Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni I           Band Juni I           Anhang Juni I

5. Juni


QUINTA DIES IUNII.

SANCTI QUI NONIS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Marcianus, Martyr in Ægypto.
S. Nicander, Martyr in Ægypto.
S. Apollonius, Martyr in Ægypto.
S. Leonides, Martyr in Ægypto.
S. Arius, Martyr in Ægypto.
S. Gorgius, Martyr in Ægypto.
S. Hyperechius, Martyr in Ægypto.
S. Sellenias, Martyr in Ægypto.
S. Irene, Martyr in Ægypto.
S. Pambo, Martyr in Ægypto.
S. Claudius Martyr item in Ægypto.
SS. Socii CXXI & alii LXXIII Martyres item in Ægypto.
S. Evasius, Martyr in Africa.
S. Privatus, Martyr in Africa.
S. Systus, an Confessor? in Africa.
S. Felicula, Martyr Romæ.
S. Felicitas, Martyr Romæ.
S. Fappa, Martyr Romæ.
S. Gregorius, Martyr Romæ.
S. Gagus, Martyr Romæ.
S. Rutianus, Martyr Romæ.
S. Saturninus, Martyr Romæ.
S. Rogata, Martyr Romæ.
S. Hilarius, Martyr Romæ.
S. Victurus, Martyr Romæ.
S. Mustilus, Martyr Romæ.
S. Ingenuus, Martyr Romæ.
S. Secundus, Martyr Romæ.
S. Maurus, Martyr Romæ.
S. Urbicus, Martyr Romæ.
S. Secundianus, Martyr Romæ.
S. Castula, Martyr Romæ.
S. Candida, Martyr Romæ.
S. Prima, Martyr Romæ.
S. Felicianus, Martyr Romæ.
S. Fortunatus, Martyr Romæ.
S. Martialis, Martyr Romæ.
S. Juliana, Martyr Romæ.
S. Nicander, Martyr Romæ.
S. Sacrinus, Martyr Romæ.
S. Felicitas, Martyr Romana, Antverpiæ in templo Societatis Jesu.
S. Zoelus, Martyr in Istria.
S. Saturus, Martyr in Istria.
S. Thyminus, Martyr in Istria.
S. Saturninus, Martyr in Istria.
S. Servulus, Martyr in Istria.
S. Felix, Martyr in Istria.
S. Silvanus, Martyr in Istria.
S. Fortunatus, Martyr in Istria.
S. Mammerus, Martyr in Istria.
S. Christophorus, Romanus Martyr, apud Græcos.
S. Conon, Romanus Martyr, apud Græcos.
S. Illidius, Episcopus Claromontani, in Avernia.
S. Leogontius, Episcopus Claromontani, in Avernia.
S. Austrobertus, Archiepiscopus Viennensis in Gallia.
S. Gregorius Martyr, Episcopus Lilibætanus in Sicilia.
S. Dorotheus Martyr, Episcopus Tyri in Phœnicia.
S. Javinus, Confessor.
S. Heraclius, Confessor.
S. Justus, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr.
S. Clemens, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr.
S. Eutychius, Episcopus Comensis in Italia.
S. Bonifacius, Legatus Apostolicus & Archiepiscopus Moguntinus, Martyr.
S. Eobanus Coëpiscopus, cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Adalarius, sive Adalbero, presbyter, cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Wintrungus, presbyter, cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Walterus, presbyter, cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Hermindus, levita cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Scirbaldus, levita cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Bosa, levita cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Wacarus, monachus cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Gundecanus, monachus cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Illeherus, monachus cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Hathenulfus, monachus cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
S. Hiltebrandus, cum S. Bonifacio Martyr Doccomii in Frisia.
SS Alii XL. laici. cum S. Bonifacio Martyres Doccomii in Frisia.
S. Felix monachus, Martyr Frislariæ in Germania.
S. Genesius Comes in Arvernia.
S. Sanctius, Martyr Cordubæ in Hispania.
B. Elsiarius, Monachus Benedictinus in Vasconia.
B. Meinwercus, Episcopus Paderbornensis in Westphalia.
S. Francus, Eremita Asserici in Aprutio.
B. Placidus Ordinis Apostolinorum, Recineti in Piceno.
B. Ferdinandus, Joannis R. filius, in Leriensi Lusitania diœcesi.

COROLLARIUM

S. Dorotheus Thebanus, in Ægypto.
S. Dorotheus Archimandrita in Palæstina.
S. Dorotheus Junior, Abbas in Chiliocomo ad Pontum.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Opera R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi aliud indicent litteræ, additæ ad marginem.

Sancti Joannis Eleëmosynarii, Patriarchæ Alexandrini, Translatio tertia corporis, hoc die facta, uti legitur in Vita XXIII Januarii.
S. Severa, S. Calendinus, S. Marcus, Martyres fratres, celebrātur a Maurolyco & in Mss. Vaticano S. Petri, Parisiense S. Victoris, Florentino Strozzii, & alio Reginæ Sueciæ. Acta Martyrii dedimus XXIX Januarii.
S. Præcordii Confessoris translatio Corporis Corbeiæ, celebratur in cappis & officio XII lectionum; eademque refertur in adjunctis apographo Martyrologii Hieronymiani Corbeiensi, uti diximus ad diem ejus natalem I Februarii.
S. Felicis, Episcopi Metensis, depositio inscripta est Ms. Florario. De eo egimus XXI Februarii.
S. Proti, S. Hyacinthi, Martyrum, S. Liberatæ, S. Faustinæ, Virginum, S. Provini Episc. Comensis, S. Julianæ Virg. Martyris, translatio facta anno 1618, feria 3 Pentecostes hac V Junii, cum celebri per totam urbem supplicatione & depositione in decentiores arculas. Ita Martyrologium Comense Aloysii de Tattis. Ex his coluntur.
SS. Protus & Hyacinthus die XI Septembris.
Liberata & Faustina Sorores, XVIII Januarii.
Provinus Episcopus Comensis VIII Martii.
Juliana Virgo & Martyr XVI Februarii.
S. Silvester, Episcopus Vesontionensis, memoratur a Ferrario. Chiffletius ait, hanc esse ejus & S. Aniani decessoris communem Translationem. Nos ejus Acta dedimus X Maji.
De S. Amano acturi V Septembris.
S. Bonifacius Martyr, Tharsi in Cilicia, refertur a Molano, Adone, Notkero, & aliis. Vipera hodie translatas Reliquias Beneventum scribit. Nos cum Breviario Romano Vitam dedimus XIV Maji.
Aglaë matrona indicatur a Greveno, Canisio, & in nonnullis Mss. De ea agitur in Actis dicti Bonifacii XIV Maji.
Auctus, Episcopus Pistoriensis, inscriptus est Auctario cuidam, collecto a Carthusianis Bruxellensibus ad Grevenum. Est is S. Atto, ex Abbate Vallis-Umbrosæ Episcopus Pistoriensis, cujus Acta dedimus XXII Maji.
S. Florentius, S. Julianus, S. Cyriacus, S. Marcellinus, S. Faustinus, Martyres Perusini, inscripti Martyrologio Romano: quare etiam S. Florentius, occasione oßis Duacum translati, ibidem colitur festivius in Ecclesia Societatis Iesu; sed Perusiæ die quo obierunt, & ab aliis nobisque referuntur I Junii.
S. Jovini, Abbatis Pictavis, memoria celebratur in Ms. Romano Ducis Altempsiii, in Anglia aucto. De eo egimus I Junii.
S. Proculi, Martyris Bononiæ memoria similiter in dicto Ms. fit: de quo etiam egimus I Junii.
Pergentina, Soror SS. Laurentini & Pergentini, nullius laureolæ addito titulo, indicatur in Ms. Florario, & a Greveno & Canisio, ut diximus ad Acta fratrum III Junii.
S. Isaac Monachus additur in scriptis ad Grevenum. Colitur III Junii.
S. Quirinum, ob corpus asservatum Tibure, coli hoc die ibidem, asserit Ferrarius ad diem, quo de eo egimus, IV Junii.
D. P.
Dedicatio ecclesiæ S. Salvatoris apud Alexandrinos celebratur hoc die in Hagiologio metrico Æthiopico Ms. & ex hoc in Fastis Ecclesiæ Alexandrinæ a Iobo Ludolfo nuper collectis & editis.
Falco, Abbas Cavensis sextus, memoratur cum titulo Beati a Wione & Menardo. Coluntur 4 Abbates primi, nec dubitamus quin etiam hic sanctitate clarus vixerit; sed tamen neque a Romæo aut Paulo Regio de Sanctis Neapolitanis, neque a Ferrario in suis Catalogis nominatur.
Bonifacius, ex monacho Claravallensi Prior Villariensis nonus in Brabantia, floruit circa annum 1170, & ob sanctitatis celebritatem ossa ejus reposita esse retro cancellum majoris altaris, indicatur in Historia Villariensium Abbatum: Henricus Chrisostomus & Claudius Chalemot eum referunt ad hunc V Iunii, quo nempe plures nomine Bonifacii memorantur.
Ordo militum Jesu Christi in Lusitania, sub instituto Cisterciensi, & Abbate Alcobatiæ, anno MCCCXXX sumpsit exordium. Ita Kalendarium Cisterciense anno 1657 Divione excusum.
Guilielmus Trust, Abbas Fontanensis, & alius Abbas Reveriensis Ordinis Cisterciensis, Londini in Anglia sub Henrico VIII propter fidem suspensi, & in quatuor divisi partes, appellantur Beati & Martyres ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino: sed ut tales necdum sunt ab Ecclesia vindicati.
Sigerus, Monachus Hemmerodensis, apud Cæsarium libro XI Historiarum memorabilium sui temporis cap. 4, laudatus a mortificatione & ardenti amore Deiparæ Virginis. Hinc cum titulo Beati honoratur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino.
Anonyma reclusa prope Basileam laudatur a Ioanne Nyder lib. 2. Formicarii cap. 2, & cum titulo Beatæ in Gynecæo sacro Arturi.
Petrus Arragonius, filius Jacobi II Aragonum Regis, cum titulo Beati refertur ab Arturo. De quo Haroldus ad annum 1380 num. 11 ait, quo tempore obierit incompertum. Solum ex Francisco Gonzaga haberi, ejus ossa in capsa lignea cum veneratione servari in ecclesia Fratrum Minorum Valentiæ, ipsumque vitæ sanctimonia & piis moribus illustriorem fuisse, quam sanguine regio. Interim Haroldus a titulo Beati abstinet: & Waddingus anno 1239 num. 18, agens de his oßibus, honorifice conditis, appellat Venerabilem, pium, vitæ sanctitate clarissimum.
Reginaldus ab Urssunia, Nolæ in Campania, anno 1486 honestius reconditus.
Nicolaus a Kostikio, laicus, Warsaviæ in Mazovia, circa annum 1470.
Antonius a Burgo Reatino, Gresii in Latio, circa annum 1500.
Ambrosius a Lombardia, Firmi in Piceno, circa annum 1501.
Didacus Hernandez, Badejocii in Hispania, anno 1550, omnes Ordinis Minorum, referuntur cum titulo Beati in Martyrol. Franciscano Arturi.
D. P.
Stanislaus de Horzis, Ordinis S. Francisci de Observantia, Cracoviæ ad S. Bernardinum quiescit, hoc die mortuus an. 1480, & cum titulo Beati inter Sanctos ac Beatos hujus nominis relatus a Martino Baronio, post Vitam & miracula B. Stanislai Casimiritani, Arturo (quod mireris) præteritus; nullum ibi cultum habet, ut inde responsum quærenti est.
Elisabeth Verdugo, tertiaria seculo 16 Maria Baptista Butaroni, Virgo Fulginii an. 1552, Ordinis S. Francisci, tamquam Beatæ inscriptæ sunt eidem Martyrologio. Iacobillus de Sanctis Fulginatibus, ad 22 Iulii, de Sanctimonialibus nonnullis vitæ perfectioris agit, iisque Mariam Baptistam accenset, sed nec huic nec aliarum ulli titulum Beatæ optat.
Joannes Gray, Ordinis Minorum, Bruxellis ab hæreticis Geuziis anno 1579 occisus, indicatur a Razzio in Auctario Molani, & cum titulo Beati in Martyrologio Franciscano prædicto.
D. P.
Cerdo, IV Patriarcha Alexandrinus, in Chronico Patriarchali quod edidit Abraham Ecchellensis, dicitur obiisse die Sabbathi XI Baunæ, nobis hodie. Laudatur, ut continens, humilis ac mansuetus tota vita sua: sed nullis hactenus Fastis adscriptum reperi, nisi forte Habeßini, Latinum nomen interpretati, Æthiopico vocabulo, mihi ignoto, expresserint. Interim quæ Chronologiam spectant Lector inveniet in Tractatu de hac re peculiari.
S. Hilarion junior, Hegumenus Constantinopoli, memoratur in Ms. Synaxario Constantinopolitano & Mss. Menæis Divionensibus. At totum officium de eo in Menæis excusis est, ejusque memoria in Anthologio novo VI Junii.
SS. Zenais, Cyria, Valeria, & Marcia, Martyres Cæsareæ in Palæstina, memorantur in Martyrologio Romano ex Menologio Sirleti. Verum S. Zenais, separanda ab aliis, Cæsareæ non est passa; & socias habuit SS. Eusebiam sive Ascam & Susannam. Nos cum antiquis Græcorum Menæis singulas accurate distinctas damus VI Junii.
C. J.
S. Claudius, a Ioanne Iacobo Chiffletio in sua Vesontione parte 2 pag. 149, notatur ex quodam Bisontinensis ecclesiæ S. Stephani Martyrologio coli, ut Archiepiscopus Bisontinus, Nonis Junii, in diœcesi Lugdunensi. Potest id fieri, aut factum aliquando fuisse per anticipationem, quod sequens dies, quo obiit Sanctus ille, proprio aliquo Lugdunensibus festo aut aliter impeditus fuerit. Indicatur nihilominus S. Claudius etiam hoc V Iunii, ut Episcopus Confessor, in Martyrologio Bellini Parisiis aucto, forte ex prædicto Martyrologio S. Stephani. Nos utrobique eumdem putamus intelligendum Archiepiscopum Bisontinum, proponendum, quo obiit coliturque die VI Junii.
Bathenus, Abbas in insula Himba, imo Hia, S. Columbæ Secretarius, memoratur in Martyrologio Scotico Dempsteri. S. Columbæ alumnus & successor dicitur, apud Adamnanum in hujus Vita; & familiarissimus discipulus, apud Notkerum in ejus elogio. Idem (si qua Dempstero in Historia Scotica est fides) scripsisset Acta Columbæ Magistri. Ejus Vita dabitur cum Vita S. Columbæ IX Junii.
SS. Nicander & Marcianus Martyres, inter Asinum & Venassum, passi Nonis Junii, dicuntur a Petro de Natalibus lib. 5 cap. 90. Ab aliis, quando inscripti sunt Martyrologio Romano, XVII Junii.
S. Bonifacius Episcopus, ad Russos missus & Martyr, occasione S. Bonifacii Episcopi, relatus Petro de Natalibus libro 5 cap. 87 additur cap. sequenti; & hoc secuti sunt Maurolycus & Witfordus. De eo Martyrologium Romanum XIX Junii.
S. Apollinaris Martyr inscriptus est antiquo Kalendario S. Maximini. Plures hujus nominis Martyres reperiuntur, & inter alios reperitur in Martyrologio S. Maximini inter alios Martyres S. Apollinaris XXI Junii.
S. Febronia Martyr, trium Lectionum, refertur in Kalendario Ms. Aquilejensi. Inscripta est Martyrol. Romano XXV Junii.
Joannes Vicentinus, Ord. Prædicat. Conventus Bononiensis, tantis miraculis in vita clarus fuit, ut Gregorius IX hanc ei gratiam sit gratulatus per litteras, quarum fragmentum refert Barbaranus Hist. Vicent. lib. 2 cap. 38. Cantipratanus, lib. 2 cap. 1 num. 3, nulli antiquorum Sanctorum, in hac parte inferiorem habitum, dicit; & Ambrosius Taëgius in Mss. fol. 31, decem mortuos suscitasse, aliaque ducenta miracula operatum scribit, quorum aliqua etiam refert Cantipratanus. Nos, licet non omnia haberi antiquitus scripta doleamus, dolemus tamen magis, quod neque Vitam quisquam antiquorum scripserit, neque de ejus morte vel sepultura aliquid prodiderit quoad diem, annum, modum ac locum. Collegit quæ potuit Valerius Muscheta ejusdem Ordinis, & typis Patavinis Latine vulgavit anno 1590; ubi circa annum 1254 ab Ezelino tyranno inter cadavera cæsorum clausum, eorumque fœtore enectum tenet: sed Barbaranus Cappucinus, easdem omnes pluresque memorias accuratius Italice prosecutus, a cap. 19 ad 39 demonstrat, ipsum Ezelino supervixisse integro decennio; censetque verosimilius extinctum in sacra expeditione contra Manfredum Tyrannum. Priorem librum solum vidit & secutus est Auctor anni sacri Ordinis Prædicatorum, qui hunc ipsi diem elegit. Ast Carcanus in quadam Sanctorum ac Beatorum Vicentinorum tabula, maluit ei aßignare 2 Iulii, & hunc sequitur Marchesius, auctor Diarii Dominicani. Si probari positive poßit, quod summi Pontifices, non solum permiserunt divulgari ejus miracula, sed & titulum Beati usurpari, adorari imagines &c. uti loquitur Barbaranus, poterimus etiam nos induci, ut de eo tamquam Beato agamus II Julii.
Bonifacius Episcopus Carthaginensis, post duos alios hujus nominis Sanctos, ponitur a Petro de Natalibus lib. 1 cap. 89, quasi sub Zenone Imperatore vixisset: & citatur Sigebertus. Verum hic, non de Bonifacio, sed de S. Eugenio Episcopo, Carthagine valde illustri, agit: Eugenius autem colitur XII Julii, Petrum de Natalibus secuti sunt Maurolycus, & Ghinius.
S. David, Abbas Cluniacensis in Anglia, indicatur in Kalendario scripto Ordinis Benedictini. Colitur in Martyrologio Anglicano Wilsoni & apud Alfordum S. David, natus in Anglia, sed in Sueciam profectus. Si ille est hic notatus, memorandus erit XV Julii.
S. Eustathii, Episcopi Antiocheni ab Arianis in exilium pulsi, ibique sancte mortui, relatio corporis Antiochiam, facta sub Zenone Imperatore, celebratur hoc die a Græcis, & cum prolixo elogio in Ms. Ambrosiano: at Natalis ejusdem apud Latinos recurrit XVI Julii.
S. Augustini festum jejuniorum inscriptum est Ms. Florario, de quo poterit agi ad ejus natalem XXVIII Augusti.
S. Nicolai Tolentini, Ordinis Eremitarum S. Augustini, canonizatio, memoratur in Ms. Florario, a Greveno, Canisio, Ferrario atque Kalendario Missalis Romani Venetiis impreßi 1502 & aliis. Dies ejus natalis incidit in X Septembris.
S. Aldricus, Episcopus Senonensis, indicatur in Florario Ms. ab aliis X Octobris.
S. Severinus, Episcopus Coloniensis, inscriptus est Martyrologio Witfordi Anglice sub an. 1506 excuso. Dies natalis est XXIII Octobris.
Sanctorum Martyrum Chrysantlii, Cyriace & Marcellini Corpora, annuente S. D. N. Urbano Papa VIII, procurante Illustriss. ac Reverendiss. Domino D. Philippo Friderico Viennensi Episcopo, S. R. I. Principe, Roma allata, Viennæ in Cathedralem divi Stephani ædem solenni pompa illata sunt; die V mensis Junii, anno MDCXXXXIV. Ita frontispicium libelli, Viennæ impressi, (cui tamen nota diei ac mensis, manu adscripta est) Compendium Vitæ dictorum Martyrum continentis. Gratum nobis facerent Domini Canonici Viennenses, si litter as donationis testes submitterent nobis, certius inde judicaturis, an revera præclarorum istorum Martyrum sacræ exuviæ sint, cum de singulis cum Martyrologio Romano agemus, de Chrysantho quidem, XXV Octobris, de Cyriaca vero XXI Augusti, de Marcellino autem, aut potius Marcello VII Octobris.
S. Mauri Martyris susceptio & repositio corporis, in monasterio Floriacensi, memoratur a Saussajo. Quis hic Maurus fuerit non satis constat. Romæ sub Numeriano Imperatore & Celerino Præfecto passus celebratur XXII Novembris; quem hunc eumdem esse cecinit in suo Poëmate Rodulfus Tertazius Floriacensis, quod poter it accuratius discuti dicto XXII Novembris.
S. Urbani Papæ V translatio, hoc die facta est. Ejus natalis incidit in diem XIX Decembris.
S. Willibaldus Presbyter, & S. Walpurga Soror ejus, adjunguntur a Notkero S. Bonifacio Episcopo Moguntino. Sed actum a nobis est de S. Walburga XXV Februarii. De S. Willibaldo, sed Episcopo Aichstadiensi, agendum VII Julii.
At horum frater, S. Winibaldus Presbyter, colitur XXVIII Decembris.

DE SANCTIS DECEM MARTYRIBUS ÆGYPTIIS,
MARCIANO, NICANDRO, APOLLONIO, LEONIDE, ARIO GORGIO, HYPERECHIO, SELLENIADE, IRENE, PAMBONE.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Cultus apud Latinos ac Græcos: & martyrii modus ex Mss.

Marcianus, Martyr in Ægypto (S.)
Nicander, Martyr in Ægypto (S.)
Apollonius, Martyr in Ægypto (S.)
Leonides, Martyr in Ægypto (S.)
Arius, Martyr in Ægypto (S.)
Gorgius, Martyr in Ægypto (S.)
Hyperechius, Martyr in Ægypto (S.)
Sellenias, Martyr in Ægypto (S.)
Irene, Martyr in Ægypto (S.)
Pambo, Martyr in Ægypto (S.)

AUCTORE G. H.

Est celebris horum memoria apud Græcos, & trium primorum apud Latinos. Nam ab his diem præsentem exorditur Martyrologium Hieronymianum, in cujus apographo Epternacensi ista leguntur: Nonas Junii. In Ægypto Marciani, [Memoria in Fastis Latinis,] Nicandri & Apollini. In apographis Lucensi & Corbeiensi nomina duorum scribuntur, Nigandri & Apolloni, sive Apollonii. In Corbeiensi addebatur Feliculæ & Joci: sed Felicula est prima inter XXV Martyres Romanos mox proferendos, & forte Joci nomen ibi est Gagi. Sed esto alius sit, saltem hisce decem non arbitramur annumer andum. In Martyrologiis Usuardi & Adonis ista habentur: Apud Ægyptum natalis Sanctorum Martyrum, Martiani, Nicandri & Apollonii, quorum gesta habentur. Ast, ultimis verbis omißis, de gestis, reliqua eodem modo referuntur apud Notkerum. Bellinus & Maurolycus eadem habent cum Usuardo & Adone, sed loco Nicandri scripserunt Nicanoris: quod nomen est in hodierno Martyrologio Romano servatum, ubi ista sunt posita: In Ægypto natalis sanctorum Martyrum, Marciani, Nicanoris, Apollonii, & aliorum, qui in persecutione Galerii Maximiani illustre martyrium consummarunt. In Notis allegantur Usuardus & Ado: sed hi Nicandrum appellant. In Ms. Casinensi sola trium primorum nomina habentur, sed die præcedenti. Galesinius adjunxit persecutionem Maximiani; & in Notis censuit nomen Nicandri retinendum, non Nicanoris, ob auctoritatem Græcorum. Maximiani nomen assumptum forsitan ab eo fuit ex posteriori editione Petri de Natalibus, qui hoc die agit de Atinensibus & Venafrensibus Martyribus, Nicandro & Marciano, qui XVII Iunii paßi sunt. SS. Marcianus, Nicander & Apollonius, sed post primum nonnullis interpositis, habentur etiam in Mss. Gellonensi, Augustano, S. Galli, & Labbeano.

[2] Menologium Græcorum, a Baronio in Notis citatum, a Sirleto his verbis fuit contextum: Die V Junii. Sanctorum Martyrum, [Menologio Sirleti] Martiani, Nicandri, Apollinis, Leonidis, Arii, Gorgii, Hyperechii, Selleniadis, Irenes & Pambonis. Hi omnes Sancti sub Ægypti Præside, eo quod Christum ipsum abnegare noluerint, fame, siti & æstu vexati, martyrii certamen sustinentes, animas suas Domino tradiderunt. Hæc ibi, quæ eadem in Menæis habentur, nisi quod duo nomina ita scribentur, [& Menæis,] Μαρκιανοῦ & Ἀπόλλωνος; quodque dicantur fame, siti & frigore, Græcis κρύει, vexati; quod bene correctum a Sirleto, cum ex Actis constet æstu necatos. Interim eadem quæ in dictis Menæis habentur, etiam repetuntur ἐν βίοις Ἁγίων, editis per Maximum Episcopum Cytherensem. Memoria quoque decem Martyrum inscripta est Martyrologio Ms. Arabo-Ægyptiaco per Simonium translato. Et illi quidem dicuntur morte damnati a Duce Ægypti: sed dum neque ipsius, neque Imperatoris cui suberat, nomen exprimitur; nulla nobis relinquitur occasio quidquam divinandi de tempore, quo paßi sunt.

[3] Baronius in suis Notis asserit, ad Nonas Aprilis de eisdem agi: [Iidem videntur relati, die 4, 5,] quo die, imo & præcedenti & sequenti, lectorem ad hunc V Iunii remisimus. Ac primo die quarta Aprilis ex Galesinio inter Prætermissos referuntur Paulus, Victor, Nicanor, Apollonius, Martiniana Virgo. Ex his Paulus & Victor cum aliis duodecim ad dictum IV Aprilis cultui sacro expositi fuerunt: Nicanor & Apollonius ad hunc diem V Iunii rejecti, cum Martiniana, quod sequenti die V Aprilis Marciana loco Marciani haberetur. At major difficultas oritur ad dictum V Aprilis, quo die in Epternacensi Martyrologii Hieronymiani apographo indicatur memoria Marciani in Ægypto; in Lucensi, In Ægypto natalis Marcianæ, Nichanoris, Apollonii. Usuardus, Nonis Aprilis, apud Ægyptum Martiani, Nicandri & Apollonii. [& 6 Aprilis.] Notkerus Nicanoris, addit Ado & Martianam, unde & pridie Martiniana a Galesinio formata fuit. Demum VI Aprilis SS. Marcianus, Nicanor, & Apollonius, Martyres in Ægypto, inscripti fuerunt Ms. Martyrologio Bruxellensi ecclesiæ S. Gudulæ, & ubique ad hunc diem rejiciendos omnes arbitrati fuimus; neque etiam nunc quidquam invenimus causæ, ob quam a priori sententia recedamus.

[4] [Priora tormenta ex Menologio Basilii Imp.] Fortaßis mense Aprili, tribus consequenter diebus, ea toleraverint Sancti, quæ in Menologio Basilii Imperatoris habentur, sumpta ex Actis apud Usuardum & Adonem, nec non in Hieronymiano Lucensi allegatis, quæ neque Græce neque Latine hactenus inventa fuerunt; mense autem Iunio, fame, siti, æstu consumpti expirarint, ac forte tertio post ceteros die Marcianus, ut Martyr in Ægypto, iterum in Hieronymianis apographis alibique relatus VIII Iunii. Menologii verba sunt hujusmodi.

[5] Die quinta hujus mensis Junii Certamen sanctorum Martyrum Marciani & Nicandri & sociorum. Marcianus & Nicander Christi Martyres cum sociis suis vixerunt in regione Ægypti, & propter confessionem fidei Christianæ comprehensi sunt a Præside, & violentiam passi, ut Christum abnegarent, & idolis cultum exhiberent. Verum cum id nollent facere, primo diris verberibus excepti fuerunt, mox latera lampadibus exusta, deinde suspensi ferreis ungulis lacerati sunt, adeo ut carnes eorum in terram deciderent. Postea semimortui carceri inclusi, ab Angelo Dei apparente sanati fuerunt, & sic post multos dies plane sani ex custodia exiverunt. Tunc in tribunali Præsidis præsentati, propter hoc miraculum multi infidelium ad fidem Christi convertuntur. Illi rursus in custodia positi, in hac Deo animas suas tradiderunt. Hæc ibi.

[6] At qualis fuerit hæc custodia explicabit ultimus Sanctorum agon, graviter eleganter que descriptus, Græce verosimiliter ab Eusebio, in opere de Martyribus; cujus supra memini ad diem I; ubi de S. Iustino ac Sociis num. 11. Est enim prosecutio quædam (uti ex initio apparet) similis argumenti, [postremus agon fortassis ex libro Eusebii de Martyribus.] circumducti per varias regiones, præsertim Orientis, Martyrum paßionibus illustratas: hæc autem Operis talis pars a nobis inventa fuit, in Codice Vaticano Græco, sub num. 655 & hoc titulo, Μαρτύριον τῶν ἁγίων Δέκα Μαρτύρων, Μαρκιανοῦ καὶ τῆς Συνοδίας αὐτοῦ. Passio Sanctorum decem Martyrum, Marciani & Sociorum ejus; cujus etiam interpretationem Latinam, a Guilielmo Sirleto factam, ibidem descripsimus, & pariter hic damus.

ACTA MARTYRII
Ex Ms. Vaticano, interprete Guilielmo Sirleto.

Marcianus, Martyr in Ægypto (S.)
Nicander, Martyr in Ægypto (S.)
Apollonius, Martyr in Ægypto (S.)
Leonides, Martyr in Ægypto (S.)
Arius, Martyr in Ægypto (S.)
Gorgius, Martyr in Ægypto (S.)
Hyperechius, Martyr in Ægypto (S.)
Sellenias, Martyr in Ægypto (S.)
Irene, Martyr in Ægypto (S.)
Pambo, Martyr in Ægypto (S.)

BHL Number: 5260

AUCTORE D. P.

ΚΑλὸς, ἀγαπητοὶ, καὶ χορὸς ἐν Αἰγύπτῳ μαρτυρήσας Θεῷ, καλὸς καὶ διηγήσεως ἅξιος· ἄνδρες γὰρ σὺν γυναιξὶν ὁμογνώμονες εὑρημένοι, λατρεύειν μὲν Κυρίῳ κεκρικότες, ὑφίστασθαι δὲ πᾶν ὀτιοῦν τὴν διάνοιαν καὶ τὸ σῶμα γυμνάσαντες, ὑποβάλλονται μὲν μιᾷ τιμωρίᾳ οἱ πάντες, συνοδεύουσι δὲ κοινῇ μετ᾽ ἀλλήλων καλὸν ἀγῶνα νικήσαντες, καὶ λαμπρὸν στέφανον ἀναδησάμενοι. Ὥσπερ γὰρ ἀπειρίκεσαν οἱ φονεύοντες, ὤκνησαν δὲ οἱ παραδιδόντες καὶ λιθολεύστους αὐτούς ποιεῖν λοιπὸν ἐμυσάττοντο, ἐπενόησεν τῆς Αἱγύπτου Δοὺξ καὶ πέρα ἐπινοίας ἀνθρωπίνης τιμωρίαν, συνεργὸν τὴν τόπου θέσιν λαβών· ὡς γὰρ ἔκαιε μὲν καὶ πολλὴν ἠφίει πυρὸς ἀκμὴν κατὰ τῶν πεδίων ἥλιος, οὕτω τῆς θέσεως τῆς Αἰγύπτου κατὰ φύσιν ἐχούσης, ὡς θᾶττον μὲν τῶν ἄλλων θερμαίνεσθαι, μᾶλλον δὲ τὰς ἀλλαγὰς ἐπιφλέγεσθαι· τεῖχος οἰκοδομεῖ κατὰ τοῦ πεδίου, εἰς τοσοῦτον ἐπάρας, ὡς μὴ ἐξεῖναι τοῖς βουλομένοις ἀποδιδράσκειν· κατακλείσας δὲ τοὺς ὀμογνώμονας. Δότε δίκην, φησὶ, μιαροὶ πάντες· ἐπειδὴ καὶ τὴν αὐτὴν γνώμην ἐσχήκατε. Ἐπιστήσας δὲ φρουροὺς, καὶ κατ᾽ ὀλίγον ἐρωτᾷν προστάξας, Ὕδωρ ἄφθονον ἐστὶ πλημμυρεῖν τὰ ἐπιτήδεια, εἰ διψᾶτε, ἀρνήσασθε τὸν Θεὸν ὐμῶν καὶ σώζεσθε· εἰ τροθῆς δέεσθε, τοῦτο ποιεῖτε, καὶ ἕξετε. Οἱ δὲ μίαν ἐλευθερίαν τὸ μαρτύριον εἶναι καλῶς ἐγνωκότες, μίαν· σωτηρίαν· τὴν πρὸς τὸν Θεὸν ὁμολόγησιν, μίαν ζωὴν τὸν ἐνταῦθα θάνατον, οὔτε προσφλέγοντα καὶ καίοντα τὸν ἥλιον ἀπηγόρευον, οὕτε πρὸς τὸν καταπονοῦντα λιμὸν ἐπεστρέφοντο, οὔτε τὴν ξηραίνουσαν δίψαν θεραπεύειν ἠνείχοντο· ἀλλ᾽ ἦν αυτοῖς φαλμὸς μὲν τροψὴ, ἔπαινος δὲ Κυρίου τὸ ποτόν.

Καὶ οὐκ ἀπάδου τῆς τοῦ Εὐαγγελίου φωνῆς τούτων περὶ ταῦτα πίστις. Ἔλεγε γὰρ διάβολος ἐν τῷ ὄρει, Εἰπὲ τῷ λίθῳ τούτῳ ἵνα γένηται ἄρτος· καὶ ἀποκριθείς Ἰησοῦς εἶπεν αὐτῷ· Γέγραπται οὕτως. Οὐκ ἐπ᾽ ἄρτῳ μόνῳ ζήσεται ἄνθρωπος, ἀλλ᾽ ἐπὶ παντὶ ῥήματι Θεοῦ· καὶ πάλιν ἐν ἑτέρῳ, πρὸς τήν γυναἶκα τὴν Σαμαρεῖτιν ἀποκριθεὶς, Ἰησοῦς εἶπε· Πᾶς πίνων ἐκ τοῦ ὕδατος τούτου, διψήσει πάλιν· δὲ πίνων ἐκ τοῦ ὕδατος, οὗ ἐγὼ δώσω αὐτῷ, οὐ μὴ διψήσει εἰς τὸν αἰῶνα· ἀλλὰ τὸ ὕδωρ, δώσω αὐτῷ, γενήσεται ἐν αὐτῷ πηγὴ ὕδατος ἀλλομένου εἰς ζωὴν αἰώνιον. Οὕτως οἱ ἁγιώτατοι ἐτρέφοντο, οὕτως ἐπίμονον καλὸν ὡς ἀληθῶς ποτὸν, καὶ τῇ πηγῇ πρὸς ἥν ἔσπευδον παραπλήσιον· οὗτος ψαλμὸς, οὗτος ἔπαινος μᾶλλον αὐτοὺς απολαῦσαι τοῦ παραδείσου πεπονήκει, μᾶλλον τῆς ἁγίας πηγῆς ἀῤῥύσασθαι ἠβούλοντο. Μετὰ δὲ ταῦτα, ἐπεί καιρὸς ἦν, τὴν μὲν ψυχὴν εἰς τοὺς οἰκείους τόπους πρὸς τὸν ἐαυτῶν ἐπείγεσθαι Θεὸν, παραδεδώκασι πολλῶν ὕμνων μεστὴν, καὶ ἐπαίνων τοῦ Θεοῦ, καὶ καθαρωτάτην ἀποδιδόντες. Τούτων ἀγγελθέντων τῳ Δουκὶ, καὶ τὸ οἰκοδομηθὲν αὐτοῖς πρὸ φρουρὰν τεῖχος, τάφον γενέσθαι κεκέλευκεν· ἡμεῖς δὲ οἱ Χριστιανοὶ δόξαν ἁναπέμψωμεν τῷ Πατρὶ καὶ τῷ Υἱῷ καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

[6] Pulcherrimus quidem, Carissimi, etiam eorum, qui apud Ægyptum pro Dei confessione martyrium subierunt, chorus extitit; pulcherrimus, inquam, & narratione atque historia dignissimus. Viri enim ac mulieres, animo convenientes atque concordes, cum divino cultui servire sibi proposuissent, & ob eam causam, quidvis pati animo & corpore parati essent; [Post magnos cruciatus toleratos,] parem quidem cruciatum omnes subierunt, sed communiter tamen devicto certamine, inter se conjunctim martyrio functi, & splendida corona amicti sunt. Cum enim carnifices cruciatibus inferendis defessi essent, & qui Martyres ipsos eis tradiderant a lapidatione in eos facienda abhorrerent, Ægypti Præses cruciatum quemdam excogitavit, majorem fere quam ut humano consilio excogitari possit: ejus autem regionis conditio, ad eam rem, [soli ardenti expositi,] quam facere sibi proposuerat, multum adjumenti afferebat. Nam cum sol ipse arderet, & multam æstus vim per campos immitteret; Ægyptiæque regionis natura talis esset, ut citius quam aliæ calefieret, & præter ceteras terras solis æstu accenderetur; [muroque conclusi,] murum quemdam Præses ipse in campo ædificavit, eumque ita erexit, ut qui vellent illinc anfugere non possent. Cumque concordes illos Martyres intra eum murum conclusissent, Date, inquit, vos omnes pœnam unam, quoniam una & eadem amentia laboratis. Adhibuit autem custodes, quibus jussit crebro a Martyribus quærere, an de sententia discedere vellent; eisque mandavit, ut hæc Martyribus dicerent: Adest nobis aqua, & illa quidem copiosa, adsunt & res victui necessariæ. Si ergo vos sititis, aut esuritis, negate Deum vestrum & salvi estote, facite hoc, & necessaria vobis suppeditabimus. Illi cum unam & veram libertatem, martyrium ipfum esse, [æstu, fame & siti extinguuntur,] unam salutem a Dei confessione pendere, unam vitam a præsenti morte proficisci, recte sentirent; neque ullo ardentis solis æstu, neque gravi fame movebantur: non denique aridam sitim lenire curabant, sed pro cibo psalmos, & pro potu Dei laudem narrabant.

[7] Itaque eorum fides, ab illa Euangelii voce non discrepabat, quam vocem Jesus respondit diabolo, in monte hæc proponenti, Dic ut lapides isti panes fiant; Scriptum, inquit ille, ita est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ab ore Dei. [Luc. 4. 4] Et alio loco Samaritanæ mulieri dixit: Omnis qui bibit ex hac aqua sitiet iterum; qui autem bibit ex hac aqua quam ego dabo, ille non sitiet in æternum; sed aqua quam dabo ipsi fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. [Joan. 4. 14] Ita Martyres illi sanctissimi nutriebantur, ita bonarum rerum perseverantia verum potum, & fonti ad quem properabant similem, eis præbebat. Hæc erat illorum exultatio; hæc laus illis proposita, ad paradisi voluptatem percipiendam, eos maxime urgebat: quippe, qui a sancto illo fonte potum haurire gestiebant. [hymnis Deo canendis sub mortem occupati.] Post hæc cum tempus præsto esset, quo illorum animæ, ad propria loca & suum Deum, properarent; Martyres ipsi, multis hymnis & laudibus Deo pronuntiatis, purissimas, ut decebat, animas Deo tradiderunt. Ea res cum ad Ægypti Ducem perlata esset; murum, ad eos custodiendos ædificatum, eorumdem sepulcrum esse jussit: nos vero Christiani homines, gloriam canamus Patri & filio & sancto Spiritui; nunc, & in secula seculorum. Amen.

DE SANCTO CLAUDIO, ET SOCIIS CXXI ALIISQUE LXXIII,
MARTYRIBUS IN ÆGYPTO.
Ex Hagiologio Metrico Habessinorum & Fastis Copticis.

[Commentarius]

Claudius Martyr item in Ægypto (S.)
Socii CXXI, Martyres item in Ægypto (SS.)
Alii LXXIII Martyres item in Ægypto (SS.)

D. P.

Habeßinus Auctor Hagiologii metrici, Alexandrinæ Ecclesiæ Fastos seu Martyrologium, necdum e tenebris erutum, secutus; duabus Strophis sic proponit prætitulatorum Martyrum memoriam faciendam. [Simul omnes in poëmate Æthiopico,] I. Saluto Claudium, Christi fide indutum; quem non delectarunt vestes regiæ, quo minus Principem gentilem reprehenderet: sed potius quam obediret verbis ejus præceptisque pareret, excipere maluit acutam lanceam, ejus manu ad se perfodiendum intortam. II. Saluto & vos, ejusdem confessionis jugo innexos; centum viginti & unus; vos quoque sexaginta tres, socios Domini mei Claudii, de domo Principis regii. Explete desiderium cordis mei, & petitionem meam ponite in altari Dei Patris.

[2] Iobus Ludolfus solum Claudium inseruit concinnatis a se Fastis Alexandrinæ Ecclesiæ: [solus Claudius refertur in Capticis Seldeni:] & in Notis scripsit, eum recenseri cum sociis LXXXVIII: ubi vereor ne præter illius mentem exciderit littera numeralis C & pro IIII obrepserit VIII: nam XXI & LXIII supra centum solum faciunt LXXXIV. Solius etiam Claudii Martyris nomen invenitur inscriptum primo Ordini Fastorum Copticorum apud Seldenum lib. 4 de Synedriis pag. 401.

[3] Nec alius ab hoc esse videtur, qui apud eumdem pag. sequ. ex aliis similibus Fastis, [an idem Climenus filius Regis?] adscribitur diei X mensis Beuna seu IV Iunii, his verbis: Climini Martyris, filii Regis. Κλείμενος, enim pro Κλειόμενος a Κλείω Claudo, haud inepte videtur Latine verti Claudius; & condonabilis est error scriptoris, in notando diei numero, cum solus hic ibi nominaretur inter II & IX Iunii. Porro quod is dicatur, Filius Regis, non abludit a verbis Poëtæ Habeßini: & fieri potest, ut vicinus aliquis & Romanis amicus Regulus, puta Nubiensis, licet Christianus, miserit Maximino ethnico Cæsari, Ægypptum obtinenti, cum honesto militum ac famulorum comitatu, Principem filium, arma sub eo tractaturum; qui una cum suis omnibus tali occasione pervenerit ad coronam martyrii. Nihil equidem assero, sed liberam profero conjecturam, donec certius aliquid aliunde offeratur.

DE SS. EVASIO ET PRIVATO,
MARTYRIBUS IN AFRICA.
Ex Martyrologio Hieronymiano & aliis.

[Commentarius]

Evasius, Martyr in Africa (S.)
Privatus, Martyr in Africa(S.)

G. H.

Referuntur hi duo Martyres, in quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis secundo loco, his verbis: In Africa Evasi & Privati. In unico Epternacensi scribitur Privatæ, sed cum aliis tribus nomen Privati detinent Mss. Martyrologia Richenoviense, Barberinianum, Trevirense S. Maximini, Reginæ Sueciæ, & alia plura, cum Greveno in additionibus ad Usuardum, in quibus omnibus legitur. In Africa Evasi & Privati. In Mss. Gellonensi, Augustano, S. Galli, & Parisiensi Labbei, solus Evasius profertur, nec facile divinarim locum modumque martyrii eorum.

DE SANCTO SYSTO,
AN CONFESSORE IN AFRICA?

CONJECTURA.
Ex Veteri Kalendario Ecclesiæ Carthaginensis.

Systus, an Confessor? in Africa(S.)

D. P.

Duobus præmißis socium, si non Martyrii, saltem cultus, addo S. Systum, ex vetustißimo Carthaginensis Ecclesiæ Kalendario, quod post obitum Henschenii Mabilio vulgavit Tom. 2. Veterum Analectorum, ubi legitur ad Nonas Jun. S. Systi, nudum quidem nomen & absque titulo: sed quem Episcopum, si non Carthaginensem, saltem sub Primate Carthaginensi fuisse suadet ipsius Kalendarii titulus. Hic continentur dies Natalitiorum Martyrum, & Depositiones Episcoporum, quos Ecclesia Carthagenis anniversarie celebrat. Suadet, inquam, sed non persuadet: cum alibi expresse addatur titulus Episcopi aut Martyris, qui hic & in aliis nonnullis deficit, fortaßis Confeßionis laureola claris, post, tormenta aut carceres toleratos. Plura obtinendi, in silentio antiquorum, spes nulla affulget,

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS.
FELICULA, FELICITATE, FAPPA, GREGORIO, GAGO, RUTIANO, SATURNINO, ROGATA, HILARIO, VICTURO, MUSTILO, INGENUO, SECUNDO, MAURO, URBICO, SECUNDIANO, CASTULA, CANDIDA, PRIMA, FELICIANO, FORTUNATO, MARTIALE, JULIANA, NICANDRO, SACRINO.
ITEM FELICITATE, TRANSLATA ANTVERPIAM.
Ex vetustis Martyrologiis & Lipsanographia Domus Professæ S. I. Antverp.

[Commentarius]

Felicula, Martyr Romæ (S.)
Felicitas, Martyr Romæ (S.)
Fappa, Martyr Romæ (S.)
Gregorius, Martyr Romæ (S.)
Gagus, Martyr Romæ (S.)
Rutianus, Martyr Romæ (S.)
Saturninus, Martyr Romæ (S.)
Rogata, Martyr Romæ (S.)
Hilarius, Martyr Romæ (S.)
Victurus, Martyr Romæ (S.)
Mustilus, Martyr Romæ (S.)
Ingenuus, Martyr Romæ (S.)
Secundus, Martyr Romæ (S.)
Maurus, Martyr Romæ (S.)
Urbicus, Martyr Romæ (S.)
Secundianus, Martyr Romæ (S.)
Castula, Martyr Romæ (S.)
Candida, Martyr Romæ (S.)
Prima, Martyr Romæ (S.)
Felicianus, Martyr Romæ (S.)
Fortunatus, Martyr Romæ (S.)
Martialis, Martyr Romæ (S.)
Juliana, Martyr Romæ (S.)
Nicander, Martyr Romæ (S.)
Sacrinus, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE G. H.

Progredimur cum vetustis Martyrologii Hieronymiani apographis; imprimisque notamus, quod de prætitulatis Sanctis. De his in Martyrologio Reginæ Sueciæ, a Luca Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romanum vulgato, hæc legantur: Nonis Junii. Romæ via Ardeatina milliario VII, Natalis SS. Felicitatis, Gregorii, Saturnini, & aliorum viginti duorum. [Martyres Romæ passi.] Totidem nos in titulo suis nominibus expreßimus. Ex illis in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi tres indicantur, his verbis: Romæ Feliculæ, Felicitatis, Gregorii. In Mss. Gellonensi, Augustano, S. Galli & Parisiensi referuntur nomina, Felicitatis, Gregorii, Gagi, Hilarii, Candidæ, sed pro ultimis etiam Helari seu Clari & Candidi, nomina leguntur. Notkerus ista habet: Romæ milliario septimo Feliculæ, & Felicitatis, cum aliis multis. Eadem referuntur in Appendice Adonis, Ms. Florario, & aliis.

[2] [in antiquis Fastis relati] In Hieronymianis apographis ita omnes referuntur. Romæ milliario septimo, Feliculæ, (quæ etiam Filocalæ scribitur) Felicitatis, Fappæ (sive Jappæ aut Pappiæ) Gregorii (etiam Gregoriæ) Gagi seu Gaji, Ruliani seu Rustiani, Saturnini, Rogatæ, Hilarii sive Helarii, Victuri, Mustuli, Ingenui, Secundi, Mauri, Urbici sive Orbici, Secundiani, Castulæ, Candidæ, Primæ seu Primi, Feliciani, Fortunati (aliis Felicianæ & Saturninæ) Martialis, Nicandri, Sacrini seu Sacri.

[3] Duæ primæ, reliquorum & plurium virilis sexus Martyrum antesignanæ, [veneratio & Reliquiæ S. Felicitatis Antverpiæ.] videntur illustres matronæ fuisse: ad quarum alteram, scilicet S. Felicitatem Martyrem, respexerunt majores nostræ hujus Domus Professæ Antverpiensis, dum hunc diem quintum Iunii elegerunt pro veneratione S. Felicitatis Virginis & Martyris, cujus Reliquias ex cœmeterio S. Priscillæ via Salaria, cum facultate sanctißimi Domini nostri Pauli V extractas, & in aliqua Ecclesia Societatis collocandas, obtinuit Mutius Vitellescus, Societatis Iesu Præpositus Generalis; & donavit Iacobo Tirino, Domus dictæ Præposito. Litteras donationis habemus datas Romæ XV Martii anno MDCXVI, & signatas manu propria dicti Mutii Vitellesci & sigillo de cera rubra appenso. Postea, petente Ioanne de Tollenare, ejusdem Domus Præposito, approbavit has aliasque variorum Sanctorum Reliquias, Ioannes Malderus Episcopus Antverpiensis, facto diplomate die XXX Octobris anno MDCXXV, quod signatum erat Joannes Episcopus Antverpiensis, & sigillatum sigillo de cera rubra. Fuerat templum marmoreum ejusdem Domus Professæ consecratum, cum quinque altaribus, die XII Septembris anno MDCXXI, quorum id quod porticus superioris latus sinistrum claudit, dicatum est nomini & memoriæ Sanctorum Maximi & Felicitatis &c. De S. Maximo Martyre, cujus corpus ibidem est, egimus die XIV Aprilis pag. 221 num. 14.

DE SANCTIS MARTYRIBUS,
ZOELO, SATURO, THYMINO, SATURNINO, SERVULO, FELICE, SILVANO, FORTUNATO, MAMMERO,
IN ISTRIA.
Ex Apographis Hieronymianis & aliis.

[Commentarius]

Zoelus, Martyr in Istria (S.)
Saturus, Martyr in Istria (S.)
Thyminus, Martyr in Istria (S.)
Saturninus, Martyr in Istria (S.)
Servulus, Martyr in Istria (S.)
Felix, Martyr in Istria (S.)
Silvanus, Martyr in Istria (S.)
Fortunatus, Martyr in Istria (S.)
Mammerus, Martyr in Istria(S.)

G. H.

Istria, Italici juris transmarina Provincia, in ultimo sinu Adriatici, sub dominio partim Veneto partim Austriaco, hos habuit Martyres: cum quibus concluditur Martyrologium S. Hieronymi, & ita referuntur in vetustis apographis: In Istria Zoëli, Saturi, Tymini, Saturnini, Servuli, Felicis, Silvani, Fortunati, Mameri. Ultimus solum est in Ms. Corbejensi, Parisiis excuso. At Tyminus & Saturninus deest in Ms. Lucensi, & pro Saturnino ibidem Saturnus legitur, uti pro Servulo, Servilius. In Ms. Rhinoviensi fit mentio Zoëli, Saturi, Servilii, sed omnes perperam Syriæ tribuuntur. Accuratius referuntur a Notkero, his verbis: In Histria Zoëli, Satyri, Thymini, Saturnini, Servuli, Felicis Silvani, Fortunati. In Mss. Gellonensi, Augustano, Labbeano, & S. Galli habentur nomina Zoëli & Fortunati.

DE SS. CHRISTOPHORO ET CONONE,
MARTYRIBVS ROMANIS APVD GRÆCOS.
Ex Mss. Synaxariis Divionensi & Parisino.

[Commentarius]

Christophorus, Romanus Martyr, apud Græcos (S.)
Conon, Romanus Martyr, apud Græcos(S.)

G. H.

Synaxarium Græcum, a nobis repertum Divione apud Petrum Franciscum Chiffletium, [Christophorus gladio occisus,] sæpe suggerit varios Sanctos, ac potißimum Martyres, quorum in aliis non invenitur memoria: & aliquorum quidem etiam reperimus Acta, plerorumque ulterior notitia deest. Ita ad hunc quintum Iunii hi duo Martyres reperiuntur, forsan sub diversis Imperatoribus aut saltem annis paßi. Ambo dicuntur ἀπὸ Ῥώμης, ut videantur Roma prognati, & alibi coronati. Prior Christophorus, gladio percussus vitam finivit, de quo additur hoc Distichon.

Μὴ δορεάν σοι τέμνομαι Χριστοφόρος
Δώσεις, Χριστὸς, οἶδα, πολλά μοι στέφη.

Christophorus ense, non secor gratis caput:
Multas coronas Christe, mihi dabis, scio.

Alter Conon, in mare dejectus martyrio coronatur, [Conon in mari submersus] illique hi versus aptantur.

Εἰσδὺς Κόνων θάλασσαν, εὗρεν λιμένα,
Ἄριστα χερσὶν οἰακισθεὶς Κυρίου.

Pelagi sub undis reperit portum Conon,
Moderante clavum perbene Domini manu.

Porro eorumdem sanctorum Martyrum, [Memoria 6 Junii.] Cononis & Christophori, memoria, absque aliis ullis circumstantiis reperitur ad sequentem diem VI Iunii, in pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod nostri Parisiensis Collegii est, dicti ante hac Claromontani, unde eos apud Græcos coronam obtinuisse, haud inverosimile credo.

DE SS. ILLIDIO ET LEOGONTIO,
EPISCOPIS CLAROMONTANIS IN ARVERNIA.

SEC. IV.

COMMENTARIUS PRAEVIUS.
De utriusque cultu & Vita prioris, a S. Gregorio Turon.scripta.

Illidius, Episcopus Claromontani, in Avernia (S.)
Leogontius, Episcopus Claromontani, in Avernia(S.)

AUCTORE G. H. & D. P.

Floruit seculo Christi quarto S. Illidius, aliquibus Hillidius, vulgo Saint Allyre; [S. Illidius mortuus anno 385, 5 Junii] quem asserit Ioannes Savaro, Præses & Præfectus Arverniæ, in suis Originibus urbis Claromontanæ, quartum hujus urbis constitutum Episcopum, tempore Constantini Magni (ergo ante annum CCCXXXVII, quo is e vita deceßit die XXII Maji ipso festo Pentecostes) diutissime præfuisse suæ Ecclesiæ, & anno CCCLXXXV migrasse ad Dominum, die V Junii: quo die Officio Ecclesiastico colitur in Ecclesia & diœcesi Claromontana, ac Maßiliæ in Ecclesia S. Victoris, potißimum vero in variis Ecclesiis ac Parochiis illi dicatis, [colitur in propria Ecclesia,] inter quas primum locum merito obtinet Ecclesia S. Illidii in urbe Claromontana, quam Gregorius Turonensis, lib. de Gloria Confessorum cap. 35 asserit proximam Basilicæ S. Venerandi; & cap. 36 describit sepulcrum S. Gallæ, inter egressum basilicæ S. Illidii & ingressum S. Venerandi. Idem infra in Vita meminit basilicæ S. Illidii. Hanc, a Noramannis anno DCCCCXIX eversam, Arnaldus Episcopus & Raymundus Comes Claromontanus restaurarunt in monasterium Ordinis Benedictini, circiter annum DCCCCLVIII, ipsamque Paschalis II Papa anno MCVI sexto Kalendas Iulii consecravit, uti observat dictus Savaro, in Præfatione ad Lectorem, ante libellos duos de Sanctis, Ecclesiis, & monasteriis Claromontii, ex Mss. S. Illidii & S. Mariæ Portuensis a se editos & erudite illustratos: in cujus libro 1 cap. II ista leguntur. [& variis parochiis ei dicatis.] In ecclesia S. Illidii altare S. Clementis, altare S. Mariæ, ubi S. Illidius, & S. Desideratus, & S. Gallus, & S. Avolus, & S. Justus, & S. Injuriosus & Scholastica in corpore quiescunt. Fuisse eam Ecclesiam primitus a S. Austremonio S. Mariæ dedicatam, ac postmodum titulo S. Mariæ ad Sanctos honoratam, in eaque per testamentum suum voluisse S. Illidium sepeliri, scribit idem Savaro. Iam præter hanc primariam Ecclesiam, sunt variæ Parochiæ a S. Illidio denominatæ, quales in Archipresbyteratibus Claromontano, Limaniensi, Menatensi, & Andillensi aßignantur in Registro beneficiorum diœcesis Claromontensis.

[2] Et hæc de cultu ad hasce Nonas Iunii: a quibus ad Nonas Iulii, [Idem a Nonis Junii] communi & sæpius indicato errore, transtulit ipsum Galesinius, his verbis: Arvernis S. Illidii, Episcopi & Confessoris, cujus multa divina miracula narrantur, & in Notationibus asserit, perspici ex catalogo apud Democharem, quartum fuisse Arvernorum Episcopum: sed quorsum ad dictas Nonas Iulii ipsum referat prorsus silet. Baronius quoque ad dictas Nonas Iulii inseruit S. Illidium Episcopum Arvernis Martyrologio Romano, [ad Nonas Julii perperam traductus:] & in Notis easdem tabulas Democharis allegat. Saussajus ad Nonas Junii celebrat transitum S. Illidii, & ad Nonas Julii (ut aliquid videatur dicere) more suo appellat ordinationem, quam difficulter probaret. In Officio divino Ecclesiæ Claromontanæ festum ejus celebratur ipsis Nonis Iunii, nulla facta ejus mentione ad Nonas Iulii, & præter tres de Vita Lectiones, quas Mss. accepimus, sed non putamus hic addendas, hæc præscribitur Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui hanc diem in honorem B. Illidii, Confessoris tui atque Pontificis, consecrasti; quæsumus ut ejus suffragia apud te sentiamus in cælis, cujus pio amore solennia veneramur in terris. Iacobus Branche inter Vitas Sanctorum Arverniæ Acta S. Illidii Gallice edidit ad Nonas Iunii, & hoc die asserit festum ejus celebrari. Addit Savaro, Arbertum Episcopum, ex versibus sepulcro inscriptis edoctum, anno MCCCXI, corpus effossum in sublime levavisse v Idus Decembris: eoque die commemorationem relevationis fieri a religiosis Illidianis placuit, [translatio celebratur 14 Novembris.] ut habet vetus libellus de festo relevationis B. Illidii; majus tamen & duplex festum XIX Kalendas Januarii, eundem libellum & Ordinem Claromontanum judicare. Verum hoc tempore festum Translationis S. Illidii die XIV Decembris, sive XIX Kalendas Ianuarii, celebratur officio Ecclesiastico sub ritu semiduplici in Ecclesia & diœcesi Claromontana. Molanus, in suis ad Usuardum Additionibus, etiam VII Iunii adscripsit S. Illidium, Episcopum Arvernorum.

[3] Decessor ejus fuit S. Leogontius, quem habuisse dicatam ædem ad urbis mœnia versus Occidentem, ibique fuisse sepultum in Ecclesia sui nominis, scribunt Ioannes Chenu, [S. Leogontius vita functus circa an. 336] Claudius Robertus, & Sammartani in Episcopis Claromontanis, ac titulo Sancti ipsum honorant. Addit supramemoratus Savaro, decessisse e vita mortali circiter annum CCCXXXVI. In secundo libello de Sanctis, Ecclesiis, & monasteriis Claromontii cap. 18 ista leguntur: In Ecclesia S. Leogontii altare S. Mariæ, altare S. Michaëlis, altare S. Juliani. [in propria Ecclesia depositus.] Ibi requiescit S. Leogontius. Andreas Saussajus, in fine Martyrologii Gallicani, in Catalogo Sanctorum qui proprias historias vel natales non habent, 8, eumdem retulit cum memoria propriæ Ecclesiæ & trium in ea altarium; additque memorari in natali S. Illidii. Iacobus Branche, in Vitis Sanctorum Arverniæ, eumdem S. Leogontium cum S. Illidio retulit ad hunc diem quintum Iunii, asserens ob claram miraculorum evidentiam Sanctum habitum, eique constructam Ecclesiam, & corpus fuisse delatum ad Ecclesiam S. Cassii Martyris, de qua agitur in dicto libello primo cap. 9 his verbis: In Ecclesia S. Cassii altare S. Petri, altare S. Juliani, ubi S. Cassius & S. Victorinus & S. Leogontia, & S. Georgia quiescunt: & in Tabula Illidiana appellatur S. Leogontia Virgo, [non in ecclesia S. Cassii, ibi enim S. Leogontia V. habetur.] pro qua tamen videtur dictus Branche substituere S. Leogontium, ipsam vero S. Leogontiam penitus ignorare: unde nihil de ea ultra nunc sciri posse credimus: de S. Georgia egimus XV Februarii. Gregorius lib. 1 Historiæ Francorum cap. 39, relato obitu S. Urbici secundi Episcopi, In cujus loco, inquit, Legonus Episcopus subrogatur: ubi nomen, per errorem amanuensium, contractum merito arbitratur prædictus Branche. Et hæc de S. Leogontio solum potuimus assequi, quem cum Branche ipsi S. Illidio adjungimus, de quo Gregorius Turonensis capite 40 ista scribit.

[4] Quo defuncto Sanctus Hillidius successit, vir eximiæ sanctitatis ac præclaræ virtutis: qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama ejus extraneos fines adiret. Unde factum est ut ab Imperatoris Treverici filia expetitus, ut spiritu immundo curaret: quod in libro illo, quem de ejus Vita conscripsimus, [S. Illidius senex factus, miraculis claret.] memoravimus. Fuit autem (ut fama refert) valde senex & plenus dierum, plenusque bonis operibus: qui felici consummatione vitæ hujus perfunctus tramite, migravit ad Christum: sepultusque in crypta in suburbano civitatis illius. Habuit autem & Archidiaconum, nomine & merito Justum: qui & cursum vitæ bonis consummans operibus, Magistro tumulo sociatur. Jam vero post transitum Beati Hillidii Confessoris, ad gloriosum ejus sepulcrum tantæ virtutis apparent, ut nec scribi integre queant, nec memoria retineri. Hæc ibi: quod autem ad librum supramemoratum attinet, hunc quidem aliasque nonnullas Sanctorum Vitas distinguunt a libro de Vitis Patrum Voßius & Sammarthani; sicut etiam cum cap. 50 de Miraculis S. Martini, dicit quod cæci ab hoc illuminati meminit in libro de vita S. Nicetii. [Vita scripta a S. Gregorio Turon. datur,] Verum uti hunc librum non putamus distinguendum ab ea Vita, quæ constituit Caput octavum in Vitis-patrum; sic nec istam ab ejusdem libri Capite 2. Fieri tamen potest ut de pluribus seorsim prius scripta, sub unius libri titulū collegerit Auctor sanctus, extremo Vitæ suæ anno; cum jam etiam obiisset S. Avitus, Arvernorum Episcopus, ex cujus relatu de S. Illidio scribere se profitetur. Habemus nos hunc librum, ex nostro Collegio Molsheimiensi redemptum, grandi & & eleganti charactere in pergameno, exaratum apud monasterium S. Dionysii prope Parisios, cum celebri illa clausula de Coronatione Pipini, Bertradæ, [item ex Ms. Illidiano:] ac filiorum Caroli & Carlomanni per Zachariam Papam; quam clausulam primo scriptam fuisse oportet anno DCCLXVII, si non in illo ipso libro, saltem in exemplari, non nisi paulo antiquiori, ubi Gregorianus textus multo quam in editis correctior, & nonnullis miraculis valde insignibus auctior est, uti ex Annotatis patebit.

[5] Post Gregorium. idem argumentum valde extendit, & multis miraculis additis auxit Winebrandus quidam, Monachus Benedictinus, [alia a Winebrando Mon. desideratur] libris minimum duobus Historiam S. Illidii complexus, & a Savarone sæpius allegatus; unde acceptas crediderim Illidianæ Ecclesiæ Lectiones prolixas, ex iisdem tum alia multa, tum miracula quædam viventis ac mortui refert Branchæus Gregorio præterita. Ex iisdem ille, quod tamen ægre fidem inveniet, concludit, [aliis miraculis aucta] Episcopatum Illidii ab ætate magni Constantini, ad secundum seculum & Imperium Trajani debere retrahi. Ego potius quam ex Gallica versione aliquid Latine redderem, expectandum censui ipsum opus Winebrandi prædicti, aut saltem acceptas inde Lectiones. Expectandum similiter Ms. de festo relevationis S. Illidii, [cum historia Relevationis.] nec non Vetus Ms. de Brachio S. Clementis, per ipsum Sanctum Chersone allato: cum ea res ad utriusque historiam nostrumque opus omnino pertineat; utrumque autem Ms. allegat prælaudatus Savaro in Notis ad num. XI libelli de Sanctis & Ecclesiis Claromontanis. Non expectavi autem ista frustra, intercedente namque R. P. Petro Allemand Collegii nostri Claromontani Rectore, R. Dom. Iacobus Bardion, Monachus Illidianus descripsit nobisque misit, ex veteri Breviario monasterii sui, Vitam desideratam, si non ut fuit a Winebrando composita, certe ut postea fuit ad usum Chori ex illius contextu aptata, una cum ecgrapho duplicis Ms. præfati ex vetustis ibidem membranis, quæ hic fere omnia dare placet.

VITA S. ILLIDII.
Auctore S. Gregorio Episcopo Turonensi.
Capite secundo libri de Vitis Patrum.

Illidius, Episcopus Claromontani, in Avernia (S.)
Leogontius, Episcopus Claromontani, in Avernia (S.)

BHL Number: 4264

A. GREG. TURON.

[1] Inter a reliqua vitæ perpetuæ semina, quibus cælestis Sator ex illo Divinitatis fonte mentis incultæ arvum, vel irrigavit institutione, vel dogmate fœcundavit, b ait; Omnis qui non accipit crucem suam & sequitur me, non est me dignus. c [Et alibi: Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum solum manet: Si autem mortuum fuerit multum fructum affert. [Matth. 10, Joan. 12] Qui amat animam suam, perdet eam: & qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam] Sed ille nihilominus vas electionis Beatus Paulus Apostolus dicit: Semper mortificationem Christi in corpore nostro circumferentes, ut & vita Jesu manifestetur in carne nostra d mortali. [2 Cor. 4] Ergo Confessores Christi, quos tempus persecutionis ad martyrium non lacessivit; [Inter illustres Confessores, Christi vestigia secutos.] ipsi sibi persecutores effecti, modo ut digni Deo haberentur, diversas astinentiæ cruces adhibuerunt; & ut mortificatis membris soli Deo viverent, de quo idem Apostolus dicit: Jam non ego vivo, vivit autem in me Christus. Et alibi allegans illud Psalmi XLIII; Propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis. [Gal. 2, Rom. 8] Aspiciebant enim per illos mentis internæ oculos, Dominum cælorum descendisse ad terras, non dejectum e ad humilitatem, sed humiliatum misericorditer ad mundi redemptionem: aspiciebant pendentem in patibulo, non deitatis gloriam, sed assumpti corporis hostiam mundam, de qua Joannes paulo ante prædixerat: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata hujus mundi. [Joan. 1] Habebant in se & clavorum adfixionem, cum a timore ejus confixi, atque a judiciis divinis exterriti, nihil indignum ejus omnipotentiæ in corporis sui habitatione gerebant, f [juxta illud quod Psalmo CXVIII scriptum est: Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui.] Fulgebat in his & illud resurrectionis lumen insigne, quo g [Angelus refulsit, dum revolvit lapidem monumenti, de quo Marci XVI. Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida & obstupuerunt. Quo &] Jesus splenduit sub illa ostiorum obseratorum inclusione, cum improvisus in medio Apostolici Senatus adstitit comitatu: quos eosdem idem Dominus verbis vitæ imbuens, cælestem est evectus in arcem.

[2] Inter quos & beatus Confessor Illidius hæc omnia in cordis sui tabernaculo collocavit: [S. Illidius,] ut & ipse quoque templum sancti Spiritus effici mereretur: de cujus vita aliqua scripturus, [simplici stylo laudatur.] veniam peto a legentibus. Non enim me artis grammaticæ studium imbuit, neque auctorum secularium polita lectio erudivit, sed tantum beati Patris Aucti h Arverni Pontificis studium Ecclesiastica i solicitavit scriptura: si mihi non ad judicium contingerent, quæ ipso prædicante audivi, vel cogente relegi, quia ea nequeo observare; qui me post Davidici carminis k cantiones ad illa Euangelicæ prædicationis dicta atque Apostolicæ virtutis historias epistolasque perduxit: de quo ea tantum capere potui, ut cognoscerem Jesum Christum Filium Dei ad salutem mundi venisse; atque amicos ejus, qui accepta Cruce austeræ observantiæ sponsum secuti sunt, dignis obsequiis honorare. Qua de re crudæ rusticitatis temeritatem ostendens, quæ de Beato cognovi Illidio, illo quo possum proferam stylo.

[3] Sanctus igitur Illidius, cum perfectæ vitæ sanctitate polleret, [Episcopus creatus Arvernorum;] ac diversarum in se gratiarum charismata largiente Domino congessisset; illud quod adhuc sanctitati l culmen deerat, Deo inspirante ac populo eligente promeruit, ut Sacerdos Arvernæ Ecclesiæ & Dominicarum ovium Pastor eligeretur. Cujus sanctitatis fama, dum per diversos gratiarum evehitur ascensus; non solum ipsos Arverni territorii terminos, verum etiam vicinarum urbium fines m implevit: unde factum est, ut hæc gloria Treverici n Imperatoris aures attingeret. Cujus filia cum a spiritu immundo correpta graviter vexaretur, & non inveniretur a quo posset erui; Beatum Illidium fama detexit: & dicto citius ab Imperatore directi pueri, sanctum senem, in antedicta repertum urbe, [filiam Maximi Imperatoris a dæmone liberat.] potestati Regiæ celeriter repræsentant. Quo venerabiliter excepto, pater de exitu infelicis coqueritur filiæ. Ille vero confisus in Domino, in oratione prosternitur; nocteque cum sacris hymnis canticisque spiritalibus ducta, immissis in os puellæ digitis, nequam spiritum a corpore abegit o obsessæ. Quod miraculum Imperator cernens, [Treviris rediens migrat ad Christum:] immendos auri argentique cumulos sancto offert Sacerdoti. Quod ille execrans ac refutans, hoc obtinuit, ut Arverna civitas, quæ tributa in specie triticea ac vinaria dependebat, in auro dissolveret, quia cum gravi labore penui inferebantur Imperiali. Sanctus vero (ut ajunt) impleto vitæ præsentis tempore, in ipso itineris curriculo migravit ad Christum, a suisque delatus, in urbe sua sepultus Est.

[4] Sed forsitan (ut plerumque homines murmurare soliti sunt) quispiam p garrulabit, dicens: Non potest locum hic habere inter Sanctos pro unius q tantum operatione miraculi. Nam si perpenditur illud, quod Dominus ait in Euangelio: Multi mihi dicent in illa die; Domine, Domine, nonne in nomine tuo dæmonia ejecimus, virtutesque multas fecimus? Et respondebo eis, dicens, Quia non novi vos; profecto intelligitur, quod magis proficit ad laudem virtus egressa de tumulo, quam ea, quæ quisquam vivens gessit in mundo: quia illa labem habere potuerunt per residua r mundanæ occupationis impedimenta, hæc vero omni labe s aliquando caruerunt. Ergo quia illa, ut credimus, [miraculis clarus.] quæ S. Illidius ante hoc tempus operatus est, oblivioni data sunt, nec ad nostram notitiam pervenerunt; ea quæ propriis inspeximus oculis, expertique sumus, vel quæ a fidelibus agnita cognovimus, declaremus.

[5] Tempore, quo Gallus Episcopus t Arvernam regebat Ecclesiam, horum scriptor in adolescentia degens, graviter ægrotabat, [S. Gregorius Turon. adhuc puer liberatur a febre] & hic ab eo plerumque dilectione unica visitabatur, eo quod patruus ejus esset. Erat autem valetudo cum nimia stomachi pituita, ac febre valida. Interea advenit parvulo desiderium, & credo inspirante Deo, ut ad B. Illidii basilicam deportaretur. Illatusque manibus puerorum, ad ejus tumulum fusa oratione cum lacrymis, leviorem se sensit esse, quam venerat. Sed reversus domum, iterum a febre corripitur. Quadam vero die cum gravius agere cœpisset, eumque febris asperior solito aggravaret, & utrum evaderet, u dubia sub forte jaceret; accedens genitrix ejus, ait ad eum: Mœstum hodie, dulcis nate, sum habitura diem, x cum te talis detineat febris. Cui ille, Nihil, inquit, prorsus, obsecro, contristeris, sed ad sepulcrum me remitte B. Illidii Pontificis: credo enim firmiter, fore ut virtus ejus & tibi lætitiam, & mihi tribuat sospitatem. Tunc Sancti deportatus ad tumulum, orationem y ad Dominum fudit, spondens si eum obtentu Antistitis sui ab hoc contagio liberaret, Clericum se futurum: nec prorsus moraretur, si deprecatio obtineret effectum. [cæcus illuminatur.] Hæc effatus, sensit protinus discedere febrem: vocatoque puero, domum se reportari deposcit. Cumque in recubitum, ubi tunc sui epulabantur, fuisset illatus, erumpente e naribus sanguinis copia, febris simul cruorque defluxit. Quod meritis beati Confessoris præstitum, habetur probatum. Sed & nuper Venerandi Comitis servus, cum in diuturna cæcitate resideret, celebratis vigiliis, sanus abscessit.

[6] De Reliquiis vero ejus hoc ipse præfatus scriptor, ut actum est, propria contemplatione prospexit. Dedicaverat oratorium intra domum Ecclesiasticam urbis Turonicæ in primo z Sacerdotii sui anno, in quo cum reliquorum Sanctorum pignoribus hujus Antistitis Reliquias collocavit. Post multos vero dedicationis dies admonitus est ab Abbate, ut Reliquias, quas in altario ipso locaverat, visitaret, ne ab humore novi ædificii humectatis aliquid putredinis insideret. [Reliquiæ Turonibus:] Quas cum requirens reperisset infectas, ablatas ex altario contra ignem siccare cœpit. Verum ubi ligaturas illas singulatim resolvit, ventum est ad Reliquias B. Illidii Episcopi. Denique aa retinens easdem contra ignem, filum quo ligatæ erant, quod erat valde prolixum, super ardentes dejecit prunas:[earum filia ab igne illæsa.] & [ipsum], tamquam æneum vel ferreum, ab ardore ignis incanduit: illoque parvi pendente quid de filo fieret, tantum ne sanctæ Reliquiæ læderentur, dehinc sequitur & filum illæsum. Hæc videns attonitus valde, beati Antistitis virtutem admiratur: qui non sine grandi metu hæc unde abstulerat referens, gloriam ejus omnibus revelavit. Filum autem illud erat ex lana.

[7] Puer erat parvulus quasi mensium decem (qui ut res veritatis edocuit, ipsius bb Beati abnepos habebatur) gravissimi incommodi accessu afficiebatur. [Sancti abnepos, infans & moribundus,] Flebat autem illius genitrix, non minus obitum parvuli, quam quod non fuerat adhuc divino delibutus baptismatis sacramento. Denique consilio habito beati Confessoris adiit tumulum; exponit in pavimento ægrotum, qui nihil aliter quam solo spiritu palpitabat; atque in vigiliis obsecrationibusque coram sepulcro Antistitis excubat. Cumque plausum ales ille lucis nuntius repercussis alis, altius protulisset; puer, qui valde exanimis projectus fuerat, convaluit; & gaudia cordis risu præcedente patefaciens, aperto divinitus ore, evocat matrem, dicens; Accede huc. At illa, cum tremore & gaudio accedens, quæ numquam adhuc filii vocem audierat, stupens. Quid vis? inquit, dulcissime nate. Qui ait: Curre quantocius, atque aquarum mihi pocula defer. At illa, persistens immobilis usque ad adventum lucis in oratione, [ad tumulum loquitur & sanatur.] gratias agens sancto Antistiti, sobolemque devovens, abscessit ad domum; porrectaque aqua, hausit infans; atque omni infirmitatis nexu absolutus, ad plenum convaluit; deinde ad pristinos infantiæ vagitus rediens, loqui ultra non potuit, nisi cum ad illam ætatis seriem, in qua infantium lingua ad loquendum laxari solet, educatus accessit.

[8] Sed nec illud silere arbitror, quod quodam tempore, quo clibanus, ad coquendas calces basilicæ ipsius succenderetur, actum est. Jugum cc igitur, quodos fornacis validissime confirmabat, dormientibus cum ipso loci Abbate qui aderant, est effractum. [ad calcariā ruituram dormientes] Quo facto, adstitit Presbytero repente per visum quasi Sacerdos dicens; Festina velociter, & excita dormientes, ne eos futuræ ruinæ casus anticipet: jam enim paratum est jugum, quod totam molem lapidum sustinet, cum ipso igne corruere. Ille vero expergefactus [expergefecit alios; [apparente Sancto suscitantur] &] amotis ab ore fornacis omnibus, cecidit ab utraque parte acervus lapidum aggregatus, nullum de adstantibus lædens: quod non sine Antistitis intercessione præstitum reor. Tunc Presbyter memoratus, [& servantur.] oratione facta ad sepulcrum Sancti, reparatis jugis, lapidibusque relatis, in clibano opus cœptum, Antistite opitulante, peregit.

[9] Hujus Confessoris beatum corpus, ab antiquis in crypta sepultum fuit: sed quia arctum erat ædificium, [Corpus a S. Avito altius elatum,] ac difficilem habebat ingressum; S. Avitus, Pontifex urbis, constructa in circuitu miri operis absida, beatos inquisivit artus dd, reperitque in capsa tabulis formata ligneis, & juxta morem sarcophago clausit; oppletamque cryptam altius collocavit. In hoc loco & meritis & nomine ee Justus requiescit, qui fuisse hujus gloriosi Pontificis fertur Archidiaconus. ff

[10] Multa quidem & alia de hoc Sancto miracula sunt relata, quæ scribere longum putavi, [crebris illustratur miraculis.] hæc æstimans fidei perfectæ sufficere, quæ dicta sunt: quia cui pauca non sufficiunt, plura quoque non proderunt. Nam ad hunc tumulum cæci illuminantur, dæmones effugantur, surdi auditum, & claudi recipiunt gressum, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui credentibus repromisit a se petita sine ambiguitate largiri.

ANNOTATA D. P.

a Hæc tam ampla, & adeo longe quæsita Præfatio, persuadet nobis, nihil aliud de S. Illidii Vita scripsisse Gregorium, quam quod modo damus, collatum cum vetustißimo Codice nostro, cujus scriptor, castigata prolixitate Præfationis, loca nonnulla, [] includenda, omisit.

b Edita, omisso verbo fœcundavit, imperfectum sensum relinquunt hoc modo, arvum irrigavit institutione vel dogmate.

c Sequens Scripturæ abest a nostro Ms.

d Edita, in corde vestro mortali; Ms. in corpore nostro; nos verba Scripturæ repræsentamus.

e Alias, abjectum.

f gEtiam hæc loca in Ms. nostro desunt.

h S. Avitus, Savaroni 18 Episcopus, colitur 20 Septemb. Cum autem obierit S. Gregorius anno 595, nec multo citius obiisse credatur S. Avitus, consequens fit, ut hoc adhuc vivente, sed admodum grandævo, scribendam hanc Vitam susceperit Gregorius; esto librum de Vitis Patrum compilaverit solum paulo ante mortem, quam obiit annos dumtaxat 51 natus.

i Edita, ad ecclesiastica solicitatum scripta: sed videtur ipsius S. Aviti epistola indicari, quam ecclesiasticam vocet Gregorius; quia per modum exhortationis contexta, forte continebat Scripturæ loca superius allegata.

k Ibid. Cannas.

l Alias. Sanctitatis culmini.

m Ib. adivit.

n

Treviricus Imperator dicitur Maximus, qui anno 382 advectus e Britannia, Treviris domicilium collocaverat; ubi eumdem a se conventum narrat S. Ambrosius, Epist. 27. Hujus autem loci auctoritate satis certo tenemus, non ante Constantini ætatem Episcopum factū esse, qui nunc adhuc vivebat, & cujus abnepos infra num. 7 adhuc infans, ad tumulum miraculo sanatus legitur.

o Edita, obsessæ.

p Ms. Garrulatur, forsan Garrulabitur scripserit Gregorius. Garrulare tamen in Regula Templariorum legitur apud Gangium, & apud Voßium de Vitiis Serm. ex Walsingamo.

q Hinc suspecta redditur trium mortuorum suscitatio apud Branche, aliunde relata, aliaque plura viventi tributa.

r Edita, Assidua.

s Eadem, ad liquidum.

t S. Gallus, Savaroni Episc. 23 circa an. 549, colitur 1 Iulii: videri autem possent hæc acta circa Gregorium quindennem, an. 559.

u Edita, admodum dubitaretur.

x Ms. Adveniet febris.

y Edita sic, Orationem fundit prostratus sponte, si eum Antistitis sui virtus.

z Ergo an. 573 vel sequenti: videtur autem, Domus ecclesiasticæ nomine, intelligi Episcopium.

aa Reliqua hujus numeri in editis sic leguntur: Quæ cum contra ignem tenerentur, filum … decidit … Illo vero parvipendente … dummodo sanctæ Reliquiæ siccarentur, æstimans ipsum jam in favillam fuisse resolutum, comperit adhuc integrum & incorruptum: quippe quod vinculum & ligamen paulo ante fuisset hujus gloriosi Pontificis. Quæ porro sequuntur miracula, editis desunt, & habentur ex nostro Ms. quod vel inde discimus æstimare, plura fortaßis alia similiter suppleta inventuri, si aliquando prodeat nova editio a Chiffletio nostro, ex pluribus Mss. (quorum unum istud fuit) adornari cœpta, sed ejus morte impedita.

bb Ms. Basilicæ, librario (ut omnino credimus) mendo.

cc Jugum, & infra, juga, intelligo vectem vel vectes, nonnihil lunatos instar jugi.

dd Hujus elevationis nulla apud Savaronem aut Brancheum mentio.

ee S. Justus hic inscribitur Martyrologio Gallicano Saussaji ad 21 Octobris: quod confirmat Savaro ex Illidiana tabula; nescio an non confuso cultu cum cultuS. Iusti, sub an. 620 Episcopi, ibidem etiam sepulti.

ff Sequens conclusio etiam in excusis adest.

ALIA VITA
Ex vetusto Breviario Illidiano Ms. a D. Iacobo Bardion communicata.

Illidius, Episcopus Claromontani, in Avernia (S.)
Leogontius, Episcopus Claromontani, in Avernia (S.)

BHL Number: 4265

EX MS. ILLIDIANO

[1] Sanctus Illidius, ex nobili & antiqua Arvernorum prosapia ortus, filius fuit cujusdam Principis ditionis, Daleti a antiquitus dictæ: cujus parentes a divo Austremonio, b primo Arvernorum Pontifice ad fidem conversi sunt, ac filium ex se genitum in omni pietate instrui curaverunt. [Ex nobili apud Arvernos stirpe,] Qui singulis ætatibus morum probitate ac vitæ sanctimonia fulgens, & coævos suos antecellens, quo eum parentum suorum vota destinaverant, in sacrum Cleri ordinem in Claromontana Ecclesia, tunc Arvernum dicta, est assumptus. Et virtutum profectu in singulis Ecclesiasticis Ordinibus probatus, mortuo Divo Leogontio Arvernorum Pontifice, summa tam Nobilium quam Cleri Populique concordia, in Episcopum electus est & consecratus. Pontificali autem infula decoratus, & suæ functionis non immemor, Apostolicam sectatus doctrinam, [factus Episcopus Claromontanus,] quam irreprehensibilem & sine crimine duxerit vitam, velut in specula constitutus, non mediocre perhibent testimonium miranda opera, quæ per Sanctum suum operari dignatus est, qui facit mirabilia solus.

[2] In nomine siquidem Christi dæmoniis imperare, & ea ab obsessis corporibus ejicere, languores curare, mortuos suscitare, manifeste attestantur, [miraculis inclarescit.] quam fuerit magnus coram Domino, qui hujuscemodi magnalibus voluit vere in se credentes in exordio Christianæ fidei signari & agnosci. Quæ autem dum adhuc in terris degeret divinitus operatus est, suo ordine sunt referenda. Habuit vir Dei patruum, nobilem ac prædivitem, Corbum nomine, qui moribundus, nulla prole superstite, [heres a patruo institutus,] de dispertienda inter cognatos ampla sua possessione, anxie satis cogitabat. Occurrit autem ejus animo inter primos nepos suus Illidius, jam tum Arverniæ Sedis Episcopus; de cujus pietate certus erat, quod creditas & legatas sibi opes ac possessiones in egenorum sublevationem & sacrarum ædium extructionem erogaret. [litem moventibus coheredibus,] Hunc igitur postrema volunt te possessionum suarum maxima in parte discernit, & simul animam efflat. Tunc e vestigio a coheredibus lis sancto Pontifici commentari cœpta est, eo confidentius, quo sibi pollicebantur, ejus sanctitatem simul & ingenii innocentiam facile posse eludi, qui totus divinis rebus præpeditus & intentus, de terrenis minimum cogitaret.

[3] Animadvertens autem vir sanctus, aut iniquis litigatoribus contra testatoris mentem relinqui oportere hereditatem, aut ipsorum animas misere periclitari; [appellat ad defunctum,] invocato Deo consilium capit, divina arte utrique malo esse occurrendum. Censebat enim indecorum esse Episcopo, cum cognatis de terrena hereditate concertare; e contra vero socordia esse animi, non audere injustis raptoribus contradicere. Itaque triduanis induciis postulatis, ut orationi incumberet, [eoque de sepulcro loquente causam obtinet,] inter eos ceterosque heredes convenit, ut simul ad sepulcrum defuncti pergerent; & cui Deus, hoc quod quærebant, adjudicare esse suum, per os defuncti audirent: nulla enim ratione existimabat vir sanctus, posse eos reddere quietiores, quam ut evocatis omnibus, ipsisque adstantibus, juberet mortuum diserta voce sepulcro testari, si non delegasset sibi, in Ecclesiæ potissimum pauperumque favorem, impugnatam hereditatem. Quod utique factum est, ut vir sanctus instituit peragendum. Statuto igitur die, itur ab omnibus ad defuncti sepulcrum: & faciens Pontifex ter ictum de virga, ait, Præcipio tibi, o Corbe, ex parte Dei, ut loquaris mihi; & dicas, cui nostrorum habere concessisti, quod isti requirunt. Tunc vox audita est de sepulcro; Tibi, Præsul sancte, reliqui: quod illi audientes, nimium sunt admirati, necnon pudore ac metu perculsi; & sic ocius lis dissoluta est.

[4] [Tres fratres subito defunctos resuscitat.] Accidit post hæc tres ephebos, Claromontanæ urbis nobilissimos, Alexandrum, Floridum, & Pudentem, præmatura morte, atque adeo ex insperato vita defungi, non sine magno totius civitatis luctu: estque ad Illidium festinato lamentabilis casus delatus, & oblatæ sunt eidem populi ac matris viduæ & merito desolatæ preces. Tum vir Dei, eorum compassus lacrymis, de propria virtute, in re paucissimis admodum mortalibus vix aliquando concessa, nihil certi pollicitus, ab uno Deo sperandam esse opem hortatur. Porro nihilo secius ille, de divina potentia ac bonitate certus, ad funera properat, fidelium confluxu populorum comitatus: & præmissa cum lacrymis oratione, adolescentibus ait, In nomine sanctissimæ Trinitatis, Patris & Filii, & Spiritus sancti, surgite. Et manibus sacris singulos attingens, tres animas tribus redivivis corporibus, eodem pene temporis momento, cunctis stupentibus & Deum in sancto viro collaudantibus, potenter salubriterque restituit.

[5] Divo Clemente in mari extincto c atque per felicem martyrii triumphum cælis recepto; accelerat S. Illidius ipsius memoriæ ac venerationis sacram ædem ædificare. Interea temporis vir Dei certa relatione intellexit, [S. Clementi ecclesiam extruit;] sepulcrum marmoreum, seu templum quoddam Divo Clementi, Angelico ministerio, in medio mari extructum fuisse; & quod ipsum mare divino motu, deserto littore, sese retro ad tria milliaria, die martyrii sui, annuatim septenos dies reciperet, ut liberum esset Christianis, per arenam sicco vestigio ipsum sepulcrum adire. Tum vir Dei mirum in modum flagrare cœpit, si quo modo e sacro ejus corpore particulam aliquam promereri posset, decorandæ novæ suæ basilicæ gratia. Quamobrem longissima peregrinatione in Scythiam d ad Chersonam urbem properat; & per maris recessum observata occasione, ad sepulcrum Martyris advolat. Ubi suppliciter procumbens intentissime orat, ut ex sacratissimo corpore aliquid reliquiarum suæ basilicæ, [& brachium ejus acquirit:] quam apud Arvernam urbem ædificaverat, nobilitandæ causa a Domino & ipsius Martyre accipiat. Tunc brachium suum aperto sepulcro divus Clemens protulit, uti vetustissimæ etiam picturæ atque e scripturæ testantur, & secum illud auferendi copiam fecit.

[6] Tum beatissimus Præsui pro tanto munere, Deo primum, [conditumque in ecclesia, sæpe noctu visitans,] deinde Martyri tam munifico debitas agens gratias, incredibili gaudio secum in suam basilicam detulit; & in præcipui altaris medio, quod ipsum Martyri sacraverat, modico extructo fornice instar capellæ cujusdam, decore perpetuo servandum indidit: quod etiam proprio sigillo compressit, causa securitatis ac religionis. Arvernorum autem Pontifice Begone, brachium illinc ablatum est, & conspicuum omnibus factum. Dictam divo Clementi extructam basilicam, nec non & sacellum quod B. Austremonius Deiparæ Virgini dedicaverat (quod obsepultam in gyrum Martyrum multitudinem, B. Mariæ inter Sanctos nomen accepit) vir sanctus in singulari habuit devotione, & antelucanis etiam horis eo secretius se recipiendi orationis causa consuetudinem habuit.

[7] Cum autem nocte quadam illuc oraturus proficisceretur; hostis antiquus, qui semper bonis adversatur, in humana specie ei obvius fuit; & blandiuscule interrogat, [dæmonis id dissuadentis fraudem intelligit,] quo eo tempore vir tantus solus pergat. Respondet vir sanctus, se orationis causa ad sacram suam ædem pergere. Tunc dæmon; Bonum opus non recte facis, cum ea noctis hora per plateas Pontificem deprehendi turpe sit & calumniæ pateat, & suum cuique tempus a summo rerum Arbitro datum sit, dies operationi, & nox quieti. Regredere igitur ad Episcopium, & posthac a tam intempestiva discursione, diversis obnoxia calumniis, caveto. Non ignorans autem vir sanctus astutias satanæ, & quod se crebro in angelum lucis transfigurat; illico fraudem ejus intellexit, & contempto infido consultore, Crucis signaculo se muniens, quo cœperat ire perrexit; & peractis precibus votisque persolutis, domum concitus rediit. Tum de improviso idem hostis, humanam jam formam exutus, domum regredienti Episcopo fit obvius, in figura cujusdam phalerati & immanis muli, comas protensas usque ad genua gestantis, qui per nares & os ardentes evomendo flammas mittebat; & per transversum sæpissime sese agitando, [& terriculamenta dissolvit.] crebro calcium ictu e saxis ignem excutiebat, hiante gutture & ad morsum parato, quasi mox virum Dei discerpturus. Ceterum istiusmodi dæmonis præstigiosis territationibus nihil pavefactus, Crucis edito signaculo, horrendum illud specie tenus larvatum spectrum, dicto citius abegit; & ad locum desertum, in quo nulli unquam noceret, ex parte Dei ire præcepit, quod & factum est. Abhinc sanctus Illidius, qui eatenus semper vir optimus habitus est, signipotens omnium sententia habebatur.

[8] Contigit interea lacrymosis ad eum deferri querelis, pontem esse lapideum, sexto fere milliario a Claromonte, qui vulgo est Kambau dictus, super Elaverim fluvium stratum, prope ejus f navalitium, sub quo latitabat in imo gurgitum dæmonium ferocissimum, [Alium dæmonem, viantibus infestum, compestit.] quod omnibus transeuntibus pavori esset, & non paucos etiam secum in voraginem detractos crudeliter suffocaret. Illacrymatus est illico suorum calamitatibus sanctus Antistes, & blande consolatus dimisit. Interea ipse orationibus & jejuniis incumbebat, & diem statuit quo se eo loci conferre deberet. Cleri autem maxima parte secum assumpta, ad potem, sub quo latitabat, dæmonium processit. Confluit undequaque supplicabundus populus, & in Pontificem singuli oculos figunt; & in cælum supplices manus protendentes, quidnam vir sanctus esset acturus suspensi expectant. Ille vero spe certissima superni auxilii animo concepta, Pontificali auctoritate cacodæmoni imperat, ut amnem illum innocuum relinquat, & nulli post hac mortalium vel terrori sit vel nocumento. Paret præcepto frendens nequam hostis ille tartareus, a quo in posterum ulli hominum mali quidpiam accidisse nunquam est auditum. Ejecto autem dæmone, ut omnis omnino infirmis animis formido tolleretur pontem jubet dirui, & alio proinde commodo loco reponi. Id quod factum est, relictis tamen prioris pontis vestigiis, quæ B. Illidii virtutem etiam hodie testantur, una cum vorticum voragine immensa durante, quæ adhuc hodie ibidem cernuntur. g

[9] Sancto Illidio Præsule regnabat in urbe Treveri Princeps quidam, qui late tam per Germaniam quam per Galliam imperium suum protulerat: [Ad Imperatoris filiam Treveris energumenam curandam] qui ut magnus erat potuisset simul utcumque beatus existimari, nisi filiam sibi carissimam Deo permittente a maligno spiritu detentam habuisset. Cum autem singula, tam divina quam humana remedia, quæ ad puellæ salutem pertinere credebantur, tentata forent, nec ulla salutis spes reliqua esset; non mediocri conficiebantur mœrore, non solum ipse Imperator, verum etiam cum suis aulicis etiam Germania universa. Fama desolati Principis, & oppressæ a dæmone ejus filiæ per provincias volitante, tandem iis, qui tributo ejus nomine exigendo in Arvernia præerant, luctuosa res innotuit. Illi autem novitate casus trepidantes & animo discruciati, inter se conferunt, quo potissimum officio suum affectum erga Principem testari possent. Et demum ad mentem revocantes, quoties immundum spiritum Arvernorum Præsul Illidius occupatis sedibus exturbasset; fiducia concepta pro indubitato habuerunt, facile ei fore virginem a nequissimo hoste vendicare, si sanctus vir aliquando persuaderi valeret, [per legatos accersitus Sanctus,] ut Treverim usque se perferri pateretur. Misso igitur actutum cursore suum hac de re Principem certiorem reddunt. Imperator insperato accepto nuntio exhilaratur; & nihil cunctatus, legationem ad virum Dei mittit amplissimam; & precatur quam demississime ex animo, ut dignetur signipotens Pater, tametsi grandævus, Treverim accedere, & tartareum hostem virgineo corpore, ad omnipotentis Dei laudem, propellere. Exponunt legati Principis sui mandata, vehicula & quæcumq; ad tam prolixi itineris absolutionem necessaria forent, præsto se habere affirmantes; hoc unum iterum atque iterum obtestantes, ut desolatum Imperatorem sua vir sanctus præsentia dignaretur consolari.

[10] Imperatoris preces, ubi intellexit vir sanctus, maturo ante responsum cum suis habito consilio, & rei exitum divina doctus revelatione, ad Dei honorem fideique augmentum, [illut se confert:] contra humani generis hostem ut olim pugnaturus, & Imperatori totique Germaniæ gratificaturus, itineris se jam capularis accingit. Treverim autem post unius fere mensis spatium incolumis pervenit. Ubi exceptus qua decebat reverentia sanctus Pater, pervigil in nocturna psalmodia, solitisque precibus peractis, expectante cum suis proceribus Imperatore, advocatoque Clero & populo, ad sacrum altare cum suis ministris procedit, pro salute puellæ Sacrificum oblaturus. Oblato Sacrificio, cacodæmonem intrepidus aggreditur: & in os puellæ sacris suis digitis missis (quos reductis dentibus nequam spiritus formidat attingere) dæmoni imperat, ut ocius relinquat obsessam virginem incolumem, [& pulso dæmone,] nec quoquomodo post hac sit ei molestus. Porro jubet ut discedens, in fugæ & obeditionis indicium, secum columnas illas, quæ in palatii vestigio jacebant, festinato sublatas in suam basilicam, divo Clementi Papæ ac Martyria se dedicatam, prope Arvernam urbem illæsas transferat; eoque demum loci se recipiat, ut nulli mortalium nocumento esse queat. Paret e vestigio immundus spiritus; & virgine incolumi deserta, cunctis stupentibus, turbinis instar raptas h columnas, quo jussus fuerat, transfert & deponit integras, sicut adhuc hodie in Illidiano monasterio cernere licet.

[11] [civitatem suam tributo liberat.] Tum divina pietas, undique concurrentibus magnatibus ac civitatum primoribus, in commune laudatur; per ora cunctorum Illidii sanctitas volitat, & Christianorum fides ac virtus etiam Paganorum præconiis effertur. Quibus peractis, Imperator cernens miraculum, immensos auri argentique cumulos sancto offert Sacerdoti. Quod ille exorans ac refutans, hoc obtinuit, ut Arverna civitate quæ tributa in specie triticea ac vinaria dependebat, in auro dissolveret; quia cum gravi labore penu inferebantur imperiali. Quibus peractis, vir sanctus ad regressum in Arverniam cum suis se accingit. Cernens autē Imperatoris filia liberatorem suum paratum ad iter arripiendum, [regrediens morbo corripitur,] flensque quod jam jam ejus aspectu privaretur, nec abeuntem comitari liceret; pedibus ejus provoluta, non prius surrexit, quam ejus sacris monitis, oratione item ac benedictione plenius confirmata fuisset. Abeuntem Imperator cum suis comitatur, & benedictione sibi a viro sancto data, mutuoque salute impertita, utrimque discessum est.

[12] Emenso autem aliquot dierum spatio, ubi ad primos Galliarum introitus perventum est, valida febri correptus, [& moritur.] sentit vir Dei sensim sibi vires intercipi, & mortem e vicino imminere. Revocatis itaque suis, occumbendum sibi dicit in terra aliena; rogatque ut corporis sui exuvias secum in Arverniam deferant, & in sua basilica, in loco qui dicitur ad sanctam Mariam, inter Sanctos sepeliant. Diu mox ut spiritum Deo reddidit, de postremis ejus mandatis explendis soliciti, ocissime summaque veneratione instructo locello, ad convehendum asservandumque Pontificis corpus ad Arverniam usque quam honorificentissime perducunt. Cum vero Arvernis sui Pastoris, optime de se meriti, obitus est nuntiatus; ut cujusque facultas viresque ferebant, obviam gemebundi properant. Tunc Clerus totus, populusque turmatim universus, [Corpus, ut mandarat, refertur in Arverniam.] suis quique ordinibus distincti, obviam procedunt, psallentibus quidem singultim vocibus atque effuse lacrymantibus. Omnibus autem honorificentissime expletis, tum demum quo jusserat tumulo Pater patriæ infertur, ubi & nunc in capsula quiescit miraculis clarus. Nam debilis, energumenus, loripes, hydropicus, claudus, cæcus, naufragus, in necessitate quisque positus, levamen ejus precibus ac meritis consequitur; dæmonesque ibi quam plurimi ab humanis corporibus pelluntur, phrenetici sanantur, febricitantes liberantur… i

[13] Civis quidam Turonensis, Guarinus nomine, immenso hydropis tumore annis complusculis premebatur: [Hydropicus adito frustra Sancti sepulcro,] diu divinam bonitatem jugiter invocans & sancti etiam Martini Turonensis Archiepiscopi tumulum corporisque Reliquias crebro quam devotissime adiens, ejus subsidium implorabat; verum sine petitionis effectu. Circumquaque autem perlata fama Divi Illidii, suorum amicorum consilio in Arverniam iter fecit; & spe recuperandæ sanitatis alacer, ad sancti Pontificis tumulum properat, tumuloque gemebundus & lacrymis infusus procumbit, auxilium ejus miserandis vocibus implorans. [jam jam sectionem subiturus,] Multo autem diutius quam speraverat a morbi curatione dilatus est; forte ut illa vexatione non corpus modo levaretur a noxio humore, sed & anima a vitiis purgaretur. At ille & ægritudinis & moræ impatiens, jam de sanitatis recuperatione desperans, viro sancto convitiabatur. Statim autem recepta mente ad preces humiliatus redibat; adeo ut infirmitatem humanam & Christianæ fidei stabilitatem eodem pene momento in uno viro liceret intelligere. Itaque in extremam cadens desperationem, accersitis medicis ac chirurgis, etiam vitæ periculo corporis incisionem statuit experiri. Nihilo tamen secius ad diviniam pietatem & S. Illidii tutelam recurrit, necdum totaliter de illa desperans: [ipso apparente sanatur.] qua etiam spe frustratus non est. Sub ipsa enim nocte, qua moribundo homini parabatur sectio, benignus Antistes Illidius sereno vultu blandisque oculis apparuit, & toto dejectum animo consolatur; jubetque spem recipere: & statim incolumem, omni admirante vicinia & Deum in sancto collaudante, reddidit.

[14] [Tres mercatores, in mari periclitantes,] Tres mercatores, & natalium splendore, & morum honestate, opibusque spectatissimi, communi consilio se suasque merces mari committentes, jam altum mare multa ex parte prospere sulcaverant: cum repente cæli facies tota immutatur, aerisque clementia in furorem vertitur, & ventorum inæquales flatus undecumque surgunt, totaque navis cum suis armamentis exitum extremum minatur: quin & ipsi nautæ tota salutis spe perdita, tetro colore pene exanimes, perditisque viribus omnibus moribundi conciderant. Tunc demum Deo inspirante tres illi viri, quorum sumptibus auspiciisque eo loci forte fortuna ventum fuerat, [voto ad Sanctum nuncupato,] ad mentem vel sero redeuntes, commemorant ea quæ de S. Illidio Arvernorum Pontifice aliquando audierant; & statim unanimes votis procidentes, opem, salutis spe concepta, sedulo implorant; pollicentes se & suorum corpora, præsenti veneratione & opum honorifica collatione, viri Dei sepulcrum & exuvias sacras ex animo culturos.

[15] Quo voto emisso, levi remigio navem moventes in altum deducunt, [evadunt salvis etiam mercibus;] prosperoque cursu in optatum portum salvam cum omnibus animabus & mercibus statuunt. Singulis antem cum rebus suis, quo libuit exultanter digressis, tribusque illis viris in suas item ædes cum mercibus ad suam familiam discedentibus; rebus negotiisque compositis, in Arverniam properant, Divo Illidio liberatori suo satisfacturi. Quo cum pervenissent, & solicite ubinam viri sancti corpus inhumatum coleretur, inquisissent; tandem ad ædem Divi Clementis substiterunt, & ab accolis ad tumulum Divi Præsulis perducti sunt. Quo viso infusi lacrymis, præ gaudio proni corruerunt, [& ejus sepulcrum ornant.] adorantes gratiasque immensas agentes. Ceterum alta e pectore ducentes suspiria, eo quod tanti viri exuviæ tam despecto loco tumulatæ jacerent, inter se statuunt, ad honestandum locum nullis sumptibus parcere. Et artificibus mox convocatis, jubent in sublimi arcuatam testudinem supra sepulcrum sanctum fieri: quam gypso inductam, illustrissimis coloribus inumbratam, diversis imaginibus in omne tempus duraturis exornaverunt, cujus adhuc hodie vestigia permanent. Pavimentum vero tricoloribus lapillis sternunt, quod vetustate, usuque temporum, & loci mutatione obtritum est.

[16] Horum fidem ac devotionem secutus est insignis quidam civis Claromontensis, inter primores dives ac honoratus, quem Apocrysiarium vulgo ex officio appellabant: qui variis ægritudinibus affectus, multo tempore se domi continuit strato jacens, [Alius, a morbis & dæmonum spectris] & nulla medicorum industria remedii effectum sentiens. Spem igitur recuperandæ sospitatis amiserat: cum interea temporis dæmonum malitia horrendis visionibus spectrisque quibusdam per noctes turbabatur, quasi jam jam animam efflaturus, & cum iisdem in tartara præcipitandus. Ille vero terrefactus familiam totam advocat, poscitque Sacerdotes domum induci, dominicam Crucem & aquam lustralem afferri, seque eorum orationibus & Crucis signo contra malignorum spirituum incursus muniri. Idque factum est. Evanuit enim tota illa larvata dæmonum effigies, sed non adeo diu conquievit. Siquidem post dies aliquot, & malitia & terroribus & numero aucti, virum per noctem denuo aggrediuntur: quos ille palpitans in tantum extimuit, ut de se actum extremo perpetuoque supplicio miserabiliter clamaret.

[17] Divus autem Illidius illico miserabili homini præsidio fuit, [apparente eodem liberatus,] & ei se spectandum exhibuit, candido amictu decoratus, & humana specie longe excellentior, dextera Crucem ferens. Quem ut vidit, totus exhilaratus, supplex orat, ut propulsis tartareis monstris securum se reddat, sanetque ab infirmitatibus quibus premebatur. Cujus votis vir sanctus annuit, & duplicata salutis xenia concessit; diabolica enim agmina fugavit, & infirmum pristinæ sanitati restituit. Redditus autem sanitati, qua gratitudine suum liberatorem amplius demereretur, anxie secum perpendens; vidensque tumulum ejus a tribus illis mercatoribus adeo magnifice illustratum; muneris sui fore existimavit, facta necessaria habitatione ad honorem Dei & divi Illidii, ex opibus suis, illo in loco, Deiparæ Virgini olim jam a tempore S. Austremonii sacro, & ab ipso divo Illidio Clementi Papæ & & Martyri dedicato, [Illidianum monasterium fundat.] Monachos aliquot instituere: qui divino mancipati servitio, ecclesiastico more horatim laudes Deo persolverent, sanctumque Ponticem venerarentur; & hoc viro auctore ac fundatore Illidianum monasterium est inchoatam & extructum. k

ANNOTATA D. P.

a Daletum, trans Elaverim, ad Orientem civitatis, leucis tribus.

b S. Austremonius colitur 1 Novembris, quando in ejus ætatem quærere licebit, nunc promovendæ antiquitatis studio condonamus, quod hunc ad Apostolica evehant tempora: quocumque autem is tempore vixerit, non possunt parentes Illidii ab eo immediate conversi dici.

c Anno 83 renuntiasse Pontificatui Clementem, & circa finem seculi 1 martyrizatum 23 Novembris, alibi docui; potuit nihilominus, etiam post trecentos annos, moveri Illidius fama miraculi annue recedentis maris, ad ecclesiam Sancto ædificandam & peregrinationem hic narratam. Certe ante seculum 4, Martyri alicuidedicatam ecclesiam, fuisse illo saltem modo, qui exinde cœpit, verosimile non est.

d Ms. in Lyciam: sed hæc Asiæ minoris ad mediterraneum mare provincia est, procul a Chersona.

e Scripturæ istius missum nobis ecgraphum sic habet. Referunt antiqui Patres, quoniam tantam amicitiam habuerunt ad invicem B. Clemens & S. Illidius, quod post decessum B. Clementis ierit ad sepulcrum ipsius B. Illidius; atque disponente Domino partem Reliquiarum ejus secum attulerit, scilicet brachium ejus dextrum; atque in quodam oratorio sub ara altaris, quæ in honore ejus erecta fuerat, cum suo sigillo assignatum honorifice condidit; & post obitum suum Præsul sanctissimus, pro amore ejusdem Martyris, collocari [ibidem] se precepit. Apparet quam hæc non antiquißima scriptura sit, adeoque minus antiqua Legenda, inde sumpta. Quare ignoscatur traditioni, amicitiam fingentis inter Sanctos tæm disparis ævi; dicaturque fuisse singularis devotio S. Illidii, erga S. Clementem, adeo pridem defunctum. Quid porro secutum sit, eadem scriptura sic narrat. Post multum vero temporis venit quidam Abbas nomine Mancidus; & adjunxit secum Arvernensem Episcopum nomine Begonem, celebravitque triduanum jejunium cum suis; & accessit ad altare principale, quod erat constructum in honore B. Clementis Papæ & Martyris, & [destru]xit aram altaris, & cepit fodere, donec pervenit ad locum in quo positæ erant sancte Reliquiæ. Erat quidem locus multo cemento & calce aptatus, & quasi lacunar profundissimum factus; ibique repererunt B. Clementis brachium: & cum magnis populorum laudibus in quodam scrinio honorifice posuerunt. Postea vero reedificaverunt altare, in honorem ejusdem: ibique per eum Dominus multa mirabilia operatur, qui vivit & regnat Deus per cuncta seculorum secula. Hic mihi nota, quod (sicut in margine scripsit D. Bardion) Bego Episcopus vivebat tempore Hugonis Capeti, qui obiit anno 998; Sammarthani autem memoriam ejus invenisse se ajunt in tabulis Illidianis pro anno 993.

f Ita corrigo, ut intelligatur locus quo naves appellunt, licet in ecgrapho sit Natalitium: neque enim potest intelligi Scaturigo Elaveris, vulgo Allier dicti, qui procul inde in Occitania nascitur. Interim super ipsum fluvium locum Kambau, ubi pons iste fuerit, nusquam exprimunt tabulæ.

g Quæ hic sequuntur aliud non sunt, quam amplificatio eorum, quæ Gregorius Turonensis preßius scripserat.

h Vereor ne additamentum istud, de columnis a dæmone translatis, commentitium sit.

i Sequebantur, Miracula post mortem, ac primum ex Gregorio, quod ipsemet de sua curatione scripsit num. 5 & seqq. quæ omittenda hic duxi, licet pluribus amplificata.

k Ante excidium urbis per Normannos circa an. 863, uti in margine adnotavit D. Bardion: quæ autem sequitur Appendix sumpta est ex libro cui titulus Agenda festivitatum Monasterii S. Illidii.

APPENDIX
De Corporis elevatione & translatione.
Ex alio ejusdem loci Ms.

Illidius, Episcopus Claromontani, in Avernia (S.)
Leogontius, Episcopus Claromontani, in Avernia (S.)

BHL Number: 4266

EX MS. ILLIDIANO

[18] Arvernis Arberto a Præsulatui præsidente, Omnipotens & misericors Deus, mirabilis in Sanctis, & Sanctus in operibus suis, aspiravit b Abbati & Fratribus cœnobii almi Confessoris Illidii, [Episcopus Arbertus, rogatus a Monachis] in suburbio Claromontis, quod Corpus gloriosi sui prædicti Patroni relevari procurarent ut decebat. A quibus emissa super hoc supplicatione devota ad Episcopum præfatum, idem Pontifex eam benigne recipiens; vehementerque miratus, eo quod tanto tempore tantum Christi thesaurum (membra scilicet præfati sui Antistitis) non (ut videbatur) sine reatu negligentiæ, [relevare corpus S. Illidii;] permissum fuerat sub occulto & humido terræ loco tegi; spopondit, divina gratia concedente, se libenter & in brevi hoc accuraturum. Ad hæc tradita ei copia scripturarum, super vita & gestis ac aliis quæ de B. Illidio ab antiquo scriptæ habebantur; inspectisque diligenter Legendis, quæ locum sepulcri ipsius clare designabant; demum declinavit idem Episcopus ad ipsum cœnobium; & certificatur de loco sepulcri per dictas scripturas, & per juramenta antiquorum Fratrum dicti cœnobii, & per Epitaphium ipsius sepulcri, ubi per quosdam versus c hoc ipsum declarabatur.

[19] Anno ab Incarnatione Domini millesimo trecentesimo undecimo, [anno 1311 9 Decemb.] quinto Idus mensis Decembris, decantatis ab ipso Episcopo & Abbate & Conventu simul Matutinis, circa mediam noctem, de proprietate d dicti Sancti in choro Ecclesiæ dicti cœnobii, Missaque consequenter per Episcopum celebrata super altare ipsius Sancti; & per manum ejusdem communione sacri Viatici data singulis Fratribus dicti loci præsentibus, nec alias ea die celebraturis; assistentibus eidem nonnullis Canonicis Cathedralis Ecclesiæ, [amoto pulpito,] & pluribus Fratribus Minoribus & Prædicatoribus, aliisque multis bonis viris, pluribus etiam Nobilibus laicis, in Dei nomine primo per Episcopum, deinde per alios defossum extitit analogium, super ipso sepulcro constructum.

[20] [primum invenit Reliquias SS. Galli & Præjecti:] Interim apparuit, eo in parte defosso, infra altare, quod erat contiguum locus concavus; infra quem repertæ fuerunt in quodam calice cupreo Reliquiç Galli & Petri e in uno osse & in pulvere, valde caute & reverenter impositæ, quarum memoriale per Episcopum & alios lectum, statim præ vetustate in cineres est resolutum. Ipsas itaque Reliquias, medio tempore cum aliis deponendas, disponebant præsentes reponere infra dictum altare, cum reconsecraretur sicut opus erat, quod & postmodum juncta parte de Reliquiis B. Illidii factum est in reconsecratione prædicta. Cum vero fossores ad solum pervenissent, expulsa parte soli, apparuit in pariete Ecclesiæ depictus Crucifixus, longus & magnus, absque magna sui læsione seu dilaniatura existens. Quem detegendo, murum etiam cæmentaneum sub analogio factum sequendo, præsumebant qui aderant, subtus eumdem murum, ad pedes illius Crucifixi, corpus sancti Illidii, sepultum reperiri debere, & sic etiam verum esse compertum est.

[21] [deinde sarcophagum Sancti,] Demum non sine labore ac difficultate perventum est ad lapidem, immediate sarcophago suppositum, ubi corpus erat prædictum. Qui lapis, cum tamen non speraretur haberi posse sine diruptione totius altaris,… f ordinante Deo circa caput fractus est, non absque admiratione præsentium, ita quod sine sperata difficultate amotus est. Patuit tunc vas lapideum, pulchrum valde, & quasi de novo factum esset, nulla sorde maculatum; ibique Corpus sacratissimi Præsulis Illidii, per singula sua quæque venerabilia membra distentum, cernere meruerunt præsentes, gloriosissime requiescens. Videres tunc hos præ gaudio lacrymas fundentes, illos in sancto Deum contemplantes, alios & alios Deo gratias multipliciter referentes, seque per orationes devotissimas Sancto commendantes. Quæritur scala, [in eoque corpus totum:] & intrans Pontifex locum illum, cum devotione maxima & reverentia qua decebat, sacra membra collegit, quæ propter tot temporum intervalla & humiditatem fuerant aliquantulum liquefacta & extenuata: & sub sigillo suo & Abbatis prædicti, in cophino clausa, reverenter posuit in loco tuto & secreto, usque in diem Martis g sequentem, [quod inde tollit:] decantato prius Te Deum laudamus, & pulsatis cymbalis ac orationibus subsecutis.

[22] Eo tempore quidam Frater devotus de Ordine Prædicatorum, ibidem assistens, [sequuntur miracula:] claritati pristinæ visus, in quo tunc patiebatur, exploratis ipsius Sancti suffragiis, divino miraculo restitutum se sensit, nonnullis aliis miraculis subsecutis. Verum interim vas prædictum, in quo sepultum corpus prædictum fuerat, de profundo abstractum fuit, & superius collocatum ut hodie monstratur; [tumba quoque altius attollitur;] quatenus processu temporum, cum ad vas hujusmodi corpore S. Illidii consecratum, a devotis fidelibus recursus habebitur, intercedente ipso Sancto, obtineatur a Domino, quod digne fuerit postulatum, sicut etiam a multis constat esse factum.

[23] Postremo felix Pontifex Arbertus, cui Dominus tantum gratiam conferre dignatus est, ut prætermissis tot & tam dignis suis prædecessoribus, tractandam & perficiendam sacram revelationem sanctissimi Antistitis sui omnino eidem duxerit reservandam; eidem inquam, natalibus orto in civitate propinqua, [res publicatur solenniter 14 Decembr.] & (ut ab aliquibus præsumitur) generis dicti Sancti affinitatis scintillulæ non experti; indicto jejunio in vespera diei Martis, prætactæ totæ Civitati mane sequenti, cum multitudine Prælatorum & Cleri, ac nonnullorum terræ Nobilium virorum, cum Conventibus & Collegiis ipsius urbis, processionaliter eidem assistentibus, & populari pressura, quod fuerat publicavit. Et demum per Prælatos, sancto corpore cum processione, non absque multis luminaribus, [circumfertur corpus.] infra muros civitatis deportato & honorifice reportato, facto sermone in prato muris monasterii propinquo, & Missa solenni in altari B. Clementis decantata, datoque uno osse, (ut putant quidam de Brachio) aliis asserentibus de Tibia beati Illidii, ecclesiæ Cathedrali; & quibusdam, paucis tamen, aliis ecclesiis concessis aliquibus partiunculis de sanctissimis ejus Reliquiis, fuit dictum corpus venerabile in alto firmiter collocatum; ubi non solum ab astantibus, [partes aliquæ separantur.] sed etiam a Fratribus, seorsum in choro cantantibus vel orantibus, respici valeat & debite revereri. Pretiosum tamen Caput ipsius a Fratribus sepositum est ad partem; ut sicut decet, in vase pulcherrimo reconditum, præ manibus habeatur.

[24] Profecto octava die sequenti, corpus beatissimi successoris S. Illidii, re & nomine h Venerandi, translatum fuit, ut cum almo Antistite suo Illidio sub eadem theca sigillatim discretum altius collocetur. [Elevatur etiam corpus S. Venerandi,] Ibique duo Athletæ Christi Illidius & Venerandus, Confessores egregii, debite requisiti, impetrent a Domino corporum & mentium præcipue sanitatem. Porro nonnulla pars pulveris & ossium corporis beati Venerandi, dimissa fuit in capella sua sub suo altari, infra pristinum ejus sepulcrum sub analogio factum. Verum propter difficultatem quærendi corpus B. i Nepotiani, Confessoris & Episcopi Claromontensis, [dimissis aliis ibidem quiescentibus:] quod in eadem capella, sicut & multi alii Sancti, sepultum fuisse noscitur, fuit ibidem dimissum. Et eadem ratione constat idem omissum de illo re & nomine Justo, k Archidiacono discipuloque beati Illidii, qui juxta sepulcrum ipsius sancti Illidii legitur fuisse sepultus.

[25] Ceterum eo tempore apertum fuit vas plumbeum, quod est infixum muro ecclesiæ dicti monasterii prope altare Beatæ Mariæ; [& invenitur filia Maximi Imp.] ibique reperta sunt ossa filiæ l Imperatoris quondam, quam beatus Illidius legitur a dæmonio liberasse, prout infra idem vas in memoriali quodam plumbeo visum est contineri.

[26] Sane post & propter præmissa, ne processu temporum ea quæ dicta sunt a memoria excidant, & ut in diebus prænominatis revolutis annis singulis de beneficiis sacrarum relevationis & translationis prædictarum laus & gratiarum actio Deo specialius impendantur; [Instituitur festivitas Illidii,] ordinatum fuit inter Fratres dicti monasterii, quod annis singulis in antea, inter ipsos fiat commemoratio de relevatione Beati Illidii quinto Idus Decembris; at vero major dupla festivitas, absque tamen Octavis, [9 & 14 Decembr.] fiat decimo nono Kalendarum Januarii, de relevatione sæpedicti beati Illidii. Verum de translatione beati Venerandi fiat commemoratio undecimo Kalendarum Januarii. Nihilominus autem decimo nono Augusti fiet festum duodecim lectionum, vel in cappis ut est moris, [præter festum antiquæ inventionis 19 Aug.] de Inventione B. Illidii; quia eo die olim ab antiquis quæsitum & inventum ac visum fuit, ubi & qualiter corpus beati Illidii in sepulcro jacebat; qua etiam die digitum dicunt beati Illidii inde extractum, & inter alias Reliquias dicti monasterii ostensum tantum fuisse.

ANNOTATA D. P.

a Aubertum Ancelin de Monte-acuto, Sammarthani appellant, qui sederit ab anno 1307 ad 1329: qui cum num. 22 dicitur natalibus ortus in civitate propinqua & affinitatis ejusdem Sancti non expers: videtur respici ad Montem-acutum tribus leucis situm ultra Daletum, quæ Sancto patria fuisse in Vita dicitur.

b Guilielmus de Bato-Maurelli an. 1306 factus Abbas, juxta eosdem Sammarthanos, in ea dignitate vixit usque ad Martium anni 1312.

c Utinam ipsos versus hic descripsisset Auctor, vel alibi illi adhuc invenirentur.

d Id est proprio Officio S. Illidii, tanto facilius assumpto, quod dies 9 Decembris omni proprio Officio careat; nisi forte aliunde hic dies antiquitus proprius Sancto fuerit, put a titulo Ordinationis Episcopalis.

e S. Gallus, Claromontanus Episcopus, S. Gregorii Turonensis patruus, a Sammarthanis dicitur obiisse an. 571 26 Martii, colitur autem 1 Iulii, quando de eo agemus. In nomine Petri, quo nullus Claromonte præfuit ante an. 1106, errorem esse suspicor, & legendum Præjecti, de quo egimus 25 Ianuarii.

f Ms. Et aliter eum cum fatigationis magna: quæ quia sensum non faciunt, expungere malui.

g Anno 1311 currebat littera Dominicalis C, adeoque proximus post 9 Decembris dies Martis fuit 14 ejusdem.

h S. Venerandus, post Sanctos Nepotianum & Artemium successor S. Illidii, colitur 18 Ianuarii, ubi de eo actum.

i S. Nepotiani Natalem incertum esse ait Saussajus, Translationem coli 22 Octobris: Origines vero Claromontanæ Savaronis eum referunt ad 2 ejusdem.

k S. Justus 21 Octobris apud Saussayum.

l Scilicet; Imperatoris Maximi, sed mirum, nomen puellæ istic adscriptum non fuisse, quæ an extincto patre tyranno sub annum 388 apud liberatorem suum extremam vitam cœlebs egerit, an aliunde huc allatum sit corpus, non divinaverim.

DE SANCTO AUSTROBERTO,
ARCHIEPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

CIRCA A. CCCXLI.

SYLLOGE HISTORICA.
Cultus & commercium litterarium cum Gregorio II ac Zacharia PP.

Austrobertus, Archiepiscopus Viennensis in Gallia(S.)

AUCTORE G. H.

Andreas Saussayus, in Supplemento Martyrologii Gallicani, ad hasce Nonas Iunii, de Sancto hoc Episcopo istud dedit Elogium: [Memoria apud Saussajum,] Viennæ S. Austroberti, Metropoliticæ istius Sedis Episcopi: qui boni dispensatoris munere undequaque perfunctus, sub Zacharia, Summo Ecclesiæ Pastore, emeritæ beatitudinis præmia recepit, nomenque perpetuæ venerationi consecratum reliquit, ut Tabulæ sacræ illius Ecclesiæ testantur. [& Ferrarium:] Quibus etiam Tabulis citatis in Catalogo generali sic scribit Ferrarius: Viennæ in Gallia S. Austroberti, Episcopi ejusdem civitatis. In veteri Breviario anni 1522 exigitur simplex de eo Commemoratio. Plurima de ejus gestis accuratius indicantur in Mss. Martyrologiis Ecclesiæ Viennensis hoc modo. [Elogium ex Mss. fastis Viennensibus.] Nonis Junii, Viennæ natale S. Austroberti Confessoris, Archiepiscopi Viennensis quadragesimi tertii, viri nobilis & magnanimi, tempore Childerici secundi Francorum Regis. Hic donaria plurima ac munera transmisit ad Papam Gregorium secundum, pro juvandis captivis ac peregrinis. Ad quem pro gratiarum actione Papa ipse epistolam inscripsit. Saracenis deinde regnum Burgundiæ ac fines Lugdunensium atque Viennensium invadentibus ac devastantibus, sanctus Episcopus inedia pressus, ad suos redire coactus est juxta Sequanam fluvium: cui Papa Zacharias primus consolatorias rescripsit epistolas per Clementem Presbyterum. Tandem mœrore consumptus, & miraculis illustris, inter suos feliciter migravit ad Dominum, Hæc ibi.

