Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August II           Band August II           Anhang August II

5. August


AUGUSTI. TOMUS SECUNDUS. QUINTA DIES.

SANCTI QUI NONIS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Memius conf. ep. Catalaun. in Gallia.
S. Poma virgo ejus soror.
S. Jonius presb. M. apud Castrens. in Gallia.
S. Emygdius ep. M. Asculi in Piceno.
S. Afra martyr Augustæ Vindelicorum.
S. Afer Martyr ibidem.
Alii Martyres ibidem.
S. Cassianus ep. conf. Augustoduni in Gallia.
SS. XXIII Martyres Romæ.
S. Eusignius M. Antiochiæ.
S. Cantidius M. in Ægypto.
S. Cantidianus M. in Ægypto.
S. Sobel M. in Ægypto.
S. Hireneus M. Axiopoli.
S. Eraclas M. Axiopoli.
S. Dasius M. Axiopoli.
S. Florianus Martyr.
S. Filistinus Martyr.
S. Paris ep. conf. Teani in Italia.
S. Nonna mater S. Greg. Nazianzeni.
S. Viator conf. apud Aurelianen. in Gallia
S. Oswaldus rex & M. in Anglia.
S. Venantius ep. conf. Vivarii in Occit. Gallia.
S. Abel ep. conf. in Laubien. Hannon. cœnobio.
S. Margarita vidua apud Septemped. Piceni Italiæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Fabius archiepiscopus Romæ gladio consummatur; sicut referunt Menæa magna Græcorum impressa, duos ei versiculos accinentia. Quem Menæa Fabium Latini Fabianum appellant; secundum dicta die XX Januarii pag. 252; quo de eo ibidem apud nos agitur cum Martyrologio Romano. Vide ergo diem XX Janua.
S. Altonem illustrem in Bavaria superiore abbatem hoc die alicubi notavit Dempsterus, eum Scotis asserens. Vide quæ de eo ejusque patria erudite disputavit Bollandus IX Februarii.
De S. Silvini capsæ reliquiarum apertione hoc die facta, agitur ad ejus festum XVII Februarii.
S. Gregorius Nyssenus, nescio qua ratione hoc die signetur in nostro Usuardo Bruxellensi. De eo pridem actum est die quo vere colitur IX Mart.
S. Laudum Hortensem martyrem hoc die annuntians Ferrarius, addensque de quo III Nonas maii, satis ostendit, de eo jam abunde actum fuisse; ut vide V Maii.
S. Rottadis reliquiæ hoc die memorantur ad Acta S. Silvini XVII Februarii: de ipsa actum est XXII Junii.
S. Hildulphus Trevirensis episcopus male a Camerario huc translatus est. De eo satis fuse egimus XI Julii.
S. Liberti reliquiarum exceptio, ut hoc die facta refertur in comentario ad Acta S. Silvini XVII Februarii. Vide ipsiusmet Acta die XIV Julii.
S. Lewinæ adventus, Bergis signatur a Molano. Vide quæ de Sancta illa dicta sunt ad diem XX Julii.
S. Dominicum sacri Ordinis RR. PP. Prædicatorum celeberrimum Patriarcham hoc die certatim annuntiant varia auctaria Usuardina, utpote ipso die quo olim ejus festivitas celebrabatur, retracta ex die obitus qui fuit mensis VI, impeditus festo Transfigurationis. Prævalente autem subinde solennitate S. Mariæ ad Nives, ex ordinatione Apostolica Pauli PP. IV colitur modo die præcedenti quo ejus Acta habes fuse, diligenter & accurate illustrata IV Augusti.
Apud Santones, S. Fredulphi confessoris, magnarum virtutum in vita splendore, postque obitum multorum signorum coruscatione illustris. Satis vaga est hodierna Saussayi annuntiatio, cui nec hilum lucis pridie adspersit Castellanus his æque obscuris verbis: In Santonia, S. Fredulsi (Frion) confessoris. Diu multumque quæsivi & apud Santones & alibi, ut de Sancto isto distinctius aliquid nanciscerer; donec Frodulfus aliquis (Vron) casu occurrit in Vita S. Mederici Sec. 3 Actorum Ord. S. Benedicti, tom. 1, pag. 12, de quo hæc paucula memorantur; nempe, compellente vel potius exhortante Frodulfo, miræ sanctitatis viro, quem ipse sanctissimis manibus de lavacro susceperat, atque ad totius perfectionis culmen evexerat, S. Medericum Parisios profectum. Ad quæ notat Mabillonius in hunc modum: S. Frodulfus, vulgo S. Frou, Flodulfe, festo solenni colitur die XXI Aprilis (olim XXII, qui est dies obitus) Parisiis in ecclesia S. Medirici, in qua cranium ejus cum duabus vertebris & costa adservatur, reliquæ partes habentur in oppidulo quodam Burgundiæ, a quo non longe visitur parvum oratorium, ubi S. Frodulfus tumulatus fuisse memoratur. Si utrobique de eodem Sancto agatur, non video cur a Saussayo & Castellano ad Santones relegetur. Ceterum utcumque res habeat, uberiori aliqua notitia opus est, ut vel XXIX Augusti cum S. Mederico de ipso agamus (ut in indice operis sui notavit Legendista Gallus) vel differatur tota quæstio ad Supplementum Aprilis, cujus die XXI eum coli dixit Mabillonius, vel, ut est in Kalendario spirituali Parisiensi, die XXII.
Theodoricum episcopum Cameracensem, Magdeburgum in Saxoniam translatum, inter Sanctos hoc die rotunde collocat Ferrarius, Molanum citans, ubi hic tamen a Sancti aut Beati titulo studiose abstinet, casum simpliciter narrans quo in Saxoniam corpus delatum est. Miræus in Fastis audet plusculum, dum & huic Theodorico, & Joanni ejus successori Beatorum titulum tribuit, quem ipsis concedi posse hactenus, equidem non satis perspicio. Castellanus ambos merito Venerabiles appellat, neque nos ultra quid audere posse censemus.
Joannes episcopus Cameracensis, prioris, ut jam dixi, immediatus successor, a Ferrario etiam notatus; nec ipse Sanctorum honoribus huc usque donatus videtur.
Dominum Bernardum Venetum, Beneventi in monasterio S. Sophiæ, hoc die inter suos Canonicos regulares signavit Ghinius, defunctum anno MDCVI, ipsum longo & insigni elogio exornans, sic tamen ut sateatur nullis dum Sanctorum honoribus fuisse donatum.
Christinam alicubi reperit Bollandus hoc die, quæ ea sit inter plures synonymas, cupio doceri.
Olbertum abbatem nobis hoc die annuntiat Kalendarium Benedictinum; melius alii ipsum referunt XIV Julii, quo die inter Prætermissos de eo pluribus actum est.
Eodem die depositio S. Ebroini Bituricensis archiepiscopi, confessoris S. Caroli Magni, singularis annuntiatio est Florarii nostri Sanctorum Ms. Notus est in serie episcoporum Bituricensium Ebroinus iste ordine XLII, at de ejus sanctitate aut cultu altum ubique silentium.
Beati Guillelmi abbatis, in Brabantia cœnobio Villariensi diserte scribit hoc die Menardus, in suis Observationibus satis mira de ipso memorans, quorum apud Henriquez & Chalemotum nec vestigium occurrit. Virum insignem & venerabilem fuisse ultro concessero; ut Sanctis inserere audeam, majori opus est auctoritate.
Theodoricus monachus Hevervachcensis refertur hoc die in Kalendario sacri Ordinis Cisterciensis, adeoque ut Sanctus. Locum distinctius explicat Chalemotus hoc ipso die: In Germania, Eberbacensi monasterio, beatus Theodoricus monachus pietate insignis, puritate decorus, religione præcipuus, sanctitate præclarus &c. Henriquez de Theodorico isto non meminit, neque vero Sanctorum honoribus memoriam ejus celebrari, aliunde constat.
Hildegundis ejusdem Ordinis etiam in Germania sanctimonialis, non quidem in Kalendario, sed apud Henriquez & Chalematum ut Beata prædicatur. De vero cultu doceri cupimus.
Descensio B. M. Virginis in Cistercio, & mutatio habitus de nigro in album, sub abbate Alberico anno MCI signatur in jam dicto Kalendario & apud Henriquez. Sufficiat hic ejus meminisse.
Valentiæ in Gallia, dedicatio majoris ecclesiæ, est annuntiatio solius Ferrarii.
Gerardum Ordinis Præmonstratensis primum Bernensem abbatem inter Sanctos hoc die refert in Natalibus suis Chrysostomus Vander Sterre, ubi ipsum diserte vocat Beatum. Magistrum egregium & virum sanctissimum fuisse, facile concessero: at veri cultus certiora quæro indicia.
Achia, quæ & aliter Echea, Ethehea & Lalloca dicitur, ad VI Februarii, ubi de sancto Mele agitur, ad hunc diem remitti videtur, aut ad XV Januarii. Nihil alibi invenio quod de cultu aut gestis proferre possim.
Rethna, Ruthena, Rathnata seu Rathnota nominatur in Actis S. Idæ virginis XV Januarii; ibique in notationibus additum; Fertur coli V Augusti. Vellem solidius aliquid & certius, ut de ea hic agi posset.
Dedicatio basilicæ S. Mariæ Majoris est annuntiatio hodierna inserta codd. Hieronymianis Lucensi & Corbeiensi, qua carent codices ceteri, æque ac classici præcipui Ado ipse, Usuardus Rabanus & reliqui in nostra præfatione Usuardina enumerati. Distinctius festum ipsum signat Martyrologium Romanum his verbis: Romæ in Esquiliis, dedicatio basilicæ S. Mariæ ad Nives: quæ festivitas Romæ hoc die & toto orbe Catholico solennissime celebratur, eo nempe quo nix, ferventissima cæli tempestate decidua, locum templo designavit, quod a Liberio PP. conditum, a Sixto III restauratum, ab aliis Pontificibus splendidissime exornatum est. Nos eam festivitatem cum aliis Christi Domini & beatissimæ Deiparæ eo remittimus, quo Majores nostri peculiari opere de iis agendum pridem polliciti sunt.
Clemens ex Ordine S. Francisci locum habet apud Oldoinum in aliorum synonymorum serie, qui titulo sanctitatis aut morum Ecclesiam illustrarunt. Arturus Beatum prædicat, apud quem & sequentes reperiuntur:
Franciscus martyr Manicis-Caphrorum in India orientali., Bernardus a Fabriano conf. Camerini in Umbria., Stephanus Brulifer conf. Bernonii in Britannia Armorica., Euangelista a Perusio conf. Ragusii., Bonna vidua Tertiaria Podii Bonitii in Etruria, titulo Beati donantur ab Arturo in Marllio Franc. & ultima etiam in Gynæceo.
Ab indebitis titulis abstinet Hueberus in Menologio, ubi jam relatis superaddit Martyres binos in Æthiopia sed anonymos. Tum vero Marianum de Jescorbo, Vilnæ in Polonia.
Evangelistam Balionium Ragusæ in Illyrico.
Joannam a Baptismo Belvisii in territ. Placentino.
Mariam Gonzagam Duc. Mantuæ tertii Ordinis.
Dominicæ a Paradiso, illustris Ordinis Prædicatorum Virginis non elogium solum refert Marchesius hoc die in Diario Dominicano, sed & Vitam prolixe exornatam. Sponsam Christi recte vocat, ab omni cultus aut sanctitatis titulo abstinens.
Camilla Moletti ut soror venerabilis tertii Ordinis signatur item hoc die ab eodem Marchesio.
Beatrix a quinque vulneribus additur in Anno sancto Belgico.
Dominicus a S. Maria in Viridario Germanico.
S. Martyris Erenæi, fortasse Irenæi apud Possevinum in Ruthenorum Kalendario, tom. 2 Apparatus sacri, quod habetur a pag. 364, nomen occurrit. Neutrum placet Papebrochio in Augusto Moscorum figurato, ante tom. 1 Maii pag. XXXIX. S. Irenæi martyris memoria occurrit die XXII & XXIII hujus mensis in Menæis magnis Græcorum excusis. Possevinianus autem quis sit, aut quo spectet, non novimus.
Egbertum Eboracensem sec. VIII episcopum inter Sanctos se reperisse ait Ferrarius in Martyrologio Anglicano, & in Tabb. Epp. Eboracensium. Non bona fide: in primo enim ne nomine quidem notus est; in Tabulis a sanctitatis titulo abstinetur, quemadmodum & Baronius cavet dum de ipso in Annalibus loquitur ad annum 762.
Georgium, cognomento Justum, linei panni mercatorem laudant hoc die Molanus in Natalibus & Miræus in Fastis, utpote cujus memoria in benedictione est ab anno MCCXCVIII, & sepultura Biervliti in extrema Flandria Zelandiam versus, in oppido mari circumdato & hæreticis hodie subdito. Nescio cur Castellanus eum die tertia hujus mensis signaverit.
Florentiæ depositio beati Jacobi Gerii, eremitæ Ordinis Camaldulensis, sanctitate clari, in cujus transitu angelorum voces auditæ referuntur. Verba sunt Wionis hoc die, quæ aliunde confirmata cuperem, priusquam Viro isti, certe Venerabili locum inter Sanctos concedi posse existimem.
Humbertus episcopus Silvæ candidæ, S. R. E. Cardinalis seculo XI celeberrimus recte a Bucelino dicitur, eminentissimam sacræ purpuræ dignitatem eminentissimis virtutibus ac meritis mirifice excoluisse: at enim Sanctorum honores legitime consecutum, necdum reperi.
Spinæ Domini nostri Jesu Christi festivitatem annuntiat Octavius noster Caietanus in Martyrologio Siculo: item inventæ imaginis Deiparæ Virginis Messanæ. Tum vero celebritatem alterius imaginis Panormitanæ, de quibus ibi plura memorat.
Stanislaus Hosius S. R. E. Cardinalis seculo XVI celeberrimus locum habet tertium decimum in Martini Baronii serie Sanctorum ac Beatorum istius nominis. Hoc die quidem obiit; at de cultu ejus nihil aliunde innotuit hactenus.
Baldricus seu Baldericus episcopus Ultrajectensis, ordine XV, laudatur hoc die a pluribus, & quidem Sanctis annumeratur: ab aliis obiisse dicitur VI Januarii. Si de ejus cultu constaret, id indicare non neglexissent nuperi editores sacri fœderati Belgii. Scripsit olim ad Bollandum Gisbertus Lappius, Baldericum pium appellari posse, sanctum nequaquam.
Marina a S. Georgio Panormi in Sicilia ex Ordine Minimorum hoc die titulo Beatæ donatur ab Arturo in Gynæceo. Quæro qui de cultu nos doceat.
Migelii episcopi & confessoris nescio unde meminisse potuerint additiones Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quem frustra alibi quæsivi hactenus; ut verosimillimum videatur, effictum nomen ab ignorante aliquo ex Migdio, quod inter auctaria Usuardina reperitur; hoc vero decurtatum ab Emygdio, de quo hoc die suo loco agitur. Rem gratissimam præstiterit siquis lucis aliquid afferre potuerit.
Cassinus & Maslininus, vel Cassianus & Masculinus in Catalogis Sanctorum Hiberniæ impressis, diverso eo modo referuntur. Satis sit hic notare, sub neutra inflexione Sanctos hujusmodi nobis hactenus innotuisse.
Viator (Gall. Bietre) episcopus Bituricensis hoc die ut Sanctus annuntiatur a Castellano, cum tamen nec apud ipsum Saussayum notus sit, nec apud Sammarthanos aut alios, quod sciam, eo titulo ornetur. Doceant nos Bituricenses, siquid habeant quo ejus gloria promoveri possit.
Joannes Feckenamus, fortissimus Christi athleta & invictissimus Catholicæ fidei propugnator recte a Bucelino appellatur, ut merito inter Venerabiles locum habeat.
S. Urbitius ut episcopus & martyr notatur hoc die a Ferrario; de ipso agetur die sequenti VI Aug.
S. Sixtum II martyrem hoc die perperam retulit Usuardus Bruxellensis, spectat ad diem sequentem VI Augusti.
S. Hormisdas Papa hoc die refertur a Notkero atque etiam in auctariis aliquibus Usuardinis; melius ab aliis cum Romano die sequenti VI Aug.
Præfestum metamorphosis Domini nostri Jesu Christi annuntiat hoc die Molanus. Profestum transfigurationis D. N. J. C. inscribitur Typico S. Sabæ: de qua re etiam meminerunt Menæa magna Græcorum impressa; ac Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum. Florarium autem nostrum Sanctorum Ms. sic habet in ipso laterculi principio: Secundum Ordinarium ecclesiæ Leodiensis, agitur hoc die festum Transfigurationis D. N. J. C. Satis notum est, spectare ad diem sequentem VI Augusti.
B. Hathumarus Paderbornensis primus episcopus, teste Schateno, V Idus Augusti seu IX hujus mensis ad cælos evolavit; ut prorsus non intelligam cur a Bucelino hoc die relatus sit. De ipso itaque agemus IX Augusti.
S. Justus episc. Lugdunensis, a Maurolyco hoc die notatus, jam non semel remissus est ad diem quo colitur II Septembris.
Moysis, principis Prophetarum meminit Kalendarium Syriacum seu Chaldaicum. Colitur a Latinis IV Septembris.
S. Ulfardus seu Ulfarus huc remissus videtur ab Henschenio in serie Prætermissorum ad diem III Junii. De eo etiam locutus fuerat I Junii, ubi de S. Claro pag. 9. Porro dum de S. Lifardo agitur etiam die III Junii pag. 300, num. 8 quæstio occurrit; utrum Ulfardus iste, quisquis est, cum S. Lifardo confundendus non sit. Mirum sane a Suassayo præteritum esse. Equidem fallor plurimum, nisi ex adjunctis apud Castellanum ipsissimus Ulfacius non sit, quem refert IX Septembris; in quod tempus eæ forte accedent notitiæ, ex quibus res magis illustrari poterit IX Septembris.
SS. Marcellum & Apultium pro Apuleio hoc die signat Felicius, contra quam in Martyrologio Romano referantur die quo de ipsis agendum erit VII Octobris.
S. Savini dedicatio seu translatio huc remissa est ex XXII Januarii, duce Saussayo, qui hoc die ipsam habet ex Martyrologio S. Savini in Levitania pag. 1249. Colitur Sanctus quando de eo agendum erit IX Octobris.
S. Albericum episcopum Ultrajectensem, Susteræ in ducatu Juliacensi nescio cur hoc die retulerit Castellanus. In Fastis Belgicis colitur & de eo agetur XIV Novembris.
S. Hildam celeberrimam in Anglia abbatissam quo titulo hoc die Lubecæ in Saxonia collocet Ferrarius, necdum satis perspicio. Molanum citat in additionibus & Canisium. Utrumque perperam. De ea agit Canisius XXV hujus, ubi ipsam denuo reperit idem Ferrarius; qui facile acquiescere poterat ea annuntiatione, qua Sanctæ nomen frustra reticet, cum eo die vere colatur, nempe XVII Novembris.
De S. Trudonis reliquiis loquitur commentarius ad Acta S. Silvini XVII Februarii. De ipso agetur XXIII Novembris.

DE S. MEMMIO EPISC. CONFESSORE
CATALAUNI IN GALLIA.

Sec. III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Memius conf. ep. Catalaun. in Gallia (S.)

BHL Number: 5909, 5911

AUCTORE J. B. S.

§ I. Cultus vetustissimus, ætas incerta.

Catalaunum urbs antiquæ Galliæ Belgicæ, [Catalaunen. 1 episc.] ad Matronam (unde dicta Gall. Chalons sur Marne, ad alterius civitatis synonymæ, quæ Cabillonum vocatur, Chalons sur Saone, distinctionem) sita, in hodierna Campaniæ provincia, episcopalis, sub archiepiscopo Remensi, ampla & munita, primum episcopum & apostolum numerat & colit S. Memmium, tota Gallia celebrem, & in Martyrologiis nostris classicis notissimum; in ipsis etiam Hieronymianis codicibus, quorum laterculi non satis accurati sunt. Textus hodiernus apud Florentinium est: Catalonis civitate, natalis sancti Mimini episcopi. Epternacensis scribit; Cataleonia civitate, Mimmini episcopi. Paulo limatius Corbeiensis: Catalaunis civitate, natalis S. Memmi episcopi & confessoris. Blumianum legit Mimi. In contractis par variatio; optime nomen formant codd. Rhinoviensis & Richenoviensis, Memmii. Hæc vero annuntiatio cujuscumque Gallici antiquarii fuerit, ex omnium codicum concordia satis patet, dicendam esse antiquissimam, cultumque adeo S. Memmii & ipsum fuisse vetustissimum; æque ac apud Rabanum & Notkerum Hieronymiana sequi solitos; de suo addentes, quæ ex Actis qualibuscumque desumpserunt.

[2] En Rabani textum: In civitate Catalaunice, depositio Memmei episcopi & confessoris, [in vetustiss. Marlliis] de quo legitur quod a B. Petro Apostolo in Romana urbe episcopus ordinatus, missus fuisset in Galliam, simul cum S. Dionysio & S. Sexto, atque Euchario ad prædicandum verbum Dei; qui etiam virtutes multas fecit, & novissime nobiliter vitam præsentem finiens, ad requiem migravit æternam. Eadem hæc descripsit Notkerus, phrasi hinc inde non nihil lævigata. De Adone mota est quæstio in Observationibus ad Usuardum hoc die, ast ipsa soluta est ad diem XXI Decembris, quo expressissime ab ipso signatur his verbis: Catalaunis, S. Memmii episcopi primi, illi civitati ab urbe Roma directi, qui inter alia miracula mortuum suscitavit, cujus nunc sepulcrum creberrimis miraculis illustratur. Recte hic Martyrologus Viennensis dubia rescindenda censuit; at cur eo die S. Memmium retulerit, non est unde satis clare perspicias, nisi forte alludat ad Sancti adventum aut ad primam sacri corporis inventionem, de qua agemus inferius, quæ cum mense Decembri contigerint, illum ipse diem præ natali forte adoptandum censuerit.

[3] [notus & laudatus,] De Usuardo dubium non est quin hac ipsa die Sanctum annuntiaverit, quemadmodum & tota ejus progenies. Textus ejus brevis & verus est: Catalaunis, sancti Memmii episcopi: quid aliunde auctariis accesserit, ex nostra editione obvium est. Beda Plantinianus & Maurolycus recte etiam annuntiant, rescissis prorsus elogiis, quæ dum alii adjungunt, magnam Actorum partem describunt, ut Florarium, Galesinius & alii, quos hic describere non vacat: omnium instar erit Martyrologus Gallicus non uno loco S. Memmium meritis laudibus prosecutus. Hic Acta ipsa qualiacumque elegantiori phrasi reddidit: Catalaunis, sub secundæ Belgicæ sede metropolitica, natalis S. Memmii, primi illius civitatis episcopi; qui Romæ antiquissima nobilitate ortus, a sancto Petro, Christi in terris primo vicario fidei imbutus documentis, sacroque tinctus lavacro, charismatibus divinis cum repletus esset, studioque ferveret, populos in idolorum cultu, veræque religionis ignoratione versantes, ad salutaria sacra convertendi; ab ipso Apostolorum summo ordinatus episcopus, ad cælestem Christi legem in hac civitate promulgandam in Galliam directus est cum Donatiano diacono & Domitiano subdiacono.

[4] [a Saussayo pluribus ornatur,] Susceptam vero ad illuminandum patriam cum adirent, vix ab agro Romano pedem dimoverant, cum gradum sistere oportuit. Morbus enim gravis prima hospitatione Domitianum invasit, quo brevi exstinctus est. Quo inexspectato eventu consternatus, Romam repetiit Memmius, reque Apostolo Petro nuntiata, ab eo corroboratus, accepta fimbriæ vestimenti ejus particula, cujus appositione cadaver socii reanimaret, ad locum, ubi jacebat, reversus, fusa ad Christum oratione, fimbriæ ipsius Apostoli applicatione defunctum ad vitam sospitatemque integram revocavit. Tumque tramitem exorsum persequens cum bino comite, tot in via operatus est mira opera, ut ubique & divinæ gratiæ semina, & gloriæ testimonia relinqueret insignia. Tandem expetitæ urbis mœnia attigit, illic crucis vexillum ad civium salutem quantocius erecturus: sed diaboli invidia factum est, ut populi duritia nec veritatis præconem admitteret, nec vitæ verbum audire sustineret. Exclusus igitur est protinus ab incolis, simulacrorum fervidis cultoribus, cum improperio vir divinus; qui injuriæ non ulciscendæ cupidus, contumacis populi conversionem, ut precibus a Domino tandem aliquando impetraret, occasionemque præstolaretur, in ipso agro Catalaunensi, non ita ab urbe procul, solitudine reperta, illic in spelunca, divinis rebus intentus constitit, quousque nobilem puerum delapsum in flumen aquisque præfocatum, Deo volente ad se delatum, invocato Christi nomine, vitæ restituit.

[5] Hoc admirabili facto concussi cives, ad Virum beatum propere concurrentes, [ut qui vitam totam referat.] urbem ut sibi jam devotam, salutifera prædicatione erudiret, redire dignaretur, obnixe rogaverunt. In cujus ingressu divinæ virtutis fretus gratia, leprosos tres sibi obvios mundavit, cæcos totidem illuminavit, dæmonemque ab obsesso quodam abegit. Tot coruscationibus Christi gloriæ facile omnium Memmius illustravit mentes, effecitque sanctis cohortationibus, ut ejurato fictilium numinum cultu, fidem Christi legemque serio cives profiterentur. Erat illic insigne falsorum deorum delubrum, quod sacratissimus Mysta diabolicis ritibus expurgans, Dei veri obsequiis, cuncto annuente populo dedicavit, sub S. Petri Apostolorum Principis, a quo missus primum fuerat, patrocinio. Tumque miraculorum splendore religionem confirmare pergens, eamdem ubi in urbe egregie constituisset, per loca vicina dilatare cœpit; oppidoque Pertensi Deo servatori feliciter subjugato, illic ecclesiam, in sanctissimæ Virginis memoriam ædificavit & sacravit. Interea Poma virgo pientissima, quæ inclyti hujus Pontificis germana erat, auditis faustis ejus prædicationis progressibus, Roma ad eum profecta, Catalaunum venit, ibique sub ejus magisterio puros Christo famulatus ad extremum usque spiritum reddidit, perductis sua imitatione, ad sacrum virginitatis cultum plurimis ingenuis puellis. Ceterum beatus ipse Antistes, tot patratis mirificis actibus, post diuturnum admodum præsulatum, quem in annos ferme octoginta felicissime prorogavit, tandem piis potitus votis, laborum ingentium præmia a Domino reposita percepit; inque pace sepultus, gloriosis emicuit meritorum maximorum insigniis.

[6] Hæc ferme tota Actorum series; ubi vides, Saussayum cum aliis supra relatis perpetuo alludere ad famosam epocham de primis Galliarum apostolis seu Euangelii prædicatoribus ab ipso S. Petro in provincias varias directis, [Missionis epocha] in Belgicam usque nostram, quin & in insulas Britannicas; quam controversiam ingredi, quid est aliud quam emortuas prope lites denuo revolvere, non semel in hoc opere agitatas; præsertim tomo V Junii, ubi occasione S. Martialis Lemovicensis, quæ eo spectant, abunde exposita invenies. Non displicet recentior differtatio nostri Longuevallii, præfixa novissimæ ejus historiæ ecclesiæ Gallicanæ, qua, ut ut statuat fidem Christianam in Galliis prædicatam fuisse ab ipsis Apostolorum discipulis, sive immediatis sive paulo remotioribus, fatetur tamen, primis duobus seculis progressum ipsos fecisse perexiguum: quæ vero circumferuntur de variis ecclesiarum in Gallia primo seculo fundationibus, esse ut minimum incertissima, recte pronuntiat; ut, si me audiant Catalaunenses, ecclesiæ suæ primordia in S. Memmio fixuri sint, non seculo 1, verum adulto jam ferme seculo 3, inventuri eo modo annos sufficientes ut S. Memmii & successorum tempora definiant, exclusis centenariis illis episcopis, ac centum præterea & viginti annorum vacatione.

[7] [ex qua ordinantur] Tolerabilis certe videbitur hæc nostra rerum dispositio, ubi expenso primo illo & unico, in serie episcoporum, puncto Chronologico fixo, quod nobis suggerunt Sammarthani, ubi de S. Alpino agitur, vivente eo tempore quo in campis Catalaunicis, seu, ut alii malunt, Sacalaunicis ad internecionem cæsus est Attila, nempe anno 451, sic ordinari possint primorum septem episcoporum Catalaunensium ætates, ut S. Memmius primus eorum apostolus, post medium seculi tertii eo appulsus, sedem illam tenuerit ad annum usque 280: singulis porro ejus discipulis Donatiano & Domitiano, quos tametsi valde senes sancto Magistro successisse volunt, detur circiter decennium; sic fiet ut inchoetur seculum quartum in Amabili, qui sedere potuerit ad annum usque 320; successor vero Desiderius ad annum 350; Sanctissimus ad 380, Provinctus ad 420, sic pervenietur ad primam illam epocham certam, nempe ad annum 451, quando Catalaunensi ecclesiæ vere præsuit laudatus jam S. Alpinus, cujus succesor Amandus seu Amandinus subscribere facile potuerit Concilio Turonensi I anno 461.

[8] [primi septem Catalaunen. Episcopi.] Hæc, nisi vehementer fallimur, verosimillima est primorum Catalaunensium episcoporum successio, qua tantisper admissa, & nimis diuturna vacatio, & incredibiles ætates commode lævigantur, ut saltem circa S. Memmii tempora nihil paradoxi admittendum sit. Venerit ipse cum pluribus aliis episcopis in Galliam post medium circiter seculi tertii, vineamque sibi commissam, non quidem ultra annum 306 ut notat Martyrologium Parisiense anni 1727, sed annis circiter triginta excoluerit, binis discipulis jam dictis reliquum seculi tertii implentibus, nihil sane temporis deerit quo gesta ejus omnia facillime digerantur, cum sola ferme supersint miracula, quæ an omnia ab eo in vivis patrata sint, erunt fortasse qui non satis exploratum existiment; certe quæ de eo supersunt Legendæ etiamsi brevissimæ, non eam ætatem præferunt, nec ea fultæ sunt auctoritate ut, in iis præsertim quæ controversam S. Petri aut S. Clementis episcoporum in Gallias missionem spectant, vel tenuem modo fidem promereantur.

[9] [Patria incerta & natales.] In eodem genere est, quæ hic etiam institui posset, quæstio altera de S. Memmii patria & natalibus; cujus solutio, quemadmodum & plurium aliarum repetenda prorsus non est a R. P. Carolo Rapine Minorita, auctore Vitæ Gallicæ, quæ omnium manibus teritur; is enim pedibus & manibus obnixe certat, ut sanctum & illustrem Romanum, & ex vetustissimis Memmiis oriundum, quin & Memmii Rufi, sub quo Terracinæ passi sunt Nereus & Achilleus, consanguineum fuisse evincat. Thesim vero tam magnificam probaturus, non invenit quod produceret præter auctoritates Vincentii Bellovacensis, sancti Antonini ac Petri de Natalibus, quæ quanti in hujusmodi disquisitionibus faciendæ sint, notius est quam ut hic a me demonstrari oporteat. Sufficiat nobis, S. Memmii cultum, de quo uno secure licet differere, abunde supra stabilitum esse. Hic jam superest, ut inter varias Legendas, pro scriptorum ingenio amplificatas exornatasque, eam seligamus quæ paucioribus nævis infecta videbitur.

§ II. Vita sæpius interpolata & aucta, æque incerta.

[Acta apud Bosquetum] S. Memmii Vitam, quæ exstet, antiquissimam primus, quod sciam, anno 1636 typis vulgavit Vir clarissimus Franciscus Bosquetus, Monspeliensis deinde episcopus, tomo 1 Historiarum Gallicanæ ecclesiæ, cum pluribus aliis ejusdem generis Legendis, primos in Gallia Christianæ fidei præcones ad sanctorum Petri & Clementis tempora certatim revocantibus, quæ qua fide nitantur, eruditissime ibidem examinat, tot erroribus priscas narrationes, antiquitatis amore obductas reperiens, ut qua agendum sit, non agnoscat. Multos Petri discipulos singulæ Galliarum ecclesiæ venerantur, inquit, ego vero, quamvis traditionem, quæcumque illa sit, reverear, hæc tamen omnia, adeo ab historica veritate aliena, mihi non persuadeo. Errores deinde ex plerisque enumerans, ad rem nostram subdit parte 2 pag. 90; Memmii, Clementis, & Trevirensium Vitæ, licet tot erroribus non scateant, minime tamen ab iis liberæ sunt: quos inter nominat, mortuos pari modo a Petri legatis, tum baculo (ut Georgius, Maternus, Austriclinianus) tum veste (ut Domitianus) suscitatos. Ex brevi Vitæ Memmianæ, ab ipso contractæ compendio, quæ huc spectant facilius intelliges. Ita habet pag. 24 num. 12.

[11] Memmius ex clarissima Memmiorum Romana familia oriundus, [videntur antiquissima.] cum Dionysio Parisiensi, Sixto Remensi, Euchario Treverensi, Sabiniano Senonensi episcopis, & aliis sex ejusdem Ordinis viris, ac Donatiano diacono, & Domitiano subdiacono, a Petro missus in Gallias venit. Verum cum jam ad decem & octo millia passuum processissent, Domitianus obiit. Recurrit ad Petrum Memmius, & acceptam ab eo vestram mortuo imponit & suscitat. Pergit Catalaunum civitatem Belgarum, at a gentilibus repudiatus, in speluncam urbi vicinam, quæ Buxeria dicitur, secessit: e qua miraculorum fama ab accurrente populo in urbem deducitur. Ad eum Poma soror septimo episcopatus anno accedens, miraculis universæ regioni innotuit. Ipse senio confectus, prodigiis clarus, anno episcopatus ejus nonagesimo, Nonas Augusti felicem animam Deo reddidit. Ex quibus Memmium ad annum Christi centesimum trigesimum quintum pervenisse oportet.

[12] Habes hic in ipso principio primos illos Galliarum apostolos tum nominatos, [Alia ostenduntur recentiora:] tum anonymos, quos aliunde distinctius recenset Papebrochius in Commentario prævio ad Acta S. Martialis num. 2, de quibus omnibus eadem omnino censet laudatus illustrissimus Bosquetus, traditionem quidem reveritus, at veritatem in narratione minime agnoscens, quam nec nos admittere nos posse fatemur, vel in paucis illis quæ modo ex Actis qualibuscumque excerpta dedimus, quæque in Vita ipsa pluribus non magis verosimilibus ampliata sunt. Seculum quo hæc primum exornata sint non est ausus definire Bosquetus; ast ego multum fallor, ni ad Dagobertinum seu septimum seculum revocari possint: quod hac ratione utcumque confici existimo. Acta Bosquetiana, quibus manuscripta primæ classis seu breviora apud nos consonant, non meminere summæ illius siccitatis, cujus occasione detectum & elevatum fuerit sacrum corpus tempore Dagoberti II, ejus nimirum qui post longam pressuram reversus est ad propria regna circa annum 672, ut post Henschenianam de tribus Dagobertis dissertationem hodie passim admittitur.

[13] [inter quæ Vita] Hinc consequi videtur, Legendam illam in qua Dagoberti istius fit mentio, alia Vita, qualem dedit Bosquetus, posteriorem esse, scriptamque adeo sub seculi istius finem, quandoquidem scriptor, quisquis is fuit, in subjuncta Actis vetustioribus appendice testatur his verbis; Ea quæ vidimus, hæc scripsimus & narramus. Atque Acta quæ in eo genere sunt, in secunda classe computanda censuimus, qualia habentur descripta a Papebriochio ex Mss. Cisterc. cod. 6, num. 25, & a nostro P. Chiffletio ex cod. Vallis Lucentis. Porro in tertiam Actorum classem ea rejicimus, quæ ex variis codicibus apud nos transumpta sunt, sive a Stephano abbate sive ab aliis collecta, quæ a prioribus eo dumtaxat differunt, quod longiori oratione plus quidem verborum, affectata plerumque eloquentia venditent, ex quibus tamen veræ ac solidæ substantiæ nec hilum amplius extundas. Eos inter primum, & haud dubie eo sinceriorem, quo breviorem, censemus Almannum illum Altivillarensem celebrem monachum, ad quem exstat data epistola a Theudoïno præposito Catalaunensi, illiusque rescriptum tom. 2 Analectorum Mabillonii a pag. 86, unde satis erit paucula ad rem nostram facientia decerpsisse. Hæc Theudoïni postulatio:

[14] [ab Alamanno edita] Noveris quod non absque occulta divinæ despensationis providentia accidit, ablato mausoleo & aggere terræ semoto, perlustrasse nos beati Memmii sepulcrum in quadrangula & cæmentaria pretiosi corporis fossa: & hoc est factum jussu regis Caroli anno ab incarnatione Domini DCCCLXVIII Indict. I, VIII Kal. Aprilis, quæ fuit IV feria ante mediam Quadragesimam: ejusque sanctum sepulcrum est inventum minime ex ulla parte hærere ad terram, sed virtute omnipotentis Dei, apud quem merita tanti patroni refulgent, in ipsa fossa veluti libratum in aëra pendere quatuor digitis a terra. Quo miraculo stupefacta mortalium corda depromunt dicentes: O quam magno pietatis studio cælestis vitæ se conformem reddidit, dum vixit in terra, cujus nunc tanta est gloria in cælo, ut ejus sepulcrum, nedum corpus tangere, indignam se fateatur terra. Ejus sanctissimi Viri vitam a tua devotione quærimus innovandam: quæ diuturna vetustate & negligentia, velut in pittaciis habetur pæne consumpta. Ergo age, pro viribus nostræ petitioni favens esto; quatenus de tanto intercessore ad perpetuam salutem possis in cælo gaudere.

[15] [paulo elegantius] Ad hæc rescribit Almannus in hunc modum: Venerabili Præposito Theudoïno Almannus peccator. Præcipis mihi caritate cælitus infusa cordibus electorum per Spiritum sanctum qui datus est nobis, ut Vitam S. Memmii Catalaunensis primi pontificis, vetustate neglectam & imperitia corruptam, haud secus ac si ex cineribus effossam, innovare contendam, peritia corrigam, & quidquid videtur deesse, moliar supplere studio veritatis impressus. Interjectis deinde variis excusationibus & parergis, ita concludit: Et hæc arbitrio tuo pariter derelinquo: potens est enim Deus auferre oppropbrium nostrum, quod & faciet, ut in misericordia ejus veraciter confidimus, intercedente beato Memmio, qui nos cælitus oculis respicit benignis, te per devotionem mentis hortantem, me pro debita fidelitate & capacitate cordis scribentem. Opto itaque vobis hujus facti non modicam manere mercedem; cui cum omnia debeam, tam arduam rem negare non potui. Ex toto responso id patet, nihil ipsum habuisse præ oculis præter nudam Vitam primam, usque adeo, ut ne quidem novisse videatur Vitam alteram cui subjuncta est appendix, qua memoratur Dagobertus II, a nobis sequenti § opportunius describenda, dum de sacri corporis translationibus erit disquirendum.

[16] In hoc porro a Vita prima differt Almanni compositio, [non verius scripta.] quod ubi prior illa sancti Memmii missionem expressissimis verbis tribuit sancto Petro Apostolo, hæc & plures aliæ auctiores sic narrationem suam ordiantur: Igitur cum beatus Clemens diversos ad diversas provincias, secundum interiorem sancti Spiritus demonstrationem emitteret &c. Adhæc binæ aliæ multo ampliores, altera ex Ms. monasterii Bonifontis, ex S. Galli altera, præfixum habent prologum, pro scriptorum ingenio brevius aut latius extensum, sub hoc principio: Dominus noster Jesus Christus ad reparandam humani generis dignitatem humanatus &c. Verum Legendis istis omnibus Mss. varie exornatis diutius immorari, earumdemque variationes singulas enumerare, cum ad Actorum tuendam veritatem nihil prorsus conferant, idem mihi plane videtur atque oleum & operam perdere, quemadmodum & si ea recensenda suscipiam, quæ Vincentius Bellovacensis, S. Antoninus & Petrus de Natalibus, pro suo quique arbitrio auxere vel contraxere, quæ demum omnia ad Vitam vetustissimam exigenda sunt, quam proinde solam & unicam hic exhibuisse omnino sufficiet.

[17] Ejus autem scriptor, quisquis demum fuerit, de sancto Memmio longe præstantius fuisset meritus, [S. Greg. Turon. encomium.] si selecta dumtaxat miracula, certiori traditione subnixa collegisset, solis iis præfixis, quæ de sanctissimo episcopo tradidit S. Gregorius Turonensis, cujus insigne testimonium de Gloria confessorum cap. 66, ceteris omnibus indubie præferendum est. Ipsum denique hic etiam audiamus: Catalaunensis vero urbis proprius exstat patronus Memmius antistes, qui cum adhuc maneret in corpore mortali, mortuum dicitur suscitasse. Ad cujus nunc sepulcrum sæpius confractas miserorum catenas atque compedes vidimus: sed & nos proprie virtutem ejus experti sumus. Quodam enim tempore dum in urbe illa commoraremur, puer unus ex nostris a febre corripitur, fatigatur vomitu, ac cibum potumque simul exhorret: nobis vero magna consumptio generatur, quod hujus pueri infirmitas itineri nostro moras innecteret. Nec mora, basilicam Sancti adeo, sepulcro prosternor pro puero, effusis lacrymis deprecor, ut qui laborantibus vinctis, disruptis compedibus, respectu pietatis plerumque consolationem exhibuit, huic febricitanti medelæ refrigeria ministraret. Mirum dictu; in ipsa nocte a Sancti virtute visitatus infirmus, mane facto incolumis surrexit a lectulo.

§ III. Inventio sacri corporis, elevationes, summa veneratio, miracula & reliquiæ.

De prima sacri corporis sepultura sic loquuntur primæva Acta, [Sacro corpore sec. VII] ut siquid citra dubium admitti possit, id certissime tenendum putemus, ibi depositum fuisse, ubi seculo demum septimo, circa annum 674 repertum est, teste auctore citatæ jam supra a nobis appendicis, quam hic integram referre visum est, utpote a qua ceteræ pendent elevationes seu visitationes ac translationes ex Rapinio infra recitandæ. Atque hic laudandum utique arbitror jam dictum tum Vitæ Gallicæ, tum Annalium ecclesiasticorum diœcesis Catalaunensis compilatorem Rapinium, quod ubi in Vita exornanda veris falsa & dubia indiscriminatim commiscuit; in iis, de quibus hic agendum est, referendis securiora monumenta sequi potuerit, & vero diligenter & accurate secutus fit; unde & in istiusmodi descriptionibus auctoritati ejus fidendum credidimus, iis interim plane relictis, quæ de S. Memmii gestis, ac primorum episcoporum Catalaunensium serie, ex mera vulgi traditione, licet auctores XV se consuluisse testetur, nulla adhibita crisi, satis inconsiderate commiscuit. En igitur antiquioris Vitæ amplificatorem in jam sæpe dicta Appendice, de prima sacri corporis inventione ita modo suo satis barbare differentem:

[19] [mirabiliter invento,] Postquam tantis effulsit virtutibus ac miraculis Deus per servos suos, claruitque novissimo tempore: in anno secundo sub imperio Dagoberti regis (ipse est qui post longam pressutam, reversus est ad propria regna) in mense quinto, in quinta die mensis, secunda vigilia noctis, cum ei nocturnos fratres celebrantes adstarent, sic res nova nec antea umquam visa ad caput sancti sepulcri, ut patrem se apostolicumque eo tempore declararet, apparuit, precibus cælum aperiens, quod nec tribus mensibus pluerat super terram, dum & vehemens fremebat siccitas, ut omnes putei in pulverem redacti sint; sic Deus mox terram irrigavit & compluit; & aquam quæ conscenderat ab imo per pedes quadraginta, ad sublimia conscendere fecit, & eam usque ad quartam vigiliam desuper fontem manare fecit, ut omnes vigilantes viderent; & tremerent omnes fratres uno voto concinentes. Consummata est quidem ea nocte vigilia & celebrata festivitas; verum ab ipsa die usque ad octavam diem nullatenus cantus cessavit psalmorum in una fide pulsantium in nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen.

[20] [diuturna siccitas dispellitur,] Ubi fons manaverat de sursum in profundum, ibidem consimili virtute inventa, vasculum plumbeum est repertum; sicque opertorium ejus medium se scidit, quasi serrula manibus percussum fuisset: claruitque aqua in eodem vasculo in similitudinem crystalli; tremefacti psallentes in fide Christi in perscrutando; inventumque est pulchrum corpus, cujus omnes artus, articuli, dentes & nervi connexi ad invicem, continentes sic pulchra membra vel dentes, quasi ipsa die cibum edissent. Ablatum utrumque vasculum & opus inventum est; sicque perscrutatum tanto miraculo, ut sic inter medium pendens æquali mensura, quantum de sursum, tantum deorsum terra prominebat: nec inventum ullum foramen per quod aqua ingressa fuisset: & inventa est pulchritudo prima in ipso eodem loco, quæ perpetuo manat vigore constructa, & opere elegantissimo ornata; unde quotidie infirmi recipiunt medicinam; fonte firmo & omni tempore admirando. Vasculum inventum extra templum ad partem orientalem pedum decem, in suo proprio honore locum recepit. Tertia die puella a longo tempore pede constricta, nullo poterat proficisci gressu; fide firma ad ipsum sanctum corpus devota, tribus noctibus ad orationem prostrata, infirmitate relicta, sanitate recepta, sine dolore pedis egreditur.

[21] [aliaque patrantur miracula.] Post sex vero menses, ipsa sequente virtute, puer consimili infirmitate ad sancti viri Memmii sepulcrum, in ejus locum juxta fontem manantem jacuit pernoctans, aurora surgente sanitatem recepit. Mulier a lumine clausa, cæcitate percussa multis temporibus, duabus noctibus jacuit, tertia vero nocte quarta vigilia sic ei claruit lumen, quasi nullum tenebris obscuratum habuisset visum: quo recepto ad propria remeavit. Ex illa die dæmones, quacumque essent imagine, Dei [virtute repressi] nullatenus in hoc loco latere potuerunt; ibidem declarati, & ibidem effugati. Et alia multa similia, & virtutes, quas enarrare visum non est, & enumerare, longumque per ordinem texere. Verum ea quæ vidimus, hæc scripsimus & narramus; quanta gloria, quanta claritas, quanta præmia in perpetuum, quæ Deus Sanctis præparat in æternum; quando ad ejus sepulcrum tanta est virtus, & venerationi præsenti [petentibus auxilium] regnante Domino Jesu Christo. Amen.

[22] Dolendum est, tam illustria prodigia tam barbare hic & contorte expressa, [Inventio altera sec. IX] in quibus tamen nihil immutandum censui. Neque certe multo explicatiora reddidit citatus supra Rapinius in suis Annalibus a pag. 100; id diserte notans, inventum sacrum corpus extra templum ad partem Orientalem, non vero ibi postmodum depositum, sed verosimilius in cavea subterranea, quæ hodiedum exstat in parvo sacello cooperta marmore, cui extrita episcopi imago insculpta fuerat. Id certissime constat ex Theudoïni relatione supra § 2, num. 14, ablato mausoleo, & aggere terræ remoto, inventum anno DCCCLXXVIII S. Memmii sepulcrum in quadrangula & cæmentaria pretiosi corporis fossa, in qua haud dubie jacuerat ab anno 674, quo verosimillime jam descripta prima inventio accidit mense Maio: totis vero septem mensibus dilata fuerit solennis illa in parandum novum sepulcrum translatio, quandoquidem in S. Memmii cœnobio non mense Maio festiva celebritate recolitur, sed XVI Decembris. Quid velit scriptor per ablatum utrumque vasculum, non satis intelligitur; unum vas repertum dixit Theudoïnus, idque plumbeum, &, si Rapinio credimus, ad decem pedes extensum; quod quam prodigiose in aëre sustentatum fuerit; ex data narratione patet, & ex laudata Theudoïni epistola.

[23] Hæc porro, ut jam dicebam, breviter & nitide commemorat factam illam sacri corporis revelationem seu visitationem, [secutaque translatio.] ducentis & amplius post primam annis, imperante Carolo, cognomento Calvo, VIII Kalendas Aprilis anno, ut supra notavimus, 878, dum nempe ex antiquiori illo monumento, in aliud decentius translata fuere sacra ossa, eaque dicitur prima translatio, quam utinam Theudoïnus paulo distinctius descripsisset & accuratius. Illustrior sane est altera multis post seculis celebratissima, de qua in ipso ecclesiæ S. Memmii Martyrologio annua commemoratio recolitur apud Rapinium pag. 355 his verbis expressa: Catalaunis, secunda translatio sancti Memmii, primi ejusdem loci episcopi, quæ facta fuit anno Domini MCCCXXVI. Translatum est etiam pariter cum eo corpus beatæ Pomæ virginis sororis ejus. De hac Sancta erit infra proprius locus; hic indicandum superest, eleganter a Rapinio describi pretiosissimam juxta atque artificiosissimam lipsanothecam argenteam deauratam, multorum Sanctorum statuis itidem argenteis circumdatam & ornatam, tamquam splendidissimum Catalaunensium, pene dixerim immortale in Sanctissimum Patronum suum venerationis monumentum.

[24] Atque ea ipsa est in hunc diem superstes theca, quam 1624 solenniter aperuit visitavitque Illustrissimus Henricus Clausse episcopus comes Catalaunensis, [Solennior repositio sec. XVII] assistente inter alios Rapinio, remque totam fusius describente ad calcem Vitæ S. Memmii a pag. 322. Huc spectat potissimum quod reperta tunc fuerint utriusque sacri corporis ossa, eaque in nova involucra serica sic composita, ut decentius collocarentur, sacris cineribus in varia vascula distributis, quemadmodum hoc etiam tempore asservantur, & solita Catalaunensium vicinorumque populorum pietate in hunc usque diem constantissime honorantur, non sine frequentibus miraculis, quorum aliqua licebit subjicere, quæ jam dictæ ultimæ visitationis tempore patrata, in tabulas retulit laudatus Rapinius. Hic paucis etiam observavero, nonnullas tum temporis desumptas ex lipsanotheca reliquias, quæ alio translatæ & cum piis Sancti clientibus benigne communicatæ fuerint. Quo vel cum quibus, exploratum non habeo; ex uno specimine de aliis poterit fieri conjectura. En instrumentum quod ad me non ita pridem misit sæpe laudandus collaborator noster Clar. D. le Beuf canonicus & succentor ecclesiæ Autissiodorensis:

[25] [ut docet instrumentum.] Henricus Clausse Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia episcopus Comes Catalaunensis dilecto nobis in Christo filio magistro Ludovico Natali ab Amico, hujusce nostræ diœcesis sacerdoti ecclesiasti, Autissiodorensi canonico &c. salutem & paternam benedictionem. Tibi, ut quod sacrum amoris in te nostri pignus, pro tuarum aliqua mercede virtutum præbere cœpimus, plenius adaugere pergamus, his te venerandis divorum hujus nostræ urbis ac provinciæ Tutelarium reliquiis, sancti videlicet Memmii nostri prædecessoris protopræsulis costa & sudario, sancti item Domitiani pontificis dente, atque S. Pomæ virginis & martyris sudario, quas a duobus circiter annis apud divi Memmii cœnobium, ex earum capsis deprompsimus, ut libenter donamus, sic & debito honore prosequendas cures monemus, optamusque ut quorum suave & opportunum per multos variis constitutos in angustiis novimus, noverunt, perceperunt & testati sunt fide digni majores nostri ac coætanei patrocinium, tibi eorumque piis clientibus Christi famulis, ad majorem Dei præpotentis gloriam nullatenus desit, quatenus eorum tandem felicitatis particeps effici merearis. Datum Catalauni VIII Kal. Maii anno Domini MDCXXVI. Subscriptum Henricus ep. Catalaunensis &c. sub grandi sigillo in cera &c.

[26] [Matriaci reliquiæ.] Non prætermisit pretiosorum donorum acceptor R. D. Natalis, ea summo habere in pretio & Autissiodori fidelium venerationi exponere. S. Memmii sacra pignora inseruerat imagini beatissimæ Virginis Mariæ, pie quidem, at loco non satis securo, ut ea proinde hinc eximenda censuerit laudatus R. D. Le Beuf, tutius & melius collocanda in ecclesia Matriacensi (Merry-sec) tribus Autissiodoro leucis dissita, ubi S. Memmius, tamquam patronus jam a multis seculis & habitus & cultus est. Certe in Bargideana nostra collectione Ms. Autissiodorensi, ubi de sancto Desiderio ejusdem urbis episcopo vigesimo agitur, inter donationes ab ipso S. Desiderio basilicæ S. Stephani factas hæc diserte recensetur: Tum reserunt Matriacum, in eodem agro (nempe Autissiodorensi) ubi ipse domos vel oratorium in honore sancti Mimmii construxit. Ut inde manifeste pateat, jam a seculi septimi principio S. Memmii cultum jam in alias diœceses fuisse diffusum. Atque hæc de sacrarum reliquiarum inventionibus & translationibus, earumque singulari prorsus veneratione, tum vero de miraculis satis dicta sint: reliquum est ut quæ de miraculis aliis pollicitus sum, ea hic etiam paucis subjiciam.

§ IV. Nonnulla miracula circa tempus ultimæ visitationis facta; solennissima annua supplicatio.

[Miracula prope quotidiana,] Ad Vitæ supra citatæ calcem, miracula quæ suo tempore contigerant, narraturus toties laudatus Rapinius, ea exempla præmittere non dubitat, quæ in Ecclesia illustrissima fuisse S. Joannes Chrysostomus de magno S. Ignatio, cui prophetam Elisæum adjungit, tum vero S. Augustinus de S. Stephano luculenter commemorant; quibus ipse S. Memmium omnino comparandum censet, utpote cujus tum sacra ossa, tum salutaris supra descriptus puteus, tam innumeris claruere perguntque inclarescere miraculis, ut prope quotidiana esse, rotunde & diserte pronuntiet. En breve exordium a febricitantibus quorum sancti sui Memmii meritis factorum numerum cum anni ipsius diebus audacter confert, imo plures anni unius ambitu plenissimæ valetudini restitutos contendit, quam toto ejus decursu dies numerentur. Porro inter tam multos, Sancto opitulante sanatos, minime prætereundum putavit R. D. Paulum Rogerium presbyterum theologum atque ecclesiæ ipsius Catalaunensis canonicum, non unam in se receptam curationis gratiam, carmine eucharistico, in ipso Sancti sacello appenso, ita concinentem:

[28]

Rebus in adversis præstas solatia, Memmi,
Supplicibusque pius felicia numina reddis: [quorum unum describitur.]
Namque, fatebor enim coram te & judice Christo,
Ter me corripuit tremulo luctamine febris
Diversis remeans vicibus, ter limina supplex
Hæc adii, & sacram posui libamen ad aram:
Ter latices alto de fonte feliciter hausi.
Quid moror? incolumem ter me febris ægra reliquit.
Appensa hac refero grates ex corde tabella.
Exiguum fateor terno pro munere munus;
Sed nihil exiguum, tibi quod debetur, habendum est.
O! si te videam signis verbisque potentem,
Qualem te nostri quondam videre parentes,
Gauderem medici vestigia lambere sospes:
Non datur: at sanctæ datur oscula figere terræ,
Qua veneranda olim jacuerunt molliter ossa.
Hic ego stratus humi Patrem sic voce precabor:
O! qui deducis malesano [e] corpore febres,
Deducens nostro commissa piacula corde,
Da merita æternæ, da tandem præmia vitæ.

[29] Spectant hæc ad ipsum postremæ sacri corporis ostensionis annum 1624, [Curantur febres,] quo appensa est tabella illa eucharistica, secuto deinde & alio in eodem sacerdote beneficio, cujus authenticum dedisse testimonium narrat ibidem Rapinius. Adjungit porro & aliud miraculum in Joanne Domballe cive Catalaunensi, qui quindecim & amplius diebus acerrima febre continua sic attritus, ut totis septem diebus nec verbum eloqui potuisset, spe omni medicis adempta fore ut umquam humanis mediis sanitati restitueretur, isque adeo jam extremis munitus sacramentis, non nisi mortem exspectaret; ad eum denique conversus est, qui se mirabilem in Sanctis suis exhibet, invocansque S. Memmii patrocinium, voto concepto de visitanda ejus ecclesia; effusas preces secuta mox est subitanea & integra sanatio, mense Julii ejusdem ipsius anni 1624. Simile prorsus & in morbo simili aliud miraculum secutum est XXX Octobris ejusdem anni, in persona Nicolai Havetel, civis item Catalaunensis, instituta ab ejus matre novemdiali supplicatione ad S. Memmii gloriosum tumulum, qua durante perfectam sanitatem consecutus est.

[30] [item dysenteria,] Sequentis insignis plane miraculi testes fuere binæ religiosæ Catalaunenses congregationis B. M. Virginis, ubi Perretta Pacifica ibidem novitia, dysenteria graviter laborans, acuta febri variisque aliis torta doloribus, spem prorsus omnem medicis ademerat valetudinis umquam recuperandæ. In tantis angustiis, ab aliqua dictæ Congregationis religiosa submonetur monasterii superior, S. Memmium febricitantibus patronum esse & cælestem medicum prorsus singularem, dum indusia sacras reliquias attigerint. Nec mora: mittit ipsa indusium sacro vertici applicandum, quo mox relato, ægra ipsa induitur, eo mirabili successu, ut in dulcem somnum resoluta; totis septem horis placidissime dormierit, tum vero evigilans, sanam valentemque se senserit, & quæ morbi tempore cibum omnem fastidierat, sumpta avide cœna, ex eo die plenissime sibi restituta sit.

[31] [rursus febres] Aloysia Jubrien vidua Petri Corneille, dum viveret, pharmacopolæ Catalaunensis, ætatis 53 annorum, febri continua tribus diebus gravissime afflicta, deferri se jussit ad S. Memmii ecclesiam, ibique super se recitari orationem de Sancto, qua vix pronuntiata, tantam in se mutationem sensit, tantam vim pati visa est ac si viva cutis ei & a facie tota & a vertice violenter avelleretur, quo ipso instanti morbus omnis evanuit, ipsaque sana & vegeta domum rediit, cælestis medici laudes & corde & ore decantans. Testata porro est eadem Aloysia, filium suum Jacobum Cornelium ad S. Memmii religiosum professum, qui totis octo diebus continua & ipse febri pene attritus fuerat, simili, ut supra indusio tectum, postquam sacrum Missæ sacrificium in Sancti sacello celebratum fuerat, omni continuo febri liberatum fuisse eodem anno 1624.

[32] [in pluribus;] Tunc etiam in duobus conjugibus Joanne Charpentier & Catharina Honnet Catalaunensibus tria succeßere insignia prorsus miracula. Cum enim ambo febribus affligerentur, ille continua, hæc triduana, ad S. Memmii patrocinium recursu habito, vestientes sese indusiis ad Sancti caput applicatis, jussaque celebrari Missa in Sancti sacello, ipsomet die integerrime sanati sunt. Accessit vero & tertium beneficium in Catharina, quæ octavo mense gravida, toto corpore summis doloribus affecta, in domus angulum se projecit, invocataque Sancti ope ipsam sensit quam promptissimam: nam postridie absque ullo dolore prolem enixa est tam sanam & vegetam, ac si suo tempore peperisset. Finis non sit, teste Rapinio, siquis miracula omnia in hoc genere prosequi meditetur: sufficiat hic medici expertissimi judicium, persancte testantis, plures febricitantes ad S. Memmii fontem aqua salutari sanatos fuisse, quam omnes totius regionis medici remediis suis quantumvis efficacibus curare potuerint.

[33] In alia miraculorum classe ponit Rapinius mancos, membris captos & paralyticos, quos inter primum numerat duodennem puellam, utraque tibia ita affectam, [paralytici & membris capti.] ut iis inniti prorsus non posset, frustra adhibitis in nosocomio, quo delata fuerat, medicorum ac chirurgorum remediis. Id advertens soror ibidem monialis, ipsam S. Memmio vovit, curavitque novem continuis diebus ad Sancti templum deportari, eo felicissimo successu, ut solidatis paulatim tibiis, neno die salva & incolumis pedibus ipsa suis ad nosocomium redierit. Femina 45 annorum postquam biennio a coxendice ad pedem sic inflata esset ut tibiam prorsus movere non posset, elusaque omni medicorum industria malum quotidie ingravesceret, concepto voto ad cælestem medicum recurrit, inchoata mox novena, quam fulcris sustentata exordiri ipsa voluit, tam feliciter, ut quarto die, abjectis fulcris, sana ipsa & integra domum remeaverit. Alia item femina, toto quinquennio paralysim passa, simili plane modo ad Sanctum confugiens, opitulatricem ejus manum experta est. Par est Sancti patrocinium in curandis oculis, quorum exempla plane mira refert idem Rapinius in virgine quadragenaria, diu cum cæcitate luctata, ac tandem curata, atque etiam in nobili duodenni puella, cui cæcus omnino sinister oculus, post sex menses Sancti intercessione apertus est. De morbo contagioso, hernia & aliis vide laudatum Rapinium.

[34] Id unum hic superest ut de summa Catalaunensium erga sanctum Apostolum ac Patronum constantissimaque veneratione paucula etiam ex eodem scriptore decerpamus, [Solennis annua in Sancti honorem supplicatio.] ubi in Annalibus suis a pag. 13 fusius describit solennissimam supplicationem annuam in festis Pentecostalibus institui solitam, in qua præcipue repetitur memoria primi celeberrimi miraculi, quod ipsorum conversionis principium non incongrue appellat, in suscitato nobili puero aquis præfocato. Ea autem supplicatio annua tanto totius urbis, dicamus totius cleri, tum secularis tum regularis, omnis nobilitatis, omnium magistratuum & universi omnino populi concursu devotissime celebratur, circumlatis, non solum S. Memmii sed plurium etiam aliorum Sanctorum sacris lipsanothecis, ut ei parem nullam tota reliqua Gallia ordinatam umquam existimet. Satis sit, dixisse, pari studio contendere illustrissimum episcopum, tum urbis & provinciæ gubernatores cum suo comitatu, tum & advenas undecumque affluentes, ut non unius urbis, sed totius, quanta quanta est, regionis propria & communis censenda videatur festivitas, in qua quotannis religiosissime repetenda zelus omnium, fervor & pietas nec hilum hactenus refrixisse, imo nec minimum intepuisse memoretur.

§ V. Memmio perperam adscripta.

[Varii Sancti cum S. Memmio] Ut dubia multa, incerta & implexa de S. Memmio jam supra expendimus, sic modo hic subjungenda sunt, quæ apertissime falsa ipsi tribuuntur, quorum nonnulla a Majoribus nostris in hoc Opere pridem refutata sunt. Jam diximus, totum caput 14 Vitæ S. Memmii a Rapinio impendi describendis gestis S. Leodegarii presbyteri tamquam ejus discipuli, illius nempe qui apud Pertenses in Campania solenniter honorari dicitur XXIII Junii, quo die Acta ejus tam accurate illustravit Papebrochius, ut satis ostenderit, nugatum fuisse Rapinium, dum tam audacter sanctum illum Leodegarium S. Memmii synchronum fecit ac discipulum; utpote qui seculis aliquot posterior fuerit, quemadmodum ad dictum diem satis fuse demonstratum est, ut proinde urbis illius & pagi Pertensis ad fidem Christianam conversio, primi templi ibidem ædificatio & consecratio sub titulo Beatissimæ Virginis Mariæ, cui S. Leodegarius præfectus sit, primo nostro Catalaunensium Apostolo perperam, ne dicam absurde adscribantur, non minus quam alterius ecclesiæ consecratio Dionanti in patria Leodiensi, quæ ab eodem S. Memmio facta fuerit anno æræ nostræ Christianæ 120 dicataque S. Stephano protomartyri.

[36] [perperam conjunguntur.] Eamdem Rapinii rhetoricam temporumque distinguendorum imperitiam sapit turpis alius parachronismus annalibus ecclesiasticis urbis Catalaunensis ab eo insertus a pag. 23 sub titulo S. Mannæ discipulæ S. Memmii, ubi historiam texit sancti conjugii e quo septem liberi, Sancti omnes processerint, quorum natu minima S. Manna, a S. Memmio baptizata, sanctissimeque instituta, sanctimonialibus postmodum commissa, mirandis virtutibus inclaruerit, ut adeo a multis principibus in conjugem expeteretur, quibus ipsa, parentibus etiam nequidquam urgentibus, constantissime restiterit, veloque suscepto monialem professa fuerit. Hæc quidem omnia, ad III Octobris, quo die colitur, illustranda, S. Mannæ illustres virtutes probant, de quibus dubium certe nobis non est: id miramur, de conciliandis temporibus tam parum sollicitum fuisse Rapinium, ut Sanctos multis seculis a S. Memmio remotos, ipsi conjungendos censuerit, ac si gloriæ ejus non satis se consuluisse existimaret, nisi præcipuorum Campaniæ Sanctorum institutionem eidem adscriberet. Et hæc quidem, opinor, ut Catalaunensium suorum gratiam promereretur, quam ei nemo inviderit.

[37] [Turpius etiam nugantur] Non eodem illo pietatis spiritu impulsi sunt fabulatores Hispani æque ac Lusitani quos hic etiam refutandos suscipimus. Illos hic scriptores intelligo quos munifice citat & amplificat innumerarum ineptiarum fœcundus consarcinator Tamayus in grandi suo Martyrologio Hispanico, dum Sanctos duos disparatissimos non minus ridicule confundit, quam turpiter Catalaunensibus sacrum sanctissimi Patroni sui depositum frustra conatur eripere. Audiatur ineptissima ejus annuntiatio ad diem XV mensis Maii: Eboræ in Lusitania Hispaniæ, S. Mimii Mantii, ipsius urbis episcopi, qui cum civis fuisset Romanus Christo adhærens, ejus meruit discipulus vocitari, in Gallias deveniens, & Cataulanicam regionem fidem edocens, Hispanias peragravit, ubi Eborensis urbis civibus Euangelicæ doctrinæ veritatem disseminans, tandem sub Traiano imperatore gloriosam martyr coronam adeptus est. Locum hic, si usquam, legitime habet parœmia; Magno conatu, magnas nugas; quibus & ea adjici merito possunt, quæ in annotationibus suis in eamdem omnino sententiam æque imperite pronuntiat. En ejus verba:

[38] [Hispani & Lusitani.] S. Memmius Mantius episcopus et martyr. Inter Gallos & Hispanos istius sanctissimi præsulis & martyris memoria promiscua diversitate recolitur. Observari meretur subtilissima distinctio. Nam apud illos nomine simplici Memmii cognoscitur, apud nostros nomine Mantii veneratur. Illi tantum Episcopum, nostri tantum Martyrem credunt. In illorum ecclesia die V Augusti, in nostrorum hac die colitur festum illius, nempe die XV, pro die XXI Maii. Acta per ipsum in Hispania penitus ignoravit Gallia. Singulari sane prodigio cum Hispaniam S. Memmius oculis suis numquam viderit. Gesta per illum in Gallia, olim latuerunt Hispaniam: sed cum Deo permittente (melius diceret portentosis chronicis in lucem productis) jam jam utriusque nationis lucubrationes in publicum prodire cœperint, & Galli quæ apud nostros recondita, & nos quæ apud Gallos occulta fuere (utinam perpetuis tenebris sepulta) publica facimus, facileque Acta S. Martyris & Pontificis in unum collecta contextum assuemus.

[39] Artem suam candide profitetur Tamayus dum suit & assuit, [ridicule Sanctum] cerdo utique primæ classis & sutor veteramentarius, cujus segmenta pessime coagmentata pridem dissolvit Papebrochius, dum ad dictum XXI Maii tomo istius mensis V a pag. 31 S. Mantium martyrem, a Judæis in Lusitania sec. 5 aut 6 pro fide Christiana interfectum Commentario historico ex genuinis Sancti Actis ita illustrat, ut tam Lusitanica quam Hispanica somnia ex rerum natura prorsus eliminet; præsertim cap. 3 quo solidissime rejiciuntur fabulæ S. Mantio affictæ posterioribus seculis, quas modo vel solum nominasse, refutasse est, ut hodie actum agere minime necesse existimem. Qui insipidarum fabularum istarum architectos curiosius nosse voluerit, adeat jam citatum Commentarii Papebrochiani caput, ac præterea Tamayum ad dictum diem XV Maii pag. 181, reperturus illic laudatum primo loco Flavium Dextrum cum suo commentatore Bivario, tum Julianum Petri & hujusmodi chronicorum dicam an dramatum monstra, sexcenties & amplius in hoc nostro opere convulsa, ut merito Gallis compatiar dum tam turpia digna censent quæ operosius confutentur.

[40] Est nobis præ manibus satis longa dissertatio Ms. ad Majores nostros Parisiis olim transmissa a Claudio du Molinet Canonico regulari congregationis Gallicanæ, [sibi vindicare conati.] cui titulum fecit Sanctus Memmius ab Hispanis vindicatus, ad illustrissimum ac reverendissimum DD. Felicem Vialart, episcopum & comitem Catalaunensem, Franciæ Parem. Utrum ea alicubi edita fortasse fuerit, fateor me ignorare; rectius sane & labori & sumptibus pepercerit: jam S. Mantius, ut dixi, nativis suis coloribus & depictus & Lusitanis assertus est, hic autem S. Memmium iis characteribus distinctum exhibui, ut nec Hispano cuiquam nec Lusitano in mentem umquam venturum confidam imposterum, Sanctos gente, ætate, dignitate, gestis & fine distinctos in unum eumdemque confundere. Atque hisce Commentario nostro coronidem imponimus, jam S. nostri Memmii, ut ut modicæ fidei Legendam, superius satis perpensam & examinatam subjuncturi, eam nempe solam, quam ut simplicissimam, ita & vetustissimam diximus, ab illustrissimo Bosqueto pridem editam, atque hic ita nunc, quoquo potuit modo, explicatam, ut ulterioribus annotationibus supersedendum censuerimus. Sequatur itaque

VITA
Ex Bosqueti tom. I Historiarum ecclesiæ Gallicanæ.

Memius conf. ep. Catalaun. in Gallia (S.)

BHL Number: 5907

EX MSS.

[In Galliam missus] Igitur beatissimus Mimius episcopus, nobilis genere, de civitate Roma oriundus fuit. Sed cum a sancto Petro apostolo in episcopum benedictus fuisset, ad partes Galliarum ad prædicandum verbum Dei missus est, una cum fratribus suis sancto Dionysio, futuro Parisiensi episcopo, & sancto Xestio Remensium episcopo, & sancto Euchario Treverensi episcopo, & sancto Saviniano Senonis episcopo, & sancto Senecio Suessionis episcopo, & aliis sex episcopis, & Donatiano diacono, & Domitiano subdiacono, qui quasi ex uno utero in Christo fratres esse noscuntur. Hi, Domino imperante, ad prædictas partes directi fuerunt, & cum accepta ordinatione Pontifices velociter festinassent, & Roma in decem & octo millibus ad mansionem divertissent; contigit unum ex officialibus S. Mimii, Domitianum scilicet subdiaconum, qui a beato Petro apostolo cum ipso fuerat ad officium prædicandi destinatus, defunctum fuisse.

[2] [subdiaconum in via mortuum] Sed cum beatissimus Mimius ipsius subdiaconi solatium ad officium sibi cognovisset deesse: eo sepulto, continue ad sanctum Petrum reversus, lacrymabiliter ita suggessit, dicens: Domine sanctissime magister, cognoscat sanctitas tua, Domitianum subdiaconum, quem mecum ad verbum Domini gentibus prædicandum direxeras, in itinere modo fuisse defunctum. Quod cum beatissimus Petrus audisset, cui a Domino potestas ligandi ac solvendi data esse dignoscitur, divina inspiratione permotus, beato Mimio episcopo fiducialiter respondit, dicens: Noli, frater, contristari de transitu filii nostri, sed accipe vestimentum meum, & revertere ad locum sepulturæ ejus, & super corpusculum ejus impone; ita dicens: Imperat tibi Dominus Jesus Christus & magister noster sanctus Petrus, ut qualiter tibi mandavit, mecum ad verbum Domini gentibus prædicandum ambulare non tardes, ut lumen Dominicum per nos omnibus pateat.

[3] [S. Petri veste ad vitam revocat.] Accepta igitur oratione beati Petri apostoli, cum ad locum ipsum ubi defunctus fuerat, pervenisset, & super corpusculum ejus vestimentum beati Pontificis imposuisset, auxiliante Domino, continuo surrexit incolumis, qui mortuus jacebat in pulvere. Tunc ait ad eum sanctus Mimius: Surge frater Domitiane, eamus ad locum ubi a sancto Magistro nostro sumus destinati, & ad civitatem Catalaunicam recto itinere properemus. Multas quidem virtutes per servos suos Dominus eo tempore in itinere dignatus est ostendere. Recipiebant enim debiles gressum, cæci visum, surdi auditum, & in qualibet infirmitate positi beati Mimii precibus continuo ad pristinam sanitatem perveniebant. Cumque jam ad dictam civitatem Catalaunis, ubi directi fuerant, accessissent, & ipsos propter gentilitatis errorem, quo premebatur, noluissent accipere, divina inspiratione permotus, cum silentio ad speluncam deserti, quæ vocabatur Buxeria, a civitate fere milliario uno distantem ire destinavit, ubi die ac nocte vigilabat, & orationibus vacabat: implevit autem ibi circulum anni.

[4] [Suscitato Catalauni nobili puero,] Postea vero contigit ut quidam nobilis puer in fluviolo, qui est ad portam ipsius civitatis, nomine Nauta, fati munus implesset, & cum hoc parentibus nuntiatum fuisset, & super corpusculum ipsius defuncti planctum validissimum excitarent, audientes beatum Mimium virtutes assiduas in spelunca operantem, ad ejus præsentiam devote accesserunt, lacrimabiliter postulantes, ut filium eorum suis orationibus sibi redderet incolumem. Beatus vero Mimius eorum gemitibus compatiens, genibus provolutis in terra, Domino fusis precibus supplicavit, ut puerum eis redderet vivum, & populus in errore gentilitatis positus ad fidei cognitionem perveniret. Beatissimus itaque vir, petitione a Domino obtenta, surrexit de pulvere & puerum astantibus parentibus vivum & incolumem suscitavit de morte.

[5] Qui continuo Beatissimi gratia, lavacrum expetiit sacri fontis, [antea repulsus, cum gaudio excipitur;] & dum parentes ipsius pueri tantam virtutem per servum Dei factam vidissent, postulaverunt a sacerdote, ut cum dignis honoribus ad civitatem Catalaunicam, ubi ipsum antea propter gentilitatis errorem recipere noluerant, ad pontificalem cathedram accederet. Et dum ipsum cum summa diligentia congregata multitudo populi ad ipsam civitatem adduceret, ad portam civitatis obviam habuit leprosos tres, & cæcos similiter. Quibus in nomine sanctæ Trinitatis imposuit Crucis vexillum, & ad pristinam sanitatem ipsos statim perduxit. Ingressusque civitatem occurrit ei quidam homo dæmonium habens, quem continuo similiter ad sanitatem pristinam revocavit.

[6] Postea vero omni tempore vitæ suæ eleemosyna, jejuniis, [aliisque miraculis clarus,] vigiliis insistens, omnem populum Catalaunicæ civitatis divinis eruditionibus, ut bonus pastor assidue gubernavit. Igitur dum ad speluncam, ubi fuerat antea conversatus; quadam die ad orationem venisset, invenit quemdam hominem claudum in grabato jacentem, quem orationibus suis sanum reddidit & currentem. Et dum fama beati Mimii in omnem terram auctore Domino, coram omnibus divulgaretur, completo septimo episcopatus sui anno, germana ejus, nomine sancta Poma, ipsum expetiit. Quam cum digno honore recepit, & postea tempore vitæ suæ, ut decuit gubernavit. Illa vero mortuos suscitavit, ægrotos curavit.

[7] [urbe ad fidem conversa, sancte moritur.] Et ita beatus Mimius pontifex episcopatum suum octoginta annis rexit, ut apostolatum suum divina pietas ei duplicaret in corpore, quem fidelem servum probaverat in fide. Qui obiit Nonas Augusti, & sepultus est in oppido civitatis, ubi antea fuerat conversatus, ubi etiam digna basilica, ut decuit ipsum, in altum noscitur ædificata fastigium. Postea vero in ejus locum S. Donatianus & Domitianus subdiaconus, quem mortuum ordinatione sancti Petri suscitaverat, qui etiam cum ipso fuerant ad prædicandum directi, episcopatum in sua Catalaunica civitate in pace acceperunt. Ad cujus beati Mimii sepulcrum multas virtutes assidue divina pietas dignata est ostendere, ubi recipiunt cæci visum, debiles gressus, surdi auditum, & dæmonia fugantur, & qualibet infirmitate oppressi ibidem cum fide integra postulantes, continuo pristinam recipiunt sanitatem. Regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

DE S. POMA VIRGINE S. MEMMII CATAL. EPISC. SORORE.

[Commentarius]

Poma virgo ejus soror (S.)

J. B. S.

Quæ de hac sancta Virgine paucula dici possunt, ea in ipsa sanctissimi fratris Legenda atque in nostro ad ipsam Commentario jam nunc data sunt, ex quibus de ejus cultu non video dubitari posse, uti nec dubitavere Majores nostri, dum ad XXVII Junii diem, quo præcipue Catalauni coli dicitur, inter Prætermissos de ea in hunc modum locuti sunt: S. Poma virgo Catalauni, soror S. Memmii episcopi, indicatur a Molano in Auctario, & hunc secuto Ferrario, item a Saussayo in Martyrologio Gallicano. De annuo ejus cultu certos nos fecit D. De Gyvis ad S. Memmii Canonicus regularis & sacræ theologiæ professor anno MDCLXX, scribens, habere se illius Vitam; sed cum, ipso fortasse mortuo, necdum sit allata, & sæpius frustra postulata, Saussayus autem ipsam referat iterum cum S. Memmio, commodius simul de utroque agetur V Augusti. Jam laudatis Martyrologis addi potest Castellanus, eam etiam diserte signans XXVII Junii, Catalaunis, S. Pomæ virginis.

Citatus jam toties Rapinius S. Pomæ gestis exornandis amplificandisque potius quam historice narrandis, sese occupavit toto cap. 15 Vitæ S. Memmii, a pag. nempe 160 ad 188. Paulo autem rectius medullam contraxit Saussayus, cui quod ex puriori fonte superaddamus, neque ex S. Memmii cœnobio missum est hactenus, neque alibi invenire licuit. Audi igitur Martyrologum Gallicanum ad notatam jam diem XXVII Junii: Catalauni, S. Pomæ, nobilissimæ virginis sororis sancti Memmii apostolici viri & primi illius urbis pontificis, quæ e Roma eum in Gallias divino proposito subsecuta, dum ille Catalaunis Crucis trophæum intulit, virginitatis sacræ vexillum ibidem erigens, religionis initia feliciter suo exemplo promovit. Deinde vero ubi Christi servitio assidue incumbens cursum divinitus destinatum percurrisset, virtutum pretiosis monilibus decorata, ad sponsum cælestem, cælitumque supernum triumphum evolavit. Cujus purissimæ exuviæ in eadem theca cum S. Memmii germani sui sacris ossibus collocatæ, ibidem magna veneratione asservantur. Hæc eadem paulo brevius repetit, dum de S. Memmio hoc die loquitur.

DE S. JONIO PRESBYTERO ET MART. APUD CASTRENSES
IN GALLIA.

Circa annum CCLXXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Jonius presb. M. apud Castrens. in Gallia (S.)

AUCTORE P. B.

Refertur sanctus hic Martyr in Martyrologio Romano die XXII Septembris, deflexo tantillum nomine in hæc verba: Apud pagum Castrensium, [In Martyrologio Rom. annuntiatur 22 Septembris;] sancti Jonæ presbyteri & martyris; qui cum sancto Dionysio profectus in Galliam, jussu Juliani præfecti verberibus cæsus, gladio martyrium consummavit. Est autem pagus Castrensium (a Castro seu Castris aut Castrolio civitate, vulgo Chatres, dictus) in Insula Franciæ ad Orgiam fluvium, qua Parisiis Aurelianum itur, ad octavam circiter leucam. At unde ipsi in hoc Martyrologio natalis obvenit dies XXII Septembris? Id enimvero nesciri ait Bailletus in Legenda sua die V Augusti, col. 73; non dicturus, opinor, si Baronii annotationes consuluisset, in quibus pro se citat Petrum de Natalibus lib. 8, cap. 106; ubi diserte decollatus dicitur sanctus Jonius X Kalendas Octobris. Et fallor, nisi eadem auctoritate ducti, eodem illum die ac mense in suis Martyrologiis, ante reformationem Romani, annuntiaverint Grevenus & Walasserus sive Canisius; tametsi eum jam ante retulerant ad hunc diem V Augusti. Appellat insuper ibidem Baronius vetera manuscripta; sed ea quid sint, aut ubi lateant, ignoramus.

[2] Certe veteribus Mss., quorum hic habemus apographa, [in aliis die 2, 4, & maxime 5 Augusti.] mense tantum Augusto celebratum olim fuisse intelligimus; idque vel die secunda istius mensis, seu IV Nonas Augusti (ut habent exemplaria Actorum ejus longiorum, a Papebrochio nostro & Chiffletio variis locis atque e variis Mss. exarata;) vel die IV Augusti (quo refertur in Florario nostro Sanctorum Ms.;) vel denique die V Augusti, quo illum occubuisse Acta, quæ vidimus, omnia cum succincta tum diffusa, cum edita tum anecdota tradunt; si unum exceperis compendium Equilini. Et quamquam inter illa quædam, ut jam notavimus, solennitatem ejus a die martyrii sejungant (quod alicubi certis de causis fieri potuit;) id peculiare tamen ecclesiæ cuidam, non pluribus commune fuisse censendum est; quandoquidem eodem die V Augusti simul festum ejus simul martyrium notant vetustum Passionale Ms. Bodecense, de quo infra; & varia Usuardi nostri auctaria (nam ipse Usuardus, quod mirum profecto, de S. Jonio non meminit, nedum alius ipso antiquior aut suppar Martyrologus;) item Galesinius, Saussayus, Castellanus & alii, denique eodem & non alio mense ac die celebratur Officio simplici per totam diœcesim Parisiacam, ut videre est in Breviariis anni 1584, 1636, 1680, & 1700. Cum ergo ad hanc diœcesim ecclesiæ hujus Martyris cultu celebriores pertineant, æquum putavimus, in servando S. Jonii die natali ab ejusdem sententia usuque hic non recedere.

[3] Ecclesiæ vero illæ sunt numero tres: prima in ipso monte, [Ecclesiæ cultu ejus & reliquiis] qui ab ejus martyrio nuncupatur Mons S. Jonii, collocata, ejusque nomine consecrata, & olim cœnobio, nunc prioratu Cluniacensium insignis, teste Bailleto ad hunc diem, & Jacobo du Breul in Theatro antiquitatum Parisiensium lib. 4, pag. 1162; qui addit, olim ibi tam frequentia fuisse Martyris nostri miracula, tantamque ex his apud circumjectas circiter viginti quinque parœcias exstitisse religionem, ut undique ad eamdem ecclesiam die V Augusti confluere quotannis turmatim consueverint. Simile quid refert Pegronetus in Catalogo suo Sanctorum pag. 306, asserens id fieri, ad venerandas S. Jonii reliquias. Altera est ecclesia S. Clementis apud Castrenses, ubi corpus ejus diu totum quievit; atque etiamnum illius pars tanta superest in argentea theca sub altari principe condita, ut in recenti Breviario Parisiensi simpliciter ibidem corpus asservari dicatur. Adi Bailletum & Castellanum. Tertia est ecclesia Deiparæ Virginis Corbolii, vulgo Corbeil, quod oppidum in eadem diœcesi Parisiensi ad Sequanam sedet, sex circiter leucis a Castrensi versus orientem: hæc vero post priores duas hujus Sancti venerationem usqueadeo extulit, ut in Auctariis Usuardinis tamquam sedes cultus ejus primaria designetur: Castro Corbolio, S. Jonii martyris; & apud Saussayum in Supplemento ad eumdem hunc diem: Apud Corbolium in præsulatu Parisiensi, veneratio sacrorum pignorum S. Jonii presbyteri & martyris, commilitonis S. Dionysii.

[4] [præ ceteris insignes.] Verum hæc pignora quo tandem tempore, quave occasione a Castrensibus Corbolium devenere? Nescitur, inquit Bailletus; celebratur vero ibi translatio eodem die, quo festum ejus præcipuum, hoc est, V Augusti. Du Breul tamen loco antea citato anniversariam illius memoriam affigit Dominicæ post Ascensionem. Oportet autem translatam eo fuisse pignorum ejus partem oppido notabilem; cum in Breviario Parisiensi anni 1680 absolute legatur: Corpus ejus in basilica sanctæ Mariæ apud Corbolium totius viciniæ cultu & veneratione frequentatur. Jam hæc scripseram, cum accepi Martyrologium Parisiense, anno 1727 Parisiis editum; in quo ad diem V Augusti de Sancto nostro ejusque reliquiis hæc nuntiantur: In monte Cebro, territorii Huripensis, prope Castra, natalis sancti Jonii martyris; cujus corpus in ipsa Castrensi sancti Clementis basilica; ossa vero quædam Corbolii in ecclesia beatæ Mariæ, pone altare in capsa honorantur. Addit his porro & quartam basilicam Breulius apud Santones, de qua ibidem sic meminit: Fuit usque ad annum MDLXXII alia in urbe Rupellensi ecclesia in honorem ejusdem hujus sancti martyris Jonii dedicata; sed nunc (edebat hæc anno 1612) eorum prædicatione profanata, qui reformatam scilicet religionem profitentur. Eane modo pristinum decus usumque, post exactos regno Calvinianos, recuperaverit, non vacat inquirere; nomen certe S. Jonii neque ipsa, neque proxima illi platea umquam videtur amisisse. Prætereo Tamayum, qui ejusdem S. Jonii seu Jonæ celebritatem annuam in Martyrologio Hispano ad diem XXII Septembris observari docet Castris-Cæciliis, vulgo Cazeres, in Lusitania, quem locum apostolicis olim scilicet laboribus Christo subjecerit: nam quidquid ibi in hanc rem producitur, pseudo-Dextrina, hoc est, nulla fide subnixum est.

[5] Acta S. Jonii in veteribus Mss. duplici modo composita reperiuntur; [Acta ejus duplicia sunt; longiora, & contracta;] breviore videlicet, ac diffuso: primi generis ea sunt, quæ accepimus a Gamansio nostro ex Bodecensis cœnobii Ordinis Canonicorum regularium S. Augustini, diœceseos Paderbornensis, Passionali pergameno Ms. insigni, mensis Augusti fol. CLXVIII. Leguntur eadem edita apud Vincentium Bellovacensem in Spec. Hist. lib. 10, cap. 23, & Mombritium tom. 2, sol. 44. Hæc eadem magis postmodum a se contracta vulgaverunt Petrus de Natalibus episcopus Equilinus in Catalogo lib. 8, cap. 106, & S. Antoninus Hist. part. 1, tit. 6, cap. 28, § 2. Longiora nondum excusa vidimus; sed variis locis Mss. servantur; horum exemplar invenisse se dicit Tillemontius Monum. eccles. tom. 4, pag. 452, ubi de S. Jonio pauca refert. Nos ex codicibus variis nacti sumus apographa duo: alterum beneficio P. Petri Francisci Chiffletii nostri ex Mss. Accincti monasterii, & Vallis Lucentis, & Carneoli; alterum Papebrochii nostri manu exaratum, ex Mss. Cisterciensibus, tom. 4, num. 23, & tom. 6, num. 23. Sed sive longa hæc, sive contracta quomodolibet Acta expendantur, probari non possunt; nec a modernis criticis rejiciuntur immerito.

[6] Et majora quidem per insigne plagium S. Jonio tribuuntur; [sed utraque perquam suspecta;] cum sint ipsa Acta S. Luciani martyris & apostoli Bellovacensium, jam olim in Opere nostro vulgata ad diem VIII Januarii a pag. 466, nisi quod plagiarius iste, quisquis fuit, nomini S. Luciani substituerit ubique nomen S. Jonii; num. 3 nomini Quintini nomen Carauni; num. 4 his verbis, Beluacensem ad urbem hæc, Castrensem pagum; & alia paucula Luciano tam propria, ut in Jonium quadrare nulla ratione possent: tum quod exordio Actorum S. Luciani aliud præmittit in hæc verba: Post beatam & gloriosam resurrectionem Domini nostri Jesu Christi tempore Juliani, crudelissimi tyranni, beatissimus Yonius una cum beato Dionysio partibus Atheniensium advenit; deinde Galliam simul cum discipulis septuaginta duobus usque Parisius pervenerunt, prædicantes & docentes, ut omnes crederent, unum Deum esse in cælis, & colerent unitatem fidei atque adorarent Dominum nostrum in Trinitate; non idola muta, surda & manufacta, quæ adorant sævissimi tyranni in honorem deorum illorum, Martem, Mercurium, atque Jovem, deamque Venerem. Itaque ipsis tyrannis crudeli velocitate illos insequentibus, & valido tormentorum genere trucidantibus, jam dicti viri palmam martyrii sine dubio acceperunt. Igitur sanctissimos martyres Dionysium atque Yonium, una cum beato Rustico & Eleutherio, & ceteris septuaginta duobus, qui omnem Galliam circuierunt, beatorum Martyrum etiam sacramenta percurrentes, digno, dilectissimi, obsequio veneremur: dum enim illorum, & cetera, quæ sequuntur in assignatis Actis S. Luciani usque ad finem.

[7] Vel ex hoc principio patet, quam ineptus sit auctor, [utpote erepta S. Luciano M.,] & quam ab illius stylo remotus, cui cetera omnia suffuratur. Est tamen & aliud argumentum unde stoliditatem hominis agnoscas & furtum: nam in Actis S. Luciani num. 11 sic martyr ille satellitibus respondens inducitur: Quod ego loquor, neque auribus percipitis, neque retinere mente valetis: excæcavit enim vos infidelitas vestra; & principem vestrum Julianum sævissimum, a quo directi estis, æterna cæcitas & caligo possidet tenebrarum. Milites igitur injuriam cæsaris impatienter ferentes, apprehendentes eum &c. Ubi observa, nullam a S. Luciano prolatam esse vocem Juliano tyranno injuriosam, præter has: Et principem vestrum Julianum sævissimum, a quo directi estis, æterna cæcitas & caligo possidet tenebrarum: quæ proinde voces omnino necessariæ judicari debebant; ut sano sensu subdi posset: Milites ergo injuriam cæsaris impatienter ferentes &c. Vide ergo, quam accurato judicio locum hunc noster ita exscripserit, & Jonio adaptaverit: Quod ego loquor, neque aure percipitis, neque retinere mente valetis. Milites igitur injuriam Juliani impatienter ferentes &c. Atqui hic verbum nullum est Juliani injuriam redolens. Patet igitur (ut plura & pejora dissimulem) Acta hæc S. Jonii, ex Actis illis S. Luciani non modo exscripta esse; sed etiam oscitanter & sine sensu esse exscripta: non sunt ergo Acta S. Jonii, sed S. Luciani, perperam ad Jonium translata; quod satis est, ut hoc loco rejiciantur; quantumvis alioqui nullis infecta vitiis essent prout Luciano conveniunt, quod neutiquam credimus: nam plura proferemus, cum ad Januarium liberiore, quam olim fas erat, censura redibitur; vel forte etiam, cum de S. Piato seu Piatone agetur ad diem 1 Octobris: nam & ibi multa sunt cum hisce Actis communia, non re tantummodo, sed etiam verbis.

[8] [& S. Jonio deinde accommodata,] Acta minora S. Jonii nihilo meliora sunt; cum sint & posteriora jam dictis Actis S. Luciani, & ex iisdem (in usum forte cujusdam Breviarii seu lectionis ecclesiasticæ) compendiose compilata. Primum ex eo colligitur, quod in assignatis Actis S. Luciani nulla fiat confusio S. Dionysii Atheniensis cum Parisiaco; quæ confusio maxime per Hilduinum abbatem ante medium seculi noni cœpit apud Gallos invalescere: unde videntur Acta illa Hilduino esse vetustiora. At compendium Actorum S. Jonii confusionem illam Dionysiorum ab ipso principio indicat: merito igitur censeri potest Hilduino, adeoque & Actis, quæ diximus, S. Luciani posterius. Secundum facile deprehendet, quisquis idem compendium Actorum S. Jonii cum Actis toties memoratis S. Luciani conferre voluerit: res enim eædem iisdem utrobique vocibus ac sententiis expressæ passim inveniuntur. Hoc ut cuivis pateat, compendium istud Commentario subjiciam: Acta vero S. Luciani in opere nostro jam superius assignavi num. 6.

[9] [& ab ecclesia Parisiensi rejecta.] Ex dictis intelligitur, minime mirum esse, si Parisiensis ecclesia, cujus multum intererat Acta S. Jonii defendere, ea & in Breviariis suis antiquis anni 1584, & 1636 tam parce timideque adhibuerit, & ex recentioribus (ab anno saltem Christi 1680) prorsus tandem eliminaverit. Quid igitur, inquis, de sancto hoc Martyre jam tuto credi poterit? Martyrium ejus, inquit Longuevallius noster in recenti sua ecclesiæ Gallicana Historia tom. 1, pag. 106. Adde, quæ de gestis ejus ad hunc diem in Lectione propria proponit Breviarium Parisinum anni 1680 in hæc verba: Jonius cum in pago Castrensi prope Parisios opus Domini instanter perageret, ac plurimos verbis & exemplis ad Christum converteret, propter immobilem in confessione fidei constantiam martyrio coronatus est. Præterea quod locorum traditione non minus quam Actis asseritur, nec aliunde ullam falsi speciem præ se fert; ut quod socius fuerit S. Dionysii Parisiensium apostoli; quod ab hoc presbyter ordinatus atque ad Castrensem pagum Christo imbuendum missus fuerit, ibique in monte, qui nomen ejus hodieque retinet, martyrium consummarit, nec procul admodum inde sepultus conuscarit miraculis. Tum ea, quæ de cultu ejus & reliquiis paulo ante probavimus. Denique neque illos temeritatis arguerim, qui missionem ejus ad medium circiter seculi tertii, martyrium vero vel sub Aureliano versus annum Christi 275, vel potius sub Maximiano Herculio circa annum Christi 287 collocant. Adi Tillemontium Monum. eccles. tom. 4, pag. 442 & seqq., donec de S. Dionysio Parisiensi, a cujus chronotaxi, Sociorum ejus tempora dependent, nos ipsi disseruerimus. Nunc Acta, quæ promisi, breviora subjicio; in quibus observa, quæcumque uncinis inclusa sunt, totidem fere verbis expressa legi in S. Luciani Actis, quæ ad VIII Januarii secundo loco dedimus.

ACTA BREVIORA
Auctore anonymo, ex codice Ms. Bodecensi, collato cum editis.

Jonius presb. M. apud Castrens. in Gallia (S.)

BHL Number: 0000

EX MS.

Beatus Jonius cum beato Dionysio de partibus Atheniensium advenit a: dein [sancto Carauno b consociatus, urbe Roma cum beato Dionysio pariter egressus, Gallias adiit, atque a beato Dionysio presbyteri officium sumpsit,] & Castrensium pagum properans, Euangelium prædicavit. [Alius ei cibus non erat assiduus quam esus herbarum virentium, & aquæ frigidæ calicem pro potu fesso corpori tribuebat. Quadragesimæ vero diebus bis in septimana cibum corpori ministrabat.] Tres autem lictores a Juliano præfecto missi ut eum perquirerent, prope Parisius pervenerunt, cui vicinior est pagus Castrensis, qui dicitur Mons sancti Jonis, eumque ibi [repererunt Nonis Augusti docentem populum. In quo loco populi caterva plurima per eum ad Christum conversa gaudebat.] Ut autem [persecutores eminus venire conspexit, a prædicatione non destitit; sed salutaribus monitis populum adhortatus est & puras manus inferens cælo, totis viribus dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me ad titulum dignitatis tuæ vocare dignatus es, & beatorum Martyrum tuorum consortem efficere.] Egressus igitur ab urbe Parisiaca, intrepidus pervenit ad montem Jon c. Advenientes autem impii, sanctumque Virum apprehendentes [cum indignatione allocuti sunt cum.] Quem cum non possent a fide Christi avertere [vinctis manibus occiderunt *.

[2] Sanctus autem vir nec terrore concutitur, nec dolore corporis superatur; sed confisus in Domino, imbecillia senectutis membra juvenili vigore sustentans, Christi nomen confiteri non metuit. Tunc unus ex militibus evaginato gladio, discooperta jam sancta cervice, pretiosum caput abscidit. Cumque sancti Viri cadaver jaceret exanime, videntibus militibus, lux de cælo super sanctum corpus emissa est, & vox pariter cum luce venit, dicens: Euge, famule meus Jon, qui pro me sanguinem tuum fundere non dubitasti in terris, cum Sanctis gratulare in astris. Dei autem factum est consilio, qui Sanctos suos cum mensura probat, & sine mensura glorificat; cedentibus a loco ministris nequam, erigens se sancti Viri corpus exanime, apprehendensque manu propria caput abscissum, stabili gressu iter suum carpere plantis firmissimis cœpit, portansque illud a monte quasi miliario uno, pervenit ad locum, quem Vir sanctus funeri tradendum elegerat; ubi cum palma victoriæ Sanctus requievit in pace. Cumque sanctum corpus viri misericordiæ reconderent, apertæ sunt nares eorum, senseruntque aromata angelorum, qui a Domino ob sancti Viri exequias fuerant destinati.]

ANNOTATA.

a Vides, quod supra monuimus, ab hoc auctore confundi duos SS. Dionysios contra eruditorum nunc fere omnium, & ipsius ecclesiæ Parisiensis sententiam.

b Atqui S. Caraunum vixisse seculo quinto contendimus ad diem 28 Maii pag. 748, & consentit recentior Legenda Gallica ad eumdem diem. Quod autem hic pone sequitur, paulo aliter & corruptius habetur in editis Mombritii & VincentiiBellovacensis.

c Hæc non videntur cum præcedentibus cohærere: ibi enim a lictoribus eum perquirentibus repertus dicitur in monte S. Jonii, & quidem Nonis Augusti, hoc est, ipso die martyrii: hic vero Parisiis exhibetur eumdem denuo montem adiens.

* imo ceciderunt

DE S. EMYGDIO EP. ET MARTYRE ASCULI
IN PICENO.

