Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni I           Band Juni I           Anhang Juni I

4. Juni


DIES QUARTA IUNII.

SANCTI QUI PRIDIE NONAS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Clateus Martyr, Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Dinocus, Martyr Noviduni.
S. Zoticus, Martyr Noviduni.
S. Attalus, Martyr Noviduni.
S. Euticus, Martyr Noviduni.
S. Camasus, Martyr Noviduni.
S. Quirinus, Martyr Noviduni.
S. Julia, Martyr Noviduni.
S. Saturnina, Martyr Noviduni.
S. Galdinus, Martyr Noviduni.
S. Ninnita, Martyr Noviduni.
S. Fortunio, Martyr Noviduni.
Sancti XXV, Martyres Noviduni.
S. Cyrinus Episc. Martyr Noviduni.
S. Æbustus, Martyr Noviduni.
S. Rusticus, Martyr Noviduni.
S. Silvius, Martyr Noviduni.
S. Pictus, Martyr Rome via Appia.
S. Aretus, Martyr Rome via Appia.
S. Dacianus, Martyr Rome via Appia.
S. Expergentus, Martyr in Sicilia.
S. Christa, Martyr in Sicilia.
S. Italius, Martyr in Sicilia.
S. Philippus, Martyr in Sicilia.
S. Rustulus, Martyr in Sicilia.
S. Cana, Martyr in Sicilia.
S. Julia, Martyr in Sicilia.
S. Saturninus, Martyr in Sicilia.
S. Eiagonus, Martyr in Sicilia.
S. Momma, Martyr in Sicilia.
S. Fortunus, Martyr in Sicilia.
S. Criscentia, Martyr in Sicilia.
S. Jocundianus, Martyr in Sicilia.
S. Rutilus seu Rustulus, Martyr Sabariæ in Panonia.
Sancti duo Socii, Martyres Sabariæ in Panonia.
S. Sophia mater, Martyr in AEgypto.
S. Debamona, filia Martyr in AEgypto.
S. Bistamona, filia Martyr in AEgypto.
S. Warsenopha, Martyr in AEgypto.
Mater ejus, Martyr in AEgypto.
S. Quirinus Martyr, Tibure in Latio.
S. Quirinus Episcopus, Martyr Sisciæ in Pannonia.
S. Metrophanes, Episcopus Constantinopolitanus.
S. Martialis, Episcopus Spoletinus in Umbria.
S. Optatus, Episcopus Milevitanus in Numidia.
S. Alonius, Abbas in Ægypto.
S. Saturnina, Virgo Martyr, apud Atrebates in Belgio.
S. Alexander, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Petrocus, Abbas, in Cornubia.
S. Joannes Martyr, Hegumenus Menagriensis, apud Græcos.
S. Sophia vidua, Æni in Thracia.
S. Gualterius Abbas, Serviliani in Piceno.
S. Nennoca Virgo, in Britannia minore.
S. Lucentia Virgo, Pruvini in Francia.
S. Concors, Episcopus Hibernus, prope Camberium in Sabaudia.
B. Petrus, dictus de Bono, Monachus Cluniacensis in Gallia.
B. Pacificus, Ordinis Minorum, Ceredani apud Insubres.
B. Francisca, Virgo Sanctimonialis Ordinis Servorum B. Mariæ, Mantuæ.

PRAETERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.
Opera R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi aliud indicent litteræ, margini appositæ.

Sancti Andreæ, Episcopi Fesulani & Confessoris, nomen refertur a Carmelitis, in Kalendario ante Breviarium anni 1564, & ante Missale anni 1574: egimus de eo XXX Januarii.
S. Vedasti Episcopi repositio Atrebati, inscripta est Ms. Florario. Ejus Acta illustravimus VI Februarii.
D. P.
S. Germanus Abbas in Syria, tempore Trajani, refertur in fasciculo florum Carmeliticorum Antverpiæ ad usum menstruæ sortitionis Patronorum excuso, anno 1685. Hactenus ignotum Carmelitis suggeßit Vita S. Eudociæ meretricis, quam dicitur convertisse. Eam vitam primi eruimus ex Ms. Vaticano, & Græco-Latinam dedimus: sed nec ibi, nec alibi invenimus ullum morti vel cultui Germani aßignatum diem: ipsa autem S. Eudociæ Vita, an aliquam fidem mereatur, & non potius tota rejici debeat ut fabulosa, discutiemus in Supplemento ad diem I Martii.
S. Patricii Translatio, inserta est Ms. cuidam nostro. Dedimus acta XVI Martii.
B. Evæ, Reclusæ Leodiensis, Translatio, anno 1622 ex veteri sepulcro sub altare Venerabilis Sacramenti, cujus festum promovit, posset hoc die commemorari; maxime cum Reliquiæ inde sumptæ habeantur Viennæ Austriæ & Bruxellis, Ferdinando III Imperatori, & Isabellæ Claræ Eugeniæ Belgarum Principi donatæ, & ad publicam venerationem exponantur: sed quia dies mortis ignoratur, & acta Vitæ petenda essent ex Vita B. Iulianæ Corneliensis; insuper autem quædam, a Decano S. Martini promissa, adhuc expectentur; decrevimus de illa agere per modum Corollarii, post Vitam prædictæ B. Iulianæ V Aprilis.
Helenus, Monachus & Confessor, inscriptus est Auctorio Greveni ad Usuardum. Dum alius non occurrit, differemus ad S. Helanum, Presbyterum in pago Remensi, referendum ad VII Octobris. De aliquo Heleno Abbate in Ægypto egimus inter Prætermissos ad diem XVII Aprilis.
S. Quirinus, Episcopus Laureacensis, indicatur in Catalogo generali Ferrarii, citantis Tabulas Ecclesiæ seu Cœnobii Laureacensis, Annales Bojorum, & Cuspinianum in Historia Austriæ, in qua ejus non meminit. Quid ni potius citasset Wiguleium Hundium & Christophorum Gewoldum in Metropoli Salsburgensi, atque Episcopis Laureacensibus & Pataviensibus, nec non Mattheum Raderum in Bavaria sancta? Sed hi partim aßignant Quirinum, Episcopum Siscitanum, de quo infra agitur; partim S. Quirinum, cujus corpus servatur in Tergeseano monasterio, & Acta dedimus XXV Aprilis.
D. P.
Petri, Episcopi & Confessoris Ordinis nostri, nomen sic inscribitur cuidam novo-veteri Kalendario (est enim varia manu interpolatum) Carmeli Mechliniensis, edito ante Tomum 2 novi Speculi Carmelitani: cui loco Editores addiderunt ex Annalibus Lezanæ, fuisse Episcopum Bethleemi, ac miraculis claruisse. Philippus a Visitatione, in Acie bene ordinata, allegato eodem Kalendario, tamen ad 2 diem, ponit nomen. Ejus tota notitia, atque utinam solida! petenda est ex Vita S. Angeli; uti etiam
D. P.
B. Lazari, ope S. Brocardi resuscitati, qui in Acie prædicta hoc die refertur, nullo Kalendario aut Martyrologio vel Auctore alio allegato in Notis Mss. sed correcto errore circa causam miraculi, quod in prædicta Vita S. Angeli num. 24, ejus recens ad Sacerdotium ordinati Pallio adscribitur. Vitam istam examinavimus V Maji.
S. Elfgiva, Virgo & Abbatissa Schestoniensis monasterii S. Elfredi Regis Anglorum, indicatur in Kalendario scripto Ordinis Benedictini, sed non absque mendis. Est Sceptoniense monasterium, vulgo Shaftenburii, in agro Dorsetensi. Ast S. Elgiva, non Virgo & Abbatissa, sed fundatrix dicti monasterii, uxor Edmundi Regis, peperit ei duos filios Reges, Edwium & piißimum Edgarum, uti latius exponimus in Vita S. Elgivæ XVIII Maji.
S. Zenobius, Episcopus Confessor, profertur in Florario Ms. Videtur esse Zenobius Ep. Florentinus, de quo egimus XXV Maji.
S. Ausomia, Esmilia, Jamnica, Rufina, insertæ Auctario Greveni ad Usuardum. Sunt Ausonia, Æmilia, Jamnica, inter Martyres Lugdun. relatæ II Junii, Et Rufina, inter Martyres Romanos III Junii.
S. Laurentius cum aliis XL in Tuscia, in Beda Supposititio. Est S. Laurentinus, de quo egimus III Junii.
S. Lifardus, Presbyter Aurelianis, insertus est Martyrologio sub nomine Bedæ vulgato. De eo egimus III Junii.
Cyrini, Episcopi & Martyris, & aliorum ducentorum Martyrum in Aquileia, memoria celebratur in Ms. Ultrajectinæ ecclesiæ S. Mariæ, & alio Trevirensi S. Maximini, ante annos fere 500 exaratis. Putamus esse S. Quirinum, de quo nos hoc die, quia ejus corpus, aut saltem pars aliqua, creditur Aquileiam allata: sed nullos hic habuit Martyrii Socios. Dicitur is fuisse inter multos, qui sub eadem persecutione in Christi exercitu triumphabant.
D. P.
Festum reseratarum edicto Justi Regis ecclesiarum, que propter idololatriam fuerant Christianis clausæ, celebrat Hagiologus metricus Habeßinus: quod de Ægypti ecclesiis, sub Diocletiano & Maximiano clausis, intelligendum puto, & Iustum illum Regem fuisse Constantinum: sed ejus de tali reseratione legē non invenio. Existimo quod ea data esse debuerit an. 314, ex conventione cum Licinio, cui Maximinus in Ægypto dominans non audebat se opponere.
SS. Triphonia & Antonia, Virgines & Martyres, adducuntur a Greveno in Auctario Usuardi. Sunt nobis ignotæ. Est Triphæna Martyr Cyzici a nobis relata XXX Januarii. Est etiam Trophina, Martyr in Sicilia cum Agathone 5 Iulii; sed has diversas arbitramur.
D. P.
S. Bonifaciæ Mart. cujus festum colitur IV Junii, insignem reliquiam, scilicet crus & fragmenta, cum pluribus aliis aliorum Sanctorum & Sanctarum nominatarum, anno 1669 Don Ferdinandus de Thomaso & Caro, olim Duci terræ Palmæ in Sicilia & Principi Lampadusæ, donatam, per Fr. Eusebium a Leocata Concionatorem Cappucinum; & a Dom. Rosalia de Thomaso Caro & Traina, Ducissa Palmæ, traditam filio Don Iosepho Mariæ de Thomaso Clerico Theatino, lego in instrumento Notariali Palma nobis misso; libenter intellecturus, an in aliqua ecclesiarum ibi expositæ illæ sint, & uno simul omnes die honorentur, ad quem diem non gravabor instrumentum proferre: nunc ignor are me fateor, quæ ista S. Bonifacia sit, & unde acceptus ei hic dies.
Daluanus de Craoilbheach memoratur in Vita tripartita S. Patricii par. 2 cap. 12 apud Colganum, qui in Notis num. 40 ait, etiam Mo-launum appellari, colique 4 Junii vel 5 Octobris. Ad hunc diem, si ulteriorem notitiam assequamur, poterit de eo agi.
S. Columbi Ecclesia, Cluain-ernain dicta, indicatur in Vita tripartita S. Patricii par. 2 cap. 9 apud Colganum, qui Not. 29 ista addit: Est hæc Ecclesia in regione Media Delbhna, olim & aliter Magassuil dicta, in qua S. Columbus, qui Jocelino Columbanus, & aliis Columba vocatur, 4 Junii colitur, juxta dicenda de ipso ad illum diem. Quæ erunt expectanda, cum inter tot Columbanos, Columbos, & Columbas non poßit facile discerni. De S. Columba Abbate Hiensi agemus IX hujus Junii, & de aliis alibi. In Vita per Iocelinum, a nobis edita, memoratur aliquis Columbanus num. 80, & inter Sacerdotes sanctos censetur; a Colgano autem Notatione 104 appellatur Presbyter de Kill-Ornain, & hoc die coli dicitur.
Cassanus cum Columbano inter Sacerdotes sanctos censetur a Iocelino in Vita S. Patricii; ad quam annotat Colganus num. 104 Cassanum coli hoc IV Junii, & plura ad hunc diem addicit, quæ erunt expectanda.
S. Ernineus, filius Craskini, anno 634 obiisse ex Annalibus Roscreensibus asseritur a Colgano ad 4 Vitam S. Columbæ Abbatis, additurque eum coli 4 Iunii. Optaremus plura intelligere.
C. I.
Palumbus Monachus, qui in sacra specu S. Benedicti includi petiit, & rigidissime vixit. Ejus venerabile Corpus requiescit in arca marmorea (imo requievit) post altare S. Gregorii. Ita Bucelinus, in Menologio IV Iunii, Virum tantummodo Venerabilem appellans, & Acta periisse dolens. Certiora ego de ipso ejusque veneratione indagans, scripsi in Italiam ad amicum P. Dominicum Pier antonium, qui mihi pridem Romæ mentem suam de conscribenda historia Sublacensi patriæ suæ aperuerat, & varia in eam rem collecta monstraverat; ex ejusque responso Italico, noto sequentia. Fuisse Palumbum, ex mente Auctoris illius, Marsicanum origine, anno MLXV ingressum monasterium, & mox cum facultate Abbatis sui, ejusdemque postea Cardinalis sanctæ Ecclesiæ, Ioannis nomine, incoluisse sacram S. Benedicti specum, antequam eo Monachi transferrentur ad inhabitandum, quod primum anno MCXCIX factum autumat. Vixisse illic annos XXV, & obiisse sub finem seculi undecimi, atque anno a morte trigesimo ab eodem Ioanne Abbate, adhuc superstite, translatum fuisse sacrum ipsius corpus, e primo sepulturæ loco, in sacellum domesticum S. Nicolai, tunc temporis situm supra portam antiquam ecclesiæ S. Scholasticæ: quievisse porro ibi sacra ossa annos circiter CCCCL, donec anno MDLXXVIII die V Martii, destructo ob novū ædificium supradicto sacello, translata denuo sunt ad sacellum & aram SS. Ioannis Baptistæ & Ioannis Euangelistæ, quod est in ipso templo S. Scholasticæ; uti scriptum reliquit P. Guilielmus Narniensis, qui in ultima hac translatione coram adfuit. Denique amoto etiam hocce sacello, ob novum quod jaciebatur pavimentum ecclesiæ; Reliquias inclusas fuisse in arca marmorea, repositasque post aram S. Gregorii in eadem S. Scholasticæ basilica; testarique P. Marcium, se initio hujus seculi, cum primum Monachum induerat, illas vidisse; posteaquam vero in alio monasterio aliquamdiu moratus fuisset, reducem illas non amplius reperisse, nec rescire potuisse quid illis factum sit. Atque hæc ex responso P. Pierantonii, addentis insuper, in Chronicis Sublacensibus Palumbo nullum Beati titulum tribui, nusquā mortis diem IV Junii aßignari, atque hoc Bucelinum, uti etiam quod Reliquiæ adhuc post aram S. Gregorii serventur, nimis leviter affirmare. Quid si Reliquiæ jussu alicujus Visitatoris Apostolici ignoto in loco clam positæ sint, quod cultus earum probari non posset, uti alibi subinde factum scimus circiter illa tempora? Fortaßis certiora de his edocebit nos prædictus P. Pierantonius, cum Historiam suam, ulteriore inquisitione facta, ad calcem perduxerit: ac præsertim de ætate Abbatis Ioannis, qui ex superiori relatione, ab institutione sua abbatiali annos, ut minimum, LV supervixerit. Item de Cardinalatu ejusdem; quando eo promotus, quando defunctus fuerit: ut sic Historiæ quoque Pontificiæ Olduini nostri, hic dubia mea non solventis, notitia distinctior addatur.
Fotadus, Episcopus Kirleuli in Scotia, refertur a Ferrario, citante Martyrologium Scoticum, scilicet Dempsteri, sed postea editum: eumdem refert Camerarius, & Sanctum tam hic quam ille appellant. Laudatur a Leslæo, lib. 5 in Grimo 82 Rege, quod sua gratia discordias inter Grimum & Malcolmum II sopiverit. Idem habet Hector Boëthius, lib. 11 Historiæ Scotorum, sed neuter Sanctum appellat. Vide Vitam S. Dunstani, citatam a Demstero in Historia pag. 289.
Leompardus, Monachus Bobiensis, discipulus S. Attalæ Abbatis, ut Sanctus proponitur a Bucelino, citatis cœnobii monumentis, & Menardo: apud quem, neque ad hunc diem, neque in utraque Appendice, neque in Auctario nomen Leompardi reperimus; neque ejus mentio fit X Martii in Vita S. Attalæ Abbatis. Deest etiam apud Ferrarium: proinde plus luminis cupimus nancisci.
Stephanus Monachus Casinensis, (qui quo tempore moriebatur, vidit anus Agaudia columnam ad cælum deferri) ut Sanctus inscriptus est Menologio Bucelini. Citantur Monumenta Casinensia, & Leo Ostiensis tom. 1 Sanctorum Ordinis. Scripsit hic Chronicon Casinense, in cujus lib. 3 cap. 43 istud narratur; sed solum Frater appellatur, neque Angelus de Nuce de ejus veneratione in Notis aliquid addit, neque ejusdem meminit Petrus Diaconus de Viris illustribus Casinensibus, neque alii Martyrologi Benedictini.
Franciscus de Altria, Cardinalis Ordinis Cælestinorum, & discipulus S. Petri Cælestini, cum titulo Beati collocatur in Appendice 2 Menardi, quod diem natalem ignorarit. Eum ad hunc diem refert Bucelinus.
Hilarius, Conversus Ordinis Cisterciensis Morerolæ, in diœcesi Hispaniæ Zamorensi (qui super pallio flumen trajecisse dicitur) indicatur cum titulo Beati, ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino & aliis. Silet de eo Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico.
Margareta, Abbatissa in Valle-Ducis, filia Ducis Brabantiæ, cum titulo Beatæ refertur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino; ast inter Pias seu Venerabiles a Saussaio, & mox nominatur a Molano, Miræo, Razzio: forsan quia postea id monasterium incoluerunt sanctimoniales Ordinis S. Dominici: interim de veteri ejus cultu expreßiora requirimus documenta, ut eum restituendum suadeamus.
Basilius, Prior Generalis octavus Ordinis Carthusiani, Vir eximiæ virtutis, cum titulo Sancti inscriptus est Supplemento Martyrologii Gallicani Saussaji: quem Grevenus, ad diem 14 Iunii (quod eo die Magnus Basilius Doctor colatur) cum titulo Beatæ memoriæ retulit: at Saussaius ad dictum 14, inter Pios eum recenset, addens pridie Nonas Junii defunctum. Laudatur is quidem a Sutore, Dorlando, Perræo, Scriptoribus Carthusianis, sed absque mentione ullius cultus Ecclesiastici, omisso etiam titulo Sancti & Beati.
Angelus a Florentia, Ordinis Prædicatorum, circa annum MCCLIV, ad Tartaros & alios barbaros Euangelii promovendi causa profectus, post plurimas calamitates toleratas, crudeli morte interfectus, memoratur in Anno sancto Ordinis Prædicatorum.
Eleonora a Cepeda, Virgo Carmelitana Abulæ in Hispania, cum opinione sanctitatis mortua anno 1373 memoratur in sacro Gynæceo Arturi cum titulo Beatæ; quo paßim is solet afficere omnes, cum singulari aliqua virtutis nota mortuos.
D. Laurentius, Archiepiscopus Bracharensis, Hispaniarum Primas LXXXVI, sepultus anno Domini MCCCLXXXXVII, translatus e medio sacelli integer & incorruptus, die IV Junii MDCLXIII, cum hoc epitaphio in arca marmorea, per crystallos pellucidas, cernitur intra ecclesiam Primatialem, ad latus sacelli ejusdem, quod Regum cognominatur, dexterum. Hoc autem notare hic ex Cardoso placuit; si forte eidem Deo, qui corpus illud per annos 266 tam mirabiliter vividum conservavit & succulentum, ac si tunc primum obiisset; novis insuper miraculis dignetur ejus causam promovere apud Apostolicam Sedem, eique in hoc opere aliquando locum facere; qui nullus commodior ipsi aßignaretur, quam hac die inventionis & translationis; quando diem mortis nec vetus quidem Epitaphium indicat, sed solum Æram MCCCCXXXV, prænotato anno Christi 1397 respondentem.
Antonius Valiotus, Hubertus a Curia, in Gallia an. 1567, Joannes Tudertinus, in Transilvania an. 1603 Ordinis Minorum, a Calvinistis occisi, referuntur in Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio.
Franciscus de Villamizar an. 1290, Marcus Bergomas in Piceno an. 1383, Gabriel ab Æsio 1491, Didacus, Laicus Murciæ 1505, Bernardus a S. Joanne Badejocii 1519, Alphonsus Marinus in Hispania 1570, Michaël Borrasius in Italia 1582, Coleta in Germania an. 1273, viri illustres Ordinis Minorū cum titulo Beatitatis inscripti Martyrologio Franciscano Arturi. Sed necdum potuimus assequi ulli eorum cultum Ecclesiasticum aßignatum aut habitum.
Antonius a Monte Sicardo, a Patribus Observantibus ad Capucinos transgressus, Maceratæ anno 1550 mortuus, etiam in dicto Martyrologio cum titulo Beati memoratur.
D. P.
Fr. Petrus Eremita Augustinianus, Laicus magnæ sanctitatis, sub hoc dumtaxat titulo inscribitur Hagiologio Lusitano, defunctus Conimbricæ an. 1559; a nobis autem hic commemoratur, quia Vitam ejus scripsit Fr. Alexius de Menesez ejusdem Ordinis, ex Archiepiscopo Goano, factus anno 1610 Archiepiscopus Bracarensis: quam Vitam pro alio forsan opere successores nostri optabunt nancisci.
D. P.
Maria, Parmæ ac Placentiæ Princeps, Duci Alexandro Farnesio nupta, eique præmortua, an. 1577, & apud Cappucinas sepulta, Vitam habet Italice atque Hispanice editam, in qua merito virtutes ejus singulares laudantur, quare etiam a Vasconcellio, in descriptione Lusitaniæ (fuerat enim Emmanuelis I ex filio Eduardo neptis) refertur inter Lusitanas feminas, sanctitate nobiles pag. 527; sed abstinet is a titulo Beatæ, quem ipsi Arturus in Gynecæo, liberaliter more suo, decernit.
SS. Marcianus, Nicander & Apollonius referuntur in Ms. Casinensi, & seorsim in aliis. Ast in Martyrologio Romano V Junii.
SS. Martha & Maria mulieres indicantur in Menologio Sirleti; & iterum, quando de illis agimus, VI Junii.
D. P.
Martyres XL Iconii, referuntur a Maurolyco, Galesinio, Canisio, Ferrario. Petrus de Natalibus l. 1 c. 86 numerat XLIV. Acta apocrypha SS. Quirici & Iulittæ CCCCXLIV, sed Tharsi passos dicunt: agemus nos de CCCCIV, Antiochiæ coronatis, XVI Junii.
S. Udalricus, Episcopus & Confessor, indicatur a Bellino, Greveno, Maurolyco, & Molano. Est is Episcopus Augustanus, & colitur IV Julii.
S. Procopii, Abbatis in Bohemia, Canonizatio indicatur a Ferrario. De eo agemus IV Julii.
S. Petri, Episcopi Anagniensis Canonizatio, a Paschale II facta, indicatur ab Hugone Menardo: at dies natalis est III Augusti.
Nicomedes Martyr, in vetustis Mediolanensibus Breviario ac Missali, communem hodie habebat cultum, cum S. Quirino; & quidem sic, ut ipsi soli propria esset Præfatio: in recentioribus vero non amplius invenitur, solumque servata est memoria, pro die quo etiam Romæ colitur, XV Septembris.
S. Pipionis Levitæ translatio, apud Belnam in diœcesi Senonensi, ut 4 Iunii facta celebratur; Depositio autem a Saussayo refertur 2 Octobr. At Philippus Labbe, tomo 1 novæ Bibliothecæ pag. 779 & seq. aliquam Vitam edidit, asseritque festum potissimum celebrari 7 ejusdem mensis. Proinde agendum de illo nobis erit die II aut VII Octobris.
Ositha, Virgo & Martyr, filia Regis Orientalium Saxonum, proponitur a Greveno, Canisio & Gelenio; ab aliis etiam 3 hujus. Verum, ut tum monuimus, ab aliis colitur VII Octobris.
D. P.
S. Andreas, Cretensis Archiepiscopus, longo cum Elogio laudatur in Synaxario Ms. nostri Collegii Claromontani Parisiis. Vitam dabimus, juxta Romanum Martyrologium, & Menologium Sirleti atque Catalogum Ferrarii XVII Octobris.
S. Fidelis Martyris translatio secunda, in propria apud Comenses ecclesia, facta hoc die anno MCCCLXV recolitur in Martyrologio Comensi Aloysii de Tattis; Translatio autem prima XV Junii; at Natalis ipsius celebratur XXVIII Octobris.
C. J.
Andreas de Perusio, Ordinis Prædicatorum, Beatus appellatur a Dominico Maria Marchesio in sacro Diario Dominicano ad hunc diem. Abiit is, postquam prælare multa in Italia gesserat, in Orientem, Tartaris Euangelium prædicaturus, cujus causa ab ipsis mortis damnatus atque capite plexus fuit anno 1300. Cur de illo agat die 4 Iunii potius quam alio, nescit ipse Marchesius. Iacobillus martyrio affectum scribit die 28 Novembris anni prædicti, addens imagines ejus cum radiis circum caput, cum palma martyrii & libro in manu, a multis seculis depictas videri Perusii, in Capitulo, Sacrario, templo & claustro Dominicanorum cum hac subscriptione B. Andreas Catranus Perusinus, fidei ardore succensus in Isauricam Chersonæ insulam profectus est: mox transmisso Tanai, verbum Dei infidelibus prædicans, variis tormentis ibidem martyrio coronatus anno 1300, multis fulgens miraculis, Hæc, & si qua ejusmodi alia interim reperiantur, movere poterunt posteros, ut in die martyrii, quem Iacobillus aßignat, de illo agant, nempe XXVIII Novembris.

DE SANCTO CLATEO
EPISCOPO BRIXIENSI MARTYRE.
Explicantur ejus cultus, ætas, martyrium.

I SEC.

[Commentarius]

Clateus Martyr, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

AUCTORE G. H.

Brixia, Longobardiæ urbs Episcopalis, sub dominio Veneto ad Alpium Rheticarum radices, quamplurimos recenset Sanctos, partim Martyres, partim Episcopos aliosve, ex quibus ultra triginta hactenus protulimus, aliquos iterum hoc mense relaturi: & ad hunc diem quartum incipimus cum Martyrologio Romano, in quo ista leguntur: [Memoria infastis,] Brixiæ S. Clatei Episcopi & Martyris, sub Nerone Imperatore. Petrus Galesinius plura in suo Martyrologio addit his verbis: Mediolani S. Clatei, Episcopi & Martyris. Hic Brixiæ Episcopus secundus, Anolini Judicis mandato, ab idolorum cultoribus Nerone Imperatore fustibus percussus, demum neci objectus, coronatur. Quæ nonnullis verbis adjectis referuntur in Martyrologio Brixiano Bernardini Fayni: qui & de eodem agit in Cælo Brixianæ Ecclesiæ, & ad Martyrologium quamplurimos allegat, qui ejus meminerunt. Apud Ferrarium, in Catalogo Sanctorum Italiæ, istud parvum elogium habetur.

[2] Clateus, S. Anatalonis Episcopi secundi Mediolanensis discipulus, ab eoque Brixiæ ordinatus Episcopus, [Elogium] assiduis prædicationibus populum Brixianum magna ex parte ad Christum convertit, doctrinam vitæ exemplo & signis confirmans. Cum autem Viatorem sibi subrogasset, ipse Mediolanum ad Caium Episcopum Mediolanensem, condiscipulum suum, visendum profectus, ibi jussu Anolini Præfecti tentus, post multa verbera, cum Christo renuntiare nollet, capite truncatus est, Nerone Imperatore, pridie Nonas Junii: cujus corpus Mediolani asservatur. Ioannes Franciscus Florentinius in Indice Chronologico Antistitum Brixianorum ait, constantem famam esse, quod sacrum S. Clathei corpus, ignoto tamen loco, Mediolani adhuc jaceat. Coluntur relati Episcopi Anatalon XXV Septembris, Viator XIV Decembris, & Caius XXVII Septembris.

[3] Circa Anolinum Judicem aut Præfectum aliquis scrupulus est, [Quis ille Anolinus Judex?] quod Anolinus, Præfectus Prætorio, temporibus Maximiani Imperatoris desævierit Mediolani, Veronæ & vicinis locis; uti late deduximus ad diem XXIII Martii, ad Acta S. Proculi Episcopi Veronensis: & in Indici sive Idea Romanæ Historiæ, ab Andrea Schotto adjuncta Annalibus Stephani Pighii, ad ista tempora non reperitur gens seu familia Anolina, Verum neque omnia tam accurate fuerunt conscripta, ut non potuerint omissæ fuisse aliquæ familiæ, primo Christi seculo adhuc minus celebres, postea clariores factæ, quæ etiam Romanos Consules dederint, uti ad annum CCXCV sub Diocletiano & Maximiano fuerunt Nummius Tuscus, & Annius Cornelius Anulinus: neque dicta de ætate S. Clathei, ex tam longinquo repetita, adeo certa nobis sunt; ut non potuerit sub Maximiano passus, primum Martyr factus esse in confiniis seculi III & IV; Neronis autem persecutioni adscriptus, ex sola vetustatis præsumptione.

[4] De hac persecutione egimus ad Catalogos veteres Romanorum Pontificum, [Tempus Martyrii.] in Diatriba præliminari ante tomum primum Aprilis ad Elogium S. Petri num. 32; ubi docuimus, eam potißimam cœptam anno LXIV, atque anno sequente SS. Petrum & Paulum Apostolos martyrio consecratos: circa quod tempus oporteret, S. Clateum etiam passum esse, secundum Brixiensium de ordine Episcoporum suorum traditionem, quam nolumus in controversiam vocare, nulla certiori Chronologia fulti. Faynus in Annotationibus suis Mss. ad nos mißis, miratur illum, ex tot Sanctis Ecclesiæ istius Episcopis, unicum esse, qui suo sanguine fidem consignarit, Martyr effectus; eoque magis optandum esset, talem ei palmam certioribus & vetustioribus auctoribus confirmari. Brautius Episcopus Sarzanæ in suo Martyrologio poëtico; de Martyrio tacens ista habet.

Confregit statuas, Clatheo Pastore jubente,
      Et Christo nomen Brixia læta dedit.

DE SS. MARTYRIBUS NOVIDUNENSIBUS,
DINOCO, ZOTICO, ATTALO, EUTICO, CAMASO, QUIRINO, JULIA, SATURNINA, GALDUNO, NINNITA, FORTUNIONE, ET ALIIS XXV. ITEM CIRINO, EBUSTO, RUSTICO, SILVIO.
Ex Martyrologio Hieronymiano.

[Commentarius]

Dinocus, Martyr Noviduni (S.)
Zoticus, Martyr Noviduni (S.)
Attalus, Martyr Noviduni (S.)
Euticus, Martyr Noviduni (S.)
Camasus, Martyr Noviduni (S.)
Quirinus, Martyr Noviduni (S.)
Julia, Martyr Noviduni (S.)
Saturnina, Martyr Noviduni (S.)
Galdinus, Martyr Noviduni (S.)
Ninnita, Martyr Noviduni (S.)
Fortunio, Martyr Noviduni (S.)
XXV, Martyres Noviduni (SS.)
Cyrinus Episc. Martyr Noviduni (S.)
Æbustus, Martyr Noviduni (S.)
Rusticus, Martyr Noviduni (S.)
Silvius, Martyr Noviduni(S.)

G. H.

Antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa auspicantur hunc diem quartum Iunii cum aliqua differentia circa palæstram Martyrum; nam ab aliis Ninive, urbs scilicet Assyriæ ab aliis Nividunum, seu Nevidunum, aut Novidunum nominatur. [Nomina varie scripta] Epternacense antiquißimum ita incipit: Pridie Nonas Junii. In Ninive natalis Dinoci, Zotici, Attali, Eutici, Camasi, Quirinæ, Juliæ, Saturnæ, Galduni, Ninnitæ, Fortunionis, & aliorum XXV. In aliis videlicet Lucensibus duobus, Corbeiensi & Blumiano, omittitur nomen Dinoci. Variat etiam lectio, Amasi, Quirini, Saturninæ & Saturnini: & numerus additus modo est XXII, modo XXVIII, & quandoque solum XX. Rabanus hos habet: In Ninive Dinoci, Attali, Camari, Firinæ, loco Quirinæ, Juliæ. Mss. Richenoviense in Suevia & Rhinoviense in Helvetia: In Ninive Dinocii, Attali, Eutici, Aquisgramense ordine inverso sic legit: In Ninive Dinoci, Zotici, Attali, Camosti, Juliæ, Saturnini. Beda suppositicius: In Ninive Natale Dinoscii, Attali, Camarii, Tyrini, loco Quirini, Juliæ. At loco Dinoci legitur Dieni in Ms. Catalogo, ante opera Isidori, Romæ in Vallicellana Bibliotheca. Interim, omisso Dinoco, ita habet Usuardus: Noviduno civitate, Zotici, Attali, Eutychii. Addit Notkerus, Cum aliis multis.

[2] Mss. Atrebatense: Novoduno natale sanctæ Saturninæ, [Palæstra Noviodunum in Europa,] Zotici & Eutici. Hinc Saussaius arripuit occasionem hos attribuendi Nivernis, cum hoc elogio: Novioduni, inquit Heduorum, id est Nivernis, natalis Sanctorum Martyrum Zotici, Attali, Eutichii & aliorum multorum, qui fidei Christianæ accusati, non titubanter, sed libere constanterque, sacratissimam religionem professi, obque hanc confessionem acerbissime cruciati, præclaro certamine ad æterna præmia pervenerunt. Hæc ibi, quæ paßim de Martyribus quibuscumque fere dici possunt. Præter istam Æduorum civitatem, provinciæ nunc a se dictæ caput, est nihilominus celebris in Veromanduis, Episcopalis etiam, vulgo Noyon dicta, ut taceam Noviodunum Biturigum, vulgo Neufvy; & aliud Perticensis provinciæ caput, Novigentum recentioribus, vulgo Nogent. Sed & Mœsia inferior ad Danubium, ubi nunc Bessarabia dicitur, suum apud Ammianum ac Ptolomæum Novidunum habet; & Pannonia superior, alterum ad Savum, Antonino ac Ptolomæo recensitum, in finibus Carnioliæ; in qua Pannonia cum Imperatores Diocletianus & uterque Maximianus sæpe ac diutius fuerint commorati, justa Sconlebii aliorumque suspicio est, complures ex iis Martyribus, quos vulgaris opinio Galliæ adscribit, Pannoniæ relinquendos fuisse.

[3] Idem & ego existimo: nihil tamen in particulari de hic positis definire præsumo; nisi quod eos, in quacumque Europæ regione passos potius credam, [non Ninive in Assyria.] quam in Assyria. Etsi enim Ninus, dicta in scripturis Ninive, urbs fuerit stante imperio Assyriorum ampla; cum ipso tamen excisa penitus, solum nomen retinuit apud posteros; neque tempore Christianæ legis ulla fuisse videtur, nisi sub alio forsan nomine; quemadmodum pars ejus aliqua fuisse putatur ea, quæ hodie Mosol dicitur. Est autem notatu dignum, quod in omnibus exemplaribus, in quibus Novidunum scribitur, Dinocus taceatur; & verosimile fit ex his verbis: In Nevidono civitate, vel Nevidoni civitate (nam & Nevidunum scribitur & Nividonum, eadem semper significatione; dum id quod Latinis Novum est, Germanis Neu & Niu pronuntiatur, & Dunum id est civitas etiam Donum vertitur) verosimile, inquam, fit, ci. scriptum pro civitate, legi fecisse in Ninive Donici.

[4] [Adduntur alii 4.] Relinquimus tamen Donicum in numero aliorum Martyrum, propter exemplarium eum nominantium multitudinem. Alia & ipsum omittunt, & recensendo alios nomen Palæstræ reticent, puta Gellonense perquam vertustum, Ms. Augustanum S. Udalrici, Helveticum S. Galli, & Parisiense Labbei; ubi fit mentio Zotici, Camasi, Quirini, Julii, Saturnini, & in Ms. Lætiensi Saturninæ, Zotici & Euticii: & additur nomen Rustici. In Corbejensi, Rustici & Silvii. In Epternacensi Cyrini Episcopi, Ebusti, Rustici Episcopi: pro nomine autem Cyrini, alibi legitur Cyrici, Cyprini, & Cypriani: omisso etiam titulo Episcopi quod magis placet, viderique potest ab eo qui ibidem sequitur, a nobis autem præmittitur, Quirino Sabariæ passo, acceptum, & hanc Novidunensium Martyrum classem male relatum nomen esse.

DE SANCTIS PICTO, ARECIO, DACIANO,
MARTYRIBUS ROMÆ VIA APPIA.

Cultus, & Hispanica de loco martyrii figmenta.

Pictus, Martyr Rome via Appia (S.)
Aretus, Martyr Rome via Appia (S.)
Dacianus, Martyr Rome via Appia(S.)

D. P.

Iam sæpius citata vetusta Martyrologii Hieronymiani apographa quatuor, nobis suggerunt hos Martyres istis verbis: Romæ natalis Picti, Arecii, Daciani. in Ms. Casinensi & alio Reginæ Sueciæ additur via Appia, [Nomina in Martyrologiis.] & quidem ut legitur in Mss. Tornacensi & Lætiensi, in cœmeterio ad Catacumbas, & in Ms. Vaticano S. Petri, dicitur fuisse quarto milliario ab Urbe. De Catacumbis via Appia agit Aringhus lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 12. S. Gregorius lib. 3 epist. 30, secundo milliario easdem collocare videtur; & potuit ibi cœptum cœmeterium ad aliquot porro passuum millia extendi. Nomina horum Sanctorum varie scribuntur, Pecti, Pasti, Pieti loco Picti, tum Areci, Aregii, Aretii loco Arecii: denique Daciani etiam per litteram t exaratur. In Romano Martyrologio referuntur Aretius & Dacianus, Martyres Romæ. At Pictus & Dacianus in Mss. Augustano, Gellonensi, S. Galli & Labbeano.

[2] [Dacianus Emeritæ quomodo adscriptus:] Piaculum videbatur pseudepigraphorum Chronicorum in Hispania Auctoribus qualibuscumque, si dies hic absque Sancto aliquo Hispano præteriret. Quid ergo? Hunc S. Dacianum arripuerunt, & Decianum quemdam, Martialis poëtæ amicum, multisque ab eo laudibus celebratum, invenientes, quo apud se nato glorietur Emerita lib. 1 Epigr. 62; Iulianum suum in pseudo-chronico num. 287 sic scribere fecerunt, Celebratur adhuc memoria S. Daciani seu Deciani, viri philosophi Stoici Emeritensis, quem adeo celebrat Martialis, passi sub Adriano Romæ cum aliis, die IV mensis Junii. Ne autem choragium desit, addit Tamayus in Martyrologio Hispanico somniatum a se sub nomine Auli Hali, quasi Saracenis adhuc dominantibus scribentis, carmen ad B. Dacianum Martyrem Emeritensem, quo dicitur ab Evaristo Pontifice vera fidei Christianæ dogmata suxisse, atque ante eum Martyr ad astra volasse. Cum autem Baronius Evaristi martyrium adscripserit anno CXXI (ego CVIII obiisse censeo) arguit ipsum Tamayus, quod tam in Annalibus quam in Notis ad Martyrologium, nulla ratione suffultus, aut autographi auctoritate vallatus, [quomodo Lusitaniæ.] ejus martyrium ad tempora Diocletiani rejecit. Interim ipse Pseudo-Iuliani commento innixus, prolixa satis Acta compaginat, ex variis, ut ait: eumque aliquanto succinctior Cardosus in Hagiologio Lusitano sequitur, eo quod Emerita, nunc Castellæ novæ accensa civitas, ad Anam fluvium in Extremadura vulgo dicta, Lusitanica sit Plinio & Straboni, multarum urbium conventu juridico celebris olim & Archiepiscopalis civitas; quare eam Lusitaniæ caput idem Cardosus in Notis appellat.

DE SS. EXPERGENTO, CHRISTA, ITALIO, PHILIPPO, RUSTULO, CAMA, JULIA, SATURNINO, EIAGONO, MOMNA, FORTUNO, CRISCENTIA, JOCUNDIANO,
MARTYRIBUS, IN CILICIA AUT SICILIA.
Ex Hieronymiano Martyrologio.

[Commentarius]

Expergentus, Martyr in Sicilia (S.)
Christa, Martyr in Sicilia (S.)
Italius, Martyr in Sicilia (S.)
Philippus, Martyr in Sicilia (S.)
Rustulus, Martyr in Sicilia (S.)
Cana, Martyr in Sicilia (S.)
Julia, Martyr in Sicilia (S.)
Saturninus, Martyr in Sicilia (S.)
Eiagonus, Martyr in Sicilia (S.)
Momma, Martyr in Sicilia (S.)
Fortunus, Martyr in Sicilia (S.)
Criscentia, Martyr in Sicilia (S.)
Jocundianus, Martyr in Sicilia(S.)

G. H.

Palæstra horum Sanctorum varie signatur. In tribus & præcipuis apographis Martyrologii Hieronymiani indicatur Cilicia, itemque in Ms. Barberiniano. Ast Sicilia legitur in apographo Corbeiensi. Ms. Reginæ Sueciæ: In Sicilia SS. Itali, Philippi, Eutici, & aliorum decem. Ex his Euticus referendus videtur ad superiorem classem Martyrum Noviduni passorum. Notkerus ita habet: In Sicilia SS. Expergentii & Christæ Martyrum: & Ms. Richenoviense Expergentum Siciliæ Martyrem memorat. Ex supra indicatis Cama est in solo Epternacensi, & Jocundianus in Corbeiensi. In aliis scriptio differt: Pergenti, enim Crastæ seu Christæ, Rustici, Saturninæ, Jecaconi, Monæ seu Menæ legitur. Est ergo in Cilicia, aut Sicilia natalis Sanctorum Martyrum Expergenti, Christæ, Italii, Philippi, Rustuli, Camæ, Juliæ, Saturnini, Eiagoni, Momnæ, Fortuni, Criscentiæ, Jocundiani.

