Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung November II - 1           Band November II - 1           Anhang November II - 1

4. November


DIES QUARTA

SANCTI QUI PRIDIE NONAS NOVEMBRIS COLUNTUR

S. Perpetua, uxor S. Petri, M. Romae.
S. Philologus, discipulus S. Pauli.
S. Patrobas, discipulus S. Pauli.
S. Nicander, episcopus Myrensis, M. Myrae in Lycia.
S. Hermas, presbyter, M. Myrae in Lycia.
S. Porphyrius, mimus, M. Caesareae in Cappadocia.
S. Primus M. in Africa.
S. Caesarius M. in Africa.
S. Gregorius M. in Africa.
S. Porphyrius M. in Africa.
S. Saturus M. in Africa.
S. Amantus M. in Africa.
S. Publius M. in Africa.
S. Secunda M. in Africa.
S. Victorina M. in Africa.
S. Perpetua M. in Africa.
S. Victor M. in Africa.
S. Quartus M. in Africa.
S. Agricola, M. Bononiae.
S. Vitalis, M. Bononiae.
S. Domninus, M. Niceae.
S. Pierius, presbyter Alexandrinus.
S. Lusor, confessor in territorio Bituricensi.
S. Florus, Lodovensis episcopus.
S. Amantius, Ruthenensis episcopus
S. Naamatius, diacono Ruthenensi
S. Proculus, episcopus Aeduensis.
S. Perpetuus, Traiectensis episcopus.
S. Modesta, abbatissa Treverensis.
S. Tigernacus, abbas in Hibernia.
S. Ioannicius, monachus in Bithynia.
S. Clarus, eremita et martyr in pago Vulcassino.
S. Birnstanus, Wintoniensis episcopus.
S. Gregorius, abbas Porcetensis prope Aquasgrani.
S. Emericus, dux, filius S. Stephani Ungarorum regis.
S. Girardus, monachus Andegavensis.
B. Helena Enselmina, sanctimonialis Patavii.
B. Iulianus Cesarellus, Ordinis Minorum, Valle in Istria.
B. Francisca ab Ambasia, ducissa Britanniae.
S. Carolus Borromaeus, archiepiscopus Mediolanensis.

PRAETERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI

Abimelechi ecstasis, quae, si danda fides opellae apocryphae, aethiopice [Quam videsis apud Dillmann, Chrestomathia aethiopica, pp. VIII – X; 1 – 15.] et graece conscriptae [Edita a cl. v. Ceriani in Paralipomenis Ieremiae, nuperque ab I. Rendel Harris, The Rest of the Words of Baruch, cfr. Bulletin critique, 1890, pp. 261 – 3 et ab A. Vassiliev, Anecdota graeco-byzantina, part. 1, pp. 308 – 16.] , tempore captivitatis Babylonicae evenit, hodie celebratur in Synaxario Graecorum. Cuius festi haec apud Bartholomaeum Cutlumusianum [Μηναῖον τοῦ Νοεμβρίου. Venetiis, 1843, pp. 30 – 2.] traditur formula: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ διήγησις εἰς τὸν θρῆνον τοῦ προφήτου Ἱερεμίου περὶ τῆς Ἱερουσαλήμ, καὶ εἰς τὴν ἅλωσιν ταύτης, καὶ περὶ τῆς ἐκστάσεως Ἀβιμέλεχ. Quae cum ad genus fabularum imprimis pertineant, hic indicasse sufficiat.
Amandi, episcopi Rhedonensis, depositio hodie annuntiatur inter auctaria Tornacensia martyrologii Pseudo-Bedae [Vide Act. SS., Mart. tom. III, p. XXVII.] et a Galesinio, qui ipsum Amantium nominat. De eo agetur ad diem 13 novembris. Ut autem tum ipsius, tum aliorum homonymorum, quos infra recensemus, memoriam recolerent nonnulli martyrologiorum compilatores, inducti videntur similitudine nominum cum Amantio Ruthenensi, cuius reapse hac die festum agitur.
Amantii, episcopi Leutevensis, elogium subiungit Saussayus elogio sancti Flori, cuius successor ille fingitur. De quo recte auctores Galliae christianae, tom. VI, col. 527: S. Amantium, episcopum Leutevensem, tum postea Ruthenensium antistitem saeculo quinto, comminiscitur recentior quaedam legenda, contra constantem apud Ruthenos traditionem et ipsius sancti Amantii Vitam.
Amantius, qui et Amansius, Amausius, Amasius, Amandus, Amatus, tertius Remorum episcopus [Cfr. MG., Scr. tom. XIII, p. 381, et ibid., p. 417 (Flodoardi Hist. Rem. Eccl., I, 5).] , hodie inter sanctos laudatur in Catalogo generali Ferrarii et in supplemento Saussayi. Hunc ne Remenses quidem auctores antiqui inter sanctos referunt. Eius memoria hodie notatur in martyrologio quodam Sangallensi [Cfr. L. d'Achery, Spicilegium, tom. III, p. 427; 2a ed., tom. II, p. 36, not. o.] ; ad ipsum etiam referendum videtur quod habet auctarium Usuardi in codice quodam Bruxellensi: Remis depositio sancti Gamatis episcopi.
Amantius, presbyter Tifernas, hodie notatur in martyrologio Canisii et in Catalogo Sanctorum, auctore Petro de Natalibus, lib. X, cap. 22. Actum est de eo ad d. 26 septembris, tom. VII, p. 274 – 6.
Angilberti abbatis translatio hac die annuntiatur in antiquo codice Usuardino abbatiae Centulensis. De illa actum est ad diem 18 februarii, tom III, p. 92; facta est autem non die 4 novembris, sed die 5, ut nobis testis est ipsius Angilberti filius, Nithardus nempe, lib. IV Historiarum, cap. 5.
Annianum episcopum sanctis hodie cultu honoratis annumerat Grevenus in editione martyrologii Usuardini. De eo vide ad diem 17 novembris.
Ansonem, octavum abbatem Lobiensem, die 14 novembris anno 800 e vivis sublatum [Act. SS. Belgii, tom. VI, p. 321, n. 12.] , constanter sanctum vel beatum nuncupat Mabillonius [Act. SS. O. S. B., saec. III, part I, p. 568, 570.] . At cum Ghesquiero [Loc. cit., p. 369, n. 9.] quaeri potest qua id ratione faciat, cum nulli martyrologio adscriptus legatur, neque ubi cultum habeat inveniatur. Ansonem quidem fuisse virum bonum et sanctum dicit Folcuinus in Gestis abbatum Lobiensium [MG., Scr. tom. IV, p. 59.] ; attamen sanctorum albo eundem inscriptum esse haud refert. Immo, ex continuatore chronici Folcuini [D'Achery, Spicileg., tom. II, p. 745.] , narrante praepositum Oibaldum inter cetera iustorum corpora, quae sicut inventa sunt reliquit, sanctae memoriae Ansonis abbatis corpus repperisse, patet id secreto factum fuisse, non vero ad venerationem. Igitur, licet in magna sanctitatis opinione vixerit atque obierit Anso, utrum cultus umquam ipsi sit adhibitus, ex nullo indicio diiudicatur.
Bartholomaeus Pisanus, insignis auctor opusculi intitulati De conformitate vitae beati Francisci ad vitam Domini Iesu Christi Redemptoris nostri, hodie in martyrologio Franciscano novo inter beatos annuntiatur. Eius tamen nomen hoc genere typorum exprimitur, quo illi omnes, quos nullo cultu liturgico Ordo Seraphicus veneratur. Insuper omni cultu publico carere videtur, cum apud modernum Pisanae dioecesis hagiographum, Iosephum Sainati [Vite dei santi, beati e servi di Dio nati nella diocesi Pisana. Pisa, 1884, p. 323 – 25.] , ne beati quidem titulo sit insignitus. E vita migrasse creditur die 10 decembris anni 1401. De eo multis in locis agit Waddingus, sed praesertim tom. IX, p. 158 sqq., ad annum 1399.
Bassiani, episcopi Laudensis, translatio pridie nonas novembris effecta per imperatorem Fredericum annuntiatur in Ferrarii Catalogo et apud Caietanum [Vitae sanctorum Siculorum, tom. I, p. 169.] , idque propterea quod, si Ferrario fidendum, haec translatio hac die inscripta est in tabulis ecclesiae Laudensis. Quicquid de hac re notum est, iam fuit indicatum in Actis S. Bassiani ad d. 18 ianuarii, tom. II, p. 221 – 2, num. 5 – 10. Cfr. Acerbi Morenae continuatorem in MG., Scr. tom. XVIII, p. 642.
Bertilae abbatissae Calensis hodie meminerunt quidam recentiores; verum colitur die sequenti seu 5 novembris.
Caesaraugustanorum martyrum innumerabilium, qui hodie celebrantur in Usuardi auctario Hagenoyensi, Acta tractata sunt die tertia novembris, tom. I, p. 637 – 50.
Canan sacerdos annuntiatur ad hanc diem in martyrologio Dungallensi, et sequitur statim Gildas, quem eiusdem martyrologii compilator significat secunda manu adscriptum esse in martyrologio Mariani O'Gorman. Verum in uno, quod superest, Mariani exemplari [Bibl. reg. Brux. mss. n. 5100 – 4.] ita legitur: Gildas caid is canon, id est Gildas sanctus est canonicus, et supra vocem canon, quae lineola subducta notata est, scripta est alia manu et litteris minutioribus vox hibernica sacct seu saccart, id est sacerdos. Itaque omnino concludendum videtur mentionem Canani sacerdotis per oscitantiam Michaelis O'Clery Dungallensi martyrologio irrepsisse, quod scilicet nomen commune canon tamquam vocabulum proprium alicuius sancti interpretatus sit. Quisnam vero sit Gildas ille sanctus et canonicus, prorsus nobis incompertum est.
SS. Clemens, Primus, Cletus, (alibi Laetus), Theodorus, Gaudens, Quiriacus, Innocentius, septem scilicet dormientes, patrueles S. Martini Turonensis, huic diei assignantur in editione Usuardina Molani. Sed, ut monuit ad diem 28 iulii, tom. VI, p. 375, Cuperus noster, die 12 novembris tractandi erunt, quo obiisse dicuntur et in Usuardino Bruxellensi referuntur. In Ferrarii Catalogo sanctorum generali etiam hac die ponuntur hi SS. septem dormientes.
Colmannus, episcopus Cluanensis in Momonia, apud Castellanum refertur hac die obiisse et coli. Id autem hausit sine dubio Castellanus ex tractatu Iacobi Waraei De praesulibus Hiberniae, vel potius ex Act. SS., tom. VII Sept., p. 146 D, ubi Waraei assertio citatur. Sed, ut recte notavit Ioannes O'Donovan ad Annales Quattuor Magistrorum [Ad an. 600, tom. I, p. 225, not. d.] , manifeste erravit Waraeus: neque enim die 4 novembris obiit et colitur Colmannus ille, sed eiusdem mensis die 24; ubi de eo agendum erit.
S. Copres, monachus Aegyptiacus et abbas, bene notus est ex Rufino, Hist. monach., cap. 9 [P. L., tom. XXI, p. 422.] , ex Historiae Lausiacae capite LIV [P. G., tom. LXXIII, p. 1164.] , ex Verbis Seniorum, libro V, num. 24 [Ibid., tom. LXXIII, p. 958.] , ex Apophtegmatibus Patrum [Ibid., tom. LXV, p. 251.] , ac praeterea per historicos Sozomenum [VI, 28, P. G., tom. XVII, p. 1371.] , Cassiodorum [Hist. trip., lib. VIII; P. L., tom. LXIX, p. 1107.] et Nicephorum [XI, 34; P. G., tom. CXLVI, p. 694.] . Sed non ausim affirmare hunc esse eundem vel cum eo de quo iam dixerunt praedecessores nostri, tom. VI Septembr. p. 661, vel cum eo qui hodie apparet in Synaxario Aethiopicae ecclesiae. Apud Ludolfum annuntiatur: Abba Kefri [Ad hist. Aethiop. Comment., p. 397.] ; in editione quam curavit A. Dillmann [Catalog. cod. manuscript. bibl. Bodl. Oxon., part. VII, p. 44.] legitur: Requies Copronii, religiosi, et exemplare Parisiense Synaxarii, notatum num. 126 inter bibliothecae nationalis codices aethiopicos, folio 68v, eiusdem Copronii memoriam refert cum brevi eius Vitae summario [Catal. des mss. éthiopiens de la bibl. nat., p. 162.] . Maxime pertinet illud summarium ad Copretis gesta antequam monachus fieret, quae pars eius vitae curriculi deerat apud graecos scriptores. Docet nos synaxarista Aethiops Copretem fuisse filium praefecti gentilis, cui praedixit monachus quidam nomine Mercurius ex monasterio S. Pacomii, eum etiam amplexurum esse statum monasticum. Quae prophetia tunc adimpleta est, cum Copres, missus cum exercitu ad monasteria Aegypti diruenda, advenit prope coenobium S. Pacomii, et subito conversus a praeposito istius monasterii petiit habitum monachicum. Abbas Copres, ut constat ex locis citatis scriptorum graecorum, non ignobilem tenet locum inter monachos Aegypti. Attamen cum nullo cultu prosecuta sit eum nec ecclesia graeca, nec ecclesia Coptitarum, nec nisi in kalendariis Aethiopum inscriptum sit eius nomen, ac praesertim quia incertae fidei sunt quae de ipso traduntur, heic quae ad ipsum pertinent recensere visum est.
SS. Dasius, Severianus, Androna, Theona, Theodotus, Theodota, de quibus actum est die 3a novembris, redeunt ad diem hodiernam in pluribus heortologiis, praesertim graecis. Sic Sirmondi menaea nec non Mazarinaea referunt MM. Dasii, Severiani, Andronae et Theodoti memoriam; in codice vero mss. bibliothecae Nanianae et in synaxario graeco bibliothecae Laurentianae Florentiae commemoratur S. Theodota, martyr.
Doranus. Nescio qua oscitantia factum sit ut in superiori tomo ad d. 2 novembris inter praetermissos hunc sanctum recensentes dixerimus illum apud solum Ferrarium memorari [Act. SS., tom. I Nov., p. 416 f.] , cum et in Dempsteri Menologio Scotico et in editione Greveniana martyrologii Usuardini annuntietur ad illam diem 2, in Camerarii vero kalendario ad diem 4. Apud Camerarium quidem dicitur Sanctus Doravus episcopus; sed dubitari nequit quin idem is sit cum episcopo quem signavit Dempsterus ad diem 2, memoriam hac die celebrari inquiens: Item Dorani episcopi, et Grevenus: In Hibernia, Dorani episcopi. Ceterum, quod de Ferrario scribebamus [Ibid.] , idem et de Dempstero, Camerario et Greveno dicendum, non tantam scilicet eorum esse auctoritatem ut illa sola nitamur, quoad certiora de illius episcopi historia et cultu documenta nanciscamur, quae hactenus nos prorsus fugerunt.
S. Dubricii, episcopi Laudavensis, natalis ad hanc diem refertur in martyrologio anglicano Wilsoni, in aliis vero martyrologiis ad diem 14 novembris, qua die obiit, ut in Actis eius traditur. Ad quam et nobis omnino remittendus videtur de eo sancto commentarius.
S. Ebregisus, episcopus Traiectensis, hac die encomio honoratur in recentioribus editionibus operis hagiographici Albani Butler, non ab aliam tamen rationem, nisi quod gesta eius atque decessoris eius Perpetui una eadem dissertatione copulaverat Ghesquierus noster in Actis Sanctorum Belgii. De Ebregiso egimus ad diem 24 octobris, tom. X, p. 818 sqq.
SS. Felix et Eusebius hodierna die citantur tantummodo in kalendario Assindiensi ecclesiae Germanicae Coloniensis saeculi noni [Ed. Binterim, 1824, p. 22.] . Sed verus eorum dies festus incidit in diem sequentem, quo etiam de iis agendum erit.
S. Felicis a Valesio nuncupati natale annuntiatur hodie in martyrologio romano; eius tamen festivitas celebranda venit die 20 novembris; ideoque ipsum ad hunc diem remittimus, hac maxime de causa quod nondum contigit ut e latebris eruerimus ea documenta quorum ope multa, quibus nunc irretimur, impedimenta facili negotio deicerentur. Et primo quidem a scriptoribus saeculi XVI et XVII adducitur longa series auctorum, quorum et aliqui sanctorum Ioannis de Matha et Felicis suppares praedicantur, qui de primordiis sacrae religionis de redemptione captivorum scriptitasse memorantur. Hos tamen nemo vidit, ita ut in istos saeculi XVI assertores hanc duram adhibere censuram non dubitaverit Nicolaus Antonius [Antonio, Bibl. vetus Hisp., tom. II, p. 98.] : Temporum incuriam hominumve improbitatem causari quis audebit? Haec probabilia sunt dum de uno auctore agitur, sed de pluribus admitti nequeunt. Deinde nondum exhibitae sunt tum litterae quas Innocentius III dedit ad Oddonem, Parisiensem episcopum, et Absolonem Sancti Victoris praepositum ut in vitam sanctorum Ioannis et Felicis inquirerent, tum eorundem rescriptum [Cfr. P. L., tom. CCXIV, p. 444.] . Sed et aliquis forsitan suspectas habebit litteras pontificias, quae diebus 15 maii [Ibid., p. 215.] ac 17 decembris [Ibid., p. 444.] anni 1198 datae feruntur. Etenim priores hac clausula definitae sunt: Statuimus etiam ut domus vestrae praesentes atque futurae a statu illo in quo eas deliberatione provida ordinastis, videlicet ad redemptionem captivorum vel ad observantiam vestri ordinis et institutionis, nullius praesumptione temeraria valeant immutari. Sed nisi corrigas annum, quid tunc interrogandi erant episcopus Oddo ac Sancti Victoris praepositus ut per eos, utpote qui desiderium tuum perfectius noverant, de intentione tua et intentionis fructu ac institutione ordinis et vivendi modo instructi, assensum nostrum tibi possemus securius et efficacius impertiri [Ibid., tom. CCXVI, p. 507.] ? Deinde mirum est pontificem omisso sacri cardinalium collegii consilio regulam comprobasse ac ipsi regulae de sua dispositione ac Ioannis petitione quaedam adiungenda duxisse. Insuper, ex documentis quae supersunt, Ioannes primo, ut videtur, pontificem adiit mense maio eumque de suo consilio certiorem fecit, ac mediante decembri, post inquisitionem Parisinam, tota res confecta est. Maturius consuevit in curia romana hoc genus rerum tractari. Itidem et aliae exsurgunt molestiae, si cum litteris datis ad Ioannem die 15 maii anni 1198 contulerimus litteras quas anno pontificatus sui decimo quarto, idibus ianuarii [Ibid., tom. CCXIV, p. 504.] , dedit idem pontifex ad patriarcham Hierosolymitanum. In his de summo salutis aeternae discrimine in quo captivi versantur curiose mentionem facit, de hoc silet in litteris ad Ioannem; nec in litteris ad patriarcham meminit religionis sanctissimae Trinitatis, licet asserat se fratres Templi et Hospitalis, reges ac principes, adhortatum esse ut de captivis redimendis essent solliciti. Tandem et peregrina est in Actis Innocentii pontificis haec formula operante, alias et in re Trinitariorum usurpata [Ibid., p. 480.] .
Gamas, episcopus Remensis. Vid. supra, Amantius.
Genesii, episcopi Lugdunensis, hodie depositio annuntiatur in aliquot codicibus martyrologii, quod dicitur, Bedani. De eo dictum est ad diem 1 novembris, tom. I, p. 352 – 6.
Gildas. Vid. supra, Canan.
Gregorii, Alexandrini archiepiscopi ariani, memoria fit ad praesentem diem in Psalterio glossato sub hac formula: S. Gregorii, hieromartyris. Id vero praeter communem kalendariorum morem factum esse notat R. P. I. Martinov [Annus eccl. gr.-slav., p. 269.] , siquidem S. Gregorium Alexandrinum archiepiscopum ab hodierno martyre minime distinctum consignant die sequenti. Attamen nec die sequenti tractabimus de isto Gregorio, qui est patriarcha intrusus, depositus, utpote arianus, in concilio Sardicensi, de quo plura disseruit Papebrochius noster in Act. SS., ad d. 2 maii, tom. I. p. 207 – 11.
Haketus, anno 1185 vita functus, qui ex ordine fuit castellanus Brugensis, canonicus et decanus Sancti Donatiani, abbas Thosanus, ac tandem quinto loco in Dunis praefuit, in menologio Cisterciensi inter beatos ascribitur, ideo forsan quod iuxta B. Idesbaldum sepulturae traditus est. Attamen publici cultus desiderantur certa indicia. De vita ac praeclare gestis huius venerabilis viri non pauca leguntur apud Van de Putte, Cronica et Cartularium monasterii de Dunis, Brugis, 1864 et L. Van Hollebeke, Lisseweghe, son église et son abbaye, Bruges, 1863.
Henricum, conversum de claustro Hemmenrode ac magistrum in grangia quae vocatur Hart, praetermittimus, licet eum beatum pronuntient aliquot sacri Ordinis Cisterciensis hagiographi, quia de cultu ei adhibito nulla testimonia invenimus. De eo meminit Caesarius Heisterbacensis [Illustr. mirac. et hist. memorab., lib. XII, Coloniae, 1596, pp. 12, 328, 590, 646, 688.] ut de viro qui ob vitae suae meritum caelestibus visionibus sublimari meruit.
Henricum Zwifaltensem, claustri Ocsenhausen priorem, inter beatos recensent aliquot martyrologia Benedictina, omissis tamen indiciis, quibus in certam de cultu ei adhibito notitiam deveniretur. Eiusdem venerabilis viri Vitam non multis ab eius felici obitu elapsis annis breviter descriptam edidit Canisius, Thesaurus monumentorum, tom. III, p. 331 – 32.
SS. Hermas, Linus et Caius, qui Philippopoli in Thracia episcopus, Romae summus pontifex et Ephesi episcopus fuere, apud Graecos hodie coluntur simul cum SS. Patroba et Philologo. At in opere nostro de his aliis diebus iam tractatum est, nempe de S. Herma, ad diem 9 maii, de S. Lino, ad diem 23 septembris, et de S. Caio, ad diem 4 octobris. Galesinius hodie etiam commemorat SS. Hermam et Caium, non vero S. Linum. Ita etiam Ferrarius.
S. Honoratus annuntiatur ad diem 4 novembris apud Usuardum, editione Lubeco-Coloniensi, his verbis: In territorio Nevernis, sancti confessoris Honorati, et in eiusdem editione Greveniana: In territorio Nevernensi. Honorati confessoris. Hanc formulam resumpsit Ferrarius in Catalogo ex Maurolyco, qui haec habet: Et Nivernensi agro beati Honorati confessoris. Iam vero quisnam sit ille Honoratus nusquam datum est reperire: unicum eius vestigium forsan ad nos pervenit in nomine loci cuiusdam regionis Nivernensis, Saint-Honoré; qui locus olim erat prioratus fundatus saeculo XII [G. de Soultrait, Diction. topogr. du départ. de la Nièvre, 1865, p. 166.] .
S. Huberti, Leodiensis episcopi, depositionem hac die refert codex Fuldensis martyrologii Hieronymiani brevioris [Anal. Boll., tom. I, p. 44.] .
S. Idda de Toggenbourg in aliquot martyrologiis Benedictinorum hodie commemoratur. De qua actum est heri, videsis supra pp. 102 – 25.
Iohannes, cognomine Acacius, Constantinopolitanus, dicitur obiisse die 4 novembris, in eius Vitae compendiariae versione latine e graeco facta per P. Iacobum Sirmundum et asservata in codice signato num. 8932 bibliothecae regiae Bruxellensis, cum hac nota: Ex P. Gallonii tomo N qui habuit ex bibliotheca cardinalis Sfortiae. Est autem solum compendium. Re quidem vera, a Fabricio [Bibl. gr., tom. X, p. 261.] , qui hanc notitiam desumpsit ex Allatio [De Simeonum scriptis, p. 123.] , monemur graece idem compendium incipere his verbis: Οὗτος πατὴρ ἡμῶν Ἰωάννης ὡρμᾶτο μὲν ἀπὸ τῆς Κωνσταντίνου, nec non extare etiam eiusdem Vitae recensionem quae incipit: Τοὺς δοξάζοντάς με δοξάσω. In compendio iam citato narratur depositum fuisse eius corpus in proximo monasterio, quod Mesopolita dicebatur; deinde post multos annos translatum ad coenobium monialium quod Dei matris cognominatur, ubi religiose asservatur et colitur. Huius vero cultus haud ullum superest vestigium in diptychis, menaeis aliisve libris liturgicis.
Ioannes Baronci, qui et Barocci, Barotti seu Bartoli nuncupatur, Ariminii vita functus anno Domini 1292 ac die 28 iunii in ecclesia Fratrum Minorum sub titulo Sanctae Crucis sepulturae traditus, hodie apud Arturum inter beatos recensetur. Sed cultus, quem ei popularis devotio adhibuisset, nulla vestigia supersunt. De Ioanne, qui traditur olim fuisse de familia cuiusdam haeretici nomine Bonville, ac sub annum 1226 a S. Antonio de Padua tunc Ariminii versante ad fidem conversus, cfr. Tonini, Della storia civile e sacra Riminese, tom. III, pp. 360 – 363.
Ioannes Theutonicus, episcopus Bosniensis ac post S. Raymundum de Pennafort anno 1241 [Echard, Script. Ord. Praed., tom. I, p. XVI.] in capitulo generali Parisiensi renuntiatus magister generalis Ordinis Praedicatorum, hac die anno Domini 1252 [Ibid., p. 122.] Argentinae diem suum obivit cum tanta fama sanctitatis ut apud nonnullos hagiographos in beatorum serie recenseatur. Immo Daniel Farlatus ultra progressus, haec scribere non dubitavit [Illyricum sacrum, tom. IV, p. 52.] : Cum igitur in conventu Argentoratensi diligens quaestio instituta esset tum de vita Ioannis ac virtutibus deque rebus omnibus ab eo ad hominum salutem et exemplum laudabiliter gestis, tum vero de miraculis quae divinitus ille et vivus patravit et mortuus, e gravissimis testibus iureiurando adactis comperta sunt omnia vera esse atque ita probata ut in dubium vocari non possent. Itaque episcopo Metensi praesente atque approbante, corpus sanctissimi viri eductum ex humili tumulo in locum sublimem atque honorificum translatum est. Exinde Ioannes in universo Praedicatorum Ordine, praesertim accedente approbatione pontificia, apud suos titulo beati appellari ac venerationi esse coepit. Sed vir eruditus haec asserendo limites veri excedere videtur, quoniam Antonius Touron, eximius Ordinis Praedicatorum historiographus, in biographia venerabilis viri [Histoire des hommes illustres de l'Ordre de saint Dominique, tom. I, p. 95 – 127.] fatetur sibi non innotuisse sive a sancta Sede sive ab aliqua ecclesia ullum cultum Ioanni adhibitum fuisse. Nec dissentit P. Antoninus Danzas, qui in opere suo de primordiis Ordinis Praedicatorum nuspiam de Ioanne loquitur tamquam de viro quem publice colunt [Ibid., p. 123.] . Et huic sententiae adhaesisse putamus R. P. Iosephum Mariam Ollivier, qui cum anno 1884 et 1885 repetitis vicibus de Ioanne tractasset, finem scribendi fecit fatendo saecula sibi succedentia omne sepulcri tanti viri vestigium abolevisse, et eius memoriam penitus in populo periisse [Études sur les temps primitifs de l'Ordre de saint Dominique.] . Haec cum ita sint, oportet, quod certe dolemus, ut vir venerabilis inter praetermissos remaneat. Nam nec ex eo quod traditur anno octavo a sui obitu terra levatus ullum certi cultus argumentum deducitur, quia minime constat utrum id egerint fratres Argentoratenses opinione sanctitatis permoti an ut in novo templo anno 1254 incohato et anno 1260 a Iacobo Metensi episcopo consecrato [Mon. Germ., Scr., tom. XVII, p. 102.] fratres vita functi decentius sepelirentur. Ad statuendum de tempore quo Ioannes Bosniensem ecclesiam rexit, nam non una est auctorum sententia, iuvabit perlegisse litteras quas Gregorius papa IX dedit, III kal. iunii anni 1233 ad Iacobum electum Penestrinum, in partibus Hungariae Sedis apostolicae legatum [Theiner, Monumenta historica Hungariae, tom. I, p. 113.] quibus ei mandat ut Bosniensem episcopum ab ecclesiae administratione amoveat, itemque litteras quas ad ipsum Ioannem misit XII kal. octobris anni 1235 [Ibid., p. 137.] ne episcopatui renuntiet, tandem litteras sub die 31 maii anno 1237 datas [Ibid., p. 157.] quibus docemur Ioannem, olim Bosniensem episcopum, cum Salvo de Salvis episcopo Perusino missum fuisse legatum ad Valachorum ac Bulgarorum ducem.
S. Ioannes Zedazenus, qui colitur die 7 maii, hodie recurrit cum duobus ex sociis suis, nempe Stephano et Elia, in synaxario Ecclesiae Ibericae. De quibus videsis Martinov, Ann. eccl. gr.-slav., p. 269.
Laurentii, episcopi Dubliniensis, memoriam huic diei alligat in Catalogo generali sanctorum Ferrarius ex Maurolyco; qui ipsum perperam fingit antea fuisse episcopum Rotomagensem. De eo potius agendum erit ad diem eius natalem, nempe 14 novembris.
S. Leonem I, papam, de quo scripserunt nostri die 11 aprilis, commemorat Castellanus in correctionibus suis, quia secundum Pagium, hac die e vivis migravit S. Leo.
Maidulphum, conditorem celebris monasterii Malmesburiensis et S. Aldhelmi magistrum, martyrologio anglicano Wilsoni inscriptum ad diem 18 aprilis, quemque Camerarius memoravit ad diem 28 septembris, remiserunt maiores nostri primo quidem [Act. SS., tom. II April., p. 522 a; et tom. VI Maii, pp. 77 sqq.] ad diem 25 maii, ubi de S. Aldhelmo agendum erat, deinde [Tom. VII Sept., p. 597.] ad hanc diem 4 novembris, quo annuntiatur apud Dempsterum et Ferrarium. Sperabant nempe futurum ut interea documenta reperirentur unde illius cultus ecclesiasticus legitimus demonstraretur. Verum illos et nos ea spes fefellit. Itaque et hac die inter praetermissos tantum Maidulpho locum dare licet. De quo quid memoriae posterorum servatum sit scire cupienti adeunda posterior editio Monastici Anglicani [Tom. I, p. 253 sqq.] , ubi ea sedulo collecta sunt.
S. Mathildam, filiam Ottonis II imperatoris, uxoremque Ezzonis, comitis palatini Rheni, inter venerabiles feminas hodie recenset Castellanus. De ea egit Papebrochius noster ad diem 21 maii, tom. V, p. 48 sqq.
S. Melanii episcopi Rhedonensis festa dies assignatur hac die 4 novembris in certis quibusdam exemplaribus Proprii Venetensis, nempe annorum 1652 et 1660 [Ed. apud Lobineau, Saints de Bretagne, tom. I, p. XXXV.] . In aliis tamen, immo antiquioribus, verbi gratia anni 1630, non dies 4 huic festo assignatur, sed dies 6, quae ei propria est. Cfr. Act. SS., tom. I Ian., p. 327, num. 2.
S. Nutricium martyrem in civitate Aquis referunt hodie Usuardi auctaria Camberiensia: Civitate Aquis sancti Nutricii martyris. De quo tacent alii codices, ut notat Sollerius, nec quicquam in aliis fastis hagiologicis reperitur.
Odrada virgo, de qua actum est supra ad diem 3 novembris, pp. 57 – 69, commemoratur etiam hodie in editione Greveniana martyrologii Usuardi.
Perpetuae virginis nomen pridie nonas novembris adscriptum est martyrologio Adonis, in eo exemplari quod e monasterio Sancti Pantaleonis acceptum vulgavit Iacobus Mosander Carthusianus. Ita antesignanus noster Ioannes Bollandus in exordio brevis commentarii quod de S. Perpetua scriptum reliquit [Collectanea Bollandiana in bibl. regia Brux., cod. ms. 8932.] . De hac Perpetua, quae fertur fuisse abbatissa Montis Romarici, nihil in praesentiarum addere lubet his quae notaverunt maiores nostri ad diem 13 septembris, inter praetermissos [Tom. IV Sept., p. 3.] ; ubi illud imprimis animadvertendum est hanc piam feminam, teste Mabillonio,, cultu caruisse et carere. Suspicari pronum est ideo ipsam hac die esse commemoratam, quod eadem die alterius Perpetuae, coniugis S. Petri apostoli, natalis agitur. Si quid amplius de illius cultu forte resciverimus, dicemus de ea ad diem 7 novembris, ubi de S. Gebetrude, cui in regimine Montis Romarici Perpetua successisse dicitur.
Pirminius episcopus, de quo supra ad diem 3 novembris, pp. 1 sqq., hac etiam die nominatur in codice Fuldensi martyrologii quod Hieronymianum breve dicitur: Gamundis monasterio Pirminii episcopi [Anal. Boll., tom. I, p. 44.] .
Quilianum confessorem reperimus hodie inter auctaria Usuardi in editionibus Lubeco-Coloniensi et Greveniana. De eo inquirendum erit ad diem 13 novembris.
Quintianus, Ruthenensis episcopus, utpote qui fertur fuisse frater sancti Amantii, eiusdem sedis antistitis, longo encomio hac die ornatur a Saussayo. De eo tamen potius agendum erit ad diem 13 novembris, qua die festum eius notatur in martyrologio romano.
Quiricus, episcopus Toletanus, hodie celebratur in supplemento menologii Bucelini. De quo ad eum diem agendum erit, cui eius obitum alligant scriptores hispani, nempe ad diem 20 novembris.
SS. Rasius et Anastasius martyres Romae colebantur olim die 4 novembris a capitulo ecclesiae Sanctae Mariae ad martyres, scilicet ante rescriptum datum die 14 novembris 1697, quod festum illud die 5 deinceps celebratum iri iussit. Sonat enim: Ex audientia Sanctissimi. Idem sanctissimus mandavit continuari celebrari festum in recitatione officii et celebratione missae de communi martyrum, prout hactenus factum est, sed iussit hoc fieri die quinta novembris. Proinde tractandos remittimus hos sanctos ad diem sequentem. De eorundem translatione videsis Act. SS. Maii, tom. VII, p. 763.

S. Severum citat Ferrarii Catalogus generalis sanctorum qui in martyrologio romano non sunt, cum hac formula: Calari in Sardinia, S. Severi, episcopi et martyris; eamque notitiam se hausisse profitetur tum ex tabulis ecclesiae Calaritanae nuper inde acceptis, tum ex kalendario ad se inde transmisso. Et re quidem vera, legimus apud Antonium Felicem Matthaeum [Sardinia sacra, p. 79.] , Primasio episcopo qui, ineunte saeculo sexto Calaritanam sedem tenebat, subrogatum fuisse Severum anno 530, si, ut contendunt Vitalis [In Annalibus Sardiniae apud Burmannum, Thesaurus antiquitatum et Historiarum Italiae, tom. XV. Cfr. Machin, Defensio sanctitatis beati Luciferi, etc., citatum apud Martini, Storia ecclesiastica di Sardegna, tom. I, p. 117.] et Cantelius [Metropolitanarum urbium historia civilis et ecclesiastica, p. 484.] , innitendum est ecclesiae Calaritanae monumentis. Quod ipse tamen infitiatur, ut dicemus infra. Ulterius progreditur Bonfantus [Triumpho de los Santos del reyno de Cerdeña, p. 531, 533.] qui tradit S. Severum fuisse unum e monachis Africanis qui in Sardiniam cum S. Fulgentio appulerunt, ac defuncto Brumasio (id est Primasio, cuius nomen sub utraque hac forma prodit), electum fuisse archiepiscopum Calaritanum. Quam ecclesiam rexit annos viginti, tempore Iustiniani imperatoris, donec tandem anno 530 per Vandalos sit morte pro fide Christi multatus. Sepultus est cum aliis martyribus, sub altari maiori sacrae basilicae, ubi, teste Esquirro [Santuario di Cagliari, p. 16, 17.] , repertum fuit venerandum eius corpus die 8 novembris 1614, in sepulcro cooperto tabula marmorea, a Sarracenis pessime habita, sed quae tamen sequentem litterarum seriem servatam praebebat:

MR. SEVERVS. EPS. HI. XX QVIEVIT. IN PACES. IVSTI NIANI . AUG 9 IND.
Quam additis litteris quae deletae sunt sic integram restituit: [BEATVS] MARTYR SEVERVS EPISCOPVS HI[CIACET VIXIT ANNIS] XX. QVIEVIT IN PACE S[VB IMPERIO] IVSTINIANI AVG[VSTI] IND[ICTIONE].
At Bonfantus [Op. cit., p. 531.] , qui tamen ex eodem libro hausit, cuius auctorem erronee Esquivellium vocat [Hic approbavit librum ab Esquirro conscriptum.] , eundem titulum sic transcripsit:

Suppletis lacunis per coniecturam ita legit illumque: [BEATVS] MARTYR SEVERVS EPISCOPVS [QVI VIXIT ANNIS] … [PLVS] M[INVS] CH[ATHEDRA SEDIT ANNIS] XX. QVIEVIT SVB [IMPERIO] IVSTINIANI.
Sed haec omnia non ea sunt quae multum moveant emunctae naris criticum. Imprimis notandum, praeter Ferrarium, nullos hagiologicos fastos memorare S. Severum. Proin inspicienda auctoritas monumentorum ecclesiae Calaritanae, ad quae ipse appellavit. At his vestigiis antiquitatis non multum inhaerendum monet Matthaeus iam laudatus [Op. cit., pp. 69, 79.] . Praeterea eum qui indagat in origines ecclesiarum Sardiniae cautissimus sit monuerunt tum Bollandus [Praefat. ad tom. I Febr. cap. V.] , tum Papebrochius [Act. SS. Maii, tom. V, p. 50*.] nostri. Iam vero nedum faveant S. Severo optimi auctores, ut Matthaeus et Martini, fateri coguntur nulla documenta seria hanc traditionem de S. Severo tueri. Ceteroquin, illi tantum patrocinantur qui peioris notae sunt apud eruditos. Etenim nec Vitali, Machino, Bonfanto, Aleo, Esquirro, scriptorem qui res gestas S. Severi investigat credere posse iam saepius dictum est. De Vitali scribit Perizonius [Praefat. in Thes. ant. et histor. Italiae, collectum e Graevio, p. 3, ed. Lugduni Batav., 1704.] huiusmodi auctorem ineptiorem, stultioremque ipsum solem numquam vidisse. Machinum valde mendacem vocat Matthaeus [Op. cit., p. x.] . Bonfanti fidem viris eruditis suspectam haberi asserit Henschenius noster [Act. SS. Maii, tom. III, p. 272.] . De Aleo melius sentiendum esse contendit Martini [Storia ecclesiastica di Sardegna, tom. I, p. XI.] , quem tamen non approbat cum S. Severum episcopum Calaritanum acceperit [Ibid., p. 117.] . Quae adducit Esquirrus [Santuario de Caller.] , ea existimat Martini conficta fuisse tempore illo quo ubique in Sardinia effossa sunt falsa corpora sanctorum et martyrum [Op. cit., p. 111.] . De Bonfanto, cuius liber ab indice Hispano expurgatus fuerat, optabat Muratorius censores potius integrum librum una litura purgassent [Antiq. med. aevi, tom. V, p. 17.] . Uno verbo, quod quidem gravissimum exstat praeiudicium, S. Severi historia non nisi a fabularum studiosis propugnatur, minime vero a scriptoribus maturioris iudicii et aeque sollicitis de gloria suae patriae, sed quam veram, minime autem traditionibus inanibus vulgi suffultam esse volunt. At nonne testis est irrefragabilis epitaphium modo allatum et quod, praeter supra citatum Bonfantum, etiam allegant Aleo et Esquirrus? Papebrochii nostri iam citata erudita disquisitio de inscriptionibus Sardicis, cuius clausula ostendit inter eas quae nunc monstrantur inscriptiones esse haud paucas ambigui intellectus fideique incertae [Loc. cit., p. 57*.] , sane non invitabit quemquam ad accipiendum tale testimonium. In eadem sententia confirmat nos quod opinatur Martini, minime sufficere ad inserendum elencho praelatorum Calaritanorum singularem prorsus inventionem in ecclesia Sancti Saturnini cuiusdam arcae sepulcralis cum epigrapho testante ibidem contineri ossa episcopi Severi, cum simul nec indicetur sedes ad quam pertinuerit nec nomen eius patriae [Op. cit., p. 117.] .

S. Sophiae ecclesiae Kioviensis dedicatio hodie annuntiatur in pluribus kalendariis slavicis. De qua re consulendus R. P. Martinov in Ann. eccl. gr.-slav., p. 269.
Theodotus, Laodicenus episcopus, de quo dictum est inter praetermissos die 2 novembris, hodie iterum recurrit in Usuardi auctario Hagenoyensi, quod plura deturbasse queritur Sollerius, p. 651
Thomas Lauder, episcopus Dunkeldensis in Scotia ab anno 1452 ad annum 1476, obiit 4 novembris anni 1481 [Keith, An historical catalogue of the Scottish Bishops. Nov. ed. M. Russel, 1824, pp. 89, 90.] . et hac die in Dempsteri Menologio Scotico [Forbes, Kalendars of Scottish Saints, p. 217.] donatur sequenti formula: Dunkelden beati Thomae Lavodir episcopi, qui pauperum pater et orphanorum tutor dicebatur. Quod encomium desumptum est ex breviario proprio ecclesiae et Scotichronico Magni Macullonis. At ista sane non tantae sunt auctoritatis ut cultum ecclesiasticum proprii nominis demonstrent.
Tremorii hac die gesta examinanda esse cur nuntiaverint maiores nostri [Tom. VIII Octobris, p. 7.] , nobis non liquet. Ea potius ad diem 8 novembris ventilanda venient, qua die sanctus ille a Britonibus colitur.
S. Valentinus commemoratur ad diem 4 novembris in martyrologii Hieronymiani codice Augustano tantum, sub hac formula: In Patavia Valentini. Forsan confusio facta est cum S. Valentino Viterbiensi, de quo actum est die 3 novembris.
SS. Valentinus et Hilarius, de quibus dictum est die 3 novembris, prostant hodie in Usuardi auctario Hagenoyensi.
Yvo Brito sive Armoricus, Ordinis Praedicatorum, tertius prior provincialis in Terra Sancta, hac die apud auctorem operis L'Année Dominiquaine (Paris. 1670) inter beatos inscribitur. Sed hic beati titulus nihil indicare videtur nisi virum sanctitate vitae venerandum. Quae venerabilis vir in vita gessit refert Tresvaux [Les Vies des saints de Bretagne, tom. II, p. 445 sqq.] , qui, ut ipse testatur, cuncta a Sonegio [Année Dominicaine.] mutuatus est.

DE S. PERPETUA UXORE S. PETRI APOSTOLI, MARTYRE ROMAE.

SAECULO PRIMO.

[Commentarius]

Perpetua, uxor S. Petri, M. Romae (S.)

AUCTORE J. V. D. G.

[1] [Uxorem S. Petri commemorant Patres,] Principem apostolorum fuisse matrimonio iunctum aperte testantur libri sacri, quippe qui commemorent socrum eius fuisse sanatam a Christo Domino [Math., VII, 14, 15; Marc., I, 29, 30; Luc., IV, 38.] . Nulla tamen in Scriptura ulterior notitia de ipsa eius uxore inicitur, sed plura tradunt SS. Patres, incerta licet, quae heic quasi in fascem collegisse iuvabit. Alii enim solummodo commemorant uxorem Petri, scilicet Pseudo-Clemens, qui refert se cum illa iter egisse [P. L., tom. I, p. 1365, Recogn., VII, 25. Cfr. Homilia XIII, ibid., tom. II, p. 330.] ; interpolator Ignatiaster affirmans et Petrum et Paulum omnesque apostolos in matrimonio versatos: ὡς Πέτρου καὶ Παύλου καὶ τῶν ἄλλων ἀποστόλων τῶν γάμοις προσομιλησάντων [P. G., tom. V, p. 825.] ; Tertullianus, fassus Petrum solum in scripturis designari maritum per socrum [P. L., tom. II, p. 939.] ; Ambrosius, asserens omnes apostolos, exceptis Ioanne et Paulo, uxores habuisse [P. L., tom. XVII. p. 320.] ; itemque Origenes [P. G., tom. XIII, p. 1316.] et Hieronymus [P. L., tom. XXIII, p. 245.] . Subdit S. Epiphanius [P. G., tom. XLI, p. 444.] coniugem Petri oriundam fuisse ex civitate Capharnaum; opinatur praeterea cum Clemente Alexandrino [P. G., tom. VIII, p. 1156, 1158.] eum liberos procreasse. Attamen consentiunt etiam scriptores ecclesiastici in asserendo S. Petrum, postquam ad apostolatus dignitatem sublimatus fuit, opus coniugale declinasse. Similia docet S. Avitus, cum scribit Dominum Petrum, Petrum coniugem propriam secutam esse: cessante carnali usu, manebat spirituale solatium [Epist. ad Gundobaldum apud Baluze, Miscellanea, tom. II, p. 9, ed. Mansi.] ; immo Epiphanius monachus narrat Petrum coniugem suam, mortua socru, tradidisse Dei genetrici: καὶ τῆς πενθερᾶς Πέτρου τελευτησάσης τὴν γυναῖκα Πέτρος παρέδωκε τῇ Θεοτοκῷ [P. G., tom. CXX, p. 218.] . Non aliter de continentia Petri iam facti apostoli loquuntur Hieronymus [Loc. cit., et P. L., tom. XXII, p. 963.] , Ratramnus [P. L., tom. CXXI, p. 325.] , Hincmarus [P. L., tom. CXXVI, p. 148.] . Quomodo haec, praesertim saeculo decimo sexto, grassante protestantium lue in ecclesiasticum caelibatum invehentium, detorquere conati sint heterodoxi, qui ita apostolos vocabant uxoratos, non quasi ante susceptum apostolatum tantum tales fuerint, eo vero inito cum ceteris omnibus quae possederant reliquerint coniuges, sed ita quidem ut quos Christus coniugatos ad se vocaverat ad finem vitae in huius status usu constantes permanserint, patet, exempli gratia, vel ex Friderici Maieri [De Petri conjugio. Wittebergae, 1684.] , vel Francisci Georgii Buckfischii [De Apostolis uxoratis. Helmstadii, 1704.] dissertationibus, quas tamen hic praeterire cogit operis nostri forma et argumenti inanitas.

[2] [cuius martyrium narrant.] Coniugem S. Petri martyrii gloria decoratam fuisse in Stromatum libro VIII sequentibus verbis exhibet Clemens Alexandrinus: Φασὶ γοῦν τὸν μακάριον Πέτρον θεασάμενον τὴν αὐτοῦ γυναῖκα ἀγομένην τὴν ἐπὶ θάνατον, ἡσθῆναι μὲν τῆς κλήσεως χάριν, καὶ τῆς εἰς οἶκον ἀνακομιδῆς, ἐπιφωνῆσαι δὲ εὖ μάλα προτρεπτικῶς τε καὶ παρακλητικῶς ἐξ ὀνόματος προσειπόντα· Μεμνήσθω, αὐτῇ, τοῦ Κυρίου [Strom.. lib. VII, P. G., tom. IX, p. 487. Forsan melius est legere: Μέμνησο, αὕτη, τοῦ Κυρίου, ut monent plurimi editores, nixi praesertim testimonio Eusebii, qui Clementem recitans ultima verba iuxta indicatam formulam emendatiorem profert.] . Aiunt certe beatum Petrum, cum vidisset uxorem suam duci ad mortem, laetatum quidem esse quod vocaretur, et quod domum reduceretur, eam adhortatum ac consolatum, nomine compellasse, ac dixisse illi: Memento Domini. Eadem repetunt in Historia sua tum Eusebius [Lib. III, cap. 30.] , tum Nicephorus Callistus [P. G., tom. CXLV, p. 880.] . In hunc autem Clementis locum haec adnotavit Grabius [Spicileg. SS. Patrum, ed. 2a. Oxoniae, tom. I, p. 30.] : Nomen uxoris Petri a Clemente Alexandrino, loco citato, non est expressum, legitur vero in fragmento, quod Helecae, Caesaraugustani episcopi, nomine habetur editum, pag. 109 editionis Caesaraugustanae. S. Petrus, inquit iste auctor, in honore habetur in Hispaniis, et eius uxor Concordia, passa sub Nerone, non multo prius quam ipse pateretur. Fuit haec (ut docet Maximus in Commentariis ad epistulam S. Petri) filia Aristobuli, vel Zebedaei, et Salomes, socrus etiam Andreae, qui duxit alteram sororem Concordiae, et Iacobi, et Iohannis. Fuit autem Aristobulus, cognomento Zebedaeus, frater Barnabae, apostoli Domini.

[3] [De nomine et genealogia uxoris S. Petri,] Hanc ab Heleca traditam genealogiam, quae prostat etiam apud Epiphanium monachum: καὶ μὲν Σίμων ἔγημε τὴν θυγατέρα Ἀριστοβούλου, ἀδελφοῦ Βαρνάβου τοῦ ἀποστόλου, et Simon quidem uxorem duxit filiam Aristobuli, fratris Barnabae apostoli [P. G., tom. CXX, p. 218.] , fusius discutere opus non est, cuius nullum habetur fundamentum certum, quoniam de nomine uxoris Petri, quam Concordiam vocat episcopus Caesaraugustanus, alii vero hebraea appellatione Mariam [Buckfisch, De Apostolis uxoratis, p. 10.] , nihil rati statuere licet. Ut dictum est, Evangelium et Patres hanc denominationem reticent, praeterea Clementem Alexandrinum audivimus indeterminate tantum dicentem S. Petrum uxorem suam nomine compellasse. Ex Cotelerio docemur [In nota 39 ad Pseudo-Clementis Const. Apost., P. G., tom. I, p. 772.] , Symeonem magistrum et logothetam, in Chronico inedito quod latet in codice bibliothecae Parisinae, signato num. 1712, vocare uxorem S. Petri Ioannam, καὶ Ἰωάννα· αὐτὴ δὲ ἦν γυνὴ Πέτρου (fol. 60), quam citat inter unguentiferas mulieres quae venerunt ad ungendum Dominum. Porro hac in re Metaphrasten nullam mereri fidem inde evincere studet Grabius [Op. cit., p. 330.] , quia, sicut in antecedentibus erraverat dum Mariam, matrem Iacobi minoris, uxorem autem Iudae fratris Domini facit, cum Iacobus minor, frater Iudae fratris Domini, nullatenus filius eius fuerit, ita et hic hallucinatus est, uxorem Petri cum eiusdem matre confundendo. Quod luculenter apparet ex alia recensione parentum et patriae apostolorum, quam itidem ex codicibus Parisinis nunc signatis numm. 1085, 1115, descripsit diligentissime Cotelerius ad Pseudo-Clementis Constitutionum apostolicarum libri II caput ultimum [P. G., tom. I, p. 755.] . Ibi enim haec habes: Petrus et Andreas fratres, ex patre Iona, matre Ionna, arte piscatores, e vico Bethsaida. Attamen Epiphanius monachus, qui ad hunc Symeonis locum certe alludit [P. G., tom. CXX, p. 210.] , cum ipse inter septem unguentiferas mulieres annumerat Ioannam, non nisi dubitanter affirmet hanc fuisse uxorem Petri, dicens: καὶ Ἰωάννα· αὕτη, φασί τινες, γυνὴ Πέτρου, ἄλλοι δὲ, μήτηρ Κλήμεντος, et Ioanna; haec, ut quidam dicunt, erat uxor Petri, ut vero alii, mater Clementis. Hosce locos Epiphanii monachi et Symeonis logothetae non erit forsan abs re inter se conferre, ut pateat similitudo.

CHRONICON SYMEONIS
(P. G., tom. I, p. 772.)

Μυροφόροι δὲ ἦσαν ἑπτὰ· Μαγδαληνὴ Μαρία ἀφ᾽ ἧς ἐξέβαλεν Χριστὸς τὰ ἑπτὰ δαιμόνια. Καὶ Σαλώμη μαῖα· καὶ μήτηρ τῶν ὑιῶν Ζεβεδαίου. Καὶ Μαρία μήτηρ μὲν Ἰακώβου τοῦ μικροῦ, γυνὴ δὲ Ἰούδα τοῦ ἀδελφοῦ τοῦ Κυρίου. Καὶ μήτηρ Ἰωσῆ· αὐτὴ δὲ ἦν θυγάτηρ Σαλώμης τῆς ἐξαδέλφης τῆς Θεοτόκου, ἥτις ἀναθρέψασα τὸν Ἰωσῆ μήτηρ αὐτοῦ ἐλέγετο. Καὶ Ἰωάννα· αὐτὴ δὲ ἦν γυνὴ Πέτρου. Καὶ ἀδελφὴ τῆς μητρὸς τοῦ Κυρίου Μαρία τοῦ Κλωπᾶ, ἔστι θυγάτηρ Ἰωσὴφ, καὶ γυνὴ τοῦ ἀδελφοῦ· αὐτοῦ Κλωπᾶ.

EPIPHANIUS MONACHUS
(P. G., tom. CXX, p. 210.)

Μυροφόροι δὲ ἦσαν ἑπτά· Μαρία Μαγδαληνὴ, καὶ Σαλώμη, καὶ μήτηρ τῶν ὑιῶν Ζεβεδαίου, καὶ Μαρία Ἰακώβου τοῦ μικροῦ, μήτηρ Ἰούδα, γυνὴ ἀδελφοῦ τοῦ Κυρίου, καὶ Ἰωσῆ μήτηρ ἀναθρέψασα τὸν ἀδελφὸν τοῦ Κυρίου, καὶ Ἰωάννα· αὕτη, φασί τινες, γυνὴ Πέτρου, ἄλλοι δὲ μήτηρ Κλήμεντος, καὶ ἀδελφὴ τῆς μητρὸς τοῦ Κυρίου Μαρία τοῦ Κλεωπᾶ, γυνὴ ἀδελφοῦ Ἰωσήφ.
In martyrologiis autem, quod etiam animadvertunt Grabius [Loc. cit.] , Thilo [Actorum SS. Petri et Pauli, part. poster. Halis Saxonum, 1838, p. 20.] et Lipsius [Die Quellen der römischen Petrus-Sage, p. 148. Cfr. ibid., pp. 112, 145.] , uxor S. Petri unanimi consensu dicitur Perpetua fuisse nominata. Sed de eius cultu in sanctorum fastis iam penitius dicendum.

[4] [deque eius cultu.] In martyrologio Romano locum non accepit S. Perpetua, licet Baronius historiam ipsam eius martyrii in Annalibus suis retulerit, retractatam secundum Clementem Alexandrinum [Ad ann. 69, num. XXXII.] , addens tantummodo ignorari quo tempore passa sit, cum tamen ex verbis Eusebii aperte colligatur eam paulo ante S. Petrum martyrium subiisse. Cultus S. Perpetuae ac eius memoria maxime celebratur in Usuardo eiusdemque auctariis: invenitur namque in Antverpiensi maximo, Ultratraiectino, Leydensi, Lovaniensi, Bruxellensi; necnon apud Molanum, Ferrarium, Arturum in Gynaecaeo, Maurolycum, ubi sic sonat formula: Eodem die, natale sanctae Perpetuae, coniugis beati Petri apostoli. Alii fere ad verbum recitant locum excerptum e Clemente Alexandrino; ita Coloniense vetus, Viola Sanctorum, martyrologium Canisii et Carthusiani Colonienses, ubi haec leguntur: Eodem die sanctae Perpetuae martyris, uxoris sancti Petri apostoli, quae ad martyrium cum a tortoribus urgeretur, sanctus Petrus his verbis audacter eam in Domino exhortatus est: Uxor mea, memor esto Dominum Iesum Christum pro te passum; nec timeas eos qui corpus occidunt, sed animam tuam perdere non possunt. Et his verbis confortata in Domino, laetanter, patienter et fortiter mortem pro Christo sustinuit. Aliquanto etiam plura habentur in manuscripto sanctorum Florario, cuius apographum invenimus in collectaneis Bollandianis, asservatis in codice signato num. 8932 bibliothecae regiae Bruxellensis: Natale sanctae Perpetuae coniugis beati Petri apostoli: quae mulier sanctissima Petrum secuta Romam pervenit, ubi constantissime Christum omnibus praedicabat. Tandem iussu Neronis imperatoris impiissimi capta ac diu torta, novissime diiudicata ad mortem. Dum ergo ad passionem duceretur, discipulis flentibus, propter constantiam ipsius et duram poenam quam fervide sustinuerat Petrus ingenti gaudio exsultabat, ac eam proprio nomine vocans, post eam exclamavit, dicens: O Perpetua coniux, memento Domini. Tandem decollata Romae martyrium in proprio sanguine celebravit anno salutis LX, miraculis plurimis clarens. Quod Christum ait praedicasse, ita accipiendum est, quod sanctissimae vitae exemplis ac verbis quoque in privatis congressibus christianam religionem persuadere Romanis mulieribus conaretur. Annus Christi sexagesimus est Neronis octavus; verosimile tamen est aliquanto serius occisam esse S. Perpetuam.

[5] [De fontibus legendae S. Perpetuae,] Quisnam primus in sanctorum fastis posuerit hoc nomen Perpetuam se nescire fatetur Sollerius [Martyrologium Usuardi, ad d. 4 novemb., p. 651.] , quod ceteroquin commentitium esse haud dubie asserit eruditissimus vir Thilo [Op. cit., p. 20.] . At totam historiam martyrii S. Perpetuae, quam, ut dictum est, primus enarravit Clemens Alexandrinus, desumptam fuisse ab ipso ex Actis apocryphis S. Petri, opinati sunt Zahn [Acta Joannis. Erlangen, 1880. p. LXXVIII. Cfr. Göttingische gelehrte Anzeigen, 1880, p. 1226.] , Lipsius [Die Quellen der römischen Petrus-Sage, pp. 112, 145; Die apokryphen Apostelgeschichten und Apostellegenden, tom. II,1 p. 82.] , Hilgenfeld [Novum Test. extr. can., tom. IV, p. 73.] . Quaestio tamen, nondum soluta, remanet cuinam ex variis recensionibus, si tamen plures revera fuerint, quod nec ita certo demonstratum est, scilicet catholicae, ebioniticae aut gnosticae, attribuenda sit haec historia. Quicquid sit, illud nihilominus ut probabilius videtur admittendum, quod contendit Lipsius [Die apokryphen, etc., p. 82.] contra Zahn, Clementem Alexandrinum in narrando martyrio uxoris S. Petri non verba ipsa textus Actorum referre, quoniam rem promit tamquam ex auditu φασὶ γοῦν. Cetera vero conici tantum valent, nimirum, quod tenet Lipsius contra Hilgenfeld [Loc. cit.] , historiam prodire non ex catholicis πράξεσι Πέτρου καὶ Παύλου, sed verosimilius eam derivatam esse ex fonte ebionitico, siquidem Pseudo-Clementinae Homiliae et Recognitiones [Clem. Rom., Recogn., VII, 25; Homil. XIII, 1; cfr. P. G., tom. I, p. 1365, tom. II, p. 330.] , quae dicuntur ad istam pertinere officinam, frequentius commemorant uxorem S. Petri; immo ex fonte gnostico, si audiendus Lipsius, quia Clemens Alexandrinus quandoque ex eodem hausit [V. g. in adumbratione in Ep. 1 Ioan., ed. Potter, p. 1009, in quo loco assumptae videntur gnosticae traditiones eae quae reperiuntur apud Thilo, Fragmenta Actuum Ioannis. Halis Saxonum, 1847, pp. 20 sqq.] . Proin, si haec recte statuta sunt, iam ad finem vergente saeculo II, conficta est ista narratiuncula de martyrio S. Perpetuae.

[6] [eiusque veritate historica.] Igitur, ut verbo totam inquisitionem resumamus, id de S. Perpetua retinendum videtur quod, si ex Evangelio liquet S. Petrum fuisse matrimonio iunctum, cetera omnia, ea nempe quae tum de nomine, tum de martyrio uxoris apostoli circumferuntur, fabulam sapiunt. Ex apostolorum apocryphis Actibus et ea quae deperdita est recensione, confecisse putandi sunt narrationem martyrii quam tradunt Clemens Alexandrinus et Eusebius. Quorum auctoritate motus illam sacram feminam in suum canonem hagiologicum transtulit Usuardus. Hunc tamen non sunt secuti omnes fastorum hagiologicorum compilatores. Sane olim, antequam cogniti actus apocryphi fidem multarum historiarum quas repetunt Patres minuissent, Clementi Alexandrino pleniorem concedere auctoritatem pronum erat; quam et ipse Ruinartius [Acta primorum martyrum, ed. alt., p. XXIV.] , gravis admodum et severus traditionum apocrypharum expunctor, minime denegavit, cum, in confutando Dodwello contendente ex Patrum homiliis, quarum si genuina a supposititiis separarentur, parum superfore martyres quorum festa celebrarentur, adducit, ostensurus quid valeant testimonia Patrum in re hagiographica, Clementem Alexandrinum narrantem martyrium uxoris S. Petri apostoli. Nunc autem minoris sane facienda videtur haec traditio, cuius se testem fecit Clemens Alexandrinus, etsi non prorsus reicienda sit tamquam aperte falsa. Etenim ex una parte suadetur tantum, non vero stricte demonstratur hanc traditionem erutam fuisse ex apostolorum Actis apocryphis, ex altera vero non probatum est quaecumque inveniuntur in hisce Actis esse tamquam supposititia respuenda. Proinde martyrologii Romani, quod S. Perpetuae, uxori sancti Petri apostoli, nondum concessit locum, laudanda prorsus est cautela, quam in hac re sapienter adhibitam fuisse demonstrant quae de S. Perpetua investigare conati sumus.

DE SS. PATROBA ET PHILOLOGO DISCIPULIS S. PAULI APOSTOLI.

SAECULO PRIMO.

[Commentarius]

Philologus, discipulus S. Pauli (S.)
Patrobas, discipulus S. Pauli (S.)

AUCTORE J. V. D. G.

[1] [De SS. Philologo et Patroba,] Recurrunt denuo ex notissima eorum serie quos, in suae Epistulae ad Romanos capite ultimo, salutare iubet Apostolus, duo sancti viri, cultum ad praesentem diem nacti in ecclesia graeca, quae eos, non secus ac reliquos eorum socios ibidem a S. Paulo recitatos, maxima veneratione semper prosecuta est. Verum circa eos quoque in fabulas diversas abiit, quod et eam praestitisse pro ceteris eiusdem societatis sanctis iam pluries ostenderunt antecessores nostri, nuperrime autem denuo in SS. Stachy, Ampliato, Urbano et Narcisso [Acta SS. Octobr., tom. XIII, pp. 687 sqq.] . Itaque ad SS. Patrobae et Philologi res gestas critice diiudicandas strata nobis est via, quam proin, praelucente maiorum nostrorum auctoritate, securius perambulabimus.

[2] [quos Patres saepius commemorant,] Ut dictum est, SS. Patrobae et Philologi nomina per S. Paulum innotescunt [Rom. XVI, 14, 15. Quod ipsum nomen spectat, notari potest occurrere nomen PATROBVS in inscriptione latina 6306, n. 120 inter Inscriptiones regni Neapolitani latinas a Mommseno editas, p. 354.] , at non nisi mera nomina, quippe qui de eorum conditione, vitae cursu, rebus gestis alte taceat. Nec explicitos magis se praebent Patres commentati epistulam ad Romanos, siquidem nec apud Origenem [P. G., tom. XIV, p. 1282.] , Ambrosium [P. L., tom. XVII, p. 180.] , Chrysostomum [P. G., tom. LX, p. 671.] , Theodoretum [P. G., tom. LXXXII, p. 222.] , Primatium [P. L., tom. LXVIII, p. 505.] , Sedulium [P. L., tom. CIII, pp. 124.] , quicquam invenire est praeter solum nomen. Quod Patrum discretum silentium intuitum fuisse diceres martyrologii Romani compilatorem, cum prudentissima formula usus haec tantum proferat: Eodem die sanctorum Philologi et Patrobae, sancti Pauli apostoli discipulorum, sedulo vitans appellationes quibus SS. Patrobas et Philologus a Graecis decorati fuerunt.

[3] [fabulae multae asseruntur.] Etenim, qui Dorothei Tyrii circumfertur nomine Commentarius de septuaginta Domini discipulis haec tradit de Patroba: Πατροβᾶς, οὗ καὶ αὐτοῦ Ἀπόστολος μέμνηται, ὅς καὶ ἐπίσκοπος ἐν Πατιόλοις γέγονεν, Patrobas, cuius ibidem Apostolus meminit, qui et episcopus Puteolorum factus est; de Philologo autem: Φιλόλογος, οὗ καὶ αὐτοῦ Ἀπόστολος μέμνηται, ὅς καὶ ἐπίσκοπος γέγονεν ὑπὸ Ἀνδρέου ἀποστόλου ἐν Σινώπῃ. Philologus, cuius pariter meminit Apostolus, qui et Sinopes episcopus ab Andrea apostolo ordinatus est [P. G., tom. XCII, p. 1063, 1064.] . Eadem docet Pseudo-Hippolytus in libello De LXX apostolis Iesu Christi, qui probabiliter unus est cum praecedenti: Πατρόβουλος, ἐπίσκοπος Ποτεόλων; Patrobulus, episcopus Puteolorum; Φιλόλογος, ἐπίσκοπος Σινώπης; Philologus, episcopus Sinopes [P. G., tom. X, p. 955, 956.] . Haec desumpta sunt ex Cangii emendatiori Pseudo-Dorothei editione, quam denuo in lucem vulgavit, citatis tomis, recens editor Migne. Sed cum primum latine prodierunt ista in septimo tomo Bibliothecae veterum Patrum, edente Margarino de la Bigne, sic lecta sunt: Patrobas, cuius etiam idem meminit Apostolus, episcopus Neapolitanus. constitutus est. In editione romana huius Dorothei libri, quem apud Paulum Manutium anno 1564, Petrus Galesinius cum aliis sanctorum Patrum libris in lucem dedit, Patrobas Neopotiolanus episcopus designatur, dum Antonius Monchiacenus Demochares, libro II de divino Sacrificio Missae, cap. 13, tradit Patrobam Nepotiolanum episcopum fuisse institutum. Haec verba Neopotiolanus, Nepotiolanum sat evidentur ex prava lectione graecorum verborum ἐν Ποτιόλοις videntur habuisse originem. Sed textus graeci immemores, aut forsan illius non compotes, quippe qui latinae interpretationi unice intenti essent, quia Nepotiolana, vel Neopotiolana civitas nullibi reperitur, ideo eruditi quique viri legerunt Neapolitanum episcopum.

[3] [Patrobam vel Neapolitanum,] Hinc factum est ut revera plurimi S. Patrobam vindicaverint in Neapolitanum episcopum, quos inter memorasse satis erit Ughelli [Italia sacra, tom. VI, pp. 25, 26.] , Antonium Caracciolum [De sacris Neapol. eccles. monum., cap. VII, p. 117; cap. VIII, p. 120 sqq.] , Bartholomaeum Chiocarellum [Antistitum… Neap. eccles. catal., p. 17.] , de Petris [Hist. Neapolit., lib. I, cap. 3.,] , Eugenium [Napoli sacra, in indice episcoporum.] , Franciscum de Magistris [Status rerum memorabilium … civit. Neapol., p. 35.] , Dominicum Gravinam [In Controversiarum, tom. III, part. 2. Controv. 4a, p. 317.] , Cantelium [Metropolitanarum urbium historia civilis et ecclesiastica, p. 370.] , qui omnes post S. Asprenum ponunt in sede Neapolitana S. Patrobam, quem tamen antea Puteolanum antistitem fuisse non infitiantur. Ut probent suam opinionem non parum laborant, nihil tamen evincunt. Audiatur Ughellus: Quod si aliquis quaerat, cur si Neapolis episcopus fuit, nulla de eo mentio in Neapolitana ecclesia exstet? respondebitur ilico: … Tantae oblivionis nulla alia causa fuit, quam vel hominum neglegentia, vel veterum monumentorum, Diocletiano saeviente, iactura, et quod vero communius malum, ipsa suo se dente corrodens invidiosa vetustas. Talia argumenta nemo mirabitur si nulli fidem faciant; sed citatos auctores ex Dorothei depravato textu fuisse deceptos inde patet quod Ughellus asserit Dorotheum in Synopsi, ut in emendatis codicibus legitur, clare tradere Patrobam fuisse Neapolis Campanorum episcopum. Quid de hac emendatione codicum quorundam Dorothei sit sentiendum iam diximus. Ceteroquin scriptores melioris notae nihil noverunt de Neapolitano episcopatu S. Patrobae, quales sunt Ioannes Diaconus apud Muratori [Rerum ital. script., tom. I, part. 2a, p. 292.] , Mazochius [Dissertatio hist. de cath. eccl. Neap. vicibus, p. XXIV, et De sanctorum Neapolitanae ecclesiae episcoporum cultu, p. XXVI.] . Proin de istis fabulis sit satis superque disputatum.

[4] [vel Puteolanum episcopum fuisse,] At si S. Patrobam Neapolitanae cathedrae affigere omnino repugnat, quid censendum de traditione quae eum primum Puteolorum antistitem facit? Ut supra rettulimus, haec traditio revera viget, praesertim a Pseudo-Dorotheo et supposititio Hippolyto prolata. Dein apparet in Graecorum libris hagiologicis fere sub eadem formula, verbi gratia in menologio Basilii [In edit cardin. Albani, p. 166.] , quod haec habet: καὶ μὲν Πατροβᾶς, οὗ καὶ μέγας Παύλος ἐν ταῖς ἑαυτοῦ ἐπιστολαῖς μέμνηται, ἐπίσκοπος Ποτιόλων ἐγένετο, et Patrobas quidem, cuius mentionem in suis epistulis Paulus magnus facit, episcopus Puteolorum factus est. Et haec Ferdinando Ughello sufficere visa sunt ut inde sequentem S. Patrobae historiam contexeret: Patrobam, unum ex septuaginta duobus Christi discipulis, immo et Pauli discipulum, cuius meminit in Epistula ad Romanos, satagente Petro apostolorum principe Hierosolymis post Iudaicam persecutionem, dispersionemque Christi discipulorum per universas orbis terrarum partes, ordinatum episcopum, Puteolis nutu divino appulisse, eaque in urbe, tunc florentissima, evangelium disseminasse, eiusdem primum praesulem institutum fuisse, vetus constansque traditio narrat. Porro de eo pauca loquuntur monumenta, quae, ut Baronius scribit, a primis Christi fidelibus gesta sunt, scriptorum inopia vel scripturarum naufragio remanserunt silentio sepulta. Igitur Patrobas, primus Puteolanorum episcopus, assiduo labore fideique fervoris praedicatione accensus, fidem sedemque episcopalem Puteolis constabilivit, cumque per annos multos molestias multas et incommoda pro Christi nomine a gentilibus fortiter pertulisset, infinitos propemodum ad evangelii lucem adduxisset, sancte quievit in Domino 4 novembris post annum salutis 59, ut existimare possumus; etenim cum Paulus apostolus e Hierosolymis Romam captivus duceretur e Rhegio solvens, Puteolos delatus, inventis ibi fratribus, ut Acta Apostolorum capite XXVIII testantur, apud eos dies septem rogatus mansit; tunc temporis aiunt Patrobam illorum fratrum (hoc enim vocabulo christiani appellabantur) episcopum fuisse. Haec utique magna fiducia affirmantur, sed ut plane probentur deficiunt argumenta.

[5] [nulla probant argumenta.] Sed qui huius traditionis fundamenta examinaverit, is sane ne minimam quidem concedere fidem ausus fuerit. Fundamenta sunt tum Dorotheus tum Pseudo-Hippolytus, nec non menologia Graecorum: iam vero quam exigua polleant illi auctoritate notum est [Videsis Acta SS. Octobr., tom. XIII, pp. 689 – 691.] , et quamvis menaea Graecorum ad cultus testimonium adhiberi queunt, procul abest quin habeantur loco documenti historici cuius auctoritas absque ullo moderami valeat suscipi. Praeterea ipsa Puteolorum ecclesiae traditio non ea est quae monumentorum silentium suppleat. Nonne fatetur ipse Ughellus nullam Puteolis ante episcopum Vairum [Italia Sacra, tom. VI, p. 25.] , hoc est ante saeculum circiter XVI, reperiri commemorationem de S. Patroba? Scilicet iterum occurrimus popularibus fabellis et historiolis quae civitatum Italiae pastorem primum ab apostolorum aevo ipsisque fidei incunabulis arcessere student, ut querebatur Maffeius in epistola ad Nicolaum Coletum, tomo quinto Italiae Sacrae novissimae editionis Venetensis, col. 676 [Cfr. Acta SS., tom. II Aug., p. 416; Zaccharia, Cremonen. episcop. Series, cap. 6, p. 35, in dissertatione operi praefixa; Mamachium, Origin. et antiq. christ., tom. II, p. 245 in notis.] . Proin, donec huic rei maior affulgeat lux, prudentiam martyrologii Romani imitari decet, satisque sit de S. Patroba asserere eum fuisse e discipulis S. Pauli apostoli maxime dilectis, sed quid egerit, ubive labores sacros exercuerit hucusque ignorari plane. Propterea tamen minime diffitemur fidem christianam haud diu post Christi ascensionem Puteolos pervenisse. Iam Actus Apostolorum, cap. XXVIII, 13, 14, testantur S. Paulum apostolum ibi invenisse fratres; de ipsa tamen origine illorum christianorum disputatur, cum eos Phoenices mercatores esse velit Martorellius [Cfr. Rossi, Bulletino de Archaeol. crist. 1864, p. 69.] contra opinionem quam tenet Scherillo [Della Venuta de S. Pietro Apostolo in Napoli, p. 156.] , Iudaeos vero fuisse Mazochius [Spicileg. bibl., tom. III, p. 279.] et post ipsum Renan [Saint Paul, pp. 558, 559; L'Antechrist, p. 10.] referat, christianos autem dumtaxat eos praedicet Patrizi [Comm. in Act. Apost., p. 205.] .

[6] [Idem de S. Philologi] Quod modo memorata documenta tradunt de Puteolano episcopatu S. Patrobae, itidem proferunt de S. Philologo, cui cathedram Sinopes in Ponto per S. Andream commissam fuisse assevant. Iam audivimus Pseudo-Dorotheum aperte declarantem S. Philologum fuisse ab Andrea apostolo Sinopensem episcopum ordinatum [P. G., tom. XCII, p. 1063, 1064.] . Quae etiam repetit Pseudo-Hippolytus: Φιλόλογος ἐπίσκοπος Σινώπης, Philologus, episcopus Sinopes [P. G., tom. X, pp. 955, 956.] . Unde menologium Basilii: δὲ Φιλόλογος, οὗ καὶ αὐτοῦ αὐτὸς Ἀπόστολος μέμνηται, ἐπίσκοπος Σινώπης ἐγένετο ὑπὸ Ἀνδρέου τοῦ πρωτοκλήτου τῶν ἀποστόλων. Philologus, de quo idem Apostolus meminit, Sinopis episcopus creatus est [Loc. cit.] . Haec quae Pseudo-Dorotheus et Hippolytus proferunt ex quibusdam Actis apostolorum eruta esse opinatur Lequien, qui sequentia refert ex apographo Actorum S. Andreae, quod penes se habebat a Combefisio exaratum [Oriens christianus, tom. I.] . S. Andreas cum germano suo fratre Petro, μετὰ τοῦ συγγόνου αὐτοῦ, Sinopensibus praedicavit; cuius praedicationis monumentum lapideum ibidem supererat. Complures ex Iudaeis qui urbem incolebant, miraculis apud eos editis ad Christum adduxit, e quibus aliquot sacerdotio initiavit qui vita et moribus probatiores erant, ὧν τοὺς δοκιμωτέρους ἱερέας κατέστησεν. Post, Sinopen regressus, Philologum episcopum constituit, ἑδραιοτέρους πάλιν καταστήσας πρὸς θεοσέβειαν Φιλόλογον τε προχειρισάμενος αὐτοῖς ἐπίσκοπον ἀπέπλει πρὸς τὸ Βυζάντιον.

[7] [episcopatu Sinopensi dicendum,] Hucusque Lequien, citato loco. Paulo antea similia scripserat Saussayus, scilicet narratis adventu S. Andreae in Sinopem civitatem et Cratini sanatione, pergit: Multos subinde… Domino alios cives consecravit. Philologum, olim Pauli discipulum, qui cum eius bona venia ad Andream diverterat, cupidus incumbendi propius saluti gentis suae, episcopum ibidem ordinavit [De Gloria S. Andreae apostoli, p. 163.] . Iam vero, ut diximus, quaecumque Lequien et Saussayus tradiderunt de S. Philologo desumpta sunt ex Actis S. Andreae confictis saeculo, ut videtur, decimo, ab Epiphanio monacho [P. G., tom. CXX, pp. 215 sqq.] . In iis namque legitur: ἐπέρασεν εἰς Σινώπην, καὶ ποιήσας ὀλίγας ἡμέρας καὶ ἐπιστηρίξας αὐτοὺς κατέστησεν αὐτοῖς ἐπίσκοπον τὸν Φιλόλογον. Et post paucos dies, confirmatis illis, constituit episcopum Philologum [P. G., tom. CXX, p. 243.] . Iste locus conferri potest cum excerpto supra tradito ex Actis quae Combefisi manu exarata vidit Lequien, quaeque ab Epiphanii monachi libello haud fuisse diversa, saltem non rebus, si verbis quidem, testatur Carolus Thilo [Acta SS. Apostolorum Andreae et Mathiae, p. x.] . Ad auctoritatem Epiphanii quod attinet, ut animadvertunt Harles [Fabricii Bibl. graeca, ed. alt., tom. VIII, p. 258.] , Dressel [Epiphanii edita et inedita.] , Tischendorf [Acta Apostolorum apocrypha, p. XLV.] , fatendum niti maxime Epiphanium Actis apocryphis; proin, si apud ipsum de Sinopensi S. Philologi episcopatu occurrit mentio, non ideo multum crescit adhibenda fides; undecumque igitur hausta sit haec opinio, ex documentis quae fabulas sapiunt derivata dicenda est.

[8] [SS. Philologi et Patrobae cultus apud Graecos,] Restat ut de cultu SS. Patrobae et Philologi agamus. Iam recitavimus formulam menologii Basilii ad diem 5 novembris, dum in martyrologio Romano nominantur die 4. Eorum memoria simul cum SS. Lino, Herma et Caio celebratur, qui aliis diebus in ecclesia latina recoluntur. In synaxario leguntur sequentia; omittimus ea quae pertinent ad SS. Linum, Hermam et Caium [Apud Barthol. Cutlumusianum, Menaeum Novembris, p. 37.] :

Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, μνήμη τῶν ἁγίων ἀποστόλων ἐκ τῶν ἑβδομήκοντα Ἑρμᾶ, Πατρόβα, Λίνου, Γαΐου καὶ Φιλολόγου.

Στίχ. Ἑρμᾶς, Πατρόβας [In martyrologio metrico, Siberus scribit Πατρωβᾶς.] καὶ Γάἳος τρεῖς ἅμα
ἀπόστολοι θνήσκουσιν, οἷς Τριὰς [Ibidem leguntur pro οἶς Τριὰς φίλη, sequentia verba: εἶς, δὶς, τρὶς, φίλοι.] φίλη
[…]
      Φιλολόγος φιλῶν σε τὸν Θεὸν Λόγον,
πληροῖ λόγους σούς, καὶ θανὼν σύνεστί σοι.

Οὗτοι πάντες ὑπῆρχον ἐκ τῶν ἑβδομήκοντα μαθητῶν τοῦ Χριστοῦ. Καὶ μὲν Πατρόβας, οὗ καὶ θεῖος ἀπόστολος Παῦλος ἐν ταῖς αὑτοῦ μέμνηται ἐπιστολαῖς ἐπίσκοπος Ποτιόλων ἐγένετο, πολλοὺς βαπτίσας καὶ τῷ Χριστῷ προσαγαγών… δὲ Φιλόλογος (καὶ τούτου μέμνηται) ὑπὸ Ἀνδρέου τοῦ πρωτοκλήτου ἐπίσκοπος Σινώπης κατέστη. Οἵ καὶ πλείστους πειρασμοὺς καὶ θλίψεις διὰ τὸν τῆς εὐσεβείας λόγον ὑπομείναντες, καὶ πολλοὺς διδάξαντες, καὶ τῷ Χριστῷ προσαγαγόντες, ἐτελειώθησαν ἐν Κυρίῳ.

Eadem die, commemoratio sanctorum Apostolorum [Cfr. inscriptionem Pseudo-Hippolyti de quo saepius dictum: περὶ τῶν ό ἀποστόλων. P. G., tom. X, p. 954.] ex septuaginta Hermae, Patrobae, Lini, Caii et Philologi.

VERSUS. Hermas, Patrobas et Caius, tres simul
Apostoli moriuntur, quibus Trinitas cara
[…]
Philologus, amans te Deum Verbum
Implet verba tua, et mortuus adest tecum [Cfr. Siberus, Ecclesiae graecae martyrologium metricum.] .

Qui omnes fuerunt ex septuaginta discipulis Christi. Et Patrobas quidem, cuius divus Apostolus Paulus in suis meminit epistulis, episcopus Puteolorum factus est, multos baptizans et ad Christum conducens… Philologus autem (illius etiam meminit) ab Andrea primo vocato episcopus Sinopes constitutus est. Qui plurimas tentationes et afflictiones propter pietatis verbum perpessi, cum multos instruxissent et ad Christum adduxissent, quieverunt in Domino.

Menologium Sirleti reticet omnia quae de episcopatu SS. Patrobae et Philologi circumferuntur, in quo laudandum sane. Haec est eius formula: Eodem die [Die 5 novembris.] commemoratio sanctorum martyrum Hermae, Lini, Gaii, Philologi et Patrobae, qui christianae fidei confessione insignes, multa propter pietatem perpessi, ac plurimis ad Christi fidem conversis, quieverunt in Domino. Si martyrum titulo heic decorati sunt SS. Philologi et Patrobae, licet aliunde non sit auditum eos pro Christo vitam fudisse, verbum in sensu latiori confessorum, prout patitur lingua graeca, accipi potest. Maximus Margunius, in Vitis e synaxariis translatis, nihil refert quod non inveniatur in menaeis.

[9] [Slavos] Sancti nostri, quod fieri consentaneum erat, in Slavorum hagiologicis fastis commemorantur, tum ad diem 4, tum ad 5 novembris, maxime tamen die 4 [Ann. eccl. gr.-slav., p. 269, 270.] . Unde, quamnam ob causam ad 5 diem translata sit memoria in menaeis Slavicis illud dubium remanere fatetur P. Martinov [Ann. eccl. gr.-slav., p. 270.] . Eorum mentio apparet, cum SS. Lino, Herma et Caio, in codice Novgorodensi musaei Rumiantsoviani et in Horologio Pocajovensi.

[10] [et Latinos.] Apud Latinos, martyrologia nulla exhibent SS. Patrobam et Philologum ante saeculum XVI, quo tempore monumenta Graecorum illorum nomina revelarunt. Galesinius primus, ut videtur, anno 1578, ea recepit, de quibus ait, ad diem 4 novembris: Puteolis, sancti Patrobae episcopi: qui unus ex septuaginta discipulis, illius urbis episcopus factus, cum in sua populi gubernatione, multas molestias et incommoda a gentibus, fidei adversariis, pertulisset, praedicationeque evangelii plurimos ad religionem christianam perduxisset, meritorum laude clarus, ad praemium migravit in caelum… Sancti item Philologi episcopi. Adiungit Hermam et Caium, quos Philippopoli et Ephesi constituit episcopos, non tamen Linum. Martyrologii Romani priores editiones, nimirum illae quae annis 1583 et 1586 vulgatae sunt, referunt SS. Philologum et Patrobam, Graecos secutae, ad diem 5 novembris; sed in editione Veneta anni 1584 et posterioribus Romanis coluntur die 4. In priori sua editione annotaverat em. cardinalis Baronius corpus S. Patrobae asservari Romae in ecclesia S. Mariae maioris, sed in sequentibus editionibus expuncta est haec nota.

DE SS. NICANDRO EPISCOPO ET HERMAEO PRESBYTERO MARTYRIBUS MYRAE IN LYCIA

TEMPORE INCERTO.

[Commentarius]

Nicander, episcopus Myrensis, M. Myrae in Lycia (S.)
Hermas, presbyter, M. Myrae in Lycia (S.)

AUCTORE J. V. D. G.

[1] [De cultu SS. Nicandri et Hermaei apud Graecos,] In synaxario et menaeis Graecorum, non tamen in Menologio Basilii, recolitur hac die memoria sacrosanctorum martyrum Nicandri, episcopi Myrorum, et Hermaei presbyteri: καὶ τῶν ἁγίων ἱερομαρτύρων Νικάνδρου ἐπισκόπου Μύρων καὶ Ἑρμαίου πρεσβυτέρου. Quorum res gestae ex his fastis desumptae compendio brevi enarrantur in Menaeo edito a Bartholomaeo Cutlumusiano [Tom. Novembr., p. 29.] , at minus accurate. Quapropter illud iterum ad fidem codicum visum est typis mandare, scilicet ex tribus codicibus bibliothecae Parisinae [Omont, Inventaire sommaire des mss grecs de la bibl. nat., 2de partie, p. 99.] , quorum prior, qui signatus est ibi num. 1590, exaratus est anno 1063, alii, signati numm. 1592 et 1594, pertinent ad saeculum XII, et ex synaxario Sirmundi, nunc bibliothecae Berolinensis codice notato Phillipps num. 1622. Quos in recensione nostra indicamus numeris 1, 2, 3, 4; leguntur autem in singulis commemorationes sanctorum de quibus agimus fol. 57r, 41r, 89v et 70v.

Μνήμη τῶν ἁγίων ἱερομαρτύρων Νικάνδρου, ἐπισκόπου τῆς Μυρέων μητροπόλεως [πόλεως 3, 4.] , καὶ Ἑρμαίου πρεσβυτέρου. Χειροτονηθέντες [χειροτονηθέντος (sic) 1, 3, 4.] παρὰ Τίτου ἀποστόλου καὶ ἐπισκόπου Κρήτης, * οὗτοι πολλοὺς τῶν εἰδώλων ἀποσπῶντες καὶ τῷ Χριστῷ προσάγοντες διεβλήθησαν τῷ τῆς πόλεως κόμητι [κώμητι 2, ἄρχοντι 4.] Λιβανίῳ. δὲ τοῖς ἁμιλλητηρίοις αὑτοῦ προσδήσας τούτους [om. 2.] ἵπποις [ἵππους 4.] καὶ ἐλαύνων ἐτιμώρει. Συρέντες οὗν οἱ ἅγιοι ἐπὶ πολὺ τραυματίαι ἐγένοντο, τῶν σαρκῶν αὐτῶν κατακοπεισῶν, ἐπὶ τοσοῦτον ὥστε καὶ τὴν γῆν πᾶσαν μολυνθήναι [φοινιχθῆναι 3, 4.] τῷ αἵματι [Addunt 1, 2, quod vix sensum habet, ὥστε θαυμάσαντα τὸν κόμητην γοητείαν αὐτοῖς ἐπιγράψαι.] . Εἶτα πάλιν ἐκέλευσεν ἀναρτηθέντας σπαθίζεσθαι καὶ εἰς κάμινον πυρὸς ἀποῤῥιφῆναι. Ἀβλαβεῖς δὲ διαμείναντας θείᾳ ῥοπῇ [ῥωπῇ 3.] ἐκέλευσεν μάταιος κατὰ τῆς καρδίας [τῶν καρδίων 2, 3, 4.] αὐτῶν καὶ τῆς κεφαλῆς καὶ τῶν σπλάγχνων [αὐτῶν add. 1.] ἥλους ἐμπαγῆναι [ἐμπαρεῖναι 1.] καὶ ἔτι πνέοντας ἐν τύμβῳ [τάφῳ 3, 4.] ἀσφαλισθῆναι, καὶ οὕτω τῇ σκληρᾷ καὶ ἀνυποίστῳ [ἀνιπίστῳ 1.] βίᾳ παρέδωκαν τῷ Θεῷ τὰς ἁγίας αὐτῶν ψυχάς.

Commemoratio sacrosanctorum martyrum Nicandri, episcopi Myrorum metropolis, et Hermaei presbyteri. Qui cum ordinati fuissent a Tito apostolo et episcopo Cretae, multosque a cultu idolorum aversos duxissent ad Christum, accusati sunt apud urbis praefectum Libanium. Hic vero eos cum indomitis equis suis alligasset cursum citatis, castigabat. Tracti igitur diu sancti vulneribus sunt confossi ita ut, eorum carnibus dilaniatis, sanguine faedaretur terra. Deinde iterum iussit suspensos fustibus caedi et in caminum ignis proici. Cumque divina virtute illaesi permansissent mandavit vesanus iudex pectori eorum, capiti et visceribus clavos infigi, atque adhuc spirantes in sepulcrum detrudi. Itaque in hoc crudeli et intolerando supplicio tradiderunt Deo sanctas suas animas.

[2] [et alibi.] Quae omnia contraxere Ephemerides metricae hoc disticho:

Χριστὸν ποθοῦντας ζῶντα μάρτυρας δύο
Καὶ ζῶντας ἐνθάπτουσι πικρῶς τῷ τάφῳ.

Vivum Deum desiderantes martyres
Vivi duo sunt obruti terrae aggere.

Paulo magis explicita est commemoratio Sirleti, quae sic sonat: Nicander vero episcopus et Hermaeus presbyter, cum multos ab idolis ad Christum convertissent, Libanio praesidi oblati, propter christianae fidei confessionem laniati et suspensi, Deo sanctas animas tradiderunt. Omissis suppliciis, martyrologium Romanum refert passionem Myrae in Lycia, sanctorum martyrum Nicandri episcopi et Hermae presbyteri sub Libanio praeside. Apud Ruthenos S. Nicandrum etiam hodierno die coli testantur Tabulae Capponianae, quae tamen prorsus tacent de S. Hermaeo. Fasti autem slavici paene universi, quos collegit eruditissimus vir Ioannes Martinov in Anno ecclesiastico graecoslavico, citant sanctos martyres Nicandrum, episcopum Myrensem, et Hermaeum presbyterum. In ecclesia occidentali, si unum Molani auctarium Usuardi excipitur, quod refert sanctum martyrem Nicandrum, episcopum Myraeorum, silet autem de S. Hermaeo, nullum alibi apparet vestigium cultus eorum.

[3] [Non demonstratur S. Nicander fuisse a Tito Myrensium episcopus ordinatus,] Ad ipsas res gestas quod spectat SS. Nicandri et Hermaei, haec edisserebat iampridem Nicolaus Carminius Falconius [Sancti Nicolai Acta primigenia, p. 32.] : Evangelium Christi a temporibus apostoli Pauli per Lyciam constat esse disseminatum. Titus, Cretensium apostolus a Paulo constitutus, et Gortynae (quae metropolis eius insulae) primus episcopus ordinatus cum data potestate imponendi episcopos locis illis quae fidem Christi suscepissent, primum episcopum dedit Myris, iam ad Deum parte conversis aliqua. Is sanctus Nicander fuit, cui Hermaeus presbyter fuit additus ad labores, et post multa, una cum eo, sub Libanio praeside, martyrium passus est. Haec manifeste hausit Falconius ex menaeis paulo supra citatis vel ex alio simili documento. Eidem traditioni adstipulantur tum Lequien in Oriente christiano [Tom. I, p. 965, 966.] , tum Gams in Serie episcoporum [P. 443.] . Uterque enim successioni pontificum Myrensium praeponit S. Nicandrum, quem dicit a Tito ordinatum. In huius traditionis veritatem historicam detegendam et aliquo documento praeter Graecorum sacrorum librorum testimonium confirmandam diu, sed frustra, inquisivimus, faterique cogimur eam nullo alio nisam fundamento apparuisse.

[4] [quod minime certum faciunt Graecorum libri.] Istos libros sacros iam audivimus conclamantes episcopum Nicandrum a Tito impositum. Quorum testimonii exemplo sit Menaeum Cutlumusiani, in tropariis, oda 3, 5 et in exapostilario [Tomo Novembris, pp. 27 sqq.] .

Κλῆμα εὐφορώτατον,
Τίτου φυτείας ἐγένου
Τοῦ τῶν Κρητῶν φωστῆρος,
Βότρυας φέρον λογικούς,
Γλεῦκος ἡμῖν πηγάζοντας σωτήριον,
      Νίκανδρε μακάριε.
Παύλου ναμάτων ἔμπλεως
Τῖτος γεγονώς,
Σὲ καταρδεύει δεικνύων ποταμὸν
Ρεῖθρα θαλερὰ τῆς ἀθεΐας
Κατακλύζοντα, Νίκανδρε.
Φυτεία τοῦ παμμάκαρος
Ἐδείχθης Τίτου, Νίκανδρε,
Ὑφ᾽ οὗ τῆς πόλεως Μύρων
Ἐχρίσθης, ὅσιε πάτερ,
Ἀρχιερεὺς θεόληπτος.

Racemus fructifer
Ex Titi propagine factus es,
Cretensium illuminatoris,
Uvas gestans spirituales,
Mustum nobis stillantes salutare,
      Nicander beate.
Pauli laticibus plenus
Titus effectus
Te irrigat ostendens flumen,
Turbidos torrentes impietatis
Obruentem, Nicander.
Propago beatissimi
Visus es Titi, Nicander,
A quo urbis Myrae
Consecratus es, sancte pater,
Antistes inspiratus.

Sed hoc pietatis encomium non aliunde stabilire datur, nec Graecorum legendis prorsus fidere licet. Quomodo ergo audeat Carminius Falconius scribere se probavisse primum Myrorum archiepiscopum fuisse sanctum Nicandrum non possumus non mirari. Hac certe de causa tanto credulitatis affectu suscepit hanc traditionem Graecorum pientissimus commentator Actorum sancti Nicolai, quia apprime cordi erat ipsi celebratissimi sui pontificis sedem ad tempora usque apostolorum deducere. Sed gravius sane exstat Falconii gratuita assertione quod Lequien in Oriente christiano non dubitarit inscribere S. Nicandrum inter Myrenses episcopos ipsumque asseverare unctum a S. Tito. Proin vel eo magis movebitur aliquis hoc testimonio quod Lequien minime se praebeat facilem in struenda serie praesulum in ecclesia Myrensi. Nihilominus, quoniam nec Lequien documentum historicum afferat in quo pes certo figatur, nihil ratum retineri valet de S. Nicandri episcopatu. Ceteroquin tota successio episcoporum Myrensium satis est intricata, nec ipse Carminius diffitetur nullum inveniri post S. Nicandrum episcopum Myrensem ante Tatianum, quem interfuisse anno 381 concilio Constantinopolitano compertum est.

[5] [De martyrio SS. Nicandri et Hermaei.] De martyrio quod subierunt SS. Nicander et Hermaeus plurima quae afferuntur in Actis nonnihil aliquibus displicent. Et primo quidem, si datur sanctos istos fuisse in ecclesia Myrensi a Tito constitutos, sub Domitiano eos passos fuisse oportuit anno Christi circiter nonagesimo quinto. Ast quaerunt critici quidam, hypercritici nimis, utrum tam late patuerit Domitiani persecutio ut etiam ad hosce fines paene ultimos imperii saevierit. Cum cl. viro Paulo Allard [Cfr. Histoire des persécutions pendant les deux premiers siècles, pp. 113 sqq.] , non exinde putamus suspicandam esse opinionem de martyrio SS. Nicandri et Hermaei, siquidem in toto litore Asiae minoris, Antiochiae, Smyrnae et Pergami, certo certius vexati sunt christiani, edicente Domitiano. Sed aliis multum displicet hoc nomen Libanii atque haec dignitas comitis Lyciae allata in synaxario. Libanii nomen per tria prima saecula sibi inauditum notat Falconius, et ne in Plutarcho aut Athenaeo quidem inventum, qui sunt vera antiquorum nominum propriorum officina. Primus Libanius in quarto saeculo occurrit, sub Valente imperatore, celebris nempe sophista. Dignitas vero comitis Urbis aut provinciae nondum usitata erat duobus primis saeculis, et non nisi tertio vel quarto saeculo usurpatur. Ad haec tamen non ita aegre responderi potest. Nomen Libanii utique non repugnat quin sub Domitiano coeptum sit adhiberi. Quod hactenus latuerit, quid obstat? An omnia reperta nomina veterum? Praeterea, non omnino verum est ignoratum fuisse hoc nomen ante saeculum IV [Cfr. Pape-Benseler, Wörterbuch der griechischen Eigennamen, tom. II, p. 800.] . Si comitis nomen non occurrit primis saeculis in documentis imperii, nihilominus officium ipsum in usu est, nec certe in specie, illo carebat Lycia, ut notat Valesius ad Theodoreti libri quinti caput XXVIII. Igitur illud vocabulum comitis hoc tantum evincit Acta non fuisse conscripta nisi post duo priora saecula, quod nemini videbitur mirum. Comes dictus est Libanius, Lyciae consularis, quia compilator Actorum S. Nicandri in scribendo suo se tempori accommodavit. Tandem quia inusitatos cruciatus referunt minus probanda censentur Acta. At immerito, reponit Falconius, nam clavos martyrum corporibus infixos Myrensis ecclesia detexit postea, coluitque et ad servandam traditionem quotannis ostendit in celeberrimo illorum festo. Unde haec didicerit non datum est reperire, sed quis audeat Falconio caece fidere, qui in solo nomine Hermaei Balburensis, unius ex subscriptoribus Synodi Constantinopolitanae habitae anno 381, invenisse sibi videtur testimonium pro cultu sancti Hermaei, in onere et martyrio socii sancti Nicandri?

[Annotatum]

* cod. Κρίτης

DE S. PORPHYRIO MARTYRE CAESAREAE IN CAPPADOCIA

TEMPORE INCERTO.

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Porphyrius, mimus, M. Caesareae in Cappadocia (S.)

AUCTORE J. V. D. G.

§ I. De cultu S. Porphyrii.

[1] [S. Porphyrius celebratur] Spiritum Dei ubi vult spirare et ex lapidibus fieri filios Abraham fasti sanctorum pluries testati sunt. At, si in aliquibus, in iis maxime qui progressi in theatrum ad illudendum sacris ritibus, subita Dei gratia, ex mimis et histrionibus martyres sunt effecti. In opere nostro quater iam sunt memorata similia divinae misericordiae prodigia, [Col. 022B] nimirum in S. Gelasio ad diem 27 februarii, in S. Ardalione ad 14 aprilis, in S. Genesio ad 25 augusti et in S. Porphyrio, sub Iuliano Apostata, ad diem 15 septembris. Hodie apud Graecos iterum occurrit alicuius Porphyrii mimi unanimis commemoratio.

[2] [in synaxario,] In synaxario sequens de ipso legitur elogium, quod desumpsimus tum ex tribus bibliothecae Parisinae codicibus, qui signati sunt numm. 1590, 1592 et 1594, tum ex synaxario Sirmundiano, nunc in bibliotheca Berolinensi asservato, ibique notato Phillipps num. 1622 [Cfr. supra p. 225, num. 2.] . In his martyrium S. Porphyrii legitur fol. 57v, 41v, 90v et 71r; codicem num. 1590 notamus 1, alios vero, nempe numm. 1592, 1594 et Berolinensem, numeris 2, 3, 4.

Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἄθλησις τοῦ ἁγίου Πορφυρίου, τοῦ ἐκ μίμων. Οὗτος ὑπῆρχεν ἐπὶ τῆς βασιλείας Αὐρηλιανοῦ [Αὐριλλιανοῦ 2.] ἐκ τῆς Ἐφεσίων πόλεως ὁρμώμενος καὶ ἐκ μικρᾶς ἡλικίας μίμοις καὶ θεάτροις ἐντραφείς. Ὡς [ὃς 2, 3, 4.] διὰ τὴν αὐτὴν [αὐτοῦ 2.] αἰτίαν τῷ κόμητι Ἀλεξανδρεῖας [Ἀλεξάνδρου (sic pro Ἀλεξάνδρῳ) 1, 4.] ἐφεπόμενος εἰς Καισάρειαν ἤχθη [ἤχ. ε. Κ. 3, 4.] , οὗτος τὰ [τῇ 1, 3.] τῶν χριστιανῶν ποτὲ ὑποκριθείς, ὑφ᾽ ἑτέρου μίμου τὸν ἐπίσκοπον ψευδομένου [σχηματισαμένου 3, 4.] βαπτίζεται καταπαίζοντος [καταπαίζων 1, καταπαίζοντων 2.] δῆθεν καὶ ἐπιχλευάζοντος τὰ ἡμέτερα. Οὗ γενομένου καὶ στολὴν λευκὴν [ἀληθῶς add. 3, 4.] ὑπόδυντος [ἀγγέλων ἁγίων αὐτοῦ προπορευομένων μετὰ λαμπάδων καὶ ψαλλόντων· ὅσοι εἰς Χριστὸν ἐβαπτίσθησαν add. 3, 4.] , αὐτὸς μὲν τέλειον τὸν χριστιάνισμον ὑπεδέξατο. Ἄγγελοι [(Ἄγγελοι-καὶ κατὰ) om. 3, 4.] δὲ ὥφθησαν προηγοῦμενοι αὐτόν· οἱ καὶ κατὰ ἀνατολὰς προσεύχεσθαι [προσηύχετο 3, 4.] τοῦτον ἐδίδαξαν [τ. ἐδ. om. 3, 4.] καὶ τῷ μετώπῳ καὶ παντὶ [πάντα 2.] τῷ σώματι τὸν [om. 2.] σταυρὸν [σταυρῷ 2.] διαγράφειν [διέγραφε 3, 4, qui addunt τοῦτο διδαχθεὶς παρὰ τῶν ἀγγέλων.] . Ὅθεν καὶ [Ὅθ. κ. om. 3, 4.] πολλοὶ [δὲ add. 3, 4.] προσῆλθον τῇ τοῦ Χριστοῦ πίστει [τοῦτον ἴδοντες οὕτω λαμπρῶς ἔχοντα add. 3, 4.] . Οἱ καὶ διὰ νεφέλης [Maximus Margunius huius loci subobscuri sequentem tradit paraphrasim: οἱ ὁποῖοι ἐβαπτίσθησαν καὶ διὰ μέσον μιᾶς νεφέλης. Cfr. Βίοι ἁγίων, ad d. 4 novembris. At ut verba καὶ διὰ νεφέλης interpretemur in Spiritu sancto movet nos quae, post Rossi et Garrucci, doce Kraus, Real-Encykl. der christl. Altert., tom. II, p. 838, de nebula symbolo Spiritus sancti.] ἐβαπτίσθησαν καὶ ἐν [om. 3. 4.] τῇ καθολικῇ ἐκκλησίᾳ προσῆλθον. Εἷτα τοῦ κόμητος [τῷ κόμιτι 2.] τὸν ἅγιον προσκαλεσαμένου, ἐπεὶ μὴ τὰ τῶν χριστιανῶν ἐξωμόσατο, ξίφει αὐτοῦ τὴν κεφαλὴν ἀποτέμνει καὶ οὗτως ἐπληρώθη αὐτοῦ μαρτυρία.