Anno CCCIII AUT CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Emygdius ep. M. Asculi in Piceno (S.)

BHL Number: 2536

§ I. Ejus cultus apud Asculanos & alibi.

AUCTORE P. B.

Asculum in Italia duplex est; utrumque episcopi sede conspicuum: alterum in Apuliæ Capitanata; alterum, quod solum huc spectat, [Ejus, tamquam patroni, cultus antiquus] ad Truentum & Castellanum fluvios in Piceno, seu Marchia Anconitana. Hujus elegantem delineationem simul ac descriptionem exhibet Blavius in Theatro civitatum Italiæ a pagina 46; historiam vero cum sacram tum profanam Sebastianus Andreantonellus in opere posthumo, Patavii vulgato primum anno 1673. Ejus ecclesiam ait hic auctor, pag. 204, in Piceno suburbicario ceterarum antiquissimam esse; idque sine ulla controversia, ut addit Appianus noster in Vita inferius laudanda; pag. 7 editionis secundæ anni 1704, quam hic semper assignabimus, nisi cum aliter monuerimus. Debet hæc primordia sua S. Emygdio (quem alii Migdium, Emidium, Emicidium nuncupant;) ut qui eam a Romano Pontifice missus colligendam formandamque susceperit; nec doctrina tantum & miraculis vivens, sed & moriens sanguine, & reliquiis ac singulari præsidio defunctus ad nostram usque ætatem illustrarit. Itaque eadem illum ab omni retro memoria ut apostolum suum ac primum antistitem præsidemque tutelarem eximia religione constanter est prosecuta.

[2] Testatur hoc imprimis ædes ipsa cathedralis perquam antiqua; [in ecclesia Asculana,] imo a Constantino Magno imperatore condita, & solius primum S. Emygdii, tamquam patroni, nomine dedicata; si tamen vera est vetus illa traditio & constans eruditorum fama, quam appellat Appianus pag. 379: quod addo; quia niti videtur ista traditio Legenda quadam manuscripta Vallicellensi, quam Vallicellensem secundam infra vocabimus; in ea namque sub finem dicitur mulier quædam recentem Martyris nostri sanguinem in vasa tria vitrea collegisse; quorum unum dono miserit S. Marcello Papæ; secundum defoderit in ecclesia ad fluvium Tennam; tertium vero retinuerit apud se, usque dum venit alius rex (egerat mox de rege Polimio;) & præsentavit ei, ut construeret ecclesiam in nomine S. Migdii episcopi & martyris. Nempe per alium istum regem intelligendus videtur vel ipse Constantinus imperator, vel Christianus aliquis sub eo magistratus, qui in Polimii locum suffectus, rex item, ut ille, ab hoc Legendista nuncupetur; satis enim verisimile est, mulierem illam aut Constantino non superfuisse, aut feliciora benignioraque, quam sub eo fuerint, sacris ædificiis tempora non exspectasse. Ecclesiam vero S. Migdii non aliam hic designari, quam cathedralem Asculanam, ex eo suaderi potest, quod apud Petrum de Natalibus ex alia quadam Legenda scribitur lib. 7, cap. 24: Sanguis autem ipsius (Emygdii) a Christiana quadam collectus, Esculi (sive Asculi) reservatur in ecclesia sua. Sed enim Legendarum illarum quanta sit fides, postmodum indicabimus.

[3] [ipsius nomine jam olim dedicata,] Potest vero etiam aliunde ejusdem basilicæ vetustas ac titulus, adeoque & S. Emygdii per eam atque in ea cultus, utcumque comprobari: & vetustas quidem elucescit ex ejus, utique fatiscentis, instauratione, quam seculo XI suis impendiis accuravit Bernardus II, episcopus Asculanus; ut habet Historia ejusdem ecclesiæ apud Andreantonellum pag. 240; tametsi ea prima istius fabricæ reparatio fuisset; quod tamen ob veterum loci monumentorum penuriam non constat; uti constat, non fuisse postremam, ex eadem Historia pag. 274, 308, 315. Titulum referunt diplomata duo seculi XI ibidem exhibita; alterum Henrici III imperatoris, pag. 243, ubi dicitur ecclesia Esculana dedicata in honorem sanctæ Mariæ & sancti Emigdii; alterum S. Leonis PP. IX, pag. 245, cujus hoc est exordium: Bernardo II episcopo ecclesiæ & episcopatus sanctæ Dei Genitricis Virginis Mariæ, & beatissimi martyris Emygdii, positæ in comitatu Esculano, intra civitatem, &c. Neque dixeris, tum nuperam fuisse nuncupationem istam, quandoquidem Otho II imperator seculo præcedente in diplomate, ibidem relato pag. 235, ejusdem ecclesiæ canonicos appellat simpliciter sanctæ Dei Genitricis Mariæ de civitate Asculana, nulla facta mentione S. Emygdii: non enim semper in diplomatis omnes ecclesiarum patroni exprimuntur; sed sæpe nullus, sæpe dignissimus tantum, qualis hic est Virgo Deipara. Sic etiam in superiori diplomate Henrici III eadem ecclesia exstructa dicitur in honorem sanctæ Dei Genitricis Mariæ; & in diplomate Leonis PP. IX: Quæ ad honorem Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ est dedicata: utroque enim loco omittitur patronus Emygdius; at nequaquam excluditur; cum aliis locis eorumdem diplomatum, uti jam vidimus, diserte exprimatur. Non dubitamus igitur, quin ejus nomine & erecta & consecrata fuerit ista basilica; tametsi demonstrare non possumus, quod asserit Appianus, eam solius aliquamdiu Emygdii titulo insignitam fuisse, antequam Deiparæ nuncuparetur; imo refragari videntur jam dicta diplomata.

[4] [& tria ejus festa quotannis observante,] Crevit istic sine dubio pietas & religio Asculanorum in Præsidem suum, postquam inventum corpus ejus fuit atque in basilicam eamdem illatum: exinde enim, præter festum ipsius primarium ac natale, quod agebatur die V Augusti, duo insuper alia sunt instituta ad celebrandam quotannis inventi istius thesauri translatique memoriam; & illam quidem die XXI Martii (ut post Giovanettum in Sancti Vita pag. 95, notat Appianus pag. 248 & 249) vel sequente (quo notatur apud Ferrarium in Catalogo generali, ex tabulis, ut monet, Asculanis:) hanc autem, secundum eosdem auctores, die XII Aprilis. Quo anno, imo vero quo seculo, sive inventio ista sive translatio acciderint, ignoratur. Appianus pag. 248 utramque refert ad Claudium, qui anno 359, apud Baronium num. 30, concilio Ariminensi interfuit, tamquam episcopus provinciæ Piceni, quo nomine inter Asculanos ab Ughello & aliis numeratur secundus a S. Emygdio: verum nullum hujus chronotaxeos fundamentum apparet; nisi forte in Officio proprio Sancti; quod ipse ad Asculanæ ecclesiæ primordia, ni fallor, innuit pertinere; at nos ut nunc exstat, multis postea seculis compositum fuisse colligimus ex Hymnis ad Vesperas, Matutinum & Laudes: constant enim omnes versiculis rhythmicis seu ὁμοιοτελούτοις; quorum originem Cangius, Martinius in Lexicis, aliique ad seculum XII referunt. Certe nemo Legendam hujus Martyris, quam dedit Equilinus, eodem seculo, quo vixit Emygdius, adornatam dicet: atqui asserit illa, in priori sepulcro delituisse sacrum ejus corpus, cum auctor scriberet; in ecclesia vero Asculana tunc solum fuisse sanguinem.

[5] Hoc igitur unice hic affirmare pro certo possumus, [ex quo inventum corpus ejus obtinuit:] utramque contigisse a pluribus retro seculis. Colligitur id cum ex Officio laudato, tum ex diplomate Henrici III imperatoris, dato VI Kal. Junii, anno Dominicæ Incarnationis MLVI, quod apud Andreantonellum paulo ante assignabamus, & legi etiam potest apud Ughellum tom. 1 in episcopis Asculanis, ubi de Bernardo II: utrobique enim requiescere dicitur Sancti corpus in ecclesia cathedrali Asculana. Quin imo si satis tuta est auctoritas, quam citat Appianus in miraculis pag. 306, dicenda erit inventio corporis præcessisse annum Christi 540, quo Asculi jam tum inclusum argento S. Emygdii brachium adhibitum fuisse narratur, nec sine miraculo, ad avertendam civium calamitatem. Ut ut est, locum, quem in ista basilica pridem obtinet, sic pag. 209 describit Andreantonellus: Ipsi templo (egerat de templi cathedralis parte superiori) subest ecclesia, quæ licet subterranea, perspicua tamen est. Ad illam, tum ad dexteram tum ad lævam, per gradus quindecim descensus est facilis. Septem supra sexaginta fulcitur solidis, tum lapideis tum marmoreis, columnis. Tribus item aris exornata; in quarum celebriori, divo Emygdio dicata, sub arca marmorea argentea, ferreis cancellis inauratis circumsepta, recondita sunt ejusdem Emygdii, Sociorumque corpora. Legitur ibidem versiculus:

Cum Sociis aliis Emigdius (pag. 105 legit Emindius) hic requiescit.

Fuerunt autem alii ejusdem socii, Euplus, Germanus, ac Valentinus. Hos, ut sepulcrum, ita & cultum cum S. Emygdio communem habere, docet Appianus pag. 262. Nos Fastis nullis adscriptos invenimus, neque aliam habemus eorum notitiam, quam quæ hic & in Actis Emygdianis occurrit.

[6] Quanta vero ibidem celebritate dudum honorari consueverit memoria natalis ejus anniversaria, [horum solennissimum est festum natalis ejus,] conjicere licet ex Officio proprio, de quo memini jam mox: extenditur enim a primis Vesperis, die IV Augusti, per totam Octavam. Antiphonæ, Capitula, Hymni, Responsoria, Versiculi, omnia denique propria sunt; & Lectiones quidem diversæ novem in singulos dies (excipe festum S. Laurentii, quo nulla de S. Emygdio recitatur.) Novem priores, quæ ipso festo proponuntur, continent Actorum epitomen, sed non absolutam: reliquæ omnes, ipsa sunt acta cum prologo S. Valentini, prout Commentario nostro subjicientur. Hoc Officium, anno 1522, typis Anconitanis primus vulgavit Hieronymus Tuber, presbyter Asculanus, octavo post anno non sine sanctitatis opinione vita defunctus: uti docet Andreantonellus pag. 112 & 314: est illud quidem, ut ex dictis num. 4 patet, recentius XI seculo; editore tamen non paulo vetustius; ut ibidem ipsemet in præfixa dedicatione, episcopo simul ac principi Asculano, Philos Roverellæ, inscripta; testatur his verbis: Cum apud nos S. Migdii, martyris & episcopi nostri, perpulchrum Officium, & amabilis Legenda MULTUM DIUQUE latuerint, observandissime episcope & princeps Asculane, dominis meis canonicis ac patribus hoc potissimum tempore visum fuit, ut reipublicæ Christianæ penitus incorrupte restituerentur…: absurdum enim videbatur, tanti Viri & Martyris & Episcopi nobiscum solum divina gesta & gratiam miraculorum, quam ei Dominus affluenter impenderat, existere; &c.

[7] [pridem per octiduum Officio proprio celebrari solitum] Ejusdem Officii (quia nunc aliud in usu est; anno 1659 a sacrorum Rituum Congregatione approbatum) unicum exemplar superesse noverat Appianus noster in bibliotheca Vaticana, codice, inter excusos, 2894; cum illud ipse bis exscriptum legitimeque collatum nobis quidem primo perbenigne submisit anno 1697; deinde autem in editione sua prima Vitæ Emygdianæ publico ipse juri restituit anno 1702; sed & mutilum, & pro sua sententia castigatum; ut liquet ex apographo, quod nobiscum ante communicaverat, & ipsa Tuberis editione anni 1522, cujus nuper exemplar a Vaticano diversum, atque adeo ignotum Appiano, commodatum accepimus beneficio Illustrissimi ac Reverendiss. D. Pauli Thomæ Marana, episcopi & principis Asculani. De castigatione dicetur loco suo: mutilatio vero spectat ad primas novem Lectiones, quarum ipse tantum initia dare voluit, ne bis eadem narrare cogeretur. Quia tamen breves sunt, non piget iis hic opusculum Appiani supplere. Sic igitur habent: Lect. I. Beatus igitur Emigdius de nobili prosapia Gallorum originem ducens, in Germaniæ provincia, cis fluvium Rhenum, natus est; a fidelibus progenitoribus baptizatus est, & nutritus est in parte Australi ejusdem Germaniæ in civitate Trevirensi. II. Qui cum septem esset annorum, traditus est a parentibus septem liberalium artium erudiendus disciplinis. Erat enim ingenio claro, vultu decoro, mansuetus nimis & humilis, facundus & compositus, omnique acceptione morum & virtutum omnium laude gratiosus. III. Et non solum parentibus, sociis, & amicis, sed & omnibus, qui illum viderant vel audierant, habebatur carissimus; & ubi ad cor altum scientiæque pervenit excellentiam, omnium philosophorum transcendit laudem. IV. Deinde sacrorum librorum legens ac relegens volumina, ad tantam pervenit sapientiam, & ad tantam gratiam prædicandi, ut patenter daretur intelligi, & ab omnibus orthodoxis prædicaretur uno ore, Migdium esse vas electionis & habitaculum Spiritus sancti.

[8] [in eadem ecclesia cathedrali,] V. Beatus igitur Emigdius admonitus visione angelica, de nocte consurgens, cum tribus discipulis suis, Euplo, Valentino, atque Germano Papam Marcellum adiit, hoc ordine illum rogaturus: O Pater universalis, o mediator Dei & hominum, cujus lingua januam cæli aperit & claudit, subveni, fer opem nobis advenis, colentibus & invocantibus Christum, & persecutionem patientibus pro nomine ejus. VI. Altera autem die cum ingenti favore, & celebri laude cleri & populi fidelium, beatus Papa Marcellus sanctum Emigdium Asculanorum ordinavit episcopum, & Euplum, discipulum illius, diaconum; & tradita illi licentia prædicandi, admonens & confortans eum ad Asculanam direxit urbem. VII. Erat enim Asculum metropolis civitas a Ravenna usque Regium, post urbem Romam, in toto Adriatico littore præ ceteris civitatibus dives, florens & præpotens. Quæ munita natura, humanoque opere mirifice ornata, generosa civium frequentia decorata, amœnitate nemorum & fluviorum gratiosa, arborum & locorum fertilitate & specie delectabilis & famosa, paradiso sancto Dei videbatur simillima. VIII. Ad quam cum venisset beatus Emigdius episcopus, a quibusdam civibus cum ingenti honore susceptus est. Mane autem facto, seditio in populo oritur, jussuque Polimii ad tribunal regale beatus Emigdius episcopus ducitur in præsentia totius populi. Cujus conditionis sit, vel causa cujus negotii venerit, diligentius a Polimio interrogatur. IX. Deinde jussit illum introduci ad filiam suam. Erat enim Polisia, filia Polimii, genere & forma spectabilis, eloquentia insignis, scientiaque litterarum tam Græcorum quam Latinorum admirabilis; quæ cum plurima audiret a beato Viro, Polisia confestim credidit, sacrisque mysteriis plenius se instrui ardenter efflagitabat. Deinde absente Polimio, beatus Emigdius cum discipulis suis ad Truntum fluvium puellam duxit & baptizavit eam. Sic editio Tuberiana. Sed redeamus ad ejusdem festi solennitatem.

[9] Hanc enim Asculani exornant plurimis aliis modis per legum suarum decreta, [urbe tota ad maximum splendorem studia conferente,] anno 1387 condita, vel institutis, vel potius restitutis confirmatisque; de quibus consule. Appianum a pag. 267; ubi docet primo, a die XXII Julii ex palatii urbis publici fenestris pannos seu pallia duo exponi, uti & e summa turre ecclesiæ cathedralis vexilla plura, propinquæ celebritatis prænuntia: secundo, a die XXVIII Julii usque ad XII Augusti liberas in urbe tutasque permitti nundinas etiam iis, qui sive æris alieni, sive alterius delicti civilis causa, quovis alio tempore adversariorum actionibus ac judiciis obnoxii sunt: tertio, pridie festi sub vesperam illustri pompa atque ordinum urbis omnium comitatu ad Sancti tumulum tredecim ponderis magni cereos deferri; & duodecim quidem per totidem artium collegia; decimum tertium vero, qui majoris molis esse debet, nomine civitatis, hac cæremonia Protectorem illum suum primarium profitentis: quarto, in ipsa, quantum assequor, solennitate, seu die V Augusti, captivorum unum libertate donari: quinto, ad principem ecclesiam plura deferri pallia seu pannos e serico honorarios, non solum ab urbe ipsa ditioneque Asculanis, verum etiam a confœderatis undecim oppidulis, quæ nisi hoc servent, pro rebellibus habenda sint: sexto, propositis ex ærario publico braviis, varios exhiberi ludos, etiam equestres, sed extra tempus Officiis in æde summa divinis destinatum, quæ maxima populi, Eucharistico tum cibo refecti, frequentia pietateque peraguntur: septimo, ne ingeniorum quidem tunc & politioris litteraturæ cum Latinæ tum vernaculæ præscripta exercitia desiderari, ad Martyris laudes per Octavam oratione soluta ligataque celebrandas.

[10] Sunt hæc argumenta quidem eximia singularis Asculanorum erga sanctissimum Præsidem suum affectus; sed non sola: nam ut cultum ejus ac religionem tota sua ditione diffunderent, [pro affectu suo singulari in Patronum suum.] varias ipsi per illam ecclesias erexere; ut scribit idem Appianus pag. 275: tum, ut assidue in omnium quodammodo oculis & manibus versaretur, dum sui juris fuere, propriamque cudere pecuniam, huic sancti Emygdii sui effigiem impressam esse voluerunt; uti & nunc in aureo numismate affixa pectori gestatur, tamquam primariæ dignitatis insigne, ab illo magistratu, quem Caput Antianorum appellant. Quid, quod Emygdii nomine usque adeo delectantur Asculani; ut idem auctor affirmet pag. 276, non esse forsitan in orbe Catholico civitatem ullam, in qua Sancti sui tutelaris nomen tot hominibus inditum sit, quot in urbe ac ditione Asculana ad sacrum fontem nuncupantur Emygdii? Itaque quæ de amore mirifico Antiochenorum erga S. Meletium episcopum suum disserit S. Joannes Chrysostomus in Homilia de illo encomiastica, eadem omnia comprobant Asculanorum amorem erga S. Emygdium; concursus videlicet die natali ad tumulum ejus, frequens impositio nominis, creberrimus usus imaginis, ære, argento, auro expressæ; ut nihil de picturis ac statuis ipsum referentibus dicam, quas inter eminet in ecclesiæ cathedralis gazophylacio, secundum Andreantonellum pag. 208, argenteum simulacrum S. Emygdii, vivam ejusdem imaginem & staturam ad amussim exprimens. Plura de Asculanorum adversus illum pietate colligi inferius poterunt ex miraculis.

[11] [Cultus ejus antiqua propagatio; & sera apud Martyrologos notitia.] Neque vero Martyris hujus cultus & amor intra fines Asculanos ita viguere, quin pridem ad alios quoque promanaverint: nam & ecclesias in vicinis regionibus varias Emygdii titulo consecratas recenset Appianus pag. 275; & propensissimam juxta liberalissimamque principum, imperatorum, ac summorum Pontificum voluntatem in ecclesiam ejus Asculanam pluribus extollit a pag. 379, ab ipso exordiens Constantino Magno. Plura passim in hanc rem instrumenta legi possunt apud Andreantonellum, Ughellumque in episcopis Asculanis, sub Tustolpho (qui Carolo Magno imperante floruit) & posterioribus aliis bene multis. Unde satis mirum est, Martyris tam præclari cultum Martyrologis omnibus ignotum prorsus fuisse, saltem usque ad provectum seculum XIV, quo illum in Catalogo suo Sanctorum consignavit hoc die Petrus de Natalibus, quem deinde alii permulti ad eumdem diem secuti sunt; ut Maurolycus, Canisius in Martyrologio Germanico, Galesinius, & qui referuntur inter Usuardi nostri Auctaria, ac tandem etiam Martyrologium Romanum, ubi hæc ejus est annuntiatio: Asculi in Piceno, sancti Emygdii, episcopi & martyris, qui a Marcello Papa episcopus ordinatus, & illuc ad prædicandum Euangelium missus, in confessione Christi sub Diocletiano imperatore martyrii coronam accepit. Mitto ceteros juniores, & ad Acta discutienda propero.

§ II. Acta ipsius varia; eorum auctoritas; annus martyrii.

[Acta Sancti, tam edita, quam Mss.] Multum abest, ut Acta S. Emygdii tam integre vel scripta sint vel conservata, quam cultus. Conjicere primum id licet ex editis dudum corum compendiis apud Petrum de Natalibus lib. 7, cap. 24; apud Ferrarium (quem sequitur Bzovius Hist. eccles. lib. 4, ad annum Christi 309, num. 9) in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem; ubi compendium Petri Equilini carpit & corrigit, pro se citans monumenta ecclesiæ Asculanæ Mss.; apud Ughellum Italiæ sacræ, tom. 1, in episcopis Asculanis; ubi quædam omittit, quæ Ferrarius probaverat; non nihil asserit, quod non scripserat ille. Videntur ergo præcedentium auctorum epitomæ, earumque adeo etiam fontes, consequentibus suspectæ admodum auctoritatis fuisse; neque vero immerito: cum ne vetera quidem Actorum exemplaria Mss., quæ ex pluribus nunc pauca supersunt, sic aut inter se, aut cum historiis receptis consentiant, ut ea Baronius vel nominanda censuerit, sive in Annalibus ad annum 309, num. 4, ubi de ordinatione ejus & martyrio mentionem obiter faciens, de Actis altum silet; sive in annotationibus ad Martyrologium Romanum hoc die; ubi hæc tantum observat: Petrus in Catalogo lib. VII, cap. XXIV refert ejus (S. Emygdii) Acta; sed ejusmodi, quæ censura indigeant. Atqui ipse alia ad manum habebat cum in sua tum in Vaticana Bibliotheca. Cur igitur de istis non meminit, si omnino sincera, nec indiga censuræ putabat?

[13] Certe Henschenius ac Papebrochius nostri, cum anno præteriti seculi sexagesimo primo Romæ ad conquirenda de Sanctis monumenta versarentur, [sic inter se differunt, & pugnant, ut valde suspectæ sint fidei:] factaque perhumaniter illis ibidem esset a RR. PP. Oratorii copia scrutandi exscribendique in bibliotheca sua quidquid ad opus hoc nostrum facere quoquo modo videretur, inde gemina huc nobis Actorum S. Emygdii ecgrapha retulerunt, ex Eminentissimi Cardinalis Baronii vetusto codice Ms., quem tomum tertium nuncuparunt, excerpta; quorum alterum præfixum habet prologum B. Valentini, discipuli S. Migdii; alterum anonymum est: hoc deinceps Ms. Vallicellense secundum appellabimus, illud, simpliciter Ms. Vallicellense. Manuscriptis antiquis annumerari etiam potest Officium illud proprium, quod ex Mss. primus edidit Hieronymus Tuber, una cum duplici Legenda; breviore scilicet anonyma, & longiore Valentiniana, de quibus egimus paragrapho præcedente, num. 6 & sequentibus. Vaticanum quoque exemplar (nescio quod) citatur apud Puricellum in Dissertatione Nazariana, cap. 36, num. 2. Hæc autem omnia sic inter se variant, sic historiis probatis opponuntur; ut nullum attento eruditoque lectori non debeat suspectum videri.

[14] Et Ms. quidem Vallicellense secundum, æqualis forte ætatis cum primo, [imo e 2 Mss. Vallicellensibus alterum ineptissimum est & sibi contrarium,] certe ex eodem codice depromptum, non solum pugnat cum aliis; sed & secum ipso; ut stipitem, aut parum sanum fuisse necesse sit, quicumque composuit. En principium: Factum est, dum moraretur in Germania provincia, scilicet Austri-Francia regione, rex Polimius, misit per cunctam Italiam, ut, si quis inveniret aliquem Christianum, aut qui nomen Domini invocaret, vinctum eum perduceret in urbem Asculanam. Papæ! Polimius in Austri-Francia regione residens, & quidem rex; & rex cunctæ simul dominans Italiæ, idque tempore Marcelli Papæ, ut ibidem colligitur ex consequentibus: vah, deliria! Nihil enimvero usquam alibi simile legitur, ne in eodem quidem Ms.: nam ubi sub finem istic recurrit Polimius, non in Austri-Francia regione morari dicitur, sed in urbe Asculana; nec Italiæ toti imperitare, sed ne toti quidem Piceno. Quamquam & hoc stultum est, quod regem tum temporis qualemcumque ineptus fabulator in Italia finxerit. Quid, quod intra paginas duas non semel cæcum aliquem, & militem hujus ductorem, inducit profitentes, se de remotis Italiæ provinciis Romam venisse ad quærendum ibi S. Emygdium; mox autem eosdem inventum in urbe Roma Sanctum sic ait allocutos: Domine Pater, ab urbe Roma venio, audiens, quod cunctas infirmitates per te sanet Deus tuus? Ne vero putes, errorem hunc esse librarii, eodem loco bis idem asseritur. Ecquid belle consonant hæc; Ex remotis Roma provinciis; &, Ex urbe Roma? Ecquid ridicule intra urbem Romam dicere quis fingitur: Ab urbe Roma venio! Plurima tamen sunt alia nihilo saniora, & huic exemplari Ms. propria, nec alibi tradita; quibus hæc Legenda stomachum aut risum lectori movere sæpius debeat, quam fidem.

[15] [alterum S. Valentino tribuitur, sicut & aliud exemplar in Officio Asculano; sed alterutrum falso;] Ms. aliud Vallicellense, ex eodem, ut dixi, codice exaratum, præfationem habet B. Valentini martyris eamdem, quam præ se ferunt Acta, olim in Officio proprio apud Asculanos, secundum Tuberis editionem, die VI Augusti & sequentibus recitari solita. Certum tamen apparet, utrisque prologum illum per omnia quadrare non posse: quantumvis enim ambo exemplaria in plerisque consentiant; in multis tamen etiam differunt, atque adeo sibi mutuo contraria sunt. Vallicellense num. 1 S. Emygdium baptizatum dicit fuisse, antequam litteris excolendus traderetur; Asculanum vero, decurso jam artium liberalium stadio, gentilem facit. Vallicellense ibidem Emygdii parentes, ante natum Filium fideles fuisse asserit; Asculanum autem ethnicos diu etiam posterius; & usqueadeo quidem pertinaces, ut in Emygdium jam Christianum de sua religione disserentem ita pater erupisse dicatur: Hanc illis fabulam, fili, narrare memento, qui aurem tibi præbeant, qui & animum ejusmodi nugis accommodent: nam nisi mihi ad præsens assensum præbueris, nisi magnum Jovem adoraveris, iram deorum variis, novis, & exquisitis tormentis (per deos deasque!) sine omni dilatione placabo. Prætereo cetera discrimina utriusque exemplaris, & ad annotata remitto: hæc enim abunde vel sola sufficiunt, ad alterutrum Valentino abjudicandum, saltem ut sincerum ejus opus. Sed utrum? inquis.

[16] [aut potius falso utrumque;] Respondeo, de utroque me dubitare: licet etenim existimem, Vallicellense minus esse corruptum, quam Asculanum; communia tamen utrique exemplari vitia cum B. Valentini ætate non videntur ulla satis ratione posse componi; sicuti neutrum ostendi potest antiquius esse seculo XII: non Asculanum, ut liquet ex dictis num. 4; non etiam, eamdem ob causam, Vallicellense, cum Actis in eodem codice subjuncta legantur duo poëmatia Leonina, quæ Officio veteri S. Emygdii præmittit in editione sua prima, pag. 302 & seq., Appianus, primum tribuens Felici episcopo Asculano, qui florebat anno post Christum natum DCLXXX, secundum Instulfo antistiti Asculano sub annum DCCC; sed perperam sine dubio: nam neque in editione Tuberis, ubi primum legitur ad libelli finem, neque in Codice Ms. Vallicellensi, ubi utrumque refertur, ullus utrivis auctor adscriptus est: & Leo, quem poëseos rhythmicæ conditorem palæophili nobiles faciunt, seculo primum XII, eoque adulto, floruit. Adi Cangium, & quos ipse citat in Glossario ad voces, Leonini versus. Porro inter illa, quæ dicebam, vitia communia evidentissimum est illud, quod in utroque exemplari asseratur S. Emygdius consecratus episcopus a S. Marcello Pontifice; deinde martyrii palmam consecutus die V Augusti, imperantibus etiam tum Diocletiano & Maximiano Herculio Augustis: hæc enim, quoquo te vertas, absurda videri debent atque ἀσύστατα; ut palam faciam, postquam singula comprobavero.

[17] Primum habetur in Actis infra num. 16 his verbis: [ut patet ex vitiis,] Beatus Papa Marcellus sanctum Migdium Asculanorum ordinavit episcopum. Alterum æque diserte legitur, num. 32: Passus est autem beatus Migdius, civitatis Asculanæ metropolitanus episcopus & martyr, Nonis Augusti. Tertium colligitur ex numero 23, ubi Polimius ita pro tribunali Sanctum alloquitur: Sacrifica igitur diis immortalibus; & magnis ac claris ditaberis honoribus, & carus atque acceptus Diocletiani & Maximiani imperatorum invictissimorum semper eris aspectibus: idem repetitur num. 28 & sequente; non potuit autem hoc dici, nisi ab eo, qui ambos tum reipsa imperare atque omnia posse erga bene meritos sibique gratos simul affirmaverit. Age nunc, si potes, hæc inter se tria concilia. Sed, scio, non poteris: Marcellus enim (quem saniores chronologi sedisse negant ante annum Christi 308) omnium omnino eruditorum calculis ad Petri Cathedram evectus esse non potuit ante mensem Maium anni 304: ponamus ergo tantisper, tum evectum re vera fuisse: sequetur, ut S. Emygdius non potuerit episcopus ab illo ordinari ante ejusdem anni mensem Decembrem (non enim alio mense episcopos consecrasse legitur in ullo Pontificali, quod sciam.) Sit ergo mense illo ordinatus, ut post Baronium statuit Vignolius; & anno illo 304 (cum anni sequentes propositis Actorum locis multo magis incommodent:) consequens iterum erit; ut Emygdius non possit fuisse martyrio coronatus ante diem V Augusti anni 305, hoc est, tribus & amplius mensibus post abdicatum imperium a Diocletiano Nicomediæ, ab Herculio Mediolani; quod Actis aperte repugnat; quæ proinde eatenus indigna Valentino, Martyris nostri discipulo, videri debent.

[18] Unicum hic superest effugium; si dixeris, male positum a librariis fuisse Marcellum pro Marcellino, [utrique] ut sæpe alias factum constat non solum apud Græcos, verum etiam apud Latinos. Placet omnino hæc elabendi via (tametsi nova est, & recentiorum opinioni contraria) cum facilius credi possit erratum esse a librariis in unico nomine, forte ab antiquis, ut assolet, contracte olim scripto; quam in sententiis integris, quales assignavimus numero præcedente. Hujus erroris in probatis monumentis exempla, quod sciam, nulla sunt; illius plurima. Verum hic restat alia difficultas, qua fides Actorum validissime convellitur: nam si sub Marcellino, quæ in iis narrantur, gesta fuisse quis velit, necesse est etiam, ut fateatur, illa omnia contigisse sub imperatoribus Diocletiano & Maximiano, jam Christianos crudeliter persequentibus; ut conficitur ex num. 22; ubi dicitur Sanctus ad Asculanorum urbem pervenisse, & mox subditur: In qua Polimius, procurator Brutiæ & totius Adriatici littoris, residens, JUSSU Diocletiani ET Maximiani in Christianos crudeliter sæviebat. At vero quis persecutionis istius, omnium, quas passa est umquam Ecclesia, sævissimæ usque eo ignarus est, ut fieri tum credat potuisse eorum aliqua, quæ hic ex Actis tamquam utrique jam dicto exemplari communia, nobisque absolute displicentia, subjicimus?

[19] [exemplari] Sic nemo credet, opinor, sub ullo imperatore ethnico, nedum sub Diocletiano & Maximiano religionem Christianam acerbissime vexantibus, impune fieri potuisse, quod narratur num. 11 de diruta palam ara Æsculapii, & idolo propriis Emygdii manibus revulso, præcipitatoque in Tiberim, spectantibus otiose sacrificulis, & ringentibus quidem, sed obniti tum tamen haudquaquam audentibus; imo cum rem ad gentilem Urbis præfectum continuo deferrent, ab hoc non absque furore repulsis. Minus etiam credet, S. Emygdium, postquam idem Urbis præfectus cum senatu universo in ejus & Christianorum omnium interitum conspirasset (ut habetur num. 12) ita neque sibi neque aliis cavisse, ut saltem dum Romæ esset, captare latebras vellet; sed siverit ad se de proximis & longinquis locis innumeras turbas populorum concurrere (ut legitur num. 16;) imo inde non discesserit; (ut mox additur) nisi Christianorum lætantium choris vestigia illius præcedentibus & subsequentibus usque ad aliam civitatem, quæ ibi non sine manifesto errore Pictavis appellatur: Pictavis enim Romam inter & Asculum nulla umquam innotuit; sed ea quæcumque demum fuerit, sita fuit in itinere quo Sanctus Asculum Roma petebat, neque adeo multum ab Urbe remota: unde incredibile prorsus est, quod ibidem de illa subjicitur: Nullum adhuc penitus signum Christianæ fidei ad salutem sibi noverat vel audiverat, usque ad seculum IV scilicet.

[20] [communibus] Non attingimus collectos ibidem ægros insanabiles centum & quinquaginta, uno loco, uno tempore, uno prodigio valetudini restitutos, eosque cum aliis, quotquot aderant, ad fidem Christi conversos; verum cujus fidem non superet, quod num. 21 de illis subjungitur: Et renati ex aqua & Spiritu Sancto, celeres advolant, templa destruunt, ignemque succendunt copiosum, & omnia idola in medium flammarum æstuantium projiciunt. Purisicata itaque civitate, omni immunditia eliminata …, tres basilicas sanctus Vir dedicavit? Itane vero hæc tanto strepitu ac media luce facta sint in Romanæ quodammodo urbis conspectu, in atrocissima persecutione; dum Christiani vicini, talparum instar & cuniculorum, vix in labyrinthis cryptarum subterraneis tutam satis a sagacitate tyrannica & religionem suam & vitam putabant? Vah meticulosos igitur imperatores, alioqui summos fortissimosque, Constantinum & complures alios, qui, sublatis dudum tyrannis omnibus, cum orbi formidabiles essent universo, id ausi tamen non sint, nisi admodum lente ac timide, quod hic homines privati, cruenta dominantis idolomaniæ proculcantes edicta, inter undantia Martyrum sanguine tribunalia, brevissimo tempore confecerunt! Quot enim illi fana toto passim imperio seditionis metu, in summa ac diuturna Ecclesiæ pace intacta reliquere; cum hi in urbe sua, bello atrocissime sæviente, ne unum quidem tantisper superesse passi, repentino impetu, non prece, non miraculo, sed suis omnia manibus disjecerunt; imo tres insuper basilicas ita deproperarunt; ut ante jam dedicatæ essent quam turbæ, S. Emygdium eo usque Roma secutæ, de reditu cogitarent?

[21] [& passim occurrentibus.] Si vero ante interitum tyrannorum credi non possunt fana per vim & impune eversa fuisse; ecquis, amabo, nisi temere, suaderi sibi sinet, quod narratur num. 26 de templo quodam Apollinis, post aram dirutam & contritum ejus idolum, in ecclesiam Christianam per S. Emygdium consecrato; cum hujusmodi consecrationis multo posteriora in sinceris monumentis exempla proferantur, quam eversionis? Cedo mihi sane vel unum ante tempora imperatoris Honorii, sive annum Christi 398. Et quod ad Pontifices Romanos attinet, quibus etiam nunc Asculani præsules immediate subjiciuntur, primus inter eos post longam meditationem, concessisse scitur ac suasisse delubrorum in Anglia expurgationes & consecrationes S. Gregorius Magnus; imo Baronius ad annum 607, cum refert, a S. Bonifacio PP. IV obtentum celeberrimum Romæ Pantheon Christianis sacris dedicatum fuisse, observat, neminem Romanorum Pontificum id hactenus tentasse. Et tentarit Emygdius in persecutione memorata? Sed næ ego longus sim, si singula Actorum nostrorum vitia persequar; ut Baptismata palam ac mediis in urbibus uno tempore collata gentilibus, Romæ sexcentis quinginta, num. 9; iterum ibidem aliis mille triginta, num. 11; in itinere Asculano innumeris, num. 21; uti & in urbe quadam Picentina, num. 27; Asculi mille sexaginta & pluribus, num. 29 & sequente; & hæc quidem, ut dixi, omnia publice, & in atrocissima persecutione. Adde indignam hagiographo vetere spermologiam, num. 14 sic expressam: Interea dies abiit, noxque terrarum immensa spatia nigris amplectitur alis; & dum levator curarum & operum, mortalium omnium somnus gratissimus comprimit artus &c. Adde, num. 8 ethnicos appellari paganos, quo nomine primum nuncupari cœpere sub imperatoribus Christianis, postquam eliminata ex urbibus superstitio, in solis agris pagisque poterat exerceri. Vide Cangium in Glossario ad vocem Paganus. Tædet alia recensere: ut quod cum tot ipse Martyr ethnicorum fana subvertisse memoretur, nullam tamen ecclesiam earum, quas idem ipse tum dicitur Christo erexisse, Ethnici narrentur attigisse; &c.

[22] Et hæc scripta sint a S. Valentino, ante pacem Ecclesiæ per martyrium sublato? Quidni, inquis; [Prologus ipse vel ad hæc Acta non spectat, vel pseudonymus est.] cum id ipse asserat in prologo? Respondeo primo, prologum illum præfixum inveniri exemplaribus inter se contrariis: ut ergo certum est, illum alterutri falso adscribi, ita certum est, utrique falso assui potuisse. Secundo, nego prologum esse: non enim est dedicatio operis facti; sed promissio faciendi post redditam Asculanæ ecclesiæ tranquillitatem, ad quam numquam pertigit Valentinus, utpote martyr, ut Asculani volunt. En verba: Putasne, videbo diem illam, in qua requies & securitas reddatur Ecclesiæ? Putasne, videbo diem illam, in qua mihi liceat… Actus S. Migdii martyris styli officio designare memoriæque posterorum mandare? At mox, ais, hæc sequuntur: De quo, quam brevissime potero, pauca tibi de multis ordinare studebo. Vale. Quid tum? Nam & Studebo promittentis verbum est. Imo hæc postrema sententia ad Acta subjecta referri non potest; cum non sint brevissime, sed perquam verbose conscripta. Tertio, ipsa illa epistola potius, quam præfatio, videri potest Valentino supposita; tum quia inscriptio, quantum ex epistolis aliis circa illa tempora ad summos Pontifices datis apud Constantium licet observare, non sapit ætatem S. Valentini; tum quia adulatoria nimis & hyperbolica apparet in his: Nam & philosophorum disciplinam omnium nosti, & … omnium mortalium exuperas ingenia, nomina, dignitates, & merita; tum denique, quia ad S. Melchiadem PP. ita scribit: Quæve lingua explicare potest damna, exilia, contumelias; proscriptiones, cædes, carceres, capitales sententias, & alia genera tormentorum, quæ Christianæ fidei cultores apud nos patiuntur? Quid immoror? Inter invia saxa latebrasque ferarum vitam ducimus, mortalium fere omnium præsidio destituti: aporiamur enim, omnibusque modis affligimur. Quid? Hoc in provincia Romæ tam vicina contigerit eodem anno, quo Maxentius, secundum Tillemontium Monum. eccl. tom. 5, pag. 103, & Africanæ Ecclesiæ tempestatem omnino sustulit, & Romæ mandata S. Melchiadi Papæ concessit, suo ac præfecti prætorii nomine consignata, & ad Urbis præfectum directa, quibus imperabat loca, quæ fuerant Christianorum ecclesiis erepta, restitui? Enimvero non satis ista cohærent.

[23] [Alia duo exemplaria a ceteris diversa.] De Vita breviore, quam dedi supra num. 7 & 8; vix est quod moneam, cum sit Actorum nuda epitome, & quidem usque eo mutila, ut Sancti martyrium non referat. Observa tamen, ejus initium usque ad visionem angelicam de itinere Romano, desumptum esse de verbo ad verbum ex Ms. Vallicellensi; atque adeo, nihilo minus pugnare cum Actis Valentinianis, quæ ex eodem Officio inferius recudentur: quod animadvertens Appianus, compendium illud solerter omisit; sicut & primam Antiphonam primi nocturni eamdem ob causam videtur immutasse: sic enim legitur in editione Tuberiana anni 1522: Beatus igitur Emigdius ex bonis vere creditur parentibus natus, bonis & ipse nomen suum moribus honestavit; sic vero ipse edidit: Beatus igitur Emygdius nobili loco natus, bonis nomen suum moribus honestavit. Ita nimirum antilogiam ex Officio sustulit manifestam; sed industria sua, non codicum auctoritate. Restat exemplar Vaticanum, de quo ante diximus. Illud etiamnum supersit, nec ne, ignoramus; multum tamen ab omnibus aliis discrepare, vel ex brevi hoc ejus apud Puricellum textu disces: Beatissimus Emigdius, civitatis Asculanæ metropolitanus episcopus & martyr, natione Gallus, genere clarissimus, sapientia & vita perspicuus, castus & angelicus, ætatis suæ anno trigesimo (quo secundum alia martyr occubuit) fuit ordinatus in sacerdotem a sancto Dei viro Mirocle, cive Mediolanensi, in eadem civitate Mediolani, in oratorio sanctorum martyrum Nazarii & Celsi; quia beatissimus ille Emigdius innumerabilem illius populi multitudinem verbo & exemplo ad Christi fidem convertit.

[24] [Judicia aliorum de Actis; nostrum de editionibus Italicis;] Tot in Actis ejusdem Sancti vitia, tanta in exemplaribus Mss. editisque discordia hane Andreantonello, civi atque historiographo Asculano, pag. 225 extorsere sententiam: Scripsit ante Petrum (de Natalibus, quem carpit) de S. Emygdio ad Melchiadem Papam Valentinus levita; sed sexcentis fœdata est erroribus historia. Tillemontius, qui, duo tantum ejusdem historiæ compendia viderat, Monum. eccles. tom. 5, pag. 134, alterum Equilini, Ferrarit alterum; primum cum Baronio rejicit; de secundo autem ita pronuntiat: Ferrarius addit (Legendæ Equilini) monumenta ecclesiæ Asculanæ; & cum in illa quod libitum ipsi fuit, immutaverit, nihil extundere tamen ex ea potuit, præter contextum prodigiorum, imo vero fabularum. Quanto minoris hæc Acta facturum fuisse existimabimus, si vel exemplaria plura vidisset; vel historiam fere per omnia simillimam narrari scivisset de S. Septimio M. & primo Æsinorum in Umbria episcopo; ut videri in hoc Opere poterit die XXII Septembris? Hinc porro statue, quid censendum sit de Actis Italicis tum a Marcello Giovanetto editis Roncilione anno 1631, tum a Paulo Antonio Appiano, Societatis Jesu presbytero, Romæ anno 1702, & rursum, sed paulo aliter, anno 1704: ambo enim insistunt quidem narrationi Valentinianæ, prout est in Officio veteri Asculano; sed eam tamen, quasi nimis gracilem & elumbem, ceterorum quoque monumentorum, quæ hoc paragrapho enumeravimus, fragmentis minime solidis passim inferciunt. Hoc vero & Giovanetto & ceteris omnibus præstare videtur Appianus, quod, ad inflammandam erga S. Emygdium pietatem, egregiam navavit operam, productis in lucem ignotis antea miraculis ejus posthumis, de quibus agemus, ubi hic paucula de Actorum chronotaxi notaverimus.

[25] Cardinalis Baronius in Annalibus martyrium ejus refert anno Christi 309; [& anno, quo Sanctus occubuit, Christi 303 vel 304.] non quasi anno illo re vera contigerit; sed quia tunc obitum accidisse credidit S. Marcelli Papæ; cujus occasione elogium ejusdem Pontificis ex Anastasio recitat, in quo cum inter alia legantur hæc: Hic ordinavit viginti quinque presbyteros in urbe Roma, & duos diaconos per mensem Decembrem, episcopos per diversa loca viginti unum, opportune subjicit Annalium Pater: Inter quos numeratur Emygdius, episcopus Asculanus, qui sub eadem Diocletiani persecutione martyrii coronam accepit Nonis Augusti. Aliud profecto est, sub eadem persecutione Diocletiani, aliud, eodem anno: hoc non habet Baronius; sed illud: sicut nec annum ordinationis a Marcello factæ determinat, sed mensem tantummodo Decembrem, non utique anni 309, cum illius Decembrem, secundum Eminentissimi istius viri calculum, Marcellus non attigerit; sed alterius cujuslibet sub eodem Pontificatu (cui annos plures tribuit) præcedentis. Errant ergo neoterici, cum hujus Martyris obitum ex Baronii auctoritate anno Christi 309 defigunt, indeque Actorum nostrorum chronotaxim ordinant: nam siquam Acta ipsa merentur fidem, dicendus omnino est Emygdius occubuisse ante abdicatum a Diocletiano & Maximiano imperium, ut ostendi num. 17; & post edictum persecutionis Diocletianeæ, ut ibidem dictum est num. 18; hoc est anno Christi 303 vel 304. Quod siquis auctoritatem Actorum hic recusaverit; non recusabo ego, si potest afferri, graviorem; sin hæc afferri non potest, illa malim stare, quam nulla.

§ III. Ejus miracula quædam selecta usque ad seculum XIV.

[Ex innumeris ejus miraculis antiquis] Miraculis post obitum plurimis fulsisse S. Emygdium, Actorum exemplaria vetera testantur; ut utrumque Vallicellense, & quod infra dabimus ex Officio Asculanæ ecclesiæ, in quo ad num. 30 præstare dicitur Deus precibus illius multa & infinita beneficia fidelibus suis. Verum autem hoc testimonium esse vel ex iis erues, quæ de cultus ejus incremento ac propagatione superius memorata sunt; cum sine prodigiis aliis identidem atque aliis neque accendi fere soleat, neque foveri, nedum crescere, populorum erga Sanctos tam propensa fervidaque religio. Miramur interim, horum nulla sigillatim, præter unicum, posteritatis memoriæ commendata prodiisse ante seculi, quo nunc vivimus initium; præsertim si in Mss. quibusdam Asculanis tam copiose collecta fuerint, quam innuit P. Paulus Antonius Appiani noster in Vita Sancti Italica tum primæ editionis cap. 24, pag. 273 & seq., tum secundæ, lib. 4, cap. 5, pag. 375; ubi quædam Emygdii prodigia ex monumentis Asculanis a se primum vulgata concludit in hanc sententiam: Nunc mihi de tot ejus miraculis ea selegisse satis est, quæ curioso lectoris animo eventuum varietate jucunditateque pascendo visa sunt aptiora: nam si complecti placuisset omnia, sola profecto prodigiorum historia, mole forsitan sua monstro non fuisset absimilis. Addit, experientia teste, majus esse miraculum in S. Emygdio, si miracula supplicantibus deneget, quam si operetur.

[27] [quædam sigillatim refert P. Appianus] Ipse interea primus est, qui horum saltem aliqua a situ ac tenebris vindicaverit, ingenti enimvero & Emygdianæ gloriæ splendore, & emolumento lectorum. Duo tamen in hac re desiderari maxime a se passus est: primum, quod, cum vetera miracula pleraque excerpsisse se profiteatur ex Historia Asculana Transmundi episcopi, contracta per Linum diaconum, item ex Historia Asculana Antonii Bonfinii, in compendium redacta per Quintum quemdam De Quintodecimo, ac demum ex codicibus aliquot Mss., in neutra tamen editione sua lectorem edocuerit, ubi tandem auctores illos & scripta repererit, aut ubi reliquerit, si forte ad faciendam fidem aliquando exigerentur. Alterum est, quod genuinos eorum textus vel operi suo, rhetorica passim arte diffuso, non insperserit in loco; vel certe ad ejus calcem, ut quædam alia, non repræsentarit: neque enim ignorare potuit Vir eruditione non minus in provincia nostra Romana, ipsaque imprimis Urbe, quam animarum studio clarus, obscura hic se monumenta, obscuros auctores afferre; quippe quos ante se scriptorum nemo citaverit, nemo viderit, ne ipse quidem Sebastianus Andreantonellus, jurisconsultus & canonicus Asculanus, postquam ad eruderanda unde unde vastatæ toties patriæ monumenta vetera recentioraque annis, ut in Historia sua Asculana pag. 152 testatur, omnino quindecim per se & amicos domi forisque nullum non moverat lapidem.

[28] [ex Mss. ante hoc seculum ignotis. Sunt autem sequentia:] Moverunt sane hæc nos, non quidem ut sincerissimam optimi viri fidem revocaremus in dubium; sed ut ejus fontes, more nostro dispiciendos, vehementer optaremus, veriti, ne ut Acta nostra S. Valentino, epitaphium Leoninum Felici episcopo, & hymnum rhythmicum antistiti Instulfo nimis, nostra quidem sententia, facile tribuenda credidit; ita quoque monumentis hisce suis plus aliquid aut ætatis aut ponderis inesse censuerit, quam crisi forsan aliquanto severiore discussis deprehendi posset inesse. Romam igitur, indeque Asculum per litteras recurrimus; sed utrobique spem nostram, atque industriam amicorum, ipsiusque adeo illustrissimi ac reverendissimi antistitis & principis Asculani, cui postulatum hoc nostrum præcipue cordi fuit, elusit eventus: nihil enim eorum, quæ potissimum expetebantur, quantavis adhibita sagacitate repertum est; sive numquam ibi fuerint, & aliunde ea sibi conquisierit olim Appianus, quo deinde remiserit; sive inter ejus schedas quidem servata diutius, infortunio subinde (proh! nimium frequente) quo jam nesciatur, evaserint. Habuisse illa certe præ oculis, cum scriberet, Appianum, ex observationibus ejus manu conscriptis, ubi de Lino diacono, & Quinto De Quintodecimo disserit, ostendunt in rescriptis nuperis Asculani: ibi namque de Lino, quem civem & nobilem facit Asculanum, aitque floruisse anno Christi 1242, hæc subjicit: In compendium contraxit Asculanum Chronicum, a Transimundo episcopo seculo superiore conscriptum. Hæc autem Epitome ad nostras pervenit manus, longe diminutior, quam ipse auctor; nimirum capite non modo, sed & parte thoracis non minima, pedibusque. Quintum vero, a castro natali ditionis Asculanæ, De Quintodecimo nuncupatum, presbyterum fuisse docet, & Grammaticæ leges palam Asculi anno 1497 professum: hujus opus esse volumen autographum, tres in partes divisum, quarum prima complectatur præcepta grammatices, altera epistolas aliquot suas, tertia (ut ipsis Appiani verbis utamur) Epitomen, vel pinguem, ut ita dicam, elenchum, seu potius capita Historiæ Asculanæ per Bonfinium, eo tempore in vivis agentem, contextæ (& solertissime pridem quæsitæ, numquam inventæ.) Quamvis hæc omnia adeo mutila sint, tineisque potiore ex parte corrosa; ut paucula, quæ supersunt, propemodum interiisse jam dicas. De ceteris codicibus Mss. nihil ibi notatum accepimus.

[29] Utendum ergo, quando aliud nihil superest, Appiani ipsius labore ac fide, [Sanctus apparens, Asculum obsidione liberat;] indeque proferenda miracula; sed ordine temporis, quo narrantur accidisse, digesta; tum ornamentis Italicæ facundiæ nudata, & ad simplicissimum simul ac brevissimum redacta compendium, interjectis, ubi res poscet, observatiunculis nostris. Ordiamur.

Anno Christi 409, cum Alaricus, Visigothorum rex, cum exercitu, Wandalicis copiis aucto, Asculum premeret, spectandum ei sese objecit ex adversa urbis porta S. Emygdius, aliique cum eo Martyres; qui flammeum singuli vibrantes ensem, in tam præcipitem hostes dissipavere fugam, ut Wandali a reliquo exercitu sejuncti; & haud procul inde rusticanorum armis deleti, loco (Paganellum inter, Poggium, & Pedanam) nomen fecerint Plagæ Wandalorum (la Costa de' Vandali.) Ita sed fusius, Appianus pag. 303, solos in margine citans Linum diaconum & Quintum De Quintodecimo. Non placebit hic eruditis, opinor, annus 409, quo Picenum non transiit Alaricus, quod ex Historia Zosimi Comitis lib. 5, pag. 813 fecisse tantum scitur, cum Romam primum obsessurus, illac adiret, hoc est, anno Christi 408; ut contra Baronium Pagius in Critica ad annum 409, num. 2 & 3, aliique demonstrant. Erit etiam, ni fallor, qui tam singularis plublicique prodigii testes exigat Lino quidem seculis octo circiter, at pluribus Quinto vetustiores.

[30] Anno Christi circiter 418 jacta sunt Asculi fundamenta ecclesiæ S. Mariæ, [clientis eleemosynas largissime compensat;] Inter vineas dictæ; cujus fabricam, qui tum in æde cathedrali concionem habebat, civium largitati commendans, a Virgine Matre centuplum sine dubio propediem recepturos, ac Sanctum insuper Emygdium sibi mirifice devincturos asseverabat, quotquot aliquam huc symbolam conferrent. Hac voce motus quidam de plebe Cristantianus, nummulum obtulit, moderno Baiocco æquivalentem; quod idem quotidie per annum solidum continuavit; quando prosperis usus nundinis & scuta centum lucratus, ad principem ecclesiam rediit, Virginem Deiparam, & S. Emygdium gratiarum actione salutaturus. Hic hominem Iscariotes, manticularius oppido versutus, annuo furtim lucello exuit, quod ex urbe in proximam silvam elapsus, mox intra sublimem arboris cavitatem condit. Cristantianus autem ubi damnum comperit, furere primum, dein Virginem Matrem & Emygdium maledictis incessere, ac demum animo desperata quævis agitare consilia. Inter hæc infelici apparens Emygdius, dum effusas modo blasphemias acrius exprobrat, id aliis verbis insanienti dicere visus est: Abi in silvam, & suspende te. Restem ergo corripit miser; ad nemus evolat; in arborem (erat illa, quam Iscariotes adierat) enititur; laqueum valido adstrictum ramo induit; cum, ecce, jam desulturus, in cavo trunci albicare quid cernit lintei; &, reste confestim evolutus, illudque apprehendens, una marsupium suum educit; non jam centum, ut ante, scutis grave, verum trecentis sexaginta quinque; quot scilicet Baioccos, hoc est, centesimas unius scuti partes, ad fabricam hactenus obtulerat. Tum vero manifesta & benignissimæ Virginis, & propitii Martyris ope collaudata, domum revolat, quam invento lætus thesauro, tam laquei, quem in arbore strictum reliquerat, immemor. Redit eo subinde, depositum asportaturus, Iscariotes; at ereptum videns, reperto ibidem laqueo sibi fauces elisit. Hæc idem Appianus a pag. 337, Linum diaconum allegans & alia Mss., Lino forte recentiora, nihilo certe minus obscura. Rem admodum similem, a Græcis acceptam, seculo IV, epigrammate vigesimo primo & vigesimo secundo ornavit Ausonius. Ceterum nisi scutum hic pro alio quodam nummo, puta aureo (cujus partes centesimæ inclinante Romanorum imperio, erant ærea sestertia) sit positum, non poterit hæc historia referri ad seculum V, quo nullum fuisse novimus usum in re nummaria scutorum.

[31] [inevitabilem prodigiose avertit inediam;] Cum anno Christi 539 in agro Asculano spes messis a locustis absumpta, diram excitasset inediam; & infelicius aliquid anni sequentis diuturna siccitas minaretur, Asculani ad S. Emygdium suum versi, publicam decrevere supplicationem; in qua dum S. Epiphanius, tum ibidem episcopus, Martyris nostri brachium circumferret, eoque sursum protenso bene precaretur assistentibus, nubeculæ insistens in æthere cetera puro, spectabilem omnibus præbuit se S. Emygdius, & hæc diserte verba prolocutus, Det vobis Deus de rore cæli & de pinguedine terræ abundantiam, simul aspergillum, quod manu tenebat, excussit, simul pluviæ dedit initium: dilatata namque ac densata, quam pedibus premebat, nubes, ut ipsum obtuentium subtraxit aspectui, ita solum Asculanum Picenumque tam copioso respersit ac fœcundavit imbre, ut messem istic uberrimam arva profuderint, quæ alibi nulla fuit. Hoc beneficium aliter alii Sancto acceptum retulere; at Firmani instaurata mox, quæ fatiscebat, ejusdem prope Tennam fluvium ædicula. Appianus pag. 306 & seqq. ex Lino & Quintodecimano; qui rectius hoc prodigium assignassent anno 539; siquidem contigisse narrant anno proxime consecuto feralem illam Italiæ famem, quam Procopius Cæsariensis, spectator ipse ac testis, luculente describit de Bello Gothico lib. 2, cap. 20: hanc enim incidisse in annum 538, accuratior chronologia demostrat. Ibidem etiam docemur, aliam fuisse istius penuriæ causam, quam quæ a Lino & Quinto a locustis petitur, de quibus Procopius ne meminit quidem. Veremur igitur etiam, ut eorumdem auctoritas tuta sit satis, ut brachii, adeoque & corporis Emygdiani inventio translatioque tam antiqua credatur; quod jam supra num. 4 & 5 attigimus.

[32] [Asculanos bis peste liberat,] Ejusdem seculi anno 566 cum lues inguinaria, orbem fere totum pervagata, depopularetur Italiam, Asculani nihil antiquius habuere, quam ut ad S. Emygdium confugerent; quotquot autem aram ejus vel contingere vel circumire potuerunt, si infecti jam erant, continuo valuerunt; si nondum erant, ea perpetuo liberi perstitere. Quæ res vicinos quosque oppidanos, ut Interamnenses, aliosque, eodem excivit, & quidem omnino pari omnes eventu.

Rursus eosdem pestilentia dira corripuit anno Christi 1038; rursus ipsi Patronum suum communi supplicatione propitium invocarunt, senseruntque: nam vix Bernardus, tum istic episcopus, brachium ejus ad populo benedicendum sustulerat; quin ipsemet apparuerit sublimis in aëre, quasi hunc librato circum urbem thuribulo purgans. Certe ut gyrum confecit, epidemia sic desiit, ut ne unum quidem exinde civem afflarit, nedum exstinxerit. Hinc statuit Bernardus, inter Asculanos antistites hoc nomine primus, ut ecclesia sua publicis imposterum precibus hanc adjungeret: Per intercessionem & merita S. Emygdii a peste, fame, & bello libera nos, Domine. Appianus utrumque hoc miraculum a pag. 306 refert ex iisdem auctoribus, quos numero præcedente notavimus; at silet utrumque, qui utramque pestem commemorat, Sigonius de Regno Italiæ lib. 1 ad annum 567, & lib. 8 ad annum 1038.

[33] Anno Christi 1096, posteaquam Stephanus, qui Asculanam ecclesiam ut episcopus, [ac deinde etiam bello civili;] ditionem ut comes, gubernabat, multa tentasset ad internecina nobilium suorum dissidia componenda, nec diem intermisisset unum, quo rem hanc ad S. Emygdii tumulum non commendaret, noctes etiam ibidem integras precibus ac lacrymis non numquam insumens; tandem ut vim cælo quamdam inferret, per oppidi compita supplicationem instituit, cui præter clerum universum & monachos, laicorum nulli assisterent, nisi parvuli, qui sacco induti, & collo laqueum, spineam capite coronam gestantes, præfinitis locis in teneros ac nudatos humeros flagella promerent, & lugubri identidem voce inclamarent: S. Pater Emygdi, intercede pro nobis, accinente clero: Ut fiat pax in virtute tua, & abundantia in turribus tuis. Agmen ipse clausit oblongo coopertus cilicio, nudus pedibus, cinere conspersus, & manibus claram ibi miraculis Christi cruci suffixi imaginem præferens. Spectaculi novitas pietasque urbem perculit universam, tum maxime, cum ad ædem S. Petri in Castello, quæ supplicantium terminus erat, consisteretur: ibi enim antistes, cruce tantisper, dum ipse verba faceret, Alberico archidiacono tradita, theatrum ferale conscendit; unde de pace discordiaque dicturus ad populum, in se primum expedire flagra inclementer adeo cœpit, ut & circumfusæ multitudinis fletu, singultu, clamore, & cleri tandem succurrentis manibus fuerit inhibendus. Tum vero post orationem vehementem æque ac brevem, ad S. Emygdium versus, ei supplicavit, ut quos fide lustrasset olim, impetrata nunc a Deo pace donaret. Vix ita desierat, cum, ecce, omnibus e nube conspicuus, habitu, ut semper, episcopali, nec sine Martyrum plurium comitatu, S. Emygdius voce ad Asculanos disertissima, Pax, inquit, vobis; & evanuit. Par miraculo motus animorum fuit: ingeminare pacem omnes, & in mutuos infensissimi quique certatim amplexus ruere, imo ad arma, civili hactenus fœdata sanguine, inter Cruce-signatos Turcico imposterum bello expianda conjurare. Appianus a pag. 323 ex Lino, Quinto, & aliis antiquis codicibus Mss.

[34] [claudo gressum, cæco visum restituit;] Anno 1153 quidam inter Asculanos potentior in civem innocuum conduxit sicarios; quos hic in cubiculum suum irrumpere sentiens, invocato S. Emygdii patrocinio, præcipitem e fenestra se dedit. Res mira! Profuit homini lapsus, alioqui maxime temerarius, non solum ad necem evitandam, sed etiam ad salutem, de qua ne cogitaverat quidem, obtinendam: nam qui ante claudus fuerat, post casum erectus & integer effugit ac perstitit; quod appensa ad Sancti tumulum argentea tibia testatum esse voluit, per insculptam hanc epigraphen: Dilatasti gressus meos subtus me, & non sunt infirmata vestigia mea. Appian. pag. 361 ex solo Lino diacono.

Anno vero a Christo nato MCCI [S. Emygdius] Danieli exstinctam oculorum lucem restituit. Hic sacerdos e villa Ceresia in Præcutinis ecclesiam ipsi Emygdio dicatam, sed dirutam, in accepti beneficii memoriam instauravit; ut constat ex scriptis in archivo sancti Angeli Magni. Hæc Sebastianus Andreantonellus in Historia ecclesiæ Asculanæ pag. 225, qui unicum hoc inter posthuma prodigium commune habet cum Appiano pag. 362, nec tamen per omnia commune: nam pro anno 1201 notat hic annum 1200, eadem tamen scripta citans & ipsum Andreantonellum; non, ut assolet, Linum (cujus epitome, si ultra Transmundi historiam non excurrit, ad hæc tempora non potest pertingere) aut Quintum De Quintodecimo.

[35] [puellam in aquis servat; exstinguit libidinem.] Anno 1254 mercatoris cujusdam ancillula, cum sibi per quietem visa esset videre S. Emygdium, quasi alteram ipsius manum aromatico imbueret odore, ac diceret: Siquando periculum submersionis incurreris, manum hanc naribus admove, nec dubita, dum quidem duraverit fragrantia, de tua incolumitate; continuo experrecta, odorem olfecit, cælestis utique visi, non inanis somnii, argumentum. Rem igitur narrat heræ, tum quidem parum credulæ. Subinde aquam haurire jussa, incidit in puteum; ubi mansit, donec tarditatem ejus incusans accurrit hera, ac demersam comperit. Dum extrahitur vero illa quam citissime, & quidem præter spem viva, hilaris, ac subridens, visioni per tam insigne miraculum non dubiam apud circumstantes & attonitos fidem fecit.

Quid, quod ignem paulo post eodem eadem odore restinxit? Certe cum impurissimo amoris incendio innocuam deperiret herus, & ad scelus urgeret, illa per objectam ejus ori manum odoriferam ita flammas æstuantis excussit, ut libidinis immemor, & prodigium exinde constanter in ancilla suspexerit, & prodigii auctorem Emygdium. Appian. a pag. 363 ex codice Ms. anonymo.

§ IV. Continuatio miraculorum a seculo XIV usque ad annum 1703.

[Sanat moribundum;] Anno Christi 1310 nobilis quidam Linus, Rupis Casaragnanæ dominus, tum ex dexteræ manus anthrace, tum ex putrescente vulnere pectoris, post medicorum exhaustam funditus industriam, in hujus pariter & æternæ vitæ (quod inimico, vulneris auctori, nollet ignoscere) ultimum discrimen adductus, invisitur a pio sacerdote, & ad spem certam recuperandæ valetudinis erigitur; modo S. Emygdium imploret, ad ejus honorem stipem pauperibus eroget, lampadis ipsius oleo manum & pectus inungat, ac demum cum adversario redeat in gratiam. Distulit ultimum; cetera præstitit eodem die. Ergo postridie evigilans, manum quidem comperit omnino sanam; at pectus nihilo, quam antea, melius. Miratur, & presbyterum eumdem ad se confestim arcessens, dimidiatum queritur Sancti beneficium; ab eoque causam edoctus eam esse, quod reconciliationem cum adversario nondum fecisset, hanc, ipsomet sacerdote & auctore & internuntio, confieri statim voluit; simul alia repetiit, quæ pridie persolverat; & postero die mane salvum se prorsus integrumque sensit, relicta tantum in pectore ad miraculi confirmationem tenuissima cicatrice, & magna in fasciis vulneri obductis materiæ purulentæ copia. Appian. a pag. 365 ex codice Ms. anonymo.

[37] Eodem seculo declinante, Joannes Maxius Tibaldeschius, [frangit iram; liberat animam e purgatorio;] Guelforum contra Gibellinos apud Asculum princeps, & Virgini Deiparæ ac S. Emygdio devotus in paucis, unico, quem habebat, filio Tibalduccio nuptialem jam pompam instruebat, cum ex insidiis hunc interemptum intelligit per Phantasiam quemdam, sicarium subornatum a Gibellinis. Furit adeo pater, & ferocia militari correptus, dirissima quæque supplicia in hominem, si capi modo possit, perditissimum ore animoque designat. Fugitivus inter hæc Phantasia ad ædes ejus, ignarus, cujus essent, tamquam ad asylum accurrit; agnoscitur ab uno famulorum; attinetur; includitur. Monitus illico Tibaldeschius, & quid monstro hominis factum velit, rogatus, hæret primum: tum famulo, Sta hic tantisper, inquit, dum te vocem. Mox cubiculum solus ingreditur; ibi ante Virginis & Emygdii procumbit effigies; consilium utriusque in re præsenti efflagitat; inde, prompta ex armario pecunia, famulum advocans, En tibi, ait, marsupium; hoc cito ad parricidam defer, unaque delectum e meis equum, quem noveris pernicissimum, ut fugiat infelix quam potest ocissime. Restitanti, & nimio dolore motam domino mentem suspicanti, Propera, inquit; nihil umquam egi deliberatius; consilium Dei Matris est & S. Emygdii. Paret ille: Tibaldeschius ad preces redit; atque, ecce, depositam istic interea comperit epistolam, propria Tibalduccii manu in hæc fere verba conscriptam: “Misericordia, dilectissime pater, quam ex amore in Deiparam & patronum Episcopum ac Martyrem percussori modo meo exhibuisti, usque adeo Clementiæ divinæ placuit; ut continuo per S. Emygdium educi me jusserit e carcere piaculari, cui ad plures alioquin annos addictus eram. Nunc eo duce ad cælum evolo, quo jubente, cum actione gratiarum alterum tibi pro me filium brevi concessum iri prænuntio. Perge interim hic Deo vivere, dum illum ego tibi in cælis assidue propitium exorabo”. Quo affectu hæc legerit pater, quis exprimat? Ceterum prædictionem firmavit natus post annum, ipso illo die, quo sicarium ante dimiserat, filius ex conjuge, annos tum novemdecim sterili. Appian. a pag. 346, citans Andreantonellum & antiquos codices Mss. fusius de Tibaldeschio agentes.

[38] Et Andreantonellus quidem pag. 187 & seq. de hoc heroë quædam notat, [reconciliat inimicos;] subditque: Plura de illo in Annalibus Asculanis, nec non in lapide Asculi in ædibus Felicis Cardinalis Centini. De quo insuper illud memoriæ traditum, quod Cuprensem (Cupræ duæ sunt in Piceno) quemdam filii interfectorem domi servaverit, atque unici filii parentalibus peractis, incolumem dimiserit: inscius enim ad Joannis domum confugerat, ut ibi tutus foret homicida. Non miramur hic adeo detentionem sicarii usque ad peracta parentalia (tametsi non satis consonam narrationi Appianicæ) quam silentium Andreantonelli, de liberatione filii, de prodigiosa ejusdem epistola, &c. Accedit, quod seculo XVI a viris fide dignis accepisse se narret Joannes Osorius noster Concionum tom. 1, feria 6 post Cineres, historiam adeo similem nostræ; ut, nisi illa ad viduam illustrem referretur, hæc ad virum illustrem, propemodum eamdem crederes. Sed enim etsi mira sunt hæc; nequaquam tamen sufficiunt ad sugillandam Appiani fidem. Valuit hæc certe plurimum anno 1703, qui ab editione Appiani prima proximus fuit, apud P. Hieronymum Caraffam nostrum, tum Panormi in Sicilia virtute singulari atque imprimis alienæ salutis ardenti studio celebrem: sic enim hoc exemplo permotus fuit, ut nobiles duos, quorum odiis utcumque mitigandis nihil huc usque suffecerat, reconciliaturus, ab invocando Dei Genitricis & S. Emygdii patrocinio fecerit initium, idem ut facerent aliquoties, inimicos seorsim singulos hortatus, non indicata tamen, quorsum id suaderet, causa. Paruerunt; & brevi, qui mutuum sitiebant sanguinem, mutuis coram P. Caraffa respersi lacrymis, postulata suppliciter utrimque dataque venia, in perpetuam rediere concordiam. Appianus a pag. 355.

[39] [bonis inique exutam, subito ditat;] Anno 1457 Emygdius quidam illustri genere Asculanus, & prolis numerosæ pater, pius idem, & erga S. Emygdium præ ceteris affectus; sed, nescitur quo infortunio, propinquis exosus, cum adversitatibus aliis, tum horum præcipue litigiis, eo redactus erat, ut sustentandæ familiæ reliquum nihil haberet, nisi villam suburbanam ex omnibus unicam; de qua tamen ipsa æque ac de urbanis, quas incolebat, ædibus jam diu litem ei consanguineorum potentissimus intenderat, cum vir bonus ad villam eamdem excurrens, de via, ut semper assueverat, ad ecclesiam S. Emygdii, quam rotundam ex forma nuncupant, urbi vicinam orandi causa divertit. Inde porro ut prædium attigerat, supervenit ex urbe nuntius referens, causam secundum adversarium judicatam esse, ipsique adeo tam villa, quam domo facessendum sine dubio fore propediem. Invadit hominem desperatio scilicet, adeo vehemens, ut gressu citato urbem versus contenderit, certus e ponte Solestano in Truentum desilire, ac denuntiatam in aquis cum vita præfocare miseriam. Hæc animo perturbato volvens, præteribat jam S. Emygdii rotundam ædem, cum ejusdem laxatis impetu spontaneo valvis territus, simul ignota vi, simul hac voce detinetur: “Resiste. Nam quo ruis, infelix, me præter morem insalutato? Redi jam mox: neque enim abbreviata tibi est manus Domini: quamprimum ad satietatem ditabere. Nisi adhuc adversa fuisset fortuna, jam sceleratus esses”. Acquiescit; redit. In morbum is interea letalem incidit, qui eum facultatibus universis per summum nefas extrema lite dejecerat; & cruciante conscientia, ad compensandam, qua cognatum oppresserat, injuriam stimulatus, illum ipsum ex asse scribit heredem, ac moritur. Appian. a pag. 367, ex Quinto De Quintodecimo, aliisque monumentis Asculanis.

[40] [blasphemum punit; exstinguit incendium;] Anno 1507 cum aleator quidam impius ob ludum infeliciter cedentem S. Emygdii nomen assiduis dicteriis effrænate proscinderet, famulus ejus, domino religiosior, Servis, inquit, heresi, lubet, insulta; non Sanctis. At tu, reponit ille, hisce meis ædibus facesse e vestigio; ac refer sancto illi tuo Emygdio, ut tibi porro prospiciat. Prospexit jam, opinor, ait famulus, cum tua me domo liberavit. Vix excesserat autem, cum tabulatum repente corruens, obtrivit herum, sic tamen, ut inde vivus eductus, & altero tantum crure mulctatus, ligneo deinde supposito, claudicaverit, donec ædibus ex inopia venditis, miserabilem exegit ætatem.

Anno 1573 Asculanis festivo passim igne Patroni sui natalem celebrantibus, illapsus forte in ligni ac straminis promptuarium pyrobolus, ingens & inopinatum excitavit incendium, quod in proximam domum sic ventus agebat, ut nullam omnino spem faceret, hujus quacumque demum ope aut industria ab interitu vindicandæ. Ergo habitator ejus, sublatis in cælum cum voce manibus, Tu me, exclamat, o sancte Emygdi (nam potes) adjuva. Hac voce compressum illico ventum imber excipit; qui cum universum restinxisset incendium, tum demum continuo desiit. Appianus ex monumentis Mss. Asculanis a pag. 369 usque ad pag. 372; ubi subdit, seculo consecuto quot ediderit idem Sanctus miracula, ex appensis tum ad ejus tumulum anathematis æstimari posse.

[41] Et inter argentea unum ait esse, quod suspenderat Juditha Falconieri, [moribundæ vitam, lapso gressum impetrat;] nobilis pro sapiæ in Asculano S. Margaritæ parthenone monialis, postquam extremis Ecclesiæ præsidiis ad æternitatem rite comparata, per invocatum Emygdii patrocinium ita convaluisset, ut superstitem noverit, cum hæc scriberet, Appianus.

Aliud ferreum est & recentius affixum: nempe filius Francisci Froscioni improviso lapsu comminuerat sibi tibiam; quod ubi rescierunt parentes, ad Sanctum ambo Emygdium vertere vota: cum autem hæc ille præmatura integerrimaque sanatione superasset, ad agendas Thaumaturgo suo gratias, una omnes ad ejus basilicam convolarunt, ibique purgatis homologesi mentibus, Eucharistico omnes epulo refecti sunt. Parentes vero quam ad filii tibiam firmandam ex lamellis ferreis confici jusserant ocream, perpetuum ibidem prodigii monumentum reliquere.

[42] Anno 1703, quo secundam, quam hic sequi nos diximus, [febres aliosque morbos tollit;] Vitæ Emygdianæ editionem parabat idem auctor, ipsa sensit Roma, ut asserit pag. 374, beneficia Martyris nostri & multa & prodigiosa; quod vel ex iis licet conjicere, quæ soli sibi tum accidisse Constantia Nardini, prænobilis domicella, duplici scripto testata est: & priore quidem affirmat illa, se, cum ardentissima febre atque intolerabili capitis dolore laboraret, simulatque S. Emygdium implorasset, utraque statim ægritudine fuisse liberatam: alterius hæc est sententia: Ego Constantia Nardini freta patrocinio S. Emygdii, eumque solita per hos triginta, quos vixi, annos trigesies quotidie oratione Dominica, tametsi tepide recitata, salutare, favores ab ejus insigni beneficentia complures accepi; & hunc inter alios, quod, cum fratris mei, violentis febribus æstuantis, capiti sacram hujus Martyris effigiem, numismati impressam, vespere admovissem, eumdem postridie mane pristinæ valetudini perfecte restitutum invenerim. Puella quoque mihi familiaris & cara, peracuto dentium cruciatu jam per dies facile quadraginta dire vexata, ubi vel unicum dentem eodem numismate, quod ipsa misellæ attuleram, contigit, in ipso articulo dolorem prorsus omnem evanuisse mirata est.

[43] [servat Asculum a terræ motibus,] Jam de terræ motibus quid dicemus? Ut iis nihil habet Italia terribilius, nihil frequentius; ita, si Appianum audimus, nihil adversus illos Asculani promptius præsentiusque, quam sui hujus Antistitis ac martyris præsidium. Neque vero illud semel, aut nuper tantum experti sunt; sed, ut idem ex Lino, Quinto, & codicibus Mss. refert pag. 312, annis Christi 800, 1116, 1300, 1456, aliisque pluribus, quibus intestino concussa motu terra dici vix potest, quot quantasque intra solam Italiam ruinas ediderit, Asculo suos terrente minus, quam ad invocandam identidem Defensoris opem per succussus innoxios excitante. Sed vetera hæc obiter attigisse satis habet memoratus auctor; cum ad rem propositam luculente demonstrandam sufficere existimet, quæ ipso illo, quo scripsit, anno Christi 1703 contigere: tum enim tempestas illa subterranea mensibus minimum tribus atrociter adeo longe lateque, sed in Umbria potissimum Aprutioque, desæviit; ut oppida per utramque provinciam quædam exinde tuto habitari non possent, quædam majori ex parte, quædam omnino subversa corruerint. Testantur id Cascia, Nursia, Camplum, Amatricium, Mons regalis, Civitas regalis, & Aquila, præter vicos, pagos, castella ducenta & amplius. At stetit Asculum tot inter utrimque labes medium; & ita stetit, ut, Appiano teste pag. 313, ne minimæ quidem læsionis in eo vestigium uspiam apparuerit: quod qui miraculo manifesto tribuendum negaverit, is profecto inficietur necesse est, (quod idem scriptor ibidem asserit) intra ipsam Romam, tanto firmiorem longiusque distantem, ad reparanda, quæ passa tum fuit, convulsionum damna, in solas catenas clavosque ferreos insumpta fuisse ultra quingenta scutorum millia. Nimirum Asculani Emygdiusque toto illo trimestri spatio certaverant; illi per jejunia, preces, eleemosynas, ordinum omnium ætatumque supplicationes, & corporum in iis afflictationes exquisitissimas, spontaneas, publicas, quotidianas, ut illum constanter haberent propitium; hic vero per continuatam & manifestiorem in dies protectionem, ut esset. Legesis auctorem nostrum libri tertii toto capite nono; & si potes, tempera lacrymis: ego certe non potui

[44] [imo & Asculanos] Neque vero Asculanos tum suos in urbe tantum sua; sed & alibi degentes prodigiose servavit incolumes. Exempla proferuntur ibidem a pag. 316, jure jurando firmata & antistitis Asculani auctoritate typis Italicis eodem anno vulgata; quorum en tibi periocham.

Porchiani, quod Asculanæ ditionis castellum est, Joannæ cuidam, Celsi Augustini filiæ, domo sua in aliam ad promendum oleum egressæ, tam repentina supervenit ac vehemens agitatio terræ, ut dissiliens contignatio superior ædium, & jam ruens, inevitabilem puellæ minaretur interitum, Procidens ergo confestim in genua, S. Emygdium inclamat; cum, ecce, crassis trabibus, inter cadendum, transverse alia super aliam actis, & supra caput ejus vi quadam arcana suspensis, ruinarum illa quidem obsita pulvere, sed omnino tamen incolumis elabitur.

Victoria Ferretti, itidem Asculana, dum Aquilæ, ubi nobili dudum juncta conjugio degebat, in ecclesia S. Philippi Nerii noxas confessione diluit, templum repente corruens, quotquot ibi tunc erant homines, contumulavit, etiam Victoriæ filiolum cum famula, etiam sacerdotem tenui tantum a confitente tabula separatum. Ipsa sola (ut sola ex omnibus Asculi nata, eoque nomine S. Emygdii tutelæ commissa fuerat) etsi collo tenus immersa ruderibus, viva tamen inde ac vegeta prodiit; solita postmodum, Asculi maxime, & beneficium hoc sæpius; & auctorem ejusdem agnoscere ac prædicare S. Emygdium.

[45] In eamdem urbem Aquilanam e suburbio venientes Josephus Ronchetti & Seraphinus Rustici, [tum ab urbe ac ditione sua procul] Asculanus uterque, Communionis, ut loquimur, generalis causa templum adibant S. Dominici; cum in via mutato per instinctum subitaneum & urgentem proposito, ad ædem deflectunt Beatissimæ Virginis; ubi salvi perstiterunt eo tempore, quo ad S. Dominici sine dubio periissent cum aliis octingentis, quos ibi tum orantes imis excussa sedibus ecclesia universa contrivit. Instinctus vero ille tam salutaris patrocinio S. Emygdii, Asculanos tum ubique tutantis; adscriptus fuit.

Casciam, a quarto decimo Januarii die multis locis eversam; destinata fuit centuria militum, quos inter erant Asculani quidam, jussaque, donec terræ, vel Dei potius vindicis, ira conquiesceret, arcendis undequaque furibus invigilare. Fieri autem id neutiquam poterat, nisi multifariam tributi milites, per vias, ut erant, angustas impeditasque, & minaces ædificiorum, quæ hac illac vel semiruta, vel quassata supererant, propensiones diu noctuque discurrerent: quod inter tot subsecutas identidem concussiones sine ulla cujusquam eorum læsione diu continuari potuisse, ut mirari satis ipsi non poterant; ita neque dubitare, quin id S. Emygdio deberent; utpote cujus auxilium & stata prece quotidie, & quoties ruentis circa se molis fragor insonuisset, flexis illico genibus, ex Asculanorum commilitonum consilio, semper implorassent.

[46] Nursiæ die XIV Januarii, nondum provecta nocte, [degentes.] Felix Crocetti, aliique, cum pecoribus ibi venum exponendis, Asculani, hospitio simul concusso, simul collabente obtecti, salvi omnes integrique emerserunt e ruinis, quibus ipsa cum tribus filiis hospita suffocata jacebat.

Eadem nocte beneficio non inferiore gavisus est Felicianus, natus in Asculana ditione, sed Arquatæ tum sacerdos ac ludimagister: fatiscens enim sub ejus pedibus tabulatum, & ipsum, & superiores parietes, tectumque domus in eamdem traxit ruinam. Perculit virum tam improvisa calamitas ac mente tantisper dimovit: tum paulatim ad se rediens, mirari primum cœpit, se vivere; deinde, nulla corporis parte læsum esse contusumve; postremo, extra domesticas ruinas aperto tutoque loco consistere; quod quidem ultimum postridie mane multo ipsi mirabilius visum est, cum omnia circumspiciens, undequaque obstructum exitum comperit, ipsam etiam januam, quam nec a se, nec ab alio tum apertam fuisse mox cognovit, ubi obtritum intus ac mortuum illum invenit, qui solus ostii clavim habuerat, exstinctusque servabat.

Hæc de miraculis Appianus; nisi & illud forte meretur adjungi, quod pag. 285 Asculi eodem, de quo actum est proxime, terræ motuum tempore, de infantulo lactenti testatum ait, quod præter ætatem S. Emygdii nomen, tota tunc urbe assidue resonans, distincte pronuntiaverit. Quantum vero tot ejusdem anni beneficia Antistitis hujus & Martyris famam cultumque dilataverint, ex operis, quod laudamus, libro 3, cap. 9 pronum erit facere conjecturam.

§ V. Eorumdem continuatio usque ad annum 1730.

[Anno 1727 in ruina communi cœnobii] Commentario huic finem jam diu feceram, cum Asculo allatum huc est opusculum Italicum, ibi excusum, & ab auctore clarissimo, Dominico Tullio Lazzari, juris utriusque doctore & advocato, nuncupatum illustrissimo ac reverendissimo domino Paulo Thomæ Marana, antistiti simul & principi Asculano, die XIII Junii, anno 1731. Inscriptio est: Il protettore ne tremuoti ravvisato in S. Emidio, primo vescovo d' Ascoli &c., id est: Protector in terræmotibus agnitus in S. Emygdio, primo episcopo Asculano &c. Ad calcem libelli præter approbationem legitimam, typis expressam, subduntur instrumenta duo Mss. publica, suis ambo sigillis munita, ad conciliandam scriptori, quam per se alioqui certo meretur, indubitatam fidem. Ab initio porro usque ad paginam 32 narrantur quæcumque ab Appiano de ejusdem Sancti adversus terræmotus patrocinio anno 1704 edita; & a nobis hactenus delibata sunt: deinde a pagina 33 usque ad finem, seu paginam 41, recentiora proferuntur, quæ partim anno Christi 1727, partim 1730 contigere, quæque adeo locum hic etiam suum non immerito videntur exigere, ea saltem brevitate, quæ ad miraculi cujusque notitiam sufficiat.

[48] [intactum servatur cubiculum per icunculam Sancti.] Anno igitur Christi 1727 vir quidam Religiosus congregationis Olivetanæ e cœnobio Sancti Angeli Magni Asculano migrare jussus ad monasterium S. Michaëlis archangeli in diœcesi Urbinate, allatam inde secum icunculam S. Emygdii, quem impense colebat, hic suspenderat in cubiculo suo; cum eodem anno, die XV Decembris, tertio post primam noctis horam quadrante sic ibidem tumultuari terra cœpit ac subsilire, ut, ruente circum universo cœnobio, solum illud cubiculum, quod appensam, uti dixi, S. Emygdii servabat imaginem, illæsum intactumque perstiterit; idque miraculo tam evidente, ut receptus eo semel abbas Angelus Maria Camassei, tamquam omni jam defunctus periculo, omissa tutioris perfugii cura, noctem illam, tot repetitis impulsibus formidabilem, integram ibi quam salvus tam securus exegerit. Neque vero, ut procella conquievit, tam insignis immemor esse potuit beneficii; sed Emygdium continuo & sua & suorum omnium communi sententia primum quidem protectorem optavit cœnobii; tum novo illum in ecclesia decoravit altari, in quod effigiem ejus recenter adumbratam evexit; inde cum Apostolicæ Sedis assensu die V Augusti eum Officio duplici primæ classis cum octava, plane ut Asculi colitur, quotannis decernit perpetuo celebrandum, præmisso ad pervigilium severiore jejunio; denique, ne umquam intermitti possit ibi ejusdem imposterum invocatio, duplicem S. Emygdii in Officio quotidiano commemorationem propriam lege perpetua sancit; alteram ante Primam, alteram vero post Completorium.

[49] [Anno 1730 in gravissimo terræ motu] Ad annum 1730, diem XII Maii, Nursiæ comprimis per subitaneos terræ tumultus, ab hora circiter decima & media, aut, si mavis, fere secunda post ortum solis, excitatos, fatalem cetera pertinent hoc ordine narrata. Emygdius Nicolaus Pacifici, Amatriciensis, clericus idem & rhetorices Nursiæ candidatus, dum ad scholam domi se comparat, insperato motu & imminentis epistylii (innoxia tamen) labe perculsus, simul S. Emygdium inclamitat, simul ædibus festinat elabi. Ecce autem, ad culinam, qua necessario transeundum erat, advolanti ultro se pandit janua, tametsi repagulo per id tempus obstructa. Extremas inde valvas ut attigit, commodum ea parte, qua sola reduci sera poterat, liberas nactus (nam alteram earum partem ad postem usque obsidebant ruinæ) in plateam tandem salvus evasit, eodem ipso articulo, quo si intus fuisset, vivus non exisset umquam, nisi prodigio majore; ruebant enim tum saxa cum trabibus, quæ totum ostium oppilarunt. Rem omnem ipsemet postmodum ad sancti Martyris nostri sepulcrum, quo ad gratias persolvendas accesserat, palam Asculi juratus asseruit.

[50] Mirabilius est, quod eodem tempore contigit Antonio Conti, [prodigiosam ejus tutelam] in ditione quidem Asculana nato, sed in Nursiana, ex quo matrimonium inierat, commoranti. Dormiebat is tum forte cum familia, cum ad violentos maxime succussus evigilans, ruere ante oculos omnia vidit præter angulum illum, quem in cubili obtinebat ipse cum conjuge. Invocat ergo S. Emygdium, unaque memor filiorum, exsilit seminudus. Sed hos jam ruina cum cubiculo lectuloque sustulerat. Quod unum superesse videbatur dolori, contenta & lugubri voce amborum (nam duo erant; septennis major, minor quinquennis) ad collapsa versus rudera, semel iterumque nomina miserabilis pater inclamat; cum, ecce, unde minime cogitaverat, responsum accipit utriusque. Nimirum ad decimum ab ædibus passum prodigiosissime delati ambo, in eodem, ita ut pridie compositi fuerant, lectulo concubabant, calce quidem & fracta tecti materia; sed ne tantillo quidem livore, nedum vulnere, uspiam notati; imo (quod magis mirum) pendulis etiam tum supra capita protecti trabibus; ut subinde cum illis ipsis & uxore Asculum accurrens Antonius, ante Patroni sospitalis tumulum jurejurando solenni testatus est.

[51] Minus illud quidem; magnum tamen, quod non vulgi tantum fama, [experti sunt] sed & virorum gravium testimonia non pauca de muliere quadam Nursiana retulerunt. Hæc dum e dolio vinum promit in cella, agitari sursum deorsum ædes ac fatiscere sentiens, O sancte, exclamat, Asculi Patrone (neque enim tanta in trepidatione nomen occurrebat) adjuva me. Sic oranti corruentia tigna firmissimum struxere latibulum; quando ita in se mutuo conciderunt, ut illam non attingerent, sed a subsecutis continuo decussisque collabentis ædificii molibus valli instar tectique defenderent, usquedum procella detumuit. Felicior videri potuit Cæsar Buonamici Asculanæ ditionis agricola, sed in agro tum Nursiensi conductus; cum in herili domo, eodem quassata motu, Emygdium implorando, & se, & familiam, & ipsam domum a præsentissimo, ut quidem ipse juravit postmodum, vindicavit interitu.

[52] Hisce postremus additur Petrus Paulus Ricci Asculanus, [qui ad illam confugerunt;] tum Nursiæ grammaticam profitens; qui eadem hora eodemque impetu cubiculi sui parietes sic distrahi solvique animadvertens, ut per fissuras non raras jam sol radios intromitteret, ad S. Emygdii, cujus ibi conservabat imaginem, efflagitandam opem prosilierit, qua exitium tam inevitabile salvus effugeret; & vero plus aliquid, quam quod oraverat, impetravit; ut scilicet neque ipsi, neque familiæ suæ necessarium ad salutem fugæ consilium fuerit: stetit enim, & in urbis universæ communi tum strage perstitit hoc ejus domicilium, quantumvis & ab anno 1703 valde luxatum, & modo a primo motuum ibi vehementissimorum exordio lacerum undique ac tantum non omnino dissolutum; ut manus propriæ subscriptione Riccius ipse testatum omnibus esse voluit.

[53] [non sine cultus ejus incremento.] Sed quoniam Asculanus is fuit, lubet hic observare, quod pag. 32 Lazzarus adnotavit: nullam videlicet esse memoriam, nulla scriptorum quantumlibet veterum monumenta, unde erui potuerit hactenus, Asculanum vel unicum læsum adhuc ullo umquam terræ motu fuisse. Quod quidem illum, ni fallor, de quo meminit idem pag. 39, impulerit ad expetendum, ut in civium Asculanorum numerum sibi daretur adscisci, itaque, quod aliter esse non poterat, magistratum saltem beneficio ac privilegio fieri. Verum aliis, ut eadem imposterum cum Asculanis per Emygdium immunitate donentur, satius visum est, illum pari sibi cum iisdem obsequio cultuque demereri. Quod egregie jam nunc factitasse non privatas modo familias, ut Olivetanam supra, sed & urbes integras ac populos, istiusmodi motibus & ruinis præ ceteris obnoxios, idque per decreta solennia in perpetuum stabilita, narrat citatus auctor a pagina 39 usque ad finem.

Nunc ad Acta progredimur, de quibus quid sentiendum putemus, expositum jam satis est § 2. Prompta sunt autem ex Officio ejus olim proprio apud Asculanos, de quo vide dicta § 1, num. 6 & 7: collata vero cum Actis Mss. Vallicellensibus, itidem supra memoratis § 2, num. 13 & sequentibus; ita tamen, ut singulorum discrimina, ubi nihil in re sensuque mutant, negligenda duxerimus.

ACTA
S. Valentino, S. Emygdii discipulo, tribui solita; ex Officio pervetusto ecclesiæ Asculanæ, secundum editionem anni 1522, collato cum vetere Ms. bibliothecæ Vallicellensis apud RR. PP. Oratorii Romani.

Emygdius ep. M. Asculi in Piceno (S.)

BHL Number: 2535

Ex Off. Asculan.

PROLOGUS AUCTORIS.

Melchiadi, urbis Romæ primæ Sedis Episcopo, Valentinus levita a, vivere semper & gaudere cum Christo.

Opus perarduum, & non mearum virium, [Obedientia scriptoris, & status ecclesiæ Asculanæ cum scriberet.] o Pater optime, aggredi jubes; sed confisus in Deo, qui virtute mirabili, aquam de petra sitienti populo produxit, tuisque fretus orationibus, incipiam, quæ hortaris; jussioni parebo, desiderioque tuo satisfaciam. Quæso igitur, si more humani ingenii errare contigerit, tuo defendatur imperio, tuaque corrigatur peritia: nam & philosophorum disciplinam omnium nosti, & divinorum Librorum nectareo fonte rigatus, divinæque gratiæ jubare viscera repletus, omnium mortalium exuperas ingenia, nomina, dignitates, & merita. Sed quis mortalium hodie reperiri potest ejus ingenii, ejusque facundiæ, qui ad plenum, quæ gesta sunt his diebus in urbe Asculana, scribere valeat? Quæve lingua explicare potest damna, exilia, contumelias, proscriptiones, cædes, carceres, capitales sententias, & alia genera tormentorum, quæ Christianæ fidei cultores apud nos patiuntur? Quid immoror? Inter invia saxa, latebrasque ferarum vitam ducimus, mortalium fere omnium præsidio destituti; aporiamur enim, omnibusque modis affligimur. Sed laus Omnipotenti; mori prius multitudo decrevit Christianorum, quam obedire crudelium præceptis tyrannorum; fundata est enim supra firmam petram, quæ nec boreæ furentis violentia, vel impetu torrentium inundantium ullo moveri potest. Et licet desolata pastore suo sancto Emigdio episcopo & martyre Asculana videatur ecclesia, tamen pietate divina, tuisque sanctis orationibus sperat, se ad certæ quietis portum devenire. Putasne videbo diem illam, in qua requies, & securitas reddatur Ecclesiæ? Putasne videbo diem illam, in qua mihi liceat omnipotenti Deo laudes de more canere, actusque sancti Migdii martyris styli officio designare memoriæque posterorum mandare? De quo quam brevissime potero pauca tibi de multis ordinare studebo. Vale.

ANNOTATA.

a An hæc B. Valentini levitæ epistola genuina videri debeat, an supposita, statuat lector ex dictis in Commentario prævio, num. 22.

CAPUT I.
Sancti patria, conversio, miracula, iter Romanum.

[Sancti natales, educatio, conversio,] Beatus igitur Emigdius de nobili prosapia Gallorum originem ducens in Germaniæ provincia cis fluvium Rhenum natus a & nutritus est, in parte australi ejusdem Germaniæ, in civitate Trevirensi b; qui cum septem esset annorum, traditus est a parentibus septem liberalium artium erudiendus disciplinis: erat enim ingenio claro, vultu decoro, mansuetus nimis & humilis, facundus & compositus, omnique acceptione morum, & virtutum omni laude gratiosus: & non solum parentibus, sociis, & amicis, sed omnibus, qui illum viderant, vel audierant, habebatur carissimus; [gentilis adhuc tamen, & nondum gratiam sacri Baptismatis consecutus c.] At ubi ad cor altum, scientiæque pervenit excellentiam, omniumque philosophorum transcendit laudem d, [cum esset annorum septem de triginta, a parentibus & ab amicis rogatur, ut secundum dignitatem suorum majorum balteo accingatur militari, & stipendiis Reipublicæ studeat desudare, uxoremque secundum natales suos ingenuam ducere. Hæc illo & alia plurima pectore revolvente, contigit, illum quadam die cum viris Christianissimis de Deo & de fide Catholica, gentiliumque errore miserabili disputare. Cui ubi via veritatis dilucidata est, & post multa millia verborum suasum, ut gentilitatis caliginosam noctem relinquat, Platonis, & Aristotelis sectas aniles & vacuas postponat, Christianæque fidei adhæreat, assensum præbuit, seque fieri catechumenum postulavit.

[3] Deinde consortia paganorum & fallacia documenta philosophorum devitans, [Baptismus eruditio, erat] omni superstitione idololatriæ contempta, ecclesiam petiit, totumque se Christianorum magisterio tradidit informandum. Post modicum vero tempus renatus ex aqua & Spiritu sancto, qui primum fuerat magister erroris, factus est discipulus veritatis; & non Platonis, vel Pythagoræ, sed Christi se confitetur esse discipulum.] Deinde sacrorum librorum legens ac relegens volumina, ad tantam pervenit sapientiam & ad tantam gratiam prædicandi, ut patenter daretur intelligi, & ab omnibus Orthodoxis prædicaretur uno ore, Migdium esse vas electionis & habitaculum Spiritus sancti e.

[4] [qua parentes ethnicos frustra tentat convertere;] [Hæc ubi patri matrique comperta sunt, celeres advolant, & amicis coram astantibus plurimis, hac sanctum Migdium aggrediuntur voce: O fili Migdi carissime; bonorum nostrorum successor & heres, quis te fascinavit? O fili Migdi, senectutis nostræ solatium, quis tuum magicis artibus vertit animum? Qua mente, quibus oculis parentes tuos respicis? Hæc illis dicentibus & alia plurima, quæ luctus, dolor & ira ministrare solent mœrentium animis; sanctus Migdius tale fertur dedisse responsum: Non vos, secundum quod opinamini, alieno animo vel magicis ablatus artibus, conspicio & alloquor; immo mente sana vos admoneo a cultura idolorum recedere, ad agnitionem veritatis pervenire, Deumque optimum, ejusque Filium Dominum nostrum Jesum Christum, & Spiritum sanctum paraclitum, unam deitatem in tribus personis adorare, sincero corde & mente devota metuere; qui fecit omnia ex nihilo, visibilia & invisibilia; qui claudit, & nemo aperit; aperit, & nemo claudit; per quem subsistunt omnia, & reguntur omnia, cælestia, terrestria, & inferna; in cujus manu flatus & vita hominis est, numerusque dierum illius, initium & finis: cui servire regnare est, & obedire vita; quem adorant angeli, venerantur archangeli; imperium cujus universitas rerum contremiscit, collaudat incessanter, ac diligit. Cui plurima paranti dicere pater inquit: Hanc illis fabulam, Fili, narrare memento, qui aurem tibi præbeant, qui & animum hujusmodi nugis accommodent: nam nisi mihi ad præsens assensum præbueris, nisi magnum Jovem adoraveris, iram deorum variis, novis, & exquisitis tormentis (per deos, deasque!) sine omni dilatione placabo.