[2] [Epistola S. Gregorii 2,] Ioannes a Bosco, in Antiquitatibus sacris & profanis Viennæ Sanctæ & Senatoriæ, utramque dictorum Pontificum epistolam edidit pag. 42 & sequenti. Prima hæc est: Gregorius, Episcopus servus servorum Dei. Austroberto, Reverendissimo Fratri, sanctæ Viennensis Ecclesiæ Archiepiscopo. Desiderabiles litteras vestræ Sanctitatis accepi, in quibus indicastis, statum Ecclesiæ Catholica pietate firmum apud Ecclesiam Gallorum manere. Beati enim Petri fides in soliditate fundata est, quæ illuc plena manavit, ac sincerissima Domino Deo nostro cooperante persistit, nec ullis errorum moribus suffunditur. Munera quæ misistis, in odorem suavitatis peregrinis & captivis Deo offerenda, gratanter quasi benedictionem suscepimus, & indigentibus Christi sustentationem præbuimus. Ipse Dominus noster Jesus Christus, qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu. Reverendum Fratrem Bonifacium rudibus gentibus Episcopum designavimus: quem vestra caritas Principibus Francorum insinuare non gravetur, ut legationem nostram adimpleat. Auctoritatem Ecclesiæ vestræ, quam, venerabiliter usa a B. Petro promeruit, quamque usque nunc prædecessoribus meis firmantibus retinet, & roborare cupimus, & ut inde decoretur Ecclesia vestra volumus, & Apostolico dono præoptamus. Data pridie Kalendas Septembris, imperante piissimo Leone Augusto, anno tertio Imperii regni ejus. Is est annus Christi DCCXIX, cum jam Gregorius secundus sexto anno præesset Ecclesiæ, & Idibus Maji dicti anni DCCXIX, S. Bonifacio curam prædicandi in omnibus Germaniæ populis commisisset; uti in hujus Vita, hoc die etiam referenda, tradit Othlonus; & nos etiam narravimus in Vita S. Gregorii secundi XIII Februarii: ubi etiam ejusdem epistolæ ad Carolum Martellum pro S. Bonifacio adduntur. Altera S. Zachariæ epistola est hujusmodi.

[3] Zacharias Episcopus, servus servorum Dei. Austroberto sanctæ Viennensis Ecclesiæ Archiepiscopo. [& S. Zachariæ Papæ.] Venit ad nos Presbyter Clemens, missus a Sanctitate vestra, referens nobis, a concussione gentium turbatas Ecclesias provinciæ vestræ: unde & nos valde tristes effecti sumus. Sed quid Sanctitas vestra de talibus miratur, cum omnia prædicta a Domino esse in Euangelio cognoscat? Abundabit, inquit, iniquitas, & refrigescet caritas multorum. Nam & Longobardi, quorum sævitia ubique crevit, ita nostros fines devastant, ut sicut de Rege Babylonis Propheta dicit, exossaverunt nos. [Mat. 24. 12.] Consideremus Dei justa judicia, & contabescamus iniquitatibus nostris. [Jer. 50. 17] Ceterum XI Kalendas Aprilis Synodum Romæ fecimus: cujus exemplar dilectus Presbyter noster vestræ Sanctitati portabit. Dalmaticam usibus vestris misimus, ut, quia Ecclesia vestra ab hac Sede doctrinam fidei percepit, & morem habitus Sacerdotalis, ab illa etiam percipiat decorem honoris. Data Nonis Martii, Constantino Augusto, anno Imperii primo: ergo anno DCCXLI. Vitam S. Zachariæ illustravimus ad diem XV Martii.

[4] Dein apud prælaudatum Ioannem a Bosco ista adduntur: [Sepultura.] Hic beatus Austrobertus sepultus fuit in villa quondam suæ prorietatis, Inlidiaco, non longe a Sequana fluvio Nonis Junii. Quæ potißimum sunt desumpta ex Chronico S. Adonis Archiepiscopi Viennensis, cujus ista sunt verba: Ostrobertus, vir strenuus & nobilis, Episcopus succedit. Hic sepultus est in villa quadam proprietatis suæ Inlidiaco, non longe a Sequana fluvio. Eademque leguntur in Catalogo Sanctorum Episcoporum Viennensium, quem Petrus Franciscus Chiffletius noster transcripsit ex Codicibus Mss. duobus, altero S. Petri, altero S. Mauritii, nec plus istic habetur quod proprie ad S. Austrobertum pertineat. In Breviario Viennensi, anno MDXXII excuso, omnia præscribuntur recitanda de Communi, cum Oratione, Da quæsumus.

DE S. GREGORIO MARTYRE,
EPISCOPO LILYBÆTANO IN SICILIA.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus notitia, ex Actis S. Gregorii Lilybætani sumpta.

Gregorius Martyr, Episcopus Lilibætanus in Sicilia(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

Lylybæum seu Lilybœum, promontorium & urbs antiqua Siciliæ, unde in African brevior trajectus est, olim portu bellisque Carthaginensium & Romanorum celebris, Christiano dein nomine atque Episcopali Sede illustrata, inter Antistites suos numerat S. Gregorium: quem Octavius Cajetanus in Martyrologio Siculo, [Memoria in Fastis:] & hunc secuti Philippus Ferrarius in Catalogo, atque Rochus Pirrhus in Notitia Ecclesiæ Lilybætanæ, referunt ad diem V Iunii. De eo prædictus Cajetanus, inter Vitas Sanctorum Siculorum, hæc scribit:

[2] Gregorius, Episcopus Lilybætanus, incompertum mihi quo tempore, quibus Cæsaribus ecclesiam Siculam persequentibus, vitæ æternæ iter sibi ferro aperuit. Non is modo Lilybæi sedem suam, sed Agrigentinum carcerem illustravit; ut inde præclara vitæ ejus, [Encomium Octavii Cajetani] hinc mortis exempla posteris proderentur, nam comprehensus vinctusque, Agrigentum Lilybæo perductus ad Tircanum Tyrannum, ejus jussu in vincula detruditur. Sane Magno Justiniano imperante Agrigenti carcer ostendebatur, quem Beatissimus Episcopus Lilybæi Gregorius cruciatibus honestaverat suis. Miramur consecratum carcerem sanguine Martyris, tunc in usu fuisse; quippe eodem Principe, ut Leontius memorat, S. Gregorius Agrigentinorum Episcopus, impia Sabini & Crescentini factione in eam custodiam conjectus est, in qua supplicio affectus fuerat Gregorius Episcopus Lilybætanus; felicissimo carceris ejus fato, quem Gregorii Episcopi duo patientiæ exemplis nobilitarent. Haud crediderim tamen, carcerem illum facinorosis omnibus communem; sed reverentiæ Beati Gregorii Agrigentini datum, ut eodem, quo Lilybætanus, carcere clauderetur. Quid vero veterem morum disciplinam in eo perquiram, quod a Sabino & Crescentino impie factum est? Sed Gregorium Lilybætanum Episcopum, diu pœnali carcere Agrigenti inclusum, multas ærumnas perpessum esse oportuit, quibus denique habitus est cælesti palma dignus. Nam Tircano Tyranno jubente, in eodem carcere gladio transverberatus occubuit, ac gloriosum martyrium consummavit.

[3] Idem Cajetanus in suis Animadversionibus, de tempore Sedis & martyrii sic disputat: Monumentum hoc Sanctissimi Martyris Gregorii, Episcopi Lilybætani, sumpsimus ex vita S. Gregorii Episcopi Agrigentini, quam scripsit Leontius Abbas urbis Romæ, & Simeon Metaphrastes. Quod spectat ad ejus martyrii tempus, anceps animi diu fui, utrum referrem ad Imperatorum Romanorum persecutiones, [cum ejusdem de tempore conjectura:] an Wandalorum. Putabam enim Wandalos, a quibus multi in Sicilia martyrio coronati, ut auctor est Victor Uticensis, Gregorium, Episcopum Lilybætanum, (quem Paschasino successisse dicendum esset) Agrigentum abductum, diu in carcere retentum demum ferro in constantiam ejus grassatos sustulisse. Movebat nomen barbarum Tircani Tyranni, ac præterea Vandalos Siciliæ oram, ad occidentem maxime, afflixisse. Sed hæ conjecturæ leves sunt: quippe sub Romanis Imperatoribus multi magistratus nominibus barbaris dicebantur; ut Pentagorus, a Diocletiano Imperatore in Siciliam delegatus ad Christianos inquirendos, nec facile probaverim, Wandalos Agrigentum diu tenuisse. Adde Tircani nomen ea tempestate insolens non fuisse: iisdem enim Imperatoribus Diocletiano & Maximiano, Gregorius, Prebyter Spoletinus, passus est sub Tircano Judice, Spoleti, urbe Italiæ. An idem Tircanus, in Siciliam missus, Gregorium Lilybætanum pro Christi fide interfecit?

[4] [excerpta ex Vita S. Gregorii Agrigentini,] Acta S. Gregorii Episcopi Agrigentini apud Siculos Episcopi examinanda erunt ad diem XXIII Novembris, in quibus Leontius ista scribit, Prævaluere sacrilegi ac male sane mentis homines, Justumque, Gregorium Agrigentinum, in carcerem conjiciunt, compedibusque vinctum asservant: ubi S. Gregorius Lilybætanæ urbis Episcopus inclusus olim fuerat, martyrii denique palma decoratus, cum gladio cæsus obiisset sub Tyrcano tyranno.

[5] Hactenus Henschenius, ex editione Cajetani pagina 205: quibus additum velim, alterius istius S. Gregorii Acta tam recentis esse fabricæ, atque ex tot eventibus, fabulositatis speciem præferentibus, [fidei non magnæ.] coagmentata; ut ex eis nihil solide concludi poßit; esto Leontii Sabaitæ, tamquam plurium testis oculati, nomen præferant illa, quæ Metaphrastes contractiori & cultiori stylo edidit; uti ad Ephemerides Græco-Moscas jam dicere cœpimus, pluribusq; dicetur mense Novembris. Non ideo tamen ausim, paßim receptum a Siculis Sanctum Lilybætanum, prorsus expungere ut fictitium: cum verosimile sit, isti quam suspectam facimus Vitæ, verorum alias Sanctorum nomina admisceri; sicuti dixi ad Acta SS. Alphii & fratrum ejus X Maji num. 13 & seqq. Interim optandum est, ut veri ac veteris cultus argumenta certiora produci pro Lilybætano Gregorio poßint, quam ex Agrigentini Vita habeantur.

DE S. DOROTHEO EPISCOPO TYRI,
ODYSSOPOLI IN THRACIA MARTYRIZATO.

ANNO CCCLXII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Dorotheus Martyr, Episcopus Tyri in Phœnicia(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

§. I. De duobus Dorotheis, uno Tyri Episcopo, altero Antiochiæ Presbytero.

Vt commodius poßimus explicare eas, quæ de S. Dorotheo hoc tempore agitantur, controversias; statuimus antiquiora de eo testimonia proferre, a S. Theophane, viro eruditißimo, incipientes. Hic cum de Concilio primo Oecumenico Nicææ habito egisset, sub finem istius anni ista scribit: [Episcopus Tyri habetur a Theophane in ejus elogio primo] Ejus quoque temporibus Dorotheus, Tyri Episcopus, pluribus sub Diocletiano malis exantlatis, exilium etiam & tormenta perpessus, florebat: qui ut utriusque linguæ, Græcæ pariter & Latinæ, peritissimus, & tum ob ingenii felicitatem, tum ob rerum experimenta variam eruditionem adeptus, præclara nobis in utraque scripto reliquit monumenta. Hic de Byzantii & aliorum plurium locorum Episcopis diligenter disseruit. Idem ab exilio reversus interfuit Synodo; & propriæ restitutus Ecclesiæ, ad prævaricatoris Juliani tempora permansit in vivis. Cum vero, non aperta, sed occulta vi per Magistratus, in Christianos scelestus ille debaccharetur, B. Dorotheus Odyssopolim rursum profectus, & a Juliani Magistratibus ibidem comprehensus, variis contusus injuriis, in extrema senectute ob Christi confessionem, centum & septem vitæ numerans annos, in tormentis occubuit. Hæc ibi Theophanes, qui iterum de Iuliani Apostatæ prævavaricatione agens, [& secundo.] ita loquitur: Dorotheum, Tyri Præsulem, multis certaminibus præclarum, variarum Ecclesiæ historiarum scriptorem, dicendi peritia præstantem, eum, inquam, qui Confessoris nomen sub Diocletiano, & Licinii rursum temporibus, fuerat adeptus; secundo demum Imperii prævaricatoris anno; cum Magistratus ab eo missi privatam vitam agentem Odyssopoli offendissent, centum & septem annos provectum, verberibus & contumeliis ob Christi fidem obrutum, leto dederunt.

[2] Hæc Theophanes, ex quo reliqui postmodum sua exceperunt: inter quos censeri potest Anastasius bibliothecarius, qui cum de Concilio Nicæno egisset, ista subdit: [item ab Anastasio Bibliothecario] Tunc & Dorotheus Episcopus Tyri, qui multa sub Diocletiano mala perpessus, exilia & tormenta pertulerat, pollebat, numerosa scripta conficiens Latina simul & Græca, utriusque nimirum dictionis non modicam experientiam consecutus, & multarum per ingenium rerum gnarus effectus. Hic diligenter etiam super Episcopis Byzantii ac aliorum multorum locorum historiam texuit: qui & in Synodo repertus est, & ad propriam parochiam remeans, perduravit usque ad refugam Julianum. Et quoniam, non manifeste, sed occulte per judices, execrabilis vir in Christianos debacchabatur, iterum B. Dorotheus pergit Odyssopolim: ubi & comprehensus a judicibus Juliani, multisque affectus verberibus, in suprema senectute pro Christi confessione suppliciis obit, cum jam centum & septem annorum esset. Hæc Anastasius, qui in Præfatione asserit, se duxisse operæ pretium ex Georgii summatim quædam, & Theophanis Chronographia plura, sed succincte carpenda, atque inter illa de Dorotheo judicavit veriora hæc.

[3] Ejusdem judicii cum Anastasio fuerunt Græci. Ac primo in Typico S. Sabæ Abbatis dicitur Dorotheus Episcopus Tyri. [Typico Sabæ,] Typico consentiunt auctores Synaxarii Ms. Ecclesiæ Constantinopolitanæ, cujus pervetustum exemplar Parisiensis nostri Collegii aliquamdiu penes nos fuit: ibi enim ad diem VI Iunii ista habentur. Ἄθλησις τοῦ ἱερομάρτυρος Δωροθέου Ἐπισκόπου Τύρου, ὃς ἦν κατὰ τοὺς χρόνους Λικιννίου καὶ Κωνσταντίνου, ἐπὶ δὲ Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ, διὰ τὸν ἐπικείμενον διωγμὸν καταλειπὼν τὴν οἰκείαν παροικείαν, ἀπῆλθεν ἐν Ὀδυσσοπόλει, κᾀκεῖ διεσώθη. Μετά δὲ τὴν αὐτῶν καταστροφὴν, κατέλαβον τὴν ἰδίαν πόλιν Τύρον, καὶ ἦν ἰθύνων τὴν αὐτοῦ ἐκκλησίαν, μέχρι Ἰουλιανοῦ τοῦ Παραβάτου. Τότε δὴ πάλιν τὴν Ὀδυσσόπολιν κατέλαβε· ἔνθα συσχεθεὶς ὑπὸ τῶν Ἰουλιανοῦ Ἀρχόντων, καὶ πολλὰς βασάνους ὑπομείνας, ἐν βαθυτάτῳ γήρᾳ τὸν τῆς μαρτυρίας ἐκομίσατε στέφανον, ἐν αὐτῷ τῷ πάσχειν τὴν ψυχὴν τῷ Θεῷ παραθέμενος, ἤδη τυγχάνων χρόνων ἕκατον ἕπτα. Κατέλιπε δὲ διαφόρα συγγράμματα ἐκκλησιαστικὰ καὶ ἱστορίας, Ῥωμαἳκοῖς καὶ Ἑλληνικοῖς γράμμασι· καὶ γὰρ ἦν ἔμπειρος ἑκατέρων γλωσσῶν, σπουδῇ συντόνῳ καὶ τῆς φύσεως ἐπιτηδειότητι. Certamen Sancti Hieromartyris Dorothei, Episcopi Tyri. Hic erat temporibus Licinii & Constantini. Nam Diocletiano & Maximiano imperantibus, propter imminentem persecutionem, dimissa propria diœcesi, discessit Odyssopolim, ibique servatus est. [Ms. Synaxario CP.] Post interitum vero istorum & mutationem rerum, resumpsit propriam urbem Tyrum, ejusque Ecclesiam rexit usque ad tempora Juliani Apostatæ: quando rursus Odyssopolim reversus est. Atque ibi comprehensus a Præsidibus Juliani; & multa passus tormenta, in extrema senectute martyrii coronam percepit. Qui dum pateretur animam Deo commendavit, cum jam esset annos natus centum & septem. Reliquit autem diversa scripta tum ecclesiastica, tum historica, Latinis & Græcis litteris exarata: erat namque utriusque linguæ peritus, studio intento, & naturæ aptitudine plurimum valens.

[4] Hisce fere simile alterum elogium habet Menologium, Basilii Imperatoris Porphyrogennetæ jussu conscriptum, [Menologio Basilii Imp.] ex quo, ad diem IX Octobris relata, hæc Latine reddimus; Dorotheus fuit vir magnæ famæ celebritate, Episcopus Tyri, qui memoria tenebat historica scripta omnia. Hic dum causa vitandæ persecutionis, in Christianos commotæ a Diocletiano & Licinio, fugisset, atque post illorum mortem Tyrum rediisset, sanctæ Dei Ecclesiæ ad Juliani Prevaricatoris tempora præfuit. Sed cum Julianum, prius occulte per Præfectos suos Christianorum cædes efficere didicisset, atque ob eam causam se in Thraciam recepisset; non tamen idololatrarum manus effugere potuit. Comprehensus enim a Juliani Præfectis, & quæstioni subjectus, in ipsis tormentis, annos centum & septem natus, pro Christi confessione mortuus, beatam Deo reddidit animam, & multa non mediocris utilitatis scripta reliquit. Hæc ibi. Omittimus alia elogia, quæ reperimus Divione & Parisiis, in variis Mss. aut quæ extant in excusis, ac Menologio Sirleti: [& aliis Græcis,] quia non differunt, nisi phrasi verborum, a jam relatis antiquioribus & maximæ auctoritatis monumentis. Similem notitiam Dorothei, ut Episcopi Tyri, cum titulo Hieromartyris, acceperunt Moschi in suis apud nos Synaxariis Mss. Hinc ad V Iunii Genebrardus in suo Kalendario Græco, Dorotheus, inquit, Tyri Episcopus Martyr: & Molanus, in secunda & tertia editione Auctarii ad Usuardum, [variisque Latinis.] Die quinta sancti Hieromartyris Dorothei, Episcopi Tyri. Galesinius in Martyrologio, Tyri, inquit, S. Dorothei Episcopi & Martyris, qui Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, pro religione Christiana sæpe multipliciter excruciatus, demum ingravescente ætate martyrio coronatur. Ecce, ut apud omnes ubique incunctanter, ac velut certißimo, Sanctus dicitur Episcopus Tyri: qui, ut Episcopus, inscriptus est etiam Martyrologio Arabo-Ægyptiaco, nobis per Gratiam Simonium translato.

[5] [Alius ab eo Dorotheus, Presbyter Antiochenus], Baronius nihilominus, in Notis ad Martyrologii diem V Iunii, arbittatus de hoc Dorotheo agi ab Eusebio, lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 32, eum vult solum fuisse Presbyterum Tyri. Verba Eusebii, Latine reddita, sunt ista: Dorotheum, virum doctissimum, Antiochenæ tunc Ecclesiæ Presbyterum, cognovimus; qui cum studiosissimus esset sacrarum Scripturarum, Hebraicam quoque linguam addidicit, adeo ut ipsos etiam Hebraicos codices peritissime legeret. Erat hic ingenio admodum liberali, & humanioribus disciplinis apprime eruditus, ceterum ab ipso matris utero eunuchus. Unde & Imperator, tamquam miraculo obstupefactus, eum in familiaritatem suam adscivit, & tinctoriæ officinæ, quæ est apud Tyrum, Procuratorem constituit. Hunc nos, sacras Scripturas in Ecclesia non inscite exponentem, audivimus. Hæc Eusebius: quæ etiam expreßit Nicephorus lib. 6 cap. 35 dicens, eumdem Tyri tingendæ purpuræ præfuisse. [& ab utroque S. Dorotheus cubicularius Diocletiani.] Iam conferantur Acta utriusque, & (nisi fallor) plane diversa invenientur. Hic, Antiochenus Presbyter fuit; Sanctus iste, Tyri in Phœnicia Episcopus habetur. Hic, ad linguam Græcam adjunxit Hebraicam; iste, Latinam. Hic, ante sacros Ordines Diocletiano Imperatori gratus, ab eodem ad Præfecturam purpurariam promotus est; iste, pluribus sub Diocletiano exantlatis malis, exilium & tormenta perpessus. Hic nusquam appellatur Sanctus; appellatur iste. Hic denique videtur in Ecclesia Antiochena, cui ministrabat, obiisse; iste Odyssopoli in Thracia passus est. Ab utroque etiam diversus est S. Dorotheus cubicularius Diocletiani, & cum S.Gorgonio martyrium passus, cujus meminit Eusebius lib. 8 cap. 1 & 6, & coluntur ambo IX Septembris.

§. II. Tyri Episcopatus, S. Dorotheo Martyri assertus.

[6] [Fuerunt Episc. Tyrii] Baronius in præcitatis ad V diem Iunii Notis, conatur ostendere, S. Dorotheum non potuisse administrasse Episcopatum Tyrensem, quod alii ibidem sederint Episcopi. Inter hos primus habetur Methodius, de quo non minor occurrit difficultas, quam explicamus infra ad diem XX Iunii, quando colitur S. Methodius Martyr, Episcopus Pataræ: ab hoc autem diversus nobis videtur S. Methodius Episcopus Olympi, [S. Methodius,] sub illo titulo solum notus Socrati & Maximo, ut ibidem diximus; sed ob persecutionem videtur inde pulsus fugisse, atque Episcopatum Tyrium administrasse; verum cum nec ibi posset consistere, disceßisse in Græciam, ibique in urbe Eubœæ Chalcida Martyrobiisse: hoc vero admittimus sub Diocletiano contigisse. Deinde sub eodem Diocletiano, ut constat ex Theophane, [tum S. Dorotheus,] S.Dorotheus Episcopus Tyri, pluribus malis exantlatis, exilium etiam & tormenta perpessus, successorem habuit Paulinum intrusum; cui Eusebius librum decimum Historiæ Ecclesiasticæ dicavit, [dein Paulinus Arianus,] uti & onomasticon locorum sacræ Scripturæ a Bonfrerio editum; eumque secum Arianum libro 1 contra Marcellum Ancyranum, sub initium capitis quarti, laudat his verbis: Invehitur, scilicet Marcellus, in Paulinum, virum Dei ac prorsus beatissimum, qui Presbyteri quidem dignitate exornatus est Antiochiæ; Episcopatum autem Tyri tanta cum laude administravit, ut Antiochensis Ecclesia eum sibi tamquam proprium bonum vindicaverit. Ita ibi, si Græca bene explicentur. Confirmat idem Philostorgius, lib. 3 Historiæ suæ Ecclesiasticæ cap. 15, asserens, Aëtium fuisse auditorem Paulini, qui ex Episcopatu Tyri ad Sedem Antiochenam translatus fuerat … & post sextum mensem sui Episcopatus mortuus, & Eulalius in ejus locum substitutus, cum quinque aliis successoribus a Nicephoro nominatis, Arianus etiam ipse. Suidas in verbo Ἀέτιος, asserit, hunc accessisse Paulino, recens Tyro Antiochiam profecto. Et Theodorus Mopsesthenus, apud Nicetam Choniatem, editum lib. 5 Thesauri Orthodoxæ fidei, cap. 7, asserit, Paulinum Tyri Episcopum, [tempore Concilii Nicæni.] cum Eusebio aliisque septem in Synodo Nicæna noluisse Synodi decreta sub initium admittere, sed postea finxisse se cum Catholicis sentire. Interim S. Dorotheus, ab exilio reversus, [& iterum S. Dorotheus.] interfuit Synodo Nicænæ, & dein propriæ restitutus Ecclesiæ videtur præbuisse occasionem, ut Paulinus ab Antiochenis advocaretur, ibidemque post depositionem S. Eustathii orthodoxi Episcopi assumeretur.

[7] Objicitur in Notis Martyrologii, Zenonem Episcopum Tyri interfuisse subscripsisseque Nicæno Concilio, eumque longæva ætate pervenisse usque ad tempora Theodosii, præsentemque fuisse Concilio œcumenico Constantinopolitano, ut apparet ex subscriptione Episcoporum. Verum, quod ad Concilium Nicænum spectat, præfatur Binius, propria locorum personarumque nomina erroribus exposita; ast, cum passim extent, omitti non posse: Surius quoque & alii censent, condonandum collectori si errores commissi, nullius enim illorum cum altero convenientia fuit: & apud Seldenum, in Notis ad fragmentum historiæ Eutychii Patriarchæ Alexandrini, Londini anno 1642 excusum, alii atque alii Episcopi recensentur, ut nullum inde poßit contrarium nobis formari argumentum: maxime quia collector ille Latinus ex Phœnicia solum decem Episcopos profert, licet viginti octo Sedes Episcopales in illa provincia numerentur. Præterea, si Zeno fuisset in Nicæna Synodo, alius ab eo apud Labbe in Indice censeri deberet Zeno Tyrensis in Concilio Romano ad annum CCCLXIX, & in Constantinopolitano ad annum CCCLXXXI. Arbitramur ergo, cum universa Ecclesia Orientali, debere S. Dorotheum appellari Episcopum Tyrium; qui tempore Iuliani Apostatæ iterum fugerit Odyssopolim, & anno ejus secundo, Christi CCCLXII, martyrio fuerit coronatus: cui tunc, aut post aliquot annos, successerit Zeno, perperam a Concilio Romano & Constantinopolitano ad Nicænum translatus.

[8] Palæstra ultima martyrii appellatur supra Odyssopolis, in Menologio Basilii Imperatoris Thracia. Antiquißimus apud Græcos geographus Scylax, [Palæstra Odyssopolis sive Odessus.] in suo Periplo agens de Thracia, Ad Pontum, inquit, urbes Græcæ in Thracia hæ sunt, Apollonia, Mesembria Odesopolis, Græce Ὀδησόπολις, Callatis, & Ister fluvius. Pomponius Mela, lib. 2 cap. 2, Thraciam describens, Est portus, inquit, Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Mesembria, Anchialos; & intimo in sinu, ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit magno, Apollonia. Plinius lib. 4 cap. 11, quod est de Thracia, In ora, inquit, a Dionysopoli est Odessus Milesiorum, flumen Pamisus. Ita etiam a Strabone lib. 7, Odessus appellatur Colonia Milesiorum. Ptolomæo lib. 3 cap. 20, Odyssus appellatur, & Mysiæ inferiori in confiniis Thraciæ adscribitur. Ejusdem meminit Ovidius lib. 1 Tristium Eleg. 9

Inde Mesembriacos portus, & Odesson, & Arcos
      Pretereat, dictas nomine, Bacche, tuo.

Ibi ergo, ut passum, sic & sepultum, & præcipue cultum fuisse credimus Dorotheum; ideoque Constantinopolitanis Ephemeridibus, unicum fere Sanctum solitis dietim commemorare, insertum, præ aliis hoc hexametro

Πέμπτῃ Δωροθέοιο δέμας πλήγαισι δαμάσθη.

Dorothei quinta subiguntur membra flagellis.

Huic versui consonat Distichon Chiffletiani Synaxarii, quod Elogio præmittitur:

Δωρόθεος, Κᾂν φραγέλλομαι, λέγει.
Λείπουσι πολλὰ πρὸς τοῦ Χριστού μου πάθη.

Quamvis flagellis cædar, inquit Dorotheus;
Christi inter & meam multum interest passionem.

§. III. De Synopsi Apostolorum ac Discipulorum Christi, Episcoporumque Byzantinorum, S. Dorotheo adscripta.

[9] Nonnulla restant dicenda de S. Dorothei doctrina, deque linguæ Græcæ pariter & Latinæ peritia, [Aliqua utiliter ab eo scripta.] quam elogia indicant; & secundum quam a Theophane & Anastasio dicitur de Byzantii & aliorum locorum Episcopis disseruisse; & in Ms. Synaxario, reliquisse diversa scripta Ecclesiastica, & historias Latinis & Græcis litteris exaratas: in Menologio autem Basilii Imperatoris, multa non mediocris utilitatis scripta dimisisse. Verum quia illa scripta non extant, nihil de illis dicere possum, nisi quod S. Nicephorus, Constantinopoleos Archiepiscopus, suam Chronographiam de Episcopis primis Byzantii & aliorum locorum inde desumpserit, ac deinde ex aliis ad sua usque tempora suppleverit, idemque nonnulli alii fecerint. Postea sub ejusdem Dorothei nomine edita est quædam Synopsis de Prophetis, Apostolis, & LXXII Christi discipulis; quam variis fabulis confertam jam pridem Baronius, [Synopsis illi perperam adscripta,] Possevinus, Bellarminus, Rainaudus, Labbeus, aliique obelo nigro fixerunt, quod & nos insinuavimus ad Vitam B. Alberti Patriarchæ Hierosolymitani num. 139, & ad Synaxarium mensis Aprilis post hujus tomum primum Græce editum die XI, ubi de SS. Aristarcho, Puda & Trophino Martyribus, & inter septuaginta Christi discipulos habitis, agitur; diciturq; cum Romæ esset, aut, Romæ natus, Dorotheus, ἐν Ῥώμῃ γεγονὼς, Latino sermone de his Sanctis, & reliquis Apostolis ac sacris Prophetis gesta scripsisse. Sed hic, quem Romanum Abbatem vacare quis posset, a S. Dorotheo Episcopo Tyrio & Martyre, in eodem Menologio Basilii Imperatoris supra relato, [est Abbatis Romani:] plane alius fuit. Baronius in Notis ad hunc v Iunii asserit, se in bibliotheca Vaticana eumdem Dorotheum (scilicet Auctorem Synopseos) Abbatem inscriptum invenisse, nec illud ignorasse Petrum in Catalogo, qui dum eum allegat, Abbatem appellat. Ioannes Maria Brasichellensis, sacri Palatii Apostolici Magister, in Indice librorum expurgandorum pag. 230, censet, multa inesse huic libello, quæ fide historica vacillant, indigna prorsus antiquo illo Sancto Martyre Dorotheo: quæque passim erroris arguuntur ab his, qui puritatem historiæ ex antiquis historiis eruunt. Hæc ille, qui, uti & alii, profert varia inepta & absona Synopsi illi inserta; per quæ fit, ut plurima, forsan bona & vera, talia haberi nequeant, nisi aliunde confirmentur.

[10] Hactenus Henschenius; prudenter non ausus laudare ejus scripta, de Byzantii aliorumque locorum Episcopis; quæ nuperrime Ianningus noster in Commentario de S. Metrophane, die præcedenti, [uti & series Episcoporum CP.] commonstravit nullius fidei esse, idque ex ipsis ejus scriptis, magis integre nuper editis ab eruditißimo Cangio post Chronicon (ut ipse censet appellandum) Paschale, antea dictum Alexandrinum: ubi idem Cangius in Notis ad pag. 212 explicat quodnam fuerit, in iis quæ Byzantium spectant conscribendis, auctoris consilium, quamque mala fides. In eis enim, inquit, omnia fere asystata, verisque falsa admista sunt, ubi nusquam sibi constat, anachronismorum quibus scatet nulla habita ratione; ut, cum Diocletiano & Licinio tyrannis succeßisse dicuntur Carus & Carinus, [anachronismis & asystatis scatens,] & quod S. Adrianus Martyr, maritus Nataliæ, fingatur Probi Imperatoris filius fuisse, passus sub Maximino, aliaque similia. Quin etiam auctoris nomen fictitium est, inquit Cangius, quod facile ei assentior; non item, quod Dorotheus ille Tyri Martyr, qui prætitulatur, numquam in rerum natura fuit: fuisse enim, verosimile saltem facit Henschenius. Quod autem ista, quæ ipsius nomine circumferuntur, Romæ non scripserit quiscumque Dorotheus, uti præfertur, ex eo statuit Cangius, quod censeat conficta ab otiosis & malæ fidei Græculis, qui Romæ Veteris primatum iniquo ferentes animo, Novæ prærogativam quavis ratione asserere semper sunt annixi.

[11] Atque id sane consilii, inquit Cangius, satis aperit ille a quo confictus est, quique suam ætatem prodit, hyperbolimæus ille Dorotheus; dum, [eoque conficta, ut Byzantinus Episcopatus prior Romano institutus credatur:] post recensitos LXX Christi discipulos (ea qua ad XXX Iunii ostendemus fingendi præfidentia) Byantiis, longe antequam Romanis Christianam fidem fuisse prædicatam contendit, indeque Constantinopolitano Episcopo primas partes deberi conficit; captata exinde occasione Byzantiorum Episcoporum, ab eorum primo Stachy ad Metrophanem usque Catalogum contexendi, aut forte etiam confingendi. Qui quidem Catalogus, licet futilis prorsus, ut diximus, auctoris sit; apud Græculos tanta invaluit auctoritate, ut pro vero habitus sit ac genuino: adeo ut Nicephorus ipse Constantinopolitanus Patriarcha ipsum in suam Chronologiam eadem omnino serie retulerit. [contra sinceriorum Græcorum sententiam] Byzantii quippe Episcoporum Catalogum ab ipso S. Andrea repetit, vel certe a Stachy, quem ab eo factum Episcopum ait; eique successorum continuam seriem affingit; contra quam fidei paulo sincerioris Georgius Cedrenus in Severo p. 256, & Symeon Logotheta in Chronico Ms. ubi, illo impeperante, primum constitutum Episcopum Philadelphum (cujus Dorotheus iste non meminit) & annos III præfuisse scribunt, cum ante Ecclesiæ isti octennium præfuisset quidam Presbyter. Huic successorem Eugenium sub Gordiano adscribunt, ac annos XXV sedisse volunt. Tertium nescio an illi prodiderint. Certe Metrophanem, quartum Byzantii Episcopum creatum, anno IX Constantini Magni, ait idem Cedrenus, quod in annum VI rejicit Theophanes, [receptus a posteris:] in VIII vero scriptor Chronici Paschalis; a quo ipse Metrophanes primus Byzantii Episcopus nominatur; ut Alexander, ejus successor, secundus, sub annum XVIII ejusdem Augusti, quasi ante Metrophanem nulli antea Episcopi Byzantii fuerint; nisi hæc intelligenda sint, ex quo urbs a Constantino fuit restaurata. Hanc a Pseudo-Dorotheo confictam Byzantinorum Episcoporum seriem non modo amplexus est Nicephorus, sed & Auctor Catalogi eorumdem editus a Leunclavio; & nescio quis Georgius Monachus, alius ab eo quem Hamartolum vocant, qui Chronicon contexuit ab Adamo usque ad Alexium Comnenum, exscriptis ad verbum aliis scriptoribus, cujus partem aliquam edidit Combefisius, inter Byzantinæ historiæ scriptores post Theophanem, licet in hisce nihil prorsus novi scribat.

[12] Collega noster Ianningus præfatus, in hujus diei Corollarium, præter Sanctum Tyri Episcopum, ab eoque distinctum Antiochiæ Presbyterum, [alii tres Sancti Dorothei.] & Pseudo-Dorotheum Synopseos auctorem, tres alios ejusdem nominis Sanctos Dorotheos reperit; Thebanum unum, Archimandritam alterum, tertium Juniorem cognominatos; ubi quæ singulorum acta, tempora, & sedes spectant, accurate digesta inveniet Lector: quod hic sufficit indicasse.

DE SANCTIS CONFESSORIBUS,
IAVINO ET HERACLIO,
Ex vetusto Martyrologio Ms. Archimonasterii Casinensis.

[Commentarius]

Javinus, Confessor (S.)
Heraclius, Confessor(S.)

G. H.

Descripsimus anno MDCLXI, in illustri Bibliotheca Casinensis monasterii, antiquum Martyrologium, charactere Longobardico exaratum, in quo ad Nonas Iunii ista leguntur: Natale S. Bonifacii Martyris, & Sanctorum Confessorum Javini & Heraclii. Colitur ad hunc V Iunii in pluribus Martyrologiis relatus, S. Bonifacius Martyr Tarsi in Cilicia: cujus Acta, secuti Martyrologium Romanum, dedimus XIV Maji. At qui adduntur Sancti Confessores Javinus & Heraclius, ut simul conjuncti, nobis hactenus quidem ignoti sunt, fuerunt tamen ob antiquitatem dicti Martyrologii hoc loco referendi, sub titulo Confessorum; ita forsitan, appellati, quod alicubi in Campania exules obierint, cultumque obtinuerint: quem si quis adhuc vigere noverit, ac plura potuerit indagare, eum rogamus ut suggerere pro Supplemento dignetur.

DE SANCTIS CONFESSORIBUS AFRIS,
IUSTO ET CLEMENTE,
VOLATERRARUM IN HETRURIA PATRONIS.

SEC. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Acta, ætas, cultus, & miracula Sanctorum.

Justus, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr (S.)
Clemens, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr(S.)

AUCTORE D. P.

Quamquam Volaterranæ civitatis studium, in colligendis ad hujus operis instructionem notitiis, spectantibus Acta vel Reliquias Sanctorum suorum Patronorum, [Volaterranis optime de hoc opere meritis,] jure meritißimo commendaverit Bollandus noster, ad diem III Februarii, agens de S. Candido Romano Martyre, Volaterras translato: illum tamen prolixissimum Commentarium, quo etiam in Martio, Aprili, Majo usi sæpe, sæpius etiam in sequentibus mensibus usuri sumus, hoc loco totum verbotenus dandum non promisisset, credo, si prævidisset, in quantam molem excrescere deberet Opus, a se inchoatum, per alia magis necessaria, nec alibi locum habitura Acta. Itaque cum bona Volaterranorum venia, satis eorum studio facturos nos credimus, si in compendium contraxerimus rem totam; & de unoquoque ibi memorato Sancto proprio acturi loco ac die, [gratius futurum credimus, si prætermittamus Acta,] de Sanctis Justo & Clemente, ea solum demus integra, quæ de eorum cultu atque Reliquiis scire magis attinet; quæ autem de anno adventus eorum in Italiam, ex hujus superiorisque seculi scriptoribus, inter manus nostras versantibus, prolixius disputant, more ac stylo nostro percurramus succinctius, antiquioribus solis inhærentes. Vetera eorumdem Sanctorum Acta (si tamen vetera dici poßint, pluribus post mortem Sanctorum seculis, paucioribus autem ante ætatem nostram scripta) vetera, inquam Acta, nusquam illi allegant, vel quia Volaterris amplius non habentur, vel (quod crediderim potius) quia illa nec probabant ipsi, neque nobis probanda esse credebant. Hoc supposito, majorem nos credimus apud eos gratiam inituros, illa prætermittendo, quæ Annotationibus, alias necessario addendis, censurari magis quam illustrari viderentur. Quoniam tamen fons sunt eorum omnium, quæ alii postea conati sunt emendatiora dare, strictim saltem indicandum hic est, quæ illa & unde descripta nobis sint.

[2] Breviora ac vulgatiora exhibuerunt nobis Codices Mss. in Vaticana Vallicellanaq; bibliotheca Romæ, & in Camaldulensi monasterio reperti: quorum in Vallicellano hoc est principium, [quorum primus Auctor Bliderannus,] ab aliis nonnihil diversum magisque concinnum. Multi gesta Sanctorum, vitam, vel actus lucido stylo & dulci composuerunt modulatione, quos si imitari qualitatis prudentia nequimus, fidei tamen unius stabilitate constamus. Inter multos istos censetur verosimiliter Bliderannus, cujus Tractatum de Vita SS. Justi & Clementis, pro Decimo tertio Kalendarum Maji, verbosiorem quidem, sed a nitore styli modulationisque dulcedine nequaquam commendandum, Ad honorem sanctæ & individuæ Trinitatis (verba initialia hæc sunt) inchoatum, invenimus descripsimusque ex illo veteri Legendario Basilicæ Lateranensis, unde ad diem III hujus quoque mensis dedimus Vitam S. Davini. Auctor ille, post laudatum zelum utriusque Sancti Apostolicum, narratumque adventum ex Africa Volaterras: Non est silendum, inquit, quod illo tempore a viris Christianis audivimus, quod isti Sancti Justus & Clemens operati sunt: & ego equidem Bliderannus, Spiritu sancto revelante, [pene coævum Sanctis se fingens,] cognovi quæ Dominus operatus est per Sanctos suos: & quæ vera & probabilia sunt, propria manu conscripsi; quidque de vita & actibus venerabilium Sanctorum perspicue cognovi, diligenter & satis dilucide narrare curavi.

[3] Hæc verba quanto majorem fidem facerent Actis secundum se considerata, si auctoris fere coævi forent, aut divina revelatione edocti (quod utrumque prætendunt) tanto minorem reddunt, [longe iis posterior esse probatur,] collata cum sequentibus, ubi pagana gens Wandalorum dicitur duobus annis obsedisse Antoniam civitatem, quæ Vulturnensis vocatur, a quodam duce Vulturno possessa, sicut Antonia prius ab Antonio Consule condita; vel, ut quidam volunt Antonia, quasi Ante omnia, eo quod ante omnes urbes Tusciæ dicitur esse fundata. Pluribus opus non est, ut seculi XI aut XII scriptorem agnoscas, more sui ævi ludentem in nominibus, & toti antiquitati ignotas origines ex imperiti vulgi fabellis assumentem. Volaterrarum nomen ipsa urbe Romana antiquius, [& prorsus asystata composuisse.] vulgus in Volterras contraxit, Volturnam nemo veterum dixisse invenitur, multo etiam minus Antoniam, aut olim, aut tempore incursionis Wandalorum in Italiam: quam illi ante seculum V numquam attigerunt, nedum tempore Constantis Imperatoris filii magni Constantini, quo adversus Arianam perfidiam certare Sanctos cœpisse zelumque exerere, antea Auctor dixerat. Tolerabilius aliquid commentus Augustinus Fortunius, parte 2 Hist. Camald. lib. 2 cap. 5, urbem ab Ungarorum exercitu vastatam, ab Otthone I reædificatam ait, a quo Ottonia, & corrupto vocabulo Antonia, vocitata est. Sed & hoc gratuito fingi docet mox ab eo productum, infraque a nobis producendum instrumentum Guidonis, qui eidem subscribit, ut Sancte Volaterranensis, non Ottonianæ vel Antonianæ, Ecclesiæ Episcopus. Invaluisse tamen ejusmodi fabulam seculo XII, apparet ex num. 11 Miraculorum.

[4] Scipio Ammiratus Iunior, in Additamentis ad seriem Fæsulanorum, Volaterranorum, & Aretinorum Episcoporum, collectam ab ejusdem nominis Seniore, ait, quod dicatur Raphael Volaterranus, anno MDXIX, composuisse Lectiones de SS. Justo & Clemente: [Non sunt a Volaterrano scriptæ Lectiones,] quibus Lectionibus, Romæ approbatis, tunc utebatur, & forte etiamnum, utitur Volaterrana Ecclesia. Verum nemo mihi persuaserit Raphaelem, virum doctum (quod ejus XXXVIII libri Commentariorum Urbanorum abunde probant) eas si componere jussus esset, sic incepturum fuisse; Imperante in Oriente Christianissimo Principe Justiniano, Gotthis autem Totila duce Romam tenentibus, anno salutis vigesimo supra quingentesimum. Nimis enormis est ea hallucinatio, cum Justinianum imperare primum cœperit anno DXXVII, & Totilas regnare DXLI. Longe aliter ille (si typographicum mendum corrigas quo III irrepsit loco M, significante Magnum) longe aliter, [qui Sanctos non dixisset, sub Justiniano,] inquam tempora definivit Raphael lib. 5 pag. 51, ubi Wandalos (quorum insectatione pulsi ex Africa Sancti dicuntur) ad Populoniam applicuisse affirmat, indeque Volaterras excurrisse, Leone M. imperante, id est intra annum CCCCLVII & LXXIV. Nec vero aliter poterat is, qui duos Procopii cæsariensis de bello Wandalico libros ex Græco verterat in Latinum; adeoque non poterat non respicere ad illa tempora, quibus didicerat Africanam Ecclesiam, [sed sub Leone M. in Italiam venisse,] capta anno CCCCXXXIX Carthagine, durißimum Wandalorum Regum Arianorum jugum subiisse; quorum primus Geinsericus (uti scribit Victor Uticensis vel Vitensis) nequaquam cunctatus est, ut Episcopos atque Laicos nobiles, de suis Ecclesiis & Sedibus, nudos penitus effugaret; quod si optione proposita exire tardarent, servi perpetui remanerent. Poterat autem ad illa tempora eo facilius respicere Volaterranus, [Volaterras a Wandalis defendisse:] quo distinctius apud Procopium legerat, quod idem Geinsericus, a morte Valentiniani, id est ab anno CCCCLV, in Siciliam atque Italiam quotannis vere novo se invehebat, urbibus partim in servitutem missis, partim solo æquatis, omnia rapiens, ac regiones non modo pecuniis verum etiam incolis exhauriens, quamdiu vixit, id est usque ad annum CCCCLXXVI; quod ita postea factum a successoribus, satis in Africa occupatis, non legimus.

[5] [Non venerunt illi cum S. Regulo sec. 6] Cum ergo antiqua traditio, ab Actorum auctoribus expressa, teneat ex Africa advenisse Sanctos, post varia cum Arianis certamina; & Volaterras, obsessas a Wandalis, suo vel consilio vel auxilio liberasse; etsi postea pluries Wandalica recruduit persecutio, plurimosque Catholicos, præsertim Episcopos ad exilium seu voluntarium seu coactum compulerit; vix aliud tamen tempus invenias aptius, quo floruerint Sancti, quam tempora persequentis in Africa Ecclesiam, & in Italia urbes vastantis Geinserici, quibus prædicta contigerint. Nam quod eos cum S. Regulo, sub Totila deinde passo, venisse dicant Lectiones; id neque ex Sancti illius Vita confirmatur, quam I Septembris illustrabimus, neque ex iis quæ habemus Sanctorum nostrorum Actis. Novum ergo istud commentum est, nec duobus antiquius seculis.

[6] Idem dixerim de eo, quo in iisdem Lectionibus traduntur, ambo fuisse Presbyteri; [verosimiliter nec Presbyteri fuerunt, sed laici,] ac Justus quidem etiam Episcopus, ad Volaterranorum postulationem consecratus: cum antiquior traditio, a Blider anno litteris consignata, habeat, quod laicaliter sint conversati … honestis moribus Sacerdotes Domini imitantes. Alia quoque Acta nec minimum quidem ullius sacri Ordinis vestigium habent: qui autem profertur, ut antiquissimus Hymnus, quo dicitur, Justus hinc Præsul civibus electus, hoc ipso quod Blider anno contradicit, auctori non antiquißimo, suam non magnam antiquitatem ostendit. Sed neque cum vita eremitica, quam post urbem liberatam duxisse Sancti traduntur, iis in quibus deinde sepulti sunt locis, bene conveniunt Ordines sacri, in quibus populo ministrare debuissent potius, quam sibi vivere. Fuerint illi quidem sacrarum litterarum non inexpertes, [litterarum tamen sacrarum periti.] si vere (ut Acta habent) libros sanctæ Trinitatis composuerunt, & ex Davidico carmine (ita potius quam Davidicum carmen legendum puto) per unumquemque titulum congruam sententiam inseruerunt. Habuit enim, ea ætate, Africa Laicos nobiles, non minus fortes in confitenda, ut ex Victore liquet, fide; quam eruditos in propugnanda; ut vel unus sufficienter probat Marius Mercator, quem tanti S. Augustinus fecit, quantum hujus ad illum responsa prolixa docent; quemque laicum inter Auditoriales Scholasticos floruisse, cum scriberet libros suos, horum editor Garnerius noster ostendit cap. 2. Præf. Gener. in ejus opera.

[7] De urbe Volaterrana, a SS. Justo & Clemente liberata, consentiunt omnes, panibus in hostes jactis id factum: sed varie res narratur; [Quædam eorum facta diversimode relata ex traditione.] aliis miracula precesque Sanctorum addentibus; veneno quibusdam, quo medicati panes fuerint, id adscribentibus; nonnullis caritati erga hostes famelicos & commeatu destitutos; aliis denique cum Blider anno, sagaci industriæ copiam simulanti: quomodo scilicet variari solent, quæ vel ex mutis dumtaxat picturis, vel oretenus per vulgi sermones tradita, litteris diu post commendantur. Piget in tanta sententiarum diversitate referre verba singulorum; satisque existimo, barbaris aut spem obtinendæ urbis ademptam humanitus, aut mentem mutatam fuisse divinitus. Sub simili varietate narrantur serpentes (metaphorice forsitan accipiendi) ex iis quæ habitare volebant Sancti antris fugati. His ergo omißis, transeo ad certiora distinctioraque, de initio & progressu venerationis defunctis exhibitæ ut Sanctis: nam Bliderannus de morte eorum nihil certi habet, [Modus ac tempus mortis incertum.] hoc solum post supra relata ait; quod Saxa montis inciderunt, ut in tempore obitus eorum corpora humana sepeliantur, quia in eodem loco ædificanda erat futura ecclesia. Breviora Acta sic scribunt: Hoc igitur modo locum sibi acceptum emundantes tenuerunt, in quo post aliquot manentes dies, cum sua corpora, sancto insinuante Spiritu, solvi cernerent, populis prædicaverunt… Facta ergo oratione, una hora unoque momento in Domino quiescentes, spiritum emiserunt: quod ut posterius additum, nolim pro certo teneri.

[8] [Sunt qui feria 2 Pentecostes & 5 Junii obiisse dicant:] Lectiones, Fama est, inquiunt, illum, scilicet Iustum, una cum fratre Clemente, eodem ferme tempore, quod nonis Junii fuit, migrasse ad Dominum. Commentarius initio a nobis laudatus asserit, antiquissima traditione haberi eos secunda die Pentecostes obiisse, quæ tunc in V Iunii, cadit, quando Pascha celebratur XVI Aprilis; quod Leone Magno Imperante, bis tantum contigit, videlicet anno CCCCLXI & LXXI. Verum quomodo antiquißima ea esse traditio credetur, quæ nulladum erat cum scriberet Bliderannus, Vitamque Sanctorum prætitularet, ut legendam in ecclesia XIII Kalendarum Maji, [sed cum prius soliti essent coli 19 Aprilis, idque ob translationem factam an. 1030] sive XIX Aprilis, tamquam in eorum festo? Malim igitur tenere, quod dicunt Lectiones, de die exitus utriusque nullam certam cognitionem extare, ac ne verosimilis quidem conjecturæ fundamentum. Cum autem ex Augustino Fortunio infra allegando discam, anno MXXX restauratam S. Justi ecclesiam fuisse ab Episcopo Gunfredo, diesque XIX Aprilis eo anno ceciderit in Dominicam III post Pascha; suspicari possum ea Dominica consecratam novam ecclesiam fuisse, illato in ipsam corpore S. Justi.

[9] [instauratur cum altari an. 1419 cultus] Sicut ergo diei XIX Aprilis alia quærenda est ratio, quam quod in ea obierint Sancti; ita quod mutatus dies sit, potiorque cultus ad secundam feriam Pentecostalem translatus, & in Kalendariis affixus huic V Iunii, alteri alicui occasioni tribuerim, quæ litteris non inveniatur signata. Etenim Augustinus Fortunius, in mox laudanda Camaldulensi historiæ par. 2, lib. 2, cap. 8, narrat, quomodo anno MCCCLXV instaurata ecclesia S. Clementis, facta est inventio multorum sanctorum corporum, quæ Justus Abbas in altari S. Sebastiani solenni pompa recondidit… & Justus III, ex Priore S. Marci Abbas… anno MCCCCXC altare S. Justi picturis Andreæ Grillandarii decoravit.

[10] Ut ut ista se habuerunt, constat suus cultus utrique tam Feriæ quam Diei, quomodocumque illæ vel conjungantur vel disjungantur: [isque celeberrimus usq; hodie,] sic enim ea de re Volaterrani in prælaudato Commentario scribunt: Secunda dies post Pentecosten, ab universo civitatis populo, solennis, festiva, & peculiaris habetur & colitur. Imo, etiamsi sancta universalis Ecclesia prædictis diebus celebret Spiritus Sancti solennitatem, Ecclesia tamen Volaterrana partim Pentecostes, partim Confessorum prædictorum olim peragebat Officium, quod etiam cum Octava celebratur a Clero, ut notatum est in Ritibus S. Ugonis. Fuit hic ab anno MCLXXIV ad LXXXIV Episcopus Volaterranus, [tam 2 Pentecostes quam 5 Junii,] cumque adhuc esset ejusdem Ecclesiæ Archipresbyter Ritus edidit, quibus ad meliorem formam redegit divinum Officium, per totam diœcesim, qui liber Ms. servatur in Archivio Episcopali: ipse vero colitur VIII Septembris. Nunc quoque prima & secunda Pentecostes die, magna solennitate animorumque lætitia, Clerus & Magistratus omnes universæ urbis, populo comitante, Justi & Clementis templum adeunt; ibique toto assistente Senatu, Vesperas & Missam solenniter canunt. Eorumdem festum etiam Nonis Junii, ut principalium Patronorum, sub ritu duplici primæ classis & cum Octava celebratur, ac per totam diœcesim ex præcepto colitur. Eorumdem imagines ad Sanctorum templum lustratione frequenti deferuntur. [& Dom. 2 Sept.] Innumera fere miracula hi Sancti Deo auctore peregerunt, quorum nonnulla a Domno Augustino, in seorsim edita dictorum Sanctorum Vita, describuntur.

[11] Hactenus illi, qui rursum post Miracula allegandi in Appendice 2 testabuntur, [S. Clemens etiam 8 relatus,] quod ipsorum Sanctorum templum Dominica II Septembris ab universo populo visatur, in memoriam beneficii istic relati. Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, de utroque ad hunc diem agit: sed in Catalogo generali eorum qui in Romano Martyrologio non sunt, diem quidem V relinquit Justo, diem vero VIII aßignat Clementi: allegatis Tabulis Ecclesiæ Volaterranæ; sed quarum nulla invenitur in Commentario prædicto mentio; adeo ut peculiaris ille S. Clementis cultus valde dubius sit nobis, [qui potius 1 Julii coleretur.] frequentes Ferrarii hoc in genere hallucinationes expertis, donec certius confirmetur ab ipsis Volaterranis; qui si nunc velint proprium Clementi diem dare, nullum justius eligere poterunt, quam Kalendas Julii, quibus ejus corpus anno MDCXXVIII solennißime, ut infra dicetur, translatum fuit. Insuper invenitur in Ms. Martyrologio Florentino apud Senatorem Strozzium XVI Maji, quod Sancti, Justus Episcopus, & Clemens, fratres, Volaterræ vitam sanctam perfecto termino concluserunt: nec apparent quæ hujus tali die cultus causa esse poßit.

[12] Domnus Augustinus Florentinus, qui deinde seipsum resumpto gentili cognomine etiam Fortunium dixit, profeßione Camaldulensis Monachus, [Dantur miracula ex Ms. veteri edita ab August. Florentino.] anno MDLXVIII Sanctorum prædictorum Vitam luculentiori stylo extensam edidit; ex qua tamen nihil huc traducere possemus, nisi reperisset ipsorum Miracula, circa annum MCXL scripta, uti apparet ex num. 18, ubi narratur res gesta tempore paulo ante præterito, cui intervenit nominatus num. 19 Crescentius Episcopus Volaterranus, qui ecclesiam istam rexit ab an. MCXXX usque ad MCXXXIX: scripta sunt autem stylo longe cultiori & clariori, quam quo usus Bliderannus, & Blideranni, compendiator dicam, an interpollator? nam verbis strictior, rebus amplior & subinde diversus apparet. Ea miracula (quando descripta a duobus illis Acta dare non placet) hic recudimus, ut primum ac certum de his Sanctis monumentum. Sed quoniam Auctor aliquoties meminit Monachorum cœnobii SS. Justi & Clementis; convenit ut de ipsius monasterii origine præmittamus aliquid, primum ex Actorum utrorumque parte postrema; deinde ex historiæ Camaldulensis parte secunda, post primam anno MDLXXV editam, annis quatuor vulgata. Miraculis deinde ipsis, earumque Appendici ab Augustino additæ, subjungentur, quæ de S. Clementis corpore, requisito & invento atque translato, Volaterrani in suo Commentario suggerunt.

HISTORIA MONASTERII
Sanctorum Justi & Clementis,
Ex Veteribus Actis & Augustino Camaldulensi.

Justus, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr (S.)
Clemens, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Cum odorifera Sanctorum corpora quidam iter faciens jacentia cerneret; [Sanctorum corporibus, indicante dæmoniaco repertis,] & non continuo Christo daret honorem; subito dæmon eum invasit, & strangulatus currere per plateas civitatis cœpit, quasi populum signo commonens, ut illico eo venirent, ubi redolentia Sanctorum viderat corpora. Venientes ergo seniores civitatis, & cum magna veneratione accedentes, [scaturit fons miraculosus,] sacratissima corpora aromatibus condiderunt, atque eodem loco cum magno metu sepelierunt. Juxta quorum sepulcrum fontem invenerunt, miræ pulchritudinis laticem emanantem: ad quem fontem prius ille occurrit, qui suffocatus populo Sanctorum corpora indicaverat: & cum de aqua gustasset, statim sanus factus est; & populis retulit, qualiter ei acciderat. Quicumque autem populorum, si qua detinebantur infirmitate, ad beatissimorum Justi & Clementis occurrebant vestigia; & de aqua, Sacerdotum manibus propinata, cum gustarent, salvi fiebant. Hactenus Ms. Vallicellanum, & addito, quod hæc & alia multa signa usque hodie, beatis SS. Justi & Clementis meritis, [& multa signa fiunt:] operantur largiente D. N. Jesu Christo, terminantur consueta hujus cum Patre & Spiritu glorificatione. Ast in Vaticano & Camaldulensi interponuntur alia nonnulla, quæ ex contextu Blideranni (ubi tamen prædicta non leguntur) velut antiquiori placet dare verbotenus, simulque specimen ejus styli quo usus ille est, relata Sanctorum morte sic historiam prosequens.

[2] [duo; hæc irridentes, obrigescunt] Cum corpora Sanctorum revelata fuerunt, tot miraculis omnipotens Deus illa inclita fecit, quod nec verbis valet explicari nec litteris insigniri: id circo memorandum est, quid contigerit post hæc. Venerunt duo homines Mumno & Mamno ante monumentum Sanctorum, & deridebant eos coram illis qui aderant ibi … Talia autem agentes obstupuerunt, facti velut statuæ, non videntes, non audientes, non loquentes, nec moventes; sed vix graviter palpitantes, per manus alterius ducti sunt in domum suam. [pœnitentes sanantur:] Multis autem revolutis diebus, recordati sunt se male egisse, quod deluserint Sanctorum corpora; unde cito veniam petentes, votumque voventes & Dominum invocantes, commendaverunt se corporibus Sanctorum, statuentes orphanos & viduas ante monumentum Sanctorum, & erogaverunt eleemosynas multas. Meritis vero Sanctorum exauditæ sunt preces eorum: statim enim pristinam receperunt sanitatem. Tunc timorati fideles Christiani, audientes mirabilia quæ Dominus per Sanctos suos fecerat, venerunt & fecerunt tugurium supra corpora Sanctorum, & coopertorium ante ostium monumenti. Alii posuerunt cortinas, alii planetas, nonnulli pallia, alii calices aureos & argenteos, ceteri scolaces & lampades, reliqui vero candelabra diu noctuque coram Domino lucentia. [atque alii ægri omnis generis:] Hoc audito crevit opinio Sanctorum per regiones multas. Tunc debiles, claudi, muti, surdi, paralytici, & cæci venerunt ad Sanctorum sepulcrum; simul etiam leprosi atque dæmoniaci; & accepta sanitate, meritis Sanctorum Justi & Clementis, incolumes redierunt. Interea Judex civitatis, nomine Alchis, dum vidit miracula, quæ Deus per merita Sanctorum ostenderat, construxit ecclesiam, ad laudem & honorem Dei, supra corpora Sanctorum Justi & Clementis. Quapropter Maurus Senensis Episcopus dedicavit eam. Maurum Augustinus ait fuisse Episcopum, & ecclesiam dedicasse circa finem Imperii Justiniani Magni: quod secutus Ughellus adscribit eumdem anno DLXV, &: Hic ille est, inquit, qui templa S. Petri ac S. Clementis Volaterris consecravit, vacante tum, forsitan per Longobardorum incursiones, Episcopatu illo, cujus ab anno DXIV ad DCXLVI nullus Episcopus Ammirato occurrit. [ecclesia desuper consecratur sec. 6, vel 7:] Verum cum Alachis sive Allhis nomen sit Longobardicum, non existimo ante gentis istius ab Arianismo ad fidem Catholicam conversionem, exindeque secutam ecclesiarum restaurationem, factas ejusmodi dedicationes: ideoque censeo, hujus Mauri Episcopatum differendum usque ad tempora Gregorii Magni, aut etiam usque ad seculum VII.

[3] Porro pro una quam Bliderannus notat ecclesia, duas habent Mss. Camaldulense & Vaticanum: sed hanc dissonantiam componens Augustinus, parte 2 Historiæ suæ lib. 2 cap. 5. Fuit autem, inquit, ædificium ab initio bimembre, adeo ut singulare sacellum cum ara, tam S. Justo quam S. Clementi, [eaque duplex,] in separata crypta sit erectum. Augustino consonant Volaterrani in Commentario suo; expresseque docent, quod tumuli erant alter ab altero separati: nam D. Justi capella & bustum, ad dexteram in Occasum vergebat; S. Clementis ara & tumba, altius a sinistra consistebat. Idem vero Augustinus, cœptum de origine monasterii (ut habet titulus Capitis præcitati) argumentum prosequens, Ibi, inquit, confluente populi multitudine, excitatus est pagus S. Justi, & propter loci angustiam, pagus similiter montis Bradonis. [cum pago S. Justi,] Insecuta deinde desolatione urbis Volaterrarum, quæ ab exercitu barbaro Ungarorum facta est, quos accivit in auxilium Americus seu Albericus Regulus Etruriæ, contra Berengarium primum, qui ipsum expellere volebat; sacratissimum quoque templum imminutum est. Sed reædificata postmodum urbe ab Othone primo Imperatore, … Episcopi quoque ex augusta stirpe præeminete cœperunt. Cumque anno salutis MXXX esset Episcopus Gunfredus, is nedum templum venerabile instaurare aggressus est, quo antiqua religio innovaretur, [ad quam sec. XI fundatur monasterium:] ad locum cum populo & Clero profectus: sed ut divinus cultus exaugeretur, cœnobium cum templo in monte Nibio cum Monachorum collegio instituit: locum Pastorali baculo designans, censumque ac prædia Monachis adjudicans, quotquot ad basilicam pertinuissent retroactis temporibus: confirmavitque Guido Episcopus successor, sicut ex Diplomate liquet, cujus apographum est hujusmodi.

[4] In nomine sancte & individuæ Trinitatis. Dum divinis cultibus vigilanter intenditur, ardentius propagantur; [huic Guido Episcopus,] unde fit, quod licet seculo ex necessitate videatur manere, quicumque hujusmodi est mente, tamen cælestibus propinquans contemplationis motibus, labentia cuncta supergreditur; &, secundum Paulum Apostolum, dissolvi cupit, & esse cum Christo multo melius. [Phil. 1. 23.] Quod nobis, qui Pastoris nomine apud homines censemur, imitandum est: & sic ea quæ exteriora sunt inoffenso pede agere oportet, quatenus mansuris & æternis bonis animo semper intenti, ad illam hereditatem pervenire mereamur, quandoque coronandi. Unde hic in Psalmo canitur, Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, hæc est hereditas Domini. [Ps. 126. 2] Quia electi cum labuntur in mortem carnis, tunc cælestem sortiuntur hereditatem. Hanc itaque hereditatis sententiam ego Guido, sanctæ Volaterranensis Ecclesiæ Episcopus licet immeritus, mente sedula revolvens, [intuitu cælestis præmii,] meique Præsulatus ordinem magni ponderis mole onustum perpendens; ut illam cælestis regni hereditatem divino adminiculante præsidio adipisci valeam, bonorum profectibus operum pro viribus incumbens; ad reparandos Ecclesiarum mihi commissarum honores mentis meæ intentionem studio religiosi operis toto conamine direxi. Cumque multis insisterem operibus, & secularibus curis pressus devotionem mentis probis operibus ad votum explere non possem; tandem divino succensus desiderio, ad sanctorum Confessorum monasterium, Justi videlicet & Clementis, prope prædictam urbem constructum, ordinationis novitate adhuc egenum, mentis intuitum reduxi. Hic namque locus, [& Sanctorum ibi quiescentium,] prædictorum Confessorum patrocinio luculentus, tanto est & salvandis animabus amabilior, quanto est a seculari tumultu remotior, & Sanctorum ibi quiescentium extat religionis honore coruscus. Quamvis enim præcipuorum veneratione Confessorum locus fuisset eximius; usque tamen ad nostri prædecessoris felicis memoriæ Gunfredi tempora incultus jacuit, & inordinatus permansit.

[5] Prælibatus igitur Antistes monasterium ibi fiere decrevit: [opus a decessore Gunfrido cœptum prosequens,] adhibitisque in eodem loco Fratribus, & venerabili Abbate constituto, qui usque ad nostra tempora Domino juvante perdurat, vitæ necessaria, in quantum valuit, studiose ministrare curavit: qui quousque vixit, prædiis aliisque muneribus novi monasterii paupertatem fovit. Et quoniam quæque fuerant necessaria, mortis meta interveniente, explere non valuit; mihi, qui successionis Cathedram in præfata Ecclesia tenere videor, sacri loci reparationem, atque augmentum, credo relictum fuisse a Domino. Non enim diffido, me participem fore tantæ remunerationis, si adjutorium impendere satago tam sacræ venerandæque ordinationi. Ergo in primis quæcumque Gunfredus felicis memoriæ Episcopus eidem prælibato monasterio concedit, [ab eo donata confirmat,] ego Guido Episcopus confirmo, nulla necessitate constrictus, nec alicujus muneris promissione vel donatione infectus; sed corde perfecto & animo volente, pro Dei amore speque remunerationis futuræ, nec non & pro animabus antecessorum seu etiam successorum meorum, Episcoporum videlicet istius Volaterrani Episcopii, nec non & pro anima Benedicti summi Pontificis & universalis Papæ, atque pro salute animæ Conradi serenissimi Imperatoris augustæ memoriæ senioris mei, nec non pro salute Henrici gloriosissimi Regis filii ejus, atque pro remedio animarum Imperatorum sive Regum istius Regni, atque pro salute & remedio animarum Ducum seu Marchionum Tusciæ, nec non pro animabus omnium illorum qui de suis rebus prælibato monasterio aliquod beneficium faciunt vel facturi sunt, concedo, confirmo, atque in perpetuum jungere exopto; eo videlicet ordine, ut si forsitan (quod absit) aut ego, [& immunitati loci sub anathemate cavet.] aut aliquis ex meis successoribus, vel aliqua persona ecclesiastica, sive secularis, quacumque occasione tollere voluerit aut imminuere aliquid ex his rebus, quæ præfatæ ecclesiæ fuere, vel que nominatus Antistes inibi contulit, vel quæ ego Domino juvante, per hanc confirmationis & donationis chartam, dare modo videor, vel daturus sum, cum Juda traditore in infernum partem habeant, & sint anathema maranatha, ut ejus verbis utamur, & alia quæ hic desunt. Actum anno MXXXIV. [anno 1034] Ego Guido sanctæ Volaterranensis Ecclesiæ Episcopus, quamvis immeritus, in hanc ordinationis chartam, a me libenter factam, subscribo.

[6] Capite deinde VI, Abbatum monasterii jam constituti seriem prosequens Augustinus; [Abbatum successio:] Defuncto, inquit, Raimberto primo Abbati, subrogatur Andreas, anno MLVIII: qui obtinuit ab Episcopo jugera quatuordecim terrarum in monte Nibio, & comparavit prædia in Ruciano. Post Andream præfuit Stephanus, cui Episcopus exemptionem Fodri concessit in toto monte pagoque S. Justi & Podii ad antiqua anno MCVI. Post Guilielmus, sub quo cœnobium sacræ Eremo copulatum est. [quorum ad Camaldulenses translatorum] Instituta autem inibi Camaldulensi colonia, administravit cœnobium Boninus, deinde Guido, deinde Azo; qui multum laboravit in requirendo thesauro templi sanctissimorum Confessorum qui propter tumultus bellicos amissus fuerat … Mortuo Azoni successit Guido, & ei Ugo, & ei Joannis humilis, qui anno MCXCI requirens corpus sacratissimum S. Clementis ad ejus cryptam, [Joannes an. 1191 transfert duarum Sanctarum corpora,] fossa humo marmoreum invenit lapidem, parieti in hærentem, ubi sanctarum Martyrum Actiniæ & Græcinianæ ibi sepultarum nomina præcipue legi poterant. Inventis igitur mox sacrosanctis corporibus & re divulgata, contulit se ad illas Pontifex Volaterranus cum omni clero & populo; easque in feretro elatas sursum ad basilicam cœnobii solenni processione transtulit, [alius ecclesiam restaurat an. 1365] atque sub ara maxima locavit XVI kal. Julii, quo die earum natalis celebratur decreto Innocentii Papæ III. Denique apud eumdem Augustinum Capite VIII hæc leguntur: Anno MCCCLXV instaurata ecclesia S. Clementis, facta est inventio multorum Sanctorum Corporum, quæ Justus Abbas in altare S. Sebastiani solenni pompa condidit … Justus Tertius, ex Priore S. Marci Abbas (fuit is post supra nominatum Justum quintus) Reliquias SS. Actiniæ & Græcinianæ recognovit anno MCCCCXC, [& altare ornat alius an. 1490.] & altare S. Justi picturis Andreæ Grillandarii decoravit.

MIRACULA
circa annum MCXL conscripta.
Ex editione Augustini Florentini Camaldulensis.

Justus, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr (S.)
Clemens, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr (S.)

BHL Number: 4611

EX AVG. FLOREN.

Cap. 32

[1] Nocte quapiam cum ipsius Monasterii a Fratres sese dormitum contulissent, fures sacrilegi, basilicam Justi & Clementis clanculum irrumpentes, calicem & Euangeliorum tabulas, argento auroque contextas, [Furati res sacras] cum sericis palliis inde surripuere. Qui, longius fugere cupientes, quibusdam Pisanis nautis sociati, Sanctorum potentiam transfretando vitare conabantur.

Nec mora continuo tolluntur fluctibus undæ.

Res mira, plenaque prodigii! Æquor, paulo ante quietissimum, fit statim tumidissimum, minatur naufragium, & de Sanctorum indignatur injuria. Flent miseri nautæ, & reliquorum facta requirunt, dicentes: Misericordissime Deus, salus in summas angustias adductorum, protector omnium in te sperantium, qui neminem vis perire; succurre miseris & infelicibus, neque nos submergi permittas. Heu, quid peccavimus? quare tam terribili, tamque gravi mortis discrimine cruciamur? Hæc, & his similia cum lacrymis replicantes, [easdē tempestate coacti restituunt:] viritim singulos perscrutati, direptores comperiunt. Erat enim in calice sic scriptum: Hic est calix Sanctorum Justi & Clementis; statimque mari quiescente, ad littus propere revertentes, sacrilegos illos cum sacrilegio ad Confessorum sanctuaria remittunt; ac Dominum in suis Sanctis laudantes, Dei magnalia passim enarrabant. Raptorum quoque barbæ abrasæ, ante Sanctorum limina, quasi memoria quædam tanti miraculi, super ramum diu pendentes arboreum, jam vetustate defecerunt.

Cap. 33

[2] Per idem tempus quidam Pisanorum remigantes, casu in Saracenorum devenere insidias. Cumque vi magna obsessi & mortis metu tenerentur, ac letale periculum instare conspicerent; Justi & Clementis memores, has humillime fundunt preces: Confessores almi, Juste & Clemens, subvenite nobis oppressis, succurrite naufragantibus. Respice Domine de sede sancta tua, cogita de nobis, & eripe nos, ad te unicum remedium confugientes. Exaudivit autem Dominus voces eorum. Jamque tribus diebus & noctibus totidem in hac afflictione constiterant; cum subito intempesta nocte, Justus gloriosus Dei Confessor gubernatori navis, Raynerio nomine, ter apparuit, dicens: Expergis cere fili, convoca sodales, in Dei nomine arma capite; Dominus enim pugnabit pro vobis. [e Saracenorum manibus liberantur nautæ Pisani,] Viriliter agite, & roboretur cor vestrum, qui speratis in Domino. Tunc navarchus, ceteris excitatis & corroboratis, manu armata pugnam persuadebat incipiendam, sic inquiens: Nolite, nolite (in quam) timere; misit enim Dominus Patronum Justum Confessorem, ut sit noster propugnator ac defensor. Animi igitur afflictorum, nec mediocriter recreati in potentia virtutis Dei, arma capiunt. Præcedebat autem inclitus Christi Confessor quasi primipilus, manifeste a Christicolis visus. Confestim vero tanta mentis alienatio Saracenos invasit, ut nec etiam sese tueri præsumerent. Denique barbaris omnino victis, duo hostium vexilla adepti, excalceati ad Sanctorum templa venientes, hæc & alia ibidem donaria obtulere, gratias quam maximas Regi seculorum agentes.

[3] Nec multo post haud dissimile per Confessores suos Deus operatus est miraculum. Nam cum quidam Christicolæ per pelagus ab Africa regrederentur, b Hierosolymitanorum peregrinorum reductores; perfida barbarorum turba æquore fervente eos adoriri, [& alii Hierosolymis reduces:] ac vehementer persequi cœpit. Demum cum aliquamdiu tot angustiis affligerentur, clamaverunt ad Dominum & exauditi fuerunt. Nam diebus quinque, noctibusque totidem, magno procellarum turbine, atque hostili impetu fatigati, jam fere ad c Parthicos ducebantur portus. Tunc mulier quædam inter ipsos assistens, eos corroborans ait: Fratres, invocemus Justi & Clementis patrocinium: ipsi enim coram omnipotente Domino magnorum sunt meritorum; nec confundemur, si ex animo ipsis confidamus. Illico autem flexis genibus & multis cum lacrymis flagitabant Sanctorum intercessionem. Enimvero electi Confessores subveniunt, vento prosperante, nautas illuc a mane usque ad meridiem perducentes, unde diebus quinque propulsi fuerant. Fugatis itaque hostibus, ad sancta Confessorum sepulcra veniunt, laudes Deo agentes, qui numquam in se sperantes destituere consuevit. Obtulerunt quoque pallia pretiosa, se ipsos & sua Justo & Clementi committentes, & majorem in modum commendantes. His igitur rite patratis, utriusque substantiæ incolumitate potiti, cum gaudio ad propria remearunt.

Cap. 34

[4] Eodem ferme tempore quidam Pisanus nomine Alcherius, nimiæ velocitatis navim impense rogatus construxit. Quam Confessoribus commendatam, Vernacio cuidam sedulo Confessorum cultori ad eundum Messinam concessit, indubitanter dicens; Huic rati non deerit divina misericordia, quia sanctissimos ac præcipuos apud Deum obtinet defensores. Ecce autem cum Vernacius navigare cœpisset, sex illi Pisanorum naves factæ sunt obviam. Quibuscum, vicissim fide data acceptaque, in homines a Christi fide abhorrentes impressionem facere decreverunt. [navis B. Iusti protectione servatur.] Sed dæmonis astu atque suasu Pisani pejerantes, quod promiserant non observarunt: propterea pessumdedit eos Dominus fluctuante voragine. Ceterum navis B. Justo commendata, nulla prorsus coinquinata fallacia, multis barbaricis ratibus submersis, & non paucis infidelibus trucidatis, Evisam d applicuit. Exinde velifero malo dirupto ad portum e Deniæ veniens Vernacius, decem sibi naves insidiari cognovit: Confessoribus tamen illum tuentibus, nationi illi barbaræ insultans, sospes ad suos rediit. Quamobrem ad Sanctorum rediens limina, illis ipsis gratias egit immortales, cum omnibus quotquot navi illuc vecti fuerant: atque etiam pallium non parvi pretii in ornamentum majoris aræ porrexit.

Cap. 35

[5] [Curatur contractio pedum] Olim, non longe a nostra memoria, mulier quædam in Volaterrana civitate tanta contractorum pedum vexabatur ariditate, ut, nisi manibus scabellula tenentibus niteretur, nequaquam posset incedere. Hæc audiens tot Sanctorum mirabilia, ac videns reverendos Canonicos die quadam debitum lustrationis honorem Confessoribus exhibentes, citatis, ut poterat, gradibus anteire conabatur. Cujus pedes licet longo tempore obtorpuissent, interna tamen cordis probitas Beatos quam ocissime habuit sibi omnino propitios: siquidem in conspectu omnium pedibus statim confirmata, recto tramite iter arripuit. Videntes autem hoc turbæ factum plane mirificum, toto mentis affectu magnaque corporis demissione supplicantes, omnipotenti Deo benedicebant, in cujus nomine Confessores huic mulieri gressum restituerant.

[6] Die quoque eodem, Sacerdotibus Missam solenniter celebrare volentibus, chiragrica quædam, [& manuum,] non brevi tempore contracta manibus, deprecatione assidua Justi & Clementis implorabat auxilium. Cumque indesinenter gemebunda ab oratione non cessaret, audivit Dominus, & misertus est ejus: prorsus etenim restitutam manuum promeruit sanitatem. Quo viso populus laudes ingeminat, hymni undique resonant, & jubilantes chori Confessoribus almis gloriam tripudiando decantant; quorum gloriosa merita diem præsentem duobus summis miraculis decoraverant.

Cap. 36

[7] Alio itidem tempore muliercula quædam, in villa quæ Quintum f dicitur, omnibus corporis membris male affecta, nullo modo suo conamine a grabato quibat exurgere. Continuis itaque fatigata doloribus, Confessorum postulabat suffragia; [omniumque membrorum infirmitas,] quos miris operibus splendere, fama nuntiante, didicerat. Creberrimis autem perculsa singultibus, voce querula in hæc verba prorumpebat: Ut quid misera non morior, omni corporis parte præmortua? cur infelix non recedit anima? Heu mihi! quæ mori cupiens, in cruciatu vivere compellor. Viri Sancti, Justus & Clemens, quæso, intercedite pro me, saltem ut obire liceat, cum superesse nequeam. Hæc & his similia sæpissime ingeminans, tandem ex animi sententia Justum & Clementem apud Deum interpellatores habere meruit. Namque Sanctis propitiantibus, Dei misericordia, penitus fugit infirmitas, integra prorsus redditur incolumitas, nec ulla superfuere præteriti languoris indicia. Et sicut afflicta nimis diu fuerat, & gravibus affecta doloribus; ita recuperatæ sanitatis beneficio immortaliter gaudere, summaque gestire lætitia non desiit.

Cap. 37

[8] Invalescente quotidie magis beatissimorum Confessorum nominis claritate, [iterum contractio manuum:] vir quidam ab externis oris adveniens, manu utraque aridus, nihil prorsus facere, nec etiam cibum sine graphio vel alio quolibet instrumento capere, nedum manus ori admovere poterat. Hic crebro Sanctorum deposcens adminiculum, vesperi sub arboris umbra recubans, Confessoribus apud Deum intercedentibus, utriusque manus integram recepit valetudinem.

[9] Erat præterea vir quidam in Castello Montis g Gabri, qui jam dudum mutus nihil quidquam effari poterat. Hunc consanguinei cum in Sanctorum Confessorum natalitiis ad sacerrimos ipsorum sarcophagos adduxissent, [Sanantur mutus] multoque rogatu ad affinis loquelam obtinendam illos exorassent; atque etiam mutus ipse magno mentis affectu Deum, qui corda hominum intuetur, rogasset; illico apertum est os ejus, & loquebatur recte, Jesu Christi nomen vehementer extollens. Hujus autem beneficii memor, olei, quoad vixit, urceum ad ecclesiam Sanctorum illuminandam quotannis obtulit. Ad hæc parvula virgo, linguæ officio penitus destituta, cum in Confessorum solennitate ante sacra staret altaria, [& muta.] catervas hominum pro ipsa deprecantes exaudivit Dominus. Hora siquidem Vespertina expedite fando, ob tantum in se collatum beneficium Sanctis laudes rependebat: quocirca ab universis nomen Domini benedicitur, per omnia regnantis secula.

Cap. 28

[10] Multimoda diversorum curatione explicata, cæcos quoque Confessorum meritis illuminatos esse, silentio præterire, incongruum fore putavimus. Horum igitur quidam de h Valle-Arni oriundus, annis compluribus utroque orbatus oculo, auditis Justi & Clementis miraculis, [Cæcus.] sanctissimas eorum Reliquias, munuscula ferens, corde contrito sui fratris ducatu deposcebat. Interea loci, itinere pene confecto, amisit quam deferebat, oblationem. Cumque id quod amiserat invenire non posset, humiliter ac demisse auxilium sic implorabat: Juste & Clemens, Confessores piissimi, quorum meritis & intercessione Deus Opt. Max. omnem protinus depellit infirmitatem; & corde & labiis utrumque precor, ut meos illustretis oculos; quatenus mihi illuminato extrinsecus, nulla prorsus mentis caligo relinquatur intrinsecus. Mirabile dictu! subito visum recuperavit, inventoque munere ad Confessorum sacraria properavit: ibique donis quæ detulerat oblatis, Deo gratias agens, lætissimus ad propria remeavit.

[11] Item quæpiam externa mater, natam unicam luminibus captam, ad alia sanctorum Martyrum Confessorumque templa aliis in provinciis etiam duxerat; [cæca,] nec tamen lumen perditum filia recuperarat. Aliquamdiu vero i Antoniæ commorata, modo huc, modo illuc pergens, ad alia loca, frustra tamen, transierat. Divino igitur instinctu admonita, ut ad sanctissima Justi & Clementis corpora sese conferret, simul ac primum templi valuas ingreditur, utraque supplicante, visus natæ confestim restituitur.

[12] Iisdem fere temporibus faber quidam Ferrarius a Castro Sanctæ Mariæ in k Monte, dum ferrum cuderet, favilla ignea oculum lædens, caput totum tumefecit. [in oculo læsus:] Qui cum nulla medicorum arte curari posset, demum conjuge comitatus Confessorum requirit merita. Cujus post preces diutinas obdormiscentis, capite super uxoris genua inclinato, Justus inclitus exauditor assistens, oculumque penitus clarificans, omnem capitis tumorem, squamosa putredine ab oculo profluente, statim amovit. Tunc adstantium frequentia Domino, in cujus nomine tot fierent mirabilia, multas ex animo laudes decantabat.

Cap. 39

[13] Hisce interea mirabilibus Justi & Clementis operibus divulgatis, dæmoniaci ad Confessorum aras adducti protinus liberantur. Quorum unus, in loco qui dicitur l Vallis ortus, nomine Martinus Corbolini filius, sine intermissione a spiritu vexabatur immundo. [dæmoniaci pater] Hunc enim tanta dæmonis infesti nequitia conflictabat, ut dentibus frendens ipsa corroderet vincula. Quid quæris? Justi & Clementis exauditis precibus, post non parvum dæmonis conflictum, arreptitius ipse diabolicis omnibus exolvitur laqueis. [& filius.] Post paucos vero dies angelus invidiæ, de tali ejectione dolens, ejus filium, Petrum nomine, vehementer arripuit. Huic quoque Sanctorum Corporibus oblato haudquaquam defuit Dei clementia: nempe dæmone effugato, incredibili gaudio exiliens, ad suos rediit.

[14] Item Angelsina virgo m Politiana, cum a spiritu nequissimo modis omnibus torqueretur, cumque coram Sanctorum Confessorum Reliquiis aliquamdiu cum matre & propinquis aliquot stetisset, [Virgo,] & omnes pro Virginis hujus liberatione Deum valde precarentur; in die Pentecostes sumpta Eucharistia, spiritus nequam ab ea statim discessit. Quam obrem astantes omnes Deo, qui mirifice quotidie per Sanctos suos operatur, [Clericus,] gratias egerunt singulares. Ad hæc Clericus quidam, e n Geminianensi agro oriundus, incredibili percitus insania, quasi dæmonis immanitate exagitatus, omnia sibi vestimenta discerperet. Hic cum ad sacram Beatorum Confessorum aram sisteretur, confestim resipuit: summaque deinceps & corporis & animi tranquillitate, vitam omnem traduxit. At longum nimis sane esset singula id genus recensere miracula: siquidem non nulli dæmonum vexatione furentes, ut Albertus ab o Urceatico, ut homo alter a p Monte Zani, ut vir & uxora q S. Cassiano, ut alii demum complures, qui de sanitate ac mente deturbati, Sanctorum Confessorum interventu convaluere.

Cap. 40

[15] Temporibus Saracenicæ persecutionis, cum barbara atque immanis illa natio a sacrosancto Sepulchro, in quo Servator noster positus fuit, Christi fideles expulit r; quidam peregrinus in s Vallis Elsæ finibus ortus, ab infidelibus illis ac barbaris hominibus, dum pugnacissime dimicaret, [Liberantur captivus in Terra sancta,] captus fuit. Hic in catenis habitus, cum summis ac diris cruciatibus afficeretur; noctes & dies, Justum & Clementem, his precibus & obsecrationibus utens, expetit adjutores: Subvenite & opitulamini, Sancti Dei, mihi præ doloribus ac suppliciis innumerabilibus tabescenti; & immaturo interitu jamjam pereunti præsto adesse festinate. Libera me, Domine Jesu Christe, qui liberasti Petrum Apostolum tuum a teterrimi Herodis carcere. Audite, maxime pii Christi Confessores, preces meas; & pro me, in hac dura captivitate posito, apud omnipotentem Dominum intervenite. Attende quæso, & vide meas angustias, benignissime Deus, qui per Prophetam dixisti, Invoca me in die tribulationis, & eruam te. Ad hanc lacrymarum vim, ex imo pectore profusam, Justus & Clemens vectes effringunt ferreos, ac duras statim dissolvunt & labefactant compedes, misellumque hominem ex illa prægravi servitute ereptum ad loca tuta perducunt. [Psal. 19. 15] Qui Byzantio pertransiens, tabellam graphice satis depictam, suique gravissimi casus declarationem continentem, ibidem coëmit, & ad Sanctos (Dei munere) sui liberatores illam attulit, ac pro tanti beneficii memoria appendit.

[16] Fuit iisdem ferme temporibus homo quidam Pisanus, in Majoricæ t partibus a barbaris captus: cui catenas cum injecissent, & ipse Justi & Clementis auxilium implorasset, [alius in Majorica] libertatem facile consecutus, permultis muneribus Sanctorum templum adornavit, & pro tanti miraculi indicio, ponderosas compedes ibidem dimisit. Pisanus item alter, nomine Trambus, cum a Gualfredo de Pichena captus esset, atque in illum omne crudelitatis genus singulis horis adhiberetur; miser ille captivus, cum sese commendans in Sanctorum clientelam contulisset, [2 alii:] ex illiusmodi tortoris atrocissimi sævitia tandem evasit. Ad hæc Guilielmo Presbytero de Serena, ab Ugone Guidonis filio in vincula conjecto, tantumdem ex animi sententia (implorato Sanctorum Confessorum auxilio) contigisse, proditum est memoriæ.

Cap. 4.

[17] Nuper quoque Corradus Marchio, castellum u Bulgari ad deditionem cogens, nonnullos inde suscepit obsides: quos in oppido, quod Silviculæ dicitur, prope Senas, turris ingenti atri carceris fundo, [alius obsedatus:] sub arctissima custodia, mancipaverat. Ecce autem, nullam prorsus in domesticis suis habentes fiduciam, Justo & Clementi multo cum gemitu sese ita commendabant: O Confessores magni, totius orbis Moderatoris amicissimi! o intercessores pietate præstantissimi! o exauditores, dicto citius, facillimi! quæsumus nostri misereamini: ostende nobis, Clementissime Deus, tuam misericordiam, & salutare tuum da nobis, in hoc tetro carcere omni prorsus spe destitutis. Cumque fatigati jam obdormissent, B. Justus illis apparere visus est, dicens; Exurgite, nec trepidetis: ego enim sum Justus, quem tantopere rogabatis. Nolite, nolite, inquam, timere: Dominus enim solvit compeditos. Hoc viso excitati, confugiunt a nemine impediti: & in suam relati patriam, Deo mirificas & agere & habere gratias numquam desiere.

Cap. 42

[18] Tempore paulo ante præterito, quædam mulier a x Puppiano, Bellenda nomine, lacte carebat, quo suam ipsius nutriret filiolam. Huic persuasit vicina malefica, ut ad cuncta quæ sibi comedenda essent die Dominica, aquam vivi fontis sibi tantum quæreret necessariam; neque ea die Dominum Deum oraret, aut signo Crucis se muniret; sed ter faciem suam aqua ipsa aspergeret, manibus inde lotis. Sine ulla mora, mulier nimis credula consilio maleficæ omnino paruit: cumque aqua vultum suum conspersisset, pauxillulumque in os introisset, statim non parvus corvorum crocitantium ibidem affuit numerus, scilicet dæmoniorum præstigiæ; eamque per omnia membra maximus arripuit dolor. Cum igitur sic ægrotaret; [obsessa a dæmone,] domum remeat & ab universis longe alia putabatur infirmitas: in illa enim latuit diabolus usque ad Cœnæ Dominicæ diem. Tunc duo Sacerdotes, viri sui affines, volentes in templum illam introducere, nulla unquam ratione illud efficere potuerunt: nam cum diabolus jam sese patefecisset, vehementer resistebat. Quapropter interrogatus cur illam arripuisset? Ultro respondit, ob nullam dæmoniacæ nequitiam hoc factum fuisse, sed tantum propter multa & gravia populorum scelera Omnipotentis Dei permissu contigisse. Sunt enim homines permulti hoc in tempore blasphemi, perjuri, adulteri, fornicatores, invidi, litigiosi, detractores, sacrilegi, raptores, homicidæ, fœneratores, deceptores, [ob peccata æliorum,] avari, justitiæ corruptores, & sic genus humanum prope universum in hujusmodi flagitiis, quasi jumenta in stercore suo, computruit: quocirca innoxia quoque vasa nobis vexanda destruendaque conceduntur. Talia vociferans hic nequam spiritus, modo caninis latrabat rictibus, interdum vero rabidorum more luporum diræ vocis vlulatum, os diversis distorquens gestibus, emittebat. Hæc videntes populi finitimi, territi nimium, triduano indicto jejunio lites transigunt ac penitus deponunt, a fornicationibus abstinent, rapinas emendant, blasphemias ac juramenta cavent, avaritiam devitant, justitiam sectantur; mutuam vicissim caritatem amplecti, & omnibus denique peccatorum ac vitiorum generibus in posterum finem statuere, omnes ad unum duce Deo, decernunt: nullaque mora interposita, ad B. y Zenobii Reliquias Florentiam supplicando concurrentes, cum intimo cordis affectu, magnaque lacrymarum effusione, divinam implorarunt misericordiam.

[19] [misere torquetur,] Item Justi & Clementis solennitate celeberrima appropinquante, Sacerdotes, quos mulieri affines esse supra diximus, cum aliis ejusdem prosapiæ viris, ad Confessorum Basilicam adducunt mulierem ipsam, a dæmone obsessam. Ubi dæmon, coram maxima populi frequentia, longe acrius solito illam divexare cœpit; nam crines, quasi fugituri, supra caput erigebantur: os modis omnibus distorquebatur: cervix quasi confracta hinc inde collabebatur. Cum vero Crescentius z Antistes, vir omni videlicet virtutum genere præstantissimus, venerabili Canonicorum corona illum comitante, juxta veterem solennitatis consuetudinem omnia recte atque ordine faceret; spiritus ille nequam vastis clamabat vocibus: Ecce venit Episcopus; idque non semel, sed iterum, ac sæpius iteravit. Ecce venit Episcopus: itaque quem nondum viderat, mox cognovit Episcopum. Astantes autem populi quam diligentissime attendebant dæmonis furorem: [deinde post XI dies liberatur.] nam interdum precantis mores effingebat, quasi Sanctos Dei revereri videretur; interdum convitiis illos consectaretur, & uti irrisor aliquis contemneret; atque id, ut fidelium vota omnium impediret. Quid quæris? Diebus undecim mulier ibidem perstitit, multijugi dolorum cruciatu affecta. Denique Monachis illius sacri templi sine ulla intermissione, nudis pedibus, nudisque genibus ex animo orantibus; ille demum nequissimus spiritus, a Christi Confessoribus depulsus fuit: & quæ prius crudeliter admodum exagitata fuerat, facta prorsus incolumis, a suis in patriam demum reducitur. Et omnes, quotquot ad sacram Confessorum ædem tunc temporis accesserunt, tanti sane miraculi testes fuerunt. Neque de tam firmo & tam præclaro testimonio est quidquam dubitandum: propterea quod ipsa etiam mulier mox donariis quam plurimis Christi Confessorum Basilicam exornavit, &, quoad mansit in vita, eamdem pie sancteque visitare consuevit.

Cap. 43

[20] Eodem ferme tempore, per Confessores suos haudquaquam dissimiliter operatus est Dominus. Siquidem in agro Lucensi ad Suviliani Plebem, ut ajunt, puella quædam, cui Judithæ nomen inditum erat, juveni cuidam a parentibus desponsata, [Puella, ex sponsi imprecatione obsessa,] nondum paterna domo recesserat. Cui sponsus (quæ est venereæ voluptatis in illa ætate titillatio) ut sui sibi copiam faceret, persuadere conabatur: id quod pudica & casta virgo non ante decere, quam nuptiæ de more celebrarentur, perinde sapienter ac constanter affirmabat. Cumque acceptis pannis lavatum iret; vir, graviore quam dici possit iracundia commotus, ait; Vade cum Dei maledictione, sitque tecum diabolus. Quibus verbis puella ad fluvium accedens, adeo exterrita est, ut tentator statim affuerit; eamque improbissimus invadendi occasionem nactus sit: nam sub horrendæ cornicis specie horribiliter cornicantis, illam præ pavore magno oscitantem immundus arripuit spiritus. In qua diabolo adhuc latente, vir post nuptias eam desipuisse animadvertit: [obsidetur:] siquidem omnia ab ipso affirmata penitus negabat, e contrario denegata confirmans. Quamobrem conjux eam sibi mutilem semper fore existimans, parentibus custodiendam remisit. Ecce autem dæmon, certis patefactus indiciis, mulierem torquere cœpit acerrime. Quapropter sui omnes, rem ipsam ægerrime ferentes, ad Beati aa Potentis Reliquias illam deferunt. Illico autem dæmon ore balbo exclamavit; Potens iste numquam me ejicere poterit: Deus enim omnipotens id uni Justo concessit. Inquisitus vero de nomine officioque suo, [post 30 dies liberatur:] se ipsum captivum, & ranarum custodem appellat. His auditis, ad Divi Justi & Clementis templa a consanguineis delata, die noctuque sacris assistit altaribus: e cujus ore nocte subobscura puer igneus egressus, Ara Confessoris circumdata, inde iterum visus est regredi. Porro Cœnobitis illis orationi instantibus; denique post tricesimum fere diem mulier ab illa dæmonis obsidione liberata, ac pristinæ reddita sanitati, domum recessit. Ab ipsa tamen Confessores almi dæmonem, nulla vi nullaque contumacia resistentem, facillime propulsarunt. Hoc autem propterea accidisse creditum est, ut ostenderentur, merita Justi & Clementis apud Deum tanta esse, ut satan cum dispellitur, in discessu obsessi corpus affligere minime audeat.

ANNOTATA. G. H. & D. P.

a Ordinis Camaldulensis, quibus monasterium traditum a nigris Benedictinis fuit anno 1113.

b Erat Hierosolyma tunc sub Christianis; ab his anno 1099 capta, & amissa anno 1187.

c Parthicus, seu potius Parthinicus portus, in mari supero prope Epidaurum, quæ Plinio appellatur civitas Parthinorum, ad Sinum Saronicum.

d Evisa, aut potius Elvisa insula, vulgo Ilva & Elba, ditionis Senensis.

e Pisanorum portus fuit Ligurnus, aliis Liburnus vulgo Livorno, apud Leandrum variis nominibus appellatur; an etiam Portus Deviæ necdum legimus. Sed in Io. Ant. Magini tabula Liguriæ, quam etiam suo Atlanti Io. Blaeu inseruit, inter Portum Veneris & Portum Finum, notatur Deiva, forte Denia scribendū, nec procul inde abest Vernazza, unde natus indicatur is cui navis concessa erat.

f Non Quintum, sed Quintini vicum notant tabulæ, 16 p. m. dißitum Volaterris, prope S. Miniatis oppidum.

g Idem forte, qui nunc El Garbo notatur, in eisdem tabulis, prope Liburnum.

h Arnus fluvius, per urbes Florentiam & Pisas, descendit ad mare; hinc Vallis Arni vicinos agros comprehendit.

i Antonia .i. Volaterræ, unde intelligas eam appellationem jam tum affectasse sciolos, ut supra notavimus, velut antiquius nomen urbis, licet hactenus omni antiquitati ignotum.

k Situs est hic locus trans Arnum duplo propior Pisis quam Florentiæ, Volaterris autem distat 25 p.m.

l Forte deest verbum, & legi debet Valli-Cecinæ, a flumine Volaterranam diœcesim per currente.

m Politiana, sive de Monte Politiano, distante ultra Senas ab urbe Volaterrana ad 45 circiter millia passuum versus Orvietum. De ea urbe egimus 20 Aprilis ad Vitam S. Agnetis de Monte Politiana dictæ.

n Oppidum S. Geminiani, satis vicinum Volaterris, ad 7 circiter p. m.

o Uneaticum, vulgo Orciatico, distat versus occidentem 10 p. m.

p Mons-Sani, aliis Mons-Jani aut Mons-Fani in maritima ditione Senensi.

q S. Cassiano, in eadem ditione Senensi in confiniis agri Urbevetani.

r Fuerunt Christiani expulsi anno 1187.

s Elsa fluvius agri Florentini labitur in Arnum, unde totus tractus ad illum vocatur Vallis Elsæ,

t Hæc acta sunt cum Majorica subesset Saracenis; qui inde a Iacobo Rege Aragoniæ pulsi fuerunt circa an. 1232.

u Bulgari oppidum sive castellum est in ditione Pisana, Gerundesia dicta, haud procul a mari, videtur autem hæc obsidio spectare, ad an. circiter 1120, quando Conradus Henrici V nepos, ab eadem Mathilde mortua relictus Marchio Tusciæ, etiam Pontormum in agro Florentino obsedit; in quodam instrumento Lucæ condito sub nota anni 1129, apud Florentinium in memoriis Mathildæ pag. 346, sic subscriptus: Conradus, divina gratia Ravennatum Dux, & Thusciæ Præses & Marchio, cujus successor an. 1131 subscribitur solum, Ramprettus, divino munere Thusciæ Præses & Marchio.

x Puppium, oppidum Hetruriæ in Apennino, ubi in monasterio Vallumbrosani Ordinis descripsimus Vitam B. Torelli solitarii, a nobis editum 16 Martii, ad quam plura de Puppio habentur: suspicari tamen licet ab hoc diversam esse Puppianum, necdum nobis repertum.

y Acta S. Zenobii Episcopi Florentini dedimus 25 Maji.

z Crescentius Episcopus, scilicet Volaterranus, reperitur apud Ughellum, succeßisse Rogerio an. 1130, subscriptus cuidam conventioni an. 1134, qualem deinde successor ejus Adimarius signasse invenitur an. 1139.

aa S. Potens Martyr colitur 7 Decembris: estq; aliquis ex Martyribus qui coluntur Tuscaniæ in Hetruria sub ditione Pontificia; uti S. Communis Martyr 8 Februarii, & Thesidius Martyr 1 Aprilis, aliique. Sedes autem illa Episcopalis nunc est unita Viterbiensi.

APPENDIX
Addita ab Augustino Florentino.

Justus, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr (S.)
Clemens, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr(S.)

EX AVG. FLOREN.

Cap. 44.

[21] In regione a Raddæ, homines quidam populares, templum in honorem Sanctorum Confessorum ædificare volentes, [Apud Radicofanum,] locum quemdam solaribus radiis expositum, concordi atque unanimi voluntate elegerant. Hi die quodam illuc ad jacienda fundamenta accedentes, cum arator quidam binos forte juvencos prope locum ipsum arando exerceret … b Jam vero illis humum scabere incipientibus, juvenci evestigio fugam arripiunt. Tum herus eos anhelo pectore sursum, [non sine prodigio,] deorsum non modicum insecutus, ad quasdam salices forte pervenit; ubi, optimum factu ratus, si virgas aliquas cum sibi, tum his qui ad sibi opem ferendam cucurrerant, ad impediendam juvencorum fugam, excerperet, in unam conscendit. Mirabile dictu! ut primum rusticus ramum primo ictu ferit, continuo guttæ sanguinis de salice manant. Juvencique cursum reprimentes, mites, & quasi immobiles, [ecclesia S. Justi construitur.] stupentibus cunctis & admirantibus, ibidem repente consistunt. Quo prodigio homines illi templum ipsum ibi prorsus divina providentia, in Divi Justi honorem, relicto priore loco, summa omnium voluntate construxerunt. Quod ab ipso prodigio Pleberium S. Justi in salice, ad hanc usque diem, etiam appellatur. Ad cujus perpetuam rei memoriam, picturarum sic gesti negotii ornamento templi parietem decorandum curavere; nimirum in loco, ubi salix illa consita erat, notabili etiam lapide c ad posteritatis notitiam collocato.

Cap. 45

[22] Anno d MDXXX, quo tota fere Hetruria bello exarsit, Dux quidam militum, Christianæ religionis penitus immemor, classem quamdam exercitus, cum equis nonnullis, [Milites jus ecclesiæ violantes.] in æde sacra Justi & Clementis stationem habere permisit; ibidem in sacra B. Clementis specu cellarium panis & vini simul constituens. Mulieres autem quædam Montis Bradonii ac S. Justi suburbii, sub militum ad urbem Volaterrarum accessum, ad ipsam ædem sacram, tamquam ad asylum, primum confugerant: deinde militibus ad templi valvas propius factis, in turrim, atque sub tecta tremebundæ sese receperant, latitantes. Hæ de salute desperare incipientes, Deo ac Sanctis Confessoribus effusis lacrymis sese etiam atque etiam vehementer commendare non desinebant. Quapropter quia & illarum periculum, & sacri fani pollutionem nemo omnium a sævi illius ac furentis exercitus injuria vindicare posse videbatur: almi Confessores ibidem requiescentes, sibi illatam injuriam (ut æquum fuit) horribili prodigio propulsarunt, & pavidas trepidantesque castitatis studio mulieres, divina præstante misericordia, omni prorsus metu ac periculo liberarunt. Etenim cum miles quidam ad ipsam specum, inde nonnihil rerum extrahendi suffurandique gratia, accederet; ecce cujusdam flammæ globo evestigio circumventus, semianimis a loco extraque templum, una cum astantibus, rejicitur. Qua re comperta, militares copiæ tanto, quidem timore, simul cum illo militum Duce, affectæ fuerunt; [fulmine territi discedunt:] ut cum admissi sceleris illos pœnituisset, illuc in posterum accedere ausus sit nemo. Atque ita mulieres principio perterritæ, mox incursu militum liberatæ, multas ac magnas omnipotenti Deo, ipsius mirabilia passim propalantes, gratias egerunt. Quædam vero, quæ in humanis adhuc agunt, ipsum flammæ globum templum universum circumire tertio se vidisse per fenestram, quæ Paradisus appellatur, nobis etiam audientibus, sunt attestatæ.

Cap. 46

[23] Proximis superioribus mensibus, cum D. Jacobi Apostoli dies solennis illuxisset; atque ad ejus aram singuli fere Monachi de more sacrificaturi accessissent, & cuique sacrificantium non pauci utriusque sexus semper interessent (cum in domo & opere Dei nemo plane sibi vitæ hujus periculum imminere, [post Missam innoxie labitur tectum:] sed æternæ gaudium usquequaque cogitet) factum est, ut rebus omnibus sacris peractis, & omnibus qui ad templum venerant inde egressis, quædam tecti pars, tigno effracto, super sacellum, Divo ipsi Jacobo dicatum, corruerit: quod templi detrimentum ære publico statim resartum fuit. Cujus casus rumore extra templum excepto ab iis omnibus, qui illuc sacræ rei faciendæ causa perrexerant; tanti periculi expertes, atque ab eo, Dei benignitate & sanctorum Confessorum protectione plane servati, singuli perpendere cœperunt, quæ sit vita hominis, & quot quantisque periculis ubique etiam obnoxia. Ad hæc non abs re fuerit admonere, quemadmodum in ipso Divi Jacobi sacello etiam e B. Jacobi a Certaldo, qui illius cœnobii Monachus & Abbas fuit, sita sunt ossa; quæ illiusmodi casu retecta, furtim aliquot præter calvariam sublata fuerunt: reliqua vero, nobis præsentibus, qui hæc literarum memoriæ commendavimus, summo cum honore summaque cum diligentia ibidem contecta restiterunt.

Cap. 47

[24] Casus in urbe Volaterrarum circiter annum MDVIII maxime notandus accidit. Cum Silvester Fæus, inter cives suos non mediocris fortunæ ac dignitatis habitus, ædes suas in vico Burgi cuidam Baptistæ Novocomensi ædificandas locasset; hic, quamquam Silvester ab urbe aberat, ædificationem tamen it aurgebat, ut ad primarum fenestrarum anterioris partis fastigium ædificando jam pervenerat. Cumque Divi f Octaviani solennia, quæ in diem Veneris ante Palmarum Dominicam quotannis incidere consueverunt, jam adessent, & a Petro Covacio Volaterrano cive, [contemptus festi S. Octaviani] Christianæ Religionis maxime studioso, qui illac forte transierat, moneretur, ut ab ædificatione cessaret, cum diceret, Heu Magister Baptista, ecquid tute hodie mane agis? Quinpotius Divi Octaviani Protectoris Patronique nostri festa colere nobiscum studeas, quam illa ædificando violare? Cui Baptista, ut est illud agreste hominum genus irreligiosum ac lucri maxime cupidum; Quid mihi cum Divo Octaviano? Silvestro potius, a quo mercedem accipio, deserviam. Hæc verba vixdum protulerat, cum una tabularum, e quibus pontem construxerat, elocatur, atque ita præceps in terram statutus, diruptus, dilaceratus statim efflavit animam. [morte subita punitur.] Qui casus cum universæ civitati valde molestus fuit, tum Silvestro ipsi ad urbem reverso illiusmodi terrorem injecit, ut ædificationem altius erigi, quod ipsum cuivis hominum etiam nunc videre licet, nullo quidem pacto permiserit. Atque hujus rei locupletissimi testes adhuc extant primarii cives, ac fere omnes octogenarii, ut Gabriel Ricobaldus, ut Michael Vintha, ut Mariottus Leonardus; ut alii permulti, qui se, cum ipsius Baptistæ funus efferretur, dictitant interfuisse.

[25] Multa alia ac præclara quidem olim gesta fuisse, atque etiam quotidie geri ab iis Christi Confessoribus, de quibus satis hactenus sermonis habuimus, nemini plane dubium sit. Ceterum ut huic tenui labori nostro finem denique faciamus; extremum illud est, ut tantorum Patrum caritatem imitari pro nostra virili parte studeamus: [Peroratio.] quippe qui arctissimo fraterni amoris vinculo vicissim constricti, ea, quæ Deo Opt. Max. valde probantur, indagare, ac re ipsa præstare, ut præclare satis intelligere nemo non potuit, semper elaborarunt: atque ob id in cælum sublati, amplissimo suorum laborum præmio decorantur ac perfruuntur. Ad illos igitur humiliter ac demisse adeuntes, rogitemus, ut susceptum nostri patrocinium sic tueantur, ut nostra omnium flagitia a Deo nobis remittantur & condonentur, cui laus & gloria summa sit & æterna. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Regio Raddæ, aliis Vicariatus seu territorium Radicophani, in confiniis agri Senensis & ditionis Pontificiæ.

b Deest quidpiam ad sensum explendum.

c Operam dedi, ut lapidis illius inscriptionem nanciscerer, si adhuc supersit; sed ne hoc quidem rescire hactenus potui.

d Dicto anno 1530 fuit a Philiberto, Arausiæ Principe, Florentia obsessa, & post obsidionem capta, dicto Principe ibidem occiso: & Fabricius Maromaldus, teste Paulo Iovio lib. 28, in Vulterræ suburbiis, civitatem expugnaturus, castra posuerat.

e Vitam B. Jacobi Certaldi illustravimus ad diem 13 Aprilis, pro cujus Supplemento optem nancisci delineationem imaginis, ibidem juxta campanas prope B. Iusti aram pictæ.

f S. Octavianus, etiam Patronus Volaterranus, in Officiis hujus Ecclesiæ anno 1519 excusis colitur 2 Septembris; dies autem Veneris ante Dominicam Palmarum ipsi Sancto sacer habetur, propter tunc factam corporis Translationem a Suburbano ad urbem.

APPENDIX II
Ex Ms. Relatione Volaterranorum.

Justus, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr (S.)
Clemens, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr (S.)

[26] Præterea anno MDXXX, ut Jovius & Ammiratus scriptum reliquerunt, cum Vasti Marchio, [Urbem jam jam occupandam an. 1530] feroci nisu Vulterram adortus, per S. Angeli portam in civitatem irrumpere contendisset, & Maramundus impetum in eam fecisset ad S. Lini monasterium; ibique tormentis bellicis muros dejecisset, ita ut defensoribus retrocendentibus murus nudaretur; & Franciscus Ferruccius, equitum peditumque Præfectus, saucius atque perterritus, se recepisset in arcem; tunc S. Lini Moniales, furentis præda victoris mox futuræ, ad SS. Justi & Clementis atque Octaviani Patronorum auxilium confugerunt: qui repente cum Angelorum cohorte Virginibus precantibus affuere: & hostibus adempta victoria, & audacia militum repressa, Virgines sibi metuentes cœperunt certam sperare salutem. Hostes retusi a mœnibus coguntur recedere, murorum ruina Sanctorum virtute defenditur; donec Joannes Broccardus, Vulterræ Patricius, multis cum civibus primoribus superveniens, muros dirutos reparavit. [Visi Sancti propugnare.] Unde non solum Moniales sanctos Patronos, ingenti cum aulæ cælestis exercitu pugnantes & pro se stantes vidisse asseruerunt; sed ipsi quoque milites, e muro profligati & timore correpti, testati fuere. Præcipue vero Amicus Arsula, militum Dux, cum in civitatem ad mœnia ab hostibus tuenda cum Ferrucio reversus esset, vehementer admiratus, confirmavit, se infinitum incognotorum pugnantium numerum pro urbis incolumitate propriis oculis conspexisse, inter quos tres præcipue Chiliarchos, virtute formidabiles, ætatis canicie reverendos, quos prædd. Sanctos fuisse, qui subito ad tollendum miserum civitatis casum de cælo confluxerint, a nemine dubitatum fuit.

[27] [Lapsi in præcipitiū servantur:] Sunt quoque prope Sanctorum ecclesiam voragines quædam horribiles, profunditate vastitatis altissimæ, penitioribus locis evisceratæ, quæ nostra etiam tempestate pleramque templi partem hauserunt. Nullum tamen qui in voragines illas fortuito ceciderit, gloriosi ac sancti Confessoris [merita] mori in illis aut opprimi passa sunt: nostra licet ætate Julius Battaglionus, senio confectus, & Lucretia Julii de Pagninis, in profundum earum rupium hiatum casu miserabili dilaberentur.

[28] Anno MDXXVII, cum tota fere Italia ac præcipue Hetruria fame, [Urbs a fame, peste & bello liberata an. 1527.] peste, ac bello afflictarentur, soli Vulterrani, cum quolibet anno usque ad vigesimum, Sanctorum templum visitandi, & virgines nimia laborantes inopia in matrimonium collocandi se voto obstrinxerunt; eorum meritis & intercessione liberantur. Cujus miraculi monumentum, marmoreo lapidi incisum, de veteri æde sacra ad recens erectam delatum, hoc argumento cernitur. Quod duce Te, Juste, hoc anno MDXXVII Vulterrani a bello, peste, & fame liberati sint, quibus calamitatibus reliqua Italia vexata est; hinc populus universus, de Concilii sententia, quotannis stato die solennes ad tuum pulvinar supplicationes decrevit. Marius Mapheus Templi Max. Antistes ad memoriam sempiternam.

[29] Anno pariter MDXXXI Vulterrani cum fame laborarent, [& an. 1531.] & pestilentia multo magis urgerentur, se singulis annis, præfixo tamen viginti annorum spatio, antiquam & novam Sanctorum ecclesiam adire, eleemosynam juxta vires & animi devotionem offerre, anteceedeti Sabbato Dominicæ secundæ Septembris, qua illorum templum ab universo populo invisitur, jejunare voverunt, a pestis ingruentia eripiuntur.

HISTORIA
Inventi, sæpeque translati, & recogniti Corporis S. Clementis,
Ex autentica relatione Volaterranorum.

Justus, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr (S.)
Clemens, Patronus Volaterris in Hetruria, Martyr(S.)

EX INST. AUTHEN., AUCTORE D. P.

[1] In Dei nomine, Amen. Cum jam inde e Belgio constans percrebuisset fama, [Volaterrani, moti fama operis a Bollando cœpti,] adm. Rev. in Christo Patrem, D. Joannem Bollandum, e Societate Jesu, virum religionis pietate præcellentem, cum ad humaniores tum ad sacratiores litteras apprime eruditum, ac ecclesiasticæ doctrinæ & liberalium artium comprehensione felicissimum, in Sanctorum Vitis, quotquot in orbe coluntur vel a Catholicis scriptoribus celebrantur, accurate scribendis & Notis illustrandis, ac in præclara Beatorum gesta ex reconditis & vetustissimis monumentis eruenda; ut quæ diu in tenebris latuere, ad Dei gloriam, ad majus Sanctorum decus, ad excitandum in populis imitationis exemplar, notiora elucescerent, vehementer laborare; eique operam & studium etiam conferre ejusdem Societatis Theologum, Godefridum Henschenium; hinc auspicato contigit, ut omnes antiquissimæ & nobilissimæ urbis Vulterranæ cives (quæ, [statuunt ad eum de Sanctis suis iustruendum,] sicut humana præeminentia, duodecim priscarum in Hetruria urbium imperio præfuit; ita cælesti dignatione ac Dei præordinatione, prima fuit quæ veræ fidei lumen agnosceret, & Christianæ religionis cultum reciperet) cupientes heroica Sanctorum opera, tum eorum quos in ipsius urbis solo genitos communis patria peperit, tum eorum qui Vulterram e nationibus exteris adeuntes, vel sancto fine in eadem quieverunt, vel ferventi sævitia gentilium Imperatorum martyrii palmam consecuti ad cælos evolarunt; [omnes eorum Reliquias visitandas, per Deputatos.] & pariter illorum Ossa, Reliquias, Corpora, quæ etiam nunc in ipsius gremio requiescunt, ad animarum solatium & ad ipsorum honorem, palam fieri & in lucem prodire; ex parte Reverendissimi Capituli, Perillustres ac Reverendissimi Domini Canonici majoris ac matricis ecclesiæ Vulterranæ, totius Cleri nomine, per legitima votorum suffragia, sub die XVIII Decembris anno MDCXLVI (sicut ego infrascriptus Notarius in Capitularium deliberationum libro vidi & legi) eruditos atque patricios viros Canonicos, D. Franciscum Broccardum, [delectos nomine Cleri] & D. Alexandrum Riccobaldum Bavam J. U. Doctorem & S. Michaelis Priorem elegerint; & ex parte Vulterrani Senatus Illustriss. DD. Priores Populi & Urbis Vulterranæ, atque Perillustris eorum Universitatis & Senatus totius nomine (ut in Diaria Decretorum Collegii Vulterrani, sub die XII Junii MDCXLVII apparet, quod ipsemet legendo notavi) D. Raphaelem Maffeum J. U. Doctorem, in quo omne in rebus humanis agendis studium, [& populi:] omnis lucescit humanitas ac prudentia, propter quæ a Sereniss. Magno Hetruriæ Duce, ad indefessum Provisoris tam Salis quam Arcis civitatis Volaterrarum officium atque munus (res maximi momenti) summa cum voluntate est applicatus, & Curtium Inghiramium, Patricios Vulterræ, constituerunt; qui una omnes Sanctorum Patronorum, Civium, & aliorum Beatorum memorias, quæ Vulterræ reperiri possent, instaurando colligerent; & ipsarum corpora, ossa, vel reliquias adeundo agnoscerent, notarent, ac describerent; de quibus dictum sacrum Scriptorem fideliter edocerent; & omnes agnitionis actus ad illum sincero scripto deferendos curarent.

[2] Hi omnes e Patriciorum delectu adsciti & unanimiter electi, unanimi coëuntes consensu, [qui una cum Episcopi Provicario.] Illustriss. ac Reverendiss. Dominum ac Patrem, D. Nicolaum Sacchetti Florentinum, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopum Vulterranum, & Sacri Romani Imperii Principem ac Comitem, ut tam pio operi præsideret, suppliciter exorarunt. Qui flagrantem civium cupiditatem prius laudavit, postea promovit opus, inde D. Friderico Ghetto, ipsius in spiritualibus Provicario generali, ut huic, incepto adesset, & ordinaria auctoritate assisteret, commisit. Quare prædicti Domini (ut dictum est) electi, [& Notario] convenientes, excepto D. Maffeo, qui in hoc vices suas D. Curtio Collegæ demandavit; me Ser-Franciscum qu. Sebastiani de Contiis, Civem ac Ducali auctoritate Notarium Vulterranum, ad infrascripta acta roganda, & in publicam formam reducenda, pari consensu asciverunt.

[3] Die vero XII Decembris MDCXLVII, præsentibus suprascr. D. Provicario ac D. Ludovico de Minuccis, [an. 1647 12 Dec. exorsi a Sacrario Cathedralis] D. Horatio de Maffæis, & me Notario infrascr. & aliis, in majoris ecclesiæ sacrario, cum una afforent, convenientes, oraverunt D. Bonamicum de Bonamicis, ejusdem ecclesiæ Vulterranæ Archipresbyterum, ac D. Bartholomæum Bibonium Canonicum, nec non D. Alexandrum de Fæis Militum Ducem, ac D. Julium de Maffæis, omnes Vulterræ Patricios, & ad præsens electi Sacrarii Conservatores; ut insigniores Reliquias, quæ sub eorum custodia servabantur, agnoscendas & describendas ostenderent. Ideo pii admodum prædd. Conservatores, tam religosæ annuentes petitioni, Presbyterum Paulum de Cortinovis, alterum e Sacristis, Reliquiarum tabernaculum aperire jusserunt. Est autem tabernaculum medio in sacrario instar altaris positum, asseribus confectum nuceis, simulacris affabre incisum auratis, seris repagulatum duabus, quæ duabus, discordibus tamen clavibus recluduntur, quarum altera apud D. Bartolomæum uti Conservatorem ecclesiasticum, [post alias quasdam Reliquias inspectas,] altera apud D. Alexandrum uti Conservatorem laicum asservantur. Quo iisdem omnibus Conservatoribus præsentibus adaperto, cum Sacrista sericeum coccinei coloris velarium demisisset, Caput S. Victoris Martyris argento inclusum exposuit … Postea Presbyter Michael Leonius e Sacristis alter, unam S. Octaviani argenteam e sacro abaco extulit imaginem … Inde Sacrista imaginem ex aurichalco, vel ære deaurato arculam, diversis insculptam imaginibus, in qua pars magna capitis unius Infantis de sanctis Innocentibus servabatur, apposuit … Argentea deinde S. Ugonis Episcopi & Confessoris imago nobis cernenda proponitur … Hac in locum suum relata, ostenditur nobis S. Candidi Mart. caput, cum collo, pectore, & humeris … Capita postea pectore tenus SS. Justi & Clementis, [visis capitibus SS. Justi & Clementis,] argento affabre incisa, videnda proponuntur.

[4] Omitto, ut apparet, & … signo, quæcumque de singulis DD. Deputati annotanda, & P. Bollandum docenda censuerunt. Nam de S. Victore egi post Tom. 7 Maji, in Appendice ad diem VIII; de Sanctis Octaviano & Ugone, agendum erit II & VIII Septembris: de S. Candido egit Bollandus ad diem III Februarii: quæ porro de SS. Justo & Clemente consequenter tractantur, ex auctoribus partim hujus partim superioris seculi, eo spectant, ut tandem, relatis variorum opinionibus, pro certo concludatur, eosdem Sanctos cum S. Octaviano Vulterram advenisse anno DXX, Trasimundo in Afris dominante, [de utroque amplum texunt relationem:] qui tunc viginti & ducentos Episcopos ejecit in exilium, sicuti Paulus Diaconus lib. 17 cap. 3 commemorat; tempore item illo, quo Theodoricus, Ostrogothorum in Italia Rex Arianus, magnopere Arianis favebat. Sequuntur quæ supra in Comm. num. 10 transcripsi, de utriusque cultu atque relata in Append. 2 Miraculorum; ac denique de utriusque Sancti argenteo capite, ad tabernaculum suum relato; & transitur ad Caput argenteum S. Marii Martyris, de quo agendum in Supplemento Ianuarii ad diem XIX Ianuarii.

[5] XIII Decembris, itum est ad inspiciendas Reliquias, in ecclesia S. Petri in Silice asservatas, [tum alia 3 templa visitant 113, 14, & 16 Dec.] variisque mensibus commemorandas. Die XIV adiverunt Domini, S. Francisci Minorum Conventualium templum; ubi inter alias multas corpus B. Bonamici de Bonamicis, de quo multa vide in Appendice Prætermissorum ad I Maji. Deinde ad diem XX ejusdem mensis vide Analecta de S. Bernardino Senensi, ubi num. II leges, quæ iidem Domini ipsa eadem die sub vesperam in templo Nominis Jesu viderunt. XVI Decembri lustratæ Reliquiæ, quibus ornatur templum Eremitarum S. Augustini; & sub vesperam in Cathedrali dissolutum altare fuit Crucifixi, in quo fama erat, vetustis scripturis roborata, multas & pretiosas diversorum Sanctorum Reliquias conditas esse.