Eadem die, certamen sancti Porphyrii, unius ex mimis. Iste fuit, imperante Aureliano, ex Ephesinorum urbe oriundus et ex pueris inter mimos et in theatris educatus. Cum, hac de causa comitem Alexandriae secutus Caesaream ductus est, ritus christianorum forte repraesentans, ab alio actore scenico episcopi personam agente baptizatur, illudente sane et ludibrio habente nostra mysteria. Quo facto, stola alba indutus ipse christianismum vere recepit. Apparuerunt etiam angeli comitati illum, qui et versus orientem precari ipsum docuerunt, et fronti nec non et toti corpori crucem describere. Inde quoque multi accesserunt ad fidem in Christum, qui et in Spiritu sancto sunt baptizati et catholicam ecclesiam sunt ingressi. Postea comes vocatum ad se sanctum, quoniam christiana dogmata noluisset eiurare, gladio decollari iussit, atque ita impletum est eius martyrium.

[3] [in Menologio Basilii,] In Menologio Basilii sequens de S. Porphyrio legitur notitia; quae transcripta est ex codice D. 74 parte sup. bibliothecae Ambrosianae, Mediolani, fol. 44b – 44d. Variantes lectiones quae damus eae sunt quae discrepant in editione cardinalis Albani [Tom. I, p. 165.] .

Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μάρτυρος Πορφυρίου. Οὗτος [Πορφύριος μάρτυς.] ὑπῆρχεν ἐπὶ τῆς [om.] βασιλείας Αὐρηλιανοῦ * ἐκ τῆς πολέως Ἐφέσου· εἷς ὤν τῆς θυμέλης καὶ ἐν τῇ ὀρχηστικῇ εὐδοκιμῶν. Τοῦτον ἰδὼν [(Τοῦτον ἰδὼν) τούτου τοῖς παιγνίοις τερφθεὶς.] τῆς Καισαρέων κόμης Ἀλέξανδρος καὶ τερφθεὶς τοῖς παιγνίοις αὐτοῦ [κ. τ. τ. π. α. om.] , προσελάβετο [αὐτὸν add.] καὶ ἀπὸ τῆς Ἐφέσου [ἀ. τ. E om.] ἤγαγεν εἰς Καισάρειαν. Ἑορτῆς δὲ τοῖς δαίμοσιν ἡγουμένης [τελουμένης.] , καὶ τοῦ κόμητος προκαθημένου [κ. τ. κ. π. om.] , καὶ τῶν παιγνίων γινομένων ἐκωμοδοῦντο [διεπαίζοντο καὶ.] οἱ τῶν χριστιανῶν τύποι. Καὶ προσήχθη Πορφύριος παρὰ τοῦ δῆθεν εἰς τύπον ἐπισκόπου σχηματισθέντος βαπτισθῆναι· ἐνεχθέντος οὖν ὕδατος, γυμνωθεὶς Πορφύριος [om.] εἰσῆλθεν ἐν αὐτῷ, ἐπιβοωμένου [om.] τοῦ ψευδοεπισκόπου, καθῶς ἔχουσιν [(καθ. ἔχ.) ὡς.] οἱ χριστιανοὶ, καὶ [om.] λέγοντος· εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρός, καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος βαπτίζεται Πορφύριος. Καὶ τούτου γενομένου *, ἦλθον οἱ ἄγγελοι στολὴν λευκὴν ἐνδύσαντες αὐτὸν μετὰ λαμπάδων [(ἧλθον-λαμπάδων) καὶ ἐνέδυσαν στολὴν λευκὴν τὸν Πορφύριον.] ψάλλοντες τὸ [om.] . ὅσοι εἰς Χριστὸν ἐβαπτίσθητε, Χριστὸν ἐνεδύσασθε, ἀλληλουΐα. Καὶ ἐγένετο τὸ ἐν παιγνίῳ * βάπτισμα εἰς ἄφεσιν ἁμαρτιῶν αὐτοῦ. Διὸ καὶ [(καὶ ἐγένετο-πολλοὶ) ἰδόντες οὖν τὸ θαῦμα.] πολλοὶ ἐπίστευσαν ἐπὶ τὸν Κύριον, λογισάμενοι ὅτι εἰ τὸ * ἐν σχήματι βάπτισμα οὕτως ἰσχύει πόσῳ μᾶλλον τὸ κατὰ ἀλήθειαν [λογισάμενοι ὁθεν om.] . Ὅθεν αἰσχυνθεὶς κόμης [ δὲ κόμης αἰσχυνθεὶς.] ὑπεχώρησε, καὶ τῇ ἐπαύριον ἀγαγὼν τὸν Πορφύριον καὶ ὡς γόητα διαβαλὼν καὶ τιμωρησάμενος διὰ ξίφους ἐτελείωσεν [(καὶ τιμωρησ.-ἐτελ.) ἀπεκεφάλισεν.] .

Certamen sancti martyris Porphyrii. Ille erat, Aureliano imperatore, ex urbe Epheso, egregius scenicorum ludorum actor. Quem cum vidisset, cuius ludicra arte delectatus est, Alexander Caesariensium comes, secum Caesaream Epheso adduxit. Agebatur forte daemonum dies summa, praesidente comite, cum ludorum celebritate, in quibus et christianorum ritus per iocum repraesentabantur. Productus igitur est Porphyrius, ut ab eo scilicet qui personam episcopi induerat baptizaretur; allatam aquam nudatus Porphyrius ingreditur, falso interim clamante episcopo, ut solent christiani, et dicente: In nomine Patris et Filii et sancti Spiritus, baptizatur Porphyrius. Quo facto, adfuere angeli qui stola alba induerunt eum, facesque ferentes psallebant istud: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis, alleluia. Et factum est illud in ludibrio baptisma ad remissionem peccatorum eius. Quapropter multi crediderunt in Dominum, cogitantes si fictum baptisma tantum valeret, eo plus illud quod est verum. Inde rubore suffusus comes discessit, et sequenti die adducens Porphyrium, praetenso magicae artis crimine, castigatum gladio absumpsit.

S. Porphyrii praeconium his versibus comprehendit Martyrologium metricum:

Πορφύριος εὐστόλιστος ἐξ ὕψους
Λαμπρὰν στολισθεὶς πορφύραν τῶν αἱμάτων.

Ornate Porphyri a Deo, iam splendida
Ornatus es fusi cruoris purpura.

[4] [in menologio Sirleti,] In menologio cardinalis Sirleti brevissima formula annuntiatur S. Porphyrius; quae sic sonat: Natalis sancti martyris Porphyrii, qui fuit ex urbe Ephesi sub Aureliano imperatore christianam fidem confessus, ense obtruncatus est. Mirandum quidem eminentissimum interpretem, secus atque alibi fecerit, parce nimis S. Porphyrii res gestas rettulisse. Praetermittit conditionem mimicam, baptismum per ludibrium susceptum, locum passionis; quae tamen omnia in menologiis sedulo recitantur. Ad praesentem igitur Sirleti locum erit Iacobi Basnagii haec observatio applicanda: Quamquam his in rebus peritissimus fuerit Sirletus, attamen distractus aliis curis, vel ipsum tanta describere cum pigeret, multa omisit. Quae quidem recitamus, non ut in illustrissimi viri eruditionem impetamus, sed ut lectorem moneamus ne propter breviorem hanc Sirleti recensionem putet primigenia S. Porphyrii Acta, si qua fuerint, decursu temporum per compilatores extra veritatis limites producta fuisse.

[5] [apud Latinos, Slavos et Syros.] Nullum est dubium quin ex menologio Sirleti profluxerit commemoratio S. Porphyrii quam reperire est in martyrologio Romano, quaeque ita enuntiatur: Ephesi, sancti Porphyrii martyris sub Aureliano imperatore, inaccurata valde quod locum martyrii spectat. Non enim Ephesi in Asia, unde quidem oriundus, sed Caesareae in Cappadocia passus est S. Porphyrius, ut expressis verbis ferunt Acta graeca et synaxaria. Error Baronii in Sirletum est refundendus, qui, omisso passionis loco, nec ulla regionis mentione addita praeter Ephesum, ansam erroris praebebat illis qui ex ipso ceu fonte haurire forent contenti. Atque exinde etiam solvitur hoc dubium propositum a maioribus nostris [Auctaria octobris, indicis generalis p. 420.] , cum, in Elencho sanctorum quorum Acta in prosecutione operis Bollandiani elucidanda videntur, duplicem ponunt S. Porphyrium hac die quarta novembris, alterum Caesareae, alterum Ephesi martyrio coronatum. Vetera martyrologia ecclesiae occidentalis non meminerunt S. Porphyrii, qui non nisi auctoritate cardinalis Baronii, qui fidet ipse Sirleto, extra limites ecclesiarum Graecarum spatiatus est. S. Porphyrium silentio premere huius diei fastos Slavicos paene universos monet R. P. Ioannes Martinov [Annus ecclesiasticus graeco-slavicus, p. 269.] , adeoque errare auctorem adnotationum in kalendarium Ostromiri, qui asserit contrarium. Non nisi in codice Novgorodensi musei Rumiantsoviani servata est apud Slavos memoria S. Porphyrii. Sed exstat S. Porphyrii commemoratio in kalendario Syrorum quod vulgavit Assemanus ex codice Vaticano [Bibl. Clement., tom. II, cod. xx, p. 118.] .

[Annotata]

* cod. Αὐριλιανοῦ

* cod. γινομένου

* cod. τῶ ἐμπαιγνίω

* cod. τῷ

§ II. De Actis S. Porphyrii.

[6] [Acta S. Porphyrii non ea sunt quae tradit Fabricius,] Fabricius [Bibl. graeca, tom. X, p. 316.] S. Porphyrii, quem Caesareae in Cappadocia martyrium subiisse refert, Acta indicat, auctoris, ut ipse profitetur, incerti et quae his verbis incipere dicit: Βασιλεύοντος τοῦ παρανόμου καὶ ἀσεβεστάτου Αὐρηλιανοῦ. Dein notat Meursium in Glossario graeco-barbaro [Edit. altera, Lugduni Batavorum, 1614, p. 477.] , sub verbo Ῥουβαίουβος, quod invenitur in Porphyrii Vita, auctorem tradere Iulium (sic) Metaphrastem. In hac ultima Fabricii citatione quot verba tot sunt fere errores. Primo quidem Meursius non Iulium Metaphrastem adducit, sed Metaphrastem. Dein, quod gravius est, et in hunc errorem lapsi sunt tum Meursius, tum Fabricius, Vita Porphyrii, de qua heic agunt, minime est, ut falso putarunt, Vita Porphyrii Caesariensis martyris, sed Vita Porphyrii episcopi Gazensis, conscripta a Marco diacono. In hac enim, non autem in illa, reperiuntur, secundum versionem latinam Gentiani, quam nostri ediderunt ad diem 27 februarii [Tom. III Februarii, p. 650, n. 26. Textus graecus nuper in lucem prodiit cura Mauricii Haupt in ephemeridibus Abhandlungen der köninglichen Akademie der Wissenschaften zu Berlin, 1874, p. 171 sqq. Eiusdem textus emendationes videsis in Jahresbericht über die Fortschritten der klass. Alterthum, Berolini, 1877, p. 544 – 46, 554 ab A. Eberhard propositas, nec non in Zeitschrift für wissensch. Theologie, tom. XXXI, p. 354 sqq., quas tradit Dräseke.] , verba ad quae Meursius alludit, nempe Ἱλάριός τις σουβαδίουβα τοῦ μαγιστριανοῦ [Cfr. Cangii Glossarium mediae et infimae latinitatis, in edit. ultima 1886, tom. VII, p. 623, V° Subadiuva; nec non Abhandlungen der kön. Akad. der Wiss. zu Berlin, tom. cit., p. 184.] . Ex hoc Meursii errore concludere licet primo eum non vidisse oculis quaedam Acta S. Porphyrii diversa ab iis quae novimus et quae mox subiungemus, praeterea eius testimonium immerito, utpote falsa referens, adduci a Fabricio. Immo dubitandum est valde num Fabricius, ipsiusque emendator Harlesius, prae manibus habuerint Acta illa diversa de quibus loquuntur. Secus, nonne fallax Meursii testimonium et ipsi retractavissent? Nonne correxissent, ut fecit Cangius? Haec est ratio cur suspicemur non esse admodum diversam ab ea quam trademus, et quae incipit Αὐρηλιανὸς βασιλεύσας, Passionem illam cuius Fabricius indicat exordium Βασιλεύοντος τοῦ παρανόμου καὶ ἀσεβεστάτου Αὐρηλιανοῦ, cuiusque vestigium nullibi potuimus reperire in catalogis bene multis quos evolvimus chirographorum graecorum.

[7] [sed reperiuntur in codice Veneto Sancti Marci,] Quae mox lectori praebebimus Acta, ea asservantur Venetiis in bibliotheca divi Marci. Insunt codici signato num. CCCXLIX in catalogo per titulos digesto opera Antonii Zanetti. Quem codicem sic ipse describit [P. 160.] : In-folio membranaceus, foliorum 332, saeculi circiter XII. Metaphrastae aliorumque Vitae sanctorum; mensis novembris prima medietas. Acta S. Porphyrii, quae non sunt Metaphrastae, sed alius cuiusdam non quidem melioris notae compilatoris, ut ipse Zanettus notat, leguntur a folio 123v ad 125r. Ex hoc codice iam semel edita est haec Passio S. Porphyrii in opere graeco cui titulus: Μνημεῖα ἁγιολογικὰ νῦν πρῶτον ἐκδιδόμενα ὑπὸ ἱεροδιακόνου Θεοφίλου Ἰωάννου διδάκτορος τῆς φιλολογίας. Βενετίᾳ, τυποὶς φοίνικος, 1844 [Pp. 357 – 360.] . Eorundem Actorum brevius compendium vulgavit saeculo XVII Maximus Margunius, postea episcopus Cytherorum factus, sed antea doctor Venetiis, ut, in notis ad Philippi Cyprii Chronicon ecclesiae Graecae [P. 445.] testatur Henricus Hilarius de Cyrillo Lucari, quem narrat Venetiis docentem audivisse Maximum Margunium. Quae, si cui minoris momenti visa fuerint, innuunt tamen Maximum Margunium probabilius deprompsisse suum Vitae Porphyrianae schema ex codice Veneto supra descripto, quippe qui in bibliotheca Sancti Marci reconditus sit a saeculo XV, datus ab eminentissimo cardinali Bessarione, et qui etiam referat bovem a S. Porphyrio suscitatum et simulacra ab eo conquassata; quae cum reperiantur in Actis codicis Veneti, exsulant a menologiis et synaxariis. Prodiit Maximi Margunii Vita S. Porphyrii in eius opere, anno 1629 primum edito et sic inscripto: Βίοι ἁγίων ἐκ τῆς ἑλληνικῆς γλώττης, ἤτοι ἐκ τῶν συναξαρίων μεταφρασθέντες παρὰ Μαξίμου ταπεινοῦ ἐπισκόπου Κυθήρων εἰς κοινὴν ὠφέλειαν.

[8] [quorum expenduntur varia adiuncta,] Ad ipsa Acta quod pertinet, ea censemus fuisse compilata saeculo X aut etiam tardius, ex iis quae eorum ignotus auctor invenit in menologiis et synaxariis; nec ex Actis quae praesto sunt nobis ullo modo manant menologia et synaxaria. Etenim, ex una parte, ut legenti facile patebit, singula quae reperiuntur in synaxario leguntur et in Actis, haud raro iisdem verbis, ex altera vero parte, et haec est praecipua opinionis nostrae ratio, in his nullo modo alluditur ad miraculum bovis, qui precibus S. Porphyrii in vitam est revocatus. Iam vero solent in huiuscemodi annalibus, saltem per unum alterum verbumve, res gestae sanctorum qui ab illis commemorantur significari. Hinc minime propugnandum est Acta nostra esse prorsus genuina, praesertim propter hoc miraculum, tale profecto quod potius praeposteri scriptoris poeticae lucubrationi videatur adscribendum quam nudam veritatem sapiat. Ipsae res gestae pauca praebent disputanda; nam nihil est dicendum de praefecto Alexandro, cuius nomen ab auctore anonymo tamquam commune valde in Actis martyrum, non alia de causa fuit electum, neque de episcopo Caesareae plane ignoto, siquidem in serie huius urbis pontificum nullius eorum qui vixerunt ante concilium Nicaenum mentio ad nos pervenit. Prima fronte, utrum S. Porphyrius non sit idem cum isto Porphyrio, ipsomet mimo, qui colitur die 15 septembris, oriri potest dubitatio. Sed cum praeter nomen, nulla alia adiuncta concordent, immo prorsus discrepent et nomina imperatorum, Iuliani et Aureliani, et locus martyrii, hinc Caesarea, inde prorsus celatus, et occasio passionis, in hodierno martyre praeclara et publica, supernaturali via, conversio autem istius Porphyrii qui colitur mense septembri non adeo perspicua, satius est duos Porphyrios mimos servare diversos. Identica enim denominatio non multum movere debet, quoniam illud Porphyrii nomen apud Graecos tam frequenter venit in usum ut per se minime natum sit ad personarum identitatem innuendam. Proinde non possumus, quod nos valde taedet, eruditissimi et de nostro collegio tam bene meriti viri Ioannis Martinov [Ann. eccl. gr.-slav., p. 269.] sententiae patrocinari, qui ex titulo igrnik, hoc est mimi, quem praefert S. Porphyrius in codice Rumiantsoviano, arguit sanctum nostrum non esse diversum ab illo qui coli solet die 15 septembris, et proin non sub Aureliano imperatore, uti cum Sirleto minus recte scripsit Baronius in martyrologio, sed sub Iuliano Apostata, capite truncatum fuisse. Scilicet, non infitiamur ex uno sancto Porphyrio potuisse decursu temporum bis recurrere eiusdem commemorationem in fastis, sed nulla ratio solida affulget nobis cur Actorum nostrorum et synaxariorum notitiae claras nimis ad hanc diem traditas corrigamus ex formula minus determinata qua commemoratur S. Porphyrius ad diem 15 septembris.

[9] [potissimum martyrii tempus.] De anno martyrii S. Porphyrii nihil certi decerni valet. Dicitur passus sub Aureliano, qui annos quinque, ab anno 270 ad 275, regnavit. Nuperrime novo examini subiecta est inter eruditos controversia saepius agitata de veritate persecutionis Aureliani. Quam negat prorsus cl. v. Victor Duruy, cui et Aureliani agendi modus erga Paulum Samosatenum et pax qua, ipso regnante, gaudebant christiani non videntur ansam ullam praebere opinandi Aurelianum umquam cogitasse de vexandis Christi discipulis [Histoire des Romains, ed. alt., 1883, tom VI, p. 495.] . Re quidem vera, de persecutione ista tacent fere historici ecclesiastici, aut non diserte loquuntur, nec eam evincere quae nomen Aureliani referunt Acta martyrum dicit iudicio certe severior cl. vir Beniaminus Aubé [L'Église et l'État dans la seconde moitié du IIIe siècle, pp. 464 – 485.] , cuius sententiam temperavit, saltem in aliquibus, cl. Paulus Allard [Les dernières persécutions du IIIe siècle, pp. 229 – 260.] . Nihilominus, ut concedit ipse Aube, non est credendum omni fundamento carere, etsi non expers sit praeiudicii exaggeratae veritatis, quatenus persecutionem universalem admittat, traditionem quae asserit fuisse, Aureliano imperante, in variis orbis regionibus, praesertim in Gallia, in Italia et in provinciis orientalibus, christianos damnatos et suppliciis multatos. Attamen non ad priores Aureliani regnantis referendae sunt passiones martyrum, sed ad annos 274 et 275, immo perseverasse vim edicti septem octove menses post mortem Aureliani, qui occisus est mense martio anni 275, ostendit cl. Paulus Allard. Quapropter ad hanc eandem aetatem pertinet etiam passio S. Porphyrii, quo tempore, ut scribit Baronius [Annales ecclesiast., anno 275, VIII.] , Aurelianus quae erant in Cappadocia vexavit ecclesias, ac potissimum eam quae totius provinciae metropolis erat, Caesarea scilicet.

ACTA S. PORPHYRII
edita ex Theophili Ioannis opere inscripto Μνημεῖα ἁγιολογικά, pp. 357 – 60, adiecta interpretatione latina.

Porphyrius, mimus, M. Caesareae in Cappadocia (S.)

CAPUT PRIMUM.
Porphyrius mimus in theatro Caesariensi baptizatur per ludibrium.

Μαρτύριον τοῦ ἁγίου Πορφυρίου τοῦ ἐν Καισαρείᾳ τῆς Καππαδόκων μαρτυρήσαντος.

[1] Αὐρηλιανὸς βασιλεύσας Ῥωμαίων, διωγμὸν κατὰ χριστιανῶν ἐκίνησεν. Ἦν δέ τις ἐν τοῖς χρόνοις ἐκείνοις ἀνήρ, Πορφύριος τῷ ὀνόματι, Ἐφέσιος τῷ γένει, μῖμος τῷ ἐπιτηδεύματι, ἐν τοῖς θυμελικοῖς θεάτροις ἀνατραφείς. Τοῦτον ἰδὼν Ἀλέξανδρός τις, κόμης Καισαρέων, εὐφυῶς ὑποκρινόμενον καὶ τερφθεὶς ἐπ᾽ αὐτῷ, μετῴκισεν αὐτὸν ἀπὸ τῆς Ἀσίας εἰς τὴν Καππαδοκίαν. Θεάτρου δὲ ἐν τῇ Καισαρέων ἐπιτελουμένου, προστάξει τοῦ Ἀλεξάνδρου, καὶ πολλῶν παιγνίων τελουμένων, εἰσῆλθον καὶ ὑποκριταὶ τῆς τῶν χριστιανῶν ἀμωμήτου μυσταγωγίας τῆς ἐν τῷ θείῳ βαπτίσματι τελουμένης. Καὶ δὴ καταστήσαντες ἐπισκόπους καὶ πρεσβυτέρους, διακόνους τε καὶ τὰ λοιπὰ τάγματα, οἱ θυμελικοὶ * προεβάλοντο τὸν Πορφύριον, ὡς κατηχούμενον, ὑποδέχεσθαι τὸ βάπτισμα μέλλοντα. Καὶ σχηματίσαντες ἑαυτοὺς κατὰ τὸν τύπον τῆς ἁγίας Ἐκκλησίας, ἐνέπαιζον τὰ τῶν χριστιανῶν μυστήρια. Καὶ ἐνέγκαντες ὕδωρ, καὶ ἐκδύσαντες τὸν Πορφύριον ἔστησαν· καὶ ἐπικαλεσάμενος δῆθεν ἐπίσκοπος Πατέρα, καὶ Υἱόν, καὶ ἅγιον Πνεῦμα, ἐβάπτισεν αὐτόν. Καὶ ἐνδύουσιν αὐτὸν στολὴν λευκήν, οὐκ εἰδότες οἱ ἄθλιοι ἀχλεύαστον οὖσαν τὴν δύναμιν τοῦ Χριστοῦ· ἐκεῖνοι μὲν γὰρ ἐν χλεύῃ τὸ τῆς ἁγίας Τριάδος ὄνομα ἐπικαλεσάμενοι, τὸ ἅγιον ἐξεμυκτήριζον βάπτισμα τοῦ Χριστοῦ· δὲ θαυμαστὸς ἐν δόξαις καὶ φιλάγαθος Κύριος, τὸ θεῖον ἐκεῖνο δώρημα τιμῶν παρὰ τοῖς ἀπίστοις, καὶ τὴν ἑαυτοῦ πίστιν μετ᾽ ἰσχύος βεβαιῶσαι βουλόμενος, θαῦμα εἰργάσατο, τῶν πώποτε γενομένων παραδοξότατον. Καὶ μή τις ἀπιστεῖν τολμήσῃ, ἵνα μὴ ἀκούσῃ, ὅτι ἔργον εἰργασάμην, οὐ μὴ πιστεύσετε ἐάν τις ἐκδιηγῆται ὑμῖν, ἀλλ᾽ ἀπιστήσας κατακριθήσεται. Τί γάρ; ἔστι τοῦτο πρὸς τὴν τοῦ Θεοῦ δύναμιν ἀδύνατον; σημεῖα δὲ τοῖς ἀπίστοις, οὐ τοῖς πιστεύουσιν.

Martyrium sancti Porphyrii, qui Caesareae in Cappadocia passus est.

[1] Cum Aurelianus imperaret Romanis a, persecutionem contra christianos movit. Erat autem temporibus istis vir quidam Porphyrius nomine, ortu Ephesinus, arte mimus, utpote qui in scenicis theatris educatus. Quem cum vidisset Alexander b quidam, Caesariensium comes, eleganter ludentem, valde delectatus eius arte, ex Asia c in Cappadociam secum adduxit. Scena Caesareae constituta, iussu Alexandri, et variis ludis iam absolutis, processerunt actores christianorum venerandos ritus divini baptismatis repraesentaturi. Et quidem, instituentes episcopos et presbyteros, diaconosque cum ceteris ordinibus, produxerunt mimithemelae d Porphyrium ut tamquam catechumenus baptismum susciperet. Tunc effingentes seipsos ad normam sanctae Ecclesiae, christianorum mysteria per iocum absolverunt. Scilicet, aqua allata, Porphyrium vestibus exutum constituerunt, et invocans, qui personam episcopi agebat, Patrem et Filium et sanctum Spiritum, baptizavit eum. Simul vestierunt eum tunica alba, ignorantes miseri quia non irridetur virtus Christi. Isti vero deridentes sanctae Trinitatis nomen invocaverunt et sanctum Christi baptisma ludibrio habuerunt, sed mirabilis in prodigiis et optimus Dominus divinum illud donum honorificans in infidelibus et fidem in seipsum valide confirmare volens, miraculum est operatus, eorum quae umquam facta sunt maxime incredibile. Neque audeat quisquam diffidere, ne audiat quia opus operor ego, quod non credetis si quis enarraverit vobis, sed qui non crediderit condemnabitur. Quid ergo? Numquid istud apud Dei potentiam impossibile? Signa quidem infidelibus, non autem credentibus.

ANNOTATA.

a Aurelianus regnavit ab anno 270 ad 275. Sed edictum generale adversus christianos non nisi ultimo huius imperatoris anno prodiit. Cfr. ea quae diximus in commentarii praevii num. 8.

b Saepius occurrit illud nomen, tamquam praefectorum martyres damnantium, ac praesertim in illis Actis quae parum historica tota quanta figmentum scriptoris exstant.

c Asia, scilicet provincia Romana, quae complectebatur Mysiam, Phrygiam, Cariam, Pisidiam, Lycaoniam, Lydiam, cum Ionia et Aeolide.

d Verbum graecum θυμελικοί derivatur a vocabulo θυμέλη, quod locum editiorem significat, in quo gesticulatores adstantes ridicula pantomima provocare ad risum solebant. Cfr. Ruinart, Acta martyrum. p. 270.

* ed. θεμελικοὶ

CAPUT SECUNDUM.
Conversio S. Porphyrii.

[2] Ἅμα γὰρ τῷ βαπτισθῆναι τὸν ἄνδρα, τοῦ Πνεύματος χάρις ἐπέπεσεν ἐπ᾽ αὐτόν· καὶ ὤφθησαν ἄγγελοι, λαμπαδηφοροῦντες καὶ προπορευόμενοι αὐτοῦ, καὶ φωνὴ ψαλμῶν ἠκούετο τερπνῶν, ὥστε ἀπὸ τῆς φωνῆς τῶν ἀγγελῶν σεισθῆναι τὸ θέατρον· οἱ δὲ ὄχλοι ἐταράττοντο σχιζόμενοι. Οἱ μὲν γὰρ αὐτῶν ἔλεγον· οἱ θεοί εἰσιν οἱ σὺν τῶ Πορφυρίῳ ὁρώμενοι διὰ τὸ ἀγαπᾶν αὐτόν, ἄλλοι φαντασίαν ὑπενοοῦν τὸ πρᾶγμα, οἱ δὲ ἐθαύμαζον φάσκοντες· εἰ τὸ ἐν γέλωτι βάπτισμα τῶν χριστιανῶν τοῖουτόν ἐστιν, τὸ ἐξ ὅλης καρδίας ὁποῖον ἄρα ἔσται; Καὶ καταβάντες συναπῆλθον τῷ Πορφυρίῳ ἐπὶ τῇ τῶν Χριστιανῶν ἐκκλησίᾳ, αἰτοῦμενοι παρὰ τοῦ ἐπισκόπου τὸ ἀληθινὸν βάπτισμα.

[2] Simul ac baptizatus est vir, Spiritus gratia supervenit in ipsum, et visi sunt angeli luminaria ferentes et accedentes illuc. Cantus quoque psalmorum audiebatur iucundorum, ita ut voce angelorum conquateretur theatrum. Turbae vero disturbabantur in contrarias partes. Alii enim illorum dicebant: Dii sunt qui apparent cum Porphyrio, quia carus est illis. Alii vero phantasma rem existimabant, alii autem mirabantur dicentes: Si irrisorium baptisma christianorum tantum est, ex toto corde susceptum quale iam erit? Et descendentes abierunt cum Porphyrio ad christianorum ecclesiam, requirentes ab episcopo verum baptisma.

CAPUT TERTIUM.
S. Porphyrius a iudice interrogatus bovem suscitat, tandem capite plectitur.

[3] δὲ κόμης, τότε μὲν ὑπὸ ἐκπλήξεως ἔλυσε τὸ θέατρον, τῇ δὲ ἐπαύριον τὸν Πορφύριον προσκαλεσάμενος λέγει αὐτῷ. Οὐ μάγον σε, Πορφύριε, ᾔδειν, ἀλλὰ μῖμον· τί οὖν ἦν τὸ χθὲς ἐπὶ σοὶ γενόμενον φάντασμα; ἅγιος Πορφύριος ἔφη· καὶ ὄντως εἰς τοσαύτην ἀθλιότητα μωρίας ἤλασας, ὡς φαντασίαν ἐκεῖνα πάντα δοκεῖν; κόμης λέγει· ὑβρίζεις, μιαρώτατε· μὰ τοὺς θεούς, εἰ μὴ ταχέως πρὸς αὐτοὺς ἐπιστρέψῃς *, θανάτῳ σε παραδώσω. Πορφύριος εἶπεν· εἰ μὴ σημεῖον ἴδω παρ᾽ αὐτῶν τελούμενον, οὐκ ἐπιστρέφω.

[4] Τότε προσκαλεσάμενος κόμης τοὺς τῶν θεῶν αὐτοῦ ἱερεῖς, δι᾽ εὐχῆς θαυματουργεῖν αὐτοὺς ἐκέλευσεν. Οἱ δὲ στήσαντες ἐν μέσῳ ταῦρον, καὶ πρὸς τὸ οὖς αὐτοῦ λαλήσαντες, ἐθανάτωσαν αὐτόν. Λέγει οὖν κόμης· ἴδε, Πορφύριε, δύναμιν θεῶν ἀήττητον καὶ προσκύνησον αὐτοῖς. Λέγει ἅγιος· ζησάτω ταῦρος τῇ ἐπικλήσει τῶν θεῶν ὑμῶν, καὶ τότε δύναμις αὐτῶν ἀήττητος ἔσται. Ἀτονοῦντες δὲ πρὸς τοῦτο οἱ ἱερεῖς, εἶπον· ἡμεῖς διὰ τῶν θεῶν ἡμῶν ἀπεκτείναμεν, σὺ διὰ τοῦ Χριστοῦ σου ζώωσον, καὶ πιστεύσομεν * αὐτῷ. Καὶ ἤρεσεν λόγος τῷ τε δήμῳ καὶ τῷ κόμητι. Καὶ πεσὼν ἐπὶ τὴν γὴν προσηύξατο ἅγιος, καὶ πάλιν ἀναστάς, ἐπῆρε τὰς χεῖρας κατὰ ἀνατολὰς καὶ εἶπεν· ἐπάκουσον δή μου, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ Θεός, ὃν, εἰ καὶ ἀνάξιος ὢν, ἐπέγνων, καὶ δεῖξον τὴν σὴν δύναμιν τοῖς περιεστῶσι, καὶ τὴν τῶν νεκρῶν ἀνάστασιν πίστωσον διὰ τοῦ βοὸς τούτου.

[5] Καὶ ἐπιστρέψας πρὸς τὸν ταῦρον, εἶπε· σοὶ λέγω, ἐν ὀνόματι τοῦ Πατρός, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, ἀνάστηθι. Καὶ παραχρῆμα ἀνέστη βοῦς, καὶ μυκώμενος ἐξῆλθεν ἐναντίον πάντων. Τῶν δὲ, ἅπαξ τῇ ἀπωλείᾳ προσκειμένων, μὴ ἐπιστραφέντων, ἀλλὰ τοῖς ἑαυτῶν θεοῖς καὶ τοῦτο ἐπιγραφόντων καὶ μεγαλυνόντων αὐτούς, δραμὼν ἅγιος ἐπὶ τοῖς λεγομένοις προσκηνίοις ἔνθα πλείονα ἵσταντο ἀγάλματα, θείῳ κινηθεὶς ζήλῳ, εἶπεν· ἐν ὀνόματι τοῦ Χριστοῦ μου, ἔλθετε κάτω. Πεσόντων οὖν αὐτῶν, εἷς τῶν ἱερέων ὑπ᾽ αὐτῶν ἐθανατώθη, διαῤῥαγεὶς ὑπὸ ἀγάλματος τὴν γαστέρα. Τότε ἀγανακτήσας κόμης, δίδωσι κατὰ τοῦ ἁγίου Πορφυρίου τὴν διὰ τοῦ ξίφους ἀπόφασιν· δὲ ἅγιος χαρᾶς πλησθείς, μετεπέμψατο τάχιστα τὸν ἐπίσκοπον Καισαρείας, καὶ παρακαλέσας τοὺς στρατιώτας ἄδειαν ἔλαβε, καὶ λάθρα τὴν ἁγίαν κοινωνίαν παρὰ τοῦ ἐπισκόπου λαβών, οὕτως ἐτελειώθη ὑπὸ τοῦ ξίφους καὶ πρὸς Χριστὸν διὰ τάχους ἀνέδραμε, τὸν ἐπὶ τοῖς ἀγῶσι κομιούμενος τῆς νίκης στέφανον ἐν Κυρίῳ· ᾧ δόξα, καὶ τὸ κράτος, νῦν καὶ ἀεί, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[3] Praeses tunc prae stupore dimisit theatrum. Postridie autem cum Porphyrium advocasset, dixit ad ipsum: Non magum te, Porphyri, noveram, sed mimum. Quodnam ergo erat illud, quod heri tibi supervenit, phantasma? Sanctus Porphyrius ait: Revera in tantam infelicitatem insaniae devenisti, ut figmentum haec omnia videantur? Dixit praefectus: Iniurias profers, scelestissime. Per deos, nisi cito ad illos reversus fueris, morti te tradam. Porphyrius dixit: Nisi signum videro ab illis patratum, non revertor.

[4] Cum dein convocasset comes deorum suorum sacerdotes, per orationem prodigium efficere eos iussit. Qui, cum in medium protulissent taurum et ad aurem eius fuissent locuti, occiderunt eum. Dixit ergo praefectus: Agnosce, Porphyri, potentiam deorum invictam et adora illos. Respondit sanctus: Reviviscat taurus invocatione deorum vestrorum, et inde potestas illorum invincibilis erit. Cui rei impares sacerdotes dixerunt: Nos opera deorum nostrorum occidimus, tu per Christum tuum vivifica et credemus in ipsum. Placuit autem sermo tum populo, tum praefecto. Et humum cadens, oravit sanctus et iterum assurgens, levavit manus ad orientem, et dixit: Exaudi me, Domine Iesu Christe Deus, quem, indignus licet, agnovi, et manifesta tuam potentiam circumstantibus illis et tuam ex mortuis resurrectionem confirma per bovem istum.

[5] Et conversus ad taurum, ait: Tibi dico, in nomine Patris et Filii et sancti Spiritus, surge. Et ilico surrexit bos, et mugiens exiit coram omnibus. Dum illi vero unice perditioni intenti, minimeque conversi, diis suis illud ascriberent eosque glorificarent, currens sanctus ad supradicta proscenia a ubi plura constituta erant signa, divino commotus zelo, dixit: In nomine Christi mei, corruite. Igitur, cadentibus illis, unus sacerdotum peremptus est, quippe cuius venter casu statuae dilaceratus est. Tunc indignabundus praefectus, hanc sententiam profert adversus sanctum Porphyrium ut gladio necetur. Sanctus vero, gaudio repletus, accersivit citissime episcopum Caesareae et cum milites adhortatus esset, facultatem accepit ut secreto sacram communionem ab episcopo sumeret. Ita confectus est gladio et ad Christum cito cucurrit, ob certamina relaturus victoriae coronam in Domino, cui gloria et potestas nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Heic verbum προσκήνια non adhibetur ut designet proprie locum illum patentem et liberum in fronte scenae in quem exibant actores et histrioniam agebant, sed ipsum theatrum significat. Quod confirmatur ex statuis ibi expositis. Ut notum est, signis multis ornabantur veterum theatra; immo ad plura milia crevisse eorum numerum narrant scriptores classici.

* ed. ἐπιστρέψεις

* ed. πιστεύσωμεν

DE SS. PRIMO, CAESARIO, GREGORIO, PORPHYRIO, SATURO, AMANTO, PUBLIO, SECUNDA, VICTORINA, PERPETUA, VICTORE, QUARTO, MARTYRIBUS IN AFRICA.

TEMPORE INCERTO.

[Commentarius]

Primus M. in Africa (S.)
Caesarius M. in Africa (S.)
Gregorius M. in Africa (S.)
Porphyrius M. in Africa (S.)
Saturus M. in Africa (S.)
Amantus M. in Africa (S.)
Publius M. in Africa (S.)
Secunda M. in Africa (S.)
Victorina M. in Africa (S.)
Perpetua M. in Africa (S.)
Victor M. in Africa (S.)
Quartus M. in Africa (S.)

AUCTORE J. V. D. G.

[1] [Horum martyrum non nisi nomina] Horum martyrum Africanorum nominibus recitatis, exclamat Florentinius: Iterum Africa martyribus exuberat [Vetustius eccl. occid. Martyrolog., ad diem 4 novembris.] . Attamen de his quoque sterile nimis permanet votum quod exprimebat Morcelli [Africa christiana, tom. II, p. 357.] : Utinam vero efficere alii diligentia aut felicitate aliquando possint uti et res gestae singulorum prodeant e latebris atque in hominum denique lucem ad imitandum proferantur. Nam hucusque nec in Passionibus ullis, nec in monumentis archaeologicis bene multis, quae praesertim hisce ultimis temporibus ad illustrandum martyrologium Africanum reperta sunt [Cfr. Paulum Allard, La Persécution de Dioclétien, tom. I, pp. 426 – 435; tom. II, pp. 289 – 292, atque Analecta Bollandiana, tom. IX, pp. 106 – 134.] , quicquam prodiit quod ad notitiam istorum martyrum sive de rebus gestis, sive de tempore, conferret. Proin, illas, quas sola nominum enuntiatio suggerit animadversiones, heic inseruisse contenti simus oportet.

[2] [et locus passionis cognoscuntur.] Primo exprimitur iterum hodierna commemoratio martyrum Africanorum sub eadem, quae ceteris diebus saepius notata est, formula prorsus indeterminata In Africa, de qua nuper illud observabat cl. v. Ludovicus Duchesne [Les Sources du martyrologe hiéronymien, p. 32.] hanc in Africano catalogo locum tenere istius formulae similis, scilicet Romae quae in kalendario romano usurpatur, etiamsi agatur de sanctis vel Albanensibus, vel Nomentanis, aliisve. Notandum tamen unum alterumve ex laterculis Hieronymianis, nempe Richenoviensem atque Fuldensem, si quibusdam ex martyribus de quo agimus assignant Africam, alios, nempe S. Victurinam, in Fuldensi, et SS. Victorinam et Perpetuam, in Richenoviensi tradere passos alibi. Non ideo tamen opinamur inde significari illas extra Africam martyrium subiisse, sed tantum in alio loco eiusdem regionis, et forsan seorsum a reliqua cohorte. Ut saepius etiam contingit inter athletas Christi Africanos, occurrimus iterum toti congregationi martyrum; nullibi enim alias persecutorum rabies tam frequenter saeviit in integros christianorum coetus.

[3] [Diversimode recitantur in martyrologio hieronymiano,] Exsulant martyres nostri e martyrologio Romano, sed recitantur in omnibus catalogis hieronymianis, magna tamen tum nominum, tum numeri diversitate. Sic in Augustano nonnisi Caesarius refertur, in Corbeiensi breviori Primus et Caesarius, in Trevirensi et Gellonensi Primus et Gregorius, in Fuldensi Primus et Victorina, in Labbeano Primus, Gregorius et Caesarius, in Blumiano Amantius, Secundus, Victorinus et Beatus, qui ubique deest in aliis, et vel Quarti, per errorem librarii, locum tenet vel epitheton exstat omissi nominis proprii; in Richenoviensi Primus, Gregorius, Amantius, Saturus, Victurina, Perpetua; in Ottoboniano Primus, Porphyrius, Amantius, Publius, Secundus, Victorius. Codices Bernensis et Corbeiensis maior seriem integram referunt, cuius hic est tenor: In Africa, Primi, Cesarii, Gregorii, Porfiri, Amanti, Publii, Saturi, Secunde, Victorine, Perpetue, Victoris, Quarti; scilicet duodecim. Antverpiensis habet tredecim, quia bis repetiit Caesarium. Hanc ipsam seriem assumpserunt tum Rosweydus, qui tamen duo tantum nomina recitat: In Africa, Primi, Caesarii, cum aliis decem, tum Florentinius, cum ederet Vetustius Martyrologium, tum Morcelli in suo Martyrologio Ecclesiae Africanae.

[4] [in quorum genuinam seriem inquiritur.] At penitius varia nomina examinanti nonnulla occurrunt animadvertenda, unde fortassis ad veriorem normam exigi queat tota series. Etenim, Amantius qui apparet in ista societate martyrum Africanorum, non alius esse videtur ac S. Amantius, episcopus Ruthenensis in Gallia, cuius hodie etiam memoria agitur. Quod inde maxime suadetur quod ubicumque in laterculis hieronymianis citatur Amantius inter Africanos martyres, verbi gratia in Bernensi et Richenoviensi, non repetitur deinceps nomen eius tamquam episcopi Ruthenensis; dum e contrario, quotiescumque, ut verbi gratia in Labbeano, Corbeiensi, Fuldensi, Trevirensi, Gellonensi, abest ex ordine martyrum Africanorum, postea apparet nomen Amantii relatum ut antistitis Ruthenensis. Fatendum tamen huic regulae non stare Ottobonianum, quod simul et Amantium Africanum et Ruthenensem promit; sed non est tantae auctoritatis ut infringat argumentum unde coniciendum existimaverimus S. Amantium non pertinere ad seriem supradictorum Africanorum. Cuius argumenti vis inde crescit quod illud nomen Amantii in Africa prorsus insolitum sonat. Ut Porphyrius quoque excludatur pronum se praebet Florentinius cui adstipulandum censemus, siquidem eodem die celebratur Porphyrius Ephesinus martyr, omnino ab Africanis diversus. Et Perpetua, quae occurrit ibidem, nonne ea est S. Perpetua, uxor S. Petri, quam colunt hodie fasti Usuardini? Idem forsan de Gregorio dicendum qui unus esse potest cum Gregorio, abbate Porcetano, quem celebrant hac die aliqui fasti hagiologici, unde eius nomen intrusum est in quosdam codices hieronymianos. Ad cetera nomina quod spectat, satis inter se conveniunt codices, cum hoc tantum discrimine quod alicubi pro Publi scribatur mendose Subli, in Blumiano Victorina fiat Victorinus, et interdum alii misceant Secundam et Secundum. Praeterea in nominum forma nihil abhorret a vocabulis quae in Africa usui veniunt, si modo Publius et Gregorius excipiuntur, quae hucusque non recurrunt in Corpore Inscriptionum Africanarum, reperta tamen est appellatio derivata Publianus. Cum etiam absint Amantii et Porphyrii nomina, novum inde exsurgit indicium, data praesertim ratione superius allata, ut expungantur. Reliquorum vero vocabula solita sunt et trita in Africano martyrologio, imprimis Secunda, Perpetua, Saturus, Victor, Primus.

[5] [De cultu SS. Primi et sociorum in aliis fastis,] Praeter fastos hieronymianos, martyres nostros continet, inter Usuardi auctaria, Bruxellensis codex, ubi haec habes: In Africa, natale sanctorum Primi, Caesarii, Gregorii et Porphyrii. Grevenius eadem nomina retinet quibus addit: et aliorum. Bedae auctaria referunt: In Africa Primii, quem omittit auctarium Tornacense, Caesarii, qui est in solo Barberiniano, Gregorii, pro quo legitur Gerii in codice Sancti Cyriaci, Porphyrii. Galesinius et Ferrarius septem tantum e sociis Primi exhibent, scilicet omittunt Victorem, Perpetuam, Publium, Secundam, et pro Saturo scribunt Saturninum. Martyrologium Rabani octo nomina continet; praeter septem quae reperiuntur apud Galesinium et Ferrarium addit Perpetuam.

[6] [deque eorum martyrii tempore.] De tempore quo nostri martyres sunt passi, certi quicquam asserere non datur. Id unum fas est affirmare eos minime pertinere ad persecutionem Vandalorum, quoniam in martyrologio hieronymiano nullus commemoratur martyr hoc aevo peremptus [Duchesne, Les Sources du martyrologe hiéronymien, p. 33.]

DE SS. AGRICOLA ET VITALI MARTYRIBUS BONONIAE

ANNO CCCIV.

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Agricola, M. Bononiae (S.)
Vitalis, M. Bononiae (S.)

AUCTORE J. V. D. G.

§ I. Fontes historici.

[1] [SS. Agricolae et Vitalis rerum gestarum praecipuus relator est S. Ambrosius,] Celebrium istorum martyrum, quibus iure gloriatur Bononiensis civitas, Acta nulla, si vel umquam exstiterint, ad nos usque pervenerunt. Quae quidem iam suo tempore desiderabat Gregorius Turonensis, questus in libro De Gloria martyrum quod SS. Agricolae et Vitalis nulla historia passionis advenit [Cap. XLIII Mon. Germ., Script. rer. Merov., tom. I, p. 517.] . Sitne reipsa scriptis commendata martyrii eorum relatio disputare licet, non tamen cum solido fundamento, cum nullum argumentum suae sententiae protulerit Ceillerius asserens fortasse haec Acta etiam tempore S. Ambrosii exstitisse, eumque ex iis desumpsisse quicquid de martyribus narraverit [Histoire des auteurs ecclésiastiques, tom. III, p. 524.] . Quicquid sit, quaecumque de sanctis martyribus Bononiensibus nobis nota sunt, haec integre sunt ex S. Ambrosio deprompta, neque ex alio fonte hauserunt veteres scriptores, pauci quidem, ut Paulinus Nolanus et Gregorius Turonensis, qui de illis in suis operibus egerunt. Locutus vero est S. Ambrosius de SS. Agricola et Vitali in libri sui De exhortatione virginitatis capite primo [P. L., tom. XVI, p. 335 – 339.] . Quaenam fuerit huius libri edendi occasio compertum habemus ex Paulino, Ambrosii historiographo [P. L., tom. XIV, p. 37, 38.] , qui narrat episcopum Mediolanensem Bononiam tetendisse anno 393, cum Eugenium tyrannum in Italiam atque adeo Mediolanum properantem devitare vellet, indeque, inventis ibidem SS. Agricolae et Vitalis sacris exuviis, apud Florentinos, a quibus invitatus fuerat, recessisse secum afferentem apophoreta, videlicet sanctorum Christi athletarum reliquias. Florentiae autem habuit S. Ambrosius de sanctis martyribus sermonem, qui postea in supradictum libellum conflatus est. Nonnullis etiam visum est S. Ambrosium non tantum in libro De exhortatione virginitatis laudasse SS. Agricolam et Vitalem, sed et in opusculo, cui titulus fuisset impositus De martyrio Agricolae et Vitalis, nunc vero deperdito, quodque adhibuisse saeculo decimo Iohannem diaconum refert Mabillonius [Museum italicum, tom. I, part. alt., p. 77.] . At recte notat Melloni [Atti o memorie degli uomini illustri … in Bologna, tom. I, p. 125.] per hunc librum De martyrio Agricolae et Vitalis non alium intendi forsan nisi epistulam quandam, de qua statim dicetur, falso attributam Ambrosio. Proferebatur enim, antequam editores Benedictini critice vulgassent omnia opera sancti episcopi Mediolanensis, inter litteras eius, quaedam epistula in qua describebatur inventio corporum SS. Agricolae et Vitalis [P. L., tom. XVII, p. 747 – 749.] . Quam iure merito segregarunt dicti editores e numero Ambrosianarum epistularum, quoniam non obscure apparet tamquam opus alicuius consarcinatoris, qui S. Ambrosii narrationem, qua SS. Vitalis et Agricolae inventionem in Exhortatione virginitatis descriptam reliquit, partim addendo, partim mutando, partim transponendo interpolavit. Quoniam igitur, nec post Gregorium Turonensem, felicior fuit quisquam ad quem historia Passionis adveniret, pro deficientibus Actis, operi nostro inseremus tum caput primum Exhortationis virginitatis, tum epistulam supposititiam, tamquam sola documenta quae de SS. Vitali et Agricola praesto sunt.

[2] [cuius lucubrationes assumpserunt passionalia;] At si desunt sanctorum martyrum nostrorum Acta proprie dicta et primigenia, non inde concludendum non occurrere in legendariis aut passionalibus medii aevi ullam Passionem SS. Agricolae et Vitalis. Frequentissime enim reperitur, ut, verbi gratia, in bibliothecae Bruxellensis codice signato num. 64, fol. 227v – 228v [Cfr. Catal. codd. hagiog. bibl. reg. Brux., tom. I, p. 18.] , et in bibliothecae nationalis Parisinae codicibus signatis numm. 2637, fol. 193v – 195; 3789, fol. 153r – 154; 3851 A, fol. 33r – 34r; 5361, fol. 33r – 35v; 5365, fol. 155v – 156r, 11759, fol. 259r – 259v [Catal. codd. hagiog. bibl. nat. Paris., tom. I, p. 166, 296, 376; tom. II, p. 350, 383; tom. III, p. 107.] , necnon in codice signato B. 55. inf. in bibliotheca Ambrosiana Mediolani [Analecta Boll., tom. XI, p. 261.] , sicut et etiam in codice signato num. 523 in bibliotheca Vaticana inter codices reginae Suecorum quem iam notavit Giorgi in notis ad martyrologium Adonis. Iam vero Acta ista quae passim reperiuntur nihil aliud sunt praeter commixtionem quandam et consarcinationem utriusque documenti Ambrosiani et pseudo-Ambrosiani quod indicavimus. Ita enim communiter conflata sunt ut, praemissam inscriptionem et primam sententiam epistulae olim Ambrosio attributae subsequatur caput primum Exhortationis virginitatis. Praeterea ante conclusionem legitur oratio quaedam ad Deum coram populo pronuntiata, unde significatur haec Passio ab Ambrosio enarrata fuisse occasione dedicationis ecclesiae SS. Vitalis et Agricolae, a sancta Iuliana vidua in urbe Florentina fundatae. Sequenti schemate uno intuitu apparet quomodo confictae sint tum Passio manuscriptorum, tum epistula pseudo-Ambrosiana, collatione facta cum libro De Exhortatione virginitatis.

[3] [sed exstat praeterea liber miraculorum.] Miracula aliquot a sanctis martyribus patrata refert Gregorius Turonensis in loco supra citato, aliaque miracula consignata esse in antiquo codice abbatiae Sancti Stephani Bononiae tradit Melloni [Attio memorie degli uomini illustri … in Bologna, classe I, vol. I, p.141 – 145.] . Qui codex hodie asservatur in bibliotheca regiae Universitatis Bononiensis, signaturque ibidem num 1473; exscriptus est, ut monuit nos cl. vir Dr Ludovicus Frati, eiusdem bibliothecae vicebibliothecarius, anno 1180 [Cfr. Melloni, op. cit., p. 301.] , binis columnis. Miracula inveniuntur fol. 329 – 330, quorum apographum eiusdem viri cl. Frati benevolentia, obtinuimus. Haec etiam, nempe narratio miraculorum ex Gregorio Turonensi et passionali Bononiensi, infra dabuntur cum textibus Ambrosii.

§ II. SS. Agricola et Vitalis in multis martyrologiis laudati. — De officio eorundem.

[4] [Omnia kalendaria nominant sanctos martyres, sed diversis diebus;] Quam rara exstant de sanctis nostris documenta primigenia, tam celebris est eorum cultus. Longius esset vel enumerare kalendaria et martyrologia quaecumque nomina SS. Agricolae et Vitalis inseruerunt. Seriem quam suo tempore noverat Giorgi apographorum hieronymianorum integram in notis suis ad Adonem recitavit, quibus nunc addendum Fuldense, Bernense, et Treverense nuper a nobis edita. Sed Bernense ad diem 4 novembris tacet SS. Agricolam et Vitalem, ad diem autem 27 iam desinit mutilus; Treverense nullibi eos nominat, Fuldense vero tum ad diem 4, tum ad diem 27 novembris. Apud Melloni collectas invenies mentiones factas in pluribus Italicis kalendariis [Ibid., p. 139, not. 28.] . At, kalendaria haec omnia quae SS. Vitalis et Agricolae memoriam referunt, non adeo inter se concordant in statuendo huius commemorationis die. Occurrit nempe tum die 2, tum die 3 et 4 novembris, saepissime vero ad diem 27 novembris, tum ad dies 3, 4, 10 decembris. Immo Notkerus hanc profert ad diem 28 aprilis [Cfr. Giorgi in not. ad martyrolog. Adonis, et Melloni, op. cit., p. 116, 117.] . Plurium ex his discrepantiarum ratio est in promptu. Quaedam, praesertim quod attinet ad S. Vitalem, ortae sunt ex confusione facta cum aliis eiusdem nominis sanctis qui praecedentibus diebus recoluntur [Cfr. Act. SS. Novemb., tom. I, p. 604 – 5.] ; Notkerus autem inductus est ut ad diem 28 aprilis scriberet: In Bononia, Vitalis et Agricolae, ex eo quod hac die colitur S. Vitalis Ravennas. In paucissimis kalendariis mense decembri coluntur nostri sancti; sed praesertim inter duos dies, nimirum 4 et 27 novembris, diversitas viget. Non diffitendum in veteribus kalendariis saepius die 27 novembris citari nomina sanctorum Bononiensium quam die 4, ita plura ex hieronymianis [Cfr. Giorgi, loc. cit.] et Italicis quae refert Melloni [Loc. cit.] . In plerisque breviariis, missalibus et kalendariis bibliothecae nationalis Parisinae quae descripta sunt a nobis, Agricola et Vitalis occurrunt die 27 novembris [Cat. codd. hag. bibl. nat. Paris. tom. III.] . Idem obtinet in legendariis, verbi gratia, in codicibus signatis numeris 5293, 5365 bibliothecae nationalis Parisiensis in quibus ipse ordo Passionum illud testatur [Ibid., tom. I, p. 565; tom. II, p. 383.] , et in codice signato num. 5361 explicite indicatur tum in titulo, tum in clausula, passio celebrari sub die quinto kalendarum decembrium [Ibid., tom. II, p. 350.] .

[5] [cuius discriminis ratio expenditur.] Quaerentibus quaenam sit recta dies assignanda commemorationi passionis SS. Agricolae et Vitalis, sitne 4 an 27 dies novembris, non dubitamus respondere hanc esse quam adscripsit martyrologium Romanum, nempe 4 novembris. Qua die, ut testatur S. Ambrosii pseudo-epistula, revera martyrium subiere, quaque tempore immemoriali actum est festum eorum in ecclesia Bononiensi. Ceteroquin saepius ad hanc diem 4 apparent commemorati in antiquis kalendariis et passionalibus, haud sane infrequentius quam die 27. Quare autem et simul hac die 27 celebrentur martyres Bononienses indicavit Saussayus in sequenti declaratione: Claromonte Arvernorum, veneratio sanctorum martyrum Agricolae et Vitalis, quorum reliquias sanctus Namatius episcopus a Bononia in Arverniam transferendas curavit, et susceptas in matrice ecclesia collocavit, in qua exinde gloriosi ipsi martyres sancti loci tutelaribus annumerati, hoc potissimum die, qui ipsorum translationi sacratus est proprio in altari honorantur [Martyr. gallic., p. 938, 939.] . Quae ratio non est omnino vero absimilis, siquidem hanc translationem iam novit martyrologium hieronymianum; legimus siquidem in Bernensi ad diem 10 maii: Arvernus dedicatio ecclesie sancte Agregule. Ex altera tamen parte dubitabit forsan aliquis de hoc Saussayi argumento miratus huius festi Arvernensis commemorationem tam late spatiatam esse extra limites Galliae. Cui non immerito reponeretur kalendaria facillime ex una in aliam regionem transmigrasse.

[6] [Formula laudis ex Ambrosio desumpta] In omnibus paene martyrologiis eadem communiter ratione extolluntur sancti martyres. Cuius cum materies desumpta sit e libro S. Ambrosii De exhortatione virginitatis, a variis formulis longe lateque recitandis licet abstinere, duabus tantum prolatis quae sint ceterorum quasi specimen. Ac primo quidem haec habet antiquissimus martyrum laudator Ado Viennensis: V kalendas decembris. Natalis sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae, qui apud Bononiam Italiae urbem, post alia tormenta, ultimo crucifixi martyrium compleverunt. Quorum corpora postmodum cum essent posita inter sepulcra Iudaeorum, et populo christiano prorsus incognita, beatus Ambrosius (ipsis sanctis martyribus revelantibus) apud Bononiensem civitatem repperit: quaeque exstructa ecclesia, cum magna fidelium laetitia, et daemonum poenis confitentium merita martyrum, sub altari deposuit. Quae eadem vix diverso tenore, ex Usuardo exponit Romanum hodiernum: Bononiae, sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae: quorum prior posterioris servus fuit, postea consors et collega martyrii: in quem persecutores omnia poenarum genera exercuerunt, ita ut non esset in corpore eius sine vulnere locus, quae constanter perferens in oratione spiritum reddidit: Agricolam vero plurimis clavis cruci affigentes interemerunt. Eorum translationi sanctus Ambrosius cum interesset, martyris clavos, sanguinem triumphalem et crucis lignum se collegisse refert ac sub sacris altaribus condidisse.

[7] [nonnihil discrepat in diversis kalendariis.] Si haec praeconia inter se conferantur, iam primo aspectu varietates haud parvas animadvertere est. Ab Adone ambo crucifixi praedicantur, in Romano autem solus Agricola cruci affixus perhibetur, dum contra Vitalis, omni genere suppliciorum vexatus, in oratione spiritum reddidit. Praeterea quae de ipso martyrio breviter valde rettulit Ado, eadem extendere et quasi exaggerare nituntur et Usuardina Romanaque recensiones, haec vero cultum Bononiensium reticet nec nisi summatim translationem attingit, dum eadem Ado longiori exhibet circuitu. Sed haec notasse nunc sufficit, quae dehinc penitus erunt cribranda, et saltem quod pertinet ad utriusque martyris crucifixionem, in gratiam Adonis contra martyrologium Romanum decidenda. Praeterea de martyrii loco aliisque adiunctis nonnullis discrepant fasti hagiologici. Sic auctaria Usuardi, in editione Lubeco-Coloniensi, formulae consuetae addunt temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum martyres passos, et apud editorem Belinum legitur Agricola servus Vitalis, quem quidem errorem sibi quoque reassumit editor Venetus, Franciscus Maurolycus. Martyrologium Richenoviense, et inter Bedae auctaria Tornacense et Barberinum, non Bononiam, sed indeterminate Italiam ponunt. Alibi Bononia in Pannoniam detorta prodit, et, quod peius est, Gallicus scriba quidam in codice Corbeiensi non Italiae, sed Galliae vindicat clarissimos martyres Agricolam et Vitalem, similitudine deceptus denominationis urbis Boloniae super Mare (Boulogne-sur-Mer) in Gallia flandrica, in ora Picardiae. Tandem aliis femineum genus olebat nomen Agricola, ut inde identidem legatur Sanctae Agricolae virginis, verbi gratia in Labbeano et Bedae auctario Laetiensi, ut supra fuit notatum. Voluitne Ottobonianum huic errori praecludere viam scribendo Agricoli? Praeterea duos passionis socios subiungit Corbeiense cum Vitali et Agricola, Manilium videlicet et Iulium.

[8] [De officio sanctorum martyrum.] Sanctorum martyrum Bononiensium nomen nec apud Graecos, nec apud Slavos aut Orientales penetravit. Sed, ut dicemus infra, in ecclesiam latinam late diffusus est eorum cultus; immo in kalendario Mozarabico praemisso missali eiusdem ritus memorantur Vitalis et Agricola, die V kalendas decembris. Quod inde procul dubio originem ducit quia missa quondam sunt sacra istorum martyrum pignora in Hispaniam Garciae regi Navarrae a summo Pontifice, qua de re postea fusius agendum. Nec in kalendariis tantum significatum est quanto cultu prosecuta sit plebs christiana SS. Agricolam et Vitalem, sed in aliis etiam libris ecclesiasticis indicia haud incerta prodiere. Iam vulgavit Martene [De antiq. Eccl. ritibus, tom. I, p. 870, 872.] ordinem undecimum ex vetustissimo libro sacramentorum monasterii Moissacensis, in cuius litaniis inter visitandos et ungendos infirmos recitari solitis duplex reperitur haec invocatio: S. Agricola, ora pro illo; S. Vitalis, ora pro illo. In missali ecclesiae Ambrosianae Mediolanensis, die 7 novembris, legitur ritu Ambrosiano de SS. Vitali et Agricola missa tota propria [Melloni, op. cit., p. 140.] . Benedictinis monachis monasterii SS. Vitalis et Agricolae Bononiae officium erat etiam proprium, quod hic tradimus [Videsis hoc officium editum apud Melloni, op. cit., pp. 492 – 499, et partim apud. card. Lambertini, Trattato sopra gli Atti d'alcuni Santi de' quali si fa l'offizio in Bologna, pp. 220, 221, 281 – 290.] .

In Festo SS. Martyrum Bononiensium Vitalis et Agricolae.

Ad Vesperas. Capit. Hi sunt viri misericordes, quorum iustitiae oblivionem non acceperunt, cum semine eorum permanent bona: hereditas sancta nepotes eorum.

HYMNUS.

Diem sacratum martyrum
      Legitime certantium
      Vitalis et Agricolae
      Recolamus sollemniter.
Qui pravam huius saeculi
      Vitam spernentes fragilem,
      Christum secuti fulgida
      Corona caelo iubilant
Vitalis quidem servulus
      Agricolaque dominus,
      Cui Vitalis praevius
      Exstitit ad martyrium.
Certamen primum vulnera
      Concitavit ad praemia,
      Quem prosecutus dominus
      Cum eo vicit postmodum.
Mucro pravorum militum
      Obtulit caelo servulum,
      Dirum crucis patibulum
      Tandem eiusdem dominum.
Quam decoro iuvamine
      Se sublimarunt invicem,
      Qui caeli regis munere
      Nunc coronantur pariter.
Sit laus Deo altissimo
      Eiusque unigenito,
      Una cum sancto Spiritu
      In sempiterna saecula. Amen.

Ad Magnificat. Antiph. O quam venerandi estis, egregii Agricola et Vitalis, martyres Christi, qui terrena contempsistis, et caeli ianuam exsultantes petistis, modo victores fulgentes in virtute caelesti, ideoque supplices exoramus, ut intercedatis pro nobis ad Dominum Iesum Christum.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, da populo tuo praesentis diei festivitatem sincero venerari affectu, et qui eam sanctorum martyrum tuorum Vitalis et Agricolae annua celebritate devotis frequentent obsequiis, eorundem suffragiis caelestis regni gaudia consequamur. Per Dominum…

Ad Matutinum, invitator. Regem martyrum insignium Vitalis et Agricolae venite adoremus.

HYMNUS.

Divinitus sunt inclita
      Nomina sibi mystica
      Solutione dedita,
      Capessunt caeli munera,
Vitalis ut acquireret
      Mensuram vitam sanguine,
      Agricola ut emeret
      Agrum aeterno germine.
Plebs laudes Deo conferat
      Bononiensis debitas,
      Quae horum sibi corpora
      Destinavit egregia.
Se omni cura provida
      Custodem illis praebeat
      Ut eorum suffragia
      Adesse sibi sentiat.
Nunc vos rogamus cernui,
      Martyres Dei incliti,
      Ut eum deprecemini
      Pro nobis eius famulis.
Ut expulsis sceleribus
      Cunctis nostris * funditus
      Mereamur caelestibus
      Associari coetibus.
Praesta, Pater piissime,
      Patrique compar unice
      Cum Spiritu paraclito
      Regnans per omne saeculum. Amen.

Lectiones desumuntur ex illa Passione infra vulganda, cum titulo Sermo S. Ambrosii episcopi, et earum textus propius accedit ad codicem Bruxellensem. Lectio I a verbis: Ambrosius, servus Iesu Christi usque ad: quae solet ostenderet; lectio II usque ad verba: ille implevit (num. 2), quibus addit: Nihil illi decerpitur, quomodo minui potest quod Christus donavit egregie? Lectio III pergit usque ad num. 3: ad commendationem hominis condicio affert; lectio IV terminatur eiusdem num. 3 verbis: animam suam pro nobis traderet; lectio V usque ad finem num. 4 procedit; lectio VI finem facit cum: non sedulitatis fuisse, sed fraudis; lectio VII pergit usque ad num. 6: quae aeterna est acquireret; lectio VIII habet tamquam ultima verba num. 7: revelare dignatus est. Quattuor lectiones tertii nocturni sunt S. Augustini in Evangelii S. Ioannis: Ego sum vitis vera, quae exordiuntur: Iste locus evangelicus, fratres.

Ad Laudes, capitulum, hymnus et oratio, ut in primis Vesperis.

Ad Tertiam, capitulum et oratio, ut in primis Vesperis.

Ad Sextam, capitulum: Generatio eorum et gloria eorum non derelinquetur, corpora eorum in pace sepulta sunt et nomina eorum vivent in saecula.

Oratio. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui sanctorum martyrum tuorum Vitalis et Agricolae sollemnia colimus, eorum virtutes imitemur. Per Dominum…

Ad Nonam, capitulum. Sapientiam eorum narrant omnes populi, et laudem eorum pronuntiat omnis ecclesia sanctorum.

Oratio. Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut sanctorum martyrum tuorum Vitalis et Agricolae, quorum celebramus victoriam, participemus et meritis. Per Dominum etc.

In 2is Vesperis, ut in primis.

Infra octavam, lectiones absolvunt supradictam Passionem, nimirum lectio I a verbis num. 7 martyrum exuvias requirebamus usque ad metimus martyrum fructus; lectio II absolvit num. 7 Iudaeus Iudaeo; lectio III progreditur ad num. 8 verba sudaria sanctorum sanabantur; lectio IV ad num. 9 verba habentibus perniciosus; lectio V vadit ad num. 10 paravit atque obtulit (cfr. variantem lect. 3); lectio VI ultima verba habet templum sanctum est; lectio VII mundi huius abluitur, lectio VIII absolvit totam Passionem cum variantibus lectionibus codicis Bruxellensis, cui addit post verba sub Diocletiano et Maximiano haec alia: anno Domini CCLXXXVII, pridie nonas Novembris.

[Annotatum]

* ed. notius

§ III. Quo tempore, loco et supplicii genere passi sint sancti martyres, et de prima eorum sepultura.

[9] [E civitate Bononia oriundi,] Sanctorum martyrum nomen et condicionem his verbis declarat Ambrosius: Martyri nomen Agricola est, cui Vitalis servus fuit [P. L., tom. XVI, p. 337.] , et inferius tradit moribus ita mitem fuisse S. Agricolam ut ab ipsis etiam inimicis diligeretur. Praeter ea quinam fuerint prorsus ignoratur. Nobili genere oriundum fuisse S. Agricolam coniecerunt aliqui ex eo quod passim legitur sanguine iunctus fuisse cum Iovino, praefecto militiae in Gallia, qui, post passionem, ut infra dicetur, in civitate Remorum ecclesiam ipsi dedicavit [Cfr. Breviarium Remense, anno 1729.] . Sed ad istam consanguinitatem firmiter stabiliendam desunt argumenta historica; non enim talia exstant legendae quae de Iovino circumferuntur. Quicquid sit, Bononienses cives exstitisse SS. Agricolam et Vitalem nemo est qui infitietur; immo non defuere qui in varias abiere fabulas ut eniterentur eos certis quibusdam ex Bononiensibus gentilitiis familiis ascribere, quas cui libuerit, videre licebit collectas apud Melloni [Op. cit., p. 113, 114.] et Lambertinum [Op. cit., p. 211, 212.] , heic tamen referre nec gravitas operis nostri nec rei momentum sinunt, quippe quae nullo fundamento innixae meri sint lusus genealogici et inanis adulatio. Ex his conaminibus unum tamen exhibebimus, non quia magis probatum videatur, sed quia saltem verisimilitudini non offendat; scilicet Malvasiae [Marmorea Felsina, p. 348.] , qui non abhorret a coniectura iuxta quam S. Agricola pertinuisset ad Bononiensem tribum Lemoniam. Repertum est enim in inscriptione quadam nomen cuiuspiam Titi Vennonii Agricolae, militis cohortis praetorianae decimae in centuria Victorini; quod epigramma extrahimus e Corpore inscriptionum latinarum [Tom. VI, part. I, p. 714, n. 2761.] .

D. M T VENNONI LEM AGRI COLAE BONO MIL COH X PR 〉 VICTORINI MIL ANN VII MES XI DIEB XXIX V ANN XXV MES V DIEB XV FEC T VENNONIVS SE CVNDVS PATRONO B M

Volunt, pauci quidem, S. Vitalem Mediolanensem fuisse civem, quorum sententiam apud Machiavelli [In nota 29, col. 26, ad Historiam Bononiensem, auctore Sigonio.] relatam recte vituperat Melloni [Op. cit., p. 114, not. 23.] utpote qui in turpem inciderint confusionem S. Vitalis, de quo nunc agitur, cum S. Vitali, patre SS. Gervasii et Protasii.

[10] [anno 304 passi sunt SS. Agricola et Vitalis,] Piam certe et religiosam vitam degebat S. Agricola cum servo suo Vitali, cum exorta est, prius anno 287 et postea anno 303, persecutio Diocletiani contra christianos. Quonam autem anno saevierit Bononiae edictum percusseritque sanctos martyres nostros, non adeo facile est cum omnimoda certitudine determinare. In epistula de qua supra actum est, S. Ambrosio perperam attributa, asseruntur SS. Agricola et Vitalis passi sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus [P. L., tom. XVII, p. 749.] . Iam si istius momenti chronologici ratio est habenda, accipi queunt anni 287, 299, 303 et 304, quoniam solummodo per hosce annos simul regnarunt Diocletianus et Maximianus. Sane anno 287 referuntur supplicio affecti in lectione VIII officii infra octavam recitari soliti a monachis coenobii Bononiensis Sancti Vitalis [Apud Lambertinum, op. cit., p. 288.] . At, ex alia parte, quae historia istorum temporum nota facit cum anno isto 287 minus concordant. Namque, circa hos annos, si excipiatur altera pars anni 286, dum Maximianus Herculius in Galliam ex Oriente profectus transiit per Italiam et nonnullos christianos ad mortem damnavit [Cfr. Paulum Allard in Revue des quest. hist., tom. XLIV, p. 61 – 65.] , persecutio Italiam minime vexavit, nec magis anno 299. Anno autem 303, prolatum est Nicomediae decretum contra christianos, refertque Lactantius [De morte persecut. lib., n. 15.] post excitatam a Diocletiano et Galerio Maximiano in Oriente persecutionem litteras ad alterum Maximianum et Constantium commeavisse, ut idem faceret, eisque senem Maximianum libentem per Italiam paruisse. Unde concludit Ruinartius passos esse sanctos martyres Vitalem et Agricolam circa annum 304, in ea persecutione quam Maximianus Herculius in Italia eo tempore commovebat [Acta sincera martyrum, p. 465.] , cui opinioni nuper calculum adiecit cl. vir Paulus Allard [La Persécution de Dioclétien, p. 412.] . Proin minus recte in annum 301 vel 302 conspirant cardinalis Palaeotus [Archiepiscopale Bononiense, p. 278.] , Sigonius [Historia Bononiensis, p. 26.] et Casale [Basilica di S. Stefano, p. 296.] , quoniam tunc temporis sopita erat persecutio; nec etiam satis attenderunt Baronius [Ann. eccl., ad annum 303.] et Riccioli [Chronologia reformata.] , qui anno 303 patrocinantur, Nicomediense edictum non statim in aliis partibus imperii sortitum esse suum effectum. Ex nullo autem argumento eventum usque ad annum 305 retardant Alberti et Pullieni [Secundum Melloni, op. cit., p. 115.] .

[11] [in amphitheatro,] Anno igitur 304, adductus est S. Vitalis in Bononiense amphitheatrum, fidei christianae testimonium redditurus. Situs erat ille ludorum campus in loco nunc dicto Strada di S. Vitale, olim denominato Via dell' Arena [Masini, Bolonia perlustrata, part. I, p. 191.] , antiquitus autem Via Salaria. Ex multis scilicet documentis elucet Bononiae, sicut in pluribus Italiae civitatibus, exstitisse Arenam seu amphitheatrum. Legitur, exempli gratia, apud Sigonium [De episcopis Bononiensibus, lib. I, Sigonii op., tom. III, p. 382.] , in Vita S. Theodori, episcopi Bononiensis, summus Pontifex Agapetus I eius auctoritati subiecisse omnia monasteria sita in dioecesi Bononiensi, inter quae erat monasterium SS. Vitalis et Agricolae in Arena.

[12] [ambo forsan crucifixi,] De ipso supplicio quod subierunt sancti martyres haec tradit Ambrosius: Cumque sanctus Vitalis cogeretur a persequentibus ut Christum negaret, et ille amplius profiteretur Dominum Iesum Christum, omnia tormentorum genera in eum exercentes, ut non esset in corpore eius sine vulnere locus, orationem fudit … et completa oratione emisit spiritum… Agricola crucifixus est [P. L., tom. XVII, p. 748.] . Scilicet, secundum Ambrosium, Vitalis prior passus est, dein, supplicio per aliquot dies dilato, Agricola; ille omni tormentorum genere excruciatus est, hic autem crucis patibulo affixus; immo unus Agricola diserte asseritur crucis tormento exstinctus. Nihilominus, traditio constans, cuius saeculo sexto se testem praebet Gregorius Turonensis asserens tum Agricolam, tum Vitalem pro Christi nomine crucifixos fuisse [De Gloria Martyrum, lib. I, cap. 44.] , utrumque eodem supplicio peremptum docet. Quod quidem videtur Melloni confirmatum [Op. cit., p. 111.] ex clavorum numero, qui, simul cum corporibus sanctorum confossi, postea sunt reperti, ut testatur Ambrosius, dicens: Nos legimus martyrum clavos, et plures quidem, quia plura in eis vulnera quam membra fuerunt [P. L., tom. XVII, p. 748.] . Attamen, quod monet Gallonius [De sanctorum martyrum cruciatibus, p. 313.] non est obliviscendum per saevitiam tortorum, et non raro quidem, multiplicatos fuisse clavos, infixos in omni parte corporis. Quare argumentum quod nonnulli, ut Melloni, ex numero clavorum deducere se posse arbitrantur rem intentam suadet quidem, non tamen evincit. Obicientibus vero non nisi unicae crucis lignum simul cum sanctorum martyrum corporibus fuisse repertum, recte responsum est unam crucem haud semel duobus et pluribus exstitisse patibulum [Cfr. Melloni, op. cit., p. 112.] , quod in casu praesenti eo vel magis obtinere potuit quod non una eademque die passi traduntur SS. Vitalis et Agricola. Attamen nec istud obstitisset nempe eos fuisse eadem die interemptos, quoniam mos erat quandoque duos martyres, unum post alterum, eidem affigere ligno. Quicquid sit, deficientibus documentis, certi ratique nihil definiri valet, estque standum enuntiatis coniecturis, ac praesertim textui Ambrosiano, qui unum Vitalem crucifixum memorat.

[13] [quorum corpora in coemeterio Iudaeorum sepulta sunt,] Peracto supplicio, sepulturae mandata sunt corpora sanctorum Christi confessorum Vitalis et Agricolae. Iam vero Ambrosius, narrando corporum eorum inventionem, notat ea fuisse sepulta in Iudaeorum solo, inter eorundem sepulcra [P. L., tom. XVI, p. 338.] , itemque legimus apud Paulinum in Vita S. Ambrosii posita fuisse corpora martyrum inter corpora Iudaeorum [P. L., tom. XIV, p. 37.] . Inde ansa est data non paucis scriptoribus, quos inter Alberti [Lib. II della Deca, an. 305.] , Pullieni [Cronaca della Chiesa di S. Stefano, tratt. 4, p. 131.] , Sigonius [De episcopis Bononiensibus, lib. I, in Sigonii op. omn., tom. III, p. 362.] , Lambertinus [Op. cit, p. 216.] , Petracchi [Della insigne abbaziale Basilica di S. Stefano, p. 298.] et Faleoni [Memorie historiche della Chiesa Bolognese, tom. I, p. 19, 20.] , asseverandi corpora SS. Agricolae et Vitalis post supplicium proiecta fuisse a nequissimis satellitibus in coemeterium Iudaeorum. Rem paulo aliter contigisse opinatur Casale [Storia della Basilica di S. Stefano, p. 296.] , arbitratus ipsos fideles Bononienses cum magna reverentia collegisse sanguinem martyrum ex quo ampulla repleta est, eorumque corpora humo mandasse, quae postea a Iudaeis exhumata in profanum suae sepulturae locum translata sunt. Pullieni modo citatus diversas vices quas subierunt exuviae sanctorum martyrum, antequam, tempore S. Ambrosii, sunt repertae, ita exponit: immediate post poenas datas, corpora proiecta sunt in Iudaeorum coemeterium, unde, nocte insecuta, a christianis, una cum cruce, clavis, nec non ampulla sanguine referta in ecclesiam quandam tunc temporis iam exstructam in loco quem deinde tenuit coenobium S. Vitalis, delata sunt, sed inde tandem ab Arianis sunt arrepta ut iterum in mediis Iudaeorum sepulturis deponerentur. Quae quidem omnia ita enucleata eruere se posse existimat Pullieni [Op. cit., tratt. 5, p. 154.] ex Vita S. Iulianae Bononiensis, in qua narratur haec pia femina vehementer doluisse ab Arianis sublata fuisse corpora sanctorum martyrum ex supra dicta ecclesia. Cum hac rerum enarratione quam intexuit Pullieni concordant plane quae in variis operis locis sui habet Masini [Bologna perlustrata, pp. 352, 353.] .

[14] [sito prope amphitheatrum.] Sed his opinionibus, quas diligenter rettulit, se negat assentiri posse Melloni [Op. cit., p. 109.] , qui felicius quam ceteri controversiam enodasse dicendus est. Imprimis sedulo in luce ponit iuxta corpora martyrum reperta fuisse a S. Ambrosio supplicii instrumenta, nimirum crucem clavosque, sanguinis ampullam, praetereaque duplicem tabellam marmoream cum insculptis sanctorum nominibus. Quae, si ita sint, cuinam videbitur amplius simile vero, aut satellites, aut Arianos, aut Iudaeos, infensissimos nempe martyribus christianis inimicos, in probrosa, furtiva et tumultuaria inhumatione, tanta usos diligentia quantam denotent ista insignia una cum corporibus deposita? Quare reiciendae videntur historiunculae confectae praesertim a Pullieni, Masini et Alberti, illudque ut probabilius accipiendum est ipsos christianos raptim sepelivisse corpora prope Arenam seu amphitheatrum, quo in loco, decurrente tempore, Iudaei solebant humo condi. Inde igitur, nullaque alia de causa, contigit probabilius corpora SS. Vitalis et Agricolae medios inter Iudaeos fuisse detecta, tamquam inter spinas rosam, ut Ambrosii verba usurpemus [La Persécution de Dioclétien, pp. 187, 412.] . Immo admitti potest, ut nuperrime contendit cl. vir Paulus Allard, sepulta fuisse vel etiam primum corpora sanctorum in coemeterio Iudaeorum, quia coemeterium christianorum, quod saepius contigit imperante Diocletiano, fuerat publicatum [P. L., tom. XVII, p. 747.] .

§ 4. Inventio corporum SS. Vitalis et Agricolae.

[15] [Inventa sunt corpora anno 393,] Per annos multos humata latuerunt corpora sanctorum martyrum, scilicet ab ineunte saeculo IV, quo sunt crucifixi, usque ad finem eiusdem aevi, quo sunt reperta. Dissentiunt auctores de anno inventionis non secus ac de tempore martyrii. Sed si excipiatur Alberti [Lib. II della Deca I, ad annum 397] , qui eventum anno 397 contigisse contendit, discrepantes opiniones restringuntur ad annos 392 et 393. Primam sententiam tuentur Baronius [Ann. eccl., ad annum 392.] , Ruinartius [Acta primorum martyrum, p. 465.] ,Rabbius [In nota 25 ad Sigonii lib. I, De Episcopis Bononiensibus.] et Paulus Allard [La Persécution de Dioclétien, tom. I, p. 413.] , alteram Tillemontius [Mémoires pour servir à l'hist. eccl., tom. V, p. 315.] , necnon Benedictini Sancti Mauri cum Hermantio [P. L., tom. XVII, p. 747.] , Muratori [Annali d'Italia, ad ann. 393.] , Palaeoto [Archiepiscopale Bononiense, p. 278.] et Lambertino [Op. cit., p.217.] . Quaestio haec, si alicunde, praesertim ex chronotaxi Vitae S. Ambrosii dirimenda est. Atqui ex ista compertum habetur levata fuisse corpora SS. Vitalis et Agricolae eo temporis intervallo quo, Eugenio imperatore Alpes transeunte, Mediolanum reliquit S. Ambrosius, degitque per aliquot menses Bononiae, indeque Florentiae et Faventiae. Sed, Valentiniano mortuo die 15 maii anno 392, Eugenius non nisi ineunte anno 393, Italiam invasit, et Mediolani sedit usque ad annum 394, adversus Theodosium copias ducturus, nec Ambrosius ante kalendas augusti eiusdem anni regressus est in suam urbem episcopalem. Itaque potius ad annum 393 quam ad annum 392 referenda videtur inventio corporum sanctorum martyrum.

[16] [a S. Eusebio, episcopo Bononiensi;] Divina revelatione manifestatae sunt sacrae reliquiae, quod testatur Paulinus in Vita S. Ambrosii his verbis: Posita erant corpora martyrum inter corpora Iudaeorum, nec erat cognitum populo christiano, nisi se sancti martyres sacerdoti ipsius ecclesiae revelassent, vel, ut legitur in quodam codice germanico, sacerdoti ipsi revelassent [P. L., tom. XIV, p.37.] . Ex ista textus oscitantia nata est controversia de episcopi cui se revelaverint sancti martyres, utrum Ambrosio, Mediolanensi episcopo, tunc forte Bononiae versato, an Eusebio, Bononiensi episcopo. Quaestionem heic redintegrare supervacaneum foret, quippe quae ventilata est olim in opere nostro [Acta SS. Sept., tom. VII, p. 273.] ab antecessoribus nostris, quibus recentiori tempore scribens Melloni [Op. cit., pp. 107, 110, 239.] iterumque rem totam perpendens assensum praebuit, conclusionem eandem propugnans nullo iure denegandam esse hanc revelationem S. Eusebio. Nihilominus inventioni sacrarum exuviarum interfuit S. Ambrosius, ut ipse narrat [P. L., tom. XVII, p. 747.] , concurrente multo populo tum christianorum, tum Iudaeorum, cum applausu et exultatione, ad elevationem sanctorum corporum.

[17] [translata vero sunt, non in ecclesiam sitam in Arena,] Quonam primo translata fuerint corpora SS. Vitalis et Agricolae, postquam inventa fuerunt a SS. Eusebio et Ambrosio, non adeo facile est perspexisse, nec ad illud detegendum ulla certa via patet, quoniam desunt documenta quae rem perspicue declarent. Ad coniecturas est denuo recurrendum. Illud tamen certum notumque habemus solitos fuisse primaevos christianos repertas martyrum exuvias deponere vel in oratorio, quod in ipso loco sepulturae aut martyrii exstruebant, vel deferre ad aliam ecclesiam. Sed quis effinget sibi, ad casum praesentem quod attinet, Bononienses fideles aedificasse in coemeterio Iudaeorum, ubi detecta sunt corpora SS. Vitalis et Agricolae, ullum monumentum? Proin vel in ipsa Arena aediculum exstruxerunt, vel reliquias cuidam ecclesiae, quae iam antea existebat, commisere. Qui primam tuentur hypothesin provocant ad marmoream istam tabulam ab antiquis temporibus effossam ex parte subterranea ecclesiae coenobii Sancti Vitalis Bononiae in Arena siti, in qua tabula haec erant inscripta verba:

HIC REQVIESCVNT CORPORA SANCTORUM VITALIS ET AGRICOLA ADQVE ALIORUM SANCTORUM RELIQVIE

Quibusdam eruditis visa est istius lapidis inscriptio, propter formam litterarum, antiquissima, immo referenda ad saeculum quartum. Unde coniecit Pullieni [Videsis apud Melloni, op. cit., p. 118.] exhumata corpora sanctorum martyrum e sepultura Iudaeorum fuisse iterum humo condita honorificentissime in ipso martyrii loco, id est in Arena, seu hodierna via dicta Strada di S. Vitale, cum hac superimposita inscriptione, donec S. Iuliana ibidem exstruxerit ecclesiam in honorem sanctorum, quae fuit a S. Ambrosio consecrata, posteaque evasit monasterium S. Vitalis. Proxime ad Pullieni sententiam accedunt tum Casale [Nuova Gierusalemme detta la sacra Basilica di San Stefano, p. 298.] , tum cardinalis Lambertini [Op. cit., p. 220.] . At, tota re ad severiorem trutinam revocata, negat Melloni [Op. cit., p. 119.] supradictam inscriptionem esse saeculo XI antiquiorem aut posse gesta S. Iulianae praefatae opinioni vel minime favere, utpote quae declarent, expressis verbis, in lectione IV officii S. Iulianae, quod recitabant monachi Sancti Vitalis, ecclesiam a S. Iuliana erectam atque a S. Ambrosio consecratam manere usque in hodiernam diem iuxta ecclesiam monasterii sancti protomartyris Stephani ad Aquilonem [Apud Melloni, op. cit., p. 514.] .

[18] [sed in ecclesiam ad Sancti Petri.] Restat igitur ut in aliqua Bononiensis civitatis ecclesia deposita fuerint corpora sanctorum martyrum. Quaenam fuit ecclesia ista? Melloni [Op. cit., p. 121.] , cum historico anonymo ecclesiae S. Stephani Bononiensis [Della Chiesa del S. Sepolcro, p. 15.] nec non Faleoni [Memorie historiche della Chiesa Bolognese, t. I, p. 20.] , hanc non aliam fuisse censet nisi ecclesiam quae facta est postea cathedralis ad Sancti Petri. Re quidem vera in hac ecclesia deinceps requieverunt sacra corpora in duobus istis sarcophagis marmoreis, de quibus forsan mentionem inicit Gregorius Turonensis [De Glor. Martyr., cap. XLIII.] saeculo sexto, cum dicat ea super terram esse collocata, dum Paulinus in Vita Ambrosii asserit corpora deposita esse sub altari, quod est in eadem basilica constitutum [P. L., tom. XIV, p. 37.] . Pronum est existimare in eam ecclesiam fuisse delatas sacras exuvias in qua episcopus cum clero et populo christiano congregabatur diebus festivis, seu in ecclesiam ad Sanctum Petrum. Nec huic sententiae adversantur quae modo diximus de ecclesia fundata a S. Iuliana. Certum est eam non fundasse ecclesiam Sancti Petri quae iam exstabat tempore S. Faustiniani, saeculo tertio, sed nihil obstat quominus existimetur, occasione inventionis corporum SS. Vitalis et Agricolae, restaurasse, ampliasse et ornasse hoc templum. Eandem traditionem confirmant tum sculptura antiqua, olim inserta supra portam huius ecclesiae, quaeque repraesentata est in opere Melloni saepius citato [Op. cit., p. 489.] , tum duae tabulae marmoreae, incisae in duobus altaribus, quorum unum est a dextris, alterum a sinistris maioris eiusdem basilicae. Primum monumentum exhibet Christum Dominum manu crucem gestantem stantemque inter S. Agricolam a dextris et S. Vitalem a sinistris. Utique determinari nequit qua aetate confecta fuerit haec pictura et posita in porticu Sancti Petri. Tabulis marmoreis nimis fidit Pullieni [Op. cit., p. 200.] , quas ipso translationis prioris tempore positas fuisse existimat, sed Melloni rectius putat talem sententiam omni fundamento carere [Op. cit., p. 123.] . Nihilominus ex his monumentis firmatur constans traditio qua credebatur corpora sanctorum martyrum, cum primum inventa sunt, deposita fuisse in ecclesia ad Sanctum Petrum [Op. cit., p. 124.] .

§ V. Bononiensium civium cultus erga sanctos martyres; variae corporum eorum Bononiae translationes et recognitiones sollemnes.

[19] [Cum diversa fortuna cathedralis Bononiensis, diversae etiam vices reliquiarum SS. Agricolae et Vitalis.] Ecclesia ad Sancti Petri, in qua forsan anno 394 deportata sunt corpora SS. Agricolae et Vitalis varias vices subiit; unde vicissitudines etiam diversas expertae sunt sacrae exuviae, quas ordine referre iuvat. Dirutum fuisse, conspirante barbarorum temporumque iniuria, templum Sancti Petri tum ab Arianis, tum a Iuliano Apostata, tum a Theodosio, hinc Vandalis, Herulis, Gothis, Longobardis et Hungaris, anno praesertim 903, constat ex his quae Pullieni exponit [Lib. I della Deca, tratt. VI, p. 178.] , desumpta ex Bononiensium annalium compilatoribus. Cum vero destructae ecclesiae restituendae initum est consilium, multae rationes suadebant ut mutato loco pristini aedificii id fieret. Eccur enim remaneret cathedralis ecclesia extra civitatem? Igitur intra urbis ambitum, haud longe ab ipsa platea, hanc reaedificare visum est. Proin, sicuti ait Benedictus XIV in officio dedicationis huius ecclesiae, lectione IV secundi nocturni [Apud Melloni, op. cit., p. 146.] , cathedralis Sancti Petri basilica iam inde ab initio ecclesiae Bononiensis exstructa, atque iniuria temporum disiecta et collapsa, sedula priorum civium cura ac largitate, eo ipso, quo exstat nunc loco, saeculo decimo aedificata est. Forsan huc etiam sanctorum martyrum exuvias transferre iam tunc in animo erat, quod tamen non nisi saeculo undecimo exsecutioni mandatum est. Nam simul ac intra moenia urbis condebatur nova basilica, vetus remansit ecclesia cathedralis, reparata quidem, et in ea fama fert catholicos episcopos sedem habuisse, quamdiu novam schismatici tenerent [Melloni, op. cit., tom. I, p. 146.] . Sed, antequam notetur quomodo ex veteri Sancti Petri ecclesia cathedrali translata sint corpora sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae, paulo superius sunt repetenda Bononiensium pietatis indicia.

[20] [Bononiensium pietas in sanctos martyres] Sane haec maximum incrementum acceperat, cum, inventis sacris corporibus, ista patrata sunt miracula quae Gregorius Turonensis et passionale abbatiae Sancti Stephani enarrant, quaeque infra subiungemus. Ut enim taceamus restauratum martyrium, sive ecclesiam subterraneam, in qua dicta sepulcra magno honore translata et collocata fuerunt, notum est ipsis dedicatum fuisse partim saltem, si non solide, fidelium oblationibus, aliam ecclesiam cum monasterio et cura animarum, scilicet Benedictinorum SS. Vitalis et Agricolae, in loco dicto in Arena, scilicet in loco martyrii eorum: quae ecclesia etiam ipsi toti burgo seu regioni nomen imposuit. Praeterea in pervetusto elencho beneficiorum et ecclesiarum quae a monasterio Sancti Stephani dependebant, annumerabatur ecclesia seu oratorium et beneficium SS. Vitalis et Agricolae in Villa di Barbiano comitatus Bononiensis [Ita Patricelli et Pullieni apud Melloni, op. cit., p. 146.] , cuius consecrationi interfuit Lambertus di Mondo ex stirpe nobilissima gentis Lambertinorum, qui saeculo XI et XII vixit. Etiam compertum est in castello Sancti Ioannis in Persiceto a remotissima aetate exstitisse parochialem ecclesiam sub titulo Sancti Vitalis [Titulus ecclesiasticus est S. Vitalis de Castro S. Iohannis in Persiceto. Cfr. Elenchum ecclesiarum et locorum priorum civitatis et dioecesis Bononiensis, editum apud Melloni, op. cit., classe II, tom. II, p. 384.] .

[21] [pluribus indiciis demonstratur.] In ecclesia Sancti Stephani, bis in anno, scilicet die 3 martii et 4 decembris, agebatur festum sanctorum martyrum; sed moniales et paroecia SS. Vitalis et Agricolae insuper die 4 novembris hanc sollemnitatem celebrabant, missa et officio, ut supra indicatum est, propriis. Civitas quoque tota, nec clerus tantum aut religiones, hunc festum diem maxima celebritate frequentavit inde ab anno 1364, si fides habeatur Ghirardaccio [Della historia di Bologna, lib. XXIIII, tom. II, p. 274, ad ann. 1364.] , et cum novo zelo ab anno 1563, ut refert Alidosius [Chiesa di Bologna, apud Melloni, op. cit., p. 148.] , quo renovatum est sollemne decretum datum 29 februarii anno 1396 [Videsis hoc documentum editum apud Melloni, op cit., p. 495.] . Per anni decursum in usu erat sanctorum martyrum nomen invocare in litaniis, cuius rei vestigium remanet in vetusto Ordine manuscripto mensualium processionum SS. Sacramenti in civitate et dioecesi impresso anno 1545, necnon in rituali impresso ad usum sedis Bononiensis et in libris officiorum ad usum confraternitatum, sicut et in litaniis et in ordine commendationis animae.

[22] [Variaetranslationes et recognitiones, anno 1119,] Sed iam redeundum ad historiam translationum quae, rerum necessitate cogente, Bononiae effectae sunt sacrorum corporum. Anno 1015, basilica vetus, in qua SS. Vitalis et Agricolae corpora ab initio recondita fuisse a S. Eusebio episcopo, praesente S. Ambrosio, dictum est, supra memorato Hungarorum incendio adhuc prostrata ita iacebat, ut ipsorum etiam sepulcra martyrum omnibus caeli tempestatibus obiecta, summo dedecore affecta squalerent. Qua de re sollicitis monachorum animis, Martinus abbas huic incommodo sibi occurrendum existimavit ac consilio cum Frugerio episcopo communicato, martyrum ossa, in proximam S. Ioannis Baptistae confessionem in ecclesia Sancti Stephani traduxit, clero, civibusque, ac magistratibus eorum accitis, et magna, ut in huiusmodi re antiquitus traditum servat Ecclesia, pompa adhibita [Cfr. de hac translatione Sigonium, op. cit., loc. cit., Faleoni, p. 117; Casale, p. 300; Masini, p. 509; Lambertini, p. 220, ac praesertim narrationem auctoris coaevi relatam in passionali Bononiensi, quam infra trademus.] . De tempore huius translationis non una est inter auctores sententia. Scriptor coaevus passionalis Bononiensis refert hanc translationem factam quinto nonas martii, anno ab incarnatione Domini millesimo nono decimo, indictione secunda. Idemque, teste Rabbio [Nota 16 libri II Sigonii de Episcop. Bonon.] in Chronico Petricellii legitur, ubi tamen ad quinto nonas maii idem eventus retardatur. At Sigonio [Ibid., scil. Sigonii oper. omn., tom. III, p. 399.] huic alteri temporis determinationi patrocinatur quae V nonas maii rem confectam tradit. Notat Melloni [Op. cit., p. 142, nota 4.] nullibi in kalendariis celebrari quinto nonas martii festum istius translationis, insuper tamen, et quidem recte animadvertit, huius rei cognitionem martyrologos potuisse latere. Proin nihil impedit quominus accipiatur tempus in passionali Bononiensi indicatum.

[23] [anno 1165,] Bononiensibus episcopis semper curae fuit incendio dirutam basilicam instaurare, sed opus ad felicem exitum perducere non contigit nisi Ioanni episcopo, anno 1165. Confessione subterranea columnis multis suffulta et choro supra posito conditis, ut autem confessioni venerationem apud omnes lucraretur, eam, priscos patres imitatus, sanctis reliquiis exornavit: quae fuere sacrarum exuviarum SS. Vitalis et Agricolae pars maior, quas ex confessione Sancti Ioannis Baptistae in ecclesia S. Stephani IV kalendas maii huc transtulit ac sub altari maiori reposuit [Cfr. Sigonium, op. cit., ad an. 1165; Faleoni, p. 177; Casale, p. 300; Lambertini, p. 220.] .

[24] [anno 1578,] Sed anno 1578 facta est omnium celeberrima translatio sacrorum pignorum, cum em. Gabriel cardinalis Palaeotus, archiepiscopus Bononiensis, praeter alia gubernationis suae pastoralis munera, instaurasset Bononiae in ecclesia metropolitana altare marmoreum, supra quod posuit magnam arcam itidem marmoream in hunc finem ut in eam transferrentur reliquiae sanctorum Christi confessorum. Voluit eminentissimus cardinalis haec translatio maxima cum sollemnitate perageretur die 25 maii, quae erat Sacratissimae Trinitatis festus dies. Hac etiam usus est opportunitate ut iuridicam recognitionem institueret, cuius examinis exitum publici iuris fecit in Litteris pastoralibus, quae monumentum exstant tum eruditionis, tum pietatis et zeli, praebentque compendium aptissimum eorum quae in cultum SS. Agricolae et Vitalis Bononiae peracta sunt [Palaeoti, Archiep. Bonon., p. 276.] . Praetermissa priori parte huius documenti quia refert quae in praecedentibus sunt dicta, hic inserimus ea tantum quae pertinent ad recognitionem factam anno 1578. Postquam memoravit cardinalis Palaeotus translationem peractam anno 1060 in altare maius ecclesiae Sancti Stephani, sic pergit: In hoc altari ab eo tempore semper fuerunt, quamvis nobis plane id certum non esset, nisi superioribus diebus, cum divina gratia favente ea illic esse cognovimus; quod etiam praesentibus magistratibus, senatu, praelatis aliisque nobilibus huius civitatis viris demonstravimus, non solum librorum, authenticarum scripturarum, ecclesiae cathedralis rituum, aliarumque rerum auctoritatibus id comprobantes, sed etiam omnium, qui praesentes erant, oculis reliquias ipsas offerentes, qui et eas inspexerunt, et devote sunt venerati. Atque inter cetera, sancto timore perculsi obstupuerunt omnes, dum integrum adhuc S. Vitalis caput illud venerandum intuerentur lineo panno circumvolutum, et sanguine tam recenti vivoque tinctum, ut non dudum eo respersus esse videatur: simulque partem sanguinis illius felicissimi coagulatam, clavumque unum, quorum meminit S. Ambrosius… Quarum rerum authentica documenta, ad posteritatis memoriam confecta, in archivio episcopali custodiuntur.

[25] [et anno 1610.] Tandem, cum anno 1610 in basilica divi Stephani nova quaedam aedes exstructa esset SS. Vitali et Agricolae martyribus dicata a familia Acarisia, ac propterea e vetustiori loco,in quo asservabantur reliquiae eorundem martyrum essent in eam transferendae, indicta ac celebrata fuit sollemnis processio reliquiarum huiusmodi, in qua processione per urbem progressa, dictae reliquiae in capsis duabus reconditae sub umbellis delatae a monachis in ea ecclesia degentibus fuerunt, quorum altera capsa sequebatur aliam [Quod legesis apud Gabr. Palaeoti Archiepiscopale Bononiense, p. 276. Cfr. etiam quae tradit Melloni, op. cit., p. 155, secundum librum secretum capituli ecclesiae metropolitanae Bononiensis.] . At quoniam hac occasione disputatum fuerat utrum dicenda foret haec processio CORPORUM SS. Vitalis et Agricolae, an RELIQUIARUM tantum, mandavit archiepiscopus Alphonsus Palaeotus vicario suo generali ut rem penitus inspectam dirimeret. Quare, die altera octobris, vicarius generalis cum priore Sancti Stephani, praesentibus episcopo Reatino, multisque canonicis et e civitate nobilibus viris, testati sunt excellentissimos dominos doctores Iulium Claudinum et Victorium Pelinum, medicos ambos, cum iuramento affirmasse, postquam corpora sanctorum martyrum examinassent, ea et posse et debere proclamari integra. Quorum tamen sententiam non nisi sensu latissimo interpretandam esse vult Melloni [Op. cit., pp. 155, 156.] . Etenim, praeter alias reliquias istorum martyrum quae asservantur Bononiae in ecclesia metropolitana ad altare S. Floriani, scilicet partem capitis S. Agricolae, partem digiti S. Vitalis et dentem eiusdem, quot dispersae sunt, ut videbitur mox, reliquiae per Italiam, Galliam et Hispaniam Quare ita declaratum est a praefatis medicis remansisse in basilica Sancti Stephani corpora integra, ut adsint partes praecipuae, quod sufficit ut dici queat, sensu minus determinato, at secundum loquendi consuetum modum, asservari corpora Bononiae in aede Sancti Stephani [Cfr. Rabbium, not. 16 ad Sigonii lib. II, de episc. Bonon.] . Quae luculenter patent ex enumeratione reliquiarum SS. Agricolae et Vitalis facta a supra dictis medicis anno 1610: et primo vertex cranei S. Agriculae; vertebrae dorsi numero decem et novem; fragmenta costarum eiusdem numero quadraginta sex; fragmenta varia parva numero triginta; viginti tria ossa pedum; spatulae pars; os iuguli cum pluribus fragmentis aliorum ossium; quinque ossa calcanei; varia fragmenta capitis cum tribus dentibus, in totum numero viginti duo, ossa pluribus maiora, et parva artuum numero quattuordecim, item pulvis in sacculo cum multis fragmentis eorundem ossium: hisque visis et descriptis, in eadem capsula iterum reposita fuere praedicta omnia, et ilico clavis clausa fuit eadem capsula. In altera vero capsula continente, ut putatur, corpus S. Vitalis, inventa fuere in pluribus velis sericeis quae in ea erant, infra scripta videlicet. Et primo vasculum ligneum cum pulvere ex grumis sanguinis, tibiae utrumque os minus, calcis os, duae grandes vertebrae lumborum, alterius vertebrae portio, ossa pedii cum scaffodio numero decem, varia fragmenta parva ossium eiusdem, costarum fragmenta et particularia capitis ossa, dens molaris primus superioris maxillae, clavi duo, et fragmenta illorum in totum numero 28, pulvis in sacculo cum pluribus fragmentis ossium. Hisque visis et descriptis in eadem capsula iterum reposita fuere supradicta omnia, et ilico clavis clausa fuit capsula eadem. De et super quibus omnibus, ita mandante dicto adm. reverendissimo D. vicario, et rogante dicto R. Patre Priore, nos notarii infrascripti praesens publicum confecimus instrumentum [Melloni, op. cit., p. 500.] .

