Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai VII           Band Mai VII           Anhang Mai VII

30. Mai


TRIGESIMA MAII

SANCTI QVI III KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sanctus Gabinus, Martyr Turribus in Sardinia.
S. Crispulus, Martyr Turribus in Sardinia.
S. Felix I Pontifex Romanus, Martyr.
S. Eusebius, Martyr Nicomediæ.
S. Romanus, Martyr Nicomediæ.
S. Meletius, Martyr Nicomediæ.
S. Charalampe, Martyr Nicomediæ.
S. Christina, Martyr Nicomediæ.
Sancti Socii, Martyres Nicomediæ.
S. Euplius, Martyr apud Græcos:
S. Cantianus, Martyr Aquileiæ in Italia.
S. Eutichius, Martyr Aquileiæ in Italia.
S. Euthymius, Martyr Aquileiæ in Italia.
S. Sicus, sive Isichius, Martyr Antiochiæ.
S. Palatinus, Martyr Antiochiæ.
S. Venantius, Methonæ mortuus, & Lerini honoratus.
S. Basilius, parens S. Basilii Magni.
S. Emmelia, parens S. Basilii Magni.
S. Isacius Anachoreta, Constantinopoli.
S. Exuperantius, Episcopus Ravennæ in Italia.
S. Caidocus, Sacerdos Centulæ in Gallia.
S. Frechorius, sive Adrianus, Sacerdos Centulæ in Gallia.
S. Madelgisilus Eremita, Centulæ in Gallia.
S. Anastasius, Episc. Parmensis in Italia.
S. Hucbertus, Monachus Britanniacensis in Gallia.
S. Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis, Hispali In Bætica.
Constantia Xira, de Vita paupere, Eboræ in Lusitania.
Maria Fernandez, de Vita paupere, Eboræ in Lusitania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Desponsatio Deiparæ Virginis cum Josepho hodie indicatur ab aliquibus celebrari, in Mss. additionibus Carthusianorum Bruxellensium ad Vsuardum. Nuper autem S. D. N. Innocentius XI Officium de eadem festivitate approbatum, sub ritu Duplicis, recitari conceßit in omnibus ditionibus subjectis tam Romano Imperio quam Monarchiæ Hispanicæ, die XXIII Januarii.
B. Renildis Virgo, in Risenbeck pago, refertur in Fastis Westphalicis Ioannis Velde. Est alia S. Renildis seu Reinula, Virgo Abbatissa Masaci ad Mosam, cujus Acta dedimus XXII Februarii.
S. Celsus, ex Episcopo Toletano Episcopus Trevirensis, refertur a Tamajo Salazar, citatis Chronicis Maximi & Iuliani Petri. Quæ late rejecimus ad diem ejus natalem XXIII Februarii.
S. Agricola, Episcopus Nivernis, proponitur in Mss. S. Victoris & Reginæ Sueciæ. De eo egimus XXVI Feb.
S. Gertrudis Virginis Translatio corporis in novum feretrum Nivellæ, celebratur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Vitam ejus illustravimus XVII Martii.
S. Galterius, Abbas S. Martini juxta Pontisaram in Gallia, alibi Galbertus dictus, colitur in Abbatiæ S. Mariæ Bertolcurtensi, & indicatur a Claudio Roberto, Ignatio Iosepho de S. Maria, & Andrea Saussajo, uti latius notamus ante varia ejus Acta, illustrata VIII Aprilis.
Thudebertus Confessor indicatur in Ms. Vsuardo, in Alsatia aucto. Is nobis hactenus incognitus, maxime cum nullum addatur elogium, nec locus ubi vixerit exprimatur. Est Trudpertus in Brisgoia, sed Martyr, cujus Vitam dedimus XXVI Aprilis.
S. Mariani Martyris inventio Acheruntiæ anno 1613, hodie solenniter colitur: sed festum solennius & ex præcepto, tamquam Patroni agitur quando de eo agemus in Supplemento XXX Aprilis.
Ægidius Valladarius, ex Necromanta, Conversus Ordinis Prædicatorum, refertur in Anno sancto ejusdem Ordinis. Nos Acta ejus dedimas, die quo obiit XIV Maji,
S. Dympnæ Virginis & Martyris, Ghelæ in Brabantia, translatio corporis, in Ms. Florario, & Ms. Vltrajectinæ Carthusiæ, & apud Dempsterum. Vitam ejus dedimus XV Maji.
S. Emmanuel Martyr, ob corpus Roma Viennam Austriæ translatum an. 1678 ad Theresanaram S. Iosephi ecclesiam, Officio duplici colitur, sicut diximus, ubi de S. Fabio XXI Maji.
S. Silaus, Episcopus Hibernus Lucæ, refertur in utroque Catalogo Ferrarii, tamquam anno 780 Dominica post Ascensionem mortuus: sed neque tali anno obiit, neque tunc Dominica illa in 30 Maji, sed 7 cecidit: festum autem agitur Lucæ ipsa Dominica, & olim affixum fuit diei, quando Vitam damus. XXI Maji.
SS. Marmenia matrona, & Lucinia Virgo ejus filia, hoc die martyrio coronatæ cum aliis XXII, leguntur in Actis S. Vrbani Papæ & Martyris, & eodem quo hic, coluntur die XXV Maji.
Stephanus, Abbas S. Petri in montibus, ut Sanctus refertur hoc die, quo obiit, in Martyrologio Hispanico. De eo aliisque Abbatibus honorificentius sepultis egimus ubi de S. Gennadio Asturicensi Episcopo, monasterii illius fundatore, & Stephani istius Epitaphium dedimus XXV Maji.
SS. Conon & filius Martyres proponuntur in Ms. Trevirensi S. Martini. Acta dedimus XXIX Maji.
S. Natalius Martyr indicatur in Menæis Divionensibus. De eo jam egimus XXIX Maji.
S. Maximinus, Episcopus Bisuntinus dicitur ab aliquibus hoc die mortuus. De eo, utrum fuerit dubitantes, egimus ubi de S. Maximino Trevirensi XXIX Maji.
Guilielmus Arnaldi, Bernardus de Rupeforti, Garsias de Aurea, Ordinis Prædicatorum., Stephanus de Narbona, Raimundus Carbonarius, Ordinis Minorū., Prior Avinioneti Monachus de Clusa, Raimundus Scriptor, Canonicus & Archidiaconus, Petrus Arnaldi Notarius, Bernardus Clericus Archidiaconi, Portanerius, Ademarus, Clerici Nuntii, Martyres Avinioneti in Occitania superiore, relati a Saussajo in Supplemento Martyrol. Gallicani Acta dedimus XXIX Maji.
Ermendrudis, Abbatissa in Deytkirchen, Ordinis Cisterciensis, proponitur a Chalemote. De ea egimus inter Prætermissos XXIX Maji.
S. Copri Martyris Paßionem pro hoc die indicavit nobis describendamque obtulit insignis Codex membraneus quidam, tali principio, Μέγας τῆς εὐσεβείας ἄγων, ἁδελφοὶ. Sed amisso, quod habebamus ecgrapho, cum quidam iterum transcripsisset, atque cum Græco contextu etiam Latinam versionem promisisset, varias fortunæ suæ jactationes causatus, nostram hactenus expectationem sustinuit frustra. Potuerant quidem & voluerant amici, per quos illi facta erat Codicis ipsius copia, ecgraphum aliud nobis curare; sed revulsa invenerunt ea quibus opus erat folia: cujus facinoris suspicio ne forte innocentem involvat aliquem; neque illos, neque bibliothecam cui facta injuria est, præsumimus nominare: optantes ut vel amicus ille etiam post hæc edita, in eo sit statu quo poßit fidem promißi exolvere, vel alibi eadem Paßio reperiatur; aut saltem ulterior aliqua Sancti istius notitia, quem ex Orientalioribus unum esse, persuadet silentium Menæorum & Synaxariorum, fere ex Græcia acceptorum.
SS. Raborosus & Laborator Martyres indicantur in Ms. Martyrologio Carmelitano Coloniæ adservato. Fabrosus & Laborator in Ms. Chamberiensi Fratrum Conventualium B. Mariæ. De quibus alibi nihil legimus.
S. Novatianus aliique nongenti Septuagenta septem Martyres Romæ, ex quodam Ms. a nobis annotati, sed quonam illo, non accurate observatum, quod tamen, sub spe plenioris notitiæ aliquando accipiendæ placuit indicare.
S. Exuperantius Episcopus Uxamensis, S. Esperantius Episcopus Lugensis, referuntur in Martyrologio Hispanico Tamaji Salazarii, de quibus hoc die ad Acta S. Exuperantii Episcopi Ravennatum agitur.
SS. Petrus & Laurentius Martyres referuntur in Kalendariis Missalis Ambrosiani, anno 1522 & 1560 & Breviarii anno 1539 excusi, sed omittuntur in Kalendario Breviarii anno 1635 recusi. Sunt quamplurima horum Martyrum nomina a nobis relata, & referenda; quorum forsan aliquæ ibidem fuerint Reliquiæ, aut certe alia causa qua nos latet. De quibus si major lux accesserit, eos libenter secundum exigentiā honorabimus.
Gobanus de Ara-Dar-inis indicatur in Ms. Hibernico Tamlachtensi Colganus 16 Ianu. in Notis libri 3 de Vita S. Fursei pag. 92, septem adducit SS. Gobbanos, & in his Gobbanum Abbatem Dairinisensem, asserens coli 26 Martii atque 30 Maji Plura a Colgani successoribus expectamus, quibus utinam commoditas detur prosequendi tam bene cœptum opus de Actis Sanctorum Hiberniæ.
Faergussius de Druim-bile & Ernimus memorantur in dicto Ms. Tamlachtensi, & Silanus in Catalogo Fitz-Simonis.
Ostforis, Episcopi Victoriensis, memoria cum titulo Sancti inscripta cuidam Catalogo Sanctorum Ordinis Benedictini, ut plurimum desumpto ex Trithemio, a quo lib. 4 de Viris illustribus Ordinis Benedictini cap 212 laudatur Ostphorus e Monacho Streneshalensi Episcopus Victiorum, non addito ullius venerationis indicio, aut die quo obiisset.
Lambertus de Lidekerca, Ordinis Præmonstratensis cœnobis SS. Cornelii & Cypriani, juxta Ninhoven in Flandria, sanctitate vitæ clarus, & miraculis a Deo nobilitatus, refertur a Chrysostomo vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, & a Ioanne le Paige lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis: qui ambo eum Beatum appellant: sed cultum non probant, ideoque nec nominatur ab Arnoldo Raißio in Auctario ad Molanum.
Onulphus, Canonicus Ecclesiæ Bernensis ejusdem Ordinis Præmonstratensis, visibili apparitione Virginis Matris recreatus, & de obitu suo præmonitus, cum titulo beatæ memoriæ, refertur ab eodem Chrysostomo Vander Sterre.
Jacobus, Monachus cœnobii S. Galgani in Etruria Ordinis Cisterciensis, vir simplex & timens Deum, solitus pro incremento Ordinis Prædicatorum certas preces recitare, memoratur cum titulo Beati ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino, ac novißime in Fastis Senensibus cum insigni elogio. Manrique anno 1221 cap. 2 ejus preces ex Humberto refert, sed abstinens a titulo Beati, fuisse insignem opinione sanctitatis asserit. Transiit monasterium illud a Cisterciensibus Monachis ad Monachas S. Augustini Regulam professas, penes quas nulla Jacobi memoria superest. Potuit sane mutatione tali exolevisse, siquis olim fuit illius publicus cultus; hunc tamen revera fuisse aliquem, non debemus prasumere, nullo ejus apparente argumento, post diligentem inquisitionem.
Steppo, Presbyter ac Præfectus Virginum Cisterciensium in Monte-Salvatoris, dein in Porceto, laudatur a Cæsario lib. 12 cap. 36, & cum titulo Beati ab Henriquez, quem Gelenius in Fastis Agrippinensibus Venerabilem agnoscit, Defuncto eo atque sepulto, inquit Cæsarius, Dominus merita ejus volens, ostendere, miracula ad ejus tumbam dignatus est operari: infirmi, sicut audivi, super illam dormiunt, & sani surgunt. Id sane videbatur necessarium; quia cum in acutis laboraret, totus factus erat phreniticus, ita ut multas blasphemias evomeret. Sed de aliquo ejus publico cultu nihildum invenimus.
Joannes Lombardus in Aprutio an. 1447, Christianus a S. Donato in Apulia an. 1. 68, Michael a Benevento apud Mexicanos an. 1560., Simon a Bruxellis apud Indos seculo 16, Joanna, Lucia de Udaldinis sorores Florentiȩ sec. 13, Ordinis Minorum relati in Martyrologio Francisc. Arturi & sorores in ejus Gynæceo, quibus Claudia additur in Menologio Laherii.
David Archiepiscopus S. Andreæ in Scotia, ab hæreticis Calvinistis interemptus, refertur a Dempstero & Ferrario.
Idda de Wetzickon, Idda de Sultz, Elisabetha Schefflin, Margareta Willin, Beli seu Barbara de Liebenberg, Offmya de Munckweil, Margareta Finck & ejusdem Agnatæ, Anna de Klinglaw, Beli Blettin, Catharina Blettin, Margareta de Hunichon, Anna Wansaselerin, Adelheidis de Frawenberg, Mechtildis de Stantz, Lucia Schaltheissen, Margareta de Zurich, Idda Sultzerin, Elisabetha de Elgaw, Elisabetha Bechlin, Elisabetha Steiglin, ex Ordine Prædicatorum Sanctimoniales, Thosani monasterii in Helvetia, omnes cum titulo Beatæ & aliquo Vitæ compendio, proponuntur in Helvetia Sancta Henrici Mureri, a pag. 358 ad pag. 369, notato in margine hoc die 30 Maji ✠, tamquam is esset omnium communi venertioni sacer; sed in decursu nihil tale legitur. Floruerunt omnes seculo XIV & circa medium seculi XV, simplici stylo ac lingua vulgari earumdem virtutes conscriptæ a Sororibus sunt; quas partim in monasterio Diessenhovensi, partim in alio S. Catharinæ prope Wyl in Turgovia reperisse se testatur Murerus. Poterit de omnibus simul (si operæ pretium videatur, & de cultu aliquid ulterius innotescat) fieri Appendix ad Vitam B. Elisabethæ Hungaricæ, in eodem Thosano cœnobio Sanctimonialis, quam dedimus & illustravimus VI Maji.
S. Petronellæ natalis Romæ celebratur in Ms. Corbeiensi. Verum ab aliis Sequenti die XXXI Maji.
S. Nicolaus Peregrinus in Apulia miraculis clarus, refertur in Ms. Florario, & Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, item a Greveno, Maurolyco, Felicio, Canisio & in Viola Sanctorum. Verum is Trani, ubi vixit, colitur II Junii.
S. Urbitii Abbatis Magduni, in territorio Aurelianensi, festum hoc die celebrari testatur Carolus Saussajus lib. 3 Annalium Ecclesiæ Aurelianensis cap. 29, & sic intelligo referri in Breviario Aurelianensi. Refertur etiam sic a Menardo, Andrea Saussajo & Bucelino. Quia tamen omnia ejus Acta habentur in gestis S. Liphardi, cujus discipulus & successor fuit, ea simul dabimus III Junii.
S. Morandi, qui est III kalendas Junii, Vita extat sub tali titulo in nostro insigni Codice Membraneo Ms. Est is a quo monasterium S. Christophori in Suevia nunc appellatur S. Morandi: quem cum, intelligamus istic solennißime coli III Nonas Junii; agnoscimus errorem librarii, de ipso acturi III Junii.
S. Maximini, primi Episcopi Aquis-Sextiis, ordinatio celebratur a Ferrario & Saussajo. At natalis VIII Junii.
SS. Ferreoli & Ferrutii Martyrum Translatio corporum anno 1063 facta, indicatur in Breviariis Bisuntinis & a Chifletio par. 2 Vesontionis pag. 217. Alia anno 1421 facta est in Ecclesia S. Vincentii, de quibus agetur ad Acta illorum XVI Junii.
S. Ursinus, alii, Ursicinus, Martyr Ravennæ sub Paulino Judice passus, & a S. Vitale sepultus, indicatur a Molano in prima editione, & a Canisio in Martyrologio Germanico. Ast in Martyrologio Romano XIX Junii.
B. Mustiola & S. Beata, Virgines in territorio Senonensi, indicantur in Ms. Parisiensi S. Victoris & aliquo Reginæ Sueviæ. Ast in Martyrologio Gallicano & aliis XXIX Junii.
SS. Processus & Martinianus, Martyres Romæ, proponuntur in Martyrologiis Atrebatensi Ecclesiæ Cathedralis, & Tornacensi monasterii S. Martini. In Martyrol. Rom. & aliis II Julii.
S. Totuanus, Martyr ac Socius S. Kiliani, refertur in Menologio Scotico Camerarii. De eo agendum cum S. Kiliano VIII Julii.
Sara Virgo, in Scetica Ægypti solitudine, tempore Theodosii senioris fulsit, multum laudata in Vitis Patrum: nominata etiam a Triodio Græcorum, in Canone solito recitari ad Parasceven ante Dominicam Tyrophagi seu Quinquagesimæ (ubi sigillatim commemorantur Sancti & Deiferi Patres, qui in monastica exercitatione excelluerunt) Ode 7, quæ est de sanctis mulieribus. Eam Arturus in Gynæceo sacro hodie collocavit, pro consueta sibi licentia, nullo antiquiori exemplo: nos de ea agemus, quando nomen invenimus Chiffletiano Synaxario inscriptum, XIII Julii.
B. Stilla Virgo, miraculis clara in diœcesi Eystadiensi, indicatur in Gynæceo Sacro Arturi du Monstier. Acta & miracula erunt danda die quo colitur XIX Julii.
Septem germani Martyres, cum S. Felice Papa, memorantur in Ms. Casinensi pervetusto. De quibus infra agimus in Actis S. Felicis, & arbitramur posse esse Septem fratres ex genere Carini Imperatoris, passos sub Diocletiano. De quibus in Actis SS. Iuliani & Basilissæ agitur IX Januarii.
Sunt & Septem fratres Martyres filii S. Felicitatis, alii filii S. Symphorosæ, quorum celebris cultus est X & XVIII Julii.
S. Jacobi majoris Apostoli translatio suggeritur in Ms. Florario; Festum ejus celebratur XXV Julii.
S. Stephani, Regis Hungariæ, elevatio corporis celebratur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Natalis incidit in XX Augusti.
S. Eutyches sive Eutychius, discipulus S. Joannis Euangelistæ, indicatur in variis Menæis Mss. ast in excusis & Martyrologio Romano XXVI Augusti.
Sanctissimi Juliani Martyris exceptio prima Reliquiarum Turonis, indicatur in Ms. Martyrologio Prioratus Daveronensis prope Carnotum. Videtur is esse S. Julianus Martyr Arvernensis, in cujus festo Acta martyrii in novem lectiones distributa leguntur in Ecclesia & diœcesi Turonensi die XXVII Augusti.
S. Joannis Baptistæ translatio cinerum indicatur in Ms. Florario: Festum Decollationis celebratur die XXIX Augusti.
S. Hierais virgo Martyr, hoc die nominatur in Synaxario Claromontano: sed ita ut non tam sui causa nominari videatur, quam causa Reliquiarum, in ejus Martyrio Constantinopoli prope ecclesiam S. Laurentii in Petrio conditarum: quare non audemus ipsam distinguere ab ea de qua cum Romano Martyrologio (ubi Irais vocatur) agemus XXIII Septembris.
SS. Lambertus & Berlerius, Presbyteri & Confessores, discipuli S. Gisleni, simul quiescunt in loculo portatili in parochiali ecclesia oppidi S. Gisleni in Hannonia, ubi Officium habent de Communi Confessorum, feria secunda post diem Dedicationis, quæ incidit in Dominicam Cantate. Hæc Molanus in Indiculo Sanctorum Belgii, ex eoque Mabilio ad Vitam Magistri. Wion citato dicto Indiculo eos refert ad hunc XXX Maji, nescio qua phantasia abductus: quem cæco suo more sequuntur Dorganius, Menardus, Bucelinus, Ferrarius, Saussajus. At Molanus postea in Natalibus Sanctorum Belgii rejecit eorum memoriam in festum S. Gisleni, & secutus est Miræus in Fastis Belgicis: cum quibus, quia Acta simul commodius examinabuntur, agi poterit die IX Octobris.
S. Romanus, Episcopus Rotomagensis, indicatur in Ferrarii Catalogo. In Martyrologio Romano & aliis ad diem XXIII Octobris.
S. Hucberti, Episcopi & Confessoris, memoria adscripta omnibus Vsuardi exemplaribus, titulo fortaßis Episcopi ab interpolatoribus addito; & sic, quod de Brettianiacensi in Gallia Monacho intelligendum erat, videtur acceptum de Trajectensi ad Mosam Episcopo, qui Sedem Leodium transtulit, coliturque non hoc, sed die III Novemb.
Heyna sive Hieu, credita prima quæ ex feminis in regno Northumbriæ a S. Aidano Episcopo vitam monasticam acceperit; ea cum titulo Sanctæ indicatur a Wilsono in Martyrologio Anglicano, ejusque exemplo a Ferrario in Catalogo generali, atque Arturo du Monstier in Gynæceo sacro. Alfordus ejus mortem refert ad annum DCLVII, arbitratus eam sub nomine Begæ referri a Wilsono in prima editione ad diem VI Septembris, in posteriore ad XXII Novembris. Quia nihil in antiquis Martyrologiis de sacra ejus veneratione reperimus, si edocti fuerimus eam illi tribui solitam, poterit de illa agi ad dictum XXXI Octobris.
QuandoBegȩ Virginis nomen legitur in Auctario Greveni ad Vsuardum: vel cum Wilsono XXII Novemb.
S. Barlaam in Oriente, in pace quiescens, indicatur in Mss. Divionensibus Menæis. Inscriptus est. Martyrologio Romano XXVII Novembris.
S. Timothȩus, S. Quirinus, S. Sisinnius, S. Marianus, Martyres Romani, translati Ferrariam, & hoc die in Ecclesia Societatis Jesu expositi, anno 1655. Extat de singulis encomium Italice editum, in quo recursum ad Martyrologium Romanum, quasi in eo essent indicati, & essent (quod non audemus asserere) relati.
S. Timotheus Martyr XXIV Martii.
S. Quirinus Martyr XXV Martii.
S. Sisinnius Martyr XXIX Novemb.
S. Marianus Martyr I Decembris.
S. Nicolai Episcopi Myræ, Theodori Episcopi Myræ & Martyris, & alterius Nicolai avunculi prioris, item Episcopi Myræ, Translatio Venetias, indicatur a Greveno, Canisio, Ferrario, post Petrum de Natalibus lib. 5 cap. 65 & duobus sequentibus. Poterit de his agi ad Natalem S. Nicolai VI Decembris.
Radulphi, Richardi, & Nicolai, primorum Abbatum Valcellensium Ordinis Cisterciensis, elevatio corporum anno 1179 facta, memoratur in Appendice ad Sigeberti Chronicon, item ab Henriquez & Saussajo, qui Sanctos appellant; at Beatos, Chalemotus; Beatos Abbates, Menardus & Bucelinus. Beatum etiam cognominat Nicolaum Raißius: & hujus natalem referunt Henriquez, Chalemotus & Bucelinus ad diem VI Decembris.
S. Exuperantius, Diaconus Martyr, teste Piazza in Sanctuario Romano, hodie Romæ colitur in ecclesiæ S. Bartholomæi in Insula. Pancirolius putat Spoletinum esse, cujus eo allatum sit corpus, adeoque proprium ejus diem fore XXX Decembris.

DE SS. GABINO ET CRISPVLO
MARTYRIBVS TVRRIBVS IN SARDINIA.

SVB HADRIANO

SYLLOGE HISTORICA.
De eorum cultu, & nominatim Romæ S. Gabini, atque ab hoc diversis synonymis aliis.

Gabinus, Martyr Turribus in Sardinia (S.)
Crispulus, Martyr Turribus in Sardinia (S.)

AUCTORE G. H.

Turres, qua & numero singulari Turris Libissonis Plinio lib. 4 cap. 7, urbs olim celebris fuit Sardiniæ insulæ, cujus Episcopi memorantur; Felix in Notitia Episcoporum, qui jussu Numerici Regis Carthaginem venerunt pro reddenda ratione fidei; [Turres urbs.] & Marianus apud S. Gregorium, epistola 59 lib. 1 Indictione 9. Verum hodie ejus nihil extat præter rudera & nomen Torre; eique traditur succeßisse Sassaris, altera Sardiniæ metropolis. Aliqua hujus urbis monumenta in antiquis Martyrologiis extant, & certiora semper quam quæ apud Sardos dicuntur erui. Porro antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa quatuor, ad hunc diem ista habent: In Turribus Sardiniæ natalis SS. Gabini & Crispoli, seu Crispuli. Eadem habent Vsuardus, Ado, Notkerus, [Cultus sacer.] & reliqui recentiores cum plurimis Mss. & hodierno Martyrologio Romano.

[2] Paulus Aringhus lib. 2 Romæ subterraneæ cap. 7 num. 6 ista scribit: Vaticana insuper Basilica præclari inter ceteros Martyris Gabini exuviis nobilitatur. E Sardinia enim, ubi ille gloriosum pro Christo martyrium subierat, huc olim ejus corpus translatum sub altari in ejus honorem dicato, [Corpus S. Gabini Romæ in ecclesia S. Petri,] & a Gregorio III consecrato, juxta Canonicorum Odeum æneis pariter cancellis circumsepto, repositum est. Cui jam ab antiquis temporibus celeberrimæ insularum Sardinia & Corsica annuum pendere tributum venerationis ergo consueverant. Hæc paucis & nitide Aringhus: quæ Romanus dictæ Ecclesiæ Canonicus, ante annos quigentos & amplius sub Eugenio tertio Papa, in descriptione veteris basilicæ Vaticanæ capite seu titulo 6, ita indicavit: In choro Canonicorum est altare, sive potius Oratorium B. Mariæ matris Domini nostri Jesu Christi: in quo oratorio beatæ recordationis Gregorius Papa tertius recondidit, in honorem Salvatoris sanctæque ejus Genitricis, reliquias Sanctorum Apostolorum & multorum Sanctorum, Martyrum ac Confessorum, perfectorum justorum, toto orbe terrarum requiescentium. Inter quas, uti a majoribus nostris accepimus, recondidit corpus S. Gabini Presbyteri, cujus altare mansit ibi usque ad nostra tempora. Nam tempore Domini Eugenii tertii Papæ, quando ejus præcepto ereximus istud altare ibi, duo altaria ibi erant: altare videlicet S. Gabini Presbyteri, ad quod Sardinia & Corsica tributum annuatim mittebant, [ejus ibi altare] & altare B. Mariæ semper Virginis, quod prænominatus Dominus Gregorius Papa tertius fecerat & consecraverat. Sub quibus altaribus invenimus tres sepulturas, ferro & plumbo optime ligatas: quȩ etiam altaria cancellis æneis circumdedit. Hæc ibi, quæ transcripsit Onuphrius Panvinius de VII Vrbs Ecclesiis cap. 4 pag. 42, & altare S. Gabinii, & corpus S. Gabinii Presbyteri appellat. At corpus esse S. Gabini Martyris, de quo hic agitur, est antiqua traditio, & colitur in Ecclesia Vaticana S. Petri XXX Maji S. Gabinus Martyr, [Officium Ecclesiasticum,] officio Ecclesiastico sub ritu duplici, eo quod istic sit corpus, & omnia dicuntur de Communi unius Martyris: Missa incipit his verbis: In virtute, & dicitur sub ea Gloria & Credo. Est ab hoc Gabino alius S. Gabinius, Presbyter & Martyr Romæ, pater S. Susannæ Virginis & Martyris, & frater S. Caii Papȩ & Martyris, cujus anniversarii memoria celebratur XIX Februarii: hujus autem corpus asservatum fuisse Romæ in Ecclesia S. Susannæ ad ejus Acta diximus.

[3] Baronius in suis Notationibus asserit, putari hanc esse diem translationis, diem vero natalem agi XV Octobris mira celebritate, unde & Sardos mensem Octobrem Gabinum appellare. Verum is in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis Gavinus & sæpius Savinus appellatur, eique in Blumiano & Corbejensi Parisiis excuso junguntur socii Saturus, Asturus, Charus, aut Asthentarus, loco Asturi & Chari, uti legitur in apographo Lucensi, quod minus probamus. Iste autem S. Gavinus vel Savinus memoratur in Actis Sanctorum Proti & Ianuarii, [alius ab eo colitur 15 Octob.] Turribus in Sardinia similiter passorum, & propierea quod eos a carcere liberavit, ab ipsis ad fidem Christi traductus, dicitur martyrium capitis abscißione consummasse sub Diocletiano, quemadmodum ad XXV Octobris explicabitur. Differunt ergo vehementer tempora, atque adeo etiam personæ, sub uno quamvis aut simili nomine.

[4] Porro Acta SS. Gabini & Crispuli dicuntur a Baronio in ecclesia illorum legi: aliqua habentur apud Faram lib. 1 de Rebus Sardois. Dymas Serpi lib. 1 Chronici Sanctorum Sardiniæ pag. 29, asserit, eos in passione S. Antiochi conversos, cum is die XIII Decembris martyrio coronaretur: præterea, hos esse primos Martyres Turribus passos, ac summo ibidem cum veneratione coli. Ferrarius hoc eos encomio celebrat in Catalogo Sanctorum Italiæ; Gabinus & Crispulus, cives Turritani, post S. Antiochum sub Hadriano Imperatore passi sunt. Cum enim ad Christum conversi Turribus, [aliqua eorum Acta] aliis fidem prædicarent, comprehensi in carcerem conjiciuntur ac excruciantur. Verum illis superatis cum in Christi confessione constantiores evaderent, martyrio coronantur III Kalendas Junii. Sequenti die passus est S. Crescentianus in eadem urbe Turritana: ad quem diē nonnulla ex Iacobo Pinto & Ioanne Arca damus, cum his communia, scilicet quod præter cultum vix aliqua de eorum Actis innotuerint. Dionysius Bonfant Calaritanus horum martyrium transfert ad tempora S. Dionysii Papæ, eorumq; conversionem tribuit cuidam Trajano, socio S. Luxurii in Bedæ martyrologio supposititio, quod minus probamus, & cum aliis apud eumdē Bonfant suspectis rejicimus. Colitur autem S. Luxurius XXI Augusti.

DE SANCTO FELICE PRIMO,
PONTIFICE ROMANO MARTYRE.

ANNO CCLXXIV

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De tempore Sedis, actis, martyrio, reliquiis.

Felix I Pontifex Romanus, Martyr (S.)

AUCTORE G. H.

Sanctus Felix, natione Romanus, ex patre Constantio, vigesimus Sextus Romanæ Ecclesiæ Pontifex, succeßit S. Dionysio: de cujus tempore Sedis in Catalogo Romanorum Pontificum omnium vetustißimo, ante Aprilem edito, accuratiß me ista tranduntur: Fuit Dionysius ex die Kalendarum Augusti, Æmiliano & Basso, [Tempus Sedis S. Dionysii decessoris,] usque in diem septimum Kalendas Januarii, Consulibus Claudio & Paterno. Mortuus est ergo S. Dionysius XXVI Decembris quo die inscriptus est, Martyrologiis Vsuardi, Bellini, Romano, & aliis) anno CCLXIX, quando Consules fuerunt Imperator Aurelius Claudius II & Ovinus Paternus. Huic ergo tunc succeßit S. Felix sub finem anni, & in dicto Catalogo iidem Consules reperiuntur cum hoc elogio: Felix annis quinque mensibus undecim, diebus viginti quinque. Fuit temporibus Claudii & Aureliani, a Consulatu Claudii & Paterni usque in Consulatum Aureliani II & Capitolini. Hi ultimo aßignati Consules, Aurelianus Imperator II & C. Julius Capitolinus, fuerunt anno CCLXXIV: neque ultra hunc annum potest extendi Felicis Pontificatus, quandoquidem admodum distinctæ & claræ sint phrases quibus auctor Catalogi utitur, usque in, & usque post. Omnino ergo dicendum videtur, quod Collega meus Papebrochius censet, pro annis quinque legendos esse annos quatuor: & tunc quidem, ut undecim menses dies viginti quinque, habeantur usque ad XXX Maji anni jam dicti, debuerit Felix vivente adhuc Dionysio fuisse ejus Vicarius ordinatus, a die VI Iunii, quæ anno CCLXXIX Dominica fuit; & post ejus obitum vacaverit Sedes usque ad Ianuarium anni sequentis, sub cujus initium ordinatus est Eutychianus, Aureliano III & Marcellino Consulibus. Tam diuturna autem vacatio imputari potest atrocitati persecutionis, per quam ex improviso comprehensus Felix non potuerit viduandæ per suam mortem Ecclesiæ providere de Episcopo, [& S. Felicis:] ordinando Vicarium; neque eo mortuo Romam convenire aliunde Episcopi, qui electum a Clero Eutychianum consecrarent. Errandi autem in numeris causa esse potuit, quod plerique Episcopatum Felicis quinque annis definirent, nulla habita ratione dierum quinque vel sex, ad eos complendos requisitorum. In Anastasio Regiæ Parisinæ editionis, inter varias lectiones inveniuntur ex Codice Thuano, Felici solum aßignati anni IV, menses III, dies XXV, ubi solum erratur in numero mensium, reliqua optime concordant cum Papebrochii Chronologia. Atque hæc de tempore Sedis, ut certiora dicta sunto; nam confirmantur iidem Imperatores & Consules in altero Catalogo ad tempora Justiniani deducto in libro Pontificali, in Vitis Pontificum apud Anastasium Bibliothecarium, in omnibus tam manu exaratis quam typo cusis exemplaribus, item in Mss. Gestis Pontificum ad Martinum V deductis, & in antiquis Breviariis Romanis Mss. atque anno 1479 & 1490 excusis. Eusebius lib. 7 Hist. Eccles. cap. 32, Felicem quinque annis Romanam gubernasse Ecclesiam scribit.

[2] Extat breve fragmentum hujus Pontificis apud S. Cyrillum Archiepiscopum Alexandrinum, [hujus doctrina de Incarnatione Verbi:] in Apologetico pro XII Capitibus adversus Orientales, anathematismo VI, his verbis: Ex epistola Felicis, sanctissimi Episcopi Romæ & Martyris, ad Maximum Episcopum & Clericos Alexandriæ. De Verbi autem Incarnatione & fide, credimus in Dominum nostrum Jesum Christum ex Virgine Maria natum, quod ipse est sempiternus Dei Filius & Verbum: non autem homo a Deo assumptus, ut alius sit ab illo. Neque enim hominem assumpsit Dei filius, ut alius ab ipso existat: Sed cum perfectus Deus esset, factus est simul & homo perfectus, ex Virgine incarnatus. Hæc ibi. [missa super sepulcra Martyrum.] Præfuit Maximus Ecclesiæ Alexandrinæ eo tempore, quo SS. Dionysius & Felix rexerunt Ecclesiam Romanam. De eodem S. Felice habetur in Catalogo supra citato & aliis annexis auctoribus aliquod his verbis statutum. Hic constituit super sepulcra Martyrum Missas celebrari, scilicet secundum illud Apocalypseos capite 6. Vidi subtus altare Dei animas interfectorum, propter verbum Dei & testimonium quod habebant &c. Hic fecit, [Ordinationes.] uti ibidem additur, ordinationes duas per mensem Decembrem, Presbyteros octo, aliis novem, Diaconos duos, Episcopos per diversa loca undecim, aliis quinque.

[3] [Martyrium sepultura, cultus Sacer:] Martyrio coronatus est & sepultus in cœmeterio suo via Aurelia milliario secundo, III Kalendas Junii. Verum Anastasius silet de dicto cœmeterio, & ista habet: hic fecit basilicam in via Aurelia, ubi & sepultus est. Quidni utrumque effecerit, scilicet cœmeterium & supra illud basilicam? Ado in suo Martyrologio ista scribit, Romæ via Aurelia in cœmeterio natalis S. Felicis Papæ, qui cum annis quinque rexisset Ecclesiam, sub Claudio Principe, martyrio coronatus est. Leguntur hæc etiam apud Notkerum, & in vetusto Martyrologio Trevirensi S. Maximini. Eadem, sed absque mentione cœmeterii, habent Vsuardus, Bellinus, Maurolycus & alii. Annos quinque jam definimus, partim sub Claudio, partim sub Aureliano traductos, huic autem recte ab hodierno Romano martyrium Felicis imputabitur, in ea quam statuit Paperbrochius chronologia; secus, si contra expreßam Catalog. Veteris attestationem, sedisset Felix, non usque in, sed usque post Consulatum Aureliani & Capitolini, sicut olim credidi: quia Aurelianus occisus fuit mense Martio, aut etiam Ianuario tertii Consulatus, anno CCLXXV initi, adeoque diu ante Felicem, si usque ad Majum is superfuisset. Huic porro noster Cornelius Hazart, in suo Pontificum Roma norum triumpho, tale, nescio ubi inventum, aptat Epitaphium.

Sanguine Romanus Felix, primæque Cathedræ
      Sessor, & insignis moribus, hic tegitur: [epitaphium.]
Ut regeret sacram felici sidere navim,
      Non timuit strictas in sua fata manus.

[4] Masinus in Bononia perlustrata scribit, aliquas ejus Reliquias asservari in ecclesia Parochiali Patrum Carmelitarum S. Martini majoris, [reliquiæ Bononiæ.] & in ecclesia Parochiali S. Mariæ a Caritate Patrum tertii Ordinis S. Francisci in platea S. Felicis, item in ecclesia S. Luciæ in monte Guardia foris portam Saragozzam. Sed has omnes unius S. Felicis esse, & quidem Papæ I, quis prudenter crediderit? Certius est eumdem hunc esse, de quo ad XXVII Februarii agunt Martyrologia Mss. Tornacense S. Martini & Lætiense, [Idem 27 Febr.] sub titulo Episcopi & Martyris; utpote cum addita expresse Via Aurelia, ubi sepultum illum esse constat. Non æque certo affirmari potest quod idem etiam sit S. Felix Papa & Martyr, ad XXXI Martii inscriptus Martyrologiis Galesinii, Maurolyci, Felicii, Molani, & Canisii: quia alia omnis nota distinctiva abest. Vtrumque tamen æqualiter, ut ad hunc diem referretur, [an. & 31 Martii] utrobique inter Prætermißos indicavimus.

[5] In Martyrologio Casinensi, charactere Longobardico, aliqui junguntur Martyres his verbis, III Kalendas Junii Natalis S. Felicis Papæ, & Sanctorum septem germanorum. Verum potuerunt & alio loco & diversa persecutione septem hi fratres martyrium complevisse, sed hoc eodem die: uti paßim in dicto Martyrologio diversi Martyres indicantur, non apposita palæstra martyrii. Celebres sunt septem fratres, de genere Carini Imperatoris descendentes, qui sub Diocletiano Imperatore & Marciano Præside igni traditi, martyrium suum cum gaudio & exultatione compleverunt, uti legitur in Actis SS. Iuliani & Basilissæ IX Ianuarii; & sicut S. Iulianus in Ecclesia Mediolanensi colitur XXII Iunii, quasi is esset ejus dies natalis, sic quia septem hi fratres aliquamdiu ante S Iulianum paßi sunt, potuit hic dies quasi eorum natalis in aliquibus Ecclesiis celebratus fuisse. Noti etiam sunt septem germani Martyres, [An jungendi 7 fratres Martyres.] filii S. Symphorosæ, quorum nomina in Martyrologio Romano ad diem XVIII Iulii exprimuntur; & alii septem fratres Martyres, filii S. Felicitatis, quorum celebris cultus est X Iulii. Sed hæc Lectori proponuntur, ut si aliunde majorem lucem poßit affundere, ad honorem Septem germanorum hoc die relatorum, eam nobis accendat, & gratulabimur eorum martyrium illustrantibus.

DE SS. EUSEBIO, ROMANO, MELETIO, CHARALAMPODE, CHRISTINA, ET SOCIIS.
MARTYRIBVS NICOMEDIÆ.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De horum cultu Constantinopoli, deque Martyrio Nicomediæ tolerato, & forsan fabulam quamdam ornandam amplificato.

Eusebius, Martyr Nicomediæ (S.)
Romanus, Martyr Nicomediæ (S.)
Meletius, Martyr Nicomediæ (S.)
Charalampe, Martyr Nicomediæ (S.)
Christina, Martyr Nicomediæ (S.)
Socii, Martyres Nicomediæ (SS.)

AUCTORE D. P.

Menæa Mss. Mediolanensia Bibliothecæ Ambrosianæ, signata littera O & num. 148, & aliqua Taurinensia Ducis Sabaudiæ, [Elogium I] consignant dictos Martyres his verbis. Ἄθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρων Εὐσεβίου, Ρὡμάνου, Τελετείου, Χαραλάμπους καὶ Χριστίνης· καὶ τὸ πλῆθος τῶν Ἁγίων ἐν Νικομηδείᾳ καυθέντων. σύναξις αὐτῶν ἐν τῷ μαρτυρίῷ τῆς ἁγίας Παρθενομαρτυρος Ἡραΐδος: ad diem XXX Maji. [Elogium I I] Certamen sanctorum Martyrum Eusebii, Romani, Teletii, Charalampus, Christinæ, & multitudinis Sanctorum Nicomediæ igne combustorum. Horum solennitas celebratur in martyrio sanctæ Virginis & Martyris Heraidis. Aliquanto accuratius in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ eadem sic exponuntur Τῆ αὐτῇ ἡμέρᾳ Ἄθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρων Εὐσεβίου, Ρὡμάνου, Μελετίου, Χαραλάμπους, Χριστίνης, καὶ οὗ πλήθους τῶν Ἁγίων ἐν Νικομηδείᾳ καυθέντων. σύναξις αὐτῶν ἐν μαρτυρείῳ τῆς ἁγίας Εὐφημίας, τῷ ὄντι πλησίον οὖ ἁγίου Μάρτυρος Λαυρεντίου ἐν τῷ Πετρίῳ, καὶ τῆς ἁγίας Μάρτυρος Ἱεραΐδος: Eadem die Certamen sanctorum Martyrum Eusebii, Romani, Meletii, Charalampus & Christinæ, & multitudinis Sanctorum Nicomediæ igne combustorum. Horum solennitas celebratur in martyrio sanctæ Martyris Euphemiæ, quod est prope ecclesiam S. Laurentii in Petrio, & Sanctæ Martyris Hieraïdis.

[2] Quatuor Constantinopoli fuisse Ecclesias S. Euphemiæ dicatas, [Cultus in oratorio SS. Euphemiæ & Heraidis,] docet Codinus de Originibus Constantinopolitanis, & videri potest hic intelligi vel ea, cujus meminit pagina 60 sub finem his verbis, Monasterium S. Euphemiæ & sepulcra quæ sunt in Petrio, Basilius Macedo condidit, & filias suas ibidem attondit: vel aliera, quam idem Codinus pagina 47 appellat S. Euphemiam cognomine Petream, quam Anastasius Dicorus & uxor ejus Ariadna ædificarunt. Quænam horum sit prope Ecclesiam S. Laurentii, non possumus ex Codino intelligere: sed neque diligentißimus Cangius, in sua Constantinopoli Christiana, ullam S. Laurentii in Petrio ecclesiam novit. Omnibus interim expensis, existimo juxta hujusmodi ecclesiam in Petrio extitisse aliquod oratorium seu sacellum, præter Ecclesias S. Euphemiæ jam indicatas, commune duabus Sanctus Virginibus & Martyribus, Euphemiȩ scilicet & Heraidi seu Hieraidi, quæ XXIII Septembris colitur a Græcis, in Romano vero Martyrologio pridie sub nomine Iraidis. Quod autem hujus Reliquiæ fuerint illuc ex Ægypto allatæ crediderim potius, quam diversam ab ea hic notari, cujus memoria hoc die fieri jubeatur. Tunc autem locus ille in Claromontano sic commodius legeretur: Horum solennitas, puta propter Reliquias eodem illatas ex Nicomedia, celebratur in martyrio S. Martyris Euphemiæ & sanctæ Virginis ac Martyris Hieraidis, quod est prope ecclesiam S. Laurentii in Petrio.

[3] In Mss. Menæis Divionensibus, omißis Christina & Sociis: quatuor alii Martyres in duas classes dividuntur. Harum prima refertur ad hunc, [SS. Romanus & Meletius 30 Maji,] XXX Maji his verbis: Οἱ ἅγιοι Μάρτυρες Ρὡμᾶνος καὶ Μελέτιος ξίφει τελειοῦνται. Sancti Martyres Romanus & Meletius gladio martyrium consummant. Et hi adduntur versus, alludentes ad significationem vocis Ρὥμη quæ proprium quidem Vrbis nomen est, alias autem Robur & Vires notat.

Ῥώμην Ῥωμᾶνος συμπνέων Μελετίῳ
Ἥκει μετ᾽ αὐτοῦ συντελεσθῆναι ξίφει.

Robur Romanus Meletio aspirans,
Socius eidem gladio feriendus venit.

Alios duos ad sequentem diem XXXI Maji sic celebrant eadem Menæa. Οἱ ἅγιοι Εὐσέβιος καὶ Χαραλάμπους πυρὶ τελειοῦνται. Sancti Eusebius & Charalampus igne vitam finiunt: deinde iisdem sic accinitur.

Ὅλοι πυρὶ φλεχθέντες ἀθληταὶ δύο,
Ἰλιγγιῶσιν ὡς ἀρνοὶ πρὸς πὺρ φλέγον.

Velut agni ad ignem circumvoluti ardentem, [& 31 Maji SS. Eusebius & Charalampus.]
Torrentur igne penitus athletæ duo.

Martyrologium Arabo-Ægyptium, quod Romæ in nostro Maronitico Collegio Ms. servatur, Certamen S. Eusebii & sociorum, hoc etiam die celebrat: nec dubitamus, quin illud huc spectet.

[4] De multitudine igne crematorum Nicomediæ quid dicam? [Christiani Nicomediæ combusti,] Iam pridem est quod Acta Sanctorum Indæ & Domnes, visa mihi sunt similia Actis SS. Alphei, Cyrini, & Philadelphi; id est, concatenata series martyriorum, licentia poëtica potius quam fide historica in unam narrationem contractorum; quorum fortaßis singula habeant aliquod in veritate fundamentum, simul autem coordinata omnia mera sint fabula. Hanc nostram suspicionem cœpimus in Ephemeride Græcorum Metrica ad XXVI Decembris palam facere, dicendo parum verosimile videri debere, quod persecutionum tempore habuerint Christiani ecclesiam Nicomediæ tam amplam, ut hominum millia quatuordecim caperet, quot dicuntur ad Domini Natalem celebrandum convenisse, & pariter cum eadem esse combusti. Adde quod a tantæ ædis deflagratione incendium toti urbi timeri debuisset: hoc autem quis credat a Diocletiano, Principe prudenti ac politico si quis alius, fuisse imperatum? Itaque fundamentum fictionis tam absimilis vero habemus fortaßis in multitudine combusterum hic indicata, qui in suburbano aliquo tugurio Dominicum diem agere simul deprehensi, sed numero longe moderatiori, injectis in ipsum flammis nulli viciniæ formidandis perierint: ibique tumulati, post redditam Ecclesiæ pacem Nicomediam sint allati; unde aliquid postea nacta Constantinopolis sit. [occasionem videntur dedisse fictioni 26 Decemb. examinande,] Istorum autem præcipui fuerint, qui nominantur in titulo; sed Melitius & Romanus elapsi flammis, cum manerent in fidei profeßione constantes, gladio martyrium ipso loco consummarint, corporibus nihilominus in communem aliorum rogum rejectis. Si extarent, quæ extitisse videntur, Acta, certius aliquid possemus definire: interim vix dubito quin illi hoc die sint paßi, non autem in nocte Natalem Domini subsequente, licet Actorum jam notatorum auctor hanc quoque circumstantiam voluit addere aliis a se excogitatis. Causa autem hoc ita firmiter opinandi est, quod Hieronymiani Martyrologii apographa tria, Lucense, Corbeiense, & Blumianum his verbis concludantur; In Nicomedia natalis multorum sanctorum: quæ eadem leguntur in Appendice Adonis apud Mosandrum & Rosweidum: pro quibus verbis Notkerus habet; In Nicomedia multorum Martyrum. A tribus autem prædictis apographis non discedit vetustißimum Epternacense, nisi quod pro Nicomedia nominet Numidiam; quo tamen parum movemur, scientes ecgraphum istud, ceteris antiquius licet, ipsis tamen vitiosius esse, nec melius corrigi ejus vitia posse quam instituta cum aliis collatione.

DE SANCTO EVPLIO
MARTYRE APVD GRÆCOS.
Ex Synaxario Ms. Divionensi.

[Commentarius]

Euplius, Martyr apud Græcos (S.)

D. P.

Synaxarium Ms. quod Divione in nostro Collegio invenimus apud P. Petrum Franciscum Chiffletium, indicat nobis hunc Martyrem istis verbis. ἅγιος Μάρτυς Εὔπλιος, βύρσῃ βοὸς ἐλιχθεὶς καὶ ἐν ἡλίῳ τεθεὶς, τελειοῦται. Sanctus Martyr Euplius, corio bovis involutus, & soli expositus, martyrio coronatur. Hi deinde adduntur versus:

Φλέγουσιν βυρσέλικτον Εὔπλιον ἡλίῳ.
Οἱ φῶς νοητοῦ μὴ βλέποντες ἡλίου.

Corio involutum sole adurunt Euplium,
Qui spiritalis non vident solis lumen.

DE SS. CANTIANO, EVTYCHIO, ET EVTHYMIO,
MARTYRIBVS AQVILEIÆ IN ITALIA.
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Cantianus, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Eutichius, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)
Euthymius, Martyr Aquileiæ in Italia (S.)

G. H.

Vrbs olim amplißima, Aquileia, plurimos habuit athletas, qui fidem Christianam sanguine suo firmarunt, & inter eos coluntur sequenti die Sancti fratres Cantius, Cantianus, & Cantianilla, cum SS. Proto & Chrysogono, ibidem coronati ac relati in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis: quorum vetustißimum exemplum, a mitte fere annis exaratum, quo ab initio operis usi sumus, hunc quoque diem ab aliis ejusdem urbis Martyribus sic auspicatur: III Kalendas Junii. In Aquileia natalis Cantiani, Eutici, & Eutimi. Martyrologia Mss. Romanum Cardinalis Barberini & Tornacense monasterii S. Martini nominant S. Euthymium, sed adjunctum Martyribus Antiochenis. Idem fit in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi, sed Eutimita aut Eutimia scribitur. At Ms. Aquisgranense, omni omissa palæstra, natalem S. Eutimii celebrat.

Controverti vero potest num S. Cantianus hic relatus sit censendus idem, qui cum duobus fratribus postridie colitur, maxime quod cum Gantio, Proto & Chrysogono etiam hoc die memoretur in Mss. Atrebatensi & Tornacensi. Verum quia huic Cantiano alii socii in martyrio adjunguntur, potest alius fuisse: potißimam quia Venantius Fortunatus lib. 4 Vitæ S. Martini videtur indicare, quod suo tempore plures Cantiani Aquileiæ celebres fuerint, dum istos versus interponit:

Aut Aquileiensem si forte accesseris urbem,
Cantianos Domini nimium venereris amicos.

Gloriantur urbes Mediolanum & Aquileia se poßidere sacra Cantiani & sociorum pignora: quid si Cantianus alter cum Sociis Mediolanum fuerit translatus, & alter Cantianus Aquileiæ permanserit, sic omnis illa controversia facillimo modo sopiretur. Plura reperiet lector sequenti die: hic solum addo, illam duplicis Cantiani distinctionem, ex Fortunati versibus non esse tam certam, quam alicui prima fronte videri poßit; cum ille Cantianos communi nomine vocare potuerit tres ipsos fratres, de quibus supra.

DE SICO SIVE ISICHIO ET PALATINO,
MARTYRIBVS ANTIOCHENIS.
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Sicus, sive Isichius, Martyr Antiochiæ (S.)
Palatinus, Martyr Antiochiæ (S.)

G. H.

Corbeiense Martyrologii Hieronymiani apographum Parisiis excusum ita hunc diem auspicatur: III Kalendas Junii. In Antiochia natalis Sanctorum Sici, Palatini. Addunt apographa Blumianum & Lucense, qui multa tormenta passi sunt. Rabanus hos ita celebrat. In Antiochia sanctorum Martyrum Sicii & Palatini, qui multa tormenta propter nomen Christi passi sunt. Notkerus cum aliqua varietate eos ita indicat: In Antiochia SS. Isychii & Palatini, qui, ut S. Hieronymus scribit, multa tormenta propter nomen Christi sunt passi. Vbi arbitramur præfatum S. Hieronymi Martyrologium notari. Vacat hoc die genuinum Bedæ Martyrologium, & sincera magis Vsuardi exemplaria de his Sanctis non agunt: sed solum ea quæ sub nomine Vsuardi a posteris aucta variis locis habentur. Citatis interim a Baronio in Notationibus Beda & Vsuardo, ista in hodierno Martyrologio Romano traduntur: Antiochiæ SS. Syci & Palatini, qui pro Christi nomine multa tormenta passi sunt. Variat nonnihil in nominibus Petrus de Natalibus lib. 11 num. 160, dum Sycum & Platinum eosdem nominat: magis etiam Maurolycus, penes quem Hesichius & Phalerinus indigitantur. Loco Sici legitur in Ms. Reginæ Sueviæ Sitii, in Ms. Leodiensi S. Lamberti Isitii, in Ms. Florario Ysichii, in Ms. Richenoviensi Esiciæ, in Ms. Rhinoviensi Esitiæ, apud Bellinum Fici, in Martyrologio Coloniæ an. 1490 excuso Sichii. Hoc omisso, Antiochiæ Palatinus tribuitur in Mss. Casinensi, Altempsiano, & Vaticano S. Petri: atque in hoc additur, qui multa tormenta passus est. Demum in vetustißimo apographo Epternacensi ista habentur: Antiochiæ Scipalitini, pro Sici Palatini.

DE SANCTO VENANTIO
METHONÆ MORTVO, ET LERINI HONORATO.

CIRCA AN. CCCLXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus translatione, cultu, & Actis.

Venantius, Methonæ mortuus, & Lerini honoratus (S.)

AUCTORE G. H.

Dvo Consulari familia prognati fratres sanctitate elluxerunt. Vnus eorum est S. Honoratus, monasterii in insula Lerinensi, [S. Venantius frater S. Honorati Ep. Arelat.] nunc ab eo S. Honorati dicta, fundator, ac postmodum Arelatensis Episcopus: cujus Vitam a S. Hilario, ejus in institutione monastica subdito, & in Episcopali dignitate successore, scriptam, illustravimus ad diem XVI Ianuarii. Alter frater est S. Venantius, ætate senior, sed in juventute sua, procul a patria mortuus. Mortis locus urbs Methone aßignatur, Modon jam dicta, & celeberrimum etiamnum emporium Peloponnesi, in ora Australi Messeniæ, quæ proxima est Achaiæ propriæ, cui latius sumptæ attribuitur infra in Actis, sed perperam in Asia collocatur. Floruit seculo Christi nono hujus urbis Methones Episcopus S. Athanasius, cujus Vitam illustravimus ad diem XXXI Ianuarii. At veneratio S. Venantii perdurat in monasterio Lerinensi, post hujus obitum a S. Honorato ejus fratre condito. [Methonæ in Peloponneso defunctus,] Vincentius Barralis, in Chronologia Sanctorum insulæ Lerinensis pag. 189 ista disputando colligit: Sanctissimi ac Deo acceptissimi Confessoris, juvenis Venantii, sacrata busta in monasterio insulæ Lerinensis, infra turrim & in capella sanctæ Crucis, prisca religio docet asservari, ut ex lapidis incisione præ foribus existentis ejusdem basilicæ colligitur, ubi hæc leguntur. Hæc est capella sanctæ Crucis, [translatus Lerinum:] quæ appellatur Sancta Sanctorum, propter reconditas ibi reliquias Sanctorum, videlicet Honorati, Caprasii, Venantii, &c. Quomodo autem, quo tempore, a quibusve personis veneranda ejus ossa fuerint in præfatam sacram insulam deportata, certo aliquo antiquo monumento aut scripto non docemur: non inconveniens tamen arbitramur, a beatissimo Patre nostro Honorato, ejus unico germano, tum a moderatore ejusdem sancto sene Caprasio, cum aliis Reliquiis (ut traditur in primi libri capitulo decimo septimo Vitæ S. Honorati, [in Capella sanctæ Crucis depositus,] illius, inquam, quæ circumfertur tribus libris) etiam beatas exuvias S. Venantii a Methona Achaiȩ Lerinam nostram delatas esse, cum primum inibi signifer Honoratus castra Dei, monasterium scilicet, locaret, a nato Domino jam quarti fine labente seculi, anno CCCLXXV, ut notatur in quodam membrano codice perantiquo Lerinensi Ms. Tantæ enim fraternitatis excellenti humanitati, & inviolabilis fidei perpetuique vinculi compagini valde alienum videbatur, si frater unicum germanum, magister tam carum discipulum, quorum erat mens sicut & fides una in Christo, in fines tam longa intercapedine segregatos linqueret. [an a fratre S. Honorato?] Imo magis consonum, ut quos una in lucem protulerat mater, una regeneraverat unda baptismatis, unaque inter hujus vitæ peregrinationis cursum inseparabilis circumduxerat fides, eadem ad unum ambos germanos reduceret monasterium, ut quos Deus conjunxerat homo non separaret.

[2] Porro in vetusto Ms. Psalterio sacri monasterii Lerinensis, [Cultus Sacer.] a Reverendo Patre, Domino Ioanne de Nicæa, monacho ejusdem cœnobii & Priore S. Stephani de Bargiamono & deinceps Camerario Lerinensi exarato, abhinc ducentos quadraginta quinque annos, nempe currente Redemptionis nostræ millesimo trecentesimo sexagesimo quarto, habetur Hymnus, in Natali SS. Caprasii & Venantii, ad Vesperas & Laudes tunc decantari solitus: cujus serie non obscure proditur, corpora SS. Venantii & Caprasii in Lerinensi insula haberi, cum dicitur, Hi sunt quos inclita hæc tenet insula: quem hymnum in antiquitatis gratiam hic subnectimus.

      Sanctorum merita pangamus, socii,
Caprasii, Venantii: quorum vestigia [cum proprii Hymno]
Sequamur, humili corde & opere,
Laudantes digne Dominum.
      Primus Pastor fuit, docens discipulum
De stirpe regia natum: sed gratia,
Qua fiunt omnia, fonte baptismatis
Renatum plene reddidit.
      Hi sunt quos inclita hæc tenet insula,
Quos multi Martyres, sed plus Confessores,
Ac plures Præsules sæpe secuti sunt
Ad regna vitæ cælestia.
      Athleta juvenis, offer obsequia
Pro tuis famulis, per tua merita
Duc nos ad bravia, quibus inhabitas,
Per tuas sanctas semitas.
      Te trina Deitas unaque poscimus,
Ut tu nos visites horum precatibus,
Nos quoque colloces tuis agminibus,
Finitis vitæ cursibus. Amen.

Decantantur insuper ejus insignes virtutes a S. Hilario Arelatensi Episcopo in illo sermone, quem habuit ad populum & Clerum Arelatensem in funere S. Honorati sui prædecessoris, quem habes supra sexto decimo Januarii. Supponitur & huic hymno Oratio ad S. Venantium, ex Breviario Ms. sacri monasterii Lerinensis, quæ talis est. Deus sub cujus nutibus vitæ nostræ momenta decurrunt, & cui nulla instantia, præterita, præsentia & futura, non pereunt, sed præsentialiter assistunt; [& Oratione] præsta nobis supplicibus tuis, ut qui B. Venantium Confessorem tuum ad tuorum Sanctorum & Electorum elegisti consortium, ipso intercedente [eum sequamur]: esto nobis hujus vitæ caducæ firmum præfidium, & futuræ gloriæ perpetuum fulcimentum. Per Dominum nostrum Jesum Christum &c. Amen.

[3] [die 30 Maji,] Hactenus Vincentius Barralis, qui par. 2 pag. 185 asserit sacrum S. Venantii corpus Lerini asservari; aßignatque oultai Ecclesiastico diem hunc XXX Maji, & annum mortis CCCLXXIV. Philippus Ferrarius in Notis Catalogi generalis asserit, hac item die S. Venantium fratrem S. Honorati memorari in aliquot Kalendariis Germaniæ, ac apud Pistorium legi in Chronico. Saussajus in Martyrologio Gallicano hoc eum encomio laudat: Eodem die S. Venantii, Monachi Lerinensis, fratris S. Honorati, asceterii illius famosi fundatoris ac Arelatensis Archiepiscopi: cujus egregius imitator ac strenuus adjutor sacri propositi, cum Christi amore Græciam patriam, opesque deseruisset, in Methona Achaiæ, [Hallucinationes Saussaji,] morte præmatura consummatus, sub S. Caprasii, quem ducem piæ institutionis sequebatur, & ipsius Honorati fratris amantissimi præsidio & conspectu, supernam migravit ad requiem: cui Angeli cum melodia occurrerunt. Reliquiæ ejus postea Lerinum allatæ, in Sanctæ Crucis sacello reconditæ sunt, congrua honorificatione. Hæc Saussajus, verum fallitur dum Monachum Lerinensem fuisse asserit, cum ante mortuus tradatur, quam illud monasterium extrueretur. Nusquam etiam legitur Græciam fuisse patriam SS. Honorati & Venantii, quos in Gallia exortos arbitramur.

[4] Vincentius Barralis edidit aliquam Vitam, in Mss. Lerinensibus repertam, [Vita ex Mss.] ex diversis monumentis; sed potißimum ex vita S. Honorati fratris, cujus caput secundum continet peregrinationes SS. Honorati & Venantii fratrū, & hujus obitüm: sed hæc ad XVI Ianuarii legi possunt. Nonnulla etiam in Vita S. Caprasii ad Kalendas Iunii danda explicantur. Sed sufficit hic Vitam S. Venantii indicatam proponi.

VITA
Ex Mss. Lerinensibus a Vincentio Barrali eruta.

Venantius, Methonæ mortuus, & Lerini honoratus (S.)

BHL Number: 8520

Cum mira Sanctorum opera recitantur, illius quoque gloria prædicatur, per cujus fidem atque potentiam ipsi, ut ait Apostolus, vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. [Heb. 6, 33] Natura quippe humana, cujus sensus & cogitatio prona sunt ad malum ab adolescentia, per semetipsam labitur ad vitia, sed ad salutaria virtutum merita nullatenus assurgit, nisi potentis manus Dei fuerit auxilio sublevata. Unde Apostolus, Non, inquit, volentis & currentis, [Acta hæc ex variis collecta, in festo leguntur.] sed miserentis est Domini. [Rom. 9, 16] Ad laudem igitur & gloriam divinæ bonitatis, aliqua de ejus operibus, quæ per beatum Confessorem suum Venantium dignata est operari, prout in diversis descripta voluminibus reperimus, huic inserere lectioni decrevimus; ut in natali ejus festo, quod hodie excolitur, habeat sancta devotio vestra, unde ad virtutum exempla provocetur.

[2] Gloriosus itaque Christi Confessor Venantius, illustri prosapia ortus, sicut clarus genere, clarus apparuit & morum honestate. Ipsam namque summæ nobilitatis originem probis nobilitavit moribus, sanctis operibus adornavit. Fuit enim germanus frater illius eximii Confessoris Christi Honorati, [Volens pervertere a pietate S. Honoratum fratrem,] qui primus monasterii Lerinensis Fundator & Pater, postea Arelatensis Episcopus extitit. Nam cum idem probatus Christi athleta, vita & nomine Honoratus, in annis adhuc puerilibus constitutus, divina vocatione ad Catholicæ fidei notitiam fuisset adductus; ejus carnalis pater obviantia cœpit parare molimina, blanditiisque mollibus ad oblectamenta seculi hujus pueritiam illicere nititur innocentem. Et quia per se hoc explere non poterat, hunc adolescentem fratrem, qui tunc Germanus nomine nominatus, ludicris gestis aptus erat, adjunxit. Jungitur ergo illi frater adolescentior, melius seniorē deditus ad transibilia gestaque puerilia, qui sanctum puerum Honoratum de suscepto virtutis culmine aliquantum quiret flectere; sed omnipotente Deo hujus iniqua dissipante consilia, longe aliter quam sperabatur res evenit. Nam cum ad mundi hujus illecebras frater fratrem allicere conaretur; [ipse ad sanctam vitam adducitur:] divina illico circumfulgente claritate, hic qui ad subvertendum venerat, mutatione dexteræ Excelsi subito apparuit conversus: qui accepta conversionis gratia, ministrante sancto sene Caprasio, ad sacramentum Baptismi suscipiendum se proripuit. Qui Venantius appellatus, in tantam virtutum eminentiam excrevit, ut S. Honorati, ejus germani fratris adjutor existeret, & eum non minus virtute quam consortio comitaretur; & toto quo postea vixit tempore, comes ejus individuus fieret.

[3] [Certans cum fratre studio virtutum:] Erant autem inter illos certamina grata proposita; cujus scilicet mens ad pietatem mollior, cujus esset cibus durior, cujus vestis asperior, cujus sermo blandior; quis eorum loqueretur ratius, quis crebrius oraret; quem minus detineret lectus, quem magis lectio occuparet; quem minus moveret injuria, quis facilius misericordia moveretur. Fuit itaque pius Christi Confessor Venantius elegantis formæ decorus: fuit & venustus aspectu, sermone blandus, misericordia lenis, morum honestate compositus, ætate juvenis, sed mente canus. Et quanto magis sublimitate virtutum crescebat, tanto humilitate ac compunctione descendebat. Cibo & somno parcissimus, asperrimo cilicio pro stratu, & duro lapide pro cervicali utebatur. Erat etiam tantæ benignitatis dulcedine perfusus, ut hominibus carus, omnibus redderetur amabilis. [& in his excellens.] Renitebat in juvene morum gravitas, senilis maturitas: rara erat ei feminarum visitatio, etiam propinquarum. Angelica ab eo vita in terris ducebatur in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in sanctimonia, in longanimitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei: & inter tot virtutes, quod satis est difficile, totius vanitatis fuga.

[4] Interea quia præcipuus Christi famulus Venantius, inter cognatos & notos, [patriam relinquit:] ad paupertatem & ignobilitatem, ut optabat, devenire non poterat, ad longinquas & exteras nationes transire disposuit. Pavebat ipse quoque gloriam suam: & odorem suæ sanctæ conversationis, jam longe lateque diffusum, licet ad Dei laudem referret, sibi tamen vanitatis periculum inferre metuebat. Inito itaque consilio, relicto regalium vestium splendore, omnibusque secularis pompæ spretis insigniis, B. Venantius una cum sanctissimo Honorato ejus fratre, ad mare properat, navem ascendit, patriam propriam fugit, [S. Caprasium directorem adsciscit:] propinquos pro Christo deserit ac parentes; sub sancti senioris Caprasii, perfectæ consummatæ que gravitatis viri, magisterio vitam suam instituere, moresque componere, subtiliter eligit. Longum est percurrere, quem ab illis profectum unusquisque locus ab eis expetitus traxit, quam salubrem Ecclesiis doctrinam invexerint, quot magistris & Pontificibus fuerint in silentio magistri. Venantius vero juvenis & delicatus, contra suæ teneritudinem naturæ, maris rheuma caloremque ac sterilitatem Achaici littoris apprehensi, incredibili patientia ac virtute tolerabat. Pro non exiguo reor computandum miraculo, juvenem tam delicate tamque molliter educatum, contra tantas aquarum & aurarum varietates, tanta valuisse animi constantia decertare. Quod quam grave, quam intolerabile illi teneritudini fuerit, [in morbum incidit:] ipsius B. Venantii incurabilis ægritudo patefecit. Nam ex tunc eo brevi quo vixit tempore, debilis quidem corpore extitit, sed fortis & robustus animi devotione.

[5] Sed quia B. Venantii merita enarrare per singula difficile cernimus, [moritur Methona in Peloponneso] ad felicem ejus transitum nostræ mentis oculos & stylum dirigamus. Venantius itaque, igne servens divini amoris, suum tenerum corpusculum vigiliis multis ac variis abstinentiis indesinenter macerabat: divinæ etiam contemplationi deditus, contemptis transitoriis sola cælestia cogitabat. Cumque misericors Deus sui fidelis famuli laboribus finem imponere, eique pro legitimo certamine repositam coronam justitiæ reddere decrevisset; ipso permittente invasit eum solito acerbior corporis valetudo. Invalescente itaque languore ad extrema perductus est: vultus tamen ejus angelicus, mansuetudine & hilaritate jucundus, nusquam apparuit mutatus. Assistentibus ibidem Sanctis Dei Caprasio & Honorato, una cum non exiguo sanctorum virorum cœtu, anima illa generosa, sancta & incontaminata carnis est vinculis absoluta, in Methona Achaiæ provinciæ Asiæ. Cujus excessui occurrit Dominus Jesus Christus cum multitudine Angelorum, [occurrente Christo cum Angelis.] eique dicit: Euge Venanti, serve bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui. Et sic cum illis concinentibus Angelorum choris ipsa sancta anima cælorum culmina penetravit. Beati namque viri opinionis fama in tantum excreverat, ut Hebræi, Græci, pariterque Latini ejus gloriȩ congaudentes, pro ejus excellentibus meritis exultarent. Judæi quoque, qui Christum respuunt, fidelem Christi servum admirabantur: ejusque vitam laudibus attollentes, dignis præconiis commendabant.

[6] Illius ergo suffragio, Fratres carissimi, toto cordis annisu, ejus nos precibus commendemus, [ejus suffragium poscitur.] qui sancti Patris nostri Honorati frater fuit carne, sed religione germanior: ejus vitam atque mores sequi studeamus, ut intercedentibus ejus meritis, in æternum cum illo vivere valeamus, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

DE SANCTIS CONIVGIBVS
BASILIO ET EMMELIA PARENTIBUS SS. BASILII MAGNI ET GREGORII NYSSENI,
NEO CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

SEC. IV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Basilius, parens S. Basilii Magni (S.)
Emmelia, parens S. Basilii Magni (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Laus utrique communis a majorum virtute, propiis dotibus, & liberorum sancta educatione.

Annalium Ecclesiasticorum parenti Cæsari Baronio multum debent, [Plures Romano hodierno inscripti ex hac familia:] cum alii plures Sancti Patres, tum specialiter Basilius Magnus atque Gregorius Nyssenus, quod eorum paternam aviam, Macrinam; parentes, Eusebium atque Emmeliam; fratrem quoque minimum natu, Petrum Sebastenum Episcopum, nullis eatenus Sanctorum Fastis apud Græcos Latinosve inscriptos, Romani Martyrologii hodierni tabulis inserendos curarit, cum merito (ut ex filiorum & S. Gregorii Nazianzeni scriptis patet) sanctitatis elogio. De Petro atque Macrina ad dies IX & XIV Ianuarii egerunt Magistri decessoresque mei Bollandus atque Henschenius: ego hic de Basilio & Emmelia acturus, primum ex Magni Basilii laudibus apud Nazianzenum, in memoriam revoco quæ is habet de atrocissima Maximini persecutione, in qua athletarum nostrorum alii ad mortem usque dimicarunt, alii pene usque ad mortem; ideo videlicet relicti, ut victoriæ suæ superstites, aliis ad virtutis exemplum relinquerentur. Horum enim numerum auxerunt, οἱ πρὸς πατρὸς αὐτοῦ πατέρες. Basilii ex parte patris majores: qui licet ita animo essent comparati, ut facile perpessuri essent ea omnia, ob quæ corona donatur martyrii, ultra tamen non proruerunt in stadium; sed diviniæ se committentes providentiæ, ad quamdam Ponticorum montium silvam, [quæ jam olim exilium passa ab an. 235 ad 242,] cum paucis tam fugæ comitibus quam cibi ministris confugerunt, ubi ad septimum annum eoque amplius protractum eis exilium fuisse narrant, vivendi autem rationem corporibus generosis angustam & insolentem, nisi quod feræ & volucres ultro se iis offerrent mactandas ad escam, insigni miraculo, quod ibidem fusius Nazianzenus prosequitur, ut continuatum toto illo septennio.

[2] Id semel relatum in Macrinæ aviæ Basilii laudem, hic non attingerem, nisi voluisset Henschenius noster retractatam correctionem, [Macrinæ seniori maritum dedit circa an. 270] quæ loco isti ex Baronii mente additur, quasi non Maximinus ibi esset intelligendus, is qui anno CCXXXV sævißimam Christianis persecutionem movit; sed annis sexaginta junior Galerius Maximianus. Nam si ista de ipsa S. Macrina ejusque marito Basilii avis essent intelligenda, uti intellexit Baronius, non conveniret ætas S. Gregorii Thaumaturgi, cujus discipulā fuisse aviam suam Basilius sæpius contestatur: sin autem de paternis Basilii proavis, ut vertit Billius, dictum id putetur, aptior multo Chronologiæ ratio instituetur. Ponamus enim ejusmodi parentibus natum Basilii avum paternum, ejusdem cum ipsis exilii, fortaßis in puerili ætate, consortem; Macrinam vero in pace profunda ecclesiæ sub Philippis Imperatoribus Christianis natam esse, circa annum CCL; usa hæc ante matrimonium fuerit magisterio Gregorii Thaumaturgi, [Emmeliæ vero circa an. 315,] cujus vita extenditur ultra Synodum Antiochenam habitam anno CCLXV; nupta autem circa annum CCLXX, potuit post octo vel decem annos peperisse Basilium seniorem: & hic, confirmatæ jam vir ætatis, ducta uxore Emmelia, sub annum CCCXVI genuerit ex ea primum S. Macrinam juniorem, deinde S. Basilium Magnum, ac reliquos deinde ex ordine liberos, quorum decimus atque ultimus Petrus, simul natus & orbus fuit: quo enim tempore ipse in lucem edebatur, pater e vivis excessit, puta circa annum CCCXXX. [mortuæ sub an. 372.] Mater vero (ut in laude sororis Macrinæ scripsit fratrum unus Gregorius Nyssenus) εἰς γῆρας λυπαρὸν προελθοῦσα, in gravem provecta senectam, migravit ad Deum, anno circiter CCCLXXII, adeoque si ponatur annos nata XI in viri manus venisse, numerabat ætatis suæ in hac nostra chronologia circiter septuagesimum quartum annum; quæ aliis, statuentibus natum Basilium post Nicænum Concilium, vix fuisset sexagenaria major. Sed prius quam in annum mortis quæramus, ejus ac mariti laudes, ex filiorum atque amici familiaris Gregorii Nazianzeni scriptis, eliciamus.

[3] Primus de matre sua, qualis ante matrimonium fuerit, dicat nobis filius ejus Gregorius: Ea inquit virtute erat ut consilio Dei sese in omnibus regeret, puramque & integram vivendi rationem imprimis diligeret, adeo ut non sponte sed invita quodammodo nupserit. [Conjugium hoc æque sanctum] Etenim cum utroque parente orbata in ipso esset ætatis flore, famaque pulchritudinis multos, ut eam sibi uxorem cuperent, incitaret; & periculum esset, nisi volens in matrimonio cuipiam collocaretur, ne per vim & adversi aliquid contingeret (nam ejus forma capti ad rapinam spectabant) ut saluti consuleret, vitæ gravitate spectatum consummatumque virum sibi elegit. Hunc ergo, circiter tricenario majorem; ipsam, recte ponimus annos saltem quindecim natam, cum convenerunt; de utroque autem jam conjuncto Nazianzenus, in oratione de laudibus Basilii, sic scribit: Quamquam conjugii illius, quod non minus virtutis quam corporum erat, multa quoque alia insignia sint; nimirum pauperum alendorum atque hospitum excipiendorum studium, animæ purgatio per continentiam, bonorum portio Deo consecrata (quæ res nondum tunc multis studio erat, ut nunc ex primis exemplis adaucta & culta est) aliaque omnia, [ac folia fuit,] quæ inter Pontum & Cappadociam divisa multorum auribus implendis sufficerent; mihi tamen maximum & clarissimum esse videtur felicitas in liberis.

[4] [propter raram liberorum omnium sanctitatem.] Nam qui simul & multos, & probos atque honestos filios habuerint, in fabulis fortasse reperias, hos autem res ipsa nobis exhibuit; ut qui tales quidem ipsi fuerint, ut, etiamsi talium liberorum parentes haudquaquam extitissent, sibi ipsis tamen ad nominis claritatem sufficere potuissent; rursus autem ejusmodi filios in lucem extulerint, ut, etiamsi ipsi non tanta virtute fuissent, omnes tamen sobolis felicitate superaturi erant. Nam cum unus aut duo cum laude vivunt, id tale est, ut naturæ adscribi queat; at undique perfecta & ad summum provecta omnium virtus, iis plane, a quibus editi & educati sunt, assignari debet. Quod quidem liquido demonstrat ille felicitatis nomine prȩdicandus Sacerdotum ac Virginum numerus; eorumque qui in matrimonio eam vim sibi adhibuerunt, ut matrimonium nihil ipsis nocumenti afferret, quo minus ad parem virtutis gloriam aspirarent. Felix ille numerus, meo quidem judicio, ternarius est: quare sicut invenio tres Episcopos, Basilium Cæsareæ, Gregorium Nyssæ, & Petrum Sebastes; sic etiam existimo censeri debere tres virgines, licet nomen solius primogenitæ Macrinæ nobis cognitum sit, duabus fortasse in flore ætatis præmortuis: aliæ tres fuerint viris junctæ, sicuti & prænominatorum fratrum unus Gregorius: nam Naucratius, in numero filiorum secundus, juvenis & cœlebs obiit.

[5] Eccui vero, prosequitur Nazianzenus, Basilius, hujus nostri Basilii magni pater, incognitus est? vir magni apud omnes nominis, [& utriusque virtuti] qui paterni voti factus est compos, si quis unquam alius, ne dicam solus. Cum enim reliquos omnes virtute superarit, a solo filio primas obtinere prohibetur. Eccui Emmelia? quæ id prius appellata est quod postea fuit, aut id fuit quod prius nuncupata fuerat; illa, inquam Ἐμμελείας id est Concinnitatis nomē ferens. Ut uno verbo dicam, hoc inter mulieres fuit, quod ille inter viros. Horum vitam, Macrina filia ante suam mortem inter Dei beneficia expendenda commemorans, [additæ divinitus divitia sunt.] non tam opibus claram & illustrem, quam divina benignitate auctam cumulatamque demonstrabat; & cum propter confessionem Christi, patris genitores fuissent oppugnati atq; vexati, verosimiliter sub Aureliano anno CCLXXVI; avum autem maternum indignatio regia, Galerii Maximiani, ut existimo, sustulisset, omniaq; illius bona aliis dominis distribuisset; attamē adeo per fidem crevisse, ut eo tempore nullus eis clarior extiterit. Rem autem familiarem, quamvis pro numero liberorum multiplici ratione fuisset divisa, tamen eum cumulum divina clementia suscepisse, ut parentum opes, quas scilicet utrimque ad matrimonium attulerant, postea singulorum liberorum sors hereditaria superaverit. De patre dicit eadem Macrina, quod eatenus juvenis floruit, ut inter cives & in judiciis ejus gloria consisteret, post autem eruditio ipsius longius se extulerit; toto scilicet Ponto (ut mox addit) vulgata.

[6] Qualis autem mater Emmelia in educatione liberorum & præsertim filiarum fuerit, [Casta educatio liberorum ac sigillatim Macrina.] ex cura ipsi Macrinæ impensa intelligendum præbet Nyssenus, cum ait, quod unice studebat ut filia, infantiæ ætatem egressa, erudiretur: sed non ista externa disciplinarum serie, qua plerumque ex Poëtarum lectione primæ discentium ætates imbuuntur. Turpe enim & indecorum prorsus existimabat, tragicis feminarum perturbationibus (unde scribendi principia & argumenta Poëtæ sumpserunt) vel comœdiarum fœditatibus, vel pudendis eorum qui tot ærumnas ad Ilium pertulerunt factis, tenerum & bene formatum animum infici, & minus gravibus de feminis narrationibus quodammodo coinquinari. Proinde quæ ex Scriptura, divino Spiritu dictata, primæ illi ætati faciliora aptioraque videbantur, discenda proponebat: cum primis autem Sapientiam Salomonis, idque ex ea potissimum quod ad vitam & mores maxime conducebat. Inter hæc ætatis annum duodecimum transierat Macrina; cumque ad miraculum formosa esset, ejusque nuptiæ ambirentur a plurimis. Pater, qui sane quam prudens & in rebus honestis dijudicandis expertus erat, quemdam tum genere tum moribus honestum probatumque, adhuc inter adolescentiæ disciplinas versantem, ex præsenti profectu judicans de futuro, filiæ suæ sponsum delegit, mox atque hæc congruam haberet ætatem.

CAPUT II.
Acta S. Emmeliæ marito viduatæ, ac pius ejus obitus.

[7] Liberorum, ut diximus, decimus atque ultimus Petrus, simul atque natus etiam orbatus est patre Basilio, [Vidua cum seniore filius sanctius vivit,] quem crediderim proximum sexagenario obiisse. Ex hinc autem variis (ut fieri assolet) curis distringebatur mater Emmelia, cui filia Macrina (quæ vivente adhuc patre per mortem destinati sibi juvenis viduam se prius intellexit quam sponsam, nec ullam nuptiarum mentionem voluit ulterius admittere) Matri, inquam, Macrina filia in omnibus laboribus sociam se præbebat; & solicitudinum partē ipsa subiens, eam gravi molestiarum onere levabat. Simul autem & matris disciplina vitam ab omni reprehensione integram servavit; & se vicissim ei magnam, ad parem Philosophiæ scopum, exemplo vitæ suæ ducem præbuit, paulatim ipsam ad puriorem perfectioremque vitam trahens. Commune autem utrique illud fuit, quod cum aliquando Macrinæ sub collo pectus ita intumuisset, ut sectione opus esse judicaret Emmelia; illa, cuiquam se nudare verita, post fusas nocte integra preces, ad expellendum morbum satis esse respondit, si manu sua locum mater ipsa sancto Signo muniret. Cum igitur mater in sinum ejus manum intulisset, ut eam partem signaret; Signum statim vim suam exeruit, & morbus abiit; tenue autem & obscurum signum loco horribilis tumoris apparuit, & ad finem usque vitæ permansit.

[8] Interea supervenit casus lamentabilis Naucratii, ejus qui ex quatuor fratribus post Bailium natu maximus erat, puta anno CCCXX natus: nihil enim vetat unius alteriusve filiæ partum interjicere. Hic cum vigesimum secundum ætatis annum confecisset, spretis omnibus ad vitam solitariam se contulerat, cum uno ex domesticis Chrysaphio; ubi senes quosdam egestate & morbo laborantes nactus, eisdem ministrabat conquisitum venatu suo victum. [Naucratū filii acerba morte consternata,] Et ille quidem in his laboribus pariter domabat adolescentiam, nec ob id alacri animo maternæ voluntati parere desinebat, si quid ab ea aliquando mandabatur. Verum sic philosophans, & matrem sua vita beatam reddens, quintum dumtaxat annum exegerat suæ circa Irim fluvium solitudinis; quando repente vitæ subripitur, non morbo aliquo aut solita ulla ratione, immatura morte sublatus; sed cum ad venationem profectus esset, qua industria senio confectis illis victus suppeditabat necessaria, mortuus domum suam reportatus, tam ipse quam socius ejus Chrysaphius.

[9] Procul aberat ab iis quæ contigerant mater, tridui itinere ab illa distans calamitate (tantum ergo distat Neocæsarea a loco dilectæ ab Naucratio solitudinis) quæ licet in omni genere virtutis perfecta esset; tamen cum tam acerbum nuntiam a quodam accepisset, [ab eadem erigitur,] natura ut par est superante, collapsa exanimataque, tantum non simul cum voce spiritum emisit. Hic magnæ Macrinæ, inquit Nyssenus (cujus hactenus fere verbis utimur) virtus apparuit, quæ non solum se invictam atque erectam servavit, verum etiam matris imbecillitatem fulsit atque sustinuit: nam animum ejus, gravissimo casu dejectum, excitans & recreans invicto robore suo, ad fortitudinem & tolerantiam instituit. Sic igitur tandem mater dolori restitit, nec indignum aut effeminatum quidpiam admisit, ut vel vociferaretur, vel pallium scinderet, vel ejularet, vel luctuosis clamoribus lamentationem intenderet: sed ratione sensum impetus naturæ depulit, tum propriis tum filiæ consiliis ægritudini medicinam afferentibus.

[10] Possunt hæc ex principio jam posito ad annum CCCXLVII, paulo plus minusve, referri. Quamvis enim a Nysseno relata sint post Basilii reditum; fatetur tamen se narrationis filum interrumpere, ut aliquid omnino non prætereundum interserat, eorum scilicet quæ aliquot annis prius contigerant, [circa an. 347.] majori filio adhuc absente; de quo deque matre per Macrinam ad vitæ genus sublimius excitatis, sic loqui exorsus fuerat Nyssenus; Cum reliquæ sorores honeste collocatæ essent a matre, a publicis litterarum gymnasiis, in quibus diu versatus fuerat, revertitur magnus Basilius; anno ut olim statui (nec adhuc mutandum puto) CCCLVI, adeoque annos tunc natus circiter XLI, matrē reperit sexennio septenniove majorem quinquagenaria. [Reverso sub an. 356 Basilio,] Et illum quidem soror Macrina mox induxit, ut mundi posthabita claritate despectaque eloquentiæ gloria, laboriosum operosumque vivendi genus per paupertatem amplexus, expeditam sibi ad virtutem viam struxerit … Matri vero persuasit, ut relicta pristinæ vitæ consuetudine elatiorique vivendi modo (quas arte subditas ut ancillas ad usus proprios adhibuerat) secum ejusdem sortis atque ordinis esse vellet.

[11] Hactenus Nyssenus, qui cœptam narrationem hic intermittens, [Emmelia cum filia ad cœnobium se recipit,] postquam de Naucratio interposuit quæ supra retulimus; Cum igitur, inquit, jam & nutriendorum liberorum cura, & educationis atque collocationis solicitudine liberata Emmelia; & molestiæ domesticæ majori ex parte inter ipsos filios, Gregorium præsertim atque Petrum divisæ forent: auctor, ut dictum est matri virgo fuit, ut ad sapientiæ studium & puram vivendi rationem se conferret. Eamque a reliquis omnibus rebus, & pristinæ vitæ consuetudine, ad propriam humilis abjectæque vitæ moderationem adduxit, ut in Virginum multitudine, eadem cum illis conditione viveret, unaque mensa, simili lectulo, pari denique & æqua rerum omnium quæ ad vitam pertinent ratione uteretur, omni ex ipsarum vita dignitatis differentia sublata. Quamobrem talis erat vitæ ordo, tantaque in sapientiæ studio præstantia, & tam gravis vivendi disciplina, ut nulla describi possit orationis facultate. Quales enim sunt animi, qui corporis vinculis soluti molestiisque liberati, ex hoc vitæ carcere avolaverunt, talis erat earum vita: quippe quæ ab omni rerum humanarum vanitate aliena, ad Angelorum vitæ similitudinem proxime accedebat.

[12] Non ira, non invidia, non odium, non suspicio inter eas cernebatur: omnis honoris, gloriæ & aliarum id genus inanium rerum cupiditas, omnis fastus & superbia, & reliqua similia vitia, inde rejecta erant. Delicias suas in temperantia collocabant: gloriam suam in eo putabant sitam, quod notæ essent nemini; divitias, quod nihil possiderent, quodque terrenas omnes copias tamquam pulverem a corporibus suis excussissent. [simulque Angelicam vitam ducit,] Nullum autem non inane studium esse ducebant, quod in hac vita curanda colendaque poneretur. Sola illic rerum divinarum vigebat cura, perpetuumque precandi studium, & assidua Psalmorum decantatio, quæ nullo unquam tempore, nec die nec nocte, intermittebatur: ut in ea re & opus ipsarum pariter, & quies consisteret. Quænam igitur humana dicendi vis hanc vivendi rationem explicare queat? Erat ipsarum vita inter humanam cælestemque naturam interjecta, utriusque particeps, utrique finitima. Etenim quatenus ab humanis perturbationibus se vindicarat, hominis conditione præstantior erat; quatenus autem in corpore cernebatur, & hominis continebatur figura, & sensuum instrumentis utebatur, angelicæ & corporis experti naturæ cedebat; ausit forsitan aliquis etiam non inferiorem esse contendere: quandoquidem cum carne viventes, ad similitudinem vacantium corpore potestatum onere corporis non premebantur, sed excelsa & sublimis erat earum vita: quippe quæ alto erectoque animo cum cælestibus illis potestatibus versabantur. In hoc vivendi instituto non parvo tempore vixerant, cum assiduis inventorum bonorum accessionibus sapientiæ studium augentes, ad majorem animi munditiam appropinquarent.

[13] Ad hunc autem tam præclarum scopum assequendum, magno erat adjumento … Petrus, [sub directione Petri filiorum minimi;] in quo pariendi dolores finierat mater: hic enim ultimus susceptus a parentibus est filius, qui simul natus & orbus fuit … Is studiorum externorum occupationes aspernatus, & ingenium ad omnes bonas disciplinas percipiendas aptum habens, semperque respiciens ad sororem, quam sibi tamquam totius boni scopum proposuerat; eos ad virtutem progressus fecit, ut in reliqua vita magno Basilio virtutis præstantia nihilo inferior fore judicaretur: tunc autem sorori & matri erat instar omnium, & una cum illis ad angelicam illam vitam contendebat… Interim senex admodum mater, in utriusque filii manibus moriens, migravit ad Deum. Cujus quæ benedictionis vos fuerit, qua erga liberos usa est, commemorare non erit alienum. Nam cum de absentibus singulatim amanter mentionem fecit, ut nullus esset expers benedictionis; cum præcipue præsentes ipsa precibus suis obtulit Deo. Etenim cum ei ex utraque parte lectuli adversi assiderent, altera manu utrumque tangens, hisce verbis postremis Deum allocuta est. Tibi, Domine, [& in utriusque manibus spiritum reddit.] & primitias & decumam dico fructuum uteri mei. Primitiarum enim locum hæc mihi obtinet primogenita, decumæ vero extremus hic decimus filius: tibi autem ex lege utraque debentur, & tua sunt munera. In hanc igitur primogenitam meam & hunc decimum veniat sanctimonia. Ita perspicua oratio designans & filiam & filium, benedictioni simul & vitæ finem statuit, cum prius mandasset filiis, ut se in sepulcrum paternum inferrent. Id illi ut jussi fuerant cum præstitissent, in reliquum tempus ad sapientiæ fastigium semper cum anteacta vita pugnantes, & præterita benefacta posterioribus superare studentes, contedebant.

CAPUT III.
Locus mortis ac sepulturæ: item annus, & ratio chronologiæ quadamtenus innovatæ.

[14] Inter secessum S. Macrinæ, ubi ipsa anno CCCLXXII mortua est, [Obiit Emmelia in monasterio suburbano,] & ædem Sanctorum Martyrum XL Sebastenorum, in qua quia parentum corpora quiescebant, condi etiam ipsa voluit, septem octoque intercedunt stadia; quæ, secundum Suidam collatum cum Plinio, Milliare unum constituunt, sive tertiam leucæ horariæ partem. Cum autem ipsa ædes intra urbem Noecæsaream fuerit, amplam satis, neque constet eamdem ædem portæ, per quam inferendum erat corpus, vicinam fuisse; fieri potest, ut vix dimidio horæ quadrante ab urbis mœnibus abfuerit monasterium, ipsis ut videtur suburbiis inhærens; & sicut Godefridus Hermant in Vita Basilii ac Nazianzeni credit, ad citimam ripam ejusdemmet Iridis illac præterfluentis, ad cujus alteram ripam monasterium virorum regebat Petrus: quod utrumque satis est verosimile. Verosimile etiam mihi videtur, quod, sicut feretrum sororis efferenti Nysseno, humeros quoque suos commodavit Episcopus Neocæsareæ Araxius, cum duobus Clericis; sic corpus Emmeliæ matris portaturo Petro præcipui de Clero, si non ipse jam nominatus Episcopus, auxilio venerint. Providerat autem prudenter Emmelia, ut viro suo valde capacem conderet loculum, [sepulta succollante Araxio Episc.] in quo non solum ipsa suo posset apponi conjugi, sed etiam dilectißima sua Macrina. Hæc autem cum parentibus esset jungenda, verereturque Nyssenus, ne collapsa dissolutaque corpora ad turpem & inconditam devenissent deformitatem; prius inquit, quam ea nostris oculis exponerentur, pura sindone operta sunt. Nam cum operculum esset sublatum, ex utraque parte summa linteum injectum est; quo linteo contectis parentum corporibus, ego & regionis Episcopus ille, corpus e feretro tollentes, juxta matrem apposuimus, [in eodem quo vir & deinde filia Macrina tumulo] atque ita votum utriusque complevimus; uno enim consensu semper oraverant Deum, ut corporibus post mortem copularentur; ut quæ inter ipsas fuerat vitæ conjunctio, ne ipsa quidem morte dissolveretur.

[15] [cum simili cautela condita,] Æquum est credere similem cautelam fuisse adhibitam a filio Petro, quando Basilio patri apponenda fuit mater Emmelia, nec minorem tunc fuisse quam postea in funere Macrinæ multitudinis occurrentis comitantisque turbam, Virginum planctum, Cleri officium; quæ tamen hic omitto, in Macrinæ laudibus a Nysseno descriptis integre legenda, & exponenda ad XIX Iulii. In locum autem defunctarum matris ac filiæ, immediate succeßisse videntur ejusdem propositi atque instituti neptes. Nam S. Gaudentius (qui, eodem quo Episcopus Brixiensis electus est tempore, & anno secundum Baronium CCCLXXXVI, in Oriente versabatur) ita loquitur Serm in dedicatione Basilicæ XL Martyrum. Quid de Quadraginta Martyribus dignum loquar, qui se itineri meo, cum per urbes Cappadociæ Hierusalem pergerem, fideles comites præbere dignati sunt? [succedentibus in regimine neptibus.] In ipsa enim maxima Cappadociæ civitate, quæ appellatur Cæsarea, ubi habent iidem beatissimi insigne Martyrium, reperimus quasdam Dei famulas, monasterii sanctarum Virginum dignissimas Matres, prorsus Mariæ & Marthæ consimiles, quas merito diligat Jesus, natura, fide & studio; & castitatis integritate germanas: quibus ab avunculo suo, Confessore & Sacerdote Basilio, olim traditæ fuerunt horum Martyrum venerandæ Reliquiæ, quas desiderio nostro incunctanter ac fideliter tribuerunt.

[16] Cur autem morienti Emmeliæ solus ex filiis Petrus, non item Basilius, non Gregorius adfuerunt? [Abfuit Bafilius morbo & hieme detentus,] Pro se causam reddet Basilius, Epist. 7 ad Eusebium Samosa tensem Episcopum, cujus Epistolæ annum cum cognoverimus, etiam apparebit causa ob quam excusari debuerit Gregorius. Basilius ergo sic orditur: Si omnes ordine causas scriberem, quibus in hunc usque diem fuerim detentus, quamvis etiam vehementer cupierim, tuam erga Deum pietatem intervisere, infinitum historiæ campum explerem. Morbos quidem alios aliis succedentes, hiemis odium, negotiorum continuitatem prætermitto dicere, ut quæ cognita tibi sint & jam pridem indicata, per Epistolam 6: eadem vero prohibuerunt etiam ad infirmam visitandam excurrere. Nunc autem pergit ille, quod unicum habebam vitæ solatium matrem, etiam hanc propter mea peccata amisi. Neque me irrideas quæso, quia in hac ætate fleo orbitatem; sed ignosce mihi, non patienter ferenti discessum illius animæ, cui quod comparari possit in iis quæ reliqua sunt non video. Rursus igitur in morbum incidi; iterumque in lecto decumbo, exiguis omnino viribus fluctuans, & unaquaque propemodum hora necessarium vitæ finem expectans.

[17] [& mortem matris dolenter patitur,] Si solum Nyssenum attenderemus, in Vita Macrinæ post relatum matris obitum sic loquentem, Interea Basilius Magnæ Cæsareæ declaratus est Antistes, & fratrem suum, Petrum scilicet, in Clero promovit ad Presbyterii ordinem; diceres neque hunc Presbyterum, neque Episcopum fuisse Basilium, cum moriebatur Emmelia. Sed præcitata Epistola ad Eusebium, familiarius scripta quam a simplici Presbytero convenisset ad Episcopum scribi, aliud suadet; aliud etiam suadet, quam pro excusatione allegat negotiorum continuitas, quæ necdum Episcopo tanta esse vix potuit. Fortius tamen ad idem credendum nos urget pars altera epistolæ, in qua cum dixisset Ecclesias, fere ut corpus suum, esse affectas, rebus in deteriora semper labentibus; subjungit: Nuper tamen Neocæsarea & Ancyra, in locum defunctorum Musonii & Athanasii, videntur accepisse successores, & hactenus conquiescunt: sed neque ii qui nobis insidiantur facere aliquid, ira & sævitia sua dignum, huc usque sunt permissi. Atqui super illorum morte scribens Ecclesiis epistolas 67 & 62, satis indicat, se esse Episcopum: cum Neocæsarienses velit esse persuasos, quod gloriatio sua sint, sicut ipse eorum; [jam factus Episcopus:] & quod propter Pastorem qui eis dabitur, futurum sit, ut cum eis vel amplius arctiusque uniatur, vel prorsus disjungatur; quodque, licet Musonium non habuerit propter suspiciones quasdam (ut ille asseruit) conjunctum sibi, ad conservandam pacem Ecclesiarum; numquam tamen desiit eum advocare socium certaminum, adversus hæreticos susceptorum. Athanasii autem mortem dolens; Cuinam deinceps, inquit Ecclesiarum curam imponemus? quem in rebus hisce tristibus accipiemus consortem? plane sicut de Coepiscopo suo loquens, in quo multum fiduciæ repositum habebat. Denique persecutiones & exilia nonnisi jam Episcopo facto moliri cœperunt Ariani apud Valentem; in quo tamen successum eos non habuisse gloriatur Sanctus, in ea qua matris mortem nuntiat epistola.

[18] Erat ergo jam tum Episcopus; & Nyssenus, sicut in narranda Naucratii morte non tenuit ordinem temporis, sic neque in commemoranda Ordinatione Basilii: sed quem de matre cœperat sermonem, continua serie pertraxit usque post mortem; ut, cum dixisset qualiter eam tulerit Macrina, deinde subjungeret qualiter tulerit mortem Basilii fratris, octavo post quam Episcopus factus erat anno defuncti. Factus autem erat Episcopus Basilius anno CCCLXX, & anno sequenti in festo Epiphaniorum cum Valente egit, eique satisfecisse visus est: paulo tamen post mittendus in exilium erat, nisi pluribus prodigiis coactus Imperator sententiam rescidisset. Itaque non incommode mors Emmeliæ, quæ exeunte hieme contigit (ut apparet) mense forsitan Februario aut Martio, confertur in annum CCCLXXII; quo anno etiam Gregorius Nyssenus, paucis mensibus ante factas Episcopus, persequentibus eum Arianis expulsus est ab ecclesia sua, [abfuit & Greg. Nyssenus pulsus ab Arianis.] interque istos turbines excurrere ad matrem ægrotantem non potuit. Cur autem Baronius commemorandis sanctis illorum parentibus elegerit diem hunc XXX Maji, non habeo unde dicam; nec certiorem alium quem substituam. Itaque hunc retineo, exemplo totius Basiliani Ordinis in nostro Occidente, tali die eos nunc colentis, quemadmodum testatur auctor Kalendarii Sanctorum, in particularibus Ecclesiis Genuæ coli solitorum, occasione monasterii quod idem Ordo ibi habet.

[19] Hæc occurrebant, quæ de SS. Basilio atque Emmelia, Sanctorum quatuor liberorum parentibus, dicerem: nunc mihi reddenda ratio est, [Basilius & Nazianzenus aliquando nobis visi venisse in lucem ante an. 300,] cur discedam a Chronologia in Prolegomenis ad Acta S. Gregorii Nazianzeni constituta ex sententia Suidæ, nonagenarium obiisse asserentis, atq; adeo ante annum CCC venisse in lucem: quod etiam de socio Basilio, tamquam coævo intelligi volui. Scilicet etiam tunc professus sum, meliorem viam explicandis difficultatibus si ostenderet aliquis, eam ne amplexurum libenter. Nunc autem, quæ Sancti Basilii matrem spectabant, propius inspiciens, quodque illa videatur non ante annum CCCLVII, cœnobium cum filia esse ingressa; video non convenire ut illa anno CCC fuerit mater, alioqui futura cum cœnobium ingrederetur, plus quam septuagenaria. Hinc in eam cogitationem veni, fieri potuisse, ut numerali una littera deceptus Suidas pro ο᾽ 70, scripserit [koppa]᾽ 90, & Basilius Nazianzeno fuerit senior paucis annis; quo posito cœnobium Emmelia intraverit annos nata LVII, [nunc, omnibus iteram expensis.] quod non est valde absonum. Quæ tamen restabant in matrimonio collocandæ filiæ, melius dicentur ante adventum Basilii fuisse elocatæ: ne credantur trecenariæ aut etiam majores natu primum traditæ viris esse. Hoc autem facile permittet Nysseni contextus, rerum ordini potius quam tempori inhærens, ut supra vidimus. Vt autem citius natum Basilium credam, non amplius moveor Epistola 20 Nazianzeni, ad Eusebium Cæsariensem data anno CCCLXVII; non enim illa Basilium revera laudat, tamquam canicie præstantissimum omnium quos noverat Nazianzenus, sicut interpres Billius vertit: sed ubi hic legit πολιᾷ canicie, Parisiensis editio ex Basiliensi Codice habet, πολιτειᾳ, conversatione, quod longe aliud est, sed nihil ad ætatem facit. Nec tamen hoc officit, quo minus credam Basilium amico suo Nazianzeno ætate ferme parem fuisse: licet enim id haberi non poßis servata ætate illius nonagenaria, quam Suidas aßeruit; nec etiam stante sententia altera, quæ eum nasci facit ex patre Episcopo, ædeoque post annum CCCXXVII: [videntur nati circa an. 316. & 319.] omnia tamen versando inveni viam mediam, nec a sensu Baronii abhorrentem, qua difficultates fere omnes complanari poßint, & dici Nazianzenus anno CCCXIX natus, triennio dumtaxat junior Basilio fuisse: quæ res quia paucis verbis explicari non potest, Lectorem rogo ut in Appendice, tomo VII ponenda, consulat disputationem illam priorem de Nazianzeni ætate, secundis curis innovatam.

DE S. ISAACIO CONFESSORE,
ABBATE CONSTANTINOPOLI.

AN. CCCLXXXIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti circa Valentem prophetia, cultu, monasterio Constantinopoli, ac duplicibus Actis.

Isacius Anachoreta, Constantinopoli (S.)

AUCTORE D. P.

Qvo tempore Imperator Valens, a Valentiniano fratre ultro sibi concessum Orientem moderabatur, [Valentem Arianum generose arguens,] & continuum non minus cum Gothis, quam cum Deo & Orthodoxis bellum gerebat, Arianæ sectæ propugnator longe acerrimus; extitit in eodem Oriente Isaacius, vitæ solitariæ atque asceticæ præcipuos inter cultores merito numerandus. Non ita tamen quietioris vitæ is erat studiosus, ut ubi Dei & orthodoxæ fidei causa id requirebat, in hominum & multitudinis conspectum se dare homo sanctißimus recusaret. Quod apud Theodoretum Cyri Episcopum lib. 4 cap. 34 his verbis legitur. Ajunt prȩterea Isaacum, Imperatori, ab bellum proficiscenti una cum exercitu, ista inclamasse: Quo pergis, Imperator, qui Deo bellum intulisti, nec eum habes adjutorem? Ille enim est qui contra te barbaros concitavit, quia tu prior multorum linguas contra ipsum ad blasphemiam excitasti, eos vero qui ipsum laudabant ab ecclesiis expulisti. Desine ergo bellum ei inferre, & ipse bellum comprimet: redde optimos Pastores gregibus suis, & incruentam victoriam de hostibus reportabis: quod si his insuper habitis prælium inieris, re ipsa experieris quam durum sit contra stimulum calcitrare; [mortem ei prædicis:] nam neque ipse reverteris, & exercitum amittes. Ad hæc Imperator, ira percitus, Revertar, inquit, teque interficiam, & falsi vaticinii pœnas a te exigam. Tum, ille, minas neutiquam reformidans, Interfice, inquit, si in verbis meis mendacium fuerit deprehensum.

[2] Eadem fere, sed phrasi breviori, sozomenus lib. 5 cap. 40. Theophanes autem his verbis utitur; [eamque absens cognoscit.] Exin Isacius, sacer Monachus, apprehenso fræno equi Valentis, aciem ex urbe educentis, & ad bellum progredientis, quasi ultima verba præcinens, ad eum dixit: Quo properas Imperator, in Deum pugnans, eumque jam jam experturus adversarium: addit autem, narrata morte Valentis, ab hostibus in borreo quo fugerat concremati; Ferunt etiam divinum Isacium, custodia detentum, ustulati Valentis fœtorem, Dei nutu & animi munditia, percepisse; ac priusquam belli eventum denuntiaturi adventassent, ipsam tyranni cædem adstantibus prædixisse. Ita ille, recte omittens, quod & omisit Sozomenus, mentionem vici nam babuisset Isaacius; quia eum venisse ex partibus Orientalibus, id est ex Asia minori vulgo Natolia, ibique a puero jugum Domini tulisse, habent omnia tam Menæa quam Synaxaria hac XXX Maji, iisque consonant Vitæ Acta.

[3] Hoc namque die (licet XXVI obierit) primario totius diei Officio eum coli Constantinopoli apparet ex Græcorum Typico, [colitur 30 Maji præcipuo cultu,] Ephemeride Metrica, & Kalendario Moscovitico Constantinopoli accepto, ubi solus ille commemoratur, æque ac in Basilii Imperatoris Menologio, ex quibus fortaßis sumptum Martyrologium Arabo Ægyptium quod Ms. habent Romæ Maronitæ, sub cura nostræ Societatis positi, hoc etiam die præscribit Memoriam S. P. Isaac Confessoris: præcipue autem idem patet e Menæis excusis, ubi plenus de eo Canon proponitur; Vitæ autem epitome quam alibi prolixior, brevior tamen quam quæ habetur in Synaxario Chiffletiano: cui utrobique hoc præfigitur distichon.

Ψήφῳ Θεοῦ πρὸς θεῖον ἤρθης χωρίον,
Γῆς Ἰσάκιος ἐκλίπων τὸ χωρίον.

Deo jubente evehere divinum in locum,
Locum terrestrem deserens, Isaacie.

[4] Præterea die III Augusti in prædictis Menæis at Synaxariis plerisque recolitur S. Isaacii commemoratio, occasione S. Dalmati successoris sui & filii ejus Fausti, a quo ipsius S. Isaacii monasterium insigni fama auctum (erat enim ipse Dalmatus militia clarus seculari, [& 3 Augusti cum successore S. Dalmato:] antequam se, conjuge liberisque relictis, subjiceret Isaacio; & jam Hegumenus, omnium totius urbis monasteriorum Præfecturam sibi commissam geßit) ab hoc, inquam Dalmato, dictum est monasterium τοῦ Δαλμάτου & τῶν Δαλμάτων, Dalmati & Dalmatorum, & ipse S. Isaacius, per quamdam nominis prolepsim, dicitur in sacris Græcorum libris Dalmatorum Hegumenus. Addunt omnes Confessoris titulum, propter carcerem, Valentis jussu toleratum: Synaxarium Claromontanum insuper Presbyterum appellat, quod cum taceatur in Vita, non videtur satis in antiquitate fundatum.

[5] Βίος autem καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ἰσαακίου, [Vita quando scripta;] Vita & conversatio sancti Patris nostri Isaacii, scripta est post tempora Iustiniani Imperatoris, quando exstructo per hunc S. Sophiæ templo, a veteri S. Irenes ecclesia translata est prærogativa Cathedræ, quam in ea Constantinus fundator locarat, uti colligitur ex num. 18: rursumque videtur exarata ante translationem corporis in templum omnium Sanctorum, factam ante Imperium Leonis Philosophi: qui uti Codinus ait, ædem S. Stephani, in qua primum sepultus fuit S. Isaacius, Dalmatorum monasterio vicinam, ad minorem formam redegit, & omnem ejus materiam, marmora, columnas & aureas bracteas in templum omnium Sanctorum transtulit, [ipsius Isaacii ætar,] ubi depositæ Reliquiæ S. Isaacii. Vixit ergo auctor seculo VI aut VII, aut saltem non diu post VIII; & quidem eo tempore, quo Constantinopolitani incipiebant sibi placere in pseudo-canone infra commemorando, de Patriarchatus sui supra ceteros præter Romanum primatu, ut patet ex num. 13. Idem etiam videtur in ipso Dalmatorum monasterio Monachus fuisse, qui perpetuo S. Isaacium appellat sanctum Patrem nostrum, & monasterii illius historiam tam accurate cognovit.

[6] Alia Vita, sed multo contractior extat in Ms. Veneto Bibliothecæ S. Marci, [& miracula.] unde eam Latinam faciendam curavit Aloysius Lipomannus, translatam inde ad Vitas Sanctorum Iunii sub die XXVII Martii, quia ibi legitur Sanctus obiisse VI Kalend. Aprilis: forte per errorem librarii Græci κζ᾽ Μαρτίου legentis pro κς᾽ Μαΐου. Quia autem ipsa in nonnullis diversa valde est ab ea quam ex Vaticano habemus, verosimiliter etiam multo prius scripta; ut de singulis per se judicare Lector poßit, eam hic dare statuimus, secundo tamen loco: nam licet prior forsitan tempore, est tamen accuratione multo posterior: textum vero ejus Græcum, quem Venetiis nancisci necdum potuimus, expectabimus saltem pro operis Supplemento.