[5] [imo seditionem in se concitat gentilium;] His dictis, sanctus Migdius capitur, & violenter a multitudine gentilium in templum Jovis deducitur. Quo astante ante aram Jovis, audientibus omnibus, clara fertur dixisse voce: Domine Deus, Pater omnipotens, rex cæli & terræ, cui omnia cognita sunt, præterita, præsentia, & futura, clarifica nomen tuum hodie, & da honorem & victoriam populo Christiano, & ne despicias me servum tuum; sed exaudi propitius de excelso cælorum habitaculo tuo invocantem te, sicut exaudisti Moysen famulum tuum ante conspectum Pharaonis in Ægypto. Vix bene finierat, & ecce terræmotus magnus concussit templum & simulacrum Jovis; & ara in conspectu omnium, qui aderant, contrita est. Hæc ubi peracta sunt, sacerdotes templorum, omnesque habitatores regionis illius stupor & admiratio, timor & tremor simul occupavit.

[6] Sanctus vero Migdius a conspectu parentum & a multitudine paganorum elapsus, comitantibus turbis Christianorum, ad diversorium rediit:] ibique per somnium voce de cælo lapsa taliter admonetur, ut fugiat: Migdi, Migdi, instanter operare, [qua per idoli ruinam elapsus, Mediolanum petit; inde Romam;] quod operaris; clama, exalta vocem tuam; parentes, patriamque desere; Italiam pete: ibi namque præmia, & corona debentur sempiterna. Mane autem facto, sanctus Migdius ad orationem solitam hymnosque matutinos consurgens, tres discipulos suos, Euplum, Germanum, atque Valentinum f convocat. At ubi visionem angelicam illis seriatim patefecit, jactans cogitatum suum in Domino, & de nocte consurgens, illis tribus g comitantibus [festinum arripuit iter. Alpiumque, quibus Italia clauditur, asperitate superata, Liguriæ tellus fertilis & copiosa, quasi mater carissimum filium, illum largifluo lætabunda suscepit sinu; ubi triennio continuo orationibus, & jejuniis vacans, Mediolani, in oratorio sancti Nazarii commoratus, sanctæ prædicationis suscepit officium h: cujus successibus inimicus humani generis diabolus invidens, per membra sua Diocletianum & Maximianum, in illum, sicut in ceteros fideles, persecutionem sævissimam excitavit. Quo expulso de civitate, multis acceptis contumeliis pro nomine Christi,] divina illum regente clementia, [cum tribus discipulis] Romam venit, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli primum limina petiit; & expleta oratione, & inclinata jam die, a quodam milite, Gratiano nomine, omnibus bonis temporalibus affluente, hospitio susceptus est i; cujus filia quinquennio fluxu sanguinis laboraverat, multosque sumptus, multumque laborem in medicos incassum expenderat, & inclinata & encletica k facta, penitus ambulare nequibat.

[7] Miles autem, in cujus hospitio susceptus est sanctus Migdius, [ubi filiam hospitis sui Baptismo sanat,] post refectionem cibi ac potus, interrogare illum ac discipulos ejus diligenter cœpit his verbis: Cujus estis patriæ, fratres, oriundi; cujusve conditionis? Nostisne artem medicinæ? Cui sanctus Migdius dixit: In Germania provincia nati & nutriti sumus, Christianamque religionem colimus & defendimus, artemque medicinæ ad plenum novimus, & absque omni medicamine ulloque expendio diversa genera morborum sanamus. Habeo, inquit miles, filiam unicam, quæ ab annis quinque fluxum sanguinis patitur, cui medicorum, vel incantatorum nullus valet conferre remedium; quam si sanare potestis, multas pecunias a me habere poteritis, & præ omnibus medicis, qui in hac urbe Roma sunt, divites, cari, & gloriosi eritis. Cui sanctus Migdius: Nos medici sumus, ut tibi supra diximus, & sanare illam sine omni dilatione possumus; hoc unum restat, ut Christiana fiat, undaque sacri Baptismatis renata, in unum Deum Patrem omnipotentem, & in Jesum Christum Filium ejus, & in Spiritum sanctum paraclitum credat. Nulla fit in medio mora; miles, uxor & filia cum omni domo sua ad gratiam sacri Baptismatis convolarunt. Quibus rite peractis, filia militis ascendens de lavacro regenerationis, ita sanitati restituta est, ac si in ea nullum umquam signum fuisset infirmitatis.

[8] Mane autem facto, ubi terris dies reddita est, [uti & cæcum ad se divinitus directum:] cæcus quidam de longinquis finibus Italiæ beatum Migdium quæritans, Romam venerat: ante fores astitit, genibusque illius provolutus, his verbis eum rogare cœpit: O Pater sancte, o medicorum omnium peritissime, expelle cæcitatis noctem continuam ab oculis meis; redde mihi lucem, quam, exigentibus meis meritis, amisi, quam expendiis pecuniarum multarum, multisque medicis in vanum laborantibus, recuperare nequivi. Hæc ubi cæcus locutus est, sanctus Migdius ait: Si credideris ex toto corde tuo in Deum Patrem omnipotentem, & in Jesum Christum Filium ejus, & in Spiritum sanctum paraclitum, fiet omnino quod postulas, & illuminaberis. Cui cæcus respondit: Credo, & omnia paratus sum facere, quæcumque jusseris: nam ad te venire divina voce monitus sum, multaque loca circumeundo, lacrymabili & insanabili infirmitati meæ tuum veni implorare remedium. Tunc astante multitudine Christianorum & paganorum, & admirantibus cunctis super his, quæ fiebant, beatus Migdius prostratus humi, hanc orationem profudit ad Deum: Domine Deus, qui es trinus, & unus l, & in cujus ditione cuncta sunt posita, qui fecisti cælum & terram & omnia, quæ in eis sunt; respice in me servum tuum, & da gloriam nomini tuo; & ut cognoscant omnes gentes potentiam tuam, imple desiderium hominis istius, & præsta ei sanitatem corporis, & animæ. Domine, qui cæci nati oculos aperuisti, exaudi me peccatorem, sicut exaudire dignatus es Tobiam & Saram, & illumina hominem hunc tam anima, quam corpore, qui vivis & regnas per omnia secula seculorum. Et cum a fidelibus responsum esset: Amen; subito exurgens ab oratione, fecit signum crucis in oculis cæci, & dixit: Illuminet te Christus Filius Dei vivi: & aperti sunt oculi ejus, & vidit lumen, statimque clamare cœpit: Unus Deus, quem prædicat beatus Migdius, & non est alius præter eum.

ANNOTATA.

a In eodem Officio Vita brevior, quam dedimus in Commentario prævio num. 7, habet: S. Emigdius … natus est, a fidelibus progenitoribus baptizatus est, & nutritus &c. Ibidem prima Antiphona ad primas Vesperas: S. Emigdius, natione Francus, religiosis parentibus ortus, per eosdem est ex aqua & Spiritu sancto regeneratus. Ms. primum Vallicellense consonat; imo & secundum, quod S. Emygdium pro se ac sociis Marcello Papæ ita respondentem inducit: In Germania nutriti sumus, & omnes in Christi nomine baptizati sumus a fidelibus progenitoribus, &c.

b In parte australi ejusdem Germaniæ &c. Falsum est, Treviros tempore Valentini diaconi ad Germaniam proprie dictam pertinuisse; falsum, ullo sensu eos spectasse ad australem Germaniæ partem: hoc verum & certum, quod olim pars fuerint Galliarum in Austria sive Austrasia; sed non Germaniæ, nec ante tempora Clodovæi regis. Vide Cellarium, Valesium in Notitia Galliarum, aliosque passim. Et hæc scripserit Valentinus ibi natus?

c Gentilis adhuc tamen &c. Hæc uncinis inclusa desunt in Ms. Vallicellensi, illique repugnant.

d Quæ sequuntur uncinis inserta, non leguntur in Mss. ambobus Vallicellensibus, neque in Vita breviore Officii veteris Asculani; imo iis aperte repugnant.

e A sequente hic iterum uncino usque ad obversum alium, num. 6 positum, omnia intrusa videntur huic exemplari; cum desint aliis modo memoratis.

f Euplum, Germanum &c. De his diximus in Commentario, num. 5.

g Illis tribus addunt Equilinus, Ferrarius aliique cum Ms. Vallicellensi secundo S. Emygdii fratres duodecim; sed hos rejiciunt Ms. Vallicellense primum, & utraque Acta Officii Asculani: unde eosdem proscribunt etiam Giovannettus & Appianus. Porro quæ hic denuo inter uncinos adjicientur, absunt ab utroque Ms. Vallicellensi & Vita breviore veteris Officii Asculani; item ab elogiis Equilini ac Ferrarii; reperta tamen dicuntur in codice (nescio, quo) Vaticano, sed episodiis aliis amplificata; uti videre est in Commentario prævio, num. 23.

h Hinc Mediolani celebratur ejus festum quotannis die 20 Januarii, ut affirmat Appianus pag. 50 & 249; quamquam ibi recentius institutum fuisse, & post annum Christi 1656, satis colligitur ex Dissertatione Nazariana, a Puricello tunc edita, pag. 150; ubi queritur auctor, S. Emygdium usque ad ætatem suam ignoratum fuisse Mediolani, nec de festo istic ejus ullo mentionem facit.

i Apud Equilinum & in Ms. Vallicellensi secundo non dicitur miles ille Romæ excepisse hospitio S. Emygdium, sed eo venisse peregre cum cæco, de quo dicetur num. 8, ut Sanctum jam ibi diu degentem & miraculis late celebrem inveniret.

k Encletica & enclitica, idem sonat apud auctores medii ævi, quod incurva seu inclinata. Adi Cangium in Glossario.

l Notari meretur hæc toties repetita SS. Trinitatis mentio per voces, quæ auctorem arguunt concilio Nicæno juniorem; qualis non fuit S. Valentinus.

CAPUT II.
Prodigia Romæ patrata, gentilium conversiones, promotio Sancti ad episcopatum Asculanum.

[quibus prodigiis convertuntur 650 ethnici;] Tunc videntes, qui aderant, miracula, quæ per eum Deus fecerat in puella filia militis, & quomodo Deus illuminasset cæcum, stupore, & extasi perculsi omnes, uno ore & una mente dixerunt: Baptiza nos, Pater, in nomine Dei Jesu Christi. Sanctus vero Migdius lætus effectus, benedixit aquam, & baptizavit eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, promiscui sexus numero sexcentos quinquaginta a. Quo facto, multiplex & varia fama continuo aures populi Romani occupavit, cunctisque in admirationem conversis Christianis & gentilibus, quique pro sua intentione loquebantur: Christiani gaudebant, quod Deus visitasset illos, fidelibusque suis tantam gratiam contulisset; gentiles vero, sanctum Migdium opinantes ipsum adfore Asclepium, deum medicinæ, aut aliquem magnorum deorum sub humana effigie latitare, & causa salutis Romani populi de cælis ad terras venisse, thus & victimas offerre volentes, certatim illum in templum Asclepii ducunt b. At ubi multitudine vallatus populi, ante statuam Asclepii sanctus Migdius stetit, compendiosam hanc orationem pro tempore circumstanti populo promulgavit:

[10] Viri Romani, ab ortu solis usque ad occasum terra marique potentes, quid juvat tot & tantas barbaras vicisse nationes, tot & tantis laboribus eas superasse, si cervices vestras ingenuas errori superstitioso idolorum & vanitati lacrymabili submittitis? [alii ipsum putant esse Æsculapium; sed idolo demerso;] Quid juvat reges fortes bello domuisse, si idola vos & inania documenta poëtarum ad pœnas perpetuas & ad horrentes tenebras pallentis erebi captivos trahant? Consulite igitur vobis, & providete imposterum, idolaque surda & muta, quæ nec sibi nec vobis ullum conferunt auxilium, respuite; & renati ex aqua & Spiritu sancto, Deum Patrem omnipotentem, regem cælestium, terrestrium; & infernorum adorate: per illum namque reges regnant, & principes dominantur; ejusque imperio sol & luna & stellarum claritas die noctuque deserviunt. Ego autem homuncio, servus servorum Dei minimus; neque Asclepius sum; nec ab eo missus, ut vos opinamini; nec ullam gratiam ejus, vel amicitiam expeto, nec commune quidquam secum habere volo. Hæc eo loquente, multitudo male habentium, illum rogare cœpit, ut & illis dignaretur conferre medelam in nomine Dei sui.

[11] [Christum edocti, baptizantur ex eis 1030;] Tunc beatus Migdius hæc addidit, dicens: Et ut me verum dicere comprobetur, multitudinem hanc infirmorum diverso morborum genere oppressam, quam nec Asclepius, nec ullus deorum vestrorum sanare potuit, vobis præsentibus, procul omni ambiguitate, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti saluti pristinæ restaurabo. Dixerat, fidemque verbis faciens, continuo prostravit se in orationem, & ab obsessis corporibus dæmones pepulit, diversaque genera languorum sanavit. Quo viso miraculo, acclamatio fit maxima populi, & in laudem & favorem sancti Viri conversi, idola respuunt, seque fieri Christianos obortis lacrymis, omnique caligine dubietatis detersa, ardenti studio postularunt. Nulla fit dilatio; nam in eadem hora, eodemque loco baptizati sunt de populo cum gloria mille XXX, exceptis parvulis & mulieribus. Baptizatis autem his; qui miraculum viderant, & diruta Asclepii ara, sanctus Vir propriis manibus ejus idolum rapuit, & præcipitavit illud in fluvium Tiberim.

[12] [una cum sacerdotibus Æsculapii] Christianis autem congaudentibus celebrantibusque victoriam, laudesque immensas concinentibus Regi omnipotenti pro beneficiis sibi collatis, sacerdotes Asclepii indignatione & ira repleti, Præfectum Urbis adeunt, eique injurias suas & dei sui Asclepii ex ordine referunt; qualiter populus destruxerat aram, & qualiter quidam advena medicus simulacrum illius jactarat in fluvium, & qualiter suis magicis artibus & doctrina Christiana ludificaret populum. Hæc audiens Præfectus, indignatione & furore succensus, sacerdotibus dixit: Vos consensum præbuistis, qui magum hominem & Christianis artibus illudentem populo honorare voluistis; sed, si me salus, si me magnus Æsculapius [adjuvabit,] similem pœnam luetis, & simili sententiæ subjacebitis. Quod cum audissent sacerdotes, terrefacti nimis, consiliumque suum in melius conferentes, ad beatum virum Migdium confugerunt; quos cum vidisset Sanctus, benignus, ut erat, vultu ait: Juste contingit vobis, quod Salomon dicit: Qui proximo suo parat foveam, ipse prior incidet in eam. Hæc dum beatus Migdius loquitur, sacerdotes portantes aquam in urceo, mundo corde & uno ore dixerunt: Baptiza nos, Pater, in nomine Domini nostri Jesu Christi; nam dii nostri erronei & vanitati vanitatum subjacentes, neque sibi neque nobis prodesse valent. At sanctus Migdius, accepta aqua, baptizavit eos, & quid deinceps facturi essent, pro tempore monuit.

[13] Crastina autem die facta, Præfectus Urbis cum audisset certius multitudinem populi conversam ad Christum prædicatione sancti Migdii & mirabilibus, [hinc mota Romæ persecutione, suos animat Sanctus;] quæ viderant, sacerdotes etiam Asclepii baptizatos; populum Romanum omnis senatorii ordinis in Capitolium convocavit, & crudelissimam seditionem in Christianos concitavit. Turbata itaque civitate, & populo pro partibus agitante honestas atque inhonestas causas, tumultuque furentium magis & magis fervescente, beatus Migdius paululum perterritus, quid potissimum faceret, meditabatur; sed confortatus a Domino, sic se suosque discipulos, aliosque Christianos, qui secum aderant, admonuit, dicens: Nolite metuere, fratres carissimi, nolite timere tormenta secularium principum; momentanea enim sunt, & folio, quod vento rapitur, comparanda, testante Psalmographo: Vidi impium superexaltatum & elevatum super cedros Libani; transivi, & ecce non erat; quæsivi , & non est inventus locus ejus. Potens est enim Deus liberare nos de manu quærentium animas nostras, qui liberavit filios Israel de manu Pharaonis, qui & ipsum præcipitem & exercitum ejus projecit in mare; potens est enim Deus liberare nos, qui liberavit tres pueros de camino ignis ardentis, & Danielem de lacu leonum, & Susannam de falso crimine; ipse etenim solus quando vult, & quomodo vult, mortificat, & vivificat; ipse etenim solus quando vult, & quomodo vult, deponit potentes de sede, & exaltat humiles; quoniam quidem in manu ejus sunt omnes fines terræ, & non solum terræ, verum etiam cælorum cardines omnes. Illum igitur neque vivi neque mortui effugere possumus, dicente Propheta: Quo ibo ab aspectu tuo, & a facie tua quo fugiam? Si ascendero in cælum, tu illic es; & si descendero in infernum, ades. Sive vivimus fratres, sive morimur, Dei sumus: fiat igitur voluntas illius: nam si bona suscepimus de manu Dei, mala autem quare non sustineamus? Non enim condignæ sunt passiones hujus seculi ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.

[14] Expleto autem sermone, & mentibus omnium confirmatis & erectis ad Deum, [mox cælesti monitu] discipuli ejus dixerunt: Requiescamus hodie, Pater, & summo diluculo discedamus ab urbe, secundum sancti Euangelii verba. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Interea dum hæc ad invicem conferunt, dies abiit, noxque terrarum immensa spatia nigris amplectitur alis. Et dum levator curarum & operum, mortalium omnium somnus gratissimus comprimit artus, angelus Dei excitavit beatum Migdium, & discipulos ejus, & locutus est eis clara voce: Nolite metuere tormenta carnificum, quia Dominus vobiscum est; surgite igitur festini; Marcellum Papam adite; ipse vos docebit, quid debeatis facere.

[15] Beatus igitur Migdius de nocte consurgens securus & lætus visione angelica, [adit S. Marcellum Papam;] cum discipulis suis Papam adiit, hoc ordine illum rogaturus: O Pater universalis, o mediator Dei & hominum, cujus lingua januam cæli claudit & aperit; subveni & fer opem nobis advenis, colentibus & invocantibus Christum, & persecutionem patientibus pro nomine ejus. Quibus Papa Marcellus dixit: Unde estis; aut cujus rei gratia huc advenistis; aut quo officio fungimini? Sanctus Migdius respondit: in Germania provincia nati & nutriti sumus; huc orationis causa venimus, admoniti visione divina. Ego autem servus tuus peccator & indignus, Migdius nomine, sacerdotali fungor officio c, [ordinatus Mediolani in oratorio sanctorum martyrum Nazarii & Celsi; ubi triennio commoratus, non modicum numerum civium Mediolanensium Deo acquisivi; sed persecutionem imperatorum Diocletiani, & Maximiani ferre non valens, ad te confugere, Pater, coactus sum; sed heri te & nudiustertius videre & alloqui nequivi multis præoccupatus negotiis.] Cui sanctus Marcellus dixit: Audivi plurima de te, & quæ in hac urbe Romana gessisti; mane, quæso, hodie apud me; cras enim dicam tibi, quid te oporteat facere.

[16] [a quo creatus Asculanorum episcopus, discedit Roma.] Altera igitur die, cum ingenti favore & celebri laude cleri & populi fidelium, beatus Papa Marcellus sanctum Migdium Asculanorum ordinavit episcopum d, & Euplum, discipulum ejus, illius diaconum; & tradita illi licentia prædicandi, admonens & confortans eum, ad Asculanam direxit urbem. Accepta itaque benedictione episcopali, dataque licentia sanctæ prædicationis, beatus Migdius episcopus festinum arripuit iter. Quem plurimi Romanorum prosequentes, ut apud illos aliquantulo tempore moraretur, & ut infirmis illorum aliqua conferret remedia, oppido precabantur. Quibus ille ait: Nequeo sane, fratres, his in partibus terere otia, quoniam verbis Pastoris mei, domini Marcelli Papæ, me condecet obedire; cum sit scriptum: Melius est obedire, quam victimare: scimus enim, quid Jonæ prophetæ contigerit, qui cum mitteretur a Domino in Niniven ad prædicandum, fugiebat in Tharsim, negligens præceptum Domini. Hæc eo loquente, & populo in sententia sua perseverante, de proximis aut de longinquis locis innumeræ turbæ populorum concurrunt, videre desiderantes, quæ per eum Deus faciebat mirabilia: & offerentes beato Viro aurum & argentum vestesque pretiosas, poplite flexo, rogitabant, ejus sanctis orationibus participari.

ANNOTATA.

a Petrus de Natalibus ep. Equilinus tantum numerat centum quinquaginta.

b Erat Asclepii, seu Æsculapii templum olimRomæ in insula Tiberis, ubi nunc ecclesia S. Bartholomæi; unde statuit Appianus pag. 53, eadem in insula habitasse militem Emygdii hospitem.

c Sequentia uncis comprehensa non habentur in Mss. Vallicellensibus.

d Falsum hoc esse de Marcello Papa, diximus in Commentario prævio a numero 17: recurret tamen infra plus vice simplici.

CAPUT III.
Labores ejus apostolici & miracula apud Pictavenses & Asculanos.

[Venit Pictavim, terra tremente, ululantibus dæmonibus:] Interea, lætantium choris vestigia illius præcedentibus & subsequentibus a, ventum est ad fines Pictavis civitatis b, quæ idolorum culturæ dedita, multiplici dæmonum errori serviebat c, & nullum adhuc penitus signum Christianæ fidei ad salutem sibi noverat, vel audierat d. Sed postquam beatus Migdius episcopus ad loca propinqua civitatis pervenit, terremotu ingenti concussa est; & dæmonia, quæ in idolis latitabant, cœperunt mugire & voce horribili & confusa clamare: Ecce finis, ecce finis; ecce Migdius, Christi cultor eximius: hæc est nobis dies lacrymabilis, hæc est nobis dies odibilis. Sacerdotibus igitur templorum & populo civitatis terrore perculsis & stupefactis, eventumque rei expectantibus, beatus Migdius, comitantibus turbis Christianorum & gentilium, portas ingreditur civitatis. Qui postquam ante templum Jovis stetit, vallatus multitudine innumeri populi, talibus verbis a majoribus natu loci ejusdem interrogatur: Cujas, Pater; unde, vel quo tendis: vel qua de causa huc adveneris, edissere nobis: nam ad introitum tuum civitas nostra ingenti terræmotu concussa est, & dii nostri tuum metuentes adventum, luctisono mugitu terrificoque ululatu omnes quasi uno ore clamarunt.

[18] Quibus sanctus Migdius, sedata turba, compressoque tumultu, [ubi Christum prædicat servatorem] inquit: Natione Gallus de provincia Germaniæ ego sum, servus servorum Christi minimus, jussus venire Romam divino nutu; a beato autem Marcello Papa ordinatus episcopus, ad Asculanorum urbem sum jussus tendere gressus; sed & huc ad vos vestræ salutis causa ingressus sum, quatenus Deum vivum & verum, Patrem omnipotentem cognoscatis, & in Jesum Christum Filium ejus credatis, qui propter salutem humani generis, & pro redemptione peccatorum nostrorum dignatus est assumere carnem nostram; cujus nativitatem angeli nuntiarunt pastoribus; ad cujus cunabula stella rutilans miro fulgore, Magos offerentes tria munera duxit; in cujus ortu nuntiata est pax terris, & gratia Sanctis; qui postquam in fluvio Jordane baptizatus est, quadraginta diebus & quadraginta noctibus jejunavit, & a diabolo tentatus est; qui ut vere Dei Filius crederetur, mortuos suscitavit, leprosos curavit vel sanavit, ac quinque panibus & duobus piscibus satiavit quinque millia hominum; sed & alia multa, & infinita mirabilia dignatus est facere, quæ dinumerare nullus plenius mortalium potest; ad ultimum autem ab impiis Judæis captus est & ligatus, flagellis cæsus, colaphizatus, corona spinea coronatus, mortemque sævissimam in ara crucis perpessus est; in cujus obitu terra tremuit, & petræ scissæ sunt, sol obscuratus est, & luna retraxit lumen suum.

[19] Qui & descendens ad inferna, captivorum animas liberavit, [& judicem;] & in æternæ sede gloriæ collocavit; post hæc tertia die resurrexit, & cum discipulis suis quadraginta diebus conversatus, videntibus cunctis, ascendit ad cælos; unde venturus est in fine mundi, & cum eo Sanctorum millia, judicare vivos & mortuos. Tunc cæli & terra magno tremore concutientur; tunc in ictu, in momento oculi, in novissima tuba (canet enim tuba) & mortui resurgent incorrupti; tunc, positis sedibus, libri aperientur actuum nostrorum. Dies illa dies iræ, dies calamitatis & miseriæ, dies magna & amara valde e, cum Dominus surrexerit in judicium. Sed quis stabit ante conspectum ejus? Angeli enim & archangeli trement & vix justus salvabitur. Tunc qua fronte, quo animo, quibus oculis impii & peccatores Judicem suum aspicient? Quid dicent, quidve respondebunt, qui nihil bonorum operum ante faciem Dei præsentantes, creaturam pro creatore coluerunt; qui muta & insensibilia idola adoraverunt? O quantus erit luctus, o quantus erit tremor, cum crudelem illam audituri sunt sententiam: Ite maledicti in ignem æternum, qui præparatus est diabolo, & angelis ejus! O quanta erit lætitia, quantaque exultatio mentis, quibus divina clementia dicet: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi!

[20] [& Baptismo sanat 150 ægros;] Hæc cum diceret beatus Migdius episcopus, populus civitatis admirans verba, cupiensque ejus magisterio instrui, & cernere coram, quæ de illo audierat mirabilia, inquit: Ordinate, Pater, loqueris; &, ut nobis videtur, verba tua veritatem sonant: sed & audivimus, quod medicorum peritissimus sis, & sine omni expendio vel medicamine in hora, in momento languores etiam incurabiles sanare valeas. Rogamus igitur te, ut & hic ægrotis nostris, morbis innumeris oppressis, sanitatum remedia conferas. Dixerant; & multitudine infirmantium congregata numero centum quinquaginta, tam civitatis quam illorum, qui secum venerant, sanctus Migdius, genibus flexis in terra & elevatis oculis & manibus in cælum, oravit hoc modo: Domine Deus omnipotens, qui neminem perire vis, sed ad agnitionem veritatis pervenire: aperi thesaurum pietatis tuæ, & de excelso cælorum habitaculo tuo effunde gratiam & benedictionem super populum istum, & confer ei sanitatem corporis & animæ. Et exurgens ab oratione, baptizavit omnes languidos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Nulla mora fit; paralysis, lepra & cetera genera morborum insanabilium, per invocationem sancti Spiritus, obsessa corpora relinquunt, & fugiunt, sicut tenebræ ante faciem solis matutini.

[21] [ita ibi bapizantur alii multi; fana diruuntur; eriguntur 3 ecclesiæ.] Quo viso miraculo, omnes, qui aderant, cives & extranei obortis lacrymis, & tundentes pectora palmis, pedes & genua sancti Migdii deosculantes, in Patrem & Filium & Spiritum sanctum munda conscientia & toto corde se credere confessi sunt: & renati ex qua & Spiritu sancto, celeres advolant; templa destruunt, ignemque succendunt copiosum, & omnia idola in medium flammarum æstuantium projiciunt. Purificata itaque civitate, omni immunditia eliminata, & ab antiquo gentilium errore miserabili liberata, tres basilicas sanctus Vir dedicavit; primam in honorem sancti Salvatoris, secundam sanctæ Mariæ & sancti Petri Apostoli & principis Apostolorum, tertiam in honorem sancti Laurentii martyris & levitæ. Deinde rite peractis omnibus, quæ ad ejus officium pertinebant; sacerdotibus & diaconibus in eodem loco ordinatis, qui de more Catholicorum populum regerent, aliquot dies commoratus, flens & deosculans omnes, civitatem reliquit. Incepto itaque itinere, populus, qui secum venerat ab urbe Roma, & alii quamplurimi, melliflua prædicatione sancti Viri plenius instructi, laudantes & glorificantes Deum omnipotentem, ad propria remearunt.

[22] [Vix Asculum ingressus, judici sistitur;] Sanctus itaque Migdius cælesti gratia plenus, rore & unctione Spiritus sancti perfusus, & multa & innumera faciendo miracula ad Asculanorum pervenit Urbem, in qua Polimius, Procurator Brutiæ f & totius Adriatici litoris, residens, jussu Diocletiani & Maximiani in Christianos crudeliter sæviebat. Erat g enim Asculus metropolis civitas a Ravenna usque Rhegium post urbem Romam in toto Adriatico litore præ ceteris civitatibus dives, florens & præpotens; quæ munita natura, humanoque opere mirifice ornata, generosa civium frequentia decorata, amœnitate nemorum & fluviorum gratiosa, arvorum & locorum fertilitate & specie delectabilis & famosa, paradiso sancto Dei videbatur simillima; &, ut breviter omnes dotes ejus enumerem, omni laude prædicabatur dignissima, excepto, quod dæmonum mancipata servitio, errori gentilium victimas exhibebat. Ad quam cum venisset beatus Migdius episcopus, a quibusdam civibus, qui ejus clarissimam famam audierant, cum ingenti honore susceptus est h. Mane autem facto, seditio in populo oritur, jussuque Polimii ad tribunal regale beatus Emigdius episcopus ducitur, & in præsentia totius populi, cujus conditionis sit, vel causa cujus negotii venerit, diligentius a Polimio interrogatur. Sanctus Migdius inquit: Christianus ego sum, & a sancto Marcello Papa ordinatus episcopus; sed & huc causa vestræ salutis missus sum, quatenus Deum verum, & vivum * cognoscatis, culturamque idolorum vanam & superstitiosam & lacrymabili caligine erroris involutam relinquatis.

[23] Ad hæc Polimius inquit: Video te juvenem compositum, [at, obtento deliberandi spatio,] vultu decorum, lepidum & facundum, & primævæ flore juventutis ornatum: sacrifica igitur diis immortalibus, & magnis ac claris ditaberis honoribus, & carus atque acceptus Diocletiani & Maximiani imperatorum invictissimorum semper eris aspectibus. Sanctus Migdius dixit: Ego obedire & servire illi Imperatori debeo, cujus nutu nubes rore concrescunt, qui simul cælestia & terrestria moderatur, qui palmo cuncta concludit, qui cuncta fecit ex nihilo, cujus imperio cuncta præsentia, atque futura obsequuntur, cujus regnum sine fine permanet per infinita secula seculorum, a quo cuncta procedunt, & per quem visibilia & invisibilia bona consistunt, cui servire regnare est, & obedire vita. Cui Polimius, Quoniam, inquit, gratiosus es nimis, ut tibi supradixi, ac de generosa progenie originem ducis, ut & clementiam & discretionem principum Romanorum agnoscas, meliusque tibi imposterum provideas; consulendi tibi rebusque tuis quatuor aut quinque dierum inducias damus.

[24] Crastina autem die Polimio procuratore alia atque alia negotia exercente, [prædicans, & paralyticum savans,] atque ad alia post alia loca tendente; populus civitatis aliarumque regionum circum adjacentium catervatim ad beatum Migdium metropolitanum i episcopum confluunt, videre cupientes, quæ de eo audierant magnalia Dei. Qui ut multitudinem circumstantem vidit, læto & angelico vultu fontem illis divinarum Scripturarum aperit, &, quasi arentia prata, mentes audientium oris sui melliflui cælesti rore rigavit, factaque prædicatione luculenta, quæ ob prolixitatem sermonum extra scripta est, paralyticum hominem omnibusque membris dissolutum in conspectu omnium, qui aderant, signaculo sanctæ crucis, & invocato nomine Jesu Christi, sanitati restituit.

[25] Populus autem videns, quæ facta & quæ dicta fuerant a beato Migdio, [ibi multos convertit, & condit oratorium secretum.] procul omni caligine dubietatis, procul omni dilatione laudans & glorificans omnipotentem Deum Patrem & Jesum Christum Filium ejus, ter conclamavit: Maledictus, qui adorat idola; maledictus, qui adorat deos gentium; maledictus, qui confidit in eis, qui os habent, & non loquuntur; aures habent, & non audiunt: neque enim est spiritus in ore ipsorum, nec ullam conferunt opem cultoribus suis. Iterum ter acclamatum est: Benedictus Deus Christianorum, qui salvat sperantes in se & virtute mirabili cuncta disponit; benedictus beatus Migdius, per quem omnes salvati sumus; benedicta est dies ista, in qua meruimus videre lumen & ab idolorum cultura recedere. Post hæc renati fonte sacri Baptismatis & instructi prædicatione sancti Viri, ad sua quisque redierunt. Eratque credentibus omnibus quasi cor unum & anima una, & de die in diem augebatur numerus eorum. Deinde facientes collationes ex præcepto sancti Migdii, pastoris sui, oratorium quasi in occulto construunt extra civitatem ad plagam septemtrionalem sub crepidine cujusdam montis mediocris k: ubi triplex spelunca ostenditur haud procul ab urbe, fabricata, partim natura, partimque humano opere exornata.

ANNOTATA.

a Isti chori, ut narrat Ms. Vallicellense secundum, erant hominum 2024.

b De Pictavi civitate siluit Equilinus; sed Asculi facta narrat, quæ hic ad Pictavim referuntur; credo, quia nulla fuit umquam Pictavis in Italia; nam & Ferrarius, topographiæ gnarusin paucis, hoc die eamdem diserte causam affert, cur omiserit quæ de illa dicuntur. Hæret etiam Giovanettus pag. 59. Appianus pro Pictavis civitatis reponit Pitinatis civitatis; sed nullum pro se codicem habet. Vide-sis ipsum pag. 91: nam animus mihi non est hic palpare in tenebris; multo minus iis assentiri, qui quæcumque hic accidisse portenta narrantur, iterum deinde Asculi contigisse putant.

c In Ms. Vallicellensi secundo de civitate Pictavensi legitur: Ubi erant templa paganorum numero centum quinquaginta.

d Hoccine credibile est de ulla civitate Italiæ usque ad seculum quartum?

e Dies illa, dies iræ &c. Videntur hæc verba auctoris esse, qui legerit Officium Defunctorum, quo nunc utimur, & cujus, etsi ignoretur institutio, & certa sit antiquitas, originem tamen usque ad SS. Ambrosium vel Augustinum extendi non patitur Eminentissimus Bona in psallentis Ecclesiæ Harmonia cap. 13, § 2, num. 2. Vide ergo, an hæc Valentinus dictasse credi possit, aut prædicasse S. Emygdius.

f Procurator Brutiæ. Brutios novimus; Brutiam, nescimus an veteres dixerint. Quid autem Brutiis tum fuit commune cum Asculo aut Piceno; cum ad aliam longe provinciam pertinuerint, ac diversis omnino paruerint magistratibus?

g Erat enim Asculus &c. Ad quid istud Erat? Nam si Melchiadi hæc scribebat B. Valentinus, eodem fere tempore, cur non scripsit: Est enim Asculus &c.? Quid enim istic mutatum interea fuerat usque ad novam imperii divisionem Constantinianam, & pacem Ecclesiæ? Et vero etiam quid hæc & quæ continuo sequuntur, ad Hagiographum non ineptum spectant? Quod si cui tamen hæc placere possunt, adeat amplissimum in hæc verba commentarium Appiani toto libro secundo diffusum, a pag. 100.

h Dixi supra, quæ in adventu Sancti in civitatem Pictavensem accidisse narrantur, ab Equilino referri ad ingressum ejus in urbem Asculanam; unde bis eadem accidisse concludunt aliqui; contra ipsa, quæ citant, testimonia, in quibus non dicuntur bis contigisse, sed semel tantummodo; quamquam de loco non consentiant. Plus tamen Asculi factum narrat Equilinus, ingrediente Emygdio, quam alii Pictavi; cum ait, ibi tum clamasse dæmones, incendi sese; templa duodecim fuisse per Christianos neophytos eversa; imo, orto per Sancti preces terræ motu, fana insuper ibi viginti duo corruisse.

i Metropolitanum episcopum. Hoc enimvero novum est, neque ulla, opinor, alia, quam hujus biographi, auctoritate notum. Certe metropolitanos episcopos in Italia universa primis illis Ecclesiæ seculis duos tantum fuisse, Romanum scilicet, & Mediolanensem, docet Schelstratius in Antiquitate Ecclesiæ illustrata tom. 2, dissertat. 4, cap. 5. Vide etiam Carolum a S. Paulo in Geographia sacra lib. 2.

k Montem hunc vulgo appellant S. Hilarii, quod hujus ecclesia illi sit contigua. Andreantonellus pag. 220, & Appianus pag. 218; qui præter hoc oratorium occultum, ipsa in urbe asserunt tres basilicas eodem hoc tempore palam consecratas ab Emygdio fuisse, & quidem ipsissimis illis nominibus, quibus erectæ superius dicuntur ab eo Pictavenses; quod confusionem olet.

* Ms. Vallic. unicum

CAPUT IV.
Conversiones ethnicorum in Piceno, & præsertim Asculi; & S. Emygdii martyrium admirabile.

[Alibi in Piceno, idolo Apollinis araque dejectis,] Interea beatus Migdius precibus coactus quorumdam fidelium virorum, Picenorum civitatem a adiit; ibique commoratus dies aliquot, quæ sui erant officii egit; aras deorum destruxit, cordaque fidelium prædicatione sua corroborans, ad spem cælestis patriæ direxit. Susceptus hospitio est a quadam muliere vidua, nobili, divite, fidemque Christianorum toto corde & sincera mente colente. Quod, disponente divina clementia, arbitror contigisse: nam qui Heliam prohetam ad mulierem viduam in Sareptam Sidoniorum misit ad refectionem plurimorum; idem beatum Migdium ad mulierem viduam in civitatem Picenorum dixerit ad salutem multorum: nam dum ejus eximio contubernio uteretur, relatum est sancto Viro ab eadem muliere vidua & ab aliis pluribus fidelibus, esse fanum in vicinia juxta fluvium Tennæ, ad quod nullus Christianorum vel prædicatorum audebat accedere; in quo dæmon erroneus latitans, dubia & incerta dando responsa, mentes hominum ludificabat. Hæc ut audivit beatus Vir, miseriæ humanæ condoluit; trahensque suspiria ab imo pectore, multis se comitantibus, illuc gressum tetendit. Dæmon ante sentiens adventum ejus, nunc confusa, nunc clara voce terrificos mugitus & luctisonos ululatus proferendo, clamabat: Hæc est dies iræ, hæc est dies tristitiæ: ecce persecutor Migdius; ecce Christi cultor egregius! Talia maligno spiritu clamante, beatus Migdius ingressus est templum, &, invocato nomine Jesu Christi, destruxit aram Apollinis, & idolum comminutum frustatim in fluvium Tennæ jactavit.

[27] Maligno itaque spiritu propulso de suo habitaculo, multitudini virorum ac mulierum præcepit lucum præcidere & pariter secum omnipotentis Dei clementiam implorare; [fanum ejus in ecclesiam vertit.] celebransque in eodem loco Missarum solemnia, omni spurcitia sacrilegi cultus idololatriæ eliminata, ad laudem omnipotentis Dei omniumque beatorum Spirituum altare dedicavit b, ubi ordinato custode & omnibus, quæ ad cultum divinum pertinent, populum regionis illius in unum convocat, monet, instruit, ut Deum omnipotentem & Jesum Christum Filium ejus in mente habeant, metuant, diligant, & se & locum illum sub omni sanctitate custodiant. His & aliis pluribus in Picenorum partibus juste & sancte diffinitis & ordinatis, sub omni celeritate ad Asculanam rediit urbem.

[28] [Asculum reduci offert judex filiam suam; si diis sacrificare velit:] Cujus successibus & gloriæ Polimius invidens, jussit eum venire ad se, & dixit illi: Accede, & sacrifica diis magnis. Sanctus Migdius ait: Optime mones: sacrifico enim sacrificium laudis affidue magno Deo, id est omnipotenti Patri, qui per Filium Jesum Christum fecit cælum & terram & omnia, quæ in eis sunt. Cui Polimius: Jupiter, Juno, Venus, Æsculapius non sunt magni dii? Sanctus Migdius respondit: Non sunt dii, sed dæmonum effigies, quæ cultoribus suis æternum conferunt incendium. Polimius autem inquit: Consulimus tibi, licet imprudenter loquaris, & adhuc te a tormentis differimus. Verumtamen accipe consilium meum, & adora Deos magnos, & dabo tibi filiam meam; erisque carus & acceptus imperatoribus invictissimis Diocletiano & Maximiano; fiesque deorum immortalium summus sacerdos. Deinde jussit illum introduci ad filiam suam. Erat enim Polisia c, Polimii filia, genere & forma spectabilis, eloquentia insignis, scientiaque litterarum tam Græcorum, quam Latinorum * admirabilis: quæ ubi ad se intrantem Episcopum vidit, nimis honorifice, nimisque suscipiens studiose, his verbis illum alloquitur, dicens: Diis immortalibus gratias ago, quoniam te, quem maxime desideraveram, præsentem video: audivi enim, quæ Romæ, quæ Pictavi mirabilia egisti; & quomodo etiam in hac urbe paralyticum, omnibus membris dissolutum, virtute mirabili sanitati restituisti. Aut certe deus es latens sub humana effigie, nisi me cogitatio fallit; aut de stirpe deorum progenitus.

[29] [quam Sanctus conversam baptizat cum aliis multis;] Igitur conveniens est, ut nobis jungaris familiaritate & amicitia, invictoque augusto Maximiano adhæreas obsequio militari & benevolentiæ gratia. Cui Vir sanctus tale dedit responsum: Ego nec deus latens sub humana effigie sum, sicut opinaris, nec de deorum descendi progenie: Christianus enim sum, & a beato Marcello Papa ordinatus episcopus: ipse enim ad vos me destinavit, divina disponente clementia; ut idolorum culturam inanem & vacuam relinquatis, & in unum Deum vivum & verum, Patrem omnipotentem, regem cæli & terræ credatis; cui concinunt indefessa voce die noctuque angeli & archangeli: Sanctus, sanctus, sanctus, Domine Deus sabaoth: pleni sunt cæli & terra gloria tua: Osanna in excelsis. Qui indissolubili nodo elementa ligans, machinam mundi inconvulsam conservat: ipse diem & noctem disponens & temporum vicissitudines varias, velocem cursum firmamenti ineffabili rationabilique virtute frænat * ac temperat; ejusque justo judicio mala parata sunt malis, & bona bonis, infernus peccatoribus, & paradisus justis. Hæc & alia plurima audiens a beato Viro Polisia, confestim credidit; sacrisque mysteriis plenius se instrui ardenter efflagitabat. Deinde, absente Polimio diebus aliquot transactis, beatus Emigdius nactus tempus & horam, cum discipulis suis ad Truntum fluvium Puellam duxit, & baptizavit eam cum aliis pluribus viris & mulieribus in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti.

[30] Et cum hoc fecisset, flexit genua sua juxta arcum tentorii d, fuditque preces ad Dominum, & dixit: Domine Deus, qui famulo tuo Moysi præcepisti, [& mox, excitato precibus fonte, abluit alios 1060:] ut educeret filiis Israël aquam de rupe; aperi saxum hoc coram populo tuo isto adoptivo, ut glorificent nomen tuum sanctum, & sciant & intelligant omnes gentiles & Christiani, quia tu es verus Deus, benedictus in secula seculorum. Et cum omnis populus dixisset: Amen, continuo apertum est saxum, & egressæ sunt aquæ largissimæ atque perspicuæ usque in hodiernum diem. Admirantibus itaque cunctis, qui aderant, miraculum, quod Deus fecerat per sanctum Migdium episcopum, omnes uno ore Christiani & gentiles benedixerunt Deum omnipotentem; & baptizavit de populo ibidem mille sexaginta e.

[31] Audiens autem Polimius, quod filia ejus facta esset Christiana, [ob hæc obtruncatus, caput ipse suum alio defert; & sepelitur.] & populus civitatis conversus esset ad Christum & baptizatus, & precibus sancti Migdii saxum apertum, & perspicuas atque largissimas aquas emanare, commotus est valde; & ira & indignatione repletus, minusque sibi imposterum consulens, misso spiculatore, amputari præcepit caput beati Migdii episcopi in eodem loco, in quo miraculum fecerat, ubi dicitur Pax Sanctorum f. Beatus itaque Migdius suscipiens caput suum in birro suo g, ambulavit h fere tertiam milliarii partem usque ad montem, ubi oratorium construxerat i. Hoc ubi, fama nuntiante, in populo auditum est, multiplex rumor, tumultus, clamor & luctus tolluntur ad astra; omnesque pariter majores & minores funus tanti Patris magnis celebrant obsequiis, corpusque ejus conditum aromatibus honorificæ tradunt sepulturæ k.

[32] Deinde populus mortem tanti Viri non mediocriter ferens, [Seditio in judicem; collectio sacri cruoris; tempus martyrii.] palatium magnum & excelsum, quadrisque lapidibus mirifice constructum, picturis variis Parioque marmore decoratum, centum quinquaginta portas habens, invadit, diruit, & ad solum usque prosternit l. Interea quædam matrona religiosa ac timens Deum, nobilis & dives, sanguinem Martyris colligens, implevit tria vasa vitrea inde, & condivit aromatibus: quorum unum post sancto Marcello Papæ ipsa præsentavit; secundum abscondit in templo juxta fluvium Tennæ, ubi altare dedicaverat beatus Migdius; tertium vero retinuit apud se in mundissimo loco cum ingenti veneratione m. Passus est autem beatus Migdius, civitatis Asculanæ metropolitanus episcopus & martyr, Nonis Augusti n, natione Gallus, genere clarissimus, sapientia & vita perspicuus, castus & angelicus, ætatis suæ anno trigesimo, agente Polimio procuratore in civitate Asculana; ubi præstat Deus precibus illius multa & infinita beneficia fidelibus suis, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Picenorum civitatem interpretantur Andreanton. & Appian. oppida Piceni, & maxime Firmum, non procul a fluvio Tennæ.

b Vide Commentarium prævium num. 21. Porro ibidem etiam nunc superesse oratorium exile S. Emygdii, & a se visum esse, testatur Giovannetus pag. 84. Addit Appianus pag. 227, ex Natale Medaglia, inde non admodum procul scaturire fontem prodigiis celebrem, quem olim sitientibus excitaverit precando S. Emygdius.

c Polisia apud Asculanos, ut Sancta colitur, teste Andreantonello pag. 105, & Exstat, inquit, in monte Polysio, ab ipsamet Polysia denominato (& octo circitur milliaribus Italicis ab Asculana civitate remoto) in hujus Sanctæ honorem exstructum sacellum; atque ibi fama est, illius corpus humatum. Plura dat Appianus, cujus, si placet indicem consule. Neuter autem certum ejus natalem celebrari tradit; nisi quod posterior affirmat, ad ejus ecclesiolam frequentem undequaque concursum fieri quotannis festo Ascensionis dominicæ.

d Extra portam urbis Solestanam haud longe; ubi & fons modo visitur, de quo mox.

e Appianus numerat in prima editione mille & septuaginta; in secunda vero mille e settecento, hoc est mille septingentos, nescio qua auctoritate, si non potius errore.

f Pax Sanctorum; nunc, et ait Appianus pag. 242, ad S. Emygdium rotundum, & rubrum, ab oratorii istic ejus (in quo servari dicitur adhuc lapis, super quo Sanctus obtruncatus fuerit) forma & colore nuncupatur, non multo amplius quam centum passibus ab urbe dissitum in septemtrionem, & sexaginta circiter a fonte, ejus precibus per eos dies, ut modo dictum est, excitato.

g Birrum hic accipit Appianus pag. 243 pro exomide seu palliolo episcopali; sed Cangius in Glossario satis ostendit, longe ampliorem esse hujus vocis significationem. Hic autem ea significari posse indumentum episcopi lineum, quod modo rochetum dicimus, exempla Cangiana docent.

h Ambulavit. Cum hoc miraculum de tot Martyribus capite truncatis prædicatum sit hactenus in Actis Sanctorum, quæ dedimus; neque tamen umquam huc usque occurrerit in Actis indubitatæ fidei ætatisque congruæ; non temere suspicatus est Papebrochius noster Maii tom. VI, pag. 38 & alibi, ex errore populari natum esse; ex eo nimirum, quod pictores & statuarii jam olim consueverint, ut genus martyrii exprimerent, Martyrum capite minutorum manibus rescissum caput inserere; uti & ecclesiarum fundatores exhibent cum imposita manibus ecclesia, &c. Unde, licet istiusmodi prodigium fieri aliquando potuisse non inficietur; De nullo tamen, inquit, Sancto potest prudenter credi, cujus Acta non sint omnino sincerissima & ab omni interpolationis suspicione remotissima. Talia autem hæc nostra nequaquam esse, luculente, ni fallor, ostendimus.

i De hoc oratorio dictum est supra cap. 3, num. 25.

k Hæc non consistunt (quidquid conciliare conetur Appianus) cum Equilini Legenda, quæ sic habet: Decollatus quoque, caput suum in byrrho suscepit, & trecentis passibus perambulavit usque ad montem Cœnobitarum; qui mons se mirabiliter aperuit, & corpus cum capite intra se recepit, seque continuo reclusit: ubi usque in præsens requiescit: hæc enim apparatui funereo neque locum neque tempus concedunt. Equilino fere consonat Ms. Vallicellense secundum, quod ineptissimum esse diximus.

l Appianus pag. 246 ait, etiamnum apparere indicia grandis adeo ruinæ.

m In Ms. Vallicellensi secundo additur: Usque dum venit alius rex; & præsentavit ei, ut construeret ecclesiam in nomine S. Migdii. Adi Commentarium prævium num. 2.

n De anno martyrii actum est in Commentario prævio, num. 25.

* Ms. Vallic. Græcarum, quam Latinarum

* Ms. Val. firmat

DE SS. AFRO ET ALIIS MARTYRIBUS
AUGUSTÆ VINDELICORUM.

Anno CCCIV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Cultus legitime probatus; ejusdem obscura primordia.

Afer Martyr Augustæ Vindelicorum (S.)
Alii Martyres ibidem

AUCTORE P. B.

In Martyrologio per Walasserum Germanice composito, editoque Dilingæ annis 1573 & 1599, [Natalis eorum refertur ad hunc diem; licet transferatur] post alias hujus diei annuntiationes hæc penultima ponitur: Item sancti martyris Afri; qui patruus fuit sanctæ Afræ (de qua infra ad diem VII hujus mensis agitur) & Augustæ Vindelicorum martyrium fecit. Consonat in Catalogo generali Ferrarius: Augustæ Vindelicorum sancti Afri martyris, patrui sanctæ Afræ. At in Kalendario, Officiis propriis diœceseos Augustanæ, anno 1638 Dilingæ vulgatis, præfixo ad eumdem diem non solus refertur, his verbis: Afri, & aliorum Martyrum Augustanorum, Duplex: tum suo loco legitur hæc Rubrica Officio præmissa: In hunc etiam diem (V Aug.) incidit festum SS. Afri & aliorum Martyrum Augustanorum, Duplex: quod semper transfertur in diem non impeditam festo novem lectionum (puta in diem IX Augusti, juxta Stengelium in Historia Augustana Teutonice scripta, pag. 17 & 159.) Et omnia dicuntur de communi plurimorum Martyrum, præter ea; quæ hic sunt propria; Orationem scilicet, & nocturni secundi lectionem quartam, quæ sic habent:

[2] Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui primordia hujus ecclesiæ tuæ, [Officium;] beati Afri & aliorum Martyrum tuorum sanguine instituere & decorare voluisti; concede propitius; ut qui eorum confessione gloriosa lætamur, ipsis intercedentibus, perpetuam in tua fide constantiam liberis mentibus sectari valeamus. Per Dominum. In secundo nocturno LECTIO IV: Afer, patruus beatæ Afræ, a sancto Narcisso episcopo ad fidem Christi cum Hilaria & aliis ejusdem & sanctæ Afræ familiaribus & domesticis perductus, manibus impiorum, ad terroris (ut creditur) exemplum trucidatus, palmam martyrii in ejusdem fidei confessione consecutus est Augustæ Vindelicorum, Nonis Augusti. Quo die ecclesia Augustana aliorum etiam sanctorum Martyrum, qui in eadem civitate, sæviente Diocletiani imperatoris persecutione, ante sanctæ Afræ martyrium, pro Christi nomine sanguinem suum fuderunt; quorum nomina soli Deo cognita sunt, memoriam pia celebratione veneratur. Mirum est, nullam hic fieri mentionem reliquiarum; siquidem in ecclesia cathedrali, teste Corbiniano Khammo Hierarchiæ Augustanæ parte 1, pag. 487, servatur Caput de S. Afro, S. Afræ patruo.

[3] Cultus hujus ac Legendæ usum cum inter Officia propria Augustana, [quod non scimus, quam sit antiquum:] ut ex Præfatione liquet, Congregatio Romana probaverit; non est, quod saltem de legitima utriusque antiquitate quis ambigat. Verum si quis monumenta vetera requirat, quibus alterutrius initium utcumque determinetur; ea nos fateri cogimur hactenus consecutos non esse: nam de S. Afro, S. Afræ patruo, & Augustæ Vindelicorum ante Afram passo, verbum nullum est in Actorum S. Afræ sive Mss., quotquot vidimus, sive excusis exemplaribus, præterquam in solo Velseriano, in quo hæc leguntur: Beatus autem Afer, patruus sanctæ Afræ (cujus dies passionis pridie quam ipsius martyris Afræ colitur) credendus est ad exemplum terroris ei aliisque præpunitus esse: sed (Vide, quam fidem Stengelius mereatur in Chronico Augustano lib. 1, cap. 7, ubi Afrum ait capite truncatum fuisse) quo genere martyrii, non legitur. Fatetur autem ingenue in annotatis ipse Velserus, quantum huic textui & alteri, qui hunc ibidem sequitur, de S. Dionysio, tribuendum censuerit, cum ait: Quæ sequuntur de S. Afro & S. Dionysio, alius esse auctoris (quam sint Acta S. Afræ,) alius ætatis: & iterum: Vides, præter sancti viri (Afri) nomen, reliqua omnia incerta esse: præterea dum auctorem carpit, quod Afrum asserat pridie coli, quam Afram; cum nudiustertius dictum oportuisset: denique cum subdit: Bonum virum egit, quisquis hæc de Afro & Dionysio capita adscripsit: fatetur [enim], se ea, quæ ipse collegerit, & excogitarit, nullibi lecta proferre. Conjecturis autem quisque ex ingenio fidem demet, aut addet. Ego invitus adducor illa asseverare, quæ antiquitatis testimonio destituta.

[4] [imo S. Afer noster videtur ignotus diu fuisse,] Quid, quod ne sancti quidem Afri cujuscumque nomen veteribus plerisque Martyrologiis invenitur inscriptum? Nullum certe refert Romanum vetus, Wandelbertus nullum, nullum Ado, nullum Usuardus; &, quod fortius est, nullum ipse Rabanus Maurus, licet jam tum (ut ex ejus præfatione, apud Mabillonium in Analectis tom. 4, pag. 326, manifestum est) archiepiscopus Moguntinus; atque adeo Augustanæ ecclesiæ (juxta Criticam Pagii ad annum 852 num. 5, & Serarium, Moguntiacarum rerum lib. 1, cap. 23) metropolites. Mirum sane, si Sanctorum tam eruditus investigator notum in provincia sua cultumque S. Afrum, S. Afræ, notissimæ sibi martyris, patruum, aut ignorare potuerit, aut voluerit silentio præterire. Et Afrum quidem sanctum ac martyrem Notkerus agnovit aliquem hoc ipso die; sed In Augusta Euphratensi passum. Cedo, qui Sanctum hujus nominis ad extremam usque Syriam quæsivit, & inter omnes omnino Martyrologos solus invenit; Augustanum hunc nostrum, cœnobio S. Galli, ubi scripsit, adeo vicinum non vidisset, non commemorasset, si notus Augustæ Vindelicorum circa seculum decinum, aut palam cultus fuisset?

[5] [etiam Augustæ, usque ad seculum saltem 12:] Sed nec ipsis Augustanis Afer ille suus innotuisse videtur ante seculum duodecimum: sic enim habet hoc die Martyrologium istius ætatis Augustanum monasterii S. Udalrici; pridem a nobis editum ad calcem Junii: Nonis Augusti, Eracli, Herenæ, Afri, Dassi. Augustoduno, Cassiani &c.: ubi Afrum habemus quidem; sed nullo indicio Augustanum; imo aperto potius argumento longe diversum; quandoquidem, ut certaminis socius, permiscetur tribus aliis, qui, secundum vetustissimos codices Martyrologii Hieronymiani apud Florentinium, passi sunt Axiopoli in Mœsia inferiore. Et vero aliter in isto Martyrologio Augustano annotatos observare licet Sanctos, quorum tum Augustæ peculiaris memoria cultusque vigebant: nam, ne procul abeam, sic annuntiatur S. Udalricus: IV Non. Jul. Apud Augustam (deinde litteris rubris) N. S. Udalrici episcopi, id est, nisi fallor, natalis sancti Udalrici episcopi. Ubi vides, a Martyrologio Augustano neutiquam esse neglectam Augustanæ urbis memoriam. Sic iterum S. Afra: VII Idus Augusti (tum rubrica) Apud Augustam Vindelic. S. Afræ martyris. Cur nihil simile servatum est hoc die, si S. Afer ille, cujus meminit, ulla ratione ecclesiæ Augustanæ proprius habebatur? Cur in Martyrologio Augustano, si ad illud proprie pertinebat, non aliter annuntiatur, quam in Labbeano ibidem, & Gellonensi apud Acherium, ad quæ nullo singulari titulo pertinet?

[6] Objiciat quispiam, non deesse Martyrologia vetera, [neque contrarium evincunt apographa Hieronymiana,] in quibus hoc eodem die S. Afri martyris Augustani natalis distincte satis exprimatur; ut in exemplari Fontanellensi apud Florentinium: Nonas Augusti… In civitate Augusta, Passio S. Afri. Eadem verba eodem die leguntur in Ms. exemplari reginæ Sueciæ, per nos edito inter Hieronymiana contracta; eadem quoque in auctario Bedæ ac Flori, juxta codicem Barberinianum. Quin etiam Notkerus non Afræ hoc loco, sed Afri legendum esse contendit, & Afram ad diem septimum Augusti remittendam. Præterea nisi legatur hoc die Passio S. Afri, cum postridie & perendie in plerisque Hieronymianis annuntietur Passio S. Afræ, dicenda erit res eadem diebus tribus continuis in quibusdam exemplaribus repeti; quod videtur ineptum.

[7] Respondeo ad primum, Martyrologium Hieronymianum, ut est omnium antiquissimum, [hoc loco discrepantia & corrupta,] sic passim in exemplaribus omnium esse mendosissimum: ac proinde ex uno exemplari nihil posse decidi, si alia dissonant. Dissonant autem hic Corbeiense, in quo disertissime apud eumdem Florentinium hoc die legitur: In civitate Augusta, Passio (non S. Afri, sed) S. Afræ. Idem eodem die habetur apud nos in Rhinoviensi, & Richenoviensi contractis. In vetustissimo Epternacensi & pluribus aliis die V Augusti neque de S. Afro, neque de S. Afra verbum est unum. In Ms. reginæ Sueciæ manifestum est vitium: nam nisi hoc die legendum in eo dixeris: Passio S. Afræ pro S. Afri; fateri cogeris, nullam in eo uspiam fieri mentionem S. Afræ, sive hoc die, sive sequentibus; quod est contra omnia cujusvis classis Martyrologia: Afrum enim paucissima referunt hisce diebus; Afram omnia, & multa quidem iterato, utpote celeberrimam. Deinde hæc lectio, In civitate Augusta, Passio S. Afri, vel antiqua est & sincera; vel non est: si primum; ut quid eam nec Rabanus, nec Usuardus, Hieronymianis ambo fontibus usi, adhibuere; ut quid S. Afro nullam in opere suo uspiam consecravere memoriam? Si secundum; profecto rejicienda est. Auctaria Bedæ ac Flori recentiora sunt; & Barberiniano opponitur ibidem Divionense his verbis: Apud provinciam Rhetiæ, civitate Augustana, Natalis S. Afræ; quæ cum esset pagana &c.

[8] Respondeo ad secundum, Notkerum tamen in hoc Augustanis obesse potius, quam prodesse; cum S. Afrum illum suum, uti dictum est, [& vel sic de alio S. Afro explicata per Notkerum;] in Augusta Eufratensi collocat; quæ provincia est, non civitas, mea quidem sententia; aut si etiam civitatem fuisse qui aiunt, ostenderint; eam certe procul ab Euphrate removere non poterunt: Afrum ergo martyrem Notkerus apud proximos sibi Vindelicos nullum novit: unde vero Euphratensem illum, nusquam alibi notum, produxerit, quis divinet? Si conjecturæ locus est, suspicer ego quidem, incidisse Notkerum in codices Hieronymianos Florentinianis non admodum absimiles, in quibus legerit die V Aug.: In civitate Augusta, Passio S. Afri, vel (ut habet Corbeiensis:) In civitate Augusta, Passio S. Afræ: die VI Aug.: Passio S. Afræ; die VII Aug.: In provincia Retia, civitate Augusta, Natalis S. Afræ, vel (ut est in Corbeiensi:) In provincia Retia, civitate Augusta, Natalis S. Afri. Quia vero in diversos dies incidere re vera non potest unius & ejusdem Sancti passio seu natalis; hinc ita purgandos existimaverit codices suos, ut suus cuique diei Martyris diversi natalis responderet diversus: & diei quintæ quidem natalis S. Afri, non in civitate Augusta Vindelicorum passi (utpote de quo tam vicinus nihil comperire potuerat;) sed in Augusta tamen aliqua, puta Eufratensi: diei vero sextæ, Passio S. Afræ, non Augustanæ tamen; sed alterius, utpote virginis: ac tum denique diei septimæ, Passio S. Afræ Augustanæ in Vindelicia. Ingeniosa est hæc sane corrigendi ratio: at si semel admittatur in Martyrologio Hieronymiano, brevi numerus non erit eorum Sanctorum, quos nulla coluerit umquam ecclesia, nulla noverit; quales sunt hic S. Afer martyr Euphratensis, & Afra illa martyr ac virgo.

[9] [qui tamen ipse sequendus non videtur.] Respondeo igitur ad tertium, in apographis Martyrologii Hieronymiani perquam usitatum esse, ut iidem Sancti diebus diversis recurrant cum apposito Natalis; uti & nos jam toties observavimus, & nemo in iis utcumque versatus potest ignorare. Id accidisse credibile est, quod in vetustioribus codicibus in margine notata primum fuerint istorum Sanctorum nomina ad dies diversos, prout aliæ atque aliæ ecclesiæ natalem eorum aut aliam celebritatem alio atque alio die observabant: hæc porro notata marginalia, ut sæpe alias factum est, per imperitos paulatim librarios in textum irrepserint. Unde ex ista annuntiationum multiplicatione nullum argumentum duci potest, quo Sancti ipsi absque alio fundamento solidiore multiplicentur. Itaque etiam cum Castellano Tillemontius Monument. eccles. tom. 5, pag. 694, postquam annuntiationes in Martyrologio Hieronymiano tribus hisce diebus propositas expendisset, Quod ad S. Hieronymi, inquit, Martyrologia pertinet, admodum verisimile est, non aliud ea notatum voluisse, quam solam S. Afram Augustanam, modo quidem vero ejus die natali, modo autem uno atque altero præcedentibus; quod in illis satis est ordinarium. Idem & nos putamus; nihilo minus corruptum arbitrantes die V exemplar Fontanellense, cum ibi scribitur: In civitate Augusta, Passio S. Afri; quam die VII Corbeiense, cum in eo annuntiatur: In provincia Retia, civitate Augusta, natalis S. Afri: hic nemo dubitat, quin loco S. Afri legi debeat S. Afræ: cur igitur idem ibi vitium committi potuisse, atque adeo commissum esse, post momenta jam producta, dubitemus; saltem dum lucem hic aliquis majorem affuderit?

DE S. AFRA MARTYRE
AUGUSTÆ VINDELICORUM.

Anno CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Afra martyr Augustæ Vindelicorum (S.)

BHL Number: 0115

AUCTORE P. B.

§ I. Sanctæ cultus, & festa.

Augustam, Vindonem seu Virdonem (nunc Wertach) inter & Lycum (vulgo Lech) flumina, [Celebritas & antiquitas cultus ejus apud Augustanos:] qua confluunt, positam; ac Rhætiæ olim secundæ, nunc Sueviæ, caput, cum res aliæ multæ, quas libris octo explanavit patriæ illud suæ decus ingens & ornamentum Velserus, tum imprimis S. Afræ martyrium, reliquiæ, cultus illustrarunt. Testantur id non Martyrologi solum omnes antiqui recentesque; sed ipse etiam seculo sexto Venantius Fortunatus in poëmate de Vita S. Martini lib. 4, ubi librum suum alloquens, eumque ad celeberrimas tutelarium præsidum Sanctorum ossibus ac prodigiis ecclesias dirigens, Augustanam inter eas designat his versibus in editione Broweriana pag. 335:

Si tibi barbaricos conceditur ire per amnes,
Ut placide Rhenum transcendere possis & Histrum,
Pergis ad Augustam, quam Vindo Lycusque fluentant;
Illic ossa sacræ venerabere martyris Afræ.

Nimirum jam eadem istic ossa libri auctor coram ipse veneratus antea fuerat; ut patet ex Paulo diacono de Gestis Langobardorum lib. 2, cap. 23.

[2] Natalem ejus Augustani celebrant die VII Augusti; [natalis ejus præcipue colitur apud Germanos die 7 Aug.] uti & aliæ per Germaniam ecclesiæ, Moguntinensis, Herbipolensis, Spirensis, Osnabrugensis &c., quarum hic antiqua servantur vel Missalia vel Breviaria. Eodem die annuntiatur in vetustissimis Martyrologii Hieronymiani codicibus; ut Epternacensi, in quo legitur: Civitate Augusta, Afræ, Veneriæ; Corbeiensi, qui corrupte (ut jam in S. Afro diximus) habet: In provincia Retia, civitate Augusta, natalis S. Afri & Veneriæ; Fontanellensi, qui Corbeiensi nihilo emaculatior est: In provincia Retia, civitate Augusta, natalis sanctorum Africæ & Valeriæ; Ms. secundo reginæ Sueciæ apud Holstenium in Animadversis ad Martyrologium Romanum: In provincia Retia, civitate Augusta, natalis sanctarum Afræ & Veneriæ. Quæ vero sit ista Valeria, seu potius Veneria, quis divinet? Certe Afræ nec in Actis, nec usquam, quod noverim, alibi jungitur; sed neque Augustanis nota est: crediderim ergo ex margine in textum & locum hunc non suum irrepsisse, eamdemque esse, quæ eodem die cum aliis annuntiatur in Antiochia. Sine hac refertur etiam die VII Augusti S. Afra nostra in omnibus fere Hieronymianis contractis: apud Wandelbertum hoc versu:

Septenas pariter Donatus & Afra bearunt;

Apud Notkerum, cum elogio; uti & in quibusdam auctariis Bedæ nostri & Usuardi; in veteri Kalendario Germaniæ Beckiano; in vetusto codice nostro Molsheimiensi, ubi habentur ejus Acta; apud Walasserum denique, sive Canisium nostrum, in Martyrologio Teutonico.

[3] [in reliqua vero Ecclesia, die 5 Aug.;] Sed nequaquam tamen temere in Martyrologio Romano refertur in diem V Augusti, Augustæ Vindelicorum, natalis sanctæ Afræ martyris; quæ cum esset pagana, per doctrinam sancti Narcisfi episcopi ad Christum conversa, & cum omni domo sua baptizata, pro confessione Christi igni tradita est: eodem enim die sic annuntiatur (ut juniores plurimos præteream) ab Usuardo, Adone, Rabano, Romano parvo, variis exemplaribus Hieronymianis, & in Actorum ejus inscriptione juxta codices nostros P Ms. 6 & P Ms. 19. Imo vero videtur hic idem ejus natalis observatus olim in Germania, aut saltem apud Rætos, fuisse; hoc enim colligi debet non solum ex Martyrologio Rabani (quod maximæ tamen auctoritatis hic est;) verum etiam ex his Notkeri verbis ad V Augusti: In Augusta Eufratensi, nativitas sancti Afri martyris: quorum nominum similitudine (id est Augustæ & Afri) NOSTRATES inducti, hac die apud Augustam Rhetianam, sive Vindelicam, passionem sanctæ Afræ consummatam putaverunt. Hac Notkeri commonitione factum subinde existimem, ut apud Germanos plerosque ea sententia prævaluerit, quæ martyrium S. Afræ ad diem Augusti septimam refert: quamquam negari non possit, quin eadem istic alicubi diu ante Notkerum, usque a temporibus S. Willibrordi fuerit recepta; ut patet ex hujus Martyrologio Epternacensi: quod huic opinioni non leve momentum addit.

[4] [licet alicubi notetur etiam die 6 Aug.] Præter jam dictos dies, insuper alii duo ejusdem Sanctæ natali seu martyrio consignati reperiuntur; dies nempe VI Augusti, & IX Octobris. Ad primum sic habet vetustissimum Epternacense seu S. Willibrordi: VIII Idus Aug… Passio S. Afræ: & consonant plures Hieronymiani codices; ut Fontanellensis, & Corbeiensis apud Florentinium integri; item Corbeinensis apud nos contractus, Labbeanus &c. Notkerus, ut antea monui, quia non probabat, ejusdem Sanctæ natalem diebus variis assignari (quippe qui re ipsa non nisi unicus esse possit) aliam hic S. Afram intelligendam credidit, quam Augustanam; ac proinde sic illam ipse retulit eadem die VI Augusti: Passio S. Afræ virginis. At appositum hoc virginis fallor si usquam reperit: in vulgatis certe tot huc usque vetustis Martyrologii Hieronymiani exemplaribus nullibi hoc die legitur. Sed neque sic tamen persuadere cuivis potuit B. Notkerus, aliam eo die Afram, quam Augustanam commemorari; ut patet ex auctario quodam ad Bedam & Florum, ubi sic VI Aug. refertur: In provincia Rhetia, civitate Augusta, passio S. Afræ virginis. De Afra quoque nostra codices antiquiores diserte interpretatur eodem die Augustanus ille, quem inter contractos Hieronymianos edidimus: non enim habet: Passio S. Afræ, ut quidam; vel simpliciter: Afræ martyris, ut alii; sed: Vigilia S. Afræ martyris; quod necessario respicit illam, de qua postridie ibidem scribitur: Apud Augustam Vindelic. S. Afræ martyris. Vide dicta superius de S. Afro, num. 8 & 9.

[5] Die IX Octobris sic legitur in Hieronymianis integris apud Florentinium: [& 9 Octobris,] In provincia Creta, civitate Augusta, natalis sanctæ Afræ martyris: eodem die in Florario nostro Ms.: In Creta, civitate Augusta, passio beatæ Afræ: quæ sub Juliano imperatore, Antiocho judice, igne est concremata: & post incendium inventum est corpus ejus integrum: & emendatius eodem die in Adonis appendice apud Rosweydum: In provincia Rheta, civitate Augusta, sanctæ Afræ martyris. Dubitari non potest, quin hæc omnia de eadem S. Afra nostra exponenda sint, ut exponit Florentinius. Nec refert, quod Creta pro Rheta legatur: nam & ejusmodi mendis Hieronymiani codices ad singulas scatent paginas, & ea vox in quibusdam Actorum apographis varie jam pridem luxata fuisse videtur, ut in aliis Cretam invenerint Equilinus & S. Antoninus; in aliis Regenas Wicelius legerit; in aliis vel iisdem modo Cretam, modo Rhetiam (nam utramque adhibet) S. Antoninus: cum eadem ubique sint Acta, & in plerisque exemplaribus Rætiam exhibeant. Vitium apparet cum ex adjecto nomine provincia, tum ex apposita civitate Augusta: tametsi enim provincia Creta tum fuerit cum adjuncta, juxta Panvinium, Cyreneica; insulæ tamen, quam provinciæ nomine, crebrius usurpabatur; tum Augustam in ea civitatem veterum geographorum nemo est qui recenseat. Julianum imp. & judicem Antiochum auctor Florarii ex depravato Actorum codice videtur hausisse, qualis fere est Molsheimiensis noster, in quo imperator scribitur Dioclianus, (unde detritis ac fugientibus prioribus litteris facile procudi potuit Julianus) & judex Antiochus; provincia tamen non Creta, sed Rezia. Sed unde, inquis, unius atque ejusdem S. Afræ, tam diversi natales? Credo, quia nullum ejus Acta determinant, ecclesias varias diem illum sibi, qui visus est opportunior, tamquam Afræ natalem pro arbitrio delegisse atque inseruisse Fastis. Potest etiam hujus rei occasio fuisse olim translatio corporis aut elevatio una, vel plures, nunc ignotæ; aut etiam ecclesiæ dedicatio.

[6] Porro S. Afræ martyris & patronæ Augustanæ natalem peculiari, [Natalis ejus apud Augustanos quanta solennitas,] ut æquum est, religione prosequitur ecclesia Augustana; inferiore tamen solennitate, quam natalem S. Udalrici, episcopi & patroni itidem sui: hunc enim die IV Julii celebrat ritu duplici primæ classis cum octava; illum die VII Augusti sine octava ritu duplici secundæ classis; ut est in Officiis propriis diœceseos Augustanæ, excusis Dilingæ anno 1638. At in propria basilica, solo ipsius per plura secula, deinde simul etiam S. Udalrici nomine consecrata, & olim cathedrali, nunc illustrissimo Benedictini Ordinis monasterio, cui magnificentiam operis eximiam debet, longe lateque celeberrima; in hac, inquam, SS. Udalrici & Afræ basilica par utriusque solennitas, & quidem supremi ordinis est; ut collige ex Marci Stengelii, ibidem supprioris, Chronico Augustano Germanico lib. 5, cap. 2: nimirum istius ecclesiæ patroni ambo primarii censentur, teste eruditissimo Khammo Hierarchiæ Augustanæ parte 3, pag. 204; qui & utriusque festi æqualem ex veteri & adhuc vigente consuetudine splendorem adstruit, dum ex alia occasione, parte 1, pag. 194 scribit in hunc modum:

[7] Quod hodiernam observantiam attinet: pridie festivitatis SS. Udalrici & Afræ tam canonici collegiatæ ecclesiæ S. Mauritii, eorumque chorivicarii & musici, [maxime apud PP. Benedictinos;] absolutis in nostro templo suis Vesperis; quam canonici cathedrales cum chorivicariis & musicis, post suas in nostro templo finitas Vesperas, ducuntur ad exedram, seu, ut vocamus, capitulum; ibique honesto vini Neccarici haustu, absque addito pane, refocillantur. In ipsa autem S. Udalrici festivitate duæ urnæ vini una cum sexaginta duobus panibus farragineis orbicularibus (quales Religiosis ad mensam ordinarie apponi solent) canonicis & chori-vicariis cathedralibus distribuendæ elargiuntur. In festo S. Afræ eædem largitiones sine panis distributione iterantur. Ad utramlibet ergo peræque celebritatem pari majestate cum cœtu religioso condecorandam quater unum in locum primariarum urbis ecclesiarum collegia bina cum eodem suo quæque comitatu apparatuque concurrunt.

[8] [& alibi, præsertim in ecclesiis propriis,] Neque vero dubium esse potest, quin idem hoc festum alibi, quanta possunt religione pompaque celebrent ecclesiæ, quotquot S. Afræ titulo consecratæ sunt; quando etiam absque ejusmodi ratione aliqua illud integræ passim in Germania diœceses Officio duplici, aut novem lectionum colunt; ut Bambergensis, Eystettensis, Salisburgensis, Frisingensis, Constantiensis, Herbipolensis, Wormatiensis &c. Sunt autem ecclesiæ vel oratoria, cum intra diœcesim Augustanam, tum extra illam, plura Martyris hujus nomine insignita: & extra illam quidem censetur ecclesia seu sacellum illud Coloniense, quod erexisse ad condendas honorifice, quas Augustæ obtinuerat, Sanctæ reliquias creditur S. Anno archiepiscopus Coloniensis, apud Gelenium lib. 3, syntagmate 107; ubi tria docet observari festa primaria: S. Afræ martyris, V Augusti; Dedicationis ecclesiæ, VII Augusti; & S. Annonis, IV Decembris: item ecclesia, aut si mavis, oratorium S. Afræ ab Henrico IV imperatore conditum Spiræ, ab eoque tutelaris hujus Patronæ ossiculo ditatum; ut infra memorabitur: Misnæ quoque in superiore Saxonia Canonicorum Regularium insigne cœnobium fuit, Afranum, a S. Afra (nostra sine dubio, tum unice apud Germanos nota) dictum. Erexerat illud urbis ejusdem antistes Reinerus anno, ut est apud Hertfelderum in Chronico basilicæ SS. Udalrici & Afræ, & Fabricium in Annalibus Misnensibus, ad annum 1060: floruit vero, donec anno 1543 dissipatis exactisque cum Catholica religione Canonicis, in opimum juventutis Lutheranæ seminarium cessit; de quo eumdem, si lubet, Fabricium consule tum ad annum illum, tum ad 1546.

[9] [quarum aliquot enumerantur.] Intra ditionem Augustanam ædes ejus illa cum primis est memorabilis, quæ locum, ut postea referetur, exornat, quem olim ipsa martyrio consecravit: deinde alia Rottenbachensis, vicina Schrobenhusiæ ad Parum fluvium; in qua (uti & in proxime dicta) narrat Stengelius in Chron. Augustano Germanico lib. 1, cap. 8, patrocinio S. Afræ præclara contingere miracula; quæ tamen in illo tractu ob causas non obscuras minime propalentur; quibus verbis nescio an incolas prodigiorum, ut esse solent Lutheri asseclæ, obtrectatores insimulet: præterea monasterium Ordinis Benedictini Neresheimense, quod, item ut Augustanum, a Sanctis ecclesiæ suæ præsidibus nomen habet SS. Udalrici & Afræ: testatur id Khammus Hierarch. Augustanæ part. 3, pag. 302 & 324. His adde cum eodem pag. 280, sacram ædem SS. Udalrici & Afræ in campo Faucensi seu Fuessensi; &, pag. 318, capellam in Delingen, parochiæ Umenheimensis, monasterii (Neresheimiani) sumptibus, incolis collaborantibus, erectam, & in honorem S. Udalrici, S. Sebastiani, Sanctorum trium regum, & S. Afræ consecratam; & siqua sunt alia, nobis hactenus ignota.

[10] Ceterum Augustanis jucundior est ac sanctior Martyris hujus memoria, [Festa inventionis ejus, & conversionis, &c.] quam ut eam semel quotannis innovare satis habeant. Itaque præter natalitium, de quo jam diximus, festa ejus alia duo religiose observantur; alterum inventionis ejus, quod in cœnobio Udalriciano celebratur (teste Stengelio Chron. German. lib. 5 cap. 2) die XXVII Julii; alterum conversionis, die XXVI Octobris, quod Officio proprio semiduplici diœcesis universa prosequitur: & hoc quidem ad VII Kal. Novembris annuntiatur etiam a Greveno; sed neutrum est in Martyrologio, quod supra laudavimus, Augustano monasterii S. Udalrici; nimirum utriusque institutio abbati Udalriciano Eginoni post annum Christi 1109 tribuitur a Khammo Hierarch. Augustan. part. 2, pag. 228, & part. 3, pag. 34; de festo inventionis idem asserit Eginoni familiarissimus Udalscalcus apud Canisium tom. 2 primæ editionis pag. 216. Unde sequitur, ut Martyrologium illud non sit Eginone recentius. Sed neque festis illis contenta satis ecclesia Augustana, Proprio diœcesano antiphonas & orationem præmittit, ad S. Afram ejusque sodales, Hilariam, Dignam, Eunomiam, & Eutropiam, quoties in Officio communia Suffragia ad Laudes & Vesperas recitantur, dirigendas: imo ut continuam quodammodo erga Præsidem hanc suam, etiam extra diœcesim & clerum, pietatem foveret atque extenderet, eadem illustrissimam illam SS. Udalrici & Afræ sodalitatem, seu confraternitatem, ut vocant, instituit, de qua diximus ad Acta S. Udalrici die IV Julii, pag. 92.

§ II. Historia conversionis ejus, & martyrii.

[Acta S. Afræ duas partes continent, Conversionem & Passionem:] Acta S. Afræ duabus constant partibus; quarum prima conversionem ejus, altera martyrium describit; suo quæque titulo separatim inscripta in Ms. vetustissimo clarissimi Puteani, & codicibus nostris P Ms. 6, P Ms. 17, P Ms. 18, P Ms. 19 & P Ms. 20, hoc est in omnibus Acta hæc integra continentibus: & vero sic jam olim divisas fuisse partes illas, innuit Rabanus, seculi noni scriptor insignis, cum in Martyrologio suo ad hunc diem ita refert: Nonis, in civitate Augusta, passio S. Afræ martyris; cujus Conversio & Vita, nec non & Passio scripta habetur: quin imo etiam apud Mombritium, & in priori editione Surium, licet Conversio a Passione per interpositam inscriptionem non secernatur; ipsa tamen transitio ab historia conversionis ad alteram passionis satis indicat, res inter se diversas connecti. Adde, non deesse codices antiquissimos, in quibus, absque ulla mentione Conversionis, Passio sola reperiatur; ut ex apographis nostris liquet ex Ms. S. Audomari vetustissimo (cui consonat aliud D. Schenckinck, ut ibidem Henschenius adnotavit) & Ms. Ultrajectino. Solum quoque Martyrium invenisse videtur Wicelius olim; cum solum ediderit.

[12] Quæritur vero, ejusdemne pars utraque sit auctoris; an diversi. Ejusdem esse, censuit loco non uno Velserus, qui utramque, distinctis tamen etiam titulis, vulgavit, illustravitque labore atque eruditione; cui apud istius instituti viros parem invenias nuspiam; [utramque Velserus censuit ejusdem ætatis & auctoris esse,] & initio quidem commentarii sui (juxta novissimam operum ejus editionem Norimberganam) pag. 446; auctorem illum se fatetur ignorare; suspicari tamen verisimiliter, fuisse aliquem ex clero Augustano, cui publico ecclesiæ decreto id muneris injunctum: id enim olim consuevisse in ecclesiis, ut probat, variis factitari. Scripsisse autem illum existimat aliquamdiu post persecutionem Diocletianeam; cum semel atque iterum (in Conversione num. 1, & Passione num. 15) persecutionis jam præteritæ meminerit. Ne inferiorem tamen, inquit, Constantino Magno existimem, stylus neque pure Latinus, neque ex posteriorum temporum fæce plane barbarus, me movet. Præterea, simplex & nuda rerum gestarum narratio, quæ absque dubio primum autographum (quod sub ipso Diocletiano scriptum fuisse vult, per eumque periisse) nullis dum colorum pigmentis illitum, & priscæ pietatis ingenuos spiritus redolet. Permagnum sane pondus habere debet viri talis ac tanti judicium: atque adeo cui standum illo videbitur, is fateatur, necesse est, partem utramque (saltem qua pura est) ut ejusdem scriptoris & ætatis, sic æqualis esse auctoritatis ac fidei.

[13] [saltem si quædam additamenta rescindantur.] Dixi: Saltem qua pura est: nam passim interpolatam esse; ultro agnoscit Velserus: & primo quidem in verbis; ait enim in præfatione pag. 440, se exemplum, quod fidissimum videbatur, sequutum; tum subdit: Nam a diversis descriptoribus aliud atque aliud habemus; ut tamen verba, & hæc modice, non res dissentiant. Hoc ipsum in Mss. nostris & nos comperimus. Ceterum res hic eas tantum intellige, quæ proprie ad conversionis & passionis historiam attinent: agnoscit enim idem deinde, etiam res dissentire; sed eas ad narrationis antiquæ substantiam spectare negat; ut ineptum Prologum, quem resecuisse se dicit pag. 446, num. 1 (is non est in ullis exemplaribus nostris; quædam ex eo refert Khammus Hierarch. Aug. part. 1, pag. 178, num. 13:) deinde quæ in fine Conversionis leguntur, infra num. 14, ab his verbis: Ipse autem episcopus Narcissus &c. Denique quæcumque ad calcem Passionis de SS. Afro, Dionysio, & aliis viginti quinque Martyribus apud ipsum narrantur. Quæ omnia cum auctori suo Velserus abjudicet, eidem cetera non obscure tribuit; & parem hæc proinde fidem per omnia censet exigere.

[14] [Nobis videtur. Conversio Passione recentior,] At neque sic nobis ambæ istæ partes genuinum unius aut hominis aut ætatis opus videntur; primo, quia, uti jam dictum, in vetustissimis Mss. invenitur Passio sine Conversione; at nusquam, quod viderim, Conversio sine Passione; quod magno argumento est, ut aliquamdiu Passionem exstitisse solam putemus, ac deinde assutam illi Conversionem fuisse: non enim apparet ratio, si ab initio auctoris unius unum opus fuerint, cur partem ejus alteram subinde revellerit quisquam ab altera atque omnino suppresserit; quando ad S. Afræ historiam absolutam æque videri debebat utraque pertinere. Secundo, quia in principio utriusque partis repetuntur hæc: Apud provinciam Rætiam, in civitate Augusta.. tempore, quo persecutio Diocletiani fervebat: Apud provinciam Rætiam, in civitate Augusta, cum Christianorum esset gloriosa persecutio. Enimvero scriptorem oportet insigniter ineptum & battologum fingere, siquidem in eodem argumento hæc unus & idem posuerit. Vidit hoc Velserus pag. 482, num. 3; respondetque, repetitionis hujus causam videri, Quod Conversio & Passio non perpetua serie, sed distinctis diebus, quibus utraque celebratur, in ecclesia Augustana jam tunc legerentur. Non placet: nam festum conversionis, vetustis Martyrologis ignotum, celebrari primum cœpisse diximus sub Eginone, seculo XII; cum historia conversionis, item ut passionis, ante Rabanum exstiterit seculo IX, & juxta Velserum, pluribus antea seculis. Imo etiam nunc apud Augustanos, ubi festum utrumque celebratur, non recitatur in uno conversionis historia seorsum, in altero martyrii; sed eædem prorsus lectiones propriæ in utroque leguntur; nisi quod festo passionis paulum quid additur de loco supplicii & reliquiis S. Afræ. Tertio, quia Conversio barbarismos habet, Constantini tempora neutiquam olentes; ut num. 12: Fac pietatem super me. Dic mihi ante Deum tuum, quia das mihi &c. Ante Deum meum; dabo tibi animam.. manducantem & bibentem &c. Num. 13: Da mihi animam cujus corpus occidam, & animam ejus mecum habeam. &c. At nihil hujuscemodi legitur in Passione.

[15] Quid ergo? conversionis narrationem abjicimus? Nequaquam: scimus enim, antiquam esse; [& hæc illa sincerior;] & uti talem veneramur; sed quia & minus antiqua videtur & minus longe simplex, quam historia martyrii; huic multo plus fidei tribuendum putamus, quam illi. Neque vero aliter ante nos sensisse videtur Baronius, cui in dijudicandis Christianorum historiis, inquit Velserus pag. 481, uni omnium plurimum tribuo: etenim in annotatis ad Martyrologium Romanum hoc die de S. Afra disserens, Exstant, ait, ejus Acta, quæ recitat Surius tom. 4 hac die: sinceriora mihi ea videntur, quæ ex Actis publicis descripsit Vicellius in Hagiologio. Cur, obsecro, sinceriora? Certe ipsum hoc principium Vicellianum, seu potius Wicelianum, Apud provinciam Regenas, in civitate Augusta, corruptius Baronio videri debuit minusque sincerum, quam quidquid habet in Passione Surius; qui sane hanc, licet mutato hic illic permodice stylo, sincerissime describit; nec a Wicelii narratione, si sensum spectes, vel ad latum unguem discedit; nisi quod & jam dictum illius vitium expunxit, & omisit appendiculam a Wicelio S. Afræ Passioni subjunctam, & ad eam nulla ratione pertinentem. Cur igitur Acta Wicelii sinceriora Baronio, quam Surii? Nimirum Acta Wicelii solam Afræ Passionem continent; Acta Surii Conversionem cum Passione connexam; quarum partium ultima, utpote Wicelio ita, ut jam diximus, consona, cum adulterata videri non possit; restat, ut priorem Baronius judicaverit minus esse sinceram.

[16] Minus, inquam, sinceram: quæ censura mitissima est, [Tillemontio tamen historiam conversionis crude proscribenti] neque in præcipua narrationis capita necessario cadit, sed in eorum adjuncta quædam & episodia; qualia sunt ea, quæ in annotatis observabimus loco suo. Absit ergo, ut cum Tillemontio, not. 24 in Persecutionem Diocletiani, dicamus, priorem illam partem nullo modo probabilem nobis videri: hoc enim ejus argumenta non evincunt, quæ sunt, primo, quod eam Baronius non admodum approbaverit. Secundo, quod ibi S. Narcissus, qui convertit Afram, statuatur episcopus Gerundensis, & Gerundæ passus illo anno, qui cum sana chronologia conciliari non potest. Tertio, quod ibi deceptus dicatur a S. Narcisso dæmon, & missus ad occidendum in Alpibus draconem. Quarto denique, quod ipsi Augustani seculo XI Actis suis non videantur fuisse contenti; ideoque rogasse Berengarium episcopum Gerundensem, num quid forte de S. Afræ gestis haberet amplius, quam esset apud se. Hæc objecta nemini, opinor, cordato gravia videri possunt; quando ne ipsum quidem Bailletum ita commoverunt, quin historiam conversionis Afranæ in Legendam suam ad V Augusti, exclusa tantum cum suis adjunctis apparitione diaboli, totam adoptaverit, præfatus, illam eatenus absolutæ suppositionis non facilem esse convictu.

[17] [neutiquam assentimur.] Respondeo igitur ad 1. Si Baronii criticen hic tanti facit adversarius; cur illa non acquiescit? Aliud profecto est, Passionem Conversione videri sinceriorem; aliud, Conversionem nullo modo videri probabilem. Ad 2. ita respondebimus infra, ubi de Narcisso agendum erit; ut nihil speremus reliquum fore difficultatis. Ad 3. Id adeo non miramur hac ætate displicuisse, saltem prout fuse in Actis narratur. Sed an ideo conspurcanda sunt cetera, quæ sincerissime, & sine ullis ambagibus istiusmodi referuntur? Non ita, ut jam vidimus, censuit vel Bailletus, cui tamen hic locus æque displicuit. Et quidni optimis alioquin Actis inspergi possint ab imperitis fabulæ? At solertis est ab adscititiis genuina secernere; non hæc propter illa damnare; siquidem vel nativa simplicitate vel ornatu phalerisque nimis exquisite compositis internoscuntur haud ægre. Unde ne ipsam quidem dæmonis apparitionem ausim falsitatis arguere; tametsi quæ sigillatim in ejus descriptione referuntur, nequaquam omnia probem. Ad 4 facilis responsio est; cum admodum verisimile sit, occasione inventi aliquot annis antea corporis S. Afræ, multa de illa spargi cœpisse, de quibus nihil eatenus in veteri sua conversionis ejus historia legerant Augustani; qualia sunt, quæ in prologo Actorum suorum reperit & rejecit Velserus, quæque copiose tradit inter alios Sigismundus, scriptor seculi XV, in Chronico Augustano ecclesiastico part. 1, cap. 4, de Cypri rege, S. Afræ parente; de Zozimæ, Hilariæ fratris, cum sorore regina ac Nepte & regio thesauro fuga e Cypro Romam &c. Hæc igitur cum nescirent, quo fundamento niterentur, suspicari pronum erat, ex Actis S. Narcissi profluere, in quibus absque dubio descripta esset ejus expeditio Augustana, & in hac forte luculentius conversio S. Afræ, quam eam ipsi hactenus habuissent. Gerundam ergo recurrisse censendi sunt, non quod de historiæ suæ fide dubitarent; sed quod iis diffiderent, quæ extra illam jactata nuper in vulgus, temere ab omnibus avideque reciperentur.

[18] [Passionis historia sincera est antiquissima,] Ad alteram Actorum partem, seu martyrii descriptionem, quod attinet, clarissimi Velseri sententiæ ultro ac libenter subscribimus: quamquam etenim ipsa non exhibeat Acta publica, ut a judicis actuario conscripta fuerant; ex his tamen sic est contracta; ut simplicissimo nitore & sinceritatem suam & ætatem per se facile tueatur. Itaque non dubitavit hanc Theodoricus Ruinartius inter Acta Martyrum sincera seligere, & ad codices complures Mss. exactam repræsentare, editionis novissimæ pag. 455. Extollit eam quoque Tillemontius modo citatus hoc elogio: Quod spectat ad Passionem S. Afræ, nihil in ea de martyrio ipsius dicitur, quin probum sit admodum; imo (verbis ejus utor) & valde ædificans. Mox tamen in illa (ut hominis ingenium est) quasi dicti pœniteret, difficultatem reperiri subdit; quod ibi meretrix statuatur Afra; cum eam Fortunatus virginem nuncuparit. At enim ut hoc Baronium, Velserum, aliosque morari potuerit Browero seniores; Tillemontium certe non debuit, postquam eumdem Browerum, in annotatis ad editionem Fortunati, profitentem audisset pag. 255, locum illum esse corruptum, & omnium vetustiorum librorum fide pro eo, quod in vulgatis legebatur, VIRGINIS Afræ, legi MARTYRIS Afræ. Sed quoniam hunc nodum satis ipse dissolvit, qui proposuit; ad alios veniamus, quibus idem paulo fidentius ibidem insistit, quique non adeo ad Afræ, quam ad ancillarum ejus & matris Hilariæ martyrium pertinent.

[19] Sed sunt, inquit, difficultates aliquæ in martyrio, [etiam qua describit martyrium SS. Hilariæ & sociarum ejus;] Afranum secuto, matris scilicet & ancillarum ejus: neque enim satis novi, licitumne fuerit per disciplinam Romanam, ut judex affici juberet supplicio capitali homines nec auditos, nec interrogatos, imo ne citatos quidem. Miratur vero, & P. Ruinartium, & D. Fleury ab admittenda istiusmodi narratione absterritos hoc argumento non fuisse. At nimium ipse morosus est, ne dicam ridiculus; qui illis præsertim temporibus tam religiosos in servanda Romanorum disciplina judices exigat, idque adversus Christianos; quando ne adversus gentiles quidem summa in judiciis flagitia videbantur illicita: ut vide apud Lactantium de Mortibus persecutorum cap. 7: quando sub iisdem tyrannis ea fuit judicum licentia; ut idem cap. 16 exclamet:

Non mihi si linguæ centum [sint,] oraque centum,
Ferrea vox; omnes scelerum comprendere formas,
Omnia pœnarum percurrere nomina possem,

Quæ judices per varias provincias justis atque innocentibus intulerunt. Hi disciplinam curarint scilicet, qui jura omnia proculcabant; & impune patrari sciebant omnia, saltem in Christianos, de quibus, eodem Lactantio teste cap. 13, edicto imperatorio decretum erat, ut adversus eos omnis actio caleret; ipsi non de injuria, non de adulterio, non de rebus ablatis agere possent, libertatem denique ac vocem non haberent. Audi Arnobium, qui hoc ipso tempore scribebat, quid se nuper ethnicum fecisse profiteatur lib. 8 adversus gentes: Nos tamen, cum sacrilegos aliquos, & incestos, parricidas etiam, defendendos & tuendos suscipiebamus; hos (Christianos de sua religione accusatos) nec audiendos in totum putabamus: nonnumquam etiam miserentes eorum, crudelius sæviebamus, ut torqueremus confitentes ad negandum; videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quæstionem &c. Æquitatis ergo tum publicæ reputabat esse, non audire Christianos & perdere: audire vero, ne perirent, privatæ misericordiæ.

[20] Sed enim an Hilariam & socias judex noster inauditas jussit interfici? [licet hoc idem Tillemontius arrodat,] Nequaquam; sed militibus aut eorum duci vices quodammodo suas delegans, Ite, inquit, & tenete eas: & si consenserint ad sacrificandum, adducite eas ad me, ut remunerem eas … Si autem videritis, eas animo pertinaci obsistere, & nulla ratione ad sacrificandum præbere consensum, implete memoriam cremiis &c. Audiri ergo eas non modo voluit, sed & omni ratione a sua confessione ad cultum deorum invitari prius, quam supplicium inferretur: ad illum fere modum, imo etiam aliquanto cunctantius, quam in eadem persecutione dicatur actum Nicomediæ cum multis Martyrum millibus in ecclesia collectis, quos cum Græcis celebrat Martyrologium Romanum die XXV Decembris; sed & multo (ut ita dicam) religiosius, quam ibidem ab ipso Diocletiano sit actum post excitatum incendium in palatio; cujus cum nostros, ait Eusebius lib. 8, cap. 6, auctores fuisse publicus rumor falsa suspicione jactasset, imperiali jussu quotquot illic erant Dei cultores, acervatim cum suis familiis alii gladio, flammis alii consumpti periere &c.; & quidem sine ulla probatione; ut asserit Lactantius cap. 15. Egregiam vero disciplinæ rationem! Sed quid his immoror? Age sane; reliquas in hoc Martyrio difficultates assigna.

[21] [& fide quidem non satis accurata] Quod in eo deinde narratur (Tillemontium audis ibidem) de SS. Afro & Dionysio .. omnino evincit, historiam hanc scriptam non fuisse tempore Constantini, ut vult Velserus. Demiror enimvero scriptoris hujus indolem ac pruritum, id semper agentem, ut quævis arrodat. Quis, obsecro, umquam quod de Afro ac Dionysio traditur, ad Hilariæ ac sociarum ejus Martyrium retulit? Edidit hoc Boninus Mombritius; edidit Wicelius; edidit in prima impressione Surius; edidit ex compluribus Mss. Ruinartius: ubi, cedo, apud hos verbum istic unum est de SS. Afro vel Dionysio? Nihilo profecto magis, quam in ullis Mss. nostris. At reperit in suo codice Velserus, & vulgavit. Esto. Num dixit, ad eamdem historiam pertinere, atque adeo ejusdem & auctoris & ætatis esse? Cur ergo illud a præcedenti textu separavit? Cur in annotatione 76, pag. 498, ad verba, quibus Martyrium Hilariæ concluditur apud Wicelium, hæc disertissime professus est: Neque mihi dubium est, veterem narrationem huc usque tantum pertingere: quæ sequuntur (in codice, quo utebatur) de S. Afro & S. Dionysio, alius esse auctoris, alius ætatis? Qua fide doctissimi viri judicium de auctore & ætate historiæ jam dictæ vellicari potuit ex laciniis, quas ipsemet pronuntiat nec ad illam historiam, nec ad scriptorem ejus ætatemve spectare? Sed nempe Velseri sententiam censor noster stabilire melius, quam sic impugnando, non potuit.