[6] Die XVII Decembris præd. D. Provicarius & DD. Deputati ad D. Marci templum in suburbiis, [ac 17 ecclesiam S. Marci,] & intra antiqua civitatis mœnia positum, Sanctorum corpora ibi posita visuri & agnituri, convenerunt. Erat ibi pariter D. Inghiramus Inghiramius, unus ex monasterii & monialium ejusdem loci Operariis; aderant D. Antonius Maffæus Canonicus, D. Eques Camillus Leonorius, D. Jacobus qu. Benedicti Incontri, D. Aloysius Falconcinius, D. Franciscus Maffæus, D. Ludovicus Minuccius, & alii quam plurimi, ad aram ecclesiæ majorem, in medio adapertam, accessere. Erant in eadem arcæ duæ, in quarum altera inscriptum legebatur, CORPVS SANCTI CLEMENTIS; in altera, [ubi inventum corpus S. Clementis] RELIQVIÆ SANCTORVM CRESCENTII, DVLCISSIMI, ET CARISSIMI. Denudato altari, D. Eques Camillus Leonorius & D. Inghiramus Inghiramius mihi Notario infrascr. juramentum præstiterunt, illud idem esse altare, in quo præcitatas Reliquias, a parte Euangelii, anno MDCXXVIII Kalendis Julii fuisse depositas … asseruerunt, nihilque in eo de pristina forma mutatum; sed intactum & integrum, sicut d. die erat: permanere, cum ipsi adfuerint: & interrogati de contestibus dixerunt de se, de D. Equite Francisco Falconcinis, de D. Pyrrho Liscio, de D. Camillo Maffæo, & de multis aliis.

[7] [recognoscunt,] Ut hujus rei veritas innotuit, statim DD. Deputati jusserunt Bartholomæum Massellium, fabrum cæmentarium, demoliri & aperire aram a latere, per quod Reliquiæ fuerant intromissæ. Qua adaperta, S, Clementis arca educta fuit, quæ accensis facibus super majori altari collocatur. Reseratur una clave, quæ est in Reverendiss. Capituli Vulterrani potestate, & fuit a D. Alexandro Bava Canonico tradita. Reclusa pariter fuit altera clavi, quæ apud Illustriss. Dominos Vulterræ Priores asservatur, quam detulit Doctor Thomas Brogius, Vulterrani Senatus Cancellarius. Quamvis autem triplici sera obsignatam inspexerint arcam; apertis duabus, tertiam quoque apertam invenerant, eo quod non fuerit clausa, quando eædem Reliquiæ fuerunt ibi depositæ. Aperta igitur arca erat penitus per totum albo serico subsuta. Bombycino ablato quod ossa sanctissima cooperiebat, caput integrum & major pars ossium corporis S. Clementis a circumstantibus est inspecta. In pera vestis Attalicæ, ejusdem sancti Confessoris & Patroni cineres asservabantur: & in quodam vase fictili, nonnulla ex ejusdem ossibus fragmenta erant cautissime obsignata. Quæ omnia, recognita & venerata, iterum eodem serico cooperta fuerunt: ibique in membrana inscriptionem, [iterumque recondunt:] ne memoria periret, sequentis argumenti posuimus. Corpus S. Clementis Confessoris recognitum servatis servandis, prout apparet ex rogitu Ser-Francisci de Contiis qu. Sebastiani Augustini filii, Civis & Notarii publici Vulterrani, sub anno Domini MDCXLVII, Indict. XV, die vero XVIII mensis Decembris, Innocentio X summo Pontifice, Ferdinando II Magno Hetruriæ Duce dominante. Hæc arca unica tantum clavi Vulterranæ Civitatis fuit iterum clausa: Capituli namque clavis, propter lignum arcæ contractum, occludendi perdidit usum.

[8] Quomodo vero S. Clementis corpus in Divi Marci ecclesiam fuerit deportatum notandum porro est. [fuerat illud in propria olim ecclesia,] Hinc strictim narrantur pleraque eorum, quæ supra ex antiquioribus Actis posuimus in historia Monasterii SS. Justi & Clementis, de geminæ ecclesiæ extructione, & consecratione facta a Mauro Senensi Episcopo; tum ex Sigonio aliisque narratur, quomodo Vulterra a Longobardis, per Narsetem in Italiam evocatis, tandem anno DLXXIX devastata fuit, & oratoria prædicta magnam passa jacturam: quomodo item, evilescente Carolingorum in Italia imperio, eadem sit redacta in potestatem Adalberti Alberici de Lombardis, qui tunc Lucæ residebat; & quomodo hic a Ioanne X Roma pulsus Hungaros exciverit; qui ipsam aggreßi Hetruriam, Vulterram civitatem pene totam incendio consumpserunt, qua in ruina Sanctorum Justi & Clementis ecclesiæ, [per Longobardos & Hungaros multum passa,] ab Alci æditicatæ, polluuntur evertunturque … Anno autem DCCCCLXII Otto magnus Imperator in Hetruriam ingressus, … cum Vulterræ mœnia restaurasset … in angustiorem formam circuitum murorum redegit. Postea etiam Gutfredus Episcopus, anno MXXX, cum suo Clero, SS. Justi & Clementis oratoria reædificare exorsus est; sicut latius retulimus ex instrumento Guidonis successoris, de fundatione monasterii; ubi & de Abbatibus ex Augustino Fortunio ea dedimus, quæ eo spectare videbantur. Istis autem ita perstrictis, sic institutam narrationem prosequuntur Deputati.

[9] Hi Monachi a Gutfredo instituti, nigrum deferentes habitum, [atque an. 1113 Camaldulensibus tradita,] anno MCXIII assumpsere candidam Camaldulensium vestem; & Rogerius Vulterre Episcopus D. Boninum primum Abbatem, veste alba eum induens, elegit. Ambo autem cum S. Clementis spelunca, magno populi concursu & devotione frequentari solita, aliqua in parte ruinam minitaretur; in eodem specu S. Clementis corpus summo studio requirere aggressi fuerunt. Quod tandem in humili tumulo, anno MCXL prope altare repertum, in urna tunc primum positum, sub S. Sebastiani ara condiderunt. Inde anno MDLXXIX recognitæ sanctæ Reliquiæ a Guidone Ser-Guidio Episcopo Vulterrano, in S. Jacobi capella sub campanis collocatæ fuerunt. Item anno MDCXII, cum Cosmus secundus Magnus Hetruriæ Dux Vulterram veniret, denuo adapertæ & visæ; [repertum an. 1140 & recognitum an. 1579 & 1612,] & in eadem urna pumicosi lapidis decentius repositæ, tela serica involutæ, in eodem loco componuntur: ibique iterum apponitur vetusta plumbea lamina rotunda, cum antiqua inscriptione, in qua hæc verba notabantur descripta. Hic iacet corpus Sancti Clementis. Et in illa sanctorum ossium agnitione, omnes qui aderant, admirabilem odoris fragantiam ex illis exhalantem obstupuere. Id totum ex instrumento Ser-Raphaeëlis Tanegli, civis & Notarii publici Vulterrani, liquido patet, die XII Septembris MDCXII.

[10] Anno itidem MDCXXVII die II Septembris, horis meridianis, [acre positum in crypta an. 1627] S. Justi ecclesia in voraginem contiguam in præceps decidit. Itaque S. Clementis corpus, simul cum ceteris Reliquiis, quæ in S. Jacobi altari jacebant, in eamdem S. Clementis speluncam post sanctissimi Crucifixi aram fuit reportatum, speluncæ ostio tribus seris clauso. Clavis prima Cathedrali Capitulo, secunda Vulterrano Senatui, tertia Monachis Camaldulensibus tradita fuit. Cumque honestiores arcæ ex nuce pro dictis Reliquiis confectæ forent; die XXV Aprilis anni MDCXXVIII, tertia die Resurrectionis Dominicæ, ab Illustrissimo Domino Bernardo Inghiramo, tunc Vulterræ Episcopo, ex urna eductæ, in nova arca conduntur: & tunc (sicut in Abbatiæ libris notatum & memoriæ proditum est) ossa duo fuerunt extracta, in Cathedralem deferenda. Erant ibi capita, pectore tenus ex argento affabre incisa: [tum 1628 in nova arca conditum,] capiti vero argenteo S. Justi, quod Mons-pietatis absolvit, nulla est inserta Reliquia. In effigie vero argentea S. Clementis, quam Domini Joannis Mariæ Ormannii magnificentia donavit, in vase crystallino duo Sancti ossa, pedis scilicet nodus, seu nux aut talus, & pars brachii, [exceptis 2 ossibus in Cathedralem delatis.] cum inscriptione in membrana, deposita sunt; quæ dictus Inghiramus Episcopus anno MDCXXIX, præsentibus Canonicis & aliis, inseruit & inclusit. Postea utraque imago sive effigies in tabernaculum reclusa fuit, & ad Sanctorum templum lustratione frequenti defertur. Præter duo ista ossa, reliquæ partes in eadem recenti cassa conclusæ, præsente universo populo, sub altare quod tunc erat Crucifixi, nunc vero Divo Justo dicatum est, in eadem S. Clementis capella reponuntur.

[11] Quoniam vero, propter imminentem ruinam, ibi quoque Sanctorum Patronorum Reliquiæ non bene censebantur securæ: sacra Episcoporum & Regularium congregatio (licet obstantibus & contradicentibus Monachis) e Divi Justi ad Divi Marci templum easdem Reliquias censuit transferendas: ut ex Eminentissimi Cardinalis S. Sixti litteris patet, sub sexta die Maji anni MDCXXVIII, [ac denique translatum ad ædem S. Marci.] quod apparet in Registro Vulterrani Communis ejusdem anni. Quæ quidem translatio ab Illustrissimo Vulterrano Episcopo, a Capitulo, a Senatu Vulterrano, ejusdem Communitatis sumptibus, die prima mensis Julii, quam maxima solennitate & pompa, facta fuit: [Die I Fulii] & ipsæ Reliquiæ Operariis ejusdem monasterii in depositum traditæ sunt hac conditione, ut cum perfecta fuerit insignis novæ ecclesiæ moles, quam in Sanctorum Patronorum honorem Vulterrani erigere exorsi sunt, in eamdem transferendæ forent, ut dicitur constare ex instrumento a Michaële de Tanis confecto. [ibidem inspiciunt Deputati urnam veterem, anni 1140,] Quoniam vero vetus quoque urna, in qua primitus sanctum corpus positum fuerat, in dicti monasterii sacrario servabatur; prædicti D. Provicarius & Deputati & alii qui aderant, eamdem urnam invisere statuerunt. Est arca lapidea quadrata, duos pedes alta ac longa, lata vero uno pede: petra cooperiens, est sepulcro conveniens; forma simplex & omni ornamento & figuris nudata. Hæc tamen verba in ea leguntur vetustissimis notis:

Hic requiescit Corpus B. Clementis, & inventum
est sub temporibus Innocentii Papæ II, MCXL.

Erant in eadem arca seræ duæ plumbo munitæ, sed tamen adapertæ.

[12] Urnam absque ulla clavi reseratam, ossibus plenam vidimus, [in eaque ossa unius hominis:] quæ unius corporis integri esse noscebantur. Supra quæ ossa Dominus Eques Camillus Leonorius, & Inghiramus Inghiramius, præsente Domino Provicario, præstito jurejurando asseruerunt, urnam prædictam esse eamdem, quæ de S. Clementis spelunca educta jam fuit, & ex qua anno MDCXVIII ejusdem Sancti Reliquiæ extractæ fuerunt, ob cujus memoriam ad S. Marcum fuit translata. Asseruerunt etiam anno prædicto, dum S. Justi corpus requirebatur, unius hominis ossa reperta fuisse in saxo (quod vulgo dicitur panchina) extensa quanta est hominis longitudo: cujus cadeveris partem fuisse sub S. Justi majori altari, & partem extra longe a gradibus ad quatuor brachia absque ulla inscriptione in ipso tumulo, [Intelligunt, quod an. 1628 sub altari S. Justi invent a sint ossa corporis integri,] ex utroque latere imbricibus coopertam, & superne lateribus & petris latis munitam. Eadem ossa a Presbytero Lucantonio Francissio ad D. Marci delata fuisse, in al taris mappa involuta, ac posita sub scamno in Sacrario. Item aliud corpus inventum fuisse sub gradibus, in penitiori loco ab ipsis gradibus introrsum quatuor cubitis: cujus ossa tegulis ac imbricibus adoperta; &, quamvis ibi undique difflueret aqua, attamen erant pulcherrima, maxime candida & integra. Episcopus igitur Inghiramius eadem ossa, in dicta urna reposita, ad D. Marci ecclesiam deferenda suasit; maturiori consilio perscrutaturus, [& aliud corpus sub gradibus:] an prima vel secunda possent D. Justi, an alterius Sancti dijudicari. In causa scientiæ dixerunt; se in omnibus adfuisse: de loco, in Divi Justi templo: de tempore, anno MDCXXVIII: de contestibus, de se, de Domino Benedicto Bava Vicario generali, de Domino Equite Francisco Falconcinio militiæ Præfecto, [quorum aliquod sit forte S. Fusti.] de Dominis Canonicis Aloysio Inghiramio, Sebastiano Ciupio, & de aliis quamplurimis. Interim non explicatur cujusnam corporis fuerint ossa, quæ deputati vidisse testantur in veteri arca: unde solum superest ut conjectemus, ea esse corporis alterutrius, reperti sub ara S. Iusti; ita ut restet quærere quid factum sit alterius corporis oßibus.

[13] His ita peractis, inspecta etiam capsa, SS. Dulcissimi, Carissimi, & Crescentii ossa continente, de quibus agendum VI Iulii, D. Provicarius & DD. Deputati duas cassas in vetus monasterii sacrarium deportandas statuerunt, [Iidem post quædam alia,] ubi nunc est Monialium fenestella; diligentius rimaturi, apud quem tertiæ clavis deficientis esset potestas … Die autem XVII Decembris, innotuit tertiam clavem apud Reverendiss. D. Abbatem existere posse, qui tunc aberat … quare utraque cassa sub altare majus, ut prius erat, fuit reportata: quas arcas idem faber cæmentarius, lateribus, saxis, cœmento undique communivit. Die XIX visitatæ sunt Reliquiæ, existentes in Priorali S. Stephani Protomartyris ecclesia in suburbiis: die autem XXIX continuata inspectio Reliquiarum in sacrario ecclesiæ Cathedralis. Ac denique VIII Ianuarii, regreßi Domini ad ecclesiam S. Marci sunt; & cognito prædictam clavem tertiam apud Reverendissimum Patrem Abbatem monasterii SS. Justi & Clementis existere, Domini Deputati præfatum Abbatem, [regressi 8 Januarii ad ecclesiam S. Marci,] ut cum sua clavi prædictarum Reliquiarum recognitioni & descriptioni vellet interesse, precati sunt. Abbas rei veritate inspecta, nihilque doli subesse intelligens, cupidus ille quoque opus tam pium promovendi; ut cum Reverendissini Capituli & Illustrissimi Vulterrani Senatus vota secundaret, tum ut prædicti Sancti ad Dei gloriam magis magisque exaltati colerentur; ipsemet cum Domino Provicario, Deputatis & Doctore Thoma Bregio, civitatis Senatus Cancellario, ad Divi Marci ecclesiam se contulit: ibique pars altaris ab angulo die XVIII Decembris cœmento iterum illita, [cum Abbate S. Justi] ac saxis denuo restaurata, recognita & bene diligenterque perspecta fuit: quæ integra nullaque ex parte prætentata nec amolita, reperta est. Unde iterum præsentibus Domino Provicario, Dominis Canonicis, Patre Abbate supradicto, & viris Patriciis jam deputatis ac infra citandis testibus, jussus est Magister Joannes Maria Sanfinochius cæmentarius, ut angulum dicti altaris instauratum demoliretur.

[14] Hinc cassa educta est, in qua S. Clementis ossa quiescunt: illaque arca, inspectante Reverendissimo Patre Abbate & monachis Reverendissimi Capituli clave a prædicto D. Alexandro Bava Canonico, [recognoscunt Reliquias S. Clementis:] Capitularis archivii conservatore oblata, & etiam clavi Illustrissimorum Dominorum Priorum a Doctre Thoma Brogio Cancellario Vulterranæ Universitatis nomine delata, aperta fuit accensis facibus. Sublatoque operculo & amoto velamento serico, sanctæ Reliquiæ visæ agnitæque sunt, quæ eodem serico coopertæ sunt; & chirographum in membrana, quod ibi die XVIII Decembris relictum fuerat, ablatum est, & aliud cum infrascripta memoria fuit appositum.

D. O. M.

Anno Domini MDCXLVII, Indictione XV, die vero VIII Januarii, [easque cum nova in scriptione] Innocentio X Summo Pontifice, Ferdinando secundo Magno Hetruriæ Duce, corpus S. Clementis, Vulterranorum Patroni, in hac cassula reconditum, olim humatum in ecclesia veteri dicti Sancti, extra antiqua mœnia civitatis prædictæ. Qui postquam Vulterram, una cum Justo fratre & Octaviano socio a Vandalica feritate liberavit, Arianam hæresim extinxit, dæmonem dirissimosque serpentes fugavit, sanctissime vixit & miraculis clarus eodem loco requievit, annon MCXL repertum in cassula lapidea ponitur: & anno MDCXII recognitum, demum anno MDCXXVII, ob vetustissimam voraginem, maximo Vulterranorum mœrore, corruente Sanctorum Patronorum antiquissimo & devotissimo templo, in hac urna inclusum, in ecclesia S. Marci depositum, ad novam S. Justi & S. Clementis ædem, ex decreto sacræ Congregationis, sub die VI Maji MDCXXVIII, transferendum, iterum, recognitum fuit. Ex rogitu mei Ser-Francisci Contii, quondam Sebastiani Augustini filii, Civis & Notarii publici Vulterrani, servatis servandis. Clausa igitur est cassula, Reverendissimi Capituli clave, Illustrissimæ Communitatis, & Reverendissimi Abbatis S. Justi … Præsentibus Dominis Francisco Maffæo, & Ludovico Minuccio, & Michaële Bonamicio, rogatis testibus.

[15] [iterum recludunt.] Clausa igitur est cassula Reverendiss. Capituli clave, Illustriss. Communitatis, & Reverendiss. Abbatis S. Justi; processumque ad arcam SS. Dulcissimi, Carissimi & Crescentii; die vero XVIII Ianuarii ad inspectionem SS. Actiniæ & Græcinianæ … Præterea DD. Deputati, maturo habito consilio, quid agendum esset in descriptione Reliquiarum, quæ in vetusto SS. Justi & Clementis templo remanserunt, communi consensu statuerunt, actualem recognitionem fieri opus non esse. [neque censent requirenda quæ adhuc latebant.] Quia duo sunt earum genera: partim enim inventæ jam sunt & notæ satis: partim incognitæ & adhuc reperiendæ. Reliquiæ jam repertæ, præterquam quod a DD. Deputatis visæ fuerunt, fuerunt quoque diligenter recognitæ mense Majo MDCXLII a Revenrendiss. D. Alexandro Bava Canonico, & tunc Illustriss. D. Nicolai de Sacchettis Episcopi Provicario, qui etiam nunc temporis est unus ex DD. Deputatis … idque factum est, quando Reverendiss. D. Camillus de Monte-varchio capellam & altare Crucifixi restauravit, & in majorem S. Justi transtulit aram. Quia autem inter Reliquias cognitas numerabatur fere totum corpus B. Jacobi de Certaldo, de eodem hic prolixius agitur; [sed inspiciunt Reliquias anonymas, translatas an. 1365:] ac denique ea adduntur de Translatione corporis, quæ dedimus post Vitam XIII Aprilis. Alia in urna diversæ jacent Reliquiæ insignes, cum membrana, in qua Sanctorum sunt nomina descripta: sed quia sunt inter se confusæ, pred. DD. Deputati non censuerunt esse notandas. Est quoque ibi altera lapidis pumicosi arca, levi subsuta bombycino viridi, plurimorum corporum Reliquiis referta, in qua scriptum est, RELIQVIÆ QVORVM NOMINA IGNORANTVR. Hæc sancta corpora anno MCCCLXV, a Domno Justo Guiducci de Gottis Patricio Vulterrano, in ecclesia S. Clementis restauranda, & in muris extruendis, & in fornicibus ad S. Justi speluncam sustinendam, fuerunt inventa: quæ corpora ab eo in S. Clementis altari, quod postea Crucifixi nominatum est, fuerunt recondita, ut patet ex libro Abbatiæ pag. 166.

[16] S. Justi corpus, non solum antiquissima traditione constanter & semper creditum est & creditur, [de S. Justo incerti, an ipsius sit corpus.] fuisse in eodem loco, in quo proxime ejus aram stare conspeximus; sed etiam manifesto apparet ex libris Abbatiæ memorialibus, & Ecclesiæ Vulterrane testimonio, in Hymno Officii Sancti, & Breviarii Ms. vetustissimi, & ex claro titulo & inscriptione in ipso altari erecta: verum numquam ejus tumulus ob reverentiam apertus fuit. Sed cum corruisset antiqua ecclesia, anno MDCXXVIII die XXIX Julii, & altare ex decreto sacræ Congregationis demolitum fuisset; inventum fuit, in tumba in petra, quoddam corpus absque inscriptione, cujus crura sub altari, reliquæ vero ossium partes extra a cornu Epistole jacebant. Et statim Illustrissimi Episcopi jussu eadem nocte, prædd. ossa ad S. Marci templum delata, & in cassula, unica clave occlusa, [quod sub ejus altari inventum, an. 1628 eo translatum fuit;] in sacrario præfati monasterii recondita fuerunt, cum sequenti memoria, scripta manu propria D. Aloysii Inghiramii Canonici Vulterrani, ad id tunc temporis electi, quam multi testes medio juramento ex meo rogitu recognoverunt. Ea ex Italico Latine reddita hunc sensum habet: Corpus hoc inventum sub petra, ad cornu Epistolæ, ubi ex antiquissima traditione habetur, fuisse sepultum corpus S. Justi in tumba, cavata in panchina ad longitudinem corporis humani, eminente ad duas circiter ulnas supra fundum capellæ. Quare præfati DD. Deputati, [illud tamen inspiciunt.] cum cassulæ clavis deesset, eam tamen aperuerunt; & inventis omnibus, cum suprascripta Italica inscriptione, in eadem cassula reposuerunt, & operculum claviculis confixerunt, & sigillo Maffæorum & Minuciorum obsignaverunt, & totum Reverendissimo Capitulo & Generali Concilio referre statuerunt. De perquirendis vero ceteris Reliquiis, nondum repertis, quæ in dicta S. Justi ecclesia, in caveis, & in puteo Martyrum ossibus pleno, jacere dicuntur; & etiam de eruendis aliis Sanctorum corporibus, quæ ibi reperiri creduntur; prædd. DD. Deputati, ejusmodi auctoritatem sibi non esse delegatam existimantes; & quando id etiam sibi demandatum foret, tempus ad hanc rem non esse accommodum judicantes; sed præcedenti jejunio, communione, & totius populi oratione id faciendum esse, maturo consilio censuerunt.

[17] Quarta quoque pars Annalium Ordinis Fratrum Minorum, a Barezzo Barezzio descripta, fuit allata: qui quia cap. 30 affirmat, Vulterræ in S. Lini Pontificis monasterio, [Colligunt etiam notitias de Beatis ad S. Lini sepultis] multarum Sanctarum corpora tumulata jacere … DD. Provicarius & Deputati recognosci ea non posse statuerunt, sed quedam memoratu digna de singulis a Barezzo nominatis notanda mandaverunt … In eodem S. Lini templo, perquam nobilis Raphaeli Maffæo Vulterrano Sarcophagus consurgit, De quo, sub annum MDXXII defuncto VIII Kalendas Februarias, & instar Sancti aliquando culto, prolixe multa sequuntur digna quæ saltem per modum Corollarii dentur in Supplemento ad XXV Ianuarii. Finita porro visitatione, per inpectionem Reliquiarum, in templo S. Dalmatii servatarum, die XXIII Januarii; omnes quatuor Deputati, considerantes, [atque de S. Leone I & aliis per diœcesim,] de omnibus Vulterranis Sanctis aliquid scriptum fuisse, præterquam de S. Leone Papa, qui Magni nomen accepit, de hoc quoque, tamquam Volaterris nato, docendum prolixius censuerunt Bollandum, prout in Comm. prævio ad Vitam ejus XI Aprilis num. 12 indicavimus: idemque secerunt de aliis etiam Sanctis qui in oppidis, districtu vel diœcesi Vulterrana floruerunt. Novissime autem, proponentibus DD. Deputatis, Reverendiss. Capitulo & Ilustriss. Communitati visum est, eisdem facultatem augere & amplificare auctoritatem, ut S. Ugonis Reliquias ab ara capellæ transferre possent, [ac denique transferunt corpus S. Ugonis.] ad nobile sarcophagi depositum, quod jam Illustriss. D. Eques Antonius Incontrius ad altaris majoris dexteram faciendum curavit. Prout factum describitur V Idus Februarii: totusque Processus, seu Instrumentum Visitationis ac Recognitionis Reliquiarum, firmatur subscriptione solenni Notarii supra nominati, fidem ei facientibus Prioribus Populi civitatis Volaterrarum, per suum Cancellarium Thomam Francisci de Brogiis, die XIII Maji anno MDCXLVIII, Indictione I, cum appreßione sigilli Communitatis in cera viridi, prout apud nos authenticum ipsum servatur, ad perpetuam memoriam studii tam singularis, & ad usum reliqui nostri operis, quando de singulis agendum erit. Unum hic addo, invenire me manu Bollandi notatum, quod tota res acta sit, curante potissimum apud Capitulum & Senatum. N. N. fratre nostri P. Leonis Sanctii, Benedictino & S. Theologiæ Doctore in Academia Pisana.

DE SANCTO EUTYCHIO,
EPISCOPO COMENSI IN ITALIA.

CIRCA DXXXII.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus Cultu, Vita, Translatione.

Eutychius, Episcopus Comensis in Italia(S.)

AUCTORE G. H.

[1] Alter hic est Episcopus Comensis sive Novocomensis, quem hoc mense Iunio celebramus, alios duos infra ad diem XVII & XXII hujus etiam mensis Iunii daturi. Primus Aloysius Tattus Novocomensis, Congregationis Somaschæ Theologus, ac sacri Officii Consultor, in suo Martyrologio Novocomensi elogium S. Eutychii sic composuit: [Elogium ex Martyrol. Comensi.] Nonis Junii. Novocomi, in S. Georgii ecclesia Archipresbyterali, S. Eutychii Episcopi & Confessoris: qui a parentibus pie educatus, tantum in morum integritate & doctrinæ laude profecit, ut Eusebio Episcopo Comensi demortuo, summo ordinum omnium consensu suffectus sit in Episcopatu. Tam sublimi in dignitate locatus, sanctitatis suæ radios tota regione ac diœcesi diffudit. Pro ovibus sibi commissis jugi studio invigilans, pro iisdem divinam oraturus clementiam, ad arduam vicini montis, cui etiam nunc ab ejus nomine Crux ingens cernitur, solitudinem se recipiebat. Ibi jejuniis, precibus ac lacrymis addictus, assidue solus cum Deo versabatur, quando nulla suæ Ecclesiæ necessitas eidem adesse perurgebat. In hac præclara solitudine, miraculis admirandus & meritis, tandem obdormivit in Domino. Hæc ibi, quibus Notis de sepultura ista adduntur. [Sepultura admiranda in ecclesia in S. Georgii:] Statim ab Eutychii morte, magna inter cives contentio suborta est, omnibus, certatim cupientibus tanti Corpus Antistitis. Cum in unam coire sententiam non possent, placuit demum nonnullis, quod postea & ceteri approbarunt, illud plaustro imponi, & juvencos indomitos alligari; ut quo traheretur ab ipsis, ibi tamquam in designato divinitus loco conquiesceret. Vix vehiculo admoti boves, cum illi citato cursu in templum Divi Georgii convolarunt, ubi post aram majorem in marmoreo sepulcro tumulatum fuit. Hæc ibi, quibus similia, & de rebus gestis, & de corporis per boves advectione habent Ferdinandus Ughellus tomo 5 Italiæ sacræ in Episcopis Comensibus num. 8, & Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui ejusdem etiam meminit in Catalogo generali.

[2] Celebris est ejusdem S. Eutychii memoria die secunda Maji, & apud eumdem Tattum ita indicatur: [translatio die 2 Maja an. 1569] Sexto Nonas Maji, Novocomi in Ecclesia Archipresbyterali S. Georgii dedicatio ejusdem Ecclesiæ, & prima translatio S. Eutychii Episcopi & Confessoris, ipsiusque in priori tumulo post aram majorem per Joannem Antonium Ulpium repositio. Et in Notis additur: Translationis porro hujus sancti Antistitis mentio quoque peculiaris habetur in tabella, ad usum Comensis Ecclesiæ edita Novocomi apud Hieronymum Frovam, sub Philippo Archinto Novocomensi Episcopo. Tam celebri tantoque populorum concursu peracta est hujusmodi supplicatio, anno præteriti seculi MDLXIX, ut inter dies solenniores, quibus jura silent, fuerit ab eo tempore connumerata.

[3] Secunda translatio ad diem XXVI Aprilis recolitur in eodem Martyrologio Comensi his verbis: Sexto Kalendas Maji, Novocomi in ecclesia Archipresbyterali S. Georgii, intra suburbium Vici, Translatio S. Eutychii Episcopi & Confessoris: cujus Ossa ex antiqua sede, [alia 26 Aprilis an. 1641] in qua mille & amplius annos jacuerunt, ad aram majorem in eodem templo delata, sub eadem a Lazaro Carafino decentius sunt collocata. Quæ majoris lucis causa in adjunctis Notis sic illustrantur. S. Eutychii tumulum aperuerat olim Joannes Antonius Ulpius Episcopus Novocomentis anno MDLXIX. Sacra beati Præsulis Ossa singillatim recognoverat, & mox solenni pompa translata in eodem reposuerat loco: at illa post altare majus raro visu colebantur. Propterea autem quod jugis esset apud nostros cives B. Eutychii recordatio & cultus, decrevit priscum Lazarus Carafinus sepulcrum sub eadem ara tranferre: ut sublato antependio sive aræ amiculo, quod sæpe fit, hæc sacra pignora, crebro conspecta a populo, ab eo dignam venerationem acciperent. Tumulo tunc incisa fuit, ad perpetuam rei memoriam, subsequens hæc inscriptio

Ossa corporis S. Eutychii Episcopi Comensis, [cum hac inscriptione.] a Ioanne Antonio Ulpio Episcopo anno MDLXIX recognita, Lazarus Carafinus, ejusdem Sedis Antistes, pro populi concursu & celebritate, in antiqua qua arca marmorea, sub altari decentius collocata, reposuit anno MDCXLI, die XXVI Aprilis.

[4] [Tempus Sedis.] Idem Tattus, in Annalibus sacris ejusdem urbis Comensis, similia paßim habet; & cum Ferrario natum asserit in Vico extra urbem, qui locus Vici, inquit Ferrarius etiam Burgus appellatur, urbique adjunctus est; & cum Ughello refert initium Episcopatus ad annum DXXV, præfatus tamen nihil certi de eo posse affirmari; eodemque modo obitum ejus ponit circa annum DXXXII: in utroque etiam Tatti tractatu plurimi citantur Scriptores, potißimum Comenses & recentiores, qui S. Eutychii meminerunt, & apud illum videri possunt. In Breviario autem Comensi, [Officium proprium.] recognito auctoritate prælaudati Ulpii Episcopi circa annum MDXCII, & cura Feliciani Ninguardæ successoris typis vulgato, continetur Officium totum proprium, cum Lectionibus. Hæ Lectiones sensu quidem nihil, verborum copia parum admodum, differunt ab Elogia supra relato: nunc vero solæ usurpantur a Clero cum Hymnis, Antiphonis & Responsoriis ex Communi officio: quß cum nos non doceant aliquid singulare, nec magnam habeant a vetustate commendationem, iisdem, licet beneficio prædicti de Tattis ad manum sint, abstinere placet.

DE S. BONIFACIO MARTYRE,
LEGATO APOSTOL. ET ARCHIEP. MOGUNTINO.
SOCIISQUE MARTYRIBUS; EOBANO, COEPISCOPO; ADALARIO SEU ADALHERO, WINTRUNGO ET WALTERO, PRESBB. HAMUNDO, SCIRBALDO, BOSA, LEVITIS; WACCARO, GUNDECARO, ELLEHERO, HATHEVULFO, MONACHIS; HILTEBRANDO ET ALIIS XL LAICIS.
DOCCOMII IN FRISIA.

ANNO DCCLV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bonifacius, Legatus Apostolicus & Archiepiscopus Moguntinus, Martyr(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

§. I. Varii vitæ scriptores, quorum præcipuus Willibaldus Presbyter, ab Episcopo ejusdem nominis verosimiliter diversus.

Inter viros Apostolicos, ex Anglia in Germaniam & Frisiam divinitus destinatos, merito censeri potest S. Bonifacius, primus Archiepiscopus Moguntinus, Apostolus Germaniæ, qui & sanguine suo Frisiam Martyr irrigavit. Ejus res gestas plurimi scripserunt, inter quos, [Vita scripta a Wlllibaldo] ætate proximus & auctoritate præcipuus, Willibaldus Presbyter, uti seipsum appellat in Prologo seu Præfatione, inscripta Dominis Sanctis & vere in Christo carissimis, Lullo & Megingozo Coëpiscopis. Utrumque S. Bonifacius Episcopum constituit, Lullum suum successorem & Archiepiscopum secundum Moguntinum; Megingozum, S. Burchardo triennio ante S. Bonifacium vita functo subrogatum, in Episcopatu Wirtziburgensi sive Herbipolitano. Ab his compulsus Willibaldus scribit Vitam dicti S. Bonifacii, sicut discipulis ejus, [ex certa notitia,] secum diu commorantibus, vel hisce ipsis referentibus comperit, uti in Prologo asserit, quod deinde sub initium Vitæ repetit; & postea num. 8 addit: Sicut fideles conformitatis illius viri pro certo testati sunt: & num. 14, Quæ & fidelium didicimus relatione virorum, & manifesta equidem scripturæ patefactione exserere curamus: & num. 19; subsequentia, quemadmodum rem rumigerulis referentibus gestam comperimus, patenter proferimus. Profert autem ejusmodi testimonia Willibaldus, potißimum circa res in Anglia gestas, minus solicitus pro iis quæ postmodum aut Romæ, aut inter Apostolica munia in Germania ac Frisia fuerunt peracta; quod ea partim ex litteris Apostolicis & Epistolis ipsiusmet S. Bonifacii confirmari possent, partim oculis tunc adhuc viventium constarent, quamquam etiam num. 60 referre se dicat, quod ad nos usque (ipsum scilicet Willibaldum) per venerabilem virum Lull Episcopum (Sancti in Moguntina Sede, ut dixi, successorem) delatum est.

[2] Vitam istam primus edidit Ingolstadii anno MDCIII, tomo 6 Antiquæ Lectionis Henricus Canisius Noviomagus, [datur ex Canisio & Ms. Trevir.] Iurisconsultus & sacrorum Canonum in Academia Ingolstadiensi Professor, usus Mss. codicibus Rebdorffensis prope Eichstadium & Windbergensis in Bavaria monasteriorum, nec non Alberti Hungeri Procancellarii Academiæ Ingolstadiensis. Nos eadem Acta habemus descripta ex antiquo codice Trevirensi Imperialis monasterii S. Maximini, ex quo subjungimus illustre Supplementum variarum rerum, [cum Supplemento hactenus inedito.] quæ a Willibaldo fuerant aut omissa aut non ita exacte prolata: cujus Supplementi Auctor, narrata depositione sacri Corporis apud Fuldenses, ista subjungit: Postea Willibaldus vitam conversationemque viri Dei, nec non & passionem, quia adhuc multi supererant qui eidem passioni interfuerunt, conscripsit in loco, qui dicitur S. Victoris ecclesia, in conclavi unius cubiculi, primitus in ceratis tabulis ad probationem Domni Lulli & Megingaudi, post eorum examinationem in pergamenis rescribendam, ne quid incaute vel superfluum exaratum appareret. Dein describitur dicta S. Victoris ecclesia, in qua Lullus & postea Rabanus vacabant orationibus; & cui Willigisus, beatæ memoriæ Pater, tandem adjunxit monasterium: ut Auctor hujus Supplementi videatur scripsisse, non diu post mortem ipsius Willigisi, circa initium seculi undecimi, forsan in ipso S. Victoris monasterio Canonicus.

[3] Ex recitatis de hac scriptione Willibaldi verbis, inepte quædam excerpsit, aut ab aliis inepte excerpta edidit Georgius Wicelius, in Hagiologio de Sanctis Ecclesiæ Dei, [Willibaldus scriptor aliquibus Episcopus Eystadiensis,] Basileæ anno MDXLI excuso, post Vitam S. Bonifacii a se compositam, ubi habet ista verba: Ego Willibaldus Episcopus &c. vitam & passionem Bonifacii conscripsi, primum in ceratis tabulis ad probationem Lulli & Megengaudi &c. Quæ ex Wicelio sub finem Vitæ attexuit Canisius, atque hunc secuti Serarius, in hac Vita post S. Bonifacii Epistolas edita anno MDCV; & Mabilio, in Actis Sanctorum Benedictinorum parte 2 seculi 3; qui propterea vitæ hujus scriptorem Willibaldum, non Presbyterum (ut ipsemet scribit) sed Episcopum Eichstadianum faciunt; quod & nos hanc Vitam allegantes subinde fecimus. Verum, re penitus nunc discussa, malumus appelare Willibaldum Presbyterum; arbitramurque eum Moguntiæ sub Archiepiscopo Lullo vixisse, ac forsan præfuisse ecclesiæ S. Victoris, [nobis potius Presbyter appellandus,] qui non habuerit ullam aut saltem singularem notitiam cum S. Bonifacio; ideoque profiteatur se scribere ea quæ ab aliis acceperat, non quæ ipse viderat aut notarat, maxime in rebus quæ, ut supra indicavimus, in Anglia contigerant: cum Willibaldo Episcopo fuerit idem S. Bonifacius carnali propinquitatis & sanguinis copulatione sociatus & glutinatus, uti in antiqua Vita S. Wunibaldi fratris S. Willibaldi legitur; & in Vita ipsius S. Willibaldi dicitur S. Bonifacius genere Anglus & S. Willibaldo cognatus: idemque confirmatur in Vita S. Walburgis, auctore Wolfhardo Presbytero a nobis ad diem XXV Februarii primo loco illustrata, ubi ejusdem omnes patriæ fuisse dicuntur, [tamquam ab illo, qui familiaris & cognatus fuit,] scilicet in Westsaxonia prognati, his verbis: Hujus eminentis arboris ramus extitit Bonifacius. Ejusdem floridæ atque frondosæ arboris Britannicæ rami ad nos usque extitere protensi, duo beati Confessores Willibaldus & Wunibaldus, cum castissima sorore Virgine Christi Walpurga. Interim Auctor Vitæ, non solum nullam suæ cum istis consanguinitatis aut saltem familiaritatis ingerit mentionem; sed etiam, ubi Willibaldum Episcopum a S. Bonifacio constitutum scribit, de eo tamquam plane a se distincto homine ista habet num. 46. Duos bonæ industriæ viros ad ordinem Episcopatus promovit, [diversissimus.] Willibaldum & Burghardum, & cetera, quæ ibi legi possunt. Quidni ergo dicamus hunc scriptorem, in gratiam S. Willibaldi, baptismale nomen Willibaldi geßisse, ac postea Presbyterum hanc Vitam scripsisse? Quidquid sit, vocando Presbyterum non delinquimus, in suo alii sensu abundent. Fuisse nomen Willibaldi etiam Germanis usitatum constat ex Epistola XII Eginhardi Abbatis, qui Willibaldum Presbyterum Gandavum misit, sed hoc juniorem.

[4] Aliam S. Bonifacii Vitam, edidit Laurentius Surius ad hunc diem V Iunii, [Alia Vita auctore Othlono,] sed stylo mutato & sine Auctoris nomine, quod in membranis Rebdorffensis monasterii primigenio stylo inveniens supra laudatus Henricus Canisius, post jam indicatam Vitam a Willibaldo scriptam edidit, docuitque auctorem esse Othlonum, Presbyterum & Monachum cœnobii S. Bonifacii, qui ipsam inscripsit Fratribus Fuldensibus; videturque in alio S. Bonifacii monasterio vixisse, & scripsisse circa initium seculi duodecimi. Is in hac sua scriptione duo præfatur se potißimum præstare: scilicet apertiori stylo reserare (ut erat rogatus) quæ Willibaldus in locis quibusdam infimo intellectui ediderat obscura; [ex prioribus & Epistolis adornata,] simulque varia, ex jam præfato Supplemento, in sua Acta transtulit. Alterum est, quod epistolis S. Bonifacii & Summorum Pontificum aliorumque in ejus gratiam scriptis Acta illa illustret. Cœperamus etiam nos dicta Acta ad prælum parare, & cum variis lectionibus a Ioanne Grothusio, studiorum nostrorum dum viveret studiosißimo, submißis conferre; cum deprehendimus priora accuratius paßim proposita esse, a Willibaldo atque a Supplementi Auctore, neque illam ab aliis apprehensam obscuritatem reperiri, si particulam quippe, nonnullasque alias inutiliter intrusas sustuleris (prout fecimus locis quibusdam, * asterisco indicatis) & nonnulla in margine notata correxeris; Epistolas vero Bonifacii multo accuratius seorsim editas a Serario esse, in ejusque Notis explicari, atque inde in Bibliothecis Patrum reperiri; præterea tam ejus quam Summorum Pontificum epistolas legi in Tomis Conciliorum cum Notis Binii, Sirmondi ac Labbei, imo & a Baronio Annalibus Sacris insertas explicari. Quare ut eorum loco aliorum monumenta necdum excusa proferamus, [omittitur.] statuimus magnam illam molem, ab Othlono in duos libros distinctam seponere; cum curiosus Lector illam poßit legere apud Canisium primo editam, deinde a Serario libro tertio Rerum Moguntiacarum expositam, atque ex illis apud Mabilionem 3 seculo Benedictino, & in ultima Suriana editione recusam. Si quæ tamen scitu necessaria judicaverimus, in Annotatis nostris observabimus.

[5] Sepositis ergo Othloni Actis, secundam Vitam damus ex Codice Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, qui in Prologo scribit, S. Bonifacium, [2, Vita datur ex Ms. Ultrajectino] non multo ante sua tempora missum esse, & per suas provincias odorem magnæ virtutis longe lateque diffudisse. Dein num. 14 ait, adhuc superstitem mulierem, sed decrepitam, quæ decollationi militis Christi se præsentem fuisse asserebat. Ex his & aliis quæ in Prologo & sub finem habentur de S. Martino Turonensi, ejusque Ecclesia Ultrajectina, arbitramur Auctorem fuisse Presbyterum aut ministrum Ecclesiæ Ultrajectinæ S. Martini, qui hanc Vitam & martyrium Ultrajecti exararit, eodem forsan tempore, quo Willibaldus scripsit Moguntiæ. Ex hac autem Vita desumptæ sunt Lectiones pro Ecclesia Ultrajectina, anno MDVIII & MDXVIII excusæ. Eamdem Vitam, sed sine Prologo, invenit etiam Bollandus in codice cujusdam Domini Schencking, uti sua manu notavit. Sed & Ioannes a Leydis Carmelita, aliis Ioannes Gerbrandus, quondam Prior sui Ordinis in Conventu Harlemensi, qui Chronica Episcoporum Ultrajectinorum atque Hollandiæ Comitum usque ad annum MCCCCXVII perduxit, prout apud nos Manuscripta extant, [auctore forsan Ultrajecti degente:] & cum Reineri Snoji Annalibus Comitum Flandriæ excusa Francofurti habentur, totum fere suum tertium librum ex hac Vita verbotenus transcripsit, quod ejusmodi rerum curiosis indicatum obiter volui.

[6] Tertia deinde Vita subjungitur ex tribus Mss. codicibus, scilicet ex nostro, qui Vitas Sanctorum per singulos menses & pluribus libris distributos habet, tum ex dicto Ms. Ultrajectino S. Salvatoris & denique ex schedis D. Lindani. [3 Vita ex tribus Mss.] Eamdem tertiam Vitam etiam Mabilio habuit ex Ms. codice Compendiensi; & nonnulla inde ad suas observationes traxit. Quis aut qualis Auctor censendus sit, non est unde definias. Quid si dicatur Monasteriensis aliquis fuisse? Dicit enim num. 4, [cum excerptis ex Vita S. Gregorii Ultrajectini.] S. Gregorii Pastoris, Ultrajecti a S. Bonifacio constituti, volumina virtutum apud se haberi; sunt autem hæc ea ipsa, quæ S. Ludgerus Episcopus Monasteriensis scripsit de Vita S. Gregorii, in quibus multa sunt de S. Bonifacio, quæ inde excerpta huic Vitæ subjunguntur. Demum nonnulla Analecta dabimus, potißimum de Reliquiis S. Bonifacii, & sociorum Martyrum; ac nonnulla monumenta adjungemus de Translatione & Reliquiis SS. Adalarii & Eobani, [Analecta.] Erfurti adservatis.

§. II. Patria. Tempus vitæ & martyrii. Archiepiscopatus S. Bonifacii.

[7] Sanctus Bonifacius, epistola prima ad Zachariam Papam, [Patria West-Saxonia in Anglia,] quæ est inter Serarianas 134, & habetur in Conciliis Labbei tomo 6 columna 1494, patriam suam num. 5 indicat transmarinam Saxoniam, in qua natus & educatus fuit: quæ a discipulis S. Gregorii, id est, Augustino, Laurentio, Justo, Mellito Archiepiscopis constituta atque ordinata fuit: & hæc scribit S. Bonifacius Episcopus ex Germania, respectu cujus erat Saxonia transmarina, eadem quæ Britannica dici potest: ubi West-Saxonia, seu regnum Occidentalium Saxonum continebat provincias Southamptoniam, Bercheriam, Wiltoniam, Dorsetiam, Devoniam & Cornwalliam. Cambdenus in sua Britannia & descriptione Devoniæ ista habet: Ad Credenum fluvium, in primitiva Anglorum Ecclesia, Sedes floruit Episcopalis in ejusdem cognominis oppido Crediantun, [& in Devona Crediantun,] nunc contracte Kirton, quod natale solum Winfridi illius sive Bonifacii, qui Hæssos, Turingos, & Frisios Germaniæ ad fidem convertit. Nunc autem mercatu minus frequenti & Exoniensis Episcopi ædibus notum, patrum autem memoria multo notius erat Collegio duodecim Præbendariorum, qui nunc evanuerunt. Hæc Cambdenus.

[8] [natus circa an. 680] In hoc ergo oppido Crediantuno sive Kirton natus est S. Bonifacius, circiter annum DCLXXX; atque post vitam a pueritia in monasteriis peractam, primo Exoniæ in eadem Devonia, deinde Nutscellæ in Southamptonia, consecratus est Sacerdos, triginta aut amplius annorum habens ætatem, circa annum DCCXII. Dein statuta Synodi ad Archiepiscopum detulit, & postea prædicaturus verbum Dei navigavit in Frisiam; [in Frisia fuit an. 716.] sed ob bellum, Carolum Martellum inter & Ratbodum Regem Frisonum, reversus in Angliam est. Character hic certus helli, anno DCCXVI gesti, confirmat anteriora tempora, & a sequentibus gestis confirmatur. Aliquo tempore in Nutscellensi suo monasterio peracto, acceptis a Daniele Wintoniensi Episcopo litteris, [Roma an. 719:] profectus est ad S. Gregorium II Pontificem, & cum ejus epistola data XV Maji anno DCCXIX disceßit in Germaniam, atque in Turingia verbum Dei annuntiavit. Mortuus est eodem anno DCCXIX Radbodus Rex Frisiæ, per cujus obitum januam Euangelio Christi prædicando apertam intelligens, disceßit in Frisiam, & cum S. Willibrordo, per tres instanter annos, [prædicat in Frisia an. 720 & sequentibus] in Christo laboravit, scilicet anno DCCXX & duobus sequentibus. Inde post excultum aliquantulum Hamanaburgum in Haßia & monasterium cœptum construi, disceßit Romam ad dictum S. Gregorium Papam: a quo XXX Novembris in festo S. Andreæ Apostoli consecratus est Episcopus anno DCCXXIII. Tum litteris pluribus, & a dicto Gregorio, & ex hujus desiderio a Carolo Martello acceptis, operam dedit Haßis & Turingis convertendis, [Romæ fit Episcopus an. 723.] quos sexies variis temporibus ab eo excultos indicat Vita secunda. Interim circa annum DCCXXV pervenit ad Palatiolum monasterium, prope Trevirorum urbem, ibique exceptus est a vidua Addala seu Adela Abbatissa, Sorore S. Irminæ Abbatissæ in monasterio Horreo in urbe Trevirensi, quas ambas filias fuisse Dagoberti secundi Regis Francorum Austrasiorum alibi docuimus. [S. Gregorium accipit discipulum an. 725] Ibi Bonifacius S. Gregorium, postea urbis Ultrajectinæ Pastorem (qui dictæ Addalæ, ex filio ejus Albrico erat nepos) accepit discipulum & comitem laborum, annum tunc XIV aut XV ætatis agentem, uti latius infra ex hujus Vita, a S. Ludgero scripta, referetur.

[9] [varia 13 annis peracta.] Per annos dein tredecim laboravit in ulteriore conversione Hassorum & Turingorum, atque in Turingia ecclesiam construxit Erfordiæ, nec procul inde monasterium Ordorfense. Quibus peractis accepto Pallio a Gregorio III Archiepiscopus habitus, erexit apud Hassos cœnobia Fridlariense & Hamanaburgense: Frisiam interim adivit denuo, ubi tertium interpolatis vicibus laboravit. In Bavaria etiam tempore Hugiberti Ducis prædicationis studium exercuit; ac dein protertia vice Romam profectus est ad Gregorium III Pontificem, anno DCCXXXVIII; sequenti autem anno regressus in Bavariam, venit ad Odilonem sive Utilonem Ducem, tunc Hugiberto substitutum; ibique quatuor Episcopos ordinavit, & singulorum districtus constituit. Ita postea circa annum DCCXLI Eystadio & Herbipoli dedit episcopos SS. Willibaldum & Burchardum.

[10] [Synodos habet] Mortuo eodem anno DCCXLI Carolo Martello successerunt Carolomannus & Pippinus: sub Carolomanno autem quinque Synodalia Concilia Sanctus celebravit. Successerat etiam Gregorio III S. Zacharias Papa dicto anno DCCXLI, die XIX Novembris, ad quem varias epistolas idem scripsit ab eoque recepit. [varias Zachariæ scribit & ab eo accipit epistolas:] Epistolæ S. Zachariæ signantur datæ Indictione XI, XII, XIII, XIV, XV, iterum Indictione I & V pridie Nonas Novembris, id est ab anno DCCXLIII usque ad annum DCCLI; ac sequenti anno, eadem Indictione V currente, S. Zacharias, vita functus est, cujus Acta illustravimus ad diem XV Martii, & Chronologiam correximus in Propylæo Maji.

[11] Interim, ut Auctor vitæ secundæ habet, cum B. Bonifacio revelata esset Willebrordi sacratissimi Episcopi carnalis depositio, & ad cælestem patriam transmigratio … mox per undas Rheni fluminis Trajecto oppido delatus est. [post mortem S. Willibrordi] De obitu S. Willibrordi Ubbo Emmius lib. 4 Rerum Frisicarum ita scribit: Willibrordum, totos quadraginta annos Archiepiscopatu per omnem Frisiam naviter functum, grandi natu Epternaci, in cœnobio quod sibi construxerat, mors abstulit VII Idus Novembris, cum annum salutiferi partus DCCXLVI Christiani numerarent … Audiens vero de obitu Willibrordi Bonifacius, non sua tantum sponte, sed jussu quoque Carolomanni, istius Ecclesiæ curam suscepit. [suscipit curam Sedis Ultrajectinæ] Hinc apud Ioannem de Beka, in Chronico Ultrajectino, Secundus constituitur Episcopus: qui intelligens mortem S. Willibrordi, consentiente Carolomanno Duce, navigando Trajectum advenit, & desolatam in nomine Dei Ecclesiam gubernandam suscepit. Similia habet Ioannes Gerbrandus a Leidis lib.3 Chronici Belgici cap. 3. Seceßit Carolomannus anno septimo regiminis, Christi DCXLVII, in Casino monachus effectus. Ab aliis obitus S. Willibrordi notatur aliquot annis citius, quod tamen huic succeßioni non obest, [circa annum 744] & ad diem ejus natalem erit discutiendum. Fuerat S. Willibrordus a Sergio Papa consecratus anno DCXCIV: & quia quinquaginta annos fuit Episcopatu functus, debuit anno DCCXLIV ex hac vita migrasse, quod amplector. Tunc ergo Ecclesia illa a Carolomanno commendata fuit S. Bonifacio, quod ipsemet testatur epistola 97 ad Stephanum Papam, in qua anni prædicationis quinquaginta scripti leguntur, cujus Epistolæ initium est hujusmodi. Tempore Sergii, Apostolicæ Sedis Pontificis, venit ad limina sanctorum Apostolorum Presbyter quidam miræ abstinentiæ & sanctitatis, [jussu Carolomanni:] generis Saxonum, nomine Willibrod, & alio nomine Clemens vocatus: quem præfatus Papa Episcopum ordinavit, & ad prædicandam Paganam gentem Fresonum transmisit in littoribus Oceani occidui. Qui per quinquaginta annos prædicans, præfatam gentem Fresonum maxima ex parte convertit ad fidem Christi, fana & delubra destruxit, & Ecclesias construxit; & Sedem Episcopalem & Ecclesiam in honore Sancti Salvatoris constituens in loco & castello, quod dicitur Trajectum, & in illa Sede & Ecclesia Sancti Salvatoris, quam construxerat, prædicans usque ad debilem senectutem permansit, & sibi Coëpiscopum ad ministerium implendum substituit, & finitis longevæ vitæ diebus in pace migavit ad Dominum. Princeps autem Francorum Carolomannus commendavit mihi Sedem illam ad constituendum & ordinandum Episcopum, [habitus Archiepiscopus Ultrajectinus] quod & feci.

[12] Hæc S. Bonifacius, præter quem non admittitur lius successor a Ioanne de Beka, Wilhelmo Heda, aliisque rerum Ultrajectinarum scriptoribus. In Concilio Germanico sub Carolomanno anno DCCXLII, XI Kalendas Maji habito, post S. Bonifacium & alios Episcopos nominatur Dadanus, quem a S. Willibrordo ad ministerium implendum substitutum Coëpiscopum arbitramur: quod etiam in suis Notis ad Vitam S. Bonifacii, licet paulo aliter, insinuavit Serarius. At quemnam is ordinarit & constituerit Episcopum non exprimitur: sed die XVII hujus Iunii colitur S. Adulphus, cum S. Botulpho, quo cum sepultus & translatus fuit; diciturque in hujus Actis ad Trajectensem Ecclesiam in Episcopum sublimatus esse, quod ibi ut satis verosimile amplectemur. Bonifacius porro a morte. S. Willibrordi Trajectum profectus dicitur in Vita 2, num. 12. Auctor vero Vitæ 3, num. 4 asserit, S. Bonifacium a morte S. Willibrordi mansisse longum tempus in eodem Episcopatu, divini verbi crudeli Fresonum populo affatim subministrantem; ac rudimenta fidei, quæ initiata fuerant a S. Willibrordo, sanctæ prædicationis confirmantem munitione. Tum ergo, uti eodem num. 4 legitur, S. Bonifacius, ut prudens dispensator, procurans gregis commissi providentiam, B. Gregorium Trajectensis Ecclesiæ Sedi præfecit Pastorem. [cum S. Gregorio Vicario generali.] Et S. Ludgerus infra num. 9 asserit, S. Bonifacium, adjutum a discipulis suis, quando doctrina sua B. Gregorius Trajectum antiquam civitatem, & vicum famosum Dorstad, cum illa irradiavit parte Fresoniæ, quæ tunc temporis Christianitatis nomine censebatur. Dein idem S. Ludgerus num. 12 recenset Archiepiscopos Ultrajectinos, primum S. Willibrodum, secundum S. Bonifacium, cui, inquit, B. Gregorius præceptor meus successit, pius heres ejusdem, gentis Fresonum Pastor & Prædicator ordinatus a Domino & a Principibus supradictæ Ecclesiæ Dei. Othlonus etiam sub finem libri primi, cum indicasset Ordinationem Willibaldi & Burchardi, addit: Tunc Gregorium ad Triecht Episcopali (corrige Sacerdotali) ordine consecratum direxit. Lullum etiam in Magontia ipse adhuc vivens sibi subrogavit Episcopum. Hisce omnibus ad invicem collatis, arbitramur S. Bonifacium per se quidem administrasse Episcopatum Ultrajectinum; sed quod manens Archiepiscopus Apostolicus sæpe deberet abesse, eam diœcesim ut Vicario suo generali tradidisse S. Gregorio, ob vitæ sanctitatem & regii sanguinis prosapiam ab omnibus æstimato.

[13] S. Zacharias Papa desiderans S. Bonifacium constitui Metropolitam Coloniæ Aggrippinæ, eum epistola XI ad diversos Episcopos Galliæ & Germaniæ Archiepiscopum & Apostolicæ Sedis Legatum appellat. [Archiepiscopus Moguntinus approbatur a Zacharia an. 746], Verum quia illo tempore Gewelip, a Sancto monitus, ultro reliquerat Episcopatum Moguntinum; electione Cleri & populi ipse Bonifacius adoptatus, anno DCCXL aliquam illius administrationem suscepit: & consilium præbuit Zacharias Papa ut nequaquam relinqueret, & tandem absolute in eamdem Sedem a prædicto Papa est confirmatus; anno DCCLI pridie Nonas Novembris, uti patet ex epistola 13 in Conciliis Labbei columna 1527, unde ista excerpimus: Dum in his piis operibus occupata esset tua Fraternitas, nunc usque Cathedralem Sedem minime sibi vindicavit. At vero ubi Deus predicationem tuam auxit; obtinere voluisti, ut tibi Cathedralem Ecclesiam vel successoribus tuis confirmare debeamus, juxta eorumdem filiorum Francorum petitionem. Et idcirco B. Petri Apostoli auctoritate sancimus, ut supradicta Ecclesia Moguntina perpetuis temporibus tibi & successoribus tuis in metropolim sit confirmata, habens sub se has quinque civitates, id est, Tungris, Coloniam, Wormatiam, Spiraciam, & Trectis, & omnes Germaniæ gentes, quas tua Fraternitas per suam prædicationem Christi lumen agnoscere fecit. Hæc ibi. Ab illo ergo tempore, quia non poterat sæpius Ultrajectinam diœcesim adire, [S. Gregorio adjungit Eobanum:] videtur S. Gregorio adjunxisse Eobanum Coepiscopum, cui una & aliis anno DCCXXXVIII Roma scripserat ut dilectissimis filiis, & hic Episcopus consecratus munia Episcopalia obierit. Cujus zelum, una cum S. Bonifacio exercitum anno ultimo ante martyrium utriusque, laudant Willibaldus & Auctor tertiæ Vitæ. Ita post hujus martyrium a S. Gregorio assumptum fuisse Alubertum Coëpiscopum sive Chorepiscopum indicat S. Ludgerus.

[14] Anno DCCLII cum Pippinus in Regem sublevatus esset, [sub Pippino Rege:] cœpit S. Bonifacium habitu simul & honore præferre, & suis in Domino parere præceptis. Sed sanctus vir infirmitate corporis prægravatus, Lullum in Episcopatus gradum provexit atque ordinavit: [ordinat S. Lullum Episcopum.] uti pluribus infra refertur a VVillibaldo num. 32. Illi, discessurus in Frisiam Bonifacius, commendavit Turingiam & Fuldam, Synodalique auctoritate & consensu Principis Pippini ipsum Ecclesiæ Moguntinæ præposuit: Coloniensi vero Episcopo contendente, Sedem Ultrajectinam, non Romano Pontifici, sed sibi esse subjectam; idem Bonifacius Stephano Papæ scripsit epistolam (cujus partem priorem supra dedimus) circa annum DCCLIV, [Martyr obit anno 755] uti statuit Autbertus Miræus in Codice Donationum cap. 9. Quam porro præclare totam jam senex Frisiam obierit, omnia Acta infra loquuntur: ac tandem, uti VVillibaldus loquitur, anno quadragesimo peregrinationis revoluto, dum Incarnationis Domini septingentesimus & quinquagesimus quintus cum Indictione octava computatur, die Nonarum Junii, martyrii triumpho remuneratus migravit ad Dominum. Quæ inde descripta refert Othlonus: erat autem annus quadragesimus a prima peregrinatione in Frisiam uti supra notavimus. Sed difficultas est in adjunctis VVillibaldi verbis: Sedit autem in Episcopatu annos XXXVI, menses sex, & dies VI. Conveniunt primo menses & dies, qui intercurrunt a festo S. Andreæ XXX Novembris, usque ad V Iunii; sed anni solum sunt XXXI, ut videantur anni V perperam adjecti, fortaßis a librario aliquo, qui in Epistola Bonifacii, sub finem vitæ ejus ad Stephanum Papam II scripta, & tomo 6 Conciliorum Labbei impreßa, legerit, ipsum legatione Romana per XXXVI annos functum esse; illosque pro Episcopatu ejus intelligendos putaverit, parum solicitus de diebus ac mensibus, quorum in Epistola prædicta nullus exprimitur numerus, adeoque illos reliquerit, ut notatos, a VVillibaldo invenerat. Potest etiam ipse VVillibaldus respexisse ad primum iter Romanum, quod anno DCCXIX obiens Bonifacius, Apostolatus officio fungi jussus atque in Germaniam remissus fuit a Gregorio Papa, uti supra indicavimus. Inde autem ad usque annum DCCLV, quo obiit Sanctus Apostolus, anni fluxere integri XXXV, quot expreßisse VVillibaldum vidimus.

[15] Quod Frisiam hodiernam attinet (vetus enim, ejus Regia Ultrajecti erat, multo latius patebat) eam scilicet, quæ Apostolicorum laborum palæstra ultima Sancto fuit; hanc novißimus atque accuratißimus topographus, Schotanus a Sterringa, dividit in Ostergoam, Westergoam, ac Sevewoldiam (Latine Orientalem, Occidentalem & Septem silvaniam diceremus) sic ut prima contineatur Dockomium hodie dictum, [Dokingæ in Frisia] ab Auctoribus autem secundæ ac tertiæ Vitæ Dockinga. Aliam tamen divisionem indicatam vult VVillibaldus, cum num. 51 dicit, Sanctum consedisse secus ripam fluminis, quod dicitur Bordne, in confiniis eorum qui rustica lingua dicuntur Ostar & Westher. Hanc divisionem, ipsismet Frisiis haud satis notam, ut intelligas, quærendum flumen prædictum est: ut autem inveniri exoletum nunc nomen poßit, facient Bornwert & Bornwerthusen, conservantia vetus nomen ipsius rivi, alias ignobilis, in ejus utrimque ripa. Consistunt autem loca illa ad occiduum latus Dockomii, quiq; ea interfluit rivulus, priusquam ad oppidum pertingat, infunditur fluvio Paessens dicto; hic vero Dockingani agri partem septemtrionalem bifariam dividit, in Oosterzyde Paessens & Westerzyde Paessens, id est Orientalis & Occidentalis ripæ Passenæ regiones; quarum confinia attingebat Bonifacius, ad Bordne consistens. Ipse vero fluvius Paessens, gemino brachio partem Dockingæ complexus, videtur insulam facere, eam scilicet ad quam Vita 2 num. 14 ait appulisse navi Sanctum, & sermone patrio Ostriki dici. Ad hujus porro insulæ oppidique Dockomiensis latus meridionale, scaturit sons S. Bonifacii, num. 14 Vitæ ejusdem 2 laudatus, ex quo civibus hodie omnis sua cerevisia coquitur; & juxta est nemus Morewold vel Moorwaude dictum, id est, Silva cædis, in Sanctos ibi patratæ: quæ omnia juverit pro faciliori intellectu dicendorum adnotasse.

§. III. Cultus sacer S. Bonifacii & Sociorum.

[16] [Memoria inserta antiquis Mss. Bedæ], Venerabilis Beda vita functus est anno DCCXXXV: viginti autem post illum annis deceßit S. Bonifacius: sed ita continuo sacris Fastis adscripta est grata ejus memoria, ut etiam inserta reperiatur optimis ac maxime genuinis exemplaribus Martyrologii Bedæ, ac si ante ipsum ad Dominum migrasset. Itaque, sicut indicavimus ante Tomum secundum Martii, ubi idem Martyrologium pridem desideratum in lucem extulimus, in apographis Divionensi, Vaticano S. Petri, & alio Romano Cardinalis Barberini ad hunc V Iunii, ista leguntur: S. Bonifacii, Archiepiscopi in Fresonis, [relata a Rabano,] martyrii passio peracta est, & Eobanci Episcopi ejus, cum aliis Servis Dei sociis eorum. Rabanus, sextus Abbas Fuldensis creatus anno DCCCXXII, suo quoque Martyrologio inscripsit eumdem, his verbis. Nonas Junii, Bonifacii Archiepiscopi, cujus in Fresonis martyrii passio peracta est, & Eobani Coëpiscopi ejus, cum servis Dei Wintrunge & Walthore, Scirbalde & Bosan, Hamunde & Æthelhere, [Usuardo, Adone,] Wancare & Gundacare, Willehere & Hadavolfe. Usuardus & Ado elogium solius Bonifacii habent; quod signum est, ipsum saltem ita in antiquioribus Fastis repertum. Est autem illud his verbis conceptum: Item S. Bonifacii Episcopi, qui de Britanniis veniens, & fidem Christi gentibus Euangelizans, cum maximam multitudinem in Frisia Christianæ religioni subjugasset, novissime a Paganis, qui supererant, gladio peremptus martyrium consummavit, cum Eobano Coëpiscopo & aliis servis Dei: Hisce nomina aliquot ex Rabano adjecit Notkerus; sine quibus eadem fere quæ apud Usuardum & Adonem, leguntur in hodierno Romano.

[17] Celebratur memoria S.Bonifacii Episcopi & Martyris etiam in apographis Martyrologii Hieronymiani Corbiensi & Lucensi, [& in antiquis Mss.] scilicet sub finem apposita, eorum jussu qui ipsa scribi antiquitus curaverunt. Et in Lucensi quidem Sanctus adscribitur Austriæ, id est Franciæ Orientali, sive Franconiæ, in qua Fulda existit, in diœcesi Herbipolensi. In antiquo Martyrologio Ultrajectino Ecclesiæ Collegiatæ S. Mariæ, circa annum MCXXXVIII exarato, ex sensu istius urbis tale elogium habetur: Trajecti, [Ecclesiæ Ultrajectinæ] B. Bonifacii Archiepiscopi & Martyris. Qui de Britanniis veniens Trajectum, tempore S. Willibrordi Archiepiscopi primi Trajectensium Doctoris, cum eo moratus est. Post transitum vero sanctissimi Præsulis Willibrordi, jam dictus Bonifacius Dei gratia ejusdem Archiepiscopatus honore sublimatus est. [Trevirensis] Qui cum fidem Christi in Frisia constanter euangelizaret, & maximam multitudinem Christianæ religioni subjugasset, novissime a Frigis gladio peremptus, martyrium consummavit, cum cooperatoribus Eobano & Adalario Presbyteris, & aliis quinquaginta tribus. In Ms. Trevirensi S. Martini hæc ultima distinguuntur hoc elogio: In Frisia S. Bonifacii Episcopi & Martyris, cum sociis suis Eobano Coëpiscopo, Athalario Presbytero, & aliis quinquaginta tribus. [& Fuldensis:] In Martyrologio Ms Reginæ Sueciæ, quod semper judicavimus fuisse monasterii Fuldensis, longum extat encomium, dignum quod hic addatur. Est ergo hujusmodi:

[18] Nonis Junii Passio sancti Patris nostri Bonifacii, viri Apostolici, & omni sapientia adornati: qui de Anglorum gente nobilem ducens originem, ibidem in sancto proposito religiosissime educatus, & doctrina nihilominus insignis fuit & miraculis claruit. Postea vero divina admonitus pietate, Germaniæ fines adiit: Francorum gentem, diversis errorum laqueis irretitam, nobiliter instruxit, & hæreticorum pravitates instantissime superavit. Euangelica etiam doctrina adeo præcipuus extitit, ut Apostolorum tempora in ejus prædicatione laudares. Itaque meritis illius circumquaque clarescentibus, a viro sanctissimo Gregorio Papa Romano accersitus, ad illuminationem totius Germaniæ transmissus, & ab eodem Episcopus ordinatus, in civitate, quæ Mogontia dicitur, Pontificatus honore meruit sublimari. Ibi inter homines constitutus, Angelicam vitam exercuit. Francorum gentem, Turingorum & Saxonum populos Deo acquisivit, & in omni sanctitate gloriosissimus fuit. Novissime vero cum multos ex Fresonibus Christianæ religioni subjugasset, a Paganis, qui supererant, gladio peremptus, cum martyrii gloria migravit ad cælestia regna: corpusque illius, comitante fidelium maxima turba, ad Fuldense monasterium, quod ipse sibi in solitudine Boconia construxerat, cum magnis Dei laudibus transportatum, [Fuldam translato corpore S. Bonifacii,] & condigno honore tumulatum, miraculis ibidem plurimis claret. Passi sunt autem cum eo & alii ex Clero ejus viri religiosi, Presbyteri, Diacones & Monachi: sed nobiliores inter eos fuerunt Eobanus Episcopus & Adalarius Sacerdos: qui primitus in monasterio, quod Tricht nominatur, honorabilem meruerunt sepulturam, sed emergentibus annis etiam ipsi Fuldam translati in Ecclesia Domini Salvatoris, [Eobani & Adularii.] juxta corpus sancti Pastoris sui & Martyris Christi Bonifacii, satis pulcherrime requiescunt. Hæc in dicto Martyrologio Fuldensi scripta fuerunt, tunc saltem cum Francorum Reges sive Imperatores, Caroli Magni posteri, in Germania regnarent conscriptum; & aliquod hujus elogii compendium extat in Ms. Martyrologio monasterii S. Cyriaci, a Baronio plurimi æstimato,

[19] Omitto alia quamplurima Martyrologia, tam manu exarata quam typis excusa, nec non Breviaria Moguntina, Ultrajectina, Erfurtensia, aliaque, in quibus ex ipsis Actis elogia deprompta extant. Satis fuerit adferre testimonium Cuthberti Archiepiscopi Cantuariensis: qui intellecto S. Bonifacii martyrio, convocavit Synodum Episcoporum & Abbatum, [Cultus in Synodo Anglo-Saxonica præscriptus] communiq; suffragio statuit quintum diem Iunii, quo Martyr obierat, solenniter in Bonifacii sociorumque ejus honorem ab omnibus Anglo-Saxonibus celebrandum. Qua de re litteras, e Synodo ad Lullum Archiepiscopum Moguntinum a dicto Cuthberto missas, refert Serarius inter Epistolas Bonifacianas num. 70 in insertas, ubi is ait: Admirabili vel potius ineffabili Dei pietati tripudiantes, gratias agimus, quod tam præclarum speculatorem cælestis bibliothecæ, tam egregium Christi militem, cum multis bene educatis & optime instructis discipulis, gens Anglorum, advena Britanniæ, meruit palam omnibus ad spiritales agones, & ad multarum per Dei omnipotentis gratiam salutem animarum de sese procul emittere; ut longe lateque ferocissimas nationes, per devia diutius errantes, de lata ac spatiosa voragine perditionis perpetuæ, ad splendifluas semitas supernæ patriæ, per sacræ exhortationis incitamenta, & per exempla pietatis ac bonitatis, ipse ductor & signifer antecedendo, & adversa quæque opitulante Deo fortiter expugnando, feliciter perduceret. Quod ita actutum fieri, etiam rerum effectus gloriosius quam dicta demonstrant: & in illis quoque locis, quos ante eum nullus aliquando euangelizandi causa Doctor adire tentabat. Unde igitur, post incomparabile toto orbe Apostolicæ electionis & numeri mysterium, aliorumque tunc temporis evangelizantium discipulorum Christi ministerium, hunc inter egregios & optimos orthodoxæ fidei Doctores, & amabiliter habemus, & laudabiliter veneramur. Unde in generali Synodo nostra, ubi & de ceteris omnibus, quæ vestræ modo Sanctitati paucis depromimus, plenius inter nos conferebamus, ejus diem natalitii, illiusque cohortis cum eo martyrizantis insinuantes statuimus annua frequentatione solenniter celebrare: utpote quem specialiter nobis, cum D. Gregorio & Augustino, & Patronum quærimus, & habere indubitanter credimus, coram Christo Domino, quem in vita sua semper amavit; & in morte, ut ipsius meruit gratia, magnifice clarificavit. Hæc aliaque plura Cuthbertus.

[20] De cohorte, cum eo martyrizante, ut supra dicitur, seu potius martyrizata, non satis in numero conveniunt auctores, [Sociorum XI nomina] & in aliquorum scriptione differunt. Apud Willibaldum, ut antiquißimum auctorem & fidißimum, nomina num. 35 sic exprimuntur: Eoban Coepiscopus, Wintrung & Walteri simul & Adelhere, Sacerdotes; Hamunt, Scribalt, & Bosa, Levitarum obsequio deputati; Waccar & Gundecar, Illehere & Hathevulf, monasteriali Monachorum ordine sublevati. Ms. codex Trevirensis monasterii S. Maximini, apud Serarium in Vita S. Bonifacii, ita eosdem refert: Coebancus Coëpiscopus; Wintrung, Walterus & Ethelherus Sacerdotes; Hamud, Scirbald & Bosa Levitæ; Waccar, Gundecar, Illeserus & Hathovulf Monachi. Apud Rabanum & Notkerum ea scribuntur: Eobanus Coëpiscopus, Wintrunge & Walthere, Scirbalde & Bosan, Hamunde & Athelhere, Wancare & Gundecare, Willehere & Hadovulfe. Othlonus apud Serarium, sic appellat: Eoban Chorepiscopus; Wintrung, Waltheri & Adalheri, Hamunt, Skirbalt, Bderso (Surio Boso) Waccar & Kundecar, Surio Gundeharus, Williheri & Hadolf. Supplementi Auctor, aliis omissis quos VVillibaldus nominatim expresserat, satis habuit unum Hiltebrant nominare, ministrum mensæ Episcopalis, ideo forte a VVillibaldo prætermissum, quod laicus esset sicut & ceteri: supplementum autem istud non viderunt Martyrologi, unde nec ipsi illum nominarunt. Demsterus, & hunc secutus Ferrarius, ad IX Aprilis, de Kundacare Scoto ea dicunt, quæ huc referri deberent, si dignus esset Demsterus, cujus, diem ex cerebro suo sumentis, ratio haberetur. Omitto recentiores auctores, qui ex hisce desumpserunt. Nos in titulo Latina terminatione donavimus nomina singulorum, præter quos memorantur alii apud VVillibaldum & Othlonum: sed in secunda & tertia Vita indicantur cum S. Bonifacio paßi quinquaginta duo Martyres: & in tertia Vita dicuntur corpora nominatorum undecim, & aliorum tredecim translata Ultrajectum; [alii anonymi 41 aut 44.] aliorum vero sepulta esse in loco martyrii: proinde eorum numerus, quorum nomina oblivioni data, sed in libro vitæ scripta sunt, esset quadraginta. In Martyrologio Vltrajectino & Trevirensi supra relatis, dicuntur cooperatores Eobanus & Adalarius, & alii quinquaginta tres; & sic forent anonymi Martyres quadraginta tres. Posteriores alii, adjungunt socios LII, alii plures.

[21] Altera controversia objicitur de S. Adalario, num unus idemque sit Adalherus Sacerdos, uti a VVillibaldo appellatur. [Adalarius & Adalherus videtur unus idemque esse.] Verum eodem modo in Martyrologiis Vltrajectino & Trevirensi Adalarius sive Athalarius appellatur Presbyter. Et in Martyrologio Fuldensi, inter Martyres cum S. Bonifacio passos, dicuntur nobiliores, Eobanus Episcopus & Adalarius Sacerdos: qui etiam ipsi Fuldam translati sunt, & deinde Erfurtum e monasterio Fuldensi transportati, a posteris autem ambo Episcopi habiti; quasi a S. Bonifacio fuisset Erfurti Adalarius Episcopus constitutus, & interim relicta diœcesi adjunctus in Frisia ipsi S. Bonifacio, ibidem Martyr obiisset: cujus rei apud antiquos nullum extat vestigium. Interim ut talis in Breviario Erfordiensi colitur ritu duplici XX Aprilis, tamquam is sit die, Translationis, quæ etiam variis, sed fere recentioribus Martyrologiis sic inscribitur; unde non nihil verosimilitudinis accedit traditioni isti, multo etiam verosimiliori futuræ (dempto tamen titulo Episcopali) si de existentia corporis Erfurti constaret. Constat ex epistola prima S. Bonifacii ad Zachariam Papam & hujus responso, anno DCCXLIII dato, inter tres Sedes Episcopales recenter institutas, esse tertiam in loco qui dicitur Erphesfurt, & in illis ordinatos Episcopos. Sed non additur quod pro Erfurtensibus datus sit dictus Adalarius: gratis ergo id posteri assumpserunt. Præterea non dicuntur consecrati Episcopi, sed ordinati sive destinati: & petit Bonifacius a Papa Sedes confirmari & stabiliri. Verum sub conditione permittit Papa, si loca mereantur habere Episcopos, quod in sacris canonibus præceptum sit, ut minime in villulas vel in modicas civitates Episcopi ordinentur, ne vilescat nomen Episcopi. Quia vero dictus Adalarius primus & ultimus Episcopus habetur apud Serarium notatione 29 (ubi ait Erfordiam a Bonifacio dici urbem paganorum rusticorum) quod Episcopus ibidem statutus fuerit Adalarius, debet confirmari; addit enim Serrarius Not. 46, videri Adalarium Episcopum a posteris Erfurtensibus habitum, sicut S. Gregorius paßim tertius Episcopus Ultrajectinus appellatur, licet solum Sacerdos, illiusque diœcesis Pastor fuerit. De Reliquiis SS. Eobani & Adalarii asservatis Erfurti, infra in Analectis agetur.

§ IV. Effigies S. Bonifacii, ex vetusto lapide & sigillis, nec non Monastici tunc habitus formæ ex picturis seculi IX; Regum item Francorum eodem spectantium.

[22] [Ex Antiquitatibus Fuldensibus Broweri] Cum vir clarißimus Balthasar Moretus, Architypographus Regius, Plantinianæ nobilißimæ Officinæ, eodem nomine & cognomine ex Martina Plantina Christophori Plantini filia, heres tertius, sequentibus S. Bonifacii Actis illustrandis, pro sua humanitate consueta, haud gravate nobis concessurus videretur eas laminas, quarum usus fuerat anno MDCXII, in excudendis apud prædictam proaviam suam, tunc viduam, libris IV Antiquitatum Fuldensium a Browero nostro conscriptis, sæpiusque allegatis & allegandis ab Henschenio; ut hujus circa eas voluntatem, mihi scripto relictam exequerer, absque interruptione eorum quæ ipse optimo ordine judicioque præfari ad Acta voluit; hunc 4 § hic locandum statui. Iamque in eo eram, ut ipsas laminas commodato peterem; cum satius visum fuit omnes in unam contrahere, & suo quamque partem numero distinguere. Primo igitur exhibetur ipsius S. Bonifacii effigies, quam libro 2, cap. 15 Browerus proposuit, ex veteri lapidea tabula, in monte S. Petri, urbi vicino, inserta operi minime antiquo turris exterioris; quam ille existimat ab ipsis locis incunabulis, id est ab anno DCCCVIII, sculptam fuisse: puto ego post mortem Caroli Magni, anno DCCCXIV obitam elapsis annis aliquot, & causam infra reddam.

[23] [habetur effigies Sancti in lapide veteri,] Magnum inquit Browerus, hæc imago argumentum habet, singulis in partibus, veteris amictus Pontificalis, infularum, & mitræ: pedumque, quod manu gerit, ejus haud dissimile est, quod in Sacrario asservatur. Ego vero priusquam ad ejus considerationem transeam, noto, procul ab illius temporis sinceritate abesse, qui antiquis non contenti, ex sui temporis usu etiam Sancto aptant hodierna. Regum Angliæ in signia, [cum Pallio,] quod, inquit alia occasione Browerus (ubi de SS. Ioanne & Paulo Martyribus lib. 2 cap. 8) commentum est otiosorum hominum, vix Poëtarum ingeniis dignum, quasi genus & nobilitatem suam virtus & sanctimonia, sine clypei & colorum discrimine, tueri non posset. Nunc in imagine ista animadversione dignum porro censeo, non tam circulum qui caput ambit, Sanctis omnibus communem, quam concham cui circumscribitur; ornatus quidem solius causa post caput sculptam, antiquiori tamen, quam facile cogitet, qui non viderit VVilthemii nostri Diptycha, Anastasium anno DXVII Consulem Orientis in habitu Consulari exprimentia, cum simili plane post caput concha, cujus tamen mysterium non ausim conjectando definire.

[24] In ceteris notabile valde est Archiepiscopale Pallium, [atque in Sigillis Fuldensibus;] Casulæ, ad latera excisæ, assutum quodammodo; atque Manipulus, sinistræ manus brachiique confinio leviter injectus: eamdemque Pallii, sed Crucibus destituti, formam noto in Sigillo veteri Civitatis Fuldensis; cum Casula quidem undique clausa, ad brachiorum tamen liberam extensionem desuper revoluta, ut vides fig. 8. Similem Casulam (sed supra quam Pallium, dorso circumductum, leviter apparet) ostentat Sigillum Conventus Fuldensis, editum a Browero, & hic expressum fig. 7. Ibi vides Archiepiscopum, velut in templo residentem, & benedicentem Monachis, ad sacras sub Officium divinum Lectiones processuris, ideoque Albas ad lumbos succinctas indutis. Notat autem Browerus, templi hic repræsentati turrita fastigia, quæ, si non situ, at figuræ modo, satis exprimunt culmen Basilicæ, scribenti ipsi præsentis.

[25] [sculptis quidem post an. 1398,] Constat autem ex ejusdem Browero lib. 4, quod non solum anno MCCCLXXXVII, post vincula S. Petri, luctuoso & exitiali incendio S. Bonifacii basilica conflagravit; sed etiam anno MCCCXCVIII (postquam Bonifacii IX privilegio feminis aditus, quod numquam licuerat, in templi penetralia datus est) ipsa cum monasterio basilica, fulmine de cælo tacta, funditus prope flammarum & ignium exitio subjecta est. Cum ergo in præmisso Sigillo exprimi intelligis figuram turritorum fastigiorum, [sed juxta vetustiora prototypa.] qualia hujus seculi initio stabant; consequenter intelligis Sigillum hoc ultimum, ac verosimiliter etiam primum, non excedere initium seculi XV; licet probabile sit expressum utrumque esse ad formam temporum præcedentium, & Sancti ætati proximiorum. Et hoc saltem verosimile facit forma Capuciorum Monasticorum, fere Capucinica; quæ Capucia etiam Albis induti Levitæ exerta habent, nescio an nuda, an quod magis crediderim, velo lineo (Amictum dicimus) obvoluta. Hoc autem ut clarius appareat, expicturis Modesti & Candidi, sub initium seculi IX Fuldæ florentium, [Habitus quoq Fuldensium in choro,] fig. 4 offero Abbatiæ istius Monachos, ad Abbatis benedictionem prostratos, in suis cucullis plerosque; in quo etiam Abbas consistit, cum altero post tergum Monacho; altero strictius manicato, qualis & prostratorum primus apparet: nusquam comparente scapulari, utpote abdito sub cucullo aut alia superiori veste.

[26] Ne autem ipsius Scapularis hic latentis veterem ac genuinam formam requiras, [& forma scapularis Benedictini vetus.] aspice ipsum Candidum fig. 5, quomodo sese extra choralem sacratiorem amictum pinxit, cum sodali Modesto fig. 6 privatim disputantem. Veri hic nominis Scapulare intueris, quod scilicet totos humeros atque brachiæ summa tegit, instar sagi manicati, atque ad lumbos constricti cingulo, nec usque ad genua pertingentis. Hinc porro intelligas, quis ille sit habitus, in quo pingi se fecit Abbas Ioannes, Præses Casinensium in Lateranensi cœnobio degentium Romæ initio seculi VII. Ejus coram S. Benedicto consistentis effigiem, ne quæri alibi debeat, non gravabor recudendam dare; licet jam semel iterumque adhibitam, videlicet ante Tomum 1 Maji, post Ephemerides Græco-Moscas; & in Conatu Chronico-historico, sive ipsius Maji Propylæo, post elogium Leonis Papæ III; sed alio utrobique fine.

[27] Post ita cognitum Fuldensium habitum, in figura 9, considerandus venit etiam is, in quo Ratgarium Abbatem tertium, [ac denique Ratgarius Ab. in Tabardo,] & ob sævitiam in Monachos anno DCCCXVIII depositum, iidem scriptores & pictores expressere, addito symbolo Monocerotis, incurrentis in oves easque dißipantis, qualem ibi describit Ratgarium Candidus. Browerus lib. 2 cap. 16 Archimandritæ amictum exprimi eo schemate putat; verum sicut in capite plene crinito nihil video Monachale, sic neque in veste, quam indutus hic Ratgarius aßistit, solo pedo noscendus Abbas. Existimo ergo illum hic proponi in habitu quasi seculari, sive ut summum Canonicali, quali tunc temporis utebantur Prælati seculares, qualemque indutus Marquardus Abbas anno MCCLXXXVIII (ut habet actorum ejus scriptor) cum frustra rogaretur a Monachis, ut, in ipsorum maxime præsentia, [ad designandam ejus irregularitatem.] non nisi in cuculla vel cappa appareret, reponeretque ipsorum esse chori disciplinam procurare; suum, tapardo vel toga vel qua libeat veste uti; itaque ad publicam prodire inciperet proceßionem, Domini instar adequitans … id non ferentes Decanus, & cum eo primarii, Abbatem adierunt; togaque exutum veste Religionis vel reluctantem amicierunt. Igitur Tabardum hic etiam credo Ratgario injectum a pictore, non quia eo revera sit usus; sed quia Religionis veste indignum se probaverit: quamquam ille postea, privatam vitam agens, in monasterio montis B. Virginis, ubi olim & mansio S. Bonifacii, & prima Fuldensium parœcia fuerat, parem laudabilibus principiis exitum habuit, in Fuldensem Basilicam relatus ac tumulatus, non sine elogio.

[28] [Effigies denique Regum duorum, quos non esse Carlomannum & Pippinum;] Præter jam indicatas antiquitates sacras, adducit Browerus ab eadem unde S. Bonifacii imaginem habuerat, ecclesia Montis S. Petri, accepta profana anaglypha duo, quæ ex antiquæ ædis ruinis memoriæ causa illuc illata, occultoque parieti sic adpacta ait, ut obtegantur cornibus altarium, hinc inde interiori in templo collocatorum. Opus sane pervetus, inquit Browerus, & majestate plenum: ipse autem oris & corporis habitus, & geminus prope vestium ornatus, suadet par esse fratrum. Sed quorum? eorum credit ille: quibus incunabula Fuldensis monasterii debentur, Carlomanni & Pipini. Ast omnia quæ hic videmus figuris 2 & 3 Regia sunt; illi autem, licet post mortem patris sui Caroli Martelli, obita anno DCCXLI, plena rem publicam procuraverint potestate; tamen æque ac pater Majorum domus titulo contenti, adeo non curaverunt Regium nomen & insignia usurpare, ut tertio communis administrationis anno, Regem sibi assumpserint Childericum: qui inanem istum titulum geßit, usque ad annum LI: & ejus loco anno sequenti solus Pipinus (nam Carlomannus quinquennio ante seculum dimiserat, factus Casini Monachus) oblatum sibi a Francorum Principibus regnum, permissu Zachariæ Papæ, suscepit, a S. Bonifacio coronatus.

[29] Eumdem postea Zachariæ successor Stephanus, anno DCCLIV, denuo consecravit una cum filiis Carolo & Carlomanno: quorum primus tunc octennis, alter quadrimus dumtaxat erat. Commode autem isti possunt expreßi credi in aliquo opere, totam Pippini Regis primi familiam ex ordine referente, cujus hæc duo dumtaxat fragmenta supersint. Conjecturam hanc firmant, non tantum juvenilis utriusque vultus, sic tamen ut alter annis aliquot appareat grandior natu; [sed hujus filios Carolū & Carlomannum existimo,] sed etiam numeri II & III subtus expreßi, ad quos Browerus animum non reflexit, quique nascendi ordinem videntur indicare. Pipino certe, præter filios quatuor, tres filiæ fuerunt, quorum duæ Rothais & Adeleis juvenes obierunt, Gisla Sueßionibus Abbatissa paucis solum annis ante Carolum fratrem obiit. Si ergo concipiamus filiarum unam ante Carolum natam, alteram anno DCCXLIX mediam inter fratres Reges, ac suo deinde ordine proles reliquas; omnes autem simul sculptos juxta prototypon; tunc factum, quando annos circiter octodecim Carolus, [quales erant patre adhuc vivo,] Carlomannus autem quatuordecim numerabat; satis apte convenient omnia: nec enim multo senior exprimi potuit Carlomannus, qui obiit anno DCCLXXI. Itaque recte ille exprimitur. Sin autem ordinis rationem accersere quis velit aliunde; puta a serie succeßionis in regno, quasi primus Pipinus, secundus Carolus, tertius Ludovicus, quartus iterum Carolus scilicet Calvus, designati fuerint; is deficiat tamen necesse est, in reddenda ratione tam similis vultus vestitusque, quæ ex ibi expressorum germanitate commodißima habetur.

[30] Fuit Carolus, apice capitis rotundo, oculis prægrandibus ac vegetis, [licet opus factum sit, ipsis quoque mortuis:] naso paululum mediocritatem excedente, facie læta & hilari, quamquam cervix obesa & brevior, prout eum seniorem vidit & descripsit Eginardus in Vita num. 27: quorum omnium aliquod principium videas etiam in statura juvenili hic expressa, potius quam in altera posterius geniti. Verum inquies, si Caroli & Carlomanni, primum a pueritia egressorum imagines hæ sunt; adeoque sumptæ ex prototypo, viventes etiamnum Reges & quidem juvenes exprimente; quid sibi vult lucidus ille circum caput circulus, solis mortuis aptari solitus, & omnino talis, qualem post caput Bonifacii jam Sancti, exprimit similis hujus imago anaglypha? Equidem nullo adhuc exemplo didici, Francis Germanisque eamdem fuisse, quæ Italis erat, consuetudinem, ut viventium mortuorumque figuras discernerent, [ideoque expressis cum rotundo post caput circulo:] his aptando post caput circulum, istis pilam quadratam seu tabellam; ut tamen etiam ipsi morem istum tenuerint, dici possunt sculptores hujus de quo agimus operis, voluisse quidem omnes exprimere, quales erant vivente adhuc Pipino, Regiæ familiæ capite, id est ante Septembrem anni DCCLXVIII; illud tamen fecisse, cum ille jam esset una cum liberis omnibus annis pluribus mortuus. Argumentum sic respondendi suggerit ætas ipsius ecclesiæ, in qua reperti lapides sunt, eo quod prima ejus Dedicatio facta invenitur anno DCCCVIII, atque adeo diu post ætatem hic repræsentatam; solo tunc superstite Carolo, qui usque ad annum DCCCXIV vixit; & post cujus obitum inferri illuc potuit tale ornamentum, cum & ipse jam vulgo Sanctus haberetur, & alii crederentur pie in Christo defuncti. Istas autem tabulas si conferas cum tabula S. Bonifacium exprimente, ab eadem omnes manu esse haud difficulter persuadeberis; agnita similitudine diadematis, seu rotæ, post capita ductæ circum concham arcuatim cavam, per egressos a centro radios, plumarum fere speciem referentes.

[31] [aliæ Caroli M. jam senioris imagines;] Signum porro anterioris ac juvenilis ætatis etiam in eo deprehendo, quod cum hic Regia chlamys seu pallium, grandiori clavo seu monili ad pectus adstringatur, instar Cappæ (ut vocare solemus) pluvialis; eadem seniori jam Carolo semper inveniatur nodum habere rejectum in unum humerorum, more Romano; idque non tantum in signatoriis annulis, ad similitudinem nummorum Cæsareorum efformatis; sed etiam in picturis, totum corpus referentibus, quales circa annum DCCC Romæ curavit Musivo exprimendas Leo Papa III, tam in triclinio Leoniano quam in ade S. Susannæ. Si quis tamen videre velit eumdem Carolum, proprio sibi vultu cultuque expressum, adeat Mabilionis Itinerarium Italicum pag. 70, & Capitularium Baluzii tomum 2 & seqq. ubi quater inveniet expressum Carolum, sic paludatum. De iis amplius hic nihil addo, omnes ejusmodi imagines forsitan collecturus ad Supplementum Ianuarii; ubi etiam dari poterit ex Monumentis Paderbornensibus S. Wittikindi Saxonum Ducis sub eodem Carolo monumentum, in quo ille sculptus jacet eodem fere cum Franciæ, Regibus cultu sceptroque liligero.

[32] Prætermittere tamen nequeo, quin observem, Carolum Magnum, quem tali, quam supra supposuimus, ætate, [in illarum ultima erectæ præter morem mystaces,] imberbem ac lævi mento sculpi mirum non est; in Musivis Romanis, ubi cum Leone Papa in habitu Francico reperitur expressus, modice barbatum cerni, cum superioris labri mystace utrimque erecta. Quam mystacum erectionem, cum nusquam nisi Romæ Carolo tributam videam, moveor ut suspicer, eam Romanis Proceribus in usu fuisse, nec nisi in illorum gratiam ab eorum novo Imperatore ad breve tempus assumptam: quomodo vir peregrinorum nec morum nec vestium ordinarie patiens, semel tamen, Adriano Pontifice petente, & iterum Leone ejus successore supplicante, longa tunica & chlamyde amictus, [ex quadam forte erga Romanos indulgentia:] & calceis Romano more formatis indutus, dicitur ab Eginharto in Vita, num. 28. Alias quidquid mystacis superiori in labro erat deorsum flecti cernitur, in ipsius Sigillis, ac primo in imagine frontali Bibliorum apud Alemannum in parietinis Lateran. & Mabilionem in Itinerario Italico; quam esse pictam ante natos ex Hildegarde conjuge liberos, adeoque anno circiter DCCLXXII, probat metrica imaginis explicatio, in hos versus desinens:

Nobilis ad lævam conjux de more venustat,
Qua insignis proles ad regnum rite paretur. [cum juvenis Carolus fere nulla barba,]


Hic ergo Carolus, annos jam XXVI natus, labro ac mento leniter dumtaxat obumbratus, ac veluti tum primum barbam emittens, conspicitur. Et talem credo exhiberet Sigillum, si adesset chartæ, anno regni quinto, decimo tertio kal. Novembr. datæ monasterio San-germanensi, apud Mabilionem de re Diplomatica pag. 387; sicut similis charta fratris Carolomanni, data in mense Martio anno regni primo (is erat annus Christi DCCLXIX) illum prorsus imberbem, refert in figura hic 13, utpote tunc natum dumtaxat annos XVIII. Progressu autem temporis, ut barba in mento, sic & insigillis crevisse Carolo invenitur, semper tamen decenter castigata fuisse. Talium unum est ex Charta Dionysiensis monasterii, [vir & senior decenter castigata usus doceatur ex sigillis:] apud eumdem Mabilionem pag. 381, data anno XIII & VIII Regni (Francici scilicet & Longobardici) & pag. 391 alterum ex data VI Idus Maji Indictione VI, anno Imperii XIII, regni in Francia XLV, in Italia XXXVIIII. in figuris hic 11 & 12.

[33] Annus hic cum sit Christianæ æræ DCCCXIII, Carolinæ vitæ penultimus; patet quantopere exerrent illi, qui posterioribus seculis effingere Imperatorem nostrum cœperunt, cum prolixa usque ad cingulum barba; nec minus olim a me fuisse in contrariam partem erratum, [non item eam prorsus abrasisse.] cum Maximiniensis unius diplomatis nixus sigillo, imberbem Carolum repræsentante pro anno vitæ XXXIII, in Propylæo ad Tom, 2 Aprilis; secutus sum asserentes, rasa aut saltem attonsa fere ad cutem barba, etiam extrema ætate, fuisse Carolum exprimendum; errasse item me, cum eo titulo suppositionis damnavi Osnabrugense quoddam diploma, inter monumenta Paderbornensia editum: quod justificari cupiens illorum Auctor ac Mecænas noster, ipsum ejus originale videre me fecit, & testimonium veritatis priori meo judicio contrarium sine cunctatione accepit; idque his etiam non illubenter facio publicum, datam viventi fidem etiam mortuo servatam cupiens. Non tamen Maximinianense diploma solius sigili causa suspectum reddiderim, agnoscens cum Mabilione pag. 138 Francorum Reges, etsi paßim usi sint sigillis suam cujusque imaginem exprimentibus; tam Pippinum patrem, quam Carolum Magnum ejus filium, vel potius ipsorum Cancellarios, deficientibus genuinis, usos quandoque annulis signatoriis qualibuscumque, etiam Bacchum, etiam Serapim profanos Deos referentibus. Proinde jam desino in San-maximiano illo requirere vultum Caroli, annum XL regnantis; sed suspicor adhibitam effigiem fratris Carolomanni, ante tot annos defuncti, ideoque sigillum istud pro coronide adjicio in fig. 14.

VITA I.
Auctore Willibaldo Presbytero.
Ex Ms. Trevirensi & editionibus tribus, Canisii, Serarii, ac Mabilionis.

Bonifacius, Legatus Apostolicus & Archiepiscopus Moguntinus, Martyr (S.)

BHL Number: 1400

A. WILLIBALDO

PROLOGUS.

[1] Dominis sanctis & vere in Christo carissimis, Lullo & Megingozo Coëpiscopis, [Auctore Lullo & Megingozo Episcopis incitantibus,] Willibaldus, licet indignus, in Domino Presbyter. Percepto piæ Paternitatis vestræ affectu pariter & voto, non propriæ laudis litterali scientia confidens, sed debitum obedientiæ obsequium vestræ impendens Sanctitati, libenter parui; arduumque quod suggessistis opus, exiguis viribus inchoavi, ad perfectionis terminum fine tenus deducens. Sed obsecro, ut si quidpiam, aliter quam vestra voluntas expetierit, provenerit; infirmitatis meæ imbecillitatem, operisque impositi sublimitatem æquo animo sustineatis: quoniam maximum meæ * reverentiæ est indicium, cum vestræ Sublimitatis imperio obedientiæ operam non denego. Quod si dignum aliquid & nostris temporibus profuturum confecerim, divino utique muneri ac præcepti vestri desiderio conferendum est: quoniam pia quandoque desiderantis voluntas, & manum imitatur emunctoris, & impressionis suæ violentia vel minimam quamdam desideratæ scientiæ dulcedinem parat, famelicumque impertiendo reficit.

[2] Decrevit enim Sanctitas vestra, insipientem sapientibus, & minus idoneum prudentibus coæquare ac præferre: & quod, sine nostro videlicet conatu, prudenti sermone revelare potuistis, hoc mihi velut ignaro imponere. Sed deprecor, ut quem præcepti vestri torcular deprimit, [scribere profitetur, quæ ipsi & alii ex discipuli suggesserunt,] precatus assiduæ orationis infundat; & mentem ignaviæ caligine obtusam, voluntas spontaneæ dilectionis vestræ e somno resuscitet; ut ad ea ad quæ cogentibus vobis invitata est, tenacior vivaci sermonum narratione reddatur. Compulistis enim me, ut ad normam eorum, quorum aut vitæ castimoniam, aut morum sanctimoniam, sancti proculdubio Patres eleganti verborum ambage chartis inserendo tradiderunt (petentibus religiosis ac Catholicis viris, quibus vel in Tusciæ partibus, vel in Galliæ terminis, vel in Germaniæ aditibus, aut etiam in Britanniæ limitibus, S. Bonifacii Martyris fama miraculorumque coruscatio perstrepit) sicut discipulis ejus secum diu commorantibus, vel vobis ipsis referentibus comperi, proœmium mediumque ac finem vitæ ejus, quanta valeam indagatione, litteris inseram.

[3] Et quemadmodum primæ prævaricationis resoluto chirographo, & veræ lucis radio illucescente, Egesippus, qui sub Anacleto Romam venisse fertur, quinque ecclesiasticorum actuum libros, ob utilitatem legentium, edidisse perhibetur; Eusebius Cesareensis, nominatissimus historiographorum Scriptor, cum Pamphilo Martyre & adjutore suo, suorumque sibi antecedentium temporum historias, mira eloquii dissertitudine texentes, infinita scriptis volumina ediderunt; necnon & Gregorius, qui erat vir beatæ memoriæ litterarum studiis eruditissimus, glorioso Apostolicæ Sedis culmine sedens, beatorum scribens Confessorum Vitam, dialecticum miro ostendens moderamine, quatuor logica expressit ratiocinatione libros; qui hucusque Ecclesiarum inserti bibliothecis, elucubratam posteris scientiæ afferunt dignitatem; ita beati viri vitam, præcelsasque ejus virtutes, & cultum pietatis atque abstinentiæ robur, præsentibus ac post secuturis seculis jubetis demonstrare.

[4] [studio obediendi.] Sed quamvis, ad demonstrandam tantarum rerum rationem, exiguum me parvumque fieri auctorem agnoscam; tamen exigente benevolentiæ vestræ voluntate, hoc quod demandastis, vobis jubentibus, non propriæ præsumptionis insolentia fretus, sed assertione Catholicorum confisus, aggrediar opus; neque ex parvitatis meæ stylo propriæ laudis præbens exemplum, dum his quisque instruitur formulis, & ad meliora profectus sui perfectione perducitur.

ANNOTATA.

* al. mecum

CAPUT I.
Infantia. Vita monastica. Studia Virtutes. Sacerdotium. Iter in Frisiam vivente Ratbodo.

[5] Illustrem igitur ac vere beatam S. Bonifacii summi Pontificis vitam moresque ejus, Sanctorum magnopere imitatione sacratos, licet opacitate præpediti scientiæ, exili tamen opusculi hujus stamine innectere, ac simplici historiæ tegmine, quemadmodum religiosis viris referentibus comperimus; qui quotidiana ejus * colloquii & religionis conversatione sedulo præsentati, ea quæ audierunt vel viderunt, in exemplum posteris tradiderunt, congregata verborum varietate, texendo nitimur enodare; & ab exordio usque ad finem, quanta possumus indagatione, divinæ contemplationis ejus sanctimoniam revelare. Cum enim primævo puerilis ætatis decore, multa (ut solet) maternæ solicitudinis cura ablactatus atque enutritus esset; magna nimirum * dilectione, ceterorum postposito amore filiorum, affectatus est a patre. Sed qui jam labentia cuncta animo subjecerat, & æterna magis quam præsentia cogitare disposuerat; [Anno 4 aut 5 æt. de monasterio cogitans,] cum esset annorum circiter quatuor seu quinque; Dei servitio se subjugare studuit, multoque mentis conamine de monasteriali jugiter vita insudare, & ad eam mentis quotidie nisibus anhelare. Cum vero aliqui, sicut illis regionibus moris est, Presbyteri sive Clerici, populares vel laïcos prædicandi causa adissent, & ad villam domumque præfati patrisfamilias venissent; mox, quantum possibilitatis ejus pusillanimitas in infantia sua prævaluit, cœpit cum eis de cælestibus loquendo tractare; &, quid sibi suæque infirmitati in futurum proficeret, interrogare.

[6] Cumque ita diu de cælestibus diuturna mentis meditatione cogitaret, [patris primum obsistentis,] ac totum se in futurum extenderet, & ad superna erigeret; patri etiam demum hæc quæ animo gerebat revelavit, & ut suæ consuleret voluntati rogavit. Quo comperto obstupefactus pater, magna eum increpationis instantia, partim minis ne se desereret prohibuit, partim etiam blandimentis ad secularis curam instigabat negotii; ut temporaneo eum transitoriæ hereditatis subjungeret lucro, & sese quandoque defuncto suæ terrenæ facultatis custodem, imo etiam heredem relinqueret. Verbis quidem quamplurimis fraudulenta humanæ calliditatis usus versutia, tenerum a cœpti perfectione propositi animum declinare tentavit; magisque hanc suæ tolerabiliorem esse infantiæ activam, [deinde morbo castigati] quam vitam monasterialis militiæ contemplativam, multiplici sermonum adulatione promittit; ut vel sic a propositi hujus conamine eum cohiberet, & ad mundani luxus mollitiem incitaret. Sed vir, jam Deo in pueritia plenus, quanto est a patre plus prohibitus, tanto mentis arrepta fortitudine cælestem sibi acquirere thesaurum, & sacris se conjungere litterarum studiis anxius anhelabat: fitque mirum in modum, sicuti semper divina agere solet misericordia, ut suo imbecillioris ætatis militi Deus & cœptæ rei solatium, & anxiæ voluntatis augmentum, obsistentisque repentinam patris mutationem mentis providens condonaret; ita ut uno eodemque temporis successu, & festina patrem ægritudo, subitaneo jam imminente mortis articulo, subrepserit; & quia quantocius pueri, magno temporis intervallo præpedita, voluntas succreverit; Dominoque Deo adjuvante, succrescendo impleta sit ac perfecta.

[7] [impetrato assensu,] Postquam enim, miro dispensationis Dei judicio, carnalem ingens sancti viri patrem arripuerat languor; deposita mox pristina mentis pertinacia, puerum, propinquorum facta conventione, ad monasterium, quod priscorum nuncupatur vocabulo a Adestancastre, spontaneus, a Domino quidem correptus, direxit; & fideli viro Wolfardo, qui & Abbas extitit illius monasterii, per fideles suæ legationis nuntios redditum commendavit. Quem puerilibus adhuc in annis constitutus, sapienter suis secum adstantibus amicis allocutus est; & quod multo videlicet tempore, monasteriali se regulæ subjicere desiderasset, rationabili prolata petitione, [in illud recipitur] sicut a parentibus pridem edoctus erat, indicavit. Cui protinus Pater monasterii, inito Fratrum consilio, & eorum accepta (sicut regularis vitæ poposcit ordo) benedictione, consensum præbuit & effectum. Sicque vir Dei, carnali orbatus patre, * adoptivum nostræ redemptionis secutus est Patrem; terrenisque seculi renuntians lucris, mercimonium deinceps æternæ hereditatis acquirere satagebat; ut, juxta veridicam Veritatis vocem patrem reliquendo ac matrem, aut agros, aut alia quæ hujus mundi, centuplum acciperet, & vitam æternam possideret. [Matth. 19.]

[8] [solum septennis:] Expleto igitur, licet summatim, primordiali expositionis nostræ ordine, quali se, in initio studiosæ conversationis, sanctimoniæ subdiderit, breviter protulimus; ut fabricæ a nobis fundamento confecto, structuræ paulatim sublimitas ad summa altius erigeretur. Postquam igitur infantiæ septem evolvuntur anni, puerilis adveniente decore ætatis, etiam mira in eo scientiæ prævaluit fortitudo. Magna siquidem mentis & ineffabili gravitate, [piisque institutionibus insistit:] cælesti inspirante gratia, sicut obsequentia hujus operis documenta declarant, ditatus est; & multarum castimonia virtutum, juxta ostensum Sanctorum exemplar, præcedentium & venerabilium institutis Patrum subditus, declaratus ac decoratus. Adeo enim divino exarsit ingenio, ac lectionis apprime se subdidit exercitio, ut singulis quibusque additis temporibus, momentis atque horis, annorumque curriculis, augerentur etiam in eo superna adujenta, divinaque donorum incrementa protectoris: & quanto pastoralis pædagogio magisterii est provectus, tanto ad profectum æternæ beatitudinis (sicut fideles confamiliaritatis illius viri pro certo testati sunt) eum quotidiana ejus studia jugi laudis litterali meditatione die noctuque incitavere: & contra infestas diabolicæ suggestionis persecutiones, quætenerum sæpe apud mortales juventutis florem seu nebulosa quadam cæcitatis caligine obtegere solent, [magno cum profectu:] mirabiliter protexere: ita ut etiam, propter indesinentem diuturnæ solicitudinis ejus curam & sempiternam sacrarum legum examinationem, illecebrosa in eo adolescentiæ incentiva, & carnalium desideriorum impetus primitus impingentes, Domino Deo auxiliante, maxima ex parte sedavere, magisque ac magis ad communem provehunt populorum doctrinam: quam non multo transacto temporis intervallo, secundum Pontificale Ecclesiasticæ definitionis decretum, inchoavit, dilatavit, ac perfecit.

[9] [tum alio migrat studiorum causa] Quoniam caduca hujus mundi contemnens ornamenta, monasterialis vitæ normam in infantia rite, sub moderata Patris præfati gubernatione, annos quamplurimos custodivit; donec pueritiæ facescente lascivia, & pubertatis inchoante adolescentia, ardentior illum ingenioli sui voluntas accendit, ut ad finitima quoque monasteria, magisterialis lectionis provocatus penuria, cum consensu atque consilio conservorum fidelium Patrisque monasterii perveniret. Cumque voto simul & intentione, Omnipotentis sibi adesse incessanter magna precum instantia suffragium postularet; tandem divina cælitus inspirante gratia, ad monasterium quod usque hodie b Nutscelle dicitur, pervenit; & beatæ memoriæ Winberchti Abbatis, qui venerabiliter prædictum sub disciplina regebat monasterium, spiritali litterarum diligentia provocatus, elegit magisterium, Fratrumque secum in Domino viventium contubernia.

[10] Ac sic servorum Dei junctus consortio, devotum Domino Deo servitium, & laboriosam vigiliarum instantiam, [deinde docet Fratres:] lectionisque divinæ operam, ingenti meditationis studio, exhibuit: ita ut maxima demum Scripturarum eruditione, tam Grammaticæ artis eloquentia & metrorum medullatæ facundiæ modulatione, quam etiam hostoriæ simplici expositione, & spiritalis tripartia c intelligentiæ interpretatione imbutus, dictandique peritia laudabiliter fulsit; ut etiam aliis demum paternarum extiterit pædagogus traditionum, & auctor magisterii, qui & discipulus antea subjectorum esse non recusavit. Quoniam sacræ mos est conversationis, ut præferre se ceteris pertimescat, qui subjici aliis maluerit (quia & rectæ obedientiæ operam subjectis impendere non valebit, quam superna Prælatis dispensatione juste non exhibebit) hanc etiam ita omnibus in commune viventibus, [exemplum virtutis factus,] & maxime suo sub regulari videlicet disciplina Abbati monachica subditus obedientia præbebat, ut labore manuum quotidiano & disciplinali officiorum administratione, incessanter secundum præfinitam beati Patris Benedicti rectæ constitutionis formam insisteret; omnibus exemplū bene vivendi, in verbo conversatione, in fide & castitate se præbens, ut omnes de fructu ejus perciperent; & ipse omnium mercedis æternæ perciperet portionem.

[11] [Monarchis undique accedentibus,] Sed & humilitatis quoque ejus & caritatis excellentiam solus qui occultorum est cognitur Deus, intimæ inspectionis suæ consideratione novit, qua omnes sibi commilitones solerti cura subjunxerat, ut ab eis timori pariter haberetur & amori: & quem divina lectione haberent socium, mutuo Apostolicæ admonitionis honore prævenirent ut patrem. Tantaque in eo affabilitatis erga Fratres & cælestis doctrinæ succrevit magnitudo, ut rumore sanctæ exhortationis ejus crebrescente, fama multis per monasteria tam virorum quam etiam Virginum Christi apertissime clareret: quorum quidem quamplurimi, virili sexus robote confortati, & lectionis instantia incitati ad eum confluxere; & saluberrimæ scientiæ fontem potantes, numerosa Scripturarum volumina legendo recensuere: quibus vero * sexus infirmioris imbecillitas inerat, & assidua pergendi abnegabatur facultas, [& sacris Virginibus per litteras consulentibus eum.] tantæ sibi sapientiæ virum, divini inflante spiritu amoris, præsentari fecerunt; paginarumque transcurrentes seriem, cælesti instanter scrutinio inhæsere, & sacramentorum arcana mysteriorumq; abdita jugiter meditabantur. Quem ita superna sublevavit gratia, ut juxta egregii Prædicatoris exemplar & gentium Doctoris vocem, formam habens sanorū dictorum, in fide & dilectione Jesu Christi solicite * currens, seipsum probabilem exhiberet Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. [1 Tim. 2.]

ANNOTATA G. H.

* colloquia

* delectatione

a Adescancastre, Anglo-Saxonibus Exanceaster, vulgo Excester, Latinis Exonia, Romanis Isca Danmoniorum, sic dicta quasi Castrum ad Iscam sive Escam fluvium, eratque Devoniæ (in qua natus Bonifacius erat Cridanti, vulgo Kirton) metropolis, etiam a Monachis apud Cambdenum Monketon seu Monasterium dicta. Consule 7 Februarii nostri, ad Vitam S. Richardi §. 3 num. 17.

* Ad optimum

b Nutscelle, Otblono Nuiscelle, in Southamptonia.

c Scilicet, Litterali, Tropologica & Anagogica seu Mystica.

* ergo

* curans

CAPUT II.
Sacerdotium susceptum, iter in Frisiam vivente Ratbodo, deinde Romam, hinc inGermaniam, iterumque in Frisiam ad S. Willibrordum.

[12] Ad generalem ergo quotidianæ contemplationis ejus formam, [Studiosus in lectione,] & diuturnam parsimoniæ continentiam, sermo a nobis aliquantisper directus derivatur: ut per singulos quosque ascensus, sublimia hujus sancti viri opera propensius, compendiosa verborum raritate sequamur, studiumque vitæ per omnia venerabilis Bonifacii subtilius indagando prosequamur ut & æqua libraminis moderatione exemplar nobis æternitatis, & potens fiat Apostolicæ eruditionis norma. Qui per Sanctorum exempla arduam cælestis intelligentiæ semitam feliciter scandens, ac prævium populis ducatum præbens, portam Domini Dei nostri, quam Justi intrabunt, ipse ingressus aperuit; & ab infantia sua usque ad decrepitam ætatis senectutem, præteritorum non mediocriter Patrum sapientiam imitatus est; dum Prophetarum jugiter & Apostolorum verba, stylo sanctitatis conscripta, & gloriosam Martyrum passionem, nimirum apicibus litterarum insertam, sed & Euangelicam Domini Dei nostri traditionem quotidie commendabat memoriæ; & secundum Apostolum, sive manducasset, sive bibisset, [laude divina,] sive aliud aliquid egisset, laudis semper præconium & devotæ fastigium jubilationis tam mente quam & ore persolvebat Deo, juxta illud Psalmographi: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. [1 Cor. 10.], [Psal. 33.] In tantum enim Scripturarum exarsit desiderio, [prædicatione,] ut omni se intentione earum imitationi & auditioni sæpius conjungeret: & quæ ob doctrinam populorum conscripta sunt, ipse, mira eloquii disertitudine & solertissima parabolarum assertione, efficaciter prædicando retexuit. Cui tale discretionis temperamentum inerat, ut & vigori correptionis mansuetudo, & vigor prædicationis mansuetudini non deesset: sed quem zelus accenderat vigoris, mansuetudo mitigabat amoris.

[13] Divitibus ergo ac potentibus, liberisque ac servis æqualem sanctæ exhortationis exhibuit disciplinam, ut nec divites adulando demulceret, nec servos, nec liberos districtione prægravaret: sed juxta Apostolum, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret. [1 Cor. 9.] Qui & doctrinæ cælestis documentum, non suo ante tempus arripuit arbitrio; nec obstinationis suæ rapina usurpatum acquisivit: sed sanctæ humilitatis profectu, triginta aut amplius annorum habens ætatem, [anno ætatis 30 sit Sacerdos:] magisteriali & familiari sublevatus electione, juxta canonicæ constitutionis regulam suscepit, & ad Sacerdotalis officii gradum diversis donorum ditatus muneribus accessit; ita ut eleemosynis quidem misericordiæque operibus, quantum sub regulari monasterialique prævaluit districtione, opere penitus ac voluntate deserviret. Sed & nocturna vigiliarum spatia omnibus horis præveniens, orationis se solicitius laboriosa operatione exercuit: cujus nec patientiam ira subripuit, nec longanimitatem furor commovit, nec libido continentiam expugnavit, nec abstinentiam gastrimargia violavit: sed ita omni se jejunii frugalitate subjugavit, ut vinum & siceram non bibens, utriusque Testamenti imitaretur Patres, & cum egregio gentium diceret Doctore; Castigo corpus meum, & servituti subjicio; ne forte aliis prædicans, ipse reprobus efficiar. [1 Cor. 9.]

[14] Collecta ergo sparsim superius sublimitate sancti hujus viri virtutum, silentio quæ subsequuntur minime prætermittenda æstimamus, quæ & fidelium didicimus relatione virorum, & manifesta equidem scripturæ patefactione exerere curamus, quanta suarum perseverantia virium & cœptis bonis inhæreret, & ad alia quæque festine properando animum incitaret. Cumque diutius mentem supra enumeratis virtutibus edomaret, & de die in diem ad altiora bonorum documenta sub prædicto se Presbyteratus gradu proveheret; jam regnante a In West-Saxonum Rege, subitanea quædam incubuerat, nova quadam seditione exorta, necessitas: & statim synodale a Primatibus Ecclesiarum,[Synodi statuta ad Archiepiscopum defert:] cum consilio prædicti Regis, servorum Dei factum est Concilium. Moxque omnibus in unum convenientibus, saluberrima de hac recenti diffensione consilii quæstio inter Sacerdotales Ecclesiastici Ordinis gradus sapienter exoritur, & prudentiori inito consultu fideles in Domino legatos ad Archiepiscopum Cantuariæ civitatis nomine b Berctwaldum destinandos deputarunt; ne eorum præsumptioni aut temeritati adscriberetur, si quid sine tanti Pontificis agerent consilio. Cumque omnis Senatus & universus Clericorum ordo tam providenti peracta collatione consentirent, confestim Rex cunctos Christi famulos allocutus est, & cui hujus præfatæ legationis nuntium imponerent, sciscitatus est.

[15] Tunc repente summus in Christo Archimandrita, qui prædicto præ erat monasterio, nomine c Winbercht; & Wintra, qui monasterio quod dicitur Disselburg præsidebat; & Beerwald, qui divina cœnobium gubernatione, quod antiquorum nuncupatur vocabulo Glestingaburg d, regebat; necnon & alii multi hujus sancti propositi Patres, sanctum hunc virum accitum adduxerunt ad Regem: cui & nuntium Rex & legationis notitiam imposuit, & adhibitis secum sociis direxit cum pace. Qui etiam nuntio sibi imposito, juxta mandatum seniorum, prospero itinere pervenit ad Kent; & Archiepiscopo, summi Pontificatus infula prædito, sapienter cuncta, quemadmodum edoctus erat a Rege, per ordinem revelavit: & sic spontaneo accepto responso, post non multos dies reversus est ad patriam; præfatoque Regi, prædictis servis Dei secum adsistentibus, a venerabili Archiepiscopo spontaneum scienter detulit responsum, & magnum universis contulit gaudium: ac sic deinceps, mira dispensationis Dei benevolentia, nomen ejus diffamatum est, & celebre apud omnes, tam seculares dignitates, quam etiam Ecclesiastici officii ordines habebatur; ita ut amodo jam proficiens in futurum, synodali sæpissime eorum intererat instituto.

[16] Sed quia mens Deo dicata favoribus non attollitur humanis, nec laudibus sublevatur; cœperat ad alia, multa solicitudinis cura, attentius properare; & parentum affiniumque suorum consortia devitare, & peregrina magis quam paternæ hereditatis terrarum loca desiderare. [Abbate ægre consentiente] Sed cum sic longo temporis intervallo secum solertissime deliberaret, ut patriam parentesque desereret; tandem accepto beatæ memoriæ prædicti Patris consultu, cuncta animi sui secreta, intra conscientiam antea abscondita, patenter aperuit; & magna precum instantia ad consensum suæ voluntatis sancti viri animum provocavit. Qui etiam magna primitus admiratione obstupefactus, poscenti sane supplicantique desideratum ad tempus contradixit iter, ut cœpti propositi sedaret industriam. Sed ad extremum, invalescente omnipotentis Dei providentia, convaluit etiam sermo petentis: & tanta Abbatis Fratrumque suorum secum sub regulari disciplina viventium devotione adoptatum inchoaverat iter, Dominoque Deo dispensante compleverat; ut ei etiam humani sumptus solatia libenter impenderent; & magna cordis commotione, lacrymarum diutius infusiones, orationumque supplicationes pro eo ad Dominum funderent.

[17] [discedit Londinum,] Hic etiam dum spiritual confortatus armatura, & seculari sublimatus sumtura, utriusque vitæ stipendiis minime careret; adhibitis secum duobus aut tribus Fratribus, quorum corporali spiritualique indigebat sustentaculo, profectus est: ac sic immensis peragratis terræ partibus, prospero ovans Fratrum comitatu, [& inde navigat Dorestadium,] pervenit ad locum ubi erat forum rerum venalium, & usque hodie antiquo Anglorum Saxonumque vocabulo appellatur e Lundenwic: ac non multo transacto postliminio, nautarum naviter novus quidem epibata, consentiente nauclero aggressus est navem; nauloque impenso, prospero ventorum flatu pervenit ad Dorstat; ibique aliquamdiu commoratus, debitum Domino Deo exolvit die noctuque præconium. Sed quoniam gravi ingruente Paganorum impetu, hostilis exorta f dissensio, inter Karolum Principem gloriosumque Ducem Francorum, & Radbodum Regem Fresorum, populos ex utraque parte perturbabat; maximaque pars Ecclesiarum Christi, quæ Francorum prius in Fresia subjectæ erant imperio, [Ultrajecti a Radbodo frustra petit facultatem prædicandi:] Ratbodi incumbente persecutione, ac servorum Dei facta expulsione, vastata erat ac destructa; idolorum quoque cultura, extructis delubrorum fanis, lugubriter renovata; tunc vir Dei perspecta perversitatis nequitia pervenit ad Trecht; ibique aliquantis exspectatis diebus, advenientem Regem Radbodum allocutus est, ut multis illarum circumvallatis ac conspectis terrarum partibus, utrum sibi in futurum prædicationis uspiam patesceret locus, perquireret: proponensque animo, ut, si qua in parte hujus populi patesceret aditus, quo Euangelium claresceret, verbi quidem Dei semina ministraret: quod etiam multis transactis annorum curriculis gloriosa martyrii testificatio comprobavit.

[18] [in Angliam ad suum monasterium redit:] Sed quia Sanctorum singulare munus est sanctitatis; dum ad tempus suum sine spiritualis virore germinis laborem minime pollentem perspiciunt, ad alia prorsus loca fœcunda laboris cum fructu migrant: quoniam incassum inhabitatur locus, si & fructus deest sanctitatis. Sanctus enim vir, dum sterilem aliquamdiu Fresorum terram inhabitaret, & æstatis autumnique aliquantulum tempus præteriret; jam arida cælestis rore fœcunditatis reliquerat arva; & ad natale, suis cum supradictis conviatoribus, solum migravit: ac monasterii sui secreta petens, etiam ibidem, secundi anni hiemem, tripudiantium Fratrum amore susceptus, hiemando * transegit, ut apostolicam Doctoris gentium vocem imitaretur dicentis; Ibi enim constitui hiemare. [Tit. 3.]