[2] Octavius Cajetanus noster Tomo 1 de Vitis Sanctorum Siculorum pag. 123, plures in Sicilia Martyres, incerto ævo locove congerit: & ab illo ad III Nonas Iunii, Expergenitus & Chresta Martyres indicantur: in Animadversionibus autem citatur solus Notkerus: sed hic eos habet II Nonas Junii, scribitque nomina Expergentii & Christæ. Nomina vero Expergentii aliquibus Expergentiæ, Italii, Rustuli & Crescentiæ, habentur in Mss. Gellonensi, Augustano, S. Galli, & Labbeano.

DE SS. RUTILO SEU RUSTULO, ET SOCIIS DUOBUS MARTYRIBUS,
SABARIÆ IN PANNONIA.
Ex variis Martyrologiis.

[Commentarius]

Rutilus seu Rustulus, Martyr Sabariæ in Panonia (S.)
Duo Socii, Martyres Sabariæ in Panonia (SS.)

G. H.

Concludunt hi Martyres diem præsentem in quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, ubi ista habentur; [Nomina in Martyrologiis:] In Sabaria civitate Rutuli seu Rustuli, cum aliis duobus. Similia leguntur apud Notkerum & Grevenum, atque in Mss. Barberiano, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, aliquo Reginæ Sueciæ, & aliis. In hodierno Martyrologio Romano ita legitur: In Pannonia sanctorum Martyrum Rutili & sociorum. De Sabariæ urbe Panoniæ infra agimus ad Vitam S. Quirini.

[2] [au Rutuli Reliquiæ Bononiæ?] S. Rutili Martyris aliquas Reliquias asservari Bononiæ in Ecclesia tertii Ordinis Franciscani, dicata S. Mariæ a Caritate in via S. Felicis, indicat ad hunc diem Masinus in Bononia perlustrata. De illis dum amplius nihil dicitur, credemus perquam exigui momenti ipsas esse, nec adeo specialiter coli ut commemorari hic debuerint; sicut de aliis similibus jam edocti, abstinemus ab inquisitione ulteriori. Quidquid autem ibi sit, id mediate vel immediate allatum fuisse ex Pannonia, non debebat præsumi absque probatione aliqua.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ÆGYPTIIS,
SOPHIA CUM FILIABUS, DIBAMONA ET BISTAMONA: ITEM SANCTO WARSENOPHA ET MATRE EJUS.
Ex Hagiologio Metrico Anonymi Habessini.

[Commentarius]

Sophia mater, Martyr in Aegypto (S.)
Debamona, filia Martyr in Aegypto (S.)
Bistamona, filia Martyr in Aegypto (S.)
Warsenopha, Martyr in Aegypto (S.)
Mater, Martyr in Aegypto(S.)

D. P.

Temporibus Hadriani Imperatoris, habuit Urbs Roma sanctam matronam, Sophiam nomine, cum tribus filiabus Fide, Spe, Charitate: quarum nomina & cultus inveniuntur I Musre, [Cum Sophia ejusq; duabus filiabus;] id est XXV Iulii, in Æthiopicis; I Augusti, in Latinis; XVII Septembris, in Græcis fastis. Habuisse videtur suam quoque Sophiam Ægyptus, duarum Sanctarum filiarum matrem, quarum prætitulata nomina, cum passo eadem die Warsenopha, conservant Fasti Habeßinorum, a Paulo Poëta Iacobitico metrice exornati, nobisque Latine communicati a Iobo Ludolfo, Historiæ Æthiopicæ illustratione bene de sacra æque ac profana antiquitate merito. [Warsenopha simul invocatur cum matre;] Strophes ad illas spectantis, hanc ex Hagiologio isto paraphrasim accipe: Saluto Sophiam & filias Dibamonam ac Bistamonam: quæ consociatæ fuerunt & convenerunt hodie in martyrio cum Warsanopha ac Matre ejus, oriunda ex Densa; omnes orans ut suo me complexu tueantur, ne cadam, sicut gallina colligit pullos suos sub alis suis. Viri an feminæ nomen sit Warsenopha non distinguerem, [& hæc quidem ut Denfa oriundæ.] nisi ad XXIX Abibi, XXIII Iulii Romani, occurreret Wersanopha præclarus Martyr, cum sociis duobus. Ignobilis vero urbecula Denfa, quæ, & ubi sita sit, opto discere; nec enim eam in suo Topographico indice notat Ludolfus: qui etiam contentus fuit solam Sophiam cum filiabus & Warsenopha inscribere Fastis Alexandrinæ Ecclesiæ a se concinnatis, omissa matre ejus; fortaßis quia obscurum ei aliquid hic erat. Ubi is vel alius distinctius quid de prædictis Sanctis docere potuerit, gratanter discemus: interim conjectare licebit, sub Decio vel Diocletiano ac Maximiano, vel denique sub Galerio Maximino contigisse omnium paßionem.

DE SANCTO QUIRINO,
MARTYRE TIBURE IN LATIO.

Sylloge de ejus cultu & conditione.

Quirinus Martyr, Tibure in Latio(S.)

AUCTORE G. H.

Tibur, vulgo Tivoli, urbs antiqua Latii, nunc Campaniæ Romanæ, in ditione Pontificia, XVI millibus passuum Roma dißitum, inter alios Sanctos colit S. Quirinum, ab alio S. Quirino Episcopo & Martyre, de quo infra agimus cum Martyrologio Romano, diversum, [Memoria in fastis] & in eodem his verbis prolatum: Tibure, S. Quirini Martyris. Ubi annotat Baronius: Hujus corpus (ut accepimus ex veterrimis monumentis Ecclesiæ Tiburtinæ) ibi reconditum habetur in basilica S. Laurentii, sub altari sanctissimi Salvatoris. Eadem fere repetit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, addens; ubi & quo genere martyrii coronatus fuerit, neminem docere; ac deinde annotans: In indice seu tabula Sanctorum, qui Tibure coluntur, ad nos inde transmissa, Quirinus, non Martyr, sed Confessor adnotatur ad diem V Junii. Cujus corpus aliunde asportatum (non enim Tiburtinus fuit) in Cathedrali Ecclesia sub titulo Salvatoris conditum est. Antea idem Ferrarius, [corpus in ecclesia Cathedrali,] in Nova Topographia ad Martyrologium Romanum, cum Baronio scripserat, corpus haberi in ecclesia S. Laurentii sub Majori altari sanctissimi Salvatoris: quæ inter se non videntur convenire.

[2] Utrum autem seipsum cum Baronio Ferrarius correctum voluerit, in isto annis quatuor post Topographiam edito Catalogo; an vero, per oscitantiam, sic festinanti ignoscendam, nomina commutaverit; nesciremus divinare, nisi Ughellus, Tomo I Italiæ sacræ, in Episcopis Tiburtinis assereret, templum Herculis aut maximam partem ejus, Constantini Imperatoris temporibus, in D. Laurentii honorem Christiano ritu, in Ecclesiam Cathedralem dicatum fuisse. Ne autem de altari S. Salvatoris dubitemus, addit idem Ughellus, in Tiburtina Cathedrali ossa S. Quirini Sacerdotis conquiescere, in eaque olim a Simplicio Tiburtino, Pontifice Summo, reconditam fuisse Salvatoris nostri Jesu Christi imaginem, a Divo Luca Euangelista depictam. Et postea; In magna esse eam effigiem apud Tiburtinos religione: ad quam asservandam, Gregorii IX temporibus sacellum excitarunt, quod ab eodem Pontifice consecratum est, [intra sacellum S. Salvatoris.] in eoque sacra Quirini Sacerdotis lipsana reposita fuerunt, de quibus inscriptio ibidem hæc: Christo Servatori, memoriæq; perenni. Hoc in sacello Salvatoris nostri effigies, a D. Luca depicta, veneratione tam debita quam devota custoditur; in eodemque corpus B. Quirini servatur: cujus præter cetera memoria cernitur in lapide, in ingressu a dextris. Huc tamen mulieribus ingredi nefas est, nisi unico die dedicationis dumtaxat ejusdem; quod a Gregorio IX consecratum extitit, anno a Deiparæ Virginis partu MCCXXXIV, XVII Kalendas Julii. Hæc ibi. Brautius Episcopus Sarsinæ hoc versu honoravit Quirinum istum:

Ob spretas statuas cæsi Veneranda Quirini
      Herculeum Tibur Martyris ossa colit.

[3] [Sacerdos, Martyr, an Confessor, incertum.] Ecce, qui in inscriptione Quirinus solum appellatur; ab Ughello Sacerdos habetur, & apud Ferrarium Confessor: qui tamen ab ipsomet cum Martyrologio Romano prætitulatur Martyr: quod & nos cum Baronio facimus, dubium ipsum Tiburtinis eruditis solvendum relinquentes.

[4] Si Ughellus Sacerdotii titulum vetustiori probaret argumento, possemus suspicari, hunc illum esse, quem cum titulo Episcopi (antiquioribus enim idem sunt Sacerdos & Episcopus) & sub nomine Cirini, una cum Ebusto & Rustico, similiter Episcopo, refert Martyrologium Hieronymianum supra post Novidunenses Martyres; facile enim istic potuit, nomen loci, Tibur, excidisse: & Tiburtini Episcopi omnes nos latent, usque ad Paulum S. Damaso adversatum in schismate Ursicini, anno CCCLXVI.

DE S. QUIRINO MARTYRE,
EPISCOPO SISCIÆ IN PANNONIA.

SUB GALERIO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Antiquissima Acta, Corpus Romam translatum, indeque a variis possideri assertum.

Quirinus Episcopus, Martyr Sisciæ in Pannonia(S.)

AUCTORE D. P.

Quo loco in Savum Pannoniæ fluvium Colapis influit, Siscia est, civitas olim Episcopalis, nunc Seseg dicta, ac media fere inter Carlostadium Windorum, [In Pannonia Christū confessi, mortui, sepulti] & Zagabriam Hungarorum civitates. In hac, Diocletiano ac Maximiano imperantibus, & fidem Christianam nequidquam extirpare conantibus; eamdem fructuose prædicavit, primus fortaßis, solus certe notus, Episcopus Quirinus; eamdemque fidem ibidem generose est confessus, sub tyrannide Galerii Maximiani, socerum Diocletianum imitati; postquam priores, Christianæ æræ anno CCCV, ultro purpuram deposuerant. Sabariam deinde trans Arrhaborem idem Sanctus gloriosa morte; ac paulo ulterius versus Aquilonem Scarabantiam, Pannoniæ superioris similiter, civitates, Austriæ propinquiores, sepultura sua cultuque corporis consecravit.

[2] Acta vetustißima, & Magni Constantini ævo ex Proconsularibus monumentis scripta, [Acta vetustissima hic dantur] exhibuerunt typis excusa, ante annos quidem ducentos, Ioninus Mombritius; ante centum vero Laurentius Surius. Sic autem edita, cum Ms. Codice Vaticano, numerum 1191 præferente, nec diu post Innocentii II ætatem scripto, contulit, ejusdem Bibliothecæ Custos primarius, simul & Basilicæ Canonicus, Emmanuel Schelstraten, ac variantes a Mombritio lectiones annotavit. Surius illa se profitetur habuisse ex quodam egregio Ms. Codice, addens; Auctoris nomen non adest ibi (ut in nullis antiquis Paßionibus, inter sacra recitandis, solebat) sed est historia graviter conscripta, atque antiqua sane, ut equidem arbitror. Hanc certe habuit probavitque S. Hieronymus, in additionibus Eusebiano Chronico interpositis, utpote non solum interpretis, sed & scriptoris officio (sicut præfatur) functus; & nonnulla, quæ intermissa videbantur, [visa S. Hieronymo] adjiciens. Ejus ad annum Domini CCCX; ex hisce Actis desumpta verba, sic sonant: Quirinus, Episcopus Siscianus, pro Christo gloriose interficitur: nam manuali mola ad collum ligata, e ponte præcipitatus in fluvium (scilicet Sabarim, Arrhaboni mox influxurum) diutissime supernatavit; & cum spectantibus collocutus, ne suo terrerentur exemplo; vix, orans ut mergeretur, obtinuit. Eodem tempore quo in Palæstina Hieronymus, in Hispania scribens ac florens Prudentius, libro περὶ Στεφανῶν Hymno VII, [& Prudentio.] illa ipsa Acta digna censuit quæ versu redderet: quod ejus Poëma, ex novißima Danielis Heinsii recognitione, damus post Acta prælaudata; quorum utinam plura Mss. exempla invenire nobis contigisset, ad supplendos quorumdam verborum defectus, Mombritio & Surio communes, adeoque vetustos etiam ipsos: nunc conjecturis uti subinde cogar.

[3] Eorum Actorum diversa compendia invenimus & descripsimus, sed hic non putavimus referenda, [Corpus Romam translatum ad Catacumbas,] fontem nacti, nisi quatenus agunt de corporis sacri translatione: de qua ad calcem veterum Actorum, sic posterius adscriptum legitur. Facta autem incursione barbarorum in partes Pannoniæ, populus Christianus de Scarabatensi urbe fugiens, sanctum corpus Quirini Episcopi & Martyris afferentes, secum deduxerunt: quem … sepelierunt … in loco qui dicitur Catacumbas. [anno ve similiter 395:] Possumus id de populatione illa intelligere, qua per Europam grassatos Gothos anno CCCXCV sic scribit Claudianus, lib. 2 in Rufinum, cladis auctorem & proditorem imperii, Versu 36 & seqq.

      Gethicis Europa catervis
Ludibrio prædæque datur, frondentis ad usque
Dalmatiæ fines. Omnis qua nobile Ponti
æquor, & Hadriacas tellus interjacet undas,
Squalet inops pecudum, nullis habitat colonis …
Thessalus ardet ager, reticet pastore fugato
Pælion, Æmathias ignis populatur aristas.
Jam plaga Pannonie, miserandaq; mœnia Thracum,
Arvaque Mysorum; jam nulli flebile damnum:
Sed cursus solennis erat campusque furori
Expositus, sensumque malis detraxerat usus.

[4] Prænotatorum compendiorum unum, quod, ex Prudentio fere acceptum, Basilicæ S. Mariæ trans Tiberim, [& 1140 ad S. Mariæ Transtiberinæ,] die festo S. Quirini, trium Lectionum vicem præbens, ultimam ita finit: Romam deinde ad Catacumbas delatum, postremo ab Innocentio Papa II in ecclesia S. Mariæ trans Tiberim repositum est, quæ multis latius explicantur in Ms. Vatic. quod vel hinc putes, olimfuisse istius Ecclesiæ. Restauravit hanc Innocentius iste anno MCXL, quando Octavius Pancirolius ait, sub altare Majus ab eo collocata esse corpora SS. Cornelii Papæ & Quirini Episcopi Martyris, a Catacumbis sumpta; ultimi autem Caput donatum fuisse ecclesiæ S. Mariæ in Campo Martio. [Caput ad Campum Martium:] Hujus secundæ Translationis cum nulla fiat mentio in Codice quo usus Surius est, scimus prænotatum additamentum veteri, ex Pannonia una cum corpore allato contextui, acceßisse, ante Innocentii II ætatem, fortaßis etiam diu, & seculo V vel VI. Interim aliud compendium, quod similiter in tres divisum Lectiones Ecclesiæ Aquilejensi servit, [an etiam Aquilejam?] refert quod uno ante Innocentium seculo eidem Ecclesiæ corpus concessum sit, his verbis: Demum Popponi Bajuiario, Patriarchæ Aquilejensi; qui Pontifex maximus creatus, dictus est Gelasius II, concessum a Joanne XIX, & in basilica Aquilejensi, ab eodem Poppone ædificata, conditum est, ubi nunc asservatur & colitur.

[5] Numerant Aquilejenses Episcopos suos primos, hoc ordine: [ubi & Episcopus fuerit?] S. Marcus Euangelista, S. Hermagoras, S. Helarus, S. Chrysogonus, S. Quirinus; & hunc credentes esse ipsum, quem Sisciæ passum hodie colimus, de ejus utrobique Episcopatu succeßive gesto, primam texunt Lectionem. Sed uti errare istos in Chrysogono constat, dum credunt esse hujus nominis Martyrem, qui Aquilejæ passus colitur XXIV Novembris; ita vereor ne similiter erraverint in Quirino, duosque in unum conflaverint; & quoniam Sisciensis Episcopi corpus Roman transsatum fuisse indubitanter credebatur, consequens esse putaverint, ut illud Poppo suus inde acceperit a Ioanne XIX, tempore ejusdem Popponis universam Ecclesiam gubernante, ab anno MXXIV ad MXXXIII. Sed in his omnibus tanto minor nobis est Lectionum istarum auctoritas, [sed verosimiliter alius.] quanto ignorantior etiam in rebus domesticis probatur fuisse auctor, qui Popponem Brixiensem, anno MXLVIII creatum Gelasium Papam II, potuit cum Aquilejensi ejusdem nominis ac temporis Patriarcha confundere; & ex Galerio Imperatore, facere Galerium Præsidem, loco Maximi. Fieri ergo potest, ut quæ Aquilejæ aut habebantur olim, aut habentur etiam nunc S. Quirini Reliquiæ; urbi illi magis propriæ sint quam sciat ipsa; domique inventæ, non aliunde allatæ.

[6] [Illa etiam ossa quæ Roma an. 838 in Alemaniam] Rudolfus Presbyter, in Vita B. Rabani Mauri, Moguntini Archiepiscopi, Magistri sui, IV Februarii ab Henschenio illustrata, num. 3, enumerans Reliquias, anno DCCCXXXVIII Roma allatas in Alemanniam; primo loco ponit, Ossa S. Quirini; eumdem esse supponens, qui in Siscia Pannoniarum oppido Episcopus … ligata ad collum mola, præcipitatus est. Idem de similis nomenclaturæ Reliquiis credunt Mediolanenses: ex quorum sensu, Actis a se editis hæc subtexuit Mombritius: Postea per Dominum piissimum Angilbertum, venerabilem Archiepiscopum Mediolanensem, deportatus Quirinus, & honorifice apud monasterium B. Levitæ Vincentii, simul cum S. Nicomede Presbytero, summa cum reverentia est reconditus: quæ etiam Baronius in Notis ad hunc diem descripsit. Galesinius, in similibus suis Annotatis, ex litteris Pontificiis & Litaniis Ambrosianis quas allegat, idem videtur velle probare. [aut Mediolanum sec. 9 vel 11 allata] Sed ejusmodi litteras inveniri etiamnum gauderemus, certius forte docendi ex illis verene translatio tælis facta sit sub Angilberto, cujus nominis vel unum vel duos Ecclesia ista habuit ab anno DCCCXXII usque ad DCCCLX; an vero sub Heriberto, uti legitur in Breviario Mediolanensi ad hunc diem, cui Castilionæus & Ughellus inhærent: is autem Cathedram obtinuit ab anno MXVIII ad MXLV. Idem Castilionæus duo Mss. Martyrologia Usuardi allegat, quibus additum sit, Cujus corpus tandem translatum est in ecclesiam S. Vincentii, pro eo quod Notkerus, Auctor Florarii, & alii nonnulli habent, Cujus Reliquiæ translatæ sunt Romam & positæ ad Catacumbas. Interim de hujus quoque S. Quirini Episcopatu, genere, loco, tempore Martyrii, suspendimus indicium; scientes, quam multi tum Romæ tum alibi fuerint hujus nominis Martyres, [forte alterius sunt.] cum solus Martius tres nobis proferat die quarta, duodecima, & trigesima: quæ autem de Reliquiis ejus multa hic dici ex Castilionæo possent, differimus ad XV Septembris, quo colitur S. Nicomedes Presbyter. Diversum quoque possumus eum credere, quem Ferrarius dicit Tibure coli V Iunii, ob corpus ibi servatum.

[7] Siscianum de quo agimus, Episcopum, exhibet nobis vetußißimum Hieronymianum Martyrologium, [Nomen in Mrlio Hieron.] in apographis Lucensibus duobus, Corbeiensique ac Blumiano, his verbis: In Sabaria civitate, Quirini. Nec dissentit ceteris antiquius Epternacense, cum, truncato licet nomine, scribit: In Saba civitate Pannoniæ: sed in istis omnibus deest titulus Episcopi, per errorem additus Cyrino & Rustico immediate prægreßis, & supra per nos relatis ad classem Novidunensium Martyrum, forte in eadem Pannonia passorum. Tacent de illo Beda ac Florus, unde intelligitur, prælaudata Acta ad eorum notitiam non pervenisse, ut Natalem ejus definirent, quem alias non poterant ignorasse laudatum a S. Hieronymo in Chronico. Primus Usuardus, ea Acta nactus, diem hunc sic auspicatus est. II Nonas Junii. Apud Illiricum, civitate Siscia, natalis B. Quirini Episcopi, qui pro fide Christi (ut Prudentius scribit) ligato ad manum molari saxo, in flumen precipitatus; & cetera ex Hieronymo, sed qui manualem molam ad collum ligatam scribit; quod aliter apud Prudentius exaggerans Martyr, cum collo, inquit scopulum traham. [item in Usuardo, sed non sine mendo.] Eumdem errorem, adeoque ex eodem fonte haustum, in Adone videas; alterutrum autem secuti sunt Notkerus, Florarii auctor, Doctrinale Clericorum, Maurolycus, Bellinus, & alii: sed correxerunt eos Galesinius, & Galesinium, aut potius ipsa Acta Hieronymumque & Prudentium, hoc loco secuti, Romani Martyrologii Revisores, ligato ad collum saxo præcipitatum, scripserunt, sicut hodiedum legitur.

ACTA VETUSTISSIMA
Ex editionibus Mombritii & Surii, cum Ms. Vaticano cod. 1191 collatis.

Quirinus Episcopus, Martyr Sisciæ in Pannonia (S.)

BHL Number: 7037

EX MSS.

[1] Cum mundi istius Principes ad cruciandas animas diabolus commovisset, & ubique Domini Ecclesias diversis persecutionum tempestatibus ventilaret; suscitatis Regum a amicis, per quos amplius adversus Dei populum prælia commoverat, agebat quotidie suæ incrementa sævitiæ. b Prementibus itaque Maximiani Imperatoris legibus, [In dira persecutione Diocletiani] Christianus infestabatur exercitus: per Illyricum vero Diocletianus sacrilegis præceptis in Christi populum hostiliter sæviebat, addito tyrannidi suæ alio Maximiano c, in regno participe, qui & suam rabiem & Diocletiani, per omnem Illyricum Ostenderet. Fere tamen ad omnes provinciarum Judices nefandorum Principum sacrilegi apices mittebantur, ut in templis dæmonum immolare cogerent Christianos; Christi ecclesiæ clauderentur; Christi Sacerdotes & ministri ut parerent legibus publicis, & confiterentur deos esse: quibus si thura nolint accendere, suppliciis diversis & morti subjacerent.

[2] Inter multos autem, qui in Christi exercitu triumphabant, [S. Quirinus comprehenditur:] B. Quirinus Episcopus Siscianus a Maximo d Præside jussus est comprehendi. Quem cum studiose quærerent, & beatus id sensisset Episcopus, egressus est a civitate: & fugiens comprehensus est & deductus. Cumque a Maximo Præside interrogaretur, quo fugeret; Quirinus Episcopus respondit: Non fugiebam, sed jussum Domini mei faciebam: scriptum nobis est; Si vos persequentur in una civitate, fugite in aliam. [Matth. 10] Maximus Præses dixit: Quis hoc præcepit? Quirinus Episcopus respondit; Christus, qui verus est Deus. Maximus dixit: Et nescis, quia ubique te Imperatorum præcepta poterant invenire; & hic quem dicis Deum verum, comprehenso tibi subvenire non poterat; sicut & modo fugiens comprehensus es & deductus? Quirinus Episcopus respondit: Semper nobiscum est; &, ubicumque fuerimus, Dominus quem colimus subvenire potest: & modo, cum apprehensus essem, mecum erat, & hic mecum est, confortans me, & ipse de meo ore tibi respondet. Maximus dixit: Multa loqueris, & loquendo magnorum Regum instituta differs e. Lege ergo divinos apices, & fac quod jussum est. Quirinus Episcopus respondit: Ego Imperatorum tuorum jussionem non audio, [inculcat Dei præsentiam:] quia sacrilega est, & contra Dei præcepta jubet servos Christi diis vestris immolare, quibus ego non servio, quia nihil sunt. Deus autem meus, cui servio, ipse est in cælo & in terra & in mari. Ipse est in omni loco: omnibus autem superior, quia intra se continet omnia: quoniam per ipsum cuncta facta sunt, & in ipso constant universa.

[3] Maximus dixit: Per nimium tempus vivendo, quasdam fabulas didicisti: supponuntur tibi thura, & disce Deos esse quos nescis: non parvum consecuturus es munus intelligentiæ, si præceptis obediens esse volueris. [irridens deos,] Quod si ipse tibi non suaseris, ut devotus appareas; cognosce te subjiciendum diversis injuriis, etiam morte terribili vitam tuam finiendam. Quirinus Episcopus respondit: Injurias quas mihi minaris, gloriam puto; & promissa mors, si merear, vitam dabit æternam. Propterea Deo meo devotus esse cupio, non Regibus tuis: neque enim deos credo esse, qui non sunt; & aris dæmonum thura non pono, quia scio aram esse Dei mei, in qua apta ei sacrificia boni odoris incendi. Maximus dixit: Video, quia te insanai cogit ad mortem: sacrifica diis. Quirinus Episcopus respondit: Non sacrifico dæmoniis, quia scriptum est, Omnes dii gentium dæmonia; &, Qui sacrificant diis, eradicabuntur. [Psal. 95] Tunc Maximus Præses jussit cum fustibus cædi, cui & dixit: Respice & agnosce potentes esse deos, quibus Romanorum servit imperium. Propter quod consentiens, [fustibus cæditur:] eris sacerdos magno deo Jovi: alioquin ad Amantium Præsidem primæ f Pannoniæ dirigeris, a quo dignam mortis sententiam excipias. Ergo ab stultitia tua reversus, acquiesce. Quirinus Episcopus respondit: Vere modo Sacerdotio fugor, vere modo Sacerdos effectus sum, si meipsum Deo vero sacrificium obtulero. Et hoc; quod corpus meum cæsum est, [nullum sentit dolorem:] delector, nullum sentiens dolorem: ideoque offero me majoribus suppliciis, ut me quibus præpositus fui in hac vita, sequantur ad illam æternam vitam, ad quam per hujusmodi iter facile pervenitur.

[4] Maximus Præses dixit: Claudatur in carcere, & gravetur catenis, [ducitur in carcerem:] donec superatus efficiatur. Quirinus Episcopus respondit: Non expavesco carcerem, credens Deum meum mecum esse in carcere, qui semper est cum suis cultoribus. Cumque ligatus fuisset, recluditur in carcerem Quirinus Episcopus, & mittens se in orationem, dixit: Gratias tibi Domine, quia propter te hæ mihi illatæ sunt contumeliæ: & rogo, ut qui in hoc carcere detinentur, sentiant me cultorem veri Dei esse; & credant, quia non est alius Deus, nisi tu. Media autem nocte, apparuit splendor magnus in carcere: quem cum vidisset Marcellus custos g personarum, aperuit carcerem, & prostravit se ad pedes B. Quirini Episcopi, dicens cum lacrymis: Ora pro me Dominum, quia credo non esse alium Deum, nisi quem tu colis. Multum autem hortatus est eum beatus Episcopus, & consignavit eum in nomine Domini nostri Jesu Christi.

[5] Post triduum autem Maximus Quirinum Episcopum jussit ad Amantium Præsidem ad primam Pannoniam duci, ut pro contumacia, quam in leges Imperatorum exhibuerat, ultimam sententiam sustineret. Cumque deductus fuisset B. Quirinus ad primam Pannoniam, (siquidem ad ripam Danubii h per singulas civitates vinctus catenis ductus est) Amantio eodem die revertente de civitate i Scarabetensi offertur ei B. Quirinus Episcopus: quem Præses ad urbem k Sabariensem ad audiendum censuit repedari. Tunc ingredientes ad S. Quirinum Episcopum Christianæ mulieres, cibum potumque obtulerunt ei. Quarum fidem intuens beatus Episcopus, dum ea quæ offerunt benedicit, catenæ quibus ligatæ manus ejus & pedes fuerant, ceciderunt. Accepta igitur, esca, regressis mulieribus, hi qui eum custodiebant, Sabariam duxerunt. Quem Præses Amantius per officium suum offerri sibi jussit in theatro. Qui cum oblatus fuisset, Amantius Præses dixit: Requiro te, si ea quæ l in Siscia apud juridicum Maximum gesta monstrantur, vera sunt. Quirinus Episcopus respondit: [dein Sabariam:] Apud Sisciam verum Deum confessus sum. Ipsum semper colui, ipsum corde teneo: nec me ab eodem, qui unus Deus & verus est, homo poterit separare. Amantius Præses dixit: Ætatem tuam dolemus maculari verberibus: tamen sensum tuum optamus emendare sermonibus, & præmio promissæ vitæ corrigere, ut reliquum senectutis tuæ tempus juxta legum Imperialium sanctionem diis serviens perfruaris. B. Quirinus Episcopus dixit: Quid de ætate dubitas, quam fides inviolata reddere potest omnibus suppliciis fortiorem? Nec tormentis frangitur mea confessio, nec vitæ præsentis delectatione corrigitur, nec timore mortis, quamvis acerbæ, mentis meæ soliditas perturbatur.

[6] [amore vitæ æternæ optat mori:] Amantius Præses dicit: Cur instans es ad mortem, ut diis Romani Imperii appareas indevotus, & contra humanum morem vitam tibi eligas denegandam; dum hi qui evadere mortem cupiunt, negando quæ gesserunt, tormenta deludunt? Tu autem ducis vitæ tuæ dulcedinem m odiosam, & festinus curris ad mortem, Imperatoribus contradicis. Propter quod adhuc te hortamur, ut vivas, & vitam tuam redimas, & cultorem te legum Romanorum exhibeas. Quirinus Episcopus dixit: Allocutio ista forte flectat animos pueriles n, qui longioris vitæ spatia suspirant: ego autem didici a Deo meo, ut debeam ad illam vitam pervernire, quæ post mortem, mortis intercessione non clauditur; & ideo ad temporalem hujus vitæ terminum fidelis accedo. Non enim similis sum noxiorum, sicut potestas tua loquitur: illi enim, dum vivere cupiunt, negando Deum vere moriuntur. Ego autem ad æternitatem vitæ confitendo pervenio; nec vestris legibus acquiesco, quia Christi Dei mei legitima, quæ fidelibus prædicavi, custodio. Amantius Præses dixit: Diu te ad obedientiam regalium præceptorum inclinare voluimus, sed quia rigore mentis domari non potuisti, eris in exemplum omnium Christianorum, ut formam tuæ mortis, qui vivere cupiunt, expavescant.

[7] Tunc inter ceteras, quas pertulit, passiones, jussit sancto Dei Sacerdoti vel famulo molam ad collum ligari, [Ligato ad collum saxo molari, in flumen dejicitur vir sanctus.] & in fluvii Sibaris undas demergi. Cumque de ponte præcipitatus fuisset in fluvium, & diutissime supernataret, & cum spectantibus locutus esset, ne suo terrerentur exemplo, o vix orans ut mergeretur obtinuit. Cujus corpus non logne ab eodem loco, ubi demersum fuerat, inventum est: ubi etiam locus orationis habetur. Sed ipsum sanctum corpus in basilica ad Scarabetensem portam est depositum, ubi major est pro meritis ejus frequentia procedendi. Passus est B. Quirinus Episcopus Siscianus, Martyr Christi, sub die pridie Nonarum Juniarum: & coronatus est a Domino nostro Jesu Christo, cui honor & gloria & potestas in secula seculorum. Amen. p

[8] Facta autem incursione Barbarorum in partes Pannoniæ, [Corpus Romamtransfertur ad Catacumbas,] populus Christianus de Scarabetensi urbe Romam fugiens, sanctum corpus Quirini Episcopi & Martyris afferentes, secum deduxerunt. Quem via Appia milliario tertio q sepelierunt in basilica Apostolorum Petri & Pauli, ubi aliquando jacuerunt, & ubi S. Sebastianus Martyr Christi requiescit, in loco qui dicitur r Catacumbas: ædificantes nomini ejus dignam s ecclesiam: t [ibique Venerabile corpus ejus diu latuit: sed Spiritu sancto disponente, qui non patitur Sanctorum suorum gloriam occultari, [& inde ad S. Mariæ trans-Tiberim.] tempore Innocentii II Papæ, Ecclesiæ S. Mariæ trans Tiberim fundentis oleum fundatoris, quando eadem ecclesia fabricabatur, eodem Spiritu sancto inspirante, consilio & mandato ejusdem Pontificis ac totius Romane Ecclesie, Clerici u S. Mariæ cum magna reverentia levaverunt pretiosissimum Corpus gloriosissimi Quirini Episcopi & Martyris, de eodem loco: quod cum timore Dei detulerunt in predictam Ecclesiam S. Mariæ trans-Tiberim; ac cum hymnis, & orationibus, in majori altari ejusdem ecclesiæ recondiderunt] ubi præstantur beneficia ejus usque in hodiernum diem.

ANNOTATA D. P.

a Ita etiam Ms. Vatic. Mombritius, regnorum.

b Idem, prementibus; Surius, pari mente; malo, prementibus. Vat. pertinens, (lege perimens) Maximianus Imperatoris legibus Christianos.

c Omnino credebam librariis excidisse prænomen Galerii: cum superius absolute nominetur Maximianus, Diocletiani Collega in Imperio, atque adeo hujus generum videretur Auctor debuisse ac voluisse saltem sic ab altero distingure: sed ad veram lectionem inveniendam juvit Ms. Vatic. ubi legebatur alio Maximiano scilicet Galerio. Fuit autem Galerius Maximianus, Cæsar dictus an. 291; & ab anno 305 ad 311, partim solus, partim cum aliis imperavit, ad extremum fere spiritum persequens Christianos, ubicumque erat & dominabatur.

d Simili modo sub Diocletiano Præses Maximus nominatur, Ancyræ, in Vita S. Clementis Ancyrani, 23 Ianuarii; in Phœnicia, aut Bithynia, ad Acta S. Ananiæ & sociorum, 25 Februarii; in Cilicia, in Vita S. Calliopoli 7 Aprilis & alibi.

e Surius, diffamaveris.

f Prima Pannonia, paßim Pannonia superior, ubi nunc bona pars Hungariæ inferioris, cum parte Austriæ Styriæque &c.

g Personarum: ita concorditer Mombritius atque Suriu s: vix tamen dubitare possum, quin legi debeat, Persanatum; referendum ad aliquid elapsum librariis: quo per conjecturam restituto, hic sensus repræsentetur; Apparuit splendor magnus in carcere, [& omnes plagæ Quirini Episcopi sanati sunt] quem cum vidisset Marcellus Custos persanatum.

h Mombritio atque Surio obscurißimum sensum, ex inutili verborum quorumdam replicatione, clarum nobis fecit Ms. Vatic. & brevi parenthesi includenda docuit, quæ istic perturbata omnino erant.

i Corrige Scarabantensi: Mombritio Scarabetenensi, Surio Scarabentensi & Scarabatensi est autem Scarabantia, Cluverio Sopron, Lazio & aliis Scapring, inter Sopronium jam dictum & fluvium Arrabonem: per quem si ad Danubium descendebat Amantius, eique per eumdem Danubium obviam ductus Sanctus applicabatur ad plures in ripa civitates; oportet ut concipiamus illum 100 fere passuum millia terrestri emensum itinere, ut Siscia missus ripam attingeret circa Budam; sursum autem attractum usque ad Arrabonis ostia, ad quæ nunc sita est Comorra.

k Sabaria, Germanis Stain am Angers, ubi Severus creatus Imperator: distat autem Scarabantia solum 20 p. m.

l Ita Mombritius, & apte ad id quod sequitur. Vat. in Sirenia. Sur. in tua superbia.

m Surius inepte, seniles.

n Ita Ms. Vatic. & sic omnino legendum puto, licet impressa habeant, dicis otiosam.

o En tibi ipsißima Hieronymi verba, quo minus dubites, an hæc originaria Acta sint.

p Quæ sequuntur posterioris scriptoris addimentum sunt, Romæ factum.

q S. Gregorius Ep. 30 lib. 3 ad Constantinam Augustam asserit, ad secundum Urbis milliarium, ad Catacumbas, collata corpora Apostolorum.

r Ms. Vatic. Catanymphas.

s Hujus Ecclesiæ vel potius Oratorii intra Basilicam hic nominatam nulla, quod equidem sciam, vel apud Anastasium mentio invenitur; ut diu ante ejus ætatem esse verosimiliter desierit. Basilica autem jam dicta nunc vocatur S. Sebastiani extra muros.

t Quæ hic addit Mombritius, desunt autem in Surio, de translatione Mediolanum, supra retulimus, distulimusque ad 15 Septembris, ubi agetur de S. Nicomede Presbytero, cujus ossa prætenduntur, cum oßibus S. Quirini, Roma Mediolanum allata fuisse. Ms. Vaticanum subjungit sequentia [] inclusa & relatu digna.

u Not a quod necdum dicantur Canonici: atque indeintellige haud inepte credi, hoc Additamentum, factum haud diu post prædictam translationem ac restaurationem loci; in quo qui dicunt ab initio fuisse Canonicos, quibus Regulares substituerit Gregorius IV an. 827 (ut est apud Pancirolium) gratis ista dicunt; constat autem Clericis succeßisse Sanctimoniales, quibus anno 1218 alio translatis, Collegiatam fecit Callistus II.

HYMNUS PRVDENTII
Ex editione & correctione Danielis Heinsii.

Quirinus Episcopus, Martyr Sisciæ in Pannonia (S.)

BHL Number: 7039


      Insignem meritis * virum
Quirinum, placitum Deo,
Urbis mœnia Sisciæ, [Sub Galerio Sisciæ captus,]
Concessum sibi Martyrem,
Complexu patrio fovent.
      Hic sub Galerio Duce,
Qui tunc Illyricos sinus
Urgebat ditionibus,
Fertur Catholicam fidem
Illustrasse per exitum.
      Non illum gladii rigor,
Non incendia, non feræ
Crudeli interitu necant:
Sed lymphis fluvialibus
Gurges dum rapit, abluit.
      Nil refert, vitreo æquore,
An de flumine sanguinis
Tingat passio Martyrem:
Æque gloria provenit,
Fluctu quolibet uvida.
      Summo pontis ab ardui
Sanctæ plebis Episcopus
In præceps fluvio datur, [E ponte truditur in flumen vir sanctus, nec potest mergi:]
Suspensum laqueo gerens
Ingentis lapidem molæ.
      Dejectum, placidissimo
Amnis vortice suscipit,
Nec mergi patitur sibi,
Miris vasta natatibus
Saxi pondera sustinens.
      Spectant eminus e solo
Doctorem * pavidi greges:
Nam Christi populus frequens
Riparum sinuamina
Stipato agmine sepserat.
      Sed Quirinus ut eminens
Os circumtulit; heu! suo
Exemplo * trepidos videt.
Nil ipse proprii memor
Inter stagna periculi:
      Confirmat pia pectora, [sed supernatans confirmat fideles:]
Verbis * mirificis rogans,
Ne quem talia terreant;
Neu constans titubet fides,
Aut pœnam putet emori.
      Dicentem fluitantibus
Amnis terga vehunt vadis;
Nec substrata profunditas
Saxoque, & laqueo, & viro,
Audet sponte dehiscere.
      Sensit Martyr Episcopus,
Jam partam sibi præripi
Palmam mortis & exitus,
Ascensumque negarier
Æterni ad solium Patris.
      Jesu cunctipotens, ait, [oratque ut mergi possit]
Haudquaquam tibi gloria
Hæc est insolita aut nova,
Calcare & fremitum maris,
Prona & flumina sistere.
      Scimus discipulum Petrum,
Cum vestigia tingeret
Mortali trepidus pede,
Dextræ subsidio tuæ
Subjecisse salum solo.
      Jordanem quoque novimus
Tortis * vorticibus vagum,
Dum fertur rapido impetu,
Ad fontem refluis retro
Confugisse meatibus.
      Hæc miracula sunt tuæ
Virtutis, Domine, ut modo
Suspendat, leve prænatans
Summo gurgite fluminis,
Cum collo scopulum traham.
      Jam plenus titulus tui est
Jam * vis prodita nominis,
Qua gentilis hebet stupor,
Absolvas, precor, optime,
Hujus nunc animæ moras.
      Quid possis, probat amnicus,
Qui vectat silicem, liquor.
Hoc jam quod superest, cedo,
Quo nil est pretiosius,
Pro te, Christe Deus, mori.
      Orantem, simul halitus, [& moritur.]
Et vox deserit, & calor:
Scandit spiritus ardua:
Fit pondus grave saxeum;
Corpus suscipiunt aquæ.

[Annotata]

* meriti

* Ductorem

* extemplo

* mitificis

* verticibus

* &

DE SANCTO METROPHANE
EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

CIRCA A. CCXXV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Metrophanes, Episcopus Constantinopolitanus(S.)

AUCTORE C. J.

§. I. Cultus apud Græcos & Latinos. Qualia de eo habeantur Acta.

