hi duo non adfuerunt dedicationi, tunc necdum Episcopi. Ex iis Richardus, electus anno 1247, sed oborto Schismate posseßionem solum suscepit anno 1253. At Henricus, Comes a Monte-forti, electus fuit anno 1251: qui suas etiam Indulgentias concesserunt.

o Innocentius IV præfuit Ecclesiæ ab anno 1243 ad 9 Decemb. anni 1254.

DE SANCTO MAXIMO
EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.
Sylloge, ex Augustino Valerio, ejusdem Vrbis Episcopo.

SEC. IV

[Commentarius]

Maximus, Episcopus Veronensis in Italia (S.)

AUCTORE D. P.

Inter quamplures Sanctos Episcopos Ecclesiæ Veronensis, quos continuo proferimus, hoc XXIX Maji Tabulis moderni Martyrologii Romani inscriptus est S. Maximus Episcopus Veronæ: [Memoria in Martyrol. Romano,] alleganturque a Baronio in Notis Tabulæ Ecclesiæ Veronensis, & sæpius citatus Commentarius de Episcopis Veronensibus pag. 9 & 40: in margine autem dicitur claruisse circa annum CCCLII, ex monumentis Ecclesiæ Veronensis. Porro in antiquis monumentis Sanctorum Episcoporum Veronensium, a Raphaele Bagata, Baptista Peretto, & Augustino Valerio Episcopo anno MDLXXII editis, citata pagina 9 versa, ista leguntur: S. Maximi Episcopi Veronensis corpus, quidam scriptum reliquit, sepultum fuisse extra portam civitatis; ubi & templum de ejus nomine conditum & consecratum fuit. [& dicata ei ecclesia,] Ubi autem nunc requiescat, nos ex antiquis monumentis invenire non potuimus. In tabula Sanctorum die XXIX Maji, Maximi Episcopi Veronensis & Confessoris, duplex minus. Ignoratur ubi sit. Extra portam urbis extat etiam nunc Ecclesia reædificata in honorem nominis S. Maximi, [vicus porta,] in vico qui etiam S. Maximus appellatur, & porta illa appellatur porta S. Maximi. In consecratione altaris S. Helenæ, Ecclesiæ sanctorum Apostolorum, repositæ fuerunt etiam Reliquiæ S. Maximi Episcopi Veronensis, ut ex Psalmista vetusto dictæ Ecclesiæ. Hæc ibi. Ast alia supra citata pagina 40 versa, ista habentur. De S. Maximo Episcopo Veronensi. Maximus Episcopus Veronæ, ut domestica antiqua monumenta testantur, [nec non monasterium Virginum.] vir fuit eximiæ doctrinæ & spectatæ virtutis. Cum egregia morum probitate magnum usum rerum conjunxerat. Ex hac vita decessit quarto Kalendas Junii, ac de ejus nomine postea extra urbem, non longe a mœnibus, in honorem ipsius templum exstructum fuit. Similiter & monasterium sacrarum Virginum, prope ejusdem urbis portam: quæ ipsa quoque cum vico, in quo templum conditum fuit, S. Maximi appellata est. In consecratione altaris S. Helenæ, in ecclesia Sanctorum Apostolorum Veronæ, una cum ceteris multorum Sanctorum positæ fuerunt Reliquiæ, [Reliquiæ,] etiam Sancti hujus Episcopi. Hæc ibi. Denique pagina 77 ista repetuntur: In Ecclesia Sanctorum Apostolorum … in consecratione altaris S. Helenæ repositæ fuerunt Reliquiæ de ligno Crucis, S. Pantaleonis Martyris, S. Facundini Martyris, SS. Proculi & Maximi Episcoporum Veronensium & Confessorum: Acta S. Proculi Episcopi Veronensis dedimus XXIII Martii.

[2] Onuphrius Panvinus lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 7 producit Episcopos Veronenses, [Tempus Sedis.] incerti temporis, post S. Zenonem, quos pagina 101 ordine alphabetico collocat, ubi ista referuntur: S. Maximus obiit XXIX Maji, sepultus ad S. Maximum in basilica sua. Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, aliquod ex jam relatis edidit elogium ad hunc XXIX Maji, & facit illum XVIII Episcopum, Veronensemque Ecclesiam administravisse dicit circa annum CCCLII. Ast Ferdin. Vghellus in Episcopis Veronensibus statuit eum Episcopum XX, successoremque Syagrii, ad quem extant epistolæ duæ S. Ambrosii, adeoque referenda est juxta ipsum Episcopalis S. Maximi dignitas potius ad finem seculi quarti.

[3] Itaque hoc solum de eo aliisque pluribus dici potest, vixisse inter illa quinque prima Ecclesiæ felicis secula, quibus tanta fuit Episcoporum Veronensium probitas, ut ad unum omnes Sancti sint habiti. De horum inter se ordine liceret certius statuere aliquid, & (quod consequens est) etiam de ætate singulorum nonnihil conjectare, si uspiam invenirenter antiqua illius ecclesiæ Diptycha, [Series Episcopalis usque ad an. 500 incerta.] ex quibus in Sacris suorum Decessorum nomina recitabant Episcopi.

[4] Hoc notaverim: tali usu, pridem abolito, factum videri, ut quædam celebriores in Italia Ecclesiæ totam seriem primorum suorum per tria quatuorve secula Episcoporum, absque discrimine, Sanctis adscribant; licet ex illo præcise usu & tali titulo Sancti, non plus fortaßis habeatur, quam singulos vixisse laudabiliter, nihilque commisisse propter quod expungi nomen debuerit, tamquam inter Sacra usurpari indignum. Plus tamen habemus in favorem S. Maximi, quem non simpliciter dictum esse Sanctum, communi olim bonis omnibus Episcopis titulo; sed religiosum quoque cultum a morte meruisse, probant illæ, quas dixi, sacrarum ædium appellationes.

[5] Nicolaus Brautius, Episcopus Sarsinæ, hoc eum elogio in suo Martyrologio Poëtico celebrat:

Cælestis doctrina, Deo populoque Magistrum
      Fecerat acceptum; vita probata, magis.

DE SANCTA BVRIENA
VIRGINE IN CORNVBIA ANGLIÆ PROVINCIA.
Sylloge circa cultum, ex Scriptoribus Anglis recentioribus.

[Commentarius]

Buriena Virgo, in Cornubia Angliæ Provincia (S.)

G. H.

[1] Inter Danmonios, antiquos Britanniæ populos, est hoc tempore provincia Cornubia seu Cornwallia, in cujus promontorio, seu Penwitensi hundredo aut ditione, est vicus S. Burienæ dicatus: de quo Guilielmus Cambdenus in sua Britannia, de prædicta Cornubia agens, ista scribit: Viculus nunc illi promontorio insidet Saint Buriens, [Ecclesia ejus] olim Eglis Buriens, id est Ecclesia Burienæ vel Burianæ dictus, Burienæ religiosæ mulieri Hibernæ sacer: Sanctos enim Hibernicos & indigetes suos hæc gens ut tutelares semper ita suspexit, ut omnia fere oppida illis consecraverit. Huic, ut fama perhibet, asyli jus concessit Rex Athelstanus, cum e Syllinis insulis hic victor appulisset. Certum est illum ecclesiam hic construxisse, & sub Guilielmo Conquestore Canonicorum hic fuisse Collegium, & territorium adjacens ad eos spectasse. Hæc Cambdenus. Meminit & Ioannes Spedus, in suo Theatro imperii magnæ Britanniæ, [& Collegium Canonicarum.] loci S. Burienæ. Ioannes Wilsonus in Martyrologio Anglicano, sub annum MDCVIII excuso, ad hunc XXIX Maji celebrat ejus memoriam his fere verbis. In Cornubia & loco Saint Buriens, commemoratio S. Burienæ Virginis, quæ in Hibernia parentibus magnæ nobilitatis prognata, in Angliam est profecta, ubi in magna virtute & bona vita per annos plurimos degit, atque in vera sanctimonia magna, & operibus miraculorum excellens, tandem ad Sponsum suum migravit. Memoria ejus est in veritate celebris, tam in Hibernia quam magna Britannia, [Memoria 29 Maji] & præcipue in Cornubia, in cujus promontorio locus ab ea cognominatur Sainte Buriens, & a multo tempore ibidem illustris ecclesia, ad ejus honorem fuit erecta. Hæc Wilsonus, allegans antiqua monumenta Cornubiæ, & Registrum ejusdem Ecclesiæ ibidem.

[2] Wilsonum sequuntur Henricus Fitz Simon in Catalogo Sanctorum Hiberniæ, & Philippus Ferrarius, in Catalogo generali eorum qui in Romano non sunt, qui præter Martyrologium Anglicanum citat Tabulas Ecclesiæ Exoniensis, in qua venerationem habet, Actaque asservari dicuntur: quæ non vidimus, neque habuit Michaël Alfordus, qui de eo agit in Annalibus Ecclesiæ Britannicæ ad annum CCCCLX, num. VI, ubi inquirit unde Cornubiæ ager plenus Hiberniæ Sanctis: idque factum ait occasione S. Benigni, qui in Hibernia discipulus S. Patricii venit Glastoniam, & S. Kierani sive Pirani in Cornubia quiescentis. Hujus Vitam illustravimus ad diem V Martii: De S. Benigno agendum erit III Novembris. Iterum ad annum DCCCCXXXVI, regni Ethelstani XII, idem Alfordus, de jure asyli ecclesiæ S. Burienæ concesso, agit. Demum in Indice ait, nomen ejus inter Sanctos in Anglicano Martyrologio aliquando positum ad XXIX Maji fuisse, miratus aut forte ægre ferens, [& 19 Iunii.] quod in secunda editione anni MDCXL fuerit ejus memoria translata ad diem XIX Iunii: ubi interim citatur Catalogus Sanctorum Hiberniæ: sed in eo est relata S. Buriena ad hunc XXIX Maji. Si tamen Acta a Ferrario citata reperiantur & nobiscum communicentur, libenter ad dictum XIX Iunii iterum de hac Sancta agemus.

DE SS. SISINNIO, MARTYRIO, ET ALEXANDRO,
MARTYRIBVS IN AGRO TRIDENTINO.

ANNO CCCXLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis, a S. Vigilio Episcopo Tridentino ad Joannem CP. scriptis, loco ac tempore martyrii, & Reliquiis veterum testimonio celebratis.

Sisinnius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Martyrius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Alexander, Martyr in agro Tridentino (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Tridentum, urbs antiqua inter montes Alpinos, in jucunda planitie ad Athesim fluvium sita, a Germania in Italiam progressuris prima occurrit. Ejus templum Cathedrale dicatum est S. Vigilio Episcopo doctrina, martyrio ac miraculis claro: a quo dicti tres Martyres suscepti, & ad fidem Christi promulgandam mißi sunt in ditionem vallis Anauniæ, aliis Anagniæ, vel Agauniæ dictæ; Ferrario, in Nova Topographia ad Martyrologium Romanum, intra Alpes Rheticas, vulgo Val d'Anagna, ubi Metho pagus, ab urbe Tridentina XXV M. P. in occasum distans: [Locus martyrii.] ubi S. Sisinnius ecclesiam fabricasse infra in Actis dicitur. Ianus Pyrrhus Pincius lib. 1 Historiæ Tridentinæ describit horum Sanctorum Martyrium, asseritque apud Thajum, in ulteriori, quæ e regione est, Nauni fluminis ripa, rem actam fuisse, ubi nunc sunt, quæ vulgo Quatuor-villæ nominantur: quo in loco constans est omnium incolarum opinio, Martyres ultimo supplicio affectos. Hæc ille.

[2] Quid de Martyrio illo S. Vigilius mox ab obitu eorum scripserit, [Geminum S. Vigilii de eo scriptum:] ita explicat Gennadius Maßiliensis de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 37. Vigilius Episcopus scripsit ad quemdam Simplicianum in laudem Martyrum libellum & epistolam, continentem gesta sui temporis apud barbaros Martyrum. Est hic S. Simplicianus Episcopus Mediolanensis, & S. Ambrosii Successor, XVI Augusti anno CCCC vita functus. Epistola autem de prædictis Martyribus illi inscripta, est primo edita ab Aloysio Lipomano tomo 2 Vitarum sanctorum priscorum Patrum, & a Laurentio Surio ad hunc XXIX Maji recusa, atque a Cæsare Baronio Annalibus Ecclesiasticis inserta ad annum CCCC. Dolet tamen hic num. 7 ejusdem auctoris libellum, eo argumento fusius scriptum, omnino periisse. Hunc nos Romæ anno MDCLXI reperimus in codice Ms. bibliothecæ Vaticanæ num. 5374, sub sequenti titulo. Incipit Epistola S. Vigilii, de laudibus beatissimorum Martyrum Sisinnii, Alexandri, & Martyrii, quorum Reliquiæ per Jacobum Virum illustrem, ad Joannem Episcopum urbis Constantinopolitanæ, [utrique Acta duplicia præponuntur.] pervenerunt: & ubi explicit, eadem omnia verba iterantur: sed nominatur Joannes sanctus Episcopus Constantinopolitanus: quem fuisse Chrysostomum, probat ratio temporis. Vtrobique stylus inflatior & obscurior est: quare, ut historiam melius Lector capiat, illis Vigilii scriptis, præmittimus, ab aliis distinctius concinnata, Acta duplicia. Priora & valde brevia habentur in Breviario sub annum 1490 excuso, quæ, & forte accuratiora, submisit nobis Ioannes Gamansius noster, ex codice Ms. Carthusiæ Gamnicensis desumpta: quibus varia similia leguntur apud memoratum Pyrrhum Pincium, Petrum de Natalibus, & alios Martyrologos. Alia Acta longiora, & forte ipsius S. Vigilii ætate scripta, ediderunt Boninus Mombritius, in suis veluminibus de Vitis Sanctorum ante ducentos circiter annos vulgatis, & Laurentius Surius ex aliis antiquis Mss. codicibus, præfatus ea graviter, & erudite, & aliquanto explicitius conscripta. Nos eadem habemus ex duplici pervetusto codice Trevirensi, altero Imperialis monasterii S. Maximini, altero Ecclesiæ Collegiatæ S. Simeonis, præterea ex Ms. Vltrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris: quæ diligenter inter se collata damus.

[3] [Eorum meminerunt S. Augustinus] Inter alios qui horum Martyrum meminerunt, est S. Augustinus, qui epist. 158, ad Marcellinum, ista interserit. Scio in causa Clericorum Anaunensium, qui occisi a Gentilibus nunc Martyres honorantur, Imperatorem rogatum facile concessisse, ne illi, qui eos occiderant & capti jam tenebantur, pœna simili punirentur. Hæc S. Augustinus: cui adjungatur S. Gaudentius, qui eodem tempore floruit Episcopus Brixiensis, & in tractatu excepto die Dedicationis basilicæ Sanctorum XL Martyrum ista scribit: Recepimus etiam sanctos cineres Sisinnii, Martyrii, & Alexandri, quos nuper in Ara-Agatini, [S. Gaudentius,] uni venerandæ religionis cultui attentius inhærendo, gens interfecit sacrilega, flammisque adhibitis concremavit, ut holocaustum Deo ipsi fierent; qui Christianos suos victimas dæmoniis ministrare increpatione justissima vetuissent. Tertius adjungatur Paulinus Presbyter in vita S. Ambrosii: cujus auctoritas in Martyrologiis Vsuardi, Adonis, Notkeri, & hodierno Romano allegatur, sed an recte Sanctus aut Beatus habeatur, non constat. Is sub finem dictæ Vitæ hæc refert: Sisinnii etiam & Alexandri Martyrum, qui nostris temporibus, [ac Paulinus in Vita S. Ambrosii,] hoc est post obitum S. Ambrosii, in Anauniæ partibus, persequentibus Gentilibus, martyrii coronam adepti sunt, cum Reliquias Mediolani summa cum devotione susciperemus, adveniente quodam cæco & referente cognovimus, qui eodem die tacto loculo, in quo Sanctorum Reliquiæ portabantur, lumen recepit; quod per visum noctis vidisset navem appropinquare littori, in qua erat multitudo albatorum virorum: quibus ascendentibus ad terram, cum unum de turba precaretur, ut sciret qui essent ii viri, audierit, Ambrosium ejusque consortes. [referens cæcum illuminatum.] Quo audito nomine, cum deprecaretur ut lumen reciperet, audierit ab eo: Perge Mediolanum & occurre fratribus meis, qui illo venturi sunt, designans diem, & recipies lumen. Erat enim vir, ut ipse asserebat, de littore Dalmateno; nec sane ante venisse in civitatem asserebat, priusquam recto itinere Reliquiis Sanctorum occurrisset, nondum videns: sed tacto loculo, videre cœpisse.

[4] Hæc ibi Paulinus: in cujus relatione omissum est nomen S. Martyrii: cujus etiam Reliquias fuisse tunc Mediolanum deportatas, infra constabit. Secundo, ista verba, nostris temporibus, id est post obitum S. Ambrosii, non videntur ad coronam martyrii; sed ad susceptionem Reliquiarum apud Mediolanenses referenda: uti infra fit in prioribus Actis: [Passi sunt, non anno 400,] & sic necessario intellexit Baronius, qui martyrium illorum retulit ad annum CCCC, quo Consul erat Stilico: nam sub eo passos esse legitur apud Mombritium in secundis Actis, uti etiam in Mss. Vltrajectino & Trevirensi S. Maximini; atque ita olim legit Rabanus, & asservat in suo Martyrologio. Verum ista verba desunt apud Surium in eisdem Actis, juxta antiqua monumenta vulgatis: quibus assentitur Ms. Trevirense S. Simeonis, tempore Caroli Magni collectum, uti ex hujus Præfatione de Vitis Sanctorum magna cum diligentia selectis scitur. Et videtur dictus character Consulis Stiliconis perperam ex Actis S. Vigilii Episcopi, qui isto Consule interfectus est, ad hos Martyres translatus. [sed an. 397 feria 6 die 29 Maji.] Alii autem characteres proferuntur in omnibus Actis, etiam utrisque ipsius S. Vigilii, dum dicitur dies passionis Sanctorum IV Kalendas Junii, feria Sexta, luce nascente. Quibus verbis necessario indicatur annus Christi CCCXCVII, quo cyclo Solis XIV littera Dominicali D, dictus IV Kalendas Junii seu XXIX Maji convenit in feriam Sextam, & quidem infra Octavam Pentecostes, quod dicto anno cyclo Lunæ XVIII, Pascha fuerit die V Aprilis celebratum.

[5] Tunc S. Vigilius, uti ejus Acta habent die XXVI Iunii danda, intentus piis operibus, Deo invigilans, vidit in spiritu pretiosas animas eorum ab Angelis in cælum deferri. Quo ardore succensus cœpit ipse in ardore martyrii efflagrare, [S. Vigilius vidit eos ab Angelis in cælum ferri:] & particeps fieri velle eorum ad coronam. Arreptoque itinere cum uno Diaconorum Anagnam petebat: quem sui retinere volebant, dicentes: Quo Pater pergis, qui oves commissas necdum omnes Christo, pio tuo verbo, adunasti? Qui fremens spiritu retineri non poterat: perveniensque ad quemdam fluvium, suo Diacono dixit: Discalceati hinc transgrediamur, ut nudam gentem nude aggrediamur, quorum incessus necdum in viam pacis est directus. Cum autem pervenisset ad locum, ubi incensa fuerant pretiosa corpora sanctorum Martyrum, collegit busta eorum in sindonibus mundis: rediensque Tridentinæ urbi honorifice condidit in ecclesia, ipsorum nomine ab ipso Domino consecrata. Hæc ibi. Quæ fere eadem scripsit in ejus Vita Bartholomæus Tridentinus. Misit dein S. Vigilius aliquas eorum Reliquias Mediolanum, cum Actis martyrii ad S. Simplicianum Episcopum: [corpora defert Tridentum.] alias particulas Constantinopolim, ad S. Ioannem Chrysostomum cum majori libello: aliquos etiam sanctos cineres ad S. Gaudentium Episcopum Brixiensem, ut supra vidimus. Præterea, quia horum Martyrum occisores capti erant, actum est ne simili pœna punirentur.

[6] Mediolani prope portam Comensem, quæ vulgo Comasina appellatur, construxisse fertur S. Ambrosius ecclesiam, Deiparæ Virgini Mariæ sacram: in qua S. Simplicianus dictas SS. Sisinnii, Martyrii, & Alexandri Reliquias deposuit, & ipse etiam a morte sua est sepultus; unde postmodum hæc ecclesia S. Simpliciani cœpta est appellari. [quomodo ea nunc dicantur Mediolani asservari,] In hodierno autem Breviario Mediolanensi, non de aliquibus Reliquiis, sed quasi de integris corporibus, ita agitur: Eorum corpora Tridentum translata, inde in diœcesim Mediolanensem ad vicum Brivium, unde demum Mediolanum a S. Simpliciano delata, in basilica ejus recondita sunt, magna civitatis Mediolanensis veneratione, quæ eorum Martyrum intercessionibus a Deo beneficia singularia accepit. Certe in recognitione eorumdem, a S. Carolo Borromæo facta, ante Translationem de qua infra, sic indicantur abesse Capita, Tridenti servata; ut licet reliqua ossa non nominentur distincte, pleraque tamen & præcipua Mediolani adesse vix dubitari videatur. Causam eorum tam liberaliter isti urbi donandorum Placidus Puccinellius in Vita S. Simpliciani hanc allegat, quod a S. Simpliciano, rogatu S. Vigilii & jussu S. Ambrosii, instructi in fide ac baptizati sint: sed hoc facilius dici reor, quam prudentius credi, in tanto antiquitatis silentio. Multo autem creditur difficilius, quod additur, eorum cuique ecclesiasticum suum Ordinem esse etiam a S. Ambrosio attributum; neque enim promptum erit exempla invenire eorum, qui ad ecclesiæ alicujus particularis ministerium, ut illi ad Tridentinæ, ab alio quam Episcopo suo proprio fuerint ordinati: neque moris erat recens baptizatos, mox etiam consecrari ad Officia divina.

[7] Ioannes Petrus Puricellus, in Monumentis Mediolanensibus Ambrosianæ basilicæ num. 550, describit, [& eorum auspiciis victoria de Fred. Barbarossa impetrata.] quomodo Mediolanenses, auspicibus SS. Sisinnio, Martyrio, & Alexandro Martyribus, commisso prælio, Fridericum Ænobarbum Imperatorem ejusq; exercitum, ingenti edita strage collectaque præda, fugarint; quando, uti ex Sigonio tradit, ante congressum exercituum tres columbæ ab ipsorum Martyrum altari avolavere, ac mirifico visu in malo ipsius Caroccii consedere. Quo augurio accepto, Mediolanenses, victoriam haud incertis animis ominati, majore studio atque alacritate prælium inierunt, … castris captis prædam ingentem repererunt, ac clarissimo cum triumpho in Urbem se retulerunt; victoria omnibus rebus, quibus effusa significari lætitia solet, celebrata: & cum se præsenti trium Martyrum auxilio, ex propitio trium columbarum augurio, vicisse opinarentur, is dies in perpetuum civitati festus decretus. Quod porro (addit Puricellus) de tribus illis columbis affirmavit Sigonius, id ipsum jam ante legimus affirmatum, tamquam e Chronico Leonis, a Gualvaneo Flamma in Chronico majori cap. 295, & in Manipulo florum. cap. 207, ac similiter ab auctore Chronici Flos-florum dicti. Sic etiam Donatus Bossius in Chronico, & Georgius Merula lib. 3. Antiquitatis Vicecomitum, asseveranter hoc tradiderunt … Die autem Maji vigesima nona, Mediolanenses hanc ipsam de Friderico victoriam reportarunt. [cultus 29 Maji] Ceterum ejusmodi trium Martyrum altare majus in hodiernum usque diem perseverat in San-Simpliciana hujus urbis basilica: in qua Sanctus ipse Simplicianus Archiepiscopus ea olim collocavit, ad se Tridento allata. [& ultima Dominica ejusdem.] Eorumdem annua celebritas ab Ecclesia Mediolanensi colitur ipso die Maji vigesimo nono. Verumtamen e publico politici Magistratus decreto, & in ejus itidem victoriæ memoriam, postrema semper ejusdem mensis Dominica die colitur: ejusdemque diei matutino tempore Decuriones urbis (subsequentibus, de more in ejusmodi celebritatibus usitato, Artificibus) ad eam basilicam solenni pompa, longoque ordine procedunt, Missæque solenniis intersunt, quæ de Sanctis iisdem Martyribus decantatur.

[8] Hæc Puricellus. Sunt in eadem Ecclesia universim novem corpora Sanctorum, quæ cum solennißima proceßione fuerunt anno MDLXXXII, a S. Carolo Borromæo translata, [Translatio an. 1582.] uti obiter quidem dictum est V Maji, ad Vitam S. Gerontii Archiepiscopi Mediolanensis: sed hujus pompæ apparatum ordinemque reperiens post præcitatam Italicam Vitam S. Simpliciani, operæ pretium censui Latinitati eum donare, sæpius alias allegandum, omissa dumtaxat operosiori transcriptione Titulorum & Epigrapharum; quarum licet paucas selegerit Auctor ex infinita quodammodo multitudine, timui tamen fastidium parere hujus cultioris seculi ingeniis, non æque singula probaturis. Præterea horum trium Martyrum aliquas Reliquias asservari Romæ, in ecclesiis S. Martini in Montibus & S. Catharinæ de Funariis, scribit Abbas Piaxxa in Sanctuario Romano. Ex quibus aliisque relatis cum cultus antiquus horum Martyrum satis constet, supersedemus verba Martyrologiorum referræ. Eorum loco Acta plura damus; tantumque indicamus longo Encomio ad Kalendas Iunii celebrari in Viola Sanctorum, excusa Hagenoæ anno MDVIII.

ACTA BREVIORA
Ex codice Ms. Carthusiæ Gamnicensis.

Sisinnius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Martyrius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Alexander, Martyr in agro Tridentino (S.)

BHL Number: 7798

EX MSS.

In nomine Sanctæ Trinitatis, tres boni viri, Sisinnius, Martyrius, & Alexander, Græci natione, cives Cappadoces, veniunt a Mediolanum, & ibi cum S. Ambrosio per aliquod tempus morati sunt. Et ab inde b Tridentum veniunt, & a S. Vigilio, Sisinnius Archidiaconus, Martyrius Lector, Alexander Ostiarius ordinantur. Eo tempore vallis c Annonia, eo forte quod satis abundet annona, tota idolis dedita fuit, [Missi, ad convertendos Gentiles,] & regia dicebatur. Ad hanc S. Vigilius prædictos misit, ut fidem annuntiarent Sanctissimæ Trinitatis. In vico igitur, qui Medo dicitur, Ecclesiam construxerunt, populo prædicant, multos convertunt. Adest dies in qua diis suis, quasi pro frugibus habituris, Gentiles immolant, & jam conversos cogunt immolare.

[2] Tum Christi Athletæ pro domo Dei murum se opponunt. Unde comprehensi ad idolorum d culturam compelluntur; respuunt, durissime cæduntur, ut etiam vix vita supersit. Nam S. Sisinnius senior, strepitu tubæ, qua se ad ritus suos convocabant, furiose percussus, [capiuntur: graviter percussi,] & securibus confossus, vix ad hospitium reversus, quasi exanimis lectulo decumbebat. Psallunt alii hymnum Deo, & jam exhalanti spiritum Sisinnio Martyrius calicem aquæ præbebat. Aurora rutilat, turba furens affuit, cuncta diripiunt, & in tantum sæviunt, ut & templum Dianæ Deæ suæ profanent, [obeunt S. Sisinnius,] & stercora jaciant more saxorum.

[3] Inter hæc Sisinnius ad Dominum migravit; ad cujus collum, [S. Martyrius,] sicut pecudibus fieri solet, tintinnabulum ligatur, & per pedes trahitur. Martyrius in horto proditus capitur, vulneratur, in capite cæditur, stipitibus transfoditur, & per scopulosa tractus, ad cælos transivit. Alexander, ad januas Ecclesiæ excubans, comprehenditur; & quia junior, reservatur, ut aliorum pœnis territus, impiis consentiat. Fit ergo hujus pœna gravior, mors exspectata, quam illata. Pedibus tandem vinctis Alexander, sociis jam in cælo regnantibus, per scopulos tractus, apponitur, & ad fanum Saturni pertrahitur.

[4] Rogus succenditur, duo priores immittuntur, Alexander iterum flagellatus ante rogum statuitur, & ei, [& S. Alexander:] si libare velit, vita promittitur, & munera multa. Quæ ille, fidei calore succensus, reprobat; & per ignem cum sociis ad cælestia transit. Sanctus autem Vigilius tunc ædificiis ecclesiæ Tridentinæ instabat, & vidit horum animas ab Angelis in cælum deferri.

[5] [animæ ab Angelis delatæ in cælum,] Erat autem Dominicæ passionis sexta dies, & miracula Domini non defuerunt. Nam nigra nubes totam regionem contexit, proxima terræ discurrunt fulgura, rutilus ignis emicat; ita ut impii juste se pati hæc faterentur. Demum in loco ubi cremata fuerunt corpora, decens ecclesia construitur, & sanctorum Reliquiæ per S. Vigilium Tridentum deportantur. [corpora Tridentum.]

[6] Interim S. Ambrosius, qui eos donaverat S. Vigilio compatriotæ suo, a labore e quieverat, & sanctus senex Simplicianus illi successerat. Cui Vigilius plena devotione de Sanctis Epistolam scripsit, [Cæcus illuminatur.] & quasdam eorum Reliquias ex caritate misit. In visione ergo cuidam cæco S. Ambrosius, in navi plena candidatis hominibus, in Dalmatia apparuit, jubens eum Mediolanum Sanctis Fratribus ire obviam: qui dum illic Reliquiis Martyrum occurrit, visum recepit. Multa & alia Deus per eos operatus est.

ANNOTATA.

a In Actis S. Vigilii dicuntur, religione Christianissimi, natione Cappadoces, & aliquantum temporis Mediolani commorati, scilicet (uti addit Petrus de Natalibus) a S. Ambrosio Episcopo honorifice suscepti.

b Eadem Acta: Ipse Vigilius, ex territoriis Veronensium vel Brixianorum regressus, ad interiora civitatis suæ territorii duxit secum quosdam, Sisinnium &c.

c Ms. Carthus Avona.

d Breviaria, Sacrificia coguntur.

e Mortuum esse S. Ambrosium anno 398 ostendimus Exercitatione singulari ante tomum 1 Aprilis. Occasione hujus mortis, in lectionibus Breviarii, intrusa erant ad hos Martyres non spectantia nonnulla, de S. Augustini baptismo, habitu nigro, & zona pellicea. Quæ in rubrica ante Officium S. Augustini 28 Augusti iterum inculcantur, quando hæc erunt exponenda. Post Vitam S. Guilielmi10 Februarii, de habitu nigro Eremitis Augustinianis concesso seculo 13, nonnulla diximus.

ALIA ACTA
Ex variis Mss. Mombritio, & Surio.

Sisinnius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Martyrius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Alexander, Martyr in agro Tridentino (S.)

BHL Number: 7796

EX MSS.

[A S. Vigilio Clerici ordinati, in Anauniam mittuntur:] In diebus illis, præsidente Cathedram Ecclesiæ urbis Tridentinæ sancto ac venerabili Vigilio Episcopo, qui postmodum ipsam Sedem gloriosa effusione sui sanguinis decoravit, dum quamdam regionem sibi vicinam, cui vocabulum Anaunia, quæ viginti quinque millibus a supradicta abest civitate, error Gentilis vetusta caligine obcæcatam detineret; tres viros in loco præfato Antistes direxit, a quibus Deus prædicaretur ignotus. Ex quibus unus, Sisinnius nomine, in quo erat & venerabilis senectus, civis Cappadociæ, Græcus genere; cui Diaconatus credidit officium, nec immerito, ut minister altaris ministerium verbi Evangelici consummaret. Qui etiam propriis sumptibus ecclesiam in supradicta regione, in vico cui nomen est a Metho, fabricavit: cui conjuncti sunt, Martyrius, & Alexander; & ipsi advenæ illis temporibus, nunc autem Domini civium & Patroni; e quibus unus Lectoris, alius Ostiarii sortiti sunt gradum: ut recipientes verbum Christi, ab uno vocarentur, & ab alio intra aulam regiam reciperentur. Igitur dum per temporis prolixa spatia facti fuissent cultores ecclesiæ, cujus structores b; [multos convertunt:] ac paulatim semen verbi Dei spargerent; indigne ferre turma Gentilium ecclesiæ culmen erectum.

[2] [patientes in adversis,] Hæc causa odii prima fuit. Cumque sæpe tubarum clangoribus excitata fuisset truculenta Gentilitas, ut adversus Sanctos Dei pugnatura consurgeret; in hoc fuit Sanctis perfecta victoria, omnia patienter sustinere, & privata mansuetudine c plebejum furorem superare; dum quodam ritu Gentilitas phantasias suas protenderent, atque agrorum spatia circuirent, veluti prodesse sibi credentes diaboli ludum. Luctuosis igitur ornatibus & diversorum pecorum pompis erectis, nuper de sua gente conversum, victimas dare cogebant d operibus tenebrarum. Quod cum vidissent ministri Dei, in defensione ovium Ecclesiæ adstiterunt. Tunc vero & ipsi apprehensi operibus confusis communicare jubentur. Quibus reluctantibus, tam funesta cæde fuerunt Sanctorum membra dilaniata, [apprehenduntur:] e ut merito coronam martyrii consummarent: una interim nocte dilata, mox pervenitur ad præmium.

[3] Nam S. Sisinnius in capite tuba percussus, atque securibus confossus, [læditur S. Sisinnius,] lectulo juxta ipsius ecclesiæ limina jam pene exanimis decumbebat: ceteris vero matutinis horis hymnum Deo canentibus, jam aurora rumpente, conspirata subito Gentilium manus colligitur, armata securibus atque præustis sudibus f. Quibus ingredientibus fit sæva direptio. Profanantur omnia divina & secreta mysteria: saxorum moles a sensibilibus hominibus g diruuntur; Sanctus igitur Martyrius, qui nominis sui natalem meritis consummavit, circa curam S. Sisinnii deprehenditur: & dum pene exhalanti spiritum aquæ calicem propinaret, videns turbam, in horti secreta, [S. Martyrius illi exspiranti assistit,] qui contiguus erat ecclesiæ, secessit; non fide infirmus, sed meritis se judicans inferiorem. Tunc vero inter rosarum fruteta residens, a virgine cujus erat ipse hortus proditur. Nam hæc virgo typum futuræ ecclesiæ præferebat: prodidit enim quem amittere nolebat, ut qui corpore jam & nomine Martyr extiterat, corona capitis non privaretur. Nam comprehensus stetit intrepidus, agens gratias vulneratus cæso capite, lotus iterum baptismate proprii cruoris. Nemo eum sequi meruit de insequentibus qui fugere putabantur: nam ideo Martyr secessit, ne ejus gloria persecutor deperiret. [transfossus sudibus obit:] Transfossus igitur stipitibus ad idolum ducebatur, in quo itinere pretiosam animam reddidit Christo: & ante victima esse promeruit, quam ad aram diaboli perveniret.

[4] Tunc igitur studiose a multitudine quæsitus Alexander, [S. Alexander comprehensus] comprehenditur. Nam zelo scilicet fidei omnibus notus, ut in tribus viris Trinitatis perfecta gratia compleretur, familiarem invenit aditum confessionis. h Quia non prævenit ad gradum honoris; sed magis ad januas ecclesiæ indesinenter excubans, illusis sæpe Gentilibus, Christi discipulis [adjunctus est] vivaciori pœna (Nam gravior est mors exspectata, quam illata) ut quem gradus quasi inferiorem dictabat, confessio faceret coæqualem; dum furor Gentilium, qui in ceteris tormenta non distulit, hunc per lenta tormenta cursu velociore post comites suos, i comitivam gloriam suscepturum, transmitteret. Tunc vero apprehenderunt corpora Sanctorum: [trahitur per loca aspera,] atq; ad collum S. Sisinnii tintinabulum suspendentes, velut animal traherent, insultabunt ei, dicentes; Nunc te vindicet Christus. Nam & in his non defuit mysterium, ut vox illa rauca Christi dictaret præconem. Rauca enim, non dubietate fidei, sed surdis clamando; nec non etiam ut verbi Dei indicem approbaret, quia ipse primus verbum religiosæ vocis in his locis increpuit. Inter quos etiam vivus Alexander, nec unquam moriturus, vinctis pedibus trahendus apponitur, ut per scopulosum iter palpitantium membrorum partes dimitteret, [constans in fide occiditur.] donec ad vitæ terminum perveniret. At ubi ventum est ad templum illud profanum veteris Saturni, in quo, igne copioso constructo, jacebant Sanctorum præmissa gemina corpora; flagellatus Alexander, iterum confessurus statuitur, ut si vellet evadere flammam præsentem, ceremoniis obediret. Verum ille, impiorum munera reprobans, atque calore fidei contemnens flammam, gloriosæ passionis promeruit palmam; & in tribus his impletum est mysterium Trinitatis. Nam maxima fidelium turba non defuit ei spectaculo, pro quo & a Gentibus sunt increpiti: qui etiam sorte consimili pati potuissent, nisi cuncta Trino nomine censerentur.

[Secuta ultio divina:] Taliter ergo, ut diximus, Sanctorum consummata victoria est; atque iis in cælesti sede collocatis, non defuit terror in impiis. Nam cum hæc sexta feria completa fuissent mysteria, k ut pridem in Salvatore actum est, umbra quædam nigræ nubis totam texit regionem; proxima terræ fulmina l discurrunt, & coruscationis rutilus ignis emicuit; ut jam ipsi impii justam pro Sanctorum nece se sentirent suscipere vindictam. Sed Apostolica in mysteriis vox in veritate completa est, ut ubi abundabant tunc in hoc loco diversorum simulacrorum portenta, [basilica Sanctis erecta.] superabundent nunc Sanctorum Martyrum templa: & oves quæ in errore positæ pastorem non cognoverunt, postmodum pastoris sanguine ditarentur. In eodem enim loco in Sanctorum memoriam Basilica est constituta, ut fidelibus ad Sanctorum limina concurrentibus, quisquis capacitatem fidei detulerit, tantorum vulnerum lavacrum & medicinam conquireret. Acta sunt hæc sub die quarto Kalendas Junii, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Mombritius, Methol.

b In Ms. Vltrajectino additur, atque Rectores.

c In Ms. S. Maximini, publico cruore: Mombrit. publicum furorem, ubi sequentia ita explicantur. Contigit autem ut secundum gentilem consuetudinem, quam habebunt per quinquennium, culturam ruris sui diabolica pompa & semina sua circumirent, luctuosis ornatibus coronati, quasi per hunc ludum sibi æstimarent prodesse.

d Mombr. Saturno.

e Idem, ut vix extremo spiritu animarent.

f Idem addit, ex ara diaboli.

g Ms. Vlraject. diriguntur: Surius dicuntur.

h Surius, Non enim post venit.

i Idem, continua gloria suscipiendum transmisit.

k Addebatur a Mombritio & in Mss. Vltrajectino & S. Maximini, Stilicone Consule. Verba autem illaabsunt ab antiquißimo Ms. S. Simeonis & aliis apud Surium, & rectius, ut supra docuimus.

l Mss. Flumina: sed corrigendum esse Fulmina, tum ex S. Vigilii libello, tum ex sequenti coruscatione apparet.

EPISTOLA S. VIGILII EP. TRIDENT.
Ad S. Simplicianum Ep. Mediolanen.

Sisinnius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Martyrius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Alexander, Martyr in agro Tridentino (S.)

BHL Number: 7794

EX MSS.

Domino Sancto ac Venerabili Patri, bonis omnibus præferendo Simpliciano, Vigilius Episcopus Tridentinæ Ecclesiæ, salutem. Quamvis facta Martyrum mentione, non verbis merita, sed verba meritis commendentur; potiusque sit constantiæ silentio præterire, quibus est probata virtus; tamen quia me suggerere causas, loca, pugnasque martyrii pietas impulit, admonuit debitum, coëgit officium, trepidantem mœrore linguam paginæ non negavi: quia nec abscondi poterat lucerna sub modio, nec vox pii sanguinis reticeri. Post multos namque patientiæ gradus, & sedulas pugnas, recens perfidiæ accessit iniquitas; quia a ministri in ecclesiis, quæ nuper fundatæ fuerant, lacessiti sunt, ac martyrii titulos comparaverunt b; paratique ad omnia, libenter omnia sustinentes, nulli dantes occasionem, occasione gloriæ gloriam meruerunt. [Sisinnius Ethnicis Christum prædicat,] Quorum vita, ut summa rerum fastigia referam, propter scientiæ notitiam, fuit tam solicitudinis quam propositi singularis: nam omnes liberi nexu conjugii, Deo immaculatas animas, ut sanctas hostias, præstiterunt. Denique primus, vocabulo Sisinnius, novam Christiani nominis pacem intulit barbaræ nationi: quam per annorum seriem, quod in se fuit, jugiter custodivit, nullum consortium pollutæ hospitalitatis agnoscens, velut Loth Sodomis, stupendo timore religionem servavit: sed ovis * tuta, quamvis in luporum medio constituta, ovile quæsivit, quod, impensis pusillæ fidei votis munificus, primus in illa regione fundavit: cujus minister, si mecum recensere dignaris, per hoc velut ex debito esse promeruit, senex ut ævo, ita merito præcesserit.

[2] Lector quoque Martyrius, ejus adminiculo sociatus, [Martyrius Lector, antea miles,] jam nominis pignore commendante eum, religiosæ professionis exordia post militiam temporalem Catechumenus induit. Nam projecto a se cingulo, rejectoque parentum vel fratrum carnalium cœtu, intelligens sese veræ lucis auctore Deo gratiam consecutum, inter Lectores * officio sociatus, divinæ laudis canticum auribus primus surdæ regionis intonuit, attentus operibus jugiter spiritalibus, lassatus jejuniis continuis, lectionis suæ pædagogus, in lucrandis animabus anxius; quare c brevi temporis impendio tantum fœnus ante præmisit, ut illi corona merito crederetur. Quid liberatas animas referam, in sinum Abrahæ plena luce profectas, quas perfida * superstitiosorū dierū observantia, alienato jure naturæ, crudeli morte damnabat? Verum ille, subductus maternis uberibus lacte turgentibus, peregre d enutritus, condecentem semper matri quærebat affectum, resurrectionem exemplis prædicatam videntibus oculis dicaturus. Hæc sunt pauca de multis.

[3] [Alexander frater Martyrii,] Alexander quoque, Martyrii consanguinitate germanus, tertius Trinitatis hostiam complens, parem e confessionis januam reseravit. Nam patriam, Dei causa f peregrinus, parentesque deseruit, comes in probationibus fidus, fide magnanimus, miseratione propensus. Et si testimonio meo utcumque creditur, non sunt, nisi ipsi sibi, altrinsecus præferendi: quos commendari non opus fuit, nisi forte quod decuit. At vero hactenus sunt allevata fastidia, si adhuc auribus libenter admittitis. Nam fumosa gentilitas contra vaporem fidei, zelo diaboli flamma furoris incaluit, exinde jam g lento fomite serpens, quod opibus (ut dixi) fidei, paupertate devota, primus id loci Diaconus ecclesiæ tabernaculum posuisset.

[4] Accessit quoque justæ ad titulos causæ, quod h condonari hostias diabolo de Christiana domo, Diaconi fideli ministerio prohiberet, [martyrio coronantur] & lustri feralis vexillo præferri vexillum vetuit i passionis. Nam invitata sub uno præmio manus, ad sanguinem k convolavit; ac matutinis horis l, nimium antecedentis diei vulneribus fatigatum, nec aliter lectulo deprehensum, emerita quiete sepelivit. Lector quoque haud unquam impiger, & m ad ministerium antelucanum serviebat, cui in sacrificio Diaconus famulabatur; & medicinam vulneribus memoratus Martyrius exhibebat, quam opera qua deprehensi sunt, compleverunt. Siquidem secedens ad hortum Lector, qui ecclesiæ cohærebat, captus, vitæ suæ arborem a radice plantavit. Ostiarius etiam passioni adjunctus est, in hospitio deprehensus, animam suam ut non obtulit, [ita] non negavit. Verum omnes in unum collecti, per aliquot spatia tracti, Deo animas expirarunt. Et duorum quidem ductum est corpus exanime: tertio vero, quo tenacior vita, ita fuit pœna sensibilior. Nam vivus suas spectavit exequias n. Præparatus est de sacris Ecclesiæ culminibus seu trabibus rogus: hæc flamma Martyres velavit. Reverenti * autem voto, cogitamus nobiscum, ut id loci basilica construatur, ubi primum fidei gloriosæ testimonium meruerunt. Nunc me immeritum, in utroque consortem, paterno amore consolare; & cum eodem o Sanctos apud ipsos exorator accede, quatenus possim die illa fimbriam aut Sacerdotum aut Martyrum, jam omnibus sepositis, peccator attingere. Salutamus speciali servitio Sanctitatem tuam: quæso, ut mœrorem meum Domino commendare digneris. Item alia manu: Denegare non potui, quod tuum in nobis erat, gloriosius fieret suscipientis merito, non gratia largientis. Dies autem passionis Sanctorum, quarto Kalendas Junias, sexta feria, luce nascente.

ANNOTATA.

Quamvis nulla suppeterent Mss. cum quibus collata impressa expurgarem nonnullis qua irrepserunt sphalmatis; correctionem tamen iis credidi adhibendam esse ex conjectura, potius quam in contextu obscuritatem tantam relinquerem. In quo tamen ne nimium ipse mihi videar tribuisse, accipe sub consequentibus Notis ipsa quæ corrigenda putavi, sphalmata. Legebatur ergo apud Lipomanum & Surium hoc modo.

a Quibus.

b Parati.

* Tota

* Lectores officium.

c Quam.

* Superstitio perfida.

d Peregrinus nutritus.

e Confessioni.

f Deinde peregrinus.

g Et inde jam lentum fomitem.

h Quondam

i Meruit.

k Convaluit.

l Horis se.

m Impigre Deo.

n Tertius vero quo tenaci vita, ita fuit pœna sensibili: nam unius suus expectavit exequias.

* Revertenti.

o Iisdem.

ALIA EIUSDEM S. VIGILII
Ad Ioannem Vrbis Constantinopolitanæ Episcopum.

Sisinnius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Martyrius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Alexander, Martyr in agro Tridentino (S.)

BHL Number: 7795

A. S. VIGILIO TRID. EX MS.

Ad sanctas aures novus caritatis hospes non aliter applicaret, aut verecundiam primi motus non provocatus impelleret, vel imbueret ignotus alloquium, [Per Iacobum Comitem] nisi provocaret & præmium. Ab homine itaque Apostolico, Frater carissime, præsentis tenor atque epistolæ incipiet plenitudo, ut facili confinio intelligas quod Martyrum præconia subsequantur. Jacobus etenim, desiderioriorum cælestium vir fidelis, Comitivam a reclinaturus in Christi comitibus dignitatem, Sanctorum recentium & vapore fumantum Reliquias postulavit. Reclinaturus dixi, quia deponi non potest, quæ apud Dominum dignitas cumulatur. Cui ego satis timidus, ne parum prudens, causæ mecum dispensatione luctatus, quo minus distributor idoneus; pene, dum vereor, denegavi; quod semper debere, [mittens Reliquias Martyrum S Ioann. Chrysostomo,] ut quis fœneretur, expendi feceram. Confiteor b multorum privato timore jacturam, nisi ad Jacobum respexissem, sancto Joanni per quædam alimenta reverentiæ tradituro, ut delegato amore per religiosa c vocabula Martyrum, deferretur, & iterum sanguine jungeretur, non peregrina germanitas. Hanc quoque inter cetera opinionem fidei libenter accipiens, quæ bene in meo mœrore ridebat, tantum distuli, non negavi. Distuli, ut iterum d lentitudo mea aperte proderetur, qui sequi meos comites minime meruissem. Confiteor, optavi: sed non est in solo desiderio corona justitiæ. Nunc autem si decens ordo [gravis] non erit auribus sitientibus, a regionis situ vel itineris inchoabo; summa rerum vestigia sine fastidio secuturus, ut proclivius confluat inundatio meritorum, si ad originem fontis capaci amore pervenias.

[2] [describit locum Anagniæ,] Positus namque (cui inquilinum est Anagnia vocabulum) locus viginti quinque stadiis a civitate divisus, tam perfidia quam natura angustis faucibus interclusus, uno pene aditu relaxatus (iter trium Martyrum dicas) qui resupinus molli dorso, vallo ex omni latere desidente, castellis undique positis in coronam, vicinis sibi perfidia conspirantibus, spectaculi genus exhibet scena naturæ. Causa loco deerat, sed fuit causa Christus idonea, ut daret diaboli ludus pompam martyrio. Non sit auribus audientis odiosa locorum relatio: fuit enim sibi semper male socius, concavus in montibus consonus locus: ad quem cum Christi primum militia conscendisset, tubis sæpe excita truculenta Gentilitas, æmulo furore bellique clangoribus inflammatur. Verum unum genus pugnæ Sanctorum fuit perfectum, omnia sustinere, lacessitos cedere, patienter ferre, passuros privata mansuetudine furorem publicum refrænanare, vincere detrectando: sed prædestinata gloria maturi exitus titulis perurgebat, quos debitus ordo perpererat. Nam prætermissis ambagibus & longis anfractibus amputatis, [solum non reticebo] quibus est virtus nutrita Martyrum, damnum laudis ablaturo compendio.

[3] [in quo prædicantes Sancti,] Cum adhuc esset in supradicta regione nomen Domini peregrinum, neque ullum signum esset, quod [fidei] signaculum demonstraret; fuerunt hi, tunc numero, nunc merito singulares advenæ, tam religione quam gente, a quibus non immerito Deus prædicaretur ignotus, longi temporis quieta conversatione compositi, dum nula fidei utilitas titillaret. Verum nunc, si causa in Dominum surgentis odii requiratur, [violatæ] pacis titulus fuit; quia unus ex his nomine Sisinnius, utroque grandævior, in quo esset [vel] sola venerabilis senectus, ecclesiam propriis sumptibus elevavit. Fide ditior quam facultate, locuples spiritu, pauper censu, tradidit ovile Pastori. Factus est cujus erat conditor, excubator: sed fuit lupis ovile contrarium. Invidit ruina diaboli culmen erectum; hæc fuit sors prima martyrii, [dum ad lustrica sacra cogi fideles prohibent,] ut oves, dum agnum persequuntur, occiderent. Addita est, velut hostia, illa Deo justior causa, quod cum lustrale malum circa fines agrorum cuperent ducere scena ferali, ac sata nascentia tam protererent quam fœdarent; Christi quoque germina calcaturi, luctuosis ornatibus coronati, ululato carmine diaboli, diversarum pecorum pompis, erectis in Domini ædem vexillis, nuper de sua gente conversum, victimas dare cogebant operibus tenebrarum. Quod cum Domini ministri sine suo reatu fieri vix viderent, [quia] adsistentes ipsi quoque operibus videbantur communicare confusis; oppignerata sunt illa die Sanctorum corpora cædi funestæ, dilata tamen palma victoriæ.

[4] [Martyres sunt effecti,] Hic conferre, Frater, paululum volo tecum titulos rerum, ne cui pedestre videatur martyrium esse humilitate susceptum: quia vile putatur bonum omne quod præsens est; cum novum sit atque mirandum, sine invidia e temporis suscitatum, & ita completum, ut nec ante quid præcesserit nec sequatur, sed sit singulare quod solum data consummatione conclusum. Ovem qui a prædone custodit, puto, non mercenarius, sed Christi ostenditur esse discipulus; & [qui] fugit, conductitius; qui non deserit, pastor. Qui ponit animam, vivit; qui servat, amittit. Nam quid aliud egit Magister & Dominus, nisi ut non derelinqueret desertores, aut Agnus nisi ut agnam defenderet, ut pro ovibus pia victima consummaretur? Sed ingressurus passionum portam, post editam multiplicem causam, peregrinam laudem non contraham, neque furabor: quia nec aliena vele, Martyrum est; nec fallere, Sacerdotum; nisi quia f impossibilem me, ut insequendo ista, confiteor referendo; & in hoc minime, quia minora dicturus.