[19] Transcursis jam ex parte sancti viri virtutibus, subsequentia ejus, quemadmodum rem rumigerulis referentibus gestam comperimus, patenter proferimus: ut apertior in perpetuum vitæ morumque ejus, ad normam sanctæ conversationis illius tendentibus, pateat callis. Cumque ingens peregrinationis exegisset discrimen, gurgitumque maris evasisset dispendium, [Abbatis mortui locum suscipere renuit:] & Fratrum suorum iterum reversus se societati dedisset, eorumque contubernio dies deinde plurimos injunxisset; gravi demum mentis arreptus est mœrore, & recenti oppressus animi tristitia; dum senilia jam Magistri membra infirmari conspiceret, extremumque adstante Monachorum congregatione obitus sui diem, languoris convalescente immensitate, vibrando palpitandoque imminere; & tandem deposito corporis ergastulo, sub tristi mœrentium adspectu Fratrum, ultimum efflare spiritum videret. Quia in Sanctorum frequenter cordibus compassionis specialiter condolens refulget pietas, qua ad tempus sedulo solent contristari; sed Apostolico inhærentes præcepto in Domino jugiter consolantur; jam blande adorsus est Fratres, & spiritualibus eos colloquiis memor paternæ traditionis hortatur, ut regularis jugiter constitutionis formam & ecclesiasticæ definitionis normam in omnibus conservarent; & ut Patris cujuslibet spiritualis se subjungerent imperio, instruxit. Tunc omnes unanimiter consonis instabant vocibus, & sanctum hunc virum, qui illo dicebatur in tempore Winfrid, cuncti precabantur, ut pastorale super eos Abbatis susciperet magisterium. Sed refutatis mox patriæ facultatibus, & primatu regiminis abjecto, ad prædestinata jam promptus ac paratus, solerti se cura excusavit, omnemque heredum substantiam abnegando renuit.

[20] Cum vero hibernale jam tempus præteriret, & calor æstatis candesceret, pristinaque labentis anni renovaretur intentio; omni solicitudine iter omissum iterando renovare studuit. Tunc litteris etiam commendatitiis a beatæ memoriæ g Daniele speculatore plebis Dei acceptis, [a s. Daniele Ep. acceptis commendatitiis] ad limina Apostolorum Romam venire tentavit. Quem tamen resistentium aliquamdiu Fratrum orbata Patre impedivit necessitas, caritasque ejulantium ac compassio utrobique dolentium ad tempus obsistebat; ita ut magno quidem mentis angore premeretur, & in quam se verteret partem ignoraret. Metuebat enim ne grex magistro commissus, jam sine vigilantis pastoris custodia eo decedente luporum morsibus pateret; & ut peregre proficiscendi, autumnale sibi deficeret tempus, formidabat. Cumque Omnipotens, solita non immemor pietatis suæ clementia, servum suum tanta animi pressura perturbatum ex anxio vellet dolore eripere, & jucundum gregi providere magistrum; jam præfati Antistitis erga Fratres intestina facta est meditatio, & bonæ indolis virum, nomine Stephanum, huic præsidere fecit Ecclesiæ; & sanctum hunc virum, per longas peregrinationis vias ire volentem, ad loca incolumem destinata direxit.

[21] Qui protinus quidem valedicens Fratribus, profectus est; [navigat in Gallias,] locumque, per longa terrarum spatia, qui jam prædictus dicitur Lundenwic, voti compos adiit; & celocis celeriter marginem scandens, cœpit ignotas maris tentare vias; tripudiantibusque nautis, immensa Coro flante carbasa consurgebant, & pleno vento prosperoque cursu ostia fluminis citius quod dicitur h Cuent, omni jam expertes periculo naufragii adspiciunt, & ad aridam sospites terram perveniunt. Sed & castra metati sunt in Cuentawic, [transgressus Alpes,] donec superveniens se collegarum multitudo congregasset; omnibusque collectis, per singulos quosque dies, imminente hiemis frigore, profecti sunt; multasque Sanctorum ecclesias orando adierunt, ut tutius opitulante Altithrono Alpina montium juga transcenderent, Longobardorumque erga illos humanitatem mitius sentirent, militumque malitiosam superbiæ ferocitatem facilius evaderent. [Romam venit:] Cumque, Sanctorum suffragante patrocinio & Domino Deo dispensante, omnis cohors contubernalium, comitatui hujus sancti viri inhærens, limina B. Petri Apostoli prospere aggressus est; immensa statim Christo pro sospitate eorum grates persolvunt; atque ecclesiam S. Petri Principis Apostolorum magno cum gaudio ingressi, abolitionem peccaminum postulantes, diversa quidem munera eorum quamplurimi detulerunt.

[22] Transactis autem diebus non multis, sanctus iste vir venerabilem Sedis Apostolicæ Papam, beatæ memoriæ i Gregorium, a primo secundum, & novissimo priorem, affatus (qui & vulgarica Romanorum lingua dicitur Junior) omnem sibi per ordinem itineris sui atque adventus occasionem manifestavit; [pluribus cum S. Gregorio II agit:] & quali anxius desiderio diutius desudasset, apperuit. Sanctus itaque Papa, repente hilari vultu arridentibusque oculis intuitus in eum, inquisivit an litteras ab Episcopo suo commendatitias detulisset. At ille etiam exempto pallio, chartam ex more involutam litterasque protulit, deditque mirabili sanctæ recordationis viro: qui statim acceptis litteris annuit ei ut abiret. Apostolicus vero Papa perlectis litteris, & recensita commendatitiæ conscriptionis charta, sedulum deinceps cum eo habebat quotidianæ disputationis colloquium, donec proficiscendi redeundique æstivum instaret tempus.

[23] [litteris ejus instructus,] Cum vero Nisan mensis, qui est Aprilis, præteriret; & Jair, qui est Majus, jam portæ patescerent; tunc etiam postulata atque accepta benedictione & k litteris a beatissimo Papa, ad inspiciendos immanissimos Germaniæ populos directus est; ut, an inculta cordium arva, Euangelico arata vomere, prædicationis semen recipere voluissent, consideraret. Ac sic extemplo, collecta numerosa Reliquiarum multitudine, reciproco suorum reditu conservorum Italiæ fines adiit; optimumque Longobardorum Regem Liodobrandum l, pacificis salutatum muneribus, compellavit; & honorifice ab eo susceptus, lassata ex itinere membra repausabat: [& salutato Luitprando Rege,] ac sic remuneratus, ardua ac plana agrorum peragrans spatia, prærupta Alpium juga transcendit: incognitosque Bajoariorum & confines Germaniæ terminos aggrediens, in Turingiam, juxta mandatum Apostolicæ Sedis, considerando progressus est; ad instar videlicet prudentissimæ apis, [in Turingia verbum Dei prædicat,] quæ suctim camporum circumvolat arva, & numerosam redolentium herbarum copiam pennigeris molliter perstrepens alis circumvolat, carpentique rostro pertentat, melliflua ubi nectaris lateat dulcedo; & suis eam, omni penitus mortiferi succi amaritudine contempta, alveariis invehit; &, secundum quamdam Apostolicæ ratiocinationis eloquii similitudinem, omnia probat, & quod bonum est tenet. [1 Thess. 2]

[24] Sanctus itaque vir Dei in Turingia, juxta insitum sibi mandatum Apostolici Pontificis, [magno fructu:] Senatores plebis, totius denique populi Principes verbis spiritualibus affatus est; eosque ad veram agnitionis viam & intelligentiæ lucem provocavit, quam olim ante, maxima siquidem ex parte pravis seducti Doctoribus, perdiderunt. Sed & Sacerdotes & Presbyteros, quorum alii religioso Dei omnipotentis cultu incaluerunt; alii quidem fornicaria contaminati pollutione, castimoniæ continentiam, quam sacris servientes altaribus servare debuerunt, amiserant; sermonibus Euangelicis, quantum potuit, a malitiæ pravitate ad canonicæ constitutionis rectitudinem correxit, admonuitque atque instruxit. Et Franciam deinde Fratribus secum commeantibus ingressus est: statimque audita m Ratbodi Fresonum Regis morte, alveum quidem fluminis, magno gavisus gaudio, navigio ascendit, [& mortuo Radbodo in Frisia laborat,] optans quod etiam Fresia recepisset verbum Dei, & ad incultas cælesti prædicatione terras pervenit. Jamque atrocis cessante Regis Ratbodi persecutione, doctrinæ cælestis semina ministravit; & verbi Dei fame expulsa, famelicam paganicæ superstitionis multitudinem æternæ prædicationis refecit pabulo.

[25] [cum S. Willibrordo, per triennium:] Cumque desiderantis repente mentem spontaneus operis sequeretur effectus, & votiva prædestinatæ doctrinæ lux Domino Deo dispensante claresceret, Karolique Ducis gloriosi super Fresones roboratum esset imperium; jam buccina cælestis verbi increpuit, & prædicatorum adveniente superni roris fertilitate, vox intonuit Dei: etiam per n Willibrordum virum venerabilem ac cooperatores ejus propagatus est sermo. Sed qui messem quidem multam, operarios autem paucos in messe cernebat sanctus hic Dei famulus, cooperator factus etiam est, per o tres instanter annos, Willibrordi Archiepiscopi: multumque in Christo laborans, non parvum Domino populum destructis delubrorum fanis & extructis ecclesiarum oratoriis, præfato Pontifice opitulante, acquisivit.

[26] [a quo successor ordinandus,] Cum vero summus hic senuisset Pontifex, & ætatis plurimis gravaretur annis; decrevit etiam, suggerente discipulorum cœtu, ut solatium tanti ministerii suæ decrepitæ senectuti provideret, & fidelem de parva congregatione virum eligeret, qui tanto præesse potuisset populo. Accitoque hoc Dei famulo, salutari eum instructione admonuit, ut Episcopalis regiminis susciperet gradum, & ad regendum Dei populum sibi subveniret. Qui etiam humiliter repente respuens, minime se dignum esse Episcopatus gradu referebat; & ne sibi tantæ dignitatis fastigium, p adolescentiæ adhuc in annis constituto, imponeret, deprecatus est; & quoniam quinquagesimi anni, juxta q canonicæ rectitudinis normam, necdum plene reciperet ætatem, testatus est, ut omni se penitus excusationis tergiversatione ab hujus gradus celsitudine declinaret. Prædictus itaque tam sancti præconii Pontifex, [constanter se excusat,] placidis illum verbis increpavit, & diligenti eum cura ad hujus propositi gradum instigavit, populique subjecti maximam magnopere paupertatem prædicebat. Sed cum neque sic correptus, ad suscipiendum hujus celsitudinis gradum consentiret, per longas tricationum moras spiritualis inter eos exorta contentio, & consona pulcræ discretionis facta est dissensio.

[27] Hic vero grandi præventus humilitate, tanti gradum contradixit honoris; ille autem piissimi appetitu lucri irretitus, salutem concupivit animarum. Cumque sic diversa jam sermocinationum verba invicem protulissent; [& dimitti postulat.] sanctus hic Dei servus, velut in spirituali quodam stadio positus, placidæ prorsus excusationis exerens sermonem, ait: O summæ sanctitatis Pontifex, o spiritualis proreta agonis, ego enim a beato sanctæ recordationis r Gregorio Papa Germanicis mandatum gentibus detuli: ego Apostolicæ Sedis legatione fungens, ad occidentales Barbarorum regiones, sponte tuæ me dominio gubernationis injunxi, & propriæ voluntatis arbitrio, ignorante Dominorum sublimatu, copulavi, quorum usque in hodiernum diem sponsionis voto constrictus sum, servitutique subjectus: quapropter, sine Apostolicæ Sedis consultu, & authenticæ jussionis mandato, tam præclaræ sublimitatis ordinem suscipere non audeo. Sed & alia quæque rationabili petitionis supplicatione verba proferebat, dicens: Obsecro igitur, ut me propriæ sponsionis vinctum catenis, ad has ad quas primitus a Sede Apostolica missus sum terras, destinando dirigas. Cui protinus vir Dei, audita tantæ professionis causa, data ei benedictione, licentiam dedit abeundi.

ANNOTATA. G. H.

a In, sive Ina, Occidentalium Saxonum in Britannia Rex pius ac Catholicus, cujus Acta illustravimus ad diem 6 Februarii, diu regnavit, ab anno circiter 688 ad 726.

b Berchtwaldus fuit Archiepiscopus ab anno 693 ad 731. Consule Bedam lib. 5 cap. 9 & 24. De eo egimus 9 Ianuarii.

c Disselburg, Othlono Wessesburgh, aliis etiam Tisselbourg. Videtur extitisse in pago jam Tisburie dicto, in Comitatu Wiltoniensi.

d Est id Glastoniense, antiquißimum in agro Somersetensi monasterium, vulgo Glanstenbury dictum: ubi hic memoratus Berwaldus Abbas creatus dicitur anno 705, in Monastico Anglicano pag. 13.

e Londinum, ab Anglo-Saxonibus appellatum Londenwic, testatur Cambdenus in Middelsexia.

f Bellum Caroli Martelli cum Ratbodo, in Annalibus Francorum apud Chesnæum, sub initium tomi 2, adscribitur anno 716.

* transegerat

g S. Daniel Episcopus Wintoniensis in Southamptonia ab anno 705 ad an. circiter 723, colitur 10 Decembris. Ad hunc extant tres S. Bonifacii epistolæ, & ad ipsum una S. Danielis inter Notas Serrarii, respondens earum primæ, quæ ibi est tertia. Alia extat 33 data ad Christi fideles, ut in hoc itinere exciperetur. At data ad S. Gregorium, non extat.

h Cancium seu Quancia flumen in Morinis, vulgo Canche, a quo Quantavicus portus, prope oppidum Stapulas, vulgo Estaples.

i Acta S. Gregorii II Papæ illustrata sunt ad diem 13 Februarii, §. 4 ejusdem res gestæ circa S. Bonifacium: ac propter ejus zelum in conversione Germanorum, diximus posse appellari Apostolum Germanorum, sicut S. Gregorius I Apostolus Anglorum, obApostolicos viros ad conversionem utriusque gentis ab utroque missos: quod autem Secundi successor immediatus Gregorius III, hic vocetur novissimus, eo fit, quod Quartus non nisi 100 post illos annis creatus sit, postquam hæc scripta essent.

k His litteris Pontifex commisit illi curam prædicandi in cunctis Germaniæ populis. Eæ sunt datæ Idibus Maji, imperante Augusto Leone, anno tertio Imperii, Indictione 2. Is est annus Christi 719.

l Liodebrandus, aliis Liutprandus, regnavit ab anno 712 ad an. 743.

m Mors Radbodi annotatur in supra citatis Annalibus ad annum 719. Tunc de inimico Catholicæ Ecclesiæ Rathbodo consternato gratulatur illi Bugga sive Eadburga Abbatissa, inscripta Fastis sacris ad 18 Iulii.

n Colitur S. Willibrordus 7 Novembris.

o Anno scilicet 720 & duobus sequentibus.

p Adolescens scilicet in notitia functionis Apostolicæ, & rerum istic gerendarum.

q

Edouardus Majheu, in ejus Vita, arbitratur, in Anglia observatum, ne quis ante annum ætatis trigesimum Sacerdos, aut quinquagesimum Episcopus consecraretur: & hanc consuetudinem hic appellari canonicam rectitudinem, cum alioquin lex Ecclesiastica non extet: neque id paßim observatum, imo & ipse ante illam ætatem a S. Gregorio II ordinatus est. Mabilio existimat Bonifacium hic respicere ad illud Numerorum 824, ubi præcipitur ut Levitæ usque ad annum 50 ministrent, deinde custodes sint vasorum sacrorum, quod S. Gregorius lib. 2 Dralogorum cap. 2 aptat Pastoribus animarum.

r Est hic omnino memoria lapsus Willibaldus, de Gregorio, quasi de mortuo loquens: ille enim primum obiit anno 731, quando Bonifacius ex nostro calculo superabat annum ætatis quinquagesimum, natus circa annum 680.

CAPUT III.
Heßis conversis, Episcopus Romæ ordinatur Bonifacius: Turingiam excolit, monasteria condit, & tertium Romam abit, dein Synodos celebrat.

[28] [Amanaburgum excurrit:] Qui etiam statim proficiscens, pervenit ad locum cui nomen inscribitur Amanaburch, a juxta Apostolum enutritus verbis fidei & bonæ doctrinæ quam assecutus est. [1 Tim. 1.] Per singulos enim a proœmio gradus, virtutis documenta & laboris in Domino constantiam hujus sancti viri perstrinximus, ut sequentia subtilius bonorum ejus exempla conglobatim ad memoriam revocemus. Cumque ingentem Domino populum in Fresonibus acquireret, multique ab eo spirituali doctrina edocti ad agnitionem veritatis, irradiantibus veræ lucis radiis, pervenirent; [& multis ibi conversis,] Domino patrocinante, alias Germaniæ prædicandi causa partes adiit; & supradictum locum, cui gemini præerant germani, b Detdic videlicet & Dierolf, Domino auxiliante obtinuit; eosque a sacrilega idolorum censura, qua sub quodam Christianitatis nomine male abusi sunt, revocavit; ac plurimam populi turbam, [monasterium construit:] rectæ patefacta intelligentiæ via, errorum deposito horrore, a malevola Gentilitatis superstitione retraxit; & monasterii, collecta servorum Dei congregatione, cellam construxit.

[29] [Hessos convertit:] Similiter & juxta fines Saxonum, Hessorum populum Paganicis adhuc ritibus oberrantem, a dæmoniorum, Euangelica prædicando mandata, captivitate liberavit; multisque millibus hominum expurgata Paganica vetustate baptizatis, idoneum nuntium ac fidelem suarum litterarum portitorem, nomine Binnam, Romam direxit: Patrique venerabili Apostolicæ Sedis Pontifici, universa quæ circa illum Domino dante facta sunt, muta quidem littera ministrante, per ordinem revelavit; & quod magna multitudo hominum, [de successu informat Romanum Pontificem:] divino illustrante Spiritu, regenerationis perciperet sacramentum, manifestavit. Sed & de rebus, quæ ad quotidianam Ecclesiæ Dei necessitatem populique proventum pertinebant, plura ob consilium Sedis Apostolicæ interrogando conscripsit. Cum enim aliquantos dies præfatus hic nuntius prædicto maneret loco, & jam reditus sui tempus instaret, tunc etiam a præfato Sedis Apostolicæ Pontifice, mutuum legationis suæ responsum accepit; & statim reversus chartam Sedis Apostolicæ conscriptionis, jam non multo transacto tempore, Magistro attulit.

[30] [ad eumque profectus ipse,] Cumque sanctus vir allatas legisset litteras, carptim se invitatum ad Romam intellexit, festinusque summum obedientiæ gradum implere tentavit; clientumque confestim stipatus caterva, & Fratrum circumseptus agmine, Francorum ac Burgundionum, Italiæ jam collibus Alpium transcensis, limitum fines militumque terminos transmigravit: & Romanæ urbis mœnibus conspectis, Altithrono repente condignas gratiarum laudes rependit, & ad B. Petri mox ecclesiam perveniens, diligenti se oratione munivit. Cumque lassata membra paulisper quievissent, jam B. Gregorio Apostolicæ Sedis Pontifici nuntiatum est, quod hic Dei famulus adveniret: qui etiam bene susceptus, in xenodochium adductus est. Adveniente itaque opportuno collocutionis eorum die, & ad basilicam B. Petri Apostoli adventante glorioso Sedis Apostolicæ Pontifice, confestim hic Dei famulus invitatus est: & cum paucis ad invicem ac pacificis se salutassent verbis, jam de Symbolo & fidei Ecclesiasticæ traditione Apostolicus illum Pontifex inquisivit. Cui mox hic vir Dei humiliter respondit, dicens: Domine Apostolice, novi me imperitum, jam peregrinus, vestræ familiaritatis sermone: sed quæso ut otium mihi & tempus conscribendæ Fidei mihi concedas, & muta tantum littera meam rationabiliter fidem adaperiat. Qui etiam protinus concessit, & ut festine hanc scripturam deferret imperavit.

[31] Cum aliquanto temporis evoluto spatio sanctæ Trinitatis fidem, urbana eloquentiæ scientia conscriptam, detulisset, reddidit Præfato Pontifici: [fidei suæ formam scripto tradit Papæ:] exspectavit nihilominus dies aliquos, sic saltem reinvitatus est; & Lateranum inductus, humiliter prono vultu postulata benedictione, pedibus Apostolici Pontificis advolutus est. Qui repente eum relevavit a terra; & chartam, in qua integra & incorrupta fidei patuit veritas, huic famulo Dei reddidit; eumque consedere fecit, & salutari eum admonitione doctrinæ instruxit, ut hanc sine intermissione intemeratam Fidei munitionem observaret, & aliis instanter suarum pro possibilitate virium prædicaret. Multa quoque alia de religione sanctitatis & fidei veritate sciscitando profert; ita ut omnem pene diem pariter colloquendo alternatim ducerent; & ad extremum, qualiter populi, per devia prius facinorum oberrantes, Fidei documenta sua prædicatione perciperent, sciscitatus est.

[32] Et cum pro certo comperisset, quod maximam quidem multitudinem plebis a sacrilega dæmonum cultura ad consortium sanctæ Ecclesiæ adscisceret; [ab eo Episcopus ordidinatur 30 Novemb.] intimavit ei, quia Episcopatus sibi imponere gradum voluit, populis, pastorali prius solicitudine privatis, &, juxta sententiam Domini Dei nostri, jacentibus sicut oves non habentes pastorem, præferre. Sed quia contradicere huic tanto Pontifici Apostolicæ Sedis prælato non auderet, consensit etiam & obedivit. Sicque summus sanctæ auctoritatis Pontifex diem constituit Ordinationis, id est pridie Kalendarum Decembrium. Cumque sacrosanctus solennitatis dies & natalitius Andreæ & præfinitæ Ordinationis illuxisset, jam sacer Sedis Apostolicæ Pontifex Episcopatus sibi & nominis, quod est Bonifacius, c imposuit dignitatem: eique libellum, in quo sacratissima Ecclesiasticæ constitutionis jura Pontificalibus gesta sunt conventibus, accomodavit; & ut ex hoc inconvulsa apud se Pontificalis hæc disciplina & institutionis ordo permaneret, populique subjecti his imbuantur exemplis, imperavit; sed & familiaritatem sanctæ Sedis Apostolicæ, tam sibi quam omnibus sibi subjectis, ex hoc in futurum condonavit; d & Karoli Ducis gloriosi, suis sacratissimis litteris, regni munimine ac devotione sanctum hunc virum, Episcopatus gradu pollentem, subjugavit.

[33] Is autem dum per longos viarum anfractus ingentium populorum adisset confinia, [Sub patrocinio Caroli Martelli,] jam quidem ad præfatum Francorum Principem venit; & venerabiliter ab eo susceptus, litteras prædicti Romani Pontificis Sedisque Apostolicæ Karolo Duci detulit; ejusque dominio ac patrocinio subditus, ad obsessas antea Hessorum metas, cum e consensu Karoli Ducis, rediit. Tum vero Hessorum jam multi Catholicæ Fidei subditi, [Hessos iterum adit:] ac septiformis Spiritus gratia confirmati, manus impositionem acceperunt: & alii quidem, necdum animo confortati, intemeratæ Fidei documenta integre recipere renuerunt; alii etiam f lignis & fontibus clanculo, alii autem aperte, sacrificabant. Alii vero aruspicia & divinationes, præstigia atque incantationes occulte, alii quidem manifeste exercebant: alii quidem anguria & auspicia intendebant, diversosque sacrificandi ritus incoluerunt; alii etiam, quibus mens sanior inerat, omni abjecta Gentilitatis profanatione, nihil horum commiserunt.

[34] Horum consultu atque consilio, arborem quamdam miræ magnitudinis, quæ prisco Paganorum vocabulo appellatur Robur-Jovis, in loco qui dicitur g Gicesmere, servis Dei secum adstantibus, succidere tentavit. Cumque mentis constantia confortatus arborem succidisset, [quer cum adorari solitam evertit,] magna aderat copia Paganorum, qui & inimicum deorum suorum intra se diligentissime devotabant. Sed ad modicum quidem arbore præcisa, confestim immensa roboris moles divino desuper flatu exagitatur, & palmitum confracta culmine corruit, & quasi superni nutus solatio in quatuor etiam partes dirupta est; & quatuor ingentis magnitudinis æquali logitudine trunci, absque Fratrum labore adstantium apparuerunt. Quo viso prius devotantes Pagani, & jam versa vice credentes, benedictionem Domino, pristina abjecta maledictione, [ex eaque oratorium construit:] reddiderunt. Tunc autem summæ sanctitatis Antistes, consilio inito cum Fratribus, ligneum ex supradictæ arboris metallo h Oratorium construxit, illudque in honorem S. Petri Apostoli dedicavit.

[35] [in Turingiam profectus,] Universis quæ prædiximus completis, & superno suffragante nutu peractis, ad Turingiam, profectus est; & seniores plebis populique principes affatus est; eosque, relicta ignorantiæ cæcitate, ad acceptam dudum Christianitatis i Religionem iterando provocavit; quia facescente suorum Regum dominio, magna quidem eorum comitum multitudo, sub Theobaldi & Hedenis periculoso primatu, qui lugubre super eos tyrannici ducatus, & infestum vastationis potius quam devotionis obtinebant imperium, vel corporali per eos præventa morte, vel hostili siquidem eductione captivata est; in tantumque diversis constricta malis, ut cetera quæ manebat residua populi turba, Saxonum se subjiceret principatui. Quo cessante religiosorum Ducum dominatu, [de tyrannis & hæreticis triumphat.] cessavit etiam in eis Christianitatis & Religionis intentio; & falsi seducentes populum introducti sunt fratres, qui sub nomine Religionis maximam hæreticæ pravitatis introduxerunt sectam: ex quibus est k Torchtwine & Berchthere, Fanbercht & Hunred, fornicatores & adulteri, quos juxta Apostolum Dominus judicavit. Hi validissimum adversus hominem Dei excitaverunt conflictum: sed veris verborum oppositionibus confutati, dignam reprehensionis sortiti sunt sententiam.

[36] Cumque renovatus per populum fidei illuxisset candor, & plebs ab ingenti erroris erepta esset laqueo; jam expulsis profani hostis amicis, & infestis populi supradictis seductoribus; messem quidem multam cum paucis admodum messoribus incoluit, & magnam primitus mundi hujus penuriam ac frugalitatem sustinuit, [Ordorpense monasterium construit:] magnisque tribulationū angustiis coarctatus, verbi Dei semina propagavit. Sed cum credentium paulatim pollesceret multitudo, prædicatorum quoq; multiplicatus est & catalogus. Tunc etiam Ecclesiæ repente instaurantur, & prædicationis ejus doctrina multiformiter emanavit; monasteriumque, congregata servorum Dei unitate & monachorum sanctitate, constructum est, in loco qui dicitur l Ordorp, qui propriis sibi more Apostolico manibus victum vestitumque instanter laborando acquisierunt.

[37] [plures cooperatores adsciscit:] Sicque sanctæ rumor prædicationis ejus diffamatus est, in tantumque inolevit, ut per maximam jam Europæ partem fama ejus perstreperet; & ex Britanniæ partibus servorum Dei plurima ad eum, tam Lectorum quam etiam Scriptorum, aliarumque artium eruditorum virorum, congregationis conveniret multitudo: quorum quamplurimi regulari se ejus institutioni subdiderunt, populumque ab erraticæ Gentilitatis profanatione plurimis in locis evocavere; & alii quidem in provinciam Hessorum, alii etiam in Turingiam dispersi, late per populorum pagos ac vicos verbum Dei prædicabant. Cumque ingens utriusque populi multitudo fidei sacramenta, multis millibus hominum baptizatis, perciperet; jam defuncto beatæ memoriæ m Gregorio secundo Sedis Apostolicæ Papa, [Gregorio III nuntios suos mittit,] & glorioso præfatæ Sedis Gregorio Juniore Apostolici culminis Cathedram præsidente, denuo Romam nuntii ejus venerunt, sanctumque Sedis Apostolicæ Pontificem allocuti sunt; eique prioris amicitie fœdera, quæ misericorditer ab antecessore suo S. Bonifacio ejusque familiæ collata sunt, manifestaverunt. Sed & devotam ejus in futurum humilitatis Apostolicæ Sedi subjectionem narraverunt; & ut familiaritati ac communioni sancti Pontificis atque totius Sedis Apostolicæ ex hoc devote subjectus communicaret, quemadmodum edocti erant, precabantur.

[38] Statim ergo sanctus Sedis Apostolicæ Papa pacificum profert responsum, [ab eoque Pallium an Reliquiis accipit:] & suam Sedisque Apostolicæ familiaritatem & amicitiæ communionem, tam S. Bonifacio, quam etiam sibi subjectis condonavit; sumptoque Archiepiscopatus Pallio, cum muneribus diversisque Sanctorum Reliquiis, legatos honorifice remisit ad patriam. Advenientibus ergo nuntiis, ac spontanea viri Apostolici referentibus responsa, jam gratulabundus Apostolicæ Sedis nimium confortatus devotionis suffragio, [erigit monasteria Fridlariense & Hamanaburgense:] opeque divinæ misericordiæ inspiratus, duas ecclesias Domino fabricavit; unam in Fridislar, quam in honorem Sanctorum Petri & Pauli Principis Apostolorum consecravit; & alteram in Hamanaburch, hanc etiam in honorem S. Michaëlis Archangeli dedicavit. Duo quoque monasteriola duabus injunxit Ecclesiis, hisque non minimam servientium Deo multitudinem subrogavit; ita ut usque hodie gloria, & benedictio, & gratiarum actio Domino Deo devote conferatur.

[39] His omnibus rite confectis, Bajoariorum, temporibus n Hucperti Ducis, adiit terras; prædicationisque studium apud eos diligentissime exercuit, & multas considerando circuit Ecclesias: [in Bavaria zelum exercet:] tantoque divinæ fortitudinis zelo armatus est, quod quemdam schismaticum, hæretica pravitate deceptum, nomine Eremwlfum, juxta Canonum decreta damnavit atque abjecit; & populum a perversæ sectæ ejus idololatria correxit, & ad Fratres suæ diœcesis, constituta gubernationis causa, rursus migravit, juxta illud Apostoli, cupiditatem habens veniendi ad Fratres. [Rom. 15.]

[40] Igitur hujus viri aliquantisper meritorum documentis excerptis, quanto se religionis regimine per cunctos ætatis suæ gradus indesinenter rexerit, brevi videlicet proferamus sermone. Quoniam quidem diutinus Sanctorum usus est, ut quotidie aliorum per exempla ad meliora se provehant; & decrescente dierum calculo, crescat in eis etiam intimi virtus amoris. Cumque Ecclesiarum esset non minima in Hessis & Turingia multitudo extructa, & singulis singuli providerentur Custodes; [Tertio Romam it ad S. Gregorium III;] tum etiam tertio, propter familiarem sancti Apostolici Pontificis totiusque Clericatus communionem, discipulorum comitante cœtu, o Romam venit; ut Apostolici videlicet Patris salubri frueretur colloquio, & Sanctorum se, jam ætate provectus, orationibus commendaret. At ubi, post immensam itineris vastitatem, Domno Apostolico Gregorio Juniori p secundo præsentaretur, benigne susceptus est ab eo; tantaque a cunctis, tam Romanis quam etiam advenis, veneratione habebatur, ut multi ad salutarem ejus doctrinam confluerent: Francorum enim & Bajoariorum, necnon ex Britannia advenientium Saxonum, aliarumque provinciarum, ingens sedulo ejus admonitioni adhærebat multitudo.

[41] [in reditu accedit ad Luitprandum Regē,] Cumque non minimum anni spatium in his moraretur regionibus, & Sanctorum peragrando atque orando circuisset Reliquias; resalutato venerando viro ac Sedis Apostolicæ Pontifice, cum muneribus & Reliquiis Sanctorum honorifice ditatus remeavit: Italiamque perveniens, Ticenæ urbis ingressus mœnia, apud honorandum Longobardorum Liodbrandum Regem, jam senio fessis membris requiescebat. [& Odilonem Ducem.] Et recedens, non solum invitatus Bajoariorum ab q Odilone Duce, sed & spontaneus visitavit incolas; mansitque apud eos diebus multis, prædicans & euangelizans verbum Dei, veræque fidei ac religionis sacramenta revocavit, & destructores Ecclesiarum populique perversores abigebat: quorum alii pridem falso se Episcopatus gradu prætulerunt, alii etiam Presbyteratus se officio deputabant; alii hæc atque alia innumerabilia fingentes, magna ex parte populum seduxerunt.

[42] [Reformat Presbyteros] Sed sanctus vir jam Deo ab infantia deditus, injuriam Domini sui non ferens, supradictum Ducem cunctumque vulgus ab injusta hæreticæ falsitatis secta & fornicaria Sacerdotum deceptione coercuit; & provinciam Bajoariorum, Odilone Duce consentiente, in quatuor divisit parochias, quatuorque his partibus præsidere fecit Episcopos, [4 Episcopatus constituit:] quos ordinatione scilicet facta in Episcopatus gradum sublevavit: quorum primus, nomine r Joannes, Ecclesiæ in oppido quod dicitur Saltzburg Episcopatus Cathedram suscepit; secundus s Erembrecht, qui Frisingensis Ecclesiæ superspeculatoris tenuit principatum; tertius t Goibaldus, qui Ecclesiæ Civitatis-Reginæ pastorale excubitoris subiit magisterium; quartus u Vivilo, qui super Pataviensem Ecclesiam sacræ indagationis obtinuit dignitatem. Cumque omnia confirmato Christianitatis ordine rite agerentur, & Canonum essent jura in Bajoariis recuperata; jam ad proprias remeando rediit Ecclesias: populique sibi commissi curam gerens, caulasque gregum circumspiciens, & excubias plebis providens, oves a nefandis luporum morsibus eripuit.

[43] Cumque Karoli Ducis gloriosi temporale finitum esset regnum, x & filiorum ejus Karolomanni & Pippini roboratum esset imperium; tunc Domino Deo opitulante, [sub Carolomanno & Pippino] ac suggerente S. Bonifacio Archiepiscopo, Religionis Christianæ confirmatum est testamentum, & orthodoxorum Patrum synodalia sunt in Francis correcta instituta, cunctaque Canonum auctoritate emendata & expiata; & tam laicorum injusta concubinarum copula passim; exhortante sancto viro, separata est; quam etiam Clericorum nefanda cum uxoribus conjunctio, [coërcet concubinarios & hæreticos:] sejuncta ac segregata: tantusque in supradictis Ducibus divinæ caritatis per doctrinam S. Bonifacii fervor exarsit, ut plebem a perversa inolitæ consuetudinis censura multum liberarent, quæ proprio implicata arbitrio, & hæreticorum decepta suggestione, jura æternæ hereditatis amiserat. Adeo enim spiritualis in populo doctrinæ lucem hæreticorum suffocaverat secta, ut tenebrosa hæreticæ deceptionis caligo magnam plebis obtexerit partem: ex quibus quidem Elberchtus y & Clemens, profana pecuniarum cupiditate seducti, a via veritatis populum jugi averterunt studio. Sed a S. Bonifacio Archiepiscopo, consentientibus Karolomanno & Pippino gloriosis Ducibus, ab Ecclesiæ unitate expulsi, juxta Apostolum traditi sunt sathanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini. [1 Cor. 3.]

[44] Convenientibus in unum Episcopis & Presbyteris, Diaconibus atque Clericis, omnique gradu Ecclesiastico, quos inclitæ recordationis Karolomannus Dux sub Regni sui imperio accersere fecit; z quintum synodale factum est Concilium; in quo Bonifacius, Archiepiscopus Moguntine civitatis, ipso Carolomanno consentiente ac donante, [exemplo 4 Conciliorum generalium,] Pontificatu præsidens, Romanæ Ecclesiæ Sedisque Apostolicæ Legatus, quatuor primitus principalium Synodorum numerosa Canonum constituta, primum missus a sancto & a venerabili Sedis Apostolicæ Pontifice Gregorio Juniore, a primo secundo; & Gregorio a secundo Juniore, cum primo tertio, viro honorabili; ob salutare doctrinæ cælestis augmentum, admonuit conservari. Et quemadmodum in Nicæa, Constantino Augusto orbis monarchiam gubernante, Arianæ eversa est perfidia blasphemiæ; & centum quinquaginta Patrum, Theodosio seniore Constantinopoli imperante, congregatio, quemdam Macedonium, Spiritum-sanctum Deum esse refutantem, condemnavit; atque ducentorum Episcoporum unitas, sub juniore Theodosio apud Ephesinam urbem adventata, Nestorium, geminas in Christo personas profitentem, a Catholica justo anathemate segregavit Ecclesia; necnon & Chalcedonensis Synodi sexcentorum triginta Sacerdotum conventio, Eutychen, Constantinopolitanæ urbis Abbatem, & Dioscorum defensorem ejus, Catholicæ fidei rebellantes, juxta præfinitam Patrum sententiam anathematizavit; ita equidem apud Franciam, omni funditus eradicata hæreticorum perfidia, & exstirpata iniquorum conjuratione, legis divinæ augebantur incrementa, & synodales generalium Conciliorum Canones recipiebantur.

[45] Synodalis quoque spiritualis Concilii Episcoporum congregatio, [in Synodo hæreses extirpat:] juxta præfinitam authenticæ constitutionis definitionem, pariter conveniebat: quæ, ob quotidianas bellorum suspiciones, & infestam circumvallantium barbararum gentium seditione, qua * extranei & alieni populorum prædones Franciam atrociter demoliri conabantur, vel * minimi facta, vel etiam tantæ erat oblivioni tradita, ut omni penitus obliterata præsentium seculorum memoria, jam nulla esset ratione cognita: quia mundus in se quotidie naturaliter detrimentum diminutionis etiam recuperatus patitur; sed nec renovatus, per omnia suo evanescit dispendio, & ad prædestinatum anhelando finem festinat. Quapropter si qua in hac mortali hujus peregrinationis vita ad communem in hoc mundo infirmantium profectum, ab spiritualibus medicinaliter sunt comperta auctoribus, etiamsi quandoque humanis inserta fuerint mentibus, magnæ sunt munitionis fortitudine a Catholicis conservanda, & præfixa mentis immobilitate tenenda; ne vel oblivio humana obrepat, vel etiam mundanæ oblectationis illecebrosa delectatio instigante diabolo præpediat, Quam ob causam hic sanctus Domini Antistes, hac solertissimæ solicitudinis cura inspiratus, plebem a pestifera tortuosi serpentis persuasione eripere curavit; & Carlomannum Ducem ad congregandum supradictum Synodorum conventum sæpissime incitavit; ut tam præsentibus, quam posteris spiritualis scientiæ sapientia patesceret, & aversa animarum circumventione cognitio Christianitatis innotesceret.

[46] Cumque quoddam canonicæ rectitudinis speculum omnibus ad exemplum gradibus bene vivendi opponeret, & evidens cunctis veritatis vestigium oriretur; jam sibi suæque infirmitati longævo ætatis senio decrepitus, salubre exhibuit consilium, & juxta ecclesiasticæ dispositionis normulam, pastorale populis prævidit magisterium: ut, sive vivente illo, sive etiam moriente, medicinali plebs Pastorum officio minime careret; & duos bonæ industriæ viros ad ordinem Episcopatus promovit, [ordinat Episcopos, Eystadiensem S. Willibaldum, & Herbipolensem S. Burchardum:] Willibaldum * & Burghardum; eisque in intimis orientalium Francorum partibus & Bajoariorum terminis, Ecclesias sibi commissas impertiendo; distribuit: & Willibaldo suæ gubernationis parochiam commendavit, in loco cui vocabulum est Eichstat; Burghardo vero, in loco qui vocatur Wirtzaburg, dignitatis officium delegavit; & Ecclesias in confiniis Francorum atque Saxonum atque Sclavorum suo officio deputavit; & usque ad gloriosum exitus sui diem, incessanter arctam regni cælestis viam plebibus patefecit.

[47] Cum vero Pippinus, felix supradicti germani successor, Domino donante, regale Francorum Regnum susciperet; & jam, aliquantulum sedata populorum perturbatione, [consecrat Lullum Moguntinum.] in Regem sublevatus esset; cœpit anxius vota Domino devota persolvere, & Synodalia confestim recuperare instituta; ac canonica, a germano suo juxta exhortationem S. Bonifacii Archiepiscopi fideliter inchoata, instaurare ministeria; eumque habitu simul & honore præferre, & suis in Domino parere præceptis. Sed quod sanctus vir, infirmitate corporis prægravatus, synodalia Conciliorum conventicula per omnia adire non poterat; jam consultu atque consilio gloriosi Regis, idoneum proponere ministrum supradicto gregi definivit; & Lullum, suum, ingeniosæ indolis discipulum, ad erudiendam tantæ plebis numerositatem constituit, & in Episcopatus gradum provexit atque ordinavit; eumque hereditati, quam in Christo instanti acquisierat labore, implicavit; qui & fidelis in Domino comes peregrinationis ejus erat, & testis utrobique passionis & consolationis.

ANNOTATA G. H.

a Serarius Notat. 27 Amanaburgum, inquit, an sit Hamburgum aut Homborga, quæ a Frislaria minus distat, an Amelburgum, quod Marburgo vicinum, ambigitur. Nam istud ad Omam fluvium seu Amanamsitum cum sit, ex eo videtur Amanaburgum vocari.

b Ms. S. Maximini Dethic & Deorulf. Othlono Dietich & Dierorolf. Ms. Rebdorf. Diettic & Deoruulf.

c Othlonus sequentia interponit: nam antea Winfrid dicebatur. Deinde ut eum ad obedientiam sibi successoribusque suis exhibendam, nec non ad omnem sacræ fidei traditionem observandam arctius constringeret, exegit & accepit ab eo juramentum, quod scilicet in antiquis exemplaribus invenitur ita scriptum. In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, imperante domino Leone Magno Imperatore, anno septimo post Consulatum ejus: sed & Constantini Magni Imperatoris, ejus filii, anno quarto, Indictione sexta: Promitto ego Bonifacius, Dei gratia Episcopus, tibi beate Petre Apostolorum princeps, Vicarioque tuo beato Gregorio Papæ & successoribus ejus, per Patrem & Filium & Spiritum sanctum, Trinitatem inseparabilem, & hoc sacratissimum Corpus tuum, me omnem fidem & puritatem sanctæ fidei Catholicæ exhibere, & in unitate ejusdem fidei, Deo operante, persistere, in quo omnis Christianorum salus esse sine dubio comprobatur: nullo modo me contra unitatem communis & universalis Ecclesie suadente quopiam consentire; sed, ut dixi, fidem & puritatem meam atque concursum, tibi & utilitatibus tuæ Ecclesiæ, cui a Domino Deo potestas ligandi solvendique data est, & prædicto Vicario tuo atque successoribus ejus per omnia exhibere. Sed & si cognovero Antistites contra instituta antiqua sanctorum Patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut conjunctionem: sed magis, si valuero, prohibere, prohibeam; sin minus, fideliter statim domino meo Apostolico renuntiabo. Quod si, quod absit, contra hujus promissionis meæ seriem aliquid facere, quolibet modo seu ingenio vel occasione, tentavero: reus inveniar in æterno judicio, ultionem Ananiæ & Saphiræ incurram, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere præsumpserunt. Hunc autem indiculum sacramenti ego Bonifacius, exiguus Episcopus, manu propria scripsi; atque ponens supra sacratissimum corpus S. Petri, ita, ut præscriptum est, Deo teste & judice, feci sacramentum, quod & conservare promitto. Postquam ergo hujusmodi promissionem jurando coram Gregorio Papa peregit; tunc & ipse eam in omnibus adjuvare, præferre, & venerari studuit. Annus indicatus est Christi 723, quando litt. Dominicalis C indicat festum S. Andreæ celebratum fuisse feria 3, in prima hebdomade Adventus.

d Idem Othlonus. Sicque cum litteris transmissis, non solum Carolo Regi glorioso, qui per id tempus Francorum regnum gubernabat; sed etiam universis Ecclesiasticis viris Principibusque, in Germania constitutis, muniendum curavit. Ac dein omnes epistolæ adduntur, quæ & a Baronio ad dictum annum 723 Annalibus inseruntur, & in tomo 6 novorum Conciliorum referuntur, cum Notis Sirmondi, Binii,Labbei.

e Imo & cum epistola Cæroli Cartelli, quæ inter Bonifacianas apud Serarium est 32, refecturque a Baronio ad annum 724, & in Conciliis Labbei columna 1446.

f Id olim a Germanis factum indicavit Tacitus, de Moribus Germaniæ cap. 10. Lacos ac nemora consecrant, deorumque nominibus appellant secretum illud, quod sola reverentia vident. Auspicia sortesque, ut qui maxime, observant.

g Gicesmere, Othlono Gesmere. Serarius Notat. 19, Geismaria, inquit, in Hassia inferiore pagus quondam, urbs modo novitiis imputata opinionibus, quæ a Lupo Servato, Wigbertinæ cap. 20, vocatur villa Geismari, & ad Schonenbergensem hodie toparchiam spectat.

h

Serarius dicta Notatione 19. Excrevit sacra hæc ædicula procedente tempore in peramplam ac perinsignem ædem, prout etiam hodie cernere est, sed quæ, proh nefas, exstructoris primique Doctoris sui doctrinam ac religionem amisit, S. Petri sedem ac honorem despuit. Addit dein Serarius Notat. 20, S. Bonifacium in Eichsfeldiam venisse, in edito ibidem monte, qui Adjutorii vocatur, idolum perturbasse, & oratorium construxisse. Quæ ibidem deducta legi possunt, uti & Notat. 21 quæ de diis aliis alibi a S. Bonifacio disjectis, idem narrat.

i Serarius Notat. 22 agit de profligatis in Turingia hæreticis. Nam cum Turingia a Rege Theoderico, Chlodovei primi filio, fuisset subacta; etiam Christianas leges suscepisse testatur Gregorius Turonensis, lib. 5 hist, cap. 4, 7 & 9.

k Horum nomina varie scripta indicat Serarius, quem consulat istius rei curiosus lector.

l Ordorp sive Ordorf, id est pagus ad Or fluvium, a quo aliisque auctus Iera labitur per urbem Erfurtum. Est jam Ordorf oppidum cum arce in Comitatu Glichensi. De eo infra in Supplemento agitur. Dicto autem monasterio a S. Bonifacio præfectum S. Wigbertum, Abbatem Frislariensem, indicat Lupus Servatus, in hujus Vita ad diem 13 Augusti illustranda.

m S. Gregorio 2 mortuo anno 731 succeßit S. Gregorius 3, & præfuit usque ad 10 Novembris anni 741.

n Hucpertus aliis Hugibertus Theodonis filius, ab Andrea Brunner lib. 5 Boicorum memoratur ad annum 730, & præfuit usque ad annum 739: quæ hisce congruunt.

o Anno 738 venisse Romam Bonifacium, & proximo inde reversum, ex sequentibus constat, quando jamfere sexagenarius erat.

p Junior secundus dicitur Gregorius III cum respectu ad Gregorium II quem supra dixerat a Romanis vocari Gregorium Juniorem; quod infra iterum num. 44 inculcatur.

q Odilo, aliis Utilo, succeßisse Hugiberto dicitur anno 739.

r Joannes 7 statuitur Episcopus Salzburgensis, ubi primus fuerat S. Rupertus, cujus Acta dedimus 27 Martii. Hic a Camerario proponitur ad 9 Maji, tamquam Apostolus Bavarorum & Sanctus, ut ibi inter Prætermissos diximus.

s Erembertus 2 Frisingensis Episcopus, Superspeculator Latine, frater & successor S. Corbiniani, a S. Gregorio 2 constituti, cujus Acta erunt illustranda 8 Septemb.

t Goibaldus, Gaibaldus, Garibaldus, post 10 Episcopos a Wiguleo Hundio relatus, hic primus statuitur illorum, qui cathedram & successionem ordinariam inchoarunt Ratisponæ, seu Reginæ civitatis, vulgo Regensburg.

u Vivilo, 14 Episcopus Laureacensis, sed ea urbe destructa primus Passaviensis, seu Pataviensis, jussu Utilonis Sede translata. Wolfherus in Vita S. Godehardi4 Maji num. 4 agit de 4 Episcopatibus constitutis, sed loco Vivilonis collocat S. Willibaldum. de quo mox num. 46 agitur.

x Carolus Martellus mortuus est 22 Octobris anni 741,

y Elbrechtus, aliis Adelbertus, de quo in Supplemento infra agitur. Clemens luxuriæ deditus ex concubina duos filios procreavit, & sibi Sacerdotium vindicans in custodia reclusus a S. Bonifacio, qui ideo a S. Zacharia Papa epist. 4 laudatur.

z Non videtur quintum illud Concilium extare, uti & quartum: nam tria solum in Novis Conciliis sub Carolomanno habita referuntur. Interim opinari licebit alterutrius eorum esse Statuta quædam Tomo IX Spicilegii Acheriani pag. 63 edita, ex parva sed vetusta Canonum Collectione Ms. Corbeiensis Monasterii, ubi inter alia multa utilia §. 31 monetur unusquisque Presbyter, ut curet statim post acceptam Confessionem pœnitentium singulos data oratione reconciliari, quod hoc tempore juverit annotasse: & §. 36 jubetur ut diebus Dominicis annuntient Presbyteri, per annum sabbatizandum primo modo .i. solennissimo, diebus 15, præter dies Pentecostes quos antea jusserat ut Paschales celebrari: ex quo Acherius in Præfatione videri vult quam paucis diebus festis vacare seu feriari tenerentur laici Christiani: sed forte ibidem sequebantur alia secundo modo sabbatizanda, ne gratis dictum sit primo, & sic incerta nobis redditur observatio ista.

* Coluntur S. Willibaldus 7 Iunii SS. Burchardus & Lullus 14 & 16 Octobris.

* extraneos

* minime

CAPUT IV.
Martyrium S. Bonifacii & sociorum. Illius translatio Ultrajectum, Moguntiam, Fuldam.

[48] Cum autem servum suum S. Bonifacium Dominus de hujus mundi vellet tentatione eripere, [Discessurus commendat Lullo Turingiam & Fuldam:] & temporalis vitæ tribulationibus sublevare; tunc etiam Domino dispensante definitum est, ut ad Fresiam, olim corpore, non quidem mente omissam, servis Dei secum migrantibus, perveniret: ut ubi primitus, prædicationis studium ingrediens, præmiorum inchoaverat incrementa; etiam a seculo rediens, sumptus reciperet remunerationis. Sed miro quodammodo vaticinii præsagio, sequentem obitus sui diem prædicto Episcopo Lullo prænuntiavit, & quali mundum fine demum relinqueret insinuavit, eique per ordinem de ecclesiarum structura & populi doctrina proposuit dicens: Ego enim propositum pergendi iter complere cupio; ego me a desiderato proficiscendi itinere revocare non potero. Jam enim instat resolutionis meæ dies, & tempus obitus mei appropinquat: jam enim, deposito corporis ergastulo, æternæ retributionis revertar ad bravium. Sed tu, fili mi carissime, structuram in Turingia a me cœptam ecclesiarum ad perfectionis terminum deduc; tu populum ab erroris invio instantissime revoca, tuque ædificationem basilicæ jam inchoatæ ad Fuldam comple: ibidemque meum multis annorum curriculis corpus inveteratum perduc. Hisque completis sermonibus, adhuc ampliora hujuscemodi addidit verba, & ita inquiens ait: Fili, tuo cuncta prudentissime provide consilio, quæ in hoc nostro sint usui itinere copulanda: sed & linteum, quo meum decrepitum corpus involvatur, in theca librorum meorum repone.

[49] Cum autem præfatus sanctæ quoque religiositatis Antistes, suspiria non ferens, statim se in lacrymas dedisset; jam S. Bonifacius finito colloquio ad alia rediit; & diebus non multis interpositis, [in Frisiam appellit,] ab accepto se minime retraxit itinere; sed sumptis secum conviatoribus navem adscendit ac per Rheni fluminis alveum penetrans, nocturna portuum navigio exquisivit loca: donec aquosa Fresonum arva ingrediens, trans stagnum quod lingua eorum dicitur Elmere *, sospes pervenit, infecundaq; divino germine littora inspiciendo circuit. Cumque periculosum fluminum, marisque, & ingentium aquarum evasisset discrimen; in periculum jam sine periculo incidit, gentemque Paganam Fresorum visitavit, quæ interjacentibus aquis in multorum agrorum dividitur pagos: ita ut diversis appellati nominibus, unius tamen gentis proprietatem prætendant. Sed quia longum est ut per ordinem replicentur, eos tantum de nomine denudare studemus, qui ad narrationis nostræ seriem veraciter proferuntur: ut & locus & lingua relatam a nobis beati viri sanctimoniam æqualiter prodat, & quali hunc mundum fine desereret aperiat.

[50] Per omnem igitur Fresiam pergens, verbum Domini, Paganico ritu repulso & erroneo gentilitatis more destructo, instanter prædicabat; ecclesiasque, nomine confracto delubrorum, ingenti studio fabricavit; [ubique cum sociis verbum Dei annuntiat:] & multa jam millia hominum, virorum ac mulierum, sed & parvulorum, cum commilitone suo Coëpiscopo Eoban baptizavit, quem ad subveniendum suæ senilis ætatis debilitati, Fresonibus injuncto Episcopo, in urbe quæ vocatur Trecht a subrogavit, cum Presbyteris ac Diaconibus, quorum hæc nomina sunt: Wintrung & Walteri, simul & Adhelheri, Sacerdotali officio præditis; Hamunt, Scirbald, & Bosa, Levitarum obsequio deputatis; Waccar & Gundwaccar, Illesehere & Barthowlf, monasteriali Monachorum ordine sublevatis. Qui etiam in tantum vitæ æternæ semen cum S. Bonifacio late per populum divulgantes, Domino Deo patrocinante diffamaverunt: ut quibus, juxta Apostolicæ institutionis norman, cor erat unum & anima una, eademque esset & palma martyrii & remuneratio triumphi. [Act. 4. 32]

[51] [dicto Confirmationi dandæ die,] Postquam igitur fidei, ut prædiximus, per Fresiam illuxerat splendor, & felix sanctæ hujus vitæ appropinquaret finis; jam quidem secus ripam fluminis quod dicitur Bordne b, quod est in confinibus eorum qui rustica dicuntur linqua Ostar & Whester, suorum tantum stipatus clientum numero, erexit tentoria. Sed quia festum Confirmationis neophytorum diem, & nuper baptizatorum ab Episcopo manus impositionis & Confirmationis populo prædixerat, jam longe lateque disperso, ad propriam unusquisque reversus est domum; ut, secundum definitam sententiam sancti Episcopi, universi prædestinato Confirmationis eorum die præsentarentur. Cum autem prædictus dies illuxisset, [redeunt Frisii, ex amicis hostes:] & aurora lucis orto jam sole prorumperet; tunc etiam versa vice pro amicis inimici, & novi denique lictores pro novitiis fidei cultoribus advenerant; hostiumque ingens in castra, vibrantibus armis hastata atque scutata, irruerat multitudo. Tunc repente ex adverso pueri, e castris prosilientes, utrobique se armis impetunt, & Sanctos postmodum Martyres, contra insensatum furentis populi exercitum defendere gestiunt.

[52] Sed vir Dei statim audito tumultuantis turbæ impetu, accersito ad se Clericorum choro, sumptis Sanctorum Reliquiis quas secum indesinenter habere consueverat, [quorum vim vi repelli prohibet,] ex tentorio procedit; & confestim increpando, pueris pugnæ interdixit certamen, dicens: Cessate, pueri, a conflictu, pugnæque deponite bellum: quoniam Scripturæ testimonio veraciter erudimur, ne malum pro malo, sed etiam bona pro malis reddamus. [1 Thes. 5] Jam enim diu optatus est dies, & spontaneum resolutionis nostræ tempus imminet. Confortamini igitur in Domino, & promissionis suæ gratiam gratanter sufferte: sperate in eum, [sociosque animat ad martyrium,] & liberabit animas vestras. Sed & adstantes, tam Presbyteros quam etiam Diaconos, inferiorisque ordinis viros, Dei subditos servitio, Patris admonens voce, ait: Viri fratres, forti estote animo, & ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, quorum animam manentem sine fine necare non possunt: sed gaudete in Domino, & spei vestræ anchoram in eum defigite, qui extemplo perpetuæ reddet vobis remunerationis mercedem, & cælestis aulæ sedem cum supernis Angelorum civibus condonabit. Nolite vos vanæ hujus mundi delectationi subjicere, nolite caducis gentilium adulationibus delectari: sed subitaneum hic constanter subite mortis articulum, ut regnare cum Christo possitis in ævum.

[53] [& cum iis occumbit:] Cumque tali doctrinæ hortamento discipulos ad coronam martyrii affabiliter incitaret; confestim super eos furens Paganorum tumultus, cum gladiis cunctaque militiæ armatura irruit, & felici Sanctorum cæde corpora cruentavit: statimque mortali Justorum multata carne, tirpudians Gentilium turba victricem suæ damnationis prædam arripuit, castraque depopulans manubias diripiendo impertivit. Sed & thecas, quibus multa inerant librorum volumina, & Reliquiarum capsas abstulit; magnam esse ibi tam auri argentique copiam credens, ad naves, quibus quotidianus inerat Clericorum ac puerorum victus, & aliquantulum adhuc residuum ejusdem stipendii vinum, [Percussores, discordes ob prædam, vertuntur in mutuam cædem:] obseratis (ut erant) vasculorum claustris, asportavit: ac repente adamati comperto liquoris haustu, cœpit gulosam ventris satiare ingluviem, & vino madidum inebriare stomachum; tandemque, de acceptis prædæ spoliis inito consilio, mirabili omnipotentis Dei dispositione tractare; & qualiter non visum quidem aurum vel argentum interse invicem dispertirentur consulere. Cumque prolixius de tanta pecuniarum æstimatione sermocinarentur, jam jamque jurgiorum disceptatio exorta est, & tanta discordia demum inimicitiæ inchoata, quod furore etiam vesaniæ insaniens turba, in duas divisa est factiones; & ad extremum arma, quibus sanctos antea Martyres jugularunt, in seipsos crudeliter pugnando verterunt.

[54] Tunc itaque maxima insanientis turbæ parte prostrata, jam qui supervixerant ad lucrum, [& libros pro auro sperato inventos dispergunt,] animarum vitæque damno acquisitum, jacentibus adversariis qui super sibi desiderato cupiditatis thesauro obsistebant, gaudentes cucurrerunt; & confractis librorum repositoriis, pro auro volumina, pro argento divinæ scientiæ chartas repererunt: sicque pretioso auri argentique pretio privati, codices quos invenerunt, alios per campi planitiem disperserunt, alios paludum arundineto inferentes, alios etiam in diversis quibuscumque locis abscondentes projecerunt. Sed tam Omnipotentis gratia, quam etiam precibus S. Bonifacii summi Pontificis atque Martyris, illæsi & intemerati, magno postea dilapso temporis spatio c inventi sunt; ad domum in qua usque hodie animarum prosunt saluti, a singulis quibusque inventoribus remissi. Carnifices autem super æstimatæ amissione pecuniæ contristati, domum reversi, majus damnum domesticarum rerum post trium inducias dierum, [ac brevi male pereunt:] sed & vitæ dispendium mortis recepto talione perceperunt: quia omnipotens mundi Conditor ac Reformator ulciscise voluit de inimicis, & fusum per se Sanctorum sanguinem consuetæ misericordiæ zelo puniri, ac diu protelatam idolorum cultoribus iram novo recentis malitiæ furore permotus publice ostendere.

[55] [alii etiam Pagani profligantur,] Cumque improvisa sanctorum Martyrum temporalis interemptio exin per pagos ac vicos omnemque provinciam volitaret; repente Christiani, corporali comperta Martyrum morte, maximam congregantes expeditionem exercitus, confinium terminos prompti postmodum futuræ ultionis bellatores expetunt; & revoluta supradicta dierum supputatione, infidelium sospites, sed indevoti hospites, aggrediuntur terram; ac Paganos eis e diverso obviantes ingenti strage prostraverunt. Sed quia Pagani primo populi Christiani impetui obsistere non valebant, in fugam versi magna etiam clade corruerunt: & terga vertentes, vitam simul cum intestina eorum supellectili & heredibus perdiderunt. Sicque Christiani, superstitiosorum tam uxoribus quam etiam filiis, necnon servis & ancillis deprædatis, ad propria redierunt: [aut ad fidem reducuntur.] fitque modo mirabili, ut superstites Gentilium accolæ præsentibus confracti malis, æterna potius tormenta fidei fulgore illuminati devitarent; & præfati Antistitis doctrinæ documentum, quod eo vivente renuerunt, eo jam moriente divinæ increpationis moderamine perterriti susceperunt.

[56] Corpus vero beati Pontificis, prosperis velis ventorumque flatibus, [Corpus Trajecti excipitur,] transfretum, quod dicitur Elmere, & aliorum Martyrum, post dies non multos perductum est ad supradictam urbem, quæ dicitur Trecht; ibique conditum ac sepultum: donec a Maguntia religiosi & fideles in Domino Fratres, a Lullo Episcopo, successore quidem hujus sancti Pontificis & Martyris Christi, directi navigio, ad perducendum beati viri cadaver ad monasterium, quod eo vivente construxerat, & secus ripam fluminis, quod dicitur Fulda, situm est, advenerunt. Quorum unus, qui & auctor itineris comitatusque aliorum extiterat, singularem, sanctimoniæ ac privatam castimoniæ continentiæque gerebat vitam, nomine Hadda; cui privatim præfatus Præsul legationis hujus nuntium sanctique corporis advectionem, cum Fratribus secum proficiscentibus, imposuit; ut major, sanctæ reverentiæ viro, devotionis impenderetur honor, & plurimorum amplius testificatio, in his quæ auditu vel visu perciperent, prævaleret.

[57] Cumque honorabiles tam sanctæ consocietatis Fratres ad prædictam urbem pervenirent, aliquantula obviam eis populi erat congregata collectio. Ejus denique urbis Præfecti, eis audientibus, quemadmodum a glorioso Rege Pippino exivit d edictum, intonuit interdictum; & ne inde prædicti Pontificis corpus amoveretur indictum est. Sed quia Omnipotentis magis quam hominum convalescit fortitudo, mirabile statim ac memorabile cunctis adstantibus, Angelica magis quam humana peractum cognitione, auditum est miraculum; ecclesiæque cloccum e, in signum admonitionis sancti corporis, [campanis ultro pulsatis.] humana non contingente manu, commotum est: ita ut omnes repentino timoris pavore percussi, maximo timore obstupuissent, & Justi hujus reddendum esse corpus proclamarent. Sicque statim redditum est, & a prædictis sanctæ recordationis Fratribus cum Psalmis hymnisque honorifice ablatum, ac fine remigantium labore tricesima obitus sui die perductum est ad civitatem supradictam Maguntiam. [Idem Moguntiam,]

[58] Miraque Dei omnipotentis providentia factum est, ut uno eodemque die, sine statuto prædefinitionis die, quasi ad statutum prædestinationis diem, tam legati sanctum deferentes corpus, quam etiam de longinquis longe lateque regionibus, multi virorum ac mulierum fidelium ad sancti viri mortis obsequia convenerint. Sed & supradictus dominus Antistes, [die quo illus Episcopus cum plurimo populo advenerat;] tam venerandæ dignitatis successor, qui regali illo tempore præsens erat Palatio, hujus omnino ignarus causæ, adventus sancti corporis inscius, ad civitatem quam prædiximus, veluti sub uno eodemque horæ momento pervenit: tantaque omnibus aliunde advenientibus, vel etiam ejusdem urbis civibus, & doloris incubuerat mœstitia, & gaudii exuperabat lætitia; ut etiam tanti Pontificis perfecta temporanea morte corporis, & amissum carnaliter dolerent, & futurum sibi suisque in posterum perpetualiter Patronum crederent. Quapropter geminis his causis existentibus, compuncti cordibus, cum Presbyteris & Diaconibus, omnique gradu Ecclesiastico, ad eum quem vivens prædestinaverat locum perduxerunt; & novo in ecclesia confecto sarcophago, ex more sepelientes posuerunt; omnibusque rite peractis redierunt, & fidei robore confortati ad propria pervenerunt. [indeque Fuldam delatum,]

[59] Sed in loco ubi sanctum deposuerunt corpus, divina deinceps beneficia redundabant, & sancti viri precibus hi qui ad eumdem diversis infirmitatibus oppressi perveniunt locum, salubre tam corporum, quam etiam mentium remedium consequuntur: ita ut alii jam toto corpore præmortui, peneque per omnia exanimes, [claret miraculis:] ultimum tamen interim exhalantes spiritum, pristinæ redditi sint sanitati; alii vero, luminibus cæcitate pressis, suum receperint visum: alii diaboli laqueis adstricti, & jam mente capti & insanientes, animi postmodum detinuerint integritatem; & pristina dediti salute, laudantes glorificarent Deum, qui suum dignatus est servum tanto munere decoratum ditare, honorare, & præsentibus ac futuris seculorum temporibus, patefactione corusca miraculorum ostensa, quadragesimo peregrinationis ejus anno revoluto glorificare; qui & Incarnationis Domini septingentesimus & quinquagesimus quintus annus, cum Indictione octava, computatur. Sedit autem in Episcopatu annos XXXVI, f menses sex, & dies sex; & sic ordine supradicto, die Nonarum Junii, martyrii triumpho remuneratus, migravit ad Dominum, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen. g

[60] Enumeratis igitur beati viri gestis, quibus in infantia & pueritia, vel adolescentia & juventute, aut etiam in senectute floruerat; ad ea quæ post emensam hujus mundi metam, & felicem vitæ istius decursum, mirabiliter, [Fons cælitus scaturiens in loco martyrii,] ad annuendam mortalibus beati viri vitæ sanctitatem, Domino cooperante peracta sunt, redeamus; & memorabile quoddam miraculum populisque imitabile ad memoriam reducamus; quod & a glorioso Rege Pippino, sicut ipsis sibi referentibus, qui huic præsentes erant miraculo, compertum est, & ad nos usque per venerabilem virum Lull Episcopum delatum est, atque ita ipso nuntiante intimatum: quod [contigit] in loco, ubi quondam pretiosus sancti Martyris effusus est sanguis, cum, consilio plebis atque ingentis partis populi Fresonum, structuram cujusdam tumuli, propter immensas ledonis h ac malinæ irruptiones (quæ diverso inter se ordine maris æstu Oceanique recursu; sed & aquarum diminutione infusioneque commoventur) ab imo in excelsum usque construerent; super quem denique Ecclesiam, sicut postea gestum est, exstruere cogitabant, ac servorum Dei habitationem in loco eodem collocare. Sed cum præfatum colliculi opus jam ex integro ædificarent, & omne ædificium ipsius structuræ complerent; & jam ad se reversi incolæ & habitatores loci ipsius, [ab equo istic collabente indicatur.] de insulsæ penuria lymphæ, quæ per omnem Fresiam, maximam tam hominibus quam etiam animantibus difficultatem gignit, inter se invicem disputarent; tum demum unus, Domino miserante, qui officium Præfecturæ, secundum indictum gloriosi Regis Pippini, super pagum locumque illum gerebat, & princeps operis ipsius erat, nomine Abbo; sumptis secum collegis equum ascendit; ac circumagrato colle, tumuloque inspecto, repente cujusdam pueri caballus, ex improviso pedibus terræ impressis, ruinæ penitus casura tentabatur, anterioribusque humo infixis cruribus volutabatur; donec ii qui agiliores solertioresque exstiterant, descensis suis præpopere caballis, equum terræ inhærentem extraherent. Sed stupendum statim ac spectaculo dignum iis qui aderant ostensum est miraculum: & limpidissimus extra consuetudinem illius terræ fons, miræ suavitatis gustu indulcatus, prorumpebat, & per incognitos penetrans meatus profluebat, ut rivus jam maximus esse videretur. Quo obstupefacti miraculo, exultantes atque alacres domum reversi, ea quæ viderunt plebibus divulgaverunt.

ANNOTATA G. H.

* Elmere dictum, quasi Mare nobile, jam Mare Meridionale, vulgo Zuyder-zee appellatur.

a Non annumeratur tamen. Trajectinis Episcopis, quia S. Bonifacio non supervixit; annumeratur autem S. Gregorius, licet nec Episcopus quidem fuerit unquam ordinatus.

b Hujus nominis adhuc vestigia superesse dixi ad Comm. præv. num. 15 & qui hic Ostar & Wester .i. Orientales Occidentalesque dicantur, explicui.

c De libris istis vide infra dicenda in Analectis. Othlonus non ad unam domum Fuldensem, sed ad ecclesias (plures indicans) in quibus usque hodie haberi possunt, a singulis repertoribus reportatos, scribit.

d Forsan Præfectus urbis, ex auctoritate generali sibi data a Pippino Rege, sub hujus nomine, ut similia solent fieri sub edicto Regis, interdictum posuit: maxime quia Pippinus Rex in Italiam cum exercitu discesserat, liberaturus Romam ab obsidione Aistulsi Regis Longobardorum.

e Mabilio notat, aliter omnino id referri in ActisS. Sturmii num. 15, ubi nulla campanæ mentio, sed corpus immobile mansisse dicitur, volentibus Trajectensibus illud transferre ad basilicam suam. Quid si hic Willibaldum fefellerit ex longinquo accepta relatio, & contrarium prorsus acciderit? ita videlicet, ut neque corpus moveri se siverit, neque motus trahentium manibus Cloccus sonum dederit; unde intellectum sit, Sanctum istic nolle collocari.

f Abundant anni quinque, forsan ut supra diximus ab Apostolatu seu primo itinere Romano sumpta epocha, quod ab alio potius quam a Willibaldo factum crederemus, nisi etiam num. 27 simile sphalma memoriale notassemus.

g Sequentia sunt in Ms. Trevirensi S. Maximini & Ingolstadiensi; omissa, in aliis, eo quod illa cum depositione corporis apud Fuldenses concluderentur. Interim videntur ejusdem auctoris esse.

h .i. Minoris ac Majoris æstus, de quo vide dicta ad Vitam S. Hermelandi 25 Maji, Cap. 3 Annot. b.

SUPPLEMENTUM
Auctore Presbytero Moguntino.

Bonifacius, Legatus Apostolicus & Archiepiscopus Moguntinus, Martyr (S.)

BHL Number: 1402

EX MS. TREVIR.

CAPUT I.
Depositio Gewelibi & Adelberti Episcoporum.

[1] Temporibus venerandi a Karolomanni qui senior dicitur, & Pippini fratris ejus, fuit quidam Antistes, nomine Geroldus, qui post b Raobardum sanctam Moguntinæ Sedis rexit ecclesiam. Eo tempore c inquietabant Saxones Turingiam regionem: ita ut compulsi sint sponte confugere ad supradictum Principem Karolomannum, quatenus suo patrocinio tutarentur. Quos ille susceptos, utcumque & muneribus onustavit, & consilium impendit. Contigit namque prædictum Principem, cum exercitu contra d Saxones ire, simulque Geroldum Antistitem cum suis, Karolomanno suffragando & hostibus refragando, certamini interesse. Quid plura? [Geroldo Episcopo Moguntino occiso:] Certantibus altrinsecus exercitibus, Venerabilis Antistes Geroldus, irruentibus jaculorum nubibus interemptus occubuit. e Fuit autem eodem tempore quidam nomine f Gewelib in palatio Regis acceptissimus, supra memorati Antistitis filius dictus; qui post obitum patris, eamdem gubernare suscepit Ecclesiam. Hic autem honestis moribus, ut ferunt, suam vitam circumsepsit, nisi tantum quod cum g herodiis & canibus per semetipsum jocabatur. [Gewelibi filius succedit,] Sed tamen diligentius inquirens & explorans nomen viri, qui suum Seniorem occiderat; exercitu non multo post h adunato, una cum venerando Karolomanno, ad eosdem Saxones, ubi pater ejus fuerat extinctus, perrexit: & sedentibus e regione exercitibus in ripa fluminis i Wisuralia; præcepit ipse Antistes nomen illius, qui patrem suum occiderat, inquiri: responsumque est eum affuisse. Rogate, inquit, illum in medio amne fluminis mecum sermocinari. [& occisorem patris interimit;] Et ille haud segniter equo parato in occursum ejus, ut erat invitatus, festinavit: En, inquit Gewelib, accipe quo patrem vindico, ferrum: dictoque pariter transfodit eum, & ille cadens in flumine, exhalavit vitam: & ob hoc consertis cuneis, omni nisu utrimque dimicatum est: superatisque Saxonibus Karolomannus cum suis, spoliata strage, ad propria remeavit. Episcopus autem a cæde regressus, rudi populo, rudis adhuc Presul, licet ætate maturus, tamen fide[immaturus] præficitur; non computantibus, nec Rege, nec ceteris Optimatibus, vindictam patris crimen esse, dicentibusque vicem reddidit patris morti.

[2] Eodem itaque tempore venerabilis Bonifacius Domino ducente, de Britannia Anglorum gente, Germaniam est ingressus; materiam, quam invenit, optimi operis quærens prædicandi & baptizandi: Rhenoque tenus cunctis lustratis civitatibus, caute ut prudens Pastor prospiciebat, qua parte errantes, [sed a S. Bonifacio menitus,] quaque recto itinere gradientes conspiceret oves, usque dum ad magnam Metropolitanam sanctæ Moguntiæ civitatem, Domino secum commorante, pervenit. Illo nefando opere Episcopi comperto, statim ad caput Regni, & ad comprovinciales Episcopos, cum fervore Spiritus sancti, ut confracta solidaret, & dissuta acumine prædicationis Euangelii consueret, confluxit: ne veteris consuetudinis pannus, totam fidei vestem fœdaret: eisque, ut erat magni ingenii, de periculo gregis, & de habitudine Episcopi silenter intimavit. At ille ab eisdem vocatus & a S. Bonifacio admonitus, ne sibi periculum & populo pariter præcipitium [procrearet], [ultro relinquit Episcopatum,] statim sine repugnatione, honestis monitis consentit: & sine synodali disceptatione, Sedem & Parochiam a quibus acceperat redonavit, suumque k elaboratum ad S. Martinum tradidit, in pecunia, & mancipiis; quia hereditatem aliam in istis regionibus non habebat; & in beneficium, Spanesheim villulam & ecclesiam quæ Caput-montis dicitur, acceperat: & exinde quatuordecim annos honeste in sua domo [vivebat] & maxime hospitalitatis gratiæ operam dabat; & numquam ad Conventum postea vel in Synodum venit, raro tamen ad lavationem pedum in Cœna Domini, orationis causa in ecclesiis se repræsentavit. At Domnus Bonifacius, a supradictis Principibus magnificentissime honoratus, legationeque cum eo missa ad Domnum Papam l Gregorium, in Sedem Moguntinæ Ecclesiæ electione Cleri & populi constitutus est. Pontifex autem eum honorifice susceptum, Episcopum ordinavit, [eique succedit S. Bonifacius:] infula ditavit, nomenque mutavit, atque ad Franciam direxit; ut veridice de eo scriptum per Salomonem putamus, Justum deduxit Dominus per vias rectas, & reliqua. Exin cœpere nobiles viri, ei suos filios commendare ad erundiendum: quos ille libenter susceptos, adjutores sibi quasi adoptivos filios enutrivit, secumque gregis Dei cautos fecit esse Pastores; ne aliunde, quam per oville, hæreticæ tortitudinis lupi Catholicam ingrederentur Ecclesiam. [Sap. 10. 10]

[3] Iisdem temporibus fuit quidam pseudo-propheta, nomine m Aldebertus, qui in semetipso sanctitatis gratiam simulavit, qui quosdam [circumducebat] mercede conductos, ut se dicerent debiles, claudos, sive cæcos, quatenus in nomine Trinitatis eis fallendo daret sanitatem. Sic delirando errabundus & vagus, & numquam stabilis, ut scriptum est, inconstans in omnibus viis suis, seductus [erat] & seducens; [Aldebertum Pseudo-prophetam detegit:] ita ut pene venerandum Principem Karolomannum in eamdem simulationem adduxerat. [Jac. 6. 8] Unde factum est, ut Dominus Bonifacius, ingeniose calliditate ejus conspecta, suasit Principi ut caveret ejus venenosa colloquia sive consortia, quia ob pecuniæ avaritiam, quod Paulus idolorum servitutem nominavit, ei assidue cohærebat: Karolomannus autem pia monita auscultabat, alter in sua vesania perdurabat. [Eph. 5. 5] Novissime tamen Karolomannus, jam victus altercatione eorum, permisit, ut utrimque disputando, quis veræ fidei cultor eorum esset, ostenderet. Ergo statuto die, cum perferre suas sententias in medium debuerunt; eadem nocte vir Dei in somnis putabat se cum tauro palæstrare: & confractis utrisque cornibus, eum tali conjectura cognoscebat superari. [convictumque] Mane autem facto, suadebant illum sui Clerici Lul & Megingandus, nec non & Sturmi, uti cum tali n gypsa disceptare desineret. At ille, somnum ejus asserens, dixit: Major est qui in nobis regnat, quam qui illum possidet. Et statim in congressione locutionis, adversarius victus, [carceri includi jubet:] confusus, Sanctoque traditus, apud Moguntiam ut decuit, degradatus est: & exinde Fuldensi monasterio translatus, carceris obscuritate detrusus, diu longeque vexatus est. Ad extremum miser ille fugam iniit, & nihil aliud ad viaticum, nisi tantum unam caligam plenam nucleis, [qui tandem a bubulcis interimitur.] secum tulit: & sic cursotenus fluminis Fuldæ nesciendo errabat, & incidit in subulcos; qui etiam eum occiderunt, spoliaverunt, lignisque obruerunt: & hic finis erroris ejus extitit. At truncus quem rodendo de o carceris lamina Suapanda conspicaverat, transportatur ad Moguntiam; ibique diu supra portam, quæ ducit ad S. Albanum p, pro miraculo transeuntibus & aspicientibus, suspensus est.

ANNOTATA G. H.

a In Ms. hic & deinceps erat Carolus loco Carolomanni, quod correximus: & hic potest senior dici, respectu Carolomanni ex fratre Pippino nepotis.

b Sunt Catalogi antiquorum Episcoporum Moguntinensium valde imperfecti, & forte hic aliis Leowaldus, Haboaldus aut Laboaldus dicitur, ante Geroldum constituendus.

c Eadem referuntur in Concilio Germanico III columna 1555; & mutata phrasi, narrantur ab Othlono sub finem libri 1.

d Anno 743 in Annalibus Francicis indicato.

e

De hoc istud Distichon factum scribit Serarius,

Ense Geroldus obit Præsul, dum dimicat ense:
      Perplacet ergo, chorum, non adiisse forum.

f Gewelip, Othlono Gawielibis; Serario, Geruilio, ubi & plura confert nomina.

g Othlono, cum avibus & canibus luderet.

h Anno 745 in eisdem Annalibus Francorum.

i Puto Visurgim intelligi, vulgo Weser dictum, qui in Franconia ortus Saxoniam perfluit, tandemque ad Caroloburgum subit Oceanum, multis in via fluminibus auctus.

k Quid si pro Elaboratum, legas, Patrimonium elaboratum? .i. evindicatum ab ecclesiasticis proventibus, quibus permixtum a patre acceperat.

l Hic auctor hallucinatur, nam istis temporibus Zachariaserat Pontifex, & ordinatio diu ante peracta erat a Gregorio 2 anno 723.

m De Aldeberto actum in Concilio Germanico III, & Romano II, apud Labbe columna 1555 & seq. & in Epistola S. Bonifacii ad Zachariam Papam ibidem colum. 1557 & seq. At nihil apud eos reperimus de ejus degradatione, captivitate & interfectione, quæ hic adduntur.

n Gypsas, Althelmo & aliis serpens: vide Cangium in Glossario.

o Suspicor legendum, redeundo de carceris limine; & quod Suapanda nomen viri sit.

p Ecclesia S. Albani in monte sita, ad partem civitatis meridionalem vallo circumdata, parentum nostrorum memoria Novæ-arcis nomen habebat: sed eam nos prorsus destructam vidimus; nisi quod Decanus Moguntinus, suam ibi vineam habens, sacellum Sancto erexerit.

CAPUT II.
Varia a S. Bonifacio constituta, Episcopi ordinati.

[4] Tanta etenim fames, divinæ prædicationis Orientales obsederat, ut nullus Presbyter trans flumen Wisurha esset, nisi unus, nomine Winfrit, in Turingia: qui & ille ex patre, [Evocatas ex Anglia SS. Teclam & Liobam præficit Sanctimonialibus.] nuncupato Wart, cognatus Episcopi fuit, ex matre vero de progenie Turingorum. Unde contigit, ut necessitate compulsus, de sua provincia evocaret, feminas religiosas; quatenus sui Clerici & nobilium filii ab eisdem nutrirentur, & cælestis prædicationis ministri imbuerentur. a Teclam namque juxta fluvium Moin collocavit, ut in illis locis quasi lucerna in caliginoso luceret loco, id est Chizzingim; ubi adhuc Domni Episcopi, ut ferunt, femoralia & subtalares pro Reliquiis habentur: nec non & Liobam b Virginem, ad Biscofolheim constructo monasterio constituit: quæ multitudini Virginum in eodem loco rectæ vitæ normulam docendo & vivendo præbuit.

[5] [SS. Willibaldum & Burchardum ordinat Episcopos:] In diebus etiam illis, errantibus præposuit ovibus Pastores, & pullulanti messi operarios immisit. Siquidem in primis dimisit de Reganesburg & Augustburg & Salzburg, Nordgewy, & Salafeld: & adunavit unum membrum Ecclesiæ, & Episcopalem Sedem ibi constituit, ibidemque Willibaldum venerabilem virum ordinavit Episcopum; loco autem nomen, ut antea habuit, Eihstat imposuit: Burghardum autem, virum probabilem, ad Virziburg destinavit, ipsumque ibi Episcopum ordinavit. Quibus terribiliter suo baculo, oves suas commendavit, dicens: Per illum omnium communem Deum vos obtestor, quatenus tantam diligentiam curæ gregis istius impendatis, quantum oneris vos scitis adeptos, & quantum ego usque in præsens impendi, & impendar pro animabus eorum.

[6] Quodam autem tempore supradictus vir Dei, iter faciens de civitate Moguntia, in Orientalium fines prædicando & baptizando pervenit; tendensque ad Turingiam, invenit amœnissimum campum, necnon & flumen jucundo alveo decurrens, ibique fixis tentoriis pernoctabat. Eadem quippe nocte, lux de cælo habitaculum ejus circumfulsit, & Angelica visitatione & allocutione ibidem perfrui meruit: quod ex eo etiam conjici datur, quia & locum & ecclesiam in honore sancti Angeli illic dedicavit, [deficiente cibo,] Mane autem facto Missæ solennitate peracta, præcepit sibi mensam apponi, escamque deferri. Dicente ergo ministro, quo ille vesceretur se non habere cibum; respondit: Nonne qui multitudinem populi in deserto quadraginta annis manna de cælo misso potuit pascere, mihi ultimo servulo suo non potest ad unius diei refectionem pabulum ministrare? [trutam ab ave portatam accipit:] Apposita itaque mensa, & laude Dei ante cibum decantata; ecce quidam aliger volando, portabat unam trutam, sufficientem ad illius diei refectionem, & ante mensam unguibus elapsam in terram dejecit. Tunc Deo gratias Sancto referente, levata & assata, ad mensam honorifice portata est.

[7] Contigit etiam post modicum tempus Clericum quemdam, [Adalgeri donationem] Adelherum nomine, ingruente languore infirmari. Hic vero castis moribus Episcopo ferventius inhærebat: & secretorum ipsius sciolus, honeste servitia sibi impendit. Cumque cerneret appropinquantem diem mortis suæ, cum consilio viri Dei suam hereditatem ad S. Martinum Moguntiæ tradidit. Postea ægritudine ingravescente, vitam finivit: & statim c fratres ejus præripiebant quidquid frater eorum S. Martino tradiderat in locis subterminatis, ad Amanaburg, [fratribus sibi perjure vindicantibus,] & ad Preitenbrunnen, & Seleheim. Cum autem vocati & interpellati fuissent hujus rei causa, spoponderunt se juramento illa in jus proprium evendicare: & Episcopus se ibidem præsentem affuturum promisit. Statutoque die juramenti congregaverunt multitudinem suorum propinquorum, affuit etiam vir Dei pariter. Cumque secum adjuratores ad altare traxissent, dixisse fertur; Vos soli jurate si vultis, nolo ut hos omnes perdatis. Illi autem juraverunt: statimque ad eos conversus Episcopus, [prædicit ultionem:] inquit: Jurastis? At illi, Juravimus, inquiunt. Et ait ad majorem: Ursus te in proximo occidet. Ad juniorem vero ait: Numquam ex tuo semine videbis filium, aut filiam. d Quod utrumque eventus rei probavit, & sic ecclesia B. Martini traditam sibi hereditatem obtinuit.

[8] [Rediturus in Frisiam,] Vir autem Dei, divina inspirante gratia, ubique gestiebat verbi Dei semina pullalasse, gentes adhuc indomitas destinavit adire Fresonum, ut ritu superstitioso derelicto, cultura idolorum deposita, verum omnium Creatorem Deum colerent. Synodali [ergo] auctoritate & consensu Principis Pippini, [præficit Lullum Ecclesiæ Moguntinæ.] Lullum Moguntiæ ordinavit, secumque primitus ad Turingiam deduxit, & omnibus in illa regione Nobilibus illum commendavit, ut fidei Catholicæ astipulatores ei assisterent. Novissime autem, præcepto Romani Pontificis, & consilio venerandi Principis Pippini, & Synodalis auctoritatis licentia, & omnium Episcoporum & Abbatum, necnon Canonicorum & Monachorum, omniumque Christianorum ad suam diœcesim pertinentium, profectus est. Sed & Lullum ante juramento constrinxit, dicens: Equidem animose proficiscor, quocumque me divina gratia dirigete voluerit. Nunc autem da fidem: ubicumque obierim, meum corpus ad destinata transferas. Et ille quidem spospondit se omnia, pro ut possibilitas sineret, custodire e.

[9] Eodem tempore contigit f Romanos Dominum Apostolicum Stephanum, & servitores Sancti Petri, [Stephanum Papam, a Pippino auxilia petentem,] insolenter (ut mos eorum est) infestare: & ad hoc arrepto itinere, insciis illis, sumpto se cum gladio, venit in Franciam, ad supradictum Principem Pippinum, patrocinia poscens; eo modo, ut cum duobus Presbyteris tot denique Diaconibus, intra conclave unus oratorii, in cilicio & cinere, una cum antedictis Presbyteris & Diaconibus, in terra jaceret: & per nuntium Regem ad se invitavit. Eo quoque veniente, sic inquit Stephanus Papa: Honor S. Petri dejectus est, & gloria domus ejus imminuta est: [arguit de ordinatione Metensis Episcopi,] ideo patrocinia Francorum & Regis eorum quærimus: & sic producto gladio, dedit ei; & in eo, quantum sibi concessa esset, dedit patrocinandi potestatem. Et ille, missis nuntiis, & injuriam Apostolici, & temeritatem quam in Sanctos audebant, vindicavit: & postea aliquantum temporis in regionibus Francorum demoratus est. Tunc quoque accidit ut Dominus Apostolicus Rutgangum ordinaret g Metensem Episcopum. Qua de re venerabilis Episcopus Bonifacius in faciem ei restitit, dicens ei; non licere suam Sedem derelinquere, & terminos Patrum transgredi, & sine consensu h Episcopi, ad cujus Diœcesim pertinet locus, quilibet ille est, Episcopum ordinare: [sed monitus a Rege acquiescit,] quod nec decessores ejus fecissent, nec Ecclesiastica regula docet. Atque in hunc modum ipsis in præsentia Regis contendentibus, illo contradicente, [ isto vero affirmante ] Apostolica auctoritate fecisse, Pippinus Rex in pace reconciliari eos nitebatur, dicens: Non oportet, ut qui caput Ecclesiæ estis, ceteris membris exempla contentionis præbeatis: sed me inter vos mediante reconciliari convenit. Audito igitur ejus consilio, ut erat uterque eorum in lege divina eruditus, consenserunt sermonibus ejus, & in pace reconciliati sunt: acceptaque benedictione Domini Apostolici, ad destinata profectus est.

ANNOTATA G. H.

a Coluntur S. Tecla quæ & Hadeloga 15 Octobris, & S. Lioba 28 Septembris, ambæ Martyrol. Rom. inscriptæ. Est hujus monasterium Bischoffheim, jam oppidum, ad Tuberum fluvium, inter Werthemium & Konigshofen: Kitzinga ad Mœnum 4 leucis supra Wirtzburg, usque an. 1544 Nobiles solum Virgines habuit, medio tempore facta etiam oppidum.

b Coluntur S. Tecla quæ & Hadeloga 15 Octobris, & S. Lioba 28 Septembris, ambæ Martyrol. Rom. inscriptæ. Est hujus monasterium Bischoffheim, jam oppidum, ad Tuberum fluvium, inter Werthemium & Konigshofen: Kitzinga ad Mœnum 4 leucis supra Wirtzburg, usque an. 1544 Nobiles solum Virgines habuit, medio tempore facta etiam oppidum.

c Ab Othlono, qui supradictum Angelum nominavit Michaelem, etiam hi suis nominibus Asperth & Truthmundt appellantur.

d Hæc ita Othlonus explicat: Asperto ad mensam sedente venerunt, qui decebant, ursum magnum discurrere per campum. At ille equo celeriter adscenso, & venabulo arrepto, cœpit ursum persequi, antequam præpararent se comites sui: in quo itinere equo delapsus, totusque per membrorum compagines confractus, interiit. Truthmundt vero, audiens sancti viri prophetiam in fratre suo esse completam, nimis expavit; & mox prædia injuste ablata ad altare S. Martini reddidit.

e Reliqua hujus Capitis omittenda censuerat Henschenius, ego vero corrigenda; ignoscendumque Auctori, si vel ipsemet in circumstantia aliqua erravit circa rem quæ Italiam spectabat, vel librariorum aliquisper inscitiam aut malitiam commutavit nomina gentium.

f Error hic gravis est, quo Romani pro Longobardis nominantur: contra hos enim, non contra illos auxilia petiturus Stephanus venit ad Pipinum, una cum mißis ad eum deducendum Legatis, quorum primus, ab Anastasio vocatur Rodigangus Abbas, ac statim infra Sanctissimus Episcopus, quod notasse juverit pro mox dicendis. Ivit autem Pontifex per ipsam Longobardorum regiam Ticinum, egitque cum eorum Rege Aistulpho (ut ex Anastasio paret) frustra dissuadere profectionem conato, nec tamen impedire audente, propter metum Francorum. Non igitur insciis illis dicendus erat ivisse Papa (qui alter error est), sed invitis. Qui autem legere distinctius velit, quam graviter Pontifex cum suis Romanis pressus ab Aistulpho fuerit. Anastasium legat, aut ex illo Baronium.

g Imo jam eum Stephanus ordinaverat, sed Romæ: ordinatus enim fuit (uti ad ejus diem VI Martii n. 13 ostendit Henschenius) anno 752 Kalendis Octobris, tunc in Dominicam cadentibus, ad postulationem (ut est credibile) Pipini Regis, septimo postquam Stephanus Pontificatum inierat mense, ipsemet eodem anno consecratus 19 Martii.

h Trevirensi Archiepiscopo suberant Metæ, huic ergo causabatur Bonifacius factam injuriam in Ordinatione Grodegangi, qui hic & alibi etiam Rutgangus. Hujus autem Acta hinc lucem accipient, cum & Abbas Romam ivisse intelligetur, & Episcopus redivisse. Ceterum, cum paßim Annales dicant Stephanum in Franciam venisse anno 753; oportet ut vel diutius Romæ manserit S. Grodegangus, vel ut adventus iste ad anni initium referatur, forte a Natali Domini ecclesiastico more ducendum: nam ad hoc festum solebant Reges Curiam seu conventum Principum celebrare, ubi de belli pacisque rebus in annum sequentem tractabatur, petendis auxiliis opportunum tempus.

CAPUT III.
Martyrium. Translationes. Willibaldus scriptor indicatus.

[10] Sicut enim per omnia, divina mandata assecutus est, ita quod quasi de singulari præcepto Dominus ex toto corde se diligendum, & proximum sicut se ipsum præcepit & custodivit; eamdemque caritatem sectando, semetipsum, ut Christus docuit, pro amicis suis dedit, & Fresorum lustrata gente, thesaurum sibi commissum, non in sudario ligatum vel in terra suffossum abscondit, [Ante mar tyrium luce cælesti honoratur:] sed augmentum in eo quærentibus porrigit. Appropinquante autem tempore passionis ejus, & suis secum Clericis sive Laicis caute contra insidias adversariorum vigilantibus; nocte eadem lux de cælo tabernaculum, in quo vir Dei gratas Deo tota nocte persolvebat laudes, emicuit, & sic in majorem partem diei perseveravit. Illucescente igitur die exhortabatur suos dicens: Viri fratres, fortes estote animo: quatenus, quando diu optata dies veniret, parati essent. Nec mora: irruentibus contrariis, & ipso interdicente bellum, a Hiltibrant, qui suæ mensæ minister erat, semicalceatus se in pessum dedit; & post eum frater ejus Habmunt Diaconus, [occiditur & inde Ultrajectum,] statim ut egressus fuerat e tentorio occubuit; deinde alii atque alii, sicut historia passionis ejus narrat. Ad extremum ipse Episcopus martyrio coronatus, proprio sanguine infusus, palmis ad cælum erectis, obiit. Statimque in ipso tempore ut sanctus vir pro Domino carne occubuit, Trajectensis Ecclesiæ Clerici cum suo b Episcopo rapuerunt sanctum corpus, & voluerunt illud omnino apud se retinere. Quod cum Lul compertum habuisset, congregata multitudine Orientalium venerabilium virorum, [dein Moguntiam defertur:] clericorum, monachorum, simulque laicorum, condicto jejunio cum psalmodiis & orationibus perrexerunt, & cum vi sanctum corpus abstulerunt; honorificeque ad Mogontiam tricesimo passionis die tulerunt.

[11] [ubi sanguis tunc emanans] Cumque corpus viri Dei ex more lavatur, quasi noviter facta vulnera ejus, sanguinem profuderunt. Sed & Lullus c lotia in testaceum vas collocavit, & sub terra fodit in loco, ubi nunc S. Bonifacii Ecclesia constructa manet, a septentrione Ecclesiæ quæ nominatur Baptisterium Joannis, in qua usque hodie (ut ferunt) vestimenta, in quibus passus est, [& vestes servantur:] in arca lignea jacent. In eadem quippe civitate, ut accolæ illius putant, nusquam, exceptis Martyrum corporibus, tam magna sanctitas claret, ut in supradicta ecclesia. Multi etenim tunc fuere; [Moguntinis frustra obnitentibus,] qui cupiebant sanctum corpus ibidem remanere. Lullo autem renitente, reminiscenteque juramenti, apparuit (ut dicunt) Sanctus cuidam Diacono, nomine d Otpercht, dicens ad eum. Dic, inquit, Lullo: ut meum corpus ad locum requietionis meæ transferat. Multis ergo hæsitantibus, & non credentibus; Lul Archiepiscopus, congregata multitudine Reliquiarum, fecit eum jurare quodita se haberet, sicut referebat. At ille, extensis utrisque brachiis super altare æ Reliquias, orabat Dominum & Sanctos ejus, quorum Reliquiæ ibi præsentes erant, se ita adjuvare, ut verum esset quod dixerat. Tandem credentibus ceteris, Lullus Archiepiscopus transitum viri Dei ultra Rhenum honorifice parabat.

[12] Postquam ergo Lullus Archiepiscopus sanctum corpus lavit, & in sindone involvit; convenientibus omnibus Presbyteris, Diaconibus, & omni Clero nec non fidelibus laicis, qui ultra Rhenum habitant, in unum; levatum est in feretro, leviori (ut ferunt) ad navim onere, [corpus transfertur Fuldam:] quam antea de nave portarunt: & tanta multitudo hominum naviumque tunc aderat, eorum qui ad translationem sancti viri convenerant, ut Rhenum operiret. Et sic cum hymnis & psalmodiis utrasque implevere ripas, usque dum obviam haberent cum conjugibus & liberis omnem nobilitatem Orientalium. Egredientibus igitur de navi Lullo & comitibus ejus, statim miscentibus se turbis ingens luctus attollitur; alii præ gaudio atque fidei puritate, alii præ mœrore & dolore. Exin levantes loculum Lullus Archiepiscopus & qui ei in obviam venerunt, Citeriores autem transvadato amne Rheni, redierunt in sua; sic quoque prospere per omnia, Domino dirigente necnon gubernante, agentes: ut in omnibus locis in quibus contigit meridiare sive noctare, signa Crucis Imprimerent, Triumphatori omnium in suo agonotheta triumphantes. Sed & in quibusdam eorum locis, nunc ecclesiæ constructæ cernuntur. Dum autem ventum est ad introitum silvæ Bochoniæ, mulieres revertentes ad propria, viri quoque comitabantur usque ad locum, quo ultimum decreverat corpus expectare judicium.

[13] Fuit quidam Monachus eodem tempore, nomine Ritant, frater Wolfmari piscatoris, [illud adferentes copiosa piscatione reficiuntur.] qui & ipse piscator; cui ab Abbate suo Sturmione præceptum est, ad adventum hospitum tunc venientium, quia adhuc præter lac & butyrum & caseum non multæ deliciæ fuerant, ut piscibus congregatis susceptio prævideretur. Tunc supradictus frater Ritant, sciens locum propter ædificium. quod nominatur vulgarice, Aucarium domus e, ubi sibi numquam pisces deerant; illuc propere, præcepto obediens, ad lacum accurrit. Ut ad paululum jam dicta constringam, tempore adventus sancti corporis, dum se aptavit extendere, subito omnes qui in lacu erant supini in superficie aquarum ostendebantur pisces: eodemque momento in inferiore parte fluminis audiebat collectam a cantante cantari, quo sanctum corpus, super pontem portabatur. Et ita nihil laboriosius in piscatione agebat, nisi tantummodo colligendo & naviculam implendo piscibus, ad hujus diei hospitibus sufficientem pastum, quos ad monasterium se cum detulit. Hoc signorum, de multis quæ per sanctum martyrem Bonifacium divina virtus dignabatur ostendere, post martyrium ejus, in eodem loco initium erat.

[14] Postea igitur f Willibaldus vitam conversationemque viri Dei, nec non & passionem, quia adhuc multi supererant, [Willibaldus vitæ scriptor.] qui eidem passioni interfuerunt, conscripsit, in loco qui dicitur S. Victoris ecclesia, in conclavi unius cubiculi primitus in ceratis tabulis, ad probationem Domni Lulli & Megingaudi; & post eorum examinationem in pergamenis rescribendam, ne quid incaute vel superfluum exaratū appareret. Supradicta autem S. Victoris ecclesia, extra murum Mogontiæ sita, a succedentibus Episcopis honorabiliter adaucta refertur. Lullus enim & g Rabanus illic vacabant orationibus. h Willigisus autem beatæ memoriæ Pater, mediante Domino Burchardo Camerario urbis & Præposito S. Victoris, supremam eidem ecclesiæ, divina gratia inspirante, imposuit manum: novum & egregium ibi constituens i monasterium, & viginti Canonicorum in Dei servitio constituens pervigili cura obsequium: ejusque ecclesie dedicationem, ob memoriam beati Patris Bonifacii, ipsius passioni continuavit, præsente tertio Ottone Imperatore: qui & ipse suo prædio in Turingia sito ecclesiam eamdem, sub impressione chirographi, dote confrimans ditavit, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Hunc Hyltibrant apud alios non memoratum indicat, reliquos omittit a Willibaldo relatos.

b Intelligit S. Gregorium Pastorem, a multis Episcopum appellatum.

c Serarius Notatione 47 exta appellat, arbitratus exenterationem tunc Moguntiæ factam.

d Othlono Otpertus dicitur.

e Aucarium, lacus in quo Aucæ .i. Anseres pascebantur.

f Quam inepte hæc apud Wicelium & sequaces excerpta sint, supra diximus.

g B. Rabanus, creatus Archiepiscopus Moguntinus anno 847, mortuus anno 856 die 4 Februarii, ad quem Acta ejus illustravimus.

h Willigisus præfuit ab anno 977 ad 1011.

i Apud Serarium, Auctor Vitæ B. Burchardi Wormatiensis, de Willigiso ista ait: Egregium monasterium simul & claustrum Canonicorum in honore S. Victoris ibidem construxit, positisque ad electionem Fratrum claustri Primatibus, cursum certis temporibus ac signis decantari præcepit. Verum monasterio ibidem destructo, Canonicos in S. Joannis templo partes suas obire, scribit Serarius lib. 1 cap. 31.

VITA II.
Auctore Presbytero S. Martini Ultrajecti.
Ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris.

Bonifacius, Legatus Apostolicus & Archiepiscopus Moguntinus, Martyr (S.)

BHL Number: 1401

EX MS. ULTRAIEC.

PROLOGUS.

[1] Incertam ac lubricam vitæ hujus habitudinem, variosque mortalium eventus & fortunæ rotam, fatuis quidem plerumque delectabilem, sapientibus autem semper infelicem, nulla res aut fortius vincit aut imperiosius regit quam timor Dei, de quo scriptum est, Qui timet Deum, faciet bona. [Ecli. 15. 1] Quid enim rectius aut convenientius mundanis opponitur malis, quam id quod homini benefacere persuadet? Medicorum certe hæc disciplina est, ut contrariis contraria sanentur: quemadmodum frigida calidis, [Timore Domini evitantur mala, & bona procurantur,] & calida frigidis, & cetera hujusmodi. Sic & ille qui morbo laborat universali, antidoto curandus est spirituali: ut qui mortifero fortunæ veneno infectus est, timore Dei assiduo, tamquam saluberrima hellebori potione, sanetur. Timens quippe Deum quanto magis devitat mala, tanto propensius sequitur bona; eoque efficacius agit bona quæ potest, quo studiosius cavere mala desiderat, quæ penitus vitare non potest. Quapropter ego quoque, qui deteriorem me esse considero, eo amplius tam salutare medicamentum admiror; per quod & a malis evaditur, & ad bona perpetua pervenitur. Ores vere digna & ineffabiliter beata! quæ hominem ab omnibus errorum impedimentis absolvit, & per semitam justitiæ ducit ad cælum.

[2] Hanc semitam triverunt Apostoli, & pro suis quisque viribus omnes Apostolici viri. [Hoc timore muniti Sancti ambularunt] Per hanc ambulaverunt Martyres, ad cælestem patriam festinantes. Ierunt quoque per hanc Confessores, plena virtutibus vestigia sequentibus se derelinquentes. De Virginibus autem taceri melius puto esse, quam ut gloriæ earum aliquid inconveniens dicam: quippe quas soli Sancti vix laudare sufficienter possunt: ceterum peccantibus hunc portum salutis maximum esse reor, si merita earum non dicam imitari, sed saltem admirari potuerunt. Omnes itaque Sancti suam per semitam, de qua diximus, profecti sunt ad Dominum: & tanto unusquisque beatior fuit, quanto minus ab ea divertit. Quorum infinitus numerus est in cælo; Petrus videlicet Paulusque, [Apostoli,] cum sanctissimo illo Apostolorum cœtu; &, ut vere dicitur, Corona Dominica Stephanus, [Martyres,] primus Christi & genuinus imitator, cum copioso interfectorum triumphatorum exercitu; Agnes, Tecla, Agatha, Barbara, Cæcilia, cum aliis, [Virgines,] id est cum candidissimo Virginum choro; Silvester, Basilius, Martinus, Augustinus, Ambrosius, [Confessores,] cum sacratissimo Episcoporum collegio; cumque nobilissimo Monachorum atque Eremitarum senatu: [Eremitæ,] quorum in Ægypto præcipui, in Æthiopia fuere quam plurimi; quos Thebaida patronos, Nitria Doctores, omnis Ecclesia habuit propugnatores.

[3] [hunc timorem docuit S. Martinus,] Gallia autem & Germania Martini se clypeo defendi præcipue gloriantur; qui easdem partim verbo absens edocuit, partim sua venerabili præsentia a malis imminentibus liberavit. Hic igitur, quemadmodum & Apostoli, post transitum suum sub titulo nominis sui Sedes Pontificales habere promeruit, ob singularem credo doctrinam, qua ita Ecclesiam Dei illuminavit, ut neminem primis Gentium Doctoribus imitatione proximiorem dicas; [honoratus in Ecclesia Turonensi] si dicta omnia & bonorum operum exempla perlegeris, quæ ipse gessit in vita. Harum quas dixi Sedium una est Turonica; ubi sacri corporis reliquiæ locum illum omnibus Regum palatiis honestiorem faciunt: altera Moguntiaca; tertia Trajectensis. Verum hæ duæ, Moguntiacam dico & Trajectensem, post annos a transitu ejus plurimos, [Moguntina & Ultrajectina,] ob nimium ejus amorem, privilegiis memorandi nominis insignitæ sunt: in quibus usque hodie Martinus a fidelibus laudatur & honoratur, propter admirandas & multiplices sanitates, quas ibidem plerique ægroti a Domino nostro Jesu Christo per suffragia tanti medici consequuntur. [ob ipsius amorem varie ornata:] Multi itaque priscis fuere temporibus, qui has gloriosas Sedes, ob dilectionem Dei & beatissimi Martini, partim ædificiis grandibus & laquearibus pictis, partim auro argentoque ac gemmis & ceteris hujusmodi pompis ornare studuerunt: quæ nimirum ornamenta quandam gloriolam hominibus foris ostenderent, nisi se inspectantes intrinsecus sauciarent.

[4] At vero non multo ante nostra tempora missus est a Deo quidam sapientissimus architectus, [sed quam magis ornavit S. Bonifacius,] & re ipsa & nomine Bonifacius; qui præfatas Sedes alio ornamentorum genere decorare aggressus est. Nam pro lapidibus & cæmento, fidem cum spe statuit construendam; pro auro, mysteria divinæ Scripturæ dixit intelligenda; pro argento, nomen Domini fidelibus prædicandum fore asseruit; pro laquearibus pictis, docuit mentes in sublime levandas; illa scilicet varietate depictas, huic in Psalmo canitur, Reginam universalem esse circum amictam, pro gemmis fulgentibus, splendidam Doctorum vitam, & perspicuam fieri oportere testatus est: quo sic in illis tanquam in speculo auditores quique semetipsos considerare possent, nec curiosi altiora se scrutarentur; nec inflati, plusquam oportet sapere vellent; ne vana seducti gloria, cum nihil essent, aliquid se esse existimarent. [Ps. 44. 15] His autem omnibus caritatem pro culmine supponendam esse præmonuit; sane quia sublimis admodum est, & in virtutum genere nihil supra se habere dignoscitur. Taliter ergo vir iste ædificabat; & coëssentibus sibi taliter ædificare suadebat. Et non sicut plerique nostri temporis Architecti, qui vacantes in hac parte otio, alieno autem insistentes negotio, infirmas & ruinosas faciunt structuras; satis imperiose jubentes, sed nimis delicate viventes: morem videlicet pigri & inutilis agricolæ imitantes, qui dormiens & dissolutus alteri committit aratrum. [verbo & exemplo,] Sed nemo umquam ita lasciviens suis sectatoribus profuit; nec Imperator quilibet desidia torpens salvo umquam exercitu triumphavit. Verum ne quis sycophanta virum supra nominatum, quasi alterum Melchisedech subito cavilletur introductum; abhinc jam enarrare incipiam, unde tantæ suavitatis flos emicuit; qui per nostras provincias odorem magnæ virtutis longe lateque diffudit.

[5] Atque utinam de ipso ita loqui merear, ut non vilescat audientibus tantæ materiæ dignitas, propter rusticitatem meam, quæ certe mihi nimium familiaris est, [de quo scripturus suam prositetur indignitatem,] omnibusque in triviis inertem me esse vociferatur & barbarum. Et væ misero mihi, qui totus sum pollutus, & in medio populi polluta labia habentis ego habito. Scio autem & vere fateor, me esse indignissimum, cujus lingua carbone illo tangatur, qui Testamenti utriusque forcipe de altari prolatus, secundum Isaiam, ad prophetandum accendit. Quocirca ipse me reprehendam, & pœnitentiam agens erumpam in lacrymas, & orabo ad Dominum meum, dicens: Domine Jesu Christe fili Dei vivi, qui pro Ecclesia tua incarnari, crucifigi, [& Dei auxilium invocat.] mori, & resurgere dignatus es; exaudi me clamantem ad te, & secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam; & da sermonem rectum & benesonantem in os meum, ut placeant verba mea in conspectu tuo, & sacrificium laudis tuæ a me acceptare digneris, qui es benedictus in secula seculorum. Amen. Et ecce nunc, Domine, de sancto Martyre tuo, quantum tu concesseris, enarrare paratus, te radium moderante, sic primum telæ hujus ordiar filum.

CAPUT I.
Res gestæ in Anglia, Frisia, Germania. Iter primum & secundum Romanum. Consecratio Episcopalis.

[6] Beatus Bonifacius genitale solum in insula, quæ Britannia dicitur, habuit; quam modo incolit gens Anglorum, quæ a Saxonibus traxisse originem putatur. Angli vero ab angulo, id est firmamento regni, derivari non absurde dicuntur: qui revera sunt fortes & validi, Christique opitulante gratia provincias suas armorum viriumque robustarum præsidio tutissimas reddunt: [Inter Apostolicos viros Anglos] aliquando autem piratas ex boreali parte venientes patiuntur infestos; quos tamen a finibus suis strenue pugnando rejiciunt. In præfata ergo insula quondam extitit paradisus Dei, ex quo tam pretiosa profluxerunt aromata; ut a Britannico mari usque ad arces Romuleas omnes circumquaque regiones divino odore perfunderent. Ex his aromatibus fuisse legitur Furseus & fratres ejus; Willibrordus quoque, magnus Christianæ religionis propagator; & iste, [S. Bonifacius,] de quo agimus, admirabilis Bonifacius: multique alii, quos in libro historiæ Anglorum virtutibus claruisse Beda commemorat. Hic itaque, de quo series nostræ narrationis texitur, ubi primum pueriles annos evasit, ilico se totum divinæ legis contulit eruditorio: in quo disciplinis cælestibus apprime eruditus, in brevi opinatissimus vere philosophie cultor effectus est; orationi scilicet insistere, [doctrina & virtute instructus,] jejuniis corpus macerare, frequentes vigilias agere, gloriam mundi non ambire, favores humanos non quærere, præpositis obedire, concordare cum fratribus, esurienti panem frangere, nudum induere vestimento, visitare pupillos & viduas in tribulatione eorum, & immaculatum se custodire ab hoc seculo. Porro in his omnibus non inflabatur, non iritabatur, non cogitabat malum; sed in lege Domini meditabatur die ac nocte; eratque tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, ideoque fructum martyrii dedit in tempore suo.

[7] Cum ergo tantis bonorum divitiis abundasset; cœpit agere secum, ut exiret de terra nativitatis suæ, & properare ad locum, [in Frisiam delatus,] in quo immolari Domino potuisset. Et tandem occasionem nactus, mare transfretavit, Frisonum insulis advectus est, Trajecto oppido applicuit; ubi euangelizavit gentibus regnum Dei, multosque idololatriæ deditos convertit ad Christum. [in patriam revertitur:] Sed cum plerique procaciter repugnassent, sentiens athleta Dei nondum sibi tempus passionis adesse, reversus est in patriam suam; ut curam suorum interea gereret, donec eidem Spiritus sanctus revelaret, ubi & quando martyrii coronam percepturus esset a Domino. Post aliquantum temporis, [ad Romanum Pontificem profectus,] angelica (ut creditur) visione præmonitus, Romam perrexit; benedictionem quidem a summo Pontifice expetens, sed eam a Christo per Apostolos suos Petrum & Paulum excipiens. Cumque omnia quæ illic erant oratoria circuisset; deductus inde cum honore a Papa Gregorio ceterisque timoratis viris, profectus est.

[8] Audito autem quod Germanorum plurima multitudo sine Deo esset, illuc lætabundus divertit, [inde in Germaniam venit,] sperans se in his regionibus Martyrem fieri posse. Et cum effudisset illis opes, quæ sine termino sunt; argentum & aurum nullius concupivit, nec quæsivit ab illis agros fertiles, vineasque uberes, nec tuceta mollia, nec promptuaria vino Falerno condita sive redolentia; sed potius animarum salutem. Hanc quesivit; &, Deo gratias, hanc invenit: nam copiosam populi multitudinem in his partibus ad fidem Catholicam transtulit. Et illi quidem antea, in suis lucis ac delubris, larvas lemuresque coluerant; sed Bonifacius, falcem manu tenens divinam, omnes Faunos & Satyros, [idololatriam profligat,] quos nonnulli Paganorum silvestres Deos appellant, funditus extirpavit. Similiter autem, & Dryades Napæasque, & cetera hujusmodi magis portenta quam numina, Christianis omnibus nauci pendere persuasit. Verum quia non sufficit si mala dejiciantur, nisi & bona stabiliantur; sicut non sufficit si evellas & destruas, nisi etiam ædifices & plantes; vir iste Spiritu Dei plenus, in locis, a quibus supradictas vanitates expulerat, [monasteria & ecclesias construit:] illico monasteria inclita & basilicas eximias, altaria quoque divinis sacrificiis construxit; ibique invocari statuit nomen Dei vivi, ubi mortua idola ab indigenis eatenus colebantur.

[9] His ita gestis, cum peragrasset omnes provincias Alemanorum, Noricorum & Turingorum, nec non quosdam fines Francorum, præponens illis Dei ministros idoneos; valedixit fratribus: & sic in nomine Domini proficiscens, aliis quoque provinciis. sese contulit, [Frisiam cum S. Willibrordo excolit:] ut illas etiam ab erroribus suis per gratiam Domini liberaret. At primum Frisonibus, quibus jam antea prædicaverat, navigio revectus est; qui fere, quemadmodum & pisces; morantur in aquis, quibus ita undique concluduntur, ut raro ad exteras regiones accessum habeant, nisi navibus subvehantur. Hos remotos a ceteris nationibus, ideoque brutos ac barbaros, cælestis semini-verbius adiit; & sicut in quodam codice scriptum reperi, adhæsit ibidem Willibrordo, & quidem clarissimo Ecclesiæ sanctæ candelabro, de quo supra mentio facta est: qui per idem tempus Trajecto residens, pauperis horti custos erat: sed cum adhiberet tanti agricolæ adjutorium, crevit & prædium. Junctis quippe manibus hi duo egregii cultores, dominici spatium agri plurimum dilataverunt; efficientes orationibus suis ut pro filice, id est infidelitate, Catholicæ fidei novellæ succrescerent; pro urtica autem, id est libidine, continentia, virginalis; pro vepre, id est avaritia, caritas germinaret quæ est bonorum omnium radix.

[10] Et cum hæc fecissent, orantes alter pro altero, ab invicem discesserunt: & Willibrordus quidem Trajecto subsedit, [Romam iterum profectus, consecratur Episcopus,] Bonifacius autem denuo profectus est Romam: quo cum pervenisset, officiosissime susceptus est a superius memorato Papa Gregorio. Et cum per dies aliquot de mysticis & supernis ageret rebus; videns eum Papa jam dictus Angelicæ doctrinæ scatebris redundare, adhibita sibi Sanctorum qui Romæ erant conniventia, sacrum illi Pontificatus tradidit infulatum; hac eum, ut putatur, post benedictionem exhortatione corroborans: Audisti, Frater, & ipse vidisti, quot millia hominum apud Germaniam antiquis idololatriæ detineantur erroribus, & quanto filiorum numero fraudetur sancta Mater Ecclesia, si tam claræ familiæ fuerit lumen cæleste subtractum. Nunc ergo, quia vir probus es & insignis nostræ religionis Philosophus, consule tantæ multitudini ad salutem; ut talentum, [& in Germaniam remittitur.] quod tibi creditum est, duplicatum Domino reportare merearis. Tolle igitur tecum peram pastoralem cum limpidissimis divinæ legis lapidibus; ut cum gigas ille, qui totum Israel demoliri cœpit, de victoria sua certissima se ostentaverit; tu continuo humani generis adversario Davidicus bellator occurras. Et si tibi in hoc agone oblata fuerit corona martyrii, libens eam suscipe: nihil te hæsitans percepturum, pro istiusmodi transitoria pœna, divitias immortales. Et his dictis dimisit eum in osculo sancto. Porro Bonifacius, tam benedictione Archiepiscopali, quam munimentis doctrinalibus roboratus, Germanos suos illico revisit; fortissimumque prælium cum spurio cyclope committens, & gladio verbi triumphans, castra Israëlitica a deprædatione Philisthinorum, Christo manu ejus pugnante, eripuit.

CAPUT II.
Tertium iter Romanum. Archiepiscopatus Moguntinus. Labores & horum fructus. Martyrium.

[11] Denique quod priori victoriæ residuum fuit, hoc in isto congressu pleniter superavit: [Tertio Romam adit:] & tandem pace per omnes fines illos composita, Romam tertio adiit; cupiens adhuc plenius instrui Christianæ militiæ disciplina. Verum qui didicerat a Spiritu sancto & loquebatur mysteria, non habebat necesse ullis orthodoxi ingenii argumentis amplius erudiri: potiusque judicatur a cunctis, eum grandis Dei exercitus posse & debere fieri ductorem pariter & doctorem. Sicque trina benedictione omnium Romanæ Ecclesiæ Sanctorum confortatus, iterum fecit Germaniam sua adeo saluberrima reversione felicem; [& in Germaniam regressus,] utpote cui tunc sexta vice sese præbens, veræ fidei lumen infudit. Figente autem illo tentoria secus alveum Rheni fluminis; ecce populus Francorum innumerabilis promiscui sexus ei obviam processit, obsecrans simul & contestans, ut se Moguntinæ Sedi, Episcopo destitutæ & tali Patrono egenti, inthronizari permitteret. [admittit Archiepiscopatum Moguntinum:] Quod cum vidisset homo beatissimus, quem numquam nusquamque revelatio Angeli deserebat, cessit sancto Spiritui; bonumque opus suscipiens, non adhibuit fastum; labori succumbens, delicias non admisit; Pontificium adeptus, humilitatem non perdidit; quin imo necessitates ærumnasque singulorum humeris suis imponens, & cunctorum oneribus colla submittens, in omnibus, juxta Apostolum, fidelem se dispensatorem & irreprehensibilem Christi ovibus pastorem exhibuit. [Tit. 1. 7, 1 Tim. 3]

[12] Sed jam nunc tempus admonet, ut decursis his, quæ dignis ejus moribus, quos in adolescentia habuit; legitimis laboribus, [dein post utilissimos labore,] quibus in juventute certavit; nec non & sanctæ conversationi, qua in Sacerdotio tamquam stella lucidissima fulsit, conveniunt; non tamen secundum gestorum dignitatem, sed secundum vires meas; ad martyrii ejus relationem historiuncula nostra perveniat: quod non idcirco ei tamdiu dilatum est, quia ipse aut passionis supplicium aut mortis impetum formidaverit; sed, ut audaciter de Euangelio loquar, Nondum venerat hora ejus. [Joa. 8. 20] Nam si decretum fuisset a Domino, ut inter ipsa initia prædicationis hujuscemodi bravium perciperet, multimodis egerat vir ille, ut inter Frisones barbaros, [& multa millia hominum fide imbuta,] sive inter ferocissimos Germanos capite truncaretur. Sed pius Deus, qui volebat ad hujus exemplum accendi quamplurimos, non permisit famulum suum gladio Gentilium trucidari, priusquam multa millia animarum uncino fidei ab ipsis Leviathan faucibus extraheret, ac sic consequenter ad Christum cum tanto agmine properaret. Horum itaque memoria & rei gestæ series ita se habet. Cum B. Bonifacius in Moguntinæ Sedis Præsulatu plurimis diebus Domino ministrasset, [audita morte S. Willibrordi,] revelata est ei Willibrordi sanctissimi Episcopi carnalis depositio, & ad cælestem gloriam transmigratio. Statimque sensit fortis athleta, sibi iterum peram cum lapidibus suis sumendam, iterum cum Goliath Philisthæo bellum gerendum. At nequaquam incertus quid ageret (Spiritus enim sanctus eidem omnia revelabat) confestim navigio illuc properavit, ubi cum diabolo totis viribus certaturus erat: [Ultrajectum profectus, benevole excipitur:] moxque per undas Rheni fluminis notissimo sibi loco, id est Trajecto oppido, delatus est. Et cum applicuisset, vidit sibi obvium exire chorum Angelicum, quem Willibrordus Doctor eximius in monasterio illo, ad laudem & gloriam nominis Dei, aggregaverat. Cum his ergo processit ad ecclesiam; & cum orantibus oravit, cum gementibus genuit, cum lamentantibus flevit, cum plangentibus Willibrordum acriter planxit: nam & ipse tanto Patri summo amore devinctus fuerat & confœderatus.

[13] Cum autem pertransissent dies luctus & tristitiæ, accensus est Præsul facundissimus ad prædicandum, accinctusque est miles invictissimus ad agonizandum: quærentique aptum prædicationi locum atque certamini, responsum est illi divinitus, esse quasdam gentes, in littore Oceani sitas, quibus eum euangelizare oporteret; percepturum inter illas coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Protinus ergo procellis credidit se fluvialibus; Austroque iter secundante, [indeque transgressus in Frisiam fit Martyr,] delatus in insulam, quæ sermone patriæ Ostriki dicitur, gratias egit Deo; confidens sibi posthac neque luctum, neque clamorem, sed neque dolorem ullo modo nociturum, quandoquidem sit hæc omnia in eadem insula transiturus. Sic & olim Paulus, ad victimam properans, devenit Meliten. Sed Paulus est ab incolis illis humane tractatus; iste a Frisonibus contumeliis & terroribus lacessitus. Illius manum vipera momordit, hujus caput spiculator impius amputavit. Paulus inde Romam navigavit, Bonifacius istic cursum consummavit. Multa tamen concurrunt documenta virtutum, una voluntas, par navigatio, labor similis, [S. Paulo comparandus;] affectus æqualis. Sed Paulus magister, iste discipulus; ille Gentium Doctor, iste Germanorum Prædicator; ille sedebit ut indicet in throno Apostolorum, iste a dextris stabit in numero Sanctorum. Habebit itaque cum Paulo felicitatis consortium, ad cujus similitudinem suscepit ictum, & dereliquit mundum: congratulabitur autem Martyr Martyri, Doctor Prædicatori, Apostolus Sacerdoti, in conspectu Domini nostri Jesu Christi. Peregit igitur sanctus Dei Bonifacius cursum suum stans & orans, tyrannoque jugulos ad decollandum præbens, [coliturque 5 Junii:] quarto post kalendas Junii mensis die. Unde & illud tetrasticon scriptum habetur, & in Depositionis ejus solemniis ab Ecclesia cantatur;

Junius in Nonis festum venerabile nobis
Advenit; exultant Fratres cum civibus in quo:
Tunc quia cælorum meruit Bonifacius alta
Scandere, perpetuam mercatus sanguine vitam.

[14] Mihi autem in eadem regione sciscitanti de eo, [Euangelio capiti imposito.] si quid scribere possem: relatum est adhuc superstitem esse quamdam mulierem, sed jam valde decrepitam, quæ jurejurando asserebat, se decollationi militis Christi fuisse præsentem: dicebatque, quod, cum gladio feriendus esset, sacrum Euangelii codicem capiti suo imposuerit, ut sub eo ictum percussoris reciperet; ejusque præsidium haberet in morte, cujus lectionem dilexerat in vita. Perempti sunt autem & discipuli ejus cum eo, in loco qui Dockinga dicitur: ubi postea in honorem tanti Martyris constructa est basilica nobilis; [Dockingæ ecclesia erecta prope fontem:] juxta quam fons aquæ dulcis emanat, cum alibi per totam regionem illam salsæ & amaræ sint aquæ. Et ferunt hunc fontem a Bonifacio inventum & sanctificatum esse, ideoque tanta dulcedine insignitum, & potationi cunctorum satis accommodum.