[7] [alia unde accepta.] Ipse Sanctus, ut apparet ex dictis, anno CCCLXXX Constantinopolim advenit, jam grandis natu; obiit enim plenus dierum, ut dicitur num. 17, Merobauda II & Saturnino Consulibus, id est anno CCCLXXXIII: adeo ut verosimile sit majoribus eum pluribusque miraculis mortuum ibi claruisse quam vivum: de quibus tamen nihil in particulari narrat Vita, nihil Canon Officii ipsi proprii; solum Ode V gratulatur ei, quod fuerit in vita sua πνευμάτων ἀκαθάρτων διώκτης, effugator impurorum spirituum: Synaxarium autem Claromontanum elogium ejus finit asseverando, quod, πλεῖστα θαυματουργήσας καὶ πολλοὺς ἐκ κινδύνων ψυχοφόρων διασώσας, ἐν εἰρήνῃ ὁσίως ἀνεπαύσατο ἐν Κυρίῳ, plurima mirabilia operans, & multos e periculis animarum perniciem minantibus salvans, in pace Domini sancte requievit.

VITA
Auctore Anonymo monasterii Dalmatorum,
ex Ms. Græco Bibliothecæ Vaticanæ, Cod. 1671 fol. 45.
Interprete R. P. Daniele Cardono S. I.

Isacius Anachoreta, Constantinopoli (S.)

EX MS. VATIC.

PROLOGUS.

[1] Μετὰ τὴν προσκύνησιν τοῦ παναγίου καὶ προσκυνητοῦ σταυροῦ τοῦ Κυρίου καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, τῆς εἰδωλολατρείας ἐκ ποδῶν γενομένης, πᾶσα ὑπ᾽ οὐρανὸν ἐφωτίσθη τοῖς τῶν ἁγίων Ἀποστόλων κηρύγμασιν. Ὅθεν καὶ ἀοίδημος Κωνσταντῖνος Βασιλεὺς, ὑπὸ θείου πνεύματος τῆς οἰκουμενικῆς βασιλείας τὸ κράτος ἐγχειρισθεὶς, καὶ τοῦ ἁγίου βαπτίσματος ἀξιωθεὶς, καὶ ἐπιγνοὺς τὸν Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν Θεὸν ἀληθινὸν ἐκ Θεοῦ ἀληθινοῦ ὑπάρχειν, αὐτὸς πρῶτος ἐν Βασιλεῦσι τὰ εἴδωλα ἀπεκήρυξεν. δὲ πολυκέφαλος καὶ πολύμορφος δράκων διάβολος, ὡς ἄλλην εἰδωλολατρείαν τὴν Ἀρειανὴν Βλασφημίαν ἐπενόησεν. Ἐν γὰρ ταῖς ἡμέραις τοῦ προαγορευθέντος Χριστιανικωτάτου Βασιλέως, ἦν τις Πρεσβύτερος τῆς κατὰ Ἀλεξάνδρειαν ἁγιωτάτης Ἐκκλησίας, λοιμὸς τοῖς τρόποις, καὶ πάσης τῆς τοῦ διαβόλου κακοτεχνείας συγκεκρυτημένον ὄργανον. Ἄρειος οὗτος ἐπεκέκλητο τοὔνομα, τῆς πονηρᾶς τοῦ διαβόλου βλασφημίας πρῶτος εὑρέτης. Οὗτος ὑπὸ τοῦ ἁγίου Πέτρου Ἐπισκόπου καὶ Μάρτυρος διὰ θείας ἀποκαλύψεως ἐχωρίσθη τῆς ἱερατικῆς λειτουργίας· δὲ τρόπος τοῦ χωρισμοῦ τοιοῦτος γεγένηται. Τοῦ ἁγίου Πέτρου [ληφθέντος] ὑπὸ τῶν Προτικτόρων, τῶν ἀποσταλέντων ἐπ᾽ αὐτὸν ὑπὸ Διοκλητιανοῦ τοῦ Βασιλέως ἐπὶ τῷ ἀναιρεθῆναι, καὶ καθειρχθέντος ἐν φυλακῇ, ἐγένετο αὐτὸν συνήθως προσευχόμενον, ἐν τῷ μεσονυκτίῳ θεάσασθαι νεώτερον περικαλλῇ, ἑστῶτα ἐνώπιον αὐτοῦ, ἐνδεδυμένον κολόβιον λινοῦν, διεῤῥωγὸς ἐπάνωθεν ἕως κάτω, καὶ ταῖς δυσὶν χερσὶν αὐτοῦ σφίγγοντα τὸ ῥῆγμα τοῦ κολοβίου, πρὸς τὸ μὴ φαίνεσθαι τὴν γύμνωσιν τοῦ σώματος αὐτοῦ. Καὶ ἐγένετο αἰφνίδιον ἀνοιγῆναι τὸ στόμα τοῦ ἁγίου Πέτρου καὶ εἰπεῖν; Κύριε, τίς σου περιέσχισε τὸν χιτῶνα; Κᾀκεῖνον· Ἄρειος περιέσχισέν με εἰς δύο· ἀλλὰ βλέπε μὴ συγχωρήσῃς αὐτῷ, μὴ δὲ δέξῃ αὐτὸν εἰς κοινωνίαν, μὴ δὲ λύσῃς αὐτὸν τοῦ χωρισμοῦ· δι᾽ ὅτι Ἄρειος καὶ ἐν τῷ νῦν αἰῶνι καὶ ἐν τῷ μέλλοντι ἔσται κεχωρισμένος ἐκ τῆς δόξης τοῦ Θεοῦ· μετάκαλεσαι δὲ Ἀχιλλᾶν καὶ Ἀλέξανδρον τοὺς Πρεσβυτέρους, διότι τελειουμένου σου ἐν τῷ μαρτυρίῳ, αὐτοὶ ἐκ διαδοχῆς τὸν θρόνον τῆς Ἐπισκοπῆς σου ἐμπιστευθήσονται· καὶ ἔντειλε αὐτοῖς, ἵνα μή τε αὐτοὶ δέξωνται αὐτὸν εἰς κοινωνίαν. Καὶ ταῦτα εἰπὼν νεανίσκος ἀφανὴς γέγονεν ἐξ ὀφθαλμῶν αὐτοῦ· πάντα δὲ ποιήσας Ὅσιος, ἐτελειώθη ἐν καλῇ ὁμολογίᾳ.

[2] Γνοὺς δὲ Ἄρειος ὅτι κατελείφθη ἐν χωρισμῷ, ἤρξατο κατὰ τῆς ἁγίας καὶ ὁμοουσίου Τριάδος πανταχοῦ ἐν τῇ Ἀλεξανδρείᾳ βλάσφημον στόμα προσφέρειν, καὶ τὰς θεοπνεύστους γραφὰς ἀντιστρόφως καπηλεύων, θανατικὰ καὶ ψυχοφθόρα ἐβλασφήμει δόγματα, λέγων τὸν Ὑιὸν καὶ Λόγον τοῦ Θεοῦ, τὸν ἐξ αὐτοῦ γεννηθέντα ἀνάρχως πρὸ πάντων τῶν αἰώνων, ἀλλότριον ὑπάρχειν τῆς οὐσίας τοῦ Θεοῦ Πατρὸς, καὶ ἐν τοῖς κτίσμασι κατατάττειν ἐτόλμησεν ἐναγὴς καὶ βέβηλος, τὸν δι᾽ οὗ τὰ πάντα ἐγένετο, τὰ ἐν τῷ οὐρανῷ καὶ τὰ ἐπὶ τῆς γῆς, τὰ ὀρατὰ καὶ τὰ ἀόρατα. Τούτων ὀψέ ποτε εἰς ἀκοὰς ἐλθόντων τοῦ πολλάκις μνημονευθέντος εὐσεβοῦς τὴν μνήμην Κωνσταντίνου τοῦ Βασιλέως, οὐ παρεῖδεν· ἀλλὰ θείοις αὐτοῦ χρησάμενος συλλαβῶν ἐπιστολαῖς, τοῦτο μὲν παραινῶν, τοῦτο δὲ ἐπιτιμῶν, ἀποσχέσθαι τοῦ λοιποῦ τῆς τοιαύτης θεομάχου βλασφημίας παρηγγύησεν· ὡς δὲ ἔγνω ἀδιόρθωτον μένειν τὸ κακὸν, αὖθις τὸν μὲν δυσώνυμον Ἄρειον ἐκ τῆς Ἀλεξανδρέων εἰς ταύτην τὴν βασιλίδα Κωνσταντινούπολιν ἀπαντῆσαι τὸ τάχος προσέταξεν, ἀπολογησόμενον περὶ ὧν εἰς τὸ θεῖον βλασφημῶν ἐπεχείρισεν. Εἶτα συναγείρας τοὺς ἁπανταχῶσε ἁγιωτάτους Ἐπισκόπους ἐν τῇ Νικαέων πόλει τῆς Βιθυνίας, τὸν ἀριθμὸν τριακοσίων δέκα ὀκτὼ, δήλην πεποίηκεν αὐτοῖς τῆς νεωτέρας ταύτης θεομάχου αἱρέσεως τὴν εὕρεσιν, καὶ ἠξίωσεν αὐτοὺς ἐξευμενίσασθαι τὸν Δεσπότην Χριστὸν συμμαχῆσαι ὑπὲρ ἀληθοῦς ὀρθοδόξου πίστεως.

[3] Οἵ τινες πανεύφημοι Πατέρες σύνεργον ἔχοντες τὸ πανάγιον τοῦ Θεοῦ Πνεῦμα, καὶ ὑπ᾽ αὐτοῦ ἐμπνεόμενοι, τῆς μὲν Ἰουδαἳκῆς ἐφαμίλλου αἱρέσεως καθεῖλον τὴν εὕρεσιν, τὸν δὲ ταύτης καὶνουργὸν δι᾽ εὐχῆς ἐτρέψαντο· ἐλθὼν γὰρ ἀπὸ τῆς Ἀλεξανδρέων πόλεως, καὶ εἰς τὸν τῶν Ἁγίων σύλλογον μολῶν, τῷ θράσει τῆς ἀνοίας τῶν συμπνεόντων αὐτῷ ἐπερειδόμενος, ἐξεμεῖν ἐπηγγέλλετο τὰς βεβήλους αὐτοῦ τῶν βλασφεμιῶν κενότητας. Καὶ οἱ μὲν θεσπέσιοι καὶ θεηγόροι Πατέρες, τὴν πλάνην στηλιτεύσαντες, τὴν ἀληθῆ καὶ ἀδιαίρετον πίστιν τῆς ὁμοουσίου Τριάδος τοῖς ἁπανταχῶσε τοῖς ὑφ᾽ ἡλίῳ πιστοῖς οἰκήτορσι παρέδωσαν, ἐπιδεδωκότες τῷ εἰς εὶ μνήμης ἀξίῳ Βασιλεῖ Κωνσταντίνῳ, ὡς καὶ συνέδρου αὐτοῦ ὄντος, τὸν ὅρον τῆς ὀρθοδόξου πίστεως. Ὃς δεξάμενος καὶ πιστεύσας θεόθεν ὑπάρχειν τῆς πίστεως τὴν παράδοσιν, καὶ σέβει καὶ παραδέχεται, καὶ διὰ εὐσεβῶν αὐτοῦ διατάξεων παντί τε καὶ πανταχοῦ κρατυνθῆναι τὴν ὀρθὴν καὶ ὁμοούσιον πίστιν τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Ὑιοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος ἐθέσπισεν. Τὰ δὲ πολλὰ παρεάσαντες, εἰς τὸ κεφάλαιον ἐλευσταῖον. γὰρ τῶν ὅλων αἰώνων ὁρατῶν τε καὶ ἀοράτων πρύτανις Θεὸς, ὑπὸ Ἀρείου ἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων ἀθετηθεὶς, καὶ ἐν τοῖς κτίσμασι καταταγεὶς, ἐν ἀφεδρόνι δρομέον τοῦτον ἤλαυνεν, ὃς ἀντὶ τοῦ φερτίου τῆς ἀκαθάρτου γαστρὸς, τὰ σπλάγχνα ὅλα ἐξέχεεν ἐπὶ τῶν ἀφετηρίων δυσμενὴς, καὶ δίκην φάνου διαφαίνων ἄχρι τῆς ἐξόδου τῶν σιτίων, ἐπάξιον τοῦ βίου τὸ τέλος εὕρατο· ἔδει γὰρ τὸν δυσωδήσαντα ἐν ταῖς κατὰ Χριστοῦ βλασφημίαις, ἐν τοῖς τῆς δυσωδίας τόποις καταστρέψαι τὸν βίον

[1] Postquam sanctissima & veneranda Jesu Christi, Domini ac Salvatoris nostri, Crux adorari cœpit, & falsorum deorum cultus desiit, [Quo tempore sub Constantino M. fides florebat orthodoxa,] nulla non orbis regio Sanctorum Apostolorum doctrinis, sic quasi pulcherrimæ cujusdam novæque lucis radiis, continuo fuit illustrata. Hinc etiam factum est, ut veneratione hominum dignissimus Imperator Constantinus, cum universi orbis imperium divinitus sibi oblatum accepisset, & sacro regenerationis lavacro meruisset expiari, ac Dominum quoque Jesum Christum, Deum verum de Deo vero existere, luce palam profiteretur; cuncta per orbem deorum simulacra, Regum omnium primus, aboleri mandaverit. At vero versutus ac versipellis dæmon Arianam sectam, velut aliam quamdam idololatriam, excogitavit. Quo enim tempore memoratus jam Christianissimus Imperator orbem sibi subjectum moderabatur, sanctissimæ Alexandrinæ Ecclesiæ Presbyter quidam extitit, moribus admodum corruptis, & ad omnem pessimi dæmonis malitiam opere ipso exequendam instrumentum promptissimum. [exortus repente Arius hæreticus] Homini nomen erat Ario, execrandæ ac prorsus diabolicæ blasphemiæ primo repertori. Hic a S. Petro a, Episcopo & Martyre, per divinam revelationem ad id mirabiliter excitato, ab Ecclesiæ orthodoxæ communione est prohibitus: prohibitionis autem talis fuit ratio. Cum ab Imperatore b Diocletiano in sanctum Petrum immissi essent Protectores, capiendi hominis causa, ipseque jam Petrus carcere teneretur inclusus; forte contigit, ut orationi de more suo intentus noctis mediæ silentio, formosissimi juvenis speciem sibi conspiceret offerri. [a S. Petro Alex. Episcopo, cælitus ad hoc impulso, excommunicatur.] Ipsos ante oculos Viri sancti hic consistebat, tunicam indutus lineam, eamque a summo ad imam usque oram in duas disscissam partes, quas utraque manu, ne corporis appareret nuditas, colligere ille videbatur. Confestim S. Petrus: Quis, inquit, Domine mi, tunicam tuam probrose adeo dilaceravit? [* immo Maximino] Cui juvenis: Hac me ratione tractare Arius non est veritus. Hoc igitur nunc cave, ne impio illi mitiorem te unquam exhibeas, eumve recipias in communionem, aut excommunicationis vinculo omnino exsolvas. Nam, tam in hoc, quam in futuro deinde seculo, Arius a gloriæ divinæ participatione excludendus est. Achillam vero & Alexandrum Presbyteros accersi jube, quoniam hi successione legitima Episcopatus tui thronum occupabant, ubi per martyriū e vivis ipse fueris sublatus: quibus illud accurate mandabis, ut ne & ipsi Arium in communionem suam redire ullo unquam modo ac tempore patiantur. His ad Petrum dictis, adolescens ex oculis ejus se mox eripuit. Ubi autem, quæcumque sibi audierat mandari, haud indiligenter executus est Vir sanctus, in pulcra fidei confessione persistens, diem clausit extremum.

[2] At vero Arius, ut omnes sibi ad fidelium communionem aditus occlusos esse perspexit, [Quamobrem furens Arius hæresim suam palam evulgat.] adversus sanctissimæ & consubstantialis Trinitatis mysterium, per totam Alexandrinam civitatem, linguam suam blasphemam cœpit exerere, & inspiratis divinitus Scripturis in pravum sensum detortis, miseram hominum animis mortem & corruptionem allatura dogmata impie evulgare; docens, Dei Filium ac Verbum, quod ex ipso ante omnia secula genitum est absque ullo temporis principio, dissimilis cujusdam a Patre suo Deo esse substantiæ; eumque, per quem creaturæ omnes, sive quæ cælo sive quæ terra continentur, quæque vel sub aspectum nostrum cadunt vel eumdem fugiunt, fuere productæ, in earumdem creaturarum numerum ac ordinem redigere ausus est homo nefarius atque impurus. Hæc Omnia tam perniciosa cum tandem aliquando ad nominati jam sæpius & piæ memoriæ Constantini Imperatoris aures pervenissent, rem ille putavit minime negligendam, sed pulcherrimis c mox ad eum destinatis litteris, minarum partim, partim adhortationum pondere, a tam perversa tamque Deo inimica doctrina ut deinceps abstineret jussit. [Qui frustra a Constantino M. per litteras monitus,] Postquam autem correrectionis omnis expertem in sua sententia persistere cognovit impium & infelicem Arium, Alexandria in regiam hanc a se dictam civitatem d advocari eum confestim jussit, responsurum de blasphemiis quibus supremum numen impetebat. Ipse deinde convocatis Nicæam Bithyniæ octodecim supra trecentos Episcopis, vitæ sanctimonia clarissimis, exortam recenter adversus Deum hærosim manifestam fecit, eosdemque ut Dominum Christum ad veræ & orthodoxæ religionis defensionem suscipiendam propitium redderent, hortari non est dedignatus.

[3] Illustris ille Patrum conventus, divini Spiritus opera non parum adjutus, & sancta ejus inspiratione plenus, hæreseos ut a Judaismo non multum abhorrentis commentum destruxit, ipsumque ejus repertorem suis ad Deum precibus in terram prostravit. Hic enim Alexandria profectus, [& a Nicæno Concilio damnatus,] & ad sanctorum quos dixi Patrum cœtum se conferens, sectatorum suorum fretus audacia, sordidas blasphemiarum suarum novitates evomere palam non dubitavit: sanctissimi vero sapientissimique Patres fœdum errorem merita infamia cum notassent, veram & uniformem de consubstantiali Trinitate fidem universis per orbem religionis Christianæ cultoribus tradiderunt, exhibentes Constantino Imperatori, memoria æterna dignissimo, a concilio suo confectam fidei orthodoxæ regulam indubitatam. Qui mox ut illam vidit, & divinitus conceptam fidei nostræ esse traditionem credidit, tum ipsemet eam cum veneratione suscepit, tum per edicta sua piissima ubique locorum regulam esse voluit eorum, quæ de Patris & Filii & Spiritus sancti consubstantialitate essent credenda. Sed nunc, ut quam plurima silentio præteream, ad rei ipsius caput deveniendum est. Idem igitur ille, qui ab omni retro æternitate visibilium omnium & invisibilium Rector est ac Dominus, quem coram hominibus impie negaverat Arius, [funesta tandem morte extinguitur.] & in rerum creatarum ordinem redegerat, in fatalem illum locum secedere compulit, in quo non tam impuri ventris sordes, quā intestina sua omnia per secessum infelix ejecit; perspicue videlicet demonstrans, usque ad postremam excrementorum ejectionem, quam non indignum vita sua exitum esset sortitus. Æquum enim erat, ut, qui ob turpes in Christum blasphemias gravem, dum viveret, fœtorem exhalarat, in locis graviter olentibus vitæ finem inveniret.

ANNOTATA.

a Colitur S. Petrus 25 Novembris.

b Maximinum dicere debuit, qui innumerabiles in Oriente Martyres ea tempestate occidit, donec crudelitati modum Constantinus victor adhibuit. Illustriores fuere Pamphilus Cæsariensis Presbyter, Procopius in eadem urbe passus, & Petrus hic Alexandrinus Episcopus; qui cum martyrium subiit, vitam privatam, deposita purpura, ducebat Diocletianus, a quo cœptam persecutionem Maximinus in Oriente promovebat. Sicuti autem Diocletianus, Ariani Præsidis conversione ad Christum intellecta, Protectores quatuor ad eum comprehendendum misisse legitur 8 Martii in Actis S. Philemonis & sociorum; ita hic quoque iisdem dicitur usus tyrannus.

c Eas, litteras contra Arium & Arianos scriptas exhibet Baronius ad an. 319 num. 7, eæque omnino esse videntur, quarum, occasione litterarum post Concilium scriptarum, meminit Socrates lib. 1 cap. 6 sub finem, ubi ait. Alias etiam epistolas, contra Arium sectatoresque ejus in modum orationum scriptas, per singulas urbes proposuit, perstringens hominem & facete jocando sugillans: Epiphanius laudat eamdem epistolam hæresi 69, ut respondentem eis, quas ad Imperatorem aususfuerat dare Arius, tanta majestate parum dignas parumque officiosas.

d Nullam hujus evocationis mentionem invenias apud antiquos scriptores alios.

CAPUT II.
De Valentis Imp. Ariani impietate, & trina Isaacii ad eum monitione ac prædictione.

[4] ΤΟύτων οὕτως παραδόξως ὑπὸ τοῦ Κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ θαυματουργουμένων, τοῦ χρόνου προβάντος, τῆς εἰρήννης έχθρὸς βελίαρ προχειρίζεται σκεῦος ἴδιον ὡς δεύτερον Ἄρειον κατὰ τῆς ὀρθοδόξου πίστεως, τὸν Βασιλέα Οὐάλεντα· ὃς παρανομώτατος ὑπάρχων, ὡς ἄλλος Ἀχαὰβ, κατὰ τῶν ἁγίων τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησιῶν ἐξεμάνη ἀνανεοῖν προθυμούμενος πᾶσαν τὴν τοῦ δυσσεβοῦς Ἀρείου βλασφημίαν. Προσέταξεν οὖν πάσας τὰς ἁγίας τῶν ὀρθοδόξων Ἐκκλησίας ἀποκλείεσθαι, τῷ μὴ ἐπιτελεῖσθαι ἐν αὐταῖς τὰς συνήθεις λειτουργίας, καὶ τὰς μὲν αὐτῶν χορτοβολῶνας πεποίηκεν, τὰς δὲ καθελεῖν ἐπειρᾶτο. Ἐπεκράτησεν δὲ τοιαύτη ἀπαραμύθητος θλίψις ἐπὶ χρόνους ἱκανούς. Ἐν τῷ καὶρῷ οὖν ἐκείνῳ ἦν τις άνὴρ ἐν τῇ ἐρήμῳ τῆς Ἀνατολῆς, ἀγγελικὸν βίον ἐπὶ γῆς μετερχόμενος, τοὔνομα Ἰσαάκιος, τοῦ Ὑιοῦ τοῦ Ἀβραὰμ ἐπώνυμος, μᾶλλον δὲ καὶ ὁμότροπος, εἰ τ᾽ οὖν ὁμόπιστος· ὃς κατὰ τὸ εἰωθὸς θείας οὐρανόθεν ἀκούει φωνῆς, παρακελευομένης κατιέναι τῆς ἐρήμου, καὶ ἐλθεῖν ἐν Κωνσταντινουπόλει. δὲ μὴ ἀπιστήσας τῷ κελεύσαντι, κάτεισιν ἐκ τῆς ἐρήμου, καὶ καταλαβὼν τὴν προλεχθεῖσαν πόλιν, εὖρεν τῆς θεομάχου αἱρέσεως τὸν κατακλυσμὸν τῶν ψυχῶν, καὶ κατὰ τὸν συμπαθέστατον Ἱερεμίαν τὸν προφήτην, πῦρ ἀνήφθη ἐν τοῖς ἐγκάτοις αὐτοῦ, καὶ παρεῖ τὸ πάντοθεν.

[5] Κατὰ δὲ συγχώρησιν Θεοῦ, τοῦ ἀεὶ πρὸς τὸ συμφέρον παιδεύοντος, ἐγένετο ἐπανάστασις τῶν βαρβάρων κραταιά· καὶ συναγαγόντες τὰς παρεμβολὰς αὐτῶν, διαπυρθμεύσαντες τὸν ποταμὸν τὸν καλούμενον Δανοῦβιν, ἐλεηλάτουν τὴν Θράκην ἐπερειδόμενοι τῷ ἀπείρῳ πλήθει· θλίψιν δὲ καὶ ταρακὴν, σὺν τῇ προϋπαρχούσῃ τῶν Ἐκκλησιῶν ἕνεκα, οὐ τὴν τυχοῦσαν ἐῖχεν πόλις. Τότε δὴ Βασιλεὺς συνήγαγε τὰ στρατόπεδα αὐτοῦ, παρασκευαζόμενος ἐξελθεῖν κατὰ τῶν ὑπεναντίων. Καὶ ἐγένετο, ἐξιόντος ἐπὶ τὸν κάμπον τρακτεῦσαι τὰ στρατόπεδα αὐτοῦ, ἀναζωπυρισθεὶς τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, ὡς ἄλλος Δανιὴλ ἐπὶ Σωσάννης, ἅγιος Πατὴρ ἡμῶν Ἰσαάκιος, πρόσεισι τῷ δυσσεβεῖ, λέγων· Βασιλεῦ, ἄνοιξον τὰς Ἐκκλησίας τῶν ὀρθοδόξων, καὶ εὐοδώσει σοι Κύριος τὴν ὁδόν σου ἔμπροσθέν σου. δὲ τὸ εὐτελὲς καὶ ξένον τοῦ σχήματος ἰδὼν, καὶ ῥακκοδυτοῦντα γηράλεον, ὡς λήρου περιφρονήσας, οὔτε λόγου ἠξίωσεν αὐτόν· οὐ γὰρ ἦν τότε ἐνταῦθα ἴχνος μοναχοῦ. Εἶτα πάλιν τῇ ἑξῆς ἐξιόντι αὐτῷ, ἔστη ἔμπροσθεν αὐτοῦ, καὶ εἶπεν· Βασιλεῦ, ἄνοιξον τὰς Ἐκκλησίας τῶν ὀρθοδόξων, καὶ νικήσεις τοὺς ἐχθρούς σου, καὶ ὑποστρέψεις ἐν εἰρήνῃ. δὲ Βασιλεὺς τοῦ λόγου τὴν δύναμιν αἰσθόμενος τὸ, Ὑποστρέψης ἐν εἰρήνῃ, ἀνεκοινώσατο τοῖς ἔγγιστα αὐτοῦ ἐπὶ τῷ ἀνοῖξαι τὰς Ἐκκλησίας. δὲ κατ᾽ ἐκείνῳ καὶρῷ Πρεπόσιτος, καὶ οἱ λοιποὶ ἐκ τῆς Ἀρείου κακοπιστίας ὑάρχοντες, ἐπὶ πλεῖον διέστρεψαν τὸν Βασιλέα, καὶ ἐλοιδόρησαν τὸν Ἅγιον, ἐκμυκτηρίσαντες τοὺς λόγους αὐτοῦ, καὶ ταῖς φραγέλλαις ἐμάστιζον αὐτόν. Καὶ πισθεὶς αὐτοῖς Βασιλεὺς, παραλογισάμενος αὐτὸν, ἐπορεύθη. δὲ θεράπων τοῦ θεοῦ Ἰσαάκιος ἀδιαλείπτως ἐδέετο τοῦ Θεοῦ, ταχεῖαν τὴν βοήθειαν ποιήσασθαι περὶ τῆς ἁγίας ὀρθοδόξου πίστεως.

[6] Μετὰ δὲ δύο ἡμέρας παραταξαμένου τοῦ Βασιλέως, καὶ έξιόντος εἰς τὸν πόλεμον, προσῆλθεν αὐτῷ κατὰ τὴν ὁδὸν Μακάριος, καὶ ἐπιλαβόμενος τοῦ χαλινοῦ τοῦ ἵππου αὐτοῦ, ἀνθίστατο, τὰ μὲν διελέγχων ὡς θεομάχον, τὰ δὲ παραινῶν τοῦ εῖξαι καὶ ἀνοῖξαι τὰς Ἐκκλησίας τῶν ὀρθοδόξων. δὲ κατὰ τὸ εἰωθὸς αὐτῷ ἀκαμπής διέμενεν· οἱ δὲ πλησίον παρατρέχοντες τοῦ Βασιλέως, ἐμάστιζον αὐτὸν τοῦ ἀποστῆναι, καὶ οὐκ ἴσχυον· γίνεται οὖν ἐκ τούτου συνδρομὴ πλήθους, καὶ διαφόρως ἕκαστος ἐμάστιζον αὐτὸν, οἱ μὲν βέργαις, οἱ δὲ φραγέλλαις, ἕτεροι δὲ πυγμαῖς, ἄλλοι δὲ ῥωπάλοις, καὶ μόλις ποτὲ, τοῦ θεοῦ συγχωρήσαντος, ἠδυνήθησαν ἀποστῆσαι τὰς χεῖρας αὐτοῦ ἐκ τοῦ χαλινοῦ τοῦ ἵππου τοῦ Βασιλέως. Τότε Βασιλεὺς Οὐάλης ἐμμανὴς γενόμενος, περιβλεψάμενος ὧδε καὶ ὧδε, ὀρᾶ πάντα τὸν τόπον ἐκεῖνον ὥσπερ λίμνην συνεστῶσαν, οὐχ ὕδατος, ἀλλὰ βορβορου δυσώδους, καὶ ἐν αὐτῷ ἕλος δασὺ παλιούρων θανατικῶν, καὶ ἀκανθῶν λίαν δεινῶν, ἐν ᾧ τόπῳ οἷον ζῶον εἰσεληλύθει (οἷα γίνεται ἐξ ἀγνοίας) οὐδαμῶς ἠδύνατο ζῶν ἐξελθεῖν. Προσχῶν οὖν Βασιλεὺς τὸν τόπον, καὶ γνοὺς ὅτι παγὶς θανατική ἐστιν, ἐκέλευσιν αὐτὸν ἐν αὐτῆ ἀκοντισθῆναι, καὶ ἐπορεύθη τὴν ὁδὸν αὐτοῦ. Ἀκοντισθεὶς δὲ γενναῖος ὁμολογητὴς Ἰσαάκιος ἐν τῷ θανατικῷ τῆς παγίδος βορβόρῳ, αὐτὸς μὲν ἔπασχεν οὐδὲν δεινὸν· ἰδοὺ γὰρ τῇ δυνάμει τοῦ Κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ ἐπιστάντες δύο Ἄγγελοι ἀνέσπασαν αὐτὸν ἐκ τοῦ βορβόρου, καὶ ἐξαγαγόντες αὐτὸν, ἔστησαν ἐν τῇ λεοφόρῳ, καὶ εἶπον αὐτῶ, Εἰρήνη σοι, ἴσχυε καὶ ἀνδρίζου· καὶ τοῦτο εἰπόντες, ἀπέστησαν ἀπ᾽ αὐτοῦ· εἰς ἑαυτὸν δὲ ἐλθὼν καὶ κλίνας τὰ γόνατα, εὐχαρίστησε τῷ Θεῷ, ὅτι πρόνοιαν ποιεῖται τῶν δούλων αὐτοῦ.

[7] Ἀναστὰς δὲ ἐκ τῆς εὐχῆς, δρομαίως δι᾽ ἄλλης ὅδοῦ πορευθεὶς, καὶ προσφθάσας τὸν Βασιλέα, πάλιν ἐπιλαβόμενος τοῦ χαλινοῦ τοῦ ἵππου τοῦ Βασιλέως, ἔφη μετὰ παῤῥησίας· Σὺ μὲν θανατεῖν με ἔδοξας, ἀκοντίσας ἐν τῷ βορβόρῳ· δὲ Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς, ὑπό σου ἀθετούμενος, ἐζωοποίησέν με, ἀναγαγών με ἐκ τῆς παγίδος ἧς ἔκρυψάς μοι, εἰς ἐλεγχον τῆς ἀπειθοῦς σου γνώμης. Καὶ νῦν παραινῶ, ἄκουσόν μου, καὶ ἄνοιξον τὰς Ἐκκλησίας τῶν ὀρθοδόξων, καὶ ἀπόδος αὐτὰς, καὶ νικήσεις τὸν πόλεμον, εἰς ὃν ἀπέρχῃ, καὶ ὑποστρέψεις ἐν εἰρήνῃ, καὶ ἔσται σοι εἰς ἕπαινον καυχήσεως. δὲ Βασιλεὺς θεασάμενος τὸν Μακάριον, καὶ τὴν φαιδρότητα τοῦ προσώπου αὐτοῦ, καὶ τοῦ λόγου τὴν παῤῥησίαν, ὥσπερ ἐξ ἐαυτοῦ γεγονὼς, οὐκ ἠδυνήθη ἀποκριθῆναι αὐτῷ λόγον. Εἶτα μετὰ μικρὸν λέγει Βασιλεὺς πρὸς τὸν Μακάριον· Ἐὰν δὲ μὴ ἀνοίξω ἀποδώσω τὰς Ἐκκλησίας τῶν ὀρθοδόξων, ἐκ τούτου τί ἔσται; Τότε ἀναζωπυρηθεὶς τῷ Πνεύματι τῷ ἁγίῳ θεράπων τοῦ Χριστοῦ, κατὰ τὸν Προφήτην τοῦ Θεοῦ Μιχαίαν ἐπὶ Ἀχαὰβ Βασιλέως Ἰσραὴλ, οὕτως καὶ νῦν προεφήτευσεν τῷ Βασιλεῖ Οὐάλεντι λέγων· Ἀγαθὸν μὲν ἦν σοι Βασιλεῦ πεισθέντι μοι ἀνοῖξαι καὶ ἀποδοῦναι τὰς Ἐκκλησίας τῶν ὀρθοδόξων, καὶ ἀπελθόντι ὑποστρέψαι μετ᾽ εἰρήνης· ἐπειδὴ δὲ ἕως τούτου ἀκαμπὴς διαμένεις, ἐὰν σὺ ἀπελθὼν ἐν τῷ πολέμῳ ὑποστρέψῃς ζῶν, γνῶθι ὅτι Κύριος οὐ λελάληκεν ἐν ἐμοί· ἀπελεύσῃ γὰρ ἐπὶ τὸν τόπον, καὶ συνάψεις ἐπὶ τὸν πόλεμον, καὶ οὐ δυνήσῃ ἀντιστῆναι κατ᾽ ἐνώπιον τῶν ἐχθρῶν σου· ἀλλὰ κρατήσουσιν ὑπέρ σε, καὶ φεύξῃ ἀπὸ προσώπου αὐτῶν, καὶ ἐπιδιώξουσί σε, καὶ καταφεύξῃ ἐν οἰκίσκῳ, καὶ ἐν αὐτῷ ζῶν πυρὶ κατακαυθήσῃ, καὶ τότε γνώσῃ ἐν τῇ ὥρᾳ τῆς ἀνάγκης σου, ὅτι ἔστι θεὸς ἐν οὐρανῷ, ὑπό σου ἀθετούμενος.

[8] Ταῦτα ἀκούσας Βασιλεὺς Οὐάλης, καὶ ἐμμανὴς γενόμενος, προσκαλεσάμενος δύο τῶν μεγιστάνων αὐτοῦ, ὄνομα τῷ ἑνὶ Σατορνῖνος, καὶ ὄνομα τῷ δευτέρῳ Οὐίκτωρ, παρέδωκε τὸν Ὅσιον, λέγων αὐτοῖς· Μετὰ πάσης ἀνάγκης καὶ στρέβλης, καὶ τῶν ἐπ᾽ αὐχένος ἁλύσεων ἐν φρουρᾷ κατακλείσατε, ἄχρις οὗ ὑποστρέψας ἐν εἰρήνῃ, τιμωρήσομαι αὐτὸν κατὰ τὴν ἀναίδειαν αὐτοῦ καὶ ἄκαὶρον προφητείαν. Τότε μακάριος Ἰσαάκιος ὑπομειδιάσας σεμνὸν, εἶπεν τῷ Βασιλεῖ, Καὶ ἤδη σοι εἶπον, ἐὰν σὺ ὑποστρέψῃς ζῶν, οὐ λελάληκεν ἐν ἐμοὶ Κύριος. Ἐπορεύθη δὲ Βασιλεὺς τὴν ὁδὸν αὐτοῦ· καὶ οἱ προῤῥηθέντες ἄνδρες παραλαβόντες τὸν Μακάριον, ἀπήγαγον αὐτὸν, καὶ καθεῖρξαν αὐτὸν καθὼς ἐνετάλθησαν ὑπὸ τοῦ Βασιλέως. Εἰσελθὼν δὲ Ὅσιος ἐν τῇ φυλακῇ, οὐ διέλιπεν νύκτα καὶ ἡμέραν μετὰ δακρύων δυσωπῶν τὸν Θεὸν, ἐπιβλέψαι ἐπὶ τὴν ποίμνην αὐτοῦ, καὶ ταχεῖαν ἀποστεῖλαι τὴν βοήθειαν αὐτοῦ.

[4] [Orthodoxorum Ecclesias invadit Valens:] Hæc quæ narravi adeo admiranda cum præter omnium expectationem divina Domini Jesu Christi potentia evenissent, secutis deinde temporibus pacis omnis inimicus Belial aliud adversus fidem orthodoxam monstrum suscitat, Valentem Imperatorem, Ario haud multum dissimilem; qui cum esset impiissimus, non secus atque alter quidam Achabus, magno furore sanctas Dei ecclesias invasit, renovare studens scelerati Arii hæresim. Universas enim Orthodoxorum ecclesias jubens occludi, ne divini cultus ulla amplius ministeria in iis peragerentur; earum quidem alias in horrea convertit, alias omnino demoliri est conatus. Nec sane exiguo tempore fœda ista procella desæviit. Ea autem durante vir quidam extitit, insolitariis Orientis locis vitam inter mortales ducens angelicam. Nomen illi cum sanctissimo Abrahami filio, nec mores minus communes: Isaacius vocabatur. Fidei quoque integritate Isaaco persimilis, vocem percepit a ad se delatam divinitus, qua monebatur, [Quem admoniturus solitudinem suam Isaacius deserit.] ut, relicta quam incolebat solitudine, Constantinopolim se transferret. Divino ille præcepto minime ratus obsistendum, solitudini valedicens, ad indicatam sibi urbem iter instituit, reperitque hæreseos. Arianæ diluvio ingentem animarum multitudinem oppressam. Tum vero, quemadmodum compassionis pleno Jeremiæ accidit, ignis acensus est in interioribus ejus, & undique pervasit. [Thr. 1, 13]

[5] [Gothi interea adversus Romanos rebellant.] Divina deinde providentia, quæ numquam non in suorum utilitatem intendit, factum est, ut gravissima b Barbarorum cooriretur adversus Romanos rebellio; qui, collectis in unum copiis & Danubio transmisso, Thraciam misere depopulabantur, infinita militum suorum multitudine confisi. Magnis igitur in angustiis tam ob hanc, quam ob præteritam ecclesiarum calamitatem versabatur civitas Constantinopolitana. Tunc Imperator, congregato undique milite, Barbaris obvium se dare constituit. Eo autem exercitus lustrandi gratia in campum prodeunte, accidit ut eodem spiritu, quo olim in causa Susannæ impletus fuerat Daniel, impleretur & Isaacius; [contra quos iturus Valens monetur ab Isaacio semel,] qui obviam progressus Valenti, Aperi, inquit, o Imperator, Orthodoxorum ecclesias, & Dominus prosperam reddet viam tuam ante te. At Valens abjectam hominis & peregrinam speciem intuitus, pannosum senecionem ita ut stultum contemptui habuit, nec verbo dignatus est: non enim Monachi vestigium erat ibidem reperire. Postero rursum die, cum denuo exiret urbe Imperator, ante eum Isaacius constitit, & dixit: Aperi, o Imperator, ecclesias Orthodoxorum, & inimicorum tuorum victori tibi dabitur in pace reverti. Tum Rex, promissionis illius, qua reditus illi addicebatur pacificus, efficaciam persentiens, cum iis qui propius ipsum comitabantur de aperiendis Catholicorum ecclesiis consultationem instituit. Sed qui ea tempestate Præpositi c honore erat insignis, nec non & ceteri omnes qui perversa Arii dogmata sectabantur, [iterum,] multis ab eo consilio Valentem sunt conati avertere. Conjectis quoque in Virum sanctum calumniis, & verbis ejus risu maligno exceptis, eumdem flagellis male mulctatum dimiserunt. Horum ergo sermonibus persuasus Imperator, despecta hominis senis commonitione, viam quam cœperat prosecutus est. Insignis interim summi Dei famulus Isaacius absque intermissione suas ad Deum fundebat preces, ut celerem fidei orthodoxæ opem adferre ne gravaretur.

[6] Duo abierant dies, quando, instructo ad confligendum exercitu, [tertio, de aperiendis restituendisque Orthodoxorum Ecclesiis.] ad bellum progredienti Imperatori, denuo se obvium præbet Vir sanctus; qui & arrepto equi regii frȩno, ante eum fidenter constitit, & partim increpando ut Deo adversantem, partim adhortando conatus est persuadere, ut sua Orthodoxis templa cedat atque aperiat. Immotus tamen ut ante persistebat Valens; cui qui propiores erant, hominem sanctum, ut de via discederet, non absque verberibus urgebant; sed frustra hi fuere. Magno igitur multitudinis reliquæ facto concursu, alii eum virgis, alii flagellis, pugnis & virgultis alii pro libitu cædere, [Quamobrem verberibus exceptus,] nec nisi ægre, volente sic Deo, potuerunt efficere, ut manus ab equi fræno amoveret. Tum vero Imperator, veluti in furorem actus, ac suos in omnem partem oculos circumferens, omnem circa se locum paludis quasi concretæ imaginem exhibere conspexit, quam non aquarum confluxus, sed tetri cujusdam odoris lutum conficiebat. In palude quoque ipsa arundinum & spinarum, acuminibus suis diram perniciem minitantium, densa conspiciebatur silva, in quam quodcumque animal, ut ex errore sæpe fieri solet, gressum intulisset, certam incurrebat mortem. Hunc contemplatus locum Imperator, ita quasi laqueum mortis eum esse reputavit, & sanctum Monachum in eumdem jussit conjici, ac iter suum prosecutus est. In feralem paludem conjectus illustris Christi confessor, nihil omnino in ea mali molestiæve perpessus est. [& in cænosam paludem conjectus, ac liberatus divinitas,] Ecce enim divina Domini Jesu Christi virtute gemini Viro sancto se obtulerunt Angeli, qui & e cœnoso lacu eum eduxerunt, & in publicam viam perduxerunt; Tum, Pax, inquiunt, tibi sit: confortare & esto robustus: atque his dictis, continuo disparuerunt. At Vir sanctus sibi redditus, in genua se sua prostravit, Deoque qui tantam pro famulis suis solicitudinem solitus est ostendere, gratias ingentes retulit.

[7] [Valenti frustra iterum admonito,] Finita deinde precatione consurgens, magna cum festinatione diversam ingressus semitam, compendio viæ Regem ad bellum proficiscentem prævertit, correptoque iterum equi imperatorii fræno, ita fidenter ac fortiter est locutus: Tu quidem, o Imperator, inevitabili morti traditum me existimasti, cum jussu tuo in cœnum illud fui conjectus: at vero Dominus Jesus Christus, cujus tu fidem abnegasti, nova me quadam vita donavit; e lacu in quem immergi me volueras, salvum & incolumem educens, ut perversam animi tui sententiam palam arguat. Attamen etiam nunc amice te hortor, me ut benigne audias, & suas Orthodoxis ecclesias reseres atque reddas; quo facto, ita tibi persuade, fore ut e bello, ad quod nunc pergis, victor evadas, tibique in pace revertenti vera præbeatur laudum & gratulationum materia. Imperator Valens monitorem suum diligenter intuitus, & vultus in eo hilaritatem ac libertatem sermonis attendens, sic quasi extra se fuisset abreptus, ne voculam quidem ad ea quæ dicta erant reponere valuit. Interposita igitur nonnulla mora, Ecquid, ait Imperator ad virum sanctum conversus, demum est futurum, si Catholicorum ecclesias aperire ac reddere abnuero? Tunc a Spiritu sancto incitatus Dei famulus, non aliter ac olim Achabo Regi Israëlis Propheta Michæas, ita & ipse vaticinatus est Valenti Imperatori, hoc eum modo compellans: Fortunatius quidem tecum fuisset actum, Imperator, [Cladem prædicit ac mortem:] si verbis meis persuasus, ecclesias Orthodoxorum reserare ac restituere induxisses in animum, & ad bellum istud discedens in pace elegisses reverti; sed quoniam in hoc usque tempus inexorabilis persistere non dubitasti, ita tibi denuntio: si post expeditionem istam superstes Constantinopolim aliquando vivum reverti te contingat, scias quoniam mihi Dominus non est locutus. Abibis scilicet in locum istum, & commisso cum Barbaris prælio, nequaquam ipsis resistere valebis; quin ipsi potius te superiores evadent, fugiesque a facie persequentium, donec in exiguum te abdas tugurium, in quo latitans flammis circumcirca injectis vivens cremaberis. Illud erit miseriæ & calamitatis tuæ tempus, quo cognosces regnare Deum aliquem in cælo, qui a te modo non agnoscitur.

[8] His auditis, magna incensus rabie fuit Imperator, ac vocatis ad se protinus duobus e proceribus, [In carcerem detruditur.] quorum alteri Saturnino, alteri nomen erat Victori, Sanctum iis hominem servandum tradidit, ita jubens: Istum vos senecionem, compedibus & catenis vinctum atque oneratum, arctæ custodiæ includite, quousque in pace domum reversus, supplicium sumam de impudente, & non minus importuna hac ejus vaticinatione. Tum B. Isaacius, cum quadam vultus majestate subridens, sic Regem iterum est affatus: Nunc equidem tibi ita prædixi. Si e bello isto vivum te in urbem referas, non est mihi locutus Dominus. Ad hostes igitur suos debellandum perrexit Valens d; at prænominati duo magnates comprehensum virum sanctum, quemadmodum ipsis fuerat a Rege imperatum, carceri incluserunt. Ex quo autem tempore in eum est ingressus Vir sanctus, diu noctuque supplicationes cum lacrymis ad Deum instituebat, ut placato tandem vultu populum suum respicere, & præsenti auxilio tueri vellet.

ANNOTATA.

a Tam distinctæ revelationis non meminit Vita altera, sed interni dumtaxat impulsus.

b Gothi hi fuere, quibuscum aßidua fere Valenti fuere bella; & contra quos dimicans, sagitta confossus, & cum tugurio, in quod, ut insequentrum hostium manus evaderet, se cum paucis e suis receperat, vivus exustus est.

c Simocatta libro 4 cap. 15. εὐνοῦχος εἰς τὸν βασιλικὴν δορυφορίαν συντεταγμέννος κορυφαιότατος· ὃν Πραεπόσιτον εἴθιστο Ῥωμαίους ἀποκαλεῖν. Eunuchus supremus & præcipuus ad Imperatoris satellitium deputatus, quem Præpositum vocare Romani consueverunt. Munera ejus ac dignitatem explicant Codinus, Meursius alii.

d Fiduciam, prædictioni Isaacii contrariam, dabant Valenti scilicet vaticinia, quæ fuisse ejus jussu consulta de proposita belli expeditione, post ejus obitum libere fassi sunt, qui ejus familiaritate utebantur domestici, uti scribit Theophanes.

CAPUT III.
De Valentis interitu, & Theodosii in Imperatorem electione: qui suscepto baptismo, Isaacium honorifice habet; ac, pulsis Arianis, pacem reddit Ecclesiæ.

[9] Γενομένου τοιγαροῦν τοῦ Βασιλέως ἐν μιᾷ τῶν πόλεων τῶν πάρεγγυς τοῦ Δανουβίου, ἐπισκεψάμενος τὰ στρατόπεδα αὐτοῦ, καὶ ἀνακοινωσάμενος αὐτοῖς, ὥρισεν ἡμέραν ἐν ᾗ συνάψει τὸν πόλεμον. Ἐν δὲ τῷ καὶρῷ τῆς συγκρούσεως μὴ δυνηθεὶς ἀντιστῆναι τοῖς ὑπεναντίοις, νῶτα δεδωκὼς ἀλιτήριος ἤρξατο φεόγειν ἀπὸ προσώπου αὐτῶν· οἱδὲ ἐπεδίωκον. Καταλαβὼν δὲ ἀγρὸν, εὑρὼν ἀχυρῶνα ἀνεωγμένον, εἰσεπήδησεν ἐκεῖσε ἅμα τῶι Πραεποσίτῳ τῷ διαστρέφοντι αὐτόν. Οἱ οὖν ἐπιδιώκοντες βάρβαροι, ἰδόντες ὅτι ἐν τῷ ἀχυρῶνι εἰσεπήδησεν φεύγων, ἅψαντες πυρὰν κύκλου κατέκαυσαν αὐτὸν ἐν αὐτῷ, καὶ οὕτως τιμωρούμενος ἀπέῤῥηξεν ἐκεῖ τὴν ψυχὴν, κατὰ τὴν προφητείαν τοῦ ἀνθρώπου τοῦ Θεοῦ Ἰσαακίου. δὲ ὑπολειφθεῖσα στρατεία ἦλθεν ἐν Σερμίῳ τῇ πόλει τοῦ Ἰλλυρίων ἔθνους, καὶ ἀπέστειλαν πρεσβεῖαν πρὸς τὸν Βασιλέα Γρατιανὸν, σημαίνοντες περὶ τῶν γεγενημένων πάντων. Ὃς παραγενόμενος ἐν τῇ προλεχθείσῃ πόλει Σερμίῳ, κατὰ ψῆφον Θεοῦ ἀναδείκνυσιν αὐτοῖς Βασιλέα ὀνόματι Θεοδύσιον, ἄνδρα πιστότατον καὶ φιλόχριστον, ὀρθόδοξόν τε περὶ τὴν πίστιν ὄντα, ἀνδρεῖόν τε καὶ πολεμικώτατον. Κατὰ γνώμην δὲ τῶν δύο Βασιλέων συγκροτεῖται πόλεμος κατὰ τῶν βαρβάρων τῶν τὸν Οὐάλεντα καυσάντων· καὶ τῇ συνάρσει τοῦ Κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ, τοὺς μὲν ἔκτειναν, τοὺς δὲ ἐδίωξαν· οἱ δὲ πλεῖστοι αὐτῶν ἐν τῷ Ἵστρῳ ποταμῷ ἐν τῷ φεύγειν ὤλοντο· καὶ οὕτως Γρατιανὸς καὶ Θεοδόσιος οἱ Βασιλεῖς κατὰ βαρβάρων ᾖραν τὰς νίκας, καὶ μετὰ τὰ τρόπαια, Γρατιανὸς μὲν ἐπὶ τὰς Γαλλίας ἐχώρει, Θεοδόσιος δὲ ἐπὶ τὴν Κωνσταντινούπολιν ἔσπευσεν. Καταλαβὼν δὲ τὴν Θεσσαλονίκην, ἐκεῖσε ἀῤῤωστίᾳ περιπίπτει. Μεταστειλάμενος οὖν τὸν Θεσσαλονίκης Ἐπίσκοπον τ᾽ οὔνομα Ἀχόλιον, ἐπυνθάνετο ποίαν πίστιν ἀσπάζεται. Τοῦ δὲ εἰπόντος, ὅτι παρῆλθεν Ἀρειανὴ βλασφημία τὰ Ἰλλυρίων ἐθνη, οὐ δὲ ἴσχυσεν συναρπάσαι παρ᾽ ἐκείνης γενομένη ἀσεβὴς θεομαχία, ἀλλὰ τὴν ἄνωθεν καὶ ἐξ ἀρχῆς ἐκ τῶν ἁγίων. Ἀποστόλων παραδοθεῖσαν πίστιν, καὶ ὑπὸ τῶν ἁγίων Πατέρων τῶν ἐν Νικαίᾳ βεβαιωθεῖσαν τὸ ἀδιαίρετον καὶ ὁμοούσιον τῆς ἁγίας Τριάδος κατέχομεν. Ταῦτα ἀκούσας Βασιλεὺς Θεοδόσιος, καὶ ἀσμενέστατα ἀποδεξὰμενος, ἠξίωσε λαβεῖν τὸ ἅγιον βάπτισμα, καὶ ἐβαπτίσθη ὑπὸ Ἀχολίου τοῦ Ἐπισκόπου Θεσσαλονικέων μητροπόλεως εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Ὑιοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, καὶ μετέλαβε τοῦ ἀχράντου σώματος καὶ τοῦ τιμίου αἵματος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ.

[10] Ἀναῤῥωσθεὶς οὖν μετὰ πολλὰς ἡμέρας, ἐπὶ τὴν Κωνσταντινούπολιν ἔρχεται μηνὶ Νοεμβρίῳ ἰκάδι τετάρτῃ, ἰνδικτιῶνος * πέμπτης, ἐν ὑπατίᾳ τῶν εὐσεβῶν βασιλέων Γρατιανοῦ τὸ πέμπτον, καὶ αὐτοῦ Θεοδοσίου τὸ πρῶτον· ἐν ᾧ καὶρῷ Γρηγόριος Ναζιανζοῦ Ἐπίσκοπος, ἔνδον ἐν μικρῷ εὔκτηρίῳ τὰς συναγωγὰς ἐποιεῖτο, ἐπισυνάγων καὶ ἐπιστηρίζων τὸν λαὸν διὰ τῆς διδαχῆς αὐτοῦ εἰς τὴν ὀρθόδοξον πίστιν, ὅπερ εὐκτήριον μετὰ ταῦτα ἐκ βασιλικῆς φιλοτιμίας μεγαλυνθὲν, Ἀναστασίαν ὠνόμασαν. Οἱ δὲ περὶ τὸν Σατορνῖνον καὶ Οὐίκτορα, ὑπαντήσαντες τῷ Βασιλεῖ, ἐγνώρισαν αὐτῷ πάντα τὰ κατὰ τὸν ἅγιον καὶ ὁμολογητὴν Ἰσαάκιον, καὶ τὴν προφητείαν αὐτοῦ, ἣν κατὰ πρόσωπον προεῖπεν τῷ Οὐάλεντι, καὶ ὅτι οὕτως ἀπέβη αὐτῷ. Ὃς ἀκούσας, καὶ θαυμάσας τὸν ἄνδρα, εὐθέως μετὰ πάσης τιμῆς ἐπὶ τὰ βασίλεια ἄγειν προσέταξεν. Οἱ δὲ προαγορευθέντες ἐνδοξότατοι ἄνδρες, πορευθέντες μετὰ σπουδῆς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, τῶν ποδῶν τοῦ Ὁσίου ἁπτόμενοι, ἐδέοντο εὔξασθαι ὑπὲρ αὐτῶν, ἐγνωκότες διὰ τῆς ἐκβάσεως τῶν πραγμάτων προφήτην αὐτὸν εἶναι. Ἐξαγαγόντες δὲ αὐτὸν ἐκ τοῦ δεσμωτηρίου, ἤγαγον πρὸς τὸν Βασιλέα· ὃς ὑπαντήσας, προσεκύνησε τῷ Ἁγίῳ, αἰτήσας εὐχήν. δὲ ἀποστολικὸς ἀνὴρ καὶ ἐπηύξατο καὶ ἀσπασμοῦ μετέδωκεν, καὶ πάντα ἀπήγγειλεν αὐτῷ τὰ κατὰ τὸν δυσσώνυμον Οὐάλεντα.

[11] Ὃς ἀκούσας καὶ οἰκειωσάμενος τῶν ἁγίων Ἐκκλησιῶν τὴν συμφορὰν, εὐθέως προτίθησι θεσπίσματα ἐν τοῖς ἐπισήμοις τόποις τῆς πόλεως περιέχοντα οὕτως. Βασιλεὺς Θεοδόσιος, Νικητὴς, τροπαιοῦχος, πᾶσι τοῖς τῆς Ἀρείου θυσσεβείας μύσταις. Γνωστὸν ὑμῖν ἔστω, ὅτιπερ ἐκ τῆς ἐνεστώσης ἡμέρας, ὃς ἂν φωραθείη ἐξ ὑμῶν ἔσωθεν τείχεων συναγόμενος ἐν Ἐκκλησίᾳ τῆς ὀρθοδόξου πίστεως, τούτῳ ζημία ἔσται οὐχ τυχοῦσα· ἅσπερ ἁγιωτάτας Ἐκκλησίας μετὰ πολέμων καὶ ἁρπαγῆς εἰλήφατε, ταύτας ἐν εἰρήνῃ καταλειπόντες, ἔξω τῆς πόλεως αὐλίζεσθε. Δηλοῖ δὲ καὶ τῷ κατ᾽ ἐκείνῳ καὶρῷ προεστῶτι τῆς Ἀρειανικῆς θρησκείας ὀνόματι Δημοφίλῳ τὰ αὐτὰ, καὶ εἰ βούλοιτο πεισθεὶς τῇ κατὰ Νίκαὶαν ἁγίᾳ συνόδῳ, ἑνοῦν τὸν λαὸν, καὶ τὴν εἰρήνην ἀσπάζεσθαι. Τοῦ δὲ Δημοφίλου φυγόντος τὴν πρότασιν τῆς ἑνώσεως καὶ εἰρήνης, ἀντεδήλωσεν Βασιλεὺς, Εἰρήνην καὶ ὁμόνοιαν φεύγεις; φεύγειν σε ἐν τῷ τάχος καὶ ἐκ τὸν εὐκτηρίων κελεύω. Ταῦτα ἀκούσας Δημόφιλος, συγκαλεσάμενος ἅπαντας τοὺς Ἀρειανοὺς, προσεφώνησεν αὐτοῖς τοιᾶδε λέγων· Ἀδελφοὶ, Βασιλεὺς φιλάνθρωπός ἐστιν, καὶ τὰ τῆς οἰκείας πίστεως τῶν τὸ ὁμοούσιον φρονούντων Ἐκκλησίας ἐπιζητεῖ, γαληνώτατα δηλώσας ἡμῖν· Ἄσπερ φησὶν ἐν πολέμῳ καὶ ζάλῃ εἰλήφατε Ἐκκλησίας, ταύτας ἐν εἰρήνῃ ἀπόδοτε. Ἴστε οὖν ἀπὸ τῆς ἑξῆς συναχθησομένους ὑμᾶς ἔξω τῆς πόλεως. Ταῦτα εἰπὼν ἐξῆλθεν ἔξω τῆς πόλεως ἅμα παντὶ τῷ λαῷ αὐτοῦ, κᾀκεῖ τὰς διαγωγὰς τοῦ λοιποῦ ἐποιοῦντο. Οὕτω μὲν οὖν οἱ Ἀρειανοὶ ἐπὶ τεσσαράκοντα ἐτη τῶν Ἐκκλησιῶν τῶν ὀρθοδόξων ἐκράτησαν· ἐπὶ δὲ τοῦ χριστιανικωτάτου Βασιλέως Θεοδοσίου οὐ μόνον τῶν εὐκτηρίων οἴκων, ἀλλὰ καὶ αὐτῆς τῆς πόλεως ἐξηλάθησαν, ἐν τῇ αὐτῇ ὑπατίᾳ καὶ ἐν τῷ αὐτῷ μηνί.

[12] Ἀντεισείησαν δὲ καὶ ἀντελάμβανον αὐτὰς οἱ τῆς ὀρθοδόξου πίστεως, ἐπὶ τῷ κρατῦναι τὴν ἐν Νικαίᾳ πίστιν, καὶ χειροτονῆσαι τῃ Κωνσταντινουπόλει Ἐπίσκοπον, καὶ δοῦναι κατάστασιν ταῖς ἁγίαις Ἐκκλησίαις, καὶ παντὶ τῷ λαῷ. Ἤλπισε γὰρ δύνασθαι ὁμονοῆσαι καὶ ἑνῶσαι τοὺς περὶ Ἄρειον καὶ Μακεδόνιον τῇ ὁμοουσίῳ πίστει, καθὼς ἦσαν πρὸ τῆς ἀποστάσεως· πάντα γὰρ τὰ κατ᾽ αὐτοὺς ἐδίδαξεν τὸν Βασιλέα Γρηγόριος Ναζιανζοῦ Ἐπίσκοπος, καὶ ὅπως Κωνστάντιος υἱὸς Κωνσταντίνου, ἕνεκεν Ἀρείου καὶ Μακεδονίου, πάντα τὰ τοῦ πατρὸς πιστῶς καὶ ὀρθῶς νομοθετηθέντα ἀναστρέψας, τὴν ὀρθόδοξον ἐπόρθησε πίστιν, καὶ μετ᾽ αὐτὸν Οὐάλης ὁμοίως· καὶ ἐκέλευσε παρεῖναι ἐν τῇ συνόδῳ καὶ τοὺς προεστῶτας τούτων τῶν αἱρέσεων. Συνῆλθον οὖν τῆς μὲν ὁμοουσίου πίστεως, ἐκ μὲν τῆς Ἀλεξανδρέων Τιμόθεος, ἐκ δὲ τῶν Ἱεροσωλύμων Κύριλλος προσθέμενος τῷ ὁμοουσίῳ πάλιν, Μελέτιος δὲ ἀπὸ Ἀντιοχείας, ἐκεῖ δὲ καὶ αὐτὸς παρὼν ἦν Ναζιανζοῦ Γρηγόριος, καὶ Ἀχόλιος Θεσσαλονίκης, καὶ ἄλλοι κατ᾽ αὐτοὺς πλεῖστοι· πάντες δὲ ἦσαν ἑκατὸν πεντήκοντα· τοῦ δὲ Ἀρείου καὶ Μακεδονίου μέρους, Ἐλεύσιος Κυζίκου, Μαρκιανὸς Λαμψάκου, Εὐήθιος Ἐφέσου, Μάρης Χαλκεδῶνος, καὶ λοιποὶ ἄλλοι· πάντες δὲ ἦσαν τριάκοντα, ἐξ ὧν οἱ πλείους τῶν περὶ Ἑλλήσποντον καὶ τὴν Ἀσίαν πόλεων ἦσαν. Συνῆλθον οὖν ἐν ὑπατίᾳ Εὐχερίου καὶ Συαγρίου, μηνὶ Μαΐῳ οἵ τε Ἐπίσκοποι καὶ Βασιλεὺς, καὶ ἐν ἁγίοις οὗτος πατὴρ ἡμῶν καὶ ὁμολογητὴς Ἰσαάκιος, καὶ παντοῖοι ἐγένοντο ὁμονοῆσαι αὐτοὺς τῇ ὁμοουσίῳ καὶ ὀρθοδόξῳ πίστει· οἱ δὲ μικρὰ φρονήσαντες, καὶ τὰς παραινέσεις παραλογισάμενοι, μᾶλλον ἕφασαν αἱρεῖσθαι τὴν Ἀρειανὴν πίστιν, τῷ ὁμοουσίῳ συντίθεσθαι. Ταῦτα εἰπόντας ἀπήλασαν αὐτοὺς ἀπὸ τοῦ συνεδρίου τῆς Ἐκκλησίας, ἔτι δὲ καὶ αὐτῆς τῆς πόλεως, τελείως ἀποσχίσαντας τῆς ὀρθοδόξου πίστεως· κρατύσαντες δὲ καὶ αὐτοὶ τὴν ἐν Νικαία πίστιν, συνοδὰ καὶ αὐτοὶ ὥρισαν περὶ τῆς πίστεως.

[13] Καὶ Βασιλεὺς περὶ χειροτονίας Ἐπισκόπου ἀνακοινωσάμενος αὐτοῖς, ἀνεδείχθη ἀπὸ τότε τοῦ κλήρου καὶ τῶν ὑπὸ ψήφων Νεκτάριός τις, ὀνομαστὸς ἐν εὐσεβείᾳ, συγκλητικοῦ αἵματος, ἐπιεικὴς τὸν τρόπον, τότε τὴν τοῦ Πρέτορος χειρίζων ἀρχήν· ἀπαχθεὶς δὲ ὑπὸ τοῦ λαοῦ παντὸς, εἰς τὴν ἐπισκοπὴν προχειρίζεται ὑπὸ τῶν ἑκατὸν πεντήκοντα ἁγίων Πατέρων, παρόντος καὶ τοῦ φιλοχρίστου Βασιλέως Θεοδοσίου, πατρὸς Ἀρκαδίου καὶ Ὁνορίου, καὶ αὐτῶν εἰς ὕστερον γεγονότων Βασιλέων, καὶ τοῦ ἀοιδίμου πατρὸς ἡμῶν Ἰσαακίου. Τότε δὴ καὶ ὅρον ἐκφέρουσιν, ὥστε τὸν Κωνσταντινουπόλεως Ἐπίσκοπον ἔχειν τά πρεσβεῖα τῆς τιμῆς μετὰ τὸν Ῥώμης Ἐπίσκοπον, διὰ τὸ εἶναι αὐτὴν νέαν Ῥώμην. Τούτοις πᾶσι συμψήφου γεγονότος τοῦ Βασιλέως, ἔσχεν σύνοδος τέλος εἰς δόξαν τοῦ Κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ.

[9] Interea Imperator ad quamdam prope Danubium a urbem pervenerat, lustratoque exercitu, & auditis suorum sententiis, [Valens vincitur, & vivus crematur,] conflictus cum hoste ineundi diem constituerat. Qui ut advenit, & cœptum est pugnari, hostibus suis Valens par esse non potuit; quamobrem coactus in fugam se dare impius, tamdiu insequentium inimicorum manus evasit, donec in agro quodam apertum horreum conspicatus, una cum Præposito, perversori suo, in illud sese abdidit. Hoc persequentes eum Barbari ut adverterunt, injecto ab omni parte in horreum igne, vivum cremarunt. Atque isto tandem modo supplicium persolvens meritum, juxta S. Isaaci prædictionem, animam miser exhalavit. Quæ vero pars exercitus a clade superfuit, Sermium b Illyrici tractus urbem petiit, ac missa inde ad Gratianum c legatione, eum de omnibus quæ contigerant edocuerunt. Ille ad prædictam civitatem mox ut pervenit d, Imperatorem illis proposuit Theodosium, divinitus ad tantam dignitatem electum, veræ fidei Christique amantissimum, religionis orthodoxæ sectatorem, virum denique bello strenuum e. Redingrato igitur e Theodosii & Gratiani mente adversus Barbaros qui Valentem incendio necarant bello, [Cui in Imperium succedens Theodosius,] & Domino Jesu Christo bene propitio, Barbarorum alios gladio deleverunt, alios verterunt in fugam; quorum maxima etiam pars, dum Istrum trajicit, aquis hausta interiit. Ita Imperatores Gratianus & Theodosius, victoria adversus Barbaros potiti, & erectis sibi trophæis clari, Gratianus in Gallias, [Barbaros feliciter superat,] Theodosius Constantinopolim perrexit. Hic Thessalonicam ut attigit, corporis infirmitate subito cœpit tentari. Quare accersito ad se f Acholio, urbis Thessalonicensis Episcopo, quam profiteretur fidem sciscitatus est. Respondit is, g Illyricas quidem gentes ab Arii blasphemia afflatas, ita tamen ut impia adversus Deum rebellio, quam ille induxit, ipsas post se non traxerit: Fidem enim, inquit, tenemus jam inde a principio per sanctos Apostolos nobis consignatam; [& baptizatur ab Acholio.] & a sanctis Patribus traditam olim doctrinā in Nicæno Concilio, de indivisa & consubstantiali Trinitate. Quæ verba lubenti animo suscipiens Theodosius, sacra confestim baptismatis aqua voluit expiari. Baptizatus itaque fuit ab Acholio, Thessalonicensis & metropolitanæ urbis Episcopo, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti: & sacrum deinde atque incorruptibile Domini nostri Jesu Christi corpus, & venerandum sanguinem reverenter accepit.

[10] Restaurata post dies plusculos corporis valetudine Constantinopolim est ingressus mense Novembri, [Constantinopolim deinde profectus] die XXIV, Indictione quinta h, religiosissimis Principibus, Gratiano quintum, & ipso Theodosio primum Consulibus; quo etiam tempore Gregorius Nazianzenus Episcopus in exiguo Oratorio Orthodoxorum conventus habebat, eos undique convocans, & sana sua doctrina in recta fide confirmans. Ac idem postea Oratorium, regia magnificentia non parum auctum, ab i Anastasia nomen deinde suum habuit. Saturninus interea ac Victor obviam progressi Imperatori, universa quæ circa sanctum Confessorem Isaacium acta fuerant enarrarunt; vaticinium præsertim, quod Valenti in os denuntiare non erat veritus, quodque suis omnibus numeris modo esset impletum. Auditis quæ narrabantur, Theodosium cepit magna viri tanti admiratio, [cuncta de Isaacio edocetur,] eumque ad ædes Imperatorias adduci quam primum mandavit. Viri igitur, quos dixi, clarissimi, in carcerem cum festinatione ingressi, hominis sancti genua supplices apprehenderunt, ac sacras ab eo preces pro se postulaverunt, quoniam nunc ex rei ipsius eventu Prophetam illum esse cognovissent. Eductum deinde e custodia Imperatori confestim obtulerunt; qui Virum sanctum obvius excipiens & suppliciter veneratus, ut Deum sibi orando propitium redderet, enixe petiit. [eumque habet in honore.] Imperatori fausta omnia postquam precatus est vir Apostolicus, & salutem reddidit, cuncta quæ sub infelici Valente acciderant annuntiavit.

[11] Quæ omnia intelligens Theodosius, & Ecclesiarum calamitatem suam esse reputans, edictum continuo celebrioribus urbis locis proponi jussit, [Edictum Theodosii adversus Arianos:] quo hæc præscribebantur. Theodosius Imperator, Victor & Triumphator, cunctis Arianæ impietatis Sacerdotibus. Notum vobis sit, quod, quicumque vestrum ex hac die deprehensus fuerit intra urbis muros, in quavis Orthodoxorum ecclesia cœtus cogere, pœna haud levi castigandus sit. Quas vero hactenus sanctissimas ecclesias per bella & rapinas occupastis, eas nunc in pace suis reddite possessoribus, contenti extra civitatis muros commorari. Demophilo k quoque, Arianæ impietatis ea tempestate Principi & Episcopo CP. eadem fuere denuntiata, ab eoque quæsitum, an admissa Nicæna & sacrosancta synodo, in populi omnis Christiani unionem & pacem Ecclesiæ consentire vellet. [qui & Demophilum urbe CP. pellit,] Qui cum omnem de pace ac unione sermonem plane refugeret, contra eum ita pronuntiavit Imperator: Pacem fugis & concordiam? jubeo igitur ut hinc quam primum alio te recipias, nec ulla amplius apud nos oratoria occupes. Denuntiatione ea accepta Demophilus, ad convocatos undique Arianæ doctrinæ asseclas ita est locutus: Fratres, Imperatorem nacti sumus perhumanum, qui fidei suæ propriæ & consubstantialitatis assertoribus ecclesias jubet restitui, sic pacifice nobis edicens: Quas bellorum atque tumultuum tempore ecclesias occupastis, eas nunc in & cum pace reddite. Scitote ergo extra urbis muros deinceps nobis esse conveniendum. Hæc elocutus, [ac pacem reddit Ecclesiæ.] una cum omni Arianorum multitudine urbem relinquens, extra ejus muros commorationem sibi delegit. Ita quidem cum ad quadraginta l omnino annos Orthodoxorum ecclesias tenuissent Ariani, imperante Theodosio, non iis modo, sed ipsa etiam urbe abire sunt compulsi, eodem illo Consulatu, eodemque mense.

[12] Cum eo modo prævaluisset rursum Nicæna fides, & suum urbs Constantinopolitana accepisset Episcopum m, sanctis Ecclesiis universoque populo reddita est pax; sua etiam templa & oratoria receperunt ac frequentarunt Orthodoxi: spem enim hanc conceperat Imperator, fieri posse ut in eamdem cum Catholicis fidei doctrinam & communionem convenirent tam Ariani quam Macedoniani, de Consubstantialitatis veritate persuasi, sicut fuerant antequam ab Ecclesia Catholica sese separassent: nam quæcumque ad hæreticos eos spectabant, jam ante Imperatorem edocuerat Episcopus, Nazianzenus Gregorius; qua scilicet ratione Constantius, [Constantinopolitanū I Concilium idem indicit.] Magni Constantini filius, in gratiam Arii & Macedonii, cuncta quæ a Patre ejus tam recte tamque religiose fuerant constituta evertens, fidem quoque orthodoxam subverterit, ejusque exemplum imitatus fuerit Valens. Post hæc Theodosius præcipuos sectæ utriusque propugnatores ad n Synodum Constantinopoli habendam convenire voluit. Adfuerunt illico Consubstantialitatis patroni acerrimi o, Alexandria profectus Timotheus, Cyrillus p Hierosolymitanus ad recte de Trinitate sentiendum denuo perductus, & Meletius q Antiochenus. Ipse etiam aderat Gregorius Nazianzenus, & Acholius Thessalonicensis, aliique plures, centum universim & quinquaginta. Pro Arii & Macedonii tuenda causa advenerant, Eleusius r Cyzicensis, Marcianus Lampsacensis, Euethius Ephesinus, Mares Chalcedonius, ac reliqui omnes ad triginta usque, e quibus longe major pars Hellespontum & Asiaticas incolebant urbes. Consulatu igitur s Eucherii & Syagrii, mense Majo, omnes quos dixi Episcopi, atque Imperator, & sanctus Confessor ac Pater noster t Isaacius in unum convenere, cum reliquis omnibus, qui orthodoxam de Consubstantialitate fidem palam sunt professi: u ii autem quibus minus erat prudentiæ, [Damnātur & pelluntur hæretici.] spretis sapientiorum hortationibus, in Arianam sectam consentire potius elegerunt, quam Consubstantialitatem in divinis Personis admittere. Cumque ita de se palam profiterentur, non solum e cœtu Ecclesiæ, sed ex ipsa etiam urbe sunt ejecti, & ab orthodoxe sentientibus omnino separati: Patres autem ea quæ Nicææ quoad fidem statuta erant, firmiora esse volentes, similia Nicænis decreta ediderunt.

[13] Imperator quoque postquam ad Concilii Patres de Episcopi Constantinopolitani electione retulisset, pluribus Cleri suffragiis designatus fuit x Nectarius quidam, vir pietate eximius, Senatorii sanguinis, [Nectarii in Episcopum CP. electio.] moribus optimis, qui Prætoris tunc munere fungebatur. Hic ab universo populo ad Episcopatum postulatus, centum quoque & quinquaginta Patrum assensu dignitatem eam suscepit, præsente Imperatore Christi amantissimo Theodosio, patre Arcadii & Honorii, qui & ipsi deinde Imperio præfuerunt, una cum sanctissimo Isaacio. Tunc illud etiam statutum fuit, ut secundum a Romano Episcopo dignitatis locum obtineret Episcopus Constantinopolitanus y, propterea quod Constantinopolis nova Roma & sit & dicatur. His omnibus cum suum pariter assensum præbuisset Imperator, finis tandem Concilio fuit impositus, ad gloriam majorem D. N. Jesu Christi.

ANNOTATA.

a Imo prope Hebrum, videlicet Hadrianopolim, a quo 12 p.m. abest locus pugnæ, 9 Augusti anno 378, commissæ.

b Quam urbem Sermium vocat Evagrius & vitæ hujus scriptor, Sirmium appellant alii, Colonia quondam & urbs Episcopalis, Savum inter & Danubium sita, nunc paucis constat incolis, & in vicum est redacta.

c Appropinquabat Gratianus cum exercitu, pariter cum Valente adversus Gothos pugnaturus: sed Valens moræ impatiens, non expectato Gratiano, cum hoste conflixit, exercitumque & se perdidit.

d Gratianus quippe, veritus ne Gothi ab victoriam ferociores universam Thraciam cædibus & rapinis misere deformarent, cum ipse contra Alemannos, Imperatoris absentia rebellantes, revocaretur in Gallias, publicis Comitiis militaribus Imperatorem Orientis creavit Theodosium, cum non mediocri sua laude fortißimo duci dimidium cedens Imperium.

e Quamvis e Theodosii & Gratiani mente renovatum fuerit contra Gothos bellum, non tamen, quemadmodum hic scriptor innuit, ab utroque Imperatore gestum & feliciter confectum fuit, sed a solo Theodosio, veluti apudHistoricos licet videre.

f Ascholio legendum notat, non probat, Baronius, ubi de Episcopo hoc Thessalonicensi agit. Acholius ille, qui & alias Ascholius, Episcopus fuit Carandensis, cujus in Concilio Chalcedonensi, anno 451, & in synodo Romana, anno 503, habemus memoriam. Acholium autem qui Theodosio Baptismum contulit, alias dici Ascholium, nullibi, nisi in Baronio, memini me reperire.

g Illyricum antiquum in Occidentale & Orientale dividitur: Orientale etiam Macedoniam comprehendit, in qua Thessalonica.

h Imo erat ea Indictio 9, a Septembri mense inchoata anno 380: facile autem fuit ut littera θ, alicui visa sit esse ε, & sic 5 pro 9 indicari.

i Id est Resurrectio propterea scilicet quod eo in loco Nicæni Concilii fides. Imperatorum & Episcoporum Arianorū improbitate prope extincta, reviviscere denuo inceperit.

k Demophilus in locum Eudoxii substitutus ab Arianis, contra Euagrium a Catholicis electum, qui a Valente pulsus urbem cedere coactus est adversario, per duodecim annos tenendam.

l Anni hi 40, a morte Constantis & anno 340 numerantur.

m Scilicet S. Gregorium Nazianzenum, cujus Acta dedimus 9 hujus, abdicato Maximo, quem Ægyptii Episcopi, nulla ad id potestate præditi, ordinarant.

n Concilium intelligit Constantinopolitanum primum, Generale secundum, quod anno Christi 381, Eucherio & Syagrio Consulibus, habendum indixit Theodosius: non tæmen sine Damasi, Romani tum Pontificis, consensu, quod asserunt & probant PP. Labbeus & Cossartius in Concilii hujus Historia.

o Timotheus hic Petro Alexandrino Episcopo, fratri suo, succeßit anno uno antequam Concilium Constantinopoli habendum indiceretur. Eum Theodosius Imperator in quodam suo rescripto, ad Optatum Præfectum Augustalem Ægypti, virum dicit, omnium Sacerdotum susceptatione venerandum, & suo etiam judicio approbatum. Obiit Episcopatus sui anno 5.

p De Cyrillo Hierosolymitano vide, si placet, Commentarium Historicum Mensis nostri Martii die 18, quo sancti hujus Episcopi memoriam solenni cultu Ecclesia veneratur. In eo videre erit, numquam ab Orthodoxa fide descivisse, ut supponit Vitæ hujus Auctor (communi plurium fama ad hoc opinandum inductus) cum ad Homoousii Confeßionem eum denuo ait rediisse. Notatur ibidem accurate tempus, quo inivit & tenuit Episcopatum.

q S. Meletii Acta præposita sunt 12 Februarii: Vir fuit admirandæ sanctitatis, quæ multis, ab Arianorum furore, ærumnis exercita, clarius inde resplenduit. Ejus imaginem in annulis, in poculis, in phialis, in thalami parietibus, a multis venerationis ergo depictam scribit Chrysostomus, in Encomio quod de illo texuit.

r Dux ille erat Eleusius, triginta sex Episcoporum Macedonianorum, quos in Concilium vocari jusserat Theodosius, propterea quod sperabat, hosce Episcopos, pro ea quam cum Liberio inierant societate, Homoousii fidem facilius recepturos.

s Hoc idem celebrati Concilii tempus, id est annum 381 & mensem Majum, indicat Socrates lib. 5 cap. 8.

t Adfuit Isaacius, ut alii Abbates vel Monachi, tamquam Consultor, non ut Definitor, quod Episcoporum dumtaxat erat; ideoque inter Patres Concilii non numeratur.

u Horum in Homoousii fide rejicienda pertinaciam describit Socrates, libro 5 cap. 8, & ex eo Baronius.

x Pacis nempe causa cesserat Gregorius, habita insigni ad Patres oratione, quæ inter editas est 32: Nectarius autem etiam inter Sanctos colitur in Menæis XI Octobris: sed hanc ille laudem in Episcopatu præcipue meruit. Commotior contra eum Baronius, in ejus creatione accidisse ait, prodigium ac plane monstrum. Etenim, cum Episcopus, Gregorio haud impar meritis atque doctrina, qui in locum ejus sufficiendus esset, quæri deberet … contigit, loco absolutissimi Christiani, suffici hominem nondum Christianum, sed Catechumenum adhuc; & loco Theologi perfectissimi, subrogari hominem rerum Ecclesiasticarum penitus imperitum; ac denique pro consummatissimæ perfectionis Monacho, hominem petitum e curia; & loco virginis, dari qui hactenus intemperantius vixisset. In quibus aliqua forte sunt plus æquo exaggerata.

y Hujus Canonis etiam Socrates & Sozomenus meminerunt, neque prorsus eum negat S. Gregorius Epist. 123, sed negat a Romana Ecclesia receptum. S. Leo quoque Epist. 53. Frustra quorumdam Episcoporum, inquit, profertur consensus, cui tot annorum series negant effectus: adeo ut nec in Oriente quidem receptum innuat. Quomodo autem recepisset eum, cum suæ Sedis præjudicio, præsens Timotheus Alexandrinus? quomodo eumdem postea pro se non allegasset Anatolius? nisi quia constabat, plerisque jam Episcopis ac nominatim Alexandrino digreßis & soluto Concilio, a paucis qui remanserant esse infartum Canonibus ceteris; nisi forte & hi quoque ab illis paucis editi sint, ideoque merito simul omnes a Romana ecclesia non recepti. Ejus rei argumentum potest esse dies 7 Idus Julias, iis adscriptus, cum ipsum Concilium, in iis quæ fidem spectant & propter quæ convocatum fuerat, celebratum sit Mense Majo.

* lego ἐννάτης.

CAPUT IV.
De Monastica Isaacii vita, Discipulis, Obitu, & Sepultura.

[14] Τότε μακαριώτατος Ἰσαάκιος, ἀγαλλιώμενος ἐπὶ τῇ καταστάσει τὸν ἁγίων Ἐκκλησιῶν καὶ τῆς ὀρθοδόξου πίστεως, ἐδόξαζεν τὸν Θεὸν ἐπὶ πᾶσι τοῖς θαυμασίοις, οἷς ἐποίησεν. Βουλομένου δὲ αὐτοῦ ἀναλῦσαι ἐν τῇ ἐρήμῳ, ὅθεν κατὰ θείαν ἀποκάλυψιν ἐπεδήμησεν τοῖς ἐν ταῦθα εἰς τὸ ἔργον ἐπλήρωσε, γνόντες οἱ πολλάκις μνημονευθέντες ἐνδοξώτατοι ἄνδρες Σατορνῖνος καὶ Οὐΐκτωρ, προσελθόντες τῷ Ὁσίῳ, μὴ ἐγκαταλειφθῆναι ὑπ᾽ αὐτοῦ ἱκέτευον. δὲ ὡς Πατὴρ πνευματικὸς ἔπειθεν αὐτοὺς λέγων, Τοῦ Θεοῦ κατευοδώσαντος περαιωθῆναι τὸ ἔργον, εἰς αὐτὸς ἀπέστειλεν ἡμᾶς, δίκαὶον ὑποστρέψαντας ἡμᾶς ἔχεσθαι τῆς ἀσκήσεως. Οἱ δὲ πιστωτατοι ἄνδρες ἐδέοντο αὐτοῦ μετὰ δακρύων, εἶξαι τῇ παρακλήσει αὐτῶν. Γνοὺς δὲ Μακάριος τὸν πνευματικὸν αὐτῶν περὶ αὐτοῦ πόθον, εἶπεν αὐτοῖς· Ἐμοὶ μὲν καταθύμιόν ἐστι τὸ ὑποστρέψαι ὅθεν παρεγενόμην· ἐπειδὴ δὲ ὡς δοῦλοι Χριστοῦ πόθον ἔχετε ἀναπαῦσαι τὴν ἐμὴν βραχύτητα, λέγω ὡς πατρὸς ἀκούσατε· Εἴ τις ὑ μῶν προφθάσει κτίσαι κελλίον, ἐν αὐτῷ κατοικήσω. Καὶ μὲν Σατορνῖνος ἦν κεκτημένος προὰστειον ἔξω τῆς πόλεως, οὐ πύῤῥω τοῦ τείχους ὑπάρχον· ὁμοίως καὶ Οὐΐκτωρ καὶ αὐτὸς ἐκέκτητο ἐν τῷ παραθαλασσίῳ μέρει τῆς πόλεως πλησίον Ἑλενιανῶν, εἰς τὸν καλούμενον ψαμαθείαν, καὶ ἤρξαντο ἀμφότεροι κτίζειν ἐπ᾽ ὀνόματε τοῦ μακαρίου Ἰσαακίου. οὖν Σατορνῖνος, πολλῆ τῇ φρονήσει χρησάμενος, ἐλογίσατο ὅτι ἀνὴρ εἰρηνικῇ διαγωγῇ ἠσκημένος ἐστὶν, καὶ οὐ χρήζει πρὸς τὸ παρὸν πολυτελείας κτισμάτων· ἐποίησεν οὖν κελλίον διστηγὲς, ἀπαρτήσας αὐτὸ κατὰ λόγον· καὶ ἐλθὼν πρὸς τὸν Μακάριον, λέγει αὐτῷ· Ἰδοὺ ἐποίησα τὸ κελλίον ὡς ἐκέλευσας, εἰσελθὼν κατοίκει ἐν αὐτῷ. Εἰσελθὼν δὲ ἅγιος Πατὴρ ἡμῶν ἐν τῷ κελλίῳ, καὶ ἰδὼν αὐτὸ ἀπερίεργον, ἐθεραπεύθη ἐπ᾽ αὐτῷ, καὶ ᾤκησεν ἐν αὐτῷ μετὰ πολλῆς τῆς προθυμίας

[15] δὲ Οὐΐκτωρ ἦν περικλείσας ἱκανὁν τόπον οἰκημάτων πλείστων καὶ μεγἱστων· γνοὺς δὲ ὅτι προελήφθη ὑπὸ τοῦ Σατορνίνου, ἠθύμησεν σφόδρα, καὶ ἐλθὼν πρὸς τὸν Ὅσιον ἐν τῷ κελλίῳ, ἐγονυπέτει αὐτὸν, ὅπως καὶ τὸν κτισθέντα τόπον ἐπ᾽ ὀνόματι αὐτοῦ λάβῃ. δὲ ὅσιος ἀνὴρ, ὡς πατὴρ φιλότεκνος, ἔπειθεν αὐτὸν λέγων· Τέκνον, μὴ οὕτως βαρέως φέρε, τοῦ γὰρ Κυρίου ἐστὶν ἐντολὴ τὸ ἔσται ἐν ὑμῖν τὸ ναὶ ναὶ, καὶ τὸ οὒ οὒ, τὸ δὲ περισσὸν τούτων ἐκ τοῦ πονηροῦ ἐστιν· ἐν ᾧ οὖν τόπῳ κατηξίωσέν με Κύριος κατασκηνῶσαι, ἐν αὐτῷ μὲ δεῖ ἡσυχᾶσαι μέχρι ζωῆς μου· καὶ ἐπευξάμενος αὐτῷ, ἀπέλυσεν ἐν εἰρήνῃ. Καὶ ἦν μακάριος Ἰσαάκιος ἐπιδεικνύμενος ἐπὶ γῆς ἀγγελικὴν πολιτείαν· οἱ δὲ προῤῥηθέντες ἔνδοξοι ἄνδρες οὐ πρότερον ἀνείησαν ἐν τῷ παλατίῳ, εἰ μὴ ὀρθρίζοντες παρεγίνοντο πρὸς τὸν Ὅσιον, εἶτα οὕτως εὐλογούμενοι, χαίροντες ἀνεχώρουν. Πολλοῖς δὲ καὶ ἄλλοις διηγούμενοι τὰ κατὰ τὸν Ὅσιον, εἰς ζῆλον πνευματικὸν διήγειραν· καὶ ἤρχοντο πάντοθεν πρὸς αὐτὸν ἐφ᾽ ἑκάστης ἡμέρας, οἰκοδομούμενοι καὶ στηριζόμενοι ἐν τῇ πίστει τοῦ Κυρίου τοῖς ὁσίοις λόγοις αὐτοῦ. Οἱ δὲ πλεῖστοι αὐτῶν ἠξίουν παραγενέσθαι εὐχῆς χάριν εἰς τοὺς οἴκους αὐτῶν τὸν Ὅσιον· δὲ θεωρῶν τὴν πίστιν αὐτῶν καὶ τὸ ἀκενόδοξον ἐπιδεικνύμενος, ἐπορεύετο. Εἰ δὲ συνέβη παρά τινι χρονίσαι αὐτὸν, οἷα εἰκὸς, ἐξερχομένου αὐτοῦ νοκτὸς, καὶ τῶν πυλῶν τῆς πόλεως ἠσφαλισμένων, ἵστατο καὶ προσηύχετο πρὸς τὸν Θεὸν· καὶ ποιοῦντος αὐτοῦ τὸ σημεῖον τοῦ σταυροῦ τοῦ Χριστοῦ ἐπὶ τῆς πύλης, αὐτομάτη αἱ πύλαι ἠνοίγοντο, καὶ οὕτως ἀπείη εἰς τὸ κελλίον αὐτοῦ δοξάζων τὸν Θεόν. Καὶ πιστώτατος Βασιλεὺς Θεοδόσιος συνεχέστερον ἤρχετο πρὸς αὐτὸν, καὶ ἠξίου αὐτὸν μνεῖαν αὐτοῦ ποιεῖσθαι ἐπὶ τῶν ἁγίων αὐτοῦ προσευχῶν

[16] Καὶ Κύριος, εἰπὼν, Ὅπου δ᾽ ἄν εἰσιν δύο τρεῖς συνηγμένοι εἰς τὸ ἐμὸν ὄνομα, ἐκεῖ εἰμι ἐν μέσῳ αὐτῶν, αὐτὸς εἰς δόξαν τοῦ ἁγίου αὐτοῦ ὀνόματος εὐδόκησεν αὔξειν τὴν λογικὴν ποίμνην τοῦ θεράποντος αὐτοῦ. Ὥσπερ γὰρ μεγαλόφωνος σάλπιγξ ἠχοῦσα διανίστησι πολλοὺς εἰς παράταξιν πολέμου, οὕτως οὐράνιος πολιτεία τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ἰσαακίου, παντί τε καὶ πανταχοῦ ᾀδομένη, εἰς τὴν ἀγγελικὴν ταύτην τῆς άσκήσεως πολιτείαν ἐχειραγώγησεν· οὐ γὰρ ἦν ἐνταῦθα ἴχνος μοναχοῦ. Τότε ἰδὼν Σατορνῖνος, αὐξανομένην τῇ χάριτι τοῦ Θεοῦ τὴν ποίμνην τῆς ἀδελφότητος, πολλὴν ἔχων στοργὴν πρὸς τὸν δοῦλον τοῦ Θεοῦ, ἐκόμισεν αὐτῷ τὰ δικαὶώματα τοῦ παντὸς τόπου, ὅπως ἐλεύθερος ὑπάρχῃ τόπος αὐτῷ τῆς μονῆς. Ἦν δὲ Μακάριος ὥσπερ φωστὴρ ἐν αὐχμηρῷ τόπῳ διαλάμπων· εἴ ποτε δὲ ἐγένετο ἀπιόντι αὐτῷ εἰς τὴν πόλιν, προσκαλουμένων αὐτόν τινων ἐπὶ τῷ εὐλογεῖσθαι τοὺς οἴκους αὐτῶν, εἰ προσῆλθεν αὐτῷ τις τῶν ἐνδεῶν, εἰ μη συνέβη βαστάζειν εἴ τι δή ποτ᾽ οὕν πρὸς τὸ δοῦναι, αὖθις ἀπεδύετο τὸ ἱμάτιον αὐτοῦ, καὶ ἐδίδου τῷ πτωχῷ. Οὕτως ἐτέλει πάντα τὸν χρόνον τῆς ζωῆς αὐτοῦ, τῷ Κυρίῳ δουλεύων, τῇ προσευχῇ προσκαρτερῶν, τὴν φιλοξενίαν ἐκτελῶν, τὴν φιλοπτωχίαν ὑπερασπιζόμενος, ταῖς χρείαις τῶν ἁγίων κοινωνῶν, εὐπαῤῥησίαστος, ἄμαχος, ἀνεξίκακος, ἀόργητος, διδακτικὸς, ἐν πραότητι διδάσκων τοὺς ἀντιδιατιθεμένους τῇ ὀρθῇ πίστει, ὑποτιθέμενος καὶ μαρτυρώμενος πᾶσιν ὁμολογεῖν καὶ δοξάζειν τὴν ἀδιαίρετον καὶ ὁμοούσιον Τριάδα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Ὑιοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, ἐν ταύτῃ τῇ εὐσεβεῖ ὁμολογίᾳ σωτηρία τῶν ἀνθρώπων συνέστηκεν, καὶ ἀλλὰ δὲ πλεῖστα παραινῶν οὐ διέλιπεν, οὐ δὲ ἐσίγησεν πώποτε ἐξ ἀγαθοῦ.

[17] Τραφεὶς δὲ λοιπὸν ἐν γήρᾳ καλῷ καὶ πλήρης ἡμερῶν, ἔφθασεν περὶ τὴν ἑσπέραν τοῦ τέλους, καὶ συγκαλεσάμενος πᾶσαν τὴν ἐν Χριστῷ πνευματικὴν αὐτοῦ ποίμνην, κατηχήσας αὐτοὺς λόγῳ πολλῷ, τοῦ ἑδραίους καὶ ἀσαλεύτους διαμένειν ἐν τῇ πέτρᾳ τῆς πίστεως τοῦ Κυρίου, παρέθετο αὐτοὺς τῷ πανοικτίρμονι Θεῷ· καὶ ἐπιλαβόμενος ἐξ αὐτῶν ἄνδρα πιστώτατον καὶ μιμητὴν εἰς πάσας τὰς κατὰ Θεὸν ἀρετὰς αὐτοῦ, Δαλμάτιον τοὔνομα, κατέστησεν αὐτὸν ἡγεῖσθαι αὐτῶν ἐν Κυρίῳ· καὶ ἐπευξάμεγος αὐτοῖς, ἀπέλυσεν αὐτοὺς ἐν εἰρήνῃ. Ἐλθούσης οὖν τῆς ὥρας τοῦ ἐκδημῆσαι αὐτὸν ἐκ τοῦ σώματος καὶ ἐνδημῆσαι πρὸς τὸν Κύριον, τοῖς παροῦσιν ἐπ᾽ αὐτὸν Ἀγγέλοις, ὥσπερ συνήθεις φίλους ἀσπαζόμενος, δι᾽ αὐτῶν παρέθετο τὸ πνεῦμα τῷ Θεῷ. Ἐγένετο δὲ πένθος τοῖς ἀδελφοῖς περὶ αὐτοῦ· ἤκουσεν δὲ καὶ Χριστιανικώτατος Βασιλεὺς Θεοδόσιος περὶ αὐτοῦ ὅτι ἐκοιμήθη, καὶ ἀνιᾶτο δεινῶς· ἀπέστειλε δὲ λεκτίκιον ἐπὶ τῷ ἐμβληθῆναι ἐν αὐτῷ τὸ τίμιον σῶμα τοῦ Ὁσίου, καὶ εἰσκομισθῆναι ἐν τῇ ἁγιωτάτῃ μεγάλῃ Ἐκκλησίᾳ, τῇ τότε Εἰρήνῃ ἐπιλεγομένῃ, κᾀκεῖθεν ἐκκομισθῆναι· καὶ τούτου γενομένου, παννύχιον γέγονεν ἐν τῇ προλεχθείσῃ ἁγιωτάτῃ Ἐκκλησίᾳ. Καὶ οὕτως ἕωθεν πᾶσα πόλις ἅμα τῷ ὁσιωτάτῳ Νεκταρίῳ τῷ Ἀρχιεπισκόπῳ, καὶ παντὶ τῷ κλήρῳ αὐτοῦ, ψαλμοῖς καὶ ὕμνοις καὶ ᾠδαῖς πνευματικαῖς προεκόμισαν αὐτὸν, προπέμποντες ἄχρι τῆς ταφῆς.

[18] Αὐρηλιανὸς δὲ, εἵς τῶν ἐνδόξων τοῦ Βασιλέως, ἀντικρὺ τοῦ μοναστηρίου τοῦ Ἀββᾶ Ἰσαακίου κατὰ μεσημβρίαν ἔκτισε μαρτύριον τοῦ ἁγίου Πρωτομάρτυρος Στεφάνου. Τῷ οὖν καὶρῷ τῆς ἐκδημίας τοῦ τρισμακαρίου Ἰσαακίου, ἔστησε βοήθειαν ἔμπροσθεν τῆς ὁδοῦ τοῦ μοναστηρίου πλῆθος ἀνδρῶν πολὺ, ἐπὶ τῷ ἁρπᾶσαι καὶ ἀπαγαγεῖν τὸ λείψανον τοῦ ἁγίου Πατρὸς ἡμῶν Ἰσαακίου ἐν τῷ προειρημένῳ μαρτυρίῳ, εὐλογίας χάριν, καὶ ἀποθέσθαι, δὴ καὶ γέγονεν. Οὕτως οὖν ἐδέησεν κατατεθῆναι αὐτὸν ἐν τῷ μαρτυρίῳ τοῦ ἁγίου Πρωτομάρτυρος Στεφάνου, ἐκ δεξιῶν τῆς ἁγίας τραπέζης ἔνδον τοῦ ἱερατείου. Οἱ δὲ μαθηταὶ αὐτοῦ ἀνιώμενοι, ὑπέστρεψαν ἐν τῷ μοναστηρίῳ, οὐ πόῤῥω ἀπέχοντος τοῦ προειρημένου εὐκτηρίου. Ἐτελειώθη ἐν ἁγίοις Πατὴρ ἡμῶν καὶ ὁμολογητὴς Ἰσαάκιος μηνὶ Μαΐῳ εἰκάδι ἔκτῃ, βασιλεύοντος τοῦ φιλοχρίστου Θεοδοσίου, καὶ τοῦ Ὑιοῦ αὐτοῦ Ἀρκαδίου ἀναγορευθέντος, ὑπατίᾳ Μιαροβαύδου τὸ δεύτερον καὶ Σατορνίνου· εἰς δόξαν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[14] At Beatissimus Isaacius ob redditā Ecclesiis pacē, [Isaacium, volentem repetere vitam solitariam.] & fidei veræ confirmationem, non parum animo exultans, debitas Deo laudes persolvit de universis quȩ fecerat admirandis. Cum autem solitudinis amantissimus, in ea extremum vitæ spiritum emittere vehementer cuperet; perfecto jam præsertim opere, propter quod, relicta eremo, in hominum se frequentiam, Deo jubente, dederat; re cognita, duo illi, quos sæpe memoravi, viri clarissimi, Saturninus & Victor, suppliciter, ut ne ab eo desererentur, Virum sanctum rogarunt. Quos ille, tamquam Pater spiritualis monebat, æquum esse, ut cum opus, cui perficiendo quis adhibetur a Deo, ad felicem finem jam est perductum, asceticis se deinde functionibus reddat. Verumtamen adhuc instabant cum lacrymis viri fidelissimi, petitioni suæ ut Isaacius annueret. Cum ergo beatus Asceta sanctum eorum desiderium cognovisset, ita eos affatus est: Unice quidem id mihi est in votis, ut eo unde huc accessi, [amice retinent Saturninus & Victor.] rursum me conferam; quando tamen, veluti insignes Christi famuli, hoc desideratis, ut exiguum quod mihi superest vitæ tempus tranquille apud vos transigam, meam ut Patris cujusdam optimi vocem excipite: Si quis e vobis cellulam mihi exstruere non detrectet, in ea me vitam polliceor acturum. Commodum accidit ut suburbanam, nec ita procul a civitatis muris remotam domum possideret Saturninus; similiter & Victor, qua parte urbs ad mare vergit, prope Heleniana, in vico qui Psamathea a dicebatur, quasdam obtinebat ædes: [Viliorem sibi cellulam deligens Isaacius,] & cœperunt ambo in nomine B. Isaacii ædificare. Sapienter autem illud cogitarat Saturninus, hominem solitudini habitandæ assuetum amplioribus ædificiis minime delectari. Duarum ergo contignationum ædiculam curavit fieri, a domiciliis aliis, ut vir sanctus expetierat, sejunctam. Tum Isaacium conveniens, En, inquit, qualem desiderabas cellulam tibi exstruxi: eam nunc, si lubet, inhabita. Ingressus in ædem Sanctus, ut minime operosam esse conspexit, non parum delectatus, commorationem istic sibi delegit.

[15] At Victor non exiguum possessionum suarum spatium amplis multisque ædificiis complebat. Qui postquam cognovit a Saturnino spem suam esse interversam, [superbius exstructas ædes respuit.] magnum animo dolorem cepit: ac hominem sanctum in ea quam incolebat cellula invisens, positis in terra genibus, ut quem ipsi locum ad habitandum paraverat admittere ne gravaretur, ardenter flagitabat. Illum vir sanctus, quemadmodum amantissimus filiorum pater, hoc responso pacavit: Ne quæso, inquit, fili, quod actum est moleste adeo feras; hoc quippe a Domino habemus mandatum, ut sermo noster non alius sit quam, Est, est; Non, non; quod autem amplius est, a malo est. Quocumque igitur loco ex hac vita migrare Dominus me voluerit, in eo æquum est ut ad extremum usque persistam. Quod ut dixit, & homini bene est precatus, eum in pace a se dimisit. Isaacius porro angelicam in terris vitam degebat: præmemorati autem Viri illustres ad regium se numquam palatium conferebant, nisi prius multo mane sanctum Ascetam salutassent, cujus tum fausta apprecatione muniti, [Crescit ejus apud homines veneratio,] sua ad negotia alacrius multo abibant. Pluribus etiam aliis cum admirandas hominis sancti virtutes aperuissent, sacro quodam zelo omnes impleverunt: cœptusque est omni ex parte certatim fieri diebus singulis ad Isaacium concursus hominum, qui sanctis ejus sermonibus in vera fide Christianisque moribus haud parum confirmabantur. Hinc factum ut eorum plurimi in suam illum domum in vitarent, quo sanctis ejus precibus adjuti felicia omnia consequerentur; quorum insignem fidem advertens Isaacius, ab omni vanæ gloriæ captatione longe positus, [Quam ejusdem humilitas & miracula augent.] domos eorum adire non dedignabatur. Cumque subinde contingeret, ut longiorem alicubi moram justa ex causa traheret, velletque multa nocte ad sua se recipere, clausas offendebat urbis portas. Ante has tunc consistens vir sanctus, suas ad Deum fundebat preces; quibus finitis, & Crucis Dominicæ signo foribus civitatis impresso, sponte sua persæpe aperiri hæ sunt visæ; ac suam deinde cellulam ita repetebat Isaacius, divinam majestatem meritis prosecutus laudibus. Quin & ipse Imperator Theodosius perquam eum frequenter adire, & sui ut inter orandum memor esse vellet vehementer expetere.

[16] Ad extremum etiam visum est supremo Domino, qui ubi duo aut tres in nomine ejus congregati essent, in medio eorum futurum se promisit, ad majorem nominis sui gloriam, non paucos famulo suo Isaacio discipulos committere & sectatores; ita ut, [Discipulos non paucos colligit,] vulgata ubique de cælesti S. P. N. Isaacii conversatione fama, ad angelicam illam vivendi rationem plurimi undique excitarentur, cum nullum ibi Monachi b vestigium esset. Saturninus autem cum virum sanctum per divinam gratiam tot fratribus & discipulis auctum videret, ingenti erga eum amore compulsus, cuncta loci ejus instrumenta & jura tradidit, ut omnino liber ipsi maneret. Erat igitur vir beatus quasi clarissimum quoddam lumen, in obscuro loco refulgens: quod siquando contingebat abeunti illi in urbem, ad eos qui plurimi ut domui ac familiæ suæ bene precaretur orabant, e mendicis quempiam fieri obvium, nec quod misero elargiretur esse ad manum; suo se pallio exuens, egenti illud concedere erat solitus. [claret virtutibus,] Hoc modo universum vitæ suæ cursum consummavit, Domino suo fidelissimum obsequium exhibens, orationi assiduæ intentus, hospitalitatis amantissimus, egenos omni auxilio fovens, necessitatibus c Sanctorum communicans, tractatu facilis, minime contentiosus, injuriarum patiens, iracundiæ expers, utilia multa cum laude docens, ac eos suaviter benigneque erudiens qui rectæ fidei contraria opinabantur. [& sana doctrina.] Quibus omnibus id unice inculcabat esse confitendum & summis efferendum laudibus, quod in sanctissima Trinitate unius ejusdemque substantiȩ sit Pater & Filius & Spiritus sanctus: in hac quippe piissima confessione salutem hominum sitam esse & alia multa ad bene vivendum utilia suadere minime desistebat.

[17] [Plenus dierum,] Ceterum cum præclaræ senectutis annos jam ingressus, & plenus esset dierum, ad vitæ suæ terminum appropinquare cœpit. Convocatis igitur cunctis quorum spirituali profectui intendebat discipulis, multa ad eos usus est admonitione, ut in Dominicæ fidei petra firmi atque immobiles persisterent, Deoq; misericordiarū Patri ipsos commendavit. Electo deinde ex universis uno aliquo, cui Dalmatio d nomen, ferventissimæ fidei viro, & virtutum Isaacii imitatori egregio, novum suis moderatorem suffecit. Tum vota rursum ac preces eorum causa ad Deum concipiens, in pace omnes a se dimisit. Cum igitur, quo ex hac vita discederet, & in cælos ad Dominum abiret, tempus jam advenisset; per Angelorum manus, [& Designato sibi successore, moritur.] qui non secus ac intimi quidam ejus familiares morienti aderant, spiritum suum Deo tradidit. Tum sane ingens Fratres omnes mœror invasit. Ipse etiam Christianissimus Imperator Theodosius, audita viri tanti morte, non parum doluit. Lecticam quoque submisit, cui venerandum hominis sancti corpus impositum, ad magnam & sanctissimam ecclesiam, quæ tum e Irenæ cognominabatur, [celebratis in ode Cathedrali vigiliis, ] deportaretur. Quod ut factum est, in eadem sanctissima ecclesia cœptum est haberi pervigilium. Postero mane civitas universa cum sanctissimo suo Archiepiscopo Nectario, & omni Clero, non sine psalmis & hymnis spiritualibus, ad ipsum usque sepulcrum extulerunt defunctum.

[18] Aurelianus vero, e magnatibus f Imperatoris unus, in protomartyris Stephani honorem, ædificarat Confessionem versus meridiem e regione Monasterii S. Abbatis Isaacii. Cum igitur hic e vivis abiisset, constituit ante viam monasterii præsidium multorum virorum, [sepelitur in Martyrio S. Stephani.] ut venerandas S. P. N. Isacii reliquias raperent, & in memoratum jam Confessionem benedictionis causa reponerent; quod & factum est. Hac igitur ratione in S. Protomartyris Stephani Confessione ad sacræ mensæ latus dextrum, ipsa in Sacratiori parte, venerabile S. Isaacii corpus collocare necessum fuit. At vero ejus discipuli, magno affecti mœrore, ad monasterium suum sunt reversi, quod a prædicto Oratorio haud longe aberat. Vivere desiit S. Pater & Confessor Christi Isaacius mensis Maji die vigesima sexta, moderante imperïum Theodosio, & filio ejus Arcadio Cæsare declarato, Consulibus Miarobaudo secundum g & Saturnino, ad gloriam D. N. Jesu Christi, cui laus & honor, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Codinus, πόρτη τοῦ ψαμάθου Porta Arenaria: est enim ψάμωθος arena, item τοῦ ψαμάθου παλάτια: aitque per illam ingressam Helenam intulisse in urbem Crucis Dominicæ portionem, ideoque ibidem extruxisse monasteria duo, propriis nominibus dicta Bethleem & Gastria; communi autem. una cum adjunctis Palatio & Gerocomio ab eadem extructis, Heleniana aut Psamathea: quod ultimum licet non clare dicat Codinus, innuere tamen videtur, dum ea quam dixi occasione nomen loco factum asserit. Interim alibi ridiculas e vulgi fabellis etymologias adducit, quasi vel dicta Psamathea sit, quia Gentiles ibi idolum habuerint, quod ridentes Christiani dicebant esse ψεῦμα figmentum: vel ἀπὸ τὸ ὕψωμα θεῖον, quia ibi exaltatum sit Crucis divinum signum.

b Idem supra num. 5 inculcarat. Nempe, invalescente post Constantini mortem Arianismo, desolata fuerant quæ ipse & mater ejus construxerant in urbe monasteria, Monachis fidei causa dilapsis.

c Græce scriptum erat μνείαις, memoriis: sed quia locus videbatur respicere verba Pauli ad Rom. 12, 13, substitui χρείαις quod etiam habet alia Vita: Forte tamen indicatum auctor voluit, Memorias Sanctorum, quæ multæ Constantinopoli erant, ab Isaaco religiosa visitatione frequentatas.

d S. Dalmatius, in Menæis, Synaxariis, & Codino Dalmatus, colitur cum filio Fausto 3 Augusti.

e De S. Irene & variis ejus Constantinopoli ecclesiis actum 5 Maji; ubi hanc a Constantino ædificatam & tunc Metropolitanam, vidimus vocari veterem, τὴν ἁγίαν Εἰρήνην τὴν παλαιάν.

f Hinc Codinum corrige, qui ejus templi auctorem facit Constantinum. Est autem Aurelianus hic indicatusidem forsitan, qui anno 400 Consulatum geßit cum Stilicone.

g Annus hic est 383, quando 16 Ianuarii Arcadius a patre consors Imperii est declaratus, juxta Idatii & Prosperi Chronica.

ALIA VITA
Ex Græco Ms. Veneto apud Lipomannum, Interprete Francisco Zini.

Isacius Anachoreta, Constantinopoli (S.)

EX LIPOMANNO.

[1] Post venerandæ & immaculatæ ac prætiosæ Crucis Domini nostri Jesu Christi inventionem, [Persequente Orthodoxos Valente,] post imperium Constantini Magni Imperatoris, callidus & vafer ac versipellis serpens, qui semper piorum hominum generi inimicus & invidus atque malevolus adversatur, & fidem Salvatoris nostri Jesu Christi semper impugnat, tale quiddam in Dei ecclesias machinatus est. Regnante enim impio & iniquo Imperatore Valente, magnus adversus orthodoxam fidem impetus factus est. Nam ipse Arianorum hæresis studiosus ac defensor, jussit ut sanctæ fidelium ecclesiæ clauderentur: vetuitque, ne solita in ipsis sacrificia fierent: quin etiam alias earum diruendas, alias in stabula redigendas curavit. Atque hæc quidem superbia diu viguit: quo sane tempore, magnus erat luctus & dolor servorum Dei. Precabantur autem nocte ac die, ut Dominus Deus ad misericordiam moveretur, & justitiam exerceret. Sic igitur tunc agebatur, ut olim sub Herode rege pro Apostolorum Principe actum est.