[5] [ab armata gentilium plebe:] Post vexillum namque diabolicorum lustrorum, quod (ut retulimus) erat indicium gloriæ mox futuræ, una nocte dilatam ascenditur ad coronam. Nam matutinis horis, auroræ repente cæli umbra cedente, manus inopinata sed conspirata colligitur, præustis armata sudibus atque securibus, & quod rimantibus diaboli ira telum fecisset; ibique Levitis aliquantis in ecclesia deprehensis, hymnum cantantibus matutinum, fit vasta depopulatio, sæva direptio; profanantur omnia tam secreta quam divina mysteria; fit postremo præda religio. Nec quis hoc vulgare putet fuisse certamen, cum aut insensibilia idola a sensibilibus diruuntur, aut saxorum moles cum suis molitoribus commoventur, ut de cultore & de colendo incertum habeas, quem judices duriorem. Petra Christus in omnibus vexabatur, [quæ ex vulneribus pridie acceptis decumbentem Sisinnium raptat.] angularis lapis reprobabatur a Gentibus, probandus interū; mundo sanguine ædificaturus ruinam surgentem. Habebat inter ista fides spectaculum suum. Sisinnii tunc Diaconi corpus lectulo tenebatur, confossum ac saucium pristinis quoque vulneribus, cum aut ovem ad hostiam revocare, aut hostia fieri juberetur nisi feralibus hostiis consensisset; tuba percussus, qua canticum diaboli personabant, non immerito, qui sonum fidei primus intulerat; securibus cæsus, qui securem ab infœcunda gentilitatis arbore defendebat. Ac ne longius protraham confirmata; emerita, ut diximus, lectuli deprehenditur quiete; confossus credo, ut privato mysterio ad crucem citius perveniret, paralyticum populum soluturus.

[6] [simul cum assistente ei Martyrio,] Per lignum funibus alligatur Lector quoque Martyrius, Confessor consimiliter & assertor nominis sui; qui canticum novum, tunc primus, & nunc solus in terra aliena cecinerat; inter strepentes & horridos jubilos pastorales, jam tunc dulcis eloquii redditis Deo laudibus, ut superius memoravi; ac Diacono Sisinnio medicinam vel fomenta contulerat sanaturus dolores, quamvis vulnera suscepturus; revocans eximiis haustibus animam fugientem, non corpori, sed passioni. Verum Sanctus, jam martyrii ad Christum itinere destinato, aquæ potum, quia vinum passionis venerat, refutabat, quod vitæ verioris fluentis miscuerat calice propinato. In hac itaque cura deprehensus, qui semper de animarum sanctitate solicitus, non sibi soli natus, aut sibi soli certe victurus, in horti qui contiguus jungebatur secreta secessit, hoc est ab ecclesia non recessit. Est enim, sicut melius nosti, hortus ecclesia, [frustra ad hortum vicinum fugiente:] sepibus mandatorum plantata viventium. Non ingessit corpus, quod negare nolebat: nec temeritatis sumpsit audaciam confidentia pietatis. Sicut in Africanis regionibus dicitur, qui in ultroneum funus armantur, quod sine timore faciunt ambiunt præ tumore. Stetit autem Martyr futurus, captus, liber; intrepidus, confessus; agens gratias, vulneratus; saucius corpore, mente securus; cæso capite, privato baptismate, lotus cruore. Nemo illum sequi meruit, qui fugere putabatur, unde vana similisque timori est secessisse religio: sed comprehendi justa confessio [demonstravit], quod ille g stetit tantum, ut vinceret; ille secessit, ut & persecutor in ejus gloria deperiret. De horto, quo h fugerat, Martyrius adducitur. Genus est hoc secessisse mysterii; ut purpureus flos, [quibus inter raptandum extinctis] locis vernantibus inquilinus, non immerita tingeretur rosa novum præcedens Martyrem; aut inter albentes liliorum per baptismum comas, rigatis omnibus recidiva morte plantatis, voluntas vitæ tacita dictaretur. Transfixus etiam stipitibus ducebatur ad idolum: sed ante victima esse promeruit, quam ad aram diaboli perveniret.

[7] [junctus Alexander,] Tertia quoque, Alexandrum honoratura, Domini corona completur. Familiariter invenit aditum, qui ad Christi januas excubabat; quo custode velum templi tecta Gentilium corda diruperant. A multitudine studiose quæsitus, quia zelo fidei satis omnibus notus, captus, non tamen captivatur; timor, non timuit. Illusus sæpe est Christi discipulus, in hocque vivaciorem pœnam [fecit] major in tormentis martyrialibus labor: ac sic compensaturus dignitatem i excessu passionis, sorte promeruit, ut nihil in tribus esset inferius. Nam in ceteris furor tormenta non distulit, hunc lenta in Dominum pœna servavit; sensit se scire quod sustinebat, spectator corporis sui: & quamvis supradictum ex Diacono Martyrem illata vulnera distulissent, hunc sibi exhibuerunt tormenta custodem. Junctis namque ac nexis corporibus, ac per publicum tractis more canum, sed non ad vomitum reversuris; vivus inter illos Alexander, [constat in fide ante rogum ex trabibus ecclesiæ structum,] innexis pedibus ducebatur, per scopulos partem membrorum palpitantium dimissurus, donec ad loci, vitæ inquam, terminum duceretur. Itum est post hæc in religiosa fastigia, hoc est alta Dei templa: post corpora, strata solo culmina: sacratis facta pyra trabibus, in conspectu Saturni, idoli veteris tempestate longæva. Præmissis in ignem geminis atque germanis ante corporibus, stetit saucius Alexander, iterum confessurus; cui præmium vitæ propositum est, ut vita careret; flammam præsentem si velit evadere, [dicat] se eorum tenebris consensisse. Verum illi, transversa tuenti & impiorum munera reprobanti, contra lucem lux ante oculos fuit; pœnam, timor pœnæ prohibuit: calor fidei, repulit flammam: gradus reverentiam ordo quoque tenuit passionis. Ultimus suscipitur: sed non inter fratres infimus coronatur. [& in eum cum sociorum corporibus jactatur.] Impletum est, Fratres, in tribus ministris, nunc vero in cælestis lætitiæ convivio, mysterium Trinitatis; cum & alii potuissent hostia viva pati; sorte consimili, nisi cuncta trino perfecta numero conserentur. Fuimus enim inter hæc portio forte non minima: & horum causa sumus a Gentibus increpati; nec dereliquimus socios: sed electionem habet gradus.

[8] Multa præterea diebus propinquantibus passionis, non tam demonstrata sunt, quam veritate depicta, quæ in compendium dimittimus, ut per hæc pauca quæ gesta sunt plenius mysteria doceamus. Si tamen mecum patienter relegere relata dignaberis, [virtutes Sisinnii, cui ut aliorum duci,] ab ipsis cunabulis regionis quidem, Sisinnius fuit Cappadox gente vel Græcus, apud vos olim sanguinis primi; fide velox, spiritu magnanimus, laboris prodigus, ad omnia perseverans, metam suam palma concludens non sera, septima k repromissionis sorte venturus, junctus semper copula caritatis, pace concordans, divinæ fræna retinens disciplinæ, jugalis tanti populi domitor, Christi index; postremo futuri gregis aut sanguinis germani (sicut usus magister rerum loquitur) ducatum viæ tenens, periculi proculcator audax & auctor agnoscitur, ut secure pone tenus agmina subsequantur. Ita in nostro fidei indice matutino primatus fuit sanguinis & ducatus; qui post demonstratam viam duxit ad vitam, aut induxit ad gloriam, seductor salutis, cognitor veritatis, Propheta testante, Et index l meus in matutino. Atque ut plus facta mysteria cumularent, [tintinnabulum fuit alligatum collo.] & Indici suo non deesset indicium; cum velut animal traherent S. Sisinnii corpus exanime, collo aërei testis tinnitum concavum ligaverunt, quod vulgus tintinnabulum vocant; insultantes corpori, increpantes morti, exprobrantes non vindicem Christum; [&] irridentes Domini discipulum, impleverunt salutare mysterium. Quid enim voluit sibi ille tinnitus, aut sequacibus animalibus utilis sonus, decori quoque congruus, collo suspensus? nisi [quod] vox ructaret [nomen] Christi, rauca clamando surdis; & principem, ut gregis, ita gentis, in omnibus approbaret. Primus enim verbum religiosæ vocis increpuit, primus concavis vallibus personavit: adhuc prope brutis animalibus aut certe pecoribus dux pastus intacti, novi tinnitor auditus, florulentæ legis ruminator in Gentibus.

[9] Ordine poposito, Martyrii sibi quoque consequens nomen, prophetiam quam tenebat implevit: [Laus Martyrii,] exposuit vocabuli parabolam verus in omnibus revelator: adrisit quod vocabatur nomen, [&] meritis cumulavit: statuit natale vocabulum, ut origine, sic passione venturum. Quid pœnæ conscia horti secreta dissolvam? quod illo se primum contulit, ad quod iterum Martyr intravit, januam paradisi, mundam voluptatem, ac venerandas sui veris delicias meditatus; animatum florem, male hærentem adhuc spinæ seculi, locis virentibus plantaturus; a virgine demonstratus, cujus erat hortus. Quid me iterum ad mysteria facta revolvitis? Illa virgo prodidit, quæ suos tenere semper optavit: noluit dimittere, quem recepit: cultorem, quem probavit, elegit. [exemplo Domini in hortum secedentis:] Jam noti amoris affectu Deum quoque tenuit invitatum, dicente in Canticis Salomone, Descendat frater meus in hortum suum. Descendit, & certe descendit: nam exire noluit, quem dives voluntas adamavit quoque tempore passionis, ut rem notam nostris temporibus exprimamus. In horto cum Judæis comprehendit Dominum Scariotes. Nemo de discipuli tali secessione causetur: ita Magister & Dominus invenitur. Putatus est hortolanus rigator viventium, plantator animarum. Hortus est ergo non fugientis, sed confugientis m azylum, inteligentibus horti faciem meruisse paradisum.

[10] Alexandro vero quod conferre mysterium mortis potuit, qui totum implevit, nisi quod ad gentis n vitium nomen adrisit; ut Alexandria putaretur Anagnia, privatis religiosa portentis, numerosa dæmonibus, biformis Anubibus, [& Alexandri Anagniæ Alexandriam invenientis.] idolis multiformis semihominibus, quod est legis irrisoribus; plena Isidis amentia, Serapis fuga; blanda postremo inquilinorum mater criminum, quin potius noverca; viperarum alumna progenie, per sobolem venenatæ gentis, quæ nescit concipi, nisi patris orbitate lætetur; nescit crescere, nisi morte nascatur; nescit vivere, nisi nesciverit matrem; ut in fidei conversione malæ sobolis proles, concepta jactura Dei Patris, capite denegato nata, perfossa alvo Matris Ecclesiæ parta, per Sanctorum mortem [vitæ sumat] originē; sed jam [crescit] damno fœcundior, leto vivacior, lætior post mœrorem. Nam planum est & plene perspectum, quod est Scripturis dictantibus reseratum, cuncta uno peccato concussa, ut omnes misericordiam mererentur. Hi sunt centuplicati reditus passionis, [quibus] suos jam gens [illa] reatus absolvit: captivitas liberos fecit, laxavit indulgentia vinculatos. Cælum tunc consensit in tenebras, lux inhorruit passione, mentis (credo) perfidiæ cæcitate confusa.

[11] Crede, Frater; oculis fratris. Umbra quædam nigræ nubis totam texit sive contexuit regionem, [Cædes immissa tempestate punita:] proxima terræ fulmina crepuerunt, dirus sæpe fragor intonuit, coruscans rutilus plus ignis emicuit: conscium sanguinis diceres cælum. Non est ultra post umbram peregrinæ, ut ita dixerim, noctis, manifestam celare sub nebula veritatem. Dies quoque horrorem prodidit passionis, non tantum refugus, sed privatus. Nam sextæ feriæ lux alma processerat, semper post Deum amica Martyribus: tenens reverenter partem adhuc Dominici corporis, per sanctos alumnos famulis [Dei] præstitit famulatum, æmulante tamen invidia religionis sorte ventura. Sic se asserit Dominus operibus suis, sic se socium præstat in omnibus, ut æqualitate jungatur & tempore. Spectator, confiteor, fui inter ista mysteria, & ad Sanctorum cineres excubator: qui particeps esse non merui, sensi ad quod pervenire non potui. Vidi, vix hodieque credulus mihi: excedunt facta reverentiam relata dictorum; unde Dei erit, Frater, asserere quod elegit, & testanti testimonium perhibere. Suscipe nunc, Frater, trium munera puerorum, [cadavera a S. Vigilio sepulta.] aut tres pueros de camino, anheli ignis adhuc propemodum ambulantes incendia; & nisi invidus flammæ furor semineces suscepisset, historiæ revixisset exemplum; ita omnia se pene simili honore pinxerunt: Vox, Ros, Numerus, Caminus. Vox. fidem consonam; Ros, pluviam; Caminus, pyram; Numerus, trinitatem.

ANNOTATA.

a Comes videtur hic Jacobus fuisse.

b Quid si legatur? Confiteor, multum privatam timui jacturam.

c Respicit ad Apostolos Jacobum & Joannem, Germanos fratres, quibus Synonymi ii de quibus hic sermo.

d Ecgraphum nostrum, lentitudo unica parte perderet; quod correxi per conjecturam: posset etiam legi fortaßis, in hac parte.

e Quia scilicet in tempus publice grassantis persecutionis non potuit cædes referri, quam alia nulla præceßit autsecuta est: nisi cum ipse S. Vigilius simili modo Martyr effectus est.

f Impossibilem, id est, impotentem.

g Videtur indicari Sisinnius, qui irruentibus Gentilibus loco se non movit.

h Ecgraphum nostrum, quo futurus Martyr.

i Ms. Accessum.

k Fortaßis, Optima repromissionis sorte victurus.

l Vetustam Latinam versionem Scripturæ consulas oportet, ut hunc locum invenias.

m Ms. Auxilium.

n Id est, Ex more Gentilitatis, vel, more Gentilium.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Anno MDXCVI a S. Carolo Borromæo celebratæ.
Ex Italica relatione, post Vitam S. Simpliciani, a D. Placido Puccinelli Caßinensi Decano edita.

Sisinnius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Martyrius, Martyr in agro Tridentino (S.)
Alexander, Martyr in agro Tridentino (S.)

EX ITAL. PL. PVCCINELLII

[Inducti in locum fene desolatum Casinenses,] Cassinenses Monachi, in possessionem Abbatiæ S. Simpliciani venerant, mense Junio, anni MDXVII; annis LXVII, postquam eadem, per mortem Timothei ultimi Abbatis Regularis, deciderat in Commendam Joannis Alimenti Nigri, subnixi cognatione Mariæ-Blancæ Ducissæ Mediolanensis. Eadem fortuna, quæ solet ejusmodi commendationes sequi, pristinum ei omnem splendorem abstulerat, quo fuerat integris quinque seculis posita sub regimine Monachali, & Regula S. Benedicti; ut alia quinque secula taceantur, quibus eodem in loco, jam inde a tempore S. Ambrosii, religiosum ibidem creditur viguisse institutum, [inventas sub altari an. 1517 sacras Reliquias.] auctore, ut fama est, ipsomet S. Simpliciano, (a quo ibidem una cum Sanctis Martyribus sepulto) appellata etiā fuit ecclesia, quæ fuerat Deiparæ Virgini antiquitus consecrata. Novis hic incolis prima cura fuit, divinis laudibus noctu diuque decantandis aptare Chorum; qui cum plus æquo angustus videretur, laxare spatium placuit, remoto, quod parieti absidis adhærebat, altari majori; & substitutis in ejus locum sedilibus Patrum Superiorum, illud sub media tribuna ex adverso sedilium collocare, istic ubi nunc Lectoralis pluteus minor consistit. Hoc dum agitur, reperta sunt intra idem altare sacra pignora SS. Simpliciani, Benigni, Geruntii, Antonini, & Ampelii, Antistitum hujus civitatis; nec non Sanctorum Martyrum, Sisinnii, Martyrii, & Alexandri, Sanctique Vigilii Episcopi Tridentini.

[2] Non erat eo tunc statu Monachorum conditio, ut Translationem possent debita cum solennitate curare. Quapropter, præscriptis Ecclesiastico usu Ceremoniis contenti, [cum ipso privatim transferunt 30 Aug.] privatim omnia transtulerunt, sub ipsum jam alibi locatum altare, hunc in modum. In fundo altaris posita fuit arca plumbea, cum tabella cupressina, talibus litteris exarata: Corpvs S. Simpliciani Archiepiscopi, MDXVII, XXI Avgvsti. Juxta est posita capsa alia, æque plumbea, trium scilicet Martyrum uniusque Confessoris, his notis insignita: Corpora SS. Sisinni, Martirii, Alexandri, et Benigni Archiepiscopi Mediolani, MDXVII, XX Avgvsti. In medio denique istarum duarum tertia lignea est constituta, cum hisce characteribus: Corpora SS. Gervntii et Ampellii, Archiepiscoporvm Mediolani, MDXVII, [in iis trium Martyrum & S Vigilii corpora sine capitibus.] XX AVGVSTI. Supra hasce capsas composita fuit petra, altare medium dividens; & supra ipsam, spatiosæ duæ tegulæ: quarum una excepit ossa S. Vigilii Episcopi Tridentini, absque capite; quod Tridenti mansit, una cum capitibus trium Martyrum ab ipso reservatis, cum reliqua corpora Mediolanum mitteret, ubi etiam nunc venerabiliter habentur in Cathedrali ecclesia: in cujus rei testimonium solebat Madrutius, Episcopus Tridentinus, quando Mediolanensi Statui Gubernator præerat, quotannis ad ecclesiam S. Simpliciani accedere in festo ipsius S. Vigilii XXVI Junii, & in festo Martyrum prædictorum, & ibidem Missam Pontificaliter decantare. Tegula sinistra suscepit ossa & caput S. Antonini, intra quæ compositum quoque est vas ligneum, cum nonnullis Reliquiis S. Dionysii Areopagitæ, S. Mauritii, S. Eustorgii, S. Gervasii, S. Antonini, atque sepulcri Dominici. Simul autem omnia cooperiebat atque claudebat mensa ipsius sacri altaris.

[3] [Restaurato deinde splendidius choro & altari,] Ita collocatis corporibus atque Reliquiis sacris, monasterii hujus regimen suscepit D. Seraphinus Fontana Mediolanensis, ejusdemque Abbatiæ professus; & applicuit mox animum instaurandæ fabricæ, præsertim sacræ: cujus pavimentum ad quinque cubitos attolli jussit, & vivis lapidibus insterni, ea cum elegantia quæ etiamnum patet: novum autem Chorum constituens, elegit altare marmoreum condere, eo quo nunc est loco. Opus hoc anno MDLXXXI absolutum, monebat adesse tempus dissolvendi altaris antiqui: itaque communicatum negotium fuit S. Carolo, Apostolico per Lombardiam Legato, ut recognitis quæ sub eo altari condebantur Reliquiis earum solennis. Translatio celebraretur. Ille vero, privatim ipsas recogniturus, interim dum de die ac modo agendæ solennitatis deliberatur, [an. 1581 recognoscuntur Reliquiæ a S. Carolo.] VII Maji sub XXII horam, accessit ad S. Simpliciani; ubi advenientem excepere prædictus Fontana Abbas, & Joannes Baptista Bononiensis, Professus ad S. Proculi, & Abbas monasterii SS. Petri & Pauli in Glaxiato Mediolani. Tum clausis ecclesiæ valvis, diffractum altare præfatum est, inventæque Reliquiariæ capsæ, eo quo supra diximus situ: ac præmissa oratione, cum cereis & hymnis, delatæ sunt ad capellam Annuntiatæ prope portam, supra altare ejus loci, ubi præparata stabat ingens ex nuce arca, intus obducta serico, & aforis munita ferro, atque intra eam clausæ sub pluribus clavibus & sigillis.

[4] [Translationi in annum seq. dilatæ,] Cœptum deinde agi de die faciendæ translationis; neque conveniebant in ejus delectu Abbas & Archiepiscopus: siquidem hic intendebat prius celebrare translationem S. Eusebii Vercellensis, ac deinde post Pentecosten nostrorum Sanctorum Martyrum; iste vero maluisset hos transferri XV Aprilis anni MDLXXXII; quando, assistentibus omnibus totius diœceseos Sacerdotibus, celebranda erat Synodus, & ipse. Abbas completurus quintum sui regiminis annum. Movebatur his rationibus pius Cardinalis, & desiderio Abbatis haud ægre annuit: sed rursus intervenerunt impedimenta alia, ob quæ usque in Septembrem differendam solennitatem ille censebat; aliis tamen rationibus iterum prævalentibus conclusum fuit, ut ea fieret post finitam Synodum ultima Dominica Maji. Sed neque ea res carebat difficultate sua; contigerat enim in idem tempus convocari sextam illam Provincialem Synodum, Mediolani habendam, quo Capitulum Generale totius Ordinis Cassinensis Mantuæ cogendum erat. Itaque sanctus Præsul, tum Pontifici Gregorio XIII, tum Præsidenti nostro D. Celso Guilielmi Abbati Patavino scripsit, suggerens ac petens, ut Capitulum differretur ad dies octo. [deligitur ult. Dominica Maji.] Præsidens vero imperavit Joanni Baptistæ Stellæ, Abbati S. Mariæ Gratiarum extra portas civitatis Placentiæ, ut Mediolanum se conferens, simul cum Abbate S. Simpliciani accederet Cardinalem Archiepiscopum; indicarentque satius videri, si Capitulum octiduo citius conveniret; sic enim fieri posse, ut quam plurimi ex Abbatibus, inde regredientes, Mediolanensi solennitati assisterent; nec cuiquam eorum incommodaretur, qui jam Patavium iter instituerant. Placuit autem Cardinali prudens electio Præsidentis, eique inhærendum decrevit.

[5] [Interim 4 Maji iterum visitantur Reliquiæ,] Appropinquante deinde tempore decretæ festivitatis, ipso Ascensionis Dominicæ die, tunc IV Maji, peractis Pontificaliter in Cathedrali functionibus consuetis, sub horam XXII, cum modico comitatu rediit ad nos pius Pastor, denuo sacras Reliquias & accuratius recogniturus: quod tamen non ita secretum haberi potuit, quin populus id cognosceret. Mox ergo undiquaq; accurrens ille, non ecclesiam tantum, sed aream quoque & vicinas implevit vias: multi etiam intra ecclesiam, absque ulla casus alicujus formidine, subrepebant per sedilium fenestrarumque coronas, nec non per longurios, peristromatis excipiendis prætensos parietibus atque columnis; adeo ut Monachi, futuris prospecturi infortuniis, congruum duxerint, vulgare per turbas, quod Archiepiscopus sese recipiens, alias esset rediturus. Ita laxata sunt spatia, digredientibus plerisque, nonnullis tamen perseverantibus obstinatius, ut viderent finem. Interim clausæ sunt valvæ, & procedi ad actum designatum cœpit; quo intellecto, multi iterum, transscensis cœmeterii muris, per fenestras in ecclesiam irruperunt; non tamen tanto quam prius numero.

[6] [novisque ex sindone pannis involvuntur] Eo igitur non obstante, & recitatis Letaniis, ac brevi oratione præmissa, aperta est arca præmemorata, non sine luminibus; & extracta inde capsa S. Simpliciani; intra quam reperta sunt ossa perquam grandia, cum tabellis ex cypresso & plumbo, quibus legebatur inscriptum nomen Sancti; caput item sindoni albæ involutum apparuit, cum litteris in pergameno vetustate corrosis. Caput seorsim servatum est, argento includendum: ossa reposita in novam sindonem albam, iterumque in ipsam arcam conclusa. Idem factum Reliquiis ceteris; nisi quod ossa S. Benigni recepta fuerint in sindonem rubeam. Visa est autem Monachis res miraculo similis, quod cum Archiepiscopus haberet in animo sacra isthæc pignora in novas sindones colligere, deque iis præparandis nihil ipsi cogitassent; inventus ibidem sit quidam mercator inter alios, tantum albæ ac rubræ sindonis penes se habens quanto opus erat; idque, [& capita argento includenda auferuntur,] recusato quod offerebatur pretio, gratis donare velle dixit. Corpora Sanctorum Geruntii & Ampellii, quia lignea erat eorum arca, in aliam plumbeam fuerunt transposita, quæ ad eum finem facta, atque per medium divisa erat; adhibitis insuper novis a sindone involucris, additisque ex ære inaurato laterculis, qui singulorum nomina habebant insculpta. Sustulit etiam caput S. Antonini, quod superne novem, inferne sex dentibus instructum adhuc erat, mandans ut argenteo capiti includeretur, ad eum modum quo caput S. Simpliciani jusserat exornari, duobus grandibus dentibus instructum etiam ipsum. Recepit etiam ad se quatuor digitos ejusdem S. Simpliciani, cum osse cubitali grandi, donandum ecclesiæ Metropolitanæ: [ut & alia ossa nonnulla.] digitorum vero unum dedit Cardinali Paleotto, alterum Abbati Fontanæ, qui illud detulit ad monasterium Brixianum S. Euphemiæ, cui erat designatus Abbas: tertium obtinuit Abbas S. Petri Glaxiatensis; & quartum ipse sibi Archiepiscopus servavit; retinens etiam sibi duos digitos S. Ampellii, cum nonnullis aliorum Sanctorum fragminibus: vasculum denique ligneum, supra indicatum cum Reliquiis, attribuit Monachis, in sacristia collocandum.

[7] Postea finita ac dimissa Synodo, substiterunt tantisper Mediolani, qui eidem interfuerant Episcopi, videlicet Cæsar Gambara, [Adsunt Episcopi, ad Synodum antea collecti,] Dertonensis; Nicolaus Sfondratus, Cremonensis, postea Cardinalis ac denique Gregorius Papa XIV; Hieronymus Ragazzonius, Bergomensis; Joannes Delfinus, Brixiensis; Dominicus Roboreus, Astensis; Guarnerius Guacus, Alexandrinus; Vincentius Marini, Albanus; Franciscus Galiatus, Vintemiliensis; & Alexander Andriasius, Casalis S. Evasii. Adesse simili modo debuerant, non solum Synodo, verum etiam Translationi Sanctorum, sed magno cum dolore, quem per litteras testati sunt, coacti fuerunt absentiam excusare; Ludovicus Taverna, Laudensis Episcopus, apud Hispanicam Aulam Residens; Franciscus Bossi, Novariensis, Genuæ occupatus Apostolicæ visitationis officio; Vercellensis, apud Imperatorem Pontificius Nuntius; & Savonensis, Avenione; ac denique Aquensis, impeditus morbo: nam Viglebanensis & Albingaunensis vita functi erant. Aderant etiam ad solennitatem invitati, Cardinalis Paleottus; Hippolytus Rubeus, Ticinensis Episcopus, postea Cardinalis; Galeatius, Maceratensis; & Joannes Franciscus, Castrensis; Monachi item ducenti cum Abbatibus Casinensibus septemdecim; [& alii insuper invitati,] videlicet, Hieronymus Silva, Castellanus; Gaufridus, S. Salvatoris Papiæ; Celsus Guilielmi Veronensis, S. Justinæ Patavinæ; Vitalis de Castro-Leonis, S. Spiritus Papiensis; Joannes Baptista Stella, S. Mariæ Gratiarum extra muros Placentinos; Antonius Regiensis, Parmæ; Germanus Agledunensis, Lerini; Zacharias Taraschi, Mutinensis; Seraphinus Fontana, [cum 17 Abbatibus ac 200 Monachis,] S. Euphemiæ Brixiæ; Joannes Baptista Bononiensis, SS. Petri & Pauli in Glaxiato; Syrus Papiensis, Regii; Placidus Brixiensis, & Cæsarius Veronensis, Professi SS. Faustini & Jovitæ; Bartholomæus Mediolanensis, Professus S. Xisti Placentini; Laurentius Genuensis, Abbas Boschetti & Professus Cervariensis; Petrus Venetus, Professus S. Georgii Majoris; Gervasius Volaterranus, Abbas Senensis; & Chrysostomus Pochi-panni, Professus Mantuanus.

[8] Denique omnibus quam magnificentissime adornatis, [coram quibus 26 Maji vesperi,] Sabbato Dominicam ultimam Maji præcedente, ad horam XX, licet hora præcedenti cælum in imbres vehementissimos solutum, non sine intermicantibus crebro fulminibus, apparatum & picturas omnes haud parum deformasset; sanctus Pastor, cum omni suo Clero ad hanc basilicam venit; ubi a prænominatis Abbatibus exceptus, ingressusque ecclesiam, Pontificales amictus in Sacrario induit, supra thronum quinque gradibus elevatum. Mox etiam superveniens Cardinalis Paleottus, in eodem throno ad latus Archiepiscopi paratam sibi sedem occupavit; Episcopi vero consederunt in scamno, violaceis instrato atque ad proportionem sedilium choralium tribus gradibus elevato. Post hos ingressi Abbates duodecim per portam Chori, cum Superpelliceis ac Stolis, [tertium visitatæ] occuparunt contigua Episcopis loca; Magistratus denique eodem appulsi, ad Capellam Annuntiatæ remissi sunt. Coram istis omnibus instituta est denuo solennis inspectio sanctarum Reliquiarum: quæ deinde a Prælatis sublatæ in humeros; & supra majus altare, eo fine spatio latiori distensum, [in chorum deferuntur,] fuerunt collocatæ; interim dum ex campanili atque castello & ex area ante templum personarent publicæ lætitiæ signa, explosis mortariolis, tubisque ac tympanis aërem ferientibus. Cantatæ exhinc solenes Vesperæ, circumsidentibus majos altare Abbatibus; occidente autem sole accensi tota civitate ignes triumphales sunt, & campanæ per noctem integram pulsari non desierunt.

[9] Altare instructum erat candelabris quatuordecim argenteis, & grandi ex eodem metallo cruce, vasisque diversis, auro, gemmis & crystallo fabricatis, [Apparatus altaris,] ingeniose dispositis ad recipienda quinque sacra fercula, sic ut unum alterius conspectui non officeret. In Sanctuario erecti duo insignes throni, ex holoserico viridi sub umbellis, quinque gradibus elevati, ita ut dexter Archiepiscopum expectaret; sinister sedes duas holoserico rubro vestitas haberet, unam pro Cardinali Paleotto, alteram pro Gubernatore, qui tamen thronus sesquiulnam remotius ab altari stabat quam thronus Archiepiscopi. Subtus vero, ad gradus tamen duos elata scamna, tapetiis cooperta, Senatum & Magistratus capiebant; sicut e converso juxta sedem Archiepiscopalem versus Chorum disposita erant scamna pro Episcopis undecim, Canonicis Monachisque sedilia Chori occupantibus. [dispositio confessus,] Media templi navis ornata erat pannis laneis delicatissimis, dependentibus ex ingenti coronide, supra quam duodecim grandes tabulæ dispositæ ex utroque latere, Græcis Latinisque elogiis seu titulis implebantur, opera Ludovici Quizzoli in hoc monasterio Prioris, & Titi Prosperi Martinenghi, cujus Græca in lingua peritia Pontificem summum deinde movit, ut ipso imprimis uti vellet, [ornatus ecclesiæ,] ad Græcorum Patrum in Vaticanis scriniis extantia monumenta puriori Latinitati reddenda. Laterales vero naves Damascenis pannis aureisque decorabantur, cum simili titulorum emblematicorumque symbolorum varietate.

[10] [erecti arcus ad capita platearum,] Ante portam frontemque ecclesiæ, erecta erat porticus lignea Dorici operis, arcubus, columnis, statuis, picturisque distincta, qua itur in plateam Comasinam. Ad Pontem S. Marci prospiciebatur insignis altitudinis arcus, cum altari repræsentante Baptismum S. Augustini, peractum a S. Ambrosio; cui assistens S. Simplicianus, monasticum habitum neophyto candidato porrigebat. Juxta Pontem est porta, Beatricis dicta, quæ ipsa instar arcus triumphalis ornata, pulcherrimum sui præbebat aspectum; in eaque residens musicorum chorus, qui sacras reliquias illac transituras præstolabantur, cura Patrum Societatis Jesu compositi, & instructi ad easdem salutandas, brevi sed eleganti poëmate, quod studiosorum adolescentium unus, Angelico schemate vestitus, recitavit. Utrumque caput plateæ Cantarinæ arcubus æque magnificis præstruebatur, & musicorum choris modulate personantibus. Ad S. Andreæ ædem præstolabatur cohors militaris, fistularum ænearum festiva explosione applausura pompæ: cui ad Cruculam Portæ Renzæ, versus Servitas, offerebat se porta ingens, colomnis ornatissimis sustentata; & augustior atque excelsior alia in platea contigua ei areæ, quæ a Versario nomen habet, quam S. Carolus ibi erigi fecerat.

[11] [per quas erat ducenda processio] Inde ad Metropolitanam spatiosissimæ frontis ecclesiam veniebatur: fronti autem prætendebatur excelsa quinque arcuum porticus, structuræ Doricæ, supraque eam SS. Ambrosii atque Simpliciani statuæ, cum amplis utriusque elogiis. Medio in templo, pretiosissime circumvestito, occurrebat capax omnium simul ferculorum altare, inibi tantisper collocandorum, dum, respirantibus bajulis eorum Episcopis, sanctus Præsul Carolus orationes aliquas Sanctos invocans decantabat: quod & alibi simili modo factum locis pluribus. Aream Cathedrali prætensam claudebat alter præcellens arcus, qui plateæ ducenti ad vetus Piscarium forum pro frontispicio serviebat; in quo specialiter spectabatur Caroccium Mediolanensium triumphale, atque victoria de Frederico-Ænobarbo Sanctorum Martyrum ope relata. Sed & alterum ejusdem plateæ caput alium similem arcum habebat; & hinc procedebatur ad plateam Curtis-ducalis, Cordusi vulgo appellatam, ubi tres erant arcus, omnes musicis choris instructi: quales etiam dispositi erant per alios duos arcus, ecclesiis SS. Thomæ & Marcellini præstructos; nec non supra eum qui ad Pontem-veterem conspiciebatur. Ad ingressum plateæ in Castellum ducentis stabat Hispanicus peditatus, militariter speciosus. Singulari deinde artificio structus ornatusque Constantinianus arcus visebatur ad ingressum vici, ad Portam Comasenam pertinentis; supraque cum Sanctorum Ambrosii atque Simpliciani præcelsæ statuæ, pendentibus ex frontispicio Regis Hispani insignibus, & paulo inferius insignibus Communitatis hinc & inde, cum bono bombardariorum subtus digestorum numero. Similem autem arcum fabricaverant vicini, ad exitum vici, qua Crucula & Altare S. Rocchi prospicitur. Sed & turricula sive porta, ingressum præbens ad aream S. Simpliciani, ornatissima erat; indeque conspiciebatur altera ala prælongæ porticus, quam diximus ecclesiæ ipsi prætensam. Quorum omnium specialia ornamenta, inscriptionumque & symbolorum argumenta persequi, nimis foret operosum.

[12] [Postea Dominica iterum omnibus convenientibus,] Die XXVII Maji, quæ & Dominica erat, a prima luce sic implebantur populo frequenti plateæ, ut ægre per eas daretur transitus ad hanc ecclesiam: ad quam hora duodecima venit S. Carolus cum Clero. Paulo post eum venerunt eodem etiam Episcopi, ac denique Cardinalis Paleottus, cum D. Sancio Padilia hujus Status Gubernatore, Generali Syndico, Magno Cancellario, Senatu ac Magistratibus: qui postquam iis quibus antea locis sessum sese receperant, ad horam XIII ingressi Chorum Abbates sunt, cum pluvialibus ac mitris pretiosis; dataque Prælatis & recepta salute, intra Sanctuarium consederunt circa altare Reliquiarum. Tum vero datum est processioni initium, prælato majori urbis vexillo, in quo expressus erat S. Ambrosius, sequentibus Scholis, Disciplinis, & Confraternitatibus. His succedebant Parochiæ, sub suis quæque crucibus ac labaris; Ordinum deinde Religiosorum chori; & post eos centum monachi Casinenses cum choro symphoniacorum: ac denique Presbyterorum Collegia universa, qui omnes ad tria millia numerati, vestesque Sacerdotales pretiosas induti, ceream facem gestabant, [procedit ordinatissima pompa,] agmen claudente Capitulo Cathedralis. Tum procedebant Abbates septemdecim, & plus quam sexaginta Monachi, in habitu sacro, ad ferenda per vices sacra lipsana operam succedaneam præstituri Episcopis, quoties vacare contigisset, junctim cum mitra & baculo secuturis.

[13] [cum quinque reliquiariis serculis,] Umbellas autem, ferculis singulis superextensas, simili modo per vices portabant Gubernator, Syndicus, Cancellarius, Senatus Præses, ipsique Senatores, Magistratus, Titulares, aliique primæ qualitatis Nobiles, quorum magnus ad id numerus confluxerat. Primum ferculum, auro textili instratum, sustinebat arcam S. Antonini, & umbella integebatur serici viridis, auro distincti. Secundum operiebatur tapete holoserico roseo, varie laborato; & ferebat SS. Ampellii atque Geruntii exuvias, candidi serici auroque illusi umbella obtectas. Tertium gerebat corpora Sanctorum trium Martyrum Sanctique Benigni, supra tapetium auri texti longe pretiosissimum, imminente desuper umbrella aureæ telæ, rubro serico intercurrente. Quartum, in quo S. Simpliciani ossa, ex textili argento, obumbrabatur ab auro similiter texto. Quintum denique, cum capite prædicti Sancti, portabatur a duobus Cardinalibus, Hippolytoque Rubeo Episcopo Papiensi, ac Cæsare Gambara Dertonensi, obumbrante ipsum auro texto. Porro primaria juventus Parochiæ, variegato candidæ sindonis aurique contextu ornata venuste, & in plures distributa turmas, sub suis quique ducibus, procedebant, armati hastis atque bipennibus, ad sacrorum pignorum custodiam, securitatemque Prælatorum ea ferentium, & totius pompæ ordinem tuendum ab irruente indiscretius turba; qui eadem etiam occasione usi, suam liberaliter operam commodabant precatorias corollas offerentibus, easque ad sacra fercula admoveri postulantibus.

[14] Ipso momento temporis, quo ex altari suo attollebantur Reliquiæ sæpe dictæ, omnia castri Regii tormenta soluta sunt, simulq; [quæ variis in locis militariter salutantur.] pulsatæ campanæ hujus basilicæ; ac pariter eodem ingressæ civiles turmæ bombardariorum, admiscuerunt se choris musicorum Sanctos invocantium; itaque procedere pompa cœpit sub horam XV versus Plateamnovam, ac porro per portam Beatricis versus Breram, usque ad regionem Cantaranam. Hinc flexo versus Portam novam cursu, ex grandi ibidem erecta machina, salutata a bombadariis est; ac versus S. Athanasium progressa usque ad S. Andreæ, ubi cum salutatione similiter bellica fuit excepta. Tum tendens ad Cruculam Portæ-orientalis ac versus Servitas declinans, convertit se in regionem nunc Pattarorum dictam ad Episcopium, tertiam salutationem istic exceptura. Postea Metropolitanam ingressa, exiit inde in aream ejus, ac versus forum Piscarium vetus tetendit, ingrediens aream Mercatorum, & per regionem Fustanariorum ad Cortemducis; [Cantata Missa,] unde reflexa versus S. Thomam in Terra-amara, ferebatur ad Pontem-veterem. Transito posthac Castello (ubi tormenta denuo explosa, sicut & bombardæ a militibus per viam digestis) intravit processio burgum Portæ-Comensis; atque Turriculam subiens; regressa est in ecclesiam hora XX. Tum vero sanctus Archiepiscopus, coram honoratissima illa Episcoporum, Abbatum, Procerum,Senatorumque ac Magistratuum cœtu Missam solenniter decantavit, atque circa XXII horam absolvit.

[15] Deinde & ipse & ceteri Prælati, sacris exuti vestibus, sine mora ingressi in monasterium sunt, ad locum ubi nunc Capitulum cogitur; & præparatum est ibidem pauperculis duodecim epulū, [S. Carolus cum Episcopis ministrat 12 pauperibus] quorum manibus aquam affudit Abbas Fontana, & S. Carolo Benedictionis formulam pronuntiante assidentibus illis ministraverunt Episcopi, cum duobus Cardinalibus aliisque Prælatis: accessit postmodum ab Archiepiscopo, priusquam refecti dimitterentur, eleemosyna viritim distributa. Digressis pauperibus itum ad publicum Refectorium est, & mensis benedicens Cardinalis Paleottus sancto Præsuli dexter assedit, [& ipsi deinde prandium sumunt,] atque ex opposito eorumdem Episcopi, Abbates, Monachique: ad quos interim dum vescuntur Julius Calinus Brixiensis Monachus elegantem habuit orationem, in commendationem ipsius festivitatis. Hac dictione finita sub horam XXIV, assurrexerunt Prælati, & a Monachis deducti sunt usque in plateam. Interim, ratione quadraginta horarum, quibus expositæ prostabant Reliquiæ sacræ, frequentabatur continuo ecclesia, singulis Parochiis ad horam sibi designatam comparentibus: quo etiam tempore energumeni plures manifesti facti sunt, atque a dæmonibus liberati; in quibus specialiter notata est mulier, intra Metropolitanam ecclesiam absoluta ad contactum capsæ S. Simpliciani. [Liberantur energumeni varii.] Die Mercurii mane. Missam pontificaliter cecinit Abbas S. Euphemiæ Fontana; qui & Vesperarum Officium explevit; & fama fuit, eadem hora liberatos a dæmoniis esse energumenos tres, ac unum fere cæcū recepisse usum liberum oculorum.

[16] [30 Maji concluditur festivitas,] Ad Completorium adfuerunt ambo Cardinales, conclusuri solennitatem totam, depositis sub altari Reliquiis sacris, quod in hunc modum actum est. Pontificaliter indutus Archiepiscopus Carolus, post decantatas Letanias, & incensatas lipsanothecas, ac sindonem albam quatuor plumbeis capsis instratam; capsas SS. Simpliciani & Antonini intra altare ad cornu Euangelii collocavit; in medio, capsam sanctorum trium Martyrum ac S. Benigni; ad cornu denique Epistolæ, tertiam SS. Ampelii & Gerontii, ac supra ipsas hujusmodi titulos --- Corpus S. Simpliciani, Archiepiscopi Mediolani --- Corpora beatorum Martyrum Sisinnii, Martyrii & Alexandri, ac Benigni, Archiepiscopi Mediolani --- Corpora SS. Geruntii & Ampelii, Archiepiscoporum Mediolani --- Corpus S. Antonini Archiepiscopi Mediolani. Multæ Reliquiæ Sanctorum, repertæ in altari majori sine nomine --- quod postremum ita scriptum fuit, quia intra ipsam capsam, [& capsæ Reliquiariæ sub altare conduntur.] per medium divisam, continetur corpus alterius innominati Sancti; quod Monachi aliæque personæ seniores existimabant esse S. Vigilii, Episcopi Tridentini ac Martyris. Denique clausum altare est ad cornu Epistolæ, opposito candido & quadrato marmore: ipsoque in actu inchoatis Letaniis, visum est aperiri cælum, præ suavi musicorum instrumentorum gutturumque symphonia, cui extra ecclesiam respondebat boatus tormentorum omnium atque campanarum pulsus. Interim vero dum referuntur feretra, quibus impositæ capsæ fuerant; accensa est devotio popularis, ut ex iis unusquisque frustulum concupisceret pro Reliquiis asservandum. Jamque eorum unum inter manus divisum erat, quando accurrentes Monachi cum custodibus sedaverunt tumultum; & omnibus in pace digressis, finem festivitas tota accepit.

[17] Hactenus Italica apud Puccinellum Relatio, desumpta ex Latinis Italicisque Mss. mediante favore Abbatis Pii Mutii, nec non ex Actis Notarialibus in Sacristia ecclesiæ asservatis: [deinde S. Carolus energumenum liberat] ubi pag. 43, post summariam ejusdem festivitatis expositionem, adjungitur; a D. Pio Camutio Luganensi, tunc ecclesiæ Sacristano, observatum fuisse, quod sanctus Archiepiscopus hac occasione horas circiter quinquaginta in dicta basilica orando transegerit, ejusque insignem erga Sanctos religionem insigni miraculo remuneratus sit Deus. Cum enim, inquit, absoluta comprecatione horarum quadraginta, ipse die Martis vesperi ab ecclesia egrederetur; obtulit ei sese juvenis quidam energumenus, annorum quindecim, a prænominato Camutio instructus; benedictioneque implorata & obtenta, velut mortuus corruit; sibique deinde redditus, apparuit liber a vexante se spiritu, Deum glorificans. In hujus rei monumentum perpetuum, ipso in loco postea Monachi erexerunt capellam, [& sculpitur titulus Translationis peractæ.] quæ est contigua baptisterio ecclesiæ, & habet statuam S. Caroli, in habitu Pontificali formatam. Iidem Monachi, memoriam universæ rei complexi brevi titulo, hunc quadrato marmori insculpendum auroque illinendum curaverunt sicuti in sacrario ipsorum est legere hoc modo: D. O. M. Divisis Simpliciano, Geruntio, Benigno, Antonino, Ampelio, Archiepiscopis Mediolani; Vigilio, Sisinnio, Martyrio, Alexandro, Martyribus, sacer locus instauratus: quorum Reliquias ex altari veteri, in hoc, Gregorio XIII Pont. Maxim. Philippo II Hispaniarum Rege, Carolus Borromæus Mediolan. Gabriel Paleottus Bononien. Archiepiscopi Cardinales, Episcopi undecim Synodi Mediolan. Seraphinus Mediolanensis hujus cœnobii Abbas, aliique Abbates Casinenses, Pontificiis insigniis ornati, Civitatis Provinciæque [Presbyteris] omnibus solenni pompa comitantibus, humeri suis transportaverunt, MDLXXXII, V kal. Junias.

[18] [An. 1591 statuit Grogorius 14,] Anno post ipsam Translationem nono, placuit ab Apostolica Sede postulare, ut festum, quod in die Paßionis sanctorum Martyrum Tridentionorum eatenus celebrabatur, liceret, pro majori populi commoditate ipsiusque festi celebriori cultu, affigere proximæ alicui Dominicæ diei: quod impetratum est per hujusmodi Breve. Gregorivs PP.XIV. Ad perpetuam rei memoriam. Post insignem victoriam, quam, sicuti accepimus, Mediolanenses divinitus ex Federico Imperatore, die festo sactorum Martyrum Sisinnii, Martyrii, & Alexandri, videlicet xxix Maji, reportarunt; decretum fuit in civitate Mediolanensi, ut festum eorumdem Sanctorum dicta die ab omnibus celebraretur, ac solenni Sacerdotum ac Populi supplicatione, ecclesia S. Simpliciani Mediolanensis, in qua eorumdem Sanctorum Martyrum corpora requiescunt, visitaretur. Cum autem hæc solennitas, [ut festum 3 Martyrum, 29 Maji solitum agi,] refrigescente Fidelium caritate, aut alias, intermissa fuerit; ac dilecti Filii, Communitas & Homines Mediolanenses, pie desiderent, illam pro debito devotionis affectu, quem erga eosdem sanctos Martyres gerunt, renovari; illamque, pro majori Populi commoditate & anni tempore, ultima Dominica mensis Maji perpetuo celebrari; idque jam dudum bonæ memoriæ Carolus, tit. S. Praxedis Presb. Cardin. pius Ecclesiæ Mediolanensis Præsul & Pastor, Fidelium suorum animis infixerit: Nos, de consilio Venerab. Fratrum nostrorum S.R.E. Cardinalium, super Ritibus & Ceremoniis Ecclesiasticis deputatorum, festum SS. Sifinnii, Martyrii, [deinceps fiat ultima Dominica.] & Alexandri prædictorum, ad ultimum diem Dominicum mensis Maji, Apostolica auctoritate, tenore præsentium transferimus; ita ut perpetuis futuris temporibus, solennitas horum sanctorum Martyrum, ultima Dominica Maji, in civitate prædicta, quotannis celebrari, ac solenni Sacerdotum & Populi supplicatione, in ecclesia S. Simpliciani hujusmodi, visitari debeat. Non obstantibus &c. Datum Romæ in Monte Quirinali, sub annulo Piscatoris, die XVII Maji, MDLXXXXI, Pontificatus nostri Anno primo.

[19] Denique quinquennio post, uti habet jam sæpe nominatus Puccinellus, in Vita eadem pag. 41. [An. 1596 decernitur Oblatio publicitus facienda.] Domini Vicarii ex duodecim, Provisionum Mediolani, anno MDLXXXXVI, die Martis, XXVIII Maji, decreverunt, ut Abbates & Artes quadraginta novem, juncti processionaliter, cum Tribunali Provisionum, conveniant ad oblationem, in ecclesia S. Simpliciani faciendam, ea Dominica die, qua prædictorum Sanctorum Martyrum festivitas illic celebraretur. Ita ille, ex registro utique Provisionum ipsarum, in quo jam alia mentio ipsorum Sanctorum Martyrum præcesserat. Idem pag. 47, enumerans Indulgentias, Basilicam prædictam visitantibus a variis Pontificibus Romanis, [Indulgentiæ feste eodem concessæ antiquitus,] & Archiepiscopis Mediolanensibus concessas; nominat Adrianum IV, qui anno MCLIX, in Translatione Sanctorum trium Martyrum, concesserit annos L & infra eorumdē Octavas annos XIV; quas Indulgentias Lucius Papa III confirmaverit, anno MCLXXXII; Cælestinus autem III, anno MCLXXXXIII, jusserit in Solennitate eorumdem trium Martyrum esse annorū centum, in Octava vero annorum dumtaxat VII. Hinc dubium nascitur, distinctane seculo isto XII fuerit dies Translationis, [an genuinæ?] a die Solennitatis seu XXIX Maji. Constare nihilominus ex Adriani Bulla videtur, ejus tempore aliquam Corporum prædictorum Translationem factam fuisse, pro qua sint istiusmodi Indulgentiæ postulatæ. Quæ tamen ipsæ Indulgentiæ, an eo seculo fuerint cum tam amplo annorum numero concessæ; an vero postea a transcribentibus is sit auctus, majori simplicitate quam fide, haud satis constat mihi, consideranti tantam alibi in gravioribus etiam causis Apostolicæ sedis parcitatem, quantam in Conatu Chronologico preposuimus Dissert. 17 num. 8 & Dissert. 20 num. 9.

DE BEATA MARIA
VIRGINE ANTIOCHENA IN SYRIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Acta, diu post rem gestam Antiochiæ scripta ex traditione, unde & quomodo hic dentur.

Maria, Virgo Antiochena (S.)

D. P.

Syriæ Metropolis Antiochia complures cælo dedit, &, quoad ibi res Christiana stetit, religiose venerabatur Sanctos, quorum alibi ignotus vel incertus cultus; propterea quod, [Acta ex Ms. Florentino] quæ nunc extant Synaxaria, licet originem fere habeuerint ex divinorum Officiorum libris, per Sanctos Sophronium & Damascenum in Palæstina restauratis, in usum ecclesiarum ac monasteriorum terræ Sanctæ; in Patriarchatu tamen Constantinopolitano aliter, aliter in Antiocheno transcripta auctaque sint; ad Constantinopolitanum vero spectaverint illa fere omnia, quæ vidimus hactenus vel manu descripta vel typis impressa. Vnicum Ms. hoc mense exeunte sæpius allegatum, Mediceæ ad S. Laurentium Bibliothecæ, repostium Pluteo IX num. XIV, Antiochenis magis proprium fuisse videtur: sed, quod dolendum, continet solum Majum, & hunc dumtaxat dimidium. Vt interim eo quod suppetit fruamur, offertur ex eo Βίος καὶ πολιτεία τῆς μακαρίας Μαρίας τῆς Παρθένου, Vita & conversatio Beatæ Mariæ Virginis, in urbe Antiochia natæ. (& quantum ex dicto Ms. colligeret licet) cultæ Μηνὶ Μαίῳ κ θ᾽, Mensis Maji XXIX, sic enim habet titulus, quamvis in sequenti deinde Vita nulla fiat mentio mortis, nedum diei. Hæc autem Vita, si est Antiochiæ scripta, quod nusquam indicatur, scripta est longo post rem gestam tempore, absque ulla chronotacticorum characterum vestigio, [absque ulla nota temporis.] cui prudens conjectura poßit superstrui de ætate ipsius Sanctæ. Primam quidem in hac scena personam agit Antehmius quidam, τῶν ἐπισήμων τῆς πόλεως, ex illustrioribus civitatis: sed temerarium foret asserere, hunc illum esse, qui in Actis S. Aphraatis, VII Aprilis sub Imperatore Arcadio fuit Præfectus ac Consul pro Oriente, Collega Stiliconis, in Occidente Consulatum gerentis anno CCCV. Nihilo facilius est divinare, ad cujus urbis Episcopum is se contulerit pœnitentiæ & absolutionis causa, postquam Christum ejusque baptismum scripto chirographo ejuraverat. Dicitur illa urbs abfuisse Antiochia intervallo XVIII Milliarium, sed in quam partem? Distant hoc sere intervallo, si more Syriaco milliaria sumamus horaria, ex Septemtrione, Alexandria Syriæ, indeque circumeundo, Cyrus, Chalcis, Apamea, Epiphania, Antaradus. Quod autem neque civitas neque Episcopus nominetur, justam præbet causam suspicandi, nihil horum cognitum fuisse Scriptori; adeoque rem, nullo scripto vetustiori traditam, styloque recentiori exornatam, eo habendam esse loco, quo multa in Vitis Sanctorum Patrum, utilem quidem instructionem continentia ad formandos mores, sed ad historicam certitudinem parum aut nihil. Igitur istam quoque ut talem hic damus, liberum lectori relinquentes, ut eam quo volet gradu credibilitatis collocet, dum nihil aliunde adfertur, quo vel confirmari poßit vel infirmari.