[15] Itaque venerandum ejus corpus primum Trajecto perlatum est, postea ad Fuldense monasterium translatum est; [quatuor locis claret miraculis.] quod quidem ipse a fundamento construxerat, & in quo pastor inclitus honestissimum veræ innocentiæ gregem adunatum Christo devoverat. In quatuor ergo felicissimis locis, id est, Dockinga, Trajecto, in Moguntia urbe, in Fuldensi cœnobio, beati Martyris præsentia visibilibus crebro sentitur indiciis: in quibus per intercessiones ejus plurimæ sanitates a Domino aliaque præstantur beneficia, usque in hodiernum diem.

CAPUT III.
Excusatio ob miracula non scripta Qualia ab eo patrata?

[16] Hæc dum styli officio assignata, & in libellum digesta, rogantibus Fratribus publice recitarem, tamquam ex tricaria emergentes astiterunt mihi quidam impuri, imo, ut dicitur, Flagelligeri homines, qui in Christi Martyrem quidpiam se audere dissimulantes, in me autem canino ore sævientes, [Obmurmurantes quod miracula non referantur respondetur] ita oblatrare cœperunt: Tu, inquiunt hunc tantum virum, immensis & fere divinis laudibus extollere cupiens, quamdam de pretio agri partem fraudasti; quippe qui signa & prodigia ab eo facta, quemadmodum de aliis legitur Sanctis, nulla narrasse convinceris; cum his vel maxime ostendi soleat rebus, cujus sit meriti unusquisque apud omnipotentem Deum. Quibus continuo Euangelicum illud objiciens, Nisi, inquam, signa & prodigia videritis, non creditis. [Joa. 4. 48] Quasi vero aut ego bona quæ egit omnia memoranturum vel scripturum me esse promiserim; aut illi qui ante me fuerunt, si, qua nossent, de hoc viro pretiosa & laude digna tacuerint. An forte que a me peccatore de eo, scripta sunt, [deprecatur Auctorne sua causa contemnatur Sanctus,] ita parvipendenda existimant; ut non attendant ad majestatem tantæ relationis, sed potius ad personam scelerati vilissimique scriptoris? At non ita expedit: neque enim rose ideo negliguntur, quia spinoso crescunt in frutice; nec frumenta idcirco sordescunt hominibus, quoniam ea tellus simo saturata producit; verum in utroque, non quod horribile est perpenditur, sed quod necessarium atque delectabile judicatur. Quamobrem & mihi, quæso, parcite, o inamabiles amici, ut si ego vobis ob mei fœditatem puteo; thesaurus tamen iste, quem Britannicis finibus pretiosissimum offero, facescente invidia gratus fiat.

[17] Porro si me virtutes & signa tanti Martyris oblitum esse reprehenditis, ita excusatum accipite. Signa quidem & prodigia fecerunt Apostoli; sed intus erat qui operabatur, intus qui moderabatur, quique idololatras & incredulos trahebat ad fidem. [signa autem & prodigia ejus ait esse] Ob hoc siquidem non inflabant signa, sed ædificabant; non efficiebant ea jactantes, sed commiserantes; non superbientes, sed compatientes; non divitiis seculi gloriosos, sed paupertate Christi præclaros. Itaque dividebat singulis [Spiritus] prout volebat: Uni dabat fidem, ut Petro; alteri facundiam prædicationis, ut Paulo; huic virginitatem, ut Joanni; illi virilitatem, ut Andreæ; & ceteris quidem ad eumdem modum. Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus; [virtutes, conversiones hominum,] qui & istum similiter implevit, quia similiter amavit; perinde instruxit, quia primum dilexit, unde ipse quoque iisdem virtutibus clarus erat. Denique fidem habens, renuntiavit omnibus quæ possidere poterat, & tollens crucem suam secutus est Christum; verbo ædificationis abundans, Germaniam Italiamque peragravit, bonum semen in agro Dominico serens, Rhenique ostia doctrinæ flore perfundens; virginitate mundus, Sacerdotio dignus habitus est; virilitate suffultus, Martyrii palmam promeruit. Et si ratio index veritatis conjecturas rectas habere permittitur, reliquos etiam Apostolos imitatus esse credendendus est, qui per Orientem atque Meridiem Soli vicinis gentibus Solem justitiæ prædicarunt. At nunc isto tempore quidam nostrorum longe aliter faciunt: quæcumque enim acquirere possunt, absque consortio possidere contendunt: agrum agris copulantes, vix mari concedunt ut terminum suum faciat: tum si uspiam proficiscuntur, saccos pecuniæ tollunt secum; perasque, non lapidibus complent, sed nummis argenteis; & totum mundum circumeunt ut aliquid consequantur.

[18] [curam morbis spiritualibus impensam.] Non sic ergo Bonifacius, non sic: sed quocumque ibat semper libros secum gestabat. Hic illi thesaurus, hæc possessio erat. Iter agendo vero vel Scripturas lectitabat, vel psalmos hymnosve canebat; vel certe egenis aliquid dabat. Faciebat autem signa & prodigia magna in populo; utpote qui ab ægrotis mentibus morbos invisibiles propellebat, miro satis & mirabili modo naturam humanam conservans; cum interiorem hominem, tametsi corpus debile esset, spiritualis medicus intus secaret, intus ungeret, intus sanaret. Curabat ergo omnes. Si qui essent claudi, propter incredulitatem; cæci, propter ignorantiam; surdi, propter duritiam cordis; muti, [claudi, cæci aliique.] propter imperitiam legis; mauri, propter avaritiam; scabiosi, propter detractionem; cardiaci, propter invidiam; putidi, propter libidinem; stomachici, propter gastrimargiam; colerici, propter crapulam; hydropici, propter ebrietatem; & siqua sunt alia, quæ miseram animam dira contagione coinquinant. Similiter & eos, quos ira phreneticos, odium chephalagricos, error stomachicos, impietas insanos, superbia epilepticos, socordia leturgicos fecerat; cunctasque mentis erroneæ passiones, tam pœnitentiæ chirurgia quam consolationis malagmate saluti restituebat. Sane hæc sunt vitia quæ naturam nostram corrumpunt, & faciunt homines apostatare a Deo; ideoque non immerito fuisse dicitur beatus Bonifacius, signorum atque magnalium admirabilis operator; quandoquidem sæpissime eos doctrinæ medicamento curabat, qui nullis aliis argumentis quælibet remedia consequi poterant.

[19] [In corporalibus docet cavendam jactantiam,] Quod si ad solam corporum salutem attenditis, & eos Angelis æquiparatis, qui membrorum debilitates jejuniis & orationibus integritati restituunt; magnum quidem est quod dicitis; sed hoc Sanctis quodammodo & medicis commune esse crebris remediorum manifestatur eventibus. Nam & David, licet a Deo electus, insaniam tamen Regis Saul medicinali arte mitigasse probatur. Et Pytagoras fertur quemdam phreneticum, naturalibus exercitiis ac fomentis suavibus, addita melodiarum dulcedine, curasse. Sed enim quemlibet in his talibus miraculis sublimem, oportet magna seipsum circumspectione munire; ut nec jactantia emergat, nec appetitus laudis surripiat; ne forte, cum alios cooperante sibi virtute sanaverit, ipse suo vitio vulneratus intereat. Unde etiam nobis illa Dominica sententia non sine terroris pondere meditanda est; quia eos qui virtutibus gloriantur, in judicio se puniturum esse præmonuit, dicens: Discedite a me omnes operarii iniquitatis; quia nescio vos.

[20] [exemplo Sanctorum quos humilitas faciebat securos,] In illo itaque die securi erunt Apostoli; qui hic inter infirmos discurrentes, & magna operantes, infirmitatem suam semper ante oculos habere studuerunt. Securitate potientur Martyres, Confessores, & Virgines, eodem se humilitatis pretio coram Deo & hominibus æstimantes. Securitate gaudebit & ille flos noster pulcherrimus, qui cum Paulo Galliarum Apostolus absque temeritate dici potest, beatissimus videlicet Domini confessor, & Christiani populi fulgor ingens, immobilisque columna Martinus; qui cum suos Gallos signis & miraculis super omnes pene mortales efferret, ipse tamen pauper & modicus, ac si quidam cælestis erinacius vere petram refugium habens, in ea se ab omni arrogantia, & ab omni hujus seculi vanitate servabat.

[21] Neque vero erit hujus securitatis expers Martyr præcelsus & inter optimos numerandus, [uti S. Bonifacium, fecit S. Martini imitatorem,] torrens sacri eloquii Bonifacius; qui cum Germaniæ provincias, horrendis flagitiorum tenebris obsitas, magno virtutum lumine sexies illustrasset; Frisiam autem, rabidis undarum circumfrementium æstibus naufragantem, tertio liberasset; ad ultimum vero Dockingam villulam Martyrii sui sanguine consecrasset; numquam diabolo cessit, ut sese ostentaret; numquam a Martino suo dissensit, ut humilitatem amitteret: quin imo in omnibus ejus vestigia sequens, ita in terris conversatus est, [cum sociis] ut mente in cælestibus habitaret; ubi nunc feliciter manens, gaudio perenni tripudiat, cum his qui amicti sunt stolis albis, & sequuntur Agnum quocumque ierit: cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen. Numerus quoque sanctorum Martyrum, qui cum beato Pontifice Bonifacio passi sunt pro Christo, quinquaginta duo fuerunt. [Vltrajectum translatis.] Sed corpora sanctorum Martyrum a fidelibus Christi collecta sunt, & in navim cum beato Pontifice Bonifacio immissa, felici gaudio cursuque prospero usque Trajectum pervenerunt. Illic cum hymnis & psalmodiis suscepta, & in ecclesia, quæ est in honorem sanctæ Trinitatis consecrata, cum omni timore & veneratione sepulta. His in locis, videlicet Trajecto, Fuldense, Dockingæ, in signis & virtutibus per sanctorum Martyrum merita fideli populo divinitus præstantur beneficia, crescente fide Catholica per Jesum Christum in secula.

VITA III.
Auctore forsan Monasteriensi.
Ex tribus codicibus Mss.

Bonifacius, Legatus Apostolicus & Archiepiscopus Moguntinus, Martyr (S.)

BHL Number: 1404

EX MSS.

[1] Postquam gens Anglorum inclita, per S. Gregorii Romani Pontificis dogmata, [S. Bonifacius nobilis & pius Anglus,] Christiani nominis perceperat fidem, quæ longe ante totum divulgata fuerat per orbem; ejusdem gentis quamplurimi, divini amoris in tantum accensi sunt igne salubri, ut non solum hujus mundi divitias contemnerent, verum etiam parentes patriamque relinquerent. Hoc etenim in agendo, imitati sunt vocem Veritatis, dicentis in Euangelio: Si quis reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum; centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. [Mat. 19. 29] De quorum numero fuit quidam vir, nomine Winfrid, ab ipsis cunabulis Deo devotus, nobilique prosapia Anglorum oriundus: qui juxta vocem Dominicam, dicentem, Qui non renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus; pro Dei amore postpositis omnibus, æternæ vitæ præmia largiturum, non minus opere quam fide, secutus est Christum. [Lu. 14. 33] Ipse etenim omnem terreni honoris ambitum refutans, parentumque familiaritatem derelinquens, elegit esse sibi pauper & peregrinus in hoc seculo; ut coheres ac particeps Sanctorum mereretur fieri in futuro. Hæc ut vir Sanctus mente sibi proposuit, haud surdus auditor Scripturæ, quæ dicit: Qui audit dicat veni; quoscumque ad tantæ salutis propositum adhortari potuit, blanda exhortatione secum invitavit. [cum acquisitis sociis] [Ap. 22. 17] Mox Christo comite, cum adunatis sibi Fratribus, spontaneum cœpit iter agere.

[2] Peragratis autem illius regni finibus, procellosi maris pervenit ad littus. [Ultrajectum venit] Illic quoque navem conscendens, undosa vada transmeavit; & exinde profectus, ostia Rheni subiit. Scilicet Spiritu sancto duce ad castrum usque ducitur idem vir, quod modo Tricht, antiquitus Wiltenburch nuncupabatur. Hoc quoque tunc temporis B. Willibrordus ex supradicta Anglorum gente viriliter rexit, [& cum S. Willibrordo] & inibi Frisonicæ genti, jam tunc noviter fidem habenti, verbum Domini incessabiliter prædicavit. Cum autem ille tantæ sanctitatis virum ad se intellexisset adventare, confestim de adventu illius exhilaratus, cum magno gaudio suscepit illum & honore. Salutaribus etenim monitis eum exhortari cœperat, ut sibi fautor ad opus Euangelii existeret, & ut collatis amborum studiis gentem Fresonicam ab antiqui hostis emanciparent obsequio, [in Frisia verbum Dei prædicat:] & Christi subjugarent imperio. Nam illa gens adhuc fide recens, & maxima parte diis & dæmonibus cæcato corde serviebat, & æternæ felicitatis viam nesciebat. Cujus salubri consilio ac paternæ jam admonitionis præcepto sanctus vir confestim devotus obtemperar, secumque a tredecim annos imprætermisse Tricht Ecclesiæ sibi commissæ moderamina gubernans, idolorum spurcitias ubicumq; potuit extirpat. Vir autem Dei Willibrordus, cernens illum ad hujus ministerii vicem valde strenuum, & juxta vocem Domini simplicem sicut columbam, & prudentem veluti serpentem, desideravit eum Episcopali gradu sublimare, sicque cooperatorem in eadem provincia constituere. [renuit Episcopus fieri,] Quod ille multum renitens, econtra simili voce dicebat, se tanti honoris dignitate indignum esse, nec adhuc propter immaturam ætatem debere gradum Pontificalem suscipere.

[3] Sed quia vir Deo Willibrordus plenus, Spiritu sancto didicit narrante, majori eum sublimandum honore, suæ voluntati consensit; & Romam, sicuti voluit, ad limina Apostolorum pergere permisit. Quem beatissimus Papa Gregorius a primo secundus honorifice suscepit, [Romæ S. Gregorium II adit:] totiusque suæ voluntatis seriem ipso narrante per ordinem didicit. Videns autem beatus Papa Gregorius ejus propositi sanctitatem, simulque comperiens illius industriæ probitatem; protinus eum pio rogavit amore, quin etiam Apostolica auctoritate præcepit, ut ultra Alpes pergeret, & in illis partibus ubi hæresis maxime pullularet, sua salubri doctrina funditus eam eradicaret. Qui præceptis summi Pontificis obtemperans, [Turingos & Hessos convertit:] legationeque functus, perrexit ad Turingos & Hessos b; Euangelici sermonis dogmate, sanctoque Spiritu suffragante, mores illorum mutavit, hæresim dissipavit: & sic strenue opus Domini quod cœperat implevit. His ita peractis, jam totam sancti viri fama pervolavit Franciam, quoniam in ea fidem extirpavit erroneam. Mox gloriosus Dux Francorum Karolus, cum ceteris ejusdem Principibus popularique consensu, [Romam adit secundo, Episcopus ordinandus:] eum cum magno coëgit precatu, ut iterum Romam adiret, & a summo Pontifice Pastoralem acciperet benedictionem. Vir autem sanctus diu reluctans, tantæ dignitatis honore se indignum affirmabat esse: sed tandem precibus Principum evictus, Romam iterum aggressus est. Hunc vero Domnus Papa Gregorius cum omni veneratione suscepit, ac juxta gloriosi Ducis Francorum Karoli petitionem aliorumque ejusdem regni Principum, illum c Archiepiscopum ordinavit; nomenque illi propter sua bona opera Bonifacius imposuit, sicque Apostolica auctoritate sublimatum in opus Euangelizandi remisititerum.

[4] Sanctus vero Bonifacius Martyrque futurus, ad Karolum Ducem Francorum rediens, [creatur Moguntinus Metropolita:] ejus se patrocinio commendavit: ipso quoque consentiente verbum Dei per Turingiam & Hessorum regionem fiducialiter prædicavit. Sed non multo post universæ carnis solvente Karolo debitum, sui gloriosi filii Karolomannus & Pippinus paterni regni subierunt imperium. Ille ergo cum Episcopis omnique gradu Ecclesiastico videlicet illius regionis synodum adunaverunt, & B. Bonifacium Archiepiscopum Metropolitanæ civitatis Maguntiæ præsidere fecerunt. Sanctus vero Bonifacius, circa se cernens paucos esse Divini verbi propagatores, sicut in sancto legitur eloquio, Multa quidem messis, operarii vero pauci; Velut prudens medicus copiam collegit herbarum, ut vulnera sanet ægrotantium; sic ille sapiens architectus elegit sibi quamplures medicos animarum. [Lu. 10. 2] Alios etenim ex gente sua, alios ex parte Franciæ, nonnullos etiam de finibus Hiberniæ, [cooperarios acquirit:] quatenus adessent sibi cooperatores in vineam Domini: ex quibus fuerunt hi, Wigbertus ex parte Anglorum, beatus Gregorius ex nobili prosapia Francorum, Sturim vero venerabilis, & Lul, d Memgoz, Willibaldus suusque germanus Winibaldus, & alii quamplures, quorum nomina perlongum esset dinumerare per singula.

[5] [Post mortem S. Willibrordi,] Post hæc autem non multis transactis annorum curriculis, contigit B. Bonifacio relatu didicisse, S. Willibrordum ex hac peregrinatione ad cælestem patriam obitu felici migrasse. Mox ut hæc audivit, pro tanti viri morte graviter ingemuit. Inter gravissima doloris lamenta profundique gemitus suspiria obviavit illi mente, quantocius synodum coadunare deberet. Nec mora, convenientibus in unum Episcopis omnique choro Ecclesiastici Ordinis, cum consensu illorum omnium, & cum decreto Pippini Regis, qui tunc Karolomanno fratre defuncto Rex effectus est, [Episcopos & Abbates constituit:] Lul venerabilem virum Moguntinæ Sedis sibi elegit successorem, Sturim vero venerabilem in cœnobio Fuldensi constituit Abbatem, præcipiens illi curam gerere gregis commissi. Willibaldum quidem Pastoralis officii regimen in loco Heystede commendavit, & Burchardo ejusdem civitatis parochiam in Wirceburch delegavit. Wigbertum quoque in monasterio, quod nuncupatur Hersfelda Fratrum constituit gubernatorem. Hæc quoque B. Bonifacius Martyrque futurus, ut sapiens architectus cuncta disposuit: & adhibitis sibi aliquantis Fratribus navim conscendens, Trajectum usque pervenit. Illic condigne susceptus, consociavit sibi illud spectabile collegium, quod ibi fuerat a S. Willibrordo congregatum.

[6] [Ultrajectum adit:] Mansit autem longum tempus in eodem Episcopatu, divini verbi pabula crudeli Fresonum affatim subministrans populo, ac rudimenta fidei, quæ initiata fuerant a S. Willibrordo, sanctæ prædicationis confirmans munitione. Cum autem Beato Pontifici Bonifacio Martyrique futuro, suæ peregrinationis immineret præmium, ut pretiosa morte ab hoc seculo migraret ad Dominum, quia pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus; didicit per Spiritus sancti gratiam felicis martyrii se subire debere victoriam. Sed quia illi vestis nuptialis non deerat, ad eamdem palmam sibi socios elegerat, alios ex illis quos illic invenerat, alios ex illis quos illuc adduxerat, qui pro Christo vellent gloriosam mortem subire martyrii. [& ibidem S. Gregorium collocat Pastorem:] Sanctus vero Bonifacius, ut prudens dispensator, quem constituit Dominus super familiam suam, procurans gregis commissi providentiam; ne nullo Pastore protegente, post ejus discessum, lupi rapaces invaderent ovile Dominicum; Beatum Gregorium, de quo supra mentionem fecimus, cujus etiam virtutum apud nos habentur e volumina, ejusdem Trajectensis Ecclesiæ Sedi præfecit Pastorem. His ita per ordinem digestis, navigium cum electis sibi subiit sociis; [hodiernam Frisiam ingressus,] supernæque pietatis conductu, felicique commilitonum stipatus comitatu, prospero itinere transmensus est flumen, quod nuncupatur f Alcmere, & ad pagos Fresonum pervenit qui appellantur Ostroche & Westroche; ibique Beatorum vallatus caterva fixit tentoria. Nec mora, sumens quoque Christianos, quos jam olim a S. Willibrordo præsciverat esse conversos, confirmabat eos in fide, sua sancta prædicatione; Neophytisque more Apostolico per impositionem manuum septiformis Spiritus contulit donum.

[7] Profectus inde, cælesti romphea spiritualiter armatus, una cum sibi Coëpiscopo, nomine videlicet Eobano, pariterque felici comitum collegio, totam illam peragravit terram prædicando, [verbum Dei prædicat:] baptizando, gentem erroneam ab idolorum cultura revocando, & ad superni Regis cultum convertendo. Quid plura? Euangelici sermonis præco totam tuba salutari personavit Fresiam. At serpens antiquus omnium bonorum invidus, & ab initio seculi semper inimicus humano generi, quosdam instigavit de genere crudeli qui necdum fuerant a diabolicis superstitionibus emancipati, suos scilicet satellites contra famulum Dei suosque commilitones: dicebant enim se mori malle quam patrios ritus derelinquere. Mox ut hæc athletæ Dei audierunt, cum proprio Pastore quantocius ad vicum qui vocatur Dockinga gaudentes ibant: [Dockingam adit] in quo noverant, carnifices cum cruenta multitudine congregatos, ut trucidarent Dei famulos. Sanctus vero Bonifacius adhortatus est socios dicens: Viriliter pro fide Christi Fratres state, in spe unanimiter permanete; eosque timere nolite, qui possunt corpus occidere, animam autem minime. Illi autem unanimes inquiunt: Scimus, Pater, S. Willibrordum hoc nos docuisse, ut ob id fidem susciperemus, quod pro Christo deberemus animas ponere; quoniam ille mortuus est in cruce, ut nos redimeret proprio sanguine. Sancti igitur Martyres, [suos ad martyrium animat:] se invicem adhortantes, ibant ad spectaculum laudantes & benedicentes Dominum, qui eos ad vitam prædestinavit, & ad hoc ordinavit, ut intrare mererentur cælestem Jerusalem cum palma victoriæ, sanctisque Martyribus sine fine congaudere. Illucescente ergo gloriosi certaminis die S. Eobanus, ejus cooperator & Coëpiscopus, una cum ceteris sociis, videlicet Presbyteris, Monachis, Diaconibus, quorum hæc sunt nomina Wintrung & Waltere simul & Adelhere, Sacerdotali gradu sublimati; Hamund & Scirbald, & Boso, Levitici ordinis denotati; Waccar & Gundecar, Illehere & Batewlff, Monachicæ vitæ subditi. Hi omnes accesserunt ad beatum Pontificem, [& ab illis vicissim confortatur,] consilium ei dantes, ut nequaquam a sanctæ prædicationis instantia cessaret; sed tanto magis verbum Domini prædicaret, quanto amplius furens plebs sæviret: nam in illis omnibus erat cor unum & anima una, & dilexerunt animas suas usque ad mortem.

[8] Pro tanta igitur exhortatione B. Bonifacius inenarrabili gaudio repletus; quantocius codicem verba Domini habentem suscipiens, [populo tumultuanti Euangelium docens,] cœpit populo tumultuanti Christum prædicare, viamque salutis ostendere. At carnifices, cum illorum duce diabolo (qui illis subministravit vires, donavit audaciam, contulit vesaniam) cum gladiis ac lanceis armati sævientes, irruunt in famulos Dei, non secus quam lupi feroces in oves inermes, [occiditur cum suis 52] eos cruenta morte trucidantes, & ad terram sine contradictione prosternentes. Sancti Martyres autem perstiterunt immobiles, bonum pro malo reddentes, benedictionem pro persecutione mutantes, vivendo prostrati, moriendo victores effecti; suaque corpora pro Christo sponte offerentes ad supplicia, quia crediderunt se sine mora perennis vitæ pro præmio suscipere gaudia. Sic quoque sancti Martyres, animo libenti gaudioque spirituali, gloriosum cum proprio Pastore consummavere martyrium. Passi sunt autem sancti Martyres Christi sub die Nonarum Junii, [5 Junii] regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & potestas in secula. Numerus quoque sanctorum Martyrum, qui cum beato Martyre & Pontifice Bonifacio passi sunt pro Christo, [sepultis partim Trajecti,] quinquaginta duo fuerunt. Sed corpora supra nominatorum Martyrum & aliorum tredecim, a fidelibus collecta sunt, & in navim cum beato Pontifice immissa, felici gaudio cursuque prospero usque Trajectum pervenerunt. Illic enim cum hymnis & psalmodiis suscepta, & in ecclesia quæ est in honore Sanctæ Trinitatis consecrata cum omni timore & veneratione fuerunt sepulta. Alia quoque sanctorum Martyrum corpora, [partim in loco passionis.] quorum propter desidiam & negligentiam oblivioni tradita sunt nomina, sed in libro vitæ proculdubio sunt scripta, in eodem loco ubi palmam martyrii susceperunt, a fideli populo sepulta sunt: in quo postea, Christo propitio regalique præcepto, pro honore sanctorum Martyrum constructa est ecclesia. His in locis videlicet Trajecto, Fuldæ, Dockingæ, in signis & virtutibus, per sanctorum Martyrum merita fideli populo intus præstantur benificia, crescente fide Catholica, per Christum Dominum nostrum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Imo tres annos tunc tantum moratus fuit, & quidem post primum iter Romanum. Tredecim quidem annos numerat Vita S. Gregorii Ultrajectini: sed non dicit quod imprætermisse, seu continuo.

b Hoc iter factum ante prædicationem in Frisiacum S. Willibrordo.

c Imo Episcopum Apostolicum, ab aliis Episcopis independentem; ac propterea Archiepiscopum dictum etiam in litteris Apostolicis.

d Mengoz aliis Mengosus, Megingozus, & Megingaudus, cui supra Vitam S. Bonifacii inscripsit Willibaldus.

e An hæc volumina sint Vita S. Gregorii, a S. Ludgero conscripta; an hic ex illis ipsam contraxerit, dubitamus.

f Imo Elmere, uti Willibaldus appellat num. 49. Alcmer autem facit nomen oppido nobili in Hollandia Septemtrionali, nequaquam transeunda in Frisiam tendentibus. Deceperit scriptorem Vita S. Gregorii, ubi lacus Almare nominatur, pro varietate dialecti, qua Adel & Edel, contractimque Al & El, indifferenter dicitur. Ipsum nunc vulgo dicitur Mare-meridionale, vulgo de Zuyder-zee, de quibus iterum eadem occurrit quæstio 12 Iunii, ad Vitam S. Odulfi num. 6.

EXCERPTA
Ex Vita S. Gregorii, Pastoris Ultrajectini.
Auctore S. Ludgero Episcopo.

Bonifacius, Legatus Apostolicus & Archiepiscopus Moguntinus, Martyr (S.)

BHL Number: 3680

A. S. LUDGERO EP.

[1] Est mihi sermo de Domno Gregorio, Abbate, & Præceptore meo ab infantia: qui de nobili a stirpe Francorum progenitus, nobilitate morum & sapientiæ documentis, nobilitatem seculi ornavit ac superavit. [S. Bonifacius strenuus operarius,] Quam utique spiritualem nobilitatem & prudentiam assecutus est a sancto Martyre Bonifacio, Archiepiscopo & Magistro suo; qui in diebus nobilissimi Principis Francorum Regis Karoli, de Britannia & gente Anglorum clarissimum quoddam sidus Franciam veniens, sub Regibus Karolomanno & Pippino, ejusdem Regis Karoli Gloriosissimis filiis, quasi sol rutilans in sanctitate, expandit radios virtutis suæ & prædicationis; omniaque prope regna, vivens in corpore, largissimis dapibus doctrinæ suæ reficiens, & fide melioravit & vita: atque post transitum suum de hoc mundo per sanctum martyrium, eadem Francorum regna per electa grana discipulorum suorum, in exemplum Dominici seminis fructificare fecit, & proficere usque in hodiernum diem. Inter quos B. Gregorius columna Ecclesiæ Dei inventus est: qui in diebus religiosissimi Regis Pippini succedens Magistro, genti Fresonum missus est Prædicator; cui Magistro & Bonifacio Martyri B. Gregorius hoc modo adhærere cœpit, & discipulatum ejus subire.

[2] Cum ipse electus Dei Bonifacius Martyr, post b tredecim annos peractæ in Fresonia prædicatiobus, quibus in Australi parte Laci Almari, pauper Euangelicus, & propemodum solitarius sanctam sessionem suam tribus in locis peregisset, quorum vocabula locorum sunt hæc. Primus vocatur c Wyrda, in ripa fluvii Rheni, ubi septem annis habitavit. Secundus vocatur d Attingohem juxta amnem Fehta, ubi habitavit annis tribus, quo in loco primum cœpit habere discipulum nomine Gembertum. Tertius locus appellatur e Felisa, qui proprior erat Gentilibus & Paganis, ubi tribus similiter annis mansit. Post hos inquam tredecim annos, dum admonitus a Deo ad Hassos & Turingios orientales regiones Francorum iter agere cœpisset, [in Palatiolo monasterio ab Addula exceptus,] lucrandorum Deo populorum causa; pervenit ad Palatiolum monasterium Virginum prope Treveris civitatem, in ripa fluminis Mosellæ, cui tunc præerat Abbatissa nomine f Addula, religiosa valde & timens Deum. Quæ, cum vidisset Athletam Dei peregrinum & egentem, gratulabunda suscepit eum in hospitium suum, implens Dominicam adhortationem, Hospes eram & collegistis me. [Matth. 25] Cumque ille sacrosanctus viator Bonifacius, secundum solitum morem suum, Missarum mysteria peregisset, ut propemodum omni die agere consuevit; sederunt ad mensam, ipse scilicet & ancilla Dei Addula Abbatissa cum familia sua. Cœperunt autem ad ipsum sanctum convivium plus quam epulas, solatium sanctæ Scripturæ expetere, quo fieret fides audientium accensa, spesque & caritas renovata in Deum, qui vult omnes homines salvos fieri & ad agnitionem veritatis venire.

[3] [S. Gregorium hujus nepotem audit super mensam legentem,] Tunc quæsitus est lector: & juxta Dei voluntatem, inventus est electus puer Gregorius, qui per idem tempus nuper a schola & palatio reversus, sub laico adhuc habitu, quasi quartum decimum, aut decimum quintum agens ætatis annum, Dei instinctu venit ad aviam suam, id est, ad matrem patris sui Albrici, supradictam Abbatissam Deum timentem Addulam; datusque est ei liber. Qui accepta benedictione, cœpit legere, & juxta modum ætatis suæ bene perlegere. Intelligens vero Magister sagacem mentem pueri bonamque indolem, cœpit eum consummata lectione, his verbis moderate laudare & dicere: Bene legis, fili, si intelligis quæ legis. Ipse autem, ad hoc temporis sapiens ut parvulus, & loquens ut parvulus, se scire professus est, quæ legebat. Dic mihi, inquit, quomodo intelligis quæ legis? Ipse vero repetebat ab exordio lectionem suam volens legere sicut prius. Præceptor autem sanctus distulit eum paululum; & dixit: Non ita, fili, quæro ut dicas mihi lectionem tuam; sed secundum proprietatem linguæ tuæ, & secundum naturalem parentum tuorum loquelam, edissere mihi quæ legis. Hac ille ratione convictus, confessus est, quia non posset facere. Sanctus vero ait Bonifacius: Vis, fili, ut ego tibi dicam? Volo, inquit.

[4] [eumque instruit,] Tunc B. Bonifacius; repete, ait, ab exordio lectionem tuam; & discrete lege. Quod dum faceret, exorsus est sanctus Magister, & clara voce cœpit prædicare, & Matri & omni familiæ. Quæ prædicatio ex quo fonte processerit, claret in conversione Gregorii ingeniosi pueri & sagacis; quia non ab humana facundia, quæ frequenter ad tempus deludit; sed ex Spiritus sancti gratia, secundum promissum Euangelii in modum fluminis aquæ vivæ de ventre fluxit Doctoris; & cor prudens ac docile pueri Gregorii tanta virtute & velocitate penetravit, ut ad unam incogniti eatenus Magistri exhortationem & prædicationem, oblivisceretur & parentum & patriæ; ipsaque hora, dum complesser Magister sanctus prædicationem suam, nolens ab eo ultra disjungi, ivit ad aviam suam prædictam Abbatissam venerabilem Addulam; dicens, se velle cum homine pergere, & ad discendos divinos libros discipulatum ejus subire. [Joan. 7] At ipsa, carnali affectu constricta, ilico repulit eum, & omnimodis hoc fieri posse renuit, quia utique non nosset hominem, neque quo iret. Sed sicut scriptum est, Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem. [Cant. 8] Puer Gregorius in proposito suo permansit, & dixit ad Addulam aviam suam; Si non vis mihi dare equum ut equitare possim cum eo, pedibus ambulando absque dubio vadam cum illo. Sic ergo altercando de ignoto itinere diutius disceptabant ad invicem: sed tandem prævaluit caritas electi pueri Gregorii, &, ut dignum erat, carnalem amorem vicit dilectio spiritalis. Videns ergo famula Dei Addula, quia prudens erat femina, animum inflexibilem pueri, dedit illi pueros & equos, & dimisit eum ire cum sancto Magistro, in opus quod compleverunt simul usque ad sanctum martyrium ejus.

[5] Intelligis, Lector, pius & prudens, quem secutus sit electus puer Gregorius in hoc facto, ut inconsultis parentibus, omnibusque propinquis, [& accipit comitem ac discipulum:] & ipsa quæ præsens erat resistente avia, tam subito mutaretur: idem enim Spiritus videtur mihi in hoc tunc operari puero, qui Apostolos Christi & dispensatores mysteriorum Dei ad illud inflammavit, ut ad unam vocem Domini, relictis retibus & patre, sequerentur Redemptorem. Contemptis igitur parentibus & patria, omnibusque retro relictis, quæ carnaliter blandiri poterant menti adolescentis; secundum Psalmistæ dictum beatus puer Gregorius, propter verba labiorum Dei, secutus est vias duras. [Psal. 16] Durum namque erat & valde asperum, ut qui in patris domo multum divitis in jocis & deliciis erat nutritus, unum peregrinum & pauperem hominem sequeretur, nesciens quo iret; & in tantum ei obediret, ut omnes alios homines & potentes seculi, & proprios parentes, tamquam surdus non audiret, dummodo illius præceptis obsecundaret in omnibus. Quanta enim auctoritas lucebat jam tunc in futuro Martyre Bonifacio, æstimare quis poterit, quæ cor pueri tam subita immutatione incitavit; aut quis ardor caritatis ad obediendum ignoto magistro mentem juvenis inflammavit, ut subito oblitus sui secutus sit Christi pauperem, omnis mundanæ substantiæ inopem. Non hoc fecit amor auri & argenti, non cupido prediorum & superba jactantia, quorum nihil erat in causa; sed hoc fecit artifex summus, unus atque idem Spiritus Dei, qui omnia operatur in omnibus, dividens singulis prout vult.

[6] Tunc Electi Dei, iter desideratum peragentes, venerunt Turingiam. Porro ad augmentum boni sui, & ad comprobandam mentis eorum constantiam & longanimitatem, in tanta paupertate invenerunt populum illum, [laborat in Turingia:] ut vix ibi ullus haberet unde viveret, nisi de longinquo parum quid colligeret, ut ad modicum tempus sustentaret penuriam suam: nam tota illa regio, in confinio Paganorum rebellium posita, illo tempore incensa erat, & hostili manu vastata. Quæ tamen penuria nequaquam terrere poterat ministros Christi, ut ob id subterfugerent, quo minus annuntiarent eis omne consilium Dei: sed juxta exemplum Apostolicum, cœperunt laborare manibus suis, quæ opus erant sibi & eis qui cum illis erant: atque cum illo populo in tentationibus suis firmiter permanere, & circumquaque prædicando invitare ad cælestia regna. [1 Cor. 4] In his ergo studiis perseverantes secundum formam primitivæ Ecclesiæ, erat eis cor unum & anima una; & augebat Deus quotidie multiplici numero, qui salvi fierent in idipsum.

[7] [in magna penuria & persecutione:] Tunc fama sancti Magistri & futuri Martyris Bonifacii cœpit dilatari per omnia Orientalia regna Francorum. Cœpit quoque & electus adolescens Gregorius in discipulatu ejus proficere, ætate & sapientia; & in tantum amabilis fieri Magistro, ut quasi unicum filium eum diligeret, jam adjutorem fidelem illum habens in omni opere bono. Hic autem tantus profectus electorum Dei non est initiatus per opulentiam & mundanas delicias, neque per securitatem & prosperitatem vitæ mortalis: sed in fame & nuditate & laboribus multis: in quibus omnibus & opere manuum vivere cogebantur, & nonnumquam vicinam Paganorum persecutionem ob metum mortis cum populo simul in civitatem fugere, ibique in atro pane & angustiis per dies plures habitare; donec collecta multitudine sua cives, manu validiore eos iterum effugarent. Hoc ergo certamen quoniam per innumeras vices inter Paganos & Christianos gerebatur, idcirco hinc & inde magna pars regionum illarum redacta erat in solitudinem. In tam forti autem & periculosa in diebus illis decertatione, in tanta pugna & perturbatione dimicantium populorum, electus Pastor Bonifacius numquam cessare potuit a custodia & instructione gregis sui; verum tanto fuit constantior & paratior pro ovibus suis animam suam ponere, quanto rabiem luporum frequentius vidit & atrocius imminere. Similiter & fidelis discipulus ejus Gregorius, adjutor infatigabilis in opere Dei, cum Magistro permansit in custodia & educatione gregis Christi, factus secundus Pastor.

[8] Eo usque autem hæc ita gerebantur donec per gratiam Christi triumpharet Christiana manus, & pax plena Dei Ecclesiis redderetur. Et erant magis ac magis crescentes ac proficientes in opere Domini, sicut in præsentiarum cernitur considerantibus regiones illas. Sed quid nos miseri, pigri & inertes, in pace Ecclesiæ Dei dicturi sumus? qui non gregis lucra, sed commoda nostra semper quærentes, vix unquam in custodia ovium, contra rabiem luporum vel unum latratum minimi sermonis emittimus: qui, [ingenti animarum fructu:] sicut dixi, in pace Ecclesiæ pigri sumus, & somnolenti in custodia gregis, in lucris vero carnalibus nimium strenui & pervigiles. Isti autem, de quibus loquimur, in tanta perturbatione & bellorum certamine, non solum in sui intima & casta custodia mundis cordibus permanserunt; sed etiam in lucro gregis & discipulorum documentis tanta benedictione Dei dilatati sunt, & propria vigilantia per Dei adjutorium multiplicati.

[9] Tunc priores & prudentiores Francorum, qui electum Dei Martyrem Bonifacium, ejusque discipulos venerabilem Gregorium & socios ejus, in tanta virtute operum & fortitudine constantiæ nosse & intelligere potuerunt, cœperunt eis & sua offerre diligentius de die in diem, & laudem tantæ beatitudinis & unitatis apud Regem Francorum seniorem g Karolum non celare: cœpitque & ipse Rex virum Dei Bonifacium velle videre, jussitque eum venire ad se. [a Carolo Martello adjutus,] Qui cum venisset, non statim in initio honore sibi condigno receptus est a Rege, sed sic competenter dilatus, quia fuerant quidam pseudodoctores & adulatores, qui famam sancti viri & discipulorum ejus obfuscare, & impedire conati sunt apud Regem. Verumtamen ex illo die crevit amor & honor hominis Dei & discipulorum ejus apud omnes, qui fidem illorum & vitam scire, & investigare interius desiderabant; & juxta dictum Euangelii, Justificata est sapientia a filiis suis. [Luc. 7] Redierunt Electi Dei iterum ad sua, in cœpto opere sine ulla hæsitatione permanentes, in Turingis & in Hassis, ubi tunc temporis maxime opus erat doctrina illorum, ob vicinitatem Paganorum & indoctam plebem. Ibique cœperunt, [ecclesias construit Erfordiæ & Fridlariæ.] offerentibus propter amorem Dei & salutem animarum suarum, modica loca territoriaque suscipere, & in eis ecclesias construere; & in hoc quoque opere, sicut & in prædicatione sua, cum benedictione Dei multum proficere. De quibus locis, est unus in Turingia nomine Erpesford, & alius in Hassis Frideshlar cum ceteris nonnullis, quos initiaverunt electi Dei, & excoluere cultu divino. Tunc creverunt loca divitiis, crevitque numerus discipulorum, ac virtute operum proficiebat. Crevit etiam beatus adolescens Gregorius cum suo Magistro, in omni operum virtute & decore sapientiæ divinæ, secundum formam Magistri, a quo didicerat. Et sic in his omnibus secundum Psalmistæ dictum, qui electis Dei legem dedit in virtute operum, dedit & benedictionem in multiplicatione: & sic ibant de virtute in virtutem, quotidie in melius proficientes & crescentes in omni opere bono. [Ps. 83,]

[10] Interea, dum hæc ita geruntur ab electis Dei, Bonifacio & discipulis ejus; successerunt in regno Patri Karolo religiosi filii Carlo mannus h & Pippinus, patre debitum universæ carnis persolvente, & transeunte de hoc mundo. Tunc pii filii, [a Carolomanno & Pippino æstimatus.] patri succedentes in regnum, quia eis undique per gratiam Christi major quies erat largita bellorum quam fuisset patri; cœperunt in regno suo, inspirante Deo, religionis officia intentius quærere & meliorare. Cœpit & hoc audire B. Bonifacius futurus Martyr & discipuli ejus, cœperuntque frequentius approximare palatio quam fecissent, & loqui cum Regibus, & prædicare secundum datam sibi a Deo gratiam populum Dei in ipso palatio. Et in tantam gratiam venerunt apud Reges supradictos & omnem populum Francorum, ut omnes una voce dicerent & concordarent, B. Bonifacium dignissimum esse Episcopatu & omni honore, exceptis illis pseudodoctoribus & adulatoribus, quos superius dixi, qui & eum interficere aliquando moliti sunt; sed non dimisit eum Dominus protector ejus venire in malevolas manus eorum, donec annuntiaret secundum dictum Psalmistæ, brachium & potentiam Dei generationi quæ ventura erat. [Psal. 70] Igitur ipsi soli cœperunt contradicere, & eum blasphemare quantum potuerunt, atque affirmare, non esse eum dignum Episcopatu, quod peregrinus erat.

[11] In tantum erant tunc sanioris consilii Laici, quam Clerici, videntes sapientiam Dei & gratiam esse in homine illo, ut quo amplius perversissimi illi, non dico i Episcopi, quibus nomen illud datum est immerito, eum vituperare conati sunt; tanto amplius diligeretur ab omnibus, & laudibus efferretur, [adversarios vincit,] quoadusque in certamen venirent coram Regibus, & coram universo Senatu populi Francorum. Sed quid opus est dicere de illa disceptatione, quam habuerunt tunc ad invicem; illi scilicet perversissimi, quos nominare nolo ex una parte, & S. Bonifacius ex altera cum discipulis suis Gregorio & sociis ejus? dum confusi & refutati ab omni Senatu, & ab ipsis Regibus, inde discederent adversarii; & S. Bonifacius futurus Martyr ad hoc perveniret, ut absque ullius contradictione, una omnium voce, eligeretur in Episcopatus sublimissimum gradum, & Maguntia Metropolitana Ecclesia ei daretur a Regibus providenda & regenda. [& fit Metropolita Moguntinus:] Ex eo die quantum claruerit sapientia ipsius omni regno Francorum, quantasque Synodos cum religiosis Regibus ad correctionem populi postea instituisset, non in isto opusculo modo dicendum est; dum in modum solis effulserit in templo Dei, ac prædicatione sua & exemplis omnes nebulas effugarit infidelitatis & hæreticæ pravitatis; quoniam ista omnia, in libello de passione ipsius scripto, plene & lucide manifestantur.

[12] [discipulos habet S. Gregorium,] Ad hæc autem universa, non modice adjutus est ab electis discipulis suis, post Magistrum clarissimis prædicatoribus & columnis Ecclesiæ Dei; quorum unusquisque civitatem & regionem suam, sicut Lucifer mane oriens, illuminavit exemplis & doctrina sua. B. Gregorius Trajectum, antiquam civitatem & vicum famosum Dorstad, cum illa irradiavit parte Fresoniæ, quæ tunc temporis Christianitatis nomine censebatur, usque in ripam occidentalem fluminis, quod dicitur k Lagbeke, ubi confinium erat Christianorum Fresonum ac Paganorum, cunctis diebus Pippini Regis. [Lullum, & alios,] Lullus Maguntiam Metropolitanam civitatem, cum maxima parte Christianorum Fresonum, qui in parochia urbis illius constiterunt, incoluit. Megingodus, venerabilis Pater & Pastor, gregis sibi commissi civitatem Wirzeburg, cum suis adjacentiis in sua sorte, sale sapientie & doctrine sue condivit & custodivit l. Willibaldus, electus Dei Antistes, Episcopatum quod nuncupatur in Hehstedi, in parte proxima nobis Baguariorum: idem in Nordgoe m simili modo, ut pius Pater, a fundamentis illud erigens melioravit & custodivit. Nec non & germanus prædicti Willibaldi, nomine Winnibaldus Presbyter, Magistro meo B. Gregorio valde carus, & ipse locum & regionem suam sancte & feliciter illustravit; qui post obitum suum quid vivens fecerit, magis miraculis ostendit. Sturmi vero venerabilis Abbas, unus ex numero illo electorum Dei, quantum profecerit in eremo sua post martyrium sancti Magistri, Bocanna silva in testimonio est; quæ prius omnimodis inculta erat ac desertum, nunc autem ab Oriente usque ad Occidentem, a Septentrione usque ad Meridiem, ecclesiis Dei & electis palmitibus Monachorum repleta est. Qui etiam Sturmi Abbas hoc meruit privilegium a Deo & sancto Magistro pre condiscipulis, ut ipsum locum, quem Magister sanctus elegit ad sepulturam corpori suo, possidere mereretur & initiare, & sanctum corpus ejus marryrizatum in eodem suscipere, & in tantum provehere & glorificare eumdem locum, ut ante obitum suum de hoc mundo quadringentorum circiter Monachorum (exceptis pulsantibus & aliis minoribus personis, quorum numerus multiplex erat valde in ipso monasterio, [item Wigbertum & Burchardum.] posito juxta fluvium Fulda) Pater extiterit & Præceptor. Duo autem ex illis electis Dei, Wigbertus n & Burghardus, ante Magistrum migrarunt a seculo: sed non sunt illi absque palma electionis suæ, dum ad regna cælestia Magistrum præcedere meruerunt, & in regionibus suis pro Sanctis Dei habentur & coluntur ab omnibus, qui vitam illorum & virtutem cum Deo nosse potuerunt. Cernis, o Lector intelligens & diligens, quanta charismata in uno homine fuerint; & quid pauper ille, qui solitarius dudum in Fresoniæ partibus fuerat, per tempus ostensionis suæ fecerit ad fructum Ecclesiæ Dei. Non autem ipse hæc per se potuit, sed secundum Apostolum, Gratia Dei cum eo fecit hæc universa & stabilivit. [1 Cor. 13] Igitur, quia paululum propter communem laudem discipulorum sancti Magistri Bonifacii, proposito itinere narrationis elapsus sum, nunc iterum ad id redeam unde digressus sum.

[13] Tunc B. Bonifacius Martyr futurus, lubentibus religiosis Regibus, cum consensu omnis Senatus populi Francorum, missus est Romam ordinandus in Episcopatus gradum ad Gregorium Papam, o tertium a primo; ibique ei nomen suum, modo omnibus notum & divulgatum, simul cum benedictione & gradu Episcopatus, ob facundiam linguæ, [Romæ ordinatus Episcopus,] & gratiam labiorum a Deo sibi donatam, inditum est ab Apostolico Pontifice Bonifacius, qui antea Winfridi vocabulo censebatur. Sicque sanctus vir, & gradu decoratus & nomine, coram omni Clero & familia B. Petri Principis Apostolorum, & coram ipso Gregorio Papa prostravit se, & oravit, ut propter Deum & amorem S. Petri ibidem illico in ipsa Ecclesia, cum supplici devotione pro se flecteret genua omnis Clerus, qui præsens aderat; & unanimiter omnes orarent Dominum, Beatumque Petrum intercessorem invitarent & auxiliatorem orationis suæ, [expetit preces aliorum,] ut bono fine & Deo placabili terminare mereretur & concludere dies suos. Qui etiam omnes, inspirante Deo, unanimiter cum summa devotione, inclinantes se coram Reliquiis B. Petri Principis Apostolorum, compleverunt petitionem ejus, sacra oratione & Pastoris & Gregis fusa ad Deum. Quæ oratio cum sanctis meritis ipsius conveniens, quantum valuerit apud Deum omnipotentem, testatur sanctum Martyrium ejus, peractum in diebus senectutis, & jam tunc nimiæ imbecillitatis corporis sui, dum in decrepita ætate positus, vivere in hoc mundo non valeret diutius.

[14] Ecce quomodo sapiens architectus & electus Dei Pontifex Bonifacius, non super fluidam arenam humani consilii & superbæ contumaciæ, sed super tutissimam petram divini consilii & Apostolicæ humilitatis, ædificavit domum suam. Et idcirco, dum venirent flumina humanæ adversitatis ac perturbationis, flarentque venti diabolicæ tentationis & calliditatis, & impingerent in domum ejus, non potuerunt eam movere; quia, secundum Domini dictum, fundata erat super firmam petram, quæ petra erat Christus. [Matt. 7] Noster modo intercessor, & certissimus Patronus apud Deum, consideravit perpendens, in quanto periculo & miseria humana constituta sit infirmitas, non in semetipso posuit fiduciam suam, [fiduciam in Deo collocat:] juxta morem superborum partis adversæ; sed ad humilitatem Apostolicam & filiorum Dei recurrit, in largitatem divinæ misericordiæ, & devotam supplicationem Ecclesiæ Dei solidavit spem suam. Sic enim & Apostoli Christi eorumque successores & cohæredes in regno Dei, in omni labore & tribulatione sua, oratione Ecclesiæ Dei sine intermissione adjuti, omnia potuerunt implere, quæ eis præcepta erant a Domino. Eia, Præsules & Prædicatores populi Dei, eodem honore & pari gradu in hoc seculo decorati, aspicite & intelligite, & assumite exemplum justi hominis; ut, cum vocati a Deo & electi ab Ecclesia Dei, non muneribus obcæcati, ad gradum Episcopatus & ad regimen sanctum accesseritis, juxta formam ejus vos instituere, fructumque adferre valeatis permansurum in vitam æternam.

[15] Et in illo quoque itinere, dum sanctus Martyr Bonifacius Romæ, sicut superius dictum est, sacro gradu sublimatus est, B. Gregorius Præceptor meus, electo Magistro infatigabilis comes permansit; [& comitante ipsum Gregorio,] intrans & egrediens & pergens ad imperium ejus, sicut semper solebat in omni opere bono. Et non solum in hoc eodem itinere, meritum humilitatis & obedientiæ suæ peregit, ut dignum est juniores subdi senioribus & majoribus suis in omnibus; sed etiam plura volumina sanctarum Scripturarum, largiente Domino, illic acquisivit; & secum inde ad profectum proprium discipulorumque suorum non modico labore advexit domum. Sed & pueros duos, cum consensu Magistri, in discipulatum suum, p Marchelmum videlicet & Marcuvinum, de gente Anglorum, secum inde adduxit. De quorum seniore Marchelmo, religiosissimo & sancto viro, ut dignum est donante Deo, suo loco aliquid plenius dicam. Tunc felix comitatus, Magister videlicet sanctus, & discipuli ejus electi, & propriis meritis & intercessione omnis Cleri ac familiæ S. Petri commendati Deo & Sanctis ejus, [magno fructu fidem promulgat] reversi sunt domum, crescentes & proficientes ex illo die in omni opere bono; docentes & instruentes in via Dei, qua ipsi ibant, no solum populum & Proceres Francorum, sed etiam ipsos Reges religiosos sale sapientiæ divinæ non mediocriter condierunt. Et sic in consensu & unanimitate Regum & cuncti populi, per omne regnum Francorum, cœperunt quotidie magis magisque detrimenta fieri diabolo, & incrementa Ecclesiæ Dei; hæreticæ pravitates non apparere, & Catholica fides in omnibus rutilare, ac religio munda & immaculata longe lateque clarescere.

[16] Sed & hoc silentio minime tegendum est, quod Marchelmo venerabili viro narrante didici, cujus superius memoriam feci. Quia post martyrium sancti Magistri, a quo, per gratiam Christi & meritum sanctitatis ejus, omnes confines nationes illuminatæ sunt; ipse quoque beatus Gregorius a Stephano Apostolicæ Sedis Præsule, & ab illustri & religioso Rege Pippino suscepit auctoritatem seminandi verbum Dei in Fresonia: in qua primus S. Willibrordus, cognomento q Archiepiscopus, in conversione gentis illius initiavit rudimenta Christianæ fidei cum discipulis suis: [post S. Willibrordum Archiepiscopus Ultrajectinus,] deinde, senescente eo in opere Dei, & stabilito Episcopatu in loco qui nuncupatur Trajectum, & alio nomine Wiltaburg, & migrante ad Dominum de hac luce, successit S. Bonifacius idem Archiepiscopus & Martyr, quem oculis meis ipse vidi, candidum canitie & decrepitum senectute, plenum virtutibus & vitæ meritis. Quo tempore in ejus discipulatu, sicut superius memoravi, B. Gregorius Præceptor meus ab ineunte ætate fuerat enutritus, cui & successit pius heres, ejusdem gentis Fresonum Pastor & Prædicator ordinatus a Domino, & a Principibus supradictis Ecclesiæ Dei. Eademque caritate, sicut & fidei firmitate, qua prædecessores sui, Sanctus videlicet Willibrordus Archiepiscopus & Confessor, & Bonifacius Martyr atque Archiepiscopus, larga & melliflua eruditione, populum irradiavit simul cum Chorepiscopo & adjutore suo r Aluberto, qui de Britannia & gente Anglorum veniebat, magnis vitæ meritis pollens, & eadem benevolentia juxta vires Domino studuit animarum lucra acquirere.

ANNOTATA G. H.

a Scilicet Dagoberti II Regis Francorum Austrasiorum ex Adela filia pronepos, uti verosimile conatus sum facere tum in Diatriba Dagobertina pag. 127, tum in Exegesi 2 Præliminari ad tom. 3 Martii num. 31.

b Tredecim anni etiam leguntur in Vita 3, ubi ex priori Vita diximus legendos tres annos. Verum cum in Vita 2, num. 20 dicatur tertio in Frisia laborasse, sed diversis temporibus; videri possent simul omnia jungi, nisi omnes isti ponerentur ante profectionem ad Hessos & Turingos.

c Wyrda ad Rhenum, adhuc Wurda seu Woerda appellatur, infra Ultrajectum, ab eo duabus leucis dissitum. Aliquibus videtur Cæsaris-Werda inter Coloniam & Wesaliam, sed hæc extra Frisiam sita est.

d Attingohen fuit in parte Hollandiæ, quæ jam vulgo Goedelandia dicitur, ubi oppidum Wesopum Fihta seu Vecta fluvio in duas partes secatur, qui fluvius dein ad Mudam influit in Mare Australe.

e Felisa non nemini videtur Wilsen esse, in hodiernaTransisulania: malim ego intelligere Velsen prope Harlemum.

f Adela filia ut jam dixi, Dagoberti II Regis Francorum Austrasiorum, anno 680 interempti ac pro Martyre habiti.

g Hic est Carolus Martellus, qui Major-domus regnum administrabat, ac Regis titulo abstinuit, quem tamen multi postmodum ei tribuerunt.

h Ex his Carolomannus regnum Austrasiorum ut Major-Domus administravit, dein in Casino monachus; at Pippinus postmodum Rex est factus.

i Scilicet Adelbertus & Clemens, de quibus in aliis Actis dictum.

k Lagbeke fluvius, verosimiliter is qui nunc Lecke dicitur, Ultrajectinæ diœcesis hodiernæ terminus meridionalis.

l Coluntur, Willebaldus Episcopus 7 Iulii, Wunebaldus Abbas 18 Decemb. & Sturmius Abbas 17 ejusdem Decembris.

m Nordgou, ea fortaßis regiuncula, quæ Hegstadio occidentalis, prisci nominis vestigium retinet, in præcipuo istic oppido Nordlinga.

n Wigbertus Abbas Fritislariensis mortuus est anno 747, & Burchardus Episcopus Herbipolensis anno 751: coluntur 13 Augusti & 14 Octobris.

o Imo a Gregorio II ordinatum esse anno 723 supra diximus,

p Marchelmus, aliis Marcellinus, colitur 14 Iulii: cui spuria commenta de S. Suiberto tribuuntur, uti late ad hujus Vitam 1 Martii deductum est.

q Eodem scilicet sensu, quo Bonifacius, necdum ulli Sedi affixus, ab ipsomet Pontifice ut vidimus vocatur Archiepiscopus, quia ad gentium conversionem ordinatus, nullique alteri subjectus.

r Alabertus in loco Eobani, Coëpiscopi & Martyris, assumptus est, qui munia pastoralia obiret: Chorepiscopum hic Auctor appellat ex usu sui seculi: de quo vide Cangium in Glossario, nunc Vicarium Episcopalem diceremus.

ANALECTA BONIFACIANA.

Bonifacius, Legatus Apostolicus & Archiepiscopus Moguntinus, Martyr(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

CAPUT I.
An & quid a Zacharia Papa & S. Bonifacio actum sit in promotione Pippini ad regnum Francorum.

[1] Statueramus finem de elevatione Pippini Principis in Regem Francorum, ejusque unctione, prorsus silere, eo quod earumdem neque in variis S. Bonifacii, Actis neque in epistolis Zachariæ Papæ ulla inveniatur mentio. Quia tamen utriusque rei antiquißimum testimonium adscriptum invenitur vetustißimo Ms. libro Gregorii Turonensis de Vitis Patrum, quod absque dubio amatores veritatis libenter cognoscent, in gratiam illorum istud hic dare placet, & quod ibi dicitur collatis aliunde attestationibus corroborare. Pertinuit olim hic codex ad Collegium Molshemense Societatis Iesu in Alsatia, a quo ipsum facta cum aliis libris permutatione acquisivimus & penes nos jam pridem detinemus. Huic libro ad calcem ita adjungitur: [Testimonium facti anno 767 scriptum] Si nosse vis, lector, quibus hic libellus temporibus videatur esse conscriptus, & ad sacrorum Martyrum pretiosam editus laudem; invenies anno ab Incarnatione Domini septingentesimo sexagesimo septimo, temporibus felicissimi atque tranquillissimi & Catholici Pippini, Regis Francorum & Patricii Romanorum, filii beatæ memoriæ quondam Caroli Principis, anno felicissimi regni ejus in Dei nomine sexto decimo, Indictione quinta; & filiorum ejus, eorumdemque Regum Francorum, Caroli & Carlomanni, qui per manus sanctæ recordationis viri beatissimi Domni Stephani Papæ, una cum prædicto patre, Domno viro gloriosissimo Pippino Rege, sacro chrismate in Reges, Dei providentia & sanctorum Apostolorum Petri & Pauli intercessionibus, consecrati sunt anno tertio decimo. Nam ipse prædictus Domnus florentissimus Pippinus Rex Pius, per auctoritatem & imperium sanctæ recordationis Domni Zachariæ Papæ, & unctionem sancti chrismatis, per manus beatorum Sacerdotum Galliarum, & electionem omnium Francorum, tribus annis antea in regni solio sublimatus est. Postea per manus ejusdem Stephani Pontificis de novo, in beatorum prædictorum Martyrum Dionysii Rustici & Eleutherii ecclesia (ubi & venerabilis vir Folradus Archipresbyter & Abbas esse cognoscitur) in Regem & Patricium, una cum prædictis filiis Carolo & Carlomanno, in nomine sanctæ Trinitatis unctus & benedictus est.

[2] In ipsa namque beatorum Martyrum ecclesia, uno eodemque die, nobilissimam atque devotissimam & sanctis Martyribus devotissime adhærentem Berteradam, jam dicti florentissimi Regis conjugem, prædictus venerabilis Pontifex, [a præsente verosimiliter Monacho Dionysiano,] Regalibus indutam cycladibus, gratia septiformis Spiritus benedixit; simulque Francorum Principes benedictione & sancti Spiritus gratia, confirmavit: & tali omnes interdictu & excommunicationis lege constrinxit, ut numquam de alterius lumbis Regem in ævo præsumant eligere; sed ex ipsorum, quos & divina pietas exaltare dignata est, & sanctorum Apostolorum intercessionibus, per manus Vicarii ipsorum & beatissimi Pontificis, confirmare & consecrare disposuit. Hæc ideo caritati vestræ breviter in novissima paginula libelli inseruimus hujus, ut per succedentium temporum & vulgi relationem propago in ævo valeat cognoscere posterorum. Hæc Scriptor eruditus, & verosimiliter Monachus Sandionysianus, annis ab obitu S. Bonifacii elapsis dumtaxat duodecim: indicat autem, Pippinum auctoritate & imperio Zachariæ Papæ, & unctione sacri Chrismatis per manus beatorum Sacerdotum, & electione Francorum, in regni solio sublimatum.

[3] Quomodo ista fuerint peracta, explicabunt antiqui Francorum Annales, quos Andreas du Chesne, Geographus Regius, acri vir judicio, selegit, & tomo secundo Scriptorum historiæ Francorum inseruit. [confirmatur ex Annalibus Tilianis,] Apud hunc in iis quos exhibuit antiquus Codex Tilianus, ab anno DCCVIII ad annum DCCCVIII deductos pag. 12 sic legitur. Anno DCCXLIX Zacharias Papa per Fulradum mandavit, ut Pippinus ad Regem levaretur. Anno DCCL Pippinus, secundum Francorum morem, electus est ad Regem: & unctus per manus sanctæ memoriæ Bonifacii Episcopi, elevatur a Francis in regno, Suessionis civitate. Annales Loiseliani, ab anno DCCXLI ad annum DCCCXIV protracti, [Loiselianis,] pag. 25. Anno DCCXLIX Burghardus Wirzeburgensis Episcopus & Fulradus Capellanus missi fuerunt ad Zachariam Papam, interrogando de Regibus in Francia, qui illis temporibus [erant] non habentes Regalem potestatem, si bene fuisset an non. Et Zacharias Papa mandavit Pippino, ut melius esset illum Regem vocari, qui potestatem haberet; quamillum, quisine Regali potestate manebat, ut non conturbaretur ordo. Per auctoritatem ergo Apostolicam jussit Pippinum Regem fieri. Anno DCCL Pippinus secundum morem Francorum electus est ad Regem, & unctus per manum sanctæ memoriæ Bonifacii Archiepiscopi, & elevatus a Francis in regno suo, Suessione civitate.

[4] Eadem extant ex autographo Bavaricæ Bibliothecæ apud Henricum Canisium, sed solum ad annum DCCXCIII deducta, [& aliis,] & apud Eginhardum in Annalibus de Gestis Pippini Regis. Eadem etiam leguntur Tomo 3 Chesnæi in Annalibus Bertinianis, a Ioanne Bollando submißis. Eadem demum habemus in pervetusto codice nostro, ubi anni duo sequentes, nulla re annotata vacui, ita supplentur: Anno DCCLI Hildericus, qui falso Rex vocabatur, tonsoratus est & in monasterium missus. Anno DCCLII Pippinus, monente S. Bonifacio, quibusdam Episcopatibus, vel medietates, vel tertias rerum reddit, promittens postea omnia reddere. [item Fuldensibus,] In Annalibus Francorum Fuldensibus hæc simul ad annum DCCLII continentur: Zacharias Papa ex auctoritate S. Petri Apostoli mandat populo Francorum, ut Pippinus, qui potestate regia utebatur, nominis quoque dignitate frueretur. Ita Hildricus Rex, qui ultimus Merovingorum Francis imperabat, depositus & in monasterium missus est. Pippinus vero in civitate Suessionum a S. Bonifacio Archiepiscopo in Regem unctus, regni honore sublimatus est. Similia de Pippino, auctoritate Zachariæ Papaæ in Regem elevato, & a S. Bonifacio consecrato, sive uncto, habent apud Labbe in Nova Bibliotheca, Hugo Abbas Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, [aliisque] & Chronica Rerum Francorum digesta usque ad obitum Lotharii Imperatoris; tum etiam Ademarus Monachus S. Eparchii in suo Chronico. Plures præterea producuntur a Serario Notatione 43 ad Vitam S. Bonifacii; videlicet, Egilwaldus lib. 2 Vitæ S. Burchardi Episcopi Herbipolensis cap. 1, Marianus Scotus, Regino, Sigebertus, Lambertus Schafnaburgensis, Otho Frisingensis, aliique. Baronius ad annum 752 num. 1 asserit, [imo omnium calculo.] scriptores omnes rerum Francicarum, sive veteres sive recentiores, absque controversia adstipulari.

[5] His ita productis non meo, sed aliorum sensu, absque ulla interpolatione, sed solum aliorum verbis; rogatum velim eruditißimum scriptorem Annalium Ecclesiasticorum Francorum, ne iterum ego Henschenius, [ut Diatribam Dagobertinam desinat accusare Annalifla Francus,] gloriæ regni Francici injurius dicar, uti dicor in Indice Tomi 3, remisso lectore ad annum 673, ubi arguor num. 20, homo Hispano-Belga in Epistola Nuncupatoria, Diatribæ de tribus Dagobertis Regibus Francorum præfixa, scripsisse quædam adversus majestatem Coronæ Francicæ, quæ superiorem in temporalibus numquam agnovit. Diatribam istam edidi anno MDCLV, quando scilicet a Ioanne Iacobo Chiffletio suscitata erat controversia de natali Childebrandi; de quo contra ipsum scribens Parisiis aliquis anno MDCLIX, ita probavit affectum meum, cuicumque parti pro veritate æquißimum, ut, licet Hispano-Belga essem, meo unius arbitrio, omnes illas Chiffletianas controversias derimi ac definiri voluerit, modo Chiffletius eo stare sponderet. Vidi obiter libellum Francofurti, Romam proficiscens anno MDCLX; utinam etiam postea, inde rediens atque Parisiis totum trimestre commorans, solicitus fuissem ut illum mihi compararem: si non alio fine, certe in testimonium meæ erga Francos æquitatis, ipsismet Francis tam clare agnitæ, ut non dubitaret, in quæstione historica laturus sententiam, contra ipsos quoque Hispanos, si contra hos certior probaretur stare ratio: neque enim ad talem de me opinionem formandam, aliud movisse scriptorem istum potuit, quam Diatriba prædicta, summo per Franciam applausu excepta, uti plurium eruditorum inde datæ litteræ nuntiabant. Sed id ipsum causa erat, quod ea ex parte omnino securus, nihil cogitaverim de Francorum approbationibus colligendis, a nemine admonitus, esse in meis scriptis aliquid, de quo vellet quisquam queri.

[6] Quid autem Dedicatoria, nominatim in crimen vocata? Non eam quidem ipse composui: pro ea tamen reddere rationem obligatus, auctorem & scopum ejus paucis explico. Cum totus ego essem in conscribenda & edenda dicta Diatriba, edidit prædictus Chiffletius Anastasin Childericianam, accepta occasione, ab hujus Regis effosso tum forte Tornaci cadavere. Hunc tractatum legit Magister meus ac studiorum arbiter Ioannes Bollandus optimæ memoriæ; legit deinde & Diatribam meam; atque ex suo erga me discipulum & collegam affectu, voluit Dedicatoriam scribere. In hac visum ei est comparationem instituere, inter Childericum Chiffletii, erutumque a me e tenebris Dagobertum II, ex eo petitam, quod prior ethnicus ditiones Romani Imperii occupaverit armis; Christianus alter quiete poßederit hæreditarium regnum, pridem majoribus ejus confirmatum assensione populorum, Pontificis Romani auctoritate, Imperatorumque Orientalium approbatione. [vel Dedicatoriam illi præfixam a Bollando:] Quid hic obsecro tantopere peccavit, aut Dedicatoriæ auctor Bollandus, aut ego qui illam præfigi Diatribæ meæ sum passus? De assensione populorum, gratulatur sibi ultro Annalista ipse; de Imperatorum Orientalium approbatione, Procopium testem recusat aut explicat. Displicuit ergo, aut solum aut præcipue, Romani Pontificis auctoritas, in partem adducta. Poterat hæc quoque commode intelligi. Cur enim non poterat? Quando in ipsamet Francia inventus est scriptor, Pippino æqualis, & tot alii eum secuti, qui in transferendo in Pippinum regno agnoverunt auctoritatem & imperium Zachariæ Papæ, cui adstipulari omnes sive veteres sive recentiores rerum Franciarum Scriptores testatur Baronius.

[7] Mallem equidem nullam unquam litteram scribere, quam ad alicujus etiam privatæ personæ, nedum Regiæ Majestatis injuriam. Πάντα έχει δύο λαβάς. Duas omnia ansas habent. Rogo igitur omnes, ne ita sinistre velint interpretari quodcumque meum vel sociorum meorum verbum, [& innexie dicta sequius interpretari.] aliud agentibus fortaßis elapsum, & in alium quam intenderimus sensum trahibile. Suas Annalista Dedicatorias relegat, inveniet multa, non tam facile in meliorem sensum accipienda ab Hispanis, etiam moderatißimis, quæ tamen ipsi nolim exprobare, aut reum læsæ Majestatis agere ut ipse me. Hæc scripsi, & absolvi hunc de S. Bonifacio tractatum ipso festo Sanctorum omnium, anno MDCLXXVII, jam senex; & annos, transitorios quidem cum seculo supputans, cujus initio natus sum; sed jugiter æternos in mente habens, uniceque optans cum Sanctis Dei in gloria numerari.

[8] Vixit post hæc scripta Henschenius annis ferme sex; & me in Maji editione occupato, totus incubuit Iunio præparando, [Ea Henschenii exculpatio,] sicut ad ultimum usque mensis hujus diem fecit, etiam ea ordinans, quæ mihi ac sociis relicta volebat; ad ea autem perficienda, vix demum accedere mihi licuit anno post obitum Magistri octavo; adeo multa assumpseram curanda pro Majo, in Tomos septem extendendo. Interim obiit etiam Francicorum Annalium scriptor Carolus le Cointe, qui quam parum suo sit moderatus affectui, ubicumque vel minima ansa offertur sugillandi nationes diversas a Francica, ut hanc extollat, ipsismet Francis judicandum relinquo. In una certe re valde dißimilis fuit Henschenio, quod cum hic nonnullis etiam nimius videatur, in nominandis cum laude omnibus ac singulis, quorum ex labore studioque profecit, interque eos ipso Annalium dictorum Conditore; iste, multa ex Henschenio sumens, aut raro aut numquam Auctorem eum fassus sit, cujus sententiam vellet suo calculo addito confirmatam; nec fere alibi nominaverit, nisi cum diversam tenendam sibi putabat.

[9] [ipsi modo minus necessaria;] Utroque tamen jam mortuo, dubitavi equidem num Caput hoc totum, neque jam amplius ab eo cui scriptum erat legendum, sinerem ire in lucem; maxime cum descriptum initio monumentum, pridem a me propositum Francis fuerit num. 35 Exegesis præliminaris de Genealogia Regum Dagobertinorum ante Tomum 3 Maji; ad quod non videtur Henschenius memoriam advertisse cum hæc scriberet. Sed cum ego ignarus vicißim eorum quæ ipse in hunc locum retulerat, XIII post id anno dederim, inter Paralipomena ad meum de Pontificibus Romanis conatum, Dissertationem novam, futuram in ordine aliarum vigesimam sextam, de Titulo Regio apud Francos, Zachariæ Pontificis auctoritate translato a prima ad secundam Stirpem; cumque in ea Dissertatione paulum sim progressus ultra simplicem Auctorum citationem, [cur hic nunc edita sit,] intra quam hic sese continuit Henschenius; cogitavi, fieri etiam posse, ut hæc illius exculpatio, quoque mihi; aliquando serviat si forte (quod hactenus necdum audivi) malignioris ingenii quispiam, invenerit verbum, minus commode ex sensu suo tornatum, de quo mecum velit expostulare, tamquam Francicæ gloriæ invido.

[10] Cum autem gentem hanc deprecor, ne facile credat, ad suam injuriam scriptum a me quidpiam; [& quid exemplo ejus editor petat,] longe æquius censeo id me impetrare ab Hispanis, Italis, & Belgis, si quando Veritas, omni nationali affectu potentior, me coëgerit, nova quædam aut vetera commenta traducere, & falsitatis arguere; posthabito populari favore, quem illis aut pertinacius propugnandis, aut ignaviter dißimulandis, acquirere poteram. Idem rogatos velim Religiosos Ordines universos, Religiosus ipse, & quidem ejus Societatis, quæ libenter se, ut tempore novißimam, sic in comparatione aliorum profitetetur minimam. Nam & ipse post annos triginta quinque in hoc litterario ad Sanctorum Acta stadio, & ferme quinquaginta in Religione, traductos, incipio metam prospicere, ad quam reddenda sit supremo judici actorum & scriptorum omnium meorum ratio, in quibus si quid vel per ignorantiam peccatum vel ex zelo illustrandæ veritatis minus caute prolatum sit, id adeo non volo tenere mordicus, ut promptitudinem in talibus corrigendis, qua usus sum hactenus, magis quam ullus forsitan ante me, augere & intendere studio acriori proponam, eo quod Deus reliquum fecerit vitæ tempore, impendendo recognitioni & supplemento primi hujus semestris, ad quod omnes rogo, animadversiones si quas habent conferre.

CAPUT II.
Monasterium Fuldense constructum a S. Bonifacio; ejusque corpus ibi depositum, ac deinde in novam ecclesiam translatum: Historia Translationis & dedicationis.

[11] [Cœnobium Fuldæ anno 744 erectum:] In ea parte Germaniæ, quam Franci qui dicuntur Orientales inhabitant, locus est, ex nomine vicini fluminis Fulda vocatus… in quo S. Bonifacius monasterium constituit Monachorum, anno ante passionem suam decimo, qui fuit ab Incarnatione Dominica quartus & quadragesimus & septingentesimus annus. Ita in Vita B. Rabani, a nobis ad diem IV Februarii edita, Rudolfus Presbyter, Monachus Fuldensis, discipulus ipsius Rabani, anno DCCCLVI vita functi. Imo S. Bonifacius, uti idem Rudolfus in Vita S. Liobæ danda XXVIII Septembris addit, in Casinum montem Sturmin discipulum suum, virum genere & moribus nobilem misit, ut in monasterio, quod beatus Pater Benedictus instituit, disciplinam regularem & vitam moresque agnosceret, [secundum Regulam S. Benedicti] Pastorque futurus discipulus fieret, atque in sua subjectione disceret, quomodo aliis præesse deberet, ab illo Abbas Fuldensis constitutus. Tunc, ut Christophorus Browerus lib. 1 Antiquitatum Fuldensium cap. 4, ex Monumentis pervetustis, de finibus & terminis Fuldensibus habet, ista chartula est descripta. Bonifacius, Legatus Germanicus Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, viris religiosis ac Deum timentibus in regno Francorum constitutis. Non incognitum esse reor pluribus, qualiter Carolomannus vir illustris, qui in regno Francorum simul cum germano suo Pippino dominatur, locum in Buchonia silva aptum ad monasterium construendum nobis concessit, & perpetualiter servis Domini condonavit. Ideo placuit nobis, ut eumdem locum, [ex concessione Carolomanni;] qualiter certis terminis consistit, adnotemus; & idoneis testibus, qui in prædicti Principis traditione & vestitione ipsius loci adfuerunt, subter firmemus. Est ergo terminus ecclesiæ & monasterii Sancti Salvatoris, quod situm est in littore fluminis Fuldæ, primum in Orientali plaga fons rivi, qui vocatur Crumbenbach: &, reliquis omißis, quæ ibi legi possunt, ita concludit. Sic enim iste locus traditus est a Pippino, & a prædicto Principe Carolomanno, ut sit commendatus idem locus & utilis Salvatori nostro usque in finem seculi, ad congregandos & nutriendos servos ejus, absque ulla impeditione vel usurpatione aliorum. Signum Bonifacii Archiepiscopi, qui hanc chartam pro notitia omnium conscribi fecit ✠, Signum Burchardi Episcopi. ✠ Sturmi Abbatis … Anno Dominicæ Incarnationis DCCXLVII, Principatus vero nobilium virorum Karolomanni & Pippini fratris ejus anno VI, mense Martio XXII die, scripta est Notionis charta in Fuldensi monasterio, primum a Megenhelmo Presbytero jussione & permissione divina. Hæc ibi. Seceßit Carolomannus adhuc dicto anno DCCLVII in Italiam, & in Casino monte factus est Monachus.

[12] At non destitit S. Bonifacius, promovere hoc sibi dilectißimum monasterium Fuldense, & scripta epistola ad Zachariam Papam, [Pontifici Romano subjectum:] a Browero relata lib. 3 cap. 10, procuravit ut statueret Papa, quatenus inquit, monasterium Sancti Salvatoris, sub jurisdictione sanctæ nostræ Ecclesiæ constitutum, nullius alterius Ecclesiæ jurisdictionibus submittatur; ita ut nisi ab Abbate monasterii fuerit invitatus, nec Missarum solennitatem ibidem quispiam præsumat omnimodo celebrare. Tota epistola est 14 in Conciliis Labbei, & continetur tomo 6 columna 1528. Florebat tunc Fulradus, Abbas & Pippini Regis Archicapellanus, quem in epistola ibidem a Browero relata, rogat Bonifacius, ut deprecetur Regem pro cœtu suo. Sunt enim, inquit, pene omnes pergrini; quidam Presbyteri, per multa loca ad ministerium Ecclesiæ & populi constituti; quidam sunt Monachi, per cellulas nostras; & infantes, ad legendum litteras ordinati; & aliqui seniores, qui longo tempore mecum viventes laboraverunt & me adjuverunt. De his omnibus solicitus sum, ut post obitum non disperdantur, sed ut habeant mercedis vestræ consilium & patrocinium celsitudinis vestræ &c. In eodem Fuldensi monasterio S. Bonifacium ædificationem basilicæ inchoasse, & S. Lullo ut compleretur in suo ultimo ex urbe Moguntina discessu commendasse, [ibi S. Bonifacius depositus;] ac præscripsisse ut illuc suum ab obitu corpus perduceretur, indicat supra Willebaldus num. 33. Quod quomodo factum sit, ibidem narratur. Porro ad situm sepulcri, inquit Browerus lib. 2 cap. 1, liquet, Martyrem in porticu seu arcuato opere, inclusum medio templo, versus ortum solis in abside quievisse, atque distinctis intervallis hinc a Septentrione Liobam, inde Sturmin Abbatem ad Australem plagam, in sua quemque absida, conditum.

[13] Mortuo S. Sturmio Abbate XVII Decembris anno DCCLXXIX, subrogati fuerunt, primum Baugolfus, anno DCCCXV, tum Ratgarius, & huic an. DCCCXVIII Ægil quartus Abbas. Ab his tribus constructa est nova Ecclesia, cujus magnificentiam lib. 2 cap. 2 describit, [extructa deinde nova ecclesia,] ut potuit, Browerus; quodque verbis non potuit, conatus est oculis subjicere in tabella ærea, cui insculpi curavit, qualem in fig. 10 supra vidisti, formam arcæ ligneæ, Bonifaciano sepulcro olim imponi solitæ, quæ tum cum scriberet adhuc servabatur in odæi præcipui crypta. Quamquam enim nulla vetus inveniatur pictura, quæ hujus, de qua agimus, Basilicæ formam repræsentet; eam ipsam tamen in lignea ista machina conservatam haberi, hoc persuadetur argumento, [cujus forma supra exprimi creditur] quod sibi in Hersfeldensis Basilicæ jam profanatæ monimentis arcam similem spectare contigit, quæ ad amussim exprimeret templi veteris descriptionem, ut periti narrabant. De istius ecclesiæ dedicatione in Annalibus Fuldens. ad annum DCCCXIX, Abbatis Ægili secundum, ista leguntur: Hoc anno basilica S. Bonifacii Martyris, in cœnobio Fuldensi, [anno 819 1 Nov. dedicata.] ab Hecstulfo Archiepiscopo dedicata est, in honorem Domini Salvatoris & omnium Sanctorum ejus: translataque sunt ossa sancti Martyris Kalendis Novembris. Ad quem diem Rabanus, quintus Abbas & dicti Ægilis successor, Martyrologio suo ista inscripsit: In monasterio Fuldensi dedicatio ecclesiæ S. Bonifacii, & translatio corporis ejusdem sancti Martyris. Seriem dedicationis & translationis carmine hujusmodi explicat Candidus in Vita Ægilis.

[14]

Venerat alma dies, radio illustrata corusco [Omnibus præsentibus]
Solis perpetui; Præsul processit ad aulam
Sacrandam. Tunc Relliquiæ tolluntur in altum,
Condendæ interius. Præcesserat ordine claro
Pontificalis apex; rubra vexilla triumphi
Regis magnifici pariter tolluntur in auram;
Luminibus roseis apte stipata deinde
Turba Sacerdotū, Monachum, Comitumq; potentū,
Ordinis atque etiam clamans post terga minoris
Consequitur, Christumq; vocans ter vocetonantem.
Invitatur enim Christus virtute potenti,
Ipsaque sancta Dei genitrix virgoque Maria: [& Litaniis recitatis,]
Compellantur in auxilium cælestia votis
Agmina, Sanctorumque dehinc exercitus omnis.
Cumque etiam his precibus ternos expleverat orbes
Præsul, & ipsa sequens pariter læto agmine turba;
Protinus, ante oculos plebis oraque virorum,
Regi virtutum, Regis præcone jubente,
Victorique Deo, patuerunt limina templi.
Ingreditur Præsul, divino Numine ductus;
Presbyterique simul intrant aræque Ministri,
More suo interius acturi jussa Potentis.
Importantur enim lætis vallata choreis
Sanctorum spolia, exterius nam cetera turba
Insistens precibus, altis exclusa respectat,
Donec cuncta bonus famulis altaria Præsul
Consecrat altithroni Regis præsentibus, absque
Quinis, quæ mihimet iterum memoranda relinquo.

[15]

Protinus interea rursus, lictore jubente,
Panditur alta atque alma Dei domus omnipotentis.
Irruit agmen ovans plebis; subito quoque semet [consecrantur altaria]
Inque vicem valvasque intro pressere ruendo.
Dextram namque tenet dextra, inducitq; virum vir,
More Laicorum porgentes basia buccis.
Hinc sopito etiam & turbis clamore remotis,
Ecclesiasticus, hinc atque inde collectus in unum,
Martyris ad tumbam extemplo convertitur ordo.
Quæ tunc noscitur in medio consistere templo,
Plebs quoque testis adest præsens: fit testis & ipse
Conditor omnipotens, qui majestate perenni
Semper ubique manet, ejusque exercitus omnis,
Quod eadem ipsa hora adventus tunc Numinis alti, [invocato numine]
Qua rapitur Christi Martyr de sede priore,
Perspicue in sacra multis innotuit aula.
Præsulis interea insistit veneranda vetustas
Haistolfi precibus, Christi solamina poscens,
Ut opus incœptum divino munere sacrum
Cum sociis sacro possit concludere fine.

[16]

At post hæc propius, Christi tutamine fretus,
Idem Præsul iens, tolli venerabile corpus
Instruxit. Levat ipse prior hunc voce valenter [Corpus S. Bonifacii attollitur,]
Hymnum, magnifico laudis nidore refertum
Gignentis Genitique simul ac Spiritus almi,
Te ergo Deum laudamus, te Dominumque fatemur,
Te genitorem perpetuum, terra veneratur
Cuncta: tibi Angelicus, adstans mirabilis ordo
Namque, poli cunctæque potestates venerandæ,
Cherubin quoque, Seraphin pariterque verenter
Jure tibi soli incessanti voce reclamant;
Sanctus, Sanctus, Sanctus: nam Dominus Deus unus
Sabaoth, cæli magni tellusque replentur
Doxa perpetuæ majestatis: quoque temet
Cœtus Apostolicus, pollens atque inclitus ordo,
Teque Prophetarum numerus laudabilis æque, [& hymnus Te Deum cantatur;]
Te nitidus testum laudat exercitus ardens.
Ecclesia te sacra canit diffusa per orbem.
Majestatis enim Patrem immensæ venerandum,
Atque tuum proprio verum de pectore Natum,
Sanctum nam Paracletum æquali numine flatum
Tu doxæ Rex ac lucis, lux ardua Christus:
Tu Genitoris es æternus sine tempore Natus:
Tu hominem suscepisti, mundum ad liberandum,
Virginis atque uterum non horruit alta potestas:
Devicto mortis stimulo tu victor ubique,
Fidis nam miserans reserasti regna polorum.
Tu Patris in dextra regnas virtute perenni:
Desuper advenies certus namque arbiter orbis.
Te petimus proni, proprios defende colonos,
Mundi quos proprio redemisti sanguine Soter.
Salvum fac populum, hostis de fauce reductum,
Atque tuam dignare Deus benedicere sortem,
Auxilioque tuo rege, sublimate per ævum:
Omni quippe die temet benedicimus alte,
Laudamusque tuum cuncta per secula nomen.
Hacce die nos, Christe potens, dignare tueri;
Neu nos commaculent spurcæ contagia vitæ.
O nostri miserere Deus, nostri miserere.
Sitque tua circa nosmet miseratio larga
Corde quidem fixo veluti confidimus in te.
In te summe Deus spero, non turber in ævum.

[17]

Hunc hymnum subito trepidus suscepit ab ore
Pontificis forte simul Ecclesiasticus ordo,
Altithrono cantans alto modulamine laudem. [ipsum deinde infertur in ecclesiam,]
Nam feretrum loculi, sacra qua Martyris almi
Membra inclusa jacent, in prima fronte gerentes,
Ambo graves amboque senes, Haistolfus & Aigil;
Scilicet a tergo pariter Monachusque Sacerdos
Ercanberctus, Baugolphi germanus; & Abbas
Theotgarius, Bruunwarque, simul Hrabanus, & ipse
Presbyter & Monachus, multorum jure Magister,
Ibant æquati numero, Christumque canebant:
Cum quibus admixta pars hinc atque inde piorum
Presbyterum, turbaque, premens cum lumine circum
Vi multa, loculum gaudet contingere dextra.
Regia quippe via, pannis candentibus apte,
Regis perpetui magnum quæ ducit ad altar,
Strata fuit, illuc idem quos ipse Sacerdos
Ercanberctus ovans, Christi devotus amore [atque ad majorem aram,]
Martyris, exhibuit; ostro peplumque rigentem
Insuper accumulans auxit pro seque suisque.
His ita perceptis, gressum porrexit ad aram
Pontificalis apex, magno comitatus honore,
In parte occidua Romano more peractam.

[18]

Elevat interea populari voce repente
Advena plebs Kyrie eleison; fit clamor ad astra
Christicolis; ardent penitus fervore recenti
Numinis infusi; verum, mirabile dictu!
Tuscis, non solito laudis vox omnibus æqua
Efficitur; lacrymas profundunt gaudia mentis;
Lætitiæ, lacrymæ, & cantus miscentur in unum. [ubi post Kyrie eleyson, & Gloria,]
Hinc aliud cecinit simili moderamine carmen
Sors Domini, magna laudis dulcedine plenum,
      In celsis Domino gloria magno,
      Voti sitque boni terrigenis pax:
      Laudamus quoque te & sanctificamus,
      Propter magnificum & decus altum.
Hæc tam-quippe-diu celsæ jubilatio vocis
Personuit, donec saxoso membra sepulchro [includitur sub absida]
Includunt, clausaque dehinc pausanda relinquunt.
Hoc namque occidua Martyr tumulatus honore,
Altithroni Regis compta jacet altus in ara:
Absida quā super exstructa namq; imminet ingens,
Quamque egomet, quondam hac Christi nutritus in aula,
Presbyter & Monachus Bruno vilisque Magister,
Depinxi, ingenio tenui parvaque minerva
Formans, expressi varios ferrugine vultus. [ab ipsomet auctore picta.]
His quoque patratis, summæ celebratio Missæ
Laudibus intonuit dignis; qua rite peracta,
Lassi cum sociis, multa crepitante caterva,
Haistolf atque Æigil ducti sub tecta recurrunt.
Mœnibus en altis Præsul convivia lætus,
Pastor & ipse simul, utrorumque inde minores
Mox adeunt: Patris celeres tum forte ministri
Dona ferunt Cereris, multo sudore canistris
Quæsita: ast alii vario nidore respersas,
Instant ferre dapes; alii namque inclita vitro
Ordine composito miscebant pocula Bacchi.
Nec minus intererat epulis simul alma paternis
Lectio: namque cibus fortis solidusque virorum
Intentos satians superi pinguedine verbi.

CAPUT III.
Laus S. Bonifacii, Fuldæ miraculis clari. Donationes & Indulgentiæ concessæ. Reliquiæ nunc servatæ Fuldæ, Moguntiæ, Coloniæ.

[19] [S. Bonifacius a B. Rabano celebratur] Ægile Abbate, post regimen quinque annorum vita functo, subrogatus B. Rabanus anno DCCCXXII, postea anno DCCCXLVII creatus Archiepiscopus Moguntinus, inter sua Poëmata, quæ plurima edidit, unum in S. Bonifacii laudem scripsit, quo miraculis clarum fulsisse ostendit, hoc tenore.

Inclita Sanctorum cum gloria crescit ubique, [ut Apostolis comparandus,]
      Et meritum splendor fulget in orbe soli;
Asia magnificat Jacobum, Ausonia Petrum,
      Joannemque Ephesus, Africa Cyprianum;
Non minus exaltat celebrans Germania laudes,
      Et Bonifacii opus Martyris almificum.
Ordinat hunc Roma, mittitque Brittannia mater
      Doctorem populis hoc decus Ecclesiæ, [Doctor,]
Pontificem summum, signorum fulmine clarum,
      Eloquio nitidum, moribus egregium:
Tanta prophetalis quem gratia fulcit honoris,
      Ventura ut multa rettulit, uti nova. [Propheta,]
Quem Francus, Fresoque simul, Saxoq; ministrum
      Æternæ vitæ prædicat esse sibi.

[20]

Quamquam Fresonū gens, moribus effera semper
      Martyris ergo manus sanguine polluerit. [Martyr,]
Prædixit Christi sed vox verissima, quod nunc
      Cernitur impletum pluribus esse locis;
Quod terra moritur frumentum, plurima confert
      Semina, fructumque multiplicare studet.
Sicque Sacerdotis Domini lætissima crescit
      Paucis ex granis glorificanda seges.
Mortuus ecce modo, valensque, solebat ut ante,
      Lucratur Christo agmina multivaga.
Signa movent populos, cernunt magnalia cæci,
      Surdorumque sonus auribus ipse tonat. [& illustris miraculis:]
Morborum fugiunt labes, furor impius atri
      Dæmonis absistit Martyris ex precibus.
Sicque suum famulum Christus ditavit honore,
      Ut regnet cælo, imperet atque solo.
Multorum æternas Dominus det crescere laudes,
      Quos fidei meritum fecerat esse sacros.
Sed merito Ecclesiæ laudantur in orbe Magistri,
      Quos opus & verbum præparat atque fides. [laudandus ob merita,]
Ergo vir Domini, spernens mundana, reliquit
      Pro Christo cuncta, qui meliora daret:
Centuplicemq; metens fructum hic accipit amplum,
      Insuper æternam possidet & requiem.

[21]

Dignus laude quidem est vitā sine crimine ducens [vitam feliciter peractam,]
      Qui ævi sic metas clauserat & numeros.
Accola jam Domini sævum jam vicerat hostem,
      Cum Christo regnat accola jam Domini.
Gaudia magna Dei jam intravit lætus, & illinc [& cælum martyrio adeptum,]
      Invitat nos ad gaudia magna Dei.
Sanguine nempe suo requiem sibi comparat almam,
      Impetrat hanc nobis sanguine nempe suo.
Martyrio decorat quidquid Germania nutrit,
      Et propriam sobolem martyrio decorat.
O patria! o populus! tanto ditata Patrono [atque ut Patronus nobis datus.]
      Per quem vita venit: o patria! o populus!
Dignaque quæ fueras, o terque quaterque beata!
      Præsule hocque regi dignaque quæ fueras.
Gloria digna Deo, talem qui illum dedit esse,
      Quique dedit nobis, gloria digna Deo.
Gloria magna Deo semper per secula cuncta,
      Dicamus omnes; Gloria magna Deo.

[22] Altera summi Dei gloria & honos posthumus S. Bonifacii eminet in pietate & beneficientia, [Altera gloria elucet in donationibus oblatis.] qua homines prosecuti sunt Fuldense monasterium, eo quod sacra ejus ossa in illo quiescerent. Hujus rei varia documenta exhibet Browerus lib. 3 cap. 11, quorum Primum elucet in quatuor Sedibus Episcopalibus, ab eo in Bavaria divisis & ordinatis; quarum singulæ illustria loca aut alia munera solitæ erant conferre. Secundum exhibetur in traditione S. Lulli Archiepiscopi, & quatuor nobilißimorum virorum; quos is, ut una conferrent partes suas, excitarat. Tertium consistit in liberali donatione S. Willibaldi Episcopi Eystadiensis. Accedunt illis quartum & quintum ex plurimis & illustribus oblationibus, tam populorum Christiana lege S. Bonifacii studio imbutorum, quam cunctorum promiscue Christi fidelium. Hæ donationes & traditiones bonorum ac mancipiorum, accurate ex ipsis Originalibus chartis exceptæ, extant libris tribus a Ioanne Pistorio, cum Magno Chronico Belgico & Vita Conradi Salici, Francofurti editæ anno MDCVII a pag. 445 ad pag. 588. Ex omnibus autem constat singularis omnium erga S. Bonifacium pietas ac devotio, cum paßim signentur singula loca & posseßiones tradi ad S. Bonifacium: sunt vero distinctæ donationes ut minimum quadringentæ sexaginta. Utinam tanta diligentia fuissent conscripta miracula, quæ Deus meritis & interceßione S. Bonifacii ibidem patravit! Non enim dubitamus quin illa numero & præstantia prædictas donationes superassent. Interim ex relatione B. Rabani novimus, cæcos illuminatos, surdis auditum datum, ægros quibuscumque morbis afflictos fuisse sanatos, & enurgemenos pulsis dæmonibus liberatos.

[23] Browerus lib. 1 cap. 8 agit de Sanctorum Reliquiis, quæ Fuldæ exhiberi solebant, ubi ista scribit: Extant & vetustis librorum monumentis inscriptæ Pontificum condonationes, [Concessæ indulgentiæ,] quibus ad Patronorum venerationem & frequentiorem cultum invitati majores. Hisce ex libris perspicere facile sit, quo ii olim in pretio & honore extiterint. S. Bonifacii imagini adstat Alexander IV Pontifex cum hac scriptura: Alexander omnibus vere pœnitentibus & confessis, ad monasterium S. Salvatoris in festo S. Bonifacii, Simplicii & Faustini, [Corpus adhuc anno 1259 Fuldæ adservatum,] quorum corpora hic venerabiliter requiescunt, ac in anniversaria dedicatione ecclesiæ venientibus, centum dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Anagniæ V Idus Decembris, Pontificatus anno V. Is est annus Christi MCCLIX. Sed pergit Browerus. Longa hinc sequitur Pontificum series, id genus expiationum de Ecclesiæ thesauro huc similiter expromentium. Sed repetitis ignium & bellorum damnis, quibus cum templi veteris moles, tum aliæ vicinæ ecclesiæ non semel ab ipsis prope fundamentis succussæ, dubium esse nequit, quin confuso ruderibus pavimento, & cryptarum intestinis ambustis, [per incendia & bella dissipatum.] varia hinc Reliquiarum & abolitio extiterit & detractio partium præcipuarum. Quare ubi minima omnia non possumus, hæc maxima consectari, quæ Deus nobis reliqua fecit, ut gratum Patronis Cælitibus, ita nec injucundum spero posteris fore. Anteit virtutum omnium & memoriæ principatu S. Bonifacius: cujus ossa, ut desiderii flagrantis impetu in alia quoque terrarum loca subinde dispersa sint, titulum tamen hæc ecclesia sibi retinet in indice Reliquiarum. Arca S. Bonifacii, in qua continentur Reliquiæ ejusdem S. Bonifacii Archiepiscopi & Martyris, qui corporaliter requiescit in hoc monasterio. [Cranium argenteæ statuæ inclusum, anno 1420] Porro caput, a cetero corpore demptum invenio, anno Domini MCCCCXX: cujus cranium argenteæ statuæ mitrati & infulati Præsidis pectore tenus impositum fuit; & ipso die S. Lucæ Euangelistæ ab Everardo Sebastensi Episcopo, Herbipolensis Ecclesiæ Suffraganeo, donarium illud consecratum.

[24] Hæc Browerus: qui iterum de iisdem agens, lib. 2 cap. 9, inter alia sancti Pontificis Lipsana, [& Reliquiæ aliæ,] primum reponit cultus Sacerdotalis ornamenta, Manipulum, Stolam, Annulum, Cingula: Pedum quoque, rudi opere expolitum, quod velut eburneum nitet, sed ex osse marini piscis fabrefactum potior opinio tenet. Caput autem istud Browero claudit Amictus excellens, in quo Martyris corpus involutum jacuit: qui cum hominum fugeret memoriam, accidit anno salutis MDCV, ipso die S. Luciæ, ut Reverendissimi Balthasaris nutu disquisitio Reliquiarum fieret, quo nobili Dynastæ Germano gratum faceret. Aderat ibi tum Reverendus & Nobilis Joannes Fridericus a Schwalbach, [cum Sudario quod an. 1605 inventum:] Fuldensis ecclesiæ Decanus, cujus voluntate & studio cum rimamur interiora (inquit Browerus, quasi & ipse præsens) forte in abditam arculam delatis, vestis hæc, subtilissimo bini byssive textu, sponte se in conspectum dedit, cum hac inscriptione; Svdarivm, S. Bonifacii Martyris. Religionem sindonis attestabatur partium exectio frequens, quas animæ piæ, ad instaurandum Martyris honorem & impetranda suffragia, hinc olim exportaverint. Addunt Patres Collegæ mei, sibi, anno MDCLXXXVIII, Fulda transeuntibus, XXIX Maji ostensum, præter omnia jam dicta, etiam pugionem, spithama una longum, quo occisus Sanctus fuisse putatur. Hujus quoque Brachium Moguntiæ adservari ex Serario notatur a Beierlinck, [brachium Moguntiæ,] in Theatro orbis sub titulo Reliquiarum pag. 283. Coloniæ in Sacello Collegii Hollandici SS. Willibrordi & Bonifacii, nunc Lovanium una cum Reliquiis translati, fuerunt, & adhuc Lovanii sunt, [Ossa Coloniæ] hujus costa & alia quædam; imo ibidem in custodia Reliquiarum dicitur servari pars cranii S. Bonifacii. Item Coloniæ in Ecclesiis Collegiatis SS. Gereonis, Severini, & Cuniberti, inter Reliquias reperiri aliquas ejusdem S. Bonifacii, testatur Gelenius in sua Colonia Agrippina. Mechliniæ sunt etiam aliquæ in Collegio Societatis Iesu; [Mechliniæ,] dono Dominæ Adrianæ de Ridder, quas ex Hollandia arbitramur advectas: & nos Antverpiæ in sacrario Domus Professæ Os magnum habemus, [Antverpiæ,] sub ejusdem Sancti nomine. Ecclesiæ quoque Pragensis Decanus, [Pragæ,] in Phosphoro, inter Metropolitanæ suæ Reliquias censet, S. Bonifacii Episc. & Mart. ac Sociorum Martyrum partes aliquot, quarum major una allata ex inferiori Germania per Carolum IV anno MCCCLXXII. Recte autem dicitur Bonifacii & Sociorum: existimo enim non posse prudenter definiri, horumne an ipsius sint, quæ paßim sub ejus nomine habentur.

[25] Quid autem Dockomii sive Dockingæ? Nec ipsa caret Reliquiis Sancti, pro se & apud se Martyris facti. Nostræ enim Societatis Sacerdos, [Dockomii pars Cranii Casula, Pluviale,] rem ibidem Catholicam curans, partem sacri Cranii asservat bene magnam; verticem scilicet, capiti argenteo inclusum, cum Casula & Pluviali veteris moris. Illa clausa undique & coloris albi, hoc coloris varii præsertim cærulei est, habetque acuminatum capucium superne adhærens, quæ omnia religiose venerantur fideles, imprimis festo Sancti annuo. Iuxta proximam autem oppido silvam, Moordwaude, a cæde istic patrata dictam, creditur habitasse pistor; qui a Sancto ejusve familia panem rogatus exhibere, [cum panibus in lapides versis.] pretium offerentibus; cum dejerasset, quod omnes, a se tunc recens coctos, mallet in lapides commutatos videre, quam patriorum deorum ac rituum hostibus vendere; factum viderit quod optaverat; ostenduntur que illi lapides, oblongorum panum formam habentes, in variis Catholicorum eos asservantium domibus.

[26] Serarius noster, Notatione 47 ad Vitam Sancti, hujus Reliquias enumerans, [Inter Sancti libros excellit grandior unus,] Fuldæ solitas exhiberi; addit etiam libros S. Bonifacii: de quibus, Magno post cædem dilapso temporis spatio inventis, & ad domum, in qua usque hodie animarum prosunt saluti, a singulis quibusque inventoribus remissis, ut dicitur num. 54 Vitæ primæ, cum hic agendum promiserim; accipe sequentia ex Browero. Primæ in his notæ est, qui breviore pergameno (sive folio fere justo, sed breviore, ut loquitur Serarius) martyrii cicatricibus lacer, Longobardicam scripturam refert… Etenim gemino textus hic liber operimento, pro subtegmine corium habet inauratum, quod per varias figuras tralucens venustam efficit speciem, sed ita mucrone deformatam, ut a summo ad dimidiati digiti latitudinem, [ferro diversimode sectus;] atque hinc rursum ad sinistram propria cicatrice gladii vestigia penetrent: denique hæc simul vulnera fere in scaleni figuram cuneatim descendunt. Ima quoque libri parte vibices inflictæ, punctim una, cæsim altera, penetrans latitudine pollicis; postremo ictu transverso corium & lignum operimenti dissectum. Argumenta tractatuum, qui huic libro inscripti, Moguntiacis nostri Serarii inserta sunt. Hoc ordine Epistola Leonis Papæ, ad Theodorum Episcopum Forojuliensem. Disputatio B. Cerealis, [qui continet SS. Patrum tractatus varios,] contra Maximinum Ariomanitem, de Trinitate & Unitate. Epistola Agnelli ad Arminium, de ratione fidei. Libellus S. Fausti Confessoris. Sermo S. Ambrosii Episcopi, de Spiritu Sancto. Testimonia de Patre, Filio, & Spiritu sancto. Regula Fidei Catholicæ. Libellus S. Ambrosii, de bono mortis. Notitia regionum & civitatum, in quibus sanctorum Apostolorum & Euangelistarum venerabilia corpora requiescunt. Synonymorum Isidori lib. 2. Ita Serarius, a quo mirum est prætermitti potuisse, quam primo ibi loco invenerunt ac notaverunt Collegæ mei, Epistolam Paulini, ad Flavianum Episcopum Constantinopolitanum.

[27] Vitæ 2 auctor num. 14 ex ore mulieris, tum cum ipse scribebat adhuc superstitis, relatum sibi fuisse ait, quod cum gladio feriendus esset Sanctus, sacrum Euangelii codicem capiti suo imposuerit, ut sub eo ictum ferientis exciperet. [non tamen is videtur esse quem capiti imposuit Sanctus, sub ictu positus,] Tale quid etiam intellexerat Othlonus, itaque addidit, hunc quoque Euangelii librum inter ceteros repertum; qui quamvis gladio acuto, ut adhuc ab inspicientibus probari valet, per medium incisus fuerit, nullius tamen litteræ integritatem eadem incisione perdidit. Hinc usus obtinuit, ut Bonifacium sculpturi vel picturi, dexteræ ejus imponant gladium, cui inhæret transfossus libellus. Est que omnino simile vero, quod ejusmodi librum, sicut Othlonus ait, beatus vir pro sanctitate sua secum jugiter ferre solebat, aliorum plurium Sanctorum exemplo; tum autem maxime cum procedebat ad mortem, ipsum penes se habuerit. Talis etiam Fuldæ servatur: uti tamen Browerus notat Sociique nostri observarunt, [sed hic fuerit ab eo circumgestari semper solitus Euangeliorum libellus,] mole exiguus, & circumgestari idoneus, sed nullius incussu plagæ violatus. Neque etiam hoc asserit Vita 2, sed ex traditione incerta id scripsit Othlonus, atque a grandiori illo nec ita facile circum gestabili libro, quem dissectum audierat, incisionem transtulit ad manualem Euangeliorum librum: eademque facilitate, grandiori imputavit miraculo, quam si impactum gladium illæsus liber excepisset, quod nulla incisi littera delebatur. Non enim deleri litteræ per incisionem, sed dividi solent, sic ut etiam post illam legibiles maneant, quales Collegæ nostri reperisse se meminerunt: miraculum autem grande fuisset, si nec incisa quidem litterarum ulla foret: quare nec Serarius, nec Browerus, magnam in ea re vim esse crediderunt ad sanctitatem Martyris comprobandam. Interim verosimile est grandiorem, qui dissectus invenitur, librum, ita male habitum post Sancti mortem a percussoribus, arcas scrutantibus, frendentibusque nihil in eis auri repertum, sed libros dumtaxat.

[28] Qui hunc majorem librum cum Euangelio prædicto contulerunt Collegæ prædicti studioseque considerarunt; [propria Sancti manu descriptus ut fertur,] asserere audent, ab eadem utrumque manu esse, adeoque ipsiusmet S. Bonifacii. Sic enim de posteriori Browerus: Alter Codex est Euangeliorum, in octava breviuscula, hoc sanctior, quod litterarum sulci manu S. Bonifacii impressi sint, litteris sic invicem implexis, ut laqueos mentiantur & plagas reticulorum. Ad calcem insignis attestatio, aureo charactere rotundæ manus… cujus tenor hic est. Hoc Euangelium S. Bonifacius, Martyr Domini gloriosus, ut nobis seniorum relatione compertum est, propriis conscripsit manibus. Quod etiam Venerabilis Abbas Huoggi (rexit hic ab anno DCCCLXXIV ad DCCCCXII) obnixis precibus a Rege piissimo Arnulfo impetravit, & sanctæ Ecclesiæ Fuldensi honorabiliter restituit: cui Salvator Christe, [& ut talis Fuldensibus redditus a Rudolfo Imp. circa an. 890:] præmia sempiterna pro devotione sua in cælestibus clementer redde, eumque nobis feliciter dominari tempora longa concede: dominatus est autem ab anno DCCCLXXXVIII ad DCCCXCIX; adeo ut appareat hæc scripta sic esse, & Abbate & Rege adhuc viventibus. Sed cum litteræ aureæ, licet perquam bene ac distinctim exaratæ, temporis tamen diuturnitate evanidæ, visum ferme fugerent; curatum est, ut in aversa pagellæ, facie eadem recentiori manu rescripta legi possent, quod prædicti Patres se vidisse testantur; nec non Icones, in fronte cujusque Euangelistæ coloribus expressas, addito cujusque nomine; quod sane oportuit, cum alioqui simillimo inter se omnes sint schemate. Singulis quoque adjecti sunt versus, quos forte idem composuit, qui librum scripsit aut imagines pinxit; Browerus autem, ut potuit eruere, ita reddidit:

Matthevs instituit virtutum tramite mores,
Et bene vivendi justo dedit ordine leges
Marcvs. Amat terras inter cælumque volantem
Joannes aquilam. Sancto regit omnia lapsu
Lvcas, & uberius describit prælia Christi.

[29] Tertius Codex, folio stricto palmi vix latitudinem exæquans, [sicut & notulæ ad Epistolam S. Jacobi.] harmoniam Euangelistarum & ejus canonem, per tabulas & numeros, in fronte monstrat; omnia majusculis & semiuncialibus ferme litteris; nisi quod ad Epistolam S. Jacobi, exiliore & mire catenata scriptura, annotationes & glossæ leguntur, ipsius Martyris chirographo, ut reor, inquit Browerus. Præ illis tamen, ut magis genuinum Bonifacianæ manus ac devotionis partum, æstimandam putarem Vitam S. Livini, [Eidem tribuitur Vita S. Livini,] Gandavensium apud Flandros Patroni; si ea, quod Aubertus Miræus credidit, Serarioque Moguntiaca sua paranti persuasit, vere esset Auctore Divo Bonifacio, Moguntiacensi Episcopo, scripta. Esse talem crediderunt Paßionarii Ultrajectini pro Ecclesia S. Salvatoris scriptores, quando hunc ei fecerunt titulum: Incipit Vita seu Passio beati Livini, Martyris eximii, quam scripsit B. Bonifacius Archiepiscopus Maguntinensis, ad instantiam, preces ac relationem discipulorum præfati Martyris, videlicet Foillani, Heliæ, & Kyliani. Ut autem illi aliique ita crederent, faciebat nomen Bonifacii præfixum Prologo, quem ex Mss. S. Bavonis Gandavi, S. Maximini prope Treviros, [discipulis hujus rogantibus scripta;] & Aquicinctino habemus, hoc initio: Bonifacius, homo peccator, servus servorum D. N. Jesu Christi, universis, sub auctoritate sanctæ & individuæ Trinitatis super firmam petram fundatis Ecclesiis, in summa felicitate gloriam felicitatis æternæ. Sed cum S. Bavo (ad cujus sepulcrum tertio post mortem ejus anno elapso venisse dicitur S. Livinus, unoque vel altero mense post occisus) obierit anno DCLVII, sicut ad Vitam S. Amandi 6 Febr. §. 13 ostendit Henschenius; Bonifacius autem Moguntinus solum natus sit circa annum DCLXXX, nec ante annum DCCXX cœperit Frisiis Germanisque prædicare; non apparet, qua ratione is potuerit a discipulis S. Livini ad ejus Vitam scribendam postulari.

[30] [sed hi prius obierant quam ex Anglia veniret Bonifacius,] Adde, quod ad hoc faciendum postulari debuisset, vel in Anglia vel Trajecti; apparet autem vel ex hoc principio, Beatissimi … Livini venerandus gloriosæ passionis triumphus, hodiernam solennitatem gaudii nostri, in magnæ venerationis honore, ceremonialiter nobis celebrandam sancivit … exhortante nos ad hujus devotionis gaudia ipso rorantis (forte novantis) anni solenni tempore, quo … idem Agonotheta victoriorissimus … lætus transmigravit … in confessione Martyrum inthronizandus. Apparet, inquam vel ex tali principio, ista composita fuisse pro iis, [& ipsa, licet testes illos habere se fingat,] quibus annua Paßionis festivitas recurrere solebat, id est Hauthemiensibus in agro Alostano, veteri Brabantiæ olim accensitis, apud quos sacrum corpus fuit usque ad annum MVII; vel post hunc annum Monachis S. Bavonis Gandavi, qui dicto anno ipsum corpus ad se receperunt. Quamquam autem Auctor Legendæ se Bonifacium nominet; seque scribere profiteatur rogatum a prædictis tribus S. Livini discipulis, qui etiam manus Auctoris osculando, [suis tamen anachronismis se probat,] provolutisque in terram genibus, per ægra lacrymarum suspiria, ea scribi, quæ de Sancto suo Magistro renuntiaverunt, & memoriæ in posteris conservandæ mandari; Quamquam, inquam, ista præfando asseveret Auctor, multo tamen recentiorem ipsius etiam Bonifacii sancti ætate, probat idem omnino tam Vitæ quam Translationis prædictæ stylus, isque minime similis ei quo S. Bonifacius longe cultiori utitur in epistolis; neque gravis satis, sed propendens in fabulas, nec loca vel tempora apte discernens. Nam præter usum octo primorum seculorum, [seculo 12 vel 13 scriptam,] Scotigenas ab Hibernensibus distinguit; & tamen Livinum Scotum, facit Oceanum trajicere, quasi in Hibernia natum, ut iret ad Augustinum Angliæ Apostolum, a quo baptizatus fuerat cum nasceretur; qui etiam annis quinque apud se retentum Presbyterum ordinarit, remiseritque in patriam, mox ibi ex voluntate Colomanni Regis, defuncto Menalchio Scotiæ Archipræsuli substituendum. Toti historiæ Scoticæ ignota Regis & Archiepiscopi nomina pro seculo VII, non audemus recipere ab Auctore, circa ipsum Augustinum adeo turpiter hallunicato, ut ausus sit fingere, ab eodem Augustino baptizatum infantem, & Presbyterum consecratum; ignarus illum anno DXCVII appulsum primo in Britanniam, nec ultra DCVIII vixisse. Absit igitur ut credamus S. Livini legendam a S. Bonifacio, nedum ab alio antiquiori scriptam: quin potius existimemus, figmentum ipsam esse seculi XII vel XIII: nam etiam meminit alterius Translationis, a Waltero Episcopo Tornacensi circa annum MCCL factæ.

CAPUT IV.
Reliquiæ aliorum, ac potißimum SS. Eobani & Adalarii, Erfurti adservatæ.

[31] Acta secunda S. Bonifacii, auctore Ultrajectino quodam jam edita, habent, [Corpora Trajectum translata aliorum Martyrum] quod corpora sanctorum Martyrum, qui cum B. Bonifacio passi sunt, fuerunt a fidelibus Christi collecta, & in navim cum Pontifice Bonifacio immissa, felici cursu Trajectum pervenerunt, & in ecclesia sanctæ Trinitatis cum timore & veneratione sunt sepulta. Verum tertia Acta dicunt, solum corpora undecim nominatorum Sanctorum, & aliorum tredecim Trajectum pervenisse, & in dicta Ecclesia sanctæ Trinitatis sepulta. Alia sanctorum corpora, [aut in loco martyrii deposita:] in eodem loco ubi palmam martyrii susceperunt, a fideli populo esse sepulta, in quo postea pro honore Sanctorum Martyrum constructa est ecclesia. Hæc ex antiquis Actis. Quid de præcipuis corporibus actum sit, ignoratur. Supralaudatus Gelenius asserit, [aliquæ Reliquiæ Coloniæ:] quod in dicto Sacello SS. Willibrordi & Bonifacii, Coloniæ ab Hollandis erecto, asservabantur tria parva ossa Martyrum ex Societate S. Bonifacii, & aliqua alia ibidem in custodia deposita: quæ omnia arbitramur pariter translata Lovanium esse. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad hunc V Iunii ecclesiam, supra sanctæ Trinitatis appellatam, ait, nunc vocari sancti Salvatoris, propter sacram Christi Domini Salvatoris imaginem miraculis claram; [Corpora SS. Eobani & Adalarii Ultrajecti,] ibidemque corpora SS. Eobani Coëpiscopi & Adalarii Presbyteri, & aliquot aliorum in feretris fuisse elevata: eorumque nomina in Litaniis Trajectensis Ecclesiæ exprimi, uti fit in Collecta sive Oratione ista: Deus qui multitudinem populorum, devota Sanctorum tuorum Bonifacii, Eobani atque Athalarii, & sociorum ejus instantia, ad agnitionem tui nominis vocare dignatus es; concede propitius, ut quorum solennia colimus, eorum apud te patrocinia sentiamus. Addit denique, Corpus S. Athalarii in tumba portatili quiescere Trajecti in ecclesia S. Salvatoris. Verum ibi olim quievisse quidem, [dein Fuldæ,] sed deinde cum corpore S. Eobani delatum fuisse Fuldam, & juxta corpus S. Bonifacii pulcherrime requievisse, constat ex Ms. Fuldensi Martyrologio supra relato.

[32] Huic traditioni congruit historia Translationis SS. Adalarii & Eobani Martyrum, [nunc Erfurti,] ex Ms. codice monasterii Bodecensis in Westphalia a Ioanne Gamansio descripta, ubi dicuntur corpora SS. Eobani & Adalarii Erfordiam transvecta, & in monasterio B. Mariæ condigno honore tumulata, Eobani ad Australem, Adalarii ad Septentrionalem plagam collocata. Annis autem multis evolutis B. Mariæ Virginis monasterium, quod S. Bonifacius construxerat, ex vetustate corruit contritum, nullum lædens. [translata anno 1154] Quod cum ædificari debuisset anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo [quarto] translata sunt duodecimo Kalendas Maji ossa B. Adalarii, ossa vero B. Eobani septimo Kalendas Augusti. In quorum translatione tantus odor exoritur, ut omnes qui aderant mirarentur. Nam omnium infirmitatum genera ibi remedium invenerunt: propter quod etiam multi de alienis partibus ad Suffragia Sanctorum defluxerunt. Unde Archiepiscopus Moguntinus Domnus * Christianus, cupiens Sanctorum merita venerari, præcepit ut Clerus & populus Erfordensis dies translationum eorum, infra muros civitatis, singulis annis celebriter agerent & devote. Hæc ibi. Serarius lib. 5 Rerum Moguntiacarum, in Arnoldo XXIX Archiepiscopo, allegat Breviarium Erphordiense, & ista describit: Anno Domini MCLIV ossa S. Adelarii XII Kalendas Maji, ossa vero B. Eobani VII Kalendas Augusti, translata sunt: in quorum translatione tanta suavitas fragantiæ miri odoris emicuit, ut omnes qui aderant mirarentur. [miraculis clarent.] Nam cæci, claudi, surdi, muti, leprosi, phrenetici, epileptici gratiam sospitatis ibidem consecuti sunt. Habemus Breviarium Erphordiense anno MDXIII excusum, in quo præscribitur sub ritu duplici cultus S. Adelarii Episcopi & Martyris XX Aprilis, & Eobani Episcopi & Martyris XXVI Julii. De ultima autem inspectione Reliquiarum hæc nobis Erfurto transmisit Petrus Richart Societatis Iesu.

[33] Cum anno MDCXXXIII prædictas Reliquias lustrantibus, [Inspectio ossium facta anno 1633] & extremam pedis unius partem ligneam esse advertentibus, ambigendi occasio data sit, integrane dictorum Sanctorum & incorrupta sint corpora, an ossium dumtaxat ibidem Reliquiæ; ad rem manifestandam, palamque faciendam, die XXVIII Octobris, circa horam primam pomeridianam, Collegiatæ Ecclesiæ Erffordensis Decanus, Scholasticus, Cantor, reliquique Capitulares, coram Notario, requisitis testibus, nec non diversorum ordinum Religiosis, in sacello sacri Sanguinis convenerunt; Corpora cum debita reverentia exposuerunt, lustrarunt, & invenerunt, quod in dicto eminentiori tumulo corporum compages lignea contineatur duplex, una cum ossibus S. Adelarii, cum Reliquiis S. Eobani altera: prior sita est ad plagam Septemtrionalem, posterior ad Australem. Hæc compages utraque ex ligno, ut dictum, ad formam humani corporis hoc modo constructa est; ut anterior pars tota humanam formam repræsentet, pars posterior in dorso excavata sit. In hac utraque lignea statua sunt cum ligno quædam ossa conjuncta; potissima vero ossium pars, ipsis corporibus ligneis a parte dorsi excavati est inclusa. Conjunctæ extrinsecus sunt, capitibus quidem partes cranii, in superiori utriusque capitis parte in modum circuli incisi: de quibus cum dubitaretur, quantæ illæ essent, chirurgi opera unius caput in antiqua fissura fuit opertum, in quo partes quædam cranii, occiput & sinciput pro veris (exceptis inferiori mandibula, auribus, naso, & oculis; quæ omnia, ad deformitatem & horridum aspectum vitandum, ex ligno fabricata, & corporeo colore perlita) habita sunt & judicata. Interius in dicto capite reclusa sunt omnis generis ossa, etiam principaliora; scilicet pars cranii, & quatuor partes (ex chirurgi arbitrio) e spina dorsi; sunt & aliæ inclusæ particulæ minores; de quibus judicium suspenditur, an sint de manibus vel pedibus, eo quod tractu temporis fuerint diminutæ. Hæc omnia postquam lustrata, reverenter, deinde sunt in ipso excavato capite recondita. In faciebus ac mandibulis ligneis utrobique inserti dentes aliquot veri, binorum insuper brachiorum ab humeris ad cubitum usque ossa vera sunt. De partibus a cubito usque ad manus ambiguum est. Costæ, superiorem partem hominis cingentes dubiæ, quarum ex iis nonnullæ, forsitan temporum vetustate, & alia ex causa, subnigræ, arenosæ, ac spongiosæ apparent, cum primis S. Adelarius. Ex iis etiam, tamquam aliis nonnihil eminentioribus, videre licet, quomodo reliqua ossa ipsi ligneæ statuæ agglutinata sint in utroque corpore. Ab utraque etiam utriusque corporis parte coxæ veræ, cum poplitibus & cruribus, a femore usque ad pedes exclusive tendentes, & in ipso excavato dorso multum eminentes. Reliqua vero ossa quam plurima, veluti dictum est, ipsi ligneæ compagi, ex parte excavati dorsi, sunt imposita, panno lineo desuper strato, & claviculis affixo: ita ut in utraque compage pleraque ex ossibus adesse existimemus, quæ ad compositionem totius humani corporis requiruntur.

[Annotatum]

* imo Arnoldus

CAPUT V.
Reliquiæ SS. Bonifacii, Hilarii & Cyrobaldi, Brugis asservatæ. Variæ illarum translationes.

[34] Pulcherrima amplißimaque est Flandrorum civitas Bruga, in qua eminet Collegiata Virginis Deiparæ Mariæ basilica, [Reliquiæ Brugas translatæ anno 1124] ab anno MXCI ædificari cœpta. Hæc primum Canonicorum Præpositum habuit Gummarum, secundum Reifridum, de quo in vetustißima Tabula, continente Electionem Præpositorum, habentur sequentia. Reifridus, secundus Præpositus, electus a Capitulo hujus Ecclesiæ anno Domini millesimo centesimo decimo quarto, supervixit annis circiter quadraginta: hujus temporibus, anno scilicet Domini millesimo centesimo decimo quinto, Domini Canonici hujus Ecclesiæ obtinuerunta Godebaldo, Episcopo Trajectensi, Reliquias sanctorum Bonifacii Sociorumque ejus in quodam scriniolo eburneo, quod ab eisdem huc delatum est cum magna reverentia & devotione. Eamdem Tabulam allegat Antonius Sanderus, Flandriæ illustratæ pag. 223; sed Hundebaldum appellat, qui, testibus Beda & Heda, Chronographis Ultrajectinis, ipsaque illa tabula, Godebaldus fuit, suæque Ecclesiæ præfuit ab anno circiter MCXXII; usque ad annum MCXXVIII, quo pridie Idus Novembris defunctus est. Annus MCXXIV, & dies XXII Augusti acceptarum Reliquiarum indicatur in vetustißimis tapetibus Ecclesiæ, quibus hoc distichon habetur intextum.

M semel & C, ter triplicatis octo, Maria
Corpus habet Bruga, Octavis Assumptio lucet.