[22] [Acta S. Afræ quæ, & unde hic danda sint;] Nos Actorum S. Afræ partem utramque in duo capita divisam ex editione Velseriana dabimus; sed ita tamen, ut ab ea recessuri simus, quoties id exiget exemplarium veterum superius memoratorum tam inter se consentiens, quam ab illa dissentiens fides. Quare, ne diversis lectionibus fastidiose onerentur annotata, monitum hic semel volumus lectorem, ne voculam quidem unicam temere, aut unius alteriusve codicis auctoritate, mutatam hic esse; sed plurium vetustiorumque concordia: ubi enim exemplaria nostra a se mutuo discrepabant, Velseriano constanter inhæsimus. Porro hæc variatio nostra sententiam plerumque non mutabit; sed phrasim: sicubi tamen fuerit notabilior, in loco observabitur. Nemo vero miretur, si prætermissa hic viderit, quæ de SS. Afro ac Dionysio dedisse Velserum jam notavimus; quandoquidem & ipse ea fassus est ab Actis S. Afræ aliena prorsus esse, & a nobis alibi nusquam inventa sunt. De martyrio SS. Hilariæ & sociarum ejus alia res est: quantumvis namque ad mensis hujus diem XII, istis Martyribus consecratum, proprie pertineat, quia tamen in omnibus exemplaribus (excepto Audomarensi nostro Ms.) Passionis Afranæ, textu non interrupto, legitur; imo quia sic ab eodem auctore compositum cum illa fuit, tamquam ejus pars & complementum, utpote S. Afræ sepulturam continens; nulla ratio sinit hoc ab illa divellere.

[23] [rejectis aliis, quæ hic habemus:] Habemus eadem Acta conversionis & martyrii S. Afræ metro elegiaco, sed rudi, satis fideliter expressa; & quidem anno 1489 descripta, ut adnotatur, ex vetustissimo quodam libello … in monasterio S. Benedicti Lorch, diœceseos Augustanæ, ac deinde servata in cœnobio SS. Udalrici & Afræ Augustano; unde apographum huc olim dedit sua manu exaratum Gamansius noster: item alia carmine Sapphico contracta, & ab eodem huc missa ex codice Ms. D. Leonardi Würstini, una cum brevi quodam Sermone & Hymnis de eadem Martyre, uti & Sequentiam de illa Notgeri, monachi S. Galli, compositoris Sequentiarum, ut habet inscriptio; non est tamen illa in ejusdem Libro Sequentiarum, quem publici juris fecit Bernardus Pezius Thesauri anecdotorum novissimi tom. 1. Acta eadem varie recitantur die VII Augusti in veteri Breviario Constantiensi, in hymnos, antiphonas, lectionesque digesta: verum hæc & plura hujusmodi cum recentiora sint exemplaribus, quibus usi sumus, nec vetustissimæ historiæ ponderis quidquam aut lucis afferant, producere supervacaneum duximus, primævo fonte contenti; cui tamen utile fuerit quædam expendenda præmittere.

§ III. Distinctio ejus ab aliis homonymis; item genus, patria, conditio; conversio quando, & per quem facta.

[Nomen Afræ Sanctis pluribus commune.] Velserus, ut supra monebamus, Acta S. Afræ copiosissimo juxta atque eruditissimo commentario explanavit, neque desiderari fere quidquam in eo passus est, quod vel curiosissimi cujusvis in hoc argumento scire interesset: sed quia sparsim id præstitit, nec certo ordine, sed prout ferebat Actorum textus; visum est præcipua disquisitionum ejus capita, una cum nostris, & aliorum observationibus, ad seriem compendiumque redacta proponere. Ut autem a nomine ducamus exordium, censet pag. 447, not. 4, illud ab Africa derivari; nec recte proinde a quibusdam illud efferri per Affram aut Aphram; sed Afram scribi oportere. Rationes ejus non addo: satis est, Afram nuncupari a Fortunato & Martyrologis antiquissimis, etiam Germanis Rabano & Notkero: & vero nomen ita scriptum satis olim commune fuit: Afram enim nos ipsi dedimus Brixinensem XXIV Maii; Afram Speciensem XIV Junii; Afram Aretinam Martyrologium Epternacense X Augusti; Afram virginem Hieronymiana alia XVIII Decembris; Afram inter socias S. Ursulæ recensent Gelenius pag. 444, & Rayssius in Gazophylacio pag. 259; Afram denique aliam commemorat R. P. Khammus Hierarch. August. part. 1, pag. 177, num. 11, quam ait sepultam esse Papiæ in ecclesia S. Maroli: hæc nobis aliunde prorsus ignota est. Hoc tamen asserere possumus, nihil his omnibus cum nostra, præter nomen & sanctitatem, esse commune.

[25] Cave tamen, inde oriundam existimes, unde nomen traxit: [Nostra videtur Augustæ nata;] non enim Africana fuisse videtur origine; sed Cypria. Certe de Africa nihil est in Actis; de Cypro autem (quod observasse non videtur Henschenius noster, Februarii tom. III, pag. 632, num. 3) profitetur Afræ mater Hilaria num. 8: Parentes mei genere Cyprii fuerunt. Origine dixi, non patria: subdit etenim ibidem Hilaria: Et inde venerunt cum sacris Veneris. At quo venerunt? Ad locum sine dubio, ubi hæc dicta sunt, Augustam scilicet. Quinam venerunt? Parentes, inquit, mei. De se nihil; nihil de conjuge; nedum de Filia. Innuit ergo, natam se fuisse post adventum eorum; adeoque apud Augustam; ubi exinde Afram adulta genuerit. Hæc fere Velseri collectio est pag. 460, not. 51; qua tamen Hilariam timidius Augustanam facit, quam Filiam ejus, de qua mox absque hæsitatione pronuntiat: Sed hanc Augustæ natam prorsus fateamur oportet. Hinc etiam ait apertissime refelli prologi, quem in exemplari suo præfixum Actis invenerat, ineptias; quibus nimirum (Khammo jam citato teste pag. 178) traditur, Afræ natale solum, Cyprum fuisse; patrem, Cypri regem, cum Atticæ rege congressum infeliciter, ac in prælio cecidisse: posthac Afram, cum regina Hilaria matre & universa cognatione, vel profugam, vel exulem Romam venisse; nec non comparatis quibusdam prædiis, Hilariam, ad placandas deorum iras, Afram prostituisse & Veneri dicasse: ipsam deinceps Afram, cælesti oraculo ter monitam, divenditis, quæ Romæ emerat, prædiis, spe accipiendi regni terreni cujusdam, cælesti vaticinio promissi, Roma rursus excessisse, atque ad Augustanam urbem, ubi Lyco amne Bavari a Suevis divisi, migrasse. Non absimilia, ut ibidem observatur, habent Adilbertus, aliique cum Sigismundo, de quo supra num. 17.

[26] [ex Cypro tamen oriunda; sed non stirpe regia;] Absurdiora sunt hæc de regia sive Afræ, sive parentum ejus conditione figmenta, quam ut solis ejus Actis repugnent: fac enim, reges ad ea usque tempora Cypri fuisse; fac Veneri quantumvis addictos; an filias illi suas credi poterunt ad meretricium quæstum scurrarum de vulgo quorumlibet libidini prostituisse? Sed enim quis Romana utcumque tinctus historia, nescit, ultimum Cypriorum regem Ptolemæum illum fuisse, qui annis antea trecentis & amplius, ne a Catone redigeretur in ordinem, interitu voluntario ignominiam antevertit? Stipites ergo fuisse necesse est, quicumque hæc primum deliria venditarunt; quæ Velserus quidem nata putat ex SS. Afræ atque Hilariæ imaginibus coronatis; quod credibile est; sed quoniam imagines illæ etiam Lusinianorum Cypri regum insignia præferre dicuntur, adeoque ipsa fabula recentiores videri possunt; haud forte aberrabit, qui hanc ad seculum XI retulerit, cum inventa sunt Martyrum harum corpora, coronis, martyrii insignibus, ut est verisimile, decorata jam olim, quando publicæ venerationi (quod ex Fortunato licet conjicere) proposita fuerant. Verum unde unde profluxerit, nugatoria prorsus est. Quod vero hujus occasione ad longissimam Cinyræ, regis apud Cyprios tertii, posteritatem, sacris ibi Venereis usque ad historici Taciti tempora hereditario jure præsidentem, respicit Velserus, quasi ex ea prodiisse fortassis Afra potuerit; id quidem eruditius ipse facit, quam affirmatius: ut liqueat nihil. Unde sic prosequitur idem interpres:

[27] [mancipium Veneris potius, quam sacerdos,] Sed quidquid hujus sit; illud non dubiis conjecturis perspicuum est, Hilariam & Afram Veneris Cypriæ sacerdotes fuisse: nam peregrino ritu Venerem ab iis cultam significant Hilariæ verba, cum ait, parentes ex Cypro cum sacris Veneris venisse. Peculiaribus ergo sacerdotibus opus erat. Eæ quin ipsæmet fuerint, nihil attinet dubitare. Hilaria de Filia diserte explicat (num. 8:) Ego denique Filiam meam sacris Veneris consecravi, quasi deæ Veneri servituram. At nescio, an verbis hisce satis perspicue sacerdotium illud Afræ designetur: neque enim omnes fuisse sacerdotes crediderim, quæ se Veneri addixissent, ut ejus sese imitationibus occuparent. Certe sese ac Filiam videtur a sacerdotibus Hilaria ipsa distinguere, cum ibidem ait: Nam quanto plures amatores habere potuerit mulier, quæ Veneri servit, tanto plus Veneri placere posse, a sacerdotibus affirmatur; quibus verbis innuit, non suo se, sed sacerdotum consilio promissisque paruisse. Adde, nullam in Actis fieri mentionem templi aut fani Veneris, ubi sacerdotium exercuerint. Sed parum refert, sacerdotes fuerint, an mancipia Veneris: æque utraque professio impura erat; imo sacerdotium multo sceleratius; ut colligi potest tum ex interprete nostro pag. 462 & seqq., tum ex Tacito, Historiarum lib. 2, cap. 3.

[28] Volutabatur in hisce sordibus Afra, & quidem religionis obtentu excæcata misere; [donec anno 303 ad Christum conversa fuit] ut neque turpitudinem suam, neque reclamantem naturæ legem agnosceret; donec fugitivum recipiens Narcissum episcopum, atque, ad primum quodammodo aspectum ejus, animo divinitus mirifice collustrata, longe aliter continuo, quam prius, de se suoque illo vivendi genere sentire cœpit ac loqui, veramque subinde religionem uberius edocta complecti. At quando tandem id accidit; tum quis Narcissus ille episcopus, qui operam ad hoc suam commodavit? Primum his verbis, num. 1, Acta definiunt: Tempore, quo persecutio Diocletiani fervebat. Fervere cœpit hæc, non anno 302, ut ante vulgatum Lactantii librum de Mortibus persecutorum eruditi censuerunt; sed, ut ex illo jam certius constat, anno Christi 303, quando primum persecutionis edictum prodiit die XXIV Februarii, quod alia multo crudeliora non longo intervallo secuta sunt: ferbuit autem atrocissime per omnes Italiæ provincias, ad quas pertinebat utraque Rætia, usque ad annum 305, quo ad Kalendas Maias Diocletianus, & qui Italiam regebat Maximianus Herculius, imperio sese ac tyrannide abdicarunt. Venisse ergo dicendus est ad Afram Narcissus, eamque ad Christum cum familia convertisse provecto jam anno Christi 303: nam, secundum Acta num. 14, non discessit ab Afra, nisi post exactos ibi menses, ut minimum, novem; discessit autem ante Afræ martyrium, quod cum fuerit durissimum, & mense Augusto peractum, referri non potest ad annum 305, quo diu ante Augustum mitigata fuerat persecutio; sed ad 304; a cujus mense Augusto si novem, & quod excurrit, menses restro numeraveris, ad annum necessario 303 devenies.

[29] De Narcisso jam scripsimus Martii tom. 2 a pag. 621, [a S. Narcisso episcopo,] eumdem omnino videri, qui apud Gerundenses in Hispania, ubi fidem, quam prædicabat, glorioso sanguine rigavit, summa veneratione tamquam civitatis & pater, & pontifex, & martyr, & thaumaturgus colitur. Neque dictum mutamus: sic enim Acta nostra tradunt num. 14; sic sub finem seculi IX Notkerus ad VII Augusti; sic Acta qualiacumque ipsius S. Narcissi; sic iisdem subnexa epistola Berengarii episcopi Gerundensis, data (ut ibi notatur) anno Dominicæ Incarnationis MLXXXVII; at (juxta Chronicam antiquam Augustensem a Frehero editam pag. 349) anno MLXVI; sic denique ecclesiarum Gerundensis & Augustanæ sensus ac traditio; quibus omnibus nihil idoneæ vel auctoritatis vel rationis opponunt, qui diversum hic ab illo Narcissum episcopum commenti sunt. Et de auctoritate quidem id fatetur Tillemontius nota 25 in Persecutionem Diocletiani; non assentitur tamen assertioni nostræ; primum, quia nequaquam verisimile censet esse, sive episcopum Gerundensem ad convertendos infideles Augustam excurrisse; sive episcopum Augustanum (qualem facit Baronius) martyrium subiisse Gerundæ. Deinde, quia Narcissus episcopus, juxta Actorum nostrorum numerum 14, Gerundæ martyrium confecisse dici non potest ante finem circiter anni 306; ac proinde, inquit, sub imperio Constantini, qui a martyribus faciendis alienissimus erat: atque hoc quidem est argumentum ejus palmare.

[30] [illo, qui postea Gerundæ martyr occubuit;] Ad primum respondemus, neque Acta S. Afræ, neque nos affirmare, unde Augustam venerit S. Narcissus, aut cujus loci episcopus fuerit, cum eo venit; sed inde tamen abiisse Gerundam dicimus, ibique labores apostolicos martyrio consummasse. Cur vero id fieri non potuerit, non videmus; cum nihil in apostolicorum virorum Actis occurrat frequentius, quam ista locorum gentiumque (prout vel tempora suadebant, vel spes messis uberioris, vel missio, vel inspiratio divina) mutatio. Itaque hæc objectio, refutatione digna non est. Secunda nihilo apparet solidior: quia ipse Tillemontius in Persecutione Diocletiani art. 21 fateri cogitur, post edicta Diocletiani usque ad ejus & Herculii abdicationem; factam Kalendis Maiis anni 305, multos in Hispania pertulisse martyrium; imo violentam ibi persecutionem fuisse: atqui tum Hispania, ut ipse contendit, erat sub imperio Constantii Chlori, qui tam a martyribus faciendis alienus fuit; ut Lactantius lib. de Mort. persecut. cap. 15, palam hoc ei testimonium dederit: Constantius, ne dissentire a majorum (Diocletiani & Maximiani) præceptis videretur; conventicula, id est, parietes, qui restitui poterant, dirui passus est: verum autem Dei templum, quod est in hominibus, incolume servavit. Cur ergo sub hoc tot Martyres Hispanos admittit; sub Constantino vix inaugurato nullum? Reponit ipse quidem de Constantio id fieri potuisse, sive quia remotior fuerit a Constantio Hispania, & propinquior Maximiano Herculio, qui tenebat Italiam; sive aliis de causis nobis ignotis. At enim idem sub finem anni 306 de Constantino dicendum est; quando æque tum ab illo remota fuit Hispania, ac fuerat prius a Constantio; & æque propinqua Severo, vel, si placet, Maxentio, qui tenebant Italiam; ac prius Herculio.

[31] [quidquid aliter sentiat Tillemontius,] Quanto igitur melius dixisset, multos per illa tempora fuisse Martyres in Hispania; quod hæc tum neque Constantio, neque Constantino paruerit; sed Maximiano Herculio primum, ac deinde Severo, atque Maxentio? Cedo enim, cujus auctoritate Constantio, & post hujus obitum Constantino adjudicatur Hispania? Nimirum Sexti Aurelii Victoris, opinor, & Eutropii; quorum prior de prima imperii Romani partitione diu ante persecutionem facta, in libello de Cæsaribus ita scribit: Et quoniam bellorum moles … acrius urgebat; quasi partito imperio, cuncta, quæ trans Alpes Galliæ sunt, Constantio commissa: Africa Italiaque Herculio: Illyricique ora usque ad Ponti fretum, Galerio: cetera Valerius (Diocletianus) retentavit. Posterior in Breviario Historiæ Rom., lib. 10, de secunda partitione anni 305 sic habet: Constantius & Galerius augusti creati sunt; divisusque inter eos Romanus orbis; ut Galliam, Italiam, Africam Constantius; Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret; sumptis duobus cæsaribus: Constantius tamen, contentus dignitate Augusti, Italiæ atque Africæ administrandæ solicitudinem recusavit. Vides, in neutra partitione Hispaniam exprimi, quasi Constantio cesserit. At satis, ut cum Dodwello heterodoxo Tillemontius existimat, his verbis exprimitur: Cuncta, quæ trans Alpes Galliæ sunt. Verum ego transalpinis regionibus adnumeratam uspiam apud geographos Hispaniam non memini legere. Quid multa? Tametsi Victor Hispaniam nominasset diserteque tribuisset Constantio; ne sic audiendus quidem esset:

[32] Junior enim est, & auctoritate multo inferior Lactantio, [Acta hinc nostra carpens,] qui in opere jam toties laudato, cap. 8, cum dixisset, minus avarum Diocletiano Herculium fuisse, causam hanc addidit: Nam cum ipsam imperii sedem teneret Italiam; subjacerentque opulentissimæ provinciæ vel Africa vel Hispania; non erat in custodiendis opibus tam diligens, quarum illi copia suppetebat. Nescio, qui in obscuro illo Victoris textu tam acutum cernunt, quas hic sibi tenebras fingant. Opulentissimas, inquiunt, provincias præter Italiam assignat Herculio; & tamen unicam tantummodo subdit, vel Africam scilicet, vel Hispaniam; non duas: sic enim scribere debuisset: & Africam & Hispaniam. O sapientiam iis dignam, qui exosam habent Martyrum infinitorum prope memoriam, tanta celebritate tot jam seculis in Ecclesia Catholica celebratam! Nempe si Hispaniam Herculio concedant, jam cum Dodwello negare non poterunt, plurimos ibi per hæc tempora Martyres occubuisse; quod quia negare omnino volunt, Constantium contra tam apertam Lactantii sententiam Hispanis obstinate præficiunt. Sed heus, Grammatici; numquam disjunctivam, ut appellatis, particulam vel copulative pro & usurpatam legistis? nam si non legistis, corruptum fatebimur textum, quem citavimus; at si legistis uspiam, nihil erit adversariis nostris, quo Lactantii, Hispaniam simul & Africam Herculio tribuentis, auctoritatem defugiant. Et legistis haud dubie, etiam apud Virgilium hoc sensu adhibitam Æneid. lib. 6, vers. 769: Æneas pariter pietate vel armis egregius; apud Suetonium de Tito imp.; Latinæ Græcæque linguæ vel in orando, vel in fingendis poëmatibus promptus &c.: apud S. Hieronymum in versione libri 1 Regum cap. 17 vers. 34: Et veniebat leo vel ursus: apud S. Ambrosium, epist. lib. 3, ep. 21 ad Anysium: Tenemus ergo te sanctæ memoriæ Acholii dudum discipulum, nunc successorem, heredemque ejus vel honoris vel gratiæ; & (ut mittam politioris litteraturæ juniores alios, quibus eadem particula eodem sensu familiaris fuit) apud Sidonium Apollinarem lib. 1 epist. 5: Sed tota illa vel vicina vel obvia fluenta &c.: epist. 8: De cujus natalis tibi soli vel jocunditate vel commodo quid etiam ipse sentires, &c.: epist. 10 ejusdem libri: Gratias ago magnas illi, maximas tibi, quod statuistis de amicitia mea vel præsumere tuta vel illæsa credere. Tædet enimvero exempla plura congerere in re tam perspicua.

[33] Hunc Lactantii sensum insigniter confirmat magnus ille Cordubensium antistes Hosius, [sed perperam;] cum de tormentis fidei causa olim in Hispania toleratis ita scribit ad Constantinum imp. apud S. Athanasium in Historia Arianorum ad monachos, editionis novissimæ num. 44: Ego jam pridem confessus sum, cum sub avo tuo Maximiano (Herculio; qui avus dicitur Constantini, quia sub eo Chlorus cæsar fuerat) persecutio grassaretur; utique in Hispania; cui proinde non Constantius; sed Herculius tum præerat. Itaque citatum Lactantii locum in eamdem ante nos sententiam interpretati sunt Baluzius in Notis pag. 365, Pagius in Critica ad an. 303, num. 12, aliique; & recte, ipso etiam fatente ac Dodwellum carpente Basnagio Calviniano in Annalibus politico-ecclesiasticis ad an. 303, num. 21. Imo ipse alibi sese denuo Lactantius explicat: negat enim Constantium sæviisse: negat ergo huic Hispaniam fuisse subjectam, cum ita scribit cap. 16: Vexabatur ergo universa terra; &, præter Gallias, ab Oriente usque ad Occasum tres acerbissimæ bestiæ sæviebant. Non mihi si linguæ centum &c.: solas enim tam ferali tyrannide Gallias eximens, Constantio solas attribuit.

[34] [ut patet] Jam si satis constat, in prima Romani imperii distributione Hispaniam non cessisse Constantio, sed Herculio; nulla profecto apparet ratio, cur hanc illi cessisse putemus in secunda: asserit enim Anonymus, Ammiano subnexus apud Valesium, illam tunc datam fuisse Severo cæsari: verba ejus hæc sunt pag. 472: Severus suscepit Italiam, & quidquid Herculius obtinebat: hic autem, ut jam ostendimus, præter Italiam, etiam Hispaniam obtinebat & Africam. Nec repugnat Eutropius modo productus; quin favet potius: quantumvis etenim de Hispania taceat; satis tamen aperte significat, nihil tum Constantio novæ ditionis accessisse, cum ipsum ait fuisse contentum dignitate Augusti eodem sibi tempore collata. Nec Hispaniam igitur umquam Constantius habuit, neque eam proinde anno 306 mense Julio mortuus, Constantino regendam per manus tradidit; sed Severi fuit, donec is Maxentio succubuit versus Aprilem anni 307; neque Constantino videtur obvenisse, nisi per Maxentii interitum anno Christi 312. Unde sequitur, ut ab anno 305 usque ad initium circiter 307, quando Maxentius, Eusebio teste lib. 8, cap. 14, subditis suis præcepit, ut a persecutione Christianorum desisterent, idem fuerit status persecutionis in Hispaniis, qui fuit in Italia; hoc est, ut mitior aliquanto quidem illa fuerit; sive quod novitati suæ non satis fideret Severus, sive quod Constantii mansuetudini auctoritatique deferre aliquid vellet; non tamen omnino sublata; ne nihil Galerii, cui idem Severus omnia debebat, sanguinariæ crudelitati concedi videretur: quo sensu, ne secum ipse committatur; explicandus est Eusebius, cum asserit lib. de Martyribus Palæstinæ cap. 13, Italiam, Hispaniam, Africam &c., cum vix duobus primis persecutionis annis integris furorem belli expertæ fuissent, pacem brevi consecutas esse: nam si omnino pacem tam brevi fuissent consecutæ, quorsum anno demum persecutionis quinto circiter. Maxentius (ut idem ante affirmabat) subditis suis præcepisset, ut a persecutione Christianorum desisterent?

[35] [ex hac ejus confutatione.] Edisserat igitur modo Tilemontius, cur adulto anno Christi 306 Narcissus Gerundæ non potuerit consummare martyrium; præsertim cum gladio cecidisse dicatur, non igne lento aut iis cruciatibus, quibus ferventior antea persecutio fuerat usa. Ceterum hæc eo deducere longiuscule voluimus, ut cuivis appareret, quam levibus argumentis nixum sit imperium illud Constantii & Constantini per Hispaniam, quo pessime abutuntur hæretici, ut martyria vera & apud Catholicos sanctissime celebrata, more suo ad fabellas relegent: nam, ut Tillemontio fieret satis, nequaquam opus erat hoc tanto circuitu; quandoquidem interfectus fidei causa creditur S. Narcissus, non more judiciali & per sententiam publicam; sed clam & per insidias; id quod ipsa ejus Acta, quantumvis alioqui recentia & in quibusdam forte adjunctis parum sincera, his verbis minime suspectis indicant: Quadam itaque die, dum ad celebrandum sacra Mysteria præparatus, orationi incumberet B. Narcissus; infideles, qui ei jam pridem insidiabantur, subito irruentes in ecclesiam, de sacro altari abstractum, & injuriis affectum, gladio percusserunt, & lentis vulneribus cruentatum reliquerunt. Imo necem ei non lictoris manu, sed incertis ethnicorum ictibus impetuque tumultuoso illatam fuisse, relicta multis postea seculis in incorrupto ejus corpore vulnera luculente testata sunt: aliud enim gutturi, aliud humero, aliud suræ spectabatur inflictum; ut vide Martii nostri tom. 2, pag. 624, num. 3. Atqui hoc genus martyrii quovis tempore potuit accidere; etiam post rescissa persecutionis edicta, etiam sub Constantio, etiam sub Constantino, & quidem jam, si placet Christiano. Non est ergo, quod ex hoc loco Tillemontius & Acta S. Afræ, & veterem illustrium ecclesiarum traditionem impugnet.

§ IV. Tempus martyrii, & locus.

[Annus, mensis, dies,] Annus ac mensis, quibus Afræ certamen acciderit, tametsi in Actis prætermissi; satis tamen certi videntur: & de mense quidem Augusto cum usus ac traditio perpetua Augustensis ecclesiæ, tum Martyrologia, ut observatum est supra, fere omnia consentiunt, etiam paucula illa, quæ natalem ejus postea denuo reponunt die IX Octobris. Ex mense vero jam num. 28 deductum dedimus annum Christi 304: nam si mense Augusto passa est; nec ante, nec post annum illum passa dici potest: non ante; quia ab indicta persecutione usque ad Augustum, aut etiam, si vis, Octobrem anni 303 non inveniuntur menses novem & amplius, qui secundum Acta nostra intercessisse debent inter adventum S. Narcissi & S. Afræ martyrium: non etiam post; quia cum anno Christi 305 ad Kalendas Maias per abdicationem Herculii mitigata plurimum in Occidente persecutio fuerit, credibile non est, quarto posterius mense & Afram & socias atrocissimo illo, quod Acta referunt, supplicii genere potuisse mulctari. Dies martyrii in ambiguo est, fueritne quintus Augusti mensis, an septimus; nam alterutrum fuisse, probant illa, quæ prolata sunt § 1.

[37] De loco martyrii S. Afræ siquando disputari potuit, jam non potest; cum historia passionis ejus, [& locus martyrii apud Augustam Vindelicorum,] ad tot codices antiquos per Velserum, per Ruinartium, per nos explorata, atque eruditissimorum in hujuscemodi monumentis criticorum judicio vetustissima simul ac sincerissima, illum tam evidenter designet num. 15: Apud provinciam Rætiam, in civitate Augusta… contigit Afram … a persecutoribus comprehendi. Et num. 19: Statim igitur rapta est a ministris, & ducta in insulam Lyci fluminis, ibique &c. Sufficeret sane hæc auctoritas, tametsi non posset aliunde firmari. Confirmatur tamen cum ex antiquissima possessione corporis ejus apud Augustanos, cujus testem superius oculatum produximus Venantium Fortunatum, qui seculo VI floruit; tum ex Martyrologorum omnium, qui Afram hoc mense cum appositione provinciæ & civitatis annuntiant. Hoc mense, inquam: nam supra num. 5 ostendimus, in Martyrologio Hieronymiano & Florario nostro Ms. Afram etiam referri die IX Octobris cum positione, In provincia Creta, civitate Augusta: sed ibidem etiam rationes adjecimus, cur locus ille corruptus videri debeat. Si tamen sincerus esset; ex eo tantum sequeretur, Afras duas admittendas esse; alteram longe celeberrimam apud omnes, & Augusto mense secundum eadem illa Martyrologia passam In provincia Rætia, civitate Augusta; alteram vix ullis notam, & mense Octobri passam In provincia Creta, civitate Augusta.

[38] [non in Creta insula;] Vide ergo impudentiam Achillis Pirminii Gassari Lindaviensis, medici Lutherani, apud Menckenium, Scriptorum Germaniæ tom. 1, col. 1396; ubi in Annalibus suis Augstburgensibus, anno 1576 compositis, occasione inventi apud Benedictinos Augustanos corporis S. Afræ, ita scribit ad annum 1062: Ipsa vero rei veritas hoc loco maximopere testimonium flagitat, ac non obticendum urget, nullam Affram vel Augustæ Vindelicorum, vel apud Augustana cis Lechum castra, numquam * fuisse exustam; verum Afram illam Cretensem, quam vulgo ut sanctam martyrem hic venerantur, posteaquam a Narcisso, Hierosolymorum episcopo, in patria insula, una cum matre Hilaria ancillisque seu sororculis Dimna, Eunomia, & Eutropia, e Veneris quæstu ad fidem Christianam conversa, idolis sacrificare amplius voluisset *, apud civitatem Augustam juxta Letheum amnem (quæ nomina, propter allusionem cum nostris vulgaribus, Cucullatis vehementer imposuerunt) circiter annum salutis CCCIV, Nonis Augusti, ignem vivam passam esse. Id quod saniores historici omnes certissime, præsertim exteri quoque, attestantur. Nec sufficit argumentum a vetustate cultus aut fani ipsius apud nos; cum & Maria Deipara Virgo, Maria Magdalena, Catharina & Ursula hic sua habeant templa & festa; quarum tamen nulla hic vel vixerit, vel mortua sit. Dubites enimvero, an satis medice potus hæc scripserit.

[39] [ut errat,] Errat etenim 1, cum Afram Ræticam per Creticam Afram excludit; quasi simul duæ consistere non possent. 2, cum alteram volens expungere, non potius Cretensem expungit, pro qua nihil affertur auctoritatis idoneæ; quam Ræticam, & Actis fidelibus, & ecclesiarum ætatumque fere omnium testimoniis ac monumentis assertam. 3, cum ait, aut innuit certe, in Actis ejus sinceris legi, non Lechum seu Lycum fluvium, sed Letheum; quod est contra codicum omnium fidem. 4, cum ad amnem Letheum in Creta civitatem Augustam collocat, quam nec ibi, nec per totam insulam illam Geographorum quisquam hactenus reperit. Sed hæc minus absurda sunt, quam quod errat 5, cum Afram a Veneris quæstu conversam asserit fuisse ad fidem Christianam in patria insula a Narcisso, Hierosolymorum episcopo; ignem autem vivam esse passam circiter annum salutis CCCIV. Narcissus enim ille (ut constat ex Eusebio) anno Christi 212 tam decrepitus erat ætate; ut, quia munere suo fungi amplius præ debilitate non poterat, adjutorem in episcopatu divinitus destinatum acceperit S. Alexandrum. Si ergo is Cretam umquam viderit, dudum id antea contigisse necesse est, puta circa initium seculi tertii vel secundi finem. Si vero tunc Afram ibi Veneris quæstu victitantem invenerit, utique jam tum grandiusculam invenisse dicendus est; atque adeo circiter annum salutis CCCIV vetula erat centenaria non paulo major; & tamen (ut patet ex Actis martyrii) etiam tunc poterat amatoribus magno pretio expetenda videri. O medicum expertissimum! Quam belle de te ipse canis sub effigie tua gravissima Annalibus præfixa, post Col.

Debueram Chiron dici, qui dicor Achilles,
      Vix Chirone minor qui medica arte fui.

[40] Errat idem 6, imo mentitur splendide, cum subdit: [non sine mendacio,] Id quod saniores historici omnes certissime, præsertim exteri quoque, attestantur. Saniores historici omnes? Parum igitur sanus Hermannus Contractus in Chronico post annum Christi 300? Parum tibi sani (non dicam Rhegino, aliique plures, quos tu facile pro tua humanitate & obvia passim insania, & cucullatos & insanos appellare possis) parum, inquam, tibi sani videntur Joannes Aventinus, Annalium Boiorum lib. 2 in Constantino & Beatus Rhenanus, Rerum Germanicarum lib. 2, pag. 89 in editione Basileensi anni 1551? Atqui hi omnes absque ambagibus Afram in Rætia martyrem faciunt; de Cretica vero ne meminerunt quidem. Ubi ergo saniores isti tui historici omnes? Saltem unicum citasses: magnam inisses gratiam a Martino Crusio, gregali tuo, qui Annalium Suevicorum part. 1, lib. 5, cap. 9, de uno ex paradoxis, hic a te tam confidenter assertis, exclamat: Quid est hoc?… Conciliet, si quis conciliare potest.

[41] Scio, de sola S. Afra Cretensi mentionem fieri a Petro de Natalibus in Catalogo lib. 7, [Gassarus,] cap. 28, & 54; scio illum civitatem Augustam in Creta locare circa Letheum flumen; ibique Afram dicere a Narcisso Hierosolymitano episcopo conversam. Sed hunc tu si ex animo sentiebas inter saniores historicos numerandum, cur appellare ausus non es? Nimirum delusum videbas virum optimum non optimo codice: citat enim pro se lib. 7 cap. 55 (ubi narrationi huic suæ finem imponit) Adonem his verbis: Hæc Ado ex Martyrologio Hieronymi: cum in veris Adonis exemplaribus neque Mosander neque Rosweydus ejusmodi quidquam invenerint. Vel sic tamen hoc te sanior hic fuit, quod non addiderit vel persecutionem, vel annum ejus martyrii; quem tu in eodem systemate tam stulte determinas. Non est ergo etiam hic omnino tuus. Multo minus tui sunt (quamquam alioqui maxime tui) Centuriatores Magdeburgenses; qui seculo quidem quarto passam in Creta statuunt S. Afram; sed nec de Letheo flumine, neque de Narcisso Hierosolymitano somniant; imo episcopum illum faciunt ejusdem insulæ Augustanum; hoc est imaginariæ civitatis antistitem imaginarium; inepte, fateor; sed minus tamen insane, quam tu. Vincentius Bellovacensis, secundum editionem accuratissimam anni 1612, ubique Retiam habet; nullibi Cretam. S. Antoninus, Vincentium citans, part. 1, tit. 8, cap. 1, § 18 Rætiam quoque retinuit; semel ibi tamen Creta legitur; sed errore manifesto; ut patet ex verbis ibidem sequentibus: Statimque rapta a ministris, ducta est ad insulam fluvii, qui dicitur Lech. Dic ergo, impudens, quis e sanioribus ante te historicis tecum senserit: ego nullum invenio; tu omnes debes ostendere, ut fidem illam summam, qua tua te collegisse testatur clarissimus tuus editor, tuearis; hoc præsertim loco, ubi te tam pathetice præfaris testimonium veritatis afferre.

[42] Verum enim quid saniores hic historicos testes exigimus; cum sani esse non possint, qui vetustis tot ecclesiarum traditionibus tabulisque refragantur; nisi simul iis omnibus ostendantur esse vetustiores, aut certe vetustiores pro se testes afferre? [annalista Lutheranus.] Hoc autem nemo faciet umquam, donec ipsum produxerit autographum illud Martyrii S. Afræ, quod seculo quarto conscriptum diximus, & istud quidem demonstraverit primum, re vera autographum esse; deinde, idem istud in hac re antigraphis manuscriptis, quæ plurima supersunt, omnibus repugnare. Id si præstitisset novus iste Chiron, hoc est, monstrum centauricum, tum dicere testimonium potuisset. Sed multum abfuit, ut hoc is faceret, qui in hoc ipso argumento insigniter prodidit, quam vel patriarum antiquitatum esset ignarus: nam si Fortunatum, non de cultu solum aut ecclesia S. Afræ apud Vindelicos, verum etiam de sacris ejus ossibus, maximo ibidem olim in honore habitis, testantem legisset; non ausus fuisset, opinor, hoc se scuto defendere: Nec sufficit argumentum a vetustate cultus, aut fani ipsius apud nos; cum & Maria Deipara Virgo &c. Tum si Rætiarum suarum, sub Diocletiano statum novisset Col. non illis Constantium Chlorum tunc præfecisset utique, ut principem erga Christianos mitissimum, cum passa creditur Afra; sed Maximianum Herculium, ad cujus immanem tyrannidem Italia pertinebat: ad Italiam enim, non ad Germaniam Galliamve, utræque tum Rætiæ spectaverunt; uti docent præter alios Aventinus lib. 2 in Constantino, Velserus Rerum Augusto-Vindelic. lib. 7 ad annum 304, Panvinius in Imperio Romano Parisinæ editionis anni 1588, pag. 238, item pag. 247 & alibi.

[43] [Loco religionem servat ecclesia,] Porro veterem Rætiæ secundæ delineationem dat idem Velserus ad paginam 196, eamdem circumscribens ad Occidentem lacu Brigantino, ad Septemtrionem Danubio, ad Orientem OEno flumine, Alpibus ad Meridiem; & insulam simul exprimens Lyci fluvii, reorum olim suppliciis destinatam. Hæc subinde ultra Lycum in continentem versa, Campus modo Lycius (vulgo Lechfeld) appellatur. Distat Augusta versus Orientem, ut indicant Acta nostra, secundo milliario; quod nescio an satis recte Khammus part. 1, pag. 61, num. 17, interpretetur per sesquihoram: milliarium enim hic more Italico accipiendum esse pro mille passibus tantum, volunt Velserus pag. 496, nota 64, & Pistorius in Sigismundi Augustano Chronico ecclesiastico part. 1, cap. 7 ad marginem. Loco illi religionem hactenus servavit condita postmodum ecclesia, quæ ad nostra usque tempora stetit, inquit Stengelius Rerum Augustan. part. 1, cap. 15; sed modo persecutione Suecica a cæsari rebellibus Gustavanis.. hæreticis misere exusta est post mille, trecentos & triginta annos; etiam palo sive stipite, cui sancta Martyr alligata fuerat, & qui lapideæ columnæ inclusus erat, deperdito. Errat amplissimi viri chronologia: cum enim excidium hujus ecclesiæ tam ipsemet part. 2, cap. 73, num. 28, quam Corbinianus Khammus part. 1, pag. 421, num. 142, affigant anno Christi 1632; sequitur, ut eam conditam fuisse credat anno Christi 302, sive biennio ante martyrium S. Afræ; quod repugnat his ejusdem verbis modo recitatis: Loco illi religionem hactenus servavit condita postmodum (hoc est post martyrium Sanctæ, & Ecclesiæ pacem) ecclesia.

[44] [a Suecis diruta; sed hoc seculo] Surrexit e ruinis ea tandem augustius hoc seculo, ut narrat Khammus part. 3, pag. 107, num. 676; ubi sic habet: Anno MDCCI templum S. Afræ in Campo Lycio e fundamentis cum binis turribus ædificatum, usque ad tectum perduxit (Wilibaldus tunc abbas Udalricianus:) attamen cum, Marte funesto in nostram patriam irrumpente, sub luctuosissimis Bellonæ motibus aliquatenus fuisset destructum & rapacibus deprædantium manibus direptum, id, sopitis belli facibus, reædificans, & quatuor altaribus instruens, altaria columnis gypsatis, marmor imitantibus, picturisque artificiosis decoravit. Insuper præcellentem statuam S. Afræ ligneam, humani corporis magnitudinem excedentem, a famosissimo Bendel singulari industria cum ignibus suppositis sculptam, in principe altari posuit: in duabus turribus adjectis duas campanas, jam ante armorum tumultus a se consecratas, & pendentes, sed mature securitatis causa amotas, iterum suspendit; totumque ædificium sumptuosum anno MDCCXI una cum aris feliciter complevit. In prima chori ara superiore repræsentatur S. Afra, ceu ovis perdita, & inventa: in secunda chori ara inferiore, tamquam principe, repræsentatur S. Afra, martyrium passa: in ara a latere ex cornu Euangelii exhibetur S. Afra, ad fidem orthodoxam conversa & baptizata: in quarta ara ex cornu Epistolæ exhibetur S. Afra glorificata.

[45] Anno MDCCXII (pergit idem) die XVII Maii, [magnificentius instaurata.] feria III Pentecostes, a reverendissimo D. D. Joanne Casimiro Röls, episcopo Amyclano & suffraganeo Augustano, juxta templum S. Afræ dedicatum, chori ara prima superior consecrata est in honorem Christi Salvatoris, ovem perditam invenientis: secunda chori ara inferior, & præcipua, in honorem S. Afræ, martyrium patientis: tertia ara in honorem SS. Narcissi & Dionysii Afræ avunculi, episcoporum martyrum; præcipue S. Narcissi, Afram ad fidem convertentis: quarta ara in honorem S. Hilariæ, matris S. Afræ, & ejus sociarum Martyrum, S. Afram glorificatam venerantium. In primam aram Christi Salvatoris, inclusæ sunt reliquiæ SS. Pastoris & Felicis martyrum (ex cœmeterio S. Calepodii) ac S. Donati M. (ex cœmeterio S. Cyriacæ M.) Roma transmissæ, cum aliis reliquiis ex societate S. Afræ, protomartyris Augustanæ: in secundam aram S. Afræ, inclusæ sunt reliquiæ de SS. Digna, Eunomia, & Eutropia, ancillis S. Afræ; de hujus stipite, cui alligata; & de Sanctis ex ejus societate; quibus additæ sacræ reliquiæ de memoratis SS. MM. Donato, Pastore, & Felice: in tertiam aram SS. Narcissi & Dionysii, inclusæ sunt sacræ reliquiæ de ossibus S. Dionysii, & S. Narcissi vestimentis cum aliis sacris reliquiis ex societate S. Afræ; quibus additæ reliquiæ de Donato, Pastore, & Felice. Hæc visum est paulo fusius exscribere; ut quivis intelligat, quanto etiam nunc in pretio sit apud suos Martyris nostræ palæstra.

[Annotata]

* lege umquam

* lege noluisset

§ V. Integritas prodigiosa corporis ejus; locus primæ sepulturæ.

[Sanctæ corpus illæsam ab igne,] Modum, quo martyrio suo Herois nostra finem imposuit, sic referunt Acta, ut certo quidem asserant, eam in mediis flammis emisisse spiritum; verum non satis exprimant, ambustone, an illæso corpore exspiraverit: neque enim id extra omne dubium ponunt num. 20 hæc verba: Invenerunt sanctæ Afræ integrum corpus; cum integrum dici possit, cui partium nulla deest, tametsi vel plures earum vel omnes offensæ sint. Læsum tamen illud igne non fuisse, affirmant Velserus pag. 492 not. 56, multa in hanc rem congerens exempla similia, & Stengelius part. 1, cap. 16 & sequenti; imo in Officio ejus per diœcesim Augustanam proprio, ad diem VII Augusti, quotannis legitur: Ejus corpus ab ignis incendio nihil læsum, miraculisque clarum, Augustæ in æde S. Udalrici requiescit. Gravis hæc sane auctoritas; non tamen certa; primum, quia corpus illud neque Velserus, neque Stengelius videre potuerunt; utpote sarcophago marmoreo, qui a seculo XI ad hoc usque tempus (ut Khammus ait part. 1, pag. 177, num. 11) apertus numquam fuit, occlusum; deinde, quia non apparet, textum ex Officio recitatum, aut alium æque clarum, valde antiquum esse, aut ab omnibus etiam Augustanis receptum. Videtur ergo id arreptum ex traditione; sed non satis constanti: nam adustum corpus fuisse, tradit Chronica Augustensi antiqua apud Freherum ad annum 1064; adustum quoque, integrum tamen, Sigismundus, apud Pistorium, part. 1, cap. 7, pag. 596 & cap. 11, pag. 601, & in appendice Chronici sui, pag. 612; atque hunc paucis abhinc annis secutus est Khammus loco mox assignato, num. 7: qui tamen part. 3, pag. 2 scribit, Afram fumo suffocatam fuisse, corpore incorrupte conservato. Conciliari potest utraque sententia; si per adustionem dicamus auctores illos aliud nihil intellectum voluisse, quam fumi nigredinem corpus obfuscantem.

[47] [sepultum fuit nocte proxima martyrio;] At quando sepultum fuit pignus illud, maternæ pietati ac solatio tam insigni prodigio relictum? Sine dubio eadem die, qua mater Afræ cum ancillis evolavit in cælum: id enim Acta testantur num. 21. At hoc ipsum quando contigit? Si eadem Acta perpendas, omnino id accidisse dices postridie, quam passa est Afra: nemo namque impediebat, quia jam discesserant milites; rem urgebant ancillæ, puerum ad Hilariam tam propere destinantes, ut is ne exspectandam quidem sibi cymbam crederet; sed Lycum natatu trajecerit, ita celerius evolaturus ad matrem, utique ad exsequias maturandas, dum apud Martyrem ancillæ excubarent: neque enim hæ recessisse dicuntur ante sepulturam. Quis autem hoc rerum articulo tergiversatam credat Hilariam ultra quam necessitas exigebat, ut Filiæ; tam gloriosa morte defunctæ, justa persolveret? Cum ergo statim subjungitur: Et venit nocte cum sacerdotibus Dei, & tulit corpus ejus, & posuit … in memoriam &c.; manifeste intelligenda est nox martyrium Afræ proxime consecuta. Atque hic sensus Actorum tam evidenter elucet, ut in Legenda Sanctæ ad diem VII Augusti voci nocte addita legatur vox proxima in Breviario Spirensi anni 1478. Itaque illi vim prorsus intulisse existimamus Velserum pag. 494, not. 62, & Stengelium part. 1, cap. 18; dum sepulturam hanc differunt usque ad diem XII Augusti; idque argumento, quod modo confutabimus.

[48] [non die 12 Augusti.] Sic arguunt viri ambo eruditissimi: Sepulta est S. Afra eodem die, quo Hilaria, cum ancillis ejus, martyrii coronam accepit: hanc autem accepit Hilaria die XII Augusti: hoc igitur & Afra sepulta est. Prima propositio certa est ex Actis. Secundam ex eo probant, quod Hilariæ ac sociarum natalis sive martyrium celebretur die XII Augusti; unde consequi putant, ut olim eodem die re ipsa martyrium fecerint; & satis quidem recte, si simul ostendissent, semper illo die, & non alio, martyrium istud fuisse in Ecclesia celebratum: quod cum nec fecerint, nec facere potuerint, collectio corruit. Negamus ergo, natalem SS. Hilariæ & sociarum olim separato Officio aut festo fuisse cultum die XII Augusti; cum testetur Khammus part. 3, pag. 34, num. 120, id primum institutum fuisse sub Eginone abbate Udalriciano, qui præfuit, ut ante monuimus, ab anno Christi 1109 usque ad 1122: ante hoc tempus existimamus Hilariam & ancillas, tamquam Afræ in martyrio socias, eodem die atque Officio, quo Afram ipsam, tantummodo honoratas fuisse Augustæ; id quod patet (ut nihil de Rabano dicam) cum ex veteri ejusdem cœnobii Martyrologio, quod inter Hieronymiana contracta tertium dedimus, diximusque circa seculum XII fuisse concinnatum; & in quo de S. Hilaria ancillisve ad XII Augusti verbum nullum est; tum ex antiquis aliarum apud Germanos ecclesiarum Breviariis, ut Spirensi anni 1478, Moguntino anni 1495, Constantiensi anni 1575, Wormatiensi anni 1576, &c., in quibus die VII Augusti simul celebrantur martyria SS. Afræ, Hilariæ & sociarum uno eodemque Officio, extra quod nulla istic uspiam de Hilaria sociisque fit mentio.

[49] Quæres, quid moverit Eginonem primo, ut a festo & Officio S. Afræ separaret Officium ac festum SS. Hilariæ & comitum ejus; [ut creditum est antehac.] deinde, ut hoc ad diem Augusti duodecimum defigeret. Respondeo, festo atque Officio peculiari SS. Hilariæ & sociarum instituendo occasionem verisimillime præbuisse inventionem corporis S. Hilariæ, quæ sub eodem Eginone contigit: diem vero XII Augusti utrique delectam fuisse præ aliis; quia illo die memoriam earum dudum ante in suis Martyrologiis consignaverant Notkerus & Usuardus, Adonem secuti, ejusque verbis usi. Sed Ado, inquis, quid secutus est? In elogio nihil, quod sciam, præter Acta nostra. Cur ergo elogium istud reposuit die XII Augusti potius, quam alio? Nisi me fallit apertissima conjectura, non aliam id fecit ob causam, quam quod illo die in Martyrologio quodam veteri, ut Hieronymiano apud Florentinium, invenerit notatam Hilariam aliam, Claudii tribuni conjugem; quam judicaverit ad mensem Augustum neutiquam pertinere; sed ad diem tertium Decembris, quo illam ipse annuntiat: ad Augustum autem ex Actis nostris spectare noverat martyrium Hilariæ nostræ: hanc ergo illius loco reponendam censuerit. Ne vero Actis nostris repugnare videretur differendo S. Afræ sepulturam a die V usque ad XII Augusti, dissimulatis verbis, quibus Acta testantur, eadem die, quando sepulta est Afra, Hilariam & comites martyrii coronam accepisse, sic eam laudare maluit: Eodem die (XII Aug.) S. Hilariæ, matris S. Afræ; quæ cum ad sepulcrum illius excubaret, ibidem pro fide Christi a persecutoribus igni tradita est cum Digna, & Eumenia, & Euprepia, quæ fuerant puellæ S. Afræ. Vitavit igitur difficultatem; ut Hilariæ hujus natalem tanto liberius differre posset ad illum diem, quo notatam ab antiquiore Martyrologo repererat Hilariam aliquam; & sic illum correxisse potius, quam ab eo recessisse videretur; cum alioqui nec diem illum expressis verbis Acta determinassent, neque piaculum esset natalem incertum, ad certum diem ex conjectura reducere. Utcumque res habeat; cedere debet Actis nostris Adonis tanto junioris auctoritas: licet enim illa satis insinuent, Hilariam cum ancillis tantummodo deprehensam in monumento fuisse; adeoque ibi, post peractas exsequias ac sacerdotum discessum, usque ad lucem excubuisse; ulterius tamen excubias hasce protendi non sinunt.

[50] [Non fuit autem primo conditum] De loco istius monumenti sic Acta num. 20: Et tulit (Hilaria) corpus ejus (S. Afræ,) & posuit secundo milliario a civitate Augusta, in memoriam, quam sibi suisque construxerat. In quæ verba commentator noster pag. 497, not. 65, ita scribit: Locum, quantumvis diligenti investigatione, hactenus assequi non potui: neque spes est in posterum: nam cum sanctæ Martyris corpus perdiu ignoratum, ante annos amplius DC in ea, qua hodie colitur, ecclesia a S. Udalrico episcopo inventum fuerit; necesse est fateamur, translationem ex primo sepulcro multo prius priscis retro temporibus contigisse; & ex eo memoriam negligi cœpisse: quam dudum vetustate collapsam, & quidquid ejus supra solum exstabat (si quid exstabat) hostium incursione (plerasque ager Augustanus expertus est) dejectam * crediderim. Profecto si ullius antiqui exemplaris lectione juvarer, lubens pro his verbis: “Posuit secundo milliario de civitate Augusta;” substituerem: “Posuit secundo milliario prope civitatem Augustam,” vel aliquid simile. Et intelligeremus prope civitatem Augustam, secundo milliario a passionis loco. Id conveniret solo ecclesiæ, in qua hodie Afra condita; quin ipsi cryptæ, quæ in ecclesia religione celebris. Hæc enim loca extra urbem illo seculo. Sed cum libri manuscripti omnes vulgatam editionem tueantur; correctio nimis fortasse audax. Cogitandum tamen.

[51] [prope urbem, ut quidam volunt;] Cogitavit amplissimus Stengelius Rerum Augusto-Vindelic. part. 1, cap. 18; & codicem tandem unum nactus, Salva igitur res, inquit; inventus est liber, pro lectionibus matutinalibus ante centum & quinquaginta annos (hoc est ante annum Christi 1497) ex multo vetustioribus eleganti manu transcriptus, qui lectionem, quam initio hujus capitis posuimus, præferat: posuerat autem hanc: Et venit nocte cum sacerdotibus Dei; & tulit corpus ejus secundo milliario de civitate Augusta (sic habent exemplaria correcta;) & posuit in memoriam, quam sibi suisque construxerat: Ubi observa, parenthesim quoque ad lectionem illam pertinere, non a Stengelio insertam esse; cum eodem, quo cetera, charactere distinguatur. Ex hoc textu ita colligit auctor: Unde manifeste intelligimus, eam (S. Afram) prope civitatem Augustam secundo milliario a passionis loco positam, eo ipso loco, quo hodie, conditam, neque umquam alio translatam fuisse. Sed non videmus imprimis, unicum illum codicem, & adeo quidem recentem, præferendum esse ceteris prorsus omnibus, qui Breviariis antiquis, Vincentio Bellovacensi, Mombritio, Wicelio, Velsero, Ruinartio, nobis denique tanto numero præluxerunt. Deinde esto tantisper, si lubet, ea lectio sola fidelis. Quo pacto inde extundi potest collectio Stengelii? Asserit enim illa quidem, sublatum ab Hilaria fuisse corpus Afræ e loco martyrii, duobus milliariis ab urbe dissito, & positum in memoriam, quam sibi suisque construxerat; sed non indicat, quo loco memoria illa sive monumentum fuerit, propius, an remotius ab urbe, quam Campus Lycius. Solebant autem veteres monumenta condere non tantum ad secundum, verum etiam ad quintum, imo & ad nonum ab urbe lapidem, & ultra, prout prædia vel fundos habebant: ut videre est apud Kircherum in Latio, aliosque.

[52] Stengelio favet apertius Catalogus episcoporum Augustanorum & abbatum S. Afræ, [sed ad secundum ab ea milliare;] seculo, ut apparet, duodecimo scriptus, editusque a Joanne Georgio Eccardo in Corpore historico medii ævi tom. 2, Col. ubi dicitur corpus S. Afræ ab insula Lyci relatum fuisse, & in propria possessione, ut antiquis erat moris, juxta domum suam ad australem (suburbii Augustani) plagam conditum. Quamquam quæ hæc auctoritas, ut vel comparari possit ad Acta nostra? Licet ergo hæc opinio nunc apud Augustenses invaluerit; nos cum Velsero ignotum hactenus esse sepulcri istius locum putamus; sed tamen secundo ab urbe milliario dissitum: neque credimus in eo diu quievisse Martyrem nostram; sive ædificium tumulo impositum deflagraverit, sive non. Certe locus ille, jam ethnicis proditus, nec depositis tam pretiosis, neque Christianis, tum orationis ergo ad Martyrum sepulcra & confluere & excubare solitis, tutum esse poterat receptaculum: quod satis erat causæ, ut inde continuo & Afræ, & Hilariæ, & ceterarum, ibi cum Hilaria exstinctarum, corpora ad ignotum gentilibus latibulum comportarent. Latibulum vero illud si quis volet urbi vicinum fuisse, imo illo ipso loco situm, ubi postmodum ædificata fuit ecclesia S. Afræ, non refragabimur.

[53] Porro istud quis intelligat, quod auctor anonymus (Mabillonius Gerhardum nominat; [etsi jam ille locus ignoretur.] nec temere) Vitæ S. Udalrici exeunte seculo X, in textu num. 58 max recitando, hæc Actorum nostrorum verba, quibus primum S. Afræ sepulcrum, sive locus collocationis corporis ejus assignatur secundo milliario a civitate Augusta, & retinuerit, & referre potuerit ad ecclesiam ipsius, tum civitati tam propinquam, ut sequenti seculo ejusdem inclusa mœnibus fuerit? Retinuerit, inquam: nam quod ait Velserus, in autographo suo Vitæ Udalricianæ verbis his in textu positis, a civitate Augusta, in margine substitui ista, a loco ubi passa est, id ad biographum illum pertinere non potest; primo, quia fatetur editor, notam istam marginalem alia manu notatam esse; secundo, quia verba ista marginalia non leguntur in Actis S. Afræ, quæ tamen auctor ille allegat; tertio, quia non leguntur in ullis aliis Mss. exemplaribus Vitæ ejusdem Udalricianæ, quæ vel nos die IV Julii secuti sumus, vel ante nos Mabillonius. Quid si ergo per auctoris oscitantiam omissum fuerit verbum unum alterumve, & sic scribere voluerit: Et locum collocationis corporis ejus [qui primo fuerat,] sicut in scriptura Passionis ejus est scriptum, ab Augusta civitate in secundo milliario, in ecclesia monstravit? Certe sic restitui locus Anonymi potest; alioqui manifeste corruptus, & ideo, ni fallor, a Bernone abbate, qui Vitam illam seculo XI elimandam suscepit, omnino expunctus; ut vide apud Velserum cap. 15 pag. 609.

[Annotata]

* f. dejectum

§ VI. Revelatio sepulcri & inventio; reliquiæ; miracula.

[Tumulus Sanctæ olim in ecclesia sua celeberrimus,] Constat ex dictis de Venantio Fortunato, antistite Pictaviensi, non modo notum apud Augustenses inclinante seculo sexto S. Afræ sepulcrum fuisse, sed etiam a peregrinis inter celebriora Sanctorum per Occidentem sacraria habitum ac frequentatum. Qua vero occasione & ista pietas refrixerit postea, & sacrum illud pignus absconditum ita fuerit, ut ne latebrarum ejus quidem ulla seculo decimo apud ipsos Augustanos superesset noritia, definire non possumus: non ignoramus tamen, variis periculis, calamitatibus, direptionibus, ruinis ædem illam obnoxiam per ea tempora fuisse: nam S. Wicterpus episcopus Augustanus (sive seculo VII, ut majores nostri puturunt ad diem XVIII Aprilis; sive VIII floruerit, ut contendunt alii) illam ex cineribus excitasse dicitur apud Khammum part. 1, pag. 81, Stengelium part. 2, cap. 5, aliosque. Iterum arsisse legitur, inquit Hertfelderus in Basilica SS. Udalrici & Afræ, part. 1, cap. 6, sub principatu Caroli Magni, .. occasione bellicorum tumultuum, quos Tassilo, Boiorum dux, excitarat. Addit vero, instauratam fuisse per S. Simpertum; quod etiam in hujus Vita tradit Adilbertus apud Bernardum Pezium Thesauri anecdotorum novissimi tom. 2, part. 3, col. 358 & seqq. Sedisse autem Simpertus Augustæ creditur ab anno 788 ad 818. Pergit ibidem Hertfelderus: Quies deinde fuit aliquamdiu; sed semper incerta; nec sine minis hostium. Ii fuerunt Hungari &c. Sane in tanta rerum vicissitudine mirum non est, id accidisse tumulo Martyris nostræ, extra urbem collocato, quod permultis aliis, tutiore etiam loco servatis, contigisse, scitur; ut paulatim scilicet ignorari cœperit, qua ecclesiæ parte conditus esset obrutusque; maxime si ruinis veteribus non omnino sublatis imposita fuerit ab instauratoribus novi moles ædificii; quod ibi aliquoties factum esse, patuit anno circiter 1466; quando narrat Sigismundus Religiosus part. 2, cap. 6, effossis ejusdem loci fundamentis, inventum fuisse triplex per totam ecclesiam pavimentum, unum altero semper altius.

[57] [omnino cœpit ignorari post seculum 6] Quandocumque vero abstrusus fuerit ille thesaurus; certo S. Udalricum latuit, qui erga S. Afram mirifice semper affectus, Augustanam ecclesiam ab anno 923 usque ad 973 gubernavit, in eaque insuper ante annos quindecim, quam episcopatum susciperet, sub Adalberone aliquamdiu camerarius fuerat. Testatur id auctor coævus in ejus Vita, Julii tom. 2, pag. 111, num. 50: cum enim, ut ibi refertur, iterum hujus Martyris ædes Hungaricis facibus (anno Christi 955) conflagrasset; nec reparari tam cito illam sinerent afflictissima tempora, quin æquatis solo neglectisque ruderibus jam sese passim gramen infudisset; S. Udalricus de cælo fuit admonitus, ut domum S. Afræ reædificare non tardaret. De cujus instauratione cum sæpissime tractaret, qualiter congruentissime fieri potuisset; & qualiter sub positione * cryptæ orientalem plagam ecclesiæ convenientissime decoraret; & nullus certitudinis effectus ei animo irrepsisset; continuis orationibus & jejuniis cum domesticis & religiosis presbyteris devotissime misericordiam Dei secreto deprecari cœpit, ut ei monstraretur locus, in quo corpus S. Afræ collocatum fuisset; & si cryptam in eo loco, tibi voluntas ejus complacuit, fas componere maneret. Audis, quam ignotus sepulcri locus tum fuerit: nunc accipe, qua ratione sit revelatus: hanc enim ibidem numero sequente sic auctor idem exponit:

[58] [usque ad seculum 10 provectum,] Ut orationem ejus & jejunium ad aures Domini pervenire dubium non esset, secundum cantationem sancti David prophetæ: Ecce oculi Domini super justos, & aures ejus in preces eorum; quadam nocte in visu ei sancta Afra apparuit, & locum collocationis corporis ejus, sicut in scriptura Passionis ejus est scriptum, ab Augusta civitate in secundo milliario, in ecclesia monstravit. Cryptam autem in prædestinato loco fieri prohibuit propter Sanctorum reliquias, quæ in illo loco in requie diem exspectare debent judicii. Hac revelatione perdoctus, quid sibi esset faciendum, muros, ex maxima parte ab ignibus depositos, cum magna festinatione reædificare fecit, & priori altitudini mensuram unius cubiti superposuit, cryptaque congruenti occidentalem partem ecclesiæ decoravit, super ædificia, in sua præsentia caute mensurata, summo studio incidere & adducere præcepit, & non tardavit, donec imbricibus eam ex toto cooperuit, & interius ædem ecclesiæ laqueariis vestivit, lucida pictura decoravit, & ornamenta ecclesiæ, quæ propter barbaros in civitatem fuerunt deportata, & in matrici * ecclesia servata, restitui fecit. His placet ibidem sequentia claritatis causa subjungere:

[59] Quam in magna observatione Dei ille locus orientalis partis ecclesiæ semper maneat, [quando S. Udalrico locus revelatus fuit,] certis sit indiciis manifestatum, hic mihi congruum videtur innectere. Quidam hortulanus, nomine Adelpoldus, ibi deambulando inter gramina, speluncam invenit; in quam intrans, formosam ædiculam sub terra muratam conspexit; & veniens nuntiavit episcopo, dicens: In hoc loco possum olera mea & alia necessaria reponere. Cui ille respondit, denuntiando dicens: Si hoc facis, sensum & sospitatem membrorum tuorum te perdere, dubium non est. Hortulanus autem verbis episcopi non credens, sine ejus scientia præfatas res in eamdem speluncam congregare cœpit. Hoc faciendo sensum cum auditu & visu perdidit. Hoc autem cum episcopo nuntiatum fuisset, jussit adduci sibi hortulanum, & dixit ei: Quare occupare voluisti istum sanctum locum, spernendo meum præceptum? Cui ille, quamvis sensu careret, Non inficior, ait; scio enim, quod pro illo reatu, quod mandatis tuis non obedivi, istam tribulationem incurri. Cujus tribulationibus benevolus episcopus condolens, indulgentiam ei cum benedictione donans, Deo concedente, sanitati restituit. Mirabile dictu! Ille hortulanus postea illam speluncam nullo modo invenire potuit. Postea autem episcopus, pollinctoribus accersitis, in australi parte exterioris muri ecclesiæ, sepulcrum sibi fodere, & exterius muro cingere, &, perrupto muro ecclesiæ, arcum muratum desuper curvare præcepit, & arcam aptam componere ad cooperiendum corpus in sepulcro; & insuper tabulatum densum, longo tempore imputribile, cauta conjunctione vinctum, superponi decrevit. His præparationibus exsequiarum suarum perpetratis, omni hebdomada dehinc ipsum locum die Veneris visitare, & ibi hostias immolare consuetus erat, si alia aliqua ei occupatio vel absentia impedimentum non fecit.

[60] Hæc inde paulo fusius; ut observes, primo, ecclesiam illam satis diu fuisse dirutam, [sed non refossus, sub quo tumulus latebat;] antequam ab Udalrico restitueretur; quandoquidem jam istic herbæ succreverant, cum inambulans ruinis hortulanus, speluncam jam dictam invenit, idque sub S. Afræ choro, sed adhuc prostrato; ut asserit Sigismundus part. 1, cap. 10: falsum tamen esse, quod Col. affirmat Gassarus his verbis: Restauravit etiam idem noster Udalrychus S. Afræ sacellum, ultra centum jam annos vepribus & situ extra civitatem horrens: arserat enim sacellum illud, seu potius ecclesia, anno Incarnationis Domini nostri J. C. DCCCCLV (hoc est, anno tantum octavo decimo circiter ante obitum ejusdem antistitis) ut ante alios plures docuit scriptor coætaneus in Vita, de qua nunc agimus, S. Udalrici, pag. 110, num. 46. Secundo, neque in spelunca illa, neque in ædicula subterranea inventum dici sepulcrum S. Afræ (quamvis sub eadem ecclesiæ parte orientali sine dubio conditum esset:) nam post repertam istam speluncam & ædiculam, Udalricus, jam jam loci restaurationem aggressurus, nondum noverat, qua templi parte defossum illud lateret. Tertio, non aliud per apparitionem edoctum hic dici S. Udalricum, quam quod rogaverat, tamquam novo ædificio recte ordinando necessarium; nempe, ubi locus esset, sub quo lateret sepulcrum S. Afræ; tum, an cryptam expediret construi, ubi chorus fuerat, in orientali parte ecclesiæ: hoc ergo prohibitum dicitur ab apparente Sancta; ille monstratus quidem, sed non refossus, non apertus; nedum refodiendus. Non vidit igitur sepulcrum aut reliquias S. Afræ Udalricus; sed locum, sub quo degebant; & has, non secus atque alias aliorum Sanctorum, ibidem conditorum, exuvias jussus est intactas relinquere. Itaque hæc sacri tantum latibuli revelatio fuit; non corporis aut sepulcri inventio; adeoque nimium asserit Khammus, vir cetera diligens, dum Hierarchiæ suæ part. 1, pag. 133, num. 36, ita de S. Udalrico pronuntiat: Sacrum ejus (Afræ M.) corpus, ipsamet sancta Martyre revelante, inventum, debito honore & decore tumulavit. Quarto denique, cum dicitur postmodum S. Udalricus quot hebdomadis in illo loco sacrificasse, id intelligi oportere, non de ipso monumento S. Afræ; sed de ecclesia vel choro, sub quibus illud inter alia jam noverat delitescere.

[61] [refossus vero & apertus hic fuit] Et vero importuna fuisset ac valde periculosa depositi tam pretiosi productio publicaque notitia, quamdiu iisdem casibus, quibus jam toties succubuerat, objecta manebat ecclesia: mansit autem, donec urbi, ampliatis ac circumductis mœnibus, fuit inclusa; quod accidisse narrat Hertfelderus part. 1, cap. 2, sub Adalberone, ejusdem abbate septimo, qui præfuit ab anno Christi 1050 usque ad 1064, aut sequentem potius, ut Khammo placet. Itaque post dilatatum ea parte Augustense pomerium, partamque adeo imposterum ecclesiæ jam dictæ securitatem, istic abdita retegi primum sacraria cœperunt; sive sub Henrico II, sive sub Embricone, episcopis Augustanis; quorum primus creditur sediße ab anno 1047 usque ad 1064, quando alter successit, & sedem tenuit annis quatuordecim. Et sub Henrico quidem id ita contigiße statuit Sigismundus part. 1, cap. 11: Sub eo dum ecclesia S. Afræ ampliori spatio extenderetur, inventum est corpus S. Afræ, membris integrum, in sarcophago lapideo miræ magnitudinis, habens adhuc vestigia adustionis; & sic integrum inclusum ponitur in eum locum, quo nunc (anno 1483) colitur, & ubi fuerat inventum. Ob quam causam maxima multitudo confluebat Augustam. Sanctus etiam Udalricus magnis coruscabat miraculis. Cum autem oblationes fierent notabiles a populo, idem Hainrichus episcopus nitebatur sibi appropriare; sed compulsus fuit per Apostolicum Alexandrum a cœptis desistere. Imo morti proximus, ut ibidem subjicitur, reliquit ad locum istum pro satisfactione certam summam successori suo Embriconi …, sub quo de S. Afræ corpusculo integro, unus pollex pedis Coloniensi episcopo, & alter Hainrico imperatori ad Spiram deferendus datur &c.

[62] At Sigismundo non paulo antiquiores affirmant, sub Embricone ædem illam simul innovatam fuisse, [sub Embricone episc. Aug. anno 1064,] simul inventa SS. Afræ & Eutropiæ corpora: sic enim habet auctor catalogi episcoporum Augustensium, qui sub Embricone collectus videtur, quia in eo desinit: nam quæ sequuntur, secunda manu adjecta sunt, inquit Mabillonius in Actis Sanctorum Ordinis sui, Sec. 5, pag. 477, ubi illum exhibet: sic, inquam, habet catalogus ille de Embricone: Hic primo ordinationis suæ anno, qui est ab Incarnatione Domini MLXIV, datis ab antecessore ejus L talentis, ecclesiam sanctæ Afræ a fundamentis destruxit; & repertum est corpus sanctæ Eutropiæ in plumbeo sarcophago pridie Kal. Maii: corpus vero sanctæ Afræ in lapideo sarcophago miræ magnitudinis integrum, & quodam cæmento obductum (Adi annotata inferius ad cap. 2, lit. k) repertum est IV Nonas ejusdem mensis. Consonat per omnia catalogus alius seculi duodecimi apud Eccardum, de quo superius memini, num. 52. De inventione corporis S. Afræ ex antiquis codicibus exscripsit hæc Velserus pag. 503:

[63] Post hæc (quæ ex ipso fonte scilicet supra narravimus de revelatione sepulcri S. Afræ facta S. Udalrico) anno dominicæ Incarnationis MLXIV Embrico, [ut vetustiora monumenta testantur.] episcopus Augustensis, datis ab antecessore suo quinquaginta talentis, ecclesiam beatæ Afræ a fundamentis destruxit; & inventum est corpus ejus in lapideo sarcophago, de quadro miræ magnitudinis; & locatum est in eo, ubi adhuc veneratur, loco. Anno autem, felicis memoriæ Coloniensis archiepiscopus, prælibatum antistitem supplex rogaverat, ut munus aliquod de cineribus tantæ Martyris sibi dignaretur impertiri; felicem fore credens suam civitatem, si talibus ditaretur reliquiis. Cujus precibus annuit episcopus: & veniens Augustam, convocat prælatos ecclesiarum & fratres cœnobii sanctæ Afræ; absque illorum consilio & voluntate quidquam agere, inconsultum fore decernens. Igitur cum magno timore aperto sarcophago Christi Martyris, corpus ejus integrum repertum est, & quodam candidissimo cæmento obductum. Auferens ergo solum articulum pollicis in pede venerandus pontifex, teste clero & populo, Coloniam cum summa direxit reverentia. Nec mora, clauditur sarcophagus; & in loco, ubi nunc veneratur, ut prædiximus, decenter erigitur.

[64] Evolutis post hæc aliquot annorum curriculis, Henricus imperator ecclesiam Spiræ construxit, [Articuli duo pedis dantur, unus Annoni ep., alter Henrico imp.] quam in honore beatæ Afræ dedicari fecit. Agebat ergo apud Augustanum episcopum Hermannum multis precibus, ut aliquid reliquiarum sanctæ Afræ illo mitteretur. Pro qua re licet episcopus pavore nimio angeretur, tamen abbatem cœnobii sanctæ Afræ & clerum convocavit, rogans, ut, quid agendum esset, decernerent. Qui dixerunt, imperatoriæ quidem majestati non contradicendum; sed priusquam sibi magna portio corporis beatæ Afræ tollatur, mortem se velle subire, in commune profitentur. Ventum est denique ad sepulcrum Martyris: & milites quidem civitatis fores ecclesiæ armati custodiunt; & in ecclesia circumquaque consistentes, diligenter attendunt, ne magna pars corporis tantæ Martyris ab episcopo vel a sacerdotibus auferatur. Audiens autem episcopus a senioribus cœnobii, jam pridem unum articulum pollicis in pede ab antecessore suo sublatum, decernit alterum articulum in eadem pedis parte auferendum. Modicum itaque revoluto lapide, quo sarcophagus clauditur, alter articulus pollicis in pede aufertur; & extemplo lapis reponitur, ferreisque ligaminibus compaginatur. Ascendens itaque episcopus eminentiorem locum, universis ostendit particulam sublatam de corpore Christi Martyris: & ita omnes læto animo redierunt ad propria. Cujus pars major transmissa est Spiram imperatori; altera remansit ibi. A die autem inventionis corporis beatæ Afræ, quæ est VI Kal. Aug., duabus tantum vicibus reseratus est sarcophagus. Et nihil amplius inde sublatum est, nisi quantum hic commemoravimus: quod nostræ memoriæ tradiderunt seniores, qui & rei gestæ interfuerunt.

[65] [Quo mense ac die contigerit hæc inventio;] Ad hæc nota primo cum Velsero, scriptoris hujus ætatem ex eo colligi, quod testes laudet monachos, qui rei gestæ sub Henrico IV interfuere versus finem seculi XI, cujus anno nonagesimo sexto Hermannus insulas Augustanas est consecutus; vel sub initium seculi XII, cujus anno quinto imperium, anno sexto vitam amisit Henricus. Habemus hic ergo tria testimonia opposita uni Sigismundo, eoque tribus ut minimum seculis antiquiora. Nota secundo, cum hæc tria testimonia de anno consentiant & episcopatu Embriconis, sub quo inventum fuerit Martyris nostræ corpus; errare chronologos illos, qui Embriconis decessorem Henricum sedisse statuunt usque ad diem tertium sive Augusti sive Decembris ejusdem anni 1064: sic enim hæc inventio vel non incidisset in annum illum; vel Embriconi, qui festo Purificatæ Virginis inauguratus est, adscribi non posset; quorum utrumvis testibus hisce nostris antiquissimis repugnat. Nota tertio, non convenire inter eosdem illos testes de die ac mense inventionis: nam catalogi ambo illam affigunt sexto Nonas Maii; at scriptor Velserianus, sexto Kal. Augusti, quo die diximus, eam nunc celebrari quotannis in cœnobio Udalrico-Afrano Augustæ. Catalogi tamen prioris auctoritas potior videtur; tum quia vetustior est, tum quia secundum omnes repertum est sepulcrum hoc, dum vetus ecclesia funditus destrueretur ad novam a fundamentis erigendam; cui operi certo opportunius erat primum ver, quam æstas media. Aut si mavis, utramque sententiam concilia, priorem intelligendo de inventione sarcophagi S. Afræ, quæ contigerit sexto Nonas Maii; posteriorem de inventione corporis in sarcophago, qui forte apertus non fuerit ante sextum Kal. Augusti:

[66] [& an simul inventa, simul aperta fuerit arca] Nam notandum est quarto, videri aliquamdiu inventum fuisse sarcophagum, priusquam aperiretur; cum bis tantummodo ante seculum XIII apertus fuisse dicatur; primo, ut Annoni reliquias poscenti; & iterum, ut Henrico imperatori, eas itidem postulanti, fieret satis: Annonem autem credibile non est eas poposcisse, nisi postquam intellexisset, inventum esse sarcophagum; potuit ergo ejus gratia reseratus primum fuisse sarcophagus, ad eximendas ipsi reliquias, & sic inveniri corpus, idque tribus fere mensibus post arcæ inventionem, adeoque sexto Kal. Augusti. Notandum quinto, mirum non esse, quod Henricus imperator reliquias & petierit & obtinuerit ab Hermanno, utpote schismaticus a schismatico sibi suisque tum devotissimo. Sed unde hæc imperatorem illum religio incesserat, ut S. Afræ ædem exstrueret; tum ut expeteret ejus reliquias? An hanc hauserat a S. Annone, suo pridem institutore atque imperii ministro; an ex eo, quod circa annum 1084 præter spem civitate Augustana potitus, id S. Afræ acceptum retulit, quia in ejus pervigilio acciderat? Porro ædem illam sacellum fuisse in ecclesia cathedrali Spirensium, censet hic Velserus, post Guilielmum Eysengreinium in Chronico Spirensi, fol. 192 & 201; hic tamen in istius ecclesiæ thesauro sacro, quem describit a folio 30, de hisce reliquiis S. Afræ non meminit.

[67] Notandum sexto, quod de suo tempore asseverat auctor Velserianus, [item quoties aperta fuerit; tum quid sentiatur] hoc idem anno 1709 de sua ætate Khammum asserere Hierarchiæ Augustanæ part. 1, pag. 177, num. 11; ubi de reliquiis Henrico datis locutus, hæc subdit: Post hæc peracta, sarcophagus S. Afræ occlusus, & numquam amplius usque ad nostra tempora reseratus fuit, in evidens argumentum, sacras reliquias in aliis sacris locis, quasi de corpore hujus S. Afræ avulsas, esse venerandas tamquam reliquias alterius S. Afræ (verbi gratia, illius, quæ sub Adriano imperatore martyrium passa Brixiæ; aut S. Afræ, Papiæ in ecclesia S. Maroli sepultæ;) vel esse venerandas, tamquam reliquias de Sanctis ex societate S. Afræ, non tamquam de ipso hujatis sanctæ Martyris corpore acceptas; integro sancto corpore Augustanæ sanctæ Afræ (exceptis duobus pollicis pedis articulis) in templo S. Udalrici quiescente. Hoc si tam certum est & evidens, quam hic adstruitur, abjudicandæ profecto plures erunt reliquiæ, & alteri tribuendæ, quæ hactenus de corpore hujus Martyris esse creditæ sunt; ut os illud de S. Afra, quod inter reliquias ecclesiæ cathedralis Augustanæ idem scriptor enumerat ibidem pag. 488, sed hanc addens parenthesim: (Forsan de una Sancta ex Societate S. Afræ:) item caput S. Afræ M. concrematum, quod inter metropolitanæ Pragensis ecclesiæ reliquias Karlsteinenses recenset Pessina in Phosphoro pag. 413, & pag. 426 S. Afræ M. aliquot frusta magna de capite semicombusta, & aliæ plures partes: item illæ (si tamen sunt partes corporis) quas idem refert pag. 115, reliquiæ S. Afræ; tum, quæ a Gelenio tribuuntur apud Colonienses ecclesiæ S. Maximini de S. Afra martyre, & monasterio S. Vincentii reliquiæ S. Afræ: item quæ cœnobio Andecensi, apud Beyerlingum ad vocem Reliquiæ, adscribuntur reliquiæ S. Afræ martyris, ejusque matris Hilariæ &c.: uti & reliquiæ S. Afræ in cœnobio Murensi apud Helvetos, de quibus Acta fundationis illius apud Ludewigum in Scriptoribus rerum German. tom. 2, col. 420; item quæ dicuntur esse Parisiis ad S. Maglorii apud PP. Oratorii; & siquæ sunt aliæ.

[68] Ceterum hoc argumento non attinguntur illæ ejusdem reliquiæ, [de quibusdam reliquiis huic Martyri attributis.] quæ partes corporis non sunt; ut quod habent Pragenses, secundum Pessinam pag. 471, de peplo S. Afræ; quod est in cathedrali Augustana, apud Khammum supra, de ejus columna, cui ad rogum condemnata, fuit alligata; & quod de eadem columna seu stipite residuum adhuc esse diximus, num. 45, in ecclesia Sanctæ ad Campum Lycium; tum quæ extra ejus tumulum asservantur apud ipsos Udalricianos Augustæ; ut pars notabilis de eadem arbore seu stipite, cui Martyr alligata, per ignem martyrii palmam promeruit, teste Hertfeldero pag. 75, ubi effigiem S. Afræ argenteam exhibet, cui pars ista pali inclusa est: item aliquantulum de capillis ejus, quod indicat Stengelius in Chronico Germanico pag. 160: denique cingulum quoque ejus, salutiferum imprægnatis, ut ait Sigismundus in appendice ad Chronicum suum, & Hertfelderus pag. 113, ubi & hierothecam ære expressam proponit, qua pars illius aliqua continetur; partem tamen longe maximam vide apud Khammum part. 1, pag. 139. Demum hoc etiam ad historiam supra recitatam notari velim, errasse Sigismundum in appendice, cum utriusque pedis ambos pollices sublatos ait ab hoc sacro corpore fuisse; auctor enim noster duos tantum pollicis ejusdem articulos commemorat; quorum alter Annoni cesserit integer, alter majori ex parte Henrico, minori parte ibi remanente, hoc est in sarcophago, ni fallor: nusquam enim de illa, tamquam seorsum reposita, memini me legere. Porro sarcophagus ille quem nunc locum obtineat in Augustissima Benedictinorum ecclesia, videri potest apud laudatum toties Hertfelderum in opere, si stylum spectes, satis nitido, si laminas æreas, admodum sumptuoso, pag. 36 & 53.

[69] [Quædam ejus miracula.] Esset hic locus agendi de miraculis hujus Martyris, nisi omnium fere memoriam ingrata sustulisset oblivio: nam plurima ad ejus tumulum accidisse ante ætatem Venantii Fortunati, ipsa illa tum loci apud exteras etiam nationes evincit celebritas. At horum nulla jam vestigia: recentiorum vero perpauca; quæ proinde hic assignasse satis habebo. Atque illud imprimis memorabile, quod S. Udalrico apparuit Sancta, non solum post annum Christi 955, uti jam dictum; sed etiam ante annum 937, seu superstite Henrico Aucupe. Legi hæc insignis apparitio descripta potest in Actis S. Udalrici Tom. 2 Julii, pag. 101, num. 11 & 12. Ibidem pag. 82, num. 44 & seqq. ex Udalscalco narratur prodigiosa contracti sanatio, quæ contigit ad ejusdem Sanctæ sepulcrum seculo XII sub Eginone abbate. Huic subjicit idem Udalscalcus apud Canisium tom. 2, pag. 214 energumenam meritis beatæ Afræ curatam; & pag. 231 refert, circa annum Eginonis decimum, Christi 1119, quo per schismaticos coactus injuste fuit cum suis excedere monasterio, inter alia portenta, ad maturandam abbatis optimi ac Religiosorum revocationem exhibita, sepulcrum beatæ Afræ, dissoluto metallo, aperiri visum fuisse; quo signo credit, sanctam hanc Patronam minari voluisse, se locum deserturam, secuturamque clientes exules, nisi redire confestim juberentur. Alia quatuor enarrat Stengelius in Chron. German. lib. 1, cap. 8, sed sine teste ac temporum characteribus: primum de captivo ab invocata & apparente Martyre vinculis & carcere liberato; secundum ac tertium de maximis incendiis ad ejus invocationem restinctis, altero in urbe Remensi, altero Augustæ in ecclesia propria; quartum de muliere a dæmonibus quinque vexata; & duobus quidem liberata per imploratum S. Afræ patrocinium; reliquis vero post exoratum in eadem ecclesia S. Udalricum. Posthæc subdit idem auctor, quæ ex eo de sacellis duobus diximus num. 9. Præterimus vero quod de Henrico IV narrat Khammus part. 3, pag. 51, num. 108, tamquam nullo antiquitatis testimonio probatum, & nequaquam verisimile; ne dicamus aperte falsum. Nunc ad Acta, de quibus egimus § 2.

[Annotata]

* f. und voce, suppositione

* i. e. cathedrali

ACTA
Ex editione Velseri collata cum pluribus exemplaribus Mss. & excusis.

Afra martyr Augustæ Vindelicorum (S.)

BHL Number: 0108

Ex Velsero et Mss.

CAPUT I.
Conversio S. Afræ & puellarum ejus.

[S. Narcissus ep. ad Afram divertens,] Apud provinciam Rætiam, civitate Augusta, Narcissus episcopus a veniens, tempore, quo persecutio Diocletiani fervebat, nesciens, quo intraret profugus, ad meretricem quamdam ingressus est, nomine Afram, cum diacono suo, nomine Felice. Illa autem videns honestos viros, existimans adventores impudicos, parat cœnam & omnia, quæ solito more cum tribus puellis suis parare consueverat. Episcopus autem veniens ut cibum caperet, orare cœpit & psallere. Afra autem, quia numquam hæc audierat, stupefacta, cœpit inquirere, quis esset. Et didicit, hunc esse episcopum, & protinus cecidit ante pedes ejus, dicens: Domine indigna sum, & in ista civitate nulla me turpior potest inveniri b.

[2] Cui ait Narcissus episcopus: Salvator meus a turpissima tactus, [suadet ei baptismum;] inquinari non potuit: illius enim sanctitas omnes sordes diluit atque mundavit. Non sordes potuerunt inquinare Domini claritatem: nam & lux de cælo veniens & splendor solis, dum circa cloacas & lutulentas plateas funditur, mundus funditur de cælo, mundus levatur in cælum. Unde & tu, filiola, suscipe in te lumen fidei, ut purificata ab omni peccato, possis de meo introitu perpetua claritate gaudere. Dicit ei Afra: Ego quidem, quæ plura capillis meis peccata commisi, quomodo possum a tantis sordibus ablui? Respondit Narcissus episcopus: Tantum crede, & baptizare; & salva eris.

[3] Tunc Afra convocans puellas suas, dixit: Iste homo, [illa consulit ancillas; & simul omnes Deum orant:] qui ad nos venit, episcopus est Christianorum, & dixit mihi: Si credideris Christo, & baptizata fueris, ab omni poteris emundari peccato. Quid vobis videtur? Respondentes autem Digna, Eumenia, & Euprepia c dixerunt: Tu nostra domina es, & secutæ sumus te ad inquinamenta facinorum; quomodo te non sequemur ad indulgentiam peccatorum? Tu caput nostrum es; quocumque ierit caput, membra necesse est ut sequantur. Interea dum hæc loquerentur, nox initium sumpsit. Incipiens autem hymnos Deo canere cum diacono suo episcopus, totam noctem orando & psallendo pertransiit, simul habens Afram cum suis puellis consortem.

[4] Mane autem die facto, episcopus Narcissus cœpit inquiri ab Afra; [Afra hospitem suum abscondit a persequentibus;] dictumque est Afræ: Ubi sunt, qui ad te introierunt? Illa autem dixit eis: Hospites amatores mei manserunt hic, & abierunt ad sacrificandum. Illi autem audientes, illos isse ad sacrificium, putabant, eos ad Capitolium d vel ad templum abiisse. Aliis ergo discedentibus, remansit unus ex eis, qui dixit ad eam: Ego cognovi eos qui sero venerunt, quia Christiani erant: nam omni hora signabant frontes suas signo crucis e, quo Christus eorum passus est. Dicit ei Afra: Ad me meretricem habebant intrare, si Christiani essent? Ad me non veniunt, nisi qui mei similes sunt. Abiit ille, & nuntiavit omnia, quæ dixerat, quæque audierat, his qui quærebant eos.

[5] [matri nuntiat miraculum ab eo patratum illa nocte,] Tunc abiit Afra ad matrem suam Hilariam f, & dixit ei: Episcopus Christianorum venit ad me, nesciens, quo intraret; & tota nocte expandens manus suas ad Deum suum & cantans ei quod novit, nos fecit simul orare: circa vero pullorum cantum g exstinctum est lumen candelæ h, & cœpi festinare, ut eam accenderem, & non poteram. Tunc dixit mihi diaconus ejus: Noli quærere lumen exstinguibile; modo tibi ostendetur lux, quæ exstingui non potest. Et cum dixisset episcopus: Veni, lux mea, de cælo; ostende faciem tuam, & salvi erimus; venit fulgor de cælo sicut sol, & sicut coruscus venit ante tonitruum, & non recessit; sed tamdiu stetit, quamdiu aurora inciperet. Et dum orationem suam finisset, jussit nos sibi respondere & dicere: Amen. Et lux fulgoris illius paulatim recessit ab oculis nostris.

[6] [eamque rogat, ut illum apud se recipiat,] Post hæc misi me ad pedes ejus, & dixi illi: Domine, injuriam tibi grandem fecisti, quod ad me introisti; sum enim mulier peccatrix. Et ille dixit: Ubi me Dominus meus jussit ingredi, introivi. Mane autem circa tertiam horam i, ostenderunt se mihi, qui eis ante lucem insidiati fuerant, ut exeuntes tenerent & occiderent eos. Sed cum non exirent, convenerunt me. Ego vero ubi fasces lini * habeo, abscondi eos; & timeo, ne scrutentur ipsum locum. Sed si jubes, domina mater, huc eos transire faciam. Quia promisit mihi episcopus, dicens: Faciam te Christianam, & omnia peccata tua diluentur. Audiens hæc mater ejus, gaudio repleta dixit: Præstet Deus, ut & mihi hoc contingat. Cui dixit Afra: Ergo nocte veniente transmigro eum huc. Respondit mater ejus: Etiamsi noluerit, roga eum.

[7] [ibi omnes ad baptismum disponuntur,] Vespere autem facto, rogavit sanctum Narcissum Afra; & migravit ad matrem ejus. Ingressus autem domum Narcissus episcopus k, factum est gaudium magnum; ita ut Hilaria per tres horas l teneret plantas ejus, & diceret: Obsecro te, domine, ut & me facias mundari a peccatis meis. Tunc sanctus Narcissus episcopus dixit ei: Beata est fides tua, quæ antequam disceres verbum veritatis, ipsam veritatem, quam per verbum vix possunt homines agnoscere, in tua mente fundasti. Tamen quia video, te capacem esse verbi Dei, hodierna die simul incipite jejunare, & per septem dies jejunantes audite sermonem veritatis; octava autem die purificabimini ab omni peccato, & eritis tales, quales fuistis infantes, non habentes reatum ullius criminis m. Dixit ei Hilaria: Si jubes, dicimus, quid colimus; & ita demum doce nos, quid colamus. Dixit ei Narcissus episcopus: In hoc apparet, quia bene poteris suscipere, quid colere debeas, si, quid colueris, evidenter exponas. Dic ergo culturam tuam.

[8] [agnita superstitionis vanitate] Hilaria respondit: Parentes mei genere Cyprii fuerunt, & inde venerunt cum sacris Veneris. Et Venus coli non potest nisi ab his feminis, quæ fuerint fornicatæ n. Ideo ego denique filiam meam sacris Veneris consecravi, quasi deæ Veneri servituram, & de opere meretricio placituram in prostibulo manere permisi, credens, quod mihi esset propitia Venus, si filiam meam divinis ejus imitationibus occupassem. Nam quanto plures amatores habere potuerit mulier, quæ Veneri servit, tanto plus Veneri placere posse a sacerdotibus affirmatur. Audiens hæc vir Dei Narcissus episcopus, ingemuit & lacrymas fudit, dixitque ad Diaconum suum: Surge, frater, & demus lamentum super istam talem culturam, & rogemus Dominum, ut ubi abundavit iniquitas, superabundet & gratia.

[9] Factum est autem cum orassent, apparuit dæmon quasi Ægyptius quidam, [ex apparitione dæmonis,] nigrior corvo, nudus, & vulneribus elephantiæ * corpore toto plenus, & dare cœpit mugitum, dicens: O sancte Narcisse episcope, quid tibi cum caussa * mea? Quid tibi cum ancillis meis, quas ego semper in mea familia habui? Deus tuus mundas animas & munda corpora diligit. Istæ jam meæ sunt, alius esse non possunt. Numquid ego intro, ubi castitas regnat? Numquid locum invenio, ubi est spiritus castitatis? Hic tu quid intrasti, ubi inquinata sunt corpora & pollutæ sunt animæ? Tunc sanctus Narcissus episcopus dixit ei: Jubeo tibi, immunde spiritus, ut des mihi responsum de eo, quod te interrogavero.

[10] Dic mihi, damnate; scis, Christum Jesum Dominum nostrum Nazarenum tentum, flagellatum, sputis in facie illitum, [Christi virtutem, & suam imbecillitatem confitentis,] spinis coronatum, irrisum, ligatum, felle & aceto potatum, affixum cruci, mortuum, sepultum, die tertio a mortuis resurrexisse? Scis, hoc factum esse? Respondit dæmon & dixit: Utinam mihi hoc nescire licuisset! Nam ex ea hora, qua crucifixus est, princeps noster fugit a facie ejus [& in templum Dei misit se; & ideo velum templi discissum est, o] quia virtutem persequentis ferre non potuit. Tunc saxa illa solida scindebantur & monumenta aperta sunt, & surrexerunt sancti viri, qui viderunt hoc factum, quando princeps noster ab eo, qui crucifixus est, tentus est & catenis religatus. Respondit sanctus Narcissus & dixit: Quod nomen est principis vestri? Dicit ei dæmon: Sathanas nomen est ei, quod interpretatur initium mortis p.

[11] Dicit ei Narcissus episcopus: Dic mihi, quid peccavit Dominus Jesus Christus, [& querentis, tot animas eripi sibi,] ut tanta pateretur? Dicit ei dæmon: Numquam peccavit. Dicit ei Narcissus episcopus: Et qui numquam peccavit, quare tanta perpessus est? Respondit dæmon: Non pro suis peccatis passus est, sed pro alienis. Dicit ei Narcissus episcopus: Ex ore tuo condemnaris, immunde spiritus. Cum ergo scias dominum meum Jesum Christum non pro suis, sed pro alienis peccatis occisum, discede ab his mulieribus; quia etiam pro istis passus est, quæ ad ejus fidem & gratiam confugerunt. Dicit ei dæmon: Quia docet lex & jubet, ut res alienas non tollat aliquis, tu qui sanctus es, re meas quare tollis? Quid mihi tollis animas, quas lucratus sum? Dicit ei Narcissus episcopus: Effractor & fur, ab initio damnate & inveterate, quia istas animas a Deo suo & a creatore suo tu separasti, ego te modo surem teneo, & creatori creaturam suam restituo.

[12] Respondit ei dæmon: Et ego creatura ejus sum; [atque unam saltem sibi dari postulantis;] & me ergo creatori meo restitue. Dicit ei Narcissus: Tu ipse ex ore tuo hoc confessus es, Christum pro peccatis hominum q passum esse: si, quo modo pro hominum peccatis passus est, etiam pro dæmonum impietatibus passus esset, restituerem te creatori tuo: nunc autem, quia sic passus est pro peccatis hominum, ut vestrum principem religaret, vade tu ad principem tuum. Dicit ei dæmon: Fac pietatem super me r, & da mihi vel unam animam in potestatem. Dicit ei Narcissus episcopus: Si dedero tibi animam in potestatem, quid de ea facies? Dicit ei dæmon: Interficio eam, & lucror animam ipsius. Dicit ei Narcissus: Mane prima luce dabo tibi potestatem hanc, ut facias. Dicit ei dæmon: Dic mihi ante Deum tuum, quia das mihi animam intra corpus inclusam, quam ego lucrer. Dicit ei Narcissus: Ante Deum meum, dabo tibi animam intra corpus inclusam, manducantem & bibentem & dormientem & iterum vigilantem. Dicit ei dæmon: Modo jube me hic manere ista nocte. Dicit ei Narcissus: Si potes nobiscum manere, mane. Dicit ei dæmon: Si non expandis manus tuas ad cælos & non psallis Deo tuo; possum hic manere. Dicit ei Narcissus: Numquam sit tibi bene, immunde spiritus. Non solum autem ego, sed & istæ * omnes mecum per totam noctem Deo nostro flectent genua, & laudes ei nobiscum canent. Tunc dæmon ululatum teterrimum diræ vocis emisit, & nusquam comparuit.

[13] [sed elasus, abigitur] Sanctus autem episcopus fecit post jejunium reficere Afram cum matre sua & cum puellis suis. Quæ trementes pro eo, quod audierant & viderant, ejus monitis confortabantur. Ipse autem cum Felice diacono suo non refecit se, sciens, se iterum mane cum dæmone luctamen habiturum. Transiit itaque nox tota orationibus & psalmorum canoribus plena. Die autem orto, affuit dæmon dicens: Memor esto, sancte episcope, juramenti tui, quod dixisti ante Deum tuum. Da mihi animam, cujus corpus occidam, & animam ejus mecum habeam. Respondit sanctus Narcissus episcopus & dixit: Et tu jura mihi in nomine Dei mei, quia statim interficias, quem tibi dedero in potestatem; & si eum non interficias, jubeat te Deus ire in abyssum. Dixitque ei dæmon: Per ipsum, qui nos cum principe nostro vicit, sic non me jubeat ire in abyssum, quia statim interficiam eum, quem mihi dederis in potestatem. Dixitque ei Narcissus episcopus: Vade juxta fontem Alpium Juliarum s, unde nemo potest aquam bibere, non homo, non pecus, non fera aliqua; quia Draco ibi habitat & de flatu ejus omnes, qui ad fontem accesserint, moriuntur: hunc draconem vade & interfice, & in tuam potestatem redige animam ejus. Tunc exclamavit dæmon, dicens: O episcopum mendacem! Insuper me ligavit juramento, ut amicum meum occidam t: quem si non occidero, compellet me ire in abyssum. Tunc dæmon assensit *; & occidit draconem: & liberatus est fons ad usum omnium usque in hodiernum diem u.

[14] Per dies autem plurimos docuit verbum Dei sanctus Narcissus episcopus. Et baptizata est Hilaria cum filia sua Afra & cum puellis suis & cum omni cognatione sua & cum omnibus amicis suis x. Fecitque domum Hilariæ ecclesiam, [Afra vero cum matre & ancillis baptizatur.] & ordinavit eis presbyterum Dionysium, avunculum Afræ.

Ipse y autem episcopus Narcissus, perfectis ordine rebus, post menses novem, ad Hispaniam profectus est, ad civitatem Gerundam. In qua multum populum Deo acquisivit per tres annos. Et ita demum martyrii palmam cum diacono suo Felice attigit z: cujus passionis gloriam in consequentibus dicemus. Nunc vero fructum doctrinæ ejus in Afra prosequimur.