ACTA
Ex Ms. Bibliothecæ Mediceæ ad S. Laurentium Florentiæ.
Interprete R.P. Antonio Francisco Destieu S.I.

Maria, Virgo Antiochena (S.)

EX. MS. FLORENT

CAPUT I.
Mariæ educatio casta, ejus pudicitia frustra tentata ab Anthemio, vocatus in auxilium magus.

Τὸ γεγονὸς πρᾶγμα, κατὰ τὴν μεγάλην Ἀντιοχείαν τῆς Συρίας, δίκαιον ἡγησάμην γραφῇ παραδοῦναι, εἰς δόξαν τοῦ Θεοῦ, καὶ ὠφέλειαν καὶ σωτηρίαν τῶν τε ἀναγινοσκόντων καὶ τῶν ἀκουόντων· ἔχει δὲ ταύτης διηγήσεως ὦδε. Ἐν Ἀντιοχεία τῇ πόλει γυνή τις κατῴκει, σεμνὴ τὸν βίον, χρηστὴ τὸν τρόπον, μέτριος δὲ τῇ τοῦ παρόντος βίου περιουσίᾳ. Αὐτὴ χηρευθεῖσα τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς, εἶχεν θυγάτριον καλούμενον Μαρίαν, ἥνπερ ἀνέτρεφεν κατὰ μίμησιν τοῦ θεοφιλοῦς αυτῆς βίου. Τῆς δὲ παιδὸς προκοψάσης χρόνοις καὶ ἡλικίας ὑπετίθετο αὐτῇ μήτηρ, συμφέρειν αὐτῇ τὴν παρθενίαν ἑλέσθαι, εἴπερ τῷ γάμῳ προσομιλίσαι διότι παρθενία ἐν τούτῳ τῷ βίῳ ἀμεριμνίαν ἔχει, καὶ ἐν τῷ μέλλοντι αἰῶνι πολλῆς χαρᾶς καὶ τιμῆς ἀξιωθήσεται. δὲ, ὡς ἐκ τοιαύτης μητρὸς ὑπάρχουσα καὶ τοιούτων διδασκαλιῶν ὁπακούουσα, ἀπέιπατο μὲν τῷ γάμῳ, τῇ δὲ ἀγνῇ παρθενίᾳ ἑαυτὴν συνήρμοσεν. Ἦν οὖν σὺν τῇ μητρὶ νυκτὸς καὶ ἡμέρας, τᾶῖς ἐκκλησίαις καὶ ψαλμῳδίαις ἀπαύστως προστρέχουσα· καὶ τοσούτῳ πόθῳ ἐκρατήθη πρὸς τὸν Θεὸν, ὥστε ἐκ τούτου κατορθῶσαι αὐτὴν καὶ τὸ ἱερὸν ψαλτήριον.

Τούτων οὕτως εὐαρέστως τῷ Θεῷ βιούντων, διαπονηθεὶς τῶν καλῶν ἐμποδιστὴς διάβολος, ἑπιφέρει αὐταῖς τινα τῶν ἐπισήμων τῆς πόλεως, ὀνόματι Ἀνθέμιον· ὅστις κατοπτεύσας διαφόρως τὴν σεμνὴν μητέρα αὐτῆς, ἅμα τῇ θυγατρὶ συχνάζουσαν τῇ ἐκκλησίᾳ, προσετέθη τῇ κόρῃ σφοδρῶς. Καὶ ἐν τειλάμενος ἑνὶ τῶν παίδων αὐτοῦ καταμαθεῖν ἔνθα τὴν οἴκησιν ποιοῦνται, ἤρξατο διὰ τῶν παίδων τῇ κόρη ὑποσχέσεις καὶ ἐπαγγελίας διαβολικὰς ὑποτίθεσθαι. δὲ παντελῶς οὐδεμιᾶς ἀποκρίσεως αὐτοὺς ἠξίου, ὡς λοιπὸν αὐτὸν ἐκ τοῦ διαβόλου συνωθούμενον, δι᾽ ἑαυτοῦ ἐμφανίσαι αὐταῖς κολακείαις καὶ ὑποσχέσεσι παρασχὼν, ἐκλύειν αὐτῶν πειρώμενος πρὸς τὴν σπουδὴν καὶ τὸν πόθον. Τῆς δὲ μητρὸς προσπεσούσης αὐτῷ, καὶ ἅπαξ καὶ δὶς, ἐπὶ τὸ ἐνδοῦναι αὐταῖς, καὶ μὴ παρενοχλεῖν πρός τε αὐτοῦ ὕβριν, πρὸς τε αὐτῶν θλίψιν, διὰ τὸ μὴ ἐ͂ιναι δυνατὸν αὐτάς τι τοιοῦτον διαπράξασθαι· αὐτὸς οὐδ᾽ ὁλως τῆς διαβολικῆς ἐπιθυμίας ἐπαύετο· ἀλλὰ λοιπὸν καὶ διὰ γυναικῶν, αἷς ἦν πρέπον ταῖς τοιαύταις ἀποκρίσεσιν ὑπουργεῖν, ἐμήνυσεν, καὶ διαφόρως ἕξειν αὐτὴν νομίμην γυναῖκα, καὶ δωρεαῖς καὶ θεραπείαις ἀμείψασθαι τὴν τε παῖδα καὶ τὴν μητέρα. Τῶν δὲ μεθ᾽ ὅρκων ἀπομοσαμένων μὴ πρᾶξαί τι τοιοῦτόν ποτε, αὐτὸς τοῦτο μαθὼν ἀνθωμό σατο, ὡσεὶ δέοι αὐτῷ πάντα τὰ ὑπάρχοντα αὐτοῦ δαπανῆσαι, πάντως κατακυριεύσει τῆς κόρης.

Ὡς δὲ δύω ἔτη παρῆλθον μυρίαις χρωμένῳ τέχναις διαβολικαῖς;, καὶ ἀνορητὸς σπουδὴ αὐτοῦ ἐγίνετο, ἦν λοιπὸν συνεχόμενος τῇ διαβολικῇ θλίψει, καὶ ἀπορῶν πράξει. Ἐν μιᾷ οὖν τῶν ἡμερῶν, καθεζωμένου αὐτοῦ μετά τινων τῶς τῆς πόλεως, ἦλθέν τις ἄνθρωπος, αὐτῷ μὲν ἄγνωστος ὑπάρχων, τοῖς δὲ σὺν αὐτῷ καθεζομένοις γνωστός. Τοῦτον ἰδόντες οἱ ἐκεῖσε σὺν αὐτῷ καθεζόμενοι, ὑπανέστησαν αὐτῷ, καὶ πάλιν ἐκάθισαν σὺν αὐτῷ. Μετὰ οὖν μίαν ὥραν ἀνέστη ἐλθὼν, καὶ ἀνεχώρησεν. οὺν Ἀνθέμιος ἤρξατο ἐρωτᾷν σὺν αὐτοῖς· Τίς ἐστιν οὗτος ἄνθρωπος ἐλθὼν, ὅτι ὑπανέστητε αὐτῷ; Εἷς δέ τις ἐξ αὐτῶν, ἔφη αὐτῷ. Οὗτος ἄνθρωπος, τὸ μὲν ὄνομα αὐτοῦ Μέγας καλεῖται, σὺν τῷ ὀνόματι δὲ καὶ μέγας ὑπάρχει· γοὴς γάρ ἐστι δοκιμώτατος, δυνάμενος ποιεῖν πάντα ὅσα θέλει. Ἀκούσας δὲ τοῦτο Ἀνθέμιος ἐξάρη, τὴν διαβολικὴν αὐτοῦ ἐπιθυμίαν βουλόμενος δι᾽ αὐτοῦ πληρῶσαι. Ἀλλ᾽ μόνος παντοδύναμος Θεὸς, δυνάμενος σώζειν τὰς προσφευγούσας αὐτῷ ψυχὰς κᾄν τε ἀνδρῶν κᾄν τε γυναικῶν, θέλων πάντα ἄνθρωπον σώζεσθαι, μὴ βουλόμενος τὸν θάνατον τοῦ ἁμαρτωλοῦ, ἀλλὰ τὴν ἐπιστροφὴν καὶ τὴν ζωὴν, κατὰ γενεὰν καὶ γενεὰν ποιῶν θαυμάσια μεγάλα μόνος, αὐτὸς καὶ νῦν τῇ σοφία αὐτοῦ ἔσωσεν καὶ τὴν πιστὴν μητέρα ἅμα τῷ ἐναρέτῳ αὐτῆς θυγατρίῳ· οὐ μόνον δὲ αὐτὰς, ἀλλὰ καὶ τὸν ἐν ἀπολείᾳ αὐτῶν τε καὶ ἑαυτοῦ σπεύδοντα ἄνθρωπον ἔσωσεν. Τὸν δὲ τρόπον τῆς σωτηρίας διηγήσομαι ὅπως ἑστὶν, ἵνα ἕκαστος τῶν ἀκουὀντων δοξάσῃ τὸν σώζοντα τοὺς ἐλπίζοντας ἐπ᾽ αὐτόν.

Οὗτος οὖν Ἀνθέμιος συχνάσας τῷ τόπῳ ἐκείνᾳ, καὶ περιτυχὼν τῷ προειρημένῳ φαρμάκῳ, προσέπεσεν αὐτῷ διηγούμενος τὴν διαβολικὴν αὐτοῦ ἐπιθυμίαν, εἰπών· Ὅτε κόρης τινὸς ἐρῶ, ἥτις ἔστιν ὀρφανὴ, πενηχρὰν μητέρα μόνον ἔχουσα· ἥντινα πλείσταις παρακλήσεσι καὶ ὑποσχέσεσι, διά τε ἑαυτοῦ διάτε ἄλλων πλειόνων παρακαλέσας, πεῖσαι οὐ δεδύνημαι, τοῦτον ἤδη δεύτερον ἔτος. δὲ φαρμακὸς ἔφη αὐτῷ · Δεῖξόν μοι τὸν οἶκον, ἔνθα καταμένουσι τὰ γυναικάρια ἐκεῖνα, καὶ ἀμέριμνος ἔσο· σήμερον γὰρ τῇ νυκτὶ ταύτῃ ποιῶ τὴν κόρην ἐλθεῖν καὶ παραστῆναι τῇ κλίνῃ, ἐφ᾽ ᾖ σὺ καθεύδεις. δὲ Ἀνθἐμιος προσκυνήσας καὶ ἀσπασάμενος; καὶ ὑποσχόμενος αὐτῷ θεραπείαν ἀνεχώρησεν, δοὺς αὐτῷ ἕνα παῖδα, ὀφείλοντα ὑποδεῖξαι ἔνθα κατῴκουν τὰ γύναια. Τῆς δὲ νυκτὸς ἐπελθούσης, ἔμενεν Ἀνθέμιος προσδοκῶν τοῦ φαρμακοῦ τὴν ὑπόσχεσιν. Ὡς δὲ πᾶσαν τὴν νύκτα ἀγρυπνήσας ἐματαιώθη, προῆλθεν πρωῒ ἐγκαλέσαι τῷ μάγῳ. Καὶ εὑρὼν αὐτὸν καὶ προσκυνήσας ἔφη· Οὐδὲν, κύριέ μου, ὑπέσχού μοι χθὲς, γεγένηται πρός με. δὲ ἔφη αὐτῷ· Ἐπελήθην σου ἐν τῇ ἑσπέρᾳ, ἀλλὰ πάντως τῇ νυκτὶ ταύτη ἔρχεται πρός σε. Ὡς δὲ πάλιν νὺξ ἔφθασεν, ἦν αὐτὸς ἀγρυπνῶν, καὶ περιμένων τὴν διαβολικὴν ὑπόσχεσιν. Ὡς δὲ οὐδὲ τότε τῆς τοῦ μάγου συντάξεως κατέτυχεν, ἀποδυσπετῶν καὶ θλιβόμενος, ἅματε καὶ τῷ κόπῳ τῆς ἀγρυπνίας συνεχόμενος, προῆλθεν σπουδαιοτέρως ἐγκαλέσαι τῷ μάγῳ· καὶ εὑρὼν αὐτὸν ἔφη· Εἰ δυσχερὲς ὑμῖν ὑπάρχει τὸ παραστῆναί μοι τὴν κόρην ἐν τῷ οἵκῳ μου; κᾂν τὸ προσομιλεῖν αὐτὰς μετ᾽ ἐμοῦ ποίησον, καὶ δέχεσθαί με εἰς ὁμιλίαν αὐτῶν. δὲ φάρμακος λέγει αὐτῷ. Ἡσύχασον σὺ νεκρόψυχε, ἐπειδὴ ἄλλο ἀναγκαιότερόν μοι πρᾶγμα ἀνέκυψεν, ἐκεῖ ἠσχολούμην· ἐπεὶ ἂν καὶ τὸ σὸν πρᾶγμα ἐγεγόνει. Πλὴν ὕπαγε, ἀμερίμνει, ταύτην τὴν νύκτα ἔρχεται κόρη πρός σε κᾂν μὴ θέλῃ. δὲ Ἀρθέμιος καὶ πάλιν πιστεύσας ἀνεχώρησεν. Ὅτι οὖν ἑσπέρα κατέλαβεν, συγκοπτόμενος τῷ ἀθέσμῳ ἐκείνῳ λογισμῷ, ἠν πάλιν αὐτὸς ἀγρυπνῶν καὶ ἀδολεσχῶν.

[1] Rem Antiochiæ urbe Syriæ maxima gestam, [Antiochiæ mater puapercula] scripto tradere, æquum esse duxi, & e divina gloria, & ex eorum, qui sive lecturi illam sunt, sive audituri, utilitate. Hunc autem in modum refertur. In urbe Antiochia degebat mulier, vitæ honestate, morumq; exemplo commendabilis, opum vero mediocri copia. Huic conjuge orbatæ puella erat. Maria nomine, quam ad imitationem vitæ suæ & in divino amore educabat, Porro filiæ ætate progressæ suggessit mater, conducibile magis ipsi fore institutum vitæ cœlibis, quam conjugalis; propterea quod virginitas in præsenti vita solicitudinum expers sit, [Mariæ filia cœlibatum persuadet] in futura vero multæ lætitiæ gloriæque compos. Puella autem, ut quæ ex tali matre genita talibus pareret documentis, renuntiavit conjugio, seque ad virginitatem caste colendam composuit. Igitur noctu diuq; ecclesias psalmodiasque cum matre frequentans, tanto Dei tenebatur amore, ut ex illo tempore sacrum ipsa Psalterium feliciter condisceret.

[2] Ambabus vitam Deo gratam hoc tenore degentibus, ægre id ferens, [hujus amore captus e primoribus Anthemius] qui pietati solet esse obstaculo diabolus, objicit eis Anthemium quemdam e Primoribus civitatis: qui aliter probam illam matrem, aliter filiam æstimans, dum curiosius observat frequenter templum una adeuntes, puellæ amore vehementi captus est; juossoque earum domicilium perquirere servo, cœpit diabolicis per famulos pollicitationibus virginem aggredit At hos ipsa nullo omnino responso dignabantur, cum iste per se demum & blanditiis istis & promissis satis manifeste ostenderet, sese a dæmone impelli, dum sic tentat dissolvere earumdem erga Deum pietatem ejusque potiundi desiderium. Cum autem mater semel iterumque obstestata esset, [cum nihil proficeret;] se ut dimitteret, neque turbaret, ad suam ipse ignominiam earumque calamitatem, ad id solicitando, quod nesas erat eas facere; nihil ille de pessima cupiditate remittens, deinceps per mulierculas, ad ejus generis commercia aptas, significavit etiam sæpius, se illam uxorem habiturum legitimam, puellam interum cum matre donis obsequiisque pelliciendo. Utraque vero etiam cum jurejurando negante, tale quid se unquam admissuras; ipse eo intellecto contra juravit, se, quamvis facultates omnes consumere oporteret, puella omnino potiturum.

[3] Ut vero duos annos exegit, usus mille fraudibus diabolicis, & incassum illi cecidit conatus omnis; sathanico tabescebat mœrore, nesciens, quid ageret. Forte autem, [tandem indicatum sibi magum adireconstituit:] ipso cum quibusdam civium considente, supervenit homo aliquis, ipsi quidem ignotus, at notus iis qui una considebant. Hi vero illum contuiti assurrexerunt, ac rursum cum eodem consederunt; isque una post hora, quam venerat, abiit. Igitur Anthemius confestim rogare cœpit; Qualis vir is est, quod venienti illi assurrexistis? Respondit unus e numero: Vir iste vocatur Magnus, &, quod nomen indicat, magnus revera est: etenim peritissimus magiæ cum sit, quidlibet potest. Quo audito, gavisus est Anthemius, ut qui magi opera scelestam cupiditatem suam explere vellet. At omnipotens Deus, qui virorum mulierumque ad se recurrentium animas servare potest, qui omnem hominem cupit salvari, neque mortem peccatoris vult, sed ejus conversionem ac vitam, qui per generationem & generationem facit mirabilia magna solus, nunc etiam sua sapientia servavit matrem istam fidelem cum dilecta ejusdem filia; neque illas solum, sed virum quoque, in suum ipsarumque interitum ruentem. Quis autem fuerit salutis modus, enarrabo; ut audientium quisque laudet eum, qui salvos facit sperantes in se.

[4] [hic pollicitus ipsum ante lectum ejus sisteret] Anthemius ergo itentidem ad locum illum regrediens, & in commemoratum magum incidens, diabolicam suam concupiscentiam ei exponit, multum obsecrans atque aiens: Puellam quamdam amo, patre orbam, matre sola superstite, sed paupere. Istam multis & precibus & promissis ipse per me, tum per alios plures adorsus, nihil persuadere potui, toto jam biennio. Cui magus: Domum muliercularum istarum mihi commonstrato, de cetero ne sis solicitus: cras etenim nocte ipsa, tibi sistam puellam ad lectum, in quo dormis. Anthemius hominem obtestatus cum amplexu, pollicitusque operæ mercedem, recessit, dato famulo, qui indicaret; ubi mulieres commorarentur. Consecuta igitur nocte expectabat Anthemius magi promissa; sed totam noctem vigilasse frustra illi fuit. [bis Anthemium fallit] Mane igitur ivit ad expostulandum cum mago: quem reperiens, ait cum reverentia: Nihil, Domine mi, eorum, quæ heri pollicebare; mihi evenit. Respondit ille: Oblitus tui sum hesterno vespere, sed hac omnino nocte ad te ventura illa est. Ut rursum nox venit, insomnis ille diabolica magi promissa præstolabatur: postquam autem neque etiam tum rem a mago condictam consecutus est, indignatione & mœrore plenus, simulque vigiliarum molestia dejectus, festinavit enixius cum mago expostulatum. Quem ut invenit, Si tibi, inquit, nimis est difficile puellam mea in domo mihi sistere, fac saltem aut illas venire, aut ab illis me admitti ad colloquium. Cui magus, Sile tu, inquit, quit, homo væcors: quia mihi obvenit negotium magis urgens, ei vacavi: tamen etiam res tua perfecta est. Ceterum abi, sine cura jubeo te esse: hac certe nocte veniet ad te puella, velit nolit. Id autem rursum credens Anthemius se recepit: nocte vero redeunte, turbatus nefaria illa cogitatione, rursum vigilabat, multumque speculabatur ipse secum.

CAPUT II.
Inducta per magiam ad Anthemium Maria, prudenter se ab illo expedit.

Δὲ μάγος ἀπελθὼν εἰς τὸν οἶκον, ἔνθα κατέμενον τὰ τίμια ἐκεῖνα γύναια, παρεκατέστησεν ἐκεῖ δύο δαίμονας, ἐν τειλάμενος αὐτοῖς, ὅτιπερ ὥδε καταμένουσιν μήτηρ καὶ θυγάτηρ, τῆς δὲ θυγατρὸς ἐρᾷ Ἀρθέμιος λαμπρότατος, εἰς τόνδε τὸν τόπον οἰκῶν· θελήσατε οὖν παντὶ τρόπῳ παραμεῖναι, καὶ ἀπγαγεῖν τὴν κόρην ἔνθα αὐτὸς καθεύδει, ἐπεὶ οὐ φείσομαι ὑμῶν. Καὶ καταλιπὼν ἐκεῖ τοὺς δύο δαίμονας ἀνεχώρησεν. Ἐπεισελθόντες δὲ αὐταῖς κοιμωμέναις οἱ δαίμονες, διαφόροις αὐτὰς φαντασίαις ἐτάραξεν. δὲ μήτηρ διυπνισθεῖσα καὶ κατασφραγεσαμένη ἔφη τῇ θυγατρί· Δεῦρο τέκνον, ἀναστῶμεν καὶ ἀπέλθωμεν εἰς τὴν ἐκκλησίαν, ὅτι ὅλη νὺξ αὕτη φαντασία μοι γέγονεν· ἐδόκουν γὰρ ὅτι κακὸς ἐκεῖνος ἄνθρωπος ἐκράτησέν σε, καὶ ἤθελεν ἀποσπᾶσαι ἀπ᾽ ἐμοῦ· κᾀγῶ ἀντείχουν κᾀντεμαχόμην αὐτῷ, κρατοῦσά σε καὶ ὁρκίζουσα αὐτῷ, κατὰ τοῦ Θεοῦ καὶ τῶν Ἁγίων, ἁναχωρῆσαι ἀφ᾽ ἡμῶν. Ὡς δὲ οὐκ ἐνεδίδου, ἀλλὰ ἀπομύετό μοι, μὴ συγχωρῆσαι, εἰ μὴ ἐπάρω αὐτὴν ἀπό σου. Εὐθέως φησὶν ἰδέσθημε ὅτι ἐφάνησαν κληρικοὶ καὶ ὄχλοι πολλοὶ, ὡς ὅτι Ἀρχιεπίσκοπος ἔρχεται· κᾀκεῖνος εὐθὺς ἀπολύσας σε ἄφαντος ἐγένετο, καὶ ἡμεῖς εἰσήλθομεν εἰς τὴν ἐκκλησίαν, καὶ εὐχαριστήσαμεν τῷ Κυρίῳ, τῷ σώσαντι ἡμᾶς. Δεῦρο οὖν, τέκνον, καὶ αὐτῇ τῇ ἀληθείᾳ ἀπελθοῦσαι, ἱκετεύσωμεν τὸν Θεὸν, ὅπως σώσῃ ἡμᾶς, καὶ πρόνοιαν τῆς πτωχείας ἡμῶν ποιήσηται.

δὲ θυγάτηρ ἀποκριθεῖσα λέγει αὐτῇ· Δεῦρο, Κυρία μου μῆτερ, ἄγωμεν, κᾀγὼ μὲν ἐν μεγάλῳ ἀγῶνι ἐγενόμην· ἐδόκουν γὰρ σύν σοι ἀπιέναι ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ, καὶ εὑρέθην, οὐκ οἶδα πῶς, ἐν οἴκῳ τινὶ μεγάλῳ, καὶ μιαρὸς ἐκεῖνος ἄνθρωπος εὑρέθη ἐκεῖ, κρατῶν με καὶ δεικνύων μοι ἀργύριον πολύν, κόσμια διάφαρα, ἱμάτια χρυσόκλαβα, στρομνὰς μεγάλας, δούλους καὶ δουλίδας πολλὰς, λέγων μοι· Τούτων πάντων κυρία ἔσῃ, ἐὰν μέλλῃς ἐ͂ιναι μετ᾽ ἐμοῦ. Ἐγὼ δὲ ἔκλαιον λέγουσα· Οὐ θέλω ταῦτα, πρὸς τὴν κυρίαν μου θέλω· καὶ οὕτως κλέουσα διύπνισα. Ἀλλὰ ἄγωμεν εἰς τὴν ἐκκλησίαν. Καὶ ἐνδυσάμεναι ἐξῆλθον ἐκ τοῦ οἴκου αὐτῶν, ἀπιέναι εἰς τὴν ἐκκλησίαν. Ἦνδὲ τάχειον πολύ· αὗται δὲ ἐκ τοῦ πόνου τῆς φαντασίας αὐτῶν διυπνισθεῖσαι, ἐνόμισαν τὸν κατὰ συνήθειαν αὐταῖς ὕπνον πεπληρωκέναι. Καὶ ὡς διῆλθον μίαν ῥύμην καὶ εἰς ἄλλην ἔμελλον εἰσιέναι, ἐνέβαλον ἑαυτοὺς οἱ δύο δαίμονες μέσον τῆς μητρὸς καὶ τῆς θυγατρός· καὶ μὲν ἑις ἀφωμοίωσεν ἑαυτὸν τῇ μητρὶ, καὶ ἐπὶ ἑτέραν πλατείαν προάξας τῇ κόρῃ, λέγει αὐτῇ· Ἔνθεν ἔρχου, τέκνον μου, ἀκολούθει μοι. δὲ κόρη, νομίζουσα τῇ μητρὶ ἀκολουθεῖν, ἠκολούθει τῷ δαίμονι· καὶ δαίμων ἀπήγαγεν αὐτὴν εἰς τὸν οἶκον τοῦ Ἀνθεμίου· καὶ ἀνοίξας τὰς θύρας, παρίστησιν αὐτὴν τῇ κλίνῃ ἔνθα ἐκάθευδεν, καὶ ἀνεχώρησεν. δὲ ἄλλος δαίμων ἠκολουθεῖ τῇ μητρὶ, καὶ συνελάλει αὐτῇ ἐν σχήματι τῆς θυγατρὸς αὐτῆς ἄχρι τῆς ἐκκλησίας καὶ τοῦ νάρθηκος, καὶ ἀνεχώρησεν.

οὖν Ἀνθέμιος θεασάμενος τὴν κόρην, ἢν πολλοῖς χρόνοις ἔσπευδεν κᾂν εἰς ὁμιλίαν αὐτῆς γενέσθαι, τότε δὲ παρεστῶσαν αὐτοῦ τῇ κλίνῃ, ἔκθαμβος ἐγένετο, καὶ ἀναπηδήσας τῆς κλίνης ἐκράτησεν αὐτὴν τῆς χειρὸς, καὶ λέγει αὐτῇ· Τί ἐ͂ι, κυρία μου Μαρία; ποσάκις παρεκάλεσα ὑμᾶς, καὶ δι᾽ ἄλλων καὶ δἰ ἑαυτοῦ, κᾂν εἰς ὁμιλίαν μου στῆναι, καὶ οὐκ ἐβουλήθητε· ἰδοὺ σὺ ἀφ᾽ ἑαυτῆς ἦλθες εἰς τὸν οἶκόν μου, καὶ εἰς τὸν κοιτῶν ά μου,καὶ εἰς τὰς χεῖράς μου ἐ͂ι. δὲ τοῦ Θεοῦ δούλη Μαρία, θεωρήσασα ἑαυτὴν ἐν τοιούτῳ τόπῳ καὶ τοιούτῳ σχήματι συνεχομένην, σύντρομος γεγενομένη ἀνέκραξεν, μετὰ δακρύων εἰποῦσα· Οὐαί μοι τῇ ἀθλίᾳ! τί ἔπαθον; Κύριε Θεὸς, πρὸς ὃν ἔσπευδον ἀπιέναι, σὺ βοήθησόν μοι ἐν τῇ ὥρᾳ ταύτῃ, ὅτι οὐκ ἔστιν βοηθῶν μοι. δὲ Ἀνθέμιος ἔφη αὐτῇ· Μὴ δειλιάσῃς, κυρία μου Μαρία, μηδὲ ἐκστῇς ἑαυτῆς. Δεῦρο ἴδε τὸν ἄργυρόν μου, πόσος ἔστιν. Δεῦρο θέασαι κόσμον γυναικεῖον, πόσος μοι ὑπάρχει· πόσαι καὶ διάφοροι ἑσθῆτές τε καὶ στρῶμναι, πόσοι δοῦλοι καὶ δουλίδες μέλλουσιν ὑπηραιτεῖν σοι καὶ τῇ μητρί σου· καὶ εἰ μὴ θελήσης οἰκείᾳ σου προαιρέσει συζευχθῆναί μοι, ὡς παλλακῇ σοι χρήσομαι, καὶ οὐ συγχωρίσῳ σοι τὸ φῶς τοῦ ἡλίου ἰδέσθαι, ἐν ᾧ ὅλως εἰς τὰς χεῖράς μου ἦλθες. Καὶ κρατῶν αὐτὴν τῆς χειρὸς ἐπεδείκνυεν αὐτῇ τὸν ἄργυρον, τὸν κόσμον, τὴν ἑσθῆτα.

Τῆς δὲ δούλης τοῦ Θεοῦ Μαρίας μὴ δὲ ὁλῶς μεταβλησκομένης τῇ θεωρίᾳ τοῦ ἀργύρου τῶν ἄλλων εἰδῶν, ἀλλὰ συχνῶς ἐκ βάθους τῆς καρδίας στεναγμοὺς ἀφιούσης μετὰ δακρύων, τὰ βάθη τῶν καρδιῶν ἐρευνῶν Θεὸς, μόνος ἐκ πάσης βίας καὶ ἀνάγκης ῥύεσθαι δυνάμενος τοὺς ἐλπίζοντας ἐπ᾽ αὐτὸν, ἐξαπέστειλεν τὴν τοῦ ἁγίου Πνεύματος βοήθειαν ἐπ᾽ αὐτήν. Καὶ δὴ ἀναλαβοῦσα ἑαυτὴν, προσπίπτει τῷ Ἀνθεμίῳ καὶ λέγει αὐτῷ, Κόριέ μου, ἐν ᾧ εἰς τὰς χεῖράς σου ἐνέπεσα, καὶ οὐκ ἔστι μοι ἐκφυγεῖν, ἐρῶ σοι πᾶσαν τὴν ἀλήθειαν. Ἡμεῖς πενιχρὰ γυναικάρια ἐγενόμεθα ἐξ ἀρχῆς, καὶ ἐσμέν· δὲ μήτηρ μου πάντοτε ταῦτά με ἐδίδαξεν, λέγουσα· Ὅτι τέκνον μου οὐκ ἔνι ἄλλως παρὰ Θεῷ σωθῆναι, εἰ μήπου τις ἐντολὰς καὶ εὐποιΐας ἐργάσηται· ἐπεὶ οὖν ἡμεῖς ἐν πενίᾳ ὑπάρχομεν, μὴ δυνάμεναι ἐλεημοσύνην ποιῆσάς τινι, κᾂν τὴν παρθενίαν καὶ ἀγρυπνίαν τῷ Θεῷ προσοίσωμεν, ἵνα ἑύρωμεν ἔλεος ἐν ἡμέρα κρίσεως· ἐὰν δὲ λάβῃς ἄνδρα, ἐμὲ ἐγκαταλεῖψαι ἔχεις, κᾀγὼ ἐν ἀνάγκῃ γενομένη μέλλω στενάξειν κατά σου, καὶ σὺ μέλλεις περιπίπτειν θλίψεσι καὶ ἁμαρτίαις, καὶ οὕτως κατάκριτος γενομένη τῇ κρίσει τοῦ Θεοῦ παραδοθήσῃ· Ἐὰν δὲ ἀκούσῃς μου καὶ τὴν παρθενίαν φυλάξῃς, ἀπερισπάστως τῷ Θεῷ δουλεύσομεν, καὶ τὴν αἰωνίαν χάραν κληρονομήσομεν. Τούτου οὖν χάριν οὐκ ἠνεσχόμεθά σου στῆναι εἰς ὁμιλίαν· ἐν ᾧ δὲ συντίθῃ μοι ἔχειν μετ᾽ ἐμοῦ καὶ τὴν μητέρα μου, ἕτιμός εἰμι προαιρέσει δούλη σου γενέσθαι, μόνον δυσωπῶ μηδὲν πραχθῆναι ἐν τῷ τέως ἐν έμοὶ κακόν· ἐγὼ γὰρ πείσω τὴν μητέρα μου συνελθεῖν ἐν τῷ πράγματι· εἰ δὲ καὶ μὴ πεισθῇ, ἐγὼ ἑαυτήν σοι ἐπιδίδωμι.

Τοῦ δὲ Ἀνθεμίου θεραπευθέντος ἐπὶ τῇ ὑποσχέσει τῆς κόρης, πιστωθεὶς παρ᾽ αὐτῆς ὅρκῳ, ὡπίσω ιε᾽ ἡμερῶν τοῦτο πράξειε, ἀπέλυσεν αὐτήν. δὲ δούλη τοῦ Θεοῦ Μαρία ἀπολυθεῖσα, ἀπῆλθεν ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ, καὶ εὗρεν τὴν μητέρα κλαίουσαν καὶ δεομένην τῷ Θεῷ, ὑπὲρ τοῦ φανερωθῆναι αὐτῇ τὴν θυγατέρα αὐτῆς ὅτι καὶ εἰς τὸν οἶκον ἀπῆλθεν ζητοῦσα, καὶ οὐχ εὗρεν αὐτήν. Ἰδοῦσα δὲ αὐτήν μήτηρ αὐτῆς ἐπηρώτα αὐτὴν λέγουσα· Ποῦ ἀπῆλθες, τέκνον, ὅτι μέχρι τοῦ νάρθηκος τῆς ἐκκλησίας σὺν ἐμοὶ ᾖς, καὶ ποῦ ἀνεχώρισας. δὲ λέγει αὐτῇ. Μὴ φοβοῦ, κυρία μου· οὑδὲν γὰρ κακόν μοι γέγονεν, ταῖς εὐχαῖς σου· ἀλλὰ τὴν εὐχὴν ἡμῶν πληρώσασαι, καὶ ἐν τῷ οἴκῳ γενόμεναι, ἐρῶ σοι ποῦ ἀπῆλθον. Ὡς δὲ ἐγένοντο ἐν τῷ οἴκῳ αὐτῶν, ἠρώτα μήτηρ τὴν θυγατέρα αὐτῆς εἰπεῖν ποῦ ἀπῆλθεν· δὲ διηγήσατο αὐτῇ πᾶσαν τὴν ἀλήθειαν. δὲ μήτηρ ἀκούσασα, ῥίψασα ἑαυτὴν χαμαὶ ἐθρήνει δεινῶς· ἡ; δὲ θυγάτηρ παρεκάλει ἐνδοῦναι τοῦ κλαίειν, διὰ τὸ μηδὲν κακὸν αὐτὴν ὑπομεῖναι, διὰ τῆς τοῦ Θεοῦ προνοίας, Ἀλλὰ δεηθῶμέν, φησιν, τῷ Θεῷ, ὅπως τὸν κενηθέντα ἡμῖν τοῦτον πειρασμὸν διασκεδάσῃ ἀφ᾽ ἡμῶν· καὶ ἕως τοῦ νῦν σώσας ἡμᾶς, αὐτὸς καὶ ἀπὸ τοῦ νῦν ἀντιλήψεται ἡμῶν. Καὶ πολλὰ κλαυσάντων αὐτῶν καὶ δεηθέντων, ἔμενον ἐν λύπῃ, παρακαλοῦσαι τὸν Θεὸν πρόφασιν σωτηρίας καταπεμφθῆναι αὐταῖς ἄχρι τῆς ὁρισθείσης προθεσμίας τῶν ιε᾽ ἡμερῶν, ὧν ἦν μεθ᾽ ὅρκων συνθεμένη τῷ Ἀνθεμίῳ· ὅπερ καὶ γέγονεν ὑπὸ μόνου τοῦ τὰ πάντα καλῶς διοικεῖν δυναμένου Θεοῦ. γὰρ Ἀνθέμιος, μετὰ τὸ ἀπολύσαι τὴν τοῦ Θεοῦ δούλην καὶ παρθένον ἐκ τοῦ οἴκου αὐτοῦ, ἦν θαυμάζων λίαν καθ᾽ ἑαυτὸν τὸ γεγονὸς, ὅτι πῶς ἐδυνήθη πεῖσαι θὴν μητέρα ἀπολύσαι τὴν θυγατέρα αὐτῆς μάγος, πῶς ἐπείσθη θυγάτηρ ἐλθεῖν πρός με ἐν τῷ οἴκῳ μου· καὶ ἔλεγεν ἐν αὐτῷ, ὅτι ὢν τοιοῦτος ἄνθρωπος καὶ τοιαῦτα ποιεῖν δυνάμενος, πάντων ἀνθρώπων κρείττων ἐστίν· διὰ τί οὖν μὴ προσαγάγω αὐτῷ σχεδὸν πάντα τὰ πράγματά μου, ὥπως κἀμὲ ποιῆσαι οὕτως γενέσθαι ὥς ἐστιν αὐτός; Καὶ ὑπὸ τῆς τοιαύτης λοιπὸν ἐπιθυμίας πυρούμενος, τῇ ἄλλῃ ἐπιθυμίᾳ ἐχλιαίνετο, λογιζόμενος καθ᾽ ἑαυτὸν, ὅτι εἰ οὗτος γένομαι πάντα τὰ καταθύμιά μου ἔχω ἕτοιμα. Καὶ οὗτος λογισμὸς, ὡς ἐκ τῆς τοῦ Θεοῦ διοκήσεως, αὐτῷ ἐπῆλθεν, ὄπως καὶ τῆς παρθένου ἐξ οἰκείας προαιρέσεως ἀποστῇ, κᾀκείνῃ τῇ ἐπιορκίᾳ μὴ ὑποπέσῃ, καὶ πορνείας διδάσκαλος διάβολος ἀσχυνῇ ἐπί τε τῇ παρθένῳ καὶ ἐπὶ τῷ ταύτης πολεμίῳ.

At magus ad ædes honestarum istarum mulierum digressus, duos dæmones inibi collocat, ita præcipiens eisdem: Habitant hic mater ac filia, filiam deperit Anthemius ille clarissimus, qui domum istam incolit: Satagite igitur omnino ut hic commoremini, puellamque eo abducatis, ubi is cubat, [De imminenti periculo per somnum monitæ mater] alioqui nequaquam vobis parcam. Et duobus dæmonibus illic relictis, abit. At dæmones, ad illas dormientes ingressi, variis eas visionibus turbarunt. Mater interim expergefacta, seque signo Crucis muniens, ait puellæ. Age, nata, surgamus, adeamusque templum: nox enim tota per insomnia mihi ducta est; visusque est sceleratus ille apprehendisse te, atque a me velle abstrahere: at ego retinebam contra nitens, te comlexa, illumque adjurans per Deum & Sanctos, ut a nobis recederet. Cum autem nil remitteret, Non recedam, inquiebat, nisi hanc a te abstulero. Confestim autem visa mihi sum videre apparentes Clericos, populique turbam, ut solet Archiepiscopo veniente. Atque hic te illico liberans desiit videri, nos vero in templum ingressæ Deo liberatori nostro gratias egimus. Veni ergo, nata mea, ac templum reipsa adeamus, Deum oraturæ, ut salvas nos velit, nostræque paupertati sua providentia occurrat.

[6] [& filia,] Adhæc respondit filia, ac dixit: Eamus, domina mea mater, eamus: & ego magno in certamine versata sum: ego enim vna mihi ad templum abire tecum, ampla quadam in domo, nescio qui, inveni me, ibidemque spurcum hominem istum; qui me apprehendens, argenti plurimum ostendebat, vestium item splendidarum auroque intertextarum, lectos magnificos, servos & famulas multas, hæc mihi inquiens: Horum omnium futura es domina, si mecum una esse velis. Ego vero flens dixi: Hæc nolo, ad dominam meam ire volo: [dum oratum exeunt, separantur arte diabolica,] atque ita flens sum expergefacta. Verum ad templum nos conseramus. Tum vestibus se induentes domo sua ad templum progressæ sunt. Summum erat mane; illæ vero insomniorum excitatæ cura, existimarunt se somni tempus pro more explevisse. Ut ergo jam per unum vicum processerant in alterum ingressuræ, duo dæmones matrem inter & filiam se locarunt medios; & alter quidem, matris specie sumpta, in aliam plateam præcedens, ait puellæ: Veni hac, filia mea: sequere me. Et puella, [& Maria Anthemio sistitur:] matri comitem se ire rata, sequebatur dæmonem: & dæmon in ædes Anthemii ducebat: apertisque foribus, ad lectum, ubi is cubabat, puellam sistit, atque inde exit. Alter vero dæmon matrem comitabatur, assumpta filiæ specie, ad templum usque & narthecem, seque ibi mulieri subduxit.

[7] [quæ nullis promissis flexa.] Anthemius igitur, conspecta, ad lectum puella, quam multo tempore ambierat vel semel alloqui posse; præ admiratione obstupescens, exilivit lecto; manuq; illam prehendens, sic alloquitur: Quid hoc est, domina mea Maria? Quoties ego te, aut per me ipsum, aut per alios, ad meum saltem congressum venire invitavi, neque assensisti unquam: ecce autem sponte nunc tua in domum meam, in cubiculum meum, imo & in manus meas venisti. Hic autem Dei famula Maria, tali in loco ac statu se comprehensam videns, contremuit, exclamavitque, cum lacrymis dicens: Hei miseræ mihi! quo deveni? O Domine Deus, ad quem ire festinabam, adjuva me nunc temporis, neque enim alius est qui auxilietur mihi. Anthemius autem: Ne vereare, inquit, Domina mea Maria, neque animo linquere: age, vide quantum hic sit argenti mei, adspice mundum muliebrem quam multiplex sit, quot quamque variæ vestes & lecti, quot famuli famulæque ad tibi tuæque matri serviendum venturi sint. Quod si mihi sponte conjungi renuis, ut pellice te utar, nec te sinam lumen hoc solis conspicere, ex quo tota in manus meas venisti. Atque ita manu puellam tenens, commonstrat gazam, pulchramque vestium supellectilem.

[8] Sed famula Dei Maria, argenti fulgore nequaquam inter spectandum perstricta, [induciat petit 15 dierum,] identidemque in profunda suspiria cum lacrymis erumpente; qui intima cordium scrutatur Deus, quique sperantes in eum ab omni vi ac necessitate defensos liberare potest solus, sancti Spiritus auxilium misit puellæ: quæ sese colligens, procidit Anthemio ad genua, & ait: Domine mi, quandoquidem in tuas manus incidi, neque effugere possum, dicam tibi omnem veritatem. Pauperes mulierculæ nos semper fuimus, ac sumus: mater autem mea sic me continuo docuit, dicens: Fieri nequit, Filia mea, ut quis aliter salutem a Deo consequatur, quam si ejus mandata exequatur cum beneficentia, nos vero, [intra quo: matris consensum obtineat,] quoniam cum paupertate conflictamur, nec habemus facultatem largiendi eleemosynam, Deo donemus virginitatem vigiliasque nostras, ut in judicii die misericoridam inveniamus. Quod si tu viro nupseris, necesse erit me deseri; ac tunc ego aliquando adversus te flebiliter gemam; tu vero in angustias deleberis ac peccata, atque ita judicio divino traderis damnata. Sed si me audis, & virginitatem servas, Deo serviemus, numquam ab invicem divellendæ, æternæque lætitiæ inibimus hereditatem. Hac de causa non sustinuimus tecum convenire: quoniam autem mihi promittis matrem apud me habendam, ultro parata sum tibi esse pro famula: tantum vehementer oro, ne quid modo in me scelerate fiat: etenim matrem ego inducam, ut mihi assentiatur; quod si induci nequit, ipsam me tibi trado.

[9] [ad quam regressa,] Anthemius porro, & puellæ promissis delinitus, & jurejurando persuasus, rem dierum quindecim spatio perfectum iri, puellam dimisit. Sic igitur dimissa Dei famula Maria, tetendit ad ecclesiam; ubi matrem cum lacrymis orantem Deum, ut sibi filiam commonstraret, invenit: nam & domum redierat eam quæsitura, at non repererat. Illam autem contuita mater, simul interrogat: Quo abieras filia? quia una mecum ad templi usque Narthecem fuisti, & quo recessisti? Illa autem matri, Ne time, inquit, domina mea; etenim mali nihil mihi contigit, propter preces tuas: sed oratione nostra peracta, domum nostram redux, quo abierim, referam tibi. Quam primum ergo domum sunt regressæ, mater filiam jussit dicere quo abivisset. Illa autem rem omnem, prout erat, exposuit: qua audita in humum se projiciens mater, [quid sibi acciderit narrat.] magnopere lamentabatur. At filia matrem hortabatur temperaret lacrymis, quod, quæ Dei fuerat providentia, sinistri nihil perpessa foret: sed Oremus, inquit, Deum, ut hanc nobis excitatam tentationem dissipet; & qui nos hactenus servavit, idem deinceps protegat. Multum ergo plorantes orantesque continuabant dolorem, Deum precatæ, sibi ut salutis opportunitatem aliquam objiceret, intra pactum tempus dierum quindecim, quod puella etiam cum jurejurando condixerat Anthemio: atque ita evenit, rem hanc, qui solus alias omnes recte potest, [& ambæ Deumorant ut sibi subveniat,] dirigente Deo. Siquidem Anthemius, dimissa ab ædibus suis Dei famula & virgine, multum apud se, quod actum erat, demirabatur; quomodo mater potuisset a mago induci, ut filiam a se amandaret; aut quomodo filia, ut in suas ædes ad se veniret; atque hæc apud animum suum dicebat: Nimirum vir iste, qui talia efficere potuit, omnibus hominibus præstat: quidni igitur facultates meas prope omnes illi offero, ut me sui similem reddat? Tali rursum cupiditate incensus, etiam alia incendebatur, apud se dicens: [quod & impetrant.] Si talis evado, quidquid desideravero, id totum in promptu habeo. Et hujusmodi cogitatio, quasi a divina providentia illi incidit, quo spone ipse sua virginem dimitteret, neque hæc nefario illo juramento teneretur; & quo meretriciæ rei magister diabolus, tum propter virginem istam, tum propter virginis hostem confunderetur.

CAPUT III.
Anthemius, ut Magus fiat, Christum ejurat ac mox pœnitentiam agit.

Καὶ πρωΐας γενομένης προσῆλθεν σπουδαίως Ἀνθέμιος εἰς τὸ συντυχεῖν τῷ φαρμακῷ καὶ εὐχαριστῆσαι αὐτῶ. Εὑρὼν οὖν αὐτὸν καὶ προσκυνήσας δίδωσιν αὐτὸ τὸ συνταχθὲν χρυσίον μετὰ πάσης εὐχαριστίας· καὶ μετὰ τοῦτο προσπεσῶν αὐτοῦ τοῖς ποσὶ, παρεκάλει, πολλὰ ἐπισχνούμενος, δώσειν αὐτῷ ὄσα ἐὰν ἀιτήσηται αὐτῷ χρήματα, ἐὰν μόνον ποιήσῃ αὐτὸν ὡς αὐτός ἐστιν. δὲ φαρμακὸς λέγει αὐτῷ μὴ δύνασθαι αὐτὸν γενέσθαι μάγον, διὰ τὸ ἐ͂ιναι αὐτὸν Χριστιανὸν, καὶ ἔχειν τὸ βάπτισμα. δὲ Ἀνθέμιος λέγει τῷ μάγῳ· Ἐγὼ ἀπαρνοῦμαι καὶ τὸ βάπτισμα καὶ τὸ ὄνομα τοῦ Χριστίανισμοῦ, καὶ μόνον γένωμαι μάγος. δὲ φαρμακὸς λέγει αὐτῷ· Οὐκ ἔχεις δυνηθῆναι γενὲσθαι μάγος, καὶ φυλάττειν τὰ φυλάγματα τῶν μάγων· καὶ ἐὰν μὴ φυλάξῃς, ἐκπεσεῖν ἔχεις, καὶ οὐκ ἔχεις παραλαβεῖν. δὲ πάλιν τῶν ποδῶν αὐτοῦ ἁπτόμενος, ἐπισχνεῖτο φυλάξαι πάντα τὰ μέλλοντα αὐτῷ παραδίδοσθαι δίδοσθαι ὑπ᾽ αὐτοῦ. δὲ θεωρήσας τὴν ὑπομονὴν αὐτοῦ, λέγει αὐτῷ· Ἔνδος ἐγὼ· ποιω καὶ αἰτήσας χαρτἰον, ἔγραψεν εἰς αὐτὸ ἠθέλησεν, καὶ δίδωσι τῷ Ἀνθεμίῳ, καὶ λέγει αὐτῷ· Δέξαι τοῦτο τὸ χαρτίον, καὶ ἀπόδειπνος νυκτὶ βαθεῖᾳ ἔξελθε ἔξω τῆς πόλεως, καὶ στῆθι εἰς τὸ γεφύριον ἐκεῖνο, καὶ περὶ τὸ μεσονύκτιον ἔχουσι παραίρεσθαι ἐκεῖθεν ὅχλος καὶ θορυβὸς πολὺς, καὶ ἄρχων εἰς ὄχημα καθεζόμενος. Ἀλλὰ βλέπε, μὴ δειλιάσῃς· οἰδὲν γὰρ κακὸν δύνῃ ὑποστῆναι, ἔχων τοῦτο τὸτο τὸ ἔγγραφόν μου· κράτει δὲ αὐτὸ εἰς ὕψος ἐν τῷ φανερῶ, καὶ ἐὰν ἐρωτηθῇς, τί ποιεῖς ὥδε τὴν ὥραν ταύτην; τίς ἐ͂ι σύ; εἰπέ· Ὅτι κύρις Μέγας ἔπεμψέν με πρὸς τὸν δεσπότην μου τὸν ἄρχοντα, ἀγαγεῖν τοῦτο τὸ Χαρτίον, πρὸς αὐτόν. Βλέπε δὲ μὴ δειλιάσῃς κατασφραγίσῃ ὡς Χριστιανὸς, ἐπικαλέσῃς τὸν χριστὸν, ἐπεὶ ἀποτυχεῖν ἔχεις τοῦ σκοποῦ σου.

δὲ λαβὼν τὸ χαρτίον ἐπορεύθη, καὶ βραδείας ὥρας ἐξελθὼν τῆς πόλεως, ἔστη εἰς τὸ γεφύριον, κρατῶν εἰς ὕψος τὸ χαρτίον. Ὡς δὲ κατὰ τὸ μεσονύκτιον ἔρχονται οἱ ὅχλοι καὶ καβαλλάριοι πολλοὶ, καὶ αὐτὸς ἅρχων εἰς ὄχημα καθεζόμενος, φθάσαντες οἱ προλαβόντες λέγουσιν, Τίς ἐ͂ι ἐστὼς ὧδε; δὲ Ἀνθέμιος ἔφη· κύρος Μέγας ἔπεμψέν με, ἀγαγεῖν τῷ δεσπότῃ μου τῷ Ἄρχοντι τὸ χαρτίον τοῦτο. Καὶ λαβόντες ἀπ᾽ αὐτοῦ τὸ χαρτίον δεδώκασι τῷ Ἄρχοντι καθεζωμένῳ εἰς τὸ ὄχημα. Καὶ λαβὼν καὶ ἀναγνοὺς, ἔγραψέν τινα ἐν αὐτῷ, καὶ ἐδώκεν τῷ Ἀνθεμίῳ φέρειν τῷ μάγῳ. Ἐλθὼν δὲ πρωίας Ἀνθέμιος ἐπιδίδωσι τῷ μάγῳ τὸ χαρτίον, καὶ ἀναγνοὺς φαρμακὸς, γέγει τῷ Ἀνθεμίῳ, Θέλεις μαθεῖν τί μοι ἔγραψεν; καθὼς εἶπόν σοι τὰ αὐτά μοι ἔγραψεν. Οὐκ οἶδας ὅτι Χριστιανός ἐστιν; καὶ ἐγὼ τοῦτον οὐ δέχομαι, ἐὰν μὴ τὰ κατὰ συνήθειαν πάντα ποιήσῃ καὶ ἀπαρνήσηται καὶ ἀναθεματίση. δὲ Ἀνθέμιος τοῦτο ἀκούσας ἔφη· Ἐγὼ, κύρι, καὶ τότε καὶ ἄρτι ἀρνοῦμαι τὸ ὄνομα τοῦ Χριστιανοῦ, καὶ τὴν πίστιν, καὶ τὸ βάπτισμα αὐτῶν. Τότε πάλιν γράψας μάγος τινὰ, δίδωσι τῷ Ἀνθεμίῳ λέγων Πορεύου πάλιν, καὶ στῆθι ἐκεῖ τὴν νύκτα, καὶ ὡς ἐλθῃ δὸς αὐτῷ, καὶ βλέπε τί σοι λέγει Ὡς δὲ ἀπελθὼν ἔστη ἐκεῖ, ἦλθον πάλιν τῇ αὐτῇ ὥρᾳ οἱ αὐτοὶ, καὶ λέγουσιν αὐτῷ· Τί ἦλθες πάλιν ὧδε; δὲ Ἀνθέμιος ἔφη· κύρις Μέγας ἔπεμψέν με δέσποτα, ἀγαγεῖν τοῦτο τὸ χαρτίον. Καὶ ἄρχων λαβὼν καὶ ἀναγνοὺς πάλιν ἔγραψέν τινα ἐν αὐτῷ, καὶ ἔδωκεν τῷ Ἀνθεμίῳ φέρειν τῷ μάγῳ. Ἐλθὼν δὲ πρωΐας Ἀνθέμιος, ἐπίδιδωσι τῷ μάγῳ τὸ χαρτίον, καὶ ἀναγνοὺς φαρμακὸς λέγει αὐτῷ· Οἶδας, ἄνθρωπε, τί μοι πάλιν ἔγραψεν. Ἐγὼ ἔγραψα αὐτῷ, ὅτι ἀναθεμάτισεν, δέσποτα, πάντὰ ἐπὶ ἐμοῦ, καὶ ἐὰν κελεύῃς δέξαι αὐτόν· καὶ ἀντέγραψέν μοι, ὅτι εἰ μὴ ἐγγράφως καὶ ἰδιοχείρως ἀναθεματίσῃ πάντα, οὐ δέχομαι αὐτόν· λοιπὸν βλέπε, τί θέλεις ποιῇ σοι.