[35] [in novo feretro depositæ an. 1471] Iacobus Meyerus lib. 17 Annalium Flandriæ ad annum MCCCCLXX ista scribit, ut sequenti anno peracta: Sexto Idus Martias, Brugis, ad Virginis Mariæ ædes, translatio Reliquiarum in novum feretrum Divi Bonifacii Episcopi, per Episcopum Sareptanum Suffraganeum Episcopi Tornacensis, præsentibus sex Abbatibus & multa nobilitate. Plura discere cupiens, quærenda quædam Brugas misi per P. Gislenum Perduyn, Societatis Iesu in dicta Ecclesia concionatorem: quæ cum is obtulisset adm. Rev. Domino Petro Balthasari van Cortbemde, Presbytero Iuris utriusque Licentiato, Canonico istius insignis Ecclesiæ, & RR. DD. Præposito & Canonicis a Secretis & Actis Capitularibus; facto diligenti examine, submissa mihi ab illis est, Copia instrumenti translationis sanctarum Reliquiarum, gloriosorum Sanctorum, Bonifacii Archiepiscopi, Hilarii & Cyrobaldi Martyrum, in parvo scrinio novi feretri, [10, non 13, Martii.] juxta dictas sanctas Reliquias reconditi. Ea annum notat MCCCCLXXI, Indictionem IV, diem vero X Martii, concurrentem cum Dominica Reminiscere, id est II Dominica Quadragesimæ, quando Pascha celebrandum erat XIV Aprilis. Qui characteres tam bene inter se conveniunt omnes, ut mirum sit cujus informatione adductus Saussayus in suo Martyrologio Gallicano, Translationem istam factam scripserit XIII Martii. Instrumenti autem prædicti hic est tenor.

[36] In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Notum sit universis, præsens publicum instrumentum visuris & audituris, quod anno, die & loco infrascriptis, reverendus in Christo Pater Dominus Wilhelmus Episcopus Sarreptanus, [ab Episcopo Sareptano. assistentibus 5. Abbatibus & aliis] reverendissimi in Christo Patris & Domini, Domini Guilielmi Tornacensis Episcopi in Pontificalibus Vicarius & Suffraganeus, deque ejusdem Domini Episcopi Tornacensis expresso consensu & mandato, assistentibus sibi Venerandis, Patribus Domnis, Raphaele S. Petri Oudenburgensis, Petro S. Andreæ juxta Brugas, S. Benedicti; Jacobo Capelle, B. Mariæ de Thosan Cistersiensis; Nicolao S. Bartholomei de Eechoutte, Brugensis & Adriano Dulcis-Vallis, S. Augustini Canonicorum Regularium Ordinum, Tornacensis Diœcesis monasteriorum, Abbatibus; Pluvialibus & aliis Ecclesiasticis ornamentis indutis, baculisque pastoralibus utentibus; nec non Venerabilibus & circumspectis viris Dominis Theodorico Lesdarve Decano Tullensi, Petro Vlenke Cantore B. Mariæ Cortacensis, Præfati Domini Episcopi Tornacensis Vicariis generalibus, Petro Bogaert Archidiacono Valencenensi Cameracensis, Carolo de Campis Præposito S. Petri Thoraltensi Tornacensis diœcesis Ecclesiarum, ad preces perhumiles Dominorum, Vicarii Venerabilis, & circumspecti nobilisque Domini Domini Arnoldi de la Laing Præpositi, absentis tunc & in remotis agentis, Canonicorum, Curatorum & Capellanorum, Magistrorum fabricæ, ac mense pauperum Provisorum Ecclesiæ Collegiatæ B. Mariæ Brugensis, in nostrorum Notariorum & maximæ plebis multitudinis ibidem adstantium ac testium infrascriptorum, ad hoc vocatorum specialiter & rogatorum, præsentia; Venerabiles & sanctas Reliquias gloriosorum Martyrum Bonifacii, Hilarii & Cyrobaldi, in dicta Ecclesia ab antiquo reverenter & decenter in quadam vetusta capsa reconditas, ab ipsa vetusta capsa solenniter & devote transtulit, & in capsa nova auro & argento ac lapidibus pretiosis valde ornata ad hoc fabricata, in qua præsens instrumentum includitur, posuit & collocavit; indulgentiasque quadraginta dierum, ex parte præfati Domini Tornacensis, & totidem ex parte sui, universis Christi fidelibus inibi interessentibus, & qui annue in festo hujusmodi Translationis Ecclesiam ipsam visitabunt, concessit & indulsit, abhibitis aliis solennitatibus in talibus adhiberi solitis & consuetis. De & super quibus omnibus & singulis præmissis præfati Domini Vicarius, Præpositi, ac Canonici, Curati, Capellani, Magistri fabricæ, & mensæ pauperum Provisores dictæ Ecclesiæ B. Mariæ Brugensis, petierunt a nobis subscriptis Notariis sibi fieri atque tradi unum vel plura publica instrumenta. Acta fuerunt hæc in Navi ejusdem Ecclesiæ B. Mariæ, anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo primo, Indictione quarta, die vero Dominica qua in Ecclesia Dei ad Introitum Missæ decantari solet Reminiscere, decima mensis Martii indilate ante summam Missam, [anno 1471, 10 Martii,] Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Pauli divina providentia Papæ secundi anno septimo, præsentibus ibidem Venerabilibus & magnæ circumspectionis Viris, Dominis & Magistris Jacobo Schellewaert, alterius portionis sancti Salvatoris Brugensis Portionario, Joanne Parmentier & Joanne de Pascuis religiosis præfatorum Monasterii & Ordinis de Thosan, sacræ Theologiæ Professoribus, Presbyteris; ac nobilibus Dominis Joanne Raenst Milite Burgi-magistro; Joanne de Nieuwenhove Sculteto; Magistro Paulo van Overtveldt, Illustrissimi Domini nostri, Domini Caroli, Burgundiæ, Lotaringiæ, Brabantiæ Limburgiæ, & Lucenburgiæ Ducis, Flandriæ &c. Comitis, Consiliariis, incolis dictæ Villæ Brugensis, & quam pluribus aliis Testibus ad præmissa vocatis pariter & rogatis. Signatum per venerabiles Viros Dominos & Magistros Joannem Flamingi S. Donatiani, Joannem Allarts B. Mariæ Brugensis Capellanorum scribas, Martinum le Bulleteur Presbyterum sacros & Apostolicæ venerabilisque Curiæ Episcopalis Tornacensis, & Adrianum Dullaert Clericum Tornacensis Diœcesis, Imperiali auctoritate publicos Notarios Juratos.

Ista autem sunt Metra in base feretri suprad. subarata.

[37]

Nobilis Anglorum puer, is Winfrid vocitatus, [cum Vitæ S. Bonifacii summa:]
Christo pergratus, cupiens documenta bonorum,
Hic Romam tendit linquens patriamq; parentem.
Navim consendit, Treth castrum fert venientem,
In Treth tunc Præses Willebrordus residebat.
Winfrid dando preces mitram gerat, hic renuebat.
Romam pervenit: Gregorius hunc perhonorat
Papa, Thuringis prædicet Hessis, præcipit, orat.
Factus perrexit Legatus, eos bene rexit.
Christi fando fidem, sectas destruxit ibidem.
Sectas dimisit, Francorum fama volavit,
Et Ducis hinc Caroli precibus Romam remeavit.
Gregorius bona facta videns, nomen variavit
Winfridi, Bonifacius, Archiepiscopus addens,
Hic Maguntinus fit Præsul, Pontificatus
Lul tenet officium: Trajectum suscipit ipsum:
Frisia post capit hunc: ibi predicat, idola quassat,
Confortat socios, hos turba ferox nece lassat:
Quinquaginta duo mortem secum subierunt,
Corpora per navim Trajecti fossa fuerunt.

[38] Qua porro occasione pretiosa istæc capsa distracta sit, non invenitur expressum: unum constat, suffectam ei aliquo post secuto tempore fuisse stanneam, de qua sic scriptum habetur. Temporibus Rev. adm. & Ampliss. D. Præpositi Gaspari de la Torre, anno Domini MDCXXIV die quarta mensis Junii, pridie festi S. Bonifacii Martyris, hujus Ecclesiæ Patroni, [& anno 1624 in capsa nova.] solenniter celebrata fuit nova Translatio Reliquiarum sanctorum Martyrum & Sociorum ejus, qua nimirum predictæ sacræ Reliquiæ ex capsa seu feretro stanneo, in argenteam venerabiliter collocatæ fuerunt, per Reverendissimum Dominum D. Dionysium Christophori, Brugensem Episcopum sextum magna multitudine Clericorum & popularium, ad hanc Ecclesiam confluente in hunc modum. Primo, in facie Ecclesiæ ante Doxale erectum fuit theatrum tapetibus ornatum: circiter horam secundam totus Chorus in sacristia (ubi Reliquiæ quiescebant) congregatus, more processionali ad illud theatrum: venit, Præcedebat Reverendissimus Dominus prædictus, ferens sacras Reliquias cum Reverendo Domino Nicolao van Troostenberghe Abbate de Eechout. Et quando eo omnis Chorus pervenisset, & in circuitu per ordinem sedisset, etiam tunc præsente Reverendo Domino Præposito, Reverendissimus præfatus, stans in medio omnium, aperuit feretrum antiquum (prius tamen habita concione ad populum confluentem) sanctasque Reliquias articulatim omnibus ostendens, in novo feretro argenteo imposuit. Interea vero temporis continuus pulsus omnium campanarum auditus fuit per tres horas. Facta autem hac impositione Reliquiarum, solenniter per Ecclesiam more processionali translatæ fuerunt usque ad medium Chori, illicque collocatæ per octiduum: quo tempore magnus concursus populi ad hunc locum factus est, partim ad sacras Reliquias venerandum, partim ad hoc magnificum feretrum conspiciendum.

[39] [Solennitas in festo observata:] Adscripsit hisce prædictus Dominus Cortbemde Secretarius, Festum S. Bonifacii die quinta Junii solere olim per totam parochiam Deiparæ Virginis celebrari a populo, ab omni opere servili vacante, quod ab aliquo tempore est mutatum. Verum jam adhuc ipso quinto Junii mane solennem per aliquam parochiæ partem institui processionem, in qua sacræ Reliquiæ in feretro argenteo, pretiosis laminis adornato, a Clericis ibi omnibus præsentibus, cum magna populi frequentia circumferuntur. Subsequitur concio de sanctis hisce Reliquiis, & dein solenne Missæ Sacrificium, dictis Reliquiis in Choro expositis: ad quam Missam adhibentur pretiosissima illa, qualia nescio an toto orbe inveniantur, ex gemmis & auro paramenta, hac solum vice proferri solita: quæ dono Maximiliani Cæsaris uxorisque Mariæ, Burgundiæ Ducum ac Flandriæ Comitum heredis ultimæ, Ecclesia habet & spectantibus pro miraculo sunt. Si autem hoc festum incidat intra Octavam Corporis Christi, dictæ Reliquiæ exponuntur in Choro, & post Laudes Vespertinas cum processione deferuntur ad Sacristiam. Habemus Breviarium ad usum Ecclesiæ S. Donatiani anno MDXX excusum, in quo præscribitur Officium de S. Bonifacio & Sociis; & Lectiones desumuntur ex eorum Actis. Ex quibus cum haberi non potuerint nomina Hilarii & Cyrobaldi, præsumere licet, accepta esse ex traditione Ultrajectinorum, ad quos præter nominatorum sociorum duodecim, etiam alia tredecim corpora perlata scribit Auctor Vitæ tertiæ num. 8, quorum nomina ipsi novisse potuerunt.

[40] Denique P. Henricus Labus, nostræ quoque Societatis ibidem Brugis Concionator, quid actum denuo circa prædictas sacras Reliquias sit anno MDCLXXIX transcripsit nobis, [iterata Reliquiarum ostensio an. 1679,] per Epistolam XVII Aprilis sic datam. Heri post meridiem in templo D. Virginis hora IV summa cum solennitate, ad instantiam Ducis Nortfolciæ hactenus hic commorantis, resignatæ fuerunt Reliquiæ D. Bonifacii, dictæ Ecclesiæ Patroni, ab Illustrissimo nostro, quæ dein exosculandæ fuerunt oblatæ. Ea resignatio ab annis LXXIV facta non fuerat: quis igitur concursus ad dictum templum fuerit, postquam a ceteris concionatoribus eo fuissent invitati omnes, facile conjeceris. Turbæ pars aliqua fui. Elatæ prius e sacello in quo quiverant Reliquie in theca argentea majori, vulgo Rive, succollantibus Reverendiss. D. Abbate Quercetano mitrato, & Ampl. D. Præposito D. Virg. sequebatur immediate ipse Illustrissimus, in habitu suo Pontificio mitratus, dein Dux cum Nobilibus, Ducissa cum Gynæceo, ac tandem promiscua turba. Erectum in templi medio erat pegma, in quo mensa & sedes aliquote palatio Episcopali eo allatæ. In mensa reposita primum est theca, dein pegma cum suis Assistentibus conscendit Episcopus, ubi sigilla diffregit, exemitque Reliquias; quas singulas manu ostentans, seseque in orbem cum iis vertens, populo exhibebat, prælegente interea Secretario ejus ingentem Bullam, quæ in eadem capsula fuerat reposita. Quid ea contineretur audire non potui. Dux aliique Rosaria sua offerebant, quæ dein ab Episcopo & Abbate in urnam immittebantur. Postea Laudes solennes decantavit ipse Illustrissimus.

[41] Rem totam, postulantibus nobis, & curante P. Philippo Taisne p. m. Secretarius Episcopalis D. Broukman fecit anno MDCLXXXIX transcribi, ex Registro Actorum Episcopatus Brugensis, in quo sub data XVI Aprilis MDCLXXIX inter alia habentur sequentia: Hodie, Dominica videlicet II post Pascha, [transcripta ex Registro Episcopali,] Illustriss. ac Reverendiss. Dominus Franciscus de Baillencourt, Episcopus Brugensis, satisfacturus pio desiderio & magnæ devotioni Excellentissimi D. Ducis de Nortfolck, ex Anglia, ob immaniter sævientem isthic adversus Catholicos persecutionem, in hac civitate refugi, instanter supplicantis, suis, familiæ suæ, & populi oculis ac venerationi exponi Reliquias S. Martyris Bonifacii, Angliæ Patroni, in insigni Ecclesia Collegiata B. Mariæ hujus urbis asservatas; ad eamdem Ecclesiam circiter horam quartam pomeridianam se transtulit: ubi, absoluta exhortatione brevi ad populum de veneratione piarum Reliquiarum habita, pontificaliter indutus & ei assistentibus RR. adm. ac VV. DD. Josepho Beerblock, Monasterii S. Bartholomei in Querceto Brugensi Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini Abbate; Hieronymo Alberto Megrode de Liedermans, dictæ Ecclesiæ Collegiatæ Præposito; & Joanne Pynckel, Archidiacono Brugensi; processionaliter ex Choro dictas Reliquias, thecæ argenteæ pereleganter elaboratæ inclusas, concomitans; theatrum, in navi Ecclesiæ de industria erectum, conscendit; ibidemque thecam præmemoratam, cum ceremoniis in talibus adhiberi consuetis, palam aperiri jussit: in qua, conformiter ad litteras patentes Illustriss. & Reverendiss. Dominorum, [sicut illæ antea ostensæ erant annis 1585 & 1624:] Remigii Driutii & Dionysii Christophori, Episcoporum Brugensium respective, de data IV Junii MDLXXXV & MDCXXIV eidem inclusas, integras & sanas, ac debite signatas & sigillatas, invenit duos fasciculos, serico rubro & filis aureis obductos, cum Reliquiis respective sanctorum Martyrum Bonifacii Episcopi & Illarii, una cum cistula quadam, defectu clavis non quidem aperta, sed tamen (juxta præfatas Episcoporum præfatorum litteras) S. Cyrobaldi Reliquias continere existimata.

[42] Quibus ita clausis remanentibus, solas SS. Bonifacii & Illarii Reliquias, [atque post earum adorationem,] Illustriss. ac Reverendiss. D. Episcopus præfatus, supradicto Excellentiss. Domino Duci, ejus familiæ, ac toti populo adstanti, qui ad eam solennitatem numerose confluxerat, cum reverentia conspiciendas ostendit, & venerandas exhibuit. Quibus ita peractis, interea dum decantarentur varii Hymni, Responsoria & Collectæ, præmemoratas Reliquias, in dictis binis fasciculis sigillo suo debite munitis, una cum scripto solennitatem hanc commemorante, rursum collocatas, reposuit ligneæ cistulæ: quam deinde clausam, & in variis illius partibus sigillo suo consueto munitam, præfatæ thecæ argenteæ inclusit, utrobique assistentibus supra commemoratis RR. adm. ac VV. Dominis, nec non præsentibus RR. adm. Dominis, Paulo Baudens, Curato primæ portionis, Judoco Frans, Joanne Mol, Vincentio Ignatio Letins, Jacobo Coddesmit, Francisco de Gooris, Joanne du Wault, Petro Balthazare van Cortbemde, Joanne d'Egels, & Roberto van de Goesteene, [iterum rite occlusæ sunt.] Presbyteris dictæ Ecclesiæ Collegiatæ Canonicis, ac diversis Presbyteris & ejusdem Ecclesiæ Capellanis, permultisque aliis tam Ecclesiasticis quam Secularibus personis, signanter nobilibus, honestis ac discretis viris, Cornelio van Hegelson, Petro Nieulant Toparcha de Bruaene, Joanne Wouters, Antonio de Meulenaere, Francisco Crits, & Alexandro van Bisthoven, præfatæ Ecclesiæ ædituis: quibus omnibus eo, ut præfertur, modo peractis, Illustriss. Dominus præfatus thecam argenteam ad Chorum processionaliter, ut ante retulit; & in Pontificalibus Laudes solemnes celebravit. Quod testor, Brugis, hac XVI Aprilis MDCLXXIX: & erat signatum L. Collart Secretarius.

CAPUT VI.
De cultu & Reliquiis S. Bonifacii in Eichsfeldia.

[43] Est inter Hassiam & Turingiam ditio Archiepiscopo Moguntino subjecta, inquit Serarius Notatione XX ad Vitam Othlonianam S. Bonifacii pag. 472, quæ vel a veteribus quercetis Eichsfeldia, vel a gelu ac frigore Eisfeldia dicitur. In hanc ex Hassia, [In monte Stuffonis, idolo destructo;] Warram fluvium transgressus, venit S. Bonifacius. In præcelso autem regionis illius monte idolum, cui divinos cæca & miseranda gens honores tribueret, Stuffo vocabatur; indeque mons ipse Stuffenberg seu Stuffonius. Cum igitur e cæcitate miseriaque illa, populum illum extrahere ac liberare serio adlaboraret Sanctus, montem istum ascendit; cassumque hoc montanum numen execratus, dæmonem, qui ex eo responsa dabat hominesque dementabat, in Christi Jesu nomine illico excedere, imperavit, & simulacrum ipsum dejecit penitusque confregit. Fama porro ad hodiernam usque posteritatem tulit, tanto imperio tantaque vi nominis pressum nequam illum genium excessisse statim, seque in montis cavernas, nescio quas, proripuisse & condidisse, unde supersit hodie nomen Stuffensloch & Stuffenshole.

[44] Similia prosequitur idem Serarius Notat. 21, atque ex quodam Prædicante Vitam Caroli Magni scribente, Lutherano quidem, sed codicibus tam manu quam prælo scriptis eatenusque invisis uso, [& alibi dejecto Fortunæ simulacro,] & de S. Bonifacio quædam delibante cap. 11; transcribit sequentia eodem spectantia. S. Bonifacium e Stuffonio monte Aquilonem versus in Goetingense territorium progressum. Illic, in monte, ubi hodie Hardesianum oppidum, Fortunæ numen stetisse: quod cum disjicere vellet Sanctus, a furente Gentilium multitudine impeditum tunc quidem fuisse, atque Goetingam versus in solitudinem, ubi nunc Wenda pagus est, venisse, ibidemque pernoctasse; atque in S. Petri honorem erigi sacellum, prout postea factum est, voluisse; postridie vero in Eichsfeldiam revertisse. [item Rettonis & Bielis,] Hinc ait idem ille cap. 12 Moguntiam venit Sanctus, & pro summa, quam a Pontifice adeptus erat potestate, monasteria & ecclesias visitavit; & in Frisiam per Hildesheimensem ditionem, Bremensi via, excurrit: tumque inter Brunsteinium & Wilbrechthusium monasterium, inclitæ famæ sumptuosarumque victimarum idolum, cui Retto nomen, deturbavit, a quo nunc etiam Rettonis-mons, der Rettersberg. Hinc in Turingiam sese contulit Sanctus: & in itinere in Bielis montanis, Rhumam flumen versus, ubi hodie Katelnburgum est, deastrum alium Biëlem dejecit: eoque loco, [aliorumque deastrorum,] ubi nunc Osteroda monasterium, olim Brunonisroda, rursum alium, qui Astarod vocatus. Suum tamen illum Biëlem cura magna requisierunt idololatrarum Saxonum aliqui; & juxta locum, in quo Hefeldense modo cœnobium, illum rursus erexerunt & adorarunt, unde adhuc hodie appellatur locus Bielstein. Verum ista cum accepisset S. Bonifacius, hostem insecutus est, & pristinas idololatriæ copias renovantem rursus prostravit, prostratumque penitus comminuit. Eodem fere tempore alia confregit idola Sanctus, Lahram & Jecham, a quibus hodie arx Lahra in Hagnensibus montanis, & Jecheburgum.

[45] Atque hæc per transennam dicta sint, tum quia in Bonifacianis Actis hic editis, non leguntur; tum ad commonstrandum morem illum perpetuum Sancti, [oratorium extruit Sanctus,] quem Stuffone everso tenuisse illum diximus, cum in illius montis vertice sacram ædiculam extruxit, ubi, inquit Serarius, e suis unum Sacerdotem reliquit, a quo uberiorem posthac in sacrosancta Christi fide institutionem & Sacramenta circumsiti perciperent populi. Sed ex illa ædem postea fieri curavit Carolus Magnus; in eaque Crucem, quam per insignem quemdam virum Heizonem nomine copiis præferre solitus erat, collocavit, cum illustrem de Saxonibus victoriam post transita tria Vertæ vada, quæ hodiernæ urbi Treifurt nomen dedere, Dei auxilium consecutus esset. Tunc enim Deo gratias acturus, [quod in ecclesiam convertit Carolus M.] ad S. Bonifacii sacellum ascendit, & propalam clareque dixit, Hic nos adjuvit Deus; atque hinc mons ille Auxiliaris, aut vero Adjutorii mons, der Hulffersberg, dictus est: eamque appellationem corroboravit crebra postmodum & mirifica opitulationum variarum, in morbis, vulneribus, claudicationibus, aliisque id genus difficultatibus, divinitus concessa operatio: cujus testes tot illic anathemata, sigilla, grallæ, oblationes, ut ex harum parte Carthusiam Erfurtensem pius erexerit Sacerdos, reditibusque constabilierit.

[46] Nicolaus Schaten, item noster, in postumis suis Paderbornensium Annalibus, [Montis adjutorii dictam, a victoria ibi parta,] postquam ad annum DCCLXXXIII narrasset victoriam, ab eodem Carolo Magno relatā ad Dethmoldiam, eadem in planitie ubi Arminius Varum assecutus prælioque acerrimo congressus prope ad internecionem delevit, cum ingenti Cæsaris Augusti damno ac luctu; sicut tunc Widikindum totumque Saxonum robur prostravit Carolus; his, inquam, narratis addit, quod ea tam illustris victoria, primos eorum temporum Christianos impulit, ut haud procul a loco prælii, grata in Deum memoria, ædem sacram in monte construxerint, quæ Capella divini auxilii appellata est, vulgus Montem sancti Adjutorii dixit, [sicut & alia apud Dechmoldiam.] ob cæleste beneficium ut Crantzius memorat, quo Deus pugnanti Carolo, in ancipiti prælio, adstitit. Monumentum sane omni trophæo illustrius, quod ad Crantzii ætatem, cultu religionis, & vicinorum populorum accessu, multisque cælestibus beneficiis ac miraculis conspicuum perstitit: & quo, ut Fasti perhibent, ex urbe Tremoriensi frequens quotannis populi supplicatio ducta, atque ab omni retro memoria, ad annum Christi MDXLVIII continuata est. Post quæ deinde tempora, quia hæresis ea Comitatus Lippiensis loca majorumque religionem corrupit, peregre eo venientes ludibriis divexavit, intermissa pietas. Ipsa deinde ædes sacra, quæ in monte S. Antonii inter Dethmoldiam & Osterhollium monstratur, collapsa, nil nisi rudera exhibet.

[47] [Prioris historia an. 1671 Germanice edita;] Non definiverim per conjecturam, utra victoria prior tempore fuerit; quamquam præsumptio pro Eichsfeldia stet, & nota jam ibi appellatio montis, ex simili causa traduci facile alio potuerit. Solum noto, feliciorem illam fuisse, quod modico dumtaxat tempore intermissa apud eam religio, cito & uberius repullulaverit. Constat hoc mihi ex libello Germanico, auctore P. Ioanne Mullero Societatis nostræ Dudenstadii imprimi curato, sub nota anni 1671, quem Latini tituli litteræ numerales sic proponunt; Mons adIVtorII seV saLVatorIs ChrIstI. Is postquam ex Serario narrasset, quomodo ibi pars tertia oblationum aßignata fuerit Presbytero, [ubi collapsam per hæreses religio, instauratur,] sacra curanti; qui iis indies auctioribus sic ditatus fuerit, ut unus illorum anno MCCCLXXII tantum testamento reliquerit, quantum ejus executor sufficere crediderit fundandæ Carthusiæ Erfurtensi. Hæc, inquam, cum narrasset, Quemadmodum inquit, ex dictis constat, locum istum a Caroli Magni tempore, usque ad exortam ab inferis Lutheranam hæresim, constanti floruisse religione; sic fieri no potuit quin illa paulatim prævalente, hæc quoq; per annos quadraginta, plurimū obsolesceret ac pene extingueretur apud populum ex novi Euangelii decretis persuasum, orationes, jejunia, afflictationes corporis, peregrinationes oblationes, aliaque ejusmodi pia ac pœnalia opera, nihil homini conferre ad salutem.

[48] [adducta Heligenstadium Societate Jesu,] Duravit autem ea calamitas, quousque Daniel, Moguntinus Archiepiscopus anno MDLV electus, regionem, frustra frumenti feracissimam, ad vitam corporalem sustentandam, cum vix quisquam animis spirituali pabulo reficiendis attenderet, perseipsum visitandam suscepit, ductis secum illuc aliquot e Societate nostra Sacerdotibus quibus Heligenstadii (quo de loco pluribus agendum nobis erit XVI Iunii ad Acta S. Aurei) Collegium fundavit, ut concionibus & catechesibus rudem populum vel ab hæresibus revocarent, vel in avita fide confirmarent. Quod illi cum annis aliquot strenue facerent, mota est Anrodensium Virginum Ordinis Cisterciensis pietas, ad quarum jus Mons-adjutorii spectat, ut ipsos invitarent illuc, ad eadem ibi præstanda per temporarias excursiones, quæ tam utiliter videbant Heiligenstadii continuari. Datum rei isti initium anno MDLXVII, ad quem in Ms. Historia Collegii sic legitur: Instituta ad XIV kal. Julii felici auspicio prima a nostris profectio ad montem Adjutorii; habitaque concio, quæ mirifice placuit; ut etiam ea audita, Concionatorem Lutheranus Prædicans salutari curarit. Hic Mons a temporibus Caroli Magni, ob divini Numinis auxilium, quod ibi manifeste senserat, adversus Infideles acie pugnans: quodque non pauci sequentibus seculis experti fuerant, qui pietatis ergo, & divinæ opis gratie locum inviserant, per Saxoniam ceterasque circumjacentes regiones nominatissimus; quæ anno 1567 illuc cœpit excurrere, desierat ob Hæreses, illa frequentia ac religione, qua olim celebrari; ut licet non rari forent, qui orandi causa venirent, votaque solvendi; insolens tamen esset, quemquam peregrinorum sacra se Confessione expiare, & Eucharistiam sumere. At postquam nostri concionari cœperunt, sedere etiam ad audiendas Confessiones, auctus est vehementer advenientium numerus, & usus Sacramentorum increbuit.

[49] Ex eo tempore, inquit Serarius pag. 473 tanta illuc peregrinantium, e locis etiam interdum hæreticis, hominum multitudo est, ut aliquot subinde millia in processione numerentur: ejusque rei auditione & fama excitatus hodiernus Pontifex Clemens VIII, pœnarum quæ peccatis debentur Indulgentiam iis concesserit, qui, vera cum pœnitentia & peccatorum remissione, [magno cum fructu peregrinantium] sacrosanctam ibi Eucharistiam, certis quibusdam anni temporibus accipiunt, prout hujus diploma Romæ anno MDXCVIII die XX Januarii datum, totamque hanc historiam copiose refert prædictus Lutheranus Prædicans in suo Carolo Magno cap. 19. Ad quem annum Historia Collegii idem sic confirmat. In Montem Adjutorii ingens vis hominum convenit, hæreticorum juxta ac Catholicorum: quia enim adjuvari divinitus isthic homines vident, licet animis & religione a nobis dissentiant, subinde huc, tum missis legationibus, tum illi ipsi ventitant, & opem sibi a Deo præstari postulant. Ex hoc genere duos viros nobiles Brunswigie Dux graviter afflixerat, ut etiam possessionibus exuere & sedibus pellere conaretur; primum a nobis Heiligenstadii preces pro se fieri submisse petiverunt, [etiam hæreticorum:] deinde in montem hunc profecti, adjuti sunt. Catholici a tertia matutina ad horam nonam, Sacerdotem nostrum in faciendis confessionibus detinuerunt. E turpi vita, ex adulterio, ex gravibus peccatis emerserunt multi. Unus post decem annorum intermissam confessionem, tanto sensu Sacramentum illud obivit, ut templi pavimentum copiose humectaret, lacrymæque in sinum Sacerdotis confertim defluerent; qui eodem tempore, voto ibidem facto & S. Eucharistia refectus, magno animi gaudio domum discessit. Adfuerunt Eichsfeldii omnes Catholici Proceres, nobiles item Virgines ac Matronæ, & nobiles Adolescentes, qui accensis cereis supplicationem mirifice ornarunt.

[50] Obscurare hanc lætitiam voluit unus de grege Prædicantium: ausus enim fuit, cum populus fere dilapsus esset, in suggestum se inferre; & ad pauculos, qui reliqui erant, [non impune serentibus ejus contemptum adversariit] magis stulte ac petulanter quam vere, concionem habere; sed mox ab excubiis insigni fustuario acceptus fuit, & e templo atque monte pene elumbis exturbatus. Non multo ante, ad radicem montis, homo insigniter Lutheranus nuptias celebraverat. Ex Nuptialibus duo in templum irruperunt, ut concivibus suis spectaculum inde aliquod adferrent. Suffurati sunt duo fulcra seu grallas, ex illis quæ vel restituendæ salutis spe, vel in acceptæ salutis testimonium, ex voto dependere istic miseri solent. Illis utroque brachio nixi, claudicantibus similes in symposium repserunt; quærentes magnum in se divinitus esse editum miraculum, quod sani montem ascendissent, nunc claudi redirent. Non pauco stetisse illis hæc irrisio dicitur: nam paulo post Tribochorum tumultu excitati, qui primas partes in scena egerat, in prima statim velitatione concidit.

[51] [& propositis indulgentiis pro festo SS. Bonifacii & Michaelis:] Diem, a Clemente VIII Indulgentiis lucrandis designatum & peregrinis confluentibus frequentiorem, Mullerus indicat festum S. Bonifacii; aitque eamdem gratiam renovatam fuisse anno MDCLXIX, ab ejusdem nominis Clemente Papa IX, Prius autem Alexander Papa VII anno MDCLXV, similem Indulgentiam concesserat pro festo S. Michaelis Archangeli, XXIX Septembris, ibidem quoque solito solennius coli, ut initium finisque æstivi temporis pari devotione agatur. Quoniam autem horis dumtaxat quatuor aut quinque locus Heligenstadio distat; eodem, inquit in sua ad me Epistola Ioannes Knachrich, frequenter per annum, præsertim in æstate, certisque festis eo excurrimus ad minimum quater, rheda monasterii Virginum Anrodensium vecti, non sine spirituali animi nostri solatio, ob insignem fructum animarum, quem ex sacramenti Pœnitentiæ administratione & concione ad quatuor aut quandoque sex mille homines, [illius etiam Reliquiis eo allatis;] pietatis causa illuc confluentes, reportamus. Adeo sane ardens est populi ibi concurrentis devotio, ut anno MDCLXVII commorantem in Eichsfeldia Archiepiscopum Moguntinum, Joannem Philippum a Schonborn, eodem pertraxerit: qui celebrato ibibem pontificaliter Sacro, aliquot mille personis sacram Eucharistiam manu sua impertiit. Auxit quoque non parum eam devotionē Reverend. & Celsiss. Princeps Joachimus, Abbas Fuldensis, qui anno MDCLXX ecclesiæ illi donavit notabilem particulam brachii S. Bonifacii, quam pectorali statuæ brachiisque deauratis inclusam, cum solennitate eodem deferri jussit, quæ festis consuetis populi venerationi exponitur. Popularem denique devotionem multum accendunt decem patientis Christi stationes, opera duorum nostrorum illic dispositæ ante hos sex vel septem annos, cum pulcherrimis picturis mysteria singula repræsentantibus. Hactenus ille nostrorum ibi aliquando Rector, [erectisque Stationibus.] qui me primus admonuit Bonifaciani istic cultus inter Analecta commemorandi. Nunc porro miracula quædam accipe ex Ms. Historia Collegii ejusdemque Annuis litteris (utræque enim apud nos distinguuntur & ex his sæpe suppletur illa) ab eodem nobis descripta accipe, quæ etiam in libello Mulleri Germanice referuntur, ex potiori parte, velut inde accepta.

CAPUT VII.
Miraculosæ gratiæ, cultui S. Bonifacii in Monte Adjutorii adscriptæ.

[52] Anno Christi MDLXXXVIII erat Heiligenstadii puella, [Effrænis lingua puella, post sacrilegam communionem] Catholica quidem, sed, propria ac patris confessione, depravata jurandi consuetudine æquales facile omnes antecellens. Ea ad impium morem etiam hoc adjecerat, ut cum sacram Synaxin in Paschate vellet adire, contra Ecclesiasticas sanctiones adierit non jejuna. Vix dies intercessit, cum utriusque temeritatis suæ graves pœnas dedit. Postridie enim quam sanctissimum Sacramentum accepisset, in potestatem sagarum tradita, mensibus aliquot miserrime fuit & carminibus delusa, & acerbissimis corporis doloribus afflicta. Jacebat domi lecto affixa, omnium membrorum sensu ac usu destituta, trunco magis quam homini similis: non auribus vocem haurire, non oculis quemquam aspicere, non movere pedem poterat. Spumabat sæpe ore, [a furioso dæmone invasa,] fremebat dentibus, in epilepsiæ morburn una hora octies deciesve abalienata mente incidebat; &, quasi ad cumulum malorum tam multa satis non fuissent, asportabatur subinde in abditissimos domus angulos; nunc in imam, nunc in summam partem; nunc extra parietes in pomarium: ibique diu quæsita, tandem inveniebatur, aut interclusa voce pendere ex arbore, vel obtorto collo pene strangulata jacere in tignis, vel ingenti saxo in pectus imposito, & ore atque naribus obstructis, esse morti proxima. Parens, inusitato spectaculo obstupefactus, consilium capturus ad nos advolat: rogat supplex, ut se adire, & filiam e tantis malis eripere vellemus.

[53] Paruimus roganti: tentavimus omnia, quæ tentari ea in re & ad depellendas præstigias quoquo modo facere putabamus. [post exorcismos frustra adhibitos,] Primum & maximum præsidium in precibus fuit, quæ civium concursu factæ sunt plurimæ; privatim, publice; in templis, in scholis, in ædibus. Lustrata domus solenni ceremonia; appensæ in cubiculo Christi crucifixi imagines, ad collum ejus sacræ Reliquiæ & Agnus-Dei; indictum familiæ trium dierum jejunium, ceteraque omnia quæ ad placandum Numen divinum pertinere videbantur. Verum nihil tantis impensis est effectum: omnem operam & studium nostrum tantum non elusit versipellis hostis. Abdebat se aliquando, quasi perterrefactus, in latebras; paulo tamen post, iterum erepebat e dumetis, multoque quam ante agebat immanius; effundebat lustralem aquam, discerpebat sacras imagines, sanctasque Reliquias strepitu quodam & fremitu avellebat a pectore; earum hierothecas cum diebus aliquot asservasset, [ad Montem ducta liberatur:] per ludibrium reddebat aut vacuas aut fimo repletas, ad extremum & ipsas Reliquias: itaque ludificabat nos miseris modis, ut nihil esse videretur vel ad videndum horribilius, vel ad ferendum difficilius. Unum restabat Montis-Adjutorii asylum. Huc eam sumptu publico Senatus devehit, ea spe, ut ibi remedium inveniret. Neque vane augurati sunt: cum enim domi voto nuncupato, in locum secundo esset devecta, omnis illa carminum vis fracta atque debilitata est, sanitate huic uni reservata, ut antiquam peregrinandi pietatem in Catholicorum animis recenti miraculo Deus confirmaret.

[54] Anno MDXCIII, mulier quædam quatuordecim annos, ex initis nuptiis, loco hæretico vixerat, & de prophana illa cœna participarat aliquoties. [item mulier 14 annis hæretica,] Sed cum naufragium suum tandem recognosceret, cœpit gravissime conscientiæ agitari fluctibus, & horribilibus spectris vexari. Consilium capit de portu, unde exierat, repetendo. Intentantur idcirco extrema a tentatore hominum; aquis nimirum perituram (ut sibi per vocem audire videbatur) ni a cœpto desisteret. Sed cœpta illa prosequitur, & Montem Adjutorii petit: detestatur coram nostro Sacerdote præteritam vitam, portum tenet Ecclesie, & serenitatem mentis consequitur.

[55] Anno MDXCV erat Halberstadii vir Catholicus & jurisperitus, [& pius Catholicus a carcere.] qui cœnobiorum & ecclesiasticorum jura libertatemque sustentabat ope quanta poterat, religionem profitens avitam; quoad causas civiles multis victoriis celebris, magis tamen ab ingenii solertia quam magistro aut institutore. Hæc quæ laudi ei esse poterant apud prudentes, vertit invidia in odium & calamitatem: nam oneratus gravibus suspicionibus primum, tum in carcerem conjectus, ejus longinquitate multas toleravit ærumnas. Tenduntur a propinquis supplices manus Principi, harum machinationum non ignaro: sed nec prece nec rationibus flecti potuit acerbissimus animus. Operæ pretium visum amicis, ut captivi nomine, votivam nuncuparent ad montem-Adjutorii in Eichsfeldia peregrinationem. Et quidem vota non fuerunt irrita. Mutatur repente voluntas alienissimi Principis, vinctus laxatur carcere, huc in Eichsfeldiam ad montem contendit, voti solvendi ergo.

[56] [Sacerdos apostata refert missale] Anno MDXCVIII venit eodem, cum anicula sua, homo septem annis centenario major, olim Monachum professus in Palatinatu, post Prædicans Hassiæ; tunc vero a Prædicantis officio amotus. Venit magno conatu & desiderio invisendi Montis, Librum Missalem templo obtulit, quem annis quinquaginta affirmabat se domi occultasse; hoc autem cum deprehensum esset, a gregalibus suis concionandi munere sibi interdictum esse, quasi minus Lutherano vitæ integro; itaque istis librum reddere, quibus si jam dudum reddidisset, in istud fortunarum suarum discrimen non devenisset.

[57] Anno MDCIII Virgo nobilis, Catharina a Keusel, annum quintum decimum dum agit, [Puellæ hæreticæ facto voto sanatur struma,] sub mento tuber innascitur collo, quod quotidianis incrementis in deformem abiit strumam. Adhibent parentes quam possunt curam: exscindit semel, iterum, tertio, nec sine vitæ periculo, malum vulnerarii medici manus; nec proficit tamen. Increscit vulneribus ulcus, nec spes amplius formæ & valetudinis reliqua virgini ac parentibus. Adit interea e vicino loco virginem, mœrore præmortuam & dolore, femina rustica, veteris fidei ac fiduciæ in Deum. Hæc, inter alios sermones, videri sibi omnino affirmat, nisi in divina manu, huic malo medelam non esse. Votum ergo suadet concipiat, Deo Salvatori, in vicino monte exsolvendum. Insedit hæreticæ puellæ animo opinione altius consilium; ardua tamen visa res, cum & contrarium religioni suæ votum, & in parentum cura positæ proprium sit nihil: a parentibus porro anathema emendicare intutum, clam surripere invisum Deo munus. Incidit hæc inter virginis menti, bimum inter domestica armenta vitulum inerrare, suum donatione. At enim Deo hunc dare visum nimium, minori posse se voto defungi. In proximum ergo supplicationis solennem diem ceræ libram unam votum concipit, vel suis (si bona parentum venia possit) vel alienis manibus deferendum. Et, creditu mirum! nullo medicamento pedetentim detumescit colli. deformitas: egressui apta, die stata viam init; montem conscendit, votum exsolvit. Sed audi quid domi factum vitulo. Vixerat. Mortuum eo ipso die ipsa redux invenit, sine ullo antegresso morbo: & sensit puella amicam Dei manum, sanantem malum, sed & avaritiam vindicantem.

[58] Elabitur unus & alter annus, nec memor salva hæretica puella Salvatoris sui, [eoque dilato recrescit;] intermittit peregrinationem: &, uti placuit puellæ anima Deo, ita paulatim paterne recrudescere fecit & dolere cicatricem, & collum retumescere sentit. Tacet: tegit quo potest muliebri mundo; verum non diu. Advertit turpitudinem paternus oculus. Heus tu, inquit, mea filia, grandescit denuo sub mento collum. Pupugit verbum paternum virgineam mentem, gravius quam ferre possent proni ad lacrymas oculi. Proximum hinc ocyus se subripiens in conclave, affatim laxat habenas aqueis rivulis; euntque ubertim & libere decidentes guttæ, quia libera ipsa a comitatu & sola ibat, qua interne medicus suus vocabat nesciam. Voti inter singultus memor sui, suo judicio ingrata benefactori; innovat, resumit. Nec frustra, evanescit dolor & tumor. Facta cautior monita, [soluto aufertur,] quotannis frequentat solitum pietatis opus, peregrinationem. At enimvero dum morbi, qua collum effugit deformem dolorem, in animi sui arce graviorem cœpit persentiscere tyrannidem, quam sua sibi jam suspecta pariebat religio; ut quam virtutis & pietatis ut minimum, ita plurimum secum convolvere vitii & impietatis animo advertit. Auget conscientiam librorum Catholicorum (invenerat eos inopinato ab avo relictos) lectio frequens. Nec factum diu: fit certa, Ministros prædicantes, [& ipsa convertitur:] non Pastores, sed proditores esse suarum & vulgi animarum: nec tamen quisquam uspiam, cui hæc secreta committere posset, quique dirigeret, doceret, firmaret. Exin pectore obfirmato, omnibus concionibus & cœnis valere jussis, inter suos palam profitetur, se quidem tuto, nec posse nec velle his verbi Ministris animam suam credere. Occasiones igitur captat, excurrit huc (Heiligenstadium) ut nostros audiat & adeat. Obit etiam vicina Virginum sacrarum monasteria, in quorum uno sub Paschales ferias, invento ac quæsito nostro Sacerdote, rem omnem exponit; hæresim abjurat, sacra Confessione in gratiam cum Deo redit integram, & sacra fruitur Mensa; manetque hactenus immota, inter omnes parentum cognatorumque vexationes; a quibus omni ope destituta, vitam agit, quoad conditionem suam, miseram.

[59] Anno MDCV, triduo ante S. Michaelis, agricola quispiam, [A dæmone socio loquela privatus,] pocula inter multa, memorat de fallenda fide virgini ducendæ data. Invitatus a combibonibus duobus, ad vicini pagi dedicationē, an compotationem? comitem se iturum annuit. Egressus at enim, dilapsis alio sociis, alium offendit ducem & socium, ignotum hominem. Dum iter una carpunt, aliquamdiu oculos in hunc socium defigens, facie atrum, oculis ardentibus, ore circum ac collum ignem spirantem animo advertit. Horret & hæret in vestigio; mox etiam exanimis prolabitur: Cruce dein pectus obarmans, spectrum draconis forma flammei in aëra avolare facit. Non factum diu tamen, redit spiritus, denuoque invitat ad reliquum iter; & vero territo insultat, quem se ita tractasse gloriatur, ut intra hoc triduum se quis sit, non sit proditurus. Ita sane: linque enim usum ademerat homini. Ubi se collegit mutus viator, ad suos redit loqui nescius: [eam ibidem recipit:] signis agit, quod agit; spei hinc & auxilii inops ad Collegium nostram cum sociis properat. Montem-Adjutorii nostri suadent, & instantem peregrinationis diem. Paret, & inibi coram Sacerdote nostro comparet: signis nutibusque acta vitæ recenset, ut potis est. Divinæ manus opem animo concipiat, votis exoret & mente, jubetur. Facit impiger, ac una cum sociis, in ipso templo, ut moris, pernoctaturus, quieti se dat. Mox in somno Angelum sibi adstare prospicit: qui leni attactu labia sua contingens, ut linquæ usum recipiat, affatur. Et vero statim, omnibus qui elinquem noverant attonitis, integre proloquitur. In genua ergo de integro provolutus, gratias Deo refert: ac prima luce denuo Confessionem iterans & integrans, fidem dat se linguæ hunc usum non nisi in bonas res resoluturum umquam, & redux domum concedit. Addit P. Mullerus (forsan ex Annuis) Miraculo hoc virum quemdam septuagenarium adeo permotum, ut fidem Catholicam amplexus sit.

[60] Anno MDCVI Ecklingerodam, pagum in agro Duderstadiano, habitabat Andreas Spilner, [Ruina oppressus] cum uxore Margareta, rustici. Is vir cum duabus operis sociis egressus, Bremen versus vicinum pagum, ut una simul margam terra erueret; ingressi specum dum operi instant, ruit superna excavata moles, & hominem illum involvens ruina obruit. Viri socii, opem quam possunt laturi, ad alteram horam laborem omni conatu urgent, quo onere obrutum exonerent. Caput ut primum hominis, sed sine sensu conspiciunt, reliquo merso corpore, rati vixisse, ad pagum secum adproperant: triste nuntium uxori familiæque rei actæ referunt. Uxor, ut audiit, in genua provoluta, in votum animum vocemque resolvit: Virum meque sistam monti Salvatoris, si superstes sit periculo maritus. Inde omnes ad specum. [ad votum uxoris servatur:] Eruitur mox reliquum infossi corpus, deforme, attritum: os in quatuor fissum partes hiat, dentes anteriores faucibus ingesserat terra: tergi spina depressione fracta, costæ comminutæ, rupta vesica; unus animus leniter spirabat inter dolores. Opem negat medicam medicus, & ipsa ars humana despondet, quia divinior jam sese præsentaverat manus: qua factum ut brevi vires collectas persentisceret.

[61] Porro autem, ut illustrior divina hæc sanitas humanam falleret opinationem, [idem ab angina periclitans] malum malo excipitur. Pus enim humorque multus in collo collectus, fauces intercludit spiranti; nec quidquam propius, quam mors altera, nisi & altera adsit persanatio. Certe uxori nec altera spes, quam in altero voto, quod concipit; duas ex cera candelas, unam S. Virgini ac S. Valentino, Patronis paganæ suæ ecclesiæ; unam S. Salvatori, in monte jam nuncupato. Audiunt votum, & nemine nec quidquam curante, detumescit tumor, pus abiit. Instat peregrinationi sacer dies Pentecostes, annuus Montis-Adjutorii. Fulcris ergo duobus nixus Andreas, reptare occipit ex pago; & quatuor bene magna milliaria arreptat montem versus; tam quidem felici conatu, ut quo propior abest & validior, quo vires, quo animum: quem hic Confessione purgans, rem omnem ex ordine Sacerdoti nostro pandit, una cum socia uxore: & sacra deinde Communione ita sibi redditur, ut stipitibus infirmitatis, fortunæ, & sanitatis divinæ testibus, pro anathemate depositis, [sanitatem recipit.] pedibus eodem ipso die (instabat undecima hora cum monti valediceret) eadem milliaria quatuor terens, ad proprias ædes, integer viribus & gaudio plenus, revenerit. Nil postea, in eisdem suis ædibus narrat eidem Sacerdoti se invisenti; nil animæ suæ exoptatius accidere potuisse, eo quod sibi visus sit hac ruina æternam mortem evasisse; unicam equidem hanc, dum mole terrena sepultus jaceret vivus, cogitationem identidem recurrisse; O hominum miserrime, quid judici tuo responsurus es? in æternum gratias tanti accepti beneficii loco rependere necesse est.

[62] Anno MDCVIII, mulier quædam nomine Catharina Henle Calmerodensis, [pueri crus fractum redintegratur,] filium habuit annorum quatu ordecim, nomine Joannem. Hic cum in currum incidisset, tibiam fregit, quæ tentatis omnibus remediis, nulla arte poterat consolidari: Ergo humana ope desperata, ad divinam confugit, piæ feminæ hortatu, quæ se per quietem sibi visam fuisse moneri asseverabat, auxilium a monte Adjutorii S. Bonifacii meritis esse expetendum. Vovet igitur mater, si filii crus pristino reddatur vigori, se cum filio, Confessionis & Communionis gratia, ad montem Auxiliarem iter suscepturam; cereumque anathema, beneficii præstiti monimentum, D. Bonifacio suspensuram. Hoc voto nuncupato, vulnus pueri obducitur, ossa consolidantur, pes redintegratur, ut nec vestigium læsionis cicatrix remanserit: itaque feria II Pentecostes, mater cum filio votum solvunt: Confessione facta & sacra Communione sumpta, ceratum pedem publice S. Bonifacio suspendunt.

[63] Anno MDCIX emicuit in monte, cui ab auxilio nomen est, multo major populi religio ac pietas, quam annis præteritis. Videre enim fuit, non solum hujus patriæ maximo numero, [Eadem religio confirmatur,] ad promerendas Indulgentias, diversis temporibus anni accurrentes; sed insuper summæ dignitatis viros, longissimis itineribus, vario anathematum genere onustos, ad sacra hujus loci adyta, cum maxima ædificatione aliorum, properantes. Quod quidem hoc tempore singulari Dei beneficio adscribimus, cum proximis in locis, sacrum hunc montem ambientibus, hoc ipso anno pestilens Calvinistarum lues propagata fuerit: unde hujus populi crescenti religioni promovendæ, aptissimum contra tantum virus a Deo transmissum alexipharmacum arbitramur. Neque divina bonitas tantæ pietati suum subtraxit auxilium: siquidem aliquot evidentibus miraculis, veluti certis fidei Catholicæ divinæque misericordiæ testimoniis, celebritatem hujus loci, frementibus licet hæreticis, illustrare voluit; quibus omnibus enarrandis, ne molestior sim; paucula hic annotasse suffecerit.

[64] [illuminatione cæsi,] Fuit unius pagi, huic urbi fere proximi, Westhausen nomine, incola Georgius Schuler. Is utroque oculo brevi tempore orbatus. Uxor, ignara consilii ac remedii humani, confugit ad cæleste, ad certam videlicet hujus montis opem; voto se suumque maritum obstringens, occasione proxima in hoc sacro loco se sistendi, si Deus succurreret. Res admiratione digna! Postridie quam voverat, licet aliqua tanti mali vestigia ad miraculi certitudinem relicta fuerint, integram tamen oculorum sanitatem recepit: pro quo beneficio uterque, præmissa Confessione ac divini Pabuli sumptione, ingentes hoc loco gratias egerunt. Alius, ex diœcesi Hildesiensi; morbo gravi ac periculoso laborans, quem medici ob perpetuum fluxum humorum fistulas appellare solent, postquam jam magnam in medicos pecuniam, vulneris sanandi causa, necquidquam consumpsisset; voto ad hunc sacrum montem emisso, non modo fluxus retardari cœptus est; sed insuper integra valetudo pedis subsecuta est. Quare ut se tanto gratiorem erga benefactorem suum ostenderet, annuam profectionem ad eundem locum vovit…

[65] Clarius adhuc ejusdem montis in homine perdito eluxit præsidium. [& pedis fistulosi curatione.] Is temulentus e popina egressus, repetiturus adhuc eodem vespere penates, vix medium iter emensus, obruitur a tenebris noctis. Mox in bivio hærentem invadit e dumis exiliens lupus, ceu, quod verius est, dæmon ipse: cum quo multis horis irrito conatu luctatus, misere vapulavit; cujus rei non exiguum fuit argumentum, quod mane pronus in terra repertus, tantum ore ac ventre frigoris hauserit, [item paralysis a dæmone inductæ,] ut vocis ac pedum usu destitutus penitus videretur. Ultimo, cum jam triduum jacuisset a suis & ab aliis desperatus, non sine divini Numinis instinctu, supervenit ex nostris Patribus unus: qui misero, post exceptam Confessionem, persuasit, ut cælestem montis Adjutorii opem invocaret, cum humana negaretur. Acquiescit is monenti. Quid multa? postridie venienti Curioni illius loci, ut porrigeret sacram Eucharistiam, præter omnium exspectationem, ad omnia postulata, jam non nutu, sed plena voce respondit: imo refocillatis per sacram Synaxin animæ viribus adeo sibi restitutus fuit, ut eadem die ad vicinam urbem profectus, sua negotia sit prudenter executus.

[66] In genere conversionum ad fidem & meliorem vitam, [& multiplicis morbi in una muliere.] Mons Adjutorii uberrimam nobis materiam subministrat, quem Deus in hisce partibus, ob maximam frequentiam Sacramenta salutis obeuntium, veluti cæleste quoddam pharmacopolium delegisse videtur, ex quo omnis generis amuleta ac antidota, contra quasvis animi pestes, homines afflicti deposcant. Confirmat æstimationem sancti Montis summa frequentia languidorum, non tam corpore quam anima, quos Dei bonitas gravibus tentationibus solatur spe certæ salutis, in hoc loco obtinendæ, Argumento esse potest mulier una, ex remotis Saxoniæ locis oriunda, quatuordecim minimum milliaribus huc adrepens, multis animi morbis afflicta; quibus frustra novi Euangelii buccinatores suis mellitis ac blandulis verbis mederi conati sunt. Verum tandem in hoc monte medicinam, pro omnibus animæ suæ vulneribus, per sinceram totius anteactæ vitæ Confessionem invenit; cum tanto animæ suæ solatio, ut maximas cum Deo tum spirituali suo medico gratias egerit. Auget hanc æstimationem Deus opt. max. non solum in animis Catholicorum, verum etiam circumjacentium hæreticorum, variis miraculis, quæ per æstatem anni MDCX ad invocationem sancti Montis, patrata fuerunt. E multis unum aut alterum annotasse suffecerit.

[67] Fuit Adolescens quidam, ex Eichsfeldia oriundus, qui anno fere integro tibias habuit inflatas, ad quarum tumorem gravius postea malum accesserat, videlicet sacer ignis, ut vocant. Quod malum intra breve tempus, frustra consultis chirurgis, in tantum excrevit, ut spes omnis curationis in sola sectione posita videretur. Desperato saluti fuit devotio in hunc montem sacrum: nam voto emisso brevi pessanari cœpit, ut illud sanis tibiis exolvere, illumque suum gratum animum cælesti epulo reficere potuerit. [Curantur ignis sacer, epilepsia, cæcitas,] Eadem pietas mulieri, quæ octo septimanis beneficio oculorum destituta fuerat, oculorum lumen integre restituit. Majorem admirationem peperit hominibus unius ex discipulis nostris curatio, per votum hujus sacri montis adeundi collata. Hic alibi Epilepsia correptus, ubi in domum paternam reversus fuit, morbo ingravescente, spes indies omnis longioris vitæ abjicitur. Evocatur Sacerdos noster ad Confessionem ægroti excipiendam. Solicitis demum & anxiis parentibus de salute filii, suadet noster votum ad hunc montem sacrum. Mater filii, concepta in Deum huncque montem auxiliarem fiducia, non solum salutare consilium acceptat, sed insuper ipso opere complet; respicit Deus affectum maternum, ejusque filium, præter omnem exspectationem, in pristinam sanitatem restituit, adeo integræ ut ab illo tempore nullæ consuetæ morbi reliquiæ recurrerint. Prætereo plures qui e vicinis remotisque locis, etiam hæreticis, divinitus admoniti fuerunt peregrinationem ad hunc sacrum locum suscipere, divinam opem rebus adversis adesse senserunt. Hisce tam variis tum corporis tum animæ beneficiis, dici vix potest, quantopere animi omnium Catholicorum, qui in his borealibus regionibus commorantur, ad hujus tam salutaris montis cultum ac reverentiam inflammentur.

[68] Anno MDCXI, in eodem monte civis quidam Heiligenstadianus salutem corporis invenit, [diuturnus morbus,] cum diu ex gravi morbo decubuisset. Nam familia ipsius, ipso die Pentecostes, sacris Mysteriis apud nos vacante; ipse domi solus sensit sibi injica a prandio Montis adeundi desiderium, sacramque inibi die sequenti Mensam adeundi. Ergo suos domum reversos obtestatur, ut se viæ comitem assumant. Illi negant posse eum quinque minimum horarum iter conficere, qui nec parochiam vicinam adire potuerit. Sed pervicit tandem constantia: in viam se dat, & quo longius ab urbe progreditur, eo sibi magis confirmari vires sentit; donec monte ipso superato, Sacrisque munitus, pristinis viribus omnino restituitur.

[69] Anno MDCXII, ad sacrum Adjutorii montem concepta vota, saluti fuerunt pestifera lue infectis: unus ab hydrope convaluit. Civis Heiligenstadianus amissæ vocis usum recepit; dumque ibidem ex voto conscientiam explicat Sacerdoti, vocem sibi clariorē redire sensim expertus est. Tres in furorem acti, votis suorum mentis sanitatem receperunt. Mulier quædam in puteum se præcipitem dederat: quam maritus & mente & membris sanam ex eo extraxit. [& alia mala complura.] Alia, cum effictum e cera pedem vovisset, qui ex pede graviter laborantis malum depulit. Anno MDCXIII cum quidam supplicantium turbis se aliquoties miscuisset, nondum fidei lumine illustratus; tandem subortis dubiis de religione, ob miracula quæ ibi a Deo patrari vidit, illuminatus est: quod idem pluribus evenire solet. Ad eumdem montem cum non nemo voti solvendi gratia contenderet; ubi ad radicem montis pervenit, sublatum humeris grave saxum, corporis affligendi causa, ad verticem usque defert; idemque voto exsoluto, ad locum unde sustulerat refert: & quamvis aliquoties sub onere fatiscens, animo & viribus deficeret; resumpto semper spiritu non cessit oneri. Præstiterunt autem hæc Adjutorii montis exercitia auxilium toti Provinciæ. Cum enim illa in eo vigerent, incideretque gravissima tempestas, cælum fulmine arderet, nubes disruptæ fragore suo & imbribus exitium omnibus minarentur; manserunt nihilominus vicinæ segetes intactæ, subversa tantum casa una vel altera rusticana; cum in contermina Thuringia & Hassia, non solum agris illata damna, hominum & pecorum greges suffocati, sed etiam pagi, arces & oppida si non prorsus subruta, sic tamen proruentium aquarum impetu labefactata & convulsa, ut accepta clades multo steterit. Anno MDCXIV cuidam ex occulto vitio adeo intumuerat crus ægrum, ut etiam scipione fultus vix incederet. Hic emisso voto, maximo cum labore & difficultate, adrepit ad montem Adjutorii, offert ceram in modum cruris affecti formatam, & sanatur.

[70] Anno MDCXXI, quidam ex patria Fuldensi, cum duabus grallis humero impositis alacer ad montem venit, [Gradiendi facultas redditur] easque e tholo templi posteriore suspendit: quem videns Sacerdos noster, ad se vocatum, invenit virum mediæ ætatis, viribus membrisque corporis bene constitutum ac validum: hunc rogat, qua de causa cum grallis ita lætus accurrat: respondet Peregrinus (Henrico Fell ei nomen est e Buchonia) Rem ipsam loquar, sed paucis. Biennio toto consistere pedibus nequivi; cum vero de sanitate recuperanda desperato non superesset remedium, ad aures & mentem venit, votum esse faciendum ad hunc locum. Vovi peregrinationem, & sanitatem recuperavi. In hujusce rei testificationem, ecce tibi quos attuli mecum pedes ligneos, e tholi convexo suspensurus, in perpetuam prodigiosæ rei, [biennium debili;] a Deo opt. max. impetratæ memoriam. Deo laudibus datis, Sacerdos ad beneficium hoc grato animo recolendum ipsum est hortatus, & ad oblationem conceptam dimisit. Postea vero Sacerdos idem, cum dictas grallas, aliis præsentibus, accuratius dispiceret; notavit eas inferne ferro, sed bene attrito esse obductas (sic enim in mali desperati signum infirmus fieri curaverat) quod non parum celebre reddit miraculum; ut & illud, quod tredecim milliaria germanica e Buchonia pedes, deportans humeris grallas ligneas, sine defatigatione confecerit.

[71] Alii quoque ægri, quorum plerique a medicis desperati fuerant, hoc anno, [& varii morbi curantur.] in hoc loco divinitus sunt adjuti. Fuit qui capitis molesto morbo laborarat; duo alii brachiorum malo, alii duo pedum; una lateris & cordis tremore; tres aliæ pectus desperata pressura vexatæ fuerant: hi omnes voto edito, ad locum hunc miraculis celebrem, divinam senserunt opem; ut ipsi cuidam e nostris Sacerdoti, post Confessionem peregrinationis eorum causam obiter quærenti, confessi sunt. Ad annos quidam triginta cum brachium gestasset aridum, a quo die & anno ad montem hunc solet itare, nihil sensit amplius molestiæ.

[72] Anno MDCXXVIII, nostrorum alicui (Magistro Joanni Richler) insolens quidam pertinaxque dentium dolor per aliquot dies nullam quietis partem indulserat: jamque tumore maxillarum malum, [Lenitur odontalgia] sævitiam suam prodens, adeo hominis faciem deformaverat, ut vix a nobis agnosceretur. Is igitur cum hujus loci, tot jam retro seculis miraculorum magnitudine juxta ac multitudine incliti, fama inductus, suo quoque malo hinc medicinam petendam censuisset; eam in rem primam suam peregrinationem, ad gratias adjutori suo habendas obtulit. Nec fefellit medicus: vix enim hoc suum vel votum vel propositum animo conceperat, cum ecce tibi secundum hæc illico suppuratio fluere, maxilla detumescere, omnisque abscedere cœpit dolor, nihil deinceps molestiæ exhibiturus.

[73] Miles quidam, nomine Wilhelmus Flinsberg, alias Messerschmit vocatus, in bello contra Danos, [vulnus incurabile solidatur:] vulnus sub ala dextri brachii acceperat, quod chirurgus quidam castrensis eatenus curarat; sed per tussim rupta cicatrice recruduerat, ut sanari denuo nequiret, sed continuo hiaret, & spiritum velut per os emitteret ac reciperet. Vulneri ergo huic aptam quamdam argenteam fistulam fieri curarat miles, quam multis annis gestabat, & alternis deibus novo emplastro fovebat. Contigit vero quod metu cujusdam Officialis bellici seu Magistri Equitum Mulhusii, quod est nobile oppidum Thuringiæ, commorantis fugere debuerit, veneritque ad pagum Friede: ubi ab hospite persuasus fuit remedium malo suo in monte Adjutorii quærere. Quod consilium secutus, hieme per altas nives montem conscendit, eo effectu, quod fistulam deposuerit, & intra octo dies a tabido vulnere perfecte curatus sit, relicta solum tenui cicatrice. Unde ad Catholicam fidem conversus, hoc miraculam perpetuo, etiam apud eos qui ingratis illud auribus audiebant, prædicabat. Cauponariam deinde, primo Gesmariæ, postea Bickenredæ exercuit. Totius ejus rei gestæ testem veracem superesse, ait P. Mullerus in suo libello; paucula deinde alia recenset, quæ non ex Annuis vel Historia Collegii, sed aliunde accepisse videtur: ex quibus ultimum solum commemoro

[74] Dominus Sebastianus Schmiet, Senator & Camerarius urbis Mulhusinæ (qui speciali Dei gratia illustratus anno MDCLI ad Catholicam fidem conversus, & absoluto ætatis suæ anno septuagesimo feliciter, ut speramus, obiit anno MDCLIII) tanta vertigine capitis laborare cœpit, [aufertur vertigo capitis.] ut sæpius in platea publice ad edes civium saxo insidere coactus fuerit. Igitur votum ad montem Adjutorii concepit, & in Vigilia S. Jacobi duos filios suos DD. Sebastianum & Christophorum eo ablegavit; quos ipse die altero insecutus est, & a malo infirmitatis suæ perfectissime liberatus est, ut nihil inde molestiæ amplius senserit: tulitque vel ipse posterioribus annis singulis, vel per alios misit ad sacrum hunc montem oblationem suam. Post hæc & similia miracula gratiarnm, referuntur deinde aliquot miracula divinarum punitionum contra derisores, ex quibus duo supra memoravi, addo nunc duo alia.

[75] Anno MDXCIX, juvenis quidam Lutheranus, immixtus Catholicis, quos identidem ridebat, sacrum hunc montem conscendit: cumque ad fontem a S. Bonifacio cognominatum & excitatum (ut ferunt) pervenissent; [Hæretico de fonte sancti bibituro hæret aqua.] Catholici magna pietate de fonte hauriebant ac bibebant; cum & irrisor accedit, & aquam haurire vult. Mira res! Aqua, quæ per syphunculum continuo effluere solitabat, actutum hæret, ut nec guttam dimitteret. Quod dum Catholici viderent, & ob præsentem Dei vindictam irrisorem reprehenderent, quod & aqua ipsum fugeret; juvenis animo vehementer consternatus, nullum verbum ad defensionem sui proferens, instar bovis muti abscessit. Quo recedente, aqua iterum fluere cœpit, non sine admiratione Catholicorum, qui in devotione sua roborabantur.

[76] [Calvinianus Ministellus] Anno MDCXLIX, feria secunda Pentecostes, Minister Calvinianus ex vicino oppido, cum aliquot civibus hunc montem, non devotionis, sed curiositatis causa, quo Catholicorum Sacra observaret ac rideret, conscendit. Cum ergo in processione circa templum (ut moris est) Venerabile Sacramentum sub umbella a Sacerdote gestaretur; Verbiminister ille in has blasphemas voces auditus est erumpere; Ecce ibi venit diabolus: & iterum; Nonne hoc opus est diaboli? Finita processione, ipse solus, sine comitibus quibuscum venerat, domum volens repedare, ex monte descendit. Sed justus Deus blasphemum hunc impune haud permisit abire. Nam cum & reliqui, paulo post ejus tergo in hærentes, monte descenderent; [sacra Catholica blasphemans] Pastorem suum juxta Lapidicinam (quod loco nomen) humi jacentem, velut epilepticum aut apoplexia tactum reperiunt. Ergo inclamenteum; Domine Magister, quid hoc rei? quomodo infortunium istud accidit vobis? Sed nil responsi aliud ab eo obtinent, quam: Ah, ubi est Mons Adjutorii? Ubi est Mons Adjutorii? quod pluries repetivit. Cum igitur concives ejus vidissent, eum se nec loco movere nec surgere posse, illum humeris suis currui impositum domum reduxerunt: ubi diu pluribus medicamentis usus, cum jam vires sufficientes se recuperasse putaret, quo suggestum pro habenda concione posset conscendere; ascendit eum quidem circa festa Natalitia; sed concionem adorsus, tam languida, [paralysi plectitur.] in concinna & insipida verba protulit; ut Consul ejus loci, per publicum apparitorem, de suggestu illum rursus descendere mandarit. Infirmitas vero illa ad mortem ejus perduravit, quam anno sequente MDCL, ex justa Dei punientis vindicta, obivit. Plura utriusque generis exempla afferri possent, quæ singulis annis & adhucdum contingunt, si sumptus & studium adhiberentur, ad ea publicis tabulis consignandum. Atque hic finem habet ultimum ad me perlata de istis epistola, data die V ejus Maji, quo absolvenda erat horum Analectorum impreßio, sic ut plura ex annis hisce postremis non potuerint expectari: sed nec est cur plura desiderentur.

DE SANCTO FELICE MARTYRE
MONACHO FRISLARIENSI IN GERMANIA.

[Commentarius]

Felix monachus, Martyr Frislariæ in Germania(S.)

G. H.

Frislaria urbs est Germaniæ, in ditione Electoris & Archiepiscopi Moguntini, sed Haßiæ fere inserta, ad Ederam fluvium, [Videtur a Saxonibus adhuc paganis cæsus.] ubi S. Bonifacium erexisse monasterium supra in ejus Vita num. 26 legitur. In hoc monasterio professum fuisse S. Felicem Martyrem, scribit Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 287 his verbis: Felix, Monachus Frislariensis cœnobii (quod dudum alienatum est ab Ordine) vir sanctus, & verbi Dei ferventissimus prædicator, post multa bonorum operum studia, cum Gentibus annuntiaret fidem Christi, ab eis martyrium recepit. Colitur Nonis Junii. Hæc Trithemius, qui in eisdem regionibus vixit & ista scripsit. De vicinis Saxonibus adhuc ethnicis & Frislariensium hostibus præclare disserit Serarius lib. 3 Rerum Moguntiacarum Notatione 27 ad Vitam S. Bonifacii.

[2] [Nomen in fastis Monasticis.] Eumdem S. Felicem Martyrologiis Benedictinis inscripserunt Arnoldus Wion, Benedictus Dorganius, Hugo Menardus, Gabriel Bucelinus, cum Kalendario Ordinis Benedictini Ms. item Ferrarius in Catalogo generali: sed unum Trithemium secuti omnes: cui, ut jam diximus, videmur posse hic fidere, etiamsi in aliis fastis Germanicis nomen non reperiamus, donec aliunde plus lucis affulgeat.

DE SANCTO GENESIO
COMITE ARVERNIO APUD CLARUMMONTEM.

ANTE DCCXL.

Synopsis de cultu, ætate, actis, e Scriptoribus Arvernis.

Genesius Comes in Arvernia(S.)

D. P.

Bonitus, Arvernorum Episcopus sanctus, cujus Vitam dedimus XV Ianuarii, creditur usque ad annum circiter DCCIX Sedem istam tenuisse. Huic familiaris fuit S. Genesius Comes, qui deinde & S. Meneleo Menatensi Abbati morienti adstitisse, & ab hujus successore S. Saviniano Abbate traditus fuisse dicitur sepulturæ. Colitur Meneleus XXII Iulii, [SS. Bonito Ep. & Meneleo Abb. familiaris.] Savinianus XXII Novembris: sed annus quo hic illi successerit non definitur: præsumere tamen possumus S. Genesium ad medietatem seculi VIII vivendo non pertigisse. Apud Iacobum Branche, inter Vitas Sanctorum Arverniæ editas anno 1652, Vita illius Gallice legitur, ex Ms. Chronica Camaleriensis ecclesiæ, in suburbiis Claromontanis sitæ, quod suum castrum Sanctus iste quinque extructis ecclesiis illustrius fecit. Savaro in libro de originibus Claromontanis allegat aliquoties Historiam S. Genesii cap. 4, ut in plura capita eam distingui appareat: fuit etiam Parisiis Vita aliqua excusa.

[2] [Officium habet in Brev. Camalerien.] Horum hactenus nihil potuimus obtinere, quidquid egerint Patres nostri Claromontani: solum in Breviario Collegiatæ istius tres de Vita Sancti repererunt Lectiones non valde antiquas, quas uti accepimus ita damus, cum Annotatis ex Brancheo acceptis, supponendo quod is ex Chronica vel Historia prædicta, & præsenti notitia rerum, acceperit omnia. In Combroniensi ecclesia, quæ sepulturam Genesio dedit & adhuc Reliquias servat, licet solum quatuor leucis remota, scriptum aliquod reperiendum non spero, quando illud ibi non reperit prælaudatus Branche alias etiam allegaturus. [sepultus Combronii.] Finem ergo præfandi facimus, cum hac pariter nobis descripta Oratione. Deus qui eximium Confessorem tuum Genesium supernorum civium collegio sociasti; tribue quæsumus, ut qui ejus natalem diem venerando colimus, ipsius interventu a malis omnibus liberemur.

OFFICIUM
Ex Breviario Capituli Camaleriensis.

Genesius Comes in Arvernia (S.)

LECT. IV.

Genesius, a vita nobilitate a clarus, Arverniæ Comes, Patre Andustrio, matre Tranquilla, Cordubensi, b regia stirpe oriunda, natus c; quantæ futurus esset sanctitatis, [Puer cæcum illuminat,] miraculo probavit. Nam adhuc puer cæcum, nomine Gondum, ad ostium paternæ domus stipem importunius rogantem, perhumane excepit; ejusque petitionem non modo pia eleëmosinæ largitione, sed etiam lucis beneficio compensavit. [claudum sanat.] Cumque indies fama sanctitatis ejus propagaretur; ei claudus, nomine Herimundus, Mauriaco d adducitur: qui dum valetudinem enixissime rogat, Genesio Deum precante, & Christi Jesu nomen invocante, tam integram obtinuit; ut, quem deferri ad Sanctum oportuerat, nullius jam opis indigus, firmatis plantis, domum rediret. Pietate & observantia in parentes maxime enituit. Asperam moribus matrem, [Matris asperitatem] & in domesticos acrius sævientem, blandi alloquii vicit modestia; & Moysen imitatus, virga in anguem e conversa, miraculo mitigatam, ad pietatis amorem novo miraculo traduxit. Parentibus orbatus, contra mundi illecebras, in seculo vivens, instituta privatim monasticæ vitæ forma se munivit. Asperiori victu, longis jejuniis, & nocturnis vigiliis corpus afflixit; [miraculo corrigit,] nec unquam exercendis misericordiæ operibus. defuit; & ut liberior orationi vacaret, non longe ab arce f Combronia, paternis munita propugnaculis, in prædio suo, Aula-maura ab incolis dicto, supra rivum g Trundinem dictum, circa lauream silvam sæpius degebat. Ædes sacras h quinque in castro suo Camaleria extruxit, [5 ecclesias struit:] quas piis muneribus insignitas, locuplete fundo ditatas, ecclesiasticis etiam ac religiosis utriusque sexus familiis amplificatas, cum suo castello, juris S. Boniti Arvernorum i Episcopi esse voluit. Mœnati k Cœnobii reditus munifica liberalitate; [sancte mortuus & sepultus Combronii:] nec minore pietate S. Meneleo, ejusdem monasterii Abbati morienti, adfuit. Corpore tandem continuos pœnitentiæ labores ultra non ferente, virtutibus plenus, Nonis Junii migravit in cælum. Enatus repente per cubiculum cælestis odor, quam pie Genesius vixerit, quam sancte obierit, testatus est. A Saviniano, venerandæ virtutis viro & B. Menelei successore, [miraculis claret.] sepulturæ traditus est. Nec post mortem miraculis minus claruit quam vivus: nam duos, nervorum contractione incurvatos, ad tumulum orantes, in integram sanitatem restituit: puella cæca, oculis sanata est: & inter varias morborum curationes, a dæmonibus vexatos mira virtute liberavit. Cujus sacræ Reliquiæ, in ecclesia Combroniensi pia fidelium veneratione servantur.

ANNOTATA D. P.

a Branche addit, avum ipsi fuisse Agesippum, qui sub Chlodovæo clarus, Aquitaniæ bonam partem, ac nominatim Burdegalensem districtum, gubernandum susceperit, Arverniamque acquisierit armis: & accepta in uxorem Severa, Euochildis Reginæ nepte, Andustrium genuerit. Sed nominis istius Reginam nullam novit Francorum historia; Clodovæo alia quam S. Clothildis non fuit: & ipse obiit an. 511. Proinde quem is Aquitaniæ vivus præfecit, potuisset proavus veltritavus Genesii Comitis fuisse.

b Fortaßis legendum Cordubanensi: nam Corduba in Hispania est, quæ Clodovæi ætate Gothis suberat, usque ad an. 586 adhuc Arianis: Cordubanum, vel Corduanum insula est exigua in ostio Garumnæ, instructa pharo speciosa, quam Papirus Massonus describit in suo de fluminibus Galliæ erudito opere pag. 560, putatque reliquias esse majoris insulæ, quæ Pomponio Melæ Antros vocatur.

c Brache ait, septimo a nativitate die relatum inter Catechumenos, & anno tertio ac dimidio baptizatum.

d Mauriacum, leucis circiter 20 distat Claromonte, versus Dordonnam & fines Lemovicenses, clarum Vetericella S. Stremonii Prioratu, ad Cluniacenses pertinente. Sunt qui Mauriacos campos hic ponunt, sed Valesio non probantur.

e Virgam aquæ injectam ait Branche, cujus motu facile potuit virga visa formam anguis habere, maxime concurrente ad mulieris conversionem Deo, & ob filii merita illius phantasiam turbante.

f Vulgo Combronde, 4 leucis ab urbe versus Boream, quam a Sancti patre munitam, ait Branche, post excidium urbis Luciæ: sed hanc nullus veterum novit.

g Nomen neque Branche neque Tabulæ exprimunt: ille solum indicat rivum silvæ, quæ est ad Montem Herbenum.

h Nomina hæc refert Branche, S. Salvatoris, S. Mariæ, SS. Petri & Pauli, S. Cæciliæ, Exaltatæ Crucis.

i Idem ait contractam cum eo amicitiam dum simul ad S. Michaelis proficiscerentur. Quomodo ibi orans S. Bonitus ab apparente Deipara donatus sit Casula miraculosa, refertur ex Bellovacensi & veteri Rhythmo post Vitam: sed ubi ecclesia ea sit, non indicatur. Invenio ego prope Urbem S. Flori, 16 leucis Claromonte ad meridiem, vicum S. Michaelis. Sancto autem Bonito exhinc adeo devotum vixisse Genesium, ut quot Dominicis, audita ejus Missa, ex ejusdem manibus Communionem acciperet, ait Branche.

k Vulgo Menat, distat Claromonte ad Boream 8 leucis.

DE SANCTO SANCTIO,
MARTYRE CORDUBÆ IN HISPANIA.
Ex Memoriali S. Eulogii Cordubensis Presb. Mart.

ANNO DCCCLI.

[Commentarius]

Sanctius, Martyr Cordubæ in Hispania(S.)

G. H. & D. P.

Tabulæ Martyrologii Romani celebrant S. Sanctium his verbis: Cordubæ in Hispania B. Sancii adolescentis, qui etsi in aula regia educatus, [Cultus sacer,] pro Christi tamen fide, in persecutione Arabica, martyrium subire non dubitavit. In Notis addit Baronius: Scripsit ejus martyrium S. Eulogius lib. 2 Memorialis Sanctorum cap. 3, passumque tradit Æra octingentesima octogesima nona, a Christo Domino octingentesimo quinquagesimo primo. Verba S. Eulogii sunt ista: Sanctus vero Sanctius, auditor noster, [elogium Eulogii,] laicus adolescens, ex Albensi oppido Galliæ-Comatæ olim captivatus, nunc autem inter militares Regis pueros liber præscriptus, & regalibus annonis nutritus; in eadem urbe regia, sub eadem professione, Nonas Junias, Æra qua supra, feria sexta prostratus est & affixus. Hæc Eulogius, qui capite 2 præcedenti egerat de Martyrio B. Isaaci monachi, & feria V dicta Æra DCCCLXXXIX passum dixerat, uti & nos tunc retulimus. Quin etiam priusquam suum Memoriale componeret, ipso paßionis prædictæ anno, XVII Kal. Decembris, Epistolam, Willesindo Episcopo Pampilonensi mittendam; finiens cum enumeratione quorumdam tunc recentium Martyrum: post Isaacum, inquit; Sancio Laicus, de oppido Albensi, Nonas Junias in hac ipsa Æra, martyriali obitu triumphavit. Laudes ejus referunt Galesinius ad hunc diem, Ambrosius de Morales lib. 14 Historiæ Hispaniarum cap. 6, Ioannes Marietta lib. 2 cap. 69, Martinus de Roa de Sanctis Cordubensibus fol. 90 & duobus sequentibus, quæ asserit Ioannes Tamayus Salazar se ex Hispanico dicti Roa Latine reddere.

[2] Hactenus Henschenius, nostro relinquens arbitrio, an ipsa sic a Tamayo Latine reddita hic addi mererentur. [Vita a Martino de Roa scripta omittitur,] Sed cuncta mature relegens, in longa illa duarum paginarum paraphrasi, nihil omnino reperio substantiæ, quam non complectantur pauca Eulogii verba, & præter quæ nihil habere Roa potuit, quo argumentum assumptum solide amplificaret. Sic regiorum puerorum militiam, cui adscriptum Sancium Eulogius ait, & Tirocinium appellat, Roa nominat opus a Rege Issen inventum, ut juvenes hisce militaribus exercitamentis imbuti, necessitate cogente, facile ad arma properarent, quos ea ætate Doncellos nominabant: addit autem in Notis Tamayus, quod ab iis adhuc hodie apud Turcas Genizari conversantur. [quia solum est paraphrasis verborum Eulogii;] Dictus erat S. Isaacus: judicem ultro adiisse, fidei profitendæ causa, Sancius ab Eulogio sub eadem professione prostratus & affixus dicitur. Hoc extendens Roa: Regium palam, inquit, remisit stipendium voce libera Pseudoprophetam objurgavit, quem ariolum, veteratorem, & obscœnissimum dixit mendaciorum architectum. Hinc longa ingratitudinis exprobatio, & Christianæ legis quasi eam doceret Sanctius accusatio ab judice, defensio a Martyre prolixior texitur.

[3] [& capite plexum dicit,] Denique hisce verbis res tota ex Roa a Tamayo concluditur; Cervicibus abscissis evolavit ad Dominum. Corpus e regione urbis ultra Bœtim in stipite affixum reposuerunt, donec cum aliorum Martyrum cadaveribus in rogum injectum, & in cinerem resolutum, undas fluminis sacravit favilla. Scilicet de Isaaco dixerat Eulogius vertice plexum fuisse, & quod Corpus post aliquot dies cum ceteris, [qui videtur obiisse impalatus:] qui eum imitando perempti sunt, igne crematum & in favillam conversum, deinceps in amnem projectum est: de Sancio autem solum ait, quod prostratus & affixus sit, modum illum supplicii indicans, quantum nobis videtur, quo hodie dum apud Turcas & Hungaros, rei proditionis, qualis censebatur Sancius, extenduntur humi, transacto per corpus palo configendi, cum eoque in altum erigendi in longam mortem & crudele spectaculum, quod impalationem illi vocant: cadaver tamen cum Isaaci corpore combustum, recte suspicatur Roa ex prædictis.

[4] Iam quod Albense oppidum Tamayus in Notis intelligit Albam, quæ & Augusta Elicocorum appellatur a Ptolomæo, a Plinio autem Alba Helvorum; [item Vivarii natus;] quamque Brietius postea Vivarium dictam, hodieque dici Viviers affirmat; id omnino probare non possum, ubi agitur de auctore seculi IX. Tunc enim Vivariarum nomen unice notum fuisse probat Gregorius Turonensis, qui lib. 3 cap. 23 non nisi Vivariensem urbem novit: Ado Viennensis in Chronico, Parœciam Vivariensem; Usuardus ad I Maji, Territorium Vivariense; ac denique paulo post obitum Eulogii scripta Divisio ditionum Lotharii, inter Reges Ludovicum & Carolum, portioni Caroli bis adscribit Vivarias. Ast civitas Albiensis (quæ & Albigensis, dicta vulgo Alby, non modo in veteribus Notitiis reperitur, sed & inter octo provinciæ primæ Aquitanicæ civitates quarta ponitur) identidem a Gregorio appellatur; [qui melius Albiæ tribuetur.] & in Annalibus Eginhardi pro anno DCCLXVII Albiensis pagus dictus invenitur. Quæ omnia & multo plura apud Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum videri possunt. Ex Albiensi igitur vel Albigensi oppido, scripsisse Eulogium, verosimilius est, etsi litteram unam librarius omiserit. Civitatulam illud vocat suus Episcopus Constantius, in Epistola ad Desiderium Cadurcensem; & Pyrenæis duplo propinquius erat quam Vivarium, adeoque incursibus Saracenorum Hispaniæ dominantium Maurorum, jam inde ab anno DCCXX occupatæ pene toti citius obvium.

DE BEATO ELSIARIO,
MONACHO IN VASCONIA.
Ex Veteri Ms. & Martyrologio Gallicano Saussaii.

[Commentarius]

Elsiarius, Monachus Benedictinus in Vasconia (B.)

G. H.

Extat pervetustum S. Savini monasterium, Ordinis S. Benedicti, de Levitania dictum; in diœcesi Tarbensi, ac Principatu Bigorritano, [Nomen in fastis] ad montes Pyræneos situm; in quo monasterio asserit auctor Gallicani Martyrologii Andreas Saussajus, haberi vetustissimum Martyrologium Ms. abhinc circiter quingentis annis exaratum in pergameno, ex eoque verbatim fidelissime sumpta aliquorum Sanctorum ad Gallias spectantium, non ita cognitorum, nomina, inter quæ ad dictum V Iunii notetur festum B. Elsiarii. De hoc ergo in Supplemento sui Martyrologii ista scribit: Eodem die V Iunii, in monasterio S. Sabini de Levitania, super Pyrenæos montes, S. Elzeari Monachi & Confessoris, ibidem annuæ solennitatis (quæ hodierna est) officio celebris. Hæc Saussajus, qui videtur omnia ex dicto monasterio accepisse, eique fidendum esse, licet in Fastis Monasticis non reperiatur talis Sancti memoria.

[2] De monasterio S. Savini in valle Levitanica agunt Sammarthani, tomo 4 Galliæ Christianæ pag. 818: proferuntque diploma Raimundi Comitis Bigorritani, [loci antiquitas.] anno DCCCCXV de prædiis suis & aliis bonis hereditariis donantis locum, ubi S. Savini corpus jacere sine dubio cognoscitur, ut ibi monasterium & Monachi, sub Abbate regulariter degentes, in perpetuum durarent.

[3] Antiquior nihilominus notitia ejusdem ipsius loci habetur in Constituto Ludovici Imperatoris, ad annum DCCCXVII; ubi inter quinque Monasteria Vasconiæ ultimum censetur Monasterium S. Savini, ex judicio Caroli le Cointe in Annalibus Francorum, una cum aliis XXXVI pertinens ad eorum classem, quæ Regi nec dona nec militiam debebant, sed solas orationes; eo quod pridem a Saracenis destructa, ipsiusque Ludovici impensis utcumque restaurata, nec opibus ad militiam donaque, nec etiam ad sola dona satis abundabant. Interim verosimile mihi apparet, S. Elsiarium, post monasterii restaurationem floruisse; atque adeo eumdem posse Benedictinis adscribi, quorum nunc locus ille est; etsi ignoretur an etiam a principio fuerit.

DE BEATO MEINWERCO,
EPISCOPO PADERBORNENSI IN WESTPHALIA.

ANNO MXXXVI.

PIIS MANIBUS CELSISS. ET REVERENDISS. PRINCIPIS, FERDINANDI FURSTENBERGII, EPISCOPI PADERBORNEN. AC MONASTERIEN. &c. DE SANCTORUM ACTIS OPTIME MERITI.

Meinwercus, Episcopus Paderbornensis in Westphalia (B.)

Si benefactis, ut fama apud homines, gratia apud Deum extenditur, etiam prorogaretur mortalis hæc vita, hac Tu etiamnum, Munificentissima Anima, nos Te frueremur. Sed ita visum est supremo rerum humanarum Arbitro, ut illis laboriose multiplicandis tempus breve, fructibus eorumdem jucunde percipiendis nullus terminus esset. Nos quoque ad suam similitudinem factos Creator voluit eamdem qua possemus tenere regulam, & beneficiorum cum tempore diffluentium memoriam conservare perpetuam. Hoc quam æquum sit, Gentilitas quamvis ccæa cognovit. Ut enim Gratias nullo ætatis fluxu marcidas, simul & immortales habendas benefactoribus, doceret; juvenculas Charites. & Deas finxit. Hinc fit, ut quotquot in prolixo Sanctorum Acta illustrandi stadio decurrimus, ac porro decursuri sumus, numquam possimus non esse memores Tuorum in nos collatorum beneficiorum; neque horum tantum, sed eorum quoque, quæ fueras eodem collaturus, si diuturnior Tibi vita in terris fuisset. Quamquam nec cum hac quidem videris nobis desiisse bene velle ac facere; sed affectum istum Tuum etiam de cælis, quibus Te receptum confidimus, derivaturus in opus, quondam Tibi tam carum, aliis quoque inspirando benevolum beneficumque ad ejus promotionem affectum. Novæ hujus erga Te obligationis nostræ ut aliquod ad posteros monumentum extet, Nomini Tuo inscribimus novi operis partem unam; Acta scilicet Sancti tui in Paderbornensi Episcopatu decessoris Meinwerci, etiam nunc inter nos viventi Tibi oppignorata, quando ipsa cum originariis codicibus diligenter collata, & observationibus eruditis accurate illustrata præcurrere, lente apud nos procedenti Junio voluisti, quo levior nobis labor foret. Ergo etiam in hoc beneficum Tuum in opus Sanctorum animum gratanter agnoscimus, & agnoscentes reddimus quod commodasti; reddentes autem præsumimus supplicare, ut qua apud Divum ceterosque Sanctos & Sanctum Sanctorum polles gratia, obtineas nobis nosque secuturis feliciter operis reliquum perficere, ac tandem in eorum Tecum Societatem recipi, quorum eruderare & illustrare conamur ipsis bene faventibus monumenta.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Vita, Auctorisque ætas, & Beati cultus.

Meinwercus, Episcopus Paderbornensis in Westphalia (B.)

AUCTORE D. P.

Christophorus Browerus, Societatis nostræ vir eruditus, ac variis lucubrationibus in lucem datis orbi notus, Treviris obiit anno MDCXVII, intentus excudendis quos composuerat ejus Diœcesis Annalibus; [Browerus, inter Sidera Germaniæ, Vitam ex Ms. daturus,] anno autem prius quam moreretur, Veterum Mss. beneficio, in unum volumen collegit varias Sanctorum Germanicorum Vitas, jam inde ab anno MDCXIV publicæ luci paratas, sicuti ex Dedicatoriis cuique præfixis apparet; titulumque volumini isti hunc fecit: Sidera illustrium & sanctorum virorum, qui Germaniam, præsertim Magnam, olim gestis rebus ornarunt. Eos inter quam merito collocaverit sanctæ ac venerabilis memoriæ Episcopum Paderbornensem Meinwercum, ex ipsa Dedicatoria apparet, XXVI Augusti inscripta Theodoro Furstenbergio, Principi & Episcopo Paderbornensi, nostri in sua Urbe Collegii munificentißimo Fundatori, sic illam exordiens:

[2] Ut rara Phœnix avis, & non nisi quinto quoque seculo ex rogo suo renascens, [Meinwerci insigne elogium præmisit.] Indiæ vicinitatem & cedrina nemora in Libano permeare dicitur, & vix se credere oculis mortalium; ita ætatum certis intervallis, Dei optimi parentis summo beneficio, viri quidam heroicis virtutibus excellentes, humani generis commodo exoriri, & tamquam Phœnices rari apparere solent; qui vel Ecclesiæ præclare consulant, vel Rempublicam, cum laude & multorum insigni utilitate, feliciter & tranquille gubernent. In his ego Meinwercum numerare non verear, ornatissimum cum aliis virtutum insignibus Paderbornensis Ecclesiæ Pontificem; tum hoc supra ceteros omnes, qui multis retro annis eum antecesserunt eximium, quod civitatem & sedem, quam templo exusto nactus erat inopem & afflictam, sic opibus ac operibus ornarit, ut, quod de quodam dicitur, ex lateritia fecerit marmoream, id est, ex lutea & ruderibus immersa, cultam & splendidam. Sed Clerum, quem censu mediocrem & exemplis ac disciplina propemodum nactus erat orbum, idem quoque locupletavit, non solum vectigalibus, sed Bustorpiano a fundamentis exstructo fundatoque novo Collegio auxit; quin & Cluniaco ab usque Burgundia, præclaris morum institutis ad se vocatis Monachis, & peramplo cum basilica iis constituto domicilio, omnes suos juvit, rarissimis pietatis exemplis. De populo quid dicam? cujus ut salutem tueretur & tranquillitatem, mœnibus oppidum cinxit, leges civibus optimas dedit, stipe multa & liberalitate egentium inopiam sublevavit. Jam etiam de litterarum studiis & optimarum artium cultu num tacebo? cum Meinwerci ætate Paderbornensis Clerus gymnasium habuerit, præstantium ingeniorum laude & doctrinarum usu florentissimum. Denique, ut in pauca rem conferam, Meinwercus is Sacerdos & Episcopus fuit, cujus opera, studio, munificentia, pietate, & religione, perfectum est, ut ubi morum barbaries & agrestis hominum austeritas olim domicilium collocarant, istuc virtutis cultus, & humanitas eruditioni juncta, mutatis quasi sedibus, commigrasse videretur.

[3] [Codex antiquus Sanctorum Vitis ipsam interseruit] Hæc encomia omnia, quam in se magna, tam in Meinwerco vera esse probabit Vita, præ manibus hic sumpta. Primus eam publicavit ipse Browerus, ex Authenticis manuscriptis, ut ait; ab eoque acceptam Vitis Sanctorum a Surio collectis inseruerunt tertiæ editionis, Surio jam mortuo, curatores Carthusiani Colonienses anno MDCXVIII. Simile Ms. ipsi etiam (ut existimo) Browero visum, accepimus nobisque acquisivimus aliis libris repensis ex Collegio Paderbornensi; Membraneus is Codex est, continens primo Dithmari Chronicon, in anno MXVIII desinens, & multo quam quod editum habetur perfectius; deinde Vitas Sanctorum, Hidulphi Archiepiscopi Trevirensis, XI Iulii; Severi Presbyteri Viennensis in Gallia, XVIII Novembris; Margaritæ Hungaricæ, XXVIII Ianuarii; Romualdi Abbatis, VII Februarii; Hugonis, Episcopi Licolniensis, XVII Novembris; Morandi, Monachi in Suntgovia, III Iunii; Popponis Abbatis, XXV Ianuarii; Hildegundis Virginis, XX Aprilis; Wernheri pueri a Iudæis occisi, XIX Aprilis; Arnoldi sub Carolo Magno Sanctis adscripti, XVIII Iulii; atque Magistri Alberti Magni, XV Novembris. His subjungitur Vita Meinwerci Episcopi Paderbornensis, quam sequuntur Acta S. Heymeradi Presbyteri, [ante annum 1300.] XXVIII Iunii; & S. Edburgis Virginis, XV ejusdem. Hinc discimus jam olim habitam rationem Meinwerci, tamquam inter Sanctos, aut saltem Beatos connumerandi. Et quoniam, duobus prioribus exceptis, ceteri omnes, (quorum Vitas partim jam dedimus, partim daturi sumus) aut coævi ipsi Meinwerco fuerunt, puta SS. Romualdus & Poppo, Abbates; aut uno alterove seculo posteriores (nam Albertus usque ad annum MCCLXXX vixit. Wernherus septimo post anno martyrizatus est) videtur nobis auctor istius collectionis, ex comparatione tali voluisse illustriorem Meinwercum facere. Interim vero ex ultimo nominatorum ætate monemur, quod codex hic noster, ut ut antiquus videatur, ultra seculum XIV æræ Christianæ attolli nequeat.

[4] [Eamdem post Browerum recudit Adolfus Overham ex eodem Ms.] Broweri editionem, ad autographum recognitam, recudere se professus anno MDCLXXXI, amicus noster, Adolphus Overham, Monachus dum vixit Werthinensis, hoc imprimis præstitit, quod locorum & personarum nomina, sæpius a Browero lævigata, antiquæ suæ formæ reddidit; & post expensa Broweri Scholia, copiosißimis Notis omnia illustravit, quas magno nobis usui fuisse libenter profitemur: sed quod autographū ipse appellat, eo sensu quo ipsiusmet Auctoris manu scriptum aliquid significatur; adversabuntur menda quædam, haud facile ex auctoris non ineptißmi calamo profluxura, solique librariorum incuriæ imputabilia, æque in ipsius Ms. atque in nostro occurrentia; ut, cum num. 18 bis notatur Aprilis, pro Martio; idque in re alias notißima, qualis posteriori loco est festum S. Gregorii. Si autem hoc solum velit Adolphus, se usum eo ipso scripto, unde Browerus Vitam edidit; non repugnabo, sed tam illud quam nostrum ex uno eodemque originali transcriptum fuisse dicam; hoc excepto, quod Caput V, VI, VII & VIII, quibus continentur posseßiones a privatis personis acquisitæ sub Meinwerco, absint a nostro; sicuti etiam ab eodem nostro absunt Decreta Synodi Saligenstadensis, ad calcem unius Codicis reperta, & Capiti apud nos XII a Browero inserta, præter mentem Auctoris. Hic vero non solum liberaliter usus est Dithmari prædicto Chronico, & S. Godehardi Hildesheimensis Episcopi atque S. Heimeradi Vitis, eodem quo illi obierunt seculo XI scriptis; sed etiam Chronico illo Magdeburgensi, [compositam seculo 13] quod manu antiqua exaratum in membranis habemus usque ad annum MCLXXXVII, laudatum in Paralypomenis nostris ad Catalogos Pontificum, ubi de Gregorio V num. 2, & sequenti die magis laudandum in Analectis Norbertinis cap. 4. Hinc non inepte videmur argumentari posse de ætate Auctoris, eamque ad seculum XIII removere: propinquiorem certe ipsius Meinwerci ætati credere non sinunt Chronographica quædam menda, huic operi inspersa, nec aliter facile excusabilia.

[5] [Auctore anonymo.] Adolphus suas in illam Vitam Notas orditur ab Auctore, quem fatetur & paßim appellat Anonymum: nam Cœnobitæ, inquit, Paderbornenses, majorum quidem traditione affirmant, a suorum Præsulum quopiam res gestas conditoris sui litteris consignatas; sed urbes inter Græciæ citius convenerit de Homeri patria, quam inter eos de Auctoris hujus nomine. Ejus ergo ulterius quærendi cura dimissa, satis habeo utcumque definivisse ætatem; quam similiter indefinitam Adolphus reliquit; & transeo ad cultum, titulumque Beati, in eo fundatum. Titulo hoc nullus quidem antiquorum usus invenitur; sed venerationis religiosioris argumenta ab annis trecentis habentur ea, quæ pro Beato semper cultum probant, inter Sanctorum Vitas (ut dixi) descripta. Eo ergo, aut etiam Sancti titulo usus sine scrupulo est primum Browerus, [Titulus Beati probatur non tam ex Auctoribus recentioribus,] non solum in fronte libri notans B. M. id est, Beatæ memoriæ; sed per singulas paginas superne notans de Sancto Meinwerco. Tertia editio Surii, nomini ubique præfigit B. quod sequitur noster Nicolaus Schaten in suis Annalibus Paderbornensibus, quorum primam partem obstretricante post auctoris mortem P. Ioanne Kloppenburgio nuper editam accepimus, alteramque propediem expectamus. Idem facit Theodorus Rhay, inter illustres Animas Iuliæ Cliviæ & annexarum Provinciarum, encomium B. Meinwerci texens, eumque subinde etiam Sanctum appellans; quod similiter & absolute fecit Ioannes Velde, in Annalibus Westphalicis necdum editis. Præ istis autem omnibus censeri debet prælaudatus Episcopus Ferdinandus, inter Monumenta Paderbornensia, prosa versibusque illustrata, Beatum appellans; & hoc tantæ auctoritatis exemplum atque mandatum, merito sequi se posse credidit Adolphus Overham, Vitam ipsius Principis jussu recudens. Idem nos etiam hic sequemur, productis tamen prius, quæ illos movisse potuerunt ac debuerunt, argumentis.

[6] Primum censeri potest honor defuncto impensus a successore Rothone anno Episcopatus XV, [quam fundatione lampadis ad sepulcrū an. 1048] Christianæ æræ MXLVIII, quando dedimus, inquit, vas argenteum de Decimis Episcopii nostri in Wilgadessun, triginta solidos singulis imposterum annis, de quibus continuum lumen ad sepulcrum venerabilis Domni Meinwerci Episcopi, prædecessoris nostri provideatur; & in Anniversario depositionis ejus & nostro, Fratribus (Abdinckhoffensibus) caritas in nostræ commemorationis memoriam administretur. Secundum est translatio corporis, asservatæque inter sacra Reliquiæ. Nam Bruno Fabritius, qui anno MDLXXII Catalogum Abbatum Abdinghoffensium scripsit, factus ipsemet eorumdem successor anno post septimo, vitæ, compendio perstrictæ, hæc addit: Postquam venerabilis Patris, ac æterna memoria dignissimi Fundatoris nostri, [& Corporis elevatione an. 1376,] Domni Meinwerci Episcopi corpus CCCXL annis in crypta quieverat; laudatissimus & meritissimus Abbas Conradus Allenhausen, altiori illud dignans loco, transferri fecit in medium Chori, anno MCCCLXXVI in festo S. Marci Euangelistæ. Browerus eidem eminentiori tumbæ, ante annos aliquot (puta sub initium præsentis seculi,) incisum ait fuisse tale Distichon.

Hic lapis, ad speciem Meinwerci sculptus, eumdem,
Plurima qui Christi fecit amore, tegit.

[7] Fui ipse anno MDCLXXX Paderbornæ, ut Celsißimo Principi atque Episcopo Paderbornensi ac Monasteriensi, [Translationeque in tumban, cui imposita ejus statua,] Ferdinando Furstenbergio, offerrem tres primos Tomos Maji, ipsi duobusque ejus fratribus dicatos; eaque occasione vidi tumbam, qualem in Gamansii nostri Schedis legeram, inter candelabrum majusque altare erectam ad quatuor fere pedes. Consideravi etiam Tumbæ latera, variorum Sanctorum imaginibus pictis ornata, interque eas (ut Gamansius annotarat) tertio pictum Meinwercum; ubi in fronte quidem ipse cernitur in habitu Episcopali, offerens Christo in aëre apparenti templum biturritum; quod similiter facit ad pedes pictus, cum templo triturrito; in latere vero dextro, [& circum ipse ter pictus inter Sanctos;] inter SS. Henricum atque Kunigundem consistens, Deiparæ adstanti offert tertium triturritum ut prius, ibidemque adscripta leguntur hæc verba Renovatum anno MDXCVIII, quod de picturis illis intelligendum. Horum sic visorum memor petii ipsam tumbam cum superposita statua delineari, & curante Kloppenburgio obtinui qualem in aversa pagina videbis.

[8] Vidi etiam, juxta summum altare, adhærere muro prægrandem ex ligno statuam, [Alia ejusdem statua juxta altare;] Pontificaliter indutam more veteri, cujus mitræ inferior ad frontem limbus inscriptus erat his litteris, Meynwercus Episcopus. Ipsi autem parieti, quantum memini, inhærebant operis recentioris versus, quos Browerus ante Vitam sic recitat.

Quisquis in effigiem tua lumina dirigis istam,
      Meinwerci, hic digni Præsulis, esse scias.
Geldrorum Comitum, qui clara stirpe creatus,
      Plurima pro Christi fecit amore pius.
Ille, quod extruxit Præcessor, diruit Ædis
      Summæ, & magnifice rædificavit opus.
Cœnobium hoc Divis Petro Pauloque dicatum
      Condidit, Henrici Cæsaris auxilio.
A sylva * Pagoque locum, qui nomen adeptus,
      Ordinibus sacris primus habere dedit.
Inclusit positis Padibornam mœnibus urbem,
      Et variis auxit publica jura modis.
Clero aliisque bonis gratus, gratissimus astris,
      Hic cubat in medio, dignus honore, Chori.

B. Meinwerco succeßit in Episcopatu Rotho sive Rothardus, similiter in sua tumba pictus cum radiis: quam tumbam Henricus Præpositus, ex eadem qua ille Burana familia circa annum MCCCC curavit ornandam Sanctorum Patronorum imaginibus circumpositis, cum suo cujusque titulo hoc modo: S. Leo hujus ecclesiæ consecrator. S. Liborius Patronus, S. Maria Patrona, S. Kilianus Patronus, B. Meinwercus Preparator, S. Karolus Fundator hujus ecclesiæ.

[9] Ut autem istic inter Divos sculptus pictusque Meinwercus est; [item Buræ in choro inter Sanctos.] sic etiam in Burensis oppidi Parochiali ecclesia chorus cernitur, Sanctorum picturis circum ornatum parietem habens, quos inter & Meinwercus. Sunt autem illi, Henricus Imperator, Engelbertus Coloniensis Archiepiscopus, Meinolphus Diaconus Paderbornensis, & Adelheidis Regina. Ita vidisse se scripsit mihi Historiæ Paderbornensis promotor, Ioannes Kloppenborgius noster; simili fide, id est oculari, asserens, ejusdem Beati Episcopi Reliquias paßim inveniri, una cum aliorum Sanctorum Reliquiis, nominatas in tabellis Reliquiarum, [Reliquiæ passim in lipsanothecis,] altaribus rite consecratis inclusarum. Præter has ex oßibus sacris in translatione decerptas, aliæ quoque habentur ex rebus, ad usum illius olim pertinentibus, & hactenus cum veneratione servatis. Talis imprimis est sacra Casula: de qua prælaudatus Bruno Fabritius hoc scriptum reliquit. [casula in qua sepultus per annos 340 incorrupta,] Ad miraculum usque memoria dignum est, quod Casulam seu Pallium sacrum, quo amictus sepulturæ traditur, atque in eodem trecentis & quadraginta annis in tumulo quievit Meinwercus Episcopus, nec tempus, nec putredo totum absumpserit. Nam etiamnum in monasterio nostro, imo suo, hodie visitur; quin etiam singulis annis, ipso die quo Meinwercus vita humana exemptus est, monasterii hujus Antistes in eodem summum peragit Sacrum. Hinc extant versus, qui (ut tunc ætas tulit) compositi, arcæ, Pallium quæ custodit, (ligneam esse ait Browerus) præfixi sunt.

Vestem, quam cernis, & præsens continet Arca,
      Meinwerci egregii Præsulis ipsa fuit.
Ut nobis veteres, C ter, X Lque loquuntur,
      Annis sic latuit corpus, & ipsa simul.

Ipsa vero nunc non usurpatur ad sacrificium Missæ, a multis abhinc annis; sed superne suspensa ostenditur populo, sic ut videri poßit, non vero tangi aut ex ea aliquid furtim decerpi.

[10] Pallium autem hoc sacrum, ex albo Damasceno confectum, nostris, quibus hodie utimur, [cujus usus in ipsius Natali;] admodum dissimile est: nam ante & retro, & in utroque latere, clausum & integrum, infra amplum, rotundum & apertum, ad imos pedes demissum, supra foramen habet, per quod exerere sese hominis caput possit; & fimbrias, a fronte & a tergo aureis litteris, verum exolescentibus, intextas. Quamquam igitur in die Meinwerci natali, de eo non alio ritu fiat, quam de Requiem, ut appellant (sicuti de aliis quoque Beatis, ex prima institutione servatum, antehac sæpe notavimus, & sequenti mox die notabimus parentum nostrorum memoria adhuc factum de S. Norberto) hoc tamen ille habet peculiare, quod Sacrum illud fiat in albis paramentis, lætitiæ, non mœrori congruis, neque pro ipso, sed pro Benefactoribus Ecclesiæ ex eadem familia. [pedum & annulus:] Præter Casulam servant Abdinghoffenses etiam Pedum, quod ligneum est: itemque in separata Hierotheca aureum Annulum, cum pala lapilli rubei, cui inscriptumAnnvlvs Meynwerci Episcopi. Denique ostendunt in crypta primæ Sepulturæ locum, de quo Gamansius scripto notavit, quod complanari non potest integre, sed subsidit semper aliqua sui parte, ut lacuna cuivis pateat, etiamsi vel calce pavimentum infundant, vel lapidem super ponant.

[11] [Memoria ejusdem in Cruce aurea.] Atque hæc immediatius spectant Meinwerci Episcopi memoriam: nonnihil tamen eodem facit Crux aurea, sesquipalmum lata, & paulo longior, Mysteriis Dominicæ Resurrectionis diversimode partitis insculpta. Hæc in ea quæ longior est inferiori parte, virum habet, ut apparet Clericum, breviori habitu, tamquam peregrinantis, cum vexillo in manibus, adscriptoque nomine Frater Tietmarvs; per limbum autem exteriorem quadripartita legitur hæc sententia 1. M. Eps. AVRVM XPO OBTVLERAT. 2. HOC ECLIA IN COMVNES VSVS EXPENDIT. 3. T. ECCLIÆ REDDIDIT, IN OPVS HVIVS CRVCIS ET CALICIS, PRO REDEMPTIONE IEROSOLIMITANÆ PEREGRINATIONIS. 4. QVÆ SI QVIS ABSTVLERIT ANATHEMA SIT. Sic autem videntur ista debere intelligi, ut Meinwercus olim aurum dederit, ad usum sacrum; Ecclesia expenderit, in communem; Tietmarus rependerit, explendo donantis voluntatem, sibi & Ecclesiæ notam.

[Annotatum]

* Bustorp. Colleg. Canon.

VITA
Auctore Abdinghoffensi Anonymo.
Ex Ms. nostro & duplici editione.

Meinwercus, Episcopus Paderbornensis in Westphalia (B.)

BHL Number: 5884

EX MSS.

CAPUT I.
Institutio Episcopatus Paderbornensis, cui decimus præfuit Meinwercus: hujus natales, studia, Clericatus in aula Ottonis III.

[1] [Post diffusam late fidem] Posteaquam Mediator Dei & hominum carnem sumere, & crucem subire pro salute dignatus est omnium; discipuli, ab ipso electi & dilecti, post ejus gloriosam ascensionem, Spiritus sancti visitatione & consolatione confortati, & omni scientia veritatis sunt imbuti, secundum ipsius promissionem; ut per eos salvarentur ante mundi consummationem, qui salvandi per gratiam præordinati erant ante mundi constitutionem. Quorum prædicationis instantia, conversa sunt ad Deum innumerabilia multorum hominum millia; agnitaque fide Christianæ religionis, respuerunt cultum antiquæ superstitionis. In cujus unitatem fidei, cum diversarum terrarum & linguarum alacriter & salubriter convenirent populi, convenit quoque, magna clementis Salvatoris clementia, sedulaque Magni Karoli a multimodi laboris instantia, gens Saxonica: quam ad credendum eo compulit difficilius, quo id genus hominum natura animi erat ferocius. [conversis Saxonibus,] Subjecta autem jugo fidei, facta est Sacerdotibus tributaria, quæ tributa aliorum exegerat temeraria; cœpitque sua pro Christi amore Christianis tribuere, quæ raptu aliorum solebat vivere. Destruuntur hinc fana idolorum, & exstruuntur oratoria Sanctorum; designantur parochiarum termini; constituuntur Episcopalium Sedium in locis congruis tituli: in qubus rudis adhuc in fide populus, ne ad perfidiam pristinam relaberetur, salutaribus monitis imbueretur, & servientium Deo multitudo numero & merito quotidie augeretur.

[2] Inter omnia vero loca, principalibus Ecclesiis constituendis destinata, speciali quadam dignitate b Patherbrunnensis Sedes præeminebat; quæ semper magnorum titulis signata virorum, [Paderbornæ datur Episc. Hathumarus:] præ ceteris terris undique secus circumjacentibus, frequenti & varia nemorum diversitate, agrorum ubertate, cum omnium frugum fertilitate, saluberrimorum fontium in unum locum inibi latitudine & amœnitate incomparabili confluentium, aliorumque multorum per quasque vicinas id locorum concurrentium numerositate excellebat. Cujus jucunda amœnitate, placidaque aëris temperie Rex delectatus, pro publicis disponendis negotiis inibi sæpius est c moratus; positisque regali magnificentia principalis ecclesiæ fundamentis, magno erga Deum suæ dilectionis indicio, talem locum jure belli acquisitum, magis ecclesiastico quam proprio deputavit servitio. Cum autem noviter factæ conversionis messis multa, novellæ vero plantationis operarii essent pauci; locum eumdem tuitioni Præsulum Wirciburgensis Ecclesiæ commisit, sub quorum regimine status ipsius nec profecit, nec longa viæ intercapedine, publicaque variorum negotiorum necessitudine, proficere potuit. Unde Rex cum suis habito & inito consilio, eumdem locum, proprii Pastoris vigilantia tuendum & gubernandum adjudicavit: præposuitque ei anno, Salvator mundi postquam de virgine nasci dignatus est, septingentesimo nonagesimo quinto, præfatæ Wirciburgensis Ecclesiæ Canonicum, rus rudis in fide adhuc populi exculturum, Hathumarum: cujus Pontificatus anno quarto, Dominicæ vero Incarnationis septingentesimo nonagesimo d nono, beati Petri Apostoli vicarius Leo, ejusdem nominis tertius, [sub quo Leo P. P. an. 799 altare consecrat,] injusta civium suorum perpessus odia, in Patherbrunna Regem Karolum adiit; susceptusque ut par erat, cum ingenti honore & gloria, religiosum ac salutare Christianitatis dilatande studium nobiliter inchoatum, Apostolica auctoritate firmavit; atque in crypta ibidem noviter constructa, quoddam altare consecrans, adorandas in eo Protomartyris Stephani reliquias, quas Roma secum attulerat, in privilegium Apostolicæ consecrationis collocavit. Tale fundationis Patherbrunnensis Ecclesie, tam Apostolica benedictione, quam Imperatoria sanctione, incrementum per seculorum secula, virtutum omnium cum dilectione Dei & proximi accipiat augmentum; fitque ei Petrus Petra Ecclesie, contra portas errorum omnium firmamentum, ut in templum sanctum in Domino crescat ædificatio, constructa super ipsius fundamentum. [Eph. 2. 21]

[3] Beato vero Hathumaro, nono Episcopatus sui anno, [Illi suffectus Baduradus] Dominicæ Incarnationis octingentesimo quarto, ex hac luce subtracto; atque ad perennem, ut credimus, vitam assumpto e; successit ei vir egregius nomine Baduradus: qui ex nobili Saxonum prosapia ortus, ex prædictæ Wirciburgensis Ecclesiæ Clero fuerat electus. Qui præclaræ morum nobilitatis, magnanimitatis, & industrie merito, familiaritatem Karoli Regis intime consecutus, tantæ dignitatis & dilectionis apud eum locum promeruit, ut ei non minor facultas quam voluntas amplificande, provehendæ, atque adornandæ Ecclesiæ sibi commissæ suppeteret: unde nihil laboris studiique sui subtraxit, ab acquirendis ac procurandis omnibus, quæ ibidem ad laudis divinæ augmentum, atque utilitatem Christiani populi, pertinere agnovit; ecclesias videlicet per omnem parochiam suam sub celeritate construere; principalem basilicam ingenti decore & grandi opere extollere; res omnes ad eam pertinentes modis variis adornare; augmentare Clerum; disciplinam monasterialem instituere; pueros, tam nobiles quam inferioris conditionis, in scholam congregatos, in divinæ legis eruditione nutrire. Ejus Pontificatus anno decimo, Dominicæ Incarnationis octingentesimo decimo quarto, gloriosus Imperator Karolus, pater patriæ, Apostolus gentis Saxonicæ, anno regni sui quadragesimo sexto, ab urbe Roma condita millesimo quingentesimo sexagesimo septimo, [ecclesiam valde ornat;] ab hac luce migravit; æternæ vitæ gloriam, & perpetuam futurorum habiturus memoriam, pro multimodis indefessi laboris studiis, quibus fines Christianæ religionis promovit & dilatavit. Baduradus autem venerabilis Pontifex, virtutum imitabilis artifex, utiliter cœpta feliciter consummans, an. Episcopatus sui quadragesimo octavo migravit ad Dominum f: rexitque post eum annis viginti sex Luithardus jam dictæ dicendæque civitatis populum. [Deinde post alios septem] Cui succedens Biso nomine, præfuit viginti tribus annis ipsi Ecclesiæ; rexitque eamdem post eum Thiedericus annis novem. Sexto loco succedens Unwanus, fuit novemdecim annis Episcopus; septimoque Dudo nomine, annis viginti quinque. Virtutes octo beatitudinum docturus populum, octavo loco viginti septem annis præfuit Folcmarus; successitque, annis viginti octo consilii sui excellentia dispersa collecturus, Retharius. Decimo loco, magnorum operum auctor & patrator sibi suisque, Meinwercus successit utiliter; qui decalogi legalis vel gratiæ spiritualis perfectionem, per Dei & proximi dilectionem adeptus est feliciter. Hujus laudum & meritorum preconia, cum aliis & præ aliis, suscipiat Ecclesia, ejus amori insistens & devotioni, [succedit Meinwercus Ep. X,] cujus ille honori institit & promotioni. Hæc ergo veraciter posteris intimari, animosque fidelium exemplis priorum decet excitari; ut qui virtutum culmina adipisci desiderant, gradus felicissimæ ascensionis agnoscant.

[4] Germania, post Scythiam g inferiorem, sumens initium a flumine Danubio, desinit in Rheno; terra dives & populosa, quæstuosa pariter & bellicosa. Hæc majorum solertia, divisione distincta bifaria, superiorem habet terminum, juxta septentrionalem Oceanum; inferiorem, circa Rhenum; finem sui faciens in mari, quod Galliæ Britanniæque prætenditur littoribus, ex quo quaquaversus omnium terrarum patet exitus. Ad hujus inferioris Germaniæ septentrionalem tractum Trajectensis diœcesis est terminus, [in diœcesi ultrajectina nobiliter natus,] locus navium & vectigalium commeatibus quæstuosus; magnorum & nobilium virorum gloria, quam in defensione gentis suæ & patriæ magnanimiter adepti sunt, insignis & famosus. De quorum nobili prosapia, ortus est h Imed, in eadem provincia: qui virtutis & probitatis majorum suorum factus heres legitimus & strenuus, Comitatum i suo tempore in ejusdem provinciæ administravit partibus. Qui tantæ nobilitatis lineam propagari, nominisque sui memoriam & posteritatis gloriam cupiens nobilitari; cum multiplici divitiarum apparatu, ac possessionum prædiorumque reditu, nobilem duxit uxorem de terra Saxoniæ, Athelam k nomine: de qua processu temporis genuit Thiedericum, & Meinwercum, Glismod & Azelam. Thiedericus autem paternæ dignitatis & facultatis heres designatus; [& Halberstadiensi Clero adscriptus:] Meinwercus in ecclesia B. Stephani Protomartyris in civitate Halverstadensi ad Clericatus officium a parentibus est oblatus; Azela vero, castitatis æmulatione Agnum secutura, Sanctimonialium cœtui in ecclesia pretiosi Martyris Viti Eltenæ l associatur; Glismod autem, tricesimum fructum pudicitiæ matronalis adeptura, cujusdam nobilis principis in Bajoaria matrimonio copulatur, m Meinwercus igitur liberalibus studiis & spiritualibus imbuendus disciplinis, in præfata Halverstadensi ecclesia, tenerioris ætatis rudimenta; provectioris vero, in ecclesia Hildeneshemensi peregit: ubi Heinricus, n filius ducis Bajoariæ Henrici, cum aliis plurimis, honori & decori Ecclesiæ Christi suo tempore profuturis, secum theoriæ studiis continuam operam dedit. Quam liber autem & integer a vitiis, & in puerili & in juvenili ætate vixerit; qualis quantusve inter coævulos, vitæ sinceritate morumque probabilitate, conversatus fuerit, variis hinc inde quæsitis laudationum fucis eum colorare non convenit; cum indiciis operum evidenter postmodum claruerit, quale fundamentum domus suæ in eo sapientia Dei collocaverit. Acceptus autem de scholis, vixit in prædicta Halverstadensi ecclesia sub Præposito canonicæ legis; omnibus carus & amabilis, aspectu & colloquio affabilis, actu & eloquio irreprehensibilis.

[5] Eo tempore monarchiam Romani Imperii Otto ejusdem nominis secundus strenue gubernabat; [unde ab Ottone III, postmortem patris regnare exorso,] armis strenuus, fide Catholicus; non minus divinis, quam humanis rebus deditus. Qui postquam III Idus Julii, contra Saracenos in Calabria periculosissime dimicans, multis suorum amissis, ipse vivus vix evasit; septimo Idus Decembris sequentis anni, Dominicæ Incarnationis videlicet nongentesimo octogesimo tertio, regni sui decimo, Indictione duodecima, obiit, & filium suum ejusdem nominis successorem dereliquit, Heinrico duce Bajoariæ, qui priori anno, mortuo parte suo Ottone o Duce, Ducatum obtinuerat, regnum invadente, sed victo, desistente. Rex autem puer in proximo natali Domini, ipsa sancta die, unctione Joannis Ravennatis Archiepiscopi Aquisgrani Rex consecratus, paternæ virtutis & industriæ vestigia per omnia est imitatus; non minus Christianæ religioni humiliter inserviens, quam regni negotiis solerter insistens. Meinwercus autem, regia stirpe p genitus, regio obsequio, morum elegantia idoneus adjudicatur; evocatusque ad Palatium, regius Capellanus efficitur; ut Deo ordinante longius innotesceret, qui longius expetendus erat; fieretque in negotiis tam spiritualibus quam secularibus ætate doctior, [assumptus in Capellanum,] usu tritior, processu temporis sapientior. In quo, cum irreprehensibiliter conversaretur, & regalis celsitudo & procerum multitudo eum reverebatur: utpote cujus benevolentiæ ancillabatur humilitas, gravitatem temperabat affabilitas; in cujus ore, veritas & dulcedo; in cujus corde, pietas & mansuetudo; in cujus moribus, & scientia verborum & operum regnabat concordia. Omittantur extrinseca: licet enim in consideratione singularitatis præterire communia. Præ participibus suis in domo Domini exaltandus, participio sancti Spiritus erat primitus exornandus: ut videlicet esset discretione providus, actione præcipuus, moribus approbatus, virtute perfectus, humiliate communis, compassione singularis, mansuetudine lenis, [ob probitatem insignem] auctoritate gravis, patientia amabilis, vindicta pro zelo justitiæ terribilis. Qui pectus haberet consilii, acumen vivacis ingenii, Atticos flores vernantis ingenii, præter alia innumera his similia; quibus immorari non convenit, ne quid præter veritatem, mera veritatis assertio intendisse videri possit. Rex autem hujusmodi virtutum insignia sapienter animadvertens, & eum regia liberalitate honorare dignum ducens, interventu Geptæ venerabilis Abbatissæ, duos mansos regales in Lutterun, [fundis aliquod donatus fuit.] in pago Wentsgot dicto; in Burwardio quoque Daleheim, in Comitatu Herieldi comitis, ei donavit; de quibus sibi regiæ concessionis & confirmationis præceptum conscribi & contradi mandavit; suæ sinceræ dilectioni perhibens testimonium relatu dignum, quod videlicet suam vitam diligeret ut propriam. q

ANNOTATA G. H. & D. P.

a S. Caroli Magni res gestas illustravimus die 10 Ianuarii, ubi in Vita per Eginhartum scripta num. 82 & 11, indicatur bellum Saxonicum, quo hi domiti & ad fidem Christi traducti sunt.

b Relata hic de Paderbornensi situ & Sede ejus Episcopali videntur desumpta ex Historia Translationis S. Liborii Episcopi Cenomanensis, cujus Acta & Translationes, libro seorsim edito illustravit, & Fabio Chisio dein Alexandro VII Pontifici dicavit, Ioannes Bollandus noster, ubi cap. 22 Translationis pag. 87 hæc enarrantur; quæ iterum sumus daturi 23 Iulii, die S. Liborii natali.

c Varia placita seu conventus istic tunc habitos Bollandus in Notis pag. 93 colligit, & nos in Propylæo antiquario de discernendis diplomatis ante tomum 2 Aprilis dedimus specimen, signati Paderbornæ anno regni XI qui fuit Christi annus 778 idque in antiquis characteribus cum ejus monogrammate.

d S. Leonis Papæ tertii Acta illustramus infra ad diem 12 Iunii.

e Ex Translatione S. Viti ad Corbeiam novam, danda infra 15 Iunii, constat Hathamarum adhuc vixisse anno 815, quem isto aut sequenti anno defunctum III Kal. Augusti, ex Obituario Abdinghoffensi docemur.

f Baduradus, aliis Baradadus, a Ludovico Pio anno 834 ad Lotharium filium missus juxta Theganum, interfuit Concilio apud Theodonis villam anno 835; cujus obitus in Abdinghoffensi & Herisiensi Necrologiis notatur XV Kal. Octobris, & additur, quod viginti septem annis post sepulturam ejus exactis, vestes, quæ cum eo sepulcrum subierant, ita integræ & sane apparuerunt, ut nec una fimbria ex eis legem pateretur putredinis. Similiter ex iisdem habetur Luithardus defunctus an. 877, VI Nonas Maji; Biso, 4 Ianuarii vel 9 Septembris, an. 900: Unwanus post Thiedericum an. 916 ordinatus VIII Kal. Februarii, defunctus XIII Kal. Augusti (sed post plures quam 19 annos, quippe qui an. 935 intervenit privilegio Henrici Aucupis dato Herisiensibus) Dudo VII Kal. Augusti; Folcmarus, ex Chron. Ms. Magdeburg. scitur obiisse an. 983: Retharium an. 1009 vita functum die 6 Martii, constare inquit Adolfus, adeoque non implesse annos 28, nisi senior Folcmarus ante obitum ceßsit Episcopatu.

g Scythia inferior sumitur pro Septemtrionalibus regnis Daniæ, Sueciæ, Livoniæ. Ita Unni Bremensis Archiepiscopos apud Adamum lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 48 & seqq. Scythiæ populis prædicavit, & ibidem apud Bircan oppidum in Scythia, id est Suecia, spiritum posuit anno 936: & lib. 2 cap. 35 Theatinus datur Episcopus Scytharum.

h Imed in Ms. nostro, Browero Imadus, de quo is in Notis, adducens Immedum, Walberti Ducis Saxoniæ Filium, sed seculo integro seniorem, si Georgio Fabricio credimus, qui uxorem Hemmam ei tribuit. Verum propius accedunt, quos Witichindus lib. 3 Annalium pag. 27 asserit, Sub Ottone primo amissos duos principales viros ac potestate claros, Immedem ac Mainwercum, quorum uterque ictu sagittarum periit, alter Moguntiæ, alter in itinere. Uter horum avus fuerit Beati, quis divinabit? Necrologium Abdinghoffense. IV Kal. Febr. obiit Immeth Comes, pater Meinwerci Episcopi.

i

Chronicum Belgicum tomo 3 Pistorii indicat nobis duos ejus Comitatus. Anno, inquit, Imperii Conradi septimo accepit Meinwercus, de paterna hereditate, multa prædia, de Comitatu Teisterbant & de Comitatu Radichen. Pontanus lib. 5 Gelriæ pag. 79 scribit, Imedum patrem, fuisse Comitem in Redechem; idque interpretatur nunc Renhem dici, pagum inter Arahemium & Wageningen, ad Rheni fere ripam positum. Verum quidni Rhede, ad Isalæ fere ripam, inter Arnhemium & Duisburgum? Comitatum Teisterbantiæ latißimum facit idem Pontanus lib. 4 pag. 53. Præcipua in eo loca fuerunt Bomelia, Heusda, Worcomium. In Encomiastico inscripto parieti basilicæ prope sepulcrum, dicitur Sanctus.