ANNOTATA.

a De hoc S. Narcisso ep. vide Commentarium a num. 29. Egimus etiam de illo & S. Felice diacono ejus tom. 2 Martii, pag. 621 & seqq.

b Atqui religionis obtentu Veneri serviebat, ut infra dicetur num. 8. Quomodo ergo tantam subito in illa servitute turpitudinem agnoscit? Causam aliam nullam, inquit Velserus not. 16, quam sancti Spiritus divinam gratiam, proferre possumus: hæc, ubi vult, spirat: hujus afflatu Matthæum, Zachæum, Latronem puncto temporis immutatos scimus. Idem infra de puellis ejus dicendum.

c Sic nomina hæc leguntur in plerisque codicibus nostris Mss., & in iis, quos secutus est Ruinartius; sic etiam leguntur apud Adonem die 12 Augusti, &c.; Wicelius tamen, Velserus, & Augustani, apud quos reperta sunt earum corpora, cum adjunctis inscriptionibus, ut par est credere, eas appellant Dignam, Eunomiam, Eutropiam. Adi Velserum hic, not. 28.

d Capitolium, in quo Jupiter imprimis cum Junone & Minerva colebatur, Roma primum habuit; verum hanc imitatæ deinde per provincias aliæ civitates, sua etiam Capitolia, Romani æmula, construxere; ut hic ostendit erudite Velserus not. 32. In eo templum ceteris, alibi positis, augustius erat.

e Frequentissimum usum apud primitivam ecclesiam signandi cruce frontem testatur inter alios luculente Tertullianus de Corona militis, cap. 3. Consule Gretserum nostrum de Cruce tom. 1, lib. 4.

f Majores nostri credidere, Afram haud procul a templo, quod nunc illi & D. Udalrico sacrum est, habitasse; matris domum in ecclesiam S. Martini postmodum abiisse. De Afra si verum est; eam in suburbio habitasse dicamus necesse est: neque enim illud spatium pomœrio antiquitus comprehendebatur. Idem de S. Martini æde quibusdam videtur. Mihi non admodum liquet. Ita Velserus not. 36. Adi & notam ejus 99.

g Circa pullorum cantum, id est, paulo post mediam noctem, ut probat interpres noster not. 39.

h In variis Mss. pro candelæ legitur cicindeli, cecinduli, cecindili, quod lychnum, lampadem, & subinde etiam candelam significat, & varie inflectitur apud Cangium.

i Circa tertiam horam; nempe post solis ortum; ut Romani numerabant.

k Casus rectus absolute sumptus, usitatissimus est apud scriptores sequioris ævi.

l Per tres horas: hoc ut credibile faciat Velserus, exempla petit ex Vita S. Pelagiæ, & Vita S. Antonii, not. 47.

m Ita codices Mss. quinque cum editione Mombritii. Comparatio est sane parum accurata (nam etiam infantes ante Baptismum reatum criminis habent;) sed audientibus accommodata; quasi dicatur: Eritis tam immunes a peccatis, quam vos fuisse censetis in infantia.

n Multa hic de vario Veneris cultu disserit commentator, quæ istiusmodi rerum curiosus inveniet not. 53 & seq.

o Quæ uncinis inclusimus, leguntur apud Mombritium & in plerisque codd. nostris Mss. Eadem legit in nonnullis exemplaribus Velserus: sed recte addit not. 66: Quæ non satis video, quomodo constent. Ego a fide exemplaris, quod ceteroquin secutus sum, discedere nolui. Certe manifestam interpolationem indicant.

p Neque hanc interpretationem sudore multo reperit Velserus not. 68. Et hæc ergo interpolatorem quasi digito notat.

q Atqui non dixerat supra: Pro peccatis hominum; sed: Pro peccatis alienis. Et hic igitur inepta est argutatio, neque auctoris idonei partus.

r Propter similes phrases negavimus in Commentario § 2, auctorem hunc, vel interpolatorem potius, tam antiquum nobis videri, quam Velsero.

s Alpes Juliæ … triplices sunt…; unæ apud Taurinos; alteræ in Rætia; tertiæ apud Venetos … De quibus Narcisso sermo fuerit, dubitare licet. Me certæ conjecturæ ad Ræticas trahunt, quæ a Septimo usque ad Braulium montem late patent, & in quibus OEnus fluvius oritur: hæ etenim reliquis propinquiores; &c. Velserus, not. 89. Idem in sequentibus notis multa eruditione utitur, ut credibilia faciat, quæ de dracone sequuntur; tametsi probe gnarus, plurima passim in hoc genere fabulosa jactari. Et sane persuaderethæc nobis utcumque; si & illud suadere potuisset, quod ipse pro certo habuit, hujusce scilicet historiæ scriptorem eumdem fuisse, qui fuit Martyrii. Sed vide Commentarium loco citato.

t Ecquid nugatoria non sunt hæc? Nam si alio sensu verba Narcissi acceperat bardus hic dæmon, alio etiam sine dubio juraverat; adeoque non tenebatur jure jurando aut draconem occidere, aut ire in abyssum.

u Usque in hodiernum diem. Hinc quoque apparet, inquit Velserus not. 96, historiam in re præsenti non esse scriptam; nisi hæc verba postmodum addita dicamus. At si hæc postmodum addita dicamus; quo argumento negabimus, alia multo plura postmodum addita fuisse? Tum si hæc historia in re præsenti scripta non fuit; unde constabit, eam seculo IV scriptam fuisse potius, quam seculo VI, vel VII?

x Cum omni cognatione &c. Ad hæc Vels. not. 98: Horum nomina interiere; præterquam Afri, qui patruus Afræ; & Dionysii, qui avunculus. Nos de S. Afro egimus hoc die; de S. Dionysio, die 26 Febr. a pag. 631.

y Ipse autem &c. Vels., not. 101, a filo historiæ hæc separasse se dicit, quod alterius auctoris & ætatis viderentur; sed recte adjungit: Neque tamen cujusquam opinionem præjudico: nos enim causam nullam videmus ita judicandi; ac proinde censemus, ad filum ejusdem narrationis omnino pertinere; cum legantur eodem tractu in omnibus exemplaribus.

z Quæ sequuntur, habent omnia, quæ vidimus, exemplaria præter Velserianum. Numquid non ergo hæc manifeste indicant, eumdem esse auctorem Conversionis & Passionis, quæ sequitur? Neutiquam: potest enim Conversionis auctor neotericus quantumvis antiquam & ab alio scriptam Passionem assumere & assuere Conversioni a se recens compositæ, idque eadem hac transitione: Nunc vero fructum doctrinæ ejus (Narcissi) in Afra prosequimur; subjiciendo nimirum narratæ per nos Conversioni veterem passionis ejus historiam, olim ab alio gravissimo auctore conscriptam.

* 3 codd. ligni

* vulgo lepræ

* Codd. tres, casa

* 4 codd. isti

* al. abscessit, accessit, ascendit

CAPUT II.
Passio S. Afræ martyris.

[Afra a persecutoribus comprehensa,] Apud provinciam Rætiam, in civitate Augusta, cum Christianorum esset gloriosa persecutio, & omnes pro Christi nomine variis suppliciis afflicti, ad sacrificia traherentur, contigit, Afram, quam notam habebat facies * publica, quod esset * lupanaria a, a persecutoribus comprehendi. Quæ cum fuisset judici oblata, dum interrogasset judex, & agnovisset, quæ esset; dixit ei: Sacrifica diis, quia expedit tibi magis vivere, quam inter tormenta deficere. Afra respondit: Sufficiunt mihi peccata mea, quæ ignorans Deum gessi; hoc autem, quod me jubes facere, numquam factura sum. Gaius * judex dixit: Accedens ad Capitolium, sacrifica. Afra respondit: Capitolium meum Christus est, quem habeo ante oculos meos; ipsi quotidie crimina mea & peccata mea confiteor: & quia indigna sum ipsi sacrificium offerre, me ipsa pro nomine ejus cupio sacrificari; ut corpus, in quo peccavi, dum pœnas pertulerit, abluatur.

[16] Judex Gaius dixit: Ut audio, meretrix es; [variis argumentis urgetur] sacrifica, quia aliena es a Deo Christianorum b. Afra respondit: Dominus meus Jesus Christus dixit, se pro peccatoribus descendisse de cælo: nam & Euangelia ejus loquuntur, quod meretrix rigaverit lacrymis pedes ejus, & indulgentiam acceperit: & meretrices, & publicanos numquam despexit; quin imo etiam secum eos manducare permisit. Judex dixit: Sacrifica, ut diligaris ab amatoribus tuis, sicut semper dilecta eras ab ipsis; ut inferantur tibi pecuniæ multæ ab eis. Afra respondit: Pecunias execrabiles jam numquam accipiam: nam & quas habui, expendi; quia non erant de bona conscientia: nam nolentes accipere aliquantos fratres meos c pauperes, etiam precibus rogavi, ut a me dignarentur accipere, & pro peccatis meis orarent. Si ergo quæ habui, a me abjeci; quomodo potest fieri, ut quæram accipere, quæ etiam quasi sordes abjeci?

[17] Judex Gaius dixit: Jam te Christus dignam non habet; sine causa vis eum Deum tuum dicere, qui te suam non esse cognoscit: [ad sacrificandum idolis;] meretrix enim quæ est, dici non potest Christiana. Afra respondit: Christiana ego quidem dici non mereor nec vocari; sed misericordia Dei, qui non de merito, sed de sua pietate judicat, ipse me ad hoc nomen admisit. Judex Gaius dixit: Unde nosti, quia te admisit ad hoc nomen? Afra respondit: In hoc me cognosco a facie Dei non esse projectam, quia ad gloriosam confessionem sui sancti nominis permittor accedere, per quam me credo omnium scelerum meorum indulgentiam accepturam. Judex dixit: Hoc fabulæ sunt: magis sacrifica diis, per quos salutem consequaris. Afra respondit: Salus mea Christus est; qui pendens in cruce, latroni confitenti bona paradisi pollicitus est.

[18] Judex Gaius dixit: Porro sacrifica, ne in conspectu amatorum tuorum, qui tecum turpiter vixerunt d, [donec fatigatus constantia judex,] cathomis e te cædi jubeam. Afra respondit: Confusio mihi nulla est, nisi de peccatis meis. Judex dixit: Sacrifica diis; quoniam injuria mihi est tot horas tecum certare f: si vero nolueris, occideris. Afra dixit: Hoc est quod opto; si tamen merear, ut per hanc confessionem digna efficiar requiem invenire. Judex Gaius dixit: Sacrifica: nam torqueri te facio, & postea vivam incendi. Afra respondit: Corpus, quod peccavit, accipiat diversa tormenta: nam animam meam sacrificiis dæmonum non coinquinabo. Tunc judex nequissimus dictavit sententiam, dicens: Afram publicam meretricem, quæ se Christianam professa est, & noluit sacrificiis participare, vivam incendi præcipimus.

[19] [vivam cremari jussit.] Statim igitur rapta est a ministris, & ducta in insulam Lyci fluminis; ibique eam expoliantes, ad stipitem ligaverunt. Atque illa levans ad cælos oculos suos, oravit cum lacrymis, dicens: Domine Deus omnipotens Jesu Christe, qui non justos venisti vocare, sed peccatores ad pœnitentiam: cujus promissio vera & manifesta est, quia dignatus es dicere, qua hora conversus fuerit peccator a suis iniquitatibus, eadem hora te non rememoraturum peccatorum ejus; accipe in hac hora passionis meæ pœnitentiam; & per hunc ignem temporalem, qui corpori meo paratus est, ab illo igne æterno me libera, qui animam & corpus simul exurit. Et iis dictis expletis, circumdata sarmentis g, igne supposito, vox audita est, dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me dignatus es hostiam habere pro nomine tuo, qui pro toto mundo solus hostia oblatus es in cruce, justus pro injustis, bonus pro malis, benedictus pro maledictis, dulcis pro amaris, mundus a peccato pro peccatoribus universis; tibi offero sacrificium meum, qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas Deus in secula seculorum, Amen. Et hæc dicens, emisit spiritum.

[20] [Corpus illæsum sepelientes mater & comites,] Stabant autem juxta ripam fluminis h Digna, Eumenia, & Euprepia, quæ fuerunt ejus ancillæ, simulque fuerant in peccato, & simul a sancto Narcisso episcopo baptizatæ. Quæ rogaverunt milites descendentes de barca i, ut eas illic transmitterent. Cumque eas transtulissent, invenerunt sanctæ Afræ integrum corpus. Puer autem, qui cum ipsis erat, transnatavit & nuntiavit matri ejus Hilariæ. Et venit nocte cum sacerdotibus Dei & tulit corpus ejus k; & posuit secundo milliario a civitate Augusta in memoriam, quam sibi suisque construxerat. Nuntiatum autem est judici Gaio. Qui misit ad ipsam memoriam, dicens: Ite & tenete eas; & si consenserint ad sacrificandum, cum honore eas adducite ad me, ut remunerem illas censu dignissimo; si autem videritis, eas animo pertinaci obsistere, & nulla ratione ad sacrificandum præbere consensum, implete memoriam cremiis, & claudite super eas ipsam memoriam, & ita demum ignem supponite, ut nulla ex eis evadat viva.

[21] [in ipso sepulcro martyrii palmam consecutæ sunt.] Euntes autem milites, prius blando sermone eas provocabant; post hæc terroribus impellebant. At ubi viderunt, omnes simul contemnere sacrificia, repleverunt memoriam sarmentis & fœno & siccis spinis, & clauserunt super eas, &, supposito igne, abierunt. Sicque factum est, ut eadem die, quando sepulta est Afra, simul etiam mater ejus Hilaria, necnon & famulæ ejus secundum carnem, sed jam sorores in Christo, Digna, Eumenia & Euprepia, simul martyrii coronam acciperent l, & quæ simul unanimes in Christum Jesum crediderunt, ad eum cum palma martyrii pariter pervenirent; ipso præstante, qui regnat cum Patre & Spiritu sancto Deus in secula seculorum. Amen m.

ANNOTATA.

a Lupanaria dicta a lupanari; ut a fornice, fornicaria dicitur.

b Ex hoc loco & alio inferius, collige, quam castam ipsi etiam ethnici religionem Christianam fuisse censuerint.

c Fratres meos; sic olim scilicet se mutuo Christiani vocitabant: nunc usus iste fere ad monasteria relegatur. Sed cur illi pecunias obtrudi sibi quasi invitis volebant? An quod eas, etiam in paupertate, absolute spernebant; an quod has, ut infamis commercii fructum, peculiariter aversabantur?

d Turpiter vixerunt. Mira Gentium stupiditas, exclamat hic apte Velserus not. 33. Deorum cultum iis rebus constare credebant, quas ipsimet naturæ ductu turpes esse fateri cogebantur. Quod & aliis exemplis probat.

e Cathomis, seu catomis potius, aliquem cædere quid sit, multis hic discutit eruditus interpresnoster not. 34, tandemque eo dilabitur, ut idem existimet esse, quod cædere virgis ferreis. Et sane hæc expositio auctoritate non caret, ut patet apud Cangium; qui tamen catomos mavult per vimineas virgas exponere. Habet vox eadem & aliam significationem; quæ huc non spectat. Addit Velserus not. seq.: Pia antiquitas credidit, Afram ante summam ignium pœnam … more Romano ad palum deligatam, verberatam fuisse: quod neque ex hoc loco, in quo judex tantum minis agit, neque ex hac omni historia constare potest. Non tamen reluctor; cum sciam, Christianis nihil de solitis suppliciorum accessionibus remitti; quin plurimum adjici consuevisse.

f Tot horas &c. Ex his verbis colligit Velserus, multo plura a judice vicissim & Afra dicta fuisse, quam quæ hic narrantur. Sed numquid hyperbolæ locus hic esse potest; ut tot horas idem sonet, quod tam diu, nimis diu? Sic Terentius: Nosti mores mulierum: dum moliuntur, dum comuntur, annus est.

g Circumdata sarmentis. Jam is modus exurendi Christianos tam usitatus dudum ante erat; ut inde per contumeliam sarmentitii vulgo dicerentur, teste Tertulliano in Apologetico cap. 50.

h Juxta ripam fluminis; Lyci intellige ripam citeriorem Augustanis. Omisi hic titulum & quædam alia, quæ Velserus interjicit; quia absunt ab omnibus exemplaribus nostris.

i Barca, cymbam aut navigium minus significat, quo exonerantur onerariæ. Vocem vero hanc eo sensu usitatam fuisse seculo quarto, patet ex S. Paulini poëmate (in editione Parisiensi anni 1685) vigesimo primo, pag. 101, num. 95.

k Tulit corpus &c. Hic Velserus not. 63 fuse disserit de prisca ratione, quam servaverint variæ gentes, in parandis & condiendis ad sepulturam cadaveribus: nam quod inventum sub Embricone fuerit corpus S. Afræ, quodam candidissimo cæmento obductum, uti in Commentario dictum est, num. 63, id ipse ad condituram illam referendum suspicatur, quæ hasce exsequias præcesserit. Et ita sane obducta calce corpora sepeliri consuevisse, Romana Martyrum cœmeteria loquuntur, & maxime Prætextati Callisti, & S. Agnetis; de quibus vide Marcum Antonium Boldettum in Observationibus Italicis ad cœmeteria sanctorum Martyrum lib. 1, cap. 55, pag. 290.

l De SS. Hilaria, Digna, Eumenia sive Eunomia, & Euprepia sive Eutropia agendum erit die 12 hujus mensis, quo eas coli diximus. De epistola Nicolai PP. I ad Tadonem archiepiscopum Mediolanensem super S. Afræ & harum ejus comitum reliquiis; quam exstare notat Galesinius ad diem 5 Augusti, nihilo plus invenire potuimus, quam olim Velserus. Et vero quid ea res ad archiepiscopum Mediolanensem?

m Plura in hoc Martyrio inobservata transcurrimus, quia in Commentario prævio discussa sunt. Ceterum sic terminantur Acta S. Afræ in omnibus exemplaribus nostris Mss., præterquam in codice valde antiquo P. Ms. 20, in quo hæc sequuntur: Eodem vero die apud urbem Romam, alii XXV, τὸ est, Cyriacus, Largus, Crescentianus, Nemmia, Juliana, Leonida, Eutycianus, Diomida, Carrito, Philadelphus, Agapes, Petrus, & alii XIII, pro nomine Domini nostri Jesu Christi decollati sunt: & glorificavit Dominus Sanctos suos per gloriosam confessionem. Ipsi gloria in secula seculorum. Amen. Simile quid reperit, nec sine variatione, in codicibus suis Ruinartius, ut monet in notis; simile quid etiam refert Wicelius: at hos Augustæ passos legit olimAdo, & post illum Velserus; qui tamen fatetur, illos ad Afræ Martyrium non pertinere. Discussio spectat ad diem 12 Augusti. Cetera quæ de SS. Afro ac Dionysio hic annectuntur in exemplari Velseriano, jam nos diximus in aliis nullis; sive Mss., sive excusis vidisse.

* Vels. fama

* al. fuisset

* al. Caius

DE S. CASSIANO EPISC. CONF.
AUGUSTODUNI IN GALLIA.

Sec. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cassianus ep. conf. Augustoduni in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Verus ac celebris Sancti cultus, miracula & translationes.

Ab iis S. Cassianum exornare aggredimur, quæ certa & indubitata sunt, [De Sancti cœmeterio] ea deinde examinaturi, quæ ex nescio qua Vita, quinque & amplius seculis post ejus obitum miris modis exornata, eruditorum ingenia non parum exercuerunt S. Gregorium Turonensem, Constantium in Vita S. Germani Autissiodorensis, ut probatissimos auctores, & vetusta Martyrologia testes adducimus celeberrimæ Episcopi Augustodunensis sanctitatis, & cultus ejus in Ecclesia receptissimi. Audiatur ipse, quem primo laudavimus, Turonensis De gloria Confessorum cap. 73, cœmeterium istic describens, quotidiano prope miraculo sua ætate celebratissimum. Cœmeterium, inquit, apud Augustodunensem urbem Gallica lingua vocitavit, eo quod ibi fuerint multorum hominum cadavera funerata: inter quæ quod sint quorumdam fidelium, dignarumque Deo animarum sepulcra, frequens occulti psallentii mysterium docet; cum plerumque multis appareant, in ipso vocum præconio reddentes omnipotenti Deo gratiarum debitam actionem. Nam audivi quod duo ex incolis loci, dum loca sancta orandi gratia circumire disponerent, audiunt in basilica S. Stephani, quæ huic conjungitur cœmeterio, psallentium sonum: admirantesque dulcedinem moduli, appropinquant ad ostium templi, autumantes a quibusdam religiosis vigilias celebrari. Ingredientes autem, & orationi diutissime incumbentes, consurgunt, psallentii chorum conspiciunt; nihilque lucere per templum, nisi propria claritate cuncta prospiciunt splendere; de personis vero nullam prorsus agnoscunt.

[22] Quot autem in eo cœmeterio qualesve Sancti sepulti fuerint, [mira narrat Greg. Turon.] nec Gregorius ipse, nec alii produnt historici; ceterum eos inter, haud dubie ut præcipuum eum connumerandum, quo de hic nobis sermo est, sequenti mox cap. 74 diserte exprimit idem Turonensis episcopus, non jam de auditu solum, sed de visu testis, ita prosequens: In hoc cœmeterio vidi beati Cassiani sacerdotis magni sepulcrum, a multis infirmis erasum, quod pæne transforatum eo tempore putabatur. Abluuntur enim ex hoc pulvere ægroti: sed protinus virtutis magnitudinem sentiunt. Quis inde non statim colligat, quam ea ætate pervulgata esset tota ea & circumvicinis regionibus S. Cassiani meritorum existimatio; quanta circumquaque ægrorum multitudo eo conflueret, quot porro & quanta miracula ibidem patrarentur? En plane insolitum ex laudatis modo magni S. Germani Actis non ita pridem a nobis editis tomo VII Julii, lib. 2, cap. 1 num. 64 pag. 217.

[3] Ibi Constantius peregrinantem S. Germanum ad territorium Augustodunense deducit: [In eo S. Germanus cum Cassiano loquitur:] Qui dum loca Sanctorum de more circumiret, tandem pervenit ad tumulum sancti Cassiani pontificis: in quo ita divina virtus apparuit, ut in pario lapide contrarius color crucem exprimeret, & salutare signum varietas distincta monstraret. Quod cum Germanus sanctissimus fuisset intuitus, fusis ex more Christo precibus, ait: Quid hic agis, frater gloriose? At ille statim e tumulo, cunctis qui aderant, audientibus; Dulci, inquit, in pace quiete potior, & adventum Redemptoris exspecto. Cui Germanus mutua sermonis voce dixit: Quiesce per longum in Christo, frater, tempus: ut autem divinæ tubæ cantum, & exoptati clangoris sonum, ac sacræ resurrectionis gaudia obtinere mereamur, & pro nobis, & pro hac plebe, attentius intercede ad Dominum nostrum Jesum Christum.

[4] Signa adeo stupenda non potuerunt S. Cassiani famam non diffundere per totam Galliam, [in Marlliis mire celebratur.] quin & per orbem catholicum universum; unde mirum est minime, quod exinde in pleraque Martyrologia celebre ejus nomen transierit. Et Hieronymiana quidem omnia ipsum hoc die diserte memorant. In Epternacensi annuntiatur: Augustoduni, Cassiani episcopi: in reliquis; Natalis S. Cassiani episcopi; quibusmet verbis utuntur Ado & Notkerus; in Usuardo modica ea est & sola differentia, quod pro Sancti, scribat beati. Hisce plane consonat metricus Martyrologus Wandelbertus ejusdem temporis; ut plane mirum sit, nullam ejus memoriam in Rabani Martyrologio reperiri. Id vero preæcipue hic observatum cupio, nullum ex citatis Martyrologis vel brevissimo saltem elogio S. Cassianum exornasse, ut mihi quidem id indubitato argumento sit, nullam toto seculo nono Vitam exstitisse, ex qua de ejus patria Ægyptiaca, gestis ibidem in prætenso episcopatu Ortensi, aut de suscepta in Gallias peregrinatione, vel tantillum memorari posset.

[5] [Multa falsa tribuuntur Floro,] Vidit Vitam illam is qui sub falso Flori nomine a Majoribus nostris ante tomum II Martii editus est, dum tam confidenter multa de eo prædicat quæ inferius dubia, inepta & falsa demonstrabuntur. Audi prima in Martyrologiis aliisque brevioribus legendariis vulgata fabularum specimina. Sic ibi legitur: Ipso die, natale S. Cassiani episcopi & confessoris: qui a Theone martyre cælestibus instructus disciplinis, in civitate Ægyptiorum, vocabulo Ortensi, episcopus est ordinatus; in qua cum ecclesiam construeret, B. Laurentius martyr ei apparuit, & ut eamdem suo nomini dedicaret, admonuit. Deinde, divina revelatione, Gallias penetrans, Augustidunensem urbem cum suis aggressus, a sancto Simplicio ejusdem urbis episcopo honorifice est susceptus, ministratoque a S. Simplicio sacerdotio, & defuncto, in ejus locum S. Cassianus subrogatus est episcopus, ubi & multis coruscavit miraculis, & requievit in pace. Sequitur S. Germani alloquium, & sacri corporis translatio facta Augustam Viromanduorum.

[6] [quibus similia tradit Bellovac.,] His plane similia sunt quæ ex eodem fonte tradunt Vincentius Bellovacensis lib. 20 cap. 12, S. Antoninus parte altera, tit. XI, cap. 17, § 4, Equilinus lib. 7 cap. 27, atque ex iis alii. In alterum specimen sufficiant S. Antonini verba hujusmodi: Hic autem Cassianus ex nobili genere in Alexandria natus, a sancto Zenone, urbis ejusdem episcopo, divinis litteris eruditus, Deum ab infantia coluit; & omnia pro Christo deserens, in Ortensi urbe ecclesiam in honorem S. Laurentii, sicut ab eo in visu doctus fuerat, construxit. Tunc Jovinianus imperator, qui successit Juliano apostatæ, Deum timens elegit eum, conclamante populo, in Ortensi urbe episcopum. Sed cum eam aliquamdiu in omni sanctitate rexisset, valedicens omnibus, omnia dereliquit, & cum paucis clericis peregrinationem assumpsit: intransque mare, ad Massiliam navigavit: & inde, sæviente persecutione hæreticorum & paganorum, Augustudinum pervenit, a S. Simplicio episcopo gratanter exceptus. Qui cum eo per triennium manens, postea migrante Simplicio ad Dominum, omnis clerus & populus Cassianum ipsum episcopum ibi elegerunt; cui Dominus tantam gratiam conferre dignatus est, ut assidue per eum miracula ostenderet, cæcis visum, surdis auditum, debilibus sospitatem conferendo. Consummatisque annis XX in dicto episcopatu, migravit ad Dominum Jesum Christum, in gloria resurrectionis cum ceteris Sanctis.

[7] [neque Saussayus navis caret.] Neque vero hic prætereundus Saussayus, non uno loco S. Cassianum laudans. Et primo quidem de ejus deductione & repositione ita loquitur ad I Januarii: Apud Laudunum Clavatum, deductio & repositio sacrorum corporum beati Quintini martyris & S. Cassiani episcopi, quæ illic, ob incursionem Normannorum, semel ac iterum transvecta, inde tandem proprium in locum Augustam Viromanduorum relata sunt. De eorumdem pignorum depositione agit XIV Novembris, quæ quidem tolerabilia sunt; verum quæ de ordinatione IX Februarii memorat, atque hujus diei prolixa annuntiatio, non sunt nisi ornatiores eorum, quæ jam diximus, deductiones, ut eis supersedere liceat absque ullo piaculo. Magis placent quæ XVII Julii habet ex Martyrologio S. Savini in Levitania pag. 1249: Eodem die, adventus corporis S. Cassiani episcopi, in ecclesia beati Quintini martyris, signis & miraculorum virtutibus gloriose coruscans. Breviter, sed Vitam jam dictam redolens Maurolycus, ita Sancti natalem signavit; Augustoduni, S. Cassiani episcopi, a Zenone Alexandriæ episcopo instituti.

[8] Atque hæc omnia cultum Sancti & artiquum, & celebrem & constantem confirmant. [Quam certus est cultus,] Quibus addi possunt & Missæ propriæ & Officia singularia, tum Augustoduni tum ad S. Quintini celebrari solita, quæ tamen hic non referimus, quod multis fabulosis, ex jam dicta Vita acceptis, infecta sint, quæ nos proxime discussuros polliciti sumus; hic non nisi certa prosequimur; quibus etiam adjungenda omnino, quæ de miraculis prope innumeris pauca memorantur ex perantiquo cod. V. C. Claudii Joly Parisiensis Canonici a Papebrochio descripta, præcipue occasione translationis ex Æduis ad Augustam Viromanduorum factæ, de qua & ceteris etiam loquitur Molanus in notatis ad alteram Usuardi editionem anni 1573 ita scribens: Cassiani meminit Turonensis De gloria Confessorum cap. 74. Vita habetur Ms. capitibus octodecim. Item translatio capp. 17, facta anno DCCCXL, de finibus Æduorum ad nostrum (Viromanduorum) & miracula, partim nostris conspecta visibus, inquit auctor, partim eorum relatione comperta, qui sæpius adesse potuerunt.

[9] Multum fallor, aut qui miracula illa S. Cassiani accurate collegit, [tam falsa est Vita.] idem ipse est qui Vitam ejus ex nescio quibus traditiunculis, dubiis, ut dicebam, ineptis & falsis sic consarcinavit, ut passim vel tironi historico pateant apertissimæ falsitates, anachronismi & hujusmodi alia quæ toti historiæ fidem abrogent. Nimirum Vita qualicumque opus erat, ne ignotus videretur Sanctus tot mirandis & stupendis illustrissimus, ut sexcenties factum in opere nostro annotatum invenies, adeo ut vel eorum Martyrum Acta conficta fuerint aut ex aliis mutuata, qui ex Romanis cryptis anonymi & ignotissimi, miraculis suis alicubi inclaruerant. Non eadem signorum ratio, quorum oculatos testes producere potuit scriptor ac de proprio visu testimonium ferre, quæ proinde merito recensebimus ex laudato proxime Joliano codice. Quibus sacri corporis exaltationem cum sanctis Quintino & Victorico, ex Hemeræi ad Augustam suam Viromanduorum vindicatam appendice, aliasque translationes ob fatalia Normannorum tempora factas subjungemus, ut ad antiquissimi juxta ac constantissimi cultus probationem nihil desiderari possit. Adde quod & ecclesia parochialis sacro ejus nomini dicata hodieque perseveret in vico Saviniaco prope Belnam in ducatu Burgundiæ.

§ II. Sancti patria, ætas, gesta extra Galliam, adventus ad Æduos, incerta omnia.

[Patria fingitur Alexandria,] De iis hic solum agimus, quæ in citata jam non semel Vita inepte tradita sunt, nec minus imperite combinata. Ex solo principio statim cognosces, quid de reliqua tela censendum sit. Prologus ita conceptus est, ut, nec voce immutata, Sanctorum quibuslibet historiis æque atque huic aptari possit. En modo Vitæ exordium ex Codice Pratensi notato 807, cum pluribus aliis infra citandis collato: Igitur beatissimus Cassianus nobilibus ac locupletibus parentibus Alexandriæ urbis oriundus fuit. Etenim a prima ætate Deo se devoto animo jugiter commendavit. Sanctus vero Zonis episcopus eum enutriens, divinis eruditionibus & Euangeliorum dogmate, doctrina apostolica in se manente, instruxit. Tempore illo in tota Alexandria gentilitas paganorum dominabatur. Fuit autem antea imperator, Julianus nomine, persecutor Christianorum, multosque Sanctos pro nomine Christi interfecit. Venerabilis vero Cassianus persecutionem non metuens, assidue orationi & vigiliis vacans, Deum ex toto corde & ex tota virtute diligens erat. Et dum multorum sanctorum Martyrum auxilia fervente animo imploraret, sancti Hilarini se sociavit consortio.

[11] [atque ibi Theon episcopus:] S. Cassiani patria gratis plane Alexandria repetitur; ubi ipsum non magis natum aut institutum credam, quam Zonem seu Zenonem vel Theonem fuisse ejus urbis episcopum, & sub Juliano, ut postmodum narratur, martyrium passum; quæ omnia mere conficta sunt. Episcopos seu patriarchas Alexandrinos ita pridem recensui, ut hac saltem in parte fides mihi haberi tuto possit; Zenonem autem ibi episcopum fuisse, tam falsum est quam quod falsissimum. Nominis istius Martyrem aliquem cum sociis dedi XV Julii; ast is S. Cassiani non magis institutor fuisse scitur, quam S. Hilarinus martyr de quo XVI Julii actum est, potuerit ejus esse socius; ut jam taceam, in iisdem ipsis Actis asseri, Zenonem illum a S. Cassiano sepultum pridie Kal. Maii. Apostatæ Juliani tempora, a S. Cassiano numquam visa; pessime huc adducuntur: quæ de Sancto nostro vere prædicari possunt, non ex id genus apocryphis, sed ex S. Gregorio Turonensi accersenda, quo auctore seriem Augustodunensium præsulum infra dabimus, unde certissime patescet, S. Cassianum vitam minime produxisse ad Joviani imperium, imo verosimillime non ultra annum 340, ut inde consequi necesse sit, vana esse omnia quæ de episcopatu Ortensi num. 3 scriptor comminiscitur, ad quem Jovianus ipse Sanctum evexerit, quemque hic deseruerit, impulsus desiderio martyrium in Galliis adipiscendi, dum altissima pace tota frueretur Ecclesia.

[12] [uti & Sancti episcopatus Ortensis] Episcopatum itaque seu Ortensem, seu Orcensem, aut, si ita vis, Orthosiensem in tota Ægypti regione reperibilem non esse, nec fuisse umquam, omnino fatendum est, idque inter mera scriptoris istius commenta certissime recensendum. At vero inde deducere, S. Cassianum, si non Ortensem in Ægypto, saltem urbis synonymæ in Italia fuisse episcopum, nescio qua satis ratione Raphaëli Volaterrano in mentem venire potuerit. Ceterum is omnium primus est qui circa finem seculi XV aut sequentis principium Commentariis suis Urbanis id pro suo beneplacito inseruit, quod nec apud Bellovacensem, nec S. Antoninum, nec Equilinum episcopum, aut quem noverim alium quemlibet invenire usquam potuit, ut proinde non nisi ex apocryphis Actis aut elogiis id marte suo eduxerit pag. mihi 162, ubi agens de variis Cassianis, hæc de nostro in hunc plane modum prædicat: Alius Alexandrinus sub Joviano in Italiam veniens, ad Ortanum, templum construxit (nempe peregrinus Ægyptius) cujus & præsul electus. Inde peregrinando Augustodunum venit, ejusque urbis Simplicio viro sancto in præsulatu successit.

[13] Hæc avide arripuit Ughellus in sua Italia sacra, [male in Italia ab Ughello repertus.] ut tam venerabili nomine augeretur Hortensium in Italia episcoporum numerus, multa ex apocryphis Actis & aliunde commiscens, quæ ex dictis & dicendis omnino corruere patentissimum est. Juverit tamen hallucinationes ejus hic describere. En textum: S. Cassianus Alexandrinus, genere Ægyptius, sub Joviniano imperatore in Italiam veniens, episcopus Hortanus factus est anno CCCLXIII, templumque S. Laurentio sacrum construxit, ut narrat Volaterranus in Antropolog. exstatque apud S. Antoninum archiep. Florentinum. Qui auctores commemorant, hunc Sanctum peregrinationis ergo secessisse in Gallias, ibique in locum S. Simplicii episcopum Augustodunensem fuisse suffectum; mihi perspicue videntur tempora invertere, siquidem si hic Cassianus primum Hortensis, & postea Augustodunensis episcopus fuit, non cohæret, Hortanæ ecclesiæ præfuisse illum anno CCCLXIII, ut illius ecclesiæ monumenta habent; Simplicius enim Augustodunensis episcopus decessit anno CCCXLIX, eique suffectus est Cassianus, qui illam ecclesiam per XX annos sanctissime gubernavit, ut doctissimus Claudius Robertus refert in sua Gallia Christiana. Quamobrem asserere oportebit, Cassianum ante annum CCCLXIII Hortanæ præfuisse ecclesiæ, quod evenisse potuit anno CCCXL. Hæc sufficiant; pergamus Acta excutere.

[14] Sub finem numeri 3 scrupulosus, opinor, Vitæ fabricator, [Ficta ordinatio] noluit S. Cassianum ab alio ordinari quam a synonymo antistite, ea gratia a Joviano imperatore ex Asia accersito, quasi in Ægypto defuerint qui eo munere fungerentur: Ab alio quoque ejusdem nominis beato Cassiano, de Asia regione, ordinatus est & benedictus sanctus Cassianus episcopus. Sequuntur virtutes & egregia opera Sancto digna; at num. 5 solens suo more nugatur, dum S. Zenonis corpus ait a S. Cassiano sepulturæ traditum in basilica & prope corpora SS. Martyrum quorum octodecim nomina memoriter recitat, & quidem presbyterorum omnium, excepto uno solo diacono. Audiamus nomina vera vel luxata: Secundianus, Felix, Terentius, Victor, Redutus; item Victor, Colusus Duddeus, Fortunius, Spenetius, Afrodisius, Julius, Emeritus, Honorius, Salvanus, Saturnus, Dorigianus presbyteri; Roricianus diaconus. Hæc porro nomina unde accersi potuerint, equidem non satis intelligo: si tabulas omnes Ægyptias excusseris, vix tria occurrent quæ Alexandriam aut ad Ægyptum reduci queant. Presbyteros autem septemdecim cum diacono in una eademque basilica simul collocatos, quæro cui reddi possit vel solum verosimile, ut hic fabulatorem sui immemorem fuisse oporteat.

[15] Sequitur non minus ornata, inter querelas, luctum & lamenta, [uti & abdicatio.] sedis ipsius Ortensis facta a S. Cassiano abdicatio, S. Zenonis imitandi gratia; videlicet ut martyrii coronam, quam in Ægypto adipisci non poterat regnante Joviano, eam in Galliis consequeretur, quasi istic alius quis eo tempore imperaret Christianorum persecutor. Noluit vero biographus noster sanctum Episcopum incomitatum proficisci; adjunxit enim presbyteros duos Domitianum & Dydimum, duos diaconos Orion & alium, nomine Neones; & tres lectores, his nominibus; Basamona, Eron & Honorio; & subdiaconos quatuor Ingenianum, Justum, Simplicem & Mansuetum: diceres oratorem omnes de facie novisse, atque illustrem quemdam sui temporis Francorum antistitem, ad singularem aliquam solennitatem, cum aulico apparatu procedentem describere. Exiit autem properans itinere cœpto beatus Pontifex pridie Kal. Aprilis, faciens iter sex mensibus, hoc est usque ad Kal. Octobris. Quid potuit notari accuratius? Ut Africæ portum percunctaretur, unde Massiliam versus solveret. Cetera non prosequor, quorum præcipua sequenti paragrapho confutabuntur.

§ III. S. Cassiani in episcopatu Augustodunensi successio, & Acta.

[Cui successerit Augustoduni,] In hac describenda, quemadmodum in ceteris turpiter hallucinatur imperitus biographus, dum S. Cassianum ad Æduos deducit tempore S. Simplicii, quem ipsum multis annis præcessisse oportet. En ejus verba num. 10: Nuntiatum est autem sancto Simplicio episcopo, quod homo Dei, nomine Cassianus, ab Oriente de transmare advenisset: quo audito, venerabilis pontifex cum magna veneratione, cum hymnis & canticis eum suscepit. Infra porro num. 11, ita pergit: Fuit autem sanctus Cassianus apud eum triennio. Post hæc obiit beatus Simplicius VIII Kal. Julii, & sepelivit eum beatus Cassianus cum laudibus in cimiterio, qui est in conspectu ipsius civitatis: qui per singulos dies offerens oblationem, sacrificium Deo immolabat pro eo in memorialem æternam. Post unum autem annum omnis clerus omnisque populus, tam divites quam pauperes, una voce consona constituerunt S. Cassianum sanctæ ecclesiæ apostolicæ dignitatis. Cui tantam gratiam Dominus Jesus Christus conferre dignatus est, ut assidue miracula per eum ostenderet… Consummavit autem regens ecclesiam beatus Cassianus episcopus annos viginti & migravit ad Dominum.

[17] [non ex Vita quærendum] Ex tota ea Vita, qualem modo descripsimus, certi nihil erui posse, jam satis ostensum esse existimo, præter laciniam, ex S. Germani per Constantium gestis recte acceptam. Neque de episcopatu Augustodunensi ullo pacto dubitandum, non tam ex ipsa illa Vita, quam ex iis quæ tradit laudatus supra S. Gregorius Turonensis De gloria Confessorum cap. 75, ita disertissime S. Cassiani ætatem & successionem definiens, ut Ruinartio, operum ejus postremo editori assentiri nequaquam possim, dum notam suam hoc pacto efformat: Habemus in vetustis Mss. codicibus Vitam S. Cassiani, soluta & stricta oratione descriptam, in qua Rethicio Egimonius, & huic Simplicius successisse dicuntur. Cassianus vero in Ægypto natus, ibique Ortensis episcopus factus tempore Joviani imp., relicta sede, in Gallias venit, ubi a Simplicio Æduensi episcopo susceptus est, eique successit; obiit sec. IV labente. Unde emendandus videtur hic Gregorius, qui Cassianum Egemonio & Simplicio præponit. Et quidem Simplicius inter episcopos recensetur qui anno CCCXLVI concilio Coloniensi contra Euphratam ejusdem urbis episcopum dicuntur interfuisse; proindeque ante Cassiani adventum sedebat, qui Joviani tempore, id est anno CCCLXIII factus est episcopus. Si tamen quis maluerit Cassiani Vitam ex Gregorio reformare, non refragabor.

[18] [sed ex Gregor. Turonensi] Recte id quidem, & ita plane reformarunt symmistæ ejus illustratores novissimæ editionis Galliæ Christianæ tomo 4 col. 328, ubi relatis S. Gregorii hisce verbis: Huic (Rethicio) Cassianus, cujus supra meminimus, successit. Post hunc Egemonius cathedram pontificatus assumpsit. Quo decedente, B. Simplicius ecclesiæ ipsi præponitur. Tum immediate subjungunt: Gregorio adhærent & adhærendum indubie pronuntiant Sammarthani fratres & Tillemontius; tum quia historiæ nostræ parentis Gregorii summa apud omnes Gallos auctoritas, maximam fidem a nobis exigit; tum quia nullam meretur ea Cassiani Vita. Citatur hæc quidem a Molano in 2 edit. annotationum ad Usuardum, ad V Augusti: exstat & in Ms. codice S. Michaëlis Belvacensis: denique & Cassianum S. Simplicii successorem asserit Martyrologium sancti Savini in diœcesi Tarbecensi. Verum hæc omnia nullius sunt momenti. Cassiani quippe Vita, qua nituntur, tot nugis rebusque improbabilibus referta est, ut nullam omnino fidem mereatur, eamque sequacibus suis omnino detrahat. Idem porro inculcant col. 331; in Cassiani Vita tot menda sunt, tot falsa, ab illorum temporum moribus aliena, tamque parum sibi cohærentia, ut nullam omnino fidem mereatur, nihilque certi de illius patria & gestis possit affirmari.

[19] Vita illa jam abunde repudiata, superest Augustodunensium episcoporum series ex mente S. Gregorii sic determinanda, [unde episcopi accipiendi] ut assignetur, si non certum, saltem verosimile tempus quo sederint sancti Cassianus & Egemonius inter sanctos Rheticium & Simplicium. De illo in Actis nostris locuti sumus die XIX Julii; ast ejus obitus annus commode definiri non potuit, uti neque in novissima Galliæ Christianæ editione satis certo definitus est; nisi admittatur recentior tabella Augustodunensis in qua signatus est annus CCCXIV, quo certum quidem est Sanctum illum supervixisse, utpote qui eodem ipso anno interfuerit concilio Arelatensi; verum, eodem illo e vita excessisse, unde educi potuerit, fallor, siquis tuto assignare possit. Neque magis liquet, unde Tillemontius tomo 10 pag. 836 tam facile admitti posse censuerit, S. Rheticium sedem tenuisse usque ad annum 334, successoresque ejus sanctos Cassianum & Egemonium implevisse rotundo numero annos quadraginta, nempe ad annum usque 374, quo successerit S. Simplicius, sederitque adeo ad annum 418 & forte ultra; qua hypothesi admissa, tamquam satis probabili, de geminando Simplicio, frustra hactenus disputatum est.

[20] Liceat & mihi in rebus necdum plane elucidatis, conjectura haud quaquam inverosimili, [quorum tempora] S. Rethicii vitam saltem ad annum usque circiter 320 protrahere. Sancto nostro Cassiano ejus successori adscribantur anni viginti, quot ei citata sæpius Vita, licet in plerisque aliis aberrans, rotunde tribuit, admittuntque etiam Sammarthani; pervenietur ad annum 340; a quo si repetatur S. Egemonii episcopatus initium, nihil plane vetat, annos ejus producere ad 374, unde sumantur S. Simplicii exordia. Equidem non video, ratione alia probabiliori ad S. Gregorii Turonensis placita conformari posse Augustodunensium episcoporum successionem, nisi intermedii aliqui fingantur, quos sane mirum esset a tam præclaro vicinoque scriptore ignoratos fuisse, dum quæ ad sacram urbis istius historiam pertinent, tam accurate prosequitur. Ita nobiscum in substantia sentiunt Severtius, Sammarthani, Tillemontius, in nova Gallia Christiana PP. Benedictini & alii, quibus omnibus expediendus nodus, qui ex concilio Coloniensi petitus a nostro Henschenio satis apposite pridem solutus est, cujus hic verba subjiciam ex Commentario ad Vitam S. Simplicii XXIV Junii tom. IV, pag. 812:

[21] [utcumque determinantur.] Tempus sedis non videtur sumendum ex sacris conciliis Agrippinensi & Sardicensi, quasi illis interfuisset, sed ex Actis SS. Amatoris & Germani episcoporum Autissiodorensium; ex quibus plane solide constat, S. Simplicium seculo quinto præfuisse ecclesiæ Augustodunensi. Interim concilium Agrippinense traditur habitum anno CCCXLVI, in quo episcopus Coloniensis, quod Christi divinitatem negaret, depositus esset: quem alium ab Euphrata, licet perperam ejus nomen insertum sit, ostendimus ad Vitas S. Athanasii episcopi Alexandrini, & S. Servatii episcopi Tungrensis die II & XIII Maii. In hoc Agrippinensi concilio, uti Euphratas tamquam hæreticus insertus est, ita Simplicius Augustodunensium episcopus interfuisse fingitur, tum forte necdum natus. At Sardicense Concilium habitum est anno CCCXLVII, cui inter episcopos Galliæ interfuit aliquis Simplicius, sed quis ille fuerit, non additur. Una hæc via nobis sufficere visa est, tenendaque adeo, ad salvandam S. Gregorii auctoritatem, unaque tuendam verosimillimam Augustodunensium episcoporum Chronologiam. Cetera vide apud laudatos PP. Benedictinos, quæ ad S. Cassianum proxime non reducuntur, quibusque proinde hic immorandum non putavimus.

[22] [De variis Vitæ exemplaribus,] Reliquum est, lectorem paucis moneamus Actorum S. Cassiani exempla plura Mss. in Museo nostro asservata esse, tum in Mss. codicibus, tum ex variis aliis alibi descripta. Præcipuum ferme videtur, quod nobis suggessit codex S. Germani Parisiensis sub nota num. 807. Alterum manu P. Petri Francisci Chiffletii nostri transumptum est ex Ms. Accincti monasterii & Vallis lucentis & Cornioli. Aliud descripsit Papebrochius ex Ms. Cisterciensi cod. 4, num. 25; cod. 6, num. 24: præter alia Suessione, Seclinio, Aquicincto, & Treviris ex cœnobio S. Maximini accepta. Et ea quidem omnia inter se satis conveniunt, præterquam quod luxurians quandoque amanuensis calamus rem eamdem alia phrasi, plerumque magis barbara exprimendam censuerit: quemadmodum contracta apparent omnia in cod. Ultrajectino S. Salvatoris, sic tamen ut æque ac reliqua præcipuis erroribus inspersum sit. Nequis vero aut nostram aut PP. Benedictinorum censuram nimii rigoris ausit arguere, Acta ipsa sistenda censuimus, ex omnibus istis apographis seligendo, quod præ reliquis integrum existimavimus, Sangermanianum, unde de reliquis satis pronum erit æquissimum formare judicium.

[23] [etiam metrico.] Exstant eadem Acta metrice deducta, quibus refingendis id solum poëta contulit, ut quæ de cetero satis intricata erant, ligata oratione confunderet potius quam illustraret: id conferentibus etiam descriptoribus, ut pro suo captu non pauca liberius truncarent aut extenderent. Ast iis lectorem, prosa opinor saturum, non fatigabimus, longe amplius operæ pretium facturi, dum certiora alia monumenta, magisque adeo ad Sancti gloriam conducentia ipsi Vitæ subjiciemus. Sunt ea nimirum, de quibus etiam supra diximus, Acta translationis & miraculorum, auctore aliquo, haud dubie synchrono, Sanquintinensi, quidni & ipso Vitæ scriptore? ex veteri Ms. Claudii Jolii Canonici Parisiensis a Papebrochio transumpta. Spicilegii instar erunt excerpta nonnulla ex laudato supra Hemeræo, tum quæ ad depositionem S. Cassiani cum SS. Quintino & Victorico, tum quæ ad translationes & reductiones Laudunenses spectant, omisso longo sermone, ceterisque ad S. Quintinum aliosque Sanctos propius pertinentibus, quæ in Regesto Hemeræano curiosus lector inveniet. Sequatur modo memorata toties

VITA
Ex cod. Ms. S. Germani Parisiensis num. 807 cum ceteris nostris Mss. collato.

Cassianus ep. conf. Augustoduni in Gallia (S.)

BHL Number: 1630

[Illustri genere Alexandriæ natus,] Igitur beatissimus Cassianus nobilibus ac locupletibus parentibus Alexandriæ urbis oriundus fuit. Etenim a prima ætate Deo se devoto animo jugiter commendavit. Sanctus vero Zonis episcopus eum enutriens, divinis eruditionibus & Euangeliorum dogmate, doctrina Apostolica in se manente, instruxit. Tempore illo in tota Alexandria gentilitas paganorum dominabatur. Fuit autem antea imperator, Julianus nomine, persecutor Christianorum, multosque Sanctos pro nomine Christi interfecit: venerabilis vero Cassianus persecutionem non metuens, assidue orationi & vigiliis vacans, Deum ex toto corde & ex tota virtute diligens erat. Et dum multorum sanctorum Martyrum auxilia fervente animo imploraret, sancti Hilarini se sociavit consortio. Cui sanctus Cassianus habitaculum suum ampliare fecit, ad peregrinorum susceptionem, quam ipse pluribus impendebat.

[2] Huic testimonium asserunt multi ex servis ejus, [a S. Zenone ep. instructus ita innotescit, ut] quos liberos fecerat; divulgata fama ejus, non solum in urbe Alexandria, sed & in Ægypti provincia. Tamen ipse, juxta præceptum Domini, sollicitudinem instituit curam impendere indigentibus, lavare pedes pauperum, ponere mensam, aquam manibus effundere, languentibus curam gerere, cibum ministrare, & cetera exhibere religiosæ virtutis officia, & sic adimplebat dogmata caritatis. Primum quidem venerabilis Cassianus Ortensi urbe construxit ecclesiam, & multo ditavit officio clericorum, ibique sanctus levita Laurentius ei per visum apparuit, exhortans eum, ut in ejus nomine dedicaretur, quæ nunc Laurentiana nuncupatur.

[3] Tunc Jovianus succedit in locum Juliani, imperator Christianorum, [volente Joviano imp. Ortensis creetur episcopus,] timens Dominum Jesum Christum, quo imperante apertæ sunt ecclesiæ Christianorum quas præcessor ejus Julianus infelicissimus clauserat. Jovianus quoque imperator in Christiana religione gaudere cœpit. Tunc ipse cum populo una voce clamabat: Sanctum Cassianum electum a Deo constituamus episcopum super nos & super omnes Christianos, qui diligunt Deum. Sanctus vero Cassianus trepida mente nolebat acquiescere, nec adimplere votum principis, dum de se humiliora responderet; sed omnis populus irruit super eum, dicens: Cassianus civis noster, dignus, justus, castus & sobrius, clamantes laudes & benedicentes Dominum, tam senes, quam omnis sexus, ætatis, una voce populi tumultus incanduit, ut ibi elevaretur episcopus. Ab alio quoque ejusdem nominis beato Cassiano de Asia regione, ordinatus est, & benedictus in Ortensi civitate sanctus Cassianus episcopus.

[4] Ad hæc vir beatus jactantiam devitans, aurum & argentum, aut reliqua stipendia pauperibus largiens, thesaurizans sibi thesaurum in cælo, semper tenuit hoc in memoria, [ubi mira sanctitate suis prolucet.] quod percipiet in gloria sempiterna. Semper congregationem sanctam docuit, fraternitatem munivit caritate, docuit disciplinam, constituit continentiam. Sic itaque sanctus Cassianus instruebat gregem sibi subjectum induere arma justitiæ ad resistendum diabolo cum vitiis & impedimentis hujus seculi. Erat enim cum mansuetudine, exemplum dans eis in perseverantia, & fide recta, & caritate non ficta, in vigiliis, in orationibus, in jejuniis & castitate perpetua perseverans. Ipse tamen hoc tenuit sensu, quod cognovit in fide: clarus vultu, clarior mente, angelicam dispositionem in corde suo semper retinuit, eloquio dulcis, sanctitate prælatus. Beatus is neminem contristabat, numquam dolus fuit in eo, sed semper lætitiam cum fratribus habuit.

[5] [Sepulto S. Zenone jam martyre,] Dum hæc & cuncta opera ejus irreprehensibiliter perseverarent, sanctus Zonis episcopus, qui sanctum Cassianum edocuit, atque nutrivit, imminente persecutione, martyrium adeptus est, cujus corpusculum beatus Cassianus pio amore cum summa diligentia in basilica sanctorum Martyrum collocavit, quorum hæc sunt nomina: Secundianus, Felix, Terentius, Victor, Reducus; item Victor, Colusus, Duddeus, Fortunius, Spenetius, Afrodosius, Julius, Emeritus, Honorius, Salvanus, Saturnus, Dorigianus presbyteri; Roricianus diaconus. Juxta sepulcra prædictorum beatus Pontifex cum summo honore pridie Kal. Maii sepelivit eum, atque sacrosancta martyria in honore sancti Zenonis episcopi, recordatus ejus tolerantiam atque victoriæ triumphum, per singulos dies consecrans ejus memoriam.

[6] [ejus exemplo incitatus,] Post hæc sanctus Cassianus videns beati magistri constantiam atque virtutes, succensus sancti Spiritus fervore & fide Martyrum, in peregrinationem proficisci cupiebat; qui effundens preces ante Dominum Deum, revelatum est ei in Galliis pergere & prædicare verbum Domini. At ille, cognita voluntate Dei, pandere cœpit coëpiscopis & omni clero, dicens ad eos: Volo juxta præceptum Domini relinquere terram & cognationem, vel patriam meam deserere & in Galliis proficisci, cui omnes dixerunt. Te terra tua non pascit? Et locus, in quo habitas, tibi non placet? nec amicos habes vel vicinos, qui consolentur te, ut deseras regionem, in qua natus & nutritus es? Sanctus vero Cassianus respondit eis: Dominus & Salvator noster per sanctum Euangelium monet dicens: Omnis, qui reliquerit domos aut agros aut parentes propter nomen meum, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit; & illud: Qui non reliquerit quæ possidet, non potest meus esse discipulus.

[7] [arduam peregrinationem meditætur,] Et hæc dicente eo, quieverunt ab eo. Et valedicens illis omnibus ex voluntate fratrum suorum, cum paucis, quos elegit, profectus est. Et secum duos presbyteros habere cœpit, id est Domitianum & Dydimum, & duos diaconos Orion & alium nomine Neonas, & tres lectores his nominibus, Rasamona, Eron, & Honorio, & subdiaconos quatuor, Ingenianum, Justum, Simplicem, & Mansuetum. Hos secum omnes sanctus Cassianus assumens, cum gaudio magno iter arripuit. Et fortasse alicui incredibile esse videatur, quanta & qualis lamentatio & fletus in clero aut in plebe Ortensis urbis, discedente hoc Patrono nostro, fuit. Nam flentes & lugentes dicebant: Cui nos, pater piissime, commendas, quorum pater pervigil eras assiduus? Quare deseris gregem tuum, quem jugibus orationibus confortasti? Et qui nos monebas cælestem doctrinam, modo relinquis regionem tuam & dominationem, quam nunc usque habuisti, & vadis in terram longinquam, quam numquam vidimus nec comperimus?

[8] Audiens autem hæc homo Dei, recordatus sancti Pauli Apostoli, [eamque, suis frustra reluctantibus,] ne * pergeret ad perfectiora; Quid facitis, inquit, plorantes & conturbantes cor meum? Et benedicens omnibus, ait: Dominus erit vobiscum, & nobis comes existet. Et compunctus osculatus est omnem clerum; flebatque ubertim præ gaudio. Oratione autem facta, sanctus Cassianus dixit comitibus suis: Dominus Deus omnipotens adjutor & protector noster est, & nomen sanctum ejus erit nobiscum. Et addidit; Vias tuas, Domine, notas fac nobis, & semitas nostras dirige in viam pacis. Et iterum dixit: Custodi nos, Domine, sub umbra alarum tuarum, protege nos scuto veritatis, & dirige nos in viam rectam propter nomen sanctum tuum, quod laudabile & gloriosum in omnem terram, & in exitus terrarum. Et respondentes presbyteri una cum junioribus dixerunt, Amen. Sanctus vero Cassianus episcopus elevans manus in cælum, inquit: Domine Jesu Christe, salvos fac servos tuos sperantes in te:

[9] Exiit autem pergens itinere cœpto beatus Pontifex pridie Kal. Aprilis, [in Gallias suscipit.] faciens iter sex mensibus, hoc est usque ad Kalendas Octobris. Et prædicans verbum Domini, & multa idola gentium destruens & baptizans plurem populum, atque ad viam salutis ædificans in nomine Trinitatis, & multa sanctorum Martyrum per civitates visitans loca, & secum reliquias eorum ad salvandas animas exhibens: percunctatus homo Dei Africæ portum, gubernante Christo, prospera navigatione Massiliensi affuit urbe glorificans Deum. Quis dubitet, divinum affuit auxilium? Beatissimus hic famulus Dei inter hæreticos & paganos & sævissimas persecutiones, angelo comitante, Eduæ affuit civitati: quo tempore beatus Simplicius urbis Eduæ episcopus pontificalis adhuc tertius successor cathedræ, sanctam ecclesiam gubernabat.

[10] Et quia inveterata idolorum cultura in hac urbe a quibusdam colebatur, [Massilia ad Æduos profectus] prædicatione ipsius multi deorum suorum simulacra deferentes, ad pœnitentiam & baptismi gratiam pervenerunt, & orationibus suis, divina manante gratia, circa infirmorum reparationem vir Dei Simplicius pontifex beneficia conferebat. Cum autem sanctus Cassianus episcopus ad oratorium sancti Symphoriani martyris pervenisset, ubi ejus sancti corporis reliquiæ venerantur, orationi sine intermissione novus habitator assistebat. Nuntiatum est autem sancto Simplicio episcopo, quod homo Dei, nomine Cassianus, ab oriente de trans mare advenisset: quo audito, venerabilis Pontifex cum magna veneratione cum hymnis & canticis eum suscepit. Sanctum autem Cassianum episcopum beatus Simplicius in osculo sancto complexus est, & immolaverunt utrique omnipotenti Deo sacrificium laudis. Gaudens enim beatus Simplicius de adventu hujus justi, qui talem meruit socium ad incredulitatem malorum hominum erudiendam; & diligens eum omni fraternitatis amore, semper secum habere eum desiderabat.

[11] Inter hæc autem sanctus Cassianus ait ad eum: [S. Simplicio ep. succedit,] Frater sanctissime, in Britanniam volo proficisci. Beatus Simplicius volens in solatium eum detinere, respondit: Frater, tempus expecta, & Dominus ducet te in viam, quam desideras. Fuit autem sanctus Cassianus apud eum triennio. Post hæc obiit beatus Simplicius VIII Kal. Julii, & sepelivit eum beatus Cassianus cum laudibus in cimiterio, qui est in conspectu ipsius civitatis: qui per singulos dies offerens oblationem, sacrificium Deo immolabat pro eo in memorialem æternam. Post unum autem annum omnis clerus omnisque populus tam divites, quam pauperes una voce consona constituerunt sanctum Cassianum sanctæ ecclesiæ Apostolicæ dignitatis. Cui tantam gratiam Dominus Jesus Christus conferre dignatus est, ut assidue miracula per eum ostenderet, cæcis lumen donaret, surdis auditum, debilibus sospitatem, ægrotis incolumitatem tribueret: & omnem hominem diligebat, sicut seipsum. Consummavit autem regens ecclesiam beatus Cassianus episcopus annos viginti, & migravit ad Dominum Jesum Christum, resurrecturus cum Sanctis in gloria æterna. Post cujus abscessum venerabiles suprascripti socii & comites ejus, narrantes actus beati magistri, & conscribentes historiam vitæ ejus, migrantesque a seculo, eodem cimiterio, quo & Pontifex, tumulantur.

[12] [post mortem miraculis clarissimus.] Operæ pretium est ad laudem Beatissimorum congrue adjiciendum. Dum sanctus Germanus Autissiodorensis episcopus Romam pergeret, in tumulo beati Cassiani pontificis Augustudunensis ecclesiæ ita divina virtus apparuit, ut in pario lapide contrarius color crucem exprimeret, & salutare signum varietas distincta monstraret: quo cum sanctissimus Germanus advenisset, fusis ex more Christo precibus; Quid, inquit, gloriose frater, agis? Respondisse e tumulo Cassianus relatione veridica perhibetur: Dulci in pace quiete potior, & adventum Redemptoris expecto. Cui Germanus mutua sermonis vice dixisse narratur: Quiesce per longum, in Christo, frater, tempus. Ut autem divinæ tubæ cantum, & exoptati clangoris sonum ac sacræ resurrectionis gaudia obtinere mereamur, & pro nobis & pro hac plebe attentius intercede apud Dominum nostrum Jesum Christum, cui est cum Patre & Spiritu sancto honor & gloria, salus, virtus & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATIO.

Ex supra disputatis abunde patere opinor, quot & quantis erroribus ac figmentis tota hæc Vita respersa sit, ut cetera æque inepta novis annotatis excutienda non sint. Specimen ultimum babes hic supra sub finem num. 11; dum S. Cassiani socios narravisse & conscripsisse historiam vitæ ejus audacter comminiscitur. Verbo hic dicam, solum num. 12 & ultimum ex tota farragine, ut sincerum admitti posse, utpote ex Constantio in Actis S. Germani Autissiodorensis acceptum. Magis placebit sequens Actorum translationis & miraculorum accurata narratio.

* l. ut

HISTORIA
translationis & miraculorum S. Cassiani
Ex perantiquo cod. D. Claudii Jolii Parisiensis canonici.

Cassianus ep. conf. Augustoduni in Gallia (S.)

BHL Number: 1635

EX MS.

PROLOGUS.

[Sancti gloria manifestata est,] Divinorum miraculorum insignia & gloriosarum virtutum propagamenta, quæ nostri Salvatoris benigna miseratio, ad manifestanda Confessoris sui merita pretiosa, manifesta voluit, digne litteris committuntur, quatenus eorum memoria posteris reservetur, ad laudem præsertim & gloriam Christi, qui sicut in æternitatis suæ regno sanctum Pontificem suum inæstimabilibus suis voluit remunerari… ita temporalibus virtutum miraculis disposuit clarificari; ut ex talibus indiciis manifestetur, qualis in regno Christi & Dei habeatur. Illa ergo scribimus, quæ, postquam Dei dispositione factum est, ut de Æduorum finibus ad nostros transiret, clara luce manifestata noscuntur, partim nostris conspecta visibus, partim eorum relatione comperta, qui sæpius adesse potuerunt. Nam ex eo tempore quo gloriosam animam cælis restituit, quod creditur Theodosii senioris a fuisse temporibus, usque ad tempus Ludovici imperatoris Augusti, ab eodem scilicet anno, quo temporis sui horam clausit, per annos CCCCL b, idcirco nihil scribimus, quia manifeste non comperimus c, quamvis multa de ejus virtutum meritis audissemus, secundum quod venerabilis Gregorius Turonensis episcopus in libro miraculorum scripsit in hæc verba: “In cœmiterio, inquiens, augustodunensis urbis vidi B. Cassiani sacerdotis magni sepulcrum, a multis infirmis erasum, quod pæne transforatum eo tempore putabatur. Abluuntur enim ex hoc pulvere ægroti & protinus virtutis magnitudinem sentiunt”.

[2] Anno igitur Dominicæ incarnationis DCCCXL præsidente Augustudunensium cathedræ Moduino d venerabili episcopo, [dum ex 1 sepultura ad S. Quintini translatus,] Hugo abbas monasterii S. Quintini mittens ad eum legatos suos, corpus beatissimi Cassiani, quod per semetipsum prius postulaverat, expostulavit, cujus petitionis supra nominatus episcopus, proter multum amicitiæ respectum reverentiæque modum concessit effectum, contuens observantiam excellentissimorum imperatorum, quorum ipsius abbatis Carolus Augustus genitor erat; alter vero frater beatissimus imperator Ludovicus. Collectum denique reverenter S. Cassiani corpus per sacerdotes suos, quos pro hoc supradictus abbas direxerat, cum epistola sua misit, in quo itinere quia necesse erat secretius propter tumultum populi Augustudunensium civitatis fieri, nihil signorum apparuit, præterquam quod unus ex coitinerantibus, cujus vulnus in mamilla intumuerat, cum gravi ob hoc molestia, ut remaneret, urgeretur, Cassiani beatissimi merita invocavit sanitatemque pristinam promeruit, fide in eo operante, tantoque Pontifice pro eo meritis interveniente.

[3] Postquam ergo infra Laudunensium comitatum venit, supradictus abbas cum sacerdotibus ecclesiasticoque ordine cum magno gaudio reverenter occurrit, [toto itinere multis miraculis inclaruit.] susceptumque corpus pretiosis aromatibus die altera condivit, & rore balsami perfudit, involutumque sindone munda & pretiosa purpura, in loculo posuit ac elevatum sequenti die ad monasterium S. Quintini ferri præcepit. At cum ipsius diei hora tertia venisset, quia nulli tam sacrum onus vetabatur portare, duo ut postea comperimus, homicidæ accesserant, qui cum ferre loculum vellent, statim miro modo contractum est, & velut longius ire nolens, nisi comprimente turba teneretur, sanctum onus casui probatur *; quod cognoscentes qui circumquaque fuerant, eosdem reos effugere compulerunt, scientes absque dubio, eorum factum accessu quod fiebat. Noluit enim sancta sinceritas manibus sanguine distillantibus fieri, ne quoquo modo videretur maculari; & ut vivida ejus manifestarentur merita; multis celata ex hoc fierent manifesta, ac non solum hoc tunc illo miraculo, verum etiam post paululum illi cæco illuminato. Beneficium enim accepit qui fideliter accessit: suorum autem criminum patefactionem, qui prius dignam non subierant pœnitudinem.

[4] [Contractus puer sanatur,] Deinde mulier solicitudine anxia & spe firma festinando occurrit, & in media via se provolvens, abbatem qui longius feretrum sequebatur, magna supplicatione petiit, ut feretrum stare juberet, asserens, se filium contractum & debilem habere, quatenus occurrere potuisset: cujus abbas fidem contuens, annuit precibus mulieris, jussitque subsistere loculum; cumque diutius, qui reptabundus venerat, moram in veniendo faceret, hi qui sanctum corpus portaverant, jussi sunt proficisci. Tunc iterum mulier, ut supra, de subsistendo petiit. Cum hoc eodem modo, usque tertio ageret, hi quos pro filii festinantia direxerat, venientes renuntiaverunt, filium ejus, loco in quo fuerat, virtute Dei mirifica & signo mirabili omnibus membris sanum effectum. Reversa igitur est cum convicinis mulier, & licet tanto dono delectarentur, ut cum Sancto Dei proficiscerentur, novo tamen spectaculo trahebantur, ut ad eum qui sanatus fuerat reverterentur.

[5] [femina cæca & malis multis afflicta,] Postquam vero hæc per multitudinis conventum resonuerant, cœpit fieri auctior debilium concursus, inter quos quædam femina, nomine & loco nota, accurrit utrisque luminibus orbata, ac utrisque brachiis contracta, renumque vigore penitus destituta, quæ dum traheretur magna violentia nunc ante nunc retro feretrum Sancti, visum est Abbati longius sequenti, causa eleemosynæ taliter eam vexari. Jussit ergo ei aliquid de necessariis erogari; & ne ulterius flebilem debilitatem suam fatigaret, moneri. Sed quæ ea occasione non venerat, in sequendo constantiam non reliquerat. Nec multum; sub umbra arboris deponitur feretrum pro recreatione portantium. Illic mulier accessit, & mox sana fit: aperti namque sunt oculi, olim cæcitate damnati, extenduntur brachia in debilem curvitatem contracta, solidanturque renes dissipatione soluti. Fit ergo mulier liberrime cursitans, quæ prius non minus luminum quam liberorum gressuum fuerat ignara: satagitque alios ad feretrum trahere, quæ paulo ante, nisi traheretur, non poterat pervenire.

[6] [item cæcus alius,] Eodem etiam loco cæcus quidam venit & lumen, quod diu desideraverat, meritis S. Cofessoris suscipere meruit: ut aperte daretur intelligi, apud Dominum spiritualibus bonis posse prodesse, qui taliter meritis suis damnatis corporibus potuit subvenire.

[7] [tum cæcæ tres feminæ.] Progredientibus vero inde, cum pauculis morularum spatiis, tribus miraculis Confessor sanctissimus enituit; qui ob salutem multorum ad nostros fines venire elegit: nam inter sequentem vulgum, tribus feminis, nominibus & locis notissimis, aperta lux enituit; quam sæva cæcitas dudum damnavit: decuit enim, tam astrici luminis fulgore veniente, tenebras & cordium & oculorum recedere; ut vigorem suum tanta dignitas ostenderetur servare, talibusque corporeis bonis conspectis, de spiritualibus non dubitaretur, quæ conspicere humanitas vetabatur.

[8] Inter hæc autem virtutum insignia & donorum Christi miracula factum est, [Mulier exitialiter languens curatur cum filio.] transeunte populo cum sancto Domini Confessore, ut circumquaque tot signorum parvo sub tempore divulgarentur famæ; unde accidit, ut mulier quædam domi exitialiter languens, dum nequaquam occurrere potuit, quæ per se surgere nequivit, secus ostiolum suum a suis posita, eminus feretrum conspiciens, dum merita Confessoris invocavit, diutini languoris sui perfectam medicinam accepit: nam illico sanata, tantarum virium vigorem accepit, ut non solum ipsa occurrere sancto pontifici Cassiano potuisset, verum etiam filium suum, jam majusculum, propriis ulnis secum afferret. Occurrit ergo cum puero laudans & benedicens Dominum super omnibus his quæ facta fuerant de illa; nihil enim de omni languore illi remanserat præter cum multo pallore macies, pro longæ ægritudinis signo & subitæ sanitatis dono. Ubi enim propter fidei sinceritatem virtus divina adesse voluit, languor effugit, nec diutius resistere potuit, quando vera medicina accessit. O vere laudabilem medicinam, ubi & fide creditur, & solo visu universi languoris remedium adipiscitur!

[9] Crebrescentibus siquidem turbarum occursibus, crebrescunt & miracula; nam inter sequentes turbas, [Cæcæ rursus duæ illuminantur;] non multæ moræ spatio interposito, duabus cæcis feminis, locis & nominibus notis, lumina negata redduntur, ut fugientibus tenebris, divino lumine lux illustrata præsens adesse doceretur. Hoc enim Veritas de discipulis suis olim protestata est, quod essent sal terræ, quod essent lux mundi; sal eis, quibus interna tetigerunt, lux eis, qui digna eos reverentia conspexerunt.

[10] Cum autem jam portis atrii basilicæ S. Quintini propinquaret, [puer cadaveris instar plane restituitur,] languidus quidam puerulus, carrucæ impositus, trahebatur; non enim quidquam virium illi remanserat, ut aliter adduci posset; cadaveri jam simillimus. Qui cum feretrum antecederet, prohibita est carruca basilicæ januas intrare: quod mater pueri cognoscens, filium scapulæ imposuit, non hominis, sed pellis modo pendentem; & secus loculum arculæ, pavimento omnibus membris adhærens aliquamdiu jacuit: videlicet quousque tanti [Sancti] adventus Missarum præconiis extitit celebratus. Ex qua hora cœpit convalescere puer, cibum petere; etenim tantum se virium accepisse, ut domum posset reverti: non jam in carruca trahendus, sed equo cum patre sedens. Ita misericordissima pietate Dei factum est ut qui pene cadaver venerat, Cassiani beatissimi meritis adjutus puer lætabundus rediret.

[11] Postquam vero in ecclesia B. Quintini susceptus est cum honore reverentissimo, [muta vero loquelam recipit,] & mox in ejus adventu Missæ solennitas ageretur, notæ mulieris brachium quod dudum contractione nervorum emarcuerat, extenditur; & cum mulier in divinas laudes erumpere vellet; nec penitus muta valeret, linguæ mox solvitur vinculum, ac desiderabile dudum oris redditur officium. Miraculo igitur gaudium, gaudio laus jungitur, quia quæ damnata venerat, soluta regreditur.

[12] [alia cæcā visum.] Superveniente autem beatissimi pontificis Cassiani solennitatis die, multis circumquaque accurrentibus turbis, accurrit & mulier cum ceteris quidem solennem diem celebrare, sed non cum ceteris officiorum solennitates videre. Audire enim cum ceteris poterat, videre non poterat, quam sæva cæcitas olim damnaverat. Venit ergo par devotione, impar possibilitate; voluntate simili, miseria dissimili. Videbatur tamen illi sat esse, si ei contingeret interesse: quo judicio divinitatis misericorditer recensito, Confessoris sui meritis efficitur æqualis ceteris, quæ ex propria miseria venerat dissimilis. Solvuntur enim palpebræ ad instar evigilantium oculorum, & pro noctis caligine obscura, lux redditur diei serena. Adepta igitur est mulier, non quod diffiderat Deum posse, sed quod non speraverat se promereri valere; regrediturque jucunditate ceteris lætior, quæ tot conproperantibus venerat miserior.

[13] [Punitio mulieris Sanctum non honorantis.] Eadem etiam solennitatis die, quæ pro honore tanti Confessoris divina claruerat virtus, adnotanda creditur, ut, sicut ostensum est, quanta beneficia devotis præstentur, adscribatur, quantum etiam pro contumacia mereatur. Mulier enim quædam, quæ pro solennitate tantæ diei accurrere cum convicinis debuit, segniter torpens domi remansit, & cum diem feriatum servare deberet, panibus coquendis clibanum succendit. Quamobrem cum a cohabitantibus argueretur, parvi pendere se diem ostendit, meritisque sancti Confessoris arroganti prosequutione renitens, illico quod meruerat experta est; num flamma, quam in clibano accenderat, velut tanti reatus ultrix exiens, eam subito invasit, concremarique acriter cœpit; quam illa effugere se posse autumans, cursum accipit fugamque capessit: sed ultrix flamma, quæ semel adhæserat, effugi non poterat. Consumptis ergo indumentis, crematur & caro; & ne vita deficeret, divino miseratur respectu. Ustulata denique cognovit quod meruit: sed ut castigata non deficeret, ignis extinguitur, quem sibi ipsa succendit, manibus adeo jam concrematis, ut de dexteræ quidem desperaretur sanitate. Patet igitur hoc in facto & superioribus adscriptis, quid devotio & præsumptio apud Sanctorum merita promeruerint, cum alteri præmium, alteri irrogetur supplicium.

[14] [Cæco, ubi peccati ipsum pœnituit, visus redditur,] Non multo autem postea cæcus quidam, loco & familia cognitus, auditis sancti Confessoris Dei miraculis, venit luminis beneficia petiturus, credens sibi Sancti meritis posse fieri, quod multis hujuscemodi miseria damnatis audierat præstari. Cujus fidei devotionem divina miseratio contuens, trium dierum spatio constantiam probare voluit: per id enim triduum apud sancti Confessoris loculum precibus persistens, cæcitatis suæ nulla ex parte solamen est adeptus. At ubi sua obesse sibi peccata credidit, semet dijudicans, adminiculum luminis post biduum suæ reversionis promeruit. Quo in facto divinæ virtutis effectus & patientiam hominis probavit, & Confessoris sui merita, non eo tantum loco, ubi jacuerat, esse ostendit; sed ubique vigere claræ virtutis opere manifestavit: quod & in sequentibus capitulis aperte monstrabimus, miracula ejus annotando quæ cœpimus.

[15] Quadam namque vice cum quadraginta quinque millibus a loco, ubi sanctus Domini Confessor erat, [uti & alteri puero, licet procul a Sancti corpore dissito.] supra nominatus abbas abesset, quibusdam propriis necessitatibus occupatus; illic quidam adolescentulus cujusdam ex eis, qui cum eo venerant, gravi est oculorum captus dolore: cui cum sæpius cum sociorum allusione diceretur, ut ad S. Cassianum festinaret, tamquam ad singularem medicum oculorum; licet indoctior, prudenter cavillantibus respondit, non esse, aiens, opus longius progredi, cum illic talibus meritis posset adjuvari. Quod qua diceret fide, sequens prodidit effectus: nam sancti Confessoris merita implorans, meridianæ se quieti contradidit; ubi tunc per visum illi sanctus Pontifex apparens, ei, quem devotum cognovit, oculorum subitam sanitatem concessit, manifestans, Dei virtutem velle, quæ fide credebatur, meritis posse. Quo facto serenati sunt oculi, & approbata est assertio pueri: cavillatio etiam sociorum sedata, & deificæ virtutis per tanti Viri merita comprobata præsentia: ut corporali miraculo manifeste pateat, quid mentibus devotis ubicumque imploratur impendat.

[16] Multa quidem præcipue prædicantur de Cassiani beatissimi meritis, [Pax conciliata inter principes ad pugnam paratos.] sed inter cetera hoc digne effertur, quod noviter Dominum per eum fecisse manifeste cognoscitur. Nuper enim cum infelix congressio principum nostrorum & pugna indecentissima acriter pararetur, nec aliud, quantum ex utraque parte statuebatur, nisi bellum instaret; cuidam ex nostris per visum apparuit beatus pontifex Cassianus, concite properans ad partem, ubi durior resistendi bellicus parabatur effectus, & cum aliquamdiu moram fecisse videretur, postmodum visus est annuntiasse, a Domino impetratam habere populo pacem, &, ne præsens pugna fieret, propitiationem. Quo dicto, multitudo, quaæ videbatur adesse circumquaque diffusa, crebris consonisque vocibus cœpit prædicare, B. Cassiani meritis pacem impetratam fuisse: quod quia constat opere majestatis divinæ sine ullius spe actum, magnis Sanctorum meritis indubitanter adeptum: inter quaæ Cassiani præcipue credunt, qui tali commercio interfuisse, manifestante Deo, ostenditur. Hæc namque ostensa credimus, ut quantum apud Deum valeret, pateat singulis, qui tantum prodesse potuit multis.

[17] His ita præfactis taliter peroratis, finiendo librum descriptionis vitæ & miraculorum B. Cassiani, [Carolus Calvus Sancti corpus honorifice deponi curat an. 845.] definienda videtur tumulatio corporis ipsius Confessoris Christi, qualiter acta est in basilica B. martyris Christi Quintini. Etenim cum quinquennio a susceptione ejusdem Antistitis corporis infra ipsam basilicam ageretur, & propter incommoditatem temporum, & rerum diversarum ac tempestatum accidentia, diversis locis reconderetur, modo in aperto, modo in occulto [frequentius tamen incongruo,] Karolus rex, utpote nutu divino inspiratus, præfatam adiens basilicam, de ejusdem Christi Confessoris corpore cœpit tractare, officiose in eo haud diutius immorans: anno siquidem DCCCXLV Christi incarnationis, & sui equidem regni quinto, indictione VIII, die Non. Mart. ad præscriptum pontificis Christi Cassiani reverenter accedens tumulum, cum duobus episcopis, Wenilone scilicet Senonense archiepiscopo & Immone præsule ecclesiæ Noviomagensis *, aliisque compluribus Dei amatoribus cum cereis & choris psallentium clericorum, cum thymiamatibus & odoriferis aromatibus, ardentissimo amore summaque devotione ipsum, in quo jacebat, Sancti efferens corpus, perfusum balsameis odoribus, & thymiamatibus odoriferis insertum; palliis quoque & vestibus sericis decentissime involutum, infra cryptam basilicæ præfati martyris Christi Quintini, ad dexteram lateris ipsius testis Christi, optime ac pulcherrime tumulavit, tradens ad amborum Sanctorum luminaria & ornamenta condenda, maximeque ad tumbam B. Cassiani fabricandam, fiscum unum, nomine Tugniacum, cum omnibus appendiciis & adjacentiis suis in perpetuum habendum, cujus authenticum ad caput tumuli cum desuper posuisset sanctissimi Cassiani, hæc verba [subjunxit:] Si quis autem hoc donum his duobus præpotentibus Sanctis nunc a me traditum & confirmatum, partibus eorum auferre tentaverit, habeat sibi judicem Deum, & hos præfulgidos justos perpetuos questores.

ANNOTATA.

a Insistit auctor hujus relationis Vitæ superius datæ, qua nempe suadere voluit, S. Cassianum sacras infulas suscepisse, urgente Joviano imperatore, atque adeo anno 363: ex quo per breve tempus Ortensis in Ægypto episcopus, inde migrasse censeri possit anno circiter 365, in Galliam autem & Augustodunum pervenisse 366; ubi cum ferme quadriennio mansisse dicatur antequam ad cathedram Æduensem promoveretur, inhærendo Legendistæ systemati, sedere cœperit anno 370, quibus si addas annos viginti regiminis, pervenies ad annum 390, quo adhuc superstes erat Theodosius senior.

b Jam dictis consona sunt quæ hic habes de anno a S. Cassiani obitu CCCCL, qui nos ad mentem scriptoris, ducere debent ad annum Ludovici Pii imperatoris postremum, nempe, ut habes numero sequenti, DCCCXL. Ex quibus facile colligis, vanam non esse conjecturam nostram, superius datam, quod idem sit & hujus historiæ & Vitæ ipsius auctor. Id vero plenius confirmatum habes infra num. 17, ubi diserte ait, se sinire librum descriptionis Vitæ & miraculorum B. Cassiani.

c Unde igitur comperit quæ de Sancti gestis tam abundanter & cumulate peroravit? Seipsum porro jugulat, cum S. Gregorium Turonensemadducit, ex quo discere poterat, totis se quinquaginta & amplius annis a definienda S. Cassiani ætate turpiter aberrasse, siquidem ad rationem temporis satis attendisse existimemus.

d Numeratur Æduensis episcopus XXXVI: conveniunt anni signati, ut habes apud Sammarthanos.

* forte propinquabat

* l. Noviomensis

APPENDICULA
Ex Sermone de tumulatione sanctorum Christi martyrum Quintini, Victorici & confessoris Cassiani.
Apud Hemeræum in Regesto pag. 18.

Cassianus ep. conf. Augustoduni in Gallia (S.)

BHL Number: 7021

Relatis jam Actis celeberrimæ translationis, insignium miraculorum & Carolinæ tumulationis subjungi poterat jam dictus sermo; verum cum ejus pars longe minima ad S. Cassianum spectet, e Vita autem nonnulla narrentur, quæ jam abunde data, imo refutata sunt, ea sola excerpere visum est, quibus posteriores translationes & relationes ultimaque demum depositio, ad totius rei complementum distinctius explicentur. En dicti sermonis exordium: Semper in Christo amantissima, patrum & fratrum viscera, societas Deo gratissima, præsentis diei solennitas celeberrima nobis admodum exstat & veneranda. Est namque consecrata Sanctorum tumulatione honorifica, Quintini videlicet martyris gloriosi, ac piissimi protectoris nostri, nec non Victorici ejusdem comparis inclyti, atque Cassiani pontificis egregii: quorum quia gratulamur præsentia, & adjuvamur clementia, pro eorum amplectibili memoria, hujus festivitatis nitimur attollere præconia.

In sanctorum omnium laudes, indeque gloriam Dei fusius excurrit orator, sensimque ad tres prædictos regressus: Quorum, inquit, candidissimo exercitui admixti sunt isti Seniores nostri hic corpore quiescentes, illic cum Christo feliciter regnantes: gloriosus videlicet martyr Quintinus, athleta superni regis invictissimus, prædicator hujus patriæ constantissimus noster, quia consolator clementissimus. Secundus vero est Victoricus, in læva ejus decenter tumulatus. Tertius dextra præfati Martyris venerabiliter collocatus, honorabili nomine dicitur Cassianus. Quorum quia ex parte dissimilis est ratio, hujus sermunculi enarratio separatim distinguenda est necessario. Inde ad singulorum gesta progressus, lamentationem orditur, dum ad luctuosissima Normannorum tempora dilabitur. Cum igitur superni Regis justitia, pro nostrorum peccaminum negligentia, nos castigari vellet, feroci paganorum sævitia; inclyti testis Quintini monumenta, & pretiosi confessoris Cassiani membra a propriis sunt tumulis elevata, & ad Lauduni Clavati mœnia, pro ut timor cogebat, noctu delata.

Normannicas depopulationes prosequens, ex Chronica inserit: Et quoniam bis eorumdem Sanctorum corpora cum mœrore ad Laudunum sunt devecta, & bis ad nos cum honore relata, libet apertius prodere, & fugæ causam & reversionis eventum. Anno siquidem octingentesimo [octuagesimo] primo a Dominica incarnatione, Kal. Januarii, Normannorum metu cogente, a bustis prius emota suis, ad præfatum montem primum delata sunt. Sequitur clades Normannis illata: unde anno sequenti corpora Sanctorum Quintini & Cassiani Kal. Februarii a Lauduno descendentia, cum ingenti populorum caterva, & laudum hymnorumque melodia, in die Purificationis S. Mariæ in propriam relati sunt basilicam. Ipso siquidem tempore, cum præfatus rex Andegavis disponeret ire, pactumque cum Alstenio facere, in infirmitatem decidit, indeque ad S. Dionysium rediit, ibique, pro dolor! spiritum vitæ exhalavit. Post cujus obitum Franci regem constituerunt Karlomannum.

Quod ut pagani audiertint, Scaldim navibus introierunt. Quapropter prædictorum corpora Sanctorum secundo ad montem Laudunum delata sunt. Postea Normanni ad hunc locum pervenientes, plures gladio interfecerunt, multos etiam captivos duxerunt, sicque est ecclesia B. martyris Quintini crudeliter incensa, quæ habebat a perfectione sui annos quinquaginta novem. Ita pæne omni loco devorato, pagani hac & illac progredientes, ad alia sunt profecti. Exinde variis casibus afflictis undique omnibus, Christo favente, anno quinto dominus comes & abbas Teutricus prudenti consilio usi, muros istius loci cœperunt ædificare XII Kal. Maii, quos acutissimo freti ingenio, prout necessitas cogebat, fecerunt accrescere cito. Unde pretiosa Sanctorum corpora, Quintini videlicet & Cassiani, innumera stipata caterva, tertio Kal. Novembris ad propria sunt iterum relata, & intra muros succensæ domus locata.

En modo totius rei epilogum: Cum vero Dei clementia nostri voluisset misereri, ac sui solaminis suffragia largiri, incendiorum sedavit discrimina, paganorum depressit sævitiam, pacem & concordiam tribuit, fructum etiam terræ abundanter contulit. Quocirca a fidelibus hujus loci tractatum est salubriter, quatinus eorumdem corpora Sanctorum suis in mausolæis reponerentur decenter. Adveniens namque venerabilis antistes Noviomensis ecclesiæ, Ranbertus nomine, prudenti fretus simplicitate, ac simplici decoratus mansuetudine, cum ceteris fratribus, inibi Deo famulantibus, sæpedictorum carpenta trium Sanctorum, suis in cryptis hodierna die suppliciter tumulaverunt… His ita expletis, præscriptus antistes & devotus & hilaris pro ipsorum commemoratione Sanctorum, Missæ decenter solemnia celebravit, & cunctorum creatori supplex obtulit holocausta. Inter quæ omnium consultu statuit, ac pontificali auctoritate firmavit, ut dies ista, pro sanctæ Trinitatis laude, & ipsorum venerabili amore Sanctorum, quotannis festiva habeatur & solemnis, ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

DE SANCTIS XXIII MARTYRIBUS ROMANIS,
Ex Martyrologio Romano.

Sub Dioclet.

[Commentarius]

XXIII Martyres Romæ (SS.)

AUCTORE J. B. S.

Solum hoc Martyrologium mihi licet adducere, quod in eo solo ipsos illos sanctos Martyres anonymos signatos repererim, [Serius sacris Fastis adscripti,] notante Baronio; haberi mentionem de iisdem Martyribus in Actis Sanctorum Abundii & Abundantii, quos ipse refert XVI Septembris, ubi de Actis plura memorat, a nobis suo tempore expendenda. En modo ipsam ejus hodiernam annuntiationem; Item Romæ, passio sanctorum Martyrum viginti trium, qui in persecutione Diocletiani via Salaria veteri, capite truncati, ibidem sepulti sunt ad clivum Cucumeris. Hic illud præcipue observandum, prædicta Acta ex tribus antiquis exemplaribus recognita & emendata notationibusque illustrata edidisse collegium Romanum PP. Societatis Jesu, auctore Fulvio Cardulo anno 1584; unde nobis ea licebit decerpere, quibus narrantur quæ ad nostros hosce spectant potissimum, utpote qui a SS. Abundio presbytero & Abundantio diacono sejuncti, eodem hoc ipso die martyrii coronam, eodemque mortis genere consecuti sunt. Sic habet jam dicta editio pag. 14:

[2] Tunc iratus Diocletianus, jussit amoveri sanctos Abundium & Abundantium, [noti sunt ex Actis] & in carcerem recipi in custodia Mamertini; ceteros vero viginti tres fideles in Christo jussit duci foras muros civitatis Romæ via Salaria veteri, & ibidem capite truncari. Martyres vero inclyti Christi, ducti cum gaudio ad perfectam & sine dubitatione viam, prospicientes in cælum dixerunt: Deus omnium, & Domine unigenite Jesu Christe, fili Dei vivi, qui cælum extendisti & terram insuper aridam fabricasti, quem nos ignorabamus, servientes olim in errore & fœda exhibitione, & per tuas sacras paginas veritatem didicimus, tu naturæ conditor es, tu Dominus cæli ac terræ, qui creasti omnem orbem & omnia quæ in eo sunt, quem nunc cognovimus ante Luciferum genitum, quem omnis abyssus tremit & metuit, & omnis mons & collis contremiscit, audiens terribile & gloriosum nomen tuum: tu Domine Jesu Christe, spes eorum, qui ad te confugiunt, liberator eorum qui in te sperant, respice de cælo & miserere nobis, & suscipe animas nostras, non reputans nobis delicta juventutis & ignorantiæ, quæ ignorantes & existentes in altitudine tenebrarum harum egimus, sed secundum magnam misericordiam tuam memor esto nostri, Deus.

[3] [SS. Abundii & Abundantii.] Orantes vero, & signaculum Christi in fronte sibi facientes, tendentes simul capita sua, prompte cum lætitia magna, finem hujus seculi susceperunt, & sic per proprium sanguinem, gratia Dei, sibi ipsis memoriam æternam instruxerunt Nonis Augusti: quorum corpora tunc collegit Joannes presbyter, & Theodora matrona, & sepelierunt ea in crypta in clivo Cucumeris. Tunc B. Theodora venit ad carcerem ad beatum Abundium presbyterum, & Abundantium diaconum, & narravit eis, quomodo constanter suscepissent Sancti martyrium, & quomodo venisset Joannes presbyter una cum ea, & collegisset corpora Sanctorum, & cum aromatibus & linteaminibus sepelisset eos in clivo Cucumeris in crypta, & post sepulturam eis exhibitam, cum gloria illic celebrasset divina mysteria in pace. Cum vero audivisset Diocletianus imperator, quia cum magno gaudio acceperunt palmam martyrii sancti Martyres, amplius contristatus est, quia multo eos amplius non cruciavit.

DE S. EUSIGNIO MARTYRE
ANTIOCHIÆ.
Cultus apud Græcos & Latinos, elogia, Actorum examen.

Sub Juliano Apostata.

[Commentarius]

Eusignius M. Antiochiæ (S.)

AUCTORE J. P.

Beatissimus ac supra ætatem annorum centum ac decem, quibus vixisse dicitur, fortis ille Christi Pugil, [Inscribitur Fastis Græcis cum elogio] cum in Latinis, tum in Græcis Fastis publicæ venerationis dignitatem obtinet, uti videre datur in Menæis magnis Græcorum excusis, Menologio Sirletiano, Synaxario, e Menologio, jussu Basilii imperatoris collecto; Typico S. Sabæ, Martyrologio Arabico-Ægyptio, Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano, ac Augusto Moscorum figurato, qui habetur ante tomum I Maii, pag. XXXIX. Ex elogiis Græcis producimus illud, quod in dicto Synaxario ad calcem primi tomi mensis Augusti dedimus Græce, Latine autem sic interpretamur: Eusignius, Christi martyr, e magna quidem Antiochia fuit, militiæ vero dux Constantis, qui Constantini magni fuit pater, extitit. Dum autem supervixisset usque ad Julianum Apostatam, comprehensus tamquam Christianus, ad examen ductus est. Et postquam Apostatam corripuisset, quod, relicto vero Deo, ad inania idola, tamquam deos, accessisset, extensus est ad flagra; graviterque cruciatus, ac plagis confectus (annorum quippe erat centum ac decem) in carcerem projectus est: & post aliquot dies e carcere ejectus, quando iterum coram Apostata stabat, cogebatur Christum quidem abnegare, idolis autem sacrificare: ac cum induci eo non posset, sed denuo tyrannum corripuisset, gladio caput ipsi amputatur; & sic martyrium consummavit, immarcescibilem coronam, ac vitam æternam consecutus.

[2] Slavo-Russicum, Sirletianum ac Menæa excusa eum etiam sub Juliano passum referunt; sed palæstram martyrii non exprimunt; & duorum istorum ultimorum elogia fere consonant cum eo, [ac versicalis; uti & Martyrologio Romano.] quod modo dedi. Dicta Menæa sic accinunt Martyri:

Εὐσίγνιον τέμνουσι τὸν Χριστοῦ φίλον
Τομῆς μέχρι κράζοντα Χριστός μοι σέβας.
Πέμπτῃ Εὐσιγνίοιο κάρη κονίησιν ἐμίχθη.

Truncant amico Eusignio Christi caput,
Qui Christum adoro clamitat, donec cadit.
Miscetur caput Eusigni cum pulvere quinta.

In fide dictorum documentorum annuntiavi Sanctum Antiochiæ, & sub Juliano Apostata; quibus adde Martyrologium Romanum, quod sic habet: Antiochiæ S. Eusignii militis, qui annum agens centesimum decimum, cum Constantini Magni fidem, sub quo militaverat, Juliano Apostatæ exprobraret, eumque ut patriæ pietatis desertorem redargueret, ab eodem jussus est capite cædi.

[3] [Tempus martyrii.] Baronius tom. 4 Annalium ad annum 362 de eo meminit, ac martyrium illius anno isti innectit. Et vero cum Antiochia barbaræ crudelitatis Juliani ferale theatrum exstiterit, teste S. Gregorio Nazianzeno tom. 1, orat. 3, pag. 91 editionis Parisiensis anni 1609; cumque idem imperator anno 362 Antiochiam venerit, eamque ingressus sit mense Julio extremo; prout videre licet apud Pagium in Critica Baroniana ad dictum annum, num. 4; cum denique palæstra martyrii Antiochia, ac nomen nostri Sancti notentur in sacris fastis hac die V Augusti; sequitur ex his ita positis & admissis, ut S. Eusignius una fuerit e primis victimis ibidem loci ac temporis, jussu Juliani interemptis. Quidnam vero ad gesta nostri Martyris illustranda subsidii speres ex ejus Actis? quæ quia apocrypha ac fabulosa sunt, nullam fidem merentur, sicut planum fiet ex observationibus sequentibus.

[4] Habemus ea Græce e codice Ms. antiquo Vaticano 866 fol. 356, [Acta] hoc exordio, Επὶ τῆς ὑπατείας Ἄγνωνος, καὶ Ἰουλιανοῦ ἀνηρέθη Κωνσταντῖνος καῖσαρ, καὶ ἐβασίλευεν Ἰουλιανὸς παραβάτης, καὶ ἦν διατρίβων ἐν τῷ παλατίῳ Ἀντιοχείας. Id est: Sub consulatu Agnonis, & Juliani sublatus est Constantinus Cæsar, & imperabat Julianus transgressor (sive Apostata) Et degebat in palatio Antiochiæ. Exemplar Actorum apud Lambecium in Commentariis de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi lib. 8, pag. 103 sic legit: Επὶ τῆς ὑπατείας Ἄρβητίωνος καὶ Διοκλητιανοῦ ἀνηρέθη Κωνσταντῖνος καῖσαρ, ὑιὸς τοῦ ἁγίου καὶ μεγάλου Κωνσταντίνου, καὶ ἐβασίλευσεν Ἰουλιανός. Sub consulatu Arbetionis & Diocletiani sublatus est Constantinus cæsar, filius sancti & Magni Constantini, & imperare cœpit Julianus. Adduntur insuper sequentia in isto exemplari, quorum satis erit dare versionem Latinam: Et imperare cœpit Julianus octavo Idus Novembris (sive die sexto Novembris.) Degebat autem in palatio Antiocheno. Quot & quam crassi errores in tam parvo exordio! Ad nostrum apographum quod attinet; non Constantino, sed Constantio imperatori successit Julianus anno æræ vulgaris 361, coss. Tauro ac Florentino, ex communi scriptorum consensu. Nec juvat, si pro τὸ Constantinus scribas Constantius; cum enim addatur cæsar, deberet is esse Constantius Gallus; sed ille obierat jam tum ab anno 354. De palatio Antiocheno dicetur mox.