δὲ ἄθλιος Ἀνθέμιος ἔφη· Ἔτοιμός εἰμι δέσποτα, καὶ τοῦτο πρᾶξαι· καὶ καθίσας ἔγραψεν οὔτως. Ἐγὼ Ἀνθέμιος ἀπαρνοῦμαι τὸν Χριστὸν, καὶ τὴν εἰς αὐτὸν πίστν, ἀπαρνοῦμαι δὲ καὶ τὸ βάπτισμα αὐτοῦ, καὶ τὸ ὄνομα τῶν Χριστιανῶν, καὶ τὸν σταυρὸν αὐτοῦ, καὶ συντίθημι μὴ δέποτε αὐτοῖς χρήσασθαι ὀνομάσαι αὐτά. Καὶ ἐν τῷ ταῦτα αὐτὸν γράφειν, ἐξῆλθεν αὐτῷ ἱδρὼς πολὺς, ἀπὸ κορυφῆς ἕως ὀνύχων, ὥστε διάβροχον γενέσθαι ὅλον ἐφόρει ἔσωθεν ἱμάτιον, καθὼς αὐτὸς ὕστερον πολλοῖς δάκρυσι συνεχόμενος ὡμολόγισεν. Ὅμως γράψας καὶ πληρώσας Ἀνθέμιος δίδωσι τῷ φαρμακῷ ἐπισκέψασθαι, καὶ ἀναγνοὺς, ἔφη· Καλῶς ἔχει· ἀπάγαγε αὖθις καὶ δέχετάι σε πάντως, καὶ ἐπ᾽ ἆν δέξηται σε προσκυνήσας ἐ͂ιπε αὐτῷ· Δέομαί σου, δέσποτα, χάρισάι μοι τοὺς ὀφείλοντάς με ὑπουργεῖν, καὶ παρέχει σοι ὅσους ἕαν θέλῃς· τοῦτο δέ σοι προλέγω, Μὴ πλείω ἑνὸς δευτέρου λάβῃς ὑπουργοῦς, ἐπεὶ κόπους σοι παρέχειν ἔχουσι, καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν καὶ νύκτα ὁχλοῦντές σοι, ἐπὶ τὸ παρέχειν αὐτοῖς προφάσεις ἐργῶν. Ὡς δὲ ἀπελθὼν Ἀνθέμιος ἔστη ἐκεῖ, ἦλθον οἱ αὐτὸς, καὶ εὐθέως προάγων ἐπιγνοὺς τὸν Ἀνθέμιον, ἔκραξεν λέγων· Μέγας, δέσποτα, πάλιν ἔπεμψεν ἐκεῖνον τὸν ἄνθρωπον μετὰ ὑπομνηστικοῦ· καὶ ἐκέλευσεν αὐτὸν ἐλθεῖν πρὸς αὐτόν. Καὶ ἀπελθὼν Ἀνθέμιος ἐπέδωκεν αὐτῷ τὴν παντὸς θρήνους καὶ ἀπειλῆς γέμουσαν αὐτοῦ ὁμολογίαν τῆς ἀρνήσεως. δὲ λαβὼν αὐτὴν καὶ ἀναγνοὺς, ἀνατείνας αὐτὴν εἰς ὕψος, ἤρξατο κραύγῃ λέγειν· Χριστὲ Ἰησοῦ, ἰδοὺ Ἀνθέμιος, ποτὲ σὸς, έγγράφως σε ἀπηρνήσατο· ἐγὼ αἴτιος οὔκ εἰμι. Αὐτὸς πολλὰ παρακαλέσας, καὶ προαιρέσει τὴν ὁμολογίαν τῆς ἀρνήσεως ποιήσας, ἐπιδέδωκέν μοι· μὴ δὲ σὺ ἔτι φροντίδα αὐτοῦ ποιήσῃς· καὶ πάλιν δὶς καὶ τρὶς τὴν αὐτὴν φωνὴν ἔκραξεν.

Ὁ͂ δὲ Ἀνθέμιος, ἀκούσας τῆς φρικτῆς ἐκείνης φωνῆς καὶ τρομήσας ὅλω τῷ σώματι, ἤρξατο καὶ αὐτὸς κράζειν καὶ λέγειν· Δός μοι τὸ ἐγγραφόν μου, Χριστιανός εἰμι· δέομαι, παρακαλῶ, Χριστιανὸς θέλω ἐ͂ιναι· δός μοι ἢν κακῶς ἐποίησα ὁμολογίαν. Ὡς δὲ ταῦτα ταλαίπωρος ἐπέμενεν κράζων, λέγει αὐτῷ ἄρχων· Ταύτην τὴν ὁμολογίαν σὺ ἔτι λαβεῖν οὐ δύνασαι, ἀλλὰ τὴν ὁμολογίαν σου ταύτην προκομίσαι ἔχω ἐν τῇ φοβερᾷ ἡμέρᾳ τῆς κρίσεως· σὺ γὰρ ἀπάρτι ἐμὸς ἐ͂ι, κᾀγώ σου ἐξουσίαν ἔχω ὡς βούλομαι, εἰ μή που βίαν τινὰ ὑπομένει τὸ δίκαιον. Καὶ ταῦτα εἰπὼν παρῆλθεν, ἐάσας αὐτὸν ἐν τῷ τόπῳ ἐκείνῳ. δὲ μέχρις ὄρθρου ἔμεινεν κείμενος ἐπὶ πρώσωπον ἐν τῇ γεφύρᾳ, κλαίων καὶ θρηνῶν τὴν ἑαυτοῦ πτῶσιν. Ὡς δὲ ὄρθρος ἐγένετο, ἀναστὰς ἦλθεν εἰς τὸν οἶκον αὐτοῦ, καὶ ἦν διηνεκῶς θρηνῶν καὶ κοπτόμενος, ἀπορῶν ὅτι πράξοι. Ἦν δὲ ὡς ἀπὸ δέκα ὀκτὼ μιλίων ἑτέρα πόλις, ἥτίς ἠκούετο ἔχειν Ἐπίσκοπον πάνυ θεοφιλῆ καὶ δοῦλον τοῦ Θεοῦ. Ἐβουλεύσατο οὖν ἀπελθεῖν πρὸς αὐτὸν, ὥπος παρακαλέσῃ αὐτὸν, καὶ ἐξομολογήσηται αὐτὸν τὸ ὅλον τοῦ πράγματος, καὶ ἵνα βαπτίσῃ αὐτόν· ὅτι εἰς τὴν πόλιν αὐτοῦ ᾐσχύνετο ὁμολογῆσαι τοῦτο τὸ συμβὰν αὐτῷ πρᾶγμα. Ἐκείρατο δὲ τὰς τρίχας αὐτοῦ πάσας, καὶ βαλὼν στοιχάριον τραχὺ, καὶ σάκκον περιειλισάμενος, ἀπῆλθεν πρὸς τὸν Ἐπίσκοπον ἐκεῖνον, καὶ μηνύσας ἐδέχθη, καὶ εἰσελθὼν, ῥίπτει ἑαυτὸν εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ καὶ παρεκάλει λέγων· Δέομαί σου βάπτισόν με. δὲ λέγει αὐτῷ· Καὶ πιστεύω ἐγὼ, ὅτι μέχρι τοῦ νῦν οὐκ ἐβαπτίσθης; δὲ λαβὼν τὸν Ἐπίσκοπον κατ᾽ ἰδίαν, ὡμολόγησεν αὐτῷ τὸ ὅλον τοῦ πράγματος, εἰπὼν, Ὅτι ἔλαβον μὲν αὐτὸ παῖς ὢν, ἐγγράφως δέ μου αὐτὸ ἀπαρνουμένου ἐξῆλθεν ἀπ᾽ ἐμοῦ. Γέγει αὐτῷ Ἐπίσκοπος· Καὶ πῶς πεῖσαί με ἔχεις, ὅτι ἐξῆλθεν ἀπό σου τὸ βάπτισμα ἔλαβες; Γέγει αὐτῷ Ἀνθέμιος· Ἐν τῇ κακῇ ὥρᾳ, ὅτε ἐκαθέστην γραφῶν τὴν ἀπάρνησιν τοῦ δεσπότου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ καὶ τοῦ βαπτίσματος αὐτοῦ, ἐπῆλθέν μοι εὐθέως ἱδρὸς πολὺς ἀπὸ κορυφῆς ἕως ὀνύχων, ὥστε γενέσθαι δίαβροχα τὰ ἐν τῷ σώματί μου περικείμενα ἱμάτια· καὶ ἐκ τούτου πέπεισμαι, ὅτι ὥσπερ ἐγὼ ἐκεῖνον ἀπηρνησάμην, οὕτως κᾀκεῖνος ἐγκατέλιπέν με. Ἀλλ᾽ εἴ τι δύνῃ, βοἠθσόν μοι, τίμιε πάτερ, σπλαγχνισθεὶς ἐπὶ τῇ αὐτῇ προαιρέτῳ μου ἀπωλείᾳ· καὶ ταῦτα ἔλεγεν κείμενος χαμαὶ πολλοῖς δάκρυσι συνεχόμενος.

δὲ τοῦ Θεοῦ δοῦλος Ἐπίσκοπος ταῦτα ἀκούσας, ῥίψας καὶ αὐτὸς ἑαυτὸν εἰς τὴν γῆν, ἔκειτο σὺν τῷ Ἀνθεμίῳ καὶ αὐτὸς, κλαίων καὶ δεόμενος τοῦ Θεοῦ. Πολλῆς δὲ διαγενομένης ὥρας ἀναστὰς Ἐπίσκοπος, ἤγειρεν τὸν Ἀνθέμιον καὶ λέγει αὐτῷ· Ὄντως, τέκνον, ἐγὼ οὐ τολμῶ ἄνθρωπον βαπτισθέντα πάλιν βαπτίσαι, οὐδὲ γάρ ἐστι παρὰ Χριστιανοῖς δεύτερον βάπτισμα, εἰ μὴ τὸ τῶν δακρύων. Μὴ ἀπελπίσῃς οὖν τῆς ἑαυτοῦ σωτηρίας, μηδὲ τῆς τοῦ Θεοῦ φιλανθανθρωπίας ἀποστῇς· ἀλλὰ δὸς ἑαυτὸν τῷ Θεῷ, δεόμενος καὶ ἱκετεύων αὐτὸν τὰς ὑπολοίπους ἡμὲρας τῆς ζωῆς σου· καὶ Θεὸς, ἀγαθὸς καὶ φιλάνθρωπος ὑπάρχων, δυνατός ἐστι, προκομιζομένης τῆς ἐγγράφου σου ἀπαρνητικῆς ὁμολογίας, συγχωρῆσαί σοι τὸ τοιοῦτον ἀσέβημα, ὥσπερ τῷ τὰ μυρία τάλαντα ὑποφείλοντι· ἄλλην ὁδὸν ταύτης κρείττω μοὶ προσδοκήσῃς οὐκ ἐστὶν εὑρεῖν. δὲ πεισθεὶς καὶ λαβὼν παρ᾽ αὐτοῦ εὐχὴν, ἐξῆλθεν ἐκεῖθεν, θρηνῶν καὶ ὁδυρόμενος τὸ ἐν αὐτῷ γενόμενον ἀτόπημα. Καὶ ἐλθὼν εἰς τῶν οἶκον αὐτοῦ, διεπώλησεν πάντα τὰ ὑπάρχοντα αὐτοῦ, καὶ τοὺς παῖδας αὐτοῦ καὶ τὰς παιδίσκας ἀπέλυσεν, ἐλευθερώσας καὶ παρασχῶν ἑκάστῳ ἠθέλησεν, τὰ λοιπὰ δὲ ἐκκλησίαις καὶ πένησιν ἀγνώστως δι᾽ ἑνὸς πιστοῦ αὐτοῦ παιδὸς διένειμεν πάντα· τὴν δὲ μητέρα τῆς κόρης ἐκείνης, εἰς ἢν ἐξεκαύθη ὑπὸ τοῦ διαβόλου, ἐπὶ τῇ ἑαυτοῦ ἀπολείᾳ, μεταστειλάμενος ἐν μιᾷ τῶν ἐκεῖσε ἐκκλησιῶν, δέδωκεν αὐτῇ τρεῖς λίτρας χρυσίου εἰπών· Δέομαι ὑμῶν, ἐύχεσθε ὑπὲρ ἐμοῦ τοῦ ἁμαρτωλοῦ· ἐμὲ γὰρ οὑκ ἔτι ἔξετε παρενοχλοῦντα ὑμῖν ἄλλῳ τινί· ἀλλὰ ἁπέρχομαι, ὅπου οὑκ οἶδα, κλαίειν τὰς κακάς μου πράξεις. Καὶ οὕτως διαπραξάμενος ἐκ τότε ἀφανὴς ἐγένετο ἄνθρωπος ἐκεῖνος, ῥίψας ἑαυτὸν πάντως εἰς τοὺς οἰκτηρμοὺς τοῦ Θεοῦ, εἰς οὓς οὑδεὶς προσφυγὼν ἀπώλετο.

Ἡμεῖς δὲ οἱ ἁκούοντες τῆς φρικτῆς ταύτης διηγήσεως, δοξάσωμεν τῶν παντοδύναμον Θεὸν ἡμῶν· θαυμάσωμεν δὲ καὶ τὰ μεγαλεῖα τῶν ἔργων αὐτοῦ, ὅτι καὶ τὴν ἀγαθὴν πρόθεσιν τῆς παρθενίας τῆς κόρης Μαρίας διεφύλαξεν, καὶ τὴν μητέρα ἄθλιπτον διετήρησεν, καὶ τὰ πρὸς τὴν χρείαν αὐταῖς καὶ τροφὴν δαψιλῶς ἐχορήγησεν, καὶ τοῦ φόβου καὶ τῆς ἁμαρτίας ἐῤῥύσατο, καὶ τῆς παραβάσεως τοῦ γενομένου ὅρκου μεταξὺ τῆς παρθένου Μαρίας καὶ τοῦ ταύτης ἐχθροῦ Ἀνθεμίου ἀναμαρτήτως διέλυσεν. Πρὸ γὰρ τοῦ πληρωθῆναι τὴν σὺν ὅρκω τεθεῖσαν προθεσμίαν τῶν δεκαπέντε ἡμερῶν, ταῦτα Κύριος ἐργάσετο, ὡς λέγειν καὶ ἡμᾶς κατὰ τὴν τοῦ Εὐαγγελίου φωνήν· Καλῶς πάντα πεποίηκεν Κύριος ἡμῶν· κακεῖνον δὲ οὐ μὴ ἀπόλωλεν, προσπίπτοντα αὐτῷ καὶ μετανοοῦντα, διότι ἐλεήμων ὑπάρχει ἐπὶ τοῖς μετανοοῦσιν, καθὼς αὐτὸς ἔφη· Οὐκ ἦλθον καλέσαι δικαίους, ἀλλὰ ἁμαρτωλοὺς εἰς μετάνοιαν. Ἡμεῖς δὲ διαμένωμεν αἰτούμενοι αὐτὸν, διὰ παντὸς σκέπεσθαι ὑπὸ τῆς παντοδυνάμου δεξιὰς αὐτοῦ, καὶ ῥυσθήναι ἀπὸ πάσης διαβολικῆς ἐπηρείας· ὅπως καὶ ἡμεῖς ἀξιωθῶμεν καταντῆσαι εἰς τὴν ἐπουράνιον αὐτοῦ βασιλείαν καὶ ταῖς τῶν ἁγίων αὐτοῦ ἱκεσίαις. Ὅτι αὐτῷ τῷ Θεῷ ἡμῶν πρέπει πάσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[10] [Magus fieri cupiens Anthemius] Illucescente ergo die, exivit mature Anthemius ad magum conveniendum, agendasque ei gratias: quem inveniens salutansque, cum ampla gratiarum actione pactum aurum tradit; eique post ad pedes accidens enixe obsecrabat, simul pollicens, daturum se, quantum pecuniæ is posceret, modo se efficeret, qualis ipse esset. At illi magus respondit; fieri eum nequaquam posse magum, quod Christianus esset per susceptum baptisma. Anthemius autem mago ait: Et baptismati renuntio, & nomini Christiano, tantum magus ut fiam. Magus vero: Neque fieri magus potes, neque magorum servare instituta, quæ tamen nisi servaveris, loco excides numquam recuperando. Sed is pedes iterum amplexus, pollicebatur se imperata ab illo cuncta perfecturum. Ille autem perspecta ista perseverantia ait: Hic intus habito: & chartam modicam poscens, quæ lubuit, inscripsit: eamque tradens Anthemio, inquit: Accipe chartulam hanc, & nocte profunda incœnatus, civitate egredere, ac sta in ponticulo isto. Illac ingens turba cum immani tumultu circa noctem mediam pertransibit, sedente in curru Principe: at vide sis, ne timeas, neque enim molestiæ quidquam sustinebis, scriptum istud meum habens: ipsum autem tene in altum sublatum, ut conspici possit. Quod si rogatus fueris; Quid hic agis hac hora? aut quis es tu? dic: Dominus Magnus me ad Dominum meum Principem misit, cum hac charta illi deferenda. Sed caveris timere, aut te ut Christianum signare, aut invocare Christum; alioqui voto tuo frustraberis.

[11] Chartula igitur accepta ivit, seroque urbe egressus stetit in ponticulo, [dæmoni resistit semel iterumque,] extollens manu schedulam. Ut antem media ferme nocte advenit turba, equitesque magno numero ac Princeps ispe currui insidens, qui præibant, accurrentes ajunt, Quis ille est,qui hic stat? Ad quod Anthemius: Dominus Magnus me misit, delatum Domino meo Principi schedulam hanc; quam de manu ejus acceptam tradunt Principi, in curru sedenti. Ille autem accepta ea perlectaque, quædam etiam ipse in eadem scripsit, reddiditque Anthemio, ut ad magum deferret. Mane vero regressus Anthemius schedulam reddit mago; qui eadem perlecta, ait Anthemio; Vis nosse, quid mihi scripserit? ea ipsa scilicet, quæ tibi ego prædixi: [Christo & baptismo renuntians:] An nescis Christianum esse hunc? talem ego neutiquam admitto, ni de more nostro præstiterit omnia, abjuret ac detestetur. Id audiens Anthemius; Ego Domine, inquit, & alias & nunc abjuro Christianorum nomen fidemque & eorum baptismum. Ac rurusus quidpiam exarans magus, dansque Anthemio addit: Vade iterum, & sta illic noctu; atque ubi venerit, da ie, & quid dicturus sit, attende. Abivit ille, ibidemque constitit. Atque ecce eadem hora iidem redeunt, ajuntque: Quamobrem huc revertisti? Quibus Anthemius: Domine, inquit, Dominus Magnus me remisit cum hac schedula. Princeps vero accipiens & legens, iterum inscripsit ei quiddam, referendum mago. Ad quem rursus mane accedenti Anthemio, ille, accepta charta lectaque, Scisne, inquit, homo, quid mihi iterum scripserit? Illi ego scripsi: Omnia, Domine, coram me iste abjulavit; si ita placet, eumdem admitte. Rescripsit autem mihi, Nisi scripto, manuque propria abjuraverit omnia, eum non admitto. Ceterum aspice, quid velis, ut faciam tibi.

[12] Ad hæc miser Anthemius: Paratus sum, inquit, Domine, [quod cum etiam scripto fecisset,] & id ipsum facere: considensque in hunc modum scripsit. Ego Anthemius abjuro Christum, ejusque fidem: abjuro etiam ejus baptismum, ac crucem cum nomine Christiano; promittoque numquam istis me usurum, numquam ea appellaturum. Dum autem ita scriberet, fluebat ei largus sudor, a summo capite ad imo pedes, tota ut vestis interior, quam ferebat, immadesceret, uti postea continuis ipse cum lacrymis fassus fuit. Nihilominus prosecutus est scribendo, absolutumque, mago relegendum tradidit. Qui, postquam legisset; Bene, inquit, habet: abito rursum; quia omnino te admittet. Posteaquam autem admiserit, dicito cum reverentia: Oro te, Domine, da mihi qui ad obsequia esse debent; & tot est daturus, quot volueris. Hoc autem te præmoneo, [scripturamque dæmoni tradidisset,] ne plures uno aut altero famulos admittas: quandoquidem negotium tibi facessent plures, noctu diuque te assidue turbaturi, ut rerum agendarum materiem illis des. Regressus autem Anthemius ibidem stetit: regressis quoque sunt & alii, quorum is, qui præibat, agnito statim Anthemio, clamare cœpit: Hominem istum, Domine, iterum Magnus venire jussit cum mandatis: & Princeps accedere eum jubet. Accedens ergo Anthemius dat illi abjurationis professionem, plenam luctus & calamitatis. Ille vero acceptam perlectamque attollens manu, [hujus contra se prontestatione audita] vociferari cœpit: Christe Jesu, ecce tuus aliquando Anthemius scripto te execratus est: ego facti auctor non sum: sed ipse multis precibus id postulans, professionem abjurationis sponte conscripsit, mihique tradidit: ne igitur illius curam geras imposterum: ac rursus bis terque eadem est vociferatus.

[13] [pactum retractat,] Ast Anthemius, horribili illa voce exaudita, toto tremens corpore, cœpit pariter clamare, ac dicere: Redde mihi scripturam meam: Christianus sum: oro; obsecro: Christianus esse volo; redde mihi, quam nefarie scripsi, confessionem. Cum autem eadem infelix clamare pergeret, ait illi Princeps: Tuam hanc professionem amplius recipere nequaquam potes, sed eam ipsam ego in formidabili judicii die proferam: tum enim ex hoc momento meus es: ego te, ut volo, habeo in potestate, nisi vis aliqua juri inferatur. Atque his dictis præteriit, Anthemio illic relicto. Et ipse quidem pronus in faciem usque ad lucem jacuit ipso in ponte, lacrymans, lugensque casum suum. Quam primum vero diluxit, surgens revertitur domum, ubi perpetuo in luctu ac planctu, quid ageret, dubitabat. Distabat autem inde urbs alia ad octodecim millia, quæ Episcopum habere dicebatur amantem Dei servum. Ejus ergo adeundi consilium cœpit, [& alterius urbis Episcopum adit,] ut illo deprecatore uteretur, ab ipsoque baptizaretur, rem totam, uti evenerat, confessus: verecundabatur enim in propria civitate confiteri id quod acciderat sibi. Detonsis ergo sibi capillis, asperaque tunica indutus & sacco, discessit ad Episcopum illum; seque indicans susceptus est, ingressusque ad ejus se peds abjecit cum precibus, dicens: Te obsecro, baptiza me. Respondit autem Episcopus; Credamne ego te hactenus baptizatum non esse? At is sevocato Episcopo rem totam enarravit, addens: Baptismum quidem suscepi puer, sed illo per scriptum a me abjurato, character ejusdem extra me abiit. Ad quod respondit Episcopus: Atqui, quomodo mihi persuadebis, quem suscepisti baptismum, a te recessisse? Reponit Anthemius: Hora illa infelice, qua scribebam ejurationem Domini mei Jesu Christi, ejusque baptismi, confestim sudor copiosus mihi erupit, [a quo rebaptizari petit.] a summo vertice ad ungues usque pedum, adeo ut vestes corpori indutæ penitus madefierent: ex eoque tempore credidi, quod, sicuti illum ego abjuraram, ita me ille deseruisset. Nunc, si quid potes, juva me, venerande Pater, spontaneæ ruinæ meæ misertus. Atque hæc dicebat jacens humi, multisque lacrymis continuo perfusus.

[14] Talia cum audivisset Dei servus Episcopus, se ipse projecit inhumum, & cum Anthemio plorans jacebat, Deumque orans. Post multum vero temporis surgens excitat Anthemium, cui ait: Revera, fili, non ausim ego hominem baptizatum expiare rursum baptismo, neque enim secundus est inter Christianos baptismus, [ab eoque cum bona spe veniæ dimissus,] nisi lacrymarum: sed ne despera de tua salute, neque de divina misericordia; quin potius trade te Deo, orans obsecransque illum suppliciter toto, quod tibi superest, vitæ tempore: & Deus, bonus cum sit ac misericors, reddita scriptæ a te abjurationis scheda, potest insuper tibi condonare istam impietatem, ut debitori Euangelico talenta decies mille condonavit: viam aliam hac meliorem ne speres, non enim est reperire. Ille autem persuasus bonaque impertitus apprecatione recessit istinc, lugens ejulansque ob perpetratum a se crimen; ac domum redux res suas omnes vendidit, utriusque sexus mancipia libertate donavit, imo etiam rebus quas vellent aliis, reliqua vero omnia templis ac pauperibus occulte distribuit servi fidi manu. [cunctis in pauperes distributis recedit,] Porro matri ejus puellæ, cujus amore in perniciem suam dæmonis opera exarserat; in aliquo illic templo collocatæ, auri libras tres etiam dedit, ajens: Oro vos, pro me peccatore Deum orate: neque enim amplius me aut vobis, aut alteri cuicumque molestum habebitis; sed secedo, nescio quo, ad deflendam actionum mearum malitiam. Atque id agens postea videri desiit vir ille, totum se in Dei misericordiam conjiciens, ad quam nullus eorum qui confugerunt, periit.

[15] At nos, qui horribilis rei narrationem audivimus, omnipotentem Deum nostrum laudabimus, operumque ejus admirabimur magnalia, [unde laudatur Deus] quod & sanctum puellæ Mariæ de virginitate colenda tuitus sit propositum, matremque eduxerit de afflictione, ambabus, quod in usum & in alimentum erat, liberaliter praebens, ac timore etiam peccati illas liberarit, quin imo transgressionem juramenti, quod inter Mariam virginem ejusque adversarium Anthemium intercesserat, innoxie caverit, [cuncta optime disponens.] ipsum dissolvendo. Prius enim quam dies quindecim, de quibus erat conventum, elaberentur, ista fecit Deus, adeo ut nobis liceat usurpare has Euangelii voces: Omnia bene fecit Dominus noster: neque illum sibi cum pœnitudine supplicem perdidit, quoniam pœnitentium miseretur, quemadmodum ait: Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. [Mar. 7, 27 & 2, 17.] At nos flagitare persistamus, ut omnipotente dextera ejus protegamur, omnique liberemur diabolica machinatione; ut nos quoque simus digni, qui in regnum cæleste pertingamus, Sanctorum adjuti precibus: quoniam Deum nostrum decet gloria omnis, & honor atque adoratio, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

DE SANCTIS VOTO ET FELICE,
FRATRIBVS CÆSARAVGVSTANIS,
ET S. IOANNE DE ATARES,
EREMITIS MONTIS PINNATENSIS IN ARAGONIA.

Sec. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De eorum Actis, primum ab Anonymo, deinde a Macario Monacho scriptis, elevatione corporum, & cultu.

Votus, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Felix, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Joannes de Aterris, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)

AUCTORE D. P.

Celebre admodum est cœnobium Pinnatense, sub loco ab antiquis Panno dicto, vulgo S. Juan de la Penna appellatum, [Situs loci,] in Septentrionali regni Aragoniæ parte, ac diœcesi Iacensi situm; a qua urbe distat duobus circiter milliaribus Hispanicis, duodecim vero ab urbe primaria Aragoniæ Cæsaraugustana. Locus ipse aspectu jucundißimus est, utpote longa densaque arborum compositione cinctus, sed difficilem habet accessum: circumcirca fontanæ aquæ scaturiunt ex visceribus rupium, & in plures dispersæ rivulos luxuriantia prata irrigant: undique prærupti montes sublimia sustollunt cacumina: convalles vero tanta fructuum ubertate ac varietate decoravit natura, ut mentes accedentium primo aspectu inculta loci pulchritudo in admirationem trabat. Ibi aliquot ante constructum cœnobium seculis, cum Aragonia & reliqua fere Hispania gemeret, sub jugo Saracenorum, vixerunt sanctißimi Eremitæ Votus & Felix (Priorem aliqui Otonem nominant) nobiles fratres, [ubi Sancti vixerunt,] ex urbe Cæsaraugustana prognati, imo & hisce antiquior S. Joannes, de Atares cognominatus a sua patria, quæ medio itinere inter Pennam & Iacam interjacet.

[2] Loci historiam amplo volumine Hispanice descripsit, & anno 1620 vulgavit Ioannes Britius Martinez Abbas; dumque illi ibi viverent, ibidem vult ab accolis Christianis electum coronatumque esse primum Sobrarbiæ, & (per quamdam anticipationem tituli) Arragoniæ Regem, [tempore Garciæ Ximenii Sobrarbæ Regis.] Garciam Ximenez, cujus ibi epitaphium tale habeatur. Hic requiescit famulus Senior Garcia Scimeno, primus Rex Aragonum, qui ampliavit ecclesiam S. Joannis, ibique vita functus sepelitur DCCLVIII. Sed imposturam recentis fictionis arguunt, titulus Regis Aragonum, ignotus usque ad XI seculum, annusque Æræ vulgaris Christianæ, pro Æra, Hispanis usque ad XIV seculum usurpata; imprimis autem vicinia Maurorum Iacensium, inter Sobrarbam & Pinnatensem eremum interpositorum, qui usque post mortem Garciæ tenuerunt urbem suam, primum inde ab ejus filio Ynico pulsi. Credibile enim non est, tenentibus iis Iacam, liberum Sobrarbiis transitum Pinnam fuisse, ad istic coronandum suum qualemcumque Regem, & mortuum ibidem tumulandum, locumque vel ecclesiam ædificiis augendam. Fieri tamen potest, ut Garcia isto regnante, ab anno (ut vult Brixius) DCCXXIV ad LVIII, vel etiam paucis annis ante, istic consederint Votus ac Felix, ibidemque vitam eremiticam produxerint quamdiu ille regnum.

[3] Acta illorum scripsisse traditur Macarius, Monachus illius cœnobii; eaque ibidem in schedis Mss. servari testatur Ioannes Tamajus Salazar: quæ ut insereret suo Martyrologio Hispanico prolixius postulaverit, interposita etiam auctoritate Pellicerii Regii Chronographi, & Andresii Historiographi regni Aragoniæ, [Vitam scripsit Macarius monachus,] sed penitus obtinere non valuerit. Concinnavit ergo Acta illorum, ex fragmentis, ut inquit, ejusdem Macarii Monachi, a Joanne Brixio relatis, & nonnullis aliis: postea vero addit: Hactenus Acta, quæ ex fragmentis diversorum potuimus elicere. Nos Romæ existentes anno MDCLXI, in quadam antiquorum scriptorum Collectione, quæ Cardinalis Sanseverini fuerat, describendi facultatem offerente illius herede ac nepote D. Iosepho Costa, invenimus scripturas nonnullas eodem spectantes, acceptasque (ut præferebat titulus) Ex processu dissolutionis unionis Oscensis & Jacensis, & erectionis Balbastrensis, & applicationis fructuum monasteriorum, inter jura productæ pro parte monasterii S. Joannis della Penna, habeturque folio 915 & seqq. Vita Sanctorum Voti & Felicis, & Joannis primi Eremitæ dicti monasterii. Hujus Vitæ fragmenta nonnulla, Latine allegata a Brizio prædicto fuerant, eidemque in Romano ecgrapho subnectebantur miracula quædam Auctoris alterius, ut apparebat: quæ deinde cognovimus accepta fuisse ex Vita per Macarium Monachum scripta, [qua antiquiorem aliam Romæ invenimus,] postquam hanc etiam integram obtinuimus ex originali Pinnatensi, beneficio R. D. Thomæ Placidi de Sarassa y Claves Archivistæ, mediante R. P. Paschasio Canisio, p. m. Societatis nostræ ac provinciæ Flandrobelgicæ Presbytero, tunc Barcinone residente ad obsequia sacra Alexandri II Ducis ac Principis Bournonvillani Catalauniæ Proregis, totam qua istic pollet auctoritatem huic operi promovendo velle impendere dignanter gratioseque profeßi.

[4] Collatione porro utriusque vitæ instituta, apparuit Macarium istum, [& cognovimus neutram scriptam ante sec. 14,] non modo non fuisse Sanctorum ætati (uti Brizius prætendit) vicinum; sed auctorem perquam esse recentem; qui aliud non fecerit, quam Act, ab alio incultius collecta, ex antiquorum fama & scriptura quadam, exordio epilogoque exornare, verbis plerumque iisdem servatis, & qui miracula duo addiderit ex majorum traditione accepta. Priora autem illa Acta, cum duobus in locis numerent annos Domini vel Christianæ salutis, non videntur antiquiora esse seculo XIV; quo, sicut supra insinuavi, Æra Hispanica, annis XXXVIII vulgarem nunc Æram prævertens, abrogata fuit apud Aragones. Sed neque scriptura, quam allegat Auctor, valde vetusta potest judicari; cum Pinnatense monasterium aliquoties exustum fuisse dicatur, deplorantibus Auctoribus jacturam veterum omnium privilegiorum atque instrumentorum, [Macarii vero nomen ex alia Synopsi.] inter flammas factam; adeo ut præcipuum fundamentum rerum hic narratarum traditio sit, & quidem hominum montanorum rusticorumque, penes quos ea servata utcumque fuerit, quoad iterum pulsis ab Aragonia denuo invasa Mauris, locus, quem pauci olim Eremitæ tenuerant, commendatus est Clericis, ac postea Monachis. Quod autem secundæ Vitæ auctor fuerit nuncupatus Macarius, nesciremus; nisi tertius quidam scriptor, in prædicto Processu etiam relatus, historiæ Pinnatensis Synopsim collegisset, & ex priori Vita referens aliqua, id nobis indicasset, dum num. 3 ita loquitur: sed nos satis miramur, quare Dominus Macarius, qui illius (Voti scilicet) Vitam scripsit, ista prætermisit. Damus ergo etiam hanc Synopsim, licet utraque Vita (eaque, ut ostensum est, non admodum vetusta) recentiorem, neque parochronismis carentem; multum enim facit ad qualiscumque historiæ integritatem. Nec omiserim indicare, quod unaquæque pars Romani ecgraphi fuit collationata & comprobata cum originali XXX Januarii MDLXVIII, uti fidem faciebat ubique subscriptus Martinus de Iribas Notarius.

[5] Ad cultum ipsorum Sanctorum quod attinet, prælaudatus Abbas Brizius indicat cap. 14 Festum SS. Voti & Felicis celebrari XXIX Maji, [cultus 29 Maji,] quo creditur Votus, senior frater, decessisse: ubi etiam habet potiorem partem veteris Hymni, in eorumdem Officio recitandi, juxta antiquum Breviarium Pinnatense, quem una cum propria Collecta inde accipimus; fidem facientibus, cuncta illa simul cum Vita a Macario scripta in Regio ipsius monasterii tablino asservari, Dominico la Ripa, Præposito Historiographo Regni Aragoniæ; Joanne de Murite, Priore de Salvatierra ejusdē monasterii Decano, Petro Bernet, Priore de Lucsia post Decanum secundo. Cap. 27 ab eodem Brizio indicatur elevatio sacrorum Corporum. Prius autem elevatum fuit corpus S. Joannis de Ateres, quod sub finem priorum Actorum dicitur collocatum inter duo altaria, scilicet S. Joannis Baptistæ & Beatorum Juliani & Basilissæ: quorum Acta illustravimus ad diem IX Ianuarii. [elevatio corporum.] Addit Brizius, tunc etiam fuisse elevata corpora SS. Voti & Felicis, censerique eos ista ratione Catalogo Sanctorum legitime inscriptos. Antonius Blascus de Lanuza lib. 5 Historiarum Aragonensium cap. 8. deducit Vitam S. Ioannis Atares, & cap. 9 Vitam & gloriosam mortem S. Voti & S. Felicis: atque cum Brizio sentit, primam elevationem corporum horum trium contigisse anno DCCCXLII: postea vero, cum an. MXCIV nova ecclesia fuisset constructa, periisse memoriam sepulturæ B. Ioannis Atares, ast Reliquias SS. Voti & Felicis, in quadam arca cum magna venustate depositas, & summa in veneratione habitas, utpote quod essent corpora talium & tam illustrium Sanctorum, Patronorum ac Fundatorum istius Sanctuarii, quorum memoria hactenus permanet. Idem auctor edidit metricum opus lingua Latina, Peristephanon sive de Coronis Sanctorum Aragonensium, in cujus libro 2 describit Acta horum trium Sanctorum, atque pro Voto nominat Ottum: ubi hisce Sanctis fratribus tribuitur victoria de Mauris obtenta, quasi sub illorum auspiciis & patrociniis, hoc modo:

[6]

Sanctus uterque, Patrum concordi fœdere primum
Compositas, jungunt felici in pace cohortes; [victoria de Mauris tributa illis,]
Mox animant verbis, præconia laudis adire
Concupiant, sumant vindictā, bella sequantur.
Nec mora, convicti monitis, ardore triumphi
Et zelo fidei allecti & dulcedine laudis,
Instituunt leges, Regem, mox arma capessunt.
Ejiciunt Mauros victos de montibus altis
Viribus instructi, totamque deinde Pyrenem
Subjiciunt Christo. Munitam mœnibus urbem
Iaccensem capiunt, Barbastrum, florida multa
Oppida conquirunt, longum subjecta per ævum &c.

Reliqua carmina legi possunt apud ipsum Auctorem aut apud Tamajum Salazar, qui ad hunc XXIX Maji ea recudit. Hieronymus Blanca, in Commentariis Aragonensium rerum, tertio tomo Scriptorum Hispaniæ illustratæ editis, pag. 580 & sequenti describit arctum modum vivendi horum trium Eremitarum: ac de Ioanne addit, eum dum mortuus fuit, magna a nostris coli religione cœpisse, jam ut sine ulla dubitatione crederetur in concilio Cælestium collocatus. Martinus Carillo, acturus de Abbatibus S. Ioannis de Penna primos proponit Eremitas, Ioannem Atares, Votum & Felicem fratres, quorum tempore & intercessione actum fuerit de restauratione Aragoniæ, ejectis Mauris: deinde addit, eorum festum celebrari die XXIX Maji, eorumque Reliquias in veneratione asservari. Idem lib. 3 Annalium pluribus eorum Acta prosequitur. Franciscus Didacus de Aynsa, in Antiquitatibus Oscanis lib. 3 de Episcopis cap. 3, Acta horum Eremitarum cum translationibus describit: quæ non est opus repetere, uti nec ea quæ habet Ioannes Marietta lib. 6 cap. 31 de Sanctis Hispaniæ, sub hoc titulo, de Sanctis Ioanne, Voto, & Felice Eremitis.

[7] Similia habent Garibayus lib. 21 cap. 7, Antonius Yepez tomo 3 Chronici Benedictini ad annum 718, [Non videntur fuisse Benedictini.] & paßim alii: quibus accensendus etiam venit Reverendiss. P. M. Fr. Antonius de Heredia, quondam Generalis Vallisoletanæ Congregationis S. Benedicti, deinde vero Abbas monasterii Hyrachensis in Navarra, inter Vitas Sanctorum Benedictinorum in formam Martyrologii digestas; quales se apud ipsum Auctorem in dicto Hyrachensi monasterio nuper vidisse, manuscriptas quidem, sed prælo paratas, testatus nobis est Archivista Thomas Placidus prælaudatus. Inhæsit ille sententiis Yepezii, Brizii, aliorumque, Auctorum, Eremitas nostros Benedictino Ordini adscribentium; contra quos nolo equidem disputare: censeo tamen Ioannem Mabilionem prudentius cavisse, in Actis Sanctorum Benedictinorum, ne illos imitaretur: sed nihil hoc obesse, quo minus Monachi Pinnatenses specialiter venerentur, ut sibi proprios, istos sui loci fundatores ac primos incolas, quorum etiam sacra Corpora ibidem deposita sint. In Actis solum dicuntur habitum eremiticum assumpsisse, nulla facta ullius Ordinis mentione. Martinus vero Carillo supra nominatus, primum Abbatem Benedictinum statuit Paternum, ad annum MXX: & antea asseruerat post Eremitas, ibidem aliquos Clericos, castitatem observantes, simul in quadam communitate sub Abbatibus vixisse.

VITA PRIOR
Ex veteri Ms. Monasterii Pinnatensis.

Votus, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Felix, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Joannes de Aterris, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)

BHL Number: 8732

EX. MSS.

Cum magnitudo meritorum venerabilium Christi Confessorum Voti & Felicis exigat, [Occupata a Saracenis Cæsaraugusta,] ut eorum gesta, quantum dignatio Divina permiserit, exponamus: quæ antiquorum tum fama, tum scriptura nostris impulsit a auribus (immensis historiarum b sagminibus cedentes, hujus [rei] ubique terrarum c meminentium) brevi proloquio in mentem quotannis revocare tenemur.

[2] Arabum igitur sævitia d Cæsaraugustam (aliis interim Hispaniarum partibus prætermissis silentio) subjugante, in præfata urbe duo constiterant Fratres, [S. Votus cervum persequens,] alter Votus, alter Felix nomine; perfectissimi Christiani, divitiis affluentes, nobilique prosapia orti. Quorum Votus ferarum venatui deditus, quadam die dum perlustraret abdita non minima montium, cervum reperisse dicitur: quem dum canibus gladiisque persequeretur, tamdiu aufugientem quam persequebatur, fera montuosa ac campestria decurrit loca, quo usque ad altm devenit montem. Equo namque post cervum evolante, ipsoque nihil in aliud, quam in interitum cervi, gladio extracto intendente, ad altiora evolavit montis. Igitur ex utraque parte conclusus cervus, ex una, quia persequebatur ab hoste; ex alia, quia sub eminentissima devenerat rupe, angustiabatur undique convictus e; quando quidem saltum ex alto specu dedit, & sibi mortem intulit. Cumque sonipes in ipso montis confinio, unde cervus interierat, devenisset, ac miles acerrimus morti propinquasse se cerneret; tantum dixisse fertur, Sancte Joannes, succurre mihi. In hac voce ita omnipotens Deus equi pedes, [a præcipitio servatur,] meritis sancti sui Joannis, duro silici adhærere fecit, quod adhuc f appareant sonipedis vestigia. Qui stupefactus ex tam improviso miraculo, ad semetipsum rediit; & liberatori suo Christo, meritis sancti sui Joannis, gratias reddidit.

[3] Enimvero de equo desiliens, ceu avidus scrutator, invitantem habitationis locum scire cupivit. Hinc extracto gladio quo accingebatur, [descendens in specum,] præscindendo quæ illic habebantur arbusta, semitam introeundi reperit, qua ferarum genera ad fontem, qui sub montem derivatur descendere solita erant. Prospectis itaque concavis rupium ac intimis locorum, tandem ecclesiolam reperit, in honore S. Joannis Baptistæ antiquitus fundatam, & insepultum hominem ad cornu altaris jacentem. Tunc vir Dei admiratus, & diu cogitabundus, signans se signo sanctæ Crucis, [reperit in ecclesiola corpus S. Ioannis eremitæ] orationeque facta, accessit intrepidus; & prospiciens vidit lapidem triangulatum, ejus capiti suppositum: in quo litteras stylo ferreo sculptas in hanc sententiam perlegit: Ego Joannes, hujus ecclesiolæ conditor & primus habitator; qui ob amorem Dei spreto hoc præsenti seculo, ut potui, hanc ecclesiolam fabricavi, sanctoque Joanni Baptistæ consecravi; in qua & vixi diutius Eremita, & nunc mortuus in Domino requiesco. Amen g.

[4] Hæc cum legisset, multis perfusus lacrymis, sæpe Deo gratias agens, Eremitæ corpus, ut potuit, humo cooperuit, [& illud sepelit:] præfatum lapidem supponens. Non enim passus est Dominus tantæ sanctitudinis viri neque corpusculum dimitti inhumatum, neque conversationem posteros latere; sed sibi providit tumulum, nobis virtutis exemplum. Fuit ab Ateres loco natus, tam sancta tamque sincera vitæ integritate, ut ab omni fæce terrena igne divini amoris excoctus credatur: [circa annum 714.] qui, cum pius Dominus servum suum ab agri operæ fatigatum requiescere vellet, cælicas advolavit sedes, circa annum Domini septingentesimum decimum h quartum.

[5] Sancto igitur Eremita sepulto, Votus vir Christianissimus, divino admonitus consilio, ad propria remeans, [Ibidem ipse cum S. Felice habitat:] prædiis, vineis, patrimoniis omnibus ac supellectilibus venditis, servis & ancillis libertati donatis, nec ne omnium rerum suarum, auri & argenti pretio, in cibos pauperum & captivos redimendos distributo; cum Felice fratre Creatoris jugo collum, superioribus i acceptis, submittere parato, ibidem Deo pro posse & scire serviendum devovit. Memorati ergo Dei famuli, totos se ejus servitio mancipare desiderantes, ad præmissum locum pervenientes, cellulis inibi constructis, eremitico habitu assumpto, [qui ambo mortui circa an. 757.] ceu milites acerrimi patientiæ armis hostibus effugatis, in oratio S. Ioannis Baptistæ, viridariis, mulso, herbisque utentes, usque ad finem vitæ velut in cælo feliciter conversantes, sancte efflarunt animas, anno septingentesimo quinquagesimo septimo k.

[6] Quibus hoc in cœnobio l honorifice sepultis, excubantes ad eorum sanctissima corpuscula divinam ibi semper sentiunt custodiam: & aliquando deificum lumen, a cælo delapsum, apertis perceperunt oculis. Infirmis etiam, [clarent miraculis.] quacumque infirmitate depressis, ad sepulcra illorum venientibus, meritis eorumdem, præstante Domino, salus omnibus modis adhibetur. At ineunte tempore, jam Christiana religione m vigente, Catholici ampliorem fabricantes ecclesiam in honorem Christi Præcursoris B. Ioannis, Ioannis Eremitæ n corpus transtulerunt: quod in tumba parvula, inter duo altaria, [ecclesia construitur anno 920.] scilicet sancti Ioannis Baptistæ & beatorum Iuliani & Basilissæ o, prædicto lapide p desuper posito, collocaverunt, anno Christianæ salutis nongentesimo vigesimo q.

ANNOTATA.

a Impulsit pro Impulit, aliaque similia, barbaro ævo facile invenies.

b Sagmina sunt onera, unde equus vel asinus Sagmarius.

c Meminens, id est, memoriam faciens, nescio an alibi adhuc legatur: verum historias hasce vix crediderim seculo 12 vel 13 antiquiores, quando stabilitis contra Mauros Christianorum rebus, majorique provinciarumparte recuperata, cœperunt litterarum studia reflorescere apud Hispanos.

d Anno 716 Cæsaraugustam captam esse docet Brizius: nec ante an. 1118 recuperata est: Huesca vero citius scilicet an. 1098.

e Ita etiam Macarius, mallem tamen legere constrictus.

f Ast ea non amplius apparere satis indicat Brizius.

g Simile hoc est ei, quod de S. Rosalia Virgine Sicula legitur.

h Vereor ne hic annus per meram conjecturam sit scriptus, quia victus tunc a Mauris Rodericus Rex est: qui tamen in Aragoniam fortasse non penetrarunt nisi biennio post. Certe post captam Cæsaraugustam dici debet obiisse Ioannes, nisi velis aliquot annis post mortem ejus primum fuisse revelatum corpus. Mallem ergo hæc facta credere circa annum 718.

i Superioribus acceptis, id est, Auditis quæ supra relata sunt.

k Brizius serius obiisse vult: nam cap. 14 asserit, Regem sepulturæ præsentem, non fuisse Garciam Ximenium, utpote jam mortuum; sed filium ejus Garciam Ynicum: verum hæc gratis asseruntur.

l Cœnobio, id est, Eremitorio quod tunc erat.

m Aynzam enim acquisiverat, & Sobrarbiensis Regnicaput constituerat Garcias Ximenius: filius vero eidē Iacam adjunxerat, & sic loci istius Christianitas, circa eremitorium S. Ioannis tuta satis, florentior paulatim ibidem evasit, usque ad funestam cladem Regis Sancii, acceptam a Mauris an. 835.

n Ecgraphum nostrum, Hoc emittere, sed manifesto mendo; cum sensus exigat ut legatur, Ioannis Eremitæ.

o SS. Iulianus & Basilissa coluntur 9 Ianuarii. Brizius solius Basilissæ meminit cap. 27, & ait omnium trium corpora ab ecclesia subterranea, in qua primitus humata fuerunt, elata fuisse ad novam superiorem.

p Lapide scilicet triangulato, qui sub mortui capite inventus narratur supra num. 3. Sed incendio anni 1492 omnem hujus sepulcri corporisque memoriam abolitam, dolet Brizius; solatio autem fuisse ait Reliquias SS. Voti & Felicis, in arca decenti conservatas; eo fortaßis quod hæc ab olim portatilis esset, corpus vero Ioannis reclusum fuerit inter prædicta altaria sepulcro marmoreo, & sic consumptum cum ecclesia sit.

q Idem Brizius hoc factum vult anno 842 die 4 Febr. tali enim anno & die consecratam novam ecclesiam, ait constare ex scriptura bene authentica, sed ipse eam non profert: & vereor ut hæc scriptura alia sit quam quæ allegatur in Vita 3 num. 5 sub finem, in qua solus notatur dies dedicationis, factæ annis 30 ante donationem, ibidem consequenter indicatam signatamque tempore Comitis Fortunii: quod tempus cum extendi poßit ultra annum 950, Dedicatio melius referetur ad annum circiter 920. Ita credetur locus, post Sancii cladem desolatus per annos 70 aut plures, ad priorem celebritatem restitui cœpisse seculo 10 pridem inchoato: quando ad ejus custodiam inducti Clerici Abbatem acceperint, qui Translationem B. Ioannis, & quidem solius, faciendam curarint; ac deinde in Monachos commutati omnia paulatim auxerint, & novam denique a fundamentis ecclesiam fecerint, anno 1094 consecratam: quando alteram sanctorum Corporum translationem fuisse factam idem Brizius pro certo habet. Cum autem biennio post recepta esset de Saracenis Huescæ, securitas omnino Pennatensi cœnobio facta est, cœpitque in tantam amplitudinem opulentiamque excrescere, quantam Auctores describunt.

VITA RECENTIOR
Auctore Macario Monacho Pinnatensi.
Ex Ms. ejusdem Monasterii.

Votus, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Felix, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Joannes de Aterris, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)

BHL Number: 8733

A. MACAR EX MS.

I, II

Qui Sanctorum merita religiosa caritate mirantur, quique justorum glorias frequenti laude colloquuntur, [Quia Sanctorum quos colimus] eorum mores sanctos, atque justitiam imitentur: quoniam quem delectat Sancti alicujus meritum, delectare debet par circa cultum Dei & obsequium. Quare aut imitari debet, si laudat; aut laudare non debet, si imitari detrectat; ut qui alium laudat, laudabilis reddatur; & qui Sanctorum merita admiratur, mirabilis ipse vitæ sanctitate reddatur. * Nam si propterea justos, fidelesque diligimus, quod in ipsis justitiam fidemque suspiciamus; [imitandæ sunt virtutes,] possumus & nos esse quod sunt, si faciamus ipsi quod faciunt. Neque enim difficile nobis est, quod ab ipsis geritur imitari, cum sine præcedenti exemplo ab antiquis talia gesta conspiciamus; ut non ipsi aliorum æmuli redderentur, sed æmulandæ virtutis se ipsos nobis præberent exemplum; ut dum nos ex ipsis, & ex nobis alii proficiunt, sic Christus in suis semper in Ecclesia laudetur. Vere, inquam, est laudandus, qui corda humana sancti Spiritus afflatu dilucidat, ut terrena postponere faciat, atque ad æternum præmium anhelando, mundum cum suis actibus celerius provocent exequendo.