Quam constat de veneratione publica, per ecclesias olim & nunc adhibita S. Metrophani; tam non constat de plerisque aliis rebus, ad ipsum spectantibus, puta de origine ac familia ejus Imperatoria, de tempore ac fine Episcopatus, de ætate grandæva, aliisque. Constat de veneratione, [Memoria ejus in fastis Græcorum:] ex templo, paulo post mortem Constantini Magni in honorem Metrophanis constructo, quod vetustate collapsum Iustinianus restauravit: constat de eadem veneratione ex Martyrologio Arabico-ægyptio; ex Kalendario Syriaco, ex Ephemeride Mosca, ex Typico, Sabæ, Menologio Basilii Imperatoris uti testatur Codinus. Constat item ex aliis Ritualibus Græcis, sed præcipue ex magnis Menæis impreßis, quæ solenne admodum de ipso Officium exhibent hac die IV Iunii, eique amplum adjungunt elogium, iisdem fere verbis, quibus id proponunt duo Synaxaria Mss. alterum Collegii nostri Parisiensis, alterum Chiffletii; & est hujusmodi.

[2] Vixit Metrophanes tempore Constantini Magni, inter Christianos Imperatoris primi, filius Dometii; qui frater extitit Imperatoris Probi, genuitque filios duos, Probum & Metrophanem. Erat Dometius moderatus ac prudens: unde considerans, idolorum cultum falsum erroneumque esse, ad fidem Christianam accedens, baptizatus est, [Elogium ex Menæis.] ac Byzantium profectus familiaritatem contraxit cum Tito, istius urbis Episcopo, viro sancto & Dei pleno; a quo & in ordinem Clericorum adscitus, post mortem ejus Cathedram Episcopalem accepit. Dometio successit Probus filius (perperam addunt Menæa, τοῦ βασιλέως Imperatoris; quasi Probus hic, fuerit filius Probi Imperatoris: quod adversatur dictis initio hujus Elogii) & cum annos XII ecclesiam illam rexisset, migravit ad Dominum. Statimque Metrophanes, Probi frater, Dometii filius, Patriarchalem ascendit Sedem. Quem Constantinus Magnus cum reperisset Byzantii Episcopum, ejusque & virtutem, & probitatem morum, & Sanctimoniam vitæ contemplatus fuisset; dicitur, non minus propter ipsum, quam propter urbis situm (quem commodissimum videbat, tum quod aëris temperie, & frugum copia præstaret, tum quod mari adjacens duabus mundi partibus immineret, Europæ atque Asiæ) regionem illam in amoribus habuisse; & mirifice erga illam affectus, nullis pepercisse sumptibus in excitanda ibidem urbe, quæ omnes, quotquot ab hominibus conditæ fuerunt, superaret cunctisque prævaleret: in qua & potentiam suam atque imperium constituit, ex antiqua Roma eo translatum.

[3] In Synodo porro prima, quæ Nicææ coacta fuit, Metrophanes, tam senio quam morbo præpeditus, non comparuit (jam tum enim, naturæ viribus ætate deficientibus, lectum tenebat) sed Alexandrum, virum venerabilem primumque inter Presbyteros suos tenentem locum, eo pro se misit; eumdemque deinde sibi successorem elegit. Reverso namque Constantinopolim Imperatore, cum sanctis illis Synodi jam solutæ Patribus; dicitur revelatum divinitus Metrophani fuisse, Alexandrum ipsi, & Alexandro Paulum, aptissimos plane viros ac Deo gratissimos, in Episcopatu successores fore. Atque sic demum beatus senex mortuus, & ad Superos translatus est: cujus festum celebratur in sanctissima magna ecclesia, in veneranda ipsius æde, quæ prope S. Acacii Megalomartyris sita est, in Heptascalo. Hactenus impressa Menæa; quibus duo citata Synaxaria superaddunt; ἔνθα τὸ τίμιον καὶ ἅγιον αὐτοῦ κατακεῖται λείψανον. Ubi venerandæ sanctæque ejus Reliquiæ quiescunt. Menologium vero Basilii Imperatoris, quod superioribus contractius est, inquit: τὸ λείψανον αὐτοῦ ἐνέθη ἐν τῷ οἴκῳ αὐτοῦ: Reliquiæ ejus positæ fuerunt in sacra ejus æde.

[4] [Ejusdem memoria apud Latinos in Martyrol.] Ejusdem memoria a Græcis translata ad Latinos est; in quorum Martyrologio nunc legitur IV Iunii, Constantinopoli S. Metrophanis, Episcopi & Confessoris insignis. Intulit eum illuc primus (quod sciam) Baronius e Menologio, opera Sirleti in Latinum verso, & per Canisium deinde typis vulgato; quod tamen mendosum esse in Metrophane (ut reliqua taceam) lectorem monitum velim, cum huic non pauca tribuat quæ patris ejus Demetii sunt, uti ea a nobis num. 2 narrata habentur. Cum hisce porro Elogiis partim conveniunt, partim discrepant, quæ de Metrophane leguntur in Oratione historica, de iis quæ Nicææ gesta sunt a Synodo propter Arii depositionem; [& in Oratione de gestis in Concilio Nicæno:] uti illam e Ms. Græco bibliothecæ S. Marci Venetiis, interprete Petro Francisco Zino, edidit Lipomanus tomo VI vitarum sanctorum priscorum Patrum; & ex illo Surius ad diem X Iulii: estque eadem cum illa, quam Græco-latine reposuit Combefisius in novo Auctario bibliothecæ Patrum Græcorum tomo 2 col. 573, sub hoc titulo; Τὰ πραχθέντα ἐν Νικαίᾳ παρὰ τῆς συνόδου ἐπὶ καθαιρέσει Ἀρείου κ.τ.ἑ. Acta Nicæa a Synodo in causa depositionis Arii &c. Combefisiana hæc editio vix aut ne vix quidem, quoad Græcum textum, [quam nos integram habemus,] differt ab antiquiore Photiana; nisi quoad solum titulum, qui apud Photium talis legitur Cod. CCLVI: Πολιτεία τῶν ἁγίων Πατέρων Μητροφάνους, καὶ Ἀλεξάνδρου, ἐν ᾗ καὶ βίος Κωνσταντίνου τοῦ Μεγάλου βασιλέως. Conversatio Sanctorum Patrum Metrophanis & Alexandri, in qua & vita Constantini Magni Imperatoris. Utraque hac Oratione prolixior extat alia in Vaticano Codice signato 1667, quam inde descriptam habemus cum hoc præfixo titulo, Βίος καὶ πολιτεία τῶν ἁγίων Πατέρων καὶ Ἐπισκόπων γενομένων ταύτῃ τῇ θεοφυλάκτῳ καὶ βασιλίδι πόλει Μητροφάνους καὶ Ἀλεξάνδρου. Ἐν ταυτῷ δὲ καὶ βίος τοῦ εὐσεβοῦς Κωνσταντίνου, γενομένου Βασιλέως ἡμῶν. Vita & vivendi modus sanctorum Patrum & Episcoporum hujusce a Deo conservatæ & regiæ civitatis, Metrophanis & Alexandri. Ibidem legitur etiam vita pii Imperatoris nostri Constantini.

[5] Ex titulo hocce, ut de Orationis contextu nihil dicam, satis apparet; auctorem ejus, seu potius collectorem, vixisse Constantinopoli. Si vero quis hunc titulum cum Photiano præmisso conferat, tantam utriusque comperiet similitudinem, ut si minus verbis, reipsa idem videri poßit. Ex hoc porro, [eamdem contraxit Photius,] & magis ex Orationum argumentis, inter se similibus, conjicere liceat; suam Photium ex illa contraxisse. Ea vero conjectura multo verisimilior evadet, consideranti anti sententiam Photii; quam ad calcem Excerptorum suorum pronuntiat de stylo Orationis, unde prædicta excerpsit, his verbis: Ὅτι συγγραφὴ, ἐξ ἧς παροῦσα προῆλθεν ἐκλογὴ, οὔτε παντελῶς εἰς τὸ διηκριβωμένον καὶ σοφὸν τῆς φράσεως καὶ τῆς διανοίας ἐκμεμόρφωται· οὔτε πρὸς τὸ χυδαῖον, καὶ ἠμελημένον διαπέπτωκεν. Εἰ δὲ τίνα παρὰ τοὺς ἄλλους ἱστορεῖ, τοῦτο διαίτης καὶ κρίσεως ἄλλης, ἀλλ᾽ οὐκ ἐκλογῆς οὔδε συντομίας. Historia, ex qua producuntur hæcce selecta, neque omnino elaborata doctaque phrasi ac sententia concinnata est; neque etiam vulgaris & neglecta evasit. Si qua aliter, atque alii, narrat; id alterius instituti ac judicii est, nihil ad excerpta & compendium attinens. Hæc Photius de primævo tractatu; unde sua hausit; quæ apte in nostrum etiam quadrant.

[6] Hæreo nunc anceps, expediat, an non, tractatum hunc nostrum hic edi. Editionem suadere possunt, [nos omittimus totam,] quod excerpta inde hactenus dumtaxat extent impressa; quod integer contextus desiderari ab eruditis poßit; quod titulus promittat Vitas SS. Metrophanis & Alexandri imo & Constantini Magni, quæ propriæ Operi nostro de Actis Sanctorū sunt, & neglectæ perirent. Supersedere nihilominus editione nunc quidem placet, tametsi totum tractatum, seu dicere malis Orationem, exercitii causa pridem e Græco Latinum fecerim. Ratio supersedendi non infima mihi est, quod non præstentur in oratione, [ob varias rationes.] quæ promittuntur in titulo. Minima siquidem ejus pars spectat ad Metrophanem, de quo hic, & ad Alexandrum, de quo XXVIII Augusti agendum; nec non ad Constantinum de quo XXI Maji actum est: nec plura fere de iis narrantur, quam quæ occasione concilii Nicæni, cujus præcipue Acta memorantur, ipsi gesserunt, atque ideo posset ac deberet opusculo is potius titulus præfigi, quem supra e Surio produximus, quam qui præfixus est. Addi etiam ad præmissam rationem ipso supersedendi potest, quod in tractatu illo, licentia plus quam oratoria, subinde augeantur aliqua: quod non satis cum probatioribus aliorum auctorum scriptis interdum concordent narrata: quod (ut pauca delibem) numero 33 fingatur Alexander, qui pridem mortuus erat, Arium, ab Imperatore Alexandriam redire jussum, non admisisse; quod factum Socrates lib. 1 cap. 27 recte Athanasio Alexandri successori attribuit: quod numero 34 legatur Constantinus ante Arium mortuus esse; contrarium docentibus Socrate cap. 38 & 39 aliisque: quod ibidem Constantinus narretur filium Constantinum testamento suo heredem scripsisse Orientis, cum Constantium vere scripserit, teste Socrate cap. 39: quod denique opusculi pars major desumpta verbotenus sit ex Gelasii Cyziceni historia de Concilio Nicæno, & ex Socratis historia ecclesiastica.

[7] Seposito igitur Opusculo illo, ut est, inedito; juverit solummodo hic annotasse, Auctorem ejus, quem diximus Constantinopolitanum fuisse, videri colegisse sua ex tribus diversis monumentis; quorum unum Gelasium Cyzicenum auctorem habet, ex quo noster descripsit libri secundi caput secundum, [Ejus pars media desumpta est ex Gelasio Cyziceno;] de Ario ejusque hæresi; tertium, de Alexandro Alexandriæ Patriarcha ejusque encyclicis ad alios Episcopos litteris contra Arium; & quartum, de epistola Constantini, per Hosium Cordubensem Alexandriam ad Alexandrum & Arium reconciliandos missa: descripsit autem ea paucis omißis, inque sua retulit iisdem pene verbis. Hinc vero delibat initia capitis quinti, & sexti, nec non finem septimi, tum fere integrum describit decimum tertium de disputatione senis Episcopi, nil nisi Christum & hunc crucifixum scientis, cum callido Philosopho, illiusque de hoc victoria; dein quasi gradum relegens apponit nonum, decimum, & undecimum de sanctitate & gestis Paphnutii, de facto Spiridionis erga prædones, deque suscitata a morte filia, ut depositum indicaret thesaurum. Atque hæc quidem ex Gelasio.

[8] Pars prior paucis indicat Constantini pueritiam, adolescentiam, virtutem bellicam, fugam ad patrem, pietatem, imperium, bella contra Maxentium atque Licinium. Ita autem hæc indicat, ut pariter indicare videatur, [prima Vitam Constantini prosequitur,] Auctorem Constantino coævum. Dicit enim de Constantino (non autem de Alexandro Episcopo CP. uti perperam scribit Allatius in Diatriba de Simeonū scriptis p. 89) Ὁν καὶ ἔφηβον ὄντα ἐθεασάμεθα ἐνταῦτα ἥκοντα κατὰ τὴν Παλαιστινῶν χώραν, συνόντατε τῷ πρεσβυτέρῳ τῶν Βασιλέων Διοκλητιανῷ, ἡνίκα πρὸς τὴν Αἴγυπτον καὶ τὴν Ἀλεξάνδρου πόλιν ἐπεστρατεύοντο. Quem etiam adolescentulum hic vidimus, iter in Palæstinam facientem, in comitatu senioris Imperatorum Diocletiani, quando bellum inferebant Ægypto atque Alexandriæ. Neque vero quidquam observo in parte illa priore, quod non poßit a coævo primitus scriptum fuisse. Non tamen continuo id mihi persuaserit præmissus loquendi modus, cum saltem reliquæ duæ partes diu post scriptæ sint. Secunda enim debet Gelasium Cyzicenum auctorem agnoscere, uti jam diximus, aut certe illum, ex quo Gelasius sua collegit.

[9] [postrema ex Socrate multa mutuatur.] Tertia vero parte incipit aliqua Metrophanis & Alexandri gesta prosequi, nescio unde hausta; inde Socratem in multis exscribit, & libri ejus primi caput 25 & 26 de Presbytero, qui pro Ario apud Constantiam, & per hanc apud Constantinum interceßit; deque Arii Constantinopolim per litteras Imperatoris revocatione & simulata fidei Nicænæ profeßione, fere totum narrat. Postea ex capite 38 delibat quæ ad fraudulentum Arii coram Imperatore jur amentum spectant: ac cetera demum hujus hæresiarchæ usque ad infelicem ejus exitum, precibus Alexandri Constantinopolitani tribuendum, prosequitur. Sed antequam paragraphum hunc finiam, indicandum est, vidisse Allatium in Vaticano eamdem Orationem, ex qua nostra descripta est; & lecto fortaßis initio, pronuntiare in Diatriba pag. 89 paulo ante citata, Scriptorem ejus vixisse ipsa Metrophanis & Alexandri Episcoporum CP. ætate. Quam autem id sustineri non poßit, perspicue ex dictis hactemus videre est. Induxerint ipsum, ut sic pronuntiaret, verba numero superiori a nobis allata; de Constantino Imperatore, non de Alexandro Episcopo loquentia: quæ ut obtineant, quod vult Allatius, de scriptore primæ partis, vitam Constantini compendio narrantis, contemporaneum illum huic fuisse; de tota oratione numquam certe obtinebunt; nec id prætendere voluisset Allatius si totam perlegisset.

§. II. Utrum ante, an post Synodum Nicænam obierit Metrophanes?

[10] Accidisse Metrophani dici potest, quod sideribus solet, quæ plerumque latent, aut dubia tantum luce indicium sui vix præbent. Si hæc insolito astrorum concursu lucidiora subinde apparent, astrologorum continuo in se oculos convertunt, [Clara subinde disputando obscurantur,] animosque ad disputandum parant; fitque sæpe ut qui lucem novo ac splendenti sideri sic afferre majorem nituntur, tenebras potius affundant luci; & quæ oculis per se clara apparent, animis obscura reddant disputatione sua. In tenebris delitescunt pleraque Metrophanis Acta: lucidiuscula evaserunt illa, qua spectant tempus Episcopatus, lucem illis afferente Eusebio Pamphili; qui & vixit, & Episcopatum geßit, & Concilio Nicæno interfuit eodem tempore, quo vixit Metrophanes, quo Episcopus fuit Byzantii, [uti textus Eusebii] quo adesse in Concilio non potuit ipse propter senium; sed misit pro se Presbyterum suum Alexandrum. Eusebius, de Vita Constantini libro 3 cap. 7, postquam varias nationes & Episcopos enumeravit, qui Nicæam convenerunt, ita pergit. Αὐτῶν τε Σπάνων πάνυ βοώμενος, εἷς ἦν τοῖς πολλοῖς ἅμα συνεδρεύων. Τῆς δέ γε βασιλευούσης πόλεως μὲν προεστὼς ὑστέρει διὰ γῆρας· πρεσβύτεροι δ᾽ αὐτοῦ παρόντες τὴν αὐτοῦ τάξιν ἐπλήρουν. Ipsorum etiam Hispanorum unus celeberrimi nominis cum reliquis consedit. [de Antistite regiæ urbis,] Urbis vero regiæ Antistes aberat quidem, senio præpeditus; sed aderant ejus Presbyteri, qui vices ejus obibant. Ita Eusebius: ex cujus sententiæ intellectu, quæstionis propositæ decisio fere dependet; quis nempe per urbis regiæ, seu potius regentis βασιλευούσης, Antistitem intelligendus sit, Constantinopolitanusne an Romanus.

[11] Socrates, qui centum annos posterior Eusebio vixit, lib. 1 cap. 8, eumdem citat, [quem de Constantinopolitano intelligunt] textumque hic allatum totidem verbis inserit historia suæ: sic ut nihilo plus intelligentiæ ex ipso, quam ex illo, haurire liceat. Licebit id ex Gelasio Cyziceno, qui eodem quo Socrates floruit seculo, quamvis 40 fere annos illo junior. Is in historia Concilii Nicæni, lib. 2 cap. 5, similiter citat Eusebium; describitque totum ejus caput 7 libri 3, κατὰ λέξιν ad verbum, ut ait. Et vero ad verbum omnia conveniunt cum Eusebii Valesiana editione; præterquam quod illa tantum sententia, [Gelasius Cyzicenus] quam supra produximus, verbosior aliquanto apud illum sit, clarißimeque expressa dubitari non sinat, quin supra per urbem regiam Constantinopolis intelligenda sit: ut mox ex verbis ejus patebit. Vel igitur sic scriptum invenit ipse Eusebium; vel Eusebium interpolans sic explicavit. Si primum; decisa lis est: cum tunc Eusebius ipse loqui censendus sit. Si posterius; pariter decisa videri potest: cum maxima auctoritas hic esse debeat Gelasii, tum quod seculo tantum uno post Eusebium vixerit; tum quod historiam tantum Concilii ex instituto tractet. Verba igitur Gelasii loco citato sunt hæc: Αὐτός τε Σπάνων πάνυ βοώμενος Ὅσιος, ἐπέχων καὶ τὸν τόπον τοῦ τῆς μεγίστης Ῥώμης ἐπισκόπου Σιλβέστρου, σὺν πρεσβυτέροις Ῥώμης Βίτωνι καὶ Βικεντίῳ, τοῖς πολλοῖς ἅμα συνεδρεύων. Τῆς τε νῦν βασιλευούσης πόλεως μὲν προεστὼς, Μετρωφάνης τούνομα, διὰ γῆρας ὑστέρει· πρεσβύτεροι δὲ αὐτοῦ παρόντες τὴν αὐτοῦ τάξιν ἐτέλουν· ὧν εἷς Ἀλέξανδρος ἦν μετ᾽ αὐτὸν Ἐπίσκοπος τῆς αὐτῆς γεγονὼς πόλεως. Ipse etiam celeberrimus ex Hispaniis Hosius, qui locum tenuit Silvestri Magnæ Romæ Episcopi, cum Presbyteris Romanis Vitone & Vincentio, in Synodo consedit. Illius vero civitatis, penes quam nunc imperium est, Antistes, Metrophanes nomine, propter senium aberat: sed Presbyteri ejus aderant & vices ejus obibant: quorum unus fuit Alexander, qui post Metrophanem ejusdem urbis Episcopus fuit.

[12] Gelasium legit Photius, ex eoque sic scribit in Bibliotheca sua Cod. 88. [Photiusq;] Λέγει δὲ, τὸν μὲν Ὅσιον τὸν τοῦ Κουδρούβης, καὶ Βίτωνα καὶ Βικέντιον Ῥωμαἳκοὺς Ἱερέας, ἐκ προσώπου Σιλβέστρου τοῦ Ῥώμης παρεῖναι. Εὐστάθιον δὲ τὸν Ἀντιοχείας, αὐτὸν ἐκεῖνον· Ἀλέξανδρον δὲ, ὃς τοῦ πρεσβυτέρου ἀξίωμα εἶχε, εἰς πρόσωπον αὐτοῦ τοῦ Κονσταντινουπόλεως Μετροφάνους παρεῖναι. Ἐκεῖνος γὰρ ἀκωλύετο βατυτάτῳ γήρα· ἐπεὶ αὐτῷ χρόνος τοῦ βίου ὑπὲρ τὰ ἕκατον ἐξέτεινεν ἔτη. Refert Gelasius, Hosium quidem Cordubæ Episcopum, & Vitonem Vincentiumque Romanos Presbyteros, Silvestri Romani Antistitis legatos, in concilio adfuisse: Eustathium vero Episcopum Antiochenum, ipsum in persona; Alexandrum autem, jam tum Sacerdotali dignitate fulgentem, ipsius Constantinopolitani Episcopi Metrophanis legatū comparuisse. Ipse enim intervenire prohibitus fuit gravi senectute: quandoquidem tempus vitæ ejus annum excedebat centesimum. Hæc ex Gelasio Photius, qui seculo IX floruit, & ipse Episcopus seu Patriarcha Constantinopolitanus, de Metrophane decessore suo.

[13] Historia tripartita, quam in gratiam amici sui Aurelii Caßiodori, ineunte VI seculo, Latinam fecit Epiphanius Scholasticus, e Sozomeno, Socrate, ac Theodorito, ita interpretatur Socratis textum (quem omnino convenire cum Eusebiano diximus) ut per regiam seu regentem civitatem, [Historia tripartita.] cujus Episcopus præ senio adesse Concilio non poterat, expresse intelligat Constantinopolim, quamvis, animo ex præmissa Lectione Theodoriti occupato, manifeste erret in Episcopi nomine, quod addit, Alexander, sic inquiens lib. 2 cap. 1: De regia vero civitate Præsul Alexander, propter senectutem, defuit: Presbyteri vero præsentes locum ejus implebant. Certißimum enim est Alexandrum illum non defuisse, sed interfuisse Concilio, sive jam tum Episcopum C P. uti hic non satis fundate asseritur, sive tantum Presbyterum & pro Episcopo Legatum.

[14] Opponi allegatis auctoribus præcipue possunt Sozomenus ac Theodoritus, [De Romano intelligunt Sozomenus ac Theodoretus;] qui aliter atque illi intellexisse Eusebium videntur, aut certe aliter ipsi sentiunt. Uterque seculo V floruit, Socrati coævus. Et Sozomenus quidem lib. 1 cap. 17, enumerans Apostolicarum Sedium Antistites, qui in Concilio comparuerunt, Constantinopolitani nullam facit mentionem; tantummodo dicens: Ἰούλιος Ῥωμαίων Επίσκοπος διὰ γῆρας ἀπελιμπάνετο. Julius Romanorum Episcopus propter senium desiderabatur. Quod si quis velit pertinaciter sustinere, hic Sozomenum loqui e mente Eusebii, quasi is per Episcopum, senio impeditum quo minus veniret ad Synodum, intellexerit Romanum Pontificem; consideret ille, quomodo Pontificem istum poßit Julium facere, [sed parum evincunt contra nos,] qui ut minimum decennio post Synodum creatus fuit Pontifex, & annos amplius XV præsedit. Quod si hic loquatur e sensu & errore proprio Sozomenus, nihil omnino contra Metrophanem obtinet, cum ne quidem de Episcopo agat Constantinopolitano. Neque vero plus obtinet similis Theodoriti textus capite 7 libri 1, tamet si nomen Pontificis Romani subticeat, atque adeo de Silvestro intelligi poßit. Nam ratio cur ad Synodum non venerit, videlicet senium, & quidem ex Theodorito extremum, [quod in Romanum cadere tam grave senium non potuerit;] βαθὺ, cadere nec in Silvestrum commode potuit, qui annis omnino decem Synodo supervixit. Impedierit ipsum potius, uti & successores ejus Romanos Pontifices, quo minus ad Concilia in Oriente celebrata venerint, distantia locorum, difficultas itinerum, ac præcipue solicitudo omnium ecclesiarum, qua cogebantur veluti in specula diu noctuque perstare, suorum ubi ubi positorum neceßitatibus atque commodis invigilantes.

[15] Fortius nos urgent iidem Auctores in Alexandro Constantinopolitano, [uti nec in Alexandrum C. P.] Metrophanis successore; quem innuere videntur jam tum tempore Synodi, atque etiam antea, fuisse Episcopum Bysantii. Verum cum ipsi ceterique omnes admittant aut admittere debeant, Alexandrum annos omnino XV post solutam Synodum vivendo explevisse, & contra Arium ejusque sectatores multa egiße strenue, teste Socrate lib. 2 cap. 6; fortiter vero, teste ipso Sozomeno; quo pacto per senium & extremam ætatem (quæ unica absentiæ causa ab omnibus Eusebium secutis allegatur) ei non licuit Nicæam se conferre, via nec longa nec incommoda, & quidem ab Imperatore illuc evocato? Certe non nisi gravißima ætas, qualis non Alexandrum, sed Metrophanem, finita vix Synodo mortuum, premebat, potuerit sic evocatum retardare. Hoc posito, quæ contra militare videntur, explicanda veniunt. Atque illud imprimis non multum nos morabitur, quod Sozomenus libro 1 cap. 18 expresse vocet Alexandrum, ecclesiæ Constantinopolitanæ Episcopum. Nam casus ibi narratus, quod Philosopho pervicaci silentium miraculose imposuit Alexander, [cujus disputatio cum Philosopho nihilo amplius evincit.] nullam habet connexionem cum Synodo; potestque tam post illam, uti ex Theophane verosimilius est, quam ante contigisse. Ut non dicam, Sozomenum ipsum parum fidei adhibere, quemadmodum ex modo loquendi apparet, narrationi isti; & videri, non satis Alexandrum novisse, cum eum disputandi imperitum facit, atque a sola probitate vitæ commendatum: cum tamen modo, etiam ex ipso Sozomeno, viderimus, eum strenue ac fortiter egisse contra hæreticos.

[16] [Fortius urget Theodoritus,] Nunc ad Theodoritum. Is manifeste censendus est, non ex Eusebii mente loqui, sed e sua, eaque fundata in Epistola Alexandri Patriarchæ Alexandrini, de qua postea. Nam lib. 1 cap. 3 enumerans Antistites primarios seu Patriarchales, qui vixerunt circiter tempus, quo ob audaciam & conventicula Arii, Alexander iste litteras misit circulares ad alios plerosque Episcopos; de Byzantina Ecclesia sic loquitur: Τῆς δὲ Κονσταντινουπόλεως κατὰ τοῦτον αὐτὸν τὸν καιρὸν Ἀλέξανδρος τῆς ἱερατικῆς ἠξιοῦτο λειτουργίας, ἀποστολικοῖς χαρίσμασι λαμπρυνόμενος. Τότε τοίνυν τῆς Ἀλεξανδρέων Ἀλέξανδρος, ὡρῶν τὸν Ἄρειον τῷ τῆς φιλαρχίας κατεχόμενον οἴστρῳ, καὶ συλλόγους ἰδίους ποιούμενον, τοῖς τῶν ἐκκλησιῶν ἡγεμόσι, τὴν τούτου βλασφημίαν διὰ γραμμάτων ἐδήλωσεν. Per illud idem tempus sacra Constantinopolitana sede dignatus fuit Alexander, [producta epistola Alexandro CP. inscripta,] apostolicis fulgens dotibus. Tunc igitur temporis Alexandrinus Episcopus Alexander, animadvertens Arium ambitionis æstu furere… & conventicula privata cogere; Ecclesiarum Antistitibus blasphemiam ejus per litteras aperuit. Quibus innuit Theodoritus, Alexandrum Byzantii Episcopum jam tum fuisse; cum ab Alexandro Alexandrino datæ fuerunt litteræ ad Coëpiscopos de Arii contumacia; quod aliquot ante Nicænum Concilium annis factum fuit. Neque elevant auctoritatem ejus, circa quæstionem præsentem, [nec dejicitur auctoritate sua ex codicibus Ms.] qui disputando conantur evincere e membranis antiquis, epistolam Alexandri Alexandrini, a Theodorito editionis Valesiana cap. 4 allatam, non prætuliße titulum, quem istic præfert, appellantem Alexandrum, Constantinopolitanum jam tum Episcopum. Nam, ut id evicerint, constabit nihilominus sibi sententia Theodoriti; cum non tantum in titulo Epistolæ, sed etiam in contextu capitis 3, Alexandrum, ut vidimus, Constantinopolitanum Episcopum tunc facit, cum Alexander Alexandrinus epistolam de Ario circularem scripsit. Quod viros eruditos, operose de titulo epistolæ disputantes, non observaße, mirum videri potest.

[17] Unde igitur illam hauserit sententiam Theodoritus? Non ex Eusebio, [Errat tamen, non ex Eusebio,] utpote qui neque Metrophanis neque Alexandri Episcoporum C P. mentionem uspiam, quod sciam, nominatim facit; imo nec epistolæ Alexandrini Antistitis, Constantinopolitano inscriptæ. Debet itaque legisse Theodoritus alibi epistolam illam, aut potius illud ejus exemplum (encyclica enim fuisse colligitur ex argumento) quod Alexandro speciatim inscriptum, atque post mortem in Episcopatu obitam inter monumenta ejus repertum fuerit. Iam vero nihil pronius est, quam quod illi, [sed forte ex ipsa epistola prædicta] qui repererunt epistolam, legentes in fronte ejus. Τῷ τιμιωτάτῳ ἀδελφῷ καὶ ὁμοψύχῳ Ἀλεξάνδρῳ Ἀλέξανδρος ἐν Κυρίῳ Χαίρειν. Venerabilissimo atque unanimi fratri Alexandro Alexander in Domino salutem; adjecerint (ut fieri solet) exteriori ejus parti notam suam, qua ab aliis epistolis primo intuitu distingui illa posset; atque ita alteri Alexandro, epistolæ auctori, Alexandrini; alteri cui inscripta erat epistola, Constantinopolitani titulum, [cui titulus a posteris additus sit,] ex recenti memoria Episcopatuum utriusque, adnotaverint; tum ut utrumque inter se & ab aliis homonymis, distinguerent additamento isto; tum ut memoria Alexandri sui, ratione Episcopatus Constantinopolitani, diutius ac dignius in epistola illa perennaret. Nota porro, quæ adjecta fuerit epistolæ, eadem potest fuisse, quam pro titulo præfigit Theodoritus Capiti suo quarto, ubi epistolam memoratam integre proponit, nempe hæc: Ἀλεξάνδρου Ἐπισκόπου Ἀλεξανδρείας ἐπιστολὴ, πρὸς Ἀλέξανδρον Ἐπίσκοπον Κονσταντίνου πόλεως. Alexandri Episcopi Alexandrini epistola, ad Alexandrum Episcopum Constantinopolitanum. Neuter certe horum Antistitum addidisse epistolæ notam illam præsumi potest. Addiderit igitur is qui monumenta Alexandri mortui collegit; ipsumque Episcopum appellaverit Constantinopolitanum; non respiciens tempus, quo data epistola fuerat; sed quo ipse collector notam adscribebat, quando reipsa Episcopatum gesserat Alexander.

[18] Age nunc, nactus fuerit ejusmodi exemplum Theodoritus; [quamque nactus fuerit Theodoritus.] quid aliud transcriberet, quam quod in exemplo tam authentico legebat? Constare ipsi poterat, alterum Alexandrum, cum epistola scribebatur, Episcopum fuisse Alexandrinum; cur dubitaret, num eodem tempore alter quoque Episcopus fuisset Constantinopolitanus; cum in eodem titulo suus utrique æqualiter adscriberetur Episcopatus? Hinc porro nobis facile solvitur nodus, aliter sentientibus indissolubilis, uti supra tetigimus, quomodo Theodoritus inductus fuerit, ut sentiret, Alexandrum Constantinopolitanum, fuisse jam tum Episcopum, cum Alexandrinus epistolam suam scripsit, uti cap. 3 asseverat. Ita enim, secundum opinationem nostram, loqui debuit ex præconcepta tituli epistolæ præmißi intelligentia; non illa quidem quæ veritati conformior erat, sed quæ legenti magis obvia videri potuit. Quod si scrutatores codicum antiquorum objiciant, titulum illum, qui hodie legitur in editionibus Græcis Historiæ Ecclesiasticæ Theodoriti, non extare in aliquibus Mss. Reponam, extare in aliis. Quid ni igitur tam extitisse quam non extitisse in primigenia Theodoriti collectione potuit? aut cur potius adjectus his, quam ablatus illis Mss. dicatur titulus iste?

§. III. Elucidatur idem argumentum, inquirendo, quam diu & quando Episcopus CP. fuerit Alexander, Metrophanis successor.

[19] Postquam ostendimus, Eusebii textum esse intelligendum de Metrophane, [Alexandri in Episcopatu tempus,] qui senio gravatus comparere in Concilio non potuerit, atque adeo tunc temporis vixerit: suum quoque tempus Alexandro, qui Metrophani succeßit, aßignari necesse est; definiendo nempe, quando Episcopus præesse cœperit, quando desierit. Plerique auctores, qui de illo agunt, adscribunt Sedi ejus annos XXIII: quem numerum duabus tertiis & amplius imminutum contrahit Chronicon Paschale, [uti a plerisque definitur,] & forte solum, ad annos VII: immensum vero auget editio Nicephori Latina, annis abhinc facile octingentis, interprete Anastasio, facta; tribuens eidem annos LXIII, manifestißimo sane ac intolerabili excessu. Sed & anni VII tanto pauciores æquo sunt, quanto plures æquo videri possunt anni XXIII. Id quod mox videbimus, ubi, pro fundamento Chronologiæ nostræ, [sustineri non potest] fixum posuerimus annum, quo obiit Alexander. Socrates, præterquam quod Episcopatui ejus concedat annos XXIII, distincte etiam asserit, ipsum obiisse Consulibus Acindino & Proculo, qui annum æræ vulgaris designant CCCXL; quo & Collega meus Franciscus Baertius, mortē ejusdem Alexandri & ordinationem Pauli successoris, [posito mortis ejus anno 340,] in hujus Actis ad VII Iunii, collocat: tenentibus eamdem sententiam Pagio & plerisque aliis. Hinc porro consequi deberet, antrorsum numerando viginti tres annos, Episcopum creatum ipsum fuisse anno CCCXVII.

[20] Sed hoc sustineri non posse, evincitur primo auctoritate plurium, qui negant, [tum quod anno 324 nondum fuerit Episcopus,] Alexandrum tempore concilii Nicæni, anno CCCXXV celebrati, Episcopum fuisse. Inter negantes censentur Auctor Actorum Metrophanis & Alexandri, de quibus § 1 egimus; Gelasius item Cyzicenus (non adeo prostitutæ fidei, uti eum depingit Natalis Alexander, in Actis Synodi non uno loco) & Libellus Synodicus, de quibus sequens § uberius loquetur. Sustineri idem non potest secundo, ob auctoritatem Theophanis, qui tametsi & ipse Alexandro in Episcopatu annos XXIII asserat; Metrophanem tamen præfuisse adhuc sub annum CCCXIX accurate docet pag. mihi 26; [tum quod decessor ejus adhuc vixerit anno,] ubi tempora Constantini Imperatoris & Alexandri Episcopi specialiter supputans, ait: Constantinum, tertio ac decimo Imperii anno Byzantium profectum, Metrophanem, qui prior Alexandro Præsulatum gessit, primum invenisse. Complectitur annus XIII Constantini, finem anni CCCXVIII æræ vulgaris, a die XXV Iulii, & initium CCCXIX usque ad eumdem diem. Quousque autem porro vixerit Metrophanes, non definit hoc loco Auctor iste, definiri tamen utcumque posset ex ejus Chronotacticis forulis seu loculis, [secundum Theophanem, 319,] textui interpositis (quos Canonia appellare Goari lubuit) nisi Papebrochius ante III Tomum Martii demonstrasset, non omnes ipsius Theophanis esse; sed multos solo linearum ductu ab hoc designatos; quos librarii deinde suppleverint, additis numeris, sed imperite. Id si factum hoc loco non est, dici posset Theophanes Episcopatui Metrophanis principium dedisse cum anno imperantis Constantini sexto, [imo etiam 321,] qui incipit mense Iulio anni CCCXI vulgaris æræ. Cum vero Episcopatui ejus adnumeret Canoniorum auctor annos X, deberet Metrophanes mortuus fuisse post Iulium mensem anni CCCXXI, quo etiam Alexandri successoris exordium idem auctor constituit, utpote illud conjungens cum anno XVI Constantini ejusdem.

[21] [juxta Chron. Paschale, 323] Chronicon Alexandrinum (quod novißime Papebrochius Constantinopolitanum, ejus autem illustrator Cangius rectius censuit nominandum Paschale) ad biennium prorogat obitum Metrophanis, cum eum Constantino Augusto IV (imo III) & Licinio III Coss. anno æræ vulgaris CCCXIII, Byzantinæ Ecclesiæ primum præfuisse, & quidem per decennium, affirmat: ut consequenter debeat mortuus esse anno CCCXXIII: quo & Alexander succeßit, [ex Cedreno, 325;] teste eodem Chronico, Coss. Severo & Rufino. Cedrenus, fortaßis omnium distinctißime hic loquens, in Compendio pag. mihi 272, Nonum annum, ait, imperante Constantino (qui annus pro majore sui parte notat CCCXV æræ vulgaris) Metrophanes primus Episcopus Byzantii creatus est: qua in dignitate annis X vivendo expletis, obierit anno CCCXXV.

[22] Nunc ego sic. Ait major pars Auctorum, Alexandrum Ecclesiæ Constantinopolitanæ præfuisse Episcopum annos XXIII: sed vix unus alterve eorumdem, [qui, reliquis fere de obitu ejus tacentibus,] quod sciam, definit tempus, quo aut ipse, aut decessor ejus Metrophanes præsidere cœperit. Imo ille ipse unus alterve, (certe Theophanes, vel ejus interpolator, qui initium Episcopatus Alexandri definit in forulis suis, & eidem annos XXIII concedit) tardius initium ejus collocat, quam ut spatium annorum XXIII defluxisse potuerit ante annum Christi CCCXL, quo mortem Alexandri contigiße, verior sententia cum Socrate sustinet, uti supra vidimus. Qui autem initium præsidentis Metrophanis certo tempore locant, [majorem fidem hic obtinent] atque adeo potiorem Chronologiæ curam, quam aliis habuiße credendi sunt, ita illud determinant; ut post annos X ipsi dandos, omnino reperire non poßint, pro Episcopatu Alexandri annos XXIII prætensos. Considera enim definitiones Auctorum, quos modo protulimus. Conficies, Alexandrum creatum eße Episcopum, ex Theophane quidem, anno CCCXXI exeunte aut sequenti inchoato; ex Chronico vero Paschali, anno CCCXXIII; ex Cedreno denique, anno CCCXXV. Atque hi tres præ ceteris non modo distincte loquuntur de exordio Episcopatuum aut Metrophanis tantum, [ob temporum distinctionem,] aut etiam Alexandri; verum ii ipsi quoque (quod observaße juvabit) aßerunt indubitanter; hosce Episcopos, aut primos, aut inter primos Byzantii Ecclesiam rexiße.

[23] Quæ cum ita definite tractentur ab ipsis; aliis præter annos XXIII Alexandri vix quidquam, [quam accurate ponunt.] huc spectans, asserentibus; videor concludere posse, quod priores accuratius temporum momenta examinarint; posteriores de tempore & origine Episcopatuum memoratorum minus soliciti, narrationi rerum gestarum præcipue intenderint; atque ita unum post alterum, annos XXIII, nescio apud quem primum inventos, Alexandro in Episcopatu perperam contribuisse; aut per errorem, seu proprium seu librariorum, posteros in errorem similem induxisse. [Quomodo anni XXIII per errorem] Potest autem errandi occasionem dedisse Episcopatus Alexandri Alexandrini, qui annos XXIII Sedem illam obtinuit. Nam idem nomen Alexander, utrique commune; idem tempus, quo convixerunt; idem zelus religionis, contra Arium; idem Concilium, cui interfuerunt; eadem dignitas Episcopalis, effecisse possunt, ut quis unum pro alio acceperit; & annos XXIII, Alexandrino debitos, Constantinopolitano adscripserit; atque hunc alii deinceps secuti sint.

[24] Fieri etiam potuit, ut quod auctor per iota græcum addito accentu sic ι᾽ scripserat, acceperit librarius pro κ, adjungens accentui τοῦ Iota inferiorem antrorsum apicem; sicque pro decem, quæ ι᾽ signat, expresserit viginti per κ; ac universim numerum ιγ᾽ seu tredecim, qui proxime ad nostram sententiam accedit, sic mutaverit in κγ᾽ seu viginti tria, [adscribi potuerint episcopatui Alexandri,] per manifestum errorem: qui etiam manifestior est, uti supra tetigimus, in versione latina Chronographiæ Nicephorianæ, quam Anastasius annis ab hinc DCCC & amplius fecit; Contius vero Parisiis, & Camerarius Lipsiæ, cum suis uterque notis, seculo superiori sub idem tempus imprimendam curarunt. In his enim editionibus attribuuntur Episcopatui Alexandri anni LXIII, intolerabili plane excessu. Quid vero, si nota numeralis L hic per errorem præposita dicatur litteris signantibus numerum XIII? Tum sane, remoto L, etiam ipsi confirmarent sententiam nostram.

[25] Denique si erratum esse omnino neges in numero XXIII, [aut memoriæ eorum imputari,] eumque contendas e mente Socratis & Sozomeni scriptum fuisse; exerranti eorum memoriæ lapsum imputavero, nec grande piaculum me commisiße existimabo; cum & memoria in similibus facile aberret, & alibi sic erraverint prædicti auctores non semel. Exempli loco sit, Iulii I Pontificatus, cui Sozomenus lib. 4 cap. 7 attribuit annos XXV, suique erroris sequaces habuit Caßiodorum & Nicephorum Callistum; [in aliis similibus evagatæ.] cum tamen constet Iulium nusquam implevisse annum Pontificatus XVI. Demendi igitur hic sunt ab annis Sozomenianis, novem aut decem, ut definitum habeatur tempus Iulii: deme totidem ab attributis Alexandro; & habebis similiter definitum tempus Sedis ejus, annos XIII, aut, quæ nostra sententia est, XIV.