[2] Deus ergo aliquot annis interjectis, cujusdam servi sui Monachi, qui Isaacius vocabatur, spiritum, ut pro Susanna quondam Danielem, [& Isaacio malorum finem a Deo poscente,] excitavit: qui, ut Elias Propheta, cum angelicam vitam instituisset, ab Oriente profectus est. Ejus autem oratio lucernȩ instar ardebat: divinus enim Spiritus & gratia cælestis in ipso quiescebat. Hic cum Imperatorem inique se gerere perspiceret, vehementer dolebat & angebatur; orabatque Dominum, ut e sublimibus & sanctis sedibus suis despiceret, & misericordiam suam demonstraret. Audivit eum Deus, quemadmodum Mosem adversus Pharaonem, & contra Imperatorem hostium impetum concitavit. Eo enim tempore Barbari, apud Danubium congregati, copias suas contraxerant, & bellum adversus Imperatorem movebant, ac totis viribus in urbem ingredi conabantur. Magnus igitur tumultus exortus est, & multa præda agebatur. Coëgit & Imperator exercitum suum, & in hostem expeditionem parabat. [irruunt in Imperium barbari:] Verum idem illi accidit, quod Sauli Davidis inimico contigerat: neque enim reversus est: nam Samuelis prophetia in ipso quoque expleta est, quod Deum ad iracundiam incitasset.

[3] Cum igitur ad bellum proficisceretur Imperator, occurrit ei beatus Isaacius, & sic illum est allocutus: Imperator, [contra quos moturum Valentem bis frustra commonet Isaacius:] Orthodoxorum ecclesias aperi, & Deus iter tuum fortunabit. At ille viro sancto ne respondere quidem dignatus est: sed eo, ut stulto, relicto, discessit. Alio die vir sanctus Imperatorem rursum assecutus: Aperi, inquit, Imperator ecclesias Orthodoxorum, & bellum prospere conficies, ac victor reverteris in pace. Imperator seipsum colligens, & cogitans quid sibi vellent ea verba, Reverteris in pace; voluit ei ecclesias liberas dimittere. Coactoq; concilio, de patefaciendis Orthodoxorum ecclesiis consultabat: verum qui eo tempore Præfectus erat, cum esset ex impio Arianorum grege, persuasit Imperatori, ne B. Isaacium audiret, sed contumelia affectum afflictumque dimitteret. Quibus verbis adductus Imperator, virum pium contempsit. Sed ille justum Dei judicium expectabat.

[4] Paucis autem diebus interjectis, Imperatorem proficiscentem rursum assequitur; arreptoque equi ipsius fræno, cœpit eum tum reprehendere, tum adhortari, [tandem etiam arrepto equi ejus fræno semel iterumque,] ut sibi concederet, quod postulabat: sed ipse noluit. Erant autem prope viam spinæ cum paliuris, adeo densis & asperis, ut quodvis animal introisset, non posset sese inde vivum expedire. Hunc Imperator locum tanquam laqueum conspicatus, jussit, ut virum sanctum illuc conjicerent, quo interiret. Verum cum in spinas conjectus esset, ita molliter jacebat, ut si in lectulo conquiesceret, nec ullo modo læsus est. Cumque Imperator cum exercitu discessisset, accesserunt tres a viri candidis vestimentis induti, quos vir beatus non agnoscebat, & eum incolumen extraxerunt, seque ab ejus oculis subduxerunt, ut non posset intelligere, quinam essent. Sed cum in se reversus fuisset, cognovit esse Angelos Dei: & flexis genibus, gratias egit Domino, cui curæ sunt ii qui timent eum. Cumque diu precationibus incubuisset, & Deum laudasset, surrexit: & Spiritu sancto corroboratus, per aliam viam occurrit Imperatori, & constitit in ejus conspectu. At Imperator eum aspiciens, admiratus est, & viri sancti præsentia sic obstupuit, ut loqui non posset. [ipsi mortem comminatur nisi ecclesias restituat.] Ipse vero cum fiducia: Tu quidem me, inquit, interiturum in spinis existimasti, verum me Deus per Angelos suos vivum servavit. Quamobrem audi me, Imperator, & aperi ecclesias Orthodoxorum, & adversarios superabis, & cum laude & gloria reverteris. Imperator, etsi libertatem & vultum hominis admirabatur, non tamen paruit: erat enim cor ejus excæcatum & alienum a Deo: sed duobus Senatoribus, Saturnino & Victori, virum sanctum tradidit: Hunc mihi, inquiens, custodiendum curate, donec revertar in pace: & tunc ejus arrogantiam meritis pœnis afficiam. At sanctus Isaacius, Spiritu sancto plenus, ut olim adversus Achab regem Israël Michæas Propheta, ita respondit: Si reversus in pace fueris, scito in me non locutum esse Dominum Deum. Tu quidem manum conseres, sed non poteris hostibus resistere, & ab eorum conspectu fugies: demum capieris, & vivus igne conflagrabis.

[5] Tradito igitur viro sancto custodibus, discessit Imperator, verbis ejus commotus ac perturbatus. [Sancto in custodiam dato,] Et cum esset bellum initurus, in oppidum quoddam b Danubio propinquum ingressus, exercitum lustravit, diemque prælio dixit: cumque paucis diebus quievisset, signa contulit atque conflixit. Sed quemadmodum vir sanctus prædixerat, hostium impetum sustinere non potuit: itaque se fugæ commisit, & in agrum, in quo stabulum erat palearum plenum, pervenit; ibique cum Præfecto, per quem corruptus fuerat, se abscondit. Barbari vero, qui sequebantur, [& Valente necato,] cum illic eum latitare comperissent, igne circumjecto stabulum incenderunt. Atque ita miser combustus, spiritum reddidit. Totus autem ejus exercitus Thessalonicam c se contulit, & Gratianum Imperatorem Romanum expectavit: qui cum ad eum, Deo favente, pervenisset, alterum eis Imperatorem, nomine Theodosium, virum fidelem gloriosumque, & orthodoxæ fidei studiosissimum constituit: [Thedosius Imp. constituitur.] atque ita Romam Gratianus reversus est: milites autem, suscepto Imperatore Theodosio, læti cum ipso Constantinopolim profecti sunt. Saturninus vero & Victor, quibus sanctus Isaacius custodiendus traditus fuerat, ad Imperatorem salutandum accesserunt: patieruntque a viro sancto, ut pro se Deum precaretur: colebant enim eum uti prophetam, quoniam quæcumque Imperatori futura prædixerat, evenissent.

[6] [Isacius a carcere solutus] Duxerunt autem eum in civitatem, & inter se contendebant, uter ipsorum viro sancto domum ædificaret. At ipse, cognita eorum contentione: Audite, inquit, me, servi Christi, nolite contendere: mihi gratum est studium vestrum. Sed quia vobis cordi est, ut humilitati meæ perfugium paretis, quid vobis faciendum sit, dicam. Si quis anteverterit, ut mihi domum ædificet, illic habitabo omnibus diebus vitæ meæ. Ipsi autem, audito sancto viro, certatim domum cœperunt extruere. Ac Saturninus quidem, cum locum extra portam d, quæ Collarida dicitur, possideret, illic ædificabat. Victor autem, in palatii loco e, qui Arenosus appellatur, domum construebat. Cum igitur ambo, beati viri nomine ædificium molirentur, Saturninus adhibita diligentia, ita volente Deo, domicilium ex duplici constans contignatione perfecit: & virum beatum adiens: Ecce, inquit, serve Dei, habitaculum tibi construxi: veni igitur, atque ibi habita. Accessit vir sanctus, atque illic in nomine Dei nostri permansit. Victor autem magno ambitu domicilium cum extruxisset, venit & vidit se a Saturnino fuisse superatum. Itaque magno affectus dolore, [extructam sibi cellam ingreditur,] supplex ad sancti viri se pedes prostravit: Oro te, inquiens, Pater, ut meum quoque locum accipias, & in eo commoreris, quando eum in nomine tuo ædificandum curavi. Cumque multis verbis obsecrasset, respondit ei justus Isaacius: Fili, inquiens, quo in loco voluit me Deus habitare, in eo quiescam, donec vitæ meæ finis advenerit: & benedixit ei, atque dimisit. In domicilio igitur suo lætus commorabatur.

[7] Saturninus autem & Victor frequenter eum invisebant, [signo Crucis nortas aperis,] ducebantque secum & alios amicos; & ea, quæ sublevandis pauperibus sunt necessaria, subministrabant. Domum etiam uterque suam illum vocabant, ut eis Dominus in ejus ingressu & exitu benediceret. Quod si contingebat, ut, eo serius egrediente, portæ civitatis essent clausæ; consistebat & orabat, factoque Crucis signo, sponte sua portæ aperiebantur, atque ita exibat, gratias agens Deo. Saturninus autem cum eum vehementer diligeret, attulit ei tabulas totius loci, ut proprius esset ipsius mansionis. Noctes igitur & dies assiduas Deo preces offerebat, nec unquam cessabat pauperibus eleemosynas distribuere. Quod si usu veniret, ut aliquis eo pauper in via peteret eleemosynam, statim exuebat pallium suum, & pauperi dabat. Omni autem tempore vitæ suæ gravitatem servavit, spiritu fervens, ut ait Apostolus, Domino serviens, spe gaudens, in tribulatione patiens, orationi instans, necessitatibus sanctorum communicans, omnibus benedicens, maledicens nemini, Angelorum imitans vitam, vestigia sequens Apostolica, tum zelo, tum sacrificio, tum desiderio Christi; omnem mansuetudinem erga omnes homines præ se ferens, [Virtutes sancti viri:] Dei virtutibus ornatus, minime pugnax, ab omni malevolentia & malitia alienus, pacem & quietem quærens, adversarios monens & cohortans, ut confiterentur & adorarent sanctissimam Trinitatem, in quo consistit hominum salus; utque cælestem Angelorum ordinem & divinam vitam imitarentur. [Rom. 12 13] Provectus autem ad senectutem bonam, ad quam Abraham in terra promissionis, ad communem vitæ finem properavit.

[8] Quodam igitur die convocatis omnibus Fratribus, longo eos sermone instituit, [& pius obitus] & cohortatus est, ut stabiles ac firmi in fide permanerent, & procul ab omni reprehensione Dei mandatis obtemperarent: atque ita illos Christo clementissimo commendavit: & virum fidelem f atque constantem, ac disciplinæ suæ studiosum elegit, quem illis præficeret: & Deum precatus, eos dimisit. Cum autem venisset hora, ut e corpore ad Deum migraret, in pace spiritum suum sanctis Angelis tradidit. Magnus vero inter Fratres clamor & luctus exortus est, qui cum lacrymis dicebant: Pater, fis memor nostri: & curantes eum, pro dignitate extulerunt. Cives autem universi ad obitum ejus concurrerant, & ad tumulum usque sunt eum comitati, [atque honorifica sepultura.] & sanctas ejus ac pretiosas Reliquias in æde S. Stephani Protomartyris, in g sacro altari collocarunt. Ac ceteri quidem ad sua quisque loca reversi sunt: Fratres vero ad mansionem ipsius, Deum collaudantes, redierunt. Migravit ad Dominum sanctus Pater noster Isaacius VI Kalendas Aprilis h, & assidue pro nobis apud Salvatorem Christum intercedit, fiducia utens apud Deum & Patrem: cui gloria & imperium & adoratio & laus debetur, cum unigenito ejus Filio, & Spiritu sancto, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Altera Vita duos tantum habet.

b Iam monui, Hebrum, non Danubium nominandum videri.

c Merito hoc correxit alterius Vitæ Auctor: constat enim Sirmii declaratum esse Imperatorem Theodosium, qui deinde exercitum duxit Thessalonicam.

d Xerolophon omnino scribi existimo in textu Græco, quem vulgus Ixirolaphum appellat corruptiori vocabulo (de quo multis actum 2 Maji ad translationem S. Athanasii Constantinopoli Venetias); indeque Latine factum portæ Collaridæ nomen; nam Ξηρόλοφος Collis aridus est, extra quem porta illa ducebat.

e Græce τοῦ ψαμάθου vel ψαμαθεία: quod Zenus arenosum vertit, littoralem interpres Codini.

f S. Dalmatium, qui cum non nominetur, augetur suspicio quod hæc Vita antiquior altera fit, & Dalmatio adhuc vivente scripta.

g Distinctius altera, ad latus dextrum sacræ mensæ: fortaßis in Græco Veneto solum etiam nominatur τὸ ἱερατεῖον locus altaris, sic dictus quia ad eum Sacerdos solus cum ministris ingreditur, populo extra ipsum manente.

h Omnino erratum esse credo, & quidem scriptoris potius quam auctoris vitio: certe 26 Maji mortuum Sanctum clare dicit alterius Vitæ scriptor.

DE SANCTO EXVPERANTIO,
EPISCOPO RAVENNATE IN ITALIA.

ANNO CCCCXVIII

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De cultu, ætate & actis ejus: variisque Synonymis ab eo distinguendis.

Exuperantius, Episcopus Ravennæ in Italia (S.)

D. P.

[1] Tabulæ Martyrologii Romani, citatis Tabulis Ecclesiæ Ravennensis, hunc Sanctum XXX Maji his verbis celebrant: Ravennæ Sancti Exuperantii, Episcopi & Confessoris. In Kalendario sanctæ Metropolitanæ Archiepiscopalis Ecclesiæ Ravennæ ejusque diœcesis, [Cultus Sacer.] quod habemus pro anno MDCLX, quando ipsi istic fuimus, præscribitur officium Ecclesiasticum, de S. Exuperantio Archiepiscopo & Confessore Ravennate sub ritu duplici. Lectiones 2 Nocturni incipiunt, Beati Patris, Nocturni Vigilate. Missa Sacerdotes tui, de Communi Confessoris Pontificis. Ejus memoria inscripta est Martyrologio Florentino, tam Ms. Senatoris Strozzii quam excuso anni MCCCCLXXXVI. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc eum exornat Elogio.

[2] Exuperantius, XIX Episcopus Ravennatum, S. Urso successit, Honorio Imperatore. [Elogium ex Ferrario.] Vir fuit gravis magnaque præditus caritate, simplex tamen & sincerus, tranquillam ducens vitam, Ecclesiæque & populo Ravennati valde utilis. Hic Argentam, oppidum minime contemnendum, ædificavit; ita dictum quod Ecclesiæ Ravennati argentum penderet (sicut & Aureolum & Ferrariam sic dicta putant, quod illud aurum, hæc ferrum eidem Ecclesiæ solverent). Nec vero eidem populo minus in spiritualibus rebus utilis fuit, cum animarum saluti semper invigilaret. Cum autem annos viginti Ecclesiæ suæ præfuisset, bonis cumulatus operibus, Cathedra S. Joanni Angeloptæ relicta, ad præmium evolavit in cælum, in æde S. Agnetis sepultus tertio Kalendas Junii, Zosimo Pontifice Maximo, anno salutis quadringentesimo decimo nono. Hæc Ferrarius. Vitam S. Ursi decessoris dedimus XIII Aprilis, S. Joannis, qui Angelum vidit, successoris, Vita dabitur XXI Novembris.

[3] Hieronymus Rubeus in Historia Ravennatum varia de S. Exuperantio habet, ac lib. 2 pag. 61, Urso, inquit ad annum CCCXCVI, Ravennatum Archiepiscopo subrogatum Petrum Antistitem, Agnellus, quique eum ad verbum fere descripsit Ferrettus, falso putant, quod rerum gestarum ordinem minus, ut videtur, animadverterint. Nam debetur Exuperantio hic locus: qui nihil dissimulanter, [Anno 396 creatus Episcopus,] nihil ex occulto agens, sincerum, simplicem, & apertum animum gessit: & præsidio divino septus, vitam traduxit placide, tranquille, leniterque. Dein pag. 70. Cum Stilico Sarum Alanorum Ducem, ad tumultum in exercitu concitandum, impulisset… Ravennam iter intendit… Ubi Ravennam venit, Honorii Imperatoris litteræ ad exercitum Ravennatem ab Olympio missȩ sunt, quibus mandabatur Stiliconem comprehenderet, atque in custodiam darent. Re percepta, Stilico per noctem in templum salutis causa confugit. [immunitati Ecclesiæ studet an. 408] Ceterum cum id Exuperantius Archiepiscopus rescivisset, ne violaretur militum injuria templum, accurrit: Stiliconi & militibus, ut absque tumultu res ageretur, persuadere nititur: quando nec Stiliconi tandem ad resistendum vires essent, & nihil aliud posset, quam magis Honorium perturbare, exulceratumque ejus animum exagitare: præsertim quod ædem ingressi milites, coram Exuperantio jurejurando affirmarent, non esse sibi, ut illum perimerent, a Principe imperatum, sed tantum ut captum custodia tenerent. Hac fide egressus Stilico sese militibus dedit. Ceterum haud diu post… ad capitale supplicium abstractus est, anno CCCCVIII.

[4] Postea Rubeus pag. 89, cum retulisset Epistolam Zosimi Pontificis ad Presbyteros & Diaconos Ravennates, datam V Nonas Octobris, Honorio XII & Theodosio VIII Augustis Consulibus, id est anno CCCCXVIII, [moritur 30 Maji,] subjungit. Sub idem tempus Exuperantius Archiepiscopus Zosimi Pontificatu, tertio kalendas Junii decessit: sepultus est in Divæ Agnetis sub porphyrite lapide ante aram maximam. [sepultus sub ara illi dicata,] Insequentibus temporibus in medio eo templo sub ara illi dicata, in monumento ex marmore cum viseretur nostra ætate ara solo æquata, sinistrorsum ingredientibus sepulcrum est collocatum. Oppidum Argenta, quod ante id tempus ultra Padum erat, eo loci ubi nunc templum vetustissimum Divo Georgio dicatum visitur, ab eo exædificatum est. Ita vocatum plerique ferunt ab argenti pensione, quam oppidi incolȩ Ravennati Archiepiscopo quotannis persolvere tenebantur: quod ad hanc diem, cum ex ipsius Ecclesiæ sit juribus, servatur. Tametsi Blondus eo nomine appellatum scribat, quod Archiepiscopi Ravennates tribus sibi subjectis Ecclesiis, quas præcipuas tunc habebant, trium metallorum nomina, quæ maxime nobilia videbantur esse, imposuerunt. Quapropter Aureolum, quod oppidum est in amœnissimo Foroliviensi colle, ab auro; Argentam, ab argento; & Ferrariam, a ferro vocatam. Hæc Rubeus, cum quo potius arbitramur S. Exuperantium vita functum esse anno CCCCXVIII, [anno 418.] hoc XXX Maji, ac propterea in Epistola Zosimi non fieri mentionem ullius Episcopi: & ipse Zosimus e calculo nostro, quem ante tomum primum Aprilis de summis veteribus Pontificibus Romanis edidimus, e vita deceßisset adhuc dicto anno CCCCXVIII.

[5] Baronius in Notis, cum de hoc Exuperantio egisset, addit ista. Est & alius ejusdem nominis Exuperantius Episcopus Dertonensis, qui interfuit una cum S. Ambrosio Concilio Aquileiensi. Hic Vghello Tomo 4 Italiæ sacræ in Episcopis Dertonensibus scribitur Superantius, & dicitur floruisse anno CCCLXXIV, [Alii ei Synonymi Episcopi Dertonæ & in Lucania,] & Dertonensem Ecclesiam quadraginta annos administrasse. Sed pergit Baronius. Fuit ejusdem nominis Exuperantius, alias Superantius, Episcopus in Lucania, sanctitate insignis, cujus meminit Uranius in transitu S. Paulini Episcopi Nolani apud Surium Tomo 3. Porro ibi dicitur ad S. Paulinum ingressus quidam Presbyter, de Lucaniæ partibus veniens, missus a sancto Episcopo Exuberantio, sive a viro clarissimo fratre ejus Ursatio. Ferrarius, in Notis ad elogium S. Exuperantii, asserit se intellexisse, nullum Episcopum Exuperantium aut Superantium in Lucania pro Sancto haberi. Vghellus Tomo 7 Italiæ sacræ deducit Episcopatus & Episcopos Lucaniæ, sed, si Indici ejus fidendum, nullus reperitur Exuperantius aut Superantius in Lucania Episcopus. Voluimus hæc indicare lectori, [perperam in Hispaniam translati,] eo quod Tamajus Salazar, in suo Martyrologio Hispanico ad hunc XXX Maji, duos proferat Sanctos hujus nominis, ex Italia in Hispaniam traductos. Horum alter ipsi est S. Exuperantius Episcopus Ravennatū, quem ait Uxamæ vulgo Osma, in Hispania citeriori Episcopum, Tarraconensi & Aquileiensi Concilio interfuisse, dein Ravennatum factum Antistitem; & in Hispaniam reversum, Concilio Toletano interfuisse; & iterum Ravennam profectum, ibidem glorioso fine quievisse. Alter est Exuperantius in Lucania Episcopus, qui antea etiam fuisset Episcopus Lucensis urbis, vulgo Lugo, in Gallæcia. Nititur Tamajus Salazarius nuda citatione nuper excogitatorum Chronicorum sub nomine Flavii Dexteri & Iuliani Petri: quorum auctoritas licet modo apud viros eruditos plerosque nulla sit etiam in Hispania, exteros tamen illi quosdam minus cautos deceperunt; quibus gratum fuit istic invenire, unde defectum notitiarum desideratarum ad patriæ suæ historiam locupletandam supplerent, in quibus dolemus fuisse duos amicos nostros; videlicet D. Primum Aloysium de Tattis Annalium Comensium Auctorem, ubi de Plinio suo, quem isti finxerunt Martyrem pro fide Christi in Hispania obiisse, aliisque nonnullis locis; & D. Hieronymum Fabri, in Sacris memoriis Ravennatis Ecclesiæ: qui ambo a nobis postea admoniti de fœditate istorum commentorum, quam essent ex operis nostri lectione locis plurimis agnituri, doluerunt Actorum a nobis illustratorum lectionem eatenus sibi non obtigisse; nec ab aliquo se monitos ut caverent fictiones, tanto plausu cum primum prodirent exceptas commendatasque ab Hispanis.

[6] Si Sancti alii hujus nominis Episcopi requiruntur, essent afferendi, S. Exuperantius Episcopus Cingulanus in Piceno, a nobis relatus ad diem XXIV Ianuarii, & S. Exuperantius Episcopus Comensis, producendus ad diem XXII Iunii. Abbas Piazza, in Sanctuario Romano ad hunc XXX Maji, asserit celebrari festum S. Exuperantii Diaconi Martyris in ecclesia S. Bartholomæi in insula, ubi ejus corpus asservatur. [alius S. Exuperantius Diaconus Martyr,] Verum Pancirolius in Thesauris absconditis urbis Romanæ, Regione 9 ecclesia 1 asserit, hunc cum Sabino Episcopo & aliis Martyribus coli die XXX Decembris: quod magis placet. Credo tamen etiam Piazzæ de die hodierni cultus, eo solum respectu assumpti, quod cum postremi dies anni satis superque occupentur Natalitiis festis, hic dies XXX Maji etiam haberet aliquem ejusdem nominis Sanctum in Romano Martyrologio, [cur hoc die colatur Romæ.] licet alioqui diversißimum. Atque hoc exemplum Romanorum cedere potest in excusationem aliorum, qui acceptis Roma corporibus ac nominibus Martyrum, ipsos sibi colendos sumunt iis diebus, quibus talia nomina in Martylogio inveniunt; etsi alioqui id nobis minus probetur, propter confusiones ex tali licentia provenientes.

[7] Inter Epistolas S. Hieronymi una est ordine XXXV, ad Exuperantium, hortatoria, ut una cum fratre Quintiliano seculo valefaciat, atque in Bethlehem se conferat; proinde scripta post annum CCCLXXXIV, quo is sibi cum sua Paula stabilem ibi sedem constituit. Potuit ergo illa data esse cum adhuc secularis esset noster S. Exuperantius, primum anno CCCXCVI, [Hieronymi Epistola ad Exuperantiū militem] aut triennio serius juxta Ferrarium factus Episcopus. Quis tamen nos certos faciet, eum non diu antea renuntiasse seculo, & prius quam rediret in Palastinam Hieronymus? Quis, etiam hoc negato, ausit asserere, unam eamdemque personam haberi, non autem duas illius nominis? Quia tamen præfatus Fabri voluit Epistolam istam ad Ravennatem Exuperantium datam esse; [etsi potuit, non tamen probatur, ad Ravennatē data esse,] atque ad laudem ejus facere putat, quod etiam sub paludamento & chlamyde militari interioris hominis ornatui studuerit, eumque sanctus Doctor, dignum putarit quem ad sublimiorem perfectionem invitaret, communionemque litterarum & exercitationis monasticæ; aliquid delibemus de Epistola illa, nihil negantes affirmantesque de eo ad quem data est, sitne idem vel non, quia nihil in alterutram partem proferri ex illa in subsidium potest; nec adsunt aliæ Hieronymi Epistolæ ad eumdem Exuperantium vel fratrem ejus (Presbyterum ut videtur vel Clericum saltem) qua si haberentur, rem nobis forsitan explicarent.

[8] [Is illa laudans ejus adhuc secularis opera,] Inter omnia, inquit exordiens Hieronymus, quæ mihi sancti fratris Quintiliani amicitiæ præstiterunt, hoc vel maximum est, quod te mihi ignotum corpore, mente sociavit. Quis enim non diligat eum, qui sub paludamento & habitu militari agat opera Prophetarum, & exteriorem hominem aliud promittentem vincat interiori homine, qui formatus est ad imaginem Creatoris? Unde & prior ad officium provoco litterarum; & precor ut mihi occasionem tribuas sæpius rescribendi, quo scribam audacius. Et paulo post, exhortans ad generosam divitiarum abdicationem, subjungit: Projice sarcinam seculi: ne quæras divitias, quæ camelorum pravitatibus comparantur: nudus & levis ad cælum evola, ne alas virtutum tuarum auri deprimant pondera. Hoc autem dico, non quod te avarum didicerim, [suadet abdicare divitias,] sed quod intelligam idcirco adhuc militiæ operam dare, ut impleas sacculum, quem evacuare Dominus præcepit. Si igitur qui habent possessiones & divitias jubentur omnia vendere & dare pauperibus, & sic sequi Salvatorem; dignatio tua aut dives est, & debet facere quod præceptum est; aut adhuc tenuis, & non debet quærere quod erogatura est. Et in fine Epistolæ eam claudit, dicendo: [& sibi apud Bethleem conjungi.] Et tu igitur eroganda non quæras, sed quæsita jam tribue: ut fortissimum tirunculum suum Christus agnoscat, ut lætus tibi de longinqua regione venienti occurrat pater, ut stolam tribuat, ut donet annulum, ut immolet pro te vitulum saginatum; & expeditum cum sancto fratre Quintiliano ad nos cito faciat navigare. Pulsavi amicitiarum fores: si aperueris, nos crebro habebis hospites.

DE SS. CAIDOCO ET FRECHORIO, SIVE ADRIANO,
CENTVLÆ IN PICARDIA.

SEC. VII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De eorum ætate, sepultura, cultu & translatione.

Caidocus, Sacerdos Centulæ in Gallia (S.)
Frechorius, sive Adrianus, Sacerdos Centulæ in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Pontivum, seu Ponticum, Picardiæ versus Oceanum Britannicum ditio est, [SS. Caïdocus & Frechorius, fidē promulgant in Pontivo.] ad dexteram Somonæ ripam, cum præcipua urbe Abbavilla. Hujus historiam Ecclesiasticam descripsit Ignatius Iosephus de Iesu Maria, Carmelita Discalceatus; ac post indicatam ruinam, per incursiones Wandalorum atque Attilæ Regis Hunnorum factam, quando & Christiana fides ferme exstirpata fuit, secundos Christianæ religionis in dicto Pontivo fundatores cap. 13, inquirens, omnium primos aßignat duos Sanctos Presbyteros Hibernos, qui eo venerunt: quorum unus nominabatur S. Caidocus, alter S. Adrianus: qui ambo ibidem vitam sancte peregerunt, ac sacras suas Reliquias in monasterio Centulensi reliquerunt. Fundator hujus monasterii fuit S. Richarius: cujus Vitam, ab Alcuino Flacco, tempore Caroli Magni, non tam scriptam quam reformatam, dedimus XXVI Aprilis, die ejus natali. Ex ea hic decerpimus, quæ ad hos Sanctos duos spectant.

[2] Contigit eo tempore (de quo infra agemus) duos Sacerdotes, [ex Hibernia profecti,] sanctitate florentes & virtutum meritis fulgentes, quorum prior Caidocus vocabatur, alter vero Frichorius, de Hiberniæ partibus in Pontivas pervenisse regiones. [ab incolarū injuriis] Sed a rusticis & popularibus illius loci, propter insolentiam morum, non sunt suscepti, nec digno eorum sanctitatis honore tractati; sed magis injuriis afflictos & opprobriis castigatos, a finibus suis cœperunt eos expellere. Quorum violentiæ & sceleratis præsumptionibus futurus Dei famulus Richarius obviavit, Christique servos de manibus impiorum eripuit, & cum omni benignitate eos deduxit in domum suam; Deo providente, ut illi protegerentur & ipse salvaretur. [a S. Richario proteguntur:] Nec lucerna gratiæ Dei accensa, diutius abscondi potuit; sed patefacta, lumen sanctitatis & prædicationis longe lateque ad salutem multorum sparsit. Nam introductos hospites suos, cum magnæ caritatis honore, curavit: eosque sibi verbum Dei prædicantes, cum tota humilitate & intentione audivit. [quem prædicatione sua convertunt.] Nec frustra in terram bonam semen verbi Dei sparsum est: sed quod aure audiebat, hoc radicitus corde retinebat, & centenos in horrea Christi fructus germinavit. Igitur ex prȩdicatione famulorum Dei & aspiratione gratiæ divinæ compunctus, ad lacrymas conversus, confessionem suorum fecit peccatorum; & in conspectu omnipotentis Dei ardenter veniam petens, lacrymis absolvit, quod ignoranter ab adolescentiæ illecebris peccavit: & qui Dominum suscepit in famulis suis hospitalitatis gratia, susceptus est a domino in misericordia & pietate.

[3] Hæc ex dictis S. Richarii Actis, quibus addimus, quæ Ingelramnus Abbas de hisce Sanctis in Vita metrica ejusdem S. Richarii habet cap. 2 istis versibus:

Tunc & Pontivus meruit splendescere pagus, [Eadem asseruntur in poëmate Ingelramni.]
Forte Sacerdotum radians fulgore duorum.
Nomen majoris quorum fuerat Caïdocus,
Egregius meritis quos misit Hibernia nobis.
Ex ipsis populus temnens audire salutem,
Non recipit digne, digno nec tractat honore:
Sed magis a propriis cœpit depellere metis.
Quorum crudelis Sanctum violentia movit
Richarium; & justos rapiens a plebe feroci,
Hospitium tribuit, tenuit, fovitque benigne,
Disponente Deo, quo salvarentur utrique:
Succensusque diu divino lumine lychnus
Nec claudi valuit, radios sed in ampla tetendit.
Namque peregrinos postquam suscepit in ædem,
Ipsis corporeos sumptus largitur, ab ipsis
Solicitus vitæ capiens compendia sanctæ.
Nec tullus sterilis percepit semina verbi:
Sed menti inseruit, carnis quod sumpsit ab aure,
Quam plura & Christi portavit ad horrea grana.

[4] [non venerunt tempore Sigeberti I Regis Austrasiorum,] Hactenus Acta antiqua S. Richarii. Extat tomo 4 Spicilegii, a Luca Acherio editi, Chronicon Abbatiæ Centulensis, ab Hariulpho Monacho anno MLXXXVIII conscriptum: ex quo, rejectis superfluis, confecta est etiam Vita S. Richarii, quam ex Ms. Centulensi & alio codice nostro habemus; in quibus tempus adventus & prædicationis Sanctorum Hibernensium ita explicatur. Contigit autem eo tempore, quo Sigebertus Rex cum uxore Brunechilde, statuto apud Mettensium urbem regni sui solio, * Orientalem Franciam gubernabat; duos Sacerdotes, sanctitate florentes, & virtutum meritis fulgentes, de Hiberniæ partibus Pontivas pervenisse regiones, &c. Quæ hic de Sigiberto Rege intrusa, nec tempori nec loco congrua, ex Vita S. Columbani itidem Hiberni sunt desumpta. Chlothario primo, anno DLXI Vita functo, succeßit Sigebertus cum fratribus tribus, anno DLXXV interemptus. Habebat eo tempore regnum Sueßionense, sub quo erant Pontivæ regiones cum reliqua Francia maritima, alter fratrum Chilpericus: cui anno DLXXXIV succeßit Chlotharius II, [sed Chlotarii II aut Dagoberti.] anno DCXIV factus Francorum Monarcha, mortuus anno DCXXVIII; relicto filio Dagoberto, cujus solius meminit Alcuinus. Hujus tempore S. Richarius extruxit Centulense monasterium, jam ante a Sacerdotibus Hibernis ad vitam sanctiorem amplectendam permotus. Potuit id contigisse sub Dagoberti parente Chlothario II, S. Columbano a vita mortali jam pridem egresso in Italia; sub quo hosce Sacerdotes antea vixisse, omnino non constat: cum Alcuinus & alii solum dicant, de Hiberniæ partibus in Pontivas pervenisse regiones.

[5] [moriuntur Centulæ senes.] De reliqua vita & obitu horum Sacerdotum ista subduntur ab Ariulpho, cap. 6 Chronici Centulensis: Jam dicti præterea viri Dei, post emensum vitæ stadium, immortalitatis adepti bravium, cælicas sedes suo ingressu exhilarant: Centulensem ecclesiam fundatam corporibus nobilitant: jam vero pene dirutam orationibus sustentant. Verumtamen licet nos jam eorum transitum explicuerimus, noverit Lector, eos, usque dum senescerent, in divinis operibus Centulæ deguisse. Floruit inter Abbates Centulenses S. Angilbertus, anno DCCCXIV vita mortali exutus XVIII Februarii: ad quem diem ejus Vitam dedi. Hic sepulcra horum Sanctorum exornavit aliquot versibus, quos Ariulphus in Chronico pag. 473 ita edidit: Epitaphium S. Chaidoci Confessoris.

[6]

Mole sub hac tegitur Chaidocus, jure Sacerdos: [Epitaphium S. Caidoci,]
      Scotia quem genuit, Gallica terra tegit.
Hic Domini Christi gaudens præcepta secutus,
      Contempsit patrias mente beatus opes.
Hinc sibi concrevit centeni copia fructus,
      Et metit ætherei præmia larga soli.
Huic Angilbertus, fretus pietate magistra,
      Et tumulo carmen condidit & tumulum.

Item aliud de socio ejus Fricoro, seu Frichorio:

Corpore terreno qui cernitur esse sepultus,
      Gaudia pro meritis cælica lætus habet. [& S. Fricorii,]
Iste fuit Fricorus, Chaidoco consociatus:
      Quem sibi concessum Centula gaudet ovans.
Hic virtute valens despexit prospera mundi:
      Et modo viventi gloria magna patet.
Quando Deo placuit, cælorum regna petivit:
      Nunc Angilberti carmine fulget. Amen.

Iacobus Malebrancus, lib. 2 de Morinis cap. 55, [Adriani dicti.] hunc Fricoræum appellat, additque, cognomento Pontivensibus absono relicto, Adrianum vocatum fuisse.

[7] [Corpora elevata a S. Gervino:] Habemus aliud Chronicon Ms. Centulense, a Ioanne Capella anno MCCCCXCII compilatum, ex eoque dedimus ad diem III Martii Vitam S. Gervini Abbatis Centulensis, anno MLXXIII vita functi: de quo num. 21 ista habentur: Iste translatavit corpora SS. Caydoci & Fricorii sive Adriani Confessorum, & deinde: Et in instanti elevavit corpora SS. Caydoci & Adriani, & ea imposuit in capsa seu feretro argenteo, lapidibus pretiosis ornato. Quæ Ariulfus auctor coævus, lib. 4 cap. 32 ita commemorat: Sancti quoque Confessoris Caydoci, sociique illius corpora a terra levavit: & eorum Reliquias decentius collocans, fidelibus populis honorandas censuit. [Reliquiæ in altari:] Egerat cap. 18 Ariulfus de crypta a S. Gervino constructa, & quatuor in ea erectis altaribus: in quorum majori, inter reliquias Sanctorum Confessorum, ponitur nomen Caydoci.

[8] [Nomina in Fastis Centulæ 30 Maii.] In veteri Martyrologio Ms. Ecclesiæ Centulensis, cui hic potior fides debetur, utriusque cultus ad hunc diem pertinere indicatur his verbis: Cœnobio Centula SS. Chaidoci, Fricorii, & Maldegisi, quorum duo primi B. Richario ad initium sanctæ conversationis Doctores fuerunt. In veteri similiter Kalendario, quod Tomo X Spicilegii sui Acherius inseruit, ita legitur: Cœnobio Centula sanctorum Confessorum Caydoci, Adriani & Madegisli. De tertio mox acturi, videmur hoc dicere posse, quod certius cognitus ejus Natalis potuerit Centulenses movisse, ut duos illos ignotæ diei Sanctos pariter commemorandos instituerent. Saussajus in Martyrologio Gallicano, & Menardus in Benedictino, in Appendice eorum quorum diem natalem ignorarunt rejectos, longo encomio celebrant. Ioannes Colganus, [alibi aliis diebus,] nulla reddita sui facti ratione, retulit S. Caidocum Morinorum Apostolum XXIV Ianuarii: & iterum celebrat XXXI Martii, SS. Adrianum & Caidocum Apostolos Morinorum, plurima congerens ex Alcuino & Malbranco, itemque ex Saussajo & Menardo. Henricus Fitz-Simon, Societatis Iesus Sacerdos Hibernus, Roma huc submisit anno MDCXI Catalogum Sanctorum Hiberniæ, dein Duaci anno MDCXIX excusum, [potissimum 1 Aprilis.] in quo celebrantur Kalendis Aprilis, SS. Sadoc, aliis Caidocus, & Adrianus. Præiverat Ioannes Wilsonus in Martyrologio Anglicano anno MDCVIII excuso, ac dein anno MDCXL recuso: in quo elogium ex Vita S Richarii excerptum proponitur, Secutus eosdem Thomas Dempsterus, utrumque in Menologio Scotico anno MDCXXII impresso commemoravit. Demum, citato Martyrologio Anglicano ac dein Scotico, eosdem celebrat Ferrarius in Catalogo Generali. Reliquias in monasterio Centulensi isto die quoque coli, observat Mabilio, in Notis ad Vitam S. Richarii.

[Annotata]

* al. Germaniam.

DE S. MADELGISILO EREMITA,
CENTVLÆ IN PICARDIA.

SEC VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, Translatione, ac Vita ab Hariulpho Centulensi scripta.

Madelgisilus Eremita, Centulæ in Gallia (S.)

BHL Number: 5131

AUCTORE G. H.

[1] Qvod in præmemoratis duobus Sanctis, jam laudavimus Ms. Martyrologium Centulense, [Cultus 30 Maji.] duobus illis tertium, ut vidimus, jungit Madelgisilum. Ejusdem nudum cum illis nomen etiam habet antiquum Kalendarium. De isto autem ipsius certo cultu, ne poßimus dubitare facit Chronicon Centulense, sub finem seculi XI conscriptum, cujus etiam supra meminimus, & cujus liber 3 hunc exhibet Capitis 29 Titulum, Translatio S. Madelgisili Confessoris, ista leguntur: Cum cœnobii Centulensis Abbas Ingelardus adhuc teneret regimina, inter cetera bona, quæ illi contulit pietas superna, Sancti quoque Madelgisili Confessoris meruit habere corporalem præsentiam. [Corpus debatum Centulam,] Est denique vicus in pago Pontivo, qui vocatur Monasteriolus, ubi ipse Sanctus a die sui transitus quieverat: sed cum curiositate fidelium delatum fuisset corpus ejus Centulam in monasterio sanctissimi Richarii: cœperunt quidam ex Monachis quadam stoliditate permoti dicere, quod indignum esset ejus hominis venerari ossilla, cujus ignorarent Actus vel Vitam. Cumque hoc ratione, [inde ad ecclesiam illi dicatam amandatū] vel potius irrationabilitate, aliquoties contenderent; erat antiquitus ecclesiola quædam in confinio Centulæ, sub ipsius Sancti nomine dicata, ad quam decreverunt ipsum ferri debere: dum & suæ ecclesiæ domicilio frueretur, & illum tali modo non cogerentur honorare. Factumque est ita. Cum ergo illic fuisset positus ille, Deus qui humilia respicit, quique olim videns Liam despectui haberi causa deformitatis, dedit ei fœcunditatem, ut prolis saltem numerositate amari posset, quæ sui vultus fœditate horrebatur; ille, inquam, Deus cum videret hunc suum servum, pro ignoratis vitæ ejus gestis non satis amari, ut, quanti penderetur meritum illius, populis demonstraret, voluit sua pietate eo loco multa patrare magnalia, quo ejus fuerant membra non sine despectu portata. [& ibi miraculis clarescens reportatur Centulam,] Cum ergo tam evidenter claruisset, vere hunc apud Deum esse magnum; cœpit Abbas Ingelardus cum Monachis suis pœnitentia moveri, quod tam claram Dei margaritam, quasi quoddam vile abjecissent: & quem prius pro obscuritate despexerat sanctitatis, cum devota cordis humilitate & celebri honore disposuit reportare, ad quem amandum & honorandum magnifica Dei virtute invitabatur. Tunc aggregatis Fratribus, cum multo honore magnaque timoris Dei reverentia, jam dictam ecclesiam expetivit: præmissaque erroris pœnitentia atque adorato Domino, qui in Sanctis suis mirabilis est & gloriosus, corpus sanctum accepit, & ecclesiæ sanctissimi Richarii cum laudibus restituit, quod etiam huc usque ibidem servatur. Igitur hæc sunt gloriosa Sanctorum pignora, quibus Centula nobilis decoratur … S. Richarii Abbatis & B. Vigoris Pontificis. … Deinde ille ferax divinorum mandatorum Caydocus habetur: post quem ipse, de quo modo narravimus, S. Madelgisilus decibiliter amatur. Veneratur cum istis S. Caydoci socius, quem quidam Adrianum vocitant. Hæc ibi Ariulphus. Dictus Ingelardus Abbas floruit seculo X, tempore Hugonis Capeti Regis Francorum.

[2] In alio Chronico Ms. Centulensi, a Ioanne Capella compilato seculo XV, ista præterea dicuntur: [S. Madelgisilus dicitur Socius S. Fursæi,] S. Magdelgesilus fuit socius S. Fursæi, & ambo erant transmarini: ipsoque S. Fursæo defuncto, S. Magdelgesilus intravit congregationem Fratrum, & immediate post quæsivit, impetravit, & obtinuit eremum, in quodam loco secreto non habitato super Altiliam, quod dicitur Monasteriolum, Monstreles: & duxit vitam austeram, ibidem defunctus, [& in eremo vixisse:] & corpus sepultum per distantiam temporis ibidem jacuit. Sed dictus Ingelardus Abbas, cum audisset & vidisset plura miracula fieri super tumulum Magdelgesili, consilio habito cum Fratribus, perrexit in Kalendis Junii ad dictum locum, & secum cum magna processione corpus pretiosum apportavit & detulit. Et cum Fratres vidissent ipsum coruscare miraculis, invidebant dicentes: Quod talis vir, cujus Gesta, Acta & Vita ignorabatur, non debebat præ ceteris honorari. Et ut pacifice viveret dictus Ingelardus, constituit sibi fieri capellam extra villæ ambitum, in qua poneretur & a fidelibus veneraretur. (Quod factum ita) & in qua extra modum a populo frequentabatur, ita quod duo ligna vix deportare poterant oblationes ceræ & imaginum, capitum, brachiorum, manuum, pedum, & similium: [magna devotione colitur,] & illis de causis statuit corpus prædictum in dicto cœnobio reponi & restitui. Quod factum est, sed omni anno, die III Kalendas Junii, processionaliter reportabatur. Accidit tamē quod in regressu corporis, Abbatis, & Fratrum decem, & in eadem die III Kalendas Junii, tempus perturbatum est & nebulosum cum ventis & pluviis, [& annua processione 30 Maji,] regnantibus tonitruo & scintillationibus & vaporibus in infima regione aëris, quod omnes dicebant hora decima de mane, quod erat nox & non dies: tamen publice duo juvenes Religiosi ante corpus sanctissimum cum duobus candelabris argenteis secum deferebant duos cereos & duo luminaria, [non absque miraculo.] quæ nunquam defecerunt: sed in eis semper fuit lumen usque regressum, & dum feretrum seu capsa reponeretur in suo loco præordinato. Hæc ibi in dicto Chronico, in quo iterum inferius ista traduntur. Ancherus Abbas, anno XVI sui regiminis, id est anno MCXII, renovavit omnes capsas & feretra omnium Sanctorum, & Reliquias hic existentium … & in una invenit schedulam sic scriptam: Corpus S. Magdelgesili Confessoris hic positum III Kalendas Junii: quod corpus reposuit in alio novo feretro V Idus Julii.

[3] Ad dictum III Kalendas Iunii, sive hunc XXX Maji, celebratur depositio S. Madelgisili Confessoris Centulæ in Martyrologio Berlini, [Memoria ejus in Fastis 30 Maji.] auctius Parisiis sub annum MDXXI edito, & ex eo apud Molanum & Canisium, item apud Wionem, Dorganium & Menardum, sed interponunt hi nomen Monachi. Saussajus longo eum encomio celebrat, in quo dicitur alta ortus prosapia, secessisse in agellum ab Angelo demonstratum. Cui aqua deficiente, signo Crucis cespiti apposito, statim vena aquæ limpidissimæ se aperiens clarissimum fontem effudit: ex quo non solum refocillatus est Christi miles, sed & hujus fontis alveus per amœnam planitiem excurrens, & potum bibentibus jucundum, & medelam etiam ægris suo haustu impendit. Eadem habet Bucelinus in Menologio Benedictino, & adjungit ista: Moriturus cum esset, vocatus ab Angelo Abbas ejus cum Fratribus occurrit: quorum adventu adeo exhilaratus est, ut omnem ægritudinem oblivioni dederit. Verum paulo post mortuus &c. Quæ optaremus verbis antiquiorum auctorum referri. [Elevatio S. Madelgisili 1 Iunii,] Et hæc seorsim de S. Madelgisilo reperimus. Cujus etiam aliqua elevatio facta est prima Iunii: & ad hanc fortaßis hi Versus pertinent, nescio an corporis arcæ, an feretro ejusdem inscripti:

Ossa Madelgisili tenet hæc lectica Beati:
Quem confessorem sibi Christus rite beavit,
Anscherusque novam sibi capsam jure paravit.

Rexit autem Centulense monasterium Anscherus ab anno MXCVII vel VIII annis XX circiter aut XXX. [capella 3 Sanctorum.] Dedimus ad diem III Martii Vitam S. Gervini Abbatis, in qua nu. 3 is dicitur dedicari fecisse capellam B B. Madelgisili, Cajdoci & Adriani Confessorum. Sed miramur ultimorum duorum mentionem apud alios auctores non reperiri, ad hunc XXX Maji, præterquam apud Scriptores Centulenses.

[4] Hactenus corpore & animo firmus Decessor meus, P. Godefridus, commentarium hunc deduxerat; quando correptus paralysi anno MDCLXXX, accepit eodem anno editam partem alteram Seculi IV Benedictini, [Vita S. Madelgisili auct. Hariulfo,] in eaque ipsius S. Madalgisili vitam, Auctore Hariulfo, Monacho Centulensi, ineunte seculo XII scriptam; mihique recognoscendam commendavit, levioribus post id studiis, quatenus valetudo ac vita permitteret, occupaturus sese. Reliquit monasterio Centulensi Hariulfus loci Chronicon, a se diligenter pertractum usque ad obitum S. Gervini Abbatis, anno MLXXIV defuncti: idque se absolvisse ait anno MLXXXVIII. Aliquot autem annis prius vel post, cum scilicet Abbas suus Gervinus II primum factus esset Episcopus Ambianensis, [qui & Chronicon Centulense scripsit,] & necdum de eo palam Centulæ murmuraretur, istam S. Madelgisili Vitam ei inscripsit. Sicut autem Gervino II mortuo, hujus acta bona ac mala, eidem Chronico attexenda composuit, vel ipse, vel potius alius sub annum MCIII; ita & Vitæ S. Madelgisili, ab eodem vel alio acceßit ut minimum narratio translationis in novam capsam ab Anschero Abbate; istius Gervini post annum MXCVI successore, facta anno MCXIII: & ita tum Chronicon ipsum tom. 4 Spicilegii, tum Vitam prædictam Acherius & Mabilio ediderunt: cui Vitæ in Ms. Centulensi, post Chronicon, præmittebatur nihilominus Abbatis Anscheri elogium metricum.

[5] Prius autem quam Supplementa istæc fierent, Hariulfus ipse, [& Abbas Aldemborgensis fuit,] ut nobis constat ex Aldemborgensium in Flandria prope Brugas Abbatum serie chronologica accurate deducta, quæ penes nos est, in insigni tomorum octo Monasterologia, ab Aquicinctini quondam monasterii Priore D. Bar sub initium hujus seculi collecta; Hariulfus, inquam, ipse, anno MXCVII suffectus est secundo istius Monasterii, Abbati Verwino. Laudatur is in dicta Serie, tamquam vir totius prudentiæ & miræ discretionis: & additur, quod ejus solicitudine, anno regiminis sui XVI, levatum est de terra sanctissimi Præsulis Suessionensis Arnulphi corpus, anno XXXIV depositionis ejusdem primi Fundatoris, seu potius Restauratoris, monasterii prædicti. Insuper viriliter ac legitime defendit ecclesiam sibi commissam, contra Abbatem ac Religiosos S. Medardi Suessionensis, qui eam nitebantur redigere in Prioratum. Rexit digne & laudabiliter XXXVIII annis, & obiit anno Dominicæ Incarnationis MCXLIII, XVI Augusti: cujus anima partem beatæ retributionis obtineat.

[6] Alius est ergo scriptor Hariulfus a duobus ejusdem nominis, [usque ad 1143, 16 Augusti,] in Necrologio Centulensi relatis, altero XIII Kal. Maji, cum titulo Senioris; altero relato ad XIII Kal. Junii, sub titulis Levitæ & Monachi; contra quam existimavit eruditißimus Mabilio, post Epitaphium, quod Hariulfo Scriptori & Abbati compositum ab ipso refertur, tom. 1 Analect. hoc tenore. [non 19 Maji.]

Pontivo natus, pronus studiis, Hariulfus,
      Almi Richarii claustra puer subiit.
In quibus imbutus, deceat quid nosse Magistrum,
      Aldemborgensis tertius Abba fuit. [Ejus Epitaphium.]
Rem sibi commissam pro viribus amplificavit;
      Crescere, Petre, tuis semper opes sitiens.
Fratribus exemplum prætendens compatientis:
      Multa nimis, tacuit; quæque loqui, docuit,
Centula quos Fratres retinet, coluit Seniores,
      Illis quod sit honor cernere semper amans.

VITA
Auctore Hariulfo Monacho Centulensi, postea Abbate Aldemborgensi in Flandria.
Ex editione Ioannis Mabilionis.

Madelgisilus Eremita, Centulæ in Gallia (S.)

BHL Number: 5130

AUCT. HARIULFO.

PRÆFATIO.

Domino dilectissimo, Patrique spirituali amore complectendo, Gervino, sanctæ Sedis Ambianicæ Episcopo a nec non almifici Centulensis cœnobii Rectori, [Hariulfus audita narrat,] vestri gregis ovicula, utinam idonea, Hariulfus, salutem & sinceram obedientiam.

Seniorum, qui de tempore venerandi Abbatis Angelranni b usque ad nostra tempora perstiterunt, multimodo relatu, didici quædam narratione digna, quæ ad posterorum notitiam memoriæ studiose commendavi; ea scilicet, quæ de Sanctis apud nos quiescentibus gesta ferebantur: quorum gestorum seriem, antiquorum nihilominus studiosa relatio, notitiæ posterorum tradiderat. Inter quæ omnia, Fratres, delectabat audire & nosse de beato Confessore Madelgisilo, ab antiquis temporibus apud nos quiescente; quis fuerit, qualiter Domino omnipotenti deservierit, & quomodo vel quando sanctum corpus ejus ad locum Centulensem delatum sit, & ibi collocatum; quot & quantis miraculorum signis a Domino sit glorificatum: quorum denique signorum non tam relatu quam aspectu notitiam certam percepimus, dum & ipsi quædam ejus miracula liquido cognovimus, & innumera per tales assertores didicimus, [ipso ex parte testis oculatus miraculorum.] qui non auditu, sed ipso visu præsentialiter se percepisse testarentur c. Igitur carissimorum Fratrum desideriis sanctis vel ex parte volens satisfacere, ad honorem Dei & reverentiam ipsius Sancti, nec non ad utilitatem posterorum, ea quæ nobis frequens seniorum relatio de eodem Sancto contulit, scribendi officio annotamus, ne per nostram inertiam solertia futurorum tantæ rei notitia defraudari videatur.

ANNOTATA.

a Fuit, hic ex sorore nepos & successor S. Gervini, cujus aliquam Vitam, sec. 15 exeunte scriptam, dedimus 3 Martii, plenam in Supplemento daturi ex Chronico Hariulfi, quod nondum ad manus Henschenii venerat, cum istam imprimi faciebat. Quo autem anno factus sit Episcopus Ambianensis hic Gervinus Iunior, incompertum est quidem; suspicor tamen, quod non ante completam anno 1087 fabricam novæ Centulensis ecclesiæ. Vt autem Centulensis Abbatiæ administrationem, judicante Vrbano Papa II, amisit an. 1096; ita sub annum 1102, ipso quoq; Ambianensi Episcopatu expulsus fuit, ob similia demerita, ac biennio post successorem habuit S. Godefridum, cujus Acta Surius edidit, mutato stylo nonnihil contracta; genuina autem, sicut ea scripsit Nicolaus Monachus Sueßionensis coævus, optamus pro 8 Novembris nancisci, frustra quæsita a P. Henschenio.

b Angelrannus, Mabilioni in Notis Ingelramnus, cognomento Sapiens, laudatus in Chronico per 13 prima Capita lib. 3, præfuit regnante Roberto seculo XI.

c Quis hic non expectet integrum librum miraculorum? Nihil minus reperies. Hinc mihi suspicio nascitur, progressurum ad ea Hariulfum substitisse, absoluto primo de vita libro; motum indignis facinoribus Gervini, cui opus cœperat dedicare; ipsumque imperfectum dimisisse, atque ultima capita non tantum alio tempore esse adjecta, sed etiam ab alio auctore. Nam qui Chronicon supplevit, fatetur, se ab ipso Gervino exempli haud boni Abbate, monachizatum, & in corde tenero, quasi, in mollicera, gestorum suorum imaginem, non imitandam, sed abjiciendam compressisse. Erat ergo hic adhuc plane juvenis, quando an. 1088 Chronicon suum finivit Hariulfus; quem oportet matura tunc ætate fuisse, nono post anno factum Abbatem.

HISTORIA VITÆ

[1] Francorum regnum tenente Lodoveo filio Dagoberti, a & Austrasiis regnante Sigeberto æque filio Dagoberti, [Furseus ex Hibernia venit in Galliam.] vir Domini S. Furseus, ab Hibernia ortus, & ibidem signis virtutum & notitia revelationum mirificatus, ex divina jussione natale solum reliquit: Britanniam, quæ Anglia nuncupatur, pertransiens, in partibus Germaniæ appulit, ubi videlicet præfatus Rex Sigebertus b eumdem sanctum virum magno cum honore & gaudio excepit: magnoque affectu eum retinere gestiens, quæque loca monasticæ vitæ congrua illi offerebat, quatenus eo modo in locis sui regni delectaretur morari. Sanctus autem Furseus, per spiritum sentiens nequaquam se in illis locis permanere debere, regiis tamen petitionibus vel ex aliquanto cupiens obedire, rura quæque sibi oblata circumiens, & divini verbi prædicationibus ubique ferventer insistens, locum tandem gratum reperit, ubi cum Dei gratia & prædicti Regis juvamine Cœnobium insigne c constituit, & servorum Dei multitudine sufficienter implevit. Nam ejusdem sancti viri prædicationibus multi ex eodem regno, [Cœnobium condit.] ad fidem & dignos pœnitentiæ fructus, propemodum accendebantur: ex quibus aliqui majori devotione subnixi, ad meliora divinæ servitutis studia certatim properabant, ut cuncta mundi impedimenta fugientes efficerentur Monachi.

[2] Inter quos fuit quidam nomine Madelgisilus, alti generis prosapia genitus, [Madelgisilus ab eo institutus,] & quod majus est atque beatius, in divina præscientia electionis gratia præscriptus. Hic B. Fursei adhærens prædicamentis, & congaudens sanctitatis ejus exemplis, decrevit comes fore indissociabilis operum & viarum ejus, ut mereretur esse particeps meritorum & præmiorum illius. Itaque S. Furseus, perfecta ædificatione atque institutione prædicti cœnobii, & commisso regimine ipsius loci carissimo fratri suo B. Abbati Ultano d, nec non requisita & accepta Sigeberti Regis licentia, assumptis etiam secum discipulis, Occidentalem Galliam, quæ postmodum Francia dicta est, adire deliberavit; in qua jam cælitus erat præfixum, illum terreno corpore solvi, ipsamque Franciam exemplis & meritis illius ex divino decreto debere illustrari. [itineris comes,] Hujus itineris comes individuus vir Domini Madelgisilus fuit, & cum B. Furseo civitates & regiones pertransiit; famem, sitim, vigilias, ceterosque labores sustinuit; orationes & psalmodias cum illo, uti probus discipulus cum magistro, exercuit; prædicationis etiam & abstinentiæ patientissimus imitator inolevit.

[3] Postquam vero vir Domini beatus Furseus, ut cælitus fuerat præstitutum, [eo mortuo Centulam se recipit.] terrena mole relicta in pago Pontivo, loco vocabulo Macerias, suum Creatori reddidit spiritum e, & sacrum corpus ejus ab inclitis viris, Haymone Duce & Archenoldo Præfecto, Perronam delatum est & sepultum; beatus Madelgisilus vehementi angore, pro amissione carissimi magistri, cœpit affligi: &, utpote advena atque locorum ignarus, cœpit æstuanti studio inquirere, sicubi esset locus monasticæ vitæ studiis institutus, ubi Domino adhærere posset, contemplativosque carpere fructus. Cui talia perquirenti continuo innotuit celebre nomen cœnobii Centulensis, a beato Patre Richario jam olim tota sanctitate & justitia collocati, & corporis ejus exuviis sacrosanctis hactenus mirabiliter ac divinissime exornati: in quo etiam Monachorum cœtus Deo acceptus regulari tramite strenue militabat, & divinæ jussioni in spiritus paupertate totis nisibus parere insistebat. Ad hunc ergo locum prædictus famulus Dei tota aviditate convolavit, & sanctorum Fratrum beatæ concioni se admitti religiose expetiit, religiosius impetravit. Invenit sane ibi veros Israëlitas, spiritualem Ægyptum toto animo fugientes, & cæleste manna totis votis ambientes, puræ vitæ Monachos, totius abstinentiæ & humilitatis virtute armatos. Horum beatissimæ societati se ferventer connectens servus Dei Madelgisilus, & de die in diem ad meliora se extendens in timore Dei valde proficiebat, ac de virtute in virtutem ire assidue contendebat.

[4] Florebat per id temporis Francorum respublica sub Rege Lodoveo, Dagoberti filio, & Baltilde venerabili Regina, [Sub Chlodoveo & Balthilde,] quæ post mortem viri sui præfati Lodovei Monasterium Corbeiense construxit. Cœnobium quoque Gemmeticum, instante B. Philiberto, in territorio Rotomagensi construxit; ac per alia loca, ad construenda cœnobia, regalem munificentiam profuse adhibuit. Monasterium ergo Centulense, antiquitate & religione, ceteris sacris locis præeminebat, & miraculorum signis quotidie ad tumulum B. Richarii divinitus clarescebat: quæ dum Fratres assidue perspicerent, [miraculis Centulæ crebrescentibus,] quasi radiis divini amoris medullitus inflammabantur: sciebant enim quoniam arctam & angustam viam viriliter sectando, & contra hostem antiquum alacriter decertando, ad tantam meritorum gratiam beatus Confessor Richarius excreverat, ut ad ejus merita declaranda, tot & tanta Christus Dominus ostenderet miracula: quæ dum fierent, multiplici laude pollebant; dum Christo Domino honorem & gloriam, Confessori ejus laudis reverentiam, cernentibus quoque imitandi desiderium, & debilibus præstarent sospitatis gaudium.

[5] Hæc, inquam, divina miracula multum B. Madelgisilo circa Dei cultum inspiraverunt ardorem, multam in corde ejus divinæ dilectionis flammam succenderunt, [secedit in eremum.] multam ad contemptum mundi in ejus præcordiis efficaciam genuerunt. Qui cum aliquanto tempore in divinis exercitiis spiritualem militiam in hoc Centulensi Cœnobio peregisset, & a ceteris Fratribus pro honore sanctitatis venerabilis haberetur; cernens sibi officere impensam a Fratribus reverentiam, & cupiens arctiorem remotamque arripere vivendi formulam; cum magna humilitate expetiit, ut liceret sibi remotum & quietum locum perquirere, quo divinis laudibus securius atque profusius quivisset incumbere; orationibus quoque & lacrymis sine strepitu valeret invigilare, ac divinis obtutibus se mortificando semper purgatiorem exhibere. Quique quod devote expetiit, gratuita Fratrum benignitas ei cum magna dulcedine concessit; quippe qui fraternis provectibus nescirent invidere, sed potius congaudere. Adeptus etenim desiderium, licentiam scilicet pergendi ad eremum, cœpit summis precibus ac lacrymis impensius flagitare, ut immensa Christi pietas ei locum talem dignaretur demonstrare, ubi in spiritu humilitatis & in animo contrito divinis obtutibus valuisset assidue laudis sacrificium immolare.

[6] Ad quod impetrandum, assumpsit laborem majoris jejunii, studium prolixæ orationis, psalmorum diuturnam decantationem, seniorum quoque spiritualium expostulavit orationes; ut superna gratia illi pandere dignaretur, quonam in loco sortiretur dominici servitii solitariam stationem. Cui talibus insistenti apparuit per soporem Angelus Domini; [cælitus præmonstratū.] & educens eum, dixit; Sequere me, & cautius attende quem tibi monstravero locum, in quo tu deinceps dominicum expleas servitium. His dictis ante illum cœpit ire, & per diversa loca illum circumducere, donec pervenit ad cælitus decretam stationem; ubi figens gradum, ait famulo Dei; Hic requies tua in tempus præfixum, hic habitabis, & hic debitum de corpore ages transitum. Post hæc dicta disparuit, & famulus Dei ad se reversus intellexit quid vidisset: & prosternens se cum lacrymis, egit gratias Deo, pro inenarrabili dono ejus.

[7] Sequenti diluculo, expletis hymnorum obsequiis, convocat majores de Fratribus, & per ordinem refert visionem. Illi, ut vere sine dolo servi Dei, exultant, & immensas Creatori grates persolvunt: ac deinde maturant opus perficere, quo nulla mora tantum divinæ bonitatis indicium potuisset intricare. Eliguntur Fratres, ex præcepto Abbatis, qui eum deducerent; apparantur utilia, quæ Christi militi forent necessaria: quibus rite præparatis, procedit fortis athleta ad singulare certamen. Deductus autem per quæque loca, ubi ad ostensum locum pervenit, mox ex intimo sapore, quod is esset sibi divinitus præelectus locus, recognovit, adamavit, apprehendit: & primo omnium procidens in orationem, lacrymis madefactus, ad quod venerat mox inchoavit. Fratres vero qui eum conduxerant, tamdiu cum illo permanserunt, quousque cellula erigeretur & oratorium, ubi Christi miles suo Regi debitum impenderet famulatum: quibus ad legem eremi rite compositis, reversi sunt ad castra cælestis exercitii.

[8] Servus itaque Christi Madelgisilus, solus remanens & remotus, [Ejus situs] studuit omni fervore divinis laudibus & canticis insistere; orationibus & vigiliis attentius incumbere; mala mundi, tamquam sua essent, assiduis fletibus explare; optans omnes homines salvos fieri, & ad agnitionem veritatis pervenire. Est autem locus ipse in pago Pontivo circa fluvium Alteiam f situs, aquæ prolapsu & silvarum opacitate circumdatus, & ad Deo serviendum liber valde & quietus, vocabulo Monstroledus g. Aqua vero ejusdem alvei interjacente, palustri mollitie inaccessibilis erat, unde & labor importabilis ad aquam hauriendam Dei famulo accidebat. Unde totis nisibus conversus ad Dominum, [& fons ibi impetratus.] orabat supernam majestatem, ut illi auferret tantam hauriendæ aquæ difficultatem: & prostratus humi lacrymas fudit cum precibus, ut aquæ subsidium conferret illi omnipotens Deus. Sentiens quoque in spiritu se a Domino velociter exaudiri, post orationem fusam surrexit, & durissimo cespiti signum Crucis apposuit. Mox etenim vena aquæ limpidissimæ ibidem se aperiens clarum fontem evomuit: qui in devexi montis subjacente modica & pendula planitie ebulliens, ad alveum Alteiæ seu maternum sinum recurrit, sed in suo decursu copiam hauriendi omnibus attribuit. Hic idem fonticulus, cœlesti medicina refertus, diversos languores suo haustu expulit; quod & modo nullus fieri ambigat, nisi infidelitas id petentis impediat.

[9] Igitur in omni sanctitate & nimia simplicitate serviens Deo sine interpolatione, [Centulenses Madelgisilo ægrotanti subveniunt;] & permanens in assumpta tam ardui propositi austeritate, post aliquot annorum curricula infirmatus est corpore languore valido, non tamen impeditus a divino servitio: & putans se jam resolvi, cœpit in Dei opere esse tam ferventior, quam exspectata felicitas jam foret propinquior. Mox etenim Abbati Centulensium apparens Dei Angelus, monet & imperat ut visitetur in eremo Dei servus, & impendatur ei solatium, ne deficiat ad Christi servitium. Surgit Abbas festinanter, assumptisque de Fratribus quos elegit, incumbit & accelerat Dei servum invisere, quem compererat cælestibus excubiis non carere. Venerunt itaque in eremum præfatam ad habitaculum viri: inveniunt ægrotum, orant, psalmos canunt: inde præmissa benedictione salutant illum in osculo sancto, ac deinde proferunt quæ ad usum ejus detulerant ex cælesti mandato. Præ gaudio autem de illorum adventu in tantum servus Dei exhilaratus fuit, ut totam languoris gravedinem protinus oblivioni dederit. Relinquentes ergo ei Fratrem, qui ejus solitudini ac imbecillitati solamen præberet, redierunt ad claustra, extra quæ diutius commanere nullatenus proficeret.

[10] Per idem ferme tempus fuit in Britannia majori vir Deo placitus, genere & scientia insignis, Vulganius h; qui dum esset ad arcem Episcopatus Dorovernensium civitatis, quæ Cantuaria nuncupatur, [S. Vulganius eodem divinitus missus,] præelectus; & sentiret sibi obesse tanti culmen honoris, utpote qui in paupertate & extremitate Deo servire maluerat; rogavit Dominum, ut tale ei consilium præberet, quo de vinculis tantæ prælationis absolvi, & divinæ servitutis officio quam maxime valuisset implicari. Talia deprecantem, taliaque deprecando frequentantem, respexit qui humilibus dat gratiam, de quo scriptum est: Desiderium pauperum exaudivit Dominus. [Ps. 10, 3] Nempe cælestis nuntius ei assistens, consilium quod quærebat, eidem intimavit, dicens: Festinus transi mare versus Galliam, & applicabis in Alteiam, [ipsum sanat] supra quam quidam Dei servus habitat; ad quem tu velox abibis, & ex Dei mandato a sua infirmitate illum sanabis, ac deinceps in Dei servitio cum illo socialiter permanebis. Percepto hoc oraculo, B. Vulganius continuo exivit ad urbem, & arripuit iter ducens ad mare. Invenit autem nutu Dei naviculam, in quam mox intravit, Christum invocans, & de Dei præsentia non diffidens. Statim navicula, fluctibus elevata, sine humano remigio, per maria in directum cucurrit, & angelico ductu ad portum Alteiæ velociter pervenit; indeque oram legens, usque ad habitaculum Dei servi, contra impetum fluminis navigando, pervenit.

[11] Egressus de navicula, & intrans ad famulum Dei, æque Dei servus Vulganius, mox orationi incubuit; [ipsique adhæres:] qua completa, manus suas ægroto imposuit; & continuo, languore depulso, sanitas redire incepit. Beatus etiam Madelgisilus, lento conamine exsurgens, in ejus complexum ruit; & sic se invicem mutua dilectione complexi sunt, acsi uterini fratres, post longa terrarum vel locorum spatia, in unum convenissent. Fuerunt ergo isti duo venerabiles viri fide & devotione conjuncti, spirituali gratia confirmati, ad instantiam divinæ laudis unanimiter animati, ad vitia calcanda fortes, in contemptu seculi alacres, ad quæstum virtutum avidi, ad impendenda beneficia prompti. Et quoniam nec sensus excogitare, nec lingua valet eorum virtutes proferre; qualiter, auctore Deo, tanti pretii margaritæ, in hujus mundi exilio elimatæ, ad cæleste sertum transmissæ sint, jam nunc propalare aggrediamur.

[13] [dein morbo correptus,] Consequenti tempore, ut placuit supernæ providentiæ, jam expleto cursu fragilis hujus vitæ, accidit corporalis ægritudo famulo Dei Vulganio. Quo ægrotante, B. Madelgisilus satis ægre ferebat sodalis molestiam: & assistens ei, cum singultu querebatur, ita dicens: Ergone, Frater mi, ad hoc venisti, ut me relicto in convalle lacrymarum, tu festines ad consortium gaudentium animarum? Ego certe sperabam a te, corpore humo, spiritu Christo commendari; & nunc affectas hinc velox recedere, ut ante me, spiritu cælum, corpore terram debeas penetrare? Cui S. Vulganius ajebat: Sustine quæso patienter, Frater beatissime, & Dei voluntati in nobis libenter acquiesce. Nam quid proderit tota vita in obedientia præceptorum Dei sudasse, si circa finem nostrum, is qui calcaneum observat, rebelles ac murmurantes valuerit invenire? Nec durum patiaris, quod ad tempus te relinquo: quoniam mox ut faciem Dei videro, pro te, ut hinc eximaris, supplicare non cessabo. His beatus Madelgisilus ad modicum recreatus, ministrum suum, dudum sibi ab Abbate delegatum, ad idem monasterium festinanter transmisit, mandans Fratribus, ut infirmum cohabitatorem suum quantocius visitarent; & quidquid ad viaticum decedentis pertinet, eidem ministrarent. Mox audito hoc mandato, ad omnia bona efficaces & prompti Centulenses Monachi, sub omni celeritate venerunt, Oleo sacro servum Dei perunxerunt, Communionem dominicorum mysteriorum tradiderunt, & sic sanctam illam animam, IV Non. Novembris, [moritur 29 Maii] de corpore egressam, psalmis ac lectionibus prosecuti, corpus demum condignæ sepulturæ in oratorio i tradiderunt. Nec longo post temporis spatio sanctus Madelgisilus superfuit: quin potius plenus dierum bonorumque operum, ad gaudia Sanctorum transmigravit; accipiens coronam de manu Domini, & reddens terræ corpusculum, juxta sepulturam sui quondam sodalis Vulganii, [Madelgisilus vero 30 ejusdem] in eodem loculo oratorii sui. Dies autem natalitius hujus viri Dei ab antiquis traditur III Kal. Iunii, ad laudem & gloriam nominis Christi. k

ANNOTATA.

a Obiit Dagobertus I, istorum pater, an. 638; & Chlodovæus II usque ad ann. 656 regnavit in Francia, in Austrasia vero Sigebertus usque an 658.

b Dixerat Beda a Sigeberto Rege exceptum S. Furseum (in cujus Actis ad 16 Ianuarii multa supersunt haud satis evoluta a Bollando) sed Sigebertum Orientalium Saxonum in Britannia, non in Germania Francorum Regem Beda intellexit. Is autem fuit Sigebertus I, ab anno 623 ad 653 regno isto potitus. Igitur æquivocatione nominis deceptum Hariulfum apparet; non enim ex Britannia in Germaniam, sed in Franciam appulit S. Furseus.

c Beda locum describit mari vicinum in castro quod lingua Anglorum Knobherburg, id est Urbs Knobheri vocabatur.

d De S. Ultano, qui & ipse postea Furseum secutus est, egimus 1 Maji.

e Obiit S. Furseus circa an. 650.

f Althea vulgo l'Authie, Papirio Massono Altilia.

g vulgo Monstrelet quod ex dicendis num. 15 constat paucis leucis Centula abfuisse. In Chronico lib. 3 cap. 29 Monasteriolus. Sed Vereor ne Chronici transcriptorem, potius quam Hariulfum ipsum, hic recte scribentem, deceperit oppidum vulgo Monstreüil, in vicina Canceiæ ripa situm, propter nominis æque a Monasterio ducti, affinitatem: interim Monstroleti nomen etiam hodie celebre reddit Ingeramnus Monstreletus, sec. 15 scriptor haud ignobilis. Mabilio t. 2 sec. 3 pag. 2 in Addendis sect. 2 ad Vitā S. Richarii, dum indicat Argulium sibi videri vicum vulgo Argonne, non longe dicit distare Monstreletum S. Madelgisili, sed hunc non exhibent tabulæ.

h Colitur S. Vulganius, 2 Novembr. Vitam ejus habemus aliquam, in qua dicitur, educatus ad pedes Quiriani Cantorberiensis Episcopi, nusquam in serie istius Vrbis Præsulum noti; & æque ignotus iisdem est, ipse Vulganius, qui hic dicitur ad idem culmen electus, quod tamen in alia ejus Vita Ms. necdum nobis visa, legi etiam indicat Mabilio: ut utraque haud magnæ fidei esse videatur, & ipsum quod hic simili fide asseritur.

i Sed ille in nostro Ms. nulla facta mentione S. Madelgisili, dicitur obiisse in monasterio S. Vedasti Atrebati: de eoque agens Baldericus in Chronico, asserit in castro Lenensi, vulgo Leni requiescere; ut omnino videantur duo diversi, propter gentis & nominis communionem. in unam personam conflati, confusa utriusque memoria.

k Hic dixerim desiisse Hariulphum, cetera alteriusesse.

SUPPLEMENTVM
De translatione corporis Centulam, deinde an. 1113 in novam Capsam.

Madelgisilus Eremita, Centulæ in Gallia (S.)

BHL Number: 5130

EX MABILIONE.

Multis autem postea effluentibus annorum curriculis translatum est corpus B. Madelgisili ad cœnobium Centulense, [Centulam Translato corpore] in ecclesiam B. Richarii, & ibi requiescit: ubi scilicet divinæ laudis sonus a non desistit, & ubi multa continentur corpora animarum quæ cælo vivunt. Inter quæ cum tempore Abbatis Ingelardi b idem Christi Confessor honorifice fuisset collocatus, cœperunt quidam ex Monachis, quadam stoliditate permoti, dicere; quod indignum esset illius hominis venerari ossilla, cujus ignorabant vitam vel gesta: necdum enim lucida ejus opera Scripturæ tradita, necdum memoriæ Fidelium fuerant commendata. c Hac de re dum jam dicti Fratres aliquoties contenderent, [indeque ad vicinam ejus ecclesiolam;] erat antiquitus ecclesiola quædam in confinio ipsius Centulæ, ex ejusdem Sancti nomine appellata; ad quam decreverunt ipsum ferri debere dummodo & suæ ecclesiæ domicilio potiretur, & illum taliter remotum non cogerentur honorare. Cum ergo illic esset positus; ille Deus, qui humilia respicit, qui etiam Sanctos suos, quamvis occultos, exaltare non desinit; decrevit eo loco plura patrare miracula, quatenus vel sic cognoscerentur præfati Sancti merita, & eorum qui illum abjecerant, domaretur stultitia. Denique cæcis visum, surdis auditum, claudis gressum, mutis loquelam, ceterisque infirmitatibus tale ac tantum contulit ibidem remedium, ut nemo valuerit lingua prædicare aut memoria retinere tantorum operum copiosam numerositatem.

[14] [ob frequentia ibi miracula,] Cum ergo longiori tempore hæc Dei gratia ibidem claresceret, & tam evidenter omnibus pateret esse hunc apud Deum pretiosi meriti; cœpit Abbas Ingelardus cum Monachis suis grandi pœnitentia moveri, quod tanti pretii margaritam quasi quoddam vile abjecissent; & quem prius pro gestorum ignorantia, seu pro obscuritate despexerant sanctitatis, cum devota cordis humilitate & celebri honore disposuit reportare, ad quem amandum & honorandum magnifica Dei virtute trahebatur. Tunc aggregatis Fratribus & populo convocato, præmissis crucibus & cereis ac thymiamateriis & omni decore ecclesiastico, [recipitur apud S. Richariū.] cum honore & magna timoris Dei reverentia, jam dictam ecclesiam processionaliter expetunt; præmissaque erroris venia, cum hymnis sanctum corpus acceperunt, & ad ecclesiam S. Richarii cum laudibus retulerunt, uti eum qui mentium duritiam meritorum virtute domaverat: quod etiam ibidem reconditum cum honore servatur, & cum amore veneratur.

[15] [Dum corpus ex more Monstreletū defertur,] Fuit postmodum Centulensis populi & pagensium Pontivorum devota consuetudo, ut unoquoque anno, ad diem sui natalis, qui est III Kalendas Iunii, sacrum corpus ejus ad locum, ubi olim fuerat sepultus, cum gaudio & honore decenti deferrent: conveniebatque de proximis villis vel municipiis ingens turba populorum; & cum multa lætitia Sancti festum colebant. Quadam ergo vice, cum de more solenni illuc fuisset deportatum; & expletis solenniis, cum jam tempus adesset referendi; egredientibus Fratribus cum Sancti corpore de ecclesia, tantam contigit fieri pluviæ & ventorum turbulentiam, [candelæ vento non extinguuntur,] ut illa dies nocte turpior videretur, præ nimia tempestivi aëris densitate. Ferebantur pro more ante corpus sanctum duo argentea ceroferaria: quorum lumina, licet ventis pulsarentur, & pluviis valide humectarentur; nequaquam tamen extingui potuerunt, quousque ipsam parœciam, in qua fuerat conversatus, petransisset. Ita, quasi designans quod fuerat proprium, miraculo sacravit.

[16] [& ager Sancto ablatus resticuitur,] Quidam vicinus possessor, avaritiæ jaculo stimulatus, quamdam terram, ecclesiam B. Madelgisili olim condonatam vi rapuit, & in usus proprios redegit. Interea redeunte annua Sancti solennitate, contigit lecticam ejus per ablatam sibi terram permeare. At ubi, qui portabant, illam terram calcare cœperunt; repente lectica ejus, nimio pondere aggravata, immobilis substitit, ac tamquam mons moveri a loco non potuit. Tunc qui noverant, ipsam terram præfato dudum Sancto injuste ablatam; conquerebantur, dicentes: Ecce S. Madelgisilus, propter suam terram commotus se aggravavit, [ob corpus istic immobile.] & se hinc proferri non permittit. Conveniamus raptorem, rogemus & exhortemur, uti Sancto sua reddat. Sic temerator, nimium pavefactus, & formidans ne terra illum viventem deglutiret, tremulus accessit; & veniam humiliter petens, agrum suum S. Madelgisilo restituit, liberumque & quietum in perpetuum acclamavit. Hoc facto ad Sanctum reditur, lectica gestatur, ponderositas nulla sentitur.

[17] [Anno 1113 transfertur in novam thecam:] Sub anno etiam divinæ per carnem apparitionis millesimo centesimo & tertio decimo, Indictione quinta, Regnum Francorum tenente Ludovico filio Philippi anno quinto, cum sanctissimi Richarii nobile quondam Monasterium detineret Abbas Anscherus annis jam d sedecim; placuit ipsi Abbati ac ceteris Fratribus, ut amabile corpus S. Madelgisili revolverent & inspicerent; atque in novam capsam, quia antiqua valde fragilis erat, diligenti studio reconderent. Paratis itaque quæ ad tantum opus competentia videbantur, ubi ventum est ad id quo sacra membra relocarentur; cervini corii saccellus, quo recipienda erant, invenitur brevior, minusque capacior, quam ipsorum ossium magnitudo ac proceritas poscebat: ideoque pars quædam eorumdem ossium remansit in pristino indumento, quousque tempore liberiori res in melius aptaretur: attamen in novam capsam universa reposita sunt cum psalmis & decenti honore.

[17] [& Sanctus apparens jubet ossa sua in unū sacculum componi,] Non multi post hæc fluxerant dies, & Custos ecclesiæ, qui eumdem Sanctum ferventi amore prosequebatur, infirmitate præventus dormire non poterat, & tota nocte apud se tractaverat, quando & qualiter sancti corporis transmutatio perfici posset. Jam vero aurora consurgente, idem Custos lassabundus modice obdormivit; & in ipso parvissimo somno, sensu interiori de Sancti reliquiis componendis cogitabat. Et subito adstitit coram illo vir procerus & decorus, in habitu glorioso, & ait: Hoc cautius provide, & sic perage, ut omnia ossa mea insimul recondantur. At ille, qui perexiguo sopore tenebatur, & quem ejusdem Sancti fervens amor aspirabat; mox ut audivit dicentem, Omnia ossa mea, ipsum esse B. Madelgisilum liquido intellexit; & librata in eum oculorum acie, nomen & meritum inquirere concupivit. At ille vir magnus & gloriosus, antequam interrogari potuisset, disparuit: sed odorem nimis gratum reliquit, & vestigia pedum suorum tamquam aurea dimisit. Idem autem de recessu ejus dolens, sed de odere gaudens, & hujus visionis aliquot indicium retinere satagens; ait, ut putabat, intra se: Statim hæc aurea illius vestigia apprehendam, & hæc Fratribus in testimonium deportabo. Sic evigilans exilivit, extensis brachiis: & hac motione concussus aurea vestigia, quæ se cernere putaverat, jam non vidit: sicque visionem, & totam qua premebatur ægritudinem continuo deposuit, e adjuvante merito Sancti per gratiam Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & gloria in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Laudem perennem, a S. Angilberto institutam, intelligit Mabilio: dubitat tamen, an ea adhuc viguerit, cum hæc scriberentur; omnia fere sumpta, quoad primam Translationem, ex Chronico Hariulfi lib. 3 cap. 29, verbis in Comm. prævio relatis ab Henschenio.

b Ingelardus, decessor immediatus præfati Angelranni, sec. 10 ad finem vergente.

c Non ergo mirum si jam recitata Vita, adeo parum certa sit: quod idem de Vita S. Vulganii jam notavimus.

d Fuerat ergo institutus Abbas anno 1097 vel sequenti: quod cum dictis in Chronico Hariulfi, de tergiversatione Gervini, post sententiam in favorem Centulensium ab Vrbano PP. latam, optime consistit.

e Mirum est non addi, utrum mandatum implere curaverit Custos iste, ut videbatur exigere fides somnio habita: nec apparet quomodo aliter potuerit animo quietem capere, nisi jussa executus.

DE SANCTO ANASTASIO
EPISCOPO PAPIENSI IN ITALIA.

ANNO DCLXXX.

SYLLOGE HISTORICA.
Ex Paulo Diacono & Joanne Baptista de Gasparis.

Anastasius, Episc. Parmensis in Italia (S.)

G. H.

Memoria sacra S. Anastasii Episcopi Papiæ, citatis Tabulis Ecclesiæ Papiensis, [Cultus sacer] conservatur ad hunc XXX Maji, in hodierno Martyrologio Romano: ubi Baronius allegat nonnulla ex lib. 4 Historiæ Longobardorum editæ a Paulo Diacono, qui cap. 15 aliis cap. 44 ista habet: Temporibus Rotharis Regis Longobardorum, Arianæ hæreseos perfidia maculati, pene per omnes civitates regni ejus duo Episcopi erant, unus Catholicus & alter Arianus. In civitate quoque Ticinensi usque nunc ostenditur, ubi Arianus Episcopus apud basilicam S. Eusebii residens, baptisterium habuit, cum tamen Ecclesiæ Catholicæ alius Episcopus præsideret. Qui tamen Arianus Episcopus, qui in eadem civitate fuit, Anastasius nomine, ad fidem Catholicam conversus, Christi postea Ecclesiam rexit. Hæc Paulus Diaconus. Meminerunt ejusdem Anastasii Episcopi, ex Ariana labe ad veram fidem conversi, Bernardus Saccus lib. 9 Ticinensis historiæ cap. 12, Antonius Maria Spelta in Historia Episcoporum Papiensium, aliique. Post quos Ioannes Baptista de Gasparis anno MDCLI, tacito suo nomine, edidit Breviarium Vitæ Sanctorum Episcoporum Papiensium, qui sub ritu duplici in dicta Ecclesia coluntur, & præfatur se diuturna inquisitione ex pluribus Scriptoribus collegisse quæ profert. Sunt illa ejusmodi.

[2] [A secta Arriana conversus,] Anastasius secundus, Ticini claro genere ortus, a teneris annis pietatis ac modestiæ præ se facem tulit, ita ut nihil moribus illius honestius, nihil ejusdem vitæ integritate candidius videretur. Adolescens in Arianam hæresim incidit. Presbyter factus, Rotharii Longobardorum Regis studio, Arianorum Episcopus præficitur Ticini, eodem tempore, quo Magnus, Catholicus Ticinensium Episcopus, præsidebat. At cum sua sponte tum religiosorum hominum sermone hæresim detestatus, divinarum litterarum studio incensus, tantum in omni genere virtutum profecit, ut mortuo Catholico Episcopo Magno ad Pontificii Ticinensis dignitatem evectus fuerit. Ille vero cum sacri istius muneris functionem minime subterfugere posset, [factusque Episcopus Catholicus,] prudentissime summisque viribus laboravit, ut commissam sibi Ecclesiæ navem optato in littore collocaret. Qui cum sancte & pie plurimos verborum sententiarumque gravitate a pravitate vitæ ad honestatis studia traduceret, id multo magis excellentiusque clarissimis virtutum exemplis faciebat. [magna pietate & caritate præditus,] In mentis oculis ad sempiternarum rerum contemplationem erigendis admirabilis fuit: nam adeo divinarum rerum considerationi assueverat, ut nulla unquam res vel prospera vel adversa mentem ejus ab intuitu rerum cælestium avertere potuerit. Caritate fuit illustris, quare quidquid habuit, larga manu inopibus erogavit, tantaque vigilantia pauperum calamitati consuluit, ut cuncti, a gravi paupertatis afflictione, Antistitis sui beneficio sublevatos se læti testarentur. Interrogatus cur peccantes soleant excusationem afferre, cum prædicaret ne cujusquam cor declinaret in verba malitiæ ad excusandas excusationes in peccatis, illos belluæ marinæ comparavit, quæ apparens moxque in aquas demergens se abscondit: aitque non posse quemquam se a peccatis excusare, cum scriptum sit; Septies in die cadit justus. Synodo generali, sub Agathone Papa anno sexcentesimo septuagesimo nono celebratæ, interfuit. Demum peractis annis duodecim pastoralis solicitudinis, de obitu suo certior factus, [obit 30 Maji anno 680.] ad contemplanda cælestia multo studiosius se composuit; donec tertio Kalendas Junii, animū benignissimo Creatori suo redderet anno sexcentesimo octogesimo: & sepultus est in veteri Cathedrali ad dexteram aræ maximæ sub Euangelii pulpito.

[3] [Aliqua Anastasio I contribuuntur.] Hactenus dictus Ioannes Baptista de Gasparis de S. Anastasio ejus nominis secundo, & Episcopo trigesimo primo: cujus aliqua hic narrata (præsertim de ejus in pauperes & afflictos benignitate, & excusatione peccantiū) ab aliquibus attribuuntur Anastasio I, quem ut Sanctum Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ retulit XXVIII Maji, secutus Antonium Mariam Speltam & Stephanum Breventanum, qui eum Titulo Beati honorant. Quod monuisse sufficit.

DE S. HUCBERTO MONACHO
BRITANNIACI IN SVESSIONENSI GALLIÆ DIOECESI.

CIRC. AN. DCCXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Ejus, sub titulo Episcopali obscurati, nomen in Fastis: cultus peculiaris, ætas per conjecturam elicita ex Vita serius scripta.

Hucbertus, Monachus Britanniacensis in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

In omnibus etiam antiquißimis Vsuardi exemplaribus Mss. tam eo quod Parisiis in ipsius auctoris Monasterio ad S. Germani de Patris servatur, [Memoria apud Vsuardum, addito Episcopi Titulo obscurata:] quam quod seculo XI exaratum ceteris omnibus, si non antiquius, minus certe interpolatum censuit Bollandus, X Februarii ante Acta S. Austrebertæ num. 9; paßim ad III Kalendas Junii, ultimo loco, leguntur hæc verba: Ipso die S. Hucberti, Episcopi & Confessoris. Veremur tamen, ne Titulus Episcopi, temere adjectus ab aliquo, fecerit hanc memoriam videri Trajectensis hoc nomine Episcopi (qui S. Lamberto suffectus Trajecto Leodium Sedem transtulit, neque hoc die usquam colitur) eo quod hodie colatur ejusdem nominis alius, non Episcopus, sed Monachus Britanniaci: qui locus, vulgo Bretigny dictus, cum distet Parisiis non amplius quam septemdecim leucis, non potuit ejusmodi error obrepere Vsuardo, si vere hic de illo scripsit: uti sane non videtur eum omissurus, quem loci vicinia & profeßionis communio commendabant. Neque enim dubitari potest, quin recenti adhuc fama sanctitatis celebrari cœptus seculo Christi VIII, ut infra dicetur, nec longe Parisiis situs, Vsuardo notus fuerit. Nisi forte suspicari quis velit, eum mensium nomina confudisse, quia III Kalendas Maji, obiisse sanctum Episcopum legerat; etsi IX Novembris potißimum colatur, propter tunc factam translationem.

[2] Interim Saussajus, ad conjecturas plus æquo præceps, non dubitat scribere in suo Gallicano Martyrologio, [quod Saussajum decepit,] quod hodie colatur, Elevatio S. Huberti, celeberrimi Tungrensis Episcopi & Confessoris. Tungrensem vocat, ex recentiorum Leodiensium sententia, Trajectenses Episcopos nominare recusantium; quorum hoc in puncto pervicaciam peculiari diatriba, ante annos triginta edita, & paulo ante mortem iterum ad incudem revocata, Henschenius castigavit. Quod autem ad elevationes istius S. Huberti pertinet, [ut putaret esse Elevationem S. Huberti Tungrensis.] Bartholomæus Fisen Leodiensis omnes breviter colligit, in istius Ecclesiæ floribus; docetque, primam factam esse sub Carolo Martello, prædicto die IX Novembris, alteram sub Ludovico Pio, cum Andainum, nunc S. Huberti monasterium dictum, transferendum esset corpus, quod istuc pervenit XXX Septembris, non multis ante diebus (ut par est credere) ablatum Leodio. Exinde portatilis loculus semper sacrum istum Thesaurum habuit: proinde non est quod posteriorem aliquam elevationem quis cogitet, quæ Vsuardum movisse potuerit, ut hac die vellet Hucberti (sic enim antiquitus nomen constanter scribebatur) cum Titulo Episcopi meminisse. Verum igitur hujus diei Hucbertum, sed Monachum, exhibemus: de quo amicus noster Mabilio, propter quædam Stephani Papæ responsa, anno DCCLIII Monachis Britanniacensibus data, sub ejusdem anni nota Parte 1 Seculi 3 Bened. pag. 720 breviter acturus, sic præfatur.

[3] [Britanniaci situs & monasterii status hodiernus:] Britanniacum seu Brittennacum, recentioribus Bretigniacum, Monasterium quondam agri Noviomagensis, ad Oesiam fluvium, altero milliari supra Noviomagum Galliæ Belgicæ urbem, in diœcesi tamen Suessionica situm, ignotæ est originis. Locus iste nunc redactus in vicum & Prioratum Ordinis Cluniacensis, a Lihonio dependentem, duabus maxime rebus illustratus olim fuit: nempe habitatione S. Hucberti Monachi, & Stephani Papæ II responsis ad Monachos ejusdem loci: nunc vero præter S. Hucberti reliquias, nihil servat ornamenti. Ecclesia semiruta jacet; Monachorum ibi cœtus nullus, unus istic Thesaurarius Monachus cum Priore seculari, qui quidquid ibi annui reditus est percipit, ceditque Thesaurario partem oblationum, quas fideles voti causa illuc confluentes conferunt. Eo loci visuntur adhuc vestigia ædium monasticarum; extatque hactenus sacellum (ut vocant) Bilancium, [in eo cultus S. Hucberti, & sacellum Bilancium,] quod est ad partem majoris altaris B. Petro nuncupati. Ponderatos quondam existimo eos, qui, maxime ob vitandam rabiem ex morsu canum rabiosorum, istuc remedii causa se conferebant, seque conferunt indies. Ita Mabilio, existimans superstitione quadam observatum, [ad usum minime superstitiosum.] ut cum homines quovis incommodo laborantes vota continuarent ratis diebus, in frequentioribus Sanctorum quorumdam sedibus, quotidie pensitarentur seu ponderarentur in libra, ad hoc suspensa; experimentum facturi ex ponderis decremento, an morbus seu ægritudo hominis affecti decresceret. Equidem in hujusmodi experimento superstitionem agnosco; sed an uspiam sit vel fuerit unquam usurpatum dubito. Certe illud non probant quæ ex Historia Translationis SS. Arsacii & Quirini Mabilio adducit exempla; sed pensitationem aliam omnino religiosam, quam expressam etiam video in eo quem ipse allegat homine, qui panibus & caseolis ibi se pensans, ea distribuebat egenis: & sic in ipsis quæ damus S. Hucberti miraculis num. 20, legitur quidam liberatus, facta oblatione ceræ instar sui corporei ponderis. Talem pensitationem etiamnunc usurpari scio, nec aliam puto esse quam in pluribus Sanctorum Actis legisse memini, cum simpliciter vovetur aliquis appendendus in honorem alicujus Sancti. Contingit enim sæpe etiam exprimi eam speciem rei offerendæ, ad quam appendendus sit is pro quo votum concipitur: quæ deinde oblatio, æque ac prædicti panes & caseoli, vel distribuebatur egenis, vel relinquebatur ecclesiæ; in quo nihil non religiosum apparet.

[4] [Ætas hactenus obscura] Ætatem S. Hucberti æque ac facta obscuram esse, censet idem Mabilio. Legi, inquit, quæ de illo quotannis recitantur in ecclesiastico ipsius Officio, legi & epistolam quamdam sat prolixam, de ejusdem Sancti gestis, Mederico Seposio Equiti & Britanniæ Admirali a Fr. Benedicto Pisone Theologo inscriptam, anno MDXXXIX, e Calmensi monasterio diœcesis Senonensis. In utraque narratione nihil fere certum aut memoria dignum. Ita ille: tum paucis totam historiam colligit; & obiter corrigens Martyrologium Benedictinum (Menardi scilicet, adeoque & hunc secuti Bucelini Menologium) in quo S. Hucberti dies natalis reponitur pridie Kalendas Junii; Cura, inquit cum Livio, non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret. Nunc famæ rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem. Lectiones, quæ hoc seculo recitantur in Officio ecclesiastico, recentioris fabricæ esse mihi persuadeo, quam sit allegata a Mabilione Pisonis Epistola, imo ex hac desumptas; [in Vita a Pisone amplificata] ideoque non laboravi ut obtinerem. Epistolam etiam ipsam non vidi, saltem sub forma Epistolæ, cum nominis tam recentis inscriptione; sed Vitam B. Huberti Bretigniacensis, ex Mss. Codicibus S. Eligii Noviodunensis habeo, ab annis XL & amplius missam Bollando nostro, a R. D. Ioanne de S. Martino Fulliensi Parisiis, ubi ultimum miraculum factum dicitur elapsis annis post Christi natalem mille ter centum: in fine autem sic habetur: Finiunt præclarissima Divi Huberti gesta, quæ conscripsit B. Piso, Burgundiaco loco natus.

[5] Vtrum hæc Acta, seculo saltem XIV collecta, exornarit seculo XVI Piso Calmensis Monachus, [seculo 14 vel 16,] sub Titulo Vitæ, & Britanniacensibus ac Noviomensibus primum tradiderit, deinde cum præfatione Epistolari miserit prænominato Mederico; an vero ipsemet Piso, seculo XIV vixerit scripseritque, Britanniacensis forsitan Monachus, quam alius deinde in Calmensi Monasterio, sicut invenerat Auctoris nomine subnotatam, ita incluserit Epistolæ, suum ipse nomen non exprimens, non definio, nec operæ pretiam videtur indagare curiosius: quando indubitatum videtur, extitisse antiquiorem contextum alium, saltem seculo X scriptum, & forte ex antiquiori monumento, cui consequenter accesserint miracula quædam. Nisi autem postremus scriptor, exiguam de vitæ historia materiam amplificare in longiorem contextum volens, inventis in priori Vita characteribus temporum multa addidisset de suo, præter ævi antiquioris stylum; non fuisset credo Mabilioni difficile certum aliquid de Sancti ætate inibi reperire. [videtur erui posse ex nominibus Regum;] Sed neque sic desperandum puto, cum primigenii characteres in ea quam habemus vita videantur effulgere, sicut inter arenas ramenta auri. Etenim num. 5 dicitur S. Hubertus duodennis Monachalem cucullam sumpsisse, quando Childebertus Rex rerum potiebatur in Francia. Tum num. 11 infertur, quod, cum vigenos jam annos exegisset, consecratus fuit Sacerdos. Deinde num. 13 legitur, quod, postquam decem annos ac menses tres ad Bretigniacum exegisset, imminere sui obitus diem compertum habuit; & ne præmatura morte, juvenili ætate extinguatur, Deum precantur Monachi. Tandem vero num. 15 asseritur, tranquillo suspirio efflavisse spiritum III Kalendas Junias, regnante id temporis Dagoberto Rege Francorum. Vt autem ex his ætas Sancti colligatur, solum opus est invenire Childebertum & Dagobertum Reges, sibi mutuo succedentes, sic ut sub uno Monachus fieri, & sub altero mori Sanctus potuerit intra undecimum annum.

[6] [non ut expositis a Pisone,] Interpolator noster (qui fortaßis non nisi unicum Childebertum & unicum Dagobertum noverat) famosiores nominum istorum Reges imaginationi objecit suæ, & huic objecto ceteras aptavit circumstantias annorum Christi & Pontificatus Romani, quorum apud veteres nulla ratio habebatur. Ergo Dagobertum accepit, ejus nominis Primum: hic autem in Neustria, ad quam Britiniacum pertinet, solum regnare cœpit post mortem patris sui Chlotarii II anno DCXXXVIII. Ante hunc in eadem Neustria Parisiensi quidem regnum Childebertus Clodovæi magni filius tenuit, ad eumque potuit Britanniacum pertinuisse, si regnum ejus a Sueßionensi regno fratris Clotharii eo nomine primi dividebatur Oesia fluvio; sed intercedit temporis longius spatium quam Hucberto aptari poßit: [sed ut collatis cum decennio quod Hucbertus in Monasterio egit,] si quidem hic Childebertus mortuus est anno DLVIII. Optime vero eidem Hucberto conveniunt tempora Childeberti III anno DCXCVIII, juxta Henschenianam Chronologiam, regnare exorsi (sed fere Titulo tenus, Pipino Majore-domus omnia moderante) & filii ejus Dagoberti itidem III, qui anno DCCXI patri succedens, Regis nudum nomen parvulus tenuit usque ad annum DCCXV. Itaque si pro anno Christi circiter sexcentesimo (quem imperite posuit Actorum veterum interpolator, abreptus ambiguitate nominum regiorum) annum circiter septingentesimum substituas, non solum habebis inter utriusque regni confinia requisitum Monachatus Hucberti decennium; sed etiam tempus quo Trajectensis Hubertus, anno primum DCCVII factus Episcopus, potuerit, adhuc secularis existens & in aula Francica degens, de sacro fonte suscipere, atque a suo nomine appellare hunc de quo agimus Sanctum, prout fecisse asserunt Acta num. 2. Videmur ergo satis secure pedem hic figere: neque morari nos debent Pelagii Papæ Romani tempora, præter morem veterum in Francia scriptorum ab interpolatore adjecta; neque Titulus Longe fortissimi Regis, a primo ad ultimum Dagobertum traductus.

[7] Esset quidem optabile nobis primam qualemcumque Vitam, ab interpolationibus puram, accipere: [& ideo illa Vita hic datur ex Ms.] non tamen omnino contemnenda hæc posterior videtur. Facile enim per se ipse discernet lector prolixas prosopopœias, quas hic inveniet, Pisonis esse; & quæ velut uno colloquio transacta proferuntur, in plures congressus cogitando dividet. Prudenter etiam poterit dubitare, utrum Britanniacensis Prior duodennem puerum induerit habitu, non præhabito parentum ejus consensu; & de Angelicis visionibus suspicabitur, quod eæ poßint ad internas inspirationes reduci salva historiæ substantia. Fatendum est enim, amplificatione plusquam rhetorica, ac ferme puerili usum Pisonem; sed si propterea tota ejus compositio deberet repudiari, repudiandæ forent similes Græcorum compositiones plures, quas citra hæsitationem recipimus integras: facit enim ad judicium solidum de re ipsa ferendum, Auctoris ingenium habere ex suo stylo perspectum. Interim observo, quæ narrantur miracula per S. Hucbertum vivum mortuumve patrata, sinceriori longe stylo exponi.

VITA
A Pisone Monacho licentius amplificata,
Ex Ms. Monasterii Sant-Eligiani Novioduni a R. D. Ioanne de S. Martino Fulliensi communicata.

Hucbertus, Monachus Britanniacensis in Gallia (S.)

BHL Number: 3992

AUCTORE PISONE EX MS.

CAPUT I.
Precibus impetratus a parentibus Hucbertus, in monasterium recipitur duodennis.

[Bretiniace natus illustri genere,] Venerandæ ac piæ recordationis Confessor Divus Hubertus, excellenti quodam munere divino, tum præcipuis virtutum gratiis effulsit; tum nobili natus loco sortitus est præclaros natales. Bretiniacum in Suessionum Præsulatu, generosam hanc stirpē produxit. Ibi Hubertus cum primis illustri genere prognatis honestiorem vitam duxit, eadem sepultus humo, collucentibus longe lateque miraculis beato in cælis ævo potitus. Ejus pater, Bretigniaci Dominus, [sterili matri impetratur] bellicis in armis apprime strenuus Eques promicuit: atque huic quidem vocamen fuit Petro, mater Joanna nominabatur. Hi conjuges, ut genere nobilissimo, ita sanctissima religione floruere, præter quod locupletis Dominii futura heres diutule defuit stirps; quippe cum sterilis Joanna foret complures annos. Angebantur itaque haud parum, quod amplissimas possessiones heredi incerto legaturi essent. Demum incessit animum religio pientior, hoc tantum munus ab optimo Deo capiendum esse; votis nuncupatis divinæ Majestati supplicandum; id almam Divinitatem sua unius vi largiri posse, uti sterili alvo mulier, divino fœta numine, sobolem pulchram pariat.

[2] Ea tempestate, in prædio Bretigniaco Monachorum Prior, [precibus Prioris,] a eximia præditus sanctitudine, percelebrem famam compararat. Hunc precis faciendæ causa nobilissimi conjuges adeunt. Tum [dicitur] eos Divo Petro sacrum augustius subisse templum, sacris aris opima dona tulisse, enixius orasse, uti Divos Divasq; precaretur Cœnobita sacer, quo citius egregia prole superne donarentur. Is rite libato Sacrificio, lætiora omnia pollicitus, quo divino spiramine afflatus erat, primum illos ingenti solatio affecit; mox blandiloquentulo delinitos lepore, quam hilarissimos ab se dimisit. Irent alacres, beneq; imposterum sperarent; fore brevi uti desiderata stirpe potirentur. Nec fefellit spes jussa. Post inde mensibus novem elapsis, Joanna virilem stirpem edidit. Sancto lavacro tinctus infans, [a S. Huberto suscipitur in Baptismo.] appellatus jucundo nomine Hubertus est. Patrini duo viri summates de more Christiano accersuntur; Hubertus, magnus Ardennæ b tum Dominus, is qui in Sanctos postea relatus est, atque Comes c Veromanduus, vir & Christiana re & militari inter paucos illustris. [Quantum autem] puero Huberto divinus favor alluxerit, præclarum facinus aperte declarat, Christi Salvatoris arcanum proloquium adstipulatur. Sicuti sacrosancto Euangelio est recensum, Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant: [Pie educatus,] quid enim Diuum Hubertum censuerim aliud, nisi civitatem quamdam opibus & præcellentium rerum gloria florentem? [Mat. 5, 14.] Quid Hubertum dixerim potius, quam lucernam pellucidissimam? adeo rebus præclare gestis effloruit, adeo splendidissimis tum benefactis tum benedictis illuxit, ut eum jam inde ab utero genitricis plenum Deo fuisse existimares.

[3] Hubertus, jam tum puer adhuc, afflatus Spiritu sancto, [& ecclesiā duodennis ingressus,] benignam humilitatem, clarum nobilitatis insigne, præ se tulit semper, ita facilis urbanus, lepidus erga cunctos, mite & [placidum] adolevit ingenium; tum præterea ante omnes beneficentior in egenos, eos amore & ope prosequebatur (quæ sane est egregia animi probe affecti indoles) nec aliud quodvis mente volvebat, præterquam sanctissima quæque & eadem placentia summo Deo. Talibus auspicamentis Hubertus ætatem puerilem decoravit, ut eū putares non nisi cælestia meditatione complecti. Isque duodenos natus annos, velut imitabundus Christi vestigia, egregiū imprimis facinus adoritur. Cum antea parentum studio, pro consuetudine Nobilium, domi litteras didicisset, ædem Divo Petro sacram crebrius adibat, Monachosque eo loco sacris operantes familiariuscule invisebat. Erat id monasterium in Bretigniaco situm, haud procul arce paterna. Sacro tandem pellectus Monachorum instituto puerulus duodennis, domum paternā clam linquens, ad cœnobium sese perduxit. [petit ibi lecta explicari sibi:] Jam sacram ædem subierat cælesti captus religione, cum insperato audiit Subdiaconum legentem Prophetarum vaticinia. Ibi præstanti indoli puer Hubertus, eloquia Vatum perspicacius intelligere studet: proinde Monachum seniorem placide quærit, atque blande sciscitatus, Mi venerabilis Pater, ait, quidnam esse censes, quod nunc in sacris legitur? Tum vero senex, ceu lætabundus, interroganti perpaucis respondit. Belle fili, quidquid lectione sacra recensum est, id omne pertinet ad animæ sustentamentū; jubetur tum deinde, quo continentior vita degatur, spiritus hujus vani seculi voluptariis illecebris [abstinere]. At enim Hubertus, majora capescere enixus, percunctari cœpit, Rogo supplex, inquit, luculenter & perspicue doceas me, Pater, quodnam esse putes sustentamentum animæ. Nec distulit senex, quin sciscitanti liquidius explicaret. Timor Dei sustentamentum animæ firmum est, timor in Deum nutrimentum vitale cordis humani est: Scripturæ sanctæ lectio simul & auditio animam humanam nutrit atq; [& de timore Dei instructus,] corroborat: divinum Christi Jesu dictum teneto, Nō in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. [Mat. 414, Ps. 110, 10] Certum quoque oppidoque elegans illud Vatis regii reputato; Initium sapientiæ timor Domini, intellectus bonus omnibus facientibus eum; laudatio ejus manet in seculum seculi.

[4] Simulque hæc effatus, quasi demirans præcox pueruli sagacis ingenium argutasque sciscitationes, [deque via adipiscendæ beatitudinis,] ita subjunxit; Vereor admodum ne tute, fili pulcherrime, qui tam sapienter interrogas, insipientiam meam probatum ire velis. Expostulanti seni gnarissimum fandi Hubertum respondisse satis constat, eas percunctationes se posuisse, non tentandi causa, sed quo plenius caperet altiloqui senis dictum: quippe se non puerili tantum ævo, verum litterarum quoque ignoratione præpediri, quo minus altiloquentias intellectu capesceret. Tum vero bonus ille senex, eo responso molli sanoque persuasus, infit hisce verbis: Omnes homines, qui cælicam beatitudinem indipisci student, virtuti candidissimæ, egregiis benefactis, reliquisque bonis artibus operam sedulam navare necessum est. Ac quandoquidem, fili pulcherrime, tantopere cupis verum pronosse, meum attendito diligenter alloquium. Æternus, omnipotens, ac summe bonus Deus, animam rationis capacem ad suam ipsius imaginem e nihilo creavit; ea quidem lege, ut si præceptionibus divinis obsecundaret, felicitate perfrueretur sempiterna; quia primus humanæ gentis progenitor Adamus, in perbeata illa & oppido amœna paradisiaca sede, ab exordio vitam degere tranquillam fuerat jussus. Enimvero sic in Sacris diserte recensum est; Tulit Deus hominem quem formaverat, & posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur & custodiret illum. [Gen. 2, 15] Ceterum cum minus dicto obediens aberrasset a cælesti lege, miserrimo exilio infelix solum vertit: namque simul ut vetitum pomum per nefandum scelus inconsiderate momordit, protinus in extremas quasque miserias infausto crevit prolapsu. Inde mox partim variis morbis languere, partim tristitia pallere universum; [unde homo per Adami lapsum excidit,] & tantisper clausum fuit cælum, donec Christus Jesus, compar æterni Dei patris proles & splendor, humano corpore assumpto, simul pro nostra redemptione sævam mortem appeteret, simul redivivus hoste triumphato sidereas arces adiret. Beatitudo turpi gula perdita est, ac nefario tumore: eam demum per Christianam fidem & mites & abstemii legitimo jure sibi vendicarunt. Quamobrem quisquis ob honorem Dei sese temperato jejunio obstrinxerit, qui vota rite solverit, qui preces Deo digne fuderit, qui sese in conspectu Dei hominumve modestum gesserit; ad hoc qui cupido affectu neutiquam dilexerit aurum nec argentum, neque vestimenta, neque divitias, neque mundanas possessiones; tum præterea qui merito honore affecerit patrem matremque & sacerdotes, is demum feliciter amplissima cælorum regna consequetur. Verum qui fastu superbiendo tumescunt, qui vicinis perperam obloquuntur, qui sordidiore anguntur avaritia, qui vecordi trahuntur cupiditate, insuper qui nec patrem, nec matrem, nec sacerdotes, nec seniores, nec proximos honorant; ii prorsum in tartareas obtrudentur umbras, quas maligno diabolo fertur ab initio præparasse Deus, ubi, sicuti divina perhibent oracula, fletus erit & stridor dentium. Sed per pulchra illa benefacta, ea quæ paulo ante perstrinxi, quamvis a plerisque Christicolis plena fide præstentur, in monasteriis tamen religiosis savente Deo & facilius & splenuidius exercentur. Quocirca, mi carissime fili, si tuam animam alere pabulo cælesti gliscis, tecum pensiculate consultes licet, quidnam opus sit aggresso, Christum Jesum me consultore super ea re sanctius & devotius obsecrato.