§ VI. Reliquiae SS. Vitalis et Agricolae extra Bononiam, praesertim in Gallia et in Hispania.

[26] [Reliquiae SS. Vitalis et Agricola habentur Florentiae,] Simul ac Bononiae inventorum sanctorum corporum fama in orbe christiano percrebuit, ortum est ubique pium desiderium possidendi reliquias athletarum Christi. Urbs Florentina prima thesauri sacri particeps effecta est. Narrat quippe Paulinus in Vita S. Ambrosii sanctum episcopum a Florentinis invitatum Bononia in Tusciam usque descendisse atque in Florentinorum civitate basilicam constituisse, in qua deposuit reliquias martyrum Vitalis et Agricolae, quorum corpora in Bononiensi civitate levaverat [P. L., tom. XIV, p. 37.] . Idem testatur Ambrosius, cum in libro De exhortatione virginitatis neget aequum fuisse a se ut repulsam pateretur Iuliana vidua, ac proin asserat se venisse deferentem apophoreta, nimirum clavos, sanguinem triumphalem et crucis lignum [P. L., tom. XVI, p. 338.] . Ceterum supra notatum est Ambrosianum opusculum De exhortatione virginitatis nihil aliud esse nisi sermonem quem Florentiae habuit S. Ambrosius, quando ab eius civitatis incolis ad novam basilicam, quae olim ob id Ambrosiana, nunc ad Sancti Laurentii dicitur, dedicandam invitatus, ibi aliquid de eorum martyrum reliquiis deposuit. Quasnam vero reliquias Florentiam detulerit S. Ambrosius ex propriis ipsius verbis satis declaratur. Nullius igitur facienda est opinio Calmeti [Storia universale sacra e profana, ed. Venet., p. 563.] arbitrati S. Ambrosium donasse Florentinis corpus S. Vitalis [Melloni, op. cit., p. 129.] .

[27] [Nolae,] Primam hanc reliquiarum dispersionem, quae in gratiam urbis Florentiae locum habuit anno 393, subsecuta est altera, cum S. Paulinus, Nolanus episcopus, basilicam S. Felicis Nolani anno 402 ampliavit et exornavit. Videtur enim hac occasione S. Paulinus accepisse vel a S. Ambrosio [Id., op. cit., p. 129.] , vel a S. Felice, Bononiensi praesule [Sigonius, de episc. Bon., p. 367.] , reliquiarum martyrum Bononiensium partes aliquas deponendas sub mensa altaris. Cuius rei meminit ipse Paulinus in sequentibus versibus, cum describendo basilicam Nolanam enumerat altaria

      Sub quibus intus habent sanctorum corpora sedem,
      quos inter sanctos nostros etiam nominat:
Hi socii pietate, fide, virtute, corona
Martyres, Agricola et Proculo Vitalis adhaerens
[…]
Vitalem, Agricolam, Proculumque Bononia condit
Quos iurata fides pietatis in arma vocavit
Parque salutiferis texit victoria palmis
Corpora transfixos trabalibus inclita clavis [Hi versus sunt 428 – 29, 432 – 35, de S. Felice natal. carmen IX, P. L., tom. LXI, p. 658.] .

[28] [Remis,] In Gallia plures civitates martyres Bononienses coluerunt. Narrat enim Flodoardus [P. L., tom. CXXXV, p. 40, 63.] in Remorum suburbio aedificatam fuisse sub titulo S. Agricolae ecclesiam anno circiter 340 a Iovino, militiae praefecto per Gallias. Traditio, haud multum probanda, refert hunc ducem Iovinum fuisse Agricolae consanguineum, et ob nexum propinquitatis hoc trophaeum erexisse. In documentis ad historiam Remensem pertinentibus saepe agitur de hac basilica, verbi gratia in isto testamento quod sub nomine S. Remigii circumfertur, quodque solvere iubet tres solidos ecclesiae Iovinianae, tituli beati Agricolae [P. L., tom. CXXXV, p. 63.] . Recentiori etiam tempore perseveravit martyrum Bononiensium cultus specialis in ecclesia Remensi, quae eorum officium die 27 novembris ritu simplici peragit cum oratione de communi, ea nempe quae et in hodierno Romano breviario adhibetur, et cum lectione historica, cuius pars prior desumpta est ex Ambrosii libri De exhortatione virginitatis, capite I, numm. 2, 4, 5, quam proin omittimus, alteram partem transcribentes, quae agit de cultu in partibus Remensium, et sic habet: Quarto ecclesiae saeculo exstructa fuit Remis in honorem S. Agricolae amplissima basilica a Iovino Galliarum praefecto, qui illius martyris consanguineus traditur. Hanc multis decoratam et ditatam donis, velut regnantis Christi post eversos gentilitatis ritus, trophaeum erexit vir multiplici titulo insignis, in eaque voluit tumulari. Hanc autem Remenses archiepiscopi tanti fecerunt ut, postposita Sancti Sixti basilica, praedecessorum nobilitata pignoribus, in ea sepulturam elegerint. Senio labente Ioviniana basilica, in illius locum altera elegantior exstructa est sancto Nicasio sacra, in qua servantur reliquiae sanctorum Agricolae et Vitalis, quas ecclesiae Claromontanae in Arvernia canonici Nicasianis monachis liberaliter concesserunt [Ex Breviario Remensi, ed. anno 1759.] . Istae reliquiae quas commemorat breviarium Remensibus saeculo XV datae sunt a Claromontanis [Marlot. Metropolis Remensis hist., tom. I, p. 640.] , qui tamen, ut mox dicetur, iam anno 450 curante Namatio, Arvernorum episcopo, ex sacris exuviis SS. Agricolae et Vitalis possidebant particulas.

[29] [Rotomagi] Memoranda est etiam ea quae circa annum 396 facta est Rotomagi per episcopum S. Victricium sollemnis reliquiarum exceptio [P. L., tom. XX, p. 439.] , quas inter numerabantur etiam reliquiae S. Agricolae. Nam in libello quem de hac festivitate conscripsit sanctus episcopus, cuique titulus De laude sanctorum, recitando sanctos qui ex Italia Rotomagum venerant haec dicit: Hic invenietis Ioannem Baptistam … hic Andream, hic Thomam, hic Gervasium, hic Protasium, hic Agricolam [Ibid., p. 448.] . Ulterius testimonium perhibet de miraculis S. Agricolae, dum scribit: Curat Bononiae Proculus, Agricola, et hic quoque horum cernimus maiestatem [Ibid., p. 453.]

[30] [Claromonte] At inter reliquiarum SS. Vitalis et Agricolae quae in Galliam peractae sunt translationes longe celeberrima ea est quae contigit saeculo V, anno 450, in civitate Claromontensi apud Arvernos, petente S. Namatio episcopo, quamque narrat Gregorius Turonensis [De gloria martyrum, I, c. 43. Mon. Germ. Scr. rer. Merov., tom. I, p. 517. Cfr. Hist. Franc., lib. II, c. 16, ibid., p. 82.] . Narrationem istam, quae operi nostro iam fuit inserta, cum actum est de S. Namatio [Act. SS. Oct., tom. XII, p. 256.] , iterum referre non iuvat. Notabimus tamen non nobis aeque certum videri ac R. P. Victori De Buck S. Namatium non accepisse Bononia nisi brandea, id est pulveres, oleum ex lampadibus, lintea immissa sepulcro aut alias huiusmodi res. Quicquid sit, ab hoc tempore ecclesia Claromontana cathedralis nomen sibi assumpsit ad sanctum Agricolam et Vitalem, quem titulum inter varios casus [Gonod, Chronol. des évêques de Clermont, pp. 6, 23, 36.] diu servavit, ut liquet ex diversis documentis saeculorum X, XI et XII, quae paulo fusius expendere oportet.

[31] [ubi plures donationes ecclesiae SS. Vitalis et Agricolae factae,] Anno 905 donatio facta est isti templo ab Adalardo episcopo, qui illud vocat matrem ecclesiam SS. martyrum Agricolae et Vitalis [Gallia christ., tom. II, p. 253.] . In libello de ecclesiis et altaribus, quae Claromonte consistunt, scripto circa annum 950, haec leguntur: Imprimis in domo matris ecclesiae est altare S. Mariae et sanctorum Agricolae et Vitalis [Savaro, De sanctis, eccl. et monast. Claromontii, p. 10.] . Anno 1032, Geraldus quidam concessit mansum unum ecclesiae S. Mariae Virginis et SS. martyrum Agricolae et Vitalis [Gallia christ., ibid., p. 260.] , et anno 1043 Renco episcopus subscriptione sua munivit diploma pro ecclesia B. Mariae et SS. Agricolae et Vitalis, quae mater est ecclesia [Ibid., p. 260.] . Eiusdem fere temporis testimonium eruitur ex Helgaldi Floriacensis loco in Vita Roberti regis, ubi de monasterio Sancti Aniani Aurelianensis refert: Caput autem ipsius monasterii fecit miro opere in similitudinem monasterii S. Mariae matris Domini et SS. Agricolae et Vitalis in Claromonte constituti [P. L., tom. CXLI, p. 925.] . Anno 1096, Guido et Radulfus de Scurallia, ex nobili familia hodiedum nuncupata de Scorailles, castellum suum, videlicet Scuralliam, tradunt in alodium B. Mariae et matri ecclesiae, sanctisque martyribus Agricolae et Vitali inibi cultis et veneratis [Gallia christ., tom. II, p. 265.] . Sed non ecclesia tantummodo dicata est, at plura alia cultus signa exhibita. Ita, saeculo octavo Adebertus, primus nomine, trigesimus nonus Arvernorum episcopus, fieri curavit auream capsam, quae sub ecclesiae cathedralis altari maiori asservabatur, ad includendas reliquias sanctorum martyrum Agricolae et Vitalis, in qua capsa inscriptus est dedicationis titulus, qui heic traditur vulgari charactere, non tamen iuxta Damiani Verneti transcriptionem minus accuratam quam vulgarunt editores Galliae christianae [Tom. II, p. 254.] , sed secundum formulam meliorem cuius fac-simile reperitur apud Lancelot [Recherches sur Gergovia in Mémoires de littérature tirés des registres de l'Académie royale des inscriptions et belles-lettres, anno 1729, tom. VI, p. 667; cfr. Melloni, op. cit., p. 491.] :

† IN NOMINE DEI SVMMI ET IN HONORE SANCTORVM MARTYRVM AGRIGVLI ET VITALIS ARVERNAE CIVITATIS HANC CAPSA [1] EX ELIMONIA [2] CAROLO REGE [3] ANNO XVIII REGNI SVI [4], NECNON HICTERIO COMITE [5], VEL RELIQVIS CHRISTIANIS QVI HVNC AVRO VEL GEMMAS CONGREGAVERVNT PRO ANIMAS [6] EORVM HADDEBERTVS [7] EPISCOPVS FIERI ROGAVIT. ET VOS DOMINI EPISCOPI SVCCESSORES NOSTRI [8] CVM CLERO VESTRO IN MERCIDE VESTRA [9] ORATE PRO NOBIS †

† DEODIGGUS [10] FECIT.

[32] [quas inter capsae duae cum inscriptionibus,] Nonnulla verba, ea nempe quae numeris designavimus, minus recte tradiderunt editores Galliae christianae; de quibus paucis investigandum est. Primo quidem in ipso monumento scriptum est CAPSA [1], quod, cum evidenti correctione indigeret, mutaverunt in CAPSAM. Per ELIMONIAM [2] intellexerunt Galliae christianae editores Limaniam, vulgo la Limagne, quoniam ex hoc pago translatas fuisse opinabantur SS. Vitalis et Agricolae reliquias. At iure potiori aliam significationem proponit Lancelot [Op. cit., p. 669.] . Altera namque inscriptio inferius recitanda refert expressis verbis has reliquias Bononia esse allatas. Praeterea non adeo Latinis insolitum sonare debet verbum elimonia, quod procul dubio detortum est ex vocabulo eleemosyna, praesertim cum forma proxime accedens alimonia saepius usurpata fuerit in infimae latinitatis documentis. Ex elimonia audit ergo ex eleemosyna. Nec etiam feliciores fuerunt iidem editores Galliae christianae Carolum regem [3] existimantes esse Carolum Simplicem. Recte enim animadvertit iam laudatus Lancelot Adebertum episcopum recepisse reliquias Bononia, iubente Carolo rege, ut constat ex altera inscriptione. Porro cum nullum ius exercuerit in Italia Carolus Simplex, ibidem autem imperaverit Carolus Magnus, vero consonat magis hunc Carolum regem fuisse Carolum Magnum. Ex quibus dictis annus decimus octavus qui assignatur regni Caroli regis non est, ut tradunt editores Galliae christianae, annus 910 vel 911, sed annus 786 vel 787. Quae chronologia exinde multum confirmatur quod citatur simul Hicterius comes. Etenim sententiae editorum Galliae christianae id adversatur praeiudicii, quod saeculo X nullus annumeretur in serie principum Arvernensium comes huius nominis. Immo in tota serie non nisi unus ita denominatus invenitur praefuisse, scilicet ab anno 778 ad 819 [Mas Latrie, Trésor de chronologie, p. 1546. Cfr. Imberdes, L'Auvergne depuis l'ère gallique jusqu'au XVIIIe siècle, p. 195.] , qui simul cum Carolo, rege Francorum, et Adeberto primo, Arvernorum episcopo, floruit. Itaque iuxta modo dicta minime agitur, quod volebant editores Galliae christianae, de Adeberto II, sed de Adeberto I. Quare expungendus videtur ille Adebertus alter ex serie praesulum Arvernensium, de quo nulla occurrit mentio praeter citatam inscriptionem, quam proin de Adeberto I magis aequum est audire. Tandem notetur ista locutio pro animas [6], non raro enim in chartis medii aevi cum accusativo adhibetur praepositio pro; successores vestri [8] mendose legerunt editores Galliae christianae, vestra [9] omiserunt, et Deodiggus [10], nomen opificis, ita separarunt ut scripserint Deo diggus, sine ulla tamen ratione.

[33] [quarum textus expenditur.] In eadem ecclesia, in qua invenitur capsa modo descripta, est et alia eodem opere ex auro fabricata similibusque characteribus haec verba exhibens:

HIC HAB. RELIQVIAS [1] DE CAPVT SANCTI AGRIGILI [2] ET DE [3] SANCTI VITALIS SCHINA [4] HADDEBRTVS [5] EPISCOPVS IN BONONIA CIVITATE IVBENTE CAROL[O RE]GE RECIPIT FESTO EORVM III IDUS [6] DECEMBRIS.

Ad quod epigramma haec animadverte. Mendose legitur RELIQVIE [1] apud editores Galliae christianae, cum documentum ipsum ferat AGRIGILI [2] ab editoribus correctio proposita est AGRICVLI; editores omiserunt DE [3] et SCHINA [4]. Quare omiserint latet, nam verbum schina, gallice echine, quod dorsum seu spinam dorsalem designat [Videsis Cangium in Glossario, sub v°.] , optimum sensum facit. Tandem HADDBERTVS [5] est, una littera in capsa omissa, HADDEBERTVS, et pro IDVS [6] editores scripserunt KAL.

[34] [Cultus sanctorum in monasterio Casae Dei,] Sed non tantum in ipsa civitate Claromontana floruit cultus sanctorum martyrum, verum etiam in reliqua provincia, et praesertim in monasterio Casae Dei, curante S. Roberto, fundatore nec non primo istius coenobii Ordinis S. Benedicti abbate. Anno 1052 exstructa est ecclesia sub invocatione SS. Vitalis et Agricolae. Qui cultus in hoc monasterio perseveravit diu, quoniam anno 1350 refertur Stephanus IV abbas dono dedisse centum et viginti florenos quo maiori sollemnitate celebraretur SS. Agricolae et Vitalis anniversaria dies titularium huius ecclesiae patronorum, et anno 1674 abbas Hyacinthus Serroni novam ecclesiam consecravit in honorem SS. Vitalis et Agricolae martyrum et S. Roberti [Gallia christiana, tom. IX, p. 327, 344, 351.] . Nostris etiam temporibus celebratur translatio SS. Agricolae et Vitalis in urbem Claromontem. Teste Savarone [De sanctis, eccl. et monast. Clar., p. 12.] legitur in martyrologio Claromontano: In Galliis urbe Arvernis translatio beatorum martyrum Agricolae et Vitalis. Praeterea notat etiam Ordo manuscriptus dioecesis Claromontensis: Si festum translationis sanctorum Agricolae et Vitalis infra adventum fuit, dicatur missa de sancta Maria, quod festum chorus cappis indutus sollemniter celebrabat. Monent enim vetus libellus et ordo illos sanctos esse divos tutelares, ac proin de his crebram fieri debere commemorationem in ecclesia Claromontensi, scilicet, cum aliud festum non occurrit, singulis quintis feriis in hebdomada.

[35] [et in Hispania,] Ex scriptoribus Hispanis constat in earum regionem particulas quasdam corporum sanctorum martyrum Agricolae et Vitalis fuisse delatas. Quod imprimis vindicat Salazar de Tamayo, cuius haec est in martyrologio hispanico formula ad diem 4 novembris: Tricii-Metallo, in Autrugonibus Hispaniae, depositio sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae, quorum sacra lipsana illinc translata honorifice asservantur sarcophago et accolarum debita pietate recoluntur. Atque in notis asserit haec sacra pignora in Hispaniam fuisse translata probari tum ex Ambrosio Morales [Hist. Hispan., tom. III, p. 207.] , tum ex Ioanne Marieta [Hist. SS. Hispan., lib. II, p. 73.] , nec non ex F. Ludovico de Vega [Hist. S. Dominici Calceat., p. 7.] et ex F. Antonio de Yepes [Coronica general de la Orden de S. Benito, tom. VI, fol. 465 v.] , omnibus una asserentibus nempe: cum anno 1553 abbas regalis monasterii Benedictinorum S. Mariae Naxarensis arcam reliquiarum vetustissimam in sacrario repositam visitaret, intra eius cavum invenisse ossa et alia sanctorum lipsana, cum huius epitaphii serie in pergamineo litteris gothicis exarati, cuius talis est tenor: Hic iacent corpora beatissimorum martyrum Agricolae et Vitalis, quae Papa misit e Bononia regi Garsiae. Maxime tamen innituntur praefati auctores cuidam instrumento confecto anno 1592 a Felice Novello [Ibid.] , in quo declarat: […] […]Cupiens sanctas reliquias, nempe sacrum caput et ossa sanctae Eugeniae V. et M., quae hactenus, una cum corporibus sanctorum Vitalis et Agricolae in capsa lignea ornata, auroque et colorum varietate depicta, supra altare maius ecclesiae praedictae decenter ac religiose adservatae exstiterunt, prout in publico instrumento in charta pergamena a Ineco Gordero, et Petro de Belgañon notariis et tabellionibus publicis oppidi praedicti die vigesima aprilis, anno Domini MDXXXIII exarato, et in publicam et authenticam formam redacto, ac per me lecto, nec non ex publica Fratrum omnium dicti monasterii, aliorumque huic publicae actioni adstantium traditione fideliter constat, de cetero solas adservari, custodiri ac venerari[…] […] Tunc visis et veneratis omnibus reliquiis praedictis idem abbas suis manibus sacrum caput et ossa sanctae Eugeniae panno quodam serico antiquo, separatim a sacris reliquiis SS. Vitalis et Agricolae, involutum et involuta, in alteram capsam, etiam ligneam, et pictam, et ornatam, donec ornatius thecis includantur argenteis, devote et religiose transtulit.

[36] [ubi tamen non nisi parvae quaedam reliquiae repertae sunt,] At quae dicunt ista documenta de corporibus SS. Agricolae et Vitalis, nequaquam inferunt, ut voluere quidam [Cfr. Melloni, op. cit., p. 135 – 137.] , integra corpora sanctorum martyrum fuisse in Hispaniam delata. Etenim haec documenta conferenda sunt cum alio, asservato in lipsanologio manuscripto regii monasterii Sancti Laurentii, vulgo denominati Escurial, cuius apographum inveniri potest in collectaneis Bollandianis, codice signato num. 8932 in bibliotheca regia Bruxellensi. Iam vero ex istius instrumenti indeterminato loquendi modo, liquet in praefato Naxarensi monasterio nil aliud nisi paucas reliquias SS. Vitalis et Agricolae fuisse repertas. Haec enim ibi leguntur.

Fidem facio et in verbo veritatis attestor ego Felix Novellus, protonotarius apostolicus et serenissimi Philippi II, Hispaniarum regis catholici, capellanus, quod anno a nativitate Domini nostri Iesu Christi 1592, indictione V, die vero nona mensis novembris, pontificatus SSmi in Christo Patris et D. N. D. Clementis divina providentia papae octavi anno primo, regni vero eiusdem Philippi trigesimo sexto, venerabilis in Christo Pr. Fr. Franciscus de Salcedo abbas, Fr. Ioannes Guttierez prior, Fr. Alfonsus Martinez sacrista ac alii monachi monasterii regalis Sanctae Mariae oppidi civitatis nuncupatae Naiarae, Calagurritanae dioeceseos, Ordinis seu Congregationis S. Benedicti, cum sacras reliquias SS. Vitalis et Agricolae martyrum ac Eugeniae, virginis etiam et martyris, quae a longo et antiquo tempore in ecclesia dicti monasterii exstant, de una arca in aliam tutius ac religiosius recondendas transferrent, ossa duo SS. Vitalis et Agricolae atque aliud S. Eugeniae, magna et insignia, serenissimis regi praefato ac Philippo principi et Elisabeth Clarae Eugeniae infanti, eiusdem regis natis, qui eo ad visendas devoteque venerandas ipsas reliquias convenerant, dono dederunt ac concesserunt, praesentibus ibidem et pro testibus adhibitis doctore Garcia de Loaysa, archidiacono de Guadalaxara in ecclesia Toletana ac eiusdem regis eleemosynario et capellano maiori et ipsius principis praeceptore, necnon Hieronymo Gassolo regis a secretis et consiliis et aliis plurimis. Acta fuerunt haec in praedicta ecclesia Sanctae Mariae die, mense, et anno praefatis. Et ego qui praemissis interfui, hoc praesens publicum testimonium una cum testibus nominatis rogatus subscripsi. Ego Felix Novellus, protonotarius apostolicus serenissimique regis capellanus, Garcias Loaysa, Hieronymo Grassolo.

Proin ex dictis monumentis nihil aliud concedi potest Hispanis scriptoribus nisi in sua dicione quasdam reliquias SS. Agricolae et Vitalis exstitisse. Si quidam amplius evincere se potuisse sperarunt, sic cum Muratori, quem citat Melloni [Op. cit., p. 137, nota 23.] , respuendi sunt: Mitto nunc Higueram, Tamayum, Ramiresium, aliosque famosos homines Hispanos, qui proxime praeterito saeculo quaesituri immensum decus genti suae, illam gravi dedecore onerarunt, confictis multis caelitibus, et in martyrologium Hispanicum, toto caelo repugnante ac irato, intrusis.

[37] [sicut et Papiae,] Paene idem dicendum de inventione corporum SS. Agricolae et Vitalis Papiae quam refert Landucci, sacrista apostolicus, in nota ad encomium B. Ioannis Chisii [Sacra Ilicetana silva, p. 94.] , quae narrat: Acquisito loco Papiae in Caelo Aureo, anno 1327, die 1 februarii, ut ibi construeretur monasterium pro religione, superiores procurantes ut spiritualiter sub strictiori observantia aedificaretur, cognita Ioannis sanctitate, illuc eum de familia destinarunt circa annum 1338, ubi eius intercessione miraculose inveniuntur corpora sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae. Sed, quoniam nec anonymus Papiensis coaequalis [Rerum Italic. script., tom. XI, p. 13.] , scribens de Laudibus Papiae et agens de ecclesia in Caelo Aureo, nec Torellius [Secoli Agostiniani, tom. V, pp. 418, 478.] , nec Senenses Academici [Fasti Senenses, ad d. 28 octobr.] qui ad diem 28 octobris tractant Vitam B. Ioannis Chisii, nec Philippus de Agazzariis [Acta SS. Oct., tom. XII, p. 733.] tradunt nomina duorum martyrum, quorum corpora revera invenit B. Ioannes Chisius, quoniam nec Ughellius [Italia sacra, tom. I, de episc. Papien., p. 1076.] , commemorans corpora insignium virorum sepulta in ecclesia ad Sanctum Petrum in Caelo Aureo, ullam inicit mentionem de nostris martyribus, nec tandem ulla martyrologia, sive antiqua sive recentiora, commemorant Papiae S. Vitalem et Agricolam, non diutius inhaerendum est testimonio prorsus singulari cuius Landucci se prodit unicum relatorem.

[38] [et Derthonae.] In ecclesia cathedrali Derthonensi in Italia fuisse asservatas reliquias SS. Vitalis et Agricolae patet ex documento anni 1580. Illud documentum invenimus transcriptum in collectaneis Bollandianis cum apographo supradicti lipsanologii depositi in monasterio Matritensi Sancti Laurentii. Iam vero in hoc documento Caesar a Gambara [Cfr. Ughelli, Italia sacra, tom. IV, 652.] , episcopus Derthonensis, id est civitatis Tortonae, non vero urbis Tortosae in Hispania, in quo erravit documentum hispanicum cum scribit obispo de Tortosa, attestatur se dare fragmenta ex reliquiis SS. Agricolae et Vitalis repositis in antiqua sua cathedrali. Caesar a Gambara, Dei et sanctae Sedis apostolicae gratia, episcopus Derthonensis et comes, omnibus et singulis, quibus praesentes fuerint praesentatae, fidem facimus et in verbo veritatis tenore praesentium attestamur, reliquias et ossa haec a nobis extracta ex reliquiarum capsa ferrea, quae in antiqua cathedrali nostra reposita est, esse de reliquiis et ossibus sanctorum Vitalis et Agricolae martyrum, prout ab omnibus pro talibus habentur, tenentur et venerantur. Et ne alicui de hoc dubitari contingat, praesentes fieri fecimus manu nostra firmatas, sigillique nostri impressione muniri mandavimus. Datum Dertonae ex episcopali nostro palatio, die 20 martii 1580.

Caesar epis. Derton.
Asdrubal cath. can. subscrip.

S. AMBROSII ENCOMIUM DE SS. AGRICOLA ET VITALI

Agricola, M. Bononiae (S.)
Vitalis, M. Bononiae (S.)

BHL Number: 8689

Ex libro De exhortatione virginitatis, cap. I (P. L., tom. XVI, col. 335 et sqq). — In uncinis positus est numerus quibus columnae Benedictinae editionis designantur a.

[277] 1. Qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consueverunt. Ego ad Bononiense invitatus convivium, ubi sancti martyris celebrata translatio est, apophoreta vobis plena sanctitatis et gratiae reservavi. Apophoreta autem solent habere triumphos principum b, et haec apophoreta triumphalia sunt; Christi enim nostri principis triumphi sunt martyrum palmae. Nec vero huc dirigebam iter; sed quia petitus a vobis sum, debui mecum deferre quae aliis parabantur, ne minor ad vos venirem; ut, quod in me minus est quam praesumebatur, in martyre plus inveniretur.

[2] Martyri nomen Agricola est, cui Vitalis servus fuit ante, nunc consors et collega martyrii. Praecessit servus ut provideret locum; secutus est dominus, securus quod fide servuli [278] iam inveniret paratum. Non aliena laudamus; passio enim servi domini disciplina est. Hic instituit, ille implevit. Nihil illi decerpitur. Quomodo enim minui potest quod Christus donavit? Egregie et ille quidem homini serviendo didicit quomodo Christo placeret, hic tamen geminam laudem acquisivit, in illo magisterii, in se martyrii. Certaverunt tamen inter se beneficiis, postquam aequales esse meruerunt. Hic illum ad martyrium praemisit, ille istum accersivit.

[3] Nullum ergo ad commendationem hominis condicio affert impedimentum, nec dignitas prosapiae meritum, sed fides, affert. Sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus: Et unus quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino. Nec servitus derogat, nec libertas adiuvat. Vide ad eam rem quam nihil in condicione momenti sit: Servus, inquit, vocatus es? Non tibi sit curae… qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini. Similiter et qui liber vocatus est, servus est Christi. Vide, inquam, vim Apostoli c. Plus putatur dedisse ei qui servus, quam ei qui liber vocatus est d; ex servo enim libertus Christi fit, ex libero servus. Sed nulli plus dedit, verum utrisque aequali mensura divisit. Apud Christum enim servitus et libertas aequa lance penduntur, nec ullo discerniculo bonae servitutis et libertatis merita dividuntur; quia nulla maior est dignitas quam servire Christo. Denique Paulus servus Christi Iesu; haec enim servitus gloriosa est, in qua gloriatur et Apostolus. An non summa gloria est, quando tali pretio aestimati sumus, ut sanguine [279] Domini redimeremur? Sed iam pergamus ad cetera.

[4] Cumque e sanctus Vitalis cogeretur a persequentibus ut Christum negaret, et ille amplius profiteretur Dominum Iesum Christum, omnia tormentorum genera in eum exercentes, ut non esset in corpore eius sine vulnere locus, orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Iesu Christe, salvator meus et Deus meus, iube suscipi spiritum meum, quia iam desidero ut accipiam coronam, quam angelus tuus sanctus mihi ostendit. Et completa oratione emisit spiritum.

[5] Sanctus Agricola mitior habebatur moribus, ut ab ipsis etiam inimicis diligeretur. Ideoque differebant eius passionem. Sed haec persecutorum honorificentia omni erat immanitate acerbior, quae invidebat martyrium. Denique ubi non acquievit Agricola, crucifixus est; ut advertamus illas blanditias eorum non sedulitatis fuisse, sed fraudis; supplicio servi dominum terrere voluerunt. Vertit hoc Christus in gratiam f, ut martyrium servi dominus imitaretur.

[6] Utriusque nomen aptum martyrio, ut designati ad martyrium ipsis vocabulis viderentur. Ille Vitalis dictus est, quasi qui contemptui istius vitae veram illam vitam aeternam sibi haberet acquirere; iste Agricola, qui bonos fructus spiritalis gratiae seminaret, et sacri sanguinis effusione meritorum suorum omniumque virtutum rigaret plantaria.

[7] Sepulti autem erant in Iudaeorum solo, inter ipsorum sepulcra. Ambierunt Iudaei cum servulis sepulturae habere consortium quorum Dominum negaverunt. Sic et aliquando Balaam dixit: Moriatur anima mea in animis iustorum; tamen non communicavit eorum operibus, cum viveret, quorum in animis cupiebat mori. Et istos quos viventes persecuti sunt, mortuos honorabant. Illic igitur martyris exuvias requirebamus, tamquam inter spinas rosam legentes.

[8] Circumfundebamur a Iudaeis, cum sacrae reliquiae eveherentur, aderat populus Ecclesiae cum plausu et laetitia. Dicebant Iudaei: Flores visi sunt in terra, cum viderent martyres. Dicebant christiani: Tempus incisionis adest. Iam et qui metit, mercedem accipit. Alii seminaverunt et nos metimus martyrum fructus. Iterum audientes Iudaei voces plaudentis Ecclesiae, dicebant inter se: Vox turturis audita est in terra nostra. Unde bene lectum est: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies diei, christianus christiano; nox nocti, Iudaeus Iudaeo. Indicabant ergo Iudaei quod haberent scientiam martyrum, sed non scientiam Verbi; id est, non secundum illam solius boni et solius [280] veri scientiam: Ignorantes enim Dei iustitiam, et volentes se iustificare, iustitiam Dei non receperunt.

[9] Detuli ergo vobis munera quae meis legi manibus, id est, crucis tropaea, cuius gratiam in operibus agnoscitis. Certe et ipsi daemones confitentur. Condant alii aurum et argentum, ac de latentibus eruant venis; legant pretiosa monilium serta; temporalis ille thesaurus est, et saepe habentibus perniciosus; nos legimus martyris clavos, et multos quidem, ut plura fuerint vulnera quam membra. Clamare martyrem diceres ad populum Iudaeorum, cum clavos eius colligeremus: Mitte manus tuas in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Colligimus sanguinem triumphalem et crucis lignum.

[10] Haec sanctae viduae negare non potuimus postulanti. Munera itaque salutis accipite, quae nunc sub sacris altaribus reconduntur.

ANNOTATA.

a Scriptus est ille libellus anno 393, qui, ut indicavimus in commentarii numm. 1, 16, probabiliterexstitit sermo habitus ad Florentinos, cum ad ipsos attulisset aliquas Bononiensium martyrum reliquias.

b Romana editio sola: habere triumphi principum. — Erant autem apophoreta proprie munuscula, quae olim ab his qui vocati fuerant ad convivium referri domum consueverant, ut puta fructus, assatae aviculae, aut quid huiusmodi. Sic etiam dicta sunt munera quae magistratum novum ineuntes amicis missitabant. Fuerunt quoque apophoreta triumphalia, ab imperatoribus scilicet triumphantibus distributa. Reperitur ea vox usurpata et pro vasis in quibus sacrae reliquiae recondebantur, sed in infima tantum latinitate. De quibus acceptionibus consule Turnebum, l. XIX Adversar. cap. 23; Lipsium l. I Saturn. cap. 16; Rosweydum in notis ad epist. 5 S. Paulini; Cangium in eadem voce; atque alios.

c Mss. non pauci Videte, inquit, vim Apostoli. Plus putatur depressisse, etc.

d Mss. aliquot, ex quo enim libertus Christi, fit ex libero servus.

e Quicquid continetur ab hisce verbis, cumque sanctus Vitalis, usque ad illa emisit spiritum in mss. ferme omnibus desideratur. Neque vero id totum nobis mediocriter suspectum est, maxime quod verba illa, omnia tormentorum genera in eum exercentes, cum antecedentibus ac subsequentibus parum congruant. Horum loco in epistula 55, quam Ambrosio Romanus editor mss. aliquot auctoritate substituit, concinnius legitur, adeo omni tormentorum genere cruciatus. Videsis infra, p. 247, num. 7.

f Omnes edit. ac mss. nonnulli, ut martyrio servi dominus invitaretur; alii longe plurimi, ut in textu.

EPISTULA S. AMBROSIO ATTRIBUTA DE MARTYRIO SS. AGRICOLAE ET VITALIS ET DE INVENTIONE EORUNDEM CORPORUM

Agricola, M. Bononiae (S.)
Vitalis, M. Bononiae (S.)

BHL Number: 8690

P. L., tom. XVII, col. 747 sqq.

[487] Ambrosius a, servus Iesu Christi, vocatus episcopus, dilectissimis fratribus et universis plebibus per Italiam aeternam in Domino salutem.

[1] Magna atque praecelsa martyrum testimonia, de quibus vobis scripturus sum, noster potius attenuat quam explicat sermo. Verum quod sermo attenuat, virtus adauget; idcirco, quod in me minus est, in martyribus luculenter resplendet.

[2] Invitatus itaque a plebe Bononiensi, negare praesentiam meam, Domino suggerente, nullatenus potui; quoniam tempus aderat ut sua quae Christus solet mirabilia suis fidelibus ostenderet. Nam. Diocletiani et Maximiani imperatorum temporibus duo viri, Vitalis nempe et Agricola, pro Christo in civitate Bononiae martyrium passi sunt, quorum corpora, ne a fidelibus reperirentur b, inter Iudaeorum sepulcra recondita fuerant. Christum igitur confitentes et pro eius gloria morientes, inter eos qui eum negaverunt indecore sepulti sunt. Locum autem, qui omnes latebat, Christus Dominus noster mihi revelare dignatus est c. Ubi ieiuniis et orationibus plures habentes excubias, invenimus tandem pignora martyrum, prout mihi Dominus revelaverat, tamquam inter spinas rosam legentes, et omnibus palam manifestata sunt.

[3] Aderat populus christianus cum plausu et laetitia d. Iudaei ludentes dicebant: Flores visi sunt in terra nostra. Respondebant christiani: Tempus incisionis advenit. Alii dicebant: Alii seminaverunt, et nos in eorum labores introimus et martyrum fructus recipimus; ut quod scriptum est impleatur, quod qui seminat et qui metit mercedem accipit. Iudaei audientes voces plaudentis Ecclesiae, ridentes dicebant: Vox turturis audita est in terra nostra; christiani dicebant: Vineae florentes dederunt odorem suum. Unde bene per prophetam dicitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Quasi dicat: Dies diei, hoc est, christianus christiano, et nox nocti, hoc est, Iudaeus Iudaeo.

[4] Certe et ipsi daemones confitebantur e, et ab hominum corporibus ilico egrediebantur. Et multi qui variis vexabantur aegritudinibus, sanctorum tangentes sudaria, continuo sanabantur, et plura per sanctos suos mirabilia in populi praesentia, dum sacra veherentur pignora, operatus est Dominus.

[5] Colligant ergo alii aurum et argentum, et de latentibus eruant venis, legant pretiosa monilium serta: temporalis iste thesaurus est et habentibus non infrequenter perniciosus. Nos legimus martyrum clavos, et plures quidem, quia plura in eis vulnera quam membra fuerunt. Colligimus sanguinem triumphalem et crucis lignum. Namque sicut qui ad convivium magnum invitantur, apophoreta secum referre consuerunt, ita nos ex convivio Bononiensi apophoreta gratiae et sanctitatis plena nobis reservare curavimus.

[6] Sanctorum igitur martyrum uni nomen est Vitalis, Agricola nomen alteri: utrique nomen aptum, ut martyrio iam designati ipsis etiam vocabulis noscerentur f. Nam ille Vitalis dictus est, quasi per istius vitae contemptum vitam aliam, quae aeterna est, sibi compararet; iste vero Agricola, qui bonos spiritalis gratiae fructus sereret, et sui sanguinis effusione meritorum et virtutum suarum plantaria rigaret.

[7] Sanctus Vitalis g, cum a persecutoribus ut Christum negaret imperaretur, et ille constantius confiteretur, adeo omni tormentorum genere cruciatus est ut nullus in eius corpore sine vulnere esset locus. Quare hanc ad Dominum [488] orationem effudit dicens: Domine Iesu Christe, salvator meus et Deus meus, iube suscipi spiritum meum, quia iam desidero accipere coronam, quam sanctus angelus tuus mihi ostendit. Et completa oratione emisit spiritum.

[8] Sanctus vero Agricola h mitioribus ita praeditus erat moribus ut ab omnibus impense diligeretur, ideoque eius passionem differebant. Verum persecutorum haec indulgentia quapiam etiam immanitate martyri videbatur acerbior; nec enim eorum blanditiae sedulitatis, sed fraudis, erant: differebant quippe coronam. Hinc namque tormenta suppliciaque plura in sancto exercuere Vitale, ut sanctum terrerent Agricolam: sed Dominus illa in maiorem eius constantiam vertit. Denique videntes nihil proficere, eum tandem cruci affixerunt, sicque Deo spiritum reddidit.

[9] Sanctus Vitalis sancti Agricolae servus fuerat i, mox eius in passione socius, nunc gloriae consors factus est. Merito autem sanctus Vitalis primo passus est, et ut servus praecessit, quia domino parabat locum; secutus est dominus, ut servi prudentis fidem probaret. Passio servi disciplina est domini; hic instituit, ille implevit; nihil illi servitute decerpitur. Quomodo autem minui potest quod Christus donavit egregie? Ille quidem homini serviendo didicit quomodo placeret Christo: hic geminam acquisivit laudem, in illo magisterii, in se martyrii. Beneficiis mutuo certaverunt, postquam aequales esse meruerunt; hic illum ad martyrium praemisit, ille istum accersivit. Nihil ergo ad meritum hominis condicio detraxit, nihil dignitas auxit; sed utrumque fides consummavit. Nam scriptum est: Sive liber sive servus, omnes in Christo unum sumus; et: Unusquisque quod fecerit bonum, hoc recipiet a Domino. Apud Dominum enim servitus et libertas aequa lance penduntur, cum nulla sit maior dignitas quam servire Christo, qui tanti nos aestimavit ut animam suam pro nobis traderet.

[10] Haec vobis pauca et compendiario, dilectissimi fratres, de corporum sanctorum martyrum inventione significare curavimus, ut ipsorum memoriam in ecclesiis facere valeatis. Passi sunt autem sancti martyres sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, in civitate Bononiensi provinciae Italiae, pridie nonas novembris k, regnante Iesu Christo Domino nostro, cui est omnis honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

ANNOTATA

a Dictum est in commentarii praevii num. 1 de huius epistulae genuinitate quam editores Romani inter opera S. Ambrosii posuerant, segregarunt vero Benedictini.

b Quid de hac addita ratione censendum sit videsis commentarii praevii num. 13.

c Probabilius revelationem hanc factam esse S. Eusebio Bononiensi notatum est ibid., num. 16.

d Totum hunc numerum cfr. cum libro Ambrosii De exhort. virginitatis, cap. I, num. 8.

e Videsis De exhort. virg., num. 9.

f Cfr. cum num. 6 De exhort. virg.

g Haec ad verbum desumpta sunt ex praecedentis documenti num. 4.

h Cfr. cum prioris textus num. 5.

i Fere num. 2 De exhort. virg.

k Haec quae ex praecedenti Ambrosiano libro exsulant, interpolationem evidenter sapiunt.

PASSIO SS. AGRICOLAE ET VITALIS

Agricola, M. Bononiae (S.)
Vitalis, M. Bononiae (S.)

BHL Number: 8691, 8693

Quomodo compilata sit haec Passio patet ex commentarii praevii num. 2. Hanc autem ex pluribus edere codicibus visum non est, quoniam res minoris est momenti: tales electi sunt quales praecipuarum variantium lectionum et interpolationum typum exhibeant. Sunt autem codex Bodecensis, ex apographo servato in collectaneis Bollandianis (cfr. supra num. 2), qui hanc Passionem continet folio 159v, quem in recensione signamus 1, et codex Bruxellensis notatus num. 64, fol. 227v – 228v, quem signamus 2.

Passio sanctorum Vitalis et Agricolae martyrum, quae est a quinto kalendas decembris [II non. nov. Passio sanctorum Vitalis et Agricolae 2.] .

Ambrosius servus Christi Iesu, vocatus episcopus, dilectissimis fratribus et universis plebibus [(et univ. pleb.) om. 2.] in Domino Deo [Deo om. 2.] aeternam salutem b.

[1] [Col. Magna c martyrum et praecelsa testimonia noster potius attenuat [(nost. pot. at.) attenuat noster potius 2.] quam explicat sermo. Huc [(Huc igitur — palmae ergo) om. 1.] igitur invitatus a plebe Bononiensi negare praesentiam meam nullatenus potui quia tempus [semper 2.] aderat ut sua Dominus mirabilia quae solet ostenderet. Apophoreta quidem plena sanctitate et gratia mecum detuli. Christi enim nostri principis triumphi sunt martyrum palmae. Ergo quia tantum quod minus est in nobis, plus reperitur in martyribus, de patrocinio eorum confisi, vel breviter aliquid de eis conabimur explicare [(tantum — explicare) in me minus est quam praesumebatur, in martyribus reperitur 2.] .

[2] Sancti martyris huius, cuius hodie festum annua exspectatione recolimus [(huius — recolimus) om. 2.] , nomen Agricola est, cui [cuius 2.] sanctus Vitalis servus fuit olim, nunc consors et collega martyrii. Praecessit servus ut provideret [praevideret 1.] locum; secutus est dominus [secure add. 2.] , quo datam fidem servuli iam inveniret paratam. Laudamus passionem servi, quae disciplina est domini; nam hic instituit, ille implevit [(laudamus — ille implevit). Non (ex corr., prius nos) alienam laudamus passionem: servi institutio (add. sup. lin.) domini disciplina est. Hic instituit, ille implevit, nihil illi (prius ille) decerpitur. Quomodo minui potest quod Christus donavit egregie, et 2.] . Ille quidem homini serviendo didicit quomodo Christo placeret; hic vero [tamen 2.] geminam laudem acquisivit, in illo magisterii, in se martyrii. Certaverunt tamen [om. 2.] inter se invicem beneficiis, postquam aequales esse meruerunt. Hic illum ad martyrium praemisit, ille istum accersivit d.

[3] Nullum ergo ad commendationem [fidei] hominis condicio adfert impedimentum; nec dignitas prosapiae [meritum add. 2.] , sed fides adfert meritum [om. 2.] . Sive liber, sive servus, omnes in Christo unum sumus, et unusquisque quod fecerit bonum, hoc recipiet a Domino. Apud Dominum bona servitus et bona libertas aequa lance appenduntur, quoniam [quam 2.] nulla maior dignitas quam servire Christo, qui nos tali pretio aestimavit, ut animam suam pro nobis traderet. Sed iam ad proposita redeamus.

[4] Cum [cumque 2.] sanctus Vitalis cogeretur a persequentibus ut denegaret Christum [(den. Christ.) Christum negaret 2.] et ille amplius profiteretur eum, omnibus tormentorum generibus in eo consumptis, ita [(eum — consumptis ita) Dominum Iesum Christum, omnia tormentorum genera in eum exercentes.] ut non esset in corpore eius sine vulnere locus, orationem fudit ad Dominum dicens: Domine Iesu Christe [om. 2.] , salvator [meus add. 2.] , redemptor [om. 2.] et Deus [(Deus) Dominus 2.] meus, iube suscipi spiritum meum, quia iam desidero ut accipiam coronam, quam sanctus angelus tuus [(sanct. ang. tuus) ang. tuus sanct. 2.] mihi ostendit. Et completa oratione emisit spiritum e.

[5] Sanctus vero Agricola pius homo et mitis [(pius — mitis) mitior 2.] habebatur moribus, ita [om. 2.] ut ab ipsis etiam inimicis diligeretur. Unde [(unde — persecutores) ideoque differebant eius passionem 2.] contigit ut eius passionem differre vellent persecutores. Sed haec persecutorum honorificentia omni erat immititate [immanitate 2.] acerbior, quae invidebat [(invidebat — vitae perciperent) videbatur deferre (add. sup. lin.) martyribus 2.] sanctis martyribus, ut cito ad palmam martyrii pervenirent, et consummato agone praemium vitae perciperent. Denique ubi post [(post multas — accusationes) om. 2.] multas interrogationes et paganorum accusationes non acquievit [persecutoribus add. 2.] sanctus Agricola quatenus idolis sacrificaret, iussu impiissimorum iudicum [quatenus — iudicum) om. 2.] crucifixus est [ut add. 2.] . Advertamus nunc [om. 2.] illas blanditias persecutorum [eorum 2.] non sedulitatis fuisse, sed fraudis; nam [nam om. 2.] per supplicia [enim add. 2.] et tormenta quae [in add. 2.] sancto Vitali intulerunt [exercuerunt 2.] , dominum eius sanctum Agricolam terrere voluerunt. Sed vertit hoc [Iesus add. 2.] Christus Dominus [noster add. 2.] in gratiam, non [(non — salutis) om. 2.] in detrimentum salutis, ut martyrium servi dominus imitaretur f.

[6] Utrisque [Mitisque 2.] autem [(aut. mart. divinitus) om. 2.] martyribus divinitus nomen aptum impositum est, ut martyres designati iam ipsis vocabulis apti esse [apti esse om. 2.] viderentur. Ille Vitalis dictus est, quasi vitae aeternae habilis et aptus, ut contemptu istius vitae temporalis, veram illam vitam, quae aeterna est, acquireret [(vitae temp. — acquireret) contemptu vitae veram illam vitam aeternam sibi acquireret 2.] . Alter [Iste 2.] Agricola dictus est [(dictus est) om. 2.] quia [qui 2.] bonos fructus spiritualis gratiae seminaret, et sacri sanguinis effusione meritorum suorum omniumque virtutum [(omniumque virt.) omnium virtutumque 2.] irrigaret [rigaret 2.] plantaria g.

[7] Passi sunt autem sancti martyres Christi Vitalis et Agricola [(Christi — Agricola) om. 2.] temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum, et sepulti sunt in Iudaeorum solo, inter eorum sepulcra qui Dominum eorum [(Dom. eor.) eorum Dominum 2.] negaverunt. Eundem locum mihi servo suo Ambrosio [(servo suo Ambr.) om. 2.] Dominus noster Iesus Christus revelare dignatus est. Collegi [(collegi — reverentia) om. 2.] ergo religiosorum virorum turbam non modicam, et accessimus ad loca martyrum cum timore et reverentia. Illic martyrum cum requireremus exuvias [(requir. — exuvias) exuvias requirebamus 2.] et [(et multa — prodente clementia) om. 2.] multa sollicitudine in oratione, ut inter tot corpora inveniri possent, desudaremus, subito divina prodente clementia, tamquam inter spinas rosam collegimus [eligentes 2.] , cumque [(cumque — veherentur) circumfundebamur a Iudaeis cum sacra corpora veherentur 2.] de loco illo corpora sanctorum martyrum veherentur, aderat populus christianus cum plausu et laetitia. Dicebant Iudaei [(Dicebant Iudaei) vociferans et dicens 1] : Flores apparuerunt [visi sunt 2.] in terra. — Cum viderent martyres Christi christiani dicebant [(cum viderent martyres Christi christiani dicebant) nostra 1.] : Tempus putationis [incisionis 2.] advenit [adest 2.] , iam qui metit mercedem accipit. Alii seminaverunt, nos metimus martyrum fructus. Audientes Iudaei vocem vociferantis [(vocem vociferantis) voces plaudentis 2.] Ecclesiae et in laudibus martyrum applaudentis [(et — applaudentis) om. 2.] , dicebant inter se: Vox turturis audita est in terra nostra. Unde bene a propheta dictum est: Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam; dies diei, christianus christiano; nox nocti, Iudaeus Iudaeo h.

[8] Detuli ergo munera martyrum [(martyrum) quae meis elegi manibus 2; videlicet corpora add. 1.] , id est [(id est) om. 2.] crucis trophaeum, cuius gratiam in [om. 2.] operibus agnoscitis. Certe et ipsi daemones martyrum meritis [(martyrum meritis) om. 2.] confitebantur, et divina [(divina — corporibus) ab hominibus mox 2.] virtute expulsi mox ab humanis corporibus egrediebantur. Multi etiam qui diversis aegritudinibus [(div. aegrit.) aegritud. div. 2.] affligebantur, contingentes sudaria sanctorum sanabantur. Sed et alia [multa add. 2.] mirabilia et signa ingentia [(et signa ingentia) om. 2.] per sanctos suos in praesentia populi dum transferrentur martyrum corpora, Dominus noster Iesus Christus ostendere dignatus est [(martyrum — dignatus est) facta sunt 2.] i.

[9] Condant k alii aurum atque argentum ac de latentibus eruant hoc [om. 2.] venis, legant pretiosa monilium serta. Temporalis iste [ille 2.] thesaurus est, et saepe habentibus perniciosus; nos legimus [eligimus 2.] martyrum clavos et multos quidem, ut puta [om. 2.] plura fuerunt vulnera quam membra. Collegimus etiam sanguinem triumphalem et [crucis add. 2.] lignum passionis eorum [(passionis eorum) om. 2.] .

[10] Haec qualicumque ordine exarata, petitionibus [(qualicumque — petitionibus) om. 2.] sanctae viduae Iulianae [om. 2.] negare non potuimus, quae in honore beatorum martyrum templum aedificavit, ubi et diligenti cura corpora eorum sub sacris altaribus recondere studuimus [(quae — recondere studuimus) itaque salutis accipite pignora, quae nunc sub sacris altaribus reconduntur. Haec igitur vidua sancta est Iuliana, quae Domino templum paravit atque obtulit 2.] . Fusis l itaque precibus te omnipotentem Dominum deprecor ut super hanc domum [(sup. hanc domum) supra dom. hanc 2.] , super [supra 2] haec altaria, super hos lapides spiritales, quibus sensibile tibi in singulis virtutibus sanctorum tuorum Vitalis atque Agricolae templum sacratum est, cotidianus praesul intendas, orationesque servorum tuorum quae funduntur in hoc loco, divina tua suscipias misericordia. Fiat tibi in honore sanctificationis omne sacrificium, quod in hoc templum fidei gratia [(fidei gratia) fide integra 2.] et pia sedulitate defertur. Et cum ad illam respexeris hostiam salutarem, per quam peccatum mundi huius abluitur, respicias etiam ad has piae hostias castitatis et diuturno eas tuearis auxilio, ut fiant tibi in odorem suavitatis hostiae acceptabiles, semperque tuo nomini complacentes [(semperque — complacentes) Christo Domino placentes 2.] , ut Ecclesia tua in hoc tibi templo pie iusteque deserviens, sine querela, corpore ac spiritu intemerata absque omni ruga et macula servetur usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, qui tecum et cum sancto Spiritu vivit et regnat Deus per [(ut — regnat Deus per) et integrum spiritum eorum et corpus sine querela usque in diem Domini nostri Iesu Christi Filii tui servare digneris. Passi sunt autem sancti martyres Vitalis et Agricola in provincia Italiae in civitate Bononiensi sub Dioclitiano et Maximiano, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in 2.] omnia saecula saeculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ut dictum est in commentarii numm. 4, 5, haec dies illa erat qua celebrabatur translatio reliquiarum SS. Agricolae et Vitalis in urbem Arvernorum.

b Haec inscriptio est epistulae spuriae Ambrosianae modo editae.

c Hic num. 1 non est nisi num. 1 epistulae pseudo-Ambrosianae, stilo paululum diverso.

d Consarcinatio ex epistulae num. 9 et libri De exhort. virg. num. 2.

e Cfr. quoad hunc num. 4 num. 7 epistulae et Exhort virg. num. 4.

f Haec paragraphus respondet num. 8 epist. etnum. 5 Exhort. virg.

g Seu num. 6 tum epist. tum Exhort. virg.

h Hic habes numm. 2, 3 epist. et 8 Exhort. virg.

i En iterum num. 4 epist. et num. 9 Exhort. virg.

k Cfr. epist. num. 5 et num. 9 Exhort. virg.

l Haec oratio igitur sola pars est quae propria sit isti Passioni quae circumfertur in codicibus.

EX GREGORII TURONENSIS DE SS. AGRICOLA ET VITALI MARTYRIBUS

Agricola, M. Bononiae (S.)
Vitalis, M. Bononiae (S.)

BHL Number: 8694

Lib. I cap. XLIV de Gloria martyrum, iuxta editionem cl. v. Br. Krusch in Mon. Germ. Script. rer. Meroving., tom. I, pp. 517 – 518.

[1] Agricola et Vitalis apud Bononiam Italiae urbem pro Christi nomine crucifixi sunt, quorum sepulcra, ut per relationem fidelium cognovimus, quia nondum ad nos historia passionis advenit, super terram sunt collocata. Quae cum a multis, ut fit, vel tangerentur manu vel ore oscularentur, admonitus est aedituus templi, ut immundi ab his arcerentur. Quidam audax atque facinorosus operturium unius tumuli removet, ut scilicet aliquid de sacris auferret cineribus; missoque introrsum capite, oppressus ab eo, vix ab aliis liberatus, confusus abscessit; nec accipere meruit quod temerario ausu praesumpsit; sed cum maiori deinceps reverentia sanctorum adivit sepulcra.

[2] Alius quoque tributa publica deferens, sacculum pecuniae, dum iter ageret, neglegenter amisit. Adpropinquans autem civitati, recognoscit se amisisse [sacculum] publicum quod ferebat. Tunc prostratus coram sepulcris beatorum, cum lacrimis deprecatur, ut perditum eorum virtute reciperet, ne ipse coniuxque ac liberi ob id captivitati subigerentur. Egressus autem foris in atrio, virum qui hanc pecuniam in via iacentem repererat nanctus est; scrutatumque diligenter illius horae tempore hic sacculum invenisse se dixit, quo iste martyrum auxilium flagitavit.

[3] Horum reliquias Namacius a Arvernorum episcopus devote expetiit, ut scilicet eas in ecclesia, quam ipse construxerat, collocaret. Direxitque unum illuc presbyterum, qui abiens cum Dei gratia, quae petierat detulit. Regressusque cum sociis, in quinto ab Arverna urbe miliario revertentes, metatum b accipiunt, et ad episcopum missos dirigunt, ut eis quid agant iubeat ordinare. Mane autem facto, sacerdos, admonitis civibus, cum crucibus et cereis ad occursum sanctarum reliquiarum devotissimus properat. Cumque ei presbyter offerret, ut beatas reliquias aspiceret, si iuberet, et ille: Mihi, inquit, magis est haec credere quam videre. Sic enim in Scripturis legimus sanctis, et ipse Dominus beatos illos iudicat, qui eum cum non viderint credidissent. Hac itaque sacerdotis fide pollente, Dominus sanctos suos glorificat in virtute. Nam venientibus illis, subito contenebratum est caelum, et ecce imber umbrosus atque teterrimus super eos descendit, et tanta pluvia ibidem est diffusa, ut flumina per vias illas currere cernerentur. Verumtamen circa sancta pignora per unum valde iugerum neque una gutta visa est cecidisse. Et abeuntibus illis, pluvia eos a longe, quasi praebens obsequium, sequebatur, populum fovens, gestatores autem pignorum non attingens. Haec videns pontifex, magnificavit Dominum, qui, fidei suae sic favens, talia ad sanctorum gloriam operare dignatus est. Congregatis vero civibus, cum magno gaudio atque devotione, sanctam ecclesiam his illustratam pignoribus dedicavit c.

ANNOTATA.

a A sancto Namacio ecclesiam aedificatam ita describit Gregorius lib. II Hist. Franc., cap. 16, p. 82 ed. W. Arndt: Sanctus vero Namatius post obitum Rustici episcopi apud Arvernus in diebus illis octavus erat episcopus. Hic ecclesiam, qui nunc constat et senior intra murus civitatis habetur, suo studio fabricavit, habentem in longo pedes 150, in lato pedes 60, id est infra capso, in alto usque cameram pedes 50, inante absidam rotundam habens, ab utroque latere ascellas eleganti constructas opere; totumque aedificium in modum crucis habetur expositum. Habet fenestras 42, columpnas 70, ostia 8. Terror namque ibidem Dei et claritas magna conspicitur, et vere plerumque inibi odor suavissimus aromatum quasi advenire a religiosis sentitur. Parietes ad altarium opere sarsurio ex multa marmorum genera exornatos habet. Exactum ergo in duodecimo anno beatus pontifex edificum, Bononiae civitatem Italiae sacerdotes dirigit, ut ei reliquias sanctorum Agricolae et Vitalis exhibeant, quos pro nomine Christi Dei nostri manifestissime crucifixos esse cognovimus. De ista ecclesia cfr. Cointium ad annum. 554, num. 4.

b Metatum heic, ut alibi etiam pluries iuxta exempla quae tradit Cangius, significat hospitium.

c In bibliothecae Claromontanae codice signato num. 148, fol. 212r – 215v, legitur sermo in festo translationis SS. Vitalis et Agricolae. Incipit autem: Dignum et congruum est fratres ut gaudia nostra cum sanctis martyribus conferamus. Cfr. Catal. gén. des man. des bibl. publiq. de France, tom. XIV, p. 49.

MIRACULA SS. VITALIS ET AGRICOLAE

Agricola, M. Bononiae (S.)
Vitalis, M. Bononiae (S.)

BHL Number: 8696

Ex codice signato num. 1473 bibliothecae Universitatis regiae Bononiensis, fol. 328r – 330r. Cfr. commentarii praevii num. 3.

Incipit prologus super miracula sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae.

[1] Fidelium patens est universitati quod, inter residuas totius christianitatis urbes, Bononia, inclita civitas, doctrinae fulget privilegio. Adeo nempe beatorum martyrum Vitalis et Agricolae meritis beatificata est praetaxata civitas, quod huius nominis Agricola, nec non et istius nominis Vitalis, apertissime retinere rem videatur. Agricola namque quasi agros Domini colens, Vitalis vero quasi vitam alens dicitur. Colunt itaque sancti doctores agrum Domini dupliciter, dum scilicet verbi Domini semper in cordibus fidelium vomere suae praedicationis et doctrinae praescindendo eorundem corda fundunt, et ita malefacientes ad bene operandum trahunt, vel infideles in fide plantant. Colunt praeterea alio modo agros Domini, dum scilicet verbum sapientiae in christianorum fundunt * cordibus et de insipientibus sapientes reddunt. Iidem sancti doctores in plantatis vitam alere duplici solent more, dum scilicet in fide plantatos et bene operantes assiduo ammonent ne bene operari et fructuosa opera facere desistant, et sic a vita non cadant vel vivere deficiant. Et hoc fit iuxta quod dicitur: Bonum opus assiduo indiget ammonitore. Alunt praeterea alio modo in plantatis vitam, dum videlicet sapientes factos iterum docendo confirmant ne quod audierant et sciunt obliviscantur, et ut alios ad vivendum instruant hortantur. Sic igitur duo sunt quibus sapiens agricola utitur, correctio videlicet et doctrina. Per correctionem in agro Domini, id est in ecclesia, infideles plantant et prava opera perpetrantes velut mortuas et infructuosas arbores ad fructum boni operis perducunt. Per doctrinam vero de insciis et insipientibus sapientes reddunt.

[2] Duo sunt praeterea quae pertinent ad Vitalem, hoc est ad vitam alentem, ammonitio videlicet et doctrinae confirmatio. Per ammonitionem itaque bene operantes in bono sustinet, ne vitalia opera facere desistant. Per doctrinae confirmationem doctos et eruditos in scientia sua detinet ne quod sciunt, ut dictum est, obliviscantur, et ut de scientia sua tam aliis quam sibi prosint. Ut ergo continente pro contento utar, praefata civitas Bononia vestigia suorum retinens patronorum, Agricolae scilicet et Vitalis, facta est agros Domini colens et vitam in eis alens, ut per hoc eadem civitas meritis praedictorum martyrum fulciri manifestetur, et eorum sacra corpora ibidem esse a fidelibus non dubitetur. Manifeste ergo hic completum apparet quod dicit Iohannes Chrysostomus: Non locus sanctificat homines, sed homines locum. Et cum Gregorius dicat Augustino Anglorum episcopo a quod non pro locis res, sed pro rebus loca amanda sunt, merito ergo Bononiensis urbs inclita commendanda est et laudibus attollenda, quae tanti boni gaudet privilegio.

[3] Ipsa namque agros Domini colit dum ex diversis mundi partibus ad se velut ad fontem confluentes in utroque iure, divino scilicet et humano, erudit et qualiter se habere debeant erga Deum ergaque proximum, tam in spiritualibus quam in carnalibus, instruit, ostendens quid praelati subiectis, quidque subiecti debeant praelatis et quid aequales coaequalibus. Et ita sapientiae semen in agro Domini fundit, Domini agros iterum colit, dum de utroque iure poenas minando malefactores ad opera bona pertrahit. Vitam alit in plantatis dum de utroque iure benefacientibus praemia promittendo eos in bono opere sustinet. Vitam iterum alit dum sapientibus quod sciunt reiterat ne illud obliviscantur, et ut vitaliter quod sciunt teneant hortatur dicendo illud evangelicum: Servus qui scit voluntatem domini sui et non facit, digna plagis vapulabit multis *, et ideo duo haec quasi naturaliter sibi inserta observat Bononia, ne Vitalis sine Agricola, vel Agricola sine Vitali ibi esse credatur. Cum ergo uno die, uno in loco, et sub eodem persecutore martyrizati sunt, iuxta quod dicit Ambrosius b, patet eos una fide, una devotione vixisse et aequales esse merito. Ad eorum igitur laudem quaedam referendum duxi ut Deum haec audientes per eorum merita et gesta miracula laudantes, ipsi laudantes efficiantur laudabiles.

Explicit prologus.

Incipiunt miracula sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae.

[1] Fuit quaedam mulier in castro quodam in dioecesi sito praefatae civitatis Bononiae, quod vulgari lingua vocatur Pogi calvuli c. Haec itaque mulier per multum tempus daemoniaco vexata incursu, spe recuperandae sanitatis multa sanctorum loca peragraverat. Quodam igitur tempore, post multorum igitur dierum laboris et itineris fatigationem, in celebri die sancti Petronii episcopi et confessoris d, cuius sacrum corpus eodem habetur loco e, in quo et sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae corpora quiescunt, astante populo et persolvente beati Petronii festi obsequia, contigit praedictam mulierem ad sepulcrum f beatorum martyrum Vitalis et Agricolae deferri. Quo in loco deposita et sacro velamine g altaris beatorum martyrum super ea posito, statim virtute divina liberata est, ne ultra eam aliqua vestigia illius daemoniacae vexationis attingeretur. Quo visu, clerus et populus laudes laudibus addiderunt ut dies idem * laudibus non solum Petronii, sed etiam Vitalis et Agricolae deputaretur, cum idem locus eis omnibus sit deputatus. Fusis igitur laudibus Salvatori Christo, qui est mirabilis in sanctis suis, pristinae sanitati et incolumitati reddita praedicta mulier redit ad propria.

[2] Quoniam igitur laudibus et miraculis sanctorum me contuli, placuit quaedam non reticenda, sed scripto et memoriae commendanda brevi stilo perstringere. Erat quaedam mulier in territorio eodem in quo est constructum monasterium sancti Stephani protomartyris, in quo etiam sanctorum martyrum sacra pignora honorifice habentur * reposita; quae servitio ** cuiusdam nobilissimae feminae subdita per longa temporis spatia a daemonio est vexata. Haec ergo quodam die deprehensa, et ad tumulum beatorum martyrum violenter adducta, per virtutem Dei et sanctorum Vitalis et Agricolae merita liberata est. Potest itaque huic facto non inconvenienter adaptari quod dicit beatus Augustinus h: Multo, inquit, bona praestantur invitis quando eorum consulitur utilitati, non voluntati, ipsi enim sibi inveniuntur inimici. Haec namque mulier sibi videbatur inimica, dum ad salutem traheretur etiam invita. O quam misericordissimum pietatis gremium, qui non renuit misereri etiam nolentibus! Solutis igitur laudibus a clero et populo qui huic miraculo interfuerunt, praedictam mulierem cum gaudio ad propria remiserunt.

[3] Tempore domini Landulfi i abbatis, fuit alia mulier de Regio civitate oriunda, nomine Pometa, eleganti forma decora, quae per maxima temporum intervalla a tribus daemonibus graviter fuit obsessa. Cum vero ad plurima sanctorum auxilia spe recipiendi sanitatis beneficii convolaret, et limina visitaret, ipsa muliere astante in conspectu et praesentia sanctorum, quocumque hac de causa venisset, et, ut moris est, fundente preces et observante vigilias, ipsi daemones, more scorpionis qui capite blanditur sed cauda nocet, ita astute interim ab eius vexatione cessabant quod penitus videretur sanata. Sed postquam recedebat ipsa mulier, demum, scorpionis, ut dixi, daemones more, virtutem pristinam exhibebant, et eam vexare iterabant. Videntes itaque parentes et alii amici sui nihil prodesse quod ob hanc videlicet causam ad sanctorum multorum auxilia confugisset, multa de substantia sua medicis erogaverunt ut cui dedignabantur divina adesse praesidia, humana saltem remedium praestarent beneficia. Quod iterum videntes nihil ei prodesse, eam taedio affecti amici sui divinae dispositioni exposuerunt, et omnimodam eius curam et sollicitudinem postposuerunt. Contingit praeterea die quodam quod quidam homo volens ire Bononiam diceret ei: Vis venire mecum Bononiam? Quae respondit: Volo. Arrepto igitur pariter itinere, Dei nutu, qui sine causa non desinit punire creaturam suam, prospero cursu venerunt Bononiam. Appropinquantes itaque eidem civitati, postquam ventum est ad flumen quod Renus k dicitur, mox in furiam conversa est praedicta mulier; praecipitando seipsam in flumen, conabatur se in ipsa aqua suffocare. Quod videns homo praedictus qui comitatum ei praestabat, voluit eam tenere et ligare, ne se ipsam submergere posset. At vero ipsa mulier, ut erat daemoniaco furore accensa, malum pro bono retribuens, illum qui se a morte eripiebat voluit occidere, et in flumine ipso submergere; hoc etiam fecit ipse diabolus cuius stimulis et agitatione ipsa ducebatur: scilicet malum pro bono voluit reddere, dum illi qui se aliis angelis praetulerat et meliorem fecerat, voluit fieri aequalis, dicens: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo. Cum itaque praedicta mulier hominem iam dictum occidere, ut dictum est, vellet, concurrerunt quidam qui eadem hora secus flumen stabant, et erepto utroque, muliere scilicet et viro, violenter eam eduxerunt de aqua. Sedata tandem incursione daemonis et ad tempus pacificata quae tunc vexabatur eadem mulier, cum gaudio simul, Pometa scilicet cum comite suo, inclitam urbem intraverunt Bononiam, receptaque est mulier in domo cuiusdam feminae, quae civis erat Bononiensis. Peractoque triduo in eodem hospitio, contingit quodam die dominico quod pergente ipsa Bononiensi muliere, quae aliam receperat in hospitio, ad ecclesiam orandi gratia et audiendi divinum officium, praedicta Pometa remaneret in hospitio. Celebratis itaque ex more missarum sollemniis, rediens praedicta hospita ad propria coepit redarguere iam dictam Pometam, scilicet daemoniosam, quod ad ecclesiam non ierit et iuxta morem christianorum missam, secundum quod festum dominicae diei exigebat, non audierit. Quae statim daemoniaco spiritu agitata, arrepto gladio, volebat eam occidere. Ad cuius clamorem concurrentes vicini tenuerunt saepe dictam daemoniosam et ligaverunt eam, ne cuique posset nocere. Quibus dicentibus: Deportemus eam ad ecclesiam, statim ipsi daemones coeperunt clamare dicentes: Frustra, inquiunt, ducetis eam ad ecclesiam. Nemo enim inde nos expellere potest, vel eam liberare, nisi merita beatorum martyrum Vitalis et Agricolae. Quo audito, tam a nobilibus quam a popularibus violenter perducta est ad monasterium Sancti Stephani, ubi martyrum praedictorum corpora quiescunt, depositaque ipsa ante sepulcrum sanctorum martyrum Vitalis et Agricolae, coeperunt statim daemones clamare et dicere: Heu, heu, appropinquat de se et defectus noster ab hoc corpore. Egressuri enim sumus inde in instanti media nocte. Dum itaque ventum est ad mediam noctem, iuxta quod praedixerunt daemones, per virtutem Dei et merita beatorum martyrum Vitalis et Agricolae liberata est mulier.

ANNOTATA.

a Scilicet in Gregorii epistularum libro XI, epist. LXIV, P. L., tom. LXXVII, p. 1187.

b Haec ad verbum nullibi dicit Ambrosius, sed eruuntur ex supra allatis Ambrosii locis.

c Illud nomen scribit Melloni Poggicalvoli, op. cit., p. 143. Sed codex evidentissime habet Pogi calvuli. Indicavit nobis v. cl. Ludovicus Frati hunc locum hodieque vocari Pizzocalvo.

d Id est die 4 octobris. Cfr. Act. SS. Octobr., tom. II, pp. 422 sqq.

e Corpus S. Petronii inventum est anno 1141, cfr. Act. SS. Oct., tom. II, p. 467, et requiescebat in una ex ecclesiis quae efformabant basilicam Sancti Stephani. Unde pronum est concludere hoc miraculum per intercessionem SS. Vitalis et Agricolae impetratum non nisi post annum 1141 locum obtinuisse.

f Tum temporis reliquiae SS. Vitalis et Agricolae repositae erant in ecclesia Sancti Ioannis Baptistae. Cfr. supra, comment. praev. num. 23.

g Illud sacrum velamen, etiam vocatum brandeum, erat velum quod, devotionis causa, ponebatur super reliquias sanctorum.

h Ubinam haec dixerit S. Augustinus non datum est nobis reperire, sed notat Melloni, op. cit., p. 144, not. 7 eum in interpretatione psalmi CXLIX, ad vers. 4, cfr. P. L., tom. XXXVII, p. 1954, similem proferre sententiam.

i De hoc abbate Sancti Stephani nihil aliunde innotuit nobis.

k Re quidem vera venientibus a civitate Reggio Bononiam transeundum est istud flumen haudlonge ab hac urbe.

* cod. fundunt

* sic

* cod. eidem

* cod. habetur

** cod. servitus

TRANSLATIO CORPORUM SS. VITALIS ET AGRICOLAE IN CONFESSIONEM ECCLESIAE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE, BONONIAE ANNO 1019

Agricola, M. Bononiae (S.)
Vitalis, M. Bononiae (S.)

BHL Number: 8695

ex eodem codice bibliothecae Universitatis regiae Bononiensis. Cfr. comment. praevii num. 22.

[1] Beatissimus itaque Ambrosius, Mediolanensis ecclesiae episcopus, praecedentium sanctorum studiosus perscrutator, sanctae conversationis, et subsequentium famosissimus instructor, humiliter invitatus a Bononiae urbis civibus, apud quos sancti martyres Vitalis et Agricola per martyrii palmam aeterna meruerunt praemia, ut idem praemissus pontifex suo more dignaretur eorum passiones ordine exponere, ut ad posteritatis lucra succrescerent. Praesul vero idem, caritatis studio intentus, audita martyrum gloria, non exspectavit ut aliorum relatu cognosceret ordinem passionis praefatorum martyrum Vitalis et Agricolae, sed more impatiens summa cum caritate Bononiam adire festinavit, ibique accensa relationis lucerna diligenter perquirere procuravit praedictorum martyrum mores, virtutes, passiones omniumque poenarum genera illis crudeliter illata, ac sic veraciter per omnia novit, ut eorum mores et patientiam et pravorum obloquia et latratus undique contra eos effusos: quae omnia et doctissimo pernotavit stilo, et eorum corpora in loco sibi a Deo revelato religioso studio sepulturae commisit.

[2] Sed quia plerumque cum mutantur tempora, mutantur et populi mores, variantur etiam ipsae locorum qualitates. Donec enim in urbana multitudine sanctorum Vitalis et Agricole miracula viguerunt in salute corporum, in adiutorium animarum, in tribulationum consolatione ceterisque necessitatibus se deprecantium, civilis frequentia virorum ac mulierum sine intermissione cucurrit ad eandem ecclesiam, ubi eorum corpora marmoreis degebantur sepulcris, quae scilicet ecclesia sita est iuxta ecclesiam beatissimi martyris Stephani, in qua monasterium constitutum est honore eiusdem beati Stephani, in qua etiam similitudo sepulcri Domini nostri Iesu Christi miro ordine constituta refulget a.

[3] Et dum virtutibus miraculorum gaudebant populi, ecclesiae illius parietes et tecta aut aedificabant noviter, aut resarciebant vetusta, si qua patebat ibi ruina. Sed cum ex virtute sanctorum peccata creverunt populorum, quasi de bono semine mala multiplicata est fruges, ut saepe fit, virtutes eorum non ad populi voluntates floruerunt, quorum merita cives eiusdem civitatis tanto frequentius implorare debuerunt, quanto promerentibus peccatis eorum cessavere miracula. Sed magis inflati, quasi contumaciter recesserunt, nec eorum velle se visitare corpora mussitabant quorum non sentiebant coruscare virtutes. Unde ipsa eius aedificia inveterata corruerunt, nec recidiva surgere potuerunt, ipsarumque culmina arcarum ventis, pluviis omnique aeris intemperie deformata et neglecta videbantur, ac per hoc animi abbatum qui eidem monasterio Sancti Stephani praefuerunt, in re dubitare potuerunt utrum ipsa sanctorum corpora ad tutiora loca transferre debuissent, an ibidem relinquerent. Relinquere ibi ea timebant, ne quasi incuriose neglecta etiam ipsis civibus vilescerent; transportare formidabant pro eo quod in passione eorum legebant locum ipsum quo iacebant divinitus a Deo demonstratum ac designatum fore beato Ambrosio, si eorum corpora ab ipso subducerent loco quasi divinae praedestinationis perversores et transgressores viderentur. Sic quippe metu et terrore harum dubitationum, eadem sanctorum corpora in sarcophagis suis permanserunt multo tempore in eadem ecclesia qua ea beatus locavit Ambrosius.

[4] Cum vero placuit divinae dispositioni ordinare eidem monasterio domnum Martinum b abbatem, tempore Henrici imperatoris c, aperte patuit Omnipotentis voluntatem favere horum sanctorum corporum transmutationi; et ne ambiguitas loci divina revelatione designati alicuius animum obfuscaret, praedesignatus domnus Martinus abbas mente et corporis valetudine cucurrit ad lumen discretionis, quae mater virtutum firmatur ab omnibus catholicae famulantibus fidei, dicens locum non esse accipiendum tantummodo illud brevissimum spatium terrae, quo constat aliquod corpus quod facile circumscribi potest, sed aliquando totam urbem dici unum locum, totam villam similiter dici unum locum, praesertim cum Iohannes Evangelista, describens locum crucifixionis dominicae, ait: Erat in loco ubi crucifixus est Dominus hortus, et in horto monumentum. Si hortus est in loco et monumentum in horto, constat nimirum et locum esse magnum, et locum esse parvum, etsi adiacentia brevissima locus iure dicitur. Liquet divinam revelationem non dixisse beato Ambrosio tantummodo illud spatium locum quod sanctis degitur corporibus, sed totam illam convallem qua monasterium Sancti Stephani cum suis ecclesiis, claustris, hortis, aedificiis ostendisse, luceque manifestius omnibus patet sanctorum non locum mutare, neque nos supernam revelationem transgredi si ea fideliter alio transferentes aut ibi tanto religiosius venerentur quanto sanctius ut honestius in pace quiescunt. Hac itaque sanctissima et evangelica fortificatus auctoritate dominique Frugerii d, venerabilis eiusdem sanctae Bononiensis ecclesiae episcopi, accepta licentia canonicorumque eiusdem sacrae sedis consensu *, vicinorum fere omnium concesso adiutorio et favore, cum sacro ordine monachorum, praemisso ieiunio et oratione, eadem corpora sanctorum quinto nonas martii, anno ab incarnatione Domini millesimo nono decimo, indictione secunda, praedictus domnus Martinus abbas transvexit ad confessionem, quam ipse miro labore, pulcherrimo opere construxit in ecclesia beatissimi Iohannis Baptistae. Ne autem laboriosum aut fastidiosum vel superfluum civibus videretur bis in anno e et vicinas sibi praedictorum festivitates colere, discreta providentia praelibati domni Martini abbatis dividere annum studiose curavit, ut sicut sollemniter eorum natalitia pridie nonas novembris * celebrantur, ita et eorum translationes quarto nonas martii f devote venerentur ut fere tantum anni exspectaret translatio sanctorum quantum eorum praemittit nativitas ad regna caelorum, cum quibus Christo duce in eis feliciter vivamus in saecula saeculorum. Amen.

ANNOTATA

a Cfr. Petracchi, Della insigne abbaziale basilica di S. Stefano.

b Iuxta Rabbium, in card. Sigonii Episc. Bon., lib. II, p. 399, ille Martinus abbas commendatariusdicitur, eumque referunt Bononienses historici divinitus monitum ut decenter condi martyrum corpora curaret, si divinam indignationem effugere vellet. At cum ante annum circiter 1448, monasterium commendatum non fuerit, nequaquam Martinus hic commendatarius dicendus est.

c Nempe Henrici II, qui ab anno 1014 ad 1024 imperii sceptra tenuit.

d Frugerius episcopus ab anno 1015 ad 1034 ecclesiam Bononiensem rexit.

e Unde apparet saeculo XII celebratum fuisse bis in anno festum SS. Vitalis et Agricolae, nimirum die 4 et 27 novembris, vel etiam, ut supra notatum est in comm. praev., die 27 novembris et 3 decembris

f Cfr. comm. praev. num. 22.

* cod. consensum

* cod. decembris; correct. manu poster. novembris

DE S. DOMNINO MARTYRE NICAEAE.

TEMPORE INCERTO.

[Commentarius]

Domninus, M. Niceae (S.)

J. V. D. G.

[1] [De S. Domnino, quem celebrant laterculi hieronymiani,] De hoc sancto nihil praeter nomen retentum est, quod tabulae hieronymianae ad praesentem diem referunt: in Nicaea natalem sancti Domnini. Ad quae anno 1668 notabat Florentinius, editor vetustioris occidentalis ecclesiae martyrologii, sibi videri S. Domnini Nicaeni natalem aliis martyrologiis suo tempore editis ignotum, praeterquam Rabano, qui etiam commemorat in Nicaea Domninum. Re quidem vera, omittunt paene universa martyrologia hierony miana contracta memoriam S. Domnini Nicaeni. Tria, quae post Florentinii aetatem prelo sunt vulgata, scilicet Richenoviense in Actis Sanctorum tomo VI Iunii, Bernense et Fuldense, ut videre licet in editione huic tomo praemissa, commemorant hunc sanctum, sub hac formula in Nicaea Domnini. In Antverpiensi, Epternacensi aliisque ex eo derivatis laterculis legitur: Et in Nicaea natalis sancti Domnini. Augustanum et Labbeanum ferunt: Caesarii, Domnini, forsan ex confusione facta cum commemoratione sancti Domnini Caesariensis, qui colitur die sequenti. Auctarium Flori ad martyrologium Bedae, ex codicibus Barberiniano, Vaticano, Tornacensi et San-Cyriacensi etiam recolit in Nicaea Domninum. Cum ad haec addiderimus Rosweydi auctarium ad Usuardum sic sonans: in Italia Domnini martyris, omnia recensuerimus quae alicubi de S. Domnino proferuntur.

[2] [nihil innotuit.] Uti ex his patet, solum nomen unanimi consensu relatum est, Domnini videlicet. Locus ubi natus est ad caelestem beatitudinem dubius remanet utrum sit Nicaea, quod videtur magis probabile et a pluribus martyrologiis affirmatur, an oppidum Italiae, quam solus Rosweydus attulit. De martyrio diserte loquuntur tantum codex Bernensis et auctarium Rosweydi; immo notandum est in Bernensi vocem martyris esse additamentum Metense.

DE S. PIERIO PRESBYTERO ALEXANDRIAE IN AEGYPTO.

SAECULO QUARTO INEUNTE.

[Commentarius]

Pierius, presbyter Alexandrinus (S.)

AUCTORE J. V. D. G.

§ I. De S. Pierii fama apud scriptores ecclesiasticos et vero eius nomine.

[1] [S. Pierium laudant Eusebius,] Huius haud ignobilis inter primaeros celebris ecclesiae Alexandrinae clericos memoriam laudant imprimis Eusebius, Hieronymus, Philippus Sidetes, Photius et Nicephorus Callistus. In Historiae ecclesiasticae libri septimi capite ultimo, agens de viris ecclesiasticis qui sua aetate florebant, haec refert Eusebius: Ἐν δὲ τοῖς μάλιστα καθ᾽ ἡμᾶς σπανιωτάτους ἴσμεν γενομένους τῶν μὲν ἐπ᾽ Ἀλεξανδρείας πρεσβυτέρων Πιέριον, Μελέτιον δὲ τῶν κατὰ Πόντον ἐκκησιῶν ἐπίσκοπον. Ἀλλ᾽ μὲν ἄκρως ἀκτήμονι βίῳ καὶ μαθήμασι φιλοσόφοις δεδοκίμαστο, ταῖς περὶ τὰ θεῖα θεωρίαις καὶ ἐξηγήσεσι, καὶ ταῖς ἐπὶ τοῦ κοινοῦ τῆς Ἐκκλησίας διαλέξεσιν ὑπερφυῶς ἐξησκημένος. Inter eos vero qui proxime ad nostra usque tempora accesserunt, singulares atque eximios viros novimus, Pierium quidem Alexandrinae urbis presbyterum, Meletium vero Ponticarum ecclesiarum episcopum. Ac Pierius quidem spontanea paupertate et philosophicis disciplinis illustris, in sacrarum litterarum contemplatione atque expositione et in ecclesiasticis concionibus apprime exercitatus fuit [In edit. Hugonis Laemmer, Scaphusiae, 1862, pp. 601 – 2.] .

[2] [Hieronymus,] S. Hieronymus, in retexendo suo Catalogo virorum illustrium, non potuit Pierio non occurrere: de quo scripsit integrum caput septuagesimum sextum, quod heic recitare iuvat. Ad illum enim textum aliosque veterum scriptorum saepius legentem remittere opus erit. Pierius, Alexandrinae ecclesiae presbyter, sub Caro et Diocletiano principibus, eo tempore quo eam ecclesiam Theonas episcopus regebat, florentissime docuit populos, et in tantam sermonis diversorumque tractatuum, qui usque hodie exstant, venit elegantiam, ut Origenes iunior vocaretur. Constat hunc mirae ἀσκήσεως et appetitorem voluntariae paupertatis fuisse, scientissimum dialecticae et rhetoricae artis, et post persecutionem omne vitae suae tempus Romae fuisse versatum. Huius est longissimus tractatus de propheta Osee, quem in vigilia Paschae habitum ipse sermo demonstrat [P. L., tom. XXII, col. 521.] . Alibi, scribens ad Pammachium epistulam secundam, affert Hieronymus hoc fragmentum brevissimum ex quadam Pierii lucubratione in priorem S. Pauli ad Corinthios epistulam: Origenes, Dionysius, Pierius, Eusebius Caesariensis, Didymus, Apollinaris latissime hanc epistulam interpretati sunt: quorum Pierius, cum sensum apostoli ventilaret atque edissereret, et proposuisset illud exponere: Volo autem omnes esse sicut meipsum, adiecit: ταῦτα λέγων Παῦλος ἀντικρὺς ἀγαμίαν κηρύσσει [P. L., tom. XXIII, col. 685.] .

[3] [Philippus Sidetes,] In fragmento decerpto ex Philippi Sidetae, qui saeculo V scripsit, Historia christiana hodie deperdita [Cfr. Fabricius, Bibl. gr., tom. VII, p. 418 – 19; tom. X, p. 691.] , asseritur Pierius tertius post Origenem rexisse scholam catecheticam Alexandrinam: μετὰ Ὠριγένην, Ἠρακλᾶου, μετὰ τοῦτον, Διονύσιος· μετὰ τοῦτον, Πιέριος, μετὰ Πιέριον, Θεόγνωστος, post Origenem Heraclas, post illum Dionysius, post quem Pierius, post Pierium Theognostus. Legitur hoc fragmentum in bibliothecae Bodleianae codice Barocciano num. 142 [Catal. cod. mss. bibl. Bodl., part. I, p. 242.] , fol. 216v, editumque est primum a Dodwello, tamquam appendix ad Dissertationes in Irenaeum [Pp. 488 – 514. Cfr. de Boor, Zeitschrift für Kirchengeschichte, tom. VI, p. 487; Texte und Untersuchungen zur Geschichte der altchristlichen Literatur, tom. V, p. 167.] . At quaecumque ex Philippo Sidete ad Pierium pertinentia in hoc codice Barocciano prostant minime tradiderat Dodwell. Etenim in excerptis illis quae ad historiam ecclesiasticam spectantia ibidem a fol. 212 – 224 collecta sunt, haec habentur de Pierio: Πιέριος πρεσβύτερος Ἀλεξανδρείας * κατὰ τοῦτον ἤκμαζε τὸν χρόνον, ἐν δὲ Πόντῳ Μελέτιος ἐπίσκοπος, ἄνδρες εἰς παιδείαν θαυμαστοί, Pierius, presbyter Alexandriae, hoc tempore floruit, in Ponto vero Meletius episcopus, viri ad institutionem mirabiles. Hucusque sane auctor refert Eusebii quem adduximus locum, sed pergit: δὲ Πιέριος ἐν τῷ πρώτῳ λόγῳ τῶν εἰς τὸ πάσχα πολὺ ἐνίσταται ὅτι Παῦλος εἶχε γυναίκα καὶ ταύτην τῷ Θεῷ διὰ τῆς ἐκκλησίας ἀνέθετο τῇ πρὸς αὐτὴν κοινωνίᾳ ἀποταξάμενος. Pierius in primo sermone eorum qui in Paschate multum insistit in hoc quod Paulo erat uxor, quam Deo propter ecclesiam consecravit, omni cum ea consortio dimisso. Eadem alibi in codice Barocciano repetita sunt iisdem prorsus verbis in alio excerpto, referente Eusebii citati operis libri tertii capitis trigesimi primi initium. Dein prosequitur praedictus Philippus Sidetes: ἐνέτυχον δὲ αὐτοῦ καὶ ἑτέροις σπουδάσμασι πλείοσιν ἀναγκαίοις καὶ μάλιστα τῷ περὶ τῆς θεοτόκου καὶ τῷ εἰς τὴν ἀρχὴν τοῦ Ὠσηέ. Θεόδωρος δέ τις συνηγορῶν ἐν Ἀλεξανδρείᾳ γράψας δι᾽ ἐπῶν ἐν τρισκαιδεκάτῳ λόγῳ φησιν, ὅτι καὶ Πιέριος καὶ Ἰσίδωρος ἀδελφὸς αὐτοῦ ἐμαρτύρησαν καὶ ναὸν ἔχουσιν ἐν Ἀλεξανδρείᾳ μέγιστον. Ἐν δὲ τῷ λόγῳ τῷ εἰς τὸν βίον τοῦ ἁγίου Παμφίλου αὐτὸς Πιέριος πλεῖστα ὠφέλησεν ἐν τῇ θείᾳ γραφῇ. Occurri istius aliis operibus quae pluribus prodesse valent et praesertim [libello] de Deipara et [commentario] in initium Oseae. Theodorus, causidicus quidam Alexandrinus, qui versibus scripsit, in sermone decimo tertio ait Pierium et Isidorum, fratrem eius, martyrium subiisse, iisque templum dedicatum esse Alexandriae amplissimum. In sermone de vita sancti Pamphili, ipse Pierius plura utilia profert ad divinam scripturam. Tandem, idem scriptor recitat specimina quaedam interpretationum Pierii in sacris litteris. Sunt autem haec: Φίλιππος· στόμα λαμπάδων. Ἡρωδιάς· ἀπατωμένη. Ἡρώδης· δερματίνη δόξα, κατὰ Πιέριον. Philippus, os lampadum. Herodias, decepta. Herodes, pellicea gloria, secundum Pierium.

[4] [Photius] Varia haec excerpta nuperrime edidit cl. vir C. de Boor, quae singula coniecit, immo haud spernendis argumentis evicit particulas esse operis Philippi Sidetae [Texte und Untersuchungen, tom. V, p. 171 – 74.] , cui titulum Κριστιανικὴ ἱστορία praefixum fuisse testatur Photius in Bibliothecae suae codice XXXV [P. G., tom. CIII, col. 68.] . Idem Photius in suo Myrobiblio profitetur a se relecta fuisse S. Pierii opera quaeque recenset et de quibus iudicium aperit, adiecto de vitae curriculo brevi compendio in codicibus CXVIII et CXIX [Ibid., col. 398 – 402.] . Hunc Photii locum, simul cum Andreae Schotti interpretatione latina, hic subiungimus.

ΡΙΘ᾽.
Πιερίου
πρεσβυτέρου λόγοι διάφοροι.

Ἀνεγνώσθη Πιερίου πρεσβυτέρου ὅν καὶ σὺν τῷ ἀδελφῷ Ἰσιδώρῳ τὸν ὑπὲρ Χριστοῦ ἀγωνίσασθαί φασιν ἀγῶνα, Παμφίλου τε τοῦ μάρτυρος ὑφηγητὴν τῶν ἐκκλησιαστικῶν γενέσθαι μαθημάτων καὶ τοῦ κατὰ Ἀλεξάνδρειαν ἡγήσασθαι παιδευτηρίου. Λόγους δὲ τὸ βιβλίον περιεῖχε ιβ᾽. Ἔστι δὲ τὴν φράσιν σαφής τε καὶ λαμπρὸς καὶ ὥσπερ ῥέων τῷ λόγῳ, μηδέν τε ἐπιμελὲς ἐνδεικνύμενος, ἀλλ᾽ ὡς ἐξ αὐτοσχεδίου ὁμαλῶς τε καὶ λείως καὶ ἠρέμα φερόμενος, τοῖς δὲ ἐνθυμήμασιν, εἴπερ τις ἄλλος γονιμώτατος. Πολλὰ δὲ ἔξω τῶν νῦν ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ καθεστηκότων, ἀρχαιοτρόπως ἴσως, ἀποφαίνεται· ἀλλὰ περὶ μὲν Πατρὸς καὶ Υἱοῦ εὐσεβῶς πρεσβεύει, πλὴν ὅτι οὐσίας δύο καὶ φύσεις δύο λέγει τῷ τῆς οὐσίας καὶ φύσεως ὀνόματι, ὡς δηλον ἐκ τε τῶν ἑπομένων καὶ προηγουμένων τοῦ χωρίου, ἀντὶ τῆς ὑποστάσεως, καὶ οὐχ ὡς οἱ Ἀρείῳ προσανακείμενοι, χρώμενος. Περὶ μέντοι τοῦ Πνεύματος ἐπισφαλῶς λίαν καὶ δυσσεβῶς δογματίζει· ὑποβεβηκέναι γὰρ αὐτὸ τῆς τοῦ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ ἀποφάσκει δόξης. Ἔχει δὲ χρῆσιν εἰς τὸν λόγον οὗ ἐπιγραφὴ &ldquogr;εἰς τὸ κατὰ Λουκᾶν&rdquogr;, δι᾽ ἦς ἔστι παριστᾷν ὅτι τῆς εἰκόνος τιμὴ καὶ ἀτιμία τοῦ πρωτοτύπου ἐστὶ τιμὴ πάλιν ἀτιμία. Ὑπαίνιττεται δὲ οὗτος, κατὰ τὸν Ὠριγένους ὕθλον, καὶ προΰπαρξιν ψυχῶν. Ἔχει δὲ καὶ ἐν τῷ εἰς πάσχα καὶ τὸν Ὠσηὲ λόγῳ περί τε τῶν ποιηθέντων χερουβὶμ τῷ Μωυσεῖ καὶ περὶ τῆς τοῦ Ἰακὼβ στήλης, ἐν οἷς τὴν μὲν ποίησιν αὐτῶν ὁμολογεῖ, οἰκονομίας δὲ λόγῳ συγχωρηθῆναι ματαιολογεῖ, ὡς οὐδὲν ἦσαν, ὡς ἕτερον ἦσαν, ὡς ἕτερον τὰ γεγενημένα, οὐδὲ τύπον ἄλλον ἔφερε μορφῆς, ἀλλὰ μόνον πτερύγων κενολογεῖ φέρειν αὐτὰ σχῆμα.

Οὔτος Πιέριος πρεσβύτερος ἦν τῆς κατὰ Ἀλεξάνδρειαν ἐκκλησίας Θεωνᾶ τηνικαῦτα ταύτης ἀρχιερατεύοντος, ἡνίκα Κᾶρος καὶ Διοκλητιανὸς τὰ Ῥωμαίων σκῆπτρα ἔφερον. Καὶ ἐπὶ τοσοῦτον δ᾽ αὐτὸν ἐλάσαι λέγουσι φιλοπονίας καὶ εὐφυΐας καὶ τῆς ἐν πλήθεσιν ὁμιλίας τέρψιν παρέχειν σὺν ὠφελείᾳ, ὥστε καὶ νέον ὀνομασθῆναι Ὠριγένην· ἦν γὰρ τότε ἐν τοῖς ἀξιολογωτάτοις Ὠριγένης. Διαλεκτικὴν δὲ καὶ ῥητορικὴν αὐτόν φασιν ἀσκηθῆναι, καὶ ἐγκρατείας δὲ καὶ ἑκουσίου πτωχείας ἐραστὴν γενέσθαι. Καὶ οἱ μὲν αὐτὸν καὶ μαρτυρίῳ τὸν βίον τελειῶσαι, οἱ δὲ μετὰ τὸν διωγμὸν τὸν ὑπόλοιπον τοῦ ζῇν χρόνον ἐν Ῥώμῃ διαγεγονέναι.

CXIX.
PIERII PRESBYTERI SCRIPTORUM LIBRI XII.

Lectum est Pierii presbyteri (quem una cum Isidoro fratre germano martyrii pro Christi nomine certamen subiisse, Pamphili quoque martyris in sacrarum litterarum studio doctorem, atque Alexandrinae scholae praefectum fuisse ferunt) volumen librorum duodecim. Stilus illi clarus ac perspicuus et quasi sponte fluens, nihil exquisitum prae se fert, sed velut ex tempore fusus, placide ac leniter sensimque decurrit. Enthymematis autem, si quis alius, maxime abundat. Plurima quoque praeter ea quae in Ecclesia hodie obtinent, veteri fortassis more, tradit. De Patre tamen et Filio pie credit, nisi quod substantias duas, totidemque naturas esse dicit: substantiae et naturae nomine (quantum ex iis quae hunc locum antecedunt et consequuntur, colligitur) pro hypostasi usus; non ita vero ut qui Ario adhaerent. Verumtamen de Spiritu sancto periculose nimis atque parum pie docet, dum hunc inferioris esse gloriae, quam sit Pater et Filius, affirmat. Habet item testimonium quodam in eo libro qui inscribitur “in Evangelium Lucae”, ex quo demonstrare licet, imaginis honorem et irreverentiam prototypi esse honorem sive irreverentiam. Obscurius deinde etiam hic, secundum Origenis nugas, indicat animas praeexistere. In eo vero libro, quem in Pascha et Oseam prophetam scripsit, agit quoque de cherubim a Mose factis, et de Iacobi lapide, ubi factos quidem illos fatetur, ut divinae tantum providentiae ratione fuisse concessos nugatur: quasi aut nihil fuerint, aut aliud quidpiam fuerint, aut aliud [saltem illa fuerint] quae facta sunt. Neque enim [inquit] vestigium aliud praeferebant alicuius formae, sed illarum dumtaxat speciem fabulatur illos ferre.

Hic Pierius presbyter fuit ecclesiae Alexandrinae, cum Theonas illi patriarcha praeesset, Carusque ac Diocletianus Romanum tenerent imperium. Quem eo assiduus labor atque ingenii felicitas provexit, cum magnam insuper non absque utilitate voluptatem in suis ad plebem concionibus afferret, ut Origenes alter cognominaretur; erat quippe tunc eorum in numero, qui maximo in pretio haberentur, Origenes. Addunt in dialecticis atque rhetoricis versatum, temperantiae quoque et ultro susceptae paupertatis amatorem fuisse. Nec desunt qui eum martyrio vitam finisse tradant, etsi alii post persecutionem reliquum vitae Romae transegisse malint.

Ut legenti iam patuit, desumpta est fere ad verbum haec ulterior pars praeconii Photiani de S. Pierio ex Hieronymi modo recitato loco. Quae de suo penu deprompta enuntiavit Photius in prima parte, mox discutiemus, eaque pluries retractare necessitas coget.

[5] [et Nicephorus Callistus.] Eusebium, deinde Hieronymum presso vestigio secutus, haec de S. Pierio narrat Nicephorus Callistus in Ecclesiasticae Historiae libri sexti capite trigesimo quinto: Ἐπὶ δὲ τῆς Ἀλεξάνδρου Πιέριος ἐπίσημος ἧν, πρεσβύτερος μὲν τὴν ἀξίαν, ἀκτησίᾳ δὲ βίου καὶ τῇ καθ᾽ Ἕλληνας παιδείᾳ καὶ φιλοσοφίᾳ δεδοκιμασμένος· ταῖς γε μὴν περὶ τὰ θεῖα σπουδαῖς, καὶ ταῖς ἐν κοινῷ διαλέξεσι καὶ ἐξηγήσεσιν, ὑπερφυῶς θαυμαζόμενος· Θεωνᾶ δὲ τῇ ἐπισκοπῇ διαπρέποντος Ἀλεξάνδρου. Alexandriae vero clarus fuit et celebris Pierius presbyter dignitate, et cum divitiarum contemptu, philosophiaeque et graecarum disciplinarum scientia, tum sacrarum Litterarum studio et peritia, publicisque scripturae enarrationibus et disputationibus admirationem omnium meritus. Episcopatum ibi tum administravit Theonas [P. G., tom. CXLV, col. 1199 – 1202.] .

[6] [De quo multa moventur dubia,] Et haec sunt, pauca sane et subobscura, unica documenta quae de S. Pierio ad nos transmisit veterum scriptorum traditio. Restat ut multorum eruditorum virorum, qui ex hisce textibus S. Pierii fata perspicere conati sunt, sententias diversas et plerumque discrepantes ad trutinam revocemus. Nam si convenit inter omnes eum fuisse ecclesiae Alexandrinae presbyterum, in eaque saeculo tertio et quarto eminuisse, tum virtute in ascetica agendi ratione et voluntaria paupertate, tum scientia profana, quippe qui philosophiae et graecarum disciplinarum peritissimus et sermone valde exercitatus, tum eruditione sacra, ut qui populum florentissime doceret et divinarum scripturarum contemplator et interpres sagax nimis esset, ad cetera omnia quod spectat, tempus quo ortus sit et obierit, munera quibus functus sit, libros quos conscripserit, quin et doctrinam quam tenuerit et fidei quam profiteretur rectitudinem et puritatem, haec omnia in dubio remanent, quoniam a diversis in varias partes declinatum est.