III

[2] * Sed quia magnitudo meritorum Venerabilium Christi Confessorum Voti & Felicis traxit nos ad hoc, [scribitur Vita SS. Voti & Felicis,] ut in quantum dignatio divina permiserit, exponamus eorum gesta; vel qualiter mentes eorum illustravit ignis divinus, ut favores hujus seculi respuerent, & ad illam civitatem cælestem, quæ mater est fidelium, pervenirent: non certum ex incerto; sed sicut fama antiquorum nostris impulsit auribus, cunctis fidelibus audire cupientibus enucleabimus.

IV, V

[3] Tempore quo sævitia Arabum, dirutas Hispaniarum partes occupaverat, [Cæsaraugustæ sub Mauris] atque nobilissimam ac excellentissimam omnium urbium Cæsaraugustam suo dominio subjugaverat, in præfata urbe duo constiterant fratres, perfectissimi Christiani: quorum unus vocabatur Votus, alter Felix. Hi ergo inter rabida Paganorum degentes commercia, nimiis affluebant divitiis: * erantque milites strenuissimi, accessu placidi, [nobiliter natorum:] mente sobrii, castitate gloriosi, amatores justitiæ, misericordiæ integri, humilitatis instructores; postremo tales, quorum singulas laudes lingua humana enumerare non valet. Sed quo casu ad hunc tam remotissimum devenerint specum, subsequens enarrat eloquium.

VI, VII

[4] [quorum prior in Pennam] * Occasio tamen accidens est, ut prius de situ hujus loci parum loqui debeamus, ut deinde ad eorum acta exponenda transitum faciamus. Situ ergo loci, condensisque arborum viriditatibus, pratorum quoque amœnitate, fontium a quoque venis [per devexa] pinnarum scaturientibus, bene se convenisse, nulli, qui prospicit, dubium est. Ad hunc (ut fert antiquorum fama) devenit suprædictus Beatissimus Votus, tempore quodam b: quia, (ut supra diximus) ex Cæsaraugustana urbe ortus nobili prosapia, venerabilis Votus, venatui cervorum, aprorumque atque ceterarum ferarum erat deditus. * Quadam vero die, dum perlustraret abdita non minima montium, concavaque vallium, [venando progressus,] amœna nec ne loca silvarum ac pratorum, cervum reperisse dicitur: cujus dum ob interitum canibus gladiisque persequeretur vitam (tamdiu aufugiente, quam persequebatur, fera) montuosa ac campestria decucurrit loca, quousque ad præfatum deveniret montem.

VIII

[5] Equo namque, post cervum evolante, ipsoque nihil in aliud, quam in interitum cervi, gladio extento intendente, cervus ad altiora evolavit montis. [atque servatus a præcipitio ope S. Ioan. Baptistæ,] Igitur ex utraque parte conclusus cervus, ex una, quia persequebatur ab hoste, ex alia, quia sub eminentissima devenerat rupe, angustiabatur undique convictus c; quando saltum ex alto specu dedit, sibique mortem intulit. * Cumque sonipes in ipso montis confinio, unde cervus interierat, devenisset, ac miles acerrimus morti propinquasse se cerneret; tantum dixisse fertur: Sancte Joannes, succurre mihi: In hac voce ita Omnipotens Deus equi pedes, meritis S. Joannis, duro silici adhærere fecit, quod adhuc apparent sonipedis vestigia. Qui stupefactus ex tam improviso miraculo, ad semetipsum rediit; & liberatori suo Christo, meritis Sancti sui Joannis, gratias reddidit.

IX, X

[6] Enim vero de equo desiliens, & ut avidus scrutator d tantæ habitationis [scire] cupiens locum, extento gladio, quo accingebatur, [ejusdem ibi ecclesiolam invenit;] præcidendo quæ illic multa habebantur arbusta, semitam introeundi reperit, qua ferarum genera solito more, ad fontem, qui sub monte derivatur, descendere solita erant *. Prospectis, itaque concavis rupium, ac intimis locorum, tandem ecclesiolam reperit parvulam, in honorem Sancti Joannis Baptistæ antiquitus fundatam: cujus delectatio, ita animam ejus pellexit, quo devoveret, se ibi Deo, pro posse & scire, serviendum; multa quoque prece deposcens, quo superna Divinitas concepta animi ejus dignaretur perficere, [& ibidem eremiticam vitam agere decernens,] atque adjutrix bonorum Jesu benignitas ejus juventutis ne rememoraretur delicta; tandem consilio reperto, ad domum propriam redire disposuit. * Redditis itaque gratiis Deo, & Sancto Joanni suo liberatori, ad propria remeavit. Venditis namque patrimoniis, prædiis quoque ac vineis, omnibusque supellectilibus, servis & ancillis libertati donatis, totum se Dei servitio mancipare desiderat.

XI, XII

[7] * Distributo ergo pretio auri atque argenti, omnium necne rerum suarum in cibos pauperum ac in captivis redimendis, [eodem & fratrem Felicem adducit.] cum uno sibi germano ad præfatum deliberat reverti locum. Germanus vero, Felix nomine, ejusdem voluntatis, ejusdemque actionis, non renuit: sed ejus jussis obtemperans, Creatoris jugo collum submittere parat. * Die constituto, ad eumdem locum perveniunt, habitu Religionis e assumpto; ac similiter acerrimi hostibus effugatis, armis patientiæ, castrum Dei seseque pervigiles custodiunt. Multis denique annis in certamine decursis, quot ab incentore omnium malorum bella passi sunt, nulli mortalium absque eo, qui cuncta e cælo prospicit, patet: quas ergo pertulerint tentationes, aut quibus modis, aperte nescimus f.

[8] Miraculum vero valde mirabile, quod a plerisque religiosis viris hujus regionis narrantibus cognovi, [quibus ministrantem Presbyterum secuta soror,] interseram. Quadam die, dum vir Domini solito more, in cella, quam sibi construxerat, consedisset; Presbyter quidam, qui ex vicino venire consueverat, ad sibi g serviendum, more solito advenit. Quem dum soror perquireret, quo ire vellet, & nullo modo indicare vellet; soror, timens dispendium fratris, pedetentim vestigia ejus subsecuta, ad montem usque pervenit. Qua ascendente, per devexum montis, descendentem eminus cernit, quasi per gradus, cujusdam vultus Angelici virum: qui solito more (Angelus scilicet, missus a Deo) panem viro Dei deferre consueverat. Cumque [is] cerneret, seculares ad virum Dei cucurrisse, & eum [ipsos] ita familiariter suscepisse, [causa fit subtracti ipsis alimenti Angelici.] (maxime quia mulierum societas obstare solet viris præmaximis) zelo zelatus virum Dei redarguit; eique micas panis, quem deferebat, ex alto super crus misit; atque imminente indignatione superna, supradictum crus fractum h reddidit. Ab inde ergo sic cælestem superna dignatio cibum ei negavit, nec ulterius Angelo obsequente transmisit; quo vir Dei exinde laboriosius viveret, & ne ulterius ad se introeuntes taliter reciperet, ut fama seculi illicitas mulieres (quod absit) ad se intrare permitteret: timuit enim internus arbiter, totus pietate redundans atque justitia, ne unde ipsi i ad pietatem serviretur, inde ille ad casum & alii tenderent k.

[9] Alio quoque tempore (sicut religiosis narrantibus viris agnovi) vir Dei, dum laboriosius viveret propter supradictorum secularium familiaritatem, [Transmisso ad consanguineos fratre,] & ei divinus cibus deesset; cœpit viridariis uti, atque exinde poma colligere, & sibi causa potus mulsum præparare. Cujus cor, cum parentum cura tangeret, & ad omnipotentis Dei servitium eos vellet convertere, ne æstimaretur eum cibi ac potus obiisse penuria, beatissimum germanum suum Felicem transmisit, & hæc mandare curavit. Qui superni Judicis obediunt mandatis, & ejus amore secularibus se frustrantur pompis, quamvis ab hominibus longe sint remoti, inter hujus seculi tamen deserta sustentantur alimentorum pabulis. Vos hæc cognoscentes, carissimi, ad aliam, quæ est absque laboribus vitam, [qui ad seculi contemptum eos hortetur,] totis viribus tendite; & hanc lenocinantem, ærumnis & doloribus plenam, relinquite; quæ a mœrore incipitur; &, dum est, cum laboribus agitur; ac termino appropinquante, cum labore & luctu terminatur, nihil absque l peccati gravamine secum reportans. Divitiis, cum maximo sudore acquisitis, filiis ac filiabus remanentibus, ac ipsis pessimo luxu eis utentibus, nihil pro parentum liberatione ex eis tribuentibus; caro acquisitoris a vermibus corrosa, pulvisque futura, nusquam cum Angelis in æternum erit victura. Multi namque hæc audientes, [multos convertit.] seculi funditus lenocinia tota mente respuere, ac Dei servitio sese mancipaverunt. Exemplum hic ter beatus sanctissimi ac gloriosissimi Martini secutus, qui post tam magnæ conversationis vitam, post tot miraculorum insignia, ad patrium solum repedavit; ac matri, Baptismatis unda purificante m, vitæ aditum patefecit æternæ.

[10] Quia sancti viri hoc quod pro se, etiam pro proximorum salute ac libertate cupiunt; illud imaginarium gestantes opere, quod docente Domino super Propitiatorium habebatur typicali mysterio. Arca ergo in Propitiatorio posita, quæ est Ecclesia ex gentibus collecta, duarum retinens urnarum manna, [Sancti enim in Ecclesia quæ assimilatur Arcæ,] scilicet duarum Legum, corporis n ac sanguinis Domini sacramenta; virgamque Aaron quæ fronduerat, Beatam quoq; Mariam, [quæ] nullo humano semine prægnata, [creditur] peperisse humani generis Salvatorem; duorum Cherubim obumbratur aspectu: quæ etiam Cherubim versis stabant vultibus, invicem se respicientia. Cherubim autem super arcam stare, [similes sunt Cherubinis ejus, seque invicem respiciunt;] est Sanctos contemplatione superni amoris proximos præcellere; se invicem vero respicere, caritatem proximorum, ab illo interni intuitu amoris, ad infirmorum usque condescendere compassionem, verbo prædicantium, sicut scriptum est: Qui audit, dicat, Veni. [Ap. 22, 17] Sancti etiam, hæc & plura alia [sacrorum] voluminum noscentes testimonia, se corrigendo, alios admonendo; [ne] extorres forent promisso, multa in hujus seculi spatio pertulerunt tormenta. Nam etsi sunt duo Martyrum genera, [nec solum dicendi Martyres, qui sanguinem fundunt;] unum gladio, aliud longa patientia; est tamen unus æternus arbiter, qui utrumque examinat, perpenditque persecutorum minas ac illatos cruciatus Sanctorum constantiis; sed non [contemnit] aliter ab hoste humani generis in cordibus fidelium diurnas allatas passiones.

[11] Vero o quandoque laboriosius est vitam ducere solitariam, sitis famisque interire compendio, [sed etiam qui solitarie viventes,] ac inter rupes montium frigore obrigescere, & absque ullius consolatione vitam anxiam & plenam ærumnarum in longum protrahere; quam cruciatu unius temporis aut unius diei, gladio occumbere. Aliquando vero antiquus hostis, quos sibi prompte resistere prospicit, pluribus laqueis enecare tentat. Aliquoties namque suæ improbitatis calliditate incentivam eis ingerit libidinem, aliquando cibi ac potus voracitatem, aliquando impatientiam, aliquando murmurationem, aliquando perturbationem mentis. Si vero conspexerit, nihil suam prævalere calliditatem, terre incipiet per somnum. [cum tentationibus dæmoniacis jugiter colluctantur:] Quod si, nec ita prævaluerit, mirificas eis ostendit visiones. Omnibus autem, quas dinumerare longum est, calliditatibus peractis, si viderit servum Dei immobilem in cunctis permanere, ad apertas se convertit inimicitias, & aliquando conspectibus se manifestabit. Servo autem Domini tot ejus evitante astutias, tritus aufugiet; & Deo suum famulum protegente, qui prius terrebat, postea territus discedet.

[12] Has ergo tam innumerabiles calliditates antiqui serpentis Beatus Votus patienter devicit; [sicut SS. Votus & Felix,] & in longum temporis spatium [vitam] trahens, ferendo superavit. Cumque jam tempus remunerationis adesset, & pius Dominus servum suum ab agri opere fatigatum, requiescere vellet, ne denarius, vineæ [cultæ] merces, diu fatigato operario negaretur; vocationis suæ terminum imposuit. Qui percepto Viatico totius perfectionis, [tandem beato fine mortui,] cum centesimo fructu, lampade præfulgente, thalamum sponsi & regis sui prudens virgo intrare meruit. Qui cum die ultimo clausisset finem, in Oratorio Beati Baptistæ Ioannis honorifice sepultus est; resumpturus ultimo examine carnem, cum Angelis in æternum victuram; eadem vestigia fratre ejus sequente. Excubantes autem ad eorum sanctissima corpuscula, divinam inibi semper sentiunt custodiam; [& miraculis clari.] & aliquando Deificum lumen, e cælo delapsum, apertis percipiunt oculis. Infirmis vero, quacumque infirmitate depressis, ad sepulcra illorum venientibus salus omnimodis adhibetur p. Præstantur ibi beneficia quærentibus, meritis Beatissimorum Confessorum Voti atque Felicis, præstante eodem Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat.

ANNOTATA.

a Ms. & ex eo Brizius, fontium aquæ venis pinnorum scaturientibus, quod corrigendum censui: sunt autem Pinnæ, vulgo Peñas, idem quod rupes excelsæ, nomen istud ab asperitate adeptæ apud Hispanos.

b Ibidem, qui.

c Et, quandoque.

d Priora Acta, imitante habitionis locum scire cupivit, ubi, in vitantem legere malui, ut sensu commodus haberetur.

e Hinc effici vult Brizius, vere Religiosos, non solum Eremitas simplices, (quod solum ex prioribus Actis intelligebatur) & quidem Benedictinos fuisse, SS. Votum & Felicem, eoque comminiscitur Oscanum aliquem Episcopum, qui in Montanis istis, inter Christianos profugos, suum utcumque munus exercens, eos habitu donarit, & eorumdem profeßionem exceperit: atque in his totum II Caput Brizio insumitur.

f Hactenus Lectio XII, & finis eorum quæ ex anterioribus Actis habuit Macarius.

g Verosimile est hunc Presbyterum sanctis EremitisSacramenta solitum ministrare, atque hanc fuisse servitutem indicatam a Macario: quem ex hoc loco frustra conaberis propinquum Sanctorum ætati facere: cum quantumcumque longi temporis intervallum patiatur traditio, per quam ipse ea quæ sequuntur cognovit.

h Vereor ne diuturnitas temporis facti hujus circumstantias nonnihil alterarit a vero, versando illas per ora rudis ac montani vulgi (unde postea Monachi dedicere ac tradidere posteris, & hi Macario) suspicor vero, quod ex difficiliori, quo deinceps Sanctus usus sit gressu, paulatim invaluerit ut diceretur, crus ei fractum fuisse. Causam quoque subtracti Angelici cibi, non crediderim primum hunc unius mulieris accessum fuisse; sed quod is jam non esset necessarius ei, cui ab illa aliisque ejus admonitu ad Sanctum Eremitam visendum accurrentibus, necessaria ad victum cœperant ex devotione ministrari.

i Ecgraphum Romanum, nemini ipse; Pennatense, Ne unde ipse,… inde illi.

k Romanum; tenerent; Pennatense, tenerentur.

l Absque: id est, Præter.

m Vide Vitam S. Martini, scriptam a Severo Sulpitio apud Surium cap. 4: ubi tamen aliud non leges, quam iter hoc in patriam susceptum fuisse a Sancto, statimpostquam Clericali in ordine Exorcista fuit consecratus, primis sanctioris conversationis annis, nullisdum patratis ab eo miraculis.

n Brizius, nescio quid non excogitans, ut suadeat sanctos Eremitas, Presbyteros quoque ordinatos, & ipsimet Regi Garciæ a Confeßionibus fuisse; etiam hæc verba eo trahit; cum reseranda sint ad Ecclesiam, quam auctor Arcæ comparat; sicut deinde Sanctos in ea viros comparat Cherubinis, Arcam obumbrantibus seque mutuo respicientibus.

o Ita ecgraphum Romanum; in Pennatensi est Verum.

p Neque hæc attestatio miraculorum eam auctoris vetustatem necessario infert quam prætendit Brizius; cum etiam seculo 14 aut 15 potuerint eadem fuisse continuata.

SYNOPSIS HISTORICA
Ex Anonymi Pennatensis Ms.
Iuxta ecgraphum Romanum.

Votus, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Felix, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Joannes de Aterris, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)

BHL Number: 8734 a

EX. MS.

Cum pro detestandis facinoribus accolæ Hispaniæ traditi essent, [Occupata a Saracenis Hispania] cum Rege Visegotorum novissimo b Ruderico, in manus Saracenorum; sicuti in gestis Regum Hispaniæ continetur; Christiani, qui evadere potuerunt, quidam in servitute eorum subacti, [Christiani 200 fugiunt in montem Aragoniæ:] quidam fugientes per latebras & montuosa loca conscendentes, & diversa per loca vagantes, turres & munitiora tutaque loca fabricare voluerunt. Contigit ex his quosdam, amplius quam c ducentos, devenire in excelso quodam monte, nomine d Oroli, in Aragona provincia: qui venientes, & spatiosum & delectabilem locum perspicientes, in loco qui vocitatur Panno fabricare conati sunt muros.

[2] Cumque opus cœptum perficere conarentur, nuntiatum est hoc Regi Cordubensi nomine Abderraman e Iben Mozavia. Tunc Rex nimium iratus misit exercitum validum, ex omni terra Hispaniæ, cum Duce quodam nomine Abdelmelik f Iben Quartan: & præcepit ei, [ubi in loco a se munito obsessi capiuntur.] ut omni terra Aragonensi usque Pyrenæos montes peragrata, quibuscumque in locis invenire posset Christianos, qui defendere se vellent & Regi Cordubensi servire nollent, deleret usque ad interemptionem; & dirueret munitiones & castella, vel in quibus locis posse confidere videbantur. Cumque hoc decretum perficere conaretur supradictus Abdelmelik, venissetque in supradicto monte, ex latere quo vocitatur Rubeo, fixere tentoria in planitie Panni: & facto impetu adversus eos, mox ab ipsis fundamentis diruerunt muros, sicuti cernitur hodierno tempore: & duxerunt uxores suas, & filios filiasque eorum in captivitatem.

[3] [Venit eo postea S. Votus] Qui locus inhabitabilis, & inaccessibilis extitit hominibus, donec Deo favente, ventum est ad tempus Beatissimi Voti: qui ex Cæsaraugustana urbe genitus, ut in ejus gestis continetur, exempto mucrone vepres & arbores secans, semitam angustam invenit, & ecclesiolam parvulā, in honore Sancti Ioannis Baptistæ constructam, sub ipso montis vertice in spelunca quæ maxima reperitur, & insepultum hominem ad cornu altaris jacentem: & signans se signo sanctæ Crucis, orationeque facta, accessit intrepidus: & prospiciens vidit lapidem triangulatum ad caput, continens ita exaratum ferro: Ego Ioannes, primus in hoc loco Eremita, qui ob amorem Dei spreto hoc præsenti seculo, ut potui, hanc ecclesiolam fabricavi, in honorem sancti Ioannis Baptistæ: & hic requiesco. Amen g. Qui gratias Deo referens, accepto corpore involvit, ac sepelivit, [& S. Ioannem sepelit:] superponens præfatum lapidem, desuperque cooperuit terra, ut potuit: sed nos satis miramur quare Dominus Macarius, qui illius Vitam scripsit, ista prætermisit. Nunc vero revertamur ad cœptum opus.

[4] Memoratus igitur Dei famulus h Votus cum suo fratre Felice, ut potuere, inibi cellulas construxerunt, [ibique cum S. Felice fratre vivens,] & usque ad finem vitæ feliciter permanserunt, & supertites quosdam viros honestos dimiserunt, scilicet i Benedictum & Marcellum. Qui Benedictus construxit ecclesiam S. Stephani Protomartyris & Martini beatissimi Præsulis & Confessoris: Marcellus vero construxit ecclesiam in honorem sancti Petri Apostolorum Principis. Qui & ipsi cœlibem vitam ducentes, post non multum temporis spatium thecam corporis relinquentes, [Benedictum & Marcellum successores relinquit.] ut credimus, collocarunt animas suas in æthereis sedibus. Ab illis temporibus cœpit crescere eorum sanctitatis fama. Cumque annuente Domino jam cœpisset plebs Christiana crescere, & decrescere infidelitas Saracenorum; contigit ut profisceretur Comes in Aragona provincia, sub regimine k Fortunii Garsianis Pampilonensis Regis, nomine l Galindo, filius Asinarii Comitis. Qui Comes fabricavit quoddam castellum, & imposuit illi nomen m Athares: & populare fecit per totam Aragonam, [Christiani post restauratas villulas,] quantum sibi licuit, multas ac diversas villulas, quas nobis referre per singula longum est: & divisit singulis villulis, secundum suum arbitrium, proprios terminos. Illo vero in tempore a paucis quodammodo supradictus habitabatur locus.

[5] Non multo vero tempore transacto, in temporibus scilicet Regis n Sancii Garsianis Pampilonensis, [denuo fugati a Saracenis,] mortuo Comite supradicto, iterum facta est magna percussio adversus Ecclesiam Dei: quoniam superatus est Rex o Ordonius, & facta est magna strages Christianorum ab p Abdaraman Rege Cordulensi: In tempore illo Saraceni transeuntes Pyreneos montes, pervenere nullo resistente usque ad Tolosam urbem: fugientes vero pauci Christiani ex supradictis villulis pervenerunt ad supradictam speluncam, & illic morantes fabricaverunt ampliorem ecclesiam in honorem S. Joannis Baptistæ: [in monte Panno] & transtulerunt corpus præfati Joannis Eremitæ, & posuerunt in tumba parvula inter duo altaria, scilicet B. Joannis Baptistæ & SS. Juliani & Basilissæ, ponentes suprafatum lapidem desuper. Instruxerunt etiam alia duo altaria, unum dedicantes in honorem B. Michaelis, alterum in honorem B. Clementis; feceruntque domos ad habitandum: [constituunt Abbatem.] & præfecerunt Abbatem q Transinicum, & elegerunt Clericos, qui voluntates propria relinquentes, habitare voluerunt ibi. Transacta vero hac tempestate, iterum est pax Ecclesiæ Dei reddita, & unusquisque regressus est ad propria, præter Clericos qui remanserunt in jam dicta spelunca. Eisdem vero temporibus dedicata est ecclesia S. Joannis ab Ennicone r Episcopo, die Nonarum Februariarum.

[6] Cumque transissent anni pene triginta, & fama illius loci per ora vulgi crebresceret, contigit pervenire ad aures comitis s Fortunii eximii, qui tunc in temporibus sub regimine Regis Garsiæ Sanctionis filii, [a Fortunio Comite] toti regimini præerat in Aragonensi provincia. Qui veniens in prædictum locum, constipatus caterva Militum, factaque oratione, susceptus est ab Abbate eximio cum Collegio cœterorum Clericorum caritative; & visis officinis cunctis, ascensuque montis cum planitie, placuit sibi locus, conversatioque, & vita eorum. At illi cadentes ad pedes Comitis, flagitare cœperunt, ut illis hujus montis terminos impenderet, ubi laborare, vel caulas ovium instruere, suesque pascere possent. At ille, benigne annuens petitioni eorum, dedit eis unam speluncam, quæ est sub Orolis facie, cui nomen est Spelunca Gallionis, & inde devallat contra illa serra de Trasillos, arriba de fonte frigido, qui est a facie Aragonis, [donatur spelunca Gallionis.] & inde vadit contrario de Caulo, quemadmodum dividit illa penia S. Cypriani in Suso; & quomodo vadit via, quæ exit de Spina-alba, & vadit ad summa de En-el-sito: & ex illa via quæ venit de Borzo rubro, ad illa Crola S. Juliani, & exit ad illum collem sub Oroli. Hac vero oblatione corroborata & firmata, mox commendans se, obnoxius illis recessit glorificans Dominum; eo quod ipse in hac patria dignatus esset demonstrare locum talem, qui & remotus esset a secularibus perturbationibus, & ad habitandum viris religiosis delectabilis. Qui veniens ad palatium, retulit cuncta Regi, quomodo in tali loco devenisset, & qualiter aptus religioni existeret, qualiterve habitatoribus terminum ad laborandum impendisset.

[7] [a Rege Garcia Sancionis,] Audiens hæc Rex Garsias Sancionis, ad visendum locum non multo post ipsemet, cum Palatino officio & Episcopo ejusdem temporis Fortunio, properare dignatus est: qui cum cuncta ut sibi relata fuerant vidisset, & placuisset nimium sibi locus talis, [eadem donatio firmatur & augetur,] obtulit sibi quingentos siclos argenti, ut pro illo & pro statu Regni Dominum deprecarentur. Quin etiam terminum suprafatum, quem Comes illis impenderat, firmari præcepit Regalibus institutis: addens quoque herbarum pastum & abscindendorum lignorum licentiam de illo monte, qui vocetur Abitiro: abstulitque Comiti de Athares omnem calumniandi atque pignorandi adversus eos potentiam. Solutis vero jam annis multis, scilicet circa discurrentem t nongentesimum nonagesimum septimum, [& dein æra 997 novo decreto stabilitur.] iterum venit Rex Garsias Sancionis, causa visendi locum & Fratres. Videns vero Abbatem & fratres inermes non posse defendere terminos, quos dederat loco; posuit tale decretum super terminum, ut si non fuisset transitione unius diei vel noctis, aut si non fuisset per bonam voluntatem Abbatis vel Fratrum, nullus præsumeret in totum illum terminum intrare vel pascere, neque tentorium pecorum figere: quod si aliter fecissent, haberent inibi habitantes potestatem occidendi vaccas, porcos, camelos, sine ulla dubitatione & sine ullo pleyto Regali: facta donatione, anno quem supra memoravimus videlicet nongentesimo nonagesimo septimo, regnante Domino Jesu Christo. Et ego servus illius, Garsia Sancionis, cum conjuge mea u Omeca, in Pampilona & in Aragona. Sub ejus imperio Episcopus x Fortunius in Pamplone. Fortunio Ximenones Comes in Aragona. Conservantibus & augmentantibus decretum sit pax & salus victoriaque in æternum, Amen: non servantes autem spolientur in infernum, Amen.

ANNOTATA.

a Hæc Synopsis, incertum a quo scripta, minus accurata est prioribus Vitis, neque caret chronologicis mendis, uti de pluribus chartis hujus monasterii observat Sandoval in Episcopis Pampilonensibus fol. 19: eo quod monasterii incendiis deperdita monumenta, satis ignoranter fuerint restaurata.

b Rodericus pugnavit cum Saracenis 3 Septembris Dominica, anno 713, Littera Dominicali A, & post octo dies inter pugnandum occubuit. Porro sequenti ac proximis tribis annis tota denique Hispania est a Saracenis subacta exceptis Asturiæ montanis.

c Trecentos fuisse asserit Hieronymus Blanca; Ecgræphum Romanum quadringentos.

d Brizio & aliis paßim mons Urveli dicitur; qui etiam multa hariolantur circa etymon nominis Panni: quibus omißis, solum noto ex Brizio, monasterio Pinnatensi supereminere locum undique abruptum, & duabus dumtaxat viis acceßibilem, iisque tam angustis, ut ascensus poßit a paucis prohiberi, quamvis non haberent nisi lapides ad sui defensionem.

e Abderaman, ex linea Aben-Alaveri, a Stephano Garibajo lib. 37 cap. 1 statuitur primus Rex Cordubensis factus anno 758, sed absque mentione harum rerum contra Christianos actarum:

f Abdemelik Garibajo lib. 36 cap. 15 statuitur Rex Maurorum ab anno 685, usque ad annum 707, ergo ante accessum illorum in Hispaniam. Apud Blancam Abdemelichus Aben-catanus speluncam in Urvelis obsidione cœpit, Christianos omnes cum feminis & parvulis gladio jugulavit, ac præsidia funditus evertit. Missus autem dicitur ab Abdulazizio Præfecto sub Alcalifa Ulit, primo in Hispania Rege Maurorum. Et dein dicitur Abdulazizius Hispali a suis anno DCCXIX interfectus.

g S. Joannem cælicas advolasse sedes circa annum 714 in Vita prima dicitur num. 4.

h SS. Votum & Felicem, post incursionem Abdelemichi solum illuc acceßisse posset dici, cum jam aliquot annos vendendis posseßionibus, & in pauperes distribuendis impendissent.

i Brizius de iis agit lib. 1 cap. 15 & seqq. & hoc illorum quasi Epitaphium addit: haud dubie a posteris, diu post eorum mortem, compositum: Benedictus & Marcellus Eremitæ Cæsaraugustani, viri honesti & continentes, adhuc magis ampliaverunt præsentem ecclesiam, & duo altaria construxerunt, dedicaveruntque S. Petro & S. Stephano (quorum consilio Judex, medius inter Regem Enecum Aristam & Regnicolas Aragoniæ, Justitia vocatus, efficitur) & etiam sepulti hic sunt. Verum hic est Garcias Enecus, sine Yanigues, cujus regni initium statuit Garibajus lib. 21 cap. 9 ad annum Christi 758, mortem ad annum 815: & tempora conveniunt cum ætate Benedicti & Marcelli, quos Martinus Carillo vixisse ait usque ad annum 815. Alius vero ab hoc Rege est Unniquez Ximenes Arista, qui apud Garibajum lib. 22 cap. 1 cœpit regnare anno 840, & sic in Epitaphio videtur nomen Aristæ perperam intrusum.

k Rex Fortunius, dicti Garciæ filius, ei succeßit anno 802, ob Pampelonam (ut creditur) a patre Mauris ereptam, Pampelonensis dictus.

l Galindo patri suo Asnat, primo Comiti Aragoniæ creato anno 780, & anno 795 vita functo, succeßit: de quibus agit Garibajus lib. 30 cap. 3 & 4.

m Atharas sive Ateres, patria S. Ioannis, inter montem Pinnatensem & Iaccam urbem, jam pridem nomen istud habebat, si fides primæ Vitæ detur.

n Sancius Garcias succeßit Fortunio patri anno 815, mortuus ex vulnere in prœlio cum Mauris habito, de quo Garibajus lib. 21 cap. 11.

o Ordonius Rex Ovetanus & Legionensis, quo anno cœperit regnum, variant auctores, aliqui annum 827 aut sequentem, alii annum 837, alii 841 aßignant, alii serius cepisse regnum ajunt.

p Abderaman II apud Garibajum lib. 27 cap. 5, legitur regnasse ab anno 819 ad ann. 839, ubi dicitur Ordonius cepisse regnum Ovetanum anno 832, & tempore Regis Mahomet e vita deceßisse anno 841, atque subutroque victorias obtinuisse: proinde videtur isti hæc clades ad præcedens seculum pertinere: quam tamen Blanca ad hæc tempora servat.

q Transinicus, aliis Transinirus, aut Transiricus, a Martino Carillo aßignatur ad annum 872.

r Ennico, Eneco, Inico, Episcopus Aragoniæ habitus, inter Oscenses collocatur.

s Hæc iterum non videntur satis convenire. Nam Fortunius, infra Fortunio Ximenones dictus, sub initium noni seculi statuitur vixisse. At Rex Garcias Sanctionis filius seculo decimo circa annum 920, aut paulo citius, inquit Garibajus lib. 22 cap. 11: in cujus charta ad annum 926 subscribunt Dux Fortunus, & Fortunus Garseonus: & in alia charta ad annum 944 Fortunius Semenonis: occasione quorum videtur confusio nominum facta.

t Debet Æra intelligi 997, qui est annus 959, quando adhuc vivebat Garcias Rex.

u Aliis conjux appellatur Teresa, sed plures succeßive habuisse uxores potuit.

x Sandoval inter Episcopos Pampelonenses non admittit Fortunium: quem alii Episcopum Aragoniæ & Jacensem appellant.

HYMNUS
Ex veteri Breviario Pinnatensi.

Votus, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Felix, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)
Joannes de Aterris, Eremita Montis Pinnatensis in Aragonia (S.)

O Vote, & Felix, meriti Patroni;
      Ut queat nostrum resonare quisque
      Gesta tantorum, date, Monachorum,
            Quæsumus omnes.
Insequens cervum Votus, in suprema
      Rupis advenit juga, devolando
      Quo cadit cervus nimis inde lassus,
            Undique pressus.
Inscius casus eques ipse tanti;
      Mox equi pinnæ pedes applicantur,
      Cum ruens clamat, Mihi tu faveto,
            Sancte Joannes.
Hinc reviviscens, vepribus putatis,
      Gratias reddens Domino, tetendit
      In specum, quo funus erat Joannis,
            Quod sepelivit.
Parce nunc nostris, Deus alme, culpis
      Et domum semper tuearis istam:
      Qui globum mundi regis & gubernas,
            Trinus & unus. Amen.

Oremvs.

Misericordiam tuam, quæsumus Domine, intervenientibus Sanctis Confessoribus tuis, Voto & Felice, clementer impende, & nobis peccatoribus ipsorum propitiare suffragiis. &c.

DE SANCTO ELEVTHERIO ARCANI IN LATIO.
Ex Martyrologio Romano & Ferrario.

[Commentarius]

Eleutherius, Arcani in Latio (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Arcanum vulgo Arce oppidum antiqui Latii, in hodierno regno Neapolitano, supra collem prope Melsem fluvium inter Arpinum & Aquinum, ab illo quatuor, ab hoc septem milliaribus dißitum; a Cicerone, cujus ibi prædium fuit, memoratur in epistolis ad Quintum fratrem lib. 3 ep. 1 lib. 5 ep. 1 & lib. 16. Verba ejus Cluverius adducit lib. 3 Italiæ antiquæ pag. 1046. Hunc locum honoravit suo obitu & cultu Ecclesiastico S. Eleutherius, [Memoria in Martyrol. Rom.] de quo Martyrologium Romanum hoc XXIX Maji ista habet: Arcani in Latio S. Eleutherii Confessoris. De quo, addit Baronius, vetera monumenta Ecclesiæ Aquinatis. Verum ea non potuimus hactenus obtinere, & Ferrarius in sua Annotatione ad hunc diem ait. Acta propria S. Eleutherii se non vidisse, licet ea ab Episcopo Aquinate non semel, per alios tamen, flagitaverit, Quæ autem ex incolarum relatione accepit, hæc sunt.

[2] Eleutherius, natione Anglus, SS. Grimoaldi & Fulci frater, [Elogium ex Ferrario,] una cum illis ex Anglia in Italiam peregrinationis ergo venit. Cum autem loca sancta Romæ multa cum devotione visitasset, ac Aquinum cum fratribus pervenisset; apud Arcanum oppidum Latii subsedit: ubi clarus miraculis sancto fine quievit. Extat ibi ecclesia suo nomini dicata: ad quam plures infirmi confluunt, & sanitatum gratias referre solent. In Ms. Vaticano Ecclesiæ S. Petri indicatur S. Eleutherius, sed Episcopus appellatur: & forte est S. Eleutherius Papa relatus XXVI Maji.

[3] De S. Fulco egimus XXII Maji. Hujus corpus est in oppido, Sancti-Patris dicto, diœcesis Aquinatis, ad limitem Regni Neapolitani, quod oppidum distat Arcano paucis dumtaxat passuum millibus: [fratres Sancti.] propius etiam eidem adjacet vicus vulgo dictus San-Lotiero, quod S. Eleutherii esse vix equidem dubitaverim. Alter frater S. Grimoaldus colitur XXIX Septembris apud Pontem-Corvum, olim Fregellas, inter Coperanum & Minturnas in regno Neapolitano, ubi Episcopi Aquinates sæpe resederunt. Memoria porro S. Eleutherii inscripta est etiam Martyrologio Anglicano, sed ad diem tertium Iunii, [Memoria 3 Iunii.] cujus auctor Arcanum sive Arke collocat in Apulia, ibique ait S. Eleutherium ex itinere Hierosolymitano reducem sancte obiisse. Quæ per conjecturam videntur scripta. Nicolaus Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico eum hoc disticho exornat.

Cum Sanctis properans, patriis peregrinus ab oris,
      Fratribus, ex Latio scandit ad astra poli.

DE SANCTA THEODOSIA,
SANCTIMONIALI ET MARTYRE CONSTANTINOPOLITANA.

ANNO DCCXXVI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Causa & series Martyrii ex Mss. Synaxariis: encomium a Constantino Logotheta scriptum: hujus ætas & dignitas.

Theodosia, Martyr Constantinopoli (S.)

AUCTORE D. P.

Decimum Leonis-Isaurici annum funestavit sacrarum imaginum abolitio, [Statuam Salvatoris, in porta Palatii collocatam a Constantino M.] quam pridem ille animo decretam meditans, effectui tandem mancipavit, amoto Sanctißimo Germano Patriarcha, & in ejus locum substituto impio Anastasio. Mox enim atque idolum istud suum supra thronum Ecclesiæ collocavit, illarum removendarum initium fecit a vestibulo Palatii, quod ab ænea Christi statua ibidem collocata nomen acceperat, ut χάλκη diceretur. Vestibulum istud, teste Codino libro de Originibus CP. Magnus Constantinus fundarat, in eaque statuam prædictam erexerat: quæ ibi stetit annos quadringentos & quindecim *; cujus virtute mulier, sanguinis profluvio laborans, sanata fuerat, & multa alia facta erant miracula: adeoque posita illa esset anno CCCXV. Sed decepit Codinum supputatio sua, vel librarii in numeris transcribendis errarunt; constat enim quod ante annum CCCXXVIII, Constantinus non applicuerit animum Constantinopoli ædificandæ.

[2] Ad rem ipsam quod attinet, testem de ea habemus, qui tunc vivebat, Stephanum magnæ ecclesiæ Constantinopolitanæ Diaconum, [cum dejici jussisset Leo Isauricus,] in vita S. Stephani Iunioris, memorabile Martyrium ea occasione paßi, danda a nobis XXVIII Novembris, unde hæc accipe. In his per potestatem agens hæreseos tyrannus, tentavit continuo Dominicam Christi Dei nostri imaginem, supra regias fores positam, eo loco quæ ab ipsa dicitur Sancta Chalce demoliri & igni tradere: quod & fecit. In ipsa autem demolitione zelo corroboratæ quædam mulieres venerandæ, generose insurrexerunt: apprehensisque scalis demolitorem sacræ imaginis Spatharium devolverunt in terram, eumque discerpentes tradiderunt morti; [id conatum spatharium occidunt piæ mulieres,] nulla deinde interposita mora procurrentes, invaserunt Patriarchalem domum, lapidibus impetentes impium Anastasium, vociferantesque, O caput impurissimum! o inimice veritatis! Ideone Præsulatum arripuisti, ut sacrosanctas statuas everteres? Quam contumeliam non ferens profanus ille, fuga sese subduxit e conspectu religiosarum mulierum; atque ad tyrannum sese recipiens, effecit ut illæ omnes morti traderentur.

[3] [& capito plectuntur.] Hæc ille, quæ pene iisdem verbis legere est in ea, quam inde accepit Metaphrastes, ejusdem S. Stephani Iunioris Vita, quamque invenire est apud Lipomanum & Surium, nec non, inter opera S. Ioannis Damasceni, propter vicinitatem argumenti de cultu imaginum, ab eodem S. Ioanne egregiis orationibus propugnato. Ex dictis autem facile est corrigere Theophanem, de tentata Dominicæ imaginis subversione, imo & perfecta, agentem uno anno citius quam de S. Germani depositione & Anastasii intrusione. Interim ei credere possumus dictarum mulierum supplicio non ita repressum esse zelum Orthodoxorum, quin viri plures, muliebri stimulati exemplo. [idem scelus impedientes postea alii varie puniuntur.] conati sint ab eadem imagine arcere injuriam, vel factam ulcisci; vereque acciderit, quod Constantinopolitanus populus, ob novam istam doctrinam maximo dolore percitus, cum ipsum Leonem statuit invadere, tum multos ex Imperatoris famulitio, qui ab ærea porta Domini imaginem deturbabant, neci dedit: quo factum est ut in multos, pietatis ergo, membrorum mutilatione, verberibus, exiliis, damnis illatis animadversum fuerit.

[4] [Illarum dux S. Theodosia] Sed quantumcumque animose egerint viri, egregii tamen conatus initium feminis adscribi debet: imprimis autem earum duci Sanctæ, de qua agere instituimus, Theodosiæ: cujus nomen & vitam mortemque ut non ignoraremus, effecit religiosa Constantinopolitanorum civium pietas, qui crudeli lanienæ subtractum corpus, tum quidem pie condiderunt; postea autem, reddita Ecclesiæ pace, extulerunt religiosius, fortaßis in eo ipso, ubi Sanctimonialis vixerat, cœnobio. Quoniam autem, diem, quo mactata crudeliter fuerat, adduxerat in oblivionem sævæ persecutionis diuturnitas & taciturnitas scriptorum, placuit assumere hunc XXIX diem Maji quo Orientalis omnis Ecclesia celeberrimo cultu prosequitur S. Theodosiam, Martyrem Cæsareæ in Palæstina, de qua nos egimus die 2 Aprilis.

[5] [colitur 29 Maji.] Ita nomen ejus inscriptum reperitur Menæis excusis, quæ fere sequitur Maximus Cytheræus ἐν βίοις Ἁγίων, ubi post encomium prædictæ antiquæ Theodosiæ additur Memoria Sanctæ Hosio-Martyris Theodosiæ Constantinopolitanæ, cum allusione ad Arietinum cornu, quo cervix ei confracta est, per hujusmodi distichon:

Κέρας κριοῦ κτεῖνάν σε, Θεοδοσία,
Ὤφθη νέον σοι τῆς Ἀμαλθείας κέρας.

Alterum Amaltheæ visum est, Theodosia, cornu
      Hoc tibi, quo Christo victima pulchra cadis.

[6] Eadem memoria, cum simili disticho, reperitur in Ms. Synaxario Chiffletiano: [cum elogio in Mss. Synaxariis.] ubi insuper hoc de vita, martyrio, & cultu ejus Elogium additur, quod ex ipso collatum cum textu Synaxarii Claromontani ad XVIII Iulii, sic sonat. Ἄυτη ἦν ἐν τοῖς χρόνοις Θεοδοσίου [τοῦ Ἀτραμυτηνοῦ] γονέων εὐσεβῶν θυγάτηρ, ἐκ τῆς Κωνσταντινουπόλεως· καὶ γενομένης ἑπταέτους πατὴρ ἐτελεύτησεν, δὲ μήτηρ λαβοῦσα τὴν παῖδα ἀπέκειρεν ἔν τινι τῶν ἐν Βυζαντίῳ μοναστηρίων· ἐ͂ιτα καὶ μήτηρ τελευτᾷ, καταλείψασα τῇ Μακαρίᾳ τὴν ὅλην περιουσίαν αὐτῆς. δὲ ἐκ χρυσοῦ καὶ ἀργύρου τρεῖς ἁγίας εἰκόνας κατασκευάσασα [τοῦ Χριστοῦ], τῆς Θεοτόκου, καὶ τῆς ἁγίας Ἀναστασίας, τὰ λοιπὰ διένειμε τοῖς πτωχοῖς [καὶ ὀρφάνοις]. Μετὰ δέ τινα χρόνον Λέοντος τοῦ δυσσεβοῦς τῆς βασιλείας δραξαμένου, ὡς τοῦ εὐσεβεστάτου Θεοδοσίου ὑποχωρήσαντος, διὰ τὸ μὴ πείθεσθαι τοῖς ἀσεβέσιν αὐτοῦ δόγμασι τὸν μέγαν ἐν Πατριάρχαις Γερμανὸν [τοῦτον μετὰ ῥοπάλων καὶ ξιφῶν τοῦ Πατριαρχείου κατήνεγκε]· ἀλλὰ καὶ τὴν ἁγίαν καὶ δεσποτικὴν εἰκόνα Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, τὴν [ἱδρυμένην] ὑπεράνω τῶν πυλῶν, ἐν αἷσπερ [διὰ τὸν χαρακτῆρα] ἁγία Χαλκὴ λέγεται, ἔσπευδεν θηριώνυμος κατενεχκεῖν καὶ πυρὶ παραδοῦναι. Καὶ ἐν ᾧ ταῦτα ἐτελεῖτο, καὶ σπαθάριος ἦν ἐπὶ τῆς κλίμακος [μετὰ τῆς ἀξίνης], βουλόμενος τὴν [ἁγίαν] εἰκόνα καταβαλεῖν, εὐθὺς μακαρία Θεοδοσία μεθ᾽ ἑτέρων γυναικῶν εὐσεβῶν, τῆς κλίμακος δραξάμεναι, καὶ τὸν σπαθάριον τῇ γῇ προσρίψασαι, τῷ θανάτῳ παρέδωκαν· καὶ καταλαβοῦσαι τὸ πατριαρχεῖον, ἐλιθοβόλουν τὸν δυσσεβῆ Ἀναστάσιον τὸν φατριάρχην. Παραυτίκα οὖν αἱ μὲν λοιπαὶ τῶν γυναικῶν ἀπεκεφαλίσθησαν, τὴν δὲ Ἁγίαν ὠμός τις καὶ ἀπάνθρωπος ἕλκων δήμιος πρὸς τὸν Βοῦν, λαβὼν κέρας κριοῦ, καὶ μανιώδως κατὰ τὴν αὐχένα ἐλάσας, τὸν τοῦ μαρτυρίου στέφανον αὐτῇ προξένησε. Περὶ δὲ τῶν ἀπείρων θαυμάτων, τῶν καθ᾽ ἑκάστην δι᾽ αὐτῆς ἐνεργουμένων, ἔξεστι πάντι τῷ βουλομένῳ μανθάνειν. Τελεῖται δὲ αὐτῆς σύναξις, ἐν τῇ μονῇ τοῦ Διοκράτους, ἔνθα κεῖται τὸ ἅγιον αὐτῆς λείψανον. Hæc ibi; verbis quæ [ ] inclusi e Claromontano sumptis, ubi finis etiam sic diversus reperitur. Λαβὼν κέρας ἀπέσφαξεν αὐτήν. Οὕτως οὖν καλῶς ἀγωνισάμεναι εἰς χεῖρας Θεοῦ τὰ πνεύματα ἑαυτῶν παρέθεντο. Τελεῖται δὲ ταύτης σύναξις, ἐν τῇ ἁγίᾳ μονῇ τοῦ Σωτῆρος Χριστοῦ τοῦ Εὐεργήτου.

[7] Fuit hæc in diebus Theodosii [Adramyteni] piorum parentum filia, ex urbe Constantinopoli; quæ cum septennis facta amisisset patrem, mater accepit filiam, & in uno monasteriorum Byzantiorum attondit; deinde obiit etiam ipsa, relinquens filiæ suam omnem substantiam. Hæc ex auro argentoque tres sibi imagines comparavit, [Christi scilicet], Deiparæque sanctissimæ, & S. Anastasiæ, cetera distribuit in pauperes. Post aliquod vero tempus, cum impius Leo arripuisset imperium, piissimo Theodosio sese subducente; Magnum Patriarcham Germanum, eo quod nollet impio ejus dogmati adhærere, [cum gladiis & fustibus e Patriarchio] expulit, & sanctam atque Dominicam imaginem Domini nostri, supra portam quæ, [ab ipso simulacro, sancta] Ænea dicitur, collocatam, conatus est dejicere efferus atque igni tradere. Cum autem hoc ageretur, & spatharius [cum securi] jam esset in scalis; volens sacram effigiem amoliri; continuo S. Theodosia aliæque piæ mulieres arripuere scalas, & dejectum in terras spatharium neci dederunt; incurrentesque in Patriarchium, Anastasium pseudo-Patriarcham cœperunt lapidare. Statim igitur reliquæ quidem mulieres capite plexæ sunt, Sanctam vero crudelis quidam atque inhumanus carnifex trahens ad locum Bovis dictum, & cornu arietis rapiens, illud in cervicem furibundus impegit, eique martyrii coronam attulit. De infinitis porro miraculis, quæ quotidie per ipsam fiunt, cuivis scire volenti promptum est discere: agitur autem illius festivitas in monasterio Diocratis, ubi sancta ejus lipsana requiescunt.

[8] Eadem, sed ad XVIII Iulii, quando forte aliqua elevati translative corporis memoria agitur, [Item 18 Iulii.] habentur in Ms. Synaxario Claromontamo, aliisque Mss. in Bibliotheca Ambrosiana Mediolani, & Ducali Subaudica Taurini repertis: sed in Ambrosiano Codice, pro tempore Theodosii Adramyteni, qui Leoni Imperium ceßit, notatur tempus Constantini Copronymi, per manifestum errorem: & monasterium, quod alibi Diocratis, istic Dexiocratis appellatur sic autem revera appellandū docet Codinus, ex quo Cangius in sua Constantinopoli Christiana asserit, Dexiocratem hunc Patricium fuisse, & sub Theodosio Iuniore floruisse, & ecclesiam una cum Gerocomio ipsi addito de suo nomine appellasse. [Ad sepulcrum facta olim & scripta miracula] In Claromontano autem, omissa miraculorum aut reliquiarum mentione, hæc ponitur clausula. Accipiens cornu mactavit eam. Sic igitur pulchre decertantes, animas in Dei manus tradiderunt: illius vero festivitas agitur in sancto monasterio Salvatoris Christi, dicti Benefici. Cangius in sua Constantinopoli Christiana de hoc monasterio suse agit, docetque haud procul a Blachernis juxta littus fuisse: cum quo videtur sacere quod sequitur Encomium, dum num. 34 ait, prope littus sedisse contractum quemdam, indeque sublatum humeris esse ad tumbam Sanctæ, ubi curatus est. Fortasse sociarum mulierum corpora sepulta in Dexiocratis monasterio fuerunt; & propter communem earum cum Theodosia paßionem, hujus quoque festivitas ibidem agi censetur.

[9] [interciderunt cum primis Actis.] Prætactum miraculum, aliaque deinceps in Encomio narrata, seculo primum XIII exeunte aut XIV inchoato patrata sunt: ante quæ tempora oportet pridem accidisse illa, quorum mentio fit in Synaxariis, & antiquiora aliqua ipsius Sanctæ extitisse Acta, unde accepta sint Synaxariorum Mss. Elogia: quæ Acta modo non inveniantur. Vtrorumq, jacturam utcumque supplebit, Τοῦ σοφωτάτου μεγάλου Λογοθέτου Κυροῦ Κωνσταντίνου, τοῦ Ἀκροπολίτου, λόγος εἰς τὴν ἁγίαν ὁσιομάρτυρα Θεοδοσίαν: Sapientissimi & magni Logothetæ, Domini Constantini Acropolitæ, sermo in sanctam Hosio-Martyrem Theodosiam: descriptus ex Codice Vaticano. Constantinus iste, propinquas sepulcro Sanctæ ædes habitans, magnisque ab ea, tam in sua quam in generi sui persona, affectus beneficiis, [pro his dantur facta & scripta circa finem sec. 13] hanc illius laudationem publice recitandam composuit: qualem invenimus in Ms. Vaticano, intelligimus autem Viennæ quoque in Cæsarea Bibliotheca extare, & hic primum Græco-Latinam exhibemus: sed antea quærimus, quis Constantinus iste fuerit, & quo tempore vixerit. Ad hoc indagandum ipse nobis suggerit, generum sibi fuisse filium Principis Cholcorum, eumdemque nepotem defuncti Imperatoris ex filia, regnantis sorore; [a Constantino Acropolita Magno Logotheta,] quæ Constantinopolitanæ historiæ periti facile intelligunt ad Michaelis Palæologi, filiique ejus Andronici senioris tempora sic aptari, ut ad nulla alia æque poßint accommodari. Cœpit autem imperare Michael anno MCCLX; & filium Andronicum, conjugio Annæ filiæ Regis Pannoniæ junctum, ascivit Imperii sui consortem anno MCCLXXII, ipse autem obiit sub finem anni MCCLXXXI. Ejus ac filii res gestas accuratis commentariis prosecutus est Georgius Pachymeres, [cujus filia circa an. 1295 nupsit nepoti Michaelis Imperat. ex filia Anna] non ita pridem Latinitate donatus a nostro Petro Poßino, & Græco-Latine editus Romæ magnificentißimis ac plane regiis typis Barberinis. Ex eo discimus, quod filiæ Michaeli fuerint tres, etiam nominatæ a Christodulo in epistola prævia ad historiam Ioannis Cantacuzeni; Irene scilicet, Eudocia, & Anna. Irene nupsit Asæno Iuniori, Bulgariæ Regi; Eudocia, Principi Lazarorum collocata, marito mortuo in monasterium sese recepit; Anna, filio Cralis Serviæ Regis desponsa quidem, sed conjuncta numquam, anno MCCLXXVIII Michaeli consanguineo suo nubens, attulit ei titulum Despotæ: & huic potuit datus esse Principatus Colchorum, ut ex eo matrimonio natus filius potuerit, circa annum MCCXCV, ducere uxorem filiam Constantini Logothetæ, de quo nobis in præsentiarum est quæstio.