Geldrorum Comitum qui clara stirpe creatus.

Apud Theodorum Rhay in elogio B. Meinwerci, hoc 5 Iunii, appellatur Clivio-Gelder, Theisterbantiæ Comes.

k De illa in præcitato Necrologio dicitur, VIII Id. Augusti obiit Adala, mater Meinwerci Episcopi.

l Eltena in confiniis Zutphaniæ & Cliviæ, haud procul Embrica & Herenberga prope Rhenum, monasterium Imperiale nobilium Virginum fuit, a Wichmanno Zutphanico, pro filia Luicharda prima Abbatissa anno 982 constituta, ad honorem S. Viti Martyris, de quo infra 15 Iunii agimus. Gelenius ad Vitam S. Engelberti Colonien. pag. 360 ex Privilegio Ottonis III eruit, Luichardam illam fuisse B. Meinwerci materteram, sororem Adelæ, secundis nuptis junctæ Balderico Comiti, istic nominato, ut Adelæ marito, & infra num. 68 ut Meinwerci vitrico.

m In Obituario Aldingh. Nonis Februarii obiit Glismodis, soror Meinwerci Episcopi: male ergo illa confunditur a Browero cum Gisela, S. Henrici Imper. matre, defuncta XII Kal. Augusti, ut habet Chron. Magdeburg. Ms. Glismodis ergo maritus quis fuerit, adhuc ignoratur.

n Hic est S. Henricus Imperator, de quo in hac Vita pluribus agitur.

o Ex Ludolpho, filio Ottonis Magni, prognatus Otto Dux Sueviæ & Bavariæ, pater fuit Henrici Junioris, quo parente natus est Conradus Salicus, Imperator & successor S. Henrici. Sed cum Ottho Dux, filius Luidolfi fratruelis Otthonis Imperatoris, anno 982 immatura morte obiisse dicatur in Chron. Magd. Ms: qui potuit id ætatis Princeps filium habuisse invadendo regno idoneum? Potius igitur ea invasio adscribetur Heinrico, filio Henrici, patri S. Henrici Imperatoris, de quo Wolferus in Vita magistri sui S. Godehardi Episcopi 4 Maji num. 7 scribit, quod mortuo Ottone II, Herilem filium Ottonem III opprimere, semetque in monarchiam Regni conatus fuit erigere: de quo vide plura in Notis Adolfi.

p Ex iisdem habemus, patris genus referri posse ad Immedum, S. Machtildis Reginæ fratrem. Henschenius ad illius Vitam num. 1. appellat patruum: sed cum ex Witikindo Duce descenderit, difficilius hac via stirps regia Meinwerci probabitur: eaque potius sumenda erit parte matris, quæ jam scitur fuisse filia Wichmanni, cujus pater etiam Wigmannus dictus apud Witikindum monachum pag. 33, Consanguineum se dicit Otthonis I Imp. Hermanni Ducis Saxonia ex fratre nepos, & ab Imperatore loco filii assumptus; ut eidem capto ipsemet Ottho exprobat apud eumdem Witikindum pag. 30.

q Ipsius diplomatis verba hæc producit Adolfus: Fidelium nostrorum noverit universitas, quod nos, interventu venerabilis Geppæ Abbatissæ, Meinwerco nostro amabili Capellano, duos mansos in villa Lutterun in proprium tradidimus; eo tenore, ut idem Meinwercus, qui nostram ut propriam delegit vitam, de eadem proprietate, quidquid voluerit, faciat.

CAPUT II.
Episcopatus Paderbornensis a Rethario Episcopo multimodis restitutus, B. Meinwerco nonnihil conferente.

[6] [Retharius Ep. Ecclesiam suam curat Pontificio privilegio muniendam:] Eo tempore Retharius, Patherbrunnensis Ecclesie venerabilis Episcopus, inter alios quamplures, qui scientia præditi, moribus adornati, secundas partes Regni strenue adjuvabant, enituit: qui nomen Episcopi officio tenuit, moribus implevit. Denique cura pervigili, intendens commisso gregi, in collectione dispersorum, in conservatione congregatorum, operam continuam dedit: & ab eodem Ottone Rege aliisque fidelibus donaria non modica diversis temporibus acquisivit. Volens autem Ecclesiam suam, super Apostolicam petram fundatam, Apostolicæ tuitionis præsidio arctius communite; privilegium Apostolicæ confirmationis, super bona & jura Ecclesiæ suæ, a Joanne a Papa, ejusdem nominis octavo decimo, anno Dominicæ Incarnat. DCCCCXC, Episcopatus illius tertio, Indict. quarta, petiit & obtinuit, ut si aliquando mundanæ turbulentiæ eam cornibus suis impeteret aries, tantæ auctoritatis rejectus fortitudine dissiliret ut glacies. Electionem quoque Episcoporum inter ejusdem, & ab ejusdem Ecclesiæ filiis faciendam, quam eis diversi Reges diversis temporibus liberaliter & legaliter concesserunt, b Karolus videlicet Crassus c, interventu Bisonis Patherbrunnensis Episcopi, sexta Id. Decemb. an. Dominicæ Incarn. DCCCLXXXV Indict. quarta; anno, ex quo patre suo Hluthowico ejusdem nominis secundo mortuo, cum fratribus suis Karlmanno & Hluthowico de regno altercari cœperat, nono; ex quo Karlmanno mortuo, a Joanne Papa in Imperatorem unctus fuerat quinto; ex quo fratre suo Hludowico, XIII Kal. Febr. mortuo, totius regni monarchiam, nullo resistente suscepit, quarto; Otto ejusdem nominis secundus, XV Kal. Febr. rogatu Folcmari ejusdem civitatis Episcopi, an. Dominicæ Incarnationis DCCCCLXXIV, electionis suæ XIV, Imperii primo, Regni septimo, Indict. d quarta) idem Papa eodem privilegio confirmavit: ut si unquam aliquis in ovile ovium aliunde quam per ostium introiret, excommunicationi subjaceret. Qualis autem in hujusmodi studiis Episcopi intentio fuerit, [anno autem 100 exustæ,] adversitas probavit: quæ non segnius, immo multo instantius, in adversis quam prosperis, Ecclesiæ eum commissæ in omnibus fideliter & utiliter prospicere, veraciter demonstravit. Denique quocumque Dei judicio, sive malitia inhabitantium exigente, sive saluti mortalium Deo per id consulente, anno Dominicæ Incarnationis millesimo, Ordinationis ipsius Rhetarii Episcopi nonodecimo, regni Ottonis III decimo septimo, Imperii quarto, Indict. XIII, civitas Patherbrunnensis primum incendio vastatur; nobileque principalis Ecclesiæ monasterium, præcipui operis & decoris a Karolo Magno fundatum, a beatæ vero memoriæ Badurado Episcopo consummatum, & XIV Kalendas Novembris dedicatum, cum libris, privilegiis, planeriis, aliisque Ecclesiæ ornamentis propemodum conflagravit.

[7] Ipso anno Imperator, tempore quadragesimali, causa orationis ad S. Athelbertum e Slaviam intravit, ibique, coadunata Synodo, septem Episcopia disposuit; & Gaudentium Monachum, fratrem B. Athelberti Archiepiscopi Pragæ, [implorato Imperatoris & Papæ auxilio,] qui ante triennium a Prussis martyrizatus fuerat, in Archiepiscopum ibidem constituit. Inde Italiam pertransiens Romam intravit, ibique Natale Domini condecenter celebravit. Rhetarius ergo Episcopus, capta loci & temporis opportunitate, quo tam apud Apostolicæ Sedis auctoritatem, quam apud Imperialem majestatem Ecclesiæ suæ calamitates defleret, missis nuntiis, utrisque quæ acciderant innotuit: &, ut antecessorum suorum constituta super immunitate Ecclesiæ ejusdem renovarent, & renovata præceptorum suorum auctoritate confirmarent, expetiit. Qui, incendio Ecclesiæ & civitatis audito, intime condoluerunt; & roganti benignissime annuentes, omnia, quæ eidem Ecclesiæ eatenus honori vel usui servierant, confirmaverunt. Videlicet de Episcopatus statu; de tuitione atque f mundiburdio Sanctæ Dei Ecclesiæ & perpetuæ Virginis Mariæ; de Decimis; de omni proprietate ad eamdem Ecclesiam pertinente; de electione Episcoporum, inter Clericos ejusdem Ecclesiæ facienda; de ejus hominibus, tam liberis quam & servis, nulla judiciaria persona constringendis, nisi coram Advocato quem ipse Episcopus elegerit; de proprietate Clericorum, si quis illorum sine herede obierit, eidem Ecclesiæ concessa; [consulit renovatione jurium;] de Comitatibus super pagos Paterga, Aga, Threveresga, Auga, Sorethfelt, datos pro Decimis novæ Corbejæ, ad monasterium pertinentibus; de tribus g mansis in Thiusburg, & in Trutmannia; de foresto, quod incipit de Delchana flumine, & tendit per Osnig, Ardennam, & Sinethi, usque ad viam quæ ducit ad Herisi. Hæc ergo & alia omnia, quæ Ecclesia illa die, quando combusta est habuit, vel deinceps habitura erit, confirmantes; confirmata per manus Notariorum suorum & Cancellariorum, sub firma adstipulatione sigillorumque suorum impressione, roboraverunt; & Romæ data Kalendis Januarii, Episcopo suæque Ecclesiæ, anno Dominicæ Incarnationis MI, Pontificatus Silvestri Papæ secundo, h regni Ottonis III Regis decimo octavo, Imperii quinto, Indictione XIV transmiserunt.

[8] Anno illo Rex in partibus Italiæ commoratus, mortis periculo est præventus: quo profecto illo tempore caruisset, si B. i Heriberti Coloniensis Archiepiscopi monitis obtemperare voluisset. Mortis autem illius occasio hæc fuit. Ante quinquennium, Dominicæ Incarnationis videlicet annum nongentesimum nonagesimum sextum, [mortuoque in Italia Ottone III,] Rex ad mitigandam sævitiam Crescentii Romam venit; & tumultu oborto decenter sedato, Joanne Papa defuncto, Brunonem cognominatum Gregorium, Ottonis Ducis filium, in Sedem ejus locavit, & ab eo Imperialem unctionem accepit. Imperatore autem Romam egresso, proximo anno, consiliante Crescentio, Joannes Placentinus Episcopus, contra velle Imperatoris, Sedem Apostolicam invasit. Unde iterum Imperator Romam veniens, proximo anno prædictum Joannem invasorem cæcatum & naso truncatum deposuit, & Crescentium cum duodecim suis decollatum ante urbem suspendi jussit. Bruno autem, qui & Gregorius, ab eo restituitur: sed post discessum ejus a Romanis expulsus, ac deinde veneno peremptus, postquam annos ferme duos & menses novem Romanam Ecclesiam rexerat, quarta Idus Martii moritur: eique Gerbertus, qui & Silvester dictus est, successor eligitur. Rex ergo cum isto Silvestro Papa Natali Domini Tudertinæ celebrato, cum confusionem tam in beati Petri Ecclesia, quam in Republica factam decenter composuisset, incidit in insidias mulieris malæ; ejus videlicet, cujus virum Crescentium, sibi rebellantem, captum jusserat capitalem subire sententiam: quam formæ elegantissimæ nimis insipienter thoro suo socians, ab ea non præcavens, quamvis a sancto viro Heriberto sæpius esset admonitus, veneno intra cubiculum dormiens, infectus est. Et sequenti die, B. Heriberto pestem quam perceperat, confessus, cum se mori sensisset, ut corpus suum Aquisgrani sepeliendum transferret, petiit: & sic Paternum ingressus, cum generali omnium dolore, nono Kalend. Februarii obiit.

[9] Ante successionem autem futuri Principis, confusum est regnum nimis; insonuitque inter Principes tempestas validæ commotionis, propter ambitionem inanis dominationis: de quibus k Ekkihardus Marchio usurpator regni Palithi interfectus occubuit; & Cuonradus unus de primoribus regno expulsus, aliquamdiu ab eo exulavit: [ab ejus successore S. Henrico,] Herimannus quoque Dux Sueviæ non expers fuit tantæ discordiæ, qui dum ipse regnare voluit, electioni generali impedimento fuit. Quidam etiam princeps, Bruno nomine, regni fastigium obtinere voluit; sed effectu carens, multis votis ejus non faventibus & præcipue beatæ memoriæ Berenwardo l Hildinesheimensis Ecclesiæ Episcopo, in hominibus & bonis ejus multa mala intulit, sed serenante Altissimo, & mediante m Wiligiso Magontiensi Archiepiscopo, n Heinricus Dux Bajoaricus, secundum seculi dignitatem locupletissimus, & litterarum studiis non tenuiter instructus, & quod his majus est, vir in omni perfectione ecclesiastica præcipuus, eligitur; &, redditis Regalibus a S. Heriberto Coloniensi Episcopo (qui ideo electioni non interfuit, quoniam in humando corpore defuncti Principis occupatus fuit) Magontiæ Dominica octava Pentecostes, a Willigiso ejusdem civitatis Archiepiscopo ordinatur. Eodem anno, novo rege Nativitatem Laurentii in civitate Patherbrunensi celebrante, Domna o Chunigunda, ipsius, ut putabatur, uxor, re autem vera castitatis æmulatione soror, a prædicto Willigiso Magontiensi Archiepiscopo, inibi regiæ consecrationis dominium adinvenit: quod eidem Ecclesiæ in augmentum honoris, & profectum magni decoris, Dei misericordia, provenit.

[10] Ipso anno Wotelolffus Osneburgensis Episcopus obiit p, eique Thetmarus vir bonus & justus, fortis, pius, & moderatus successit.

Hic Præsul factus, implevit Præsulis actus,
Ut patet in factis, ipsius ibi quoque scriptis.
Denique Baptistæ fundans in honore Joannis
Ecclesiam quamdam, supplex dedicavit eamdem,
Anno milleno bis quinto desuper uno,
Ex quo Sermo Patris sumpsit præputia carnis,
Osneburgensi quæ scitur proxima Sedi
Continuis horis tribuens sibi pignus honoris.
Hic apud Ecclesiam, per se tam sedule factam,
Constituit cunctis post hæc instantibus annis,
Adveniente sui sacro Natale Patroni,
Lætitiæ sacræ fraternum fœdus haberi;
Ac in amore Dei miseros inibi recreari,
Et de collata de Fratrum munere cera
Candelam fieri Baptistæ in honore beati.

Meinwercus autem, novo regi tam carnis propinquitate quam vitæ sinceritate jam dudum notissimus, de caro sit carissimus; factusque est ei in negotiis publicis & privatis comes irremotissimus. [fundos aliquos acquirit,] Rex autem non habens nec habere disponens liberos, Ecclesiarum Dei exaltationi continue invigilavit; & æternitatis flagrans desiderio, temporalia bona pro acquirendis æternis liberali manu eis erogavit. Quo regni sui partes solerter circuiente, & necessaria & utilia quæque ubique sapienter disponente, occurrit ei XVII Kalendas Octobris Rhetarius Episcopus, in loco qui Bochbardun dicitur; & Ecclesiæ suæ ruinas innotescens, forestim, quæ incipit de Delchana flumine, & tendit per Osninge & Sinithe, usque in viam quæ ducit ad Horhusen, & de hominibus Ecclesiæ commissæ tam liberis quam & servis, nulla judiciaria persona constringendis, nisi Advocato ab Episcopo electo, regiæ tuitionis defensionem, ipso primo anno regni ejus, Dominicæ Incarnationis millesimo secundo, Indictione XV obtinuit. q

[11] Sequenti dehinc anno Dominicæ Incarnationis millesimo tertio, Indictione prima, veniente Rege r Quidilingaburg, obvius fuit iterum Episcopus, & Ecclesiæ suæ incendium lamentabiliter conquerens, quæ Domnus Apostolicus & prædecessor ejus confirmaverant, [& privilegiorum confirmationem.] confirmari & confirmata præceptali pagina roborari obnixe petiit & obtinuit. Quia ergo Domino placuerunt viæ ejus, convertit ad gratiam inimicos ipsius: de quibus Herimannus dux Sueviæ se ei subdidit, & interventu Principum in suo honore permansit, & plures alii qui non consenserant ejus electioni. Ducatum autem Bajoariæ dans s Henrico, fratri Domnæ Ghunigundæ contectalis suæ, incurrit offensam fratris sui t Brunonis, qui inde plus justo commotus cum Heinrico filio Bertoldi comitis, cum ambobus Bolizlais Slavonibus, Polonico scilicet & Boëmico, a Rege infideliter defecit. Sed Heinricus ad Regem refugiens, in Gevikanstein custodiæ datur: Bruno vero proximo anno, interventu Domnæ Gislæ matris suæ, Regi reconciliatur. Anno post hæc secundo, [Meinwercus de suo unum addit.] Dominicæ Incarnationis millesimo quinto, Indictione tertia, octavo Kal. Novembris venit Episcopus ad Regem, in loco qui dicitur Corbeia; & Ecclesiæ penuriam nimiam conquerens, & regii solatii opem suppliciter deposcens. Rege autem in promptu quod daret non habente, Meinwercus Capellanus ejus, jam flammas dilectionis intimæ operum exhibitione demonstrans, prædium, situm in villa Bochinevordi in comitatu Luidolphi Comitis, Regi contulit: quod ipse Rex Episcopo suæque Ecclesiæ in proprium donavit, ea ratione, ut prædictus Episcopus, quamdiu viveret, in sua potestate atque servitute hoc possideret: finitis vero suis temporibus, [Moritur Retharius Ep. an. 1009.] ad stipendia Fratrum, in Patherbrunnensi Ecclesia Deo sanctoque Liborio famulantium, pertineret. Cum igitur his & talibus misericordiæ instaret operibus venerabilis Episcopus, anno Dominicæ Incarnationis millesimo nono, Episcopatus sui XXVIII, Henrici Regis septimo, pridie u Nonas Martii, quæ illo anno extitit sabbatum ante Invocavit, eductus est de ergastulo carnis, & de valle hujus miseriæ & tribulationis assumptus, ut credimus, ad gaudium sempiternæ consolationis.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Adolfus Bullam integram exhibet datam, (ut subnotatur) per manus Petri Abbatis & Cancellarii sacri Palatii, in mense Decembrio, Indictione quarta, anno Deo propitio Domni Joannis XVII Papæ tertio: duplici haud dubie transcribentium mendo, tum in nominis Pontificii numero, qui hoc tempore solum XV erat; tum in anno Pontificatus, qui numerandus erat omnino quintus. Ostendimus enim Ioannem XV ordinatum fuisse anno 986, 25 Aprilis; & hunc calculum confirmavimus ex alia Bulla, pro anno 992 data, VII Kal. Julii … anno Pontificatus D. N. Joannis Sanctissimi Papæ septimo Indictione V. Baroniuslongius etiam retrocedit, dum Ioannem ordinatum statuit an. 985, 1 Augusti.

b Omnino censeo prolixam quæ sequitur parenthesim aliena manu & vitiose intrusam, præter mentem auctoris, uti facile ex contextu apparet. Ubi crasso errore scriptus erat & impressus Calvus pro Crassus. Adolfus apographum diplomatis allegat, signatum anno Christi DCCCLXXXV nono Regni, Imperii V, Indict. IIII Franconofurti; sed VI Idus Septembris, & quidem interventu Luthardi, qui ante Bisonem supra nominatum defunctus est an. 877. Quid si ex duobus diplomatis unum fecerit eorumdem, igne (ut mox dicetur) absumptorum, reparator; & Calvus Luithardo, Crassus Bisoni, diversis diebus & forte etiam Indictionibus, Privilegia dederint?

c Imo Indictione secunda.

d Browerus corrigit & notat in margine, an. 999, cujus anni Autumno Indictio 13 currere cœpit: sed retinendum, annum 1000 probat mensis Junius, quo casum istum accidisse in Codice Vaticano notavit Mæcenas noster Episcopus Ferdinandus.

e

Acta S. Adalberti illustravimus ad diem 23 Aprilis: mortuus is est anno 997, ubi & nos late deduximus adventum Ottonis 3 tempore Quadragesimali anni 1000. Quæ hic Slavia, dicitur est Polonia, cujus incolæ erant Slavi. Reliquias ejus & aliorum Sanctorum fuisse anno 1034 ex Polonia tunc devastata translatas, indicatur in Ms. Chronico antiquo Magdeburg. Gaudentii Gnesnensis Archiepiscopi similiter mentio a nobis facta est. Igitur istud, ibidem, refer ad Slaviam, non ad Pragam; quo ut spectare videretur, fecerat nomen urbis, loco suo dimotum, quod correximus.

f Mundiburdium pro tuitione, uti Mundiburdus pro tutore sumitur (unde Teutonicum Momboir) ex Mund seu Mond, os, & burde, beurte, vices; eo quod oris vice sit pupillo.

g Mansus seu Mansum, certa agri culti portio in qua coloni ædes erant. Porro Duisburg in Ms. Vita Tuisburog est oppidum Cliviæ ad Ruram fluvium, prope dexteram ripam Rheni: Trutmannia est Dortmund, alias Tremonia, urbs Imperialis intra Marcam Westphalicam.

h Silvestri Bullam intercidisse dolet Adolfus, Ottonis autem Diploma integrum profert, & iterum anno 1003 a S. Henrico confirmatum docet.

i Acta S. Heriberti dedimus 16 Martii, in cujus capite 3 narrantur, quæ ab ipso gesta sunt circa hunc obitum Ottonis 3. Succeßio Pontificum late in nostroConatu explicatur, & primus Joannes in Mss. nonnullis perperam Bruno, in nostro autem Joannes vero nomine dicitur.

k Ekkihardus, Marchio Thuringiæ, Palithi seu Palthi monasterio Saxonicæ interfectus, ab Alfkero Abbate sepultus. Consule Dithmari Chronicon lib. 5, & Bruneri Historiam Boicam, qui lib.8 de hoc & aliis conspiratoribus late agit.

l S. Berenwaldi Acta dabuntur 20 Novembris, quo obiisse dicitur infra num. 89. Scripsit illa Tangmarus Presbyter, edidit & illustravit Browerus.

m Willigisus, creatus Archiepiscopus anno 977, mortuus anno 1011. Acta ejus deducit Serarius lib. 5 rerum Moguntiacarum a pag. 714 ad pag. 727, & titulo Beati a nonnullis honoratur. De ejus obitu agitur infra num. 25.

n S. Henricus Imperator colitur 14 Iulii, aut propter Officium translatum 15 Iulii.

o S. Conigundæ seu Cunigundis Acta illustravimus ad diem 3 Martii.

p Wotelolffus, aliis Wodilulfus, imo & Wacholphus, mortuus est anno 1002, dein Thetmarus sive Diethmarus dicitur præfuisse usque ad annum1023. De utroque multa congerit Adolfus in Notis.

q Diploma S. Henrici habes inter Monumenta Paderbornensia pag. 236, ubi etiam pag. 49 doceberis, quid flumen Delchana ut supra nominatum, vulgo Dalke, alias etiam Delina & Delhna scribitur in Diplomatis.

r Quidilingeburgum oppidum circiter XX M. P. Halberstadio versus Meridiem dißitum, habuit illustre monasterium Sanctimonialium, ab Henrico Aucupe Rege conditum; in quo ipse sepultus fuit cum B. Mathilde conjuge: cujus Vitam, jussu S. Henrici Imperatoris illorum pronepotis scriptam, edidimus ad 14 Martii.

s Henricus Mosellanus seu Lunenburgensis dictus, ob rebellionem exauctoratus, dein restitutus, vixit usque ad annum 1027. De hoc aliisque relatis late agitur in Historia Bavariæ, & strictim multa colligit Adolfus in Notis, ex Chronico Ms. plura miscens.

t Bruno postea anno 1009 factus est Episcopus Augustanus, mortuus anno 1031.

u Imo tertio Nonas Martii, Sabbato ante Dominicam Invocabit, id est primam Quadragesimæ, quando Introitus Missæ est, Invocabit me & ego exaudiam eum. Nam dicto anno 1009, littera Dominicali B, Pascha celebratum est 17 Aprilis, dies Cinerum 2 Martii.

CAPUT III.
Factus Episcopus Meinwercus, statum Ecclesiæ in spiritualibus ac temporalibus promovet.

[12] Eo tempore, Rege consistente in Goslaria, illico legatos suos ad eum direxit Ecclesia, qui & obitum Episcopi denuntiarent, [Meinwercus Episcopatu donatus,] & clementiæ ejus solatium de successore idoneo suppliciter implorarent: qua lugubri Rex audita legatione, talem tantumque virum condigno mœrore deflevit, & Missarum eleemosynarumque debita commemoratione animam ejus divinæ pietati commendavit. Posthæc, ascitis Episcopis & Principibus qui aderant, de successore tali loco & tempore idoneo consilium habuit: & diu scrutatis perspectisque plurimis, Meinwercum, tam nobilium natalium magnitudine, quam rerum & facultatum temporalium multitudine idoneum perhibuit. Illico, faventibus & congratulantibus omnibus, Meinwercum advocavit; & consueta benevolentia ei arridens, sumpta chirotheca, Accipe, ait. Quo, quid esset accepturus, percontante? Episcopatum, inquit Rex, Patherbrunnensis Ecclesiæ. Illo autem dicente, [ut collapsum pergat restaurare,] quid sibi Episcopatus ille deberet, qui de bonis propriis excellentiorem construere valeret? Quia hoc, inquit Rex, veraciter considero, ideo te inopiæ illius misercorditer subvenire desidero, ut illius in cælo coheres fieri merearis, cujus piam matrem in terris heredem tuum feceris. At ille hilariter, Ego, inquam, ea spe & conditione Episcopatum suscipiam. Ostendens liquido, se non despectu paupertatis, vel appetitu eminentioris sedis aut dignitatis, sed affectu majoris utilitatis simpliciter contradixisse.

[13] [consecratur Dominica 2 Quadragesimæ] Ibidem ergo in Goslaria, proxima Dominica ab Willigiso Magontino Archiepiscopo & ceteris Episcopis, qui aderant, consecratur; electioni ejus & consecrationi congruente Officio, quod item Dominice intitulatur. Ea namq; est Dominica Quadragesimæ secunda, quæ in ordine & ratione septem Dominicarum, septem mundi ætates significantium, quinta extat, & pulchra rationabilique dispositione, vacat: significans quintam mundi ætatem, quando templo Dei diruto, & populo ejus in Babyloniam abducto, Sacerdote, Duce, Altari legitimo carens, a laude Domini vacabat, non habens quæ, vel quibus, aut ubi verba canticorum Domini decantaret. Cui captivitati in Evangelio ipsius Dominicæ aptissime congruit a dæmonio vexata filia mulieris a Chananææ. Quia sicut Nabuchodonosor, typum tenens diaboli, templum Dei spoliavit, & populum ejus captivavit; ita diabolus per se filiam Chananæe, [quando apte recitabatur Euangelium de Chananæa:] templum utique Dei, captivavit, & suo atrocissimo dominio & ludibrio mancipavit. Interveniebat fides Patriarcharum & meritum Danielis ac sociorum ejus, ut populus ille a captivitate Babylonica solveretur; clamabat fide & voce magna, mulier Chananæa, intervenientibus sanctis Apostolis, ut filia ejus a dæmonio liberaretur. Tam captivitatis ergo Babylonicæ, quam mulieris Euangelicæ per totum Officium Missæ illius formam rectissime repræsentavit Ecclesia Patherbrunnensis; quæ incendio vastata, solicitudine pii Pastoris viduata, in necessitatibus suis pro successore idoneo fideliter clamavit; & instanter clamando eum, qui secundum voluntatem Dei a fornicatione abstinens, vas suum in sanctificatione & honore possederat, interventu & consultu Principum feliciter impetravit; per quem non tantum de micis quæ cadunt de mensa dominorum recrearetur, verum etiam largissimis epularum deliciis abundantissime reficeretur.

[14] Solenniter ergo consecratus, condigno honore Patherbrunnon concursu & occursu omnis ætatis & dignitatis deducitur & excipitur: & vere via regia in ovile ovium per ostium ingressus, Episcopali sede inthronizatur. Pontificatus itaque decoratus infulis, continue invigilavit curæ commissi gregis; timensque notam mali servi & pigri, qui reposuit in sudario pecuniam domini sui, nihil remisse faciebat. Cordi suo & corpori forinsecus, pro generali cleri & populi gubernatione, [& Paderbornam deductus,] Episcopali speculatione, solerter insudavit; intrinsecus autem, pro omnium salute, vigiliis & jejuniis precumque hostiis Deo indesinenter supplicavit. Lucerna namque, in domo Domini supra candelabrum posita, arsit in se, Dei & proximi dilectione; luxit aliis, ejusdem lucis sedula exhibitione. Denique pro adipiscenda immortalitatis corona, contulit Ecclesiis, quæ hereditario jure possederat, vel multimodo jugis servitutis labore obtinuerat, temporalia bona: quæ, sicut alios, usu malo, a salute præpediunt; ita alios, usu bono, ad salutem promovent. Principalem Ecclesiam sumptu ingenti & magnificentia singulari construxit: quam tertia die adventus sui, dejecto opere modico, [Cathedralem novam orditur,] a prædecessore suo inchoato, & usque ad fenestras negligenter consummato, a fundamentis celeriter atque alacriter erexit. Operariis autem solerter operi instantibus quadam die, advenit quidam vir incognitus, qui Episcopum astantem salutavit suppliciter, suumque servitium obtulit ei humiliter: quem Episcopo, quam sciret servitii artem, percontante? & cæmentarium & carpentarium se profitetur; & mox ab Episcopo clavum, tunc fortuitu lignis compingendis necessarium, facere jubetur. Quo celeri velocitate velocique corporis agilitate facto, decenter & convenienter, cooperaturus operantibus apponitur, artisque suæ scientia probatus & approbatus omni experientia, [in qua gnavum operarium honorifice tumulat;] ab Episcopo omni operi præponitur. Quo non multo post mortuo, advenam suum Episcopus digno sepulturæ commendavit officio, fieri mandans ei in crypta juxta murum monumentum, ponens ad caput ejus trullam ejus & malleum ad posteritatis monumentum; per tantæ humilitatis & pietatis excellentiam magnam sibi acquirens operantium sibique famulantium benevolentiam.

[15] [diœcesim visitat:] Præpositis autem operi singulis magistris, ipse ad reliqua episcopii negotia disponenda convertitur, suæ videlicet diœcesis terminos frequenter lustrare; si fidelium fides spei, si spes concordaret rei solerter investigare; bene acta confirmare, neglecta reformare; bene agentes ut in melius proficerent admonere, negligentibus ut resipiscerent oportune importune instare; denique omnibus omnia factus, pro cunctis animæ & corpori eorum necessariis erat solicitus. Primoribus & majoribus exhibens se formidini & honori; subditis, secundum uniuscujusque meritum, timori pariter & amori. Oculatus autem ante & retro, ut sic internorum & spiritualium solicitudinem gereret, ut tamen exteriorum providentiam pro subjectorum necessitatibus supplendis non negligeret. Regni negotiis, ut compellebatur, inservire cœpit: reddens Deo, quæ sunt Dei; & Cæsari, quæ sunt Cæsaris, ut Ecclesiæ commissæ prodesset, ubi se oportunitas obtulisset loci & temporis. Continue autem Regi insistens, ut Ecclesiæ sibi commissæ, lamentabiliter incendium passæ, [Imperatoris favore juvatur:] secundum sponsionem, qua sibi eam commiserat, succurreret, Rex misericorditer annuit; & Ecclesiæ præfatæ miseratus paupertatem, multa ei bona tam in prædiis, quam facultatibus aliis, larga manu & plena caritate, pro Dei amore dilectique sibi Episcopi assiduo & devotissimo obsequio, contulit. Sæpius autem in civitate Patherbrunnensi commoratus, operum & studiorum ejus adjutor & cooperator extitit; favente & instante per omnia venerabili Chunigunda Regina, cui non minor voluntas quam facultas, in Ecclesiis Dei amplificandis & meliorandis, semper fuit.

[16] Quodam itaque tempore inibi commorantes, B. Heimeradus b de Suevia oriundus, voluntaria paupertate pro Christo exul & peregrinus eo, advenit: eumque, lurida facie, [B. Heimerado injuriose tractato,] & proceri corporis macie, ac vestium vilitate deformem, Episcopus ut vidit, unde ille diabolus emergeret? inquisivit. Ille autem, cum se diabolum non esse humiliter & patienter dixisset, quæsivit Episcopus, an Presbyter esset? Ubi autem eo die divina Mysteria eum celebrasse cognovit, protinus sibi libros, in quibus cantaverat, deferri mandavit. Quos incomptos & neglectos & nullius ponderis aut pretii aspiciens, eodem momento in ignem projici fecit: eumque jussu Reginæ, Episcopi justo zelo, ut videbatur, compatientis, verberibus cædi præcepit. Posthæc quidam Comes Duodiche nomine, de monte qui Wartberge c appellatur, superveniente festivitate S. Andreæ Apostoli, Episcopum ad convivium invitavit. Cum autem Comes B. Heimeradum quoque invitasset, & in vigilia ipsius Apostoli eum ad cœnam Episcopo oppositum sedere fecisset; commotus Episcopus, quid vir tantæ prudentiæ sibi in illius præsentia vel consortio vellet? interrogavit: & multis injuriis verborum adversus illum exardescens, [miraque patientia] delirum & apostatam eum appellavit. Beato vero Heimerado pro Dei amore cuncta patienter & silenter ferente, respondit Comes, se nescisse, quidquam eum adversus illum controversiæ habuisse: cœpitque verbis lenibus & humilibus animum Episcopi mitigare, & viro Dei, quoniam pro vitæ suæ merito eum valde venerabatur, veniam obnixius postulare. Sed perstitit in sua sententia Episcopus, placari non valens ullis precibus, quatenus tantæ nimietatis pertinacia, fieret ei postmodum humilitatis custodia; & in tantæ nobilitatis & dignitatis viro, satisfactio inferiori voluntarie exhibita, ad exemplum humilitatis a discretis commendaretur, quæ vix majoribus a subditis jure subjectionis exhibenda imitabilis videretur.

[17] Denique, quoniam ab hominibus Sanctus putaretur, experiri se velle sanctitatem illius dixit: [& obedientia probato,] statimque coram omnibus, ut altero die Alleluja ad Missam cantaret, sub interminatione plagarum ei injunxit. Cumque Comes pro eo obnixius supplicando, & ei hujus actionis remissionem petendo, nihil ageret nisi quod oleum camino adjiceret; nocte, finitis matutinis laudibus, assumpsit hominem Dei secretius, & consolans eum, obsecrabat, ut tentamenta, sanctorum virorum purgamenta, non refugeret, sed saltem in nomine sanctæ Trinitatis incipiens, cetera Deo committeret. Qui multum renitens, & se dimitti ad hospitiolum flagitans, multis precibus victus, tandem acquievit. [supplex ad pedes accidit:] Et veniente hora, cum Episcopus nullo modo a propositi posset abduci sententia, processit: inchoavit, solenniter & jucunde percantavit; adeo ut omnes, qui aderant, mirarentur; & se ex nullius unquam hominis ore suaviorem modulationem audisse, faterentur. Episcopus autem, finita Missa, virum Dei secretius tulit; & ad pedes ejus ruit, & veniam pro commissis in eum humiliter postulans & celeriter impetrans, perpetuus ac fidelis ei postmodum amicus fuit. [Castrum Warburg] Episcopus autem ipsum castrum, sui munimine vastum, Ecclesiæ Patherbrunnensi, in cujus diœcesi consistit, ornamento & munimento utile, situ vero loci in aquis, lignis, pascuis, omnimodis habile considerans, pro venditione sui vel voluntaria traditione variis modis Comiti instabat: sed ille filium, de pellice quam duxerat natum, heredem facere disponens, monitis salutaribus non obaudiebat.

[18] Pontificatus ejus itaque anno secundo, Dominicæ Incarnationis MX Indictione VIII, Ansfridus d venerabilis Trajectensis Episcopus, cujus mira laudum præconia in gestis suis inveniuntur, ad cælestem vitam sustollitur, eique Adelboldus surrogatur. Sequenti anno VII Kalend. Martii, Willigisus Magontiensis Archiepiscopus omni memoria dignissimus, Episcopatus sui anno trigesimo sexto, post incendium monasterii Magontiensis honorifice ab eo constructi, (quod III Kalend. Septemb. accidit) sancte ad Christum migravit, & in locum ejus Erkinbaldus Abbas Fuldensis subintravit. Quinta dehinc proxima Idus Februarii, Bernardus pius Dux Saxonicus, filius Herimanni Ducis, obut: & filius ejus Bernardus, e favente sibi Meinwerco Episcopo amicisque suis, Ducatum obtinuit; & homo Episcopi factus, juge obsequium in omni fidelitate sibi exhibuit. Frater quoque præfati Ducis Bernardi, Comes Luitderus, proxima IV Kal. Aprilis obiit, qui cum uxore sua Emma, [& plures alios fundos acquirit:] Senatrice Christianissima, multa bona Ecclesiæ Bremensi contulit. Posthæc IV Idus Aprilis, in festo B. Gregorii, cum Rege in villam regiam, quæ f Tribura dicitur, Episcopus devenit; ubi comitatum, quem Haold dum vixit tenuit, situm in locis Haverga, Limga, Thiatmalli, Aga, Patherga, Treveresga, Langaneka, Erpesfeld, Silbiki, Matfeld, Niterga, Sinatfeld, Ballevan prope Spriada, Gambeke, Gession, Siwardeshusun cum omni legalitate in proprium dedit. Post Pentecosten Helmwardeshusun g venit, & monasterium, quod Ekkihardus Comes in proprietatis suæ fundo construxerat, in honore sanctæ & individuæ Trinitatis, sanctique Salvatoris, & victoriosissimæ Crucis, & S. Mariæ perpetuæ Virginis, sanctique Petri Apostolorum Principis, & omnium Apostolorum & Sanctorum omnium, Nonas Junii dedicavit.

[19] Anno sequente pridie Non. Januarii Lubentius h Bremensis Archiepiscopus obiit, eique i Unwanus Patherbrunnensis Ecclesiæ Canonicus, favente Meinwerco Episcopo, [Unawarum promovet ad Episcopatum Bremen.] successit. Hic omnibus hominibus acceptus, & Clero apprime benevolus; inter innumera piæ recordationis monimenta, Canonicis Ecclesiæ B. Petri eo loci Patroni, curtem quamdam Borengun, ut ejus servitium per natalitia esset Apostolorum, contulit. In australi parte chori, altare in honore S. Liborii patroni sui construxit & dedicavit. Primus omnium congregationes, quæ antea quidem mixta ex Monachis vel Canonicis conversatione degebant, ad Canonicam regulam traxit, Lucos in Episcopatu suo, in quibus Paludicolæ regionis illius errore veteri cum professione falsa Christianitatis immolabant, succidit; multos Gentilium in Dania & vicinis Borealibus partibus, ad Christum convertit; plures in diœcesi sua Ecclesias fundavit & dedicavit; & pro obtinendis æternæ vitæ gaudiis omni vigilantia & instantia insudavit, quamdiu in hoc fragilitatis corpore militavit. Octavo decimo Kalend. Februarii, præfati anni Dominicæ Incarnationis k MXIII Rex Mulinhusun devenit; ubi interventu Chunigundæ Reginæ, Everhardi Bavenbergensis Episcopi, [interest Dedicationi Bamberg. monasterii.] Egilberti Frisingensis, prædium Hoënstide, situm in pago Kittiga in comitatu Bernhardi Comitis, Meinwerco Episcopo tribuit, cum omnibus utilitatibus & appendiciis, quibus id Unuwanus Bremensis Archiepiscopus possederat, eique dederat legaliter. Inde Rex Bavenberge iter divertit, ubi Everhardus primus ejusdem Sedis Episcopus venerabile monasterium, nobile ac speciale regiæ devotionis studium, cum conventu & suffragio omnium Cisalpinorum Pontificum, II Non. Maji dedicavit. Rex autem eumdem Episcopatum, quem ex integro in suo domate fundavit, terminis ejus ab adjacentibus Episcopatibus legitimo concambio commutatis, principibus Apostolorum Petro & Paulo, & pretiosissimo Martyri Georgio adtitulatum speciali jure Romanæ Ecclesiæ tradidit, ut & primæ Sedi debitum honorem divinitus impenderet, & suam plantationem tanto patrocinio firmius muniret.

[20] Eodem anno l Suitgerus, sanctæ Mimigardevordensis Ecclesiæ Antistes egregius, XIII Kalend. Decembris obiit, sepeliturque in loco, quo deguit. [Mors S. Suitgeri Ep. Monasteriensis.] Hic genere Saxonicus, in Halverstad & Magatheburg a puero est educatus, a tertio vero Ottone præfatæ civitati prælatus: quam cum divino munere fultus regeret cum omni diligentia, pollebat diversarum virtutum excellentia: e quibus hic duæ tantum referantur, per quas aliæ veraciter cognoscantur. Camerarius suus pileum quendam furtive subtractum cælare volens, diligenter a pio Seniore interrogatus, nihil fatetur: sed cultellum supra mensam positum, & ex animo benedictum sumere coactus, quasi ignitum celeriter projiciens, reum se nimis esse coram omnibus profitetur. Quidam maligno spiritu arreptus, vi magna est captus, & in præsentiam prædicti Patris adductus. Quem solvi protinus jubens, baculo se solum irrumpentem viriliter amovit, & facto sanctæ Crucis signo, divina potestate hostem exire imperavit. Tantus vir hoc non suis meritis, sed divinæ virtuti asscribens, vixit in Christo dies hujus vitæ sibi concessos, ministrans illi fidelis servus omni studio. Sedit autem in Episcopatu XVI annis, magna infirmitate, quæ omnigenam virtutem perfecit, gravatus; & Thiedericus, cognomen habens m Bonus Are, pro eo est subrogatus.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a

Anno 1009 Pascha celebratum fuit 17 Aprilis, atque adeo 2 Dominica Quadragesimæ incidit in 13 Martii, qui solum erat dies 9 a morte decessoris: neque hoc mirum, cum Goslariæ esset Imperator, quæ Paderborna solum distat 30 circiter horis; & ejusmodi vacantium Episcopatuum nuntia soleant celerrime adCuriam perferri. Fuit autem magna olim varietas circa Euangelium, quod tali Dominica legebatur in tertio Nocturno & in Sacrificio Missæ. Nam in regionibus Ultramontanis (ut Romani loquuntur) id est in Ecclesiis Hispanis, etiam Musarabicis, Lusitanis, Gallicis, Anglicis, Belgicis, Germanicis, Polonicis & aliis Septentrionalibus legebatur, atque etiam nunc Paderbornæ legitur Euangelium hic citatum de muliere Chananæa, ex capite 14 Mathæi, quod secundum usum Romanum nunc recitatur Feria 5 post primam Dominicam Quadragesimæ. Dicta confirmare possumus ex Missalibus & Breviariis istarum regionum, quæ apud nos sunt. Et fuit ejusmodi usus in Breviariis particularibus monasticis Benedictinorum, Cisterciensium, Præmonstratensium, Prædicatorum, Carmelitarum, & est adhuc in horum Breviario anno 1672 excuso. In antiquo Missali Mediolanensi secundum institutionem S. Ambrosii anno 1522 impresso, Dominica 2 Quadragesimæ dicta est Dominica de Abraham, & recitatur Euangelium ex capite 8 Ioannis a versu 31 usque ad finem, ubi Iudæi objiciebant se semen Abrahæ esse; & finitur cum Euangelio, quod legitur in Dominica Paßionis, ubi de Abrahamo plurimus est sermo. Verum in antiquis Missalibus & Breviariis Romanis lectum fuit, & adhuc præscribitur Euangelium de Transfiguratione Domini in monte Thabor, ex initio Matthæi capite 17, cui ex præcedentis diei Euangelio nonnulla præponebantur in Breviario Capuano, anno 1489 excuso.

b Vitam S. Heimeradi daturi sumus infra 28 Iunii, quo die mortuus dicitur infra num. 91; & num. 99 indicatur monasterium ejus honori structum ab Archiepiscopo Moguntino.

c Warberge seu Warburg, oppidum Hanseaticum ad Dimelam fluvium, in ditione Paderbornensi, prope confinia Haßica.

d Vitam B. Ansfridi sive Aufridi illustravimus ad diem 3 Maji, ubi, cum Ioanne de Beka & Wilhelmo Heda Scriptoribus Ultrajectinis, retulimus obitum ejus ad annum 1008.

e Bernhardus, ab Alberto Stadensi & Adamo Bremensi Benno appellatur, & frater ejus Lutgerus, hic Luitderus dictus; utriusq; vero obitus ad annum 1010 refertur. Chronicon Hildeshemiense annum 1011 notat; & cum dixisset, quod VI Idus Februarii Bernhardus obiit; subjungit, quod octavodecimo die mortis supradicti Ducis, mortuus est & Ludigerus frater ejus: ergo IV kal. non Aprilis (ut hic dicitur) sed Martii: qui error iterum mox recurrit, cum festum B. Gregorii adscribitur IV Idus Aprilis, loco Martii. Ultimi vero uxor Emma, Meinwerci Episcopi Patherbrunnenfis soror expresse vocatur ab Adamo; cui, licet alias nonnumquam hallucinato, quomodo ausim hic fidem negare? Mirum tamen est id ne hoc loco quidem dici; esto superius num. 4 inter sorores non nominetur, quia forte ex priori conjugio patris nata: vixit autem in sancta viduitate annis 30 (40 habet mendosus manifeste contextus) de qua veluti Sancta egimus in App. ad 19 Aprilis.

f Triburia, prope Moguntiam inter Rhenum & Mœnum, nunc locus desertus, non longe a pagis Langen & Geran, nomen Treber retinens, ubi plura Concilia fuerunt habita: quod & veteris palatii vestigia juxta portam Hovestat. i. Curiæ locus dictam, testantur. De eo egit Freherus par. 2. Originum Palatinarum cap. 5.

g Helmwardeshuisen, celebre olim Ordinis S. Benedicti monasterium, Imperialibus annumeratum, ad confluentiam Dimelæ & Visurgis, in confiniis Hassiæ & agri Brunswicensis, a quo jam captivum teneri asserit Browerus: quo ad diem autem Dedicationis, non Nonas, sed pridie Nonas legendum arbitrarer; ut in Dominica facta illa sit cum anno 1010 curreret litteraDom. A. sed in hujus Vitæ decursu observo, raro ab hujus temporis in Germania Episcopis Dominicæ rationem habitam esse.

h Lubentii seu Libentii Vitam ex Adamo Bremensi dedimus 4 Ianuarii.

i Unwanus, inquit Browerus ex Adamo, ortus eadem cum Meinwerco Immedingorum nobilissima stirpe, obiit 1029, 27 Ianuarii.

k Imo, MXI, uti patet ex prægreßis. Correctionem suadet hoc anno facta, ut mox dicitur, Dedicatio II Nonas Maji, qui dies anno 1011 currente litt. Dom. G in Dominicam cadit non 1013. Non accuratißimus tamen hoc in genere Auctor hic est, qui omisso anno 1012, transit ad annum 1013 ut mox videbimus.

l Suitgerus, Krantzio lib. 3 Metropolis cap. 35, Suederus, dignus habitus, qui in Sanctorum numerum referretur, quod ad 19 Novembris erit examinandum. Interim vide sis Notas Adolphi, ubi ex Chronico Ms. invenies obiisse illum anno 1011, quo præcedens correctio firmatur. Alii tamen scribunt an. 1012, & sic recte sequeretur anno proximo, scilicet 1013, S. Henrici Italica expeditio, jam dicta.

m Dithmarus, Nepotem suum vocat & filium suæ Materteræ; quam propterea volunt Arensi Comiti nuptamfuisse. Est autem Are vetus castrum, ad cognominem fluvium, Rheno influentem ex adverso oppidi Lintz, in diœcesi Coloniensi. Fortaßis Bonus vel Donnus de Are scribendum fuerat.

CAPUT IV.
Iter Meinwerci in Italiam cum S. Henrico Imp. ac reditus Paderbornam.

[21] Proximo anno a expeditionem in Italiam Rex iturus, ut Cæsaris consecrationem a Domno Apostolico perciperet, in Castello, quod b Gruona dicitur, convenire Principes mandavit, & VIII Kalend. Maji de statu Regni inibi eum eis necessaria tractavit. [Regem in Italiam secuturus Episcopus] Episcopus autem Meinwercus cum Rege expeditionem iturus, Ecclesiæ suæ penuria conquesta, itineris expensam labori suo congruam instanter petiit, & interventu Chunigundæ Reginæ, Heriberti Coloniensis Archiepiscopi, Athalbaldi Trajectensis, Thiederici Mimigardevordensis, Wigeri Verdensis, Thiederici Metensis, Bernwardi Hildenesheimensis, Thietmari Osnebrugensis, [Berneshusen obtinet:] Herici Havelbergensis, Berneshusun, situm in pago Lisga, in comitatu Udonis Comitis obtinuit; tali præcepto sibi Ecclesiæq; suæ cum eo & de dato, ut quicumque ipsum Episcopum vel aliquem successorum ejus super eo molestare, inquietare, aut divestire præsumeret, perpetuo anathemate condemnatus centum libras componeret; quinquaginta Regiæ Cameræ, quinquaginta eidem Ecclesiæ. Eadem quoque die, loco & anno, interventu sæpe numero dictæ & cum omni merito dicendæ Reginæ Chunigundæ, in idipsum etiam fraterna caritate collaborantibus, Erchanbaldo Magontiacensi Archiepiscopo, Bernwardo Hildenesheimensi, Thiederico Mimigardevordensi, Hildiwardo Citicensi c, Episcopis & Sacerdotibus Christi, quamdam regiam curtem Moranga dictam, in pago Morangano, in comitatu Bernhardi Comitis sitam, obtinuit; quam Unwanus Brumensis Archiepiscopus, cum manu Advocati sui Udonis, ipsi Regi, [item Morangam.] omnium hominum contradictione remota, tradidit; quamque ipse Rex, pro remedio animæ sui prædecessoris, tertii Ottonis divæ memoriæ Imperatoris Augusti, & incolumitatis suæ vitæ ac spe futuræ, cum omnibus attinentiis suis, tali conditione Meinwerco Episcopo concessit, ut eamdem curtem, quam diu viveret, in proprios usus potestative possideret; post finem vero vitæ suæ, ad vestitum Canonicorum in Patherbrunnensi Sede Deo sanctæque ejus genitrici Mariæ, nec non B. Kiliano ac Liborio servientium, annuatim meliorandum pertineret. Et si quis hanc donationem infringeret, centum libras auri persolveret; quinquaginta Patherbrunnensi Ecclesiæ, quinquaginta Cameræ Reg. O quantæ dilectionis indicium, simul & semel hæc tribuentis! O quam sinceræ devotionis servitium, talia & similia accipere merentis!

Posteritas dantem commendet & accipientem,
Per pia vota Patrem placans his omnipotentem.

[22] Episcopus itaque quæ desideraverat impetratis, Patherbrunnam revertitur; & rebus domesticis dispositis, & magistris idoneis operibus præpositis, tempore autumnali cum Rege proficiscitur. Rex autem subjectis omnibus, & in deditionem redactis quæ rebellare tentaverant urbibus, proximum Natale Domini Papiæ celebravit: indeque profectus Apuliam, a Græcis diu possessam, Romano imperio d recuperavit, eidemque provinciæ Ismahelem Ducem præfecit. [Rexsubacta Apulia,] Cum autem civitates Apuliæ pertransisset, & quæ ad honorem & utilitatem regni pertinebant, ubique prudentissime disposuisset; infirmatus morbo calculi, nulla poterat medicorum arte curari. Remedio autem cessante humano, corde & animo se commisit divino; ascendensque montem Cassinum, patrocinium S. Benedicti & B. Scholasticæ sororis ejus, pro sanitatis suæ adeptione, suppliciter imploravit, & mirabiliter impetravit. Denique completa oratione ad hospitium se contulit, & lassatus ac debilitatus in lectulo se collocavit. Quo obdormiente, S. Benedictus ei apparuit, & a Deo in quem speravisset eum exauditum asseruit: & ferro medicinali quod tenebat, partem illam ubi calculus hærebat aperiens, evulsum eum in manu Regis posuit; & hiatu vulneris subita redintegratione sanato, [Casinum adit & liberatur a calculo:] disparuit. Rex autem evigilans, & calculum in manu sua considerans, advocatis Episcopis & Principibus ostendit eis in se facta Dei magnalia; & cum eisdem Deum digne collaudans, contulit Fratribus, inibi Deo sub regula S. Benedicti famulantibus, in prædiis & ornamentis plurimis, dona regalia. Ab eo tempore & deinceps Rex, quadam speciali veneratione & devotione, S. Benedicto & omnibus Monasticæ religionis cultoribus studuit deservire, & in amplificandis & protegendis rebus Ecclesiasticis benignus & devotus pater existere.

[23] [eodem Romæ cum conjuge coronato Imperatore,] Valedicto Fratribus, lætus & hilaris inde discedens, Romam cum Domna Chunigunda cum triumpho magno intravit; ubi a beato Benedicto Papa benigne & honorifice susceptus, quantas miserationes & beneficia per servum suum Benedictum Dominus ei contulisset, enarravit. Papa autem, Deo pro omnibus heneficiis suis gratias agens, pro salute Regis & totius populi Christiani sacrificium laudis Deo immolavit, & solenni benedictione, cum universi populi inexistimabili exultatione, Regem in Cesarem & Imperatorem e consecravit. Eodem ergo tempore, Bavenbergensem fundum Rex cum omnibus pertinentiis suis B. Petro contradens, Apostolico Presuli jugiter defendendum commendavit: & in commemorationem hujus pactionis, album f ambulatorem cum faleris singulis annis Romano Presuli dari constituit. Obtinuit autem magnis humilitatis & sue devotionis precibus apud Domnum Apostolicum, ut tempore opportuno ad Alemanniam accederet, & Bavenbergensis fundi novellam plantationem visitaret. Ibi Domnus Apostolicus Meinwercum Episcopum, [Episcopus varias Reliquias impetrat a Benedicto Pontifice,] præconio virtutis & pietatis eximiæ ubique carum & præclarum habitum, benigne suscepit; & ejus ardentissimæ in Deum dilectioni & devotioni congaudens & congratulans, de omnibus quæ ab eo petiit, parata & devota caritatis benevolentia satisfecit. Denique desiderium ejus de Reliquiis Sanctorum ad constructionem Monasteriorum audiens, tertium dimidium corpus septem fratrum g filiorum S. Felicitatis, qui sub Antonino Imperatore passi sunt, Philippi videlicet, Juvenalis & Felicis; & cranium S. Blasii h, qui sub Licinio, anno Domin. Incarn. CCCXXII, gloriosa passione migravit ad cælos. Brachium quoque S. Miniatis i, qui sub Diocletiano VIII Kal. Novembris passus est, cum aliorum plurimorum Sanctorum Reliquiis tribuit; & privilegium, de bonis Ecclesiæ suæ concessis vel concedendis, Apostolica auctoritate contulit: quod ad posteritatis monimentum, & Patherbrunnensis Ecclesiæ stabile præsidium & firmamentum hic inseratur, ut ipsa exemplis tantæ devotionis, ad augmentum suæ securitatis & utilitatis, instruatur; raptorum vero quisque ad cumulum suæ damnationis videat & audiat, ut confundatur:

[24] BENEDICTUS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Domino filio, Meinwerco venerabili Episcopo Patherbrunnensis Ecclesiæ, suisque successoribus in perpetuum. Desiderium quod ad religiosum propositum & sanctorum locorum stabilitatem pertinere monstratur, [nec non Bullam amplam,] sine aliqua nostra, Deo auctore, dilatione perficiendum; & quoties in quibusdam ejus utilitatibus & commodis nostrum assensum & solitæ Apostolicæ auctoritatis exposcit præsidium, id nostro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, & ratum pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc ipsis venerabilibus locis salus & indemnitas profligetur, & nobis quoque lucri potissimum præmium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus proscribatur. Igitur quod postulastis a nobis, quatenus confirmaremus & Apostolica auctoritate corroboraremus tuæ Ecclesiæ, ubique & successoribus tuis in perpetuum, quæque pro redemptione animarum suarum ab Imperatoribus sive Regibus, Ducibus, Comitibus, vel ab omnibus magnis parvisque personis oblata sunt, sive commutata; seu omnia quæ tu ductus amore Dei de propriis tuis hereditatibus eidem tuæ venerabili sponsæ contulisti, perpetualiter, inclinati precibus tuis, per hujus privilegii seriem confirmamus & corroboramus Ecclesiæ tuæ, tibi, tuisque successoribus, omnia prædia culta vel inculta, nec non omnia quæ ei pro redemptione animarum suarum ab Imperatoribus, [pro ecclesiæ Paderbornensis indemnitate tuenda.] maximeque a Christianissimo & serenissimo filio nostro dilectissimo ac sanctissimo Imperatore Heinrico oblata sunt, sive in Comitatibus seu ubicumque fuerint, nec non omnia quæ a Regibus, Ducibus, Comitibus, magnisque parvisque personis jam dictæ Ecclesiæ oblata sunt. Similique modo confirmamus ea omnia loca, quæ tu ipse pro redemptione animæ tuæ & parentum tuorum jam dictæ tuæ sponsæ de propriis hereditatibus contulisti: nec non ea, quæ ab aliquibus commutata sunt. Statuentes Apostolica censura sub anathematis interdictione, ut nulli unquam magnæ parvæque personæ liceat contra hoc nostrum Apostolicum privilegium insurgere vel contraire. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hujus nostræ Apostolicæ præceptionis seriem, pie a nobis promulgatam, venire agereve tentaverit; sciat se Domini nostri & Apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, & cum diabolo & ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi in æternum igne cremandum, simulque & in voragine tartareoque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero pio intuitu, custodes & observatores hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, benedictionis gratiam cælestesque retributiones ac æterna gaudia, ab ipso judice Domino Deo nostro, consequi mereantur. Scriptum per manus Benedicti Notarii & Scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Martio, Indictione XII, Anno Dominicæ Incarn. MXIV.

[25] [Episcopus, invocato S. Alexio, pestem a suis pellit;] Cum autem Episcopus, inibi cum Rege aliquamdiu moratus, de lue gravissimæ mortalitatis, quæ immanissime exercitum depopulabatur, mœstus esset; accessit ad eum quidam Romanorum, consilians ei, ut pro suorum incolumitate aliquam se venerationem in terra sua facturum S. k Alexi voveret. Qui ilico, sublatis ad cælum manibus & oculis, se monasterium honori & amori ejus congruum facturum, si suis precibus suorum incolumitatem a Deo obtineret, sinceriter vovit. Et se ejus meritis a Deo exauditum, suorum omnium jumentorum & hominum incolumitatis receptione & conservatione veraciter probavit. Novus autem Imperator, omnia quæ volebat a Domno Apostolico impetrans, consolatione ejus & benedictione in Domino confortatus, Alpes Penninas transcendit, & Papiam rediens sanctum Pascha ibidem feriavit. Venerabilis autem Episcopus, tam materiali quam spirituali gladio Ecclesiam commissam muniri & tueri desiderans, [Privilegium Imperiale obtinet:] Imperatorem inibi cum amicis suis & Regni Magnatibus adiit, &, ut talia bona Imperiali auctoritate confirmaret, qualia Domnus Apostolicus sua Canonica confirmaverat, suppliciter expetiit. Imperator autem ejus ardui itineris laborem, quem suæ dilectionis intuitu ad Apostolorum limina secum arripuerat, reminiscens; rationabili petitioni solita benignitate promptissime favit, & omnia ab eo de bonis hereditariis Patherbrunensi Ecclesiæ collata & deinceps conferenda & alia quælibet sua instantia & industria a quibuscumque fidelibus acquisita seu acquirenda, commutata, vel commutanda, Regiæ auctoritatis precepto, aureo sigillo bullato, confirmavit & corroboravit.

[26] Dimisso autem Imperator exercitu in terram suam, [Cluniacum venit:] Regni negotijs ubique prudenter dispositis, per omnia virtutis & pietatis vestigia dereliquit, & ubicumq; servorum Dei habitacula invenisset, eorum res adaugens & amplificans, omnium se orationibus commendavit. Cluniacum quoque, inter alia ubique terrarū pro suæ Religionis fervore & situ loci nominatum, cum Domno Meinwerco Episcopo, & paucis familiaribus suis adiit; & multa sanctitatis & Religionis indicia, quæ audierat, vera esse comprobans, coronam auream, pretiosissimis gemmis adornatam, ad Missam, quæ de Cathedra S. Petri celebratur, obtulit: & fraternitate Monachorum humiliter petita & accepta, cum maxima contritione cordis, omnium se orationibus commendavit; & in supplementum necessariarum rerum, optima prædia in Alsatia eidem congregationi testamentaria auctoritate delegavit. Ibi Imperatore favente, & suū in omnibus auxilium spondente, [13 Fratres inde secum ducit:] Episcopus Meinwercus ab Abbate & Congregatione Fratres ad construendum monasticæ vitæ cœnobium petiit & impetravit. Cum quibus, assumpta libra panis & Hymnario, festinanter repatrians, capellam in honore S. Benedicti l in occidentali parte Patherbrunensis civitatis fundavit, & celeriter consummavit. Monachorum autem æmulis adventum eorum causantibus, [iisque monasterium Paderbornæ struit:] eisque utilius, secundum nominis sui etymologiam, a turba & civitate remotos fore; civitate vero honestius, in eo loco Clericos vel Moniales degere affirmantibus; venerabilis Episcopus humiliter rationem reddidit, dicens: femineum sexum naturæ suæ qualitate fragilem esse, & infirmorum animas per eas scandalizare & scandalizari facile posse: Monachos vero convenientius vicinos & conjunctos esse Clericis quam Clericos; ut in variis lubricæ vitæ excessibus & eventibus, in divinis & humanis fraterna caritate & unitate invicem succurrerent, & consulerent: & ceteris regendis norma forma facti, Episcopo, sub cujus umbra alarum requiescerent, in utriusque vitæ provisione & dispositione auxilio & consilio forent: adjiciens, id decere & debere fieri, ut ad servitium laici, & ad consilium admitterentur Clerici. Qua ratione data & audita, quique boni & discreti dicta ejus & facta approbantes, rationabiliter cœpta feliciter prosperari & consummari optaverunt; similes autem similibus congaudentes, dissimilibus & melioribus invidere & derogare non cessaverunt.

[27] Ædificio ergo principalis ecclesiæ magnifice consummato, [ibidem novam Cathedralem dedicat,] frequentia & præsentia utriusque sexus & habitus, ætatis & dignitatis solenniter eam dedicavit XVII Kalend. Octobris: & Apostolici privilegio coram populo recitato & interpretato, in ejusdem soliditatis munimine suum ædificium collocavit & stabilivit. Episcopus autem, sperans se ab Imperatore Ervete impetraturum, eum Dedicationi interesse postulaverat; sed ille, Polianiam contra Bolizavum tempore æstatis ingressus cum valida suorum manu, interesse non poterat. Idem namque Bolizavus, cum Udelrico Duce Boëmiæ, ad Imperatorem in Meresburg m venturus fuerat determinatus; sed ipse venire contemnens, & rebellare disponens, ab Imperatore Dei misericordia, per Sanctorum patrocinia, quibus se suumque populum intime commendaverat, est cum suis omnibus superatus. Episcopus autem de bonis hereditariis in Saxonia positis, urbem sitam in loco qui n Plesse dicitur, cum undecies centum mansis jam ante Ecclesiæ traditis, ipso die recognoscendo & reiterando, [eamque multimodis ditat ac ditari facit.] Ecclesiæ delegavit & confirmavit, quibusdam bonis Ecclesiis construendis designatis tali conditione exceptis, ut si eo morte prævento Ecclesiæ imperfectæ manerent, post obitum matris suæ, cui ad temporalis subsidia hæc concesserat, Ecclesiæ ipsi attinerent. Cujus exemplum, utriusque sexus, conditionis & ordinis sequi cœperunt: & pro posse suæ facultatis, pro obtinendo bravio perpetuæ felicitatis, salutaribus Episcopi monitis instructi, bona sua Ecclesiæ contulerunt.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Anno 1013, autumnali (ut infra dicitur) tempore in Italiam profectus est S. Henricus.

b Gruona ubi S. Henricum mortuum esse infra dicitur num. 110. Ea in Vita S. Godehardi 4 Maji num. 24 dicitur esse juxta pagum Logingaha, ad fluvium Loinam sive Leinam, in diœcesi Hildesheimensi, non autem in Thuringia, ut volunt aliqui.

c Citium seu Citizum, vulgo Zeitz, urbs Misniæ, Lipsia versus Austrum ad Eisteram fluvium quinque leucis Germanicis dißitum, & totidem versus Occidentem Naumburgo ad Salam fluvium; ad quam urbem hic nominatus Episcopus Hildewardus Sedem transtulit.

d Adhuc anno 1013. Quæ sequuntur extracta sunt ex Vita S. Henrici, suo tempore illustranda; & nonnulla ex Chronico Casinensi jam dedimus ad Vitam S. Benedicti 21 Martii pag. 297.

e Anno 1014 14 Februarii Dominica VI post Epiphaniam, littera Dominicali C. Ita habetur ex Dithmaro qui præsens adfuit, modo pro VI legas XVI kal. Martii.

f Ambulator, equus cui mollis, alterno crurum explicatuglomeratio est. Hispanis Cavallo amblador, Italis Chinea, Francis & Belgis Hacquenee: qualem etiam Rex Hispaniæ pro regno utriusque Siciliæ quotannis solet Pontifici offerre. Neque possumus dubitare utrum legi non debeat VI vel VII kal. Maji, quod invenisse videtur seculo uno posterior Leo Ostiensis in Chron. Caßin. lib. 2 cap. 31, quasi in ipsum Pascha, tunc 25 Aprilis celebratum, vel ejus secunda feria Coronatio facta sit. Pergit enim Dithmarus consequenter referre, quomodo Dominicam resurrectionem Imperator in Papia civitate celebravit, quod hic etiam num. 23 asseritur.

g Coluntur hi fratres 10 Iulii, sed nomen Juvenalis deest, forte intrusum loco Martialis aut Vitalis, quod ad dictum diem erit examinandum.

h Acta S. Blasii dedimus 3 Februarii, & § 4 egimus de Reliquiis ejus, non unius, sed variorum, Blasii nomine appellatorum: Ejus caput dono Urbani Papæ V asservari notatur in Montepessulana ecclesia, ita etiam caput dicitur esse Orbitelli in Hetruria miraculis clarum. Pars capitis etiam Neapoli in monasterio S. Ligorii sive S. Gregorii Armeni, statuæ argenteæ inclusa: ita alibi mentum aut partem maxillæ asservari ibidem observamus.

i

Hic Minius est Martyr Florentinus; sed in Actis & Martyrologio Romano dicitur passus sub Decio Imperatore.

k S. Alexius colitur 17 Iulii. De monasterio illi constituendo & capella Paderbornæ erecta agitur infra num. 85. Ad illam inclusus B. Paternus, de quo actum 10 Aprilis, una cum ipsa conflagravit: ipsam autem post alios restituit p. m. Ferdinandus Episcopus.

l Initium hoc est Abdinghoffensis monasterii, ubi Sigehardus infra num. 122 dicitur primus Abbas institutus.

m Mersburgum, urbs Misniæ Episcopalis, tribus leucis Germanicis ab Hallaversus Septentrionem; & totidem a Lipsia versus Orientem distat.

n Plesse esse modo Comitatum in Ducatu Grubenacensi, ad fluviolum cognominem, qui mox cadit in Rumam, asserit Brietius in Germania recentiore pag. 141.

CAPUT V.
Beneficia Ecclesiæ Paderbornensi collata sub Meinwerco, ipso procurante & gratitudinem referente.

D. P.

[28] Totum hoc & duo sequentia Capita R. D. Adolfus reperit, [Hæc 2 Capita cur ab aliis omissa] in suo (ut appellat) autographo Ms. Ego difficulter possum credere autographum, id est, a propria Auctoris manu scriptum esse, in quo reperiuntur menda, num. 6 notata, quæ nec ipse quidem excusare volens pag. 298 aberrationes appellat, amanuensium indiligentiæ forsitan imputandas. Facile tamen crediderim hæc sic ordinata ab Auctore fuisse, ut a transcribentibus omitti commode possent, sicut factum in antiquißimo nostro, quo & Browerus usus videtur, exemplari. Eadem tamen ratio, utilitatis ex talium beneficiorum enumeratione proventuræ Ecclesiæ Paderbornensi, quæ Auctorem compulit ad illa colligenda, ex vetustiori aliquo ejusdem ecclesiæ Chartulario (cui simile pro Werthinensi Monasterio scriptum magno usui fuit Bollando, S. Ludgeri fundatoris Acta illustranti ad XXVI Martii) eadem, inquam, ratio nos quoque movit, ut talem enumerationem hic non omitteremus; præmonito tamen lectore, [hic edita] si quis sit talium incuriosus, ut ipsam transiliat, ac porro ad Caput VIII transeat, sicut transeunda ipsa sibi censuerunt aliorum ecgraphorum scriptores. Sicut autem non putavit Adolfus prælaudatus, licet in aliis effuse diligens, laborandum sibi in nominibus locorum ac personarum requirendis; eo quod utrorumque difficilis esset pervestigatio (Etenim loca plurima mutatis appellationibus reperiri modo nequeunt; personæ vero, etiam nobiles, ex solo nomine, alibi forsan reperiendo, difficulter possunt lucem certam accipere) ita nec ego in illis laborabo; contentus cuique Capiti subjicere explicationem vocum quarumdam barbararum, quod ille non fecit.

[29] [sicuti ad ipsius Ecclesiæ utilitatem collecta fuerunt.] Rationabile itaque videtur, ex parte quorumdam devotionem intimare: non solum ad declaranda eorum beneficia; verum etiam ad profectum illorum, qui exemplis bonis ædificari merentur; pariterque ad confusionem illorum, qui licet optima quæque sciant, videant, audiant, in ore Dominum confitentes, factis autem negantes perseverant. Operæ pretium est etiam Episcopi diligentiam in singulis annectere & benevolentiam, quomodo nec fraude aliquem circumvenerit, & quod omnium saluti & devotioni se congaudere & congratulari beneficiis competentibus demonstraverit. [I] Ipso igitur anno dedicationis Ecclesiæ, millesimo XV Incarnationis Dominicæ, quidam Miles Mainheri dictus, divina admonitione compunctus, ut se æternæ hereditati associaret, atque inextinguibiles gehennæ ignis flammas evaderet, quidquid habuit proprietatis in Burgnon & in Balhornon & Scarheim, ad noviter ab Episcopo constructum & dedicatum monasterium, & ad Fratrum ibidem Deo famulantium utilitatem & ministerium tradidit, ea ratione, ut quisque Fratrum ipsius Ecclesiæ, per anniversarios ejusdem dies, unum panem & unam carnem & heminam mediam acciperet, & animæ ejus salutari commemoratione memor esset; Amulungo advocato Ecclesiæ astante, & hanc traditionem omni contradictione & altercatione postposita coram multis testibus suscipiente. Hac traditione peracta, venerabilis Meinwercus Episcopus, ut omnibus quibus hoc foret compertum ad divini cultus augmentationem cor promptius attraheret, suæque voluntati animum uniuscujusque devotiorem subnecteret; unam curtem Sutheim nominatam, cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus, & XXX aratrorum decimas, non in beneficium, sed ad vitæ suæ terminum concessit: hoc scripto decernens, ut si aliquis suorum successorum ista refringeret, ille sua reciperet.

[30] Quidam alius Nobilis, ad distinctionem alterius Junior Meinheri dictus, [II] humanæ fragilitatis memor, quoddam prædium, Hengeldere dictum, cum consensu uxoris suæ Hunninæ, & filiæ ejus Odæ heredis justissimæ, pro remedio animæ suæ Ecclesiæ dedit, & ab Episcopo Meinwerco XXX aratra a & c maldros b annonæ, quamdiu ipse viveret, accepit, & uxori ejus ad consentiendum III libras denariorum detulit, quas in præsentia Ekkihardi & Liudulfi Comitum in Assiereshusun Episcopus ei dedit, cum XXX solidis. [III] Quidam Canonicus ipsius Ecclesiæ, Wirin nomine, omne prædium quod habuit in Osdaghusun & in Rastherpe, cum omnibus attinentiis & utriusque sexus mancipiis, cum consensu & voluntate justissimorum heredum suorum Eizan, Irinches, Reinheri, Ecclesiæ in proprium tradidit; eumque Meinwercus Episcopus pia misericordia motus Præpositum constituit; hoc decernens, ut si per infirmitatem Præpositi seu per aliam fortuitu accidentem causam constitutio ejus infringeretur, de Episcopatu una curtis cum XXX familiis usque ad exitum vitæ suæ ei concederetur. Heredibus autem ejus, uxorem Hoiam cujusdam villici & filios ejus pro mercede dedit. [IV] Quidam Subdiaconus, ipsius Ecclesiæ Canonicus, ejusdem nominis & devotionis, cujus præscriptus, quidquid habuit proprietatis in Sneun, per suum Advocatum Eilbrehtum, cum consensu sororum suarum heredum justissimarum Ruæ, Bavikæ, Leppæ, omni contradictione remota ad dominium Ecclesiæ in proprium dedit; & pro hoc benefacto ab Episcopo XL aratra & unam Decaniam accepit, Udone, Herimanno, Bennone Comitibus, & aliis multis astantibus; & Episcopi de hac traditione mandatum taliter institutum audientibus, ut si aliquis successorum suorum concessa sibi infringeret, sua reciperet. Alius ex ejusdem Ecclesiæ Fratribus, nomine Folcmarus, sancti Spiritus instinctu admonitus, [V] cum consensu & voluntate justissimæ heredis suæ Siburg nomine, per Advocatum suum Amulungum, omne prædium, quod in marcha Sturmethi, Gesike, & Stockeim habuit, cum omnibus attinentiis, ad altare sanctæ Mariæ & SS. Kiliani & Liborii in proprium dedit. Excellentissimus autem Meinwercus Episcopus hoc pie accipiens, IIII familias quamdiu viveret ei concessit, & omni anno unum lineum pannum sibi dari constituit, & super hoc ex parte Confratrum curtim quandam Bekinauuo vocatam, cum duobus c litis, usque ad exitum vitæ suæ ei tribuit: ea videlicet ratione, ut ipse quamdiu viveret, vel si quis Confratrum eamdem curtem teneret, Anniversarium Volcdagi faceret; Amulungo Comite, & multis aliis huic rei testimonium perhibente.

[31] [VI] Alius Ecclesiæ ejusdem Canonicus, nomine Volcmarus, cum assensu fratrum duorum Nithingi & Wirinhardi, duo predia Holtheim & Aslan, in die S. Lamberti, in quodam loco qui dicitur Ringhelmi, dedit Patherb. Ecclesiæ: Eilberto, in presentia Liudulfi, Erponis, Benne, Ekkikonis, Liudulfi Comitum, & aliorum multorum, omni contradictione remota, id accipiente. [VII] Nithingus prescriptus, sepedicte Ecclesie Canonicus, memor humane fragilitatis, quedam loca Holtheim & Burgnan, cum appendiciis omnibus & mancipiis utriusque sexus, pro remedio anime sue parentumque suorum, per Advocatum suum nomine Wirinhardum, Ecclesie contulit; & a venerabili Episcopo Meinwerco bannum super Horohusen, & quemdam locum Waveri nominatum, atque Bokinavordi, usque ad exitum vitæ suæ ea ratione suscepit, ut si Heinricum Imperatorem superviveret, Anniversarium ejus, sicut unius Episcopi Patherbrunnensis, de sola curte Bokinavordi faceret, & CCC eleëmosynas pro anima ejus daret, & in eadem die exitus ejus & anniversarii unum pauperem cum una camisia, una braca, uno d cotte, una tunica, duabus caligis & unciunculis, & calceamentis, & chirothecis, pileo & cingulo vestiret: & in natale S. Kiliani e Martyris plenum convivium Fratribus sicut in natale S. Liborii de prænominata curte Bokinavordi similiter persolveret: & si quis Confratrum post mortem Domni Nithingi eamdem curtim teneret, Anniversarium Heinrici Imperatoris, & convivium in natale S. Kiliani, sicut prænominatus Nithingus, pleniter faceret: hoc testamento etiam decernens, ut si ipsi Nithingo aliqua de concessis a quolibet suorum successorum infringerentur, de Episcopatu unum vorwerc f cum XX litis & XII aratris ei concederetur. Super hæc omnia Werunhardo suo heredi pelles martherinas g & III uncias auri pro mercede tribuens.

[32] [VIII] Quidam Presbyter, nomine Waldier, cum assensu Haoldi heredis sui justissimi, quidquid in Winnithi prædii habuit, cum omnibus attinentibus pro remedio animæ suæ parentumque suorum, Hildiwardo Advocato id accipiente, in proprium dedit Ecclesiæ; accepitque ab Episcopo Meinwerco Ecclesiam in Thietmelli, cum VI aratris, & unum equum pro uno h talento usque ad vitæ suæ terminum, coram Conrado & Thiederico Comitibus & aliis pluribus, hac conditione facta, ut si aliquis sibi auferret concessa, reciperet sua. Alius quidam Presbyter sanctæ vitæ, [IX] Vulfdagus nomine, quidquid proprietatis in Baddinhusun habuit, Meinwerco Episcopo ad dominium Patherbrunnensis Ecclesiæ per suum tutorem, cum voluntate heredum suorum, Ymmido Patherbrunnensis Ecclesiæ Advocato id accipiente, in proprium tradidit; ea videlicet ratione, ut a Domno Meinwerco Episcopo quædam Ecclesia, in oppido Pumissun sita, cum omnibus ad eam pertinentibus, & pars Ecclesiæ in villa Baldereshusun sitæ, quæ ad Episcopatum Patherbrunnensem pertinet, ei ad vitæ suæ terminum concederetur; & post obitum ejus matri suæ, ex parte Episcopi, omnibus diebus vitæ suæ in Pumissun annona daretur; & si istud beneficium aliquis infringeret vel minueret, sua reciperet. Quidam Presbyter bonæ memoriæ de Rothun, [X] Wecil nomine, per Advocatum suum Hiddin, & voluntate ac desiderio sui heredis Liutbrannes, quidquid habuit in villa & in marcha Holthusun, in proprietatem Patherbrunnensis Ecclesiæ ad altare S. Mariæ sanctorumque Kiliani & Liborii dedit, cum omnibus attinentiis: & ab Episcopo Meinwerco, hanc traditionem pie accipiente, I familiam in Ricwardessun, usque ad terminum vitæ suæ, in præsentia Amulungi Comitis, accepit.

[33] Quædam Sanctimonialis, Haburg nomine, quoddam prædium Bridi vocatum, [XI] cum omnibus attinentiis & utriusque sexus mancipiis, per Advocatum suum nomine Hamaka, cum consensu justisstissimæ heredis suæ Ekkika, ad dominium Patherbrunnensis Ecclesiæ in proprium dedit, omni postposita contradictione: & a Domno Meinwerco Episcopo, ejus devotionem clementer attendente, IIII talenta & unum vorwerc in Hunwercushusun, & IIII mansos ac XXX aratra, usque ad ultimum vitæ suæ terminum accepit; potestate sibi data recipiendi sua, si aliquis auferret concessa. Item quædam Sanctimonialis, Hike nomine, [XII] admonitione & petitione Meinwerci venerabilis Episcopi, cum consensu fratris sui Wegonis justissimi heredis, quidquid proprietatis in Spurca, & in Adana, & Bocla, Liudunburin, Rockinchusun habuit cum omnibus attinentibus, Patherbrunnensi Ecclesiæ in proprium tradidit, eique Episcopus duas uncias auri & unum talentum denariorum dedit, & XII aratra ad vitæ temporalis necessaria concessit, heredi ejus unum talentum tribuens. Alia quædam Sanctimonialis de Gesike, Oda nomine, [XIII] pro remedio animæ suæ parentumque suorum, quidquid hereditariæ proprietatis habuit in villis ac marca Colstidi, Astanholte, atque in Lanchel, vel in omni Patherga, cum consensu ac petitione fratris sui justissimi heredis Richardi, cum omnibus appendiciis, Ecclesiæ Patherbrunnensi in proprium tradidit. Unde Meinwercus Episcopus, misericordia motus, in finitimis locis ad vitam ejus X aratra decimationis ei concessit, & insuper unam libram inter aurum & argentum, & I poledrum i ac V victimas k, id est Fristinga: fratri vero ejus unum equum dedit: Hosado præposito, Ecilino Imperatoris Capellano, Amulungo Comite, & aliis multis astantibus.

[34] Ejusdem quoque professionis & conversationis Tabake nomine, [XIV] cum assentatu Tiazonis heredis sui, quoddam prædium in Thietmeressun & in Cherdinun, & in Sidessun, per petitionem Episcopi Meinwerci, Ecclesiæ dedit; eique Episcopus omnibus annis de Episcopali substantia XX maldros frumenti, & LX modios l brasii, & III bacones, m cum totis minutiis dari constituit, heredi ejus dans griseas pelles & pernam unam. Altera quædam Sanctimonialis, Atte nomine, [XV] accepit a venerabili Episcopo Meinwerco V talenta auri & argenti, & unum pallium & coopertorium vulpinum, & unum pelliceum martherinum pro aliis VII talentis, ut quidquid prædii in Wesiga possideret ad dominium Patherbrunnensis Ecclesiæ traderet. Super hæc XII talenta dedit Episcopus heredi, & quia ejus Advocatus fuit II talenta, ut suum consensum adhiberet, & traditionem ex parte ejus perpetraret; & Hibilinæ III solidos, Acelinæ pullum unum equæ, Manican III solidos amicis illius, ut ei apud eam auxiliatores essent, donavit. A quibus Domna Atta admonita, suo heredi Abbon, in mallo n Amulungi Comitis, suum prædium, ut per manus ejus ad dominium Sanctorum daretur, in proprium reddidit; idemque Abbo, in mallo eodem, Comitis ejusdem curtem, quæ est in villa quæ dicitur Haspan, & quidquid ipsa habuerat in villis inter Suntal & Afnig, Ecclesiæ coram testibus in proprium dedit. Venerabilis autem Episcopus, in eodem mallo, per suum Advocatum Amulungum, totum prædium eidem Sanctimoniali in beneficium eo pacto præstitit, ut omni anno in festo S. Liborii, ad altare ejus, II denarios ad tributum de eodem prædio redderet. Quæ beneficium accipiens, tributum devote persolvit. Præcavens autem Episcopus ne ulla postmodum eam anxietas vel molestia paupertatis gravaret, omni anno C & VIII modios brasii, III pernas cum omnibus intestinis, III amphoras mellis, nonaginta caseos, V porcos, V oves, XX malder dari constituit.

[35] [XVI] Quædam item Sanctimonialis, Attule nomine, cum consensu heredis suæ justissimæ Glismod nomine, quidquid hereditatis jure suscepit de suis heredibus Sicca & Vertherun nominatis, in exercitu o Angariorum & in exercitu Orientalium, cum omnibus appendiciis & utriusque sexus mancipiis, Thiadrico Advocato hoc confirmante, Patherbrunnensi Ecclesiæ in proprium dedit. Venerabilis autem Episcopus quemdam locum nomine Crammo, cum X litis attinentibus, ad temporalis vitæ subsidia ei tribuit, & II talenta omni anno dari constituit; decernens eam recipere sua, si auferentur ei concessa. Alia quædam Sanctimonialis, Liudburg nomine, quidquid in marca Astheim hereditatis possedit, [XVII] per suum Advocatum nomine Brun, ad dominium Patherbrunnensis Ecclesiæ in proprium tradidit; eo pacto, ut ab Episcopo vel suo Vicedomno omni anno darentur ei XXXVI modii siliginis, XXIV modii brasii, LX casei, IV arietes, una perna, duæ camisiæ, unum corium hirci, una tunica lanea, pelliceum ovinum duobus p annis, quamdiu viveret. Quædam Sanctimoniales, carne & spiritu sorores, Imike & Imuke nominatæ, [XVIII] per suum Advocatum, prædium quod habebant in Karalasthorp, cum omnibus attinentiis, dederunt in proprietatem Patherbrunnensis Ecclesiæ. Hac traditione legitime peracta, Venerabilis Meinwercus Episcopus, pia misericordia motus, II tatenta eis dedit, & insuper omni anno X malder frumenti, XXXVI modios brasii, unam pernam cum intestinis, vel porcum unum saginatum, se illis daturum promisit; ea conditione facta, ut reciperent sua, si quis eis unquam minueret vel infringeret concessa.

ANNOTATA D. P.

a Aratrum definit Helmoldus lib. 1 cap. 12 tantum terræ arabilis, quantum par boum aut unus conficit equus die uno.

b Malder (quod hic declinatur in casus, & infra sæpius indeclinabiliter usurpatur) aliquibus etiam Maldrum dicitur, sive Malter, Maltrum: continet autem apud Germanos 4 modios, secundum Vadianum & Goldastum; sic dictum a Malen .i. molere, quantum scilicet frumenti una vice ad molam deferri solet. Sed & infra num. 53 Malder caseorum invenies.

c Litus, servus glebæ adscriptus, cujus honestior erat quam mancipiorum conditio, in eo quod dominis suis non nisi ad certa ministeria, agriculturam spectantia, obligaretur: hinc Litimonium, ejusmodi servitus.

d Cottis videtur hic significare Tunicam, Francis Cote: alias Cottum pro stragulo seu culcitra accipitur.

e S. Kilianus Martyr, Patronus Herbipolensis, colitur 8 Iulii.

f Vorwerc, portio terræ per sulcos distinctæ. q. d. opus sulcatum, a Vor sulcus.

g Marterina & Marturina, sicut Martures & martes, de quibus Adamus Brem. cap. 229 pelles martyrum & castorum, instrumenta vanæ gloriæ, quæ nos admiratione sui dementes faciunt.

h Talentum, infra num. 63 libra quod est talentum: sic indifferenter usurpantur, Talentum denariorum & Libra denariorum, scilicet 20. Præpositio autem Pro hic & alibi valorem significat; equus pro talento, subintellige emptus vel emibilis.

i Poledrus, pullus equinus, dicitur etiam Puletrum.

k Victima videtur sumi pro pecude saginata ad cædem; & vox Germanica Friskinga derivari a Frisch vegetus, bene pastus, sic autem, veletiam Frislinga, dicitur procellus anni unius.

l Brassium vel Brassium, frumentum est, ex quo, aqua macerato ac deinde siccato & commolito, cerevisia conficitur.

m Baco, id est, porcus: quamquam & totum pro parte subinde accipitur, & Baco dicitur pro perna.

n Mallus, conventus judicialis: qua de voce ejusque origine Germanica, vide plura apud Cangium.

o Idem Cangius pluribus docet Exercitum dici, pro obligatione militandi in exercitu: sed aliud aliquid hic significari apparet, ac fortaßis districtum aliquem seu partem regionis, cujus incolæ specialius obligantur ad militiam quam alii alibi.

p Duobus annis id est secundo quoque anno, sic infra num. 53 promittit Episcopus cuidam suos fundostradenti, præter alia annue ad sustentationem præstanda, in quarto anno unum pellicium, & num. 62 unam libram argenti ad quatuor annos.

CAPUT VI.
Ejusdem argumenti prosecutio.

[36] Comes Duodica de monte Wartberch, ut * prædictum est, pellicem duxerat, non quam de mala bonam, [XIX] de fornicaria castam faceret cum Propheta Osee, sed quam de sanctimoniali adulteram, & filiam gehennæ duplo faceret quam se. Horum filius, annos pubertatis attingens, arma sumere disposuit; & ascenso equo repente dorso ejus dejectus, & morsibus ejus attrectatus, & calcibus contusus miserabiliter expiravit. Comes autem de solario hoc prospectans, pellicem ilico advocavit; & quoniam literis apprime imbuta fuit, quæ virtutum omnium excellentior ceteris esset, ab ea inquisivit. Qua veluti sterquilinium pretiosam reddente margaritam, cum in omnium multimoda assertione & laudabili prosecutione & commendatione, patientiæ virtutem, perseverantisque constantiæ magnanimitatem dignis præconiis imitabilem affirmasset; Eam, inquit Comes, virtutem, quam imitabilem dignitatis suæ merito adeo commendas, tu primitus serva, & accedens foras prospecta: qua prospectante, filium suum obiisse vidit. Tandem Comes, divina inspiratione & assidua Episcopi admonitione compunctus, pro remedio & commemoratione animæ suæ, tempore accepto ad altare sanctissimæ Dei genitricis Mariæ, & S. Kiliani Martyris, & S. Liborii Confessoris, cum consensu matris suæ Hildigunde heredis suæ primitivæ, fratrisque sui Sigobodonis assensu, suæ proprietatis prædia sita in his locis Wartberge, Rainlefessun, Erungun, Radi, in superiori Wurmlahun, Rothem, Garametti, Rotwardeshusun, Illandehusun, Siliheim, cum omnibus eorum appendiciis & octo molendinis, cum cunctis quæ nominari queunt vel nequeunt, & tamen in eis sunt vel fieri possunt utilitatibus, exceptis ministerialibus ejus hominibus, Eilbehrt, Randuuigh, Acelin, Gela, Doda, Hoika, Isi, Ainza, Tamma, Ibuke, Hizule, ceteris mulieribus ad gynæceum ejus tunc assumptis, non ulterius assumendis, in proprium dedit; ea ratione & pactione interposita, ut quousque Patherbrunnense monasterium maneret incolume, pro eodem Dodicone, Sacerdoti, Diacono, atque Subdiacono quotidie Missam publicam celebrantibus, stipendialis refocillatio, quæ convenit uni Fratri constipendiali ejusdem Ecclesiæ dari, daretur: si autem ab Episcopo vel Præposito Missa publica celebraretur, eadem stipendialis refocillatio, pro animæ ejus remedio, inter XII egenos divideretur. Cum vero idem Dodico Comes obiisset, in omnigena recommemoratione, quam pro ejusdem Ecclesiæ Episcopo agere consuetudo est, pro eo celebraretur, in Missarum & Psalmorum celebrationibus, luminumque incendiis, eulogiarumque donationibus, centenorumque pauperum refocillationibus, & in omnibus quæ in ejusdem loci Episcopi annuali depositionis die convenit agere.

[37] Hac traditione & pactione peracta, coram altari sanctissime Dei genitricis Mariæ, Domnus Meinwercus Episcopus, cum Advocato suo Amulungo, pro eodem prædio eidem Dodiconi in precariam a præstitit, quidquid in Desburg, Astnedere, Westnedere, Dalpanhusun, Dueriun, Uflahun, Rasbike, Silihem, Wepplithi, ad Patherbrunn. Ecclesiæ proprietatem pertinebat: atque eamdem traditionem, quam ad altare dederat, concessit, ut uterque, dum ipse viveret, traditionis & precariæ usufructu uteretur: eo autem mortuo traditio & precaria Ecclesiæ similiter restitueretur, exceptis tribus ministerialibus viris, Tiaxone, Bennone, Mainzone, ac duabus familiis in Weplithi habitantibus & ad Heristelle pertinentibus, quas ei in precariam non concessit. Hæc autem traditio tali tenore facta est, ut si aliquis ei de concessis aliquid infringeret, sua reciperet.

Meinwerc egregie, Præsulum eximie,
Quæso vivas hodie in æterna requie:
Judex orbis, cum veneris mercedem dare famulis,
Cū ovibus in dextra, non cū hœdis hunc colloca.
Talis tui in tuis affectus sit Christe tibi acceptus;
Qui eos dilexit propter te, per eos non aliud adipisci sperans quam te.

Comes quoque Sigibodo, frater ipsius Dodiconis Comitis, [XX] cum sua contectali Weldilmod, pro remedio & commemoratione animarum suarum, cum consensu heredis suæ Hildigundæ, unam curtem quæ nominatur Liudulfingaroth, cum omnibus attinentiis, Ecclesiæ Patherbrunnensi, in præsentia Imperatoris Heinrici, tradiderunt; atque ante altare sanctissimæ genitricis Mariæ eamdem traditionem cognoscendo reiterarunt. Episcopus autem Meinwercus, cum suo Advocato Amulungo, quoddam prædium quod nominatur Curbike, cum XVII familiis & I molendino eis in precariam præstitit; ut quamdiu uterque viveret precariæ usufructu uteretur, illis autem obeuntibus in integrum ad altare prænominatum restitueretur, reciperentque sua, si aliquis unquam infringeret concessa.

[38] [XXI] Quidam nobilis homo, Northine nomine, quoddam prædium in Biveran cum omnibus appendiciis, annuente matre sua herede justissima Eilkan dicta, in proprium Patherbrunnensi Ecclesiæ dedit; & a venerabili Meinwerco Episcopo, hoc pie perpendente, decimationem in Warpessun pro suo servitio in beneficium accepit; Conrado & Amulungo Comitibus cum aliis multis astantibus. Alius quidam nobilis, Luithardus nomine, quidquid habuit in villa & in marca Irixlevu, [XXII] in exercitu Asterluidi, & in pago Herthoga, cum utriusque sexus mancipiis & omnibus attinentiis, pro remedio animæ suæ parentumque suorum, Ecclesiæ dedit; eique Episcopus Meinwercus pro dono pallium unum pro IV libris, unam unciam auri, & X libras denariorum tribuit; in præsentia Udonis, Bennonis, Amulungi, Herimanni Comitum & aliorum multorum. [XXIII] Item quidam nobilis, Hemuca nomine, quoddam prædium in Curbike, pro spe suæ salutis & incolumitatis, Ecclesiæ contulit. Post obitum vero ejus Reinhardus & Humburga, heredes ejus legitimi, traditionem factam infringere & infirmare voluerunt; sed acceptis ab Episcopo tribus talentis denariorum, in vigilia S. Bonifacii, in Wartberge, quod factum fuerat ratum dimiserunt & fecerunt. [XXIV] Alius itidem secundum seculi dignitatem nobilissimus, Esic nomine de Mesheri, cum consensu ac petitione patris sui heredis justissimi Thiatmari, quidquid hereditatis vel proprietatis habuit in villa Nederi ac marcha, cum omnibus attinentibus in ædificiis, molendinis, mancipiis, exceptis his IV, Wicil, Sicca, Becca, Asake, Ecclesiæ Patherbrunn. in proprium tradidit. Episcopus autem ad tantam devotionem misericordia motus, in finitimis locis, ad vitam tam filii quam patris, XX familias inter Essiberg & Duergian donavit: omneque etiam illorum beneficium, videlicet nummorum XXXIII talenta, in decimatione & aratris comparata, sine servitio concessit; atque omni anno de Foresti Reinherishusen duos porcos silvaticos, & duos cervos, & duas cervas dari constituit; & insuper XX libras denariorum ei dans, patrem ejus in fraternitatem Patherbrunnens. Ecclesiæ suscepit, coram Amulungo, Herimanno, Thiadrico Comitibus & aliis multis; potestate sibi data recipiendi sua, si aliquis auferret concessa.

[39] [XXV] Quidam nobilis item, Wicbran dictus, cum voluntate ac desiderio uxoris suæ Tettan, ejusque justissimæ heredis Eican, pro remedio animæ suæ parentumque suorum, quidquid proprietatis habuit in villa ac marca Thiatwardessun, ad Ecclesiam dedit: Episcopusque, solita benignitatis suæ gratia, præfatæ Domnæ Tettæ duas martherinas manicas cum pallio ornatas, unum lineum pannum, & unum equum pro dono tribuit. Ejusdem nobilitatis, fidei, & carnis quidam Ridund nomine, [XXVI] cum assensu contectalis suæ Siburg fratrisque ejus Rimisis, quidquid proprietatis habuit in Steinnem, in pago Hessiun, cum omnibus utilitatibus ad eumdem locum pertinentibus, omni contradictione remota, ad dominium Patherbrunnens. Ecclesiæ tradidit: Episcopus autem, in Annuntiatione sanctissimæ Mariæ, testimonio Herimanni de Werla, Ekkika de Aslan, Bennonis, Tammonis, Herimanni minoris, Liutgeri, Sifridi, Bernhardi Comitis in Milinhusun, unum equum, unum coccineum b dorsale, & pelles griseas pro VII talentis eidem dedit; & postea in Goslaria II Id. Maji in Ascensione Domini, duas uncias auri, duo pellicea grisea pro duobus talentis, III marcas & II talenta. Item Nobilis quidam, Volcwardus nomine, [XXVII] consensu uxoris suæ Verthewi, duos mansos in Westnederi, pro remedio animæ suæ, Patherbrunnensi Ecclesiæ, Erphone & Ekkika Comitibus cum multis astantibus, in proprium dedit, & in natali S. Magni c Martyris, in Wartberge, XXXIII solidos denariorum & V denarios aureos, & unam pernam ab Episcopo accepit. Quidam alius nobilis, Isier nomine, in præsentia Bernhardi Ducis, Ecclesiæ contulit; [XXVIII] quidquid proprietatis in Bennanhus habuit, & pelles rufas ac XXXV solidos denariorum Episcopo largiente accepit.

[40] Quidam Miles, D. Brun nominatus, cum sua nepte Ida nomine, sua prædia in Sutdesburch, [XXIX] Betanun & Wallenstide, cum omnibus appendiciis, dedit quoque Ecclesiæ, pro spe remunerationis æternæ, & pro remedio animæ fratris sui Thiatmari; eo videlicet pacto, ut quamdiu viveret, beneficium quod ei Episcopus concessit, hoc est Boffesun & Hemmedesun, cum omnibus appendiciis, possideret; hac conditione Ymmidi, Dodike, Volchardi Comitum testimonio interposita, ut si aliquis sibi concessa auferret, sua reciperet. Quidam liber homo, Roddech nomine, dedit Episcopo suæque Ecclesiæ Patherbrunn quoddam prædium in Othihem; [XXX] & accepit ab eo equum unum pro I talento, XXX solidos denariorum, pelles & scutum unum. Item quidam liber, [XXXI] Alfric nomine, dedit Episcopo XX agros & aream in Aldenthorpe; & ob hoc dati sunt ei & uxori suæ caballus unus, XII solidi denariorum, II lanei panni, II pernæ, malder frumenti. Miles quidam, [XXXII] Wigo nomine, quoddam prædium, in marca quæ vocatur Alteressun, in proprietatem Patherbrunn. Ecclesiæ tradidit; & ab Episcopo in eo solo anno X aratra decimationis & X siclos denariorum, in præsentia Winonis Helmwardeshusensis Abbatis, Hosadi Præpositi, Amulungi, Erphonis Comitum, & aliorum multorum, accepit. [XXXIII] Alius quidam Miles, Bruno vocatus, divina inspiratione instinctus, consensu Wendelburgis suæ conjugis, quidquid habuit in marcha quæ vocatur Ananroth, in mancipiis utriusque sexus & attinentiis omnibus, ad dominium & proprietatem Patherbrunnens. Ecclesiæ tradidit: & ab Episcopo, hanc traditionem benigne suscipiente, IV aratra in beneficium accepit, in præsentia Hosadi Præpositi & aliorum multorum.

[41] [XXXIV] Vir quidam, Bevo nomine, cum consensu uxoris suæ & filiorum suorum, Meinhardi, Liutgeri, Rodulfi, heredum ejus justissimorum, quoddam prædium Patherbrunn. Ecclesiæ in proprium dedit; & ab Episcopo, pro hoc benefacto misericordia moto, V talenta accepit. Postea Domnus Episcopus, per nuntium suum Thrudbertum, eidem Bevoni unam libram denariorum misit, Bennone, Amulungo Comitibus cum multis aliis huic rei testimonium perhibentibus. [XXXV] Item vir quidam, Hola nominatus, divina inspiratione præventus, pro requie animæ fratris sui Gerberti mortui, & pro memoria filii sui Rainoldi, qui tunc in Ecclesia Patherbrunn. litteralibus studiis operam dabat, quidquid ipse Gerbertus vivens possederat in his locis, Ammobusunet in Thumiti, & in Langal, & in Maresvelde, & in Salminghusun, Patherb. Ecclesiæ dedit; Episcopus vero eidem Rainoldo, pro suo servitio d, Dudo in beneficium postmodum præstitit. [XXXVI] Quidam nobilis, Ecilin nomine, cum filio suo Meinhardo herede justissimo, quidquid habuit hereditatis & proprietatis in Harun, cum VIII mancipiis & omnibus attinentiis ad dominium Patherbrunn. Ecclesiæ tradidit: Episcopus autem prænominato Ecelino omni anno XL malder frumenti, IV pernas sine minutiis, V oves de episcopali substantia dari constituit; & filio ejus unum caballum, unum lineum pannum, X malder frumenti, II pernas dedit, potestate sibi data recipiendi sua, si unquam aliquis auferret concessa. Homo quidam nobilis, [XXXVII] Walberth nomine, XLIV agros & unam aream in loco Bilisti, consensu heredis suæ Adalgart, Ecclesiæ tradidit. Episcopus autem cum suo Advocato Amulungo, cuidam libero homini Wizo nomine & suæ uxori filiæ Walberti, & si ipsi filios vel filias genuissent, eisdem sub mundiburdio præfati Episcopi vel successoris ejus permanentibus, ipsum prædium & ad hoc omne beneficium, quod idem Wizo habebat concessit; hac conditione facta, ut si quis illorum sub mundiburdio Episcopi vel successoris ejus servire noluerit, Episcopus vel successor ejus prædium cum beneficio recipiat, & insuper quisquis illorum alium supervixerit, omni anno II denarios Episcopo ad tributum persolvat.

[42] [XXXVIII] Item nobilis vir, nomine Wilheim, pro remedio animæ suæ parentumque suorum, quoddam prædium in Levardishusun Ecclesiæ dedit: & ab Episcopo equum I pro XXX solidis, II talenta & insuper X solidos, in præsentia Udonis, Sifridi, Amulungi Comitum accepit. Alius itidem nobilis, nomine Richardus, [XXXIX] pro animæ suæ parentumque suorum remedio, quidquid hereditatis vel proprietatis habuit in villis ac marchis Gladabiki, Hiridechassun, Hemmamhus, Heristi, Perrenhus, Daillanhus, aut in omni orientali exercitu, cum consensu ac petitione sui justissimi heredis Wiris, cum omnibus appendiciis dedit Ecclesiæ: & Episcopus hoc pie perpendens, astante Bernhardo Duce, Conrado, Amulungo, Thiadrico Comitibus & aliis multis, unam curtem quæ vocatur Betanun, cum XVI familiis, & XX aratra decimationis ei concessit omnibus diebus vitæ suæ; recipiendi sua dans ei potestatem, si quis ei cum attinentiis præfatam auferret curtem. [XL] Alius quoque nobilis quidam, Liudulfus nomine, cum consensu fratris sui Wickeri & conjugis suæ Suanehildis, quoddam prædium dictum Welmithe Patherbrunn. Ecclesiæ tradidit: & ab Episcopo pie hoc accipiente XV talenta argenti & XX aratra in pago Wessiga cum uxore sua accepit. Postea Episcopus, eum ad Militem suscipiens, XXX aratra in prædicto pago in beneficium dedit, ea ratione, ut in expeditionem IIII scuta e transmitteret; &, si a servitio se unquam alienaret, XXX aratra redderet. Item nobilis quidam Luitthardus nomine, [XLI] & uxor sua Norhsuit, consensu Elfdaches, Badon, & Wicballes heredum suorum, quidquid hereditatis propriæ habuit in Brochusun in pago Thietmelli, Ecclesiæ contulerunt: & ab Episcopo ipsum prædium, cum IIII aratris in Smithessun, in beneficium ad terminum vitæ suæ eo pacto receperunt, ut quam diu aliquis illorum viveret II denarios pro censu daret. [XLII] Vir quidam Ricmarus nomine, consensu fratris sui atque heredis justissimi Hrohtward, quidquid hereditatis in Volkiereshusun habuit, cum omnibus attinentibus, pro remedio animæ suæ Ecclesiæ tribuit; & ab Episcopo quemdam locum cum IV mansis, Niganbrunnum vocitatum, & decimationem super villa nomine Dodanhusun excepta curte, quamdiu viveret accepit, & I caballum, & unciam auri, & I scutum & I lanceam, illi & fratri suo super hoc dedit; scripto decernens eum recipere sua, si quis ei auferret concessa.

ANNOTATA D. P.

* num. 17

a Precaria est posseßio precario concessa; varias autem concedendæ Precariæ formulas vide apud Cangium, prolixe deductas.

b Dorsale paßim intelligitur tapes, qui sedentibus post dorsum appensus parietem ornat ut apparebit num. 72 infra: hic autem fortaßis etiam eum tapetum significat, qui, equi dorso instratus sub ephippio, utrimque magnifice ad terram defluit.

c S. Magnus Martyr colitur 19 Augusti, omnibus fere Germanicis Kalendariis inscriptus.

d Si Dudo non est nomen loci, sed (ut mihi quidem & Kloppenborgio nostro videtur) personæ, exciderint hoc loco verba aliqua, quæ tamen nec in Ms. quidem inveniuntur, puta nomen prædii, quod possederit aut Ecclesiæ dederit Comes Dudo.

e

4 Scuta .i. 4 scutiferi quos secum tenebatur ducere ad exercitum Miles creatus: sic Lanceæ dicuntur Lancearii. Videntur tamen etiam materialiter hæc sumi; uti mox infra Episcopus I scutum & I Lanceam dedit; & in Legibus Burchardi Wormatiensis apud Cangium, jubetur raptor puellæ, quam nequeat uxorem ducere, amicis illius duodecim scuta & totidem lanceas, & unam libram denariorum pro reconciliatione solvere.

CAPUT VII.
Alia beneficia, sub simili Episcopi gratitudine, Ecclesiæ facta.

[43] Alter quidam Christianæ religionis cultor & amator, [XLIII] mansum unum vel quidquid proprietatis in Silon habuit, annuente Bennone Comite & filia sua, ad dominium Patherbr. Ecclesiæ tradidit: Episcopus autem misericordia motus, eidem de Heristelli mansum unum & II aratra ad terminum vitæ suæ concessit, & insuper I pernam & poledrum unum, in præsentia Amulungi Comitis & aliorum multorum tribuit. Quidam vir Erp nominatus, [XLIV] devotioni aliorum est annumeratus, qui consensu uxoris suæ Tettæ & matris suæ Enusæ, quidquid hereditatis in Esikessun possederat, pro spesuæ salutis & incolumitatis, Ecclesiæ obtulit; & ab Episcopo XX aratra in Elieressun & finitimis locis in beneficium suscepit: gratuito sibi ab Episcopo datis uno caballo & LX maldris, uxori vero suæ duobus talentis, in præsentia & testimonio Amulungi Comitis & aliorum multorum; hoc decernens, ut sua reciperet, si quis ab eo concessa sibi abstraheret. Alius vir quidam Bennaka, consentientibus hereditatis suæ legitimis heredibus, [XLV] fratre suo videlicet Godica & filio Godiscalco, quoddam prædium in villa Wiriesi situm, in pago Auga in Comitatu Bennonis Comitis, pro remedio animæ suæ parentumque suorum, ad Patherbrunn. Ecclesiæ dominium delegavit: unde Episcopus dedit ei, ad temporalis vitæ subsidium, XI aratra in Baddanhusun, in Ahus VIII, in Heleckieressun X aratra, in Baduellun V aratra & dimidium, in Bodekerithorpe VIII, in Cuadian X, in Geradessun VII, insuper II talenta denariorum, III cervisias, a IV pernas, XX malder avenæ, Comite Erp in Wartberge cum multis præsente, & his rebus testimonium perhibente. Item quædam Imuca nomine, [XLVI] consensu & voluntate filiæ suæ Herisuithe, quidquid hereditatis in villa & in marcha Asthem & Ecla habuit, cum omnibus attinentibus, Ecclesiæ contulit; & ab Episcopo cum præfata filia IV familias in beneficium accepit, & omni anno de Episcopali substantia unam plenam cervisiam, VI maldros, unam pernam. De hac autem traditione talis conditio coram Hosado Præposito, Hecelino Capellano, Amulungo Comite & Advocato, aliisque multis facta est, ut si filia ipsius superviveret, prædium Ecclesiæ recognosceret & dimitteret, & IV familias cum prædio & VI maldris obtineret usque ad terminum vitæ suæ: & si aliquis hoc infringeret, illa sua reciperet.

[44] Quidam vir Ranward, cum laudatione fratrum suorum Volckieres & Ekkionis, [XLVII] quoddam prædium in Bikihusun Ecclesiæ tradidit; & ob hoc illis Episcopus equum unum, II boves, IV solidos denariorum, in presentia Amulungi, Gerberti, Ekkika Comitum, donavit. Duo fratres, Wira & Hemuca nominati, [XLVIII] consensu & voluntate parentum suorum, mansum unum, in Stenlari, cum uno viro cujus nomen est Buna, ad Ecclesiam tradiderunt: & ab Episcopo cappam martherinam, II equos, XXII solidos denariorum, multorum testimonio acceperunt. Vir quidam, [XLIX] Ethelier nomine, cum voluntate uxoris suæ Wicsuithe, quidquid proprietatis in Diesna habuit, cum omnibus attinentiis, in proprietatem Patherbrunnens. Ecclesiæ tradidit: & Episcopus misericorida motus eisdem pallium unum pro VII libris, & VI uncias auri, XVII libras argenti, IV solidos denariorum, astante Amulungo Comite & aliis multis in Ekwardinchusun, pro mercede illis tribuit. Quidam bonus laicus, Tidierus nomine, [L] quidquid proprietatis habuit in Buliheim in pago Soratvelde, cum omnibus attinentiis, pro remedio suæ animæ parentumque suorum, sine omni contradictione, cum assensu & voluntate heredum suorum, dedit Ecclesiæ; accepitque ab Episcopo in beneficium, in præsentia Hosadi Præpositi, Amulungi, Thiedrici Comitum, VI aratra decimationis in prædicta villa Bulihem & Vurmessun, usque ad terminum vitæ suæ. Duo fratres, [LI] Liudric & Becelin nominati, cum Wicilino, quidquid proprietatis in Halogokircan habuerunt, cum voluntate domnæ Helmburgæ heredis justissimæ, ad Ecclesiam dederunt; & IV libras denariorum a venerabili Episcopo pro mercede acceperunt.

[45] Vir quidam Tiedi nomine, LXX agros in Bilivelde hereditario jure possedit; [LII] quos cum duabus areis, assensu & voluntate matris suæ Wilburgæ, in proprietatem Patherbrunnens. Ecclesiæ contulit: Episcopus autem, propter illam traditionem, ipsum Tiedi ad nutriendum in suum mundiburdium suscepit, & matri suæ omni anno unam laneam tunicam, unam camisiam, unam pernam, I malder caseorum, VII maldros frumenti, XXX modios brasii, & in IV anno unum pellicium ovinum in festivitate S. Andreæ se daturum promisit, in præsentia Amulungi, Ekkika Comitum, & aliorum multorum. Alius vir quidam devotionis ejusdem, Radulf nomine, [LIII] pro remedio animæ suæ parentumque suorum, cum consensu & affirmatione Ricbrechtes heredis justissimi, quemdam litum, Burghardum nomine, cum omni sua familia & manso, uno in loco qui Weni dicitur, in pago Almunga, in Comitatu Ekkikonis, in proprium dedit Ecclesiæ: Episcopus autem, pro æterna remuneratione concubinæ b prædicti Radulfi, quæ Atholoch dicebatur, omni anno in die circumcisionis Domini V solidos denariorum dari eo tenore constituit, ut si ipse vel aliquis successorum suorum præfatam pecuniam non persolveret, ipsi Atholoch prædictum mansum restitueret; & si nec censum ei solveret, nec familiam restitueret, in extremo examine æternis gehennæ ignibus cruciandus perpetuæ damnationi subjaceret. Quidam bonus. Christianus, nomine Verthumundus, [LIV] cum voluntate filii sui Alfdeches heredis legitimi; XXIII agros & I aream in marcha Calriki Ecclesiæ tradidit: eisque Episcopus ad vitam amborum I mansum in Ovoranduergian ea ratione concessit, quatenus in natali S. Liborii tres denarios inde persolverent, Amulungo Comite cum aliis huic rei testimonium perhibente.

[46] Quidam item vir nomine Hathamarus, divina inspiratione commonitus, [LV] quidquid proprietatis habuit in Erpessun, in pago Lachni & in Comitatu Herimanni Comitis, cum favore matris suæ Bezzulan heredis justissimæ, eo tenore in prorietatem Ecclesiæ tradidit, ut sibi soli, quamdiu superstes esset, omni anno de episcopali substantia III talenta darentur; & si quis Episcoporum Patherbrunn. Sedis hoc pactum renueret, eidem Hathamaro prædium suum restitueret: Episcopus autem dedit illi ad conductionem I equum, I cuspidem, I clypeum, vulpinas pelles, griseas pelles, LI solidos denariorum; matri vero ejus Domnæ Bezzulan in Cathedra S. Petri unum talentum, ut laudaret; Udone, Herimanno, Benna, Sifrido Comitibus, & aliis multis astantibus. Vir quidam, [LVI] Hidda nomine, quoddam prædium in Burchusun dedit Ecclesiæ; & ab hoc dati sunt ei & uxori ejus II caballi, II boves, duo lanei panni, III pernæ, pelles griseæ VIII solidis denariorum III, XII modii frumenti, [LVII] solidus unus. Alius vir quidam, de loco quodam qui vocatur Wittisungan, nomine Wicil, dedit Episcopo Meinwerco prædium quoddam in Othihem, & ob hoc accepit ab eo I martherinam tunicam pro I solidis, & IV talenta denariorum & X solidos. [LVIII] Vir quidam, Herimannus nomine, de Holthusun, accepit in Patherbrunn. XXX solidos, quos dedit cuidam viro nomine Tada pro domo una, quam dederat Ecclesiæ. Alius vir quidam, nomine Amulung, accepit de Episcopo Meinwerco X solidos & unam mulierem, ad deferendum cuidam Sanctimoniali in Meschethi, pro duobus pueris quos ab ea obtinuit. [LIX] Item Adalward in Hechti, & Rumold in Heingahusun, & Benna, sua prædia in Immedeshusun Episcopo tradiderunt: & hanc traditionem testimonio Herimanni Comitis & aliorum multorum legitimam & firmam fecerunt.

[47] [LX] Vir item quidam, Wiebrandus nomine, consensu contectalis suæ Tettæ, quoddam prædium, in loco qui dicitur Hemmicanhusun, cum omnibus attinentiis, ut deleret peccata sua, II Nonas Novembris Ecclesiæ Patherbrunnensi dedit; eique Episcopus pelles martherinas & unum pallium pro VIII talentis tribuit; & quamdiu viveret XV aratra, sub tali conditione dari constituit, ut si aliquis sibi concessa infringeret, [LXI] sua reciperet. Quidam fidelis, Godescalcus nomine, cum consensu heredis suæ Hemmedessum nomine, Patherbrun. Ecclesiæ VII mansos in proprium dedit, accepitque ab Episcopo unam cappam griseam XII talentorum, c. maldros, VIII pernas; Thiedrico, Ekkika Comitibus cum aliis multis in Nihem, ubi hæc traditio facta est, in vigilia S. Gertrudis Virginis, [XXII] astantibus. Item fidelis quidam, Æthelhardus nomine, cum sui heredis justissimi Luicican assensu & voluntate, I mansum in marcha Listungun cum omnibus attinentibus dedit Ecclesiæ; eique Episcopus misericordia motus, VI marcas cum IV libris in præsentia Hosadi Præpositi, Amulungi Comitis, & aliorum multorum, pro mercede restituit. [LXIII] Quidam item fidelis, Hildelin nomine, per consensum suæ contectalis Odæ & heredis justissimi ipsius Arnoldi, unam aream XL jugera cum omnibus appendiciis, in pago Nitherga, in villa quæ dicitur Holthuson: & Arnoldus, cum consensu suæ matris ejusdem Odæ & predicti Hildelini, unum litum in pago Almunga, in villa quæ vocatur Barghusun, cum sua uxore & filio, & cum omnibus quæ tunc habuit; in area quoque & prædio & omnibus ejusdem prædii appendiciis, pro acquirenda decimatione super villam Emiggarothun, Ecclesiæ in proprium tradidit. Quod Episcopus pie accipiens, prædicto Hildelino & suæ contectali Odæ & Arnoldo omnibusque posteris ejus, eamdem decimationem pro prædicto prædio per suum advocatum Amulungum dedit. Hæc traditio III Nonas Novembris primum facta, IV Non. Januarii iterata & confirmata est, consedentibus ibidem Archiepiscopo Hunfrido; Siberto, Hildiwardo atque Liuzone Episcopis; & astantibus Fritherico, Gerberto, & Thiadrico Comitibus.

[48] Item quidam fidelis Christianus, nomine Araca, [LXIV] de Corbeia fuit; qui cum voluntate filii sui Titballes heredis justissimi, unum agrum in Orientali littore fluvii Wisaræ prope Huxeri, omni contradictione remota, [LXV] Ecclesiæ dedit. Quidam vir nomine Wlfheri XV agros, quos cum uxore sua in loco qui Wlfereshusun dicitur, proprietario jure possedit, nimia paupertate constrictus, cum consilio & voluntate uxoris suæ & heredum suorum, Ecclesiæ contulit; eisque Episcopus, pro amore Christi, pro illis XV agris unam libram denariorum persolvit. Quidam vir, Thiadold nomine, [LXVI] unam aream & XVIII agros in quodam oppido, quod dicitur Wicberneshusun, habuit; & nimia egestate compulsus, propter inopiam ipsam aream, cum ædificiis & ipsis XVIII agris, cum omni utilitate attinente, cum consensu & voluntate uxoris suæ Redmodæ & filii sui Athalwardi justissimi heredis, Ecclesiæ in proprium tradidit; & Episcopus pro amore Dei prænominatis XXX solidos & I pernam, cum totis minutiis, dedit. Quidam pauper vir de Halogokircun, [LXVII] cum sua contectali, I aream & XX agros Episcopo Meinwerco dedit; & ob hoc ab Episcopo aream I, pernam I, talentum I, denaria V, malder frumenti, & II laneos pannos, accepit. [LXVIII] Quidam vir Alsdagus nomine, nimia c penuria coactus, quidquid hereditatis in marcha Hodanhusun possederat, cum voluntate filii sui Liudulfi, Ecclesiæ tali tenore tradidit; ut qumdiu viveret ambo de Episcopi eleëmosyna alerentur: Episcopus autem hoc pie rependens, constituit eis dari quotidie II panes, II bicarios d de cervisia, sabbatho dimidium caseum, dominica & aliis festis diebus II carnes, & omni anno II laneos pannos, unum siclum denariorum.

[49] [LXIX] Thietmarus senior, frater Bernhardi Ducis Saxoniæ, vir in hoc mundo valde idoneus fuit; sed tantum vitiis plenus, quantum rebus & superbia tumidus, in acquirendis rebus avaritiæ facibus accensus. Denique contra jus & fas ubique fidelium res invadens & diripiens, inter cetera tyrannidis suæ opera, quodam tempore iter suum ad monasterium Herivordiæ direxit; faciensque ibi magnam e munitatem, Sanctorum ibidem requiescentium, & suæ sororis Abbatissæ nomine Godesti, & Congregationis S. Mariæ thesaurum confregit & inde plus justo pecuniæ detraxit. Postea ad synodum secundum Canonicam constitutionem ab Episcopo Meinwerco vocatus, ad corrigendum commissa est admonitus. Quo salubriter compuncto & utiliter correcto, constitutum est, eum Episcopo dare XXX talenta denariorum. Illo autem pecuniæ pondus tantum non habente, omne prædium quod habuit in Bruninct horpe, cum omnibus appendiciis, cum consensu & voluntate sui heredis Bernhardi Ducis atque fratris sui, ad dominium Patherb. Ecclesiæ pro reconciliatione illius pecuniæ in proprium dedit. Hanc traditionem Episcopus banni sui munimine firmavit, Udone, Herimanno, Bernhardo, Liudero Comitibus & aliis multis assistentibus. Quidam viri de Scerue, Æthelbern, Ecilin, [LXX] Heriward nominati, hominem quemdam pertinentem Herisi casu fortuitu occiderunt; & ne publice proscriberentur, & res eorum diriperentur, se cum omni substantia sua ad dominium Patherbrunnens. Ecclesiæ in proprium tradiderunt. Venerabilis autem Episcopus, factus eis turris fortitudinis a facie inimici, dissidentes legitime pacificavit; & homicidium factum, ad Ecclesiam Herisiensem, cum octo libris persolvit.