[5] [ad monasterium recipi postulat:] Postquam loquendi finem facundus senex fecit, extemplo religiosus puer Hubertus, acclivi genu senis ad pedes accidit, hocque modo fatur, O vere ab hac deinceps die Christi loquentissime senex, tu es pater meus, utpote qui sis magister operum præcellentiorum, viamque in regnum paradisi demonstres; tu nimirum animam acquisisti meam, auctore te dignatus est Deus accersere me e mundo caduco & profano ad religionem sacram. Comprecor Deū beneficentiorem complosis dextris, uti dignam pro merito mercedē tibi pendat. En ardet meus animulus, pro tuo salutari consilio, hujusce monasterii cucullam vestire, ac monastico amiciri pallio. Demiratur gravis ille senex, tanto puerum duodennem ardore erga res divinas incensum, exclamat, Euge, summa virtute puer, sic tibi gradum facies in cælos. Antequam proinde cœnobiale consortium adeas, facturus mihi operæ pretium esse videor, si te quidem sedulo commonefaciam, quæ potissimum sint Monachis & leges & eventa. Pulcherrimum quidem facinus moliris: at in ordine monastico acerbis es molestiis affligendus. Vigilias insomnes obire habes, nocturnis psalmis occinendis incumbere, passurus adversas res, interdum objurgationes auditurus, graves ærumnas adibis. At enim victor evades, cunctisque periculis defungere. Verum enim vero, si inter hæc omnia calamitosa & magnanimiter & fideliter, [receptus habitum induit.] ob amorem erga Deum, stabilem gradum sistas, tum demum in te quadrabit ad amussim illud profatum Christi Jesu, qui perseveraverit usque in finem hic salvs erit: hocque ipsum tibi faxit Deus volenti propitius. Igitur constanti vigore Hubertus ab eo venerabili Priore, tum bono, tum probo, sub Benedictino d ritu Monachalem cucullam sumpsit, non sine ingenti gratulatione, anno Incarnati verbi circiter sexcentesimo e; quo quidem tempore Pelagius, uti memoriæ proditum est, Romano Pontificio fungebatur. [Mat. 10, 12] Tum etiam Christiana pietate longe plurimum insignis Hildebertus Rex, potiebatur rerum in Francia. Quantum proinde monasticis disciplinis Hubertus coaluerit auctus pollensque, incredibile est. Honestis moribus ornatior, pollebat facie venusta, sermone comi, colloquio suavi, gratiore servitio, de cunctis bene merebatur. Quantum porro enitebat pietas in Deum, observantia in seniores, benevolus amor in omnes; ita Deo placere, Fratrum gratiam demereri, omnibus carus esse. Nec vero solum præ se generosam nobilitatem olebat, verum almæ Divinitatis gratiam sapiebat odorificentius.

ANNOTATA.

a Dubitat Mabilio, an hic fuerit S. Gamo, cujus in monasterio effigies cum insignibus Abbatis, vulgo S. Gam.

b Bonam guidem Arduennæ partem poßidet S. Huberti monasterium, sed illum, qui genere Aquitanus erat, verosimile non est amplos ibi habuisse fundos.

c Ambianum, Veromanduorum metropolis, solum 15 leucis distat Britanniaco.

d Ita ex suo sensu Piso, Monachus utique Benedictinus ipse.

e

Imo Septingentesimo, ut supra dictum; male igiturhuc convenit nomen Pelagii Papæ, sive primi, qui sedit ab anno 519 ad 558, Childeberto I coævus; sive secundi, qui sedit ab anno 577 ad 579.

Ad Cap. 2 num. 10 Nota, quod licet Feudi nomen seculo 9 primum audiri cœperit, antiquitus tamen Allodia seu hereditaria bona distinguebantur, a datis in Beneficium: de prioribus, cuivis licebat pro arbitrio disponere; de secundis, non nisi salvo jure supremi Domini. Tale jus si Veromanduus Comes revera habuisset, injuste hoc ei subtraxisset Petrus, tradendo ipsum Monachis: igitur tale jus Comes nullum habuit; sed alio nixus titulo, puta consanguinitatis proximæ, injuriam sibi factam per talem alienationem temere prætendit, quamvis fundus nemini esset obstrictus, præterquam necessario heredi Hucberto.

CAPUT II.
Persuasi parentes tradunt monasterio Bretigniacum: quod ne impediat Veromanduorum Comes ab Huberto apparente prohibetur.

[6] Libido interim patri matrique incessit, Huberti visendi, rescire cupientibus, [Parentibus eum requirentibus,] quidnam eum in templo tam diu demoraretur. Petunt cœnobium, super Huberto multa rogitant. Ubi rescivere illum monasticum Ordinem iniisse, primum gravi mœrore percelluntur, inde collocuti mutuo apud Priorem Bretigniacum conqueruntur, mox Hubertum accersunt. Adstanti coram mater Joanna, ut quæ filium materno affectu plus complecteretur, lacrymis obortis, dixit: Si mihi pro concione populari, seu ad potentissimos Reges, seu ad Magnates habenda foret oratio, lacrymis temperandum, querimoniis muliebribus abstinendum esse putarem. Verum, mi dulcissime gnate; cum apud te veluti dolorem meum depositura esse videar, vel plorando vel conquerendo, non est cur reformidem verba facere, lacrymis perfusa genas. Juvenili ætate dum florerem, diutius alvo sterili fui, nupta sine liberis. Precum supplicatione a Deo te, fili, ego paterque tuus impetravimus; Deo donante in lucis oras editus es, tali quidem spe uti nostræ prosapiæ superstes jure esses hereditario. Præclarum quidem esse duco, si nobilis adolescens Deo summo cultum honoresque ferat; summa & præcellentissima est ea demum nobilitas, [& matri ut domum redeat hortanti,] quæ Deum amat, Deum colit, Deum veneratur: hoc apud nos etiam meo fecisses imperio. Quid aggrederis, care fili? quid inceptas? Pater tuus religioni Christianæ inter primos sese addicit, in precando Deo frequens, eleemosynis largus, egena de plebe bene meretur. Adde quod justitia claret, probitate candet, virtute coruscat. Quid, tenerrime fili, moliris? Si præclari animi claritudines tantopere te illiciunt, nigil refragamur, paternæ domi affatim accrescent. Amplissima Bretigniaci domus longe lateque patet: sunt nobis arces superbæ, sunt prædia locupletiora, vectigal opulentum quotannis penditur. Nos jam ætate senili a morte haud procul absumus, uni tibi omnes divitias relicturi: te dumtaxat unum heredem præstolamur. Siccine spe nostra decidimus? Age, fili dulcissime, domum repetito: miserere matris lacrymarum, miserere paternæ senectutis.

[7] Ubi nobilis matrona perorasset, indulgentiori genitrici Hubertus, indole præstans adolescens, [reponit Hubertus exemplū Christi,] tamquam Spiritu sancto plenus, graviter & accurate respondendum hoc duxit eloquio. Tametsi, dulciloquentula mater, luctuosa verba tua & flebiles ejulatus, tum dolorem tum lacrymas mihi ubertim cient (nec enim, uti vulgo dicitur, sanguis ementiri potest) tamen ab orsis avelli haud quivero unquam. Nempe inspiratio divina me ad hoc præclarum facinus obeundum instinxit. Nec vero me latet quid sacrosancta mandent eloquia, Honora patrem & matrem, ut sis longævus super terram, & benedicat tibi Deus. Vicissim, opinor, tenes memoria, quemadmodum luculenter in Euangelio recensum est, pientissimum Jesum, duodecim natum annos, clam matre Jerosolymis in templo remansisse, mira quæsiisse, & Scribis responsa longe argutiora dedisse, cunctis admirantibus super prudentia & responsis ingeniosioris Jesu. Triduo post inventus in templo, Mariæ matri, ploranti ac querulæ, comiter & placide tale tulit responsum: Quid est quod me quærebatis? Nescitis quia in his quæ patris mei sunt oportet me esse? Quo responso flexa mater, nullum responsum contra fecit. Age, cedo parens longe carissima, quid censes? An hoc egregium ac divinum Christi patrabulum frustra litterarum monimentis traditum est? An nobis incassum legitur? Pensiculatius animo volvito, mente sacrum eloquium complectere, quidnam est aliud nisi quoddam capescendæ pietatis exemplar? [petitque sibi id sequi liceat,] Cunctos vitæ meæ dies Deo servire, templum incolere, sacris me totum addicere, animum induxi meum: ita mihi persuasum, ita decretum est. Num mortali matri quidvis injuriæ factum itur, si Factorem sequar meum? O gloriose Pater mi cælestis, qui Virgine sacratissima nasci voluisti, qui perenne regnum in cælo tenes; adsis mihi quæso felix, clemens, propitius: dulciter & supplicans tuam opem imploro; acerbas parentum meorum perturbationes amolire procul, tristitiam omnem arceto, facessat mœror omnis, nec mihi deinceps obstiterint quominus tuis sacris addicar. Quid lamentaris? quid gemebunda ploras, amantissima genitrix? quid mihi terrestres opes dignitatesque pollicere? Ego vero gaudia, voluptates, pompas labentis mundi nauci pendo: terrena hereditas, occidua, lapsatilis, falsa, vanescit; cælestis, solida æternaque habetur. Deum delegi, Deum amabo, Deum colam, Deum venerabor, Deo sacer ero, Deum de vestra omnium salute poscam, nec ulla mortalium suggestio me ab hisce meis orsis avellet. [& ibi usque ad mortem manere.] Quas ob res te, bona mater, obsecro obtestorque, per Jesum reliquosque Cælites, cum vestra venia hic Monachum profitear, hic divinis vacem, hic Christum Jesum contempler: mors instat, senium appetit, naturæ jus brevi solvendum est: quare permittite modo inchoëm id, quod, ut primum humana vita excesserimus, pariter, mei quam dilectissimi pater materque, sumus in illa cælesti beatitudine facturi. Eo namque pacto longe majori atque veriori fuero vobis solatio. Spirituales animi delicias una crebro capiemus. Proinde redite domum, ac simul hilarem vitam vivitote.

[8] Vix ea dicta finierat, cum derepente Petrus de Bretigniaco, [Assensi parentes] armipotentissimus Eques, ceu divino afflatus Numine, in hæc verba prorupit: Siste, fili, sermonem longiorem, Deo per te loquenti consentiamus, necessum est. Nec enim tua vox hominem mortalem sonat, quin altissimum potius Deum tonat. Divinæ voluntati terrigenas homines parere tum decet, tum par est. Angelum vivito, ut lubet, cœlibem; Monachum profitetor; nostra omnis res communis esto; prome, matreque tua Deum supplex orato. [bona sua trifariam partiuntur,] Hæc effatus, ipse pariter & genitrix gnatum complexum osculantur, ac simul arcem repetunt, non absque gaudio ingenti. Nec multo post, sectati Joachim Annamque, avitos parentes Christi Iesu, proventus nummarios omnes divisere: pars Divi Petri Bretigniacensis cœnobio est attributa, pars in pauperes dispertita, peregrinis, orphanis, viduis, valetudinariis erogatur; at vero tertiam ad quotidiani victus penum liberalemque beneficentiam recondidere; tres partes eas Huberto legarunt. Rebus ad hunc modum belle confectis, Hubertus animi liber votique compos, totum sacris sese addixit. Mores illi fuere honestissimi, modo lectioni studere, modo precum meditamentis incumbere sedulo curavit. Principio Psalterium regii Vatis, [ipse vitam piissime instituit:] inde sanctas Scripturas & memoriter & celerrime didicit. Ita religiosam ducere vitam perseverans, insignem gloriam sibi decusque parit. At quantus integerrimæ conversationis effluxerit in illo candor, edita miracula declararunt, quæ mox paulo narrabuntur. Ac ipse quidem temperans & frugi, tenerrimum corpus edomuit. Ter in septimana per omnem vitam jejunium tenebat, videlicet feria secunda, quarta, & sexta; hisque ternis diebus cibariam portionem, quæ sibi ministraretur, viris omnino pauperibus elargiri solebat.

[9] His optimis factis inimicus generis humani diabolus invidit. [dæmonis ad defectionem solicitantis tentationes vincit:] Divinæ meditationi vacantem Hubertum fraudulenter dæmon compellat, aperte fassus e cælestibus Angelis unum se esse, ob id Dei jussu cælo delapsum, quo manifestius quænam divina voluntas esset, aperiret juveni vacillabundo. Placere admodum Deo uti parentum votis obsecundaret, nec eos mœrore diutino contabescere pateretur, ne spe bona decideret, neu opulens patrimonium fastidiret. Rem nimis arduam imprudentium puerorum more fuisse temere aggressum, præter jus bonumque. Enimvero quid esse potest inhumanius, quam paternos mœrores habere susque deque? Quæ (malum) amentior foret stultitia vel potius stoliditas, quam magnas opes, paterno sudore partas, insano contemptu profundere! Rediret ergo velocius paternam domum, suosque perfunderet hilaritate; ni faciat divinas iras mox experturus. Tum vero Hubertus animo titubare cœpit, & grandi tædio flaccescere; quid ageret, quo se verteret in re dubia, anceps. Simul ac satanicas fraudes animadvertit, atque dolos opitulante divino favore præsensit; tædium expectorat, cogitationemque pravam longistrorsus avertit; idque non nisi prius oratione ad Deum fusa.

[10] Accidit haud ita longe post non minor perturbatio, quæ tamen ipsa Huberti laudum titulis accessit. Rumor percrebuit ad aures Comitis Veromandui, penes quem unum summa potestas Bretigniaceni Dominii id temporis erat, [Comiti Veromanduo, feudum alienatum indignato,] Hubertum, jam pridem esse initiatum sacris, hereditatem paternam omnem Monachis esse sacram, proinde nullum in his terris Comiti fore posthac laudis imperium. Tulit clarissimus Princeps id ipsum quam ægerrime, ac protinus eam injuriam de feudis repetundis tollere bello statuit. Protinus igitur in arma illico stipendiarius miles cogitur, bellum indicitur Petro Bretigniaci Domino: multi mortales ultro citroque frequentes convenere. Ubi compertum habuit Bretigniaci Princeps atroci bello se peti, [restiturus pater, filii preces poscit:] veluti vir Deo devotus ad opem divinam confugit; nec ante armis cernere putavit, quin Hubertum, de quo tanta lis movebatur, consulturus alloqueretur. Pollebat is Comes Veromanduus & corporeo robore & sublimi principatu, atque in re militari plurimum valebat, ut pote sævus & strenuus in armis. Petrus igitur nobilis Eques, carpturus iter ad duellum ferox, preces & auxilium filii sui Huberti in monasterio postulat, utque secum pariter abiret enixe deposcit. Persancte spondet Vir sanctus affore sese, præsentemque opemlaturum; vaderet quam maturrime pater ad campum prælii, excellentique fortitudine & magna animi spe fretus, haud dubie recum suffragia sacrosancta cunctipotenti Deo porrecturum sese. Vade audacter, mi pater, inquit: equidem pro te supplex orabo Deum, quem ambiguo procul tutissimum ab omni periculo defensorem habebis. Faustæ sponsioni fidem habuit pius pater, ac perquam lætus a filio discessit, ad condictumque certaminis locum velocius contendit. [qui pugnaturis apparens,] Postea vero quam mutuum in conspectum venere, utrimque instruunt aciem, pugnæque sanguinolentæ sese feroces accingunt: interim Hubertus, promisso stans, multa Deum cum lacrymis intenta prece poscit. Nec diu is distulit ferre suppetias. Namque in exercitu Bretigniaceno, Hubertus angelica stipatus phalange visus propalam est, atque coram agnitus; & id non solum a Comite Viromanduo, sed universo etiam agmine. Jam vero Comitem, divina visione perterritum, gelidus invasit tremor; confestim lanceam abjecit, equo se in terram proripuit, ac simul genuflexo Petrum Bretigniacenum manu prehendit. Subinde mutuo exosculati pacificas junxere dexteras: ibi perpetuum amicitiæ fœdus vicissim paciscuntur: jurat persancte Comes initum fœdus sese defracturum numquam: ac subito ubi rediissent in gratiam, Divus Hubertus una cum Angelorum multitudine oculis adstantium evanuit. [pacis auctor fit.] Pater incruenta victoria ovans, Bretigniacum reversus, in sublime divi Petri templum sese recepit, opima dona sanxit, ingentes Deo servatori filioque Huberto gratias egit. Contigisse hoc eximium factum, anno primo quam divus Hubertus monasticum institum profiteri cœpisset, memoriæ proditum est. Ea res Huberto magnam paravit admirabilitatem. Tantum porro abest ut ob id benefactum vanam gloriam aucuparetur, ut etiam id omne Deo acceptum ferret. Crebrescebat illius quidem fama per ora populorum, at indies augebatur sanctitudo major: usque adeo Hubertus virtute clarissima mortales ceteros omnes antecellebat.

CAPUT III.
Miracula, post Sacerdotium susceptum, ultimo vitæ biennio patrata: pius obitus.

Cum vigenos a jam annos & juste & pudice exegisset, consecratus fuit assensu omnium Sacerdos. [Anno æt. 20 consecratus Sacerdos] At enim, quanto dignus honore esset, Deus palam ostendit: nam Pontifices tres, Suessionium b, Laudunensem c, Noviodunium d, nocturno viso per Gabrielem Archangelum monet, Bretigniacum proficiscerentur, divinum hominem Hubertum invisuri (is sacram rem, primum Sacerdotio consecratus, facturus erat) velle Deum uti terni Pontifices Huberto sacrificanti, loco singularis honoris, adessent. Igitur insperato sacerrimi Pontifices Bretigniacum appulere, [coram 3 Episcopis primitias effert.] divinitus instincti. Miraculo res est habita, præsertim cum nulla prorsum intercessisset evocati. Affuere terni Pontifices Huberto Sacrum pangenti. Ceterum finita sacræ rei solennitate, mirificum quiddam obtigit. Enimvero cum ad convivium sessum esset, inter Nobiles complures ac sanctissimos Pontifices, qui tum epulis accumbebant, mendicus improvisus mensis affuit: is coram obsonanti concione stipem obsecravit. [Christum pascit in paupere,] Tum demum Hubertus, quanta liberalioris animi munificentia polleret haud obscure patefecit: nam dapes omnes, quæ fuerant appositæ pro novo Sacerdote Huberto, inops sua ipsius manu sumpsit, & illico disparuit. Demirantur convivæ, tanto prodigio obstupescunt, Hubertum summis laudibus attollunt; epulo assistentibus Christum sacerrimo convivio illapsum fuisse, vulgo creditum. Quis enim discredat, immensum Deum sæpius pauperis mendici personam induisse? Is ergo pauper credi Christus esse citra dubium & potuit, & debuit. Huc accedit facinus longe plurimum memorabile, quippe quod eximiæ sanctitatis opinionem progenuit, non modo rusticæ plebi, verum Pontificibus quoque ternis. Per eamdem lucem mulier, oppido Noviomensi oriunda, [dæmoniacā liberat,] cum miserrime spiritu maligno divexaretur, ante pedes offertur divo Huberto. Ibi editur miraculum ingens. Quippe simul ac dæmoniacam Crucis signaculo collustravisset, adjuncta manuum impositione; confestim nefarius dæmon aufugit, liquido etiam videntibus iis qui tum illic præsto aderant. Ita prece S. Huberti sanitati pristinæ restituta dæmoniaca mulier, sospes & incolumis ad ædes patrias remeavit. Quibus e rebus almam vitæ sanctimoniam & præclari Huberti virtutes, Pontifices terni facile cognorunt, eumque postmodum summo honoris cultu habuere: nec enim cunctati sunt, quin discedentes illius precum sacrosanctis suffragiis magnopere sese commendatos esse vellent. Ita Divum Hubertum venerati retro abiere.

[12] [mutum ac paralyticū curat,] Matrona itidem ab agro Laudunensi pari fato unicum filium pepererat, isque puer per novem annos nec locutus fuisse nec ambulasse pedum ingressu ferebatur, donec ad Divum Hubertum advectus. est. Coram jacenti puero Divus Hubertus, fidei plenus, imperat, sic effatus verbum deprecatorium. In nomine Jesu Christi, in quo prolutus sacerrimo lavacro es, confestim surge, staque rectus super pedes tuos, ac eloquere. Nec mora, mox ut audivit jubentis Huberti potentissimam vocem, bona valetudine donatus illico surrexit, & loqui disertim cœpit. Ægros innumeros, & rabido furore debacchantes, [& alios multos ægros,] & variis affectos morbis præsentissima sospitate S. Hubertus impertiebatur; quibus omnibus sanctiora duo præcepta dare solebat: unum id longe fuit princeps: Abito, mi carissime frater, domum, daturus honorem uni dumtaxat Deo; & altissimo rerum omnium Creatori gratias agito, nec ausis cuiquam prodere mortalium, quod Hubertus te sanavit, ne deterius tibi contingat. Tum deinde legem hanc dabat longe optimam: Caveto per Dei nomen jures, quippe est immane scelus. Quam ob causam olim majorum consuetudine receptum fuit, ut Laudunenses, [unde venerationi quoque nomen ejus est.] Novioduni, Suessiones, per S. Hubertum jurare consueverint; tantum illius viri cælestis egregia claruit sanctitudo. Constans quoque fama ab antiquis retro seculis inolevit ad ætatem nostram usque, tantum auctoritatis ac potentiæ plusquam humanæ sibi ipsum Huberti nomen ob divinam sanctitatem adscivisse, ut ubicumque nomen hoc, sane quam venerabile & angustum, inscriptum haberetur, insuper quidquid sacratissimi corporis ejus reliquiis fuerit attactum, huic ipsi nec fulgur, nec tempestas, per terrificatio sathanæ, nec rabies, nec amentia nocere possit unquam. Porro id esse veritati consentaneum credi; par piumque est; siquidem adstipulantur quotidiana miracula; & peregrinorum concursus, Bretigniacum turmatim ruentium, fidem irrefragabilem factitant e.

[13] [Parentibus mortuis] Adolescebat viri divini erga Deum flagrantissimus amor, jamque ad summum virtutis fastigium evaserat, jam nihil nisi Deum ferme sentiebat, jam non nisi cælestia animi cogitatione complectebatur, jam nihil præterquam divina loquebatur, jam cæli dulcedines ardebat; cum in paucis diebus pater materque Huberti rebus humanis emigrarunt, haud dubie felicitatem æternam adepti. Nec diu postea Hubertus superstes in terris fuit. Auxere parentum mortes repentinæ divino homini tum humanarum rerum tædium, tum cælestis gaudii desiderium ingens. Cupit ocius mori mortalique vita excedere, [mori quoque optat,] quo citius visione Dei perfruatur & beata & sempiterna. Percrebro cernua precum efflagitatione Deum obnixe poscit, ut corporea labe liber in cælestem puritatem emergat, bonumque finem assecutus in societatem fidelium adscribatur. Itaque nocturnis excubiis ad sacras aras sancto Viro, precationum meditationibus incumbenti, demissus cælo Michael apparuit; jubere Deum uti Hubertus quam citissime in cælum terris excedat: [& impetrat,] proinde consolationem animo caperet, nec longiori tristitudine langueret; futurum paulo mox uti ærumnis terrenis ereptus felici beatitudine donaretur. Hæc ait, simulque cælestis nuntius in sublime rediit. Tum vero Hubertus incredibili gaudio geminas manus complosit gratulabundus, ab imo pectore gratias egit, immensam laudem panxit Christo Jesu. Igitur postquam decem annos ac menses tres ad Bretigniacum in cœnobio vir Apostolicus Hubertus exegisset; [11 anno vitæ monasticæ:] virtutumque culmine præcelsus & miraculorum gloria insignis, devote ac religiose conversatus esset; imminere sui diem obitus divina revelatione compertum habuit. Proinde cognitam mortem suis Fratribus, ne repentino timore percellerentur, amice detexit. Tum vero atroci dolore conficiuntur omnes, planctus & mœror oboritur, lacrymæ passim oculis effluunt. Inde collacrymantes Hubertum, acerba febre decumbentem lectulo, circumsistunt: ibi obnixe deprecari Deum cœpere, nec præmatura morte, juvenili ætate, vernans Hubertus occumbat. Ergone florulentæ juventutis ævo præcocem mortem obiret? Siccine nobiliori præstans indole, caros Fratres desertos esse pateretur? Itaque Deum supplices orabant, ne moreretur bonus Hubertus, tam dulcis, tam benignus, tam amabilis, tam clemens.

[14] Ubi tam luctuosus clamor obstrepit; ubi animadvertit Divus Hubertus acerbo mœrore consternatos Fratres, [Fratresque mœrentes consolatus,] eos omnes consolandos habuit; & mentis alacritate & hilaritudine arridentis faciei, dicitur blande allocutus fuisse eos, quos tristes ob suum unius transitum perspexit; postremo fecit luculentam orationem hoc pacto. Optime maximeque rerum omnium conditor bone Jesu, animam meam tuæ clementiæ commendatam esse supplex velim. Et sane amorem erga me tuum permagnum esse facile perspexi, præsertim cum per cælestem Angelum mandes hoc mundo esse mihi abeundum. Infelix nimium esset jussio, nisi quis immundum cor purgare niteretur. Attamen supremo mandamento refragari numquam licet, siquidem nobis omnibus semel est moriendum; tali itaque confessione peccatorum meorum noxas piabo. O misericors & clemens Deus, uni tibi confiteor scelerumque veniam precor supplex. Quidquid a me unquam peccatum, [postulata a Deo venia peccatorum,] & seu perverso cogitatu, seu tumescenti superbia, seu invidioso livore, sive inerti socordia, sive incuria torpenti, sive bili indignabunda, adversus divinam tuam majestatem est offensum, id penitus omne propter amaram necis tuæ passionem, ob intemeratam fidem in te meam, ignoscito clemens propitiusque aboleto. Insuper, bone Deus, precor, miserere miserrimæ animæ meæ. Hanc placide & hilariter accipito, simul ac emortuum corpus exierit, tuoque solius liberali dono cælestis regni gloriis ornetur. Postremo hoc unum abs tua beneficentia impetrandum contendo vehementer etiam atque etiam, malum, periculum omne, simul & tristitiam tuo solius gratuito munere ab hisce Fratribus Monachis arceto: Bretigniacum affinesque, malis bestiis, grandine, fulgure, [commendat ei monasterium,] diabolica illusione, liberato: tum præterea, siquis caduco morbo laboret aut insana rabie furiat, isque Bretigniacum opis assequendæ gratia sese contulerit, is morbo crudeli quam liberrimus esto; concede lubens & propitius, id quod patrino f meo donasti, quisquis nominis mei patrocinium implorarit, continuo ab eo rabiem vesanam avertito. Summæ trinitatis, virginisque matris Mariæ simul & Divorum omnium opem imploro, uti meam animam sereno vultu suscipiant, inque sempiternæ quietis amœno sinu locent.

[15] [& placite expirat,] Compluribus aliis id genus precum supplicamentis deposcebat Deum divus Hubertus, sub impendentis mortis hora sacram corporis Christi Communionem libavit, reliquaque Christianæ pietatis sacramenta de more majorum sumpsit: mox inde cum in stratu suo recubans, veluti soporem dulcicellum carperet, Monachis interim hymnos & cantica circum pangentibus, tranquillo suspirio efflavit spiritum, & continuo paradisiacam quiescem petiit; tertio Kalendas Iunias, regnante id temporis Dagoberto g, longe fortissimo Rege Francorum. Postea vero cum Divus Hubertus animum expirasset, Bretigniaci repente tam suave olens odor defragravit, perinde acsi divina potestas universos vernæ temperiei flores in eum locum aggregavisset. Qua ex re quid existimandum aliud, præterquam quod paradisiacæ fragrantiæ dulcis amœnitas ad obsequium funeris aspiraverit sanctissimo Huberto? Mox Hubertum vita defunctum esse increbuit rumor; [accurritur ad exequias.] ac sane perquam nobilis fama sui non solum vicinas oras incessit, sed per universum etiam Belgicæ regionis ambitum sanctitas ipsius longe lateque est divulgata. Ruunt exinde catervatim, tanti suavitate odoris illecti, populorum cunei fidelium; & undiquaversum per cunctos viarum tramites accurrunt. Certant singuli tangere Divi Huberti corpus sanctum, pro sospitate salutari præsentibus assequenda: nec poscentium quisquam immunis abscessit; omnes id quod Huberti nomenclatura poposcissent haud gravatim obtinuere. Quas ob res Deus beneficentissimus palam monstravit, quanta virtutum dignitate gloriosus Hubertus, qualive superni honoris privilegio potiretur; quippe quo magis Deum, cum in terris esset, integra caritate dilexit, eo potiori donatu curandis morbis excellit. Verum quo manifestius id omne clarescat, veraci recensu exempla splendida subtexam.

ANNOTATA.

a Mabilio, vigesimum vitæ monasticæ annum interpretatus, dicit Hubertum in monasterio egisse annos triginta: sed manifeste aliter sensit Piso, solum decem annos Huberto aßignans in monasterio, atque adeo anno 22 ætatis mortuum eum credens. Neque mirum si tam præcoci sanctitati maturatum Sacerdotium ex privilegio sit. Acta autem hæc essent ex nostra sententia circa annum 710.

b Vrbs Sueßionum Britanniaco distat 7 leucis; ibi anno 680 obiit Episcopus S. Drausius juxta Sammarthanos, qui decem quidem proximos successores nominant usque ad 814, sed non definiunt tempora. Potest ergo hic intelligi a S. Drauso tertius S. Gaudinus Martyr, quem 10 Februarius conjectavimus circa an. 720 floruisse.

c Laudunum Britanniaco distat circiter 9 leucis, ibi autem sub Pipino Principe Episcopus fuit Madalgarius, qui hic posset signari.

d Post S. Mommolenum Noviomensem Episcopum, anno 686 mortuum, indefinita similiter est successorum septem Chronologia usque ad an. 744: eorum autem quartus, qui 18 annos sedit, vocatur Munarus vel Numianus.

e In margine antiquo charactere legebantur sequentia, fortaßis per oblivionem scriptoris prætermissa, & hic inserenda: Post nocturnas vigilias egrediebatur in hortum, qui ad hunc usque diem Hortus S. Huberti dicitur: ibi sub tilia arbore frondosa posito lapide, genibus flexis ad Deum preces fundebat.

f Non hoc petiisse crediderim Sanctum; sed (quia eodem quo Magnus Hubertus vocabatur nomine) contraidem malum cœptum invocari a vulgo, fortaßis non satis utrumque distinguente.

g Imo puerulo: ex hac autem persuasione, quod tempore Dagoberti magni res hæc contigerit, addit Piso: Tum claruere, & doctrina & sanctitate præter ceteros illustres, Audoënus Rotomagensis Archiepiscopus, & apud Atrebates Philibertus Abbas; quæ malui expungere. Colitur S. Audoënus 24 Augusti, biennio post Dagoberti mortem, cujus Referendarius fuerat, ordinatus anno 646: Philibertus Abbas 20 Augusti celebratur, eidem S. Audoëno familiaris.

CAPUT IV.
Miracula post mortem facta.

[14] Paucis post diebus elapsis, ubi sanctum Corpus venerandi Huberti ad Bretigniacum honorifico sepulcro conditum est, [Brachii emortui sanitatem a S. Huberto Episcopo postulans.] Namaramus, vir tum nobili sanguine cretus, tum armis & robore bellico percelebris, quamquam pietate spectabilis & probitate esset, brachium tamen dextrum seminex & exangue plurimos dies circumtulit. Is valetudinem impetraturus ab Huberto Magno, Ardenam petiit: cumque novenos dies, totidemq; noctes pio sacrorum ritu in æde Divi Huberti ab Ardenna, perinde ut gravissimo percussus morbo, noctu jaceret; multo maximam vocem cælitus audivit sibi jubentem, surgeret velox, & supremum facesceret oraculum. Vade, palam inquit, ad eminens Huberti Monachi Betigniaceni templum: [jubetur eā Bretigniaci quærere.] habet namque divinitus collocatum donum suis meritis almis tui prorsum sanandi, penes quem unum eadem quæ mihi in ægrotos omnes altissima potestas est. Nihil cunctatus pius homo imperio cælesti paret, subque noctis intempestæ silentio consurgens magnis itineribus Bretigniacum contendit, atque ibidem corporea sanitate donatur, suffragante Divo Huberto Bretigniacensi. Quid hoc opere insigni esse potest evidentius? quid tanta potentia depellendis ægrimoniis eminet prȩstantius? Perinde igitur Hubertus Bretigniancensis advertendis morbis potis est, atque celeberrimus ille Hubertus Ardennianus; quod quidem ingenue fateamur oportet, vel compulsi rerum manifestiore argumento.

[16] [Curantur lunatica una,] Nihilo secius dignū enarratu censuerim, licet minus excellentiæ præ se ferre videatur. Cum variis admodū & miraculis & virtute efficiendis Beatissimus floreret Hubertus, tot signis inducta Lunatica mulier, a Vico cis Exonam a orta, se contulit Bretigniacum. Mulier Petronillæ nomen tulit. Ut ante sacerrimum corpus appulit, orare cum lacrymis sane uberrimis occepit Divum Hubertum, uti conferret oranti gaudia sanitatis. At enim ubi novemdies ob aras Divi Huberti vesano cerebro saucia decubuisset, tandem valetudinem diutius optatam patrocinante Huberti suffragio promeruit adipisci. Quapropter sana jam mulier patrios fines repetens, magnifice collaudavit Deum longe pientissimum Christum Jesum, qui ob almi Huberti preces mirabilia patraret. Longe mirificentissimum videri cunctis par est, quod factum nunc recensere sedet animo. [& 13 energumeni.] Tredecim homines, dæmonibus immundis arrepti, post uno exacto anno quam Divus Hubertus rebus excessisset humanis, ad ædem sacram Divo Huberto deducti fuere, feruntur originem duxisse ab Suessionicæ urbis pago (veteri nuncupamine Turris-Comitis appellatus) dies novenos ante sacratissimum Divi Huberti corpus, manicis ferreis vincti steterunt; cum interim quotidianis jejuniis & precum supplicamento sedulam operam navassent, nona demum luce inter Missæ solennia convaluere: inde lares Suessionicos gratulabundi remearunt.

[17] Quantū sincera femininæ mentis fides valeat, oppido quam locuples testimonium dederit exemplum subnexū. [An. 1234 mulier miraculo truns Isaram vecta,] Ducentesimo trigesimo quarto supra millesimum Incarnationis Dominicæ anno, tertia Kalendas Junii, die B. Huberto sacra solenniter, mirum quiddam evenit. Mulier interesse annuæ solennitati majorem in modum cum optaret, Isara flumen (sicuti usu venire solet) id temporis undosius offecit. Jam ad crepidinem fluvii exundantis appulerat; ceterum qui peregrinam trajiceret, comparebat remigum nemo: tum vero humanis destituta præsidiis, opē Divi Huberti cum lacrymabili ejulatu inclamare cœpit, obnixe deprecata ut festis interesse digna haberetur. Quid plura memorasse coner? [fœtum enititur ante altare,] Mira & eadem pene incredibilia descripturus sum. Etenim navis, quæ ex altera fluminis ripa anchoris fixa stabat, ad trajiciendam eam mulierem sine ullo quovis adminiculo adremigavit. Itaque navim conscendit mulier, ac sine gubernaculo citraque discrimen ullum fluvium trajecit; sicque in ædem sacram Britigniacenam velociore cursu ad honorandum Divum Hubertum porrexit. Ibi mirum obtigit: quippe ea mulier, cum jam dudum prægnans esset, nec diutino fœtu liberaretur, inopinato cunctis intuentibus, qui tum divino Sacrificio coram adstabant, prope majus altare puerum peperit sane formosissimum. Hujuscemodi factum non nisi ad Auxiliatorem salutiferum religiosa matrona retulit, utpote quē inter precandū de puerperio felici dulcius obsecrarat. [alteri humerus sanatur.] Huc accedit multo [grandius]aliud miraculū, adeo præclaris actis facta splendidiora accumulascunt. Sub hora eadē inter sacrificandum, matrona apprime nobilis, Magnicampi b oppido prognata, Divum Hubertū interpellavit. Ea dextrum armum veluti præmortuum pendulum gesserat annos tres, haud exiguas opes medicis expenderat, nec idcirco bonam valetudinem fuerat consecuta. Itaque plena fidei ac pietatis, egregium facinus adoritur. Proluit exangue brachium eis undis, quibus ante paulo sacer Divi Huberti vertex lotus fuerat: idque fecit palam pro populari obtutu. Ibi quantum Divi Huberti posset auctoritas, opitulamento manifestario cunctis est ostensum. E vestigio imbecille brachium vivax & robustum evasit.

[18] [latrones 2 damnati ad mortem,] Age dum porro denarremus illud quoque unum, quod gentes humanæ admirentur & perenni laude sustollant. Est in Belgia longe celeberrima arx, quæ Cotianum c appellatur. Latrones duos, insigni furto nobiles, isthic datos in custodiam fuisse pro confesso proditum, subindeque neci damnatos ob flagitia nefanda. Quod ubi exploratum habuere, protinus cælestes suppetias esse confugiendum consulto existimarunt. Quippe rerum extrema necessitudo miseros mortales ad id interdum impellit, ut humanis auxiliis destituti, tum demum divina præsidia supplices implorent. Igitur suam deplorantes ærumnam, tota mentis devotione S. Hubertum proclamarunt. Accidit continuo mirabile quiddam ac potius divinum. Enimvero dum summo nisu patrocinia Huberti deposcunt, subito sese Bretigniaci ante valvas templi divina ope translatos fuisse cognorunt, ferrisque etiam & vinculis (uti captivis assolet) innexos. Templi limen introgressi perstitere dies novenos, [carcere ac vinculis miraculose solvuntur.] Hubertinum auxilum deprecabundi. Tandem gravis Huberti intercessit auctoritas, qua citius effractis vinculis in libertatem sese vindicarunt. Pacto namque cum adversa factione inito, citra noxæ damnum invicem convenerunt: mox patrias domos regressi, felicem eventum vulgo denarravere. Quibus de rebus minime profatu est quot laudum præconiis, eisque magnificis, summum & longe celsissimum extulerint Deum de glorioso confessore suo Huberto. Neque enim tantum optimo dilargitori Deo ingentes egere gratias, verum Divum quoque Hubertum magna veneratione pro collatis beneficiis affecere: quippe nihil præ se fert egena mortalitas nec præstantius nec antiquius, quam meritos honores ferre Divis Patronis. O te perbeatum! o inenarrabilem cælicolam, Dive Huberte! qui tam mangifica virtutum prærogativa polles. Mundi labentis inanem pompam excelso quidem animo contempsisti, sed cælestes divitias efflagrasti. Jam licet gaudio frueris æterno, nec tamen miseris mortalibus opitulari cessas.

[19] Elapsis annis post Christianum natalem mille ter centum, [Anno 1300] virgo nobili exorta progenie corporeorum membrorum prorsus erat impar. Ea nuncupabatur Agnes, ab oppido d Laschenio suam ducens originem. Triennium perpetuum infelici ægrotatione male affecta domi decubuit, [curatur triennio clinica] cum de vicinis audit famam gloriosi Huberti Bretigniacensis. Mox ex intimo cordis affectu se Divo Huberto devovet, opemque Sancti magnopere deprecatur: nec diu comperendinavit, quin venerabunda Huberti sacerrimam ædem peteret. Ideoque Bretigniacum ad sacratissimum corporis Hubertini mansoleum semet ipsam vehendam curavit. Cumque per dies novem continuos templaribus thoris accubuisset, oblationemque votivam quotidie faciens sacro præsens afforet; pristinam sanitatem est adepta, inque proprias arces absque bajulorum adjumento regressa est.

[20] Haud perinde longa deinceps ætate, die Divo Huberto festa, multo mirificentissimum factum evenit: [festum violans,] nam solenne festum Christicolis, plerisque quidem, sed præcipue Bretigniaci colonis tum agi solet. Ceterum Bretigniacensis quispiam indigena longe secus egit: cupidior enim domus ædificandæ, vix humum effodere faciendis fundamentis occeperat; cum statim ecce maligno spiritu correptus miser, infandum torquetur, inque foveam profundam cadit: terra mox prolapsa cooperitur: pueri plerique, qui tum brutos greges in campestribus pascuis secundum illius irreligiosi hominis fundos pascebant, subitum præcipitium obtuti, veloces accurrunt; statim casus infaustos vicinis ac propinquis obnuntiant. Tum vero catervatim ruunt, homini moribundo fraternam opem laturi. Protinus effodicantes permultam humum, in altissima scrobe seminecem ædicolam, ac jamjamque moribundum nanciscuntur: nigrum præterea signum in ejus fronte, veluti lividam cicatricem offendunt, tam duriter eum malus hostis percusserat. [ideoque punitus,] Quid facerent, quidve aggrederentur, diu hæsitavere; tandem, ceu divinitus afflati, diro vulnere saucium homuncionem in templum super mensam attulere. Exin ubertim illacrymantes pene mortuum pro sacerrimo Divi Huberti feretro sistunt. [Sancti ope sanatur,] Triduum rusticus ille vir in eo statu miserando permansit: post tres autem dies convaluit quidem sospes, at enorme signum illud quadraginta dies infixum ejus fronti comparuit. At vero, facta cerea oblatione instar sui corporei ponderis, omnino sanus evasit. Itaque ob indeptam sospitatem gratias nimirum maximas egit, tum beneficentissimo Deo, tum Divo Huberto cum paucis bono.

[21] Quas ob res & sanctissimæ vitæ conversatio, & stupenda miraculorum immensitas propalam ostendunt, [Atque hæc sufficiunt ad laudem Sancti,] æterna cum beato Deo felicitate Divum Hubertum jam dudum fruisci. Quid enim hac evidentissima declaratione manifestius? An vero quisquam errore sacrilego tam est impius, ut iverit inficias, Hubertum Bretignianum nec prodigiosa magnalia fecisse, nec in Sanctorum albo conscribi? Sensit agricola profanus divinam pro nefaria impietate vindictam; sensit itidem opem præsentaneam pro cultu religioso: qua de re quantum honoris, quantum excellentiæ Divo Huberto tribuat æternus & summus Deus, quanti candidissimas illiusce precationes pendat, tanta prodigiorum congerie, tot miraculis dilucidum evasit. Igitur longe dignissimus Divus Hubertus optimo jure censendus est, cui sonoris modulis concinamus omnes; O Divi Huberti splendida præconia, o ineffabilis ardor caritatis, qui dum pereuntis mudi fugaces pompas disprevit, perennem æterni regni gloriam adeptus est. Supersunt innumera ferme alia miracula, quæ divino quodam ac singulari privilegio Divus Hubertus edidit: sed universa ex ordine si recensere quidem velim, [aliis innumeris omissis.] opus inexhaustum moliri insano videbor ausu, queis e rebus isthæc pauxilla non meæ solum exiguitati, verum avidissimo etiam fidelium Christianorum studio satis abunde factitarint. Concedat nobis Christus Jesus, ut salutifera Divi Huberti intercessione & cunctis liberemur adversis, & æternam cælestis patriæ requiem consequamur, perpetuo laudaturi Deum trinum & unum. Amen.

ANNOTATA.

a Vir, vel potius, Vic-sur-Aysne, Bretigniaco 5 leucis ad meridiem dißitum.

b Verosimiliter Grand-pre, inter Reteliam & Virdunum in Campania.

c Forte legendum Cotiacum, ut sit Coucy in diœcesi Laudunensi 4 leucis Britanniaco distans.

d Laschenium, ubi positum sit libenter discam, similiter ubinam sit vel fuerit Turris-Comitis num. 16 nominata.

DE S. FERDINANDO III REGE CASTELLÆ, LEGIONIS, ETC.
HISPALI IN HISPANIA BÆTICA.

ANNO MCCLII.

REVERENDISSIMIS DOMINIS DECANO ET CAPITULO PATRIARCHALIS ECCLESIÆ HISPALENSIS
DANIEL PAPEBROCHIVS SOCIETATIS IESV SE SVAQVE STVDIA O. D.

Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis, Hispali In Bætica (S.)

Redit ad Vos Sanctus Rex FERDINANDUS, Fundator Vester, quem ante hos tres annos singulari in Volumine præcedere voluistis Tomum ultimum Maji nostri, mole sua ac multitudine Sanctorum impeditum, eoque lentius quam vota vestra patiebantur properantem; quemque ad Thronum Regiæ Catholicæ Majestatis ipsimet tunc deduxistis. Redit autem secundis, imo tertiis, curis auctior & politior universa nostra de tam augusto argumento lucubratio, grandiori in opere, communibus S. D. N. INNOCENTII XI Papæ Romani Pontificis, ac potentissimi Monarchæ CAROLI II Hispaniarum Indiarumque Regis Catholici auspiciis tandem nunc absoluto; stipantibus Regem Sanctum Sanctis, in eumdem Mensem concurrentibus, plusquam mille sexcentis, nominatim expressis. Promptum meum studium erga Reverendissimi Vestri Collegii honorem haud minus spero agnoscetis ex hac secunda & potiori editione, nec parciori eam suscipietis benevolentia, quam ex priori illa probastis nostrum Vobis obsequendi conatum.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis, Hispali In Bætica (S.)

AUCTORE D. P.

§ I De priori hujus Commentarii Actorumque editione, antehac seorsim curata, nunc recognita, nec parum auctiori.

Vera Effigies
S. FERDINANDI
Regis Castellæ & Legionis
Huius Alexandri vultum sic forsan Apelles
Pinxerit: ast animum ut noveris acta lege,

[1] Ex quo Belgio nostro hic honor obtigit, ut Gubernatorem ab Hispaniis acciperet Serenißimum Cardinalem Infantem Ferdinandum Austriacum, [Nomen ætate nostra cœptum frequentari in Belgio,] germanum fratrem nostri tunc Regis utroque in orbe potentißimi Philippi IV, quorum immortalis apud posteros gloria permanet; Ferdinandi nomen, rarioris alias inter Belgas usus, frequentius audiri cœpit, & felicis ominis causa ad Baptismum usurpari. Nemo dubitabat, quin magnum illud atque præclarum esset, quod tantus tamque carus omnibus Princeps ferebat; maxime cum eodem tempore Romanum in Germania Imperium teneret Ferdinandus II; ejusque filius ac deinde successor, Ferdinandus III, titulo Hungarici Regni clareret; idem is cum quo prædictus Cardinalis Infans, anno MDCXXXIV, VIII Idus Septembris, felici ad Nordlingam pugna Suecum hostem fundens, prælusit victoriis, apud nos referendis de confœderata Francorum Hollandorumque potentia. Cum autem III Nonas Novembris Bruxellas ingressus, sequenti anno exceptus esset Antverpiæ XV Kalendas Maji, ac deinceps in ceteris Regiarum Provinciarum urbibus, apparatu tanto, quantum ulli unquam Principi, posseßionem ipsam ineunti, factum nulla hominum memoria noverat; nihil jam toto Belgio crebrius iterabatur, nihil audiebatur libentius, quam nomen Ferdinandi. Qui porro altius volebant assurgere ad præteritorum temporum lumina, recordabantur Ferdinandi, primi hoc nomine Imperatoris, qui incomparabilis famæ heroi Carolo V frater fuerat, [ut valde gloriosum,] & simul cum illo nepos Ferdinandi Catholici, cujus felici cum Isabella conjugio coalita Hispaniarum regna, in unam secum Monarchiam traxerant, quidquid Provinciarum uniebatur Coronis Arragoniæ Castellæque in Belgio, Italia, ipsisque in Indiis. Erat is inter Castellæ, Legionisque Reges sui nominis Quintus, quatuor enim ante numerabat Synonymos, quorum Primus cognomen Magni promeruerat. Verum tam omnes illi, quam quotquot cum illis toto orbe vel nominari tunc poterant, vel olim fuerant in Historiis nominati Principes Ferdinandi, excellentem quidem isti appellationi claritatem conciliare videbantur; sed cujus fulgor inanis posset judicari, nisi ei accederet veræ Christianæque Sanctitatis lux, quæ vel sola clarum facit gerentis nomen, etiam in humiliori conditione.

[2] Non deerat quidem ea lux Ferdinandæo nomini in Hispania; nam dictus apud Castellanos Legionesque Tertius, cognomine Sancti Regis secernebatur ab aliis. [non item ut sanctum,] Sed eadem Sanctitas tam parum nota habebatur vulgo, etiam Hispanico, ut, exceptis Hispalensis urbis incolis accolisque, vix quisquam Patronis Hispaniarum Sanctis adnumerare Ferdinandum audiretur. Imo Ioannes Tamajus de Salazar, (quem si ceteri omnes tacuissent, hic oportuisset disertißimum fuisse) Gallicano Andreæ Saussaji Martyrologio tomorum duorum, suum sex tomorum Hispanicum oppositurus, cum undecumque contraheret Sanctos, quotquot vel suspicabatur conducere posse augendo numero, non cogitavit de Sancto Rege Ferdinando. Adeo ut Franci, etiam post editionem illius Martyrologii, tanto copiosioris suo, in suo S. Ludovico, ante quatuor fere secula canonizato, viderentur sibi posse Hispanos despicere, quasi nullum eatenus ostendere valentibus sanctum suæ gentis Regem (nam Hermenigildus, Princeps tantum, pro Regno Martyrium erat consecutus a patre) aut certe talem Sanctum, cui is titulus esset Apostolicæ Sedis judicio vindicatus. Habebat id ægre pios multos fideles, quibus gloriosa Ferdinandi appellatio ex sacro obtigerat fonte, optantibus Sanctum sui nominis Patronum indigetari, quem annuo cultu prosequerentur, [parum laborantibus olim pro eo Hispanis,] secundum jam receptum inter Catholicos morem, laudatißimum sane & ad multa utilißimum. Quamvis enim nonnullis in locis reperiebatur Flos-Sanctorum pervetus, ubi inter aliorum Sanctorum quas vocant Legendas, ante centum quinquaginta annos typis Hispalensibus Hispanice editas, inveniebantur Vita & miracula gloriosi Regis Don Ferdinandi, qui Hispalim recepit; non tamen nisi ab Hispanis legi liber iste poterat; quin etiam Auctor, titulo Gloriosi Regis contentus, abstinebat elogio Sancti, licet veteri usu apud Historicos suæ gentis præscripto: quin etiam exprobrabat Hispalensibus, quod novum in Ferdinando Patronum adepti, cujus sanctitatem, intra tam breve tempus, Deus ac Dominus noster per tot miracula manifestavit, necdum pro eo canonizando supplicationem misissent.

[3] Hujusmodi improperium videbatur in omnes, non solum Hispalenses, sed etiam Hispanos tanto justius torqueri; quanto majoribus luculentioribusque beneficiis, si more humano res æstimentur, illos sibi obstrinxerat Ferdinandus, quam consobrinus suus Ludovicus Francos. Hic siquidem, pro Christi religione contra infideles certans in Oriente, [licet magis ad id obligatis, quam Franci pro S. Ludovico.] non unum terræ pedem restituit Reipublicæ Christianæ, qui non fuerit amissus intra breve tempus, ipsomet adhuc vivente & vidente: Ferdinandus vero Sanctus, sic expulit Mauros tota fere Bætica, per annos quingentos ab iis insessa, ut numquam in ejus posseßionem redire potuerint. Avitum quoque ac paternum regnum ingentibus augens acceßionibus, fidei etiam Christianæ cultum longe lateque propagavit, iis in partibus non amplius eradicandum: idque dum agit, & Barbarorum vires distinet atteritque, ceteris quoque Hispanicis Regibus facultatem præbuit paria agendi, adversus sibi conterminos Saracenos. Verum qui omnia momentis temporibusque suis prudenter disponit Deus, Ludovico censuit deproperandos Cælitum honores legitimos, pro ea quam ipsi non dederat prosperorum successuum gloria in terris; Ferdinando autem tunc primum eos voluit auctoritate Pontificia assertos, quando bellorum felicius ab eo gestorum memoria, attrita per temporum vetustatem, segnius afficiebat obliviosos meritorum præteritorum animos. Excitavit enim Catholicorum Regum atque Capituli Hispalensis studia, [Ferdinando nuper tali declararo,] hujus, at Fundatori; istorum, ut Progenitori suo eum peterent cultum in Ecclesia universali decerni, quem a tempore immemorabili recte eidem delatum in Hispalensi, tot tantisque Deus indies declarabat miraculis, quot fuerunt publicis Proceßibus cognita & approbata. Exhinc sanctius ac venerabilius haberi cœpit, non Hispanis solum, sed exteris quoque nationibus pluribus, Ferdinandi nomen, cujus merita quo citius latiusque pervulgarentur, persuaderi mihi passus fui, ut anno MDCLXXXIV, sinerem ultimo Tomo Maji præcurrere seorsim ejusdem Acta; [edita anticipate Acta,] eademque ratione satisfacerem curiositati multorum, quibus tot voluminibus quot opus nostrum de Sanctis complectitur complecteturque, aut legendis otium aut coëmendis commoditas deest; adest tamen non parva cupiditas penitius cognoscendi, quid istud sit operis, cujus molitioni jam pene sexaginta annos impensos audiunt, nec pauciores impendendos restare, priusquam totus sacer Annus, eo quo cœpit pede, decurrat ad finem, quinquaginta aut pluribus Tomis explicatus.

[4] Etenim eadem investigandæ ac tenendæ antiquitatis cura, eadem methodo discutiendi ambigua & obscura illustrandi, [ut specimen totius operis,] eadem libertate ac sinceritate discernendi falsa a veris, dubia a certis, qua hic tractantur Sancti Regis Ferdinandi Acta; decessores quoque mei RR. PP. Joannes Bollandus & Godefridus Henschenius omnium Sanctorum, quotquot toto orbe coluntur vel a Catholicis scriptoribus celebrantur, res gestas atque memorias, quæ quidem ad suam notitiam pervenissent, tractandas sibi proposuerunt ipsi, mihique continuandas reliquerunt. Eæ lucubrationes utinam vel legantur, eo quo ipsas scribimus animo, id est, a præjudiciis libero; vel legere omnia non valentes aut non volentes, sibi sinant persuaderi, isti quod tenent specimini similia esse cetera: quando, adversus qualiacumque demum obloquia, ea optima defensio est, quæ non insinuatur verbis, sed præstatur operibus. Porro ex tali anticipandæ singularis editionis consilio hæc quoque emersit commoditas; quod, dum omnia per manus meas alienasque transierunt sæpius, prius quam ad principalem inter ipsa Maji Acta impreßionem veniretur; opus ipsum evaserit variis in locis politius ornatiusque, correctis etiam erratis nonnullis, quæ priorem diligentiam nostram fugerant; vel nunc etiam me laterent, nisi ea didicissem amica suggestione Hispanorum eruditorum, & propiori rerum, locorum, ac personarum notitia imbutorum. Talium judicio censuraque doceri sicut sincere petii, sic æstimavi in partem felicitatis; [nunc recognita] ingenue profitens, non esse me ex eorum numero, qui gloriantur; quasi primo conatu omnia dederint perfectißima; & istud Pilati videntur assumpsisse pro tessera, Quod scripsi, scripsi. Πάντα κατορθεῖν καὶ μηδὲν ἁμαρτᾷν Θεῶν ἐστι: Omnia quam rectissime facere, & in nullo deficere, Deorum est, inquiebat ille, non hominum. Et libentius illud alterius Sapientis usurpavero, Γηράσκω ἀεὶ μανθάνων

Senesco discens nonnihil quovis die.

Si autem αἱ δευτέραι φροντίδες σοφωτέραι, ut vulgata inter Græcos parœmia dicitur, [prodeunt multo correctiora.] ad docendum, quod secundæ quæque curæ sapientiores prioribus sint: quanto magis tertiæ quartæque addent aliquid perfectionis operi cui fuerint impensæ? Has autem etiam alibi a me impendi, impendendasque deinceps, in postea conficiendis Actorum jam editorum Supplementis; & quidquid agnovero minus recte scriptum, me in iisdem fideliter retractaturum; facilius putavi credendum, si isti etiam peculiari tractatui, in ipsa prima editione, antequam ea plane absolveretur, subjicerem Appendicem addendorum, mutandorum, corrigendorum, sicut feci; & istic notata suis quæque locis jam addo, muto, corrigo, longe copiosius quam istic promisi.

§. II De vetustate nominis Ferdinandæi, ejusque deinde claritate & etymologia ex veteri Gothica.

[5] Nvnc ut undiquaque notum habeas nomen, tot titulis venerabile; invenio quod primus, [Nominis nullum indicium ante seculum 10.] qui Castellam cum dignitate Comitis tenuit, beneficio Garciæ Regis Legionensis sub finem seculi IX, dictus fuerit Ferdinandus: anteriorem vero nullum reperio in Historia Hispanica dignum nominari. Nam quod ad S. Ferdinandum, Cajacensem in Campania Episcopum, pertinet, XXVII Iunii a nobis recolendum; nemo facile dicet quo seculo vixerit, licet ex Hispania advenisse in Italiam satis verosimilis opinio habeat. Qui autem ex figmentis Higueræ, inter veraces Historicos numquam absque commiseratione (nolim enim dicere, indignatione) nominandi; qui, inquam ex figmentis Higueræ Ferrandum, Diaconum Carthaginensem in Africa sub annum DXL, attraxerunt Cartagenam in Hispania, ut deinde facerent Toletanum Archiepiscopum, XXXI Maji inter Sanctos habendum, nec refutari quidem merentur. Verum tamen est, quod tempore S. Ferdinandi Regis, pro uno eodemque nomine accipiebantur Ferdinandus & Ferrandus; uti patet ex subscriptionibus chartæ Regiæ, communicantis privilegia Fori Toletani Hispalensi civitati, [a quodiversum plane Latinum Ferrandus.] sub quo leguntur Ferrandus Gonsalvi & Munio Ferrandi; atque ex Epistolis Honorii Papæ scriptis, Ferrando Illustri Regi Castellæ; quamvis hic nomen suum Latine non aliter quam Ferdinandus signaret; Hispanice autem Fernando, pro quo Italice fere scribitur Ferrante. His autem non obstantibus censeo diversißima esse nominæ Ferrandus & Ferdinandus, uti sunt Ignatius & Ynecus; Theodorus & Theodoricus; Ignatius scilicet a Latinis, Theodorus a Græcis institutum; cum Ynecus & Theodoricus sint Gothica, planeque aliam etymologiā habentia nomina. Et Ferrandum quidem dici censeo a Latino Ferrare, sicut Amandum ab Amare; licet propter similitudinem quamdam litterarum confundatur cum Ferdinando, pro eodemque accipiatur. Ferdinandi vero nomen judico, aut in Hispania primo compositum fuisse, aut illuc inventum, ab aliqua externa natione, alia quam fuerint Carthaginenses Phœnicum propago ex Africa, vel Romani ex Italia advecti; [licet vulgi acceptione confusum cum Ferdinandus.] atque adeo originem suam debere vel Gothis, in Septentrione exortis atque anno CCCCXII Hispaniam ingreßis; vel Saracenis, quos in Gothorum exterminium eodem submisit Africa, sub annum DCCXIII.

[6] Duplex ergo ex alterutra lingua invenio duci nominis Ferdinandæi Etymon, utrumque auspicatißimum. Primum ex Arabica Maurorum Hispaniensium lingua suggerit Carolus Macer, [Onomato, pœia felix ex Arabica,] in additionibus ad Hierolexicon Dominici fratris sui, docens, Ferh-din-handu, illa in lingua idem esse, quod, Gaudium fidei habet ipse, vel, Gaudium fidei apud eum; quo nescio quid aptius excogitari poßit ei, qui restituto in tot regnis Fidei Christianæ cultu, gaudium percepturus erat, non solum in tempore, sed etiam in æternitate, ipsumque toti Hispaniæ facturus commune. Sane Sarraceni, quamvis nihil minus teneant quam veram fidem aut Dei legem, utraque tamen mirabiliter gloriantur, seque unos Fidelium appellatione censeri volunt; unde & Imperatorem suum appellant Miramolinum, quod integre scribendum esset Amir-almunim, id est, Imperator Fidelium. Quin & in hujus nostri ævi historia invenio Fekhred-dinum quemdam (quod Gloria legis interpretatur) qui totius regionis Carmelum inter & Damascum jacentis Dominus, plurima Turcis damna attulit in Syria, indeque Romam venit ad Paulum V, ac denique Constantinopoli plexus est capite anno MDCXXXIII. Verum quantumlibet istæc ab Arabibus sumpta Ferdinandæi Nominis derivatio, feliciter adinventa, blandiatur ingenio, ad honorem Sancti Regis ex nomine suo quærendum propenso; horret tamen animus ab ea suscipienda. Vix enim induci possum ut credam, Hispanos Principes, [verior ex Gothica majorum lingua,] germanam veterum Visigothorum sobolem, qui possesso per tria secula Hispaniarum imperio pulsi a Mauris, atque in montes Cantabriæ reducti, ibi antiquos mores fidemque servarunt; paulatimque invalescentes, cedentibus vicißim Mauris, Callaicū, Legionense, Navarræum atque Arragonium regna fundarunt, ac Maurorum odium quasi cum materno lacte hauserant: hos, inquam, Hispanos, credere non possum, adamasse nomen, aliunde sumptum quam ex Gothica majorum suorum lingua; & quidem ex lingua non simpliciter aliena, sed exosißimæ sibi gentis. Si posset ex Græca Latinave peti verosimile etymon, deberemus eo esse contenti: has enim linguas non poterant Gothi magnopere fastidire, postquam Christi fidem edocti a Græcis, ineunte seculo IV; ast sub Valente in Arianismum cum suis adhuc Gentilibus Regibus protracti, in veteri sua ad Danubium sede, errorem in Hispania deposuerunt, docentibus eos ibidem Latinis Episcopis, S. Isidoro & aliis. Nunc dum constat Ferdinandi nomen, nec Græcæ, nec Punicæ, nec etiam Latinæ originis esse; minus autem credibile videatur fluxisse a Mauris; restat ut ejus compositio & originalis significatio a Gothis accersatur.

[7] Ad hujus porro investigationis viam reperiendam, scire convenit, [multum simili Suecorum linguæ,] Gothos sive Gotthos, vel a Divinitate, vel a Bonitate, sua in lingua nomen sibi fabricatos (Got enim & Bonum & Deum iis significabat) proceßisse ex iis hodiernæ Sueciæ partibus, quæ usque in præsentem diem interjecto lacu Wettera divisæ, Westrogothiæ & Ostrogothiæ, id est Occidentalis atque Orientalis-Gothiæ nomina retinent; quæ deinde nomina postmodum resumpta apud Italos & Hispanos, his Visegothos, istis Ostrogothos dederunt; quatenus Italia Orientem, Hispania Occidentem respicere dicuntur, relatæ ad se invicem. Gothi ergo a Septentrione, per Balthicum mare, in eas transgreßi provincias, quæ nunc censentur Pomerania, Misnia, Bohemia, & Hungaria, ad Danubium denique sedem fixerunt (ubi nunc Transilvani, Walachi & Moldavi incolunt) ibidem noti sub Constantino Magno; sub quo jam aliqua inter eos Ecclesia gentis misit Episcopum, Patribus Nicænis adnumeratum. Huic succedens aliquis ejusdem nationis nomine Ulfilas, sacros libros transtulit in Gothicam linguam, litteras plerasque mutuatus a Græcis. Verum cum Principes Gothorum, etiam tunc Gentiles omnes, internecino odio dißidere cœpissent armisque confligere; [ex quorum nunc regno olim progressi ad Danubium Gothi,] pars debilior, Valentis Imperatoris Ariani auxilium demeritura, Christi legem amplecti spopondit, sed qualis apud Imperatorem erat. Hæc itaque pars Cæsareis auxiliis facta validior, alteram quoque partem coëgit Arianismū sequi, non sine multorum Martyrum gloriosa morte, de quibus a nobis instituitur sermo ad XXVI Martii & XII Aprilis. Sic infecta universa Gothorum natio, dimissa habitatione Danubiana in Italiam Hispaniamque effudit sese, illuc invehens Arianismum, una cum litteris, tum iis quas Vlfilas invenerat, quadamtenus Græcis; tum Runnicis, quas e Suecia primitus advexerant; cumque originaria Gothica lingua, non sic alterata, quin adhuc multam retinerent affinitatem ad eam, qua hodiedum Sueci Teutonesque loquuntur. Patet hoc ex nominibus Gothicorum in Hispania Italiaque Regum ac Principum, Athanarici, Alarici, Sigerici, Theodorici, Amalrici, Errici, Witerici, Roderici; Ataulfi, Aistulfi, Sigulfi, Sigenulfi; Athanagildi, Leovigildi; Trasemundi, Rosemundi, Veremundi; Kindaswindi Regiswindi; [retinuerunt nomina Suecicis affinia] Ranemiri, Richemiri; Adalwaldi, Grimoaldi, Rodoaldi; Gundeberti, Cuniberti, Liutberti, Ragimberti; Asprandi, Luitprandi, Hildebrandi; Garibaldi, Gondemari, Recaredi, Sisenandi, pluriumque aliorum; quibus sigillatim etymologiam aptare ex nostris Septentrionalibus linguis haud esset difficile, itaque demonstrare, quanta cum ratione poßit Ferdinandi nomen hac via indagari.

[8] Sed ne conjecturali dumtaxat ratiocinio niti videar, adducendum est aliquod veteris linguæ Gothicæ monumentum, ipsoque gentis in Hispanias ingressu antiquius. Est autem Euangeliorum traductio Gothica, per supra nominatum Episcopum Vlfilam tempore prædicti Valentis composita, [explicanda sicut & nomen Ferdinandi,] & forsitan ab ipso Imperatore scribi curata ac dono missa Fritigerni Regi, fœderato suo, suaque opera converso, dicam? an perverso. Imperialem certe majestatem præfert purpureus membranatum color, & splendor argenteus litterarum, elegantia prorsus exquisita descriptarum: quas in scribendo prærogativas credibile est Orientis Imperatores usurpasse, sicut Sinarum Imperatores usurpant minio imprimere libros, quod ceteri faciunt atramento, & in operculis eorumdem uti colore flavo. Codicem illum, nescio quo casu illatum in Sueciam, primam veterum Gothorum patriam, Regia nunc servat Bibliotheca, sed plusquam dimidia parte mutilum; & formatis ad ejus exemplum typis Gothicis, quidquid ejus superfuit, in lucem dedit Henricus Iunius, Dordraci in Hollandia anno MDCLXV, cum accepto inde Gothicæ linguæ Glossario; utique futuro ampliori, si omnia quatuor Euangelia integra habuisset auctor, vel etiam Biblia veteris ac novi Testamenti omnia. Isto in Glossario invenio Fair (quod Anglo-saxonum, Teutonum, & Belgarum mollioribus aliquantum dialectis Far, Fer, [Manu procul valentem significans,] & Ver effertur) idem esse quod Longe sive Procul: Thein (quod iisdem Dialectis Thin, Dein, Dyn pronuntiatur) Tuus, tua, tuum redditur: Handus denique, aliis Hand vel Hant, significat manum: atque ita Fair-thein-handus ac molliori effatu Fer-din-andus & contractim Fernhandus aut Ferhandus, propriißime esset, Manus tua procul; vel is cujus manus, id est, potentia, robur, virtus longe ac procul valet, tenditur, aut sentitur; secundum istud Poëtæ,

An nescis longas Regibus esse manus?

[9] Longam certe Ferdinandi gemini, Primi scilicet ac Tertii, manum experti sunt in bellis Mauri; quin & fama hujus, in Africam trajecturi, longius præcucurrerat, novum ei istic Imperium spondens, nisi placuisset Deo felicem victoriarum ejus cursum morte feliciori sistere ætate media, & ad æternæ beatitudinis bene meritam coronam Sanctum suum evocare. Non eadem fuit fortuna Ferdinandi II: Legione enim imperitans, & nullos circa se Mauros limitaneos habens, nec tamen valens ab armis quiescere, manum suam extendit in Christianos vicinos proximeque consanguineos Principes; primum quidem in nepotem puerum Alfonsum IX, cujus pene totum regnum in suam redegit potestatem, ab eodem postea pubere feliciter expulsus e Castella; deinde, justiori longe titulo, contra novum ac primum Lusitaniæ Regem Alfonsum, socerum suum, & proavi sui Alfonsi scilicet VI nepotem, quem prælio fudit, [& reapse pluries impletum,] duxitque captivum. In eo autem quem Catholicum appellamus Ferdinando V, (nam Quartus, Sancti Regis Pronepos, in ipso rerum contra Mauros gerendarum initio, occupatam ab iis Alcaudetem obsidens, mortem contraxit juvenis, anno MCCCXII) in Quinto, inquam Ferdinando Caroli V Imperatoris Avo, rursum vim suæ significationis exeruit Nomē: quando is omnes fere totius Hispaniæ provincias potentißima sua manu complexus, cum utraq; Sicilia ac Balearicis insulis, eamdem trans Atlanticum Oceanum porrexit in novum illum mundum, quem auspiciis ejus Columbus invenit, ac porro demonstrare perrexit Americus, & Americam dixit; ibi una cum Castellanis Arragoniisque insignibus Crucem plantans, [in Regibus sic nuncupatis.] cui tot barbaræ nationes paulatim subjicerentur. Ita in nostro orbe grande jam olim Ferdinandi nomen, ultimis hisce duobus seculis grandius etiam evasit in altero: quod sub tot gloriosißimorum Ferdinandorum Nepote Carolo II gloriosius etiam reddat is, a quo & in quo omnis vera magnitudo exordium habet, & finem accipit, seu potius sine fine perennat. Idem Leopoldo I Imperatori, trium Ferdinandorum Austriacorum Filio, Nepoti, Trinepoti, & per totidem gradus, quot noster Hispanus Monarcha, Castellanos Legionensesque Ferdinandos attingenti, concedat; quantum ille in altero Orbe terrarum poßidet, a majoribus acquisitarum Christoque adductarum fere sine armis ac sanguine; tantum in hoc nostro eripere Turcis cultuique restituere orthodoxo, Marte felici; funditusque evertere, quod jam coram eo ruere cœpit Ottomannicum Imperium, Constantinopoli ipsisque Hierosolymis receptis.

§. III De antiquis Actorum hic dandorum scriptoribus: deque libro, qui fertur ætate Sancti sub rupe inventus.

[10] Iidem Mauri, qui nominatißimam sub Romanis Imperatoribus ac Gothicis Regibus Hispalim, [Rodericus Toletanus & Lucas Tudensis, coævi,] anno DCCXIII cum reliqua Bætica, cujus ipsa Metropolis erat, redegerunt in potestatem; sicut sacra profanaque omnia ad suum conformarunt arbitrium, ita etiam nomen commutaverunt, & dixerunt Seviliam; quod eorum lingua Domum opulentam seu divitiis abundantem significare, discimus ex descriptione Andaluziæ inserta lib. 17 Atlantis seu Geographiæ Blavianæ. Hanc cum Mauris eripuisset anno MCCXLVIII Rex Ferdinandus, sui nominis Tertius, cognomento Sanctus, resumpta Latine scribentibus prior appellatio est, posterior in usu vulgi mansit. Mutatis civibus, non fuit mutata etiam fortuna urbis & opulentia: præ cunctis tamen divitiis ejus æstimandus est ipse, qui post restitutam in ea Christianam Religionem, & dotatam munificentißime Ecclesiam, non solum Regni sedem ibi elegit habere quoad postea vixit, sed etiam sepulcrum, pretiosißimus ipse thesaurus urbis. Eo regnante, prius quam ista fierent, floruerunt in Hispania nobiles duo scriptores, Rodericus Ximenez, Archiepiscopus Toletanus in Castella, ab anno MCCVIII usque ad MCCXLV; & Lucas, Tudensis Diaconus, postea & Episcopus in Gallecia, usque ad annum MCCXL. Primus novem suos de Rebus Hispaniæ libros perduxit ad annum MCCXLIII; secundus, cum adhuc Diaconus esset, mundi Chronicon contexuit usque ad annum MCCXXXVII. Ex his Rodericus, eo majoris fidei censendus est, quo plurium rerum quas scribit testis certior, utpote Regia castra sæpe secutus, & omnium Regni negotiorum particeps: nec tamen contemnendus secundus, cui magis propositum fuisse videtur sancti Regis virtutes persequi. Vtriusque igitur contextum hic damus: &, pro iis qui utrique deficiunt annis, suum cuique addimus supplementum, ex antiquioribus, quæ nancisci potuimus, [supplentur ex Veteri legenda & vetustiori Chronica:] Hispanicis monumentis. Deficienti circa finem Tudensis contextui (quem primo loco dare placet sub titulo Vitæ brevioris) succurret Legenda vetusta, quam reperimus in libro Flos-Sanctorum dicto, editionis Hispalensis anni MDXXXII. Roderici verba invariata, ex Francofurtensi anni MDCIII editione desumpta, inteximus Actis prolixioribus Chronicæ, in Codice Ms. Hispalensis ecclesiæ Hispanice repertæ, & quatenus opus fuit Latine redditæ, secundum editionem Vallisoletanam anni MDLV, sumptam ex alia vetustiori, forsitan Hispalensi, anni MDXV, uti apparet ex Prologo.

[12] Legendam istam tempore Catholicorum Regum Ferdinandi & Isabellæ, [hæc sub Alfonso sancti Regis filio,] adeoque ante finem seculi XV aut initio sequentis compositam esse, colligitur ex Miraculo XI, ibidem relato. Chronica multo antiquior est, & tantum non a coævo Auctore conscripta; quod intelligitur, non solum quia sic consequenter scriptæ fuerunt Chronicæ Regum subsequentium, Alfonsi Sapientis, Sancii IV, Ferdinandi IV, Alfonsi XI (quarum posteriores duas etiam habemus, impressas iisdem typis circa annum MDL, alias duas vehementer optamus nancisci) sed etiam, quia Alfonsus Sapiens scripsit ipse, aut nomine suo scribendam curavit, vulgari gentis lingua, Chronicam Hispaniæ generalem, quæ similiter dicitur impressa haberi anno MDLI, & a nobis æque desideratur. Etenim ex variis locis utriusque Chronicæ, inter se collatis ab Alfonso Morgado, infra laudando, manifeste apparet, iisdem fere verbis Chronicam utramque procedere, ita ut unam ex altera sumptam esse oporteat; utra, non facile discrevero, cui altera tantum ad manum est. Christophorus Bagnez de Salcedo, Particularem ex Generali atque ex Roderico Toletano compilatam, censet. Præterea cum in Chronica Ferdinandæa Cap. 74 agitur de Mezquita majori Maurorum, post captam Hispalim in ecclesiam Cathedralem, sub titulo S. Mariæ, jussu Regis Sancti conversa, & Cap. 78 de ejusdem ibidem sepultura; nulla omnino fit mentio, aut novæ ecclesiæ, augustiori qua nunc conspicitur fabrica construi cœptæ; aut corporis tali occasione translati ad aliud veteris Mezquitæ sacellum, novæ ecclesiæ contiguum. Atqui Morgadus scribit, haud multis post Sancti mortem annis ea de re cogitari cœptum; Spinosa vero expresse asserit, sub Rege Sancio, Sancti nepote, qui anno MCCXCV ceßit e vivis, datum fuisse operi augustißimo initium. Quibus positis superfluum est loqui de quatuor inauratis sphæris, supra turrim ecclesiæ olim lucentibus, quæ describuntur num. 114, velut tum cum Chronica compeneretur adhuc stantes; licet constet ex Morgado, quod anno MCCCXCIV, [aut saltem sub ejusdem nepote Sancio scripta videtur.] terræmotu excussæ comminutæque fuerint, nec repositæ amplius. Addiderim tamen, quod si revera tam antiqua est hæc Chronica, oporteat eam transcribendo fuisse nonnullis locis interpolatam vitiatamque, quemadmodum in Annotatis observamus. Item observo, editionis antiquæ auctorem Sebastianum Martinez, in Proœmio ad lectorem, protestari, quod fideliter inhæserit verbis Ms. Codicis; nisi quod aliqua, usu omnino obsoleta, mutanda putaverit in alia tunc usitatiora; quod in Chronicis Ferdinandi IV & Alfonsi XI factum ab eo non legimus.

[13] Post Toletanum atque Tudensem, inter Scriptores Latinos de S. Ferdinando, tertius nominandus venit Alfonsus a Cartagena, ex Episcopo Zamorensi post annum MCCCCXII usque ad XXXIV Burgensis Antistes, in Rerum Hispanicarum Anacephalæosi cap. 83, ubi more suo, ut ceterorum Regum, [Imago ex Alfonso Zamorensi.] sic etiam hujus imaginem proponens, Depingitur, inquit. Fernandus armatus in equo, prope civitatem Sevillam, quodam Arabe dante ei claves: quia civitas illa, per longam & strictam obsidionem ab eo afflicta, in deditionem ejus devenit. Tacet de diademate & titulo Sancti: sed similiter de utroque tacuit capite 26, agens de S. Hermenigildo. Quartus inter Latinos venit Rodericus Sancius, post Ovetensem & Zamorrensem Episcopatus administratos, factus penultimo vitæ anno, Christi MCCCCLXX, Palentinus Episcopus, nescio cur apud Baronium & in Summario sæpius dictus Gerundensis: qui Historiam Hispanicam partibus quatuor deduxit. Hic parte 3 cap. 40 ait, quod nullus ante eum (scilicet Ferdinandum) bellis felicior aut in pace moderatior fuit. Et hoc ipsum ex præcedenti capite egregie probari potest, ubi legitur, quod interrogatus, cur longe plus regni fines auxisset quam multi ejus progenitores, quippe qui recuperavit quod illi perdiderunt; respondisse fertur verbum, suo auctore & sempiterna commemoratione dignum: Patres, inquit, mei fortassis animo gerebant principatum terrenum exaltare potius, quam fidem plantare; augere sibi populum multum, sed non stabilire divinum cultum: quare decepti sunt in adinventionibus suis. Itaque ad cælum oculos vertens, Tu Domine, [Elogium ex Roderico Palentino:] qui scis corda & renes hominum, nosti, quia non meam, sed tuam gloriam quæro; non tam caducorum regnorum, quam fidei tuæ Christianæque religionis augmentum desidero. Ita ille, qui locus in Summario Processuum tribuitur Michaeli Mauclero, veluti insertus ejus libro, de utriusque Monarchiæ sacro fœdere: sed hic Germanus scriptor recentior est, atque Palentinum transcripsit: ignota autem nobis sunt Annalia Hispanica, allegata a prædicto Roderico Sancio; & Martinus Cusentinus, ex quo idem se dicit accepisse quod sequitur.

[14] Hujus gloriosi Regis tempore, quoddam mirabile, ad nostræ Catholicæ fidei exaltationem, [Prophetia de eo ex Martino Cusentino,] accidisse fertur. Nam (ut Martinus Cusentinus scribit) cum apud Toletum quidam Judȩus, gratia ampliandi vineam suam, rupem comminuisset; in medio saxi concavitas reperta est, ubi liber erat folia lignea habens, descriptus tribus linguis, Hebræis, Græcis, & Latinis; scriptura vero quasi unius psalterii videbatur. Hic liber de triplici mundo disserebat, ab Abraham usque ad Antichristum; Principium vero tertii libri ita incipiebat, a Christo sic exordiens: In tertio mundo filius Dei nascetur in mundo ex virgine Maria, patieturque pro salute hominum. Quod cum Judæus conspiceret, statim cum familia sua sacro fonte renatus est. In fine itaque libri dicebatur, quod tempore Fernandi Regis inveniri debebat, [propietates hominum uniuscujusque mundi exprimendo.] Eadem leguntur in Chronico Nicolai Trivetti Dominicani, sub annum MCCCVII scripto in Anglia, insertoque Spicilegiis Acherianis tom. 8, quasi acciderint anno MCCL, [non videtur majoris esse fidei,] & interseruntur verba inter [ ] relata. Multum autem ab Hispanis recentioribus ista ponderantur, uti etiam in Summario Processuum num. 17, tamquam singulare opus Providentiæ divinæ, famuli sui nomen, quinque minimum seculis prius quam nasceretur, revelantis ei, qui ipsum librum ibi abscondisse præsumitur sub ingressum Maurorum in Hispaniam. Verum, ut ingenue fatear, dum considero, in illo tam mirabiliter, ut prætenditur, invento libro, velut auctoris Christo prioris, nihil repertum ob quod mereretur ad notitiam posterorum transmitti, nisi istum de Meßia nascituro locum, & notam temporis quo esset reperiendus; vehementer metuo, ne S. Ferdinandi ævo liber iste fuerit primum abditus, & mox erutus a Iudæo, aliud quam par est lucrum per Baptismi susceptionem captante, atque ita tota res mera fabula sit.

[15] Certe simili fraude defossæ, & seculo superiori exeunte refossæ fuerunt, [quam tabulæ librique prope Granatam reperti,] in cavernis cujusdam montis prope civitatem Granatensem, laminæ quædam plumbeæ atque membranæ, Arabico sermone atque charactere exaratæ, in quibus, ex Arabico in Latinum sermonem fideliter versis, repertum est contineri libros infra scriptos:
Liber fundamentorum fidei.
Liber de essentia veneranda.
Liber ordinationis Missæ Jacobi Apostoli.
Oratio & defensivum Jacobi, filii Samechi Zebedæi, Apostoli, ad omnes adversitates.
Liber beatissimi Apostoli Jacobi, filii Samechi Zebedæi, de prædicatione Apostolorum.
Planctus Petri, Apostoli Vicarii.
Liber rerum præclare gestarum D. N. Jesu, & miraculorum ejus, & matris ejus Mariæ sanctæ Virginis.
Liber historiæ certificationis Euangelii.
Liber donorum præmii.
Liber mysteriorum magnorum.
Liber colloquii S. Mariæ Virginis.
Liber sententiarum circa fidem.
Liber historiæ sigilli Salomonis.
Liber assequibilium divinæ potentiæ. [sub titulo S. Iacobi ac discipulorum ejus,]
De natura Angeli & ejus potentia.
Liber relationis doni domus pacis, & tormenti domus vindictæ.
Liber rerum præclare gestarum Jacobi Apostoli, & miraculorum ejus.
Pars secunda libri rerum præclare gestarum Jacobi Apostoli.

Qui quidem libri, ad Apostolicæ Sedis judicium pridem delati, atque anno MDCXLI severe prohibiti legi, explicari, aut defendi, anno denique MDCLXXXII absolute condemnati fuerunt; ut qui falso tribuantur beatissimæ virgini Mariæ, & sancto Apostolo Jacobo Majori, aut ipso dictante ejus discipulis Thesiphonti & Cæcilio; imo sint pura figmenta humana, [& merito damnati;] in perniciem Catholicæ fidei composita; & respective contineant hæreses atque errores, ab Ecclesia Catholica damnatos; ac adversentur litteræ sacræ Scripturæ, & expositioni sanctorum Patrum, & usui Ecclesiæ; quin etiam plura redoleant Mahometismum, nec parum inducere videantur fideles ad sectam Mahometi, e cujus Alcorano, & aliis Mahometanorum impurissimis libris, non modica illorum pars agnoscitur transcripta.

[16] Simili etiam fraude, Prospero cuidam Auguri Fȩsulano, qui temporibus Syllanis ac Tullianis vixerit, adscripta sunt Etruscarum Antiquitatum fragmenta, quibus urbis Romæ aliarumque gentium primordia, mores & res gestæ indicantur, a Curtio Inghiramio reperta Scornelli prope Vulterram & (sicut falso prætenditur) impressa Francofurti anno salutis MDCXXXVII, Etrusco vero MMMMCCCCXCV. Interim editionem constat factam esse Florentiæ, omniaq; eo libro contenta esse commentitia, non dicunt, sed clamant, [aut antiquitates Etruscæ erutæ Scornelli.] sermo non sat Latinus, Græcæ linguæ inscitia, autographi ipsius characteres dispares vetustis temporibus, aliaque plurima argumenta, ab eruditis viris, Paganino Gaudentio & Leone Allatio expensa abunde: qui etiam verum auctorem deprehenderunt demonstraruntque, Thomam quemdam Fœdrum; ex prædicti Ingeramii familia hominem, sua ætate inter eruditißimos æstimatum; sed cui (ad majorem Etruscæ genti gloriam, ac præcipue Volaterranis, conciliandam) lubuit multum operæ atque industriæ collocare, in istis ad quamdam summæ vetustatis speciem comminiscendis, & vario desuper obducto operimento sic muniendis, ut durare sub terra quantumcumque multis seculis incorrupta potuisse, verosimile videretur. Similis farinæ commentis scatere judicatur historia Suevorum, cum Vita cujusdam Joannis Cala, ut Beati edita Neapoli anno MDCLX, ideoque severißimo judicio reprobata. Ista autem aliaque similia monent, [Res quidem ista non caret exemplo:] caute procedere circa ejusmodi subterranea inventa; ne ad probationem historicam facile recipiantur, nisi cum certius aliunde cognitis probe consentiant. Equidem Sancti Regis honori faveo vehementer; nec in eo quod nomen ipsius tot seculis antea alicui fuerit divinitus revelatum, quidquam absurditatis video; nec omnino res caret exemplo. Etenim S. Theophanes, in sua Chronographia ad I annum Constantini & Irenes (qui fuit Christi DCCCLXXX ipsiusque scriptoris, sicut ad XII Martii ante Vitam ostendi, annus XXXI ætatis) narrat quomodo sub idem tempus quidam ad longos Thraciæ muros fodiens, tumulum offendit, qua terra & pulvere mundato atque recluso, virum intus jacentem, litterasque urnæ insculptas in hanc sententiam invenerunt. Christus nascetur ex Maria virgine, & credo in eum. Sub Constantino & Irene, o sol! iterum me videbis. Verum hoc inter istum, & alterum casum interest; quod inscriptio illa urnæ Græcanicæ, sola inventa, nulli alteri rei fidem fecit, quam quod corpus istud ibi jacuerit ante Christum natum: principium autem istud tertii, quem Iudæus invenit, libri, si apud eos ad quos deferri par fuerat Episcopos, viros eruditos & prudentes, fidem invenit; fidem etiam facere debuit ipsi libro, tamquam mente divinitus illustrata scripto; [sed suspecta fit per libre verosimiliter mali suppressionem.] quem proinde oportuisset tum studiose servari, tum a multis legi diligenter, & (quod consequens est) variis occasionibus allegari ab iis qui legissent. Dum autem nihil horum invenimus factum, cogor suspicari, quod prædicti Episcopi, lecto libro judicaverint nihil aliud in eo contineri quam Iudaicas imposturas & Rabbinicas fabulas, recentius confictas, quibus auctor suus fidem intenderit facere imitatione illius Byzantini paßim vulgati vaticinii; ideoque istic defoderit, ubi cito sciebat inveniendum: quod tamen inventori (si non ipse librum defodit) causa fuerit salutis; sicut aliquando ex falso miraculo sequi potest vera conversio; & per supposititiam Reliquiam, propter fidem credentis, fieri verum miraculū Quare, ut de libro præfato, sic & de prætensa ejus vetustate, judicium pergo suspensum tenere: non tamen culpo eum, qui simpliciter credere rem maluerit, quam scrupulosius examinare.

§. IV Berengariæ matris primogenitura prȩ Blanca S. Ludovici matre, in eaque fundatum jus potius Ferdinandi ad regnum Castellæ, auctoritate & ratiocinio Chronologico confirmatum.

[17] Ferdinandum Regem divinitus concessum Hispanis fuisse, [Mater Berengaria an primogenita Alfonsi fuerit,] ut poßimus credere, nihil opus est præsagio quod ante Christum scripsisse aliquis & defodisse prætenditur. Satis clare id demonstrant armorum ejus contra Mauros successus, quibus fidem simul & regnum amplificavit; nec non vitæ sanctitas, qua cælestes honores apud posteros meruit; felicior in uno, in altero similis consobrino suo, Ludovico IX Franciæ Regi, qui gerendis contra Saracenos armis Sancti quoque nomen & cultum promeruit. Etenim duo hi sanctißimi Reges, duarum sororum Berengariæ & Blancæ, ab Adelfonso IX Castellæ Rege progenitarum, filii fuerunt; suisque moribus simillimis demonstrarunt, similem prorsus educationem se hausisse, ex simillimæ virtutis genitricibus: quas inter earumque filios nulla scitur fuisse de regno contentio. Nata ea primum sub nepotibus est; qua partium jura sic fuerunt confusa, ut nunc etiam dubitetur, an Castella proximiori succeßionis jure ad Ferdinandum, an ad Ludovicum pertinuerit; quia dubitatur, utra ex matribus prior nata sit. Quin etiam tres magni nominis scriptores Hispani, Garibayus, Mariana, & Zurita, licet succeßionem Ferdinandi ut justam tueantur, scrupulo sibi nulli ducunt Blancam majorem natu agnoscere. Præivit illis quidam Historiarum, seu potius Exemplorum compilator, qui Valerium Maximum sequendum proponens, Valerii nomen libro suo indidit, eumque vulgavit sub nomine Ferdinandi Perez de Gusman; putatur tamen fuisse Archipresbyter Burgensis Didacus Perez de Almella, tempore Alfonsi de Cartagena Episcopi post annum MCCCCL; adeo parum de rei veritate instructus, [dubitant recentiores, etiam Hispani:] ut ex præterito Blancæ jure gravia bella extitisse dicat inter Sanctos Reges: quæ est Chimæra, utriusque gentis historicis prorsus ignota: cum econtrario prima S. Ferdinandi uxor per Franciam honorifice deducta sit, secunda petita ex ipsamet Francia. Mariana postea errorem correxit in Catalogo Comitum & Regum Castellæ: ut autem non correxisset, ipsi & cunctis idem sentientibus obstaret gravißima duorum coævorum scriptorum auctoritas, prænominatorum scilicet Lucæ Tudensis & Roderici Toletani; qui rem adeo recentis memoriæ & coram oculis suis versatam, nec ignorasse potuerunt, nec sperare quod sponte mentiendo obscuram eam ac dubitabilem posteris facerent. Spondanus quidem in Continuatione Annalium non veretur scribere ad an. 1217 num. 12, ab eis magis ex studio partium, quam ex fide positum esse, quod Berengaria primogenita fuerit. Sed quam vehementi partium studio Spondanus ipse subinde abripiatur, satis sciunt Franci. Quantumcumque tamen in hoc excesserit, numquam credam ipsi sat frontis futurum fuisse, [asserunt coævi,] si forte ejus ætate contra Ludovicum XIII Regem prævaluisset factro Procerum, Gastoni ejus fratri Reginæque Matri Mariæ de Medices adhærentium, ut auderet comminisci, non Ludovicum, sed Gastonem, fuisse Henrici IV primogenitum, mendacio ne quidem ipsis factiosis tolerabili futuro. Quare nec velim sanctißimis duobus Hispaniæ Antistitibus tam impudentis fictionis crimen impingi; sed quando alia deessent omnia ad ipsos justificandos argumenta; mallem credere, eorum libros fuisse audacium interpolatorum manibus adulteratos, diu post mortem ipsorum: sicut necessario cogimur fateri Roderici Palentini scriptis accidisse, ne de eadem re scripsisse contradictoria arguatur.

[18] [Tudensis & Toletanus.] Castellæ Nobiles, inquit Tudensis, Regnum Berengariæ Reginæ tradiderunt, eo quod erat primogenita Adelfonsi. Toletanus vero, post quam lib. 7 cap. 24 dixisset, quod Adelfonsus Castellæ Rex Conrado, filio Imperatoris Frederici, quem cingulo militari accinxerat, filiam suam primogenitam Berengariam desponsavit: lib. 9 cap. 5 de S. Ferdinandi succeßione acturus, scribit, quod Magnates & Milites Castellani, communi consensu, Regnum Castellæ fidelitate debita nobili Reginæ, scilicet Berengariæ, detulerunt; moxque addit: Ipsi enim, decedentibus filiis, cum esset inter filias primogenita, regni successio debebatur, & hoc ipsum patris privilegio probabatur, quod in armario Burgensis Ecclesiæ servabatur: & etiam totum Regnum, antequam Rex haberet filium, bis juramento & hominio hoc firmarat. Possetne tanta esse impudentia cujusquam ne dicam Antistitis forsan octogenarii, [item Roder. Palentinus uno loco.] & prima in Regno auctoritate conspicui, quæ intra quatuor lineas totidem comminisceretur mendacia, omnium qui tunc in Castella vivebant manibus palpanda? Toletano & Tudensi manifesto inhæret Rodericus Palentinus, parte 3, cap. 30 sic loquens: Ferdinandus in regno Castellæ successit, ex D. Berengaria, filia primogenita inclitissimi Regis Castellæ, sine liberis masculis decedentis (quatenus scilicet puer Henricus, patri solum biennio superstes, non censetur nisi sub tutela regnasse) itaque regnum Castellæ dictæ D. Berengariæ naturali optimoque jure debebatur. Fieri non potest ut hæc legerit Spondanus, & tam asseveranter (uti facit loco præmemorato) asseruerit, Palentinum in contraria prorsus stare sententia. Malim opinari, alienæ, nec bonæ fidei temere ipsum credidisse, quod aliud hac de re nihil apud Palentinum legeretur, quam verba quæ inveniuntur parte 4 capiti 4 addita, ad persuadendum, quod Ludovicus fuerit filius D. Blancæ, primogenitæ Alfonsi; econtra vero Ferdinandus filius Berenguelæ, filiæ secundo natæ Alfonsi prædicti. [licet alio loco vitiatus,] Vnius ejusdemque auctoris esse nequeunt duæ tam ex diametro contrariæ sententiæ: oportet igitur ut locus alteruter spurius sit & adulterinus. Hoc autem de posteriori suadet nomen Beringuelæ, ex vulgari recentiorique usu scriptum præter morem Palentini, toto historiæ suæ decursu sæpius & constanter Berengariam scribentis. Adde quod prior assertio medio in contextu reperiatur, loco omnino suo, ubi non ita facile est per additiones auctorem aliquem vitiari: posterior vero extra contextum in fine capitis positus est; ac verosimiliter ab aliquo Francicarum partium studioso solum adscriptus margini, deinde per librarii socordiam textui ipsi adjunctus, vel in aliquo ejus Ms. vel saltem in vulgata impreßione.

[19] Verum quid scriptoribus Hispanis inhæreo, & excipienti contra eos Spondano, tamquam domesticis testibus, cesso os obtundere, testimonio scriptoris Franci, [ac denique Albericus, Francus & coævus utriq; Regi,] ejusdemque S. Ferdinando coævi, Alberici, inquam, Monachi Trium-fontium in Catalaunensi diœcesi, qui Chronicon suum, vivente adhuc Sancto Rege utroque, finit cum anno MCCXLII? Extat Chronicon illud Ms. in pluribus Galliæ Bibliothecis; quare, licet ipsum non habeam, nec habere facile poßim, deperdito exemplari quo hic Antverpiæ plurimum usus fuit Christophorus Butkens, non dubitaverim verba ejus accipere ex Vindiciis Hispanicis Ioannis Iacobi Chiffletii pag. 176, quando hac in parte nemo adversariorum ejus, æcrium ædepol & eruditorum, atque in manibus Chronici verba habentium, præsumpserit eum hac in parte arguere textus perperam allegati. Verba Alberici de parvo Alfonso S. Ferdinandi avo, quia puer regnare cœpit, ita sonant: Hic itaque Rex parvus, de sorore Regis Angliæ Richardi (quæ dicta est Alienor, & fuit etiam soror ex alia parte Comitissæ Mariæ Campaniensis, [asserens Blancam solum tertiam filiarum fuisse.] genuit Henricum, qui juvenis obiit, & quinque sorores illius. Prima dicta est Berengaria, quæ Regi Legionensi id est Galleciæ peperit Fernandum, successorem Regis parvi (Henrici) in Castella & Toleto, & fratrem illius, & illam quam Rex Jerusalem Joannes in uxorem novissime accepit. Secunda fuit Urraca, Regina Portugalliæ; tertia fuit Blanca, Regina Franciæ: Alienor dicta est quarta, Aragonum; quinta Constantia, monialis. Hoc testimonio undequaque irrefragabili aliisque præmemoratis nixus Chiffletius, fidenter sententiam pro Berengaria dicit; & Sammarthanis, Procerum Hispaniæ litteras in contrarium allegantitibus, apte respondet, quod ille litteræ Blancam primogenitam fuisse non probant; solumque testes sunt turbarum, quas in Berengariam natu majorem viri Principes excitabant, & quibus fovendis, obducta juris falsa specie, Francos vocabant; qui tamen vanis scriptionibus audientes non fuere. [Neque obstant epistolæ Procerum rebellium,] Sunt autem litteræ istæ omnino novem, ejusdem tenoris omnes, ad Ludovicum VIII ejusque uxorem Blancam, &, servantur, inquiunt iidem Sammarthani, in Historia domus Franciæ lib. 13. pag. 535 in thesauro titulorum Franciæ, armario Castella inscripto, titulo I. Vtinam etiam ipsarum tenorem nobis protulissent! Interim Francorum fidei volo credere, quod litteris illis prædicti Proceres filium ipsorum Ludovici & Blancæ, Regem suum esse declarent; eumque ad se mitti petant, eo quod Alfonsus Blancæ pater testamento suo voluisset Henrico filio, absque liberis masculis decedente, succedere jure hereditario filios Blancæ.

[20] Sed hoc, si non fuit Alvari Comitis & factiosorum illi adhærentium figmentum (nec enim ipsius testamenti id jubentis exemplar miserunt, sed videntur voluntatem verbis solis indicatam prætendisse) hoc, inquam, si vere scriptum est, ut summum probaret Alfonsum, irritam fecisse voluntatem primam, publico instrumento duplicique homagio ante annos circiter triginta confirmatam, ut scribit Toletanus. Hoc autem fecisse potuit veluti jure suo utens, ne Castellæ Regnum devolveretur ad Ferdinandum, Legionensis regni natum designatumque successorem, adhuc sub patris arbitrio constitutum; neve victoribus sæpius Castellanis dominarentur Legionenses, [frustra, si non & falso prætexentium ultimam voluntatem Alphonsi.] ab ipso victi alias semperque infensi: sicut ex eadem causa Alfonsus Legionensis, adversus eumdem Ferdinandum filium suum, jam Castellæ Regem, filiabus ex priore thoro natis regnum legavit, nolens illud subjici Castellanis: quod æque successu caruit, sicut æque injustum fuit. Vtrumque tamen utrique Alfonso tam potuit justum videri, quam postea utriusque ex S. Ferdinando nepos ac pronepos Alfonsus X justum esse putavit, exheredato filio suo Sancio, substituere ex filio Ferdinando præmortuo & Blanca S. Ludovici filia nepotes. Hæc autem dispositio Alfonsi X vera & unica fuisse videtur causa & origo dißidiorum, inter Franciæ Regem Philippum Blancæ istius fratrem & prædictum Sancium, non obstante ejusmodi patris voluntate receptum a Castellanis. Factum id est anno MCCLXXXIV: cumque de eorum juribus disceptaretur, & primogenituræ titulus in Ferdinando, Blancæ junioris marito, prætenderetur a Francis in favorem superstitum filiorum, tamquam patrem repræsentantium; Castellani vero ex adverso arguerent, ab eo qui ipse numquam Rex fuerat, non potuisse jus regnandi tradi, superstite vero ac immediato Regis demortui filio; nihil facilius fuit, quam ut posterioris ætatis scriptor quispiam exterus (qualis Ptolomæus Lucensis fuit, qui seculo XIV floruit in Italia) incerti rumoris arriperet aliquid, inter similia Blancarum, Ferdinandorum, & Alfonsorum nomina palpabundus. Quod autem Ptolomæus iste Lucensis, tam in excusis Annalibus ad annum MCCXIV, quam in Historia Eccles. Ms. lib. 21 cap. 15 & 16, sic errasse potuerit, nec solum Berengaria Seniorem facere Blancam, sed etiam graviori memoriæ lapsu in præcitata Ms. Historia dicere, in pactis matrimonialibus additum fuisse, quod si moreretur Rex sine herede masculo, Blanca in regno succederet: quod, inquam sic errasse potuerit Ptolomæus, nemo mirabitur, qui intelliget quomodo XIX Maji, in Sylloge historica de S. Petro Cælestino num. 22, viderimus eum in aßignando mortis anno, ad totos novem annos potuisse decipi, tunc, cum res in Italia agebatur, viventem ac scribentē; alibi tamen fortasse degentem primis sex vel septem annis successoris Bonifacii; & sic deceptum vano aliquo rumore, inde nato, quod Bonifacium non esse verum Pontificem seditiosi aliqui suadere nitebantur, utpote viventi Cælestino superinductum.

[21] Relatis expensisque auctoritatibus, quibus nituntur quotquot primogenituræ prærogativam Berengariæ assertam vel ademptam nunc volunt, [Berengariæ Conrado Suevo desponsa,] si porro Chronologicas rationes velis consulere, omnes invenies pro Berengaria contra Blancam stare. De Berengaria leges apud Toletanum lib. 7 cap. 23, quod in eadem Curia (Carionis scilicet, in qua Aldefonsus Rex Legionensis, ab Aldefonso Rege Castellæ accinctus cingulo militari, manum ejus fuit in plena Curia osculatus) idem Nobilis Rex Castellæ, Conradum, filium Frederici Imperatoris Romani, accinxit similiter cingulo militari, & ei filiam suam primogenitam Berengariam desponsavit. Sed ipso Conrado in Teutoniam revertente, prædicta Domicella desponsationi continuo contradixit, [anno 1198] & per Gondisalvum Toletanum Primatem, & Gregorium Cardinalem Apostolicæ Sedis Legatum divortio celebrato, puella Berengaria mansit innupta. Quo præcise tempore facta hæc tacente Roderico, incerta divinaremus conjectura; & quantum quidem ex illo est, dicere aliud non possemus, quam circa principium regni Legionensis, ab Aldefonso initi, rem contigisse: cœpit autem is mortuo patre Ferdinando, de quo Rodericus lib. 7 cap. 23 ait, quod annis triginta uno in regno consummatis obiit, Æra millesima ducentesima [decima] octava, ubi typographico sphalmate omissum denarium recte suppleri, ut habeatur annus Christi MCLXXX, tota præcedens historia loquitur. Hinc autem sequeretur Berengariam (quæ proximis abhinc annis eam habuisset ætatem, ut desponsationi suæ valide potuerit contradicere) natam fuisse non diu post patris Aldefonsi Castellani matrimonium, anno MCLXX cum Alienora Anglica contractum: Principium tamen regni, quod Alfonsus Legionensis totis quinquaginta annis tenuit, laxius sumptum, posset etiam ad integrum decennium extendi, intra quod a Consobrino suo Aldephonso Rege Castellæ & Sancio Rege Portugalliæ infestatus, [nasci debuit sub annum 1171,] paulatim ab iis sese expediverit; & rebus compositis domi forisque, utriusque demum amicitiam obtinuerit; ab uno quidem Cingulum milirare poscendo, alterius vero filiam Tarasiam uxorem accipiendo. Ne autem circa annum quo facta istæc sunt, atque adeo quo Berengaria fuit Conrado desponsa, ambigua nobis vacillet conjectura; ad annum MCLXXXVIII manu quodammodo nos adducit, certoque in gradu figit Garibayus sui immemor, lib. 12 cap. 24, allegatis duobus instrumentis, prædictarum initiatonis desponsationisque memoriam facientibus, & sequenti § proferendis. Hæc autem omnia eo faciunt, ut numquam ita juvenis concipi Berengaria poßit, quin sit inter primos Alfonsi liberos nata anno MCLXXI, vel paulo post. Quid? quod ea ipsa solicitudo de Berengaria maritanda quam demonstravit pater totis XV annis prius quam cogitaretur de Blanca viro jungenda, indicium sane haud exiguum præbet grandioris in ea quam in Blanca ætatis.

[22] Quid autem hæc? Tradita est in matrimonium Ludovico VIII, [illa senior si fuisset Blanca. an. 1200 primum nupta, 1209 mater effecta, & usque ad 1125 fœcunda,] adhuc puero & annos dumtaxat tredecim nato, ut scribunt Sammarthani, anno MCC, neque ante annum MCCIX, cœpit ei liberos parere, ultimumque eorum vel penultimum Stephanum edidit anno MCCXXV. Si igitur eam ponas Berengaria seniorem, dicenda erit, annos XXX ferme nata venisse in manus mariti, tam imparis ut mater ejus esse potuerit; cœpisse autem parere circiter quadragenariam, & longe ultra quinquagesimum ætatis suæ annum fœcundam fuisse. Neque hæc tantum sequentur, sed etiam quod filio ejus S. Ludovico transfretante contra Saracenos, & matri regnum administrandum committente, fuerit ipsa septuagenaria major: hoc enim factum est anno MCCXLVIII; & ipsa obiit filio in Syria absente anno MCCLII. Hic vero, intellecta ea morte, non debuisset tali nuntio, veluti inexpectatæ plane rei, consternari: quin potius seipsum arguere potuisset arguique ab aliis, quod in ea ætate matris, qua de proximo ejus funere cogitandum erat, Regno excesserit in longinquam diuturnamque peregrinationem, gubernationi ejus tam male prospiciens. Quod si ista dicta sunt absona, absonum etiam id unde sequuntur. At vero Alberici Monachi Chronica, [sequerentur plurima incredibilia ipsismet Francis,] Blancam inter Alfonsi filias tertiam numerans, expedita nobis facit omnia. Sic enim proficiscente in Syriam filio fuisset illa annorum circiter quinquaginta sex; quæ ætas consilio maxime valet, nec inepta est laboribus regiminis quantumcumque magni: & nuptiarum ejus conciliatrix Alienor, ipsius avia materna, eademque mater Regis Angliæ, inter hunc & Philippum Franciæ Regem pacem per easdem nuptias conciliatura, eoque in Castellam profecta, ex neptibus suis, Alfonsi & Alienor Anglicæ filiabus, eam elegerit, cujus forma & ætas ad futuri sponsi ætatem accederet proxime. De forma tamen dubium movet auctor Gallus recentior, Ægidius Andreas de la Roque, in tractatu de origine nominum atque cognominum, asserens ex Historia gentis suæ, nescio qua, præ Urraca formosiori, sed ingratum ac difficile nomen Francis habente, electam Blancam minus formosam, propter prærogativam nominis dulcedine pleni. Sed hoc ipsum, undecumque acceptum, pro nobis facit; dum constat, Urracam, postea Lusitaniæ Reginam, nec nisi anno MCCVIII nuptui traditam, fuisse Berengaria juniorem multo; eoque credibile fit, non longe dißimilem fuisse ætatem Urracæ & Blancæ, inter quas dabatur Legatis optio.

[23] Blancam certe, perquam juvenem cum nupsit, nobis describit Ægidius Parisiensis, [asserentibus, tredecenni Principi nupsisse virgunculam,] in libro qui Carolinus inscribitur, & prædicto juveni Ludovico dedicatur anno MCC, de adveniente ejus sponsa deque Joanne Rege Angliæ, mortuo Richardo fratre pacem composituro cum Francis, sic canens:

--- Qui invaluit si vera susurrat
Rumor, ei (Philippo) in terræ cessurus parte Joannes
Quodam conjugio Regem placabit; & ejus
Neptis (ex sorore) ab Hispanis aderit, cum fœdere pacis,
Candida (l. Blanca) quæ nubat Juveni Virguncula nostro.

Hanc auctoritatem (qua nescio an convincentior ulla poßit a quoquam desiderari) contra seipsum pro Hispanis suggerit noster P. Philippus Labbe, [uti canit Ægidius Parisiensis] in Tabulis Genealogicis Domus Regiæ pag. 54. Maneat igitur, quod Virguncula Blanca, si non impubes, ut summum tamen duodennis fuerit, cum tredecenni Principi est desponsa; adeoque totis tredecim vel quindecim annis junior quam Berengaria, jam ante triennium mater, & ante annos duodecim postulata ad nuptias. Ista autem utriusque sponsi junior ætas, causa fuerit tam seri ex eo matrimonio fructus, qui primum anno nono in lucem venit; anno autem decimo quinto S. Ludovicus. Similia fere, sed quoad ætatem definiendam minus efficacia, habet Willelmus Brito Armoricus, supparis ævi Poëta, lib. 6 Philippidos, ita canens de Joanne Anglo; [& indicat Guil. Brito, tunc viventes.]

Dumque videt vultu sibi fata favere benigno,
Impetrat ejusdem sub pacis tempore, neptis
Ut sua felici Ludovico fœdere nubat,
Candida, candescens candore & cordis & oris;
Nomine rem signans, intus qua pollet & extra;
Quæ Regale genus ducens utroque parente,
Nobilitate tamen animi præcellit utrisque.