[10] Leo Allatius, in sua de Georgiis Diatriba edita post Georgii Acropolitæ historiam, [Non ipse anno 1273 legatus ivit Romam,] inter Legatos a Michaele missos ad Gregorium X, anno MCCLXXIII, nominatum inveniens apud Pachymerem lib. 5 cap. 17, ex Senatorio ordine, primum Magnum Logothetam Acropolitam; dubitat, locusne hic intelligendus sit de prædicto Georgio, (quem etiam magni Logothetæ functum officio constat) an de Constantino, cujus complures orationes in Sanctorum festivitates tempus non invidit: in Diatriba autem de Simeonum scriptis, præter hanc de S. Theodosia, tres earum a se conspectas numerat, in S. Neophytum, in S. Theodorum Tironem, & in S. Joannem Damascenum. Sed dubium ipse suum solvere videtur Allatius, [sed pater ejus Georgius:] quando ex Pachymere prælaudato allegat locum, ubi dicitur Andronicus Palæologus, post obitum patris, ante alios usus Muzolone Theodoro, quem illius pater in Magni Logothetæ Acropolitæ demortui locum subrogarat: utique Georgii: nam Constantinus noster vixit cum Andronico, uti jam supra dictum est.

[11] [a quo Michaeli Imp. commendatus puer, sed adultior privatus gratia;] Quin imo Georgii illius filius fuisse Constantinus, plane colligitur ex lib. 6 cap. 26 ubi narratur, quomodo Michael Constantinum Acropolitam, quem a Patre Magno Logotheta acceptum educarat apud se, informarique optimis artibus curarat, propter pertinaciam in Schismate, privarit loco gratiæ quem prius habuerat, & a sua familiaritate removerit: quod factum antepenultimo Imperii anno. Verum cito apud filium Andronicum recuperavit Constantinus, quod apud Michaelem amiserat: uti & Theodorus, ob eamdem causam gradu Logothetæ motus: qui cum eumdem ab Andronico recepisset, [sub filio ejus Andronico an. 1294 videtur factus Logotheta,] in ipso perseveravit, Protovestiarii titulo insuper auctus, usque ad annum MCCXCIV, quo obiit; & in ipso Logothetæ munere successorem habuit prædictum Gregorii filium Constantinum, Imperatoria mox affinitate, uti supra diximus honoratum. Quamdiu hic postea vixerit non reperio: unum verosimiliter videor posse dicere, Encomium S. Theodosiæ, ad eo scriptum fuisse ante annum MCCCVI, alioqui non omisisset celeberrimum istud miraculum quod lib. 5 de Andronico cap. 32 narratum a Pachymere infra dabimus, quodque eodem contigit anno. [familiæ nomine dictus Acropolita.] Est autem Magni Logothetæ officium proprium, ut ait Codinus libro de Officiis, mandata regia & aureas bullas ad Reges, Sultanos, Satrapas expedire: isque ab eodem Codino numeratur in ordine Officiælium Palatinorum duodecimus. Nec aliud præterea notandum circa hæc occurrit, quam Acropolitæ appellationem, non fuisse patriæ, sed familiæ cognomentum: cum satis certum videatur, tam Georgium quam ejus filium Constantinum Constantinopolitanos fuisse: alia autem gentilium ejusmodi cognominum, seculis illis usitatarum exempla, quæ nequaquam credi poßint patriam, uti alias viderentur, notare, vide apud Leonem Allatium, in præcitata de Georgiis Diatriba, ubi de Acropolita agit.

[12] [Martyrii locus ad bovem,] Hactenus de auctore & tempore scripti Encomii. De loco Martyrii a S. Theodosia tolerati verbum unum hic præmittendum super est. Constantinus num. 29 in Macello pertractam Sanctam ait: Synaxaria, utique ex antiquioribus Actis, πρὸς τὸν βοῦν, ad Bovem. Hic locus an olim, vel saltem Constantini ævo, Macellum sibi adjunctum habuerit, eaque occasione mactatorum animalium cornua ibidem ad manum essent; an vero id Constantinus per conjectandi licentiam ita scripserit, nen divino: de Bove scio ex Ioanne Tzetse inter fora publicæ nominatum fuisse. βοὸς ἀγορὰν, ἤτοι βοῦν τὸν τόπον; Bovis forum, seu locum qui Bos dicitur: ex Codino vero de originibus, eum fuisse non valde remotum a Palatio: siquidem inter quatuor porticus, quibus urbem ornavit Eubulus, duas numerat, a Chalce per Milium & Forum usque ad Taurum & Bovem & Hexakyonium ductas: postea vero de Statuit agens: in loco, inquit, [unde sic dictus?] nuncupato Bove, maxima erat fornax, Bovis caput habens in qua malefici puniebantur: quare etiam Julianus multos Christianos in ea combussit. Erat vero fornix illa, in figuram bovis conformata spectaculum longe maximum … & mansit usque ad Phocam, sed Heraclius eam conflavit, follium (æreæ monetæ genus erat) cudendorum causa. Torsit hic locus Codini interpretem Ioannem Leunclavium, quod pro, ἐχωνεύθη conflatus est, in Ms. legebatur, ἐφονεύθη mactatus est: quæ si metaphora non est bovi æneo aptata, sphalma est librariorum; ille autem eo non animadverso ita vertit. Integra autem permansit fornax illa usque ad tempora Phocæ tyranni, qui ultimus omnium ab Heraclio in eo combustus. [Codinus de eo illustratus.] Hoc de Phocæ morte nemo hactenus somniavit, neque vel per umbram extundi ex hisce verbis potest, ἦν δὲ κάμινος ἕως Φωκᾶ· ἀλλὰ ὑπὸ Ἡρακλείου ἐφονεύθη λόγῳ φολεῶν: unde vides quam parum poßimus interpretibus nimium in opere festinantibus fidere. Est tamen verum, quod in Chronico Constantinopolitano, Alexandrino perperam dicto, pag. 876 legatur, Phocæ cujusdam & Leonis Sacellarii corpora, trunca & diu raptata, ad Bovem delata tandem & concremata fuisse. Plura de Bove apud Cangium vide in Constantinopoli Christiana lib. 1 cap. 24; ubi de Foris publicis num. XI, multa lectu & scitu dignißima invenies.

[Annotata]

* Gr. υιε᾽

ENCOMIUM
Auctore Constantino Acropolita, magno Logotheta. Interprete R. P. Daniele Cardono S. I.
Ex Bibliothecæ Vaticanæ Codice 800 fol. 91.

Theodosia, Martyr Constantinopoli (S.)

A. CONST. ACROPOL. EX MS.

PROLOGUS.

Γυναῖκα μὲν ἀνδρείαν ποῦ τις ἂν καὶ ὅπως εὕροι, σοφὸς ἠπόρησε Σολομῶν. Καὶ μάλα γε εἰκότως ἠπόρησε. Πρὸ γὰρ τῆς χάριτος ἀσθενοῦς καθάπαξ τὴς ἀνθρωπίνης φύσεως πεφηνυῖας διὰ τὴν τοῦ δυσμενοῦς ἡμῖν ἐξαπάτην σατὰν, καὶ τὴν τῆς δεσποτικῆς παράβασιν ἐντολῆς, τοσαύτης ἦν ἀδρανέστερον, ἐξ ἀκολουθίας ἐξίτηλον. Ἀφ᾽ οὗ δὲ Θεὸς γέγονεν ἄνθρωπος, καὶ τὴν πεπτωκυῖαν ἀνώρθωσε, καὶ τὸν τέως καθ᾽ ἡμῶν ἰσχύοντα καταβέβληκε, καὶ χάριτι κατ᾽ αὐτοῦ κοινῇ πάντες τὴν νικῶσαν ἐλάχομεν· οὐχ ὅτι γε ἄνδρες κρείττους ἀνεδείχθησαν φύσεως, καὶ ὑπὲρ φύσιν ἠρίστευσαν, ἀλλ᾽ ἤδη καὶ γυναῖκες ὑπερφυεῖς τινες ἀνεφάνησαν, καὶ τοῖς ὑπὲρ ἡμᾶς ἡμιλλήθησαν ἀγγελικῶς ἐπὶ γῆς ταῖς ἀληθείαις πολιτευσάμεναι, καὶ τῶν τῇδε καὶ γεηρῶν ὅσα δὴ καὶ ὑπέρτεραι φύσεις ὑπεριδοῦσαι, καὶ ὡς ἀσώματοι τὸ σῶμα περιφρονήσασαι. Συχναὶ μὲν οὖν γυναικῶν, μετὰ τὸ μέγα καὶ φρικτὸν τῆς ἐνανθρωπήσεως τοῦ Θεοῦ καὶ Σωτῆρος μυστήριον, ἀνδρεῖον πρὸς τοὺς κατ᾽ ἀρετὴν ἄθλους ἐνεδείξαντο φρόνημα, γενναῖόν τε ψυχῆς πρὸς τοὺς ὑπὲρ Χριστοῦ καὶ κατὰ Χριστὸν ἀγῶνας παράστημα· δὲ νῦν ἡμῖν ἤδη προβεβλημένη πρὸς εὐφημίας ὑπόθεσιν, τὸ φερωνύμως θεόσδοτον ἀγαθὸν, Θεοδοσία, ἐν Ὁσίαις πυρίπιστος, καὶ ἐν Μάρτυσι περιβόητος, ταῖς μὲν τῶν πρὸ αὐτῆς ἡμιλλήθη, τῶν δ᾽ οὐ πάμπαν ἀπελείφθη, τὰς δὲ λαμπρῶς ὑπερήλασε, τὼν, δὲ μεθ᾽ ἑαυτὴν ἁπασῶν πρόβολός τις ἄτρεστος ὡς ἀληθῶς ἀνεδείχθη, καὶ ἀκαταγώνιστος πρόμαχος· τοῦτο μὲν νουθετοῦσα καὶ καλῶς καταρτίζουσα, τοῦτο δὲ ὑπαλείφουσα, καὶ πρὸς τοὺς κατὰ Θεὸν ἀγῶνας ἐπαίρουσα, καὶ τὰ εἰκότα ὑπερασπίζουσα, μᾶλλον σπινθήρ τις εὐσεβείας εὑρέθη ὡς ἐν σποδιᾷ τῇ τότε κατεχούσῃ σκοτομένῃ τῆς Ἐκκλησίας τὸ πλήρωμα· ὃς πρὸς μὲν μικρὸν, ὅ, τι διέλαθεν ἤρθη δ᾽ εὐθὺς, εἰς πυρσὸν καὶ τοὺς μὴ τυφλώττοντας ἑκοντὶ καθωδηγήκει πρὸς τὰ σωτήρια. Ἀλλὰ τούτων μὲν ἅλις· Τὸ δ᾽ εἰωθὸς προσφθεγξαμένῳ καὶ νῦν, ὡς εἴη μοι τοῦ προκειμένου συλλήπτωρ Θεὸς, ἐγχειρητέον ἄγε τοῖς τῆς Μακαρίας ἀγῶσι, καὶ τοῖς κατὰ Θεὸν ταύτης ἐπιβλητέον παλαίσμασιν.

[1] Mulierem fortem ubi quis terrarum & qua ratione facile posset reperire, [Natura humana per dæmonem & peccatum corrupta,] non parum addubitabat sapientissimus Salomon. [Prov. 3, 11] Neq; id sane immerito. Ante enim quam uberiore divinæ gratiæ copia cælitus nobis uti esset concessum, & quo tempore natura humana, tum ob numquam non infesti nobis satanæ insignes fraudes, tum ob mandatorum divinorum prævaricationem continuam, suis admodum viribus erat defecta; nil profecto mirum, si in majorem semper imbecillitatem delapsa, magis etiam quotidie magisque corrumperetur. At vero postquam hominis naturam Deus assumere, eamque miserabiliter sane habitam rursum erigere, quin etiam eum, quem ut infestum, sic longe quoque nobis esse valentiorem tristi experimento sentiebamus, graviter vulnerare non dubitavit; omnesque, [per gratiam Salvatoris restituta,] communi ac sufficiente adversus dæmonem gratia instructi, victoriam sperare potuimus; tum sane non viri modo, qui robustiorem sortiti sunt indolem, eamdem præclare demonstrare sunt aggressi, etiam supra naturæ limites sese efferentes; verum imbecillioris quoque sexus virgines quædam & matronæ extitere illustres, quæ adversus eos, quorum vires nostris longe sunt superiores, animo plus quam muliebri decertare non fuerunt veritæ, Angelicam, si verum dicamus, in terra vitam ducentes, [sexum etiam fragiliorem ad fortia roborat,] & veluti ex alto despicientes quæcumque in orbe hoc non sunt, sed videntur magni facienda: animæ profecto seipsis altiores effectæ, quæ cum corora sua ubique circumferrent, sic tamen quasi extra corpora, absque ulla eorum cura, versabantur. Earum igitur, quas modo dicebam, mulierum non paucæ, post ingens illud ac sacro quodam horrore plenissimum Dei ac Salvatoris nostri, carnem nostram suspicientis, arcanum, ingentes ad virtutum quantumvis arduarum exercitationem subeundam animos, & virile quoddam mentis robur ac propositum in iis certaminibus ostenderunt, [E quo non paucæ evasere illustres,] quæ pro Christo & exemplo Christi sustinuere. Verum illa quæ laudanda, hodie nobis est proposita, & velut pulcherrimum quoddam donum a Deo mortalibus concessa, non a rei veritate alienum sortita est nomen, Theodosia, interque alias Virgines sanctissimas ferventissimæ fidei prærogativa insignis, & inter Martyres celeberrima, [sed præcipue Theodosia] cum iis omnibus quæ ante ipsam extiterunt pulcre contendit de victoria. Harum enim aliis nihil admodū de gloria concessisse, alias etiam non sine præclara sua laude visa est superasse; cunctis vero, quæ ipsam aut secutæ jam fuerunt aut porro sequentur, præses certaminum fortissima, & inexpugnabilis facta est propugnatrix; partim ad fortiter certandum, [Omnibus Dei causa certantibus in exemplum] impellens verbis & pulcras in pugnam vires sufficiens; partim ad propius cum hoste congrediendum fortiterque pro Deo audendum, rebus instruens & sermonibus incitans, atque etiamnum certantes ipsa pro cujusque meritis auxilio suo fovens ac protegens; nisi dicere malis scintillæ cujusdam rationem habuisse Theodosiam. Quod si dicas, vivam intellige pietatis ac religionis scintillam, sub sordido illo repertam cinere, quo universa Ecclesiæ facies, veluti caliginosa quadam nocte, id temporis obtegebatur: quæ quidem paululum prius delitescens, [& ducem propesita,] ac dein repente excitata, in flammam erupit clarissimam, ut ea duce quotquot non omnino cæcutiebant, in rectum pulcherrimæ salutis tramitem ultro reducerentur. Sed de his modo satis: ideo autem ea præmittenda duxi, ut operis suscepti adjutor mihi Deus adsit. Nunc igitur B. Martyris in certaminibus fortitudinem, & in arena pro Deo suo gloriose depugnantis constantiam exhibeamus.

CAPUT I.
S. Theodosiæ natales, adolescentia, vita monastica.

[2] Ἀλλ᾽ ἵν᾽ ἁρξώμεθα, ὅθέν ποθεν τέχνη, τοῖς τῆς φύσεως τάχα κατακολουθοῦσα θεσμοῖς, παρέδωκεν ἄρχεσθαι, ἐκ τῶν κάτω καὶ καθ᾽ ἡμᾶς, ὅθεν καὶ τὴν ἁρχὴν πάντες ἔχομεν, τῆς γενέσεως τὴν ἁπαρχὴν ποιησόμεθα. Ταύτῃ πατρὶς μὲν Κωνστατίνου, τὸ περλάλητον Αὐσόνων βασίλειον, τὸ παλαιὸν τῆς οἰκουμένης ἁρχεῖον, τὸ μέχρι περάτων τῆς γῆς διαβόητον ὄνομα, ἥν, μυρίοις καθ᾽ αὐτὴν εὐθηνουμένην ἁγαθοῖς, οὑδὲν οὕτως ἐκόσμησε καὶ εἰς τὸ διηνεκὲς ἔχει κοσμεῖν, ὡς ταύτης πολιστής τε καὶ παλυοῦχος, Κωνσταντῖνος μέγας, τοῖς κατὰ Θεὸν ἁριστεύμασιν τῶν κατὰ Χριστὸν ὡς ἀληθῶς βασιλέων βάσις, τὸ τῆς εὐσεβείας ἔρεισμα, τὸ τῆς πίστεως στήριγμα, μετὰ τοὺς Ἀποστόλους Ἀπόστολος. Τοιαύτης Μακαρία πατρίδος ἔτυχε, τοιούτῳ πολιστῇ καὶ πολυούχῳ σεμνήνεσθαι ἔλαχεν· ἐρῶ δὲ, καὶ τάχα γε εἰκότως ἐρῶ, τοιοῦτον ἔσχε τὸν πρόγονον, τοιούτῳ διδασκάλῳ, τοιούτῳ γε ὁδηγῷ πρὸς τὴν ὀρθὴν περὶ Θεοῦ δόξαν ἐχρήσατο.

[3] Ἀλλὰ ποθεῖ τις ἴσως μαθεῖν καὶ ὁποίων ηὐμοιρήκει τῶν ἁρχηγετῶν τῆς γενέσεως, καὶ ὁποῖοίπερ οὗτοι τὰ πρὸς Θεὸν ὄντες ἐτύγχανον; Εὐσεβέστατοι, καὶ φιλόθεοι, καὶ τῶν τοῦ ἐντολῶν Θεοῦ ἀκριβεῖς φύλακες. Τί δεῖ πολλὰ λέγειν; ἐῶ γὰρ ὡς ἐκόμων πλούτῳ, καὶ δόξης ἀπήλαβον· ἐν βραχεῖ δέ φημι, γεννήτορες τοιούτου τῷ ὄντι γεννήματος ἀξιόχρεῳ. Ἀλλ᾽ οὔπω τελείας γέγονεν ἡλικίας, καὶ ἀπορφάνισται τοῦ πατρὸς, ἑπταέτης ἔτι τυγχάνουσα, καὶ πολλῆς ἔτι δεομένη τῆς προμηθείας, ὡς ἁμέμπτως τὸ ζῇν ἐκμετρήσειε, καὶ τῶν παγίδων ἀνωτέρα γενομένη τοῦ δυσμενοῦς, ὡς τῷ Θεῷ βουλητὸν τὸν τοῦ βίου δρόμον ἀνύσειεν· ἀλλὰ ταύτης οὔμενουν οὐκ ἠμοίρησεν. γὰρ εἰδὼς τὰ πάντα πρὸ τῆς τούτων γενέσεως, ἀφορίζων ἐκ κοιλιῶν μητρικῶν ἄνδρας τε καὶ γυναῖκας ὁμοῦ, καὶ ἐκλογὴν ἀεὶ περιποιούμενος ἑαυτῷ, καὶ τῆς Μακαρίας ταύτης, ὅσα καὶ πατὴρ, προυνοήσατο. Ἅμα τε γὰρ πατὴρ τὸν βίον μετήλλαξε, καὶ ἅμα γε μήτηρ κόσμῳ καὶ τοῖς ἐν κόσμῳ χαίρειν εἰποῦσα, ἑαυτὴν καὶ τὴν ἑαυτῆς παῖδα σεμνείῳ τὲ περιέκλεισε, καὶ σεμνῶς βιοῦν προυξένησεν ἐκπαιδεύεσθαι.

[4] Τρεῖς τε γὰρ ὅλους ἐνιαυτοὺς αὐτῇ συνασκήσασα, καὶ πᾶν εἴτι συμπραξαμένη καλὸν καὶ θεάρεστον, κατέλυσε τὸν βίον, κᾀκ τῶν γηΐνων μετέστη πρὸς τὰ οὐράνια, πλοῦτον ὁρατὸν αὐτῇ καταλιποῦσα, ὅσος γε ὑπελείφθη καὶ μήπω διαδοθεὶς ἕφθη τοῖς πένησι, καὶ πρός γε τὸν κρείττω καὶ ἀληθέστατον, ὃς καὶ περιοῦσι σύνεστι, καὶ μεθισταμένοις συνάπεισιν, ὃς οὐχὶ κατὰ τὸν ὁμώνυμον αὐτῷ τυφλώττει, ἀλλὰ καὶ λίαν ὁξυδορκεῖ, καὶ τὸ δὴ μεῖζον πρὸς τὴν κατὰ Θεὸν πορείαν καθοδηγεῖ, καὶ πρὸς τὴν εἰς οὐρανοὺς ἄγουσαν, ἀπρόσκοπτα βαδίζειν ποιεῖν. Τί γοῦν Μακαρία, πῶς τοῖς διαφόροις αὐτοῖς κλήροις ἐχρήσατο, μῶν, ὡς ἀτελής; μῶν, ὡς ἀνῆλιξ; πολλοῦ γε καὶ δεῖ. Τὸν μὲν γὰρ φθειρόμενον πλοῦτον παραυτὰ σκορπίζει τοῖς πένησι, τοσοῦτον παρ᾽ ἑαυτῇ κατασχοῦσα, ὁπόσον εἰς θείους ἀποχρήσειν τύπους ἐνόμισε. Δι᾽ οὗ καὶ τρεῖς εἰκόνας ἐκτήσατο, τὴν τοῦ Κυρίου καὶ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, τὴν τῆς πανάγνου τοῦδε Μητρὸς, καὶ πρός γε τὴν τῆς πολυάθλου Μάρτυρος Ἀναστασίας, ἣν ἐκ τῆς δοθείσης ταύτῃ πέρὶ αὐτὰ χάριτος, Φαρμακολυτρίαν Χριστώνυμος κατονομάζειν οἶδε λεώς.

[5] Ἀλλ᾽ οὕτω μὲν περὶ τούτου διενοήθη καὶ διεπράξατο. Περὶ δὲ τοῦ λοιποῦ πλούτου, τοῦ ὡς ἀληθῶς πλούτου, καὶ μὴ διαψευδομένου τὴν κλῆσιν, πῶς, ἄρα ζητεῖ τις, ἐσκέψατο; Λίαν συνετῶς. Καὶ ὡς οὐκ ἄλλως ἐχρῆν. Οὐ δὲ γὰρ ἠνέσχετο μὴ παραυτὰ φιλοσοφῆσαι τελεώτερόν τε καὶ ὑψηλότερον, καὶ ἀποστὲρξαι μὲν τὰ τῇδε, περὶ δὲ πλείστου τὰ ἐκεῖσε ποιήσασθαι, ἀμέλειτος καὶ ὡσεὶ τελείας οὖσα τῆς ἡλικίας· καὶ ὡς ἄκρον ἐληλακυῖα φρονήσεως, τῆς κατ᾽ ἀρετὴν συντονίας οὐ καθυφῆκεν, ἀλλ᾽ ἐκ τῶν ἀρχεειδεστάτων ἀρξαμένη, τῶν ἀκροτάτων μέχρι ἀφείκετο, οὐδὲν οὐδόλως παραποδισθεῖσα. Οὐ δ᾽ καὶ τελείους κατὰ καιροὺς ἔσφηλε περὶ τὰ μέσα· καὶ δὴ τοῖς πολλοῖς ὑπὲρ τὰ ἄκρα νενόμισται φθάσασα, μεῖζόν τι περὶ ἑαυτῆς ἐφαντάσθη· ἀλλὰ κατὰ τὴν δεσποτικὴν διὰ παντὸς προσταγὴν, ἀχρείαν ἑαυτὴν δούλην ἐνόμιζε, καὶ ὡς οὐδὲν οὐδαμῶς τῶν ὀφειλημένων ἐκπλήσασαν ἐταλάνιζε· Κατά τε τὴν τοῦ μακαρίου Παύλου θείαν καὶ σωτήριον ὑποθήκην, ἐπιλανθανομένη τῶν ὄπισθεν, ἐπεκτείνεσθαι τοῖς ἔμπροσθεν ἔσπευδεν, ἐγκρατείᾳ τὸ σῶμα μαραίνουσα, ἀγρυπνίαις ἀδιαλείπτως ἐμμένουσα, διηνεκεῖς τὰς πρὸς Θεὸν ἱκετηρίας ποιουμένη, καὶ ὅλη καθάπαξ γινομένη τοῦ κρείττονος.

[6] Ἀλλὰ τὰ μὲν πρὸς τὸ θεῖον καὶ τὰ θεῖα οὕτως ἦν ἐνεργὴς, οὕτως ἦν σύντονος· πρὸς δὲ τὰς συνασκουμένας αὐτῇ μοναχὰς, ὅπως ἐ͂ιχεν; ὅπως διέκειτο; Ἆρά γε ἐκ τοῦ ὑπερέχοντος ὡμίλει; ἆρά γε ὑπερετίθη σφῶν ἔν τισιν ἑαυτὴν; Οὕμενουν οὐδαμῶς. Ὡς γάρ τις ἀμελὴς, ὡς τῶν ἐπηγγελμένων ἐκπληροῦσα μηδὲν, μετ᾽ αἰδοῦς ἁπάσας προσῄει, ὅτε δήποτε τῶν πρὸς Θεὸν ἐντεύξεων ἦγε σχολὴν, καὶ πάσας ἑαυτῆς ὑπερφέρειν ἡγεῖτο, καὶ ηὐδαιμόνιζε. Τὸ δὲ μεῖζον, οὕτω φρονοῦσα, οὕτω διαλογιζομένη περὶ τῶν ἀδελφῶν, οὐδὲ μιᾷ τούτων ἐφρόνησε, πρὸς οὐδεμίαν ἐξηλοτύπησεν· ἀλλ᾽ ἠγάπα πάσας καὶ ἔστεργε· καὶ ὥσπέρ τις ἀρτιπαγὴς, ὡς τῆς κατὰ Θεὸν πορείας ἀήθης, ἐζήτει παρ᾽ ἑκάστης ποδηγεῖσθαι, καὶ πρὸς ἀρετὴν παρ᾽ ἑκάστῃ ἱθύνεσθαι. Οὕτω τε πνεῦμα τεταπεινωμένον, καὶ καρδίαν συντετριμμένην ἐκέκτητο, μὴ ἐξουθενοῦν τὸν Θεὸν, φθάνει μεμαρτυρικὼς Δαυΐδ.

[7] Ἀμέλειτο τῷ θυμικῷ ἔχουσα ἐφ᾽ οὐκ τῆς ψυχῆς, ὅτῳπερ ἂν χρήσαιτο, ὅλον κατὰ τοῦ ἀρχεκάκου τὸν θυμὸν ἐξέχεε σατανᾶ, πόῤῥωθεν αὐτὸν ἀπερύκουκα πόῤῥωθεν ἐκδιώκουσα, καὶ μὴ παραχωροῦσα τὸ παράπαν προσεγγίσαι, μὴ δ᾽ φασιν ἐξ ἀγχωμάλου συμπλέκεσθαι. Οὐ γὰρ ὅτι γε πρὸς βολαῖς ἀκροβολίζειν οὐκ ἐνεδίδου τὸν πολυμήχανον, οὐ δ᾽ εἰς πάλην ὅλως ἀνίει χωρεῖν καὶ ξυμπλέκεσθαι· ἀλλ᾽ εὖ μάλα πόῤῥωθεν ἐ͂ιργε, καὶ ὡσεί τις ἄριστος στρατηγὸς, ὡσεί τις δεξιὸς ἀνταγωνιστὴς, ἐκ τῶν ἀπωτάτων κατηγωνίζετο φθάνουσα. Μηδενὶ δ᾽ ἀσχολουμένη τῶν ἐνταυθοῖ, μηδενὸς ἐπιστρεφομένη τῶν κόσμου τερπνῶν, ὅλον τὸ ἐπιθυμητικὸν ἀνέτεινε πρὸς Θεὸν, καὶ τῆς αὐτοῦ κατάκρως ἀγάπης ἑάλωκεν, ὅλη Θεοῦ καὶ τῶν θείων ἱμειρομένη ψυχῇ. Οὕτως ἐκ πρώτης, φασιν, Μακαρία τριχὸς, πᾶσα μὲν καὶ ἐτολὴν ἐπλήρου δεσποτικὴν, μέχρι κεραίας καὶ ἐνὸς ἰῶτα, τὰ τοῦ θείου νόμου φυλάττειν, ὡς αὐτὸς ὑπέθετο, σπεύδουσα. Ἀλλὰ τὸ μεῖζον, ἀλλὰ τὸ μέγιστον, ἐρῶν ἔρχομαι.

[2] Atque ut inde initium ducamus sermonis, unde ars dicendi (quæ & ipsa positis a natura sanctionibus religiose obsequitur) incipiendum esse præscribit, [Constantinopoli urbe regia,] ex iis quæ in terra sunt posita, & ex quibus principium omnes ducimus; a loco, inquam, & aliis nascendi adjunctis, principium quoque faciemus dicendi. Nativitatis igitur locum nacta est Theodosia, ipsam magni Constantini urbem, decantatam adeo Ausoniorum Imperatorum sedem regiam, universi quondam orbis complexam imperium, cujus ad quatuor mundi partes extremas fama nomenque inclitum pervasit; quam innumeris abundantem bonis, nihil ita ad posteros ornavit, aut unquam est exornaturum, quam ipse qui eam condidit, [nata Theodosia,] & præsentia sua præsidioque fulcivit, Magnus Constantinus; pulcris in Dei causa laboribus ad finem perductis memorandus, & Regum omnium Christianorum longe primus, firmum religionis ac pietatis fulcrum, fidei nostræ sanctissimæ propugnaculum sane validum, ac post præcipuos illos Apostolus ipse quoque dicendus Apostolus. Tali itaque natali solo Virgo ista beata prodiit, tali civitatis suæ patriæ gavisa est Principe & inclaruit Patrono. Dicam equidem, & quod res est dicam; eumdem illum, quem modo descripsi, ipsa habuit Progenitorem, eumdem instituendæ vitæ Præceptorem, eumdem ad veram, quæ in Deo & a Deo est, gloriam ductorem.

[3] Estne autem qui illud quoque cognoscere fortassis desiderat, [parentibus valde piis,] quales Theodosia quantosque felici sorte nacta sit parentes? qua in Deum fide ac religione? Ita profecto habeat; supremam illos Dei majestatem præcipuo quodam cultu & amore fuisse prosecutos; tum vero summa accuratione universa ejusdem Dei mandata semper implevisse. Quid opus pluribus? Quantis circumfluxerint divitiis, quantaque gloria, silentio prætereo; breviter pronuntio, parentem utrumque habuit Theodosia, prole tam sancta tamque illustri dignissimam. Ipsa autem, cū tenera adhuc virguncula septimum ætatis suæ annum nondum esset prætergressa; cumque ad hoc ut sine reprehensione vitam hanc mortalem decurreret, & cacodæmonis insidiis facta superior, illud vivendi institutum, quod Deo potissimum esset visum, arriperet, patris etiamnum consilio & providentia indigere videretur, [primum patre septennis orbatur;] eodem orbata fuit. Sed nec ita necessariis ad instituendam recte vitam præsidiis fuit destituta. Idem quippe ille qui omnia nostra, diu etiam ante quam lucem hanc ingrediamur, cognoscit; qui nobis deinde obventura, ab eo jam tum tempore quo materno adhuc utero coërcemur, pro sapientia sua optime disponit; & quos vult præcipua quadam cura, sive e maribus sive e feminis, fovendos eligit; hic, inquam, paternam suam providentiam erga tenellam adhuc virginem desiderari non est passus. [& in monasterio collocata,] Simul enim parens Theodosiæ vitam hanc cum morte seu meliori potius vita commutavit, simul & mater caducis mundi rebus, mundoque ipsi nuntium remittens, secretæ ac religiosæ domus septis seipsam filiamque inclusit, ubi ad vitam præclare ducendam pulcherrimis eam præceptis curavit imbui.

[4] [tribus post annis etiam privatur matre.] Tribus omnino annis una cum filia traductis in loco illo & exercitatione, nihil quod laude dignum aut Deo placitum cognosceret omittens, pia Theodosiæ mater, vivendi finem fecit, & terreno relicto domicilio in cælestem sese habitationem transtulit. Tantum vero earum quæ hic videntur Filiæ suæ reliquit divitiarum, quantum a piis in egenos elargitionibus ipsi superfuit: illas videlicet meliores ac veriores rata esse opes, quæ & hic viventibus numquam non adsunt, & hinc emigrantes possessores suos minime deserunt; quæ eos, qui ipsis potiuntur, non secundum id quod habent nominis, excæcare, sed ad acutissime videndum oculos aperire ipsis possunt & solent; quæ denique ut plurimum suos ad Deum amatores recto tramite perducunt, &, cum ipsissimam in cælos viam absq; errore demonstrent, in eosdem quoque sine impedimento ullo ut perveniatur efficiunt. [cum bonis in pauperes distributis,] Quid igitur B. Theodosia? Qua, putatis, ratione divitiis, parentum morte sibi relictis usa est? An imperfecte? An sine fructu? Minime vero. Bona quippe corruptioni & amissioni obnoxia in pauperes distribuit omnia, tantum sibi dumtaxat ex eis reservans, quantum ad sacras imagines cëmendas necessarium fore arbitrabatur: ex quibus tres sibi præcipue comparavit, primam Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi, purissimæ Dei Parentis alteram, unam insuper sanctæ Martyris Anastasiæ, tot Dei causa labores perpessæ, quam ob singularem divinitus acceptam gratiam, populus Christianus cognominare solet Veneficiorum-dissolutricem a.

[5] Atque hæc sunt quæ de iis quas dixi divitiis Theodosia sibi facienda, & mente concepit, [virtutis studio incumbit,] & reipsa executa est. Bonis vero iis quæ vere sunt, nec falsa nomenclatura dicuntur bona; quomodo animum intenderit, quisquamne interrogat? Sapienter profecto, nec aliter quam illis uti par est. Non enim differendum sibi amplius existimavit quin, secundum altissimæ perfectissimæque sapientiæ placita, iis sese omnibus quæ ad mundum spectant bonis exspoliaret, ut plura & meliora deinde consequeretur. Tum vero curam omnem & solicitudinem non necessariam abjiciens, sic quasi ad perfectam jam pervenisset ætatem, & ad summum prudentiæ omnis vocata esset apicem, a continuo ad virtutem conatu ita non recessit, ut potius a pulcherrimis ejusdem initiis & ipsa sumens initium, ad summum tandem perfectionis culmen pertigerit. Nihil interim in virtutum cursu nacta impedimenti, [humilitatis præsertim.] nec circa postrema vitæ suæ tempora iis quæ ante egerat maculam ullam inferri passa, quæ multis jam tum putabatur ad summa quæque curriculo pervenisse, magnum nihil de se sibi persuasit; quin potius secundum id quod a Domino inculcari probe noverat, famulam se ducebat inutilem; & veluti nihil omnino quod ad profectum suum faceret peregisset, miseram se & bonorum operum inopem reputabat; nec non, secundum divinam & salutarem Pauli admonitionem, quæ retro erant obliviscens ad anteriora se extendebat; abstinentiaque corpus suum emacerans, & numquam non vigiliis se exercens, atque assiduas Deo preces offerens, continenter proficiebat in melius. [Luc. 17, 10., Phil. 3, 14.]

[6] [& sancto inter Monachas conversatur,] Ad Deum igitur & divina quod attinet dicta jam ratione erat operosa atque assidua. Cum iis autem virginibus quæ in eodem monasterio sacris cum ipsa exercitationibus vacabant, Deus immortalis! quo modo se gerebat? quo modo conversabatur? quo modo reliquas omnes de sua spiritualium donorum copia reddebat participes? Insuper illarum pluribus habebat se inferiorem; neque id solum, sed quasi rerum bonarum incuria, & ad omnia foret inutilis, ac divinorum mandatorum nullum non negligeret, cum ingenuo quodam pudore ultro accedebat universas, propterea quod in sanctæ cum Deo conversationis studio ab omnibus se superari arbitrabatur, miseram sese & infelicem appellans. Quodque longe est majus, cum tanta ei inesset prudentia, tamque præclara agendi ratio, inter ejusdem contubernii sodales, nulla elatioris animi edebat signa, nullam suarum sodalium invidia prosequebatur, sed amore cunctas & benevolentia complectebatur singulari. Non aliter quoque quam si in divino obsequio fuisset novitia, & methodi ad Deum appropinquandi ignara aut insueta, a singulis petebat instrui, & in rectam virtutis semitam, si forte aberrare contingeret reduci. Ita spiritum ipsa habebat humiliatum, & cor contritum, quæ duo despicere Deus nequaquam solet, quemadmodum sanctus testatur David.

[7] Omnem animi fastum & motum vehementiorem plane exuerat, cum nihil accideret quod Virginē sanctam ad iracundiam posset provocare; illud solum retinuerat zeli & animositatis, quod in dæmonem effundere non sine gloria posset. Longe igitur illum a se abigere, longe fugientem persequi, neque omnino appropinquandi, aut ex æquo, quod ajunt, congrediendi secum occasionem permittere. [Psal. 50 19] Non enim adversus hostis vaferrimi impetus vel eminus suas experiri volebat vires, [Diabolicas fraudes egregie eludit,] nec in palæstram omnino sustinebat descendere & cominus cum eo congredi; sed meliori longe consilio procul illum a se jubens facessere, egregii prorsus militis & antagonistæ partes omnes implebat, dum e longinquo & quasi fugiens inimicum suum caute impeteret. Nulli earum rerum quas hic miramur intenta, nullis mundi hujus voluptatibus irretita, [Deum impense diligit.] omnia sua vota desideriaque in unum Deum defigere fuit solita: illius unius capiebatur amore, toto animo diu noctuque Deo ac rebus divinis intendens. Ita a primis, quod ajunt, unguiculis Virgo ista beatissima præscriptas a Deo hominibus vivendi leges implebat omnes, id solicite curans, ut ne punctum quidem unum unusve apex divinæ legis incustoditus elaberetur, quemadmodum ipsemet Dominus id faciendum constituit. Sed nunc majus quiddam, imo maximum, aggredior dicere. [Matt. 5. 18]

ANNOTATA.

a S. Anastasia cognomento φαρμακολυτρία coliturhoc nomine a Græcis 22 Decembris, quæ an distinguenda sit a Romana istius appellationis Probi uxore, nobilißima Martyre sub Diocletiano, videbimus, si non ante, certe ad 25 Decembris. Codinus de Originibus ait templum illi æedificatum eo in loco, ubi fuerat domus cujusdam Patricii, cognomento Pharmaci: quæ an sit prima occasio cognominis, aut ipsam contra Pharmaca id est veneficia invocandi, alias quæri poterit.

CAPUT II.
Leo Isauricus, Imagines aboliturus, Gymnasium publicum cum Magistris sibi adversantibus incendio perdit.

Ἦν μὲν οὕτως μακαρία διάγουσα ἀρετῆς ἐπιμελομένη, ἑαυτῆς τῇ μονῇ περικλείουσα, καὶ μόνῳ Θεῷ διὰ παντὸς προσανέχουσα. Ἀλλ᾽ ἔως τὰ καθ᾽ ἡμᾶς ἐ͂ιχε καλῶς, καὶ περὶ Θεοῦ καὶ τῶν θείων φρονοῦντες ἦμεν ὀρθὰ, τὸ εἰς κληρονομίαν ἰδιωθὲν αὐτῷ σχοίνισμα, νέος Ἰσραὴλ, περιούσιος λαὸς καὶ ἐξαίρετος. Ἐπεὶ δ᾽ ἄνωθεν βασκαίνων ἡμῖν, πολλαῖς πολλάκις καθ᾽ ἡμῶν ἐχρήσατο μηχαναῖς (Οὐδὲν δ᾽ ὅτι καὶ ἤνυσε) κᾀντεῦθεν ἐξηπορήθη καὶ ἡμηχάνισε, πάντα μὲν, φασι, καλὸν κινήσας, κατὰ τῆς Ἐκκλησίας Θεοῦ, μηδὲν δ᾽ ἐκπλῆσαι δυνηθεὶς τῶν πρὸς βούλησιν, ἀλλὰ καὶ πλατὺν ὁφλήσας κατάγελων, ὅλος ἑαυτῷ γίνεται καὶ καινότερόν τι τεχνάζεται. Οὐ γάρ τι τῶν θέιων παραποιῆσαι δογμάτων ἐπαίρει· διὰ γὰρ πάντων ἐπιχειρήσας, διὰ πάντων καὶ ἀποκέκρουσται. Τί οὖν σκαιωρεῖ; τί μηχανᾶται πολυμήχανος; Τὰς θείας εἰκόνας, τὰ ἱερὰ καὶ πάνσεπτα ἐκτυπώματα, ἐκ μέσου, ὡς ἱκανοῖς ταῦτ᾽ ἐνεργῆσαι διέγνωκε, ποιήσασθαι ὑποτίθεται· καὶ ὑποθήκη, τὸ δοκοῦν, δεξιὰ, δεξιὰ δ᾽ ὁποῖαν ἐκκλίνειν ὡς δοκοῦσαν, ἀλλὰ μὴ οὖσαν, καὶ πάντα φέρουσαν ἐπαρίστερα, σοφὸς ὑπέθετο Σολομῶν. Εἴδωλα νομίζειν ὑπέβαλε, καὶ τὴν περὶ ταῦτα σπουδὴν τῆς παλαιᾶς ἐ͂ιναι πλάνης, καὶ τῆς ἀρχαίας ἐκείνης τερθρείας ἀπᾶδον πάντη πεφηνέναι χριστιανοῖς λείψανον. Βαβαὶ τῆς τόλμης! βαβαὶ τῆς σκαιότητος! φεῦ τῶν μηχανῶν τοῦ ἀλάστορος! Νῦν μὲν οὕτως, νῦν δ᾽ ἑτέρως ἐπιχειρεῖ, κᾀκ τῶν δεξιῶν βάλλει, κᾀκ τῶν ἀριστερῶν, περὶ τὸ κακουργεῖν ἀμφοτεροδέξιος.

Τίνες δ᾽ οὕς καὶ ἐν έκρινε, καὶ τίσιν ὑπηρέταις ἐπὶ τούτοις ἐχρήσατο, ὅτε δὴ τὴν βασιλείαν Θεοῦ παραχωρήσει σφετερισάμενος; Λέων ἐξ Ἰσαύρων, ἄγριος αὐτόχρημα θὴρ καὶ ἀτίθασσος, ὃς κατὰ τῆς ποίμνης εὐθὺς Θεοῦ δεινὸν ἐβρυχήσατο, καὶ κατὰ μέσης αὐτῆς καθά τις ὠμηστὴς ἥλατο· καὶ κατ᾽ ἀντίφρασιν Ἀναστάσιος, μετὰ τὸν μακάριον Γεμανὸν ἐπὶ κακῷ τῇ Ἐκκλησίᾳ ἐπεισφρήσας Θεοῦ, καὶ πολλοῖς ὅτι θανάτου καὶ ἀπωλείας γενόμενος αἴτιος. Ἀλλὰ πῶς ἂν πρὸς ἀξίαν ἐκτραγῳδήσαιμι τὰ τότε δεινὰ; τὰς τῶν Ἀρχιερέων ὑπερορίας; τὰς τῶν Ἱερέων καθείρξεις; τὰς τῶν ἐν τέλει ζημίας ἅμα καὶ ἀτιμίας; τὰς τῶν ὁσίων ἀνδρῶν τε καὶ γυναικῶν, ἔκ τε τῶν ἀσκητηρίων ἀπελάσεις καὶ ἐπὶ πλατειῶν δημεύσεις; τὰς ἀνυποίστους τούτων κολάσεις; τὰ δεσμὰ; τὰς στρεβλώσεις; τοὺς βιαίους θανάτους; τὰ χείρω θανάτου βασανιστήρια. Ἀλλ᾽ ἵνα μᾶλλον τὸ τῆς μακαρίας γενναῖον καὶ ἄτρεστον παραστήσαιμι φρόνημα, ἔν τι τῆς βασιλικῆς ἀπηνείας, τἄλλα τοῖς βουλομένοις ἔνθεν ἀφεὶς συνορᾶν, διηγήσομαι.

[10] Πρὸς τῶν ἄνω Βασιλέων, οἳ καὶ τὴν κλῆσιν ἠλήθευσαν, ὡς ἐνὸν διὰ βίου συνέχοντές τε καὶ στηρίζοντες τὸ ὑπήκοον, καὶ τῇ φιλοκαλίαι τὴν ἀρχὴν κατεκόσμησαν, ἅπαν ταύτην εὐκλεεστέραν καθίστησι, διὰ σπουδῆς αὔξειν ποιούμενοι· πρὸς οὖν τῶν μεγαλουργῶν ἐκείνων ἀνδρῶν, διδασκαλεῖα ἐν ταύτῃ δὴ τῇ μεγαλοπόλει δεδόμηται, διηρημένα πως καὶ συνημμένα τυγχάνοντα· διηρημένα μὲν τοῖς οἰκήμασι, τῇ δ᾽ ἀλληλουχίᾳ καὶ τῷ κοινῷ περιβόλῳ εἰς ἓν δήπουθεν συναγόμενα, ὡς ἕνα γε δοκεῖν οἶκον τοῖς ἔξωθεν ποικίλον καὶ πολυόροφον· καὶ διδάσκαλοι ἐπ᾽ αὐτοῖς, ὅσα δὴ ταῦτα δυοκαίδεκα δ᾽ ἦν, εἰς ἀεὶ καθιδρύοντο, καὶ ἐπὶ τούτων τῶν ὅλων κατὰ πᾶν ἐ͂ιδος παιδείας ὑπερφέρων, καὶ ταῖς ἐστιστήμαις ἐπισημότερος, ὃς καὶ οἰκουμενικὸς διδάσκαλος ἤκουε· ταύτην γὰρ τὴν τιμὴν πρὸς τοῦ Βασιλέως ἐλάμβανε, καὶ τὴν ἐφορείαν μυσταγωγῶν ὁμοῦ καὶ μυστῶν ἐπετέτραπτο. Ἦν μὲν οὖν οὕτω τοῦτο διενεργούμενον ἄνωθεν, καὶ λόγος ἔνθεν ἐ͂ιχεν αὐξάνεσθαι, καὶ τὸ κατὰ φύσιν ἀνθρώπῳ πρὸς τοῦ αὐτολόγου, πρὸς τῆς αὐτοσοφίας αὐτῆς, ἐξ αὐτῆς τῆς γενέσεως ἐγκατασπαρὲν, καὶ δυνάμει πᾶσι κοινῶς ἔνεστι, πρὸς τὴν κατ᾽ ἐπιτηδειότητα διήρετο κίνησιν, καὶ πολλοῖς εἰς ἐνέργειαν, εἰ καὶ μὴ πᾶσι προήγετο, τῇ τε καλὼς διοικεῖν εἰδύιᾳ φιλοσοφίᾳ, καὶ πρὸς τὸ κρεῖττον τὰ καθ᾽ ἡμᾶς μεταφέρειν καὶ ὑψηλότερον, καὶ βασιλεία πεπαιδαγώγητο, καὶ πολιτεία κατήρτιστο, καὶ τὸ δημῶδες καὶ ὡς ἐπίπαν ἀστάθμητον, ὡς ἐνὸν ἐῤῥύθμιστο καὶ συνέσταλτο.

[11] Ἦν μὲν οὖν ἐκ μακροῦ τοῦθ᾽ οὕτως ἔχον· Κατ᾽ ἐκεῖνο δέ γε καὶροῦ ἄνδρες ἀριπρεπεῖς καὶ διάσημοι τοὺς παρὰ τὰς σπουδὰς θρόνους ἐπὶ κόσμῳ σφῶν ἔλαχον, καὶ μᾶλλον τῶν ἄλλῶν πρωτεύων, καὶ τὴν τιμὴν ὕπατος. Οὐ γὰρ δὴ τὰ ἐκτὸς οὗτοι καὶ θήραθεν μόνον, ἀλλὰ καὶ τὰ ἔνδον καὶ θεῖα φιλοσοφεῖν ἤθελον, ἀμέλειτοι καὶ θεῖα ἤσκηντο δόγματα, καὶ παραδώσεις ἐκκλησιαστικὰς ἠκριβώκεσαν· ἐ͂ιχον τότε τούτων καὶ περιείχοντο, κᾀπὶ ταύταις πάντας συντηρεῖν ἔργον πεποίηντο, ὅθεν καὶ διὰ τιμῆς πάσης, διὰ πολλοῦ τε σεβάσματος ἐ͂ιχον σφᾶς ἅπαντες. Οὗ δὴ καὶ Βασιλεὺς εἵνεκα τούτους πρὸ πάντων ἄλλων ὁμόφρονάς τε καὶ ὁμογνώμονας σχεῖν ἐπειράσατο· ἐνόμισε γὰρ ὡς εἴπερ ὁμοδόξους αὐτοὺς κτήσαιτο, ἔξει σχεδὸν πάντας ὁμόφρονας. Ἀλλ᾽ οὐκ ἴσχυσεν οὐδένα σφῶν μεταστῆσαι, οὐ πρῶτον, οὐκ ἔσχατον, οὐ μέσον· πᾶσι μὲν γὰρ ἐπὶ τῷδε τρόποις ἐχρήσατο, οὐδὲν δ᾽ ὅ, τι καὶ ἤνυσε. Τὰ μὲν γὰρ πρῶτα μετὰ πολλῆς ὅτι πραότητος τὰ τῆς γνώμης ἐξήγγελε, καὶ οἷ σύμφρονας σχεῖν ἤθελεν. Ὧς δ᾽ ἐλέγχοντας ἐ͂ιδεν αὐτοῦ τὴν ἀπόνοιαν, καὶ μὴ δ᾽ ἂν, εἴτι καὶ γένοιτο, τὴν τῶν ἁγίων εἰκόνων διισχυριζομένους ἀθετῆσαι προσκύνησιν, πρὸς ἀπειλὰς καὶ ὕβρεις ἐχώρησεν.

[12] Ὡς δ᾽ οὐ δὲ οὕτω μετέπειθε, πάντων ἀπογνοὺς ἄλλων, ὅλος τῆς ἀπηνείας ἑαυτοῦ γίνεται, ὅθεν καὶ χώραν δοὺς αὐτοῖς σκέψεως, πέμπει τοὺς αὐτοῖς οἰκήμασι κατακαύσοντας. Καὶ οἳ τὴν ὥραν τηρήσαντες, ὅτε καὶ οἱ πρὸς τὸν κοινὸν ἁπάντων δυνάστην ἀντιβαίνοντες ὕπνον, ἡττῶνται τούτου καὶ ἀνακλίνονται, ἄλλος ἄλλοθεν περιελθόντες, πῦρ ὑπανάπτουσι, καὶ τὸ τῆς σοφίας ὡς ἀληθῶς ἐνδιαίτημα, τῇ φλογὶ πανταχόθεν περιλαμβάνουσί, καὶ πᾶσαν τοῖς ἔνδον ἀποκλείουσιν ἔξοδον. Ἐν οὖν πάνυ βραχεῖ τῷ παμφάγῳ πάντες πυρὶ, αὐταῖς βίβλοις, αὐταῖς οἰκίαις κατανάλωνται· πάθους, ζημίας! ἣν ὑποσταίη μὲν τὸ δοκοῦν Κωνσταντίνου, ταῖς δ᾽ ἀληθείαις γένος ἅπαν Ῥωμαίων, καὶ οἱ τὴν σοφίαν ζητοῦντες ἀνέκαθεν Ἕλληνες, ὥσπερ καὶ θεῖος Παῦλος διεμαρτύρατο, οὐ γὰρ ὅτι γε τοιούτων ἀνδρῶν ἐστέρηται, ἀλλὰ καὶ σοφῶν ἀνδρῶν συγγραμμάτων πλείστων τε καὶ καλλίστων συναπεστέρηται. Ἀλλὰ τούτῳ μὲν ὡς ἔφθην, εἰπὼν ἕν τι τῶν τοῦ Βασιλέως καθ᾽ ἡμῶν ἔργον, ἕν τι τῶν τότε δεινῶν, καὶ τῆς μελλούσης ὡς εἰπεῖν κακίας προοίμιον· τὰ λοιπὰ δ᾽ εἰ βούλοιτό τις μαθεῖν, τῇ περὶ αὐτῶν ἱστορίᾳ περιτυχέτω.