[5] Laudatus Lambecius a pag. 104 circa exordium sui exemplaris observat, [tamquam male ordinata,] Arbetionem, qui consul fuit anno Christi 355, non habuisse collegam Diocletianum, sed Lollianum. Deinde pro τὸ Constantinus, legendum esse Constantius; qui cæsar fuerit & etiam Gallus dictus. Præterea, cædem Constantii Galli cæsaris accidisse anno Christi 354, imperatore Constantio septimum, & ipso Constantio Gallo cæsare tertium consulibus; Julianum vero cæsarem creatum anno 355, Arbetione & Lolliano consulibus. Denique prorsus falsum esse, quod Julianus, postquam ad illam dignitatem evectus esset, in palatio Antiocheno deinceps commoratus fuerit, & Christianam religionem manifesta insultatione oppugnarit. Prædictus auctor pag. 107 fabulosa S. Eusignii Acta castigat ex eo, quod illis inserta sit, & sub ipsa quidem S. Eusignii narrantis persona, mendacissima fabula de nativitate Constantini Magni imperatoris ex illegitimo concubitu Constantii Chlori, dum etiamnum esset tribunus militum, cum Helena in publico quodam diversorio; eamdemque impudentissimam fabulam etiam a Nicephoro Callisti adoptari Historiæ ecclesiast. lib. 7, cap. 18; ideoque eam ab Eminentissimo Cardinale Baronio Annal. eccles. tom. 3, sub anno Christi 306 prolixe ac solide refutari. Deinde Lambecius a pag. 108 subdit Græce ac Latine istius fabellæ drama e concatenata falsitatum atque ineptiarum congerie conflatum.

[6] Censuras etiam inurit Lambecius a pag. 113 commentitiæ hujusce historiæ pseudo-Eusignianæ locis, [a commentitio fabulatore] ubi Eustochii, tamquam auctoris istius narrationis, fit mentio. Quorum primus ibidem ex textu Græco sic datur: Eustochius autem aliquis diaconus Antiochenæ urbis, cognatus existens S. Eusignii, vir pius & Deum timens, sequebatur Martyrem clanculum, compatiens vinculis sancti Senis. Vocavit autem eum propius ad se beatus Senex, exhortansque dixit: Novi ego, Domine mi Eustochi diacone, serve Christi, quod Julianus, cum ipse transgressus a Christo defecerit, etiam me cogere conabitur ad sacrificandum idolis, utpote imprimis Cæsarææ furorem idololatricum severius exerciturus; ego vero etsi decies millies pro Christi nomine mihi moriendum sit, non solum non contristor aut vacillo, verum etiam propterea gaudeo. At hoc unum doleo, quod imperator Acta mea scribi prohibuit, ut turpiter vitam traduxisse videar. Rogo igitur pietatem tuam, ut, si possibile sit, inscio tyranno, mercede conducas unum aliquem ex notariis, qui conscribat ea, quæ inter me & imperatorem gesta sunt, ut posthac aliquis aliquando Christianus in illa Acta mea incidens, inde percipiat utilitatem, & accedat ad Christum.

[7] [conscripta] Respondens autem Eustochius; dixit ei: Corrobora te modo, & virum præsta ad confitendum Dominum nostrum Jesum Christum coram tribunali Juliani, & ad sustinendum martyrium; de futuris autem Actis ne sis solicitus. Ego enim curabo, ut cum omni diligentia conscribantur Acta tua. Proinde corrobora te, & viriliter age, renovans juventutem tuam velut aquila. Hæc ibi. Alter autem locus, ubi idem Eustochius introducitur de se ipso loquens, datur ibidem a pag. 114 ex fine totius historiæ: Ego igitur peccator Eustochius, qui & cognatus sum sancti ac beati Eusignii, inde a principio eum sequens, scripsi sine ulla additione hæc ipsius Acta, quæ etiam episcopus noster sanctus Basilius, cum diligenter ea relegisset, bibliothecæ inseruit. Idem etiam collegit ejusdem sancti Martyris reliquias, easque in theca iis dicata reposuit. Consummavit autem S. Eusignius martyrium mensis Augusti die quinto, imperante apud ethnicos quidem Juliano Apostata; apud nos autem Domino nostro Jesu Christo; cui gloria &c. Quid est ineptire, si hoc non sit? Pergamus cum Lambecio pag. 115.

[8] Si quis jam hic quæsierit, cur supposititia hæc Historia sub Eustochii cujusdam potius, [sub Eustochii cujusdam nomine.] quam alterius alicujus nomine fuerit conficta & publicata; facile & in promptu responsum est, causam ejus rei videri, quod sub imperatore Constantio, imp. Constantini Magni filio, Eustochius aliquis floruerit natione Cappadox, professione autem sophista & historiographus, cujus Suidas in Lexico suo Græco meminit his verbis, e Græco textu, quem etiam affert Lambecius, ibidem sic redditis: Eustochius Cappadox sophista scripsit Constantii (sic pro κατὰ Κώνσταντα legendum monet in notis) imperatoris tempore, Cappadociæ & reliquarum gentium antiquitates. Credidit ergo verus, sed incognitus, supposititiæ istius Historiæ autor, Eustochii illius nomen optime ad hanc fabulam accommodari posse, quia S. Eusignius martyrium consummavit Cæsarææ in Cappadocia, & quidem sub imp. Juliano, qui imperatori Constantio proxime successit. At de loco martyrii ac imperatore, sub quo illud acciderit, vide supra num. 2 & 3. Ex his itaque viri eruditi observationibus perspicuum fit, qualia sint Acta S. Eusignii, quorum exemplar ante se habuit, & quam jure merito nostra Vaticana typo hic non committantur, cum sint furfuris ejusmodi. Nec refert, quod tom. I Maii pag. 236 dictum fuerit de hisce Actis suo tempore in lucem dandis; cum res illa, utpote nimis præmatura, non fuerit tunc forte satis expensa. Alia quædam in promptu habeo adversus commentitiam insulsissimi istius fabulatoris narrationem; sed illis supersedeo; cum dicta plus quam sufficiant. Præ manibus habeo schedulam, quæ hunc titulum præfert: Ὑπομνήματα καὶ μαρτύριον τοῦ ἁγίου Εὐσιγνίου. Ad marginem notatur Ex cod. 819 fol. 208, bibliothecæ Vaticanæ, quantum colligo ex iis, quæ post exordii verba & pauca alia, adscribit Papebrochius: Plura omisimus annotare, quod, lectis aliquot paginis, constitit, Vitam ex priore contractam, omissis hinc inde lineis aliquot; pleraque autem iisdem pene verbis, nonnulla paulo brevius narraret: quæ proin eamdem cum priore sentinam redolet.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ÆGYPTIIS
CANTIDIO, CANTIDIANO, ET SOBELE.
Cultus apud Græcos & Latinos.

[Commentarius]

Cantidius M. in Ægypto (S.)
Cantidianus M. in Ægypto (S.)
Sobel M. in Ægypto (S.)

J. P.

Tres quidem illi Martyres hodierna die tum in Menologio e Latina Cardinalis Sirleti versione apud Canisium edito, [Martyrologio Romano Menologio Græcorum,] ac in Menæis magnis impressis, tum in Martyrologio Romano commemorantur; sed non eodem modo: nam Romanum sic habet: Item sanctorum martyrum Cantidii, Cantidiani, & Sobelis Ægyptiorum; ubi & conjungit sub una omnes annuntiatione, & omnes Ægyptios facit; cui annuntiationi ego meam conformavi in titulo superiore expressam; quamquam ignorem, quo fundamento Eminentissimus Romani Martyrologii conditor Baronius omnes tres Ægypto attribuat; cum Menologium, quod dicebam, ac Menæa solum Sobelem nominent Ægyptium, nomina duorum priorum Martyrum paullo aliter etiam efformantia. Menologium ita habet: Eodem die (quinta Augusti) sanctorum duorum martyrum Cattidii, & Cattidiani, qui proper Christianæ fidei confessionem lapidati in cælum ascenderunt. Observa insuper, præter genus mortis, quod hic additur, ambos hosce annuntiari seorsim a Sobele: de quo, interposita commemoratione S. Nonnæ, cujus hoc die etiam apud nos festiva recurrit memoria, hæc ibi subduntur: Eodem die natalis beati matryris Sobelis Ægyptii, qui perseverans in Christi confessione, consummatus est.

[2] [ac Menæis eorum excusis inscribuntur hi Martyres.] Menæa excusa cum in exarandis nominibus Martyrum, tum in duobus primis a tertio Martyre divisim memorandis consentiunt, appositis hisce præterea versiculis:

Βουνοὺς λίθων ἔστησαν ὑψηλοὺς, Λόγε,
Δι᾽ ὧν ἀνῆλθον πρός σε σύγκονοι δύο.

Lapidum præaltos, Christe, cumulos erigunt,
Queis ad te eodem e pulvere hi scandunt duo.

Sobeli, qui βέλει τοξευθεὶς, sagitta trajectus ibidem dicitur, ita deinde accinitur:

Ἄν συλλαβισθῇς ἐξόπισθεν, Σόβελ,
Βέλος συνάξεις, ὄργανον τοῦ σου τέλους.

Ductis retrorsum est syllabis Sobel βέλος,
Sagitta, Martyr, organum finis tui.

Σόβελ quippe per anagrammatismum seu litterarum transpositionem est βέλος, jaculum Latinis seu sagitta, quo organo, id est instrumento ictus, vitæ finem imposuit hic Martyr cognominis.

DE SS. MARTYRIBUS AXIOPOLITANIS
HIRENEO, ERACLO ET DASIO
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Hireneus M. Axiopoli (S.)
Eraclas M. Axiopoli (S.)
Dasius M. Axiopoli (S.)

J. B. S.

Sequor hic textum codicis vetustissimi Epternacensis: In Axiliopoli, pro Axiopoli, Hirenei, Eracli, Dasi; cum reliqui codices luxati & turbati sint. Laterculus Florentinii sic conceptus est, ut facile appareat scriptorem plane titubasse, dum ita scripsit: Natalis sanctorum Herenenti, Heracli Dassi. Acsiopolim, Herenni, Dassi, Heracli: quæ mera est annuntiationis ejusdem duplicatio, quam mirum reperiri quoque in Corbeiensi, hoc modo: Natalis sanctorum Herenti, Heracli, Dassi, sive Bassi. Axiopoli Hereni, Heracli, Dassi. Atque hæc etiam in Centulensem codicem transiit; recte emendata in codicibus contractioribus Reginæ Sueciæ, Richenoviensi & aliis, quibus omnibus tutius inhærendum censuimus.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
FLORIANO ET FILISTINO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Florianus Martyr (S.)
Filistinus Martyr (S.)

J. B. S.

Textum hodiernum in præcipuis codicibus claudunt signati Sancti; ut in vetustissimo Epternacensi: Et alibi natalis Floriani & Filistini; quo modo etiam, inserto sanctorum titulo, referuntur in laterculo Florentiniano: Et alibi natalis sanctorum Floriani & Filistini. Ea in Corbeiensi variatio est quod martyrum exprimat; verum pro Filistini substituat Filistinæ: nulla usquam adjecta positione. Notat Florentinius, silere de ipsis vulgata Martyrologia quæ viderit, præter Notkerum, qui Cælestinum, non Filistinum, Floriani socium appellat, incerto pariter loco veneratos. Consulendus etiam erat Rabanus, in quo aliam expressionem invenisset: Et alibi natale sanctorum Floriani & Philistinæ: utra præferri debeat, incertum est. Vera sunt postrema Florentinii verba & huic textui & aliis sæpe, imo passim, applicanda: Reliqua in obscuro esse, nosque adeo prorsus latere.

DE S. PARIDE EPISC. CONFESSORE
TEANI IN ITALIA.

Circa an. CCCXLVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Ejus cultus & Acta.

Paris ep. conf. Teani in Italia (S.)

AUCTORE P. B.

Sancti Paridis memoriam Martyrologia generalia nulla celebrarunt ante seculum decimum sextum, quo reformato tandem Romano sic fuit ad hunc diem inscripta: [Veneratio ejus præcipua Teani viget;] Apud Theanum, sancti Paridis episcopi. Theanum, seu potius Teanum, hic intellige Sidicinum, episcopali sede sub archiepiscopo Capuano in Campania Felici decoratum; cujus olim Paris ut apostolus ac primus, cum viveret, antistes fuit; ita post obitum, teste Ughello Italiæ sacræ, editionis novissimæ, tom. 6, col. 549, protector habitus est præcipuus. Corpus ejus ibidem in æde cathedrali ab omni retro memoria quievit magno quidem in honore; minore tamen pompa, quam nunc; si jam perfectum est opus illustrissimi ac reverendissimi domini Josephi de Puteo, episcopi ab anno Christi 1718 Teanensis; de quo post biennium ita scribebat Ughelli continuator loco citato, col. 579: Magno sumptu prænobile sacellum, juxta exemplar illius, quod piissima Neapolitana civitas in æde principe pro divo Januario reliquisque suis DD. patronis excitarat, jam condere incepit, in eo repositurus corpus D. Paridis, primi episcopi primique patroni, quod nunc in ecclesia angusta & subterranea colitur; & statuas omnes reliquorum indigetum protectorum. Est tamen & alia istic ecclesia, ejus nomine, fonte, miraculis clara; ut patebit ex Actis infra, num. 11.

[2] Cultus ejus a Teanensibus ad Capuanos deinde propagatus est; [unde pridem extensa fuit ad ecclesiam Capuanam.] credo, cum ecclesia Teanensis Capuanam agnovit metropolim, seculo, ni fallor, decimo. Certe dudum ibi viguisse, intelligitur ex Kalendario pervetusto monialium S. Joannis, quem in Sanctuario Capuano publici juris fecit Michaël Monachus: ubi ad Nonas Augusti pag. 408 notatur festum S. Pari episcopi & confessoris, vel potius, Paridis; ut legitur ibidem in Kalendario quinto pag. 531; ubi etiam observatur, in Officio ecclesiæ Capuanæ recitari de eodem Sancto tres Lectiones compendiosas; quales videlicet habemus hoc die in Breviario Capuano anni 1489: nam antea (puta ante institutum Officium S. Dominici, quod in isto Breviario proponitur eodem die) in Officio S. Paridis recitabantur Capuæ Lectiones duodecim, ejus Acta complectentes. Harum posteriores decem (nam præcedens folium exciderat) ex detrito laceroque semestris Lectionario monialium S. Joannis Capuæ exaratas huc misit anno 1665 D. Silvester Aiossa Capuanus, tum rector ecclesiæ SS. Cosmæ & Damiani, & nepos bonæ memoriæ D. Michaëlis de Monacho, auctoris Sanctuarii Capuani, addens, hunc semestrem descriptum fuisse anno Domini MXXXIV. Sane publici ac solennis adeo cultus testimonium tam antiquum ne Teani quidem superesse in scriptis, didicimus hactenus: dignum proinde, quod hic subjiceretur; nisi & acephalum esset, & loco non uno tam misere luxatum, ut neque sensus neque verba potuerim restituere. Deinde præcipua ejusdem instrumenti substantia continetur in Actis integris, de quibus nunc dicam.

[3] [Acta in miraculis posthumis sincera;] Acta S. Paridis, a Julio Antonio Sanctorio S. R. E. Cardinale doctissimo cum aliis plurimis collecta, edi aliquando ab illo ac pervulgari vehementer optavit in annotatis ad Martyrologium Romanum hoc die Baronius; sed frustra; quantum adhuc scimus. Edidit illa quidem sub idem ferme tempus, hoc est anno Christi 1593, inter alias Sanctorum regni Neapolitani Vitas quamplurimas, parte 2 a pagina 230, Paulus Regius, episcopus Æquensis; sed Italice tantum, nec citato prototypo, forte ut illo liberius, mutando, expungendo, addendo, ornandoque, prout fecit, uteretur. Regium in contractioribus ejusdem Sancti elogiis sequuntur Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem, & Ughellus in Episcopis Teani. Nos beneficio P. Antonii Beatilli nostri anno 1638 prototypum istud Neapoli huc missum accepimus, Ex Actis, ut adnotatur, antiquitus impressis ecclesiæ Theanensis. Constat vero ter novem Lectionibus sub hoc titulo: In festo sancti Paridis, episcopi & confessoris: unde colligimus, festum illud ibi per Octavam fuisse celebratum, etsi in tres tantum dies distributæ sint istæ Lectiones; sive quod eædem diebus consequentibus fuerint repetendæ, sive quod aliæ de Communi substituendæ, sive quod ceteri dies Officiis aliis impedirentur. Ceterum integra in his S. Paridis historia decurritur; si tamen historia dici meretur narratio tot vitiis deturpata, quot modo demonstrabimus. Cadunt hæc in ipsam Sancti Vitam, non in posthuma ejus miracula, quæ referuntur a numero 12, & quibus nihil auctoritatis detrahendum putamus; tametsi ignoremus, quo tempore vel contigerint, vel scripta sint; nisi quod aliquot post sancti Præsulis obitum seculis accidisse ea colligimus ex num. 12; ubi hæc leguntur: Post multum vero temporis, prædicta ecclesia jam diu vetustate consumpta, & a populo funditus neglecta est &c.

[4] Jam quæ in Vita ipsa potissimum displiceant, paucis accipe. [non item in historia rerum] Primum est, quod num. 1 dicitur S. Paris advenisse Teanum, cum Romanus orbis adhuc idololatriæ cultibus subjaceret, & persecutionis procella in Christi famulos mandato principum desæviret. Princeps autem tum in Italia statuitur Constantinus Magnus, nondum a gentilitatis errore conversus, num. 6; & ipsi persecutio illa tribuitur num. 9, & quidem verbis hisce durissimis: Constantinianæ persecutionis rabies. Vah inepti auctoris ἀνιστορησίαν! Tantum enim abest, ut Christianos umquam vexaverit Constantinus, ut contra non prius imperare cœperit, anno Christi 306, quam iis bene velle ac facere: Suscepto imperio, inquit Lactantius de Mortibus persecutorum cap. 24, Constantinus augustus nihil egit prius, quam Christianos cultui ac Deo suo reddere. Hæc fuit prima ejus sanctio sanctæ religionis restituta, seu restitutio. Atqui tum certo gentilis erat. Quid ergo fecisse censendus est, postquam ethnicæ superstitioni renuntiaverat? Renuntiavit autem ante, quam, victo Maxentio, potiretur Italia; ut ostendimus ad diem XXI Maii, quo de ipso egimus a pag. 12. Vide plura apud Tillemontium Hist. impp. tom. 4 in Constantino Magno, Pagium in Critica Annalium Baronii, aliosque passim obvios. Unde disces, falsissime asseri, ullam in Italia post annum Christi 312 persecutionis procellam in Christi famulos mandato principum desæviisse; atque adeo vel ante annum illum advenisse Paridem, vel confictam esse persecutionem, sub qua Teanum venerit. Vidit hoc sine dubio Ferrarius, cum hæc adnotavit: Oportet Paridem adolescentem sub extremis imperii Diocletiani Athenis discessisse, & aliquamdiu Theani, antequam episcopus ordinaretur, demoratum esse, senioque confectum obiisse.

[5] Displicet secundo, quod eodem numero S. Paris ante adventum in Italiam dicatur fuisse Libanii & magni Basilii socius: [a Sancto superstite gestarum.] neuter enim natus erat, cum desiit in Italia persecutio; qua tamen sæviente, Acta narrant advenisse illuc Athenis Præsulem nostrum: nam Libanii quidem annum natalem fuisse æræ Christianæ 314, probat Tillemontius in Juliano imp. art. 36; Basilio vero nos ad diem XIV Junii, pag. 810, assignavimus annum Christi 316; qui etiam eidem Tillemontio visus est præmaturus; ideoque natum ipse Basilium statuere maluit exeunte anno Christi 329. Displicet tertio quæ eodem numero describitur narratio de dracone, tum aliis ex causis, tum etiam ex ea, quod ibidem ille depingatur, tamquam anhelitu fœtido & ignivomo spiritu aërem vehementer inficiens, gravemque in populo pariens ex sui præsentia corruptelam; & nihilo tamen secius asseratur, inter cives feliciorem se quemque reputasse officio, qui posset ei esculentiora cibaria præparare, usque eo, ut ipsius præsidis filia (num. 2) hoc munus obiret, & præ foribus speluncæ, ubi draco latitabat, cum puellis aliis præstolaretur, proditurum scilicet ex ea monstrum, cujus anhelitu inficeretur. Displicet quarto latitatio S. Silvestri, jam tum Romani Pontificis, in monte Soracte (num. 9) ad persecutionis imaginariæ rabiem declinandam, de qua satis diximus in S. Constantino M. ad diem, ut jam monui, XXI Maii, num. 15. Et quid plura commemorem? Nam si hæc in anonymo & ætatis ignotæ scriptore comprobare quisquam potuerit; eidem facile per me quidem licebit, ut illum in assertis etiam ceteris quovis loco habeat.

[6] [Obiisse dicitur Sanctus circa an. 346.] Quo anno Sanctus finem vivendi fecerit, hæc Acta qualiacumque non docent; quamquam diem ac mensem sic adstruunt sepulturæ num. 11: Sepultus est autem … Nonis Augusti. At in Vita S. Amasii, successoris ejus, quam ex eodem Lectionario Teanensi dedimus die XXIII Januarii, pag. 484 & sequente, obiisse narratur, cum jam aliquamdiu Romanam Cathedram ascendisset S. Julius. Unde Regius colligit, eum decessisse circa annum salutis nostræ CCCXLVI, Ferrario & Ughello sequentibus; a quorum sententia nihil apparet admodum quod nos cogat recedere. Quare id unum superest, ut Acta subjiciamus, more nostro divisa, & annotationibus illustrata.

VITA
Ex Lectionario veteri excuso ecclesiæ Teanensis.

Paris ep. conf. Teani in Italia (S.)

BHL Number: 6466

Ex impressis.

CAPUT I.
Sancti patria; adventus ad Teanenses; horum per illius miracula conversio.

[Sanctus ex Oriente Teanum veniens,] Cum Romanus orbis adhuc idololatriæ cultui subjaceret, & persecutionis procella in Christi famulos mandato principum desæviret, sacerdos Domini Paris, Atheniensis natione, Libanii & magni Basilii socius a, in Italiam de partibus Orientis adveniens ad urbem Campaniæ, quæ Theanum dicitur, Domino ducente, pervenit. Erat autem civitas hæc gentilitatis erroribus obligata, diversorum sibi effigians deliramenta deorum: sed draconis potissimum divinitatis impendebat obsequium, quem pro sui malitia senserat sibi frequenter infestum: solent enim nociva & gravia tanto majori reverentia excoli, quanto contingit ea ab hominibus plus timeri. Erat siquidem juxta subteriorem * ejusdem civitatis portam fons aquæ jugis atque prægrandis, in quo latebat draco miræ magnitudinis, quem vulgari nomine boam b solent homines nuncupare; hic anhelitu fœtido & ignivomo spiritu aërem vehementer inficiens, gravem in populo pariebat ex sui præsentia corruptelam. Tantus vero singulorum mentibus de ipso timor incesserat, ut super ipsum fontem cives urbis fanum ad honorem ejus erigerent, & delicatos ei cibos quotidiana c solicitudine ministrarent; in quo feliciorem se quisque reputabat officio, qui posset esculentiora cibaria præparare. Cedebat nimirum infelici populo per hoc grave dispendium, cum procedente tempore non belluæ, sed quasi Deo sacrificium videretur offerri.

[2] Sed omnipotens Dominus, qui beneficia sua etiam præstat indignis, [draconem, ibi superstitiose cultum] non diutius sustinet, populum, quamvis ethnicum, dæmonis vexationibus concuti & spiritalis nequitiæ molestiis fatigari: nam famulus Domini Paris adveniens, portæ prædictæ civitatis appropians, lautiores dapum apparatus invenit, filiamque Simpronii præsidis, viri clarissimi, nomine Tranquillinam, præ foribus speluncæ, ubi draco latitabat, cum puellis aliis præstolantem aspexit; & quid agerent, & quæ esset causa tantorum apparatuum, requisivit. Sed cum ab ore virginis & sodalium didicisset, cibos illos non humanis usibus, sed draconis visceribus servituros, nec esse voluntatis obsequium, sed districtæ necessitatis & divini cultus familiarius argumentum, de ruina & cæcitate populi vehementer indoluit, seque protinus ad consueta orationum arma convertit.

[3] Toto itaque spiritu in auctorem malorum omnium domino Jesu Christo profusus, [prece vincit & fugat:] qui Apostolis & sequacibus suis calcandi super serpentes & scorpiones contulit potestatem, ad locum securus accedit, puellasque & qui d cum eis aderant, procul absistere, & Dei omnipotentis misericordiam expectare jubet, ipse autem præ foribus speluncæ in fontis ripa consistens, signo crucis armatus, draconis exitum intrepidus præstolatur. Quem confestim sævissimus ille draco prospiciens, & credens, de more sibi dapes afferri, quasi ventrem jam pasturus egreditur, & esuriei suæ satis fieri arbitratur. Mox itaque Dei Famulus virgam, quam levandi laboris & regiminis causa gestabat, super caput ejus imposuit, & inducto sopore, omnem veneniferæ potestatis ardorem & noxiæ voluntatis virus extinxit. Ipsum namque, velut modicum reptile, propria manu quodam, quo præcinctus erat, resticulo religavit, & ad flumen, quod Saon e dicitur vulgo, religatum monstrum protinus per undas fluminis in mare præceps ire præcepit, indicens ei imperativa potestate virtutum, ut mersus æquoreo gurgite, nocendi hominibus de cetero non resumeret facultatem. Ad cujus imperium protinus hydra dilabitur, & non comparitura ulterius, marinis fluctibus implicatur.

[4] Sed quid non pervertit humana perfidia? Ecce, [hinc delatas ad præsidem,] Servus Dei, præco veritatis & sacerdos altissimi, urbem immeritam a pestis mortiferæ vinculis eximit, & cives a quodam jugo miseræ servitutis absolvit, agens in uno f, per quod & Deus deberet familiarius excoli, & sancto Viro, pro impenso munere, venerationis titulus exhiberi. Solent autem perversi homines pro bonis mala rependere, & sinistre interpretando beneficia, perperam respondere, & unde possent gratias agendo efficaciter vivere, inde student detestandi fastus opprobrio miserabiliter interire. Quum enim puella, præsidis filia, cum sodalibus in urbem rediisset, civesque vidissent cibos, quos absumptos a dracone crediderant, reportari, causam quærunt; iratum sibi dominum suum, & se contemptos in alimoniæ ministerio suspicantur. Sed cum ex puellæ relatu sancti Viri victoriam & draconis effugium cognovissent, fit strepitus & clamor in populo, fit populi concursus ad præsidem; mirantur & perstrepunt universi in uno homine virtutis tantæ potentiam, qui & dominum suæ civitatis potuisset opprimere, & tam robusti corporis vires notissimas subjugare; adjicientes, solum hoc Herculem potuisse; cujus quamvis extet memoria, cum tempore tamen robora transierunt. Multis quoque dignum decernunt esse suppliciis, & pœnis gravioribus subigendum, qui potuit hujus transgressionis auctor existere g.

[5] [Christianæ religionis causam,] Admirans igitur præses, vir clarissimus, in verba filiæ, & ad impetum populi tumultuantis indignans; Ducatur, inquit, præsumptor ille nefarius & nostris tribunalibus præsentetur; sub diligenti discutiatur examine, & similium experimento ferarum discat de similibus non facile præsumendum. Protinus ad imperium præsidis exequutorum turba progreditur, & Virum Dei cursu velocissimo rapiens, cæsum & multis affectum injuriis, obtutibus præsidis studuit præsentare. In medium ergo productus, stetit ante præsidem multorum stipatus frequentia populorum. Quem præses, vir clarissimus, irato vultu intuens; Dic, inquit, sceleratissime omnium; de qua regione originem ducis; & cur tam præsumptive ad nos intraveris, ut & decreta principum cervicose contemnas, & deorum immortalium cæremonias ac sacra pervertas? Ad quæ Paris, famulus Domini, ut erat multæ mansuetudinis discipulus; Si natalis, inquit, soli patriam quæris, Orientis me regio protulit; si adventus causam postulas, me ad hanc provinciam causa vestræ salutis adduxit; ut relictis idolorum squaloribus, unum Deum, qui in cælis est, studeatis agnoscere, & Jesu Christo Redemptori vestro totis desideriis adhærere: simulacra enim hæc, sibi suisque cultoribus inimica, quanto sunt sensu & humana ratione carentia, tanto sunt ab effectu divinitatis aliena. Quid enim turpius & magis absonum rationi, quam factorem facturam suam colere, seque figmenti sui ludibriis inclinare h?

[6] [suamque frustra defendit,] Animarum igitur vestrarum fructui congruit & saluti, ut, abjectis errorum omnium tenebris, veram lucem, quæ Christus est, studeatis attendere, eique laudum vota & jubilationis hostias immolare, qui universæ conditor creaturæ disponit tempora, tractat consilia, mutat regna, transfert imperia, auferens spiritum principum, terribilis apud reges terræ. Neque enim tractus temporis protelabitur, & ipse princeps noster gaudens privilegio monarchiæ, cæcitatis suæ errore deserto, Deo cæli Domino Jesu Christo colla subjiciet, & Baptismatis unda renatus, Catholicæ religionis cultor & defensor existet i. Nec de dracone fugato debetis quippiam conqueri, quem nihil divinum habere, per hoc clarissime comprobavi, quod, invocato Jesu nomine, non solum ab his eum finibus expuli, sed & sic perpetuo undarum carceri mancipavi, ut nativæ malignitatis oblitus, nocendi ulterius cuiquam amiserit potestatem.

[7] [donec bestiis objectus,] Ad hæc protinus beati Viri verba vulgus insanit inane, & magicis artibus id egisse sanctum arguit Sacerdotem. Suggerunt itaque præsidi, experiendam esse ferarum quoque potentiam aliarum; ut qui potuit flammivomo draconis spiritui robuste resistere, præsumat, si poterit, leonis & ursi rabiem refrænare. Educitur itaque ad mandatum præsidis de cavea violentissimus ursus, cui vires & grandævitas corporis & prolixa jejunia cumulabant, præstolantibus universis, deorum hostem in brevi debere perimi & ferinis dentibus cum summa celeritate transumi. Sed Confessorem suum manus dignatur divina protegere & feritatem belluæ velut in ovinam mansuetudinem commutare: nam ursus extemplo pedibus Sacerdotis Domini provolutus, in se ipso cœpit fremitus sui spumas ebibere, &, furore deposito, intra sui metas innatam rabiem cohibere. Ad quod miraculum populus insaniens obstupescit, & magicæ hoc ascribens potentiæ, leonem ei judicant dimittendum.

[8] Mira populi cæcitas, & socordia detestanda! Qui potuit in urso rabiem furoris extinguere, [ab iisque non læsus, urbem omnem convertit,] numquid non poterit quassare malitiam in leonem! De cubili igitur leo dimissus, pro sui magnitudine & feritate spectaculum factum est universis, sperantibus, Paridem non posse dentes ejus effugere, quem noverant diutinæ famis inopia laborare. Pari autem forma & ratione consimili leo vestigiis beati Viri provolvitur, & inditæ ferocitatis oblitus, in eo velut quædam divinitatis insignia protestatur. Nulla quidem præferens signa sævitiæ, sed formam exhibens mentis ac rationis humanæ, sanctis hæret vestigiis, & pedibus supplicat Confessoris. Cives itaque signis tam evidentibus excitati, in laudes divinas protinus convertuntur, unum Deum, quem Paris prædicat, colendum esse, consona voce denuntiant; simulacra omnia ab universis esse spernenda, confirmant. Vir igitur sanctus eos in fide Christi plenius instruens, tam præsidem, quam omnem populum baptismatis unda respersit, & pro salute eorum hostiam faciens singularem, dominici Corporis & Sanguinis eos participio solidavit.

ANNOTATA.

a Scilicet antequam nati essent! Vide Comm. num. 5.

b Boam in Italia frequentem fuisse, tradit Solinus in Polyhistore cap. 2: Calabria, inquit, chelydris frequentissima, & boam gignit; quem anguem ad immensam molem ferunt convalescere. Captat primo greges bubulos (unde nomen traxit:) & quæ plurimo lacte rigua bos est, ejus se uberibus innectit, suctuque continuo saginata, longo in seculo ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini ejus nulla vis queat: & postremo depopulatis animantibus, regiones, quas obsederit, cogit ad vastitatem. Denique, D. Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in alvo occisæ boæ spectatus est solidus infans. Plura de his vide apud Joannem Zahn OEconomiæ mundi tom. 2, pag. 421 & 425; de anhelitu tamen pestifero vel ignivomo nihil.

c In Legenda Ms. monialium S. Joannis dicitur consuetudo fuisse, quatenus per omnes hebdomadas escas per virgines transmissas esui illius honorabiliter apponerent.

d Atqui secundum Legendam antiquiorem jam dictam nullus vir adfuisse virginibus dicitur, præter Sanctum.

e Flumen Saon Teano ad Orientem proximum est.

f In uno, id est una, simul, seu eodem tempore; Italicismus est (in un vel in uno;) adeoque novitatem auctoris olet.

g Atqui Herculi simile facinus non pœnas, sed laudem apud ethnicos immortalem peperit.

h Hæc responsio non satis apposite hic Sancto tribuitur: non enim accusabatur de facta idolis seu simulacris, humana arte manuque fabricatis, sed draconi vivo ac spiranti, injuria.

i Hæc prophetia non videtur esse S. Paridis; sed hujus Legendistæ: pertinet enim ad Constantinum; qui jam cæcitatis errorem deseruerat, antequam extorsisset Maxentio principatum Italiæ: prædicitur ergo ridicule, quod ante istam prædictionem acciderat. Deinde longe verisimillimum est, Constantini baptismum, utpote sub finem vitæ susceptum, multorum annorum spatio ab ejusdem conversione fuisse disjunctum. Quomodo igitur verum est, Neque enim tractus temporis protelabitur &c.?

* i. e. inferiorem

CAPUT II.
Ejusdem episcopatus; sanctus obitus; ecclesiæ; posthuma miracula.

[Episcopus ibidem electus, a S. Silvestro PP. I consecratur,] Tantam autem memorato fonti, unde draconem expulerat, benedictionis & sanctitatis gratiam contulit, ut quisquis febrili disgratia a seu quolibet languore detentus, de ipso fonte fideliter & devote potaret, ejusdem meritis remedii salutaris consequeretur effectum: cujus sanctificationis gratiam eidem fonti, usque in præsentem diem manifestum est perdurare b. His itaque magnifice consummatis c, convenit memoratæ civitatis populus universus, & eumdem Sanctum Domini sibi in antistitem elegerunt; ut quem primum habuerant Christianæ fidei doctorem in terris, haberent pastorem primarium & specialem patronum in cælis. Electus itaque beato Sylvestro Romano Pontifici in monte Siractis *, Constantinianæ tunc persecutionis rabiem declinanti d, præsentatur; qui de provectu Ecclesiæ & christianæ fidei gloria vehementer exultans, Deo gratias retulit, sanctumque Virum pontificalis dignitatis infula decoravit. Consummatis itaque de more mysteriis, licentiatus e ab ipso, ad ea, quæ pontificis sunt, peragenda, disponente Domino, remeavit.

[10] [& gubernata sancte ecclesia sua, sancte moritur;] Reversus ergo ad propria, sacerdotes & reliqui ordinis viros graduali & debita observatione promovit; inter quos beatum Urbanum f, qui ei tertius in ecclesiæ regimine successit, librata quadam consideratione, in diaconem sublimavit. Templa autem omnia & delubra idolorum funditus evertens, in Dei ecclesias commutavit; ut ubi prius sorduerant cæremoniæ dæmonum, ibi regnaret plenitudo, vel gratia sanctificationum. Rexit vero Theanensem ecclesiam miraculorum luce conspicuus, & cælesti conversatione præclarus annorum numero Dei providentia præfinito. Sed cum, revelante Spiritu sancto, diem suæ resolutionis insistere & revocationis sibi cognosceret imminere, fidelium sumptibus cœmeterium sibi prope civitatem construi postulavit; in quo cum omnes de observatione fidei & vitæ puritate solidasset, consummato agonis legitimi cursu, hominem exuit, & debitum mortali naturæ exsolvens, terram terræ, spiritum cælo refudit.

[11] Subvectus siquidem ministerio angelorum, quia multum pro Domino laboravit in terris, æternitatem præmiorum merito suscepit in cælis. Sepultus est autem cum hymnis & canticis spiritualibus, [sepelitur 5 Augusti: duplex ecclesia in ejus honorem exstruitur.] Nonis Augusti. Post cujus obitum prædictæ civitatis populus ob dignam ipsius sanctissimi Paridis gratiam celebremque memoriam, in loco sepulturæ ejus ecclesiam congruenti opere condiderunt. Super fontem quoque, unde draconem expulerat, basilicam sub ejus nomine construxerunt; in qua videlicet utraque, meritis ejus precibus exuberant beneficia, dum ægrotis quibuscumque fideliter postulantibus mentis & corporis integritas prærogatur, præstante Domino nostro Jesu Christo; cui est cum patre, & Spiritu sancto honor unus, majestas una, imperium unum, nunc & semper per infinita atque immortalia secula seculorum. Amen g.

[12] Post multum vero temporis prædicta ecclesia h jam diu vetustate consumpta & a populo funditus neglecta est: [Ejus ecclesia refloruit miraculis;] & ubi antea, dum debiti vigoris robur permanebat, Sacramenta deferri solebant, cum ecclesiæ ædificiis penitus cœpit decidere. Cum autem tanto tempore præfata ecclesia proprii honoris officio privaretur, & quæ divino cultui fuerat tradita, nascentibus & infructiferis herbis vallata permansit inutilis, oppidoque deserta, Jesu Christo Domino suo parere non poterat. Quoniam vero Dominus, qui in se confidit fiducialiter, ab omnibus custodit adversis, suorum fidelium arcana ad tempus satagit revelare, prædictam ipsius ecclesiæ sancti Paridis debitam consecrationem respiciens, suam misericordiam in sinu prædictæ ecclesiæ per aliquos dies in quibusdam ægre habentibus exercere haudquaquam cessavit: quod qualiter actum sit, in sequentibus veridico sermone enucleabitur.

[13] Quidam vir, Guiscardus nomine, manuum pedumque virtute debilissimus, [ibi enim paralytici duo; aliique ægroti sanantur;] sic videlicet, ut erectus nullo modo posset ambulare, pridie Kalendas Augusti descendens ad ipsum locum ecclesiæ mundandum, ubi, ut superius notatum est, nil utile inveniebatur, ab infirmitate prædicta, oratione beati Paridis, evasit; nec immerito; cum Salvator totius orbis, cujus verba veritatis sunt capacia, cujus sermones numquam possunt falli, quod sibi famulantibus est pollicitus (qui legitime, inquiens, certaverit, maxime coronabitur) mentiri non potest. Alia vero die Kalendis Augusti, cum rumor tanti beneficii per urbem promulgaretur, & populi auribus tanta virtus intonaret, quædam puella, nomine Eustadia, sinistræ manus imbecillitate detenta, ita ut sensim nullatenus posset brachium erigere, ad ipsam ecclesiam festine præcurrens beati Paridis, interventu sociæ, est adepta vigorem: quod nonnulli audientes, ad tanta Redemptoris nostri miracula, quæ visenda quotidie in suis famulis manifestissime declarantur, ovanter properabant: alii autem variis languoribus obruti, nimioque æstu anxie anhelantes, aquam, quæ ex ipsius ecclesiæ i fonte manare videtur, de quo beatus Paris draconem sævissimum expulerat, salubriter degustantes, a febribus & a caloribus laxabantur.

[14] Audiens hæc universus populus tanta beneficia, quæ Dominus per beatum Paridem quotidie exercebat, [item puer assidue lacrymans,] oppido lætabantur. Cum autem ad aures cujusdam mulieris habitantis in loco, quod vulgo dicitur Prætorium, pervenit; quæ in ore simul & barba morbum patiebatur, qui vulgo Celsus k nuncupatur, se sine sanitate nullatenus autumans recessuram, ad ipsam ecclesiam eundo iter arripuit; qua in ecclesia orante, quam confidit, sanitatem properanter accepit, ipsum vulnus aqua fontis, de prædicta ecclesia manantis, abluendo. Quod quidam recitantes, & audientium corda levantes l, quædam mulier de loco sancti Pancratii, quæ puerum maxima detentum infirmitate habebat; ita videlicet, quod noctem diemque lacrymando absumebat, ad ecclesiam sancti Paridis una cum puero properavit: quo ecclesiam ingrediente, ita prior languor effugit, quod ultra a lacrymis quietus permansit; velut postea a genitricis ore accepimus m. Auditis denique tot talibusque virtutibus, in ecclesia beati Paridis a Christo misericorditer properatis *, clerus ac Theanensis populus ad tales epulas invitatus, ceu latrabile animal feram avido ore vestigiis persequens, cum cereis ad præfatam ecclesiam anxie tenderunt *.

[15] His, & aliis hujuscemodi virtutibus beatissimi Paridis fama mirabiliter aucta, [& innumerabiles alii;] & ab omnipotenti Deo, cujus misericordia hæc revelata sunt [&] per totum fere orbem debitæ pietatis studio intimata, adeo crevit, ut si idem sermones linguæ sufficeretur, nequaquam efficerent enarrare n. Quid plura? Quidve multis moror? Sicut Redemptoris nostri beneficia funditus præ magnitudine pietatis nulli rei poterunt comparari; sic & hujus Sancti virtutes tantæ ab omnibus habentur ac recoluntur; ut verbis nullatenus valuerint explicari. Sed quoniam ceteri penitus non audent, summam tantum tangere, operæ pretium duximus, ut ejus facta silentio non transducantur, cujus opera memoria digna probantur. De hoc hactenus; & ad alia transeamus. Cum autem fama hæc Gaietam contingit *, quidam, ut fit, non ita sese habere autumantes; quidam vero credentes, ceu in subsequentibus panditur, firmiter agnoverunt.

[16] [item civis Cajetanus paralyticus, & mulier dæmone insessa.] Quidam vir, ejusdem civitatis incola, cujus dextrum latus nimia infirmitate conculcabatur, linguæque expeditio prorsus effugabatur, cui nomen Joannes Spica, pristinæ incolumitati se daturum * cupiens, prædictæ ecclesiæ limina postulavit, postulatamque sanitatem adeptus est. Cumque sanus ad propria regrederetur, eum videntes, indigne qui prius titubabant, verissime crediderunt. Audiens hæc quædam mulier, de Reumacio oriunda, quæ a dæmonio possessa habebatur, confidenter animadvertens, se liberari, cucurrit ad pollicita, quæ in eadem ecclesia infirmis pollicebantur. Hæc denique ibidem unius diei spatio morata, semper desiderata postulans, discessit tristis, sibi favens sermonibus istis: Heu tibi! Curre cito *, quia corpus hic requiescit, firmiter & scito, quia vetus pœna quiescit. Qua episcopium ingrediente, quod in præfata ecclesia o non fuit digna recipere, beato Paride interveniente, intus, ubi ejus corpus recumbebat p, acquisivit. Primo iterum die, post ejusdem declinationem, solito more ad prædicta limina populus devote præcurrens, de miraculis ibi factis Domino gratias agebat.

[17] Accessit quædam mulier de Petra Molaria, cujus uterus tumebat mortiferi casus accessione, [& alia hausta vipera tumens. Ecclesiæ labentis instauratio.] serpentis videlicet ingressione: quam sacerdotes videntes, lympham ex ipsius ecclesiæ fonte manantem benedixerunt, qua hausta, serpentem protinus evomuit. Tantæ denique confessoris Christi beati Paridis virtutes & debita pietatis obsequia nonnullis sola misericordia concessa sunt, ut ab omnibus merito innumerabiles autumentur. Quis igitur Sancti hujus mœnia non congrue visenda decreverit, infra cujus limina talia operantur beneficia? Quæ iterum lingua luculentissime valuerit explicare, quot homines dæmonibus possessos beatissimus Paris, Theanensis urbis episcopus, liberare, quot cæcos illuminare, quot leprosos mundare, quot aliis languoribus oppressos ad pristinam incolumitatem reducere curavit? Quoniam quidem tantus talisque tot & alia bona exercuit; ejus ecclesia, quæ casui fuerat subjecta, nunc proborum virorum auxilio non rudi ædificio est erecta.

ANNOTATA.

a Disgratia, id est incommodum, miseria, infortunium; vox rursus Italica.

b Neque hæc sonant biographi æqualis aut supparis vetustatem.

c Imo perdiu consummatis; si verum est, quod aiunt Regius, Ferrarius, & Ughellus, episcopum videlicet consecratum fuisse Sanctum circa annum Christi 333.

d De his redi ad Commentarium num. 4 & 5. Regius ait, S. Silvestrum tunc Romæ fuisse, nonin Soracte; utpote converso jam Constantino.

e Licentiatus barbare positum pro dimissus.

f De S. Urbano illo agendum erit die 7 Decembris, quo colitur.

g Hic finiuntur duorum dierum Lectiones octodecim; & antiquior S. Paridis historia. Quæ sequuntur, multo recentiora sunt; novem iterum Lectionibus distincta; sed vide, an non idem utrobique sit stylus & auctor.

h Prædicta ecclesia; atqui de duabus ecclesiis æqualiter jam facta fuerat mentio. Utra hic ergo intelligenda? Regius priorem intelligit, hoc est illam, quæ fuerat Sancti sepulcro imposita.

i Hic designatur posterior ecclesia e duabus supra memoratis, ut patet.

k Morbus Celsus quid sit, frustra indagavi. Suspicor, cancrum esse, aut quid simile, quod partes affectas corrodendo vulneret: corrosionem illi certe tribuit Paulus Regius; de vulnere autem mox fiet mentio.

l Nominativus absolutus pro ablativo medii ævi scriptoribus solennis est.

m Patet hic, miracula hæc fidem mereri, cum acciderint scriptoris ætate.

n Locus corruptus; satis tamen aperte significans inenarrabilem prodigiorum frequentiam.

o Illa scilicet, ubi fons est.

p Videtur hic episcopium, ubi Sancti corpus recumbebat, accipi pro ecclesia episcopali seu cathedrali. Et certe ibi etiam nunc corpus illud recumbit. Quid ergo? An civitas ea parte, qua cœmeterium olim fuerat S. Paridis, ampliata est modo, & facta est ecclesia cathedralis, ac S. Joanni Euangelistæ, secundum Ughellum, est consecrata, quæ primum S. Paridis nomen habuerat? An potius ecclesiæ diversæ sunt, & ex una ad aliam corpus translatum fuit? Atqui de translatione nulla est memoria.

* l. Soractis

* f. operatis

* l. tetenderunt

* f. contigit

* imo datum

* f. Curre scito,

DE SANCTA NONNA,
MATRE S. GREGORII NAZIANZENI, ARCHIEP. CONSTANTINOPOLITANI.

Circiter an. CCCLXXIV.

SYLLOGE HISTORICA.

Nonna mater S. Greg. Nazianzeni (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Nominis etymon, idea virtutum.

Inter alia plurima naturæ ac gratiæ ornamenta, quibus prædita fuit S. Nonna, hæc sibi habuit propria, [Sanctæ nomen unde ortum duxerit.] quod exstiterit sancti mariti conjux, quod sanctorum liberorum parens, quod ex sancta stirpe oriunda. De ejus marito, S. Gregorio, episcopo Nazianzeno, actum est apud nos die I Januarii; de ejus autem liberis S. Gregorio Nazianzeno, cognomento Theologo, die IX Maii; de S. Gorgonia agendum erit IX Decembris; de S. Cæsario actum die XXV Februarii. Hodierna autem dies S. Nonnæ festivo cultui dicata est. Quod, inquit Baronius in notis ad suum Martyrologium Romanum hac die, ad nomen spectat; nonnæ dicebantur moniales, ut notat Cæl. Rhodig. lect. antiq. lib. 5 cap. 13 in fine, idemque habes lib. 5 Capitularium regum Franc. cap. 2 & 3. In eodem forte sensu S. Hieronymus ep. 22 ad Eustochium de Cust. virginit. ait: Maritorum expertæ dominium, viduitatis præferunt libertatem: castæ vocantur, & nonnæ &c. At non tantum apud Græcos ejusmodi nomen appellativum aliquando transivit in proprium, sed & apud Latinos: nam & S. Augustini mater eodem ferme nomine est appellata; licet pro Monacha, Monica dicta sit, quod est idem quod Nonna. Sicque duæ amplissimorum Ecclesiæ Doctorum matres eodem dictæ nomine habentur.

[2] [Sancta e sanctis parentibus orta.] Quoniam vero S. Gregorius Nazianzenus, filius ejus, virtutum suæ matris scientissimus fuit ac certissimus explorator ac testis, delibo ex Operibus ipsius anno 1619 Lutetiæ Parisiorum vulgatis ea, quæ conducunt ad suggerendam illarum ideam. Tomo itaque 2, Carmine De vita sua pag. 2 dicit, quod sit

Prognata sanctis sanctior parentibus.

Et Carmine proximo, pag. 33 ita de illa pronuntiat Vir sanctus:

Illa quidem a patribus fidei pia semina ducens
Natorum aurata devinxit colla catena,
Feminea in forma mentemque animumque virilem
Gestans, ac terram fluxique negotia mundi
Hactenus attingens, ut cælo provida cunctas
Ferret opes, & summa levis volitaret ad astra.

Carmine 4, pag. 71 hasce ei laudes attribuit sanctus Doctor:

At mater, soboles sanctorum sancta parentum,
      Atque piæ stirpis surculus eximius:
Matronis haud inferior, queis cernere Christum
      Contigit, e tumulo cum redivivus erat.

Tomo 1, oratione 11, pag. 178, Ecquis est igitur, inquit, qui nostræ memoriæ Saram ignoret? Oratione 19, pag. 293 eam prædicat, quæ antiquitus, atque a majoribus suis, Dei & Christi amore prædita esset, ac virtutis hereditatem a patribus accepisset. Nihil habebat mulieris, præter solum sexum, ex Carmine S. Gregorii De vita sua pag. 2:

Sexu mulier; at moribus supra viros.

[3] Jam vero de virtutibus ipsius singulatim hæc invenio. [Dotes linguæ, patientia,] De dotibus linguæ sic loquitur pag. 2 proxime citata, appellans,

Testem Parentem, nemo qua veracior:
Ut quæ sileret clara potius omnibus,
Quam quid referret abditi, laudem aucupans.
Magnus magister namque erat dux huic timor.

De patientia tom. 1 orat. 19, pag. 293 hoc breve, quod mulieres omnes patientiæ ac fortitudinis laude superaret. Quid, quod, ut ibid. pag. 292, Nec .. corporeo luctui tantum umquam indulserit (licet alioqui vel externorum calamitatibus majorem in modum commoveretur) ut luctuosa vox ei prius quam gratiarum actio erumperet, aut ex palpebris mystice signatis lacryma flueret, aut lugubris habitus splendido die præsente permaneret: tametsi multæ persæpe molestiæ ipsi acciderint. Piæ enim ac Deo charæ animæ esse censebat, divinis rebus humana omnia submittere. Virginitas inter conjugalia vincula, hujusque conservatrix, vitæ austeritas sunt ibid. pag. 291: Quænam jejuniis & vigiliis carnem magis attenuavit, aut diurnis ac nocturnis psalmodiis columnæ instar se ipsam affixit? Quænam virginitatem majore in admiratione habuit, quamvis connubii vinculum sustinens?

[4] Cura rei familiaris cum exercitiis pietatis concinne conjuncta ibid. Jam cum aliæ rei familiaris augendæ laude, [exercitia pietatis, donum orationis, fiducia, efficacia:] aliæ pietatis gloria excellant (utrumque enim assequi difficile est) utroque nomine mulieres omnes superavit: tum quod utrumque horum ad summum usque præstiterit, tum quod sola duo ista complexa fuerit. Rem enim domesticam industria & solertia sua, juxta leges mulieri forti a Salomone statutas, ita auxit, quasi pietatem colere nesciret: Deo rursum ac divinis rebus ita se addixit, tamquam a rerum domesticarum procuratione plurimum abesset. Neque ab alterutro horum quidquam impedita est, quo minus alterum impleret; quin potius utrumque alterius ope fulcivit & confirmavit. Donum orationis, ac spes ibid. Quodnam orationis tempus, ecquis locus eam latuit? (Nihil enim toto die erat, ad quod prius impelleretur) Imo vero quænam umquam parem spem habuit fore, ut simul atque aliquid petiisset, statim, quod peteret, consequeretur? His porro orationis prærogativis accedit efficacia: nam Gregorium filium a Deo petiit & impetravit. Carmine De vita sua ita is canit pag. 2:

Cupiebat illa masculum fœtum domi
Spectare, magna ut pars cupit mortalium.
Deum ergo supplex orat, ut vota expleat.

Carmine autem quarto pag. 71 hæc narrat Gregorius:

At me præcipuo Christus donavit honore:
      Primum etenim matris me dedit ipse preci.

Carmine primo a pag. 38 sic loquentem inducit matrem:

      Succensa cupidine prolis,
Annam imitans tales emisit pectore voces:
Da mihi tu, quæso, dominator maxime, natum:
Ædibus inque tuis omnes tibi serviet annos.
Dixerat, & precibus flexus de nocte parenti
Designas nomen pueri: prolesque secuta est.

Quod denique laudata mater Gregorio suo in tempestate de vita periclitanti opem tulerit precibus (δι᾽ οὐχῆς ut est in Græco;) vide orat. 19 a pag. 306. Numquam se reputabat ornatiorem, quam dum a femineis ornamentis remotior erat, propinquior autem pulcritudini increatæ. Ibid. pag. 291: Illa enim est, quæ, cum aliæ mulieres ob formæ elegantiam tam nativam quam fictam & ascititiam gloriari atque animis efferri soleant; ipsa contra hanc unam, quæ in anima, divinaque imagine sive tuenda sive pro viribus repurganda, posita est, pulchritudinem agnoscebat: pictos autem & arte quæsitos ornatus ad scenicas mulierculas abjiciebat.

[5] [virtutis æstimatio, beneficentia erga pauperes] Nobilitas sola atque unica ipsi erat virtus. Ibid. Unam item nobilitatem in pietate sitam esse censebat, atque in eo, ut, unde ortum habuimus, & quo tandem perventuri simus, intelligamus. Solas illas æstimabat divitias, quæ auferri nequeunt, in consanguineos earum indigos benefica. Ibid. Solas insuper has tutas atque ab omni surreptione immunes opes ducebat, nimirum Deo & pauperibus opes effundere, ac præsertim qui fortunis suis, tamquam flore quodam, excidissent: quibus quod necesse esset, dumtaxat præbere, non calamitatis depulsionem, sed monumentum esse judicabat: liberalius autem & prolixius eos juvare, id demum firmi honoris ac perfectissimi solatii esse. Quin etiam mirifico suas facultates in pauperes quosvis inexhausta liberalitate effundendi desiderio flagrabat; Cui nimirum, ibid; pag. 299, ne Atlanticum quidem pelagus, aut si quid aliud maximum est, ad exhauriendum sufficere potuisset. (Tanto tamque immodico largiendi amore flagrabat!) Quæ Salomonis sanguisugam in contrarium æmulata est, nimirum per inexplebilem ad bonum cupiditatem, insaturabilem ad malum aviditatem vincens, tantaque ad bene merendum alacritate prædita, ut ea saturari non posset. Quæ denique non opes solum omnes, quas vel ab initio habuit, vel postea consecuta est, cupiditate sua minores existimabat; sed se ipsam quoque, si fieri potuisset, & liberos, ut ex ipsa sæpe audivi, prompte ac lubenter vendidisset, ut in pauperum usus expenderentur. Huic totas largitionis habenas illa permiserat. Post mortem omnia pauperibus reliquit: nam S. Gregorius in suo Testamento, quod habetur in appendice ad tom. 1, Omnia, inquit, pauperibus destinavi, aut potius beatissimis parentibus, qui ita polliciti erant, obsecutus sum.

[6] [sine ulla vana gloria; magna vero cum prudentia] Erat autem in his ab omni vana gloriola valde aliena. Quæ res mea quidem, ait citata pag. 299 S. Gregorius, sententia, omni exemplo præstantior ac sublimior est: nam animi quidem in pecuniis magnitudinem apud alios quoque facile reperire est, sive eas spectes, quæ in publicas & urbanas ambitiones perdite effunduntur, sive quæ Deo per pauperes fœnori dantur, solæque iis, qui eas expendunt, reconduntur: at qui gloriam ex ea re collectam alteri concesserit, haud ita facile reperiemus. Permultis siquidem ad sumptus prompto animo faciendos sola honoris cupiditate ducuntur: ubi autem largitio arbitris caret, illic quoque largitio languescit & obtunditur. Ac tanta illius liberalitas fuit, pluraque etiam scientibus relinquemus: adeo ut si quid hujusmodi de nobis commemoretur, ex eo fonte promanet, illiusque profluvii pars sit. Ad hæc, in distribuendis eleemosynis prudentiam cum misericordia ita conjungebat, ut ista provincia ei a marito suo traderetur. Quamvis enim, ut ibidem dicitur, opes ipsi ac largiendi promptitudo cum uxore communis esset, quippe cum qua de pulcherrima quaque virtute contenderet; majorem tamen ipse largitionis partem ei, ut optimæ & fidelissimæ hujusmodi rerum dispensatrici relinquebat.

[7] In aliis præterea misericordiæ operibus præstans fuit. [Alia misericordiæ opera, abalienatio a gentilibus.] Etenim, uti habetur pag. 291, Quænam orphanis ac viduis majori præsidio fuit? Quænam lugentibus calamitates æque sublevavit? Reverebatur mirifice loca sacra: idque ex eo liquet pag. 292, quod in sacris conventibus aut locis numquam illius vox audita sit: necessarias tantum & mysticas excipio. Quod si olim magnum atque amplum altari erat, quod super ipsum nec securis ascendisset, nec visa aut audita ascia esset ( quo nimirum sublimius aliquid significabatur, nempe nativum & simplex, artisque ac fuci expers esse debere, quidquid Deo consecratur) cur non illi quoque ad laudem magnum sit, quod silentio sancta honorarit, quod venerandæ mensæ numquam terga obverterit, nec in divinum pavimentum exspuerit? A gentilium consuetudine adeo abhorruisse ibidem dicitur, ut nullius umquam gentilis feminæ, quamvis alioqui honestissimæ ac propinquissimæ manibus manum injecerit, aut labra labris miscuerit; imo nec cum his, qui a profana & impura mensa veniebant, non modo sponte, sed ne coacta quidem sal commune habuerit, nec impuram & sacrilegam domum adversus conscientiæ legem, aut pertransire umquam, aut conspicere sustinuerit, nec aurem & linguam, res divinas partim accipientem, partim proloquentem, ethnicis narrationibus ac theatricis cantilenis contaminari passa sit: nihil enim profani sacris convenire statuebat.

§ II. Affectio erga filios; mariti conversio; mira Sanctæ sanatio; tempus mortis; cultus.

[Sancta erga filium Cæsarium,] Tenerrimum ac vere maternum affectum erga filium Cæsarium, in Juliani Apostatæ familia, inscia Matre piissima, versantem, intelligimus ex epistola 51 S. Gregorii, tom. 1, pag. 780: Dominam, ait, matrem, si quidquam de tuis rebus resciscat (nam ad hunc usque diem multis artibus eam celavimus) ita velim existimes, eam tantum dolorem habituram, ut nullo omnino solatio mitigari possit, utpote imbecillis animi feminam, & alioqui ob pietatis magnitudinem, modum in hujusmodi rebus tenere nequeuntem.

[9] Tametsi autem virum suum dominum & appellaret, & existimaret, [& erga maritum, quo modo affecta:] ac propterea justitiæ laudem quadam ex parte consecuta est, ex oratione 11, pag. 178; titulo tamen orthodoxæ religionis de conversione ipsius quantopere fuit merita? Mater enim, inquit sanctus Doctor orat. 10, pag. 161, ex sanctis primitiis vere sancta conspersio: quam etiam tantum auxit, & amplificavit, ut ne mariti quidem perfectionem (dicam enim, etiamsi hic sermo temeritate non careat) alii ulli, quam ipsi adscribendam esse nonnulli credant, ac prædicent; eamque (O rem miram!) pro pietatis præmio majorem ac perfectiorem pietatem accepisse.

[10] Verumenimvero religionis dissidium, quod sese inter ac maritum intercedebat, adeo graviter molesteque tulit, adeo cordi intimo impressum habuit, ut, ex orat. 19, pag. 293, [quorum hunc a fide orthodoxa alienum convertit,] hoc unum æquo animo ferre non posset … se dimidia tantum ex parte, ob segmenti sui aversionem, Deo copulari, ac non ad corporum conjunctionem, spiritus conjunctionem adjungi: ac propterea dies noctesque ad Dei pedes accideret, atque pro capitis sui salute cum multis jejuniis & lacrymis eum obsecraret, atque viro etiam sedulo instaret, eumque variis modis lucrari contenderet, probris, admonitionibus, obsequiis, simultatibus, &, quod maximi momenti erat, morum suorum probitate, ac ferventi erga pietatem studio: qua potissimum re anima flectitur, & emollitur, ac voluntarie ad virtutem pertrahitur. Nec vero aliter fieri poterat, quin assiduis tandem ictibus gutta lapidem excavaret, ac progressu temporis, quod studebat, conficeret, quemadmodum ex his, quæ deinceps sequuntur, liquido apparebit. Hæc igitur ipsa petebat, & in spe habebat, ut quæ fide magis, quam juventute ferveret. Neque enim quisquam præsentibus rebus perinde, ut illa rebus in spe positis confidebat. Nec mirum; cum divinæ liberalitatis ac munificentiæ periculum jam fecisset. Huic autem ad salutem adjumento erat cum ratio ipsa, curationem paulatim admittens, tum insomniorum etiam visio, per quæ Deus animam salute dignam sæpenumero juvat .. Putabat se, quod ante numquam fecerat (quamvis uxor frequens in oratione esset) ex Davidis Psalmis eam partem canere, Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus.

[11] [fidei ac pietatis magistram se præbens,] Novus & insuetus hic cantus erat: ac desiderium simul cum cantu ingreditur. Quod ubi mulier audivit, voti jam compos facta occasionem arripit, visionem hanc in jucundissimam partem interpretans, beneficiique magnitudinem animi lætitia declarans, ac salutem adurgens, ne quid, quod vocationi obstaret, intercaderet, negotiumque, in quod summo studio incumbebat, abrumperet. Et mox ibidem sequitur S. Gregorii, Nonnæ mariti, conversio ad Christi fidem: erat quippe antea Hypsistariorum erroribus imbutus; ex pag. 289. Erat autem secta illa ex Gentili errore, & legali vanitate conflata .. Etenim illius quidem idola & sacrificia rejicientes, ignem & lucernas colunt: hujus autem sabbatum, & jejunam quamdam a nonnullis cibis abstinentiam venerantes, circumcisionem aspernantur .. ac soli Omnipotenti venerationem adhibent; ut ibidem dicitur. Nonne Sanctificatus est itaque vir infidelis (ut cum Doctore gentium loquar 1 Corinth. cap. 7, ℣ 14) per mulierem fidelem? Etenim ex pag. 290, Huic, quo de agimus, marito mulier Dei beneficio concessa, non modo adjutrix .., sed & dux, & antesignana fuit, nimirum eum vita & sermone ad optima quæque per se ipsam ducens: ac ceteris quidem in rebus, ut matrimonii leges ferebant, viro suo parere, optimum esse judicans; fidei autem & pietatis magistram quoque se præbere haudquaquam erubescens.

[12] [nec non veram erga Gregorium filium matrem.] Quam veram se S. Nonna erga maritum suum Gregorium probavit conjugem; tam genuinam erga filium Gregorium se exhibuit matrem, vera ac divina ei procurando bona. Audi eum orat. 1, pag. 32: Ab ipsa juventute accitus sum, ait, atque ad Deum a vulva ipsa projectus, & ex materna pollicitatione donatus, ac postea periculis confirmatus. Et carm. 1, pag. 39 sobolem a teneris pia mater Deo dedicat, teste Gregorio, dum hæc canit:

At vero illa tuis me protinus, ut Samuelem,
Addixit templis, Samuelem si tamen umquam
Moribus expressi.

Ac mox, nonnullis interpositis, ita prosequitur:

Namque manus nostras divinis sedula libris
Lustrabat, corpusque etiam complexa tenellum,
Talia verba dabat: Jam vir clarissimus olim
Extitit, intrepidus qui sanctam duxit ad aram
(Res mira!) acceptum divino munere natum,
Currentem ad cædem, sacrum laudabile, charam
Tardiparæ sobolem Sarræ, generisque petentis
Radicem, quam spes sculpsit, promissaque magni
Numinis. Abrahamus porro grave munus obibat
Sacrifici, pecudisque vicem præstabat Isachus.
Ast ego te vivum Christo, charissime, munus
Offero, nate, fidem servans, promissaque reddens.
Tu facito ut charæ solvas pia vota parentis:
Quæ te concepi precibus, quæque optimus ut sis,
Moribus utque tuis nil sit purgatius opto.
Hos tibi præclaros & nunc & postea census
Porrigo: sunt autem multo meliora futura.
Hoc genitricis erat votum: cui protinus ipse
Cedendum, in tenera quamvis ætate, putavi.

Habes hic quidem, lector, nonnulla virtutum S. Nonnæ capita summatim excerpta ex scriptis filii ejus S. Gregorii, fidelissimi rerum ab ea gestarum testis; non omnia tamen quibus sancta illa Mater fulgebat, divinorum charismatum decora persecuti: nam postquam aliquot ejus recensuisset virtutes; Quæ his occultiora sunt, taceo, inquit pag. 292, quorum testis est Deus, & ancillæ; quarum fidei res hujusmodi committebat.

[13] Miram matris suæ a morbo sanationem narrat S. Gregorius Nazianzenus oratione 19, [Miro modo Sancta a morbo sanatur:] a pag. 305: Hanc, ait, morbus invadit, fortem alioqui feminam & tolerantem, atque per omne vitæ tempus commoda valetudine usam. In multis autem doloribus, ne sermonem longius producam, nihil perinde grave erat, atque inedia, qua multos jam dies periculose laborabat, neque hujus mali remedium ullum inveniebat. Quonam igitur modo Deus eam alit? Non manna pluens, ut olim Israëli, aut petram frangens, ut sitienti populo aquam funderet, aut per cervos pascens, ut illum Heliam; aut per prophetam in sublime raptum satians, ut Danielem antea, cum fame in lacu premeretur. Quonam ergo modo? Visum est ipsi, me, quem charissimum habebat (neque enim quemquam alium nostrum ne in somnis quidem mihi præferebat) noctu repente supervenientem cum canistro, panibusque in primis candidis, pro meo more benedictis, atque cruce consignatis eam aluisse, sicque convaluisse ac vires collegisse. Ac nocturna illa visio veritatis opus erat: ab eo enim tempore ad se rediit, spemque meliorem concepit. Quanam autem re hoc clarum ac manifestum est? Aperto & perspicuo argumento. Nam cum postridie mane ad eam ingressus, primum hilariorem eam, quam antea, conspexissem; deinde hæc consueta, ut se noctu habuisset, ecqua re opus haberet, quæsivissem; Tu me, respondit illa, prompte admodum ac tranquillo vultu, nate, aluisti: ac postea rogas, ecquid valeam? Simulque capitis nutu mihi ancillæ significabant, ne contradicerem, sed statim responsum hoc acciperem, ne patefacta veritate mœrore consternaretur. Hactenus S. Gregorius Nazianzenus.

[14] [tempus mortis:] Orationi partim funebri in laudem patris mortui, partim consolatoriæ ad matrem Nonnam, præsente Basilio habitæ a laudato S. Gregorio, quæ numero est decima nona, ac bene multa in rem nostram nos docuit; orationi, inquam, isti ipsa Sancta nostra interfuit, ex pag. 315. Non videtur autem diu supervixisse marito suo; quem anno Christi 373, aut verosimilius uno anno tardius e vita ereptum esse, censet Pagius in Critica Baroniana ad an. 354 num. 13, rerum deinde secutarum serie, uti addit, non permittente, ut diutius vixisse dicatur. Ratio autem, cur illa huic non diu supervixisse videatur, est 10. Quia ejusdem fuit ætatis, ex orat. 19 pag. 315, cujus fuit suus grandævus conjux; ut qui centum ferme annos vixisset, ibid. ex pag. 313: ut non videatur multum temporis Nonnæ superaddendum. 20. Quia obitum patris ac matris simul conjungit S. Gregorius carm. De Vita sua pag. 9 canens:

Ast ut parentes, ultimo functi die,
Tenuere sedes expetitas perdiu &c.

Non vixisse eam amplius tunc, quando filius ipsius Seleuciam se recepit, illud argumento est, quod illa de re agat ibid. inter eas, quas post obitum parentum gessit. Videri possunt, quæ dicit Baronius in Vita S. Gregorii Nazianzeni apud nos edita ad diem IX Maii, pag. 397; uti & annotata pag. 398 lit. r. Discessus autem ille a Tillemontio tom. 9 Monumentorum ecclesiasticorum in tabula chronologica pag. 795 innectitur anni 375 dimidio. Menæa magna Græcorum typis excusa indicant, dictam ab eo esse orationem funebrem in obitu matris; uti patet ex versiculis paullo post citandis. Hæc sunt, quæ de rebus gestis S. Nonnæ collegi. Nunc de publico cultu has subsecuto apud Græcos ac Latinos.

[15] [publicas cum apud Latinos, tum apud Græcos cultus.] Et apud hos quidem ita annuntiatur hac die V Augusti in Martyrologio Romano: S. Nonnæ matris beati Gregorii Nazianzeni: apud illos vero, Eodem die S. Nonna, mater S. Gregorii Theologi in pace consummatur. Additur hoc distichon:

Κόννῃ θανούσῃ τῇ καλῇ καλὸς γόνος
Καλὸν δίδωσιν ἐντάφιον τοὺς λόγους.

Obeunte pulchra matre, pulcher filius
Pulchros honores funebres lingua insonat.

Inscribitur præterea Sancta nostra Menologio, quod apud Henricum Canisium ex interpretatione Cardinalis Sirleti vulgatum est.

DE S. VIATORE CONFESSORE
APUD AURELIANENSES IN GALLIA.

Sec. VI.

[Commentarius]

Viator conf. apud Aurelianen. in Gallia (S.)

J. B. S.

[De hoc Sancto] De hoc S. Viatore (Gall. Viatre) aliisque pluribus Miciacensibus monachis, duce Maximino juniore abbate, a Menardo in Martyrologio Benedictino, a Saussayo in Gallicano, inter pios, relatis XXVIII Junii, ut quorum omnium solennitas simul recolatur Dominica infra octavam Venerabilis Sacramenti, non obiter egerunt Majores nostri in hoc Opere inter Prætermissos ad dictum diem XXVIII Junii, satis aperte & non immerito conquesti, quod nec Menardus, nec Mabillonius diem certum assignare curaverint, quod ipsis sane difficile non erat, quo sancti hujus Viatoris festivitas seorsim celebretur eo loco, nempe Tremulivici (Gall. Tremblevy) ubi ipsius nomini propria ecclesia ædificata est, ut mox docebit Sausseyus, ex quo sua desumpsit Menardus, pauca sane quæ de Sancti ætate, gestis, virtutibus ac miraculis tradi potuere, ut satis ingenue fatetur laudatus Mabillonius, dum tomo 1 Actorum Ordinis S. Benedicti, acturus de sanctis Avito, Læto, Dulcardo & Viatore, ex jam dictorum monachorum numero ita præfatur pag. 613:

[2] Horum Sanctorum res gestæ adeo obscuræ sunt & implicatæ, [pauca sciuntur] ut eorum Acta tum scripta manu tum edita, quandoquidem rebus nostris illustrandis parum conducunt, referre animus non sit: pauca tantum de illis transcursu observata delibare sufficiat, aliis aliorum diligentiæ permissis. Hæc num. 1, quibus subnectenda censui quæ habet sequenti num. 5 in hæc verba: Sanctorum Læti, Dulcardi & Viatoris Vitæ non minus tenebris involvuntur. Quippe in vulgatis Actis Læti apud Joannem Boscium in Biblioth. Floriacensi: Dulcardi apud Philippum Labbeum in tomo 2 Bibliothecæ: Viatoris in Mss. codicibus, cuique eorum patria Bituricensis, ovium cura, professio monastica sub Treiecio abbate, fuga ad monasterium Miciacense, inde in eremum cum Avito secessus tribuitur; ut quid cui conveniat, ignores. Non magis ad rerum elucidationem conducunt, quæ habet num. 6: De Dulcardo & Viatore nihil in antiquis Martyrologiis legimus (quod verissimum est;) eos tamen Miciacensibus alumnis adnumerant versus illi, quos S. Maximini abbatis Miciacensis Actis præposuimus. S. Viator in Tremulivico in Pertico, Dulcardus Ambiliaci apud Bituricenses coluntur.

[3] [præter cultum] Ex his satis patet, de solo S. Viatoris cultu hic a nobis agi posse, quem docebit Sausseyus, in Annalibus ecclesiæ Aurelianensis eum expressissime asserens, ubi plures illos sanctos Miciacenses Monachos enumerans & laudans, Tantum hoc loco notaveris, inquit, eodem ferme tempore (nempe seculo VI) omnes istos floruisse … Viatorem hinc, inde Lætum ex pagis Bituricensibus, concessu Treiecii abbatis sui, Miciacum venisse, miraculis multis & in cœnobio Miciacensi & extra claruisse. Et Viator quidem in pago Tremulivico in partibus Secaloniæ obiit, ubi nunc corpus ejus quiescit, quod nos ipsi propriis contrectavimus manibus, & Deo volente, ex mandato dominorum decani, canonicorum & capituli ecclesiæ Aurelianensis, sede episcopali vacante, Dominica prima Augusti anno MDXCVII, de capsa veteri in capsam novam apud Tremulivicum transtulimus … Sancti Viatoris memoriæ apud Tremulivicum elegantem ecclesiam excitaverunt conjuges duo Bituricenses non minus pii quam divites, inter quos maritus ab annis decem paralysi, mulier cæcitate annis quindecim percussi, ad sepulcrum Confessoris remedium valetudini desperatæ repererant.

[4] [in ecclesia sui nominis.] Inde de S. Læto agens, diem addit, nempe V Novembris, quo ejus recolatur festivitas, id quod hic in S. Viatore neglectum miramur, ut eo adhuc tempore dubium fuisse oporteat, quandoquidem Castellanus in suo Martyrologio universali ipsum signavit XXIX Maii his ipsis verbis: In Secalonia, S. Viatoris confessoris, cujus corpus honoratur Tremulivici in ecclesia sui nominis. Fatendum omnino, diem obitus incertum esse; ut prorsus non intelligam, quid Castellanum moverit, ut signatum jam diem præ ceteris eligeret. Certe ipsum secuti non sunt collectores Martyrologii Parisiensis, in cujus editione anni 1727 diserte annuntiatur hoc die, qui an vere obitualis fuerit, non est unde conjicere liceat: id collegimus, duce prædicto Martyrologio, recte hic in opere nostro S. Viatorem hodie collocari. Verba sunt: Apud Aurelianenses, sancti Viatoris monachi Miciacensis, cujus nomine exstat ecclesia apud Tremuli-vicum in Secalannia, in qua corpus ejus quiescit.

DE S. OSWALDO REGE AC MART.
IN ANGLIA.

Anno DCXLII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Oswaldus rex & M. in Anglia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Natales, educatio, victoria, regnum, fidei Christianæ propagatio, ecclesia perfecta, erectus episcopatus.

Hodiernum S. Oswaldum, Northumbriæ regem ac martyrem, cave ne confundas cum Sancto synonymo, [Natales] episcopo Wigorniensi, & archiepiscopo Eboracensi; sicut factum fuisse notavimus tom. 111 Februarii, die XXIX ejusdem mensis, quo is præsul a nobis datur, pag. 750. De natalibus hujus Sancti nostri, auctor Vitæ, quam illustramus, sic scribit: Ortus fuit Oswaldus alto & longo sanguine regum, filius Edelfridi regis, qui ante Eadwinum regem, super gentem Northanimbrorum regnaverat, fortissimus in factis &c. Huc faciunt ea, quæ habet Simeon monachus Dunelmensis, inter antiquos Historiæ Anglicanæ scriptores anno 1652 editus, cap. 1 sic memorans: Erat .. filius potentissimi regis Ethelfridi, cujus pater Ethelricus rex: cujus pater Ida rex, a quo (ut Beda refert) regalis Northanymbrorum prosapia cepit originem. Nec tantum paterna, sed & materna quoque origine clarissimam duxit genealogiam, ex sorore videlicet Edwini regis procreatus. Addamus hisce e nostro apographo Seguieriano, de quo post dicam, sequentia: Qui Eadwinus cælesti oraculo commonitus, renuntians idololatriæ, sanctæ regenerationis lavacrum, prædicante Paulino archiepiscopo, cum gentis suæ cunctis nobilibus ac plebe suscepit perplurima, tantumque devotionis erga cultum veritatis habuit, ut etiam regi orientalium Anglorum Eorpwaldo, filio Reodwaldi, persuaderet, ut, relictis idolorum superstitionibus, fidem & Sacramenta Christi cum sua provincia susciperet.

[2] Apud Alfordum in indice chronologico, qui habetur tomo ejus tertio post Annales ecclesiæ Anglicanæ, [ac series genealogica Sancti:] pag. 57 & sequentibus texitur hæc regum Northumbriæ (est ea natio Anglorum, quæ ad Aquilonarem Humbræ fluminis plagam habitat, teste Beda in Ecclesiastica historia gentis Anglorum lib. 2. cap. 9) texitur, inquam, hæc istorum regum series, in qua Ida affigitur anno 547; Alla anno 559; Edelricus anno 589; Ethelfridus Ferus anno 593; Edwinus anno 617: de cujus ad fidem Catholicam conversione per Paulinum archiepiscopum Eboracensem procurata, agit laudatus Alfordus tom. 2 ad annum 626 num. 7 & duobus sequentibus. Porro matris S. Oswaldi nomen, ejusque ex Ethelfrido proles masculas, Sancti nostri fratres, recenset ecgraphum passionis S. Oswaldi, quod habemus, e Ms. S. Maximini Treviris, his verbis: Hic tantus vir Adilfridus ex Acha sorore Eduini, sui postmodum successoris, tres dicitur procreasse filios: quorum primus Anfridus; alter Oswaldus, tertius vero Oswinus nomen accepit. Quod mater S. Neophytæ V. & M. non fuerit soror S. Oswaldi; dictum jam pridem fuit tom. 1 Januarii pag. 166 & sequente. Florentius autem Wigorniensis ad annum 672 memorat monasterium sanctæ Æbbæ abbatissæ, videlicet S. Oswaldi & Oswii regum germanæ. De Ebba agit Alfordus ad an. 683. Pauca hæc de genealogia sancti Regis nostri sufficiant; neque enim moror, neque examino ea, quæ pluribus congeruntur apud Capgravium in Vita S. Oswaldi fol. CCLIV.

[3] [exponitur, quomodo is successerit] Quia vero noster biographus non explicat, quomodo successerit Sanctus in administrando regno Northumbriæ; suppleo ipsum ex Beda supra memorato lib. 3, cap. 1. Interfecto, ait, in pugna Edwino, suscepit pro illo regnum Deirorum (de qua provincia ille generis prosapiam, & primordia regni habuerat) filius patrui ejus Elfrici, vocabulo Osrichus, qui ad prædicationem Paulini, fidei erat Sacramentis imbutus. Porro regnum Berniciorum (nam in has duas provincias gens Nord Humbrorum antiquitus divisa erat) suscepit filius Edelfridi, qui de illa provincia generis & regni originem duxerat, nomine Eanfridus. Siquidem tempore toto, quo regnavit Edwinus, filii præfati regis Edelfridi, qui ante eum regnaverat, cum magna nobilium juventute, apud Scottos sive Pictos exulabant: ibique ad doctrinam Scottorum catechizati, & baptismatis gratia sunt recreati: qui ut mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum, quem diximus, Osrichus regnum Deirorum; secundus vero Eanfridus regnum Berniciorum. Uterque autem ut terreni regni insulas sortitus est, ita sacramenta regni cælestis, quibus initiatus erat, anathematizando perdidit, ac se priscis idololatriæ sordibus polluendum perdendumque restituit. Nec mora: utrumque rex Britonum Cedualla impia manu, sed justa ultione peremit .. Infaustus ille annus &c. Unde cunctis placuit, regum tempora computantibus, ut ablata de medio regum perfidorum memoria, idem annus sequentis regis, id est Osuualdi, viri Deo dilecti regno assignaretur; qui fuit annus Christi 634, uti videre est apud Alfordum ad eumdem annum.

[4] [post exsilium apud Scotos, in administrando Northumbriæ regno] Ceterum religiosissimi Principis nostri apud Scotos commorationem sic exponit citatus auctor ibidem num. 11: Mansit exul apud Scotos hic regius Juvenis ab anno DCXVII, ad mortem usque Eanfridi fratris (quam innectit anno 634) pubescentem ætatem terens & fidei rudimentis ediscendis, & ludis militaribus, ceterisque, quæ nobiliorem indolem commendare poterant, ut, fugato otio, omnium virtutum noverca, futuræ sanctitati præluderet. Demum cum cerneret patriam miserrime lacerari; cum effundi varia factione civium sanguinem, & fratrem barbara manu interemptum: insuper violari altaria, & sacra omnia pessimorum hominum furoribus inservire; non potuit Vir sanctissimus cohibere regium animum, quin Dei sui causa, patriæque, surgeret in vindictam. Igitur sub finem hujus anni, cum fide se, & militem armavisset, pugnavit tam feliciter, ut sequenti anno expugnaverit omnia, ut dicetur inferius. Adi biographum nostrum a num. 7.

[5] Alfordus ad annum 635 num. 16 agens de loco, [quo item loco exulaverit.] ubi Sanctus exulaverit, Dicendum, inquit, nec Oswaldum exulem, Britanniam exivisse: nec aliunde, quam e nostro, ait, Septemtrione quæsivisse Doctores fidei. Idque conficit ex his Bedæ verbis, quæ superius citabam: Siquidem tempore toto, quo regnavit Edwinus, filii præfati regis Edelfridi, cum .. magna nobilium juventute, apud Scottos sive Pictos exulabant. Ex eo autem, quod ibi, uti observat Alfordus, Scotos a Pictis non distinguat; videtur ille populus paulatim coaluisse, & ad differentiam Hybernorum a Beda Septemtrionales Scoti appellari. Ad quos sine dubio Oswaldus fugit, commune hinc fugientibus asylum: & ad eosdem misit, cum Aidanum impetravit. De qua re mox dicam, & jam dicta confirmabo.

[6] Ad victoriam S. Oswaldi armis a Duce Britonum Cedwalla reportatam, [Victoria, & ejus locus.] de qua Vitæ auctor num. 7, refer allocutionem S. Columbæ, quæ in Opere nostro tom. 11 Junii, die IX, pag. 188 exstat in Vita ejusdem sancti abbatis: Oswaldum regem in procinctu belli castrametatum, & in papilione supra pulvillum dormientem allocutus est, & ad bellum procedere jussit. Processit, & secuta est victoria; reversusque, postea totius Britanniæ imperator ordinatus a Deo, & tota incredula gens baptizata est. Obiit S. Columba exeunte sec. VI, Oswaldus autem rex, relata ista victoria, summa regni Northumbriæ potitus est anno 634, ex dictis supra num. 3; atque adeo allocutio ista contigerit oportet post obitum S. Columbæ. Nomen loci, in quo victoria illa contigit, signatur a Vitæ auctore infra num. 7; sed Alfordus ad annum 635 num. 1 censet, factum esse librariorum vitio, ut, mutatis parum litteris, difficile admodum sit, illum invenire. Si legas tamen, quod omnino videtur legendum, non Denises-Burne, sed Deviles-Burne; oppidum illud est in Ottadinis, & Northumbriæ agro, quem Tina fluvius: quod inde Devilestone, nunc contractius Distone est.

[7] Vita, quam dabimus infra, num. 6 sic de S. Oswaldo fatur: Cum primo præmeditaretur tota mente Deo omnipotenti famulari, [Unde divini verbi præcones] & id fieri posse arbitraretur, si servos ejus, ministrosque divini verbi, suæ fidei asciscens adjungeret, misit ad Scotiam, & inde ascivit Aidanum, virum plenum Deo &c. Et num. 12 Mox, ait ex Beda, ut regnum suscepit, desiderans totam, cui præesse cœpit, gentem fidei Christianæ gratia imbui .. misit ad majores natu Scotorum, inter quos exulans ipse baptismatis Sacramenta .. consecutus erat, petens, ut sibi mitteretur antistes .. accepit pontificem Aidanum. Vides hic locum, in quo Sanctus exulavit, & e quo Aidanum episcopum evocavit, eumdem esse, Scotiam videlicet, quam paullo ante designavi; atque adeo hinc dirimi controversiam, ad quosnam Scotos Oswaldus miserit, an ad Hibernos, veteres revera Scotos; an vero ad novos, Britanniæ incolas. Rem sic confirmo ex prædicto Alfordo ad annum 635 num. 13: Principio, inquit, amovenda est quorumdam assertio, quæ cogit in Hiberniam illos omnes, qui hoc tempore Scoti nominatur. Beda enim non semel duplicem Scotis provinciam assignat: Australem unam insulæ Hibernicæ; Septemtrionalem alteram Pictis conjunctam. Illam vocat Scotorum patriam, & cum Hibernia insula componit: hanc PROVINCIAM potius, quam patriam; ex dicto Beda lib. 3, cap. 3; unde ea biographus noster transcripsit, ut videsis in ejusdem contextu apud nos num. 13. Beda quippe de Scotis, diverso modo Pascha celebrantibus, ita memorat: Septemtrionalis, ait, Scotorum provincia, & omnis natio Pictorum, illo adhuc tempore Pascha dominicum celebrabat.

[8] [evocarit.] Et mox de insularibus Scotis, Porro, ait, gentes Scotorum, quæ in Australibus Hiberniæ insulæ partibus morabantur, jam dudum in admonitionem Apostolicæ Sedis Antistitis, Pascha canonico ritu observare didicerunt. Deinde postquam hæc citasset memoratus Annalium auctor, ita concludit: En Australes Scotos in Hibernia, & Septemtrionalem Scotorum provinciam, Pictis conterminam, loco, religione, ritibus. Licet enim Hibernia distingui possit & debeat aliquando in Australem & Septemtrionalem; tamen quia dixit Beda, Pictos Hiberniam petentes, & sedem ibi postulantes, missos in Britanniam, ejus Septemtrionales partes occupasse; & postea diserte scribit de Britanniæ incolis lib. 1, cap. 1: “Procedente autem tempore, Britannia, post Britones & Pictos, tertiam Scotorum nationem in Pictorum parte recepit; qui, duce Reuda, de Hibernia egressi, vel amicitia vel ferro sibimet inter eas sedes, quas hactenus habent, vindicarunt” nimirum Britanniæ Septemtrionalia; hæc, inquam, evincunt, Bedam, cum de Septemtrionalibus Scotis loquitur, de Britanniæ incolis intelligendum. Hactenus ille: quibus addi possunt ea, quæ ex Beda habet noster scriptor Vitæ num. 15. Ex dictis itaque conficitur, S. Aidanum a S. Oswaldo non esse evocatum extra, sed intra Britanniam, qui Northumbriæ populis, eidem regi subditis, Christi legem annuntiaret.

[9] [Templum perficit S. Petri,] Inter alia devotæ Deo mentis sacra monumenta Princeps piissimus construxit .. templum honorabile beati Petri Apostoli, quod mirifice decoravit, & dignos ministros, qui ibidem Deo deservirent, regio usu deliberavit; prout scribit biographus noster num. 6. Factum sic explanat sæpe memoratus Annalium conditor loco citato, num. 24: In Deiris etiam moles illa, quam Edwinus sanctus inchoaverat, Apostolorum Principis nomine, Oswaldi regis pietatem exspectabat: qui opus magna devotione prosecutus, ad finem perduxit, teste Beda lib. 2, cap. 20, ubi hæc narrat: Allatum est autem caput Edwini regis Eboracum, & illatum postea in ecclesiam B. Petri Apostoli, quam ipse cœpit; sed successor ejus Oswaldus perfecit.

[10] [& episcopatum Lindisfarnensem instituit.] Simeon monachus Dunelmensis, de quo supra, cap. 2 aliud nobis sancti Regis nostri monumentum refert: Anno, inquit, Dominicæ incarnationis DCXXXV .. piissimus rex Oswaldus secundo imperii sui anno venienti ad se Aidano sedem episcopalem in insula Lindisfarnensi constituit: ubi & ipse antistes jubente, suffragante, & cooperante rege, monachorum, qui secum venerant, habitationem instituit, hoc illis Rege scilicet & episcopo procurantibus, ut & pontificali auctoritate fides roboraretur novella, & monachica institutione semper in posterum caperet augmentum religionis observantia: unde, sicut legimus, & seniorum traditione percepimus, ad ipsius ecclesiæ præsulatum monachi solebant eligi, exemplo nimirum primi antistitis Aidani, qui & monachus erat, & monachicam vitam cum suis omnibus agere solebat. Quod ab anno incarnationis Dominicæ DCXXXV observatum est usque annum incarnationis ejusdem MLXXII, quando de clericali ordine in episcopatum consecratus est vir religiosus de Lothariorum gente Gualcherus. Nam inter episcopos nec commemorandum arbitror illum, qui multo ante de clero per Simoniacam hæresim ordinatus, sed morte præventus, nullum episcopale officium est facere permissus. Hactenus ille: quibus illustrantur ea, quæ de ecclesiæ Lindisfarnensi breviter narrat noster auctor Vitæ num. 13.

§ II. Conjugium, proles, prodigiosa sanatio a peste, prænotio mortis; tempus vitæ; locus mortis; elogium, miracula; dextera a corruptione immunis.

[Uxorem ducit Kineburgam, Kinegilsi filiam:] S. Oswaldi conjugium cum Kinegilsi, West-Saxonum regis, quem prius de sacro fonte susceperat, filia, ex Beda lib. 3, cap. 7, noster biographus num. 24 commemorat. Alfordus ad annum 636, num. 13 eam vocat Kineburgam, factumque eidem anno 636 illigat; anno autem proxime sequenti 637 masculam ex illa susceptam prolem nomine Ethelwaldum. Filius.. Oswaldi regis Edelwald, teste Beda lib. 3, cap. 24; sed in eo paternæ virtutis degener, quod in Oswini seu Oswii, patrui sui, cum Penda, pagano Merciorum rege, conflictu, qui.. auxilio esse debuerat, in parte erat adversariorum, eisdemque contra patriam, & patruum suum pugnaturis ductor extiterat; quamvis ipso tempore pugnandi, sese pugna subtraxerat, eventumque discriminis tuto in loco expectabat. Illud vero magis paternum dedit prædictus S. Oswaldi filius, dum Ceddo viro Domini, atque apud Orientales Saxones episcopo, monasterium concessit, in quo sepeliretur. Factum referens Beda lib. 3, cap. 23, Quem (Ceddum) cum Æthelwaldus, ait, filius Oswaldi regis, qui in Deirorum partibus regnum habebat, virum sanctum & sapientem, probumque moribus videret, postulavit, eum possessionem terræ aliquam a se, ad construendum monasterium, accipere, in quo ipse rex & frequentius ad deprecandum Dominum, verbumque audiendum advenire, & defunctus sepeliri deberet. Est illud cœnobium Lestingense in agro Eboracensi, secundum Monasticon Anglicanum tom. 1, pag. 62; & pag. 63 locus ad illud construendum scribitur Ceddo ab Edilbaldo datus anno 648. Porro unicum hunc sancto Regi ex dicta uxore fuisse filium; indultum ipsi ab Oswio Deirorum regnum, anno ætatis decimo sexto; ac, quod inter Northumbriæ reges a multis non numeratus sit, Oswii potentia & magnitudine factum; lego apud Alfordum ad annum 652, num. 2. Quod autem conjugii usu sibi interdixerit sub finem vitæ, occasione visionis, quam habuerit, affirmat Capgravius fol. CCLV verso: de qua re mox. Miram Sancti a contagione pestifera sanationem ex Capgravii fide fol. CCLV huc transcribo:

[12] Immissa, ait, circumquaque per Angliam gravi peste, [luc pestifera correptus,] plurimi strage sævissime pereuntes, regna cælestia conscenderunt. Cum itaque Rex sanctus populo sibi subdito divinæ animadversionis judicium imminere conspiceret; cum lacrymis & querulis vocibus ac gemitibus hoc Dei flagellum suis maxime peccatis ascribere cœpit.. Cum igitur precibus & lacrymis diutius insisteret, subito, Dei voluntate, eadem peste correptus est.. Cumque ad extremum vitæ, spiritûs vigore penitus deficiente, venisset, oculos in cælum erigere, & quasi quibusdam colloquendo labia movere cœpit. Intellectuales quidem oculi ejus, sicut sacris episcopis postmodum referre solebat, una cum corporalibus, angelicos quosdam spiritus præclaro intuitu assistere sæpe videbant: de quorum numero tres ad se consolandum accedentes dixerunt:

[13] [ab angelis, qui ei apparebant, tam ipse quam subditi ea liberati dicuntur;] Oswalde, rex Dei electissime, mortis horrorem noli timere: noster collega & consors in cælo reputatus, peracto vitæ termino, nostro collegio adjiciendus eris. Non tamen in isto moriturus es tempore, nec hujus pestilentiæ acerbitate ulterius feriendus. Christus, tuæ desolationis angustias miseratus, omnem Anglorum populum a peste & clade, meritis tuis & precibus absolutum liberavit, vitæque tuæ tot annos misericorditer adjiciens, te martyrio coronandum instituit, nobisque amodo tam viventis quam morientis tui custodiam delegavit. Diem & horam sui martyrii designarunt, eos tunc sibi affuturos asserentes.. Rege confestim sanitati restituto, Anglorum fines diebus vitæ suæ nulla pestis perturbare præsumpsit.

[14] [ac deinde majoris perfectionis vitam ducit.] Ex illo tempore in omnibus Deo & hominibus emendatiorem se præbuit, & vitæ suæ exitum cum gaudio expectavit. Vitæ præteritæ nativitates mentis devotione transcendit: eleemosynis & lacrymis præteritas negligentias quotidie redemit. Post hanc quoque visionem una cum Kineburga, uxore sua, regis West-Saxonum Kinegilsi filia, castitatis munditiam in posterum conservavit. Hæc Capgravius; quæ utinam confirmare mihi liceret ex antiquioribus documentis!

[15] [Ætas vitæ, ac tempus mortis:] Regnavit, teste Beda lib. 3, cap. 9, Oswaldus novem annos, annumerato etiam illo anno, quem & feralis impietas regis Britonum, & apostasia demens regum Anglorum detestabilem fecerat. Accidit hoc ab anno 633; proximo Sanctus regnare cœpit, secundum dicta num. 3; desiit autem 642; quibus si cum Beda præmittas feralem illum annum, habebis annos regni novem. Itaque Winnocianum duplex, quod habemus, apographum Vitæ S. Oswaldi, in textu isto Bedæ, pro novem annis perperam ponit decem annis; cui consonat apographum Ultrajectense. Ad mortem quod attinet; eam quidem exponit noster biographus num. 26 verbis Bedæ; sed nec in hujus textu impresso lib. 3, cap. 9, nec in illius transcripto, annum mortis invenio. Sed Alfordus ad annum 642, num. 18 testatur, pro eo, quod in Historia Bedæ loco citato excusa exemplaria habent, Peremptus est.. anno ætatis suæ trigesimo octavo; suum Ms. codicem legere anno Dominicæ incarnationis DCXLII, ætatis suæ trigesimo octavo. Matthæus itaque Westmonasteriensis in Floribus historiarum, ac Joannes Iperius in Chronico S. Bertini, quod Thesauro novo anecdotorum apud Martenium tom. 3, col. 461 insertum est, audiendi non sunt, quando notant annum 644; nec Sigebertus in Chronico, quando signat 643. Siffridus, presbyter Misnensis, in Epitome, inter Scriptores Germaniæ Joannis Pistorii Francofurti editos anno 1583, tom. 1, pag. 685 turpius exerrat, dum rerum a nostro Sancto gestarum compendio præmittit annum 703. Wilsonus in suo Martyrologio Anglico perperam scribit, necatum eum esse anno 635. Miror autem, ita scripsisse; quia citat Bedæ Epitomen. Nam Beda in Epitome suæ Historiæ Anglorum sic scribit: Anno Sexcentesimo quadragesimo secundo Oswaldus rex occisus est; ipso, quo annua ejus memoria celebratur, die quinto mensis Augusti; ut mirum sit, Harpsfeldium Historiæ Anglicanæ seculo VII, cap. 26 pro quinto die notare sextum Augusti.

Hæc de tempore vitæ; nunc de loco mortis. Alfordus ad annum 642, num. 16, Beda, inquit, locum pugnæ designat & vocat Macerfeld. Hunc autem ad Mordam fluviolum, & Salopiensis agri occidentem, ponit Camdenus in Cornaviis, ibi nimirum, ubi oppidum, ab Oswaldo dictum, Oswestre visitur (de quo vide infra num. 47.) Nolunt Lancastrenses Camdeno credere, sed aiunt pugnæ locum, adeoque mortis Oswaldi fuisse juxta nobilem pagum Winwicum. Ibi enim locum invenerunt, qui hodieque Macerfeld dicitur. Deinde subjunctis versibus, qui in Winwicensi templo olim descripti sint (de quibus infra num. 43;) aliam conjecturam ex eo desumit Alfordus, quod Lancastrensis provincia ad Northumbriæ coronam spectabat; Salopiensis ad Mercios; & Penda Merciorum rex Oswaldum sanctum, non ille Pendam, bello petebat. Verum a Camdeno standum, & Salopiensi agro: tum quia Oswestre oppidum, quod etiam Oswaldi Crux Britannis dicitur, ipsa appellatione nominis pro se loquitur; tum quia author Vitæ apud Capgravium, disertius locum expressit: cujus verba, quæ subdit, huc non transcribo, cum jam dicta sufficiant.

[16] Poema de pontificibus & Sanctis ecclesiæ Eboracensis, [elogium ex Flacco Alcuino.] Flacci Alcuini auctoris paulo post laudandi nomine prænotatum, nec non ex Mss. codd. Remensi & S. Theodorici prope Remos, inter Historiæ Britannicæ &c. Scriptores XV, anno 1641 Oxoniæ vulgatum, S. Oswaldi res gestas ac miracula metro heroico illigat: unde a pag. 707 epitaphii vices hic suppleturum subdo istud elogium:

Vir virtute potens, patriæ tutator, amator,
Moribus egregius, Christi mandata secutus,
Pauperibus largus, parcus sibi, dives in omnes,
Judiciis verax, animi pietate benignus,
Excelsus meritis, summissus mente sed ipsa,
Hostibus horribilis, cunctis jocundus amicis,
Ut bello indomitus, sic pacta in pace fidelis.
Invaluit postquam sceptris & culmine regni,
Extruit ecclesias, donisque exornat opimis,
Vasa ministeriis præstans pretiosa sacratis,
Argento, gemmis aras vestivit & auro,
Serica parietibus tendens velamina sacris,
Auri blateolis pulcre distincta coronis,
Sanctaque suspendit varias per tecta lucernas,
Esset ut in templis cæli stellantis imago,
Christicolasque greges duxit devotus in illas,
Ut fierent Domino laudes sine fine canentum.
O pietas, o celsa fides! nam quidquid habebat,
Prodigus in Domini gazarum sparsit honorem:
Quapropter titulis virtutum claruit, atque
Signorum celebri fama est vulgatus ubique,
Quæ modo per mundum chartis inscripta leguntur.