Neque ad tenendam Blancæ primogenituram suspicetur forsitan aliquis, tam imparis ætatis sponsam, uti consequens foret, juveni quamvis Principi electam fuisse, propter spem succeßionis in regnum Castellæ. Vt enim nihil dicam de alia longe causa eligendæ Blancæ, supra a Francicis historicis allegata; habebat Rex pater tunc filium Ferdinandum, adhuc viventem; nec desperabat alios gignere; sicuti revera post annos tres genuit Henricum, eumque habuit successorem; & hoc primum mortuo, succeßit eorumdem ex sorore Berengaria nepos, Ferdinandus sanctus.

[24] Porro tanto junior Blanca ut filia Berengariæ fuisse per ætatem potuerit, [Ideoque Blanca merito contempsit oblatum a rebellibus regnum,] haud mirum est quod noluerit Alvaro caterisque rebellibus, regnum veluti a patre legatum offerentibus, consentire; licet, vivente adhuc socero Philippo Augusto, necdum Regina Franciæ, & jam tum duplicis filii Philippi ac Ludovici mater, quorum alterum potuisset in Castellam postulantibus mittere, si sororis potiori juri voluisset se opponere. Movere etiam eamdem potuit, ne quid ejusmodi tentaret, nota Comitis Alvari insolentia atque perfidia, non Regem Regno, sed Regis larvam sibi impetrare volentis, sub qua exerceret firmaretque tyrannidem adhuc novam, nec uno illo anno, quo vixit puer Henricus frater Blancæ, satis confirmatam. Aliam recusandi causam comminiscitur Spondanus, genio suo dignam, videlicet; Non eo tunc statu fuisse Regnum Castellȩ, ut potentissimi juxta ac religiosissimi Regis, solis expugnandis Infidelibus ac paci inter Christianos Principes, etiam cum rerum suarum detrimento, totis piissimi animi & florentissimi Regni viribus intenti, cupidinem, cum damno Christianitatis, in Hispania solicitare deberet. Quam florens fuerit Castellȩ status cum moreretur puer Henricus, quantoque florentiorem eumdem statum Deus fecerit Ferdinando, addito ei, præter Legionense regnum, totius fere Bæticæ dominatu, satis apparebit ex hac historia. Non autem nisi post utriusque Reginæ matris & S. Ferdinandi mortem, S. Ludovicus fingitur a Francis, [nepoti suo Ferdinando traditum debitumque.] illius filio Alfonso movisse controversiam, nulli ejus temporis historico notam, quam ille necesse habuerit consopire, filiam Ludovici Blancam petendo uxorem suo filio Ferdinando, & hinc nascituris liberis regnum paciscendo, etiam cum injuria alterius filii Sancii: quorum tamen nihil vel ex tabulis matrimonialibus vel ex scriptoribus probatur. Quam autem parum decore dicitur de sancto Rege Ludovico, quod ejusmodi controversiam tunc demum moverit; tam est injuriosum æque Sancto Regi Ferdinando, quod sustineatur, alteri debitum Regnum per annos quinque & triginta absque scrupulo usurpasse. Nam quod ait non nemo, ætatis prærogativam & Hispaniæ leges pro Blanca quidem facere, verum, jura regnandi, non leguleiorum tabulis contineri, sed potius studiis populi, & Principum dexteritate, virtute, festinatione, felicitate, quod in præsenti acciderit, hoc politicam sapit non satis Christianam, quamque absit ut Sanctis vel cogitando adscribat aliquis.

§. V. Ordo & Natales liberorum Alfonsi Castellani, ex Regiis publicisque instrumentis probatus, secundum quæ Blanca inter Sorores tertia, natu maximæ Berengariæ filia per ætatem esse potuisset.

[25] Hispanis Regibus, præsertim Alfonso, sancti Regis avo, [Castellanorum Regum in signandis annis accuratio,] mos singularis ac proprius fuit, Donationibus suis adscribere nomina uxoris & liberorum, quotquot in loco præsentes aderant; atque regnorum suorum annos, non tam numero signare, quam re aliqua ad omnem posteritatem memorabili: unde fit ut ad explicandos Chronologicarū quæstionū nodos maximum in ejusmodi clausulis præsidium hodie reperiant eruditi Hispani. Horum unus, D. Christophorus Banjez de Salcedo, vir equestris Ordinis honoratus, & multum in Hispana historia versatus, rogatu D. Ioannis de Loyasa, in Metropolitana ecclesia Præbendati, vel (ut ipsi appellant) Rationarii, primam editionem nostram recognoscendam sibi sumens, inter alia secundæ hujus editionis adjumenta, notitiam compendiariam mihi misit earum chartarum, quas opportuniores esse credidit, ad argumentum in titulo propositum explicandum. Ergo pro certo ponens, de quo nemo hactenus dubitavit, matrimonium Alfonfi & Alienor parentum, contractum fuisse anno MCLXX; Berengariam, natam ait XXIV Augusti sequentis, mense forsan XI post celebratas nuptias, [per quam intelligitur anno primo Regii conjugii 1171,] ut alia anterior proles omnino concipi nulla poßit. Probat hoc facta Charta apud Ramagam, Æra MCCIX, idest anno 1171 Christi, IX kal. Septembris, qua Rex pro omni hereditate & omni illo jure, quod Hierosolymitanum Hospitale habebat in Mataplana, in concambium tradit Ascubillam, ita exordiens: Notum sit &c. quod ego Aldefonsus, Dei gratia Rex Castellæ & Toleti, una cum uxore mea Alienor Regina, & cum filia mea Infantissa Berengaria &c. Totam chartam habet Manrique in Annal. Cisterc. ad an. 1174 cap. 6; & in prædicti Regis Historia eamdem habere dicitur, mihi alias ignotus Don Alfonsus Nunius de Castro cap. 14 & 38. Laudatur is in Bibliotheca Hispana Nicolai Antonii, ut qui alia multa scripserit, sub annum MDCLX Philippi IV Medicus simul & Historiographus: ejusque præcitata Historia multum se fatetur adjutum is, qui similem Historiam Neapoli anno MDCLXXX Italice edidit Michael Angelus Laureti; ut mirum sit, [nata primogenita Berengaria,] qua ratione potuerit pag. 71 & 109, Blancam Majorem natu credere & scribere. Simili pricipio, quo Charta præcedens etiam inchoantur factæ Chartæ apud Segobiam Æra MCCXVIIII, id est Christi an. 1181, quarum una Episcopo & Capitulo Segobiensi confirmantur Decimæ juris regii, altera confirmatur iisdem ecclesia S. Martini de Grajal, V Idus Septembris, anno quinto, ex quo Aldefonsus Rex Serenissimus Concham fidei Christianæ viriliter mancipavit, anno primo quo idem Rex Aldefonsus Infantatum a Rege Ferdinando patruo suo acquisivit, pro utroque autem Privilegio integre legendo, allegantur Didacus de Colmenares in Historia Segoviensi, & prænominatus Alfonsus Nunjez de Castro.

[26] Interim nati fuerant filii, Ferdinandus & Sancius, & aliqui forsan alii, sed prius mortui quam Blanca nasceretur. Ferdinandi meminit facta Charta in Medina Æra MCCXI, [deinde Ferdinandus,] Christi anno 1173, adeo ut verosimile, sit proximum a Berengaria natum eum esse. Ea Charta extare dicitur in Archivio Calatravæ capsa XI n. 55, & allegatur a D. Antonio Suarez de Alarcon, in Appendice ad Relationes Genealogicas Comitum de Torresvedras & Marchionum de Trucifal, Scriptura 23: & per eam conceditur, Martino Petri, Ordinis Calatravæ Magistro, & universis Fratribus, ut omne Castellum, quod de Saracenis deinceps quolibet modo acquirere potuerint, in hereditate habeant semper. Chartæ autem illius hoc est principium: Ego Aldefonsus &c. una cum uxore Alienor, & cum filio meo Fernando, patre scilicet socium Privilegii dandi volente habere filium, speratum regni successorem, licet adhuc infantem, ut is factus adultior firmius illud tueretur velut proprium. Notitia Sancii, tamquam anno MCLXXX nati, habetur primum ex donatione locorum S. Petri de Fitero, concessorum Petro Sanchez, eo quod uxor sua D. Stephania, inquit Rex, nutrivit filiam meam Reginam Berengariam. Notat autem hic D. Christophorus Banjez, eo tempore in usu non raro fuisse, ut Reges regium titulum etiam liberis suis communicarent, cujus rei ignoratione sæpe ab Historicis errari monet. Vt ut est, anno illo natum filium, quem dixi alterum, probat prædicta Charta, facta Burgis, Æra MCCXVIII, kalendis Maji, anno quarto ex quo Serenissimus Rex Aldefonsus Concham fidei Christianæ subjugavit… postquam natus est Burgis Rex Sancius, præfati Alfonsi illustris Regis Castellæ filius. Ita illa, teste Alfonso Nunjez de Castro cap. 29, authentice transcripta fol. 16 libri, existentis in Rota Commendatorum Hospitalis Regii extra muros Burgenses. Continuatur autem ejusdem Sancii memoria, etiam pro anno sequenti, apud Colmenares præfatum cap. 18, §. 3, in Charta facta apud Carrionem, [tum Sancius an. 1180,] Æra MCCXVIIII, pridie kalendas Junii, anno primo, quo Rex Serenissimus præfatus Aldefonsus Infantatum a Rege Ferdinando patruo suo recuperavit. Per hanc Rex Episcopo Segoviensi Gonsalvo, in cambium Alcazareni, tradit Villas, Mojados & Fontis-Pelagii, sic incipiens: Ego Aldefonsus &c. cum uxore mea Alienor Regina; & cum filio meo Rege Sancio: talemque oportet originaliter inveniri in archivo Episcoporum Segoviensium. Rursum autem solius Berengariæ (verosimiliter quia sola adderat) meminit donatio Villæ Vallartillanæ, in favorem Abbatis & Monasterii Dominæ nostræ de Ovarenes, facta charta apud monasterium S. Cypriani de Villa Mesquina, Æra MCCXX, id est an. 1182, septimo Idus Maji: [quorum prior adhuc vivebat an. 1184,] & sic dicit eam Alfonsus Nunjez a Castro extare in archivo prænominati monasterii Dominæ nostræ de Ovarenes. Vivebat nihilominus tum adhuc frater ejus Ferdinandus, nescio an & Sancius: nam scriptura quædam anni MCLXXXIV, in favorem monasterii S. Petri de Arlanza, uti eam ibi vidit Alfonsus Nunjez, signata dicitur, Regnante Rege Alfonso, cum uxore sua Regina Elianor & filio suo Fernando, in Toleto, & in Logroño, & in Burgis, & in tota Castella; facta Charta, quinto Kalendas Februarii Æra MCCXXII.

[27] Secundæ filiæ Urracæ mentio prima, quæ quidem in manus meas venit, [obierat autem uterque] occurrit in fundatione ac dotatione Regii Burgensis monasterii sub hoc principio: Ego Aldefonsus Dei Gratia Rex Castellæ & Toleti, & uxor mea Alienor Regina, cum consensu filiarum nostrarum Berengariæ & Urracæ. Habebat ergo jam ætatem aliquam etiam Urraca aptam præstando consensui licet exiguam, quando facta est illa charta in Burgis, Æra MCCXXV, quæ est Christi annus MCLXXXVII, Kalendas Iunii. Cur autem non additur consensus filiorum? Existimo quod obierant ambo: siquidem non est verosimile Burgis Vrbe regia abfuturos fuisse si vixissent. Obierant certe sequenti anno, quando Berengaria, velut nullis superstitibus masculis heres primaria, promissa est Conrado Suevo, secundum Instrumentum, quod ex Tomo 3 Privilegiorum Comitis de Mora in lucem protraxit Antonius Suarez de Alarcon, [nata jam pridem Vrraca filiarum 2,] in Appendice præfata, Scriptura 99: cujus instrumenti bonam partem operæ pretium fuerit hic transcribere. In Dei nomine. Amen. Divina procurante providentia, placuit nobis Federico, Dei gratia Romanorum Imperatori semper Augusto, & vobis Aldefonso eadem gratia Regi Castellæ & Toleti, contrahere matrimonium inter Serenissimum filium nostrum Conradum Ducem de Rosemburch, [& anno 1188 Berengaria promissa Conrado Snevo,] & Illustrem filiam vestram Berengariam: ad cujus rei & conjugii consummationem, ego Federicus Rom. Imp. semper Augustus, cum consensu ejusdem filii Conradi, promitto, quod mittam filium meum Conradum ad Regnum vestrum in proxima Letania; & desponsabit & ducet in uxorem legitimam prædictam filiam vestram Berengariam, & dabit ei donationes propter nuptias, quæ vulgo dicitur apud Romanos Donaire, apud Hispanos Arrhas; videlicet totum allodium &c… & manebit apud vos in Regno vestro interdum cum voluerit, & redibit in terram suam quando placuerit sibi. Et ego prædictus Aldefonsus, Rex Castellæ & Toleti, promitto, cum consensu filiæ meæ Berengariæ, vobis Imperatori, quod dictam filiam meam Berengariam tradam in sponsam & uxorem legitimo filio vestro Conrado, & a proximo festo Nativitatis Domini usque ad duos annos ibit filia mea Berengaria ad terram Imperatoris, & deferet secum XCII millia aureorum; ita quod Imperator prænominatus super hoc per spatium novem mensium ante terminum præfixum faciat, ut assignetur locus ubi ei occurrere possit. Hæc autem sunt pacta infra scripta, [cum jure successionis in regnum.] quæ debent servari ex utraque parte Imperatoris & filii sui Conradi. Si prædictus Aldefonsus Rex Castellæ filium habuerit masculum legitimum, filius ille succedat ei heres in regno Castellæ. Si Rex Aldefonsus sine filio masculo obierit, succedat illi in regno filia sua Berengaria, & vir ejus Conradus cum ea &c. Si Rex Aldefonsus filium masculum legitimum habuerit, & ille filius sine prole legitima mascula decesserit, prædicta Berengaria filia Regis habeat regnum Castellæ, & vir ejus Conradus cu mea &c. Item ex quo filius Imperatoris Conradus ad regnum Castellæ venerit, suscipiat benedictionem cum filia Regis Castellæ; & quando venerit ad Castellam usque ad tres menses, [si Rex filios novos non gigneret,] vel antequam & postquam eam sic legitime duxerit, facient statim securitatem homines terræ Regis Castellæ de regno filiæ ejus Berengariæ & Conrado viro ejus &c. Facta est Charta anno Dominicæ Incarnationis MCLXXXVIII, Indictione VI, data apud Saligestad, ad manum Ruodolpho Imperialis aulæ Cancellario IX kalend. Maji, Æra MCCXXVI. feliciter. Amen.

[28] Iuxta hæc pacta venit Conradus in Hispaniam, & desponsatio eodem adhuc anno celebrata fuit, diebus paucis post XXII Decembris, quod probatur ex donatione quorumdam vicorum juxta Quintanillam, cessorum Ordini Calatravæ, in cujus archivo ipsum instrumentum reperit D. Antonius Suarez de Alarcon, & inseruit Appendici præfatæ sub numero Scripturæ 52, [Sub initium an. 1189 celebratur desponsatio;] cum hac expressa clausula: Facta Charta apud Toletum Æra MCCXXVI, undecimo kalendas Junii, anno illo, quo… Dominus Rex Castellæ & Toleti Dominum Regem Legionensem cingulo militiæ accinxit, & ipse Rex Legionis osculatus est manus dicti Domini Regis Castellæ: & consequenter eo anno & his diebus, quibus supradictus Dominus Rex Castellæ & Toleti, Romani Imperatoris filium, Conradum nomine, in novum Militem accinxit, & filiam suam Berengariam tradidit in uxorem &c. Perrexit deinde Rex, annis sequentibus duobus, uti eisdem Chronicis notis, velut suo nomini gloriosißimis: atque ita apud Yepez in Append. ad tom. 1 Chronici Benedict. Scrip. 27, in Donatione, quam ipse cum uxore Alienor Regina, & cum filia Infantissa Berengaria, fecit Deo & S. Mariæ monasterio de Valle-venera, reperitur facta charta apud Burgos, Æra MCCXXVII, id est anno Christi 1189. Septimo Idus Maji, secundo anno postquam Serenissimus Aldefonsus Rex Castellæ & Toleti Aldefonsum Regem Legionis cingulo militiæ accinxit, & ipse Aldefonsus Rex Legionis osculatus est manum dicti Aldefonsi Regis Castellæ & Toleti; & consequenter, paucis diebus elapsis, sæpe dictus Aldefonsus, illustris Rex Castellæ & Legionis, Romani Imperatoris filium, Conradum nomine, [assumiturque in Epocham annorum sequentium:] in novum Militem accinxit, & filiam suam Berengariam ei tradidit in uxorem. Similis omnino tenoris clausula, eadem Æra & eodem die notata, reperitur sub donatione, ad ipsius Berengariæ instantiam facta D. Elviræ alteri Nutrici ipsius Berengariæ, quam Alfonsus Nuniez de Castro extare ait in archivio Arlanzano, capsa f num. 944. Ex eadem Epocha procedit Privilegium, quod sequenti anno Hispanicæ Æræ, atque adeo Christi 1190, civitati Segobiensi expedivit Rex, facta Charta apud Palentiam Æra MCCXX, VIII kalend. Aprilis, anno secundo postquam &c; quam chartam totam ex archivo Segoviensi refert Colmenares. Similiter eadem Æra datur aliquid Abbati ac Monachis S. Dominici de Silos II Idus Octobris, in villa Barlenga, inchoato jam anno tertio prædictæ initiationis ac desponsationis. Hanc Chartam, una cum supra indicata alia in favorem monasterii S. Mariæ de Valva-nera, cum alleget Garibayus, eodem ipso loco ubi Blancam facit Berengaria seniorem, notabilis est valde socordia hominis, non considerantis solam ex filiabus utrobique nominari Berengariam, & quidem ut jam sponso junctam; nullam vero fieri mentionem Blancæ, quæ saltem alicubi prius fuerat nominanda, si prius nata fuisset.

[29] Sed de Blanca mox acturus, hic noto, in prædictis Privilegiis plus quam semel dici, quod paucis diebus elapsis, post militiæ cingulum Regi Legionensi datum, ipsum una cum filia datum quoque sit Conrado, fortaßis Natalitiorum festorum uno. Eadem instrumenta certo nobis probant, [quousque mortuo in Syria utroque Frederico,] Conradum Frederici filium (quem cum prius genito Frederico, paulo post patrem in Syria mortuo, ad annum MCXC perperam confudit Baronius; cum fuerit solum tertio genitus, teste Otthone a S. Blasio, Otthonis Frisingensis Continuatore, tunc vivente & scribente) probant, inquam, Conradum, non statim a suscepto cingulo militari redivisse in Teutoniam, sed usque ad annum MCXCI mansisse in Hispania, sub Rege socero accepta ab eo arma tractantem, in honoraria contra Saracenos militia; post quos denique, ipso in Teutoniam revertente, desponsationi continuo contradixit Berengaria, utique adhuc intacta viro. Quæ autem causa suadere potuit contracti jam matrimonii consummationem, seu potius ejusdem solenniter pacti, sed necdum rati & consuetis Ecclesiæ ceremoniis benedicti, celebrationem differre? Existimo nullam moram in Conrado fuisse, sed Berengariam, annos jam natam XVII, cum futuri matrimonii fidem patre sic volente daret, experiri prius voluisse, an mater sua, quæ non ita pridem Blancam, ut mox dicemus, pepererat, tandem desineret liberos parere; si enim adhuc pareret, & pareret masculum, actum videbatur de revidenda unquam Hispania, postquam semel in Teutoniam abivisset. Nec vanus ille timor fuit aut imprudens cautela; vix enim elapso a Blancæ nativitate anno, cœpit rursus uterum ferre Alienor, & anno MCLXXXIX, XXIX Novembris, die mercurii, filium peperit, cui, [& nato in Castella altero Ferdinando,] ob memoriam præmortui a quadriennio filii posuit itē nomē Ferdinandus. Sic habetur apud Colmenares cap. 18 pag. 7, in favorem Gonsalvi Episcopi Segoviensis & Roderici Episcopi Palentini, facta Charta apud Palentiam XVII kalend. Aprilis Æra MCCXXVIII, id est an. MCLXXXX, eo anno quo natus est feliciter in civitate Concha Rex Ferdinandus, filius Illustris Regis Aldefonsi, & uxoris ejus Reginæ Alienor &c. ubi annus intelligendus gendus est naturalis, a præcedenti Novembri ductus: quod enim anno civili præcedenti natus sit puer, constare ait Mariana lib. II cap. 17, utique ex simili aliquo instrumento, nec quisquam Scriptorum Hispanicorum dubitat. Per illam porro novi Infantis nativitatem jam evanescebat Conrado, vel saltem valde extenuata erat spes cessuræ sibi aliquando cum Berengaria Castellæ: necdum tamen proprium ullum magnum statum habens aut sperans alibi, merito adhuc remanebat in Hispania, qualemcumque spem Regni dotalitii fovens, aut saltem notabilis in eodem incrementi tali conjugio mediante. Verum mox justam causam accepit moram omnem abrumpendi, quando nuntiata ei fuit mors patris ac fratris primogeniti, in Syria obita anno MCLXXXX, & electio secundo geniti Henrici in locum patris; adeoque intelligebat in se, jam loco proximum, recidere Ducatum Sueviæ, quem pater fratresque duo succeßive poßederant, [redeuntem in Germaniam sponsum sequi noluit Berengaria.] quoad altius eveherentur. Nova igitur ac propiori spe affulgente ex Germania, si quid novo Imperatori Henrico humanitus accideret; & invitante acquisito jam sibi ibidem jure; merito festinavit reverti in Teutoniam, eodemque addictam sibi uxorem invitavit. Sed hæc æque merito recusavit exire regno, redituro ad se, si puer citius moreretur; sicut prioribus duobus, ideo in historia vix notis, evenerat: præsertim cum non deessent in vicinia Principes, quibus nubere intra Hispaniam posset, Conrado potentiores. Fortaßis etiam ipse Rex pater, futuris prospiciens, neque volens filiam a se dimittere, primum de industria moras innexuit celebrando & consummando matrimonio, ac deinde eidem filiæ suæ auctor fuit contradicendi. Certe eo invito nihil crediderim Berengariam fecisse.

[30] Iam quod ad Blancam attinet, notitiam anni quo illa nata est, largitur nobis D. Elvira prænominata, in donatione quam fecit monasterio Arlanxano, per instrumentum ibidem originaliter asservatum una cum æutentico suo transumpto, [cui soror altera Bianca primum nata erat an. 1188,] quod ibidem habetur sub littera V num. 124. Ipsum in sua originali veteri Castellana lingua totum recitat Alfonsus Nuniez, cap. 38 suæ Chronicæ, sic autem Latine reddi potest. In nomine Dei omnipotentis, ego D. Elvira, quæ educavi D. Infantissam Berengariam, offero monasterio SS. Petri & Pauli de Arlanza corpus meum, & do prædicto monasterio, pro refrigerio animæ meæ & parentum meorum, omnem substantiam quam possideo in Villa viridi &c. Facta charta die quarto mensis Martii, anno MCLXXXVIII, regnante Rege D. Aldefonso cum sua uxore D. Alienor Burgis & in aliis suis regnis, ipsoque anno quo nata est Palentiæ D. Blanca ex Regina D. Alienor. Vbi nota, in condito per feminam vulgari lingua instrumento, & diem vulgari modo numerari a principio mensis, non autem Romano more atque retrogrado a Nonis; [in ordine filiarum tertia.] & annum Æræ dici, non Hispanicæ, sed Christianæ; quæ ut in Castella quoque universaliter reciperetur, tandem statuit Ioannes I in Comitiis anni MCCCLXXXIII. Denique, ut finem faciam producendorum pro compertißima jam veritate instrumentorum (plurima enim alia inveniri haud dubie possent, si quis utriusque Castellæ archiva diligentius perscrutetur) extat apud D. Antonium Suarez de Alarcon, in supra citata Appendice Scriptura 54, allegaturque ab Alfonso Nunies cap. 45, Privilegium Burgensi civitati concessum, cum his in principio formalibus verbis, Regios liberos usque ad annum MCXCIII superstites, suo & dignitatis & ætatis ordine omnes numerantibus, Ego Aldefonsus Rex Castellæ & Toleti, cum uxore mea Regina Alienor, & cum filio meo Fernando, & cum filiabus meis Infantissis Berengaria, Urraca, & Blanca &c. facta charta apud Zorril Æra MCCXXXI, sexto Idus Decembris. [ultima Alienor sub an. 1209.] Quod attinet Alienor sive Eleonoram, Regi Arragoniæ Iacobo nuptam anno MCCXXI, VI Februarii, quo die Rex, Zurita teste, ingrediebatur ætatis suæ annum XIII, fuit illa haud dubie omnium postrema, nec diu ante obitum matris circa annum MCCVIII aut X nata: de qua nihil ex authenticis suggestum mihi fuit, neque magni refert scrupulosius quærere in ejus natales.

§. VI Alfonsi Legionensis conatus irriti, ad filium & avi & sua successione privandum: hujus Sanctitas, & Gloria postuma: & cur huic adjuncta historia Crucis Caravacanæ.

[31] Porro non jam primum a gloriæ virtutisque Hispanæ obtrectatoribus hæc Ferdinando, [31 Pater Alfonsus regnum Castellæ filio invidit,] pridem mortuo & inter Sanctos relato, controversia movetur, super Regni Castellani titulo. Pater ejus, Alfonsus Legionensis, illum filio invidit ereptumque voluit; prætendens, quod deficiente in Castella stirpe mascula, ex Alfonso Imperatore per Sancium primogenitum ducta, ipse, ex Ferdinando secundogenito ejusdem Imperatoris nepos, proximus esset succeßioni. Deinde ei arma intulit prætextu Castrorum, quæ jure belli quondam sibi eripuerat socer, filiæque Berengariæ in dotem dederat, quæque ipsa, ut suam & filii Ferdinandi posseßionem, pergebat post divortium retinere. Addit Michael Angelus Laureti mihi superius nominatus, pag. 211 Italicæ Vitæ, voluisse Alfonsum, cum Castellam non posset, Legionem saltem Ferdinando eripere; eique substituere secundogenitum item Alfonsum, sæpe in Sancti Regis historia laudatum; qui prudenter recusaverit præripere fratri, quod nec si vellet retinere posset eo atque matre invitis. Verum hoc alibi necdum legi, neque intelligo qua juris specie palliari potuisset. Si tamen hoc cogitavit Alfonsus pater, ejusmodi consilium videtur deposuisse filio humillimis litteris bellum deprecante, totiusque Castellani regni vires ad patris obsequium offerente: quod etiam, litigiis tandem bene compositis, fideliter exhibuit Sanctus in bello, tam contra quosdam rebellantes Proceres, quam adversus Infideles gerendo. Filii tamen & Castellani regni incrementa numquam satis æquis oculis aspicere pater potuit: ideoque sub vitæ exitum tabulas condidit, quibus heredes instituit duas ex priori contubernio filias, nescio quid novi juris, & in supremarum potestatum succeßionibus inauditi commentus, contra jus filiorum ex posteriori thoro natorum. Ita scilicet Princeps iste, eadem libidine animi qua sanctiones Ecclesiæ contempserat in ducendis uxoribus; [postea Legionensi quoque eum privare cinatur.] etiam jura regnandi fingebat refingebatque, primum a Castellæ regno exclusas volens feminas, deficiente masculo; deinde in suo Legionensi excipi eas volens, etiam superstitibus maribus filius suis duobus; tantum ne Castellani, quos oderat, Legione imperarent. Quin imo Hieronymus Zurita lib. 3 cap. 10 asserit Regem, priusquam moreretur, egisse cum Iacobo Aragoniæ Rege, qui consanguinitatis prætextu divortium fecerat ab Eleonara Berengariæ Sorore, de tradenda ipsi primogenita sua Sancia, cum jure succeßionis in regnum Legionense; quo tamen ne porro is aspirare auderet, cita mors Alfonsi fecerit, & magna Berengariæ diligentia in asserendo filii jure, prius quam pro Sancia quidquam moveri efficaciter posset.

[22] Aliter profecto Ferdinandus, solius Dei (ut supra dictum) gloriæ augendæ studiosus: unde & contigit eum crescere, etiam temporali potentia. Sed non ex hoc ejus incremento volumus probare justitiam causæ. Multi siquidem Reges, raptores, injusti, adulteri, dominationis suæ terminos latißime ac felicißime propagarunt: sed Sanctis numquam adnumeratus est aliquis, qui fuerit alieni Regni usurpator injustus, in eaque usurpatione defunctus. Sanctum autem dico Ferdinandum: [Illius causam etiam probat sanctitas,] nam hunc ei titulum, non solum præscriptio temporis immemorabilis veteresque picturæ, & auctorum tam antiquiorum quam recentiorum consensus vindicant; sed etiam, quæ summa est in terris, auctoritas Apostolicæ Sedis, expensis Processuum desuper formatorum Actis, quorum Summarium, Romæ impressum anno MDCXXXVIII, nacti sumus, ex eoque damus tum aliqua hujus ævi miracula (nam vetera exhibet Flos Sanctorum) tum argumenta præcipua, [Pontificio decreto firmatus,] quibus demum inductus est Pontifex Clemens X, ut anno MDCLXXI, decerneret Officium ac Missam, per omnes Hispanicæ Monarchiæ provincias, recitari ac celebrari de eo posse, ut vere Sancto & tali semper habito. Ante quam definitivam sententiam videtur auctor Martyrologii Hispanici Ioannes Tamayus de Salazar scrupulo sibi duxisse, illum adnumerare reliquis Sanctis Hispanis; longe prudentius facturus, si illud suum opus non implevisset figmentis innumeris, a Pseudo-dextro eique succenturiata auctorum supposititiorum turba acceptis: quibus Hispaniæ adscribuntur plures, [Nomen nescio cur præteritum in martyrologio Hispanico.] qui non solum ad eam omnino nihil pertinent, sed nec ulla verosimili auctoritate asseruntur aliquando in rerum natura fuisse, uti sæpius in hoc opere demonstravimus, ac pluries porro demonstraturi sumus, Sed missum Tamayum facio, bona verosimiliter fide, sed exigua discretione usum in suo illo opere; ad Ferdinandum revertor.

[33] Hujus antiquiora recentioraque miracula, quorum jam memini, duplicis Translationis Acta, & quidquid Canonizationem ad extremum pene terminum deductam attinet, dabo Tractatu particulari, quem Gloriam postumam appellabo, Titulo ante hac mihi sæpius usurpato in talibus. Ad cum Tractatum conficiendum, non solum magno mihi usui fuit Summarium jam dictum, sed etiam idem qui utilia multa pro Annotatis suggeßit, D. Didacus Ortiz de Zuniga, Ordinis S. Iacobi Eques, auctor novißimus Annalium Hispalensium, anno MDCLXXVII editorum: unde etiam accepimus historiam inspecti Corporis incorrupti, cum judicio medicorum de eo miraculo; nec non descriptionem brevem solennitatis geminæ, quarum prima tunc acta est, cum Hispalim allatæ sunt Remissoriales Urbani VIII, processus in genere ac specie pro informanda Romæ causa fieri permittentis: altera novißime celebrata, [Gloria postuma datur post Acta,] cum Missa & officio, auctoritate Clementis X, ut jam indicavi; quæ descriptio ultima ut plenior esset, juvit insigne opus D. Balthazaris de Turre-Farfan, quo totum apparatum, eam in rem ab Ecclesia Metropolitana factum, complexus est, quidquid typographicæ arti deerat auxilio chalcographicæ supplens, per multas figuras æri incisas, quarum etiam plerasque dabimus; quales, ad editionis particularis cujuscumque mensuram, in majori (ut appellant) octavo, sculpendas curavimus, elegantiori haud paulo cælo quam fuerant Hispali pleno in folio primum exaratæ; additis nonnullis aliunde acceptis, & plurimum ad nostrum argumentum facientibus. Denique rem totam claudet Tractatus de historia & miraculis sanctæ Crucis Caravacanæ, per modum Appendicis adjunctus Tractatui de S. Ferdinando. [ac denique Historia & Miracula Crucis Caravacanæ,] Non quia id exigunt ejus Acta (nam in his nulla illius mentio) sed partim quia ipso regnante, Crucem eam allatam per Angelos fuisse habet communis opinio oppidanorum, & huic innixa Scriptorum veterum recentiorumque narratio: partim quia in priori editione sic examinavi eam traditionem correxique, rejectis fabulosis Higueræ commentis, ut ipsam inconsulte firmaverim pro anno nativitatem Sancti Regis prægresso, tamquam præsagium exaltandæ ab eo tota Bætica Crucis. Feceram id ego ex fide interpretationis, quam Licentiatus de Luna præsumpserat dare quibusdam Caravacensibus Inscriptionibus, tamquam Arabicis; nunc autem re plenius examinata intelligo, nihil ipsas habere cum Arabicis affinitatis; Runnicos quadamtenus Gothicosque characteres Latinis temere admixtos esse; quique nihil minus poßint, quam quod Licentiatus finxit, significare. Pertinet igitur ad fidem scriptoris ingenui, retexere quod male assertum fuit; ea ratione, qua neque sanctæ illius Crucis æstimationi detrahatur quidpiam, neque lector ex uno errore deductus in alium, in eodem confirmetur dißimulatione mea. Vtrumque fieret, si rescissa tota Appendice, eligerem hoc in Tomo de isto argumento silentium tenere: aliis judicaturis, me ideo id facere, [ad Sancti Regis tempora referenda.] quia mutata mente ipsi historiæ nihil aut parum fidei tribuam; aliis id soli studio brevitatis adscripturis, nec suspicaturis quidquam ibi esse quod correctum velim, sed me priori editioni simpliciter acquiescere, & libri molem auctam nolle haud plane necessaria acceßione materiæ alio pertinentis. Interim nec poterit a Mense Majo, aliena videri hoc ejus ultimo Tomo illustrata historia Crucis, tota Hispania imo orbe Christiano tantopere celebratæ; quando in primo ejus Tomo a fabulosis narrationibus explicuimus ipsius Dominicæ Crucis Inventionem, III die mensis solitam recoli: nec a Sanctis Regis historia omnino separari debet Crux illa, quæ, si ortum ejus non illustravit; ex traditione tamen populari, ducentos quinquaginta post annos authenticis consignata scripturis, demonstrari potest inter prima expeditionum ejus contra infideles susceptarum conamina, totius Hispaniæ reductionem, per ipsum & Iacobum Arragonium Sororium ipsius tantum non absolvendam, portendisse.

[34] Porro, ut partim dicta in hoc prævio Commentario, partim in decursu plenius dicenda capiantur facilius; accipe duplex Schema, Genealogicū unum, Chronologicum alterum.

SCHEMA GENEALOGICUM REGUM CASTELLÆ, LEGIONIS ET LUSITANIÆ,
Quatenus ad Sancti Regis Historiam pertinent.

Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis, Hispali In Bætica (S.)

AUCTORE D. P.

Alfonsus VI filius Ferdinandi Magni.

Raymundus Burgundio.���Urraca���Alfonsus VII. R. Aragoniæ. Tarasia���Henricus Com. Portug.
Alfonsus VIII. Imper. Hisp. Alfonsus I Rex Portug.
Sancius III. Cast.���Ferdin. II. Leg. Urraca.���Sancius I.
Alfon. IX. Cast.���Alfonsus Leg. Tarasia.���Alfonsus II.���Mafalda. Sponsa Henrici R. Castellæ.
Sancia.���Dulcia.
Henricus.���Berengaria. Blanca���Lud. VIII R. Franc.
S. Ferdinandus in C. & L. S. Lud. IX R. Fr.
Alfonsus X Sapiens
Sancius IV Rex.���Ferdinandus Blanca���Philip. III. R. Franciæ.
Ferdinandus IV R. Alfonsus & Ferdinandus Cerdæ.

[34] Vides hic quomodo ab Alfonso VI, filio Ferdinandi Magni, [Alfonsus Leg. incestus declaratur] procedant, hinc quidem Reges Castellæ ac Legionis per Urracam, ex primis cum Raymundo Comite Burgundionum nuptiis (nihil enim huc faciunt secundæ nuptiæ cum Alfonso Aragonio, nisi quatenus ex tali causa is inter Castellæ Reges numeratur VII) inde vero Reges Lusitaniæ per Tarasiam, Henrico Comiti Portugalliæ conjunctam. Vides præterea, quomodo Alfonsus Legionensis, Tarasiam Lusitanam in secundo, Berengariam Castellanam in tertio gradu contingebat: Henricus vero puer, sancti Regis avunculus, Mafaldam sponsam suam solum in quinto gradu, quorum tamen matrimonium Pontificio jussu & intercedente Berengaria diremptum fuit. Atque hac ratione commodißime correctum manet, [propter conjugium contractum in 2 gradu,] quidquid alibi erratum a me hac in parte est, confundente se memoria intot Synonymos Reges Regumque liberos, mutuo consanguineos. Mirum autem videri non immerito poßit, quod Alfonsus Legionensis, Romanorum Pontificum Clementis III & Cælestini item III severitatem expertus, in urgenda dimißione Tarasiæ; non timuerit simili iterum difficultati se implicare, ducendo Berengariam, uno dumtaxat gradu consanguinitatis remotiorem. Sed existimo credidisse, ipsis jam mortuis, mitiorem sibi futurum eorum successorem; tum quia levius impedimentum erat, tum quia censebat ei prævaliturum publicum bonum tam grande, quantum erat duorum Regnorum pacificatio, ex istis nuptiis secutura. Sed sua eum spes fefellit: nam, uti Rogerius Hovedenus scribit, ad annum MCXCVIII, Defuncto Cælestino, Innocentius Papa III substitutus, iterum suspendit Aldefonsum Regem de S. Jacobo, & totam terram suam, a celebratione divini Officii; [aliud in 3 gradu contraxit,] propter uxorem suam, filiam Regis Castellæ; erant enim consanguinei in tertio gradu. Et licet Rex ille de S. Jacobo obtulisset Domino Papæ & Cardinalibus viginti millia marcarum argenti, & obtulisset tenere ad stipendia ducentos milites, per unius anni spatium, ad defensionem Christianorum contra Paganos, tali conditione ut Dominus Papa permisisset eis insimul moram, donec Deus daret iis sobolem, saltem per tres annos; noluit tamen D. Papa Innocentius in hoc illis consentire.

[35] Mariana in simili Alfonsi Aragonii & Viracæ Castellanæ divortio, ad annum MCX, tantæ severitatis causam videtur existimare, quia nondum moribus receptum erat, ut Pontificum Romanorum venia, lege cognationis soluta, conjugia inter cognatos coirent. Itaque passim, inquit, consideramus per hæc tempora, connubia Principum dirempta esse, [absque dispensatione Pontificia,] cognatione inter conjuges illegitima injustaque. Rarum id fuisse fateor: sed non ideo Pontifices existimes non agnovisse suam potestatem dispensandi in ea lege. Cur ergo ea in prædictis non sunt? Credo: quia uterque Alfonsus prænominatus, Apostolica Sede inconsulta ac veluti contempta, contraxerant ejusmodi matrimonia; ut non tam dispensandi parcitas, quam vindicandi severitas ostentata in prædictis casibus videatur; [tunc quidem rara,] ne perversæ licentiæ exemplum a Principibus ad subditos promanaret. Alioqui dispensandi potestatem hoc ipso tempore in Romanis Pontificibus agnitam fuisse, & aliquando exercitam, evidenti cognoscimus exemplo apud tunc viventem Continuatorem Ottonis Frisingensis, dictum Ottonem a S. Blasio, pro anno MCCIX, quo Innocentius III, ad tollendum Imperii schisma, non solum indulsit, sed etiam præcepit Ottoni Saxoni, [sed non absque exemplis] Regi Romanorum electo contra Philippum Suevum, ut acciperet in matrimonium ejusdem Philippi jam mortui filiam, quod alias sine Apostolicæ Sedis licentia fieri non licuit, cognatione impediente: nam pater Ottonis avunculus fuit Friderici patris Philippi. Est tamen etiam in tam evidenti utilitate Christianitatis totius cum hac cautela processum, ut in Comitiis Imperii, coram Legatis Apostolicis ea de causa Herbipoli celebratis, surgens Abbas Morimundensis, Ordinis Cisterciensis, & omnium Abbatum aliorumque Claustralium utriusque Ordinis, Cluniacensis videlicet & Cisterciensis, personam assumens, delictum hoc connubio contra consuetudinem Ecclesiæ, quantumvis dispensatorie, committendum, monastico Ordini auctoritate Apostolica imposuerit, orationibus scilicet & pœnitentiis luendum: & nihilominus Regi propter hoc injunxerit pœnitentiam, ut monasteriorum aliarumque ecclesiarum pro posse defensor existeret, viduis & pupillis justo judicio præesset, monasteriumque Cisterciensis Ordinis in fundo proprio ædificaret, ac post hæc in propria persona Ecclesiæ Hierosolymitanæ subveniret: quæ omnia Rex humiliter & gratanter implenda suscepit. [sed in quo magna cautela adhibita.] Nescio an tantam in simili casu cautelam adhibuerit Gregorius IX anno MCCXXXVI, circa Robertum Comitem Atrebatensem & Alfonsum fratres S. Ludovici Regis quibus sanguinis propinquitas impedimento erat; Roberto quidem ut filiam Lotharingiæ ac Brabantiæ Ducis, Alfonso ut Tolosani Comitis-natam duceret: hoc scio, Bzovium ad istum annum n. 8 allegare ipsius Papæ Brevia, Interamnæ data XIV kalend. Februarii & VI kal. Iunii, quibus utrique potestas fit celebrandi conjugii istiusmodi: plus forte intelligeremus ex originalibus litteris, si ipsæ prodirent in lucem. Sciendum tamen quod defectus Pontificiæ dispensationis in istiusmodi casibus impediebat quidem ne vinculum indissolubile contraheretur, non tamen censebatur officere legalitati liberorum, stante tali contubernio susceptorum, ad quoscumque effectus juris civilis, consanguineorum nuptias extra primum gradum non prohibentis: adeoque nihil obest, quo minus S. Ferdinandus Rex legitimus fuerit, non solum Castellæ per matrem, sed etiam Legionis per patrem: qui ipsemet non alio jure regnavit, utpote natus ex consanguineis in tertio gradu, ideoque etiam separatis; prælatus tamen liberis, ex secundo thoro Ferdinandi Legionensis & Urracæ Lopez magis canonice natis. [Interim sic suscepta proles censebatur legitima,] Præterea saltem Principissæ ipsæ excusabiles erant, & bona fide matrimonium contraxerant, cui nemo Episcoporum Regni sese opposuerat: idque imprimis de Berengaria censeo; vix dubitans, quin postquam certa fuit non posse conjugium suum salva Ecclesiæ pace consistere, viri thoro se abstinuerit, in pellicum copia facile id patientis, eumque demum impulerit ad divortium celebrandum, & sic reddenda Regno Sacra. Adde quod pleræque similes fuerint juniores, quam ut scrupulo sibi ducere possent conjunctionem parentibus probatam: solet autem etiam nunc tali in casu bona fides matrum suffragari proli, ne notha censeatur.

[36] De aliis porro quidquid sit, Ferdinando, jam Castellæ Regi, [idque pro S. Ferdinando nominatim,] ut non tantum pacifica esset aviti regni posseßio, sed etiam paterni succeßio incontestabilis; providit, ad ejus & prudentißimæ matris instantiam, Honorius Papa III; simulque declaravit omnia eatenus ad illam stabiliendam publice acta, rata atque inconcussa haberi se velle, etiam ex parte patris; qui solus filio restare timendus videbatur, ex innato contra Castellanos odio. Odorico Raynaldo, Annalium Ecclesiasticorum Continuatori post Baronium, referendæ gratiæ, quod Breve, quo docentur ea omnia, ex Regesto Pontificio nobis descripserit his verbis, Ferrando, Illustri Regi Castellæ, directis: Regiæ dignitatis sublimitas, non solum in iis quæ meram justitiam continent, sed in iis quoque quæ gratiam sapiunt, favorem debet Apostolicum invenire. Quod attendens felicis memoriæ Innocentius Papa, Prædecessor noster, cum, sopita discordia, quæ olim inter carissimum in Christo filium nostrum Alfonsum illustrem Regem Legionensem patrem tuum, & recolendæ memoriæ avum tuum Alfonsum Regem Castellæ, [(propter juramentum patris,] occasione divortii inter parentes tuos, edita super hoc Constitutione Apostolica celebrati, periculosissime vertebatur; pax inter eos, per concessionem Regni Legionensis ab ipso patre tuo, te secundum Regiam consuetudinem solenniter recipiente in filium, per quod voluisse videtur te suum esse legitimum successorem, priori animo & voluntate libera tibi factam; [ab Innocentio 3 probatum)] de concessione ipsa nullo tempore revocanda præstito juramento, sicut in ejus litteris perspeximus contineri; esset de consilio & consensu Prælatorum & Baronum ipsius Regni voluntarie reformata; eidem paci, propter evidentem utilitatem & urgentem necessitatem, robur Apostolicæ auctoritatis impendit, illam gratam habendo & ratam; & super hoc, ad utriusque Regis instantiam, suæ confirmationis litteras concedendo. Nos igitur, [declarat Honorius 3.] tuis & carissimæ in Christo filiæ Berengariæ illustris Reginæ matris tuæ precibus inclinati, factum ipsius patris tui (cum saluti ejus expediat, ut quod juravit inconcussam obtineat firmitatem) gratum habentes & ratum; illud, sicut provide factum est, auctoritate Apostolica de speciali gratia confirmamus, & præfatæ Scripturæ paginam communimus, te ipsius successorem legitimum declarantes … Datum Laterani VI Julii, Pontificatus nostri anno secundo.

[37] Simili discretione usum invenio Honorii successorem Gregorium IX, anno MCCXXIX, in favorem Alfonsi Aragoniæ Infantis, suscepti ex Jacobo Rege & Berengariæ Sorore Alienor, Alfonsi Imperatoris Pronepotibus, quem pater coram Sabinensi Episcopo Legato Pontificio, ad cognoscendam causam divortii misso, atque Hispanicorum Præsulum ad idem convocato cœtu, protestabatur bona fide susceptum, institutumque ac juratum heredem. [uti postea Gregorius 9 pro Alfonso Arragoniæ Infante.] Sed cur iidem illi Pontifices, qui divortium Berengariæ a Legionensi tam fervide egerunt, simili in Aragonia conjugio adeo numquam sese interposuerint, ut, si concors satis illud fuisset, per Apostolicam Sedem diremptum numquam foret, fateor equidem haud satis me capere. Garibayus quidem ab Honorio imperatam seceßionem scribit: sed quis credat, rem ab isto judicatam, a Gregorio multis petendam fuisse, nec nisi causa per Legatum cognita concedendam Regi, eam summopere cupienti, uti Zurita asserit, auctor longe accuratior & certior quam Garibayus?

[38] Nunc quoniam quæstionum hactenus tractatarum atque historiæ porro deducendæ intelligentia plurimum pendet a ratione temporis; non gravabor hic quoque, sicut in prima editione feci, ipsam studiosius digestam expandere.

CHRONOLOGIA FERDINANDÆA.
Per annos Dominicæ Incarnationis expansa.

Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis, Hispali In Bætica (S.)

AUCTORE D. P.

Anno DCCXII.

Hispalis, cum reliqua Hispania Bætica, occupatur a Mauris.

MLXV. Moritur Ferdinandus I, cognomento Magnus, Rex Castellæ & Legionis, simili qua postea Rex Sanctus pietate atque humilitate, XXVII Decembris, cui succedit filius Alfonsus VI. MLXXXIX. Rex Alfonsus filiam Urracam, adhuc impuberem, cum dote Comitatus Galeciæ despondet Raymundo, fratri Comitis Burgundiæ & Guidonis Episcopi Viennensis, postea Calixti Papæ II; filiam vero naturalem Tarasiam Comiti Portugalliæ Henrico, unde natus Alfonsus, ibidem primus Rex.

MCII. Mortuo in pugna contra Mauros Infante Sancio, Alfonsi unigenito, Urraca, marito Raymundo viduata, nubit Alfonso Aragoniæ infanti.

MCVII. Alfonso VI decedenti, succedit Alfonsus VII, Vrracæ maritus, tamquam privigni sui tutor, jam antea Rex Arragoniæ, dictus exinde Imperator Hispaniæ.

MCXXVII. Castellani & Legionenses, abdicato Aragone, jam pridem sejuncto ab Vrraca, hujus & Raymundi filium Alfonsum VIII, Sancti Regis tritavum, ad regnum evehunt.

MCXXXV. Alfonsus VIII, subjecto sibi Navarræ regno Imperator Hispaniæ coronatur, in publicis Regnorum Comitiis Legione, per Raimundum Archiepiscopum Toletanum Hispaniæ Primatem, annuente (ut volunt) Pontifice Innocentio II: ille autem uxorem quoque suam Berengariam, Imperatricem in suis diplomatis nominat.

MCLVII. Alfonso Imperatori mortuo succedunt filii, Sancius in Castella, Ferdinandus II in regno Legionis & Galleciæ.

MCLVIII. Moritur Sancius Castellanus, relicto filio quadrimo, Alfonso IX, dicto Nobili, sancti Regis avo materno.

MCLXV. Mortuo Ferdinando Legionensi succedit filius Alfonsus, sancti Regis pater futurus, ex Urraca Lusitana natus, nequidquam contra nitente noverca, Vrraca Lopez.

MCLXX. Alfonsus Castellanus, annos XV natus, uxorem ducit Alienoram, filiam Henrici II Regis Angliæ & Alienoræ, ex Guilielmo ultimo Aquitaniæ Duce natæ.

MCLXXI. Nascitur Berengaria, Sancti mater futura, liberorum utriusque sexus primogenita.

MCLXXII vel III. Venit in lucem Ferdinandus, Castellani filius, ad annum ætatis XI vel XII perventurus.

MCLXXV. Nata videtur Urraca, Sancti Regis matertera, futura Regina Lusitaniæ.

MCLXXX. Nascitur Alf. Castellano filius secundus, dictus Sancius, mortuus intra paucos annos.

MCLXXXV. Mortuis Alfonsi filiis, solæ filiæ duæ nominantur in paternis chartis quarum Senior Berengaria, in regni Comitiis heres agnoscitur.

MCLXXXVIII. Nascitur Blanca, futura S. Ludovici Franciæ Regis mater, sorore majori tanto junior, ut filia fuisse, per ætatem potuerit. Eodem anno exeunte, Alfonsus Legionensis ab Alfonso Castellano sumit cingulum militare, paulo post ducturus uxorem Tarasiam, filiam avunculi sui Sancii Lusitaniæ Regis. Eodem adhuc anno Berengaria despondetur Conrado, tertio genito Friderici Imperatoris, cum spe succeßionis in Regnum Castellæ, ubi jam non nisi feminæ supererant.

MCLXXXIX. Conchæ mense Novembri nascitur Alf. Castellano alius Ferdinandus, patri æque ac duo priores præmoriturus, cum ad XXI annum pervenerit.

MCLXXXX. Moriuntur in Syria Fridericus Imperator, & primogenitus ejus etiam Fridericus Dux Sueviæ: pro quibus Germaniæ Rex eligitur secundo genitus Henricus II.

MCLXXXXI. Conradus, futurus Dux Sueviæ in Germaniam remigrat, spe succeßionis Castellanæ dejectus: eum illuc sequi nolens Berengaria, a sponsione absolvitur.

MCLXXXXV. Alf. Legionensis cogitur dimittere Tarasiam cognatam suam, post susceptum ex ea filium Ferdinandum cito mortuum, & filias duas sibi supervicturas, Sanciam & Dulciam. A Mauris circa Arcos vincitur Alfonsus Castellanus.

MCXCVII. Berengaria nubit Alf. Legionensi, annos nato circiter XXXIII, ipsa annorum XXVI.

MCXCVIIII. Alf. Legionensi parit Berengaria primogenitum suum S. Ferdinandum, in monte quodam, inquit Lauretus, inter Zamorram & Salamanticam; dignum locum (si verum id est) qui certioribus monumentis illustretur, & speciali Sancti cultu. Nascitur autem hic XVII annis ante S. Ludovicum: & nativitatem istam paulum præceßisset Crucis Caravacanæ Apparitio, si figmentum Licentiati de Luna fundamentum in vera temporum ratione haberet.

MCC. Blanca Alf. Castellani tertiogenita solū duodennis despondetur tredecenni Ludovico Franciæ Principi, juveni virguncula (uti hoc ipso anno canit Ægidius Parisiensis), moxque adducta in Franciam eidem nubit proxima feria II post festum Ascensionis, pace cum Anglo reformata: sunt tamen qui matrimonii celebrationem differant in annum sequentem.

MCCIV. Alf. Castellano nascitur alius filius, dictus Henricus, patri supervicturus. Circa idem tempus Alf. Legionensis, Pontificio obstrictus mandato, divortium facit a Berengaria consanguinea, jam trium liberorum ex eo matre.

MCCVIII. Urraca Castellana, inter sorores secundogenita, nubit Alfonso Lusitaniæ tunc Principi & post quadriennium Regi. Sub idem tempus nascitur Alf. Castellano quarta filia Alienor, ac postea etiam quinta filia Constantia, hæc Olcarum Abbatissa, ista futura Aragonum Regina, nec diu post supervixit earum mater Regina Alienor, de cujus morte ac sepultura miror nihil legi.

MCCIX. Palentinæ Scholæ a Rege Sancio sub annum MXXX institutæ, ab Alf. Castellano in Vniversitatem eriguntur. S. Ferdinando puero ægrotanti sanitas apud Deiparam Oniensem redditur, ad votum matris Berengariæ, qua de re successor filius postea hymnum composuit. Blanca, annos XVII vel XVIII nata, incipit marito liberos in Francia parere.

MCCXI. Innocentius III, litteris VIII & XIII Kal. Martii datis, laudat Alf. Castellanum ejusque Filium Ferdinandum, ob susceptum contra Mauros bellum: in cujus procinctu moritur egregius adolescens, perperam a nonnullis confusus cum Sancto Rege nepote suo: moritur autem triennio ante patrem.

MCCXIII. Inter Reges Castellanum & Legionensem fœdus instauratur, salva Berengariæ dote & filiorum jure ad succeßionem in Regnum, per juramentum patris & Pontificis assensum. Saraceni a Christianis, in planitie dicta las Navas de Tolosa, immani strage funduntur.

MCCXIIII. Moritur Alfonsus Castellanus, Sancti avus maternus: succedit filius undennis Henricus I, sub tutela Sororis suæ Berengariæ: sed hanc Comes Alvarus cogit tutelam dimittere, & puero Regi jungit B. Mafaldam Lusitanam, in quinto gradu consanguineam, & ætate longe majorem: quæ jussu Pontificis ab eo separata, virgo in patriam redit.

MCCXV. Nascitur S. Ludovicus, futurus Rex Franciæ.

MCCXVII. Moritur Henricus R. Castellæ, succedit Sororum ejus primogenita Berengaria: quæ coronam transfert in suum primogenitum S. Ferdinandum, annos XVIII natum, XXXI Augusti.

MCCXVIII. Honorius III confirmat Ferdinando jus in succeßionem Legionensem, ei a patre juratam, & approbatam a suo decessore Innocentio III. Capitur Comes Alvarus Regi rebellis XIX Decembris, & usurpatis cedens Legionem se recipit. MCCXIX. Idem Pontifex Sanctum Regem ac Regnum ejus suscepit in specialem suam & Sedis Apostolicæ protectionem. Ipse sub finem anni uxorem ducit Beatricem, filiam Philippi Ducis Sueviæ, cognatam Frederici II postea Imper. seque ipse baltheo militari accinxit.

MCCXX. Rodericus de Camberiis, Regi sancto refractarius, compescitur.

MCCXXI. Gonsalvus de Molina similiter repugnat & coërcetur. Alienor, sancti Regis matertera, Jacobo Aragoniæ Regi nubit Turriazone VI Februarii.

MCCXXII. S. Ferdinandus auxiliatur patri suo Alfonso Legionensi contra rebelles quosdam: & XX Novembris Gladium ac Labarum benedictum contra Maueos de manu Mauritii Episcopi Burgensis suscipit.

Circa MCCXXIIII. Pingitur Tabula Confraternitatis S. Matthæi, unde accepta effigies Sancti. Nascitur B. Isabella, soror S. Ludovici. Ferdinandus prima in Mauros expeditione Beatiæ & Ubetæ fines vastat, capit Caseatam: quando etiam Zeyt Abuzeyt, Valentiæ atque Murciæ Rex, Concham ad Sanctum venit, in ejusque clientelam se dedit.

MCCXXV. Idem Rex Tervelæ cum Jacobo Aragonio paciscitur pro quinta parte redituum pendenda: Blanca R. Franciæ, circa ætatis suæ annum XXXVI, parit Stephanum, inter liberos undecim ultimum vel penultimum, juxta Genealogicas tabulas nostri Philippi Labbe. Secunda expeditione Sancto sese subjecit Rex Mahumad Beatiæ.

MCCXXVI. Venit in Hispaniam Legatus Apostolicus, ab Honorio IV missus, Reges contra Mauros animaturus; Synodum in singulis Regnis cogit.

MCCXXVII. Tertium in Mauros incurrens Sanctus, oppida quædam capit. Zeyt Abuzeyt, amissa Murcia Rex Carabacæ & Valentiæ videtur hoc anno miraculosa Crucis apparitione conversus.

MCCXXVIII. S. Ferdinandus signat chartam de conventu Prædicatorum Madriti. Fines Giennenses expeditione quarta vastat.

MCCXXVIIII. Zeyt Abuzeyt ob Christianismi suspicionem ejectus a Valentinis, Zahenum Regem assumentibus, in fidem Jacobi Aragonii sese tradit, cum filio, suscepto Baptismo dictus Ferdinandus. Regina Beatrix Conchæ ægrotans, miraculo Deiparæ convalescit, præsente filio Alfonso, qui postea ea de re Hymnum composuit. S. Ferdinandus, quintum excurrens obtinet Capellam: novæ Cathedralis Toleti fundamenta ponit: patrem denuo arma moventem scripta epistola utcumque placat. Jacobus Aragoniæ Rex divortium facit ab Alienora Castellana, titulo consanguinitatis, salvo tamen jure nati ex ea Alfonsi filii.

MCCXXX. Moritur sub anni exitum Alfonsus Legionensis, heredibus institutis duabus ex Tarasia Lusitana filiabus: sed frustra; Berengaria Ferdinandum inducente in Regnum.

MCCXXXI. Navarræ Rex Sancius jam decrepitus, & Jacobus Aragoniæ juvenis, mutuo sese adoptant in succeßionem regnorum, bellum illaturi Castellanis, successu nullo, ob mortem Sancii mox secutam.

MCCXXXII. Berengaria, Sancti Soror, Joanni Briennio Regi Hierusalem, perditis in Syria rebus auxilium ex Europa petenti, uxor traditur.

MCCXXXIIII. S. Ferdinandus R. Castellæ & Legionis occupat Ubedam: moritur ei uxor D. Beatrix. D. Alfonsus, Sancti frater, Mauros ad Xerez vincit. Pax cum Aragonio resarcitur, aßignata Alienoræ dimissæ, Sancti materteræ, dote competenti.

MCCXXXV. Christiani occupant suburbium Cordubense. MCCXXXVI. Corduba deditionem Sancto facit: Campanæ an. DCCCCXC ab Almansore sublatæ, Maurorum humeris referuntur Compostellam. Hæreticos Palentiæ deprehensos castigat Ferdinandus. Zeyt Abuzeyt, Christiano nomine Ferdinandus, Cæsaraugustæ uxorem Christianam ducit, unde nata filia, Arenosiæ familiæ origo.

MCCXXXVII. S Ferdinandus secundam uxorem ducit, D. Joannam, Comitis Pontivi filiam. Lucas Tudensis finit suum mundi Chronicon: in quo habet Vitam Sancti, hactenus deductam.

MCCXXXIX. Palentina Vniversitas Salamanticam transfertur a Sancto: qui mortuo Alvaro Bœticæ Præfecto, Cordubam proficiscitur: inde Burgos regressus, Biscayæ Dominum compescit. Denique ipse & Regina mater per Legatum suum, Abbatem S. Facundi, plenas reverentiæ litteras, dirigunt ad Gregorium Papam IX, eique commendat secundo-genitum suum Fridericum, pro materna hereditate recipienda missum ad Imperatorem cognatum.

MCCXXXX. Murciæ Rex in potestatem Sancti Regis se tradit.

MCCXXXXII. Capitur Argona; vastantur fines Granatenses,

MCCXXXXIII. Rex Granatæ, clientelæ Sancti se subjicit, eique Giennium cedit. Rodericus Toletanus Historiæ suæ finem imponit: ipse autem haud diu supervixit, mortuus in confiniis Aragoniæ & Galliæ, rediens a Concilio Lugdunensi anno MCCXLV IX Augusti; aut alia occasione secundum alios, XXIII mensibus serius.

MCCXXXXIV. S. Ferdinandus abit in Bæticam, numquam amplius Castellam revisurus.

MCCXXXXV. Fredericus Imperator excommunicatus, in Concilio Lugdunensi deponitur; & tunc saltem Fredericus secundo-genitus Sancti, spe maternæ hæreditatis recuperandæ frustratus, ab eo ex Italia in Hispaniam revertitur. Moritur Berengaria Mater Sancti, VIII Novembris (decreta jam obsidione Hispalensi) LXXV annos nata.

MCCXXXXVI. Alfonsus, Sancti primogenitus, uxorem ducit Violantem, filiam Jacobi Aragonii, Vallisoleti mense Novembri.

MCCXXXXVII. Hispalis die XX Augusti obsidetur, oppidis plerisque circumquaque jam occupatis. Moritur Rex Valentinus; eique in nudum titulum succedit filius Zeyt-Abomahomad, necdum Christianus.

MCCXXXXVIII. Convenit inter Infantem Castellȩ & Regem Aragoniæ de limitibus conquestuum hinc inde faciendorum. S. Ludovicus R. Franciæ, in Terram sanctam proficiscens, regimen matri Blancæ committit, tum agenti LX annum ætatis. Valentia totis quatuor annis oppugnata die XXVIII Septembris, Jacobo Aragoni a Zaheno traditur. Hispalis, mense XVI obsidionis cœptæ, Sancto Regi deditur, XXIII Novembris.

MCCL. S. Ferdinandus communicat Civitati Hispalensi & auget Privilegia, Toletanæ civitati ab Avo & Proavo concessa, atque a se confirmata: eodem anno dicitur inventus a Iudæo liber de triplici mundo, cum prophetia de S. Ferdinando, imposturæ suspectus.

MCCLI. Berengaria Abbatissa, filia sancti Regis, corpus Aviæ Burgos transferri curat.

MCCLII. Moritur Hispali & ibidem sepelitur S. Ferdinandus. Moritur etiam Blanca mater S. Ludovici, in Palæstina absentis.

MCCLIII. Alfonsus Sapiens R. Castellæ & Legionis, Sancti Regis primogenitus, condit tabulas de urbis & agri Hispalensis inter Christianos partitione.

MCCLXIII. Zeyt-Abomahomad, Exrex Valentinus, dictus in baptismo Vincentius, de sua filiique & nepotum duorum conversione Urbano IV scribit; qui respondens, ipsos in Sedis Apostolicæ tutelam recipit.

MCCLXX. Moritur S. Ludovicus R. Franciæ, consobrinus S. Ferdinandi.

MCCLXXXIIII. Moritur Alfonsus R. Castellæ & Legionis, Sancti filius, sub quo aut successore filio scripta Chronica ejusdem Sancti Regis. Sancius, exclusis ex præmortuo fratre Alfonso & Blanca Francica nepotibus Alfonso & Ferdinando, quibus Sapiens regnum legarat, ipsum sibi vendicat & retinet.

MCCLXXXXV. Moritur Toleti Sancius, Alfonsi X filius, S. Ferdinandi nepos, sub quo jacta fundamenta novæ Cathedralis Hispalensis: succedit filius decennis Ferdinandus IV.

MCCCXIII. Ferdinandus IV R. Castellæ & Legionis moritur: succedit filius anniculus Alfonsus XI.

MCCCLVIII. Fridericus, Magister Ordin. S. Jacobi, Alfonsi XI filius nothus, jussu fratris interficitur: corpus cum corpore Sancti Regis, transfertur anno MDLXXIX.

MCCCLXII. Moritur Maria Padillia, pellex Petri Crudelis, corpus ad Regia sepulcra transfertur: postea cum iisdem etiam translatum in novam Capellam.

MCCCLXXV. Historia & Miracula S. Crucis Caravacanæ, jubente Garcia Cardenas Commendatore, primum authentice describuntur.

Circa MCCCLXXXVI. Accidit Miraculum S. Ferdinandi, primum ex iis quæ notat Flos-Sanctorum.

MCCCXCII. Additur nova Appendicula ad prædicta miracula.

MCCCXCIII. Oppidum & ecclesia Caravacensis, a rebellibus Granatensibus Mauris capiuntur & incenduntur, salva S. Cruce scriptisque præfatis.

MCCCLXXXXV. Sphæræ quatuor æneæ, Turri Hispalensi impositæ a conditoribus Mauris, Terræ-motu dejiciuntur.

MCCCCVII. Absolvitur structura novæ Cathedralis Hispalensis, inchoata ante annum MCCLXVI.

MCCCCXXXIV. Moritur Alfonsus a Cartagena, ex Zamorensi Episcopo Archiepiscopus Burgensis, Auctor Anacephalæosis rerum Hispaniæ, in qua describitur Rex Sanctus.

MCCCCLXX. Moritur Rodericus Sanctius, Episcopus Palentinus, Auctor Historiæ Hispanicæ, contra ipsius mentem clare explicatam parte 3 cap. 39, turpiter interpolatæ parte 4 cap. 4, ubi iterum de Berengaria, Sancti matre.

MCCCCLXXX. Historia & miracula S. Crucis, de mandato Vicarii Episcopalis pro Cardinali Valentino, legitime transcribuntur.

MDVIII. Ferdinandus Catholicus Hispaniarum Rex, Gladium S. Ferdinandi, in proceßione gestat.

MDXV. D. Fernandus Enriquez, portat Gladium Sancti, eique inscribitur ejusdem Chronica primæ editionis ex Ms. Ecclesiæ Hispalensis.

MDXXXII. Editur Hispanice Flos-Sanctorum, cui inserta Vita Sancti, composita ante annum MD.

MDXXXXVI. Doctor Antonius Oncala imprimi facit Compluti suum Heptaplon, in cujus Tract. 30 Apophya dicto, pro prima vice typis cusa legitur sincera relatio de S. Cruce Caravacana; testis ipse oculatus fuit anniversarii in pluvia impetranda miraculi.

MDXXXXVIII. Moritur XX Februarii Vener. P. Ferdinandus de Contreras, Capellanus Ecclesiæ Hispalensis, cujus canonizandi causa versatur in Rota Romana. Murcienses Inquisitores quærunt in veritatem historiæ & miraculorum Crucis Caravacanæ, & quomodo ea per Sacristam Toleto submissum furto ablata, ac miraculose restituta sit.

MDLI. Imprimitur Vallisoleti Chronica Generalis Hispaniæ ab vel sub Alfonso Sapiente composita. In qua cum bona pars Chronicæ Ferdinandȩæ pene ad verbum descripta inveniatur, oportet alteram ex altera sumptam esse: nos autem Ferdinandæam antiquiorem esse opinamur conjectando, Generalem alii præferunt.

MDLVI. Iterum, rogatu Sacristæ Caravacani, Historia & miracula prænotata de papyro in pergamenum transferuntur, nulla re nova addita.

MDLXXV. Absolvitur fabrica novæ Capellæ Regiæ in ecclesia Hispalensi.

MDLXXVII. Hieronymus de Gudiel Compluti evulgat Compendium Historiarum Hispaniæ, in quo plura de Sancto Rege.

MDLXXVIII. In Cathedrali Hispalensi transfertur imago Dominæ nostræ de la Antigua, quæ ante Maurorum adventum honorata, ab iis nec aboleri, nec frangi potuit; & muro obducta, atque hoc corruente detecta, præsagium dederat restaurandæ istic cito per Regem sanctum Religionis.

MDLXXIX. Corpus Sancti, cum aliis corporibus Regiis, solenniter transfertur in novam Capellam.

MDLXXXVII. Alfonsus Morgadus edit Hispali Historiam Hispalensem, quæ magno nobis usui fuit.

MDLXXXX. Lectiones pro Dedicatione Ecclesiæ Hispalensis approbantur a Congregatione Rituum Romæ. Fundatur Missa pro Anniversario sancti Regis.

MDXCVIII. Authentice transcribitur testimonium inquisitionis præmemoratæ de Cruce Caravacana.

MDCXVI. Ioannes de Robles, Presbyter Caravacensis, Hispanice imprimit libris duobus historiam & miracula Crucis Caravacanæ; opus multa correctione egens, ob admixta Higueræ & Lunæ figmenta.

MDCXXVII. Paulus de Spinosa publicat Historiam, Antiquitates, & Magnalia Urbis Hispalensis, sæpius a nobis alleganda.

MDCXXIX. Roma expediuntur Remissoriales in ordine ad Processus pro Canonizatione Sancti formandos.

MDCXXXI. Hispali sumitur Informatio de Miraculis Sancti.

MDCXXXIV. Capitulum Hispalense Deputationem ex suo corpore instituit pro negotio Canonizationis optatæ, ejus directionem & sumptus omnes in se suscipiens. Inspicitur rite corpus Sancti.

MDCXXXVIII. Romæ imprimitur Summarium Processuum.

MDCLV. Ibidem declaratur antiquus Sancti Regis cultus excipi a Decretis Urbani VIII.

MDCLXVIII. Iterum inspicitur sancti Regis incorruptum corpus.

MDCLXXI. Clemens X confirmat cultum S. Ferdinandi, eique decernit Officium & Missam. Balthasar de Turre-Fanfan describit Festa Hispali hac occasione, & hoc anno celebrata.

MDCLXXIII. Festum S. Ferdinandi, prius ad libitum, jubetur in omnibus Regnis Hispaniarum fieri ritu Duplici.

MDCLXXV. Lectiones propriæ, pro Officio S. Ferdinandi, a Congregatione Rituum approbantur.

MDCLXXVII. Didacus Ortiz de Zuniga edit Annales Hispalenses, in quibus Festa Translationes anni 1671 describit. Cornelius Galle insignem S. Ferdinandi imaginem Antverpiæ sculpit, dedicatam Archiepiscopo Hispalensi, D. Ambrosio Ignatio de Spinola y Gusman.

MDCLXXIX. Corpora Reginæ Beatricis & Regis Alfonsi, hactenus cum S. Ferdinandi corpore intra eamdem tumbam clausa, in proprios translata loculos, reponuntur ad latera Capellæ Regiæ.

MDCLXXX. Michael Angelus Laurentus, ex Ordine Clericorum Ministrantium infirmis, Neapoli edit Italicam Historiam Sancti, dicatam D. Ferdinando Marchioni de los Veles Proregi Neapolitano.

MDCLXXXV. Acta sancti Regis seorsim eduntur Antverpiæ, impressa sumptibus Decani & Capituli Hispalensis.

[39] Tandem, prius quam ad ipsa Divi nostri Acta illustranda accingamur, oblivioni subtrahendus est Conatus Poeticus amicißimi viri, deque Sanctorum Actis in Propylæo Maji exornando optime meriti, R.P. Emmanuelis van Outers S. J. ante hæc etiam editus in prima Collectionis Ferdinandææ editione, sub hoc titulo.

ODE AD S. FERDINANDUM.
Cum Vitæ ejus Acta & Gloria postuma, invitante & excitante Hispali, singulari volumine vulgabantur.

Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis, Hispali In Bætica (S.)


Fernande, Regum maxime; maxime,
Fernande, Divum: quem positis Iber,
      E servitute vindicatus
      Barbarica, veneratur aris.
Tuo receptas consilio & manu
Tantisper Urbes respice; & atriis
      Cæli relictis, quos beasti
      Imperio, populos revise.
Omnes laborant Principis inclitum
Nomen sacratis tollere honoribus:
      Omnes triumphant. Te Toletum,
      Corduba te decorat trophæis.
Hosti probatæ te fidei memor
Argona, te non ante domabile
      Maurorum asylum, te tuorum
      Denique victa animis Nepotum
Granata donis prosequitur suis:
Illa, illa Ibero cedere contumax,
      Vincenda numquam, jam Granata
      Læta tuos cineres adorat.
Urbs nulla parcit sumptibus: æmula
Virtus clientes & studium rapit.
      Inusitato templa fastu,
      Compitaque, & fora vestiuntur.
Sed vincit omnes Hispalis, Hispalis
Prælata cunctis. Illa tuas amans,
      Fernande, virtutes, volensque
      Per titulos memoresque fastos
Post-nascituris conspicuas dari,
Elucubrandas fert Papebrochio,
      Per Acta Sanctorum celebri, &
      Nominis Austriaci clientes
Lecto tot inter; dum Tibi construit
Aram ipsa, multo lumine splendidam;
      Tuasque pugnas pingit auro,
      Et solidis tua bella gemmis.
Illa armat omnes artificum manus,
Parsura nulli. Nil simile aut prior
      Spectarit ætas aut futura.
      Cuncta tuæ monumenta pompæ,
Fernande, cedunt. Ne studium piæ
Mireris Urbis; plura tibi Hispalis
      Redempta debet: plura reddet,
      Impatiens in amore vinci.
Nec vos amicas pœniteat, mei
Herois, Urbes, laudibus Hispali
      Cessisse victas, Ferdinandum
      Quæ studiis coluistis æquis.
Ut vicit, omnes vicerit Hispalis,
Auroque gemmisque atque opibus potens:
      Vicisse debebat, favore
      Indigetis meritisque victrix.
Illam universis prætulit urbibus,
Regnis relictis, & Patris & suo,
      Fernandus: illi se suumque
      Credidit immoriens cadaver,
Decursa post tot secula vividum,
Et nec peresum, nec violabile
      Parcente nulli tabe mortis.
      Deposito pretiosiore
Donare cives non poterat suos.
Ditarit aras muneribus licet
      Benignus æternis; perennes
      Divitias superat cadaver,
Illustre centum prodigiis. Cole
Regem fidelem suppliciter; cole,
      Urbs grata; Fernandus favores
      Cultibus innumeros reponet.
Fernandus atram corporibus luem
Fugabit ægris: subjiciet suam
      Mors pulsa falcem Ferdinando:
      Exanimes nova vita rursus
Subibit artus. Sed neque tristia
Posthac timebis prælia, nec dolos:
      Invicta stabis. Ferdinandus
      Ipse suæ vigil, ipse muros
Defendet urbis: Præside barbarus
Quo Maurus omni pulsus Iberia,
      Ardentis extremos recessus
      Deficiens Libyæ petivit.

VITÆ BREVIORIS

Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis, Hispali In Bætica (S.)

EX LUCA TUDEN.

PARS PRIMA.
Ex Chronico Lucæ Tudensis, Coævi.

[1] Æra MCCLV a Fernandus, filius Adefonsi Regis Legionensis, [Factus an. 1217 Rex Castellæ,] in Castella (ei matre Berengaria tradente Regnum) felicissime regnare cœpit. Siquidem Castellæ Nobiles Regnum Berengariæ Reginæ tradiderunt, eo quod erat primogenita Adefonsi Regis Castellæ: & ipsa, ut dictum est, tradidit Regnum Filio suo. Hic autem Rex Fernandus, gravissima adolescentia venustatus, non (ut illa ætas assolet) lasciviam amplexatus est mundi; sed pius, prudens, humilis, catholicus, & benignus, senilibus se moribus decoravit. Etenim ita obediebat prudentissimæ Berengariæ Reginæ matri suæ, [virtutitus Regi congruis excellit:] quamvis esset regni culmine sublimatus, ac si esset puer humillimus sub ferula magistrali. Habebat secum prudentissimos viros, quibus tam ipse quam Mater totum suum consilium committebant. In tantum, regnum sibi subditum, succensus igne Catholicæ veritatis, strenue rexit; ut inimicos fidei Christianæ totis viribus persequeretur, & quoscumque reperiebat hæreticos flammis exureret, & ipse vice famulorum ignem & ligna in eis comburendis ministrabat b. Aderat illi in humilitate justa severitas, qua reprobos puniebat; & in severitate justa, misericors & clemens humilitas, qua prostratis inimicis * placebat. Ejus Regalis animus avaritia numquam potuit inflammari: siquidem visum est quod requieverit super eum spiritus sapientiæ, qui fuit in Adefonso Rege Castellæ avo suo; & spiritus fortitudinis & clementiæ, qui erat in Adefonso Rege Legionensi patre ipsius. Quid plura? quod de nullo Regum præcedentium legitur, [imprimis pudicitia.] omnino irreprehensibilis fuit, quantum nobis scire datum est: & thorum conjugalem unquam minime violavit. Duxit namque uxorem ex Imperiali genere * Romanorum, Deo devotissimam feminam, nomine c Beatricem: ex qua genuit Adefonsum, Federicum, Fernandum, Philippum, Henricum, Sancium, Emmanuelem, d Alienor, Berengariam, & Mariam.

[2] Omnibus etiam Ecclesiis ita omnia sua jura servavit, ut nullus esset qui auderet eas vel in aliquo molestare. In tanta pace regnum sibi subditum rexit, ut majores vel minores in aliorum res insurgere non auderent. Sed cum regnare cœpisset, Comes Alvarus de Castella, & fratres ejus Comes Fernandus & Comes Gundisalvus, contra eum rebellare cœperunt. Et cum Rex Fernandus, una cum matre sua Berengaria, cum manu militum, juxta castrum quod dicitur e Ferrerola, tranfitum faceret; Comes Alvarus ei bellum indixit. [Pace per regnum stabilita,] Fuit autem Dominus cum Rege Fernando, & cepit ipsum Comitem Alvarum: & tam ipse Alvarus quam fratres ejus multa Castella Regi Fernando tradiderunt, in quibus rebellabant ei: & Comes Alvarus est tunc a vinculis liberatus. Rex autem Legionensis Adefonsus cum exercitu suo, quosdam regni Castellæ fines molestabat, eo quod adhuc quædam ad regnum Legionense spectantia detinebant f Castellani. Tunc congregati sunt contra eum omnes Nobiles de Castella, quia revera filius ejus Rex Fernandus cum patre pugnare nolebat. Inito autem certamine g prædicti Nobiles Castellæ fugati sunt, [intendit parando bello Maurico] & omnes in Castelion a Rege Adefonso inclusi. Tunc mutuo colloquentes de pace, ut justum erat, firmaverunt pacem inter patrem & filium: & ad tantam concordiam Regna Hispaniæ pervenerunt, ut unanimiter convenirent ad Arabes persequendos. O quam beata tempora ista, in quibus fides Catholica sublimatur, hæretica pravitas trucidatur, & Saracenorum urbes & castra fidelium gladiis devastantur! Pugnant Hispani Reges pro fide, & ubique vincunt. Episcopi, Abbates, & Clerus ecclesias & monasteria construunt: & ruricolæ absque formidine agros excolunt, animalia nutriunt, pace fruuntur, & non est qui exterreat eos.

[3] Eo tempore reverendissimus Pater Rodericus, Archiepiscopus Toletanus, [& ecclesiis restaurandis,] ecclesiam Toletanam mirabili opere fabricavit; prudentissimus Mauricius, Episcopus Burgensis, ecclesiam Burgensem fortiter & pulchre construxit; & sapientissimus Joannes, Regis Fernandi Cancellarius, ecclesiam Vallisoleti fundavit, & multis possessionibus gloriose dotavit. Hic tempore procedente factus Episcopus Oxomensis, ecclesiam Oxomensem opere magno construxit. Nobilis Nunius, Astoricensis Episcopus, inter alia quæ prudenter gessit, muros Astoricensis urbis, episcopium & ecclesiæ claustrum fortiter & pulchre studuit reparare. Regula juris Laurentius, Auriensis Pontifex, ejusdem ecclesiam & episcopium quadris lapidibus fabricavit, & pontem in flumine Minio juxta eamdem civitatem fundavit. Generosus etiam Stephanus, Tudensis Episcopus, ejusdem ecclesiam magnis lapidibus consummavit, [Episcopos in pio opere juvat.] & ad consecrationem usque perduxit. Pius autem & nobilis Martinus, Zamorensis Episcopus, in ecclesiis constituendis, monasteriis restaurandis, pontibus & hospitalibus ædificandis continuo præbebat operam efficacem. His & aliis sanctis operibus nostri beati insistunt Pontifices & Abbates, isti & alii, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ. Adjuvant his sanctis operibus largissima manu Rex magnus Fernandus, & prudentissima mater ejus Regina Berengaria; multo auro, argento, pretiosis lapidibus, & sericis ornamentis Christi ecclesias decorantes. Eo tempore per totam Hispaniam Fratrum Prædicatorum & Fratrum Minorum h construuntur monasteria, [itemque Patrem R. Legionis contra rebelles.] & ubique verbum Dei prædicatur… Adefonsus Rex Legionis, ubi cum filio suo pacem habuit, quosdam rebelles in regno suo perdomuit, Rege Fernando filio suo auxilium præbente… Rex autem Castellæ Fernandus, quam sapienter tunc temporis gesserit, non est qui scriptis ostendere posset. Etenim revocavit virum potentissimum Alvarum, Petri Fernandi de Castella filium, qui erat cum Saracenis; & aggregato suorum exercitu magno, barbarorum fines invasit; & multas strages Saracenis inferens, cepit ab eis civitatem Baëtiam, Porcunam, Quesadam, Andugar, Aznataraph, Garciez, Martosiahen i, Capellam, & alias plures, & cum magna victoria in Castellam reversus est. Post hæc Reverendissimus Pater Joannes, Cardinalis Romanus Sabiniensis Episcopus, Apostolicæ Sedis Legatus, missus est in Hispaniam, a gloriosissimo Papa Gregorio. Hic, inter cetera quæ sancte gessit, Reges Hispanos contra Saracenos studuit incitare: unde Rex Legionensis Adefonsus, cum exercitu suo & & parte exercitus filii sui Regis Fernandi, obsedit Caceres, oppidum fortissimum barbarorum & cepit ipsum…

[4] Obiit autem Æra MCCLXVIII, VIII, Kalendas Octobris [Adefonsus Rex Legionensis] Rex autem Fernandus filius ejus tunc temporis erat in expeditione in terra Maurorum: [Eodem defuncto] & cum audisset quod decesserat pater ejus, festinavit venire Legionem, ut obtineret regnum patrum suorum. Eo tempore facta est perturbatio magna in regno Legionensi: multi namque Milites Galleci & Astures, multas populationes, quas Rex Adefonsus fecerat absque murorum ambitu, incendio tradiderunt. Nitebantur etiam resistere Regi Fernando si possent: sed omnipotens Deus illum mirabiliter adjuvabat. Etenim Miles nobilissimus Didacus, cum esset Legione, fecit suos per palatium Regis furtive ascendere, & turrim & ecclesiam B. Isidori occupavit. Reverendus autem Pater Rodericus, Episcopus Legionensis, vir nobilis, providus, [nequidquam obsistentibus seditiosis.] & honestus, ut hæc vidit, ecclesiam Legionensis Sedis armis, hominibus, & bellicis apparatibus munivit, ut civitas Regi Fernando servaretur; civesque turres murorum & ecclesiarum, ut potuerunt, similiter munierunt. Erat tunc in ipsa civitate die ac nocte continua vox belli, & tribulatio, & angustia magna: sed misericordia Dei non defuit; & prædictus Didacus ægritudine valida est percussus, ita ut ipse, vel in eo nescio quis, clamaret, quod B. Isidorus, ob auxilium Regis Fernandi, volebat ipsum Militem interficere, eo quod occupaverit turrim & ecclesiam ejus. Præterea a capite dicti Militis oculi videbantur avelli, & concavitate sua egrediebantur, non sine magno dolore: unde compulsus, cum se videret tam gravissime vexari, consilio Sanciæ Comitissæ venerabilis matris suæ, Abbati & Conventui ipsius monasterii turrim & ecclesiam restituit, & damna quæ illis intulerat integravit: [uno etiam divinitus punito,] datoque super sancta Dei Euangelia juramento, quod de cetero esset miles & vassallus B. Isidori Confessoris, illico sanitati restitutus est, & statim cum suis de civitate egressus.

[5] Episcopus autem Rodericus & cives, gaudentes in Domino, quod etiam Sancti pro Rege Fernando pugnabant, miserunt nuntios illi, [fit Rex Legionis.] veniret cito suam accipere civitatem. Venit itaque Rex Fernandus (qui vere creditur Rex virtutis, eo quod sit irtuosus) una cum prudentissima D. Berengaria matre sua, & Legionensem civitatem ingressus cum gloria magna, obtinuit regnum patrum suorum. Tunc confluentibus ad eum de singulis civitatibus & oppidis viris nobilissimis, concessit eis bonos mores & foros antiquos, & etiam illis multa gravamina relevavit. Supererant duæ nobilissimæ sorores suæ, filiæ Regis Adefonsi, quas genuerat ex Regina k Tarasia, Sancia scilicet & Dulcia, quas habuit in magna reverentia, donans illis dum viverent annuatim triginta millia aureorum. Deinde pacificato toto regno suo, omnes Milites, qui populationes patris sui incenderant, exulavit. Post hæc, congregato Legionis & Castellæ exercitu magno, ingressus terram Maurorum, obsedit Ubedam & cepit eam. [Cæsis ad Xerez Mauris,] Eo fere tempore inclitus Adefonsus frater ejus, & Alvarus heros potentissimus de Castella, de mandato Regis, cum Nobilium exercitu, deprædantes terram Maurorum, usque ad mare mediterraneum hostiliter pervenerunt: quibus cum exercitu innumerabili occurrit Rex barbarus, nomine Abenfuth, juxta civitatem quæ vocatur Xerez. Commisso certamine fugati sunt Mauri, multis millibus suorum prostratis, & Christiani reversi sunt in patriam, cum multis opibus & gloria magna. Iterum Rex Fernandus movit exercitum; & fines Saracenorum invadens, cepit fortissimum castrum, quod dicitur S. l Stephanus, & quædam alia: & acceptis a Saracenis thesauris multis, reversus est.

[6] Divulgabatur fama Regis Fernandi per universas regiones, & de fide, [ipse, relicta ad regni gubernationem matre,] gloria, & victoriis ejus loquebantur omnes gentes. Siquidem magnanimitas ejus & sapientia omnes hostes ejus vehementissime deterrebat. Regina vero Berengaria mater ejus in tanto sapientiæ culmine ferebatur, ut in regni administratione cuncta sapienter & nobiliter ordinaret: quapropter secure Rex Fernandus faciebat moram in expeditione contra Saracenos, eo quod Regina Berengaria vices ejus sapienter in regno Legionis & Castellæ supplebat: & tanta securitate & pace utrumque regnum gaudebat, ut parvus vel magnus aliquis non auderet violenter res alterius occupare: tantus invaserat cunctos hæreticos terror, [contra eosdem egreditur:] ut cuncti de utroque regno fugere festinarent. Mittebat Regina Berengaria abundanter filio suo Regi Fernando, dum esset in expeditione, milites, equos, aurum, argentum, cibaria, & quæcumque erant necessaria exercitibus suis. Æra MCCLXXIII Regina D. Beatrix obiit, & sepulta est Burgis in regali cœmeterio m, quod bonæ memoriæ fecerat Castellæ Rex Adefonsus. Ante paucos dies discesserat filia Regis Fernandi & Reginæ Beatricis Maria puellula, quæ Legione in monasterio S. n Isidori est sepulta. [manubias S. Isidoro vovet.] Tunc temporis devotissimus Rex Fernandus, coram corpore B. Isidori fixis genibus oravit, & votum faciens dixit viva voce: Adjuva me, Beate Confessor, contra Saracenos, & de his quæ acquisiero huic ecclesiæ tuæ conferam honorabilem portionem.

[7] Eo tempore quidam Catholici, viri strenui, de frontaria Maurorum, qui Almugavares vocantur, collecta suorum multitudine, de nocte terram Saracenorum furtive ingressi sunt. Qui cum venissent Cordubam, & custodes murorum ipsius civitatis barbari minime vigilarent; per scalas & funes civitatem magnam Cordubam o intraverunt, & maximam obtinuerunt partem turrium & murorum. [Capto a Christianis Cordubæ suburbio,] Et cum adversus Saracenos fortiter dimicarent, & multos ex eis occiderent; festinanter miserunt nuntios ad Regem Fernandum, ut ad eorum properaret succursum. Erat tunc in partibus illis heros potentissimus, Alvarus de Castella; & veniens festinus ad succurrendum Christianis, extra Cordubam tentoria fixit. Paucissimi erant Christiani, habito respectu ad Saracenos: sed quotidie de barbaris, adjuvante Domino, triumphabant. Quantæ autem magnanimitatis fuerit Rex Fernandus, ex hoc potest adverti, quod statim Beneventanis, & Zemorensibus, & aliis sibi adstantibus dixit: Si quis est hic amicus & fidus vassallus, sequatur me. Erat tunc hiems valde pluviosa: & dum non haberet secum centum milites, [eodem cum paucis proficiscitur,] ingressus est audacter per frontariam regni Legionis, & cum paucis Cordubam venit. Magnus timor & dolor invasit amicos cunctos Regis Fernandi, cum pervenit ad eos, Regem se tanto discrimini contulisse. Accelerabant cuncti tanto Domino subvenire, sed resistebant eis flumina inundantia & pluviarum tempestas. Rex autem Fernandus stabat fortis & imperterritus, & Saracenos cum suis fortiter feriebat. Et cum ingressum civitatis & egressum non possent Christiani Saracenis prohibere, eo quod prohibente flumine magno p Guadalquivir ad alteram partem non poterant transire, & Saraceni egrediebantur & ingrediebantur per pontem; Rex Fernandus fecit fieri balsas q & navigia de lignis & coriis, & ipse Rex cum paucis primus transivit. Tunc prohibitus est Saracenis egressus & ingressus, & cepit Rex castrum quod erat in ipso ponte.

[8] [ac denique urbem obtinet,] Obsessa fuit civitas Cordubensis, undique properante Christianorum exercitu: & cum quotidie ab utraque parte gladiis mortiferis & jaculis fortiter certaretur, tandem laboribus multis & fame victi Saraceni, Regi glorioso Fernando Cordubam civitatem inclitam tradiderunt: & ipsi Saraceni recedentes, se aliis Agarenorum oppidis contulerunt. Ingressus est Rex Fernandus Cordubam, cum gloria & lætitia magna; & eliminata omni spurcitia Mahometi, Pontifices sacri, in festo Apostolorum Petri & Pauli, ad honorem D. N. Jesu Christi & Genitricis ejus Reginæ cælorum Mariæ, in eadem urbe divina mysteria peregerunt; magnum illud Saracenorum oratorium Genetricis Dei Mariæ nomine decorantes. [& restituit campanas S. Iacobi.] Inventæ sunt ibi campanæ, quas ob insigne ab ecclesia S. Jacobi Apostoli Rex Cordubensis olim detulerat Almanzor r: & Rex Catholicus Fernandus fecit eas Saracenorum humeris ad ecclesiam S. Jacobi s reportari. Capta est civitas Cordubensis Æra MCCLXXIV: & reversus est inclitus Rex Fernandus Toletum cum victoria & gloria magna. O quam beatus iste Rex, qui abstulit opprobrium Hispanorum, evertens solium Barbarorum, & restituens ecclesiæ S. Jacobi Apostoli campanas suas cum magno honore, quæ multo tempore fuerant Cordubæ, ob injuriam & opprobrium nominis Christi. Accepit etiam Rex Fernandus Turgellum, Sanctam-Crucem, Alhange, & quædam alia castra.

ANNOTATA.

a Is est annus Christi 1217. Flos Sanctorum aliique paßim notant annum Christi 1216, sed male; cum Alfonsus avus solum obierit anno 1214, 6 Octobris; & postea puer Henricus Rex vixerit in regno annos 2 menses 10, mortuus 6 Iunii 1217. Porro quem Lucas Fernandum, Rodericus integre Ferdinandum, media ætas Ferrandum, quin & Ferdenandum scripsit: Castellani autē, & nunc paßim Hispani, F initiale soliti mutare in H, scribunt Hernandum: quod sequitur Flos-Sanctorum. Similiter nomen Patris diversimode scribitur, Aldefonsus, Adefonsus, Alfonsus, & vulgarius Alonsus: sunt etiam qui idem faciant cum Hildefonso.

b [Sancti zelus contra hæreticos.] Huc spectat quod Odoricus Raynaldus ad an. 1236 ex Regesto Gregorii Papæ IX lib. 10 Ep. 182 notat his verbis; Cum Palentiæ aliquos hæretica lue infectos deprehendisset Ferdinandus, candenti ferro æternis infamiæ notis in vultu inuri jussit: ii vero, calamitatis illius sensu ad pœnitentiam ducti, conciliari Ecclesiæ solvique anathemate demisse flagitarunt: quam Provinciam Gregorius Episcopo Palentino dedit.

c Quia pater ejus vocabatur Philippus, filius Frederici Ænobarbi & Frater Henrici Imperatorum, ipse electus post fratrem Imperator; hinc auctori Legendæ veteris obrepsit, ut Beatricem faceret filiam Philippi Regis Franciæ.

d Eadem Legenda solum nominat quinque, & quidem ordine perturbato, Alfonsum, Fredericum, Emanuelem, Philippum, & Henricum: oportet autem ut Patri præmortui sint Ferdinandus, Alienor, Maria, unde postea eadem nomina indita sint liberis ex secundo thoro susceptis. Idem ipsimet Sancto accipiendi nominis occasionem dedit: nam (ut ait Zuniga) Alfonso Legionensi ex priori cum Tarasia Lusitana contubernio natus filius, Ferdinandus dicebatur; sed infans obiit, prius certe quam noster hic nasceretur.

e Ferrerola, seu Ferreola, vulgo Herrera: illud forte quod inter Palentiam & Cordubam media fere notatur via.

f [Dos R. Berengaria.] Nempe, ut ait Rodericus lib. 7 cap. 31, Alfonsus Castellanus, celebratis filiæ nuptiis, omnia quæ jure belli abstulerat, nunc genero, olim hosti, dedit filiæ suæ: & hæc utique dirempto matrimonio debebant ipsius filiorumquemanere: & sic antea cap. 24 dixerat, quod post divortium guerræ & vastationes vix aliquo tempore inter Reges cessaverunt, Rege tamen Castellæ in omnibus prævalente, & de regno alterius castra plurima occupante: sed tamen nec sibi, nec filio, sed nepoti Ferdinando omnia acquirebat: quem vel ideo studiosius apud se retinebat; & primum restituit Patri per pacta anni 1213.

g Rodericus (cui potius hic credimus) ait, non nisi exercitus Castellani præcursores fuisse, qui Legionensi Regi occurrentes, absque certamine fugerint in castellum istud; ibique inclusi cœperint de concordia agere, læso qui bellum suscitabat Alvaro.

h De Prædicatorum Conventu Madritensi extat diploma apud Spinosam fol. 152 lingua vulgari antiqua, initio tamen ac fine Latino scriptum, ubi dicitur Ferdinandus, Dei gratia Rex Castellæ & Toleti (quodtantumdem est ac si nunc scriberetur Castellæ Veteris & Novæ, hujus enim caput erat Toletum, & nomen Maurico istic regno tribuebat) &, Facta carta apud Medinam del campo, XXIV die Junii Æra MCCLXVI anno regni sui XI, qui est Christi an. 1228.

i Vereor ne depravata sit lectio: quia tamen Lucas, Chronicon suam non perduxit usque ad obtentam Jaën, non audeo legere divisim Martos, Jahen.

k Tarasia, Sancii Regis Portugalliæ filiæ, prius ducta quam Berengaria, sed post ternam prolem susceptam, propter affinitatem in secundo gradu, ab Alfonsi thoro separata. Agit de hoc conjugio incesto Rodericus Toletanus lib. 7 cap. 24; ac deinde de matrimonio Berengariæ & divortio.

l Castrum S. Stephani distat Vbeda Euro-boream versus milliaribus tribus. Atque hic universim nota, Milliaria communia Hispanica a me asurpari in dimensione locorum, quorum novem constituunt Belgicas horarias leucas decem.

m Illud scilicet, quod juxta monasterium de las Huelgas ibidem fundaverat Rex Aldefonsus.

n Fuit S. Isidorus Episcopus Hispalensis, universæ Hispaniæ patronus habitus: colitur autem 4 Aprilis. Hujus corpus Ferdinandus I, a Rege Mauro impetratum an. 1063 Legionem transferendum curavit, erecto in hujus honorem hic nominato monasterio Canonicorum Regularium cujus alumnum fuisse, quem præ manibus habemus, Lucam. postea Tudensem Archidiaconum atque auctorem Chronicæ, opinatur Magister meus R. P. Henschenius, ad Acta Vitæ & Translationis, ab eodem juniore composita.

o Non civitatem acceperunt, sed ejus suburbium anum post antemurale, ut ex sequenti ipsius urbis oppugnatione apparet.

p [Bætis fluvius] Quadalquivir, antiquis Bætis, unde Hispania Bætica, nunc Andaluzia. Nomen autem Guadalquivir, dicitur Arabice idem sonare, quod, Magnus fluvius. Sed quomodo hic non erat Pons, quandoquidem Chronica num. 90 tam expresse dicat, Regem castra metatum ad Pontem Alcoleæ, qui hodieque invenitur notatus in tabulis? cum etiam num. 50 describatur Laurentius Suarez, Eziga veniens quasi ad exploranda Sancti Regis castra, desiliisse in pedes ad caput pontis, per quem erat ad eadem castra transgressurus? Placet credere, structum eo loci, ubi Rex castra fixeras, pontem fuisse, postquam ratibus transitus fluvius erat; idque ad necessariam defensionem eorū qui jam tenebant Castrum Pontis Cordubensis, quē ex Theatro Vrbium supra proposui, [Cordubæ ponte instratus] una cum præstructo antiquitus castro, & cum tertia circiter ac præcipua urbis parte, continente Palatium Regium A, atq; Mesquitam B, nunc ecclesiam S. Mariæ, Maurorum antiqua & hactenus conservata quadamtenus opera; quæ inter situm est Archiepiscopium C. Quidquid porro post Regiam excurrit murorum in Occidentem, equilibus & viridariis Regiis occupatur: [& arx ad eumdem.] post Metropolitanam vero versus Ortum magis procurrit civitas, pluribus ecclesiis ac civium domibus stipata: quam credas (si solum Tudensem legas) occupatam a Christianis fuisse: sed Chronica, distinctius loquens, docet, suburbium dumtaxat obtentum, quod ultra hanc partem longius verosimiliter protendebatur, dirutis nunc quæ ipsum tunc civitati jungebant muris turribusque.

q Balsa Hispanice, Latine ratis dicitur.

r [Campana S. Iacobi restituta,] Circa an. 990 anno 13 & ultimo Regis Almansor, occupata Compostella, minores campanas inde ablatas scribit Rodericus lib. 5 cap. 16: quod sacrilegium Barbaro fatale fuit, etsi alioqui ab ulteriori injuria sacro loco inferenda abstinuerit, fulmine territus.

s Addit Legenda, quod sicuti humeris Christianorum avectæ fuerunt campanæ, jubente Almansore; sic de mandato Ferdinandi, eas referre coacti sint ipsimet Mauri.

* an parcebat?

* an Germanorum

PARS SECUNDA.
Ex libro Hispano, dicto Flos-Sanctorum, anni MDXXXII. a

EX LEG. HISPAN.

[9] Statim post subactam Cordubam, abiit Rex excursionem facturus in ditionem Hispalensem: [Argonæ Regem sibi concilians Sanctus,] cui Argona transeunti indicatum est, quod ibi esset Rex nomine Alhamad, idemque generosus eques, qui ei magnum posset inferre damnum, posteriora exercitus cum impedimentis carpendo. Hoc intellecto, statim versus Argonam Rex tetendit, misitque ad Regem Alhamadum, causa tractandi cum eo. Qui cum egressus esset ad Regem, eique se subjecisset; promisit ei Rex, quod si Argonam tradere vellet, facturus eum esset Regem Granatæ; interim tueretur exercitus Christiani impedimenta, curaretque ne quid eorum periret. Quod cum ei Rex Maurus jurasset, abiens Fernandus incurrit in agros Hispalenses. Misit deinde Rex nuntios ad præcipuos quosdam Granatensis urbis incolas, [faciensque Regem Granata,] ut exauctorato eo quem tunc habebant Rege, Alhamadum Argonensem Regem assumerent: hoc vero cum eis persuasisset, eo quod Alhamadus nomen haberet viri fortis, isque ad regnum pervenisset, continuo tradidit b Fernando Argonam. Fernandus vero eumdem monuit, ut recordaretur, quod per ipsum factus esset Rex Granatensis; ideoque petebat ut sibi traderet civitatem Jaën c, sub hac conditione, ut eam ipsi redderet quandocumque is postulasset: [Iaën ab eo sibi concessam munit.] atque ita urbem illam obtinuit, arcemque in ea, quæ nunc est, ædificavit. Molitionem autem istam ægre ferentibus Mauris, & cur id faceret interrogantibus, respondit; hoc se facere, ut ne civibus cogeretur esse molestus, sed sibi suisque illac transituris absque incommodo eorum hospitium inveniret.

[10] Toletum deinde rediturus Fernandus, Cordubæ reliquit Magistrum D. Pelagium Correa, [Mauros Hispalenses excursionibus fatigat.] & D. Rodericum Alvarez Asturicensem, aliosque plures, Hispalim usque excursuros. Metatus est autem Magister Pelagius in loco, qui dicitur Sant-Lucar d de Albayda, inter Hispalim & Tegadam; Rodericus autem, Alcalæ e de Guadayra: atque ex his locis adeo infestos habuerunt agros Hispalenses, ut ad magnas angustias Mauros compulerint. Inito ergo cum Proceribus suis consilio, convenerunt de certa auri summa, duobus istis Equitibus danda, pro pace cum iis habenda: quam illi haud difficulter concesserunt. Quia autem sciebant Mauri, Fernando Regi constitutum esse manere in Castella totis tribus annis, decreverunt quantam maximam possent sementem facere: quod ita eis successit, ut si messem colligere permitterentur, deesse iis non potuisset annona per annos viginti, adeo fœcundus fuit annus iste. Tunc Magister Pelagius & D. Alvarus significarunt Regi quidquid actum erat, & quod, nisi ipse novam messem nunc collecturus veniret, non deberet intra viginti annos de capienda Hispali cogitare. Hoc nuntio accepto Rex, statim & absque mora Burgis f discessit, cum Equitibus circiter centum: & evocatorias misit per regnum totum, [dein urbem obsidet:] mandans ut omnes Hispalim convenirent. Advenit autem eo Rex Fernandus medio Martio, anno Domini g MCCXLVIII, civitatemque tam arcte cinxit ex omni parte, ut necessaria ad victum inferri in eam non possent, nisi per h Axarasam: quæ non poterat præcludi, eo quod prope Trianense i castrum tensa erat catena perquam grandis, trans ipsum fluvium, a Turri-aurea usque ad alteram partem: quæ catena adjumento magno Mauris fuit. Quidam autem, Romanus k Bonifacius dictus, civis Burgensis, dixit Regi: Habeo navim valde bonam, quacum, si bonum ventum annuerit Deus, velis expansis provectus, intendo catenam istam perfringere.

[11] Tum Rex per triduum integrum se recepit ad orandum, & nec ullius alloquium suscepit; [eamque per deditionem accipet.] ab oratione autem regrediens mandavit, ut nautæ navim appararent. Quæ cum velis expansis promoveretur, tam validus ea implevit ventus, ut sursum in flumen provecta, non tantum catenam illam perruperit, sed etiam pontem justo ab inde spatio dissitum. Qui successus magnam Mauris molestiam attulit, utpote jam omni ulteriori spe necessariæ annonæ obtinendæ privatis. Ergo parvo post tempore petierunt Mauri loqui cum Rege, qui eis transmisit Rodericum Alvarez Asturicensem; cui dixerunt, quod ei tradituri essent civitatem, modo sibi liceret egredi cum uxoribus, liberis, atque fortunis; manere autem volentibus, sub Regis obedientia atque ad ejus servitium, id liceret. Rex vero arbitrium conditionum ad Adefonsum filium retulit: qui respondit, faceret pater suus quod bonum videbatur. Postea vero redierunt Maurorum legati, petentes inducias sibi dari, ad demoliendam turrim & mezquitam majorem: qua de re Adefonsus interrogatus edixit, quod si vel unicam tegulam in civitate moverent, omnes mactari juberet. Videntes igitur talia frustra peti, supplicarunt Regi, ut septem dies sibi concederet, intra quos civitatem traderent, ea qua Rex vellet conditione & forma. Intravit ergo Rex Fernandus in urbem Hispalensem die VIII l Novembris, anno Domini MCCXLVIII: mansit autem in urbe major m pars incolarum.

[12] Post hæc tam Rex quam Magnates ejus in Castellam redeundum esse censuerunt, [In Castellam rediturus] dimissis eorum aliquibus ad custodiam civitatis. Verum hoc ne fieret tali ratione dicitur fuisse impeditum. Parasitus n quidam Fernandi Regis, Paya dictus, conscendit turrim majoris ecclesiæ, numeravitque plateas a Christianis insessas; facile utique distinguendas ab aliis, quia unusquisque Magnatum vexillum suum extulerat e loco in quo hospitabatur. Hinc agnovit quanto in periculo, si Rex discederet cum exercitu, futuri essent reliqui. Ergo ad Fernandum accessit, & dixit: Domine, unam a te gratiam peto, videlicet ut cum omnibus Primoribus tuis mecū velis prandere in summa turri majoris ecclesiæ. Cumque responderet Rex, quod locus omnes non caperet; In illa, inquit, turricula, o Rex, quam superne vides, & existimas tam parvam esse, plus quam quinquaginta viri contineri possunt. Tum Rex petitioni annuit; & abiit Paja: hora autem congrua accersivit Regem cum suis Magnatibus. Qui cum ascendissent; Prandium, inquit Paya, quod vobis paratum habeo, est ut videatis hanc civitatem, quam Dominus Deus noster donavit vobis. Cui Rex, Video eam perquam bene, & benedictus sit Deus, per cujus misericordiam acquisimus eam. At ego, [ne id faciat sapienter monetur a parasito,] replicat Paya, faciam ut multo melius eam videas: & monstravit ei vexilla Magnatum & Tribunorum, qui ibi erant; & quam exiguam partem civitatis occuparent, jussit considerare. Ad quæ Rex, Vere, inquit, miseret me civitatis hujus. Tum parasitus: Si modo, cum hic sunt Castella & Legio, non habitatur Hispalis: quomodo hinc abiens credis relicturum te, qui eam faciat habitari? Equidem edico tibi, quod si semel hinc abieris, numquam in eam sis rediturus. Tum vero Rex, inquit, Etiam ex ore fatuorum prudentia quandoque consilia proficisci audivi sæpius; atque ex nunc promitto Deo, me numquam in Castellam rediturum, [ibique manere vovet:] sed hic sepulcrum habiturum. Atque ita Fernandus Hispali mansit, eamque a frequenti populo habitari fecit, incolis ex omni Hispania accersitis: & post captam urbem in ea vixit sanctus hic Rex tribus cum dimidio annis.

[13] Quando autem se vidit morti vicinum, accersito ad se filio Adefonso, post multa sancta ac salutaria monita, ei dixit: Urbem Jaën a Granatensi Rege teneo, sub ea conditione, ut eam redderem quandocumque reposceret: [jubet Regi Granatæ Iaën restitui,] volo autem ut fides mea etiam post mortem meam præstetur integra, sicut eam servavi cuicumque ipsam obligavi cum viverem. Itaque volo ut reddas eam Granatensi Regi, quandocumque volet; tibi autem serves arcem, quia ipsam ædificavi, & est mea. Hoc autē præstitit Rex Adefonsus post mortem patris sui. Fernandus vero, cum res ad animæ suæ statum pertinentes composuisset, magna cum devotione petivit Sacramenta: & recepturus Corpus Christi, surrexit de lecto, seque in terram prostravit, dicens, Domine, unde merui, [susceptisque devote sacramentis,] ut venires ad me? Et prius quam ipsum susciperet, accepit restim colloque circumjecit: tum genibus ac cubitis terræ innixus, dixit: O Domine mi, amore mei passus es aliam magis crudelem restim collo suo circumdari: ego vero miser quid feci pro te? Obsecro, Domine, ne consideres quam male possim tibi rationem reddere eorum quæ mihi commendasti, & temporis impensi: sed considera, qualis ipse sis, & miserere mei. Atque ita cum multis lacrymis recepit Dominici Corporis Viaticum, petens ab omnibus sibi ignosci, si cui gravis fuisset, vel causam quærendi de se dedisset. Mox testamentum suum condidit, filio suo Adefonso expresse mandans, [pie moritur an. 1252.] ut magnam curam Reginæ gereret, fratres bene educaret, famulis suis esset munificus, & subditis omnibus æquus o. Denique Clerum totum ibi præsentem, post recitatas Letanias, præcepit canere, Te Deum laudamus. Sumptaque in manus candela, & Cruce ante se posita, inclinavit caput: ac magna cum devotione animam tradidit Creatori, in urbe Hispali, die XXX p Maji, anno Domini MCCLII, regni vero sui XXXV.