[26] Antequam hinc ad Paragraphum sequentem progrediar, juvat in memoriam reducere textum Theophanis num. 20 citati, ubi Constantinus Imperator Byzantium profectus, Metrophanem, qui prior Alexandro Præsulatum gessit, primum invenisse legitur. Addit Nicephorus in Chronico, id accidisse, cum, belli in Licinium suscepti causa, eo proficisceretur. [Profectio Constantini Byzantium probat] Annum quidem, quo hæc profectio facta fuerit, addit Theophanes decimum tertium Imperii, qui CCCXVIII, & XVIIII Christi, pro parte signat, Nicephorus vero, eumdem annum definit ex tempore belli, utique secundi, contra Licinium suscepti. Suscepit illud Constantinus anno CCCXXIII, & confecit sequenti, profligans Licinium duplici prælio, altero circa Adrianopolim mense Iulio, altero ad Nicomediam Septembri mense: quando, Imperio Orientali ad Occidentale adjecto, utriusque Monarcha factus, Constantinopolim primum, [Metrophanem anno 324 adhuc vixisse.] ex quo imperare cœperat, ingressus fuit. Hoc igitur anno CCCXXIV, secundum citatos auctores, dicendus est vixisse Metrophanes: cum hoc anno, primum profectus sit Byzantium Constantinus Imperator; quantumvis alium annum exprimat Theophanes, & sequaces erroris sui habeat Baronium aliosque, secundum bellum Licinianum anno CCCXVIII consignantes.

§. IV. Statuitur tempus & ætas, quibus obiit Metrophanes.

[27] Rationum atque auctoritatum momentis, [Obiisse Metrophanem post Synodum] quæ Paragrapho superiori produximus, rite appensis; dubitari vix potest, de genuina sententia Eusebianæ intelligentia. Loqui enim ipsum de Constantinopolitano Episcopo, qui grandæva ætate prohibitus fuit Nicæam venire, apertißime asserunt, Gelasius Cyzicenus, Eusebium citans; Photius Patriarcha in Bibliotheca, e Galasio nonnulla decerpens; Epiphanius Scholasticus in Historia tripartita, Socratem explicans. Quibus addi debent Menæa magna Græcorum impressa, quæ paragrapho I Latina fecimus: nec non Synaxaria Mss. ibidem indicata, tam Claromontanum quam Chiffletianum: item Menologium Basilii Imperatoris; quæ indubitanter in eamdem conspirant sententiam. Quibus hic addi etiam potest, [statuitur plurium auctoritate;] postremus Eusebiani sensus interpres Nicetas Choniates, qui asserta nostra firmiter comprobat, sic loquens apud Labbeum tomo secundo Conciliorum col. 106: Eusebius Pamphili lib. 3 de vita Constantini Imperatoris, Constantinopolitanum quidem Pontificem a Synodo Nicæna abfuisse scribit, propter senium: at nomen ejus supprimit: loco vero ejusdem ait comparuisse presbyteros. Sed ex Synodi Actis constat Metrophanem id temporis Constantinopoleos Episcopum fuisse. Illum tamen decrepitam ob ætatem in Synodo non consedisse: [accedente eo etiam Niceta Choniate.] sed vicem ejus supplevisse Alexandrum Presbyterum, qui & Synodicas litteras per Europam distribuit. Hactenus Nicetas, cui in Actis Concilii facem prætulit Gelasius; qua destituti Sozomenus ac Theodoritus aliter intellexisse videntur Eusebium: si tamen ipsum præ oculis habuerint, & non aliunde in errorem inducti sint. Certe æquus rerum æstimator nullus putaverit, tantum duobus hisce in præsenti quæstione tribuendum, ut aliorum (quos protulimus) poßint convellere aut imminuere auctoritatem.

[28] [Valesius, contrarium sentiens,] Neque moramur hic scrupulum Valesii, qui, in Annotationibus ad propositum Eusebii locum, autumat, ferri non posse explicationem illam: quia nondum dedicata fuerat Constantinopolis, nec regiæ urbis vocabulo decorata, cum Synodus congregata est in urbe Nicæa. Quasi vero Eusebius sic loquens, respicere potius debuerit conditionem urbis, qua tunc erat, cum Synodus celebrabatur; quam cum ipse historiam suam de vita Constantini scribebat. [commode hic explicatur,] Scripsit autem illam, mortuo jam Constantino, fere quindecim annis post celebratam Synodum, & decennio post dedicatam novam urbem, ut merito illam Constantinopolim & regiam seu βασιλεύουσαν appellare potuerit: uti nunc etiam, cum loquimur de rebus Byzantii ante dedicationem gestis, sæpe sæpius nomenclaturam Constantinopolis adhibemus, præferentes terminos vulgo notiores obscurioribus, [aliorum argumentis parum contra eum obtinentibus.] & dignitate præstantiores minus nobilibus. Quod autem contra Valesium vim ponat nonnemo in voce βασιλευούσης, quasi illa necessario inferat tempus præsens scribenti, & significet urbem quæ nunc imperat: quodque eadem vox ponatur ad differentiam Romæ, quam βασιλίδα πόλιν, non βασιλεύουσαν, constanter vocet Eusebius in duobus locis; parum ferit Valesium: βασιλεύουσα quippe tam præteritum saltem imperfectum, quam præsens notat tempus; & æque significat urbem quæ imperabat, atque quæ imperat: βασιλεύουσαν vero etiam appellat πόλιν, de Roma veteri loquens idem Eusebius in vita Constantiniana lib. 1. cap. 39. Quapropter sine hisce adminiculis satis commode nos occurrimus Valesio, per explicationem textus Eusebiani, quam dedimus.

[29] [Idem statuitur e gravi ætate Metrophanis:] Adhæc firmius etiam desumimus argumentum e totius sententiæ Eusebianæ significantia, quam e nudis terminis, a Valesio productis. Ait Eusebius, & est opinio omnium, Episcopum regiæ urbis non comparuisse in Synodo propter gravem ætatem. Cui illud, quæso, potiori jure competit, Romanone Episcopo Silvestro, qui integros decem & amplius annos Concilio superstes fuit; an vero Episcopo Constantinopolitano Metrophani, qui paulo post obiit senio confectus? annos videlicet centum, si Photio; centum vero & septemdecim, si Actis ejus qualibuscumque credimus. Addimus etiam firmißimum aliud argumentum, ad demonstrandum Metrophanem tempore Concilii Nicæni fuisse Constantinopoleos Episcopum; [item ex eo quod Alexander ante Synodum Episcopus non fuerit:] ex eo desumptum, quod Alexander, qui juxta omnium sententiam proximus Metrophani succeßit, tunc temporis Episcopus non fuerit. Audi Gelasium lib. 2 cap. 6 Historiæ Synodicæ sub finem. Postquam descripsit numerū Episcoporum, qui convenerant Nicæam, & aliquorum ab Ario stantium nomina recensuit; mox addit, τούτοις γενναίως ἀντηγωνίζοντο οἱ ἐν ἁγίοις Πατέρες ἡμῶν Ἀλέξανδρος Κονσαντινουπόλεως τότε Πεσβύτερος ὦν, καὶ Ἀθανάσιος Ἀρχιδιάκονος τῆς Ἀλεξανδρέων ἐκκλησίας· διὸ καὶ φθόνος ὥπλιστο κατ᾽ αὐτῶν. Adversum hosce Arianos generose decertabant sancti Patres nostri, Alexander, qui tunc Presbyter erat Constantinopoleos; & Athanasius, [ex Gelasio in Actis Synodi] Archidiaconus Ecclesiæ Alexandrinæ: quamobrem & invidia contra ipsos arma movit. Tunc, inquit, τότε, quando Patres agebant Nicææ, Alexander Presbyter erat, uti Athanasius Archidiaconus, & simul impietatem debellabant. De Athanasio certißimum est, fuisse tunc Diaconum primarium seu Archidiaconum, uti recte loquitur ætate sua Gelasius, non recte reprehensus a P. Natale Alexandro: quid est igitur, cur in Presbyterio Alexandri dicatur errare? Imo clarius etiam, Presbyteratum ejusdem Alexandri ab Episcopatu ejus distinguit lib. 2 cap. 26 & 36, utrobique sub finem sic loquens iisdem omnino verbis Ἀλέξανδρος Κωνσταντινουπόλεως τότε Πρεσβύτερος ἔτι ὦν· εἰς ὕστερον δὲ καὶ τῆς Ἐπισκοπῆς Ἱερατείας τῆς αὐτόθι ἐκκλησίας λαχών. [& libello Synodico] Alexander Constantinopolis tunc (cum Actis Synodalibus subscripsit, eaque mox ad alias Ecclesias detulit) solum Presbyter: postea vero Ecclesiæ ejusdem sortitus Episcopatum. Adde his libellum Synodicum apud Labbeum, tomo 2 Conciliorum col. 84. ubi cum Romanum, [qui Concilio præfuerunt aut interfuerunt:] Alexandrinum, Hierosolymitanum, Antiochenum, enumeravit Patriarchas, qui Concilio præfuerunt aut interfuerunt: Ἐκ προσώπου, inquit, Μητροφάνους Κωνσταντινουπόλεως, Ἀλέξανδρος Πρεσβύτερος. Legatus Metrophanis, Constantinopolitani Episcopi, adfuit Alexander Presbyter.

[30] [Obiit Metrophanes anno 325.] Statuamus igitur ex præmißis, superfuisse Metrophanem Concilio Nicæno. Sed & similiter statuamus ex gravi ætate, qua tum premebatur, non superfuisse diu; credamusque id, si placet, Actis ipsius, obiisse exiguo tempore post solutam Synodum, Alexandro successore ejus nondum regresso ex itinere, quod Synodi Decreta publicandi causa suscepisse legitur (quod utique intra bimestre spatium a Synodo, mense Augusto finita, currente adhuc anno CCCXXV æræ vulgaris, factum esse potest ac debet) dicendus erit hoc ipso anno mense Septembri aut Octobri, accidisse Metrophanis obitus. Si quis tamen quarta Iunii, uti Acta habent, obiisse eum velit, quod illa die celebretur memoria ejus in ecclesia; idem dicere debebit, eum obiisse anno Synodum secuto CCCXXVI. Iuxta hanc porro sententiam, re maturius expensa, corrigi cupimus, [Unde corrigenda quædam alibi dicta.] quæ in Ephemeride Græco-mosca, ante tomum I Maji nostri die IV Iunii, ex occasione insinuata sunt, quasi Oratio, de qua ibi, ex eo capite falsitatis & prostitutæ fidei arguatur, quod ad visendum Metrophanem adducat Episcopos, a Synodo revertentes: cum constet Metrophanem ante Synodum obiisse. Id enim adeo non constare jam vidimus, ut constet potius supervixisse. Similiter emendari poterunt Dominus Hermantius in suo Athanasio; Natalis Alexander, seculi sui quarti parte 2 pag. 127 aliique plures, qui in eadem sunt opinione, quam nos in Ephemeride secuti sumus, nunc vero correctam volumus. [Grandis ætas Metrophani tributa admitti non potest:]

[31] Sed jam nos ætas Metrophanis ad se vocat. Ex Photio in biblioth. Codice 88 illum centenario majorem; & Codice 256, determinate anno CXVII ætatis ipsum deceßisse colligitur; uti etiam determinate volunt Acta nostra, quorum Photius Codice 256 compendium habet. Grandis enimvero ætas, & quæ tantum non incredibilis redditur; ex eo præsertim, quod inferat, æque grandem fere ætatem fuisse Dometii patris, ac Probi fratris; quos decessores ipsius in eodem Episcopatu faciunt Menææ & Synaxaria, §. 1 citata, tacentibus tamen ea de re Actis. Cum enim velint Metrophanem annos X, & Probum fratrem (utique majorem natu) annos XII præfuisse Ecclesiæ Byzantinæ; colligitur Demetium patrem, cui Probus succeßit, [quia infert æque grandem patris ejus ac fratris:] annos XXII obiisse ante Metrophanem; quot etiam ferme natus esse debuit, cum hunc filium suum genuit atque adeo æquale tempus vitæ attribui debet utrique. Probus vero, uti annos omnino X ante Metrophanem vivere desiit, ita aliquot (certe uno) ante ipsum vivere cœperit, & sic annis non multis abfuerit ab ætate fratris. Ad hæc, si damus annos CXVII vitæ Metrophanis, anno vulgaris æræ CCCXXV aut XXVI defuncti; nativitas ejus necessario aßignanda venit anno CCVIII aut IX. Et rursus, [quod subsistere non potest cum ætate Probi Imperat.] anticipando annos XXII, pater ejus Dometius natus fuerit anno CLXXXVI aut VII: ex quo sequitur porro, Probum Imperatorem, quem Dometii fratrem supra asseri vidimus, verosimiliter natu majorem, tot annis nonagesimum quintum aut sextum exceßisse ætatis suæ, quot ipse ante Dometium in lucem venit: constat enim Probum exceßisse e vivis anno CCLXXXII: cumq; verosimiliter constet, sex ipsum non amplius annos (Vopiscus quinto obiisse ait) imperasse; nonagenarius fuerit, quando habenas imperii suscepit. [qui sub Valeriano juvenis erat.]

[32] Verum id nimium quantum aberrat a vero. Nam Valerianus Imperator (creatus is est anno CCLIII) in duabus suis Epistolis apud Vopiscum in Probo, hunc a se factum Tribunum, commendat filio Gallieno, & Præfecto prætorii Gallicano; vocans eum adolescentem, juvenem, imberdem; purgatque se cur imberbem Tribunum fecerit, contra constitutum divi Alexandri. Demus igitur licebit Probo annos XXIII, cum imperare cœpit Valerianus anno æræ vulgaris CCLIII; sequatur in lucem editum fuisse anno CCXXX; cumque mortuum dixerimus anno CCLXXXII sequetur porro, eum vivendo explevisse annos dumtaxat LII: quæ, ætas laboribus ac itineribus ab eo suceptis par erat. Fac modo Dometium Probo paulo juniorem natu; aut, si vis, etiam geminum; genitus ex illo non fuerit Metrophanes ante annum Christi CCL: quo si natus statuatur; pervixerit ad annum ætatis LXXV aut VI, quæ, accedente infirmitate, tam gravis videri potest, ut convenire ipsum ad Synodum prohibuerit, atque e vivis etiam eripuerit.

[33] [Sed hæc supponunt fundamentum non certum,] Hactenus non male videtur procedere discursus, ætasque Metrophanis aliquo modo definiri; si tamen discursus ac definitionis fundamenta non vacillent. Injicit enim mihi scrupulum Vopiscus, qui nullum agnoscit Probi fratrem, ubi agnoscere tamen deberet, ut pote familiam ejus recensens. Ait enim, Probum oriundum e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, affinitate non magna;…patrem ejus, nomine Maximum; .. apud Ægyptum vita functum esse, uxore ac filio & filia derelictis. Filium reliquit, teste Vopisco, Probi pater, non filios: nisi forte suspicari cuiquam lubeat, [quod Probus Imp. fratrem habuerit Dometium.] de legitima tantum prole istic Vopiscum agere, non item de illegitima & notha, qualis Dometius potuerit esse. Sed cum fratribus illipaßim annumerari non soleant, ipsaque Menæa Probum ac Dometium fratres appellent, quid est cur nothum suspicemur alterutrum; & hunc potius quam illum? Quamobrem si fratres sunt, uti loquuntur Menæa, sint uterini: si tales non sunt, ut Vopiscus censet; ne quidem sint nothi.

[34] [Quid si illum habuerit filium?] Sed quid tandem, si Dometium non fratrem Probi Imperatoris, sed filium faciamus? uti faciunt Acta Græca S. Adriani, nuper e Codice Cæsareæ Bibliothecæ, ubi XXVI Augustireferuntur, nobis descripta. Faciunt enim illa Adrianum suum ac Dometium fratres, Probi Imperatoris filios, qui post obitum patris religionem Christianam amplexi sunt. Dometio porro Episcopatum Byzantinum post mortem Titi, duosque filios Probum ac Metrophanem, (quod & Menæa faciunt) adscribunt. Filios reliquisse Probum Imperatorem neque asserit Vopiscus, neque negat, nisi forte tacendo; asserit tamen, posteros Probi, vel odio invidiæ vel timore, Romanam rem fugisse; & in Italia, circa Veronam ac Benacum & Larium, atque in his regionibus, larem locavisse. Ubi fuga posterorum Probi, quæ odio, invidiæ aut timori adscribitur, rectius forte dicetur suscepta esse amore Religionis Christianæ; [sed tunc Metrophanes non multo major annis 55 fuisset cum obiit.] & quæ Veronam primum instituta est, potest postea Constantinopolim promota fuisse. Atque ita favere Vopiscus sententiæ, hoc ipso numero propositæ, videri posset. Verum isthæc conciliari non possunt cum grandæva senectute Metrophanis, sub Concilium Nicænum mortui. Collegimus enim supra ex Vopisco, Probum Imperatorem ante annum vulgaris æræ CCXXX natum non fuisse: genuerit ergo anno CCL Dometium, & hic anno CCLXX Metrophanem, pro vita hujus non super sunt amplius quam anni LV aut VI, qui sane gravis ætas & longa senectus dici nullo modo possunt.

§. V. Episcopos fuisse Byzantii ante Metrophanem, non probatur auctoritate Nicephororum, sive Patriarchæ sive Callisti, Pseudodorotheum secutorum.

[35] Diximus quædam supra de succeßione Episcoporum Byzantinorum, Titi, Dometii, Probi, Metrophanis, [Episcopos Byzantinos e Pseudodorotheo] de quibus hactenus non satis certa potui aliunde elicere, ac dubito an elici omnino aliunde possint. Annumerat quidem etiam S. Nicephorus in Chronographia sua eosdem Episcopos Byzantinos una cum decessoribus eorum continua serie, initium ducens a S. Andrea Apostolo: sed annumerat iisdem pene verbis, quibus in Commentario fictitii Dorothei leguntur: ita ut non immerito dixeris, Nicephorum in manibus habuisse ac secutum esse Commentarium istum; [profert etiam S. Nicephorus,] gloriæ atque antiquitatis Sedis suæ studio sum magis, quam inquirendæ discernendæque veritati intentum. Corrigit tamen errorem Commentarii gravißimum; sed corrigendo non minus gravem committit. Nam posteaquam Castino Episcopatum VII annorum adjudicavit Commentarius, mox addit: οὖν Κωνσταντῖνος ἐν τῷ πρώτῳ αὐτοῦ ἔτει ἐκκλησίαν ἄλλην ἀνίστησιν ἔσωθεν τοῦ Βυσαντίου, κατὰ τὸ βορειον μέρος, Εὐφημίας τῆς Μάρτυρος τῶν οἶκον προσαγορεύσας, κατ᾽ αὐτὸν τὸν καιρὸν μαρτυρησάσης αὐτῆς. Constantinus igitur primo ejus anno ecclesiam excitavit aliam in ipso Byzantio, septemtrionem versus, … eamque appellavit Euphemie Martyris, per illud ipsum tempus martyrio affectæ.

[36] Vide hic sis ἐν τῷ πρώτῳ αὐτοῦ ἔτει, an explicare velis annum primum ipsius Constantini Imperatoris, an vero Castini Episcopi. [palmarem ejus corrigens errorem,] Alterutrum quidem necessario dicendum; sed neutrum cum veritate componi ullo modo potest. Neque enim primo Episcopatus Castini anno (quæ explicatio tamen magis obvia est) ædificare S. Euphemiæ ecclesiam potuit Constantinus; cum juxta calculum ipsius Commentarii & stabilitam a nobis Metrophanis mortem, Castini obitus annis fere XXX præcesserit ortum Constantini. Sed neque primo ipsius Constantini jam Imperatoris id fieri potuit. Cum is primis imperii annis, sat multis, in Occidente domandis hostibus intentus, Constantinopolim toto illo tempore ne oculis quidem aspexerit suis: nec absens ædificandam Christianis ecclesiam curare poterat in urbe, alterius, & quidem acerrimi Christianorum persecutoris, dominio tunc subjecta.

[37] Non potuit tam ἀδύνατα non videre Nicephorus. Quamobrem ædificationem ecclesiæ Euphemianæ non tribuit Constantino Imperatori; [sed in alium ipse impingens] sed ipsi Castino Episcopo. Verum infeliciter Charybdim fugiens in Scyllam incidit, extruendo S. Euphemiæ Martyri templum, multo ante tempore quam ipsa martyrium subiit, imo fortaßis ante quam vivere cœpit; adeo ut dicendum sit, Nicephorum vel non considerasse tempus martyrii S. Euphemiæ, vel suum ipsius computum oscitanter nimis ac temere fecisse. Ponit enim ipse inter Castini mortem & initium imperii Constantini, Episcopos tres Titum, Dometium ac Probum, iisque universim adscribit sedium suarum annos LXIX: quibus detractis ab anno vulgaris æræ CCCVI, quo imperare Constantinus cœpit, mors Castini debet incidisse in annum CCXXXVII. Iam vero Euphemiam constat ex Actis ejus, certasse pro Christo ac fide sub Diocletiano Nicomediæ, & verosimiliter sub finem Imperii ejus paulo ante quam Constantinus illud suscepit. Nicephoro huic sancto consonat (quod ad Episcopos Byzantinos aliaque modo tacta attinet) Nicephorus alter, [Consentit illi Nicephorus Callistus,] cognomento Callistus, lib. 8 hist. Eccles. cap. 6; sic ut ex illo vel mutuatus sit sua, vel uterque eumdem Pseudo-dorotheum secuti, in eosdem inciderint errores. Quare alia refutatione opus non est contra Nicephorum Callistum, quam adduximus contra Sanctum. [ac similiter errare convincitur.] Unum miratus sum, quod Dominus du Cange, ceteroquin accuratißimus, citans utrumque Nicephorum pro templo Euphemiano, in Petrio per Castinum condito, non observaverit præposteram eorum istic chronologiam. Condidit quidem etiam Constantinus ecclesiam S. Euphemiæ Constantinopoli, sed non in Petrio, neque primis imperii sui annis.

[38] [Uterque nititur Commentario Pseudo-dorothei,] Quotum igitur Episcopum, seu Byzantinum seu Constantinopolitanum, statuemus Metrophanem? Nicephorum utrumque modo diximus perpetuam seriem Episcoporum, ab Andrea Apostolo ad Metrophanem usque, perducere. Sed cum isti, Procopii nescio cujus, e Pseudo-dorothei Tyrii Commentariis excerpta, omnino secuti sint, nihilo plus fidei ista in re, quam Procopius ipse, merentur. Cum autem Procopium hic dico, velim intelligat Lector, Dorotheum, Episcopum Tyri vulgo appellatum; aut potius intelligat Synopsin de vita & morte Prophetarum, Apostolorum & LXX discipulorum, eidem pridem affictam, ideoque Pseudo-Dorothei Tyrii merito inscribendam. Refutat Synopsis illa se ipsam in Abdia, Jona, Hieremia, Elisæo & aliis: [pridem nullius fidei declarato,] monetque Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis, istic numerari inter LXX Discipulos Christi, qui ab Apostolo Paulo nominantur, etiamsi ethnici fuerint vel feminæ; & illos omnes non solum discipulos Domini, sed etiam Episcopos fingi. Non meminissem, inquit idem, libri tam fabulosi, nisi vidissem a multis citari & non minimi fieri.

[39] [nunc primum integre edito,] Assentiuntur nunc Bellarmino Eruditi omnes, qui Synopsin illam, in Bibliothecis Sanctorum Patrum atque alibi editam, aliquando legerunt. Assentientur vero etiam magis, qui eamdem a Cangio nuperrime cum Chronico Paschali græco-latine impressam consideraverint. Quamvis enim in multis, puta in Apostolis & LXX discipulis, concordent editiones illæ, antiqua Latina & novißima Latino-græca: discrepant nihilominus, quod illa vitas Prophetarum longiusculas pertexat; hæc vero vix aliud quam unius aut alterius Prophetæ nomen adscribat: rursum ac præcipue, quod hæc (illa omnino tacente) fuse recenseat primos Byzantii Episcopos ad quartum usque seculum; quodque in fine auctorem seu collectorem sui faciat Procopium quemdam, qui presbyterii dignitate donatus, vitæ sanctitate & eloquentia præstans, [cum conclusione sua & nomine auctoris novi,] & in omni circa disciplinas concinnitate & experientia semper versatus, cum in historicos sanctissimi & beatissimi Episcopi & Martyris Dorothei Commentarios incidisset, hæc omnia scriptis nobis reliquit. Gratias igitur agamus illius laboribus & immortali memoriæ, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

[40] Ita terminatur Synopsis seu Commentarius iste editionis Cangianæ. [& insertis ei Episcopis Byzantii,] Ex quibus intelligitur Pseudo-Dorotheum Tyrium, primarium auctorem fieri Commentarii istius: ex illo vero sua omnia descripsisse sub annum Christi DXXV, uti mox videbimus, Procopium: & hæc ipsa Procopiana a tertio aliquo fuisse proposita, uti nunc sunt. Ubi consideranti mihi attentius Commentarium hunc Procopianum (ita enim rectius appellabitur quam Dorotheanus) quod Synopsibus aliis de Apostolis ac Discipulis, quotquot vidi, superaddat, ut modo dixi, seriem Episcoporum Byzantinorum, aliaque, ad stabiliendam antiquitatem atque adeo primatum ipsum (si Superis placet) Sedis Constantinopolitanæ supra Patriarchales reliquas ac ipsam Romanam:, [quos in laudem Ecclesiæ CP.] hæc, inquam, consideranti mihi suspicari lubet, hanc partem, tamquam novam laciniam, Synopsi reliquæ, fortaßis aliquanto vetustiori, infeliciter adjectam esse sub annum DXXV; quo Ioannes Papa Constantinopolim venit, ac nonnulla contentio, aut certe periculum contentionis fuit, de primo loco sedendi, inter Ioannem Papam & Epiphanium urbis istius Patriarcham. Iubetur enim istic post recensitos Episcopos Byzantinos Procopius ille prodere ætatem qua vixit, & non obscure indicare intentionem qua scripsit; videlicet extollendi Ecclesiam Constantinopolitanam, no tantum supra reliquas Patriarchales (quod seculo quarto jam conati fuerant Græci per canonem Concilio CP. primo intrusum, certe a Pontificibus Romanis constanter repudiatum) verum etiam supra ipsam Romanam, si non dignitate primi prædicatoris Euangelici, saltem prioritate (ut Philosophico utar vocabulo) prædicationis. Byzantinis enim ante ab Apostolo Andrea annuntiatum esse Euangelium datosque Episcopos, contendit, quam Romanis a Petro. Sed audiamus ipsa fabulosæ Synopseos verba.

[41] Postquam seriem suorum Episcoporum in Metrophane absolvit, ita prosequitur: Hæc ab omni virtutum genere insigni Dorotheo in Commentariis Latinis relicta, [antiquiores facit Romanis.] a nobis excerpta sunt, Philoxeno & Probo Coss. quando Constantinopolim venit Joannes Romæ Episcopus. Persuasus enim ab urbis Archiepiscopo, ut secum in Natali Christi Sacris operaretur; id facere renuit, nisi ante urbis Episcopum primus ipse Sacra faceret: antea namque Romam quam Constantinopolim Episcopum nactam fuisse. Ex hisce igitur oborta contentione, convenientes inter se Constantinopolitani, ex magni Dorothei Commentariis ostenderunt, Episcopatum Constantinopolitanum Romano antiquiorem esse. Et Joannes quidem Romanorum Episcopus, Dorothei scripta vera esse asserebat; præferri tamen se debere Constantinopolitano contendit, quod Principis Apostolorum teneret locum: cujus tandem rei gratia prærogativa ipsi cessit, non quod ante Constantinopolitanum Romanus extiterit Episcopatus.

[42] [Absona quædam e Commentario illo delibantur,] Ita lubuit homini Græco, in gratiam sui Patriarchæ, Græca fide loqui: cujus ut fatuitas clare patescat, suaque plane pereat auctoritas Commentario tam male concinnato, operam non perdidero, si delibavero absona quædam ac inepta ex ista Episcoporum CP. narratione; quod hactenus neminem in particulari fecisse scio. Incipit Commentarius iste de Episcopis hoc modo: Ipse igitur magnus Pontifex Dorotheus scripto reliquit, venerandam ædem sanctæ & invictæ martyris Euphemiæ in Petrio, a quodam Tito primum fuisse conditam. Qui quidem Titus, [de ecclesiæ S. Euphemiæ,] cum Byzantii esset Episcopus, in eaque urbe martyrio vitam terminasset, juxta veteres muros depositus est. Quam Tito hic adscribit fundatam ecclesiam S. Euphemiæ, postea attribuit Castino Episcopo, aut certe Constantino Imperatori: quamque hic ponit in Petrio; postea collocat ad Anemodulium: cum tamen de eadem ecclesia agi utrobique necessario debeat.

[43] Post hæc continuo addit, ex eo tempore quo S. Andreas Apostolus Byzantium, aut potius Argyropolim, advenit, tantam co Christianorum multitudinem confluxisse, ut aliis in locis nuspiam invenirentur tot: ne Antiochiæ quidem, credo, aut Hierosolymis, aut Romæ. [de Christianis Byzantii conversis,] Mox Licinii atque Diocletiani persecutiones ita conjungit, ut sub illis Titum martyrio affectum dicat. Cum tamen constet nuspiam Imperatorem aut Cæsarem fuisse Licinium, Diocletiano imperante. Ut nihil dicam, quod, juxta calculum Auctoris, jam obiisse debuerit Titus, antequam imperare cœpit Diocletianus. Quale vero monstrum quod subjungit? Interfectum ubi dixerat, Titum esse sub Licinio ac Diocletiano, adstruit deinceps (nempe post Diocletianum) Caro ejusque filiis Imperium, ordine omnino præpostere: quibus præterea perperam affingit, [ac imperii Cari,] quod ad Christianorum norum supplicia promiscue progressi sunt, ex iis ad mille singulis diebus necantes. Ecce autem mirabiliter resuscitat Licinium, quem modo dixerat ante Carum tyrannidem cum Diocletiano exercuisse; [de Licinio iterum imperante,] nunc post Cari necem Nicomediæ versatum ait, ibique interfecisse Adrianum Probi filium, quem tamen sua Acta præcitata, Probi (utique Imperatoris) fratrem faciunt, nescio qua utrique fide.

[44] Pergamus porro. Titum, de quo supra, primum extitisse Constantinopoleos, [de Episcopatu Titi,] pro ut hanc a Byzantio distinguit, Episcopum, affirmat: videlicet, annos facile L ante dedicatam Constantinopolim, Episcopatu, (si tamen Episcopus umquam fuerit) & vita functum. Sed hæc ipsa quasi præambula ad Catalogum Episcoporum Byzantinorum auctori sunt. Hinc serio rem agere videtur, orsus ab Andrea Apostolo, quem Byzantium negat ingressum, ob crudelitatem Zeuxippi, [de ignota Zeuxippi crudelitate,] locum illum tunc regentis. Quis iste Zeuxippus & unde? Dicam cum Baronio, ad annum XLIV num. 31, similem Nicephori textum, e nostro hoc verisimiliter desumptum, citante: Fide nutant hæc, ob apertum mendacium de Zeuxippo tyranno: nullus enim incumbebat tempore Claudii tyrannus in Thracia, quam provinciam Præses summa pace moderabatur. Dicitur Andreas Argyropoli primū Stachym Byzantinorū Episcopum constituiße. Ei successit Onesimus, cujus meminit Paulus Apostolus in Epistola ad Philemonem. [de ficto Onesimi Episcopatu,] Reclamat hic tota antiquitas, in Epistolis S. Ignatii Martyris, & Martyrologiis plerisque vetustißimis, quæ Onesimum, Pauli discipulum, & ab eo Philemoni commendatum, constanter appellant Episcopum Ephesinum, S. Timothei successorem ac Martyrem; ut videre est in Commentario nostro Historico de Sancto illo, die XVI Febr. & in Menologio Sirleti I Decembris.

[45] Onesimo successorem dat noster Polycarpum, ac reliquos deinceps enumerat Episcopos suos usque ad Metrophanem, [de excessu annorum Episcopis attributorum,] qui ponitur vicesimus secundus. Annos quoque Sedis adscribit singulis; nulla tamen sanctitatis, nulla martyrii aut obitus, nulla gestorum mentione facta, quasi hæc omnia ignorasset, contentus aßignasse aut affinxisse singulis durationem Episcopatus sui. Sed & hanc quam apte distribuerit, indagare volui, comperique solorum Episcopatuum, nullis Interepiscopatibus annumeratis, annos CCCVI; quos si detraxeris ab annis CCCXXV æræ vulgaris, quot effluxisse diximus cum Metrophanes obiit; concludes, anno ejusdem æræ vicesimo Stachym primum fuisse ordinatum Argyropoli Episcopum a S. Andrea Apostolo, annos ut minimum X antequam ipse ad Apostolatum vocatus esset; ac XIII ante ascensionem Domini nostri Iesu Christi. Quod si XIII istis annis adjungas alios XI, qui, testibus Baronio atque Henschenio, elapsi sunt ab ascensione Domini, priusquam Apostoli in suam quisque provinciam abierunt, Euangelium prædicaturi; concludere cogeris, Stachym (quem noster primum Byzantii ab Andrea creatum vult Episcopum) jam ab annis XXIV ut minimum, illic Episcopum fuisse, antequam fuerit Andreas eo profectus.

[46] Sed & Argyropolis; de qua frequens meminit Auctor Synopseos, aurem mihi vellicat. Ait, istic ab Andrea Apostolo erectum Christo altare, & Stachym constitutum Episcopum, multaque sanctorum corpora deposita esse. Quæ, quæso, Argyropolis ista, tot titulis celebranda, ubi hic statuuntur quodammodo incunabula Ecclesiæ Byzantinæ & Constantinopolitanæ? [de Argyropoli nulli tum nota,] Nullam illius hactenus contigit uspiam invenire mentionem, primis æræ Christianæ seculis, nisi apud hunc nostrum. Primus, quem præterea meminisse illius scio, est Nicephorus Callistus; qui lib. 14 cap. 24, Argyropolim unum e suburbiis Constantinopoleos, e regione Chrysopoleos ponit; illoque primum nomine donatam fuisse asserit ab Attico Episcopo CP. qui seculo V ineunte floruit. Nunc vero unde hauserit is, qui primus Commentarii auctor fingitur, quique in Metrophane Catalogum suum finiens, sub eodem scripsisse videri vult; imo illum nuper Episcopatum iniisse dicit: unde, inquam, hauserit is vocabulum Argyropolis, seculo integro post Metrophanem dumtaxat inditum?

§. VI. Quotus Byzantii Episcopus fuerit Metrophanes.

[47] Fateor, contra communem medii ævi, & communißimam recentiorum opinionem, [Episcopus Byzan. primus, aut inter primos, Metrophanes,] scripturum me, si primum Constantinopoleos aut potius Byzantii Episcopum ponam Metrophanem, tribus a Christo nato seculis jam elapsis florentem. Ponam tamen, pace aliter sentientium, tantisper, quod adstruere jam cœpi, donec melior atque antiquior auctoritas sententiam me meam mutare cogat: videlicet, verisimillimum esse; primum, aut certe inter primos, Byzantii Episcopum sedisse Metrophanem. Auctoritas Nicephori utriusque huc spectans, quam posteri fere secuti sunt, jam convulsa est in Pseudo-dorotheano seu Dorotheo-procopiano Commentario. Eidem Nicephori, quod dicant Byzantii Christum ab Andrea prædicatum, [nil contra obtinente utroque Nicephoro,] ecclesiam fundatam, Stachym Episcopum ordinatum fuisse, ex eodem hausere Commentario: arguunturque a Baronio ad annum 44 num. 31 (& argui in ceteris, quos deinde annumerant Episcopis, eodem jure possunt) tamquam ex apocryphis illa acceperint.

[48] Putat præterea idem Baronius, Ecclesiam Byzantinam a Petro Apostolo fuisse erectam. [aut litteris Agapeti Papæ:] Rationem cur ita putet, lego ad eumdem annum 44 num. 12, desumptam ex Epistola Agapeti Papæ, Constantinopoli scripta ad Petrum Hierosolymorum Patriarcham, de depositione Anthimi & subrogatione Mennæ in Sede Constantinopolitana, quæ lecta fuit in Concilio CP. sub Menna, ac refertur in fine Actionis ejus primæ, apud Labbeum Tomo 5 col. 47. Leguntur in Epistola illa, ad commendationem Mennæ, sequentia: Et hoc dignitati ejus (Mennæ) additum esse credimus, quod a temporibus Petri Apostoli, nullum alium umquam Orientalis Ecclesia suscepit Episcopum, manibus nostræ Sedis ordinatum. Et forsitan vel ad demonstrationem laudis ipsius, vel ad repellendos inimicorum insultus res tanta contigit; ut illis ipse similis esse videatur, quos in his quandoque partibus, ipsius Apostolorum primi electio ordinavit.

[49] [quibus commode explicatis] Quemadmodum hæc verba moverunt Baronium, ut fundationem Sedis Byzantinæ attribueret Petro præ Andrea; ita mihi ne quidem satis argumenti afferunt, cur eam Petro etiam adscribam. Quod enim illie dicitur, Apostolus Petrus in his quandoque Partibus, aliquos ordinasse, nescio cur ad ecclesiam CP. potißimum referendum sit. Cum enim paulo ante simpliciter loquatur Pontifex de ecclesia Orientali, eamque dicat a temporibus Petri Apostoli, nullum alium umquam, præter Mennam a se institutum, suscepisse Episcopum, a Pontificibus Romanis ordinatum; optimo jure hæc verba, in his partibus, intelliguntur de Orientalibus, pro ut Orientalis Ecclesia distinguitur ab Occidentali; in qua paßim Episcopos ordinabant Pontifices Romani; non item in Orientali: in quatunc tandem post tempora S. Petri, qui Antiochiæ saltem successorem suum instituerat, Episcopum a se ordinari, ipsi sic ordinato honorificum & gloriosum sum existimat Agapetus; nihil asserens an a Petro C. J. Apostolo Constantinopoli, an Antiochiæ, an Alexandriæ ordinatus quandoque sit Episcopus: sed ordinatum ab eo esse in Ecclesia Orientali, cujus pars Antiochena est, prima Petri ac deinde institutorum ab ipso Episcoporum Sedes.

[50] Quod si quis etiam omnino velit, verba præmissa de Constantinopoli intelligenda esse; is non continuo nos coget, eorum auctori, Encomiasten potius Mennæ, [opponuntur litteræ Gelasii itidem Papæ,] quam Historicum agenti, deque re eatenus scriptoribus omnibus ignota post secula demum quinque obiter scribenti, fidem indubitatam adhibere. Imo objicere quis poterit Agapeto Gelasium, ejus decessorem itidem Pontificem Romanum, qui in Epistola ad Dardaniæ Episcopos, Byzantium facit ecclesie Heracleensis parœciam; & Codinum, qui jus ordinandi Patriarcham CP. Episcopo Heracleæ tribuit; quia, inquit cap. 20 de Officiis, Byzantium olim ad Episcopum Heracleæ spectabat; videlicet tamquam parœcia, uti ait Gelasius, [Byzantium parœciam Heracleæ facientis.] & pars territorii, Episcopo Heracleensi subjecti. Sumitur enim paßim apud mediæ ætatis scriptores parœcia pro districtu juris Episcopalis, uti provincia pro districtu juris Metropolitici, uti docet Cangius in Glossario voce parochia. Fuerit igitur Byzantium parœcia, factumque deinde sit Episcopatus, quem sub annum æræ vulgaris CCCXXX, ab Europæ provincia, seu illius Metropoli Heraclea, uti ait Chronicon paschale, avulsit Constantinus Magnus, Præfecto prætorio & Præfecto urbi ceterisque majoribus Magistratibus in eo constitutis.

[51] Sed potiora asserti nostri argumenta proferamus. Chronicon paschale, modo citatum, [Metrophanem primum Episc. probant] cui illustrando subjunxit Cangius Commentarium Dorotheo-procopianum sæpe memoratum, nullum agnoscit Episcopum Byzantinum aut Constantinopolitanum ante Metrophanem: sed Imperii Constantini anno VIII, id est, vulgaris æræ CCCXIII, ponit tandem initium Episcopatus illius, [Chronicon Paschale & Theophanes] his verbis: Byzantinæ ecclesiæ primus præest Metrophanes annos XI: cujus deinde successorem subjungens, Consulibus, inquit, Severo & Rufino, id est anno Christi CCCXXIII Byzantinæ Ecclesiæ secundus præest Alexander annis VII. Tabulæ chronographicæ, Theophanis textui interpositæ, cujuscumque auctoris illæ sint, forulos Patriarchatibus destinatos, quoad Constantinopolitanum incipiunt replere biennio citius, videlicet sexto Constantini anno, & tunc, cum ante solum noverint tres Patriarchas Orientales, addendos Romano Pætriarchæ, ordiuntur quintam ejusmodi seriem, scribendo; Byzantii primus Episcopus Metrophanes annis X. Confirmari horum auctoritas summopere debet e Patriarcharum CP. catalogis Mss. quorum plures antiquos, ait Carolus a S. Paulo, Abbas Fuliensis, in sua Geographia sacra pag. mihi 217, in regia Bibliotheca reperimus, & in omnibus Metrophanes, Constantini synchronus, primus recensetur: qui etiam Archisacerdos primus magnusque civitatis Constantinopolis, [& antiqui Mss.] in perantiquo Græco Ms. dicitur. Ipsa etiam verba Græca, in margine hæc addit, Πατριᾶρχαι Κωνσταντινουπόλεως. Ἀρχιθύτης πρώτιστος ἐν πόλει μέγας ἄριστος ἀνὴρ, Ἱερὸς Μετροφάνης.