Per vocem blateolis videtur hic intelligendum purpureis; secundum ea, quæ lego apud Cangium in Glossario, in voce Blatta.

[17] Sanctus ac venerabilis Beda, presbyter ac monachus in Anglia, S. Oswaldi miracula describit in Ecclesiastica historia gentis Anglorum lib. 3, [Miracula sancti Martyris] cap. 6, cap. 9, 10, 11, 12 ac 13; ac lib. 4, cap. 14. Floruit ineunte seculo octavo, ac deinceps, anno Domini 735 vita functus. Miraculorum veritatem, ejusque, qui ea scripsit fidem commendant sequentia, quæ iisdem inseruit laudatus auctor. Nam cap. 10, In loco, ait, ubi.. a paganis interfectus est, USQUE HODIE sanitates infirmorum, & hominum, & pecorum celebrari non desinunt. Et mox, Pulverem ipsum, ubi corpus ejus in terram corruit, auferendi pro infirmis, mos, inquit, adeo increbuit &c. Et multa quidem in loco illo, vel de pulvere loci illius facta virtutum miracula narrantur: sed nos duo tantum, quæ a Majoribus audivimus, referre satis duximus. Capite autem 13 habentur ista: Nec solum inclyti fama Viri Britanniæ fines lustravit universos; sed etiam trans Oceanum longe radios salutiferæ lucis spargens, Germaniæ simul & Hyberniæ partes attigit. Denique reverendissimus antistes Acca solet referre, quia cum Romam vadens, apud sanctissimum Frisonum gentis episcopum Willibrordum cum suo antistite Wilfrido moraretur, crebro eum audiret, quæ de mirandis reliquiis ejusdem reverendissimi Regis in illa provincia gesta fuerint, narrare. Et in Hybernia cum presbyter adhuc.. duceret vitam, rumorem sanctitatis ejus, in ea quoque insula longe lateque jam percrebuisse ferebat; e quibus unum, quod inter alia retulit, miraculum &c. Ex his miraculorum S. Oswaldi veritas, eorumque scriptoris fides commendatur.

[18] Interim Centuriatores Magdeburgenses centuria 7, [temere arrodunt Magdeburgenses.] cap. 12, col. 558 habent quod obganniant adversus miracula eo, in quo Sanctus vivere desiit, loco patrata: Miracula, inquiunt, ad eum locum postea facta, idem (Beda) commemorat: sed mendacia & vana videntur. Itane vero vana? Iis nimirum, qui spiritu superbiæ pleni, ac Christianæ docilitatis vacui, evanescunt in cogitationibus suis, sanctæ quælibet impugnantes atque contemerantes. Mendacia? Sic utique miraculis obstrepere assolent, qui spiritui veritatis bellum indicentes, patri mendaciorum adhærent mordicus; qui sine miraculo nati & educati, nihil habere possunt supra naturam mirabile in Vita; in morte autem sine miraculo ullo sepelire coguntur omnes mortuos suos. Dicti miraculorum osores ibid. cap. 13, col. 566 miracula S. Oswaldi, a Beda lib. 3, cap. 9, & sequentibus relata, virga censoria impetunt. At quid facilius simul & indignius, quam dicere & garrire, & nihil probare? Et vero quis hebes adeo ac stupidus, modo sit satis audax, qui hoc non possit? Malmesburiensis lib. 1 De gestis regum Anglorum cap. 3 agit de miraculis S. Oswaldi. Illustrissimus Richardus Smitheus in Floribus historiæ ecclesiasticæ Anglorum lib. 2, cap. 1, sect. 4 miracula ejusdem Sancti defendit contra heterodoxos.

[19] [Dexteram ejus a corruptione permansisse immunem] Egregium inter ea imprimis sibi locum merito vendicat Regis sancti dextera, quæ post ejus mortem seculis bene multis integra perstitit, & ab omni corruptione immunis. Venerabilis Beda rem narrat Historiæ eccles. gentis Anglorum lib. 3, cap. 6. Guilielmus Cambdenus in sua Britannia agens de Coritanis & Lincolniensibus, pag. 406 in editione, quæ anno 1607 typis Londiniensibus est vulgata (quam præcesserat alia ante annos viginti; ex auctoris præfatione ad lectorem) quamquam, heterodoxorum more, sibi non satis temperaverit, quin impeteret Sancti miracula; dexteræ tamen integritatem arrodere vel non potuit, vel ausus non est, continuata videlicet scriptorum, per tot seculorum series ductorum, auctoritate convictus fortasse vel invitus. Verba ejus accipe: Non satis habuerunt superioris ævi scriptores Christianissimum hunc heroëm Oswaldum celebrare, nisi rebus clarissimis ab eo gestis miracula assuerent ridicula, quæ sciens prætermitto. Manum vero ejus hic (in Bardneio monasterio) incorruptam superfuisse multis seculis, crediderunt majores: scripsitque poëta satis antiquus:

Nullo verme perit, nulla putredine tabet
Dextra Viri, nullo constringi frigore, nullo
Dissolvi fervore potest: sed semper eodem
Immutata statu persistit, mortua vivit.

Ita ille: ubi vides, explodi quidem alia Sancti miracula tamquam ridicula; sed manus immunitatem a corruptione ne vel levissime quidem vellicari; secus ac factum fuerat in alia editione, quam citat Alfordus ad dictum annum 642, num. 23; ubi & alia miracula, & manum ipsam impetierat.

[20] Manus quippe illa imprimis fuit incorrupta seculo VII, nimirum ab anno 642, quo obiit Sanctus, [a seculo 7 usque ad sec. 17,] usque ad seculi ejusdem finem. Talis item fuit seculo octavo, quo S. Beda floruit. Talis deinde eodem seculo, quo vixit Flaccus Alcuinus, natione & ipse Anglus, Caroli magni imperatoris magister, ac S. Bedæ discipulus; qui in Poëmate superius assignato de Regis sancti dextra sic canit:

Hactenus integram fore signo est ungula crescens,
Flexilis & nervus, viridis caro, forma venusta.

Talis esse perrexit seculo XII, quo claruit Willielmus Malmesburiensis, lib. 1 De gestis regum Anglorum cap. 3 ita de ea scribens: Arbitror etiam, temporaliter absolutam esse cælestis sententiæ fidem: quia divinum quondam resultavit oraculum: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in seculum seculi. Nam quod auditor mirari debeat, & inficiari non audeat; dextra illa regalis, tantarum eleemosynarum largitrix, HODIEQUE cum brachio, cute, & nervis, incorrupta viget. Totum vero corpus reliquum præter ossa, in cineres dissolutum, communionem mortalitatis non evasit. Pro seculo iterum XII, ac pro XIII loquatur Rogerius Hovedenus, qui Annalium part. 1, pag. 403 testatur ista: Habet (Bebba urbs) in summitate montis, ecclesiam perpulchre factam, in qua est scrinium pretiosum, in quo involuta pallio jacet dextra manus S. Oswaldi regis INCORRUPTA. Seculo XIV habemus Matthæum Westmonasteriensem ad annum 644, integritatis, de qua nobis est sermo, ad sua usque tempora perductæ luculentissimum testem; dum ibidem hæc narrat: Cum in pugna, in qua occisus est (Oswaldus) manus illa cum brachio præcideretur, CONTIGIT HACTENUS, ut INCORRUPTA permaneat.

[21] Seculo XV vixit Joannes Capgravius, apud quem in Vita nostri Sancti, [scriptorum testimoniis probatur.] Oswaldo, inquit, postmodum interfecto, brachium a corpore resecatum, HACTENUS DURAVIT INCORRUPTUM. Pro seculo XVI est Nicolaus Harpsfeldius; qui ad seculum 7, cap. 26 disertissimis verbis in rem nostram sic loquitur: Hanc Regis munificentiam admiratus Aidanus.., precatus est, ut tam liberalis manus numquam aresceret: cujus precatio AD HÆC NOSTRA TEMPORA, NUMQUAM frustrata est. Et inferius: Munifica illa manus.. NUMQUAM exaruit: & quod Beda suo, alii alio postea tempore verum fuisse prodidere, NOSTRA QUOQUE ÆTAS confirmavit. Vivunt hodie dignissimi, omnique exceptione majores testes, qui eam a se visam, mihi retulere. Quæ cum ita sint: ecquis, nisi perfrictæ frontis atque opinionis semel male conceptæ impetu in transversum actus, inficias ire audeat, historice certum esse, incorruptam illam dexteræ integritatem a seculo septimo ad usque decimum sextum constanter perseverasse? Quid vero seculo XVI, Angliæ adeo tragico ac luctuoso, rebus sacris una cum Catholicæ religionis occasu susque deque versis, sacratissimo illo pignore factum sit, & an alicubi etiamnum id lateat; non habeo, unde affirmem. Sed ubi fuit hoc primitus?

§ III. Dextra ubi asservata, uti & ossa; eorum in Flandriam translatio, ac elevatio.

[Inquiritur,] Nunc ubi illa dextra, de qua dicebam, fuerit olim asservata, ac quænam sint aliæ Sancti exuviæ, dispiciamus. Vita nostra num. 39, Beda duce lib. 3, cap. 42, Caput, ait, cum manibus & brachiis a corpore præcisis, jussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi. Quam tyranni barbariem ita apud Camdenum in Cornaviis pag. 452 quidam poëta luget:

Cujus & abscissum caput, abscissosque lacertos,
Et tribus affixos palis pendere cruentus
Penda jubet; per quos reliquis exempla relinquat
Terroris manifesta sui, Regemque beatum
Esse probet miserum; sed causam fallit utramque:
Ultor enim fratris minime timet Oswius illum,
Imo timere facit, nec Rex miser, imo beatus
Est, qui fonte boni fruitur semel, & sine fine.

Crudelis adeo exitus optimum Regem mansit: at potentior ad ejus gloriam Deus, quam tyrannus ad pœnam fuit. Etenim terra, qua corpus cecidit, & lignum, in quo caput pependerat, prodigiis claruere: de qua re noster biographus a num. 26, & num. 42 ex Beda.

[23] [quo loco] Eo autem post annum deveniens, sicut ex eodem Beda habes ibidem num. 39, cum exercitu successor regni ejus Oswinus, abstulit membra; & caput quidem in cœmeterio Lindisfarnensis ecclesiæ; in regia vero civitate manus cum brachiis condidit. Alfordus ad annum 642, num. 21 hoc factum exponens scribit, anno integro in stipite Sancti caput, ac sinistram manum pependisse, constanti semper pulcritudine, nemine ob tyranni metum ea tollere auso; sed Oswium, Oswaldi fratrem, divino fuisse oraculo monitum, ut digniori ea tumulo asserta, religiosius conderet; dextram cum brachio manum sub aquis esse; eamque ibidem repertam, venerabundum abstulisse, & apud Bebbam urbem (tunc regiam, nunc Bamburgum) argenteæ pyxidi inclusam, in ecclesia S. Petri honorifice deposuisse, uti & brachium sinistrum. Willielmus Malmesburiensis loco supra designato postquam nonnulla ex his, quæ mox dixi, confirmasset; asserens, brachia cum manibus.. a fratre Oswio apud Bebbamburg urbem.. composita scrinio, monstrato miraculo; subjungit ista: Quo loci, quia opinione fluctuo, utrum ad hunc diem serventur, præcipitem affirmationem non emitto.

[24] [dextra S. Oswaldi postea fuerit asservata.] Capgravius furto ablatas censet. Monachus .. quidam, ait, de Burgo S. Petri in partibus illis adveniens, & secreta ecclesiæ, ubi reliquiæ erant repositæ, diligenter explorans, habita opportunitate, brachium S. Oswaldi de theca extrahens, secum clanculo asportavit, & in suo cœnobio cum honore collocavit. Et vero furti suspicionem videtur augere Ingulfus, abbas Croilandiensis, qui versus finem seculi XI floruit, quando ad annum 1018, pag. 891, occasione devastationis Danicæ narrat, quomodo Burgi (id est Petro-Burgi) monasterium cladem illam senserit; relataque abbatis fuga, uti & majoris partis conventus ejus Thorneiam (de Thorneiensi cœnobio in agro Cantabrigiensi agit Monasticon Anglicanum tom. 1, pag. 242;) his, inquam, ab Ingulfo relatis, de Priore sic scribit: Prior autem cum nonnullis fratribus, assumpto secum brachio sancti Oswaldi regis, ad insulam de Hely (in Ducatu Cantabrigiensi) aufugit. Sed si brachium illud tum temporis inde ablatum fuit; eo postea relatum sit oportet, cum etiamnum ibidem loci exstiterit seculo XII ad finem declinante, secundum ea quæ ad annum 1175 scribit Rogerus Hovedenus, tunc vivens; ut qui anno 1204 floruerit, ex Pitseo De illustribus Angliæ scriptoribus. Ad dictum ergo annum 1175 sic Hovedenus memorat: Eodem anno Richardus Cantuariensis archiepiscopus deposuit Willielmum de Waltervile, abbatem S. Petri de Burgo, pro eo quod ipse violenta manu & armata claustrum suum infregerat, & reliquias Sanctorum una cum brachio S. Oswaldi, regis & martyris asportare volebat.

[25] Ubinam ossa nostri Regis deposita fuerint S. Bedæ tempore, [Ossa ubi deposita tempore S. Bedæ, & quo post translata:] ex ipso discimus lib. 3, cap. 11; & ex eo Vitæ scriptor, quam illustramus, num. 32 scribit, Ossa ejus inventa, atque ad ecclesiam, in qua nunc servantur, translata sunt; nimirum ad monasterium nobile in provincia Lindissi, nomine Beardanam. Factum pluribus legi potest locis citatis. Quo deinde commigrarint, Simcon Dunelmensis in Historia de gestis regum Anglorum, inter antiquos Historiæ Anglicanæ scriptores Londini edita anno 1652, col. 152 commemorat: Anno DCCCCX sancti Oswaldi regis & martyris ossa de Bardonig in Merciam translata sunt. Eamdem translationem distinctius notat Joannes Bromton, abbas Jornalensis, in Chronico, inter antiquos, quos dicebam, Historiæ Anglicanæ scriptores etiam vulgato; ubi col. 833, postquam meminisset de anno Eduardi regis nono (Christi 909 secundum Alfordum Annalium tom. 3, pag. 220,) subjungit ista: Hoc anno dux Merciorum Ethelredus, & uxor sua Elfleda ossa sancti Oswaldi, regis & martyris, de Bardeney monasterio Lindeseye, usque ad urbem Gloverniæ (vulgo Glocestriæ) transtulerunt: ubi in ejusdem Sancti honore monasterium construxerunt. Monasticon Anglicanum tom. 1, pag. 142 de cœnobio Bardneiensi hæc habet: Erant ibi id temporis (quo nimirum corpus S. Oswaldi ibi sepultum fuit) trecenti monachi, quorum abbas Lindiseiæ dominus fuit. Postea cœnobium ad solum prostratum est ab Hinguaro & Hubba Danis; reparatum vero post multos annos a Gisliberto de Gaunt, Guilielmi nothi avunculo. Quando de ista translatione hæc legimus, nonne mirum plane videtur, in Martyrologio, sub nomine Canisii citari consueto, & anno 1573 Dilingæ edito; ad hunc diem V Augusti scribi, Sancti corpus Rebæ in Hibernia sepultum esse?

[26] Exstat apud nos die XX Junii, tom. IV ejusdem mensis, [donec seculo II Bergas S. Winnoci transvecta sunt.] pag. 29 Commentariolus de S. Idaberga, virgine Angla, ad Bergense S. Winnoci Ordinis S. Benedicti in Flandria cœnobium translata: ubi e Chronico Bergensi notantur ista: MXXXVIII corpora SS. Oswaldi, Angliæ regis & martyris, ac Idabergæ virginis, Balgerus monachus, de Anglia transtulit Bergas in monasterio S. Winoci; de qua translatione ad Rumoldum (ejusdem loci abbatem) scripsit Drogo monachus. Noster Malbrancus De Morinis tom. 3, part. 1, lib. 11, cap. 27, ex Bergensibus Annalibus, & ecclesiasticis Ephemeridibus Sanctorum, ad annum 1221 eadem fere sic habet: Corpus (Sancti nostri) Balgerus, insignis apud Winnocenses asceta, ab transmarino rege obtinuit suo collegio addicendum, anno MXXXVIII. At hæc quidem prima translatio est, a dicto auctore designata in titulo, quem isti capiti præfigit.

[27] [Ejusdem sacri depositi elevatio.] Eam mox ibidem subsequitur altera, seu potius elevatio, si vis, corporis S. Oswaldi, his verbis expressa: Cum enim sanctissimi Regis cultus in dies augesceret, visum est Philippo abbati (Monumenta quidem haud nominant, sed e dicendis postmodum, is arguitur extitisse, qui Alexin inter & Ingelmarum intercessit) pretiosiore capsa e regio sanguine Martyrem condecorare, visereque, num intus omnia suis constent partibus & chirographis. Quod ab Adamo, Morinorum præsule, exactissime juxta ac magnificentissime præstitum est: adfuit enim Joanna comes cum Morinensi & Flandrensi nobilitate plurima, Castellanis latus ejus summa religione stipantibus: adfuere Joannes Bertinensis, Rogerus S. Joannis in Monte Teruannico, Willelmus Capellæ, Willelmus Andreæ, Joannes Alciaci abbates: etiam alii suo pedo instructi, quos Præpositi nomine indigetant, Willelmus Watinensis, Joannes Formoselanus, Ægidius Loanus, Joannes Eversamensis.

[28] [Variæ] Quæ ex Malbranco jamjam circa translationem primam protuli, hisce observationibus explano. Memoria repetamus, quæ tom. V Julii, die XXIV ejusdem mensis, pag. 610, de Balgero monacho, ejusque in transvehendo ad suos ex Anglia S. Oswaldi sacro deposito, Amplissimus D. Ryckewaert, modernus ad S. Winnoci cœnobiarcha, affirmat, se reperisse scripta in Annalibus suæ abbatiæ; quæque huc transcribo: Anno Christi MXLII apud S. Winnoci Bergenses monachos florebat Balgerus asceta, vir religiosissimus, maximeque Divorum.. amore exardescens.. Cum sciret, Angliam hujusmodi abundare pignoribus, non piguit sæpius eo transfretare, & in teneriorem Eduardi Anglorum regis amicitiam se inducere .. Vicissim etiam Eduardus in Balgero magnum animi candorem, ardoremque in Divos eximium pensi admodum habebat: unde cum instanter exigeret, potestatem fieri sibi, aliquot Cælitum corpora ad Winnocenses suos exportandi, ausus est etiam Oswaldum regem libello supplici primum inscribere.. Pia sua importunitate rem evicit .. Drogone, nostro Morinorum præsule commonito, Winnocenses suos munere non alias gratiore donavit, non sine festiviore translationis pompa, & insueto urbis tripudio. Hæc ibi.

[29] [circa hæc facta] S. Eduardus, de quo actum est apud nos die V Januarii, annuæ ejus memoriæ sacro, regnare cœpit anno 1042; desiit 1066. Quomodo ergo Balgerus sub regno ipsius anno MXXXVIII, ut supra dictum, Sancti nostri corpus ad S. Winnoci cœnobitas ex Anglia transtulit? Emmanuel Sueyro in Annalibus Flandriæ, Hispanice in lucem editis, notat alium, sub quo id contigerit, regem, quando ad annum 1038 scribit, quod Balgerus ille, Haraldo, Angliæ regi, atque ejus uxori acceptus admodum, reliquias, de quibus hic agimus, ex illa insula ad suos transvexerit. Convenitque ratio temporis: nam apud Alfordum ad annum 1036 signatur Haraldi, regis Angliæ, initium; finis autem anno 1040 innectitur. Gazæus in Historia ecclesiastica Belgii pag. 410 eumdem quidem annum 1038, eumdem Balgerum ponit; sed regis ac reginæ nomina non exprimit; superius, ut vidimus num. 26, bis exstat annus 1038; sed quo sub rege id factum, non dicitur: adeo ut nihil mihi sit in promptu, quo chronologicam hanc difficultatem componam vel exponam: pro observationes nostras alias prosequamur; quando de translatione prima S. Oswaldi ex Anglia ad cœnobium S. Winnoci jam satis dictum videtur.

[30] Occasione autem eorum, quæ secundæ translationis, seu elevationis apud Winnocibergenses factæ gratia, [observationes] circa abbates dicebat superius Malbrancus, observo I. In Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti apud Mabillionium sec. III part. I, pag. 328 datur Catalogus abbatum Bergensium, in quo dicitur Alexius, de quo memini antea ex Malbranco, anno 1172 subscripsisse chartæ Philippi, Comitis Flandriæ &c., & obiisse die XIX Martii: cui ibidem proxime subditur Philippus supra nominatus, sine nota temporis: huic autem eodem modo Ingelmarus: ut adeo inde consequens sit, eos cohærere cum seculo XIII; illo namque contigit translatio illa secunda, seu elevatio, anno videlicet MCCXXI transfertur in cœnobio hoc S. Oswaldi regis & martyris sacrum corpus ab Adam Morinorum episcopo; sicut habemus e nostro apographo, a D. Honorato de Camargo, abbatiæ S. Winnoci asceta, ex Annalibus, quos abbas ejusdem loci ab ipso perlustrari jusserat, descripto, & a nostro P. Oliverio Bonart anno 1637, die VII Januarii ad P. Bollandum misso.

[31] Observo 2. manifestam aliquorum hallucinationem, qui res præsentis argumenti confundunt. [dantur.] Molanus enim in Natalibus Sanctorum Belgii ad diem V Augusti de S. Oswaldo tractans, Hujus, ait, corpus aut reliquiæ .. translatæ sunt in divi Winoci cœnobium ab Adam Morinorum episcopo, anno MCCXXI. Cui suffragatur Miræus in Fastis Belgicis. Alfordus ad annum 642 postquam numero 34 dixisset de S. Oswaldi reliquiis, Sunt, qui in Belgium, & ad S. Winoci oppidum depositas scribunt, ibidem num. 35 Miræi Fastos citans, Iterum, inquit, aliquid reliquiarum in Belgium allatum esse, & ab Adamo, Morinorum episcopo, in cœnobio S. Winoci depositum, nullo modo controverti debet; cum ibi Bergensis ecclesia anniversariam dictæ translationis memoriam .. colat. Deinde citat Miræum in Fastis. Ex his conficitur, prænotatos auctores fuisse in illa sententia; quod Adamus, Morinorum episcopus, Sancti nostri reliquias aliunde ad Winnocibergenses transtulerit; qui tamen, ex dictis supra, easdem antea illuc a Balgero monacho ex Anglia translatas, in locum honoratiorem dicti cœnobii Winnocibergensis transtulerit, vel evexerit; conformiter ad verba nostri apographi, inde ad nos directi, Anno MCCXXI transfertur IN COENOBIO HOC &c., uti supra dixi.

§ IV. Ossa apud Winnocibergenses combusta; an corpus Suessione; aliæ alibi reliquiæ; Sancti apparitio; cultus publicus.

[Sancti lipsana apud Bergenses ab hæreticis combusta.] Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, Reliquiæ, ait, sunt deperditæ per bella & vastationes Henrici Gallorum regis, præter minimam ossium partem. Quibus ad majorem rei confirmationem, adde Amplissimi ad S. Winnocum abbatis verba, quæ alia opportunitate sunt inserta tomo V Julii nostri, pag. 610, & sic habent: Anno MDLVIII a Francis hæreticis corpora SS. Oswaldi, Idabergæ, & Lewinnæ, & quidquid erat pretiosum in ecclesia nostra, igni tradita sunt & consumpta sub Hieronymo de Grimberge, abbate nostro.

[33] [An, & quænam sint Suessione] Interea temporis Legendista Gallicus anno 1704 Parisiis editus, in Vita S. Oswaldi ad hunc diem V Augusti affirmat, nonnullos esse, qui velint, corpus hujus Sancti translatum fuisse in Galliam, & in abbatia Dominæ nostræ Suessionensis depositum. Addit, illud re ipsa ibi ostendi in thesauro sacro reliquiarum, quæ ibidem asservantur; citatque Historiam prædictæ abbatiæ quæ a D. Michaële Germain Ordinis S. Benedicti, anno 1675 Lutetiæ Parisiorum vulgata est. Ad varias quæstiones meas, quas hac super re Suessionem dirigendas curavi, responsum accepi, in dicti loci ecclesia asservari capsam ligneam deauratam, una cum aliis, fidelium venerationi expositam, cum hac Gallica inscriptione, quæ Latine sic sonat: Corpus S. Osualdi, regis Angliæ & martyris; at nesciri, a quo, quando, & unde eo translatum sit; neque, an totum & integrum ibi exstet; an aliqua dumtaxat ejusdem pars; nec exploratum esse, an sit pars notabilis, nec ne: ad hæc, rem niti sola traditione; neque exponi aliter, quam in loco suo, in quo relinquitur; Officium quotannis ritu duplici celebrari de Communi unius Martyris; quatuor in dicto Officio lectiones contineri, ex incerto fonte haustas &c. Quæ omnia valde sunt ad faciendam fidem infirma, quod sacrum illud pignus sit Sancti istius, qualem designat inscriptio.

[34] [Caput una cum corpore S. Cuthberti repertum,] At sacri corporis partes, quæ variis locis attribuuntur, silentio præteriri non debent. Chronicon Anglicanum, auctore Radulfo Coggeshale abbate, ab anno 1066 usque ad 1200 pertextum, & apud Martenium in Collectione veterum scriptorum ac monumentorum, tom. 5, col. 801, inter ea, quæ habentur col. 804, ad annum 1101 sic memorat: Corpus S. Cuthberti incorruptum & flexibile inventum est post annos CD & XVIII depositionis suæ; & una cum eo caput S. Oswaldi regis & martyris. De corporis S. Cuthberti in novam tumbam translatione anno 1104, ab ejus obitu 418, diximus ad XX Martii, pag. 137: obiit autem anno 687, sicut ibidem præmittitur pag. 94; ac proin ab anni 1104 mense Augusto, quo ista translatio contigit (vide ibid. pag. 125;) ad anni 687 diem XX Martii, quo e vita migravit (ibid. pag. 94) facile inveniuntur anni 418, inter istius Sancti depositionem ac translationem dictam intermedii: adeo ut non satis videam, quod recte exprimatur annus 1101 in præcitato Chronico. Malmesburiensis sub finem libri 3 De gestis Pontificum Anglorum præsens factum confirmat, quando miræ corporis S. Cuthberti a corruptione immunitati intermiscet ista: Caput Oswaldi regis & martyris inter brachia ejus inventum.

[35] Denique in Historica rei gestæ narratione e variis codicibus Mss. apud nos excusa loco citato, [ac Dunelmi reconditum.] pag. 139 circa reliquias Sancti nostri una cum aliis apud S. Cuthbertum repertas scribuntur hæc: Quas profecto reliquias, ut in antiquis libris legitur, constat esse caput gloriosi regis & martyris Oswaldi &c. Et pag. 140 ista narrantur: Porro ex omnibus reliquiis, quæ ibi repertæ fuerant, solum caput beati regis Oswaldi juxta corpus gloriosi Pontificis, sicut & ante fuerat, locaverunt. Fama est, pretiosum illud depositum, Dunelmi a seculo XI, quo inventum fuerat, ibidem seculo XVI etiamnum extitisse; nam de ea re Harpsfeldius Caput, ait, ejus, a fratre Lindisfarni olim reconditum, NUNC dicitur Dunelmi inter brachia divi Cuthberti recondi. Ceterum de Dunelmo varia dantur ad dictum diem XX Martii pag. 124.

[36] Si ad superiora, a quibus digressi tantisper sumus, [Caput illud divino monitu apud S. Cuthbertum deponi dicitur.] secula revertamur, & inquiramus, qua occasione sacer ille thesaurus apud S. Cuthbertum depositus fuerit; Capgravius in Vita S. Oswaldi fol. CCLVI vult rem ita contigisse: Post multos martyrii ejus annos sanctus Cuthbertus cuidam in obsequiis ejus devoto apparens, dixit: Surge, inquit, & caput S. Oswaldi, in ecclesia de Bamburg negligentius custoditum, ad me deferre ne differas, ut una mecum in uno loculo requiescat. Quod enim in cœmeterio meo humatum mihi Deus commendando delegerat; hominis violentia a me separari non debebat. Surgens vir ille, & ad locum designatum perveniens, occasione habita, caput Martyris amplectens, festino gressu domum rediit. Et ecce S. Cuthberti sepulcrum, motu interius perstrepente, sine cujusque manus tactu, subito aperiri videtur, & composito secum capite, spontaneo more recludi. Hæc splendida quidem sunt: utinam ex melioris notæ auctore comprobata! Ad hæc; dicebatur supra Caput Sancti in ecclesia de Bamburg negligentius custoditum. Sed illud in cœmeterio Lindisfarnensis ecclesiæ, ejus in regno successor Oswinus; in regia vero civitate (Bamburgensi) manus cum brachiis condidit. Quisnam ergo, quo tempore, quibus testibus caput prædictum in ecclesiam Bamburgensem invexit? Hibernos etiam Sancti nostri exuvias sibi vendicare, auctor est Alfordus ad annum 642, num. 34. Apud illustrissimum Fontaninum in Commentario de S. Columba anno 1726 Romæ edito, pag. 48 scribitur in diœcesi Aquileiensi, in illo tractu montoso ac septemtrionali provinciæ Fori Julii, quæ Carnia dicitur, magna cum devotione honorari in loco, cui nomen Sauris, digitum S. Oswaldi regis: nostri, an alterius? Ego certe regem synonymum Sanctum alium non novi.

[37] In addendis ad diem XX Januarii apud nos tom. II istius mensis pag. 1138, [Caput etiam fertur esse Epternaci, mentum in cœnobio Weingartensi &c.] ex Joanne Bertelio, monasterii Epternacensis in Luxemburgia Belgii provincia abbate, in Historia Luxemburgensi occurrunt sequentia: Non in minore ibidem (Epternaci) honore colitur & servatur inclyti martyris Oswaldi Angliæ regis caput, una cum S. Willibrordi, patroni celeberrimi corpore: quæ quidem quanto in pretio, honore, seu reverentia, tum ab ipsis monasterii Religiosis, tum ab omnibus, qui quotannis sanctas repetunt peregrinationes, quotidiana adhuc demonstrant miracula. Hæc ibi dicuntur. At quidquid sit de isto capite, quod dicto loco esse fertur; saltem sacrum aliquod Sancti nostri pignus apud Frisios antiquitus extitisse, videtur confici ex S. Beda lib. 3 cap. 13 hæc narrante: Reverendissimus antistes Acca solet referre, quia cum Romam vadens, apud sanctissimum Frisonum gentis archiepiscopum Willibrordum cum suo antistite Wilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quæ ad RELIQUIAS ejusdem reverendissimi Regis IN ILLA PROVINCIA gesta fuerint, narrare. Quidquid, inquam, sit de isto capite: nam secundum dicta superius num. 35, caput Sancti dicitur Dunelmi fuisse a seculo XI usque ad seculum XVI. An vero, a quo, & quando illud sit alio transvectum; nondum didici. Apud Bucelinum in Monasteriologiæ Imperii Germanici parte altera pag. 305 sacris cœnobii Weingartensis, cujus ipse asceta theologus fuit, exuviis annumerantur magnæ portiones & mentum integrum S. Oswaldi, Angliæ regis & martyris. Ad hæc, reliquias ex Anglia in Hervordiam Westphalorum transtulit B. Waltgerus, Comes & fundator; ait Gelenius De Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 4, ad V Augusti. De ista translatione etiam meminit noster Theodorus Rhay in libro, qui inscribitur Animæ illustres Juliæ, Cliviæ &c.

Inter reliquias Ulyssipponenses, de quibus agitur tom. II Januarii nostri, notatur ibid. pag. 612 nomen S. Oswaldi regis Northumbriæ. Breviter his superaddere liceat, apud nos ad diem XX Martii, in historia S. Cuthberti tom. III ejusdem mensis, pag. 135 occurrere apparitionem S. Oswaldi, quæ ibidem legi potest. Nunc publicus ejus cultus nos vocat.

[38] [Sanctus inscribitur antiquis Martyrologiis, uti & Romano moderno:] Duo Martyrologi classici, Wandelbertus & Usuardus, hoc die Sanctum nostrum memorant: quorum hic quidem sic habet: Sancti Oswaldi regis Anglorum, cujus actus commemorat venerabilis Beda presbyter in gestis ejusdem gentis. Ab illo autem Oswaldus refertur Rex pius Anglorum merito & virtute. A nullo alio antiquo Martyrologo hac die eum memorari; neque dubium videri, quin ab Usuardo ex Bedæ Historia in sacros Fastos relatus sit, indicatum est in Observationibus ad Usuardum a nobis editum & illustratum, hoc eodem die: quo etiam, & eadem quidem mox nominati hagiologi phrasi, Martyrologio Romano moderno inscribitur. Sic enim illum refert: In Anglia sancti Oswaldi regis, cujus actus venerabilis Beda presbyter commemorat. Florarium nostrum Sanctorum sic loquitur: Eodem die (V Augusti) S. Oswaldi regis Anglorum, affinitate conjuncti stirpi Karolidarum. Hic fuit filius Achiæ, sororis S. Edmundi regis, qui vicesima Novembris &c. Seriem genealogicam Sancti dedimus supra num. 2; de affinitate ista viderit auctor Florarii. Adde, quod Acha, mater S. Oswaldi, soror Edwini (non, ut vult hic, Edmundi) regis fuerit, ex dictis superius num. 2; & vide, quam belle Edmundus ille, de quo Florarii auctor agit die XX Novembris, cum ætate Sancti nostri, ejusque matris cohæreat, qui interfectus ibidem notatur anno salutis DCCCLXXIII. Wilsonus Sanctum nostrum hodie etiam annuntiat in Martyrologio suo, ac laudat. Sic incipit: Oswestriæ in Salopia passio S. Oswaldi, regis Northumbrorum & martyris &c. In Ms. Martyrologio, quod apud nos est tom. 3 Martyrologiorum Mss., & cui Henschenius manu sua adscripsit, quod sit Trevirense, monasterii S. Mariæ & ad Martyres, notatur etiam B. Oswaldi, regis Anglorum memoria. De isto Benedictini Ordinis monasterio agit Mabillonius tom. 3 Annalium ejusdem Ordinis, ad annum 975, num. 31. Enimvero Quia, uti recte Polydorus Vergilius lib. 4, vitam sine labe egisset; quia Deum semper sanctissime coluisset; quia denique pro religione mortem oppetiisset; non immerito inter Divos, patres retulerunt: cujus memoria bene multis etiam nunc apud mortales celebratur miraculis.

[39] Alfordus ad annum 642, num. 37, Martyrem, inquit, licet Romanæ tabulæ non vocent; nostræ tamen, [titulus martyris ei aliunde asseritur.] aliæque fere omnes illam gloriæ palmam meritissime concedunt: quia ab infideli manu, in religionis odium, pro fidei defensione pugnans, violenta morte sublatus occubuit. Penda enim Deo & Christianæ fidei infensissimus, sacra omnia conculcare solitus, in Sanctum surrexit. Et vero, teste Willielmo Malmesburiensi De gestis regum Anglorum lib. 1, cap. 3, Zelo Ecclesiæ Dei, cum gentili bellum committens, ante (quod optabat) effudit spiritum, quam (quod timebat) christianitatis videret detrimentum. Nec fraudabitur profecto Martyrum gloria, qui primo bonæ vitæ intendens; postmodum gloriosæ morti corpus impendens; eorum trivit vestigia: & cumulatiore pene laude: quod illi singuli se singulos; ille secum Deo consecravit totos Northanimbros. Hæc ibi. Quæ cum ita se habeant; tametsi nec antiqui Martyrologi, quos supra memorabam, nec Martyrologium Romanum cum titulo martyris eum annuntient; cur tamen illo vere non gaudeat, præsertim cum in liturgiis sacris, divinisque Officiis, de quibus infra, tamquam martyr celebretur?

§ V. Veneratio publica in Anglia, Belgio ac Germania; ædes sacræ, monumenta.

[Veneratio publica in Anglia,] Fuisse olim Angliam S. Oswaldi gloriæ studiosissimam, & definito quotannis die V Augusti, duplici eum festo coluisse, tradit Alfordus num. 38; hanc recitans collectam: Omnipotens, sempiterne Deus, qui hujus diei venerandam sanctamque lætitiam in sancti Servi tui solennitate consecrasti: Da cordibus nostris tui amoris charitatisque augmentum, ut cujus in terris sancti sanguinis effusionem celebramus, illius in cælo collocati patrocinia sentiamus. Quod vero sancti Regis nostri ibidem loci vix hodie supersit memoria, uti habes ibid. num. 37, mirum non est; hi nempe luctuosissimæ a vero & unico Ecclesiæ post Christum capite ac pastore defectionis sunt fructus. De ædibus sacris in honorem S. Oswaldi ibidem erectis loquar infra.

[41] Fama Viri, uti testatur Beda lib. 3, cap. 13, [in Belgio] post eumque biographus noster, Germaniæ partes attigit. Hoc ita declaro. Pro Germania inferiore seu Belgio nostro habemus abbatiam S. Winnoci, de qua superius dixi. Apud nos tom. V Julii, die XXIV, pag. 610 ex dictæ abbatiæ Annalibus hæc citantur: Inter Martyrum memorias annue a Bergensibus legitur XII Kalendas Julii gloriosa S. Oswaldi regis & martyris, & S. Idabergæ virginis translatio ritu dup. 2 c. Ubi vides, translationis Officium conjungi, sicut utriusque corporis translatio ex Anglia ad Winnocibergenses eodem tempore accidit, secundum ea, quæ ibidem præmittuntur. At mox ista notat dictæ abbatiæ Amplissimus: Nunc vero separatim translationem illorum colimus; quod a trecentis circiter annis introductum esse censeo. Translationis festum S. Oswaldi colitur XX Junii (adeoque XII Kal. Julii:) verum S. Idaberga XXIII ejusdem, ritu supradicto. Hæc si ita sint: videtur modus ille cultus a trecentis circiter annis, uti placebat Amplissimo isti, non semper fuisse stabilis: nam D. Honoratus Camargus superius num. 30 memoratus, in apographo, quod huc misit, postquam egerat de utriusque sancti corporis translatione, sic habet: Colitur autem festivitas ejus a nobis XXI Maii. Denique dum occasione S. Lewinnæ V. & M. quæ illustrata est dicto tom. V Julii, denuo recursum esset ad laudatum Amplissimum, ad propositas difficultates respondit ea, quæ ibidem habes pag. 611: unde delibo, quæ in rem meam sunt:

[42] Codicem, ait, antiquissimum Ms., cui titulus, Consuetudines abbatiæ S. Winnoci, [apud Winnocibergenses; ac in Germania superiore.] inter monumenta ipsius reperi; eumque ibi describit. Ex illo certum & indubitatum, Winnocenses tunc temporis &c. (quæ subdit, S. Lewinnam spectant.) Item, sicut continuo pergit, festa S. Idabergæ XXI Maii, & S. Oswaldi V Augusti colebantur cum Octavis: translatio denique XX Junii ritu duplici. Cur prædecessores hæc mutarint, nescio, inquit: certe, ut antiquitus, observari imposterum curabo. His adde ex citato tom. V Julii pag. 610 SS. Oswaldo & Idabergæ dicatum altare, quod adhuc habetur. De publica Sancti apud Epternacenses veneratione breviter dictum supra num. 37. Hæc habui dicere de publica veneratione apud Belgas.

Pro cultu Sancti in Germania; ut de Missalibus nihil dicam, faciunt varia Breviaria, seculis XV ac XVI typis excusa, quæ apud nos extant; faciunt item notitiæ circa recitanda divina Officia impressæ, quas habemus: ex illis quippe documentis discimus, eum coli apud Colonienses, Moguntinos, Monasterienses, Constantienses, Spirenses, Bambergenses, Salisburgenses, Augustanos, ac Bohemos. Et pro cultu quidem apud Bohemos, facit sequens monumentum, quod e Chronico Mansfeldensi extat apud Crugerium nostrum in Sacris pulveribus mensis Augusti pag. 37, his verbis expressum:

Anno milleno, quadringent, viceque primo
Dominici præsto, simul Oswaldi quoque festo
Marchio tum Misnæ Fridericus bellat honeste,
Qui prope Brux stravit Bojemos, atque fugavit. &c.

Agitur de pugna ante Brixiam (Pontem alias vocatam) ad Misniæ confinia sitam, Pragenses & Taborenses inter & Catholicos anno 1421 inita; & Catholicis fortunata; secundum ea, quæ ibidem præmittit Crugerius pag. 36. Nunc de ædibus sacris.

[43] [Templa] Templa colligens Alfordus ad an. 642, num. 42, Ego, ait, singula non percurram; quia pleraque impietas nupera, & odium in Sanctos erasit. Nec habeo, in hoc itinere, quos duces sequar: nisi illos, qui Sanctorum gloriam obliterant potius, quam illustrant. Camdenus de Eboracensi agro pag. 563 ita scribit: Went .. e stagno profluit juxta Nosthill; ubi olim fuit monasterium Oswaldo regi, & Sancto sacrum, quod A. confessor regis Henrici primi restauravit. De ecclesia Canonicorum Regularium Nostiel vel Nostle, in agro Eboracensi Angliæ sita, ac nomine S. Oswaldi nostri vocata; mentio facta est tom. I Augusti, pag. 256 in Annotatis lit. b, d. Laudatus Alfordus, In Lancastrensi, inquit, provincia, inter opima Angliæ sacerdotia, Winwicus est; de quo supra dixi (anno nempe 642, num. 16:) ibi quoque templum Oswaldo sacrum videntur indicare versus parietibus inscripti; quos ex dicto jam numero 16 huc transcribo:

Hic locus, Oswalde, placuit quondam tibi valde:
Nordan-Humbrorum fueras rex, nuncque polorum
Regna tenes, loco passus Marcelde vocato.

[44] Certius tamen est illud, inquit Alfordus, quod ad Itunam fluvium est, in Cumbrorum comitatu: nam & hodie locus ibi Kirk-Oswald, [in honorem S. Oswaldi] seu Oswaldi ecclesia dicitur: & ipsi olim sacram fuisse, monet Camdenus. Sed & juxta Glocestriam, quo translatos ejus cineres diximus, templum ab Oswaldo dictum, & ab Egelfleda, filia regis Elfredi positum, recentiores scribunt. Sed & Northumbriæ cives egregie in suum Principem pii fuerunt. Nam ad Scilecestriam, juxta murum, ecclesiam erexerunt SS. Cuthberto & Oswaldo. Camdenus in Ottadinis pag. 664, Cujus, ait, nomen ita cæteris offecit, ut, pristino nomine obliterato, S. Oswaldes nunc dicatur.

[45] S. Beda lib. 3, cap. 2 postquam narrasset S. Oswaldi victoriam, [Deo dedicata] ac de mirabilibus, quæ in loco ejusdem fiebant &c., egisset; novum ei accessisse decus ex fratribus Hagustaldensis ecclesiæ, quæ inde utique non procul distabat, auctor est: nam præterquam quod illuc quotannis convenirent, etiam crescente bona consuetudine (verba sunt Bedæ) nuper ibidem ecclesiæ constructa atque dedicata, sacratiorem & cunctis honorabiliorem omnibus locum fecerunt. Causam, quam mox adjungit Beda, dabit ex ipso auctor Vitæ, quam edimus, num. 10. Extant apud Camdenum hi de facto isto versiculi; quos loco citato, e Vita Oswaldi dare sese asserit:

Tunc primum scivit causam, cur nomen haberet
Heafenfeld, hoc est Cælestis Campus, & illi
Nomen ab antiquo dedit appellatio gentis
Præteritæ, tamquam belli præsaga futuri.
Nominis & causam mox assignavit ibidem
Cælitus expugnans cælestis turba scelestam.
Neve senectutis ignavia possit honorem
Tam celebris delere loci, tantique triumphi,
Ecclesiæ fratres Hangustaldensis adesse
Devoti, Christumque solent celebrare quotanis:
Quoque loci persistat honos in honore beati
Oswaldi regis, ibi construxere capellam.

[46] Capgravius in Vita fol. CCLVI de ecclesia in Farnensi insula Angliæ in Oceano Germanico in ora littorali Northumbriæ, [recensentur;] (quæ secundum dicenda in annotatis ad cap. 2 lit. e, differt a Lindisfarnensi) hæc memoriæ prodidit: Apud Farnham, ait, in honore S. Oswaldi constructa est ecclesia, in qua multi, beneficia ejus postulantes, infirmitatis & incommodi remedia multotiens experti sunt: cujus claves latro quidam latenter auferens, aperto ostio intravit, & universa illius ornamenta rapiens asportavit. Et, ecce, lumine oculorum obtenebrato, quo se diverteret, penitus ignoravit. Adveniente tandem sacerdote, lacrymis profusus * misericordiam illius homo miser deprecabatur; reumque se merito damnabilem judicans, quam fraudulenter diabolo instigante egisset, indicavit. Quo audito sacerdos Deo & B. Oswaldo immensas gratias referens, errori illius condoluit, & liberum abire permisit. Hæc ibi: sed sine teste referuntur. Ibidem fol. CCLV verso scribens de loco, quo Sanctus fuit a Penda occisus, adjungit ista: In quo quidem campo ecclesia, quæ Candida ecclesia dicitur, in S. Oswaldi honorem fundatur; & non procul inde fons perennis exoritur, qui ab incolis fons S. Oswaldi nominatur.

[47] [uti & locus, S. Oswaldi nomine nuncupatus.] Camdenus in Cornaviis Comitatus Salopiensis pag. 452 dat ista, quæ liceat mihi ædibus in Anglia Sancto sacris intermiscere: A flumine (de Sabrina egerat) remotius ad occiduum agri limitem jacet Oswestre sive Oslwaldstre, Britannice Croix Oswalde, urbecula fossa & muro inclusa, exiguoque castello munita, mercatu vero felix, pannorum præsertim Wallicorum raro tenuique textu (levidensas, si placet, voces;) quorum magna vis singulis septimanis hic distrahitur. Nomen habet ab Oswaldo Nordanhumbrorum rege (cum antea Maserfield vocaretur) quem Penda paganus Merciorum princeps hic gravi prælio .. occidit.

[48] [Plura pii erga Sanctum affectus monumenta per hæreticos abolita.] Circa ecclesias autem in Anglia observat Alfordus num. 43, earum videri celeberrimam, ac fidelium votis maxime frequentem, quæ in Lincolniensi provincia, & Bardneio monasterio ædificata, S. Oswaldi reliquias ac nomen diutius conservavit. Nec mirum est, si fuerunt olim, uti affirmat idem auctor, alia plura pietatis monumenta, quibus egregie Oswaldum sanctum coluerunt cives, & multæ per insulam provinciæ; quæ veritati, Sanctisque invida novitas erasit. Nam quomodo sanctissimi Regis nomen apud Anglos in benedictione non permanserit; qui genti suæ (ut Willielmi Malmesburiensis lib. 1, cap. 3 verbis utar) primitias sanctitatis dederit: quippe nullus ante illum Anglus miraculis, quod sciam, ait, claruerit?

[49] [Templum in Germania] Ad Germanos quod attinet; Bruschius de Monasteriis Germaniæ fol. 159 verso loquens de cœnobio Vinearum seu Weingartensi, Ordinis Benedictini, in Constantiensi diæcesi, facta mentione de sacello S. Oswaldi; in Catalogo abbatum, qui proxime sequitur, hæc scribit: Hermannus de Pirchtenwyler: Obiit anno Domini MCCXIII. Sub eo iterum dedicatum est templum anno Domini MCCVII a venerabili episcopo Constantiensi Conrado II, in honore S. & individuæ Trinitatis, sanctæque Crucis, beatæ Virginis Mariæ, omniumque cælestium Virtutum: præcipue vero in honorem sanctorum Martini ac Oswaldi; nostri videlicet Regis ac martyris, secundum Bruschium, supra citatum: nam templi patronos, quos oratione soluta ex ipso jam dedi, ligata recensens fol. 160 martyri & Oswaldo locum inter eos tribuit.

§ VI. Acta typis edita ac Mss.; eorum, quæ vulgamus, auctor, & nonnullæ circa illa observationes.

[Acta typis edita] Fontem, e quo Sancti ad nos dimanarint Acta, non novimus priorem sancto ac venerabili Beda, annis post hujus mortem tribus ac nonaginta exstincto. Unde eo referimus, quidquid postea circa ipsius gesta litteris commendatum est. Eorum collectio extat impressa apud Surium hac die, notatis libri 3 Historiæ ecclesiasticæ gentis Anglorum septem primis capitibus, nec non sequentibus 9, II ac 12. Edita insuper Vita est apud Capgravium fol. CCLIV & seqq., ac novissime alia prodiit inter Vitas Sanctorum, anno 1704 Gallica lingua Lutetiæ Parisiorum excusas. Scriptorum antiquiorum, qui de Sancto agunt, catalogum hic contexere, nihil attinet; cum eos indicaverimus per decursum hujus Commentarii. Nunc de nostris Mss. ista accipe.

[51] Habemus unum ex codice D. Seguierii, Franciæ cancellarii, [ac Mss.] constans prologo in Vitam & miracula, hoc exordio: Quoniam vita & miracula Domino dilecti regis & martyris Oswaldi &c. Aliud ad manum est apographum, priore longius, e Ms. S. Maximini Treviris, cui prænotatur hic titulus: Passio S. Oswaldi inclyti regis. Prologus sic incipit: Igitur quam pium, quamque sanctum sit sanctorum Martyrum propensius immorari præconiis &c. Hisce duobus addo tertium, illis brevius, e Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, quod inscribitur: Martyrium S. Oswaldi regis. Incipit: Oswaldus fuit filius Elfridi regis. Aliud præterea habemus, nomine Gamansii notatum, admodum etiam breve, cujus initium est: Ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, regis æterni &c.

[52] Hisce denique omnibus accedit ecgraphum e Ms. S. Winnoci in Flandria; [Idea quædam Vitæ] cujus loci, cœnobio Benedictino synonymo spectabilis, notitia datur apud nos die XXIV Julii, pag. 608. Post titulum notatur Prologus D. Drogonis; quem excipit Præfatio valde brevis; hanc vero sequitur hic titulus: Dicta Bedæ presbyteri in vitam & passionem S. Oswaldi, Anglorum vegis & martyris. Cap. I; reique narratio capitibus viginti & uno absolvitur; ad ejusque finem dicitur: Expliciunt dicta venerabilis Bedæ presbyteri in passionem & miracula S. Oswaldi Anglorum regis. Et mox subditur: Sermo domini Drogonis in festo ejusdem preciosi Regis & martyris. In uno duorum exemplarium, quæ habemus, istius argumenti apographo, scribitur ille sermo legendus in festo ejusdem &c. Huic sermoni non admodum longo subditur sermo secundus, priore brevior: utriusque satis sit, obiter hic meminisse.

[53] Quod vero Vita, quam prælo damus, auctorem habeat Drogonem, cœnobitam Bergis ad S. Winnocum, [a Drogone monacho scriptæ;] aliunde confirmo. Possevinus in Apparatu sacro scripsisse Drogonem affirmat de vita S. Oswaldi regis Northumbriæ. De eodem sermones duos, qui extant in cœnobio Bergis Mss. Molanus in notis ad Usuardum suum anno 1573 editum, præter Bedam, qui de S. Oswaldo scripserit, libro uno, & sermonibus duobus, Mss. Bergis S. Winoci, Drogonem, monachum Bergensem, scripsisse affirmat. Quibus adde Valerium Andream in Bibliotheca Belgica. At quisnam & qualis Drogo ille? Drogones plures synonymos eodem seculo XI vixisse, eosque in unum conflatos fuisse ab auctoribus, invenies tom. II Julii, ad diem VI istius mensis, pag. 362, occasione S. Godelevæ V. & M., cujus Vita ab auctore synonymo scripta, ansam tunc præbuit, varia circa Drogones istos inquirendi, & monachum Bergensem a Ghistellensi curione seu sacerdote, nec non a præsule Morinorum, quos alii confuderant, distinguendi. Quia vero ista controversia ibidem non oscitanter expensa atque decisa est, ac denuo tacta tom. V Julii, ad diem XXIV dicti mensis pag. 612, num. 24 (Vide etiam ibid. pag. 610, num. 14) ideo supervacaneum fuerit, hanc telam iterum jam retexere.

[54] Drogo itaque Bergensis in prologo, sui propositi rationem reddens, indicat 10. quibus Vitam dedicet, monachis nempe Bergensibus, apud quos S. Oswaldi exuviæ asservabantur. Id, inquit; [circa cujus apographum] perpendens, vestræque petitioni, voluntatique, fratres, satisfaciens, vitam martyriumque S. Oswaldi regis, seu miracula ejusdem in uno opere conjunxi, vobisque descripta misi, ut, cujus reliquias pio amore complectimini &c. 20. Mox addit, quo ex fonte sua hauserit, sic loquens: Verum ne quis existimet, mea fore, quæ conjunxi, excusatum venio; sed esse beati Bedæ presbyteri dilucidata stylo. 30. Quem tenuerit scriptionis modum significans, hæc fatur: At nos ejus ipsius ordinata scripta, versa serie, in ordinem taxavimus; modo præposita postponentes, modo postposita præponentes: quippe qui historiam sequens, ubi digna oratio exigebat, præposita sequentibus postposuit: quique, uti eadem coëgit, sequentia præcedentibus orditum iri voluit. 40. Fatetur Drogo, nonnulla se suo e penu addisse: Addentes de nostro, inquit, &c. 50. Ex eorum, ad quos suum prologum dirigit, cœnobio se fuisse indicat, dicens: Ergo munus vestri filii .. suscipite.

[55] [varia observantur] Textus Bedæ, e quibus sua deprompsit, in nostra editione notantur ad marginem. Prologus & præfatio sunt Drogonis: quas is Bedæ textui suo marte interserit periodos includam uncinis [] ad distinctionem. At quid causæ est, quod tam Drogo, quam Vitæ compilator apud Surium, non dederint ea; quæ Beda refert lib. 4, capp. 13 & 14? Hæc cum apud Drogonem non reperirem, e Beda accepta, ad ejus Vitam adjeci. Historia porro illa habetur in Mss. nostris Trevirensi, & Seguieriano; ac notari insuper in Ms. Rubeæ Vallis part. 1 Hagiologii Brabantiæ, comperi aliunde. Apud Bedam autem hoc titulo prænotatur: Ut intercessione Oswaldi regis pestifera mortalitas sit sublata. Heterodoxus quidam in editione Saxonico-Latina Historiæ ecclesiasticæ Bedæ, quam anno 1643 Cantabrigiæ in lucem edidit, istius rei gestæ narrationem hic illic arrodit in suis ad ipsam notis; sed misellum hujusmodi Aristarchum non moror, contemptu potius quam responso dignum. Præcesserant famosi Centuriatores Magdeburgici; qui Centuria 7, col. 180, intincto amara bili adversus res sacras calamo, apparitionem SS. Apostolorum Petri ac Pauli, quam ibi ex Beda habemus, spectra diabolica fuisse, impudenter affirmant; non probant. Sed infrunitos istos rabulas supra convenimus num. 18.

[56] [uti & circa ejusdem editionem] Porro in rerum Oswaldianarum, quas e nostris Mss. vulgamus, impressione, hæc facta sunt. 10. Collatum est exemplar nostrum, quod habemus, e Ms. S. Winnoci, & cum Ms. Rubeæ Vallis, & cum Bedæ editione Basileensi anni 1543, nec non Cantabrigiensi paulo ante memorata. 20. Paucula quædam, eaque levioris momenti, in editione nostra ex duabus illis correximus. 30. Apographum nostrum; in unum ac viginti capita distributum, nova nunc divisione capitum donavimus more nostro, appositis etiam suis cuique opera nostra titulis. 40. In uno Winnocibergensi apographo (duo quippe habemus) præter capitum divisionem, annotantur numeri lectionum; quod argumento est, Vitam, quæ in eo describitur, adhibitam fuisse ad persolvendum Officium ecclesiasticum. Superest, lector, ut eam nunc subjiciam.

[Annotata]

* f. perfusus

VITA.
Auctore D. Drogone monacho cœnobii Winnocibergensis in Flandria.
Ex ejusdem monasterii Mss.

Oswaldus rex & M. in Anglia (S.)

BHL Number: 6362
a

Auct. D. Drogone

PROLOGUS AUCTORIS.

[1] [Auctor nonnulla præfatus de studio sanctæ lectionis,] Plerisque mortalium bonum ac pium studium sanctæ lectionis exercitationi idcirco exigitur, ut inde interior homo, bonis assuescendo, solerti ingenio assidue pascatur. Unde totius bonæ vitæ exemplar, tum vero optimorum morum consuetudo, quot diebus intentæ mentis auribus quærendo, intendendo, paulatim expergiscendo augentur. Nam torpens animus hinc, unde evigilet, habet; hinc, unde sese a torpore excutiat, tenet; hinc sui regimen juris, modo vitando probra, modo quærendo optima sancit; inde etiam, quibus accendatur, bona mirando, bona alterius quidem imitando, tum vero operando, quibus eniteat, cernit. Huc accedit, quod in omni luctamine, sive in omni palæstræ exercitio imminentis hostis tela vitat, qui doctus cautusve in primis magisterio alterius ad id agendum informatur, & a quo id ipsum longi usus assiduitate adhibetur. Sic sic nimirum ita hæc excudere nimio usu quisque fidelis debet: nunc prævia * facta bonorum miretur, nunc implendo laude digna acceleret, sese interdum, interdumque torpentem mentem excutiat; quodque boni justique est, solers memori pectori condat. Hujusve rei exercitatio diligensque studium a morali disciplina magistræ menti adjunguntur, cum historiæ veritas virum talem, quem digna oratione pandit, cujus vitæ mores optimi, præterea bona opera, tum autem sollicitudo sui, suorumque testimonio sint, ut imitentur.

[2] Id etiam perpendens, vestræque petitioni voluntatique, [Vitam & miracula S. Oswaldi legenda; exhibet,] fratres, satisfaciens, vitam martyriumque sancti Oswaldi regis, seu miracula ejusdem in uno opere conjunxi, vobisque descripta misi b, ut, cujus reliquias pio amore amplectimini, ejusdem vitam & actuum bona valeatis imitari. Verum, ne quis existimet, mea fore, quæ conjunxi, excusatum venio, sed esse beati Bedæ presbyteri dilucidata stylo. At nos ejus ipsius ordinata scripta, versa serie, in ordinem taxavimus; modo præposita postponentes, modo postposita præponentes; quippe qui historiam sequens, ubi digna oratio exigebat, præposita sequentibus postposuit, quique, uti eadem coëgit, sequentia præcedentibus orditum iri voluit. Tum autem ubi tanta historia adegit virum abbreviare orationem, nos paululum dilucidavimus, addentes c de nostro, quæ idem fortassis diceret, si brevitas sententiarum vel materiei sineret. Ergo munus vestri filii d, immo vestri servi, a nobis expostulatum suscipite, & imperfectum mei vestris orationibus juvate, ut inde vestra ope sustinear sedulo, unde mihi ruinæ peccati imminens periculum timeo e.

[3] Omnipotentis insita forma boni, summæque gloriæ firma & æterna dispensatio id prævidet, humanis actibus mortalium ut juxta discretionem personarum cæleste præmium reddatur. [præmissa brevi alia præfatione.] Et quanto altiori potentia quis utitur super cæteros mortales, tanto majori clementiæ Domini pietate elevatur, si ipsi Domino mente, actu, sollicitudine continui exercitii famulatur. Id siquidem competit æternæ immutabilique altitudini, ut vir quivis altus tum opibus, tum ingenuitatis summa inaltetur majoris præmii gloria, si in ipsa sui honoris terrena potentia, humilitatem, patientiam, dilectionem Dei ac proximi, cæterasque virtutum artes amplectitur. Nec impedit nostram orationem Apostoli dictum: Non est acceptio personarum apud Deum: cum unum dictum sit a nobis de remuneratione gloriæ ac præmii; alterum dicat Apostolus de sententia judiciali. Aliud est enim judicii æqua sanctio; aliud quidem habetur digna gloria in præmio. Verum jam id omittamus, & ad narrandi ordinem calamum vertamus.

ANNOTATA.

a De eo disserit noster Commentarius prævius a num. 53.

b Diceres, hinc moveri suspicionem, quod auctor, quia hanc Vitam ad suos synascetas misit, cum iis tunc non habitaverit.

c Quæ de suo addidit, distinctum iri uncinis [] monui supra num. 55.

d Atque adeo ejusdem cum iis, ad quos scribit, cœnobii ascetæ; ut indicavi num. 54.

e Finis hic Prologi; quem mox excipit parva præfatio. Vide num. 52.

* Rub. val. præmia

CAPUT I.
Natales, educatio, administratio regni, victoria per crucem relata, ejusdem prodigia.

[S. Oswaldus, patre vita functo, in Scotiam proficiscitur, & Catholice educatur,] Igitur ortus a fuit Oswaldus alto & longo sanguine regum, filius Edelfridi regis, qui ante Eadvinum regem super gentem Northanimbrorum b regnaverat, fortissimus in factis, gloriæ cupidissimus; qui plus omnibus Anglorum primatibus gentem vastavit Britonum: ita ut Saüli quondam regi Israëliticæ gentis videretur comparandus, excepto dumtaxat hoc, quod divinæ erat religionis ignarus. Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis vel subjugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum aut habitabiles fecit. Cui merito poterat illud, quod benedicens filium patriarcha Jacob in personam Sauli dicebat, aptari: Benjamin lupus rapax: mane comedat prædam, & vespere dividet spolia. Mater vero ejus non minus regali stirpe, & adeo nobili prosapia, de eadem gente agnoscitur procreata. Sicut ergo rosa de spinis, sic idem Oswaldus de paganis parentibus ortus est.

Verum ejus patre mortuo, propter metum Eaduini c regis, qui patri illius in regnum successerat, parvus puer ductus est Dei providentia in Scotiam; ubi quamdiu regnavit Eaduinus, cum multis nobilibus Northanimbrorum exulavit d. Ibi denique institutus est bonæ indolis puer ad doctrinam Scotorum, sequi veram religionem, Deum diligere juxta euangelici scripti præceptum, cui proximo compati, subvenire oppresso calumnia, large inopi necessaria indulgere, nudo vestem, alere esurientem.

[5] Omnia quoque, quæ virtutis habentur, agere; vitiorum seu voluptatis deceptivam mollitiem cavere. [ac virtutibus] Quid plura? Cuncta, quæ optimæ virtutis, quæque bonitatis sunt, tenere. Cum ergo esset hujusmodi puer, evasit in adolescentiam: præterea autem in robur ætatis, eadem, quin etiam majora agere haud omittens. Verum enimvero vero Eaduino in prælio interfecto e successit f ei in regnum Oswaldus, vir Deo dilectus, clarus * hisdem virtutum muniis, quæ ante memoravimus.

Suscepto igitur regno Northanimbrorum, cœpit omnimodis meditari, [regnum a se susceptum egregie administrat,] eniti, ut Christianitatis religio, ubi ubi polleret, & dilataretur, & ecclesia de fructu fidei successu pacis prosperando cresceret, & crescendo prosperaretur. Cœpit igitur curam regni sui gerere, tutari fines suos ab inimicorum incursibus, providere suæ suorumque saluti: & cum persæpe negotiis regni occuparetur, mente sedula id quidem agitare; ut sancta religio semper foret sibi sollicitudini. Nam cujus mentis esset, quantamque spem in Deo haberet, in initio sui regni apparuit.

[6] Construxit namque templum honorabile beati Petri g Apostoli, [Aidanum ad informandos subditos e Scotia accersit.] quod mirifice decoravit, & dignos ministros, qui ibidem Deo deservirent, regio usu deliberavit. Verum cum primo præmeditaretur tota mente Deo omnipotenti famulari, & id fieri posse arbitraretur, si servos ejus ministrosque divini verbi suæ fidei asciscens adjungeret, misit ad Scotiam h, & inde ascivit Aidanum i, virum plenum Deo, sanctissimum, actu honestum, pudicum, qui suæ genti præesset, & sibi cæterisque verbum Domini prædicaret. Nam hodie Scotia religionem Anglorum parvipendit, & barbari moris etiam homines religiosos affirmat. Quin etiam ob meritum solers, obque bonum animum præfati regis, quam plures optimæ famæ monachi, clerici sive Deum timentes laici, sanctum Aidanum secuti sunt, ut prædicationem verbi Dei genti Northanimbrorum impertirent, eique cooperatores existerent: quos idem Rex honorifice suscepit, Deumque in eis veneratus est.

[7] Cum igitur idem rex Oswaldus, adeo vir clarus, [Ducem Britonum vincit,] hisce & aliis mente actuque virtutibus polleret; hostis, qui invidebat tantis virtutum muniis, adversus illum machinamenta fraudis insidiasque doli molitus est, & ducem Brittonum k in eum movit; qui congregans fortissimam manum exercitus, præparatus ad prælium venit: confidens in tanta militum multitudine copiosa, cui resistere haud posse quemquam sperabat. Sed est solius Dei superare quamplures paucis, & de fortitudine gloriantes atterere. Nam collecto parvo excercitu, rex Oswaldus contra eum venit, & antequam committeretur prælium, verbis & fide suos armavit. Dein, auxiliante illi divina potentia, contriti sunt inimici, jam dictus dux occisus est, & pene omnes una disperiere l, Deo dilecto Regi victoria cessit in loco, qui lingua Anglorum Denesesburna *m, id est rivus Denesi, vocatur.

Ex Beda lib. III, cap. II.

[8] Ostenditur autem usque hodie, & in magna veneratione habetur locus ille, ubi venturus ad hanc pugnam Oswaldus, signum sanctæ crucis erexit, & flexis genibus Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus cælesti succurreret auxilio. Denique fertur, quia facta citato opere cruce, ac fovea præparata, in qua statui deberet; ipse fide fervens hanc arripuerit, ac foveæ imposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec, aggesto a militibus pulvere, terræ figeretur, & hoc facto, elevata * in altum voce, cuncto exercitui proclamaverit: [erecto prius signo sanctæ crucis, Deoque pie invocato.] Flectamus omnes genua, &, Omnipotentem * vivum ac verum in commune deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroci, sua miseratione defendat. Scit enim ipse, quia justa pro salute gentis nostræ bella suscepimus. Fecerunt omnes ut jusserat, & sic, incipiente diluculo, in hostem progressi, juxta meritum suæ fidei, victoria, ut diximus, potiti sunt.

[9] [locus, ubi hoc contigit, prodigiis clarus evasit] In cujus loco orationis innumeræ virtutes sanitatum postea noscuntur esse patratæ, ad indicium videlicet ac memoriam fidei Regis. Nam & usque hodie multi de ipso ligno, signo sanctæ crucis, assulas excidere solent, quas cum in aquas miserint, eisque languentes homines ac pecudes potaverint sive asperserint, mox sanitati restituuntur. Vocatur locus illie lingua Anglorum, Heofenfeld *, quod dici potest Latine cælestis campus. Quod certo utique præsagio futurorum antiquitus nomen accepit, significans nimirum, quod ibidem cæleste erigendum trophæum, cælestis inchoanda n victoria, cælestia usque hodie forent miracula celebranda. Est autem locus juxta illum murum o ad Aquilonem, quo Romani quondam, ad arcendos barbarorum impetus, totam a mari ad mare præcinxere Britanniam.

[10] [ac religione celebris.] In quo videlicet loco consuetudinem multo jam tempore fecerant fratres Hagustaldensis p ecclesiæ, quæ non longe abest, advenientes omni anno pridie quam postea idem Rex * occisus est, vigilias pro salute ejus animæ q facere, plurimaque psalmorum laude celebrata, victimamque pro eo mane sacræ oblationis offerre. Qui etiam, crescente bona consuetudine, nuper ibidem ecclesia constructa, atque dedicata, sacratiorem & cunctis honorabiliorem * locum fecere. Nec immerito, quia nullum, ut comperimus, fidei Christianæ signum, & nulla ecclesia, nullum altare in tota Bernitiorum r gente erectum est, priusquam hoc sacræ crucis vexillum novus militiæ Ductor, dictante fidei devotione, contra hostem immanissimum pugnaturus statueret. Nec ab re est, unum e pluribus, quæ ad hanc crucem patrata sunt, virtutis miraculum narrare.

[11] [Brachium ejusdem virtute sanatum.] Quidam e fratribus ejusdem Hagustaldensis ecclesiæ, nomine Bothelinus *, qui nunc usque superest, ante paucos annos, dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente corruens, brachium contrivit, ac gravissima fracturæ ipsius cœpit molestia fatigari, ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus, dolore arcente, valeret. Qui cum die quadam mane audiret, unum de fratribus ad locum ejusdem sanctæ crucis ascendere disposuisse, rogavit, ut aliquam sibi partem de illo ligno venerabili rediens afferret, credere se dicens, quia per hoc, donante Domino, salutem posset consequi. Fecit ille ut rogatus est: & reversus ad vesperam, sedentibus jam ad mensam fratribus, obtulit ei aliquid de veteri musco, quo superficies ligni erat obsita. Qui cum sedens ad mensam non haberet ad manum, ubi oblatum sibi munus reponeret, misit hoc in sinum sibi. Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere. At medio noctis tempore, cum evigilaret, sensit nescio quid frigidi suo lateri adjacere, admotaque manu requirere cœpit, quid esset, & ita sanum brachium manumque reperit, ac si nihil umquam tanti languoris habuisset.

ANNOTATA.

a De ortu Commentarius num. 1.

b Quænam hæc Anglorum natio sit; ibid. ex Beda dixi num. 2. Plura de regni Nordanhymbrorum extensione exstant apud nos ad diem 20 Martii pag. 93.

c Regnare cœpit anno 617, secundum Alfordum: de quo ibidem plura; & inter alia, quod Sanctus noster Accæ, Edwini sororis, fuerit filius, num. 15.

d Exsilium, & educationem apud Scotos, habes in Comm. præv. num. 3 & 4.

e Die IV Iduum Octobris, anno Dominicæ Incarnationis DCXXXIII, ait Beda Eccles. histor. Angl. lib. 2, cap. 20: ubi plura.

f Successionis modum dat Commentarius num. 3 ex Beda.

g De hoc templo ibidem num. 9.

h Quam Britanniæ incolæ inhabitabant; ex dictis ibid. num. 7.

i Acta ejus illustranda sunt die 31 Augusti, quo inscribitur Martyrologio Romano.

k Rex Britonum vocatur a Beda lib. 3, cap. 1; fuitque Cedwalla nomine; cujus barbariem describit idem auctor lib. 2, cap. 20; cladem vero ejus, ac crucis triumphum Alfordus ad annum 635.

l Intervenisse isti cladi apparitionem S. Columbæ; dixit Commentarius num. 6.

m Forte legendum Deviles-Burne, ut sit oppidum in Ottadinis ac Northumbriæ agro: de quo supra loco mox citato.

n Versiculos de hoc loco habes in Commentario num. 45; qui hodie, inquit Camdenus in Ottadinis, eodem sensu (ut aliqui volunt) Haledon appellatur.

o Beda lib. 1 Eccl. hist. Anglorum cap. 5 agens de Severi imperatoris in Britanniam adventu, subdit ista: Receptam partem insulæ, a ceteris indomitis gentibus non muro (ut quidam existimant) sed vallo distinguendam putavit. Deinde assignato murum inter & vallum discrimine, Itaque Severus, inquit, magnam fossam, firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, a mari ad mare duxit; a Germanico utique ad Hibernicum. Munimentum per transversam insulam ab Itunæ æstuario, sive Solwey frith, ad Tinæ ostium, sive Thinmouth, vocat Camdenus in Brigantibus post ea, quæ habet de Cumbria: ubi de hujus valli sive muri Pictici cognomento, ejus structore, ac materia &c. disserit: eumque exhibet in mappa Northumbriæ Comitatus, seu Ottadinorum; uti & Joannes Speedus in Theatro Britanniæ lib. 1, cap. 2.

p Alfordus ad an. 635, num. 23, Hoc eodem, ait, tempore Haugustaldense monasterium surrexisse putatur, in eo nimirum loco, ubi olim Romani Axelodunum posuerunt, & episcopi paulo posterius sedem. Est vero Axelodunum, oppidum Ottadinorum in Britannia magna, nunc Hexham vicus Angliæ Borealis in Comitatu Northumbriæ ad Tinam fluvium, & XIV milliaribus Anglicis a Novocastro distans in occasum, inquit Baudrandus. Plura dabit Camdenus in Ottadinis.

q Inferius num. 39 habemus ex Beda, eum jam cum Domino regnare &c. Dicamus ergo, quæ hic a monachis facta dicuntur, non facta esse in refrigerium animæ ejus in cælesti requie collocandæ, sed in gratiarum actionem pro ea jam ibidem collocata.

r De Bernitiis ac Deiris, duobus Northumbriæ provinciam incolentibus populis, actum in Commentario num. 3. Plura Alfordus ad an. 547, cui regni Northumbriæ principium innectit.

* Rub. Val. refertus

* Editio Basileensis & Cantabrig. Denises burna

* Ibid. elata

* Ibid. Deum omnipotentem

* Editiones dictæ Heofonfeld

* Edit. Basil. & Cantabr. rex Oswaldus.

* Editio utraque omnibus locum

* Edit. Basil. Bothelmus. Cantabr. Bothelm

CAPUT II.
Sancti studium in propaganda apud suos Christi fide, opera pia; apostolici labores ac dotes Aidani episcopi.

CAP. III.

Idem ergo Oswaldus mox ut regnum suscepit, desiderans totam, [Sanctus in Anglia promovet Christi fidem annisu Aidani ep.,] cui præesse cœpit, gentem fidei Christianæ gratia imbui, cujus experimenta permaxima in expugnandis barbaris jam ceperat, misit ad majores natu Scotorum, inter quos exulans ipse baptismatis Sacramenta cum his, qui secum erant, militibus consecutus erat, petens, ut sibi mitteretur antistes, cujus doctrina ac ministerio gens, quam regebat, Anglorum, Dominicæ fidei dona disceret, & susciperet Sacramenta. Neque aliquanto tardius, quod petiit, impetravit. Accepit namque pontificem Aidanum, ut jam dictum est, summæ mansuetudinis, ac pietatis magnique moderaminis virum, habentemque zelum Dei, quamvis non plene secundum scientiam.

[13] [qui non in omnibus sapit secundum prudentiam.] Namque diem Paschæ Dominicum more suæ gentis, cujus sæpius mentionem fecimus a a quartadecima luna usque ad vicesimam observare solebat. Hoc etenim ordine Septemtrionalis Scotorum b provincia, & omnis natio Pictorum illo adhuc tempore Pascha Dominicum celebrabat, æstimans se in hac observantia sancti ac laude digni patris Anatolii c scripta secuturam, quod * an verum dsit, peritus facillime cognoscit quisque. Porro gentes Scotorum, quæ in Australibus Hiberniæ insulæ partibus morabantur, jam dudum ad admonitionem Apostolicæ Sedis Antistitis, Pascha canonico ritu observare didicerunt. Venienti igitur ad se episcopo rex locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi e, ubi ipse petebat, tribuit. Qui videlicet locus, accedente ac recedente reumate f, bis quotidie instar insulæ maris circumluitur undis: bis renudato littore contiguus terræ redditur.

[14] [S. Oswaldus cooperatur in salutem animarum,] Hujus itaque verbis atque admonitionibus humiliter ac libenter Rex in omnibus auscultans, Ecclesiam Christi in regno suo multum diligenter ædificare, ac dilatare curavit: ubi pulcherrimo sæpe spectaculo contigit, ut euangelizante antistite, qui Anglorum linguam perfecte non noverat, ipse Rex suis ducibus, ac ministris, interpres verbi existeret cælestis, quia nimirum tam longo exilii sui tempore g linguam Scotorum jam plene didicerat. [O h celebrem Regem, in omnibus suis actis laudandum, prædicandum, imitandum! Huc, huc David cælestis cytharista veniat, huc Rex egregius properet. Hic namque ante arcam Domini cytharam percutit, saltat, nudus jocatur, inversum obambulat; alter vero ab ore episcopi verbum Domini suscipiens, plebi ministrat. Uterque vero in utroque comparandus est, quamquam quidem diversi meriti habeantur.]

[15] [operibusque piis operam dat.] Exin cœpere plures per dies de Scotorum regione venire Britanniam *, atque illis Anglorum provinciis, quibus Rex regnavit Oswaldus, magna devotione verbum fidei prædicare, & credentibus gratiam baptismi, quicumque sacerdotali erant gradu præditi, ministrare. Constituebantur * ergo ecclesiæ per loca, confluebant ad audiendum verbum * populi gaudentes. Donabantur munere regio possessiones, & territoria ad instituenda monasteria. Imbuebantur præceptoribus Scotis parvuli Anglorum, una cum majoribus studiis, & observatione disciplinæ regularis. Nam monachi erant maxime, qui ad prædicandum venerant; monachus ipse episcopus Aidanus, utpote de insula, quæ vocatur Hi i, destinatus, cujus monasterium in cunctis pene Septemtrionalium Scotorum, & omnium Pictorum monasteriis non parvo tempore arcem tenebat, regendisque eorum populis præerat. Quæ videlicet insula ad jus quidem Britanniæ pertinet, non magno ab ea freto discreta; sed donatione Pictorum, qui illas Britanniæ plagas incolunt, jam dudum monachis k Scotorum tradita, eo quod illis prædicantibus fidem Christi perceperint.

CAP. V.

[16] Ab hac ergo insula ad provinciam Anglorum instituendam in Christo (uti jam sæpius præmissum est) missus est Aidanus l, [Aidani virtutes,] accepto gradu episcopatus. [Monet igitur tempus, locus, persona, de vita, deque virtutibus tanti viri aliquid dicere, aliquantulumque meritis illius immorari, licet videamur a cœpta oratione paululum digredi. Nam laus tironis tum maxime extollitur, cum præceptor in ejus laudis præconio honoratur. Immo vero præceptor laude præconioque illius exaltatur, cum tiro ipsius præconio insignis redditur. Extitit igitur idem Aidanus maximæ virtutis vir, toto annisu studens, ut præclara verba honestis factis impleret.] Unde inter alia vivendi documenta, saluberrimum abstinentiæ vel continentiæ clericis exemplum reliquit: cujus doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter quam vivebat cum suis, ipse docebat. Nihil enim hujus mundi quærere, nihil amare curabat. Cuncta, quæ sibi a regibus vel divitibus seculi donabantur, mox pauperibus, qui occurerent, erogare gaudebat.

[17] Discurrere per cuncta & urbana & rustica loca, [apostolici labores,] non equorum dorso, sed pedum incessu vectus, nisi major forte necessitas compulisset, solebat, quatenus ubicumque aliquos vel divites vel pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos divertens, vel ad fidei suscipiendæ sacramentum, si infideles essent, invitaret, vel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad eleemosynam, operumque bonorum executionem & verbis excitaret & factis. In tantum autem vita ipsius a nostri temporis segnitia distabat, ut omnes, qui cum eo incedebant, sive attonsi seu laici, meditari deberent, id est, aut legendis Scripturis, aut psalmis discendis operam dare. Hoc erat quotidianum opus illius & omnium, qui cum eo erant, ubicumque locorum devenissent. Et si forte evenisset, quod tamen raro evenit, ut ad convivium Regis vocaretur, intrabat cum uno clerico, aut duobus, &, ubi paululum reficiebatur, acceleravit citius ad legendum cum suis, sive ad orandum egredi *.

[18] Cujus exemplis informati tempore illo religiosi quique viri ac feminæ consuetudinem fecerunt per totum annum, [ac præclara exempla:] excepta remissione Quinquagesimæ Paschalis, quarta & sexta sabbathi, jejunium ad nonam usque horam protelare. Numquam divitibus honoris sive timoris gratia, si qua deliquissent, reticebat; sed aspera illos invectione corrigebat. Numquam * potentibus seculi pecuniam excepta solummodo esca, si quos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius, quæ sibi a divitibus donaria pecuniarum largiebantur, vel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, vel ad redemptionem eorum, qui injuste fuerant venditi, dispensabat. Denique multos, quos pretio dato redemerat, redemptos postmodum suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo provexit.

[19] [qui in salutem Anglorum,] Ferunt autem, quia cum de Scotorum provincia rex Oswaldus antistitem postulasset, qui sibi suæque genti verbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius vir austerioris animi; qui cum aliquamdiu genti Anglorum prædicans nil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit patriam *, atque in conspectu * seniorum retulerit, quia nihil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset, eo quod homines essent indomabiles, & duræ mentis ac barbaræ. At illi, ut perhibent, tractatum magnum in concilio, quid esset agendum, habere cœperunt, desiderantes quidem genti, quam petebat, salutem esse; sed non recepto, quem miserant, prædicatore dolentes. Tum ait Aidanus (nam ipse concilio intererat) ad eum, de quo agebatur, sacerdotem: Videtur mihi, frater, quia durior justo indoctis auditoribus fuisti, & non eis juxta Apostolicam disciplinam, primo lac doctrinæ mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti verbo Dei ad capienda perfectiora, & ad facienda sublimiora Dei præcepta sufficerent.

[20] [alteri ad hoc ministerium minus idoneo suffectus fuit.] Quo audito, omnium, qui considebant, ad ipsum ora, & oculi conversi, diligenter quid diceret, discutiebant, & ipsum dignum esse episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos, & indoctos mitti debere decernunt: qui gratia discretionis, quæ virtutum mater est, ante omnia probatur imbutus: sicque illum ordinantes, ad prædicandum miserunt. Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum & cæteris virtutibus ornatus apparuit.

CAP. VI.

Hujus igitur * antistitis doctrina rex Oswaldus cum ea, cui præerat, gente Anglorum institutus, non solum incognita progenitoribus suis regna cælorum sperare didicit; sed & regna terrarum, plusquam ulli Majorum suorum, ab eodem uno * Deo, qui fecit cælum & terram, consecutus est. Denique omnes nationes, & provincias Britanniæ, quæ in quatuor linguas, id est, Britonum & Pictorum, Scotorum, & Anglorum divisæ sunt, in deditionem accepit. Quo regni culmine sublimatus, nihilominus (quod mirum dictu est) pauperibus & peregrinis semper humilis, benignus & largus fuit.

ANNOTATA.

a Vide quæ habet Beda lib. 2, cap. 2; cap. 4 ac 19; & lib. 3, cap. 25.

b De Scotici, circa observationem Paschæ, erroris causa, progressu ac fine agitur apud nos tom. 11 Junii pag. 190 & seqq. Ubi invenies, quod errantes Scoti, initio insontes, deinde culpabiles, postea pertinaces; non tamen hæretici fuerint. Ceterum ut quæstio sit mota de tempore Paschæ, adversus eos, qui de Scotia venerant, inscribitur caput 25 libri 3 apud Bedam.

c Non dubito, quin hic indicetur ille Anatolius, de quo (occasione Sancti synonymi episcopi, quem dedimus tom. 1 Februarii ad diem tertium) S. Hieronymum lib. De illust. Ecclesiæ scriptoribus cap. 73, ita tomo citato, pag. 357 induximus scribentem: Anatolius Alexandrinus, Laodiciæ Syriæ episcopus, sub Probo & Caro imperatoribus floruit: miræ doctrinæ vir fuit in Arithmetica, Geometria, Astronomia, Grammatica, Rhetorica, Dialectica: cujus ingenii magnitudinem de volumine, quod super Pascha composuit, & decem libris de Arithmeticæ institutionibus, intelligere possumus. Plura de eo narrat Eusebius Ecclesiasticæ historiæ lib. 7, cap. 32.

d Verum hoc non esse, conficitur ex iis, quæ Colmano, auctoritatem Anatolii alleganti respondet S. Wilfridus, de quo infra, ita loquens apud Bedam lib. 3, cap. 25: Constat .. Anatholium virum sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum: sed quid vobis cum illo, cum nec ejus decreta servetis? Ille enim in Pascha suo regulam utique veritatis sequens, circulum novemdecim annorum posuit, quem vos aut ignoratis, aut agnitum a tota Christi ecclesia custoditum, pro nihilo contemnitis. Ille sic in Paschæ Dominicum decimam quartam lunam computavit, ut hanc eadem ipsa die, more Ægyptiorum decimam quintam lunam ad vesperam esse fateretur. Sic idem vicesimam diem Dominico Paschæ annotavit, ut hanc, declinata eadem die, esse vicesimam primam crederet. Cujus regulam distinctionis vos ignorasse probat, quod aliquotiens Pascha manifestissime ante plenilunium, id est, in tertia decima luna facitis.

e Insula parva est Angliæ adjacens in mari Germanico, & in ora Northumbriæ; de qua diximus ad diem 20 Martii, pag. 93. Hanc cave confundas cum insula Farna seu Farne; quæ semper marinis (verbis utor Polydori Vergilii in Anglica historia lib. 4) circumdatur aquis; cujus circuitus vix mille continet passus. Igitur cum Lindifarnis bis in die, recedentibus marinis undis, adiri pedibus possit, uti supra expositum est; alia omnino insula est a Farne. Quæ res etiam nunc trahit multos in errorem, ut credant, Farnem esse, quam olim Lindifarnem dicebant. Ab initio tamen utrique insulæ Farnis nomen fuit. Verum postea hæc a Lindo amne, qui ad eum locum per subterraneos meatus, ita in Oceanum erumpit, ut non videatur, nisi cum mare decreverit, Lindifarnis dicta est, & illi vetus vocabulum remansit.

f Rheumate rectius scribit editio Bedæ Cantabrigiensis; Græce ρεῦμα, id est, fluxus.

g Ab anno nempe 617 usque ad 634; secundum Commentarium num. 4.

h Quæ hic, & infra uncis [] clauduntur, sunt locutiones biographi nostri, prout monui in Commentario num. 55.

i Hydestinatus cum mendose in editione nostra Basileensi Bedæ, tum in impressis exemplaribus, uti observat Alfordus ad an. 635, num. 15, quæ Baronio, Harpsfeldio, Stapletono, Thomæ Demstero præluxere. Insula vero Hy alio nomine Jona; nunc autem a suo incola & apostolo S. Columba vulgo vocatur Columbkil, id est, Cella Columbæ. De illa insula videri potest Alfordus ad an. 565, num. 2.

k Indicatur S. Columba cum sociis, qui ibi cellam seu monasterium construxit celeberrimum. Plura suggeret tomus noster 11 mensis Junii, pag. 180.

l Editiones nostræ ambæ legunt: Ab hac ergo insula, ab horum collegio monachorum, ad provinciam Anglorum instituendam, in Christo missus est.

* Edit utraq. addit quidem

* Edit. Basil. in Britanniam

* Basil. & Cantabr. Construebantur

* Edit. Basil. addit Dei

* Edit. Basil. exivit.

* Edit. Basil. & Cantabr. Nullam

* Edit. Basil. in patriam,

* ibid. & Cantabr. conventu

* Edit. utr. addit reverendissimi

* Ibid. add. omnipotenti

CAPUT III.
Manus Sancti a corruptione immunes; religionis Catholicæ propagatio; virtutes; obitus, & consecuta hunc miracula.

[Manus S. Oswaldi, eleemosynis intentæ,] Denique fertur, quia tempore quodam, cum die sancto Paschæ cum præfato Aidano episcopo consedisset rex Oswaldus ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus, regalibus epulis refertus, & jamjamque essent manus ad panem benedicendum mittendæ *, contigit intrasse subito ministrum ipsius, cui suscipiendorum inopum cura erat delegata, & indicasse Regi, quia multitudo pauperum, undecumque adveniens, maxima per plateas sederet, postulans aliquid eleemosynæ a Rege. Qui mox dapes sibimet appositas deferri pauperibus, sed & discum confringi, atque eisdem minutatim dividi præcepit. Quo viso, pontifex, qui assidebat, delectatus tali facto pietatis, apprehendit dexteram ejus, & ait; Numquam inveterascat hæc manus. Quod & ita juxta votum benedictionis ejus provenit.

[22] [a corruptione immunes servantur.] Nam cum, interfecto illo in pugna, manus cum brachio a cætero essent corpore resectæ; contigit, ut hactenus incorruptæ perdurent a. Denique in urbe regia b, quæ a regina quadam vocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusæ argenteo, in ecclesia sancti Petri servantur, ac digno a cunctis honore venerantur. Hujus industria Regis Deirorum & Bernitiorum provinciæ, quæ eatenus ab invicem discordabant, in unam sunt pacem & velut unum compaginatæ in populum. Erat autem neptis * Eaduini regis ex sorore Leba *; dignumque fuit, ut tantus præcessor talem haberet de sua consanguinitate & religionis heredem & regni.

CAP. VII.

[23] [Curat religionem Catholicam apud alios extendi:] [Non solum autem Oswaldus rex gloriosissimus suæ gentis sollicitus fuit; verum etiam aliarum gentium, quæ sub extero jure regum erant constitutæ, volens omnes ad cultum unius veri Dei, veræque religionis tramitem adducere, quapropter suos ecclesiasticos nuntios ad amicissimos sibi reges mittebat, ad fidei suæ lumen provocans; tum vero litteris, tum autem regiis xeniis animos eorum sedulo alliciebat. Nonnumquam per se, suique præsentiam eos monebat, uti religionem suam pio quidem animo amplecterentur, Deoque omnipotenti colla submitterent; eo victores hostium gloriose existerent; in quo sperare, sive inniti, veram semper victoriam esse affirmabat. Unde unum de multis exemplum ponemus. Et id quidem sufficiat tam gloriosa facta tanti Regis legentibus.] Suo * in tempore, gens Occidentalium Saxonum, qui antiquitus Gevissæ vocabantur, regnante Cynigilfo * c, fidem Christi suscepit, hortante ad eam ipsam Oswaldo sanctissimo rege, ac prædicante illis * Byrino d episcopo, qui consilio * Papæ Honorii venerat Britanniam *, promittens quidem se, illo præsente, intimis ultra; Anglorum partibus, quo nullus doctor præcessisset, sanctæ fidei semina esse sparsurum; unde & jussu ejusdem Pontificis per Astrium * e, Genuensem episcopum, in episcopatus consecratus est gradum.

[24] Sed * Britanniam veniens *, ac primum Gevissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inveniret, utilius esse ratus est, ibi potius verbum Dei prædicare, quam ultra progrediens, eos quibus prædicare deberet, inquirere. Itaque euangelizante illo in præfata provincia, cum rex ipse catechizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, [Britanniæ regis, quem de sacro fonte susceperat, filiam ducit uxorem.] contigit tunc temporis sanctissimum, ac victoriosissimum regem Northanimbrorum Oswaldum adfuisse, eumque de lavacro exeuntem suscepisse, ac sic accidisse pulcherrimo prorsus ac Deo digno consortio: nam cujus erat filiam accepturus in conjugem, ipsum prius secunda generatione Deo dedicatum sibi accepit in filium. Donaverunt autem ambo reges eidem episcopo civitatem, quæ vocatur Dotynca * f, ad faciendam inibi sedem episcopalem.

[25] [At idem Rex insignis virtutibus, Christique præclarus athleta, [Laudatur a virtutibus:] Spiritu sancto regente omnes actus ipsius, semper in melius proficiebat, de virtute in virtutem ibat, ut mereretur assequi quod sequitur; Videbitur Deus deorum in Sion. Dein usque actu suo, tum autem mente * quatuor virtutes, prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam amplexabatur, & quasi quoddam sanctum justumque, per quas acquiritur cælum, aditur Deus, præ se ferebat: tum autem memoriæ quasi charissima pignora fixas tenebat. Semper denique bonus, pius, mansuetus bonis habebatur: ferus vero, asper, & velut arrogans impiis videbatur, ut bonitas illius bonis, & asperitas, uti videbatur, impiis prodesset. Verum id quidem norma justitiæ tenet, ut blandiantur & hortentur justi exemplo, miti verbo, bono opere; injusti quoque deterreantur aspera invectione. Sic utique actus suos, sic mores, sic vitam instituit, ut sibi, & omnibus prodesse optaret. Haud possunt omnia scripto prosequi, quibus vigebat, quibusque Rex juvenis versans in hoc corpore, nunc opere, nunc animo exercendo studebat. Quapropter properandum nobis est ad illius martyrium g, quod pro fide sua, suæque gentis salute suscepit, quo Princeps omnium regum digne pro meritis tam optimum Regem insignivit.]

CAP. IX.

[26] Regnavit igitur Oswaldus, Christianissimus rex decem h annis [in cunctis bonis operibus virtutum sese exercens, [mortem obit,] quæ jam prædiximus, seu quibus quemque decet Christianum debere exerceri.] Quo completo annorum curriculo, occisus est, commisso gravi prælio, ab eadem pagana gente, paganoque rege Merciorum Penda i (a quo & prædecessor ejus Eadwinus peremptus fuerat) in loco qui lingua Anglorum nuncupatur Maserfeld k, anno ætatis suæ trigesimo octavo, die quinto mensis Augusti l. [Verumenimvero claret, manifestumque habetur de illo, quod in Salomone legitur; Raptum esse hunc, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam ejus. Raptus enim juvenis est, ut talis necdumque vix etiam mediæ ætatis, a Deo coronaretur, qui continuum & puer & juvenis famulatum ipsi exhibuit.] Cujus quanta fides in Deum, quæ devotio mentis fuerit, etiam post mortem miraculis virtutum claruit. Namque in loco, ubi pro patria dimicans, a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum, & hominum & pecorum celebrari non desinunt.

[27] Unde contigit, ut pulverem ipsum, ubi corpus ejus in terram corruit, [quam varia] multi auferentes, & in aquam mittentes, suis per hæc infirmis multum commodi afferrent. Qui videlicet mos adeo increbuit, ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturæ virilis altam reddiderit. Nec mirandum, in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper, dum viveret, infirmis ac pauperibus consulere, & eleemosynas opem ferre * non cessabat. Et multa quidem in loco illo de * pulvere loci illius, facta virtutum miracula narrantur; sed nos * tantum, quæ a Majoribus audivimus, referre satis duximus. Non multo post interfectionem ejus exacto tempore, contigit, ut quidam equo sedens, iter ageret juxta illum locum. Cujus equus subito lassescens constitit *, caput in terram declinare, spumas ex ore dimittere, &, augescente dolore nimio, in terram cœpit ruere.

[28] [consecuta sunt in ejusdem loco] Desiluit eques, & tramite subtracto, cœpit expectare horam, qua aut melioratum reciperet jumentum, aut relinqueret mortuum. At ipsum gravi dolore diu vexatum cum diversas in partes se torqueret, repente volutando devenit ad illum locum, ubi Rex memorabilis occubuit. Nec mora, quiescente dolore, cessavit ab insanis membrorum motibus, & consueto equorum more, quasi post lassitudinem in diversum latus vicissim sese volvere, statimque exurgens, quasi sanus per omnia vireta herbarum avidius carpere cœpit. Quo ille viso, ut vir sagacis ingenii intellexit, aliquid miræ sanctitatis huic loco, quo equus est curatus, inesse, &, posito ibi signo, non multo post ascendit equum, atque ad hospitium, quo proposuerat, accessit.

[29] Quo dum adveniret, invenit ibi puellam neptem patrisfamilias longo paralysis morbo gravatam. [miracula.] Et cum familiares domus illius de acerba puellæ infirmitate, ipso præsente, quererentur, cœpit dicere ille de loco ubi caballus suus esset curatus. Quid multa? Imponentes eam carro, duxerunt ad locum, ibidemque deposuerunt. At illa posita in loco, obdormivit parumper, &, ubi evigilavit, sanam se ab illa corporis dissolutione sentiens, postulata aqua, ipsa lavit faciem, crines composuit, caput linteo cooperuit, & cum his, qui se adduxerant, sane pedibus incedendo, reversa est.

ANNOTATA.

a Hanc a seculo VII usque ad XVII, corruptioniobnoxiam non fuisse, probat Commentarius prævius num. 19 & seqq.

b Urbs regia olim Debba seu Bebba (utrumque scriptum reperio) a nomine cujusdam reginæ dicta est, inquit Polydorus Vergilius Anglicæ historiæ lib. 4, ex Beda; postea, uti subdit, cum in ea Northumbrorum reges sedem haberent, Regiam civitatem appellarunt. Erat sita in dextera insulæ ora, quæ ad Orientem spectat, contra Farnem insulam, distantem circiter duo millia passuum ab ea. Hodie nulla extant urbis vestigia: solum sita est eo loci arx, quæ an id temporis condita fuerit, vel postea, est omnino incertum. Hanc Angli nunc Bamburgum vocant.

c Factum illigat anno 635 Alfordus ad illum annum.

d Acta ejus illustrabuntur ad diem 3 Decembris, quo refertur in Martyrologio Romano. Interim de ejus morte, controversia de corpore, ac de miraculis ejus Alfordus ad an. 650.

e Hunc apud Ughellum non invenio tom. 4 Ital. sacræ Col. inter episcopos Januenses; sed ibi est hiatus incipiendo a Paschasio usque ad Joannem I; quorum ille anno 440; hic autem 680 vixisse, ibidem indicatur.

f Nos, ait Alfordus ad an. 635, num. 37, locum illum sedis appellamus hodie Dorcestriam, quæ in Dobunis est, & Oxoniensi Comitatu. Tunc enim ager ille Westsaxonum regibus parebat, qui postea ad Mercios transivit. Quod autem a Beda dicitur: Ambo reges donaverunt locum illum; arguit, Oswaldum etiam in occidentem, supremum aliquod imperium habuisse.

g Illud confirmavi in Commentario num. 39.

h Imo vero proprie octo; ab anno nempe 634 ad 642; improprie autem novem, annumerato nempe anno illo, de quo diximus in Commentario prævio, num. 15; cujus annumerationis ratio pluribus ibidem exposita est num. 3.

i Is, postquam exstinxisset Edwinum & Oswaldum; nec non Sigebertum, Ægricum, & Annam; hos quidem tres Orientalium Saxonum; illos vero duos Northumbriæ reges; tandem contra Oswium dimicans, loco primum, dein vita cessit. Hæc & plura dabit Alsordus ad an. 655, cui mirabilem illam victoriam innectit.

k Locum hunc explanat Commentarius num. 15.

l Huc faciunt, quæ ibidem dixi eodem num. 15.