[50] [LXXI] Vir item quidam, Sigibodo nomine, adversus Ecclesiam fortuitu plus justo excessit; sed Dei favente gratia compunctus & correptus, pro emendatione legitima, cum assensu & voluntate uxoris suæ Embilan & heredum suorum, quædam prædia Vilisi, Vesperdun, Hodingahusun in proprietatem ejusdem Ecclesiæ contulit. [LXXII] Retharius venerabilis Episcopus, Præsulis venerandi Meinwerci prædecessor, quemdam mansum cuidam viro nomine Isica in beneficium dederat, quem quamdiu vixit in quieta mansione & legitima possessione tenuit; filiusque ejus Ecelinus nomine post eum quasi hereditarium accepit, quousque peccatis exigentibus de sacrilegio quodam convictus fugam iniit. Quo comperto, Episcopus Meinwercus; a filio Ecelini & uxore ejus Demoda, atque cognatis, supradictam hereditatem Ecclesiæ requisivit. Quibus prout possibilitas eorum fuit diu resistentibus, & ad ultimum convictis, juste & spontanee, quod per multa tempora injuste tenebant, reddiderunt; & insuper VIII agros, quos hereditario jure possederant, Ecclesiæ dederunt. Episcopus autem, consueta sibi benevolentia devotioni eorum congaudens, unam cappam martherinam, I pannum lineum, & VII solidos denariorum in præsentia Amulungi Comitis & aliorum multorum, [LXXIII] eis tribuit. Ekkibrath quoque, Miles marchionis Bernhardi, quoddam prædium juri suo vendicavit, quod coram Duce Bernhardo, Marchione Bernardo, Thiatmaro, Thiedrico, Luidulfo, item Luidulfo, Tancmaro, Sifrido, Esico, Liudero, Heinrico, item Heinrico, Vertherico Comitibus, Thiedrico quoque Comite Milite Episcopi, in Mersburg curte regali, Episcopo Meinwerco remisit. Quidam itidem vir, [LXXIV] Ibo nomine, cum uxore sua, quoddam prædium dedit Ecclesiæ; recepitque ab Episcopo, post Assumptionem S. Mariæ, duos equos, duos boves, duas vaccas, decem oves, duo pellicea, … pelles vulpinas, XIII denarios auri, III pernas, unam pannum lineum, ac duas familias.

ANNOTATA D. P.

a Cervisia hic sumitur pro certa ejus mensura, puta quantum una vice coqui solet: ita mox infra dicitur una plena cervisia.

b Concubina hic intelligitur uxor, non tam procreandæ prolis, quam incontinentiæ vitandæ ergo ducta; aut saltem absque iis prærogativis, quibus secundum jus civile uxores legitimæ gaudent. Sic in Conc. Tolet. ad Communionem recipiendus dicitur, qui unius mulieris, aut uxoris, aut concubinæ (ut ei placuerit) sit conjunctione contentus. Sic etiam Concubina legitima dicitur.

c Hinc & ex prædicto puncto apparet, quoscumque contractus in bonum Ecclesiæ ab Episcopo initos, etiamsi donatio non interveniret, sed emptio, hic enumerari.

d Bicarius Teutonice Beker, cyathus: eadem ratione dici videtur, qua aliis Buccale & Baucala, a Bek, bucca.

e Munitas quomodo hic dicatur non plene capio: videtur exactionem pecuniariam notare.

CAPUT VIII.
Reliqua beneficia, adnitente Episcopo Ecclesiæ facta: absolutum Monasterium Abdinghoffense.

[51] [LXXV] Vir quidam, nomine Reinhardus, & sua contectalis Ricmod, traditionem de quodam prædio in Sidiginchusun infringere voluerunt; sed acceptis ab Episcopo in reconciliationem III libris denariorum & una familia in Suinvellun, omni contradictione postposita, pacati quieverunt. Suprema quoque reconciliatio prædii, [LXXVI] de quo diutissime rixati sunt Episcopus & Godebold & uxor sua Liutrud, facta est XVII Kal. Octobris in Withem, ubi Episcopus unum Clericum, nomine Redbern, & & unam mulierem eis in reconciliationem dedit; ipsique, cum voluntate filii eorum Godoboldi, coram Amulungo, Gerberto, Thiadrico Comitibus, prædio omnimodis renuntiaverunt. Quædam nobilis mulier, Idike nominata, prædium in Essiki & Liutburgam, quod ei quidam vir nobilis nomine Thiedericus in proprium delegavit; per consensum justissimi heredis sui Roddaches filii ejus, omni contradictione remota, cum omnibus illuc pertinentibus, in proprietatem Patherbrunnensis Ecclesiæ tradidit: Episcopus autem Meinwercus, misericordia pro hoc benefacto motus, prædictæ Idikan III talenta pro caritate dedit; & per interventum ejus & petitionem præfato Thiederico Liutburgam in beneficium ad terminum vitæ suæ concessit; insuper omnibus annis III talenta dari constituit. [LXXVII] Alia quædam nobilis femina Vizuca nomine, in villa quæ vocatur Haldugon, suum prædium, cum consensu suæ heredis unicæ videlicet filiæ suæ, ad monasterium Patherbrunnensi Ecclesiæ dedit: quod Domnus Meinwercus Episcopus absque ulla contradictione illa superstite possedit. Illa autem ex hac vita subtracta, Godoboldus ipsius Episcopi Miles, eamdem traditionem irritam fieri cupiens, sine generali legum placito & judicii contradictione; reliqui vero Milites Episcopi, inter utrumque paci & caritati providentes; ad hoc usque Episcopum consiliis deduxerunt, ut daret ei placando pallium unum, II pelles martherinas, II uncias auri, VII libras argenti, equum unum, aratra quoque quædam: quod in natali S. Agathæ in Herisi coram idoneis testibus fecit, sicque traditio illa deinceps inconcussa permansit.

[52] [LXXVIII] Quædam item nobilis mulier, Reinike nomine, divino ut credimus admonita instinctu, cum consensu fratris sui Haoldi heredis justissimi, & uterque cum alterius laudatione, pro remedio animarum suarum parentumque suorum, quidquid proprietatis in Dodanhusun & in Thincherdinchusun habuit, cum omnibus appendiciis, ædificiis, molendinis, & mancipiis, quorum nomina hæc sunt Wecil, Doda, Bevelin, Reinbald, Azule, Gerburg, item Azule, Wanikin, Weldelburg, Engize, Thiezike, Eile, Ode, Ikike, ad dominium Patherbrunnens. Ecclesiæ in proprium delegavit. Episcopus autem Meinwercus, hanc traditionem pie accipiens, præfatæ Reinikan illam curtem in Thincherdinchusun & omnem decimationem in Thinkilburg, & in Lellebiki, & in Rian, & VI familias, usque ad exitum vitæ suæ, & insuper VII talenta donavit, & fratri ejus Haoldo ad conductionem II talenta dedit: hac conditione, in præsentia Hosadi Præpositi, Amulungi, Gerberti Comitum, & aliorum multorum Canonicorum & laicorum facta, ut si aliquis constituta infringeret, domna Reinike data reciperet. Quidam vero Nobilis, Wega nomine, quidquid contradictionis in hac traditione habuit, coram Episcopo Gozmaro ad ultimum voluntarie dimisit: & acceptis ab Episcopo, per Presbyterum de Gesmeri nomine Unuca, II talentis denariorum, in præsentia Amulungi & Bennæ Comitum, quæ facta & data fuerant stabilivit atque firmavit. Nobilis item quædam mulier, Godruna nomine, [LXXIX] prædium quoddam Gelanthorp dictum, in Comitatu Bernhardi Ducis & in pago Tilithi situm, hereditario jure possedit: quod cum omnibus suis appendiciis, XVIII videlicet mansis & utriusque sexus mancipiis, ceterisque lignorum aquarumque utilitatibus, pro spe suæ salutis & incolumitatis, pro obtinendo gaudio sempiterne juconditatis, Ecclesie contulit. Cum autem hæc traditio sine voluntate filii ejus nomine Hoda facta fuisset, Episcopus XII. Kal. Aprilis in Mulinhusun placitum cum eo habuit; & adjuvantibus se Sifrido, Amulungo, Ekkiko, Thiederico, Tancmaro, item Ekkiko, Tamma, Liudulfo, Hamuke, Wiza Comitibus, Eizone Præposito, Geza, Hiaza villicis, Geza pincerna, Tamma Advocato de Hildinesheim, Domna Sophia & aliis multis, quæ data fuerant ab eo renovari & stabiliri obtinuit, & ei pro mercede pelles binas & VIII talenta tribuit.

[53] Episcopatus autem ejus anno nono, Dominicæ vero Incarnationis MXVIII, [LXXX] quædam vidua nomine Fretherun, pro gravedine suorum peccaminum & pro remedio animæ filii sui Widikini, per Advocatum suum Thiatmarum, cum consensu heredis suæ Anciæ, curtem Nederi, & curtem Assiberg, & curtem Haldugun & ecclesiam, & quidquid in his tribus locis possedit, in villis, areis, aquis, piscationibus, agris pascuis, silvis, & in omnibus appendiciis & mancipiis, in Nederi videlicet novem, in Assiberge XVIII, in Haldugun X, ad dominium & proprietatem Patherbrunnensis Ecclesiæ contulit. Ista traditione peracta, Episcopus Meinwercus eidem viduæ curtem Haldugun, cum omnibus suis appendiciis, & curtem Heristalli cum V equis, & VI bubus, & XXX ovibus cum pullis, & XXX porcis, & cum XX litis, & XX aratris concessit; & ad hæc XII pernas, & XX maldros tritici, & XXX urnas vini ei dedit; & omni anno hæc eadem in Pascha se daturum illi promisit, & insuper dimidium talentum auri, & vulpinum coopertorium, & canum a pelliceum donavit; & adhæc Anciæ filiæ suæ V litos ad terminum vitæ suæ dedit. Alia quædam matrona, [LXXXI] nomine Fritherun, cum assensu filiæ suæ Anna, per Advocatum suum Thietmarum, quamdam curtem Haldungun & in Essiberge, & in Nederi, cum omnibus appendiciis, pro remedio animæ suæ parentumque suorum, Ecclesiæ Patherbrunnensi, omni contradictione procul remota, in proprium tradidit. Episcopus autem tantæ benevolentiæ & devotioni congaudens, soli domnæ Fretherun omni anno in natali S. Georgii Martyris VI pernas cum minutiis, VI pernas sine minutiis, XX maldros tritici, XX maldros alterius frumenti, V cervisias, unam carradam b vini, X agnas cum agnellis, V oves sine agnellis, V porcos, X solidos denariorum, ad victum dari constituit; & insuper totam decimationem in Astnederi, & unam optimam familiam in oppido eodem, & aliis locis XVI aratra usque ad exitum vitæ suæ ei permisit: filiæ vero ejus Annæ totam decimationem in Overonbeverungun, quatenus traditionem firmaret, concessit. Hæc III Kal. Febr. in Wiriesi tali tenore facta sunt, ut si prædictæ decimationes cum concessis ab aliquo unquam auferrentur, tam matri quam filiæ prædia sua restituerentur; & qui violenter his contrairet, divinæ ultioni in examine extremo subjaceret.

[54] [LXXXII] Quædam Domna nomine Dudica, nimio dolore affecta pro morte viri sui, quidquid proprietatis habuit in Dorstedi, & in Lanwardeshusun, & in Ebanhusun, cum omnibus illuc pertinentibus, exceptis XXX agris & una area, filiis suis heredibus justissimis Thiadrico & Widuloni in proprium dedit. Quo facto, illi prædicti pueri Dei admonitione instincti, pro salute corporum & pro remedio animarum suarum, ipsa prædia cum utriusque sexus mancipiis, & ceteris omnibus attinentiis, in præsentia Gerberti Comitis & aliorum multorum, ad dominium Patherbrunnensis Ecclesiæ in proprium tradiderunt. [LXXXIII] Alia quædam Domna, Aldun nomine, dedit Episcopo II mansos: Episcopus in natali S. Mariæ perpetuæ virginis, per Ethelredun Presbyterum de Gudulmun, unam libram argenti ad IV annos dedit, postea vero X quoque solidos, ut omnino prædiis datis absisteret, per omnia dans ei II libras argenti, [LXXXIV] auri vero unciam unam. Item Domna quædam Geppe nomine, de Haithorpe, quiquid hereditatis in Forsti habuit cum omnibus suis appendiciis, consensu heredum suorum, sine omni contradictione, Ecclesiæ dedit; eique Episcopus Meinwercus, misericordia motus, XXV libras denariorum pro mercede tribuit. [LXXXV] Alia Domna quædam, nomine Luiza, spe retributionis æternæ prædium quoddam dedit Ecclesiæ; & Episcopus Meinwercus dedit Amulungo & Erphoni Comitibus IV libras, inter aurum & argentum, & VII solidos denariorum, ut ipsi hæc darent Luidbronno, & Ekkikan, & Haican, & Rothwerco heredibus illius, ut traditionem factam laudarent & firmarent. In Hemmedessun prædium quoddam dedit Euike Patherbrunnensi Ecclesiæ, [LXXXVI] pro quo dedit Episcopus Domnæ Becelan & filiabus ejus in Heriuordi, in præsentia Bernhardi Ducis, Amulungi, Bernhardi, Ekkikonis Comitum & aliorum multorum, IV uncias auri, ut omni contradictione deposita facta sinerent esse rata. De Embriki Domnæ Ibican dedit Episcopus X malder decimationum, [LXXXVII] XXIV modios brasii, II pernas, & duo aratra decimationum.

[55] [LXXXVIII] Mulier quædam, Mirihilt nomine, quidquid hereditatis in Heringi possedit, per suum Advocatum & heredem nomine Avican, Episcopo & suo Advocato in proprium tradidit; & ab Episcopo, in præsentia Dodiconis, Ymidi, Brun Comitum, XII ficlos nummorum & unam libram, quod est talentum, accepit. Alia quædam mulier, [LXXXIX] Enike nomine, prædium unum in Hardincihorpa, per suum Advocatum Widikindum, Ecclesiæ contulit; & ipsum prædium in beneficium tali tenore, ut omni anno unum denarium inde solveret, ab Episcopo recepit, & insuper V aratra ab eo accepit. Item quædam mulier, Oda nomine, [XC] quidquid hereditatis in Siwardessun habuit, Ecclesiæ contulit; & ab Episcopo, in præsentia Conradi, Amulungi, Erp, Thiedrici Comitum, XX solidos denariorum accepit. Quædam sorores, Bosan, Cristina, [XCI] Ebbican nominatæ, prædia sua in Thesli, Sidessun, Uffanhusun, Essiberch, Ananroth, Walieressun, Suthem, Erpessun, quæ hereditario jure possederunt, per manum Bernhardi Ducis, ad altare S. Mariæ sanctorumque Kiliani & Liborii, pro remedio animarum suarum dederunt; & ab Episcopo, astantibus Nithingo, Ranwardo Præpositis, Haica Decano, Amulungo, Bernhardo, Ekkika, Tiamma, Benna, Uda, Herimanno Comitibus, & Canonicis ac laicis quam pluribus, unum martherinum pelliceum pro VI talentis, unam zebelinam c tunicam pro aliis VI talentis, & insuper inter aurum & argentum & inter caballos XVIII talenta, pro mercede acceperunt. Item mulier una, [XCII] Wennikin nomine, assensu matris suæ Hamodæ & Advocati earum Tadican, XIV agros & aream unam in Hilimeri Ecclesiæ dedit; eisque Episcopus II boves, unam vaccam, duas libras lanæ, unum caballum tribuit.

[56] [XCIII] Quædam item mulier Oda, cum consensu matris suæ Bechtildæ, & filiorum suorum Gerhardi & Thietbaldi, unam familiam & LX agros in Asopo Ecclesiæ tradidit; eique Episcopus Meinwercus II talenta & dimidium tribuit, & ad finem vitæ suæ filiorumque ejus G. & T. unam domum cum XXX agris in Patherbrunno distribuit; & ad hæc omnia ei in inventione S. Stephani XXX denarios auri, & unum talentum denariorum dedit. Alia quædam mulier, Hathaburgis nomine, [XCIV] omnem hereditatem suam contulit Ecclesiæ; quam Atholfus Miles Coloniensis Archiepiscopi, cum uxore sua nomine Hicila, infringere & infirmare laborans, ab Episcopo, pro negotio proprio Romam ituro, XV talenta & IV mansos, cum XX mancipiis, quorum unusquisque V siclos argenti solvebat, dedit: Episcopo autem Roma reverso, prædictis in reconciliationem… pelles martherinas tribuit, & sic traditionem factam pleniter & legaliter stabiliri obtinuit. Vir quidam de Rangun, nomine Alvericus, duo prædia in Ufflan & Ricwardessun proprietario jure possedit, [XCV] quæ venerabilis Episcopus gravi pecunia ab eo acquisivit. [XCVI] Comparavit quoque apud Thiedricum & suam uxorem Geppan in Goslaria duas familias in Lanchel, per Advocatum suum Amulungum, qui præsente Benna & Udone Comitibus & Hecelino Calvo, VII uncias auri, & III libras denariorum eis pro eis dedit.

[57] [XCVII] Hæc quoque prædia sua instantia precando, comparando a subscriptis acquisivit, & Ecclesiæ utilitatibus addidit: unum in Anansic, de Thiethardo Diacono; in Nedere de Volthardo, & Lammerthrun; in Scetbeke, de Bandan & suo servo Brunmanno; in Holthuson, de Waltberto & Etheldago; in Ethelerdinchusun & Weni, de Tiaza; in Atfritheshem & Hosissim, de Ekkikan; in Rotbrachtessun, de Bunican; in Heinthorpe, de Bechttiero; in Hodanhusun, de Brendeke; in Ettidessun, & Hippanhusun, & Nedderi, a Domna Hian; in Holthuson & Emingarothe, de Hillino; in Ricwardessun, de Eilican: & alia nonnulla, per quæ Pastoris idonei solicitudinem debitam liquido declaravit, memoriamque sui dignissimam posteris dereliquit. Quia ergo aliquibus tædiosum & onerosum, non autem Patherbrunnensi Ecclesiæ otiosum esset aut infructuosum, singulorum beneficia describere particulariter, qualis populi vovendi & offerendi; integritate actionis, simplicitate intentionis, tranquillitate devotionis fuerit puritas; quanta Episcopi rectitudine actionis, affectu mutuæ dilectionis, effectu congruæ retributionis, & omnis & ad omnes extiterit liberalitas, quæ in heredum rationabili approbatione, testium probabili adstipulatione, advocatorum legali executione fuerit servata æquitas & auctoritas, perpendatur universaliter: quia, quo vicaria dilectionis relatione in alterutrum lætarentur affectu, quantum utrimque de Ecclesiæ gratularentur profectu, facilius a sapiente ejusmodi indiciis poterit sufficienter æstimari, quam alieno ore & stylo convenienter narrari.

[58] Cum ergo, ut prædictum est, anno Domin. Incarnat. MXV capellam in honorem S. Benedicti Episcopus inchoasset; tanto citius, quanto devotius eam consummavit, & in capite d Jejunii proximi anni, XVI Kalend. Martii solenniter eam consecrans, in dotem ejus domum unam in Nortburgnon cum decima delegavit, [Capellam S. Benedicti dedicat Episcopus:] de qua eidem Ecclesiolæ provideri luminaria, & infirmorum usibus administrari necessaria ordinavit. Domus autem infirmorum postea ita constructa est, ut unus murus utrumque, capellam & domum, conjungeret, & Sacerdos assistens altari per fenestram muri infirmum communicaret. Ipsa autem die Dedicationis, per salutarem Confessionis pœnitentiam, generalem absolutionis Episcopus populo tribuit Indulgentiam: proponens eis in sermone ad exemplum pœnitentiæ, [& absolutis monasterii officinis,] vitam pœnitentium & pauperum voluntarie. De Fratribus autem, quos adduxerat unum, Sigehardum nomine, in Abbatem consecrans, aliis præposuit: & quosdam pueros ministerialium & civium suorum, regulari norma imbuendos, inibi contradidit. Qui cum mundi contemptu & virtutum appetitu regulariter incederent, & odorem bonæ opinionis & sanctæ conversationis longe lateque in populos spargerent, de conversione eorum & conversatione non modice Episcopus lætabatur: illum prosequens gratiarum actione, de cujus munere venit, ut ei a fidelibus suis digne & laudabiliter serviatur. Unde monasterii fundamentis positis, & claustralibus officinis congrue dispositis, inchoata consummari accelerabat eo instantius, quo ad alia inchoanda ferventius anhelabat. Terminum autem claustralem, quieti & utilitati monasteriali congruum, late præfixit: & quidquid in gyro per circuitum monasterii a via publica (qua in urbem iter est rectum usque in coquinam Episcopi) adjacet, juri ipsius Ecclesiæ addixit. Areas autem versus Occidentem, [quieti ejus prospicit.] ex utraque parte Patheræ contiguas, diversis Curiæ servitoribus & artificibus, & ad mandatum pauperum in cœna Domini, deputavit: & in quotidiani ministerii necessitatibus, in alimentorum vestimentorumque utilitatibus, non minus decenter quam utiliter filiis suis prospicere curavit. Quoties autem claustrum introisset, relictis foris popularibus, assumptis gravibus & religiosis personis, quæ sciebant & sua tegere, & aliena non publicare, claustrum introivit. Et hoc deinceps faciendum, tam canonum traditione, quam sua institutione mandavit.

ANNOTATA D. P.

a Verosimiliter legendum Caninum, sicut antea Vulpinum.

b Carrada vel Carrata vini .i. dolium vulgo Vouder, quod unius carri justa vectura censetur. Vide plurima apud Cangium, ubi & Carrariam invenies eodem sensu dici.

c Zebelina tunica, alias Zabellina, Sabelina, Sobolina, sunt autem Sabeli, Soboli, Zebeli, mustelæ ponticæ nigri coloris, unde iis nomen factum videtur. Cangius tamen Dissert. I ad Hist. S. Ludovici per Ionvillæum mavult potius ab illis sumptum, ut in re tesseraria color niger vocetur Zabulus.

d Anno 1016 litt. Dominicalibus A G, Cyclo Lunæ 10, Solis 17, Pascha celebratum fuit 1 Aprilis; atque adeo Feria 4 Cinerum (quæ vocatur Caput-jejunii secundum Amalarium lib. 1 Div. offic. cap. 7) incidit in 15 Februarii, quæ tunc, quia annus bissextilis erat, numerabatur XVI kal.

CAPUT IX.
Mater & Vitricus Episcopi gravium suorum scelerum tandem pœnas dant, divinitus castigati.

[59] Inter hæc opus Creatoris admirabile, in Episcopo quidem in honorem, in ejus matre vero in contumeliam factum contemplemur; & ineffabiles divitias bonitatis ejus, pro modulo humanæ valetudinis, admiremur & veneremur; qui sicut peccata patrum in filiis & nepotibus, peccata eorum propriis cumulantibus, & longanimi patientia Dei ad augmentum suæ perditionis abutentibus, in tertiam & quartam generationem reddit; ita malitiæ paternæ expertes, tamquam ex sterquilinio pretiosam margaritam producit. Deum itaque Episcopus in omnibus & super omnia diligens, proximo eamdem dilectionem exemplis & monitis exhibuit, & ad viam salutis unumquemque informare, [Mater vidua, contemptis filii monitis,] quantum temporum qualitari & personarum utilitati congruebat non destitit. Unde patre suo mortuo, matrem, a ut secunda recusans matrimonia, sexagesimum vidualis continentiæ fructum assequi niteretur, sedule admonuit; exemplum sui ei proponens, qui carnem suam crucifigens cum vitiis & concupiscentiis, Sponso cœlesti, mente, actu, & habitu applicari maluit. Illa autem, quæ carnis sunt sapiens, salutis suæ monita contemnebat; ingressa latam & spatiosam viam, quæ ducit ad mortem, eo infelicius quo voluptuosius eam incedebat. Infamia denique suæ malitiæ & nequitiæ ubique nota & abominata, ad filium suum Episcopum in Patherbrunnon venit: & oblatis ei bonis, ad temporalis vitæ subsidia sibi delegatis, Novam-domum b cum attinentiis ejus, quamdiu viveret, sibi ab eo concedi petiit. Ille autem veluti colubrum intra sinum, pietatis intuitu, suscipere renuens, & ne tacta pice ab ea inquinaretur præcavens; consortium ejus vel commercium omnimodis recusavit: & se bonis ejus non indigere vel curare protestans; Deum vero, cui se suaque omnia devovisset, ampliora daturum affirmans, ab omni suo Episcopio vel allodio eam quantocius recedere mandavit.

[60] [nubit Com. Baldrico:] Quæ repulsa cum ignominia, majori adversus eum exarsit invidia: ad ejus interitum omnem femineo furore quærens aditum. Ad ejus itaque contumeliam & majorem invidiam, c Baldericum Comitem, licet hominem fortem, divitem & potentem, non tamen ejus matrimonio congruentem, maritum accepit; & ejus consilio, filium proprium, Comitem Thiedericum, Episcopo quasi animam suam dilectum, eo in Longobardia cum rege Heinrico manente, VII Idus Aprilis, d Uplage, urbe munitissima juxta Eltene sita, ab hominibus ejus occidi præcepit; [filiique Thiederici cæde procurata,] & multa nefanda dictu & relatu horrenda, quæ ullo modo potuit excogitare & investigare, non erubuit probare & perpetrare. Igitur fama, malum, quo non aliud velocius ullum, mobilitate viget, volat per populos; pavore & horrore, pro innocentis nece, concutit universos: tinniunt audientium, præ immanitate sceleris, aures: stupent omnes; a remotis & ignotis innocentia & modestia occisi auditur; in communi ab omnibus de parricida ultio expetitur. Amplius autem Episcopo, post reditum Imperatoris cum Principibus, non nimietate doloris, [primum morte damnatur,] sed sinceritate Dei amoris & canonici rigoris instante; illa maledicta per legales inducias cum suis fautoribus Drotmanniam e vocatur, & majestatis rea, filiique proprii parricida, morti adjudicatur.

[61] Quibusdam autem inhumanitatem Episcopi erga matrem suam falsa compassione causantibus, & pro correctione culpæ veniam & vitam postulantibus; Episcopus diu multumque restitit, & carnem quæ peccaverat temporaliter puniendam, ut spiritus salvaretur in die Domini, asseruit. Tandem, victus instantia postulantium, [dein facta vitæ gratia,] vix acquievit: & accedens ad Imperatorem, ejus judicio & arbitrio quomodo terminaretur, secundum quod honori Imperii congrueret, & animæ ejus expediret, commisit. Consulentibus ergo qui aderant, prædia quædam in Saxonia, quæ hereditario jure possederat, quæque ei ad temporalis vitæ subsidia post mortem patris sui Episcopus concesserat, inter quæ principales sortes sunt istæ; Immedeshuson, Walmontheim, Hauverlon, Hukelhem, Mandelbeke, Goltzbeki, Dodonhuson, Hokisneslevo, Wakereslevo, cum manu Balderici Comitis mariti sui & advocati, cum consensu heredum suorum, Imperatori potestative contradidit. Et sic interventu omnium, vitam carnis obtinuit, & æternam mortem animæ incurrit. Imperator autem, prece & devotione admonitus Episcopi venerabilis, [variis fundis mulctatur, qui Ecclesiæ cedunt.] dilecti sui nepotis, quem se suaque omnia divino servitio mancipare cognovit, eadem prædia cum suis appenditiis, quæ dari solent, vel nominari valent, utilitatumque omnium attinentiis, ei suæque Ecclesiæ, omnium hominum contradictione remota, IV Idus Januarii, anno Dom. Incarn. MXVI, Indictione f XIII, in Drotmannia tribuit; regali auctoritate decernens, ut nulla persona, aliqua judiciaria potestate in eisdem prædiis se intromitteret, nisi Advocatus, quem ipse Episcopus, vel suorum quilibet successorum elegisset: & si quis hoc præceptum infringeret, C libras auri persolveret, L regiæ cameræ, L Patherbrunnensi Ecclesiæ. De his prædiis Dodonhusun & Goltbeke Ecclesiæ novæ, quam summo studio construxit, Episcopus contulit, cetera sibi ad majoris Ecclesiæ dominium retinuit.

[62] Plurimorum autem negotiorum gratia ibi demoratus, multis suis in vinea Domini cooperariis, tam ad constructionem novorum, [alii item nonnulli, tum ab Imperatore,] quam ad reparationem collapsorum, apud Imperatorem interventu usus fuit. Ipseque aliorum obtentu, videlicet Erchanbaldi Magontinensis Archiepiscopi, Episcoporum quoque Heinrici Wirciburgensis, Wicgeri Verdensis, Arnoldi Halverstadensis, Berenwardi Hildenesheimensis, Thiederici Mimigardevordensis, Hildiwardi Citicensis, Gregorii atque Azzonis Romanorum, & aliorum multorum, Berneshusun, ab Unwano Bremense Archiepiscopo Imperatori legaliter traditum; & Comitatum in Haverga locisque prædictis situm, & ab eodem Imperatore, pro remedio animæ suæ parentumque suorum, nec non tertii Ottonis bonæ memoriæ Imperatoris, dilectæque contectalis suæ Chunigundæ Imperatricis Augustæ, eidem Episcopo Meinwerco suæque Ecclesiæ ante quinquennium datum, quæ invasione quorumdam erant turbata eis manentibus in Longobardia, XIX Kal. Febr. ibidem in Drotmannia renovari & confirmari obtinuit. Baldericus quoque Comes prædictus, per consensum suæ contectalis Athelæ, petente Meinwerco Episcopo, in præsentia Heinrici Imperatoris, [tum a vitrico Episcopi:] Archiepiscoporum quoque, Meingoz Treverensis, Heriberti Coloniensis; Episcoporum etiam Athalbaldi Trajectensis, Thiederici Mimigardevordensis, Thietamri Osnebrugensis, Arnoldi Halverstadensis; Laicorum quoque Bernhardi Ducis, Liudolsi, Thiederici, Wicmanni Comitum, & aliorum multorum, prædium quoddam in Comitatu Udonis Præsidis in Himmerveldun, ei in proprium tradidit: quod ejusdem Episcopi Advocatus, nomine Herimannus, ad Patherbrunnensis Ecclesiæ proprietatem suscepit.

[63] Eodem anno, magnæ molis grando venit, & plurimi fulmine interierunt. Episcopus vero, secundum quod scriptum est, Flagellato pestilente sapiens sapientior erit, aliorum interitum suæ correptionis æstimavit profectum; eo intentius anhelans ad æterna, quo sui cursus mutabilitate porpendit non subsistere terrena. [Prov. 19. 25] Mater autem Episcopi, existens ingrata de misericordia collata, [cui mater pergens adversari,] iniquitati apposuit iniquitatem, modis omnibus quærens alienare filio omnem hereditatem. Qua mentis vesania femineo furore debacchata, X mansos in monte Lare juxta Heimmeberg in inferiori terra, Ecclesiæ S. Viti in Eltene, quasi sub specie religionis contulit, & alia alias conferre disposuit, quæ secularium (timore Imperatoris & Episcopi, quibus cor unum & animam unam esse omnes sciebant) accipere nemo ausus fuit. Quo celeri nuntio Episcopus comperto, velociter partes terræ inferioris adiit; eamque in monte Lare deprehendens, volentem fuga evadere, ad aquam Emme de monte salientem comprehendit; & deteriorem qualibet creatura protestans, quæ filios uterinos non solum occideret, verum etiam exheredaret, capi eam fecit. Hominibus autem matris ejus, parti dominæ suæ faventibus, & X mansos, quos S. Vito dederat, licite eam dedisse & dare potuisse asserentibus; Episcopus nihil præter justitiam se exigere dixit; [nec suorum quidem pœna divinitus inflicta corrigitur,] & eis ad suæ justitiæ ostensionem Reliquias Sanctorum expetentibus, ipse non renuit. Illico allatis Reliquiis de Ecclesia vicina Rene, constructa in honore S. g Cuneræ, in quibus jurare consueverant, Episcopus eas abjecit; & prolatis de apothecis suis Reliquiis sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & S. Blasii, super eas eos jurare fecit. Qui votis dominæ suæ temerariis satisfacere volentes, VII viri ad Reliquias accesserunt; & manus ut jurarent apponentes, mox cælesti plaga percussi, quatuor ex eis oculos amiserunt, aliis tribus erectæ manus obriguerunt, & omnibus diebus vitæ eorum tali plaga multati permanserunt. Manifestam ergo virtutem Dei matri proponens, [nec filii indulgentia] tandem aliquando eam resipiscere hortabatur; & se bonis B. Viti non indigere dicens, quæ ei dederat, rata fecit; ne ullam occasionem pereundi matri dedisse videretur.

[64] Quia ergo Deum intime dilexit, plures ad eum exemplo suo attraxit, qui de bonis, sibi temporaliter collatis, providere sibi studuerunt mansionem perpetuæ claritatis. Quidam denique liber homo, nomine Cuono, lignorum suorum proprietatem in loco, qui Are nomen habens usque hodie Cononbusc dicitur, ei contulit: quoniam omnia quæ agebat a Deo prosperari, & ab eo omnia ad divini cultus augmentum fieri, veraciter intellexit. Item quidam in Helessem molendini aquam, & alii alia; [injurias suas pie remittentis:] fideliter sperantes, ea in futuro sibi reddi centuplicia. Divertens inde Episcopus Radincheim, quoddam dorsale in cubiculo matris suæ suspensum dejici, & suum pallium suspendi mandavit: & pie violentus, ipsum dorsale, occulte caballo impositum, novo suo monasterio Patherbrunno quantocius deferri imperavit. Ipsum autem dorsale, ad nominis sui memoriam, pariterque in honotem Balderici Comitis quem duxerat mater ejus, fieri fecerat: picto in eo, ob insigne virtutis ad monimentum posteritatis, quod draconem in loco quodam interfecerat. Post discessum igitur Episcopi mater ejus, unde proficere debuit, deterior efficitur; & femineo possessa furore, quidquid in prædiis vel rebus aliis habuit distrahere non moratur. Denique villam in Reinwic cum attinentiis ejus, itemque ecclesiam & villam in Wic cum ipsius appendiciis, B. Heriberto Coloniensi Archiepiscopo ad monasterium, quod in Tuitiensi castro in honore sanctæ Mariæ perpetuæ virginis construxit, vendidit: & manutergium altaris pretiosum, serico contextum, ei tradidit; & principali Ecclesie beati Petri Apostoli emporium in h Resse cum sibi adjacentiis, ut ubi sepeliretur, dedit: quæ Episcopus non solum non requisivit, verum facta grata habens, Fratrum amator, devotionis eorum adjutor & cooperator factus, ea laudavit & stabilivit.

[65] [tandem Vitricus, de sua se potentia frustra jactans,] Baldericus autem Comes, cum se quasi innocentem de nece innocentis humana fefellisset sapientia, cœpit quasi potens de inani gloriari potentia; cæcatusque mundi divitiis, captus amore nefariæ mulieris, sprevit mentis suæ fastu Deum altissimum, largitorem divitiarum suarum & virium. Denique quadam die in Radincheim, de solario eminentiori quaquaversus prospectans, & loci qualitatem situsque sui multiplicem utilitatem considerans; Cum inquit, Deus omnia posse dicatur, quomodo me in tanta gloria seculari, in tanta omnigenarum rerum copia, ad inopiam redigere posse credatur? nam Rhenus præteriens, abundanter visui & usui dilectabilia; saltus adjacens, volucrum & bestiarum sufficienter necessaria administrat; & de tantis divitiis subjici posse inopiis, opinari, frivolum constat. Quam bene & congrue par convenit pari, dum vir talis mulieri jungitur tali! Cum igitur talibus & similibus voluptatibus & vanitatibus inservirent, & in sordibus positi merito suæ iniquitatis amplius sorderent, [exul & inops moritur,] directis ad eos ab Imperatore duobus nobilibus viris, discedentes ex insidiis peremerunt; & sanguine innocentum vindictam a Deo expetente, justo judicio publicis legibus damnati & proscripti, jus legemque omnem perdiderunt. Nam, qui Deum impotentem, ut ad inopiam eum redigeret, æstimabat; profugus, & nec servorum propriorum consortio vel colloquio usus, in aliena terra mendicando stipem petebat: & illa Coloniam divertens, habensque aliquamdiu de Ecclesia principali, itemque de Ecclesia Tuitiensi præbendam, ibidem moritur, & ante Ecclesiam B. Petri sepelitur: sed tempestate adeo sæviente, ut totius civitatis interitum minitaretur, [sicut & uxor ejus.] effossa in Rhenum projicitur. Ipseque Rhenus sui inundatione & fluctuum collisione plurimis diebus ita efferbuit, quasi se maledictam illam non posse ferre manifeste protestaretur. Mortua igitur matre sua hoc modo, Episcopus cum sorore sua, bona hereditaria in inferiori terra divisit; & illa partem suam S. Vito in Eltene conferente, ipse suam cœnobio quod in civitate Patherbrunnensi, ut prædictum est, inchoaverat, delegavit.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Dithmarus lib. 7 hanc Balderici uxorem appellat, modo secundam Herodiadem, modo, venenosam aspidem.

b Nova-domus, vulgo Nihusen, Paderbornensis Episcopi Palatium & Residentiæ locus ordinarius, cum circumjecto oppido, distat a Metropoli una circiter hora: descriptionem arcis, ab Episcopo Ferdinando verbis æneaque figura expressam, vide inter monumenta Paderbornensia pag. 255.

c Baldricus Comes, Collegii Canonicorum Craneburgi fundator, si quam antehacmeruit pietatis laudem, exhinc omnino obscuravit: est tamen quod de eo, invocatione S. Luidgeri sanato, ex Notis Adolfi referamus 26 Martii post §. 8 Analect. Obitus ejus NecrorologioAbdinghoff. adscribitur die 22 Ian. cur autem dicatur Athelæ matrimonio minus congruens fuisse, non capio: moribus certe non absimiles fuerunt.

d Uplage, Dithmaro Upplan, ad Cæsaris adventum omnino destructum.

e Drotmanniam in Saxonia fuisse nil dubito, an etiam in Westphalia, non ausim divinare.

f Imo Indictione XII. Quæ autem hic Drotmannia scribitur, videtur scribenda Drotmundia, ut sit Tremoria, vulgo Dortmund, Westphaliæ oppidum, media fere via inter Coloniam & Monasterium.

g Acta S. Cuneræ infra 12 Iunii damus, quæ colitur in oppido Rhenen, ditionis Ultrajectinæ ad dexteram Rheni ripam, quam non contempsit Sanctus, sed fraudem declinavit.

h Nam Resam oppidum Cliviæ intelligit Theodorus Rhay. Erat illud tunc sub dominio Archiepiscopi Coloniensis, cum permutatione ad Comites Cliviæ translatum anno 1392. Ecclesia ibi Collegiata est quidem Deiparæ Virgini sacra: sed potuit ante illam institutionem fuisse dicata S. Petro, quod ipsis inquilinis examinandum reliquo.

CAPUT X.
B. Popponis Trevirensis acta quædam; plura Meinwerci, præsertim circa monasteria & servos.

[66] Anno autem Dominicæ Incarnationis MXVII, Meingoz a Trevirensis Archiepiscopus obiit; & Athelbero b Præpositus Monasterii S. Paulini Treveris; ortus de Lucelingeburg, vir potens & dives valde, [Popponi facto Archie. Treviren.] habens inter alia bona hereditaria Castella hæc Sarburg, Berencasdel, Rudiche, ea spe & fiducia, qua soror ejus Cunigunda Regi nupta fuit, Episcopalis Cathedræ dignitatem affectavit & usurpavit. Imperator autem Christianissimus, pro multorum salute, spreta illius affinitate, ausibus temerariis nulla ratione acquievit; & variis modis per Episcopatum debacchantem compescere non valens, Episcopatum c Popponi, viro venerabili & secundum carnem nobili, contulit, Athelberonique dixit: Talem virum debeo dirigere, qui tuæ vesaniæ valeat resistere. Poppo autem Episcopatum adeptus, Berencasdel castellum a prædonibus Athelberonis defensum, [infestus cum suis Athelbertus,] destruxit; & aliud castellum cujusdam tyranni Athelberti, quod dicitur Sisitra ad terram similiter dejecit. Qui videlicet Athelbertus castellum, Treveris quondam in honore sanctæ Crucis constructum, possidebat; unde frequenter cum multitudine militum erumpens ad curiam Episcopi, quidquid ibi ad ejus obsequium parabatur violenter auferens abducebat. Cujus rei ignominia confusus Episcopus, videlicet quod hostem quotidianum sibi tam proximum ob munitionem castelli non posset debellare; multis ad amicos suos habitis querimoniis, ad hujuscemodi infamiam depellendam consilium & auxilium cœpit inquirere.

[67] Erat autem in exercitu ejus eo tempore vir potens divitiis & viribus fortis, Sicko nomine, qui promisit se tentaturum, si quo modo posset invenire hujus mali medicamentum. Episcopo sibi satis congratulante, egreditur ille occasionem nacturus, quomodo periclitanti subveniret. [ingenioso strenui Militis dolo,] Quandam ergo die pergit ad portam castelli, pulsansque fores rogat sibi ab Athelberto ad refocillandum poculum mitti. Quod cum celeriter allatum ebibisset, tamquam nimium sitis fervorem patiens, pincernam alloquitur dicens: Domino tuo, ait, ex parte mea magnas gratiarum actiones nuntiato: pariter & hæc verba narrare curato, quod vita sospite, hoc poculum rependam sibi citissime grata voluntate. Et his dictis abiit. Captato deinde opportuno tempore triginta hamas præparat, singulos milites electos, loricatos, & galeatos, ensibusque præcinctos in singulis collocat, & desuper linteis opertos, funes quibus vectes ad portandum insererentur aptat. Deinde LX viros, nihilominus electos & plebeia veste amictos, ensibus eorum d hamis reconditis gestatores constituit; nulloque hominum hujus fraudis præter prædicto conscio, ipse Sicko cum his & aliis paucis militibus vallatus ad castellum tetendit, fores pulsavit. Servo sciscitante, quis sit & quid velit? Dic Domino tuo, ait, me sibi vinum magnæ dilectionis gratia olim promissum deferre, [sua in arce occiditur:] quando ipsum non piguit mihi sitienti poculum dirigere. Jussu ergo Athelberti illi sunt intromissi, & Sicko post alios intrans, jubet auferri linteorum velamina, rogat Athelbertum suscipere dilectionis munera. Portitores, sicut erant docti, uno pariter momento omnia hamarum velamina dejicientes, gladios suos arripiunt; insidiæ de hamis exilientes gladios stringunt, fortiter undique ferientes, ipsum Athelbertum occidunt; ceteros ædituos crudeliter mactantes, castellum in solitudinem redigunt.

[68] [Archiepiscopus visitata Hierosolyma,] Sic Dei misericordia Episcopus a tyrannide Athelberonis mirifice est liberatus, & Sicko pro victoria ab Episcopo beneficiis magnifice est illustratus. Simili modo per alios Principes suos multa castella, partim vi partim dolo recepit; tyrannorumque insaniam, diu impune debacchantem, ex parte maxima refrænavit. Monasteriis sane, eorum violentia pene exhaustis, prout potuit misericorditer succurrit, quibusdam non habita dando, quibusdam ablata restituendo. [Is. 11. 10] Hic audiens Prophetam de Christo dicentem, Et erit sepulcrum ejus gloriosum, orationis causa Hierosolymam ivit; & Monachum quemdam, in Ecclesia B. Maximini sub Abbate Richardo e Peregrinum & advenam, nomine Simeonem, comitem viæ assumpsit. Reversus autem Episcopus eumdem Monachum in turri, [S. Simeonem adducit Treviros.] quæ antea Porta Nigra appellabatur, in festivitate S. Andreæ Apostoli reclusit; ubi postmodum gloriose mortuus & sepultus, multimoda signorum frequentia, in magna fidelium veneratione est habitus f. Hic rogatus a quodam Danorum Comite Ottane Daniam venit, gentemque Danorum adhuc idolis servientem, ad Christum convertit. Ubi incredulis repugnantibus chirothecam ferream jussit fieri, eamque igniri: qua manu sua vestita, nec læsa, lineoque panno cera infuso ad carnem indutus, fornacem candentem intravit; indeque panno combusto illæsus exiens, Christum Dei filium verum esse Deum hoc indicio declaravit. Hoc usque hodie apud Danos g celebri fama vulgatur; a quibus & Anscharius h vocatur; quo nomine ejus memoria ab eis V Idus i Septembris celebratur, sepulcrumque ejus Treveri a Danis frequentatur.

[69] Anno prædicto, factus est celebris conventus Principum, in loco qui dicitur k Liezgo, præsente Imperatore Heinrico, cum Archiepiscopis Erchanbaldo Magontiense, Poppone Trevirense, [Meinwus Ep. fundos 2 acquirit novo suo monasterio,] Gerone Magetheburgense, Unwano Bremense; Episcopis quoque Arnoldo Halverstadense, Eppone Bavenbergense, Thiederico Metense, Heinrico Wirciburgense, Thiederico Mimigardevordense, Heinrico Parmense, Thiederico Mindense, Thiemmone Merseburgense, Herico Havelbergense, Meinwerco Patherbrunnense. Laicis etiam Bernardo Duce, Sigifrido atque Ezicone Comitibus, cum aliis multis nobilibus, ad honorem & dignitatem Imperii plura necessaria disponentibus. Ibi Imperator a Domno Meinwerco Episcopo fundationem novi monasterii, singularis quodammodo ejus studii, audiens, & devotioni ejus congaudens, gratiarum actiones ei retulit; & prædium quoddam situm in pago Hesse Saxonico, in Comitatu Herimanni Comitis, in villa Nedere nominata, cum mancipiis utriusque sexus, & omnibus quæ ullo modo inde provenire possent utensilibus, quod quidam Redialdus nomine ad manus Imperiales legaliter & capitulariter hereditaverat, Fratribus in eodem monasterio Christo servituris VI Idus Julii contulit. Sequenti die l ibidem ab heredibus Ekkihardi Comitis, de Abbatia Helmwardeshusun querela habita, & diu multumque inter Principes ventilata, tandem regno est adjudicata. Et quia nec in facultatibus nec ministerialibus regno servitio esse potuit, interventu & consultu Episcoporum & Principum prædictorum, Episcopo Meinwerco suisque successoribus, a Patherbrunnensi Sede Episcopaliter, secundum regulam S. Benedicti regenda & possidenda, est collata.

[70] Ipso quoque anno Imperator rursus Polianiam cum exercitu intravit, ea ac Boëmia Moraviaque Dei clementia subjecta, pro intuitu misericordiæ ac pietatis, conculcationem & destructionem Merseburgensis Ecclesiæ miseratus, ob reverentiam S. Laurentii, in ædificiis, in ministerialibus, in secularibus possessionibus, in ecclesiasticis ornamentis, in pristinum gradum Pontificalis dignitatis, eam restauravit. Inter hæc, cum Episcopus, tam regni necessitatibus, quam Ecclesiæ commissæ utilitatibus solerter insisteret; fortuitu Corbeiam transivit, & recordatus B. Stephani Protomartyris eo loci Patroni, pro se suisque omnibus, in memoriam ejus, Hostiam salutarem Domino Deo immolare eo divertit. Eadem autem Ecclesia, in ripa fluvii Wiseræ sita, a Luthewico filio Karoli Imperatoris Magni constructa, a beato vero Badurado Patherbrunnensi Episcopo est dedicata, temporum incrementis tam religionis quam temporalis possessionis proficiens & succrescens augmentis. Sed cum deliciæ rigorem exolvissent disciplinæ, Meinwercus Episcopus factus, ad eam venerat, ut secundum canonicam auctoritatem corrigeret, quod irregulare inibi animadverterat. Sed expulsus cum grandi sua suorum que injuria, [injurio seque habitus,] regem Heinricum adiit; & ut Abbate Wal m nomine deposito, alius nomine Druthmarus, per quem religio claustralis reformaretur, succederet obtinuit. Quod ut religiosis eum commendabilem, ita irreligiosis reddidit odibilem: adeo, ut durante odii & invidiæ livore, ejusdem Ecclesiæ custos nomine Boso, præparato altari stomachando accurrens, præparaturam dejiceret; & secundum auctoritatem ejusdem loci & libertatem, divina celebrari nisi sua permissione interdiceret.

[71] Quod Episcopus audiens, Conventum intravit, & habito ad Fratres verbo de Prælatorum reverentia, de subjectorum inobedientia, ad satisfactionem, & injuriam facientem & consentientes provocare humiliter curavit, [prædicit injuriæ auctorem secum obiturum.] dicens: debere & decere eos honorem deferre Sedi, in cujus consisterent diœcesi; cujus Præsides etsi non caute interdum incederent, eorum enormitas devitanda, pervicacia esset arguenda; non autem potestas Cathedræ, quæ non sacris locis propter personas, sed propter sacra loca personis conceditur, constaret evertenda. Qui cum ad eum audiendum segniores haberentur, pulpitum ascendit, & pauca pro re & tempore ad populum locutus, omnibus quæ facta fuerant innotuit; eumque qui injuriam irrogaverat, ad satisfactionem publice coram omnibus vocavit. Qui cum tertio vocatus non venisset, non vindictæ voto, sed prophetiæ præconio ei præcepit, ut quocumque die ipse de corpore exiret, ille secum ad tribunal Christi, sibi responsurus de illata injuria, migraret. O sancta anima! O pura conscientia! quæ adhuc carnis adamicta velamine, animas ligabat coram divino examine. Episcopo autem taliter discedente, Abbas cum Fratribus eum in civitatem Patherbrunnensem prosecutus, plenariam reconciliationem obtinuit: sed pro eo qui contumeliam fecerat, sæpe & multum rogatus, decretum Dei non posse immutari, perhibuit.

[72] Quia ergo constantiam ejus, qua in justitia sua ut leo confisus est, audivimus; humilitatis pietatisque ejus insignia breviter audiamus. Curtes dominicales episcopii sui circumiens, frequenter collapsa reparabat, reparata sui munimine firmabat solerter; sicut in acquirendis utilis, sic in conservandis fidelis. Duram antiquæ servitutis n Litorum justitiam, per novam paternæ pietatis relevavit gratiam; constituens a villicis adminiculari eis in cibi potusque necessariis, [Colonorum commodis consulit,] quod antea fiebat tempore messis. Quodam autem tempore ad curtem suam Barghusun venit; & experiri volens fidelitatem & dilectionem famulorum erga villicum, præcepit comitibus viæ suæ, ut super frumentum quod in domo tribulabatur equos propellerent: dicens, servos si fideles essent, eos repellere; si non, quasi defectui villici congratulantes, eos sinere. Servis autem quasi ad obsequium Episcopi discurrentibus, equi frumentum tribulandum consumere & conculcare cœperunt. Unde servi infidelitatis & incuriositatis vitio multum incusati, jussu ejus gravissime virgis sunt flagellati: quos postmodum ciborum copiis abundantissime reficiens, de servanda villico suo fidelitate paterne admonuit. Veniensque sequenti anno, [& famulorum iis subditorum,] & exclusus ab introitu, gratias quasi de contemptu suo egit: & intrans occulte per superius ostium, matrem familias, quod operarii modica farinæ sorbitiuncula alerentur, submurmurare audivit: & ut servitoribus ejusdem curiæ, duæ pernæ annuatim darentur, exceptis his quæ a villico dabantur, misericordia paternæ pietatis constituit. o Nihem quoque veniens, hortum urtica & eruca aliisque herbis adopertum noxiis, excepto modico spatio in medio invenit. Ex mox uxorem villici ambitiosis suis vestibus spoliari præcipiens, donec germen noxium quod in altum excreverat terræ coæquaretur, per totum hortum eam trahi mandavit: [sognes castigat,] quam tristem consuetis blanditiis consolans, solita liberalitate exhilaravit: sequentique anno omni diligentia & abundantia totum hortum excultum inveniens, majori gratiarum actione & munerum largitione eam remuneravit.

[73] Ad aliam curtem quamdam veniens, matremfamilias cur pullis & gallinis careret culpavit: [operosos remunerat;] & penuriam pastus ea conquerente, mandavit ei ut fieri faceret, quod ad pastum pullorum de loco ad locum per curiam moveri per temporum intervalla provideret. Quo facto, veniente iterum ad eamdem curtem Episcopo, abundantibus pullis qui creverant de pastu minutorum vermiculorum, gratias egit; & de cetero devotiorem eam obsecrans fieri, laboris ejus studium donis & bonis suis recompensavit. Quodam tempore, in Adventu Domini, quando porcos dare solent villici, stans in lobio domus Episcopalis, mulierem quamdam cum filio suo unico porcum sequentem & amatissime vidit flentem: [pauperem ab opprimente se villico liberat,] & mox accersita ea, caussas tanti fletus studiose ab ea inquisivit. Illa autem viro suo mortuo se humano adjutorio destitutam conquerente, & porcum illum de pane quem filius suus mendicando petiisset, violentia villici de Enenhus quo pertinebat, pavisse asserente, Episcopus graviter ingemuit: & pectus propriis manibus tundens,… lacrymis ita fatur obortis: Væ tibi miserrime Meinwerce Episcope! Quomodo infelices homines questus sui gratia animam tuam demergunt ad tartara? Sciens ergo scriptum: Domino fœneratur, qui pauperi miseretur; vocato villico, mansum viduæ ei resignavit; & ab ejus magisterio cum filio suo eam absolvens, de sua eleëmosyna eos sustentari omni vitæ tempore mandavit. [Prov. 19. 17.] Facta in diebus ejus fame valida, missis nuntiis frumentum comparari fecit in Colonia, [fami publicæ consulit.] & duas naves onustas ad inferiorem terram deferri; & dispensatione villicorum super p Velue & in Testerbant taliter mandavit erogati, ut una pars propriis, alia familiæ indigentiis, secundum numerum domesticorum distribueretur; tertia ad proventum seminis, quarta mendicis erogaretur. Quod Episcopi mandatum villicus super Velue devote peragere studuit: ille vero in Testerbant partem pauperibus ordinatam fraudare perniciose non timuit. Quod Episcopus audiens, non fraudato sed fraudanti vehementer condoluit: &, quia nemo successorum suorum honorem prædecessorum post quartam generationem habiturus esset, prædixit.

[74] Quodam tempore officinas monasterii sui novi more solito circumiens, Fratribus ad Capitolium q consedentibus, coquinam intravit; & servis fortuitu vacantem inveniens, invento frusto panis in ollas igni appositas trusit: [parsimoniam Abbatis in ariditate victus explorat] nullius autem pinguedinis vel admixtionis speciem præter aquam & cibum animadvertens simplicem, tempore loquendi Conventum introivit: & causatus filiorum suorum, & Fratrum aridum cibum, quæ in coquina vidisset & fecisset, retulit. Abbate autem ob virtutum custodiam, servandam asserente parsimoniam, respondit venerabilis Episcopus; ut si ipse religiosus esse vel videri vellet, circa vitam propriam severus, erga subditorum benignus existeret; Euangelicis & Apostolicis documentis propositis, quomodo laborans agricola mercede operis sui dignus esset. Et data auctoritate, quomodo Dominus Ecclesiæ claves B. Petro Apostolo tradiderit, & Ecclesia tantam habens potestatem, generali r Synodo, Monachis, quoniam olei copiam non haberent, non carnium quadrupedium esum, [& corrigit, semel] sed carnibus cognatum adipem indulserit; advocatis villicis, porcos dari ordinavit, de quorum sagimine & pinguedine cibum Fratrum parari mandavit. Ecce quomodo diligentibus Deum omnia in bonum cooperantur, & regnum Dei & justitiam ejus rigore claustralis disciplinæ in Capitulo quærentibus, exterioris vitæ necessaria adjiciuntur. Laudabilis sane pii Pastoris erga oves creditas tam benignus affectus, imitabilis quoque diligentibus Deum in religione & executione claustralis disciplinæ profectus. Probare autem volens Episcopus dispositionis suæ observantiam, [iterumque.] quadam die indutus cappa laicali, coquinam iterum Fratrum introivit; & quasi advena ignotus, de situ, statu, habitu monasticæ conversationis, claustralis religionis, quotidianæ refectionis curiose quæritans; beatam vitam, quantum ad Deum, inibi duci; miseram vero, quantum ad corporalis indigentiæ usum agi, a coco audivit. Unde festinus ad cubiculum rediens, Abbatem advocari velociter mandavit; & de segni dispositionum suarum executione eum graviter incusans, novem pernas optimas secum ad claustrum deferri mandavit.

[75] Succensus autem igne divini amoris, nihil subterfugit terreni laboris, [diœcesim occulte lustrat sub habitu mercatoris.] quin pro subjectorum salute Ecclesiæque suæ utilitate insisteret omnibus modis & horis. Affectans denique imaginem cælestium, sprevit speciem terrestrium; nec pro Christo humiliari, nec pro ipso erubescens injuriari. Minor namque in oculis suis factus, sibi subjectorum fidelitatem, singulorum spem & devotionem in Deum, ex periri voluit per se: assumensque cujusdam mercatoris cum mercibus habitum, circuibat sedulus explorator Episcopatum. Quia vero juxta Salvatoris sententiam, nihil opertum quod non reveletur, cito hoc quibusdam propalatur: de quibus villicus de Balhorn uxori suæ hoc innotuit, & quid in adventu Episcopi diceret vel ageret, docuit. Episcopus autem ubique veniens, & diversa a diversis accipiens, Balhorn quoque venit; & matrem familias suppliciter salutans, ei de mercibus suis quæque concupiscibilia comparanda obtulit. Quæ quasi vehementer inflammata adversus eum, ilico advocavit virum; & seductorem quemdam advenisse, sibique cum mercibus suis proclamat institisse, ut cum rebus creditis infidelitate sua exhibita Domino, cum temporali dispendio animæ subjacerent periculo.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Meingoz aliis Megingandus, mortuus est in Vigilia Nativitatis Christi anni 1016.

b Alteram hanc esse tragœdiam, quam Adalberonis suscitavit ambitio, notat Adolfus; & primam anni 1008, tum ex editis, tum ex inedito Chronico Saxonico, nunc nostro, dilucide describit.

c De Poppone actum est primo Iunii ad Vitam S. Symeonis Reclusi, cujus ipse Canonizationem procuravit a Benedicto Papa IX: cui & scripsit de turbis, paucorum hominum nequitia in sua diœcesi suscitatis, quæ hinc lucem accipiunt.

d Hama sive Ama, majus dolium vinarium.

e Richardus Abbas fuit, non S. Maximini prope Treverim, sed S. Vitoni Virduni: colitur autem ut Sanctus 17 Iunii, quando Vitam dabimus.

f Sequentia perperam huic Popponi tributa, quæ ab alio prorsus acta sunt Poppone Episcopo Sleswicensi, de quo agunt Adamus Bremensis, Abbas Stadensis, Saxo Grammaticus, Albertus Krantsius, Vastovius in Vite Aquilonia, aliique absque mentione Archiepiscopatus Trevirensis, Browerus etiam in Annalibus Trevirensibusan. 1045 num. 87 & in scholiis ad hanc Vitam.

g Krantzius lib. 3 Metropolis cap. 42, Usque hodie, inquit, per populos & ecclesias celebre Popponis nomen ubique servatur.

h S. Anscharii Archiep. Bremen. Daniæ Apostoli Acta illustravimus 3 Febr. sed hic anno 865 defunctus, utroque Poppone longe senior fuit.

i Ad citatum 9 Septembris, refertur in Ms. Florario Translatio S. Popponis Trajectensis Archiepiscopi, qualis ibidem non fuit. Forte intelligitur S. Poppo Abbas Stabulensis in antiqua diœcesi Trajectensi ad Mosam, cujus Vitam dedimus 25 Ianuarii. Habemus Sleswicense Breviarium anno 1512 excusum, in quo ad dictum 9 Septembris celebratur Dedicatio Ecclesiæ Slesvicensis, neque uspiam meminit hujus Popponis. Diem tamen obitus Adolfus reperit in Ms. Vicelini Episc. fuisse XIV. Kal. Augusti, quando licebit de eo agere, saltem ut Beato.

k Dithmarus lib. 7 pag. 219 trans Albim ad Liescam, curtem quondam Wigonis Episcopi Brandeburgensis, & tunc feris innumerabilibus inhabitatam, Conventum hunc habitum scribit: Browerus perperam Laerge substituit, locum in diœcesi Bremensi.

l V Idus Julii, inquit Adolfus, & ipsum Imperiale edictum integrum proferens, & addens plura de Helmwardeshusanocœnobio, quod Paderborna distat 12 horis, ad Visurgis & Dimelæ confluentes.

m

Browerus in Scholiis asserit, a Dithmaro ad annum 1015 referri his verbis: In Vigilia Pentecostes Imperator ad Immaleshusen venit, illic cum Antistite Meinwerco hanc sanctam festive ducens festivitatem. Illic Wal Corbeiensis, prius ab cura suspensus, deponitur; & unus ex Laurissemensi monasterio Druchtmer, sine Fratrum consensu prædictorum, assignatur. Quo ad Sedem suam hac hebdomada veniente…, omnis Congregatio, exceptis novem, flens abiit, & locum hunc pene vacuum non sponte reliquit. Eadem habentur in Chron. Ms. Sax. & additur id factum, sicut Luidolfus venerabilis Abbas futurum predixerat: sed multis, iterum Dei gratia conversis, placuit se subdere Regule, quam miserabiliter in seculo vagari. Aliud simile Chronicon asserit, sedecim rebelles custodie traditos; itaque factum ut pauci admodum superessent, ceteris seculo miserabiliter occupatis, quorum tamen plerique resipuerint. Porro tam prædictus Liudolfus, quam Druthmarus, Abbates, translati sunt & miraculis claruerunt an. 1046; addit autem Adolfus, quod rursum reperta sunt corpora an. 1662: de utroque igitur a nobis agi poterit in Supplemento Februarii, obiit enim Druthmarus, teste Lamberto, XV Kal. Martii 1046.

n Litones, iidem qui Cap. 5 litt. c Liti.

o Nihem, sive Niem, quinque circiter leucis horariis versus Aquilonem distat Paderborna, in cujus est districtu.

p Veluwa est pars tetrachiæ quartæ Ducatus Gelriæ, sub Arnhemiensi urbe. Testerbant autem magis Brabantiam spectat, ubi Heusda oppidum.

q Capitolium hic dicitur quod vulgo Capitulum, locus judicii & consilii cœnobitici: Hincmari aliorumque auctoritates pro hac acceptione, vide collectas apud Cangium in Glossario.

r Adolfus existimat respicihic ad Synodum an. 887 Aquisgrani habitam, quæ inter alia Regularibus præscripta cap. 22 indulget. Pinguedinem ad esum, excepta sexta Feria, & viginti diebus ante Nativitatem Domini, & septimana illa quæ ante Quadragesimam vocatur Quinquagesima.

CAPUT XI.
Diœcesis utilitas diversimode ab Episcopo procurata.

[76] Recordatus autem Episcopus voti sui, quod Romæ sancto voverat * Alexi, monasterium cum congregatione in honore ejus, [S. Alexii oratorium condit Episcopus:] in loco qui Sulithe dicitur, ædificare disposuit: sed timens humanæ mutabilitatis incertitudinem, interim ei perspicui operis capellam in introitu urbis, juxta novum monasterium construi fecit; eamque decimo tertio Kal. Februarii consecrans provisioni ejusdem monasterii deputavit, & in commemoratione B. Alexis tali jure misericordiæ dotavit & insignivit; ut quicumque forensi lege convictus, & sententiæ damnationis addictus, capellam contigisset, addictæ pœnæ obnoxius non esset. Juxta principale quoque monasterium, capellam quamdam, capellæ extructæ in honore S. Mariæ perpetuæ virginis a Geroldo a Caroli Magni Imperatoris consanguineo & signifero contiguam, per Græcos b operarios construxit, [parochias, justo ampliores, dividit.] eamque in honore S. Bartholomæi Apostoli dedicavit. In plerisque parochiis misericorditer subvenit populis, in difficultate longissimi Ecclesiarum itineris, sive parochiis novis in divisione aliarum factis, sive capellis in eis constructis. Inter quos populo de c Suidburgnon, ad parochiam forensis Ecclesiæ in Patherbrunnensi civitate pertinenti, ecclesiam construere concessit; eaque super terram pertinentem ad curiam ab eo Monasterio suo novo attributam fundata, banno Episcopali ad jus majoris Ecclesiæ conservato, eidem Monasterio proprietario jure eam possidendam delegavit: ubi postmodum a beatæ memoriæ Wolfgango d ecclesia lapidea constructa; Episcopus Rotho e, successor Episcopi Meinwerci, anno Domin. Incarnationis MXLIII, XVII Kalend. Novembris, in honore f S. Galli Confessoris Christi eam dedicavit.

[77] In Herivordia g basilicam S. Mariæ, quæ vocatur ad Crucem, dedicavit: quam ipsa unica spes mortalium, ad singulare inibi miserorum refugium, sibi construi mandavit. [Herivordiæ dedicat ecclesiam,] Siquidem ecclesia Herivordensis, sicut ecclesia Corbejensis, in Episcopatu Patherbrunnensi sita, a Luthuwico filio Caroli Magni constructa, & a beato Badurado Patherbrunnensi Episcopo constat dedicata: quæ omni pristini honoris & decoris ornatu tam Ungariorum h devastatione, quam Thietmari fratris Bernhardi Ducis Saxoniæ invasione spoliata, propemodum fuerat destituta. Cuidam itaque fame & nuditate afflicto pauperi, in die natalis sanctorum Martyrum Gervasii & Protasii ad præfatum Herivordense monasterium, [ex apparitione Deiparæ,] propter auditam inibi Sanctimonialium munificentiam, ire volenti; ipsa piissima Virgo Maria facie ad faciem apparens, Abbatissæ & Sororibus ejusdem monasterii nuntiare mandavit, ut mutata pristina vita, tantum spirituali insisterent exercitio, quantum temporali instabant ædificio; dicens, se per hoc sedem suam revisuram, & invocantes se perpetua tuitione custodituram; adjiciens, se locum, in quo ei apparuit, ad sui nominis venerationem & Christianorum præeligisse intercessionem: ut, si quis eam ibi fideliter quæfierit, inveniat, & quod juste petierit se adeptum gaudeat. Paupere autem tantam visionem indicare trepidante, & ad suæ legationis veritatem confirmandam signum aliquod suppliciter expetente: Hoc erit tibi signum, ait Virgo piissima, quod nullius illatæ pœnæ, [Crucem ubi stabat sigi jubentis,] ne cicatricis quidem ullius aliqua te contingat molestia. Quo ad majus veritatis indicium, aliud adhuc expetente signum: Præcide, ait Del genitrix, baculum, & faciens inde Crucis signaculum, pone ubi meorum statum cognoveris esse pedum; & si non credunt verbo signi prioris, credant ostensioni sequentis: quia quocumque tempore ad locum hunc venient, me super eamdem quam facturus es Crucem, in columbæ specie sedentem videbunt. Abbatissa ergo nomine Godesti, cum Sororibus, [nomen nactæ.] hoc nuntio accepto, Episcopus Meinwercus cum vicinis proximorum monasteriorum Clericis accersitur: consultu omnium jejuniis & orationibus a Deo res inquiritur: nuntius judicio aquæ ferrique igniti examinatus, securus declaratur: columba in loco ostenso inquisita, super Crucem sedere invenitur: & maxima omnium devotione & veneratione basilica fabricatur & dedicatur, & nomen Ad crucem sortitur. i

[78] Murum quoque in circuitu urbis in civitate Patherbrunnensi construxit. [Urbem munit.] Domum Episcopalem a fundamentis erexit: & non solum ipsius civitatis mœnia restaurare & innovare curavit, sed & quidquid in aliis suæ provisionis locis dirutum vel veteranum invenit, destruere, renovare, meliorare festinavit. Studiorum multiplicia sub eo floruerunt exercitia: [studia fovet,] & bonæ indolis juvenes & pueri strenue instituebantur norma Regulari, proficientes haud segniter in claustrali disciplina, omniumque litterarum doctrina. Claruit hoc sub ipsius sororio k Imado Episcopo, sub quo in Patherbrunnensi Ecclesia publica floruerunt studia: quando ibi Musici fuerunt & Dialectici, enituerunt Rhetorici clarique Grammatici; quando Magistri artium exercebant trivium, l quibus omne studium erat circa quadruvium: ubi Mathematici claruerunt & Astronomici, habebantur Physici atque Geometrici, viguit Horatius, magnus & Virgilius, Crispus ac Salustius, & urbanus Statius; ludusque fuit omnibus insudare versibus, & dictaminibus jocundisque cantibus. Quorum in scriptura & pictura jugis instantia, claret multipliciter hodierna experientia; dum studium nobilium Clericorum usu perpenditur utilium librorum. Præfatus quoque Imadus Episcopus, tempore suæ pueritiæ tanto disciplinæ claustralis rigore ibidem est nutritus, ut nunquam patrem suum videre extra conventum specialiter, vel ei colloqui fuerit permissus: dicente Episcopo, pueros & adolescentes cum districtione debere erudiri, & non nocivis blandimentis deliniri: quoniam audaciæ & ferociæ nutrimenta eis ministrarent blandimenta. Adolescebant quoque secum in tirones militiæ cælestis, Anno m Archiepiscopus Coleniensis, Frithericus Monasteriensis, & perplures alii, strenui postmodum in vinea Domini operarii.

[79] [ecclesiam ornat.] Thesaurum ecclesiasticum & ornatum, sub prædecessore suo ignis depopulatione conflagratum, multipliciter innovavit: & inter alia magnificentiæ suæ dona spectabilia, tabula pretiosissimi auri, & tribus calicibus æque auri examinati & optimi, gazophylacium Ecclesiæ tam decenter quam & utiliter ampliavit & decoravit. Corona spectabilis magnitudinis & magnifici operis faciem templi ornavit, exteriorique ornatu, & tanto talique ecclesiasticæ dignitatis & utilitatis apparatu, interioris hominis habitum, Dei & proximi dilectione condecoratum, mirifice declaravit. Quem in Sanctorum plurimorum devota veneratione amplius illustrans, [festa Sanctorum illustrat.] diem S. Bonifacii & Sociorum ejus celebrari, per totum Episcopatum Patherbrunnensem, annua observantia instituit: festiva celebritate Natalem sanctorum septem Fratrum venerari disposuit; S. Alexem magna devotione coluit; S. Longinum Martyrem, qui lancea latus Salvatoris in cruce pendentis aperuit n, cum aliis plurimis, quos longum est singulariter prosequi, in mira veneratione habuit. Largissimarum eleëmosynarum ejus, [Licet largus in eleemosynis,] quas in domo regia, omni vitæ suæ tempore quotidiana devotione exhibuit, eadem domus testis extitit; quæ anno Domin. Incarnationis MLVIII omni civitate Patherbrunnensi, cælesti judicio, incendio depopulata, sola superstes, cum una domo forensi fuit.

[80] Quam humilis, liberalis & munificus, quantum cum his qui oderant pacem fuerit pacificus, ex aliis ejus operibus perpendatur: ne hujus rei vera relatio, plus favorem intendisse, quam virtutes ejus commendasse videatur. Canonicorum inopiæ, usque ad tempora sua albo pane in quotidiana præbenda carentium, de bannis parochiarum, quos successor ejus Rotho Præposituræ ejusdem causa negotii attribuit, [detractores tamen & invidos est passus.] subvenire disposuit: sed cum nulla re apud eos elaborare potuisset, ut Beneficia ecclesiastica æqualiter inter eos dividerentur, huic intentioni supersedit. Unde virtus in eo non inveniens quod argueret, invidia comes alienæ felicitatis habuit quod reprehenderet; quæ virtutes morum, non sui dignitate, sed verborum urbanitate pensitans, occasione ex negligentia Missæ, ut dictum est, accepta, idiotam eum vocavit: & duplicitas favoralis arrogantiæ, irridens simplicitatem ejus benevolentiæ, qua pro temporum qualitate infirmis condescendit,

Lacte rigans parvos, pane cibans solidos,

joculatorem appellavit. Contra quæ superfluum est verborum exaggeratione plura argumentari in beati viri commendationem; cum ejus scientia, operum efficacia claruerit, & benevolentia multis via salutis fuerit. Quod cum luce clarius ex relatis possit videri, amplius ex referendis

Illius mores, studium, data, velle, labores,

onerosum non sit intueri. Tendens itaque vir, totus ex virtutibus, semper ad meliora, invigilavit Ecclesiæ commissæ profectibus omni cura; sperans se pro compassione proximi perventurum ad dilectionem Dei.

[81] Episcopatus ergo ejus anno nono, Dom. Incarnationis MXVIII, [impetrat Siburghusen;] Berenwardus Hildenes heimensis Episcopus, tempore Quadragesimali Synodum in Goslaria habuit; in qua præsidente Imperatore cum Episcopis ceterisque regni Primoribus, Godescalcum Ekkihardi Comitis filium, o & Gertrudem filiam Comitis Ekkiberti separavit. Proxima itaque octava Idus Aprilis, solenniis sacrosanctæ Dominicæ Resurrectionis, Episcopus Meinwercus Patherbrunnæ celebratis, ad Imperatorem Noviomago perrexit; & in Dominica, qua tunc Albæ deponebantur, videlicet Idibus Aprilis, interventu Chunigundæ Imperatricis, & Archiepiscoporum Popponis Treverensis, Erchanbaldi Magontiensis; Episcoporum quoque, Everhardi Bavenbergensis, Athelbaldi Trajectensis; item Popponis Abbatis Vultensis; Godefridi, Bernhardi Ducum, Becelini Comitis, prædium Siburgehuson in comitatu Udonis Comitis, [pacem conciliat,] in pago Hemmerfeldun situm, obtinuit. Anno proximo, Imperator cum exercitu, contra Bernhardum p Ducem Saxoniæ, ad castellum Scalkaburg perrexit; ibique mediante domno Meinwerco Episcopo, cum amicis suis in pace omnia constituit. [suadet ut Lisbernen. mon. commendetur Episcopo Monasteriensi:] Septimo decimo autem Kalend. April. Imperator Goslariam veniens, interventu ac petitione Chunigundæ Imperatricis, & Episcoporum Adalbaldi Trajectensis, Meinwerci Patherbrunnensis, Everhardi Bavenbergensis, & Godefridi Ducis, Abbatiam q Lisbernensem, sitam in Pago Driene, in comitatu Herimanni Comitis, Thiederico Memigardevordensis Ecclesiæ Episcopo, suisque successoribus tali modo contulit; ut ipsius Ecclesiæ Episcopi in prædicto loco imperiali auctoritate exinde servitium Dei ordinandi, penes divinum amorem atque timorem, liberam facultatem haberent: & de Advocatis, in prædicto loco secundum voluntatem eorum advocatiam in ipsorum militia, juxta quod illis melius visum fuerit, ad utilitatem ipsius Lisbernensis Ecclesiæ agerent & ordinarent.

[82] Eodem loco & anno, proxima r XIII Kalend. Aprilis, sabbato ante Palmas, interventu Chunigundis Imperatricis, Episcoporum quoque Geronis, [ipse Schedizam accipit:] Unuwani, Arnoldi, Dietrici, Hiltiwardi, & Erici; Optimatumque regni, Bernhardi Ducis, Sigifridi, Herimanni, Ekkihardi Comitum consilii ventilatione, Abbatiam s Sceldize, sitam in pago Wessaga in Comitatu Fritherici Comitis, Episcopo Meinwerco dedit. In proximo Pascha, Domnus Apostolicus Benedictus ab Imperatore & universis Principibus Bavenbergæ gloriosissime susceptus t, secundum sponsionem suam, [Pontifici laudat beneficentiam S. Henrici] ipsius Ecclesiæ novellam plantationem visitavit: & octavo Kalend. Maji, Basilicam in honore S. Stephani Protomartyris consecrans, pretiosissimis Reliquiis, quæ ibi conservantur, adornavit. Ubi inter Missarum solennia, adoperatione quadraginta Episcoporum, & unanimi consensu Principum, Episcopatum illum ab omni seculari potestate liberum esse constituit; & cuncta, [erga Bamberg. Ecclesiam ;] quæ Pontificali dignitati & utilitati congruebant, præsentiæ suæ auctoritate & privilegii sui attestatione, bannique sui firmitate, roboravit. Episcopus ergo Meinwercus, gaudii sui in Domino, de Ecclesiæ commissæ promotione, Apostolicum participem fore cupiens, quanta bona Imperator ei contulisset, innotuit: &, ut ejus interventu, ampliora percipere mereretur, suppliciter expetiit. Cui annuens paternæ pietatis devotio, fuit ei apud Imperatorem precum suarum obtentu non minimo adminiculo; uti postmodum magnarum rerum approbavit larga exhibitio. [orat pro S. Heimerado defuncto.] Post hæc, quarta Kalend. Julii ipsius anni, Heimeradus u sanctus Presbyter in monte Hasungo, in quo beneplacitum fuit altissimo habitare eum, ad Christum migravit; & Episcopus Meinwercus, morte ejus audita, animam ejus Missarum eleëmosynarumque celebri commemoratione Deo commendavit.

ANNOTATA G.H. & D. P.

* num. 24.

a Geroldus Comes, Hildegardis Imperatricis frater: cujus an. 799 in prælio contra Hunnos cæsi elogium, ex Poëmate Walefridi Strabi, simul & Epitaphium, vide Tomo 2 Franc. du Chesne pag. 649: ab eo autem structam Capellam, vetustate collapsam esse, scribit Browerus.

b Quod scilicet fornice laqueata, utrimque columnis sustentetur, longitudine colligens pedes 47, latitudine 30, inquit idem Browerus, ipsum oratorium laudans, ut suo adhuc tempore superstes.

c Suidburgon pagus urbi propinquus ad Meridiem; nam Teutonicum Suid, meridionalis est.

d Wolfgangus Abbas Abdinghoffen. 2, circa initium anni 1053 obiit, ut ex privilegiis ei & successori datis probat Adolfus.

e Rotho seu Rodulfus, ex Præposito Stabulensi Hersfeldensis Abbas, inde Episcopus Paderbornen. creditur obiisse an. 1051 vel 2, sic inscriptus Necrologio: VIII Id. Novembris obiit Rotho Episcopus Frater noster.

f Hinc area, post destructam ecclesiam, ab incolis adhuc Gallkirche dicitur. Colitur autem S. Gallus, celeberrimi prope Helvetiam monasterii conditor, 16 Octobr. quæ dies anno isto 1043, habente litteram Dominicalem B, cadebat in Dominicam. Eo loci nova postea constructa est ecclesia, sub titulo S. Michaelis Archangeli.

g Hervordia urbs in vicino Comitatu Ravensbergensi, cum Ducatu Cliviæ jam subest Marchioni Brandeburgensi. De ea egimus 7 Ianuarii ad Vitam B. Witekindi Ducis Westphaliæ: cujus ossa aut ibi, aut in vicina Engera, aut Paderbornæ dicuntur asservari. Vetus ejus monumentum vide inter Paderbornensia pag.147.

h Hungaros vastasse Saxoniam anno 906 scribit Schafnaburgensis, & anno 916 legitur in Supplemento Reginonis. At Meinwercum a Thietmaro fuisse dispoliatum, Dithmarus lib.7 indicat.

i Adolfus ait, pleniorem hujus rei narrationem in Ms. Bodecensi haberi, & in lapide istis posito notari annum 1011: locum autem a nobilibus puellis, sed heterodoxis teneri.

k Hic Imadus, in litteris anni 1052, Domnum Meinwercum Episcopum, dilectum avunculum suum vocat, utique ex Glismode sorore, de qua num. 4. Obiit ille anno 1076, idque III Non. Februarii, juxta præfatum Necrologium.

l Quomodo Grammatica, Rhetorica, Dialectica Trivium; Arithmetica, Musica, Geometria & Astronomia dicantur Quadruvium, erudite docet Cangius in Glossario.

m Anno, inscriptus Martyrologio Romano ad diem 4 Decembris. Ibidem instructus fuit B. Altmannus, postea Episcopus Passaviensis, cujus Vita illustranda erit ad diem 8 Augusti.

n Coluntur hi Sancti, Bonifacius hoc 5 Iunii, Septem fratres 10 Julii, Alexius (ut dictum) 17 Iulii, & S. Longinus 16 Martii, ad quem diem Acta duorum Longinorum illustravimus, atq; eos distinximus ex monumentis Græcis atque Latinis.

o Propter consanguinitatem proximam esse ex-communicatos, ait Dithmarus.

p Bernhardi Ducis genus humile, rebellionem potißimum contra Bremensem Episcopum explicat Adamus lib. 2 cap. 33, quærefutare conatur Meibomius in Vindiciis Billinganis ab Adolfo allegatis: hic autem monet Schalkenborg hodie Lunenborg dici.

q Leisborna Abbatia prope Lippiam fluvium … ab urbe Lippia seu Lipstadio 2 leucis horariis dißita, etiamnum in districtu Monasteriensis EpiscopatusStrombergensi. In hac Abbatia vixit Monachus Bernardus Witti, a quo opera historica habemus descripta: in quibus diploma hujus donationis refertur, Abbates ad hæc usque tempora recenset Bucelinus.

r Imo, XII Kalend. Aprilis: cum enim anno 1019, currente littera Dominicali D, Pascha celebrandum fuerit 29 Martii, patet quod Sabbatum ante Palmas concurrerit cum 21 ejusdem.

s Sceldice olim collegium nobilium Virginum apud vicum Schilse, intra primum lapidem ab oppido Bilenfeld in Comitatu Ravensberg: nunc aliqua ex parte infectum Lutherana tabe, pluribus Romanos ritus tenentibus. Tabulas ipsius donationis habet Adolfus in Annotatis pag. 379.

t Chronicon Hildesheimense ad annum 1019, Eo anno in Pascha Papam de Roma Bavenberg hospitio suscepit Imperator: facta ergo esset hæc Dedicatio feria VI ante 4 Dominicam post Pascha.

u Annales Corbejenses Mss. apud Adolfum, Anno 1019, Hemeradus Monachus in Vigilia S. Petri obiit, & statim multas virtutes Dominus per eum operatus est: quæ latius patebunt in ejus Vita, ad dictum diem danda.

CAPUT XII.
Post reconciliatos inter se SS. Henricum Imp. & Heribertum Archiep. variis fundis donatur Meinwercus.

[83] Sequenti anno, post Natale Domini, Imperator, Commoto exercitu comitem quemdam Ottonem, seculi dignitate non minimum præpollentem, in castro quod dicitur a Hamerstein, situm supra Rheni littus, obsedit: quoniam idem Comes Episcopatum Maguntinum multa infestatione sæpius pervagans, ferro & igne debastavit; [S. Heriberto Colon. offensus Imperator,] odio magno contra ejusdem civitatis Præsulem vehementer inflammatus, quoniam ab illo propter illicitum connubium judicio Concilii generalis fuerant anathematizatus. Cum ergo querimonia ejusdem Præsulis Imperator excitatus, in prædicto castro illum obsideret; venerabili Heriberto b Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopo, demandavit, ut ipse in auxilium sibi cum suis festinus veniret. At ille immensis febribus tunc fatigatus, quod imperabatur implere non valuit; & propter hoc commotus Imperator, exosa eum Imperii sui tempora habere credidit. Antiqua namque suspicione scandalizatus, quoniam * (ut prædictum est) in humando prædecessoris ejus corpore deditus, electioni ejus non interfuit; invidis, qui nunquam deerunt si sint quibus persuadeatur, occasionem Sancto derogandi nactis, plus justo aurem præbuit; & responso ejus accepto, cum magno furore; Si, inquit, ipse ad me dedignatur venire, ego illum quia ægrotat, habeo visitare. Atque cum hac iracundia, mox ubi hostem expugnavit, Coloniam properavit; [divinitus prohibetur ei nocere:] imminentibus nimiumque sese ingerentibus invidis, qui satis ardentem furoris ejus ignem magis ac magis perflabant linguis malevolis, detrahentes innocenti viro Dei. Ipsa autem nocte, qua Imperator Coloniam ingressus, officiosissime a viro Dei fuerat susceptus, cum se sopori dedisset; vidit in somnis quemdam quasi venerabilem virum, Pontificali veste ornatum, sic eum alloquentem: Cave, inquit, o Imperator, ne post hac pecces in conservum meum Heribertum: scito illum virum Deo esse acceptum, in quem si quid admiseris, tu sine dubio portabis judicium.

[84] Nimirum gratia Dei miserentis, taliter præmonendo Imperatorem, ignorantiæ ejus pepercit: quia videlicet in eo quod ejusmodi virum suspectum habebat, non malitia sed ignorantia peccabat. Siquidem ejusdem Imperatoris animam timor Domini possidebat, neque scienter disponere aut judicare quidquam cupiebat, per quod cælestis offenderetur Majestas. Denique cum aliquid de regni negotiis disponere aut judicare intenderet, dispositiones omnes sive judicia sua, precibus & eleëmosynis præveniebat: quatenus mens ejus & actus cælesti regimine gubernaretur, ne quando exorbitaret agendo, vel judicando, quod divinis legibus contrairet. Mane ergo facto, cum Imperator, mente mutatus, [quare, postulata ab eo humiliter venia,] virum Dei ad se vocasset; & id quod cælitus evenerat, quod superno respectu Rex compunctus fuerat, vir sanctus ignoraret, ac proinde lacrymosis oculis apud illum querelam depromeret, caussas requirens, propter quas sibi tam diu infestus existeret; repente Imperator exsurrexit, & virum Dei amplexatus in oscula illius ruit. Ille admirans hæc, pariter consolationis ab eodem dicta suscepit: Ex quo, inquit, ad Regni fastigium, Deo donante, conscendi, detrahentium linguis nimium credulus, fateor, venerande Pater, te exosum habui: & hanc odii trabem in oculo gestans, & ideo nihil videns, iniquum de te judicium habui; tuamque justitiam, immo Dei gratiam in te fulgentem, videre non merui. Porro, te tacente, cælum clamat super te, tuamque caussam defendit apud me: nam ipse, qui de Sanctis suis curam habet semper & habuit, sicut scriptum est: Non reliquit hominem nocere eis, & corripuit pro eis Reges: nolite tangere Christos meos, & in Prophetis meis nolite malignari Psal. 104; ipse me pro te corripuit, ut sciam quod inter electos ejus computatus sis. Indulge ergo, precor te, quod in te malignatus sum, vel quod te servum Dei tangere deliberavi: quia peccatum meum cognosco, nec amplius addam adversari tuæ sanctitati.

[85] His dictis, semel, iterum, & tertio sanctum Pontificem deosculatus est; triplicem nimirum nectens dilectionis nodum, de quo Sapiens loquitur, Funiculus triplex difficile rumpitur. [Ecle. 4. 12] Nec moratus, virum Dei, jam amicus, amicum prope se residere fecit. Hæc videntes adversarii, in fugam versi sunt: ceteri vero fideles benedixerunt Dominum. Nec contentus hac satisfactione religiosus Rex, adhuc de divino judicio erat solicitus: & præterita reconciliatione non contentus, nocte sequenti, finitis Matutinorum solenniis, assumpto uno ex Clericis, cubiculum Pontificis adiit; [de genibus atque cum lacrymis ei valedicit:] sed non ibi quiescentem, verum in proximo S. Joannis oratorio vigilantem, ut solebat, & orationibus insistentem reperit. Protinus abjecta chlamyde solo stratus, ante pedes ejus, in spiritu humilitatis & in animo contrito, se suscipi postulat; & ea potestate, quam Sacerdotibus suis Dominus contulit, veniam sibi dari cunctorum quæ in eum commiserat. Nec moratus omnipotentis Dei famulus, Imperatorem a terra prostratum sublevat, & secundum fidem Regis, culpæ veniam relaxat. Erat autem hoc servo Domini initium sempiternæ consolationis, quippe qui de ista valle lacrymarum protinus ascensurus erat ad gaudium divinæ visionis. Etenim idem vir Domini, revelante sibi Spiritu hoc prænoscens, ait in illo secreto inter cetera ad eumdem Imperatorem: Noveris certissime, quia post discessum tuum, quo nunc separandi sumus, nostras invicem facies in hoc seculo nequaquam videbimus. Eo magis Imperator corde compunctus, iterum in amplexus & oscula Episcopi ruit; flens pariter & cuncta pene membra, manus, & oculos, collum quoque fixis demulcens osculis. Hoc facto, clam ad cubiculum rediit, mœstam reportans memoriam prophetiæ beati viri; quam & postmodum, transitu ejus subsequente, veram fuisse comperit, & ipse ut audierat ore proprio denarravit.

[86] Venerabilis autem Episcopus Meinwercus, de reconciliatione mutuæ dilectionis, [deinde Meinwerco donat Triburim,] quam inter eos reformare sæpe laboraverat, non modice lætabatur; & ut peccata sua quæ in sanctum virum, licet ignoranter, commiserat, misericordiæ operibus plenarie coram Deo dilueret, Imperatorem hortabatur. Imperator ergo Christianissimus, eruditus omni scientia litterarum, & per se id expedire sibi intelligens, & consulenti libenter obaudiens, per interventum ac indefessum servitium ipsius Episcopi Meinwerci, pro redemptione animæ suæ, dilectæque conjugis suæ Cunigundæ Imperatricis, quamdam regii juris curtem Triburi nominatam, in pago Saxonico Westfala sitam, in Comitatu Herimanni Comitis, cum omnibus appendiciis, servis & ancillis, liberis quoque, cum tali servitio & censu qualem Regi persolvebant & agebant, & ceteris omnibus ad eumdem locum pertinentibus, ad Abbatiam in Patherbrunno, a prædicto Episcopo inchoatam & stabilitam, ibidem in Colonia XII Kal. Martii testamentaria auctoritate dedit: & inde divertens Bavenberge, Quadragesimam ibidem celebravit. Sic Dei miseratione in Patherbrunnensi cœnobio, crescente religione, crevit & census ipsius Ecclesiæ, formam dans posteris normæ rectissimæ; ut & pro cunctis animæ & corpori necessariis Patri cælesti, scienti quid nobis necesse sit, devote serviatur; ne dum religio parit divitias, divitiæ religionem destruant, & sic ambo pereant, discrete caveatur.

[87] [& mortuo S. Heriberto] Proximo ergo XVII Kal. Aprilis beatus Heribertus Coloniensis Archiepiscopus mortalem vitam in angelicam mutavit, & in locum ejus Piligrinus regius Capellanus subintravit. Eadem vero nocte, qua S. Heribertus, post emeritam vitæ hujus militiam, supernum donativum accepturus, ad cælos migravit; Eppo c vir memorabilis, Bavenbergensis Ecclesiæ Episcopus, præclaris moribus & non contemnendis florens virtutibus, hujusmodi visionem vidit. Ingrediebatur quasi quoddam magnum splendidumque Capitolium; & ecce illic residebat innumerabilis concio personarum venerabilium, Episcoporum, Abbatum, Regum atque Imperatorum, ceterorumque cujuscumque ordinis virorum illustrium, secundum suum quique ordinem vestiti, & omnes pulchri ac reverendi, quasi ad agendum generale Concilium congregati. Porro in medio considentium, loco evidenti sella posita videbatur Episcopalis, sessorum nondum habens, verumtamen ad hoc parata, ut in illa resideret aliquis. Ut ergo tantæ amplitudinis locum, tamque venerandæ multitudinis conventum introspiciens vidit; admiratione pariter & timore compressus, nequaquam introire præsumpsit. Cum ergo ita staret stupefactus, ecce unus de illo sancto senatu, tantoque quasi Patriciorum cœtu surgens, & usque ad eum pro foribus stantem procedens (quem & ipse, ut sibi videbatur, dudum noverat) apprehensum manu introduxit; &, ut super sedem vacantem resideret, annuit. Ille veritus hoc facere recusavit, sciens eamdem sellam viro reverentiæ majoris & dignitatis amplioris positam.

[88] Nec mora: qui conventus ejusdem primatum tenere videbatur, [atque per visum dolente bæltheum sibi ab Imperatore sublatum,] duobus ex eodem consessu venerabilibus Episcopis præcepto edixit, ut foras exeuntes eum, quem primum invenirent stantem & paratum, introducerent; & in sede illa media, quoniam sessioni ejus præparata fuisset, digne collocarent. Fecerunt illi ut imperatum fuerat: & ecce quem adducebant, domnus Heribertus Coloniensium Archiepiscopus erat, sacro redimitus ornatu, tamquam in die solenni ad celebranda Missarum solennia. Eum in illa sede medium sedere fecerunt. Verumtamen unum ornatui ejus, scilicet baltheus d, deesse videbatur. Cum ergo tanti Principes considentes illum vidissent, baltheumque illi deesse animadvertissent; quasi vehementi admiratione concitati, sciscitabantur, quisnam ille esset, qui tanti Pontificis ornatum diminuere præsumpsisset? Ad hoc ipso tacente, prælocutus est unus de Primoribus, dixitque: quod is esset Imperator Henricus. Hanc visionem Episcopus Imperatori mane narravit: ipseque Imperator non incredulus visioni, recordatus verborum ultimæ collocutionis, Episcopo respondit: Si baltheo caruit me prædone sanctus ille & venerandus vir; Domino adjuvante, [id est honorem debitum, jubet ejus transitum celebrari.] meque operam dante, rapina hæc restituetur illi. Igitur Imperialem manum largius extendens, dona Christi Ecclesiis pauperibusque distribuit, sacrisque Missarum solenniis, psalmis & orationibus transitum beati Præsulis celebrari edixit, cui ipse baltheum sustulisset; id est, quem viventem longe minus quam decuerat honorasset.

[89] Inter innumera ergo quæ pro animæ ejus remedio liberaliter erogavit, interventu Domni Benedicti Papæ patris sui spiritualis, Cunigundæ Imperatricis, [Alteram curtim largitur Meinwerco] Erchanbaldi Magontini Archiepiscopi; Episcoporum quoque Everhardi Bavenbergensis, Engelberti Frigisinensis; quamdam curtim, Hammonstide dictam, sitam in pago Rittega in Comitatu Udonis Comitis, ibidem in Bavenberge in sabbato e Paschalis hebdomadæ, IX videlicet Kal. Maji, in Festo S. Georgii Martyris, Episcopo Meinwerco Imperator tribuit, ob juge suum & indefessum servitium: ut ipse nullius æmuli opprobriis subjaceret, quin plus omnibus serviens, præmia honoresque plures acciperet, exemplisque sui emolumenti alios ad suum fidele servitium Imperator provocaret. Hanc curtem quidam Comes nomine Godiza proprietario jure possidens, cum omnibus appenditiis ad eumdem locum pertinentibus, cum consensu conjugis suæ Addilæ, ac sororis suæ heredis justissimæ, ipsi Imperatori in proprium ea ratione tradiderat, ut prædictus locus in beneficii usum, & insuper centum mansi cum familiis, quamdiu viverent, sibi concederentur. Quo facto, Imperator, divino admonitus instinctu, assiduitateque servitii venerabilis Meinwerci Episcopi, non multo post, prædictorum interventu, pro remedio animæ suæ, cum chirographo ipsum prædium in proprietatem & dominium Patherbrunnensis Ecclesiæ, ut dictum est, eo pacto dedit, ut si prædicta Domna Addile eum superviveret, & quisquam ei prædictum beneficium abstraheret vel aliquid incommodi faceret, Episcopus beneficium ex substantia Patherbrunnensis Ecclesiæ restitueret; & si ipse id recusaret & renueret, illa Domna potestative sua reciperet. Episcopus autem Meinwercus manuscriptum hoc de Hammonstide, in præsentia Thiederici Mimigardefordensis Episcopi, Liudolfi, Udonis, Hiddonis, Acca Comitum, & aliorum multorum legi fecit, omnemque inferendæ inquietudinis occasionem in futurum Pastorali vigilantia solerter præmunivit.

[90] Post hæc Kalendis f Junii Episcopus cum Imperatore Confungam g venit, ubi interventu Geronis Magetheburgensis Archiepiscopi, Dodiconisque Comitis de Wartberge, quamdam Regiæ proprietatis forestim h in comitatu ejusdem Comitis Dodicanis sitam obtinuit. [grandem item silvam,] Hæc forestis initium sumit de i Rothalmingahusun, rectoque tramite protenditur in Wisaram fluvium: sicque ascensum ducit in fluvium qui vocatur Fulda; inde vero fervat continuatim sui ascensus tenorem, juxta eumdem fluvium Fuldæ, usque in rivum, qui dicitur Crumelbecke, nec non ad oppidum quod Holthusun vocatur viam tendit; simul graditur in Othilanbam & Riginherishuson, atque ad Rothiereshusun, mox pergit ad Kikillahusun atque ad Beverbiki; sicque protenditur in viam, quæ ducitur ad Wulfredeskisicun; itemque in alteram viam, quæ extenditur ad Gunnesburin, & ad viam Monneshusun: sicque gyrando circuit quamdam viam, quæ pervenit usque ad prædictum oppidum Rothalmingahusun. Ipso quoque anno k Erchanbaldo venerabili Magontiensis Ecclesiæ Archiepiscopo, episcopatus sui anno nono mortuo, Aribo regius Capellanus successit; qui inspirante Dei gratia, inter alia suæ devotionis & dilectionis erga Deum indicia, super montem qui dicitur Hasungun, in honore sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & in commemoratione B. Heimeradi supradicti, monasterium construxit l. Comite quoque Dodicone de Wartberge, eodem anno IV Kalend. Septemb. mortuo, [duosque Comitatus an. 1020] Episcopus Imperatorem post Natale Domini Patherbrunno invitavit; & Comitatum, quem idem Dodico Comes dum vixit tenuit, situm in locis Hessiga, Netga, Niterga XIV Kalend. Martii ab eo impetravit.

[91] Die quoque Kalendarum Martiarum proximarum, alium quemdam Comitatum in Immedeshuson, [& an. 1021,] interventu Benedicti Papæ, Cunigundæ Imperatricis Augustæ, Everhardi Bavenbergensis Ecclesiæ Episcopi, Piligrini ejusdem Ecclesiæ Præpositi, regiique Cancellarii obtinuit: quem situm in locis Sorathveld, Sinuthvelt, Almunga, Treveresga, Burclaun, Liudolfus Comes dum vixit tenuit: ea ratione, ut nec ipse Meinwercus Episcopus, nec aliquis successorum suorum, ullam potestatem haberet alicui suo Militi vel extraneo eumdem Comitatum in beneficium dandi, sed ministerialis ipsius ecclesiæ qui pro tempore fuerit, præsit prædicto Comitatui, ac de ejus utilitatibus provideat, ad restaurationem constructionis ipsius Ecclesiæ, ut inde muri releventur, tecta reparentur, & quidquid opportunum fuerit ad corporalem formam ipsius domus Domini, ibi inde administretur. Ingens terræ motus m IV Idus Maji in partibus Bajoiariæ eodem anno contigit. [quo & litem pro aliis bonis componit:] Quidam vero propinquorum Dodiconis Comitis, Bern nomine, traditionem, quam idem Comes & frater ejus Comes Sigebodo in bonis hereditariis n, ad Patherbrunnensem Ecclesiam, hortatu & rogatu venerabilis Meinwerci ipsius Ecclesiæ Episcopi fecerant, infirmare judicio seculari attentavit: & multis conciliis habitis, ad ultimum, in Natali o S. Damasi Papæ, in Ermennes werethe, in præsentia Heinrici Imperatoris, Aribonis Magontini Archiepiscopi, & Episcoporum Wizelini Strazeburgensis, Adalbaldi Trajectensis; Udonis, Herimanni Comitum, & aliorum multorum, omni querela postposita, plenaria reconciliatione pacatus, cessavit; & octoginta tres libras ab Episcopo accepit in Ganderesheim XX uncias auri; XLVI libras argenti; unum pallium pro IIII libris; & XXX equas; astantibus Wizelino Episcopo prædicto, Rainwardo, qui Advocatus fuit, Udone, Sigifrido, Ezzikone, Liudolfo, Becelino de Suevau Comitibus; Conone filio Ducis Ottonis, ejusque milite Zeizulfo, & aliis multis.

[92] [Anno 1022] In capite autem Jejunii proximi p anni, presentibus, Udone, Bennone, Sifrido Comitibus, aliisque que plurimis, cum Rainwardo Milite Bernonis, duas uncias auri & duas libras argenti… datis omnibus promissis, exceptis duobus talentis. Eodem anno q Thiedericus Mimigardevordensis Episcopus obiit, & Sigifridus Parthenopolitanus Abbas ei succedens, [moriuntur plures Episcopi,] X annis eidem Ecclesiæ laudabiliter præfuit. Thiedericus quoque r Mindensis Præsul præsentem vitam finivit, post quem Albericus ejusdem Ecclesiæ Præpositus electus; sed morte præventus, nec consecrationem accepit, nec in Cathedram pervenit, Sigibertus vero Episcopatum obtinuit. Piæ memoriæ etiam Berenwardus Hildenesheimensis Episcopus XII Kalend. Decembris ad Christum migravit; in cujus locum Domnum Godehardum s, Altahensem prius Abbatem, sancta Ecclesia sibi suisque utiliter subrogavit. Anno dehinc succedente Gero Parthenopolitanus Archiepiscopus ab hac vita decessit t, [item an. 1023,] cui Hunfridus Wirciburgensis Ecclesiæ Præpositus successit. Thietmarus piæ memoriæ Osnebruggensis Episcopus ad Christum migravit, & in Sedem ejus subintravit Moncherus. Arnoldus quoque Halverstadensis Episcopus moritur, & Brantoch quondam Fuldensis Abbas substituitur. Bernardus similiter u Haldenburgensis Episcopus sustollitur, post quem Reinholdus subinfertur. [quo & celebratur Synodus Moguntina.] Ipso anno Aribo Magontinensis Archiepiscopus, in Pentecoste x Imperatorem Magontiam invitavit, ubi & concilium generale coadunavit, in quo Episcoporum consilio plura quæ deviaverant correxit: præcipue tamen Ottonem Comitem prædictum de Hamerstein, & Irmingardam illicite commanentes separare disposuit; quod tamen perficere non potuit; quia ille se partim Regali timore, partim Episcopali commonitione utcumque correxit. Illa vero publice bannos prævaricans, ibidem jus legemque omnem funditus perdidit y.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Hamerstein, sive Hermanstein, aut Ehritbretstein, e regione Mosellæ influentis in Rhenum ad urbim Confluentiam.

b S. Heribertus, colitur 16 Martii, in cujus Vita a Ruperto Abbate scripta hæc continentur cap. 7 num. 26, 27, 28. Unde hæc descripta sunt, & ibidem a nobis illustrata.

* num. 9

c Quis hic Eppo foret, nescivimus ad Vitam S. Heriberti dicere, quod legeretur Episcopus Babenbergensis sive (uti hic scribitur) Bavenbergensis, quo interim titulo mox indicatur Everhardus Babenbergensis Episcopus, uti etiam in litteris S. Henrici de erecto abs se Episcopatu, traditurque is ab anno1007 ad annum 1042 præfuisse. Binominem ergo tunc credidimus: nunc errorem suspicamur, atque alium quærendum Epponi Episcopatum, qui forte fuerit Havebergensis, inter tres Episcopatus ditionis Brandeburgicæ; nisi velimus de Chorepiscopo Bambergensi hic esse sermonem.

d De Baltheo .i. Cingulo sacrificali, erudite disserit Cangius in Glossario.

e Nempe an. 1020 Pascha celebratum fuerat 17 Aprilis, proinde sequens Sabbatum fuit. 23 ejusdem.

f Notat Adolfus in apographis legi factam donationem sequentem an. MXXI, Indict. III, XI Kal. Junii, quibus fidere mallem, quam sæpius in talibus errasse deprehenso, vel auctori vel amanuensi ejus.

g Confunga seu Confugia, monasterium olim celebre sanctimonialium apud Cassellas in Haßia, ubi S. Cunigundis Imperatrix, mortuo S. Henrico vidua, habitum monasticum sumpsit, uti 3 Martii cap. 2 Vitæ diximus.

h Forestis, seu Forestus aut Foresta, sumitur hic pro saltu, silva aut nemore, sæpe etiam Forestis accipitur pro vivario piscium. Consule Glossarium Cangii.

i Videtur esse hodiernum Rottenburg in Haßia, unde usque ad Wesaræ & Fuldæ confluentes 3 circiter leucarum ascensus, & inde usque in rivum Lauterbach, hic forte Crumebbeek dictum, leucæ 5; ac porro tractus silvosus perquam amplus usque in Altenberg: oppida autem seu vici hic nominati non reperiuntur in tabula diœcesis Moguntinæ, continentis terminos supra notatos.

k Anno 1020, 15 Kal. Sept. obiisse Erkanbaldum, alias Hercumbaldum Moguntinum, diximus ad Vitam S. Godehardi cap. 3 litt. e: sed cum ad ejus vicem, velut tunc adhuc viventis Cancellarii, inveniatur recognita sequens donatio inserta Monumentis Paderborn. pag. 161 an. MXXI, XIV Kal. Martii, Indict. IV; potius standum videtur Hermanno Contracto & Ms. Chron. Saxon. uno anno differenti mortem istam.

l Trithemius in Chronico Harsaugiensi attribuit Sigefrido Archiepiscopo constructionem hujus monasterii ad annum 1073. Videtur autem Hasungun dici quod hodie Hazelunnen ad Hasam fluvium, qui Meppenæ in Amasim confluit, post 4 leucas abinde decursas.

m Chronicon Hildesheimense an. 1021 eumdem confirmat diem, & addit quod res hora X diei, feria VI post Ascensionem Domini contigit: omnia autem probant annum prænotatum, adeoque & correctionemnostram: fuit enim Pascha celebratum 2 Aprilis, atque adeo Ascensio, die XI, seu V Idus Maji.

n Integras istarum donationum tabulas vide in Monumentis Paderbornens. pag. 47 & 49.

o Colitur S. Damasus Papa, XI Decembris.

p Id est 7 Februarii, cum Pascha celebrandum esset 25 Martii.

q X Kal. Februarii, juxta Chronicon Hildeshem. & Ms. Saxonicum.

r XI Kal. Martii, ut habent eadem Chronica.

s Vitam hujus S. Godehardi illustravimus ad diem 4 Maji.

t Prædicta Chronica sequentes obitus ita notant, Geronis, XI Kal. Novembris; Thietmari, XVII Kal. Septembris; Arnoldi, sive (ut Dithmarus scribit) Arnulfi, VII Idus Septembris.

u Haverbergensem perperam fecerat Browerus. Dithmarus lib. 7 pag. 185 Antiquæ-civitatis Episcopum appellat; Mikilemburgensem Ms. Saxonicum, apud Adolfum.

x Celebratum fuit istud Pentecostes festum 2 Iunii, quia Pascha annis 1223 cecidit in 14 Aprilis: quæ autem hic narrantur, sumpta sunt ex præcitata Vita S. Godehardi num. 24.

y Hic apud Browerum & Surium intruditur digreßio prolixa, prolixior etiam apud Adolfum, de SynodoSaligenstadiensi, ab eodem Aribone celebrata, quasi ea secuta esset Moguntinam hanc, Proxima, III Idus Augusti ipsius anni, scilicet 1023; quæ est perquam inepta connexio: cum Moguntina celebrata sit initio Iunii, uti jam ostendimus: hæc autem, de qua agitur anno MXXII, Indictione V, II (hic legitur III) Idus Augusti, anno Domni Henrici regnantis XXI Imperii vero VI, sicuti habet Præfatio in tom. 9 Conciliorum Labbei. Totam ergo digreßionem, alibi persectius legendam, hic omittimus, ut nihil attinentem ad Meinwercum; idque facimus eo fidentius, quod non solum desit in antiquo nostro Ms. sed etiam in illo quo usus est Adolfus, hoc loco non reperiatur; verum seorsim dumtaxat descripta post Vitam, unde illam in contextum huc transtulit Browerus; quod miror secutum Adolfum, istud scientem & notantem.

CAPUT XIII.
Varia inter SS. Henricum Imp. & Meinwercum Episc. familiarius acta.

[93] Episcopus autem Meinwercus, monasterium inchoatum accelerans consummare, sanctuario testudinato, Imperatorem in Nativitate Domini Patherbrunno invitavit: [Ad novi monasterii dedicationē invitato Imperatori] & sperans eum Imperiali magnificentia aliqua daturum prædia, in præsentia ejus hoc dedicare proposuit. Ex inopinato autem sanctuarium, casum ipsius ecclesiæ futurum præsignans, cecidit: & ita, Episcopo domi forisque negotiis regni multipliciter occupato, monasterium hoc usque ad annum Dominicæ Incarn. MXXXI, indedicatum permansit. Invitatus autem Imperator adventum suum denuntiavit Episcopo, præcipiens necessaria suo præparari balneo. Episcopus autem, per omnes curtes suas Dominicales, agnas fœtas occidi faciens, de velleribus agnorum infra uterum earum inventorum, pelles fieri mandavit, quibus pallio novo adopertis, & gulis a martherinis in circuitu ornatis, Imperatorem post balneum Vigiliæ vestivit. Magnates autem Regni, [pelles agninas pro marterinis offert Episcopus,] qui plures aderant, accedentes, pallium consideraverunt; & rem ut suspicati erant, deprehendentes, Imperatori innotuerunt. Qui advocato Episcopo, cur pelles ovinas sibi dedisset, inquisivit; & honoris & amoris ignarum, dignitatisque Romani Imperii eum oblitum, proclamavit. Episcopus autem optimum genus indumenti, cuique ordini, conditioni & dignitati conveniens, se dedisse asserens, mercatores advocavit; eosque per gratiam suam hac de re contestatus, eorum testimonio, quæ dixerat vera approbavit. Et accedens ad Imperatorem; Ego, inquit, Heinrice, pro corpore tuo mortali vestiendo, pauperem B. Mariæ semper Virginis Episcopatum a te mihi collatum, devastavi: Canonicos ejus, villicos, ac mendicos, de velleribus ovium occisorum fovendos, de lactis eorum copia cibique varii alimonia alendos, fraudavi & spoliavi; cujus mali coram Deo reus tu eris, si non velociter & pleniter Ecclesiæ ablata restitueris. At Imperator arridens; Ego, inquit, si quem defraudavi, vel mei causa defraudatum novi, reddam quadruplum; & sic pro hac hujus damni restitutione, contulit ei prædium in Steini.

[94] [illiusque pretiosum scyphum] Cantatis autem Vesperis in sacris Vigiliis, misit Imperator scyphum suum mirifici operis cum sicera Episcopo, commendans & præcipiens nuntio, ut non rediret visurus faciem suam sine scypho. Episcopus autem, condigna gratiarum actione missa suscipiens, diutina & varia verborum altercatione & dilatione cum ferente habita, scyphum non reddidit; egressoque tandem eo, obseratis firmiter post eum januis, ascitisque aurificibus suis, Brunhardo & filio ejus Erphone, ipsa nocte Nativitatis Domini, calicem de scypho fieri jussit. Matutinorum autem solenniis apud monasterium novum, Imperatore præsente, celebratis; inter Euangelium subsequentis Missæ matutinæ, Episcopus perfectum calicem consecravit: & ut in præsenti divina mysteria in eo celebrarentur, [convertit in calicem:] ministris tradi mandavit. Capellanus autem Imperatoris, ad eam Missam Subdiaconi functus officio, epigrammata calicis legit, & lecta Imperatori ad legendum obtulit: quibus ab Imperatore quoque lectis, ad Episcopum accessit; & furti eum reum arguens, Deum rapinam illam odio habere in holocausto, dixit: Ego, inquam Episcopus, non rapinam, sed avaritiam tuæ vanitatis, cultui mancipavi divinitatis. Tu ad augmentum tuæ perditionis, aufer Deo, si audes, oblationem meæ devotionis. Ego, inquit Imperator, Deo mancipata non auferam, sed quæ mea sunt ei suppliciter offeram: tu de tuis justis laboribus honora Dominum, dignatum in hac nocte pro salute nasci omnium. Mox ergo, inchoato Offertorio, Imperator calicem ad altare solenniter obtulit; animæque ejus & corpori imprecatus Episcopus prospera, non modicas gratiarum actiones retulit. Ad Offertorium autem Missæ de luce, Episcopus ab Imperatore instanter Curtem regalem b Ervete exigens, oblationem ejus suscipere recusavit; Imperatricis autem suscipiens, sibi apud Imperatorem eam fore auxilio pro obtinendo Ervete obsecravit. Deus autem omnipotens, in cujus manu sunt corda Regum, meritis Episcopi, cujus devotio complacuit sibi, convertit in bonum cor Imperatoris; qui sciens se in die injuriam ab Episcopo habiturum, ascitis primo diluculo Notariis, occulte fieri fecit de Ervete privilegium.

[95] [atque eum cogit Ervete curtim] Ad Offertoriū igitur principalis Millæ Imperator, frequenti Principū stipatus caterva, Deo oblaturus divinis debitum beneficiis, qui se pro humano debito Deo Patri obtulit in ara crucis, ad Episcopum venit; sed ille averso vultu & manu, repetitis vocibus instanter Ervete expetiit. Imperator autem, congrua reverentia & disciplina repulsam sui dissimulans, præcedentem Episcopum sequebatur; & ut oblationem suam suscipere dignaretur, humiliter precabatur. Diu autem uno præcedente, altero subsequente, Imperatrix Christianissima, interventu Magnatum Regni, qui ad hoc spectaculum gratulabundi astabant, accessit; & ut petitioni, non nisi quæ Dei essent quærentis, satisfaceret, Imperatorem suppliciter petiit. Qui diu multumque renisus, tandem Episcopi perseverantia, Imperatricis Primatumque coactus instantia, privilegium protulit; & accedens ad altare B. Dei genetrici & perpetuæ Virgini Mariæ, sanctisque Kiliano & Liborio, [Ecclesiæ cedere.] & astanti Meinwerco Episcopo suisque successoribus, curtem Ervete sitam in pago Westfalon, legaliter obtulit. Episcopus autem gaudio repletus ineffabili; Rex omnium Sanctorum, exclamat, retribuat tibi. Et Imperator averso vultu, occulte submurmurans; Tu, inquit, odium Dei omniumque Sanctorum ejus habeas, c qui me bonis concessis cum detrimento regni spoliare non cessas. Episcopus autem, privilegium cum manu in altum exaltans, Beatus es, ait, Heinrice, & bene tibi erit; cui pro hac oblatione cælum patebit, cujus anima cum Sanctis sempiterna possidebit gaudia. Videte, ait, omnes populi, considerate fideles universi, talis oblatio, peccatorum fit abolitio; hoc sacrificium Deo acceptabile, animabus fit propitiabile. Hoc quique fideles pro posse suæ facultatis imitari studeant, ut pro temporalibus æterna, pro transitoriis mansura obtinere valeant. Universi autem magnis vocibus Dei collaudabant magnalia, gaudentes super omnibus, quæ audierant & viderant, eidem Ecclesiæ collatis donariis.

[96] Quarto autem Nonas d Januarii cryptam in novo suo monasterio, in honore S. Stephani Protomartyris consecravit, & lapidem quemdam altaris, spectabilis magnitudinis, a B. Leone Papa consecratum, de Ecclesia e Thietmelle allatum, in ea collocavit, & adorandas ejusdem Protomartyris reliquias cum aliis multorum Sanctorum in eo reposuit. [eidemque dimittere paramentæ altaris, commodato allata:] Variis autem modis & temporibus, Ecclesiæ commissæ prospiciens Episcopus, opportune importune Imperatori institit, & nunc gratuito oblata cum gratiarum actione suscipere, nunc negata pie violentus præripere non destitit. Quodam denique tempore Imperator, in Ecclesia principali Missam auditurus, regali præparatura altare fecit ornari, admonens suos, Episcopi solitam invasionem cautius præcaveri. Episcopus autem, eamdem Missam celebrans, post Agnus Dei pulpitum ascendit; & differentiam inter Imperii potestatem & Sacerdotii asserens dignitatem, res divini juris non esse humani honoris, & divino cultui consecratum, ad jus pertinere Sacerdotum, Canonica auctoritate ostendit. Unde Ecclesiastica ornamenta & Sacerdotalia indumenta, super quæ & per quæ ea hora & ecclesia divina celebrata erant Sacramenta, ejusdem ecclesiæ proprietati & utilitati, Pontificali auctoritate & banno confirmavit; & omnes suæ Canonicœ auctoritati reniti præsumentes, cum suis fautoribus, a liminibus sanctæ Ecclesiæ, Apostolica auctoritate anathematizatos sequestravit.

[97] Episcopus autem quoddam Imperatoris tegmen egregium, præcipui decoris & mirifici operis pallium, sæpenumero obtinere desiderans, effectu caruit; donec quadam die, Imperatori pluribus intento, illud fortuitu rapuit. Imperator vero Episcopum de rapinæ incusans vitio, talionem debitum suo se tempore redditurum perhibuit: ille vero pallium hoc convenientius in templo Domini pendere, [pallium quoque aufert ad usus sacros,] quam sua membra mortalia tegere affirmans, minas ejus se vili pendere asseruit. Sciens autem Imperator, Episcopum, secularibus negotiis multipliciter occupatum, tam in latinitatis locutione, quam in lectione, barbarismi vitia non semel incurrere, de Missali in quadam Collecta pro defunctis, Fa, de Famulis & famulabus, cum Capellano suo delevit, & Episcopum pro requie animarum patris sui & Matris missam celebrare rogavit. Episcopus igitur ex improviso Missam celebrare accelerans, ut scriptum reperit, Mulis & mulabus dixit: sed errorem recognoscens, repetitis verbis, [nec tamen ab eo sibi illudi patitur.] quod male dixerat, correxit. Post Missam insultans Imperator Pontifici; Ego, inquit, patri meo & matri, non mulis & mulabus meis, Missam celebrari rogavi. At ille, Per matrem, ait, Domini, tu more solito iterum illusisti mihi; & non quoquo modo, verum in Dei nostri servitio; cujus ero vindex; en promittit meus f index: namque sibi factum non pertransibit inultum. Illico Canonicis in Capitolium principalis Ecclesiæ convocatis, Capellanum Imperatoris, hujus rei conscium, durissime verberibus castigari jussit; castigatumque, novis vestibus indutum, ad Imperatorem, nuntiatum quæ facta fuerant, remisit.

[98] Miratus autem Imperator multiplicem Episcopi erga cultum Dei devotionem; [De morte, velut imminente, joco monitus,] experiri proposuit, si sinceriter ex Deo esset, ejus intentionem: & ascitis Notariis scribi fecit litteris aureis in scedulis, Meinwerce Episcope, dispone domui tuæ, morieris enim quinta die. Episcopo autem in domo hiemali ad mensam consedente, de superiori æstivali domo per postes scedula, per hujus rei conscium occulte dimissa, ante Episcopum corruit: ipseque ea accepta & perlecta, usu corporeæ fragilitatis primo stupens inhorruit. Deinde ad naturæ necessaria iturus, [ad eam sese pie comparat:] alias per loca dispersas invenit; & certissimæ suæ vocationis indices credens, Deo gratias egit; & ascito suo Vicedomno, omnia quæ in pecunia vel diversarum escarum copia habuit, ecclesiis & pauperibus erogari præcepit. Vix autem quibusdam vilibus indumentis sepulturæ suæ retentis, expeditus a curis omnibus, horam vocationis suæ gaudens expectabat; & precum laudumque insistens hostiis, vigiliis & jejuniis dies noctibus continuabat. Itaque transacta die quinta, cum in crypta solo prostratus, usque in mediam noctem exitum suum præstolando nihil corporalis molestiæ sensisset, tandem in se reversus esurire cœpit: & Imperatoris suspicatus, ut revera erat, machinamenta; ad cubiculum rediit, & cibariis de foro mutuo allatis corpus, jejuniis & vigiliis attenuatum, cibo somnoque refecit. Mane facto, [deinde joci auctores excommunicat,] Imperatore cum Principibus quasi de resuscitatione Lazari gratulante, & prolixiora vivendi spatia ad exemplum & provectum aliorum a Deo sibi concessa affirmante; Episcopus, antequam Missarum solennia initiaret, pauca pro re & tempore ad populum locutus, Episcopalem irrisionem & rerum Ecclesiæ distractionem omnibus innotuit; & ejus rei auctores & fautores Apostolica auctoritate anathematizatos a sanctæ Ecclesiæ gremio, omniumque fidelium consortio, usque ad condignam satisfactionem segregavit. Imperatore protinus cum Imperatrice ceterisque facti illius consciis monasterium egrediente, & excessum humanæ levitatis humiliter recognoscente; discalceatus & cilicio indutus adventum Episcopi, ante fores monasterii publice pœnitens, expectavit: & post Missarum solennia egressuro Episcopo, in animo contrito & spiritu humilitatis prostratus, [usque ad satisfactionem:] absolutionem anathematis, interventu qui aderant, cum suis difficulter impetravit. Imperialem igitur largius extendens Imperator manum in opus misericordiæ, distracta multipliciter restituit; & deinceps cordetenus Episcopo unitus, ad omnia quæ tam in propriis quam in conservorum & Coëpiscoporum suorum necessitatibus expetisset, benignissime annuit. Admiretur ergo & veneretur a fidelibus, ut meretur, Episcopalis auctoritas & Imperialis; & commendetur in eis commendanda vitæ sinceritas & meritorum tanta sublimitas.

[99] Devotissimus igitur Imperator, circa memoratum locum Patherbrunnon multis donis piissima largitate celebratis, [duo prædia impetrat a S. Henrico,] quasi spiritu quodammodo præcognoscens se eo amplius non venturum, erga Deum & eumdem locum dilectumque sibi Episcopum suæ dilectionis indicia non minima dereliquit. Interventu namque venerabilis Chunigundæ Imperatricis, assidue monentis atque incessabiliter ei in memoriam revocantis, quod Episcopus Meinwercus plus ceteris fidelibus suis jugi devotione in servitute regia sudasset; contulit ei prædium quoddam, Hoensile dictum, in pago Westfalon situm, in comitatu Bernhardi Comitis, quod Episcopus ecclesiæ suæ novæ mox tribuit, cum omnibus ejusdem prædii appendiciis. Die quoque eadem aliud prædium dictum Steini, situm in pago Westfalon in Comitatu Bernhardi Comitis, ei Imperator dedit; quod sibi suisque successoribus ad majoris ecclesiæ dominium Episcopus retinuit. Ipso die, [& Edicturus immunitatis.] videlicet XIX Kal. Februarii, ecclesiam ab Episcopo noviter constructam Imperator ab omni seculari violenti exactione vel invasione stabilivit & communivit, Imperialis edicti auctoritate decernens, ut nulla persona quemlibet Abbatem ipsius ecclesiæ cum suis Fratribus, super bonis concessis vel concedendis, inquietare, molestare, aut divestire præsumat, aut aliqua judiciaria potestate se intromittat; excepto Advocato ab Abbate & Fratribus in defensorem electo: adjiciens hoc in præcepto, ut si quis hoc infringeret C libras auri componeret, L regiæ Cameræ, L eidem Ecclesiæ g. Monasterio quoque Confunga nominato, in honore sancti Salvatoris, [Imperatore tam piis operibus intento,] sanctæque ejus Genitricis, nec non victorisissimæ Crucis, atque B. Petri Apostolorum Principis constructo, quoddam prædium regii juris Hardinchusun dictum, pro remedio animæ suæ dilectæque Conjugis suæ Cunigundæ Imperatricis Augustæ, nec non pro animabus fidelium suorum, quorum corpora ibi requ