[7] [etiam de ipso nomine.] Iam de ipso Pierii nomine oritur diversitas, quod duplici vestitum forma ad nos usque prodiit; plerumque Pierius vocatus, non raro tamen Hierius denominatus est. Ceteras lectiones, puta Herium, Gerium, Hiereum, Hyreum, Hyereum, immo et Irenaeum missas facimus, merae librariorum oscitantiae vitio vertendas. Si martyrologiorum et kalendariorum usui standum est, Hierii nomen anteponatur oportet, utpote hoc modo fere ab omnibus exscriptum. Ita enim in Martyrologio romano parvo, apud Bedam in auctariis, necnon apud Adonem et Usuardum, si tamen excipias Molani editionem [Lovanii, 1568.] , in martyrologio Fuldensi et Brundisino, quin et apud Rufinum, non Pierium, sed Hierium vocari rettulit Valesius [Annotationes in Hist. eccl. Euseb. Caesar., p. 160.] . Ast notat, in editione sua Rufiniana, Frater Petrus Thomas Cacciari a Bononia [Tom. I, p. 455.] , licet in pluribus codicibus manuscriptis, immo et in vulgatis Rhenanis, legatur Hierius, in aliis tamen quibusdam editis, quemadmodum et in duobus Vaticanis exemplaribus, expresse scribi Pierium: unde iterum apparet error librariis potius quam Rufino adscribendus. Iam vero ista Rufini lectione ad meliorum codicum fidem sic expurgata, deserenda est proinde etiam scribendi forma quae invasit martyrologia superius relata, siquidem singula suam de sancto presbytero Alexandrino mentionem hauserunt ex Rufino; quod suo loco cum Sollerio nostro [Martyrologium Usuardi, Antverpiae, 1714, p. 650.] ostendemus in S. Pierii cultus origines indagaturi. Quare, relicta quam Baronius in Martyrologio romano depravatam vocat Hierii forma, Pierii prorsus nomine signandum putamus sanctum nostrum, prout censent omnes viri docti, quodque animadvertit etiam Georgius Dominicus in edito a se martyrologio Adonis [Romae, 1744. Part. prima, p. 563.] .

[8] [Quaestiones solvendae de S. Pierio.] Hac lite de Pierii nomine composita, iam aggredimur discutiendas tenebras quibus tota vita eiusque res gestae obnubilatae sunt. Quem in finem hasce praecipue solvemus quaestiones: 1° Quid sentiendum de opinione quae S. Pierio tribuit locum inter catechetas celebris scholae Alexandrinae, et quo temporis intervallo functus est hoc munere? 2° Estne admittendum S. Pierium martyrio mortem oppetiisse? 3° Quaenam sunt eius opera litteraria? 4° Quodnam iudicium ferendum de horum librorum orthodoxia?

[Annotatum]

* cod. Ἀντιοχείας.

§ II. De S. Pierii magisterio catechetico in schola Alexandrina.

[9] [Recensitis opinionibus de S. Pierii munere catechetico,] Pierium titulo tum presbyteri tum catechetae Alexandrini insignire non dubitavit Fabricius cum de eo ageret in Bibliotheca graeca [Ed. altera, tom. VII, p. 301.] . Et sanctum virum reipsa catechumenis instruendis praefectum fuisse censent praeterea iam citatus Dodwell, qui in lucem edidit fragmentum Sidetanum [Loc. cit., p. 508.] , Cave [Script. eccl. hist. litter., p. 94.] , Ceillier [Histoire générale des auteurs sacrés ecclésiastiques, tom. III, p. 348.] , Dupin [Nouvelle bibliothèque des auteurs ecclésiastiques, tom. I, p. 195.] , Guerike [De schola quae Alexandriae floruit cathechetica commentatio historica et theologica, part. I, pp. 74, 75.] , et inter recentiores, eruditissimi viri Stokes [In A Dictionary of christian Biography, tom. IV, p. 396.] , Moehler [La Patrologie, tom. II, p. 228.] et Ludovicus Duchesne [Les Origines chrétiennes, edit. altera, part. II, p. 370.] . Contradicunt vero Lardner [Glaubwürdigkeit der evangelische Geschichte, part. II, lib. 1, cap. 24, tom. III, p. 173.] , Tillemont [Mémoires pour servir à l'histoire ecclésiastique des six premiers siècles. Paris, 1701, tom. IV, p. 583.] , Schroeckhius [Christliche Kirchengeschichte, tom. IV, p. 425.] et Keil [Fabricii Bibl. graeca, edit. alt., tom. VII, p. 301, nota 53.] . Ancipites remanent diversas sententias rettulisse contenti Cacciarius [Ecclesiast. Hist. Euseb. Pamph. libri novem, tom. I, pp. 455, 456.] et Routh [Reliquiae sacrae, tom. III, pp. 207, 208.] . Sed non adeo numerandi sunt scriptores quam pendendae rationes quibus nititur eorum iudicium.

[10] [inquiritur de auctoritate illud asserentium, praesertim Photii,] Iam vero qui relegerit varios textus initio huius lucubrationis allatos ut ex iis perspiciat quid sentiant veteres scriptores de praefectura Pierii in schola Alexandrina, is sane vel primo intuitu persuasum habebit duos tantum inter illos disertis verbis hoc munus affirmare de S. Pierio, nempe Philippum Sidetem et Photium. Ceteri tacent, non tamen contradicentes aperte, immo, quod suo tempore notabimus, talia proferunt quae a munere catechetico non adeo abhorrent ut ea in suam sententiam interpretari potuerint qui patrocinantur praefecturae S. Pierii. At, istis in praesenti omissis, inquiramus quamnam fidem mereantur Philippus Sidetes et Photius. Ad Photium quod spectat, notandum est cum Keilio [Apud Fabric., Bibl. graec., tom. VII, p. 301, not. 53.] eum circa totam hanc rem propriam sententiam minus enuntiare, quam aliorum narratione acceptam tradere. Esto eum in codice CXVIII aperte scribere: ἦν δὲ Παμφίλου διδάσκαλος Πιέριος, τοῦ ἐν Ἀλεξανδρείᾳ καὶ αὐτὸς προεστηκὼς διδασκαλείου, Pamphili praeceptor Pierius fuit, ipse quoque scholae Alexandrinae magister [P. G., tom. CIII, col. 397 – 8.] , attamen in codice CXIX merum agit traditionum relatorem: φασὶν καὶ τοῦ κατ᾽ Ἀλεξάνδρείαν ἡγήσασθαι παιδευτηρίου, Alexandrinae scholae praefecturam gessisse ferunt [Ibid., col. 399, 400.] . Proinde, quoniam Photius non proprio nomine testimonium profert, videtur assentiendum esse Keilio asserenti, ad Fabricii supra memoratum locum [Loc. cit.] , Pierium praefuisse catechetarum scholae, niti solo Philippi Sidetae testimonio.

[10] [et Philippi Sidetae, de cuius auctoritate] Cui sane maximam auctoritatem vindicavit Dodwell [Dissert. ad Iren., p. 491.] , eo nempe amore abreptus quo flagrant in rem inventam quotquot novi aliquid e codicum latebris eruerint. Se vero tot novorum testem minime fabulatorem aliquem producere exclamabat, aut recentioris aevi monachum, sed testem omni exceptione maiorem, qui quaecumque narrat accepit ipse a Rhodone Alexandrino. Iam vero, ita pergit Dodwell, is tot Alexandrina recte scire potuit quae coaevum latuerint Hieronymum; immo fide praestantior habendus est Rhodo quam ipse est habendus Eusebius. Haec ille. Ad quae ante omnia illud notatum volumus nequaquam recitari in loco allato ipsius Philippi Sidetae verba, at ea fuisse relata ad mentem alicuius ignoti excerptoris, quem codicis Barocciani librarius Nicephorum Callistum fuisse significat, cum in margine folii 212r huius codicis 142 hanc notam scribit: ἀπὸ φωνῆς Νικηφόρου Καλλίστου τοῦ ξανθοπούλου, ad vocem Nicephori Callisti Xanthopuli. Quin etiam titulum quem edito textui praefixerat Dodwell [Ibid., p. 488.] , nimirum: ὥς (non autem καί) φησι Φίλιππος Σίδης (non Σιδητὴς) ἐν λόγῳ κδ᾽, ut ait Philippus Sidetes in capite 24, ostendit nuper C. de Boor nullatenus praemittendum esse elencho praefectorum scholae Alexandrinae, subiungendum autem esse excerpto quod antecedit [Zeitschr. für Kirchengesch., tom. VI, p. 487, not. 1; Texte und Untersuchungen, tom. V, p. 184.] . Attamen, etiam hoc a loco nostro avulso titulo, quoniam in ipso textu quater inserta est Philippi mentio, non deest ratio cur ex isto ceu fonte promanaverit fragmentum a Dodwello traditum de scholae Alexandrinae successione. Legimus enim ibi: φησὶν Φίλιππος, κατὰ μὲν Φίλιππον κατὰ Φίλιππον, et praesertim attendenda sunt ultima excerpti verba quibus refertur Rhodo post Didymum, Philippi temporibus, scholam catechetarum Siden transtulisse: ὁς καὶ μετήγαγε κατὰ Φίλιππον τὴν διατριβὴν ἐν τῇ αὐτῇ πόλει τῇ Σίδῃ κατὰ τοὺς χρόνους τοῦ μεγάλου Θεοδοσίου. Τούτῳ Ῥόδωνι λέγει μαθητεῦσαι Φίλιππος ᾧτινι καὶ πλεῖστα μαρτυρεῖ περὶ εἰδήσεως λόγων, τῶν τε καθ᾽ ἡμᾶς καὶ τῶν ἔξωθεν. Scilicet nulla est ratio suspicandi non recte nobis tradita fuisse haec omnia ad mentem Philippi, licet ex prolatis documentis non appareat nos prae manibus habere ipsum Philippi testimonium.

[11] [dubium movetur propter contradictiones] Cui tamen testimonio non eam, quam modo requirentem audiebamus Dodwell, adnectere auctoritatem velim. Utique Philippus probe accipere valuit, utpote qui, ut docemur ex fragmento, Rhodonis discipulus exstitit, ab eius ore seriem catechetarum, quorum Rhodo, et ipse praefectus saeculo IV exeunte, partim, recentissimorum nempe, recordari, partim, reliquorum scilicet, ex ecclesiae suae monumentis publicis, notitiam haurire potuit. Idcirco per se Philippi auctoritas haud videtur neglegenda. At multa contradicunt, quae quominus Philippo plene fidamus vetant. Primum illud est quod in symbolo catechetarum, qui in codice Barocciano rubricatis litteris exaratus pone sequitur ipsum Philippi fragmentum, diverso ordine traduntur praefecti ab illo quo sibi invicem succedunt in textu. Hic enim haec est series: Athenagoras, Clemens, Pantaenus, Origenes, Heraclas, Dionysius, et ceteri; ibi autem est illa: Athenagoras, Pantaenus, Origenes, Heraclas, Dionysius, Clemens, et reliqui. Num igitur textui qui sibimetipsi non adeo constat prorsus confidere licet? Illud praeiudicium e medio se sustulisse existimant Dodwell [Loc. cit., p. 490.] et Guerike [De schola quae Alexandriae floruit catechetica commentatio historica et theologica, part. I, p. 5.] ex eo quod subscriptio de qua agitur litteris miniatis concepta est, ideoque librario potius quam vel auctori vel excerptori videtur imputanda. Sed cl. C. de Boor [Zeitschr. für Kirchengesch., tom. VI, p. 287.] , qui textum Baroccianum diligentissimae disquisitioni denuo submisit, falsam denuntiavit hanc Dodwelli et Guerikii conclusionem, minimeque dubitandum esse ait litteras miniatas ex ipsius excerptoris manu prodiisse, siquidem codicis librario haud insuetum est tum lineas integras tum singula verba hinc inde rubro atramento exscribere.

[12] [et errores,] Praeterquam quod Philippus sibi contradicit, bis in eodem documento erravit, primo cum asserit Athenagoram imperantibus Hadriano et Antonino Pio floruisse et ad eos sermonem suum apologeticum direxisse. Etenim in omnibus codicibus hunc exhibentibus, si Bodleianus excipitur, testatur inscriptio apologiam M. Aurelio Antonino et L. Aurelio Commodo dicatam esse, et quicquid, ut Philippum ab hoc errore immunem faciat, astruit Dodwell [Loc. cit., pp. 494, 495.] est, ipso Guerike fatente [Op. cit., p. 6.] , aequo audacius dictum. Iterum Philippus Sidetes in manifestum errorem impegit, ubi Pantaenum Clementis discipulum praedicavit. Nec placet iterum longa controversia quam Dodwell movet ad ostendendum Clementi Pantaenum successisse [Loc. cit., p. 501 – 6.] , quoniam unanimis veterum scriptorum consensus contrarium docet, quos recensos invenerit apud Guerike qui rem in praesenti omittendam penitius scrutari voluerit [Loc. cit., p. 24.] . Tandem prae oculis habendum nec Socratem [Hist. eccl., lib. VII, c. 27; P. G., tom. LXVII, col. 800.] , nec Photium [P. G., tom. CIII, col. 67.] magni facere Philippum, cuius quidem veracitatem non suspicantur, sed quem inaccuratae potius et prolixae nimis eruditionis insimulant. Namque ordinem vero temporum quibus res gerebantur ab eo confusum esse non dubitat affirmare Socrates. Nihilominus cl. vir de Boor, qui septem nova Philippi fragmenta nuper invenit, de quibus longe lateque disseruit [Texte und Untersuchungen, tom. V, pp. 171 – 82.] , in istis nullum se errorem deprehendisse professus est. Quapropter omnibus rite perpensis, talis de fide Philippo facienda statuatur oportet norma quam sapienter enuntiavit Guerike [Loc. cit, p. 7.] hisce verbis: Quae cum ita sint, equidem, quamvis saepius, quando ceteri tacent, ad Philippum et ad veri tantummodo similia refugiendum sit, nonnisi tum demum in fragmenti illius auctoritate secure niti ausim, cum alius historiae ecclesiasticae auctor vel idem quod fragmentum dicit, vel certe id, quod fragmentum refert, verisimile reddit.

[13] [non tamen propter Eusebii] Quid, si haec regula Pierio fuerit applicata? Nullus auctor ecclesiasticus Philippo consentit in astruenda Pierii praefectura, immo quominus Philippo Sidetae assentiantur, exinde maxime moventur aliqui quod de munere catechetico S. Pierii alte silent tum Eusebius, tum Hieronymus. Profecto, ut vidimus, Eusebius accenset Pierium eximiis sui temporis viris, nullumque ipsi confert titulum cum tantum eum vocet unum ex presbyteris Alexandrinis. Hieronymus pariter non alius cuiusdam meminit muneris praeter presbyteratus. Ex eorum silentio praesertim moventur Lardnerus, Cacciarius et Keilius qui dubitent utrum Pierius Alexandrinae catecheticae scholae praefecturam gesserit, an solummodo in ea contionatorem egerit. Re quidem vera primum intuenti mirum videri potest, Eusebium et Hieronymum qui alia multa in litterariam et ecclesiasticam laudem Pierii congerunt, de eius munere catechetico omnino tacere. Sed apposite valde suggerit Dodwell [Loc. cit., 508 – 9.] Eusebium, quamvis non expresse loquatur, talia tamen de S. Pierio proferre verba quae cum catechistae munere apprime conveniant. Ait enim Eusebius illum fuisse philosophicis disciplinis inlustrem et sacrarum litterarum contemplatione atque expositione et in ecclesiasticis contionibus apprime exercitatum, ταῖς περὶ τὰ θεῖα θεωρίαις καὶ ἐξηγήσεσι, καὶ ταῖς ἐπὶ τοῦ κοινοῦ τῆς ἐκκλησίας διαλέξεσιν ὑπερφυῶς ἐξησκημένον [Lib. VIII, cap. 32.] . Iam vero illas ecclesiasticas contiones, ἐπὶ τοῦ κοινοῦ τῆς ἐκκλησίας διαλέξεις, ad scholarum doctores praefectosque pertinere se satis ostendisse profitetur Dodwell, contendens, pro temporum illorum usu loquendi, διαλέξεις esse praeceptorum ad discipulos sermones, eosque ore tenus plerumque prolatos potius quam scripturae mandatos [Loc. cit.,p. 451 – 3.] . Quod quidem ex ipsa lingua Eusebiana confirmari valet, nam talem sensum apud eum haud raro prae se ferre verbum διαλέξις eruitur tum ex Historiae ecclesiasticae libri V capite 26, ubi docemur Irenaeum scripsisse καὶ βιβλίον τι διαλέξεων διαφόρων, quam vocem dialogos interpretatur Rufinus, tum ex eiusdem operis libri VI capite 19, ubi διαλέγεσθαι est contionari in ecclesia, tum ex capite 36, in quo Origenis homiliae in Psalmos vocantur διαλέξεις. Praeterea silentis Eusebii haec ratio dari potest haud absona, nimirum eum, in loco ubi Pierium adducit, non agere nisi de rebus sub Diocletiano peractis; at inter omnes constat S. Pierium prius muneri suo catechetico, si quidem illud obierit, renuntiasse quam regnare coepit Diocletianus. Insuper Eusebius non iste est ut supra modum commoveamur si quid praetermiserit, quoniam minime dicendus est exhaurire res omnes a se tractatas, et ad scholam Alexandrinam quod attinet, post Dionysium nullius alius praefecti istius institutionis catecheticae nomen nobis transmisit.

[14] [aut Hieronymi silentium infirmatur,] Itidem Hieronymus, etsi non expresse denominat Pierium catechetam Alexandrinum, talia de ipso narrat quae illud potius videntur insinuare nedum repugnent tali muneri. Is enim scribit Pierium florentissime docuisse populos, et in tantam sermonis venisse elegantiam, ut Origenes iunior vocaretur [P. L., tom. XXII, col. 521.] . Quod ita interpretatur Dodwell non alia de causa fuisse dictum, nisi quia Pierius exstiterit Origeni in eodem munere successor [Loc. cit., p. 509.] . Hominem enim illius aevi, ut animadvertit Guerike [Loc. cit., p. 75.] , atque Alexandriae doctissimum eumque Origenem iuniorem vocatum, ne docuisse quidem in schola Origeniana veri videtur dissimile. Argumentum alterum ex Hieronymo peti potest quia tradit presbyterum Alexandrinum scientissimum exstitisse dialecticae et rhetoricae artis, quoniam scholae catecheticae magistros frequentissime harum doctrinarum laudibus emicuisse Dodwell se compertum habere opinatur [Loc. cit., p. 609.] .

[15] [per Photii vero testimonium roboratur.] Recitavimus superius Photii testimonium, quod flocci facere videtur Keilius, propterea quod Photius hoc non proprio nomine proponat, sed tamquam aliorum dicta referens. At Dodwell magnopere insistit in verbis Photii; immo vocem φασίν quae Keilio suspicionem inicit omnino monet attendendam, quia ex hac colligere datur a Philippo Sidete potius quam ex Eusebio didicisse Photium quae profert. Etenim, si Eusebii, scriptoris S. Pierio coaevi, testimonio niteretur Photius, eodem modo hanc praefecturam tradidisset quo et cetera quae pendebant ex eodem Eusebii testimonio de suo etiam saeculo scribentis. At vox φασίν traditionem potius sapit e seniorum memoria repetitam, quamque conicitur haud immerito, ut supra dictum est, Philippus Sidetes accepisse a Rhodone Alexandrino, qui a S. Pierii obitu una tantum generatione remotus est, proin testis haud spernendus quique Eusebii silentium compensare valeat. Quin ex codicum ordine, ut prostant in Myriobiblio, constare putat praelector Cambdenianus antea visam fuisse a Photio Philippi Historiam christianam quam S. Pierii opera. Re quidem vera, scripta Philippi recensentur in codice XXXV, opera autem Pierii in codice CXIX, et testatur Photius hoc ordine singula sibi argumenta succedere quo eadem haec memoria praeoccupavit [P. G., tom. CIII, col. 43.] . Attamen nolim quisquam rationum adhuc duobus numeris superioribus allatarum vim et pondus sibi exaggeret. Non sane diffitendum ex illis, praesertim si simul sumantur, exsurgere aliquid argumenti ad suadendam S. Pierii praefecturam in schola Alexandrina. At, meo iudicio, strictam demonstrationem minime efficiunt.

[16] [Difficultas chronologica expenditur,] Sed gravior difficultas prodiit. Scilicet, ut sententiam dubitantem, immo et negantem, circa praefecturam S. Pierii amplecteretur Tillemont [Loc. cit.] , Photii assertis se nequaquam fidere posse professus, hanc rationem dabat quia neque ante neque post persecutionem Diocletiani potuit Pierius hoc officio fungi. Non ante, siquidem Eusebius locutus simul de Pierio et de Achilla, hunc tantum hoc munus exercuisse commemorat, de illo prorsus tacens; neque post, docente Hieronymo post persecutionem Pierium reliquum vitae tempus Romae transegisse. Ut haec quaestio integre discutiatur, statum controversiae breviter exponamus oportet. Et primo quidem de tempore quo praelaturam scholae occupaverit, docet Hieronymus Pierium, Alexandrinae ecclesiae presbyterum, sub Caro et Diocletiano principibus, populos, eo tempore quo eandem ecclesiam Theonas episcopus regebat, florentissime docuisse [P. L., tom. XXIII, col. 685.] . Carus vero coepit regnare anno 282, Diocletianus autem anno 284; et iuxta Baronium, Theonas episcopatum gessit ab anno 285 ad 300 [Annal. eccl., anno 285, § XVI.] , dum Pagius eundem dicit iam anno 282 solium Alexandrinum conscendisse. Ex quibus concludit Dodwell [Annotationes in Eusebii eccl. hist. librum VII, p. 160. Ed. Mogunt. 1672.] nec ante annum 282 aerae vulgaris, quo regnum cepit Carus, nec post annum 300, quo defunctus est Theonas, scholam catecheticam regere potuisse S. Pierium. Sed, his temporum statutis terminis, iam magnus erit admittendus hiatus successionis in schola Alexandrina, nimirum ab anno 247, quo episcopus renuntiatus Dionysius scholae curam abdicavit, usque ad annum 282 quo pedum pastorale accepit Theonas. Etiamsi detur, quod fieri potuit, in scholae cura, una cum episcopatu, perseverasse Dionysium, nihilominus scholam vacasse necesse erit ab anno 265, quo defunctus est Dionysius successitque Maximus, usque ad annum 282. Nam scholam et episcopatum tenuisse Maximum non est existimandum, silentibus Eusebio et Philippo de munere catechetico Maximi, qui ceteroqui nullo tempore, eo etiam quo non fuerit episcopus, catechistam egit.

[17] [cum Pierius nec ante annum 247 nec post 300, munus catecheticum exercere potuerit.] Praeterea certe munus illud vix administrare potuit S. Pierius ab anno 247, quo Dionysius episcopus est renuntiatus, si verum est quod tradit Hieronymus, eum post persecutionem omne vitae suae tempus Romae versatum esse, eo vel magis quod plane indicare videatur, diu post persecutionem superstitem fuisse S. Pierium. Sitne tamen Valesio adstipulandum, qui Pierium usque ad Constantini tempora vixisse autumat, non liquet. Sed inquirendum de quanam persecutione fiat sermo apud Hieronymum. Si damus agi de Romana, quae omnium brevissima fuit, decennali nempe, ita etiam diutius post annum 305, quo purpuram deposuit Maximianus Herculius, oportet superfuisse S. Pierium. Immo, cum annus iste 305 fluat quinquagesimus octavus a Dionysio facto episcopo Alexandrino, iuvenis nimis fuerit Pierius, cum sedem episcopalem adipisceretur Dionysius, ac proinde hanc obtinente Dionysio, nequaquam praefuerit scholae Alexandrinae. Si autem de fine persecutionis orientalis, nimirum de anno 312, Hieronymum intellegamus, superasse tunc adulescentiam vix potuit Pierius, non igitur magister habendus, sed discipulis potius annumerandus.

[18] [At vel anno 265 regimen scholae accipere valuit,] Quo igitur modo solvenda difficultas? Hanc enodat Dodwellus nisus fragmento Philippi Sidetae, cui si credendum, praesertim qui Rhodonis supparis aevi referat commentum, duo censendi sunt praefecti scholae successisse S. Pierio ante Petrum martyrem, nempe Theognostus et Serapion. Scilicet cohaerebunt omnia, si dicatur Dionysius etiam episcopus scholam rexisse, dum vixerit; defuncto autem Dionysio, anno 265, successisse, non in sede, sed in schola S. Pierium, ut diserte docet Philippus Sidetes et successorem habuisse, anno 282, Theognostum, eodem illo anno inaugurati Cari, quo Hieronymus S. Pierium coepisse credit. Sane hoc modo prorsus reicitur Hieronymi chronologia: quod minime reformidandum esse notat Dodwell, cui Rhodo, ex quo hausit Philippus Sidetes, testis videtur in rebus Alexandrinis, quia ipse Alexandrinus, Hieronymo fide dignior. Idque vel eo magis quod et aliud praebet incommodum chronotaxis Hieronymiana, quia nempe hiatum veri plane dissimilem inducit in successione scholae Alexandrinae, ab anno videlicet 247, ut supra fuit monitum, ad annum 285. Quam tamen solutionem Dodwelli paulo audaciorem existimat Guerike [De schola quae Alexandriae floruit catechetica, p. 75.] , quippe cui non placet Hieronymum tam crassi erroris insimulare qui Theognostum cum Pierio commutasset. At immerito; nam similem mendam alibi non effugit Hieronymus cum antea doceat, de eadem schola Alexandrina agens [De viris illustribus, cap. XXXVI, P. L., tom. XXIII, p. 651.] , sub Severo et Antonino floruisse Pantaenum, cui nonnisi sub Commodo scholae catecheticae cura commissa est.

[19] [nec obstat eum sub Diocletiano perseverasse in docendo populo,] Qui Hieronymum de Pierio non errasse contendunt, sequentem proponunt interpretationem. Nimirum eius verba sub Caro et Diocletiano principibus populos docuisse Pierium eo tempore quo eandem ecclesiam Theonas episcopus regebat, minime pertinere ad ministerium catecheticum opinantur, neque legendum: sub Caro et Diocletiano principibus … florentissime docuit populum, sed tempus istud referendum ad munus presbyteratus, ita ut hic sit loci citati sensus: Pierius, qui sub Cari et Diocletiani imperio Theonaeque episcopatu presbyter fuit, florentissime docuit populum [Cave, Script. eccl. hist. litt., p. 94.] . Scilicet, secundum aliquos auctores, locus Hieronymi modo allatus diversam ab illa quae solet tradi patitur interpretationem. Etenim nihil aliud intendit Hieronymus nisi Pierium sub Caro et Diocletiano populos erudivisse. Quae verba, utrum de munere catechetico, an potius de ordinariis contionandi ad populum officiis intellegenda sint in dubio remanet, licet Cave posteriorem opinionem amplectatur, cum Eusebius Pierium sub Theona episcopo, presbyterali honore decoratum, Alexandriae claruisse scribat.

[20] [nec Achillam et Arium praefuisse scholae,] Altera est difficultas sat gravis, illa nimirum quae inde oritur quod Eusebius Achillam quoque, qui Petro martyri in sede Alexandrina successit, etsi eam haud ultra annum unum alterumve tenuit, scholae catecheticae magistris, idque eodem tempore quo vixit Pierius, accenset: καθ᾽ ὃν ἐπὶ τῆς Ἀλεξανδρείας ἐπὶ ταὐτὸν τῷ Πιερίῳ πρεσβυτερίου ἠξιωμένος Ἀχιλλᾶς ἐγνωρίζετο, τῆς ἱερᾶς πίστεως τὸ διδασκαλεῖον ἐγκεχειρισμένος, sub quo (Theona), Achillas eodem, quo Pierius, tempore, presbyteri honore decoratus, Alexandriae claruit: cui etiam christianae fidei institutio commissa erat [Loc. cit., lib. VIII, cap. XXXII.] . Quae verba, si de munere catechetico intelligenda sunt, ut prorsus debent intelligi, novum assignant Pierii successorem, ac proinde tres isti, Theognostus, Serapion et Achillas, intra nimis artiores, videlicet ab anno 265 ad 300, praefecturae suae legitimos terminos includendi sunt. Scholae Alexandrinae successio adhuc magis erit turbata, si verum fuerit etiam Arium haeresiarcham inter eius magistros locum tenuisse. Achillam enim, Alexandriae episcopum, Arii fucis et fraudibus deceptum, ipsum presbyterum ordinasse et scholae Alexandrinae praefuisse haud dubie testatur Patricius Ararsius in libro quem Oceanum inscripsit, cuius fragmentum servavit Synodici auctor [Quod videsis apud Fabricium, Bibl. graeca, edit. altera, tom. XII, p. 369.] .

[21] [siquidem Achillas non nisi adiutor fuit,] Huic difficultati solvendae imparem se profitetur Cave, nec aliquam solutionem quidem tentat. Nihilominus ostendere conatus est Guerike obiectionem petitam ex ministerio catechetico Achillae non tantam, quantam sibi fingit Cave, rem facessere. Primo quidem, autumat Achillam numquam fuisse veri nominis praefectum scholae Alexandrinae, sed tantummodo adiutorem primo S. Pierii, deinde Theognosti. Quae est ratio cur in successione praefectorum omittatur eius nomen a Philippo Sidete. Praeterea huic interpretationi apprime favere existimat Guerike tum textum modo allatum Eusebii, tum locum statim afferendum Nicephori Callisti, in quo Eusebius diserte narrasse dicitur Achillam, sub Theona episcopo, eodem quo Pierium tempore, suscepisse christianae fidei institutionem. Nicephorus enim ait una cum Pierio Achillam quoque in presbyterorum cathedra laudem magnam esse consecutum, sacrarum scripturarum doctrinae praepositum, κατὰ ταὐτὸν Πιερίῳ ἐν καθέδρᾳ πρεσβυτέρων καὶ Ἀχιλλᾶς γνωριζόμενος ἦν, τὴν τῆς διδασκαλίας ἔχων ἐπιτροπὴν τῆς ἱερᾶς ἐπιστήμης [Eccl. hist., lib. VI, cap. XXXV; P. G., tom. CXLV, col. 1202.] . Vereor ne qui Eusebii textum, postea a Nicephoro retractatum, perpenderit, audeat tali eius interpretationi a Guerike propositae adhaerere. Sensus enim obvius istorum locorum iste est, nimirum Achillam eodem quo Pierium tempore floruisse, minime vero ambobus eadem aetate commissam esse christianae fidei institutionem. Proinde, nedum ex hoc loco quicquam eruendum sit unde colligere liceat Achillam non nisi adiutorem egisse in schola Alexandrina, potius fatendum est Eusebium apertis verbis eiusdem praefecturam docere.

[22] [Arius autem scholam tenuit post Pierium,] Praefectura Arii, de qua silent Philippus Sidetes, Socrates Sozomenusque, quam vero testatur Patricius Ararsius [Apud Fabricium, Bibl. gr., tom. XII, p. 369.] et insinuare Theodotum [Hist. eccl., lib. I, cap. 1; P. G., tom. LXXXII, col. 886.] volunt scriptores nonnulli, repugnante tamen iure merito I. C. Michaelis [Exercitatio historica de scholae Alexandrinae catecheticae origine, tom. I Symbolorum litterariorum Bremensium, p. 237.] , sive admittatur, quod volunt Guerike [Op. cit., p. 85 – 6.] et Bingham [Origines sive antiquitates eccl., tom. II, lib. II, p. 57.] , sive reiciatur, non tantum turbat Alexandrinae scholae successionem quantum contendit Cave, aut saltem non obstat solvendo dubio, de quo nunc disputatur, quo nimirum tempore S. Pierius catechetas Alexandrinos rexerit. Etenim Arius non diebus Pierii scholam tenuit, neque adeo historicae veritati consonat quod Caveum torquet dicentem tres esse includendos Pierii successores intra paulo artiores terminos. Ut enim antea notavimus, limites isti versantur intra annos 265 et 300. Sed insuper Arius non nisi anno 313 scholae praefici potuit ab Achilla [Qui Achillas discernendus ab illo qui cum Pierio et Theognosto simul docuit. Episcopum et catecheten unum eundemque esse perperam putavit Sollerius noster in suo Tractatu historico-chronologico de patriarchis Alexandrinis, num. 192.] , et cum iam anno 317 controversias suas inierit cum Alexandro episcopo, ab hoc tempore munus suum parum videtur curasse usquedum anno 320 de sacerdotali gradu sit deiectus.

[23] [cui proin non ratione temporis, sed deficientibus argumentis certis, denegandum forsan munus catecheticum.] Quaecumque disputata sunt de tempore quo Pierius potuit regere scholam Alexandrinam ad hoc reducuntur, quod legenti satis patuerit, ut ostensum sit nullatenus deesse in hucusque nota praefectorum serie intervallum quod Pierii praefecturae attribuatur. At illud sane non sufficit, ut probetur eum revera hoc munus exercuisse neque ulterius progressi sumus a conclusione enuntiata in fine num. 15, nimirum non deesse quaedam indicia quibus innuatur Pierius catechetarum scholae praesedisse, sed argumenta quae rem plane evincant praesto non esse.

§ III. De S. Pierii martyrio.

[24] [Pierii martyrium, quod asserunt quidam,] Pierium martyrium subiisse bis testatur Photius in Myriobiblio, nimirum tum in codice CXVIII: μάρτυς δὲ Πιέριος ἅμα τῷ ἀδελφῷ Ἰσιδώρῳ τῶν ἀθλητικῶν ἀξιωθέντες στεφάνων, martyrque idem Pierius una cum fratre Isidoro certaminis coronam adeptus est; tum in codice CXIX: ὃν καὶ σὺν τῷ ἀδελφῷ Ἰσιδώρῳ ὑπὲρ Χριστοῦ ἀγωνίσασθαί φασιν ἀγῶνα quem una cum Isidoro fratre germano martyrii pro Christi nomine certamen subiisse ferunt. Praeter hoc Photianum testimonium affertur nobis textus superius recitatus ex fragmentis Historiae christianae Philippi Sidetae nuper ex codice Barocciano in lucem editis a cl. v. de Boor [Loc. cit., p. 171.] . Qui textus sic sonat: Θεόδωρος δέ τις συνηγορῶν ἐν Ἀλεξανδρείᾳ γράψας δι᾽ ἐπῶν ἐν τρισκαιδεκάτῳ λόγῳ φησίν ὅτι καὶ Πιέριος καὶ Ἰσίδωρος ἀδελφὸς αὐτοῦ ἐμαρτύρησαν καὶ ναὸν ἔχουσιν ἐν Ἀλεξανδρείᾳ μέγιστον. Theodorus quidam causidicus Alexandrinus scribens in poematis tertio et decimo libro ait Pierium et Isidorum fratrem eius martyrium subiisse et templum illis dicatum fuisse in Alexandria maximum.

[25] [propter Eusebii silentium negatur,] Quomodo intelligendi sunt hi textus? Suntne sensu stricto interpretandi? Fere omnes scriptores, verbi gratia Keilius [Fabric. Bibl. gr., tom. VII, p. 301.] , Andreas Schottus [In scholiis ad cod. CXIX Myriobiblii Photii. Rothomag., 1653, p. 300.] , Lardnerus [Op. cit., tom. III, p. 173.] , Ceillier [Op. cit., p. 94.] , Tillemont [Op. cit., tom. IV, p. 583.] , Routh [Reliq. sacr., tom. III, p. 208.] et Guerike [Op. cit., passim.] refragantur sententiae quae in sensu proprio Pierium subiisse martyrium tenet. Ratio negandi exinde iure petitur quod Eusebius de hac re altum servavit silentium, quodque Hieronymus Pierium Romae siccam mortem obiisse significat. Eusebium prorsus tale nihil referre eo magis mirabitur quisquis noverit quam fuerit iste auctor historiae martyrum curiosus. Immo in praesenti casu, non ut in praecedenti disquisitione de munere catechetico Pierii, suppeditatur quicquam unde silentium Eusebii corrigatur, praesertim cum expressis verbis declaret Hieronymus Pierium, post decennalem a Diocletiano motam persecutionem omne vitae suae tempus Romae fuisse versatum. Quod testimonium est in martyrologio romano integre receptum.

[26] [nec id roborare valent quae circumferuntur aut de Pierii fratre Isidoro.] Praeterea ex hoc quod dicitur Pierius certaminis laurea una cum Isidoro, fratre suo, insignitus fuisse, nihil est eruendum. Utique mentio prodita est alicuius Isidori in epistula S. Dionysii, episcopi Alexandrini, ad Fabium episcopum Antiochiae [P. G., tom. X, col. 1304.] . Et licet Ruinart, testimonium Photii retractans [Acta prim. mart. sinc., ed. alt., 1713, p. 127.] , nullo modo abhorreat ab assimilando isto cum fratre germano Pierii, meliori tamen iure profitetur Routh minime perspectum esse nobis utrum is Pierii frater fuerit [Loc. cit., p. 208.] . At etiamsi fuerit, nondum ideo evinceretur Pierii martyrium, sed potius refutaretur. Nequaquam enim, ut narrant Photius et Philippus Sidetes, eodem tempore duo fratres mortem oppetiissent, cum Pierius Dionysio istius Isidori martyrium referenti et anno 265 defuncto superstes exstiterit.

[27] [aut de ecclesiis in eius honorem exstructis.] Nec magis illud nos moveat oportet, quo tamen maxime se persuasum declarat Cave, nimirum quod asserunt Photius et Philippus de templo atque sacris aedibus Pierio Isidoroque Alexandriae dicatis. Potuit enim, ut recte animadvertit Routh, designari alius quidam Pierius, qui ipse martyr esset. Verumtamen fuerit, quod magis verisimile fit per testimonium Epiphanii [P. G., tom. XLII, col. 206.] , S. Pierio, de quo nunc agimus, exstructa ecclesia, nil vetat eam nuncupatam fuisse Pierii templum, etsi non fuerit martyr. Namque omnes et singulas ecclesias Alexandrinas martyrum nominibus appellatas fuisse prohibet quominus credamus eodem loco Epiphanius, qui ecclesias Dionysii et Theonae episcoporum, non martyrum, inter alias recensuit.

[28] [Quare non nisi sensu lato martyr dicendus est.] Proinde ex Philippi, Photii et Hieronymi textibus inter se collatis illud, quod etiam propugnat de Boor, videtur eruendum, nimirum Pierium non nisi sensu latissimo declarandum esse martyrem. Scilicet credere licet eum forsan propter celebre nimis ac studiosum magisterium in suspicione apud tyrannos habitum, ea de causa tormenta passum esse, et postea in exilium actum Romam venisse, ubi, teste Hieronymo, diem supremam obiit. Quae coniectura sola est quae cum documentis hucusque cognitis prorsus congruat.

§ IV. De S. Pierii scriptis.

[29] [S. Pierius, eruditione clarus, plura scripsit opera,] Doctrinae S. Pierii laudem haud semel iam innuimus. At quaenam fuerint ab ipso scientiae ecclesiasticae exhibita specimina nunc venit indicandum. Ex Pierii scriptis nihil ad nos servatum pervenit, sed eum plurimas easque praestantissimas composuisse tractationes testes sunt nobis Hieronymus, Palladius et Photius. Praeter locum iam citatum ex libro de viris illustribus, in quo Pierium significat, per elegantiam sermonis diversorumque tractatuum qui usque hodie exstant, fuisse appellatum Origenem iuniorem, Hieronymus, in epistula sua LXX ad Magnum oratorem urbis Romae [P. L., tom. XXII, col. 667, 668. Cfr. Epist. XLIX ad Pammachium, P. L., tom. XXII, col. 511, 512; Proleg. comment. in Hoseam, P. L., tom. XXV, col. 819; Comment. in Matth., lib. IV, cap. 24, v. 36; P. L., tom. XXVI, col. 181.] , Pierium recenset in eorum numero qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos resarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi an scientiam scriptorum. Capite XII Historiae Lausiacae narrat Palladius Ammonium quendam plura potuisse memoriter citare ex scriptis Origenis, Didymi, Stephani ac Pierii [P. L., tom. LXXIII, col. 1104.] . Legerat Photius Pierii opera in volumine quod duodecim libris constabat, et scriptorem laudat quoniam stilus illi clarus ac perspicuus et quasi sponte fluens nihil exquisitum prae se fert, sed velut ex tempore fusus, placide ac leniter, sursimque decurrit, ἔστι δὲ τὴν φράσιν σαφής τε καὶ λαμπρός, ὥσπερ ῥέων τῷ λόγῳ, μηδέν τε ἐπιμελὲς ἐνδεικνύμενος, ἀλλ᾽ ὡς ἐξ αὐτοσχεδίου ὁμαλῶς τε καὶ λείως καὶ ἠρέμα φερόμενος. Notat idem Photius Pierio praeplacuisse in ratiocinando enthymematis figuram τοῖς δὲ ἐνθυμήμασιν, εἴπερ τις ἄλλος, γονιμώτατος, enthymematis autem, si quis alius, maxime abundat.

[30] [nempe de Hosea propheta,] Dolendum iam pridem perisse omnia Pierii scripta, quorum nec nomina omnia titulosve integros cognoscimus, sed non nisi unum alterumve memoriae nostrae ab Hieronymo, Photio et Philippo Sidete servatum est. Notus est autem imprimis Tractatus in Pascha et Hoseam prophetam. De quo Hieronymus bis loquitur, primo in catalogo virorum illustrium, huius est longissimus tractatus de propheta Osee, quem in vigilia Paschae habitum ipse sermo demonstrat, dein in prologo commentarii sui in Hoseam, Pierii legi tractatum longissimum, quem in exordio huius prophetae die vigiliarum dominicae passionis extemporali et diserto sermone profudit. Scilicet, ut compertum est et ab eodem Hieronymo [P. L., tom. XXVI, col. 185.] aliisque scriptoribus ecclesiasticis notatum [Cfr. Epiphanium, Haeres., cap. LXX; Const. Clement., lib. V, cap. 19; Lactant., lib. VII, cap. 19; Isidor., Origin., lib. VI, cap. 17.] , credentibus Iudaeis Christum media nocte venturum, inde ab apostolis usus invaluerat ut in die vigiliarum Paschae ante mediam noctem populos dimittere non liceret exspectantes adventum Christi. Presbyteri vero ut populum occupatum tenerent, contionem habebant, in qua, cum vices Pierio datae essent, prophetiam Hoseae evolvendam assumpsit. Idem opusculum novit Philippus Sidetes et, sicut Hieronymus, tradit Pierium non nisi exordium Hoseae esse interpretatum εἰς τὴν ἀρχὴν τοῦ Ὠσηέ [Texte und Untersuchungen zur Geschichte der altchristlichen Literatur, tom. V, p. 180.] . Immo fragmenta Sidetana videntur innuere Pierium pluries habuisse sermonem in festo Paschae, siquidem refert hanc explicationem Hoseaelocum habuisse ἐν τῷ πρώτῳ τῶν εἰς τὸ πάσχα in PRIMO sermonum in Paschate. Non recte censet Routhius sermonem in Paschate et in exordium Hoseae fuisse duo diversa opera. Huic enim sententiae prorsus refragatur titulus praemissus: ἐν τῷ εἰς τὸ πάσχα καὶ τὸν Ὠσηὲ λόγῳ, non autem ἐν τοῖς λόγοις aut ἐν τῷ εἰς τὸ πάσχα λόγῳ καὶ ἐν τῷ εἰς τὸν Ὠσηέ.

[31] [et de Dei Genetrice; Pamphili vero Vitam] Philippus Sidetes in fragmentis Baroccianis etiam citat, solus inter ceteros omnes scriptores ecclesiasticos, duo alia opera Pierii, alterum inscriptum περὶ τῆς θεοτόκου, de Dei Genetrice, alterum vero λόγος εἰς τὸν βίον τοῦ ἁγίου Παμφίλου, Tractatus in Vitam sancti Pamphili. Sed de primo dubitat iure merito cl. v. C. de Boor utrum sub hoc titulo e manu Pierii prodierit, quia locutio θεοτόκος eius temporibus vix in usu erat, non ea saltem frequentia ut in titulum libri ascripta fuerit. Fieri potuit ut Philippus Sidetes, qui scripsit dum furebat procella Nestoriana, mutaverit veterem titulum, forsan sic ferentem περὶ τῆς ἁγίας παρθένου Μαρίας in hunc alium περὶ τῆς θεοτόκου suo tempori magis accommodatum. Quod quidem alias factum fuisse nuper innotuit ex Aristidis Apologia, cuius versio armeniaca adhibet verbum quod Deiparae, θεοτόκου, vim habet, dum textus graecus mere ait ἐκ παρθένου ἁγίας, syriacus vero , ex virgine [J. Rendel Harris et J. Armitage Robinson, The Apology of Aristides, p. 2, 3, 27, 78, 79.] . Quod ad Tractatum in Vitam sancti Pamphili spectat, si nil mirum est Pierium aggressum fuisse tale opus, siquidem traditur fuisse Pamphili praeceptor, mirum est magis Eusebium, Pamphilo amicissimum, hanc Pierii lucubrationem silentio prorsus pressisse.

[32] [et commentarium de prima ad Corinthios an scripserit dubitatur.] Scripsisse Pierium commentarium in primam epistulam ad Corinthios testantur tum Photius, tum Hieronymus in epistula ad Pammachium qui, praeterquam quod dicit Pierium hanc epistulam latissime esse interpretatum, etiam locum adducit huius commentarii: Quorum Pierius cum sensum Apostoli ventilaret atque edissereret et proposuisset illud exponere: “Volo autem omnes esse sicut meipsum” (I Cor., I, 7), adiecit ταῦτα λέγων Παῦλος ἀντικρὺς ἀγαμίαν κηρύσσει, haec dicens Paulus propalam virginitatem profitetur. Exstitisse hunc commentarium in dubium revocavit Lardnerus, qui censet nullum in Pauli epistulam a Pierio scriptum commentarium, sed eum ῥῆσιν Paulinam hic adductam tantummodo in alio quodam opere sermone fusiori exposuisse [Glaubwürdigkeit der evangelischen Geschichte, tom. III, p. 175.] . Rationem affert dubitandi quod minime docet Hieronymus talem commentarium fuisse conscriptum a Pierio, sed dumtaxat tradit Pierium in aliquo loco sensum Paulinum edisseruisse. Utrum in homilia aliqua, epistula, aliove libro, an in peculiari commentario factum fuerit, id nequaquam plane definitur. Fabricius vero opinatur id non accurate esse a Lardnero constitutum, neque se dubitare ait tractatum illum in primam ad Corinthios ex duodecim λόγοις Pierii a Photio lectis fuisse [Bibl. graeca, edit. alt., tom. VII, p. 301; tom. X, p. 713.] . Hieronymi et Fabricii partes amplectuntur Caveus, Ceillerius, Tillemontius et Guerikius in allatis operibus. Unus Routhius hanc Fabricii coniecturam de Pierii λόγοις sibi incertam videri declarat. Quaestionem hanc forsan solvit sequens textus inter fragmenta Barocciana nuperrime vulgata: καὶ Πιέριος δὲ ἐν τῷ πρώτῳ λόγῳ τῶν εἰς τὸ πάσχα πολὺ ἐνίσταται ὅτι Παῦλος εἶχε γυναῖκα καὶ ταύτην τῷ Θεῷ διὰ τῆς ἐκκλησίας ἀνέθετο τῇ πρὸς αὐτὴν κοινωνίᾳ ἀποταξάντος. Et Pierius, in primo sermone illorum qui in Paschate, multum insistit quia Paulo erat uxor quam Deo propter Ecclesiam devovit, illam in eius ministerium statuens. Recte enim animadvertit cl. vir de Boor [Loc. cit., p. 180] illud fragmentum artissime cohaerere cum alio isto modo allato ταῦτα λέγων Παῦλος ἀντικρὺς ἀγαμίαν κηρύσσει. Scilicet Pierium valde angebat ex una parte textus Apostoli (I Cor. VII, 7) extollentis virginitatem suam et ex altera traditio aliquot veterum Patrum qui matrimonio iunctum fuisse sanctum Paulum docebant. Hanc difficultatem enodare conatur Pierius admittendo quidem Paulo fuisse uxorem quam mox ultro dimissam consecravit ministerio ecclesiae, ac proinde ius habuisse se profitendi ἄγαμον. Quicquid id est, ille textus ita iuvat ut concilietur Lardneri cum Fabricio controversia, si concedatur Fabricio Pierium fuisse revera commentatum epistulam ad Corinthios, Lardnero autem hunc commentarium fuisse susceptum inter sermones paschales. Tandem in Evangelium Lucae, εἰς τὸ κατὰ Λουκᾶν, scripsisse Pierium tradit Photius in codice CXIX. Ut duodecim Pierii libris haec lucubratio etiam annumeretur nullus repugnat scriptorum quos consuluimus, immo neque ipse Lardnerus in sancti nostri doctrinam aequo severiorem se exhibens.

[33] [Ad hermeneuticam haud parum contulit.] Haec quinque quae memoravimus opera sola sunt quorum nomen ad nos usque pervenit [Tria tantum citabat Le Long, Biblioth. sacra, tom. II, p. 906.] . At scimus etiam Pierium de critica ad singula verba scripturae spectante bene esse meritum, cum peculiarem eius susceperit recensionem, aut, quod probabilius est, studiosam operam ad Origenis recensionem contulerit. Profitetur enim Hieronymus se codicibus Pierii usum fuisse, nempe pro Commentario in Matthaeum, capite XXIV, v. 36 [P. L., tom. XXVI, col. 181.] ; huic versiculo 36 de die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum nisi solus Pater, dicit Hieronymus esse additum in quibusdam latinis codicibus neque Filius, cum in graecis et maxime Adamantii et Pierii exemplaribus hoc non occurrat adscriptum. Controversiam de constituendo Matthaei textu non est nostrum hic attingere [Videsis inter alios Ambrosium De Fide, lib. V, cap. 16; P. L., tom. XVI, col. 687 cum nota ibid., et Liagre, Commentarius in libros historicos N. T., tom. I, p. 416, 417.] . Sed quanti pretii habiti sint codices Pierii observant plerique inter commentatores Novi Testamenti. Sufficit citasse Hodium [De biblici textus origine, lib. IV, cap. 2. p. 622.] , et Millium [Prolegomena ad Novum Testamentum, n. 727.] qui narrat codices Pierianos, ut et Origenianos aliosque optimae notae, maxima cura et ingenti sumptu corrogasse Pamphilum, Pierii discipulum, ipsosque una cum singulis quae comparare undique potuerat scriptorum ecclesiasticorum monumentis, in bibliotheca Caesariensi, quam recens exstruxerat, reponendos curavisse. Notat quoque Ricardus Simon, in Dissertatione critica de manuscriptis Novi Testamenti, quam appendicem adnexuit operi suo Historia critica commentatorum Novi Testamenti [Rotterdam, 1693, p. 22.] , S. Hieronymum in corrigenda editione sua vulgata praesertim Pierii et Origenis codicibus usum esse tamquam optimis. Iam Eusebius Pierii meritum in scientia hermeneutica extollens, dicit eum in sacrarum litterarum contemplatione atque expositione exercitatum ταῖς περὶ τὰ θεῖα θεωρίαις καὶ ἐξηγήσεσι [Cfr. supra, p. 255] . Et revera verbum θεωρία, ubi sermo est de interpretatione sacrorum librorum, apud scriptores ecclesiasticos frequenter notat sensus mystici indagationem. Ad hoc stabiliendum affert Guerike [Loc. cit., tom. II, p. 28.] , quem hic sequimur, auctoritatem Isidori Pelusiotae [Ep. CXVII, lib. IV. P. G., tom. LXXVIII, col. 1191. Ep. CCIII, lib. IV; P. G., tom. LXXVIII, col. 1290, 1291.] et Suiceri [Thesaurus ecclesiasticus, tom. I, p. 1395, 1396.] . Unde pronum est concludere Pierium imprimis operam dedisse interpretationi allegoricae invectae ab Origene; cuius etiam nomen apud coaevos gerebat, teste Hieronymo. Tandem recens inventa fragmenta Barocciana hanc laudem attulerunt ex Philippo Sidete S. Pierium valde profuisse divinae scripturae: αὐτὸς Πιέριος πλεῖστα ὠφέλησεν ἐν τῇ θείᾳ γραφῇ, licet exemplum adductum id minus ostendat, sed ab uno non fas est discere. Scilicet Philippus Sidetes interpretatus locum Eusebii (11, 1) in quo refertur conversio eunuchi Candacae a diacono Philippo baptizati addit: Φίλιππος στόμα λαμπάδων Ἡρωδιὰς ἀπατωμένη· Ἡρώδης δερματίνη δόξα κατὰ Πιέριον. Hic Pierii commentarius referendus videtur ad Matth. XIV, 3 vel Marc. VI, 17, in quibus locis citantur tria nomina Philippi, Herodiadis et Herodis: γὰρ Ἡρώδης κρατήσας τὸν Ἰωάννην ἔδησεν αὐτὸν καὶ ἔδετο ἐν φυλακῇ διὰ Ἡρωδιάδα, τὴν γυναῖκα Φιλίππου, τοῦ ἀδελφοῦ αὐτοῦ.

§ V. Vindicatur S. Pierii orthodoxia.

[34] [De Patre et Filio recte sensisse S. Pierium non infitiantur;] S. Pierii memoriam suspicione quadam heterodoxiae infectam, aut saltem minoris orthodoxiae praeiudicio obnubilatam reliquit Photius. Inspicere placet quid sit in hac re Photio concedendum, vel potius denegandum. Non infitiatur Photius Pierium circa naturam Patris et Filii recte sensisse. Ait enim: De Patre et Filio pie credit, nisi quod substantias duas, totidemque naturas esse dicit: substantiae et naturae nomine (quantum ex iis quae hunc locum antecedunt et consequuntur colligitur) pro hypostasi usus; non ita vero, ut qui Ario adhaereant, ἀλλὰ περὶ μὲν Πατρὸς καὶ Υἱοῦ εὐσεβῶς πρεσβεύει· πλὴν ὅτι οὐσίας δύο καὶ φύσεις δύο λέγει· τῷ τῆς οὐσίας καὶ φύσεως ὀνόματι, ὡς δῆλον ἔκ τε τῶν ἑπομένων καὶ προηγουμένων τοῦ χωρίου, ἀντὶ τῆς ὑποστάσεως, καὶ οὐχ ὡς Ἀρείῳ προσανακείμενοι, χρώμενος. Re quidem vera, ut fatentur post Photium Petavius, qui refert Pierium de Patre et de Filio more catholico credidisse [De theologicis dogmatibus, tom. I, De Trinitate, lib. IV, cap. 2. Edit. Antverp. 1700, tom. I, p. 184.] , et Georgius Bullus declarans Pierium doctrinam de Filio Dei piam tenuisse quae omnino conspiret cum theologia ipsa sui aetate tamquam catholica habita [Opera omnia, 1703, p. 159.] , modus ille loquendi tunc usitatissimus, etsi postea reprobatus est utpote qui errorem olet, fidei minime adversatur. Norunt enim omnes a Patribus qui floruerunt ante saeculum V, vocabula οὐσία, φύσις usurpata fuisse pro ὑποστάσι. Sic Petavius affert Ignatium martyrem, Pierium nostrum, Epiphanium, synodum Antiochenam, Alexandrum episcopum Alexandrinum, Cyrillum. Immo neque Ariani a consensu Ecclesiae aberrarunt quia in Trinitate tres esse οὐσίας asserebant, sed quia inaequales, sibi invicem inferiores existimabant illas.

[35] [tria vero erroris crimina adstruunt.] Sed Photius alia struit crimina quae praesertim ad tria capita reducuntur, nimirum erravisse Pierium circa naturam Spiritus sancti, circa essentiam angelorum, circa praeexsistentiam animarum. De Spiritu sancto haec eum docuisse monet Photius: περὶ μὲντοι τοῦ Πνεύματος ἐπισφαλῶς λίαν καὶ δυσσεβῶς δογματίζει· ὑποβεβηκέναι γὰρ αὐτὸ τῆς τοῦ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ ἀποφάσκει δόξης. Verumtamen de Spiritu sancto periculose nimis, atque parum pie docet: dum hunc inferioris esse gloriae, quam sit Pater et Filius, affirmat. Cui accusationi patrocinatur Petavius palam confessus illud quod apud Photium dixit et Pierius presbyter, Pamphili martyris dogmatum interpres, esse haereticum et cum Arianis et Macedonianis impie usurpatum, quia haec asserta inferior gloria Spiritus sancti de processione et origine vix intelligi valet [De Trinitate, lib. VII, cap. VI, 11; tom. I, p. 387.] . Item Routh [Reliquiae sacrae, tom. III, p. 149.] assertione Photii valde movetur et miratur eum qui, quicquid veterum more docuisset Pierius, de Filii natura nihil in ipso reprehendit, voluisse illum insimulare quod periculose admodum et impie de Spiritu sancto sentiret, nisi revera in errorem aliquem, saltem verbo tenus, Alexandrinus iste incidisset. Ceteroqui non adeo mirandum esset eum qui Origenis vestigia pressit, periculose nimis circa Spiritum Dei philosophatum esse. Id etiam Cave et Tillemont prohibuit quominus Pierium contra Photii criminationem defendere conarentur.

[36] [Sed quod de Spiritus sancti natura asserit in sui temporis ambiguam locutionem refundendum est,] Numquid igitur est haec causa perdita aut improbabilis prorsus S. Pierii orthodoxia? Nequaquam, et qui sequentes rationes perpenderit quoque persuasum iri non desperamus. Primo quidem auctoritas Photii, in re litteraria ponderosa sane, non aequalis est momenti ubi iudicandas opiniones scriptorum aggreditur, praesertim quando de theologicis quaestionibus agitur. Notarunt enim Dupinus [Loc. cit., tom. I, p. 192.] et Ceillerius [Loc. cit., tom. III, p. 350.] Photium, utpote qui tempore floruit quo dogmata et mysteria iam strictissima loquendi formula per Ecclesiae definitiones authenticas constituta exprimebantur, plerumque solere non iuxta primaevae aetatis locutionem, sed iuxta sui aevi exactiorem formulam, ferre iudicium de veteribus scriptoribus. Nullo modo proinde volunt allati auctores erraverit in fide S. Pierius. Illud tantum testimonio Photiano concedunt catechetam Alexandrinum minus stricte locutum fuisse. Recentiori etiam tempore illustrissimus episcopus itemque eruditus vir RR. DD. Ginouilhac enixe protestatus nullo modo credendum esse Photio, qui scholae Origenianae plus aequo adversatus, suspectae est auctoritatis ac propterea S. Pierii orthodoxiam omnino extra controversiam esse habendam. Sane ipsum Pierii modum loquendi de Spiritu sancto minime probat, quando docet iste Spiritum Dei inferioris esse gloriae quam sit Pater et Filius; sed non ideo Photio consentit, immo negat inde fundamentum solidum subesse ut Pierius periculose nimis atque impie docuisse decernatur. Quomodo enim eruditus iste Alexandrinus abhorruisset a consubstantialitate et ab aequalitate naturali sancti Spiritus cum Patre et Filio? Absit, sed ut alii scriptores ecclesiastici istius temporis imprudentem locutionem usurpavit [Histoire du dogme catholique, tom. II, p. 149.] . Quare causam Pierii acerrime defendendam susceperunt Gulielmus Berrimannus in Contionibus sacris de historia controversiae Trinitariae lingua anglica praeclare scriptis [Serm. III, p. 134; apud Routh, Reliquiae sacrae, tom. III, p. 213.] , et Georgius Bullus in Defensione Fidei Nicaenae [Opera omn., p. 160.] , quorum alter negat hoc verisimile esse in gravem ullum errorem incidisse eum, qui de Filii natura vere recteque saperet; alter vero opinatur scripsisse Pierium minorem esse Patre et Filio eadem ratione, qua ipse Filius minor a plerisque Patribus antiquis proclamatur, nempe originis et processionis respectu. Fatetur namque ipse Routh, ceteroqui orthodoxiae Pierii infensus, eius verba pati benignam interpretationem eumque ex oeconomia, quae dicitur, incarnationis, rationem sumpsisse autumandi Spiritum sanctum esse Patre ac Filio inferiorem gloria. Proin deperditis Pierii operibus unde sententia damnationis esset unice desumenda, non videtur aequum, unius tantum et, fatentibus multis, rigidioris iudicis testimonio, sanctissimi et virtutibus atque doctrina florentissimi viri memoriam in suspicionem adductam gravare.

[37] [de angelis autem allegorice locutus est, et de praeexsistentia animarum non prava demonstratur eius sententia.] Nunc restat breviter expedire S. Pierium a ceteris criminibus quorum a Photio accusatur, quaeque circa angelorum naturam et praeexsistentiam animarum versantur. De angelis Pierium plura nugari et fabulari contendit Photius: ἔχει δὲ καὶ ἐν τῷ εἰς πάσχα καὶ τὸν Ὠσηὲ λόγῳ περί τε τῶν ποιηθέντων χερουβὶμ τῷ Μῶσει καὶ περὶ τῆς τοῦ Ἰακὼβ στήλης· ἐν οἷς τὴν μὲν ποίησιν αὐτῶν ὁμολογεῖ, οἰκονομίας δὲ λόγῳ συγχωρηθῆναι ματαιολογεῖ, ὡς οὐδὲν ἦσαν, ὡς ἕτερα τὰ γεγενημένα ὡς οὐδὲ τύπον ἄλλον ἔφερε μορφῆς, ἀλλὰ μόνον πτερύγων κενολογεῖ φέρειν αὐτὰ σχῆμα. In eo vero libro quem in Pascha et Oseam prophetam scripsit agit quoque de cherubim a Mose factis et de Iacobi lapide, ubi factos quidem illos fatetur, at divinae tantum Providentiae ratione fuisse concessos nugatur: quasi haec in nulla re exstiterint aliorum instar quae facta sunt, cum neque effigiem aliam prae se ferrent formae, sed alarum dumtaxat speciem fabulatur illos ferre. Ante omnia notare oportet versioneis huius loci Photiani haud unam esse interpretationem, siquidem de textu graeco non adeo constat. Ferunt quidam codices: ματαιολογεῖ, ὡς οὐδὲν ἦσαν, ὡς ἕτερον ἦσαν, ὡς ἕτερα τὰ γεγενημένα [Cfr. notam in editione Davidis Hoeschelii, p. 35.] . Proin Andreas Schottus latine reddidit: Quasi aut nihil fuerint, aut aliud quidpiam fuerint, aut aliud (saltem illa fuerint) quae facta sunt. Praeplacuit versio Routhii quam tradimus, uno alterove mutato verbo [Reliquiae sacrae, tom. III, pp. 212, 215.] . Quid sentiendum de hac Pierii opinione circa naturam angelorum? Acriter in illam invehitur Routh [Ibid., pp. 214, 215.] et simul in omnes allegoristas, qui, alioqui magni viri, propter nonnulla vere typica in sacra Scriptura, in nugas abeuntes quibus populum captare studebant, suammet ipsorum famam laeserunt. Immo ipsum Hieronymum insanientem non dubitat asserere, qui scripserit in Epistula ad Nepotianum historiam Davidis et Abisag figmentum esse de mimo vel Atellanarum ludicro, si sequeris litteram [P. L., tom. XXII, col. 528.] . Non tanta sane indignatione opus erat; ad Pierium autem quod attinet, etsi non diffitendum eum plus aequo allegoricae Scripturarum interpretationi indulsisse, non tamen carpendus est quasi vecorde allegorias sectatus, veritate litterae in rebus procul dubio gestis subversa. Neque diutius etiam immorandum videtur nobis in tertio errore a Photio in Pierianis scriptis detecto, nempe quod obscurius deinde etiam hic, secundum Origenis nugas, indicat animas praeexsistere ὑπαινίττεται δὲ οὗτος κατὰ τὸν Ωριγένους ὕθλον καὶ προΰπαρξιν ψυχῶν. Non negandum hanc opinionem esse temerariam et post Origenem ea fuisse abusos varios haereticos ita ut damnata sit anno 381 in altero concilio Constantinopolitano. Sed nullatenus probatur S. Pierius hanc doctrinam pravo sensu intellexisse aut eo qui eius orthodoxiam laedat modo.

§ VI. De cultu S. Pierii.

[38] [In martyrologiis laudatur S. Pierius,] Ut hanc lucubrationem de S. Pierio absolvamus paucissima quae de huius cultu nota sunt in unum sunt colligenda. Quorum haec est summa a Baronio conflata [Annales ecclesiastici, anno 285, XVI.] : Porro tam Meletius quam Theonas nec non Pierius, quod egregia sanctitate praediti fuerint, inter sanctos recenseri quoque meruerunt, adscriptis nataliciis eorum diebus in tabulis ecclesiasticis. Meminit sanctus Epiphanius ecclesiarum exsistentium Alexandriae quae dicatae erant nomine Theonae atque Pierii. Cum enim recenset Alexandriae positas ecclesias: “Sunt, inquit, aliae plures (ut dixi) ecclesiae Dionysii appellatae et Theonae et Pierii et Serapionis [Haeres., LXIX, 2. P. G., tom. XLII, col. 206.] .” Photius item refert Pierio templum domusque constructa fuisse a piis hominibus. Domus istas aedes sacras minus amplas conicit fuisse Routh [Reliquiae sacrae, tom. III, p. 208.] . Qua via factum sit ut S. Pierii natalicia in fastis ecclesiasticis adscripta fuerint, non erit abs re inquirere. Notavit Sollerius noster in observationibus quas Martyrologio Usuardi [P. 650.] adiecit, primum relatum esse hunc sanctum in tabulas sacras ab auctore Romani Martyrologii parvi, atque ex illorum numero sanctorum esse quos extra seriem Usuardi apud alios martyrologos frustra requisiveris. In laterculorum Hieronymianorum hucusque cognitis codicibus nondum apparuit inscriptum Pierii nomen nisi in uno ex genere Hieronymianorum quae contracta vocari solent, saeculo decimo exscripto, quique fuit Fuldensis coenobii et editus est in Analectorum Bollandianorum tomo primo. Iam vero, in hoc martyrologio legitur ad II nonas novembris: In Alexandria sancti Hierii presbyteri [Analect. Bolland., tom. I, p. 44.] . Attamen non est negandum hanc commemorationem, quoniam in ceteris omnibus Hieronymianis deest, potuisse adici ex Martyrologio Romano parvo aut ex Adone.

[39] [iuxta Rufini formulam usurpatam ab Adone,] Ex quonam fonte hauserint isti martyrologi patet quidem, ut notat Sollerius in opere mox citato. Scilicet ex Rufini libri VII capite XXIX desumpsit auctor Martyrologii parvi laudem S. Pierii. Nam quod ibi recitatur, sicut et in Martyrologio Bedae, duobus verbis mutatis, Alexandria pro Alexandriae, scripturis pro scriptura, Alexandriae, Hierii presbyteri vita purissimi, in scriptura nobiliter eruditi, integre reperitur apud dictum Rufinum: Pierius… in divinis scripturis nobiliter eruditus, vita purissimus. Plura ex Rufiniano praeconio collegit Ado, ita ut nulla eiusdem pars iam desit: quod ostendit collatus uterque textus.

RUFINUS.

Pierius quidem acer ingenio, in divinis scripturis nobiliter eruditus, vita purissimus, atque ad christianam philosophiam nudus et penitus expeditus, doctor Ecclesiae incomparabilis, privatim et publice mirabiliter disputans.

ADO.

Apud Alexandriam, beati Hierii presbyteri, viri acris ingenii, in divinis scripturis nobiliter eruditi, etc. In fine mendose valde, neque secundum Rufinum, addit: Hic quievit tempore Philippi imperatoris, quod esset inter annos 244 et 249.

[40] [Usuardo, aliisque.] Usuardus eandem formulam, simul cum eadem falsa chronologia, repetit. Fuldense martyrologium Rufinianum textum retinet, sed omittit Pierium tempore Philippi quievisse. Galesinius formulam paulisper mutavit sequenti modo: Alexandriae, S. Pierii presbyteri: qui in divinis scripturis sane quam eruditus, singulari vitae innocentia et sanctitate insignis, migravit ad Dominum. Tandem Martyrologium Romanum priori parti laudis ex Rufino desumptae alteram adiunxit, quae est ex Hieronymi Catalogo virorum illustrium, tempus quo floruit indicans. Sanctum Pierium in suo Catalogo reposuit libro IX, capitulo 50, Petrus de Natalibus. Ipse quoque Hieronymianum encomium repetit, additque haec sat mira: Et apud Alexandriam in pace quievit VI idus octobris. Apud Graecos et Orientales, etiam apud Coptos qui sanctum Theonam colunt, quo regente Alexandrinam ecclesiam vivebat S. Pierius, nullam eius mentionem datum est reperire.

DE SANCTO LUSORE PUERO CONFESSORE IN TERRITORIO BITURICENSI.

SAEC. III.

[Commentarius]

Lusor, confessor in territorio Bituricensi (S.)

AUCTORE C. D. S.

[1] [S. Lusor paucis diebus post baptismum adhuc puer obiit,] Quicquid novimus de historia S. Lusoris * recidit ad haec pauca quae tradidit Gregorius Turonensis libri In gloria confessorum cap. 90: In Dolense * autem Biturigi terminum vico beatus Lusor, Leucadi quondam senatoris filius, requiescit, qui fertur in albis migrasse a saeculo. Leocadius vero pater S. Lusoris vix cuiquam dubium esse potest quin idem fuerit ac Leocadius ille de quo egit idem Gregorius Hist. Franc., I. 31, ubi ab ipso susceptos narrat primos apud Biturigas christianae fidei praecones, eumque simul describit primum Galliarum senatorem, qui de stirpe Vecti Epagati fuit, quem Lugduno passum pro Christi nomine superius memoravimus. Scilicet eiusdem libri cap. 29 Vettius Epagathus unus legitur fuisse ex quadraginta octo martyribus qui cum Photino episcopo Lugdunensi anno 179 sanguinem pro Christo profuderunt. Idem Leocadius ex proavis fuisse videtur Gregorii Turonensis: nam ab hoc scriptore laudatur Leocadia, quam matrem habuit Florentius Gregorii pater [Cfr. G. Arndt, Praef. ad Gregorii Turonensis Hist. Franc., p. 4.] , et ipsa a stirpe Vetti Epagati discendens [Greg. Turon. Vit. Patrum, VI, 1.] . Nulla tamen ratio cogit ut cum quodam recentiore scriptore [Levesque de la Ravaliére, Nouvelle vie de S. Grégoire, évêque de Tours, in Mémoires de l'Acad. des Inscr. (anc.), tom. XXVI, p. 599. ] Leocadiam neptem Leocadii dicamus, sed omnino incertum est quo gradu cognationis cum illo coniuncta fuerit.

[2] [saeculo tertio vergente,] Ex eo tamen quod Gregorius ex progenie ortus est Leocadii, et ea progenie ut in Galliis nihil inveniatur esse generosius atque nobilius [Vit. Patrum, loc. cit.] , sequitur praecipuam auctoritatem tribuendam esse ipsius testimonio ubi de iis loquitur quae ad illam spectant: omni etenim tempore consuevit in huiusmodi eximiae nobilitatis domibus diligentius servari memoria progenitorum, praesertim vero quo ordine sibi successerint et qua vixerint aetate. Iam vero perspicue indicat Gregorius Leocadium floruisse ubi primum ad christianam fidem conversa est Biturigum civitas opera unius ex discipulis episcoporum illorum quos circa medium saeculum tertium Roma in Gallias missos fuisse ait [Hist. Fr., I, 30, 31.] : unde, ni fallor, efficaciter refellitur opinio illorum qui Leocadium ac proinde Lusorem saeculo aevi christiani primo vel exordio secundi innectunt. Huc accedit quod Leocadium asserit Gregorius fuisse de stirpe Vecti Epagati [Ibid.] , qui, ut supra memoravimus, martyrium passus est circa annum 180; is autem, secundum communem modum loquendi, de stirpe alicuius viri dicitur, qui ex eius posteris post duas saltem vel tres generationes ortum duxerit. Unde ulterius, ut id obiter advertamus, evertitur sententia eorum qui contendunt saeculo primo conditam fuisse ecclesiam Bituricensem a S. Ursino. Licet enim non nominetur Ursinus citato loco Historiae Francorum, perspicue tamen significatur tempore Leocadii primum praedicatam fuisse apud Biturigas christianam fidem, et alio loco Ursinum praecipuas partes in hac praedicatione egisse testatur Gregorius, ubi scilicet: Bituriga vero urbs, ait, primum a sancto Ursino, qui a discipulis apostolorum ordinatus, in Galliis distinatus est, verbum salutis accepit, atque ecclesiam Biturigis primum instituit rexitque [Glor. conf., cap. 79.] .

[3] [infantiles annos mondum transgressus.] Certum itaque videtur non ante saeculum tertium adultum obiisse S. Lusorem. Qua vero vitae suae aetate ad supernas sedes vocatus sit, utique non satis constat ex eo quod fertur in albis migrasse a saeculo: inde enim solummodo colligitur ipsum decessisse paucis post baptismum diebus. Attamen non immerito pueri titulo designatum fuisse in antiquis martyrologiis [Cfr. num. seq.] , libenter concluserim ex narratione apparitionis a Gregorio paulo inferius memoratae. Nimirum cuidam pauperi idem Lusor beatus per visum apparuit praecepitque cellulam emundari in qua, ut ferunt, infantiae vagitus exegerat [Cfr. infra, num. 5.] . Cur enim de solis infantiae vagitibus hic sermo fieret nisi quia, ubi paucorum dierum christianus ad aeternam requiem transmigravit, infantiae annos nondum exegerat?

[4] [Eius mentio in fastis sacris.] Antiquissimum S. Lusoris cultum testatur imprimis Martyrologium quod vocant Hieronymianum in codice Bernensi saeculi VIII, ubi ad kalendas novembres annuntiatur: In Gall. territurio Beturico noncupante Dolos vico depos. sancti Lusoris pueri et conf. Eodem die in codice Epternacensi: Betoricas Lusoris confessoris; in codice vero Wissenburgensi pridie nonas seu ad diem quartam novembris, iisdem verbis ut in codice Bernensi. Ad diem quartam quoque memoratur in martyrologio quod dicitur Bedae-Flori: Bituricas, depositio sancti Lusoris pueri …, et apud Rhabanum: In Galliis, Bituricas, depositio sancti Inlusoris (sic) pueri et confessoris. Nulla S. Lusoris mentio fit in Usuardino puro, sed tantummodo in auctariis Aquicinctino, Daveronensi et Burdigalensi, ubi non pueri sed episcopi Bituricensis appellatione ornatur, cui errori forte occasionem dedit exemplar aliquod ubi ex librarii inscitia vel oscitantia pro siglo pi legeretur epi. Certe episcopum Bituricensem Lusorem nomine nulla alia monumenta historica produnt. — Recentiora martyrologia recensere supervacaneum visum est. Advertendum tantummodo nomen Lusoris exsulare e Martyrologio Romano. In Proprio sanctorum ecclesiae Bituricensis recentiore [Ed. anno 1879.] indicatur festivitas S. Lusoris ad diem 16 novembris, celebranda ritu semiduplici, officio de communi confessoris non pontificis cum oratione propria et lectionibus historicis in secundo nocturno, ubi, nescio qua auctoritate, mater S. Lusoris Susanna appellatur. In eodem Proprio signatur festivitas S. Leocadii item ritu semiduplici cum lectionibus secundi nocturni propriis celebranda die 14 eiusdem mensis.

[5] [Sepulcrum illius] Martyrologorum elogiis praeiverat Gregorius Turonensis, non semel laudato capite 90 libri In Glor. conf. post citata superius [Num. 1.] gloriam sepulcri S. Lusoris ita celebrans: In cripta vero positus super pavimentum, sepulchrum habens ex marmore Phario mirabiliter exculptum. Factum est autem ut quadam vice sanctus Germanus Parisiacae urbis episcopus ad hoc tumulum vigilias celebraret, haud procul formulam habens, in qua genua, cum necessitas cogeret, deflectebat. Factum est autem in una vigiliarum nocte, dum psalmos lectiones Daviticae decantarent, stationis labore lassi clerici quasi pro aliquo relevamine se super sepulchrum sancti, defixis ulnarum conpagibus, sustentarent. Contremuit ilico beati tumulum confessoris, et sibi iniuriam inrogari, praesenti vibratione fatetur. At Germanus pontifex pavore perterritus, amoveri desuper praecepit somnolentos, dicens: Absistite, o signes, procul a tumulo, ne sancto Dei molestia inferatur. Quibus amotis, tremorem illum deinceps non senserunt. Sed nec illud placuit praeteriri, quod cuidam pauperi idem Lusor beatus per visum apparuit praecepitque cellulam emundari, in qua, ut ferunt, infantiae vagitus exegerat. Sed cum pauper ille bis commonitus agere iussa differret, apparuit ei tertio, dicens: Si feceris quae praecipio, unum triantem pro oboedientiae famulatu recipies. Ille vero consurgens, cellulam scopis mundatam, ablutam aqua herbisque respersam, stabat attonitus, pollicitam promissionem operiens, donec nutu Dei advertit triantem in pavimento lucere, quem collegens laetus abscessit.

[6] [adhuc visitur.] Sepulcrum istud usque ad nostra tempora servatum gaudemus, illudque descripserunt plures scriptores recentiores, quibus illud oculis suis conspicere contigit. Unam ex his descriptionibus, accuratissime confectam, e gallico latine redditam hic recitamus. Sepulcrum S. Lusoris collocatum est in crypta sub sacello quod visitur ad dexteram chori latus (in ecclesia Sancti Stephani in vico Dolensi), ad quam deducunt gradus a tergo altaris exstructi. Marmore candido confectum est, ut indicavit Gregorius Turonensis…, et tribus partibus constat, basi scilicet, ipsa tumba atque operculo. Basis, crepidine tantum ornata, diffracta est et late excavata in parte dextera. Tumba autem in anteriori facie sculpturam exhibet ectypam, qua repraesentantur venatores undecim, romano vestiti more, alii equis insidentes, pedites alii, qui gladiis et venabulis ope canum persequuntur et prosternunt leones, apros, lupos, cervos et alias omnis generis feras. Quae vero in operculi zophoro exsculptae sunt effigies multo minus eminent et manifeste diversum a priorum artificem et aevum produnt. Medium istud zophorum occupant duo pueruli alati qui clypeum quadratum sustinent omni inscriptione vacuum; ad laevam partem repraesentata est cena quaedam, ad dexteram vero equitum et peditum agmen [Fauconneau-Dufresne, Histoire de Déols et de Châteauroux (Chateauroux, 1873, 2 vol. in — 8°), tom. I, p. 125.] . Subiungimus et monumenti imaginem non ita pridem insigni arte delineatam [Esquisses pittoresques sur le département de l'Indre, texte par MM. de la Tremblais, de la Villegille et Jules de Vorys, dessins par Isidore Meyer (nouv. éd., Châteauroux, 1882, gr. in — 8°), p. 27.] . Facile advertet prudens lector nihil in hoc sumptuoso sepulcro exhiberi quod proprium monumentorum christianorum dici queat, praeter repraesentationem cenae, in qua panes crucis effigie signati et totius quasi species imaginis christianam artem manifestant. Itaque existimandum videtur tumbam ipsam ex Italia a Leocadio adhuc gentili comparatam esse ad sepulturam suam, operculum vero postea in Gallia ab artifice christiano sculpturis adornatum fuisse.

[Annotata]

* vulgo Ludre.

* vulgo Déols.

DE SANCTO FLORO EPISCOPO LODOVENSI IN GALLIA

TEMPORE INCERTO

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Florus, Lodovensis episcopus (S.)

AUCTORE C. D. S.

[1] [S. Flori, de quo nihil refertur in monumentis saeculo XIV vetustioribus,] S. Florum *, a maioribus nostris ad diem 1 Iunii praetermissum [Tom. I Iun., p. 7 B.] , nulla martyrologia memorant ante Canisium-Walasserum et Molanum, sed neque ulla alia monumenta quae certo antiquiora sint saeculo XIV [Nisi quod ecclesia Sancti Flori nominatur in charta donationis confecta ineunte saec. XI. Cfr. infra, num. 3.] , seu aetate Bernardi Guidonis, qui Vitam S. Flori inseruit quartae parti sui Speculi sanctoralis [De quo opere cfr. L. Delisle, Les manuscrits de Bernard Gui (in Notices et extraits des mss., etc., tom. XXVII, part. II, p. 171 sqq.), num. 131 sqq.] . Quas vero ex veteri legendario ms. Moissacensi exscriptas Tolosa quondam ad Bollandum anno 1643 misit Petrus Possinus lectiones de S. Floro [Bibl. reg. Brux. cod. 8014, fol. 17.] , manifeste ex ultima parte illius Vitae per compendium excerptae sunt. Utrumque hoc documentum, deficientibus aliis, loco Actorum primigeniorum tradere cogimur, Vitam nempe contentam in Speculo sanctorali e codicibus Parisinis lat. 5406 et 5407 ac Tolosano 64, synopsin vero legendarii Moissiacensis ex apographo inter collectanea Bollandiana servato in codice nunc bibliothecae regiae Bruxellensis 8014.

[2] [aetas prorsus incerta;] Diximus nulla documenta prostare de S. Floro quae certo antiquiora censeri possint saeculo XIV [Attamen ex nomine Gothiae, quod in Vita legitur, forte colligere licet eam conscriptam esse ante finem saeculi XII. Cfr. infra, Annot. b.] . Legitur quidem Florus quidam episcopus interfuisse concilio Arelatensi in causa monasterii Lirinensis habito circa annum 451 [Mansi, Conc., tom. VII, p. 907.] , et eodem anno subscripsisse epistulae praesulum Galliae ad Leonem I papam [Ibid., tom. VI, p. 164.] ; sed nequaquam constat hunc fuisse S. Florum Lodovensem, de quo nunc agimus. Id sane non concedent qui cum Bernardo Guidonis S. Florum unum ex Christi Domini discipulis fuisse tradunt. Sed neque haec traditio, saeculo XIV primum scripto consignata, incertis prorsus fontibus, ea auctoritate gaudet ut aliquid inde ad definiendum qua aetate vixerit S. Florus eruere valeamus. Ipsius autem Lodovensis sedis mentio primum occurrit in epistula Bonifatii I papae ad Hilarium episcopum Narbonensem scripta circa annum 422, in qua Patroclus episcopus Arelatensis quendam episcopum Leutevensem in alterius demortui locum ordinasse legitur [Ibid., tom. IV, p. 395.] , sed reticetur nomen defuncti, sicut et illius qui suffectus est. — Quae vero de S. Floro scripserunt recentiores Ioannes Plantavit de la Pause [Chronologia praesulum Lodovensium. Amarontii, 1634.] , Dominicus a Iesu Carmelita [Histoire paroenetique des trois saincts protecteurs de l' Auvergne. Paris, 1635. Maxima ex parte recusa apud C. Barthélemy, Vies des saints de France, tom. I, p. 827 – 74.] , Andreas Saussayus [Martyrol. gallic., ad d. 4 nov.] et Iacobus Branche prior coenobii Piperacensis [La vie des saincts et sainctes d'Auvergne et de Velay. Au Puy, 1652, p. 316 – 28.] , vix quicquam circa historiam S. Flori referunt praeter ea quae leguntur apud Bernardum Guidonis et traditiones nonnullas manifeste fabulosas. Traditiones illas populares, quae apud Bernardum non leguntur, indicabimus inter Annotata ad Vitam. Haec prolixius hoc loco perscrutari piget.

[3] [cultum tamen antiquum demonstrant ecclesia eius nomine dedicata ante annum 1016,] Ecclesia Sancti Flori, quae scilicet in loco sepulturae sancti aedificata est, circa annum 1016 [Ut constat ex nominibus Stephani episcopi et Rotberti comitis, quae chartae donationis subscripta leguntur.] donata est Odiloni abbati Cluniacensi [Charta donationis ed. ap. Mabillon, Annal. Benedict., tom. IV, p. 697.] ; quo tempore iuvenis surdus et mutus a nativitate, ad sanctum sepulcrum adductus, auditum et loquelam coram magna populi multitudine recepisse fertur [Ms. S. Flori cit. ap., Branche, p. 328.] . Fuit inde haec ecclesia prioratus monasterio Clessinacensi subiectus, qui postea anno 1317 a Ioanne XXII erectus est in sedem episcopalem [Bullar. Rom., tom. III, p. 150.] . Ipsum autem oppidum, quod circa eam ecclesiam coaluit, iamdudum Sancti Flori nomine nuncupatum est.

[4] [et kalendaria ac breviaria exarata saeculo XV;] Praeter haec, cultum S. Flori asserunt kalendaria praemissa missalibus Arelatensibus, quae exhibent codices bibliothecae nationalis Parisiensis signati inter latinos numeris 874 et 881, et breviario quo utebatur conventus Ordinis Praedicatorum in civitate Sancti Flori, contento in codice eiusdem bibliothecae lat. 1305; et praeterea lectiones officii S. Flori in eodem breviario, eiusdemque sancti commemoratio in codicibus 1274 et Nov. Acq. 116, qui uterque est breviarium ecclesiae Claromontanae. Codices illi omnes exarati sunt saeculo XV. In kalendariis citatis festivitas S. Flori signata est ad diem 4 novembris. Antiquitus vero, ut constat ex inscriptione Vitae apud Bernardum Guidonis, celebrabatur in ecclesia Lodovensi in kalendis novembris; saeculo vero XVII, die 3 novembris [Dominicus a Iesu, ap. Barthélemy, p. 843. — Plura etiam templa et sacella in honorem S. Flori Lodevae aedificata esse memorat idem scriptor (ibid.)] ; ac denique saeculo elapso, teste Proprio sanctorum insignis ecclesiae et dioecesis Lodovensis auctoricate Ioannis Felicis Henrici de Fumel episcopi et comitis Lodovensis typis edito Piscenis anno 1770, dominica quae proxime antecedit festum omnium sanctorum, ad quam diem signatur festum S. Flori proto-praesulis ecclesiae Lodovensis confessoris; duplex secundae classis. Omnia de communi apostolorum, praeter lectiones in secundo nocturno et hymnos ad utrasque vesperas et ad laudes, quae propria sunt. In dioecesi vero Sancti Flori celebrantur nunc duae sancti festivitates, altera scilicet die 1 iunii, quae est Exceptio sancti Flori Christi discipuli, dioecesis protopraesulis et patroni, sub ritu duplici secundae classis, altera et praecipua die 4 novembris, sub ritu duplici primae classis cum octava, officio et missa in utraque propriis.

[5] [qui cultus etiam extra dioeceses Lodovensem et Floripolitanam propagatus est.] Extra dioeceses Lodovensem et Sancti Flori celebrari olim consuevit festivitas S. Flori, sive die 1 iunii sive 4 novembris, in ecclesiis Podiensi, Mimiatensi, Claromontana et in coenobiis Casae Dei * et Piperacensi * [Branche, op. cit,. p. 328.] . In ecclesia etiam Narbonensi peculiari cultu honoratum fuisse S. Florum vel inde constat quod lectio de sancto in Proprio Lodovensi edito anno 1745 excerpta dicitur ex Brev. Narbon. Quatenus autem cultus ille hodieque in iis ecclesiis perseveraverit, cum desint nobis earum Propria, indicare non licet. Sed et in septentrionali Gallia, in dioecesi Ambianensi, S. Florum patronum agnoscit ecclesia vici Maciacensis * [Corblet, Hagiographie du diocèse d' Amiens, tom. IV, p. 276.] .

[6] [De illius reliquiis] De reliquiis S. Flori haec nos docuit ven. vir. E. Mercuy, vicarius generalis dioeceseos Floripolitanae, litteris quas recens ad nos humanissime rescripsit. In ecclesia nempe cathedrali Sancti Flori servantur os femoris, cuius pars superior desideratur, dimidia pars cubiti, duo ossa pedum, dens fere integer, duo fragmenta costarum et alterius cuiusdam ossis, articulus unius digiti et cornu eburneum quo sanctus uti consuevisse fertur ad convocandam plebem ad contionem sacram, cuiusque fragmentum repositum est apud sanctimoniales quae nuncupantur a Visitatione B. V. M. in eadem civitate. — Praeterea ossium particulam se possidere gaudet ecclesia vici La Chapelle-Alagnon in dioecesi Floripolitana. Alteram quoque anno 1886 concessit Ill. Dom. Baduel, tunc episcopus Floripolitanus, ecclesiae Lodovensi (quae nunc pars est dioeceseos Montispessulanae), quo magna tunc sollemnitate translata est. — Denique et nonnullae reliquiae S. Flori honorantur in ecclesia Sancti Vulfranni, dioeceseos Ambianensis [Ibid] .

[7] [et memoria in martyrologiis recentioribus.] Iam diximus nomen S. Flori in nullo martyrologio comparere ante medium saeculum XVI. Quo tempore primum illud suo martyrologio [Primum edito an. 1562.] inseruit Adamus Walasserus. Secuti sunt Molanus in additionibus ad Usuardum [Primum ed. an. 1568.] , deinde Andreas Saussaius in Martyrologio gallicano, Ferrarius in Catalogo sanctorum qui in Martyrologio Romano non sunt et Castellanus in suo Martyrologio generali: qui omnes festivitatem sancti signarunt ad diem 4 novembris.

Iam sequuntur Vitae.

[Annotata]

* vulgo S. Flour.

* Chaise-Dieu

* Pebrac.

* Machy.

I. Vita S. Flori, ex Bernardi Guidonis Speculo sanctorali.

Florus, Lodovensis episcopus (S.)

BHL Number: 3066

Edita ex codicibus 1. Paris. lat. 5406; 2. Paris. lat. 5407; 3. Tolosano 64. — Cfr. Comm. praev., num. 1.

Gesta [om. 2.] sancti Flori confessoris, cuius festivitas occurrit in kalendis novembris, prima die ipsius mensis [(p. d. i. m.) om. 2, 3.] .

[1] [S. Florus, Christi discipulus, socius Petri apostoli,] Beatus Florus, ex transmarinis partibus ortus a, Domini nostri Iesu Christi vestigia secutus, eius ubique alumnus, et sacro fonte baptismatis ablutus doctrinisque eius salutaribus edoctus, honorifice vocatus est eius [om. 3.] spiritualis filius. Inter ceteros vero missos dignos condiscipulos directus est ipse Romae catholicae Ecclesiae, ut illic socius fieret inter alios et beati Petri apostolorum principis particeps efficeretur et consors. Pro tanto et tali denique nitore, quem ipse habebat in pectore, ardor apostoli erga ipsum vigebat in mente et Flori [fori 1.] meritis pollebat in corde.

[2] [in provinciam Narbonensem ad praedicandum evangelium missus,] Denique postquam magister veritatis Christus discipulos ad praedicandum mitteret et alios septuaginta duos discipulos designaret [designarent 2.] ut irent bini et bini per singulas provincias ad docendum verba evangelii Iesu Christi, sanctus Florus ex admonitione beati Petri apostoli cum quibusdam aliis missus est ad partes provinciae quae cognominatur Gotia [Gocia 2.] b in provincia Narbonensi, ubi quam plurimis errantibus a via veritatis fidem sanctae Trinitatis praedicando declaravit [declinavit 2.] et ad confessionem eiusdem fidei ad perfectum usque perduxit.

[3] [ibidem primo ecclesiam Lodovensem pastorali sollicitudine] Perveniens autem vir Dei ad civitatem Lotovensem [Lodovensem 2, 3.] , ibi [sibi 2.] pastor ecclesiae et episcopus animarum electus est [om. 2.] primus, et errantes oves propriis umeris ad ovile dominicum reportavit. Cumque tanta fragraret gratia ut inter domesticos hic [hac 2, 3.] providentia ipse domesticus haberetur devotus, impiger mansit in omnibus bonis, virtutibus et moribus decoratus. Bene etenim erudiens filios suos per quem tramitem Christi tenerent mandata, docuit per gratiam Spiritus sancti calcare colla inimicorum [immundorum, 2, 3.] spirituum et omnia machinamenta diaboli superare.

[4] [instruxit;] Cumque populum ecclesiae suae divino cultui [cultu 2.] prius ignoto vir Dei mancipasset et a cunctis veneraretur obsequio dignus antistes, taliter ad eos locutus est: O filii carissimi, o Christi cruore redempti, audite verba Dei. Empti enim estis pretio magno, sanguine immaculati agni Iesu Christi, et de lupis effecti estis agni innocentes. Sequimini divinam vocem, per Paulum vas electionis sic dicentem: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec [hoc 2.] enim sibi invicem adversantur. Estote ergo parati, et pugnate adversus insidias diaboli, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum.

[5] [deinde, alio divinitus evocatus,] Haec et his similia egregio pontifice Floro docente et cum Christi miraculis suae plebi collustrante et in pace cum suis famulis in praedicta Lodovensi ecclesia quiescente, vox divina facta est ad eum, dicens: Famule mi Flore, noli timere, quia ego tecum sum quocumque perrexeris. Admonitus his verbis et divinis institutionibus: En, aif, assum, Domine. Et vox Domini [dominica 3.] ad eum: Sume, inquit, tibi undecim in vicem te sequentes, et vade in locum Planiticum ad montem Indiciatum, ibique tibi demonstrabo viam itineris tui, per quam ad me ingredi debeas. Confestimque miles Dei, audita hac institutione et iussione Dei, nihil trepidans, ut alter Abraham oboediens voci Dei, egressus de sede sua, properavit ad locum de quo dixerat ei Deus.

[6] [cum duobus sociis] Consurgens vero beatus Florus, coepto itinere carpens viam, duxit secum duos se consequentes, Genmardum [et Gemarclum 2.] presbyterum et Iustum archidiaconum, ut hymnos spirituales cum ipso canerent et in omni loco Domino deservirent. Ceteri autem sequentes, cum supradictis discipulis usque in Bolismam collem [collam 2.] sequentibus pontificem pervenerunt. Quo in loco siti incomparabili sitierunt; et interveniente patrono eorum sancto Floro, mox ut virga sua terram aridam tetigit, aquae largissime effluxere, et illi biberunt et refocillati sunt, et ab ipso die usque in hodiernum fons ibi praeclarus emanat et satietatem multis populis praestat c. Tunc somno sopiti divino, duarum fere horarum spatio quieverunt et quiescentes dormitaverunt [(et q. d.) om. 2.] .

[7] [in Indiciaco monte,] Dehinc egregius Florus properans citissime, mulum ascendit et circuivit montes plurimos in arce Planitica, donec veniret ad locum quem praecepit ei Deus in monte Indiciacum [Indiciatum 2.] d. Qui per angustum iter rupem excidentem e veniens cum laetitia, exquisivit qualiter inibi per Domini [Deum 2.] clementiam repausaret. Tunc intervallo facto ac mora peracta, repedavit ad suos sequaces. Surgite, inquit, fratres, dirigite viam pedetentim euntes [euntem 2.] et properemus ad eum quem Domini iussu contemplari potuimus locum.

[8] [non sine multiplice prodigio, alteram ecclesiam condidit;] Exsurgentes itaque, secuti sunt plane vestigia benigni sui pastoris. Illa vero lux eos praeibat quae filios Israel ducebat, deducens eos per [om. 2.] columnam nubis in die et per columnam ignis [nubis 1, 3; (in die — ignis) om. 2.] in nocte. O dives in meritis athleta Dei. Ascendit in montem, ut illic Deo faceret habitaculum sollemne. Ibi visitatio divina giravit quattuor angulos quadrigae, quo fundamentum christiani nominis postmodum indiderunt; et nulla deinceps culmina antistitum absidam dedicaverunt f.

[9] [ibique, post multos annos sanctissime transactos, diem clausit extremum.] Cultor autem Dei Florus multis postea vixit temporibus, et suos discipulos prudenter instituit, ut in omnibus bonis operibus stabiles permanerent, in radice altissimi montis g. Estote, inquit, filii, supra firmam petram fundati. Ego namque viam universae carnis proficisci cupio et ad perpetuam vitam ingredi desidero. His itaque monitis edocti, lacrimantes dixerunt ad eum: O pastor bone, cur oves innumerabiles, quas Domino acquisisti, relinquis? Sed quid nos orphanos dimittis? Interpella pro nobis ad Deum assidue, ne pereamus in novissimo die. Haec illis lacrimabiliter dicentibus, benedicens eos et instruens in praeceptis Dei, anima eius migravit a corpore et feliciter penetravit in sancta. Corpus autem eius sepelierunt iidem sui discipuli, et construxerunt ibi ecclesiam in honore [honorem 2.] beati Petri apostoli h. Ubi meritis eiusdem sancti Flori [om. 2.] , digne implorantibus eius suffragium a diversis incommoditatibus praestantur remedia sanitatum.

ANNOTATA.

a Insigne civitatis Floripolitanae exhibet triplicem litteram A auream rubro clypeo impositam. Quod, si fides habeatur Dominico a Iesu [Ap. Barthélemy, Vie des SS. de France, tom. I, p. 874.] ideo assumptum est quia credebatur S. Florus, cui civitas ortum suum et nomen debet, oriundus esse ex ArAbiA. Quin, et secundum traditionem popularem ibidem vigentem, filius erat unius e tribus magis qui Iesum recens natum adoraturi venerunt Bethleem, et a patre suo ad Salvatorem missus, ubi is divinam suam doctrinam praedicare exorsus est; ideoque in vetustis imaginibus depictus est facie nigra. Alii tamen illum Hebraeum natu dixerunt, et apud suos nomine Cicis vel Criscis aut etiam Tsitsis appellatum, quod latine sonaret Flos viri vel Floris viri; unde et vocabulum illi Florus apud Latinos inditum fuerit [Ibid., p. 836.] .

b Nomine Gothiae vel Septimaniae appellata fuit ea pars Narbonensis provinciae qua primo potiti sunt Visigothi, ab exordio scilicet saeculi V usque ad saeculum XII [Vaissette, Hist. de Languedoc, lib. IV, cap. 88 (tom. I, p. 213; ed. III, p. 481).] .

c Fons iste, qui ferebatur a S. Floro elicitus, tempore Dominici a Iesu, id est ante medium saeculum XVII, frequenti populi et praesertim infirmorum concursu colebatur. Fornix lapideus ei impositus fuerat et grandis crux apud eum erecta. Sollemni pompa quotannis illuc procedebat plebs Floripolitana [Ap. Barthélemy, pp. 853, 855.] .

d Eadem nomina ad locum designandum adhibita sunt in charta donationis anno 1016 confecta, de qua cfr. supra Comm. praev., num. 3.

e Angustus ille callis saeculo XVII dicebatur una esse ex portis civitatis Floripolitanae, in rupe excisa, ipsumque saxum orante S. Floro repente diffissum ferebatur, ut transitum ei praeberet. Quin et monstrabatur vestigium manus S. Flori rupi impressum, quod pia plebs osculari consueverat ubi ad fontem S. Flori pompa annua fiebat [Ibid., p. 855.] .

f Haec aliquanto magis perspicue enuntiantur in legenda Moissiacensi (infra, numm. 2 med., 3 init.).

g Et hic locus saeculo XVII monstrabatur apud civitatem Sancti Flori, specus nimirum quidam sub alta rupe, in quo cernebatur et lapis quasi in formam lecti excavatus, quo S. Florum usum esse ferebant [Ibid., p. 865.] .

h Postea inde translatum est sacrum corpus in ecclesiam cathedralem Sancti Flori [Branche, Vie des saincts d'Auvergne, p. 328.] . Simul autem cum corpore S. Flori recondita fuisse tradunt reliquias SS. Innocentium martyrum, quas ipse ex Oriente detulisset. Et re quidem vera testatus est Carolus cardinalis de Noailles, episcopus Floripolitanus, se, cum reliquias S. Flori inspiceret ineunte saeculo XVII, repperisse in eius sepulcro quaedam ossa minutiora, quae omnino infantulorum fuisse videbantur [Dominicus a Iesu, ap. Barthélemy, p. 871.]

II. Lectiones legendarii Moissiacensis.

Florus, Lodovensis episcopus (S.)

BHL Number: 3067

Editae ex apographo servato in cod. Brux. 8014. — Cfr. Comm. praev., num. 1.

Die quarta mensis novembris. In festo S. Flori episcopi et confessoris.

[1] Florus igitur Lodovensis episcopus in ecclesia sua divina voce est monitus ut, montana petens Arvernica, iret in montem Indiciacum in loco Planitico. Cui assentiens, convocato et informato populo valedicens, cum aliquibus sibi obsecuturis recessit. Pervenientes autem ad quendam locum, facta oratione, ad ictum sceptri, quod manu tenebat, terra produxit laticem largissimum divinitus defluentem, quo astantes sitim intolerabilem exstinxerunt. Florus itaque in tellure Planitica plures montes circumiens, tandem Christo duce per angustum iter rupis excisae ad montem Indiciacum, locum a Deo destinatum, pervenit.

[2] Quo circumspecto, Deo gratias agens, rediens ad socios, taliter allocutus est eos: Surgite, fratres; Dominus enim direxit viam nostram. Properemus ad eum, quem eius iussu quaesivimus, locum. Tunc cogitare et tractare coepit qualiter ibi sollemne Deo habitaculum posset instruere. Cumque haec ita disponeret, apparuit quaedam vis et operatio divinae maiestatis, per quattuor angulos spatii basilicae in modum quadrigae sulcum faciens ducto limite: ut palam cunctis appareret qualiter fundamentum ecclesiae poni deberet. Qua virtute qui viderunt stupefacti, non mediocri etiam laetitia cum ingenti admiratione perculsi, accelerant perficere intimum opus designatum divinitus. Erigitur fabrica, construitur ecclesia, fit Deo sollemne habitaculum et populis in veneratione divinae majestatis sanctificatum oratorium.

[3] Ob reverentiam vero praedictae virtutis, ut fertur, nullus deinceps antistitum absidam ecclesiae illius dedicare praesumpsit; nec immerito: quod enim Dei et Domini nostri sanctificatum est maiestate, mortalium non eget benedictione. Pluribus itaque annis Florus ibi Deo laudabiliter serviens, praedicatione sua et exemplo vitae plures fideles Domino acquisivit. Erat enim in potestate doctrinam habens; quia qualis instruebat subditos verbo, talis et ipse apparebat in facto. Exoratus * namque est eos ut mundum non diligerent neque quae in mundo sunt diligere studeant, quoniam mundus transit et concupiscentia eius, et Paulus: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Cum vero tempus resolutionis instaret, discipulis et populo fidem et doctrinam Christi praedicans, inter verba orationis beatus Florus ad Christum migravit. Ad cuius tumulum meritis eius multi infirmi ac debiles prosperantur.

[Annotatum]

* leg. exhortatus?

DE SANCTO AMANTIO EPISCOPO RUTHENENSI IN GALLIA

SAEC. V.

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Amantius, Ruthenensis episcopus (S.)

AUCTORE C. D. S.

§ I. De fontibus historiae S. Amantii.