[8] Hanc pulcherrimam sane vivendi rationem tenebat Theodosia, [Dæmonis adversus justos] virtutis studio continenter intendens, Virginum sacrarum cœnobio clausa, & mente in Deum semper erecta. Notum autem est, quomodo cum omnia nostra salva adhuc essent & incolumia, & de Deo divinisque rebus recte omnes sentiebamus, eramus populus eximius & electus, qui velut novus Israel, ipsi proprie obtigimus in funiculum hereditatis suæ. At postquam e cælo pulsus superbiæ spiritus suam in homines invidiam in apertum cœpit proferre, multis ac variis frequenter machinis animos nostros oppugnare est aggressus. Ut vero adversus illos parum valuit, & hac ex parte proficiendi quidpiam spem omnem machinasque abjecit inutiles, alia deinde ratione omnia susdeque, ut dicimus, vertere, & ipsam Dei Ecclesiam aggredi instituit. [& Ecclesiam universam conatus] Cumque rursum nihil eorum quæ singulatim conceperat efficere valuisset, quin etiam effuso risu meruisset excipi, ad suas sese artes totum convertit, ac novum plane consilium excogitare cœpit. Non enim unum quodpiam divinorum dogmatum suspicioni falsitatis obnoxium reddere est aggressus, sed adversus cuncta simul insurgens, in ea rabiem suam omnem conatus est effundere. Quid igitur mali molitus est? quas machinationes adhibuit pessimus genius? Venerandas Dei Divorumque imagines, [tandem in Imagines sacras convertitur.] sacras illas & omni honore dignissimas effigies, utpote quas pluribus non parum ad recte agendum prodesse judicabat, statuit e medio sibi esse tollendas. Et via quidē ad hoc tetendit, recta in speciem: sed recta, qualem declinandam monuit sapiens Salomon, utpote quæ talis videatur, sed non sit, verum ad sequiora ducat. [Prov. 14,] Suggerit, ipsas æstimandas esse idola, & omne circa eas studium, veteris esse erroris atque antiquæ superstitionis evanidum vestigium, inter Christianos relictum. Vah audaciam pessimi dæmonis & impiam stultitiam! vah insanas molitiones! Modo scilicet hanc, modo illam perdendi homines rationem init: a dextris & a sinistris miseros impetit, ambidexter ad inferendum nocumentum.

[9] Quinam autem fuere quos judicavit idoneos? aut quibus usus rei est administris, quando Dei permissu regnum sibi erat vindicaturus? Leo is fuit, ab Isauria dictus, sævissima absque dubio bellua, eademque indomita: qui contra Domini gregem continuo infremere aggressus, in eum non aliter quam carnivora quædam fera insiluit. Quemadmodum & is qui per antiphrasim vocatus fuit Anastasius; quippe post B. Germanum in Dei Ecclesiam magno ejusdem malo introductus, [Leone Isaurico Imp. & Anastasio Patriarcha ministris usus.] mortem non paucis & interitum attulit. Sed qua tandem ratione pro rei dignitate, quæcumque id temporis misera acciderunt atque acerba, verbis efferam? Episcoporum exilia, comprehensiones Sacerdotum, virorum principum calamitates simul & ignominias, sanctorum hominum & virginum sacrarum e monasteriis violentas detrusiones, & publice constitutas eorumdem proscriptiones, vexationes non ferendas, vincula, cruciatus, violenter allatas mortes, & pejora mortibus tormenta? Verum ut sanctæ hujus Virginis illustrem prorsus ac intrepidam magnitudinem animi clarius in medium adducam, unum quodpiam crudelitatis regiæ exemplum proferam, reliqua iis quibus lubitum fuerit inspicienda penitius relinquens.

[10] Superiorum Regum temporibus, cum qui regnorum moderabantur habenas, [Ille fundatum ab Imperatoribus prioribus gymnasium] eo quod gerebant nomine sese haud ostendebant indignos, subjectamque sibi ditionem ex æquo justoque administrabant fulciebantque, rerum nonnisi honestarum amore ac prosecutione exornantes Principatum suum, & quidquid eumdem ad posteros illustriorem poterat reddere magno studio promoventes ad incrementum. Horum, inquam, Regum temporibus plura tradendis disciplinis loca exædificata sunt, quæ certa quadam ratione sejuncta erant ab invicem, eademque conjuncta; sejuncta quidem locis & ædificiis, at vero mutua quadam conjunctione & communi porticu in unum veluti ædificium coalescentia; ita ut, quamvis exterioris formæ varietate & numero distinguerentur, non plures tamen, sed una dumtaxat domus dici posset. In his porro ædificiis, quæ duodecim omnino censebantur, [ubi per duodecim classes distributi magistri sub uno Gymnasiarcha,] numquam non collocati erant præceptores, atque inter eos unus aliquis, qui alios omnes cunctarum disciplinarum peritia superaret. Hic, ut omni scientiarum genere ceteros inter plane eminebat, universalis quoque Magister appellari solitus erat: ut autem isto nomine honoris causa vocaretur, ab ipso videlicet Rege acceperat, & tam in eos qui sacris initiandi, quam qui iis initiati jam erant, auctoritatem suam exercere poterat. Res autem sic erant dispositæ ab initio, ut ibi ratiocinandi augeretur facultas; & quod homini ex quo in mundum gignitur a natura communiter insitum est, ut intellectu discurrere atque sapere per seipsum valeat, ad congruum, prout opus foret, motum excitaretur; multisque, si non omnibus, daretur commoditas recte philosophandi; adeo ut & imperium istic erudiretur, & civilis status ordinaretur, ipsaque etiam plebs, quamvis inconsiderata & vaga, qua fieri potest ordidinaretur componereturque.

[11] Hac igitur, quam dixi, ratione res sese habebant antiquitus. [disciplinas etiam sacrat tractabant,] Iisdem vero temporibus viri insignes prorsus atque præclari eas quæ per studia honoris causa obtinentur sedes in maximum sui accipiebant ornamentum, potissimum autem is qui reliquis omnibus & erat & habebatur præstantior, quique Consulari præfulgebat dignitate. Non enim externam solum & secularem Philosophiam illi, sed interiorem quoque religionis nostræ tractabant, seque cum otio divinis dogmatibus exercebant, & magna cum diligentia traditiones scrutabantur Ecclesiasticas. His ipsi intendebant, harum studio toti occupabantur, nullaque earum ut negligeretur suis curis suaque vigilantia efficiebant; unde & illud consequebatur, ut secundum omnes honestatis ac religionis leges vitam ducerent. Tales cum essent, nihil prius habuit Imperator quam ut eos in suam sententiam pertraheret; ita sibi scilicet fore persuadens, ut si viros illos impietati suæ haberet consentientes, aliorum quoque animos facili negotio expugnaret. At vero eorum nullum, non primum, non infimum, [frustra conatus magistros pervertere,] non medium a sana doctrina rectoque vivendi instituto deducere valuit; & quamvis modos omnes viasque tentasset, nihil tamen omnino effecit. Principio quippe cum omni mansuetudine & modestia suam illis mentem renuntiari fecit, quod illos opinionis suæ socios ac suffragatores habere plurimum desideraret. Verum ut ab eis suam amentiam acriter incusari perspexit, neque, quacumque demum fortuna periculove proposito, adduci viros posse ut sanctarum cultum Imaginum ac venerationem rejiciendam dicerent, ad minas & contumelias conversus est.

[12] Cumque hoc etiam modo apud viros fortes nihil proficeret, [cum ipsis comburi facit.] & aliud nihil quo eos cogeret superesse animadverteret; suæ se ferocitati abripiendū totum tradidit; concessoque ipsis deliberandi spatio, submisit qui ædibus eorum flammas injicerent. Hi opportunum maxime observantes tempus, cum sapientissimi homines, qui ad multum noctis adversus omnium domitorem somnum fortiter pugnare soliti erant, eidem etiam succumbere essent coacti, & cubitum tantisper se contulissent; alii alias ædium partes circumeuntes, ignem spargere, verissimumque sapientiæ ipsius hospitium flammis undique involvere cœperunt; omnem intus manentibus exitum præcludentes. Modico igitur spatio temporis omnes devorantibus cuncta flammis hausti atque absumpti sunt, una cum libris atque ipsis ædibus. O cladem, o afflictionem! quam sustinuisse videtur urbs Constantinopolitana, revera autem natio Romana sustinuit universa, ipsique etiam gentiles, quotquot, teste Paulo, sapientiam ab initio quæsiverunt. Non enim talium virorum dumtaxat facta est jactura, verum etiam plurium ac pulcherrimorum librorum, quos sapientissimi homines conscripserunt a. Sed huc deveni, dicere volens unum nostri Imperatoris facinus, ac veluti proœmium ejus quæ secutura esset calamitatis; cetera si quis cognoscere cupiat, ipsam quæ de illis conscripta est, historiam b consulat.

ANNOTATA.

a Theophanes ad annum Leonis 10, animadversum in eos præcipue ait, qui sanctitate & doctrina clarebant: adeo ut Scholæ una cum sacra doctrina exciderint, quæ a seculo S. Constantini Magni usque ad ea tempora floruerant.

b Nullam de hoc argumento Historiam singularem nuncnovimus, nec alibi citatam reperimus: mirum autem foret eam auctoris ætate extitisse, nunc ignorari; quare ad Theophanis chronographiam aut simile aliquod opus lectorem hic remitti existimo.

CAPUT III.
Spatharium, Christi imaginem dejecturum, præcipitat Theodosia, & fidei suæ rationem tyranno reddit.

Ἀλλ᾽ οὖν οὕτω δεινῶν οὕτως ἀνυποίστων ἐπαγομένων κατὰ τῶν τὰς ἱερὰς εἰκόνας προσκυνούντων τιμωριῶν, ἀμαυρουμένων δὲ τῶν θείων ἐκτυπωμάτων, καὶ ὡς εἰπεῖν κατερειπωθέντων πάντων ἀπανταχῆ, τῶν τις σπαθαρίων, καὶ κατὰ τῆς θείας εἰκόνος τοῦ σωτῆρος Χριστοῦ, τῆς ἱσταμένης ἐπὶ τῆς οὕτω καλουμένης Χαλκῆς, ὥρμησεν ἀπελθεῖν, ἐφῷ γε ταύτην καταβαλεῖν. Ἀλλ᾽ ἀνηγγέλη τοῦτο τῇ μακαρίᾳ, καὶ ζῆλον παραυτὰ Φινεὲς, ζῆλον ἀνέλαβεν Ἡλιοῦ, τῷ τοι καὶ γυναῖκας, κόσμου καὶ τῶν κοσμικῶν ἀποῤῥαγείσας ὁλοσχερῶς καὶ προσκολληθείσας ὅλας Θεῷ, μεθ᾽ ἑαυτῆς λαμβάνει, καὶ ὄλῳ κατὰ τοῦ σπαθαρίου κινεῖται θυμῷ. Τάγμα τοῦτο τῶν περὶ τὸν Βασιλέα σπαθηφόρων, οὐ πελεκυφόρων, ὡς καὶ κλῆσις δηλοῖ, δευτερεῖα μὲν φέρον τῶν ἐπωμίους ἀνεχόντων τοὺς πελέκεις, συντηροῦν δὲ σφίσι τὰ τῶν Βασιλέων ὀπίσθια, συμπαραμένον τοῖς ἀνακτόροις, καὶ τοὺς βασιλείους νοκτὸς θαλάμους περιπολοῦν, κᾀν ταῖς προόδοις τὸν βασιλέα περικοκλοῦν. Κατὰ δὴ τούτου γενναίῳ πάνυ καὶ ἀπτοήτῳ βαίνει φρονήματι.

[14] Τί μὲν οὐ διαλογιζομένη τῶν πρὸς τὸν ὑπὲρ τοῦ Θεοῦ ζῆλον ἐπαιρόντων; τί δὲ τῶν πρὸς δυσώπησιν ἱκανῶν οὐ διαλεγομένη Θεῷ; τί δὲ οὐ νουθετοῦσα ταῖς σὺν αὐτῇ καὶ περὶ αὐτὴν ἀδελφαῖς, καὶ πρὸς τὸν ὑπὲρ τῆς ἀληθείας ἆθλον ἀλείφουσα; Πρὸς μὲν γὰρ ἑαυτὴν, τοιαῦτα δή τινα διεννοεῖτο καὶ διεσκέπτετο· Ἔδει μὲν ὃν εἱλόμην βίον τηρῆσαι διὰ παντός· Τοῦτο γὰρ προυθέμην, τοῦτ᾽ ἐπηγγειλάμην, Θεοῦ καὶ ἀνθρώπων ἐπίπροσθεν, ἐμαυτῇ μόνῃ προσλαλεῖν καὶ Θεῷ, ἀλλ᾽ οὐ δ᾽ ἐπιστρέφεσθαι μηδενός· ἐπεὶ δ᾽ βασκαίνων ἡμῖν ἄνωθεν καὶ καθ᾽ ἡμῶν τεκταίνων ἀεὶ τὴν Ἐκκλησίαν Θεοῦ διετάραξε, καὶ δεινὸν ἐπήγειρεν αὐτῇ κλύδωνα· ἄγε δὲ προἳτέον, τὴν ἡσυχίαν παρορατέον, ψυχῆς ἀφειδητέον ἅμα καὶ σώματος, ὑπὲρ τοῦ προαγαγόντος ἡμᾶς καὶ προνοουμένου τῶν καθ᾽ ἡμᾶς, καὶ τὰς τῶν πρακτέων ἐπ᾽ ἐσχάτων ἀμοιβὰς ἡμῖν ταμιεύοντος.

[15] Τῷ δέ γε σωτῆρι Θεῷ ἐκεῖνά πως τῶν ψαλμῶν ἀναλεξαμένη καὶ ὑπαλλάξασα, ἀνθωμολογεῖτο καὶ διελέγετο· Δίκασον, Κύριε τοὺς ἀδικοῦντας σε, πολέμησον τοὺς πολεμοῦντάς σε. Ἐπιλαβοῦ ὅπλου καὶ θυρεοῦ, καὶ ἀνάστηθι εἰς τὴν βοήθειαν τῆς κληρονομίας σου. Ἰδοὺ γὰρ, ᾗραν οἱ ἀνομοῦντες κατ᾽ αὐτῆς κεφαλὴν, καὶ τῶν σῶν θυσιαστηρίων κατορχοῦνται οἱ ἀναιδεῖς, καὶ τὰ ἅγιά σου βεβηλοῦσιν οἱ παναγέστατοι. Ἀλλ᾽ ἐπίσκεψαι ἡμᾶς ἐν τῷ σωτηρίῳ σου, τοῦ ἰδεῖν ἐν τῇ χρηστότητι τῶν ἐκλεκτῶν σου, τοῦ εὐφρανθῆναι ἐν τῇ εὐφροσύνῃ τοῦ ἔθνους σου. Εὐφροσύνη δέ σου τῷ λάχει τῶν σῶν σεβασμίων εἰκόνῶν προσκύνησις, πρὸς τὴν ἀρχαίαν αὖθις τῶν θείων ναῶν εὐπρέπειαν ἀναμόρφωσις. Κᾀμοὶ νῦν καὶ ταῖς ὁμογνώμοσι ταύταις ἐμοὶ καὶ ὀμόφροσι, πρὸς τὸν ὑπὲρ τῶν σῶν θείων εἰκόνων ἆθλον χωρούσαις, καὶ τῆς σῆς παναμώμου μητρὸς, τῶν τε ὑπέρ σου κατὰ διαφόρους καὶροὺς καταπροεμένων τὸ ζῇν, καὶ τῶν ἄλλως σοι εὐαρεστησάντων, χεῖρα βοηθείας ἐξ ἁγίου σου κατοικητηρίου κατάπεμψον· ἐνίσχυσον, μόνε δυνατὲ, τὴν ἡμετέραν ἀσθένειαν, δὸς ἡμῖν δύναμιν καὶ κραταίωσιν.

[16] Ταῖς δέ γε σὺν αὐτῇ καὶ περὶ αὐτὴν τοιαῦτα δήπουθεν προηγόρευε· Νῦν καιρὸς εὐπρόσδεκτος, νῦν ἡμέρα σωτηρίας· ἐνδυσώμεθα ὅπλα τοῦ φωτὸς, κατὰ τῶν ἐχθρῶν τῆς ἀληθείας χωρήσωμεν. Θάνατος ἡμῖν πρόκειται, μὴ φιλοψυχήσωμεν· βάσανοι πρὸ θανάτου καὶ κολαστήρια, μὴ δειλιάσωμεν, μὴ δὲ φοβηθῶμεν τοὺς τὸ σῶμα μὲν ἀποκτεῖναι, τὴν δὲ ψυχὴν μὴ παραβλάψαι δυναμένους, ὡς προσετάχθημεν. γὰρ οὐ τῆς ἡμετέρας φύσεως ἐτύγχανον οὖσαι αἱ ἄνωθεν καὶ ἀπ᾽ αὐτῆς τῆς πρὸς ἀνθρώπους ἐπιδημίας Θεοῦ, ὑπὲρ Θεοῦ καὶ τῶν θείων θεσμῶν διαθλήσασαι; Ἴσμεν τοὺς, τῆς πρωτομάρτυρος Θέκλης ἀγῶνας καὶ τὰ παλαίσματα. Οὐκ ἀγνοοῦμεν τοὺς τῆν μακαρίας ἄθλους Βαρβάρας, τοὺς τῆς γενναίας Εἰρήνης, τοὺς τῆς μεγαλόφρονος ἐκείνης Μαρίνης, καὶ τυράννοις ἀντέστη, καὶ δαίμοσι προσεπάλαισε, καὶ λαμπρὰ καθ᾽ ἑκατέρων ἔστησε τρόπαια.

[17] Μικρὸν μὲν ίσως δοκεῖ τισι τὸ τολμώμενον· ἀλλ᾽ ἴστε μέγα κακὸν, τὸ παρὰ τοὺς τῆς Ἐκκλησίας θεσμοὺς ἁπανταχῆ νῦν ἐνεργούμενον. Τὸ γάρ τοι τὰς θείας ἀπαλείφειν εἰκόνας, καὶ τοὺς ἱεροὺς νεὼς ἀχρειοῦν, ὅλην ἁπλῶς παραποιεῖ τὴν εὐσέβειαν, ὅλον ἀθετεῖ τὸ τῆς ἐνανθρωπήσεως τοῦ Θεοῦ καὶ Σωτῆρος μυστήριον. Ἀλλ᾽ ἐι καὶ μικρὸν ἦν, ὅποσόν ἐστι, τὸ καὶ μικρόν τι νόμου παραβῆναι καὶ ἐντολῆς, Σωτὴρ ἡμῶν καὶ Δεσπότης ἐν τοῖς Εὐαγγελίοις ἐδίδαξεν, εἰς ἓν ἱῶτα καὶ μίαν κεραίαν τὸ τέλειον περιγεγραφώς· ἡλίκην τε φέρει τὴν εὔκλειαν τὸ μὴ ἀθετῆσαι τῶν τεθεσπισμένων βραχύ. Οἱ γενναῖοι πάλαι Μακαβαῖοι, καὶ πρός γε μακαρία τούτων μήτηρ, παρέστησαν, καίπως ὑπόδειγμα τοῖς ἐσαῦθις ἀκρβοῦς φυλακῆς τῶν νομίμων καταλελοίπεσαν· ὑείου κρέως ἀπογεῦσαι μόνον ἀναγκαζόμενοι, οὔμενουν οὐ κατένευσαν, ἀλλὰ καὶ μυρίας ὑπὲρ τοῦδε βασάνους ὑπέστηασν, καὶ πυρὶ γὰρ καὶ σιδήρῳ παραδοθέντες, καὶ πᾶν ὑπενεγκόντες δεινὸν, διέμειναν ἀπερίτρεπτοι. Τοῦτοι δὴ ἐν νῷ βαλλόμεναι καὶ ἡμεῖς, ἄγε πρὸς τὸν ὑπὲρ τῆς εὐσεβείας ἆθλον, μετὰ θάρσους ἀποδυσώμεθα, σπεύσωμεν φθάσαι τὸν κατεπιχειρῆσαι βουλόμενον, τῆς θείας τοῦ Σωτῆρος εἰκόνος Σπαθάριον.

[18] Ταῦτ᾽ ἔφη, καὶ ᾗ τάχος παρὰ τὴν Χαλκῆν γέγονεν. Ἀλλ᾽ γενναίου ψυχῆς παραστήματος! Αὐτίκα τῷ παραγενέσθαι, μὴθ᾽ ἑνὸς ἐπιστραφεῖσα, πάντας ὁμοῦ παραβλέψασα, τῆς κλίμακος δράττεται, καὶ ταῖς σὺν αὐτῇ συνεπιλάβεσθαί οἱ διακελεύεται. Καὶ γοῦν μετέωρος τολμητὴς, πρὶν ἤτι τῆς θείας εἰκόνος λωβήσασθαι, εἰς ᾅδου βάραθρον κατανήνεκται· πίπτεται καὶ γὰρ, καὶ τέως γαυριῶν, καὶ τὸ στόμα εἰς οὐρανὸν θέμενος, καὶ τὸν ὑπερουράνιον ἄντικρυς βλασφησμῶν, πτῶμα δύστηνον γέγονε, μὴ δ᾽ ἐκφορᾶς ἀξιούμενος· γὰρ ἀπρόοπτος θάνατος τοὺς περὶ αὐτὸν διεθρόησε, καὶ ἄλλον ἀλλαχοῦ διεσκέδασε, τήν τε Μακαρίαν, καὶ τὰς σὺν αὐτῇ πάσας ἐλευθέρως ἀνῆκε τὴν ἐπ᾽ οἴκου πορεύεσθαι.

[19] Ἀλλ᾽ ἤσθετο τοῦ γενομένου θηριώνυμος Βασιλεὺς, καὶ μέγα τι καὶ ἄγριον κατ᾽ αὐτῶν εὐθὺς ἐβρυχήσατο. Συναγηοχὼς γὰρ, ἵν᾽ οὕτω φαίην το, ἐπισκύνιον· Οὐ μὰ τὴν ἐμὴν, εἴρηκε, κεφαλὴν, τοῦτο δὴ τὸ εἰς ὅρκον τοῖς βασιλεῦσιν ὡς ἐπὶ πολὺ προφερόμενον, οὔ τινά με φιλεῖν ὑμῶν ἠγήσομαι, εἰ τῶν τις τις κακούργων τουτωνὶ γυναίων, χεῖρας τὰς ἐμὰς διαφύγοι, καὶ μὴ διὰ τάχους ἐκ τῶν σκοτίων σφῶν οἰκημάτων συναθροισθεῖσαι, δίκας τοῦ τολμήματος τίσειαν. Ταῦτ᾽ ἔφη, καὶ οἳ παρευθὺς, ἄλλος ἀλλαχοῦ, διαμερισθέντες, τὰ τῆς πόλεως σεμνεῖά τε καὶ φροντιστήρια διειλήφεσαν. ἀναζητοῦντες μὲν καὶ τὰς ἄλλας, ὅσαι γε τοῦ Σπαθαρίου κατεπεχείρησαν, πρὸ δ᾽ ἄλλων ἁπασῶν τὴν μακαρίαν ταύτην Θεοδοσίαν, οὐκ ὀλίγα καὶ γὰρ ἰδιαίτατα φθαίη σφίσι περὶ αὐτῆς ἐπισκήψας Βασιλεὺς, πρωτουργὸν ἅτε μεμαθηκὼς καὶ τὸ πᾶν δι᾽ αὐτῆς γενέσθαι διεγνωκώς. Καὶ δὴ ταύτας συλλέξαντες, εἰς ἓν ἁπάσας συνήθροισαν, σὺν ἁπάσαις τὴν ὑπέρ ἁπάσας καὶ ἡλίου δίκην ἀστέρας τὰς ἄλλας ὑπεραυγάζουσαν, μέσον αὐτῶν ἔστησαν, καὶ τῷ βασιλεῖ συμπαρέστησαν.

[20] δὲ καὶ πρὸς μὲν τὰς ἄλλας, βλοσσυρὸν ἔβλεψε, καὶ, Ἵνα τί, φησι, δύστηνα γύναια εἰς τοσοῦτον ἤκετε τόλμης, ὡς καὶ προσταγῆς ἐμῆς ἀλογῆσαι, καὶ τὸν ἐμὸν σπαθάριον, οὐχ ὅτι γε τοῦ ἔργου παραποδίσαι, ἀλλὰ καὶ βιαίῳ θανάτῳ παραπέμψαι; Πρὸς δὲ τὴν μακαρίαν ταύτην Θεοδοσίαν ἐπιστραφεὶς, Οὐκ ἐλαθές μοι, κακοῦργον, ἔφη, καὶ μιαρώτατον γύναιον, οὐκ ἠγνόησά σου τὸ ἀλόγιστον θράσος, οὐ τὴν παράβολον τόλμαν, οὐχ περὶ τὸν σπαθάριον ἔδρασας, καὶ ὡς ἀνεῖλες τῷ ἐμῷ προστάγματι ὑπηρετούμενον· ἔμοι γε ἀντῇρας, κατ᾽ ἐμοῦ τὰς χεῖρας ἐκίνησας· τοιγάρτοι διαναστὰς ἔγω γε, τὰς ὑπὲρ ἐμαυτοῦ δίκας ἀπαιτήσω, καὶ δικαίως ὅτι λήψομαι, καὶ τὰ εἰκότα σε τὴν ἀλάστορα τίσομαι, ὥς μὴ τὸν βουλόμενον τῶν βασιλευόντων εἰς νέωτα κατεπαίρεσθαι, μὴ δ᾽ οὕτω κατὰ τῆς ἀρχῆς αὐθαδιάζεσθαι. Ἀλλ᾽ ἔνεστι μεταβουλευσαμένῃ καὶ πεισθείση συμβουλεύοντι πλέον, ὡς βασιλεῖ σοι προστάσσοντι, περισωθῆναι μὲν τῇδε καὶ διαβιῶσαι περιφανέστατα, ἐκεῖ δὲ γενομένῃ τῆς μακαρίας ἐκείνης τυχεῖν λήξεως.

[21] Ἀλλὰ πῶς ἂν ἀξίως παραστήσαιμι λόγῳ, τὴν μετὰ πολλῆς ὅτι συνέσεως τῆς Μάρτυρος ἀπόκρισιν πρὸς τὸν τύραννον; ποῖαν λόγου πεπλουτηκὼς δύναμιν; μᾶλλον ποῖαν εἰληχὼς ἐπίπνοιαν ἄνωθεν, δι᾽ ἧς αὕτη καὶ σοφῶς ἀπεκρίνατο, καὶ νουνεχῶς ἐπεστόμισε, τὸν βλοσσυρὸν τὴν ὀφρῦν, τὸν τὴν γλῶτταν πολὺν, τὸν ἄντικρυς καταπιεῖν αὐτὴν βρενθυόμενον κατὰ τὸν ἐνοικοῦντά οἱ, τὸν τὴν γῆν καὶ θάλασσαν ἐξαλείφειν ἐπαιρόμενον, ὡς ἐνόν μοι ταῦτα διεννοήσομαι; καὶ ὡς ἐξ εἰκότων ἐρῶ. Ἔγω γέ φησι, βασιλεῦ, ἐκ παιδὸς εὐθὺς τὴν ἡσυχίαν ἐπόθησα, καὶ τὴν ἐμὴν σωτηρίαν ἐζήτησα, καὶ οὐδέν με τῶν τοῦ κόσμου τερπνῶν, Θεοῦ συναραμένου, τῆς προθέσεως μεταστῆσαι κατίσχυσε· καὶ νῦν ἵσθι τῆς πρὸς Θεὸν ἀγάπης τῶν ἁπάντων οὐδὲν ἀποστήσειν. γοῦν ἂν εἴη σοι βουλομένῳ μὴ κατοκνήσας, ἄγε δὴ πέρανον σάρκες ἰδοὺ, ξαίνειν αὐτὰς πρόσταττε ἁρμονίας μελῶν διασπᾷν, ἀστᾶ συνθλάττειν, κεφαλῇ τὴν τομὴν ἐπενεγκεῖν, ἐν βραχύ φημι τῆς ἐνθάδε ζωῆς στέρησον, ὡς ἄν με θᾶττον τῇ αἰωνίῳ καὶ κρείττονι παραπέμψειας.

[22] Τούτοις τύραννος ἐξαπορηθεὶς, καὶ πρὸς τὰς λοιπὰς τὸν λόγον τρεψάμενος, Ἀλλ᾽ ὑμεῖς γέ φησι μὴ, τῇ ματαιόφρονι ταύτῃ κατακολουθήσετε, μὴ δ᾽ ἐς τοσοῦτον μανίας ἔλθητε, ὡς καὶ τῶν ἐταῦθα ἡδέων στερηθῆναι, καὶ τῶν ἐκεῖσε οὐχ ἧττον εἰ μὴ μᾶλλον ἀμοιρῆσαι τερπνῶν, καὶ πρός γε καταδικασθῆναι θάνατον τὸν ἀθάνατον. Αἳ δὲ, ὡς καλῆς διδασκάλου καλαὶ τῷ ὄντι μαθήτριαι· Μὴ γένοιτο ἡμᾶς, φασι, τῇ θεοπνεύστῳ ἡμῶν ἐναντία φρονῆσαι μυσταγωγῷ μὴ ταῖς σαῖς ὑπεῖξαι θωπείαις, μὴ θροηθῆναι ταῖς ἀπειλαῖς· ταύτης ἐσμὲν ὁπαδοὶ, ταύτης καὶ συνταγῆναι ποιούμεθα δι᾽ εὐχῆς· γοῦν παρὰ ταύτης ἀκήκοας, ταῦτ᾽ ἄντικρυς καὶ παρ᾽ ἡμῶν ἀκηκοὼς γίνωσκε. Θυμοῦ πλησθεὶς ἐπὶ τούτοις τύραννος, μεταστήσατέ φησι τὰς ἀπονενοημένας ἐξ ἐμοῦ διὰ ταχέος, μᾶλλον ἐκ τοῦ βίου τὰ κάκιστα ποιήσατε γύναια, βιαίῳ θανάτῳ παράδοτε, ὡς ἂν αἱ τῆς αὐτῆς ἀπονοίας, μή τοῦ λοιποῦ κατατολμῶεν τὰ παραπλήσια.

[13] Cum igitur tan gravia tamque intolerabilia supplicia inferrentur sacras Imagines venerantibus, [Vno ex Spathariis] illæ autem abolerentur, & funditus ut sic loquar extirparentur; Spathariorum aliquis etiam contra Salvatoris Christi divinam effigiem, stantem in ea porta quæ a Ænea dicitur, suum est aggressus furorem exercere, eamque in terram prosternere. Hoc autem ut beatæ Theodosiæ est renuntiatum, Phinees mox illam zelus & Eliæ invasit. Plures deinde religiosas matronas, [Christi imaginem dejicere aggresso,] quæ mundum mundique ornamenta omnia a se removerant, toto animo soli adhærentes Deo, socias sibi adjungens, sancto quodam furore in hominem Virgo fertur. Ex eorum hic erat ordine, qui gladio, non securi, instructi Regem stipant, qui ordo est ordine satellitum, uti indicat b nomenclatio, posterior; Regem autem custodit, & a tergo subsequens atque ab Imperatore nusquam discedens, [oppositura se Theodosia,] regium noctu conclave servat, Principemque in publicum prodeuntem cingit. Contra hujusmodi hominem, generoso plane atque intrepido animo, Virgo progreditur.

[14] Quibus autem illa sermonibus audientium mentes, ut zelum Dei conciperent, excitabat? [primum seipsam ad audendum excitat,] quibus Deum ipsum verbis alloquebatur, ut justam ejus adversus homines iram placaret? quam generosos comitantibus se Sororibus indebat spiritus, & ad pulcrum pro veritate certamen subeundum quam fortiter animabat? Sic enimvero secum ipsa cogitabat, sic ratiocinabatur: Oportebat equidem eam me, quam ultro suscepi, rationem vivendi sartam tectam conservare. Hoc enim coram Deo & hominibus facturam me proposui, ad hoc sacramento me obstrinxi, cum Deo solo & mecum ut versarer, reliquorum autem hominum societatem effugere conatu omni contenderem. Postquam autem generis humani osor acerrimus, & nullo non tempore insidias nobis struens, Ecclesiam Dei cœpit perturbare, & gravem adeo contra eam excitare tempestatem, tum sane prodeundum etiam nobis, quieta tantisper vita deferenda; non vitæ parcendum, non corpori; illius potissimum gratia, qui pulcrum hac in parte exemplum nobis præbuit, quique nos & nostra non minus bene quam provide gubernat, & operum nostrorum mercedem nobis ad extremum servat repositam.

[15] His dictis, selectas quasdam e Psalmorum libro sententias proferens, [& divinam opem implorat;] alterno cantu Deo Salvatori ita concinebat ac confitebatur: Judica Domine nocentes me, expugna impugnantes me; apprehende arma & scutum, & exurge in adjutorium hereditatis tuæ. [Ps. 34.] Ecce enim legis tuæ prævaricatores contra te levaverunt caput, profanarunt impiis tripudiis altaria tua, & sancta tua homines impuri ac scelerati polluerunt. Sed respice nos in salutari tuo, ut videamus in bonitate electorum tuorum, ut exultemus in lætitia gentis tuæ. Lætitia porro tua in eo posita est, ut cultu & veneratione omni dignissimæ, sacræ tuæ tuorumque Sanctorum adorentur imagines, utque secundum eam quæ antiuitus erat decentiam templa iisdem exornentur. Nunc igitur mihi, & cunctis meis sodalibus, unum mecum idemque sentientibus, quæque pro sacrarum Imaginum, pro matris tuæ purissimæ, pro eorum qui variis temporibus vitam tui causa & sanguinem effuderunt, pro aliorum denique qui quoquo modo grati tibi extiterunt honore, certamen mecum subire minime detrectant; nobis, inquam, universis auxilii tui dexteram ex habitaculo tuo sancto porrige; infirmitatem nostram, qui solus potes, confirma; largire vires & fortitudinem.

[16] Exinde ad sodales suas conversa, hisce eas vocibus est allocuta: Nunc tempus, sorores, acceptabile, nunc vere dies sunt salutis. [2. Cor. 6. 2., Rom. 13 12.] [tum socias animat ad contemptum mortis,] Induamur arma lucis, & adversus hostes veritatis progrediamur. Mors nobis est proposita: vitæ igitur amorem nullum præferamus. Cruciatus mortem præcedent ac supplicia, sed non terreamur, neque formidemus eos qui corpori quidem mortem afferre, sed animam nostram lædere nulla ratione possunt; quemadmodum præcipitur nobis. [exemplo Martyrum] Numquid enim naturæ nostræ consortes non fuerunt sublimes istæ animæ, quæ apud superos modo versantur, quæque ab ipso Dei in terras adventu, pro Deo divinisque legibus decertarunt? Theclæ, inter Martyres primæ, agones & certamina novimus: non beatissimæ Barbaræ, non generosæ Irenes, non magnanimæ illius Marinæ c ignoramus prælia, quæ Tyrannis pariter & dæmonibus opposita, gloriosum de utrisque tropæum posuit.

[17] Exigui fortassis momenti quibusdam videatur ista nefariorum hominum machinatio: [& propositi certaminis pulchritudine,] sed vos longe melius institutæ, illud optime scitis, non mediocre esse malum, quod contra veteres Ecclesiæ sanctiones impii ubique nunc sunt aggressi. Divinas enim Imagines, calce oblitas, ex oculis tollere, & sacra templa informia ac inutilia reddere, quid aliud est quam pietatem, quam religionem omnem evertere funditus, & universum Incarnationis divinæ mysterium inane reddere atque nullum. At faciamus parvum quod conantur. Quanti tamen illud faciendum sit, quod vel mediocre quidpiam de lege divina & mandatis infringatur, Salvator noster ac Dominus in sacrosanctis Euangeliis docuit, viam perfectionis unius jota uniusque apicis rigore circumscribens. [Matt. 5. 18] Jam vero quam gloriosum erit, si divinarum legum ne minimam quidem partem infringere sustineamus. Illustres quondam Machabæi, nec non beatissima illorum mater, præsentes assistunt: quale illi exemplum observandæ legis similiter certaturis reliquerunt? Porcinas carnes solum ut gustarent, a Tyranno compulsi, non modo ei non obediverunt, sed innumeros quoque propterea cruciatus sustinuerunt; ignique ac ferro traditi, & quantumcumque gravia tolerantes tormenta, inconcussi perseverarunt. [ut zelum Machabæorum imitentur.] Nunc igitur & nos, illustre adeo exemplum mente animoque versantes, ad pulcrum pro religione certamen subeundum fidenter accinctæ nos conferamus, & festinemus Spatharium istum, qui impuras manus in divinam Salvatoris nostri imaginem parat injicere, cohibere a scelere.

[18] [Mox Spatharium e scalis deturbat:] Hæc illa, & confestim ad Chalcen accedit: & (o insignem animi fiduciam) mox ut fuit in loco, a nemine mortalium prohiberi se passa, quin & fidenti vultu cunctos præsentes intuita, scalas ipsa omnium prima arripit, ac sodalibus, idem ut ipsæ faciant, fortiter imperat. Qui igitur in scalarum summitate jam fere consistebat impius, sacram effigiem antequam corriperet, iis excussus, in profundum inferni corruit: dejectus est enim: & qui paulo ante insolenter se jactans, os suum in cælum aperire, & cælis omnibus Excelsiorem impetere blasphema lingua fuerat ausus, miserandum ante oculos omnium cadaver jacuit, sepulturæ etiam honore privatus. [quo per lapsum extincto,] Repentina quippe hominis nefarii punitio omnes, qui spectaculo interfuere, attonitos reddidit, atque alium alio fecit abscedere; ita B. Theodosiæ, & cunctis quæ cum ipsa erant Virginibus, domum se tutis referre licuit.

[19] Verum quod factum fuerat, latere minime potuit ferocissimum Regem, [Imperator omnes comprehendi jussas objurgat,] qui magna mox rabie in sacras Deo Virgines concitatus, infrenduit. Quidquid igitur habebat supercilii, ut ita dicam, in unum congregans: Per caput, inquit, meum (hic scilicet Regibus pridem usitatus jurandimos est) haud equidem credam ex vobis aliquem amare me, si vel una quæpiam e facinorosis istis mulieribus manus meas effugiat, aut non omnes continuo, ex abditis suarum ædium in publicum protractæ, audaciæ tantæ pœnas persolvant. Hæc vix edixerat Imperator, cum e ministris ejus plurimi, per alia alii urbis loca dispersi, religiosarum Virginum domos & urbis totius monasteria perscrutari sunt aggressi; requirentes quidem & alias omnes, quæcumque injicere in Spatharium manus fuerant ausæ, sed beatam Theodosiam comprimis comprehendere cupientes. Non enim mediocria quædam aut vulgaria adversus illam meditari suis visus fuerat Rex, quam omnium primam facinus fuisse aggressam didicerat, & rei totius extitisse causam. Comprehensas ergo omnes in publicum pariter protrahunt: sed & cum omnibus eam quoque, quæ præcellens omnibus, uti sol præstellis, alias superabat fulgore, ipsarum in medio, coram Imperatore constituunt.

[20] Ille vero, in alias quidem omnes torvum intuens; Ut quid, ait, infelices mulierculæ, eo processistis audaciæ, ut non mea modo mandata contemnere, sed meum quoque Spatharium ab eorumdem mandatorum executione prohibere; [Theodosiam imprimis,] neque id solum, verum funesta etiam morte delere non sitis veritæ? Ad beatam deinde Theodosiam conversus: Non, inquiebat, latere me potuisti, facinorosa & mulierum omnium pessima: non mihi fuit ignota tua illa infrænata jactantia, non audacia insignis. Novi profecto quidquid adversus satellitem meum, te hortatrice ac duce, gestum fuerit, & qua ratione ministrum regiis obtemperantem mandatis interimere minime dubitaveris. Mihi cum eo modo ausa es adversari, tuas contra meipsum manus a te compulsas fuisse ignorare non potes. Nunc igitur haud sane injusto adversum te furore consurgens, pro sceleris magnitudine pœnas reposcam; nec minus juste reipsa sumam supplicium simul & vindictam, ut nemo regiis sese jussis imposterum opponere, aliave ratione audeat contra Principem efferre. Potes tamen (si vis mutare mentem, & suadenti, aut potius, ut Regem decet, imperanti parere) hic quidem salvari & splendidissime vivere, in altero autem seculo beata perfrui requie.

[21] [quam mitioribus deinde verbis pervertere studet.] Qua nunc ego dicendi facultate sapientissimam Martyris ad Tyrannum responsionem in medium proferam? qua verborum ac sententiarum copia instructus, vel potius qua de cælo inspiratione commotus? per qualem scilicet ipsa & prudenter respondit, & obmutescere fecit illum, supercilio ferocem & ore turgidum; illum, instar dæmonis se inhabitantis, frendentem ex adverso ad deglutiendam ipsam, terramque & mare se posse abolere præsumentem; quomodo talia mihi credam comprehensibilia esse, aut ea convenienter valebo eloqui? Ego, respondit Theodosia, jam inde a prima ætate quietioris & ab omni hominum strepitu remotioris vitæ desiderio accensa fui, [Sed hac generosius respondente,] o Imperator, nec minus consequendæ salutis meæ studiosa; sed nec ex iis quidquam, quæ mundus in bonis suis gaudiisque habet, a suscepto consilio revocare me, Deo bene propitio, valuit. Nunc quoque hoc tibi est sciendum, e rebus omnibus nullam reperiri, quæ a Dei caritate possit me modo ullo abducere. Si igitur ita tibi videtur, age, nulla interposita mora, necem affer: exhibeo corpus meum ad supplicia: verberibus illud jube discerpi, membrorum quoque omnium compagem dissolvi, confringi ossa; capitis abscissionem impera, atque, ut breviter dicam, vitæ hujus usura privari me jube; ut citius ad immortalem melioremque vitam per te transmittar.

[22] Hoc responso ad summam consilii inopiam adductus Tyrannus, [Virgines alias frustra quoque tentat,] Virgines alias hoc iterum sermone compellat: Vos certe nolite insanæ huic mulieri pertinaciter adhærere, eoque dementiæ progredi, ut vos & iis quæ hic sunt bonis orbas esse, & quæ in altera vita reperiuntur, paribus certe, si non majoribus, voluptatibus privari, quin etiam ad mortem condemnari æternam, patiamini. Illæ autem, quemadmodum egregiæ magistræ discipulas decebat non minus egregias: Absit, inquiunt, ut cum divinitus inspirata Matre ac Magistra nostra non eadem sentiamus, ut tuis morem geramus blanditiis, ut minis terreamur. Hujus nos instituta ac mores sequimur, ab hac ne separemur, [& simul omnes morti addicit.] cum obsecratione petimus. Quæcumque igitur ab ea tibi dicta sunt, eadem a nobis dicta tibi putato. Ingenti ad hæc verba furore impletus Tyrannus: Insanas, exclamat, mulieres e conspectu meo quantocius abripite, aut potius, ut merentur, crudeli morte perimite, ut si quæ istius adhuc fortassis sunt dementiæ, similia perpetrare exhorrescant.

ANNOTATA.

a De Chalce jam pluribus dictum supra.

b Securigeri scilicet præcedebant, sequebantur Spatharii. Sed quomodo-in ordine Stipatorum regiorum secundum locum tenuisse Spatharios indicat κλῆσις? Suspicor non tam nomen indicari, cui ejusmodi notio haudquaquam per se conjuncta est; quam matriculam Palatii, seu nomenclaturam Officiorum, qualis paßim inmanibus erat, indicabatque officii cujusque ordinem, observandum quoties in publicum progrediebatur Imperator, in iis quos προκένσους vocabant, nos Processiones diceremus.

c Coluntur, S. Barbara 4 Decembris, S. Irene 5 Maji, S. Marina, Latinis Margarita, 20 Iulii: quas CP. præcipuam venerationem habuisse, alibi docuimus.

CAPUT IV.
S. Theodosiæ post sociarum necem crudele martyrium & gloria in cælis.

[23] Καὶ μὲν ταῦτ᾽ ἔφη. Οἵ δ᾽ εὐθὺς, πῦρ ὕλης ὥσπερ δραξάμενον, τήν τε ἁγίαν μεθιστᾶσι καὶ τὰς σὺν αὐτῇ συναπάγουσι, τῶν τριχῶν ἕλκοντες, κατὰ παρειῶν τύπτοντες, διὰ πλατειῶν σύροντες. Ἀλλὰ τὰς μὲν ἄλλας εὐθὺς σφάττουσι, καὶ θύματα ταύτας τίμια τῷ ὄντι γε καὶ σεβάσμια προσήνεγκαν τῷ Θεῷ, οἱ, τῆς ἐσχάτης πρὸς τῇ ἀνυπερβλήτῳ αἰσχύνῃ καταδίκης ἐπ᾽ ἐσχάτῳ καὶ ὑπεύθυνοι· τὴν δέ γε μακαρίαν ταύτην Θεοδοσίαν, ἧς πέρι καὶ τῷ Βασιλεῖ λόγος ὅτι πολὺς ἦν, εἰς δευτέραν ἐταμίευσαν τὴν ἐξέτασιν, καὶ εἰς λόγους αὖθις ἦλθον αὐτῇ, καὶ ὑπὲρ ὅτου τοσαύτην ποιεῖται τὴν ἔνστασιν, πυνθάνεσθαι ἤθελον.

[24] Καὶ μάλα συνετῶς, μάλα γενναίως πρὸς αὐτοὺς ἔφησεν· Ἀλλ᾽ ὑμεῖς γε λῶστοι πυνθάνομαι, τίνος με εἵνεκα καταδικάζετε θάνατον, ὅτι προσκυνεῖν ἐθέλω τὴν εἰκόνα τοῦ δι᾽ ἐμὲ κατ᾽ ἐμὲ γεγονότος Θεοῦ; πρὸς δέ γε τῆς ἀχράντως τοῦτον τεκούσης; τῶν κηρυξάντων αὐτὸν ἐν τοῖς πέρασι; τῶν ὑπεραθλησάντων αὐτοῦ; τῶν ἄλλος εὐηρεστησάντων αὐτῷ; Καὶ πῶς οὐκ ἔξω γενοίμην νοῦ καὶ φρενῶν, τοῖς αὐτόχρημα παραπλῆξιν ὑμῖν συμφρονήσασα, καὶ καθάπαξ πεισθεῖσα, τοιαῦτα καταναγκάζουσι. Πῶς δ᾽ ἀνασχοίμην, τὰς θείας καὶ σεπτὰς εἰκόνας χλευαζόντων ὑμῶν, καὶ καλούντων αὐτὰς εἴδωλα; Τὰ γὰρ εἴδωλα ἀνυποστάτων καὶ ψιλῇ διατυπουμένων ἐπινοίᾳ πλάσματά τε καὶ εἰκάσματα διεγνώκαμεν, οὐ δ᾽ ἀληθῆ τὰ πρωτότυπα καὶ τίμια καθ᾽ αὑτὰ καὶ σευάσμια, τῆς αὐτῆς καὶ αἱ εικόνες ἐκ τοῦ εἰκότος τιμῆς καθεστήκασιν ἄξια.

[25] Ὡς οὖν ἔγνωσαν οὐ λόγοις πεῖσαι ταύτην δυνάμενοι, οὕτω τοι στεῤῥῶς ἀποκρινομένην ὁρῶντες καὶ συνετῶς αὐτὴν περιτρέπουσαν, ἀνηλεῶς μαστίζειν προήχθησαν, καὶ μὴ φθαῖεν δυνηθέντες πειθοῖ, βίᾳ κατισχύσαι διενοήθησαν. Ἀλλ᾽ ἀπέτυχον τοῦ σκοποῦ, ἀλλὰ διήμαρτον τῆς ἐλπίδος· πρὸς μὲν γὰρ μικρὸν αὐτὴ θέλξασα, βροτῶν ἀφρονεστάτους, κατὰ τὸν εἰπόντα, διήλεγξεν· οἱ μὲν γὰρ τοὺς τύπτοντας ἐπέστησαν καὶ τὰς μάστιγας διηυτρέπησαν· δ᾽ οὐδένα λόγον σφῶν ποιησαμένη, ὡς εἰς λόγους αὖθις ἔγνω χωρεῖν μέλλοντας, βούλεσθέ, φησιν, μὴ μέλλετε διαπράττεσθαι· ἴστε τῆς, ἔχομαι γνώμης, ἐκστησομένην οἰδέποτε· οὐ γὰρ μέ τις πτοήσει, τῶν ἀποκτεῖναι μὲν τὸ σῶμα δυναμένων, λυμῄνσθαι δὲ μηδοπωσοῦν ἰσχυόντων μου τῇ ψυηῇ, ὡς καὶ ψυχὴν πρὸς τῷ σώματι δυνάμενος ἀπολέσαι, τε δημιουργὸς ὢν ἀμφοῖν καὶ δεσπότης ὑπέθετο.

[26] Πῶς οἴεσθε ταῦτ᾽ ἀκούσαντες διετέθησαν· πῶς οἱ τὴν ὀφρὺν ἐκ τοῦ βασιλείου κράτους αὐχοῦντες, τὴν τοσαύτην σφῶν περιφρόνησιν ἤνεγκαν; βέλει κατά τινι τὴν καρδίαν ἐβλήθησαν, τοίνυν καὶ συνεχύθησαν τῷ θυμῷ, καὶ ἐκμανεῖς ἐγεγόνεισαν, κᾀκ τοῦ ἔργου, τοῦτο παρέστησαν· οὐ γὰρ ὅτι γυνὴ, οὐ δ᾽ ὅτι τὸν βίον ὁσίως τε καὶ ἀμέμπτως διήνυσεν, εἰς νοῦν ὅλως ἔβαλον, ἀλλ᾽ ὡσεί τινα ληστὴν, ὡσεί τινα κακοῦργαν, καί τι τῶν ἐξωλεστάτων ἄλλως γυναίων ῥιπτοῦσι κατὰ γῆς, μαστίζουσιν ἀπηνῶς. Ἀλλ᾽ οἱ μὲν ἔτυπτον, καὶ ὅση γε ἰσχὺς ἔτυπτον, δ᾽ εἰς οὐρανὸν τὸν νοῦν ἀνατείνασα, καὶ ὅλη γενομένη τοῦ κρείττονος, εὖγε τοῦ θάρσους! εὖγε τῆς εἰς Θεὸν ποιθήσεως! ὑπέρευγε ταύτῃ τῆς γενναιότητος! ὑπέψαλλε κειμένη· Κύριος στερέωμά μου καὶ καταφυγή μου, καὶ ῥυστής μου· Θεός μου βοηθός μου, κέρας σωτηρίας μου, καὶ ἀντιλήπτωρ μου, ὃν ἐπικαλουμένη σωθήσομαι, καὶ τεῖχος· ἐν ἀυτῷ ὑπερβῄσομαι τὸ τῆς κακοδοξίας τοῦτο διάφραγμα, διατεχίζει μὲν Θεοῦ, διατειχίζει δὲ καὶ τῆς ἀφράστου ἐκείνης καὶ ἀλλήκτου μακαριότητος.

[27] Ἦν οὖν ἰδεῖν αἱμάτων ἐκ διαφόρων τοῦ σώματος μερῶν προχεομένους κρουνοὺς, ἔδαφος φοινισσόμενον, κέρματα σαρκῶν ἄλλοθὲν ἄλλα διασκιδνάμενα, σῶμα καθάπαξ καταξανθὲν, σῶμα καταβληθὲν, καὶ πρὸ τῆς φθορᾶς μικροῦ φάναι διαφθαρὲν, ψυχὴν δ᾽ ἀπαθῆ, καὶ ὄντως οὐρανοβάμονα· τὴν γάρ τοι κεφαλὴν μακαρία διάρασα, Τύπτετε ὡς ἰσχὺς ὑμῖν ἔφη, τύπτετε, ἐμὲ γὰρ εὖ ἴστε, τῆς προθέσεως οὐδόλως ἐκστήσετε, οὐ δὲ τοῖς ὑμετέροις θελήμασιν ὑποκλῖναι δυνήσεσθε. Ἄρ᾽ οὐκ ἐμφιλοσοφώτατα τὸ τοῦ Ἀναξάρχου διενοήσατο; ἄρ᾽ οὐ κρεῖττον ἐκείνου, τοῦ ἐπὶ γενναιότητι διαβοήτου, τοῦ τὴν σοφίαν πολυθρυλλήτου τὸ σῶμα περιπεφρόνηκεν; εἰ γὰρ καὶ μὴ θύλακον ἔφησεν, ἀλλ᾽ ἐνόμισε καὶ τοῦ μηδενὸς ἐτίμησε, κρεῖττον ὅντως ἐκείνου καὶ ἐφιλοσόφησε καὶ ἠνδρίσατο. μὲν γὰρ ἐπ᾽ ὀλίγον ἐμαστίχθη, καὶ ὡς ἑν θεάτρῳ τοῖς παρατυχοῦσιν ἐμφανίζεσθαι ἤθελε, καὶ τὴν παρ᾽ ἀνθρώπων δόξαν ἐκαρτέρει θηρώμενος, οἵ τε γὰρ ὁρῶντες στιζόμενον, καὶ ταῖς στίξεσιν οὐ κατακαμπτόμενον ἐτεθήπεσαν, καὶ οἱ μαστίζοντες παραυτὰ μεταβληθέντες ἐθαύμαζον· τὴν δέ γε μακαρίαν ταύτην οἱ τύπτοντες συνάμα καὶ οἱ τυπτομένην θεώμενοι, οὐχ ὅτι γε οὐκ ἠλέουν, ἀλλὰ καὶ ἐμίσουν ἐκ ψυχῆς, καὶ ἐλοιδοροῦντο ταύτῃ τῆς ἀπονοίας, καὶ ἐταλάνιζον.