[52] Cedrenus in Compendio non omnino primum facit Metrophanem Episcopum, [sed quartus est apud, Cedrenum,] inquiens, Annum nonum imperante Constantino, Metrophanes IV Episcopus Byzantii creatus est. Primum constituerat sub Antonino Caracalla, qui ab anno CCXI ad CCXVII imperavit, dicens, eo tempore primum Byzantii Episcopum constitutum esse Philadelphum (ignorat hunc Dorotheo-procopianus Commentarius) & annos III præsedisse. Ante enim, uti idem prosequitur, per octennium Ecclesiæ præfuerat quidam Presbyter. Secundum ponit sub Maximini imperio Eugenium, qui Episcopatum Byzantinum occuparit ac gesserit annos XXV.

[53] Tertium Episcopum non reperio apud Cedrenum, qui sane diutius quam credi potest sedisse debet, [non recte tres priores ponentem.] si recte suas inivit rationes Auctor. Nam Antoninus Caracalla, cujus tempore asserit sedisse Philadelphum, vivere desiit anno CCXVII, annos fere centum ante Metrophanis Episcopatum: e quibus tres Philadelphus, viginti quinque Eugenius implentes, septuaginta circiter, tertio non nominato Episcopo relinquunt aßignandos. Ut nihil dicam, a morte Antonini Caracallæ ad imperium Maximini annos XVIII interceßisse; quorum tamen tempore Episcopatum quemque suum vult tenuisse; Philadelphum sub Antonino per annos tantum tres, Eugenium vero sub Maximino per annos XXV, sic ut inter utrumque Episcopum ingens hiatus XV ut minimum annorum interveniat; & longe ingentißimus subsequatur usque ad Metrophanem annorum facile L, vix ab unius Episcopatu implendus.

[54] Vidimus hactenus, quam insulse de primis Byzantii Episcopis loquantur Commentarius Dorotheo-Procopianus, [Nos eumdem Metrophanem Æpiscocum I ponimus] & qui illum sive ex inadvertentia sive ex ambitione sequuntur Nicephori duo, tam Patriarcha quam Callistus: quibus annumerari etiam possunt Gregorius quispiam Monachus, & Catalogus Byzantinorum Episcoporum editus a Leunclavio. Vidimus quoque quantum retrahat initium istorum Episcoporum Cedrenus, Episcopos fortaßis nominans, qui vice Heracleensis Episcopi, Byzantii sacra procurabant, Chorepiscopi potius dicendi. Vidimus etiam quam parum sibi cohærentem faciat succeßionem, trium a se nescio ubi repertorum, usque ad Metrophanem, quem quartum appellat, appellandum verius primum, uti appellant Auctores paulo ante a nobis citati; Theophanes, Chronicon Paschale, codices Mss. quibus & nos omnino subscribendum putamus, nullumque ante ipsum, Byzantii agnoscendum Episcopum; nixi tum Theophanis, [confirmamusque ex Eusebii silentio, alios non referentis;] & Chronici citatorum, expresse ita asserentium, verbis; tum etiam (& ni fallor solidißime) silentio Eusebii, qui tam in historia Ecclesiastica & Vita Constantini, quam in Chronicis, licet variarum Ecclesiarum Episcoporumque iis præsidentium nominatim mentionem faciat, nuspiam tamen, quod sciam, facit Byzantini, nisi tantum in Vita Constantini libro 3 cap. 7, ubi per τὸ regie urbis Antistitem; quod intelligendum diximus de Byzantino seu Constantinopolitano Metrophane.

[55] Certe Valesius, qui inter Indices suos Eusebio adjectos, recenset quoque ordinem Episcoporum urbis Romæ, Alexandriæ, Antiochiæ, & Hierosolymorum juxta Eusebium, additque nonnullos etiam Laodiceæ in Syria, & Cæsareæ in Palestina; nullum novit Byzantinum, nullum Constantinopolitanum: quos tamen æquum erat recenseri ab Eusebio, [cum tamen ex instituto suo deberet,] qui capite 1 Historiæ suæ ecclesiasticæ præfatur, se sanctorum Apostolorum successiones ac temporum seriem, a Christo nato ad sua usque tempora, describere; nec non eos recensere, qui præcipue in celeberrimis civitatibus Ecclesias non sine laude rexerunt; quique subinde per ordinem temporum sua quisque ætate verbum Dei vel voce vel scriptis prædicaverunt, denique qui tum superiori memoria, tum sua ætate, pro religionis defensione tormenta ac mortem ipsam perpessi, fortissime certaverunt. Et non multo post repetit, se, si non omnium, illustrissimorum certe, Servatoris nostri Apostolorum successiones in iis Ecclesiis, quæ etiamnum celeberrimæ hadentur, posteritatis memoriæ commendare. Iam vero, amabote, quæ fuit ætate Eusebii celebrior civitas Constantinopoli? Cui Apostolorum, excepto Petro, cedere dignitate aut sanctitate debet Andreas? Nullusne in prætensa succeßione Episcoporum verbum Dei vel voce vel scriptis prædicavit? Nullusne e tanto numero, in tot persecutionibus, etiam Byzantii propriis sub Zeuxippo, ut vult Pseudo-dorotheus, fidem sanguine suo confirmavit? Adhæc Eusebius ipse, qui aliquot annos post ædificatam dedicatamque Constantinopolim superstes, in laudem Constantini ac urbis ejus multa operose scripsit, num taciturus fuerit summam laudem, quæ ex antiquitate fidei, Byzantinis per Apostolum Andream aut, si malueris, Petrum annuntiatæ; ex perpetua Episcoporum serie, ad sua usque tempora perducta; e zelo, sanctitate, ac nobilitate eorum (præsertim si Imperatorum quoque fratres ac nepotes illic præfuerunt) derivari posset? Cum tamen taceat de his omnibus, quæ aptißima ac propria scriptioni ejus materia erant, contraria auctoritas, & quidem Dorotheo-procopiana major, proferri debebit, ut credam Episcopos, qui prætenduntur, unquam extitisse Byzantii.

[56] In tanto prætensorum Episcoporum numero, de uno dumtaxat Stachy reperio mentionem fieri in Martyrologio Romano, [Objicitur Stachys ab Andrea Ep. ordinatus] die ultimo Octobris, his verbis: Constantinopoli S. Stachys Episcopi, qui a beato Andrea Apostolo primus ejusdem civitatis Episcopus ordinatus est. Hæc primus Martyrologio Romano inseruit Baronius, desumpta e Menologio Sirleti, illo ipso die ultimo Octobris, ita referente: S. Stachys, ab Apostolo Andrea Episcopus constitutus est, qui & Ecclesiam in Argyropoli ædificavit, in quam conveniebat Christianorum multitudo innumerabilis, quam beatus Episcopus docebat; cumque ita vixisset annos XVII, dormivit in pace. Coincidunt cum his Menæa impressa, hoc fere solo discrimine, quod nominent locum, ubi Episcopus ab Andrea Apostolo ordinatus est, Byzantium; quodque Episcopatui ejus tantum adscribant annos XVI. Sed hæc porro unde desumpta sunt? Quod Stachys constitutus sit Episcopus ab Andrea Apostolo; negabit Baronius, uti vidimus num. 48. [rationibus invalidis.] Quod ecclesiam ædificarit in Argyropoli; negat ipsa Argyropolis, quæ tunc nulla fuit ex num. 46. Quod Christianorum multitudo innumerabilis eo confluxerit; credere vix sinunt ipsa Ecclesiæ prætensæ primordia, præsertim persecutione Zeuxippi, ut vult Pseudo-dorotheus, (cujus hæ & præmissa phrasim sapiunt) agitatæ. Certe Menæa, æque ac Menologium citatum, in multis secuta videntur ineptum quo de agimus Commentarium; idque manifestius patebit, si cum hoc ipso contuleris, quæ illa & imprimis Menologium habent XXVI Augusti de duobus Adrianis Martyribus, altero Nataliæ marito, altero Probi Imperatoris, ut utrobique dicitur, filio, Dometii Episcopi Byzantini fratre.

[57] Tribuamus tamen aliquid supra Commentarium istum ritualibus libris, [Illo tamen dato,] quamquam illo posterioribus; & Stachym non modo Sanctum agnoscamus: sed & Episcopum fuisse concedamus, & quidem ab Andrea Apostolo, si ita vis, Byzantio præfectum: quis succeßionem ejus ad Metrophanem usque per tria fere secula confirmabit, non secutus Commentarium sæpe memoratum? Nullusne inter tot Episcopos primitivæ Ecclesiæ, ab Apostolo fundatæ, Sanctus, præter unum Stachym? Solumne Byzantium inter tot procellas persecutionum, late circum grassantium, [quid probas ipsum habuisse successores?] immune tempestatis semper fuit; ut nullus istic Episcopus pro fide sanguinem fuderit? Nullum certe agnoscunt rituales libri ante Metrophanem, aut sanctum aut Martyrem Episcopum Byzantinum; imo nec ipse Commentarius agnoscit, præter unum Titum, quem martyrio vitam terminasse dicit, multaque edidisse miracula, qualia Servator ediderat. Et tamen hæc omnia cum auctore suo sacros latent scriptores. Quid ni etiam, [cum possit in eo cœpisse ac defiisse episcopatus.] cum sub Zeuxippo tam atrox persecutio in Christi sectatores mota dicantur, ut Apostolus Andreas Byzantium ingredi non sit ausus; quid ni, inquam, episcopatus ille in Stachy cœpisse, in eoque desiisse mox potuit?

[58] Neque mihi auctoritatem Baronii quis opponat, in Martyrologio ad diem XX Februarii referentis Constantinopoli S. Eleutherium Episcopum & Martyrem; [Eleutherium frustra Episcopum facit Baronius:] quem de inde in Notationibus suis Episcopum Byzantinum ordine octavum facit, citans in rem suam utrumque Nicephorum, Episcopum quidem in Chronographia; Callistum vero in historia lib. 8 cap. 6 & lib. 15 cap. 23. Sed illa Baronii auctoritas tanti non fuit Decessoribus nostris, ut quem ille loco citato Sanctum & Episcopum facit Eleutherium, ipsi inter Sanctos reponere ausi sint; contenti retulisse ipsum in Prætermissos, & ostendisse quam frustra citentur testes sanctitatis Eleutherii hujus, qui de sanctitate ejus ne somniarunt quidem; nedum in scriptis suis meminerunt, ut videre est apud ipsos locis citatis,, & in Februario nostro inter Prætermissos ad diem XX col. I in fine.

[59] Templum quoque, quod S. Eleutherio Constantinopoli sacrum fuit, & cujus Clericum dissolutæ vitæ, [ejus templum Episcopi nō est, sed Martyris tantum.] cælitus morte punitum, scribit Callistus lib. 15 cap. 23, perperam adscribit prætenso Episcopo Eleutherio Baronius; cum sit Martyris tantum; quem ipse, ex Menologio Sirleti, in Martyrologium suum transferens ad diem IV Augusti ait, Senatorii ordinis Constantinopoli fuisse; & pro Christo in persecutione Maximiani gladio cæsum esse. Huic eidem Martyri ecclesiam istam loco citato tribuere censendus est Callistus, cum Martyrem tantum, non item Episcopum eum appellat; quemadmodum eidem illam adscribunt, apud Cangium in CP. Christiana, Synaxaria ad XV Decembris, quo hujus S. Eleutherii Martyris festus dies agitur apud Græcos, quamquam & IV Augusti apud eosdem, uti & Latinos, agatur etiam. Celebris enim hujus memoria fuit Constantinopoli, tum quod Byzantio oriundus, tum quod Senatorii ordinis & Cubicularius Imperatoris fuerit: ut mirum nonsit, indigenæ quoque suo templum struxisse Constantinopolitanos, qui struebant promiscue omnibus, martyrio & sanctitate celebrioribus, quorum apud se memoria specialis aut Reliquiæ erant.

DE SANCTO MARTIALE
EPISCOPO SPOLETANO IN UMBRIA.
Ex Ughello de Episcopis; & Iacobillo de Sanctis Umbriæ.

CIRCA AN. CCCL.

[Commentarius]

Martialis, Episcopus Spoletinus in Umbria(S.)

AUCTORE G. H.

Spoletum illustris Episcopalis urbs Umbriæ, quæ varios hactenus præcedentibus mensibus Sanctos nobis protulit, aliquos etiam hoc Iunio offert: inter quos est S. Martialis, quintus Episcopus, de quo Ferdinandus Ughellus tomo primo Italiæ in Episcopis Spoletanis ista scribit: Sanctus Martialis, a Sancto Papa Silvestro ordinatus, Romano Concilio interfuit anno CCCXXVIII. Olim hujus Sancti festum solitum erat celebrari, [Festum celebratum olim 30 Junii.] ut clare perspici potest in antiquo Kalendario Spoletanæ Ecclesiæ. Obdormivit in Domino die XXX Junii circa annum CCCL, sepultus in basilica S. Petri, de quo Ferrarius. Hæc ibi. Verum apud Ferrarium in neutro Catalogo sive Generali sive Sanctorum Italiæ, neque in ejus Nova Topographia ullam hujus S. Martialis memoriam reperimus. Præterea videtur dies XXX Iunii assumptus, ab ignorantibus diem ejus natalem, eo quod dictus XXX Iunii sit sacer S. Martiali Episcopo Lemovicensi. Ut loco, sic certiori cognitioni propior, & Fulginii in ipsamet Umbria, de hujus Provinciæ Sanctis ac Beatis scribens, Ludovicus Iacobillus, ad hunc IV Iunii, elogium illius aliquod hoc modo texit:

[2] Sanctus Martialis, ob vitæ suæ sanctitatem & multam doctrinam, creatus est Episcopus Spoletanus, in sua patria, circa annum trecentesimum decimum quintum Salvatoris nostri, & confirmatus a S. Silvestro Papa: [Creatus Episcopus an. 315] a quo Romæ celebrato anno CCCXXIV Concilio interfuit, & cum aliis ducentis septuaginta sex Episcopis subscripsit; cum iis stabiliens quæ circa res Ecclesiasticas ordinabantur. Cum autem circiter annos triginta quinque magna cum prudentia, zelo & fructu animarum, suum gregem gubernasset; placuit Domino Deo eum ad se evocare circa annum trecentesimum quinquagesimum die quarto Junii. Aliqui tamen scriptores assignant diem trigesimum hujus mensis, asserentes eo die etiam celebrari ejus festum, [mortuus circa an. 350,] forsan alicujus translationis. Corpus ejus in Ecclesia Cathedrali fuit sepultum, tunc temporis in basilica S. Petri extra urbem sita. Inter alios Sanctos & Protectores Spoletanos, in nova Cathedrali Ecclesia, gloriosissimæ Virgini Deiparæ dicata, visitur depicta hujus Sancti imago vetus, cum hac subscriptione, antiquis characteribus Longobardicis, Sanctus Martialis Episcopus Spoleti. [Antiquæ imagines:] In aula palatii Episcopalis hujus urbis, ubi coloribus expressæ visuntur imagines omnium Episcoporum, Spoletanorum; interponitur etiam imago hujus Sancti, & ad ejus pedes ista verba: S. Martialis Episcopus, an. Do. CCCXXV

[3] Hæc Iacobillus, citatis ad marginem variis Auctoribus, quos secutus est, ejus saltem nomen referentes, [subscriptum nomen Concilio Romano.] nec a nobis operosius requirendos, cum recentiores omnes sint, nec quidquam ab iis ultra sperari poßit. Concilium Romanum supra citatum, non fuit habitum anno CCCXXVIII, ut legitur apud Ughellum, sed anno CCCXXIV uti est apud Iacobillum: habetur illud apud Phillipum Labbe tomo primo, & in Actione prima indicantur Episcopi centum & triginta, ex urbe Roma vel non longe ab illa, inter quos est Martialis; & creditur esse hic Spoletanus Episcopus, licet nomen Sedis uti & reliquorum Episcoporum, ibi non exprimatur. Bernardinus de Comitibus Campelli lib. 6 Historiæ Spoletanæ pag. 178, cum dixisset S. Martialem interfuisse Concilio Romano, & Ordinationes varias fecisse de Paschate celebrando, immunitate Ecclesiasticorum, & Concilio Nicæno contra impietatem Arii convocando cum S. Silvestro & aliis Episcopis; addit, sub hoc vigilantißimo Episcopo fidem Christianam apud Spoletanos mirum in modum fuisse amplificatam, in tempore ibidem maxime tranquillo.

[4] Quæ omnia utinam tantæ illius Sancti vetustati pares Auctores haberent, neque hoc aut superiori ut summum seculo primum scribi dicique cœpissent! Quærentibus nobis de hodierno cultu, responsum est, nullum superesse saltem in Officio Ecclesiastico. Expectamus igitur accuratius nos doceat aliquis de fundamento, quo nixus Iacobillus, S. Martialem huic diei adscripsit. Neque hic dißimulaverim, quod Bernardinus ex Comitibus Campelli, novißimus Historiarum Spoletinarum scriptor, de Martiale Episcopo agens, abstinuerit titulo Sancti; veritus fortaßis ne ille mutuo acceptus sit, propter Synonymiam, ab eo qui XXX Iunii colitur, Episcopo Lemovicensi.

DE SANCTO OPTATO,
EPISCOPO MILEVI IN NUMIDIA.

CIRCA CCCLXX.

Libri scripti: cultus, & ætas

Optatus, Episcopus Milevitanus in Numidia(S.)

AUCTORE D. P.

Milevum, in Numidia Africæ provincia, Episcopalem civitatem, celebrem seculo IV ineunte fecerunt Concilia duo, ibidem habita: sed prius in ea claruerat Episcopus ejus Optatus, qui, qualis quantusque fuerit, ex eo reputa, inquit Baronius in Notis ad Martyrologium hujus diei, [Donatistarum emergentium insaniam] quod adversus Donatistarum erumpentem eluvionem, totamque Africam inundantem, solus ipse eo tempore scriptorum suorum opposuit aggerem. Habemus ea Parisiis edita libris septem (Hieronymo, in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, obrepsisse per errorem putatur, ut solum sex numeraret) edita autem sunt, cum Gabrielis Albaspinæi Episcopi, & Francisci Balduini Iurisconsulti, Aurelianensium, Annotationibus ac Commentariis, non minus prolixis quam eruditis; [refutat Optatus, libris 7] quos qui post illorum mortem prælo admovit Carolus Paulinus, Aurelianensis etiam ipse, ac nostræ Societatis Theologus, in dedicatoria ad Cardinalem Richelium, Optatum admirabundus sic laudat:

[2] Quantus contra Donatistas, hoc est contra obstinatissimos & pervicacissimos Christianæ rei perduelles, [& spiritu magno,] libris suis Optatus, sermonibus ac disputationibus assurgit? Ut eos lacessit; ruit, provocat, confutat, unus sexcentos? Neque Circumcellionum impudentissimæ gentis & effrænis vim timet, non minas, non arma intenta, cædemque factam. Hoc unum habet in votis Optatus, hæresi eversa, constitutis patriæ, Imperatoris, ac Dei rebus, non omni tantum honore libenter excidere, sed animam etiam inimicorum telis expulsam edere, si fas, si necesse est. Paulo post tamen, quasi dolens quod tantus labor non magis fructuosus extiterit, superante mali magnitudine; Scimus, inquit, quid omni suo conatu effecerit. [sed exiguo fructu:] Multos perfidiæ stimulis actos auctoritate compescuit, ad frugem aliquos veritatisque lucem revocavit; quo plura posset, ipsamque radicitus hæresim convelleret, non quotidianis vigiliis, non laboribus improbis, non fortunis, non dignitati aut vitæ pepercit; homo ærumnosior (si fas est ita dicere) quam ob omni parte felicior. Nam & Æthiops, ait Magnus ille, ad Domitianum scribens Metropolitanum Armeniæ, etsi balneum niger intrat, & niger egreditur, sed tamen nummos balneator accipit: ita pro exhausto labore, etsi Augiæ, hoc est Donati aut Parmeniani stabulum non purgavit, merito tamen pretio inter indigetes Divos donatur Milevitanus Antistes.

[3] Utinam Paulino placuisset, elogiorum fontes indicare nobis: [multa verosimiliter ab iis passus:] neque enim libros Optati esse putem unde talia hauserit, in quibus nullus uspiam locus occurrit ubi de se in singulari loquatur Auctor; in prima quidem persona multa narrans, a Catholicis Episcopis acta fortiter vel tolerata longanimiter; sed pluraliter per pronomina Nos & Noster; unde ut summum præsumere poßis, ipsummet in talibus partem habuisse non minimam, nihil tamen excerpere certo, nedum specialiter adscribendum ipsi.

[4] Quod ad titulum Sanctitatis attinet, hunc ei adscribit S. Fulgentius, Ruspensis in eadem Africa Episcopus, ducentis circiter post Optatum annis, libro 2 ad Mommum cap. 13, locum ejus de Virginitate allegans ex libro 6, Sanctumque Optatum Milevitanum appelans, æque ac S. Augustinum, aliosque. S. Augustinus, ætate propior, lib. 1 contra epistolam prædicti Parmeniani, pridem defuncti cap. 3, non sine digno præconio eum nominat, allegans & summatim referens, quæ prolixe narrat, multisque persuadet documentis, venerabilis memoriæ Milevitanus Episcopus, Catholicæ communionis Optatus. [laudatus a SS. Augustino & Fulgentio:] Libro autem 2 de Doctrina Christiana cap. 4, eumdem Augustinus adnumerat præclaris scriptoribus, Cypriano, Lactantio, Victorino, Hilario, qui multo auro & argento suffarcinati exierunt de Ægypto, id est, si qua forte vera & fidei nostræ accommoda dixerunt Philosophi gentiles, ab eis tamquam injustis possessoribus in usum nostrum vendicarunt.

[5] Sed hæc uti minime probant, cultum aliquem ecclesiasticum Optato delatum a morte fuisse, [Sanctorum Catalogo adscriptus a Petro de Natalibus,] Milevi aut alibi; ita parum prodesset quod Petrus de Natalibus lib. 1 Catalogi Caput ultimum libri 7 inscripserit, De S. Optato Episcopo, relatis quæ de Milevitano habet Hieronymus lib. de Scriptoribus. Etenim confundit illum cum Autißiodorensi ejus nominis Episcopo, qui seculo VI in Gallia floruit, & XXXI Augusti colitur, dum sic concludit; Qui & sanctitate vitæ non infimus, apud Autissiodorum in pace quievit, pridie kalendas Septembris: quod Hieronymus, per errorem allegatus, [sed confusus cum Autissiodorensi 31 Augusti.] nusquam habet. Id cum viderent Romani Martyrologii sub Gregorio XIII recognitores amplificatoresque; cum vellent Optatum Ecclesiæ universalis sacris Fastis adscribere, nullam sibi rationem habendam putaverunt diei a Petro aßignatæ; sed (uti in S. Cæcilio, S. Cypriani magistro, fecerant, eligentes ei diem III Iunii) hunc IV diem sic attribuerunt S. Optato. Milevi in Numidia S. Optati Episcopi, doctrina & sanctitate conspicui. Et hoc, usu Ecclesiæ jam receptum, [Non videtur is, qui sub Valente & Valentiniano scripsit,] satis nobis esse debet, ut sequamur exemplum, altiori judicio nondum improbatum.

[6] Baronius, qui primas (ut alias dixi) doctrinæ & auctoritatis tenuit in opere isto, ac deinde idem Martyrologium Annotationibus suis illustravit, de tempore quo vixit Sanctus, ita disserit: Claruit temporibus Valentis & Valentiniani Imperatorum, quando (ut testatur Hieronymus) adversus Parmenianum eruditos illos scripsit Commentarios. At cum in ejus libro 2 retexitur ab eo series Romanorum Pontificum; eaque perducitur usque ad Siricium Papam; necesse erit affirmare, [usque ad Theodosii ætatem vixisse,] eum usque ad Siricii tempora pervenisse, qui sedit temporibus Theodosii. Putavit autem, & jure quidem, Balduinus, ea verba, Damaso Siricius, non esse ejusdem auctoris, sed superaddita: quod quidem duplici ratione firmamus. Primo quidem quod S. Augustinus, cum de eo sæpius agit, non tamquam de homine sui temporis & æquali, sed ut de eo qui ipsum longe præcesserit meminisse videtur … Præterea ipse Optatus lib. 1 & iterum 3, ab indicta persecutione Diocletiani, usque ad illud tempus quo illa scribebat, [tum ex calculo suo,] numerat annos sexaginta & (ut ait) quod excurrit. Cum autem constet ex publicis edictis, persecutionem indictam esse anno Domini CCCII; satis liquet, primis temporibus Valentis & Valentiniani, juxta sententiam Hieronymi, Optatum ea scripsisse, nec ad tempora Siricii & Theodosii pervenisse; nisi illud, Et quod excurrit, præter morem, laxatis habenis, longius nimis quis sinat excurrere.

[7] Balduini sententiam, de interpolato istic textu Optati, admodum probabilem sibi semper visam, profitetur Labbeus in Dissertatione historica de scriptoribus. Garnerius in Marium Mercatorem, Chronologice disputans de scriptis ante mortem Augustini contra Pelagianam hæresim, anno 418, [tum ex Augustino.] agensque de Sancti Doctoris epistola 157 ad Optatum Episcopum, negat hunc posse Milevitanum censeri; eo quod hic obiit circiter annum CCCLXX, id est dimidio fere seculo ante istam epistolam, quæ cum scriberetur, Milevitanam Ecclesiam regebat Severus. Certe, si diu post libros suos scriptos vixisset Milevitanus Optatus, non defuisset ipsi nova copiosiorque materia ad exagitandos Donatistas, per enormia quæ exinde designarunt facinora, & turbas in Africana ecclesia suscitatas, quas nunc debemus ex Augustino discere: nec potuisset dißimulasse eas si vixisset Optatus, exertum jam semel stylum non facile positurus quamdiu licuisset, ac plura arma subministraturus Augustino, quam nunc appareat hunc ab illo sumpsisse.

DE SANCTO ALONIO,
ABBATE IN ÆGYPTO.
Ex Synaxario Ms. & Apophthegmatis Patrum.

CIRCA A. CCCC.

[Commentarius]

Alonius, Abbas in Ægypto(S.)

AUCTORE D. P.

Observare jam pridem cœpi, & indies magis magisque persuadeor, nomina plerorumque Patrum Ægyptiorum, quorum dicta factaque celebrantur ab antiquis talium apud Græcos collectoribus, eorumdem quoque Græcorum Menæis ac Synaxariis haberi inscripta; ut qui præsumi debeant vitæ sanctæ congruam quoque mortem habuisse; [Inter alios ex Apophthegmatis Patrum adscriptos Synaxariis,] atque adeo perpetua in cælis gloria frui, & in terris utiliter honorari. Hoc autem facientes, videntur quoq; ipsis sumpsisse diem qui commodior occurrebat, velut eorum natalē, quando certus aliunde definiri non poterat; addideruntque nomini cujusque Distichon, post aliorum cujusque diei Sanctorum Elogia recitandum. Copiosius præ ceteris hoc in genere Synaxarium illud est, quod sæpe Chiffletianum appellamus, sæpe etiam Divionense, quia ipsum apud Petrum Franciscum Chiffletium nostrum reperimus Divione, ubi illud in nostri Collegii Bibliotheca etiamnum servatur. Ibi ad hunc IV Iunii lego, Ἅγιος Ἀλώνιος ἐν εἰρήνῃ τελεοῦται. [numeratur Alonius hic, ut mortuus in pace:] S. Alonius in pace obit: & additur Distichon, cum allusione ad nomen sumptum ἀπὸ τῆς ἅλωνος sive ἁλωνίας Area, unde ἁλωνίζω in area versor, ἁλωνίζομαι in aream deferor, quod frugum manipulis ad trituram comportatis convenit; ipsique Sancto, ut in cælestem aream cum Electorum manipulis devecto, aptatur. Eccum ipsum.

Ψυχῶν Γεωργὸν Ἀλώνιος ἡδύνει,
Ψυχῆς ἁλωνιθεὶς καλῶν θιμονίαν.

Animas colentem, oblectat Alonius Deum,
Animæ ad acervum facere, quod moritur, putans.

[2] Ex dictis porro licitum mihi censeo huic applicare, quod inter Verba Seniorum, [cujus dicta ad Ab. Pastorem.] ab Anonymo Græco collecta & a Palladio Latine reddita, libello XV, num. 36 & 39, sic legitur: Dixit Abbas Pastor, quia interrogavit Frater Abbatem Alonium, quid est contemptus? Et dixit Senex. Ut sis infra animalia irrationabilia, & scies quia illa non condemnantur … Iterum dixit, Quia sedentibus aliquando Senibus ad manducandum, stabat Alonius Abbas, & ministrabat eis; & videntes laudaverunt: ille autem nihil omnino respondit. Dixit ergo quidam secreto: Quare non respondisti Senibus laudantibus te? Et dixit Abbas Alonius: Quia si respondebam eis, inveniebar delectatus laudibus meis.

[3] Alium similium Apophthegmatum librum, ordine Alphabeti secundum nomina Patrum digestum, [Idem Alonas & Allois dictus,] reperit in Regia & Colbertina Bibliotheca Ioannes Baptista Cotellerius, atque inter Ecclesiæ Græcæ Monumenta tomo 1 vulgavit Græco-latine; in Annotatis observans, eum qui in Regio codice Alonius, in Colbertino Alonam scribi, Addo ego etiam Alloim aliis dictum fuisse: quæ enim sub nomine Allois habet prædicta Palladii interpretatio, libello XI num. 5 & 6, habent illi sub nominibus Alonii & Alonæ; eaque Cotellerius sic Latine reddit: Dixit Abbas Alonius, alias Alonas; Nisi homo dixerit in corde suo; Ego solus & Deus sumus in mundo, requiem non obtinebit. Dixit iterum; Homo, si voluerit, a mane ad vesperam, ad mensuram divinam perveniet. Tertium & a Palladio præteritum, utrique isti dicto interponunt codices, a Cotellerio producti, hoc modo; Dixit iterum, nisi totum destruxissem, non potuissem meipsum ædificare atque construere. [Agathoni respondet,] Addunt & quartum: Interrogavit aliquando Abbas Agatho Abbatem Alonium, quomodo potero tenere linguam meam, ut non loquatur mendacia. Huic autem interrogationi in codice Colbertino sic respondetur; Sit mens tua semper timori Dei affixa, & assidue memento mortis, & numquam mentieris.

[4] Nullam dicta hæc explicationem requirunt, cum eorum sensus facilis sit omnibus, exercitatos in spirituali profectu sensus habentibus; non item responsio alteræ, [de necessitate non semper quod verum est dicendi:] ultimo notatæ interrogationi subjuncta in Codice Regio, unde eam sic Cotellerius reddit: Et ait illi, Agathoni, Abbas Alonius; Nisi mentitus fueris, multa peccata commissurus es. Ille, Quo pacto? Respondit Senex: Ecce duo viri coram te homicidium perpetrarunt, alterque eorum confugit in cellam tuam. Adest Magistratus & quærit eum, ac te interrogat his verbis; Num in conspectu tuo cædes contigit? Nisi mentiaris, hominem tradis ad mortem. Præstat ut illum dimittas coram Deo absque vinculis; cuncta enim novit Deus. Non ita sibi faciendum censuit B. Lidwina virgo Schidamensis, de qua, in paris perplexitatis casu deprehensa, Vita ejus secunda num. 19 ad XIV Aprilis sic loquitur.

[5] Dum famula Domini, tot quot ibi narrantur morbis afflicta, sub manu Domini tamquam pila rotaretur; factum est ut duo viri in platea rixarentur, [aliter quidem quam S. Lidvina,] & post verba ventum esset ad verbera: unus autem eorum, altero vel infirmior vel vecordior, fugam sumens, domunculam, in qua Virgo jacebat, ut in ea salvaretur, ingressus est. Statimque apro furentior hostis fugitivum suum adversarium subsequitur, & matrem Petronillam spumanti ore alloquitur dicens: Ubi est filius mortis iste? Nonne ingressus est domum tuam? At illa, videns quod gladio extracto vir virum, quasi sanguinis sitibundus, insequeretur, continue, virum intrasse, tremula negavit. Ille autem, quasi furibundus ad camerulam filiæ currens, simili modo ut prius, an illic hostis ejus esset, quæsivit. Quæ respondit: Vir, quem quæris, [a qua indicatus quærenti fugitivus] ut reor, hic est. Mirum dictu! tamquam cæcitate percussus, circumquaque respiciens, neminem vidit: sed in mansuetudinem mutatus ex Virginis responsione, discessit; & vir qui quærebatur liber abiens, de salute gratias egit. Mater autem, humanum aliquid passa, cum filiam suam virum prodere putasset, & sic sua responsione perimendum timuisset; objurgatoriis verbis cum alapa cœpit increpare crucifixam filiam, dicens: O vesana & impia, quid est, quod dixisti? [videri ab occisuro non potuit.] cur prodis virum, impiissimi hostis gladium fugientem? Hoc autem dicebat pietate naturali victa mater, putans quod suo officioso mendacio obsequium gratissimum Domino præstitisset. Illa vero, cum patientia multa matris alapam suscipiens, ait: Fides mea talis fuit, o mater, quod potens esset veritas animam viri salvare, qui confugerat ad me. Ex quo verbo quievit mater, & salvatus est sanguis innoxius in illa die: etenim dextera Domini fecit virtutem, fortiorque fuit muliere veritas: quippe propter veritatem, & mansuetudinem, & justitiam, hoc initium signorum in sponsa sua facere Dominus noster Jesus Christus dignatus est.

[6] Sed ut sancta hæc Virgo, Deo ipsam specialiter confortante & dirigente, veritatem, adeo in specie noxiam, occultandam verbis non putaverit, [sed non ideo reprobanda sententia Alonii] recteque fecisse divino fuerit miraculo comprobata; an ideo improbanda sententia Alonii, quam postea etiam simili responso probasse dicitur S. Franciscus? Si offendit aliquem nomen mendacii (quem autem non offendat absolute sumptum?) audiat, qua simplicitate istæc descripta dicat Cotellerianus Collector, in sua Præfatione, quod etiam ad alia multa notasse profuerit. Scire oportet, inquit, Sanctos Patres, qui monasticæ vitæ sectatores fuerunt ac magistri, [simplicius locuti,] divino cælestique amore semel inflammatos, cunctaque apud homines præclara ac pretiosa pro nihilo ducentes, ante omnia ut nihil ad ostentationem agerent contendisse; sed latendo, & pleraque fortia facta præ exuperantia humilitatis occultando, iter a Deo præscriptum confecisse. Quapropter hanc eorum vitam accurate describere nemo potuit: sed qui multum ista in re susceperunt laboris, pauca quædam ab iis hominibus excellenter aut dicta aut facta litteris commendarunt … narrantium in morem, simplici ac incomposito sermone; id quippe unum respiciebant, [& ex vulgi usu mendacium nominantis.] quam plurimis prodesse. Sed & simplici ac incomposito sermone utebantur Sanctorum istorum plerique, utpote subtilioris litteraturæ expertes: & sic locutionem quamcumque, in obvio primoque verborum sensu veritati contrariam, tametsi aliter accipi posset atque etiam deberet, mendacium nominabant.

[7] Atque hæc ex occasione dicta sunto. Ad Alonium redeo, cujus ætatem videor mihi posse definire, [Videtur Sanctus] ex ætate duorum hic nominatorum Agathonis & Pastoris, Græco nomine Pœmenis, Paschasio Pimenii. Hunc, de quo pluribus cum Romano Martyrologio agemus XXVII Augusti, constat S. Arsenio notum fuisse, & Theodosii Iunioris ætate vixisse. Nam in Apophthegmatis, per Rufinum interpretatis, num. 19, dicit Beatus senior Pœmen Fratribus, Quoniam fuit quidam nuper Monachus in Constantinopoli temporibus Theodosii Imperatoris; idemque ex alio vertens Pelagius num. 66 ait: Manebat quidam Monachus Ægyptius in suburbano Constantinopolitanæ civitatis; & dum transiret Theodosius Junior Imperator per viam illam &c. Obiit autem hic anno CCCCL, & ejus tempora vivendo transgressus est Pœmen, [circa an. 400 obiisse.] quamquam eum senem cognoverit S. Arsenius apud Rufinum, ubi supra num. 40. Agathon autem utrisque debet coætaneus fuisse, siquidem apud Pelagium libello X num. 62, interrogavit Abbas Abram, qui erat Abbatis Agathonis discipulus, Abbatem Pastorem. Ex his porro colligo, S. Alonium, de quo, tamquam Sene atque præmortuo, loquitur Pastor; & quem, veluti junior, consulit Agatho, Theodosii senioris ætate floruisse, atque adeo ad seculi IV ac V confinia sic pertinere, ut eumdem Imperatorem, anno CCCXCV defunctum, potuerit moriendo etiam præceßisse.

DE SANCTO ALEXANDRO
EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.

Sylloge ex Augustino Valerio Episc. Veron.

Alexander, Episcopus Veronensis in Italia(S.)

G. H.

Verona, illustris urbs Italiæ ad Athesim fluvium in ditione Veneta, quamplurimos suos enumerat Sanctos, & inter hos dignitate Episcopos sex & triginta: quorum omnino viginti tres hodierno Romano Martyrologio inscripti reperiuntur, postquam eosdem omnes, præter quatuor, [Memoria in Fastis:] Martyrologio suo inscripserat Galesinius; cum antea præter S. Zenonem, de quo XII Aprilis egimus, nemo eorum inveniretur Usuardi fastis adscriptus, quibus solis olim Romana Ecclesia utebatur. De horum pluribus sæpe jam egimus, hoc etiam mense Iunio tres daturi. Unus ad hunc diem quartum sic inscriptus legitur: Veronæ, S. Alexandri Episcopi. In Martyrologio Galesinii additur, & Confessoris. Baronius in Notis transmittit lectorem ad Augustinum Valerium, ejus Ecclesiæ Episcopum & Cardinalem, in libello quem scripsit de ejus Sedis Episcopis. Creatus est hic, Episcopus quidem anno MDLXV, Cardinalis vero MDLXXXIII, vita functus MDCVI: quæ notasse juverit, ut intelligas ejus auctoritate fieri potuisse, ut Ecclesia Veronensis præ aliis tanta prærogativa frueretur, numeroque tam insigni eorum quos Sanctos habebat Episcoporum universalis Ecclesiæ fastos augeret. Libellum porro istum edidt typis Venetis anno MDLXXVI, in quo, folio 37 de S. Alexandro Episcopo Veronensi habet hoc elogium.

[2] Alexander, Episcopus Veronensis, in meditatione divinæ legis die noctuque versabatur. [Encomium Vitæ ex August. Valerio] Laboravit vir sanctus in eo maxime, ut singulis momentis pro innumerabilibus beneficiis, quæ ipse ceterique omnes a Deo eorum auctore acciperent, gratias ageret. Studuit ut quotidie melior evaderet, & ut crescente ætate, pietatis atque Christianarum omnium virtutum cumulus in se cresceret. Ferunt crebro hoc verbum ab eo usurpari solitum: Non esse illum bonum æstimandum, qui se meliorem effici non studeret. Obiit pridie Nonas Junii: sepultus est in crypta S. Stephani, ubi ejus in honorem, & S. Blasii ejusdem urbis Episcopi, altare est erectum. Colitur S. Blasius die XXII hujus mensis Iunii. Eadem elogia ediderunt Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & Ughellus in Episcopis Veronensibus, [ætas incerta.] qui eum statuit Episcopum XXI, quasi vixisset seculo Christi quarto; & postea S. Simplicium Episcopum XXXIV, interpositis duodecim aliis, statuit floruisse circa annum CCCCXC. E contrario Ferrarius asserit, Alexandrum ex hac vita mortali ad Deum demigravisse, pridie Nonas, circa annum salutis DCCLXXXVIII. Prudentius Onuphrius Panvinius, lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 7, refert Episcopos Veronenses ex Kalendario incerti temporis & ordinis, & secundum Alphabeticum numerum recenset, atque ita primus Alexander, dicitur obiisse IV Junii, sepultus ad S. Stephanum.

[3] Supra laudatus Augustinus Valerius, nihil de tempore Sedis asserit, at folio 4 ista scribit: S. Alexandri Episcopi Veronensis corpus requiescit in Ecclesia S. Stephani: & allegans Lectionarium antiquum, [Corpus in ecclesia S. Stephani,] ex membranis Ecclesiæ Cathedralis Veronæ scriptum anno Domini MCCCLXXIII, in Vita seu Lectionibus S. Theodori Episcopi Veronensis; inde describit verba sequentia: Est in civitate Veronæ ecclesia, in honore beati Protomartyris Stephani constituta, quam antiquitas asserit olim Ecclesiam Cathedralem fuisse: in qua etiam SS. Mauri, Alexandri, Simplicii, Felicis, ejusdem urbis Episcoporum … corpora requiescunt. Item ex vetusta tabula in membranis, in sacrario ecclesiæ S. Stephani, addit, inter specialia corpora Sanctorum quæ ibi requiescunt, esse in Confessione ipsius Ecclesiæ corpus S. Alexandri, Episcopi Veronensis. Præterea in crypta seu confessione ejusdem Ecclesiæ S. Stephani, tam in mensa quam in stipite altaris, ipsi S. Alexandro erecti & dotati, leguntur ista: [& in ejus Confessione.] Hic sanctorum Episcoporum Veronensium Blasii & Alexandri corpora veneratur antiquitas. Item in palla ipsius altaris sunt duæ imagines Episcoporum, depictæ cum his litteris, S. Alexander Ep. Ver. S. Blasius Ep. Ver. Denique Franciscus Corna testatur, in Ecclesia S. Stephani jacere corpora S. Alexandri & aliorum Episcoporum Veronensium. [Imago in palla.] Et in Constitutione Synodali legitur die IV Junii S. Alexander in S. Stephano. Idem Augustinus Valerius subnectit Indicem Reliquiarum, quæ in Ecclesiis Veronensibus asservantur, & pag. 87 asserit, in Ecclesia S. Stephani condita esse corpora SS. Alexandri, & aliorum viginti Episcoporum Veronensium: quorum ibidem nomina exprimuntur. Plura non speramus facile invenienda: solum optaremus scire, ex quo fonte & auctore acceptum sit præclarum, quod supra retulimus, Alexandri dictum: nam cetera elogii istius verba vix quidquam continet, quod non poßit cuivis Sancto Episcopo aptari.