[1] [1. Vita latina antiqua, cuius forma duplex;] Inter hos fontes principem locum obtinet antiqua Vita latina S. Amantii *, cuius contigit nobis undecim reperire apographa, quorum tria in bibliotheca regia Bruxellensi, cetera in bibliotheca nationali Parisiensi asservantur. Apographa autem illa inspicienti facile apparet duplicem illis repraesentari Vitae formam, quarum altera amplior est, brevior altera: breviorem hanc dico, non quod ullae partes compendio seu paucioribus verbis efferantur, sed quia nonnulla capita vel capitum partes in ea prorsus omissa sunt, videlicet (secundum partitionem nostram) prologus, posterior pars capitis primi praeter ultimam sententiam, caput quartum, ultima sententia capitis quinti, posterior pars capitis sexti, totum caput septimum, et praeterea liber miraculorum post mortem, qui vel integer vel ex parte annexus est exemplaribus formae amplioris. Sed et utraque forma multiplicem exhibet lectionem sibi propriam et omnibus ipsius apographis communem. Duas illas formas vel complexus codicum qui eas continent designabimus siglis A et B, singulos vero codices numero proprio. Formam ampliorem A praebent codices quattuor. Quorum, et omnium codicum nostrorum, antiquissimum [1] servat nunc bibliotheca nationalis Parisiensis, signatum lat. 17002, antea Notre-Dame 97, qui fuit olim coenobii Moissiacensis, exaratum saeculo X [Cfr. Cat. codd. hag. Paris., tom. III, p. 364.] . Huic valde affinis est, adeo ut ex eo vel certe simili exscriptus videatur, [2] eiusdem bibliothecae cod. lat. 3809 A, exaratus saeculo XV [Cfr. ibid., tom. I, p. 382.] . Aliquanto lectionibus variantibus a duobus prioribus recedit [3] Par. lat. 3820, exaratus saeculo XIV [Ibid., p. 364.] , et magis etiam [4] Par. lat. 5406, eiusdem aetatis, qui continet quartam partem Speculi sanctoralis collecti a Bernardo Guidonis [Ibid., III, 551.] . Is iam nonnullis lectionibus accedit ad formam breviorem, quam continent reliqui codices septem, videlicet [5] Brux. 2989, olim Sancti Laurentii Leodiensis, exaratus extr. saec. XI [Cat. codd. hag. Brux., tom. II, p. 282.] , in quo satis multae occurrunt lectiones variantes singulares, et tria paria (paritate nimirum lectionum propriarum) [6] Par. lat. 5308, saec. XII [Cat. Paris., II, 64.] ac [7] 5278, saec. XIII [Ibid., I, 463.] , [8] Brux. 207 – 8, saec. XII [Cat. Brux., I, 135.] ac [9] Par. lat. 5289, saec. XIV [Cat. Paris., I, 518.] , [10] Par. lat. 14651, saec. XV [Ibid., III, 262.] ac [11] Brux. 11987, ante medium saeculum XVI in coenobio Rubeae Vallis prope Bruxellas ab Antonio Gentio exaratus [Cfr. Anal. Bolland., tom. VI, p. 31.] .

[2] [forma amplior, quae et vetustior,] Manifeste antiquior est forma A. Huius apographa 1, 2, 3, quod spectat sive ad elocutionis genus sive ad orthographiam, multis barbarismis scatent, quales in primigenio exemplari occurrisse inde satis constare videtur quod, si bene memini, multae aliae Vitae in eisdem codicibus exscriptae, eam notam prae se non ferunt; non pauci tamen, praesertim in codicibus 1 et 2, vitio librariorum imputandi sunt, cum et in uno tantum codice legantur et nullum prorsus sensum reddant et facile e quibus verbis adulterati sint liqueat. Textum Sanctorali suo insertum passim emendavit et expolivit, vocibus etiam subinde additis vel mutatis, Bernardus Guidonis. Idem praestitit qui primus concinnavit formam breviorem B; sed et praeterea singulae classes codicum huius formae, quas numero quattuor distinguere est, suas proprias emendationes vel adulterationes exhibent. Has inter variantes lectiones singulis capitibus subiectas sedulo notavimus, praeter singulares singulorum codicum 8 et 9: quas, sicut et eas quoque quae propriae sunt unius codicis 4, post caput tertium fere praetermittere visum est, ne sine ullo commodo et cum multo legentium taedio variarum lectionum copia quasi obrueremur.

[3] [saepius, sed non satis accurate, edita est] Formam Vitae breviorem solus edidit Laurentius Surius ad diem 4 novembris [Tom. XI, p. 54.] et ita fideliter expressit textum qui legitur in codice nostro 11, prout in ipso codice ab aliquo correctore multis locis emendatus est, ut lectiones etiam illi codici singulariter proprias, praeter unam manifeste absonam [Cfr. infra, Vit. cap. 5, var. lect.] , omnes rettulerit et haud amplius decem voces levissime mutaverit: unde vix dubium esse potest quin hunc ipsum codicem, et quidem solum, prae oculis habuerit. Formam vero A primus vulgavit Philippus Labbe [Nov. Bibl. Mss., tom. II, p. 474.] ex veteribus legendariis mss. [Ibid., in indice praefixo volumini.] , quae distinctius non recensuit, et ex iis, praesertim vero ex exemplari quodam quod in multis conveniebat cum nostro 4, lectiones selegisse videtur quas iudicavit meliorem efficere sensum; sed hac ratione Vitae quasi faciem ita limavit ut eam, qualis exhibetur praecipuis codicibus 1, 2, 3, vix agnoscas. Postea autem e codice Moissiacensi [1], ipsi Tolosa transmisso, paucas lectiones variantes adiecit [Ibid., in Supplemento ad calcem voluminis, fol. 2.] . Textum Labbeanum, cum Suriano collatum, repetivit Michael Angelus Luchi monachus Casinensis in sua editione operum Venanti Fortunati [Part. II (Romae, 1787), p. 96.] et, secundum ipsam hanc Luchianam editionem, Migne [P. L., tom. LXXXVIII, p. 513.] . Novissime demum cl. v Bruno Krusch eundem textum, sed praeter editiones citatas non aliis subsidiis usus quam variantibus lectionibus e codice nostro 5 excerptis, inseruit inter Venanti Fortunati opera pedestria [Mon. Germ., Auct. antiq., tom. IV, part. poster. (Berolini, 1885), p. 55.] .

[4] [et perperam Fortunato scriptori attributa.] Vitae scriptorem censuit Surius fuisse Venantum Fortunatum Pictaviensem illum episcopum, qui floruit post medium saeculum VI, sed non alio momento nisi quod, ut ipsi videbatur, stilus a Fortunati dictione non abhorret. Surii sententiam non improbabilem censuit Labbe, re tamen penitius non inspecta. Luchius vero in praemonitione ad Vitam S. Amantii: Fortasse, ait, alicui dubitationem inicere possunt formae illae loquendi, quae plane poesim sapiunt, quibus auctor huiusce Vitae S. Amantii frequentius usus deprehenditur quam fere videatur in more fuisse Fortunato cum sanctorum Vitas conscribebat [Quin, teste cl. Krusch, Virgilianas Ovidianasque elocutiones Vitae scriptor tot adhibuit, quot in genuinis Fortunati scriptis omnibus vix reperias. Ibid., p. XXI.] ; … nisi forte Fortunatus, nondum assuetus sanctorum Vitis conscribendis, cum hanc elucubraret, genio poetarum paulo liberius indulsisse dicendus est, ac colores poeseos, cui impense studebat, vel in pedestrem hanc elucubrationem transtulisse. Quamquam et stilus ipse politior et cultior quam fere proprius ille Fortunati esse soleat [Noverat scilicet Luchi solam Labbei editionem politiorem.] , ac grandior et rotundior oratio, suspicionem alicui afferre possunt haud illam genuinum esse eiusdem fetum, secus atque alii sentiant. Verum nec illud inficiandum est, Fortunati ingenium et in verbis collocandis industriam saepius in eadem apparere: quamobrem sub eiusdem nomine illam edendam existimemus. Mira sane conclusio. Nempe nullo in codice neque ab ullo antiquo scriptore ante Surium Vita Amantii Fortunato legitur inscripta, et sola ratio cur illi inscriberetur fuit existimata illa stili cum Fortunati dictione similitudo; et postquam demonstratum est Vitae dictionem a scribendi ratione familiari Fortunato non parum esse dissimilem, retinendum nihilominus censetur nomen Fortunati auctoris, quia illius ingenium et in verbis collocandis industria saepius in ea manifestatur, quasi id non commune esset multis aliis Vitis sanctorum aevo merovingico aut carolingico conscriptis, quarum scilicet auctoribus Fortunati dictio praecipuum quoddam artis scribendi exemplar erat, quod sibi imitandum proponerent. Huc accedit quod, cum Fortunatus supponatur Vitam S. Amantii adornasse ubi nondum assuetus erat sanctorum Vitis conscribendis, nequaqaam hunc librum citavit Gregorius Turonensis, qui tamen et Amantii apparitionem memoravit [Vit. Patrum, cap. IV, num. 1.] et alias Vitas sanctorum ab amico suo conscriptas, quae certo genuinae sunt, data occasione laudare non praetermisit [Scilicet, addito Fortunati nomine, Vitam Germani Parisiensis Hist. Fr. V. 8; Albini, Glor. conf. c. 94; Severini, ibid., c. 44; tacito auctoris nomine, Vitam Hilarii, Hist. Fr., II, 37, et Marcelli Parisiensis, Glor. conf., c. 87.] , praeter Vitam S. Paterni episcopi Abrincensis, de quo nusquam in suis scriptis egit, et Vitam S. Radegundis reginae, quam forte edidit Fortunatus post obitum Gregorii [Gregorius scilicet obiit anno 593; Radegundis vero anno 587.] . Iure merito igitur cl. v. B. Krusch Vitam S. Amantii inter Opuscula Fortunato male attributa relegavit.

[5] [II. Liber miraculorum paulo post Vitam et ab eodem scriptore, saeculo, ut videtur, VI extremo vel ineunte VII scriptus.] In quattuor codicibus qui nobis servarunt Vitae formam A, huic adiunctum esse iam indicavimus librum in quo descripta sunt miracula post mortem S. Amantii eius intercessione impetrata. Librum hunc non eodem tempore quo Vitam, sed ab eodem scriptore concinnatum esse, constat ex eius exordio: Quondam vitam beati confessoris Amantii divino munere, ut potui, stilo digessi. Nunc pauca de his quae triumphator egregius gerat signa, brevi sermone constringam. Porro scriptorem illum Ruthenensem aliquem fuisse clericum, his argumentis aliquatenus videtur confici. Imprimis nimirum nulla refert miracula nisi quae apud ipsam Ruthenensem civitatem contigerint; deinde, unum miraculorum Ruthena urbe teste ipse conspexit [Mirac., cap. 6.] ; denique, librum suum composuit ut legeretur in anniversaria festivitate S. Amantii, cui et ipse, ut ex eius modo loquendi videtur colligi, interesse consueverat [Ibid., cap. ult. extr. Nunc ergo in tantae festivitatis gaudiis omni supplicatione Dominum … deposcamus.] . Quo vero tempore utrumque documentum conscriptum sit, nullo indicio sive extrinseco sive intrinseco satis certo definire licet. Sane genus scribendi minime abhorret ab hagiographorum aevi merovingici more, qui cum sermone barbaro subridiculam quandam verborum et sententiarum pompam, antithesibus praecipue et similibus locutionum figuris conspicuam, saepissime affectant. Haec tamen non ita iis scriptoribus propria sunt ut et apud alios posteriores identidem non appareant. Crediderim nihilominus non diu post extremum saeculum VI documenta illa conscripta esse: nam ex octo prodigiis in libro miraculorum narratis quartum et quintum certe huic saeculo illiganda sunt, neque probabile videtur sextum, cuius scriptor testis oculatus fuit, adeo magno intervallo temporis ab illis distare. Certe id non indicat formula illa simplex transitionis: Dicam miraculum quod ipsa Ruthena urbe teste conspexi. Et aliquantum forte confirmatur sententia nostra ex nomine pueri qui eo loco narratur sanatus: is scilicet nuncupabatur Euphrasius vel Euphrasinus, quod vocabulum cognationem galloromanam demonstrat et adulto saeculo VII in usu fuisse parum credibile est.

[6] [III. Vita romana metrica saeculo forte XII concinnata.] Alterius Vitae S. Amantii, provinciali seu romano idiomate et sermone metrico conscriptae, nonnulla fragmenta supersunt, quae citarunt circa medium saeculum XVII Marcus Antonius Dominicy et scriptor Vitae gallicae de qua mox dicendum. Codicem unde haec excerpta sunt exaratum esse saeculo XI vel XII asseruit Dominicy [Cfr. Raynouard, Choix des poésies originales des troubadours, tom. II (Paris, 1817), p. CXLIX.] ; sed cum deperditus sit codex ille [Servières, Hist. de S. Amans, p. 20.] , neque eum umquam inspexerit quisquam artis palaeographicae peritus, res satis dubia manet. Auctor in clausula sui carminis ait illud e latino textu translatum esse: unde, cum in parte illa quae ad nos pervenit non pauca legantur quae vel prorsus desiderari existimaret vel certe alio modo narrentur in Vita latina de qua hactenus egimus, iure concludendum opinatus est v. v. L. Servières [Ibid., p. 22 – 23.] , illud e diverso ab ea Vita fonte derivatum esse. Cui equidem opinioni assentiri non ausim; neque enim Vitam metricam romanam adeo a Vita latina nostra discrepare video [Cfr. infra, Annotata ad fragmenta romana.] , cum praesertim, licet haec fuerit fons romanae praecipuus, potuerit tamen scriptor non pauca ex traditione populari addere vel adulterare aut etiam, licentia qua uti semper soliti sunt poetae, nonnulla ipse confingere, sicut in multis aliis eiusdem generis lucubrationibus factum novimus. — Fragmenta illa carminis romani, iam saepius edita [Praeter duo priora, quae solus edidit Servières.] , hic denuo recudere cum versione latina non pigebit.

[7] [IV. Vita gallice composita saeculo XVII.] Denique habemus Vitam S. Amantii gallice confectam saeculo XVII, quae manu scripta et adhuc inedita servatur in domo episcopali Ruthenensi, sed eius apographum anno 1838 ad Neobollandianos misit episcopus tunc Ruthenensis Ill. Petrus Giraud, postea Cameracensis archiepiscopus et S. R. E. cardinalis. Scriptor huius Vitae fontes adhibuit opus Plantavit de la Pause episcopi Lodovensis de Chronologia episcoporum Lodovensium [Amarontii, 1634.] , Vitam latinam breviorem editam a Surio et praecipue carmen romanum, quod eius tempore servabatur in aede municipali Ruthenensi [“Dieu fit beaucoup de miracles par l'intercession de S. Amans après son trepas; nous en avons tiré quelques-uns du vieux manuscrit de son ancienne legende composée en vers en langage vulgaire, qui est dans la maison de ville de Rodés.” Vit gall. ms. circa fin.] , unde huius carminis iactura compensatur. Citat etiam legendam S. Amantii in ecclesia Ruthenensi recitari solitam. Ex Vita hac gallica in reliquo hoc commentario et inter Annotata ad Vitam latinam quaedam subinde citabimus sub titulo Vit. gall. ms. — Quae praeterea vulgo circumferuntur traditiones de S. Amantio et monumenta de eius cultu sedulo collecta reperiuntur in opere de historia S. Amantii recens edito a v. v. Ludovico Servières, parocho in dioecesi Ruthenensi [Histoire de saint Amans, évêque de Rodez, patron du diocèse, par l'abbé L. Servières. Rodez, 1885, in-12°, pp. 504.] , et in superioribus iam pluries laudato.

[Annotatum]

* vulgo Chamans

§ II. Quo tempore vixerit S. Amantius; an sedem Lodovensem aliquando tenuerit et an monasterium condiderit apud Ruthenam.

[8] [S. Amantius vixit saeculo V,] S. Amantium floruisse saeculo V satis perspicue eruitur ex libro miraculorum [Cap. 3 init.] , ubi S. Quintianus narratur sancti sui decessoris corpus elevasse post nondum multorum emensa temporum orbe completo, id est annorum, curricula, quae manifeste computanda sunt a prima sepultura S. Amantii. Iam vero Quintianus ecclesiam Ruthenensem rexit ineunte saeculo VI [Cfr. Gall. christ., tom. I, p. 198.] . Quidam praeterea afferunt [Servières, p. 60 – 62.] fragmentum carminis romani [Infra, fragm. III.] , ubi dicitur Amantius Ruthenensi civitati obtinuisse ab Honorato seu Honorio imperatore alicuius vectigalis remissionem; et inde magis definite illum sedisse opinantur anno circiter 401. Verum, ut libenter concedimus Honorium imperatorem a poeta romano intentum fuisse sub nomine regis Honorati Caesaris, simul tamen censemus eundem forte vitiosa sui codicis lectione esse deceptum, et certe non tantum momenti in ipsius testimonio reponendum ut hoc solo nixi rem ab ipso narratam vere contigisse agnoscamus [Cfr. infra, annot. ad h. l.] .

[9] [(argumenta autem, quibus nonnulli eum longe antiquiorem demonstrare conati sunt,] Adversus sententiam illam, apud eruditos vulgo receptam [Gall. christ., tom. I, p. 197; Hist. litt. de la Fr., tom. III, p. 480; etc.] , insurgunt nonnulli recentiores, qui Amantium saeculo I vel certe non post saeculum III sedisse contendunt. Qui priorem hanc opinionem tuentur, nullum prorsus antiquum testimonium afferunt, sed praecipue hoc ratiocinium: Certum est S. Martialem primo aevi christiani saeculo Ruthenis evangelium praedicasse, nec dubitandum quin apud eos aliquem episcopum ordinaverit; iam vero S. Amantius primus Ruthenorum episcopus fuit. Huic primo et praecipuo argumento secundum addunt e textu Vitae latinae et Miraculorum erutum. Nimirum in Vita fit mentio supplicii crucis [Vit. cap. 2.] , quod edicto Constantini paulo post exordium saeculi IV prorsus prohibitum fuisse notum est; et in libro miraculorum [Cap. 5.] , incursus Marcomannorum, qui semel tantum, Marco Aurelio imperatore, id est inter annos 162 et 170 Galliam invasisse leguntur. Tertium argumentorum genus desumitur ex sculpturis nonnullis et specularibus pictis, in quibus S. Amantius adiunctus esse videtur S. Martiali vel S. Mariae Magdalenae, qui scilicet primo saeculo in Galliam appulisse credebantur. Denique ex antiqua Vita latina [Capp. 3 et 6.] constat Ruthenos opera S. Amantii a turpi idololatria conversos esse ad religionem christianam, et incredibile est eos saeculo V fidei lumine nondum fuisse illustratos aut illud, a S. Martiali olim allatum, penitus amisisse [Cfr. Servières, p. 34 – 42.] .

[10] [facile refelluntur);] Sed haec argumenta parum efficacia sunt. Etenim, quod ad primum spectat, traditionis, qua asseritur S. Martialis primo saeculo fidem Christi attulisse Aquitaniae populis, prima vestigia apparent saeculo XI, idque iis adiunctis quae eam admodum suspectam faciant [Cfr. L. Duchesne, Saint Martial de Limoges, in periodico Annales du Midi, tom. IV (1892), p. 289 sqq.] , et aeque vel etiam multo magis incertum est eundem Martialem Ruthenorum fuisse apostolum; nullum autem alium episcopum ante Amantium sedisse Ruthenae primus saeculo XII affirmavit poeta romanus [Infra, fragm. II.] . — Ad secundi generis argumentum prius, ex mentione supplicii crucis deductum, multiplex responsio patet. Nam a) crucis nomine non solum crux proprie dicta, sed et subinde arbores, pali, furcae designari solebant, e quibus suspensi capitalis poenae damnati, sive virgis sive sagittis sive igne necabantur [Cfr. I. Lipsius, De cruce, lib. I, capp. 5, 6; lib. III, capp. 6 – 11.] ; b) etsi edicto Constantini vetitum erat crucis supplicium, potuit facile id edictum non raro violari, praesertim in provinciis remotioribus, ubi christiana religio nondum gentiles mores exstirpaverat; c) quae potior videtur esse explicatio, facile potuit etiam extremo saeculo VI vel ineunte VII scriptor, non ita antiquitatis peritus, hac locutione crucis supplicio uti ad significandum supplicium capitale, quamvis cui supplicii generi addictus fuerit reus ignoraret; quod et confirmatur ex locutione synonyma et indefinita et extrema patibuli poena, quae statim additur. Nec maiorem difficultatem facessit vox Marcomanni. Nam triplex iam testimonium protulit Gaujal, unde constat hoc nomine designatos fuisse saeculo IX septentrionales Europae gentes, quae alias plerumque Normanni nuncupatae sunt [“Tempore quando ex partibus Europae ab Aquilonis cardine diffusa gens Marchomanorum sevissima atque barbarorum immanior Galliamque introgressa, fortissimis ictibus sancta patiebatur Ecclesia…” Hist. fundationis monasterii Vabrensis (anno 861), auctore Agione abbate in. saec. X (ap. Vaissette, Hist. de Languedoc, tom. I, Preuves, p. 108; ed. III, tom. II, p. 323). — Annal. Masciacences, ad an. 865: “Stephanus a Marcomannis occiditur et Arvernis incenditur”; et ad an. 873: “Marcomanni in Masciaco venerunt.” (Mon. Germ, Scr. tom. III, p. 169). Priori autem annuntiationi Annalium Masciacencium haec respondet in Chronico Sancti Maxentii Malleacensis: “(Anno 864) Stephanus comes Arvernorum a Danis interfectus est.” (Hist. de Fr., tom. VII, p. 228).] , et nuperrime quartum simile testimonium ipsi edidimus [“Fideles quidam, in ecclesia beati Exuperii divino cultui eiusque servitio mancipati, feros indomitae gentis, Marcomannorum scilicet, mores ferre non valentes…” Translatio SS. Exuperii et Lupi ex cod. Paris. 14364 (Cat. Paris., tom. III, p. 235).] . Iam vero meridionalem Galliam anno 572 et sequenti invaserunt Saxones, qui septentrionalem Germaniam incolebant [Cfr. infra, Annot. ad cap. 5 miraculorum.] et saepe Normannis aequiparati sunt et eadem ratione nomine Marcomannorum designari potuerunt. — Ad tertii generis argumentum advertisse satis erit, et antiquissimum monumentorum quae afferuntur exstructum esse anno 1486, et una societate coniungi potuisse duos praecipuos Ruthenorum patronos, etsi non eodem tempore vixissent. — Denique, Ruthenenses saeculo V in idololatriae tenebris iacuisse non adeo mirandum est, cum ex historia S. Martini noverimus alias Galliae partes extremo saeculo IV iisdem fuisse immersas. Eaque verae fidei ignorantia eo facilius apud illos perseverare potuit, qui montanam ac proinde minus perviam regionem incolebant, et revera diutius ibidem viguisse idololatriam ostendunt antiqua monumenta in illa regione nostris temporibus reperta [“Rodez ne nous offre (du Ier siècle à la fin du IVe) que statuettes de dieux et de déesses; les poupées en plâtre de Vénus pullulent… Pas un souvenir chez les Rutènes de ces martyrs qu'on trouve partout ailleurs; pas un nom d'évêque… Nulle part, ce semble, autant que dans les montagnes du Rouergue, la désignation de pagani, gens de la campagne, n'équivaut au triste sens de païens. Mais à partir du milieu du Ve siècle, comme tout change!…” V. Davin, Les anciens monuments chrétiens de Rodez, in periodico Revue de l'art chrétien, 2e série, tom. II (1875), p. 214.] .

[11] [ante annum 470.] Itaque non est cur a sententia nostra recedamus. Quam adulto vero saeculo V sederit Amantius, non ita constat. Illud solum ex Vita eruitur, eum sedisse ante annum 470, quo circiter anno urbs Ruthenorum in manus venit Visigothorum [Cfr. Vaissette, Histoire de Languedoc, tom. I, p. 217 (ed. III, p. 487).] : mentio enim praesidis [Vit. cap. 2.] et militum qui in praesidio civitatis erant [Ibid., cap. 5.] indicat eius aetate civitatem adhuc subiectam fuisse Romanis. Anno autem 475, ecclesia Ruthenensis orbata suo episcopo erat; nam hoc anno, ante captam a Visigothis Arvernorum urbem, scribebat Sidonius Apollinaris ad Basilium episcopum Aquensem: Burdegala, Petrogorii, Ruteni, Lemovices … multaque iam maior numerus civitatum, summis sacerdotibus ipsorum morte truncatis nec ullis deinceps episcopis in defunctorum officia suffectis, … latum spiritalis ruinae limitem traxit [Epist. VII, 6 (Mon. Germ., Auct. antiq., tom. VIII, p. 103).] . Porro praeter S. Amantium nullus episcopus Ruthenensis ante saeculum VI ex documentis fide dignis notus est. Ait quidem Savaron [Citatus in Vit. gall. ms. S. Amantii.] se vidisse vetustum codicem in quo Eustachius episcopus Ruthenensis subscripsisse legebatur epistulae anno 451 ad Leonem I papam missae ab episcopis Galliae; sed nec Eustachius aliquis alias hoc titulo insignitus reperitur neque ullae designationes sedium episcopalium adiunctae erant nominibus episcoporum in codicibus unde epistula illa ad Leonem edita est apud Ballerinios [P. L., tom. LIV, p. 966 – 70.] et apud Mansi [Conc., tom. VI, p. 161 – 65.] . Codicem aliquem vidit Harduinus in quo re vera istae designationes appositae erant, sed ita mendose ut nullam earum rationem iure habere liceat [Cfr. tomm. citt., P. L. p. 967, not. j; Mansi, p. 163, not. 24.] . Eundem forte vel aliquod eius apographum prae manibus habuit Savaron, in quo ad nomen Eustachii, quod antepenultimo loco inter subscriptiones legitur, adiectus fuerit titulus episcopus Ruthenensis.

[12] [S. Amantium fuisse prius episcopum Lodevensem,] Aliae duae quaestiunculae circa historiam S. Amantii hic breviter tractandae veniunt. Altera est, num Amantius, antequam Ruthenensem ecclesiam regendam susceperit, praefuerit Lodevensi. Id primus affirmavit Plantavit de la Pause in sua Chronologia episcoporum Lodevensium [Cit. Gall. christ., tom. VI, p. 528.] , cui praeivisse videtur Bernardus Guidonis in opere suo nunc deperdito de historia episcopatus Lodevensis [Cfr. Delisle, Les manuscrits de Bernard Gui, § XVI (Notices et extraits des mss., tom. XXVII, II, p. 273). — Testimonium Guidonis citavit Hist. gall. ms., Plantavit vero legendam ecclesiae Lodovensis.] . Huius autem auctoritas tanta non est ut ea sola nixi translationem illam ab alia sede episcopali ad aliam probabilem existimemus, cum praesertim Bernardus in recipiendis traditionibus etiam maxime absonis faciliorem se praebuerit [Cfr. quae de Virgilio Marone ab ipso narrata citavit cl. L. Delisle (Notices, tom. cit., p. 230).] ; neque profecto maioris facienda est traditio incertae aetatis quam secutus est Plantavitius. Quamquam sane nec adeo validum iudicamus argumentum negativum a scriptoribus Galliae christianae deductum e silentio Vitae latinae, cum et alia multa circa historiam S. Amantii in hoc documento, sicut fere in aliis multis eiusdem generis, desiderentur, et qui illud conscripsit, clericus nempe Ruthenensis, id solum curae habuisse videatur ut quae Amantius in episcopatu suo Ruthenensi praeclare gessit commemoraret.

[13] [admodum dubium est;] Sed praeter testimonia Bernardi Guidonis et traditionis Lodevensis afferuntur duo monumenta non paulo antiquiora; utrumque scilicet extremo saeculo X conscriptum, unde illa egregie confirmari censentur. Alterum est Notitia consecrationis ecclesiae cathedralis Leutevensis a S. Fulcranno peractae anno 975, in qua legitur altare octavum in honorem S. Amantii confessoris erectum esse [Gall. christ., tom. VI, Instrum. p 267 D.] ; alterum, testamentum eiusdem S. Fulcranni, in quo inter confessores soli invocantur S. Martinus et S. Amantius [Ibid., p. 269 B.] . Verum ex utroque illo documento eruitur solummodo Amantium aliquem in magna veneratione fuisse Lodevae saeculo X, non tamen illum eundem fuisse cum Ruthenensi episcopo huius nominis, aut, si idem fuit, non ob aliam rationem honoratum esse nisi quod ecclesiam Lodevensem rexerit. Quin immo ex ipsa illa veneratione, cum originis eius memoria iam nesciretur, facile oriri potuit traditio de Lodevensi S. Amantii episcopatu.

[14] [nec minus, ab ipso conditum fuisse coenobium apud Ruthenam.] Altera quaestio est de coenobio Sancti Amantii Ruthenensi, quod ipsius Amantii opera conditum fuisse indicat Hugo Flaviniacensis in Vita S. Magdalvei episcopi Virodunensis, quam inseruit suo Chronico Virodunensi, ineunte saeculo XII conscripto. Sic enim scribit de possessionibus ecclesiae Virodunensis in Aquitania: Fuerunt autem res istae abbatia Sancti Amantii in Rotena urbe cum appendiciis, fiscus etiam regius Maderniacus et alius, Puliniacus nomine, donata servitorum Sancti Petri et Sancti Vitoni usibus ipsius beati Amantii largitione [Act. SS., ad d. 4 Oct., tom. II, p. 538, num. 18 extr.] . Sed manifeste erravit Hugo ubi abbatiam illam a S. Amantio monasterio SS. Petri et Vitoni subiectum fuisse ait: primum enim saeculo X ex possessionibus ecclesiae Virodunensis illi monasterio attributa est, teste continuatore Historiae Virodunensium antistitum, ubi de Berengario episcopo scribit: Quorum (monachorum S. Vitoni) victui delegavit Scantiam villam cum banno; abbatiam quoque Sancti Amantii in Aquitania… [Cit. ibid., p. 512, num. 48 extr.] . Ceterum verba superius citata Hugo manifeste exscripsit ex Bercharii presbyteri Virodunensis, qui ducentis ante ipsum annis, id est ineunte saeculo X, floruit, brevi commentario de historia ecclesiae Virodunensis, ubi de Magdalveo: Res etiam, ait, quae sunt in Equitania antiquitus isti ecclesiae subiectae, id est abbatia Sancti Amantii in Rodenia sita, et Marderniacum et Poliniacum, frequenter visitabat [Cit. ibid., p. 501, num. 7.] , sed prorsus silet ea donata fuisse monachorum Sancti Vitoni usibus ipsius beati Amantii largitione. Iacobus Branche [La vie des saincts et sainctes d'Auvergne et de Velay. (Au Puy, 1652), p. 452.] primum abbatem Sancti Amantii Ruthenensis circa annum 600 fuisse ait Clarium, e domo Stagnensi (d'Estaing), sed nulla alia auctoritate quam legendae cuiusdam Stagnensis valde imperite contextae et manifeste mendosae [Cfr. Act. SS., ad d. 1 Iul. (de S. Floregio), p. 42, num. 4 – 8.] .

§ III. De cultu S. Amantii.

[15] [Mentio S. Amantii in martyrologiis] Iam inde ab exordio saeculi VI S. Amantius cultu legitimo honoratus est, teste historia sollemnis elevationis corporis eius, opera S. Quintiani Ruthenensis episcopi peractae, quae legitur in libro miraculorum [Capp. 3, 4.] : huiusmodi enim elevatio, ut notum est, pro canonizatione iis temporibus erat. Eiusdem memoria inde in omnibus antiquis martyrologiis (praeter illud solum quod sub nomine Bedae citatur, ubi in nonnullis tantum auctariis comparet) annuntiatur ad diem 4 novembris, Hieronymiano scilicet secundum vetustiores codices, Adonis, Rhabani Mauri, Wandelberti, Usuardi, et ceteris posterioribus, ac denique in Martyrologio Romano, his verbis: Apud Ruthenos in Gallia, beati Amantii episcopi, cuius vita sanctitate et miraculis exstitit gloriosa.

[16] [et in breviariis.] Ad diem quoque 4 novembris S. Amantium memorant, sive per orationem vel lectiones in corpore sive in kalendario ipsis praefixo, breviaria, missalia et alii libri liturgici multarum ecclesiarum particularium, quorum recensio sequitur. Videlicet 1° in Gallia: a) provinciae ecclesiasticae Albigensis: ecclesiae Ruthenensis codices tres saeculi XIV [Servières, p. 475.] et alii quattuor saeculi XV [Cat. Paris., tom. III, Suppl. II, ad d. 4 Nov. (Alb. 4, 5, 6; B. 6).] , et praeterea breviaria vel Propria typis impressa annis 1603, 1670, 1706, 1824 et 1859 [Qui hoc loco et deinceps in reliquo hoc numero indicantur libri typis editi vel in museo nostro servantur vel citati reperiuntur passim apud v. v. L. Servières, p. 476 – 85. Codices vero manuscripti, praeter tres Ruthenenses saeculi XIV modo citatos, omnes indicantur in elencho sanctorum quo terminatur noster Catalogus codicum hagiographicorum bibliothecae nationalis Parisiensis (tom. III, p. 606 sqq.), ad d. 4 et 5 Novembris.] ; ecclesiae Albigensis codices tres saeculi XV; ecclesiae Vabrensis Proprium editum annis 1650, 1702 et 1752, b) provinciae Narbonensis: ecclesiae Narbonensis Proprium ed. an. 1602; ecclesiae Biterrensis codex unus, Carcassonensis duo, Magalonensis unus, qui omnes exarati sunt saeculo XIV; ecclesiae Lodevensis Proprium editum an. 1630 [Non autem ad diem 3, ut secundum Plantavit de la Pause ait Servières (p. 458).] ; et Uceticensis Proprium ed. an. 1686; c) provinciae Aquensis: ecclesiae Aquensis codex unus saeculi XIV et tres saeculi XV; Foroiuliensis codex unus saeculi XIV; d) provinciae Arelatensis: ecclesiae Arelatensis codices duo saeculi XIII et tres saeculi XIV; e) provinciae Bituricensis: ecclesiae monasticae Sancti Flori codex saeculi XII; ecclesiae Claromontanae codices duo saeculi XV; ecclesiae Aniciensis Proprium ed. an. 1661, et Aginnensis ed. an. 1727; f) provinciae Lugdunensis: ecclesiae Lingonensis codex saeculi XIII, codex saeculi XIV et duo saeculi XV; g) provinciae Turonensis: ecclesiae Cenomanensis codices duo saeculi XV; h) provinciae Treverensis: ecclesiae Virodunensis codex saeculi XIII, codex saeculi XIV et breviarium ed. an. 1560 et an. 1625; ecclesiae Tullensis codices duo saeculi XV et coenobii Romarici Montis in dioecesi Sancti Deodati codex saeculi XII; i) provinciae Viennensis: Proprium Vivariense ed. an. 1584; 2° in Hispania, breviarium Geronense saeculi XV; 3° in Germania, breviarium Templariorum ms. saeculi XIII (Trev. 5), breviarium Strigoniense ms. saeculi XV et missale ecclesiae incertae, saeculi XI; 4° in Hibernia, kalendarium Drummondiense: In Gallia natale Sancti Amantii episcopi [Ap. Forbes, Kalendars of Scottish saints, p. 27.] . — Ad diem vero 3 novembris signatus est Amantius in Proprio ecclesiae Lodevensis ed. ann. 1745 et 1770 [Ita Servières, p. 484; sed superius (p. 458) dixerat, eadem Propria citans, S. Amantium ibidem signari ad diem 5. Unde et alia quaedam hoc loco ex eodem scriptore allata nobis suspecta sunt.] ; ad diem 5, in Proprio Biterrensi ed. ann. 1721, 1741 et 1773 [Servières, p. 484. Rursus supra (p. 458) dictum erat S. Amantium in iisdem Propriis signatum esse ad diem 6.] ; in Montispeliensi ed. an. 1736 [Ibid., p. 484.] et in Proprio Mimiatensi [Ibid., p. 460.] ; ad diem 6, in Proprio Biterrensi ed. an. 1534 [Ibid., p. 477.] et in breviario Albigensi ed. an. 1734 [Quod habemus in museo nostro; unde mirum apparet festum S. Amantii signari ad diem 10 in Proprio Albigensi ed. an. 1703, quod vidit Servières (cfr. not. sqq.).] ; ad diem 10, in Proprio Albigensi ed. an. 1703 [Servières, p. 481.] ; ad diem 16, in Proprio Floripolitano hodierno [Ibid., p. 460.] ; denique, ad diem 26, in Nemausensi [Ibid., p. 458.] . — In ecclesia Ruthenensi celebratur praeterea olim die 4 iulii festum translationis S. Amantii, quod tamen anno 1859 in Proprio a Sancta Sede approbato suppressum est [Ibid., p. 485.] .

[17] [Reliquiae eius in magno honore habitae,] Multa ex memoriis Ruthenensibus collegit v. v. L. Servières de veneratione reliquiarum S. Amantii. Huius venerationis primum vestigium apparet ineunte saeculo XI: quo tempore, teste Bernardo Andegavensi, ad synodum coactam ab Arnaldo Ruthenensi episcopo, inter alias sanctorum reliquias quae illuc pro more allatae sunt, allata est et Sancti Amantii aeque confessoris et pontificis aurea maiestas, id est S. Amantii imago seu statua sacris eius reliquiis nobilitata [Act. SS., ad d. 6 Oct., tom. III, p. 312, annot. m.] . Eandem venerationem demonstrat mentio hierothecae argenteae, qua includerentur lipsana S. Amantii, legatae per testamentum anno 1398 a Bernardo de Armagnaco [Servières, p. 357.] , et alterius paulo post oblatae ex voto communitatis burgi Ruthenensis anno 1407 publice emisso ad obtinendam sanationem Ioannis comitis, Bernardi filii, in qua anno 1410 sollemniter repositum fuit S. Amantii caput [Ibid., p. 354 – 59, ubi et accurata capsae descriptio legitur.] . Haec collocata est supra altare maius ecclesiae in armario triplicibus valvis munito, quarum quae apparebant exterius sculpturis ornatae erant S. Amantii historiam repraesentantibus; et in eodem armario asservabatur anno 1525 statua lignea S. Amantii argenteis laminis deauratis contecta, quae anno 1670 ablatae sunt ad exornandum scrinium reliquiarum S. Naamatii [Ibid., p. 359 – 61.] . Sed et anno 1726 thesauro ecclesiae Sancti Amantii nova capsa exponendis sancti reliquiis addita est [Ibid., p. 360.] .

[18] [et saepius recognitae ac translatae,] Sacras exuvias S. Amantii (praeter eas quae in hierothecis modo memoratis inclusae erant), sicut et S. Naamatii et S. Dalmatii, saepius recognoverunt episcopi Ruthenenses inde ab exordio saeculi XV usque ad medium saeculum XVIII: videlicet Gulielmus de Turre (an. 1429 – 57), Georgius de Armagnaco anno 1551, Bernardinus de Corniliano (an. 1614 – 45), Harduinus Perefixus (an. 1648 – 62), Gabriel de Palmiaco anno 1673, Philippus de Lusignano anno 1699; quarum omnium visitationum authentica instrumenta in sanctorum sepulcris reperta sunt quando ultimam instituit die 30 decembris anni 1750 Carolus Grimaldi [Ibid., pp. 352, 370.] . Sepulcra haec concludebat crypta quaedam in abside pone sanctuarium, quae memoratur in rotulo anni 1412 et vulgo dicebatur sacellum sanctorum corporum. Cryptam autem effingebat fornix pavimento innixus, qui altitudine minus duo metra cum dimidio patebat, latitudine vero prope solum paulo amplius metra tria. Nullum in eo recessu conspiciebatur altare, sed solummodo tria sarcophaga. Postea bis adauctum fuit sacellulum, anno scilicet 1550 et anno 1692, ac tandem anno 1699, cum locus uliginosior videretur, corpus S. Amantii inde translatum est in maiorem capsam quae in choro ecclesiae supra altare praecipuum eminebat [Ibid., p. 347 – 51.] .

[19] [adhuc ex parte Ruthenae et aliis nonnullis locis asservantur.] Remanserunt ibi S. Amantii exuviae usque ad magnam perturbationem gallicam extremo saeculo XVIII; nisi quod, cum eodem saeculo medio ecclesiam iam ruinam minitantem funditus dirui et reaedificari necesse fuerit, sollemni pompa translatae sunt die 10 ianuarii 1751 ad Fratres Minores et deinde non minore apparatu in ecclesiam instauratam die 9 septembris 1764 [Ibid., p. 368 – 72.] . Sed anno 1793, sicut et aliis innumeris Galliae locis, ita Ruthenae pretiosae capsae, quae sanctorum reliquias continebant, cum aliis eiusdem generis monumentis direptae et destructae sunt, sacraque ossa cum ludibrio proiecta et dispersa. Attamen capita SS. Amantii, Naamatii et Dalmatii a duobus viris collecta et, pace ecclesiae gallicanae reddita, restituta sunt. Nunc exposita visuntur in ecclesia Sancti Amantii, sed humilibus capsis ligneis deauratis in formam sarcophagorum confectis inclusa. Caput S. Amantii adhuc integrum est, nisi quod maxillae superiori dentes desunt [Ibid., p. 374 – 76.] . Alia quaedam ossium eius fragmenta servantur in eadem ecclesia, sed cum ossibus aliorum sanctorum permixta, ac praeterea dens unus tubo cristallino conclusus et os insignius in capsa maiori altari imposita et hanc inscriptionem prae se ferente: De brachio sancti Amantii [Ibid., p. 378 – 79.] . Nonnullas quoque S. Amantii reliquias se possidere gloriantur aliae quaedam ecclesiae; videlicet, in dioecesi Ruthenensi ecclesia vici Villae comitis * et sacellum prope vicum Burnacum *; et extra eam, ecclesia Sancti Amantii de Laguepie, quae olim ad Ruthenensem dioecesim pertinebat, nunc autem ad Montalbanensem, ecclesia Montisregalis * in dioecesi Vivariensi, et ecclesia S. Amantio dicata in civitate Tullensi, quae anno 1699 insignem partem ossium sancti, a Philippo de Lusignano episcopo Ruthenensi concessam, ingenti civium exultatione recepit [Ibid., pp. 379, 441, 456, 465, 468 – 70.] .

[20] [Alia pietatis Ruthenensium erga S. Amantium indicia,] Ruthenensis plebis erga sanctum patronum suum pietatem demonstrat etiam ampla ecclesia, in loco, ut creditur, quo ipse S. Amantius primam basilicam christianam erexit, saeculo XI constructa ac post medium saeculum XVIII funditus instaurata; et addita illi multa pretiosa ornamenta [Ibid., p. 407 – 19.] , inter quae peculiari mentione digna sunt aulaea decorando ambitui exteriori sanctuarii circa medium saeculum XVI confecta et pleraque adhuc servata, in quibus arte textili praecipua miracula S. Amantii exhibita sunt oculis [Ibid., p. 411.] . Demonstrant quoque confraternitas sub S. Amantii patrocinio inde ab anno 1283 constituta, et annua sancti festivitas, magna pompa ac tripudio celebrari solita, cui celebrationi cum satis graves abusus irrepsissent, necesse fuit auctoritate episcopali illis remedium afferri [Ibid., p. 380 – 91.] .

[21] [prodigiis non semel confirmatae.] Hanc pietatem saepe remuneratus esse fertur S. Amantius, non sine manifestis prodigiis. Nimirum a dira pestilentia haud semel ipsius praesidio Ruthenensis civitas servata narratur, singillatim vero annis 1458, 1518, 1628, 1652 et 1721 [Ibid.. p. 400 – 2.] ; immane incendium exstinctum anno 1510 [Ibid., p. 404 – 5.] , et recentius, anno 1826, calamitosa inundatio repressa [Ibid., p. 405 – 7.] . Memoratur quoque anim adversio divinae iustitiae in sacrilegos tres; qui anno 1793, dum in ecclesia Sancti Amantii, quae tunc temporis, ut ferebat misera rerum condicio, vilissimis usibus deputata erat, foenum in fasces colligabant et interea sermonibus impiis et licentiosis sancto insultabant, manu subito apparente et flagello armata acriter caesi sunt et in fugam acti: cuius rei testes, qui scilicet ab illorum ipsorum ore eius narrationem exceperant, plures adhuc his ultimis annis in vivis supererant [Ibid., p. 375 – 76.] .

[22] [Ecclesiae S. Amantii titulo consecratae in Ruthenensi et finitimis dioecesibus,] Extra civitatem Ruthenensem, sed intra dioecesim sitas, non minus quinquaginta ecclesias S. Amantii titulo olim et plerasque nunc quoque dicatas recenset v. v. L. Servières [Ibid., p. 436 – 45.] . Sed et in finitimis Ruthenensi dioecesibus iam pridem sanctum pontificem praecipuo cultu honoratum reperimus. Et in Cadurcensi quidem inde ab exordio saeculi VII conditum legitur coenobium prope Cadurcensem civitatem S. Amantii nomine insignitum, quod a S. Desiderio Cadurcensi episcopo (an. 629 – 54) instauratum et multis aedificiis ac muneribus auctum est, et deinde mox post Desiderii obitum huius (vulgo Saint-Géry) nomen assumpsit [Gall. christ., tom. I, p. 155; Servières, p. 452 – 55.] . Praeterea in eadem dioecesi aliae ecclesiae septem S. Amantii titulo dedicatae sunt, quarum sex nunc, ab anno scilicet 1808, subiectae sunt sedi episcopali Montalbanensi [Servières, p. 455 – 56.] . Sex etiam ecclesiae in dioecesi Albigensi S. Amantium principalem patronum agnoscunt [Ibid., p. 456.] ; in Montispeliensi vero, cui nunc adiunctae sunt dioeceses olim Biterrensis et Lodevensis, ecclesiae duae et praeterea sacellum rusticanum, ad quod saepe piae peregrinationis ritu accedere solent viciniorum locorum incolae; in dioecesi Nemausensi item duae, praeter alias duas iam destructas; denique in dioecesi Sancti Flori quattuor, et una in dioecesi Mimiatensi [Ibid., p. 458 – 60.] .

[23] [et etiam in remotioribus] Remotiores etiam quaedam ecclesiae S. Amantii titulo consecratae sunt. In dioecesi Vivariensi florebat olim prioratus Sancti Amantii a Thermis, cuius ecclesia, S. Amantii titulo decorata, anno 1562 a protestantibus destructa est et numquam reaedificata; sed in loco quem occupabat crux erecta est, quam usque ad nostros dies invisere consueverunt multi pii fideles ad praesidium S. Amantii implorandum, praesertim pro sanatione puerorum, et multa ibidem miracula in hoc genere impetrata narrantur. Nunc autem ad vicinam ecclesiam vici Montisregalis, unam ex duabus parochialibus quae antiqui prioratus ecclesiae substitutae sunt, eodem sensu pietatis erga S. Amantium et non minore impetrationis fructu concurritur; in altera autem parochia, vici Laurac, ecclesia ante paulo amplius quinquaginta annos constructa et S. Amantio dedicata est [Ibid., p. 460 – 65.] . — In dioecesi Aginnensi quattuor olim, nunc tres ecclesiae parochiales S. Amantium patronum venerantur, una in dioecesi Tolosana, una in Aniciensi, quattuor in Virodunensi, praeter aliam quae olim in ipsa civitate exstabat, nunc autem ad profanos usus redacta est. In Tullensi quoque civitate quondam visebatur ecclesia Sancti Amantii, quae et prorsus instaurata est saeculo XVIII, at decurrente praesente saeculo XIX solo aequata [Ibid., p. 465 – 71.] . Quibus adiunge sacellum quoddam in dioecesi Avenionensi, de quo paucis sermo erit ubi ad diem 5 agemus de S. Amantio inter praetermissos. — Denique et nostris diebus in Iaponia a quodam christianae fidei praecone, e Ruthenia oriundo, ecclesia ipsius opera constructa sub S. Amantii titulo dedicata est [Ibid., p. 471. — Inter monumenta ad cultum S. Amantii Ruthenensis spectantia perperam computarant scriptores Galliae christianae coenobium Sancti Amantii in Buxia (tom. I, p. 197), sed hunc errorem emendarunt ubi de ipso hoc coenobio diserte egerunt tom. II, p. 1035).] .

[Annotata]

* Villecomtal.

* Bournac.

* Montréal.

I. VITA S. AMANTII AUCTORE ANONYMO.

Amantius, Ruthenensis episcopus (S.)

BHL Number: 0351

Edita ex codicibus 1. Par. lat. 17002, saec. XI; — 2. Par. 3809 A, saec. XV; — 3. Par. 3820, saec. XIV; — 4. Par. 5406, saec. XIV; — 5. Brux. 9289, saec. XI extr.; — 6. Par. 5308, saec. XII; 7. Par. 5278, saec. XIII; — 8. Brux. 207 – 8, saec. XII; — 9. Par. 5289, saec. XIV; — 10. Par. 14651, saec. XV; — 11. Brux. 11987, saec. XVI; et ex — L. editione Labbeana. — Cfr. supra, Comm. praev., num. 1 – 3.

N. B. Ubi aliqua varians lectio communis est toti seriei codicum 5 – 11, illam inter variantes lectiones singulis capitibus subiectas notabimus uno siglo B, nullo adiuncto numero.

Incipit [om. 5, L, septimo idus februarii 9, pridie nonas novembris 11.] vita [prologus de 2; (I. v.) In festo 2, om. 4.] sancti [beatissimi 11.] Amancii [hic et deinceps plerumque Amantius 3, 4, B, L; Ruthenensis add. 11.] episcopi [Ruthenensis add. 4, L.] et [(ep. et) om. 9, 10.] confessoris [(et c.) om. 4, 5, 8, 9, 11.] , cuius celebratio est kalendas novembris [(cuius nov.) om. 2, 3, B, L, pridie nonas novembris. Ex gestis eius 4; eleganter exsecuta add. 11.] .

Incipit prologus [(I. p.) om. 2 (cfr. supra not. 2), 4, B; prologus L.] .

Praeclaro [(Praeclaro, etc.), tot prol. om. 4, B.] succumbet [succumbit 3, L.] oneri pauper ingenium, tamque [que om. 2; tamquam 3.] immensae rei sermo sterilis et ab omni scientiae [scientia 3.] fecunditate ieiunus non sufficit. Quamlibet ergo infirmis [infirmus L.] umeris [sunt add. 2.] imposisitum onus oboedientiae amore [nunc (amore om.) L.] suscipiam. Ignosce, quaeso, lector, cum dissonam manibus paginem [paginam 3, L.] sumpseris, cum aures tuas murmur indoctum garrulo stridore percusserit; quia non [(quia non) quoniam 1.] minus culpae est non paruisse ut [cum L.] possis quam praesumsisse quod nescias.

Incipit [Sequitur 3.] vita eiusdem [beatissimi Amantii episcopi 3, sancti Amantii episcopi et confessoris, cuius corpus quiescit urbis Rotene, et est celebratio ipsius kal. novembris 2. cum miraculis L; (I. v. e.) om. 4, B.] .

[1] [S. Amantius, Ruthenensis episcopus creatus, omni virtutum genere claret.] Igitur [om. 3, 4, 5, 7, 9, 10, 11.] beatissimus [beatus 4.] Amancius [episcopus add. 9.] Rutenae [Ruthenae 3, 4, B, L; quondam add. 6 – 9.] fuit urbis [(f. u.) u. f. 4, u. quondam f. 5, 10, 11.] alumnus [civis 2, B, om. 6.] ortu [ortus 6, 7, 10, ordine et 9, om. L; (a. o.) o. a. 4.] , vita pastor [et episcopus add. 4.] , nunc felici [semper 4.] patronus excessu [excessus 1, 2.] est [om. 10; (exc. est) om. 4, est exc. 11; (p. c. e.) est p. exc. L.] . Qui in primaevo aetatis [suae 2.] flore abruptis saeculi laqueis militiam Christi perseverantiae definitione [diffinitione 2, distinctione 3; (p. d.) perseveranter 4, diffinitione perseverantiae 5, perseveranti diffinitione 8.] suscepit et vitia, quibus pulsatur humana fragilitas, patientiae [abstinentiae 3.] virtute [iustitiae 1.] calcavit, inanes [(inanes — subiug.) om. 3, B.] curas longe [a se add. 4.] reppulit, motus animi [audaciae L.] constantiae frenis tenuit et cogitationum inter se colluctantium rebelles tumultus [(r. t.) rebellis tumultis 1, 2.] mentis imperio subiugavit. Qui beato fervens proposito et felicium meritorum splendore conspicuus [et add. 3.] , sacerdotii culmen et sublimis cathedrae sedem emeruit [promeruit, 2, 4, B (om. 5) L.] , gessitque [que om. 4, L.] mentem [mente 1.] fastigio [fastigium 1, 2.] honoris [honorem 1.] sui [(h. s.) s. h. 5, 8, 11.] parem [pare 4] . Nihil [(Nihil-gravitate) om. B.] in eo fuit dubium, nihil duplex [(N. in eo f. dub. n. dupl.)om. 2.] , nihil varium. Fuit namque in eo [sancto Amancio 4.] perfecta humilitas, prompta misericordia, indefessa liberalitas, sancta simplicitas. Fuit in vigiliis laudabilis, in ieiuniis fortis, in remissione mansuetus, in colloquiis dulcis [sedulus 3, L.] , in conflictatione [conflictione 3.] lenis, in iniuriis mitis [(in ini. m.) om. 4.] , in tribulationibus patiens, in prosperis moderatus, constans in tristibus [vultu hilaris add. 3.] , in blandis severus, mitis in asperis, nec pudore libertas caruit nec iucunditas gravitate [(Nihil-gravitate) om. B.] . Nunc [ergo add. 8; (Nunc, etc. usque ad fin. num.) om. 4.] brevi stilo pauca virtutum eius perstringam [perstringamus 5.] insignia. Dabit Dominus [(D. D.) praestante Domino B.] oratione [per orationem 2, 8, 9.] beati antistitis [(G. a.) Amantii 3.] dicendi vires [(o. b. a. d. v.) d. v. o. b. a. 5.] , qui divitias bonitatis suae sine ullo defectu scit effundere et nescit, cum effuderit, vacuare [vacuari 6, 7, 9, 10, 11, variari L.] .

[2] [Reum, capitali poenae addictum, prodigio liberat.] Igitur cum in praedictae [Ruthenae add. 4.] urbis foro consedisset praeses altior et [om. 3, 4; (a. et) altiori 5, 9, 10, 11, L, altiora 8.] ceteris [om. 8.] sede sublimior, et [quendam add. 5, 10, 11.] nefarii facinoris [(n. f.) om. 4, f. n. 5; quendam add. 8.] reum ultimo crucis supplicio et extrema patibuli poena [(p. p.) poena pat. 8, 10, 11, L.] damnasset, properat [prope erat 8.] beatus antistes [antistes 1; Amantius add. 3.] ad forum, petit [petiitque 8, petiit 6, 7, 9; (ad f. p.) petiit forum et 10; itaque add. 9.] a praeside [(a pr.) praesidem 8.] vitam iam [om. 8, reo 9.] metu praemortui [praemortuo 9; sed add. 4, 8, 9, 11, L.] ; non [om. 2 (sic), nec 3.] impetrat [impetravit 8.] . Iterat preces [(I. p.) Item ad preces convertitur 3, om. 8.] ; sed [(sed-ferv.) om. 6 – 10, orationem apud surdum principem perdit (petit 5), 5, corr. 11.] mens superbo [superbi 2, L, superba 4.] dura [dira L.] fastu [(d. f.) om. 4.] non frangitur [immo add. 2, sed add. 4, L.] , acrior [acriore 2, 4, L.] fervescit [effervescit 2; ira add. 4, L.] . Itaque antistes [antestis 1, om. 5; Amantius add. 3, 4; ad add. 11.] cellulam repetit [(c. r.) cellam repedat 4, 11.] , terrae prosternitur, fundit preces, suspiria geminat [ingeminat 2, 4, 5, gemina emittit L.] , tundit crebro verbere [om. 8, ictu 9.] sanctum pectus, petit [petiit 3, petiitque 8.] a Domino [(a D.) Dominum 6 – 10.] quod a praeside obtinere nequiverat [(o. n.) n. o. 4.] . Digna [ergo add. 8.] ilico praesidem meritis [immitem L.] poena percellit [(p. i. p. perc.) praeses immitis poena percellitur (percutitur 8) 2, 3, B, poena praeses (immitis om.) percellitur 4.] . Nam cathedrae [in cathedra 4, 8, L.] , cui altius [altior 4, L.] insederat, miris repente modis adfigitur [affligitur 3, 4, L.] ; deserit [deseritur 9; enim add. 8.] calor ossa [om. 8, 9.] vitalis [(c. o. v.) o. v. c. 10, L.] , et soluta nervis rigentibus membra officium, quo animae famulantur [famulabantur B, L; (q. a. f.) famulandi 4.] , amittunt [amittit 6, 7.] . Ad cellulam [cellam itaque 8.] beatissimi [beati 4.] viri concurritur: ab oratione pater [om. B.] consurgit, ad forum progreditur. Sensit [que add. 8.] adventum viri praeses, magna iam sui parte praemortuus. Amissi [om. 8.] itaque redduntur sensus et [om. 5.] famulantia usibus suis [om. 8.] in [ad B.] vigorem pristinum redeunt membra. Redditur ergo salus praesidi [(s. p.) p. s. 10, 11.] , vita [que add. 8, reo add. 5.] damnato [et add. L.] ; quicquid vel [aut 3.] ille admittendo [amittendo 2, 3; (i. a.) a. i. 3, B.] vel hic non dimittendo contraxerat [(quicquid-cont.) om. 8, 9; pia add. 3, B.] , Domini miseratione conceditur [diluitur 10, 11; (quicquid-conceditur) om. 4.] . Denique donata [condonata 3, 4, B, L.] est reo vita [(r. v.) v. r. 10, 11.] cum crimine [(v. c. cr.) c. cr. v. 9; et add. 4, L.] , praeses [que add. 8. — Deinceps, ut supra monui, fere iam non notabo lectiones variantes quas singulares exhibent singuli codices 4, 8, 9, sed eas tantum quae horum alicui cum alio sunt communes vel si qua in eis sunt praetermissa.] meruit veniam cum salute a.

[3] [Idolum, ipso orante, fulmine conteritur, et eius fragmenta in diversas partes dissipantur;] Non longo post tempore sequitur [non add. 1, 2, 3.] longe [om. L.] clarior virtus et tanto par merito. Erat namque haud longe ab urbe [in add. 4, L.] altiori baside [base 9, basi 10.] eminens simulacrum b; quo in [(quo in) in quo 5.] loco mira multitudo gentilium [(m. g.) g. m. B.] confluxerat [confluebat 4, L.] . Itaque cum [dum B (praeter 5).] daemoniis [daemonibus 10, 11; mortibus add. 5, 11 (mortes corr. 11).] pecudum [pecudem 1; carnes add. 4, 5, L.] vel [om. 4, L.] suis [suum 3, 11; porcorum potius add. 3, potius add. B.] mortibus [moribus 2, 4, 6, L, motibus 10, 11.] litant, dumque [que om. 3; cuncti add. corr. 11.] refecti [referti B (pr. 10), L.] epulis [poculis 6, 7; et add. 4, L.] , vino pleni, cantu perstrepunt c, beatissimus sacerdos [Amantius add. 3.] advenit; vidensque exsultare infelicem plebem omni luctu graviore laetitia [(o. l. g. l.) laet. o. luctu gr. 5.] , trahens imo ex [et 1; (imo ex) ab imo 2, 6, 7, L, imo 5, 9, 10, 11, ex imo 8.] pectore longa [om. L.] suspiria, a [eos a 5.] sacrilegii impio scelere [eam add. 4, L.] pio hortamine revocare [populum add. 8, 9; (p. h. r.) r. p. h. 5.] pertemptat. Sed semper [(semper, etc. usque ad finem sententiae) om. 4.] invisa ignaviae [ignavis 8.] sunt remedia [(s. r.) r. s. 2, 3, B (pr. 5), L; (i. s. r.) s. r. i. 5; salutis add. 8, L.] : quae [qui 8.] perire [om. 6.] arbitrio suo quam alieno servari [servare 1, 3, salvari 2.] consilio [(a. s. c.) alienum servare consilium L.] mavult [malunt 1, 2, 3; magis volant 8.] , et modum utilitatis [utilium L.] ad modum [(et m. u. ad m.) immo dum utilitates (utilitatis 7) animo (animae modo 6, 7), 5, 6, 7, in modumque (que om. 9) utilitatis mollitiem 8, 9, in modum utilium (utili 10) in (eras. 11) commodum 10, 11.] voluptatis [voluntatis 2, propriae voluntatis 8, 9.] examinat [examinant 1, nititur retorquere L.] , blandaque [que om. 5.] et [om. 6, 7, 8, 10, 11.] noxia [innoxia 6, 7, 8.] pro [prae 1.] rectis ac necessariis habet [habent 2, 3, 8.] . Totis ergo [om. 4.] furoris [furore 1, 2.] stimulis in iniuriam sancti viri seditiosum [(in i. s. v. s.) om. 4, L.] vulgus exarsit; cum [Cumque 2, Qui 4, Tum 8, 9, Mox 6, 7, sed L; pia add. 3, B (ille pia 6, 7).] ille adversum [adversus 3, B.] saevientes arma corripiens [arripiens L.] , repetit cellulam, terrae prosternitur, fundit uberes pro hostibus fletus [preces L.] , geminat [ingeminat 2, 5, 10, 11, L.] pro inimicis alta suspiria, petit [petivit 7, 9, 10, 11, petiitque 8.] vitam in necem suam [(v. in n. s.) ut sine nece sua B, et cfr. not. seq.] vel certe in propriam saevientium [(in p. s.) propria saev furor decideret 5, propria (poena 9) saev. frangeretur simulacrum 8, 9; (vitam-saev.) illis vitam qui in necem suam (certe add. L) saeviebant 4, L.] : nam illam [ille 5, 10, 11, L, om. 8, illa 6, 7, 9.] , qua [quo 5, 10, 11, quod L.] coronaretur, optabat, pro hac [his 11, (pro hac) ideo L; (nam-hac) om. 4.] ne punirentur impii, pia apud misericordiam Domino regi [(D. r.) Domini 4, L; (m. D. r.) misericordiae regem 3, Dominum misericordem (misericordiae 6) regem 6, 7, misericordem regem 8, 9, 10, 11; (pia-regi) apud misericordem regem pia 5.] vota fundebat. Non [enim add. L; totam sententiam om. 4, B.] minor animi virtus est, pro inimico exorasse Dominum quam procubuisse pro Domino, pro persecutore fudisse preces quam effudisse animam innocentem, vicisse [ulcisci 1.] antistitem sese cum precaretur pro hoste quam martyrem [hostem add. 3.] peremisse cum moritur. Post longa itaque suspiria, sanctum [beatus Amantius suum 3.] elevans caput, si [vidit quasi 5, an quasi 9.] nubes aliqua ab oriente consurgeret, qui prope adstiterat [assistebat 10, 11, astabat L.] puerum [(q. pr. a. p.) puerumque q. pr. a. 5.] d rogat [interrogat 4, 5, interrogabat 6, L; si et ipse quam intuebatur nubem videret add. 5.] . Nullam ille [(n. i.) i. n. 5; se add. 2, 4, 5, L.] videre [videri 3, 5, 10, 11.] respondit. Rursus beatus pontifex [Amantius add. 3.] terrae prostratus ingemuit [suspiravit 5.] . Erectoque [que om. 3, erectumque 6, 7, 10, 11.] iterum [idem 1, 8, itidem 2, om, 5, 7, item 10, 11.] a terra capite [caput 6, 7, 10, 11.] , eadem quae [voce qua 3; (e. q.) eundem quem 2.] prius famulum [famulus 3, famulo 4, a famulo L.] sciscitatur [excitatur 1, excitat 2, suscitatur 3, L.] : videri [videre se 4, 5, viderique 8, videre L; nullam add. 8, 9.] , ut prius [(ut prius-videri) om. 1, 2, 4, L.] , famulus negat [respondit 8, 9.] . Cumque tertio sancta terrae membra prosterneret, ait [puer 5.] , cui iniunctum id operis [(ini. id o.) id o. ini. 10, 11.] fuerat, nubem ab oriente pertenuem exiguamque videri [(ut prius-videri) om. 1, 2, 4, L.] : scilicet [Ilico 9; (v. s.) videre scil. 3, videns 5; se add. L.] credidit [homo Dei add. 9.] quod futurum [sanctus antistes add. 5.] praeviderat. Ab humo ergo [om. 5, 9.] homo vere [om. 3, B, L.] Dei [(h. v. D.) om. 9, D. h. L.] consurgit [consurgens L.] , et caelum, quo [a quo 2, de quo B (unde 10, 11), cui L.] numquam mente defuit [defuerat B (aberat 5); (de quo-def.) om. 4.] , intuetur. Tegitur [Igitur 8, 9.] repente [adveniens add. 8.] nubibus [nubium 8, nubilus 9.] dies [et add. L.] ; mox diabolo [diabolum 6, 7.] exitium ferens [(d. e. f.) om. 4.] terribili [Terribilis 4, L; namque add. 5.] tonitruum [tonitru L.] fragore [fragor 4, L; (t. f.) sonitu fulmen B.] increpuit, pariterque [que om. 2.] infelicium [om. 4, infelix B, L.] simulacrum ferit, dividit dispergitque [et dispergit 8, 9, L; (f. d. d.) quod fuerat dividitur, dispergitur 6, 7.] . Fertur [ferturque 4, 6, 7; et fertur 8.] per aera lapideum [lapidum 5, 6, 7, 10, 11.] sacrilegorum numen; quod ita diversa in parte [(d. in p.) diversas in partes 4, diversam in partem 10, 11, L.] ultricis procellae turbo deiecit, ut partem nunc eius Lauterna [Lauerna 19, 11; nunc add. L.] * teneat [om. 6, 7.] rivus [(p. n. e. L. t. r.) om. 2; et add. 3.] , partem [vero add. 4, L.] Avarionis * habeat ripa [(A. h. r.) h. r. A. 5.] fluminis [in add. 4, 5, 10, 11, L.] , testimonium virtutis perpetuo servatura; partem [(s. p.) servatur a parte 6 – 9; quoque add. 4, L.] ab urbe procul patens retinet [retentat 6 – 10, retineat 11.] campus e, rem [opus 10, 11.] tanti miraculi visibus [usibus humanis L.] ingerens, admirationi [admirationem 2, B (pr. 5), L.] praebens [et add. 4, 8, 9.] , memoriae [memoriam 4, 6, 7, 10, 11, L.] repraesentans.

[4] [unde multi Ruthenenses convertuntur ad Christi fidem.] [tot. cap. om. B.] . Itaque, ut saepe, divina providentia verberat [verberet 2, 3.] impios; misericordia percellens [(m. p.) ne eos perderet 4, om. L; sedadd. 2, ut add. 4, L.] , animae morbos [morbum 2, 4, L.] corporis afflictione [afflictatione L; (a. m. c. a.) om. 3.] componit [ponit 3, sanaret 4, sanet L.] , et de adversis remedia praeparans, salutem infirmitate [infirmitati 1.] restituit [(et de adv.-restit) om. 4; ideoque add. 4, L.] ; sacrilegam plebem percussit ne [ut L.] perderet [eam add. 2, 4, L.] , et pia manu inflixit vulnera ne [ipsam add. L.] puniret. Fuit [totam sententiam om. 4.] ergo praesens poena non ultio sceleris, sed medela peccati; quae perimeret [praevenerat 1, perimerat 2, peremit 3.] peccatum, coerceret [coercuit 3; et add. 2.] peccatorem [et add. 3.] , exstinxit crimen auctore servato, obortaque simul est [om. 2.] ex dolore salus, ex ira remissio, multis * ex [om. 3.] vulnere [(ex v.) om. L.] . Nam ut simulacrum fulmine ictum [ictu 4; (f. i.) fulminis ictu L.] dissiluit, statim quibus inerat iuventae robur, quique medio vitae de limine [(m. v. de l.) de media nocte L.] vergebant in senium, auditu obstrusis auribus caruere; iunior [vero add. 4, L.] minusque nocens aetas mansit incolumis [sed add. L.] , hi quibus altius serpens [serpentinam L.] virus [om. 3.] inaluerat [incaluerat 2, L, inoleverat 3.] feriuntur [(hi quibus-fer.) om. 4.] . Quos ergo ad [in 3.] fidem praedicatio sancta non moverat, insignis miraculi virtus impellit. Ad beatissimum etenim [om. 1.] virum concurrunt, facinoris veniam expetunt et merentur, amissos [admissos 1, 2.] repetunt sensus atque percipiunt [recipiunt 3.] , sitiunt [sentiunt 3, 4, L.] sacri [sani L.] fontis fluenta vel [et 4, L.] hauriunt. Discessit ergo vulnus illatum [ullatus 1.] ut [om. 3, L.] curavit [curatur L.] , inventam [inventum 3, L.] nec ultra emendationem verbere suis insedit [(v. s. i.) verbera illis contulerunt L.] . Sic Dominus noster [nostri 1.] fidelis oratione servi antiquam putredinem ulcerum curavit, vulnera [vulnere 1, 2, 3.] sanavit, flagella [flagello 2, 3.] lenivit [linuit 1, linivit 2.] , iram terrore [terrorem; (i. t.) ira terreret 1.] compescuit. Ita ergo [om. L.] divino munere bellator egregius opimam [opem 1, 2, om. 4, L.] praedam inimico [diabolo 3.] abstulit, intulit [intulit 4, L.] caelo, detraxit hosti, auctori restituit: captivos enim reddidit libertati praedone captivo, vitaeque mortuos mortis auctore prostrato [restauravit add. 4, restauravit. Et add. L.] . Ilico [totam sententiam om. 4.] de penetralibus cordis sacrilegii [sacrilegi 3, L; peccati add. L.] maculas Christi amor [amore 1, 2, L.] reppulit [raepuli 1.] , fides abstraxit, unda purgavit, et nivalis [nevalis 1, spiritualis 2.] simul [(n. s.) validissimus L.] candor terrenum spiritalemque hominem [(t. s. h.) terrenos homines spiritali L.] fidei [fide 1.] velamentum [amictum 3, velamento 7.] induit [vestivit 3.] . Sic [que add. 4, L.] pastor egregius fidelisque servus, evangelici praecepti memor, commissa sibi a Domino [talenta add. 2.] felici faenore multiplicata restituit.

[5] [Plures, in sanctum iniurii, divinitus puniuntur; sed deinde ad paenitentiam conversi, eius benigna intercessione veniam impetrant;] Aliquantulum [vero add. 4, L.] post haec temporis fluxerat, cum [et 4, L; ecce add. (supra lin.) 11.] praecepit [praeciperet 2.] duobus sanctae [om. 11, L.] ecclesiae [(s. e.) sancta ecclesia 1, om. 4.] famulis ut in flumine, qui [quod 3, 4, B, L.] iuxta urbem praeterfluit, paucos pro advenientibus pisces caperent. Haud mora,praeceptis oboediunt, pisces capiunt, lina [ligna 4, 7, 8, 9, vel ligna supra lin. 6.] legunt, ad urbem remeant. Quos milites, qui in praesidio aderant [erant 10, 11, L.] civitatis f, redeuntes offendunt. Hi [His 5, Qui 11.] hostili ritu vi [septi 2, 6, 7, 10, 11, L, septem 5, 8, 9; (redeuntes-vi) om. 4; potiuntibus aliis add. 11.] piscibus potiuntur [(p. p.) pot. pisc. 10, 11, L, piscibus spoliant 4, de piscibus violenter abripiunt 5.] , eosque male multatos flagris [paene add. 3.] relinquunt exanimes. Ad sacerdotem [(eosque male-ad sacerd.) et iniuriis afficiunt 4.] famuli redeunt [(f. r.) r. f. 3.] , et quae his [iis 2, 4, 8.] simul [(h. s.) sibi 5.] ablata inlataque fuerant testis luctus edocuit [denuntiat 6, 7.] . [videlicet: milites, qui illius famulis pisces abstulerant;] Beatus tamen pontifex [Amantius add. 3; ex add 3, de add. 5.] amissis non doluit ex contemptu [sed add. 4, 8, L.] , afflictis congemuit ex affectu. Illic [Illinc 10, 11, L, Ilico 6, 7, 8.] constantiam rigor [vigor L.] tenuit [(c. r. t.) r. t. c. l.] , hic [hinc 10, 11, L, et 8] lacrimas pietas [om. 10, 11.] fudit: felix cum vicit [(c. v.) convictus 1, convincit 2.] contemptu [contemptus 1, contemptum B (pr. 10, 11).] , felicior cum victus affectu [(c. v. a.) convictus affectus 1, 2.] est [(felix cum-est) om. 3, 4.] . Domum interea milites repetunt [(m. r.) r. m. 3.] , nituntur praedam edomare [edomari 6, 7.] flammis [ignibus 6.] . Subiecto etenim igne exsultant [exundant, 5, 11.] latices [(e. l.) exultante (aestuante 9) latice 8, 9; sed add. 4, 10, L.] ; novo repente miraculo perdit vim [(p. v.) v. p. 1.] flamma, dissiliens [desiliens B (pr. 10, 11).] et aestuans in cassum furit [fovet 1, fuerit 4.] unda [(f. u.) furibunda B, L; (a. in c. f.) furibunda in c. a. 5.] , miroque repente [domum add. 1 (sic).] modo durantur [durascunt 3, indurantur 4, L.] magis flammis pisces, lege mutata [(l. m.) leges mutantur 2.] naturae, et [Tunc 5.] intractabiles durique sensus tanti novitate miraculi [(t. n. m.) tantae novitatis miraculis (miraculo 8, 9) 5, 8, 9.] molliuntur. Interea milites ad [a 1.] sacerdotem [Amantium add. 3.] concurrunt, direpta referunt, genibus adhaerent, veniam facinoris petunt. Ignoscit mens pietate promptissima [prompta L.] , donat [donatis 8, donato 9; his add. 5, 6, 7, 9, corr. 11, eis add. 11, L.] crimen [discrimen 10 (sic), crimine 8, 9.] cum piscibus. Mox quae direpta [(q. d.) qui direpti 3, 5, 9.] focis [pocis 2, 4, facibus 8, fuerant fascibusque 9, foris L.] intemerata [temerata 1, intemerati 3, 5, 7, 8, 9, pace temerata L.] duraverant [diruerant 2, 3, duruerant L.] , flammis reddunt [redditi 3, 5, 8, 9, reddita 4, reddit 6, 7, redeunt L; (f. r.) reddita f. 10, 11.] , et domantur [(et d.) edomantur 4, B; sequentem sententiam om. 4, B.] . Sic [Hic, 4, L.] beatus pontifex [Amantius add. 3.] oratione sanctissima plebi ferendae necessitatem iniuriae [(f. n. i.) ferendi n. iniuriam L.] , militibus consuetudinem abstulit infligendae [infligendi L.] ; pariterque ultio civium [(u. c.) ultricium L.] vis exstincta flammarum [et add. L.] , emendatio militum, quies [ac L.] populo fuit.

[6] [vir potens qui, idolo quodam S. Amantii manu confracto, a gentilibus vocatus, sancto poenas illaturus ad urbem accedebat;] Praeclaris [(Praecl.-succ.) om. 3.] gloriosisque signis [plus add. corr. 11.] stupenda succedunt. Erat [enim add. 4, namque add. L.] in foro [in add. 4, L.] altiori baside [basi (vel base) 2, B.] eminens simulacrum, quod [qua 1.] vir beatissimus, zelo divini amoris [(z. d. a.) d. a. z. 5.] incensus [succensus 4, 5, accensus corr. 11, L.] , deiecit et [atque corr. 11, L.] confregit. In ultionem igitur numinis sui sacrilegae plebis multitudo consurgit, ac [om. 4, L.] lymphatico [bellatorum add. L.] furore succensa, praesens [et praeses 4, praesuli 6, 7, om. 8, L, praesidis 10, 11.] bellatori [antistiti 4, belli 8, illi 9; Christi add. 4, 5, 8, corr. 11, L (Chr. b).] minatur [minitatur 5.] exitium. Sed vir beatissimus [Amantius add. 3.] mortem non metuit [timuit 3, 10, 11, L.] , vitae amore servato [om 4, B, L.] ; neque enim fas erat fortissimum bellatorem [illatam et 8, et 9; (f. b.) om. 4.] praesentem timere mortem, qui [quia 10, 11; iam add. B.] aeternam [pro aeternis 8, 9, aeterna 11.] praesentium rerum contemptu [eam add 8, 9.] calcaverat [meruerat 10, 11, L.] . Itaque plebs misso [in add. B.] rem [Rotenem 10, Rothenem 11; (m. r.) in r. m. 6, 7.] nuntio [(m. r. n.) misit nuntium 4, L.] viro [om. 10, 11.] cuidam [quodam 8, 9.] , Honorato nomine [(H. n.) om. B.] , defert [differt 8, 9, refert 10, 11.] , qui erat in [illo L; illo add 6 – 9.] tempore [(in t.) imperator 10, 11 (corr. eo tempore).] natalium [suorum add. 8, 9.] splendore, honorum [honorium 1, 2, honore 3, B.] titulis, opibus et [om. B, L.] auctoritate, ceteris longe praestantior. Contrahit hic [is 5; suorum add. 10.] servulorum [servorum 2, B; (C. h. s.) Hic contra servorum Dei 8, E contra hic servorum 9; servitia atque add. 1.] solatia [solatio 9, 10, 11, auxilia corr. 11; esse Deo, qui invectus add. 2, sede invectus add. 7 – 11, sede invectus curili add. 5, 6, corr. 11.] , urbem protinus [sede invectus curuli add. L.] petit; et iam emensus [per immensum 8, 9.] iter, dira [dire 4, L, diri 10, 11 (corr. dira).] fremens [ira add. corr. 11, dira add. L; (iam-frem. et) om. 3.] et extrema minitans, urbi [(m. u.) moenitans ubi 1.] aderat. In medio tamen portae [urbis 10, 11 (corr. portae).] pridie beatus [beatissimus B (pr. 10, 11).] pontifex [Amantius cum add. 2.] orationem ad Dominum terrae prostratus effuderat [fuderat 4, 10, 11, L.] . Quo in loco miro stupore haesere [inhaesere 6, 7.] biuges [iuges (spatiolo vacuo in capite vocis) 6, 7, bigae hominis (om. 4) illius animalia 4, L.] et ut insensibilia riguere signa [simulacra 5.] . Nihil agunt stimuli [famuli 1.] , nihil [nil 1, 6, 7, L (etiam superius).] verbera saeva proficiunt g. Cum [Ergo 8, Tunc 9, Tum 10, 11; autem add. 4, L.] vir ille, insignis miraculi novitate [(m. n.) n. m. 5.] perculsus, ad beatissimum virum [Amantium add. 3.] unum ex necessariis mittens, rogat [rogavit L.] ut pia eum [om. 1, dignanter corr. 11.] oratione absolveret, quem meritis quasi vinculis nexuisset. Haud mora, sacerdos [Amantius add. 3.] advenit; carpento [carpentem 1, carpentum 4, L.] divolvitur [devolvit 3, devolvitur 4, 5, 9, 10, 11, L.] persecutor, adhaeret sanctis [sancti 9, L.] genibus, rigat [irrigat 8, 9.] pedes lacrimis, peccatum fatetur, petit auxilium [remedium corr. 11; et add. 4, L.] . Vix verba compresserat [compleverat 4, 9, L (et om.).] , et animalia, quae ut durae cautes riguerant, recepta caelitus [celticis 1. Reliqua usque ad fin. cap. om. B.] mobilitate praeceptis oboediunt. Dumque sanctis orationibus natura nunc mutatur, nunc redditur, mens fera prius et Deum [dominum L.] , ut [de add. L.] duris cautibus orta [(ut d. c. o.) om. 4.] , non sentiens, subito fidei igne succenditur. Ilico maculas peccatorum unda diluit salutaris, et incredulitatis nube discessa [detersa 4, L.] , clarum pectori lumen infudit [infunditur 4, L.] h. Interea unus e [de 3, ex 4.] famulis cursu praepeti fit dominae tristis nuntius. Quae repentino luctu perculsa, monilia proicit, vestimenta disrumpit, scindit crines genasque [que om. 3.] dilacerat [lacerat 3.] , inrigat fletibus vultus [vultum 4, L.] , ac tunso pectore suspiria aegra profundit [perfudit 4, perfundit L.] , et nunc confractum mixtumque pulveri [pulvere 1.] deum [dominum 4, L.] suum, nunc amissum quasi coniugem deflet. Turbatur domus, iunguntur planctibus dominae lacrimae famularum. Ad urbem mox properat, et turbata conlisaque gerens ora, femineo simul [vel add. 3.] furore vel planctu adgreditur sacerdotem. Quae ut serenitatem verendi vultus inspexit, subito pavore contremuit, glorioso [itaque add. 2, 3, 4, L.] statim fidei calore succensa, genibus provolvitur sacerdotis, et daemonia, quae [qui 1.] dementi [decenti L.] prius superstitione coluerat, laudabili exsecratione condemnat [Ipse vero add. 4, L.] . Ilico eam labe culparum emundans, vitae aeternae sacer undarum partus effudit [(s. u. p. e.) baptismi lavacro perfudit 4, lavacris perfudit L.] . Sic [que add. 4, L.] beatissimus pontifex [Amantius add. 3.] , infelicem praedam a [ac 1, et 2, 3, de 4, L.] faucibus diaboli abstrahens, fecit feliciter suam.

[7] [latrones, qui ecclesiae a sancto praesule constructae ornamenta diripuerant;] [Tot. cap. om. B.] Venere [Venire 1, 2, Venerunt 4, L; quoque add. 3, 4, L.] quondam [quodam 1, 2, 3, (suppl. die?)] duo viri [om. 2.] ad urbem, infelicem vitam atroci [om. 4, L.] degentes [gerentes, 4, L,] in scelere. Tegunt itaque funesta [fures 3.] demissis [dimissis 1.] vultibus corda, et extortis fletibus, immo et [om. 4; (immo et) et imo L.] pectore adtractis [abstractis 4, L.] suspiriis, ac [om. 4, L.] vilium vetustate pannorum pauperes se esse [(p. se e.) e. p. (se om.) 3.] mentiuntur. Tribuuntur [eis add. 4, L.] necessaria victui, et simulatae miseriae miseratione piisima subvenitur. Deflent itaque vim sese frigoris ferre non posse [tandem add. 4, L.] : intra septa recipiuntur ecclesiae. Vix [quae add. 4, L.] corda mortalium quies prima grata curarum oblivione laxaverat, cum illi dimittunt pauperes, redeunt in latrones [(dim. p. r. in l.) ita 3, dimittuntur in latrones 1, 2, (voces autem pauperes redeunt reiectae sunt paulo inferius; cfr. not. seq.), committunt (admittunt L) latrocinium 4, L.] , et sacra, pro nefas, pollutis manibus [pauperes redeunt, add. 1, 2, pallia adeunt 4, L.] vela deiciunt; reseratisque ianuis, gradu concito [concitu 1.] fugam crimine stimulante arripiunt. Qui ita digno caecitatis [caecitate 1, 2.] supplicio feriuntur, ut nefarii oculi, qui indices criminum fuerant, duces esse fugae non possint [possent 3, 4, L.] . Huc itaque et illuc incertos implicant orbes et vacuo noctem [nocte 1, 3.] labore consumunt. Redditur terris dies, agnoscitur facinus, fit ad sacerdotem concursus. Demonstrat beatus antistes [Amantius add. 3.] quos oratione tenuerat, aitque auctores criminis propter [prope 3, 4, L.] pontem, qui proximus urbi est, caecitate [esse add. 4, L.] percussos et vacuo lassos [lassus 1.] itinere consedisse [consedere 4, considere L.] . Ad pontem [ergo add. 4, L.] venitur [itur 4, L.] , reperiuntur nefarii criminis rei; interrogatique quo irent quidve iis esset negotii, aiunt longius sibi pergendum [(l. s. p.) se l. velle pergere 4, L.] , sed [et 2, 3.] cum esset hora fere diei tertia, a coepto [(a. c.) accepto 1 2, 3.] se dicunt itinere opacae noctis tenebris [tenebras 1.] impediri. Ad sacerdotem [Amantium add. 3.] denique pertrahuntur. Itaque cum vir sanctissimus [beatissimus 2, L, beatus 4; Amantius add. 3.] inlatam sibi iniuriam, velut in sublimi positus arce [ante 4, L.] , despiceret, tamen divinae meminerat [(d. m.) licet divini memor esset praecepti 4, L.] , alienas [noluit add. 4. L.] culpas non [om. 2, 4, L.] sine propria virtute castigans [castigari 4, L.] . Nam dempto sacrilegos pallio suo [(s. p. s.) suo p. sacr. L.] bis aut tertio in dorsa [dorso 3, 4, L.] percussit: quod ita altius [in eorum 4, L.] membris insedit ut omni his [ita 2 om. 4, L; (omni his) omnibus 1, 3.] atrocius verbere [verbera 1; sibi esse add. 4, L.] putaretur [reputaret 3.] . Multos [Hanc sententiam (Multos-vindictae) om. 4.] tamen [quoque L.] regulam melioris vitae transgressos sancti tegminis levi tactu ad emendationis sanitatem reduxit; sed semper secundum modum peccati impendebatur cura remedii et pro qualitate culpae vis insedebat [(v. i.) ius inferebatur L.] vindictae. Sic ergo sancti [in add. 2, L.] oratione viri in latebris secundum [sẽm 2, Domini 3, factum 4, L.] animae vulnus fortior morbis [(f. m.) fortius morbi 4, L.] remedia [medela 3, remedium 4 L.] compescuit [ac compescunt 1, sensit 4, L.] .

[8] [fur, qui holera ex eius horto,] Igitur criminosus quidam hortulum [hortum 3.] sancti viri, exiguum quidem spatio [spatium 1, spatiis 11, L.] , laetis tamen conspicit virentem [virescere 10, nitescere 11.] holeribus: ampliabat siquidem [spatio add. L.] loci angustias amoena iucunditas. Statim ergo atroci mente furti [furtim 6, 7.] facinus [mente add. 1, 2.] concepit [concipit L.] . Itaque reddito [redditur B, L.] terris [terrae 8, 9.] occasu [occasus B (pr. 5), L.] diei noctis silentio [silentium 5.] , vix [que add. 5, 8.] corda [fidelium add. 8, 9.] mortalium alta quies dulci [dulce 1, 2.] sopore laxaverat [quieverant 8, obtinuerat 9.] , cum ille, commodum [accomodum 4, L.] fraudi tempus amplectens, prosilit [prosit 1, prosiliit 4, 6.] audacia plenus et scelere [(et s.) ad scelera 4, L.] ; levique impulsu quae obstabant [austabant 1.] cedentibus [cadentibus 6, 7.] , adit [adiit 1, B (pr. 10, 11).] hortulum [horticulum 2.] , holera diripit, abire festinat [sed divinitus retinetur add. 5, corr. 11.] . Nullus etenim [om. 8, que 9, tamen L.] remeanti [remeandi 2, 4, 9, redeundi L.] exitus patet, et ita [(et ita) quia 4, L.] reus tenui [tenuis 1,tenetur 8, 9.] sepe quasi muro vallatur [vallata 1, vallatus 4, 8, L, vallatus tenetur corr. 11.] : exigua namque [om. 4, L.] obstacula velut omni constructa munimine crescere fugienti [sibi add. 4, L.] videntur in molem [molam 1, 2, 4; (in m.) om. 10, 11 (add. corr.).] . Noctis ergo totius iter spatium [(i. s.) inter spatio 6, 7.] hortuli fuit. Interea roseae [rosei 6, 7.] lucis splendor mundum [mundi 6, 7, 10, 11; faciem add. 10, 11.] inradiat faciemque [facieque 2, 3, 4, 5, L,qua 10, 11.] rebus reddita [reddens 8, 9; (roseae-redd.) om. 4.] terris lux reddit [redditur 2, 4, L, redit 5, 9, 10, 11.] . Igitur beatus senex [Amantius add. 3.] in cellulam [cellulis 3, cervula 4 (sic), cellula 5, 9, L, cellam 10, 11.] , ubi spretis somnis [somniis 3, 8; (s. s.) preces (om. 11) insomnis 10, 11.] inertibus [in estibus (in estus 9) B.] noctem [nocte 3, noctis 5, corr. 8, 9, 10, 11.] dulci meditatione et sancto labore transegerat [transigerat 6, 7, transierat 8, 9.] , unum e fratribus vocat, mittensque in hortulo [ita 1, horticulo 2, hortulum 3, 4, B. L.] mandat, ut quem inibi [ibi 2, 4, 10, 11, L, illic corr. 11.] errore lassatum suo [(e. l. s.) s. l. e. 6, 7.] et velut quibusdam artatum vinculis ita [om. 5.] innexum crimine repperisset [repperisse 1.] , attraheret [attrahere 1, 2, abstraheret 4, 9, L, et cfr. not. seq.] . Haud mora [(a. h. m.) h. m. adduceretur 6, 7, 9.] , adit [ivit 3, illum 5, et 7, om. 8, 9.] , reperit [et add. 5.] , attrahit. Adest ilico [(a. i.) Ut vero affuit coram sacerdote 5.] criminosus, furtum in medio [medium 3.] proicit [proiecit 6 – 9.] , pedesque [om. 10, 11, L.] complectitur sacerdotis. Itaque vir [Amantius add. 3.] pietate plenus indulget crimen donatque furtum, monens [monetque 5; eum add. 4, L.] saepe ut usibus necessaria suis [om. 6, 7; (u. n. s.) s. u. n. 5.] potius [(u. n. s. p.) s. p. n. u. L.] petat quam rapiat et [ut 5, 9.] necessaria [(potius-nec) om- 6, 7.] sibi tribuentis munere, non rapinae scelere, conferantur [(et necessaria sibi — conf.) om. 4.] . Sic ergo indulgentia [indulgentiam 1, B.] a sancto sibi concessa [om. B.] viro [om. 4, L, promeruit et add. B.] , discessit.

[9] [et alius, qui mella ex eius alvearibus abstulerat.] Quid [ergo add. 6, 7.] memorem [memoremur 3.] in eodem hortulo [hortulum 1, orticulum 2.] a simili scelesto quodam [quondam 5 – 9, om. L.] mella ab alvearibus [alveariis 5, 6, 7, 9.] nocturno [nocturnum 1.] dempta furto, delataque [dilataque 7, 9.] domi [domum 5, 9, L.] , in picis [pices 1, pisces 2.] prorsus immutata [mutata 4, B, L, mutatam 3, 6, 7.] naturam [(i. n.) n. mutata L.] ; stupuisse [stupuisseque 8, 9, et st. L.] reum admiratione virtutis, cum criminis non [om. B; (c. n.) criminoso 3.] deesset causa et [sed 1, 11.] conscientia criminis torqueret auctorem [(t. a.) a. t. 1.] , cum furto damnum [(f. d.) furtum damno 3.] desuper [superesset 3, 5, 9, 10, 11, esset add. 2, et iniqua mens add. 5; (causa et — desuper) om. 6, 7.] in quaestu [tam 5, in qua (quo 8, 9) maestus (maestum 6, 7) 6 – 11.] atroci maneret in [om. 5.] scelere [(cum furto — scelere) om. 4, L.] ; tandem vero [virum 3, que 5, vere 7, 8, 9, verum est L.] criminosum, alto [altum 1.] mentis stupore [sopore L.] discusso [discussum 4, B (pr. 10), L.] , ad antistitem [Amantium add. 3, fertur add. 8, 9.] properasse [et add. 5, 6, 9.] , rettulisse furtum [(r. f.) f. r. 5.] , sanctisque [sanctique 1.] prostratum vestigiis [vestibus 10, 11 (corr. vestigiis).] , veniam facinoris postulasse; perfacile supplicanti indulsisse antistitem, naturamque mellis non minori reddidisse [redisse 10, 11.] miraculo quam mutasse [mutaret 3; (min. r. mir. q. m.) minoris r. (rediisse L) miraculi fuit quam mutari 4, L; et add. 5.] ; ita reum [rerum 1.] pro [om. 10, 11.] supplicio veniam [veniae 10, 11.] , munus domi [domum B (domus 7, 8, 9), om. 4, L.] rettulisse pro crimine?

[10] [S. Amantii pius obitus.] Dum [Cum 6, 7; que add. 4, L.] his virtutum fulget [fulgeret 4, 5, 8; sanctus antistes add. 4, ipse add. L.] miraculis, beatum gloriosae consummationis [eius add. 4, eius cons. L.] tempus advenit [(t. a.) venit ad tempus 2.] . Sed cum fracta iam aevo membra [(a. m.) m. a. 10, (prius) 11.] deficerent, adflictum emortuumque [et mortuumque 1, 4, mortuumque L.] corpus onus [virtus 5, om. L.] abstinentiae roborabat [laborabat 4, labore erat L.] , et quod [quos 1, om. 2.] natura negaverat, meritum conferebat; fuitque tantus fidei in sancto [eo B.] viro [om. 10, 11.] fervor [(fid. in s. v. ferv.) in s. (eo 5) v. fid. ferv. 5, L, fid. ferv. in eo v. 8.] , ut insatiabili ardore, quo [quod 1, 4, 6, 7, quanto 8, quantum 9.] plus corpori districtionis intulisset [intulisse 1; eo add. 5, et add. 6, 7, 9, tanto 8.] , inferre plus cuperet [cupire 1; et add. 3, 4, B, L.] : ita erant augmenta meritorum [(a. m.) m. a. 10, 11; eius add. 5, 11.] incitamenta profectuum. Amor [Totam sententiam (Amor-fastidium) om. 4.] quippe Dei reficere animum potest, satiare desiderium non potest [(s. d. n. p.) om. 1, 2.] ; sed magis magisque, cum hauritur, sitim [sitem 1.] inflammat: iucunditatis [iucunditate 3, 5 (post corr.), 10, 11, iucunditatem (prius) 5, 6 – 9.] enim sui [suae 1, sua 5, 10, 11, L.] excitat [per add. 8, 9.] appetitum [appetitus 6, 7, 9.] , sed non facit de satietate fastidium. Igitur beatissimus [beatus 4, 5, 6, 7.] Amancius, hac meritorum luce fulgens, terrena [terrens add. 1 (sic).] terris membra commendat [commendans 1, condit 4, L; sed add. 4, L.] , caelestis [caeli 5, 6, 7, caelestia 8.] spiritus celsa conscendit. Illic nunc choris interest [(ch. i.) i. ch. 4, B (pr. 5), L.] angelorum [(n. i. ch. a.) ch. n. a. i. 6, ch. n. i. a. 7.] , hic fulget claritate virtutum [om. 10, meritorum 11; (illic nunc — virt.) om. 8, 9.] ; illic interpellat pro famulis voce supplici [(illic interpellat — supplici) om. 6.] , hic tuetur famulos virtute sublimi; illic petit, hic praestat; illic vota fundit, hic votis respondet [respondit 1, 8. Quae sequuntur usque ad finem capitis om. 4.] ; illic nunc aeterna circumsaeptus [(a. c.) c. a. 10, 11.] micat [emicat 2, 5.] luce, vel meritorum splendore clara [claro 8, L.] vel inlatae crucis [tormentis add. B.] roseo quasi [om. 9, ac L.] fulgore purpurea [purpureo 5, 6, 9, L, purpureus 8.] . Nam et [om. 3, B.] ipse [om. L.] in semet [ipso add. 8, L.] et persecutor vitia exsequendo [(v. e.) exstinguendo v. 3, B.] exstitit [exstinxit L.] et martyr crucifigendo corpus emicuit, adeptusque [que om. 6, 7.] est novum [om. L.] , non morte [mortem 1, L, mortis 5, 6, 7, 11.] , sed carnis mortificatione, martyrium. Et cum sit in conspectu Domini pretiosa mors martyris [(m. m.) mart. mors 8, 9.] , dum beatissimus [beatus 6, 7.] Amancius ipse [om. 10, 11, L; in se add. B (in se ipso 10, 11).] hostem [et add. B.] persequitur [prosequitur 10, 11.] et prosternit, fuit pretiosa [om. 6, 7, 9.] in conspectu Domini mors [(p. in c. D. m.) in c. D. p. m. 5, 6, 7, in c. D. m. p. 10, 11.] viventis. Amen [om. 5, 7, 8, 9, Explicit vita sancti Amantii (episcopi add. 10) 6, 10, Finis vitae beati Amantii episcopi 11.] .

ANNOTATA.

a Aliud prodigium, forte ex Vita romana, narratur in Hist. gall. ms. a S. Amantio perpetratumfuisse exordio praedicationis suae. Il arriva un jour que le saint continuant de leur precher la parole de Dieu, un des principaux de la ville lui dit que s'il faisait monter en haut l'eau d'un ruisseau nommé Lauterne, qui coule au bas de la montagne où Rodés est assis, il se ferait chretien et croirait en Jesu Christ. Soudain le glorieux St. Amans se mit en oraison et demanda trés instamment à Dieu qu'il plut lui accorder sa priere, laquelle etant achevée, d'abor le dit ruisseau detourna son cours ordinaire, monta jusques au somet de la montagne, et entrant dans la ville vint couler aux pieds du saint, et aprés par son commandement reprit son cours et rentra dans son premier canal; ce que voijant le peuple assemblé, étonnés d'un si grand miracle, la pluspart abandonnerent leur idolatrie et se convertirent à la foi chretienne rendant graces à Dieu.

b Nomen idoli fuisse Ruth plures affirmarunt scriptores recentiores; quos secutus v. v. L. Servières fuse de illius specie et cultu disserit [Histoire de S. Amans, p. 131 – 75.] ; respuit tamen opinionem quorumdam putantium inde ortum esse vocabulum gentile Ruthenorum. Quaeres quibus testimoniis vel indiciis nomen istud idoli repertum sit. Duo solum modo allata video. Alterum est descriptio quaedam spectaculorum quae edita sunt ubi anno 1533 Franciscus I rex GalliaeRuthenam urbem invisit; inter quae exhibita fuerunt, apud portam Sancti Cyrici, simulacra duo antiqua, quae gentilium quondam numina Herculem et Ruth repraesentare dicebantur: et hoc est vetustissimum de nomine idoli testimonium. Alterum est antiqua quaedam sculptura in urbe Ruthenensi reperta, in qua hircus lapidi incisus conspiciebatur, et in inferiori parte legebatur vox RUTH. Vehemens quidem, fateor, suspicio mihi animo insedit, traditionem illam de idolo Ruth, cuius prima vestigia apparent saeculo XVI, non alio niti fundamento quam huiusmodi inscriptione, RUTHenensis scilicet civitatis vel civis alicuius nomine posita et in qua, ceteris vocis litteris fere vetustate exesis, solae quattuor primae satis distincte legebantur, et nomen idoli RUTH inde effictum esse, quemadmodum saeculo XVII ab Hispanis quibusdam confictus est S. VIAR ex veteri inscriptione in qua quidam praefectuS. VIARum laudabatur [Mabillon, Museum Italicum, tom. I (Paris. 1724): Iter italicum, p. 143.] .

c Rursus hoc solum testimonium afferunt iidem scriptores recentiores ad comprobandum cultum idoli, quod Ruth appellant, fuisse maxime turpe et obscenum: quasi vero convivia et cantus non omnitempore in festivitatibus religiosis in usu fuerint, et singillatim in celebritate annua S. Amantii, adeo ut nimiam multorum ea occasione intemperantiam auctoritate publica cohiberi oportuerit [Cfr. Servières, p. 387 – 91.] .

d Puerum illum fuisse S. Naamatium diaconum, de quo inferius agendum erit, asserit Hist. gall. ms.

e Secundum Hist. gall. ms., la troisieme s'enfonça dans le champ où l'idole était placée, qui se voit encore dans un lieu prés de la ville nommé le pré de la conque, où il y a au milieu un grand creux et concavite. Eo loco anno 1853 detecta sunt rudera amphiteatri; unde et probabilius fit ibidem exstitisse aliquod insigne idolum: eiusmodi enim simulacris passim amphitheatra ornare solebant.

f Vestigia binorum castrorum romanorum prope Ruthenam recens reperta sunt: quorum altera, quae stativa erant, quattuor tantum chiliometris distabant a civitate; altera, minoris ambitus, circiter novem [Ibid., p. 248 – 49. Cfr. Marquardt et Mommsen, Handbuch der römischen Alterthümer, tom. V, p. 577.] .

g Supra portam principalem ecclesiae Sancti Amantii Ruthenae affixa est solea equina, quamtraditio popularis asserit avulsam esse a pede unius equorum et solo adhaesisse inter conatus quibus famuli Honorati tentabant eos ut procederent commovere [Servières, p. 235 – 36.] .

h Honoratum postea ut sanctum Ruthenenses venerati sunt, teste Vit. gall. ms. Honorat, aprés avoir rendu graces à Dieu, s'en alla et vecut saintement; ses reliques sont encore gardées dans l'église de S. Amans de Rodés, y ayant une chapelle fondée en son nom, et dans le tresor de la dite église il y a un reliquaire d'argent où il y a un os du bras du dit St. Honorat. Capsa haec argentea in formam brachii confecta, cui inclusa erat os brachii S. Honorati, memoratur etiam in duplici instrumento, anno 1525 et 1609, ubi recensentur reliquiae ecclesiae Sancti Amantii [Ibid., p. 234 – 35.] . Sacellum autem et altare S. Honorati cum reliqua ecclesia diruta sunt anno 1751 [Cfr. supra, p. 275, num. 19.] , nec deinceps restituta.

* vulgo Auterne.

* vulgo Aveyron.

* leg. sanitas?

II. MIRACULA S. AMANTII POST MORTEM.

Amantius, Ruthenensis episcopus (S.)

BHL Number: 0352

Edita ex codicibus 1. Par. lat. 17002, saec. XI; — 2. Par. 3809 A, saec. XV; — 3. Par. 3820, saec. XIV; — 4. Par. 5406, saec. XIV; — et ex L. editione Labbeana. — Cfr. supra, Comm. praev., numm. 1, 5.

De mirabilibus sancti Amancii [(De m. S. A.) ita 2, om. 1, 3, 4.] . Item unde supra [(I. u. s.) inferius post brevi sermone constringam 2, om. 3.] .

[1] [Fur correptus.] Quondam [Hactenus quidem L.] vitam beatissimi [beati 2, 3, L.] confessoris Amancii [qui add. 2.] divino munere, ut potui, stilo digessi. Nunc pauca de his quae [qui 1.] triumphator egregius gerat [gerit 3, gessit L.] signa [om. L.] , brevi sermone constringam [perstringam 3; (Hactenus-constr.) Post obitum sancti Amancii multis claruit miraculis, de quibus pauca subduntur studio brevitatis 4.] .