[28] Ὄντως μετὰ τὴν τοῦ ὑπερφυοῦς Θεοῦ ἐνανθρώπησιν, καρτερεῖν τὰ ὑπὲρ φύσιν τοῖς ὑπὸ φύσιν κεχάρισται, καὶ κατὰ λόγον ὄντως. γὰρ ὑπὲρ φύσιν Θεὸς, καὶ τῆς φύσεως δημιουργὸς, ὑπὲρ φύσιν τε γεγονὼς, καὶ τὰ ὑπὲρ φύσιν ἐνηργηκὼς, φέρειν τῇ φύσει τὰ ὑπὲρ αὐτὴν ἐχαρίσατο, ὁποῖᾴ γε κἂν τῇ μακαρίᾳ ταύτῃ τετέλεσται· καὶ πῶς γὰρ ἄλλως ἴσχυσεν ἂν γύναιον ἁπαλὸν τῇ φύσει, ἐκτακὲν τῇ ἀσκήσει, τὰς σάρκας οὕτω καταστιχθὲν, καὶ ὡς εἰπεῖν διασπαραχθὲν, τοιαῦτα φιλοσοφεῖν ἐν τοῖς πάθεσιν, ὄντως αὐτοκράτορα τῶν παθῶν τὸν λογισμὸν κατὰ τοὺς πάλαι Μακκαβαίους παρέστησεν, ὄντως ἀήττητον, ὄντως ἀκαταγώνιστον. Πλὴν, ἀλλ᾽ ὡς ἐ͂ιδον οὕτω γενναίως τὰς βασάνους, οὕτω καρτερῶς φέρουσαν, τοῦτο μὲν γυναικὸς ἡττώμενοι καὶ τὴν ἧτταν ἐπαισχυνόμενοι, τοῦτο δὲ τῆς σφῶν αὐτῶν κακοδοξίας ἀντιποιούμενοι καὶ οἱον ἐκθηριούμενοι, τόγε νῦν ἐ͂ιναι, φρουρᾷ φρουρᾷ παραπέμπουσι, καὶ τοῖς τῆς φρουρᾶς παραδιδοῦσι δεινοῖς, κάμψαι ταύτην οὕτω βουλόμενοι, καὶ τῷ βασιλείῳ καθυποτάξαι βουλήματι.

[29] Ὡς δὲ τῶν ἡμερῶν οὐκ ὀλίγαι παρεληλύθεσαν, καὶ πεῖραν αὐτῆς ποιησάμενοι ἐπεὶ τὴν αὐτὴν αὖθις εὗρον, τὴν αὐτὴν αὖθις αὖθ ἀνέγνωσαν, καταδικάζουσιν αὐτῆς θάνατον. Ἐνθέν τοι καὶ οἱ μὲν τῶν χειρῶν ταύτης λαβόμενοι, οἱ δὲ τῆς τῆς κεφαλῆς καλύπτρας δραξάμενοι, ἄλλοι δ᾽ ἄλλου μέρους τοῦ σώματος ἑιλκον, καὶ ὡς βόσκημα ἦγον ἐπὶ σφαγὴν τὴν ἀπειρόκακον ὡς ἀληθῶς Θεοῦ δάμαλιν, καὶ τῆς αὐτῆς νομῆς τε καὶ μάνδρας ἀντεχομένην, καὶ μὴ μεταστῆναι τὸ παράπαν αὐτῆς ἀνεχομένην. Εἰσὶ δ᾽ οἳ ἔτυπτον ἐν τῷ μεταξὺ καὶ ἀνηλεῶς ἔτυπτον, τοὺς γὰρ ὕβρεσι πλύνοντας καὶ ὡς ἐξ ἁμάξης φασι διαλοιδορουμένους παρίημι. Ἀλλ᾽ ἐπείπερ ἔφθασαν ὅποι δὴ τέλος δοῦναι προύκειτο τοῖς κατὰ σκοπὸν (ἐν μακέλλῳ δ᾽ αὐτοῖς προύκειτο, ἵν᾽ ὡς ἀμνάδα παραδῶσι σφαγῇ, καὶ ὡς ἕν τι τῶν κτηνῶν κτείνωσιν, ἅμα μὲν εἰς χλεύην τῆς μακαρίας, ἅμα δὲ καὶ τῶν ὁμοφρόνων ταύτῃ κατάγελων) ἀλλ᾽ ὡς ὅποι δὴ καὶ βούλοιντο παραγένοιντο, τῶν τις δημίων καινότερόν τι διενοήσατο· τὴν μὲν γὰρ διὰ τοῦ ξίφους τομὴν, πικρὰν μὲν καὶ ἄλλως ὀδυνηρὰν, ἀλλ᾽ οὖν φορητὸν δήπως ἡγήσατο, καὶ τὴν διὰ μαχαίρας ὡσαύτως. Κέρας οὖν τῶν παρευρεθέντων λαβών, εἰς γῆν τε τὴν Ἁγίαν καταβαλὼν, καὶ τῆς κόμης πρὸς ἑαυτὸν ἀνακλάσας, διὰ τοῦ γαργαρεῶνος ὠθεῖ, καὶ τοὺς σπονδύλους τούτῳ διατεμὼν, πικρότατα τῆς πνοῆς αὐτὴν ἀφαιρεῖται συνάμα καὶ τῆς ζωῆς.

[30] Καὶ οἱ μὲν οὕτω τὰ κατὰ θυμὸν ἔπλησαν, δ᾽ εὐθὺς τῶν κατ᾽ ἔφεσιν ἔτυχε· παραπομποὺς γὰρ Ἀγγέλους εὑρήκει καὶ προπομποὺς, οἳ καὶ προηγοῦντο ταύτης, καὶ μετ᾽ εὐφημίας παρέπεμπον, καὶ εἰς οὐρανὸν ἐκ γῆς μετεβίβαζον. Τάχα δ᾽ ἂν ἀναγομένη τοιαῦτα τὰ πρὸς τὰς Ἀρχὰς, πρὸς τὰς Ἐξουσίας μετὰ παῤῥησίας ἐφθέγγετο, Ὑψώθη κέρας μου ἐν Θεῷ μου. Ἐν γὰρ αὐτῷ τοὺς ἐμοὺς ἐχθροὺς ἐκεράτισα, καὶ νῦν ἰδοὺ πρὸς αὐτὸν ἄπειμι, αὐτὸν ἀμέσως τὸν δι᾽ ἐμὲ γεγονότα κατ᾽ ἐμὲ προσκυνήσασα, τῆς τῆς θεομήτορος θείας ἀπαπολαύσουσα, τὰς διὰ Χριστὸν ἀθλησάσας, τὰς βιωσάσας, ἄλλως κατὰ Χριστὸν ἀσπασομένη, καὶ τῆς σφῶν ὁμιλίας κατατρυφήσουσα, εἴπω συνελοῦσα, τῶν τέως μοι προσκυνητῶν τύπων ὁψομένη νῦν ἀπέρχομαι τὰ πρωτότυπα· ἀπὸ γοῦν ἐμοῦ οἱ πονηρευόμενοι πάντες ἀπόστητε. Ἀλλ᾽ μὲν οὕτως ἐ͂ιχεν, οὕτως ἀνήρχετο. Οἱ δέ γε ταύτης προπορευόμευοι, παρεπόμενοί τε καὶ συνεπόμενοι τί ἂν ἐποίουν, καὶ ὅπως διέκειντο; εἰ γὰρ ἐπὶ ἑνὶ ἁμαρτωλῷ μετανοοῦντι, ὡς Κύριος αὐτὸς εἴρηκε, χαίροντες, πόσης ἂν ἐπὶ τῇ ἐκ παιδὸς εὐθὺς εὐαρεστησάσῃ τῶν τούτου θεσμῶν χαρᾶς τε καὶ θυμηδίας ἐπλήσθησαν;

[31] Ἔγω γε οἴομαι ὡς οὐχ ἧττον ὅτε τὴν τῆς πρωτομάρτυρος παρέπεμπον Θέκλης ψυχὴν, καὶ ἐκρότουν καὶ ἔχαιρον, καὶ τὸν ἄνθρωπον ὑπὲρ ἀνθρώπων γενόμενον ὕμνουν τὲ καὶ ἐδόξαζον. μὲν γὰρ τῷ εἰς τρίτον οὐρανὸν ἀνελθόντι Παύλῳ, καὶ τὰ ἄῤῥητα μυηθέντι κατηκολούθησε, διά τε πολλῆς ὅτι μυσταγωγίας πρὸς τὸ τοῦ μαρτυρίου στάδιον ἐπεδύσατο· δ᾽ οὐχ ὅπως διδασκάλῳ κατὰ Παύλον ἐχρήσατο, ἀλλ᾽ οὐ δὲ τῶν πολὺ μετ᾽ ἐκεῖνον· τὸ δέ γε μεῖζον, ὅτι καὶ συχνοῖς ἄγαν τῶν ὁμογνωμόνων δῆθεν πρὸς τοὐναντίον μεθελκομένη, τοῦ ὀρθροῦ περιέσχετο, καὶ ὑπερθανεῖν αὐτοῦ εἵλετο. Καὶ μὲν ἐπὶ πράγματι τὴν ἔνστασιν ἐνεδείξατο, παρ᾽ ἅπαντι ὁμολογημένῳ, τελείῳ τὲ ἅμα καὶ ἀτελεῖ, δ᾽ ἐπ᾽ ἀμφιβαλλομενῳ συχνοῖς, ἀτελέσι λέγω, οἳ καὶ πλείους ὥς φασι καὶ πολλὰς ὅτι τὰς ἀντιλογίας εὑρίσκουσιν, ὤφθη τε ἀπερίτρεπτος, καὶ τὰ παραπλήσια ἐνστᾶσα τῇ πρωτομάρτυρι τὰ ἴσα διεκαρτέρησε. Πόσον δ᾽ ἂν ἡγήσαντο ὅτι καὶ συνάθλους πλείστας πεποίηκε, καὶ πρὸς τὸν αὐτὸν ὑπὲρ Θεοῦ ζῆλον ἐπῆρε, καὶ τῆς ἄνω βασιλείας κληρονόμους κατέστησεν. Ἀλλ᾽ Ἄγγελοι μὲν οὕτωσί πως ἔχαιρον. Ὁσίων τε δῆμοι καὶ Μαρτύρων ἄλλοθεν ἄλλοι προσυπαντῶντες, ὡς τὸ εἰκὸς ἐδεξιοῦντο τὴν Ὁσίαν ἅμα καὶ Μάρτυρα, καὶ τῆς σφετέρας μοίρας ἑκάτεροι ποιῆσαι ταύτην ἐπόθουν καὶ ἰδιώσασθαι· Θεὸς δ᾽ ὑπὲρ οὗ καὶ δι᾽ ὃν ἠγωνίσατο διαιτήσας ἀμφοῖν, τῶν αἰωνίων ἀγαθῶν ἀμφοῖν συναπολαύειν ἐνδέδωκεν.

[23] Talia cum dixisset tyrannus, continuo ministri ejus, tamquam ignis ligna corripiens, Sanctam auferunt a conspectu ipsius; & ceteras pariter cum ea abducunt, trahunt per crines, maxillas percutiunt, per plateas raptant insolenter. Atque has quidem absque mora crudeliter trucidant, [Cateris mactatis] venerandasque revera victimas, religionis causa mactatas, Numini supremo sistunt homines nefarii, postremæ condemnationis in ultimo mundi tempore, non sine insigni suo pudore, futuri rei: Beatam vero Theodosiam, de qua plurimus Regi fuerat sermo, ad alteram servantes quæstionem, iterum cum ea loqui cœperunt; & quamobrem pertinaciter adeo iis quæ imperabantur contradiceret, percunctari.

[24] At vero beata Martyr, summa sapientia summaque animi fortitudine ita eos est allocuta: [iterum interrogata Theodosia pro imaginibus loquitur:] Ego quoque id, o boni, ex vobis quæro, quid tandem esse possit in causa, cur ad cruciatus & mortem me designetis? An propterea quod religiose venerari studuerim ejus imaginem, qui cum Deus esset, propter me, natus est homo, similis mei? aut ejus qui Deum & hominem absque ulla virginitatis suæ labe peperit? aut eorum qui Salvatoris adventum mundo universo annuntiarunt? aut denique eorum qui suum pro Christi doctrina fuderunt sanguinem, quique alia etiam ratione divinam sibi amicitiam conciliare sunt conati? Quomodo vero non optima cum ratione stultam me dicerent & insanam, si vestra profecto deliria ego etiam delirare in animum inducerem? aut ab iis persuaderi mihi sinerem, qui ad absurda adeo pertrahere me conantur? Id autem qua tandem ratione valeam tolerare, quod sacræ & venerandæ Imagines odio vobis sint & ludibrio, & pro idolis habeantur. Idola certe novimus esse simulacra rerum non subsistentium, & solerti industria repræsentatarum figmenta: quorum prototypa cum vera non sint, neque per sese æstimationis ullius aut pretii, consequens est, ut ipsæ imagines nihilo majori veneratione sint dignæ.

[25] Ut igitur verbis nihil contra eam effici posse cognoverunt, [verberibus atrociter excipitur.] quam tanta animi firmitate respondentem, tamque sapienter errores confutantem audiverant, immaniter eam cædere cœperunt; quodque oratione persuadere non valuerant, verberum atrocitate extorquere sunt aggressi. Sed quod intenderant non modo non sunt consecuti, verum etiam omni prorsus exciderunt spe, quæ paululum eos decipiens, probavit esse, ut ait ille, stultissimos virorū. [Prov. 30. 2] Illi enim verberantes instruebant & dirigebant ictus: ipsa vero nihili eos faciens, ut vidit a verberibus ad verba rursum devenire paratos; Quod, inquit, facere vultis incunctanter peragite. Nostis me ab ea quam nunc habeo mente discessuram nunquam. Nec sane quisquam me terruerit eorum, qui corpus quidem istud occidere possunt, animæ autem meæ molestiam ullam afferre non possunt, quemadmodum potest is qui animam una perdere valet cum corpore, [rursumque propositi firmitatem professa,] quia tam hujus quam illius factor est & creator.

[26] Qua ratione affectos fuisse putatis hæc audientes? Quo modo tantum sui ipsorum contemptum excepisse eos, [immaniter flagellatur;] qui ob datam sibi a crudeli Imperatore potestatem, tollebant supercilium? Transfigebatur cor eorum velut jaculo quodam, & toti confundebantur præ furore, efficiebanturque rabidi, & per iracundiam agebant omnia. Non enim omnino in mentem sibi venire patiebantur, aut quod mulier esset, aut quod adeo religiose inculpateque vixisset; sed, veluti maleficam & feminarum omnium ultimam nequissimamque, solo afflixerunt & inclementer flagellarunt. Verberabant illi, & verberabant viribus totis; ipsa vero mente in cælum defixa, & majora melioraque omnia cogitans (o insignem animi fortitudinem! o præclaram in Deum fiduciam! o numquam satis laudandam generositatem!) in terram licet prostrata, hæc e Psalmis suaviter concinebat: Dominus firmamentum meum & refugium meum, & liberator meus. [Ps. 70. 3., Ps, 17. 3.] Deus meus, auxiliator meus, cornu salutis meæ, & susceptor meus, quem invocans salva ero. In ipso transgrediar murum; murum, inquam, perversitatis hujus, qui separat a Deo atque ab æterna ineffabilique in cælis beatitudine. [Ps. 17, 30.]

[27] [& discerpitur;] Cernere igitur erat, rivos quasi sanguinis e variis virginei corpusculi partibus profluentes, solum purpuratum, carnium frusta alio alia loco sparsa, corpus prorsus lacerum, corpus dissolutum, & ante mortem quasi præmortuum; cum anima interim perturbationis expers in ipso quodammodo cælo versari videretur. Etenim sublato aliquantisper capite; Verberate, inquiebat, quantum potestis, quin etiam cunctas in verbera afferte vires; nostis enim, a pristina mentis sententia nullo me modo dimovendam; nec vestris umquam desideriis me subjicere poteritis. Nonne ergo quod in Anaxarcho a Philosopho fuit præclarissimum insigniter tenuit? nonne melius quam ille, [tanto quam Anaxarchus Philosophus dignior laude] ob nobilitatem celebris, & ob sapientiam clarissimus, corpus suum contempsit? Si enim femina existens molle nihil, nihil sensit aut dixit femineum, nec reverita est quemquam; sublimius profecto quam ille philosophata est, & generosius egit. Hic videlicet exiguo solum tempore verberibus contusus, spectatoribus gestiit quemadmodum in theatro conspicuus esset; & hominum tantummodo laudem consectatus, fortiter fecit; cum scilicet præsentes obstupescerent hominem, sub ipsa contusione nequidem sese torquentem in latus, [quod nemo ea dignam putabat,] ipsique qui eum contundebant commotis animis eumdem demirarentur. Beatam vero hanc, tam qui cædebant, quam qui cæsam spectabant, non modo non miserabantur, sed infensissimo quoque prosequebantur odio; & dementiam ei objectabant, propter quam eam putabant infelicem.

[28] Revera post illam Dei supra naturam omnem positi incarnationem, [quamvis supra naturam pateretur,] iis quoque qui sub natura sunt supra naturam agere multa & pati concessum fuit. Neque id immerito; quippe natura omni superior, naturæque effector Deus; & præter naturæ leges natus homo, multaque supra ejus vires efficere valens; naturæ quoque dedit nonnulla supra vires perpeti, quemadmodum in hac Beata fecit. Quo enim modo valeret femina, imbecillis sexu, pœnitentiis exhausta, corpore verberibus sic lacerato, atque ut ita dicam discerpto, talia inter medios cruciatus sentire & profari? Equidem sic existimo, divinam Theodosiam, Machabæorum exemplo, corporearum omnium affectionum dominam constituisse rationem, [In carcerem data,] vere invictam, vere insuperabilem. Ceterum, ut tam fortiter tamque constanter cruciatus peracerbos ab ea sustineri viderunt qui eos inferebant, partim quidem quod a femina victi seipsos erubescerent, partim contra suam ipsorum pravitatem agentes, & in rabiem quodammodo acti, quod tunc unum supererat, in carcerem amandatam carceralibus tradunt ærumnis, ita eam fatigare volentes, & regiæ tandem subjicere voluntati.

[29] Non paucis deinde elapsis diebus, cum de ea iterum periculum facerent, [& paulo post morti adjudicata,] eamdemque sicut ante persistere invenirent, ac ejusdem cognoscerent manere sententiæ, mortem ejus decernunt. Mox alii manibus eam accipientes, alii per capitis velum trahentes, aliis alii corporis membris eam raptantes, velut pecus quoddam, ducebant, ad lanienam innocentem Dei buculam, ejusdem stabuli & pascui consortem, neque ab eis divelli unquam se passam. Non deerant interim qui eam percuterent, & inclementer verberarent; nam ceteros qui eam convitiis, e pleno (ut dicitur) plaustro petitis, onerabant omitto dicere. Postquam autem eo venerunt, ubi decreverant finem facere iis quæ intendebant; decreverant autem id facere in macello b, ut tamquam ovis jugularetur aut veluti jumentum mactaretur, tam ad contumeliam ipsius, [ad macellum pertrabitur & jugulatur.] quam ad aliorum idem cum ipsa sentientium irrisionem; postquam, ut dixi, pervenere quo volebant, carnificum nonnemo novum quiddam & insolitum excogitavit: illam enim quæ capitis abscissione aut machæræ impulsu peragitur, mortem acerbam quidem accidere, attamen tolerabilem arbitrabatur. Arrepto itaque quod in via publica forte offerebatur c cornu, Virginem sanctam prosternit solo; & crinibus eam corripiens, magna vi in jugulum d cornu impellit, & diffractis quæ deinde occurrunt vertebris, acerbissimo cum doloris sensu spiritum Martyri vitamque ademit.

[30] [Quæ in cælos gloriose evecta,] Atque hi quidem ea qua dictum est ratione furorem suum expleverunt, Theodosia vero votis ac desideriis suis omnino potita est. Cælestium quippe geniorum præcedentium subsequentiumque comitatu stipata, non sine insigni laudum præconio, e terris in cælum deducta fuit. Dum autem ascenderet, poterat ad Principatus & Potestates sic fidenter loqui; Exaltatum est cornu meum in Deo meo; illo quippe propitio, inimicos meos ventilavi cornu; & ecce nunc ad eum proficiscor, ipsummet qui pro me factus est homo, velamine amoto adoratura, & Matris ejus sanctissimæ fruitura conspectu, ac salutatura ceteras quæ vel pro Christo passæ sunt vel secundum ejus præcepta vixere, & ex earum conversatione non exiguum captura gaudium. Abeo, inquiebat, earum Imaginum, quas religioso semper cultu venerata sum, ipsamet conspectura prototypa. Discedite a me igitur omnes qui operamini iniquitatem. Hoc itaque modo Theodosiæ res sese habuere, hac ratione in cælos evasit. Nunc autem, qui illam præcedebant, qui comitabantur, quique subsequebantur Angeli, [plaudentibus Angelis,] quid fecisse aut quibus incessisse modis arbitramur? Etenim si super uno peccatore pœnitentiam agente, quemadmodum ipsemet Dominus testatus est, tantum ipsis sit gaudium; quanta eos lætitia, quanto gaudio dicemus fuisse repletos, ob eam quæ a primis vitæ suæ annis ei placuit per mandatorum ejus observationem? [Luc. 15, 7]

[31] Ad me quod attinet, non minori illam plausu lætitiaque exceptam, nec pauciores laudum ac gratiarum hymnos Deo propter hominem humanato decantatos fuisse arbitror, quam tunc cum Protomartyris Theclæ e animam deduxere Angeli. Illa quidem Paulo in tertium usque cælum rapto, & arcana non revelanda edocto, discipula adhæsit, a quo cum non pauca de rebus cælestibus didicisset, [comparatur S. Theclæ.] ad martyrii stadium alacriter decurrendum egregie profecto fuit instructa. Quid autem Theodosia? non Paulum, Paulive similem; aut etiam eorum unum qui diu sane post Pauli tempora vixerunt, præceptorem nacta est: sed quod pluris faciendum, cum plurimi f Christianorum palam in contrariam partem traherent, rectam tamen viam tenuit, & pro veritate mori elegit. Illa constantiam tenuit super re, imperfectis æque ac perfectis indubitata; Theodosia, pro ea quæ a multis vocabatur in controversiam, ab imperfectis scilicet, qui multas & magnas in contrarium rationes invenerant, ut ajebant, mansit inconcussa; in ceteris vero pari cum Protomartyre perseverantia nihil quam illa minus egit fortiter. Illud porro quanti faciendum est, quod plures ejusdem certaminis effecerit socias, quas ad similem zelum pro Deo excitavit, suoque exemplo in cælestis regni hereditatem immisit? Hoc ergo, modo lætabantur Angeli, Sanctorum vero & Martyrum turmæ, aliæ aliunde progredientes obviam, Sanctæ simul ac Martyri occurrebant, ut par erat, & suæ quique parti cupiebant propriam vindicare. Deus autem, cujus ope & cujus causa certaverat, cum utrisque conversans, fecit ut cum utrisque præmio perfrueretur æterno.

ANNOTATA.

a Anaxarchi Abderitæ, cum jussu Nicocreontis Cyprii tyranni in saxeo mortario contunderetur, ea vox laudatur, a Laertio, Cicerone, Valerio: Tunde, tunde Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non tundis.

b De loco supra jam actum est. Μάκελλον autem, Latina licet vox sit, etiam Paulus dixit, 1 Cor. 10. Μακελλεῖον alii; hinc λεωμακέλλιον, Macellum publicum apud Cedrenum.

c Arietinum cornu fuisse indicat auctor distichi in Synaxariis.

d Melius forte Ambrosianum Synaxarium, κατὰ τὴν αὐχῆνα in cervice: quis enim nescit vertebras in cervice, non in gutture esse?

e S. Thecla, discipula S. Pauli, colitur 23 Septembr.

f Quia τῶν ὁμογνωμόνων ejusdem sententiæ, de fide circa Christum dumtaxat intelligi hic debet, Christianorum verti.

CAPUT V.
Miracula ad S. Theodosiæ invocationem patrata.

Ἐν μὲν οὐρανῷ τοιαῦτά τοι τῇ Μακαρίᾳ τῆδε συνήντηκεν, ὅσα γε ἐκ τῶν εἰκότων ἔστι στοχάσασθαι· τοὺς δ᾽ ἐπὶ γῆς εὑρισκομένους ἡμᾶς καὶ τὸ ἱερὸν αὐτῆς κατέχοντας λέιψανον, τί ποιεῖν ἄρα χρὴ, καὶ ὅπως δεῖ διακεῖσθαι, σκοπήσμεν, καὶ ταῦθ᾽ ὀσημέραι τῶν θαυμάτων αὐτῆς ἀπολαβόντας, τοὺς τέως παρειμένους τὴν ὁλομέλειαν τῆς σφῶν διαρτίας ὁρῶντας αὖθις αὖ ἀπολαβόντας, κωφοὺς καὶ ἀλάλους, φωνοῦντάς τε καὶ ἀκούοντας ἐφηδύνεσθαι, πάντως ταῖς θαυματουργίαις εὐχαριστεῖν τῷ ἐφ᾽ ἡμῶν τοιαῦτα διενεργοῦντι Θεῷ, καὶ τὴν δι᾽ ἦς ταῦτ᾽ ἐνεργούμεθα τὴν δεδοξασμένην ταύτην ἐν οὐρανοῖς, καὶ οὕτω μεγάλα ἰσχύουσαν ἐπὶ τῆς γῆς, τὰ εἰκότα καὶ γεραίρειν καὶ εὐφημεῖν· πλεῖστα μὲν οὖν Ἁγία ὁσημέραι τερατουργεῖ, ἀλλ᾽ οὗπερ αὐτόπτης ἐγενόμην οὐκ ἀνήσω μὴ διηγήσασθαι.

[33] Παιδίον την ἡλικίαν ἤδη πρόσηβον ὄν, πατρὶς τῷδε τῶν περὶ τὸν Ρὑνδακὸν ποταμὸν μία κωμῶν, τῆς προενεγκούσης μεταναστὰν, τὸ δ᾽ ὅπως λέγειν οὐ φορητὸν, ἀσεβῶν τὰ κύκλω καταδραμόντων Ἀγαρηνῶν, καὶ παρὰ τὴν Κωνσταντίνου γενόμενον, τῇδε κᾀκεῖσε τῆς πόλεως ἁλώμενον ἦν, ἀλλ᾽ τῆς ἀνέκαθεν τοῦ ἀρχεκάκου πρὸς ἡμᾶς δυσμενείας! σκότου καὶ δίνης μιᾶς πληροῦται τῶν ἡμερῶν. Μεσημβρίας ἦν καιρὸς, ὅτε δὴ καὶ θεῖος ἔφη Δαυῒδ, τοῖς μὴ κατοικοῦσιν ἐν βοηθείᾳ τοῦ ὁψίστου, μὴ δ᾽ ἐν τῇ σκέπῃ τοῦ Θεοῦ αὐλιζομένοις, τὰ δαιμονιώδη συμπίπτειν φαντάσματα· παθὸν οὖν οὕτω καὶ τὸν λογισμὸν οὐκ ἐπ᾽ ὀλίγον συνταραχθὲν, τὰς ἰγνύας συνεστραμμένας αἴφνης ἔχον εὑρέθη, τοῖς μηροῖς τὰς κνήμας συμπεφηκυίας, ὁποῖα τῶν ἐκ γενετῆς ἀμβλωμάτων συχνὰ παρὰ τὰς πλατείας τῆς πόλεως ἔῤῥιπτε, τὸν τῶν παριόντων ἔλεον ἐκδεχόμεθα· ἀλλ᾽ ἦν ὡς ἐπίπαν ἀπόπληκτον τὸ παιδάριον, καὶ μὴ δ᾽ ὅτι πεπόνθει, συνεῖναι τὸ παράπαν δυνάμενον. Ἐπεὶ δ᾽ φύσις πρὸς ἅπερ εἴωθε κατηνάγκασε, τότ᾽ ἔγνωκεν ἀκριβῶς οὗ κακοῦ γέγονεν (ἑρπυστικὸν γὰρ κατέστη τὸ τέως βαδιστικὸν) χερσὶ μὲν ἴσα καὶ ποσὶ χρώμενον, τοῖς δὲ γόνασιν οὐχ ὅπως γε προβαῖνον, ἀλλὰ συρόμενον, νοῦν οὕτως ἔχων ἐπιπολὺ, τὰ πρὸς χρείας ἐξ αἰτήσεως ποριζόμενον. Ἕρπον τε τῇδε κᾳκεῖσε καὶ κυλινδούμενον, τοιαύτη γε μὴν ἄλλη τούτου, καὶ παρὰ τὴν ἐμὴν οἰκίαν γενέσθαι πεποίηκε, καί μοι πρὸς ὄψιν ἦλθεν, οὐ χωλεῦον, οὐκ ὀκλάζον, ἀλλὰ σαφῶς ἕρπον, κᾀπὶ τῷ στήθει καὶ τῇ κοιλίᾳ κατὰ τὴν παλαιὰν ἑκείνην κατάραν τοῦ ὄφεως πορευόμενον.

[43] Ἀλλ᾽ οὐ πάνυ γε συχναὶ παρῆλθον τῶν ἡμερῶν, καὶ βαδίζων αὖθις πρὸς ἡμᾶς παῖς γέγονε, βαίνων ἀπρόσκοπα, ἐπεί τε τοῖν ποδοῖν ἀμφοῖν σκηριπτόμενος, καὶ ἱστάμενος ὄρθιος, ὥς γε δὴ πάντες οἱ διὰ πλάσεως εὖ ἔχοντες, τέρας τοῦτο τοῖς προἳδοῦσιν ἅπασιν ἔδοξε, καὶ ἄλλος ἄλλον εὐθὺς μετεκαλεῖτο, καὶ ἕτερος ἑτέρου περὶ αὐτῷ ἐπυνθάνετο, Οὐχ οὗτος ἐκεῖνος, λέγων, πρὸ μικροῦ μεταφορητός; οὐχ οὗτος χθὲς ἔχων καὶ πρότριτα συγκεκαμμένα τὰ γόνατα; καὶ ἐπὶ πολύ πως διηπορούμεθα, εἰ ἐπαληθεύοντά εἰσιν ἡμῖν τὰ τῆς ὅψεως, ἕως αὐτὸς ἐγω γέ ἐγγύτερον ἀγαγὼν ὅπως τε ᾑρώμην, καὶ πότε ὑγιεῖς οὕτω τὸὺς πόδας ἐγένετο. Καὶ ὃς, ἐξῆλθον, ἔφη, τῶν ἐνταυθοῖ παρὰ τὸν αἰγιαλὸν γέγονα, ὡς τῶν μαριόντων αἰτοίμην ὡς τοῦ παρ᾽ αὐτῶν ἐλέους τυγχάνοιμι· ἀλλά τις τῶν ὁδιτῶν, οὐκ οἶδ᾽ ὅπως τις, οὐ γὰρ ἐώρακα πρότερον, οὐ μετὰ ταῦτα τοὐτον τεθέαμαι, καινότερον ἐπ᾽ ἐμοὶ πεποίηκεν ἔλεον, ἄρας με, καὶ γὰρ ἐπωμάδιον παρὰ τὴν Ἁγίαν φέρων κατέθετο, οὕτω γὰρ καλεῖσθαι τὴν μακαρίαν ταύτην Θεοδοσίαν τῶν θαυμάτων συνέχεια, παρά γε τῇ μεγαλοπόλει ταύτῃ πεποίηκεν, οἶμαι δὲ καὶ τῶν πόλεων πανταχῆ, πανταχῆ γὰρ ἐξαπλοῖ τὴν χάριν, ὅτι καὶ πανταχόθεν ξυῤῥέοντες οἱ κακῶς ἔχοντες, τῶν ἰάσεων ἐπανίασιν ἀπολαβόντες· τοίνυν καὶ ἀνωνύμως οὕτω τὸ παιδάριον ἀπεκάλεσεν.

[35] Καὶ δή με ὑποθεὶς, ἔφη, τῇ ταύτης σορῷ, ἐλαίῳ τε χρίσας τῆς ἐπῃωρημένης φωταγωγοῦ ἐξιὼν εὔχετο, ἐγὼ δ᾽ ἐναποληφθεὶς ἐν ἀμηχάνῳ γεγένημαι· οὐ γὰρ προβαίνειν ὅλως, οὐ μεταβαίνειν ἡδυνάμην, ἀλλ᾽ ὥς τι παρεῤῥίμην ἄχθος καὶ τῶν πρὸς χρείαν ἐστερόμην δείλαιος. Τρεῖς τῶν ἡμερῶν παρεῥῥύησαν, καί μοι ζάλη τις περὶ τὸν λογισμὸν γέγονεν, οὐχ οἵαπερ ἐκείνη πρὸ μικροῦ ξυμπεσοῦσα, καὶ τὰ γόνατα παραρθρώσασα, φρίκην μοι καὶ μόνης ἀπὸ μνήμης ἐκείνης ποιεῖ, γαλήνης δὲ τὴν καρδίαν πληροῦσα, καὶ πρὸς τὸ εὔθυμον μεταβάλλουσα, ὅθεν καὶ ὡς ἐν ὕπνῳ πεπεδημένος ἐ͂ιναι δόξας, ὑγιὴς ἀναθορῶν εὕρημαι, ἔστην τε ἐπὶ πόδας, καὶ προέβην ἐπὶ μακρὸν, ἐν ἑαυτῳ τε γενόμενος, καὶ ὅθεν ἧκέ μοι συνἰδὼν βοήθεια, τῇ τῆς Ἁγίας προσδεδραμήκειν σορῷ, καὶ τῇ ταύτης περιφὺς εἰκόνι, καὶ συχνὰ ταύτην περιπτυξάμενος, ἐξῆλθον ὡς ὁρᾶτε τοῦ ἐπ᾽ ἐμοὶ δοξάζων θαυματουργήματος, καὶ νῦν ἡμέραι τέτταρες ἤδη ἐξ οὗ τὴν πόλιν περινοστῶ, ἐλευθέρως ὅποι καὶ βούλομαι πορευόμενος.

[36] Ἀλλὰ μὴ δὲ τὰ ἐμὰ ὅτιπερ ἐμὰ παραληπτέον ἐμοὶ, ὡς μὴ καὶ αὐτὰ λήθης παραπεμφθεῖεν βυθῷ, κᾀγὼ μέμψει δικαίᾳ καθυποβληθείην ἀχαριστίας, μὴ δὲ λόγῳ ψιλῷ παραδοῦναι προθυμηθεὶς, ἅπερ εὖ τοῖς ἔργοις ἔφθην παθών· περὶ δὲ τοῦ δευτέρου τὸν λόγον ποιήσομαι πρότερον. Γαμβρὸς ἐμὸς ἐπὶ θυγατρὶ, τῶν εὐγενῶν οὗτος καὶ περιβλέπτων, ἀδελφιδοὺς γὰρ τοῦ νῦν εὐσεβῶς ἡμῶν βασιλεύοντος, παῖς δὲ τοῦ τὴν τῆς Κολχίδος ἀρχὴν ἔκ τε πατέρων, πάππων, καὶ ἐπιπάππων κληρωσαμένου, τούτῳ γὰρ τοῦ προβεβασιλευκότος θυγάτηρ γάμου νόμου συναφθεῖσα, μήτηρ τοῦδε γεγένηται· οὗτος δὴ πρὸς ἐσπέραν τῶν ἀνακτόρων ἐξῄει, καὶ τὴν ἐπ᾽ οἴκου σὺν τοῖς περὶ αὐτὸν ἐπορεύετο· οἷα δὲ τὰ τῶν νέων ἔτι τὴν ἡλικίαν, καὶ μάλιστα τῶν ἐφήβων, ὀποῖος οὗτος ἐτύγχανεν ὢν, ἱππηλατῆσαί οἱ ἐπῆλθεν, ἐφ᾽ ᾧ γε διαχυθῆναι μικρόν. Τοὺς οὖν ἀμφ᾽ αὐτὸν συχννᾶ καὶ ταῦτα κωλύοντας, καὶ τὴν ἀωρίαν προἳσχομένους περιἳδὼν, ὅλως τοῦ πρὸς θέλησιν γέγονε, τοῦτο μόνον σφίσιν ἐγκελευσάμενος, Ἄπιτε, τοὺς σῦας ἀπώσατε, τῆς γὰρ λεωφόρου πλησίον ἦσαν οὗτοι νεμόμενοι. Καὶ οἱ μὲν ὡς προσετάγησαν πεποιήκεσαν, δ᾽ εὐθὺς συχνὰ μυωπάζων ἐφέρετο, ἀλλ᾽ ἐφέρετο ἔως οἱ ἀπελθέντες δίς τε συστραφέντες καὶ τρὶς, τοῖς τοῦ ἵππου ποσὶν ὤφθησαν κυλινδουμενοί τε καὶ συμποδίζοντες. τε γὰρ ἵππος ὁσάκις οἰ σύες περιεσκέλιζον, ἔργον ὥσπερ τοῦτο ποιούμενοι, πίπτων ἄμα καὶ ἐγειρόμενος, τέλος εἰπεῖν, ἀνήγερτα πέπτωκε· καὶ ἀναβάτης ἐκτιναχθεὶς, καὶ ὥσπερ ἀποσφενδονηθεὶς, εὕρηται κείμενος παρευθὸς, ἄγχιστά που τοῦ ἵππου πρηνὴς, μηδὲν ὅλως νεκροῦ διενηνοχὼς, πλὴν ὅσον σφυγμὸς ἀμυδρὸς, καὶ πνεῦμα τοῖς περιεργαζομένοις λεπτὸν, τοῖς περιοῦσιν ἔτι συγκαταλέγειν τοῦτον ὑπέβαλεν.

[37] Οὐκ ἄπο ταῦτα τῶν ἀνακτόρων ξυμβέβηκε, τόπος γὰρ ἐν ᾧ οὑτωσί πως Γυρολίμνη καλούμενος· ἀλλ᾽ οἷα δὴ τὰ τῆς φήμης ἐν ἀκαρεὶ διαπεφήμισται πανταχῆ, ὡς τέθνηκεν ὁδεεῖνα ἱππηλατῶν, καὶ οἰ μὲν, τοῦ συμβάματος! τῆς δεινῆς ταύτης ἔλεγον συμφορᾶς! οἵ δ᾽, οἷον αἴφνης γέγονεν! οἷον ἀπροσδοκήτως συνέπεσε! Καί μοι τίς ἐφίσταται δακρύων ὐπόπλεος, θέλων μὲν ἀλλεῖλαι τὸ γεγονὸς, τὴν δὲ φωνὴν οὐχ ἧττον τοῖς στεναγμοῖς τοῖς ἄσθμασιν ἐγκοπτόμενος, ἐκ μόνης τῆς τοῦ προσώπου κατηφείας, καὶ τῆς πρός με συμπαθείας, ἣν ὐπενέφαινεν ἐμὴν γνωρίζων τὴν συμφορὰν ἔμοι γε, κᾀγὼ διαταραχθεὶς, Τίνι τῶν ἐμῶν ξυνέπεσε τὸ δεινὸν, καὶ τίπερ πέπονθε; διεπυνθανόμην εὐθύς· καὶ ὃς, σὸς ἰππηλάτει γαμβρὸς, καὶ οἰ συμπέπτωκεν ἵππος, καὶ εἰς ἔτι κεῖται, μηδέν τι λέγων, μηδενὸς αἰσθανόμενος· ἐξείειν αὐτίκα τοῦ διηγουμένου, καί μοι παρὰ τὴν ὁδὸν οὐδὲν, ἀλλ᾽ τοῦτο μόνον ἡκούετο, οἷον ἀκούσεται; οἷον κηδεστὴς τοῦδε θεάσεται; στεναγμοί τε τῇδε κακεῖσε, καὶ χειρῶν πάταγοι. Ἀλλ᾽ ἐπέστην οὗπερ ἦν κείμενος, καὶ λαβόμενος τῆς χειρὸς, καὶ περιθεὶς αὐτὸν ταῖς ἀγκάλαις, τι πάσχεις ἔφην; τί ὀδυνᾷ; δήλωσόν μοι παῖ φίλτατε, οὐ δ᾽ οὐδέν τι κρεῖττον ἀψύχου τῶν λεγομένων ἦν ἐπαΐων.

[38] Παρῆλθεν νὺξ ἐκείνη τῶν Ἀσκληπιαδῶν οὐδὲν οὐδαμῶς παριέντων, ὅσαπερ ἐπὶ τοῖσδε πράττειν τέχνη παρεγγυᾶ, φλέβας δηλαδὴ τεμνόντων ἀμφοτέρων χειρῶν, καὶ βοηθοῦντων ἄλλοθεν ἄλλως, κάτω τὰ ἄνω κινούντων, φασιν οὗτοι, καὶ πάντα τρόπον μηχανομένων ὡς εἰς αἴσθησιν ἀγαγεῖν, δ᾽ οὐδὲν ἄμεινον ἐ͂ιχεν, ἀλλ᾽ ὁμοίως ἀναισθητῶν ἦν. Παῤῥερύη καὶ τὸ τῆς διαδειξαμένης ἡμέρας διάστημα, καὶ οὗτος αὐτὸς ἦν· Ὄψε δὲ καὶ πρὸς ἐσπέραν ἐφθέγξατο, βίαιόν τι καὶ ἀδιάρθρωτον, μᾶλλον εἰπεῖν παρεφθέγξατο. Καὶ τοῦ λοιποῦ, παρακεκομμένα λαλῶν ἦν, ἄλλα μὲν ἐρωτώμενος, ἄλλα δ᾽ ἀποκρινόμενος πλειστάκις τῆς ἡμέρας παραφρονῶν, καὶ οὐχ ἥκιστα τῆς νυκτὸς, νῦν μὲν τοῦτο, νῦν δ᾽ ἐκεῖνο φθεγγόμενος, μηδὲν δ᾽ ὅτι καὶ παριστάνων, μὴ δὲ δηλοποιῶν, μεταξύ τε βοῶν γεγονὼς, καὶ ὡς πεπονθώς τι τῶν ἀνηκέστων, μέγα κράζων αἴφνης καὶ ὀδυρόμενος.

[39] Ἠσχάλλομεν οὖν ὥς τὸ εἰκὸς, ἐδυσφοροῦμεν οἰ κηδεσταὶ, δέος γὰρ ἡμῖν ἐπῄει μὴ μείνῃ διὰ παντὸς οὕτω παραληρῶν, καὶ τὰς φρένας εἴη διὰ βίου παράκοπος. Οὐ γὰρ δήπως εἰς ἀγαθὸν καὶ τὸ τῶν χοίρων ἐξελαμβάνομεν, τοὺς ἐξαιτησαμένους τὸν Κύριον ἐμβληθῆναι χοίροις διενθυμούενοι, τοὺς ἡμῖν ἀρχῆθεν ἐπιβουλεύοντας δαίμονας, καὶ μάλιστα μαθόντες ὡς διωχθέντες ὑπέστρεψαν οἱ χοῖροι, καὶ ὡς οὐχ ἄπαξ εἰσιόντες τε καὶ ἐξιόντες, προσβάλλοντες· ὥσπερεὶ καὶ ἡττώμενοι, τελευταῖον θρασύτερον ἐπιτεθέντες κατέβαλον. Ὅτι δ᾽ οὐ πόῤῥω τῆς ἀληθείας ἐστοχαζόμεθα, αὐτὸς ταῦτα παθὼν, μετὰ τὴν τοῦ πάθους ἀπαλλαγὴν, σαφῶς ἡμῖν διεδήλωσεν. Εἴρηκε καὶ γὰρ ὡς ἔδοξεν ἄνδρα ὁρᾶν, μέλανα τὴν χροιὰν, ἄγριον τὴν ὄψιν, ὑπερμεγέθη τὸ σῶμα, σχοίνοις περιἳσχημένους τοὺς σῦας, ἐφέλκοντα τοῖς τοῦ ἵππου ποσίν· ἐκφεύγειν τε τούτους βιαζομένους, πρὸς δὲ βίαν ἀπαγομένους, ἕως συμποδισθέντος πεσὼν, οὐ μέμνηται ὅτι καὶ πέπονθεν.

[40] Ἐφ᾽ ἰκαναῖς οὖν ἦμεν οὕτω διαπορούμενοι, ὅπως τοῦ ἀνυποίστου πάθους αὐτὸν ἀπαλλάξαιμεν, ὅπως ἑαυτοὺς τῆς ἐπὶ τῷδε φροντίδος τὲ καὶ λύπης ἐλευθερώσαιμεν· Ἀλλ᾽ εἰς νοῦν μόγις ἐβάλομεν τὰ τῇ Ἁγἰᾳ καθεκάστην τερατουργούμενα, καὶ ὡς ἐκ ζάλης εἰς λιμένα παραυτὰ καθωρμίσθημεν, καὶ πρὸς τὸ εὐθυμότερον εὐθὺς ἐπανείημεν, καὶ ὥσπερ ἑαυτῶν ἐγεγόνειμεν, οἱ πρὸ μικροῦ σχεδὸν ἐξεστηκότες, και τινα τρόπον τῷ πεπονθότι συμπάσχοντες. Πάντων οὖν ἄλλων αὐτίκα ἠλογηκότες παρά γε τῇ σορῷ τῆς Ἁγίας γινόμεθα, καὶ ῥιπτοῦμεν ἐπ᾽ ἐδάφους αὐτὸν· καὶ νεωκόρος τοῦ κιβωτοῦ τὸν ἱερὸν ἐξενεγκὼν θησαυρὸν, τὸν ζῶντα ταῖς ἐνεργείαις ὄντως νεκρὸν, ὅλῳ ἐπιστηρίζει τῷ σώματι, κεφαλῆς αὐτῆς ἀπαρξάμενος, χρίει τε λαβὼν ἔλαιον τῆς φωταγωγοῦ σταυρωειδῶς τῷδε τὸ πρόσωπον, καὶ πρός γε στέρνα τε καὶ μετάφρενα. Καὶ, θαυμασίων Θεοῦ! δόξης, ἧς ἀπήλαυσαν ψυχαὶ μετὰ σωμάτων ὑπεραθλήσασαι τοῦ Θεοῦ, ψυχαὶ κατὰ Θεὸν τοῖς σώμασι συμβιώσασαι· ὡς οὐδὲν πεπονθὼς, ὡς οὔ ποτέ τι παραφθεγξάμενος, ἐξήει ῥώμης εὖ ἔχων καὶ τῶν φρενῶν ἀπρόσκοπα ὁμιλῶν, καὶ τῶν λεγομένων ἐν συνέσει γινόμενος· ἐῶ γὰρ ὡς καὶ προκόπτειτο ἀπὸ τοῦδε, οὐχ ἧττον τῇ ἡλικίᾳ ψυχικοῖς τε καὶ σωματικοῖς προτερήμασιν, θείας σαφῶς ἐπισκοπῆς ἤγημαι, μείζονος θαυματουργίας λογίζομαι.

[41] Ἀλλ᾽ οὐ δὲ τὸ ἐπ᾽ ἐμοὶ παραδραμοῦμαι τῆς Ἁγίας τεράστιον. Ἐπλήγην πόδα τὸν δεξιὸν, πρὸ χρόνων ὅτι σοχνῶν, δὲ πληγὴ, ἵππος ἐπὶ κνήμης λὰξ ἔτυψεν, πρὸς τὸ παρὸν εὐπεριφρόνητον ἔδοξεν, ἀλλά μοι μετὰ τὴν τετάρτην ὀδύναι γεγόνεισαν οὐδοπωσοῦν φορηταὶ, οὐκ ἐφ᾽ ᾧ γε ἐπεπλήγην μέρει, ἀλλ᾽ ἐπὶ σφυροῖς, ἐπὶ δακτύλοις, ἐφ᾽ ὅλῳ τῷ ταρσῷ καὶ τῲ πέλματι· ἦν οὖν πονήρως ἔχων ἐφ᾽ ἱκαναῖς, καὶ τοῦ πάθους λωφήσαντος, χωλεύων αὖθις ἐπὶ πολὺ, καὶ οὐκ εὖ ἐπιστηριζόμενος τῷ πεπονθότι ποδὶ, δύο τῶν ἐνιαυτῶν παρεῤῥύησαν, καὶ πόδα τὸν αὐτὸν ἤλγησα, καὶ τοῦ λοιποῦ μοι κατέτος ὥς τι τῶν ἐκ περιόδου ξυναντᾷν εἰωθότων νοσημάτων, τὸ τῶν ποδῶν ἄλγος ἀνέσκηπτε, μετὰ δὲ χρόνους οὐ πάνυ πολλοὺς δὶς τοῦ ἔτους ξυνέβαινέ μοι τὸ πάθος καὶ τρίς. Καί μοι δέος ἔνδεν εἰσήει, μή πως προἳόντος τοῦ χρόνου καὶ τοῦ κακοῦ· ἐκ γὰρ φιλοζωΐας οἶμαι πᾶς τις ὡς κᾀγὼ φαντάζεται τὸ μακρόβιον, καὶ μᾶλλον εἰ κατ᾽ ἐμὲ προστετηκὼς εἴη τοῖς γηΐνοις τοῖσδε καὶ κηλοῦσι τὴν αἴσθησιν· φόβος οὖν μοι γεγόνει μὴ χεῖράς τε παραλυθείην καὶ πόδας, καὶ τὸ σύμπαν ἐξαρθρωθείην, καὶ καθάπαξ κατασταίην κλινοπετὴς· ἐπὶ δὲ μᾶλλον ἐφόβουν οἱ τῶν ἰατρῶν δοκιμώτεροι, ξυνήθεις ὄντες ἐμοὶ καὶ ἡλικιῶται, μηδέν πως ἰσχύειν πρὸς τὴν νόσον τὴν τέχνην ἰσχυριζόμενοι.

[42] Τί γοῦν ἐπεπόνθειν, ὅθεν μοι δι᾽ ἐλπίδος ἦν βοήθεια, λαβὼν ἐκεῖθεν τὴν ἀπαγόρευσιν, ἀθυμίᾳ κατεσχέθην, καὶ ὡς τὸ εἰκὸς ἠκηδίασα· ἀλλ᾽ ἐμνήσθην κατὰ τὴν Δαυιδικὴν εἰσήγησιν τοῦ Θεοῦ, καὶ θυμηδίας ἐπλήσθην εὐθὺς, ἐν γὰρ αὐτῷ, καὶ γὰρ ἔφην, εἰ καὶ νόσος ἰσχυρὰ καὶ τὴν τέχνην νικᾶ, ἀλλ᾽ ἡττήσεται τῆς κραταιᾶς ἰσχύος Θεοῦ· ὡς γὰρ πεπιστεύκαμεν, καὶ τὰ ἀδύνατα Θεῷ δυνατὰ, καὶ οὐδὲν ὄτι τῆς αὐτοῦ δυνάμεως ὑπερκείσεται. Καί γε ἐνενοησάμην, ὅπως τε πάναγνος αὐτοῦ Μήτηρ κοινῆ τε καὶ καθέκαστα ἡμῶν κηδομένη, πάντων ὑπερεντυγχάνει διηνεκῶς, Ἁγίους τε καὶ Ἁγίας ἀνελογισάμην, οἷς καὶ τῆδε χάρις ὅτι μεγίστη πρὸς τοῦ ἐν οὐρανοῖς δοξάσαντος δίδοται, ὡς καὶ θεραπεύειν ἀνήκεστα καὶ ἰᾶσθαι ἀνίατα δύνασθαι· Δημήτριόν φημι τὸν ἐν μάρτυσι διαβόητον, τὸν ἱεράρχα μέγα Νικόλαον, Εὖπλον τὸν πολύτλαν καὶ τοῦ Εὐαγγελίου τῷ ὄντι διάκονον· ἐπὶ δὲ τούτοις καὶ μετὰ τούτων τὴν Ὁσίαν ταύτην καὶ Μάρτυρα, ἧς ἐγγειτόνων ὢν τῇ σορῷ, τὰς ὁσημέραι τε καὶ ὁσῶραι θαυματουργίας ἐπὶ τοιοῖς δέ τισιν ἐπυνθανόμεν τελουμένας καὶ χείροσι. Τοῖς οὖν ἰατροῖς αὐτίκα χαίρει