DE S. PETROCO ABBATE,
IN CORNUBIA BRITANNIÆ PROVINCIA.

SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Variæ Corporis Translationes & cultus.

Petrocus Abbas, in Cornubia(S.)

AUCTORE G. H.

Guilielmus Cambdenus, in sua Britannia, primo describit Danmonios, & apud eos Cornubiam, Anglis Cornvvalliam, ejusque septemtrionale littus, [Oppidum ab eo nominatum,] ubi est, inquit, Alanfluvius, qui & Camb-Alan, & Camel, a tortuoso motu (hoc enim Cam illis denotat) qui placide in superum mare defluit, atque ad suum ostium Padstovv emporiolum habet, contracte pro Petrockstovv, (ut in Sanctorum historiis legitur) a Petroco quodam Britannico in Sanctos relato, qui hic Deo vacavit: cum antea Lodere & Laffenac vocaretur. Situm vero ad negotiandum in Hibernia, [olim Sedes Episcopalis,] in quam XXIV horis facile navigatur, habet percommodum. Hæc Cambdenus. Willielmus Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Pontificum Anglorum, agens de Episcopis Cridiensibus, Exoniensibus, Cornubiensibus, sub finem ista scribit: Cornubiensium sane Pontificum succiduum ordinem nec scio, nec expono, nisi quod apud S. Petrocum Confessorem fuerit Episcopatus Sedes. Locus est apud Aquilonares Britones supra mare, juxta flumen, quod dicitur Hegelmithe. Hæc ibi.

[2] Nunc Alanum flumen vocari asserit Michaël Alfordus ad annum DLXIV; additque, videri Corpus S. Petroci ex Padstovv translatum, cum Sede Episcopali, ad Bodminiam, [Corpus Bodminiæ] sive Bomine, aut Bosvenam. Idem ad annum DCCCCXXXVI probat, ex quodam Catalogo, ab Ethelstano Rege, dicto anno Ecclesiam Bodminiæ erectam, S. Petroco sacram; ibidemque Sedem Episcoporum Cornubiensium positam: Dano autem provinciam turbante ad S. Germani oppidum, in Hundredo Easto situm, migravisse. Agitur tom. 2 Monastici Anglicani de Prioratu Bodminæ, & Prioratu S. Germani in agro Cornubiensi pag. 5. At S. Petroci corpus [uti Usserius scribit in Antiquitatibus Britannicis pag. 1014] Bodmaniæ olim conditum fuit: quod inde furto sublatum ad S. Mevennii in Armorica Britannia monasterium translatum, & Henrici II Anglorum mandato restitutum fuit. Cujus rei historiam Rogerus Hovedenus, ad annum MCLXXVII, ita narrat: Martinus, Canonicus Regularis Ecclesiæ de Bomine, furtive asportavit corpus S. Petroci, & fugiens secum detulit in Britaniam ad Abbatiam S. Mevenni. [seculo 12 translatum in Armoricam,] Quo comperto, Rogerus Prior Ecclesiæ de Bomine, cum saniore parte Capituli sui, adiit Regem Angliæ patrem, & adversus eum effecit, quod præcipiendo mandavit Abbati & conventui S. Mevenni, ut sine dilatione redderent corpus B. Petroci Rugero Priori de Bomine; & nisi fecerint, præcepit Rex Rollando de Dinant, justiciario Britanniæ, ut corpus illud sanctum vi tolleret, & prædicto Priori de Bomine traderet. Quo audito Abbas & Conventus S. Mevenni, Ecclesiæ suæ præcaventes indemnitati, & non audentes Regiæ resistere voluntati, corpus illud reddiderunt sine aliqua diminutione Rogero Priori de Bomine; [& relatum:] jurantes super sancta Euangelia & super Sanctorum Reliquias, quod ipsum idem corpus, & non alternatum, cum omni integritate reddiderunt. Hæc Hovedenus. Est Abbatia S. Mevenni in diœcesi Macloviensi, & Mevennus Abbas colitur XXI Iunii.

[3] Andreas Saussayus, propter hanc in Armoricam translationem, suo Petrocum inscripsit Martyrologio Gallicano, hisce verbis: In Britannia S. Petroci Confessoris & Anachoretæ: qui natione Cimber, regio progenitus sanguine, [Memoria in Fastis] Christi amore Principatum suæ gentis aspernatus, variaque in loca devotionis ergo peregrinatus, post multa ubique patrata miracula, inter quæ e silice fontem refertur excitasse, in Occiduam transiens Britanniam, eremiticam vitam coluit. Dehinc nitidæ vitæ aggregatis alumnis, quos in Dei lege & famulatu tam factis docuit quam exemplis, meritis repletus, profectus est ad Dominum. Hæc ibi. Fuimus nos anno MDCLXII in Gemmeticensi Normanniæ monasterio, ibique reperimus Missale Anglicanum, dono olim acceptum a Roberto ejus quondam Abbate, tunc Episcopo Londinensi, dein Archiepiscopo Cantuariensi. Quod Missale ex Tabula Paschali collegimus fuisse exaratum circa annum Christi millesimum. In eo ad hunc IV Iunii recolitur memoria S. Petroci Confessoris. Quibus etiam verbis refertur in antiquo Ms. Kalendario ante Computum Bedæ præfixo. Grevenus sive Carthusiani Colonienses in Auctario Usuardi, annis 1515 & 1521 excuso, inseruerunt memoriam Petrocii Abbatis & Confessoris: & ita etiam scribitur in Kalendario, ante vetus Breviarium Ecclesiæ Macloviensis in Armoricis. Longiore cum elogio refertur in Martyrologio Anglicano Wilsoni, eoque citato in Catalogo generali Ferrarii, ubi perperam Patroclus appellatur. Ita etiam mendose in Ms. Martyrologio Bruxellensi indicatur Translatio S. Pectoci Confessoris: quæ de S. Petroco arbitramur accipienda.

[4] [Vita suspectæ fidei:] Vitam aliquam S. Petroci descripsimus ex Ms. codice cœnobii Canonicorum Regularium Rubeæ-vallis prope Bruxellas, quam eamdem edidit Ioannes Capgravius in Legenda Sanctorum Angliæ, cujus auctorem Usserius & alii faciunt Ioannem Tinmouthensem, & hunc Pitseus asserit claruisse circa annum MCCCLXVI, id est ultra septingentos post mortem S. Petroci annos, ut videatur plurima ex vulgi traditione, in re tam antiqua, parum certa collegisse. Desideramus ergo, ut lector accipiat ista in variis tamquam suspectæ fidei. [tempus vitæ.] Interim etiam veneratio & sanctitas vitæ ex iis probatur. De ætate nihil certi haberi potest. Videtur adscribendus seculo Christi sexto. Harpsfeldius cap. 27 in sex primis seculis, ait ipsum claruisse circa annum DLX, citius aliquanto obiisse arbitratur Alfordus.

[5] S. Piranus, qui dicitur coli in Padstovv (quod aliqui Petrok-stovv interpretantur) inter Prætermissos relatus II Maji, necdum nobis innotuit ex ullo antiquiori scriptore; sed neque in Cambdeno, qui allegatur, vel Piranum vel Padstovv invenimus nominari. Petimus ergo locum Cambdeni indicari distinctius, & si quid ultra facere potest ad cultum, vel hoc, vel isto, vel alio quocumque die probandum.

VITA SUSPECTA
Auctore Joanne Tinmouthensi.
Ex Ms. & Capgravio.

Petrocus Abbas, in Cornubia (S.)

BHL Number: 6640

EX MS.

[1] Beatus Petrocus, natione a Cumber, ex regali ortus prosapia, ita vixit a puero, ut sequax fidei, & operum Apostolorum Principis imitator, [Regia ortus prosapia,] quodam quasi præsagio, ex proprii nominis assignatione percepta divinitus, se etiam petram esse contenderet, in qua suam Ecclesiam ipsa Veritas superædificare promiserat: cui talem Deus contulerat gratiam, ut in omnium oculis beneplacitus & acceptus appareret. Erat enim modestus, humilis, dator hilaris; continua caritate fervens, ad omnia religionis opera promptus. Mortuo autem Rege patre suo, Optimates quique, [relicto regno sit Monachus;] consona populi acclamatione, Regem hereditario jure ipsum constituere nitebantur. Ille vero, neglecta regali pompa, assumptis secum sexaginta sociis, monasterium intrans, habitum religionis suscepit. Lapsis post hæc aliquot annis, in Hiberniam proficiscens, litterarum disciplinis & sacræ Scripturæ b viginti annis se mancipavit. [in Hibernia studet:] Repatriare tandem cogitans, in maris littore ratem, quam dudum ibidem nullo præter Deum custode reliquerat, nulla compage soluta, integram invenit. Expansis autem velis naveque vento commissa, prospere Britanniam applicuit.

[2] Egressis de nave discipulis, messores illic operantes amare eis locuti sunt; insuper & importune petunt; [fontem e saxo elicit:] quatenus ad restringuendam sitim suam fontem eis dulcis aquæ de scopulo eliceret famulus Dei: sive ut irriderent advenam, sive ut ejus sanctitatem experimento tali cognoscerent. Ille vero, qui petentibus dare rogata consueverat, Dei exorata clementia, saxum percussit baculo: & mox inde fons aquæ dulcis & lucidus scaturire incepit, & usque in hodiernum diem manare non desinit. Mirabantur his visis barbari, Christianæ religionis penitus ignari. Et quærente servo Dei, si quis Christianæ religionis cultor in illa esset Provincia, Sanctum quemdam ei monstrarunt c Sampsonem; narrationem facientes de solitaria vita ejus & parsimonia, vigiliis, labore, & precibus, & quomodo panis tantum hordeacei parco vesceretur edulco. Hæc audiens servus Dei, cum Sampsonem esset intuitus, ad Deum preces fudit, ne a loco illo abscederet, quousque colloquium ejus habere mereretur. Desiderium statim animæ ejus tribuit ei Dominus, voto ejus adjiciens, quod orare non præsumpsit. Nam statim Sampson ita membris diriguit, ut instrumentum, [Sampsonem rigore membrorum liberat:] quo terram evertere solebat, manu movere non posset, orationis hominis Dei vinculo vinctus: & accedente Petroco, in ejus salutatione, Sampson saxeo illo rigore solvitur: & dato invicem pacis osculo, gratias & laudes Deo dederunt.

[3] Petrocus autem in loco ibi propinquo cum d suis sociis mansionem fecit: per triginta annos ita innocentem ibi vitam egit, [annis 30 degit in magna mortificatione:] ut nemini faceret, quod sibi fieri nollet. Carnem ita jejuniis & vigiliis afflixit & algore, ut ad reprimendos motus illicitos voluptatis, a galli cantu usque diluculum, in torrentis medio e pernoctaret. Ita gulam edomabat, ut non solum deliciosos apparatus non quæreret; verum etiam solo panis edulio gauderet. Diebus Dominicis, pro reverentia resurrectionis Dominicæ, aliquod pulmentum sobrie gustabat; quo depulsa esurie, nervorum ariditas a Domini militia illum debilitatum non redderet.

[4] Decursis igitur triginta annis f Romam peregre g profecturus, cum in Cornubiam regressus fuisset, concitato ventorum turbine facta est pluvia magna valde: [peregrinatur Romam,] & cum ob hoc conquesti essent discipuli sui, compescuit murmur eorum vir Dei, pollicens in crastinum aëris serenitatem, & iter prosperandum fore. Et cum in crastino non cessasset pluvia, vir Dei cœpit mœstus fieri; seque ipsum præsumptionis arguere, qui aliter esset pollicitus, quam Deus providerat. Sedata tandem tempestate, die tertia palam se Romam profecturum confitetur, eo quod lingua temerarius extiterat, & adversus Dei dispositionem falso prophetaverat. Quo cum pervenisset & loca sancta visitasset, [& Hierosolymam;] Hierusalem usque proficiscitur. Cumque ad sepulcrum Domini pias preces & lacrymas fudisset; versus Indiam iter maturare cœpit: & per plurima tandem latronum fluminumque pericula, Orientalem usque perveniens Oceanum, multa confectus lassitudine, solus dormivit in littore h. Evigilans autem a somno, vidit vas per mare ad se advectum, intro lucidum, unius solummodo capax hominis. Et intuens vas, confidenter in illud ingressus est: [in insula Oceani Orientalis degit.] & solo maris impetu sine remo transvectus & remige, Insulæ cuidam lætus applicuit, ubi septem annis contemplativam egit vitam, uno tantum pisce pastus, horis interim oportunis divinitus apposito. Peracto autem septennii spatio, Angelus Domini in somnis ei astitit dicens: Age jam, serve Dei Petroce, proficiscere te jubet Dominus, cujus nutu piscis ille, quo te septem annis pavit, totus restat integer; & vas quo advectus fueras recessuro præsto est. Ubi vero mare transieris cum baculo, quem cum melote reliqueras, assistentem lupum reperies, quem tibi Dominus collegam, me præparavit prævium, donec notas in partes pervenias.

[5] Omnibus ut ab Angelo dictum fuerat repertis, in occidentalem Britanniam pervenit. [Reversus in Britanniam,] Regnabat eo tempore Tendurus, vir atrox & feris moribus, qui ad furum pœnam & reorum supplicia, effera tyrannide, serpentes & omne genus vermium nocentium congregari in lacu fecerat. Quo mortuo, cum filius qui ei successit hoc tormenti genus inhiberet, hujusmodi famelici serpentes insurgentes, alterutrum sese crebris congressibus dente livido attriverunt; ut de tanto numero solum unus remaneret, horrendus, enormi corpore, & rictu venenoso pecudes hominesque sævis faucibus laniaret. Et accedens illuc vir Dei, & flexis coram omnibus ad orationem genibus, mortuum quemdam resuscitavit; & monstrum illud, ex tunc nemini nociturum, [mortuum resuscitat,] jussit in solitudines transmarinas secedere. Et assumptis secum duodecim sociis in solitudine arida manere cœpit, & terram baculo percutiens lucidum fontem, jugiter manantem, de humo produxit. [fontem elicit,] Quadam die vidit cervum ad se fugientem, quem Constantini cujusdam divitis servi venatores cum canibus sequebantur. Hunc sanctus pietatis affectu conservavit illæsum; & venatores, cervum sub tutamine Sancti tangere verentes, rem Domino per ordinem retulerunt. Qui indignatus, & acri ira permotus, [multos ad fidem convertit:] cum Dei servum gladio ferire niteretur; subito stupore totis membris diriguit, quousque humiliatum interventu militum, piis Sancti precibus persolvit: & sibi & viginti militibus suis fidem Christi docens, ex tyrannis mites & ex Paganis reddidit Christianos.

[6] Epulante servo Dei, vas aquæ sibi appositum casu cecidit, & liquore effuso signum Crucis edidit, & vas integrum aqua plenum recepit: [varia miracula patrat:] qua gustata & Fratribus porrecta, liquoris dulcedinem potantes mirantur. Aliquando cum orationi sub dio vacaret, & circumquaque abundanter plueret, ne una quidem pluviæ gutta virum Dei tetigit. Quodam die B. Petroco cum quodam sancto Episcopo sermocinante, ecce miri decoris palla inter eos de cælo descendit: quam cum, honore prævenientes invicem, alterutrum porrigerent; causasque pia contentione uterque exponeret, quare magis alterius esse diceret; statim ipsis intuentibus assumpta est in æthera, & repente ambobus inde duæ emissæ descendere videntur. Quidam Tribunus patriæ gravissimo dolore torquebatur; cui soporato Beatus Petrocus apparuit, jubens, ut reos quos tenebat absolveret, & sanitatem reciperet: quibus solutis pristinæ sanitati redditur. Mulier quædam annis plurimis fluxum perpessa sanguinis, sancti viri veste clanculo tacta, sanitatem fidei merito perfectam recepit. Draco quidam magnus, secus ejus cellam convolans in eremo, ligno dextrum confixus oculum, deposita nocendi sævitia, ad locum festinavit ubi Sanctus vacabat orationi: & inclinato capite jacuit tribus diebus, Sancti patrocinium expectans. Qui B. Petroci jussu suffusus aspergine, facta latice permixto pavimenti pulvere, statim vi medicaminis exempto ligno ab ejus oculo, sanus ad solitum regressus est volutabrum. Mulier quædam, serpentem parvulum cum aqua bibens, cum nihil in ea medici proficerent, ad sanctum virum adducta est; qui facta mixtura terræ ac laticis, mulieri potum dedit. Qua hausta, serpentem jam tripedalem evomens, sed mortuum, ipsa hora recepta sanitate, gratias egit Deo.

[7] [post data discipulis monita] Convocatis tandem discipulis, de vera religione cœpit eos diligenter instruere; ut qui seculi negotia reliquerant, seductorias voluptates respuerent, furorem reprimerent, fugerent mendacia, invidiam execrarentur; nec solum non detraherent, sed nec male de proximo suspicarentur; exuperarent superbiam, darent locum virtutibus, ut corda sua munda Deo præpararent habitacula & templum Spiritus sancti esse mererentur. Cumque hæc & multa discipulis documenta dedisset, [moritur 4 Junii.] plenus omni sanctitate & miraculis, cælos penetrare meruit, pridie Nonas Junii.

ANNOTATA G. H.

a Cumber natione, quod idem est ac Camber natione, aliquibus cognomento Corinius, id est Cornubiensis. Potuit hæc provincia ut Cambriæ proxima huic annuntiata fuisse. Saussaio, Cimber, perperam dicitur.

b In Ms. Rubeæ-Vallis deerat tempus hoc 20 annorum. Verum Lelandus, apud Balæum centuria 1 cap. 60, & apud Usserium pag. 563, ista ita narrat. Ibi, in Hibernia, studiorum insolito conflagrans amore, præceptores eximie doctos excoluit. Nec manum prius de tabula sustulit quam totos viginti annos in lectione bonorum operum exegisset. Quæsitus hac laboriosa scientiæ thesaurus cura, tandem est inventus: qui jam, ne deliteret inventor, Hibernicas gazas in Coriniam seu Cornubiam transtulit, & videndas omnibus exhibuit.

c Alfordus ad an. 505 num. 3 asserit hunc esse Sampsonem illum, qui Meneviæ primum, deinde in Dolensi urbe sedit Episcopus: quod ad diem ejus natalem XXVIII Iulii poterit examinari.

d Inter socios Lelandus numerat discipulos, Credanum, Medanum, & Dachanum, viros doctrina & vitæ sanctitate illustres.

e Ita scilicet edoctus in Hibernia, ubi S. Patricii exemplo, talem orandi modum tenuisse invenies plerosque, singulari vitæ rigore conspicuos.

f Cum scilicet jam esset septuagenario major: siquidem viginti annis minor, concipi non debet, quando in Hiberniam ivit; post annos aliquot in monastica exercitatione traductos.

g Ms. & Capgravius profectus: sed correctionem probat quod sequitur, ne Romam bis profectus dicatur.

h Usserius sequentia summatim attingens adjungit: Si Joannis Tinmuthensis narrationibus fides hic sit adhibenda.

DE S. IOANNE MARTYRE,
HEGUMENO MENAGRIENSI APUD GRÆCOS.
Ex Ms. Græco Synaxario.

[Commentarius]

Joannes Martyr, Hegumenus Menagriensis, apud Græcos(S.)

G. H.

[1] Multi fuerunt illustres Hegumeni, sive Abbates aut Præpositi variorum monasteriorum, sub Imperatoribus Iconoclastis, Leone Isaurico, Constantino Copronymo, & posteris, qui fidem orthodoxam, etiam martyrium paßi, propugnarunt. Eorum aliquem arbitramur hunc S. Joannem, [Cultus apud Græcos.] relatum in Ms. Synaxario Græco, quod nos in Collegio Divionensi apud Petrum Franciscum Chiffletium reperimus. Sed ubi monasterium Menagrense extiterit, non possumus assequi, forsan edocendi ab aliis, ubi quæ habemus protulerimus, Ista ergo in dictis Menæis ad hunc IV Iunii invenimus.

[2] Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὅσιος ἡγούμενος Ἰωάννης τῆς μονῆς Μεναγρίας, σακκοβληθεὶς καὶ ἐν θαλάσσῃ ῥιφθεὶς τελειοῦται. Eadem die, quarta Iunii, sanctus Hegumenus Joannes monasterii Menagriensis, in saccum immissus, & in mare projectus, martyrium consumavit. Deinde illud Distichon adjicitur.

Κὰν σάκκος ἕξῃ, κᾲν βύθου κρύψῃ τόπος,
Τὸν Ἰωάννην οὐρανοῦ λάβῃ τόπος.

Ut saccus occulat, ut maris teneat sinus;
Tamen Joannem cælica excepit quies.

Hactenus Henschenius.

D. P.

[3] Illustraviego, inter prima hujus studii rudimenda, ad diem XI Martii, Vitam S. Theophanis, ex Ægeopelagitarum Præfecto illustris Monachi; qui cum, [conjectura de monasterio Magni-agri.] in Sigriana prope Cyzicum, Agri monasterium condidißet (quod ad differentiam alterius minoris Parvi-agri nomine dici soliti, Μεγαλάγρου deinde dictum fuit) tempore Leonis-Armeni propter Imaginum sacrarum defensum cultum, exul obiit, sub annum DCCCXX. Quid autem si vulgus, brevitatis amans, Μεγάγρου dixerit, & μονὴν μεγαγρίας? quod vel Synaxarii scriptor Græcus comperit, mutato γ in υ (ut sunt vicinißimæ hæ in Mss. codicibus litteræ) vel ego ipse festinato transcribens quæ usui nobis futuro videbantur, oculo calamove exerrante alteraverim? Hoc dato, opinari poßemus, Joannem Theophani, discipulum magistro, in eadem Præfectura succeßiße, & mortem illam paßum simili ex causa; atque vel sub eodem Imperatore vel sub Theophilo iconoclasticæ impietatis zelatore summo, qui novem annis a Leonis morte Imperium suscepit, & ad annum usque DCCCXLII tenuit.

DE S. SATURNINA VIRG. MART.
IN ATREBATENSI BELGII DIOECESI.

Cultus & titulus Martyrii.

Saturnina, Virgo Martyr, apud Atrebates in Belgio(S.)

AUCTORE D. P.

Inter gloriosas feminas martyrio coronatas, sub initium hujus mensis Iunii plures retulimus, [Post plures hujus nominis,] Saturninæ nomine celebres. Ipsis Kalendis duæ occurrerunt, Thessalonicæ in Macedonia passæ; quatuor sequenti die celebrantur, Romæ palmam martyrii consecutæ: & modo hoc IV die Iunii, inter Martyres Noviduno Galliæ Belgicæ, aut potius Pannoniæ urbi, adscriptos, est etiam una: cujus occasione factum existimo, ut alteri ejusdem nominis, Virgini & Martyri, in ejusdem Galliæ Belgicæ agro ac diœcesi Atrebatensi (eo quod proprius dies ignoraretur) attributus hic sit. Virginem ac Martyrem, nullo die indicato, laudat Baldericus in Chronico Cameracensi atque Atrebatensi, seculo XII scribens, verbis mox referendis, vitæque & Martyrii synopsim proponens lib. 2 cap. 12. Baldericum in pauciora verba contraxit Molanus, texens Indiculum Sanctorum Belgii; excusum anno MDLXXXIII, &, diem Natalem ignoro, inquit: deinde addit: In Atrebatensis Kalendarii Breviario legitur, quarto Junii Saturninæ Virginis non Martyris memoria, quod putarem de hac intelligendum, nisi adderetur, non Martyris. Sed Georgius Colvenerius, Doctor Duacenus, [colitur hæc Atrebati ut Virgo tantum:] in Notis ad Baldericum anno MDCXVII excusis, id male addi, scribit, ex dato sibi responso, a D. Gaugerico Boucquel Archidiacono Atrebatensi, post etiam Decano. Ego hanc ejus sententiam nullo alio niti fundamento censeo, quam quod alia Saturnina nota Atrebatibus nulla sit, præter eam de qua Baldericus agit, veluti capite truncata a lascivo proco, quodque ejusmodi soleant ut Martyres coli, quales revera sunt. Hac tamen ratione non obstante, perrexerunt Atrebatenses Saturninam suam colere ut Virginem dumtaxat; etiā in Officiis propriis, impreßis anno MDCXXXII, præscribentes die IV Junii S. Saturninæ Virginis Officium simplex, de Communi Virginis unius, cum Oratione Exaudi, & Lectione III ex Sermone S. Ambrosii, Quoniam hodie natalis est Virginis.

[2] Proinde satis mirum est, quod Baronius alium Auctorem nullum (quantum scire possumus) præ oculis habens quam Molanum, [Romano tamē Martyrologio Martyr dicitur,] ita, ut vidimus, hæsitantem, nec audentem definire quod ipsa, quam ut non Martyrem inveniebat IV Junii notatam, esset laudata apud Baldricum Saturnina; Mirum est, inquam, quod Baronius hodierno Martyrologio, tam assever anter inscribi permiserit ad hunc diem, Atrebati S. Saturninæ Virginis & Martyris: magis autem mirum, quod in Notis addiderit de ea agere vetera Manuscripta, ex quibus recentiores accepere. Omnes & omnia, quibus ad istiusmodi Notas usus Baronius est, ac majori etiam copia, apud nos sunt; nec tamen alibi quam in dicto Indiculo & Balderico invenitur Atrebatensis Saturnina, nec alio modo; quamquam nec Baldericum Baronius legerit, haud alioqui omissurus eum nominare. Retinemus tamen titulum Martyris, [& dici potest;] si non ut usurpatum ab antiquis, tamen ut ex more Romanæ Ecclesiæ congruum morti, propter virginitatis servandæ constantiam illatæ: atque in hoc antecessorem post Baronium habemus Arnoldum Rayßium, qui in Hierogazophylacio Belgico pag. 467. Sanctis, inquit, in Artesia, inter Cameracum & Atrebatum, visuntur duo brachii ossa S. Saturninæ Virginis & Martyris. Guilielmus Gazetus Canonicus Aëriensis & Pastor Atrebatensis ad S. Magdalenam, in Historia Ecclesiastica Belgii pag. 170, texens Catalogum Sanctorum diœcesis Atrebatensis, solum asserit; [utpote ob virginitatis propositum] Sanctis, prope Marquionem videri in ecclesia sepulcrum S. Saturninæ, eamque adiri & visitari magna cum devotione a circumvicinis populis, ob beneficia quæ ibidem obtinentur meritis hujus Sanctæ. Sed audiamus ipsum Baldericum, præcitato loco sic describentem Acta Martyrii.

[3] Haud procul inde (scilicet Barala, de qua egerat Capite præcedenti) apud Sanctos, id loco vocabulum, puellarum basilica, ubi S. Saturnina quiescit, traditur extitisse. Porro hæc Virgo de Germania præclaris natalibus orta, a pueritia suam virginitatem Domino vovit: quam cum parentes juxta ritum secularem maritare disponerent; integritatem pudoris cælesti Sponso servare malens, viriles thalamos procul abhorruit. Videns autem, quia aut voluntati parentum non posset resistere, [a proco suo decollata.] aut protervi sponsi appetitum evadere; a paternis ædibus latenter egressa, fugam iniit: & ad hanc vicinian usque perveniens, juxta prædictum vicum cursum vitæ martyrio consummavit. Nam vir ille, cui a parentibus pacta erat, palantem usque ad ipsum locum persecutus est. Quem cum post tergum Virgo venerabilis eminus prospexisset, tota intremuit, & quomodo se morsibus infestantis bestiæ eximeret, nescit. Quid enim faceret? Mox ut erat animal simplex, pastoribus, qui illic gregem pascebant, abscondenda se interserit, taliterque quærentem latere æstimavit. Quod tamen juvenis aucupatus, ut lupus esuriens super innocentem oviculam irruit, euaginatoque gladio decollavit. Quæ mox, ut antiquitas relatorum audet asserere, [Ad ejus corpus olim erectum monasterium.] proprium caput manibus sumpsit, populoque spectante usque in ecclesiam, quæ in ipsa villa in honore S. Remigii aderat, deportavit. Ad cujus ergo venerationem, a fidelibus Christianis facto monasterio, puellaris congregatio delegatur: sed prædictis causis intercipientibus, ad unius Presbyteri obsequium redigitur. Est autem antiqua relatio, quod longa post tempora Saxones, incertum qua causa, ad hanc viciniam devenerunt; & per ipsum vicum transeuntes, audita quidem sacra opinione, partem corporis sacræ Virginis asportaverunt.

[4] Hæc Baldericus, & ex eo Autbertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis ad hunc IV Iunii: quod autem Baldericus satis formidolose ac dubie, propter antiquitatem relatorum, addit eam proprium caput manibus sustulisse, tam Miræus quam Colvenerius in suis Notis conantur pluribus exemplis confirmare: [Quod caput manibus sustulisse dicitur, incertum est:] sed eorum pleraque, ut sæpius indicavimus, suspecta nobis sunt, ne in eam de talibus opinionem venerint homines nimium simplices, eo quod capite minuti Martyres, sæpe a pictoribus, sæpius a Statuariis (in Gallia præsertim, ubi abundant exempla) soliti fuerint repræsentari, tenentes ante pectus præcisum caput, uti pingi solent S. Agatha cum mamillis, S. Apollonia cum dentibus. Non tamen diffitemur potuisse contingere, & contigerit etiam, ut aliqui sua capita assumpserint & transportarint. Idem Colvenerius Barale, inquit, & Sainct vel Sains, duo sunt pagi territorii Oisiacensis, sibi invicem vicini juxta Marquion, medio fere itinere inter Cameracum & Atrebatum. Illius ecclesia parochialis dicata est S. Georgio Martyri, sub Patronatu Abbatis Aquiscinctini. Hujus vero, S. Saturninæ Virgini & Martyri, sub Patronatu Capituli Metropolitani B. Mariæ Cameracensis. In neutro autem pago hodie superest alicujus monasterii vestigium, aut certe non nisi tenuissimum.

[5] Quod ad Saxones, sive Westphalos Saxoniæ inferioris populum attinet, venerantur illi S. Saturninam, [magis etiam an sic ea quæ colitur in Saxonia 20 Maji.] XX Maji (ut credunt) passam: quam non ex Artesia, sed Roma allatam ibi diximus: videri autem sola nominis identitate persuasos, tam illos quam Atrebates, ejusdem Sanctæ utraque ossa credidisse. Hac certe sola ratione inductus etiam Antonius Pauli Masini, in Bononia perlustrata ad hunc diem, alterius meminit Saturninæ, ut Virginis ac Martyris, cujus ossa quædam apud Bononienses sint, in basilica S. Stephani, & in ecclesia omnium Sanctorum: quam autem notabilia ea sint non indicans, facit nos credere, per similia jam alias notata exempla, exigui admodum momenti esse, neque cultum specialem obtinere. Tempus martyrii nullum exprimit Baldricus: sed quæ ex Germania venit, credi potest haud multo senior fuisse ætate S. Bonifacii, Moguntinensis Episcopi, de quo, sub annum DCCLV martyrium paßo, agemus die sequenti.

DE S. SOPHIA SENATRICE,
POST SANCTIMONIALI IN THRACIA.
Ex Divionensi Synaxario Ms.

[Commentarius]

Sophia vidua, Æni in Thracia(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Qua Hebri inter & Absyrthi fluminum ostia angusto limite Thraciæ tellus procurrit in Ægæum, [Æno oriunda,] Ænus jacet civitas, vulgariter Eno, in provincia Rhodopes, Trajanopolitano Metropolitæ subjecta, cujus Episcopus Macarius Concilio Chalcedonensi subscripsisse legitur anno CCCCLI. Abest autem a Trajanopoli & Cypsella seu Constantiniana-nova versus Boream, pari fere intervallo milliarium circiter XXIV; a Lemno vero seu Stalimene insula, quam directe prospicet ad Orientem, P. M. LX circiter. Hanc civitatem, quæ juncto sibi sinui nomen etiam facere hodie dicitur, natalibus suis &, si non etiam obitu, illustravit S. Sophia, matrona Senatoria, incertum quo tempore: neque enim id explicat vitæ Synopsis, post elogium S. Metrophanis Patriarchæ CP. in Synaxario Divionensi feliciter conservata, cujus alioqui neque cultum neque nomen sciremus. Ea Synopsis ita describitur, quantum quidem verba ac sensum assequi potui, divulsis ægre, quæ allapso humore coaluerant Codicis linei foliis, sicut in Martio dixisse fusius memini: pauca quæ omnino me fugerunt verba signatis punctis… suppleturus, & lectoris conjecturæ permissurus.

[2] Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, id est, δ᾽, Μνήμη τῆς ὁσίας Σοφίας, [laudatur in Ms. Divion.] Συνκλητικῆς καὶ ὁσίως βιωσάσης.. Eadem die, scilicet quarta, Memoria S. Sophiæ, Senatricis ac sancte viventis.

Αὕτη μὲν ὥρμητο ἐκ πόλεως Αἴνου, θυγατὴρ γονέων εὐσεβῶν καὶ κατὰ χώραν περιβοήτων· συνήφθη δὲ ἀνδρὶ παρ᾽ αὐτῶν, καὶ γέγονε μητὴρ παιδῶν ἓξ. Μέσον δὲ τῶν βιωτικῶν θορυβῶν οὖσα, ἔδεξεν ἐξ ἔργων ὡς οὐδέν τι προσιστάμενον πάντη βουλομένῳ, καὶ ἐν ταῖς βίου περικοπαῖς καὶ συγχήσεσι, διὰ τῆς τῶν θεοφιλῶν πράξεων ἐργασίας τῷ Θεῷ εὐαριστῆσαι. Οὐκ ἀφίστατο γὰρ τῶν ἐκκλησιῶν· ἀλλὰ καὶ οἴκαδε διανυκτερεύουσα, προσευχαῖς…,… Καὶ θανάτῳ τοὺς παῖδας ἀποβαλλομένη, ὀρφάνων μητὴρ ἐγέγονε καὶ χηρῶν ἀντίληψις οὐ μικρὰ, καὶ τοῖς προσαίταις ἀναγκαιότερα τῶν προσόντων αὐτῇ διανείμασα. δίαιτα ταύτης ἐκ τότε ἀσκητικὴ ἦν, καὶ τὸ ποτὸν ὕδωρ· τὸ δάκρυον μηδέποτε λειπὸν ἐν ὀφθαλμοῖς, ψαλτὴρ καὶ προσευχὴ καὶ εὐχαριστία ἀνάπαυστος οὐκ ἠτόνησεν· οὐ κατωλιγόρησε προσευχομένη· ταπείνωσις πρὸς τοὺς τύχοντας ἄμετρος, καὶ πρὸς τοὺς καθεκάστην προσερχομένους ἐπιδεεῖς ἐλεεμοσύνη ἱλαρὰ καὶ φιλότιμος καὶ σχεδὸν ὑπὲρ δύναμιν, κρεῖσσον λογιζομένη ἑαυτὴν στερεῖσθαι τὸν ἐπιδεῆ κενὸν ὑποστρέψαι, καὶ ἔχαιρε μᾶλλον διδοῦναι λαμβάνειν. Ἀπὸ γὰρ ἀγγείου, ἀφορισθέντος εἰς διάδοσιν, τὸν ἐν αὐτῷ οἶνον ἀμφοτέραις χερσὶ περιαντλοῦσα, καὶ τοῖς δεομένοις παρέχουσα, ἑώρα, πράγμα ἐξαίσιον, πεπληρωμένον ἀεὶ τὸ ἀγγεῖον εὑρίσκουσα καὶ γέμων, ὡς μὴ τὴν οἴαν δή τινα δεξάμενον ἔφεσιν. Καὶ μέχρις ἂν παρ᾽ ἑαυτῇ καὶ ἐν κρυπτῷ ἦν τὸ θαῦμα, πλῆρες τὸ ἀγγεῖον ὡρᾶτο, κατὰ τὸν καιρὸν τῆς ἀνοίξεως· ὁπηνίκα δὲ τα μεγαλεῖα τοῦ Θεοῦ ἀνακρύπτουσα, τινὶ τῶν ἐν αυτοῖς τὸ παράδοξον ἀνεκάλυψεν, οὐκ ἔτι πλῆρες εὑρέθη, ἀλλ᾽ ἐλλιπὲς τοῦτο, καὶ τῶν μυελῶν αὐτῆς Προφάσεως γὰρ ἐκ τοῦτο δραξαμένη, καὶ τὸ ἀνάξιον προβαλλομένη, ἐπὶ πλεῖον τὴν ἄσκησιν ἐπέτεινε, καὶ ἐπὶ τοσοῦτον, ὡς καὶ εἰς ἀκρὰν ἔκτηξιν ἐλθὼν, μηδὲ τὸ ἀναπνεῖν δύνασθαι. Οὕτως οὖν καλῶς ἀγωνισαμένη, καὶ μηδ᾽ ὅλως παρεμποδισθεῖσα ὑπὸ τῶν τοῦ βίου δυσχερῶν, καὶ ἐπὶ χρόνοις τέσσαρσι πρὸς τοὺς τριάκοντα διαβιοῦσα, ὡς εἶναι τὸν ὅλον τῆς ζωῆς αὐτῆς χρόνον πεντήκοντα πρὸς τοῖς τρισὶ μικρόν τι πλέον, καὶ τελευταῖον ἀποκειραμένη, πρὸς Κύριον ἐξεδήμησεν.

[3] [quod liberis orba] Hæc oriunda ex civitate Æno, filia piorum & in sua regione inclitorum parentum, ab eis viro data in matrimonium fuit, ex quo sex liberorum mater effecta est. Medium autem inter strepitum vitæ secularis opere ipso ostendit, quod nihil possit eum offendere, qui velit etiam inter ipsas seculi sarcinas & confusiones placere Deo, per exercitium piorum operum. Non enim recedebat ab ecclesiis, & domi quoque pernoctabat in orationibus… Postquam autem per mortem orbata liberis fuit, [totam se dederit devotioni erga Deum & caritati erga pauperes,] mater facta est orphanorum, viduarumque susceptrix non parca, ex iis quæ suppetabant necessaria tribuens indigentibus. Cibus ejus ex tunc asceticus, & aqua potus fuit; lacrymæ vero in oculis juges; psalmusq; & oratio ac gratiarum actio numquam in ore conticescebant. Orando numquam fatigabatur; demissio animi infinita ei erat erga quosque supervenientes, & erga quotidie accurrentes ad se pauperes. Hilaris & copiosa ac pene excedens facultates eleemosynarum largitio: malebat enim ipsa sese privare congruis, quam egenum a se vacuum dimittere: magis gaudebat dare quam accipere. Igitur cum ex vase ad distributionem quotidianam destinato, utraque (ut ita dicam) manu pauperibus erogaret, videbat rem prorsus admirandam; plenum, inquam, semper esse, tantumque non superabundare vas istud, ac nullam sui imminutionem sentire. Et quidem, [quibus ex vase vinum largiens, diu illo indeficiente utitur,] quamdiu penes se solam miraculum habuit, eodem plane modo inventum ipsum fuit repletum, ut erat cum primum aperiebatur: postquam vero Dei magnalia cuidam domesticorum revelavit; non amplius sic; sed deficere incipiens, etiam viscerum ejus… Unde sumpta occasione suam indignitatem incusare illa, & exercitationem cœpit eo usque intendere, ut corpore extremum attenuato, nec respirare quidem commode posset. In hunc ergo modum pulchre decertans, nihil omnino a seculi pressuris impedita fuit per annos triginta quatuor; [moritur Sanctimonialis an. æt. 54:] sic ut totum vitæ ejus tempus ad annos quinquaginta tres ac paulo amplius perveniret. Attonsa denique ad Dominum emigravit.

[4] Ex eo quod denique attonsa dicatur, consequens mihi videtur, [pridem vidua;] id quod antecedens vita etiam verosimile facit, marito fuisse viduatam, prius fortaßis quam liberis orbaretur omnibus; idque potest latuisse sub iis, quæ assequi non valui, verbis. Vita an unquam prolixius scripta fuerit, non divinaverim; dolendum autem quod in epitome hac, quam velut thesaurum eruisse gaudemus, non inveniatur verbum ex quo intelligi poßit, quo tempore vixerit. Præbet tamen ille ipse defectus nonnullum argumentum suspicandi, haud diu antequam Synaxarium prædictum scriberetur (scriptum est autem ante annos circiter sexcentos) illam obiisse; [fortassis sec. 10 aut 11,] sic ut recens adhuc memoria notæ omnibus sanctitatis, curam scribenti exemerit designandi temporis, paßim tunc noti. Eadem causa fuerit non nominandi vel civitatem, in qua obiit Sancta; vel ecclesiam, in qua fuit sepulta. Nam quod dicatur Æno oriunda, adeo non probat ibidem etiam vitam transegisse, [idque Constantinopoli,] ut contrarium potius faciat suspicari.

[5] Dignitas quoque Συγκλητικῆς, Senatricis, pro Constantinopolitana Urbe præsumptionem fundat; ad cujus etiam usum conscriptum videtur Synaxarium, quo utimur: [ubi Senatus, ac Senatoriæ mulieres,] quia in ea sola ejusmodi titulum Mulieribus obtigiße, tanto magis credimus, quanto minus novimus, alibi quam in utraque Roma, veteri ac nova, fuiße Senatum ac Senatores, sic absolute & sine loci addito dictos. Neque solum a viris titulum Syncletices accipiebant Senatorum uxores; sed & ad filias videtur is transsisse. Id persuadet nobis V Ianuarii S. Apollinaris, cognomento Syncletica. Quamquam & proprium nomen id fuit tum aliarum, tum ejus cujus tot præclara dicta inter Patrum Apophthegmata referuntur, & Vita eodem V Ianuarii habetur excusa: plane sicut apud Latinos etiam Senatores proprio nomine dicti fuerunt; quorum unus Veronensis Episcopus, [virginesq;] a nobis commemoratus fuit VII Ianuarii; & alius Mediolanensis, XXVIII Maji: præter quem Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, tertium nobis indicat pro XIV Septembris, cum fratribus ac matre, Argentani in Brutiis (ea nunc S. Marci civitas in Calabria dicitur) martyrio coronatum, de quo plura ad istum mensem nancisci optamus.