Igitur mulier quaedam erat, Iuliana nomine [(e. I. n.) om. 3.] , vidua [et add. 4, L.] anus [(et a.) om. 3.] pauperque [pauper 2, paupercula 3, et pauper 4, L.] , quam artabant pariter fragilitas senior [senium 3, senii 4, L; et add. 4, L.] , solitudo [et add. 4, L.] , egestas; vigebat in ea tamen [(in ea t.) t. in ea 3.] fortis animus aerumnarumque contemptor. Haec, quo propior divino operi fore [foret 3, 4, L.] , cellulam praeter [prope, 3, 4, L.] sancti antistitis basilicam collocavit, ut frequentiam [frequentatione 3.] quam tarda [trade 1, 2.] senectus [ei add. 4, L.] negaverat [necaverat 1, 2.] , vicinitas cellulae restauraret. Huic mercandi vendendique vini lucrum necessitas, variarum artium magistra [magistram 1.] , monstraverat. Mercabatur itaque vendebatque hoc modo vina, ut quod supererat pretii fieret substantia laborantis, neque plus lucri caperet augmentum quam victus necessitas postulabat. Venit [ergo add. 4, L.] ad hanc vir quidam, atroci [atrocis 1 (corr. atrocior).] scelere aliis longe [om. 3.] criminosis [iam add. 3.] immanior [humanior 1; (a. l. c. i.) om. 4.] , aitque se velle vina [vinum 4, L.] mercari [(v. m.) m. v. 3.] . Illa [vero eum add. 4, L.] intra cellulam accepit [recepit 2, 3, 4, L.] ut emptorem, et ut [om. 3.] ne diutius teneret [eum add. 4, L.] forsitan properantem, celeritatis studio aniles [seniles L.] castigat mores. Ille vero circumspectare coepit omnia vagisque luminibus universa percurrere, si qua [quae L.] essent quae viduae simul et pauperi crudelissimus praedo possit [posset 4, L.] auferre. Dum ergo haec [hic 1, 2.] muliebri levitate turbatur, mox ille capsulam cum exigua pecunia conspicit, diripit occulitque [obtulitque 2, abstulitque 4, L.] ; vina mercatur [et vino (vinum 4) mercato 4, L.] , aufugitque [om. 3, 4, L.] . Venit [que add. 4, L.] postridie [post triduum 3, 4, L.] , innocentiam quasi [(i. q.) q. i. 4, L; suam add. 2, 3, 4, L.] praesentia [praesentiam 3, praesentialiter 4, L.] monstraturus. Illa ilico, nefarii furis certissima, coepit evolare in faciem [eius add. 4, L.] , opemque clamoribus quaerere. Criminosus [criminosi 2.] etenim [et ipse L; (c. e.) qui 4.] , conscientiae [conscientia 3; suae add. 4, L.] sceleris [scelere 4, L.] territus, cursu [cursi velocis 3, celeri add. 4, subito add. L.] cito se proripit [prorepit 1 (corr. prorupit), 2, 3.] equumque conscendit. Anus [pronus (i. e. protinus?) add. 2.] prodit [prodiit 1; e om. 3.] e cellula, cupiens praeire clamoribus quem tardo sequi gressu [gressum 1.] non poterat. Ad sanctam tamen basilicam erigens oculos, haec [ac 3, hoc L.] fideli devotione et maxima voce proclamabat: Ne sinas, summe sacerdos [Amanci add. 3.] defensorque fortissime [(d. f.) om. 4.] , abire praedonem meum [om. 3.] . ne deseras viduam anum [om. 4, L.] et pauperem, divitiarum [mearum add. 4, L.] solatium et virtus mea. Cumque haec [hoc L.] supplex depromeret, miris repente modis conspicit in medio atrio [atrii 3.] in morem cautis riguisse cornipedem. Acciderat enim ut ea die sacrae depositionis [eius add. 2, L. sancti Amancii add. 4.] celebrarentur festa, annuo [annua 3.] orbe completo [et add. 4, L.] . Egrediuntur [Egrediebantur 3, 4, L.] e [et 2, 3, de 4, L.] basilica populi, exspectatis [exspectantes 3; expletis 4, L.] ex more sollemnibus; stupent [que add. 4, L.] , miraculi novitate perculsi. Haerebat [quoque add. 4, L.] reus stupens corpore; stabat anus innixa baculo. Fundet [Fundit 4, L, tandem add. 4, L.] criminosus uberes fletus; peccatum fatetur, pecuniam reddit [et add. 4, L.] , absolvitur, domique [domumque 2, 4, L.] remeat absolutus. Plebs igitur tantam virtutem [(t. v.) tantam virtutem L.] mira exsultatione [et add. L.] , ineffabili laude [(i. l.) om. 3.] , ad caelos effert [(Plebs-effert) om. 4; et add. 4, L.] . Ita gloriosus antistes [Amantius add. 3.] fuit in defensione fortis pauperis [(f. p.) p. f. 4, L.] , in absolutione misericors criminosi [(m. c.) c. m. 4, L; quae sequuntur usque ad finem numeri om. 4.] , praebuitque immensa miracula, vel cum audit innocentem constringendo perditum [(c. p.) om. L; (vel cumperditum) om. 1, 2.] , vel cum facit innocentem [(c. f. i.) om. L.] solvendo damnatum.

[2] [Vas vinarium e rupe decidens, integrum servatum.] [Tot. num. om. 4.] Non longo [vero add. L.] post tempore, dum [ipse add. L.] in periculis [periculum 2.] adest famulo [famulis L.] , sequitur clara virtus ac maxima. Itaque [Iamque L.] in Septimania [Septimana 3, Septimaniam L.] a quidam, vinum mercari cupiens, properabat. Prius tamen basilicam glosiosi triumphatoris [Amantii add. 3.] ingressus, tumulum [eius add. L.] petit, solo prosternitur, prosperitatem poscit itineris, vota spondit [ita prius 1 (corr. spopondit), 2, spopondit 3, spondet L; Mox add. L.] . Progreditur; levique labore defusum [diffusum 3, L.] emensus iter, in Septimaniam [Septimanam 3.] venit, vinum mercatur, ad urbem remeat [remeant 1.] . Et iam medium, secundis gaudens rebus, iter transgreditur, iam summae e [de L.] vertice rupis [(e. v. r.) r. e. v. 3.] prima [primae 3, L; vallis om. L.] vallis agmine [amne L.] leni fluentem Tarnem conspicit flumen, iam vicinos urbi b colles [(v. u. c.) vicinus u. collis 1, 2, 3, vicinus u. (c. om.) L.] spe alacer [(s. a) a. eam L.] intuetur, iam votis [om. 3, vocatus 2, L.] dulcis [ita 1, 3; (dulcisaffectu iam) om. 2, L.] nati blandis pendent ex osculis, iam urbe fruitur, iam parentum civiumque potitur affectu, iam vota dissolvit. Dum ergo spe totus in urbe est et excelsi montis iuga carpit itinere [(i. c. i.) iugia coepit itinera L.] , repente atroci luctu gaudia [gaudio 1, 2.] perturbantur. Nam impulso [impulsu 2, impulsum 3, L.] saxo [saxoque 3.] vehiculum quatitur, excussumque [excussoque 3, L.] vehiculo vas atroci resultat sono, atque ima petens vallis, in planis tandem conlabitur. Haec [Quod L; et add. 3.] emptor prospiciens, abrumpit [abrumpsit 1.] caesariem genasque dilacerat [dilaniat L.] ; et vertens ad moenia oculos oppletos [repletus 3.] lacrimis [(o. o. l.) oblitos l. oc. L.] , faturque [fatur sic L.] paucis: Te [Teque, o 2, Te, o L.] , beatissime pontifex [Amanti add. 3.] , duce ab urbe progressus sum, duce te [(ab urbe — te) om. L.] externa adii [(e. a.) om. 3 spatio vacuo relicto, extrema a. L.] loca. En desertus a te [ante 1, ad te 3.] , patriae inductus iam [(p. i. i.) i. p. adductus in L.] finibus [fini 2, om. 3.] , gravi aerumnarum mole oppressus, dignas meriti [meritis L.] poenas luo. Haec [autem add. L.] ingenti luctu commemorans, ad locum in quo vas deciderat properabat, cum [ut 3.] lacrimas scilicet causa lacrimarum augeret et dolor damni praesentis maiores a misero poenas exigeret. Cum ergo ad locum flens venit [(f. v.) v. f. 3.] , aspicit repente stupendo [om. 3.] miraculo vas integrum vinoque pleno [plenum 3, L.] , et patronum, quem [om. 2.] querebatur absentem, virtute clara praesentem intellegit. Lacrimae [igitur add. L.] vertuntur in gaudiis [gaudia L; (v. in g.) in g. v. 3; et add. L.] , maeror laetitiae [in laetitiam L.] permutatur. Ita fuit maioris miraculi [Hic desinit 3, lectione abrupta per verba Tu autem, etc.] rem patrociniis antistitis nostri [sancti L.] commissam [commissa 1.] sic fuisse salvatam [salutem 1, saltem 2.] quam non fuisse dilapsam [(n. f. d.) d. n. f. 1.] , duras cautes [cautis 1, 2.] non sensisse quo collidetur [colliditur 2, 3; (q. c.) dum collideretur L.] quam evasisse [(q. c. q. e.) om. 2.] pericula dum servatur [servaretur L.] , excepisse aspera et nescisse discrimina quam [om. L. *] transisse inter praerupta quam [cum 1, et 3, si add. L.] a praeruptis integram custoditam [(i. c.) esset integre custodita L.] .

[3] [Corpus S. Amantii mox post eius obitum a Quintiano episcopo elevatum,] Nondum [Non post 4; quoque add. L.] multorum emensa temporum orbe [orbem 1.] completo rediere [redierant L; (emensa — red.) annorum 4.] curricula, cum sanctus Quintianus archiepiscopus c ante sacra altaria capacem tumulo [tumuli 4, l.] locum legit [leget 1, elegit, 4, L.] , miroque [ubi ipsum miro 4, L.] opere et laudabili arte suspendit [collocavit 4, L.] d. Nam prius in basilica sancti viri e exstans [extensa 2, 4, L.] sepulcrum velut [(velut-illustrabat) positum erat 4.] praefulgens lampas splendore propriae claritatis mentes exspectantium illustrabat [(velut-illustrabat) positum erat 4.] f. Hoc itaque tam pulchrum facinus [opus 4; episcopus add. 4, L.] mente concepit, devotione spondit [spopondit 4, L.] , consummavit [consummat 2, consummatoque 4, L.] opere, diemque [que om. 4, L.] sacra [sacrae 2, 4, L.] translatione [translationi 4, L.] constituit. Haec ergo celerrime [celerrima 4, L.] fama percrepuit [percrebuit L.] , neque [et non 4, L.] solum diffusae urbis [Ruthenae add. 4.] conclusa finibus [fimbriis L.] loca, sed diversae etiam urbes [confines add. 2.] confinesque provinciae vel [adit 4.] pontifices immisere [ita correxi, inhisere 1, 2, om. 4, ad id misere L.] vel populos [populorum 1; transmiserunt add. 4.] . Fideli itaque coetu moenia laeta complentur [pletur 1, completur 2; (Fideli-compl.) om. 4, Fidei itaque convenientia completa L.] . Venit etiam e Narbonensi urbe Maturius [Marturius 4, L.] abbas quidam laudabilis [et add. 4.] vita conspicuus g. Prius tamen artifex legitur [eligitur 4, L.] , qui [ex add. 4.] tumulo circumiecta demat. Qui [statim add. 4, L.] sacrae venerationis locum ingressus, audaci motu [de add. 4, L.] sepulcro [sepulcrum 2.] opposita impulit [intulit 1, expulit 4, L; sed add. 4, L.] . Ilico insurgentis dexterae ictu percussus ingemuit, ultricique poena temeritas conlapsa [prolapsa L.] procubuit. Iam [que add. 4, L.] sacrae translationi [translatione 2, translationis 4, L.] dicata dies illuxerat [luxerat 4.] , quae [(quae primos-caelos) in natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli 4.] primos [(q. p.) quia primus 1, 2.] urbis Romae vel [om. L.] doctores vel martyres [(v. m.) om. L.] Petrum Paulumque [et Paulum L.] , duo mundi [scilicet add. L.] maxima lumina, triumphali supplicio et inclita [inclite 1, 2.] morte [(i. m.) om. L.] victores misit ad caelos [(quae primos-caelos) in natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli 4.] . Hac [Haec 2, Hac, 4, L.] ergo die [ om. 2.] , dies [om. 4, L.] omnium exspectata votis advenerat [om. L; (o. e. v. a.) om. 4.] : sacerdotes adsunt, populi confluunt. Oratio ex more indicitur, plebs solo prosternitur, tumulus commovetur; cum [mox vero 4, L.] repentino miraculo tanta flagrantia [fragrantia 4, L.] e [de 4, L.] tumulo, ineffabile [ineffabilem 4, L.] exhalans suavitatem, prodiit [prodit 1.] odor [om. 4, L.] , ut non solum cunctum in sancta ecclesia populum [(in s. e p.) p. in e. (s. om.) 4.] , verum etiam sitam in porticibus atriisque [(p. a.) atriis circumstantem 4.] plebem dulcedine [dulcedinem 1, 2.] mira [mira L.] repleverit [repleret 4, L.] et devotionem tantam velut quodam retributionis munere spiritali haustu [austo 1; (s. p.) speciali haustro L; (et velut-haustu) atque circumstantem 4.] reficeret. Interea subiectis [suggestis 2.] manibus pia devotione [(p. d.) om. 4.] fidelium vehiculo felix onus infertur [imponitur 4.] tumulus [ita 1, 2, tumulusque 4; tumulo L.] ; manus [manum 2, manu 4; (manus-neque) om. 1.] Maturii [Marturii 4, L.] abbatis comprimitur. Ille vero neque [manum 2, manu 4; (manus-neque) om. 1.] manum retrahere nititur neque circumstantium opem, uti [utique 1, ut 4.] sepulcrum elevetur, inquirere [inquirit 4, L.] ; sed piis questibus auxilium beati [beatissimi 2, 4, L.] Amancii implorare non desinit, haec humili voce commemorans: Noli, sacerdos quondam noster, nunc socius angelorum, noli opprimere manum famuli; libamen meum [(l. m.) artificis 4, om. L.] , ne servum tuum ullo afflictionis maerore exasperans [exasperes 4, L.] ; iucundior mihi melle dulcedo [(i. m. m. d.) om. 4, L.] , ne sinas gaudia nostra tristitiae nubilo maculari; gaudium et [om. 4.] exultatio mea, quem ad sollemnitatem tuam perduxisti sospitem [hospitem 2, 4, L.] , cellulae [ad cellulam suam 4.] reduc [suae add. L.] incolumen. Vix verba finierat, cum elevatur subito sponte tumulus [et add. 4, L.] ; abstrahitur manus illaesa, abstractaque rursus oneri pio subicitur.

[4] [non sine multiplici prodigio.] Interea obvium [sibi add. 4, L.] quendam vehiculum impulit impulsumque prostravit, atque obliquo [obliquos 2, obliquatis 4, L.] strati pedes [pedibus 4, L.] discurrens rota pertransiit; sed ita minacem impetum iussa suspendit ne [ut nec 4, L.] sensu [sensum 4, L.] doloris [strato 4, L.] infligeret, ne [nec 4, L.] signa livoris imprimeret. Cucurrit enim [ergo 4, L.] motu celeri, nec subiecta contrivit [sed add. 4, L.] ; ministeria complevit itineris, relinquens signa virtutis. Inter haec [vero add. 4, L.] miraculorum insignia, nullo impellentum [impellente 4, L.] labore et [om. 4, L.] summum [summo 4, L.] cunctorum gaudio in loco omnibus studiis praeparatum [(o. s. p.) studiose praeparato 4, L.] reliquiae sacrae conduntur [(r. s. c.) sacri corporis venerandi antistitis (reliquiae om.) reconduntur. Tempus vero translationis istius non describitur in gestis eius 4; et hic desinit 4.] . Nonnulli [autem add. L.] ad tumulum sancti viri vesano praesumpsere auso [ausu L.] forti [om. L.] scelus priori scelere cumulare; sed correpti protinus furore lymphatico, solvere supplicia, afflictique horribili fremitu et occultis exusti flammis, prodere [prodiderunt, reddiderunt, petiere L.] nefas, reddere [prodiderunt, reddiderunt, peteire L.] sublata [sublato 1.] , prostratique solum [solo L.] veniam petere [prodiderunt, reddiderunt, peteire L.] facinorum, ac sine mora beatissimi virtute antestis [antistitis L.] obscenis contagiis meruere purgari. Ita hos et ultio iusta perculit et miseratio pietatis absolvit.

[5] [Ruthena civitas a barbarorum obsidione semel et iterum soluta.] Confusis in praelio [(C. in p.) Rursus L.] cum adversum Zoetis [(a. Z.) adversus Ruthenenses L.] h Marcomanni [Marchumanni 1, Marcumanni 2.] i truces ingruerent, omnemque late Rutenam [om. L.] provinciam belli nube texissent, atroci etenim corona obsederant [cinxerant L.] civitatem, horrebat [horrebant L.] murorum interiectio [interiecto L.] discrimine strictis mucronibus segis ferrea [(s. f.) om. L.] . Addebat [etiam add. L.] fiduciam hostibus multitudo ingens, natura ferox [ferus 1, feros 2.] ; hostium [hostiam 1, quorum L.] fugam sternebat passim dives [ita 1, 2, om. L.] , dira [dura 1.] lues, inmites enses, fames [(i. e. f.) immiti ense, fame L.] obscena. Consurgit [tandem add. L.] in ultionem famulorum sacerdos noster propugnatorque [pugnatorque 2.] fortissimus, et ita gentem totam uno timore perculsit [percussit L.] , ut hoc discedens [(ut h. d.) quod discedentes L.] pavore, fugam arriperet [arripere 2, arriperent L.] quo veniens fervore [(q. v. f.) sicut vehementi furore L.] arma rapuerat [rapuerant L.] . Nam cum fortissimae gentis duces [dulces 1.] ingrederentur ex more [morte 1.] basilicam, uti rebus secundo [(r. s.) res secundas L.] poscerent suis, tumulum petere [ petiere L.] , statim circumiecta sepulcro velamina alterna [nunc alteram L.] in partem, ut acta flagris [flabris L.] , novae virtutis miraculo sinuantur, magnus e tumulo liquetur [liquatur L.] sudor, commotione [commemoratione L.] etiam mira sacrum tumuli [de tumulo L.] velamen excutitur. Sternuntur solo duces, pro gloria reditum, fugam pro felicitate poscentes [et ipsi add. L.] , atrocique [que om. L; cui add. 1.] prius saevitia immanitatem transgressi feralem, in hominum mores novo redeunt metu perculsi. Ab oratione itaque consurgunt, terribili tubae sono [(t. t. s.) terribilisque s. t. L.] gens tota contrahitur, prodiit metu [(p. m.) prodit metum L.] pallor timoris index, faturque [factusque 1, factumque L.] trepidus sermo miraculum, horror omnium [omnium L.] quatit membra novitate virtutis. Placet fuga, densa mole [mola 1.] referuntur ad patriam. Abacto [Abactu 1, 2, Peracto L.] itaque triennio k, hoc quo prius veniunt fervore [furore L.] succensi [successi prius 1 (corr. succensi), 2.] , hac [ac 2.] saeviunt immanitate bacchantes; hoc [ex hoc L.] redeunt miraculo moniti [commoniti L.] , hoc [hocque L.] fugiunt pavore perculsi. Ita [Itaque 2, et ita L.] pater egregius gregem suum ab incursu luporum bis eruit una virtute.

[6] [Energumenus liberatus.] Dicam [iterum add. L.] miraculum quod ipsa Rutena urbe teste conspexi [conspexit 2.] . Puerum quendam, Eufrasium [Euphrasinum L.] nomine, arto dirae infirmitatis nexu constrinxerat hostis ille multimoda nocendi arte saevissimus, atque ora ferocitate obseraverat [obserraverat 1.] , dempto linguae motu et fandi libertate sublata. Luebant [luebat L.] longi maeroris [maerores 1, 2.] poena [poenam L.] diuturna silentia [(d. s.) diuturno silentio L.] , nec ulla adflicto [adflictu 1, 2, ad afflictum L.] ferri [conferri L.] poterant remedia salutis. Tandem infirmus, audacis fidie [fide L.] fervore succensus, sancti patris tumulum petiit et [e 1.] tumulo velamen contiguum [contiguam 1, 2.] ori violentus iniecit [et add. L.] . Ilico verberante ora [linguae add. L.] plectro, auctorem Christum vox clara conlaudat, divinamque virtutem et merita bellatoris antiquos [anticus 1, antiqui L.] soluta in modos [modus 1, 2; (in m.) om. L.] lingua testatur [et add. L.] . Ita infirmus ille e [et 1.] basilica, Christo referens [referendo L.] gratias, sanus egreditur, totamque exsultans iam [ita? exultantiam 1, 2, exultando L.] percurrit urbem, tanti miraculi testis et [ad 2, ac L.] nuntius.

[7] [Innocens iniusto supplicio ereptus;] Latro [Latronem 1, 2 Item latro L.] quidam saevissimus viatorem [viatori 1, 2.] incautum adit, interimit [intremuit 1, intremit 2.] prosternitque, spolia diripit, ac terrore [tro 1, tero 2, telo L.] ultricis conscientiae perculsus aufugit [obfuit 1, 2.] . Ignoto cuidam [(I. c.) Ignotam quidam 1, 2.] a latrone exstincti vestimenta venduntur. Quibus palam sine mora prolatis, innocens emptor ad supplicia rapitur et alieni sceleris poena torquetur. In carcerem truditur, profertur, extenditur [om. L.] , verberatur; carceri redditur, et comperendinato die letalis patibuli poena defertur [differtur 2, L.] . Interea intempestae [intempesta 2.] noctis silentio divino fulgore carcer emicuit, adest gloriosus Amantius nivali [nivalis 1] splendore conspicuus, maerentem visitat, nomen edicit [edicat 2.] , et ut crudelia se duce [(se d.) om. L.] tormenta effugiat exhortatur. Ilico arta ferri vincla dissiliunt, claustra panduntur, proserit [procedit L.] vinctorum manus, fitque [fuitque 2.] nocentum salus absolutio innocentis; patet spetydotyra [ita 1, 2, carcer L.] , ad basilicam gloriosi triumphatoris confugitur, pulsantur fores, mox sera [(m. s.) om. 2.] novo miraculo solo illisa [(s. i.) illaesa s. L.] resilivit [resiliit, et L.] . Ita beatissimus Amancius divino munere ab imminente [eminente 1.] exitio damnatos eripuit sacraque ereptis [ereptos L.] basilica [basilicam 1, 2.] dulci gremio salvandos [salvandus 1.] excepit.

[8] [itemque alter.] A latrone [quoque add. L.] quidam in praesentia bonae conscientiae viri [(b. c. v.) v. b. c. L.] occiditur. Sed cum se latro cursu praepeti aufugiens [afugiens 2, confugiens L.] occultasset, innocens ille, metuens ne stans [om. 1, 2.] iuxta corpus carnis [om. L.] exstincti, alieni sceleris poenas exciperet [excipere 2.] , basilicam beati triumphatoris expetit [expetiit 2, L.] . Qui tumulo astans pontificis [(Q. t. a. p.) om. L.] , a [ad 1.] propinquis stincti [exstincti L.] artissime ferri [om. L.] vinclis innectitur. Quique effusis [(Q. e.) Qui offusis L.] fletibus maxima [maxime 2.] in conspectu populi voce proclamat: Fortissime propugnator [pugnator 2.] , si scis [me add. L.] reum, ultrici damnatum poena prosterne; si inspicis innocentem, inique vinctum, iustitiae defensor, absolve. Vix verba finierat, cum in conspectu plebis suae [(p. s.) s. p. 2, L.] ferrum dissiluit proculque conlapsum merita bellatoris et innocentiam laborantis virtute miraculi monstravit l.

Nunc ergo in tantae festivitatis gaudio omni supplicatione Dominum nostrum, cui [(cui-distincta) om. L.] ineffabili miraculo est unitas sine confusione coniuncta, trinitas sine divisione distincta [(cui-distincta) om. L.] , poscimus [deposcamus L.] ut, quia [(quia-est) om. L.] pariter iustus et pius est [(quia-est) om. L.] , cum beatissimo suo Amancio sperata [sperate, iuste, errate 1, 2.] iusta [sperate, iuste, errate 1, 2.] praestet nobis, errata [sperate, iuste, errate 1, 2.] clementer indulgeat; qui [cum Patre add. L.] vivit et regnat [Deus add. 2; sequentia om. 1.] in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Iam diximus supra [Pag. 269, annot. b.] vocabulo Septimaniae ab ineunte saeculo V designatam fuisse partem Narbonensis provinciae qua primo potiti suntVisigothi. Secundum Vit. gall. ms., mercator ille Biterrim tendebat; quod, ut fere reliqua omnia, hausisse censendus est ex Vita romana.

b Haec narratio, sicut et fere ceterae, satis confusa est. Certe Ruthenam urbem non alluit Tarnis amnis. Sed, ni fallor, ita intellegenda est rerum series ex ordine successisse ut primo medium iter transgressus mercator, deinde Tarnem conspexerit flumen, et tandem, longius progressus, vicinos urbi Ruthenae colles intueretur.

c Quintianus Ruthenensis episcopus dicitur a Saussaio [Martyrol. gallic., ad d. 4 nov., de S. Amantio.] fuisse frater S. Amantii; id vero nullo antiquo testimonio firmatur, immo refutatur extestimonio mox citando Gregorii Turonensis, ubi Quintianus Afer natione fuisse dicitur.

d

Quo circiter anno elevatum fuerit corpus S. Amantii a Quintiano episcopo, videtur satis perspicue definiri ex Gregorio Turonensi. Is enim de illa elevatione sic narrat: Igitur beatissimus Quintianus, Afer natione.. ad episcopatum Rutenae ecclesiae elegitur, expetitur, ordinatur. In quo episcopatu ampliatis adhuc virtutibus … auctam beati Amantii antestitis basilicam, sanctum corpus in antea transtulit; sed non fuit sancto acceptabile hoc opus. Unde factum est, ut per visum apparens diceret ei: “Quia ausu temerario artus in pace quiescentes visus es amovisse, ecce ego removeam te ab hac urbe, et eris exul in regione altera; verumtamen non privaberis ab honore quo frueris.” Non post multum vero tempus, orto inter cives et episcopum scandalo, Gothos, qui tunc in antedictam urbem morabantur, suspicio attigit, quod se vellit episcopus Francorum dictionibus subdere, consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio. Quod cum viro sancto nuntiatum fuisset, de nocte consurgens, cum fidelissimis ministris suis ab urbe illa egrediens, Arvernus advenit. Ibique a sancto Eufrasio episcopo… receptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, vel ille qui Lugdunensi urbi praeerat, summa eum diligentia excolebant [Vit. Patr., IV, 1.] . Hinc itaque docemur, Quintianum paulo post elevationem S. Amantii ex urbe sua episcopali eiectum seu fuga elapsum fuisse. Iam vero alio loco eandem eiectionem seu fugam fere iisdem verbis memorat Gregorius [Hist. Fr., lib. II, cap. 36.] , et statim post [Ibid., cap. 37.] , bellum Visigothicum et praelium Vogladense, in quo occisus est Alaricus: haec autem certissime illiganda sunt anno 507 [Cfr. Richter, Annalen … der Merovinger, ad h. a.] . Itaque ante hunc annum, et probabilissime anno 506, die 29 iunii (ut inferius hoc capite Miraculorum indicatur), elevatio facta est: sedit enim mense septembri huius anni Quintianus in concilio Agathensi ex episcopis regni Alarici coacto [Mansi, Conc., tom. VIII, p. 338.] ; quod sane ei non licuisset si tunc, quia Gothis suspectus erat, e sede sua profugus exsulasset.

Huic tamen conclusioni refragantur eruditissimi scriptores Hadrianus Valesius [Rer. Franc. lib. VI (p. 269).] et Antonius Pagi [Critic., ad an. 507, num. 3.] , qui praepostero ordine a Gregorio narratum fuisse exsilium Quintiani existimant, illudque referendum censent ad tempus quo post mortem Clodovei regis Theodoricus rex Gothorum Italiae non paucas civitates, quas Clodoveus Visigothis eripuerat, et singillatim Ruthenam, recuperavit [Hist. Fr., lib. III, cap. 21.] , id est post annum 511. Praecipuam suae opinionis rationem afferunt, quod Quintianus titulo episcopi Ruthenensis, sicut et Euphrasius Arvernensis, subscripsit actis Concilii Aurelianensis mense iulio anni 511, paulo ante mortem Clodovei, congregati [Mansi, Conc., tom. VIII, p. 356.] , Euphrasio autem in sede Arvernensi successit anno 515 [Hist. Fr., lib. III, cap. 2.] . At haec ratio non adeo valida est. Potuit enim Quintianus post occupatam a Francis anno 507 Ruthenam urbem ad sedem suam reverti, et deinde, eadem a Gothis recuperata anno 512, propter eandem ob quam prius suspicionem iterum ab ea exsulare et ad Euphrasium confugere. Neque etiam ita firmum videtur duplex aliud argumentum a Valesio allatum. Primum est, quod tam Arverni quam Ruteni sub imperio ac ditione Vesigothorum fuerint quoad vixit Alaricus minor. Sane; sed Quintianus, apud Arvernos degens privatus et exsul, non ita Visigothis timendus erat quam si remansisset Ruthenae in sede sua episcopali. Alterum est, quod Ruteni, ultima Aquitaniae gens et provinciae Narbonensi contermina, regnante Alarico variis dicionis eius nationibus undique claudebantur, minime ut verisimile sit Quintianum tum prodendi Francis oppidi Rutenorum Segoduni consilium iniisse, quo ne praesidium quidem mittere invitatus Chlodoveus potuisset: eo enim per Bituriges et Arvernos, gentes infestas, hoc est per omnem fere quam lata est Aquitaniam Alarico parentem, tendere oportebat. Sed etsi Quintianus non statim Segodunum seu Ruthenam civitatem Clodoveo regi tradere potuerit, nonne, imminente bello Francico, satis erat episcopum suspicionem incurrisse nimii erga Francos amicitiae affectus ut maxime infensi illi essent Visigothi? Itaque non video rationes a Valesio et Pagio allatas tanti momenti esse ut a Gregoriana chronotaxi recedamus.

e Eadem scilicet quam testatur Gregorius Turonensis [Cit. supra, annot. d, init.] auctam fuisse a S. Quintiano et in qua is ante sacrosancta altaria, id est in loco honoratiori, capacem tumulo locum elegit, ubi S. Amantii corpus deponeretur. Utrum vero haec basilica ab ipso S. Amantio aedificata fuerit, quod ait Vita gall. ms., an post eius mortem supra tumulum eius in communi fidelium coemeterio constructa [Cfr. Servières, p. 325.] , ex antiquis testimoniis definire non licet.

f Haec verba satis manifeste indicant nullo ornamento hactenus insigne fuisse S. Amantii sepulcrum. Anno 1751, quando reaedificata est Ruthenae ecclesia Sancti Amantii, repertum est a fodientibus solum ad fundamenta ponenda sarcophagum quoddam marmoreum saeculo V vel VI, ut videtur, exsculptum, quo primum conclusum fuisse corpus S. Amantii existimarunt. Sarcophagum istud fuse descripsit v. v. V. Davin [Les anciens monuments chrétiens de Rodez, in periodico Revue de l'art chrétien, Ser. II, tom. II (1875), p. 219 – 30. (Brevius ap. Servières, p. 338 – 45.)] ; sednon video quo iure affirmari liceat perpetua traditione constare illud fuisse sepulcrum S. Amantii [Ibid., p. 219.] : nullum enim huius traditionis affertur vestigium antiquius saeculo XVIII. Sed neque in ipso sarcophago aliquod exstat indicium unde S. Amantii fuisse indicetur.

g Marturius iste aliunde notus non est.

h Vocabulum hoc legitur in codicibus 1 et 2, apud Labbeum vero eius loco Ruthenenses. Satis manifestum videtur illud corruptum esse ex voce Gothios, qua Gothiae seu Septimaniae [Cfr. Hist. de Languedoc, tom. I, p. 213 (ed. III, p. 481).] incolae designari potuerunt.

i Vidimus supra [Pag. 273, not. 1.] etiam post medium saeculum IX illo nomine nuncupatos fuisse barbaras gentes quae ex Europa septentrionali egressae Galliam invaserunt. Iam vero ex Gregorio Turonensi [Hist. Fr., lib. IV, cap. 42.] discimus Saxones cum Langobardis in meridionalem Galliam prorupisse paulo post annum 570 semel et iterum, et bis recedere coactos. Haec autem contigisse omnino videntur inter annos 571 et 574 [Cfr. Hist. de Languedoc, tom. I, p. 676 (ed. III, tom. II, p. 157), note 73.] . Huic duplici invasioni optime conveniunt quae hoc loco narrantur, nulli autem alii quae ex documentis historicis nota sit.

k Hinc egregie confirmatur coniectura scriptorum Historiae Occitaniae putantium [Ibid.] priorem invasionem Saxonum forte illigandam esse anno 571, alteram vero anno 573 vel 574.

l Duo alia miracula adiungit Vita gall. ms. secundum Vitam romanam, quorum ultimo hancVitam concludi ait. Nimirum

I. Un autre jour un petit enfant [etant] prés d'un chemin, une charete lui monta dessus, ce que son pere qui etoit prés ayant vu, tout alarmé de cet accident reclama St. Amans et fit voeu de porter son fils au sepulcre du saint, s'il lui souvoit la vie. Ce voeu fait, l'enfant se leva sans aucum mal, de quoi le pere s'en alla rendre graces à Dieu dans l'église du St. Amans, et porta son fils sur son tombeau en accomplissement de son voeu.

II. Finissons la vie de St. Amans par le dernier miracle que nous lisons dans le vieux manuscrit. il y eut certains mechans garçons qui pour tromper leurs juges furent jurer faussement sur le tombeau et reliques du saint. Le serment fait, ils reçurent la punition condigne à leur parjure, car il y en eut un qui perdit le sens, l'autre tomba roide en terre, et l'autre fut frappé de mal de St. Antoine [Cum extremo saeculo XI primum invocari coeperit S. Antonius ad sanationem istius morbi et inde ipse morbus eius nomine designari (Cfr. Act. SS., tom. II Ian., p. 156), hinc confirmatur non ante saeculum XII concinnatum esse carmen romanum.] , autrement dit le feu du ciel, un autre se mit à aboyer comme les chiens, en sorte que voyant la juste punition de leur parjure, ils furent contraints d'avouer leur faute devant le corps de St. Amans, qu'ils prierent de vouloir leur pardonner leur péché, promettant de ne faire jamais rien contre son honneur, lequel exauçcant leur priere leur obtint par son intercession une entiere et parfaite guerison.

* Nonnullae voces forte hic a librariis praetermissae sunt.

III. FRAGMENTA VITAE ROMANAE.

Amantius, Ruthenensis episcopus (S.)

Edita primum, praeter tria priora, ex codice nunc deperdito, a Marco Antonio Dominicy in opere cui titulus Disquisitio de praerogativa allodiorum in provinciis Narbonensi et Aquitanica quae iure scripto reguntur (Paris., 1645, in-4°) et in altero cui titulus Ansberti familia rediviva, sive superior et inferior stemmatis beati Arnulfi linea … vindicata (Paris., 1648, in-4°). Inde apud Raynouard, Choix des poésies originales des troubadours, tom. II (Paris, 1817), p. 152 [Huic erudito viro certum videtur, fragmenta illa non satis accurate exscripta esse a Dominicio.] ; in Histoire littéraire de la France, tom. XV (Paris, 1820), p. 478; apud Migne, Dictionnaire des légendes (Paris, 1855), p. 33 – 34; apud de Gaujol, Études historiques sur le Rouergue (Paris, 1859, 4 vol. in-8°), tome III, p. 434 et tome IV, p. 474; et apud L. Servières, Histoire de saint Amans (Rodez, 1885), p. 489, qui primus tria priora protulit ex Vita gall. ms. — Cfr. supra, Comm. praev., num. 6 et pag. 286, not. 11.

I. Et fouet dins Roudes nat bategat certamen a.
II. De case de Roudes fouc lou premier prelat b,
Des premiers crestias et des premiers letrats.
III. Del cabalagre gran del comtat que crompet
Quatre deniers d'argent lou pobol n'aleuget
Cad'an percept qu'era del rey Honorat cesar c
Als homes del Rouergue pel cap de cad'oustal.
IV. Et fo mandat al rey per mesatge coren
Que Quintia l'avesque de Rhodes veramen
Era fugit sa oltra per penre gandimen
Del pobol de Rhodes que va'n far perseguen;
Diso que subiugar los vol certanamen
Al noble rey de Franca; no lor era plasen.
Et per aquella causa lo rey ven bravemen d.
V. Aprob aisso long tems, s'en se vol recordar,
Un prince qu'era duc, que se fasia appelar
Marcia e, ab gran gen per assetiar
La vila de Rhodes, et vol la subiugar,
Que de per totas parts la fec environar
Et gardar, que monda no lay pouges intrar,
Et destrieys tant lo pobol que non ac que mangar.
[…]
Tant lor entendement a Dieus van demonstrar,
Ab grand devotio se van appareilhar,
Qu'el sepulchre visito de sanct Amans lo bar,
Et prego caromen qu'els veille desliurar
Del prince Marcia et de tot son affar.
      Quand airo long temps facha aquesta orasio,
Et airo Dieus pregat ab grand devotio,
Et an pres sanct Amans per garda et per guido,
Viro fugir d'aqui los contrari que so.
VI. Et devenc se l'altr'an, per malvais mouvement,
Qu'aques duc Marcia fes altre asietgament
Per tornar a Rhodes et per far raubamen;
Que vol penre la vila et contrenger la gen,
Per so que miels n'agut tot son entendemen
Que no ac l'altra ves, quan s'en fugi corren.
E'l pobol, que a vist sest assietgamen,
Gran paor en a aguda d'aquela mala gen,
A sanct Amans s'en fuio, qu'es lor defensamen:
E'ls ennemics fugiro com l'altra ves coren.
Onc puiessas no tornero per far mal a la gen.
VII. Al nom de Iesus Christ aysi sia affinat
Lo libre, que vous ay de lati romansat,
            Del patro sant Amans.

I. Et fuit Ruthenae natus baptizatus[que] profecto.

II. Sedis Ruthenensis fuit primus antistes, — primorum christianorum et primorum litteratorum.

III. A capitatione gravi comitatus quam redemit, — quattuor denariis argenteis, populum sublevavit, — singulis annis percepti qui erant a rege Honorato Caesare — ex hominibus Rutheniae, [scilicet] ex capite singularum domorum.

IV. Et fuit nuntiatum regi [Francorum] per nuntium citum, — Quintianum episcopum Ruthenensem vere — fugisse procul ad consulendum saluti suae — a plebe Ruthenensi, quae eum persequitur; — dicunt [scilicet eum] subiugare illos velle certo — nobili regi Franciae; [quod] non illis erat gratum. — Et propterea rex venit cito.

V. Post haec longo tempore, si volumus recordari, — princeps qui erat dux, qui sibi nomen assumpsit — Marcianum, cum magno exercitu venit ad obsidendam — urbem Ruthenam, et voluit eam subicere; — qui ex omni parte eam obsidione cinxit — et custodiis clausit, [ita] ut nemo in eam posset ingredi — et distrinxit adeo plebem ut non haberet quod manducaret — … — Adeo suam mentem coram Deo exponunt, — cum magna pietate se comparant — ut sepulcrum invisant sancti Amantii baronis — et deprecantur summa ope ut illos velit liberare — a principe Marciano et ab omni eius negotio.

Postquam multo tempore institerant isti orationi — et fuerant Deum deprecati cum magna pietate, — et assumpserant sanctum Amantium in custodem et in ducem, — viderunt fugientes inde hostes qui sunt.

VI. Et accidit altero anno, pravo motu — ut ille dux Marcianus pararet alteram obsidionem, — ad aggrediendam Ruthenam et ad faciendam praedam; — ut voluerit capere urbem et subicere gentem, — adeo ut melius compleret omne suum desiderium — quam altera vice, ubi fugit velociter. — Et plebs, quae conspexit illam obsidionem, — ingente metu affectus est ex illa mala gente, — ad sanctum Amantium confugit, qui est eorum praesidium; — et hostes fugerunt sicut altera vice velociter. — Numquam exinde reversi sunt ad nocendum populo.

VII. In nomine Iesu Christi hic sit finitus — liber, quem vobis ex latino romanum feci, — patroni sancti Amantii.

ANNOTATA.

a Ex Vitae latinae cap. 1 init.

b Itaque iam eo tempore quo scripsit poeta romanus, vigebat ecclesiae Ruthenensis traditio, quae S. Amantium primum illius antistitem pronuntiabat.

c Honoratum illum Caesarem crediderim confictum esse a poeta romano ex lectione vitiosa nonnullorum codicum, in quibus Honoratus is, qui primo S. Amantio infensus, deinde per prodigium ad meliores sensus conversus est [Vit. cap. 6.] , imperator fuisse scribebatur [Cfr. ibid., lect. var. 31.] . Supervacaneum autem videtur inquirere ex quo fonte hauserit narratiunculam illam de vectigali S. Amantii opera redempto. Forte originem illi dedit historia Aviti tempore Honorii imperatoris ab Arvernis deputati ut illis posceret informe recidi vectigal [Sidonii Apollinaris Carm. VII, v. 209.] et sua legatione feliciter functi.

d Haec manifeste hausit poeta ex Gregorii Turonensis Hist. Fr., lib. II, capp. 36, 37 [Cfr. supra, pag. 285, annot. d.] .

e Quae in hoc fragmento et sequente narrantur, desumpta sunt ex libri Miraculorum cap. 5. Nomen autem Marciani ducis confinxisse videtur poeta e vocabulo Marcomannorum, quod forte iam non valebat intellegere.

APPENDIX
DE SANCTO NAAMATIO DIACONO RUTHENENSI.

TEMPORE INCERTO

[Commentarius]

Naamatio, diacono Ruthenensi, Appendix de (S.)

SAEC. VI.

AUCTORE C. D. S.

[1] [S. Naamatius signatus ad diem 2 novembris] S. Amantio adiungimus S. Naamatium, qui eius diaconus fuisse fertur. De quo omnino agendum fuerat ad diem 2 huius mensis, quo die eius memoria signata est in kalendariis saeculi XIV. Cur eo loco prorsus praetermissus fuerit, multis explanare non conabimur. Culpam agnoscimus, condonari rogamus, emendare aggredimur.

[2] [in kalendariis saec. XIV et XV; postea vero ad diem 3 in Proprio Ruthenensi;] Itaque S. Naamatii Ruthenensis diaconi nulla uspiam sive in martyrologiis sive in aliis monumentis reperitur mentio ante saeculum XIV. Quo tempore in kalendariis quae continent duo codices Ruthenenses, ad diem 2 novembris memoratus legitur his verbis: S. Naamatii conf. [Servières, Hist. de S. Amans, p. 475.] . Sequuntur breviaria quattuor Ruthenensia saeculi XV, in quorum kalendariis eandem mentionem nuper repperimus [Cat. codd. hagiogr. Paris., tom. III, Supplem. II, ad d. 2 Nov.] ; in horum autem duobus in corpore adiuncta est brevissima de eius historia lectio, quam mox recitabimus. Ad diem 2 quoque adscriptus legitur in kalendario breviarii cuiusdam typis editi anno 1482, quod additamentis manu scriptis ad usum Ruthenensem accommodatum est, in missali Ruthenensi edito inter annos 1530 et 1560, et in kalendario Ritualis Ruthenensis editi anno 1603 [Servières, pp. 475, 476, 479.] . Postea vero (propter concursum, ut conicere licet, commemorationis omnium fidelium defunctorum) reiectus est ad diem 3, videlicet in Proprio Vabriensi edito ann. 1650, 1702 et 1752, in Proprio Ruthenensi edito ann. 1670, 1703, 1706, 1824, 1838 et 1851, ac denique in eodem Proprio Ruthenensi, a S. Sede approbato, edito an. 1859 [Ibid., pp. 479, 481, 484, 485.] .

[3] [at rursus die 2 in martyrologiis recentioribus.] Nulla, ut iam monuimus, S. Naamatium referunt martyrologia antiquiora, sed recentiora tantum, ad diem 2 novembris. Scilicet, ut omittamus Auctarium Usuardi Hagenoyense, in quo ad hanc diem notatur: Item sancti Naamatii episcopi et confessoris [Ed. Soller., p. 646. Ubi tamen error admissus non est in nomine Naamatii pro Amantii substituto, ut perperam dictum est in tomo nostro superiori (tom. I Nov., p. 419), sed in adiuncto titulo episcopi.] , Philippi Ferrarii Catal. gen.: Ruthenis in Gallia, S. Naamatii diaconi; Andreae Saussaii Martyrol. gallic., in Supplemento: Eadem die, Rutenis sancti Naamatii diaconi, a sancto Amantio Rutenensi episcopo ordinati, cuius gesta in scriniis illius ecclesiae praeclara habentur; virtus vero perpetim viget in liberandis energumenis; Claudii Castellani Martyr. univ.: A Rodès, S. Nâmas, diacre; et Martyrologium Parisiense editum anno 1727 iussu Cardinalis de Noailles: Rutenis, sancti Naamatii diaconi.

[4] [Illius historia in breviariis saec. XV et extremi saec. XVII] De historia S. Naamatii antiquissimum omnium monumentum est legenda illa brevissima inserta breviariis Ruthenensibus quae exhibent codices Parisienses saeculi XV 1262 et 13236 [Cfr. Cat. Paris., tom. III, p. 591 (Alb. 3 et 6).] , his verbis concepta: Igitur beatissimus Naamacius Ruthenae fuit urbis civis, levita, confessor, qui propriam virtutum meritis illustravit ecclesiam, vitae severitate correxit, caelos beatae consummationis palma conscendit; quique nunc etiam commissam sibi a Domino urbem felicium meritorum commendat suffragi[i]s, tuetur patrocini[i]s, inflammat exemplis [Cod. Paris. lat. 1262, fol. 495r.] . Plura refert Proprium Ruthenense editum anno 1670, in quo ad diem 3 novembris hae de S. Naamatio proponuntur lectiones: Lectio IV. Naamatius, e Ruthena urbe oriundus, iam ab ipsa adolescentia virtutibus coruscare coepit; quibus permotus sanctus Amantius eiusdem urbis episcopus, eum sacris ordinibus initiavit ac in leviticum cooptavit ordinem. In quo munere beatorum Stephani, Laurentii, Vincentii vestigia sibi sectanda proponens, tantos in sanctitate progressus fecit ut etiam solo verbo daemones ex obsessis corporibus eiceret, ita ut ne quidem Naamatii praesentiam nefarii illi spiritus perferre possent. — Lectio V. Quare cum adolescentis cuiusdam corpus hostis ille humani generis atrocissime divexaret, isque ad sanctum Naamatium recuperandae salutis gratia adductus, ab eo iuberetur excedere, neque sancti viri iussis resistere ulterius posset, seque diceret mox egressurum, hoc tamen subdolus ille hostis illi proposuit, nimirum, cum tanta virtute spiritibus imperaret, se illum, si iuberet, Romam usque, quo servus Dei religionis causa ire decreverat, devecturum, quo molestias et laborem itineris sublevaret. Cui subridens Naamatius: “Disce, inquit, serpens, militum Christi virtus non frangitur labore, sed probatur.” Quo dicto, iuvenis ille ab omni daemonis infestatione se liberum sentiens, ad pedes sancti viri provolutus, gratias immensas Christo redemptori et liberatori reddidit. — Lectio VI. At enim malignus ille spiritus inde discedens et Romam advolans, principis filiam invadit. Cumque exorcismis nusquam pelli posset, inclamaretque se cessurum solummodo imperio unius Naamatii, cuius sanctitatis fama iam plurima loca pervaserat, continuo vir Dei missis nuntiis accersitur. Cumque iam prope urbem accederet, paterque virginis, illi obviam factus ac de salute filiae, quam daemon crudelius vexabat, sollicitus, urgeret ut gressus accelerare dignaretur, ille pallium sibi detractum praemisit puellae imponendum; cuius attactu nefarius ilico spiritus depulsus est, puellaque ab omni illius infestatione liberata. Exinde Naamatius, spretis muneribus quae illi offerebantur honoresque sibi delatos aversatus, patriam repetit; ibique reliquae vitae spatio in sanctis operibus insumpto, meritis et miraculis clarus, ad caelestem gloriam evectus est [Servières, p. 479 – 80.] .

[5] [ex incertis fontibus hausta.] Lectiones istae excerptae indicantur Ex martyrol. gallic. et Guidone episc. Lodoven. in Sanctorali. Sed quam pauca ex Martyrologio gallicano desumpta sint facile agnoscet qui legerit quae ex hoc Martyrologio supra [Num. 3 med.] recitavimus. Quod vero spectat ad Bernardum Guidonis, nihil prorsus de S. Naamatio legitur in codicibus Speculi sanctoralis qui ad nos pervenerunt [Cfr. L. Delisle, Les manuscrits de Bernard Gui, § 135 – 138 (in Notices et extraits des mss., tom. XXVII, part. II, p. 276 – 86).] . Utrum igitur qui illas lectiones concinnarunt, aliqua de eo a Bernardo Guidonis consignata reppererint in codice nunc deperdito vel latente, an perperam huic scriptori attribuerint scriptum aliquod ab alio confectum, quidve denique ex monumentis scriptis hauserint aut ex traditionibus popularibus vel proprio marte adiunxerint, incompertum nobis est. Proinde neque pronuntiare ausim quam probabiliter credi possit narratiuncula illa de Naamatio Romam advocato ut principis filiam energumenam liberaret, qualis et in nonnullis aliis, sed sublestae fidei, sanctorum Actis legitur, ut in Vita S. Abercii episcopi Hierapolitani [Act. SS., ad 22 Oct., tom. IX, p. 504 sqq.] et in Passione S. Tryphonis [Cat. Paris., tom. I, p. 287 – 88, numm. 10, 12.] .

[6] [in recentioribus addita mentio de elevatione eius corporis.] Lectiones supra recitatas repetiit ad diem 3 novembris Proprium Ruthenense editum anno 1706, ubi et haec addita sunt in fine lectionis VI: Corpus eius in ecclesia Sancti Amantii depositum fuit, ibique in tumulo lapideo requievit usque ad annum 1670, in quo reverendus in Christo pater Gabriel de Voyer de Paulmy, Ruthenensis episcopus, a canonicis venerabilis capituli associatus et praesentibus totius suae dioecesis parochis ad synodum convocatis, sacra illius pignora magna cum sollemnitate elevavit [Servières, p. 482. Cfr. infra, num. 9.] . Eadem etiam, cum additamento, repetita sunt in Propriis editis ann. 1824, 1838, 1851 et 1859 [Servières, pp. 484, 485.] .

[7] [Quae praeterea narrentur in Vita ms. gall. S. Amantii de S. Naamatio] Nonnulla praeterea de S. Naamatio adiunxit auctor Vitae gallicae ms. S. Amantii post medium saeculum XVII conscriptae [Cfr. supra, p. 272, num. 7.] , quorum fides sit penes anonymum illius Vitae scriptorem. Imprimis scilicet indicat S. Naamatium ut socium individuum adhaesisse S. Amantio ab exordio apostolatus ipsius apud Ruthenenses et fuisse hunc, qui prope adstiterat, puerum memoratum in antiqua Vita latina S. Amantii [Cfr. supra, p. 278, col. 1, lin. 8.] . Deinde narrat S. Amantium iam aetate provectum curam ecclesiae suae credidisse Naamatio, et ab eodem sancto episcopo ad Naamatium directum fuisse iuvenem illum energumenum [Cfr. supra, num. 5, lect. V.] , qui prius ad ipsum fuerat adductus. Sed et de iis quae contigerunt in itinere Romano S. Naamatii quaedam particularia refert quae vel prorsus silent vel minus distincte narrant lectiones Proprii Ruthenensis. Videlicet (Le diable) s'étant allé jetter dans le corps d'une jeune demoiselle de Rome, niéce de l'empereur, il la tourmenta si étrangement qu'elle ne pouvoit se tenir droite ni couchée. L'empereur … envoya des gens dans la dite ville (de Rodés) pour le prier de prendre la peine de venir à Rome guérir sa niéce. S. Naamas … prit incontinent son chemin vers Rome, y allant tout à pied. Quand il fut au milieu de son voyage, le diable se mit à tourmenter plus fort cette demoiselle, ce qui obligea l'empereur de redoubler ses messagers pour le faire avancer, car la fille etoit aux abois et prete à rendre l'âme. St. Naamas ne pouvant aller vite, à cause qu'il etoit à pied, leur bailla son manteau, leur enjoignant de s'avancer pour le mettre sur la possidée, ce qui fut fait d'abord qu'ils furent arrivés à Rome. Le diable incontinent qu'il sentit le manteau du saint, sortit du corps de la demoiselle, criant tout haut: “Naamas de Rodés m'a tiré d'ici.” L'empereur fut si aise de la delivrance de sa niéce qu'il alla au devant du saint lorsqu'il arriva dans la ville de Rome, et après lui avoir fait grand honneur, il lui présenta beaucoup d'or et d'argent qu'il refusa, ayant seulement demandé à l'empereur de lui donner des ouvriers pour achever la batisse d'une église que St. Amans avoit commencée de batir dans la ville de Rodés, ce que l'empereur lui octroya, et lui donna beaucoup de reliques qu'on voit encore dans l'église de St. Amans. Savoir une cote de St. Pierre apotre, la plus grand part du crane de St. Laurens, du pain de la derniere céne de Jesus-Christ, et une portion de la vrai croix. St. Naamas s'étant remis en chemin avec les maçons que l'empereur lui avoit donnés, arriva à Rodés et y fut reçu de St. Amans avec grand joye, le quel fit continuer le batiment de son église par ces ouvriers venus de Rome, en sorte que la dite église fut bientot achevée, la quelle St. Amans consacra et dédia à l'honneur de St. Pierre et St. Paul, et y mit les susdites reliques. Mais cette église ne porte plus le nom des dits St. Apotres, ayant par succession du temps changés en celui de St. Amans à cause de la devotion que les habitans de cette ville ont eu pour ce saint leur patron dont le corps repose en la dite église.

[8] [et de eius obitu ac sepultura, et de innocente illius opera carcere liberato.] Denique de obitu S. Naamatii eiusque sepultura, et de miraculo eius ope postea impetrato ita pergit eadem Vita gall. ms.: Aprés qu'elle fut achevée, St. Naamas décéda, que St. Amans enterra en icelle. A sa sepulture son corps rendit une odeur tres suave qui embauma l'air et tous les assistans.

Comme Dieu avait fait des miracles par les merites de St. Naamas pendant sa vie, il en fit pareillement après son decés. Entre autres il arriva qu'un pauvre religieux passant à Rodés allant en Perigord s'accompagna d'un homme, le quel, etant tous deux logés en semble la nuit suivante dans une hotélérie, vola l'hote et s'enfuit; l'hote ayant découvert le larcin et vu la faute de cet homme, croyant qu'il n'y eut de l'intelligence du voleur au religieux, et qu'il eut pris cet habit deguisé de religion pour couvrir son vol, le prend prisonier, le fait conduire dans une obscure et etroite prison. Ce pauvre religieux, qui etoit innocent, sur le minuit se met en oraison, et reclamant au glorieux St. Naamas le prie de vouloir par son intercession le tirer du danger ou il etoit. Sa priere achevée, il vit au tour de soi St. Naamas vetu de blanc avec une étole blanche, qui lui dit de sortir de cette prison et prendre le pain qu'il trouveroit au seuil de la porte pour donner au chien qui gardoit la prison et empechoit sa sortie, ce que le religieux ayant fait, la porte s'ouvrit miraculeusement, les liens dont il etoit attaché se rompirent, et il sortit et s'en retourna droit à Rodés pour y rendre graces à Dieu et à St. Naamas par l'intercession du quel il avait été delivré.

Voila ce que nous trouvons de la vie de St. Naamas, les ossemens du quel reposent aujourd'hui dans la même chapelle que ceux de St. Amans dans l'église qui porte le nom du dit saint dont la fête se celebre le quatrieme jour du mois de Novembre qui est celui de son decés.

[9] [Corpus S. Naamatii sollemniter elevatum anno 1671.] Saepius inde a saeculo XV recognitae sunt reliquiae S. Naamatii simul cum reliquiis SS. Amantii et Dalmatii [Cfr. supra, p. 275, num. 18.] . Sed et singularis translatio sacrarum eius exuviarum instituta est anno 1671, opera Gabrielis de Voyer de Paulmy, tunc Ruthenensis episcopi [Cfr. supra, num. 6.] . Hanc ex documentis coaevis fuse descripsit v. v. L. Servières [Hist. de S. Amans, chap. XIX, p. 362 – 66.] ; quam descriptionem fere integram hic exhibere non pigebit. Igitur postquam confecta fuit ex quattuor catinis quae ad stipem a fidelibus corrogandam adhiberi solebant et ex laminis argenteis quibus operta erat statua quaedam lignea S. Amantii, hierotheca argentea deaurata in formam hermae (cuius caput diademate cinctum, medium autem pectus pretioso crystallo ornatum erat, basim vero octogonon sustentabant quattuor leones et ad singulos octo angulos totidem angeli conspiciebantur serta florum manibus gestantes), accessit episcopus die 13 aprilis 1671 cum praecipuis cleri sui viris et civitatis consulibus ad aperiendum sepulcrum S. Naamatii, quod in sacello sanctorum corporum [Cfr. supra, p. 275, num. 18 post med.] collocatum erat. Ossa ab advocatis illuc medicis agnita et integra reperta sunt; quodque adstantes admiratione complevit, fere integra quoque reperta sunt vestimenta quibus sacrum corpus indutum fuerat, dalmatica nempe, manipulum, alba et pars cinguli. Deinde die 14 decantatae sunt sollemnes vesperae praesidente episcopo, inter festivum campanarum ecclesiarum totius urbis sonitum, instrumentorum musicorum concentus et tormentorum bellicorum fragorem, quibus praenuntiabatur posterae diei festivitas. Die vero 15 aprilis, magno apparatu ad ecclesiam Sancti Amantii processit episcopus, praecedentibus paenitentibus, ut vocabant, albis et caeruleis, patribus Franciscanis et Dominicanis, sacerdotibus amplius quingentis qui ex tota dioecesi ad synodum convocati erant, canonicis capituli cathedralis et magistratu civili ac iudicibus; ibique coram immensa populi multitudine missam pontificali ritu celebravit, inter quam contionem panegyricam de sancto habuit. In media autem ecclesia assurgebat meta, quae aedium fere fastigium attingebat, cuique imposita erat ingens statua S. Naamatii diaconalis ordinis insignibus decorati. Expositum erat paulo inferius SS. Sacramentum innumeris luminaribus circumdatum et ad quattuor metae angulos erecta altaria, in quibus singulis sine intermissione a sacerdotibus sacra celebrata fuerunt ab hora quinta matutina usque ad meridianam. Post decantatam missam episcopus populo venerandum proposuit caput S. Naamatii, illudque in praeparata hierotheca recondidit. Deinde instituta est sollemnis pompa, qua, praecedentibus sub undecim pretiosis conopeis aliis sanctorum reliquiis quae in ecclesiae thesauro asservabantur, per praecipuas urbis vias et etiam extra eam delatum est caput S. Naamatii a quattuor diaconis sub conopeo splendidiore; sequebatur et reliquum eius corpus capsa lignea deaurata inclusum et triumphali currui impositum, quem trahebant pueruli quadraginta lauro et floribus redimiti et vestitu suo angelos repraesentantes. Postea per totam octavam continuata est festivitas, exposito in media ecclesia capite S. Naamatii, quod veneratura incessanter accurrebat multitudo populi, et cottidie sacro sollemni ritu celebrato atque panegyrica oratione de sancto pronuntiata, quibus omnibus semper intererat episcopus. Denique, cum extranei in dies magis confluerent, prorogata est celebritas usque ad diem 26 aprilis; qua die iterum circumductae sunt S. Naamatii reliquiae et vespere sollemnitati finem imposuerunt rogis festivis per plateas accensis, luminibus ordine per singulas domos dispositis et ignibus artificiose vario colore et figura a summa ecclesiae turri proiectis, inter concentum omnium campanarum, ab hora octava usque ad mediam noctem.

[10] [De eiusdem reliquiis et hodierno cultu.] Occasione huius sollemnitatis concessa est a priori ecclesiae Sancti Amantii canonicis capituli cathedralis os costae vel umeri S. Naamatii et a Gabriele episcopo maxilla eiusdem sancti ecclesiae Sanctae Crucis in vico Palmiaco, unde oriundus erat [Servières, p. 367.] . Ceterae S. Naamatii reliquiae eadem fata subierunt quae reliquiae S. Amantii [Cfr. supra, p. 275, num. 19.] . Denique ut quaecumque de cultu S. Naamatii novimus memoremus, olim in urbe Ruthenensi dedicata sub ipsius nomine fuisse fertur ecclesia quae postea a Sancta Magdalena nuncupata est et anno 1798 funditus diruta. Alia quoque ecclesia parochialis, nunc solo aequata, exstabat olim in vico quodam Ruthenensis dioeceseos. Nunc vero iam non alia illius cultus vestigia supersunt praeter officium sancti quod a clero Ruthenensi quotannis die 3 novembris celebratur, et sacellum S. Naamatio dicatum in hodierna ecclesia Sancti Amantii, in quo visuntur statua altari supereminens et speculare vitreum, quibus sanctus diaconus repraesentatur [Servières, pp. 367, 368.] , ac eiusdem caput expositum in maiori ecclesiae altari.

DE S. PROCULO EPISCOPO AEDUENSI.

TEMPORE INCERTO

[Commentarius]

Proculus, episcopus Aeduensis (S.)

AUCTORE J. V. D. G.

[1] [S. Proculi qui videtur fuisse] De S. Proculo duplex agitatur quaestio, altera utrum Augustodunensem rexerit ecclesiam, altera utrum martyrii palma fuerit insignitus. Ad primam respondent editores Benedictini Galliae christianae [Tom. IV (1728), pp. 341, 342.] sibi videri indubium S. Proculum Augustodunensi sedi praefuisse, licet de eius pontificatus tempore nihil fixum certumque quod asserant habeant, nisi illud, probabile tantum, S. Proculum inter S. Pragmatium et Agrippinum, id est inter annos 517 et 533, sedisse. Duplici ex fonte sua hauserunt argumenta qui opinionem de S. Proculi Augustodunensi episcopatu tenuerunt, nempe primo ex indice episcoporum civitatis Aeduensis; in quo cum Proculi nomen legatur tum supradicti editores, tum Sammarthani [Gallia christiana, tom. II (1656), p. 30.] , tum Gams S. Proculum inter Augustodunenses antistites referre non dubitarunt. [episcopus Augustodunensis] Alteram documentorum seriem praebent martyrologia Hieronymiana paene omnia, quorum variis formulis celebratur Augustoduni vel Augustiduni S. Proculus episcopus; aliique fasti hagiologici, ut Adonis et Usuardi, similem enuntiationem tradunt. In nomine transcribendo apparet etiam forma contractior Proclus. In martyrologio Autisiodorensi legitur: Augustiduno natale sancti Patrocli; sub qua forma mendosa evidenter latet sancti nostri nomen. Gallicae linguae usui est alia forma Saint Preuil. Ad nostra usque tempora testata est cultu suo ecclesia Aeduensis [Cfr. Officia propria ecclesiae Aeduensis, 1873, pars autumnalis, pp. XVII et 121.] pontificatum S. Proculi, cum ad diem 4 novembris commemorationem eius agens eum sub hac indicatione annuntiet: Commemoratio S. Proculi Aeduensis episcopi et martyris.

[2] [ignota est historia.] De S. Proculi autem rebus gestis nihil ad nos pervenit. Id tantummodo tradunt Sammarthani [Loc. cit.] , corpus eius in ecclesia Sancti Symphoriani iacere. Monet Claudius Robert [Gallia christiana, p. 199.] et post eum iidem Sammarthani [Loc. cit.] , editores Benedictini [Loc. cit.] et canonicus anonymus qui conscripsit historiam Augustodunensis ecclesiae [Histoire de l'Église d' Autun, p. 22.] , minime assentiendum esse Saulnier [Autun chrétien, p. 10.] conicienti S. Proculum, Aeduensem episcopum, eum esse quem in sua ad Rusticum epistula [P. L., tom. XXII, p. 1084.] S. Hieronymus sanctum doctissimumque appellat pontificem. Etenim, quominus haec S. Proculo Augustodunensi conveniant, repugnat temporum ratio, quoniam S. Hieronymus anno 420 obiit, et, licet incerta satis sit chronotaxis S. Proculi, tamen saeculo sexto, potius quam quinto, videtur vixisse. Agnoscunt quidam [Sammarthani, loc. cit.; Saulnier, Autun chrétien, p. 10.] duplicem Proculum episcopum Augustodunensem, secuti catalogum quendam episcoporum quem in maioris basilicae civitatis Aeduensis sacrario asservatum fuisse referunt Sammarthani [Loc. cit.] . Sed cum editoribus Benedictinis [Loc. cit.] et Georgio [Martyrologium Adonis, p. 563.] rectius dixerit aliquis, secundum antiqua monumenta non nisi unum Proculum praesulem Augustodunensem agnoscendum esse. Quonam in horum pontificum serie loco ponendus sit, non adeo elucet: alii, ut editores Galliae christianae, saeculo VI, post Pragmatium, quod reprobat Georgius; alii, ut Saulnier, saeculo V, inter Leontium et Euphronium. Quid inter has opiniones sibi contradicentes tenendum sit, deficientibus documentis, non licet definire.

[3] [Attamen vetustiora monumenta] S. Proculum martyrem appellat martyrologium Romanum: Augustoduni, sancti Proculi, martyris. Ut hunc titulum adscriberet S. Proculo, motus fuit cardinalis Baronius, martyrologii corrector, quod in notis declarat, auctoritate Petri de Natalibus, ac praesertim Adonis et Usuardi. Re quidem vera, non paucae Usuardini textus recensiones, scilicet Antverpiensis utraque, Lubecensis, Ughelliana, Belinensis, Ultraiectina, Leidensis, Lovaniensis, Aquicinctana, S. Proculum tum episcopum, tum martyrem conclamant. Attamen, in puriori Usuardi textu, qualem nempe referunt Pratensis, Heriniensis et Muneratensis, S. Proculus simpliciter episcopus Augustodunensis, minime vero martyr, [iis minime favent] nuncupatur. Nec adeo certum est Adonem suffragari S. Proculi martyrio, ut iam notaverat Tillemontius [Mémoires, tom. V, p. 546.] ; siquidem in editionibus Mosandri et Rosweydi, quos approbat Georgius [Martyrologium Adonis, p. 563.] , Proculus fuit in Adonianam appendicem reiectus, licet Sollerius ipsi Adonis textui inserendum eum existimet [Ad d. 4 Novembris, p. 561.] . Ad Petrum de Natalibus quod attinet, eius auctoritas a Rabano et Usuardo satis eliditur, ut monet Sollerius [Ibid.] . De Usuardo mox dictum est; Rabanus autem haec habet: Augustoduno, depositio beati Proculi episcopi, tacito martyris titulo [P. L., tom. CIX, p. 1178.] . Illud etiam prae oculis est habendum, quod iam animadverterat laudatus saepius Sollerius, codices Hieronymianos, sive ad primam, sive ad posteriores manus pertinent, de S. Proculo meminisse, sed ubique episcopum, nusquam martyrem appellare. Sufficiat citasse lectionem codicis Bernensis Agustiduno Proculi episcopi. Igitur, si fastis hagiographicis standum est, argumenta haud satis firma inveniri queunt quae S. Proculum martyrem probent.

[4] [qui ipsum martyris nomine appellant.] Et haec quidem praesto sunt ei qui de S. Proculi martyrio fontes et primaeva monumenta interrogaverit. Nostro enim tempore, quod suo iam dolebat Sollerius, desiderantur etiam eius Vitae documenta. Quod si recentiores interpretes adierit, paucissimos offendet qui martyrem S. Proculum affirment. Soli enim paene sunt Saulnier [Op. cit., p. 10.] , qui S. Proculum ab Attila morte peremptum anno 451 asserit, dum pro plebe sibi commissa apud ipsum intercederet, et Saussaius [Martyrologium Gallicanum, p. 828.] , referens S. Proculum ab impiis, qui adversus eum perpetuo livore fremebant, tandem interceptum et interemptum. Sed iure queruntur editores Galliae christianae [Loc. cit.] nec non Tillemontius [Loc. cit.] haec esse conficta, ignorarique prorsus unde sint hausta, immo inter se pugnare, quoniam Saulnier S. Proculum doceat passum anno 451, quippe quem successorem facit S. Leontio, dum Saussaius eum post S. Andochium Augustodunensem ecclesiam rexisse opinatur. Vir v. F. E. Pequegnot [Légendaire d'Autun, tom. II, p. 410.] non omnino refragatur sententiae quae vult S. Proculum pro fide passum esse, nisus testimonio Longuevallii [Histoire de l'Église gallicane, 1825, tom. III, p. 13.] , qui Proculum quendam ignotae sedis episcopum a Gundobaldo, Burgundiorum rege, eiectum narrat. Sed quoniam unde haec desumpta fuerint, non indicat Longuevallius, nemini fas erit affirmare talia ad S. Proculum Augustodunensem esse referenda. S. Proculi martyrium reiciunt Florentinius [Vetustius Martyrologium.] , Castellanus [Martyrologe universel.] , Georgius [Martyrologium Adonis, p. 563.] , Sollerius [Martyrologium Usuardi, ad diem 4 Novembris.] et supramemorati editores Galliae christianae, qui uno ore petunt ut deleatur hic martyris titulus. Et re quidem vera fatendum est hanc appellationem non nisi tardius invectam esse fastis hagiologicis, et puriores inter eos semper ab ea abstinuisse.

DE S. PERPETUO EPISCOPO TRAIECTENSI.

SUB INIT. SAECULI VII

[Commentarius]

Perpetuus, Traiectensis episcopus (S.)

BHL Number: 6638

AUCTORE A. P.

§ I. De historia S. Perpetui.

[1] [Ut aliorum priscorum episcoporum Tungrensium et Traiectensium,] Nemo nescit quam altis tenebris involuta sit priorum Tungrensium Traiectensiumve episcoporum historia, quamque pauca atque incerta de eorum numero, nomine, aetate, fatis ab antiquioribus scriptoribus posterorum memoriae tradita sint. Dolendam illam amplamque lacunam congestis undique narratiunculis explere quidem conati sunt diligentissimi id genus monumentorum collectores Aegidius Aureaevallensis et Iohannes Ultramosanus, maxime autem auctores illi Leodienses, qui saeculis XVII et XVIII historiam patriam scriptis illustrare contenderunt; at quamvis multum in his insudarint, adeo exiguam tamen fidem sapientioribus criticis fecere, ut qui nuperrimus elenchum antistitum Leodiensium contexuit, b. m. Pius Bonifacius Gams [Series episcoporum ecclesiae catholicae, p. 248. Hunc catalogum exscripsit Mas Latrie, Trésor de chronologie (1889), col. 1518.] , inter episcopos, qui ante medium saeculum VII Tungris vel Traiecti ad Mosam sederint, Maternum quidem, Servatium, Falconem (?), Domitianum, Monulfum, Betulfum (= Gondulfum?), Iohannemque Agnum recensuerit, alios autem septendecim numero, utpote vel perperam huc illatos vel saltem dubios, ab hac serie exsulare iusserit. [ita S. Perpetui obscura est historia.] Qua in re quid demum sentiendum sit, est et difficile dictu et a praesenti proposito alienum. De uno siquidem dumtaxat ex hisce deturbatis episcopis agendum nobis est, de Perpetuo nempe, cuius ut certus utique et illustris est cultus ecclesiasticus, huic diei affixus, ita obscura plane et dubia sunt cetera, quae ad ipsum spectant, tantum non omnia.

[2] [Huius meminerunt Herigerus Lobiensis,] Perpetui primus omnium meminit scriptor saeculi X Herigerus Lobiensis, in Gestis episcoporum Tungrensium, Traiectensium et Leodiensium, ieiunis hisce verbis: Sanctus autem Perpetuus, qui 23. praefuit, apud Deonantum quiescit [Lib. I, cap. 28 (MG., Scr. tom. VII, p. 176).] . Vicesimum tertium episcopum eum dicit, nempe si seriem episcoporum Traiectensium cum vulgata serie praesulum Tungrensium, quae a S. Materno initium ducit, continuaveris; nam qui solos Traiectenses episcopos recensent [De hac appellatione “episcoporum Traiectensium”, quae haud exiguam litem inter viros eruditos olim excitavit, videsis Act. SS., Nov. tom. I, p. 183 – 6, num. 95 sqq., praesertim num. 107 – 8. Certum iam est ipsos huius sedis antistites interdum sibi ipsis nomen “episcoporum Traiectensium” assumpsisse: horum enim quidam actis concilii Parisiensis anni 614 subscripsit his verbis: Ex civitate Treiecto Betulfus. Cfr. E. Amort, Elementa iuris canonici, tom. II (1757), p. 416; I. Friedrich, Drei unedierte Concilien (1867), p. 16; F. Maassen, in MG., Legum sect. III, tom. I: Concilia aevi merovingici (1893), p. 192, lin. 21.] , ii Perpetuum decimum quartum fuisse asserunt [Vide locum ex catalogo metrico mox adducendum.] . Perpetui autem decessores nominat Herigerus: 20. Domitianum, 21. Monulfum, 22. Gundulfum; successores vero 24. Ebregisum, 25. Iohannem Agnum, 26. Amandum. Herigero consonat omnino antiquissimus, qui quidem servatus sit, antistitum Tungrensium catalogus, ineunte saeculo XI exaratus, qui tamen ex Herigeri libro excerptus non videtur [Cfr. MG., Scr. tom. XIII, p. 290.] ; [antiqui catalogi episcoporum,] consonant ceteri eorundem catalogi saeculo XII descripti [MG., ibid. et tom. XII, p. 126.] , quorum unus, metricus nempe, generosam Perpetui originem sic insuper commemorat:

Perpetuus decimus claro de sanguine quartus.

[3] [Iocundus presbyter,] His si paucissima quaedam addideris, quae in Iocundi presbyteri opusculo de translatione sancti Servatii et in Annalibus, quos vocant, Leodiensibus [Quid sub hac non prorsus vera appellatione veniat, vide declaratum a G. Waitz in Nachrichten von der kön. Gesellschaft der Wissenschaften… Göttingen, 1870, p. 302 – 9; brevius apud Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellen, ed. 5, tom. II, p. 128, nota 1.] leguntur, omnia omnino habebis, quae de S. Perpetuo ante saeculum XIII memoriae tradita sint. Iocundus quidem, qui haud multo post annum 1088 scribebat, haec tradit op. cit., cap. 22: Ipse est namque (scilicet Servatius), cuius de sinu exorti sunt, cuius sub ubere alti sunt martires omnes et confessores, qui sunt in universis urbibus et castellis et oppidis fere totius Lothariae. Sed quia longum est fortassis et tediosum de singulis agere, pauca de multis accipiat caritas vestra. Habet enim Deonantum beatum Perpetuum confessorem magnum, Arduenna duos sanctum Remaclum atque Hubertum, et q. s. [MG., Scr. tom. XII, p. 99.] . Annales autem Leodienses, [et Annales Leodienses.] qui saeculo XI exarati sunt, ita perhibent ad annum 598: Sanctus \\\\\\\\\\\\ Tungris antistat [Ibid., tom. IV, p. 10.] . Vox quidem aliqua post vocem Sanctus in codice unico erasa est; ast supplendum esse Perpetuus exin satis probabile efficitur, quod ita hunc locum legebat medio saeculo XIII Aegidius Aureavallensis, qui Gestorum suorum lib. I, cap. 35 in margine inferiore annotavit: Circa annum Domini 598 sanctus Perpetuus Tungris antistat [Ibid., tom. XXV, p. 29; cfr. Notae Aureaevallenses, ibid., tom. XVI, p. 681.] .

[4] [Ex quorum testimoniis probabiliter colligitur,] Iam vero, si modo ultimam hanc notam chronologicam, de qua mox agemus, exceperis, ex his antiquioribus fideque dignioribus testibus id demum habemus, Perpetuum quendam sub initiis saeculi VII in Traiectensi seu, si quis mavult, in Tungrensi cathedra sedisse, et Dionanti esse sepultum; sub initiis, inquam, saeculi VII: nam tertius ipsius decessor Domitianus fuisse dicitur, quem anno 549 concilio Aurelianensi quinto interfuisse certum est [Conciliorum Galliae collectio, ed. Maurina, p. 1042; F. Maassen, Concilia aevi merovingici, p. 109, lin. 18.] ; Gundulfus autem ille, quem proxime ante Perpetuum nominant auctores supra laudati, unus idemque esse omnino videtur cum Betulfo Traiectensi episcopo, cuius nomen canonibus concilii Parisiensis anni 614 subscriptum legitur [I. Friedrich, Kirchengeschichte Deutschlands, tom. II, p. 320. Trita res est et omnibus, qui antiqua documenta vel obiter attigerunt, notissima, quam facile huiusmodi nomina ab amanuensibus deformarentur vel permiscerentur.] . At proximus vel paene proximus [Integram nempe relinquimus quaestionem utrum Ebregisus, qui vicesimus quartus Tungrensis episcopus fuisse dicitur, iure hoc loco catalogis episcoporum insertus fuerit, an iniuria, nempe ex mera confusione eum inter et sanctum Evergislum Coloniensem episcopum facta. Videsis qui hac de quaestione nuperrimus scripsit, J. Demarteau, Saint Ébregise de Termogne in Conférences de la Société d'art et d'hist. du dioc. de Liége, 5e série (1892), p 137 – 54.] Perpetui successor Iohannes Agnus iam circiter annum 625 Traiecti sedebat [Vide Herigerum, lib. I, cap. 31 (MG., Scr. tom VII, p. 178); cfr. Ghesquière, Act. SS. Belgii, tom. II, p. 424, num. 5; Rettberg, Kirchengeschichte Deutschlands, tom. I, p. 554; I. Friedrich, Kirchengeschichte Deutschlands, tom. II, p. 321.] . Unde inferendum esset Perpetuum illum, qui Dionanti colitur, si rever a Traiectensem sedem obtinuerit, inter annos 614 et 625 obtinuisse. [quamvis auctores nonnulli,] Enimvero non desunt qui obtinuisse infitientur; quibus nos equidem assentire gravamur. Licet enim allata a nobis testimonia neque tantae antiquitatis neque auctoritatis tantae sint, quae certitudinem pariant et locum dubitationi non relinquant, attamen quae de Perpetuo proferunt scriptores laudati, imprimis vero cautissimus auctor et diligentissimus Herigerus, ea antiquam probabilemque ecclesiae Leodiensis traditionem exhibere videntur; a qua in hac re ut recedamus, nulla suppetit ratio solida.

[5] [nulla valida ratione prolata,] Non enim quae contra primos successores sive S. Materni, — Navitum dico, Marcellum etc., — sive S. Servatii, — Agricolaum nempe, Ursinum etc., — vel etiam contra S. Ebregisum a quibusdam proponuntur dubitandi momenta non sane levia [Rettberg, op. cit., tom. I, pp. 204, 552 – 3; Friedrich, op. cit., tom. I, p. 309 – 10; tom. II, pp. 316 – 7, 320.] , eadem ullo pacto Perpetuum nostrum attingunt. Unicum autem argumentum, quod ad eum e Traiectensium episcoporum serie excludendum quosdam movit, minime firmum est. Illud inde desumitur, quod cum iis, quae de tempore et duratione episcopatus Perpetui vulgo traduntur, componi nequeunt quaecumque de chronotaxi episcoporum Traiectensium huius temporis ex monumentis historicis certo eruuntur. Id utique verum est; ast aeque verum nulla fide digna esse ea quae vulgo, ut dicebamus, circa chronologiam episcopatus S. Perpetui obtruduntur. Nimirum, demptis Annalibus Leodiensibus, quorum testimonium et ambiguum est [Non enim plane constat vocem erasam, quae h. l. praecipua sane est, reapse ab initio fuisse Perpetuus.] , et ceteroqui non est tanti, circa hanc chronologiam non proferuntur nisi merae opinationes recentiorum quorundam auctorum, eaeque mirum in modum inter se discrepantes [Sic tempus initae a Perpetuo episcopalis dignitatis alligant anno 586 Iohannes Ultramosanus in Speculo historiali (ed. Ad. Borgnet, tom. II, pp. 270, 271); anno 598 cum Annalibus Leodiensibus Mathias de Lewis in chronico (ed. St. Bormans, 1865, p. 18), Aegidius Aureaevallensis et nonnulli moderni; alii autem, et ipsi moderni, quos bene multos perlegi ast singillatim adducere supervacaneum duco, annis 604, 607, 608, 609, 614, 617… Quin mox laudandus Chapeavillus, in uno eodemque opere, in Vita nempe B. Perpetui alibi annum 598 (fol. 5), alibi annum 608 (fol. 11) assignat. — Perpetuum in cathedra Traiectensi sedisse annos 3 docet Iohannes Ultramosanus l. c.; annos 13 idem Iohannes in chronico metrico, lib. I, versu 7454 (ed. Borgnet, tom. II, p. 589), et moderni plerique; annos 12 vel 18 alii. — Eum demum obiisse tradunt anno 589 Iohannes Ultramosanus in Speculo l. c., anno 611 Aegidius Aureaevallensis (in margine codicis autographi), anno 618 Annales Leodienses et post eos idem Aegidius (in margine inferiore eiusdem codicis), alii recentiores annis 617, 620, 630 etc. Uno verbo nihil hac de re fixum ratumque est.] .

[6] [iverunt infitias,] Ex quibus commemoranda tamen venit hypothesis quaedam I. Friedrich [Op. cit., tom. II, p. 320 – 1.] , qui alterutro ex his modis hanc partem seriei Traiectensis constituendam esse conicit, nempe sive

Monulfus (c. 550 – c. 580),

Gondulfus, idem qui Betulfus (c. 580 – c. 623),

Iohannes Agnus; sive Monulfus, idem qui Gondulfus,

Perpetuus, idem qui Betulfus,

Iohannes Agnus [Utrinque autem Ebregisum, velut suppositicium, de serie exturbat.] .

Ast minime necessariae nobis videntur huiusmodi hypotheses; hae enim ideo tandem invehuntur, quia praesupponitur Perpetuus exhiberi velut qui annis 598 – 608 vel certe ante annum 614 Traiecti sederit. [S. Perpetuum inter annos 614 et 625 episcopum Traiectensem fuisse.] Iam vero nullo monumento historico, qui fidem faciat, id suadetur; nullo monumento historico improbabile efficitur Perpetuum non nisi post annum 614 factum esse episcopum. Liceat ergo nobis, dum prorsus deficiunt certiora veritatis indagandae subsidia, huic ultimae conclusioni, tamquam vere probabili, acquiescere, Perpetuum scilicet intra annos circiter 614 et 625 Traiectensem sedem obtinuisse.

[7] [Paulo plura de ipso] Paucis, quae de Perpetuo tradiderat Herigerus, pauca addidit Aegidius Aureaevallensis monachus, nisi quod miraculorum quorundam, quae suo tempore, intercedente beato praesule, contigerant, brevem subnexuit narrationem. Quae autem de ipsa sancti episcopi vita ille refert, ea fere vulgari quodam encomio continentur, et sic a Ghesquiero nostro aestimata sunt, cuius sententiae prorsus adstipulamur: Nihil, [eaque non improbabilia] ait [Act. SS. Belgii, tom. II, p. 317, num. 3.] , in Aegidii de S. Perpetuo narratione est, quod, si notas chronicas excipis (quas nempe in marginibus codicis autographi Aegidius addidit), ab eruditis viris admitti non possit; tametsi, ut verum fatear, omnino certa et explorata dici nequeant quaecumque scriptor ille de sancto nostro consignavit litteris. Attamen cum his certiora magisque probabilia nuspiam invenerim, non video cur pudere me debeat ea in hac sylloge recensere. Antequam tamen et nos hunc Aegidii locum recudimus, commemoranda est Vita quaedam S. Perpetui [Eam laudat Henschenius in Act. SS., Maii tom. VII, p. XXIX, num. 31 extr.] , quam maiores nostri “ex manuscripto Ultraiectino S. Martini” exscripserunt saeculo XVII [Illud apographum asservatur in codice bibliothecae regiae Bruxellensis signato 8932, fol. 265.] et contulerunt “cum ms. Rubeae Vallis qui inscribitur 2a pars Agiologii Brabantinorum”, iam, quod saepe doluimus, deperdito, et “cum ms. canonic. regul. in Corsendonc”; qui codex Corsendoncanus, anno 1498 exaratus, nunc in bibliotheca Mazarinaea Parisiis asservatur sub num. 1329 [Cfr. Aug. Molinier, Catal. des mss. de la bibl. Mazarine, tom. II, p. 203 – 8. “Vita Perpetui” legitur fol. 151.] . Est autem haec, quae dicitur, Vita verbo tenus exscripta ex Aegidio, paucis quibusdam omissis vel mutatis, quae nullius sunt momenti. Ea igitur, ut consentaneum est, neglecta, Aegidii narrationem proferimus ex optima editione quam Monumentis Germaniae historicis paravit Ioh. Heller.

[8] Sic nempe Aegidius, lib. I, cap. 35 [MG., Scr. tom. XXV, p. 29.] : De sancto Perpetuo episcopo qui ei (Gondulfo scilicet) successit [Vide indicem capitulorum, ibid. p. 14.] . Igitur post discessum beati Gondulphi episcopi vicesimus tercius Traiectensi ecclesie [mitissimus Christi confessor] [Quae verba hic et in sequentibus comparent uncis inclusa, ea sunt quae in codice autographo ab initio quidem scripta non erant, at quae postea Aegidius vel manu scribae in margine addidit, vel sua ipse manu superinduxit, eo nempe consilio ut textui insererentur. Quae autem posteriore etiam tempore adiecta narrationi minime respondent, ea in sequentibus notis 2 et 3 subiecimus. Cfr. Heller, l. c., p. 4.] beatus Perpetuus ordinatur episcopus [Aegidius addidit in margine inferiore: Circa annum Domini 598 sanctus Perpetuus Tungris antistat.] . [tradidit Aegidius Aureaevallensis;] Qui beatus vir clarus existens signis et virtutibus, talentum sibi creditum Domino suo cum lucro reportavit; nam in omnibus, que probabiliter Deo favente agere potuit, non suam sed Christi gloriam quesivit. His ergo atque aliis bonorum operum studiis fultus, ad sanctam senectutem pervenit, et sic in confessione Domini pridie nonas novembris migravit ad Christum. Qui beatus confessor Christi primo quidem sepultus est in ecclesia beati Vincentii levite et martyris in oppido quod Dionantum nuncupatur. [Nam ex eius tumba oleum emanasse dicitur per longa tempora]. Sed postea corpus eius in ecclesia Beate Marie Virginis in eodem oppido sita translatum est et in feretro decenter collocatum. Ubi et a civibus reverenter frequentatus et fideliter invocatus, multiplici beneficio alter post Christum est eis patronus. De quo inter cetera aliqua hic, que nostris temporibus acciderunt miracula, enarrare curavimus.

[9] Fuit apud Dionantum burgensis quidam nomine Theodericus, qui habens puerum nomine Fucherum, morbo rupture vel calculi miserabiliter laborantem, medicum cum ferramentis, ut opem ferret puero, advocavit. Cumque in crastinum predictus puer secari debuisset, predictus pater eiusdem pueri votum faciens beato Perpetuo et promittens, quod fabricam ipsius pro posse suo promoveret, [si per ipsius merita sospitas puero redderetur, eadem nocte predictus puer optatam et insperatam recuperavit sanitatem.] Fuit etiam ibidem quidam clericus nomine Clemens, qui quadam die, dum Mosam super ripas inundantes ex nova domo iuxta turrem Beate Virginis cerneret, ex alto in predictum fluvium subito lapsus est; in ipso autem casu beatum Perpetuum ad memoriam reducens, eum prout potuit, ut sibi adesset, fideliter invocavit. Cum igitur in predictum fluvium mergeretur et impetus aque ipsum traheret in profundum, vidit subito beatum Perpetuum pontificali habitu indutum per caput eum tenentem et ad ripam illesum perducentem. A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.

[10] Quedam etiam puella, dum ex puteo, quod in medio Dionanti situm est, aquam extraheret, repente in puteum corruit, et capite graviter leso ceterisque membris pene confractis, mortua ut dicebatur extracta est. Illi autem qui eam extraxerant beatum Perpetuum invocantes et corpus exanime ad altare ipsius cum festinatione deferentes, spatio brevi transacto, puellam, quam attulerant, ut putabant, mortuam, meritis beati Perpetui receperunt vivam.

Post sanctum Perpetuum Traiectensi ecclesie substituitur vicesimus quartus episcopus sanctus Ebregisus [Aegidius addidit in margine inferiore: Anno Domini 618 sanctus Ebregisus Tungris antistat.] [circa annum Domini 611; qui sedit plus quam 14 annis sub apostolicis Honorio…]

[11] Haec Aegidius. Sed abhinc ieiunior illa legenda sancti episcopi coepit congestis, qui reperiri poterant, [plura etiam] floribus ornari, at illis suspectis sane et ceteroqui nec multis, neque egregiis. Amplificatorum huiusmodi agmen ducit diligentissimus ille traditionum Leodiensium, etiam maxime fabulosarum, collector Iohannes Ultramosanus. Is quidem in chronico metrico, cui nomen indidit Les Giestes de Liege vel etiam Les Giestes des evesques de Tongre et de Liege, sobrio utique calamo vitam Perpetui prosecutus erat in haec verba [Cap. 260 et 261, vers. 7451 – 7462 (ed. Borgnet in editione sua chronicae prosae seu Speculi historialis, tom. II, p. 589).] :

CCLX. Le XXIIIe evesque.

[Iohannes Ultramosanus,] Et puis fut fais evesque XXIIIe, sens refus,
Unc canoine proidhomme qui astoit de Namut.
Perpetueis olt à nom, dignement là rechut
Ne regnat que trase ans que Deu l'at recoilhut.
Droit à Dynant morit li evesque menbrus,
A Saint Vincent fut mis, où mult longtemps il jut,
Et puis le translatont.

CCLXI. Le XXIIIIe evesque.

Perpetueis l'evesque, de quoy je vos raconte,
Fut puis enseveli en unc fiestre parfont,
A Dynant en l'englise la virgene, qui confont
Tot le poioir al dyable, où soventes fois font
Grans miracles et beals ses osseals qui là sont.

[12] [at ea partim suspecta valde] Verum postea, repertis in chronica quadam novis documentis, in margine codicis hoc loco adscripsit: Altre chronique dient qu'il fut fils de conte d'Osterne, que ons dit de Loos, 〈et〉 del filhe de conte de Colongne, et regnat XIII ans. Demum cum, multis interiectis annis, prosa oratione Speculum historiarum componeret, ampliora iam atque etiam ab his prioribus subinde discrepantia addere habuit. Sic nempe scribit [Ly Myreur des histors, lib. I (ed. Borgnet, tom. II, p. 270).] :

Apres la mort sains Gondulphe, fut consacreis et ordineis à evesque XXIIIe de Tongre uns sains hons, canoyne de l'engliese Sains-Bertremeir que ons nomme maintenant Sains-Servais, qui oit nom Perpetuus, et tient le siege trois ans.

Et paulo post [Ibid., p. 271.] :

Item, l'an Ve IIIIxx et IX, le quart jour de novembre, morut à Treit l'evesque Perpetuus: chis fut uns valhans hons de bonne vie, et à son poioir multipliat grandement la vraie foid. Si fut promierement ensevelis en l'engliese Sains-Vincent à Dynant, mains depuis fut son corps translateis en l'engliese Nostre-Dame de Dynant, où ilh fut mult reveremment mis en unc fiestre, pro les grans myracles que Dieu faisoit par li. Si fut sa fieste estaublie par le pape le dierain jour sens unc de decembre, assavoir: le vigiel de sains Silvestre, pape. Chis sains Perpetuus fut d'Allemagne, le fis d'on riche chevalier et poissans de la ducheit d'Ostriche, qui oussi oit nom Perpetuus; et sa mere oit nom Prudenche, qui estoit la fille d'on vallant chevalier, qui estoit maire de Colongne. Chis sains evesque Perpetuus fist mult de miracle à Colongne, car ilh resuscitat III hommes que li thonoir et oraige deseurdit [Paulo superius scripserat Iohannes: Item l'an Ve IIIIxx et VIII, le XVIIe jour de may, fist unc grant tempieste de thonoir et d'alumure…] avoit ochis à Colongne.

[13] [et ab antiquorum dictis discrepantia,] Inde narrat tria miracula, quae Aegidius iam rettulerat quaeque ex ipso supra exscripsimus, de filio nempe Theoderici burgensis Dionantensis, de Clemente clerico et de muliere quadam in puteo mersa. Haec utique ex ipso Aegidii libro desumpsit, licet secundum miraculum paulo aliter enarrarit. Sed et paulo post [Ibid., pp. 276, 279, 280.] tria iterum profert miracula, quorum primum diversum utique est a primo miraculo, quod apud Aegidium legitur, at etiam in gratiam alicuius borgois qui oit nom Thyris accidit; alterum verbo tenus, additis tamen aliquibus ad ornatum circumstantiis, ex latina Aegidii narratione versum est in linguam gallicam; tertium est orantior item amplificatio tertii miraculi ab Aegidio memorati. Verum haec prodigia, quae Aegidius suo tempore, hoc est saeculo XIII, evenisse tradiderat, vult Iohannes noster annis 596, 598 et 599 contigisse. Sane istius diligentiam potius quam prudentiam commendat iterata haec earundem rerum incautaque relatio; quam qui legere voluerit, editionem a v. cl. Borgnet adornatam adeat; nam horum exscriptione hunc commentarium protendere nolumus.

[14] [partim etiam certo falsa;] Neque multo amplius immorandum est ventilandis iis, quae de ipsius S. Perpetui natalibus et ecclesiasticis muneribus profert chronographus noster; non solum enim magis exigua in universum est Iohannis auctoritas, quam ut haec a tali teste enuntiata, silentibus antiquioribus omnibus, fidem ullo pacto faciant; sed etiam certo falsa illa sunt et vix, quae serio examinentur, digna. Ut enim omittam quod, sibi ipsi contrarius, in chronico metrico Perpetuum Lossensis comitis, in prosa autem historia eundem ducis Austriaci [Errandi occasionen, ni prorsus fallor, accepit ille ex nomine isto “comitum Osternensium”, quo tunc temporis, ut mox monebimus, comites Lossenses appellari solebant.] filium facit, notum prorsus est Lossenses — seu, ut chronistae Leodienses oggerere solent, Hostienses Osternensesve — comites nonnisi a saeculo XI sic esse nominatos, neque ante illud tempus ullatenus exstitisse hunce comitatum [Vid. J. Daris, Histoire de la bonne ville, de l'église et des comtes de Looz, tom. I (1864), pp. 377, 378. Ch. Piot, Cartulaire de l'abbaye de Saint-Trond, tom. II (1874), p. lxxii – vi.] ; notum est quantum delectati sint recentiores chronistae vel historiographi Leodienses in assignanda praesulibus illius ecclesiae, etiam antiquissimis, fabulosa a stirpibus illustribus, quae diu tandem postea exortae sunt, origine.

[15] [cuius commenta imprudenter receperunt] Et quod ad Perpetuum attinet, imprudenter aeque atque avide Ultramosani commenta receperunt posteriores historici, eaque novis additis ad ornatum commentis amplificarunt. Patrem nempe antistitis fuisse scripserunt alii comitem Lossensem sive comitem Ostiernae sive ducem Hostiensem, alii ducem Austriacum, alii comitem Namurcensem [Ita v. g. chronicon quoddam gallicum, ex Iohanne Ultramosano contractum, cuius exemplar circa an. 1650 manu scriptum in bibliotheca nostra servamus. De Perpetuo scilicet haec mira habet, p. 38: Après lui (Gondulfum nempe) fust eslu evesque Perpete, qui estoit chanoine de St Piere et fils du conte de Namur. Nihilominus p. 37 inficete depictum est, tamquam quod ad S. Perpetuum pertineat, scutum gentilicium seu arma comitum Lossensium.] , etc., etc. Neque ab his occinendis fabulis abstinuit vir doctus et alioqui cautior Iohannes Chapeaville, in ea, quam primus composuit, S. Perpetui Vita [Vita B. Perpetui Leodiensis episcopi et confessoris ex officialibus ecclesiae Dionantensis libris collecta. Leodii, 1601, 4°, 20 ff. Idem opus eodem anno gallice est editum. Latinum textum, omissa tamen parte media, quae inscribitur Descriptio oppidi Dionantensis (Chapeaville, fol. 10 – 16) in suam collectionem recepit et recudi curavit Surius ad d. 4 novembris. Versionem gallicam autem inseruit R. Gaultier translationi suae Florum Sanctorum Petri Ribadeneirae, etc…] ; qui si, antiquitatis licet monumentis carens, bene longam tamen historiam conficere potuit, hanc paene solis paraeneticis sermonibus et locis, quos dicunt, communibus confarsit. Copiosior etiam in huiusmodi tritis laudationibus congerendis fuit alter, quem recensere habemus, S. Perpetui biographus, P. E. Evrard [Abregé de la vie et des miracles de saint Perpete eveque de Liege et patron de Dinant. Dinant, 1721, 16°, 76 pp.] ; qui pio quidem lectori nonnulla proponit ad animae aedificationem utilia, [et amplificarunt recentiores.] scriptoribus vero historicis nil suppeditare habet. Idem iudicium ferendum est de plerisque Perpetui encomiis, quae apud Leodienses historiographos leguntur, quaeque, utpote nullo antiiquo testimonio fulta, singillatim examinare non vacat: ut cum fertur Perpetuus nomen “doctoris fidelium” accepisse, Arianos Nestorianos Eutychianos impugnasse, disciplinam ecclesiasticam promovisse, viris saecularibus, qui bona ecclesiastica diripiebant, obstitisse, et alia huiusmodi quam plurima; quorum fides penes auctores sit. Itaque iam pro instituti nostri proposito ad declarandum cultum sancto episcopo praestitum et gloriam eius, quam dicunt, postumam veniamus. In quibus enarrandis ordinem temporum, quoad eius fieri poterit, observabimus.

§ II. De cultu ecclesiastico S. Perpetui et de miraculis eius intercessione patratis.

[16] [Post obitum] Quo anno obierit Perpetuus, iam diximus esse incertum; neque magis determinare est quis ei fuerit dies emortualis. Asserit quidem Iohannes Ultramosanus, et post eum multi, Perpetuum hac die quarta novembris vita functum esse. Verene id ille affirmarit, an ea ratione utcumque probabili nisus, quod hac die festum beati pontificis celebrabatur, non liquet. Notandum tamen est hoc ipso loco Iohannem huic festo agendo assignare le dierain iour sens unc de decembre, seu diem 30 decembris; qua in re ceteroqui falsus certe est quadam, ut omnino videtur, nominum similitudine: is nempe dies festus est divo Perpetuo non Traiectensi, sed Turonensi episcopo [Cfr. Act. SS., Apr. tom. I, p. 750, num. 9, 10.] . Quicquid est, sepultus dicitur beatus noster in aedibus S. Vincentii, sive alio nomine S. Clementis, ut vult Ioh. Placentius [Catalogus omnium antistitum Tungarorum, Traiectensium ac Leodiensium (1529), fol. D. ij.] ; indeque — quo tempore, incertum — ad maiorem ecclesiam Dionantensem, quae B. V. Mariae dicata erat, sacrum eius corpus translatum est; [miraculis clarus] ubi miraculis claruit. Qua de re illud imprimis notandum est, recenseri Perpetuum inter sanctos ἐλαιοφόρους sive μυροβλύτας, e quorum nempe reliquiis sacrum manarit oleum [Legesis Ghesquière, Act. SS. Belgii, tom. II, p. 318 – 9, num. 6, 7: cfr. Cahier, Caractéristiques des Saints (1867), pp. 129 et 742.] . Primus illud testatur supra laudatus Aegidius Aureaevallensis; qui tamen non tam ex certa propriaque scientia quam famam popularem secutus, id asserit: Nam ex eius tumba, ait, oleum emanasse dicitur per longa tempora.

[17] [coli coeptus est] Ceteroqui nullum de cultu ecclesiastico S. Perpetui, quin etiam nullum omnino, ut diximus, de ipso S. Perpetuo exstat documentum saeculo X antiquius. At ex quo nomen illius in historicis monumentis comparet, ilico appellatione sancti vel beati cohonestatur, apud Herigerum dico, in Annalibus Leodiensibus, apud Aegidium Aureaevallensem [Vide supra, p. 292, num. 2, 3.] , apud Albericum Trium-fontium [MG., Scr. tom. XXIII, p. 695.] , in kalendario psalterii Hasteriensis ad d. 4 novembris [Cfr. A. Lechner, Mittelalterliche Kirchenfeste und Kalendarien in Bayern (1891), p. 219. Psalterium illud (cod. Monac. lat. 13067) esse Hasteriensis coenobii, non vero, ut putabat Lechner, ecclesiae Ratisponensis, luculenter ostendit R. P. Ursm. Berlière in Revue Bénédictine, tom. IX (1892), p. 109 – 12.] , etc., etc. In antiquioribus quidem martyrologiis nuspiam nominatur Perpetuus; sed inde a saeculo XIV et maxime saeculo XV in aliquibus codicibus Usuardinis commemoratio eius addita est [Vide Martyrologium Usuardi a Sollerio editum, p. 651 – 2.] ; [saltem inde a saeculo X] ex quibus in non pauca martyrologia recentiora privataque auctoritate edita transiit; quorum nonnulla recensuit Ghesquierus [Tom. cit., p. 319,num. 8.] , alia insuper, si operae pretium esset, facili negotio adderemus. Cultum autem S. Perpetui ipso saeculo XI haud ignobilem exstitisse testis est Iocundus presbyter supra laudatus, cum ait: Habet enim Deonantum beatum Perpetuum confessorem magnum, [Dionanti,] eundemque simul nominat cum illustrioribus quibusque sanctis, quorum patrocinio Lotharingia gloriaretur [Vide supra, p. 292, num. 3.] . Attamen usque ad saeculum XIV artis limitibus, parietibus nempe templi B. V. Mariae, quod etiam ecclesia S. Perpetui dici coeptum erat, cultus ille erat contentus. Manifeste siquidem errat Iohannes Ultramosanus cum scribit ab ipso romano pontifice colendo S. Perpetuo diem fuisse constitutum: Si fut sa fieste estaublie par le pape le dierain jour sens unc de decembre [Vide supra, p. 294, num. 12] . At anno 1323 praecepit Adulphus de la Marck, episcopus Leodiensis, ut deinceps “singuli fideles in toto oppido Dionantensi diem festum beati Perpetui necnon eius dedicationem, prout in matrice ecclesia seu ipsius beati Perpetui fiebat et consuetum erat, celebrarent et observarent” [Eius litteras hac de re datas vid. apud Chapeaville, Vita, fol. 17; Surius, De probatis sanctorum Vitis, tom. XI (1618), p. 57; Ghesquière, l. c. p. 321, num. 13. Cfr. Foullon, Historia Leodiensis, tom. I (1735), p. 395.] .