ANNOTATA.

a In hac secunda parte multa dicuntur plane aliter quam a Garibajo ac Mariana, Chronicam Ferdinandi antiquam secutis, cui nos quoque plus fidei inesse arbitramur: volui tamen Legendæ istius verba hic dare, judicium discriminis faciendi Lectori relinquens.

b Argonam scribo, quod Hispanis Arjona scribitur, suum j pronuntiantibus sicut Græci pronuntiant χ. Cur ergo, inquies, non scribis Archona? Quia nempe disparatißimum sonum apud Hispanos habet ch: accipiam ergo & hic & alibi litteram g, ut genuino sono Hispanici j viciniorem. Argonam autem volunt aliqui Albam Virgaonensem Plinii, vel Aurigiam Livii fuisse, inter Iaën & Anduxar. Chronica urbem obsessam fuisse scribit & deditione captam.

c Jaën, Latine scribentibus Roderico & aliis Giennium & Gienna, quam Chronica dicit prius obsessam & ad extrema redactam, quam Rex barbarus, se suaque fidei Ferdinandi committens, urbem tradi juberet; nec meminit illa adjectæ conditionis, imo Christianos incolas illuc inductos scribit, utique Mauris omnibus aut plerisque egredi jußis. Nihil etiam ibi de promotione Alhamadi, per Ferdinandum curata.

d San Lucar de Albayda, hodie, San-Lucar la Major, urbi Hispalensi ad Occidentem jacet, cis flumen Guadiamar, intervallo circiter leucarum 4; distinguendum a San-Lucar de Barrameda, maritimo oppido adæstuaria Bætis, ac veluti portu urbis Hispalensis.

e Alcala de Guadayra, ad Orientem ejusdem urbis, vix duabus leucis inde abest.

f Chronica ait, Cordubæ fuisse Regem, cum obsidendæ Hispalis consilium cepit, mutato priori proposito redeundi in Castellam: Cordubam quoque jussum convenire exercitum, cum quo plura oppida prius occuparit quam inchoaret obsidionem.

g Eadem ait obsidionem sedecim menses tenuisse, proinde deberet cœpta fuisse anno priori 1247 mense Iulio.

h Axarafæ vulgo dicuntur excelsæ porticus seu ambulationes: sed eo nomine hic intelligitur ingens terræ tractus trans Bætim, quia forte excelsior quam citerior ripa.

i Dabimus in Actis plenam urbis descriptionem, & ipsius Catenæ, cujus tamen nulla fit mentio in Chronica.

k In Chronica dictus Raymundus: nempe inter nomina vulgaria Ramon & Roman sola vocalium transspositio significationem variat.

l Certum hic mendum est, cum constet quod accepta sit in deditionem urbs, traditis portis & Alcazario, die S. Clementis 23 Novembris: quem diem Civitas eo nomine celebrem agit quotannis. Fortaßis die 8 ejusdem signatæ fuerunt, conditiones deditionis faciendæ: & hoc Auctorem deceperit. Ipse autem Rex primum ingressus est civitatem 22 Decembris in Translatione S. Isidori, egreßis qui egredi voluerunt Mauris.

m [An omnes Mauri Hispali pulsi?] Licet post mensem unum a deditione omnes exire coactos dicat Chronica: tamen ad salvandam sequentem narrationem, credatur, tantum fuisse egressorum numerum, quamvis manere volentibus id per pacta licuerit, ut hi respectu illorum quasi nulli fuerint; respectu tamen ingredientium Christianorum tam multi, ut eis formidabiles esse debuerint, saltem de conflanda cum egreßis conspiratione, quam primum Rex cum exercitu receßisset, uti mox infra insinuatur: atque ita pars major apud Tudensem, intelligatur pars magna.

n Hispanice Truhan, quod etiam Morionem significat, quales Regibus ad delicias esse solent, sapienter fatui. Turrim vero hic indicatam infra plenius describemus, atque etiam spectandam in imagine dabimus.

o [Generosum Sancti dictum in morte.] Rodericus Sancius Palentinus Episcopus, parte 3 cap. 40; Habent, inquit, Hispanorum Annalia, quia cum hic gloriosus Princeps in agonia mortis esset constitutus, a quodam Milite interrogatus est, quale sepulcrum aut statuam sibi jubebat apponi. Cui ille; Immaculata, inquit, ut potui, vita mea ac gesta, sint mihi sepulcrum & statua.

p Idem eodem loco addit. Quo die auditæ sunt voces in cælo, [Voces cælestes an sub ea auditæ?] En moritur justus & nemo considerat. Cuncti fideles ob ejus obitum ineffabiliter flebant, dicentes, Utinam talis Princeps aut non nasceretur, aut non moreretur! Hoc quidem a Gentilibus de Gentili Imperatore dictum tolerari poterat: inter Christianos autem explicationis eget, ut commode intelligatur: alioqui enim certum est, nullum regioni cuipiam majus bonum posse divinitus obtingere, quam Regem Sanctum; qui licet vel modico vivat tempore, suorum tamen Patronus perpetuus erit in cælis. Quod autem attinet ad voces auditas in cælo, tales occurrunt frequenter, in Martyrum paßionibus iis, quæ in locum verorum Actorum, aut numquam scriptorum aut a tyrannis abolitorum, post multa secula scriptæ ideoq; suspectæ sunt; in sincerioribus tamen & notarialiter exceptis, cum ipsi Martyres paterentur, eas numquam invenias. Quis autem citra hæsitationem credat, Palentinum habuisse idoneæ antiquitatis & fidei testem ad rem tam insolitam asserendam, quam tacuit auctor Chronicæ, satis alias proclivis ad mirabilia narranda, ut nihil de auctore Legendæ dicam?

ACTA PROLIXIORA:
Ex Libro VIII Roderici Archiepisc. Toletani coævi, & Chronica Hispanica sancti Regis, juxta Ms. Hispalense edita Vallisoleti, an. MDXXXV.

Ferdinandus, Rex Castellæ & Legionis, Hispali In Bætica (S.)

EX LEG. HISPAN., EX ROD. TOLET.

Roderici textum integrum, iisdem quibus est editus verbis legendum proponens, sed nonnullis ex Chronica acceptis Capitibus interpolatum; primum, quidem necessarium duxi numeros Capitum quibus distinguitur textus ille, notare in margine usque ad n. 99, ubi Roderici historia finem accipit: deinde congruum censui, hic præmittere distributionem Capitum, in ipsa Chronicæ editione servatam, adscribendo e regione numeros nostros, initio talis cujusque Capitis respondentes; ut, cum aliquis incidet in libros Hispanicos, in quibus Chronica prædicta citatur per Capita, promptum ei sit sensum Latine expressum invenire. Quod si numero addatur *, notabis istic, ubi tale signum reperitur in contextu inchoari, quod ei respondet, Caput. Qui Chronicam hanc prælo paravit, Hispalensis fuit (ut patet ex Prologo) nam nostram appellat: & Hippolytus de Vergara, Discursu 6 de S. Ferdinando, nominatim indicat, D. Didacum Lopez de Cortegana Archidiaconum ipsius Metropolitanæ ecclesiæ. Misit autem is ecgraphum suum an. 1535 Vallisoletum, quia ibi jam impressa fuerant successorum Regum Chronica, ut habetur in titulo; Chronica Sancti Regis D. Ferdinandi, hujus nominis Tertii, qui Hispalim totamque Bæticam obtinuit, & fuit pater D. Alfonsi Sapientis, avus D. Sancii Generosi, proavus D. Ferdinandi Quarti, qui veneficio periit; tritavus D. Alfonsi Undecimi, qui Algeziras vicit: quorum omnium Chronicæ similiter habentur impressæ. Habeo postremas duas, totidem intermedias requiro: &, si quis submiserit, beneficium agnoscam.

PROLOGUS EDITORIS HISPANI.
Magnifico & Prænobili Domino, Don Fernando Enriquez.

Inter alias scripturas, Magnifice ac Prænobilis Domine, [Post quædam Summaria antea edita,] quæ reperiuntur in bibliotheca hujus sanctæ Ecclesiæ Hispalensis, inveni historiam sancti Regis Don Fernandi, qui acquisivit sibi hanc insignem & prænobilem civitatem. Quamvis autem Summaria quædam hujusmodi Chronicæ fuerint impressa; conducibile tamen mihi visum est, etiam hanc prælo subjicere: utpote copiosiorem, & quia in ea diffuse narrantur Regis illius heroica facinora, æterna memoria digna; ac denique ne diutius conclusa detineatur historia, tantopere expetita, præsertim in hac prænobili civitate, quam obtinuit non sine labore maximo, propriæ vitæ periculo, [ipsa Chronica integra profertur;] impendioque suorum redituum & thesaurorum; quos præmisit in cælum, istic sibi restituendos. Quia autem ad perfectionem historiæ opus est paulo altius repetere ejus originem; incipit narratio a Rege Alfonso, sancti Regis avo, filio Sancii cognomento Desiderati, quo melius intelligatur ordo Regii sui stemmatis, nobiliumque & illustrium ejus operum. Longum enim & confusionis plenum opus foret, ipsum deducere per omnes illos Reges, qui Sanctum regnando præcesserunt; nostræque intentionis dumtaxat est texere illius historiam. [& tantum quoad voces aliquas innovata.] Hæc vero emendanda fuit, aut (ut expressius loquar) renovanda, quoad pronuntiationem nonnullorum vocabulorum antiquorum, ut a modernis melius intelligantur.

[2] Quia autem ad Dominationem vestram, tamquam primum Equitem civitatis hujus, & ejusdem cum Sancto nominis consortem, pertinet præcipue favere magnis & nobilibus facinoribus ejus; existimavi quod merito deberem ipsi inscribere hanc Chronicam, [offerturque D. Fernando Enriquez,] ut sub ejus auctoritate & favore publicetur in gratiam legere cupientium: idque eo magis, quod Dominatio vestra, hoc anno millesimo quingentesimo decimo quinto, in festo S. Clementis, extulit Gladium ipsius sancti ac beatissimi Regis, quando celebratur solennissima processio, in memoriam ejus diei quo acquisita hæc civitas fuit; & existens in capella Regum, demonstravit desiderium videndi ipsius Chronicam. Hoc enim me permovit, ut, ad obsequendum voluntati isti tuæ, eam emendarem, sicut dixi, & nomini vestro inscriberem: quo scilicet nomine, nec non ingenuis tuis ac nobilibus moribus, imitaris eumdem. [cum excusatione mutati leviter Styli:] Credo equidem non defuturos, qui me reprehendant, dicantque non debuisse mutari vocabula antiqua; quæ plus majestatis & auctoritatis quam moderna videntur habere. Verum illis facile respondetur, quod dum historia aliqua Latina in linguam nostram vulgarem convertitur, non utamur Latinis vocibus, quantumvis magis sonoris quam sint nostra Romana; sed idiomate secundum tempus usitato: quem usum videmus intra spatium quadraginta aut quinquaginta annorum notabiliter mutatum ab eo qui ante fuerat. Verum favente Dominatione vestra, hæc & alia maledicorum dicteria parum mihi curæ sunt, aliud non ambienti quam ut maneam, quod sum, famulus vester. Tali ergo fiducia & robore nitens Historia, invocato nomine Dei, & Virginis Mariæ Dominæ nostræ matris ejus; suisque & vestris protecta armis, initium accipit, quemadmodum sequitur.

[3] Hactenus ille, cujus rationes pro exoletarum vocum mutatione, quamvis in vulgo plausibiles & acceptandæ, eruditis tamen (hoc saltem tempore) minus probabuntur. Tales enim non quærunt vetera istiusmodi scripta, ad excolendum ista lectione sermonem; sed sinceram in iis veritatem spectant, & hanc in originariis verbis certius tenere se credunt. Huc autem spectat, quod R. P. Laurentio Surio accidit, celligendis Sanctorum Actis alias de tota re litteraria optime merito. Is dum sui seculi fastidio consulens, phrasim eorumdem Actorū subinde leviter immutavit, tunc fortaßis non inutilem diligentiam assumpsisse visus fuit, [quod tamen præstitisset non fecisse.] quando hæreticis sciolis risui erat ecclesiasticorum scriptorum rudis simplicitas; nunc autem (eorumdem quoque judiciis in contrarium sic versis, ut vel apicem mutare ex ortographiæ Latinæ legibus scrupulo ducant, suamque fidem egregie probasse se credant, si quotiens, Ammoneo, Conlabor, alioque similia stribliginis semibarbaræ menda servaverint) nunc, inquam, Surii factum arguitur factum ab æquis iniquisque; nec desunt, qui tali occasione sensum quandoque non leviter immutatum vel obscuratum querantur. Antiquorum quippe monumentorum eadem quæ statuarum & monetarum ratio est, quibus apud peritos æstimatores pretium venit ex quadam scabritie fuscoque colore, tamquam veræ antiquitatis earum characteristicis notis. Ea propter decessores ac Magistri mei, Bollandus atque Henschenius, Sanctorum Acta susceperunt edenda, servata primigenia scriptorum, quantumvis subbarbarorum, phrasi. Quo nomine licet eos initio sugillarent dicaciores quidam Franci, Scriptores Silvestres eos appellando; cito tamen obmutuerunt, confusi unanimi approbatione eruditiorum apud se virorum. Hi vero non solum in Latinis medii ævi scriptis invariatum stylum servandum esse judicarunt, sed in ipsis quoque Francici idiomatis libris antiquitus compositis: quorum nonnullis, ut vulgo consulerent, hodiernæ phrasis contextum recentem addiderunt columnatim, quomodo alias Græco-latina imprimuntur; alii satis habuerunt recentiora vocabula, antiquatis respondentia, ponere in margine, vel Annotationibus subjunctis obscuritatem tollere, & laborem lectoris sublevare. Idem utinam in hac quoque Chronica factum ab editore fuisset: fecisset autem id tanto facilius, quanto pauciora mutarunt Hispani ut in habitu, moribus, religione constantiores quam ceteræ paßim nationes; sic in patrio quoque sermone variando parciores cunctantioresque.

[4] Dicta autem Chronica, sicut Vallisoleti impressa habetur, dividitur in septuaginta octo Capita: quæ quia more nostro contrahuntur ad numerum minorem & reliquo operi conformem, magisque idoneum Annotationibus interponendis; ipsos veteris illius divisionis Titulos, continua serie hic præpono, sicut alibi habentur impreßi ad calcem, addito ubique numero, ubi singula requirenda sunt, in nova nostra divisione. Asteriscus * vero significabit in medio talis paragraphi novum Chronicæ Caput inchoati.

VETUS DIVISIO.
Incipit Chronica Sancti Regis Don Fernandi, hoc nomine Tertii, qui acquisivit Hispalim.

Cap. I. De nobili Rege Don Alfonso, hujus nominis nono, filio Regis Don Sancii Desiderati, ejusque grandibus facinoribus. Num. 5
II. De Rege Don Henrico, hujus nominis primo, qui regnavit post mortem nobilis Regis D. Alfonsi. 13
III. Quomodo Rex Henricus comitia celebravit Vallisoleti. 14
IV. De malis & rapinis exercitis per D. Alvarum, & quomodo conatus sit discordiam adducere inter Regem ejusque sororem ac tutricem D. Berengariam. 15
V. In quo commemoratur mors D. Henrici Regis. 16*
VI. Quomodo post Henricum regnavit D. Fernandus, & quomodo D. Alfonsus ejus pater voluerit ipsi regnum auferre, ex consilio Comitis Alvari. 17
VII. Quomodo D. Berengaria & Rex Fernandus fecerunt adferri corpus Regis Henrici a castro Tarreco, & deportari Burgos. 20*
VIII. Quomodo Comes Alvarus & fratres ejus grandia damna intulerint ditionibus Regiis: & quomodo Rege ac matre ejus Herrera transeuntibus, captus fuerit Comes Alvarus, per Equites qui Regem comitabantur. 22
IX. Quomodo Comes Alvarus pepigerit cum Rege de tradendis ei oppidis & arcibus, quas ipse & frater suus tenebant, pro sua liberatione: & quomodo Palentiam ambo se receperint. 23
X. In quo narratur mors Comitis Alvari, & fratris ejus Don Fernandi. 24
XI. Quomodo nobilis Rex Fernandus uxorem duxerit D. Beatricem, filiam D. Philippi ex Alemannia & D. Mariæ filiæ D. Coysat * Imperatoris Constantinopolitani. 25
XII. Quid negotii habuerit D. Fernandus cum aliquot Equitibus, contra ipsum insurgentibus ejusque ditiones populantibus. 27
XIII. Quomodo nobilis Rex Fernandus, post pacificatum regnum suum, perrexerit contra Mauros, crudeli bello eos persequens, eisdemque multa oppida munitionesque eripiens. 28*
XIV. Quomodo nobilis Rex Fernandus nobilissime construxerit ecclesiam majorem Toleti, ex manubiis Maurorum, deque ejus aliis pluribus facinoribus. 29*
XV. De morte D. Alfonsi Regis Legionensis, patris D. Fernandi: & quomodo hic post obitum patris regnum ejus obtinuerit. 33
XVI. Quomodo nobilis Rex Fernandus iverit Legionem regni caput, fueritque receptus & agnitus Rex absque ulla contradictione. 34*
XVII. Quomodo Rex Fernandus ex condicto accesserit ad oppidum Tabogal, acturus cum Rege Portugalliæ, & miserit fratrem suum Dominum Alfonsum ad infestandum terras Maurorum. 35
XVIII. Quid acciderit D. Alfonso Infanti & D. Alvaro Perez, ingredientibus terras hostiles. 36
XIX. Quomodo D. Alfonsus Infans conflixerit cum Rege Abenhuc, eumque vincens fuderit. 37
XX. Quomodo Christiani, postquam repulissent Mauros intra portas Xerezenses, obtenta victoria collegerint spolia: ac postea occiderint multos Mauros, abditos intra spissitudinem olivetorum. 40
XXI. Quomodo Rex Fernandus obsederit Cordubam, & post dies aliquot obsidionis eamdem obtinuerit, Mauris ei se tradentibus.
Ita habet Hispanicus titulus, sed fallit; debuisset enim sic dumtaxat legi:
Quomodo Christiani obtinuerint suburbium Cordubense. 43
XXII. Quomodo Rex Fernandus confestim discesserit Benaventa, opem laturus iis qui suburbium Cordubense interceperant. 47
XXIII. Quomodo Abenhuc Rex Ecigæ voluerit in auxilium Cordubensium proficisci contra Regem Fernandum; sed ab ea mente deductus fuerit per D. Laurentium Suarez. 49
XXIV. Quomodo D. Laurentius Suarez Eciga discesserit cum tribus equitibus versus castra Regis Fernandi. 50
XXV. Quomodo D. Laurentius, post instructum de omnibus Regem Fernandum, egressus e castris rediverit Ecigam. 52
XXVI. Quomodo Abenhuc, ad auxilium Regi Valentiæ ferendum profectus, a quodam subdito suo sit interfectus Almeriæ. 53
Hic porro addendum fuerat: & quomodo eo mortuo Rex Fernandus Cordubam obtinuerit tradentibus eam Mauris. 54
XXVII. Quomodo major Mezquita Cordubensis fuerit consecrata, per Episcopos qui erant cum Rege Fernando: & quomodo Rex eam restauraverit, & necessaria quædam ædificia adjunxerit, ipsamque dotaverit. 55
XXVIII. Quomodo Rex Fernandus, post mortem D. Beatricis, contraxerit secundas nuptias cum D. Joanna, consobrina Ludovici Francorum Regis, filia Comitis Simonis & D. Mariæ uxoris ejus. 56
Prologus historiam prosequentis. 58
XXIX. Quomodo Rex Fernandus Toleto profectus sit Cordubam, eidem aliisque confiniorum munitionibus, annonæ penuria grandi laborantibus, provisurus. 58*
XXX. Quomodo Benalhamar, Rex Granatæ, magno cum exercitu Maurorum venerit ad arcem Martanam, eamque ad extremas redegerit angustias. 59
XXXI. De morte D. Alvari Perez, deque magno dolore quem inde hausit Rex Fernandus. 60
XXXII. Quomodo nobilis Rex, hac vice qua in confiniis fuit, multa oppida & loca munita obtinuerit; ceperitque Regem quemdam Maurum, qui de trans mare venerat. 61
XXXIII. De quadam discordia inter D. Fernandum Regem & Equitem quemdam ex Biscaya, qui D. Didacus Lopez nuncupabatur. 62
XXXIV. Quomodo Rex Fernandus, Burgis ægrotans, miserit filium suum D. Alfonsum ad confinia: cui Toletum venienti occurrerunt quidam legati missi ad Regem patrem ab Abenhud Rege Murciæ: quos D. Alfonsus, ibidem Toleti expeditos, remisit Murciam. 63
XXXV. Quomodo Rex a morbo relevatus, Murciam miserit magnam annonæ copiam, & versus confinia discesserit ipse. 64
XXXVI. Quomodo Rex Fernandus obtinuerit Argonam, aliasque urbes & munitiones. 65
XXXVII. Quomodo Mauri, Gazulæ dicti, incurrerint in arcem Martanam, & Fratres qui intus erant erumpentes, eosdem repulerint vicerintque. 72
XXXVIII. Quomodo Infans Murciam appulerit, cum magno annonæ commeatu, & Mulam obtinuerit. 72*
XXXIX. Quomodo Rex Fernandus Corduba discesserit cum uxore sua D. Joanna, ad colloquium cum matre sua D. Berengaria in Villa-regali, ac postea in campestria Granatensia incurrerit, & Jaënum obsederit. 73
XL. Quomodo Rex Granatensis tradiderit D. Fernando Jaënum urbem, eique seipsum subjecerit. 75
XLI. Quomodo nobilis Rex Fernandus cum exercitu suo discesserit Jaëno Hispalim versus, & ex itinere incurrerit vastaveritque agrum Carmonensem, atque Alcalam obtinuerit. 82
XLII. Quomodo nobilis Rex Fernandus, post occupatam Alcalam Guadayræ, reversus sit Cordubam; indeque iverit Jaënum, ubi decreta est obsidio Hispalensis. 83
XLIII. Quomodo nobilis Rex Fernandus obtinuerit Loram, Cantilianam, Guilenam, & Gerenam, & Alcalam del Rio. 84
XLIV. Quomodo adveniens Raymundus Bonifacii cum classe, quam Rex adduci jusserat, pugnarit contra triginta Maurorum triremes, & victoriam obtinuerit. 86
XLV. Quomodo quidam Eques, Rodericus Alvarez nuncupatus, fuderit cohortem Maurorum, venientium adversus classem Christianorum. 86
XLVI. Quomodo D. Pelagius Correa, transierit cum suis flumen, & cis Aznalfarachem residens, magno in periculo versatus sit. 87
XLVII. Quomodo Rex Fernandus castra in Tabladam transtulerit, propter damna in loco priori accepta, & metanti exercitui supervenerint Mauri. 88
XLVIII. De eo quod contigit Garciæ Perez de Vargas cum octo Mauris, quos obviam habuit, a castris ad pabulatores vadens. 89
XLIX. Quomodo post translata in Tabladam castra, in unam eorum partem incurrentes Mauri, pecora quædam abegerint; eademque ab erumpentibus Regiis fuerint recuperata. 91
L. De iis rebus quæ acciderunt Magistro D. Pelagio cum Mauris trans flumen. 92
LI. Quomodo Mauri Aznalfarachenses sæpius eruperint, pugnaturi contra Magistrum S. Jacobi D. Pelagium Corream & copias ejus, & de eo quod contigit. 92*
LII. Quomodo Mauri Hispalenses conati sint exurere classem Christianorum artificio quodam; sed caruerint successu, fusique ac cæsi sint. 93
LIII. Quomodo civitas Carmonensis deditionem ex pacto Regi fecerit. 94
LIV. Quomodo Alxotaf, cum omnibus Mauris Hispalensibus, assultum fecerit in castra Christianorum, dum Rex ad eam fluminis partem transisset, in qua erat Magister D. Pelagius Correa. 95
LV. Quid actum sit inter navales copias Christianorum & Mauros. 95*
LVI. Quomodo Prior S. Joannis decem Equitibus Mauris eripuerit, quam abducebant in castrorum conspectu, turbam vaccarum; animosiusque incurrens, protractus sit in locum infidiarum, cum maximo suo periculo. 98
LVII. Quomodo D. Henricus & Magistri Calatravæ atque Alcantaræ, cum Priore S. Joannis, expilarint suburbia, Benalgofar & Macarenæ dicta. 99
LVIII. Quomodo D. Didacus Lopez de Haro & Rodericus Gonzalez, qui stationem cum suis habebat ad portam quæ Macarenam ducit, fuderint Mauros, quotidie in ipsos erumpere solitos. 100
LIX. Quomodo Almogavares exercitus Regii insidias posuerint Mauris, & hi eas detexerint, magnoque numero eruperint contra insidiatores. 101
LX. Quomodo D. Laurentius Suarez, & Garcias Perez de Vargas, atque alii Equites, cum exiguis copiis, fuderint aciem Maurorum ad * portam Guadayræ. 102
LXI. Quomodo Rex Fernandus fregerit pontem Maurorum ad Trianam, duobus magnis navigiis usus, quæ favens ventus in ipsum impegit. 104
LXII. Quomodo Rex Fernandus, videns confractum Pontem, transierit personaliter ad obsidendam Trianam. 106
LXIII. De eo quod contigit Garciæ Perez cum quodam Infantione, eadem quæ ipse insignia gestante. 107
LXIV. Quomodo D. Petrus Ponce & Equites quidam alii posuerint insidias Mauris, damna multa inferentibus stationi Archiepiscopi S. Jacobi, quia male posita erat; & multos Mauros occiderint. 109
LXV. Quomodo viginti Equites Christianos, ad custodiam pabulatorum constitutos, invaserint quinquaginta equites Mauri, perituros nisi ipsis succursum fuisset. 110
LXVI. Quomodo Maurus quidam, Orias dictus, qui ex voto Hispalim venerat in auxilium suorum gentilium, fraude tentaverit occidere D. Alfonsum Infantem, sed irrito conatu. 111
LXVII. Quomodo Rex Alfonsus Archiepiscopum S. Jacobi dimiserit domum, quia infirmus erat; & quomodo ad ejus stationem transierit D. Pelagius. 111*
LXVIII. Quomodo Orias aliique Mauri Hispali Trianam transierint, eisque præclusus fuerit reditus ad civitatem. 112
LXIX. Quomodo Mauri Hispalenses proposuerint conditiones Regi Fernando, eique pepigerint tradere civitatem. 112*
LXX. Quomodo Mauri Hispalenses tradiderint claves civitatis Regi Fernando, eamque liberam dimiserint. 112*
LXXI. Quomodo nobilis Rex Fernandus, ingressus Hispalim, magna cum lætitia & solenni processione receptus sit ab Episcopis & Clero. 113
LXXII. Ubi exponuntur labores, quos Rex cum suis exantlavit in obsidione Hispalensi, & ratio castrorum ejus describitur. 113*
LXXIII. Ubi initur ratio temporis, quo Hispalim Rex Fernandus obsedit; ipsiusque urbis ac nationis Castellanæ supra alias omnes excellentiæ declarantur. 114
LXXIV. Quomodo Rex Fernandus magnis redditibus dotaverit Ecclesiam Hispalensem, & Archiepiscopum atque Canonicos instituerit. 116
LXXV. De tempore, quod Rex Fernandus impendit acquirendæ toti Andaluziæ: & quomodo mare trajicere voluerit. 149*
LXXVI. Quomodo nobilis Rex Fernandus tempore mortis suæ receperit sancta Sacramenta, cum magna humilitate & devotione: item quomodo advocatis coram se filiis extrema monita dederit. 151
LXXVII. Quomodo Rex Fernandus expiraverit, sancto fine vitam concludens, & animam Deo creatori reddens. 153
LXXVIII. De planctu & sepultura sancti Regis. 154

Atque hic finitur Chronica Sancti Regis Don Fernandi, hoc nomine tertii, qui debellavit & obtinuit Hispalim ac totam Andaluziam, quam amiserat Rex Rodericus, Gothorum Regum ultimus. Fuit autem impressa Vallisoleti in ædibus Sebastiani Martinez juxta S. Andreæ, absolutaque impressio est die quarto mensis Augusti, anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto.

Placet autem ad faciliorem intellectum totius sequentis historæ, expeditiones bellicas Sancti complexa, Tabellam proponere geographicam earum provinciarum, quas suo imperio ille tenuit.

[Annotata]

* Isaac.

* imo Pontem

TABULA GEOGRAPHICA REGNORUM S. FERDINANDI,
Et confiniorum Portugalliæ, Navarræ, Aragoniæ, atque Valentiæ.

INSTRUCTIO BIBLIOPEGI.

Ideo tibi offertur hæc Tabula, in extrema integri folii parte excusa, ut alterius partis marginem libro insuas, & supra hanc complices istam, atque ita præbeas legenti commoditatem, projiciendi extrorsum totam Tabulam, sic ut vertendis in progressu lectionis foliis numquam impediatur oculus, quo minus intendere possit in illam, sibi a sinistris jacentem extra librum, & finita lectione introrsum replicandam.

Le Relieur doit prendre garde, d'afficher tellement la Table par l'autre bout, qu'en ouvrant le livre & deploiant le feuillet, la Table demeure couchée à gauche par dehors.

Il Legatore si ricordi di legar questa Figura in tal modo nell' altra estremità della carta, che essa si debba piegare, e spiegata che sarà, caschi tutta à man manca fuori del libro.

MONITIUNCULA
Ad rectum Tabellæ hujus intellectum.

Complectitur Tabella præsens non solum Navarræ, Aragoniæ, atque Valentiæ confinia, sed totum insuper Portugalliæ Regnum; nihil quidem ad Sanctum Regem pertinens, sed ita situm, ut ab ejus Imperio non possit resecari, & simul integre exprimi Galleciæ atq; Algarbiorum Regna. Habet autē ea conjunctio, etiam pro hac historia, utilitatis nonnihil, quoad nominatim expressa loca. Quin & in tota Tabella ordinanda hoc præcipue spectatum est, ut ea potissimum nominarentur, quamvis nunc exilia, quorum hic frequentior mentio incidet. Plura si voles, majores Geographorum Tabulas consule, ac nominatim ante hos decem annos Amstelodami editam per Nicolaum Visscherum, unde hæc nostra sumpta; sed (quod imprimis monitum Te oportet) non uniformiter per utramque dimensionem. Licet enim Ferdinandæum Imperium, quod hic ferme quadratum exprimitur, reapse magis longum quam latum sit sexta sui parte, ad Hispanicas Leucas CL a Meridie in Septentrionem procurrens, ab Ortu in Occasum non excedens spatium similium Leucarum CXXV: ut tamen, contracta longitudinis mensura, latitudini ipsam æquaremus, suasit peculiaris horum Actorum editio, ea forma cui major altitudo fuisset incommoda: hujus autem prior ratio habenda fuit, propter eos quorum impensa tum editio ipsa, tum sculpturæ eo servientes curabantur. Volenti igitur locorum distantias, secundum appositam Scalam milliarium, dimetiri; semper obversetur hoc monitum, ut concipiat spatia Leucarum ab Oriente in Occidentem revera esse sexta parte minora, quam comparata ad Scalam esse videantur. Exemplo sit Hispalis, vulgo Sevilia. Ab hac, secundum Scalam prædictam distant Hispanicis leucis XV Xeresium Fronteriense versus Meridiem, & Ellerena versus Septemtrionem: pari autem Leucarum numero distare videntur in nostra Tabella Eziga & Ossuna ad Ortum, ac Niebla ad Occasum; revera autem solum distant Leucis XII cum dimidia.

Jam quod vulgaria locorum nomina, sicut invenit, ita expressit Sculptor; nobis invitis non fecit. Quamvis enim antiqua Romanaque vocabula, quibus Latine scribentes utuntur libentius, usurpemus etiam nos: hodierna tamen vocabula aptiora erunt ad usus ipsius Tabellæ alios, a nobis successive intentos; cum scilicet, quæ nunc Latine edimus Acta, fuerint Hispanice, Gallice, Germanice ac Belgice reddita, prout reddenda promittuntur a cupienti-Sancti Regis notitiam venerationemque promotam. Ne qua tamen ex hoc capite nunc sit difficultas; eccum Nomenclaturam locorum plerorumque, interpretatione Latina, secundum Alphabeti ordinem, illustratam.

INTERPRETATIO NOMINVM HISPANICORVM.

Alcala de Henares, Complutum,
Andaluzia, Bætica.
Astorga, Asturica.
Avila, Abula,
Badagos, Pax Augusta.
Baëza, Beatia.
Baza, Basti.
Bellorado, Bellum foramen.
Braga, Bracara.
Braganza, Brigantium.
Burgos, Burgi.
Cadiz, Gades.
Calahorra, Calagurris.
Cartagéna, Carthago nova.
Ciùdad, civitas.
Coïmbra, Conimbrica.
Cordova, Corduba.
Cuenza, Concha.
Duero, Durius fluvius.
Ebro, Iberus fluvius.
Estrecho de Gibraltàr, Fretum Gaditanum,
Estremadura, Extrema Durii.
Evora, Ebora.
Ezíga, Asti.
Gribaltar & Ceuta, Columnæ Herculeæ.
Guadalquivir, Bætis fluvius.
Guadiana, Anas fluvius.
Huesca, Osca.
Huete, Opta.
Jaën, Giennium.
Leòn, Legio.
Lisbóna, Vlißipona.
Medellìn, Metellinum.
Medína, Metymna.
Mérida, Emerita.
Mondonédo, Mindon.
Navas, Campestria.
Niebla, Nebula.
Olmédo, Vlmetum.
Ossuna, Vrsaona.
Oviedo, Ovietum.
Pamplona, Pompejopolis.
Portalégre, Portus alacris,
Porto, Portus.
Ronda, Arunda.
Rio, fluvius.
Salamanca, Salmantica.
Santáren, S. Irene.
Santjago, S. Iacobus.
Sevilla, Hispalis.
Sierra, montana.
Siguenza, Seguntia.
Simancas, Simantica.
Sintubes, Setubal.
Tajo, Tagus fluvius.
Tanger, Tingis.
Tolédo, Toletum.
Toro, Taurus.
Tuy, Tude.
Valladolid, Vallisoletum,
Venta, villa.
Villa, oppidum.
Viseù, Viseum.
Xucar, Sucaris.
Zaragóça, Cæsaraugusta.

CAPUT I.
Alfonsi IX Regis Castellæ, qui sancto Regi avus maternus fuit, res gestæ & obitus, Sanctique nativitas.

[5] Rex Alfonsus, qui obtinuit victoriam dictam de las Navas de Tolosa, fuit filius Regis Sancii, cognomine Desiderati; [Ferdinandi avus maternus Alfonsus,] & nepos Regis Alfonsi, appellati Imperatoris Hispaniarum. Nobilis iste Rex Alfonsus cœpit regnare a quarto anno ætatis suæ a, regnavit annis quinquaginta tribus; habuitque uxorem D. b Alienor, filiam Regis Angliæ, ex qua genuit D. Henricum qui post ipsum regnavit, & D. Ferdinandum c; & D. Berengariam, Legionensem Reginam; & D. Alienor Reginam Aragoniæ; & D. Urracam, Reginam Portugalliæ; & D. Blancam, Reginam Franciæ, quæ fuit mater S. Ludovici Regis; & D. Constantiam, quæ fuit Abbatissa monasterii de las Huelgas, quod Rex pater suus fundavit Burgis, sicut infra dicemus. Idem nobilis Rex instituit Ordinem d Equitum S. Jacobi, cujus Caput jussit residere in oppido Ucles: [institutor Equitum S. Jacobi,] deditque hujus Ordinis Equitibus pro tessera sanguineum gladium, in memoriam victoriarum & sanguinis Maurici per eos effusi. Ut autem terra habitaretur defendereturque contra Mauros, deduxit colonias secundum ripam Tagi & per montem Ocaniæ: quem tractum, una cum montibus Oregæ & Castello Mora, aliisque locis & oppidis, dicto Ordini tradidit possidendum. Quia autem pater suus Rex Sancius Abbati Fiteriensi Ordinis Cisterciensis dedit Calatravam, confirmavit eidem ipsam possessionem, & exaltavit Militiam istius Ordinis, dando eidem multa loca & oppida, per quæ ipsa Religio valde crevit & sublimata est, ad Dei gloriam & Coronæ Regiæ ornamentum.

[6] [fundator Palentinæ urbis & academiæ ac monaster. Burgensis,] Prosequens autem bene cœpta, ædificavit civitatem Palentiam, incolis eo deductis, fecitque in ea ecclesiam Cathedralem, ornans eam mitra & Episcopo e. Similiter ædificavit monasterium de las Huelgas f Burgis, in quo posuit Monachas, nobilium filias, dotans ipsum multis fundis: & juxta illud erexit hospitale, quod similiter dotavit ad pauperum receptionem. Et quia in Hispaniæ regnis non parum defecerant scientiæ, propter Mauros qui totam fere regionem occupabant; sancto suo desiderio impulsus Rex, Palentiæ constituit Studium universale, viros eruditos ac litteratos accersens e Francia & Italia, ut subditis suis illas prælegerent: quod Studium diu g in Castella floruit. Postea cum bellum Mauricum continuaretur, quidam Maurorum Alarabum Rex, Miramolinus nomine, ex familia Almohadarum, [circa Arcos victus a Mauris] venit cum maxima suorum multitudine: cui obviam processit Rex cum suis circa h Alarcos: sed quia Mauri erant longe plures numero, velut locustæ; profligatus est, ægreque ac violenter a suis quibusdam Equitibus extractus e campo, in quo velut Miles generosus mori decreverat: deinde vero nullum suscepit gaudium, priusquam rediret ad ultionem sumendam. Ut autem tam Equites suos quam reliquam omnem armigeram gentem exerceret ad pugnam; edixit ut dimitterent vestes pretiosas & aurifrigia aliosque superfluos ornatus, utque eorum pretium impenderent armis: [eosdem profligat ad Navas Tolosanas,] quam enim displicebat Deo inanis ille luxus, tam placituras expensas factas in comparando contra Mauros belli instrumento. Hunc in modum præparatis rebus exivit ad bellum, & in regionem Maurorum ingressus est trans fluvium Xuecar i, occupavitque multas villas atque oppida, spolians & occidens plurimos Mauros. Paulo post venit Toletum; ibique copiosum militem colligens, cum exercitu suo egressus est, occupavitque k Calatravam atque alia oppida, donec pervenit usque ad fauces Muladarii l supra las Navas de Tolosa, ubi obtinuit celebrem victoriam a dicto loco nuncupatam, in qua feruntur occubuisse usque ad ducenta Maurorum millia, & dumtaxat viginti quinque Christiani; unde hodieque ibi inveniuntur plurimæ cuspides ferreæ lancearum ac sagittarum, fræna equestria, aliaque similia ingentis prælii monumenta; adeo ut manente ibidem Rege cum exercitu, totis duobus diebus non aliis lignis ad ignem usi sint, quam hastis sagittisque confractis, sicut scribit Archiepiscopus Toletanus Rodericus, testis oculatus. [16 Iulii 1213,] Commissum fuit hoc prælium die lunæ XVI Julii, anno Incarnationis Dominicæ MCCXIII m.

[7] Inde porro Rex progrediens obtinuit Ubedam, Vilches n, Vannos, Tolosam, & Castrum-Ferral, aliaque loca plurima, quæ usque hodie remanent sub potestate Christianorum, cum magno gloriæ suæ Regiæ ac fidei Catholicæ incremento, tempore Apostolici Romani Innocentii o Tertii. Post eum annum, divino id agente judicio, cessarunt pluviæ per totam Hispaniam, & vehemens regionibus fames incubuit propter siccitatem; adeo ut multi morerentur per plateas, quibus nec suppetebat quod comederant, [& post famem publicam utcumque levata] nec ab aliis præberi poterat. Quare tam Rex quam Prælati ac Nobiles largas erogarunt eleemosynas: sed annonæ caritas tanta erat, ut non solum deficeret panis, verum etiam aves & pecora; quia propter siccitatem deerat palea & fœnum, neque in agris quidquam viroris reperiebatur. Inter hæc nobilis iste Rex Placentiam tendens infirmari cœpit in via, venitque Arevalum, & mortuus est anno suæ ætatis quinquagesimo octavo, quorum quinquaginta quatuor regnavit, anno autem Domini MCCXIV, die XXIII Septembris: [moritur 17 Sept. 1214.] sepultusque est Burgis in monasterio de las Huelgas, quod fundarat; tanto sui relicto desiderio apud omnes, ut numquam oblivioni danda sit gloria bonitatis suæ: imprimis autem filia ejus Berengaria eum luxit, tantopere hac morte affligens sese, ut & ipsa ad vitæ discrimen deducta fuerit p.

ANNOTATA.

a Ita etiam habet Chronica Generalis, Toletanus vero lib. 7 cap. 15 dicit quod patri suo trimus successit, Æra MCXCVIII, id est anno Christi 1160. Ast Garibajus & post hunc Mariana, quem alii recentiores sequuntur, lib. XI cap. 3 scribit, [A. Castellani ætas & obitus.] quod Sanctio Castellæ Regi anno 1155 tertio Idus Novembris, uti Annales Toletani ajunt, filius natus est, Alfonsus nomine. & cap. 7 Anno 1158 Rex Toleti obiit pridie kalend. Septembris, quando filius Alfonsus, trimus quidem dici poterat rotundo numero, qui præcise subducendo numeros jam vixerat annos 2, menses 9, dies 21: sed conveniunt omnes quod Alfonsus obierit an. 1214, 17 Septemb. & sic regnasset ille, in istorum sententia, annos 56 dies 18. Ego, ut a Toletani testimonio secure discedam, merito requiro certiora antiquorum instrumentorum testimonia, quam sint Annales, Toletano Archiepiscopo ignoti & forsan multo posteriores, quos qui solos allegant, solos videntur habuisse auctores sententiæ suæ.

b Ita nomen hoc scribitur Toletano, Hispanice Leonor, quod multis Eleonora redditur.

c Imo Ferdinandos duos, & Sancium; sed hujus ac prioris Ferdinandi nulla hic habita ratio, quia impuberes obierunt: posterior autem Ferdinandus, quia ipse etiam ante patrem obiit annos 21 natus, [ejusdem filii.] postponitur ei qui ad regnum pervenit, licet tanto juniori: similiter in recensendis liberis ordo potius dignitatis spectatur, & omnium natu minima secundo loco punitur; quia Aragoniæ regnumantiquius est regno Portugalliæ, & utrumque Hispanis potius est regno Franciæ, utpote extraneo. Constantia, videtur omnium postrema fuisse, & anno 1209 nata.

d De tribus Ordinibus Militaribus, S. Iacobi, Calatravæ, & Alcantaræ insignem librum scripsit Franciscus Carus de Torres, ediditque Madriti an. 1629.

e [& Palentini Episcopatus initium.] Antiquior Vrbis ac Sedis hujus instauratio est, & Regi Sancio patri Aldefonsi adscribenda probatur ex diplomatis Regiis Æra 1175 signatis, translato Pontio ab ab Ovetano Episcopatu ad hunc novum.

f Ita paßim, quando ex Hispanico reddendum quid erit, Hispanica nomina locorum hominumque retinebimus: [Olcarum Burgis monasterium.] posset alias Monasterium-deliciarum verti, scilicet spiritualium: sunt enim Huelgæ, viridaria & domus recreationi & quieti comparatæ. Toletanus paßim & simpliciter appellat monasterium Regale, vel S. Mariæ Regalis; deque ejus & Academiæ fundatione, facta ad instantiam Reginæ Alienor sub an. 1199, agit lib. 7 cap. 33 & 34: fuit autem Ordinis Cisterciensis. Mariana Hispanam vocem Latina forma donans, Olcas vocat.

g Academia Palentina multum celebratur propter S. Dominicum, Ordinis Prædicatorum auctorem, quiprodiit ex iis Scholis, ab anno circiter 1030 per Sancium Regem erectis, missus eo sub an. 1184. [Academiæ Palentinæ erectio.] Alphonsus Garcias Matamori an. 1553 opusculum scripsit de Academiis Hispaniæ, sed conditam ait ab eo quo scribebat tempore annis circiter 380, ergo circa annum Christi 1173. Atqui tunc necdum natus Ferdinandus erat, multo minus ejus filius, quem ipse Academiæ conditorem facit, pronepotem scilicet loco proavi accipiens. Quemadmodum autem ille erravit in nominando Rege; sis & in eo, quod consilii talis auctorem fecerit D. Tellium Tellii, Episcopum, æque ac Alfonsus X juniorem institutione tali. Certe incredibile est, auctorem Chronicæ Ferdinandææ, ipso hoc tempore aut proximo viventem quo fundatam Academiam vult Matamorus, errare potuisse in ejus conditore nominando, quamvis erraverit in tempore fundati Episcopatus. Fortaßis autem Alfonsus IX ad Episcopatum ditandum tantum contulit, ut quasi alter ejus fundator censeri potuerit: idem suspicarer de Alfonso X factum in ornanda Academia, nisi Mariana lib. 13 cap. 1 assereret, quod Ferdinandus an. 1239 Palentinam scholam, ab Alfonso avo constitutam, Salmanticam transtulit, ubi Alfonsus Legionensis pater suus novæ scholæ fundamenta jam ante posuerat.

h Perperam in vulgata legebatur Arcos: erat autem inter Carȩuel & Civitatem-reginarum, & inter ruinas adhuc huc superest magnæ devotionis ecclesia, Dominæ nostrȩ de Alarcos. Toletanus Alarcurim appellat; agensque de clade hic acceptæ a Christianis lib. 7 cap. 29, adscribit eam Æræ 1233, qui nobis est annus 1195.

i Toletano Sucaris cap. 36, ubi de hujus belli apparatu.

k Calatravam Mauri recuperarant, post cladem Christianis illatam ad Alarcurim, una cum reliqua provincia usque Ibaniez sex leucis a Toleto, itaque expulsus inde fuerat Ordo, quem istic Rex Sancius collocarat, ut supra dictum est.

l Toletano, Mansio in radice montis de Muradal; Hispanice, Puerto de Muladar; co scilicet sensu, quo Portus siccos gens illa appellat, quasvis Angustias montium.

m Vide Toletanum lib. 8 cap. 6 & reliquam celeberrimæ pugnæ historiam ibi lege. Idem lib. 7 cap. 10 Miramolinum eam cladem passum vocat Aben-mahomath, alii Mahometem Viridem appellant. Rediit is inglorius in Africam, Hispania fratri Abozecrit frustra commendata: nam ipso digresso plurimi ubique surrexerunt Reges, solius tributi pensione Miramolini dominium venerantes, quæ præcipua exterminii Maurici occasiofuit.

n Eidem Bilche & Balnea: Ubeta autem cum Beatia, vulgo Baëza, licet hic prius nominatæ, posterius tamen captæ fuerunt, ut patet legenti lib. 8 cap. 12.

o In Regesto Epistolarum Innocentii III, per Baluzium edito, [Innocentii 3 litteræ in favorem A. Castellani & Primogeniti ejus Ferdinandi] lib. 13 Epist. 183, an. 1210 XVI Kalend. Decembr. monentur Hispaniarum Episcopi, ut Ferdinando Aldefonsi illustris Regis Castellæ primogenito, militiæ suæ primitias omnipotenti Deo dedicare desideranti, ad exterminandum inimicos nominis Christiani de finibus hereditatis ipsius, quam impie occuparunt, ceterisque Regibus & Principibus idem acturis, adsint: & lib. 14 Ep. 3, VIII Kalend. Martii, jubentur ecclesiastica censura compescere, siquis forte Regum Hispaniæ ipsum interim præsumpserit violare. Et hoc ita mandatum a se esse, ipsimet Alfonso ejusque filio, qui Legatum in Hispaniam mitti postularant, significat Pontifex per Epp. 4 & 5, ne scilicet laudabile utriusque propositum valeat ab aliquibus aliqualiter impediri; [contra Mauros ituri:] sed mißionem Legati excusat. Anno autem sequenti per Epistolam 154 ejusdem lib. 14, datam 11 Nonas Februarii Illustri Regi Castellæ, de infortuniis quæ nuper Serenitati Regiæ acciderunt, (quorumpræcipuum fuit ipsa mors filii) paterno condolens affectu, respondet; sese ad ejus petitionem & instantiam, Archiepiscopis & Episcopis per Regnum Franciæ & Provinciam constitutis, [implorata a Francis auxilia.] dare in mandatis, ut subditos suos sedulis exhortationibus moveant & inducant, in remissionem omnium peccatorum, ut, cum ipse Saracenis in Octavis Pentecostes proxime affuturis campestre bellum indixerit; in eo necessitatis articulo ipsi succurrentes, necessarium impendant auxilium, in rebus pariter & personis; ut, per hæc & alia quæ fecerint, cælestis regni gloriam consequantur. [concessæ indulgentiæ,] Pari quoque remissione gaudere concedit peregrinos, qui propria devotione undecumque processerint, ad idem opus fideliter exequendum. Denique anno 1211 Nonis Aprilis scripsit Toletano & Compostellano Archiepiscopis… quatenus Reges Hispaniarum moneant prudenter, & efficaciter inducant, ut pacem aut treugam servent ad invicem illibatam, præsertim hac imminenti Saracenorum guerra durante… quin etiam mutuum auxilium sibi præstent adversus Dominicæ Crucis inimicos… firmiter inhibentes ne se præsumant jungere Saracenis, [cohibiti hostes & æmuli,] vel contra Christianos illis consilium vel auxilium impertiri. Quod si forte Legionensis, de quo specialiter dicitur, sive alius cum Saracenis offendere præsumpserit Christianos; denuntient, sublato appellationis obstaculo, personam ipsius Excommunicationis vinculo innodatam, & Interdicto suppositam terram ejus; hominibus suis, ne in hoc sequantur eumdem, sub interminatione anathematis inhibentes. Hæc fusius exponenda fuerunt, ne quis ad Sanctum nostrum, vix duodennem cum priores Epistolæ scriberentur, [quæ omnia perperam attributa A. Legion. & Sancto Regi.] aut ad ejus patrem Alfonsum Legionensem pertinere credat cum Laureto, expresse inscripta Castellano: cui non scribendo solum, sed etiam orando, ad victoriam valde pro fuisse Innocentium, par est credere. Quod autem ad implorata ad eodem Castellano externorum auxilia attinet; idem Balucius, qui Innocentii Registrum vulgavit, etiam præfati Regis ad Philippum Francorum Regem epistolam exhibet, 2 Miscellaneorum suorum pag. 251, qua exponens Saracenorum immane in Christianos odium, significat se cum iis in instanti die Maji procul dubio conflicturum: ideoque preces porrigit cum singultu, quatenus de regno suo vernaculos expeditos & armatos milites ad coadjutorium transmittat: nihilque dubitat, quin, si sanguis suus in conflictu Christi respondent sanguini, vere poterit inter Martyres computari.

p Hactenus historiam Aldefonsi IX, ex Roderico Toletano, compendio sumptam habes, ut est in Chronica nostra: nunc ipsamet Roderici verba, idest totum librum octavum consequenter accipe, capitibus nonnulis ex Chronica additis interpolandum; quando quidem auctor Chronicæ, in iis quæ a Roderico accipere potuit, dumtaxat interpretem egit.

PARERGON I.
Miraculosa pueri Ferdinandi curatio apud Deiparam Oniensem, ab Alfonso X Sancti filio ryhtmice celebrata.

[8] Inter alia vetera monumenta, in Scuriacensi Bibliophylacio reperienda, numeratur Codex unus, [Regis Sancti filius Alfonsus] servari dignißimus, utpote continens quamplurima Cantica, ab Alfonso Sapiente, Sancti Regis primogenito ac successore, composita. Sunt autem illa descripta Rhythmo, non Castellano, sed Callaico sive Gallæco: cujus rei ratio videtur reddi posse, quod pubertatis annos ingressus Princeps, & majorem quam pro ætate sapientiam præseferens, fuerit in partem regiarum curarum cito accitus, atque post mortem matris & secundas patris sui nuptias missus Legionem vel in Galliciam, simul & regnandi peritiam ipso exercitio acquisiturus, & extremas illas auctioris jam Imperii provincias, in oppositis plane finibus ut plurimum occupato patre, præsentia sua conservaturus in officio. Certe non ante ætatis annum XXI, & quidem postea non nisi bis, fuisse illum in Bætica legimus, priusquam Rex fieret; unde intelligitur alibi ut plurimum degisse quoad pater vixit, præsertim in sua juventute: ubi autem potius, quam in Gallicia, præcipua Legionensis regni parte, unde pater & avia longius aberant? Ibi ergo Callaicum idioma, dialecto valde diversum a Castellano, non solum didicerit, sed etiam sic adamarit, ut scribendis eo Rhythmis delectaretur. Horum autem volumen, tamquam primum sui ingenii fœtum, carum habens, etiam cum jam Rex mortuo Patre Hispali sedem haberet; ipsum per extremæ suæ voluntatis testatemtarias tabulas, [inter alios rythmos lingua Gallæca scriptos,] una cum corpore legasse dicitur Hispalensi Ecclesiæ. Fuit namque, ut testatur Zuniga in illius archivo servatus liber, quo ad usque Philippus II, gloriosæ memoriæ Monarcha, ædificato Scuriacensi Palatio, ad erectam ibidem Bibliothecam transferri Regium istum codicem jußit.

[9] Horum Rhythmorum unus sic inscribitur. Esta e como Santa Maria guareceu en Onna al Rey don Fernando, quando era menino, de una grand' enfermedade que avia: quod Latine sonat: Hæc Ode est de modo, quo Sancta Maria sanavit. Regem Don Fernandum, quando erat puer, de magna quadam quam habebat infirmitate. Vbi nota, Sancti Regis Vasconum & Castellanorum mandato factum fuisse, [composuit unum quo canit,] sub annum MXXX aut citius, ut Benedictini Monachi, ex Cluniacensi disciplina traducti in Hispaniam, monasterium istud Oniense tenendum acciperent, Sanctimonialibus, quæ illud antea tenebant, Baylenum oppidum ablegatis, ut scribit Mariana lib. 8 cap. 14. Hic ergo erat illa, miraculis celebris, Deiparæ imago, de qua canentem Callaica lingua Alfonsum Regem audire juvat, simulque exhibere veteris Callaicæ linguæ specimen, quod gratum futurum confido, non Hispanis dumtaxat, sed etiam exteris peregrinarum linguarum curiosis. Vt autem addita columlamnatim interpretatio Latina fidelior sit, neque metro neque rhythmo adstringere illam visum est.

      Ben per esta a os Reies
D'amar en Santa Maria:
Ca en as muy grandes coïtas
Ela os acorre guia. [ad Deiparæ honorem,]
      Na muito à amar deve,
Porque Deus nossa figura
Pillou de la, e pres carne:
Ar porque de sa natura
Veno, e porque justiça
Tenen del e dereitura,
E Rey nome de Deus este.
Ca el Reyna toda via.
Ben per esta a os Reyes
D'amar en Santa Maria &c.
      E por ende un gran miragre
Direi, que aveno, quando
Era moço pequennino
O muy bon Rey Don Fernando:
      Que sempre Deus e sa Madre
Amou, e foi de seu bando:
Porque conquerou de Mauros
O mais da Andaluzia.
Ben per esta a os Reyes
D'amar en Santa Maria &c.
      Este Menin en Castela
Con Rey Don Alfonso era
Seu avoo, que do Reyno [quomodo pater suus; adhuc puer apud avum maternum,]
De Galiza o fezera
Venir, e que o amava
A gran mavavilla fera;
E ar era y sa madre,
A que muy ende prazia.
Ben per esta a os Reyes
D'amar en Santa Maria &c.
      E sa avoa y era,
Filla del Rey d' Ingraterra,
Moller del Rey Don Alfonso:
Porque el passou a serra,
E foi entraren Gascona
Por la ganar por guerra:
E ou vend à mayor parte,
Ca todo ben merecia.
Ben par esta a os Reyes
D'amar en Santa Maria &c.

Videtur decens esse Regibus, ut ament S. Mariam; nam in majoribus necessitatibus adest eis dux viæ.

Multum autem amari debet, quia Deus formam nostram ex ea sumpsit, & carnem accepit. Quamvis vero ex sua natura & ex titulo justitiæ Deo directe conveniat nomen Regis: ipsa tamen est Regina. Videtur decens esse Regibus, ut ament S. Mariam &c.

Idcirco narrabo grande miraculum, quod evenit quando puer parvulus erat Rex optimus Don Fernandus: qui Deum & Matrem suam semper amavit: ideoque eos a parte sua stantes habuit, & ita de Mauris acquisivit majorem partem Bæticæ, Videtur decens esse Regibus &c.

Parvulus hic erat in Castella, cum Rege Don Alfonso avo suo, qui ex regno Galiciȩ eum venire fecerat, ipsumq; amabat, ac multum demirabatur ejus indolē: aderat ibidē etiam Mater, cui eadem ex causa perquam carus erat. Videtur decens esse Regibus &c.

Anderat quoque avia sua, quæ erat filia Regis Angliæ, uxor Don Alfonsi Regis. Hic autem transitis montibus intravit Vasconiam, ut eam bello lucraretur, sicut etiam majorem ejus parte devicit: nam totā bene merebatur. Videtur decens esse Regibus &c.

[10] Meminit expeditionis hujus Rodericus Toletanus lib. 7 cap. 34; Et totam, inquit, fere Vasconiam, præter Burdegalam, Regulam, & Bayonam, suæ subdiderat ditioni. Fugerat enim in Africam Rex Sancius, territus potentia adversarii, contra se venientis una cum fœderato Aragoniæ Rege: inde autem revertens absque speratis subsidiis, pacem tamen ab adversariis obtinuit, prono in eam potißimum Alfonso, ob bellum Mauricum quod meditabatur, [a subacta Vasconia regressum,] ulturus acceptam ad Alarcurim cladem. Post victoriam autem de iisdem ad Navas Tolosanas relatam, recepit regnum ex parte Sancius, pro navata eo bello opera, exceptis locis quatuordecim controversi juris; Victoria scilicet aliisque in Biscaya oppidis; atque ita hæc provincia annexa Regno Castellæ permansit. Porro cum Induciæ Mauricæ, quibus durantibus gestum ab Alfonso fuit bellum Vasconicum, expiraverint anno MCCX; recte fecisse videmur, quod miraculum hoc adscripserimus anno præcedenti, utpote factum post Alfonsi reditum ex Vasconia, ut mox apparebit. Certe jam non solum puer Henricus, regni successor futurus, natusque anno MCCIIII aliquam ætatem attigerat; sed etiam Alfonsus, Sancti frater, quem simul cum eo apud avum fuisse mox apparebit. Fuisset ergo ex hoc calculo duodennis Ferdinandus, adeoque idoneus ad augendum insigniter, tali accepto beneficio, Deiparæ amorem, quem cum lacte materno hauserat. Cum eodem lacte etiam traxisse censeri potest, propensißimum ad pauperes juvandos affectum: de quo Lauretus pag. 97 ait, insantem adhuc inter materna brachia, solitum illis ubicumque conspectis projicere, etiam de fenestra, quidquid ex collo gerebat bullarū; quod ne faceret, implendam ei mature manum fuisse nummulis sic dispertiendis. Sed id aliaque similia maltem apud antiquos scriptores legere; nec placent nova, quamvis pia, de rebus antiquis, nullo teste allegato prolata. Tale imprimis est apud eumdem Lauretum lib. 2 pag. 99, quod Sanctus an. MCCXLII secuturis post Regibus exemplum primus dederit lavandi duodecim pauperibus pedes in die Cœnæ Domini: ubi admirationi imprimis mibi est annus, post tot secula primū proditus, nec tamen ullo teste firmatus ab eo qui alibi non parce fontes citat unde aliquid hausit. His prænotatis prosequamur Poëma Regium lingua utraque.

[11]

      E pois tornous en Castela
De si en Bourgos morava,
E un Hospital fazia
El, e sa Moller lavrara
O monasteri das Olgas.
E en quant assi estava
D'os seus fillos e d'os nietos,
Muy grand præzer recebia.
Ben per esta aos Reyes &c.
D'amar en santa Maria
Ca en as mui grandes coïtas
Ela os accorre guia.
      Mais Deus non quer que o omo
Este sempr' en un estado,
Quis que Don Fernando fesse
O seu neto tan cuitado
D'una grand' enfermedade,
Que foi dal desasperado
El Rei: mas enton sa madre
Tornou tal come san dia.
Ben per esta a os Reyes
D amar en Santa Maria &c.
      E oyu falar de Onna
V'avia gran vertude,
Dis ela', Levalo quero
A lo, assi Deus m'ayudo:
Ca ben creo que a Virgen
Lle de vida e saüde.
Et quando aquest ouve dito,
De seu padre s espedia.
Ben per esta a os Reyes
D'amar en Santa Maria &.
      Quantos la ir assi viren
Gran piadad ende avian,
E mui mas polo menino,
A que todos ben querian.
E yan con ela gentes
Chorando muito changian,
Ben como se fosse morto,
Ca a tal door avia.
Ben per esta a os Reyes
D'amar en Santa Maria &c.
      Ca dormir nunca podiæ,
Nen comia, nen migalla,
E vermes del sayan
Muitos e grandes: sin falla
Ca à morte ia venera
Sa vida sen batalla.
Mais chegaron log a Onna,
E teveron sa vigía.
Ben per esta a os Reyes
D'amar en Santa Maria &c.
      Ant o altar mayor locò,
E pois ant' o de Reyna
Virgen santa groriosa, [ac positus ante altare]
Rogandolle que agyna
En tan grand' enfermedade
Posesse la meezina,
Se servizo do Menino
En algun tempo queria.
Ben per esta à os Reyes
D'amar en Santa Maria &c.
      A Virgen Santa Maria
Logo con sa piedade
Accorreu a o menino,
E de sa enfermedade
Lle deu saüde compida:
E de dormir u vontade.
E de pois que foi esperto,
Logo de comer pedia:
Ben per esta à os Reyes &c.
      E ante de quinze dias
Fue effor çad' e guarido [statim cœpit convalescere.]
Tan ben que nunca mar fora:
De mais deulle bon sentido.
E quando el Rey Don Alonso
Ouv' est miragr' oido,
Logo se foi en camynno
A Onna en romaria.
Ben per esta a os Reyes
D'amar en Santa Maria &c.

Postea redivit in Castellā, & morabatur aliquando Burgis, [cum matre ac fratre manens, graviter ægrotavit;] ubi faciebat Hospitale ipse; & uxor ejus ædificabat monasterium Holcarum. Quando autem sic vivebat, multum capiebat voluptatis ex suis filiis (Ferdinando scilicet & Henrico) & nepotibus (ex filia Berengaria Ferdinando & Alfonso) Videtur decens esse Regibus ut amēt, S. Mariā &c.

Sed Deus, qui non patitur ut homo semper permaneat in eodem statu; voluit ut Don Fernandus ejus nepos tam gravi corriperetur infirmitate, ut vita ejus fuerit a Rege desperata. Tunc mater ejus facta est velut amens præ dolore. Videtur decens esse &c.

[& Oniam a matre delatus] Audiens autem de Onia referri, quod ibi erat magna virtus, dixit: Portare ipsum illuc volo, ita me Deus adjuvet, quia bene credo quod Virgo Deipara dabit ei vitam & salutem. Cumque hoc dixisset, expedivit se a suo patre. Videtur decens esse Regibus &c.

Quotquot eam sic euntē videbant, magna commiseratione tangebātur maxime propter puerum, cui omnes bene volebant. Ibat autē cū illa turba plurima, quȩ plorans plangebat eū, velut si jam esset mortuus: tantos enim patiebatur cruciatus. Videtur &c.

Etenim numquam dormire poterat, nec comedebat, nec bibebat: multiq; ac magni vermes de ipso egrediebantur. Itaque procul dubio ad mortem venerat absq; pugna. Sed rogarunt locum sibi concedi Oniæ, ibiq; vigilem noctē duxerunt. Videtur &c. Ante majus altare collocarunt eum, deinde ante altare Sanctȩ Virginis gloriosȩ Reginæ; rogantes ut propitia adferret medicinam tam gravi infirmitati: siquidem a puero aliquando volebat præstari sibi servitium quodcumque. Videtut decens esse &c.

Sancta Virgo Maria statim sua cum pietate accurrit ad puerum, & a sua infirmitate dedit ei plenam salutem. Venit ergo ei voluntas dormiendi: & postquam experrectus fuit, statim petiit sibi dari quod ederet. Videtur decens &c.

Ante quindecim vero dies fuit corroboratus & sanatus, tam bene ut numquam melius habuisse se sentiret. Cum autem Don Alfonsus Rex audivisset miraculum istud, statim se in viam dedit, & peregrinationem suscepit Oniam versus. Videtur decens &c.

CAPUT II.
Henrici pueri breve regnum in Castella, sub sorore Berongaria primum, tum sub Comite Alvaro.

[13] Eo igitur jam sepulto, filius ejus Henricus, parvulus & heres, [Alfonsi Regis duodennis filius Henricus,] a Pontificibus & Magnatibus, universo Clero Te Deum laudamus cantante, ad regni fastigium elevatur. Undecim annorum erat cum regnare cœpisset; & duobus annis & decem mensibus regnavit. Verum post mortem Regis nobilis, viginti quinque diebus transactis, Alienor uxor ejus fuit rebus humanis exempta. Hæc erat Henrici Regis Angliæ filia, pudica, nobilis, & discreta; & sepulta est in prædicto monasterio juxta virum; & custodia pueri Regis & regni gubernatio remansit penes Berengariam Reginam, sororem ejus. Cujus diligentia sic apparuit, toto tempore sui Regiminis, ut pauperes, divites, ecclesiastici, seculares, sicut tempore Regis nobilis fuerant, in suis statibus servarentur; [sub tutela sororis Berengariæ] licet Baronum varietas, zelo invidiæ circumacta, dissidia procuraret. Cum vero essent tres Comites, Ferdinandus, Alvarus, Gundisalvus, filii Comitis Nunii, cœperunt ad custodiam Regis pueri inhiare; ut concepta odia possent in his quos oderant vindicare, sicut pater eorum fecerat, tempore pueritiæ patris ejus. Aliqui etiam, quibus Regina Berengaria se credebat, eorum studiis consenserunt, [traditur ab eadem Comiti Alvaro.] mediante quodam Milite Palentino, qui Garcias Laurentii dicebatur, & de mandato Reginæ erat custodiæ Regis pueri deputatus. Hic, promissa sibi a Comite Alvaro in hereditatem villa, quæ dicitur Tabulata a, Regi suasit, ut ad Comitis Alvari custodiam se transferret. Quod cum solers Regina Berengaria percepisset, animo gratanti concessit: sed timens insolentias quæ venerunt, fecit jurare Comitem Alvarum & Magnates, ut sine ipsius Reginæ consilio, nec aliquibus terram auferrent, [Accepta ejus & procerum fide:] nec aliquibus terram darent; nec vicinis Regibus guerram moverent, nec mulctam imponerent in aliqua regni parte: & juramenta & hominium in manu Roderici Toletani Pontificis firmaverunt; ut, si contrarium facerent, proditionis infamia tenerentur. Sed quia Regina, propter importunitatem Militum & Majorum, tædio erat affecta, timebat ne regnum in sui custodia turbaretur, & ideo Comiti Alvaro dedit puerum conditionibus supradictis. Qui cum Gondisalvo Roderici & fratribus suis, tunc sibi faventibus, incontinenti Burgis egrediens, cœpit exterminia procurare, magnos humiliare, & vulgi divites exhaurire, Religiones & Ecclesias ancillare, [ille vero ecclesias & nobiles vexans,] & decimarum tertias, quæ ad ecclesiarum fabricas pertinebant, cœpit similiter infiscare (Sed excommunicatus a Roderico Toletano Decano, qui vices Archiepiscopi tunc gerebat, coactus fuit restituere, & jurare b ne de cetero attentaret) & ecclesiarum homines, qui privilegiorum regalium immunitate gaudebant, cœpit exactionibus subjugare.

[14] Verum cum apud Vallem-Oleti Curiam celebrassent Magnates alii, Lupus Didacus c de Pharo, Gonsalvus Roderici & fratres, [ideoque in Comitiis accusatus,] Rodericus Roderici & Alvarus Didaci de Camberis, Alfonsus Telli de Menesis, & alii Nobiles, Regni exterminio condolentes curaverunt tantis cladibus obviare: & Reginæ Berengariæ prudentiam adeuntes, humiliter supplicarunt, ut regni miseriis condoleret. Comes autem Alvarus cœpit Reginam nobilem infestare, adeo ut ea, quæ sibi pater suus dederat, occuparet; & ei etiam ore temerario demandavit, ne in regni finibus remaneret. [contra Reginam insurgit;] Tunc Regina nobilis, cum sorore sua Alienor, quæ fuit postea Regina Aragonum, & erat tunc temporis domicella, in castrum Gonsalvi Roderici, quod Aptellum dicitur, se recepit, ibique deguit usque ad mortem fratris. Sed prædicti Magnates, tamquam naturali Dominæ fideliter adhærentes, Regi parvo fidelitatis debitum in omnibus servaverunt. Ceterum prædictæ Reginæ solers industria, omnia sic provide ordinavit, cum Magnatibus illis, ut & Comitis Alvari insolentias refrænaret, & jura sua Regi parvo conservaret. [Regem impuberem uxori jungit,] Verum cum Rex tenellus intentionem Comitis sagaci indole jam sentiret, libenter volebat ad sororis custodiam se transferre. Sed Comes Alvarus per suos complices ita cavit, quod Rex puer quod volebat non potuit effectui mancipare. Nam Comes callide cogitavit uxorem ex Portugallia sibi dare, qua mediante posset puerum in suo beneplacito retinere. Sed in contrarium res evenit: nam cum Mafaldam filiam Regis Portugalliæ adduxisset, & puer non esset in ætate nubili, remansit Domina conjugali commercio defraudata; & quia se consanguinitatis linea attingebant, de mandato Innocentii Papæ fuit contubernium separatum: & post, ut fertur, inter se & Dominam voluit Comes Alvarus connubium procurare: sed ipsa, cum esset pudica d, verbum respuit indignanter.

[15] Post Curiam Vallis-oleti Comes Alvarus cum suis complicibus, & cum Rege Extrema-Dorii peragravit, Majorum animos sibi concilians, ut eorum favore posset aliis imperare, & habentium divitias exhaurire; [magnam colligit factionem.] & inde se transtulit ultra Serram. Et cum venisset Maquedam, quæ est oppidum in diœcesi Toletana, Regina nobilis misit nuntium de fratris statu clanculo percunctari: erat enim solicita, eo quod a Comite Alvaro negligentius servabatur. Et cum Comes Alvarus de nuntio comperisset, fecit scribi litteras imposturæ, & falso sigillo Reginæ nobilis intercludi; in quibus continebatur, quod Regina nobilis scribebat aliquibus, de consilio Magnatum de Campis e, ut cum toxico sibi misso fratri suo exitiale poculum propinarent, ut sic puerum ad sororis odium gravius provocarent: & hominem continuo suspenderunt. Sed cum labia malignorum sibi velut ebria mentiantur, [conatus Regem alienare a Sorore,] qui Susannam a falso testimonio liberavit, Reginam nobilem & innocentem ab imposturæ mendacio liberam declaravit: & ut in suis mendaciis caperentur iniqui, communis & fidelis assertio omnium sine dubio affirmabat Reginæ nobilis veritatem; detestans maledictis & convitiis quod iniquitas adinvenit. Et licet effronti superbia Comes Alvarus niteretur, tanta tamen efferbuit subsannatio populi contra eum, [refutatur a populo.] ut cogeretur recedere a partibus diœcesis Toletanæ: & Optam f veniens ibi aliquamdiu fecit moram. Advenit autem Miles nobilis Rodericus g Gondesalvi de Valle-viridi, qui beneplacitum Regis pueri jam habebat, ut ad sororem suam inscio Comite Alvaro se transferret. Sed cum Ferdinandus Nunionis, Comitis Alvari fautor & nepos, comperisset; ex improviso assumptis militibus supervenit, & captum duxit ad h Alarconem.

[16] Tunc Comes Alvarus, ut in regno excidia excitaret, fautoribus Reginæ nobilis movit guerram; & assumptis quos habere potuit, [Regis transitum ad sororem impedit:] cum Rege ad Vallem-oleti in sequenti Quadragesima pervenerunt; & Paschate Resurrectionis Dominicæ celebrato, cum Militibus Castellanis & de Extremis-Dorii i, Vallem k triticariam vastaverunt, & domos Magnatum qui Reginæ favebant hostiliter dissiparunt. Deinde in castro quod Mons-alacer l dicitur, Suerium Tellii obsederunt. Sed cum Gonsalvus Rodericii & fratres ejus & Alfonsus Tellii pluribus militibus præminerent, Regis præsentiam reverentes, noluerunt obsesso fieri in succursum: sed ipse Suerius Tellii Regi petenti protinus castrum dedit. Exinde Comes cum Rege procedens in Campos plurima devastavit, & apud Carrionem per dies aliquot fecit moram. Deinde ad Villam-albam de Alcor contra Alfonsum Tellii properavit: [arma contra ipsam movet:] & quidam milites ex agmine præcurrentes, extra munitionem Alfonsum Tellii repererunt: & captis equis & armis ipsum etiam vulnerarunt, & vulneratus in municipio se recepit: ubi per aliquot dies obsessus, viriliter se defendit. Ab obsidione vero Comes recedens Palentiam festinavit. Regina autem & sui Nobiles in Aptello & castro m Cisinario morabantur, & nesciebant quid agerent: [qua mortuo puero Rege, filium accersit.] eo quod in exercitum Rege præsente non poterant insilire, nec illatas injurias sustinere. Unde communiter decreverunt Regi restituere terram suam, & de cælo auxilium expectare. Cum igitur terra, ut dictum est, variis incursionibus vastaretur, & Comes cum parvo Rege Palentiam advenisset; contigit eum in domo Episcopi hospitari, & res ecclesiæ ut hostem consumere & devastare. Quadam autem die, cum Rex puer instaret ludicris cum coætaneis Domicellis, minus provide custoditus; Domicellus quidam, e turri casu tegulam projiciens, Regem in capite vulneravit: ex quo ictu post dies paucos fuit mors lugubris subsecuta. Sed antequam rumorem loquacitas divulgasset, Regina sapiens misit Lupum Didaci & Gondisalvum Roderici Magnates pro filio suo Ferdinando, qui apud Taurum cum patre n tunc temporis morabatur. Qui euntes rumorem de morte Regis pueri * sumpserunt, & Regi Legionis causam aliam suadentes; cum Infante Ferdinando ad Reginam Berengariam redierunt.

ANNOTATA.

a Iuxta Chronicam (unde deinceps vulgaria nomina apponemus) Talada quod est in Cerracco: sed forte legendum Tablada; quo nomine etiam planities infra Hispalim nominabitur num. 88: in confiniis autem veteris Castellæ ac novæ reperio notatos Montes Tabladæ, unde colligo fuisse ibi hujus nominis oppidum.

b In notis ad Historiam Roderici Toletani, editionis Francofuriensis pag. 161. proferuntur charta duæ, Henrici scilicet Regis pueri & tutoris Alvari, apud Soriam 15 Febr. Æra 1254. nobis 1216 quibus uterque, Comes vero etiam sub juramento & multo prolixius, abdicat tertias Ecclesiarum.

c Vulgariter de Haro, quomodo Hurtado pro Furtado, Herrera pro Ferrera, Hernando pro Fernando, aliaque infinita paulatim invaluerunt, mutato F in H, tam in verbis quam in, nominibus adjectivis substantivisque.

d Vitam hujus Mafaldæ, ut Sanctæ, dedimus in Appendice primi Tomi ad diem 1 Maji, ubi Virginis titulum ei vindicavimus: sed quod ibidem num. 5 diximus deejus consanguinitate cum Henrico, tum correctum hic in Schemate Genealogico fuit, [consanguinitas Mafaldæ & Henrici R.] tum iterum ex professo mutatum invenietur in Appendice ad diem 2 post hunc ultimum Tomum Maji. Vixit autem postea Mafalda (tanto senior ut sponsi mater forsan esse potuisset) Arocæ in Lusitania, in fundato a se Virginum Cisterciensium monasterio, ibique colitur, defuncta anno 1252. Lauretus nihil de Mafalda scivisse videtur: solumque ait, Alvarum sategisse, ut Henrico jungeretur Sancia, Legionensis Alphonsi ex priori conjugio filia; cujus rei nullus meminit antiquorum. Fuisset sane ejusmodi consilium opportunum Comiti ad subvertendam Berengariam, [An huic destinata Sancia Legionensis.] & ejus filium Ferdinandum ipsius etiam Legionensis regni succeßione privandum, si is in favorem matris moliretur aliquid patre invito: sed istud si facile poterat cogitare Alvarus; tanto facilius poterat Berengaria impedire, quanto propiori consanguinitate Henricum Sancia quam Mafalda attingebat: erat autem etiam illa annis minimum tredecim senior Henrico.

e Campos Gothicos intellige, a Salamantica usque Placentiam extensos, in quibus dotalia sua castra habebat Berengaria: qui autem istic sua etiam bona tenebant, illique ut Dominæ adhærebant, eos censet in Observationibus Mss. Christophorus Baniez fuisse, Lupum Diaz de Haro, Gonzalvum & Rodericum Rodericios ex familia Gironum, Alvarum Diaz de Camberis, & Alfonsum Tellii de Meneses; omnes nominatos aut nominandos in hac Chronica,

f Opta, vulgo Huete vel Guete, inter Toletum & Concham, huic quam isti vicinius: in tabulis Alcazar de Guete.

g Chronica, Ruy Gonzalez de Valverde.

h Alarcon, veteribus Illerco, ad Sucarim flumen, medium fere inter Toletum & Valentiam.

i Extrema-Durii, vulgo Estremadura, inter Castellam & Portugalliam flumine Durio intersectas: quod autē porro extenditur ad mare secundum eumdem fluvium, Extremadura Portugallica nuncupatur ab aliquibus.

k Vallis-triticaria, vulgo, Val de trigueros.

l Mons-alacer, vulgo Mont-alegre. Carrionem vero esse credo, quod hodie adhuc dicitur Carrion del Conde, inter Burgos & Legionem.

m Male impressum Cinisarium, vulgo Castro Cisneros. Singulorum porro locorum, cum hic tum alibi nominandorum situm (nec enim omnia nominantur in tabulis, nec forte eamdem omnia appellationem nunc retinent) aliis curiosius definiendum relinquo. Taurus, vulgo Toro, civitas etiamnum nobilis est, inter Zamorram & Vallisoletum. Aptillum, vulgo Aotillo, ubi sit libenter discerem.

n Post restaurata cum Castellanis fœdera, hac inter alias conditione, ut Ferdinandus patri legitime succederet in regnum Legionense, per ejus concessionem juramento firmatam & nullo tempore revocandam; congruum erat ut is patri restitueretur, apud illum deinceps mansurus; quod factum anno 1313.

* an suppresserūt?

CAPUT III.
Regnum Henrico mortuo, a matre Berengaria proxima herede Ferdinando filio traditur, frustra obnitentibus Comite Alvaro, & Alfonso Legionensi Sancti patre.

a

[17] Fieri potest ut circa hanc successionem lectori nascatur dubium, [Mater Ferdinandi Berengaria,] quod expedit prius breviter absolvi, quam porro progrediar. Dubium autem tale est. Quandoquidem D. Berengaria de jure erat heres Castellæ, mortuo fratre Henrico, quare opus habuit secreto accersere filium Ferdinandum, clevandum ad Regnum; maxime cum haberet maritum viventem, Alfonsum scilicet Regem Legionensem; ipsa autem succedente in regnum Castellæ, simul cum ea videbatur succedere maritus ejus. Præterea non absque ratione interrogabit aliquis, quare D. Berengaria manebat in Castella, & non potius apud maritum Regem? Ratio utriusque rei hæc est, quod matrimonium inter D. Berengariam & Regem Legionensem Alfonsum coaluerit causa pacis & concordiæ conciliandæ: gravia enim extiterant bella inter patrem Berengariæ & Regem Legionis; & Magnates Castellæ, præcidere volentes cursum damnorum ex ejusmodi bellis provenientium, [post susceptos ex Alfonso Rege Legion. liberos ab eo separata,] ac Reges inter se conciliare, utrumque crediderunt per ejusmodi nuptias obtineri posse, non considerantes quam arcta consanguinitate jungerentur inter se Berengaria & b Alfonsus, ex quibus prognatus est D Ferdinandus, præsentis historæ argumentum. Pontifex autem conjugium istud irritum esse declarans, sejunxit eos: ideoque Rex Alfonsus aliam c uxorem duxit; Regina autem Berengaria redivit in Castellam, atque post mortem patris mansit apud Regem fratrem suum D. Henricum, paterni Regni heredem. Hoc prænotato ad historiam regredior.

[18] Mortuo ergo, sicut dictum est, Rege Henrico, D. Berengaria cum aliqua cautela accersivit filium suum Ferdinandum: [astu recipit filium ex ejus potestate,] mittens ad eum finem Equites duos, Lupum Diaz & Gonsalvum Ruyz, in quibus multam habebat fiduciam. Hi profecti cum ad Regem Alfonsum venissent, nullam mentionem facientes de morte Regis Henrici, sicuti præscriptum eis erat; alia omnia & quæ ipsi grata fore sciebant locuti cum Alfonso, tandem, opportunam horam nacti & facilem Regis animum, supplicarunt ei, ut daret licentiam infanti D. Ferdinando eundi secum ad visendam D. Berengariam matrem suam, quæ magno illius desiderio tenebatur; promittebant autem, quod, post mutuum filii matrisque congressum, reducturi eum salvum essent. Adeo autem gratam habuit Rex Alfonsus supplicationem duorum istorum Equitum, ut petitam licentiam facilis concesserit. Alacres ergo cum Infante regressi Aptillum, eumdem adduxerunt ad Reginam matrem. [& Alvaro parere recusanti opponit:] Interim autem Comes Alvarus tulit Regem a Palentia, ut in castrum quod Tarecum dicitur celaretur: sed quia res non potuit occultari, soror ejus Regina, funestis rumoribus concitata, Palentiam cum Magnatibus properavit: ubi a Venerabili Tellio Episcopo civitatis cum processione solenniter sunt recepti, & inde ad. castrum, quod Doniæ dicitur, procedentes, continuo vi ceperunt. Tunc Magnates cum Comite Alvaro de concordia tractaverunt, sed nihil voluit Comes Alvarus acceptare, nisi Infans Ferdinandus, Rex futurus, suæ custodiæ, ut avunculus, traderetur. Cui pactioni Regina nobilis & Magnates, verentes præterita, nullatenus consenserunt; & procedentes ad Vallem-oleti venerunt; [cum eoque Vallis oletum accedit:] & consilio habito ad Extrema-Dorii processerunt: & cum venisset ad villam quæ Cauca d dicitur, habitatores villæ eos recipere noluerunt, sed ad aldeam quamdam quæ S. Justus dicitur secesserunt, & ibidem nuntios receperunt, ne Secobiam vel Abulam, vel ad aliquam Extremorum-Dorii accederent civitatem.

[19] [ubi in Comitiis Regina declarata,] Nuntiatum est etiam quod Sancius Ferdinandi, frater Regis Legionensis, contra Reginam & filium ejus magna cum multitudine adveniret: unde & Regina nobilis & filius suus, cum his qui aderant, ad Vallem-oleti protinus redierunt. Cum autem audisset Regina potiores Extremorum-Dorii & de ultra terram Secobiæ convenire, misit nuntios, qui eis fidelitatis debitum suaderent. Cumque viri Extremorum-Dorii hoc audissent, venire ad Reginam nobilem continuo consenserunt. Et cum ad Vallem-oleti communiter convenissent, ibidem tam Extremorum-Dorii Potiores, qui pro omnibus venerant, quam etiam Magnates & Milites Castellani, communi consensu regnum Castellæ, fidelitate debita, Reginæ nobili obtulerunt. Ipsi enim decentibus filiis, cum esset inter filias primogenita, regni successio debebatur: & hoc ipsum patris privilegio e probabatur, quod in armario Burgensis Ecclesiæ servabatur. Et etiam totum Regnum, [Regnum tradit filio,] antequam Rex haberet filium, bis juramento & hominio hoc firmarat. Ipsa autem, intra fines pudicitiæ & modestiæ supra omnes mundi Dominas se coarctans, regnum sibi noluit retinere; sed extra portam Vallis-oleti educta multitudine Extremorum-Dorii & Castellæ, ubi forum agitur, convenerunt: eo quod tantam multitudinem domorum angustia non ferebat. Et ibidem filio regnum tradens, Infans Ferdinandus, de quo diximus, omnibus approbantibus ad ecclesiam S. Mariæ ducitur, & ibidem ad regni solium sublimatur, anno ætatis suæ decimo f octavo, Clero & Populo decantantibus, Te Deum laudamus, te Dominum confitemur. Et ibidem ei omnes fecerunt hominium, & fidelitatem Regi debitam juraverunt. Et sic honore regio ad regale palatium est reductus.

[20] Cum autem audisset Regina nobilis, Alfonsum Regem Legionensem ad villam quæ Ayroum g dicitur advenisse; modestiæ suæ insistens pudori, [frustra obnitente Alfonso Legionensi.] per Mauritium Burgensem & Dominicum Abulensem Episcopum humiliter supplicavit, ut se ab inquietatione filii temperaret. Sed ipse Rex elatus superbia, quam cordi ejus Comes Alvarus instillarat, supplicationi & precibus contradixit, eo quod imperio inhiabat h. Imo transivit Pisoricam & venit Lacunam; ubi cum diebus aliquot permansisset, direxit faciem contra Burgos: & cum loca plurima & domos Militum devastasset, & alias incendio concremasset, ad villam quæ Arcus dicitur supervenit, sperans civitatem Burgensem se capturum. Sed cum audisset in eadem urbe Lupum Didaci & multos Milites congregatos, frustratus spe vacua & inani, contra consiliarios indignatus, in terram suam propere remeavit. Regina autem in Regem filio sublimato, dum hæc fierent, Palentiæ morabatur: & ibi venerunt ad eam ex Secobia & Abula & aliis oppidis Extremorum-Dorii Milites copiosi, [Recipit & sepelit corpus Henrici Regis:] Conciliorum suorum servitia offerentes. Et tunc Regina duos venerabiles Pontifices, Tellium Palentinum & Mauritium Burgensem misit Tarecum, ut Henrici Regis corpus reciperent, cum suis parentibus tumulandum; præsertim cum & hoc ipsum Comes Alvarus jam mandasset. Et præfati Pontifices recepto corpore Palentiam redierunt: & inde Rex novus, cum matre sua Regina nobili, ad castrum quod Munio dicitur advenerunt. Et dum Rex oppidum impugnaret, Regina nobilis fratrem Henricum Regem in sarcophago nobiliter præparato detulit ad monasterium prope Burgos, & ibidem juxta fratrem suum, Ferdinandum Infantem, cum planctu magno exequiis celebratis, regaliter sepelivit.

[21] Inde vero Regina, veniens i Munionem, invenit castrum a Rege Ferdinando & suis fidelibus occupatum, [& oppida quædam Alvaro eripit,] Militibus qui inerant captivatis. Post hæc ad Lermam & Laram, quas Comes Alvarus detinebat, cum Burgensi k Concilio procedentes, invasas fortiter occuparunt, & rebellantes Milites vi ceperunt. Inde ad urbem Burgensem redeuntes, a Pontifice Clero & Populo honorifice & processionaliter sunt recepti, gaudentibus omnibus, quod liberati ab hostibus in Dominæ naturalis dominio remanserunt *. Verum quia, [gaza sua ad belli sumptus distracta.] perturbatione hujusmodi obsistente, Regales reditus ad stipendia defecerunt, & Regina nobilis quidquid habuerat in largitionibus dispensarat, ad argenti & auri & gemmarum donaria misit manum: & quæque ex talibus reservarat, in auxilium filii liberaliter erogavit: & de consilio Magnatum qui secum aderant, ad partes Belli-foraminis l, Anagari, & Nagaræ processerunt: & receptis villis, quas sibi incolæ gratissime reddiderunt, Burgis iterum sunt reversi: Munitiones enim quas Comes Gonsalus Nunii detinebat, non potuerunt propter sui fortitudinem expugnare.

ANNOTATA.

a Initium hujus Capitis, usque ad num. 14, accipientes ex Chronica, interponimus textui Roderici.

b Vidimus post Stemma Genealogicum consanguinitatem fuisse in tertio gradu, eaque de causa Regnum interdicto suppositum. Non tamen sic potuit persuaderi Alfonso, ut ductam tanta ex causa uxorem statim discedere pateretur; sed prius ex ea ternam prolem sustulit, Ferdinandum scilicet atque Alfonsum, & filiam Berengariam, Joanni Briennio Imperatori Constantinopolitano nuptam anno 1231.

c Nihil de alia uxore alibi legimus: Scriptor autem Legendæ manifeste hallucinatus est, cum credidit, Tarasiam superinductam Berengariæ fuisse. [Tarasia Lusit. uxor 1, non 2 A Legionensis.] Quod si ex eodem errore hic quoque processum est, non possunt ea esse a primo Auctore, sed adscribenda editori forent; & sic fundaretur suspicio, quod non omnino ab interpolationibus pura hæc Chronica sit. Malim ergo opinari, Regem Legionensem, jam fultum gemina mascula prole, eaque ad succeßionem ex Regni totius consensu legitimata, non curasse de uxore alia nuptiis magis canonicis ducenda, ne ea occasio turbarum foret; sed aliquot inferioris generis concubinis contentum vixisse, ex eisque nonnullos adhuc liberos suscepisse. Certe moriens Ferdinandus, præter fratrem Principem (quem filio successori commendavit nominatim) invenitur num. 144 in genere meminisse aliorum adhuc fratrum, & plures extra matrimonium genitos numeratCatalogus Genealogicus Roderici Mendez de Silva; de quibus infra,

d Lectio, in margine editionis Francofurtensis notata, Caucam scribi dicit, pro Coca. Est autem hæc, juxta tabulas, inter Vallisoletum & Segobiam, huic vicina ad 5 milliaria. Nescio quo errore hic locus in Chronica sic legatur redditus: Ex castro Dominarum iter intendebant Vallisoletum, quando venientibus Cabezonem clausæ sunt portæ, pernoctarunt igitur in vico quodam S. Justi nuncupato; ubi pro Cauca, ponitur Cabezo, inter Vallisoletum & Placentiam.

e Nihil hoc obest, quo minus verum sit (si tamen est verum) quod rebelles Proceres scripserunt in Franciam de ultima voluntate Alfonsi, in favorem liberorum Blancæ declarata, ut supra ostendimus.

f [Quo anno A. Legionensi nupta Berengaria.] Existimat Zuniga, ex pluribus instrumentis constare, quod matrimonium Berengariæ cum Alfonso Legionensi contractum fuerit anno 1197; allegat autem diploma ab utroque conjuge in favorem Martini Episcopi Zamorensis datum, XVI Kalend. Jan. Æra 1236: Sed Auctori, alias accurato, obrepsit ut annum 1197 scriberet pro 1198, cum jam dicta Æra concurrenti. Satis nobis est, si natus sit Sanctus in autumno vel etiam sub finem anni ejusdem 1198, ut nunc egerit annum 18 ætatis suæ. Catalogus Genealogicus supracitatus eamdem nativitatem adscribit anno 1201: qui manifestus error est.

g Alias Arroyum, quod etiam habet vulgata versio; ubi & sequentia loca, Pisuerga & Laguna. Cum autem Pisuerga etiam rivulus sit, Legionense & Castellanum regna disterminans, & prope Simancam Durio influens; apparet quod in eodem tractu requirenda sint prædicta duo oppida, alias non reperienda in tabulis.

h

Lauretus asserit, Alfonsum, prius quam ad vim deveniret, astu usum, ac Berengariam solicitasse ad repetendum contubernium suum, [An post divortium solicitata ad redium Berengaria?] pollicendo dispensationem Roma haud ægre impetrandam: sed ipsam ait amore filii Ferdinandi certa præsentia incertis futuris prætulisse. Vellem scire unde id hauserit: interim propositam dispensationis spem, quæ secundum hodiernos mores maxime rationabilis videri posset, video tunc parum verisimilem fuisse: & ut fuisset, prudentior erat Berengaria, quam ut, satis superque negotii habens in excutiendo a filii cervicibus Alvaro, nulla dum juris specie subnixo; superinduci sibi pateretur Regem, jure maritali atque tutorioomnia ad se tracturum, sub quo quidquid porro contra Reginam ac filium ageret Alvarus, jure agere videretur. Ceterum quidquid sit de solicitatione a Laureto asserta, patet vel ex ipsa Chronica verum esse, quod idem ait, noluisse Berengariam, ut contra patrem arma filius sumeret in campumque prodiret, sed mere defensive se haberet. Postea nihilominus prodeundum etiam in campum fuit, instigante Legionensem Alvaro seque ducem præbente, uti infra num. 24 dicitur. Et tunc quidem dirempta pugna, treugaque inita est, eaque ex parte Sancti tam sincera, ut patri adversus rebelles quosdam auxilio fuerit: quo beneficio obstrictus pater, cum amare filium debuisset, tertio tamen ipsum adversus eumdem adarma profiliisse, patet ex Epistola quadam Sancti, cujus epistolæ ex Castellano (ut apud Lauretum exiat lib. 2 pag. 97 hic tenor est:

Domine pater, Rex Legionis, Don Alfonse, [Epistola Sancti, bellum a patre deprecantis,] Domine mi. Quæ istæc est iracundia tua? Cur mihi damnum & bellum infers, nihil tale de te merito? Facile intelligitur displicere tibi bonum meum, in quo multum tibi deberes complacere, habiturus filium Regem Castellæ, qui tibi semper erit honori. Nullus enim Rex aut Christianus aut Maurus, qui me timeat, nocere tibi audebit. Unde ergo tibi indignatio tanta? Sane ex Castella quamdiu vixeris numquam vel damnum vel bellum nascetur in diebus meis: e contrario, qui antea tibi inferebant molestiam, nunc te reverentur & metuunt. Quapropter propter scire debes, quod ipse tibi noceas. Posses autem si velles intelligere, quod valeam magis quam Rex alius in mundo impedire te crudeliterque vexare: sed nihil ejusmodi fas mihi in te, quia pater meus es & dominus meus; neque id bene fieret. Convenit ergo mihi ut potius te patiar, usque dum ipsemet recognoscas quid agas. Apparet hæc scripta esse postquam patri auxiliatus Sanctus fuerat contra rebelles, ut ait Tudensis; quin immo, postquam is expeditionibus Mauricis clarescere & formidabilis esse cœperat; ac verosimiliter circa ultimos Alfonsi annos: quos tamen quia præcise definire non potui, omnia hic simul posui sub unum conspectum.

i Castrum Munionis, nunc in tabulis non reperitur, uti & alia plurima a Roderico nominata loca, videtur tamen haud procul abfuisse Burgis: hinc enim intervallo non nonnullarum leucarum absunt mox nominatæ Lerma ac Lara, ad alteram Arlanzi fluvii ripam sita oppida, primum ad Austrum, alterum ad Ortum Burgensi civitati objectum.

k Concilium; etiam in vulgata versione sæpe recurrens Concejo, ita significat Senatum seu Magistratum alicujus civitatis vel oppidi, ut hic & alibi sæpe etiam sumaturpro numero delectorum Militum, ab ejusmodi Senatu submissum Regi, ad expeditionem quampiam, absque obligatione ulterioris obsequii, redituram ad propria illa peracta: & sic Rodericus lib. 8 cap. 9 ejusmodi subsidiarios appellat Communia civitatum.

l Bellum-foramen, Anagarum & Nagara, in versione vulgari nominantur, Bilborado, Anajara & Navara, forte Najara legendum. In tabulis invenitur Belorado notatum (una forsan littera male omissa) 5 milliaria Burgis versus Ortum dißitus locus; ad 9 milliaria porro gradienti occurret Najara, unde etiam locus datur suspicandi, Navarram, a Chronici auctore nominatam esse Navarrettam, duobus milliaribus Nagara distantem.

CAPUT IV.
Victoriade Alvaro rebelli relata; ejusque ac fratris infelix exitus.

[22] Dum Rex & Regina nobilis essent Burgis, Comes Alvarus, cum fratribus & complicibus, per Aggerem-Alliorum a & Quintanam-Fortunii transierunt; & in Belli-foramine hostiliter irruentes, [Regi se opponens Alvarus,] nec ætati nec sexui pepercerunt, sed cuncta cæde & incendio consumpserunt: quod cessit novo Regi & Reginæ nobili in amaritudinem & dolorem. Et hac vastatione peracta, Comites ad propria redierunt: & Rex novus cum matre Regina nobili & suis Magnatibus a Burgis Palentiam cœpit ire. Et dum ad villam, quæ Palentiola b dicitur, pervenissent; Comes Ferdinandus in ripella vallis c Guiariæ aciebus dispositis subsistebat. Comes Alvarus cum suis militibus Ferrariolam se recepit. Et quarta feria d quatuor-Temporum mensis Septembris, cum Rex Ferdinandus & Regina nobilis ituri Palentiam juxta Ferrariolam pertransirent; [temereque ad explorandum egressus,] collateralem aciem cum Alfonso Tellii & Suerio Tellii separavit, ne agmen exercitus transeuntis a Militibus Comitis læderetur. Et cum Comes Alvarus extra villam cum aliquibus Militibus resedisset, in villam ceteris intromissis, ut posset exercitum contemplari, remansit cum paucis, in villam colligi dedignatus. Sed cum Alfonsus Tellii & Suerius Tellii & Alvarus Roderici, & quidam alii, eum eminus agnovissent, [vivus capitur:] contra eum equorum impetu processerunt: & videns multitudinem præminere, jam exanimis, quamvis superbus, recolligere sese cœpit. Sed cum prædicti Milites advenissent, Comes Alvarus de equo descendit, & jacens in terra clypeo se obtexit. Sed illi manibus eum trahentes, captum cum duobus Militibus concaptivis Regi & nobili Reginæ præsentarunt: & qui multos offenderat, qui nulli pepercerat, qui naturali Dominæ ejus dominium abnegarat, divino judicio nunc prostratus, suorum Militum & Fratrum intuentium auxilio destitutus, capitur inglorius & confusus. Tunc Regina nobilis, gaudio & lacrymis Deum laudans, diu gratiarum institit actioni, quod inimicum suum & regni & filii sibi tradidit tam facili captione.

[23] Videntes igitur cuncti qui aderant, quod Deus omnipotens Reginæ nobilis opera dirigebat, cum gaudio & actionibus gratiarum, Palentiam intraverunt, & inde ad Vallem-oleti iverunt: ubi fuit Comes Alvarus in captione & vinculis custoditus. Cumque ibidem de compositione aliquamdiu tractaretur, ea conditione fuit pactio acceptata, [cumque se redemisset usurpatis cedendo,] ut Comes Alvarus restitueret castra omnia quæ tenebat, scilicet Cannetum & Alarconem, Amagam & Tarecum-Cæsareum & Villam-francam, Turrim Belli-foraminis, Anagarum & Pandicurgum e: & his deditis solveretur. Castrum Xeriz f & Orzegonem detinebat Comes Ferdinandus frater ejus, & ad eorum captionem tenebatur Comes Alvarus cum centum Militibus Regem sequi, donec ea suæ potentiæ subjugaret. Comes autem Alvarus Gundisalvo Roderici fuit commissus, donec compleret superius prænotata. Rex autem duxit exercitum versus Castrum: & licet Comes Ferdinandus, fultus copia victualium & multitudine armatorum inibi rebellaret, ea conditione restituit Castrum & Orsegonem, ut ejus vasallus fieret, & ab eo ut vasallus proprius castra teneret. His peractis, Domino disponente, quievit perturbatio novi Regis: & sex mensium spatio fuit seditio sic sedata, quæ credebatur perpetuo duratura, quod Rex Ferdinandus susceptus ab omnibus cœpit ubique jurisdictionem Regiam exercere.

[24] Post hæc autem Comites, videntes in regno potentiæ suæ gloriam minoratam, imo potius annullatam, [ac Legionem fugisset,] in Valle-Juniperi g territorii Palentini, cœperunt iterum rebellare, & prædas in Campis h Gotthicis exercere: sed Rex Ferdinandus, cum Regina nobili matre sua & aliqua parte Magnatum, venit ad Aggerem-fumorum i & Medinam de Rivo-sicco, & sic Comitum insolentiæ pro parte maxima cessaverunt. Sed videntes Comites in Valle-Juniperi non posse resistere, Regis Legionensis dominio se dederunt; & ut moveret guerram filio, suaserunt. Cumque utrimque exercitus convenissent, & quidam Nobiles ex Castella versus partes Salmanticæ intravissent, videntes Regem Legionis sibi cum suo exercitu occurrentem, in aldea k Medinæ del Campo, quæ Castellio dicitur; intraverunt. [bellumque resuscitasset, moritur;] Cumque Rex Legionensis eos inibi obsedisset, & Comes Alvarus cœpisset caligis ferreis calceari, percussus a Domino cœpit gravissime infirmari: & firmata treuga inter patrem & filium ab invicem discesserunt. Comes autem Alvarus, morbi & treugæ dolore vexatus, Taurum semianimis est delatus: ubi mortis anxietate coactus, Militiæ S. Jacobi sese dedit, & ibidem vitam finivit, & Uclesii est sepultus. Et post modicum temporis Comes Ferdinandus frater ejus, [uti & frater ejus Marocci,] cujus non ut voluit in regno Castellæ desideria provenerunt, in Africam transfretavit, & ab Amira l Momenino susceptis muneribus varia jactitavit. Et dum ibi longa mora, ut moris est m Arabum, traheretur, eum contigit infirmari: & fecit ad vicum prope Marochos, qui Elbora dicitur, se transferri: vicus enim a Christianis dumtaxat incolis colebatur. Et dum percepit ex incurabili morbo interitum imminere; a Gondisalvo n Fratre Hospitalis, qui Innocentii Papȩ III familiaris extiterat, suscepit habitum Hospitalis; & universæ carnis viam ingressus, cum aliis qui ibidem obierunt ad domum Hospitalis, qui Pons-Fiterii o dicitur, in diœcesi Palentinensi, in sarcophago est delatus: & ibidem ab uxore sua Comitissa Majore, & filiis suis Ferdinando & Alvaro, & multis aliis est sepultus.

ANNOTATA.

a Agger-alliorum, & Quintana-Fortunii; in vulgari, Oterdagos, Quintana, y Fortunio, ut videantur tria loca poni.

b Palentiola, in eodem vulgari (per aliquem forsan errorem) Herrera: quod nomen mox iterum ponitur pro Ferrariola.

c Vulgariter Ribera de la val de Gragera.

d Annus 1218, quo hæc facta videntur, litteram habuit Dominicalem G, proinde hæc quarta feria incidit indiem 19 Septembris.

e Eadem loca in vulgari sic nominantur, Cañete, Alarcon, Tariego, Cicafeo, Villafranca di monte d'Oca, Torre di Bilborado, y Nagara: omittitur autem Pandicurgum.

f Ibidem. Castro Xeriz y Monzon, quod ultimum valde discrepat.

g Vallis-juniperi, vulgo, Val de pero.

h Campos-Gothicos ignoravit interpres, ideoque simpliciter vertit, terras, seu agros.

i Agger-fumorum & Medina de Rivo-sicco, vulgo, Tor de humos y Medina di Ruyseco; horum locorum ultimus locus abest Palentia ad Occasum circiter 6 leucis, unde de situ aliorum locorum Camporumque Gothicorum facilis fit conjectura, eum in confiniis Regni Legionensis fuisse.

k Aldea Hispanis Villam seu Burgum denotat: est autem Medina del Campo media inter Vallisoletum & Salamanticam via.

l Amiras Saracenis & Mauris Dux seu Rex dicitur: hic vero, contractis in unam duabus vocibus, paßim vocatur ab historicis Miramolinus: quod tamen non est proprium, sed appellativum nomen summi Saracenorum Principis, & Latine redditur Imperator fidelium. Vide Cangium in Glossario.

m Interpres vulgaris, inter multas delicias.

n Chronica vocat Hospitalarios S. Ioannis Acconensis: ita scilicet tunc nuncupabantur, a loco habitationis primario; qui antea S. Ioannis Hierosolymitani appellabantur. Cum enim Hierosolyma amissa anno 1187, recepta esset anno 1191 Accon, huc immigrarant. Similiter iterum amissa Accone an. 1291, occupata autem a Christianis Rhodo, cœperunt dici Equites Rhodienses, donec hæc etiam Turcis ceßsit anno 1522: unde in Melitam recepti a Carolo V anno 1530, Melitensium nomen hodie tenent, insulamque contra Turcas tuentur generose.

o Idem, Puente di Fitero en la ribera de Pisuerga: qui fluvius, nunc Legionensis & Castellani regni limes, supra Castrum Melgar exoriens, a Septentrione procurrit in Austrum, atque infra Septimancam Durio se immergit.

CAPUT V.
Ferdinandi matrimonium cum Beatrice Suevica, ex eaque liberi. Repreßi seditiosi. Cathedralis Toletanæ fundatio.

[25] Adversariis itaque sic a Domino judicatis, Rex Ferdinandus regnum obtinuit pacifice & quiete, Regina nobili omnia disponente: [Petita a Frederico In p. Beatrix,] quæ adeo solicite filium educavit, ut regnum & patriam, juxta morem avi sui nobilis Alfonsi, in pace & modestia gubernaret, usque ad vigesimum quintum a filii sui annum. Sed quia indecens erat, ut tam magnus Princeps extraordinariis petulantiis traheretur; mater sua, quæ semper voluit eum ab illicitis custodire, procuravit ei uxorem nomine Beatricem, quæ fuit filia Regis Philippi b in Romanorum Imperatorem electi, & Mariæ filiæ c Isac Constantinopolitani Imperatoris: quæ fuit optima, pulcra, sapiens, & pudica. Missique pro ea nuntii, Mauritius Burgensis Episcopus, vir laudabilis & discretus; Petrus Abbas S. Petri de Aslantia, Rodericus Abbas de Rivo-sicco, Petrus Odoarii Prior Hospitalis, ad Fredericum d Romanorum Regem, sub cujus custodia erat tunc temporis Domicella, in Teutonia accesserunt; & ab ipso Rege honorabiliter sunt recepti. Cumque legationis causam, ut injunctum fuerat, explicassent; prædicti nuntii expectarunt. [impetrataque,] Tandem Rex Fredericus, in Imperatorem electus, consobrinam suam Beatricem, Domicellam nobilem, pulcram, compositam & prudentem, Regi Ferdinando per dictos nuntios, cum apparatu nobili, destinavit. Et cum Parisios advenissent, Rex Francorum, Philippus nomine, qui tunc Gallis præsidebat, eam honeste recepit, per terram suam honorifice dans ducem; itaque ad regnum Castellæ felici itinere pervenerunt.

[26] Tum Regina nobilis Berengaria, cum comitatu nobili religiosorum & secularium Magnatum & Dominarum, [Ferdinando conjungitur] ultra burgum qui Victoria e dicitur, occurrit nobili Domicellæ; & Burgis exinde venientes, invenerunt Regem Ferdinandum, cum Magnatibus & Nobilibus & civitatum Primoribus, expectantem. Qui Domicellam & Nuntios honore quo decuit receptavit, & tertia die f ante festum S. Andreæ, in regali monasterio prope Burgis, celebrata Missa a venerabili Mauritio Burgensi Episcopo, & armis militaribus benedictis, ipse Rex suscepto gladio ab altari manu propria se accinxit cingulo militari: & mater sua, [festo S. Andreæ.] Regina nobilis, ensis cingulum deaccinxit. Tertia die, in festo scilicet S. Andreæ, Beatricem dulcissimam Domicellam duxit solenniter & legitime in uxorem, Missam venerabili Mauritio in Cathedrali ecclesia celebrante, & benedictionem nubentibus largiente: & fuit ibi Curia nobilissima celebrata, assistentibus totius regni Magnatibus, Dominabus, & fere omnibus regni Militibus & Primoribus civitatum.

[27] Post modicum vero temporis, propter injurias quas Rodericus Didaci de g Camberis in terra sibi credita exercebat, [Rex compescit insolentiam Roderici de Camberis,] licet esset Cruce-signatus in subsidium Terræ-sanctæ; Rex Ferdinandus citavit eum, ut ad Curiam veniens satisfaceret de objectis. Cumque ille ad Vallem-oleti Curiam advenisset, cum naturaliter iræ inconstantia duceretur, a falsis amicis suasus, inviso & insalutato Rege recessit. Rex autem pro hujusmodi indignatus, abstulit ei terram suam. Et cum prædictus Rodericus Didaci nollet restituere munitiones, tandem restituit ex pacto, ut Rex daret ei quatuordecim millia aureorum. Et cum pecuniam suscepisset, tunc demum reddidit castra Regi. Anno postea iterum revoluto, Gonsalus Petri, Dominus Molinæ h, consilio Comitis Gondisalvi, cœpit contra Regem minus provide rebellare, & partem Reginæ, Molinæ vicinam, rapinis & vastationibus molestare. Cumque monitus nec desisteret nec satisfacere voluisset, Rex Ferdinandus super eum exercitum congregavit. Sed superveniente nobili Regina Berengaria matre sua, [item alium sibi rebellem:] cum Rex non posset castrum Zaphare expugnare, concordiam procuraverat, & certis pactionibus Rex soluto exercitu a Molina recessit. Et diebus aliquot interpositis Comes Gundisalvus Nunii, qui ad Arabes se transtulerat; cum a Rege Castellæ beneficia non posset assequi ut optabat, iterum se restituit Agarenis: & dum in partibus Cordubæ moraretur, in villa quæ Beatia dicitur infirmitate gravissima contigit ipsum mori: & delatus a suis sepultus est in i Cephinis, ubi habent oratorium Fratres Templi.

[28] Suscepit autem Rex Ferdinandus ex uxore sua gratissima Beatrice filios hic notatos, [octo liberos ex uxore suscipit:] Alfonsum primogenitum, Fredericum, Ferdinandum, Henricum, Philippum k, qui oblatus a Domina Berengaria, Regina nobili, avia sua, Deo & Roderico Toletano Pontifici, per manus ejusdem Pontificis ad titulum Ecclesiæ Toletanæ in sortem Domini est vocatus: & in continenti idem Pontifex Præbendam & alia Beneficia in prædicta Ecclesia assignavit. Habuit alios filios, Sancium qui oblatus Roderico Toletano Pontifici, a quo cum Clericali tonsura Psalmistæ l officium est adeptus, Præbendam & Beneficium in Toletana Ecclesia est consecutus; Emanuelem, & duas filias, Alienor, quæ decessit parvula; & Berengariam, quæ in Regali monasterio degit, Virgo Domino consecrata. Verum Regina nobilis Berengaria mater Regis, [precedit contra Mauros semel,] volens eum a Christianorum injuriis alienum, militiæ suæ primitias voluit Domino dedicare; & treugam cum Arabibus noluit ulterius protelari m: sed exercitu congregato, assistentibus sibi Roderico Toletano Pontifice & aliis Magnatibus regni sui, per Beatiam & n Ubetam vastationes exercens, aggressus est Caseatam: & captis & interfectis multis millibus Saracenorum, quia castrum variis impugnationibus erat dirutum, tunc noluit retinere. Rex autem, Caseata, ut diximus, occupata, per ripam Bætis magni fluminis ad partes pervenit o Giennii: [iterum,] & destructis quibusdam munitionibus & urgente instantia hiemali ad propria est reversus. Post hæc autem iterum exercitum congregavit; & tradente eas sibi Avomahomat, qui erat Arabum Princeps nobilis, filius p Avoabdellæ filii Abdelmurris, cepit Beatiam, q Andugarum atque r Martos; & castrum istud nobilissimum dedit Fratribus Calatravæ. Et destructis aliis castris & municipiis, [certio,] ad sua feliciter est reversus.