DE S. GUALTERIO ABBATE,
SERVILIANI IN PICENO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus Vita ex Ms. danda.

Gualterius Abbas, Serviliani in Piceno(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Firmanæ in Piceno diœcesis oppidum Servilianum est, de cujus appellatione & situ pluribus egimus ad diem XX Aprilis, [Cum corpore S. Serviliani M. recens Roma adverto,] occasione S. Serviliani, qui cum socio Sulpitio Romæ sub Trajano passus tunc colitur; eo quod incolæ, accepto Roma cujusdam Martyris corpore sub nomine Serviliani, quasi idem cum celebri illo esset, ipsum quoque tali die colendum susceperint. Qui hujus rei tunc nobis notitiam per Patres nostros Lauretanos dedit, R. D. Franciscus de la Grange, Sacerdos Gallus, inde adveniens, de ipso deque S. Gualterio ita scripsit: Corpus S. Serviliani, [honoratur nunc corpus S. Gualterii;] ante paucos annos, scilicet MDCLXIII, ex urbe in oppidum cognomine translatum, ibidem magna religione asservatur, in ecclesia parochiali, in altari marmoreo, ad latus sinistrum altaris majoris: uti vicissim ad latus dexterum, extat in capsa marmorea, supra eximium altare cum crate, corpus S. Gualterii Abbatis, antiquissima veneratione & vicinorum populorum concursu, IV Junii celebratum. Cujus monasterio penitus diruto (fuit autem illud infra dictum Servilianense oppidum, in monte positum) remansit tamen ædicula sacra, cum aliquo tuguriolo, alicui Eremitæ identidem capiendo, quod modo (id est anno MDCLXXI quo hæc scribebantur) habitatur a pia femina eremicola.

[2] Ea est Joanna, Bernardini filia, ex oppido S. Victoriæ, [in prima sua ædicula aliquando visi a pia Solitaria:] ad duo milliaria posito, ubi & ejusdem Sanctæ, XXIII Decembris recolendæ, corpus servatur in summo monte, in ecclesia, olim Abbatiali Monachorum S. Benedicti, nunc vero Collegiata Canonicorum. Pia istæc femina, cum habitaret in vicinia sacræ S. Gualteri ædiculæ, in domo rustica, ante viginti annos, audivit noctu pulsum campanæ. Unde admirabunda, cum aliqua vicina illuc cucurrit: & audientes intus cantum, ambas portas obsederunt, ut per rimas introspicerent. Tum irruptione facta, viderunt Eremitam juvenem, qui retro altare se recipiens, ibique quæsitus, non comparuit. Hæc clarius habebuntur ex Processu visitationis Episcopalis. Hactenus pius ille, & (ut nobis scribitur Laureto) in sacra Scriptura per quam egregie versatus Sacerdos, tunc ibidē in æde Virginis Sacellanus, qui plura deinceps S. Gualterii miracula perscribenda promittebat. [translatum ad ecclesiam Parochialem loci.] Interim prædictæ Visitationis Acta requirens, accepi ipsam factam anno MDCLVIII die 11 Iulii, cum Carolus S. R. E. Cardinalis Gualterius, ab Innocentio X sub annum XLIV seculi hujus creatus, annum in Archiepiscopatu Firmano quartum ageret, vel ipso Gentili suo nomine stimulatus ad honorem S. Gualterii augendum. Venit ergo ille, ut habent Visitationis Acta, Ad Reliquias in ecclesia S. Marci, ubi adest corpus S. Galterii Abbatis, in antiqua & magna veneratione habitum; & in vetusta arca magni ponderis retentum: cujus capsæ operculum elevatur arganis, cum sit quoque marmoreum. Caput vero dicti Sancti retinetur in tabernaculo æris inaurati, cum corona argentea. Nec plura ibi; ut aliunde oporteat Miracula expectare.

[3] Nunc Acta dabimus ex veteri pergameno, intra arcam una cum oßibus servato, transsumpta; sed (ut apparet) diu post obitum Sancti composita, vel potius interpolata, seculo circiter XV, [Acta dantur, non valde antiqua,] quando inter scriptores de Sanctis vigebat puerilis quædam solicitudo scrutandi ipsa eorum nomina, non ex vera originalis linguæ ratione, sed ex Latina: nam etiam Valteri nomen (sic enim ibi scribitur) quod Waltherus seu Gualterus est, & ex Teutonico idem sonat ac Silvarum-dominus) explicat quasi sit de tribus gaudens. Præterea totus stylus seculum idem sapit; &, quod aliquis ætate proprior fecisset, inducta Romani Pontificis mentione, neminem nominat, nec minimum uspiam profert indicium temporis quo Sanctus vixerit obieritque; tota autem narratio ejusmodi est, [nec integra.] qualis per traditionem solet transmitti, uni scilicet alterive puncto memorabili inhærens, nec ad particulares actiones miraculave descendens. Sed & contextus in fine apparet mutilus, & identidem omissa verba aliqua, quæ inter [] supplebimus, & libraria quæ corrigimus vitia plura, ut observaretur pro obversaretur, aliaque similia: hæc autem nos docent, vetustioris alicujus manuscripti, ejusque non integri & præ ætate difficulter legibilis, ecgraphum esse, quod mutato stylo in arca habetur; tunc fortaßis exaratum & ibi positum, cum ex monte in oppidum sacrum corpus transferendum erat.

[4] [Horū compendium apud Ferrarium,] Ea Acta, primis quinque numeris in totidem Lectiones distincta, postea vero nullis titulis discriminata, nobis Laureto miserat anno MDCLIII Henricus Lindanus, Societatis ibidem pro Belgis Pœnitentiarius. Eadem antea ex Baroniana Bibliotheca habuisse professus Philippus. Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, ipsa in epitomen contracta dedit. Eadem, nullo verbo quoad substantiam addito, Italice vertit & Cardinali Gualterio Archiepiscopo ac Principi Firmano dedicavit, anno MDCLVII Maceratæ impressa, [& versio Italica an. 1657 excusa,] Don Salvator Navarri Sacerdos Servilianensis. Hic sub finem probat populorum erga Sanctum devotionem, ex multitudine votivarum tabellarum, appensarum, tum in S. Marci parochiali ecclesia, ubi sacra ossa nunc requiescunt; tum in illa, in qua spiritum Deo reddidit, juxta fluvium Tinnam: & addit, die IV Junii innumero populo accurrenti ostendi cranium, in occipite lucido Crucis signo notatum, [cum Brevi Innocentii X.] ad stuporem intuentium: ad quorum religionem magis excitandam Innocentius X in forma consueta expedivit Breve, signatum V Martii MDCLII; quo conceditur plenaria omnium peccatorum Indulgentia omnibus utriusque sexus fidelibus, pœnitentibus & confessis ac sacra Communione refectis, qui ecclesiam parochialem S. Marci loci Serviliani Firmanæ diœcesis … die festo S. Gualterii, a primis vesperis usque ad occasum festi hujusmodi, singulis annis devote visitaverint, & ibi … pias ad Deum preces effuderint.

VITA
Ex Ms. Membrana, intra arcam servata.

Gualterius Abbas, Serviliani in Piceno (S.)

BHL Number: 8801

EX MS.

[1] [Parentibus nobilibus Romæ, sed sterilibus,] Beatus Valterius, ex urbe Romana ex nobilibus parentibus originem duxit: cujus pater Euritus, mater vero Victoria nuncupata est. Qui cum essent nobiles genere, sed nobiliores fide ac devotione, timentes ne decederent sine liberis, cum essent steriles, sæpe in eorum orationibus Deum exorabant, ut si pro meliori ipsorum animæ & corporis salute esse intelligeret, prolem sibi concederet descensuram. Multi libenter cum ipsis susceperunt munus Deum exorandi, quos divina providentia minime exaudivit. Sed ii non defecerunt, & considerata præsertim causa Deum verum multo magis exorarunt; memores Deum servorum suorum orationes denique non contemnere.

[2] Ex dilatione prolis confugiunt parentes ad alios etiam sanctissimos viros, [post multas preces, divinitus concessus,] attendentes illud euangelicum, Si perseveraveritis usque in finem, consurget Dominus in misericordia sua. Inducunt etiam ad hoc sanctissimū Pontificem, virum eximiæ devotionis & sanctitatis; promittentes, si eis Deus prolem concederet, dotare Ecclesiam de omnibus necessariis, quæ prædictus Pontifex voluerit ordinare. Sed quoniam qui quærit invenit, & pulsanti aparietur; & indecens erat, quod tantorum virorum preces non exauderentur; [nascitur, cruci formi stella insignitus spatulam:] pius Dominus aperuit fontem suæ abundantissimæ gratiæ, ita quod in determinato tempore a natura ad hoc ordinato, prædicta Domina gratiosissimum & pulcherrimum peperit filium, in cujus spatula dextra tale fertur habuisse signum. Ibi enim in carne speciosissima pueri, in spatulæ anteriori parte ad modum stellæ Crucem apparere proditum est.

[3] Nuntiant patri novam uxoris prolem, cucurrit ad solenne & pretiosum spectaculum: [& a patre oblatus Pontifici.] portatur ante patrem puer pulcherrimus, mirabili signo insignitus: miratur ipse & mirantur adstantes, intuentes & videntes puerum: gaudent gaudio magno, & referunt gratias Domino piissimo de tanto dono, patrique congratulantur. Qui, cum vir providus esset & disertus, respondit, sibi hoc ex suis meritis non fuisse concessum; sed ex virtute aliorum hominum sanctorum, ac potissimum summi Pontificis, hanc gratiam recepisse. Non ingratus igitur de beneficio jam accepto, nec obliviosus existens, assumpta decenti societate, cum puero ivit ad summum Pontificem: & exhibita sibi debita reverentia, dicit pater pueri ad eum: Sanctissime Pater, ecce filius a Deo mihi datus, propter vestras sanctissimas orationes; offero eum vobis; ut de eo & de me faciatis & ordinetis quod judicaveritis expedire.

[4] Respiciens sanctissimus Papa pueri pulchritudinem, singularem, & signum novum habentem, elevans manus ad cælum, referens gratias Deo de tam eleganti puero, [ab eo baptizatur,] & accipiens eum in brachiis suis, baptizavit; imponens sibi nomen Valterius, hoc est, de tribus gaudens; scilicet de nativitate miraculosa, de pulchritudine speciosa, ac de cruce & stella gloriosa: & restituens eum patri, dixit voce prophetica, Spiritu revelante divino; Vere iste puer amicus Dei erit. Crescebat puer, non solum in corporali quantitate, sed longe plus in morum bonitate: [Assuta super vestem Cruce notalibilis,] ipse namque erat in cunctis suis actibus in omnium oculis gratiosus. Vestivit eum pater panno optimo, in quibus vestibus posuit de serico, quod erat insignitum in carne ex divino munere: & sic homines intuentes vestem decoratam, cognoverunt carnem eodem signo signatam interius.

[5] Post septimum annum ponitur ad scholas, in quibus puer, delicate nutritus, ingenio acutus, [inter eundum ad Scholas,] in tantum super omnes coætaneos suos profecit, ut singulariter cederet nemini: ita ut omnes judicarent, hoc non esse nisi ex divino munere. Continuando ergo scholas, in eundo & redeundo, transibat ante domum & ecclesiam unius Sacerdotis, nomine * Armandi, viri magnæ sanctitatis & devotionis; qui in tantam pulchritudinem & affabilitatem multoties [animum intendens], sæpius in suis orationibus, (ut fertur) hæc dicebat; O si Christus meus hanc creaturam præservaret incontaminatam in sui servitium, ut pulchritudo mentis responderet sui corporis pulchritudini. [a pio Sacerdote interrogatur, quidhoc sit?] Et dum talē [orationem] in se ipso multoties replicaret, dum puer quadam die ante ipsum transiret; vocavit eum ex nomine, dicens, Valteri. Qui, tamquam puer morigeratus & nobiliter nutritus, statim voce humili complicatis manibus respondit, dicens; Pater, quid præcipis? ecce adsum. Tunc Sacerdos dixit, Quid vult significare signum, quod in spatula tua in veste exterius habes insignitum? Respondit puer dicens: Pater reverende, hoc signum quod habeo in veste, repræsentat illud quod habeo in carne: & discooperiens spatulam, ostendit stellam in carne impressam, Cruce insignitam.

[6] Videns autem Sacerdos, Dei signum, admirans ait: O fili dulcissime, cave ne sis ingratus, [doceturque servare castitatem.] ut valeas tantam gratiam agnoscere Domino, qui contulit in præsenti amoris sui signum, & in fine tribuet tibi æternum præmium. Unde studeas, fili, sibi servire delectabiliter, ut recipiaris in sua gloria æternaliter. Cui puer: Dic, mi Pater, in quo delectatur iste Dominus meus? ut cognita sua voluntate, sibi valeam servire ex toto corde. Ad quæ Sacerdos: Agnosce, o fili carissime, quod Dominus noster fuit genitus æternaliter ex Patre, & temporaliter de purissima Matre: ideo in corporali & mentali delectatur [puritate]. His acceptis puer decrevit Domino servire, & cœlibem ducere [vitam] Dominoque in mentis & corporis * integritate servire.

[7] Cumque in litteris, moribus, & multo magis in vitæ sanctitate quotidie majores progressus faceret, essetque jam natus annos […] qui maximam dignitatem pulchritudini afferunt; [Interim amore ejus capta filia Præsidis] quæsivit humani generis hostis Lucifer, adolescentem a via Dei quam sequebatur avertere. Et quoniam fieri ad præsens non poterat, ut Valterio aliud ob oculos præter divinum amorem obversaretur, propterea Præsidis filiam impulit ut Valterii immenso amore caperetur. Hæc Valterii mores, formam, dignitatemque admirans, sic diesque noctesque urebatur, ut quanto magis flammam abscondere contendebat, [ipsum sibi maritum petit a patre;] tanto magis incenderetur. Statuit itaque, quia nobilissima erat virgo & a parente unice diligebatur, petere a parente, ut sibi Valterium, nobilissimum & pulcherrimum adolescentem, cujus desiderio flagrabat, virum dare ne gravaretur. Quo accepto Preses obstupuit vehementer, parentem tamen adolescentis Euritum adse vocandum curavit, cui filiæ suæ desiderium brevibus exposuit.

[8] Ad hæc Euritus lætus respondit, placere sibi oblatam conditionem, [cui non consentiens filius ideoque multa patiens;] ejusque voluntati & petitioni libenter se consensurum. Domum itaq; reversus, Valterio filio, quidquid cum Præside egisset, renuntiavit. Ille autem: Meliora, pater; quæso mihi permittas: non enim quod vovi omnipotenti Deo votum; irritum facere velim: nam sic mentis & carnis puritatem, qua mirifice delectatur [Deus], corrumpere opus esset. Precibus igitur pater imprimis, deinde minis, denique verberibus a sententia [filium] abducere conabatur; nec diem præterire sinebat, quo eum non graviter objurgaret. Propterea Valterius, in his molestiis constitutus, ad Armandum Sacerdotem, cujus opera mentis & carnis puritatem servare decreverat, se contulit; eique quidquid domi sustineret, enarravit.

[9] Armandus, auditis adolescentis molestiis, ad Dominum confugiendum judicavit: [inter precandum jubetur fugere:] memor enim erat Prophetæ dicentis, Ad Dominum cum tribularer clamavi, & ex audivit me. Valterio itaque suasit, ut ante Salvatoris Christi imaginem Virginisque Mariæ, quam præbuit ei, preces effunderet; quo, Domino inspirante, quid faciendum in ea re, discernere posset. Domum reversus, flexis ante imaginem genibus; mente in cælum erecta, post non longam orationem, audivit vocem de cælo dicentem, Fuge, Valteri. Mane autem ad Armandum revertitur; & quam divinitus vocem audiverat, retulit. Quamobrem secreto, una cum adolescente, profectus est.

[10] [& condito prope Servilianum cœnobio,] Venerunt ambo post aliquot dies in Picenum, in quamdam silvam in valle Marana, & prope Servilianum consederunt. Ibi cum tenui victu vitam ducerent, multaque miracula ostenderent, non diu steterunt. Nam viri potentes ac divites ipsis hospitium, prope Tinnium flumen condiderunt: quod non multo post in monasterium erectum est, in quo nobiles plurimi viri se incluserunt; quorum pater & dux Valterius, [factus ibi Abbas;] vitæ sanctitate & morum integritate omnes antecellebat; & quid in via Dei servandum esset, omnes edocebat. Crescebat itaque indies Valterii fama. Quare motus Pontifex eum Abbatem effecit, ut tanto magis in ipso vita reluceret.

[11] Præterierant jam multi anni, nec parentes de filio, ubi esset, scire potuerant. [parentes suos excipit:] Ex Urbe itaque profecti, Domino inspirante, in Picenum perveniunt: & præ gaudio flentes, Quid sic fili nobis fecisti? dicebant. Cum aliquot dies apud Valterium fuissent, cum precibus & lacrymis ab ipso petierunt, ut secum Romam reverti vellet. Sed Valterius, plenus spiritu ab ipsis obtinuit, ne vellent se a via Dei & sancto proposito revocare. Itaque operante divina gratia, monitis B. Valterii parentes sui Romam redeunt, omnia vendunt, ac pro amore Dei expendunt: quibus expletis ad filium redeunt, & cum eo in sanctissima vita permanserunt usque ad ipsorum vitæ exitum.

[12] [& ipsis diu supervivit,] Unde post Sacerdotis prædicti, & patris & matris obitum, qui omnes in eadem ecclesia sepulti fuerunt, bonum tempus B. Valterius supervixit, in fama clara & vita sanctissima. Et quia laborantem agricolam oportet de fructibus percipere; & dignum erat post laborem diurnum, quem in Dei vinea exercuit, denarium æternæ vitæ percipere; ideo pius pater-familias Dominus Jesus-Christus, post modicam infirmitatem, eum ex hoc seculo vocavit. Qui prænuntians mortem, [ac tandem ventura prædicens moritur,] in suo exitu jam Spiritu sancto repletus, talem prophetiam suis Monachis & coram adstantibus aliis dicitur dixisse: Filii & Fratres carissimi, nolo vos ignorare quæ ventura sunt in futuris temporibus in his partibus.

Cetera desiderantur.

[Annotata]

* al. Armeni

* al. austeritate.

DE S. NINNOCA VIRGINE,
IN BRITANNIA MINORI.

SEC. VIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Nennoca Virgo, in Britannia minore (S.)

BHL Number: 6242

AUCTORE F. B.

§. I. De certo Cultu ejus, sed Actis perquam male consutis, quoad ætatem, genus, & nativitatem Sanctæ.

[1] Albertus le Grand, Sacerdos Ordinis Prædicatorum strictioris observantiæ in Britannia Armorica, inter vitas Sanctorum Britonum a se conscriptas, [Probatur cultus] profert hac quarta Iunii Acta S. Ninnocæ Virginis: quæ ex majori Britannia, sanctioris vitæ desiderio, in Armoricam transnavigans, ibidem erexerit monasterium, vocatum a fundatricis nomine Lan-Nennoc: præcipuum quod invenire potui & satis firmum antiqui cultus monumentum. [ab ecclesia ejus nomini dicata] Alterum, quod, cum Acta scriberentur, verosimiliter circa seculum decimum tertium, nondum cessarent miracula, ut illorum Auctor testatur, sic loquens de eo quo scribebat tempore num. 14. Quo in loco supradicta Dei famula, constructo monasterio, ædificavit ecclesiam, pluraque servis Christi tabernacula: ubi usque ad exitum vitæ suæ per eam Dominus miraculorum insignia operatus est, & nunc post finem eadem etiam operari non desinit. [item a miraculis;] Acta quidem fabulosa sunt, ut infra ostendam, adeoque vix fidem meretur Auctor, cum ea narrat quæ vitam Sanctæ spectant: verum cum de iis quæ suo tempore fiebant miraculis testatur; non est cur ei credere non poßimus. Confirmat venerationem publicam sanctæ Virgini delatam, supposititium donationis instrumentum, [& instrumento fundati monasterii,] relatum in Actis num. 19: negari enim non potest, quin tum saltem publicus cultus exhiberetur Sanctæ, cum fingeretur istud qualecumque instrumentum.

[2] Supposititium autem esse vel legenti tantum patet, præsertim ex eo quod Dux Britanniæ S. Ninnocæ donet locum, qui ex ejus vocabulo dicitur Lan-Nennoc. Non enim verosimile est, quod adhuc vivente Sancta, locus iste nomen illud acceperit: [quamvis supposititio:] sed aliquamdiu post ejus obitum accepisse ipsum debuit, cum jam celebris esset apud incolas ejus cultus, & ipsum monasterium terras istas poßideret ab immemor abili tempore: juste quidem, quamvis justæ posseßionis titulum ignoraret. Titulus etiam Sanctæ, qui famulæ Dei Ninnocæ adscribitur in instrumento, indicio est, diu post mortem ejus istud esse compositum: est enim phrasis obvia in intrumentis sacrarum donationum, qua ejusmodi Ecclesiæ benefactores dicuntur donare S. Petro vg. aliisve Sanctis, quod donant templis eorum ornandis, aut fundandis monasteriis. Manifestior vero apparet fraus, quod donatio hæc facta dicatur seculo quinto a Duce Britanniæ Guerec: cum inter Duces aut Reges Britanniæ, qui apud scriptores Britones referuntur, nullus reperiatur Guerec. Præterquam quod inter Comites Nannetenses eo nomine numeretur aliquis, qui Ducatum Britanniæ sibi vendicare voluit; sed machinatione Conani de Rennes, Ducis Britanniæ, per medicum suum toxico sublatus est, antequam partem aliquam pacifice possedisset. Sed hæc omnia seculo decimo contigisse putantur, adeoque ad historiam hanc spectare non possunt. Est & alius Guerec inter Comites Venetenses, qui sub Alano I Rege Britanniæ, in fine seculi VI, contra Clotarii, Childerici, & Gontramni Francorum Regum submissos identidem in Britanniam exercitus, fortiter decertans, [& quamvis fabulosa sint Acta:] res Britannicas utcumque sustinuit, Alano interim nihil Rege dignum agente: ideoque Venetensis Comitis Guerec apud Historicos Britones illustrior, quam ipsius Regis habetur memoria. Quid ni a posteris, rerum gestarum non admodum peritis, potuit is Dux Britanniæ merito appellari, ut pote qui eorum exercitus contra hostem duxerit? Potuisset etiam is fundare aut dotare monasterium de Lan-Nennock ex bonis sibi propriis: sed non vivente Sancta, si hæc seculo V vixerit; neque interveniente S. Turriano Dolensi Episcopo, qui seculo VIII floruit; neque iste Guerec se Ducem Britanniæ appellasset.

[3] Nihilo melioris fidei sunt ipsa Acta, conscripta (ut colligitur ex num. 14) diu quidem post obitum Sanctæ, sed quando adhuc ad memoriam ejus crebriora erant miracula; quamvis, ob temporis vetustatem, jam vix superessent ruinæ monasteriolorum, quæ credebatur Sancta construxisse, ad habitationem virorum qui secum venerant in Armoricam. Sic enim habent: Religiosorum quoque virorum monasteriola secum manentium, ibidem constructa, semirutæ maceriæ posteris usque hodie ostendunt. [prout ostenditur ex anachronismo de SS. Columba & Turriano,] Auctor vero, qui Acta confinxit potius quam scripsit, adeo leviter versatus fuit in Britannorum Historiis, ut non potuerit consequenter quidquam comminisci. Nam, ut omittam anachronismum in Duce Britanniæ Guerec, superiori numero detectum; ut etiam condonem multa, quæ non videntur satis apte pro usu illius temporis & more agendi hominum narrari, benignaque interpretatione aliqua indigent: hæc, inquam, ut condonem omnia; quomodo potuit Sanctus Columba, ut dicitur num. 9, sacro fonte abluere S. Ninnocam initio quinti seculi, qui non ante seculum sextum in lucem prodiit? ut ostendetur nona hujus in Comm. prævio ad ejus Acta num. 26. [majoribus SS. Ninnocæ adscriptis,] Quomodo potuit S. Turrianus, Archiepiscopus Dolensis, aßistere seculo V fundationi monasterii de Lan-Nennoc, ut narratur num. 18, qui demum seculo octavo, juxta le Grand in Chronologia, eum tenuit Episcopatum? Quomodo mater S. Ninnocæ Meneduc, filia fuit Constantini Regis, ut dicitur num. 6, qui seculo demum sexto vixit? Constantinus enim, de quo hic sermo esse posset, dicitur fuisse Dammoniæ sive Cornubiæ vel potius hodiernæ Walliæ Regulus; & post varia patrata scelera, ad meliorem vitam conversus anno DLXXXVIII. Quo denique argumento ostenditur is fuisse ex stirpe Juliani Cæsaris?

[4] Vereor sane, ne fabulator hic, ut male confudit tempora, ita etiam imperite Iulianum Cæsarem & Constantinum Magnum atque hunc Constantinum Regem confuderit. Quod forsan eidem etiam acciderit in S. Germano num. 11, [& S. Germano discessus auctore.] qui auctor patri fuerit, permittendi filiæ discessum in Britanniam minorem, dictam Letaviam, hic & in plurium Hibernorum mediæ ætatis Actis. Istum autem S. Germanum Episcopum Autißioderensem interpretatus est Albertus le Grand, qui scilicet S. Ninnocæ multum narrarit de virtutum studio & sanctitate Virginum Deo servientium in minori Britannia: quod fecisse eum tacent quidem Acta, sed supposuit in sua interpretatione Gallica idem Albertus le Grand: alias forte non invenisset causam ob quam sancta Virgo elegisset potius proficisci ad Britones, quam ad Hibernos. At vero quam inepte dicitur, S. Germanus Autißiodorensis ex Hiberniensium regione transmissus a S. Patricio Archiepiscopo. Fuit igitur alius S. Germanus, si fuerit aliquis; is nempe, qui prius, si placet, Canonicus Lateranensis cum S. Patricio Romæ Ordinatus, & cum eo profectus in Hiberniam, missus fuit ad eodem in Manniam, ut habet Iocelinus in Actis S. Patricii, apud nos 17 martii num. 79. Iam quod ad Sanctæ patriam attinet Combronensiam regionem, hanc Gallice interpretatus est Albertus le Grand, certain Canton de la grande Bretagne. Gurtiernum vero Regem, [Cum hac cautela legenda Acta] ejusdem Sanctæ avum aut proavum, existimo ab Hibernis historicis Gortigirnum vocari, de quo apud Usserum ex Ninio aliisque non una refertur fabella: isque apud eumdem pag. 1115 ab Ambrosio Aureliano combustus dicitur anno CCCCXLVI. Taliter præparato animo velim Acta legantur, quæ descripta sunt & nobis transmissa ex Codice Ms. Monasterii S. Crucis Ordinis S. Benedicti, Quinperlæi in minori Britannia. Verum, ut ex Præfatiuncula librarii intelligitur, exstiterunt in antiquiori Codice sic enim loquitur:

[5] Vitam S. Ninnocæ, in quodam libellulo veteri, rustico stylo digestam reperientes, maluimus potius incompositæ materiei rectam simplicitatem ita scribendo servare, quam plus justo, [sub duplici Præfatiuncula dicunt,] tamen minus eam emendando, seriem narrationis depravare. Optanda librariis omnibus hæc sinceritas. Forsan invenit conscriptam lingua veteri Armorica, ut dicere potierit rustico stylo digestam. Deinde primus auctor inchoat Acta hoc titulo: In nomine Dei summi, incipit vita S. Ninnocæ: atque per modum Præfationis: Inquirendum est, Fratres carissimi, & explanandum per ordinem, de origine generis Ninnoc, & nativitate ejus, & genealogia, vel quomodo servivit Deo. Narratio porro sic procedit:

[6] [quod Brochanus prius Regulus,] Quidam vir nobilis fuit in Combronensia regione, Brochan nomine, ex genere Gurthierni, Rex honorabilis valde in tota Britannia: dives quippe erat, & Deo offerebat frequenter munera duplicia, dicens in semetipso: Gratias ago Deo meo, qui mihi dedit omnia quæ habeo. Quoniam quidem ipse Brochanus, accepit uxorem ex genere Scotorum, filiam Constantini Regis, ex stirpe Juliani Cesaris, Meneduc nomine: & ipse Rex Brochanus & uxor ejus Meneduc habuerunt quatuordecim filios ab invicem. [& uxor ejus Meneduc 14 habuerunt filios,] Et ipsi recordati fuerunt quod Dominus in Euangelio ait: Qui reliquerit mundum & ea quæ sunt in mundo propter me, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Et idcirco dispersi sunt per regiones multas in exilio, & Euangelium Christi ubique prædicaverunt; [omnes Religiosos.] & Sancti Dei fuerunt in postremis finibus eorum. Pater vero eorum atque mater irati sunt valde; dolebantque propter illos, quod existimassent eos fieri Principes super regnum regale posteris eorum; qui non ita fecerunt, sed amaverunt Christum, sicut supra diximus.

[7] Dixit autem Rex Brochanus ad fideles suos, Quid faciam ego de miseria, [Quod dolens patera Deo prolem sibi successuram petierit,] quæ venit super me & super regna mea, & etiam super vos? Scio quid faciam; Meditabor ego in me metipsum, & dabo Deo omnipotenti decimas ex iis quæ possideo, & munera offeram in templo Dei, & decimam partem hereditatis ad altare Dei dabo; ut suscitet Deus semen meum, & det mihi filium vel filiam, qui regnet post obitum meum super hereditatem meam. Tunc dixit Rex Brochanus uxori suæ Meneduc; Ibo in montem desertum, & faciam ibi tabernaculum Deo & Sanctis ejus: & ero ibi cum Sacerdotibus meis & Monachis: & non discedam hinc, jejunium & eleemosynam faciens, donec visitet Deus semen meum, prout sibi placuerit. Fecit itaque Brochanus, sicut supra dictum est. Exiit in montem deserti loci, & fecit tabernaculum & altare in honorem Dei; & fuit ibi quadraginta diebus & quadraginta noctibus, non manducans neque bibens, nisi tantum tribus vicibus in hebdomada cum Sacerdotibus suis. Cum autem hæc essent impleta; in nocte Parasceve ante Pascha, venit Angelus Domini ad Brochan dicens: Surge diluculo, & vade lætus in domum tuam ad uxorem & familiam tuam, [de qua nascitura ab Angelo monitus,] quia recepit Deus deprecationem & eleemosynam tuam atque jejunium: laborasti enim multum coram eo. Idcirco Meneduc Uxor tua concipiet filiam, vocabisque nomen ejus Ninnoc, & gaudium magnum erit in universa Britannia in nativitate ejus. Uxor autem ejus, Meneduc nomine, lamentabatur dicens, lugens Lugebo viduitatem meam: humiliavit enim me Dominus Deus meus.

[7] [uxorem solatus sit;] Approprinquante autem die festo sancto Paschæ, venit Rex Brochanus ad uxorem suam Meneduc, cum magno gaudio valde, sic dicens: Quare humilias animam tuam, Meneduc? Noli lugere; sed indue te vestimenta tua regalia, & da gloriam Deo & Sanctis ejus, & esto læta: quia sic & sic locutus est Angelus Domini ad me, dicens; Meneduc uxor tua concipiet filiam & vocabis nomen ejus Ninnoc, & cetera quæ prædicta sunt ab Angelo. Tunc respondit Meneduc cum gaudio magno valde, dicens: Gratias ago Deo omnipotenti, qui mihi dedit tantam gratiam atque honorem. Decimas itaque omnium quæ possideo illi dabo, aurum & argentum, terram atque animalia, hæc omnia ad altare Dei offero. Cum autem venisset tempus pariendi, Meneduc peperit filiam.

[9] Eodem vero tempore venit quidam vir religiosus nomine Columchille, ex progenie Scotorum, ad colloquium Brochani Regis. Dixit autem Rex fidelibus suis: [natam vero S. Columbæ baptizandā obtulerit:] Obsecro vos, ut sanctum istum Collumkille, Scotorum Abbatem, mecum rogetis, quatenus filiam meam sacro fonte baptismatis consignet & teneat; valde enim eum timeo, atque propter Deum amo. Quibus vir Dei respondit, dicens: Præsto sum. Vocavit itaque Rex Brochanus consanguineum suum Gurkentelium, qui vocabatur Ilfin, & uxorem ejus Guennargant, quia Guennargant & Meneduc uxor Brochani Regis, in tertia serie generationis erant: & ideo tenuerunt filiam Regis ad Baptismum cum Sancto Columkille, qui eam baptizavit; & imposuit ei nomen, ut prædictum fuerat ab Angelo, id est Ninnoc Guengustle. His peractis jussit Rex Brochanus Gurkentelio & uxori ejus Guennargant, ut revertentes in domum suam filiam ejus nutrirent: quæ cum adulta fuisset, usque ad expletionem quatuordecim annorum apud illos mansit.

[10] Transactis igitur hujus temporis curriculis, venit quidam juvenis Scotorum Regis filius ad Regem Brochanum, volens & petens dari sibi filiam in uxorem. [& postea filius Regis Scotorum optaverit uxorem.] Quod audiens Rex misit ad Gurkentelium consanguineum & uxorem Guennargant, ut venientes simul adducerent secum filiam suam ad palatium. Habito autem Rex consilio cum Primatibus regni, dixit coram eis ad filiam: Obsecro te, filia mea amantissima, per me metipsum, & per parentes tuos, ut tui cari pectoris secretum aperiens, mihi indices, utrum filium Regis Scotorum in conjugium accipere velis. Cui sancta Virgo Ninnoca, coram multis Combronensium Nobilibus, humiliter respondit: Domine mi pater, quod poscis fateri non abnego, certissimum enim mei cordis arcanum tibi revelabo. Voluntatis siquidem est meæ, omnipotentem Deum filiumque ejus pura mentis intentione diligere; ipsumque, postpositis omnium regalium puerorum copulis, cum momentaneis vitæ præsentis illecebris, casto cordis affectu, per omnia sequi. Huic jam meipsam tradidi, huic relictis omnibus famulam me obtuli: nil mihi carius, quam ut me in ejus servitio, cui me semel jam devovi, finis extremus inveniat.

§. II. Transitus Sanctæ in Armoricam.

[11] [Pergit narrare Vita, qualiter Sancta,] Secunda Actorum pars nihilo felicius pertexitur, ipso in principio nominans S. Germanum, de quo præfatus sum num. 4. Sic enim habet: Interea S. Germanus Episcopus, ex Hibernensium regione transmissus a S. Patritio Archiepiscopo, venit ad Brochanum Regem Britanniæ: qui ab eodem Rege honorifice receptus, per totam regionem sanitatum ægrotis beneficia præstando, Christi Euangelium seminavit. Ad cujus Sancta præconia frequenter audienda Sancta Dei Virgo Ninnoca veniens, sciscitabatur ab eodem viro sancto de doctrinis vitæ cælestis. [impetrato Patris assensu,] At ille quotidie de Scripturis sanctis eam pleniter imbuens, intimo Christi amore brevi corroboravit. Interim cum dies solennis Kalendarum Januarii solito adesset; Rex sui natalis cœnam fecit cunctis Principibus & Optimatibus regni sui: inter quos S. Germano rogato venire, & ante Regem ad mensam regii convivii residente; tunc intravit Ninnoca Dei famula in domum, & procidit ad pedes Regis patris sui dicens: Rogo Domine mi pater, ut coram his Primatibus regni tui tecum convivantibus, petitionem quam a te petam hodie mihi concedas. Cui Rex; Carissima mea filia, omnia quæ habeo vere tua sunt, daboque tibi quodcumque petiveris hodie coram his regni mei Nobilibus; licet ipsius regni dimidium cum omni auro & argento thesauri mei. Ad quem sancta Dei Virgo Ninnoca: Dulcissime mi pater, divitias & possessiones, cum omni cupiditate auri & argenti, & cetera quæ terreni regni esse videntur, pro summi Regis amore contemnere in animo jam proposui. Peto tamen, ut ad transmarinas partes Letaviæ navigandi mihi licentiam, cum his qui mecum una proficisci & ibi servire Deo voluerint, concedas. Nihil enim utilius potest credi in vita, quam ejus adhærere famulatui, qui sibi servientes centuplici ac mercede vitæ æternæ ditabit. Quo audito Rex omnesque discumbentes cum eo gravi mærore perculsi sunt, ita ut ipsa dies tanti convivii, commutaretur in diem mœstitiæ: mater vero illius cum consanguinea sua Guennargant, & omni plebe, & familia domus Regiæ, nimio dolore commota has emittebat voces:

Quid mihi divitiæ prosunt? quid nobile regnum?
Jam tulit exilium natos, quos fuderat alvus:
Nunc superest ut me sine prole relictam,
Mors miseram rapiat.

[12] His & aliis regalis Curiæ ejulatibus sanctus vir Dei Germanus permotus, hortatu quoque cunctorum præsentium Nobilium commonitus, [interveniente S. Germano,] ita verbis consolationis Regem alloqui cœpit: Contristari non debes, o Rex, super discessionem natæ tuæ: sed potius lætari, quia Rex Regum, Dominus noster Jesus Christus, qui tibi eam jam dudum divinitus dedit, ipse sibi annulo fidei signatam desponsavit, & in futuro cælesti hereditate dotabit. Desine ergo ab hac tristitia; & noli, Deum sequi volentem prohibere filiam, quatenus apud sponsum suum æternam tibi mansionem in cælis prece tua obtinere valeat: non enim in præsenti hujus vitæ exilio, quam quidquid nos velimus, nolimus, relicturi sumus, fides ponenda nobis debet esse; sed in illa cælesti patria, ubi pro transitoriis mansura, pro caducis nobilia, pro minimis, si meruerimus, habebimus magna. Labitur equidem mundus iste cum actibus suis, & concupiscentia ejus. Tandem his & aliis sancti viri sermonibus Rex animatus, vocavit ad se filiam suam, dixitque ei coram omnibus: Filia mea amantissima, in te mihi spes erat maxima tenendi post finem meum regnum: sed quia aliter contigit, & elegisti militare Regi cælesti, quam terreno dominari imperio; pro ipsius amore, do tibi licentiam eundi ubicumque volueris, cum benedictione mea. Propterea commendo tibi Gurkentelium patronum tuum, cum conjuge sua, quos tecum proficisci abrenuntiantes seculo novi, teque illis custodiendam relinquo, & regendam, cum omnibus, quæ tuis usibus necessaria esse videntur: sint tibi, pro amore meo, loco parentum: te etiam per paternitatem rogo, esto illis obediens quasi filia propria, quæ jam spiritualis esse videris; nihilque quod eis displiceat aliquatenus facias, quatenus vixeris. Naves vero, cum omni apparatu, tam sumptuum, quam victualim copioso, quotquot necessitas exegerit, vobis præberi faciam.

[13] His igitur paratis ita, exiit fama hæc per universam regionem; [cum multis aliis in Armoricam profecta sit:] ita ut plurimi, venditis possessionibus, & facultatibus in opera misericordiæ distributis, relicto proprio solo coadunati, sanctæ Dei Virginis Ninnocæ propositum sequerentur, ejusque sancto comitatui se adjungerent. Cum autem transfretandi tempus jam immineret, congregata non modica multitudine, in qua (ut refertur) quatuor & amplius erant Episcopi, cum magna turba tam Presbyterorum quam Diaconorum, nec non & Sanctimonialium Virginum, atque utriusque sexus hominum, qui intraturi erant mare; venerunt ad portum ubi statio navium erat; ad quem Rex Brochanus filiæ suæ valedicturus advenit: datoque post multa colloquia pacis osculo, & percepta ab invicem benedictione, Rex ipse, quamvis mœstus ad propria rediit.

[14] Ille autem sanctus Dei exercitus paratas sibi naves lætus intravit; [quo appulsa,] qui quantum temporis res exigebat, prospero vento navigantes, ac fines Letaviæ circumeuntes, gubernante Deo, cum septem instrumentis navium applicuerunt in locum, cui ex ejus adventu, usque in præsentem diem, Pullilfin vocabulum est. Exeuntes autem de navibus, consilio inter se habito, miserunt ad Principem terræ Guerec nomine, nuntios, Morhedrum videlicet & Gurgalonum Episcopos, atque Gurkentelium cognomine Ilfin, Sanctæ Ninnocæ patronum & consiliarium. Cui primum salutato retulerunt omnem peregrinationis suæ & exilii textum; vel quomodo prædicta Dei famula, Brochani Combronensium Regis filia, renuntians seculo pro Dei amore exulaverit; & in partes suæ provinciæ Deo servitura, [locum struendo monasterio impetrarit] jam cum magno fidelium cœtu navigio venerit; adjicientes insuper, ab ea ad illum se transmissos ad hoc; & rogantes, ut pro nomine Domini, qui sibi potestatem dedit in terris, & pro commemoratione suorum parentum, dignetur famulis Dei locum providere, ubi diu noctuque servitio Christi insistentes, vitam præsentem cum quiete transigant. Quod audiens Comes, magno repletus gaudio, gratias egit Deo: jussitque eis ostendere locum desertum, in plebe quæ dicitur Pleumur, ad australem plagam circa mare. Quo in loco supradicta Dei famula constructo monasterio, ædificavit ecclesiam, pluraque servis Christi tabernacula: ubi usque ad exitum vitæ suæ per eum Dominus miraculorum insignia operatus est; & nunc post finem eadem etiam operari non definit. Religiosorum quoque virorum monasteriola secum manentium, ibidem constructa, semirutæ maceriæ posteris, usque hodie ostendunt.

[15] Nonnulli præterea ex ipso sancto comitatu sæpe dictæ Dei famulæ, tam Episcopi quam Abbates, [ubi contemplationi intenta] & alii multi fideles, per Letaviæ regionem diversis in locis Deo servituri ecclesias construentes, usque hodie in magna veneratione, meritis eorum miracula sedulo operantibus, apud incolas habentur.