[18] [postea in tota dioecesi Leodiensi] Utrum antea in reliqua dioecesi Leodiensi atque in ipsa Leodiensi civitate festum S. Perpetui ageretur, deficientibus monumentis decernere nequimus; sed docent nos missalia et breviaria Leodiensia sive saeculo XV manu exarata [Codd. Bruxellenses 3782, 5611, 9217; cod. Parisinus, bibl. Mazarinaeae 224; cod. Leodiensis, bibl. seminarii episcopalis 6. M. 2.] , sive inde ab anno 1486 typis impressa [Missalia annis 1486, 1502, 1509, 1513, 1515, 1540, 1552 typis excusa; breviaria an. 1488, 1498, 1535, 1558 etc.; breviarum ecclesiae S. Servatii Traiectensis ad Mosam, an. 1503.] , festum hoc in universa ecclesia Leodiensi tum celebratum esse die 4 novembris. Verum haud multo post annum 1610 [Prima editio brev. Leod., quae post an. 1610 vulgata est, an. 1622 prodiit, altera an. 1636. Primam non vidimus; exemplar enim illius fortassis unicum, quod. v. cl. de Theux in bibliotheca academiae Leodiensis asservari asserit, ibi non repperimus.] , quo anno sollemni canonizatione inter caelites adscriptus est Carolus Borromaeus, in breviariis Leodiensibus locum cessit glorioso archiepiscopo Mediolanensi antiquus episcopus Traiectensis, qui sola commemoratione in officio diei contentus esse iussus est [Vide brev. Leod. an. 1636, 1746, 1766, 1792… Miram tamen rem exhibet brev. Leod. an. 1636: in ipsius quidem kalendario inscribebantur haec ad d. 4 novembris: Caroli episcopi et confessoris. Semiduplex et comm. octave ac SS. Perpetui et Amantii…; ast in ipso corpore breviarii Proprium sanctorum exhibet die 4a officium S. Perpetui sub ritu semiduplici cum tribus lectionibus propriis, die autem 5a officium S. Caroli sub ritu item semiduplici. Vide partem aestivalem, pp. 1049, 1050.] ; in excusis autem Officiis propriis festorum ecclesiae et dioecesis Leodiensis [Annis 1644, 1666, 1683, 1698. In off. propr. anno 1623 excusis nil in kalendario, at commemoratio S. Perpetui in secundis vesperis diei 3ae.] servabat interim Perpetuus honorem suum, cum ibi ad diem 4 novembris inscribi pergeret sub ritu semiduplici. Tandem circa initium huius saeculi XIX translatum est festum beati Perpetui in diem quintam novembris, [et in Namurcensi.] qua die in dioecesi tum Leodiensi, tum Namurcensi colitur sub ritu semiduplici [Off. propr. Leod. ann. 1805, 1845, 1846, 1847, 1857… Ab anno dumtaxat 1806 hoc festum recenset ad illam diem Directorium Leodiense. Offic. propr. Namurc. an. 1830 etc… In dioecesi Namurcensi hoc festum celebrari coeptum est anno 1810 ex indulto S. C. R. die 27 ianuarii anni 1809 concesso. Cfr. Directorium… ad usum diocesis Namurcensis pro anno Domini M.D.CCC.X.] .

[19] [Dionanti nempe] In oppido autem Dionanto ampliore sollemnioreque ritu, ut consentaneum est, honoratus est beatus noster, utpote ibidem sepultus et in patronum civitatis iamdiu adscitus; quam ob causam illius festum ibi die 4 novembris celebratur sub ritu duplici primae classis. Ipsi olim sacra erat praecipua ecclesia, quae iam anno 1096 in monumentis publicis occurrit nuncupata paupercula sancte Marie sanctique Perpetui confessoris ecclesia in Dyonant [St. Bormans, Cartulaire de la commune de Dinant, tom. I (1880), p, 13; item ibid., pp. 15, 21 – 2; cfr. p. 65. Collegium autem canonicorum saecularium, qui huic ecclesiae addicti erant, saeculo XII nominatum offendimus “monasterium beati Perpetui” (Anal. Boll., tom. XI, p. 134, cap. 11).] , nunc vero a B. V. Maria assumpta dumtaxat appellatur, estque caput decanatus Dionantensis. Visebatur item olim [[Saumery], Les Délices du pays de Liége, tom. II (1740), p. 261, 262.] in medio templo statua sancti patroni lapidea haud imperite exsculpta, item pone chorum sacellum seu capella et altare eidem dicata; [servabantur eius reliquiae,] in thesauro autem ecclesiae servabatur lipsanotheca pretiosa, caput nempe argenteum auro superfusum gemmisque abunde ornatum, quo ipsius Perpetui caput continebatur [Ibid., p. 262. Cfr. St. Bormans, Cartulaire de Dinant, tom. II (1881), p. 331: “ le chief de monseigneur saint Perpete enchassé en argent doré” (charta an. 1474 data).] . Insuper reliquum beati antistitis corpus pulchra quadam capsa inclusum erat, quae auro argentoque plurimum erat decorata [St. Bormans, l. c.: “le corps de monseigneur saint Perpete,… à tout sa chasse et fertre avec l'or et l'argent y appartenant”; cfr. ibid., pp. 332, 336, 338; — p. 339: “la valeur et extimacion que estoit ladite fiertre,… qu'ilz extimoient… à deux cens marcs d'argent ouvré ou environ”.] . Non iam exstant sacellum illud, neque altare, neque statua lapidea. Invenimus dumtaxat pone chorum statuam quandam ligneam quae sancti effigiem exhibet. Reliquiae autem eiusdem quod fatum tulerint, paulo pluribus est enarrandum.

[20] [quae saeculo XV Boviniam deportatae] Cum nempe anno 1466 a Philippo duce Burgundiae et filio eius Carolo, comite Carolino, qui postea dictus est Carolus Audax, miserrimo casu Dionantum, oppidum olim florentissimum, obsessum, occupatum, spoliatum, exustum esset, in cineres abiit ipsa ecclesia maior, paulumque abfuit ut sacrum Perpetui corpus cum capsa supra memorata totaque templi pretiosa supellectili flammis absumeretur. Sed feliciter accidit ut ex ingruente incendio eriperetur capsa, operam gnaviter conferente nobili viro Antonio de Lalaing, quemadmodum testatur supra dictus Carolus in litteris anno 1475 datis [Vide ibid., p. 337.] . Porro paulo post, anno videlicet 1474, [mox Dionantum relatae sunt,] restitutis utcumque, quae tantopere prolapsae erant, rebus Dionantensibus, et reaedificatis aedibus B. V. Mariae [Cfr. ibid., p. 315 – 20.] , ilico canonicorum illius ecclesiae animos subiit desiderium huiusce pretiosi thesauri, qui interea in vicinum Boviniensium oppidum [Bouvignes.] deportatus ibidem asservabatur. Supplices igitur hac de re litteras ad Carolum, Burgundiae iam factum ducem, miserunt; qui Boviniensibus imperavit ut beati Perpetui corpus cum capsa seu feretro Dionantensibus restituerent [Litteras Caroli videsis ibid., p. 330 – 3.] . Cui iussioni cum obtemperare gravarentur Bovinienses et nescio quae subterfugia ambagesque interponerent [Vide ibid., p. 332 – 3, in nota.] , re demum ad curiam parlamenti Mechliniensis delata ibique diligenter ventilata, causam obtinuerunt Dionantenses et die 10 novembris 1475 sollemnis prodiit in eorum gratiam parlamenti sententia [Ibid., p. 334 – 42. Eiusdem documenti dimidiam circiter partem latine versam legere est apud Chapeaville, Vita, fol. 17vo – 18vo; Surium, De probatis SS. Historiis, ad d. 4 nov.; Ghesquière, Act. SS. Belgii, tom. II, p. 322 – 3, num. 15 – 6.] . Paruerunt tandem Bovinienses, et die 6 ianuarii anni 1477 magna cum pompa corpus beati Perpetui Dionantum relatum est [Huiusce translationis historiam, in publico quodam instrumento enarratam, legesis apud Chapeaville, op. cit., fol. 19 – 20vo; Surium, l. c.; Ghesquière, op. cit., p. 323 – 5, num. 17.] , relicto interdum Boviniensibus “pro mutua unione et pace indissolubili foedere conservandis” nobili aliquo pignore, scilicet “una parte seu portiuncula dicti sacri corporis” h. e. “una de costis corporis sancti”.

[21] [ubi etiamnum honorantur.] Ab hac tamen coaevi et publici narratoris relatione dissentiunt inde a saeculo XVII plerique recentiores scriptores, qui non costam, sed brachium S. Perpetui in ecclesia Boviniensi asservari affirmant [Ita J.-B. Gramaye, Namurcum (ed. altera 1708), p. 65; [Aeg. du Monin], Sacrarium perantiqui comitatus Namurcensis (1619), p. 23; A. Rayssius, Hierogazophylacium belgicum (1628), p. 117; A. Henri, Notes sur l'histoire de Bouvignes (1888), p. 195 – 6, ubi citantur etiam rationes expensarum in ecclesia Boviniensi saec. XVIII adnotatae. Tradit supra laudatus Aeg. du Monin, l. c., in ecclesia monasterii Walciodorensis olim servatum esse aliud brachium S. Perpetui.] ; quam ecclesiam cum nuper inviseremus, neque costam, neque brachium, quod nomine S. Perpetui inscriberetur, invenimus. Nec magis invenimus Dionanti pretiosam illam, de qua mox agebamus, capsam; haec enim iam diu nescio quo casu periit; quin ipsae S. Perpetui reliquiae ante annos aliquot nullae in ecclesia Dionantensi reperiebantur. Hodiernus autem decanus venerabilis vir l.-B. Houba, qui impigro multorum annorum labore aedes ecclesiae pristino splendori restituit, cum in domo parochiali lipsana quaedam, quae S. Perpetui esse tradebantur, repperisset, ipsa caute simul et reverenter in arca lignea, simplici quidem, haud tamen ineleganti opere fabrefacta reposuit; quam in thesauro ecclesiae videre est, simul cum alia parva lipsanotheca, qua pars exigua sacri corporis continetur. Hactenus de ipso sancti nostri corpore.

[22] [Caput autem eiusdem sancti] Alterae autem ex praecipuis eiusdem reliquiis, caput nempe ipsius argentea lipsanotheca, ut supra diximus, inclusum, in eadem civitatis clade anno 1466 ab incendio praeservatum est et Dionanto ablatum; non tamen similem fortunam expertum est, nimirum ut mox Dionantensibus restitueretur. Siquidem legimus in iam laudatis litteris Caroli Burgundici anno 1474 datis, iussum esse a capitulo Dionantensi “le conte de Bouchem, seigneur de la Verre en Zélande” ut redderet et restitueret supra dicto capitulo “le chief de monseigneur saint Perpete… que icellui conte a fait transporter en l'église de la Verre en Zelande” [Cartulaire de Dinant, tom. II, p. 331.] . Erat comes ille Wolfhardus, sextus huiusce nominis comes Borsalus [De eo vide Jacques Ermerins, Eenige zeeuwsche oudheden… behelzende de Heeren van Vere uit den Huize van Borssele (Middelburg, 1786), p. 91. Cfr. J. Reygersbergium, loco infra citando.] ; qui cum Mariam Stuartiam, Iacobi I Scotorum regis filiam [Sororem Iacobi I eam facit Ermerins, l. c., sed perperam.] in matrimonium duxisset, a regio leviro in dotem uxoriam accepit comitatum Buchanensem [De districtu Buchan, qui in hodierno comitatu Aberdonensi situs est, olim autem non ignobilis comitatus erat, vide Vivien de Saint-Martin, Nouveau dictionnaire de géographie universelle, tom. I, p. 540.] , unde et solitus est dici “comes de Buchan” [Quod nomen in litteris Caroli Audacis scribitur Bouchem, alibi autem Bouchain, Bouchane, etc.] . Is nempe, postquam cum patre suo Henrico in obsidione Dionantensi a partibus ducis Burgundiae steterat et gnaviter dimicarat, expugnato oppido, capite S. Perpetui potitus, illud in ecclesiam oppidi Veriae [Vere sive Veere, Ter-Veere, Kamp-Veere, oppidum insulae Walachriae in Zelandia, haud procul Middelburgo.] , in quo a duobus circiter saeculis maiores eius ex stirpe comitum Borsalorum resederant, transtulit. Cum autem postulationi Dionantensium obsequi noluisset Wolfhardus, die 5 iulii anni 1474 iniunxit ipsi Carolus ut abreptum sancti caput legitimis possessoribus redderet [Cartulaire de Dinant, tom. II, p. 331 – 2. Cum iis, quae in his litteris Carolus profert, non multum consonat id quod narrabant Verienses incolae (vide locum mox laudandum chronici Zelandici auctore Reygersbergio), scilicet Henricum Borsalum, Wolfhardi VI patrem, reliquias illas a Carolo dono accepisse. Notandum tamen est Reygersbergium familiarem comitum Borsalorum fuisse. Cfr. S. de Wind, Bibliotheek der nederlandsche Geschiedschrijvers, tom. I (1835), p. 152.] . At ne tunc quidem paruit; demum anno 1496 pretiosum pignus recuperarunt Dionantenses, quem ad modum testatur instrumentum authenticum nuper a nobis in archivo publico Namurcensi repertum [Archives de l'État. Fonds du chapitre Notre-Dame de Dinant, carton de chartes. Appensum adhuc manet capituli Veriensis sigillum.] , quodque non piget hic integrum proferre.

[23] [Dionantensibus postea redditum est] Decanus et capitulum ecclesie collegiate beate Marie opidi de Veris Traiectensis diocesis venerabilibus et circumspectis dominis decano et capitulo ecclesie collegiate beate Marie Dionensis Leodiensis diocesis salutem. Notum vobis facimus et certificamus quod caput una cum iocali beatissimi Perpetui, quod dudum citra destructionem opidi Dionensis in ecclesia collegiata predicta de Veris asportatum et translatum per generosum et prepotentem Dominum Dominum Wolfardum de Borsalia, comitem de Grantpre, dominum de Veris, de Zandenburch etc., et usque hodiernum diem honeste et religiose conservatum, venerabili viro domino Iohanni Salmon, preposito et canonico ecclesie vestre necnon vestro procuratori, reservata nobis eiusdem capitis aliqua certa parte de consensu eiusdem domini prepositi iuxta requisitionem diligentissimam per Dominum de Bevers, eiusdem dominii de Veris dominum modernum, sibi desuper instantissime factam, reddidimus et tradidimus. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras exinde fieri et per notarium nostrum publicum subscribi sigillique nostri iussimus et fecimus appensione communiri. Datum et actum in loco nostro capitulari sub anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto, die vero vicesima secunda mensis aprilis.

De mandato dictorum decani et capituli

Iohannes Bailletti notarius publicus manu propria.

[24] [et ab ipsis pie adhuc conservatur;] Istud publicum documentum id habet utilitatis, ut explicet, quod antea nobis satis mirabile videbatur, quomodo hollandici scriptores non solum saeculi XVI, sed et saeculi XVIII, potuerint inaccurate quidem, attamen cum aliqua veritatis specie asserere in Veriensi ecclesia caput S. Perpetui suo etiam tempore asservari et coli [Jan Janssen Reygersberch, Dye Cronijke van Zeelandt (Antverpiae, 1551), cap. 46 versus finem, ad an. 1467. Similia proferunt H. F. V.(an) H(eusden) anno 1719, Historia episcopatuum foederati Belgii, tom. II, episcopatus Middelburgensis, p. 27, et anno 1722 H. V(an) R(yn), Oudheden en Gestichten van Zeeland, eerste deel, p. 208. At hi forsan ipsius Reygersbergii dictis dumtaxat nituntur.] , cum tamen inde a saeculo XVII, ut mox videbimus, Dionantenses idem caput in ecclesia sua se possidere crederent illudque pio cultu prosequerentur. Nimirum non iam superest caput argenteum seu iocale illud quod anno 1496 reddiderunt Verienses; huius in vicem arte eximia confecta est lipsanotheca alia etiam argentea, et ipsa formam capitis exhibens, quae adhuc in ecclesiae thesauro servatur, estque ipsius pretiosissimum cimelium. Hanc anno 1671 fabricatam esse, pecuniam conferentibus tum capitulo ecclesiae, tum magistratibus civitatis, docere videntur inscriptiones tres circum scuta tria, quae dicunt, gentilicia exaratae, quae scuta ornant basin quandam non inelegantem super qua caput illud imponi solet [Frustra est Siderius, Dinant et ses environs (1859), p. 166 – 7, cum ea, quae de illa basi dicimus, de capsa quadam, qua sancti ossa includerentur, asserit.] . In primo nempe scuto, quod in media basi exstat, legitur:F. Tabollet abbas saecvl. Dion.”; in altero, quod a dextris est:Dionantense capitulum”; in tertio, quod est a sinistris: “1671. Oppidum Dionantense”. Sed etiamsi alio tempore lipsanotheca, alio basis confecta est, certe non multo antiquiorem esse lipsanothecam tum ipse operis character seu, ut aiunt, stilus, satis innuit, tum etiam ex litteris colligimus, quibus Maximilianus Henricus, episcopus Leodiensis, anno 1669 statuta societatis arcuballistariorum Dionantensium rata habuit et confirmavit: in his nempe semel iterumque mentio fit cuiusdam capsae, quae tunc fabricabatur, ut in ipsa caput S. Perpetui includeretur [Recueil des ordonnances de la principauté de Liége, 2e sér., tom. III (1872), p. 343.] .

[25] [qui pro sua in sanctum patronum pietate] Ut demum paucis reliqua, quae ad S. Perpetui cultum pertinent, comprehendamus, haec notare iuvat olim consuetum fuisse iisdem arcuballistariis Dionantensibus ut singulis hebdomadibus feria tertia missam in honorem divi Perpetui celebrarent [Cartulaire de Dinant, tom. IV, ed. L. Lahaye (1891), pp. 233 et 287 – 8; cfr. tom. III, p. 330. Quod autem asserit Siderius, op. cit., pp. 5 et 55, ipsam civitatem constituisse ut singulis feriis secundis missa sollemnis in honorem divi Perpetui caneretur, nullibi in documentis antiquis legi.] , quotannis autem feria tertia post Pentecosten [Id “quarta feria sollemnitatis S. Spiritus” solere fieri asserit Chapeavillus in Historia mox citanda, fol. 11vo. Ast ex documento anni 1456 comperimus saeculo saltem XV hanc pompam celebratam esse le jour de la procession saint Perpette, qui est derniere feste de penthecouste, h. e. feria tertia post Pentecosten (Cartulaire de Dinant, tom. II, p. 54.).] sollemni pompa per universas oppidi plateas sacras divi patroni reliquias venerabundo animo circumgestarent, omnibus paene incolis sacra pignora comitantibus, frequentibusque undequaque ad piam caeremoniam accedentibus advenis [Vide Chapeaville, l. c.; Reinsberg-Düringsfeld, Traditions et légendes de la Belgique, tom. II (1870), p. 257 – 8.] ; capitis enim et corporis beati Perpetui in hac pompa et in ceteris huiusmodi deferendorum privilegium erat olim coetus dictorum arcuballistariorum [Cartulaire de Dinant, tom. II, p. 54; tom. IV, p. 289; Recueil des ordonnances, tom. cit., p. 342.] , postea autem praecipuorum quorumque civium; nunc vero in annua pompa SS. Sacramenti, — pompa enim S. Perpetui iam nulla est, — caput illud portant viri ex familia piorum illorum fratrum Charlot, qui in ea, quae extremo saeculo XVIII efferbuit, perturbatione gallica, lipsanothecam illam absconderunt atque ita ab impiorum manibus praeservarunt [Siderius, p. 167.] . Insuper praeter alia pietatis publicae in divum patronum testimonia [Vide v. g. Cartulaire de Dinant, tom. III, p. 225.] , annuam pecuniam constituerant cives Dionantenses, qua lychnus coram sancti episcopi reliquiis ardens perpetuo aleretur [Cfr. Siderius, p. 55.] . Quod si commemoraverimus icones duas beati Perpetui in aere incisas, quarum alteram Iohannes Chapeavillus [Historia etc., mox citanda, fol. 6vo. Eandem, at multo inelegantius expressam, repraesentat Evrard in capite operis supra citati.] , alteram Iohannes Gallaeus [Sanctorum Galliae Belgicae imagines et elogia (Antverpiae, 1663), num. 6.] exhibet, praecipua certe, quae ad praesens propositum pertinent, attigerimus.

[26] [non pauca vicissim] Restat ut quos favores quaeve miracula fideles pro sua pietate sancto suo patrono accepta rettulerint, persequamur. Omissis autem illis, quae ipso saeculo VI evenisse Iohannes Ultramosanus perperam, quin etiam insulse, ut monuimus, commentus est [Vide supra, num. 13.] , primum illud in censum venit, quod narrat Chapeavillus eo loco ubi illustrem triumphum commemorat a Leodiensibus anno 1213 de Henrico Brabantiae duce apud Steppes reportatum. Sic nempe ille habet [Vita… fol. 8vo – 9.] : Erat ea tempestate acre inter Henricum Brabantiae ducem et Hugonem de Petraponte, Leodiensem antistitem et principem, bellum. Militabant praesuli cum aliis plures Dionantenses. Hi iam aliquot diebus sub armis sudarant, iamque manus cum hoste collaturi erant; cum ecce mulier quaedam Dionantensis, Maria nomine, fide pietateque erga Deum divumque Perpetuum egregia, periculum quod suis civibus imminebat, morbo domi implicita, spiritu prospicit; et, ut D. Perpetui opem praesidiumque imploret, admonetur. Paret femina seu Deo, seu D. Perpetuo apud divinam maiestatem pro Dionantensium periclitantium salute intercessori. Itaque templum, quod sacra D. Perpetui ossa asservat, e lecto aegra, ut poterat, animo contuens, huiuscemodi verbis patronum ore menteque compellat: “Inclite Christi confessor, patrone benignissime, civibus tuis cultoribusque, qui sub tuo praesidio suo antistiti militant, hocce in conflictu sedulus auxiliator adesto”. Nec in vanum fusae preces: confestim adfuit pugnantibus D. Perpetuus. Certis namque nuntiis statim cognitum fuit illa ipsa hora, qua mulier periculum suorum civium prospexerat et pro periclitantibus supplicaverat, Dionantenses cum hostibus congressos fuisse eosque constanter fortiterque stravisse.

[27] [ab eo beneficia] Hactenus Chapeavillus; eadem narrat Fisenius [Barth. Fisen, Sancta Legia romanae ecclesiae filia (Leodii, 1699), parte I, lib. XII, num. 20 (p. 299).] , aliquantum licet dubitabundum se esse innuens; eadem Evrardus [Abrégé de la vie de S. Perpete, p. 44 – 5.] . Quae quam fidem faciant, — hoc est nullam, — facile est perspicere. Non solum enim nullo adducto sponsore, nullo fonte indicato, haec proferunt, dum de illa muliere, quin etiam de Perpetuo prorsus tacent quotquot pugnam illam Steppianam descripserunt auctores antiqui Leodienses; qui si quem caelestem adiutorem concivibus suis adfuisse traduut, solum S. Lambertum nominant; sed insuper vel eo suspecta est haec historiuncula, quod nimium quantum speciem similitudinemque refert visionum illarum, quas copiosius sane quam sapientius enarravit credulus auctor Vitae Odiliae in libro III, qui de eodem eventu, nempe “de triumpho S. Lamberti in Steppes” paene totus agit [Quam tenuis in hac maxime parte sit scriptoris huius auctoritas, vide edisserentes J. Daris, Examen critique de la Vie d'Odile, in Bulletin de l'Institut archéologique liégeois, tom. XI (1872), pp. 183, 187; Joh. Heller in MG., Scr.tom. XXV, p. 170.] .

[28] [se recepisse testantur.] Quid porro saeculo XIII quibusdam Dionanti incolis ope et protectione, ut pie crediderunt, beati sui patroni bene atque feliciter evenerit, superius Aegidium enarrantem vidimus [Supra, num. 9, 10.] . Quae postquam elegantiore suo stilo polita rettulit Chapeavillus, aliud addit huiusmodi, quomodo nempe pia quaedam mulier, Gertrudis nomine, ad deprecationem divi Perpetui acri capitis dolore liberata sit [Chapeaville, Vita, fol. 8vo.] ; cuius sanationis in antiquioribus auctoribus nullum vestigium repperimus. Illustriora autem sunt miracula quorum narrationem exhibet alter eiusdem Iohannis Chapeaville libellus, cui titulum fecit: Historia admirandarum curationum, quae divinitus ope deprecationeque divi Perpetui Leodiensis episcopi et confessoris, ad eius sacras reliquias Dionanti, anno 1599, et aliquot superioribus, contigerunt. Adiecta est Vita D. Perpetui cum descriptione oppidi Dionantensis, et quibusdam aliis, Historiam illustrantibus [Leodii, 1601, 4°, 14 ff. Integra haec historia, omissis utique carminibus liminaribus, praefatione etc., iterum excusa est a Surio ad d. 4 nov., a Ghesquiero, op. cit., p. 325 – 30. Vita autem, quae adiecta dicitur, eadem est quam saepe citavimus, et cui specialis titulus est praefixus.] . Cum scilicet intra annos 1585 et 1589 Dionanti ad divi Perpetui feretrum sanationes quaedam mirandae contigisse dicerentur, quae tantum non omnes in reparandis illorum viribus continebantur, qui membrorum usu destituti essent, iussit Ernestus Bavarus, Leodiensis episcopus, ut super tota re processus ecclesiasticus instrueretur [Litteras Ernesti, item Chapeavilli praefationem, quibus quid factum sit uterque dilucide enarrat, videsis ibid. fol. 2 et fol. 7 – 8vo.] ; qui postquam anno 1600 diligentissime perfectus esset, de eiusdem Ernesti mandato operam navavit Iohannes noster, tunc episcopi Leodiensis vicarius generalis in spiritualibus, ut quae a publico notario Gulielmo Jadoule, invigilantibus viris sex primoribus ex utroque magistratu, ecclesiastico nimirum et civili, “in tabulis authenticis ex ore testium descriptis” erant exposita [Publici instrumenti, in quo haec testimonia exarata sunt, partem aliquam adhuc possidet archivum publicum Namurcense (fonds du chapitre Notre-Dame de Dinant).] , ipse pressiore narratione ad fidelium aedificationem comprehenderet; qua in re praestanda, nullam se vel periodum adscripsisse profitetur, quae non ex publicis plurimorum proborum virorum testimoniis deprompta certoque comprobata esset [Chapeaville, op. cit.. fol. 8vo.] .

DE S. MODESTA VIRGINE ET ABBATISSA TREVERENSI.

POST MEDIUM SAECULUM VII.

[Commentarius]

Modesta, abbatissa Treverensis (S.)

AUCTORE A. P.

§ I. Cuinam coenobio S. Modesta abbatissa praefuerit.

[1] [S. Modesta, quae laudatur] Beatam Modestam post medium saeculum VII Treveris vixisse ibique abbatissae dignitate ornatam esse ex Libello de Virtutibus S. Gertrudis Nivialensis comperimus, quem libellum non multo tempore post huius sanctae obitum scriptum esse constat. At quam certa haec sunt, tam dubia reliqua videntur et tenebris obvoluta, quae de S. Modestae gestis tradita sunt memoriae. Ingens etenim ilico deprehenditur tum antiquorum monumentorum, tum etiam recentiorum auctorum, qui de illa vel ex proposito vel obiter scripserunt, discrepantia. Alii enim eam Dagoberti regis filiam, alii S. Modoaldi Treverensis episcopi neptem, alii S. Willibrordi sororem dictitant. Neque magis consentiunt in designando monasterio, cui praefuerit: illud nimirum quidam Habendense, nonnulli Treverense Sancti Symphoriani, plerique Treverense Horreum fuisse contendunt; inter quos tamen ultimos ea est dissensio, ut Modestam huius parthenonis vel solummodo priorissam, vel abbatissam, at alii primam sive ante S. Irminam, alii secundam sive post S. Irminam, alii etiam tertiam faciant. Sunt insuper qui, ut his se difficultatibus expediant, duas Modestas vel duas Irminas distinguant. Ne multis, tot paene afferuntur sententiae, quot fuere, qui de sancta nostra scriberent, viri docti. Quae cum ita sint, non equidem tantum nobis sumimus, ut credamus in illa antiquorum scriptorum vel dissensione vel obscuritate S. Modestae historiam ad liquidum posse perducere. Sed id nobis est propositi, ut tot sententiis atque coniecturis, quae ab scriptoribus praesertim recentioribus prolatae sunt, quid momenti, quid auctoritatis insit, indagemus, et quando certa vix statuere licet, quaenam probabilia, quaenam etiam probabiliora dici possint, definire nitamur.

[2] [in libello antiquo] Verum quoniam primum atque firmissimum fundamentum eorum, quae de S. Modesta novimus vel disputaturi sumus, in iam laudato Libello Virtutum seu Miraculorum positum est, qui Vitae primigeniae S. Gertrudis subiunctus est, necesse habemus de huius libelli auctore pauca recolere. Ipsius Vitae primigeniae scriptorem fuisse sanctae Gertrudi coaevum, et quidem clericum monasterii Nivialensis domesticum, cum tota eius scriptio apertissime declarat, tum ab omnibus vulgo tenebatur. Primus infitias ivit H.-E. Bonnell, qui aliis, [de Virtutibus S. Gertrudis,] quibus praeoccupatus erat, sententiis inductus est ut arbitraretur auctorem Vitae et Virtutum sive ex consilio, sive imprudenter, at certe falso se tamquam sanctae coaetaneum venditasse, et saeculo dumtaxat XI manum scriptioni admovisse [H. E. Bonnel, Die Anfänge des karolingischen Hauses, pp. 68 et 151 – 2.] . At haec parum feliciter dicta; ostendit enim luculenter v. cl. I. Friedrich ex intrinsecis maxime indiciis constare quam frustra esset Bonnelli suspicio [Kirchengeschichte Deutschlands, tom. II, pp. 341 et 667 – 70.] ; quam praesertim omnino irritam facit momentum illud decretorium, nempe quod Vitam illam et Virtutes nobis servavit, praeter codices nonnullos saeculis IX et X exaratos, exemplar quoddam saeculo VIII descriptum, codex nempe Montipessulanensis scholae medicinae signatus H. 55. Nuperrime autem vir de merovingica hagiographia praeclare meritus Bruno Krusch, licet, ad summam rei quod attinet, Friedrichio prorsus assentiatur, optime tamen probavit non eundem fuisse scriptorem Vitae et Virtutum: hanc nimirum neque ante annum 670, neque multo post esse compositam; illas circa annum 700 scriptas [B. Krusch in MG., Script. rer. merov. tom. II, p. 448 – 9.] . Porro magna manet, etsi non summa, scriptoris Virtutum auctoritas.

[3] [Treveris vivebat saeculo VII] Haec igitur narrator ille suppar aetate de S. Modesta tradit, quae hic integra ex egregia Kruschii editione referre non piget: Erat, ait [Ibid., p. 465 – 6, num. 2.] , quedam abbatissa in monasterio Treverense, cui nomen erat Modesta, et hec ab ipsa infantia sua Deo consecrata fuerat similiterque sanctae Geretrude in amicitia divina familiariter constricta videbatur. Quamvis longe positae longeque disiunctae inter se fuerunt corporaliter, et multis miliis et terrarum spatiis interiacentibus, quod oculorum obtutibus inter se videre non quiverunt, animo tamen atque in cordis dilectione semper praesentes fuerunt, quia aequalem servitutis militiam baiularunt et Domino in sinceritate cordis aequaliter sine dolo servierunt. Post multum vero temporis spatium contigit hoc quod volo ad memoriam vestram narrando revocare, ut quadam die, cum praedicta famula Dei Modesta in monasterio suo posita, orationis causa in ecclesiam suam intrasset, seque ipsam ante altare beatae Mariae semper virginis in oratione prosternebat. Cum autem, finita oratione, surrexisset, se ipsam undique circumspiceret, subito aspexit viditque ad dexteram latus altaris sanctam Geretrudem stantem in eodem habitu atque in eadem specie, qua ipsa formata fuerat. Dixitque ad eam: “Soror Modesta, certam tene hanc visionem et sine ulla ambiguitate scias me hodie in hac eadem ora absolutam de habitaculo carnis huius. Ego sum Geretrudis, quam multum dilexisti”. Et his dictis, ab oculis aspicientis ablata est. Tunc illa intra se tacite cogitabat, quid tanta visio debuisset fieri. Et in eadem die de visione illa nemini indicavit nullum verbum. Cum autem crastinus advenisset dies, civitatis Mettensis episcopus nomine Chlodulfus venit ad monasterium praedictae Dei famulae Modestae. Tum illa inter alia conloquia Dei virgo interrogavit episcopum de sancta Geretrude, in quale habitu vel ordine vel specie ipsa fuisset. At ille statim per ordinem narravit staturam corporis eius et speciem decoris eius. Tunc beata Modesta intellexit ex signa, que ab episcopo audierat, verum esse, quod ante viderat, et dixit ad eum: “Hoc tibi nunc confiteor, quod ante celabam, qua revelatum mihi fuit hesterno die hora quasi sexta, quod de hac luce ipso die et eadem ora migrata fuisset.” Et postea totam rem per ordinem pandit episcopo. Ille autem diem ipsum atque horam consignans praedictus episcopus Chlodulfus et invenit ita factum ordinem rei, sicut et supradicta prius indicaverat abbatissa.

[4] [abbatissaeque munere fungebatur] Haec ille. Quodnam porro fuerit coenobium istud Treverense, cui praeposita erat Modesta, paulo distinctius tradit Vita quaedam alia sanctae Gertrudis sive retractatio Vitae prioris, quam retractationem in nonnullis codicibus saeculis etiam XI exeunte et XII exaratis legimus [Ibid., p. 465 – 6, num. 2.] . Ita nempe illa: Erat quaedam sanctimonialis femina Treviris posita Modesta nomine, quae praeerat gregi sanctimonialium Trevirensis monasterii …, et paulo post: Haec itaque beata virgo ipso die dormitionis beatae Gertrudis basilicam ingressa sui monasterii, [in coenobio B. V. Mariae;] quae erat sacrata in honorem beatae Mariae semper virginis, .. [Toties retractata est Vita S. Gertrudis simul cum libello Virtutum, ut multam omnino operam impendere debeat is, qui singulas horum editiones medio aevo confectas in compluribus, qui supersunt, codicibus discernere et recensere voluerit. Vereor autem ne exiguus tanto labori respondeat fructus. Porro quattuor hic dumtaxat editiones memorasse sufficiat: 1° Primigenium illud opus, de quo num. 2 egimus, partim ab auctore coaevo, partim a suppari conscriptum; illud post alios multos nuperrimus edidit v. cl. B. Krusch, l. c., p. 453 – 71 (hanc recensionem designat littera A). — 2° Retractatio quaedam antiqua, saeculo IX non recentior; at illa Virtutes non complectitur, nec porro ad rem nostram pertinet; edita est apud Krusch, l. c., p. 453 – 64; cfr. p. 450 (hanc vocat B). — 3° Alia retractatio tribus libris constans, cuiusque locum quendam infra num. 5 afferemus. Eius exemplaria tria recenset Krusch, l. c., p. 451; illis alia plurima addere est, quorum nullum saeculo XII antiquius repperimus; neque multo ante tempore opus illud confectum esse putat Kruschius (l. c., p. 450), qui hanc editionem designat littera C. Edita est ab G. a Ryckel in libro mox laudando. — 4° Illa de qua hoc num. 4 agimus, quaeque inedita est. Legitur autem in cod. Vaticano Reg. Suec. 497, fol. 64vo – 70, saec. XI (cfr. Archivum Pertzii, tom. XII, p. 284); in cod. Bruxellensi 9119, fol. 96 – 8, saec. XII, etc., etc. Videtur equidem haec esse antiquior quam Vita C; sed quoniam illa iam aliqua littera, qua distinguatur, insignita est, hanc quartam infra laudabimus signantes eam littera D. De eadem postea in Analectis nostris quaedam proferre in animo est.] . Quibus verbis si non aperte, aliquatenus tamen indicatur monasterium Horreense; Horreum siquidem coenobium erat sanctae Dei Genitrici primitus Treveris dicatum; quod in palatio Dagoberti, quod vocatur Orreum, ecclesia in honorem beatae Mariae virginis constructa, constitutum esse tradit celebris a saeculo saltem XII Treveris fama [Gesta Treverorum, cap. 24 (MG., Scr. tom. VIII, p. 160, lin. 6).] . Nomen illud Horrei acceptum referunt litterae quaedam spuriae Leonis III [Jaffé-Ewald, Reg. Rom. Pont., num. 2540.] , quas in hac re qui postea scripsere, tantum non omnes secuti sunt, a regalibus horreis, in quibus fundatum erat monasterium. Certe super ruinas antiquas atque nobiles aedificatum illud erat, quas suo tempore mole sua etiamtum stetisse testatus est Wilthemius [Cfr. Friedrich, Kirchengeschichte Deutschlands, tom. II, p. 218.] ; et quod fluvio alluebatur, potuit certe olim publicis horreis aptum locum praebere. Vocatur autem non tantum Horreum vel monasterium B. Mariae ad Horreum, sed etiam singulari nomine abbatia sanctae Mariae virginis, quae cognominatur Horrea [Diploma spurium Dagoberti apud Pertz, MG., Dipl. imp. tom. I, p. 151; Libellus de rebus Treverensibus in MG., Scr. tom. XIV, p. 105, lin. 8.] , sanctae Mariae monasterium, possessio sanctae Mariae [Libellus de reb. Trev., num. 14, 15 (ibid., p. 104); Act. SS., Oct. tom. II, p. 377, d.] , etc. Huic porro parthenoni praefuisse Modestam innuit, ut videtur, recensor ille D Virtutum sanctae Gertrudis, ex quo pauca quaedam recitavimus, cum de beatae Mariae ecclesia agat, quam coenobio nomen, ut mos erat, dedisse credibile est.

[5] [quod idem esse coenobium Horreense] Sed luculentius ipsum coenobium Horreense designat recensio C Virtutum Gertrudinarum, quam summum saeculo XII ineunte conscriptam esse aetas codicum manuscriptorum testis est [Vide supra, p. 300, not. 5.] . Huius enim auctor ita iam aperte: Erat, inquit, in civitate Treverensi sanctimonialis quaedam, quae praeerat coenobio beatae Dei genitricis Mariae [Apud Ryckel, Vitae S. Gertrudis … historicae narrationes tres (Lovanii, 1632), p. 147.] . Consentiunt, quin ipsum etiam Horrei nomen pronuntiant, omnes alii, qui de S. Modesta sermonem habuerunt, scriptores antiqui: sic inter Treverenses medio saeculo XI auctor Libelli de rebus Treverensibus [MG., Scr. tom. XIV, p. 104 – 5.] , saeculo XII auctor [Ibid., tom. VIII, p. 160, lin. 8.] , interpolatores [Ibid., lin. 19, 28.] et continuatores [Prima continuatio, cap. 15 (ibid., p. 188).] Gestorum Treverensium; sic saeculo XIV auctor Gestorum Boemundi [Ibid., tom. XXIV, p. 372.] ; sic falsarius ille qui litteras Leonis papae III in gratiam Horreensis parthenonis confinxit [Cfr. supra, p. 300 not. 7.] . Quorum vestigiis inhaerentes incunctanter censuerunt recentioris aetatis historici bene multi monasterio Horreensi Modestam praepositam esse. Quod utrum recte statutum sit, paucis est inquirendum. Contra siquidem dixerunt Smetius noster [Act. SS. Belgii, tom. III, p. 185, num. 27 sqq.] et nuperius v. cl . Friedrich [Op. cit., tom. II, p. 218.] ; qui notant in recensione A Virtutum sanctae Gertrudis de monasterio quidem Treverensi aliquo, at eo non distincte designato, sermonem fieri; porro probatum minime esse nullum tunc exstitisse Treveris parthenona praeter Horreense; immo iam certo tum exstructum esse Sancti Symphoriani coenobium, a S. Modoaldo fundatum [Vide Friedrich, l. c.] . Monet insuper Smetius [Loc. cit., num. 28 extr.] , quod editio C Virtutum S. Gertrudis coenobium illud Beatae Mariae dicatum asserat, ac proin, quoniam aliud hoc eodem titulo insignitum id temporis non videatur Treveris exstitisse [Cfr. Mabillon, Annales O. S. B., lib. XVI, num. 66 (tom. I, p. 534).] , Horreense illud fuisse innuat, id nihil ad rem conferre, cum nesciamus utrum ex fonte sincero an levi quadam coniectura retractator C id narrationi interpolaverit, quod recensio primigenia A tacebat, Modestam nempe praefuisse monasterio, quod Beatae Virgini Mariae sacrum esset.

[6] [testatur vulgata] Libenter equidem missum facimus argumentum ex hac editione C Vitae S. Gertrudis, si sola respiciatur, desumptum. At huius dictum confirmat auctor Gestorum Treverensium, qui sub initiis saeculi XII scripsit: Isdem, inquit, igitur pontifex (nimirum Modoaldus) in palatio Dagoberti, quod vocatur Orreum, ecclesiam in honorem beatae Mariae Virginis construxit; ubi et congregationem virginum instituit, quarum matres fuerunt Irmina et Modesta, filiae Dagoberti [MG., Scr. tom. VIII, p. 160.] . Non videtur autem, qui haec scripsit, ullam S. Gertrudis Vitam novisse, quippe qui neque hoc loco, ubi de sancta illa virgine meminisse pronum erat, ullam de ea fecerit mentionem. Secus utique illi ambo, qui ante medium saeculum XII haec Gesta interpolationibus auxerunt; hi enim S. Modestam contemporaneam beatae virginis Gertrudis fuisse notant; [saeculo XI Treveris fama.] secus etiam auctor Libelli de rebus Treverensibus, qui tamen, licet primam editionem Virtutum Gertrudinarum exscripserit, Modestam tamen Horreensem abbatissam dixit [Ibid., tom. XIV, p. 105.] . Concludere igitur fas est saltem medio saeculo XI hanc fuisse vulgatam Treveris famam, quam etiam secutus sit auctor editionis C Vitae Gertrudis.

[7] [Nulla autem ratione probatur] Attamen Modestam Horreensem abbatissam fuisse praeter Smetium et Friedrichium acriter negant Henschenius [De tribus Dagobertis … diatriba …(1655), p. 116; Act. SS., Mart. tom. II, p. 597, annot. a et b., et tom. III, p. XXI, num. 30.] et Cointius [Annales ecclesiastici Francorum, ad an. 659, num. 2 (tom. III, p. 467); ad an. 726, num. 8 – 11 (tom. IV, p. 745 – 6).] , ita tamen ut illam coenobio Sancti Montis seu Montis Romarici praefuisse asserant, quod nempe in Habendensi comitatu fundaverat S. Romaricus [Hanc opinationem secuti sunt moderni auctores Martyrologii Parisiensis (1727) et Ebroicensis (1753) ad diem 4 novembris.] ; atque ideo in textu supra recitato Virtutum S. Gertrudis legi vetant: Erat in monasterio Treverensi …; sed potius haec ita corrigere volunt: Erat in monasterio Avendensi. Quam emendationem audacem satis duobus adstruere nituntur argumentis: primo, quod Treveri non monasterium, sed urbs erat plura complectens coenobia; quasi vero aliud his significare voluerit S. Gertrudis biographus, nisi ea, quae narraturus iam erat, “in monasterio quodam Treverensi” accidisse. Altero, quod adversetur ratio temporum, quandoquidem S. Irmina, quae prima fuit Horreensis abbatissa, longo post tempore vixerit quam Modesta Treveris Gertrudem sibi apparentem conspexerat; ast hoc ipsum probandum erat, Irminam nempe primam fuisse Horreensi parthenoni praepositam; quod sequenti paragrapho ostendemus saltem dubium valde esse.

[8] [coenobium illud fuisse coenobium Habendense] Porro non solum nullius roboris sunt argumenta illa duo, quibus pugnant Henschenius et Cointius, sed et nulla omnino sunt antiqua monumenta, quae ipsorum sententiae faveant. Cur tamen Habendense coenobium potius designare maluerint quam aliud quodlibet, ea sane fuit ratio, quod in secunda et tertia Gestorum Treverorum recensionibus traditum est S. Modestam fuisse alumpnam coenobii montis Romarici [MG., Scr. tom. VIII, p. 160.] ; quo nomine [Gallice Remiremont.] postea appellatum est monasterium a S. Romarico in Vosago fundatum, quod primitus Sanctus Mons vel Habendum dictum erat. Animadvertendum autem est eosdem Gestorum interpolatores, qui S. Modestam in Habendensi parthenone vixisse aiunt, non solum illam abbatissam Habendensem non facere, immo ipsos etiam tradere Horreensem postea abbatissam fuisse. Adde difficile negotium esse, ut ostendit Mabillonius [Act. SS. O. S. B., saec. II, p. 468, annot. m.; Annales O. S. B., lib. XVI, num. 66 (tom. I, p. 534).] , in serie antistitum Habendensium locum aliquem Modestae invenire.

[9] [vel Treverense Sancti Symphoriani;] Neque feliciore coniectura usi sunt, qui S. Modestam coenobio Treverensi Sancti Symphoriani praefectam fuisse opinati sunt, Papebrochius nempe [Act. SS., Apr. tom. II, propyl. antiq. p. v, num. 21.] , Smetius [Act. SS. Belgii, tom. III, p. 185, num. 28.] , Wion [Lignum Vitae, parte II, p. 361.] , Arturus a Monasterio [Gynecaeum, ad diem 4 nov.] ; hi quidemrectene an perperam, postea examinandum eritduas Modestas distinguunt; at asserunt illam, cui S. Gertrudis apparuerit, Sancti Symphoriani abbatissam fuisse. Quod ut comminiscerentur, eadem ratione adducti sunt, qua motos diximus Henschenium et Cointium [Vide supra num. 7.] , nempe ut intricatam Irminae Horreensis abbatissae chronotaxin expedirent. Hanc rationem mere negativam nullius esse momenti iam diximus; positiva autem argumenta non magis afferunt modo laudati auctores, quam attulerunt Henschenius et Cointius. Nullo enim textu antiquo nituntur; neque probabilitatem sententiae suae inde conciliare valent, quod parthenonem Sancti Symphoriani fundaverit S. Modoaldus, quem avunculum S. Modestae aliqui fuisse tradunt. Nam etiamsi vera sit haec cognatio, notandum tamen iterum est, quotquot eam asserunt auctores antiqui [Tertia recensio Gestorum Treverensium (MG., Scr. tom. VIII, p. 160); bulla spuria Leonis III.] , eosdem S. Modestam dicere abbatissam Horreensis coenobii; atqui hoc ipsum coenobium a S. Modoaldo etiam fundatum esse, fama est non spernenda, quam paragrapho sequenti diligenter trutinabimus.

[10] [contra haud improbabilis est] Ut igitur quae hucusque disputata sunt, paucis comprehendamus, habemus, quae S. Modestam Horreensem abbatissam testentur, tum Vitae S. Gertrudis editionem saeculo XI, ut videtur, confectam, tum documenta Treverensia saeculis XI et XII composita. Quae scripta, quoniam multo post sanctae nostrae mortem tempore confecta sunt, neque in aliis rebus enarrandis ab erroribus sunt immunia, ea utique non sunt, quibus fisi certo statuamus S. Modestam Horreo reapse praefuisse; ast quia, quae eandem in alio quodam monasterio abbatissam egisse tradant, [traditio Treverensis supra explicata.] nulla sunt monumenta antiqua, hanc vulgatam a tanto tempore hodieque a plerisque historicis receptam opinionem serio probabilem existimamus. Ut autem probabilis illa sententia aliquatenus confirmetur, disquirendum iam est quonam pacto conciliari possit cum iam saepe memoratae S. Irminae aetate et gestis, S. Modestae in Horreo praelatura. Qua de re saepe olim disputarunt viri docti, et ex proposito tum etiam disputandum erit, cum aliquando ad diem 24 decembris in hisce Actis Vita S. Irminae veniet illustranda. At necesse habemus hic pauca ex illis praelibare, quia ea maxime res auctores non paucos movit ut Modestam, sicuti supra monuimus, ex Horreensium abbatissarum catalogo expungerent, alios autem induxit ut eandem vel primam, vel secundam, vel tertiam huic coenobio praefuisse contenderent.

§ II. Quis monasterii Horreensis fundator exstiterit, quae prima abbatissa.

[11] [Huius Horreensis coenobii,] Duae potissimum apud auctores antiquos occurrunt narrationes circa Horreensis parthenonis initia; aut enim illius fundatorem faciunt S. Modoaldum Treverensem archiepiscopum, aut S. Irminam, quam iidem Dagoberti regis filiam fuisse asserunt; sunt etiam qui media quadam via incedentes, remita componere satagunt ut Modoaldum quidem dicant monasterium construxisse, sed in gratiam Irminae. Mirum quantae inde ortae sint recentiorum scriptorum controversiae, quanta discrepantia; Irminam nempe illam alii Dagoberti I, alii Dagoberti II, quidam etiam Dagoberti III filiam fuisse commenti sunt; alii regios natales ipsi abiudicarunt; nec defuit qui, ut alii duas Modestas, ita duas etiam Irminas, quemadmodum in intricatis hisce causis sollemne est, distinguendas esse pronuntiaret. Quorum omnium prolixas disputationes, coniecturas interpretationesque ex ordine recensere longum est, neque huic loco proprium; singula itaque monumenta antiqua, quae in quamque praecipuam sententiam faciunt, praemittentes, quam poterimus brevissime graviora, quae ex eis desumpta sunt a recentioribus, argumenta examini subiciemus, coniecturas abunde ab eisdem propositas trutinabimus, ut demum quid in re obscura tuto probabiliterque credi possit, disquisitione facta, assequi liceat.

[12] [quod a S. Modoaldo] Modoaldum Horrei fundatorem nominant Gesta Treverorum hisce verbis: Deinde Modowaldus episcopatum suscepit temporibus Dagoberti. Qui videlicet Dagobertus plurima beneficia Treberensi ecclesiae contulit et beato Modowaldo. Isdem enim pontifex in palatio Dagoberti, quod vocatur Orreum, ecclesiam in honorem Mariae virginis construxit; ubi et congregationem virginum instituit, quarum matres fuerunt Irmina et Modesta, filiae Dagoberti [MG., Scr. tom. VIII, p. 160.] . Suffragatur, praeter Gesta Boemundi in quibus hoc loco Gesta Treverorum exscripta sunt [Ibid., tom. XXIV, p. 469.] , diploma spurium Dagoberti I, quod anno 634 in gratiam ecclesiae S. Petri Treverensis datum fingitur [Ibid., Diplom. imp. tom. I, p. 150 – 2.] : in illo nempe decernitur sub potestate huius ecclesiae esse et fore, inter alia plurima, monasterium sanctae Mariae, quod idem praefatus pontifex Modoaldus in territorio sancti Petri a fundamentis exstruxit, quod vocatur Horrea; quae totidem paene verbis asserta leguntur in diplomatibus spuriis Pippini regis an. 760 [Böhmer-Mühlbacher, Reg. imp., num. 90 (tom. I, p. 40 – 1).] et Karoli Magni an. 774 [Ibid., num. 164 (p. 69.)] , atque in authentico diplomate regis Zventiboldi an. 895 [Ibid., num. 1907 (p. 712).] . Suffragatur etiam aliquatenus bulla item spuria Leonis papae III, quae saeculo saltem XII conficta erat, cum a tertio recensore Gestorum Treverorum exscripta sit [MG., Scr. tom. VIII, p. 160.] ; in hac plura iam de coenobii fundatione doceri videntur; dicit enim Pseudo-Leo: Coenobium Orrense a sancto Modowaldo Trevirorum archiepiscopo, subministrante beata Modesta, filia sororis eius, … ad [et apud Beyer.] divini cultus officium restauratum post decessum beatae Irminae, quae prima hunc locum provehendum suscepit … donatum [H. Beyer, Urkundenbuch zur Geschichte der … mittelrheinischen Territorien, tom. I (1860), p. 236.] . Licet autem hic prima monasterii fundatio S. Irminae adscribatur, Modoaldum tamen eidem stabiliendo operam contulisse clare edicitur. Tacet quidem de hac fundatione Vita Modoaldi [Act. SS., Maii tom. III, p. 51 sqq.] , quam post annos ferme sexcentos ab eius morte Stephanus abbas Sancti Iacobi Leodiensis conscripsit; at in hac enarranda tutos auctores se non semper habuisse ipse profitetur; et re quidem vera exigui momenti est eius opella [Vide ibid., p. 50, comment. praev. num. 2; p. 52, num. 4.] .

[13] [fundatum esse tradunt,] Quid porro hactenus ex his monumentorum testimoniis colligendum est? Unum, opinor, nimirum famam fuisse Treveris, saltem inde a saeculo IX, Modoaldum Horreensis coenobii esse fundatorem. A saeculo, inquam IX: non solum enim habemus laudatum illud diploma Zventiboldi anno 895 datum, cuius exemplar apographum ipso saeculo IX descriptum ad nos usque pervenit [Cfr. Böhmer-Mühlbacher, l. c.] , sed ex eodem manifestum etiam fit antea iam conficta fuisse quaedam ex spuriis, quae citavimus, litteris Dagoberti, Pippini, Karoli magni; ita siquidem Zventiboldus: Vir venerabilis Rathpodus sanctae Treverensis ecclesiae archiepiscopus obtutibus nostris obtulit praecepta antecessornm nostrorum, regum scilicet Francorum, in quibus insertum comperitur inter cetera monasterium sanctae Mariae, quod domnus Modoaldus eiusdem urbis praesul magnificus in territorio sancti Petri a fundamento construxerat vocatum Orrea… [Beyer, op. cit., tom. I, p. 203.] . Zventiboldum hoc loco authenticas quasdam, quae nunc perierint, merovingorum regum litteras appellare, quemadmodum opinatur Hauck [Kirchengeschichte Deutschlands, tom. I, p. 277, nota 1.] , aegre crediderim; attente enim textus conferenti tantum non manifestum est ipsa spuria diplomata, quae ad nos pervenerunt; a Zventiboldo esse lecta. Unde, ut id obiter moneam, elucescit quantum a vero abhorreat id quod probare nititur Prümers [Albero von Montreuil (1874), p. 69.] , scilicet spurias hasce merces sub Treverensi archiepiscopo Adalberone saeculo XII confictas esse et primum venditatas. Sed ut ad nostrum propositum revertamur, notandum est interfuisse quidem falsatoris, quo efficacius iura ecclesiae S. Petri in monasterium Horreense exaggeraret, ut comminisceretur monasterium illud ab antiquo quodam archiepiscopo Treverensi esse conditum; sed quoniam, ubi de aliis monasteriis vel bonis agit, quorum etiam possessionem ecclesiae maiori Treverensi vindicare intendit, nil tale commemorat, licet par fuisset commemorandi seu fingendi ratio, adducimur ut credamus potius eum hoc loco traditionem, quae saeculo IX vigebat, rettulisse. Quam traditionem priusquam etiam ut probabilem tantum recipiamus, ponderanda sunt, quae in contrariam partem producuntur, testimonia.

[14] [prima abbatissa] Irminam igitur Horrei fundatricem exhibent documenta non ita multa et his quae num. 10 recitavimus, certe minus antiqua; quae insuper ut mox videbimus, non solum melioris notae non sunt, sed pluribus etiam et peioribus erroribus deturpantur. Primum est diploma Dagoberti I regis spurium, saeculo scilicet XI fabricatum, quod fingitur anno 646 in gratiam coenobii Horreensis editum; de quo coenobio ita sermocinatur: Dagobertus divina preordinante providentia rex… rogatu dilectae coniugis nostrae reginae Nanthildis monasterio in Treverica valle in honore sanctae Dei genetricis ab Irmina, filia nostra, constructo et sanctimonialium coadunatione decorato, ex rebus proprietatis nostrae… contradidimus [MG., Dipl. imp. tom. I, p. 169 – 70.] . Consonat, qui medio saeculo XI conscriptus est, Libellus de rebus Treverensibus num. 12 extr.: Dagobertus itaque rex… tres filias a regina nobilissima nomine Nanthilde suscepit, Regendrudim, Irminam, Adelam; quarum… Irmina… monasterium in Treveris civitate in honore sancte Dei genitricis construxit, ubi sororum, quas ibi congregaverat, abbatissa in sancto proposito vitam finivit [Ibid., Scr. tom. XIV, p. 104.] . His similia recitant, paucioribus licet verbis, bulla spuria Leonis III, quae num. 12 laudata est, multis vero exaggerat Thiofridus monachus († 1110) in ea, quam concinnavit, S. Irminae Vita, quamque nihil immutatam Theodoricus monachus integro ferme post saeculo libro II Chronici sui Epternacensis praeposuit [Ibid., tom. XXIII, p. 48 sqq.] ; in hac Vita conscribenda antiquiorem quandam Vitam, licet non ita magni pretii, adhibitam esse opinatus est v. cl. L. Weiland [Ibid., p. 18 med.] , equidem vehementer dubito. Videor enim mihi plane ostendisse omnia, quae in hoc opusculo tradit Thiofridus, ex monumentis aliis, iisque notis, esse desumpta [De fontibus Vitae S. Irminae, in Anal. Boll., tom. VIII (1889), p. 285 – 6. Quae autem de Irmina libro I chronici sui habet Theodoricus (l. c., p. 44, num. 23), haec vix non verbo tenus referunt textum Libelli de rebus Treverensibus supra recitatum.] ; inter haec autem monumenta occurrunt duo ex illis, quae superius citavimus, diploma nempe Dagoberti apocryphum et Libellus de rebus Treverensibus. Unde fit ut consentaneum sit huiusce Vitae testimonium omnino neglegere.

[15] [non fuit S. Irmina.] Auditis in utramque partem testimoniis, quotquot quidem nobis antiquitas transmisit, non alienum erit quid super his recentiores causarum historicarum cognitores iudicii tulerint, paucis enarrare. Fuerunt quidem, at illi non utique multi, qui textibus num. 14 congestis plenam fidem adhiberent, ac proin Irminam Dagoberti I regis filiam Horreensisque parthenonis fundatricem fuisse pronuntiarent; cui proinde S. Modesta in regimine successisset. Ita Iohannes Malburnus de Bruxella († 1503) in suo Venatorio sanctorum ordinis canonicorum regularium [Vide codices Bruxellenses bibl. reg. num. 11973, fol. 215; num. 11815 – 6, fol. 180 – 1. Legitur etiam idem opus, adhuc ineditum, in codd. Parisinis bibl. nat. lat. 14662, 15044, etc.] , qui ut litem dirimat, dicit Horreum a S. Modoaldo in gratiam S. Irminae esse fundatum; ita Trithemius [De viris illustribus ordinis S. Benedicti, lib. III, cap. 138; Compendium libri I Annalium, ad regem 52m.] , qui nihilo minus Irminam anno 710 obiisse notat; ita alii quidam, quos recenset Henschenius [Diatriba de tribus Dagobertis, pp. 120, 121, 125, 184, etc.] ; ita Kolbius [Series episcoporum Mogunt., Trevir. et Colon., p. 94 – 5.] , qui etiam S. Modoaldum in gratiam S. Irminae coenobium hoc construxisse narrat; ita vir egregius antecessor noster Iohannes Bollandus in commentario historico de S. Modesta, quem rogante Petro Francisco Chiffletio conscripsit, cuiusque tria saltem ad nos pervenerunt exemplaria autographa [Conservantur in codice Bruxellensi bibl. reg., num. 8932, fol. 138 – 40, 145 – 6, et 151 – 3. Litteras binas datas Dolae die 20 mai et die 12 augusti 1642, quibus Chiffletius tum postulat ut hunc commentarium sibi Bollandus scribat, tum de scripto atque recepto gratias agit, videsis ibidem, fol. 136 et 143.] . Conicit autem Bollandus [Ibid., num. 4 commentarii.] , difficultatum levandarum ergo, sive Irminam Horrei fundatricem submissionis quietisve studio vel alia de causa in regiminis onere sibi Modestam substituisse, sive eandem, utpote quae, cum pater ipsi monasterium aedificaret, tenera valde aetate esset et regimini inhabilis, Modestae commissam esse, sub cuius disciplina adolesceret [Alias coniecturas, at infeliciores etiam, l. c. proponit Bollandus.] . His omnibus auctoribus consentit Browerus [Annales Trevirenses, lib. VII, num. 49 (tom. I, p. 350).] et cum eo Masenius [Ibid., annot. XIII, (tom. I, p. 606 – 15).] , qui prolixius et vehementius contra Valesium et Henschenium sententiam suam propugnat. Et quidem Irminam, si ab aliquo Dagoberto rege orta sit, Dagoberti I potius quam Dagoberti III filiam ut dicamus, iubent auctores omnes antiqui, quorum verba num. 14 recitavimus, cum eam ex Nanthilde regina, uxore Dagoberti I, natam asserant; in cuius rei confirmationem adduci etiam possunt illa omnia documenta, quae Horreum a S. Modoaldo conditum esse testantur [Vide supra, num. 12.] ; siquidem Modoaldus (sedit circa 627-circa 639) Dagoberto I (regn. 622 – 638), non vero Dagoberto III (regn. 674 – 678) fuit coaetaneus.

[16] Verum quominus Irminam Dagoberti I filiam nominari liceat, ea allata sunt a viris doctis momenta rationum gravissima, [Errant nempe qui illam Dagoberti I] ut tantum non omnes scriptores recentiores ab illa sententia recesserint, excepto utique Masenio, qui tamen, utut eam multis verbis defendere nisus est, nemini tamen probare valuit. Primum momentum est quod nuspiam in documentis antiquis atque authenticis Dagobertus I legatur filias procreasse. Quis ergo monumentis sive spuriis sive saltem longe recentioribus credet, praesertim cum notum sit quam delectati sint tum falsatores, tum recentioris aevi scriptores in assignanda ecclesiarum suarum fundatoribus, rectoribus, patronis nobilissima quadam ex illustribus stirpibus origine? Alterum est quod cum Dagobertus anno dumtaxat 629 – 630, Gomadrude repudiata, Nanthildem duxerit [Cfr. Chron. Fredegarii, l. IV, cap. 58 (ed. Krusch in MG., Scr. rer. merov., tom. II, p. 150).] , et anno 639 diem obierit [Cfr. Krusch, Zur Chronologie der Merowingischen Könige in Forschungen zur deutschen Geschichte, tom. XXII, p. 465.] , fieri sane non potuit ut Irmina, tum vix novennis, iam sponsum amiserit et a patre monasterium impetrarit. Quae cum aliis non paucis argumentis longius explicata videre est apud auctores, quos sequenti numero laudabimus. Fatendum quidem est non omnia ea, quae illi superaddunt, eiusdem esse roboris; quod ceteroqui mirum non est, cum utrinque saepe pugnatum sit armis valde fragilibus, documentis dico vel suppositiciis vel recentiore satis aetate conscriptis. Inconcussum tamen illud manet, Irminam Dagoberti I filiam nequaquam fuisse.

[17] [vel Dagoberti II regis filiam fingunt,] Neque felicius videntur sententiae suae auctoritatem conciliasse qui Irminam Dagoberti II filiam dixerunt, ut Henschenius noster [In iam laudata Diatriba de tribus Dagobertis, lib. II, cap. 10 sqq. (p. 107 sqq.).] et post eum viri doctissimi multi, Papebrochius [Act. SS., April. tom. II, propyl. antiq. num. 5 – 21 (p. II – V).] , Cointius [Ann. eccles. Franc., ad an. 678, num. XX (tom. III, p. 793); ad an. 726, num. VII sqq. (tom. IV, p. 744 sqq.).] , Hontheimius [Hist. archiep. Trevir., tom. II, p. 87.] , Dionysius Sammarthanus [Gallia christiana, tom. XIII, col. 611 sqq.] , Smetius [Act. SS. Belgii, tom. III, p. 184 sqq.] , recentius vero Wyttenbach [Gesta Trevir., tom. I, p. 67 sqq.] , Rettberg [Kirchengeschichte Deutschlands, tom. I, p. 476.] , Marx [Geschichte des Erzstifts Trier, II Abth., I Bd., p. 461 sqq.] , Friedrich [Kirchengesch. Deutschl., tom. II, p. 219.] , alii. Hoc ut statuerent, duas maxime rationes proposuere: alteram quod, ut supra declaravimus, tempus tum conubii Dagoberti cum Nanthilde, tum mortis eiusdem non patiatur Irminam, vivo patre, viro traditam esse; alteram quod si Irminam Dagoberto I genitam velis, consequens sit eam, cum S. Willibrordo et monasterio Epternacensi possessiones quasdam donaret [Cfr. MG., Dipl. imp. tom. I, p. 173 sqq. De his chartis mox recurret sermo.] , provecta praeter solitum aetate fuisse; quod ut non impossibile, minus tamen congruum videretur [Cfr. Papebrochium, l. c. num. 7, 8.] . Quod argumentum aliis verbis exaggerat Henschenius [L. c., p. 112.] , nempe ex chartis Epternacensibus constare Irminam temporibus S. Willibrordi, Ultraiectini episcopi, SS. Basini et Lutwini Trevirensium, Pippini Herstalli maioris domus regumque Dagoberto II iuniorum vixisse. Porro huiusmodi auctores ubi propius accedunt ad quaestionem huic loco propriam, alii, puta Hontheimius, asserunt Irminam Modestae in regimine coenobii Horreensis successisse; quod sane temporum ratio facile patitur; alii cum Henschenio, praeconcepta sententia Irminam primam abbatissam Horrei fuisse, quam fontes alii iique fide digni non ante annum circiter 706 mortuam esse probant, coguntur negare Modestam Horreo praepositam esse, ut quae iam anno 659 abbatissa S. Gertrudem sibi apparentem viderit.

[18] Sed hi omnes, — tantorum virorum salva reverentia dixerim, — fundamentum in aqua posuisse videntur. Quis enim non videt eorum argumenta eo spectare ut efficaciter quidem ostendant Irminam a Dagoberto I non esse procreatam, minime autem definiant eandem Dagoberti II vel ullius omnino Dagoberti filiam exstitisse. Donec igitur probaverint, — quod tentaverunt quidem, at parum feliciter [Nituntur nempe unice spurio diplomate Dagoberti et Vita Irminae aliisve huiusmodi opusculis, quorum auctores hoc ipso diplomate usi sunt.] alicuius Dagoberti Irminam esse filiam, nihil prorsus efficient. Notare insuper iuvat nullum omnino auctorem antiquum, ne obscure quidem, tradere Irminam a Dagoberto II esse genitam, immo omnia prorsus quae num. 14 allata sunt monumenta, etiam quae beneficia a S. Irmina B. Willibrordo collata commemorent, aperte Dagobertum I designare, cum Irminam ex Nanthilde natam dicant. Neque effugium invenies, si cum Cointio in diplomate Dagoberti, quod laudavimus, tum notas temporis, quo diploma datum dicitur, ex ingenio mutaveris, tum Mechtildis nomen pro Nantildis nomine reposueris [Ann. eccles. Franc., ad an. 678, num. XX (tom. III, p. 794).] ; praeterquam enim quod haec arbitraria nimis sunt, nescio ubi adinventa sit haec uxor Dagoberti II Mechtildis, quam Bruschius ducissam Saxonum facit [Magni operis de omnibus Germaniae episcopatibus epitomes (1549), fol. 55vo; cfr. Eckhart, Comment. de rebus Franciae orientalis, lib. XV, num. IV (tom. I, p. 258); Act. SS. Belgii, tom. III, p. 185, num. 27.] . Fatente enim ipso Henschenio [Diatriba, p. 111 – 2.] , nullus est antiquus auctor qui nomen exhibeat coniugis illius Dagoberti II, quae mater fuisset Irminae.

[19] [aut qui duas Irminas comminiscuntur.] Tandem, ut nullam ex propositis sententiis omittamus, commemorasse sufficiat infelicem gratuitamque coniecturam Bosschartii [W. Bosschaerts, Διατρίβαι de primis veteris Frisiae apostolis (1650), dissert. 50, p. 341 – 50.] , qui duas Irminas distinguit, alteram filiam Dagoberti I et Horrei fundatricem, alteram filiam Dagoberti III, quae nempe S. Willibrordo fuit benefica. Postremum hunc Dagobertum Bosschartius “secundum” vocat, quia nempe nondum tunc ab Henschenio historiae redditus erat genuinus Dagobertus II; at tertium a Bosschartio intellegi ex ipsius contextu manifestum est. Iam vero Irmina chartam in gratiam Willibrordi iam dederat anno IV Childeberti III [MG., Dipl. imp. tom. I, p. 173.] , patris Dagoberti III, qui Childebertus iuvenis coepit regnare [Cfr. Henschenius, Diatriba, p. 154.] . Quis ergo feret eum Irminae avum dici?

[20] [Irmina porro a nullo Dagoberto] Reiectis porro, quae hactenus enarratae sunt, sententiis, haec tutior videtur omnium difficultatum levandarum ratio, si statuimus Irminam nequaquam fuisse filiam Dagoberti nec primi, nec secundi, quibus ceteroqui nulla documenta satis antiqua et authentica filias adscribunt. Omnino siquidem de hac cognatione tacent documenta de S. Irmina quaecumque sunt, quibus plenam fidem adhibere possimus, chartas maxime illas quinque dico ab ipsa Irmina in gratiam monasterii Epternacensis intra annos 698 et 704 datas [MG., Dipl. imp. tom. I, p. 173 – 7.] ; quas nimis leviter atque prorsus immerito a Karolo Pertzio inter spurias reiectas esse ostendit vir in hac re praestantissimus Th. Sickel [In censura sua editionis diplomatum Pertzianae (Berolini, 1873), p. 64 sqq. Cfr. Böhmer-Mühlbacher, Reg. imper. I, num. 14 (tom. I, p. 7); A. Görz, Mittelrheinische Regesten, tom. I, p. 48 sqq.] ; et omnino sane notatu dignum est Theodericum Epternacensem, qui solus nobis haec documenta servavit, postquam non semel in suo Chronico Irminam Dagoberti filiam dixerat, ita tamen fideliter chartas illas exscripsisse, ut nuspiam in ipsis regiae istius originis mentionem interpolaret. Iam vero in his minime se Irmina Dagoberti natam, sed solummodo consobrinam Erminitrudis, filiae Pantini dicit [MG.,, Dipl. imp. tom. I, p. 175, lin. 27.] ; qui ceteroqui prorsus ignoti sunt [Non satis fundata videtur coniectura quaedam a Martenio proposita (Amplissima collectio, tom. I, fol. 11, not. a); quem sequi videtur Hontheim, Hist. dipl. Trevir., tom. I, p. 93, not. b.] . Neque Irminam regiam virginem praedicat Pippinus, ubi in diplomate anno 706 Epternacensibus dato de ea sermonem habet [MG., Dipl. imp. tom. I, p. 93, lin. 45 – 6.] ; quem locum diplomati a falsario quodam interpolatum esse perperam etiam opinatus erat Pertzius [Vide Sickel, op. cit., p. 65 – 6.] .

[21] [procreata est,] Genuinam porro illam Irminam abbatissam fuisse textus laudatorum diplomatum aperte, abbatissam Treveris fuisse tantum non aperte declarat; quod autem Horreo praefuerit, nuspiam ibidem dicitur; ast id diserte asserunt Thiofridus Epternacensis tum in Vita S. Irminae [MG., Scr. tom. XXIII, p. 49, num. 4 et 6.] , tum in retractata ab ipso Vita S. Willibrordi [Ibid., p. 49, not. 61. Horreum nempe fuisse tradit Thiofridus monasterium illud puellarum, cuius incolas S. Willibrordus ab ingruente peste liberarit, teste Alcuino in Vita Willibrordi, cap. 21; in qua Vita quidem monasterii istius nomen reticetur (Jaffe, Bibl. rer. germ., tom. VI, p. 54). Vero simile certe est hoc aliudve huiusmodi beneficium ab Irmina commemorari, ubi in prima sua charta Willibrordum sic alloquitur: dilectio vestra erga me vel monasterium meum. Nequeo enim consentire Hauckio (Kirchengeschichte Deutschlands, tom. I, p. 278, nota 1), qui monasterium meum de Epternaco vult intellegi.] ; cum illo autem consonant cetera, quae supra allata sunt [Num. 14.] , monumenta Treverensia; quae, licet non sint ita antiqua et naevis minime careant, tamen hac in re sequi non piget, quia nec cuiquam alii documento haec Treverensis fama contradicit, neque commode explicare esset quomodo, ceterorum monasteriorum incolis non repugnantibus, haec, si falsa esset, constanter servata sit. Cum autem memoria in Horreo servata esset Irminae cuiusdam, quae divitiis abundans coenobio olim praefuisset illudque fortasse de bonis suis multum ditasset, facili negotio accidit ut saeculo circiter XI [Id nempe tunc factum esse probabile est, cum falsarius quidam diploma Dagoberti I pro Horreo confinxit (MG., Dipl. imp. tom. I, p. 169 – 70), ut monasterio possessiones quasdam vindicaret.] haec regis filia diceretur et coenobii fundatrix, quemadmodum confictae sunt aliae regum merovingorum filiae, Adula nempe Palatioli fundatrix et abbatissa atque Irminae soror suppositicia, quin etiam Modesta nostra, quae in Gestis Treverorum, quod negabat Masenius [Annales Trevirenses, annot. XIII (tom. I, p. 607).] , filia Dagoberti dicitur [Hunc locum vide exscriptum supra num. 12 init.] .

[22] [sicuti neque ipsa Modesta, ] De Modesta qui id credat, nemo, opinor, sat robusta fide erit; de Adula non est animus in praesentiarum disputare [De ea agendum erit in hisce Actis ad diem 24 decembris.] ; quam ceteroqui nullo modo certius, quam Irminam, Dagoberti filiam efficiunt collata inter se documenta authentica [De ea videsis Hauck, Kirchengeschichte Deutschlands, tom. I, p. 277, not. 5.] . Et tamen quam libenter hanc de Irmina famam Treverenses acceperint et sparserint, testes sunt quos allegavimus, veteres auctores; multo etiam libentius huic adhaeserunt recentiores, quamquam non defuerunt qui eam suspectam haberent ac proin vel subtimide proponerent, vel etiam impugnarent; ita Mabillonius in suis Annalibus [Ann. O. S. B., lib. XVI, num. 66 (tom. I, p. 534).] , qui tamen postea in praeclaro opere De re diplomatica, cum de Horreo obiter sermonem haberet, imprudenter non Irminam modo, sed et Modestam regias virgines dixit [Lib. IV, cap. 145 (ed. 2a, p. 331). Ratam hac de re sententiam habuisse non videtur vir egregius. Siquidem in Act. SS. O. S. B., saec. III, part. I, in “indice praetermissorum” de Irmina agens: Fuit, inquit, ut putant, filia Dagoberti III; at in eodem tomo, p. 532, num. 2, sanctas Adelam et Irminam Dagoberti II filias fuisse asserit.] ; ita Calmetus [Hist. de Lorraine, lib. X, num. 52 (tom. I, col. 456).] , maxime autem Valesius [Rerum Francicarum tom. III, p. 134.] , atque inter recentiores etiam nonnulli.

[23] [quae videtur] Amandatis igitur inter fabulas regiis illis Irminae natalibus, facilius iam erit initia Horreensis monasterii et primarum abbatissarum seriem quadantenus explicare. Diximus superius probabile satis esse monasterium illud a S. Modoaldo esse fundatum; quae sententia hac etiam ratione confirmari potest, quod ipsi auctores, qui Irminae Horrei fundationem adscribunt, nihilo minus idem tempore Dagoberti I, cui familiaris erat S. Modoaldus, erectum esse tradunt. Porro aedificari coeptum sit intra annos 627 et 639, quibus terminis aliquatenus definiri posse videtur Modoaldi episcopatus [Cfr. Friedrich, Kirchengeschichte Deutschlands, tom. II, p. 196 – 7.] . [prima Horrei abbatissa fuisse] Primam ibi abbatissam constitutam esse Modestam etiam probabile est; cui sententiae et illud favet quod, cum anno 659 Modestae appareret Gertrudis nuper mortua, Modestam iam aetate satis provecta exstitisse constat; scriptor enim suppar Virtutum S. Gertrudis amicitiam, quae inter duas sanctas illas moniales intercedebat, diuturnam fuisse innuit [Vide supra, num. 3: Erat quaedam abbatissa… Post multum vero temporis contigit hoc quod volo ad memoriam vestram narrando revocare.] . Insuper illud satis notatu dignum est, quam pauci auctores antiqui conceptis verbis asseruerint Irminam ante Modestam abbatissam egisse: solum invenio tertium recensorem Gestorum Treverorum [MG., Scr. tom. VIII, p. 160, lin. 28.] , quem exscribit auctor Gestorum Boemundi [Ibid., tom. XXIV, p. 469.] . Secunda recensio Gestorum Treverorum [Ibid., tom. VIII, p. 160, lin. 19.] Irminam Modestae postponit; prima ordinem successionis non tradit explicite [Vide supra, num. 12 init.] ; auctori vero Libelli de rebus Treverensibus aquam hac in re haesisse crediderim, cum de Modesta loquatur nullo indicato tempore: In hoc (Horreensi) monasterio aliquando erat Modesta abbatissa… [MG., Scr. tom. XIV, p. 105.] .

[24] [et successorem habuisse Irminam.] Demum igitur secundo recensori Gestorum Treverorum libenter consentio, dum Irminam asserit Modestae in regimine successisse; ut enim alia quaedam abbatissa Modestam inter et Irminam interponatur, nec auctores antiqui vel minimum suadent, nec temporum ratio exigit. Fac ipso etiam, si vis, anno 659, quo Gertrudem sibi apparentem viderat, Modestam obiisse atque Irminam regimen suscepisse: potuit eadem anno 704, septuagenaria fortasse, Willibrordum donis adiuvare. Haec, quantum in re obscura fieri poterat, expedire conati, antequam finem huic quaestioni imponimus, iterum et libenter monemus nos tantum probabilia vel potius probabiliora inquisivisse; quibus ne certius aliquid proponi posset, obstiterunt tum aliis multis, tum nobis, et ingens monumentorum Treverensium saeculo XI antiquiorum penuria, et infausta falsariorum illorum audacia, qui nobilissimae urbis exordia prioraque tempora obscurarunt, dum se ea fallaciis suis illustraturos esse crediderant. Aeque, quin etiam magis incerta est sequentium Horrei abbatissarum series. Plerique tamen auctores tertiam nominant Anastasiam, de qua successoribus nostris aliquando ad diem 9 decembris erit inquirendum. Puto imprudentiae adscribendum esse quod doctissimus vir Hontheimius, postquam alibi, Eckhartium secutus, Modestae primae abbatissae successisse tradiderat tum Irminam, dein Anastasiam [Hist. dipl. Trev., tom. I, p. 87, not.] , postea in alio opere, nulla mutationis ratione allata, Irminam primam abbatissam, Anastasiam secundam, Modestam demum tertiam recensuit [Prodromus hist. Trev., tom. I, p. 367.] . Hontheimium in hac ultima sententia secutus est auctor lectionis propriae de sanctis Severa, Anastasia et Glodesinda, quae ad diem 20 iulii in ecclesia Treverensi diu lecta est [Vide Officia propria ecclesiae Trevirensis ed. an. 1706, 1849…] .

[25] [Inepte autem fingitur] Ultimo loco commemorandae veniunt sententiae duae satis mirabiles; quas huc, post absolutam nempe disquisitionem, ideo reiecimus, quod illae nullis monumentis probationibusve innituntur, at merae sunt coniecturae, quas exponere iam refellere erit. Altera est Maseni, qui rei difficultate et studio conciliandi inter se omnia documenta etiam spuria, quae obtrudebantur, adductus demum est ut pronuntiaret Horreensem parthenonem ab Irmina fundatum, a S. Modoaldo restauratum esse, [Modestam coenobium Horreense restaurasse dumtaxat,] haec subiungens: “Hoc Modoaldus non per se, sed [per] Modestam a se pie quondam institutam et S. Willibrordum, id temporis quo Modesta praefuit, ecclesiae Trevirensi subservientem, praestitisse censendus est. Neque enim ita scripserat paulo ante Masenius, Modoaldus per se praefecit monasterio neptem suam Modestam, sed per successores suos [Annales Trevirenses, annot. XIII, num. 12 (tom. I, p. 610).] . Haec intricata, impedita et toti chronologiae minime consona quam inutile fuerit excogitare, ex supra dictis patet. Idem dixerim de altera sententia, qua duas Modestas exstitisse statuitur [A. Wion, Lignum Vitae, parte II, pp. 333 et 361; Arturus du Monstier, Sacrum Gynecaeum, pp. 392 et 439 – 40; Bucelinus, Menologium Benedictinum, pp. 692 – 3 et 756; Papebrochius in Act. SS., Apr. tom. II, propyl. ant. p. v, num. 21; Smetius in Act. SS. Belgii, tom. III, p. 185, num. 28; A. J. L(iehs), Leben und Thaten der Heiligen deren Andenken im Bisthum Trier gefeiert wird, Fortsetzung (1861), pp. 283 – 6 et 292 – 4. Cfr. Cointius, Annales eccl. Franc., ad an. 724, num. XI (tom. IV, p. 746).] : quarum prior ex Habendensi monasterio adducta Treveros, sub S. Irmina monasterium Horreense rexerit ut priorissa, [aut duas exstitisse Modestas.] et in Horreo sepulta nunc colatur ut sancta; eadem forte etiam post S. Irminam abbatissam egerit et die 6 octobris vita functa sit. Secunda autem eaque, ut vero simile est, S. Modoaldi neptis, praelaturam gesserit in Sancti Symphoriani monasterio, quod a S. Modoaldo fundatum esse constat, ibique S. Gertrudem sibi apparentem conspexerit; illa die 4 novembris obierit. Haec sollerter quidem, at frustra, excogitata esse, quae in hac paragrapho disputavimus, satis ostendunt. Quae vero discrepantia in designando die emortuali Modestae subinde deprehenditur atque ad adstruendam duarum Modestarum exsistentiam urgetur, hanc ex mero Trithemii errore, ex mero, inquam, lapsu calami originem ducere infra ostensuri sumus [Num. 35.] .

§ III. De cognatione S. Modestae; de ipsius initiis in vita monastica; de S. Chlodulfi episcopatu Treverensi.

[26] [De cognatis S. Modestae] Praecipuis et difficilioribus quaestionibus expeditis, reliquum est ut cetera, quae ab antiquis scriptoribus vel a recentioribus de sancta nostra prolata sunt, paucis ventilemus. Vidimus Modestam in prima recensione Gestorum Treverorum dici filiam Dagoberti I; quod assertum ab auctore prolatum, qui saeculis plus quinque a tempore sanctae remotus est, non solum indignum est in quo examinando aliquis diutius immoretur, sed et manifeste, ut diximus [Siquidem Dagoberto I nullae fuerunt filiae; vide supra, p. 304 num. 16] , [nonnulla passim traduntur] falsum est. Modoaldi autem sorore Modestam natam esse tradit bulla spuria Leonis III, cui adhaesit tertius recensor Gestorum Treverorum. Hanc parentelam nec affirmare ausim, nec negare volo. Affirmant quidem recentiores historici vix non omnes; cui sententiae illud aliquatenus favere quibusdam videtur, tum quod Modoaldus Horreense coenobium, ut probabile est, condidit, tum quod S. Gertrudis avunculus fuisse idem sanctus episcopus dicitur; dicitur autem in ipsius Vita a Stephano abbate Sancti Iacobi Leodiensis († 1112) composita [Act. SS., Maii tom. III, p. 52, num. 4.] , quae sublestae fidei est; et in eadem ceteroqui Vita duae dumtaxat Modoaldi sorores nominantur, Itta et Severa, quarum profecto neutra Modestae mater fuit.

[27] [vel non satis certa] De his proinde omnibus, ut cum Henschenio dicam [Ibid., p. 54, annot. b.] , an et quantum credi possit in antiquiorum silentio, iudicet lector. Prorsus autem reiciendum est quod secundus Gestorum Treverorum recensor, valde caute quidem, tradit: (Modesta) ab aliquibus soror beati Willibrordi fuisse putatur [MG., Scr. tom. VIII, p. 160, lin. 20.] . Biennis nempe erat S. Willibrordus vitamque in Northumbria agebat, cum anno 659 Treveris Modestae apparebat S. Gertrudis. Sed pudet huiusmodi nugas refutare; [vel plane falsa.] et tamen a non paucis recentioribus fabula illa recepta est et venditata; quin etiam fuerunt, qui incunctanter Modestam simul et Modoaldi neptem, et Willibrordi sororem praedicarent [V. g. Bruschius Chronologia monasteriorum Germaniae, p. 272.] . Reiciendum etiam quod dicit Iohannes Malburnius [Loco citato supra, p. 303, not. 9] , Modestam S. Gertrudis neptem fuisse; consobrinam dumtaxat eam illi dicent, qui S. Modoaldum putant fratrem fuisse tum S. Ittae, tum matris S. Modestae. Hactenus de sanctae nostrae propinquis. De vita eius monastica quaedam etiam vulgo tradunt, quae, ad trutinam sunt vocanda.

[28] [Incerta etiam] Legitur nempe in Gestorum Treverorum secunda et tertia recensionibus S. Modesta, antequam Horreo praeesset, alumna fuisse coenobii Montis Romarici sive Habendensis; quin eandem abbatissam Habendensem egisse voluit Henschenius [Vide supra num. 7.] . Esto monialis ibidem fuerit, quamquam tutiora et antiquiora testimonia iure postulamus; sed his nequeo assentiri, qui tam exiguo documento multa audacter superstruunt: Modestam nimirum a SS. Amato et Romarico velum accepisse; eandem tantum inter socias excelluisse, ut brevi digna iudicata sit, quae ad ducendam in Horreum Treverense instituti sui coloniam emitteretur, etc. [et futtilia sunt partim quae narrantur].. [Ita Lectiones propriae de S. Modesta a P. F. Chiffletio conscriptae (exemplar autographum conservatur in codice Bruxellensi 8982, fol. 142) et anno 1657 typis mandatae in Officiis propriis insignis ecclesiae S. Petri Romarici montis,p. 111 – 4; Guinot, Étude sur l'abbaye de Remiremont (1859), p. 28.] . Iam vero ex hac, quae fertur, S. Modestae ab Habendensi monasterio ad Horreum migratione, conati sunt nonnulli quaedam ulterius colligere: nempe cum sub regula S. Columbani constitutum fuisse credatur Romaricense coenobium, inde argumentum desumpserunt illi, ut ostenderent eidem regulae addictas fuisse tum Horreenses moniales, utpote Habendensis parthenonis propaginem, tum etiam Nivialenses, quia scilicet tradit auctor Virtutum S. Gertrudis istam aequalem cum S. Modesta servitutis militiam baiulavisse [Vide supra, num. 3.] . Sed timeo ne haec in vacuo vel in arena fundata sint. [de ipsius in monasterio Habendensi conversatione.] Nec firmiore certe fundamento nisus est Iohannes Malburnus [Vide supra p. 303, not. 9.] , cum pronuntiavit ab initio in Horreensi monasterio canonicarum regulam esse introductam; quem alioqui aut quam ille non facit canonicum aut canonicam regularem? Inanem controversiam de prima, quae in Horreo observata sit, regula, monumentis deficientibus, movere non placet; non tamen abs re erit illud saltem obiter commemorare, scilicet mox laudata Virtutum S. Gertrudis verba paene ad litteram exscripta esse ex regula S. Benedicti [Cap. 2: aequalem servitutis militiam baiulamus.] ; unde aliquis conicere potest, iam ipso saeculo VII, quo exeunte scribebat auctor Virtutum, regulam benedictinam tum in Nivialensi, tum in Horreensi coenobio esse observatam. Qui cetera monasterii fata cognoscere cupiat, apud domesticos historicos explicata inveniet [Videsis v. g. Marx, Geschichte des Erzstiftes Trier, Abth. II, Pd. I, p. 464 – 7.] .

[29] [Chlodulfus episcopus,] Solebant etiam inquirere, qui de S. Modesta vel de initiis monasterii Horreensis egerunt, quisnam fuisset episcopus ille, cui suam visionem aperuisse Modesta perhibetur. Hunc sanctae nostrae consiliarium prima recensio Vitae Virtutumque S. Gertrudis, qualis quidem ad nuperrima usque tempora in omnibus editionibus legebatur, dicebat civitatis episcopum nomine Chlodulfum [G. a Ryckel, Vitae S. Gertrudis narrationes tres (1632), p. 21 et Historia S. Gertrudis (1637), p. 14; Henschenius in Act. SS., Mart. tom. II (1688), p. 597, num. 10; Mabillon, Act. SS. O. S. B., saec. II (1669), p. 468, cap. 2; Smetius in Act. SS. Belg., tom. III (1785), p. 156, num. 10.] ; quem locum auctor Libelli de rebus Treverensibus ita exhibet: [qui Treveris S. Modestam allocutus est,] episcopus civitatis nomine Ludolfus; Vita vero Gertrudis altera, quam ineditam diximus, seu recensio D: ipsius civitatis episcopus Chlodulfus nomine, et recensio C: eiusdem civitatis episcopum Clodulfum, additque haec illum invitante necessitate monasterii et pro utilitate loci Modestam adiisse. Surius vero “mutato stilo” recensionem primigeniam repraesentans incunctanter scripserat Trevirensis episcopus Clodulphus. Hac igitur de re non exigua exorta est controversia; quae licet omnino iam dirempta videatur, ex quo nempe laudatus v. cl. B. Krusch nuper tandem antiquissimae Vitae S. Gertrudis editionem, ut aiunt, criticam primus paravit, attamen neque inutile neque iniucundum fore putamus si tres, quae de sancto illo Chlodulpho olim propositae sunt sententiae sive coniecturae, paucis recolamus.

[30] Finis, inquiebam, diuturnae liti impositus iam est, et quidem unico verbulo: genuinum enim Virtutum S. Gertrudis textum, qui ubique antea in libris editis mancus erat, [notus ille est] ita legendum esse constat: civitatis Mettensis episcopus nomine Chlodulfus venit ad monasterium praedictae famulae Dei Modestae [Krusch in MG., l. c. p. 465, num. 2.] . Iam vero nil miri in eo est, quod episcopus quidam Mettensis, cum aliquando quapiam ex causa Treveris versaretur, monasterium Horreense adierit. Nihil siquidem amplius tradit textus authenticus supra recitatus; quod autem in recensione C Virtutum Gertrudinarum dicitur, [Mettensis antistes;] Chlodulfum ideo in Horreensem parthenona venisse, ut res aliquas ibi ordinaret componeretve, hoc a recensione A prorsus abest, recensor vero D, licet aliquid immutet, id tamen dumtaxat asserit, Chlodulfum causa visendi Modestam in Horreum se contulisse. Porro ut vero simile certe est id, quod tradit auctor primigenius A, ita huius narrationi facilius etiam acquiescent ii, qui Modestam S. Modoaldi neptem, istum vero avunculum S. Gertrudis autument; aliqua enim necessitudine cum hac sancta familia coniungebatur S. Chlodulfus, utpote cuius fratri Ansegiso nupta erat S. Begga, soror ipsius S. Gertrudis ac proinde Modoaldi, ut ferunt, neptis. Hic sane Chlodulfus erat, qui sanctae nostrae declarare posset habitum vel speciem S. Gertrudis, quam Modesta quidem, ut ex narratione paene coaera constat [Vide supra num. 3: oculorum obtutibus inter se videre non quiverant. ] , numquam viderat.

[31] [quem Treverensi etiam ecclesiae praefuisse] Haec autem, utut captu facilia, intellexisse tamen non videntur, qui postea scripserunt, plerique auctores antiqui: alii enim, ut retractatores C et D Virtutum Gertrudinarum, Chlodulfum episcopum Treverensem fuisse satis diserte innuunt; alii apertius etiam loquentes ita eum Treverensem episcopum exstitisse narrant, ut praeter Mettensem cathedram ecclesiam etiam Treverensem aliquando nactus sit gubernandam. Quod ut eis in mentem veniret, id saltem magna ex parte contulisse credo, quod amanuensis quidam, cum primigenium textum A Virtutum S. Gertrudis transcriberet, nec facile caperet quomodo Mettensis episcopus Treverense monasterium visitatum ivisset, id sibi sumpsit ut verbum Mettensis, utpote quod falsum putabat, omitteret. Rem sane miram, non solum omnes editiones ante Kruschianam hac, ut diximus, voce carent, sed nullus etiam videtur esse codex manuscriptus, si solum antiquissimum, Montepessulanensem nempe, excipimus, in quo eadem legatur. Omissa siquidem certe est in omnibus antiquis exemplaribus quae reperire potui [Nescio quo casu factum sit ut in adnotandis variis lectionibus de hac omissione prorsus siluerit amicus noster Krusch. Adhibuit nempe ille praeter codicem Montepessulanensem, etiam codices Sangallensem 566, Parisinum lat. 11748, Monacensem lat. 4618; in quorum nullo vox Mettensis scripta legitur. Conicio aliquid hoc loco in typothetarum manibus excidisse. Prorsus enim impertinens est sola varia lectio x quam ad vocem Mettensis adnotat Krusch (l. c., p. 465, lin. 47), eaque manifeste unice referenda est ad vocem narravit (ibid., lin. 52); ibi enim reapse in codice A. 1 (= Montepessulanensi) addita est vocula ei, quae nequaquam addita est post verbum Mettensis.] , in Sangallensi dico num. 566, qui saec. IX/X exaratus est, in Parisinis bibl. nat., lat. 11748 (saec. X), 5318 et 16732 (saec. XII), in Monacensibus lat. 4618 et 18854 (saec. XI), in Bruxellensi ser. II, num. 984 (saec. XI), tum etiam in codice quem saec. XI legebat auctor Libelli de rebus Treverensibus [Vide MG., Scr. tom. XIV, p. 105, lin. 20 et 30.] .

[32] Nihil porro mirari debemus si recentiore etiam tempore viri historici non pauci longiusculis subinde disputationibus inquisiverint utrum, quando, quomodo Chlodulfus ille fuisset episcopus Treverensis. [perperam commenti sunt multi,] Nonnulli nempe hoc loco S. Chlodulfum Mettensem quidem episcopum designari intellexerunt, at qui, sive servata sive relicta sede Mettensi, factus esset archiepiscopus Treverensis; cui sententiae favebant sane quadantenus textus Virtutum S. Gertrudis, quales eos ex tribus recensionibus A, C, D exscripsimus supra [Num. 29.] ; concinebant prorsus Vita S. Basini extremo saeculo XI composita [Act. SS., Mart. tom. I, p. 318, num. 13.] , secunda et tertia recensio Gestorum Treverorum [MG., Scr. tom. VIII, p. 161, lin. 50.] et Gesta Boemundi [Ibid., tom. XXIV, p. 469, lin. 37.] ; ast contra faciunt tum recens horum documentorum aetas, tum turpes qui in illis deprehenduntur errores chronologici [Sic Chlodulfum, qui certe an. 693 diem obierat, successorem dicunt Liutwini, qui circa an. 713 mortuus est!] , tum quod in catalogis episcoporum Treverensium, qui quidem supersunt, nullus apparet Chlodulfus, tum alia argumenta quae passim afferunt qui hac de re disquisiverunt multi. Sed quicquid est, atque etiam si Chlodulfus aliquando Treverensem possederit cathedram, quod ceteroqui minime concedimus, non tamen probatum esset ipsum eo tempore illam possedisse, quo S. Modestae apparuit Gertrudis. Hanc anno 659 mortuam diximus; sunt qui annum 664, perperam quidem, propugnaverint; esto: at asseri nequit tum iam obiisse Numerianum, qui Treverensem ecclesiam inde ab anno circiter 640 regebat. Multum enim abest ut demonstratum sit inter documenta spuria ablegandum esse privilegium Numeriani a Mabillonio [Ann. O. S. B., tom. I, p. 696.] posteaque a multis editum, quod anno circiter 666 datum est [Privilegii huius authentiam a multis viris etiam egregiis, ut est Th. Sickel, negatam, nuper propugnavit post alios quosdam v. cl. Carolus Pfister,Les légendes de saint Dié et de saint Hidulfe in Annales de l'Est, tom. III, p. 379 – 95. Neque infeliciter cessit inceptum, quamquam fatemur non omne dubium esse remotum. Videsis quae scripsi in Université catholique, tom. IV, p. 287 – 8.] .

[33] [dum alii non Chlodulfum,] Eodem privilegio, si quidem authenticum est, potest redargui secunda sententia, eorum nempe qui asserunt episcopum illum, cui visionem suam Modesta patefecit, non Chlodulfum fuisse, sed Hildulfum quendam Treverensem, ut volunt, archiepiscopum [Ita Calmet, Hist. de Lorraine, tom. I, col. 417.] . Esto enim, quod probare conantur viri quidam docti [Calmet, l. c.; Friedrich, Kirchengeschichte Deutschlands, tom. II, p. 197 et 204 – 8.] , ceteris vehementer refragantibus [Rettberg, Kirchengeschichte Deutschlands, tom. I, p. 467 – 8; F. X. Kraus, Die ältern Bischofskataloge von Trier in Jahrbücher des Vereins von Alterthumsfreunden im Rheinlande, tom. XXXVIII (1865), p. 42; C. Pfister, l. c., p. 400 – 5. Cfr. tamen pp. 405, 407, 587, quibus locis Pfister Hildulfum dicit chorepiscopum Treverensem, at qui circa initium saeculi VIII vixerit.] , locum Hildulfo dandum esse in Treverensium episcoporum serie, quem locum in antiquissimis catalogis minime obtinet, attamen saltem post annum 666, nimirum post Numerianum, reponendus esset [In recentioribus catalogis, qui soli Hildulfum recensent, post Milonem dumtaxat, h. e. medio scilicet saeculo VIII insertus ille est. Cfr. MG., Scr. tom. XIII, p. 300] , [sed Hildulfum episcopum Treverensem] aliquot porro post annos quam Modestae apparuerat S. Gertrudis; nisi acquiescere velis levissimae sane coniecturae Friedrichii [Op. cit., p. 208.] , qui opinatur auctorem Virtutum S. Gertrudis, cum rescivisset Modestam usque ad praesulatum Hildulfi vitam protraxisse, hunc Hildulfum etiam in referendis rebus, quae ante praesulatum illum acciderant, absque cunctatione narrationi suae interposuisse.

[34] [S. Modestam invisisse] Sed etiamsi ostensum esset et Hildulphum fuisse archiepiscopum Treverensem, et anno circiter 659 fuisse, nequaquam tamen staret haec secunda sententia: auctor enim suppar Virtutum Gertrudinarum in codice antiquissimo Montepessulanensi non Hildulfum Treverensem, sed Chlodulfum Mettensem totidem verbis designat. Quae genuina huius loci lectio certam inconcussamque effecit tertiam sententiam, [falso opinabantiur.] quae, etiam antequam textus ille cognosceretur, probaverat se Bollando [In commentario de S. Modesta, num 9; vide supra p. 303, num. 15.] , Henschenio [Diatriba de tribus Dagobertis, lib. II, cap. 12 (p. 116 – 7).] , Papebrochio [Act. SS., Apr. tom. II, propyl. ant. p. v, num. 21.] , Mabillonio [Act. SS. O. S. B., saec. II, p. 468, annot. m.; Annales O. S. B., lib. XIV, num. 59 (tom. I, p. 447).] , Smetio [Act. SS. Belgii, tom. III, p. 185 – 6.] , aliis: Modestam scilicet cum S. Chlodulfo Mettensi, qui qualibet de causa Treveris praesens aderat, de obitu S. Gertrudis collocutam esse. Neque, ut vidimus, aegre explicatur quomodo factum sit ut simplicem adeo veritatem tot tamdiu tenebrae obnubilaverint. Quid de tota re sentiendum esset, ante plus ducentos annos praeclare odoratus erat vir emunctae naris Daniel Papebrochius, cuius verba referre non piget: “Sane”, inquit l. c., “quam facile Crodulphus iste potuit ob sua quaedam negotia tunc fuisse Treviris, tam facile labi potuit aut scriptor Nivellensis in Belgio, existimando eum qui episcopus erat, et cui haec Treviris narrabantur, fuisse ipsius Trevirensis civitatis episcopum; aut scriptae ab illo Vitae transcriptor, omittendo vocem Metensis, de qua dubitabat an non esset per errorem scripta pro Trevirensis.” Transcriptorem utique, non Nivialensem scriptorem errasse iam certum est.

[35] [Obiit Modesta] Quo anno Modesta obierit, prorsus ignoramus; unum novimus, eam anno 659 iam satis matura aetate fuisse [Vide supra, p. 305, num. 23.] . Sicubi vero recentiores quidam eam anno 680 vel 710 vel alio intermedio mortuam dictitant, [post medium saeculum VII] hae merae coniecturae sunt, quas ideo dumtaxat induxerunt illi, ut rationem haberent Irminae illius Horreensis abbatissae et suppositiciae Dagoberti filiae. Dies emortualis, si antiquiora martyrologia et kalendaria sequeris, assignandus est pridie nonas novembres; quod diserte asseritur in codice Gestorum Treverorum saeculo XIV exarato [Apud Wyttenbach, Gesta Trev., tom. I, p. 68, annot. c.] . Aliqui tamen recentiores diem 6 octobris indicant [Hier. Dungersheim, De laudibus sanctae Scholasticae (Lipsiae, 1515), cap. v; cfr. Act. SS., Febr. tom. II, p. 411, num. 30; Saussaius in Martyrologio Gallicano, ad diem 6 octobris; Dion. Sammarthanus, Gallia christiana, tom. XIII, col. 613.] ; quin etiam sunt, ut diximus [Vide supra, p. 304, num. 18.] , qui diversitate illa in designando die natali Modestae abutuntur, ut duas Modestas fingant, [et quidem, ut ferunt, die 4 novembris.] quarum altera die 4 novembris, altera die 6 octobris defuncta sit. Atqui hi omnes posteriores sunt Trithemio et ab eo in errorem inducti esse videntur. Trithemius enim, qui unam dumtaxat Modestam nominat, eandem pridie nonas octobris coli refert [De viris illustribus O. S. B., lib. III, cap. 143.] ; sed, ita ad rem Bollandus, [Comment. hist. de S. Modesta, num. 2.] “pridie nonas novembris” non “octobris” videtur scribere voluisse; quod alii tamen temere secuti sunt. Subest igitur merus lapsus calami, et interroganti Chiffletio: Cur, quaeso, duobus illis diebus colitur S. Modesta? [In litteris de quibus supra, p. 303, not. 13.] reponendum est Modestam die 6 octobris minime coli.

§ IV. De cultu ecclesiastico S. Modestae.