[29] Et tertio ingressus terram Arabum, cepit Sevioth s, Xoparum & Gartiez, & bellatoribus obfirmavit; aliisque vastationibus peractis, ad urbem reversus est Toletanam. Eo tempore erat in Hispaniis Legatus Romanæ Ecclesiæ, Joannes t de Abbatis-villa, quæ est in Comitatu Pontivi, Sabinensis Episcopus Cardinalis, vir bonus, sapiens, litteratus: [quarto.] qui celebratis in singulis regnis Conciliis, postquam monita salutis proposuit, ad Sedem Apostolicam est reversus, tribus annis legationis expletis. Post hæc iterum Rex Ferdinandus terram Arabum est ingressus, & cepit Eznatoraph, u Turrim de Albet, S. Stephanum, & Chorlanam. Et alia vice duxit exercitum per Giennium circa festum S. Joannis, quod propter sui fortitudinem non potuit expugnari. Et inde procedens cepit x Pegum: & captis incolis & occisis, munitionem funditus desolavit. [& quinto.] Et veniens ad oppidum quod y Alhama dicitur, captis habitatoribus & occisis, locum destructione simili dissipavit: post quod ad propria cum exercitu remeavit. In hac expeditione non interfuit Rodericus Pontifex Toletanus, qui Guadalphagare remanserat, febris acumine fatigatus, ubi finis periculum vix evasit: sed misit cum exercitu Dominum Capellanum suum, virum venerabilem Episcopum z Placentinensem: qui in exercitu loco ejus Pontificalia exerceret. [Novam Toleti Cathedralem ædificat.] Et procedens iterum contra Mauros obsedit Capellam, castrum munitissimum in diœcesi Toletana, & diutinis impugnationibus tandem cepit. Et expletis quatuordecim hebdomadibus expeditionis, ad urbem regiam est reversus. Et tunc jecerunt primum lapidem Rex & Archiepiscopus Rodericus in fundamento ecclesiæ Toletanæ, quæ in forma Mezquitæ tempore Arabum adhuc stabat. Cujus fabrica opere mirabili de die in diem, non sine grandi admiratione hominum exaltatur a*.

ANNOTATA.

a [Ætas Sancti, regnare incipientis.] Cum Toletanus dicat S. Ferdinandum creatum fuisse Regem anno ætatis suæ 18, idque factum sit anno Christi 1217; oportet ut annus 25 illius, sit 1223 Christi. Corrigendum autem hic fuit evidens mendum, textui Hispanico nescio quomodo inductum; dum numeratur annus 25 regni, & quidem velut ex auctoritate Toletani; hic enim annus esset Christi 1241 quousque dici nequit regnum gubernasse mater: quæ tamen rationabiliter credi potest, ea lege tradidisse filio suo Regnum, ut ipsa illud gubernaret, quousque is annum ætatis 25 attigisset, licet aliquot annis prius ei uxorem jungendam curaverit.

b Philippus Dux Sueviæ, Alfonso a Cartagena dictus Dux Bavariæ, Frater Imperatoris Henrici, an. 1197 defuncti, electus an. 1198; cui oppositus discordi electione fuit Dux Saxoniæ Otho. Obiit Bambergæ, occisus anno 1208.

c Isacius Angelus, ab anno 1185 Constantinopolitanus Imperator, & anno 1195 excæcatus depositusque a fratre Alexio; a Francis & Venetis, victo tyranno regia urbe potitis, restitutus fuit. Hujus secunda filia Maria, alias Irene, nonnullis etiam Cæcilia nuncupata, primum Rogerio Tancredi Siciliæ Regis filio nupserat, hoc autem mortuo, & Sicilia ab Henrico Imperatore occupata anno 1195, ab eodem tradita est fratri Philippo, [Isaaci CP. Imp. filia, Sancti Socrus.] eodem quo hic anno mortua, & in Lorchensi ad Tubingam monasterio sepulta: uti accuratißime tradit, in suo de familiis Bysantinis eruditißimo opere, amicus noster Dominus du Cange pag. 294. Loco, Isac, in textum irrepserat, Corsac, sive (ut vulgaris interpres legit) Coysat: quod in gratiam lectoris correxi David Blondellus volumine 2 Tabula genealog. 144 Beatrici nostræ, quam unigenitam aliqui fuisse volunt, sorores addit (sed forsitan ex alio patre) Mariam Brabantiæ Ducissam, uxorem Henrici II, Cunigundim uxorem Wenceslai Regis Bohemiæ, & Elisam Ottoni IV Imperatori desponsam.

d Fredericus II, Henrici Imp. filius, adeoque Beatricis patruelis, Rex Romanorum factus 1215, [Reginæ Beatricis genus paternum:] Imperator coronatus 1220 Romæ 22 Novembris. Sed quoniam ab eo tempore usque ad obitum Philippi Regis Franciæ (qui sponsam transeuntem excepit & mortuus est an. 1223) non facile est invenire menses quatuor continuos, quibus in Germania Imperator fuerit; recte is solum hic dicitur Electus, & intelligitur hoc matrimonium conclusum fuisse in celebribus illis comitiis Norimbergensibus, quorum ad annum 1219 meminerunt Annales Augustenses. Idem indubitabiliter confirmat Zuniga ad an. 1252 num. 9, allegans Privilegium Fitirensi monasterio datum die 12 Decembris, [annus celebrati cum ea conjugii.] signatumque sub hac formula, Anno regni mei tertio, anno videlicet quo ego præfatus Rex Ferdinandus, in monasterio S. Mariæ Regalis de Burgis, manu propria cingulo militari me accinxi; & Dominam Beatricem Reginam, Philippi quondam Regis Romanorum filiam, duxi solenniter in uxorem. Probat autem ex multis instrumentis idem Zuniga, cœpisse Ferdinandum annos sui Regni numerare a 31 Augusti, an. 1217.

e Victoria, oppidum in Cantabris, conditum an. 1180 trans Iberum, distat Burgis ad leucas circiter 20, sed cum ejus Conditor Sancius, Vasconiæ ac Navarræ Rex & Biscayæ pro magna parte Dominus, coactus fortunæ Alfonsi Castellani cedere, turpiter in Africam profugisset; capta an. 1200 Victoria ipsa est ejusque deditionem secutum est regnum fere universum, etiam trans montes. Quodcum pace inita restitutum esset, manserunt tamen in potestate Castellani quatuordecim oppida juris controversi (ut Mariana lib. 11 cap. 25) in quibus erat ipsa Victoria, cum reliqua usque ad montes Biscaya.

f Id est 27 Novembris, quæ anno 1219 incidit in Feriam 4 & Festum S. Andreæ in Sabbatum, cum esset littera Dominicalis F.

g Vulgariter Ruy Diaz de los Cameros.

h Molina, oppidum montanum, in finibus Castellæ novæ versus Aragoniam, unde vicinis montibus appellatis Sierra de Molina.

i Cephini, in vulgata Zasinos.

k De Phillipo vide annotanda ad Caput. 18 litt. C.

l Durandus lib. 2 cap. 3 docet in sacris Canonibus Psalmistam dici Clericum primi Ordinis, [Sancius Sancti filius Archiepisc. Toletanus.] id est, primæ Tonsuræ, eumdemque in Conciliis etiam Cantorem vocari: unde S. Isidorus. Ad Psalmistam pertinet officium canendi, dicere Benedictiones, Psalmos, Laudes, Responsoria. Sunt qui eumdem Sancium prius Canonicum, postea Archidiaconum Toletanum fuisse dicunt: mortuo autem D. Guiterio, aut (ut alii) D Dominico Pasquali, electum Archiepiscopum fuisse constat, per Scripturas, quibus usque ad an 1259 utitur titulo Electi & Procuratoris seu Administratoris; deinde, cum per ætatem licuit, ordinatus ab Archiepiscopo Hispalensi Raimundo, Archiepiscopum se absolute scripsit, quoad obiit an. 1261 vel 1266; bene distinguendus ab alto Sancio, filio Iacobi Aragonum Regis, qui eosdem titulos succeßive geßit, & obiit in prœlio contra Mauros an. 1275. In utroque autem corrigendus Tamayus ad 25 Octobris, ubi Archiepiscoporum Catalogum texuit, & Castellanum quidem ceßisse dignitate dixit, Aragonem vero obiisse, an. 1285.

m Erravit ergo Auctor Chronicæ cum scripsit: quod Berengaria, [Berengaria hortatrix filio ad bellum Mauritium.] tenerius filium diligens, ab omnibus omnino armis abstinere eum voluit; eoque curavit treugam cum barbaris factam prolongari, & moræ innectendæ causa suaserit Regi, ut prius Deo consecraret filiam Berengariam, aviæ cognominem. Hoc si suasit, eo suasit, ut moturus in barbaros filius, velut alter Iephte, hac gratiori sanctiorique victima, propitiaret Deum, victoriæ omnis auctorem. Lauretus nescio quo Auctore asserit lib. 2 pag. 3. Sancto Regi in monasterio Olcarum fuisse a Mauritioo Burgensi Episcopo porrectum Gladium & Labarum benedictum, die XXX Novembris: quod ita potuit aliquis notatum invenisse: non item annum MCCXX; tunc enim adhuc biennium durare debebat treuga cum Saracenis, contra quos dumtaxat sacra armadabantur. Scripta fortaßis fuerit Æra MCCLX, cum anno Christi 1222 conveniens, & vel typotheta ejus erraverit 0 pro 2 ponens, vel potius ipsemet male subduxerit calculos, sicuti mox annis 35 ab anno 1220 armis illis usum Sanctum scribit, qui tamen an. 1252 obiit.

n Ubeta seu Ubeda, Baezæ propinqua ad Orientem, qua oppidum respicit trans Bœtim situm, vulgo Punta de Ubeda. Primus hic forsitan antiquæ urbis situs fuerit; ita ut hæc prædicto fluvio nomen suum vel dederit vel debuerit: urbes enim plerasque in alio quam ubi antiquitus fuerant situ locarunt Mauri, servato quandoque veteri nomine, etiam in longiori distantia. Caseata, vulgo Quesada, a caseis dicta (nescio an adhuc superstes) infræ num. 65 conjungitur Baëzæ & Vbedæ, notis in extimæ Andalusia ad Ortum urbibus.

o Giennium, vulgo Jaën, distat Baëza 6 circiter leucis.

p In vulgata nominantur Aben-Mahomat & Aben-Abdale filius Abdel-Moyn. [Beatiæ Rex Maurus,] De quo apud Zunigam ad an. 1250 num. 10 habetur memoria, sub diplomate signato per Regem, 8 Januarii, anni deditionem proxime secuti 1226, anno autem regni sui nono, quo anno Azehid Abu-Mahomad, Rex Baëciæ, devenit Vassallus Regis & osculatus est manus suas. Quem sane modum annos regni signandi aliquo memorabili facto, jure laudat Zuniga, tamquam historiæ commodißimum. Robles in Historia Caravacana l. 2 cap. 6 patruelem facit Regis Valentini, ipsiusmet Miramolini Mahomadi cognomento Viridis ex fratre nepotem, & anno 1225 a suis fuisse occisum ait, quod suspicarentur clam factum Christianum; [an a suis ob Christianismi suspicionem occisus?] successorem vero habuisse filium Aben-Mahomad, patri similem & fide & amore erga Sanctum: qui baptizatus dictusque Ferdinandus, nobilem post si reliquerit posteritatem, hodieque in Bætica florentem. Ego ut nihil cuiquam detractum volo, ita optarem talia legitime probari; suspectas enim semper habemus, familiares nimium huic seculo nequam, Genealogistarum imposturas. Et vero quis credat Mauros, qui tali ex causa Regem occiderint, assumpturos ejus loco fuisse filium, de quo nihilo certiores quam de patre essent? aut Ferdinandum inultam reliquisse amici cædem, tali causa patratam, ipso quo se ei conjunxerat anno? vel, si ultus est, tanti momenti rem præteriri in Chronica potuisse? Anno certe 1234 adhuc vivebat Mahomad, & filium miserat in auxilium Christianorum ad Xerez. Sit ergo penes referentem fides, tum cædis illius anno ut summum 1235 patratæ; tum obsidionis, quam a rebellantibus civibus sustinuerit arx, Sancto expactis tradita, & Gonzalvo Ybañez Magistro Calatravæ commissa ad custodiam. Hic dicitur, cum arcem desperaret posse diutius obtineri, deficiente penitus annona, [an Valentinus Sancti clientelam expetierit;] ita deseruisse locum, ut calces equorum, in contrariam partem ferrati, vestigia relinquerent velut tendentium in arcem & fidem facerent hosti magni subsidii noctu inducti, qua specie conterriti Mauri obsidionem dimiserint; præsidiarit vero, per mediam progreßi leucam, reflexis ad arcem desertam oculis, supra ejus portam principalem viderint fulgere Crucem Caravacanam: cujus conspectu animati repetierint locum; eumque contra regressos errore cognito hostes tenuerint, usque dum adveniens cum quingentis equitibus Didacus Lupi de Haro, a S. Ferdinando submissus, festo S. Andreæ cunctos exemit periculo, ingressus per portam quæ ex tali eventu & ex obtenta sequenti die ab erumpentibus inde victoria, appellata fuerit Porta Comitis. Certius id fortaßis probari posset, ipso exhibito instrumento, quod anno 1232, 18 Maji Rex expedierit, invitans quam plurimos ad inhabitandam Beatiam: cui interim a prædicto successu creditur pro armis obtigisse Crux Caravacensis, supra decussatas claves duas; quæ insignia utrum tam antiqua sint, aliis examinandum dimitto. In Historia trium Ordinum agitur de prænominato Calatravæ Magistro, nec aliud quidquam de eo dicitur, quam utilem operam Ferdinando navasse in Bætica subigenda, ac nominatim contra Maurum Beatiæ Regem. Et si verum est, inductos revera Christianos in locum Maurorum, verosimile est id non esse factum nisi ob prægressam aliquam eorum rebellionem, fortaßis post Regis sui mortem, quando Crux visa supra portam fuerit. Mirum est interim Beaticensis Regis, in clientelam Ferdinandi redeuntis, nullam fieri a Toletano mentionem: Lauretus addit Valentinum quoque Regem Zeyt Abuzeyt apparatu Sancti contra se territum, Concham venisse ad Ferdinandum eique homagium præstitisse: qua de re vellem æque certum testimonium videre. Si tamen ea vera est, non potuit facta esse anno quem ille ex Garibayo notat, 1223, sed necessario pertinebit ad annum 1227. Addunt autem illisubjectionem hanc fuisse semen discordiarum inter Castellanos & Aragones, quorum Rex Iacobus Valentinum regnum subjugandum susceperat, sicut & fecit: quare Castellanorum in illud irruptiones suam æstimabat injuriam.

q Andugar, oppidum cis Bætim, aliquanto vicinius Cordubæ quam Giennio.

r Martos, nominatißimum in hac historia castrum, hodieque superstes trans Bætim, pari fere a Corduba atque Granata leucarum 12 intervallo.

s Chronica de horum locorum acquisitione tacet, uti & de adventu Legati Apostolici.

t De hoc Joanne Ferdinandus Vgellus tom. 1 Italiæ sacræ in Episcopis Sabinensibus: Vix sub Gregorio IX roseo pileo fuerat donatus anno 1227, cum ad prædicandam Cruciatam contra Saracenos statim in Hispaniam ac Lusitaniam missus est.

u Hodie Iznatoraph, & ultimum locum Chiclanam dici, monet Nota marginalis: sed R. P. Ioannes de Gamiz (cui hanc & alias plures correctiones acceptas refero) ex nostro S. Hermenigildi Collegio Hispali ad me scribens, gravis erroris Notam istam arguit, cum Chiclana sit locuslongißime distans, in ora Maris Gaditani: suspicatur autem Chorlanam hic dictam, fortaßis esse hodiernam Solanam, locorum vicinia id suadente.

x Pegum, vulgo Pliego, in tabulis Priego, 6 circiter leucis ultra Martos in Austrum.

y Alhama, in vulgari Alhambra.

z Chronica Placentinum hunc Episcopū, tunc Archiepiscopi vice functum, nominat Dominicum, quem Tamajus in Catalogo ad 16 Oct. sedisse ait ab an. 1221 ad 1233, & adfuisse pugnæ ad Navas Tolosanas: locum autem in quo ægrotavit Archiepiscopus, Chronica vocat Guadalagar.

a* Eadem Chronica: Perfecta autem nobiliter ecclesia ista, novis quotidie augetur ornamentis & ædificiis. Operæ pretium igitur foret, [Cathedralis Toletana,] ad præcise noscendam ætatem Chronicæ, scire quando ecclesiæ Toletanæ Fabrica absoluta fuerit. Primus in fundamenta lapis jactus erat 15 Augusti, quapropter & titulo Assumptæ Virginis dedicata est postea die 28 Octobris. Noster Antonius Quintanaduefias (qui de Sanctis Festisque Toletanis librum conscripsit) pag. 14 eamdem ecclesiā describit ut habentem naves quinque, [ejusque iconismus.] quarum media supra ceteras eminens alta sit pedes 160; longitudinem vero totius molis esse pedum 404, latitudinem pedum 202 numerum autem columnarum eamdem una cum adjuncto claustro sustinentium, ad 804 ascendere. Quam magnificum opus istud sit, utcumq; æstimare poteris ab exteriori ejus forma, secundum latus unum, quemadmodum anno 1566 ipsum delineavit Georgius Housnaglius.

PARERGON II.
De Miraculosa sanatione Reginæ Beatricis, per Deiparam, ab Alfonso filio rhythmice descripta.

ARCHIEPISCOPALIS
ECCLESIA S. MARIÆ
TOLETI.

Narrata superiori Capite recuperatione Capellæ, nequaquam prætermittenda videtur occasio, referendi hoc loco insignis miraculi, eam secuti, [Alfonsus Sapiens hymno Gallæco] in sanatione Reginæ Beatricis, quam Rex Sanctus eo tempore Concham advocaverat, propius intenturus ulterioribus contra Mauros progreßibus. Habetur illud apud Zunigam, ex supra laudato Codice Rhythmorum Gallæcorum Alfonsi Sapientis, rem coram oculis suis, licet tum adhuc puerilibus gestam, celebrantis sub hoc titulo: Esta es como Santa Maria guareceu a Reyna Donna Beatriz de grand' enfermedada porque a orou a ssa omagen con grand' asperança: quæ sic Latine sonant: Hæc est, quomodo S. Maria sanavit Reginam D. Beatricem a magna infirmitate; quia cum magna fiducia adoravit sanctam ejus imaginem.

[31]

      Quen na Virgen groriosa
Esperanza muy grand à,
Ma, car seia muit enfermo,
Ela mui ben ò gvarià.
      D'est un mui grand miragre
Ves quero dezir que oy:
E pero era minyno,
Membrame que foi assi:
Cam estava eu deante,
Et todo ouvi e oy
Que fezo Santa Maria,
Que muitos fer e fara.
Quen na Virgen groriosa
Esperanza muy grand à &c.
      Esto foi en aquel año
Quando o mui buen Rei ganou
Don Fernando à Capela
E de Christianos poblou,
E ssa moller à Reina
Doña Beatrix mandou,
Que fosse morar en Concha,
E quant el foi a colá.
Quen na Virgen groriosa &c.
Na oste, e seu mandado
Fer ela mui volenter:
E quando foi na cidade
Peor enferma moller
Non vistès, do que foi ela:
Ca Pero de Monpiller,
Bonos fisicos y eran,
Dezian non vivera.
Quen na Virgens groriosa
Esperanza muy grand à &c.
      E porque esto dezian
Non era mui sen razon:
Ca d'aver ela seu fillo
Estava en a sazon: [adorata B. V. imagine]
E avia tan gran fever,
Que quen a via enton,
Dezia, Seguramente
Desta non escaparà.
Quen na Virgen groriosa &c.
Mais la Reina, que serva
Era da que todo val,
Virgen santa groriosa
Reyna esperital,
Fez trager huna omagen
Muy ben feita de metal
De Santa Maria, disse:
Esta cabo mi ferà.
Quen na Virgen groriosa &c.
Ca pois eu assa segura
Vir à tal creencia ei,
Que de todos estos maës.
Que à tan toste guarrei.
Por end a mi a chegade
E logo lle beizarci
As sas manos e os pees,
Ca muy gran prol me terra.
Quen na Virgen groriosa
Esperanza muy grand à &c.
      E tod' est assai foi feito;
E logo sen outra ven, [statim convaluit,]
De todos aqueles maës
Guariu à Reina tan ben,
Per poder da groriosa,
Que nada non sentiu en.
Por en serà de mal fiso,
O que a non loarà.
Quen na Virgen groriosa
Esperanza muy grand à &c.

Qui in Virgine gloriosa magnam habet fiduciam, [narrat quomodo se puero mater sua,] quamvis multū sit infirmus ipsa eum bene sanabit.

Hanc in rē prægrande miraculum vobis volo dicere, quod audivi. Eram quidem tunc puer: optime tamē memini remita se habuisse, quia præsens fui, omnesque audivi dicentes, quod fecerit illud Sancta Maria, quȩ multa fecit & faciet. Qui in Virgine gloriosa &c.

Fuit hoc eo anno, quo bonus Rex D. Ferdinandus obtinuit Capellam, & Christianis habitandam tradidit: suæ autem uxori D. Beatrici Reginæ mandavit, ut veniret habitatum Concham, quamdiu foret in ea regione. Qui in Virgine gloriosa &c.

Nihil morata illa, [Conchæ infirma ad mortem,] valde libenter implevit mandatum ejus: sed mox ut venit in civitatem, magis infirmam mulierem numquam te vidisse dixisses. Quia Petrus de Monpellerio & boni medici qui aderant, dicebant quod non erat supervictura. Qui in Virgine gloriosa &c.

Id autem dicebant non absque magna ratione, erat enim brevi paritura filium: & patiebatur febrem tam vehementem, ut quicumque expertus diceret, Certo inde non evadet. Qui in Virgine gloriosa magnam habet fiduciam &c.

Sed Regina, famula ejus quæ valet omnia, sanctæ ac gloriosæ Virginis & spiritualis Reginæ; fecit adferri quamdam imaginem ipsius S. Mariæ, perpulchre elaboratam ex metallo, & dixit: Hæc mihi aderit. Qui in Virgine gloriosa &c.

Quia possum ego secura vivere in tali credulitate, quod ab omnibus istis malis bene cito sanabor. Quapropter applicate eam mihi, & statim osculabor illi suas manus atque pedes: quia mihi magnam adferet utilitatem. Qui in Virgine gloriosa &c.

Statim autem totum id factum est, & absque alio remedio, ab omnibus istis malis tam bene sanata fuit Regina, per potentiam gloriosæ Virginis, quod nihil postea malæ valetudinis sensit. Proinde male sanus fuerit, quisquis eam nonlaudaverit. Qui in Virgine gloriosa &c.

CAPUT VI.
Maurorum dißidentium motus. Ferdinandi in regnum Legionense succeßio, per matrem curata.

[32] In diebus hujus Regis Ferdinandi, surrexit quidam nomine Abenhuth, in castro Rechoc a in territorio Murtiensi: & cœpit contra Almohades b rebellare, qui cismarinos Arabes, adeo crudeli dominio opprimebant, [Mauri mutuis cædibus debilitati] quod de facili Abenhuthi proposito consenserunt. Et obtenta Murtia & finitimis oppidis & Castellis, omnes Almohades quos habere potuit capite detruncavit: & omnes Mezquitas præsentia Almohadum judicans inquinatas, aspersione aquæ fecit a suis Sacerdotibus expiari, & armorum suorum insignia fecit c nigra, quæ in bellis & alibi præferebat, quasi luctu præsignans excidium gentis suæ. Et in modico tempore obtinuit Vandaliam d Hispanorum, præter Valentiam & confinia, in quibus Zahen de genere Regio rebellavit. Erat autem Abenhuth de genere Abohaget olim Regis Cæsaraugustæ: & cum fere Monarcha in cismarina Vandalia haberetur, audacia, largitate, justitia, veritate (prout gentis ejus infidelitas seu versutia tolerat) præminebat. Sed a quodam suorum, qui Aben-Raman dicitur, [Christianis fiunt causa rei bene gerendæ.] invitatus ad epulas & delicias familiares, quas gentis illius colit voluptas, factione hospitis & vasalli occiditur in conclavi, apud præsidium e Almariæ. Et tunc invaluit Arabs quidam, dictus Mahoma f Alienalaginar, qui paulo ante boves & aratri vestigia sequebatur. Hic Argonæ, & Giennii, Granatæ, Vastæ & Accii, & locis aliis adhuc hodie principatur: & post interitum Abenhuthi Vandalia Cismarina in plures Regulos est divisa, & ab Almohadibus separata, quod Christianis utile invenitur. Post hæc iterum Rex obsedit Giennium, & machinis validis impugnavit: sed videns quod civitas tanta fortitudine præminebat, quod non posset humano ingenio expugnari, habito Magnatum suorum consilio, inde recessit.

[33] Et cum g Abdalarfarteam pervenisset, rumor advenit patrem suum in Villa-nova de Sarrea ab hoc seculo migravisse, & in ecclesia B. Jacobi h traditum sepulturæ, Æra MCCLXVIII: & quod etiam regnum legaverat i, quas ex Regina Tarasia susceperat, filiabus. [Mortuo Alfonso Legion. 1230,] Propter quod mater ejus Regina nobilis D. Berengaria ad eum materna solicitudine veniebat, ut ad recipiendum bonum paternum quantocius festinaret, quod ei de mandato Patris Pontifices, Magnates, & Civitatum Concilia jurarant; ne forte in mora perturbatio aliqua oriretur. Erant autem cum eo Rodericus Pontifex Toletanus, Lupus Didaci, Alvarus Petri, [Berengaria filium ducit Legionem,] Gonsalvus Roderici, Garcias Ferdinandi, Alfonsus Tellii, Guillermus Gonsalvi, Didacus Martini, & alii Nobiles & Magnates, & plures Milites civitatum: qui cum Rege inclito venientes, Reginam nobilem, in pago qui Orgatium k dicitur, invenerunt: & inde communiter urbem regiam intraverunt. A qua, mora postposita, omnes continue recesserunt, & ad oppidum quod l Agger-sellarum dicitur, pervenerunt; [qui per viā bene exceptus,] indeque ad castrum S. Cypriani de Mozoth venienti cum matre & comitatu, castrum ei ut Domino reddiderunt. Sequenti die eum similiter in Villa-Lalii m receperunt, ubi ad Regem, tamquam ad Dominum, ex Tauro nobilissimo oppido Milites advenerunt, qui Regem sui & oppidi naturalem Dominum cognoverunt, & ut sequenti die Taurum adiret instantissime supplicarunt, nobili Regina hæc omnia solertissime procurante.

[34] [& Tauri ab Episcopis regni,] Altera vero die Taurum intravimus, ubi omnibus annuentibus Rex Ferdinandus, facto sibi hominio, in Regem & Dominum est receptus. Indeque per castra Dominæ n Reginæ aliquamdiu incedentes, recepimus ex aliis civitatibus Milites & nuntios venientes, qui videbantur de receptione Regis aliquantulum dubitare. Sorores enim Domini Regis, Sancia & Dulcis, de quibus diximus, rebellionem cum complicibus præparabant. Sed tamen regni Prælati, quorum interest Regnum & Sacerdotium contueri, in auditu auris Regem Ferdinandum in Regem illico receperunt, scilicet Joannes Ovetensis, Nunius Astoricensis, Rodericus Legionensis, Michael Lucensis, Martinus Salamantinus, Martinus Mindonensis, Michael Civitatensis, Sancius Cauriensis. Hi omnes cum suis civitatibus, patre mortuo, filio se dederunt, nec rebellio cogitata potuit invalere: nam quam cito venimus Majoricam & Mansellam o, Regi se protinus reddiderunt. Sequenti vero die intravimus Legionem, [demum Legione Rex proclamatus,] quæ in Regno illo Sedis regiæ præminet dignitate: ibique ab Episcopo & universis civibus ad regni Legionis fastigium elevatur, Clero & populo Te Deum laudamus cantantibus concorditer & jucunde: & ex tunc Rex Castellæ & Legionis p pariter est vocatus. Ibique nuntii advenerunt ex parte Reginæ q Tarasiæ, ut super compositione internuntia referentes. Et licet verbum Magnatibus displiceret, tamen Regina nobilis in tantum timuit regni & pauperum vastationem, quod procuravit, ut Rex subsisteret Legione, & ipsa iret Valentiam, de concordia cum Regina Tarasia tractatura. Cumque ambæ Reginæ Valentiæ r convenissent, sic solertia Reginæ nobilis Berengariæ procuravit, [assignata sororibus dote] ut Regis sorores Regi restituerent omnia quæ tenebant, & ipsæ essent provisione contentæ, quam eis Rex & Regina nobilis assignarent: & si quid juris in regno habebant simpliciter resignarent.

[35] Et pacto hujusmodi confirmato Rex advenit, & inde omnes ivimus s Beneventum, quo etiam Infantes filiæ Reginæ Tarasiæ advenerunt: [pacifice regnat.] ubi Rex Ferdinandus & Regina nobilis eis reditus triginta millium aureorum in locis competentibus assignarunt, percipiendos toto tempore vitæ suæ: & sic obtinuit omnes munitiones & omnia castra quiete & pacifice Rex Ferdinandus. Et in hoc enituit quam plurimum Reginæ nobilis solers cura: que non minori gratia Regi filio dedit hoc regnum, quam regnum Castellæ, quod ad eam jure hereditario pertinebat. Sic enim scivit, omnia ordinare, ut, licet Regnorum unio fere omnibus displiceret, ipsa studuit taliter providere, ut sine sanguinis effusione Regnorum unio proveniret, & utrumque Regnum pace perpetua lætaretur t. Indeque Rex ivit Zemoram, Salmanticam, Lethesmiam, Civitatem Roderici, & Albam, & per ceteras Regni partes, in quibus honore Regio & hominio ab omnibus est susceptus. Tunc Rex Ferdinandus dedit Caseatam jure hereditario Roderico Archiepiscopo Toletano, quæ tamen aliquantulum reparata a Saracenis incolis tenebatur. Sed Rodericus Archiepiscopus, evolutis a donatione mensibus tribus, exercitu congregato, ivit contra Caseatam cum multitudine armatorum: & expulsis Mauris, qui ruinas oppidi reparabant, illud retinuit; & ad honorem Regis, qui illud dederat Ecclesiæ Toletanæ custodivit hactenus, & custodit cum aliis castris; scilicet Pilos, Toyam, Lacra, Agasmo, Fonte-Juliani, Turribus, Dela, cum Ficu, Alaulula, Areola, Duobus-germanis, Villa-montini, Nubila & Castorla, Concha & Chelis u. Post hæc iterum Rex Ferdinandus obsedit Ubetam, oppidum populosum, bellatoribus & munitione magna tutatum: & adeo fortiter impugnavit, ut conclusi salvis corporibus oppidum resignarent. Et tunc Rex oppido acquisito ad urbem regiam est reversus. Æra MCCLXXII, obiit Regina Beatrix in oppido quod Taurum dicitur, & ducta ad regale monasterium prope Burgis, juxta Regem Henricum regaliter est sepulta x.

ANNOTATA.

a Rechoc, in Chronica Ret dictum, Murcia autem, olim Murgis ad fluvium Seguram, olim Setabim, modici sed fertilis regni caput, inter Granatense & Valentinum regnum, ad mare mediterraneum sinumque Vergitanum siti.

b De ortu Almohadum agit auctor noster lib. 7 cap. 10, tamquam nomen habentibus a pseudo-propheta quodam, Alcorani interpretationem novam & eatenus receptæ contrariam prædicante, sublato in Regem quodam Aldelmone figuli filio; qui regno Africano potitus, etiam Hispanos Arabes subjugavit, [Almohades Mauri.] itaque in Africam rediit: ex cujus semine tunc regnabat in Africa Miramolinus ille vulgo dictus, de quo supra.

c Doctor Laurentius Galindez de Carbaxal, in suis fragmentis, apud Argote de Molina allegatum in Appendice ad Annales Zunigæ, [Prophetia de eorum exterminio expleta.] pro anno 1248 ait, inter libros, quos Ferdinando & Isabellæ Regibus Catholicis tradiderunt Mauri Granatenses, inventa esse eadem omnia quæ referuntur de Almohadibus & Abenhucho: & addi, quod Magus quidam, inter Mauros Propheta habitus, præsens cum tesseraria illa scuta sic tingerentur, exclamarit, nunc finem Maurici in Hispania regni adesse: & Abenhuch quidem pœnas daturum effusi Almohadum sanguinis; sed eo die quo is necaretur, lapsura scuta istæc nigra, nec amplius Regem Maurum futurum Hispali. Itaque revera accidisse: nam mortuo Abenhuc scuta prædicta, in Mezquita Hispalensi appensa, delapsa esse: & Axatasium, sub quo amissa urbs fuit, Capitaneum dumtaxat non Regem fuisse. Mauros autem, ex die prædicti lapsus scutorum, certam habuisse perditionem urbis.

d Vandalia Hispanorum, vulgo Andaluzia, quasi Vandaluzia.

e Almaria, vulgo Almeria, nunc civitas Episcopalis in regno Granatensi.

f In vulgata est Mahomat Alegrajae.

g Alia lectio, ex Ms. in margine apposita, sic habet: Et cum ad Daralferiam pervenisset: in vulgata scribitur, Guadalajara.

h Videlicet Compostellæ in Galæcia, regno Legionensi adnexa, unde etiam in Annalibus Rogerii de Hoveden paßim vocatur, Alfonsus Rex de S. Jacobo. Chronica aßignat mortem Alfonsi Legionensis anno 1234: sed Æra 1268 annum Christi 1230 notat, eumque exigit multitudo & magnitudo negotiorum, [A. Legion quando obierit?] in duorum Regnorum nova conjunctione oblatorum, per quæ non licuisset Sancto expeditionem in Mauros suscipere ipso paternæ mortis anno, sicut anno 1234 suscepisse eum scimus; nam eo anno recepit Vbetam, secundum ipsiusmet Chronicæ calculum. In eo quod ibi legitur Epitaphio sepultus Rex dicitur juxta Ferdinandum patrem suum: locus autem in quo obiit a Sarria rivo nomen habet, [& ubi ?] estque media fere inter Legionem & Compostellam via, huic quam isti propior.

i In quibusdam Roderici exemplaribus, juxta editionem Franco-furtensem, non tamen in Ms. Toletano, similia, sed multo brevius, sic leguntur lib. 7 cap. 25 ubi de patre: Reliquit duas filias, Sanciam atque Dulcem, quibus Regni successionem legavit. Sed quia omnes regni Nobiles, tam de civibus quam de aliis, [Sancti in regnum paternum successio justa] olim filio suo Ferdinando juraverant, non potuerunt regnum filiæ obtinere: sed aliquantis dissidiis procuratis, & civitatibus & nobilibus in varia studia separatis, nobilis Berengaria Regina Castellæ interposuit partes suas; & sic omnes gratiæ solertia dulcoravit, quod, licet Infantes quam plurimos fautores haberent, & munitiones & castra quam plurima in omnibus fere regni finibus possiderent, ad hoc Infantes & matrem earum Reginam Tarasiam necessitate induxit, ut ejus gratiæ responderent: unde paternæ largitatis in omnibus imitatrix, curialitate sua, Infantibus quoad viverent magnos reditus fecit a filio assignari. Porro jam diximus ab inveterato Castellanorum odio ad ejusmodi dispositionem adductum patrem, [cur eum pater invisum habuerit?] ingratum beneficiis acceptis a filio. Franciscus Macedo in Vita Tarasiæ, cujus ut Sanctæ ratio nobis habenda erit ad 17 Iunii, cap. 31 de hac Alfonsi dispositione agens, nescio an animadverterit, agi de Ferdinando; non qualicumque, sed Sancto Rege; parentum observantißimo, indole mansuerißimo, bellicis æque ac civilibus curis exercito, & jam agente ætatis annum 31. Si enim anim advertisset, non puto scripturum fuisse, quod Alfonsus filio Ferdinando, propter turbulentum ejus & ferox ingenium minus initio æquus & indulgens, postea & infensus fuit: hinc primum, inquit, dissensiones, deinde simultates, tandem apertæ inimicitiæ extiterunt; adeo ut Alfonsus moriens regnum Legionense penes filias testamento reliquerit: tam abalienarant animum patris, filii mores. Intercausas deinde quæ regnorum conjunctionem videbantur dissuadere potuisse, etiam hanc addit idem Macedo: Obrutum in tanta mole rerum juvenem, minus & gratum & expertum rerum publicarum. Ignoscendum viro, multiplici librorum scriptione de argumentis prorsus aliis distractißimo, quod historicas quæstiones levi nimium manu tractaverit, uti etiam ex Appendice ad Vindicias S. Hilarii Avelatensis, ab eodem infeliter susceptas, poterit lector agnoscere ad diem 5 Maji: fuit alioqui amicus mihi, sicut in præfatione ad Vitam S. Mafaldæ demonstravi; sed amicis cunctis magis amica veritas.

k In Chronica dicitur Orgaz circa Toletum, uti notatur in tabula intervallo leucarum circiter 4.

l Agger-sellarum, ibidem, Tor de sillas, ad alteram Durii ripam, distat Vallisoleto leucis circiter 6. Non tamen Vallisoleto, sed Abula venisse debuit Rex, cum fines regni Legionensis est ingressus, a Giennensi obsidione revertens. Est igitur verosimile aliud Tor de sillas hic intelligi.

m Dubium de superiori loco motum, simili modo potest moveri circa Villalalim: licet enim similitudo nominis appareat in Villalar, unius diei itinere a Tordesillas, recta versus urbem Legionensem; tamen obstat eadem itineris jam descripti ratio; & quia istud Villalar, in Blaviana Chorographia notatum, in accuratioritabula Vischeriana, contractiori nomine, sed cum addito, vocatur Villar-Diego, Tauro ad Boream situm; suspicari licet aliud Villalar, vel Villar inveniri, eidem Tauro ad meridiem situm, ipsumque hic indicari.

n Castrorum horum aliqua enumerat auctor lib. 7 cap. 8 dicens, [Dos Berengariæ A. Legionensi nubentis.] Rex Castellæ & Rex Aragonum, ex Monte-Palumbario juxta Abulam, contra Regem Legionis processerunt & obtinuerunt Castrum-Legionis, & Ardon, & Castrum-Gundisalvi, & Castrum-terræ, & Albam de Aliste, & usque ad Astoricam cuncta cæde & incendio vastaverunt. Nullus interim horum locorum nunc exprimitur in tabula, & forte aliquorum etiam nomen mutatum est: nam Moral del Reyna; id est, Moretum Reginæ, quod eo tractu est, a Berengaria Alfonso nupta potest excultum appellatamque fuisse: si quidem, ut mox dicitur cap. 31, celebratis nuptiis, Rex Castellæ, omnia quæ abstulerat nunc genero, olim hosti, dedit filiæ suæ nuptæ: & rursum, cum post factum divortium super dote reddenda controversiæ extitissent; Idem Rex (ut dicitur lib. 8 cap. 13) cum Legionensi olim genero suo anno 1213, fœdus initum innovavit, & restituit Carpium & Montem-regalem, ita ut diruta de cetero non starent: & sic mansit Berengaria in pacifica doralium castrorum posseßione quoad vixit.

o Mansilla in tabulis, in eodemque recto itinere Legionem versus, una solum diæta distat ab urbe. Majorica, in tabulis non reperitur.

p Quemadmodum, inquit Chronica aliquamdiu factum fuerat præteritis temporibus, scilicet sub Alfonso VIII, Imperatore Hispaniarum dicto.

q Receperat se Tarasia post divortium in Lusitaniam, & cum traductis ad Lorvanense Benedictinorum cœnobium Monialibus Cisterciensibus vitam agebat, [Tarasia Lusit. ab Alfonsi thoro separata.] monacham inter eas professa, ut vult Macedo in ejus vita: qui cap. 31 suse tractat, quomodo ipsa Berengariæ litteris, ad ipsam & ad patrem ipsius Alfonsum datis, evocata sit, mediatrix inter Infantes & Regem futura: quas litteras, si extant alicubi, optaremus videre.

r Valentia, non illa Valentini regni caput, quæ tunc Maurorum erat, longißime distans a Lusitania; sed altera (plures enim sunt minoris notæ) dicta Valentia Alcantaræ, quod intra hujus propinquæ urbis districtumsita sit, in Extrema-duræ Lusitanæ atque Hispanæ confiniis, triplo fere longius dißita Legione quam ipsa Conimbrica, in cujus districtu Lorvanum est: Tarasia autem Legionenses fines omnino non attigit.

s Beneventum, vulgo Beneventa, medio sere inter Legionem & Zamorram itinere.

t Hic interserit Chronica, quod Ferdinandus, post res compositas cum Sororibus, ivit in Sabogal, ad conferendum cum Rege Portugalliæ, quemadmodum inter eos condictum erat: peractoque colloquio circumire cœpit regnum, administrando ubique justitiam, atque ita pervenit usque Zamorram: hæc autem civitas est ad Durium fluvium, antiquis Zentica, Tauro propinqua. Sabogal ad confinia Portugalliæ situm est, duabus vel tribus leucis a Civitate-Roderici.

u In Chronica sic nominantur loca, Toyalaera, Araysmo, la fuente de Julian, Torres de Alecuz, Pegura, Aulala, Elervela, Dos Hermanas, Villa-montin, Nubla, Cazorla, Cuenza, Archillas.

x Idem corpus postea ad ecclesiam Hispalensem translatum est: idque jussu vel ipsius sancti Regis, uxorem sibi contumulatam volentis; vel filii Alfonsi, sibi ac parentibus communem tumulum fabricantis Vereor porro ne Roderici Toletani historia insigni uno vel altero Capitemutilata casu aliquo sit: nam a captione Ubedæ, quæ contigit anno 1234, [Beatricis R. sepultura.] immediate transitur ab obtentam Cordubam, anno 1236. Hunc vero hiatum explebit Ferdinandæa Chronica, cum qua deinceps progrediemur. Hic vero addiderim ex Zurita, quod eodem anno 1231, convenit inter Regem Navarræ Sancium, Biscainorum in suas terras incursionibus irritatum, & Regem Aragoniæ Iacobum, spe Legionensis regni dejectum, ac Valentini Regis tutela per Sanctum suscepta irritatum, [Defectus in historia Roderici Toletanifortassis mutila.] de bello Castellanis inferendo, sub conditione adoptationis mutuæ in succeßionem regnorum: quæ tamen confœderatio, quia nullum successum habuit, Sancio decrepito sene citius vita excedente, non est a Castellanis Chronologis annotata; sicut nec matrimonium, sequenti anno 1232 primo contractum inter Regem Hierusalem Ioannem de Brienna & Berengariam Sancti Regis Sororem, de quo Mariana libr. 12, cap. 16. Similiter nec memoratur redintegratio amicitiæ inter Sanctum Regem & Iacobum Aragonium, [Fœdus Navarrei & Aragonis contra Castellanum.] mediante traditione Harizæ, ad Aragonium redituræ, si Regina vel aliud matrimonium vel monasterium iniret, uti scribit Zurita lib. 3 cap. 19: quæ res anno 1234 peracta est.

CAPUT VII.
Ingens victoria de Mauris ad Xerez relata, per Alfonsum sancti Regis fratrem.

[36] Narrat porro Historia, quod cum Rex Zamorram venisset, uti superiori Capite dictum est, [Missus Alfonsus frater.] inde miserit fratrem suum Alfonsum ad incursionem faciendam in terras Maurorum, jungens ei D. Alvarum Perez de Castro, natione Castellanum, ut exiguam Infantis a juvenis experientiam grandi sua prudentia suppleret cum titulo Capitanei: erat enim Eques perquam strenuus & exercitus in armis: occasionem vero magnum aliquem successum sperandi contra Abenhuc Maurorum Regem offerebat subditorum ejus contra ipsum rebellio, postquam Ambalule Miramolinus Marocchos redierat trajecto mari. * Infans ergo Alfonsus, secundum mandatum Regis Salamanca egrediens, [cum Alvaro Perez belli duce,] cum Capitaneo suo D. Alvaro Perez & D. Ægidio Manrique, perrexit Toletum: & assumptis ibidem equitibus quadraginta, transito Muladarii portu, venit in Andugar: unde D. Alvarus in omnes partes emisit expeditos equites, qui prædam infinitam collegerunt, Cordubam usque progressi, quidquid poterant expilando destruendoque; & sic pervenerunt Palmam b, quam generose oppugnaverunt, eaque vi capta omnes intus repertos Mauros ad unum usque interfecerunt. Inde vero ingressi Hispalense territorium, conculcando omnia & mactando, transita Hispali procurrerunt usque c Xerez, miseruntque cursores & prædam multam fecerunt. Collectis autem manubiis, mandarunt Infans & D. Alvarus tentoria poni prope Xerez secundum fluvium Guadalete: ubi acquisitam prædam provide & caute contraxerunt in unum locum.

[37] [contra Maurorum copiosissimum exercitum,] Rex interim Abenhuc, ex quo scivit quod Infans popularetur Andaluziam, quantasque prædas ibi ac ruinas faciebat; jussit convocari quidquid erat Maurorum ex hac parte maris, secumque proficisci Xerez, ubi erat Alfonsus: itaque collecta est undique multitudo magna, non solum imperio Regis sui, sed etiam fama Infantis excita. Considerans ergo Abenhuc Christianorum exercitum, & minime numerosum esse intelligens, certo credebat quod non posset elabi sibi de manibus: idemque credidisset, quicumque collatas utrimque vires inter se comparans, non cogitasset Deum posse in paucis æque ac multis vincere. Quare castris positis in oliveto, inter Christianos & oppidum, ante omnia peditibus suis edixit, ut præpararent multa vincula funesque ad vinciendos captivos: quod sane neutiquam frustra fuit, suum enim usum opportune habuerunt, ad ipsosmet constrigendos abducendosque. Non tamen Christianos, quia pauci erant, contempsit Rex Abenhuc: sed curavit, ut aciem instrueret quam ordinatissimam contra eos, eamque in septem turmas distribuit; quarum minima mille quingentos equites, quædam bis mille numerabant, [ipse modicas copias ducit:] aut etiam amplius: adeo ut totus equitatus Christianorum non posset cum minima Maurorum cohorte æquiparari, quamvis conjunctus eis esset filius Regis d Baëzæ; qui erat Regis Ferdinandi vasallus, Infantique ad expeditionem progressuro submiserat istum suum filium, cum equitibus ducentis ac trecentis peditibus. Venerant etiam ad Infantis subsidium multi Fratres militarium Ordinum S. Jacobi & Calatravæ: sed simul omnes respectu Maurorum pauci erant. Reperti quoque in eodem prælio fuerunt Tellus Alfonsus, & Ruy Gonsalez de Valverde, in eoque generosissime se gesserunt: universus autem Christianorum numerus, tam equitum quam peditum, vix censebantur mille quingenti.

[38] Hi tam pauci, videntes tantam Maurorum multitudinem collectam, [easque novorum hostium ad ventu territas,] haud parum fuerunt conterriti; maxime cum hostibus subsidio venit quidam Rex Arabum cum septingentis equitibus: qui post Christianorum terga se collocantes, majores etiam angustias fecerunt, neque progredi neque regredi valentibus: utpote quibus ab una parte objiciebatur fluvius valde profundus Guadalete, ab altera Maurorum exercitus. Nihilominus D. Alvarus, ut erat dux strenuus, animos addere suis conatus, tam efficaces adhibuit rationes, ut excusso metu expeterent prælium, ac si decuplo plures Mauris fuissent. Frontem aciei obtinebat Alvarus, posteriora tuebatur Alfonsus, habens apud se Mauros quingentos ea excursione captos, quos omnes ut decapitari juberet Infans, edixit Alvarus, id enim in præsenti casu convenientius videri. Inito deinde cum præcipuis militiæ suæ capitibus consilio, [in unam phalangem colligit.] decreverunt peditatum ab equitatu sejungere, sicuti & Mauri fecerant; non tamen in turmas dividere suos, sed in unam omnes phalangem componere. Mandavit etiam ut opifices quam multi possent mulas & jumenta sarcinaria conscenderent, turmamque construerent, & sese ad eam partem jungerent quæ magis urgeretur. Ingens erat Maurorum clamor fremitusque, tympanorum vero æneorum crepitus atque tubarum clangor tam horrendus, ut cælum terraque misceri viderentur. Illo autem die, quo pugnandum erat, [Animati ad pugnam milites & expiati,] tunica delicata se vestiit Alvarus; sumptaque in manus virga, veluti satis superque instructus ab armis, adhortabatur milites ut parvi facerent Maurorum potestatem, fiduciam omnem collocantes in Deum, qui eis daturus esset victoriam de sanctæ suæ fidei inimicis.

[39] Tum Christiani, quotquot habebant copiam Sacerdotum, confitebantur eis peccata sua; alii vero mutuas excipiebant e confessiones: prius autem quam congrederentur exercitus, D. Alvarus Perez Equitem ordinaverat Garziam Perez de Vargas, cujus deinde multa erit mentio in historia, & hoc principium fuit armorum ejus. Absolutis Confessionibus Christianorum, cum sibi invicem mutuas condonassent offensas, seque Deo commendassent ex animo; misit D. Alvarus nuntium ad Infantem in fine consistentem, ut (quemadmodum convenerat) in unam phalangem conjungerent sese: quo facto exorsus denuo est Alvarus omnes animare, in hanc illamque partem discurrens, eaque suggerens magna cum prudentia quæ res locusque postulabant, ad excutiendum timorem & alacritatem ciendam. Itaque juncti simul omnes, inclamantes S. Jacobum & aliquando Castellam, invecti sunt in Maurorum turmas; quarum primam perrumpentes, moxque secundam ac tertiam, singulas denique unam post aliam profligarunt, disjicientes ac mactantes quoscumque obvios, cum maxima ubique clade. Adeo autem se illis permiscuerunt Christiani, ut unum Maurum cum altero non sint passi consistere. Sic disjecti confusique verterunt terga, [invehuntur in hostem, eumque fundunt,] qua maxime poterant fugientes, insequentibus eos Christianis atque mactantibus & infinitos captivantibus, usque ad portas Xeresii: ubi ingens fuit Maurorum invicem se prementium, imo & occidentium strages facta. Pedites autem, præ numero cadaverum super campum stratorum, vix poterant progredi, & tamen multos etiam ipsi captivos fecerunt. Grande eo die miraculum in favorem Christianorum creditur operatus fuisse Deus, misso ad eos in prælio juvandos sancto Apostolo Jacobo, idque duabus de causis sustineri potest. Primum quia impossibile erat, Christianos tam paucos, de Mauris decuplo pluribus, reportare victoriam istiusmodi absque simili auxilio: [a S. Iacobo apparente adjuti.] deinde quia plurimi ipsorummet Maurorum dixerunt, se vidisse Equitem equo albo invectum, cum vexillo albo in manu una, gladio evaginato in altera, quem alii multi Equites albi sequebantur: vidisse etiam per aërem discurrentes Angelos: quodque Equites isti multo plus damni inferebant Mauris, quam ipsimet Christiani, quorum etiam aliqui idem se conspexisse testati sunt.

[40] Sed regrediens ad historiam, dico, quod cum eo modo campum obtinuissent Christiani, [Rex Gazularum occumbit:] Mauris partim cæsis partim captis fugatisque, inter mortuos numeratus fuerit Rex Gazularum aliique honoratissimi multi: in cæde autem prædicti Regis præcipuam laudem retulit novus, quem diximus, Eques, Garcias Perez de Vargas: hic enim occidit eum. Ipse autem adduxerat septingentos illos equites Arabes, unde maximus terror Christianis in principio fuerat incussus. Quamquam enim Historia eos superius Arabes nominet, hic vero Gazulas, de una tamen eademque gente ac Rege intelligenda est. Hic siquidem quasi ex voto, in sui Mahometi honorem peregrinatione suscepta, cum transitum hac haberet, [Rex Abenhuc fugit.] accepit a Rege Abenhuc civitatem dictam de los Gazules f, utique ab iis qui in hoc prælio adfuerunt. Porro Rex Abenhuc, cæsis ac dispersis copiis suis, non credidit satis tutum se esse Xeresii: & quam occultissime potuit se recepit, ea via qua sperabat posse evadere. Christiani vero, plena potiti victoria, redierunt in campum ad colligenda spolia, quæ plane innumerabilia erant; adeo ut fastidio denique essent colligentibus, maxime quia tentoria inveniebantur tam plena ac referta omnis generis annona, [Christiani præda ingenti potiuntur.] ut nihil esset aliunde conquirendum. Toto etiam tempore quo ibi substiterunt, non aliis ad focum lignis usi sunt, quam hastis lanciesque & telis confractis. Vincula & manicæ ac funes, quæ præparari Abenhuc jusserat pro abducendis captivis Christianis, perquam necessaria fuerunt ipsismet colligandis, quorum tamen numerus copiosior fuit quam apparatus vinculorum. Post hæc effuderunt se pedites per oliveta, in quorum densitate adeo multos Mauros mactarunt & ceperunt, ut licet eos dumtaxat occidissent atque cepissent, solȩ hȩ postremȩ manubiȩ abunde eos potuissent locupletare. [heroica quorumdam facinora,] Multi Equitum Christianorum insignia in hoc prælio patraverunt facinora: imprimis autem D. Alvarus Perez, quamvis eum sola virga armatum ad pugnam venisse g Historia dicat. Similiter fecerunt etiam Ægidius Manrique, Tellus Alfonsus, & Ruy Gonzales, atque alii plures, ferientes lanceis gladiis & clavis; Equites etiam Toletani varii, quorum gesta narrantur, ei qui non viderit difficilia creditu: Fratres quoque militarium Ordinum grandem Maurorum fecerunt stragem; omnes denique, per gratiam Dei auxilium ferentis, generosissime se gesserunt. [imprimis Didaci]

[41] Inter ceteros celebratur quidam, Dicadus Perez de Vargas dictus, ipsius D. Alvari subditus, cui contigit ingentes suas vires hac occasione monstrare. Cum enim, amissis inter præliandum hasta atque ense, aliud nihil haberet quo manum armaret; rescidit ab olea quadam nodosum ramum, cum eoque ingressus qua maxime calebat pugna, a dexteris & a sinistris graves ictus incutiebat, patrabatque facinora justis armis vix exequenda; quibus cum delectatus plurimum Alvarus identidem acclamaret, Eja, eja, Didace: Machuca, Machuca; [& Garciæ Perez fratrum.] id est, Contere, Contere h; mansit Equiti isti ex eo die cognomen istud, quod hodieque ex posteris ejus aliquibus adhæret. Alius ejus frater germanus, dictus Garcias Perez de Vargas, ille quem creatum Equitem ante pugnam fuisse diximus & Regem Gazularum interfecisse, plura quoque insignia opera eo die fecit, quamvis cæso tertium ejus equo, sumendus toties novus ei fuerit. Deinde autem in aliis occasionibus quibus adfuit magna effecit, quemadmodum in decursu historiæ apparebit: æquum est enim virorum fortium generosorumque Equitum commemorare heroicas actiones, non minus quam degeneres aliorum culpas.

[42] [Quidam nolens inimico ante pugnam reconciliari,] Accidit autem casus perquam notabilis die ista duobus inter se cognatis Equitibus, odio invicem prosequentibus: scilicet, quod cum sibi mutuo confitebantur milites inituri certamen, is cui magis videbatur incumbere ut alteri satisfaceret, veniam a commilitone petiit solum i pro die illa: & hic erat jam nominatus Didacus Machuca, alter vero Petrus Michael vocabatur, Toletani ambo. Sed Petrus ignoscere Didaco noluit, quantumcumque a Clericis ac viris religiosis admonebatur (quamvis etiam ipse Insans D. Alfonsus ac D. Alvarus Perez eum rogarent) nisi hac sola conditione, ut Didacus complexum ejus admitteret; id scilicet agens ut eum occideret: tantarum enim erat virium, ut quemcumque posset complexu stringere k, elisum suffocaret. [in eadem solus perit.] Cum ergo Didacus conditionem abnueret, nolens tali periculo se exponere, nec aliter quam in Dei servitio mori propositum habens; ambo ad pugnam sunt progressi. Placuit autem Deo, quod, ex omnibus Equitibus Christianis ad prælium eductis, solus Petrus Michael, qui commilitoni noluerat condonare offensam, desideratus sit, neque inventus postea aut vivus aut mortuus; quamvis visus sit in ipso conflictu singularia multa patrare facinora, præ grandi virium suarum robore; & licet post receptum fuerit diligenter quæsitus. Sunt quidem qui affirment, quod nimio prosequendæ cædis ardore abreptus, inter fugientes Mauros Xeresii portam sit ingressus, ibique numero obrutus & occisus: verum nihil certi potuit de eo resciri, ad exemplum eorum, qui audent prælio se committere, prius quam offensam deprecanti sodali eam condonarint. Grandes fuerunt favores quos Deus in illa die Christianis fecit, grandis honor & gloria quam hi retulerunt, nec minor confusio barbarorum, quandoquidem ex toto fidelium exercitu vix decem homines occubuerint, [Victores revertuntur ad Regem.] Maurorum vero cæsorum atque captorum numerus modum omnem excesserit. Itaque Infans Alfonsus & D. Alvarus Perez multa laude clarum & spoliis opimis onustum exercitum reduxerunt ad propria; filius autem Regis Baëzæ gloriosus & opulentus revertit in patriam. Illi vero Palentiam venientes, ubi Rex Ferdinandus erat, perquam benevole sunt excepti. Victoria porro ista, causa fuit cur Christiani postea acquisierint totam Andaluziam: tantus enim terror incussus est Mauris, ut numquam potuerint pristinos animos viresque resumere l.

ANNOTATA.

a Rodericus lib & cap. 13 docet, Alfonsum Castellæ Regem an. 1213 celebrasse Pentecosten, præsentibus uxore Alienor & filio Henrico & filia Berengaria & nepotibus Ferdinando & Alfonso: & quando puer Ferdinandus ad votum matris sanabatur sub annum 1209, simul cum eo apud avum degebat etiam Alfonsus secundogenitus, tunc saltem quinque aut sex annorum puer; atque adeo nunc agebat ætatis annum haud minus quam trigesimum: ut auctor Chronicæ omnino videatur errasse, tam juvenem inexpertumque describens, qui fratre suo, jam 36 annos nato, ut summum quatuor aut quinque annis junior erat.

b Palma, oppidum Andaluziæ, inter Cordubam & Hispalim trans Bætim.

c Xerez de la frontera, juxta fluvium qui paulo post in mare influit ad sinum Gaditanum, dicitur de la frontera, quia respicit confinia Regni Granatensis, quod diu mansit in potestare Maurorum, sub tributo tamen, ut mox videbimus; atque ita distinguitur ab altero ejusdem nominis oppido, in confiniis Andaluziæ & Alegarbiæ, dicto Xerez de Guadiana, quia ad Anæ flumen situm circa ejus ostium.

d Cum ergo supra num. 37 dicitur Rex, tradente Arabum Principe, cepisse Beatiam aliaque vicina loca; intelligo non omnia retinuisse, sed quædam restituisse amico jam ac tributario, cum titulo Regis, ad continendos facilius cilius Mauros Granatenses; Beatia tamen ipsa Christianis incolis datæ, cum Episcopo inferius nominando, non fuit reddita.

e [Confessio mutua laicorum periclitantium.] Etiam hoc tempore, in defectu Sacerdotum urgente periculo certaminis vel naufragii, aliquando tale quid usurpatum scio; vix credo tamen aut olim aut recentiori memoria fuisse adeo rudes Christianos, ut crederent ejusmodi Confeßionem æque esse Sacramentalem ac est Baptismus in casu neceßitatis collatus a laico, sed solum pro actu aliqualis pœnitentiæ eamdem usurpavisse.

f Alcala de los Gazules exprimitur in tabula, unius dumtaxat diei itinere distans a loco pugnæ, inter Medinam Sidoniam & Arundam.

g Si verum est, quod est sane probabile, hanc Ferdinandinam Chronicam extractam pro parte esse ex Chronica Generali, verosimile quoque erit hic & alibi, dum Historia allegatur, intelligi dictam Chronicam generalem, curante sancti Regis filio, Alfonso Sapiente, compilatam. In Summario Processuum num. 50. Testis primus super art. 51 dixit, [Fides conflictus memorandi ad Xerez.] quod omnes historiæ; tam impressæ quam manuscriptæ, narrent miraculosum successum conflictus ad Xerez, & quod ibi apparuerit S. Jacobus: eumdemque etiam refert Lopez Garzia de Salazar, cujus Ms. est omnium quæ sunt in Hispania Mss. Codicum auctoritate præcipuum fol. 647. Mox autem narratur successus hic relatus inter duos milites dißidentes, & supponitur Ferdinandi Regis mandatum fuisse, ut milites sui ante conflictum mutuas sibi invicem condonarent offensas. Si quis prædictum Ms. habeat & simul Chronicam Ferdinandæam, dijudicare poterit uter auctorum alterum transcripserit, & junior sit.

h Odoricus Vitalis lib. 8, Quidam, inquit, ferens ingentem maxucam, [Maxuca clava.] Presbyterum properantem prȩvenit, & super caput ejus levato vecte, dixit, Sta: unde intelligis Maxucam & vectem idem esse: sicut autē Itali a voce Mazza fuste faciunt amazzare occidere: sic a Maxuca formatum verbum Maxucar, haberet in Imperativo Maxuca, ut hic explicatur: videtur autem Maxuca augmentativum esse a Mazza, atque adeo grandem fustem significare.

i Non credo τὸ solum ita intelligendum, ut voluerit post pugnam resumere inimicitiam is qui reconciliari petebat; sed idem hic valere, quod saltem: quamquam & hoc non minoris simplicitatis fuit, quam quod supra dicitur, Rex Legionensis petiisse, ut saltem per tres annos sibi liceret cum consanguinea matrimonio uti.

k Nemini id incredibile videatur: nam & parentumnostrorum memoria fuit in Antverpiensi arce Hispanus miles, [Hispani unius stupenda fortitudo.] tantarum virium, ut rhedam, a duobus equis effuse currentibus protræctam, retro apprehendens sisteret, vectem ferreum grandem trans fossas latißimas murosque sat altos in arcem jaceret, stannearum lancium oras flectendo crisparet solis duobus digitis, & pomum manu comprehensum non dimitteret, quamvis quatuor alias robustißimi viri simul id niterentur extorquere.

l Hic primum ponit Chronica, ex Roderico, captam Ubedam, & mortem Reginæ Beatricis, ut videatur hanc victoriam relatam dicere ipso anno 1234: eoque confirmatur, errorem supra notatum ad Cap. 6 litt. h, non esse imputandum typographis, sed editori vel auctori ipsi. Dolendum profecto quod tam insignis victoriæ annus nusquam expressus inveniatur. Non possumus tamen de ea dubitare, cum ejus meminerit Lucas Tudensis, num. 7 eamdem paucis verbis vehementer extollens. Quod autē eam prætermiserit Rodericus Toletanus, forte referet aliquis in ejus tunc Romæ degentis absentiam; sed qui propterea non omisit Cordubensis urbis a Christianis occupatæ historiam strictim describere, non videtur Xerez anam pugnā potuisse penitus præterire, ideoque magis propendeo ut aliquid desiderari credam in ejus contextu: in quo etiam desideratur homagium Sancto Regi præstitum a Regibus Beatiæ & Valentiæ utrumque momenti ad historiam permaximi; sicut & alia supra indicata.

CAPUT VIII.
Cordubense suburbium intercipitur a Christianis, urbs deinde ipsa obsidetur a Sancto Rege.

[43] Quinque annis a post patris sui Alfonsi mortem, jam bene stabilitus in regno suo Legionensi strenuus Rex Ferdinandus, captaque Ubeda gloriosior, [An. 1235,] anno MCCXXXV obsedit Cordubam, civitatem Regiam, unamque ex præcipuis Andaluziæ, idque hac ratione. Cum Ferdinandus Regnum Legionense visitando obiret, administrans justitiam & curans publicum commodum populorum; contigit eum venire in oppidum Benavente, eo ipso tempore, quo Christiani Mauris vicini equites ac pedites, cum Almogaravibus seu velitibus ac viarum peritis ductoribus, convenerunt in Andugar, quod Christianorum erat. Factaque in regnum Cordubense excursione, inter spolia quæ retulerunt, etiam adduxerunt Mauros aliquot; ex quibus intellectum est, gentem istam Cordubæ perquam securam agere, neglectis vigiliis custodiisque, [Mauriscaptivis suggerentibus,] eo quod a Christianis nihil sibi crederent formidandum. Offerebant autem illi se ad parandam eis viam, designaruntque modum quo capi suburbium unum posset, Arabice Axarquia b nuncupatum: de quo facile convenit, quia credebatur per illud posse obtineri civitas, sicut & factum est. Tum deliberatum est, qua ratione disponerentur omnia, ad executioni mandandum adeo salutare consilium; quȩsitæque sunt scalȩ & omnis alius necessarius apparatus. Visum deinde est occupandam noctem aliquam obscuram & pluviam, [persuasi suburbium tentare Christiani,] qualem cito promittebat mensis, qui tum currebat, Januarius. Rebus sic compositis, omnium certiores fecerunt Petrum Ruyz Tahur, & Martinum Ruyz de Argote: miseruntque Martos, ut id de quo conventum erat indicaretur D. Petro Ruyz, & D. Alvaro Perez fratri ejus; significantes quod pro tali, quam nominabant, nocte cuncta habebant ordinata: adessent illi cum justo militum numero in succursum.

[44] Dum nuntius excurrit Martos, ipsi quantas potuerunt copias aggregarunt, & in eam qua condictum erat noctem scalas suas expediverunt, ac minimo strepitu subierunt usque ad pedem antemuralium; maceriamque circumeuntes, auscultabant solicite an in turribus & antemuralibus vigiliæ agerentur: inveneruntque mutire neminem, sed omnes alto sopore teneri, plenumque mediæ noctis silentium servari. Cunctis autem probe exploratis, [hibernæ noctis silentio accedunt,] sucque consilio favere judicatis, locuti sunt cum quibusdam illic repertis Christianis, quid agendum esse putarent. Respondit autem iis Dominicus c, qui viam monstraverat: Domini mei, suaserim ego, ut bene facientes signum Crucis, commendemus nos Deo vero, & gloriosissimæ Virgini matri ejus benedictæ, sanctoque Apostolo Jacobo, & sic viribus omnibus connitamur hoc opus effectui dare; ideo enim huc venimus, fidentes Deo ejusque benedictæ Matri quod nos juvabit, quia agitur de ejus servitio & honore, atq; de exaltatione sanctæ fidei ejus. Quod si nequeamus jacere sparteas hasce scalas, utamur ligneis, atque per eas conemur ascendere. Primi autem ascendant qui melius e nobis callent Arabicam linguam, & gentis more vestiti sunt; ut occursuri forsitan eis Mauri suos esse credant, neque agnoscant qui sint. Qui autem sic ascenderint, satagant primam turrim occupare, donec ascenderit multitudo reliqua.

[45] Placuit omnibus Dominici consilium; ipsumque executioni mandantes, experti sunt tres ligneas scalas: cumque has nimium curtas esse viderent, alias aliis adnectentes applicuerunt ad primam turrim. Ascenderunt ergo priores Alvarus Colodro & Benedictus de Banios, quia hi accuratius callebant idioma Arabicum: secutique sunt alii, [turrim unā in observati occupant,] quotquot vestibus ac mitris Mauricis induebantur: & ceperunt turrim, quæ usque in hodiernum diem nomen habet Alvari Colodro. Hic quatuor Mauros sopitos invenerunt: quorum unus ex illis erat qui cum Christianis ad hoc negotium conspirarant, in ea quam supra dixi excursione capti, & tendandæ rei auctores primi. Cum ergo accedentes ad turrim Christianos interrogarent Mauri, quinam essent & quid quærerent; responderunt Arabice, se esse inspectores vigiliarum. Tum Maurus, quem dixi e conspiratis fuisse, Alvarum Colodrum ex voce agnoscens, apprehendit manum ejus, atque in aurem clam dixit: Ego ex eis sum quos nosti; cura ut hos qui mecum sunt occidas, & ego vos juvabo. Tunc Christiani manus in ipsos miserunt, [æc deinde ceteras cum porta:] oribusque obstructis dejecerunt ex turri, ubi mox ab aliis mactati sunt; cœperuntque Christiani ceteri confestim ascendere. Cumque jam pro parte majori ascendissent in turrim istam, progressi sunt per murum, & sigillatim occuparunt turres omnes, usque ad portam ducentem Martos, qua ipsa etiam sunt potiti.

[46] Jam illucescebat aurora, & Christiani, omnes quas dixi turres ipsamque portam habentes in potestate, [admissisque sociis potiti loco,] aperuerunt illam, atque intromiserunt Petrum Ruyz Tahur cum suo equitatu. Mauri autem ut viderunt suburbium totum, quod Axarquia dicunt, Christianorum esse; coacti fuerunt dimissis domibus suis confugere ad civitatem, cum modico eo quod quisque auferre potuerat fortunarum suarum, quorum ingens strages facta est a Christianis, usque dum civitati sese inclusissent. Hoc facto Christiani firmiter sepierunt omnes plateas suburbii, excepta principali atque directa, per quam insequebantur fugitivos. Mauri vero, postquam in civitatem intulerunt quidquid rerum suarum salvare quiverant, eruperunt contra Christianos, cum eisque cœperunt pugnare; aliis interim ex urbis mœnibus sagittas jacientibus & petras, tanta cum rabie & contumacia, ut victores tertium coacti fuerint usque ad murum recedere. Videntes ergo tam acriter se urgeri a Maurorum multitudine, inito consilio duos viros emiserunt, alterum ad Regem Ferdinandum Dominum suum; [nuntios ad subsidia petenda expediunt.] alterum ad D. Alvarum Perez, qui in Martos habitabat, eratque ex nobilioribus ac potentioribus regni Castellæ; & ad quemdam Equitem, Ordonium Alvarez nuncupatum; huic autem posteriori nuntio imperarunt, ut per quæcumque transiret Christianorum Mauris finitimorum loca, propalaret quod actum erat, sicut & fecit. Qui vero ad Regem fuerat missus, diu noctuque accelerans iter, venit in Benavente; offenditque Regem ipso quo ad mensam erat accubiturus tempore, ac genibus flexis epistolam tradidit.

[47] Visa Rex epistola, nec unam quidem horam cunctari voluit; [Rex continuo advolans,] sed illico conscendens equum, cum Equitibus centum se dedit in viam, mandans ut subditi ceteri sequerentur (idque per omnes civitates, oppida, & loca munita) atque in confiniis convenirent. Tempestate illa vehementer abundabant aquæ, adeoque intumuerant fluvii, ut cum vado transiri nequirent, Rex non potuerit tam cito quam optabat adesse subsidio suis: clementiori tamen aura reddita, prosecutus est iter, valdeque opportune supervenit Christianis. Iter autem quod tenuit fuit hujusmodi. Benavente venit ad Civitatem Roderici d, & hinc Alcantaram. Alcantara digressus, transito navi Guadiana, Metellinum venit, Metellino Magazelam e & Bienquerenciam. Bienquerencia Maurorum Castrum erat, cui ex ea gente Præfectus obtigerat, [cum solis 30 armatis eo perventi,] Eques generosus & valde probus; qui intelligens Regem Ferdinandum tentorium tetendisse in campo prope fontem vicinum castro, exivit ad manus ei deosculandas, adferens ei dono panes, vinum, carnes, & avenam. Excepit hominem Rex perquam humaniter & honorifice, rogavitque ut castram sibi traderet. Qui respondit, Domine, tu modo proficisceris ad Cordubam capiendam, donec autem hoc fueris executus non poterit usui tibi esse hoc castrum; postquam vero urbem ceperis, & hoc & quidquid habeo, meipsum quoque, tibi in servitium tradam. Hoc autem ficte dicebat & ironice, pro certo habens fore ut numquam Rex Cordubam caperet: quippe qui solum triginta armatos viros secum ducebat, quorum præcipui erant D. Ferdinandus Ruyz, Caputvaccæ cognominatus; D. Didacus Lopez de Vaya, tunc adhuc Scutifer; Martinus Gonzales de Gamacos, Sancius Lopez de Alios, D. Joannes Arias de Mexia, & alii plures, nominatim ab Historia non expressi.

[48] Porro a castro Bienquerenciæ transiit Rex ad Duas-germanas f & Guadalbazar g; hinc vero discedens, relicta ad dextram Corduba, tetendit ad Pontem Alcoleæ h; ibique explicuit tabernaculum, cum paucis illis quos post se trahebat Equitibus. Quando autem iliuc advenit Rex, [quo alii ex variis locis jam prævenerant.] jam a diebus aliquot suburbium Axarquiæ ingressus erat Alvarus Perez in auxilium Christianorum, & D. Petrus Ruyz frater ejus, quem Mauri Alastac nominabant, quia simus erat. Similiter ex confiniis omnibus accurerat eodem magna multitudo tam equitum quam peditum, augebaturque quotidie numerus, mox atque mandatum Regis innotuit, ex tota Castella, Legione & Extremadura, ut Deo Regique præstarent obsequium, ad honorem nominis Christiani fratrumque auxilium. Hi vero ut intellexerunt adventum Regis Ferdinandi Domini sui, dici non potest quanto fuerint repleti gaudio; utpote jam vehementer fatigati, atque in angustiis positi; obliviscentes quidquid passi erant malorum, & novas vires resumentes, ad facinus, quod feliciter cœperant, consummandum.

ANNOTATA.

a Obrepserat Ms. Latino Ruderici Toletani vitium, quod & impressa retinent; & biennium legabatur, pro quinquennio: hoc tamen revera exigunt Æra 1268 ab auctore notata in morte Regis Legionensis, & Æra 1272 notata in captione Ubedæ; [Vbedæ quo anno obtenia?] idque non per litteras numerales, sed per verba ad longum descripta: quod mirum est non observatum fuisse ab interprete, pro annis Æræ Hispanicæ annos Christi substituente, & hic signanter obsidionem Cordubensem ad annum 1235 referente. Quia vero multo prolixior hic est textus Hispanicus quam Latinus Roderici, Latinum infra post cap. 9 seorsim exhibemus.

b [Suburbium Cordabense.] Azaraquia, Roderico (ut jam vidimus) Exarquia, non tam ambitus debet Latine dici (quamvis ita A reddat Rodericus) quam suburbium, cui voci respondet in Chronica Hispanum Arraval. Et hoc ipsum innuere videtur Rodericus cum dicit Christianis promissum ambitum unum: possunt enim ac debent plura unius urbis ad præcipuas portas suburbia concipi, non plures circumcirca ambitus. Talia autem suburbia notare est in expreßione ipsius urbis Tab, 5 lib 6 Theatri Vrbium ad utramque secundum flumen extremitatem, quarum suprema, Orientem versus, Andugarium respicit, & videtur portam ac pontem habuisse Martos ducentem: ibi enim hodieque notatur cataracta cum titulo Molendinum de Martos: hic autem dicuntur victores occupasse portam de Martos, eamque subsidis ab altera fluminis parte venientibus aperuiße.

c Hispanice est, el Aldalid, Hodegetes seu Viæ dux: ad quem locum notat Christophorus Baniez, Almogaravibus supradictis (de qua voce pluribus infra ad num.101) quando Reges eos in expeditionem mittebant, [Aldalidæ, viarum duces, qui?] præfici solitos magnæ conditionis simul ac peritiæ viros: Dominicum enim, hic indicatum, esse Dominicum Muñoz, Equitem Gallæcum, progenitorem per filiam magnæ & illustris familiæ, a Corduba dictæ. Certe in Catalogo Nobilium, quibus Rex Alfonsus, ex præscripto patris Sancti Regis, hereditates in civitate & territorio Hispalensiaßignavit, apud Zunigam numerantur Rodericus & Martinus Muñoz germani, consobrini Dominici Muñoz Alcalidis, ita scilicet postea cognominati ab insigni opera ad Cordubam præstita.

d [Metellini pons Tago instratus.] Non fuit (ut apparet) Auctoris mens, distincte notare, quantum viæ unoquoque die confectum sit (est enim Benaventa usq; Civitatem Roderici iter 30 milliarium Hispanicorum) sed loca præcipua, per quæ iter illud fuit, nominare. Fuit autem iter per illa, propter commoditatem transeundorum fluviorum tunc exundantium: & talis Alcantaræ erat, nomen suum sortitæ a celebri ponte qui Tago insternitur: qualis pons si tunc, ut nunc est, fuisset Emeritæ, non habuisset Rex necesse transire Anam navibus, Metellini; nisi forte id factum causa rectioris itineris deinceps tenendi. Locus autem ille hodie Medelim vocatur: extatque liber de Sanctis ibidem paßis aut natis auctore Io.Ant.de Figueroa ibidem Archipresbytero, editus Madriti an. 1650, totus ex novitiis Pseudodexteri ac Iuliani & sequacium figmentis consarcinatus, quod ad Sanctos attinet; quod autem ad secularem medii ævi historiam, multa utilia continens.

e Magazela distat Metellino leucis circiter octo, & Magazela tantumdem fere distat Benalcazatr, aliis Belalcazar, quod hic fortaßis Bienquerencia dicitur: Nisi malimus credere castrum quoddam, 10 milliaribus dißitum Metellino, hic intelligi, quod olim sub Maurisistud nomen habuerit; a Christianis vero occupatum & S. Nicolao dedicatum, cœperit dici S. Nicolaus a portu, id est a montium istic occurrentium faucibus quibus imminet.

f Hispanicus textus in seminino ponit Dos hermanas; sed hujus nominis locus prope Hispalim est: retineo ergo masculinum genus Latini textus: suspicor autem ipsum esse locum quem mappa similiter masculine nominat Puebla de los Infantes, non de las Infantas, sex milliaribus dißitum a jam nominato castro S. Nicolai.

g Licet tabula, intra prædictam Parochiam ab Infantibus dictam urbemque Cordubam, nullum rivum interponat, facile tamen credi potest aliquem esse, unde Guadalbaçar nomen habeat.

h [Pons sublicius a Sancto instratus Bæti in obsidione Cordubæ.] Pons Alcoleæ notatur in tabula, 2 vel 3 milliaribus supra Cordubam, in eadem citima ripa Bætis: ratio autem huc ascendendi erat, quod suburbium a Christianis occupatum, & civitati ad Orientem situm, huc spectaret: ponenda enim castra erant istic unde melius succurri obsidentibus posset. Cum autem supra dicuntur Mauri hic habuisse portam ducentem Martos, & ibidem in Theatrocivitatum, ut dixi, nominetur Mola Martana, castrum autem istud sit ex altera fluminis, distans Corduba 10 milliaribus eunti Giennium; credibile sit, eo loco fuisse pontem sublicium fluvio instratum, qui etiam ipse fuerit in potestate eorumdem Christianorum, nisi forte eum fregerint Mauri, ex occupato suburbio in civitatem se recipientes, ne per eum circumdari ab obsessuris possent.

CAPUT IX.
Ecigensis Regis succursu aliorsum verso, Vrbs Sancto deditur.

[49] Illo tempore Ecigæ a morabatur Rex quidam Maurus nomine Abenhuc, multum habens militem peditem equitemque: [Rex Abenhuc Cordubensibus auxilio venturus,] apud quem versabatur Christianus Eques, D. Laurentius Xuarez nuncupatus, atque a Rege Ferdinando propter facinora quædam relegatus. Dum ergo ante Cordubam erat Ferdinandus & exercitus Christianorum adhuc exiguus, licet ex variis partibus identidem novus miles accederet; si voluisset Rex ille Maurus, ad cujus ditionem Corduba spectabat, contra eum progredi cum omnibus quibus poterat viribus, haud difficulter eum inde pepulisset. Sed Deus, cui suppetit remedium adversus quæcumque pericula, istiusmodi cogitationem menti ejus excussit, in gratiam Regis Ferdinandi. Siquidem Abenhuc iste vehementer formidabat alia facinora aggredi, jam sæpe in similibus castigatus, & numquam sine clade regressus ab ejus generis expeditionibus. Quare licet ei diceretur, Regem exiguas tantum copias habere, [consilio Castellani apud se exulantis,] non audebat iterum tentare fortunam: deinde non poterat persuadere sibi, quod vir talis, qualis Ferdinandus erat atque tam potens, cum parva manu obsideret Cordubam. Deliberandum igitur sibi maturius ratus, inter alios voluit etiam audire D. Laurentium Xuarez, quia existimabat hunc sibi quod utilius foret consulturum, idque duabus de causis: quia scilicet multum fidebat ei credebatque in omnibus, & quia existimabat ipsum pessime velle Ferdinando, a quo fuerat ejectus. Talia considerans, vocavit eum, & dixit: Laurenti, quid hic mihi agendum suades? Respondit ille; Domine, quandoquidem Celsitudo tua me interrogat, quid agendum sit, dicam. Ego, Domine mi, transferam me ad castra Christianorum, tribus Christianis equitibus comitatus; in eaque secreto me insinuans accurate perlustrabo omnia, & quo res loco sit cognoscam, ac deinde revertens dicam, quid faciendum sit; interim mihi promittas velim, quod nihil omnino moturus sis usque dum regrediar, nec moveri ab aliis sines. Placuit autem consilium Regi, & ut ita faceret imperavit.

[50] Tunc D. Laurentius, tribus secum pariter equitibus comitantibus, in viam se dedit; perveniensque ad illos colles qui sunt ad alterum caput b pontis, desiliit in pedes; unumque ex tribus sequi etiam peditem jussit, [atq; ad castra Christiana exploranda emissi,] duobus aliis commendans equos usque in reditum suum. Ingressus in castra lento passu pervenit usque ad tentorium Regis, ibique reperit unum ex Regii corporis Custodibus c in excubiis positum, atque ei dixit: Amice, gratiam quæso hanc mihi facito, ut aliquem ex ministris Regiis voces, dicasque hominem adesse, qui ei loqui velit; idque confestim, magni enim momenti rem esse. Introvit ergo in tentorium venator, vocavitque Martinum de Otiella, qui continuo consurgens egressus est foras. Hunc rogavit Laurentius ut vellet secum in partem secedere, ubi secreto loqui cum eo posset, dixitque ei, Noscis me? Ego sum Laurentius Xuarez: ingredere ad Regem, & dic ei, quod hic sim, & cupio loqui ei; rogo autem ut Celsitudo sua mihi det licentiam introeundi ad se, [& cum R. Ferdinando clam locuti,] nec enim aliter ausum quidquam. Ingressus Martinus excitavit Regem, tum forte dormitantem; indicavitque adesse Laurentium Xuarez, qui Celsitudini suæ loqui volebat, modo daretur ingrediendi licentia. Ingredi ergo jussum interrogavit Rex, quomodo audebat in suo conspectu apparere. Respondit Laurentius, Domine, tu me ejecisti in regionem Maurorum, ad male faciendum mihi; ego vero credo quod hoc fuerit ad meam vestramque utilitatem. Atque inde narravit ex ordine quidquid acciderat; jubebat autem, ut porro dispiceret Celsitudo sua, quid mandatum ac factum vellet. Placuerunt Regi verba Laurentii, quæsivitque ab eo ecquid ipse faciendum judicaret.

[51] Tunc dixit ei D. Laurentius; Domine, videtur mihi quod Celsitudo d vestra debeat hic manere quieta, ubi nunc castra fixit cum exercitu suo, sed majori quam nunc adhibeat vigilantia opus esse: videat autem quantum militem habeat in suburbio Axarquiæ: qui si sufficiat ad tuendum illud, id tibi satis sit; ceteros autem omnes, ibi non necessarios, junge exercitui tuo. Ego vero revertar ad Regem Abenhuc, & meliori quo potero modo conabor eum divertere a proposito; dicamque, quod omnia quæ ei sunt relata, sint falsissima; & vestram Celsitudinem hic esse cum copiis numerosis, nec ulla ratione ipsi expedire ut huc veniat; [de modo peviculi imminentis avertendi,] atque ita suadebo ut dimittat militem quem legit. Duarum autem rerum alterutra continget; ut scilicet vel ego divertam eum, ne veniat adversus Celsitudinem vestram; vel si efficere id non potuero, promitto Celsitudini vestræ, quod continuo veniam cum omnibus qui ibi sunt Christianis, ad serviendum tibi in propria persona, ac vitam reliquam eidem impendendam: quid autem ibi factum sit, tertio abhinc die intelliges per epistolam meam, ab hoc quem adduxi scutifero deportandam. Tunc Rex Ferdinandus D. Laurentio gratias egit, pro tam bona voluntate ejus erga se; eique veniam præteritorum concedens, recepit in subditum, dimisitque; dicens, ut quemadmodum promiserat, ita ageret. Osculatus manum Regis Laurentius abiit, & abiens dixit Regi, ut per tres aut quatuor sequentes noctes juberet in castris excitari focos multos, ut si forte Abenhuc mitteret alios exploratores Mauros, numero focorum persuasi crederent vera esse quæ ipse retulisset. Respondit vero Rex, iret in pace, curandam rem ita ut consuluerat.

[52] Dimissus a Rege Laurentius egressusque e castris, rediit eo ubi dimiserat comites & equos; subditisque calcaribus, quam potuit celerrime iter suum relegens, [abducitur a proposito:] primo mane pervenit Castrum e, atque inde Ecigam appulit sequenti nocte sub primum somnum; moxque ad Regem Abenhuc accessit. Gavisus est eo viso Rex, & quid vidisset interrogavit. Ipse vero respondit; Domine, haud equidem libenter dixero, certus non habendam mihi fidem: sed mitte alios qui videant, & invenient Regem Ferdinandum bene armatum & munitum in castris suis valde copiosis: quod autem moram aliquam traxerim, eo feci ut melius cuncta circumiens explorarem, & explorata referrem certius. Quid ergo, inquit Abenhuc, suades? Cui D. Laurentius: Non convenit mihi consilium dare Celsitudini tuæ, sed ipsi omnibus viribus meis servire & mandata exequi. His auditis quievit nocte illa Abenhuc, [& in auxilium R. Valentini progressus,] sequenti die consilium initurus. Tunc autem advenerunt legati Regis f Valentiæ significantes quod Jacobus Aragoniæ Rex, cum omnibus copiis suis imminebat Valentinæ civitati, contra quem ut auxilio sibi veniret Abenhuc etiam atque etiam rogabat. Ille vero lectis litteris, in consilium advocans Satrapas Mauros, interque eos D. Laurentium, exquisivit eorum sententiam super postulatis Valentini Regis; quorum omnium mens una fuit, videlicet, quod cum Christiani jam tenerent suburbium Axarquiæ, ipsa vero civitas diu resistere eisdem posset, satius esset succurrere quantocius periclitanti Valentino Regi: quo facto satis tempori veniretur ad succursum Cordubæ, postquam interim copiæ Ferdinandi Regis (ut fieri assolet) magna ex parte diffluxissent.

[53] Hoc consilium cum Regi Abenhuc placuisset, instructis mox copiis progressus est Almeriam, ubi habebat naves quasdam, ad custodiam Valentini portus servituras. g Almeriæ porro cum esset Rex Abenhuc, Maurus quidam ipsi perquam carus invitavit eum, ac probe potum suffocavit in piscina sua: mox autem atque innotuit militibus mors Domini sui, dissoluti sunt & singuli ad sua reversi. Laurentius vero, assumptis secum Christianis omnibus, [perfide occiditur ab amico Mauro.] transiit ad Regem Ferdinandum, qui eum gratanter excepit pro tam insigni servitio sibi præstito. Ex hoc vero tempore dominium Maurorum eorum qui portus obtinebant, multifariam divisum est, eo quod nollent Regem qui simul omnibus imperaret, sicut factum eatenus: & Regem Ferdinandum Deus infinita sua misericordia liberavit a discrimine tali, de medio tollens Regem barbarum, qui exaltationi fidei sanctæ ejusque restaurationi per Ferdinandum curandæ potuisset obsistere: eademque via Jacobo Aragonum Regi expeditam reddidit victoriam de Valentinis h Mauris, quorum civitatem intercepit, sicut narrat Historia.

[54] Interim Ferdinandi Cordubam obsidentis copiæ augebantur quotidie, multis ex utroque regno Nobilibus, [Auctus interim copiis Ferdinandus,] & Communitatum plurium delectis eodem accedentibus. Tum vero arctius cœpit obsideri civitas & in majores angustias cogi Mauri, audientes extinctum esse Regem Abenhuc, Principatumque multifarie divisum, & novis identidem viribus auctum Ferdinandum. Quare cum animadverterent, non destiturum eum ab incepto opere prius quam id ab finem perduxisset; se vero plurimum fatigatos fame, consumptis fere victualibus omnibus, & undique pressos; petierunt pacisci de conditionibus tradendæ urbis. Conditio autem non alia eis data est, quam ut vita personisque salvis egrederentur quo vellent, urbem cum rebus suis omnibus victori dimitterent. Ita civitas, ex præcipuis Andaluziæ una, [urbem deditione capit,] tradita est in festo Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, atque a Mahumeticis spurcitiis evacuata. Rex autem Ferdinandus jussit continuo Crucem in summa turri collocari, unde execrabilis Mahometi nomen invocari solebat: & cœperunt Christiani magno cum gaudio laudare Deum adjutorem suum, atque exaltare sanctam ejus fidem. Sua quoque insignia juxta Crucem collocari mandavit Rex, & Episcopos cum universo Clero in exultatione vocum Te Deum laudamus decantare, sic ut ab omnibus Christianis exaudirentur; qui similiter præ devotione lacrymantes dabant laudes Deo i.

[55] Et tunc venerabilis Joannes Oxomensis Episcopus, Regalis aulæ Cancellarius, cum Gundisalvo Conchensi, Dominico Beatiensi, Adamo Placentinensi, Sancio Cauriensi Episcopis, Mezquitam ingressus est Cordubensem, [Mezquitam expiat dedicatque,] quæ cunctas Mezquitas Arabum ornatu & magnitudine superabat. Et quia venerabilis Joannes, de quo diximus, Roderici Toletani Primatis vices gerebat, qui tunc temporis apud Sedem Apostolicam k morabatur, eliminata spurcitie Mahometi & aqua lustrationis perfusa, in ecclesiam commutavit, & in honore Beatæ Virginis erexit altare, & Missam solenniter celebravit. Et sermonem exhortationis divinæ proponens, secundum sapientiam sibi datam & gratiam suis labiis instillatam, diffudit eum in cordibus auditorum; adeo ut pœnitentiali gaudio recreati, contriti cordis sacrificia & labiorum vitulos immolarent: & Rex Ferdinandus novæ Ecclesiæ dotem obtulit competentem. Postea consecrato ibi Episcopo Magistro Lupo, Rodericus Primas & Pontifex Toletanus aliquos reditus privilegio confirmavit, & Lucenas insuper dedit ei. Et tanta est urbis illius abundantia, amœnitas & ubertas, quod audito præconio tantæ urbis, ex omnibus Hispaniæ partibus habitatores & futuri incolæ, relictis natalibus sedibus, quasi ad regales nuptias cucurrerunt: & sic incolis continuo est repleta, [S. Iacobo ablatas campanas restituit.] quod domus habitatoribus, non habitatores domibus defecerunt. Et cum in opprobrium populi Christiani, campanæ S. Jacobi, quas Almanzor detulerat in Cordubæ Mezquitam, dependerent functæ officio lampadum; Rex Ferdinandus easdem campanas fecit ad ecclesiam B. Jacobi reportari: & ecclesiæ B. Jacobi restitutæ sunt: ubi cum ceteris cymbalis bene sonantibus, peregrinorum devotio laudat Deum in Sanctis suis l.

ANNOTATA.

a Eciga, olim Astigis, ad alteram Singilis fluvii ripam, inter Cordubam & Ossunam, qua limites Cordubensis & Hispalensis diœcesis terminos proxime contingunt.

b Quamvis ex Tudensi intelligatur nullus eo loci, ubi Rex castra locabat, tunc pons fuisse, ideoque ratibus trajiciendus Bætis fuerit, ad præcludendum Cordubensibus egressum per pontem suum: post quam tamen Ferdinandi copiæ castrum, in capite illius pontis situm, occuparunt; opus & otium Rex habuit ædificandi pontis, qui hic indicatur, & quo deinceps ibi manente factum, ut Alcoleæ vicus cœperit vocari Pons Alcoleæ, sicuti eum anticipate nuncupat Chronica. Hoc autem ponte jam strato & manente, necesse non fuit restaurare illum (ut supra conjectavimus)destructum pontem, ad quem ducebat porta Martana.

c Hispanice Montero, quæ vox licet significet Venatorem: hic sumitur pro Milite prætoriano, sive Custode regii corporis. Hæc autem Custodia apud Castellæ Reges deputata erat solis Nobilibus quibusdam, Spinosa oriundis, estque hodiedum inter Regias custodias præcipua, de quibus D. Petrus dela Escalera y Guevan etiam librum scripsit, cui titulus delos Monteros de Espinosa.

d In vulgari Alteza: & hic titulus sufficiebat quando composita est Chronica, nec eum judicavit uspiam mutandum, qui ante 120 annos eamdem curavit imprimendam, licet tunc Majestas daretur Regi: quod ideo solum noto, ut appareat quam fidelis editio hæc sit, quamque ab originali mutatum nihil, quod intelligi eo tempore poterat, licet modus loquendi tunc alius esset.

e [Castrumdel Rio ubi situm?] Nisi aliud inter Ecigam & Cordubam Castrum nominetur, quam quod vulgo dicitur Castro del Rio (distans a loco castrorum Regiorum versus Euro-africum Milliaribus 6, longius ab Eciga, quo Laurentius redibat, remotum quam ipsamet Corduba) dicendum est Laurentium de industria declinasse ab itinere recto, sive quia observari metuebat, sive quia rivulus (unde Castro nomen) non alibi transiri commode poterat. Hoc vero est eo verosimilius, quod Castro Ecigam equitans tota die opus habuerit, a primo mane in seram noctem, ut perveniret quo tendebat, confecto itinere 13 aut 14 milliarium. Nisi rursum alio Castro invento inter Cordubam & Ecigam causa tam lenti reditus refundatur in equos, oppido lassos, nec tota ea die pastos.

f [Rex Valentinus Christianus factus.] Zahenum appellant historici, qui pulso Zeyt Abuzeyt, propter suspicionem meditati ad Christianam legem transitus, Regnum istud occuparat an. 1229, Barbaro ad Aragonium confugiente eique se confœderante, quin & baptismum suscipiente: qui tandem etiam an. 1236 Cæsaraugustæ dicitur fixisse sedem, atque uxore Christiano ritu ducta filiaque suscepta, posteritatem reliquisse de Arenos a toparchia nuncupatam.

g Almeria, maritima civitas, 40 milliaribus Eciga, & Valencia distans 50.

h Mariana, libro 12 captam Valentiam ab Aragoniis ait 28 Septembris an. 1238, post insignem victoriam de Mauris per eosdem relatam anno præcedente mense Augusto. Vtinam vero liceret videre Historiam Jacobi Regis hic allegatam, & intelligere quam non multo postejus mortem scripta sit: obiit enim Iacobus anno. 1276, annis 8 ante Alfonsum Regem Castellæ, auctorem Chronicæ Generalis.

i Hactenus Chronica, quod ultra nunc possumus ex Roderico habere, consequenter accipe ipsis ejus verbis.

k Hæc Roderici absentia causa fuisse potuit, [Corduben. obsidionis historia ex Rod. Toletano.] cur de victoria ad Xerez nihil; de Corduba capta, brevius * imo quinquennio scripserit: cujus tamen contextum propter auctoris reverentiam hic addendum censeo: est autem Cap. 16 hujusmodi. Ceterum elapso * [Note: ] [imo quinquennio] biennio a morte patris sui Regis Legionensis, obsedit Cordubam, regiam & patriciam civitatem: ad cujus obsidionem hoc modo venit. Saraceni quidam, offensi Primoribus civitatis, venerunt ad quosdam Milites Christianos, spondentes se daturos unum ambitum civitatis. Hi autem Milites, qui Almogavares dicuntur Arabice, verbum gaudii audientes, licet non crederent, periculo sese dederunt, & in noctis silentio ad murum Cordubæ pervenerunt. Et cum vocem vigilum non audissent, quia soporis ignavia tenebantur, appositis scalis quas secum tulerant, ad muri altitudinem adscenderunt, & turres aliquot occuparunt; in quibus vigiles occiderunt, & ambitum qui Exarquia dicitur invaserunt, multis ex Arabibus interfectis qui in hoc ambitu habitabant. Et ipsi metu postposito in turribus resederunt, licet ex alio ambitu Arabes sagittis, fundis, jaculis, & lapidibus fortiter impugnarent: & successum hujusmodi nuntiarunt Christianis qui in Frontaria morabantur. Quod cum audisset Miles quidam de familia Regis, qui Ordonius Alvari dicebatur; statim omnes, quos habere potuit, Cordubam secum duxit, & statum obsidionis Domino Regi continuo intimavit: interim autem advenit Alvarus Petri, de Regni Magnatibus, potens & nobilis, & obsidentibus se adjecit. Et Rex Ferdinandus, qui in Regno Legionis eo tempore morabatur, recepto nuntio, convocatis civibus & militibus, licet non expectatis, vix cum centum militibus cœpit continuo proficisci. Sed imbrium & fluviorum inundationibus aliquantulum impeditus, non potuit tam cito occurrere ut volebat. Advenit tamen tempore opportuno, & quotidie tam ex Castella quam ex Legione veniebant Milites & Magnates & Communia civitatum. Cœpit Corduba gravius coarctari: tandem affecta pugnis, & inedia victa, redditur & invita; & vitæ tantummodo conservati inclusi Arabes exierunt, & in festo Apostolorum Petri & Pauli a sordibus Mahometi patricia civitas expurgatur; sed Rex in turri majori, ubi solebat nomen perfidi invocari, præcepit lignum Crucis vivificæ exaltari: & cœperunt omnes cum gaudio & lacrymis, Deus adjuva, conclamare, & subsequenter Regale vexillum juxta crucem Dominicam collocare. Et cœpit in justorum tabernaculis gaudii & lætitiæ vox audiri, Clero cum Pontificibus acclamante, Te Deum laudamus, te Dominum confitemur. Hactenus verba ipsiusmet Roderici. Richardus a S. Germano, hoc tempore Chronicon suum Casini scribens, ita habet: Mense junio in Vigilia Apostolorum capta est Corduba, nobilissima Saracenorum civitas (qua præter Romam, Constantinopolim, & Hispalim nulla major in orbe dicitur) a Ferrando, Christianissimo Rege Toleti & Castellæ.

l Addit Chronica: Jussit insuper Rex ubique promulgari, omnibus Cordubam transferre se volentibus assignandum habitationis locum; adeoque multos ex omni Hispania accurrisse, ut novis incolis ædes suppellectiliaque præbenda deessent.

CAPUT X.
Ferdinandi jam vidui cum Ioanna Pontivensi matrimonium: cura confiniis tuendis & muniendis impensa.

[56] Stabilita igitur incolis & bellatoribus civitate, Rex Ferdinandus Toletum ad Reginam nobilem est reversus; [Rex Toletum regressus ad matrem,] quæ pari victoria jucundata (utpote quæ consilio & subsidio, licet absens, omnia procurarat) gratias cum lacrymis egit Deo, quod antiqua dignitas, ignavia Principum liturata, sui solertia & studio filii fuit Hispaniæ restituta. Hæc enim Regina nobilis Berengaria sic filium in bonis operibus enutrivit, quod [numquā dimisit] bona studia, quæ Regina nobilis, nullius virtutis oblita, nullius charismatis expers, ut lac mellifluum gratiis circumfusum, cordi ejus influere non cessavit, nec umquam ab ubere pleno virtutibus ablactavit. Et licet vir factus, in ætate roboris [sit] confirmatus, mater ejus numquam cessavit nec cessat, quæ Deo & hominibus sunt accepta studio vigili suadere: quia nec unquam feminea, sed semper magnificentiæ opera persuasit. Hæc enim Regina nobilis, tanto studio conservavit, & adeo dilatavit recepta charismata gratiarum, [laudatissimam matronam;] ut omnis ætas, omnis sexus, omnis conditio, omnis professio, omnis natio, omnis lingua affectum sentiat cum effectu; & virtutum fasciculo non partito, omnibus misericordiæ opera compartitur; & paternorum operum provida executrix, plus invenitur regni & rerum prodiga quam virtutum. Quam merito nostra tempora admirantur, cui numquam similem nec moderna nec patrum nostrorum tempora habuerunt: pro qua Dominum exoremus, ut eam dignetur diutius conservare & sibi profutura concedat, & bonis operibus abundare, donec felicem spiritum suo restituat Redemptori a.

[57] Et ne Regis pudicitia alienis commerciis læderetur, Regina nobilis mater sua Domicellam nobilem, [anno 1237 ducit Ioannam Francicam;] generosam, proneptem Regis Francorum Illustrissimi Ludovici, filiam Simonis Comitis de Pontino & Mariæ illustris Comitissæ ejusdem, Joannam b nomine, procuravit in conjugem sibi dari: [quȩ] Æra MCCLXXV Burgis adveniens, more regali curia & nuptiis celebratis, ad Reginæ assumitur dignitatem. Hæc vero Regina pulchritudine, præstantia, & modestia sic floruit, ut in conspectu viri virtutibus gratiosa, coram Deo & hominibus sit accepta. Et suscepit ex ea filium, qui dicitur Ferdinandus; & filiam parvulam, quæ a proavia Alienor c est vocata, & alium parvulum Ludovicum. Verum Rex Ferdinandus, cum filiis suis Alfonso & Ferdinando, qui tunc in flore adolescentiæ lætabantur, Cordubam est reversus: & inde adventu suo multa castra Saracenorum, quæ Christianorum incursibus & intestinis cædibus longo tempore tabescebant, volentes colere pacifice terras suas, [quædam oppida Mauris eripit.] supradictis interpositis se Regis Dominio tradiderunt. Tunc datæ sunt ei civitates & castra, quorum præsidia Christianis ut diximus investivit: & ab Arabibus tributa suscepit; & eorum nomina notantur, Eciga, Almodovar, Luc, Luxena, Stepa, Sitefilla d & multa alia, quorum nomina longius esset enumerare. Atque hactenus Historiam suam perduxit Rodericus Archiepiscopus Toletanus, finem eidem ponens per hæc verba. Hoc opusculum, ut scivi & potui, consummavi [anno Incarnationis Domini MCCXLIII], Æra MCCLXXXI, anno XXVI regni Regis Ferdinandi, quinta Feria, pridie Kalendas Aprilis, anno Pontificatus mei XXXIII, Sede Apostolica adhuc vacante anno I, mensibus VIII, diebus X, Gregorio Papa IX viam universæ carnis ingresso e. Ut autem tam nobilis Regis facinora non hæreant imperfecta, compilationis hujusce Auctor exhinc eamdem Historiam pertexuit, ut sequitur.

[58] [Finit am hic a Roderico Archiep. historiam prosequens auctor,] Solent ii qui cœptam ab alio narrationem prosequuntur, supplere siquid ab auctore priore omissum videant, memoratu dignum. Cum igitur Archiepiscopus Rodericus, relata Regis profectione ad confinia, finiat nominando loca quæ eidem in Castellam revertenti se submisere, neque explicet illius profectionis causam, hinc resumendum argumentum censeo. * Dicit ergo Historia, quod Rex, post consummatum suum cum Regina Joanna matrimonium, regnum suum perlustrans, Toletum venerit; ibique intellexerit, civitatem Cordubensem aliaque recens acquisita loca in confiniis, magna annonæ penuria laborare ac premi. Quare vehementer tristatus, Cordubam misit viginti quinque millia f Maravedisiorum im auro, totidemque per alia loca munitiora distribuenda, cum multa annona, pro numero hominum in unoquoque loco commorantium; atque hoc facto discessit Toleto Vallisoletum, ubi diebus aliquot mansit, animum relaxans cum matre & uxore plurimum dilecta. [addit quod laborantibus inopia confiniis,] Hic vero iterum ei nuntiatur in hebdomada Dominicæ Palmarum g, Cordubam & cetera loca gravi fame laborare: statimque regressus Toletum aperuit thesauros suos, indeque quod necessarium videbatur promens Alvaro Perez tradidit, & ipsi cunctos obedire jussit, tamquam sibi. Quod is perquam bene executus, in nullo defuit personæ & potestati sibi commissæ, omniumque amorem & æstimationem sibi conciliavit. * Cunctis autem recte dispositis, atque excursionibus aliquot factis, revertit ad Regem, relinquens apud Martos, cujus arcem tenebat beneficio Regio, Comitissam uxorem suam, cum nepote Tello & quadraginta quinque Equitibus sibi subditis; invenitque Dominum suum Toleti, intentum apparando commeatui annonario ad tuitionem confiniorum.

[59] Interim Benalhamar Rex Argonæ, [& Martana Arce absente Alvaro Comite] sic enim (quia inde erat oriundus) principio regni sui nominabatur, postea Rex Granatæ dictus; contra prædictam arcem de Martos magna cum multitudine Maurorum venit, eamque obsidens oppugnare disposuit; parumque abfuit quin eam caperet. Quando enim illuc appulit, omnino vir nullus in arce erat, Tello cum suis quadraginta quinque Equitibus in aliquam contra Mauros excursionem profecto; & locus necdum tam bene munitus erat, atque est modo. Comitissa autem obsideri se videns, puellis & mulieribus mandavit, ut capillitio in modum virilem composito arma sumerent, cum iisque inter pinnas murorum comparerent conglomeratæ: modum etiam invenit, quo per emissum nuntium admoneret D. Tellum, de iis quæ ad Martos agebantur. Accurrit mox cum suis Tellus; sed viso Maurorum numero, & quomodo cœpissent arcem quatere, hȩrebat anceps consilii; hinc pudore confusus, quod Dominam turbamque muliebrem tanto periculo expositam videret, per suam improvidam temeritatem; inde impossibile existimans loco succurrere. Erat in numero Equitum Tellum secutorum Didacus Perez de Vargas, [ab ejus uxore mirabiliter servata,] is cui diximus Maxucæ cognomen, a nobili ad Xerez oppidum successu, adhæsisse. Hic succursum tentandum vel per medios Mauros suasit sociis, oratione h tam efficaci ut persuaserit. Quare calcaria subdentes equis invehuntur in Mauros, nonnullisque eorum generosa morte defunctis, alii pro majori parte penetraverunt ad rupem: & eo suo facto ita consternaverunt barbarum, ut existimans nequaquam id ausuros fuisse, nisi certos quod locum possent tueri, inde discesserit; atque ita soluta obsidio Martana est, & Comitissa periculo liberata.

[60] Dies aliquot post hæc transierant, & Rex Ferdinandus Ayllone erat, quando sub noctem a confiniis advenit D. Alvarus Perez, contulitque cum Rege de rebus bellicis, atque obtinuit promptum expeditumque subsidium pecuniarium & annonarium, pro urbe Cordubensi totisque confiniis, [mortuo deinde ipso Alvaro,] quibus utrumque vehementer necessarium erat: deinde vero confestim rediit, tum quia mandatum Regis urgebat, tum quia res ipsa id exigebat. Licet enim, ex eo tempore quo capta est civitas, ibi pro Rege manebat Tellus Alfonsus, Alvaro tamen commissa erat summa potestas, cum titulo Vice-regis omnium Confiniorum istorum. Ceterum a Rege digressus, ubi Orgaz i pervenit, graviter infirmatus, ibidem defunctus est, & sepultura tam honorifica donatus, ac si Rex ipse fuisset. Interim Ferdinando Toleti existenti allatus est nuntius de obitu D. Didaci Lopez de Haro, quod sane perquam dolenter ille tulit: erat enim ex nobilioribus & fidelioribus Proceribus regni, multamque in eo fiduciam collocatam Rex habebat. Superveniente autem altero quoque nuntio de obitu Alvari Perez, geminatus est dolor, quia defectu personæ tam necessariæ ad res bellicas, quarum scientissimus erat, periclitabatur quidquid conquisitum fuerat: ideoque oportuit ipsummet confestim proficisci Burgos atque inde Cordubam. Ita primum illuc rediit Ferdinandus ex quo capta urbs fuerat, propter prædictam D. Alvari mortem. Veniens autem Cordubam Ferdinandus, eidem communiendæ impendit tres menses, quibus ibi substitit; [Rex Cordubam revertit,] nisi quod aliquoties, optimo cum successu; excurrit in Mauros, eisque loca quædam ademit. Interim multos illuc habitatores induxit, optime iis prospiciens de fundis hereditariis Regio beneficio tenendis, liberalis tamen maxime erga eos, qui causa obtinendæ civitatis fuerant, scilicet erga Dominicum Muñoz Adalidem, & socios ejus in capiendo suburbio Axarquiæ, unde initium victoria habuit.

[61] [& plura loca capit,] Eodem tempore Rex etiam cepit Regem quemdam Maurum, qui trans mare venerat cum spe occupandi Andaluziam. Similiter obtinuit Rex, partim vi, partim conditionibus pactis, Ecigam, Estepam, Almodavar, Siete-villam, quorum Rodericus Archiepiscopus meminit, Historiam suam finiens: alia vero loca quæ nominare prætermisit, appellantur Santelia, Moratilia, Hornachulos, Mirabel, Fuente-Romiel, Zafra, Ynogon, Rubefella, Montorum, Aguilar, Bennaexit, Zambra, Ossuna k, Cazalia, Marchena, Zaheros, Curet, Luque, Porcuna Corte, Moron, præter alia ignobiliora. Causa autem cur Moron, oppidum tam frequens populo, tamque munitum, adeo cito venerit in potestatem; fuit Nobilis quidam, nepos Laurentii Xuarez, dictus Meledon Rodriguez Gallinatus: qui non minus expertus belli quam generosus, cum turrim quamdam in vineis positam, nomine Magazamaram, [quæ Christianus Eques excursionibus crebris vexarat.] non nisi quarta leucæ parte Morono distantem, occupasset; ter quotidie excurrebat ad oppidum prædabundus: eoque tantum sui metum Mauris incussit, ut nomen plorantibus pueris matres objicerent, & ita facerent conticescere, dicentes, Tace, quia Meledon venit. Cum ergo nullum finem faceret Moronenses vexandi, nec quidquam securum eis extra muros permitteret, elegerunt ipsi tandem se Regi tradere, sicut fecerunt, se suasque facultates salvas pacti. Rex porro loca sic conquisita ut plurimum distribuit inter Ordines militares, aut eorum fructus applicavit Ecclesiis.