[16] Sancta autem Dei Virgo Ninnoca, intra sui septa monasterii contemplativam vitam agens, [miraculis claruerit.] ita divinis se mancipavit obsequiis, ut evidentibus signorum indiciis, per eam Dominus petentibus largiri dignaretur beneficia sanitatum. Cæcis etenim visum, surdis auditum, mutis linguæ officium, claudis gressum, paralyticis reparationem membrorum debilium reddens, & leprosos mundans, mortuosque ad vitam revocans, ejus celebre nomen multis innotescere facit. Tantam etiam tam segetum quam arborum copiam, in tota Kemene Thebone terra (videtur id nomen fuisse tractus istius, in quo Sancta habitavit, nunc forsan abolitum) ipsa superstite, ut refertur, ejus præcedentibus meritis, Dominus contulit. Ita ut incolis, ipsius terræ cultura, & vicini maris piscium captura assidua, abundanter administraret humanæ vitæ necessaria.

§. III. Monasterium constructum & dotatum.

[17] Igitur post trium annorum circulum contigit, ut prædictus Dux Guerec in hac parte, qua S. Ninnoca intenta Dei servitio degebat, [Occasione cervi ad se confugientis,] aliquando venandi causa veniret. Cujus venatores, dum dissolutis electis canibus, quemdam præstantiorem ceteris, prius fugatum multis vicibus, sed ab eis minime captum cervum prosequi intenderent, & ipse Princeps ex clamore eorum eos subsequeretur; transcursis nemorum saltuumque multis divortiis, nescius quonam modo vitam ab instanti nece eriperet, cervus ipse fere extinctus lassitudine, ad ecclesiam sanctæ Dei famulæ confugit; ibique ante pedes ipsius mansuetus jacuit. Quo cum sequentium tam venatorum quam canum fugax impetus advenisset, nequaquam ipsi canes ultra rivum, qui præterfluit ibi, nedum intra atrium ante monasterium statutum, illum prosequi sint ausi. [dicitur locum impetrasse a Duce Britanniæ,] Postremo Dux & ipse veniens descendit, & in ecclesiam intravit: tantique miraculi stupore correptus, Deo gratias egit; cernensque in medio psallentium tam Episcoporum & Abbatum nec non Monachorum & Sanctimonialium choro, ante beate pedes Virginis mansuefactam bestiam jacuisse; credidit per seipsum visa, relata miracula: mansit autem ibi, tam gloriosi miraculi novitate lætus effectus, septem diebus cum prædicta Dei famula, offerens ei plurima dona sanctoque suo conventui, atque orationibus suis se commendans.

[18] Post enimvero multum temporis, divina inspirante clementia,idem ipse Guerec, cogitans, quomodo sancti ejusdem conventus inopiam relevaret, & possessiones quæ eisdem Dei servis ad quotidianas expensas copiosius sufficerent amplificaret; directis per climata totius Letaviæ legatis, [de consensu Procerum,] primum S. Thurianum Metropolitam, cum ceteris qui præsidebant ecclesiis ipsius regionis Præsulibus, nec non & Abbates ac religiosos sacri Ordinis viros, statuto concilii termino accersivit: inter quos Juthaël Phedonensem & Budicum Cornubiensem Comites & fratres suos, ut refert antiquitas, precibus & scriptis suis advocare studuit. Cumque inito consilio causam hujus congregatæ Synodi explicasset, & quæ in animo se facturum vel daturum sanctæ Dei famulæ Ninnocæ ejusque successoribus, ibidem Deo servientibus proposuerat, eis apperuisset; omnesque tam sanctæ ejus voluntati gaudentes assensum præberent; tunc Dux ipse jam dictum Archipræsulem, ut ad celebrandum sacrosanctum Mysterium se præpararet rogavit; quatenus in præsentia tam nobilium virorum, donum jam dispositum, per manum tanti patroni, super altare alacri mente Deo offerret. Celebratis igitur ex more sacrosanctæ Missæ solenniis, jam sæpe dictus Princeps suæ donationis scripta munimentata bullataque, inde custodiri præcipiens, ita obtulit in verbis, inquiens.

[19] [& condito desuper instrumento,] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, & Beatissimæ Virginis Mariæ, & per virtutem sanctæ Crucis: Ego Guerec, Dei gratia Britanniæ minoris Dux, ex mea propria hereditate, pro commemoratione assidua animarum parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, & pro salute animæ meæ, nec non posteriorum qui ex stirpe mea successuri sunt, & pro statu regni mei, in conspectu Episcoporum & Comitum ac Optimatum regionis Brittanniæ hic adstantium, do, dono, concedo Sanctæ Dei famulæ & Virgini Ninnocæ ejusque successoribus in perpetuum, ibi in loco, qui ex ejus vocabulo dicitur Lann-Ninnoc, Deo servituris; totam plebem quæ dicitur Pleumeur, cum omnibus terris cultis & incultis, ut continetur penitus intra fines suos. [largam dotem pro suo monasterio accepisse:] Adjicio insuper aliud donum, terram totam videlicet in qua est ecclesia S. Julittæ, cum eadem ecclesia, quæ est in Renguis. Ad sustentandam quoque loci hujus quolibet anno procurationem, trecentos modios tam salis quam vini atque frumenti, de terra quæ dicitur Bath-Guerran, similiter concedo, eosque deferri usque huc navigio faciam. Augeo etiam huic meo dono trecentos tam equorum quam equarum, & totidem boum & vaccarum, nec non & minutorum animalium. Ad corroborandum vero hujus donationis meæ privilegium, calicem hunc aureum cum patena, vino mero plenum, in testimonium offero, & in dicambitione æterna promitto. Quicumque ergo hujus doni quantitatem violaverit aut minuerit, præsentis & æterni anathematis jaculo transfigatur, sitque pars ejus cum eis, qui in igne inextinguibili, in cumulum perditionis, pro sua nequitia semper involvuntur. Respondentes autem omnes qui ibi aderant, dixerunt Amen.

[20] Sancta vero Dei virgo Ninnoca, de tanti collatione beneficii in Domino gratulata, [cui etiam curarit præficiendum patruum suum.] eidem Principi gratias referens, benedixit eum dicens: Benedicat te Dominus Deus omnipotens, & magnificet nomen tuum, multiplicet semen tuum in universa hac Letavia, detque tibi vitam longævam in hoc seculo; & ut pro terrena ista donatione quam dedisti Deo, centuplicata mercede ab eo diteris in futuro. Præterea, Domine mi, valde quippe necessarium est nobis, rogo tuam excellentiam, ut istum cum suis rebus omnibus ad eum attinentibus locum, patrono meo nomine Gurkentelio, sub tua tutela regendum committas; eumque in præsenti tua petitione præmonitum, in Pastorem promoveas: est enim vir summæ nobilitatis & providentiæ, cui a parentibus sub custodia ab infantia jam olim commissa sum; eumque in omnibus fidelem & utillimum virum experta sum. Qui sanctæ Virginis assentiens verbis, eumdem virum ipsius monasterii regimini præfecit, atque a præsentibus in Abbatem Episcopis benedici constituit. Hac igitur, pro qua convenerant constitutione patrata, & a Sancto Thurriano benedictione percepta, singuli læti redeunt ad propria. Vixit autem in regimine ejusdem Abbatiæ vir quadraginta & tribus annis. Factum est hoc in loco qui vocatur Lann-Ninnoc, in plebe Pleumur, coram præscriptis Letaviæ Nobilibus, anno ab Incarnatione Domini Nostri Jesv Christi quadringentesimo quinquagesimo octavo, regnante eodem Domino nostro Jesu Christo, per infinita secula seculorum. Amen.

[21] Hactenus Vita, perquam male (ut ex præmißis apparet) consuta; in quibus quæ nominantur loca, Pleumeur (quod Plebem seu Ecclesiam majorem significans, in non una Britanniæ Armoricæ parte invenitur, & quidem juxta urbem Venetensem duplex) Renguis & Bath-Guerran, relinquo regionis ipsius peritis requirenda: [Unde nobis difficultas bene de Sanctis Armoricis scribendi?] quando multa interrogans nihildum certi potui intelligere, de ipsomet, quod ante omnia nosse oportebat, Lann-Ninnoc, etsi de eo ut notißimo loquatur Albertus. Nam, ut dicam quod res est, difficile nobis est cum Provincia illa commercium, in qua nonnisi paucißimas domos easque fere positas ad Aquitaniæ confinia habet Societas nostra, ut vehementer optemus istic invenire hominem rerum patriarum studiosum, qui Sanctorum causa illic velit pro nobis laborare, perquirendis quas Albertus allegat qualibuscumque Legendis: nec enim ipsi, deprehenso sæpius per conjecturam addere vel mutare quidpiam, acquiescere secure possumus; neque e re nostra est quæ ille ex Latino Gallica fecit, iterum ex Gallico Latine reddere.

[22] Ut autem de S. Ninnoca, aliquid saltem per conjecturam hic statuam; dici posse videtur, quod illa cum Gurkentelio aliisque viris sanctis, piæ peregrinationis causa venerit ex majori Britannia in Armoricam, [Quid per conjecturam de Ninnoca dici possit?] sicut postea seculo VIII venit S. Walburgis cum sanctis Fratribus suis in Germaniam. Deinde post obitum Sanctæ, circa annum DCCXL, vivente & forte curante S. Turriano Episcopo, fundatum sit monasterium de Lan-Ninnoc; non a Duce Britanniæ, sed a quodam Nobili, Guerec nomine. Solent enim in monasteriis, quamvis subinde scripta monumenta pereant, in memoria Religiosorum diutius perseverare primorum Fundatorum nomina, pro quibus quotidie inter divina Officia orationes funduntur. Nisi placeat magis alia de fundatione monasterii conjectura, dicaturque istud fundasse Guerec Comes ille Venetensis, de quo num. 2 egimus, uno post obitum S. Ninnocæ seculo. Sanctus vero Turrianus, aliique duo fratres Ducis Guerec, ideo reperiantur in instrumento, quod sub iis nominibus variis temporibus benefactores monasterii fuerint. Et hæc, accedente notitia veterum posseßionum ac jurium monasterii, fortaßis ab non uno donatorum, occasionem dederint comminiscendi tum instrumentum donationis, tum Vitam ipsam qualem legendam dedimus, quia melius nihil sperare poteramus.

DE S. LUCENTIA VIRGINE,
PRUVINI IN FRANCIA.
Ex relatu Claudii Castellani Canonici Parisiensis.

[Commentarius]

Lucentia Virgo, Pruvini in Francia(S.)

D. P.

Brionensis in Gallia Pagus, cui Melodunum caput est, inter nobiliora sui ambitus oppida Pruvinum numerat, vulgo Provins, insigne sub Vosiæ rivuli fontibus municipiū, leucis circiter octodecim Parisiis euntibus versus Euroafricum in Campaniam Francicam, cujus regimini cum tota Brionensi provincia subjacet; unde Pruvinensibus solidis nomen in Caroli Magni & Caroli Calvi Capitularibus, [Claudius Castellanus Canon. Parisien. an. 1685] ab Hadriano Valesio in Galliarum notitia observatis. Huc excurrens anno MDCLXXXV mense Septemb. Claudius Castellanus, Canonicus Parisiensis, cogniturus, numquid ibi reperiretur operi nostro congruum, & in hanc curam ita intentus ac si studium hoc suum præcipuum foret; numeravit ibi plures quam viginti ecclesias, quarum una, inter tres Collegiatas præcipua, [Pruvini in Collegiata S. Quiriaci] S. Quiriaco sacra est, & ad hunc IV Iunii Fastis suis adscriptam habet S. Lucentiam Virginem; ita tamen ut festum ejus instar mobilium colatur postridie Ascensionis Dominicæ, sub Officio toto de Communi unius Virginis.

[2] Etenim, quamvis illa credatur ibidem nata, ibidem etiam vixisse & obiisse, aliud tamen de ea nihil vel scripto vel memoria retinent incolæ; solum in prædicta Majori ecclesia, post aram principem, suggestum ostentant, supraque ipsum capsam custodem sacri corporis; quæ si aliquando aperiatur, [S. Lucentiæ cultum & corpus invenisse nuntiat.] spem aliquam concipio, inventum inibi aliquid notitiæ amplioris. Ea dum expectatur, satis fuerit diligens prælaudati Castellani studium, hac ejus notitia suggerenda, commendasse; ut & alii, qui similia possunt, exemplo tali animentur. Etenim vix aliqua Galliarum provincia est, quæ non plures Sanctos numeret Martyrologii Gallicani Auctori præteritos, atque communem notitiam fugientes; prout facile animadvertet, quisquis topographicas singularum Provinciarum tabulas percurrere voluerit; inventurus ubique loca plurima, suum a Sancto aliquo nomen habentia. Rem sane utilem ad Dei Sanctorumque gloriam faciet, quisquis eorum rationem ordine alphabetico quandoque inibit; deinde si, quod cuique Sancto vetus ac Latinum nomen sit (multa enim temporis lapsu incredibile quantum a prisca forma degenerarunt) atque diem quo quisque ibidem colatur curabit annotare, non sine ulteriori aliqua vitæ actorumque notitia, scripto vel traditione excepta.

[3] De Lucentia aliquando incidit Castellano suspicari, ipsam eamdem esse, cujus, [Dubitat, an ea sit S. Lucegia relata 18 Maji.] sub nomine Lucegiæ Virginis, ex Ms. Adone Leodiensi nostroque Florario mentionem fecimus, absque alia notitia, die XVIII Maji. Non esset quidem prorsus a verisimilitudine aliena ejusmodi cogitatio, de ea, cujus festum habetur mobile, celebrandum postridie Ascensionis. Sicut enim, cum Pascha celebratur XXIX Martii, tunc Feria VI Ascensionem subsequens cadit in XVIII Maji; & quando Pascha agitur V Aprilis, tunc eadem Feria concurrit cum IV Iunii; ita factum esse potuit; ut occasio celebrandi tali Feria festi, sumpta sit a translatione alterutro die facta, cum die alterutro extra talem concursum mortua sit Sancta: quæ olim quidem venerationem habuerit suo vero natali, postea autem, propter Translationem solennius factā, mutata ea sit in diem alterum tali concursu prima vice famosum. Sed plus aliquid rationis requiritur, ut quod fieri potuit, reipsa factum esse dicatur: alioquin vicina valde sunt Lucentiæ & Lucegiæ nomina; hoc usu vulgi emollitum, istud Latinum magis.

DE S. CONCORDE EPISCOPO,
PROPE CAMBERIACUM IN SABAUDIA.

CIRCA SEC. XIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Circa cultum, Episcopatum, ætatem Sancti.

Concors, Episcopus Hibernus, prope Camberium in Sabaudia(S.)

AUCTORE D. P.

Ad Confluentes Rhodani atque Araris, in urbe Lugdunensi, Athanacum dicebatur, vetustū Benedictini Ordinis Monasterium; [Sub Athanacensi Ab. Geraldo circa an. 1030] cui Dompnus Geraldus Abbas, miræ sanctitatis vir, præesse videbatur, quando Rodulfus Rex Burgundiæ, hujus nominis III, intra annum CCCCLXXXXIV & MXXXII quo obiit, ejusque uxor Ermengardis Regina, casum humanæ fragilitatis considerantes, & quantum hic in præsenti bonæ actionis fructum perciperent, in futuro vero æternæ beatitudinis præmia consequi mererentur, … consilio Dompni Leodegarii Viennensis Archiepiscopi, suæ Ecclesiæ Primatum obtinentis, nec non aliorum honestissimorum virorum, tam laicorum quam clericorum; villam, quæ vocatur Lemensis, dederunt sacrosanctæ Dei Ecclesiæ Athanacensi: quapropter etiam prædictus Abbas, eorum justis petitionibus compulsus, communi Athanacensium Fratrum suorum consilio, inibi Monachos misit, qui pro eorum atque omnium antecessorum suorum animabus, sedulo Dei misericordia intervenirent.

[2] Ita fundatus fuit Lemensis Prioratus, juxta diploma integre legendum lib. 6 Historiæ genealogicæ Domus Sabaudiæ, a Guichenone editæ pag. 4. [fundatus Prioratus Lemensis] Hoc instrumento non obstante, Symphorianus Campegius, lib. 3 cap. 6 de regno Allobrogum, texens Catalogum Abbatum Athanacensium, a Sammarthanis editum, fundationem loci adscripsit tempori Anselmi cujusdam, unius ex Abbatibus, qui inveniuntur præfuisse ante instaurationem Athanacensis monasterii, veluti factam anno DCCCLVI, ab Amlardo Archiepiscopo Lugdunensi. Et qui nunc locum tenent Cistercienses Congregationis Fullensis, vetus Athanacense Missale allegant, apud se asservatum, ex quo probetur ibi Monachos fuisse jam inde ab anno DXLII. Quin etiam asserunt, ecclesiam ibi S. Petro dicatam, fuisse primitivam parochiam urbis Camberiensis, quæ Camerinum Lemnicorum sit in Itinerario Antonini; & a Lemnicis remansisse nomen S. Petri de Lemenzo. Ex prædicto autem Catalogo discimus, quod prænominatus Geraldus, Symphoriano Giraudus dictus, fuerit a prædicta instauratione Abbas Septimus, cui Germanus succeßit, & Germano Guichardus, anno MLXXI notus.

[3] Porro invenio Ioannis Ferrandi nostri epistolam, anno MDCLIII scriptam ad Bollandum, qua ei significat, Lemense cœnobium esse prope Cameriacum sive Camberium, [prope Camberium] Sabaudiæ metropolim & veterum illius regionis Ducum antiquam sedem, haud procul a confinio Delfinatus; in quod expulsis Benedictinis successerint ii quos dixi Fullienses. Apud hos, inquit ille, S. Concordii Archiepiscopi Hiberni integrum corpus, religiose servatur & colitur: de cujus vita aliud nihil consequi discereve potui, quam Hymnum, ante aram ipsi Divo sacram pervetustis characteribus exaratum, quem fœdis cacographiis (ut eorum temporum erat barbaries) incestatum, verbatim exscripsi. Addunt Fullienses exinde a me requisiti per R. P. Balthazarem Riondetum, Camberiensis nostri Collegii anno 1689 Rectorem: Habemus fundationes Missarum celebrandarum in capella S. Concordis (sic enim ubique scribitur, [habet altare & corpus S. Concordis,] non Concordii) jam factas trecentis annis ante currentem MDCLXXXIX: quarum authenticas sane optarem videre, multum enim facerent ad solide probandam cultus antiquitatem. Interim ipsum Hymnum accipe, cujus hic in veteri tabula titulus: Oratio Confessoris Episcopi B. Concordis, Archiepiscopi Yllandiæ.

[4]

      Ave Pater gloriose,
Salve Præsul pretiose,
Quondam Pastor Illandiæ, [Episcopi Illandiæ]
Nunc decus Sabaudiæ.
      Tu es Concors vir beatus,
Cum Christo concordans lætus,
Et cum Justis eras concors,
Sed nunc cum Sanctis ades consors.
      Hic cum esset vir Pontifex.
Ecclesiam, ut opifex,
Augmentabat quotidie
Sancti Petri Illandiæ. [qui Romam tendens,]
      Volens inde Romam ire,
Et Sanctum Petrum orare,
Abiit cum fastidio
In Lemensi Cœnobio.
      Hic invenit consecratam
Ecclesiam, & fundatam
Ad honorem Clavigeri
Sancti Petri Apostoli.

[5]

      Ibi erant Cœnobitæ,
Monachi honestæ vitæ,
Qui Præsulem susceperunt,
Eumque honoraverunt. [ibi se moriturum prædixit,]
      Sanctus vero Concors inde,
Quasi suspirans profunde
Prophetavit, quod futurus
Erat ibi finiturus.
      Dum ille infirmabatur,
Servi sui turbabantur:
Illos dulce confortabat,
Et hæc verba proferebat.
      In Illandia servivi
Petro, Apostolo Sancto, [uti contigit,]
Romæ Petrum visitavi,
Tumulabor in Lemenso.
      Post sumptam Communionem,
Vir Sanctus junctis manibus
Christo transmisit animam,
In supernis cælestibus.

[6]

      In transitu hujus Sancti
Miracula fiunt multa,
Ægri sunt sani effecti
Per sua magna merita.
      Depositio Præsulis
Fuit a Deo relata:
Nam in libris ab Angelis
Per Orbem fuit descripta. [& a morte miraculis clarus,]
      Et in Martyrologiis
Festum Patris eximii,
Colitur in Ecclesiis
Pridie Nonas Junii.
      Concors, beate Pater,
Impetra tuis servulis, [colitur 4 Junii.]
Ut cum Christo perenniter,
Tecumque regnent in cælis. Amen.

[7]

      Sancte Concors, spes infirmorum
Dirige nos ad regna Cælorum.

ORATIO.

Creator mundi Deus, qui in Sanctis tuis semper es mirabilis, quique multa mirabilia in gloriosum Consessorem tuum Concordem atque Archipræsulem ostendere voluisti: & ut diem depositionis per universum Orbem [faceres venerabilem, nomen ejus] in Martyrologiis per Sanctos Angelos tuos, eodem die mirabiliter scribere fecisti; clementiam tuam suppliciter imploramus, ut meritis & intercessione ejusdem sancti Præsulis, mereamur in libro vitæ adscribi; & ab omnibus adversitatibus & infirmitatibus mentis & corporis liberari, tecumque firmiter in cælis cum Christo letari. Per Dominum nostrum Jesum &c.

[8] [Illandia non potest pro Islandia hic sumi;] Yllandiam sive Illandiam nullam uspiam novimus; Irlandiam intelligens P. Ferrarius, Archiepiscopum Hibernum nobis annuntiavit; Yslandiam sive Islandiam, Fullienses; itaque ratiocinantur. Arngrimus Joanas Islandus, licet hæreticus, in suo tractatu de Islandiæ gentis primordiis & veteri republica cap. 10, Episcoporum illius populi meminit fere usque ad annum MCCL; & habemus fundatas ad tumulum S. Concordis Missas trecentis abhinc annis: datur ergo locus conjectandi floruisse ipsum & ad nos transivisse intra annum MCCL & MCCCL. Sed huic conjecturæ renuntiabunt credo Fullienses, cum tomo primo Atlantis Blaviani inter Hyparctica pag. 46 & seqq. legent series Episcoporum, primo Schalholtensium, [sed melius sumetur pro Irlandia;] ab anno MLVI; deinde etiam Hollensium, ab anno MCVII usque ad MDXXV accuratißime deductas, absq; ulla vel alicujus Concordis, vel Archiepiscoporum mentione, nisi Mindensium in Saxonia aut Lundensium in Dania, a quibus illi fuerint ordinati. Redeundum ergo ad sententiam Ferrarii, Illandiam interpretantis Irlandiam, quod sane proximum erat.

[9] Hoc autem posito, nihilo minus sequitur, quod non multorum seculorum ætatem habere potest Hymnus ubi Hibernia, antiquioribus Scotia & Ierna dicta, [ubi dicendus erit Concors floruisse, post institutos an. 1150 Hiberniæ Archiepiscopatus;] ex Anglorum recentiori usu vocatur Irlandia. Hæc porro insula, cum usque ad annum MCLII Archiepiscopalem titulum ignoraverit; consequens fit, ut si Hibernus fuit S. Concors, & vere Archiepiscopus dictus est, non ante XII seculum vixerit. Illo autem quem dixi anno (uti ex Annalibus Clain-edne acensibus refert Colganus, post vitas S. Patricii pag. 306). Nobile concilium in Vernali tempore ad Dominicam, Lætare Jerusalem, apud Kenannus celebratum fuit: in quo præsidens D. Joannes Cardinalis, Presbyter B. Laurentii in Damaso, inter viginti duos Episcopos & quinque Electos, inter tot Abbates & Priores, ex parte Beatorum Petri & Pauli & Domni Apostolici Eugenii, simoniam & usuram omnibus modis extirpavit & damnavit, & Decimas dandas Apostolica auctoritate præcepit: quatuor Pallia quatuor Archiepiscopis Hiberniæ Dublinensi, Casselensi, Tuamensi, & Ardmachano tradidit; insuper Ardmachanum Archiepiscopum super alios, ut decuit ordinavit. Ita Annales illi; qui mox singulorum Episcoporum nomina Sedesque recensent, ac denique narrationem sic concludunt: Pridie Nonas Martii, hæc Synodus absoluta fuit, in qua Episcopatus Hiberniæ reformati & ordinati sunt.

[10] Quam necessaria ea reformatio fuerit, quamque antea prostrata per insulam universam jacuerit ecclesiastica disciplina, sub Episcopis sæpe laicis, & sacrorum Ordinum expertibus, aut etiam uxoratis; malim ex vita S. Malachiæ a S. Bernardo scripta, & ad III Novembris illustranda, intelligi, Concilio autem nullus invenitur adfuisse Concors: igitur posteriori aliquo tempore vixerit is de quo agimus, [quamquam Archiepiscopi titulus Sancto huic additus,] recenti tamen adhuc vigore reformatæ noviter disciplinæ, ut ultra seculum XIII videatur non debere referri. Dubliniensium, Casseliensium; & Tuamensium Archiepiscopum nomina & vitas, ut melius potuit, Dublini evulgavit ante hos sexaginta annos Iacobus Waræus: Colganus postea, ad Vitam S. Patricii, Comorbanorum, id est successorum ejus Primatus Ardmachanorum, seriem texuit: sed nullus uspiam apparet Concors. [valde dubius nobis sit.] Quamquam autem ejusmodi Catalogi, ut plurimum defectuosi sint (qui enim possent aliter, tam sero contexti, & in tanto veterum monumentorum defectu?) non tamen suspicione vacat Archiepiscopi dignitas, nusquam expressa in Hymno, sed in solo ejus titulo appicta. Neque novum nobis erit si in talibus deprehendatur aliquid obrepsisse præter veritatem, cum XXI Maji viderimus S. Silao, Episcopo similiter Hiberno, & Lucæ mortuo sub annum MXCIV, appictum in capsa corporis Archiepiscopale Pallium, quale ante prædictum Concilium numquam in Hiberniam delatum fuerat, ut scribit Hovedenus. Satis igitur habui Episcopum in titulo scribere Concordem, ulteriorem ætatis ac Sedis disquisitionem Hibernis eruditis relinquendo.

DE B. PETRO, DICTO DE BONO,
MONACHO CLUNIACENSI IN GALLIA.
Ex ipsius Monasterii Chronico & Fastis Benedictinis.

MCCCCXXX aut XLI.

[Commentarius]

Petrus, dictus de Bono, Monachus Cluniacensis in Gallia (B.)

G. H.

Chronicum Cluniacense in Bibliotheca Cluniacensi excusum columna 1675 agit de Oddone II, Abbate XLI; ac dicit, quod is incepit regere anno MCCCCXXIV, & obiit die II Novembris anni MCCCCLVII, ac dein columna 1678 hæc subjiciuntur: Isto etiam tempore fuit alius quidam Petrus, dictus de Bono, Monachus, qui primo quidem burgensis fuit & mercator Cluniacensis, [Vitæ compendium.] & satis locuples, habens uxorem honestam: quæ tandem cum debitum carnis persolvisset; idem vir suus sortitus est Presbyterii dignitatem: in qua statim decessit ab humanis, & delatus ad ecclesiam, restitutus fuit & ad vitam & ad sanitatem, ut nobis sæpe dicebat. Quo sic restituto, factus est Monachus Cluniaci: in quo Ordine vixit laudabiliter & religiose. Omni enim die Psalterium totum legebat, & Missam celebrabat. Quolibet die Horas de sancto Spiritu devote dicebat, & qualibet die Martis Missam de ipso sancto Spiritu celebrabat. Unde meruit, ut pie credimus, decedere in die Pentecostes, ea scilicet hora, qua Conventus cantabat, Veni Creator Spiritus: cujus animam pie credimus a sancto Spiritu in cælis esse coronatam. Hæc ibi, quæ de ipso solum scimus, satis accurate proposita. [Memoria in Fastis,] Hunc Petrum cum titulo Sancti hoc die IV Iunii referunt Arnoldus Wion, eumque secuti Benedictus Dorganius, & Gabriel Bucelinus in Fastis Benedictinis: item Philippus Ferrarius in Catalogo generali, & Andreas Saussajus in Martyrologio Gallicano. Solus Hugo Menardus ab omni titulo abstinet: quia tamen primo loco recenset, forsan littera S per incuriam typothetarum omissa fuerit. Quod vero Wion, Bucelinus & Ferrarius referant obitum ejus ad annum MCCCCXIX, minus placet: quia tunc Oddo II necdum erat Abbas constitutus, mallemus ergo aßignare annum MCCCCXXX aut MCCCCXLI, quando, æque ac tunc, littera Dominicali A Pascha celebratum fuit XVI Aprilis, & Festum Pentecostes hac IV Iunii. [Tempus obitus,] Quia vero de Ecclesiastica ejus veneratione apud antiquiores Martyrologos nihil reperimus, solum Beati titulum præfiximus nomini; eo maxime, quod Cluniaci existentes anno MDCLXII, benigneque ad omnia spectatu digniora nostrumque scopum spectantia deducti; neque sepulcrum ejus, neque reliquias, nec aliam ullam memoriam, prisci cultus indicem, vidisse nos meminerimus.

DE BEATO PACIFICO,
ORDINIS MINORUM CEREDANI APUD INSUBRES.
Vitæ & cultus notitia ex variis.

AN. MCCCCLXXXII.

[Commentarius]

Pacificus, Ordinis Minorum, Ceredani apud Insubres (B.)

AUCTORE G. H.

Carolus a Basilica Petri Episcopus Novariensis, libro primo Novariæ suæ agens de locis diœcesis, pagina 56 ista scribit: Ceredanum, vulgo Ceranum, [Abeo Summa casuum scripta.] vicus Ticino proximior (Novaria distans versus Orientem circiter V P. M.) aliis amœnitate præstare videtur: præstat vero magis beato viro Pacifico, quem protulit, & cujus corpus tenet. Natus dicitur ex familia hujus vici Ramota. Ordinis fuit Franciscani, doctrina sanctitateque insigni. Librum composuit anno MCCCCLXXIII, Sixti Pontificis anno II de Casibus, quos conscientiæ dicunt, qui ab ejus nomine Summa Pacifica dicta est, nuncque impressus lectitatur. Ejus, uti Prædicatoris verbi Dei & Commissarii Apostolici in Pontificia indictione, quæ Cruciata dicebatur, promulgata contra Turcas, qui nonnullas Italiæ oras occupaverant, legimus litteras quasdam, Ceredanensibus concessas anno MCCCCLXXXI, nona Septembris die. Corpus ejus artubus compactum palpatur, vestitum ordinis indumento: [In altari corpus] & antiqua consuetudine ob famam sanctitatis servatur in altari ædiculæ, quæ majori ecclesiæ adjuncta est ad meridiem: ubi precibus, votis, oblationibusque fidelium colitur ut Beatus: præsertim postridie Nonas Junii: quo die magna Ceredanum convenit multitudo venerandi visendique corporis gratia. Deest caput tamen, quod in Ecclesiæ majoris altari asservatur: & digitus dextræ manus, qui Mortarii dicitur haberi: [& caput:] brachium quoque sinistrum, quod in Sardinia servari fertur, ubi diem suum vir beatus obiit; & unde corpus olim transferri curarunt Ceredanenses, uti patrium solatium præsidiumque. Quo loco mox hospitium ejus Ordinis fundavere. Hæc dictus Episcopus edidit anno MDCXII.

[2] Lucas Waddingus, in libro Scriptorum Ordinis Minorum, [Fuit anno 1481 Commissarius Sardiniæ,] asserit, Pacifici Summam casuum conscientiæ prodiisse Venetiis apud Guerræos fratres anno MDLXXIV, & MDLXXX apud Joannem Baptistam Sommascum, quam Italice Franciscus Tarvisinus Carmelita reddidit. Waddingus in Annalibus Minorum tomo 7 ad annum 1481 num. 7. In curia Romana, inquit, Commissarii instituti sunt… Sardiniæ, Pacificus a Novaria seu potius a Ceredano, de quo infra dicemus: [ibique an. 1482 obiit.] Et dein ad annum 1482 num. 71, Obiit, inquit, hoc anno in Sardinia (non in Corsica uti habet Marcus, neque ibi scripsit Summam Pacificam, ubi per unum tantum annum vixit) Pacificus Novariensis, sive potius Ceredanensis, quem anno præterito diximus illuc destinatum Commissarium. Hoc anno decessisse mihi constat ex Registro veteri Observantum, in quo notatum, Vicarium generalem Florentiæ die XIV Junii hoc ipso anno instituisse Commissarium Sardiniæ Michaëlem Aquensem, celeberrimum prædicatorem, propter obitum, inquit, Pacifici a Novaria.

[3] [brachium Mortarii.] Idem Waddingus cum ad annum 1476 num. 56 egisset de Conventu Viglivani erecto, sequenti numero agit de duobus hospitiis huic subjectis, Ceredanensi & Gumhalensi: atque in primo, inquit, tumulatus est B. Pacificus, eo prognatus oppido, sed in Sardiniæ insula mortuus, atque Ceredanum furtim in sarcinulis mercatorum, expensis oppidanorum translatus. Errant qui in patria defunctum affirmant. Dum Mortario transirent qui ferebant, elevavit brachium, quod tandem obtinuerunt Clarissæ Mortarienses, habentque in magna veneratione. Caput, a reliquo corpore separatum, asservatur honorifice in ecclesia parochiali Ceredani. Sæpe orta est contentio inter Fratres & oppidanos circa ostensionem corporis: cesserunt enim Fratres hospitium & ædiculam conjunctam, sub cujus altari jacet Pacificus, Confratribus Corporis Christi prope cœmeterium ecclesiæ parochialis, ea lege, [Corpus sub 2 seris.] ut Fratribus domus & ecclesia commodiori loco construeretur. Quod promiserunt Confratres, compleverunt: sed corpus noluerunt reddere. Tandem conventum est, ut duabus seris clauderetur, primamque clavem haberent Fratres, tamquam legitimi possessores; secundam Confratres, tamquam custodes, demumque Ceredani Fratribus ædificaretur cœnobium. Hæc Waddingus, & post ipsum Franciscus Haroldus ad annum 1482 num. 14. At brachium sinistrum, ait, alii in Sardinia relictum ferunt, alii Sororibus S. Claræ Mortarii datum.

[4] Philippus Ferrarius in Catalogo generali ad hunc IV Iunii: Ceredani in territorio Novariensi, [Memoria in fastis 4 Junii.] Beati Pacifici Confessoris Ordinis Minorum, & in Notis allegat loci monumenta & Chronicon Minorum, & Carolum Episcopum Novariensem, in quo dicitur quidem coli postridie Nonas Junii; sed alii videntur existimasse, errore quodam sic scriptum fuisse, multoque melius fore si legatur, pridie Nonas Junii, cum alter dies soleret appellari octavus Idus Junii. Ad diem quoque IV Iunii, eumdem Martyrologio Franciscano inscripsit Arturus a Monasterio, ubi in Notis appellatur fervidus concionator, & in lucrandis animabus verbo & opere potens: vita exemplari ac sanctis operibus, suique instituti observantia conspicuus.

DE B. FRANCISCA VIRGINE,
ORDINIS SERVORUM B. M. MANTUÆ IN ITALIA.
Synopsis vitæ atque cultus, ex Gianio & aliis.

AN. MCCCCXCV.

[Commentarius]

Francisca, Virgo Sanctimonialis Ordinis Servorum B. Mariæ, Mantuæ (B.)

AUCTORE D. P.

Archangelus Gianius, texens Annales sacri Ordinis Fratrum Servorum B. Mariæ Virginis, a suæ institutionis exordio; postquam Centuria III lib. 5 cap. 2 egisset de viris eruditione præcellentibus, qui Ordinem paulo ante seculum XVI illustrarunt; Dum his, inquit, & plerisque aliis peritissimis viris Ordo floreret; non deerant ex altera parte, qui sanctissimis incumberent moribus, & serviendo Deo magnopere invigilarent: ex quibus hac tempestate ad cælum evolavit B. Francisca de Cumis.

[2] Hæc suscepto secundi Ordinis habitu, die IV Februarii MCCCCLXXXII, [An. 1482 Ordinem ingressa,] inter sacras Virgines Monasterii Mantuæ cooptata, sanctissimam & optimis exemplis refertam vitam duxit, semper ad majorem religiosæ disciplinæ perfectionem tendens, quod exitus admirabili modo probavit; cum extremum vitæ persolvisset, die Jovis 4 Junii 1498. (Error hic est in alterutra zyfrarum: nam, secundum litterarum Dominicalium ordinem annus 1498, litteram G sequens, diem 4 Iunii numerabat die, non Jovis, sed Lunæ) itaque vel die 7 obiit Francisca, vel anno 1495 habente litteram Dominicalem D. Nobis satius videtur unum quam duos errores fateri & corrigere; maxime cum Hippolytus Donesmundi, tribus ante Gianium annis Historiam Ecclesiæ Mantuanæ evulgans, diem IV Iunii retineat, aliumque annum, scilicet MCCCCXCVI notet, sed tunc cadebat in Sabbatum dies ille.

[3] Ut ut fuerit; Cum extremum vitæ persolvisset Francisca, accidit ut sequenti anno, [obiit non 1438, vel 96, sed 95.] dum ecclesia & locus in ampliorem formam redigeretur, oporteret Monialium ossa, ex priore in alteram foveam, infra septa monasterii interioris ecclesiæ transferre; & corpus B. Franciscæ, quasi tunc fuisset tumulatum, recens & olens repertum fuit; ac insuper (quod fuit mirandum) manu tenens lilium virens, [an. 1496 corpus integrum refossum cum lilio virenti,] ac si terra tunc vernans collectum fuisset. Quare Moniales, una cum Patribus nostris, Episcopo assentiente (Erat hic Ludovicus Cardinalis Gonzaga, ab anno MCCCCLXXXIII ad MDXI Cathedra illa potitus) statuerunt corpus illud seorsim sub altare interiori ecclesiæ, in arca lignea, recondere: quousque ventum est ad annum MDLVII, quando D. Valentinus de Valentinis Mantuanus, [an. 1557 honorificentius collocatur,] graviter ægrotans, & hujus Beatæ meritis convalescens, maxima cum devotione curavit illud corpus honorificentius recondi in arca marmorea, cum ejus imagine his suppositis verbis LA B. Francesca da Como.

[5] Quod vero plura ediderit miracula, unum illud apertissime testatur; [ob miracula ab an. 1500 scripta] quod in veteri quodam Diario expensarum illius monasterii, hanc legimus particulam. Die XV Septembris MD emitur liber, pro conscribendis miraculis & gratiis B. Franciscæ de Cumis, Sorore Anna de Mediolano mandante, quæ tunc erat Prior Monasterii Mantuæ. Hunc vero librum non vidimus, quod dicerent Sorores aliquando ad manus cujusdam Ducissæ Ferrariæ delatum, in Aula defecisse. Sperabam ego exhinc intentiori cura requisitum fuisse, & repertum librum: eaque spe rogavi anno MDCLXXXVIII Collegii nostri tunc Rectorem, Constantinum Aimum, ut cognosceret; sed idem a Patribus Servitis responsum retulit. Rogaveram etiam, [quorum frustra queritur exemplum] ut de præsenti corporis statu inquireret, & effigiem (siquidem supersit) delineandam curaret, sed respondit; Corpus asservari intra parietes monasterii, ad quod quia nullus patet aditus, ignoratur an sit nec ne integrum. In ecclesia vero S. Barnabæ ipsorummet Patrum Servitarum cerni quamdam effigiem antiquam, sed injuria longi temporis fere consumptam. Nihil ergo ultra sperandum de his video, nisi vel ipsæ Sanctimoniales per se delineent postulatam imaginem, [uti etiam vetus Beatæ effigies.] uti delinearunt Virgines Monasterii S. Mariæ Angelorum Florentiæ imaginem B. Mariæ Magdalenæ de Pazzis; vel cum Episcopi sui licentia ad sese ingredi ea causa pictorem sinant, prout siverunt Vallumbrosanæ monasterii S. Salvii, pro delineanda veteri S. Humilitatis, pictura; quæ utraque extat in Majo nostro, altera tomo V, altera post tomum VII.

[6] [Non videtur Mantuana:] Hippolytus Donesmundi, ad præcitatum ex eo annum 1496, de Francisca agens, asserit, alios esse qui dicant, eam patria Comensem fuisse; alios, qui familiæ de Comis seu Comorum eam vindicent. Postremis favere videtur Diarium præcitatum: sed obest, quod ea ætate non solebant in monasteria inferri tesseræ gentilitiæ aut nomina familiarum, quisque autem vel Frater vel Soror cognominabatur a nomine civitatis, unde prodierat, uti vel in ibidem nominata Priorissa Sor. Anna de Mediolano apparet. Itaque non immerito gloriari videtur Primus Aloysius de Tattis, in suo Novicomensis Ecclesiæ Martyrologio ad hunc diem, quod Novocomi ignotam, ipse patriæ acquisivit, atque sub hoc elogio dedit annue commemorandam: [sed Comensis fuisse.] Eodem die IV Iunii, B. Franciscæ Virginis, Ordinis Servorum B. M. V. quæ Mantuæ inter sacras illius asceterii Moniales adscripta, pulcherrimum virtutis florem aliorum virtutum flosculis reddidit pulchriorem: quibus brevi ornamentis Sponso immortali acceptissima, ab ipso in cælum evocatur. In Notis autem addit geminum Gregorii Lazzii, de eadem cum virenti lilio reperta, Epigramma; quod in ejus Laurario Poetico num. 21 & 22, vel in dicto Martyrologio, legere licebit. Arturus a Monasterio in Gynæceo sacro, sic scribit: Mantuæ B. Franciscæ de Cumis, Virginis Ordinis Servitarum, quæ ad beatum consortium profecta, se signis admirandis glorificatam esse in cælis manifestavit.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juni I: 5. Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 4. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 4. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.