[36] [Honores ecclesiasticos] Antiquissimum S. Modestae cultum probant litaniae binae Treverenses saeculo X descriptae; quarum alterae [Earum pars, quae ad Treverensem ecclesiam pertinet, edita est a v. cl. F. X. Kraus in Jahrbücher des Vereins von Alterthumsfreunden im Rheinlande, tom. L – LI (1871), p. 215. Cfr. Hontheim, Prodromus, tom. I, pp. 367, 379.] ad calcem psalterii Sanmaximiani Treverensis leguntur, quem codicem in bibliotheca nostra asservamus, alterae [Editae a Fr. Althano, De calendariis (1753), p. 305 – 20. Nomen Modestae legitur p. 318.] reperiuntur in celebri codice Cividalensi, quem “Psalterium Gertrudianum” nuncupare solent [De eo videsis Laur. a Turre, De duobus psalteriis Foroiuliensibus apud A. Fr. Gorium, Symbolae litterariae, tom. IX (1752), p. 179 sqq.; Althanum, l. c., p. 86 sqq., et Archivum Pertzii, tom. XII, p. 679.] : in utrisque nimirum Sancta Modesta inter sacras virgines recensetur [Comparet etiam sancta nostra in litaniis saeculo XI/XII descriptis in psalterio quodam Hasteriensi (Lechner, Mittelalterliche Kirchenfeste und Kalendarien, 1891, p. 225. Cfr. supra p. 296, not. 3).] . Eandem cultus sanctae nostrae exhibiti antiquitatem inde colligere est, quod cum anno 952 dedicarentur cryptae monasterii Sancti Maximini Treverensis, in inferiori cripta … positum est altare in honore sanctarum virginum, [inde saltem a saeculo X] in quo sunt reliquie sanctae Felicitatis, de corpore sanctae Agnetis, sanctae Caeciliae, sanctae Luciae, sanctae Walgisgae, sanctae Modestae, etc [Cfr. Bibl. de l'École des Chartes, tom. XLV (1884), p. 579 – 80.] . In ecclesia autem Sancti Simeonis Treverensis, postquam eam anno 1097 post incendium et ruinam restituerat Egilbertus archiepiscopus [Beyer, Urkundenbuch zur Gesch. der mittelrh. Territ., tom. I, p. 447; cfr. Sauerland, loc. mox citando, nota 1.] , V kalendas februarias dedicatum est sinistrum altare in honorem sanctae Gertrudis virginis, Reparate virginis,… Modeste virginis, Irmine virginis, Agnetis martiris et omnium sanctorum [Sauerland, Trierer Geschichtsquellen des XI. Jahrhunderts (1889), p. 37] .

[37] [adepta est S. Modesta] De incrementis autem et perseverantia huiusce cultus ut distinctum aliquid et omnibus numeris absolutum proponamus, desunt nobis in praesentiarum documenta idonea. Contenti igitur erimus, quod ceteroqui pro rei momento satis erit, hic in unum quae passim ea de re nobis occurrerunt, colligere. Inscriptam nempe offendimus S. Modestam ad hanc diem 4 novembris in libris liturgicis 1) Treverensibus, [in dioecesi praesertim Treverensi;] nimirum in martyrologio Horreensi manuscripto, ut testatur Bollandus [Num. 2 commentarii historici de S. Modesta.] ; in supra dicto psalterio nostro, olim Sanmaximiano, fol. 6vo, ubi, quamquam id indicare omisit Hontheimius [Prodromus, tom. I, p. 378.] , nomen Modestae additum est manu saec. XI – XII; in parvo psalterio saec. XI [Ibid., p. 392.] ; in missali quodam saec. XII [Cod. Vindobon. bibl. caesar. 1836, olim theol. nr. 403.] ; in martyrologio abbatiae Sancti Martini Treverensis saec. X, in quo tamen manu dumtaxat posteriore additum est hoc nomen [Martyrologium Trevirense in Anal. Boll., tom. II, p. 30.] ; in libro hebdomadali ecclesiae Sancti Simeonis saec. XIII [Hontheim, Prodromus, tom. I, p. 406.] ; in missalibus excusis an. 1480 et 1547 [Cfr. H. Grotefend, Zeitrechnung des deutschen Mittelalters, tom. II (1892), p. 191.] ; 2) Traiectensibus nempe Trai. inferioris, scilicet in missali quod in bibliotheca nostra conservamus, quodque saeculo XV exaratum est; in aliis missalibus an. 1497, 1507, 1514 et 1540 atque in breviariis an. 1508 et 1512 excusis, etc... [Cfr. Grotefend, op. cit, p. 196.] ; 3) Polonico, in breviario nempe manu scripto saec. XV [Cod. Vindobon. bibl. caesar. 1842, olim theol. 422.] ; 4) Romaricensi, nimirum in Officiis propriis insignis ecclesiae S. Petri Romarici Montis, anno 1657 Divione excusis [Antiquo autem tempore in Romaricensi coenobio non colebatur S. Modesta. Tacent saltem de ea libri liturgici Romaricenses, quos quidem manibus volvimus, missalia nempe saec. XI (cod. Parisin., bibl. nat. lat. 823) et saec. XV (ibid., lat. 14283), breviarium saec. XVI (ibid., lat. nov. acquis. 1545), martyrologium saec. XIV (ibid., nov. acquis. 349) et processionale saec. XV (cod. bruxell., bibl. reg. ser. II, num. 265, nimirum in litaniis longioribus, quae leguntur fol. 83 – 4, et quae bene longam seriem exhibent sanctarum virginum; cfr. etiam litanias breviores fol. 45 et 88).] .

[38] [in qua etiamnum colitur.] Omitto libros recentiores, ut sunt interpolatae Usuardi editiones aliaque id genus opera, quorum plurima citari possunt; ex quibus solum nominabo martyrologium Romanum, in quo ad hanc eandem diem legitur: Treviris sanctae Modestae virginis. Postridie autem Modestam referunt [Aliis etiam diebus, nempe 19 martii, 12 augusti et 6 octobris, Modestam commemorant scriptores quidam recentiores, quorum nulla est hac in re auctoritas. Videsis Act. SS., Mart. tom. III, p. 4a; Aug. tom. II, p. 699e; Oct., tom. III, p. 260c; cfr. etiam supra p. 308, num. 35.] codex Camberiensis martyrologii Usuardini interpolati, Maurolycus et, si fides sit Hontheimio [Prodromus, tom. I, p. 367.] , kalendaria Treverensia saeculi XV et seq. Quod utrum ille vere dixerit, quadantenus ambigo; certe Lectionarium de sanctis quibusdam Treverensis officii, quod anno 1645 typis excusum est, haec in kalendario ad diem 4 novembris exhibet: Treviris, S. Modestae virginis Trevirensis. Quod autem idem Hontheimius [Ibid.] : “(Modesta) in moderni breviarii lectione quinta die 20 iulii ad sponsum migrasse (perperam, ut puto) dicitur” id neque plane verum esse crediderim. Siquidem in propriis et in kalendariis Treverensibus saeculi XVIII et XIX, quae inspicere licuit, iam ad diem 4 novembris non amplius utique nominatur Modesta, de ea autem commemoratio fit die vicesima iulii simul et de SS. abbatissis Severa, Anastasia, Glodesinda; ast auctor lectionis quintae nequaquam hanc diem tamquam Modestae emortualem assignat, sed errorem Trithemii secutus eam “pridie nonas octobris migrasse in caelum” asserit [Ita saltem officia propria edita an. 1706, 1849.] . Nuperrime tandem Proprium officiorum dioecesis Treverensis, quod iussu reverendissi mi episcopi Michaelis Felicis Korum reformatum atque a sede apostolica approbatum, anno 1888 typis excusum est, ad diem 20 iulii de Modesta prorsus tacet, at festum ipsius die 5 novembris celebrandum indicat sub ritu semiduplici; sanctam tamen pridie nonas novembres obiisse in lectione quarta docet.

[39] [De reliquiis S. Modestae.] Ad gloriam sanctae nostrae postumam id etiam pertinet, quod eius sepulcrum tempore Hontheimii in separato sacello abbatiae S. Irminae ad Horrea cum veneratione visebatur [Hontheim, Prodromus, l. c.] . Ecclesia autem illa anno circiter 1770 diruta est, novaque exstructa [J. Hansen in Treviris oder Trierisches Archiv für Vaterlandskunde, tom. II (1841) pp. 256 et 266. Cfr. A. J. L (iehs), Leben und Thaten... Fortsetzung, p. 293, ubi tamen rem anno 1760 gestam esse perperam scribitur.] , in qua nec sacellum, neque altare ullum exstat S. Modestae sacrum. Antiqua autem abbatia Horreensis “sub regimine gallico per legem consularem de die nona iunii 1802 suppressa [Ita narratio quaedam cui titulus De monasterio sanctimonialium virginum in Horreo, ed. a J. Hansen in Treviris, tom. II, p. 266. Ibidem, p. 265 reliquiae S. Modestae recensentur inter “reliquias huius ecclesiae aestimatiores”.] iam ptochotrophium facta est [Id decreto diei 9 octobris an. 1804 constitutum est. Cfr. J. Hansen in Treviris, tom. I (1840), p. 184.] , in quo nullum amplius deprehendere est vestigium cultus sanctae nostrae exhibiti. Tradunt incolae reliquias sacrae virginis pridem translatas esse in ecclesiam Sancti Matthiae, in qua nunc inter plurima, quae ibi pie servantur, sanctorum ossa, repositae sunt.

[40] [De Vita ipsius.] Tandem monere iuvat, quamquam elenchi codicum manuscriptorum id subinde docere videntur, nullam antiquitus scriptam esse S. Modestae Vitam, quae saltem ad nos pervenerit. Quae enim in codicibus v. g. Bruxellensi bibl. reg. 8932 [Fol. 147 – 9. Cfr. Archivum Pertzii, tom. VIII, p. 522. In capite huius apographi notaverat Bollandus: Accepi, ut puto, Treviris.] , Parisino bibl. nat. lat. 5593, Zwettlensi 15 [Cfr. Archivum Pertzii, tom. VIII, p. 724.] , Monacensi lat. 27127 [Cfr. Catal. codd. lat. bibl. reg. Monacensis, tom. II, parte IV (1881), p. 246.] inscribitur Vita S. Modestae, ea nihil aliud exhibet praeter vel integrum textum vel saltem partem sat magnam Vitae et Virtutum S. Gertrudis [Codices Brux., Paris., Monac. ipsi inspeximus; de Zwettlensi vide Xenia Bernardina, parte II, tom. I (1891), p. 308. De Parisino cfr. iam nostrum Catal. codd. hag. bibl. nat. Paris., tom. II, p. 495, 4°.] .

DE SANCTO TIGERNACO ABBATE IN HIBERNIA

ANNO DCCCX.

[Commentarius]

Tigernacus, abbas in Hibernia (S.)

C. D. S.

[1] [De S. Tigernaci cultu,] In martyrologio Mariani Gormanni annuntiatur ad diem 4 novembris Tigernach mind, id est Tigernacus corona, et secunda manu additum est [de] Doire-Melle [Cod. Brux. 5100 – 4, p. 119.] . Inde martyrologium Dungallense ad eandem diem: Tigernacus de Doire-Melle, cuius mater vocabatur Mella, quae mater quoque fuit Cainnechi presbyteri. Nulla alia martyrologia Tigernacum memorant.

[2] [parentibus,] Ex martyrologio Dungallensi non solum S. Tigernaci matrem novimus, sed ex eodem atque ex martyrologio Mariani etiam patrem eius. Is enim nominatur in memoria S. Cainnechi presbyteri, fratris eius, signata ad diem 31 ianuarii, ubi dicitur fuisse filius Uchilli seu Ua Chil. Denique et quodnam ipse monasterium rexerit (nam coenobium Doire-Melle, ut mox dicemus, exstruxit matri suae), et quo anno obierit, indicant Annales Quattuor Magistrorum ad annum 805 (seu rectius 810, ut monet recentior horum Annalium editor Iohannes O'Donovan), ubi haec leguntur: Caithnias … et Tigernacus, a quo coenobium de Doire-Melle constructum fuit, abbas de Cill-Achaidh, … obierunt [Ed. O'Donovan, tom. I, p. 414.] .

[3] [historia,] Vix quicquam praeterea nos docet brevis legenda Sae Mellae, quam edidit Iohannes Colgan [Acta Sanctorum Hiberniae, p. 796 (31 Martii).] , his verbis concepta: Floruit in septentrionalibus Connaciae finibus, circa saeculi octavi medium, femina geminis liberis inter divos relatis et vita postea sanctissime instituta vere beata. Haec marito orbata, filiorum, quorum uni nomen erat Cannechus, alteri Tigernachus, pium exemplum et virtutes imitata, studuit Christo, sanctimonialium habitu suscepto, reliquum vitae consecrare. Filius autem ipsius S. Tigernachus monasterium erexit ad marginem lacus vulgo Loch-Melge in finibus inferioris Breffinia et dioecesi Killmorensi: quod exstructum matri regendum reliquit, et ipse ad alium * migravit monasterium Kill-Acaidh appellatum: in quo abbatis perfunctus munere, vita defunctus est anno salutis 805, die 4 novembris, quo et eius natalis celebratur. Mater vero eius Mella in illo a filio exstructo coenobio munus abbatissae annis pluribus exercuit; quod proinde ex eius nomine coepit Doire-Melle, id est Quercetum sive Roboretum Beatae Mellae, appellari.

[4] [monasterio.] Loca Doire-Melle et Cill-Achaidh, in citatis documentis indicata, iam his vocabulis nota non sunt; sed et ubi hic posterior situs fuerit ignoratur [Cfr. O'Donovan, Ann. Quatt. Mag., p. 415, not. h; O'Hanlon, Lives of the Irish saints, tom. III, p. 1030.] . Coenobium vero Doire-Melle aiunt exstructum fuisse in vico qui hodie nuncupatur Rossinver, in baronia Rossclogher, comitatus Leitrim [O'Donovan, ibid., not. g; Lewis, Topographical Dictionary of Ireland, tom. II, p. 537.] .

[Annotatum]

* sic.

DE S. IOANNICIO MONACHO IN BITHYNIA

ANNO DCCCXLVI.

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Ioannicius, monachus in Bithynia (S.)

AUCTORE J. V. D. G.

§ I. De S. Ioannicii cultu ecclesiastico.

[1] [Celebris valde S. Ioannicius laudatur in menologio Basilii] S. Ioannicium, abbatem in Bithynia celeberrimum iure merito a Papebrochio nostro [Ephemerides graeco-moscae, Acta SS., Maii tom. I, p. L.] nominatum esse, cuilibet eius Acta legenti patebit. Etenim tum propter egregiam sanctitatem, tum propter magni momenti eventus in quibus versatus partes haud spernendas egit, maxime ad coaevorum animos contra iconomachorum imperatorum vexationes confirmandos, humilis iste monachus, inter tot tamque inlustres ecclesiae graecae viros, principem locum obtinuit. Ideo multa veneratione prosecuti sunt, praesertim Graeci et Slavi, eius sanctam memoriam. Imprimis menologii Basilii [Secundum ed. Card. Albani, 1727, tom. I, p. 164, cuius liberiorem interpretationem latinam nonnumquam mutavimus.] recitabimus elogium.

Μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμὼν Ἰωαννικίου τοῦ θαυματουργοῦ.

μέγας πατὴρ ἡμῶν Ἰωαννίκιος ὑπῆρχεν ἐκ τῆς χώρας Βιθυνίας ἐπὶ τῆς βασιλείας Κωνσταντίνου τοῦ Καβαλλίνου. Διὰ δὲ τὴν ἀνδρίαν αὐτοῦ ἐστρατεύθη εἰς τὴν τῶν ἐσκουβίτων στρατείαν καὶ ἠνδραγάθει ἐν πᾶσι πολέμοις, κατακόπτων τὸ τῶν Βουλγάρων ἔθνος. Ἐν μιᾷ δὲ πολέμου γενομένου, ἰδὼν πολλοὺς τῶν συστρατιωτῶν σφαγέντας, καὶ λυπηθεὶς κατέλιπε τὴν στρατείαν, καὶ κατέλαβε τὸ τοῦ Ὀλύμπου ὄρος καὶ ἡσύχαζε. Εἶτα γνωρισθεὶς παρὰ συστρατιώτου τινος, φυγὼν ἀπῆλθεν ἐν τῷ τῆς Λυκίας ὄρει· ἐν ᾧ πολλὰ θαύματα ποίησας, δι᾽ ἀποκαλύψεως ἦλθεν εἰς τὴν μονὴν Ἐριστῆς, καὶ γίνεται μοναχός. Καὶ ἀπὸ ὄρους εἰς ὄρος μεθαβαίνων ἐθαυματούργει, καὶ δαίμονας ἐφυγάδευεν, ἐδέξατο δὲ καὶ προορατικὰ χαρίσματα, καὶ βασιλέων μὴν ἀλλαγὰς προεῖπε καὶ πατριάρχων. Ἐξ οὗ καὶ μετὰ τὸ γενέσθαι τὸν ἅγιον Μεθόδιον πατριάρχην, περὶ οὗ προεφήτευσε, μετὰ τρίτην ἡμέραν ἐκοιμήθη.

COMMEMORATIO SANCTI PATRIS NOSTRI IOANNICII THAUMATURGI.

Magnus pater noster Ioannicius ex Bithyniae regione oriundus fuit tempore Constantini Caballini imperatoris. Propter bellicam virtutem in excubitorum militia stipendia meruit, multisque cladibus gente Bulgarorum affecta, rem fortiter gessit. In quodam vero huius belli praelio cum versaretur, vidit multos commilitones mactatos; dolore perculsus deseruit militiam, conscensoque Olympo monte, solitariam vitam amplexus est. Deinceps vero a quodam suo quondam commilitone agnitus, fugam arripuit, donec in Lyciae monte constitit: ubi, multis editis miraculis, per visum monitus Eristae monasterium petiit, factusque est monachus. Ac de monte in montem transiens, prodigia patrabat, daemones vertebat in fugam, prophetiae etiam donum accepit et imperatorum commutationes praedixit atque patriarcharum. Inde, facto patriarcha Methodio, quem praenuntiaverat, tertiam post diem obdormivit.

Adeo contracta est haec ultima menologii sententia ut in manifestum errorem impingat. Ut enim postea ostendemus, S. Ioannicius non tertio die post Methodium factum patriarcham obiit, sed tertio die post praedictum Methodii obitum.

[2] [et in synaxario] Similis est, at explicita magis, formula quam exhibet synaxarium. Quam tradimus excerptam ex tribus antiquis synaxarii codicibus, iam saepius in hoc volumine citatis [Cfr. supra pp. 225, 227.] , qui asservantur in bibliotheca nationali Parisiensi sub numm. 1590, 1592, 1594, nec non ex synaxario Sirmondi, nunc bibliothecae Berolinensis codice Phillippico num. 1622, fol. 70v – 71r. In recensendis variis lectionibus notabuntur hi codices num. 1, 2, 3, 4.

Οὗτος μακάριος γεννᾶται τὸ τέταρτον ἔτος [Τῷ ἑβδόμῳ ἔτει 1, 2.] τῆς [om. 3.] τοῦ Κοπρωνύμου Λέοντος [om. 3.] τυραννίδος, χώρας μὲν φὺς τῆς τῶν [om. 2, 4.] Βιθυνῆν ἐπαρχίας [om. 3, 4.] , κώμης τῶν Μαρυκάτων [Μαρυκάτου 1, 2.] , πλησίον Ἀπολλωνίαδος κειμένης λίμνης, πατρὸς μὴν Μυρισικοῦ [Μυριτζίκη 3, 4.] , μητρὸς δὲ Ἀναστασοῦς. Οὗτος [καί 3, 4.] εἰς μέτρον ἡλικίας πεφθακὼς, τῷ τεσσαρακοστῷ τρίτῳ ἔτει τῆς αὐτοῦ ἡλικίας κατὰ Βουλγάρων ἐστράτευσεν [(ἐστράτευσεν καὶ ἀπωσάμενος) συνεστρατεύσας τῷ βασιλεῖ 1.] . οὕς κατακόψας, καὶ τοὺς ὁμοφύλους περισώσας [διασώσας 4.] ἐπ᾽ ὄψεσι τοῦ βασιλέως, καὶ ἀπωσάμενος τὴν ἐκ τῆς νίκης μελετωμένην [ταμιευομένην 3, 4; αὐτῷ add. 4.] παρὰ τοῦ βασιλέως [κρατοῦντος 3, 4.] δόξαν τε καὶ πλοῦτον [τιμήν 3, 4.] , καταλαμβάνει τὸ ὄρος, ἐν ᾧ καὶ [om. 3, 4.] θείας φωνῆς αὐτήκοος γίνεται [γέγονεν 3, γεγονώς 4.] . Καὶ ἀκολουθων τῷ κελεύοντι τὰ [(καὶ-τὰ) om. 4.] τῶν ὀρέων ὑψῆ [ὑψηλότερα 3, 4.] φθάνει, ἐν οἷς εὗρε δύο μοναχοὺς [μον. δύο περιτυγχάνει 3, 4.] ἀπὸ τεσσαράκοντα ἐτῶν ἀσκουμένους [(ἀπ. τεσ. ἐτ. ἀσκ.) om. 3, 4.] καὶ οὐδέποτε παρά τινος ὁραθέντας [(καὶ-οραθ.) οὐχ ὁραθέντας παρά τινος πώποτε 3, 4.] τριχίνοις ἐνδύμασι περιεσμένους [(τριχ. ἐνδ. περιεσμ.) τρίχινά τε περιβεβλημένους 3, 4.] καὶ βοτάναις ἀγρίαις [βοτάνας ἀγρίας 4.] τρεφομένους. Οἱ καὶ θεοφορούμενοι [om. 3, 4.] περὶ πάντων αὐτῷ τῶν μελλόντων [τῶν μελ. om. 3, 4.] προήγγειλαν, ἐπιδεδωκότες [δεδωκότες 2, 3.] περιβόλαιος ἐξ ὧν εἶχον, εὐλογίας [εὐχῆς 3, 4.] χάριν. [( δὲ-ἀνδρῶν) om. 3, 4.] δὲ μαθὼν παρὰ τῶν θεοφόρων ἐκείνων ἀνδρῶν [( δὲ-ἀνδρῶν) om. 3, 4.] ἐκεῖθέν τε ἀπολυθεὶς τὸ [τοῦ add. 4.] Τριχάλικος ὄρος καταλαμβάνει [(ἐκεῖθεν-καταλαμ.) καταλαμβάνει τὸ Τριχάλ. ὄρος 1, 2.] , εἶτα τὴν τῶν Ἀγαύρων [Αὐγάρων 4.] μονήν, εἶτα τῆς Κουνδουρίας τὰ ὄρη. Ἔκτοτε [καί 3, 4.] μαθὼν τριάκοντα μόνους ψαλμοὺς ἔψαλλε μετά τινος σμικροτάτου τροπαρίου [τρόπου 1, 2.] οὕτω συντεθειμένου· ἐλπίς μου Θεός, καταφυγή μου Χριστός, σκέπη μου τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον. Οὗτος μακάριος πολλοὺς [τόπους add. 4.] καὶ ἀναριθμήτους [(καὶ ἀναριθ.) om. 3. 4.] τόπους καὶ πόνους [πόλεις 1, 2.] διαμείψας [διαμειψάμενος 3, 4.] καὶ μέγιστα ἐργασάμενος τεράστια καὶ περὶ τῶν μελλόντων προειπὼν [προσειπών 3.] καὶ [(καὶ-ad finem) stilo paulo diverso in 1, 2, et quidem sic: καὶ πλήρης ἡμέρων γενόμενος πρὸς την Ἀντιδίου μονὴν ἔρχεται· ἐν ᾖ ὑπάρχοντος αὐτοῦ ἅγιος Μεθόδιος πατριάρχης γνοὺς τῷ πνεύματι τὴν ἀνάλυσιν αὐτοῦ πρὸς αὐτὸν παρεγένετο, καὶ μετὰ τρεῖς ἡμέρας τῆς τοῦ ἐπισκόπου ἐπιδημίας ὁσιος ἀνεπαύετο ἐν τῷ ἐνενηκοστῷ τετάρτῳ ἔτει τῆς αὐτοῦ ἡλικίας, καὶ μετὰ μῆνας ἑπτὰ ἐκοιμήθη καὶ ἅγιος Μεθόδιος.] πρὸς τὴν Ἀντιδίου μονὴν ἐλθών, πλήρης τε ἡμέρων γενόμενος μετὰ τρίτην ἡμέραν τῆς τοῦ ἁγίου Μεθοδίου ἐν Κωνσταντινουπόλει πατριαρχίας [πατριάρχου 3.] ἣν προεῖπεν αὐτός [αὐτῷ 4.] , ἀνεπαύσατο ἐν Κυρίῳ, ἐτῆ [ἐτῶν 4.] ὑπάρχων ἐνενήκοντα τέσσαρες. Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῇ μονῇ τῶν Καλλιστράτου.

Beatus ille nascitur anno quarto regni Leonis Copronymi, regione oriundus ex Bithynorum provincia, et vico Marycatis prope Apolloniadem lacum sito, patre quidem Myrisico, matre Anastaso. Ad iustam aetatem progressus, tertio et quadragesimo aetatis anno contra Bulgaros pugnavit. Quos cum clade affecisset et commilitones liberasset sub oculis regis, recusatis quae sibi propter victoriam a rege procurabantur gloria et divitiis, petit montem ubi divinae vocis ultroneus factus auditor, sequitur eum qui iubebat ipsi et properat ad excelsos montes, in quibus invenit monachos duo, qui ab annis quadraginta asceticam vitam agebant quosque nemo hucusque viderat, cilicinis vestibus indutos et herbis agrestibus sese enutrientes. Qui vero a Deo inspirati futura ipsi quaeque praenuntiarunt, insuper dato ei in eulogiam vestimento ex iis quae praesto erant. Edoctus autem ab illis deiferis viris, inde progressus ad Trichalicem montem pervenit, postea ad Agaurorum monasterium et dein ad Cunduriae montes. Postquam triginta tantum psalmos didicerat, psallebat illos in parvo quodam tropario ita composito: Spes mea Deus, refugium meum Christus, protectio mea Spiritus sanctus. Iste beatus in multis innumerabilibusque locis et laboribus versatus, maxima operatus prodigia et futura praedicens, cum venisset in monasterium Antidii, plenus dierum factus, post diem tertiam sancti Methodii patriarchtus Constantinopolitani quem praedixerat ipse, requievit in Domino, annos natus nonaginta quattuor. Celebratur autem eius synaxis in coenobio Sancti Callistrati.

Ut suo loco monebimus, circa annum natalem S. Ioannicii non rectius docet synaxarium quam menologium. Demonstrabimus enim eum nequaquam sub regno Leonis IV, sed imperante Constantino Copronymo natum esse. Postea etiam elucidabimus quo cohaereant modo quae hic obscura valde enuntiantur de tempore mortis S. Ioannicii et S. Methodii.

[3] [atque in variis ephemeridibus.] Martyrologium metricum sanctum patrem Ioannicium magnum in Olympo ita laudat:

Τὸν Ἰωαννίκιον ἐκ γῆς λαμβάνει
αὐτῷ λόγῳ γῆν τοῦ Θεοῦ πήξας Λόγος.

Evexit e terris Ioannicium
verbo suo formans orbem, Verbum Dei.

Sic autem Ephemerides graeco-moscae:

Σῆμά σοι ἔν τε τετάρτῃ, Ἰωαννίκιε, χεῦσαν.

Quarta tibi tumulum struxit, Ioanicie, dignum.

Iam monitum est in praecedenti volumine [Tom. I Novembris, p. 583.] S. Ioannicium celebrari in menologio Basilii die 3 novembris. Nec maior concordia viget in variis menaeorum et synaxariorum codicibus, quorum alii diei 4, alii diei 3 sancti memoriam affigunt. Quod etiam observare licet in libris liturgicis Slavorum, ad quos accedimus.

[4] [Apud Slavos etiam unanimis est cultus S. Ioannicii,] In his fastis refert R. P. Martinov unanimi consensu praedicari S. Ioannicium, eremitam in monte Olympo in Bithynia, magnae apud orientales famae; nisi quod in codice Rumiantsoviano perperam dicatur Anicius, multoque peius in synaxario Possevini denominetur Onicius martyr. Adeat Annum ecclesiasticum graeco-slavicum qui seriem integram monumentorum cupit novisse in quibus memoratur S. Ioannicius; quam hic iterum piget recitasse. Sed haec documenta sunt addenda quae post editum opus P. Martinovii adiecit archimandrita Sergius in Kalendario Orientis completo, cui titulus Polnyj Mesjacoslov Vostoka [Edito Moscoviae 1875 et 1876. De praestanti merito istius operis legesis Martinov in collectaneis Bruxellensibus Précis historiques, 1876, p. 577, et Nilles, Kalendarium manuale utriusque ecclesiae, tom. I, p. XXVIII.] . Sunt autem Kalendarium graecum synodi anni 1056, Synaxarium graecum synodi anni 1295 et codex Ochridensis saeculi XII. Tandem R. P. Nilles refert tum Ruthenos catholicos [Op. cit., p. 426.] , tum Serbos graeco-orietales [Ibid., p. 445.] , kalendario suo inscriptum honorare S. Ioannicium. In kalendario Syrorum edito ab Assemanno in tomo altero Bibliothecae Clementino-Vaticanae, fit etiam memoria Ioannicii thaumaturgi die 4 novembris

[5] [cuius festum sollemne agebatur Constantinopoli.] Praeter haec liturgicorum librorum testimonia, de ipso S. Ioannicii cultu publico pauca tantum comperta sunt. Scimus Iosephum humnographum. θεοτόκιον seu mariale in eius honorem composuisse [P. G., tom. CIII, p. 1231.] , eiusque festum celebratum fuisse Constantinopoli in monasterio Sancti Callistrati [Martinov, secundum menologium, Annus eccl. gr. – sl., p. 269.] , S. Ioannicii caput fuisse asservatum Constantinopoli in aede XL Martyrum Sebastenorum declarat Antonius Novgorodensis episcopus, qui itineris Constantinopolitani anno 1200 instituti narrationem descriptam reliquit [Ed. apud Riant, Exuviae sacrae Constantinopolitanae, tom. II, p. 228. Cfr. Sergius, Kalendar. orient., tom. II, p. 349.] . Illa insignis pars reliquiarum, cum excidit urbs ista, erepta est, si fidendum est Iohanni Comneno qui, in sua Descriptione montis Athonis, inter lipsana monasterii Pantocratoris caput S. Ioannicii magni connumerat [Apud Montfaucon, Palaeographia graeca, p. 481.] .

[6] [De cultu S. Ioannicii in Ecclesia latina] Ex Graecorum kalendariis tandem, sed sero satis, in Latinorum martyrologia transiit S. Ioannicius. Primum etenim apparet in martyrologii Usuardini editione a Molano recusa anno 1568, atque ita laudatus: Et sancti patris Ioannicii magni, formulae graecae instar: Τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ἰωαννικίου τοῦ μεγάλου, quae legitur in Tabulis Capponianis. Molano certe innotescere potuit S. Ioannicius ex eius Actis vulgatis in tomo quinto Vitarum sanctorum a Lipomano annis 1551 – 58 editarum. Quae Acta praeplacuerunt em. cardinali Baronio, qui non semel, praesertim ad annos 782, 828, 846 et 847, illis usus est in retexendis Annalibus ecclesiasticis. Nec dubitandum est hac strata via, nimirum per Lipomanum et Molanum, S. Ioannicium receptum esse in martyrologium Romanum sub hoc titulo: In Bithynia sancti Ioannicii abbatis.

[7] [deque eius officio in liturgia graeca et slavica.] Restat ut de officio S. Ioannicii pauca subiciamus. In lucem data est ἀκολουθία valde longa et integra in editione Menaeorum Venetiana. Incipit autem Τῷ φέγγει τῆς χάριτος, et adscribitur Iosepho hymnographo, qui in ea rythmum secutus est signatum ἄγγελος πρωτοστάτης, scilicet usitatum in Sergii acathisto [Bouvy, Étude sur les origines du rythme tonique dans l'hymnographie de l'Église grecque, p. 48.] . In celebri codice Δ, α, III Cryptoferratensi [Rocchi, Codices Cryptenses, p. 293.] , continetur canon prorsus idem atque ille quem tradunt editores Veneti. At in Menaeis Slavonicis [Menaea Septembris, Octobris et Novembris, slavonice versa et ad fidem codd. russicorum, an. 1095 – 1097. Petropoli, 1886, p. 582.] nuper in lucem datis a cl. viro Ignatio Iagic, Academiae Petropolitanae socio, invenies slavicam versionem [Pp. 284, 285.] , cui sunt addita cathisma tono δ᾽, ὄμ. ὑψωθείς· Ὡς ἄστρον, et tria stichera: Οἰκονόμος ἐγένου, Ὄμμα πιστοῖς ἡμῖν et φωτίζων, quae non exhibent graeci codices. Praeterea in Contacario graeco saeculi XII – XIII ab archimandrita Amphilochio, nunc episcopo Rostoviensi, edito et versione slavonica antiquissima aucto [Mosquae, 1879.] , sequens οἴκος legitur, qui discrepat ab editione Venetiana.

Ἄλλος, πάτερ, ἐφάνης ἰατρὸς καὶ προστάτης τοῖς νόσῳ κρατουμένοις καὶ θλίψει, Ἰωαννίκιε θαυμαστέ, θεραπεύων πάντας τοὺς πιστοὺς σπεύδοντας ὑπὸ τὴν θείαν σκέπην σου· διὸ καὶ παρ᾽ ἡμῶν ἀκούεις.

Χαίροις, πατρὸς ἀγαθοῦ ῥίζα, χαίροις, μητρὸς ἀγαθῆς κλάδος, τὴν τούτων στοργὴν ἀπωσάμενος. Χαίροις, τὸν μόνον Θεὸν προσλαβόμενος· χαίροις, ὅτι ἐγκατέλιπες ἐπιγείους στρατιάς· χαίροις, ὅτι κατηδαφίσας τῶν βαρβάρων τὴν ὀφρύν· χαίροις, τεῖχος καὶ φύλαξ βασιλέων· χαίροις, ὅπλον καὶ πύργος τῶν πιστῶν ἀσφαλής. Χαίροις, πῦρ ἐσκαίων τὰ Βάρβαρα· χαίροις, φωστὴρ ἐκλάμπων τοῖς ἅπασι· χαίροις, γυμνοὺς πολλάκις σκεπάσας· χαίροις, πιστῶν αἰχμαλώτων ῥύστης.

Alius, Pater, apparuisti medicus et protector morbo detentis et pressura, Ioannicie mirabilis, sanans omnes fideles qui festinant ad divam protectionem tuam; ideo et a nobis invocaris.

Salve, patris boni radix; salve, matris bonae ramus, eorum amori qui renuntiasti. Salve, qui solum Deum suscepisti; salve quia reliquisti terrenos exercitus, salve quia calcasti barbarorum superbiam; salve, murus et custos regum; salve, armatura et turris fidelium secura. Salve, ignis incendens Barbaros; salve, lux splendens omnibus; salve, nudos qui saepius texisti; salve, fidelium captivorum ereptor.

§ II. De Actis S. Ioannicii.

[8] [Prima narratio Actorum S. Ioannicii Metaphrastae falso attributa est,] Tres diversae pervenerunt ad nos Actorum S. Ioannicii narrationes. Prima est apud occidentales eruditos iam diu trita et notissima, sola nimirum ex qua hucusque hauserunt hagiographi quicquid de S. Ioannicio protulerunt, verbi gratia Baronius et Baillet. Haec prima recensio, quae incipit Τὴν πρὸς ἀρετὴν ὁδὸν φέρουσαν, vulgo attributa est Metaphrastae. Cuius versio latina a Gentiano Herveto confecta in Lipomani tomo quinto, apud Surium vero ad diem 4 novembris, edita est; nuper autem, ipse textus graecus in Patrologia graeca Migniana [P. G., tom. CXVI, pp. 35 – 94.] , ex codice num. 1481 bibliothecae nationalis Parisiensis prodit [H. Omont, Inventaire sommaire des mss. grecs de la bibliothèque nationale, tom. II, p. 60.] . Eandem Vitam, idiomate graeco vulgari ab Agapio monacho expressam, invenies in libro cui titulus Νέος Παράδεισος [Pp. 99 – 106. Cfr. Nicodemus, Συναξαριστής, tom. IV, p. 19.] . Idem brevissimum compendium confecit Actorum S. Porphyrii [P. 107.] , de quibus supra dictum est [Pp. 228 – 32.] . Illa Acta Metaphrasticum opus esse arbitrabantur tum Lipomanus, qui in duobus ultimis voluminibus Vitas a Metaphraste consarcinatas exhibet, tum Surius, ut refert Leo Allatius in Diatriba de scriptis Symeonis [P. G., tom. CXIV, p. 73.] . Quod nemo mirabitur, si fuerit recordatus unanimem fere traditionem huic opinioni favisse, cuius traditionis testem se facit Gennadius [Ibid., p. 74.] , seu, ut alii, rectius forsan, volunt, Iosephus Methonensis. Qui, in Defensione quinque capitum synodi Florentinae [Cap. IV. P. G., tom. CLIX, p. 1278.] , tamquam a Metaphraste conscriptum locum integrum recitat istius Vitae S. Ioannicii, nempe ultimas sententias quibus desinit, a verbis καὶ μὲν θεῖος Ἰωαννίκιος τῷ πνεύματι usque ad finem [P. G., tom. CXVI, p. 91.] . Sed iam a Pagio in dubium vocatum est utrum ista Acta fuerint necne genuinus Symeonis Logothetae fetus. Negat enim eruditus annotator cardinalis Baronii, in suis criticis ad annum 846, n. V, Vitam quae reperitur apud Surium die quarta novembris, iure adscribendam esse Metaphrastae [Annal. eccl., ed. novis., tom. X, p. 1090, 1091.] . Cui sententiae minime videntur repugnare nec De Aste, in suis notis ad editionem Baronianam martyrologii Romani [In martyr. rom. discept., p. 497.] , nec Cangius qui, in serie quadam ab ipso instructa Vitarum, Actorum et Martyriorum manuscriptorum, quorum auctores putat incertos, refert Vitam S. Ioannicii contentam in codice regio num. 2018 (hodie graeco num. 1522), quae incipit Τὴν πρὸς ἀρετὴν ὁδὸν φέρουσαν [In indice auctorum post Glossarium med. et inf. graec., p. 41.] . Eidem iudicio iam subscripserat Leo Allatius, qui, ad severissimam trutinam revocatis operibus hagiographicis Metaphrastae, recenset in tabella Actorum quorum, propter dissimile orationis genus et stilum, Metaphrasten parentem nequit agnoscere, et si stilus vellet, aetas ipsa scriptoris non pateretur, hanc ipsam S. Ioannicii Vitam circa quam inquirimus [P. G., tom. CXIV, pp. 117, 127.] . Nihilominus, contra Allatii auctoritatem, antiquam opinionem retinuerunt Cave [Script. eccl. hist. litt., tom. II, p. 35.] et Martinus Hanckius [P. G., tom. CXIV, p. 294.] . Etenim Hanckius refert Vitam S. Ioannicii in Catalogo Vitarum quas digessit Symeon Metaphrastes. Nec valet ambigi quamnam Vitam intendat, quoniam ex brevi compendio ab ipso tradito apertissime indicat illa Acta quae ordiuntur his verbis Τὴν πρὸς ἀρετὴν ὁδόν. Ab indice lucubrationum Metaphrastae, quem confecit Daniel Nesselius, exsulat idem libellus. Sed inde non videtur quicquam eruendum; nam ratio cur Nesselius ita egerit forsan esse possit quod hunc textum in codicibus manuscriptis bibliothecae Caesareae Augustanae Vindobonensis non reppererit [P. G., tom CXIV, pp. 299 – 304, atque in Catalogo bibl. Vindob. mss. graec. Index I, p. 409.] . Bandinius etiam opinatur Acta S. Ioannicii opus esse Symeonis Metaphrastae [Catal. codd. mss. bibl. Med. Laurent., tom. I, p. 497.] . Igitur, si soli eruditorum numero et opinioni standum esset, non necessario detrahenda forent Metaphrastae Acta S. Ioannicii a Lipomano et Surio vulgata. Nam pro una sententia testantur Gennadius, Baronius, Surius, Cave, Hanckius et Bandinius, pro altera vero Allatius, Pagi, De Aste, Cangius. Igitur quaestio ex intrinsecis argumentis decidenda est. Iam vero, qui accurate contulerit Acta conscripta a Saba monacho, de quibus mox dicetur, cum recensione cuius initium Τὴν πρὸς ἀρετὴν ὁδόν, hanc minime ut primigeniam agnoscet, sed ex illis abbreviatam. Quod demonstrabitur postea, cum triplicis recensionis Actorum S. Ioannicii comparatio magis enucleata instituetur. Sed quoniam Metaphrastae solitum est subiectam sibi materiam non contrahere, sed ampliare et ornare, inde concludendum videtur Acta S. Ioannicii quae incipiunt Τὴν πρὸς ἀρετὴν ὁδὸν nequaquam esse Symeonis fetum, sed alius cuiusdam minoris notae compilatoris. Putat Sergius archimandrita [In Kalendarii orientalis notis, tom. II, p. 349.] Metaphrasten sic dictum, quisquis reapse sit, fuisse usum utraque alia recensione, nimirum Vita auctore Saba et Vita auctore Petro. Cui sententiae nequimus suffragari; siquidem patet Metaphrastica Acta ab uno Saba esse integre derivata, minime vero, ne in uno quidem loco, a Petro monacho. Quicquid est de hac controversia, quoniam ad Acta Metaphrastica tam facilis datur aditus in Patrologia graeca, non visum est haec operi nostro annectere, eo vel magis quod in illis nequaquam praesto est ampla materies quam suppeditant cetera Acta longissima ad discutiendas S. Ioannicii res gestas. Ceteroqui quodconque ex Actis Metaphrasticis notatu dignum erit, cum aliis scriptoribus conferendum curabimus.

[9] [illae vero quas conscripserunt Sabas et Petrus monachi pluris ab eruditis factae,] Acta conscripta a Saba et Petro monachis saepius ab antecessoribus nostris memorata, in decursu suorum laborum, prius detecta fuisse videntur cum Daniel Papebrochius Ephemerides graecomoscas parabat. Antea namque una recensio Suriana usui venerat, et licet tuncusque non defuerat opportunitas alias indicandi, hae tum prima vice sunt in Actis Sanctorum [Tom I Maii, p. L.] consignatae. Postea docuit Godefridus Henschenius [Act. SS., Iun. tom. II, p. 972.] istos libellos graecos Sabae et Petri fuisse Romae et Parisiis acquisita. Re quidem vera in bibliotheca pontificia, inter codices Vaticanos bis invenitur textus Sabae monachi, scilicet in codicibus signatis num. 807, fol. 36, et num. 1256, fol. 35. Parisiis autem, in bibliothecae nationalis collectionis Coislinianae codice 303, reperitur Vita cuius auctor est Petrus monachus [Montfaucon, Bibliotheca Coisliniana, p. 418.] . Ex his igitur bibliothecis indicatos codices prae manibus habuerunt maiores nostri, unde Acta S. Ioannicii eruerent; idque videtur, quod attinet ad Vitam auctore Petro, omnino certum siquidem tum Papebrochius [Act. SS., Mart. tom. III, p. 166.] , tum Pinius [Act. SS.,Iul. tom. III, p. 528. Cfr. Anal. Boll., tom. VII, p. 95.] eodem codice Coisliniano ad edenda Acta martyrum Sabaitarum et S. Stephani Sabaitae usi sunt. Actorum quae digesserunt Sabas et Petrus denuo tandem recurrit mentio apud Sollerium, in notis ad martyrologium Usuardi, ubi vocantur egregia [P. 652.] . Nec apud nostros tantum magnopere praedicata sunt ista Acta, sed et grandem sui exspectationem fecerunt apud ceteros omnes eruditos, quotquot audierunt haec praesto esse Bollandianis. Petrus Lambecius [Comment. de August. bibl. Caesar. Vindob., lib. VIII, p. 567.] , collatis inter se Vitis a Metaphraste Sabaque conscriptis, asserit respectu antiquitatis et aliarum circumstantiarum hanc multo esse probatiorem; Baillet [Vies des Saints, tom. III. Table critique du quatrième jour de Novembre, p. VII.] usus recensione Suriana nuntiat hagiographos meliorem prorsus tradituros esse. Nicolaus Falconius in Tabulis Capponianis [P. 27.] ex promissis illis Actis omnia exspectat sine tricis. Tandem nuperius Sergius archimandrita [Kalendarium orient., tom. II, p. 349.] fatetur authentiam operum Sabae et Petri inde maxime commendari quia mire consetiunt ibi narrata cum factis historicis aliunde notis. Illud tamen nobis ingratum accidit pessum ivisse Papebrochii apographa, nec eadem nobis favit fortuna quae Pinio nostro, cui licuit Papebrochii defuncti opera uti ad vulgandam Vitam Stephani Sabaitae [Act. SS., Iulii tom. III, p. 528.] .

[10] [asservantur Romae, Parisiis et Vindobinae:] Libellum Sabae monachi, praeter codices Vaticanos mox commemoratos, in duobos aliis invenimus, qui nobis potissimum inservierunt ad edendum textum. Alter ex his codicibus asservatur Parisiis, in bibliotheca nationali, signatus ibi num. 1519, Vitaque S. Ioannicii legitur a folio 74c ad folium 150a. Olim regius, iste codex membranaceus in folio, constat foliis 768, singulis in binas divisis columnas, in lineas vero triginta et unam stilo ferreo ductas. Videtur exaratus saeculo XI [H. Omont, Inventaire sommaire des manuscrits grecs de la bibliothèque nationale, tom. II, p. 76.] , et Constantinopoli, tempore Ludovici XIV, ab abbate Sevin Parisios allatus est [L. Delisle, Le Cabinet des manuscrits de la bibliothèque impériale, tom. I, p. 380 – 387.] . Initio Vitae S. Ioannicii avulsum est integrum folium, illud nimirum quod pone subsequitur folium notatum num. 74. Feliciter suppletur haec lacuna per codices, tum Vindobonae, tum Romae superstites. Codex Vindobonensis notatur inter historicos num. XIX, cui Vita S. Ioannicii inest a folio 32d ad folium 64d. Qui codex est etiam in folio, alternis columnis, et inter eos annumeratur quos Sambucus ex Oriente advexit [Comment. de August. bibl. Caesar. Vindob., lib. VIII, p. 566.] . Aetatem huius codicis quem appellat pervetustum, elegantem et optimae notae, non definivit Lambecius, sed saeculo quoque XI, ut ex scriptura conicere licet, exaratus videtur. Codices Vaticani pertinent, alter qui signatus est num. 807 ad saeculum XIII; alter vero qui num. 1256 ad finem saeculi XV vel initium saeculi XVI. Acta, auctore Saba, incipiunt his verbis Τὰ ψυχωφελῆ καὶ θεάρεστα τῶν ἁγίων πατέρων ἀνδραγαθήματα. De scriptore nihil aliunde compertum habemus, at ipse tradit in opere suo se monasticae vitae institutum exercuisse, et quidem in uno ex monasteriis montis Olympi in Bithynia, coaevum vixisse S. Ioannicio, quin etiam saepius cum eo fuisse conversatum, sermones eius percepisse, novisse personas plures quarum res gestas referat, et tandem sancti viri cuius inlustria certamina enarraverit assecutum fuisse disciplinam asceticam. Accipimus etiam ex ipso Acta S. Ioannicii quae digessit non fuisse opus tironis in re hagiographica; sed antea se alterius cuiusdam Olympici eremitae Petri Atroensis, hegumeni Sancti Zachariae, Vitam scripsisse [Vide infra in Vita cap. X.] . Nullibi tamen, in catalogis bene multis Vitarum Sanctorum sive impressarum, sive manuscriptarum, quos adivimus, repperimus hanc Vitam Petri quam se confecisse tradit Sabas. Quae vulgabuntur infra Acta exscripsimus ex codice Parisino num. 1519, quem cum Vindobonensi num. XIX ipsi contulimus. Cl. vero vir Stornajolo codicum Vaticanorum variantes lectiones operosa diligentia dignatus est colligere, et laboris fructum maxima humanitate nobiscum communicare.

[11] [libellus autem Petri Parisiis tantum repertus est.] Quae vero Petrus monachus composuit Acta S. Ioannicii continentur, ut iam diximus, in codice qui erat olim in bibliotheca Coisliniana signatus num. 303, inaestimabilis pretii thesauro e quo prodiere iam Vita S. Stephani Sabaitae [Act. SS., Iul. tom. III, p. 528.] , sanctorum martyrum Sabaitarum [Act. SS., Mart. tom. III, p. 166.] , S. Georgii Chozebitae [Anal. Boll., tom. VII, pp. 95 sqq.] , Sae Syncleticae [Cotelerii Eccles. graec. Monum., tom. I, p. 201. Cfr. Montfaucon, Bibl. Coisliniana, p. 417.] et S. Theognii [Anal. Boll., tom. X, pp. 73 sqq.] . Alium autem librum cui eadem Vita inseratur, non invenies in ullo adhuc impresso catalogo codicum graecorum. Utrum, quod etiam in Actis SS. Georgii Chozebitae et Theognii contigit, illa Coisliniana sit unica superstes chirographus, prorsus affirmare non licet, inde tamen iure quis concluderet quod etiam Moscovitae scriptores, graecis membranis adeo divites, videntur e fonte Parisino notitiam istius libelli Petri monachi hausisse. Etenim celebris valde est quoque apud eos codex iste, ut apparet, verbi gratia, apud Demetrium Verzinski [Cfr. Ann. eccles. graeco-slav., p. 34.] . Minus recte igitur cl. vir Iohannes Martinov [Ibid.] alios exsistere praeter Coislinianum codices ex eo coniciebat quod apographum Vitae Georgii Chozebitae asservant Bollandiani in museo suo; siquidem apographum illud fuit a Papebrochio ex ipso Coisliniano exscriptum. Codex iste e quo eruimus haec altera S. Ioannicii Acta est optimae notae. Exaratus est saeculo X, id est uno vix saeculo post mortuum S. Ioannicium. Res gestae S. Ioannicii ibidem amplum tenent spatium, a folio 304r ad folium 353v; incipiunt vero hisce verbis Τῆς καθ᾽ ἡμᾶς ἅπαντας βροτοὺς σύστασις. Non videntur ista Acta latam hucusque nacta esse notitiam. Illis, unus et solus paene, usus est identidem Le Quien in Oriente christiano, ut suo loco notabimus. Fabricius, in Bibliotheca graeca, istud opus plane ignoravit. Nec magis Petrum novisse videntur Cave, Ceillier et Oudin, qui tamen omnes loquuntur de Saba monacho. Petrus monachus, auctor alterius Vitae S. Ioannicii, erat, aeque ac Sabas, coaevus sancto viro cuius res gestas prosequitur. Ipsum testatur Sabas fuisse pium et virtute plenum monachum, valde familiariter et frequenter conversatum cum S. Ioannicio: Πετρὸς δὲ μοναχὸς εὐλαβὴν καὶ ἐνάρετος πάνυ συνήθως καὶ συνέχως ἐρχόμενος πρὸς τὸν ὅσιον (num. 43). Videtur S. Eustratrii, qui hoc tempore Olympico monasterio Agaurorum praesidebat, disciplinae adhaesisse (cfr. alterius Vitae cap. III, num. 12), a quo plura de S. Ioannicio percepit, ut infra distincte magis indicabimus. Tum ex Saba (num. 43), tum ex seipso (num. 67) novimus Petro quinque fuisse sorores. Se bis ad S. Ioannicium isse cumque eo collocutum fuisse narrat (cap. XIX, num. 67), et bis alibi, ut rei narratae veritatem confirmet, appellat ad testimonium virorum superstitum qui S. Ioannicii misericordem potentiam experti erant, scilicet cuiusdam opificis nomine Pardi a sancto patre sanati (num. 40) et captivi ab eodem liberati (num. 60). Nimirum Petrus se nobis prodit testem fide dignum quia in eadem regione, eodemque tempore degit ac vir cuius vitam narrat, quem insuper ipse noverat.

[12] [Sabam secutus est Metaphrastes.] Si quis trinas S. Ioannicii Actorum varias narrationes inter se contulerit, primum quidem recensioni dictae Metaphrasticae minime dubitabit ultimum assignare locum. Etenim non nisi compendium exstat Vitae quam Sabas conscripsit, siquidem utrinque eadem facta, eodem ordine, haud raro iisdem verbis, partim saltem, narrantur, compilatorque Sabam ita pedententim est secutus ut, si excipiatur brevissimus prologus, nihil de proprio penu haustum addiderit. Plurium ambitu verborum id demonstrare piget, quod unicuique legenti patebit. Sit tantum speciminis ergo, quoniam de ceteris idem licet dicere, locus unus ex utraque narratione collatus.

METAPHRASTES (P. G., tom. CXVI, p. 73).

Ἑνὸς γοῦν τῶν τότε μαγίστρων σύζυγος (Στέφανος δέ, οἶμαι, οὗτος ἦν) θεραπαινίδων τε μοχθηρίᾳ καὶ μαγγαμείᾳ περιέργῳ τὰς φρένας βλαβεῖσα, ἰατροῖς ἐξεδίδου. Πολλαὶ μὲν δὴ χεῖρες ἰατρῶν, μυρία δὲ φάρμακα, πλείω δὲ τὰ ἀπὸ τῆς τέχνης. Ἐπεὶ δὲ ἀνήνυτα ἔγνω πονοῦσα, τὰ μὲν ἄλλα ἔδοξε χαίρειν ἐᾷν, ἐπὶ δὲ τὸν μέγαν Ἰωαννίκιον καταφεύγει. δὲ προσευχῇ μὲν δίδωσι τῇ γυναικὶ τὴν ὑγείαν, μισθὸν δὲ τοῦτον αἰτεῖ παρ᾽ αὐτῆς, τὴν εἰς τὰς τοῦ Θεοῦ πύλας εἰσέλευσιν ταύτης ἐν ἐξομολογήσει καὶ ὑμνοῖς καὶ τὸ τοῖς πταίσασιν ἀφεῖναι τὴν ἁμαρτίαν.

SABAS (cap. IX, num. 35).

Γυνὴ γάρ τις τοῦ πατρικίου καὶ μαγίστρου Στεφάνου ἐκ περιεργίας τῶν θεραπαινίδων αὐτῆς φαρμαχθεῖσα καὶ τὰς φρένας βλαβεῖσα τοῦ πλούτου τὸ πλεῖστον εἰς ἰατροὺς ἀνωφελῶς ἀναλώσασα, πρὸς τοῦτον καταλαμβάνει τὸν δίκαιον, ὑπὸ τῶν συγγενῶν αὐτῆς ἀγομένη καὶ τῶν ἰδίων. Ἥνπερ θεασάμενος πατὴρ οἰκτειρήσας καὶ ἐπευξάμενος καὶ τῷ τοῦ σταυροῦ τύπῳ σφραγίσας ὑγιῆ ἀπέστειλεν εἰς τὰ ἴδια, παραγγείλας μὴ ποιήσασθαι αὐτὴν ζήτησιν τῶν βλαψάντων, ἀλλ᾽ ἀφεῖναι χριστομιμήτως τοῖς φονευταῖς κατὰ πρόθεσιν.

Petri vero libello nullatenus usus est Metaphrastes. Nam ea tantum refert quae apud Sabam inveniuntur, nec ex iis quae Petrus enarrat qua eque Sabas non recensuit, quicquam reperies in Metaphrastica lucubratione. Stilus etiam Sabae tantum, numquam Petri locutionem imitatur.

[13] [Etsi in pluribus discrepant] Porro utrum et quomodo Sabas et Petrus in conficiendo opere suo alter ab altero pendeat, non ita facile definieris. [Petrus et Sabas,] Ut illud aliquatenus statuamus, oportet prae oculis habere qua via procedat utriusque narratio. In pluribus discrepant Petrus et Sabas. Ita iam ab initio animadvertimus Sabam de S. Ioannicii pueritia, conversione et bellicis facinoribus late disserere, eadem vero a Petro paene esse praetermissa aut in exiguam nimis narrationem contracta. Miracula post Ioannicii mortem patrata commemorat Sabas, eadem Petrus reticet. Hic litterarum, quas a Ioannicio ad Methodium missas perhibet ille quasque in epistulae formam redactas recitat, sensum ac elenchum tradidit, minime ipsa scriptoris verba adducenda curavit. Sabas fidei professionem a S. Ioannicio coram multis prolatam proprio marte confinxit, dum satius duxit Petrus integrum locum ex Nicephori Antirhetico ad verbum exscribere ac in ore S. Ioannicii reponere. Nonnulla invenies apud Sabam quae in alterius opere frustra requisiveris. Nimirum solus Sabas docet nos quae monachus Epiphanius attentaverit in Ioannicium (num. 51), quae duobus Macaribus fuerint praedicta (num. 49), item quae ad S. Petrum Atroensem pertinent (num. 44), ad puerum balbum sanatum (num. 37) et captivos e Bulgarorum carceribus ereptos (num. 29). Vice versa unus Petrus nos docet miraculum de spiritu nequam e religiosa femina depulso (num. 43). Aliquando eiusdem facti adiuncta diversimode mutata sunt. Petrus enim narrat, cum aedificaretur aliquod templum, operarios defectum aquae passos esse (num. 44); Sabas autem eosdem nimia aquarum inundatione impeditos fuisse refert (num. 20). Secundum Petrum (num. 53), Eustratius, propter sanguinis copiam ex naso defluentis, graviter aegrotavit, dum Sabas sanguinem ex intestinis effusum asserit (num. 41). Apud Petrum (num. 33) Theodotus quidam nuncupatur candidatus, apud Sabam vero senator (num. 27). Nec tantum in rebus narratis apparet discrimen, at illud in modo narrandi, praesertim in stili tenore, non minus perspicue deprehenditur. Sabae scribendi genus simplex magis, utpote qui rei veritati persequendae imprimis intentus videtur; non plura congerit quam opus est, licet nonnumquam, ut ferebat aevi illius unanimis et inveterata consuetudo, sermones et colloquia nimis protracta intermiscet. Petrus autem in dicendo inani prolixitate laborat, longiori verborum ambitu saepius abusus. Qui canora eloquendi pruritus iam in ipso operis limine, in prologo nempe sed maxime in epilogo, displicet. Proin, cum ambo hagiographi idem factum enarrant, Sabas rem paucis absolvit, Petrus subiectam materiam per longiores circuitus deducit. Aliud discrimen, nempe utriusque auctoris ingenium, legentis animum non potest non offendere. Sensus acerbiores gerit Petrus erga monachos Studitas, quos, omni data occasione, verbis etiam contumeliosis vehementer increpat (numm. 35, 56). Sabas, solis iconomachis infensus, mitiorem erga ceteras personas se praebet. Tandem dissimilis etiam viget in utroque libello ordo rerum quae edisseruntur. Praeposterum magis hunc ordinem apud Petrum expertus eris quam apud Sabam, licet singulorum eventuum tempus presse definiri non semper valeat. Haud infrequenter tamen, praesertim in miraculis enarrandis, quattuor vel quinque prodigia sibi invicem eodem modo succedunt in utroque opusculo. Tunc denuo abrumpitur series, ut paulo post eodem ordine resumatur. Et ita quidem per totum operis decursum procedit narratio, ut, exempli gratia, Sabae libelli locos, quos numm. 14 – 19 signavimus, reppereris apud Petrum numm. 13 – 23. Eadem etiam referunt Sabae numm. 21 – 31, 38 – 41, 46 – 48, Petri autem numm. 25 – 36, 49 – 53, 66 – 68. Perturbatam seriem agnoveris inde quod opusculi Sabae numm. 20, 34, 51 sint in Petri libello numm. 40, 59, 60.

[14] [ex multis indiciis ostenditur Sabas imitatus esse Petrum,] Ista quae Petrum inter et Sabam statuimus discrimina, suntne huius momenti ut evincant neutrum alterius opus novisse nec quicquam inde desumpsisse? Ut huic quaestioni plane fiat satis, potius ad similitudinem quae viget inter utrumque opusculum attendendum est. Etenim, discrimina quae notavimus id tantum ostendunt utrumque auctorem, in conficiendo suo libello de S. Ioannicii Actis, et propriam sibi indolem scribendique consuetam sibi rationem tenuisse, nec, etiamsi unus ab altero pendet, Metaphrastico more, serviliter alterius inhaesisse vestigiis. Aliter tamen loquendum existimo de ea opusculi parte, neque ea exigua, in qua narrantur multa miracula a S. Ioannicio patrata. Qui, ad hanc partem quod spectat, textum Sabae et Petri attente perspexerit, non poterit non agnoscere in multis locis artam etiam in ipsis verbis utrinque similitudinem. Supra recitavimus (num. 12) miraculum uxoris Stephani magistri sanatae. En quomodo illud enarrat Petrus (num. 62). γυνὴ Στεφάνου τοῦ ποτε γεγονότος μαγίστρου ἐκ διαβολικοῦ ζήλου παρὰ τῶν δουλίδων αὐτῆς φθονηθεῖσα, καὶ ὑπ᾽ αὐτῶν δειλιτήριον λαβοῦσα, καὶ ἀγνώστως πιοῦσα κατὰ παραχώρησιν Θεοῦ τὰς φρένας βέβλατο. Πολλὰ οὖν εἰς τοὺς ἰατροὺς ἀναλώσασα χρήματα καὶ μηδὲν ὠφεληθεῖσα τέλος πρὸς τὸν ἄγιον ἅπιει καὶ ῥίψασα ἑαυτὴν εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ ἐδέετο τυχεῖν ἐλέους. Γνοὺς οὖν ἅγιος ἐκ περιεργίας πάσχειν, φησίν· γύναι, εἰ βούλει τῆς ἰάσεως τυχεῖν, σύνθου μηδένα ἀδικεῖν τῶν θαναθῶσαί σε βουληθέντων καὶ τάχιον ἰᾶταί σε Κύριος. Τῆσδε μεθ᾽ ὅρκου τοῦτο καταθεμένης, ἐπευξάμενος αὐτῇ ἅγιος καὶ τῷ σημείῳ τοῦ ζωοποιοῦ σταυροῦ τρίτον σφραγίσας ἐρρωμένας τὰς φρένας ἀποδοὺς ὐγιῆ ταύτην ἀπέλυσε δοξάζουσαν τὸν Θεόν. Haec profecto si conferuntur cum loco supra citato luculentissime ostendunt alterum ex scriptoribus textum alterius prae oculis habuisse. Et idem asserendum est de ceteris miraculis patratis in gratiam variarum personarum, quorum notitiam a S. Eustratio se accepisse dicit Petrus. In aliis vero prorsus discrepant ambo auctores. Scilicet inest utrique opusculo pars satis ampla, quae praesertim miracula continet, et in quorum enarratione procul dubio ita alter ab altero pendet uterque auctor ut certo certius unus noverit libellum alterius, illudque subsecutus sit in scribendo. Quam tamen conclusionem effugeret qui putaret quendam libellum miraculorum S. Ioannicii fuisse ab Eustratio confectum chartisque mandatum, quod tum Petrus, tum Sabas, unusquisque pro suo ingenio et modo scribendi, denuo retractaverint. Unde factum fuerit ut ex primigenio textu nonnulla verba et dicendi formulae eaedem in utriusque compilatoris opere irrepsissent. Sed gratuito est hoc confictum, et quominus admittatur obstant rationes quibus potius evincitur Petrus praeivisse Sabae in digerendis S. Ioannicii Actis, ac proinde Sabas, saltem in hac parte qua eadem facta recenseri diximus, Petrum imitatus fuisse. Rationem istius opinionis inde primam deducimus, quod Sabas nullibi ad cuiusquam testimonium appellat, sed dicit tantummodo se ab aliquo patre Iosepho ad opus suscipiendum incitatum fuisse; attamen eum Petrum novisse scimus quem cum S. Ioannicio pluries congressum fuisse asserit (cfr. supra, num. 11 in fine, et in Vita num. 43). Petrus autem e quo fonte haec hauserit sedulo significavit quater commemorando se ab Eustratio, hegumeno Agaurorum, audivisse quaecumque narrat prodigia. Ipsa verba recitare iuvat: Καὶ γὰρ καὶ ἡμεῖς οὐκ ἄλλοθεν, ἀλλ᾽ ἐκ τοῦ θείου ἀνδρὸς τούτου κεκινήμεθα ταύτην καθυποτάξαι τὴν ἱερὰν καὶ ἐπωφελῆ πραγματείαν… καὶ ὅσα τε παρ᾽ αὐτοῦ ἠκούσαμεν, ταῦτα πάντα καὶ ἀναγγελοῦμεν ὑμῖν. Haec in opusculi Petri cap. XII, num. 12 ad finem inveneris. Idem alibi, nimirum capite XIV, num. 60, iterum asserit: μόνοις τοῖς ῥηθεῖσιν ἡμῖν παρὰ τοῦ ἡγιασμένου Εὐστρατίου τοῦ καὶ συνόντος αὐτῷ καὶ αὐταῖς ὄψεσι ταῦτα θεασαμένου ὑποσημᾶναι προεθυμήθημεν Bis Eustratii testimonium invocatur, semel in fine num. 39, post enecatum serpentem: ἐ͂λεγεν δὲ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος ἡγιασμένος καὶ περιβόητος Εὐστράτιος, iterumque initio num. 45, cum in Chelidonis spelunca occurritur draconi: ὡς ἔλεγεν ἡμῖν ἁγιώτατος Εὐστράτιος καὶ ὑπὸ τοῦ ἁγίου πληροφορηθείς. Et quanti sit faciendum Eustratii testimonium, quod ultro concedet quisquis historiam monachorum Olympicorum vel parum perscrutatus erit, saepius iactat Petrus, ut cum haec dicit: Ἴστε δὲ τὸν ἄνδρα ἅπαντες ὅπως τε ἐξ ἀρχῆς καὶ μέχρι τέλους παρηκολούθηκε τῷ ἁγίῳ, ὅπως τε ἐργῷ καὶ λόγῳ κατακεκόσμηται, ὠς, σχεδὸν εἶπειν, πᾶσαν τῆν Βιθυνῶν χώραν ἀγγελομιμήτως ὑπ᾽ αὐτοῦ καταλάμπεσθαι (cap. XII, num. 12). Unde elucet Eustratium, quia cum Ioannicio artissimis amicitiae vinculis coniunctus est, cum eo assidue vixit, simulque vir erat eximiae sanctitatis, testem esse omni exceptione maiorem. Proinde Vitae quam conscripsit Petrus, in iis saltem quae ex S. Eustratio derivata sunt, plenissima concedi valet auctoritas. Idque praesertim quia Petrus in libello suo affirmat Eustratium, dum ipse scriberet, adhuc vivere: διαδέχεται τὴν ἡγουμενίαν πανοσιώτατος Εὐστράτιος, ὅστις καὶ μέχρι τῆς σήμερον καθάπερ ἥλιος διαλάμπων ἅπαντας τοὺς ὑπ᾽ αὐτὸν ἰθυνομένους καταφωτίζει (num. 58 ad fin.). Non tamen infitiatur Petrus, praeter ea quae ab Eustratio audivit, plura exstare quae de S. Ioannicii mirabili vita passim sparguntur in vulgus: πλεῖστα γὰρ καὶ ὑμεῖς παρὰ πολλῶν ἄλλως καὶ ἄλλως ἀκηκοότες (cap. XIV, num. 60). Quin etiam in testimonium appellat, ut fidem dictis faciat, et Pardum quendam a S. Ioannicio sanatum (num. 40 ad fin.) et civem pagi Elusi, nepotem Eugantri notarii (num. 60), de manu Saracenorum ereptum.

[15] [praesertim ex narratione visitationis Petri monachi ad Ioannicium.] Igitur, cum Petrus candide fateatur se multa Eustratii testimonio debere, nec ulla ratio id negare suadeat, Sabas vero alte de documentis a seipso adhibitis sileat, et ex altera parte certo affirmare liceat in multis locis unum auctorem alterum exscripsisse, rectius sane eum concludere opinamur qui Sabam Petri vestigiis inhaesisse existimet. At praecipuum istius sententiae argumentum petendum censemus ex narratione quae utrinque legitur visitationis a Petro apud S. Ioannicium institutae (num. 43 in libello Sabae, 67 in opusculo Petri). Hanc Sabas cum eisdem adiunctis etiam minutissimis, non raro iisdem verbis usus describit quibus ab ipso Petro refertur. Sed nonne potuit idem ab aliis audivisse et ex eorum relatione edisserere? Utique potuit, sed si ab aliis, non a Petro audivisset, num vigeret in utriusque lucubratione tam mira adiunctorum concordia, tamque arta verborum similitudo? Nequaquam ita contingeret, idque, sicut et nobis, prudenti lectori visum fore arbitramur, qui hosce locos comparandos curaverit.

VITA AUCTORE SABA (cap. IX, num. 43).

Ἀνελθὼν ἐν μιᾷ σὺν πλησιοχώρῳ αὐτοῦ ἡσυχαστῇ Πλάτωνι καλουμένῳ καὶ εὐλογηθείς, συγκαθημένου αὐτοῖς τοῦ πατρὸς καὶ συνομιλοῦντος θεοχαρίτωτα, φησὶν Πλάτων τότε· Ἀπὸ ψυχῆς καὶ πίστεως ἐκδυσωποῦμέν σε, πάτερ ἅγιε ἅπαξ τοῦ ἔτους ἡμῖν χαρίζεσθαι τὴν τίμιαν συνομιλίαν καὶ θέαν σου πίστιν ἐκ τούτων καὶ γνῶσιν μεταλαμβάνουσι διὰ πνεύματος, ὡς ἐξ ἡλίου ὀντως φῶς καὶ θερμότητα.

VITA AUCTORE PETRO (cap. XIV, num. 67).

Καὶ δὴ παραλαβὼν μετ᾽ ἐμοῦ τὸν σὺν ἐμοὶ ἐφησυχάζοντα ἀδελφὸν Πλάτωνα, πρὸς τὸν ὄσιον παρεγενόμεθα καὶ θεαταὶ ἀξιωθέντες γενέσθαι τῆς ἀγγελικῆς ἐκείνης θέας καὶ πλείστων ἐπωφελῶν καὶ παραινετικῶν λόγων ἐπαπολαύσαντές φησιν σὺν ἐμοὶ ἀδελφὸς πρὸς τὸν ἄγιον· Παρακαλῶσε, πάτερ, ἵνα διὰ τὸν Κύριον παράσχῃς ἡμῖν ἄδειαν μίαν τοῦ ἐνιαυτοῦ πρὸς τὴν σὴν τιμιότητα ἔρχεσθαι καὶ τῶν σῶν ἀγίων εὐχῶν κατατρυφᾶν καὶ μετὰ χαρᾶς ἀνθυποστρέφειν.

Hinc sequitur series humilium cogitationum quas Petrus ait se versatum animo fuisse in conspectu S. Ioannicii. Haec a Saba, qui brevior esse laborat, omissa sunt.

δέ· Γινώσκειν σε βούλομαι, ἀδελφὲ Πλάτων, ὡς οὐ προσθήση θεάσασθαί με σωματικῶς ἔτι ἀπὸ τοῦ νῦν καὶ βουλόμενος.

ὅσιος φησι πρὸς τὸν σὺν ἐμοὶ ἀδελφόν· Γινώσκειν σε βούλομαι, μεγαλόψυχε Πλάτων, ὂτι ἐν τῇ ζωῇ ταύτῃ οὐ μή με ἄλλο θεάσῃ.

Iterum sensum suum de hac praedictione multis verbis aperit Petrus; quod, ut erat narrationi prorsus inutile, plane reticet Sabas.

Ὅθεν δοὺς αὐτοῖς ἄρτου ξηροῦ ἀνὰ μερίδων δώδεκα εἰς εὐλογίαν ἐξέπεμψε μετ᾽ εἰρήνης. Τῷ οὖν ἐπιόντι ἐνιαυτῷ συναπελθὼν τῷ Πλάτωνι ἀββᾶς Πέτρος πρὸς ἕτερον μοναχὸν μήκοθεν ἡσυχάξοντα καὶ αὐτὸν Πέτρον καλούμενον ἐκ τοῦ κατὰ Βιθυνίαν μοναστηρίου Ἡράκλην ὀνομαζομένου ὁρμώμενον, τὸν κατὰ μικρὸν ὕστερον, Θεοῦ χάριτι γενομένης ὀρθοδοξίας, μητροπολίτην Συλλαίου γενόμενον, ἐπισκέψεως ἕνεκα καὶ εὐχῆς, μετὰ ἀσπασμὸν καὶ συνομιλίαν πνευματικὴν φησιν Πέτρος πρὸς ὃν παραγέγονε Πέτρον· Ἔφεσιν ὄντως οὐ μικρὰν ἔχω, πάτερ, τὸν ἁγιον Ἰωαννίκιον ἰδεῖν καὶ τὰ τίμια αὐτοῦ ἴχνη κατασπάσασθαι, ἀλλὰ ἀδυνατῶ τοῦ πεζοπορῆσαι καὶ κτήνους ἀπορῶ καὶ μισθώματος.

Δοὺς δὲ ἡμῖν ὅσιος εὐλογίας ἐκ τῶν αὐτῷ συνήθως διδομένων παξαματίων καὶ πρὸς ἕνα σταυρὸν ἐκ ξύλου ἰδιοχείρως αὐτῷ εἰργασμένον καὶ κάλλιστα ἐξεσμένον, ἐπευξάμενος ἀπέλυσεν. Τοῦ οὖν ἐνιαυτοῦ ἐκείνου διελθόντος καὶ τοῦ μέλλοντος εἰσιόντος, ἔδοξεν ἡμῖν ἐπισκέψεως χάριν κατελθεῖν πρὸς τὸν ἁγιώτατον Πέτρον τὸν νυνὶ μητροπολίτην τοῦ Συλαίου[…]φησιν πρὸς ἡμας ῥηθεὶς Πέτρος ὅτι· Εἰ εὐδοκεῖ Κύριος, βουλῆς ἔχω τοῦ πορευθῆναι πρὸς τὸν πατέρα ἡμῶν τὸν κύριν Ἰωαννίκιον, καὶ τὰ δοκοῦντά μοι πάντα αὐτῷ ἀναθέσθαι, καὶ ὑπ᾽ αὐτοῦ εὐλογηθῆναι… Ὡς οὖν ἀναστάντες τῆς τραπέζης περισπωμένως φροντίδα περὶ ἀλόγων ἐποιούμεθα τοῦ εὑρᾶσθαι διά τε τὸ μῆκος τοῦ ὁδοῦ καὶ τὴν ἀσυνηθῆ πεζοπορείαν.

Plura referre supervacaneum est, ideoque finem tantum huius narrationis subicimus.

Ὧι καὶ δούς πατὴρ δῶδεκα εὐλογίας, ὥσπερ τοῖς ἄλλοις, καὶ λόγῳ Πλάτωνος αὐτῷ δέδωκε λέξας· Εἰπὲ Πλάτωνι, τέκνον Πέτρε· μὴ λυποῦ ὅτι ἄκων τῆς ταπεινῆς μου θέας ἀπελείφθης· ἐδέξατό σου τὴν πρόθεσιν Κύριος, καὶ ὡς κοπιάσαντι τὸν μισθὸν ἀποδώσει. Τοῦ δὲ Πέτρου ταῦτα ἀκούοντος παρὰ τοῦ πατρὸς καὶ κατὰ διάνοιαν λέγοντος· εἴθε καὶ τῇ ὲμῇ μητρὶ καὶ ταῖς ἀδελφαῖς πατὴρ ἔπεμψεν εὐλογίας, δίδωσιν αὐτῷ πρὸς τοῦτο ἀδολεσχοῦντι ἑτὲρας εὐλογίας τριάκοντα ἓξ εἰπών· Δὸς ἀνὰ ἓξ τῇ τε μητπί σου καὶ ταῖς πέντε σου ἀδελφαῖς.

Καὶ λαβὼν ἐκ τῶν εὐλογίων δώδεκα τὸν ἀριθμὸν * δίδωσί μοι καὶ λέγει· Δέξαι ταῦτα καὶ δὸς τῷ ἀδελφῷ Πλάτωι, καὶ εἰπὲ αὐτῷ· μὴ λυποῦ· γὰρ Θεὸς τὴν προαίρεσίν σου ἀπεδέξατα *. Εἶτα λαβὼν ἑτέρας εὐλογίας δώδεκα δίδωσί μοι καὶ λέγει· Δέξαι ταῦτα εἰς περιποίησιν τῆς σῆς ψυχῆς. Ἐμοῦ δὲ διαλογιζομένου· εἶθε Θεὸς ἐπληροφόρει αὐτὸν δοῦναι καὶ τῇ ἐμῇ μητρί, αὖθις προσβλέψας καὶ πρὸς τὴν τῶν εὑλογίων θέσἴν τετανικῶς τὴν χεῖρα μεστὴν ταύτην ἀνέλκυσεν. Ἄμφω οὖν μου τῶ χεῖρε ἀπλεῖν προτρεψάμενος τριάκοντα ἓξ τὸν ἀριθμὸν δίδωσί μοι καὶ λέγει· Δέξαι ταῦτα, καὶ δὸς ἀνὰ ἓξ τῇ τε σῇ μητρὶ καὶ ταῖς σαῖς πέντε ἀδελφαῖς.

Praesertim ultimus iste locus aptus est ad omnem dubitationem, si qua perseveraret in alicuius animo, tollendam. Quare ut e longiore disputatione conclusionem breviter colligamus, ita existimamus conflata fuisse a Saba et Petro Acta S. Ioannicii, ut prius lucem viderit libellus Petri. Qui cum ad Sabae notitiam pervenisset, ita est ab ipso accommodatus ut partes integras, puta miracula praesertim, paucis mutatis, servaverit. Cum tamen et ipse Ioannicium optime novisset, et nonnulla rescivisset quae non invenit in Petri opusculo, haec ipse addidit. Quae sunt a nobis superius num. 13 indicata. Praeterea, cum ipsi non placuerit nec prologus nec epilogus hunc omisit, illum prorsus mutavit. Noluit S. Ioannicii fidei professionem ex Nicephori Antirhetico a Petro exscriptam denuo recitare. Ordinem rerum temporumque, a quo perturbando Petrus non videtur abhorruisse, restauravit Sabas. Uno verbo, opus antecessoris sui gravibus defectibus et praesertim garrula prolixitate horridum expolivit. Igitur opus Sabae, tempore licet posterius, praestat libello Petri. Est quasi eiusdem editio nova, aucta et emendata. Haec ratio nos movit ut primo loco Acta quae Sabas conscripsit cum lectoribus communicaremus. Praeter Acta graeca de quibus disseruimus,nullus exstat alius Vitae S. Ioannicii fons primigenius. Nos monet enim Sergius, in notis ad Kalendarium orientale, slavonicam Vitam quae inest Menologio esse e Metaphraste derivatam et abbreviatam [Tom. II, p. 349.] . Sed in aliis istius aevi, nempe IX et X saeculi, lucubrationibus plura saepius de S. Ioannicio referuntur, quae omnia suo loco trademus et excutiemus.

[Annotata]

* cod. δωδεκατὸν ἀριθμῶν

* cod. ἀπεδείξατο

§ III. Chronotaxis vitae S. Ioannicii.

[16] [Momenta chronologica circa annum emortualem S. Ioannicii] S. Ioannicii annum tum natalem, tum emortualem cum omnimoda certitudine definire non caret difficultate, siquidem componenda sunt varia momenta chronologica inter se admodum discrepantia. Ut faciliore via annus nativitatis statuatur, iuvat prius in annum mortis inquisivisse. De quo id in Actis omnibus assertum legimus mortem S. Ioannicii accidisse aliquot menses ante obitum S. Methodii patriarchae Constantinopolitani. Quem eventum a S. Ioannicio fuisse praedictum referunt recensiones singulae. Acta Metaphrastae vulgo attributa tempus huius prophetiae determinatum valde adstruunt, nimirum annum quintum imperii Michaelis Iunioris, adduntque divum Ioannicium die tertia novembris, eodem anno, e vita migrasse, Methodium autem quarta decima iunii anno proxime insecuto [P. G., tom. CXVI, p. 91.] . Apud Sabam legimus defunctum esse S. Ioannicium die novembris quarta, anno regnantium Michaelis et Theodorae quinto, a restituta orthodoxia quarto, nonagesimo tertio totius vitae suae, quinquagesimo autem secundo a conversionis suae tempore, anno mundi sexies millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto a creatione, indictione decima [Cfr. Vitae primae num. 53.] . Eundem eventum alligat Petrus monachus diei tertiae novembris, regnantibus Michaele et Theodora anno quinto, aetatis S. Ioannicii anno octogesimo quarto, quinquagesimo secundo a die quo iconomachorum haeresi renuntiavit [Videsis num. 5.] . In Menaeis, ut supra diximus num. 2, haec ita sunt compendiaria ut referant tantum S. Ioannicium obiisse natum nonaginta annos quattuor, praenuntiata S. Methodii morte proxima.

[17] [multis difficultatibus obnoxia] Sane haec sunt tempora arte conclusa. Etenim iste mundi annus 6355, quem assignat Sabas, est, secundum consuetam Byzantinorum chronotaxim, annus Christi 847. Sed, quoniam additur indictione decima, et indictiones Constantinopolitanae initium repetunt a prima die septembris, inde sequitur diem quartam novembris 847 in chronographia byzantina esse illis qui annum a kalendis ianuariis numerant, diem quartam novembris anni 846. Praeterea si, quem Acta tradunt, computatur annus quintus regni Michaelis Iunioris, reinciditur in eundem annum 846. Mortuo namque Theophilo die 20 ianuarii 842, statim regnare coepit Michael eius filius, sub tutela matris Theodorae. Hucusque perfecta viget concordia inter memorata in Actis momenta chronologica. At, non mediocris difficultas exsurgit ex tertio citato eventu coaetaneo, qui tamen, primo intuitu, ratus certusque apparet, nimirum cum tradunt scriptores nostri accidisse S. Ioannicii obitum die tertia vel quarta novembris anni istius qui praecessit S. Methodii mortem. Inde enim demergimur in illam controversiam quae a tanto tempore eruditos inter se divisos retinet circa annum mortis S. Methodii Constantinopolitani. Notum est nempe Pagium [Critica ad annum 847, n. 17 – 19; ad annum 858, n. 12.] , Anselmum Bandurum [Imperium orientale, tom. II, p. 908.] , Cuperum nostrum [Act. SS., Aug. tom. I, Historiae chron. patr. Const., pp. *107, *108.] , Le Quien [Oriens christianus, tom. I, p. 245.] , atque nuper cardinalem Hergenroether [Photius, Patriarch von Constantinopel, tom. I, pp. 319, 355.] et Manuelem Gedeonem [Πατριαρχικοὶ Πίνακες, p. 277.] consentire ut Methodium anno 846 vita functum asserant contra Baronium [Annales, tom. X, p. 64.] , Bollandum [Acta SS., Febr. tom. II, p. 563.] , Henschenium [Acta SS., Iunii tom. II, p. 960.] , Pinium [Acta SS., Iulii tom. II, p. 601.] , Leonem Allatium [P. G., tom. C, pp. 1239, 1240.] , Goarum [Ibid., p. 1299.] et Amari [Storia dei Musulmani della Sicilia, tom. I, p. 498.] , qui hunc eventum ad annum 847 transferunt. Proinde nec una erit opinio de anno quo obiit S. Ioannicius. Illud imprimis ad suam defendendam sententiam Pagium et Cuperum valde commovit quod in Vita S. Ignatii Constantinopolitani narrat Nicetas Paphlago, nimirum imperatricem Theodoram ad Ioannicium anachoretam consultum misisse ecquemnam patriarchatus honore dignum per Dominum cognosceret [Acta SS., Octob. tom. X, p. 173.] . Quapropter nolunt S. Ioannicio fuisse Methodium superstitem. Ioannicii historicum, gravem licet, hac in re errasse arbitrati contendunt auctoritatem Nicetae scriptoris coaevi merito praevalere, quem et omnes Graeci secuti sunt [Critica in tom. X Annal., p. 1099, n. 19. Cfr. Acta SS., Aug. tom. I, p. *108.] . Haec illi, quorum ipsa verba paene attulimus. Ab hac Pagii et Cuperi sententia non videtur multum abhorrere antecessor noster P. Van Hecke [Acta SS., Octob. tom. X, p. 176.] , qui monet tamen totam hanc quaestionem ad diem 4 novembris retractatum iri; quod nunc attentamus. Antea tamen alterum Pagii et Cuperi argumentum indicasse iuvabit. Scilicet, cum iam dictus Nicetas [P. G., tom. CV, p. 501.] aliique scriptores [Niceph. in Chron. brevi, P. G., tom. C, p. 1050; Cedren., P. G., tom. CXXI, p. 1055; Zonar., P. G., tom. CXXXV, p. 26.] asserant S. Methodium per quadriennium ecclesiam Constantinopolitanam optime sanctissimeque rexisse, cumque fuerit, ut ab aliquibus admittitur, ordinatus anno 842, inde nova datur ratio Pagio et qui ipsi patrocinantur qua persuasum habeant annum 846 esse annum emortualem S. Methodii. Insuper, cum propter argumentum prius expositum, auctoritatem scilicet Nicetae in Vita S. Ignatii, S. Ioannicio neget superstitem vixisse S. Methodium, eundem hunc annum 846 statuit tamquam supremum vitae sancti eremitae Olympici [Critica in annum 847, tom. X, p. 1098.] . E contrario Baronius et alii, nixi prophetica praenuntiatione a S. Ioannicio facta, mortem S. Methodii in annum 847 differunt [Annales, tom. X, p. 64.] . Fatendum quidem est eminentissimum Annalium scriptorem sibimetipsi minus constare, quippe qui secutus Nicetam referat, ut propriam sibi opinionem, consuluisse et imperatorem et matrem eius hoc tempore (nempe anno 847) S. Ioannicium anachoretam quis in sede patriarchali collocandus esset [Ibid., p. 66.] . Infeliciter, cum haec litteris mandaret, oblitus erat Baronius se iam anno superiori, nempe 846, eiusdem Ioannicii obitum consignasse.

[18] [vindicantur secundum ea quae traduntur in Actis,] Quid in tanto sententiarum conflictu? Primo quidem vindicandam censemus contra Pagium et Cuperum veracitatem Actorum S. Ioannicii, quod spectat ad praedictionem mortis S. Methodii, cui testimonio videntur contradicere ea quae narrat Nicetas in Vita S. Ignatii. Minime enim possumus illis concedere, quod ipse Pagius in casu praesenti sibi praesumit gratuito nimis, auctores coaetaneos et suppares, in rebus suo tempore gestis recensendis numquam falli et decipi posse [Critica in annum 847, tom. X, p. 1099.] . Aut cur non licet nobis hanc regulam, quam Pagius subinde inculcandam putavit et nunc iterum iactat, in Nicetam potius quam in utrumque auctorem Vitae S. Ioannicii refundere? Sane gravissima est apud eruditos Nicetae auctoritas, sed non minorem, opinamur, tribuendam Sabae et Petro monachis existimabunt quicumque Acta S. Ioannicii pervolverint. Illis enim eventus et personas suae aetatis probe scimus innotuisse; nec in factis historicis aliunde notis quae obiter attingunt, fere ulli umquam errori obnoxios deprehendimus. Praeterea incerta aetate vixit Nicetas, quem tamen non ante annum 890 ferunt floruisse. Nonne igitur in narrandis rebus quae anno 846 contigerunt minus est audiendus quam scriptores nostri Sabas et Petrus qui eodem hoc anno, in eodem loco, versati sunt cum viro cuius certamina describunt? Si, quae tantum habuit prae manibus Pagius, Actis Metaphrasticis unice credendum esset, forsan cum Pagio et Cupero, iure dubitari posset cuiusnam debeat praevalere testimonium, utrum Nicetae Paphlagonis, an auctoris Vitae S. Ioannicii. Forsan haec eadem fuit ratio propter quam Bollandus, qui non alia S. Ioannicii Acta cognoscebat praeter Suriana, noluit solvere difficultatem quam ipsi fac essebat dictus Nicetae locus, cui occurrit in elucidandis Actis S. Theodorae [Acta SS., Febr. tom. II, pp. 563, 564.] . Sed postquam iam nacti sumus testes duo omni exceptione maiores, fide omnimoda dignos, graves prorsus, qui asserant veritatem praedictionis S. Ioannicii quique probabilius prophetiam propriis perceperunt auribus factam coram ingenti monachorum Olympicorum concursu, durius nobis est tale testimonium reicere.

[19] [contra Nicetam Paphlagonem] Quid ergo de Niceta? An prorsus finxit rem? Non quidem infitiamur imperatricem Theodoram consuluisse anachoretam quendam ex Olympo, quoniam istius regionis monachi egregia sanctitatis fama tunc temporis apud Byzantinos imperatores gaudebant; cum simul autem S. Ioannicii memoria eodem tempore adhuc celeberrima haberetur, nil mirum Nicetam Paphlagonem de eo cogitasse, incautum nimis. Si ita est, nulla remanet ratio sufficiens ad asserendum S. Methodium non fuisse superstitem S. Ioannicio, ac proin hac in re Sabae Petroque prae Niceta fidendum esse. Iure ergo cardinalis Baronius mortem S. Ioannicii anno 846 alligavit, cum in Actis dicatur diem supremum obiisse anno quinto Michaelis, id est 846, et sequenti anno defunctum esse Methodium, seu anno 847. Proin deserendus est Pagius qui uno eodemque anno 846 putat obiisse, tum S. Methodium, tum S. Ioannicium, hunc nempe die 4 novembris, illum 14 iunii.

[20] [et chronographos Byzantinos,] Soluta hoc modo prima difficultate quam repetebant ex testimonio Nicetae, restat et altera, gravior forsan, quam indicasse licebit, sed quam nos enodaturos non audemus polliceri. Monuimus scilicet secundum omnes chronographos tradi S. Methodium cathedram patriarchalem annos quattuor obtinuisse. Sed si mortuus est anno 847, quomodo dicendus erit rexisse ecclesiam suam per quadriennium, cum tradat Theophanis continuator [P. G., tom. CIX, p. 167.] , quem Cuperus putabat Constantinum Porphyrogenetum et cuius testimonium magni faciebat [Acta SS., Aug. tom. I, p. * 107.] , ordinatum fuisse Methodium die 19 februarii anni 842? Baronius quidem audacter reiecit chronographos qui asserunt per quadriennium sedisse S. Methodium, quem ipse credit per quinquiennium ecclesiam byzantinam administrasse [Annales, tom. X, p. 64.] . Quam solutionem non immerito improbat Pagius [Annales, tom. IX, p. 1654; tom. X, pp. 1098, 1099.] . Aliam viam iniverunt tum Leo Allatius [P. G., tom. C, p. 1239.] , tum Iacobus Goarus [P. G., tom. C, p. 1050.] qui rettulerunt S. Methodium electum, non anno 842, sed anno 843. Sic profecto habemus quadriennium illud quod attestantur omnes chronographi quodque, nulla ratione allata, negabat Baronius. Dolendum tantummodo est eruditos illos scriptores rerum byzantinarum prae ceteris peritos nullum attulisse monumentum quo opinionem suam confirmarent. Sed ad hanc sententiam eorum sustinendam argumentum haud spernendum praebent Acta S. Ioannicii a Saba monacho conscripta [Vide infra in Vita prima, n. 46.] . Postquam enim narravit S. Ioannicium suo amico Eustratio praedixisse persecutionem Theophili mox cessaturam esse, ita pergit: ὅπερ καὶ γέγονεν μετὰ γὰρ ἓξ ἣμισυ ἔτη τῆς δυσσεβείασ τοῦ Λέοντος, καὶ ὀκτὼ πρὸς ἐννέσ μησὶ τοῦ Μιχαὴλ χλιαρότητος, δώδεκά τε καὶ μησὶ τρισὶ τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ Θεοφίλου πρὸς τὴν εὐσεβείαν ἀσεβοῦς στιβαρότητος, καὶ ἐνιαυτὸν ἕνα τῆς τούτου γυναικὸς Θεοδώρας καὶ Μιχαὴλ τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ τῶν εὐσεβῶν ἀναθρώξεως. Τῷ δευτέρῳ ἄτει τῆς ἐνθέου καὶ φιλοχρίστου αὐτῶν βασιλείας τὸν ἴδιον κόσμον ὃν ἀποστολικαῖς χερσὶν ἐκκλησία ἐστόλιστο, τῶν δυσσεβῶν δὲ παλάμαις γεγύμνωτο, χάριτι Χριστοῦ ἀμφιασαμένη, ἀρχιερέα ἔνθεον, τὸν ὑπὸ τοῦ πατρὸς προοραθέντα, Μεθόδιον προσεδέξατο, τοῦ δυσσεβοῦς καὶ βλασφήμου Ἰωάννου καθαιρεθέντος. Quod factum est post annos sex et dimidium Leonis (Armeni) impietatis, post octo annos cum mensibus novem Michaelis (Amorrhaei) tepiditatis, post duodecim vero cum mensibus tribus eiusdem filii Theophili in religionem iniquae crudelitatis, et quidem annum unum istius uxoris Theodorae et Michaelis, filii eius, piorum regum, instaurationis. Altero vero anno a Deo inditae et Christo dilectae gubernationis eorum, proprio suo decore quo manibus apostolicis Ecclesia fuerat ornata, impiorum autem manibis denudata fuerat, gratia Christi iterum induta, divum patriarcham, illum qui a patre (Ioannicio) fuerat praevisus, Methodium excepit, impio et blasphemo Ioanne sublato. Scilicet si Sabae fides danda sit, ad annum primum Michaelis et Theodorae pervenitur, additis sex annis cum dimidio quos Leo iconomachis favens catholicos persecutus est, octo novemque mensibus imperii Michaelis et duodecim cum tribus mensibus regni Theophili. Qui hunc computum effecturus est moneamus oportet, ne in errorem incidat, ut initium non repetat a primo anno quo Leo Armenus coepit regnare. Si ita enim ageret, non sex anni numerandi essent, sed septem, scilicet a die 11 iulii 813 ad diem 24 decembris 820. Sed Sabas seriem temporum ordinavit ab anno 814, quo impietas Leonis exordium sumpsit. Iam vero textu sic intellecto, summa annorum istorum ducit in annum 842, qui est revera primus imperii Michaelis et Theodorae. Quo anno cessavit etiam iconomachorum haeresis et restituta est orthodoxia. Anno sequenti tantum, id est 843, dicitur a Saba Methodius in patriarcham electus.

[21] [qui plures eventus artiore tempore includunt.] At non sufficit attulisse hanc scriptoris nostri assertionem. Num ulterius valeat demonstrari inspiciendum est. Fatemur ingenue nos haerere valde ancipites utrum hoc Sabae testimonium sit accipiendum praecontinuatore Theophanis, Iohanne Scylitza, Georgio Cedreno, Michaele Glyca, Iosepho Genesio, Iohanne Zonara, uno verbo, tota Byzantinorum caterva, e quorum Annalibus hoc videtur eruendum esse, statim mortuo Theophilo instauratisque Theodora et Michaelis, exauctoratum fuisse haereticum praesulem Ioannem et suffectum eius loco Methodium. Attamen huic eorum opinioni obstat imprimis quod, si anno 842 conscendit Methodius solium Constantinopolitanum, concedendum est, ut etiam concedit Cuperus [Acta SS., Aug. tom. I, p. * 107.] , minimo temporis intervallo, unius nempe mensis, a die 20 ianuarii, quo e viris decessit Theophilus, ad diem 19 februarii, quo ordinatum dicunt Methodium, contigisse plurimos eventus, scilicet funus Theophili peractum, instauratum Michaelem post sollemnem Manuelis in circo renuntiationem [Genes., P. G., tom. CIX, p. 1090.] , concilium curatorum de administrando imperio habitum [Cont. Theoph., P. G., tom. CIX, p. 163.] , gravem Manuelis morbum [Contin. Theoph., Genes., P. G., tom. CIX, pp. 163, 1091.] , et, eo sanato, conventum orthodoxorum factum in Caniclei mansionibus [Id., ibid.] , restauratas sacras imagines per consensum magnatum et eiectos plurimos inter iconomachos presbyteros et episcopos [Genes., P. G., tom. CIX, p. 1092.] , dein tandem legationem a Theodora ad Ioannem patriarcham missam ut orthodoxiam restitueret, et propter munus abnegatum, eundem vi deturbatum per Constantinum [Sym. Mag., Genes., P. G., tom. CIX, pp. 710, 1094.] . His omnibus peractis tandem eligitur et accipitur Methodius. Non infitiamur aliquos ex allatis eventibus esse forsan fecundiori chronographorum inventioni ascribendos [Cfr. Hirsch, Byzantinische Studien, pp. 34, 150, 151, 152, 153, 209, 210.] , damus etiam libenter ad haec omnia pertractanda negotia annum integrum minime fuisse necessarium. Sed ex altera parte, non recte semper mensuratur rerum cursus ex tempore quod ut fiant requiritur. Quicquid est, haec duo prae oculis habenda esse volumus in praesenti controversia: primum est Acta Sabae monachi antiquitate praestare ceteris omnibus documentis hucusque ad hanc litem dirimendam allatis, ipsi etiam continuatori Theophanis, cuius testimonio rem peractam esse suo tempore putabat Cuperus, utpote qui tunc recens vulgatus, vetustissimum exstabat historiae byzantinae doc umentum quod ad priorem partem saeculi noni pertineat; alterum est nullibi apud Byzantinos scriptores diserte affirmari quo anno solium patriarchale conscenderit S. Methodius, et ea tantum subobscure proferri unde colligi valeat id non diu post mortem Theophili contigisse; in nostris vero Actis aperte enuntiatur id locum habuisse anno 843.

[22] [Soluta nunc est controversia saepius iam a Bollandianis agitata.] Sed de his tricis chronologicis satis superque dictum est, quae iam saepius in opere nostro fuerunt agitatae quasque solvendas Bollandus [Acta SS., Febr. tom. II, p. 558.] , cum ageret de S. Theodora, ad hunc socium suum remittebat qui tractaret de S. Methodio. Is fuit Henschenius [Acta SS., Iun. tom. II, p. 972.] qui opinatus est Methodium obiisse anno 847, attamen rem penitius commendavit discutiendam illi qui SS. Ignatium et Ioannicium elucidaret. Interea Pinius [Acta SS., Iulii tom. VI, p. 601.] commentatus Acta S. Irenes et Cuperus [Acta SS., Aug. tom. I, p. * 108.] in retexenda Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum quaestionem alter obiter indicabat, alter penitus dirimere conabatur. Nihilominus monebant rem posse curiosius examinari in Actis S. Ignatii ad diem 23 octobris et in Vita S. Ioannicii ad 4 novembris. Qui propior accedit ad dies nostros antecessor noster P. Van Hecke [Acta SS., Octobr. tom. X, p. 176.] , cui Acta S. Ignatii declaranda obtigerunt, concludit, denuo indicata rei difficultate, controversiam retractandam esse cum ageretur de S. Ioannicio. Utrum huic officio a venerandis maioribus imposito et diuturnae exspectationi a nobis fuerit satis factum, iudex esto benignus lector. Quoquo denique anno ordinatus est S. Methodius, ex dictis certo tenendum putamus cum Baronio, Pagio aliisque supra citatis S. Ioannicium defunctum esse die quarta novembris anno 846, et cum eodem Baronio contra Pagium ceterosque iam memoratos annum 847 esse accipiendum tamquam ultimum vitae S. Methodii. Minus fauste ergo tradunt hagiographus Albanus Butler [Vies des Saints, 4 nov.] , historicus scriptor Daras [Histoire de l'Église, tom. XVIII, p. 347.] , et cl. vir Ulysses Chevalier [Répertoire des sources historiques du moyen âge, tom. II, p. 1295.] anno 845 vita functum esse S. Ioannicium, S. Methodium autem anno 846. Id tamen recte docent, secundum Acta S. Ioannicii, mortem sancti anachoretae praecessisse S. Methodii obitum quem praedixerat. Ad ipsam diem quod spectat qua ad superos evolavit S. Ioannicius, diutius non immorabimur. Sane Acta Metaphrastica assignant diem tertiam novembris, quae secuti sunt nonnulli codices Menaeorum et Synaxarii; sed libelli Petri et Sabae, qui meliorem faciunt fidem, tradunt diem quartam.

[23] [Non anno 729, ut olim falso putabant plures,] His circa annum mortis disputatis, iam inquiramus de anno nativitatis S. Ioannicii. Antequam nota erant Acta conscripta a Saba et Petro monachis, difficultas paene insuperabilis inde exsurgebat, propterea quod iam a primo initio in re chronologica vehementer errabat Actorum Metaphrasticorum auctor; nimirum cum referebat quartodecimo anno tyrannidis Leonis, filii Constantini, qui etiam generis seriem traxit ex Isauria, admirabilem Ioannicium processisse ex maternis thalamis [P. G., tom. CXVI, p. 38.] . In eundem scopulum inciderunt tum Baronius [Annales, tom. IX, p. 428.] , tum Bollandus [Acta SS., Ian. tom. I, p. 599.] , tum Pagius [Annales, tom. IX, p. 1328.] , tum Bailletius [Vies des Saints, tom. III, p. 79.] , siquidem haec dicta intellexerunt de imperatore Leone tertio, cognomine Isauro, ac proin natum existimarunt S. Ioannicium anno Christi 729 vel 730, cum Leonis imperium anno 716 vel 717 sumpserit initium [Pagii, Critica, tom. IX, p. 1067.] . Sed, ut luculenter constabit, haec sententia iam nequit defendi. Etenim, si acciperetur dictus annus tamquam annus natalicius S. Ioannicii, non tantum nonaginta tres vixisset annos, sed centum et quindecim. Quod quidem non movit Baronium et citatos auctores, qui adeo provectam aetatem eum fatentur attigisse. At obstant Acta Petro et Saba auctoribus conscripta, atque ipsa Menaea. Petrus refert Ioannicium vixisse annos octoginta tres; de cuius opinione postea agendum erit. Sabas et alia documenta annos nonaginta tres natum eum obiisse declarant. Praeterea synchronismo minus recto utitur Baronius ut vindicet anno 720 vel 730 natum esse S. Ioannicium [Annales, tom. IX, p. 428.] . Refert enim sanctum pervenisse ad annum quadragesimum tertium cum ex errore iconomachorum conversus est; conversum autem dicit anno 782, apparente nimirum quodam sene qui ipsi contumaciam exprobravit. Hoc contigisse putat em. auctor Annalium cum rediret exercitus Romanorum triumphum agens cum Stauracio ob devictos Sclavos. Sed deceptus fuit Baronius versione Gentiani Herveti, hoc in loco male interpretantis κατὰ τὴν ἑῷαν