ANNOTATA.

a Ita scilicet præoccupavit viventis Berengariæ laudes Toletanus, tam grandi jam senio vir, [Berengaria ipsa filium lactavit,] quod ipsam omnino crederet diutius victuram, quam ut mortuam laudare posset, sicut fecit infra num. 136 auctor Chronicæ. Non est autem otiose pertranseunda metaphora, nec unquam ab ubere pleno virtutibus ablactavit: videtur enim ea supponere, quod ipsa Berengaria filium infantem propriis lactavit uberibus. Ita certe intellexit auctor Hispanicæ versionis antiquus apud Pinedam in Memoriali, cum scripsit, con tettas llenas de virtud le dio su leche, id est, cum uberibus virtutum plenis lac suum ei dedit. Historia vero Generalis, ab Alfonso Rege nepote curata, part. 4 cap. 11 ait, quod Berengaria filio dedit suum lac, eumque suavissime educavit. Idem fecisse Sororem ejus Blancam in Francia, erga suum Ludovicum, volunt recentiores aliqui: sed ex pia verique simillima præsumptione potius quam auctoritate. Est sane inter Reginas rara ea laus, & in inferioris ordinis matronis adeo frequens non est quam esse deberet: nec enim tam generoso animo omnes sunt, quam Augustißimi nunc Imperatoris Leopoldi mater Eleonora Mantuana, quæ numquam persuaderi voluit, ut quos perpererat liberos non etiam ipsamet lactaret. [sicut & Blanca suum S. Ludovicum.] Porro idem Archiepiscopus Toletanus eamdem Berengariam etiam ante læudarat lib. 7 cap. 36, agens de sepultura Ferdinandi fratris, quam curatam ait ab excellentissima sua sorore Berengaria Regina, ad quam postea regnum Castellæ successione pervenit, impendente liberaliter & decenter officia funeris & honoris, & gemitus doloris: ubi virtutum ejus plenitudo sic claruit, ut ejus prudentia devoti sexus excederet pietatem, & eleemosynarum largitio Principum largitates: & tam pudica modestia inconsolabili luctui procabatur, ut exinde famȩ dulcorata suavitas, in augmentum cresceret & dulcorem. Religionum, & pauperum, & quorum titulos paupertas incrustabat, toto tempore vitæ suæ, subventrix extitit & levatrix: præter opera magnifica, quæ regnante suo filio magnifice claruerunt.

b Joanna, Pontivi seu Pontini (utrumque enim reperitur) & Monstrolii Comitissa, aviam maternam habuit Alisiam Sororem Philippi, adeoque magnam amitam S. Ludovici, [Ioannæ Reginæ genus,] sic ut hic & Joannæ mater Maria, parentum suorum heres unica, essent subgermani. Joannæ autem pater Simon de Dommartin nominabatur, frater Reginaldi Comitis de Dommartin: & avus maternus vocabatur Willelmus. Toletanus lib. 7 cap. 7 docet, prænominatam Alisiam (quam ipse Adeloidem vocat) filiam fuisse Elisabethæ, natæ ex Alfonso VIII, Imperatore vulgo dicto, avo utriusque Alfonsi Castellani & Legionensis; eo qui post vitrici sui mortem subacto ejus fratre Ranimiro, cum hoc rediit in concordiam tali lege, ut Rex Aragonum loca omnia citra Iberum teneret in feudo a Rege Hispaniarum, & fieret ei in vasallum: & post hæc rediens Legionem imposuit sibi Imperii diadema, & vocatus fuit deinde Imperator. Porro Ignatius Ioseph a Iesu Maria, in Historia Abbavillanæ lib. 1 cap. 28 graviter hallucinatus est, [quando Sancto nupta?] quando matrimonium hoc adscripsit anno 1250, & in eo vixisse Ioannam annis tantum quatuor aut quinque. Nam sanctus Rex obiit anno 1252, & secundæ huic uxori junctus fuit anno 1237: potuisset ergo Ignatius, si Hispanos auctores consuluisset, scribere annos quatuordecim aut quindecim.

c Hæc mortuo patre reversa est cum matre in Franciam; ubi nupsit Edoardo Regi Angliæ Mater vero anno 1255, [quando mortua ipsa, & filia ejus?] tamquam Regina Castellæ & Legionis, Pontivi & Monstrolii Comitissa, fecit insignem donationem Decano & Canonicis S. Vulfranni; & mortua anno 1278, sepulta est juxta propylæum ecclesiæ de Valloriis Ordinis Cisterciensis. Quomodo autem puniti fuerint, qui sub spe ælicujus thesauri reperiendi tumbam ejus aperuerunt, narrat prædictus Ignatius loco jam citato. Matris & filiæ meminit Chronicon Triveti his verbis: Obiit anno MCCLXXVIII Regina Castellæ, mater Reginæ Angliæ; ad quam jure hereditario post mortem matris devolutus est Pontivi Comitatus. Hujus porro Alienoræ fratrem seniorem Ferdinandum (sic nominatum pro altero quem Beatrix pepererat, jam extincto, ut vel hinc patet) juvenem omnino obiisse ait Ignatius: idemque præsumere licet de Ludovico, cujus nulla memoria ulterius reperitur.

d Ita junctim legendum, quod impressum legitur, Sed & Fila, vel, Site & Filia, docet nos interpres Hispanus: qui deinde suo marte prosequitur historiam. Est autem Lucena ad eumdem ad quem Eciga & Corduba jacent Xenilem fluvium, media fere utriumque via. Stepa ab Eciga versus meridiem procurrit in confinio Andaluziæ & Granatensis regni; hinc de situ aliorum duorum locorum conjectura fiat.

e Obierat Gregorius IX 21 Augusti 1241, post quem electus quidem fuerat Celestinus IV, sed & ipse 19 Novembris sequentis obiens Sedem vacuam reliquerat: vacavit autem usque ad 29 Iunii anni hic signati 1243, quando coronatus est Innocentius IV. Brevem vero Cȩlestini Pontificatā pro nullo habens Rodericus, ejus qualecumq; spatium Sedi vacanti adnumeravit. Ceterum annos Incarnationis Domini, [ ] inclusimus. Cum enim Auctor nulla suorum operum parte utatur nota Æræ vulgaris; vehementer dubito utrum ea verba vere sint Roderici; nisi hoc forte loco ea addere voluerit propter externos, suam historiam lecturos, quibus jam ubique in usu erat vulgaris Æræ numerus; quamvis Hispani, receptorum semel verborum æque ac morum retinentißimi, omnino ultimi eum receperint ad historiam usumque civilem, saltem cum Latine scribebant: nam vulgari lingua scribentes, utiElvira illa in Comm. prævio num. 30 eam subinde neglexisse videntur; & hæc Chronica Ferdinandæa, quam Latine reddimus, annos numerat ab Incarnatione.

f [Marevedisii aurei quid?] Ita superius n. 34 scriptum quoque erat, ubi agebatur de annua pensione Sororibus a Rege addicta, & ubi Rodericus nullā certam summā expresserat. Chronica autē designat triginta millia maravedisiorum, sub intellige aureorū: hoc enim additur num. 34, ubi agitur de pretio quo Rex sanctus a Crucesignato quodā Roderico Didaci de Camberiis posseßiones ejus emit; & ubi Toletanus expresserat quatuordecim millia aureorum, Chronica habet Maravedisiorum aureorum. Non ergo hic intelligas Maravedisios seu Marobotinos vulgares, quorum trecenti septuaginta quinque, uno Ducato sive Aureo; triginta quatuor, uno Regali continentur, in hodierno Mercatorum Hispanorum & Collybistarum calculo.

g Intelligo Hebdomadem sanctam seu majorem, quæ a Dominica Palmarum initium sumit: sic enim etiam dicimus Hebdomadem Paschæ: Pascha autem anno 1243 cadebat in 12 Aprilis.

h Non fuit visum operæ pretium ipsam orationem, satis prolixam, Latine reddere. Lauretus pag. 256 Comitissam hic laudatam, dictam ait fuisse Irenem.

i Ab Orgaz usque Martos, non nisi 30 milliariumiter supererat.

k Ossuna hodieque celebratur, tamquam nobilis iis in partibus Academia, distatque Eciga versus meridiem leucis circiter quinque: ac porro versus Xerez ituris, pari circiter intervallo, occurrit castrum Moron, de quo mox. Cetera loca quærere nihil attinet. Invenio autem in historia Caravacensi; Moratiliam, ibi dictam Morataliam, Vicario Caravacensi subjectam fuisse, tamquam loco proximam. In tabula quoque Topographica Vischeri spectare est primo hic nominatam Santeliam 3 milliaribus Corduba dißitam, Aguilar 5, versus Euro-Africum utramque: itemque 3 milliaribus ab arce Martana aliud Moron; existimo tamen hic de eo agi quod jam indicavi inter Ecigam & Xerez.

CAPUT XI.
Rebus domi compositis Sanctus in fidem suam suscipit Regem Murciæ, & Argonam occupat.

[62] Post quam Rex Ferdinandus munitionibus omnibus rite prospexisset, trium prædictorum mensium spatio, [Rex Toletum regressus,] Corduba Toletum revertit, ubi uxor sua & mater erant; quas deinde, expeditis ibi negotiis, assumpsit & secum Burgos duxit. * Hic Regi cum Didaco Lopez, Biscayæ Domino, subnata discordia est, propter quam eum sua spoliavit ditione. Sed Didacus statim se recipiens, non modo sententiæ Regiæ se opposuit, verum etiam in ipsam Castellam incurrens, cœpit damna quanta poterat irrogare subditis Ferdinandi. Qui coërciturus audaciam hominis, inter altissimos duos montes se continentis, eduxit contra eum copias. Didaco autem non auso expectare venientem, destruxit munitiones quibus præcipue fidebat, ac nominatim a Briones; recedensque filium suum Alfonsum reliquit in confiniis Biscayæ, eadem defensurum. [Biscayæ Dominum rebellantem semel,] Mox autem ad hunc accedens Didacus, gratiam apud eum invenit: qui secum assumptum ad patrem duxit, ipsique reconciliavit. Inde simul abierunt Burgos, ac demum Vallisoletum. Paucis diebus post necesse habuit Rex Olmedum proficisci, quando Didacus Lopez iterum in Biscayam abivit: quod ubi Rex inaudiit suspectum habuit, eumque sequi instituit, ne denuo damni quidquam crearet. Postquam autem in sua se recepit Didacus, [iterumque compescit,] copias aliquas Rex colligens, iterum tradidit eas filio Alfonso ad tuendos Biscayæ fines, rectaque contendit Valmazedam, Infantem præmittens. Hoc intellecto, saniori consilio usus Didacus, ultro ad Regem venit, ejusque se commisit potestati, sane perquam feliciter; humaniter namque exceptum Rex Burgos deduxit, ibique, intercedentibus pro eo Reginis, non solum eidem ablata restituit, sed etiam Alcaraz condonavit.

[63] Rebus sic pacatis, Ferdinandus in morbum Burgis incidit; & finitæ induciæ sunt, quas cum Granatensi Rege pactas habebat. Cum autem per mortem D. Alvari Perez confinia essent custode destituta, [Murcia missi ad Regem Legati] missus eo est Infans Alfonsus, omni necessario apparatu instructus, una cum D. Roderico Gonzales Giron. Qui Toletum perveniens obvios ibi habuit legatos Abenhucdi Murciæ Regis, tendentes ad Regem Ferdinandum, ut ei pro Domino suo ac toto regno Murciæ fidelitatem jurarent, sub conditionibus quibusdam quas ferebant accurate descriptas. Visis iis noluit longius ire Alfonsus, sed ipsemet patris sui nomine conditiones acceptavit; Murciamque regressos subsecutus est. Venienti autem in Alcaraz b obviam processerunt iidem legati, attuleruntque confirmationem pactorum, & Infantem invitarunt ad ineundam regni possessionem. Comitabatur tunc Alfonsum Pelagius Correa c, Magister Ordinis de Ucles dicti, magnoque ei adjumento fuit, [Alfonso Infanti urbem suam tradunt;] tum recte consulendo ea quæ ad negotium conducebant, tum militem annonamque sumptibus suis subministrando, ubi opus esse videbatur. Hoc ergo comitante Infans Murciam intravit, obtinuitque arcem cum toto dominio regiisque redditibus, salvo eo dumtaxat quod inde debebatur ipsi Abenhucdi, toparchisque in Crevilien, Alicante, Delche, Orihuela, Alhama, Aladeo, Ricote, Cieka d, aliisque dynastis, jus ad dictorum redituum partem habentibus. Atque ita D. Infans suscepit de manibus Maurorum possessionem Regni nomine patris sui, exceptis dumtaxat Lorca, Cartagena e & Mula: quibus parum profuit quod in pacta ab aliis sancita noluerint consentire: si quidem brevi ad ea vi compulsi sunt, D. Alfonso cum Magistro Pelagio regnum universum perlustrante, munitiones reficiente, Mauros pacificante, rebellium villas pro merito tractante sicut postea suo ordine referetur.

[64] Restitutus interim ab infirmitate Ferdinandus, digressus est Burgis ad visitandum regnum suum justitiamque administrandam: [quemeodem cum annona regressum] quod valde necessarium fuit, præsertim Palentiæ, ubi multorum querelas audivit, & malefactores plurimos districte punivit. Ibi existenti advenerunt Corduba & Murcia nuntii, annonam postulantes, quia magna istic fame laborabatur. Auditis illis, statim Rex Toletum se contulit, ibique constituit Murciam deportandum magnum commeatum victualium, per loca noviter acquisita distribuendum. Venerat ad eum excipiendum Alfonsus, sed prius quam Murciam reverteretur, abiit cum patre suo Burgos: ubi per manus D. Joannis Cancellarii velum sacrum impositum fuit D. Berengariæ, sorori Alfonsi: qui peracta ceremonia festinavit, cum præparato sibi commeatu unde venerat regredi, comitante eum Magistro Pelagio, & apud Regem manente D. Ruyzio Gonzalez. [secutus pater Ferdinandus,] Rex autem ipse, quam citissime potuit, curavit ad confinia proficisci, secum ducens D. Joannam uxorem suam, & D. Rodericum filium Comitissæ f, nec non quinquaginta circiter equites, peditum vero numerum haud multo majorem: atque ita non sine periculo transiverunt portum de Muladar. Etenim grandis ibi metus erat Regis Granatensis, superbi ac tumidi propter victoriam, paulo ante relatam contra Dominum Alfonsum, filium Regis Legionensis & fratrem Regis Ferdinandi: quo in prælio occubuerat D. Isidorus, Eques generosus & Commendator in castro Martos, utpote Ordini Calatravæ donato a Rege. Ibidem etiam cæsi fuerunt alii plures Fratres Ordinis prædicti, & Martinus Ruyz de Argote, rebus in conquisitione Cordubensi gestis memorabilis; captus est autem Martinus Ruyz frater ejus. Ceteri autem ex Equitibus majoribus cæsi numerantur usque viginti, multaque gregariorum turba; & hoc successu elatus Rex Granatæ, valde formidabilis erat toti isti regioni.

[65] Transito eo quem diximus portu, venit Rex Ferdinandus in Andugar g, moxque eodem post ipsum appulit frater ejus D. Alfonsus, [Argonam occapat:] cum D. Nonnio Gonzales aliisque, numero quidem non admodum multis, sed robore animoque præstantibus: qui simul omnes iverunt Argonam h, demetendo fruges, hortos subruendo, oliveta scindendo, magnum ubique Mauris damnum facientes. Inde proficiscentes versus Jaen, tantumdem fecerunt i Alcaudetæ, unde Rex Nonnium Gonzales & D. Rodericum filium Comitissæ remisit Argonam, ut eam obsiderent oppugnarentque, cum majori parte eorum quos secum ipse habebat militum. Hi mandata facientes, brevi Mauros ad magnas redegerunt angustias; sequenti autem die mane cum reliquis supervenit Rex ipse. Quo cognito rebus suis diffisi Mauri, miserunt qui cum eo agerent de facienda deditione. Factum hoc die Mercurii: die autem Veneris tradiderunt oppidum, vacuum illud dimittentes, præter eos quos ibi manere Rex voluit: qui cum ibidem biduo mansisset, cunctis bene prospiciens quæ videbantur ad loci tuitionem necessaria, victor recessit. Eadem excursione obtinuit etiam Pegalhajar, Bexixar, [& alia loca non nulla,] & Escarenam k: indeque fratrem suum Alfonsum Granatam direxit, quidquid posset ferro ac flamma deleturum, jungens ei quos apud se habebat ex Ubeda, Baëza, atque Quesada delectos l, nec non Sancium Martinez de Xodar, cum bono, licet non valde numeroso, peditatu. Cum his Granatensem regionem, qua plana erat, ingressus Alfonsus, stragem ut fuerat jussus fecit.

[66] Rex autem revertit in Andugar, sumptamque inde uxorem Reginam deduxit Cordubam; [vastat agrum Grænatiensem.] & mox festinato abiit Granatam versus, fratri præmisso se conjuncturus. Hic eo in tractu jam decimum diem agebat, nec absque periculo ; quia Rex Maurus tenebat urbem cum equitibus octingentis; nec tamen ideo dimiserat cœpta Alfonsus. Postquam autem Rex advenit, nihil integrum relictum est in hortis aut turribus usque ad portas ipsius urbis, cuncta pro arbitrio conculcantibus vastantibusque Christianis, per totos viginti dies, quibus ante Granatam Rex mansit. Contigit autem una dierum istarum, ut Mauri, tanta rerum suarum jactura irritati, eruptionem subitam in Christianos facerent, magna cum vociferatione. Sed immissis in eos equitibus, ita erumpentes excepi Ferdinandus, ut cum multa clade fuerint coacti terga dare, insequentibus & cedentibus eos usque ad portas Christianis: neque posthac ausi sunt urbe egredi, tam duriter castigati.

ANNOTATA.

a Briones castrum , Ibero adjacens in confinio, & pontem fluvio impositum habens, 7 milliaribus supra Lucronium. Mox autem nominandum numeri sequentis initio Olmedum sive Ulmetum, medium est inter Vallisoletum & Abulam, 9 milliaribus utrimque dißitum: & quæ ibidem subjungitur Valmazeda, licet in tabulis non expressa, insignis locus olim fuisse debuit.

b Alcaraz Castellæ novæ oppidum, unde nomen vicinis montibus ex quibus Bætis oritur; a Caravaca, in finibus Murciensibus sita, adhuc bidui itinere distans. Videtur autem idem quod supra, num. 62, Sanctus Rex adjecisse dicitur posseßionibus Didaci Lopez, Biscayæ Domini.

c Huic Pelagio Correæ tribuitur in Relatione Romana, quod de ordine sancti Regis, juxta oppidum de Segura Legionensis diœcesis, persequens Saracenos, & committens cum iis prælium; quia sol inclinabat, commendavit se gloriosissimæ Virgini ut sol sisteret, donec victoriam consequi posset: & sol miraculose stetit per notabile spatium: & quia dicta die, [Solem stitisse dicitur Correa,] sciens Rex quod prælium committendum esset, continuo Deum oravit, ut sibi concedere victoriam dignaretur contra infideles; ideo fuit successus hujusmodi miraculi orationibus sancti Regis, mediante ejus Generali, reputanus. Allegatur numerus 51 Summarii, in cujus margine dicitur, Miraculosus successus juxta oppidum de Segura Legionensis diœcesis, ubi corrigendus error interpretis, scribendumque, oppidum Seguræ Legionensis, sic dictæ, non quia in Legionensi diœcesi sit, sed quia pater Sancti Rex Legionensis ipsam cum multis vicinis terris, Maurorum ereptis potestati, tradidit ecclesiæ Compostellanæ, quæ hodieque terras illas poßidet, sub nomine Prioratus Legionensis. Æque male ibidem in contextu pro Segura nominatur Hispalis, [ad Seguram de Leon in Bætica] leucis 15 dißita. Est autem Segura illa ad pedem Montis-Mauriani, vulgo Sierra de Morena dicti territorii Cordubensis. Rades de Andrada, in historiatrium Ordinum impressa an. 1609, lib. 1 cap .16 agit de dicto Magistro, creatumque ait anno 1242, ac sequenti anno profectum in expeditionem cum Infante Alfonso. Tum verbotenus fere describit omnia, quæ in hac Chronica de illo narrantur, sine ulla talis miraculi ad Hispalim facti mentione; ac denique narrat prælium, a Pelagio commissum ad Sierram Morenam, ubi hodieque stet ecclesia, in memoriam prædicti miraculi ab eo constructa sit, vulgo dicta S. Maria de Tudia, quod traditio vulgi interpretatur sic abbreviate dici, pro, S. Maria de Ten tu dia, eo quod Magister solem sistens dixerit, Ten tu dia, id est, Siste dies. Eadem quæ jam ex Andrada diximus, magis confirmat Spinosa lib. 4 cap. 7, dum allegat antiquas Mss. memorias Ordinis, in quarum aliquibus id tribuaturnocturnæ Sancti Regis orationi; in aliis etiam addatur, quod idem Magister post victoriam, lancea percutiens rupem, elicuit, velut alter Moyses, fontem exercitui fesso ac sitibundo, qui hodieque fluens mirabilia multa operatur circa infirmos inde bibentes. [unde locus dictus, Ten tu dia,] Operæ pretium esset scire quam antiqua sint Mss. illa. Vixit autem Magister Pelagius & pugnavit cum Mauris usque ad annum 1275.

d Omnia fere hæc loca extra fines regni Murciensis videntur fuisse: nam Alicante & Orihuela pertinent ad regnum Valentinum; Alhama procul in mediterraneis Granatensibus distat; sola ultima Cieca invenitur intra fines Murcienses 8 milliaribus a metropoli.

e Cartagena, urbs maritima & potens, Cartaginensium veterum opus. Lorca commodo incumbit stavio ad confinia regni Granatenfis. Mula, hodieque superest in regno Murciensi, licet in Tabulis prætermissa.

f Comitissam intelligo, uxorem D. Alvari Perez supra laudatam.

g Andugar supra Bætim consistit, inter Beatiam & Cordubam.

h Argonam in tabulis non inveni quidem, jußi tamen poni inter Anducharium & Giennium, supra eumdem fluviolum, (Rio-frio, id est, Frigidum vocant) ab uno locoad alterum currentem; neque enim vel omittere debui locum tam celebrem in hac historia & regio olim insignem titulo, neque ejus situm tunc potui certius divinare: potuisset tamen propius admoveri Anduxario, unde ipsam solis 2 leucis distare nunc invenio in Geographia Baudrandi, allegantis ex Morali veterem inscriptionem, ubi Albense Varcaonense municipium nominatur, ut proinde eadem ipsi sit quæ Plinio Alba Virgaonensis dicitur.

i Alcaudete, inter Cordubam & Iaën, obsidione Ferdinandi IV, ejusque ibi contracto letali morbo nobilitatum, cum illud Mauri occupassent.

k Ex his priora duo suam adhuc nomen retinere scribit etiam mihi R. P. Ioannes Gamiz.

l Hispanicus contextus Concilia appellat, quam vocem retinuimus num. 21, ubi Conciliorum nomine intelleximus Communitates civium: hic vero delectos earumdem vertimus, juxta ibidem annotata.

PARERGON III.
Sancti Regis erga Apostolicam Sedem observantia, præsertim in dissidio Gregorii IX Papæ & Friderici II Imperatoris: & inde vicissim repensi favores.

[67] Annum Imperii sui XIX agebat Fridericus Imperator, hujus nominis II, [Gliscente dissidio illo,] eoque suæ contra beneficentißimam matrem Romanam Ecclesiam contumaciæ excessus provexerat, ut cum alia omnia remedia ipsi sanando frustra tentata viderentur, summus tunc Pontifex Gregorius IX, necessarium duxerit, non tantum anathematis fulmine eamdem ferire, verum etiam Imperium ipsi abrogare, deque alio substituendo cogitare. Hunc in finem imploranda ei undequaque auxilia fuere Christianorum Principum, adversus potentißimum hostem, Romanæ Vibis cervicibus cum formidabili exercitu imminentem. Criminum enormitatem, quibus Pontificiam iram Fredericus meruit, paucis collecta vide apud Annalium Ecclesiasticorum continuatorem Odericum Rainaldum; apud eumdem etiam reperturus, quomodo hoc in dißidio Ecclesiæ atque Imperii alii se gesserint, ad annum MCCXXXIX num. 38 & seqq. Hispaniæ autem Reges excusatos invenies, quod, licet eximie erga Romanam Ecclesiam affecti essent; continuis tamen Saracenorum bellis impliciti, studia sua non aliter explicare potuerint quam per epistolas, [sub exitum anni 1239,] quibus exinde natum testarentur dolorem, & paci componendæ operam mediationemque offerrent. Invenies etiam præcipuum in his fuisse Ferdinandum, affinitatis vinculo pridem Friderico adstrictum, at Matrem ejus, quorum litteras etiam profert Rainaldus, omnibus amoris & observantiæ notis insignes; quæ licet in Regesto Pontificio anni XIV extent; ipse tamen, nonnullis argumentis ductus, arbitratur eas ad annum prædictum pertinere. Argumentum certe non leve est, quod omnes inveniantur datæ mense Decembri; quodque Richardus de S. Germano in Chronico, ad tertium dumtaxat ab hoc annum deducto, adeoque tunc scripto (sicut extat post Tomum 3 Italiæ sacræ Vghelli) quod, inquam, Richardus iste narret, quomodo sequenti mox anno MCCXL, mense Aprilis, filius Regis Castiliæ ad Imperatorem apud Foggiam venit, Apuliæ Dauniæ oppidum, ubi is Colloquium-generale celebrabat. Etenim earumdem epistolarum una, [Ferdinandus filium Fredericum destinat ad Imperatorem,] iturum illuc Principem commendabat Pontifici, per eumdem Legatum, per quem & aliæ litteræ ferebantur: omnes autem ejusmodi sunt, quæ huic historiæ integre mereantur interseri. Imprimis certe huc facit ea, qua commendatur Infans Fredericus, sic utique in baptismo dictus in honorem consanguinei, simulque indicatur, quam non bona fide idem Imperator, egerit in retinendis sibi Beatricis Reginæ-hereditariis bonis, quorum proprietatem illa moriens videtur isti suo secundogenito legasse per testamentum, quando primogenito poterant regna paterna sufficere. Sic ergo in istius filii sui favorem, cum insigni suæ erga Sedem Apostolicam observantiæ testificatione, scribit Rex pater.

[68] [pollicitumei restitue e hereditaria matris bona:] Sanctissimo Patri ac Domino Gregorio, divina providentia sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summo Pontifici, Ferdinandus, Dei gratia Rex Castellæ Toleti, Legionis, Galiciæ, & Cordubæ, cum debito famulatu pedum oscula beatorum. A Sanctitatis vestræ memoria non credimus excidisse, quod cum tempore dulcis memoriæ, Reginæ Beatricis, filiolæ vestræ, bona, quæ sibi jure successionis competebant, ab Imperatore, qui ea detinebat, pro Frederico filio nostro sæpe sæpius petissemus; quia ipse reddere recusabat, ad Paternitatem vestram recursum habuimus, vestrum super hoc consilium & auxilium implorantes. Ad quod, sicut patrem decet justitiæ & Jesu Christi Vicarium, solitæ benignitatis clementia respondistis, quod vestrum nobis non deesset consilium; promittentes nihilominus, quod faceretis nobis exhiberi justitiæ complementum. Verum cum idem Imperator, saniori ductus consilio, postmodum nobis sæpe significandum duxerit, quod bona petita paratus erat reddere; si eumdem Fredericum, quem mater etiam sua in extremis posita sub quadam obtestatione illuc destinandum jusserat, sibi mittere curaremus; nos, attendentes quod nocuit differre paratis, tum propter maternam hereditatem obtinendam, quam ad servitium Romanæ Ecclesiæ eum habere volumus; tum propter alias causas urgentissimas, [eumdemque Apostolicæ Sedi commendat;] quas venerabilis Abbas & religiosus vir dilectus noster W. Abbas S. Facundi Magnificentiæ vestræ plenius exprimet; de prudentum virorum consilio eumdem duximus destinandum; viva voce firmiter præcipientes eidem, & sub pœna paternæ gratiæ injungentes, quatenus, more progenitorum suorum Regum & Imperatorum Hispaniæ, honorem & exaltationem Ecclesiæ Romanæ procuret & diligat, & ei semper sit obediens & devotus. Sane si idem Imperator, quod non credimus, eamdem hereditatem sibi reddere contradicat aut differat; Paternitati vestræ affectuosas preces porrigimus, petentes humiliter & devote, quatenus eum sub defensione vestra, cui eum committimus, protegentes, vestrum eidem dignemini impertiri auxilium & favorem. Datum Burgis IV die Decembris. Nescio quam diu cognatæ suæ filium apud se detinuerit Imperator: [ac recipit saltem an. I245, spe frustratum.] vix tamen crediderim, illo in excommunicatione & inimicitia Ecclesiæ perseverante, ac tandem etiam sub annum MCCXLV, publica Concilii Lugdunensis sententia deposito, ut hoste communibus Christianorum armis exterminando; aut patrem permisisse, aut filium voluisse ulterius hærere in execrata illius aula. Sed neque quidquam eorum quæ debebat restituisse Imperatorem dixerim; cum nusquam legatur Infans Fredericus, titulum aliquem ex maternis in Alemannia ditionibus usurpasse (Ducem v. g. Sueviæ se scribendo) idemque inveniatur num. I75 obsidioni Hispalensi adfuisse cum fratribus, morientisque patris extremam benedictionem excepisse. Quod autem ad Imperatorem attinet, Pontificiis contra eum querelis, eadem die per eumdemque Legatum, sic respondit Rex Sanctus.

[69] Novit ille qui nihil ignorat, qui scrutator est cordium & cognitor secretorum, quod sinceræ mentis desiderio, non minus devoto quam debito, cor nostrum ad honorem vestrum æstuat, & ad exaltationem aspirat: nimirum [ejus] quem constat in terris Vicarium Jesu Christi, & vices gerere veri Dei, incrementum, progenitorum nostrorum sequendo vestigia, & gloriam Sedis Apostolicæ quantum sufficimus affectantes, quæ cunctis per orbem fidelibus sacratissimum fidei pabulum abundanter erogat & sapienter ministrat: [Aliis litteris suam Gregorio observantiam testatus,] per quam nos & universi Christi fideles, tam Reges quam alii, cælestis spei propinari nobis & credimus & desideramus augmentum: pro qua fide pugnamus & stamus adversus inimicos ejusdem, hæreses extirpando, & nos ceterorum inimicorum, qui errores suos armis contendunt defendere, insultibus & conflictibus, non absque gravi periculo, corporaliter opponendo. Hæc igitur & quam plurima alia duriora, quæ non duximus litteris committenda, tum quia longum esset & superfluum enarrare, tum etiam ne laudem propriam quærere videamur, pro Christi nomine dignum duximus sustinenda; ut funiculus hereditatis Domini dilatetur, & honor piæ matris Sedis Apostolicæ per ministerium nostrum, etsi non optatum vel debitum, saltem aliquantulum suscipiat incrementum. Nam si sacrosanctam Romanam Ecclesiam, quæ nos semper dilexit & fovit in visceribus caritatis; & requisita, non solum propitiam, sed promptam se exhibuit circa promotionem nostram, specialium exuberantia gratiarum, quantumcumque sincere diligimus, [compatitur ejus afflictionibus,] mercedem non credimus nos habere: imo etiam modicum reputamus, si eidem in suis necessitatibus assistamus, & pro ea & personam & regna quibuscumque discriminibus exponamus. Sane multorum relatione didicimus, quod nobis postmodum Papalis littera demonstravit, Imperatorem in sacrosanctam Romanam Ecclesiam, quæ eum curiose nutrivit & mirabiliter exaltavit, multipliciter deliquisse, & eam adeo ad iracundiam provocasse, quod opus fuit ut manu Domini tangeretur. Numquid pati potest pia mater, & non compatitur filius? Numquid dolet Sedes Apostolica, & exultare potest fidelis? Numquid turbato capite, membra vigere noscuntur? Attamen quia non obliviscitur misereri Deus, nec in ira misericordiam continebit; ex quo semel cœpimus loqui, loquemur parum ad Dominum, de dubiis negotiorum eventibus magis anxii, quam de facto Imperatoris, quem quantum cum Domino possumus multipliciter tenemur diligere; obtenta prius venia & concessa licentia, ut mansuetudo patris pœnitentem reciperet filium, & Ecclesia suo non careret athleta, partes nostras interponere curaremus. Ad hoc autem competentius exequendum, [& Legatum suum mediatorem offert,] venerabilem ac dilectum W. Abbatem S. Facundi, virum circumspectæ providentiæ & honestum, de quo propter suæ prærogativam honestatis plene confidimus; quem, cum esset causa visitandi Romanam Ecclesiam in itinere constitutus, ad nos revocavimus; deliberatione habita, ad Vos propter hoc & alia duximus destinandum; ut securi de ejus honestate & industria, eumdem confidenter ad Imperatorem ex parte nostra, si expedire videritis, vel ad nos etiam remittatis, cum vestræ in omnibus & per omnia beneplacito voluntatis: ipse enim quod a Sanctitate vestra injunctum sibi fuerit, sicut novimus & sumus in pluribus jam experti, devote ac fideliter exequetur. Datum Burgis IV die Decembris.

[70] [cum grætæ acceptorum beneficiorum memoria:] Hactenus Rex Sanctus, in priori epistolæ suæ parte haud dubie respiciens ad eam Honorii Papæ III gratiam, quam in Commentario prævio num. 26 explicuimus, per ejus Breve, datum Laterani VI Id. Julii, Pontificatus anno secundo, Christi MCCXVIII, quæ declararat, parentum ejus divortium, ex mandato Sedis Apostoticæ celebratum, ipsi non debere obesse, quo minus rata ac firma maneat conceßio patris, ipsum recipientis in filium, adeoque & in legitimum successorem. Istam autem gratiam non præcesserat (uti videtur Odoricus Rainaldus æstimare) sed secuta fuerat (ut patet ex data, non tantum quoad diem mensis, sed etiam annū Pontificatus posteriori) secuta, inquam fuerat gratia alia, hoc Brevi expressa. Ferrando, Illustri Regi Castellæ. Ad impendendam circa Te & Regnum tuum curam & solicitudinem specialem, & ætatis tuæ consideratione inducimur, & præclaris inclitæ recordationis Alfonsi Regis Castellæ avi tui meritis provocamur. Tuæ igitur Serenitatis precibus benignum impertientes assensum, Personam tuam & Regnum ipsum sub speciali Apostolicæ Sedis & nostra protectione suscipimus, & præsentis scripturæ pagina communimus. Nulli ergo &c. Datum Laterani XIV Kalend. Augusti (non ipsis Kalendis, uti legisse videtur Zuniga ad an. 1252 num.8) Pontificatus nostri anno tertio. Præter has, aliæ in eumdem sanctum Regem ac speciales gratiæ ab ipsomet Gregorio IX profectæ sunt, quarum distinctior notitia periit; confuse autem atque in genere eorumdem meminit Regina Mater, in Epistola quam eidem Legato perferendam dedit, dignam similiter hic transcribi. Sanctissimo Patri ac Domino Gregorio, [quam etiam testatur mater Bevengaria,] divina providentia sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ summo Pontifici, Berengaria, Dei gratia Regina Castellæ & Toleti, pedum oscula beatorum, cum reverentia filiali tam debita quam devota. Pro multiplici gratia, quam ex multa vestræ exuberantia bonitatis Ego & Filius meus a Sanctitate vestra tam sæpe recepimus, nec petita multoties sed oblata, dignum ducens ad gratiarum saltem actiones assurgere, condigne nequeo; dum erga Me & Meos vestram dignationem attendo, dum penso vestræ promptitudinem pietatis; quod quidem gratius mihi foret rebus efficere, quam verbis aut litteris declarare. Sed quia ad præsens quod volo non valeo, non propter aliquem cordis defectum aut rerum indigentiam mundanarum, sed expectando potius vestræ beneplacitum voluntatis; pro tot beneficiis grates interim reddo vestræ Magnitudini quantas possum; Majestatem vestram totis mentis affectibus implorando, ut juxta devotionis affectum, [optans gratitudinem reipsa monstrare,] quem Ego & Filius meus erga Vos semper habuimus & habemus, aliquid mihi dignetur innuere, quod vestræ voluntati sedeat, imo quidquid vestræ placuerit Sanctitati, per omnia & in omnibus exequendum. Hoc autem apud benignitatem vestram reticendum non credo, quod, quia vobis non scribo frequentius, non ex minori devotione provenit; sed propter verecundiam quam contraxit sexus femineus a natura, & reverentiam quæ debetur Vicario Jesu Christi. Novit enim Dominus, quod dum mentis oculis Papalis claritatem intueor puritatis, mentis intuitum quasi quidam fulgor reverberat ad scribendi desiderium retardandum; & stupore comprehensa, quodammodo præsumptionem reputo attentare saltem vestri tangere fimbriam vestimenti. [& eodem internuntio utens.] Verumtamen quanto frequentius vestras litteras reciperem aut mandatum, tanto gratius foret mihi, & tanto plenius meæ satisfieret voluntati. Nunc autem grates Domino refero, quia opportunitatem habeo per venerabilem ac dilectum W. Abbatem S. Facundi, virum providum & discretum, qui alias erat ad vestram præsentiam accessurus, quædam quæ litteris commendare nolui secure ac fiducialiter declarandi, qui ea licentius vobis exponere, & voluntatem nostram latius poterit aperire. Datum Burgis v die Decembris.

[71] Respicere etiam Ferdinandus potuit, in agnoscendis Apostolicæ Sedis erga se beneficiis, ad ipsiusmet Gregorii IX, erga se indulgentiam, qua anno MCCXXXVII (teste ad istum annum Bzovio, num. 6) ei conceßit, ut in locis, [Indulserat ei Gregoriu: novarum ecclesiarum præsentationem,] quæ manibus Saracenorum eriperet in posterum, posset Rectores Ecclesiarum, prima dumtaxat vice, ad arbitrium suum electos, præsentare Episcopis; idque per litteras Viterbii datas XII kalendas Octobris. Quamquam, cum per id temporis regni illius Cancellarius Episcopus Oxomensis, ad Ecclesiam Legionensem postulatus fuisset, atque eam postulationem Ferdinandus a Sede Apostolica confirmari, eumque postulatum ad Cathedram Legionensem transferri oraret, Gregorius denegavit; quod videret Ecclesiam Oxomensem multum posse incommodari ex translationem postulati, qui vir maximi consilii & dexteritatis audiebat (Ioannes Tercerius hic fuit, supra num. 55 nominatus, ubi Mezquitam Cordubensem dicitur expiasse) Excusavit autem factum Gregorius, litteris Ferdinando atque utriusque Ecclesiæ Collegio datis, Laterani 11 Non. Decembris. Causa negandi præcipua videtur fuisse, ædificium novæ Cathedralis, a Ioanne inchoatum; dicit enim Ægidius Davila, in Theatro illius Ecclesiæ, quod absoluta fabrica, & vacante per mortem D. Mauritii Episcopatu Burgensi anno MCCXLVII, [tardior lices ad permutationes probandas:] Innocentius IV Regi indulserit eumdem Ioannem illuc transferre; quo Cancellarius Regni ita esset personæ Regiæ propinquus, ut tamen Episcopus non elongaretur ab Ecclesia sua. Eodem anno, cum Infans Alsonsus optare se significasset, ut civitas Carthaginensis, quam de novo, per suum ministerium triumphante Dei dextera, eripuerat de manibus Paganorum, posset ad statum prosperitatis exurgere, si Pastorem desiderabilem providente Apostolica Sede sibi gauderet obvenisse; tum ipsi quod petebat annuit idem Pontifex, tum Regi Reginæque ipsius Ecclesiæ dotationem commendavit. Regi sancto scriptum Breve, hujus erat tenoris. Spiritu exultante percepimus, qualiter regnum Murciæ per divinæ virtutis auxilium dominio dilecti filii, [& ad suggestionem Alfonsi infantis] nobilis Alfonsi Primogeniti tui, fuerit subjugatum. De hac siquidem exultatione processit, quod cum dictus Primogenitus affectaret, ut civitas Carthaginensis, sita in Regno præfato, Cathedræ Pontificalis obtineret honorem; virum honorabilem, & Religionis celebris (Franciscanæ) professorem, ac scientia & honestate conspicuum, nec non in spiritualibus & temporalibus circumspectum, scilicet Fr. Petrum, Confessorem ipsius Primogeniti, Carthaginensi Ecclesiæ, Fratrum nostrorum communicato consilio, de speciali gratia providimus in Pastorem. Quia vero claritas tui nominis exigit, ut hujusmodi novis & divinis plantationibus occurrat; [ordinatum Petrum Carthaginen. Episcopum,] Serenitatem tuam omni qua possumus affectione rogamus, in remissionem tibi peccatorum injungentes; quatenus Ecclesiam ipsam beneficiorum tuorum largitate fœcundans, & præsidio desiderati favoris attollens, personam dicti Episcopi optatæ foveas benignitatis affectu; ita quod, ipso ad votum prosperante in commissi sibi cura regiminis, & eadem Ecclesia plenum obtinente vigorem, sub spiritualium & temporalium incrementis, tibi exinde, a clementia Conditoris omnium, compensetur gloria principum æternorum. Epistolæ porro ad Reginam Ioannam hoc erat exordium: [Sancto & uxori ejus commendarat.] Regis & Reginæ cælorum gratia te dignum constituis, si mente solicita vaces operibus caritatis: & ex hoc etiam apud homines tibi clari nominis augmentū acquiritur, & in conspectu Sedis Apostolicæ laudis & benedictionis materia impetratur. Concluditur autē similis præcedenti exhortatio, optando, ut exinde præsentibus ac posteris grande ac delectabile relinquatur exemplum; & ipsi Reginæ Dei benignitas propter hoc dona suæ benedictionis accumulet; & Nos, inquit Pontifex, etiam uberes gratias opportunis temporibus referamus. Extant tres illæ Epistolæ integræ, sed impressæ absque nota anni, diei, ac loci; pro anno tamen quem signavimus, apud Ægidium Davila in Theatro Ecclesiæ Murciensis: nam tertius post restaurationem Cathedræ prædictæ Episcopus, D. Didacus Martinus de Morgaz, teste Tamayo ad 24 Ianuærii, transtulit Cathedralem ecclesiam ex Carthagine Murciam, propter crebram Maurorum infestantium in urbem irruptionem, qua nec divina Officia debita gerebantur solennitate, nec oppidanorum numerus ad defensionem necessarius inveniebatur.

CAPUT XII.
Expugnata Mula, Giennium obsidetur & deditur: decernitur obsidio Hispalensis.

[22] Dum Rex ad Granatam esset, Mauri, Gazulæ dicti, excurrerant ad Martos, locumque obsederant: [Rex succurrit arci Martanæ,] quo intellecto, statim missus est Alfonsus Regis frater: hic autem cum Magistro Calatravæ ejusque Fratribus illuc properans, invenit Mauros jam recessisse. Etenim qui intus fuerant Fratres, adjuti ab aliis qui auxilio venerant, erumpentes contra ipsos ita generose pugnarant, ut multis eorum cæsis, & captis non paucis, plenam de barbaris victoriam per Dei gratiam reportarint, magna præda equorum aliarumque rerum ditati. Interim Rex Ferdinandus, satis diu circa Granatam hæsisse, & Maurorum insolentiam repressisse visus, populata regione eorum ut libuit, sicut prædictum in Historia est, [& Cordubam redit,] paulatim sese recepit Cordubam; ubi honorifice lætanterque receptus, apud uxorem suam D. Joannam, necessaria sibi suisque quiete corpus refecit, & copias refocillavit. Dictum etiam superius ab Historia est, quomodo Rex Ferdinandus Alfonsum filium suum Murciam miserit: nunc addendum, quod illuc cum credito sibi commeatu appulsus, eodem per munitiones & arces distributo, omnes perlustrarit; & ubique justitiam administrans ac bene meritos remunerans, cuncta optime disposuerit. Tum demum excurrit Mulam, Lorcam, & Cartagenam, quæ ei se noluerant tradere, [dum interim filius Mulam fame expugnat,] ac multa singulis damna intulit per campos. Intelligens autem, quod Mulæ magna esset annonæ penuria, eamque si obsideretur fame cogi ad deditionem posse; consulto prius D. Pelagio Correa oppidum cinxit, atque ante illud tam diu perseveravit, donec fames ipsi locum tradidit: ex quo atque ex arce ejus Mauros omnes ejecit, exceptis paucis quos in suburbio permisit manere. Hunc primum locum Infans Alfonsus obsedit & obtinuit, præsente ad omnia Magistro Pelagio, qui numquam ab ejus latere discedebat. Est autem Mula oppidum validum ac bene munitum, cum arce insigni & turribus circumsepta, opulentum præterea terris cultis ac pascuis, fructibus item & aquis commodum, atque districtu territorii sui complectens montes bene fertiles spatiumque peramplum. Sed nunc in Murciæ regno dimittentes Infantem, redeamus ad patrem ejus Ferdinandum.

[73] Erat is cum Regina uxore sua Cordubæ, post reditum ex agro Granatensi; ibique a filio Alfonso accepit lætissima sibi nuntia de Mula intercepta, deque statu Maurorum necdum subjugatorum: præterea nuntiatum ibidem ei est, Regem Argonæ, cum maximo commeatu plus quam mille bestiarum oneratarum, proficisci Jaë, [& frater impedit commeatū Giennensi urbi destinatum.] ut civitati illi prospiceret de annona. Statim ergo Alfonsum fratrem, cum delectis Ubeda atque Baëza adductis, misit, qui venientibus se medium interponeret, adituque ad urbem prohiberet. Mox ipse post eum ivit, iveruntque cum eo D. Rodericus de Valduerna, D. Didacus Gomez, & D. Alfonsus Lopez de Vaya. Profecti sunt autem Argonam indeque Jaën, biduo toto expectantes venturum commeatum: sed frustra: nescitur tamen utrum Mauri, adventu ejus cognito, an alia ex causa venire prætermiserint. Rex vero, nolens ibi tempus terere, post grandia damna circum urbem facta, revertit Cordubam; ubi, priusquam aliquam requiem caperet, intellexit matrem suam D. Berengariam Toleto ad se venire. Hoc cum gratissimum ei accidisset, ad excipiendam eam confestim egressus est cum Regina Joanna; [Rex cum matre extremum congressus,] transitoque Portu venerunt ad locum, tunc Pozuelo dictum, ubi filius eorum Alfonsus postea insigne oppidum condens, Villam-regalem a nuncupavit. Ibi inter se viderunt mater & filius, mutuoque aspectu & convictu recreati sunt totis sex hebdomadis, numquam amplius invicem revisuri; nam ipsa Toletum reversa est, Rex cum uxore ad confinia abiit, neque in Castellam amplius venit.

[74] [post vastatos Maurorum agros,] Transito autem Portu ivit in Andugar, ubi totum suum exercitum colligens, cum Regina uxore profectus est Jaën. Ac primum vastavit hortos vineasque & messem totam, nec quidquam quod reperit dimisit integrum: deinde progressus est Alcalam Abenzaidæ b, & similiter egit, multos Mauros abducens in servitutem. Postea transiit Illoram c, intravitque suburbium & expilavit; oppidum vero incendit, occisis captivatisque Mauris toto illo districtu. Fuit autem præda copiosa quam inde avexerunt, tam in gemmis lapidibusque pretiosis, quam suppellectile ac vestimentis, copiaque magna pecorum ac jumentorum: erat enim oppidum dives valde. Inde nobilis iste Rex ad campos Granatenses populabundus excurrit, idemque fecit in montanis locis, donec veniret usque Granatam: circa quam mansit diebus aliquot, destruens ac vastans omnia quæ Maurorum erant, absque eo quod hi auderent contra eum procedere. Videns ergo frustra se ibi hæsurum, recessit Martos: ubi ad eum Murcia venit Magister D. Pelagius Correa, Regique narravit quam prospere ibi egisset D. Alfonsus filius ejus, victoria relata de resistentibus Mauris, quod Regi lætitiam non parvam attulit. Tum illius consilium exquisivit, interrogans, quid ei de Jaën civitate obsidenda videretur: qui respondit optimum id factu esse; idemque sensus fuit omnium aliorum Procerum. Convenerunt ergo Magnates hominesque opulenti & cuncta sodalitia militaria, & statuerunt qua ratione alii hoc, alii alio tempore, [Giennium obsidet.] adessent, ad obsidionem per vices continuandam, donec urbs traderetur. Et hoc ita quidem cœptum est; sed cum vidisset Rex, post dies aliquot ibi consumptos, non procedi quemadmodum constituerat & volebat; ipsemet eodem accessit, mansitque, licet incommodissimo tempore, frigido utique & pluvio, quia media hiems tunc agebatur: unde fiebat ut tam homines quam jumenta plurimum damni paterentur, nec tamen ab obsidione recessum est.

[75] Videns ergo Rex Argonæ, qui idem & Granatæ, Ferdinandum tam pertinaciter inhærere proposito, neque recessurum nisi capta urbe; quæ longa fame pressa, non videbatur diu posse resistere, fatigatis extenuatisque propugnatoribus; se vero non sufficere ad auxilium obsessis ferendum d, omni ex parte sic clausis, [Cujus defensionem desperans Granatæ Rex] ut nec egredi quisquam nec ingredi ad eos posset; statuit ad Regem suplex accedere, seque ac sua omnia ejus fidei tradere, confidendo in ejus magna bonitate, quod clementer habiturus eum esset. Hoc suum consilium cum Mauris proposuisset Rex barbarus, quo nullum ei occurrebat salubrius, ad consulendum ipsis suoque honori ac regno; perrexit ad Regem Ferdinandum, seque subditum ejus professus, cum osculo manuum tradidit se in illius potestatem, simulque obsessam urbem in pignus perpetuæ fidelitatis. Excepit eum sic humiliatum Rex humanissimus, cum ea clementia qua tales solebat; pactusque cum ipso est, ut maneret in regno ac dominiis suis sub tributo centum & quinquagies mille maravedisiorum annue pendendorum, [ultro se Ferdinando subjicit,] & obligatione sequendi suam Curiam, fidæq; societatis pace & bello; solum urbem obsessam, utpote jam propemodum subactam, dimitteret. Quod cum utrimque placuisset ac firmatum esset, tradita est Ferdinando urbs Jaëen e. Est autem urbs hæc perquam populosa & ampla, multisq; ac fortibus turribus munita, abundat vero aquis bonis intra muros, & copia rerum omnium quæ possent in nobili atque opulenta civitate optari: bellicosa etiam multumque formidata erat, antequam veniret in potestatem Christianorum; [relicta eidem urbe Iaënsi,] postquam vero his cessit, fuit semper propugnaculum confinium, quæ exhinc secura manserunt, atque extra periculum habitari ab eisdem potuerunt. Sed regrediamur ad Historiam.

[76] Tradita in illum modum civitate, ingressus eam est Rex cum processione totius Cleri: [quæ Christianis habitandætraditur.] rectaque procedens ad Mezquitam majorem, eam dedicari in ecclesiam fecit sub invocatione S. Mariæ, Missam cantante D. Guiterio Episcopo Cordubensi. Stabilivit etiam ibidem Cathedram f Episcopalem, attribuens ei oppida & castella ac fundos sufficientes; misitque in omnem partem, invitans ad implendam urbem, sub pollicitatione multarum immunitatum ac privilegiorum, quæ venientibus illuc habitatum fideliter præstitit, dividens eis civitatem & agros. Mansit autem ibidem Rex mensibus octo, pacem constituens, munitionesque restaurans, quatenus opus erat. Postea convocatis in consilium Magnatibus atque ditioribus regni Magistrisque Ordinum, dixit, [Decernitur obsidio Hispalensis.] aliquid denuo tentandum videri, quandoquidem jam pridem otiabantur. Singulis vero sententiam dicentibus, & quibusdam excursionem versus Hispalim suadentibus, aliis castella quædam Maurorum adhuc relicta in confiniis expugnanda; Magister Pelagius & varii Equites Ordinis S. Jacobi, rerum bellicarum experientissimi, magis probaverunt ut obsideretur ipsa Hispalis, qua urbe superata prona essent futura omnia. Erant tamen quibus consultius videbatur, excursionibus iteratis prius depopulari agros circumquaque, ac tum demum defatigatos obsidere; ita minori tempore atque periculo capiendam urbem. Nihilominus Magister Pelagius aliique multi perstiterunt in sententia, asserentes, tempus illud quod ponendum esset eundo ac redeundo, & sumptus faciendos in expugnandis minoribus locis, melius impendendos metropoli capiendæ; ita uno eodemque labore omnia simul absolvi: quod consilium etiam Regi magis placuit, & stabilitum fuit g.

ANNOTATA.

a Topographica Blavii tabula Andaluziam repræsentans, media inter Toletum & Cordubam via, supra Anam fluvium, exhibet oppidulum sub titulo Villæ-regalis: sed accuratior Vischerus Villam-majorem nominat, & 6 milliaribus altius ad idem flumen notat Civitatem-regalem, quam potius hic intelligi credimus.

b Hanc existimo esse illud oppidum, quod in Tabulis dicitur Alcala Regalis, & Giennio abest 8 milliaribus.

c Illora, licet non exprimatur in iisdem Tabulis, tamen usque hodie nomen suum retinet, leucis ferme 5 distans ab Vrbe Granatensi, sicut disco ex litteris nostri P. Ioannis Gamiz.

d Addit Mariana Regem Oysemelium, factione inter suos tumultuante, de vita deque imperio periclitantem, præsidium quæsivisse a Christianis.

e Zurita lib.3 cap. 42 nos docet urbem traditam fuisse medio mense Aprilis 1246.

f Ægidius Davila tom. I Theatri sui Ecclesiastici pag. 245, primum hujus urbis Episcopum facit Dominicum, qui tamen Beatiæ sederit totis 59 annis, fueritque OrdinisPrædicatorum, & successorem habuerit Petrum, a quo Giennium relata sit Sedes anno 1249, [Giennensit Episcopus primus, an Dominicus?] annuente Innocentio IV. De Petro nulla occurrit dubitandi causa, de Dominico longe maxima. Hic enim (scilicet Dominicus) non potuit ante annum Christi 1249 fuisse annis 59 Episcopus, nequidem Beatiæ, debuisset namque anno 1190 ordinationem suscepisse: & tamen constat, quod quando pugnatum ad Xerez est an. 1234, Beatia adhuc habebat suum Mauricum Regem. Præterea S. Dominicus, Ordinis Patriarcha, teste Bzovio Dominicano in Annalibus, primum suos alumnos cœpit mittere in Hispaniam anno 1219, annis quatuor post impetratam sui Instituti approbationem. Porro cum antiquitus neque Beatiæ neque Giennium fuerint urbes Episcopales, facile crediderim facultatem novi Episcopatus instituendi in urbe Giennensi, cui etiam Beatia subesset, primum expeditam fuisse anno 1249 (neque enim istuismodi negotia solent tam cito Romæ confici) adeoque Petrum primum fuisse urbis utriusque Episcopum; idque tenendum esse, donec pro Dominico, saltem ad paucos annos Cathedram tenente, certius nanciscar testimonium.

g Hic addiderim, eodem quo hæc agebantur tempore, Regem quoque Aragoniæ felicißimos habuisse progressus in Regno Valentino contra Barbaros: quos ne impedirentveteres prætensiones Castellani in Navarram, & novarum simultatum quottdianæ occasiones; provisum est, [Inter Castellanum & Aragonem contracta affinitas, pacis vinculum.] contrahenda denuo inter ipsos Reges affinitate; dum Alfonsus Sancti primogenitus, Violantem Iacobi æque primogenitam, ex Violante Andreæ Hungariæ Regis filia anno 1234 ducta natam, uxorem duxit Vallisoleti mense Novembri, ut ait Zuniga: qui deinde explicat, quomodo novæ utrimque simultates ex ipsis victoriis ortæ inter Socerum Regem & Infantem generum, compositæ fuerint an. 1248 mense Aprilis, definitis Murciensis ac Valentini regni limitibus, quoad loca adhuc acquirenda.

PARERGON IV
De situ & munitionibus urbis Hispalensis tempore obsidionis mox narrandæ.

[77] Prius quam porro pergam Latine reddere textum Chronicæ Ferdinandææ, expediet, [Describitur urbs amplissima] ad eum clarius & facilius intelligendum, præoculis ponere situm statumque urbis, qualis erat cum eam obsedit Rex sanctus, præeunte & prælucente accuratißime Hispalensis historiæ & antiquitatum urbis scriptore Alfonso Morgado, annis ab hinc ferme centum impresso Hispali. Hic cum lib. 1 cap. 14 dixisset, quod Mauri Hispalenses, progeniti a primis ex Africa transgressis Hispaniarum domitoribus Arabibus, eo tempore Rege destituti, numquam se voluerunt subjicere Maurorum Granatensium Regi, utpote ignobiliorum & ex Palæstina post ipsos advectorum, quamvis diu eos multumque solicitasset; sed unius inter suos præcipui, Axataf dicti, consilio fere & auctoritate regebantur; hæc, inquam, cum dixisset Morgadus; quam fuerit urbs armis annonaque & omnis generis apparatu ad vitam bellumque ducendum infructa, colligi jubet ex diuturnitate obsidionis toleratæ. Sed & hæc, inquit, brevis temporis fuit, [cincta turribus 166,] respectu ingentium hujus urbis virium. Etenim ambitu præcipui sui muri complexa spatium non minus quam octies mille septingentarum ac quinquaginta virgarum, plena erat populo bellicoso ac fere innumerabili. Muri alti ac firmi, absque rima aut ruptura ulla; utpote numquam bello pulsati, instructique turribus per circuitum centum sexaginta sex & pluribus. Præcingebat eadem antemurale, quale cuicumque magnæ civitati vel solum sufficere ad munitionem posset, cum fossa bene profunda ac larga. Portæ ejus principales duodecim (ut de posticis duobus taceam, Alcazarii & Atarazanarum dictis) cum procurrentibus oblique propugnaculis, erant densatæ clavis & ferreis laminis obductæ, supra durissima boum tergora, craticulis chalybeis substrata.

[78] Quia tamen ex latere uno, atque adeo dimidia sui parte, [paratum habens ex Axarafa subsidium] sex portas habente, securam magis urbem faciebat fluvius Bætis, ad cujus sinistram ripam versus Occidentem jacet; ideo ex altero latere sublimiores firmioresque muros turresque cum antemuralibus fecerant de industria, fossam etiam latiorem profundioremque, sicut hodie videntur. Sed nihil æque magnam Mauris fiduciam dabat, ut sese inexpugnabiles crederent, quam commoditas subsidii tam hominum quam alimentorum, inferendorum ex famoso illo & fertilissimo Herculis horto (Axarafam ipsi appellabant) qui ex adverso urbis trans flumen incipiens, decem leucas in longitudinem & quinque in latitudinem extenditur, triginta autem leucas suo ambitu complectitur; usque ad oliveta Nieblensia pertingens: in quo centum millia prædiorum, [per castellum Trianæ,] præter arces vicosque, numērabantur; habebatque in fronte Castellum Trianæ nuncupatum, quod ex una parte; qua Hispalim respicit, flumen alluit; ex altera, muri cingunt, instructi turribus altis ac firmis, quales nunc quoque conspiciuntur. Hinc porro vix dimidia leucæ horariæ parte distabat perquam munita civitas Haznalpharache, [& pontem,] quæ omnes totius Axaraphæ Mauros tuebatur, posita supra jugum montis, ad dexteram Bætis infra Trianam, turrita etiam ipsa: quæque una cum castro Trianæ clavis erat regionis istius. Castro autem; præter turres, prætensa ex hac parte erat fossa grandis, quæ nomen usque nunc retinet foveæ Trianensis; per quam derivabatur fluminis ipsius brachium, Castello ac turribus ejus circumductum. Ut autem facilior esset inter urbem castellumque istud communicatio, ligneum supra naves grandes ac robustas pontem straverant Mauri, quem ferreis catenis ipsi castello adstrinxerant. Ut vero naves cis pontem stantes, & occupantes grande illud quod ante urbem protenditur fluminis spatium, ab omni incursu securiores consisterent, ad Turrim auream affixa erat ingens catena ferrea, quam quoties visum fuerat tendere poterant trans ipsum flumen, affigendam cuidam firmissimo muro, hodiedum manenti in platea quadam Trianensi, ab inde nomen Parientinæ habenti.

[79] Hæc Morgadus, tam clare omnia, ut præter ichnographiam urbis atque suburbiorum, oculis ipsis subjiciendam, desiderari amplius nihil poßit: [Ejusdem icon in theatro urbium] hunc autem defectum curioso lectori supplere quædamtenus poterit triplex iconismus urbis Hispalensis, secundum varium ejus aspectum infertus Theatro civitatum orbis, per Georgium Braun sociosque & successores, sex libris vulgato Coloniæ, ab anno MDXXIII usque ad MDCXVII, scilicet lib. 1 tab. 2, lib. 4 tab. 2, & lib. 5 tab. 7: itemque in multo auctiori meliusque ordinato Theatro, ante non multos annos edito Amstelodami apud Ianssonium. Hic siquidem redemptis Coloniensibus laminis, ante centum annos sculptis, tamquam novis est usus, nulla adhibita distinctione ab iis quas novas addidit; quod tamen monendus hic Lector videtur, ne titulo libri deceptus, ex laminis prædictis judicium formet de præsenti tempore quo urbes multæ, atque imprimis Hispalis, plurimis ædificiis magnificentißimis publice privatimque auctæ, aliam prorsus faciem induerunt, etiam extra mœnia. Porro prædictarum Tabularum secunda instituto huic accommodatior est, quia ad planum aptatur, cum enumeratione ac designatione singularum portarum, præcipuorum templorum, fororum, atque suburbiorum. Interest tamen inter hic descriptam antiquam, & ibi notatam designationem recentiorem, quod ibi nulla appareant indicia antemuralium, & quod suburbium Trianæ, ex quo conspiciendus urbis situs datur, [non valde ab antiquo discrepans,] repræsentetur absque exterioribus ab aversa parte mœnibus, turribus ac fossa, fortasse solo jam æquatis; solum ex parte Meridionali videtur apparere pars aliqua veteris illius muri, cui prædicta Catena ex Turri aurea trans flumen ducta, affigebatur: ex parte vero Boreali conspiciuntur, ad caput pontis Trianensis, formidabiles carceres sacræ Inquisitionis, in modum castelli octonis turribus septi. Pons ipse navigiis innititur minime magnis, nec ullatenus comparabilis ei est, quem nostro Scaldi instratum sæpe vidimus Antverpiæ, cum id belli neceßitas postulabat. Quin etiam pro ripa, usque in fluminis alveum manu aggesta, murataque & silicibus eleganter strata (ut apud nos est) aliud non videas quam informem arenariam, nullisque præsidiis ad commodam navium exonerationem instructam, [atque etiam ex parte hic posita.] quamvis etiam maximæ dicantur flumen huc usque subire. Hæc omnia poteris utcumq; concipire supraposito schematismo, inquo spectanda exhibetur pars utrimque extrema civitatis, cum ponte trans Bætim strato, uti nunc est; & catenæ trans eumdem tensa, uti olim fuisse concipio super defixos in alveo palos, tanto ponderi sustinendo idoneos.

[80] Vltra prædictum Trianense castellum, videre est longam secundū fluminis flexum plateam utrimq; habitatam, usque ad monasterium de las Cuevas seu Cavearum, [Quæ trans flumen vulgo Vetus Hispalis dicitur] Patribus Carthusianis attributum, quod originem suam primum sumpsit circa finem seculi XIV. Porro pergendo, secundum fluminis ejusdem flexum, eadem tabula ostendit Amphitheatri amplißimi rudera, cum monasterio S. Isidori, locisque nomen a Sanctis Brigitta & Pontio sortitis; additurque epigraphe Sevilla la Vieja, id est Hispalis vetus. Hinc aliquando mihi visum est verosimile, quod Mauri, qui vix ullam Hispaniæ civitatem aut ne vix quidem ullam dimiserunt, quam non aut aboleverint penitus, aut alio transtulerint; eam quæ sub Romanis Gothisque fuerat Hispalim, a dextero Bætis fluminis latere ad sinistrum transportarint. Verum eruditi omnes Hispani appellationem istam Seviliæ Veteris rident, [potius Italica vetus diceretur.] ut insulsum rudis vulgi commentum; certisque argumentis docent veteris Italicæ, non Hispalis, reliquias esse amplißimorum, quæ istic adhuc reperiuntur, ruderum vestigia. Nam & frequentes istic effodiuntur nummi, Italicæ nomen inscriptum habentes in aversa facie; & quem vulgus vocat Santiponce, videtur esse S. Gerontius. Italicæ in Hispania Episcopus & Martyr, XXV Augusti inscriptus Romano Martyrologio. Itinerarium autem Antonini Imperatoris, Ab Hispali Italicam P. M. VI constituit, idque trans flumen Occidentem versus. Est autem ibidem adhuc locus, Talca dictus, in partitione territorii Hispalensis a sancto Rege decreta, qui propius nomen veteris Italicæ repræsentat. Ceterum ipsa Hispalis proprium ex re nomen habuerit; si (quemadmodum docuit Ortelium nostrum Arias Montanus) Phœnicium illud est, ex Spila vel Spala deflexum, quod planiciem sive virentem regionem significat, qualis est omnis ea, [Vnde nomen?] quæ urbe ad meridiem posita, vulgato nomine Tablada dicitur, nomen, inquit Morgadus, ab eo habens, quod sit campus planus ac spatiosus (Latine Tabulatam possemus dicere) quo loco, inquit Braunius, in Theatro urbium præcitato, plurima antiquitatis monumenta eruuntur, veluti tymbi, lapideæ ac vitreȩ lampades, urnæ, numismata, & alia id genus, ex quibus Romanorum sepulturam hic quondam fuisse intelligi potest.

CAPUT XIII.
Progressus Hispalim Rex oppida quædam per iter capit: ejus claßis Mauricam vincit.

[81] Rebus apud Jaën compositis, uti dictum est, obsidioneque Hispalensi decreta, Ferdinandus pro se reliquit Ordonium Ordoñez urbis Præfectum, [Post vastatos agros Carmonenses,] qui reliquam domorum agrorumque partitionem prosequeretur, secundum mandata sibi facta; & ipse Cordubam rediit, atque post paucos dies egressus tetendit a Carmonam, quotquot extra portas reperit Mauros mactans aut capiens. Eorum, qui hac vice comitabantur Regem, præcipui erant hi: Alfonsus frater Regis, filius D. Henricus, Magistri Ordinum S. Jacobi & Calatravæ, Didacus Sanchez & D. Ferdinandus Xuarez. Comitabatur eumdem equitatus Cordubensis, perquam bene exercitatus; & Rex Granatensis, jam Regis vassallus, cum equitibus quingentis, apud Carmonam eumdem assecutus. [occupatamque Alcalam Guadayræ,] Desolatione autem circa Carmonam quanta potuit facta, Rex cum exercitu abiit Alcalam Guadayræ b. Mauri vero qui Alcalæ erant, intelligentes Granatensem Regem esse in comitatu, egressi ex oppido ipsum ei tradiderunt: qui continuo illud consignavit Ferdinando in manus. Hic vero Alcalæ subsistens, fratrem suum Alfonsum cum Magistro Pelagio jussit incurrere in Axarapham Hispalensem; Regem vero Granatensem, cum Magistro Calatravæ ac filio suo Henrico, immisit contra Xerez c.

[82] Ibidem Alcalæ existensi Regi locumque munienti, [nuntiatur Regi mors suæ matris.] nuntiatur obiisse ejus matrem D. Reginam d Berengariam: nec dici potest quantum ex illa morte sensum doloris hauserit atque monstrarit. Succurrit tamen ei, ne tristitiæ succumberet, innatum animi robur, invictaque constantia ad quosvis casus perferendos. Neque vero præter rationem erat, quod talem jacturam dolenter se ferre Rex tantus monstraret. Perdebat enim matrem, cui parem generositate atque virtute Rex nullus habuit: quæ utrique regno, Legionensi atque Castellano, imo Hispaniæ universæ, speculum omnis probitatis fuerat; cujus unius consilio, non unum tantum sed plura regna gubernabantur; quæque omnes ætatis suæ Reginas meritis exuperavit. Deplorata autem mors ejus fuit per omnes civitates, oppida, villas Castellæ ac Legionis, a magnis æque ac parvis; sed præcipue a nobilibus egentioribus, erga quos beneficentissima erat; perfecta & consummata in virtute, Dei rerumque divinarum amans, virtutis exemplum: quam bonorum omnium remunerator, ut veram famulam & amicam dilectam, faciat cum Sanctis suis regnum æternum hereditare. Amen.

[83] Meminit Historia nostra superius, quomodo Rex Ferdinandus, Alcala Guadayræ potitus, [Qui dimisso ad sua Rege Granatensi,] fratrem suum in fines Hispalenses, Regem vero Granatensem jussit in Xeritanos excurrere; nunc refert, quomodo iisdem a demandata sibi expeditione regressis, Ferdinandus ratam ac gratam habens operam sibi a Rege Granatensi navatam, eumdem in regnum suum remiserit, ab ulteriori servitio absolutum. Hic magnas ei gratias agens, lætus atque hilaris ad propria rediit; ipse autem Ferdinandus Cordubam ivit, propositum habens in Castellam regredi. Sed suorum consilio desuper audito mutavit mentem: considerabat enim rebus suis perquam noxium tali tempore fore regressum in Castellam, ubi inventurus esset multa, quæ ut remedio sic etiam mora longiori egebant; [jussaque parari classe,] interim vero messem facturos Mauros viresque sumpturos, quos postea difficilius multo frangeret, atque ad eam in qua nunc erant imbecillitatem reduceret. Hoc ergo consilio approbato, Corduba discedens versus Jaën redivit; ibique intendentem bello contra Mauros prosequendo convenit Burgensis quidam civis valde opulentus, nomine Raymondus Bonifacius: cujus adventus Regi gratissimus fuit, quia erat vir instruendæ regendȩque classi navali idoneus, & ipse decreverat fabricandam unam, qua uteretur in mari ad subjiciendam sibi facilius Hispalim. Quare post longos cum illo sermones, remittens eum, in mandatis dedit, ut quam maximam posset classem e compararet navium & triremium, cum eaque veniret versus Hispalim.

[84] Raymundo cum talibus mandatis dimisso, regressus est Cordubam Ferdinandus: ibi enim condixerat Proceribus atque Magistris Ordinum ac populorum Deputatis: mox autem atque exercitus convocatus adfuit, procedere versus Carmonam jussit, ipsemet continuo subsecuturus. Præcessit ergo ille, & Rex quinto post die assecutus eum est: quo prȩsente, statium cœperunt vastari suburbana omnia, [Carmonam deditione capit,] horti, vineæ, fruges; crescente continuo numero Christianorum, per eos qui ex regno Legionensi, Coria item, Granata, f Motanches, Medellino, Caceres, aliisque ex locis affluebant. Quod videntes Mauri Carmonenses, ratique se obsidendos, petierunt inducias mensium sex, quibus manerent quieti a bello sub certo tributo, interim vero tractaretur de oppido Regi tradendo. Placuit Regi propositio talis, libenterque eis postulata concessit: quippe cui minime in animo esset, obsidioni isti se suasque vires impedendere g. Similiter etiam Mauri illi, qui Constantinam, quique Reynam incolebant, accesserunt ad Ferdinandum, postulantes conditiones, sub quibus oppida sua traderent ei; quas continuo eis definivit, & Constantinam Cordubæ, Reynam Ordini S. Jacobi concessit, manentibus ibidem Mauris, quia sic convenerat. Tum Priori S. Joannis, qui postea Commendator fuit, [deinde Loram;] mandavit Rex, ut cum numero congruo militum peteret h Loram: cujus incolæ diffidentes sibi, mox pacti deditionem, locum Priori pro Rege tenendum tradiderunt; hic vero illum cum districtu suo donavit Ordini Hospitalariorum S. Joannis. Deinde Carmona discedens, transivit vado flumen Guadalquivir dictum, non sine magno suo suorumque periculo, propter spatiosas salebras ibi occurrentes, quibus operiendis superandisque contextæ fuerunt plurimæ crates ex ramis arborum, per quas solo stratas utcumque transgredi multum laborantibus contigit.

[85] Transito autem flumine, itum est Cantilianam, quæ Maurorum erat; & hanc vi obtinuerunt Christiani, occisis captisque quotquot intus erant, [Cantilianam,] numero septingentis. Tum porro processum Guillenam, Mauris quidem refertissimam, sed excidio Cantilianæ facto sic territis, ut elegerint pacisci quietam in loco commorationem, salvis rebus ac fortunis suis, seque Regi sic subdere: qui eis in fidem receptis, perrexit Gerenam i, ubi Mauri sese ad strenuam defensionem paraverunt. Hoc cognito crates ac vineas Rex fieri jussit, & resistentes validissime oppugnari. Qui ad angustias magnas redacti, pacisci quidem voluerunt; sed audire eos Rex noluisset, omnes perditos volens, nisi Magnates sui ei suasissent, ne istic se pateretur occupari. Quare indulsit iis ut liberi egredi e loco possent, nihil secum auferentes; ipse vero Guillenam rediit, ubi gravi pressus infirmitate, ne cursus victoriæ sisteretur, exercitum misit versus k Alcalam del Rio, obsiderique eam jussit, [Alcalam del Rio.] & oppugnari usque dum caperetur. Hoc dum machinis adhibitis conantur exequi duces militesque, convaluit Rex; illucque profectus, præsentia sua accendit oppugnationem: exiguo tamen cum successu, quia balistæ murales tertia quartaque vice rumpebantur. Erat autem intra oppidum Axataf Maurus, qui cum equitibus trecentis frequentes ac damnosas Christianis faciebat eruptiones. Ideo mandavit Rex omnes hortos, vineas, segetemque succidi: quo viso Maurus, non ausus ibi diutius subsistere, egressus inde sese Hispalim recepit; ceteri vero, quibus potuerunt conditionibus, fecerunt Regi deditionem.

[86] Oppido huic muniendo dum intendit Ferdinandus, nuntiatum ei est Raymundum Bonifacium venire quidem cum classe, ab epibatis, militibus, [Ejusdem classis pro obsidione Hispalensi] annona, & omni apparatu bellico optime instructa; in magno tamen pericullo positum esse, propter ingentem vim copiarum Mauricarum ex Tanger, Zeuta, atque ipsa Hispali terra marique venientium in occursum, proinde opus esse auxilio festinato. Ad hujusmodi nuntium exhilaratus Rex, ne quid damni classis pateretur ex mora, misit continuo Rodericum Flores, Alfonsum Teliez, & Ferdinandum Dianiez, cum sufficienti equitatu ac peditatu. Hi cum venissent eo ubi in anchoris stabat l classis, nullos conspexerunt Mauros; nec adventuros rati, rediverunt Alcalam, ubi Regem dimiserant. Verum vix abierant, quando advenerunt Mauri, cœperuntque acriter oppugnare naves Christianorum. Qui viso discrimine, nequaquam dimiserunt animos: sed generosissime præliantes, Deoque cujus causa agebatur fidentes, adjuvante eos benedicta Virgine Maria suique Regis Ferdinandi fortuna, adeo strenue rem egerunt contra fidei inimicos, ut turbatis eorum ordinibus triremes tres ceperint, unam combusserint, tres mari merserint, [Maurorum classem profligat.] ceteras in fugam egerint, quæ usque triginta advenerant, cum Raymundus solum tredecim numeraret. * Ita in aquis res acta: terra autem magna quoque vis Maurorum egressa erat, tam Hispali quam ex aliis partibus; quando ex castris regiis processit Eques D. Rodericus Alvarez: qui intelligens Mauros eo tendere, ut classem aditu prohiberent; quam potuit celerrime cucurrit in auxilium Christianorum, inciditque in cohortem Maurorum, cum quibus confligens dispulit in fugam, & magnam in eos stragem exercuit.

ANNOTATA.

a Carmona, etiam Ptolomæo ac Straboni nota, urbs olim ampla, etiam hodie ad quinque millia focorum numerat, distat Hispali ad Ortum leucis sex, uti ait Morgadus cap. 15 ex quo plurimam huic & sequentibus capitibus lucem adferemus, utpote qui hanc ipsam Chronicam præ oculis habuerit, & accurate expenderit.

b Alcala hæc duobus solum milliariis distat Hispali, unde intelligas fere quo loco castra fixerit Sanctus, aliquo scilicet inter hanc & illam medio.

c Hæc est Xerez de la Frontera, seu Limitanea, versus Mare, cujus supra facta mentio, & unde una ex primariis urbis portis, ea scilicet quæ ducit ad mare, nomen tenet.

d Annus agebatur 1246, quare cum (sicuti dictum est) nata fuerit Berengaria an. 1171, [Mors R. Berengariæ,] oportet ipsam ætatis suæ annum 75 exceßisse cum obiit, die (ut alicubi tegisse scio) 8 Novembris. Moriens humiliter & in plano sepeliri voluit, in regio Huelgarum monasterio Burgis: sed cognominis ei ex sancto filio neptis, [translatio corporis.] anno 1251 honorificentius transferendam curavit; & ne soli præsenti seculo pompa illa serviret, ab Innocentio Papa IV obtinuit Indulgentias omnibus, ipso die ac decem post secuturis pro anima ibidem oraturis: de quibus Indulgentiis vide Odericum Raynaldum in Annalibus num. 27 anni jam notati 1251.

e Incolæ S. Vincentii de Barquera, istam claßem apud se fabricatam fuisse gloriantur, apud Zunigam ad an. 1247 num. 1.

f Motanches, quamvis non exprimatur in tabulis, urbem tamen insignem fuisse oportet, quæ tamexpresse hic nominatur. Caceres media fere est inter Coriam & Emeritam, aliquanto longius distans Metellino.

g Sed neque consultum erat urbem hostilem tam potentem, qualis erat Carmona, habere a tergo. Constantina autem & Reyna, Castellæ finibus propiores cis Bætim, etsi longius ab Hispali positæ (præsertim Reyna, quatridui itinere dißita) incommodare tamen vehementer poterant commeatibus, ad castra vel Murciam deducendis.

h Lora, media fere via inter Cordubam & Hispalim, ad dexteram Bætis ripam.

i Cantiliana, Guillena, Gerena, uno fere tractu ab Ortu in Occasum tendenti occurrunt, prior ab Hispali leucis 5, secunda 3, totidem quoque distat ultima.

k Alcala, del Rio dicta, quia in dextra Bætis ripa sitæ, duabus leucis supra urbem.

l Quamvis Hispalis decem circiter leucarum spatio ab Oceano distet, [Bætis ad Hispalim amplitudo.] æstuario tamen amplo dilatata pars extrema fluminis, navibus copiosis aditum præbet, easque ad urbem usque transmittit: itaque Claßis Christiana non nisi una alterave ab urbe leuca videtur stationem sumpsisse.

CAPUT XIV.
Terrestres aliquot victoriolæ de Mauris.

[87] Necdum intellexerat Ferdinandus relatam a classe sua contra Mauros victoriam: [Rex trajecta parte exercitus] quare in illius auxilium festinans etiam ipse, nocte prima dormivit ad Vadum quod a Palis a nuncupatur, idque ad decimum quintum diem Augusti. Altero die pervenit ad Turrim b appellatam a Canali; multumque exhilaratus est, audito pugnæ navalis successu; jussitq; magis sursum agi classem c. * Pelagius autem Correa Magister Ordinis S. Jacobi, cum equitatu suo, tam Fratrum quam secularium circiter ducentorum septuaginta capitum, fluvium d natatu transivit subtus e Aznalfarache. Audax profecto consilium: ad eam enim partem posuerat sese, transitum exercitui prohibiturus, Abenamafon Rex f Nieblæ; tota autem exinde terra erat Maurorum numero fere infinitorum, ipsumque aznalfarache habebat equites peditesque, & ex toto districtu plurimi undique accurrebant. Ita Magister cum Equitibus suis quotidie pugnare debuit, modo cum unis, modo cum aliis, nullam ei requiem permittentibus: g & nihilominus semper remanebat victor, modo confusis ordinibus recedere eos cogens, [eaque ripam alteram obtinente,] modo grandes eorumdem strages edens. Videns autem Ferdinandus Rex, quanto in discrimine versaretur Magister; Non est æqua, inquit, partitio inter nos & eos qui sunt trans flumen: hic enim sumus ad mille equites, & illi trecentos non numerant: oportet ergo ut aliqui adhuc eis se jungant. Itaque mandavit Roderico Flores, Alfonso Tellez, & Ferdinando Diañez ut & ipsi ad alteram ripam transirent: quod feliciter factum, magno rebus adjumento fuit, sicut infra dicetur.

[88] Interim Rex ipse, cis flumen metatus castra, quotidianis etiam Maurorum incursibus fatigabatur, [cis flumen castra metatus incommode] nec pauca recipiebat ab iis damna, tam hominum quam jumentorum; idque hi faciebant citra periculum suum, eo quod regio tota esset plana, ubi insidias nullas timere debebant; opusque erat Christianis continuo manere in armis. Quare visum est Regi transferenda esse castra in h Tabladam. Huc ergo cum procederet exercitus, latus ejus tegebat Eques quidam, Gomez Ruyz Manzanedo nuncupatus, cum cohorte Madritensi: in quem incurrentes magno cum impetu Mauri, equites duos & sex equos occiderunt. Tamen adeo generose repulsi sunt a Christianis, [stationem mutat.] ut denique eos in fugam egerint fere Hispalim usque, multis Maurorum mactatis, & equis captis; atque ita probe suorum cædem ultus est Gomesius. Traductus autē in Tabladam exercitus, ut melius potuit castra munivit, pro exiguo numero quo constabat: necdum enim advenerant delecti a Communitatibus milites: quare ut ab incursibus Maurorum tutiores se redderent Christiani, circumduxerunt iisdem castris profundam fossam.

[89] Contigit porro quosdam equites egredi ad custodiam pabulatorum, post quos egressi sunt, aliquantam moram in castris trahentes, Don Garcias Perez de Vargas & alius quidam Eques, videruntque obviam sibi venire septem Mauros: quibus conspectis, dixit ille alter D. Garciæ; Domine, vertamur retro, ipsi enim septem sunt, [Garcias Perez septem Mauris occurrens,] nos autem dumtaxat duo. Cui Garcias, Non ita, inquit, mi Domine, sed progrediamur; neque enim nos audebunt expectare, Visa est alteri fiducia ista plena dementiæ: quare adducto fræno retro egit equum, rediitque in castra quam occultissime potuit, seque in tentorium recepit. Erat interim in speculis Rex, & quoniam regio plana erat, ipse vero tentorium in editiori nonnihil loco habebat, vidit omnia quæ agebantur: mandavitque ut in auxilium illius, [spectante eminus Rege,] qui solus pergere contra septem præsumebat, egrederentur aliqui. Sed Laurentius Xuarez, lateri assistens, qui viderat egredientem ex castris D. Garciam Perez, certoque sciebat ipsum hunc esse; Nihil, inquit, est opus, Domine mi Rex: eques enim ille est Garcias Perez, nec eget auxilio contra septem Mauros; qui, si noverint eum, cavebunt congressum; sin autem, videbit Celsitudo sua quantus ille sit. Cum ergo Mauri appropinquarent, petiit a scutifero arma sua, [impune eos transit:] mandavitque a se ne abiret longius; cassidem vero alliganti excidit pileolus inobservatus, atque ita viam est prosecutus Garcias, pone subsequente scutifero. Mauri vero agnoverunt eum (erat enim inter ipsos famosus ex rebus quacumque occasione gestis) nec præsumpserunt eum aggredi, sed in utrumque latus viæ partiti comminabantur. Transivit ergo Garcias, irretorto vultu eos intuens.

[90] Tunc illi abeuntes, substiterunt in loco, ubi Garciæ pileolus de sub casside exciderat: quem deinde, [iterumque eodem rediens ob amissum pileolum,] galeam dissolvens, ut deesse vidit, quæsivit ex scutifero ubinam is esset. Hoc autem respondente, se nihil de eo scire; intellexit Garcias excidisse eum sibi: ideoque resumens arma, relegere iter quo venerat voluit, mandans scutifero, ut attento oculo elapsum requireret. Graviter id ferens armiger, Eja, inquit, Domine, an tu propter pileolum vilem redire in tantum discrimen cupis? nec satis gloriæ tibi esse putas, quod unus non timueris septem equitibus occurrere, eisque despectis progredi via tua? At Garcias: Tu vero, non vides, sine pileolo si sim, sine capite me esse? (erat enim calvus) & hoc dicens regressus est eo, ubi primum arma induerat. Tunc Laurentius Xuarez redeuntem videns, inquit Regi: Vide quomodo regrediatur ad Mauros, aggressurus ultro eos, qui se aggredi transeuntem timuerunt: nunc videbis quam fortiter in eos invecturus se sit, si forte eum audeant præstolari. Ast hi redeuntem versus se conspicati, receperunt sese, nec ausi sunt hominem exspectare. Tum iterum Laurentius: Eccum, ut dixeram; non audent septem Mauri expectare unum Garciam Perez, [in fugam agit solo sui terrore.] quod Celsitudini tuæ specimen sit ejus famæ, qua etiam hostibus noti sunt generosiores Equites tui. Denique perveniens ad locum Garcias ubi pileolus exciderat, armigero desilire in pedes jusso ipsum recepit capitique imposuit, atque ad pabulatores perrexit i. Reversis autem equitibus iis, quos egressos diximus, ad illorum custodiam, cum iisque Garcia; quæsivit ex eo coram Rege Laurentius, ecquis fuerit Eques iste, qui eum deseruerat. Sed Garcias negavit se novisse hominem, neque patienter tulit se in faciem laudatum: idem vero postea sæpe interrogatus, semper excusavit se scire quis esset, quamvis hominem quotidie videret in castris; nolebat enim quidquam ejus famæ detractum, qui vulgo bonus Miles habebatur; sed & armigero inhibuerat, ne cuiquam faceret illum notum, interpositis minis si aliter fecisset.

[91] Translatis, ut dictum est, in Tabladam castris, impetum in ea Mauri fecerunt, ex ea parte quam tenebant Magistri Calatravæ, Alcantaræ k, & Alcanizii l, inventosque ibidem verveces aliquot abducebant. Quod intuens Ferdinandus Ordoniez Magister Calatravæ aliique Magistri, una cum suis Fratribus, celeriter insecuti sunt Mauros. [Protracti ad insidias Christiani pauci] Cum vero eos jam pene attigissent, inciderunt in locum ubi Mauri ëquites quingenti se collocaverant, porroque pergentes venerunt in locum alium insidiarum, ubi equites trecenti subsistebant cum multo peditatu. Tum vero utrimque erumpentes in Christianos, in medio eorum deprehensos, cœperunt acriter ipsos hinc & inde urgere. Qui tali in discrimine positos se reperientes, & vel moriendum sibi vel vincendum esse, Deo commendaverunt animas suas; tantoque cum impetu insiluerunt in barbaros, ferientes a dextris atque sinistris, ut denique in fugam utrosque compulerint, quamvis nonnumquam subsistentes ac pugnam redintegrantes. Duravit autem ab aurora usque in horam nonam certamen istud, in quo multi Mauri tam equites quam pedites occubuerunt; Christiani vero, obtenta victoria revertentes ad castra, [victores redeunt:] obviam habuerunt Ferdinandum Regem, auxilio sibi venientem, cum quo pariter regressi sunt exultantes ob successum.

[92] Talia dum agerentur ex hac fluminis parte apud Regem Ferdinandum, in altera erant Magister Pelagius Correa, Rodericus Flores, Alfonsus Tellez & Ferdinandus Dianiez, stationem habentes subtus Arnalfarache: qui procedentes inde irruerunt in Gelves m; atque adeo strenue oppugnarunt, ut vi locum ingressi occiderint aut ceperint Mauros omnes intus repertos, [aliiq; similiter,] cum opulentis spoliis. Hinc vero perrexerunt Trianam, unde contra eos egressi sunt Mauri multi, pedites equitesque; sed eos sic excepere Christiani, ut denique in fugam actos persecuti sint usque ad portas castri: atque ita, cum honore & nemine suorum amisso, redierunt ad stationem prædictam. * Ibi cum essent, Mauri Arnalfarachenses quotidie excurrebant, non sine aliqua jactura hominum nostrorum ac jumentorum: cui malo remedium posituri illi, consilio inter se habito, posuerunt insidias. Cum ergo solito more egressi essent Mauri, venissentque in præparatum sibi locum; prius quam eum omnino transissent, detexerunt insidias. Quod ipsis quidem nonnihil principio profuit: sed antequam se recipere possent, adeo acriter invecti Christiani sunt, ut occiderint ceperintque plures quam trecentos, persecutique sint usque in Arnalfarache, neque deinceps illi ausi sint amplius e sua munitione prodire. [Minutæ aliquot victoriæ.] Post hæc intellexit Magister, quod Capitaneus quidam nauticus, Hispali missus, transisset Triana, venturusque esset in Arnalfarache ad subsidium suorum ibidem existentium, itaque tetendit ei insidias: quas quidem evasit Maurus exerrans a via, assecuti tamen eum Christiani sunt; & occisis novem e comitatu, ipsummet dejecerunt de equo: parumque abfuit quin caperetur, nisi maximo numero erumpentes præsidiarii, periculo eum subtraxissent, quamvis non sine jactura suorum.

ANNOTATA.

a Vadum hoc, inquit Morgadus, est supra Alcalam duabus leucis, sed, propter commoditatem transitus, [Vadum in Bæti quæsitum,] utendum hoc circuitu fuit: vulgo est Vado de las Estacas. Cur autem omissa commoditate, quam ad obsidionem formandam ex eadem parte fluminis præbere videbantur, jam occupata oppida, Cantiliana, Guillena & Gerena, maluit Rex iterum trajicere flumen, paulo ante tanto labore transitum? Causam addit Morgadus, quia, ut ex illa parte occurreret classi, transeunda fuisset tota Axarapha, Mauris confertissima.

b Vulgo Torre del Caño, quæ, ut ait idem Morgadus hodieque permanet, sed modo nominatur Turris-pabulatorum, [Turris-Canalis.] juncta magno Canali, qui tunc temporis Turri isti nomen dabat, distans a sinistra Bætis ripa quarta circiter leucæ parte, ab urbe autem leucis duabus, & sex a vado prænominato de las Estacas. Caños autem Hispani vocant, non solum Aquæductus (qualis est ille Hispalensibus notißimus, & Romanæ magnificentiæ æmulum opus, aquam Carmona deducens) sed etiam minorum fluminum majoribus se immergentium ostia: Turris vero ista erat ad ostium Guadayræ, in Bætim se exonerantis.

c Confusa hæc narratio est, inquit Morgadus, dum dicitur quod venit Rex a Turri-Canalis ad locum ubi stabat classis, eamque jussit sursum duci: [Castrorum regiorum locus.] ex eo tamen quod mox dicitur Pelagius transisse fluvium infra Aznalpharache, colligimus castrorum locum fuisse media circiter leuca infra Hispalim. Ibi ergo steterit classis, ubi circa annum MDLX eruta fuit anchora antiquissima, & formæ prorsus differentis ab hodierno usu, quæ potuit a tempore hujus obsidionis ibi jacuisse.

d Ita corrigo quod impressum erat, a vado; & lego, a nado. Vadum enim nullum concipi potest in flumine tam profundo, [Vado, an natatu transitus Bætis?] ut maximas etiam naves Hispalim usque transmittat: natatu autem transiri fluvios quamvis rapidißimos posse, non solum nos docuerunt Tartari ad Viennam, sed etiam sæpius videt Hispalis, quando intumescens Bætis, obtecturus videtur majorem minoremque insulam, ubi armenta solent pascere; tunc enim hæc cum sui, custodibus natatu transeunt in continentem: sed custodes non aliter fere quam in equis, uti hic Correa sociique fecerunt.

e [Ossetum vetus ubi?] In tertia Hispalensis civitatis tabula, notantur velut rudera magni oppidi atque turriti, uno quadrante ab urbe, cum titulo S. Ioannis del Foratche: quia scilicet Equitibus S. Ioannis locum sanctus Rex ac filius ejus dederunt: opinio autem communior inter eruditos est, eo loci stetisse vetus Osset, Plinio nominatum, (cujus nomen Mauri mutarint) & priscæ ibi Christianitatis reliquiam adhuc manere in templo parochiali, fontem scilicet baptismalem, longe antiquißimum.

f Niebla, oppidum nunc, tunc ampla satis urbs, trans Rivum-tinctum sive Azecham, Hispali fere ad Occasum sita, intervallo circiter 10 leucatum.

g Iterum hic erratum videtur a librario, scribente Embarcandolos; est enim embarcar navigio imponere; neque satis commode id explicat Morgadus de fuga Maurorum ad naves suas, vel de captivorum transmißione ad castra Regia: quare credo scribendum fuisse Embarazandolos, id est impediendo confudendo illos; vel Embargandolos, quod idem est.

h [Tablada campus Hispali suburbanus] Tablada, inquit Morgadus, ab ipsis Hispalensibus muris patens versus meridiem; atque adeo locus in quem translata castra dicit Chronica, magis ex fronte respiciebat civitatem, paulo amplius quam media leuca ab eadem distans, trans pontem Guadayræ, mediam Tabladam percurrentis, donec se in Bætim immergat. Tam igitur commode illuc subvehi omnia poterant, quam ad ipsam Bætis ripam, meliusque muniri castra quam in uliginoso fundo, qualem ad Bætim longo tractu esse scribit Morgadus. Zuniga num. 7 addit, ibi hodie visi Eremitorium S. Mariæ de Valme, atque ex traditione haberi, quod ipso loco steterit sancti Regis tentorium.

i

Zuniga, in Appendice ad Annales, pro an. 1247 num. 8, [Garciæ Perez audax facinus propter pileolum] fatetur, non deesse, qui putent totam hanc narrationem esse apocrypham: neque ipse pro ea fide-jubere audet: ad ejus tamen qualemcumque confirmationem ex Argote de Molina, in 3 parte Nobiliarii Andaluziæ, ipsam refert rhythmo vulgari expressam: qui cujus ætatis sit nescitur, scitur autem etiam typis vulgatus fuisse ante annos ducentos. Non video tamen quomodo res plane fabulosairrepere in Chronicam hanc potuerit, nisi hæc successu temporum transcripta ex originali fuerit & transcribendo interpolata, [veteri rythmo] quod probari deberet, non simpliciter præsumi; maxime cum tota eadem res legatur in Historia generali, quæ sane haud parvæ auctoritatis est. Accedit quod liber, inscriptus Lucanor, a Sancti Regis pronepote D. Ioanne Emmanuelis compositus, de eodem Garcia Perez dicat, quod una cum duobus Equitibus præsumpserit procurrere in unam Hispalensium portarum, eique hastam impingere, unde secutus sit cruentißimus conflictus cum Mauris, ad ultionem tanti contemptus egreßis: qui conflictus tamen hic præteritur, [inscriptione] sicut & ælia haud dubie multa, diuturnæ obsidionis tempore gesta. Denique singulares honores, Garciæ collati longe supra ordinis sui gradum, singularia ejus facinora fuisse demonstrant: nam supra portam Xeresiam antiquitus legebatur hæc stropha;

Hercules me edificó,
Julio Cesar me cercó
      De muros y torres altas:
Vn Rey Godo me perdió,
Vn Rey Santo me ganó,
      Con Garci perez de Vargas

[& sculptura confirmatum.] ubi recuperatio urbis æqualiter tribuitur Sancto Regi & Garciæ, aut saltem hic illi præcipuam operam navasse indicatur. Quod autem ad præmemoratam heroicam actionempropius pertinet, est, quod, cum jubente Philippo II innovanda esset Capella Regia, atque ex ejus mandato auferendæ ab ea imagines omnes, nisi quæ representarent Angelos, Sanctos, Reges, aut Virtutes; per inadvertentiam ejus qui præerat operi, integræ manserint duæ, clavicularibus lapidibus arcuum fornicem continentium insculptæ, quarum una pileolum manu, altera fustem tenebat; unde intellectæ sunt Garciam & fratrem ejus cognomento Maxucam repræsentare: de quibus interrogatus postea Rex quid fieri vellet, retineri omnino eas jußit; judicans non sine altiori providentia accidisse, ut, contra quam mandaverat, duæ illæ imagines intactæ remanerent. Ego, quod accepi, simpliciter retuli: alii, quod voluerint, judicent.

k Alcantaræ Magister VI D. Petrus Yañez, ab anno 1234 usque ad 1254. cui Rex donavit Metellinum & Bienquerenciam. Calatravæ Magister XII D. Ferdinandus Ordoñez, ab anno 1243 ad 1254: sub quo ordinem istum ingressus est Regis Frater Alfonsus, Dominus de Molina, licet uxorem filios ac filias haberet, ut dicitur in Historia trium Ordinum.

l Alcanizium, oppidum Aragoniæ, ad fluvium Guadalupe; qui inde ad 4 mill. Ibero se infundit, Cæsaraugusta (ad cujus diœcesim pertinet) distans mill. 14. Id sub an. 1348 nominatur a Mariana lib. 16 cap. 14, [Schisma inter Equites Calatravæ.] veluti alterum caput Ordinis Calatravæ, per schisma divisi, occasioneGarciæ Lupi Magistri, ex Castella in Arageniam profugi, ubi titulum Magistri Alcanizii duobus successoribus reliquit; interim dum Magister Calatravæ dicebatur, pro ipso electus Ioannes Nunnius: qui demum anno 1348, sublato schismate, solus tenuit Magisterium. Sed ista fuerit veteris schismatis resuscitatio potius quam principium: cum enim post infelicem ad Alarcos pugnam, amissa Calatrava, in summas Angustias redactus apud Castellanos Ordo, Alcanizii in Aragonia Commendatorem ad Magisterium extulisset; videtur is maluisse Alcanizii Magister appellari quam Calatravæ, quæ nulla ipsi erat. Vnde factum sit, ut urbe postmodum recuperata & Ordini restituta, certari cœperit inter utramque Domum utra potior haberetur, & uterque Commendator appellari Magister: nam in utroque simul, ut distinctis, nominando, Chronica Generalis cum Ferdinandæa consentit, ut istam hic nequeamus interpolatam cogitare.

m Gelves, oppidulum seu vicus, Trianæ proximus ad occasum est.

CAPUT XV.
Pugnæ & velitationes terra fluvioque, eventu vario.

[93] Post tot tantasque strages, quas Mauris Christiani intulerunt, [Mauri fluvium sibi aperturi,] perseverante in obsidione Hispalensi Ferdinando, illi in arctum se cogi viderunt tam aqua quam terra, & undique oppugnari; magis tamen senserunt damna quæ patiebantur a classe fluvium insidente, atque adeo auxilium, quod ea parte facilius haberi poterat, præcludente. Quare, ut incommodum istud a se amolirentur, construi fecerunt ex trabibus inter se contextis ratem adeo magnam, ut totam fluminei alvei latitudine occupans caveri nullatenus posset: hanc autem onerarunt vasis, igne Græco, pice, ac resina plenis, stuppisque & alia materia multa, ad flammam concipiendam diffundendamque idonea. Ita instructæ machinæ imposuerunt militem multum, antecedentibus aliquot navibus bellicis; magnaque cum ferocia invecti sunt in naves Christianorum, ignem omnibus, si possent, [conantur classem Regiam incendere,] injecturi. Eodem vero tempore etiam terrestres eorum copiæ se moverunt, & horrendo utrimque tubarum ac tympanorum strepitu vociferationeque terribili commissum est prælium: [sed frustra,] ad quod nec aqua nec terra imparati Christiani, sic exceperunt advenientes, ut utrimque tandem eos verterint in fugam, cœpti sui sero pœnitentes. Magna tamen diei parte duravit conflictus, potissimum navalis, prius quam vinci se fassi Mauri fugam arriperent cum clade magna, eorum præcipue qui de navibus atque de rate desilientes in fluvium, hauriebantur aquis. Neque damni quidquam passi sunt Christiani ab igne Græco, quem ipsimet succendentes reddiderunt inutilem, æque ac ceteram materiam flammiferam. Terrestres etiam Christianorum copiæ, in utraque fluminis ripa, stragem magnam ediderunt fugientium tam equitum quam peditum; donec eos compulerunt, partim intra portas Hispalenses, partim intra Trianense Castellum: atque hunc exitum habuit Maurorum machinatio tam formidabilis.

[94] Interim explebatur tempus induciarum, cum Carmonensibus pactarum: qui considerantes Ferdinandi Regis fortunam proficere, [Castra regia pene vacua esse referenti,] res autem Maurorum retro ferri, pepigerunt cum Rege ut oppidum & omne ejus dominium ei cederent, ipsi vero ibidem vivere permitterentur salvis suis rebus omnibus. Hac conditione firmata misit Rex illuc D. Rodericum Gonzales Giron, ut suo nomine possessionem iniret: quo facto, relictoque in arce idoneo præsidio, redivit ad Ferdinandum Rodericus; actorumque reddens rationem, perquam bene receptus est. Contigit autem diebus illis castra regia pene absque milite relicta fuisse, dum aliqui egressi erant ut impedirent commeatum annonarium civitati inferendum, alii in Maurorum regionem incurrerant, alii denique pabulatores comitati aberant, Rege cum valde paucis castra custodiente. Tali rerum statu Eques quidam Maurus, exploratum egressus, recta ad tentorium Regis se contulit, meditata pridem fraude simulans, quod se & creditam sibi arcem vellet in potestatem ejus contradere. [credere non audent:] Ita benigne auditus & exceptus, castra perlustravit securus; cunctisque pro libitu exploratis, cum adeo male custodita omnia comperisset, lanceam sumpsit; cursuque versus civitatem arrepto, obvium quemdam balistarium occidit. Ubi vero civitati appropinquavit, immensum vociferari cœpit, ne tardarent erumpere in Christianos, quorum nemo posset eorum manus evadere propter eorum paucitatem. Sed frustra omnis adhortatio fuit, & nemine egredi audente, etiam hac vice discussum periculum est a capite Regio.

[95] Alias accidit Regem trans fluvium abiisse ad Magistrum Pelagium, castraque cum exiguo milite tuenda reliquisse Infanti Henrico, Dominisque Laurentio Xuarez & Ariæ Gonzales Quixadæ. [egressi plurimi,] Hoc intelligens Axataf, cum omnibus copiis suis bene numerosis egressus Hispali, ingenti cum strepitu atque clamore prorupit contra Christianos, tamquam ordinatis ad prælium turmis impressionem facturus in castra; sperans vel solo sui adventus terrore agendos in fugam esse custodes. Sed Infans Henricus, cum Ducibus prædictis & exigua illa militum manu, subjicientes calcaria equis, sic procurrerunt in barbaros, ut adjuvante ipsos Deo in fugam averterint multitudinem totam: quo viso, generose eos insecuti sunt, ferientes atque necantes, donec eos in civitatem retruserunt. Prius autem quam portas tenere possent omnes qui egressi fuerant, [profligantur a paucis:] incurrentes in cohortem equitum quinquaginta & turmam peditum plus quam quingentorum, eos compulerunt in flumen, mactandos a Christianis qui cum navibus suis occuperaverant ripam: atque ita magna strages eo die est facta *, Quia tamen consueverant Mauri cum navibus suis sæpe accedere illuc, ubi classis Christianorum stabat in anchoris; visum his est ponere insidias in quadam arbustorum densitate, media inter civitatem & exercitum suum. Mauris ergo ut consueverant venientibus, progressi in eos Christiani tam diu secuti sunt fugientes, quoad necatis circiter quadraginta, [navali pugna vincuntur & vincunt,] ceteri in tutum se receperunt. Alio porro die triremes suas in ipsum illum deduxerunt locum, ubi insidias tetenderant antea Christiani: qui omnium securi cum illac præterveherentur, subito erumpentium adventu ac multitudine consternati, coacti sunt fugam retro quærere, viamque vi facere, quod absque cæde hominum circiter triginta ipsis non licuit: ita par pari redditum fuit.

[96] Ceterum quia Christiani vehementer timebant navibus suis ab igne Græco, quem Mauri jaciebant; consuluerunt Ferdinandum Regem, [ad impactas fluminis alveo sudes] ecqua possent ratione amoliri periculum; qui respondit, successurum illis qualecumque remedium excogitassent. Illi ergo trabes duas crassissimas altissimasque in medium flumen defixerunt, qua Maurorum navibus transeundum erat. Quod cum fieret, ægre admodum ferentes Mauri, & transitum sibi præcludi videntes, rem impedire conati sunt; itaque fiebat, ut ad trabes istas quotidiana committerentur certamina. Cum autem die quadam minus attenderent sibi Christiani, venerunt Mauri in lembis suis, quos probe armatos habebant; & prius quam observarentur, grandibus funibus unam trabium constringentes, eamque extrahentes de fundo, [sæpe certatur,] abierunt magno cum plausu propter successum. Raymundus autem Bonifacius, irritatus injuria & probro suis facto, assumptis triremibus suis bene instructis, accessit ad ipsam navium Mauricarum stationem, seque de iis egregie est ultus, multis barbaris occisis & captis, nec paucioribus submersis; abduxitque secum grandiorem navem unam satis pretiosam, cum minoribus quatuor, nullum ipse passus damnum suorum.

[97] Hunc in modum quotidie inter Christianos ac Mauros terra & aqua res gerebantur: habebant autem Mauri quoddam balistariorum arcuum genus, quod adeo certos validosque perferebat ictus, ut excussum telum transiret equitem, quantumcumque gravibus armis munitum: cumque eo utebantur, evibratis telis in naves Christianorum, adeo celeriter recipiebant sese, ut consequi eos Christiani nequirent; hoc vero sæpe facientes magnum inferebant terrorem & damnum. [crebro excurrentium lembi,] Suos ergo videns aliquando Ferdinandus sine fructu reverti, mandavit Raymundo Bonifacio, ut iterum venturis Mauris poneret insidias aliquas, eisque si posset illuderet. Ille ergo navigia duo bene instrui & generoso milite mandavit impleri, collocarique intra hortum quemdam Aycafæ, ex parte Axarafæ, abscondique & operiri ramis, sic ut conspici nequirent: paratas etiam esse jussit triremes, in subsidium dictorum navigiorum, quandocumque opus foret. His ita dispositis venerunt Mauri in lembis suis, omnino securi nec aliquid insidiarum suspicantes; ad locum tamen earum cum venerunt, ibidem substiterunt. Christiani ergo ut eos pertraherent quo volebant trans ipsum locum, suorum unum, Arabice scientissimum, immiserunt in flumen, tamquam esset Maurus, [trahuntur ad insidias sibi positas.] qui natatu evadere cupiebat ad lembos. Hoc itaque Arabice vociferante & auxilium inclamante, festinaverunt Mauri eidem succurrere; itaque prætervecti sunt locum, ubi occultabantur Christiani. Hi autem, navigiis mox in aquam protractis, subsequi prægredientes cœperunt; & triremes ex parte altera iisdem occurrentes, medios intercepere Mauros, frustra reditum ad civitatem tentantes. Ita lemborum unus captus est, Maurique in eo venientes occisi omnes, exceptis quatuor quibus vita servata: secundus autem lembus, dum altero capiendo occupantur Christiani, evadere se posse speravit, sed frustra: nam & in hunc victores insilierunt, præcisisque remis fugam inhibuerunt, & gemina præda læti redierunt ad ceteros, nullo damno accepto.

[98] [Ad vacua iterum castra progressos prædones insequendo] Iterum porro contigit ut militibus in varia partitis, scilicet ad tutandos pabulatores, ad impediendum commeatum inferendum in urbem, ad excursionem aliquam in Mauros, & demum ad excipiendum Infantem Alfonsum Murcia venientem, castra Regia pene desolata manerent. Tali occasione venientes Mauri equites ex Gazulis decem, audacter ingresfi sunt versus tentorium Prioris S. Joannis; sed nihil repererunt quod auferrent, præter paucas vaccas ante illud oberrantes, quas continuo abigere studuerunt. Prior vero cum Fratribus nonnullis, injuriam animadvertens, sumptis mox armis progressus & insecutus est prædones; qui, dimissis inter oliveta vaccis fugam capessiverunt. Tum Prior receptas vaccas, armigero cuidam per occultam semitam reducendas commisit; ipse vero fugientes aliquousque secutus, receptum cogitabat; cum vidit peditum suorum aliquos longius progressos periclitari de vita, si dimitterentur soli. Hos ille ut recolligeret, equites suos promovens, incidit in locum, ubi centum quinquaginta equites Mauri cum multo peditatu se latenter abdiderant. Videns igitur præclusum sibi receptum ad castra, adeoque aut pugnandum aut moriendum, [deducti ad insidias Christiani pauci,] licet viginti solum equites apud se habens & pedites paucos, tamen generose in hostem invectus est: quorum multitudine cito obrutus fuisset, nisi eodem ardore sui omnes pariter impressionem facientes, ducem eripuissent periculo, amisso Equite uno Commendatore Sietefillæ & scutiferis septem. Tum vero recruduit pugna, tanto generosior ex parte Christianorum, quanto spes minor erat evadendi periculum; idque agebant tantum, ut ne inulti morerentur: quare ex his universim viginti, ex Mauris longe plures occubuerunt: donec denique totis castris clamatum est ad auxilium, Priori jam capto vel mortuo (ut credebatur) ferendum. Tum scilicet, egressis inter primos Episcopo Cordubensi D. Guiterio & D. Sancio Episcopo Coriæ, cum delectis Equitibus satis multis, [post acrem ac longam pugnam juvantur a suis,] ad festinatum eorum a