* Ibid. missuri

* Ibid. nepos

* Ibid. Acha

* Ibid. Eo tempore

* Ibid. Cynigilso

* Ibid. additur verbum

* Ibid. cum consilio

* Edit. Basil. in Britanniam

* l, Asterium

* Edit. Basil. Sed in

* Cantabr. perveniens

* Edit. utr. Dorcinca

* Rub. Val. usquequaque actu suo succrescente

* Edit. utr. eleemosynas dare, opem ferre

* Edit. utraque vel de

* Ibid. additur duo

* Ibid. lassescere, consistere

CAPUT IV.
Alia quædam prodigia; translatio ossium; maligni spiritus abacti.

CAP. X.

Eodem * tempore venit alius quidam de natione Britonum, [Alia quædam] ut ferunt, iter faciens juxta ipsum locum, in quo præfata erat pugna completa, & vidit unius loci spatium cætero campo viridius ac venustius, cœpitque sagaci animo conjicere, quod nulla esset alia causa insolitæ illo in loco viriditatis, nisi quod ibidem sanctior cætero exercitu vir aliquis fuisset interfectus. Tulit itaque de pulvere terræ illius secum, illigans in linteo, cogitans, quod futurum erat, quia ad medelam infirmantium idem pulvis proficeret. Et pergens itinere suo, pervenit ad vicum quemdam vespere, intravitque domum, in qua vicini cœnantes epulabantur, & receptus a dominis domus, resedit & ipse cum eis ad convivium, appendens linteolum cum pulvere, quem attulerat, in uno poste parietis.

[31] Cumque diutius epulis atque ebrietati vacarent, accenso grandi igne in medio, [prodigia,] contigit, volantibus in altum scintillis, culmen domus, quod erat virgis contextum, ac fœno tectum, subitaneis flammis impleri. Quod cum repente convivæ terrore confusi conspicerent, fugerunt foras, nil ardenti domui jamjamque perituræ prodesse valentes. Consumpta ergo domo flammis, postis solummodo, in quo pulvis ille inclusus pendebat, tutus ab ignibus, & intactus remansit. Qui visa virtute, mirati sunt valde, & perquirentes subtilius, invenerunt, quia de illo loco assumptus erat pulvis, ubi regis Oswaldi sanguis fuerat effusus. Quibus patefactis, ac diffamatis longe lateque miraculis, multi per dies locum frequentare illum, & sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque cœperunt.

CAP. XI.

[32] Inter quæ nequaquam silentio prætereundum reor, quid virtutis & miraculi cælestis fuerat ostensum, cum ossa ejus inventa, [Translatio ossium] atque in ecclesiam, in qua nunc servantur, translata sunt. Factum est autem hoc per industriam reginæ Merciorum Ostridæ *, quæ erat filia fratris ejus, id est Oswinges * a, qui post illum, regni apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus. Est monasterium nobile in provincia Lindissi, nomine Beardanige b, quod eadem regina cum viro suo Aedelredo * c multum diligebat, venerabatur, excolebat, in quo desiderabat honoranda Patrui sui ossa recondere. Cumque venisset carrum, in quo eadem ossa ducebantur, incumbente vespere, in monasterium præfatum, noluerunt ea, qui erant in monasterio, libenter excipere; quia etsi Sanctum eum noverant, tamen quia de alia provincia ortus fuerat, & super eos regnum acceperat, veteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur. Unde factum est, ut ipsa nocte reliquiæ allatæ foris permanerent in tentorio, tanto majore signo supra carrum, in quo inerant, extensæ d. Sed miraculi cælestis ostensio, quam reverenter hæ suscipiendæ a cunctis fidelibus essent, patefecit.

[33] [cælitus honoratur;] Nam * ea nocte columna lucis, a carro illo ad cælum usque porrecta, omnibus pene ejusdem Lindissæ provinciæ locis conspicua stabat. Unde, mane facto, fratres monasterii illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere cœperunt, ut apud se eædem sanctæ ac Deo dilectæ reliquiæ conderentur. Lota * igitur ossa intulerunt in thecam, quam in hoc præparaverunt, atque in ecclesia juxta honorem congruum posuerunt. Et ut regia Viri sancti persona memoriam haberet æternam, vexillum ejus super tumbam auro & purpura compositum apposuerunt, ipsamque aquam, in qua laverant ossa, in angulo sacrarii fuderunt.

[34] [eaque prosunt] Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra, quæ lavacrum venerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus dæmones, gratiæ salutaris haberet effectum. Denique tempore sequenti, cum præfata regina in eodem monasterio moraretur, venit ad salutandam eam abbatissa quædam venerabilis, quæ usque hodie superest, vocabulo Ædelhild *, soror virorum sanctorum Aedelwini, & Aldwini: quorum prior episcopus in Lindissi provincia; secundus erat abbas in monasterio, quod vocatur Peartaniga *, a quo non longe & illa monasterium habebat. Cum ergo veniens illo, loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Oswaldo exorto, diceret, quod & ipsa lucem nocte illa supra reliquias ejus ad cælum usque altam vidisset, adjecit regina, quia de pulvere pavimenti, in quo * aqua lavacri illius effusa est, multi jam sanati essent infirmi. At illa petiit sibi portionem pulveris salutiferi dari, & accipiens, illigatum primo condidit in capsella, & rediit.

[35] [ad abigendos] Transacto autem tempore aliquanto, cum esset in suo monasterio, venit illuc quidam hospes, qui solebat nocturnis sæpius horis * ab immundo spiritu gravissime vexari. Qui cum benigne susceptus, post cœnam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, & diversis morsibus cœpit membra torquere. Cumque a nullo vel teneri, vel ligari potuisset, cucurrit minister, & pulsans ad ostium, nuntiavit abbatissæ. At illa aperiens januam monasterii, exivit ipsa cum una sanctimonialium feminarum, ad locum virorum, & evocans presbyterum, rogavit secum venire ad patientem.

[36] [sua vi] Ubi cum venientes viderent multos adfuisse, qui vexatum tenere, & motus ejus insanos comprimere nequaquam conati valebant, dicebat presbyter exorcismos, & quæque poterat pro sedando miseri furore cogebat *; sed nec ipse, quamvis multum laborans, proficere aliquid valebat. Cumque nil salutis furenti superesse videretur, repente venit in mentem abbatissæ pulvis ille præfatus, statimque jussit ire ministram, & capsellam, in qua erat, adducere. Et cum illa afferens, quæ jussa est, intraret atrium domus, in cujus interioribus dæmoniacus torquebatur, conticuit ille subito, & quasi in somnum laxatus, deposuit caput, membraque in quietem omnia composuit.

[37] Conticuere omnes, intentique ora tenebant, quem res exitum haberet, [malignos spiritus.] solliciti expectantes. Et post aliquantum horæ spatium resedit qui vexabatur, & graviter suspirans, Modo, inquit, sanum sentio *: recepi enim sensum animi mei. At illi sedulo sciscitabantur, quomodo hoc contigisset. Qui ait: Mox ut virgo hæc cum capsella, quam portabat, appropinquaret atrio domus hujus, discessere omnes, qui me premebant, spiritus maligni, & relicto * nusquam comparuerunt. Tunc dedit ei abbatissa portiunculam de pulvere illo, & sic data oratione a presbytero, noctem illam quietissimam duxit, neque aliquid ex eo tempore * nocturni timoris aut vexationis ab antiquo hoste pertulit.

ANNOTATA.

a Fuit is Ethelfredi e concubina filius, naturalis S. Oswaldi frater, nunc a Beda Oswinus, nunc Oswius, nunc Osinu, pro varia exemplarium lectione vocatus; auctoribus tamen, ad differentiam illius, qui eodem fere tempore in Deiris regnavit, hunc Oswium, illum Deirorum regem Oswinum communiter appellantibus; uti observat Alfordus ad annum 643; cui Oswii in regendis in Northumbria Berniciis exordium affigit. Videri potest Beda lib. 3, cap. 14.

b Est Bardneiense monasterium in agro Lincolniensi; de cujus varia vocabuli inflexione, ac corpore S. Oswaldi eo loci translato, egi in Commentario num. 25. Provincia Lindissi, quæ hic additur, est prima ad meridianam Humbri fluminis ripam, pertingens usque ad mare, ait Beda lib. 2, cap. 16.

c S. Ethelredus construxit monasterium de Bardeneye: ubi sepultus est circa annum gratiæ DCCXII, inquit Monasticon Anglicanum, quod citavi in Commentario prævio num. 25.

d Editio Basileensis ac Cantabrigiensis melius legunt: Tentorio tamen majore supra carrum, in quo inerant, extenso.

* Ibid. Eo

* Edit. Basil. Offridæ. Cantabr. Osfridæ.

* Edit. Basil. Osuuini. Cantabr. Oswin.

* Edit. Basil. Adilredo. Cantabr. Æthilredo.

* Edit. utr. tota ea nocte

* Ita etiam edit. Cantabr. Tota male Basil.

* Edit. Basil. Edilhilt. Cantabr. Ethilhild.

* Peartaneu utr. editio

* Ibid. a quo

* Ibid. additur repente

* Ibid. agebat.

* Ibid. sanum sapio

* Ibid. me relicto

* Edit. Basil. neque aliquid ex toto

CAPUT V.
Curatæ febres; Sancti apud Deum patrocinium; quidam sanitate corporis & animæ donatus; uti & puer prædictione arcanorum, & fruitione gloriæ cælestis.

CAP. XII.

Sequente dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam longo febrium incommodo graviter vexatus. [Puerulus a febribus sanatur.] Qui cum die quadam sollicitus horam expectaret accessionis, ingressus quidam ad eum de fratribus, Vis, inquit, doceam te, quomodo cureris ab hujusmodi imminente molestia languoris? Surge, ingredere ecclesiam, & accedens ad sepulchrum Oswaldi, ibi reside, & quietus manens adhære tumbæ. Vide, ne exeas inde, nec de loco movearis, donec hora recessionis febrium transierit: tunc ipse intrabo, & educam te inde. Fecit ut ille suaserat; sedentemque eum ad tumbam Sancti, infirmitas tangere nequaquam præsumpsit. Quæ in tantum timens aufugit, ut nec secundo die, nec tertio, neque umquam exinde, eum auderet contingere. Quod ita esse gestum, qui referebat mihi frater inde adveniens adjecit, quod eo adhuc tempore, quo mecum loquebatur, superesset in eodem monasterio jam juvenis ille, in quo tunc puero factum erat hoc miraculum sanitatis.

[39] [Datur ratio, cur Sanctus tantum valeat apud Deum.] Nec mirandum, preces Regis illius, jam cum Domino regnantis, multum valere apud eum, qui temporalis regni quondam gubernacula tenens, magis pro æterno semper laborare ac deprecari solebat. Denique ferunt, quod a tempore matutinæ laudis, sæpius ad diem usque in orationibus perstiterit, atque ob crebrum morem orandi sive gratias agendi Domino, semper ubicumque sedens supinas super genua sua a manus habere solitus sit. Vulgatum est autem, & in consuetudinem proverbii versum, quod etiam inter verba orationis vitam finierit. Nam cum armis & hostibus circumseptus, jamjamque videret, se esse perimendum, oravit pro animabus exercitus sui. Unde dicunt in proverbio: Deus, miserere animabus, dixit Oswaldus cadens in terram. Ossa igitur illius translata & condita sunt in monasterio, quo diximus. Porro caput cum manibus & brachiis a corpore præcisis jussit rex, qui occiderat, in stipitibus suspendi. Quo post annum deveniens cum exercitu successor regni ejus Osuuig, abstulit ea, & caput quidem in cœmeterio Lindisfarnensis ecclesiæ; in regia vero civitate manus cum brachiis condidit b.

[40] [Fama ejus in Germania & Hibernia claret.] Nec solum inclyti fama Viri Britanniæ fines lustravit universos; sed etiam trans oceanum longe radios salutiferæ lucis spargens, Germaniæ c simul & Hiberniæ partes attigit. Denique reverendissimus antistes Acca d solet referre, quia cum Romam vadens, apud sanctissimum Frisonum gentis archiepiscopum Wilbrordum e cum suo antistite f moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quæ ad reliquias ejusdem reverendissimi Regis in illa provincia gesta fuerint, narrare. Sed & * Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam pro æterna patria duceret vitam, rumorem sanctitatis illius, in ea quoque insula longe lateque jam percrebuisse referebat. E quibus unum, quod inter alia retulit, miraculum præsenti nostræ historiæ inserendum credimus.

[41] [Cuidam corpore & animo infirmo] Tempore, inquit, mortalitatis, quæ Britanniam Hiberniamque lata strage vastavit g, percussus est ejusdem clade pestis inter alios scholasticus quidam de genere Scotorum, doctus quidem vir studio litterarum; sed erga curam perpetuæ suæ salvationis nil omnino studii & industriæ gerens. Qui cum se morti proximum videret, timere cœpit & pavere, ne mox mortuus ob merita scelerum ad inferni claustra raperetur: clamavitque, cum essem in vicinia positus, & inter ægra tremens suspiria, flebili voce talia mecum querebatur: Vides, inquit, quia jamjamque, crescente corporis molestia, ad articulum subeundæ mortis compellor. Nec dubito, me post mortem corporis *, ad perpetuam animæ mortem rapiendum, atque infernalibus subdendum esse tormentis; quia tempore non pauco inter studia divinæ lectionis, vitiorum potius implicamentis, quam divinis solebam servire mandatis. Inest autem animo, si mihi pietas superna vivendi spatia aliqua donaverit, vitiosos mores corrigere, atque ad imperium divinæ voluntatis totam ex integro mentem vitamque transferre.

[42] Verum novi, non hoc esse meriti mei, ut inducias vivendi vel accipiam, [per Sanctum salus atriusque reddita.] vel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi & indigno veniam per auxilium eorum, qui illi fideliter servierunt, propitiari dignatus sit. Audivimus autem & fama celeberrima est, quod fuerit in gente vestra rex mirandæ sanctitatis, vocabulo Oswaldus, cujus excellentia fidei & virtutis, etiam post mortem, virtutum frequentium operatione claruerit, precorque, si aliquid reliquiarum illius penes te habes, afferas mihi, si Dominus per ejus meritum mihi misereri voluerit. At ego respondi: Habeo quidem de ligno, in quo caput ejus occisi a paganis infixum est: & si firmo corde credideris, potest divina pietas per tanti meritum Viri, & hujus vitæ spatia longiora concedere, & ingressu vitæ perennis dignum reddere. Nec moratus ille, integram se in hoc habere fidem respondebat. Tunc benedixi aquam, & assulam roboris præfati immittens, obtuli ægro potandum. Nec mora: melius habere cœpit ab infirmitate *; multo deinceps tempore vixit, corde & animo conversus *, omnibusque, ubicumque perveniebat, clementiam pii Conditoris & fidelis ejus Famuli gloriam prædicabat.

Lib. IV. CAP. XIII, CAP. XIV.

[43] Quo h tempore rex Edilwalch i donavit reverendissimo antistiti Wilfrido terram octoginta septem familiarum k, ubi suos homines, qui exules vagabantur, recipere posset, vocabulo Seole seu l; quod dicitur Latine Insula vituli marini. Est autem locus ille undique mari circumdatus, [Alius quidam puerulus morbo correptus] præter ab occidente; unde habet ingressum amplitudinis quasi jactus fundæ: qualis locus a Latinis peninsula; a Græcis solet cherronesos vocari. Hunc ergo locum cum accepisset episcopus Wilfridus, fundavit ibi monasterium, ac regulari vita instituit, maxime ex his, quos secum adduxerat, fratribus, quod usque hodie successores ejus tenere noscuntur. In quo tunc monasterio nonnulla cælestis gratiæ dona spiritualiter ostensa fuisse perhibent: utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrannide, Christus jam regnare cœperat. E quibus unum, quod mihi reverendissimus antistes Acca sæpius referre, & a fidelissimis ejusdem monasterii fratribus sibi revelatum asserere solebat, memoriæ mandare, commodum duximus. Eodem ferme tempore, quo ipsa provincia nomen Christi susceperat m, multas Britanniæ provincias mortalitas n sæva corripiebat: quæ cum præfatum quoque monasterium, cui tunc regendo reverendissimus ac religiosissimus Christi sacerdos, vocabulo Eappa o, præfuit, nutu divinæ dispensationis attingeret, multique sive de his, qui cum antistite illo venerant; sive de illis, qui de eadem provincia Saxonum nuper ad fidem fuerant vocati, passim de hac vita raperentur; visum est fratribus, triduanum jejunium agere, & divinam suppliciter exorare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur impendere, sive periclitantes hoc morbo, a præsenti morbo liberaret; seu captos e mundo a perpetua animæ damnatione servaret. Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus quidam de natione Saxonum, nuper vocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non modico tempore recubans in lectulo jacebat.

[44] Cum ergo secunda memorati jejunii ac supplicationum dies ageretur, contigit forte ipsum puerum hora ferme secunda diei, in loco, in quo æger jacebat, solum inveniri: [ex SS. Apostolis Petro ac Paulo intelligit, se ad cælum esse perducendum, ac postiferam luem] cui divina dispensatione subito beatissimi Apostolorum Principes dignati sunt apparere. Erat enim puer multum simplicis ac mansueti animi, sinceraque devotione Sacramenta fidei, quæ susceperat, servans. Salutantes ergo illum verbis piissimis, Apostoli dicebant: Noli timere, fili, mortem, pro qua sollicitus es: nos enim te hodierna die ad cælestia regna sumus perducturi. Sed primum exspectare habes, donec Missæ celebrentur, ac Viatico dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul & morte absolutus, ad æterna in cælis gaudia subleveris. Clama ergo ad te presbyterum Eappan, & dicito illi: Quia dominus exaudivit preces vestras & devotionem, ac jejunia propitius aspexit; neque aliquis de hoc monasterio, sive de adjacentibus ei possessiunculis, hac clade moriturus est: sed omnes, qui alicubi de vestris hac ægritudine laborant, resurrecturi a languore, ad pristinam sunt sanitatem recuperandi, præter te solum, qui hodierna es die liberandus a morte, & ad visionem Domini Christi, cui fideliter servisti, perducendus in cælum.

[45] [per merita S. Oswaldi] Quod divina vobis misericordia per intercessionem religiosi ac Deo dilecti regis Oswaldi; qui quondam genti Nordan-Humbrorum, & regni temporalis auctoritate, & Christianæ pietatis, quæ ad regnum perenne ducit, devotione sublimiter præfuit, conferre dignata est. Hac etenim die idem Rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia assumptus in cælum, & electorum est sociatus agminibus. Quærant in suis codicibus, in quibus Defunctorum est annotata depositio, & invenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de seculo.

[46] [auferendam.] Celebrent ergo Missas per cuncta monasterii oratoria hujus, sive pro gratiarum actione exauditæ suæ deprecationis, sive etiam in memoriam præfati regis Oswaldi, qui quondam ipsorum genti præerat: ideoque pro eis, quasi pro suæ gentis advenis supplex orabat ad Dominum, & cunctis convenientibus ad ecclesiam fratribus, communicent omnes Sacrificiis cælestibus, & ita soluto jejunio, corpus quoque suis reficiant alimentis.

[47] [Quorum veritatem] Quæ verba cum omnia vocato ad se presbytero puer narrasset, interrogavit eum sollicitus, quales essent habitu vel specie viri, qui sibi apparuissent. Respondit: Præclari omnino habitu, & vultu erant: lætissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante videram: neque aliquos hominum tanti decoris ac venustatis esse posse credebam. Unus quidem attonsus erat, ut clericus; alius barbam habebat prolixam: dicebantque, quod unus eorum Petrus, alter vocaretur Paulus; & ipsi essent ministri Domini & Salvatoris nostri Jesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de cælis. Credidit ergo verbis pueri presbyter, ac statim egressus requisivit in annali suo, & invenit, eadem ipsa die Oswaldum regem fuisse peremptum. Vocatisque fratribus, parare prandium, Missas fieri, atque omnes communicare solito more præcepit: simul & infirmanti puero de eodem Sacrificio Dominicæ oblationis particulam deferri mandavit.

[48] [eventus comprobavit.] Quibus ita gestis, non multo post eadem ipsa die puer defunctus est, suaque morte probavit, vera fuisse verba, quæ ab Apostolis Christi audierat. Sed & hoc verbis ejus testimonium perhibuit, quod nemo præter ipsum, tempore illo, ex eodem est monasterio raptus de mundo. Ex qua nimirum visione multi, qui hæc audire potuerunt, & ad exorandam in adversis divinam clementiam, & ad salutaria jejuniorum remedia subeunda, sunt mirabiliter accensi. Et ex eo tempore non solum in eodem monasterio, sed & in plerisque locis aliis cœpit annuatim ejusdem Regis ac militis Christi natalitius dies celebratione Missarum venerari p.

ANNOTATA.

a Drogo monachus sermone 1 de S. Oswaldo, de quo Commentarius num. 52, hæc scribit, nescio, ubi reperta: Orationi namque nocte dicque vacabat, & id quidem ipsa res veritatis indicabat: nam callos in genibus longus precum orationumque fecerat usus: qui siquidem in eisdem genibus inventi sunt, antequam terræ defunctum mandaretur corpus.

b De Sancti exuviis, earumque translatione consule Commentarium.

c Cultum in Germania inferiore ac superioredocebit Commentarius num. 41.

d De eo apud nos inter Prætermissos ad diem 19 Februarii: obiisse vero illum die 20 Octobris, ibidem diximus; quo die eum retulit Castellanus inter adjectos ad suum Martyrologium. Gesta ejus collegit Alfordus tom. 2 locis variis. Elogium vero laudati viri, qui S. Wilfrido in cathedræ Hagustaldensis regimine successit, dabit Beda lib. 5 cap. 21.

e De S. Willibrordo, qui Ultrajectensium in Belgio episcopus exstitit, agendum erit cum Martyrologio Romano, ad diem 7 Novembris. Actorum collectionem Alfordus tomo suo secundo inseruit.

f Wilfrido nimirum, in editionibus Basileensi ac Cantabrigiensi expresso, Eboracensi episcopo, hujus nominis primo. Vide Bedam lib. 3 cap. 28; lib. 4, cap. 12 ac 13; lib. 5, cap. 20.

g Anno sexcentesimo sexagesimo quarto, eclipsis solis facta .. & pestilentia venit, ait Beda in Epitome Historiæ Anglorum. Matthæus Westmonasteriensis ad istum annum sic scribit: Eodem anno eclipsis solis facta est, mense Maio, & secuta est mortalitas inaudita. Henricus Huntindoniensis lib. 3, pag. 333 hæc memorat: Facta est eclipsis solis die tertio Maii, hora decima diei; quam gravis pestilentia secuta est, Britanniam & Hyberniam magna strage devastans. Videri etiam potest Beda lib. 3, cap. 27.

h Hanc historiam, in Drogonis exemplo non repertam, prompsi ex ipso Beda, prout monui in Commentario num. 55.

i Rex Australium Saxonum; qui anno 661 fidem Christi suscepit, teste ibi Matthæo Westmonasteriensi. De populi istius conversione Beda lib. 4 cap. 13. Alfordus ad annum dictum num. 8 observat, regem hunc Ethelwolfum sive Ethelwoldum ab aliis appellari.

k Beda lib. 4, cap. 13: Wilfridus .. divertens ad provinciam Australium Saxonum, quæ post Cantuarios ad Austrum & ad occidentem usque ad Occidentales Saxones pertingit, habens terram familiarum septem milium.

l Vulgo Selsey, peninsula in Sussexia provincia infra Cicestriam. De episcopis Selseiensibus, ac sedis illuc translatione Alfordus ad an. 681, num. 6.

m Anno 661 conversa est, ex mox dictis lit. i.

n Anno 664 secundum supra dicta lit. g.

o Eopa vocatur a Matthæo Westmonasteriensi ad annum 661: ubi & missus dicitur ad Vectam insulam, qui populum illum prædicando ad fidem converteret veritatis.

p Quæ ex lib. 4 Bedæ cap. 13 & 14 hic narrantur; ex eo a nobis biographo nostro adjecta esse, monuimus modo e Commentario prævio num. 55; ubi & obtrectatores conveniuntur.

* Edit. utraque addit in

* Edit. utr. addit statim

* Ibid. & convalescens ab infirmitate

* Ibid. totoque ad Deum corde & opere conversus

DE S. VENANTIO EPISC. CONFESS.
VIVARII IN OCCITANIA GALLIÆ.

Sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Venantius ep. conf. Vivarii in Occit. Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sancti cultus; an S. Sigismundi filius; an cœnobita Ordinis S. Benedicti; nonnulla ab ipso gesta in episcopatu; ejusdem duratio.

Vivarium, urbs Galliæ in Occitania, Vivariensis provinciæ caput, [Sancti cultus apud Vivarienses hoc die.] atque metropoli Viennensi suffraganea, ad Rhodanum fluvium, Viennam inter & Avenionem sita, S. Venantium, suum quondam præsulem, sacris hodierna die Fastis accenset, ac publica veneratione prosequitur. De cultu ejus apud Vivarienses, ac miraculis sermo est in Vita, quam edimus; cujus apographo a nostro Henschenio subnotatur Hymnus ad Matutinum, qui sic incipit:

Felix gaude Vivarium,
Felix exulta Sudyo *,
Et beatum Venantium
Pari laudetis studio.

Reliqua non adduntur. Apud Sammarthanos in Gallia Christiana tom. 3, pag. 1175 ponitur inter episcopos Vivarienses cum titulo Sancti; ubi hæc insuper scribuntur e Vivariensi Breviario: Ecclesiam Vivariensem XXVII annis revolventibus felici gubernatione rexit; quibus transactis, plenus sanctitate .. Nonis mensis Augusti, animam Deo reddidit. Præcesserat noster Joannes Columbi lib. 2 De rebus gestis episcoporum Vivariensium pag. 193, qui eadem affert. Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum, tom. 1, ad annum 535, num. XLI, Colitur, inquit, in Breviario Vivariensi Nonis Augustis. Noster Jacobus Longueval in Historia ecclesiæ Gallicanæ, anno 1730 Parisiis Gallice excusa, tom. 2 pag. 431 honoratum affirmat die nona Augusti; forte quia pro Nonis NONA legerit. Castellanus hoc die V eum adjectis ad suum Martyrologium universale ita accenset: Vivarii. S. Venantius episcopus, hujus nominis primus. Hæc sufficiant ad stabiliendum Sancti nostri cultum.

[2] In Vita, quam citabam, num. 2 dicitur fuisse Sigismundi, [An S. Sigismundi, Burgundionum regis.] regis Viennensis, filius; apud dictos autem Sammarthanos filius Sigismundi, Burgundiæ regis fuit, ut produnt gesta episcoporum: id enim tantum ex Martyrologio Vivariensi audemus, aiunt, affirmare. Ibidem ex Breviario Vivariensi pater ejus Sigismundus memoratur. In eadem sententia est Columbus, de sancto Præsule hæc habens: Is Sigismundi, regis Burgundionum, sancti patris sanctus filius fuit; ex Breviario Vivariensi, quod citat. Et pag. 194, Is, inquit, interfuit concilio Epaunensi anno DIX. Ante illud itaque mortuo B. Valerio, iniit episcopatum, neque multum Sigismundo patri supervixisse puto, qui cæsus est a Clodomiro, Clodovei filio, sub annum Christi DXIX: quando hic nihil non movisse legitur adversus sanctum Antistitem, post peremptos fratres ipsius cum patre, ut, perdita omni familia, securus sibi haberet regnum Burgundionum. At Columbum postea super his conveniemus.

[3] Cointius, quem modo allegabam, dissentit ab ista sententia, [filius fuerit;] dum ibidem de Præsule nostro ita enuntiat: Perperam in Martyrologio Vivariensi perhibetur filius Sigismundi, regis Burgundiæ. S. Sigismundi, Burgundionum regis, gesta illustravit Henschenius tom. 1 Maii, ad diem 1 ejusdem mensis, pag. 83 & sequentibus. Tres istius sancti regis filii ibidem nominantur, videlicet Sigericus, pag. 84, num. 7; ac pag. 87, num. 5, ex novercalibus insidiis, patris jussu occisus. Ibidem pag. 87, num. 9 habemus Gystaldum (aliter ab aliis nuncupatum, uti dicitur in annotatis ad illud nomen) ac Gundebaldum; seu, ex annotatis, Gundebadum: qui una cum parente Sigismundo, ac conjuge ejus, sub Clodomiro, Francorum rege, in puteum projecti atque interempti sunt. Sed nullum ibi invenio Venantium, prædicti regis filium; nullum alibi apud scriptores, quos ego quidem consului. Unde igitur eum nobis suggerunt & Sancti nostri Vita, & Sammarthani, & Columbus? E documentis, inquies, num. 2 a me allatis. At dicta imprimis Vita est parvæ fidei, sicut infra ostendam. Utinam majoris sint Martyrologium ac Breviarium ecclesiæ Vivariensis; de quibus suo etiam loco agam. Quid ergo; an S. Venantius S. Sigismundi, Burgundionum regis, filius non fuit? Fuisse, tunc admittam, quando id ex bonæ notæ documentis didicero. Meas interim difficultates eruditis Vivariensibus solvendas relinquo; quæ plane evanescerent, si, quæ e Columbo protuli supra num. 2 de Clodomiro, qui nihil non movisse legitur adversus sanctum Antistitem post peremptos fratres ipsius cum patre; ut, perdita omni familia, securus sibi haberet regnum Burgundionum; si, inquam, legi illa constaret in fide dignis monumentis; parum enim vel nihil suadet vagum illud legitur.

[4] Aliam controversiæ ansam præbet S. Venantii Vita, [an Ordinis Benedictini] dum num. 2 ita loquitur: Patrem & matrem reliquit .. monasterio se contulit, ibique monachus Deo factus &c. Et ibidem num. 16 indicatur, quod monachus fuerit. Res non confirmatur modo, sed monasticæ insuper vitæ institutum determinatur in Martyrologio Vivariensi, cujus verba proferuntur apud Columbum lib. citato, pag. 194, & apud Sammarthanos etiam citatos, e quibus verbis hæc delibo: Venantius monasterium sub regula B. Benedicti in Albavico, in supercilio montis ad Rhodanum ædificatum adiit; ubi monachus factus &c. At Columbus Martyrologii istius narrationem continuo castigans, Vide, ait, manifestum errorem. S. Venantius jam Vivariensis episcopus anno DIX interfuit concilio Epaunensi: monachi vero Benedictini eo ipso anno venerunt primum in Gallias, S. Mauro duce. Itaque B. Venantius non potuit ante episcopatum adire monasterium, sub regula B. Benedicti positum in monte Albavici. Deinde quod, seu Benedictinum, seu aliud monasterium reponis Albavici, contra fidem omnium tabularum? Præterea Breviarium Vivariense docet, clericos Vivarienses adiisse Sigismundum regem, & INDE Venantium filium episcopatus OFFICIO SE INDIGNUM CLAMANTEM, INVITUM DEDUXISSE.

[5] [cœnobita.] Quod ita loquitur, non obscure tradit, ut ageret monachum (id enim non habeo, cur asseram, aut negem, etsi alibi tabularum, quam in hoc Martyrologio non legitur) certe Vivarii eum non egisse. Quod ergo affertur super ipsius Benedictino monachatu, falsum est. Epaonense concilium non anno 509, sed 517 celebratum fuit, secundum dicenda inferius num. 6. Maurus autem discedit Casino in Gallias anno 543, teste Mabillonio Annalium Benedictinorum tom. 1; lib. 5, pag. 112: de qua re consuli etiam potest Præfatio ad Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti § 5, qui est De S. Mauri missione in Gallias, deque Benedictini instituti facto per eum accessu. Quomodo itaque cum his cohæret monastica S. Venantii ante infulas episcopales vitæ institutio sub regula S. Benedicti in cœnobio Albavicensi? Jure ergo Cointius supra memoratus Perperam in Martyrologio Vivariensi perhibetur, inquit, quod fuerit monachus Ordinis Benedictini in supercilio montis ad Rhodanum in Alba vico, priusquam Valerio in episcopatu succederet. Hoc confirmatur ex eo, quod nec S. Venantium nostrum in scriptoribus Benedictini Ordinis inter ejusdem professionis alumnos inveniam, nec monasterium prædictum inter ejusdem Ordinis domicilia. An vero S. Venantius aliud vitæ asceticæ institutum sectatus fuerit ante episcopatum, cum nihil habeam, vi cujus illud secure negem vel affirmem; liberum cuique suum hac in re judicium relinquo. De Albavico, cujus supra incidit mentio, dicetur postea, oblata occasione agendi de episcopis Vivariensibus.

[6] [Anno 517 concilio Epaonensi subscribit:] Nunc nonnulla Sancti gesta chronologicis calculis innectamus. Annus natalis ac tempus ineuntis ætatis cum me latent, tum ducem non novi, qui ad illorum notitiam mihi viam præmonstret. Quid prohibet tamen, quo minus in earum defectu conjecturis utamur? Vivere igitur cœperit anno circiter 470. Episcopus autem Vivariensis nec cœpit esse post annum æræ vulgaris 517; nec desiit ante annum 535. Non, inquam, pos annum 517 sedere cœpit: nam tunc tamquam episcopus Vivariensis subscribit concilio Epaonensi, quod eodem anno 517 habitum est, ex dictis tom. 1 Maii, pag. 84, num. 6. Quæ huc spectant, pluribus antea deducta fuerant tom. 1 Februarii in Commentario ad Vitam S. Aviti, episcopi Viennensis, sub cujus, uti & Viventioli, episcopi Lugdunensis directione illud concilium celebratum est. Quia vero prædicti mensis Februarii exemplaria ob raritatem non in omnium, ad quos sequentium mensium tomi deveniunt, manibus versantur, ideo visum est, ista inde huc transcribere, quæ ibidem ita habentur ad diem V, § 4, pag. 665, collectore Henschenio: Celebrius est concilium Epaonense, ad quod S. Avitus omnes regni Burgundionum episcopos convocavit, missa epistola encyclica, quæ extat inter epistolas num. 70, & in notis Sirmondi ad illud concilium. In ea mensis September assignatur huic concilio celebrando anni DXVII, Agapito V. C. Consule, ut mox patebit.

[7] De loco major difficultas est. Miræus in Chronico Belgico, [(circa quem locum] & alibi, citato Bucherio, opinatur in monasterio Agaunensi celebratum. Verum parochiam Epaonensem, non monasterium, præscribit Avitus. Deinde LOCUM, OMNIUM FATIGATIONE perpensa, huic conventui opportunum: cum tamen Agaunum ultra lacum Lemanum in angulo minus commodo versus Sedunos sit situm. Sirmondus in notis ad Avitum arbitratur, QUI S. Firmati SEPULCHRUM NACTUS FUERIT, A CONCILII FORTASSE LOCO NON ABERRATURUM. Legi in Vita, ILLUM, Turonibus RELICTIS, PERVENISSE AD LOCUM, CUI NOMEN Eona SUPER Rhodanum, IBIQUE CONSEDISSE: innuitque, Eonam AB Epona DEFLEXISSE. Joannes Columbi De episcopis Valentinis & Deensibus, eumque secutus Philippus Labbeus tabella 4 Geographiæ regiæ, assignant Iennam, tenuem modo in Sabaudia super Rhodanum vicum, ubi ingentes domorum ruinæ, quæ toto pene agro reperiuntur, ostendunt, civitatem istic olim non contemnendæ magnitudinis fuisse, & lapides Deæ Eponæ INSCRIPTI effodiuntur, certo satis signo, eam aut loco, ubi coleretur, nomen dedisse, aut suum a loco cognomen traxisse. Jam vero ab Epona sive Epaona ad Epienam facilis est deflexio; unde posteriores Ienam seu Iennam excerpserint.

[8] Hic autem locus respectu omnium e toto regno convenientium episcoporum satis opportunus apparet in meditullio situs, [variæ dantur notitiæ)] imo & in limitibus provinciarum Viennensis & Lugdunensis, quarum metropolitæ SS. Avitus & Viventiolus huic synodo præfuerunt. Sic ibi. Quibus hæc addi possunt. Longuevallius supra citatus, lib. 5, pag. 337 in nota, facta mentione inscriptionis, de qua dictum, addit, nonnullos criticos credere, quod Epona sit dea equorum, quodque Ep lingua Celtica equum significet: dici posse, quod dea Epaona sit ipsa civitas Epaonensis; notumque esse, quod antiqui nonnumquam urbes divinitate donarent, & altaria erecta fuisse in honorem urbis Romanæ. Nunc a loco concilii Epaonensis, ad Sanctum nostrum redeat oratio.

[9] Inter episcopos quinque supra viginti, qui isti synodo subscripsere, [subscribit; anno autem 535 Claromontano.] occurrit vigesimo secundo loco Venantius in Christi nomine episcopus civitatis (Ad marginem notatur Vivariensis sive) Albensium relegi & subscripsi, die & consule suprascripto. Ita editio Labbeana: Harduiniana vero sic habet: Venantius in Christi nomine episcopus civitatis Albensium, sive Vivariensis, relegi & subscripsi, die & consule suprascripto. Vides hic civitatem Albensium ac Vivariensem uni eidemque attribui episcopo; tametsi non unus & idem, sed duplex ac diversus fuerit locus. Alba quippe Helviorum suum habuit antistitem Albensem; cujus episcopali sede ab Auxonio, ibidem episcopo, Vivarium translata, quia civitas Albensis a Wandalis, Croco duce, sub annum 411 erat eversa, contigit, ut & antiquæ & novæ sedis nomen episcopis Vivariensibus adhæserit. Hæc, & plura alia Columbus lib. 1, quem sic auspicatur: Episcopus qui ab annis mille dicitur Vivariensis, olim appellabatur Albensis. Primum in concilio Arvernico Vivariensem vocatum invenio, etsi novemdecim (imo 14, secundum mox dicenda) post annis in Aurelianensi V servavit nomen Albensis. Et ibidem pag. 176 Albam non esse confundendam cum aliis locis; Vivarium autem nuncupatum fuisse Albavicum; sed Albæ nomen, cui assueverant, præ Albavico prævaluisse, invenies. At nos Venantii gesta prosequamur. Inter concilii Arvernensis, anno 535 celebrati, suscriptiones episcoporum, hæc nostri extat apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col. Venantius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Vivariensis consensi & subscripsi.

[10] [Sancti in episcopatu decessor; tempus sedis] Præsulem nostrum infulis Vivariensibus post B. Valerium successisse, habetur ex Vita, quam excudimus; id quod Columbus etiam admittit lib. 2, pag. 195; ponitque ex iis, quæ præmiserat, hunc episcoporum Vivariensium ordinem, sed ex documentorum penuria admodum imperfectum ac confusum, utpote qui fere nihil præter sola nomina contineat. Ita quippe habet: S. Auxonius sedit Vivarii post annum CDXI. Joannes post eum fuit, tum Melanus *, deinde S. Lucianus, postea S. Valerius ante annum quingentesimum. Ab hujus morte S. Venantius vixit ultra annum quingentesimum vicesimum (imo ex modo dictis etiamnum vivebat 535.) Ei successit Firminus, & Firmino Eumachius. Ab isto sederunt alius post alium, Agripius, Ardulphus, Savinus sive Sabinus, Venantius, Longinus, S. Lucianus II, S. Venantius II; S. Rusticus &c. Vita nostra num. 11, ac Breviarium Vivariense apud Columbum pag. 193, adde Cointium ad annum 535, num. XLI, memorant, Sanctum, cujus hic gesta illustramus, præfuisse Vivariensi ecclesiæ annis 27.

[11] [incertum:] Cum autem ex præmissis concilio Epaonensi subscripserit anno 517; neque constet, quot ante illam subscriptionem annis sederit Vivarii, demus sedere cœpisse anno circiter 516; quibus si addas annos 27, quos dicebam, jam habebis annum æræ vulgaris ac mortis ejus 543; annum vero decimum nonum ab obitu S. Sigismundi, mortui secundum ea; quæ habentur apud nos tom. 1 Maii, pag. 84, num. 7, anno 524, in sententia autem Columbi sub annum 519, prout conficitur ex ejus verbis, quæ supra num. 2 protuli; unde consequens esset; ut Sanctus noster parenti suo S. Sigismundo (loquor in sententia Columbi) supervixisset annos 24. Quomodo autem hoc cohæret 10. cum ejus verbis eodem num. 2 citatis, ubi significat, quod non putet, multum Sigismundo patri supervixisse? Quomodo 20. cum Melanio III, qui apud Sammarthanos pag. 1175 post Firminum, Eumachium I, & Agripium ponitur, & pro se misit Cautinum archidiaconum ad synodum Aurelianensem V, anno DXLIX (uti videre est apud Labbeum tom. 5 Conciliorum col. 399; & Harduinum tom. 2, Col. vocaturque ibidem episcopus ecclesiæ Albensis, id est Vivariensis? Vide, quæ mox num. 9 e Columbo dicebam.

[Annotata]

* Subdio

* An Melanius?

§ II. Ædes sacræ ac opera publica ab eo curata; annus ac dies obitus; sepultura; corpus; miracula.

[De ecclesia Cathedrali S. Vincentii] De Vivariensis civitatis ædibus sacris cumulatissime S. Venantius fuit meritus, si Vitæ ejus scriptori credimus. Nam ibi num. 4 ecclesia princeps, S. Vincentio martyri dicata, ab ipso ampliata atque ornata; ea vero, quæ S. Juliani martyris nomen gerit, marmoreis columnis, ac posito lapideo pavimento, nec non aliis ornamentis condecorata. Ibidem num. 5 templum B. Saturnini ac Deiparæ virginis ab eodem Præsule constructa ac dedicata. Antiquissimam ecclesiæ cathedralis Vivariensis dotationem habes apud Columbum lib. 1, a pag. 181, ante Carolum Magnum, ait, exaratam, & a Thoma episcopo (Vivariensi) ex antiquissimis chartis exscriptam post annum millesimum centesimum, adde quinquagesimum, mendose prætermissum.

[13] Etenim lib. 3, pag. 210 Post Guilielmum, ait, [(cujus hic antiqua designatur) Sanctus bene meretur:] Thomas II fuit episcopus. Sedebat anno XIV Conradi II, regis Romanorum. Fuit is Christi quinquagesimus tertius supra millesimum centesimum .. episcopus memorandus in paucis. Cum videret omnium ante se præsulum res oblivione semisepultas unis tabulis contineri, quæ appellabantur Charta vetus (& non tantum veteres, ut ipsum nomen præ se fert, erant; sed characteribus exesis & ferme deletis oculos legentium fugiebant) constituit restituere .. Utque sapienter constituerat, perfecit animose & fortiter, atque Politicum (Carolus Calvus vocat Puletum) dixit. Audi præfationem viri: Ego Thomas episcopus exemplavi istud Politicum de aliis vetustissimus chartulis, quas inveni in chartulario S. Vincentii: & nec tertiam partem potui exemplare propter nimiam vetustatem, qua sunt consumptæ, anno XIV regnante domino Conrado rege. Ex isto Politico plurima attuli prioribus libris. Et vero episcoporum seu Albensium, seu Vivariensium, qui ante annum millesimum vixerunt, nulla esset memoria, si Thomas episcopus illud non perfecisset. Inter sacras reliquias Vivariensis ecclesiæ S. Vincentii apud Columbum pag. 209 notatur nomen S. Venantii (nostrine an alterius synonymi?) ep. Vivar.

[14] De ecclesia S. Juliani, apud laudatum auctorem lib. 2, pag. 194 ista reperio: [uti & de ecclesia S. Juliani, ac de publicis civitatis Vivariensis structuris.] Augustissimæ ædis Sanjulianæ nullum est vestigium. Tamen cum nuper juxta cognominem ædiculam semirutam vites ordine ponerentur, & alia sunt effossa, & a puriore plumbo tubus, magno argumento ædiculam olim excitatam in basilicæ eversæ ruinis: quasi ille tubus sit particula meatuum plumbeorum, agente S. Venantio deducentium aquas de loco Calefecetus in ecclesiam Sanjulianam. Verum præter ædes sacras Vivarienses, quibus egregie profuisse Sanctum vidimus; ipsa etiam civitas plurimum ei debet, Antistitis nempe sui munificentiam in publicis structuris non semel experta; auctore biographo. Ipso enimvero referente discimus, quod S. Venantius mœnia civitatis collapsa restaurarit, num. 6; domibusque & arcibus muniverit, eamque facultatibus ex agrorum redditibus ampliarit, num. 7.

[15] Sanctus vitæ mortali finem imposuit seculo sexto nondum medio; [Tempus ac dies mortis, sepultura,] certe non ante annum 335; ex dictis supra num. 10: nec post annum 549; ex num. 11. Dies autem obitus incidit in Nonas Augusti, prout conficitur ex iis, quæ præmisi num. 1. Viro interim sancto e vivis sublato, mira refert noster biographus de ejus corpore furtim a Vivariensibus subducto, & ad Subdionenses moniales delato, prout ille quidem vult ac memorat, quem videsis a num. 14. At de illis ipse viderit. Enimvero Columbus lib. 2, a pag. 194 factum aliter narrat, & castigat: Aiunt sepultum in ecclesia B. Mariæ de Rhodano, quam moniales tum tenerent: & cum vel ab affinibus, vel a cognatis Burgundiæ regibus repeteretur, ab illis impositum navi, ut Lugdunum Rhodano deportaretur, & cetera quidem facile delatum; sed ubi navis legeret ripam Subdionensem, vi nulla potuisse moveri, attonitis ad insigne portentum mortalibus; atque admirationem auxisse, quod æra campana de se, nemine agitante, sonum pariter omnia subitaneum ac vehementem dedere. Igitur substitisse Subdione venerandum corpus, & monialibus, quæ illud deduxerant, excitatam esse eodem loco domum. Istis, qui volet, adhibeat fidem: ego non facile crediderim, moniales quondam habitasse in B. Mariæ de Rhodano, cum S. Venantius extremum diem obiit. Nullum in veteribus chartis est vestigium de eo monasterio. Tamen est verum, Subdionenses monachas, Valentiam, declinando hæreticorum furori, deductas, habere in æde sua partem reliquiarum S. Venantii, episcopi Vivariensis; & habuisse Subdione integrum fere corpus, quod Calvinistæ barbaro ausu cremaverint. Interim ex iis, quæ dicam in Annotatis ad Vitæ caput 2, lit. c, videtur consequens, ut ante seculum 11 vel 12 Sancti nostri corpus non habuerint istæ moniales.

[16] [miracula:] Varia Sancti miracula invenio apud Vitæ Præsulis nostri scriptorem. Illud vero, quod memorat num. 16; quodque occasionem suggesserit corpus sancti Præsulis Vivario ad Subdionenses, uti vult, traducendi, sic paucis datur a Columbo pag. 195, quod, uti addit, in monacharum Subdionensium Breviario legitur. Sic habet: Erat quædam nobilis mulier, uxor Gilbii comitis, quæ a vertice usque ad plantam pedis, ita scabiosa prurigine torquebatur, quod se vivere tristabatur, utpote quæ ignitum dolorem patiebatur. Denique quadam nocte cum se sopori dedisset, intimatum est ei in visione (credo angelica admonitione) ut ad ecclesiam, in qua sanctus confessor Venantius requiescebat, iret, si salutem, quam optabat, consequi vellet. Nec plura apud Columbum. Ex his interim biographi nostri verbis num. 16: Erat autem quædam nobilis mulier, uxor Guilermi, comitis Burgundorum, quæ a vertice usque ad plantam pedis, ita scabiosa prurigine torquebatur, quod se vivere tristabatur; ex his, inquam, biographi verbis collige, tantam intercedere unius cum alio textu affinitatem, ut, si alter ex altero non sit descriptus, uterque certe unam eamdemque scaturiginem sapiat.

[17] [quorum uni nonnulla incommodant.] Miraculo, quod idem scriptor Vitæ producit a num. 12, nonnulla sunt, quæ incommodent: Post Sancti nostri obitum, ait, episcopus quidam nomine Rusticus * .. avaritiæ æstibus anhelans, cuncta, quæ B. Venantius tam gloriose .. peregerat, .. absque misericordia destruxit .. Equus super quem sedere consueverat .. quadam die sine ullo ductore ad sepulcrum .. Venantii veniens .. hinnitus super sepulcrum illius jactans atque lacrymas fundens, mortem Domini sui flebat .. sed Rusticius in episcopatu peractis novem mensibus, Dei judicio percussus, mortuus est. Huic, inquam, miraculo incommodat 10. Quod secundum seriem episcoporum supra datam num. 10, nullus Rusticus adeo prope successerit S. Venantio, quam significet illud factum. 20. Rusticus, qui ibidem extat, ponitur cum titulo Sancti; ut proinde ista narratio ei non conveniat. 30. Erunt etiam, sicut mea quidem fert sententia, qui illud miraculum, spectata ejusdem natura, & adjunctis consideratis, a severiore crisi intactum non sinant.

[18] [Vita, ejusque scriptor;] Vitæ apographum, quod præ manibus habeo, hoc titulo prænotatur: Vita S. Venantii, Vivariensis episcopi, & confessoris. Ad marginem addidit Henschenius: Ex veteri Ms. cod. P. Petri Francisci Chiffletii. Auctor est anonymus; & non solum nusquam exprimit suum nomen; sed nullos etiam determinatos ac distinctos temporis, quo scripsit, characteres notat. Quamquam ex his verbis, quæ scribit, num. 18: Quoniam scimus (quippe intuitu oculorum nostrorum didicimus) Deum sancti sui Venantii antistitis sanctitatem, in ecclesia, in qua requiescit, quam plurimis miraculis notificasse; dignum est, ut quoddam e multis subtractum oblivioni explicemus .. Fuit enim nostris temporibus &c.; ex his, ut iterum dicam, verbis sequitur, ut non scripserit ante seculum 11 vel 12. Etenim cum ista ecclesia, in qua requiescere Sanctus dicitur, sit monialium Subdionensium; ut videsis in Vita num. 20; cumque S. Venantii corpus illuc non fuerit translatum ante seculum 11 vel 12; sicut observo in Annotatis ad caput secundum lit. c; his præmissis & admissis, negari non potest, quin auctor, si verum dicat, non scripserit ante secula, quæ designabam.

[19] Animadvertere præterea non piguerit, inveniri indicia in prædicta Vita; [Breviarium Vivariense, ac Subdionense.] unde colligas, quod vel ipsi Breviarium Vivariense, vel huic illa; vel utrique, si neutrum horum contigerit, documentum aliquod antiquius præluxerit. Hujus rei indicium occurrit apud Columbum pag. 193. Sufficiat hic unum, quod est ibidem pag. 194, ubi ex Breviario Vivariensi recitantur ista: Ecclesiam S. Juliani martyris, subterpositis marmoreis columnis, ac pavimento, polito lapide constructo, miro construxit ædificio. Nihilominus & baptisterium in ista ecclesia, cum tabulatis & columnis marmoreis, atque cum corona ex plastego desuper in altum deducta, miro fundavit opere. Sub terra vero aquam venientem &c. Quæ, uti & alia subsequentia si conferas cum textu biographi num. 4; persuasissimum habebis, id, quod modo asserebam, verissimum esse. Simile quid notavi supra num. 16 circa Breviarium Subdionense. Moneo denique, in capita ac numeros, more consueto, a me distributam esse Vitam; varias autem, quæ ad ejus marginem extant, lectiones e fragmentis Breviarii Vivariensis, quæ excudit Columbus, acceptas.

[Annotata]

* Infra Rusticius

VITA
Auctore anonymo, e veteri Ms. codice P. Petri Francisci Chiffletii S. I.

Venantius ep. conf. Vivarii in Occit. Gallia (S.)

BHL Number: 8528

A. Anonymo.

PRÆFATIO.

[Deus in Sanctis suis laudatur:] Satis perspicuum est, esse fidelibus utile, ad honorem & laudem Dei, solemnitates Sanctorum celebrare. Quas male celebrat, qui a bonis operibus vacat: eas vero bene celebrat, ac bene Deum in Sanctis suis laudat & honorat, qui in Sanctorum festivitatibus attentius eleëmosynis deditus, servat suum sine macula luxuriæ corpus. Et mater Ecclesia attendens exhortationem Sponsi dicentis sibi: Ostende mihi faciem tuam: sonet vox tua in auribus meis; multum lætatur cum Sponsus suus in filiis suis ita, ut dixi, laudatur, & honoratur. Sancti enim Martyres, pro adipiscenda gloria, in hoc mundo vitam suam odientes, ac pro fide Christi, ludibria & verbeta & mortem patientes, inde hæc passi sunt, ut & nos (si necesse fuerit) ad exemplum eorum, pro fide & pro æterna beatitudine hæc eadem patiamur. Sancti etiam Christi Confessores, pro Deo, quæ mundi sunt, postponentes; jejuniis, eleëmosynis, vigiliisque, & orationibus, atque divinæ contemplationi insistentes, ad commodum fidelium se Domino hostiam vivam obtulerunt.

CAPUT I.
Sancti virtutes, merita de civitate Vivariensi ex ornatu templorum, & aliorum operum structura; obitus.

[quos S. Venantius imitatur, primo monachus, dein episcopus Vivariensis.] Beatus itaque Venantius, Sigismundi, regis Viennensis a, filius b, cupiens ad istorum gloriosorum Sanctorum perfectionem attingere, commendans memoriæ verba Domini, dicentis: Qui amat patrem suum, vel matrem suam plus quam me, non est me dignus; patrem & matrem reliquit, & mundi gloriam declinans, monasterio se contulit: ibique monachus c Deo factus, tota mentis devotione humiliter servivit. Sed vita hujus Viri bonitate adornati, & supra petram, quæ Christus est, consolidati, in brevi, Deo volente, longe lateque notificatur. Igitur post obitum beati Valerii, Vivariensis ecclesiæ episcopi, filii ejusdem sanctæ matris Ecclesiæ convenientes in unum, unanimiter ac pari consilio gloriosissimum Venantium elegerunt sibi antistitem: nam aures eorum fama sanctitatis ejus attigerat. Quo facto, patrem suum regem Sigismundum adeunt, & ostensa ecclesiæ necessitate, & cleri ac populi electione, nutu Dei impetrant, quod petebant. Inde Dei electum Venantium, moribus honestum, multa benignitate atque sanctitate præclarum, resistentem, & tanto honore tantoque officio se indignum adclamantem, invitum Vivariensi civitate deducunt. Qui absque mora benedicitur: & cum pastorali virga, ei cura dominici gregis committitur.

[3] [Commodis suæ ecclesiæ consulit.] Adepto tanto patrono, hujus honoris culmine digno, o quantum clerus & populus lætatur! & merito; nam animadvertit, hunc juvare sanctis monitis ovile sibi commissum, ne occulto aditu diabolus dilaniet gregem dominicum. Beatus autem Venantius sciens, immarcescibili munere supernæ largitatis illos cumulari, qui zelo summi judicis ferventes, sacro-sanctæ Ecclesiæ commodis inhiant, ac veluti bonæ indolis filii jussum servantes, necessitati illius inserviunt; cum primum ad supradictam civitatem venit, ante omnia commodis suæ ecclesiæ invigilare studuit. Quapropter sollicitudo mentis ejus, eum omnino dormire ac quiescere nequaquam sinebat: qui sponsam, quæ sibi a Deo data fuerat, vetustis pannis atque scissis inhoneste vestitam videbat. Sed ut digne posset jungi tali Viro, intendebatur ille intus rectitudinis zelo, qui foris omnia festinabat reædificare ab integro. Ille ergo venerabilis procurator, confidens in Domino, ad patrem suum Sigismundum regem gloriosissimum concitus rediit, adjutorium petiit, & suæ ecclesiæ inopiam innotuit; atque quid sibi in animo sederet, ei evidentissime notificavit. Qui cum hæc audivit, superna pietate commotus, impendere non distulit quæcumque ad tam sanctum opus illi sanctus Vir devotissime quæsivit. Omnem quippe fisci usum libentissime ei tribuit, quem circumquaque suæ civitati propinquum esse scivit.

[4] Quo adepto, præsul Venantius longius differre noluit, [ædes sacras Vivarienses ornat:] quæ in animo antea agendum tota intentio deliberavit. Monstravit etenim deinceps in opere, quod intus occultabatur in voluntate. Nequivit pro certo amplius abscondi, quod in eo operabatur dilectio Dei & sponsæ. Ecclesiam denique matrem Vivariensis civitatis sancti videlicet Vincentii martyris Christi, multiplicando ampliavit, & ornatu meliorando honestissime sublimavit. Nam prius caput urbis ædificando studuit exaltare, ut corpus totum firmius atque honestius potuisset stare. Sciebat etenim Christi Confessor, quia si caput languidum atque destructum esset, totum corpus deforme ac infirmum remaneret: ideoque prius incepit in capite, ut cætera melius securiusque muniendo valuisset constituere. Quo decenter peracto, ecclesiam quoque sancti Juliani martyris, subtus positis marmoreis columnis, ac pavimento polito lapide constructo, miro construxit ædificio. Nihilominus & baptisterium in ipsa supra memorata ecclesia, cum tabulatis & columnis marmoreis, atque cum corona ex plastego d desuper in altum reducta *, miro fundavit opere: sub terra vero aquam venientem, in ipsam ecclesiam, de eo loco, qui vulgo Qualefecetur * nuncupatur, deduxit: quam & per meatus plumbeos in altum respirans etiam æneus cervus in medio stans evomebat.

[5] Jam iste evidenter lucebat in aperto, qui antea jacebat in occulto. [lucens virtutis exemplo, alias ibid. condecorat ac dedicat,] Nequaquam pro certo talis lucerna sub modio poni, neque indeficiente oleo extingui poterat, quam verum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, benignissime illustrabat. Bona scilicet opera modis omnibus operabatur Venantius, qui seipsum præbens omnibus exemplum, non suam sed Christi laudem quærebat; ne in die judicii, Domino dicente, audire mereretur: Amen dico tibi, tecepisti mercedem tuam. Denique potius affectabat totis viribus cordis, æternam mercedem ab ipso Domino adquirere, quam humanis favoribus cor apponere: ut posset cum Domini verbis concordare; Ego gloriam meam non quæro. Sed ne videamur interponere plura, redeamus ad ipsa beati Venantii opera. Ecclesiam quoque beati Saturnini, & beatæ Mariæ genitricis Dei Domini nostri, venerabili opere construxit, atque in honore omnium * Sanctorum dedicavit. Plurimum certe Deo placere studuit, qui Trinitatis veneratione, trinum opus sanctum tam bene atque perfecte operari voluit.

[6] Sed neque sanctæ intentioni illius ad integrum sufficere potuit, [ac mœnia collapsa restaurat civitatis;] quod templa Dei tam venerabiliter, ut dictum est, construxit; nisi etiam suis civibus, in civitatis mœnibus, quæ valde demolita habebantur, prodesse integerrime potuisset. O pastor bone! o pastor venerande, qui munis gregem tibi subjectum divino & terreno munimine! Firmas eum interius exemplis, sanctisque monitis; exterius vero magnis ædificiis: ne lupus, videlicet malignus spiritus, caulis fidelium insidians, aliquam ovium latendo subripiat, atque secum dilaniando in præcipitium ducat. Nescis enim fugere, aut mutando locum, aut populo tibi commisso subtrahendo solatium: sed ascendis ex adverso, atque opponis te murum pro domo Israël, ut stare possit in prælium in die Domini.

[7] [quam domibus etiam & arcibus, nec non redditibus ampliat:] His descriptis, jam dicamus, quid operis beatus Venantius fecit suis civibus. Domibus denique & arcibus suam civitatem eleganter, firmiterque munivit: facultatibus quoque plurimis, ex agrorum redditibus valde ampliavit: & (ut ita dicam) de nomine parvi castri, composuit mœnia urbis ædificio multiplici. Quo facto apertissime claruit, quid & quantum omnibus prodesse voluit. In utroque etenim divino scilicet atque humano desudare non renuit, quatinus majus præmium a Domino consequi potuisset.

[8] [clericos constituit & alit.] Ut vero ad perfectum stabilitatis deduceret quod incepit in ecclesiis, quas in Dei, & in supradictorum Sanctorum honore, devota mente ædificavit, ad psallendum etiam clericos constituit: & qualiter ad vescendum quotidie convenirent, qualique modo, & quibus stipendiis ordine viverent, scriptum dereliquit, non immemor legis præcepti, quod Moyses dixit; Non alligabis os bovis triturantis. Ipse quoque Dominus in Euangelio ait: Dignus est operarius mercede sua. Item alibi; Qui altari servit, de altari participet. Quamobrem his aliisque plurimis pius procurator Venantius exemplis instructus, procul dubio sciebat, quod divinum officium regulariter, ut expedit, perfici nequiret, si Dei ministris victus, ac vestimentum, cæteraque corporis usibus necessaria defuissent: ideoque Dei adjutorio tentavit, omne ducere ad integrum, ut diuturo tempore potuisset stare ac perseverare firmum.

[9] [Odio habens ea, quæ sunt mundi,] Beatus igitur Venantius omni laude dignissimus, atque mira sanctitate præclarus, cunctis diebus vitæ suæ, quæ scivit operando, cælestia præmia adipisci concupivit. Nolebat etenim mundum diligere, quem pro certo videbat diu stare non posse. Præcepta quoque Apostolica in animo firmiter posuit, quibus nos ammonendo Dominus ait: Nolite diligere mundum, neque ea, quæ in mundo sunt: quia si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Mundum namque nimium diligit, qui in ejus voluptatibus intentus, per eum, quem amando tenere putavit, futurum præmium amittit. Plus est quippe necessarium, de futura vita sollicita mente cogitare, & diem extremum judicii jugiter præ oculis habere, quam istum mundum fugitivum diligere.

[10] [virtutes varias exercet,] Istum diem tremendum sanctissimus antistes Christi Venantius in mente tota intentione habebat; qui ut cum agnis, videlicet cum justis, ad dexteram poneretur, omne quodcumque habere poterat, indigentibus, videlicet cæcis, claudis, mutis, leprosis, atque paralyticis, benignissime, & largissime distribuebat: ac semetipsum in omni sanctitate exemplum benignitatis & humilitatis omnibus præstabat. Talentum namque, quod a Redemptore nostro accepit, abiens in terra non suffodit, sed illud secundo multipliciter ampliavit: & super pecuniam, quam a Domino suo accepit, fidelis servus & dispensator extitit, ut laudari ab ipso in æterna remuneratione promereretur.

[11] [quibus ornatus, post regimen annorum 27 obit.] Multis itaque beatus Venantius miraculis atque bonis operibus præclarus, omnibus verbo & exemplo gratissimus, ad Domini sui gaudium cum multiplicato talento, securus de æterna retributione rediit; qui, dum vixit, terrena & caduca despexit, cælestia tota intentione adipisci curavit. Sed ne amplius in longum sermonem trahamus, ad finem citius veniamus. Constructa igitur Vivariensi civitate, tam honorifice, ut dictum est, ecclesiis Sanctorum splendide ac mirifice compositis, psallentium choris præordinatis, ecclesiam Vivariensem viginti septem annis e revolventibus felici gubernatione rexit. Quibus transactis, plenus sanctitate, atque dignus omni laude, Nonis mensis Augusti, sanctam animam altissimo Creatori, cum jubilatione angelorum, atque omnium Sanctorum feliciter reddidit.

ANNOTATA.

a Viennensem urbem seculo 5 regni Burgundionum principem esse factam; sed eo rerum statu Clodovei armis labefactato, ejusque filiorum victoriis everso, Francis paruisse usque ad tempora Ludovici Balbi, legimus.

b An talis fuerit S. Venantius, discutit noster Commentarius num. 2.

c Monachus Benedictinus non extitit, secundum dicta ibid. num. 4.

d Id est, plastico. Ea autem ars plastica dicitur (Græce πλαστικὴ) quæ ex argilla vel creta, rerum similitudines fingit & exprimit.

e Chronologicas quasdam, circa annos episcopatus difficultates, habes ibid. num. 11.

* Al. deducta

* Al. Calefecetus

* Al. horum

CAPUT II.
Sepultura, translationes, ac miracula.

[Res mira post Sancti obitum] Locuti sumus superius de vita confessoris Christi atque pontificis Venantii, & iis, quæ tam gloriosissime (ut supra jam ostensum est) gessit; multis ob oblivionem prætermissis. Unum miraculum, quod Dominus noster Jesus Christus per Servum suum, post ejus discessum ostendere dignatus est, ad illius sanctam memoriam repetere curavimus. Corpus enim latet, sed merita nequaquam latere queunt. Quoniam Dominus in Euangelio dixit: Nihil opertum, quod non reveletur; & occultum quod non sciatur, servorum suorum merita latere non sinit; sed evidenter pandit, ut cognoscant omnes, quia quem ex tota mente sua dilexerunt, & cujus præcepta servaverunt, ipsius pietate manifestantur, ut ab omnibus digne venerentur. Beatus igitur Venantius a Deo digne manifestari, & ab hominibus venerari promeruit, qui dilectionem Dei & proximi habuit. Itaque post illius obitum, episcopus quidam natione Romanus, nomine Rusticus a surrexit, qui avaritiæ æstibus anhelans, cuncta quæ beatus Venantius tam gloriose, ut præmonstratum est, peregerat; canonicorum videlicet, sive monachorum, ac feminarum regulam destruens, omniaque bona illius acta commaculans, substantiam quoque clericorum ac omne stipendium illis subtrahens, cuncta (prout potuit) absque misericordia destruxit, & sibi omnia appropriavit.

[13] O magnum malum! o acutissimum telum diaboli, [cum confusione Rusticii ep., ab equo patrata,] avaritia! o crimen pessimum, ac veneniferum, avaritia! quæ inclinat ad malum regum corda, & subvertit recta judicia. Tuo enim instinctu Rusticius (ut ita dicam, opere & nomine rusticus) turpiter & lacrymabiliter destruxit, quod sanctitas & pietas juste & religiose ædificavit. Quid plura? Equus, super quem sedere consueverat, cum ipse Rusticius eum graviter suis oneribus affligeret; quadam die sine ullo ductore ad sepulcrum gloriosi pontificis Venantii veniens, & quasi accusationem de Rusticio, a quo talia patiebatur, faciens, hinnitus super sepulcrum illius jactans, atque lacrymas fundens, mortem domini sui flebat, & multis gemitibus mirabiliter plangebat. Sed Rusticius in episcopatu peractis novem mensibus, Dei judicio percussus, mortuus est. Unde Deus sit benedictus per omnia, contra quem non est consilium, nec ulla prudentia: qui æquali examine dispensans cuncta, reddit injustis supplicia, justis vero digna præmia.

[14] [Corpus honorifice sepultum] Qualiter autem venerabilis Viri corpus, Domino annuente, Subdionensi b monasterio, in honore beati Joannis Euangelistæ dedicato, translatum atque datum sit, utile duximus, prout veri dixerunt fidelibus patres nostri, & filii a patribus nostris didicimus, nostrorum posterorum memoriæ apicibus litterarum commendare. Postquam enim sanctus Pontifex, diuturna afflictione castigato corpore, atque in Dei servitutem redacto, migravit a seculo, sancta ejus anima ab angelis in cælum deducitur, & corpus sanctum sepulturæ honorificæ traditur. Sed Deus quantum servum suum dilexerit, qui ei humiliter servivit, multis & evidentissimis miraculis declaravit. Namque innumerabiles ægri ad sepulcrum ejus venientes, quacumque infirmitate detinebantur, omnes sani & incolumes ad propria revertebantur; Deum in sancto suo Venantio laudantes & glorificantes.

[15] [fertur in eccl. B. V. Mariæ ac S. Saturnini; ac dein alio:] Itaque clerus & populus tanta Dei miracula cernentes, corpus sancti Præsulis in ecclesiam, quam in honore beatæ Mariæ, atque sancti Saturnini ipse fabricaverat, transtulerunt: & super terram in quodam sarcophago, tamen non satis diligenter posuerunt. Post hæc autem, incuria atque negligentia cleri ac populi, tradita oblivioni debita diligentia Sancti Dei, vix ullus emeritus honor impendebatur ei. Quod quia divinam notitiam non latuit, Dominus suo justo judicio decernit, & jubet Vivariensibus auferre; & præpedientibus peccatis eorum, ad aliam patriam transferre: quod & ita factum est.

[16] [ac tandem in monasterium Subdionense,] Erat autem quædam nobilis mulier, uxor Guilermi Comitis Burgundorum c; quæ a vertice usque ad plantam pedis ita scabiosa prurigine torquebatur, quod se vivere tristabatur. Ipsa vero multa in oblationibus Sanctorum, & plurima in remediis medicorum expendens ad salutem sui corporis; tamen nihil sibi profuit. Quid plura? Nocte sequenti cum se sopori dedisset, intimatum est ei in visione angelica, ut ad ecclesiam, in qua sanctus Confessor Domini requiescebat, iret, si salutem, quam optabat, assequi vellet: ipsius enim intercessionibus, a Domino salutem assequi nullo modo dubitaret; & adepta salute, ossa beati Episcopi, Domino jubente, in Subdionense monasterium, in ecclesiam sanctarum virginum secum deferret: quatinus monachus monialibus, & virgo virginibus Dei, patrociniis, & orationibus subveniret. Igitur expergefacta benedixit Dominum, a quo credidit sibi dari tam salubre consilium. Post hæc autem sumptis idoneis comitibus, carpit iter, quod mandaverat ei Dominus. Et veniens ad ecclesiam, in qua requiescebat sanctus Venantius, ejus precibus accipit beneficia salutis, ut prædixerat ei Dei angelus.

[17] [Deo ibidem beneficiis Sanctum suum honorante.] Adepta itaque corporis sanitate, quod ineffabili Dei misericordia, atque intercessionibus beati Venantii nunc tandem reddita sit pristinæ sanitati, sociis vocatis in unum, ejus consolationem eis indicat: & post hæc, quid post susceptam salutem, de corpore sancti Viri ei in visione edictum sit facere, palam eis notificat. Qui socii audientes, repleti inenarrabili gaudio, referunt gratias Deo, & beato Venantio confessori, persuadentes dominæ, quod ei edictum est in visione, quantocius volumus perficere. Igitur intempestæ noctis silentio, civibus oppressis nutu Dei a fallaci somno, sarcophagum detegunt: corpusque Sancti simpliciter atque cum summa reverentia accipiunt; & ad prædictum locum a Deo præfinitum, & demonstratum, quam citissime deveniunt. In quo loco, tanti Patroni orationibus præstantur multa ac mira beneficia: & ad declarandam Servi Dei sanctitatem, fiunt ibi orationibus ejus multa & præclara miracula, quæ mens & lingua narrare non susficiunt.

[18] Quoniam scimus (quippe intuitu oculorum nostrorum didicimus) Deum sancti sui Venantii antistitis sanctitatem, [Paralyticus Romæ non sanatus,] in ecclesia d, in qua requiescit, quam plurimis miraculis notificasse; dignum est, ut quoddam e multis subtractum oblivioni explicemus, & codici memoriæ commendemus: fuit enim nostris temporibus e, de confinibus Lothariensis regni quidam vir nobilis ac præpotens, Guillermus nomine: qui aliquando præpedientibus peccatis suis, inferioribus corporis membris dissolutus paralytica ægritudine, adjunctis cruribus retro in natibus; in tantum, ut potius massa rotunda, quam homo rectus diceretur: & nisi vectatus cum rotulis ligneis, ambulare non poterat. In tanta ergo difficultate ægritudinis, accepto consilio fecit se deferri per ecclesias Sanctorum, quos in faciendis miraculis audierat, & credebat majoris esse meriti: donec Romam ad sanctum Petrum Principem Apostolorum tandem pervenit; si ejus, & aliorum Sanctorum suffragiis mereretur a tantæ infirmitatis nexibus liberari. Sed Dei providentia ei ad præsens, quod optabat, concedere noluit; ut ejus patientiam in tribulatione probaret, & amici sui Venantii merita per eum populis manifestissime reseraret. Reversusque ad propria, fatigatus tantum, & non liberatus; proposuit in corde suo, se non amplius causa impetrandæ salutis, procul suffragia Sanctorum petiturum: quia multos adierat, & nihil tamen concessum sibi fuerat.

[19] Dum igitur quadam nocte in grabbato curvo sopitus requiesceret; [divino monitu] apparuit ei quidam vir corusca facie, ornatus vestimentis albis, cum baculo pastorali, cum quo gregem dominicum gubernaverat, & eum tali voce dulcissima exhortans, dixit: Guillerme, surge, pergensque Lugdunum recto tramite, & inde quærendo, tene viam juxta ripam Rhodani usque ad basilicam sancti Venantii; si vis liberari ab hac pestifera ægritudine. Ille vero mane expergefactus est, cum hanc visionem irritam & veluti falsam prorsus existimaret: secundo, & tertio divina miseratione de salute sua admonitus est. Unde constat non esse dubium, quod & nutu sanctæ Trinitatis hoc esset sibi nuntiatum. Quid plura? Adhuc quidem dubitans, dominicis mandatis obedire nolebat; quia propter infinitam pecuniam, quam consumpserat, laborem, quem toleraverat eundo per Sanctorum limina, formidabat. Tandem tamen consilio procerum, & familiarium suorum, quibus ipse hanc causam revelaverat, mandata executus, directo calle usque Lugdunum, atque inde juxta Rhodani fluvium, ad præfatam basilicam non suis pedibus, sed alienis manibus deportatus progreditur. Ibi autem, nescio an quia multa loca ditiora viderat, æstimans sancti Venantii virtutem secundum loci ecclesiæ quantitatem, vix cohortatione sociorum, causa orandi dignabatur introire ecclesiam.

[20] [ad Sanctum confugiens, miro modo sanatur.] Commoratus illic per aliquos dies, cum quadam die solemnis Missa rite a virginibus celebraretur, suasu sodalium suorum iterum ad ecclesiam bajulatur. Cum igitur Missæ introitus inciperetur, visum sibi fuit, quod tota ecclesia coruscantibus flammis a summo usque deorsum impleretur: & per medios ignes quidam vir formosus ab altari descendens, eumque per dexteram accipiens, taliter eum alloquebatur, dicens: Surge citius. Ad hoc verbum, quod languore fugiente revertebatur sanus; non solum crepitus nervorum in suum pristinum statum redeuntium, sed etiam calceamenta pedum dirupta, & per ecclesiam palam omnibus prosilientia testabantur. Inde illo saliente, cum totus populus, qui convenerat solemnitati, admirando lætaretur, totus chorus in laudem ejus, qui hoc fecerat, merito sancti Venantii, cœpit intonare: Te Deum laudamus.

[21] [Aliis miraculis coruscat.] Unde noverint universi Christiani, quod omni die, ad honorem excellentissimi Conditoris, & meritis confessoris Christi Venantii, multis mortuis vita reddita fuit, mutis loquela, surdis auditus, cæcis visus, morbus caducus curatus, leprosi mundati, dæmoniaci a potestate diaboli expediti: & multa alia quæ enarrare non possumus. Unde illum qui tot & tanta miracula per servum suum Venantium operatur, laudemus & glorificemus nunc & semper, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Nostras circa hunc observationes habes inCommentario num. 17. Supra vocatur Rusticus & Rusticius.

b Lucis aliquid huic loco accedit ex dictis num. 15.

c Al. Gilbii, ex Comm. prævio num. 16. Guilielmos, Burgundiæ comites, qui vixerint seculo 11 & 12, invenio apud Andream Chesnium in Historia regum, ducum ac comitum Burgundiæ; de quonam hic agatur, nescio; cum nomen uxoris ejus non exprimatur. Hinc interim, si vera narrat Vitæ hujus auctor, videtur esse consequens, ut ante dicta secula, Sancti corpus ad Subdionenses non fuerit translatum.

d Subdionensium videlicet monialium; secundum dicenda numero 20.

e Temporibus seculi 11 vel 12, scriptoris hujus Vitam antiquiorem non esse, indicavi in Commentario num. 18. Vide etiam, quæ modo dixi lit. c.

DE S. ABELE EPISC. CONFESSORE
IN LAUBIENSI COENOBIO IN HANNONIA.

Anno CIRCITER DCCL AUT DCCLX.

SYLLOGE HISTORICA.

Abel ep. conf. in Laubien. Hannon. cœnobio (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Cœnobium Laubiense, Sancti elogium, patria; monachatus Laubiensis; argumenta pro Remensi ejus archiepiscopatu.

Clara adeo & distincta cœnobii Laubiensis in Hannonia, Ordinis S. Benedicti institutum profitentis, jam pridem apud nos data fuit notitia, ut necesse non sit, [Notitiæ cœnobii Laubiensis] plura iis, quæ alias de illo diximus, nunc superaddere. Etenim tom. 1. Februarii, die IV, pag. 498 S. Ulgisus, istius loci abbas, ansam præbuit, exhibendi situm ejus, variam nominis expressionem, fundationem, locupletationem, seriemque primorum abbatum. Occasione autem S. Amulwini, ejusdem asceterii moderatoris, tom. 11 Februarii, die VII, pag. 82 recurrit memoria istius cœnobii, ac primorum abbatum ejus. Inter alios autem istius loci ascetas egregium sibi locum vendicat S. Abel; qui utpote eumdem incoluit, virtutum illustravit exemplis, ac sancta morte. Viri ante omnia ideam præmitto ex elogio ejus apud Saussayum hoc die v Augusti, his verbis concinnato;

[2] Laubiis in Belgio depositio S. Abel, Remensis archiepiscopi & confessoris. [subditur Sancti elogium] Is natione Scotus, studio amplificandæ fidei in Galliam Belgicam Spiritus sancti afflatu transmeavit: abbasque Laubiensis factus, irradiante doctrinæ ejus cælestis & sanctitatis undique patentis gloria, suggerente beato Bonifacio, Germaniæ apostolo, Pipinoque & Carolomanno, Francorum principibus, a Zacharia Papa pallium accepit cum archiepiscopi titulo, ut ipse, archiepiscopi Remensis, in cujus provincia negotium augendæ religionis procurabat, majori auctoritate partem officii exequeretur. Nec frustra: adeo enim graviter susceptum ministerium implevit, ut apostolico plane spiritu prædicans, infideles innumeros ad suave Christi jugum pertraxerit, præcipuusque fuerit Leodiensium & Hannoniensium in Euangelio pædagogus.

[3] Quamobrem beato Rigoberto, metropolita Remensi, [ex Saussayo.] cujus fuerat chorepiscopus, e carnis ergastulo ad gloriam æternam evocato, non sine omnium applausu in ejus locum suffectus est: Remensemque ecclesiam annis ferme decem, magna cum virtutum episcopalium laude gubernavit. E qua tamen in odium solidæ pietatis & justitiæ expulsus, Laubium repetiit, celebre, quod prius rexerat, cœnobium: illicque rursus ad Belgicæ gentis illuminationem, stadium intendens, post multa animarum lucra, e stadio mortalitatis excessit; proque meritorum fœnore, æternam, ad quam diu anhelaverat, adeptus est beatitudinem. Mox vero sacros honores consecutus, ea veneratione, qua Cælites in Ecclesia coluntur, cœpit celebrari, duplici festo condecoratus: nempe ordinationis, quæ recolitur nono Kalend. Octobris, & depositionis, quæ hodie solemnis est, ut ecclesiasticæ tabulæ testantur. Hactenus Saussayus. At Varia circa hoc elogium notanda se offerunt: quæ examinabuntur in decursu hujus Sylloges.

[4] [Annuntiationes in sacris fastis:] Recte imprimis Saussayus cum titulo Sancti annuntiat Abelem nostrum; quem utique plurimi tum ante tum post illum hagiologi eodem honore donarant. E monasticis sunt Wion, Dorganius, Menardus: quorum primus ita eum memorat hoc die: Laubiis, natalis sancti Abel, archiepiscopi & confessoris. Hic exemplo primi martyris, Domino in cordis simplicitate servire statuens, plurimis argumentis justus comprobatus est. Iisdem fere verbis utitur Dorganius: Menardus vero sic brevissime: Laubiis, natalis S. Abel, episcopi Remensis, & confessoris. Præcesserat Trithemius De viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 3 cap. 298; ubi inter alia dicitur vir in divinis. Scripturis valde eruditus, & multarum virtutum ornatu decorus. Et ibid. lib. 4, cap, 118, morum honestate singulariter insignis, ad ecclesiasticum regimen assumptus, tam solicite & sancte præfuit ovibus Christi, ut in Sanctos referri meruerit. Quibus adde Bucelinum in Menologio Benedictino, & Mabillonium Actorum Ord. S. Benedicti sec. 3, part. 1, pag. 568 in appendice. Verum quid opus est recentioribus inhærere testimoniis, quando Fulcuinus in Spicilegio apud Acherium editus tom. 6, a pag. 544; qui & monasterium Laubiense incoluit, & abbas rexit, & Chronicum ejusdem edidit, sanctitatis titulo ipsum condecorat, sicut infra dicetur? Monasticis in Sanctorum honore Abeli tribuendo consentiunt varii alii auctores, ad hunc diem, nimirum Molanus in additionibus ad suum Usuardum editionis secundæ, & in Natalibus Sanctorum Belgii; Miræus in Fastis Belgicis; Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis; quibus accedit Castellanus in suo Martyrologio universali. Molanus loco utroque citato, Laubiis eum annuntiat; in editione autem priore Binchii illum signarat: ubi etiam ipsum annuntiat hoc die Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. Sed utrilibet loco ipsum adscribi posse, patebit infra. Nunc aliis, quæ Viri sancti gesta illustrant, colligendis insistamus.

[5] Natione Scotus est Saussayo, ut vidimus; est etiam talis Cointio infra citando, [patria:] ad annum 745, num. XCVII; Bucelino natione Germanus: Fulcuino Scottus genere; Alfordo autem Anglus: qui ad annum 745 agens de tertia Bonifacii synodo, seu Moguntina (de qua nos infra num. 22) & illis, qui eidem interfuerunt, ex epistola S. Bonifacii ad Heresfridum, quam producit ibid. num. 18, estque inter Bonifacianas decima, patriam S. Abelis istam fuisse probat. Ex dicta epistola hæc delibo: Nos octo episcopi, qui ad unam synodum convenimus, quorum nomina subter annotavimus .. de eadem Anglorum gente nati & enutriti: (Quamquam Serarius in notis ad istam epistolam, In exemplaribus, quæ vidi, ait, omnibus desunt ea nomina.) Quia vero synodo illi interfuisse traditur inter alios præsules S. Abel, secundum dicenda inferius num. 22; ideo videtur standum conclusione Alfordi, qui loco citato num. 19 hæc scribit: Ex his litteris collige, episcopos omnes, qui regem (Merciorum Ethelbaldum; de quo eodem num. 22) admonendum censuerunt; non solum ex hac insula prodiisse, hic natos & nutritos esse; sed ex eadem cum Bonifacio gente Anglorum. Unde qui Abelem Scotum vocaverunt, in tenebris illud, non in Bonifacianis litteris, & luce invenerunt. Non ergo mirum, si auctores impegerint; præsertim cum Bonifacius ipse a quibusdam Scotus appellatur.

[6] Quod Sanctus noster monasterii Laubiensis asceta fuerit, [monachatus apud Lobienses:] constat ex laudato Fulcuino cap. 5; ubi de S. Ermino ibidem abbate sic loquitur: Habuit etiam & cooperatores sive successores ejusdem loci gubernatores, & coabbates, sanctum utique Abel, Scottum genere, & sanctum Wlgisum, episcopum, & dominum Amulguinum æque episcopum; qui utrum sibi vicissim successerint; an S. Ermino spiritualibus occupato rebus, locum in commune tractaverint, nihil certi reliquit antiquitas. Non tacuit tamen, locum Lobiensem eos & tenuisse, & gubernasse; sed & pro opportunitate temporum, locum meliorasse. Mabillonius Annalium Benedictinorum tom. 2, lib. 21, pag. 103, num. XXXVI de laudatis Laubiensis monasterii viris illustribus, S. Ermini, seu, ut ipse scribit, S. Erminonis abbatis collaboratoribus agit inter ea, quæ narrat ad annum 737. Ex his liquet, Sanctum nostrum monachum fuisse in cœnobio Laubiensi. An autem vere ac proprie eidem abbas præfuerit, examinabitur, postquam prius indagatum fuerit, num extiterit Remensis archiepiscopus.

[7] Fulcuinus cap. 7, Remis, ait, nuper cum fuissemus, [dignitas archiepiscopi Remensis] & cum viro venerabili, & illarum partium eruditissimo Adalberone archiepiscopo confabularemur; inquirentibus nobis originem ejusdem urbis, & in ea episcoporum successiones, probatis ejusdem civitatis pontificalibus gestis, pro opportunitate temporis satisfecit. In quibus videlicet gestis inventum est, quod in eadem civitate Abel quidam fuerit episcopus, qui in ea plura vel acquisierit, vel ordinaverit. Finis vero ejus quis fuerit, scriptor gestorum ejus aut nescivit, aut omnino tacere voluit. Nos collatis undecumque *, hunc eumdem Abel, & nostrum fuisse, & Scottum, & episcopum, facili ratione probavimus. Sed quia scriptori ejus incertus extitit finis, longinquitas forte fecit itineris, & viri religiosi voluntaria privatio, & amor patriæ cælestis. Dixit etiam episcopus supra nominatus prædecessorum suorum ductam usque ad se consuetudinem, ut inter Missarum solemnia in ea speciali commemoratione defunctorum, quæ supra dipthyca dicitur, & in consecratione Dominici corporis solemniter agitur, cotidie in aurem presbyteri, recitante silenter subdiacono, omnium ipsius sedis nomina scripto viritim recitentur episcoporum; satisque mirari se, quod in ea commemoratione iste non inveniatur: quod, ut conjicimus, idcirco actum est, ut ipse vacanti sedi jam antea episcopus jussus sit aliquantisper insidere; ut * pro amore Dei voluntaria cessione sponte catalogum illum repudiasse. Nam hæreticum illum in hoc non est credere, quod hæreticis non resistere, idem pene sit, quod favere, & tot tantique viri tunc temporis non sinerent, tale quid serpere: quin immo inditis scriptis publicis, sive ad præcavendam sive ad confutandam hæresim libera insequerentur auctoritate, Domino terribiliter interminante: Maledictus, inquit, qui prohibuerit gladium suum a sanguine. Nec fieri potuit, ut eos, quorum mente in cælis erat conversatio, Ursmarum dico, & Erminum, non nisi imitaturus expeteret, cum ab ipsis recipi non potuit, nisi probatus, & ipse antea in castris Dominicis fuerit exercitatus. Hactenus Fulcuinus, qui seculo X vixit.

[8] [variis argumentis] Flodoardus, presbyter & canonicus ecclesiæ Remensis, Fulcuino synchronus, in ejusdem ecclesiæ Historia lib. 2, cap. 16 pluribus argumentis episcopatum Remensem S. Abeli nostro asserit, sic loquens: Beatum Rigobertum secutus Abel in episcopatus ordine reperitur, quamvis eum quidam corepiscopum * tantum fuisse tradant. Pontificem tamen illum extitisse, diversis invenimus assertionibus, & maxime in epistolis Zachariæ Papæ ad S. Bonifacium directis, in quarum una commemorat, indicasse prædictum beatum Bonifacium suis litteris inter cetera, quod tres episcopos per singulas metropolitanas urbes ordinasset; id est Grimonem in civitate, quæ dicitur Rodomus *: secundum vero Abel, in civitate, quæ dicitur Remorum: tertium denique Hartbertum in civitate, quæ dicitur Senonis: “Qui & apud nos (inquiens) fuit, & tua nobis pariter, & Karlomanni atque Pippini detulit scripta, per quæ suggessisti, ut tria pallia iisdem tribus prænominatis metropolitanis dirigere deberemus, quod & largiti sumus pro adunatione & reformatione ecclesiarum Dei”.

[9] [S. Abeli] Item in alia ipsius ad eumdem epistola “: De episcopis vero metropolitanis, id est Grimone, quem nos jam compertum habemus; Abel, sive Hartberto, quos per unamquamque metropolim per provincias constituisti, hos per tuum testimonium confirmamus, & pallia dirigimus ad eorum firmam stabilitatem & Ecclesiæ Dei augmentum, ut ita meliori proficiat statu. Qualiter enim * mos pallii sit, vel quo modo fidem suam exponere debeant hic *, qui pallii uti licentia conceduntur, eis direximus, informantes eos, ut sciant quod * sit pallii usus, & subjectis viam prædicare salutis, ut ecclesiastica disciplina in ecclesiis eorum immutilate servetur, & maneat inconcussa, & sacerdotium, quod in eis fuerit, non pollutum, ut antea fuit; sed mundum & acceptum Deo esse possit, quantum humana conditione valet; ita ut nullus reperiri possit sacris deviare canonibus, & Sacrificium mundum eorum ab eis immoletur: ita ut Deus in eorum placetur muneribus, & populis Dei purificatis mentibus ex omni squalore, sincerum exhibere valeant Christianæ religionis officium”. Sed & quædam chartæ ipsius episcopi reperiuntur nomine titulatæ.

[10] [tribuenda asseritur,] De quo etiam præfatus Adrianus Papa in præmemorata (cap. 13) epistola ad Tilpinum archiepiscopum, post illa, quæ superius præmissa sunt, ita subinfert: “Sanctæ memoriæ Bonifacius archiepiscopus & legatus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, & præfatus amabilissimus Fulradus, Franciæ archipresbyter, tempore antecessorum nostrorum Zachariæ, & Stephani successoris illius, multum laboraverunt, ut bonæ memoriæ prædecessor noster domnus Zacharias pallium archiepiscopo Remensi, Abel nomine, per deprecationem supra scripti Bonifacii transmitteret, quod * ab illo constitutus fuit: sed ibi permanere permissus non fuit, sed magis contra Deum ejectus est, & Remensis ecclesia per multa tempora, & per multos annos sine episcopo fuit, & res Ecclesiæ de illo episcopatu ablatæ sunt, & per laicos divisæ sunt; sicut & de aliis episcopatibus, maxime autem de Remensi metropolitana civitate”. Hæc apud Flodoardum; cujus textui quæ addita cernis ad marginem, partim ex Colveneriana, quam do, editione, partim ex Sirmondiana accepi. Porro consuli possunt scholia Colvenerii in libri 2 caput 16 Flodoardi. Epistolas, quærum fragmenta num. 8 & seqq. modo citata sunt, habes apud Labbeum Conciliorum tom. 6, Col. Col. ac Col. Ex dictis itaque videtur consequi, ut S. Abel cathedræ Remensi antistes præfuerit.

[11] Hoc confirmatur 10 ex epistola 19 S. Bonifacii martyris & archiepiscopi Moguntini ad Ethibaldum regem Mercionum *, [ac confirmatur ex S. Bonifacii epistola, serie archiepp. Rhemensium,] inter alias a Serario nostro edita pag. 22; ubi inter aliorum coepiscoporum, salutem ei dicentium, nomina occurrit Abel. 20. Ex ordine archiepiscoporum Remensium apud Sammarthanos tom. 1, pag. 480; qui est talis: XXVIII. S. Rigobertus. XXIX. S. Abel. XXX. Tilpinus. XXXI. Wlfarius, alias Wolfarius. XXXII. Ebo. XXXIII. Hincmarus. In Translatione S. Rigoberti, quæ extat apud nos ad diem IV Januarii, pag. 179, leguntur ista: Domnus Hincmarus, qui ab eo QUINTUS extitit Remensis archiepiscopus, illum transtulit. Jam: vero si ex serie prædicta expungas S. Abelem, jam Hincmarus non erit quintus ab eo, sed quartus dumtaxat Remensis archiepiscopus.

[12] Eidem Præsulum istorum numero & ordini inhæret Guilielmus Marlot in Metropolis Remensis Historia, [uti etiam aliunde.] tom. 1, lib. 2 ac 3. His adde 30. Ad argumentum, quod peti posset ex epitaphio S. Remigii, ubi Hincmarus vocat se XXXI Remensem archiepiscopum, & XVI a Remigio, quod stare non potest, Abele computato inter archiepiscopos, uti est apud Marlotum tom. 1, lib. 2, cap. 48; idem auctor, posteriorem epitaphii partem, ubi hæc supputatio ponitur, non esse Hincmari, alibi, ait, probavimus: sed nec is addit, nec ego invenio, ubi hoc probaverit; nec operæ pretium, operosius id inquirere. 40. In concilio Suessionensi, quod sub Pippino ab episcopis XXIII celebratum anno Christi 744 notatur tom. 6 Conciliorum apud Labbeum; can. 3, Col. hæc habentur: Constituimus per consilium sacerdotum & optimatum eorum, & ordinavimus per civitates legitimos episcopos: & idcirco constituimus super eos ARCHIEPISCOPOS Abel, & Ardobertum, ut ad judicia eorum de omni necessitate ecclesiastica recurrant tam episcopi, quam alius populus. Cointius Annalium ecclesiasticorum Francorum tom. 5, ad an. 745 (cui synodum Suessionensem innectit) num. 8 luctuosissimum ecclesiæ Remensis statum, cujus episcopatus jam inde ab annis duodetriginta sub infami Milone gemuerat, in causa fuisse indicat, cur Abel Archiepiscopus dictæ ecclesiæ institutus sit in illa synodo, dejecto e cathedra Remensi Milone, quam pulso in exilium Rigoberto invaserat. Rem probat ex Flodoardo, quem nos supra dedimus. His circa archiepiscopatum Remensem S. Abelis ita stabilitis subjicio nonnullas quæstiones, quæ huc spectant.

[Annotata]

* Al. recitatis undecumque temporum numeris numeris

* l. at

* Sirm. chorepiscopum

* Sirm. Rothomagus

* Al. etiam

* Sirm. ii

* Al. quid

* Al. qui

* i. e. Merciorum

§ II. Pallium; argumenta contra archiepiscopatum Sancti; nostra circa eum sententia; tempus ordinationis.

[An S. Abel pallium acceperit,] Quæres 10. An pallium, quod, annitente S. Bonifacio, a Zacharia PP. concessum dicebatur in epistola istius summi Pontificis supra num. 8, re vera ad S. Abelem pervenerit? Ratio dubitandi est, quia in illa ipsa epistola miratur Zacharias, quod Bonifacius pallium pro uno Grimone tunc petat, quod pro tribus antea petierat. Audi textum: Nunc autem denuo tuas suscipientes syllabas, valde sumus, ut diximus, mirati, eo quod antea nobis una cum memoratis principibus Galliarum pro tribus palliis suggessisti, & postea pro solo Grimone. Sed volumus, ut tua nobis indicet Fraternitas, cur nobis ita direxisti antea pro tribus, & postmodum pro uno, ut & nos certi redditi, ex hoc nullam ambiguitatem retineamus. An itaque pallium nondum tunc pervenerat ad Abelem? An postea dumtaxat illud accepit? An Abel & Artbertus jam tum, illud acceperant; antequam Zacharias alteras illas litteras ad Bonifacium rescripsit; Grimo autem non item; & an ideo Bonifacius pro ipso solo illud petiit, quia solus ille nondum acceperat, quod utique Roma missum non pervenerat ad manus ejus? Quisnam ergo inter istas conjencturas determinare audeat rem hic controversam? Mabillonius in Actis Benedictinis supra citatis, Pallium, ait, an acceperit, merito dubitaveris ex Zachariæ epistola. Idem auctor in Annalibus suis tom. 2, lib. 22, ad annum 744, num. IV sententiæ isti inhæret, quæ mihi magis arridet quam Wionis, qui Ligni vitæ part. 2, lib. 3, pag. 263 pallium a Zacharia PP. Sanctum nostrum accepisse affirmat; non quia, ex ejus sententia, fuerit Remensis archiepiscopus; sed quia ordinatus aliam ob causam, sicut jamjam ex ipso referam.

[14] [Referuntur] Quæres 20. An hoc, an alio, & quonam demumargumento nitantur illi, qui S. Abelem ex archiepiscoporum Remensium albo expungunt? Respondeo nonnulla huc scriptorum placita proferendo. Colvenerius pag. 76 in notis ad Flodoardi caput 16 libri 2, hanc rationem assignat: Cur autem a quibusdam prætermittatur in Catalogo Remensium archiepiscoporum, rationem habemus ex his, quæ citantur ex epistola Adriani hoc cap.; quia etsi ibi constitutus sit episcopus; tamen ibi permanere permissus non fuit: ideoque rediit Lobium &c. Wionus, quem paulo ante citabam, Ordinatus, ait, est episcopus pro plantatione ecclesiarum Dei .. Vocatur autem a Trittemio, & nonnullis aliis archiepiscopus Remensis: non quod ecclesiam gubernaverit Remensem; sed quia in ea metropoli archiepiscopus titularis fuit ad infidelium conversionem.

[15] [varie] Noster Jacobus Longueval in Historia ecclesiæ Gallicanæ tom. 4, lib. 11, ad annum 744, pag. 296 postquam egisset de tribus palliis, quæ Bonifacius petierat &c. secundum supra dicta; credibile esse asserit, factiones magnatum, qui bona ecclesiarum Remensis ac Senonensis usurparant, impedimento fuisse, quo minus Abel & Ardobertus agniti fuerint episcopi; nec non pacis amorem in causa fuisse, cur Bonifacius destiterit. utcumque res se habeat; Milonem in cathedram Remensem intrusum post exilium S. Rigoberti, istius ecclesiæ episcopi partes egisse &c. Marlotus tom. 1, lib. 2, cap. 47, citato fragmento ex epistola quinta Zachariæ PP. ad Bonifacium, Alii putant, ait, Abelem consecratum pro obeundo munere episcopali, adhuc vivente Rigoberto, ipsique coëpiscopum vel suffraganeum datum, ob hæc prædictæ epistolæ verba citata, quæ nonnihil ambiguitatis continent, PER SINGULAS METROPOLES. Vide supra num. 8.

[16] Pagius in Critica Baroniana tom. 3, ad annum Christi 743, [argumenta] a num. VII sic disserit: Omnia itaque in Galliis perturbata erant: episcopi videbantur tantum vicatii administratorum aut commendatariorum, ac tam Senonensis, quam Remensis ecclesiæ Metropolitis carebant. Rigoberto anno incerto demortuo, quia Milo, qui ecclesiam Remensem occupabat, clericus tantum erat, Abel Remensis episcopus consecratus est: sed quia illius ecclesiæ redditibus non potiebatur, chorepiscopus tantum aut suffraganeus Milonis pseudo-archiepiscopi appellatus. Et postquam citasset Flodoardum lib. 2 Hist. Rem. cap. 16, cujus verba nos supra protulimus num. 8, sic prosequitur: Diversæ hæ sententiæ inter se non contrariæ: Abel enim post Rigoberti mortem chorepiscopus statim renuntiatus, hoc anno archiepiscopus designatus, & a Zacharia PP., qui ei pallium misit, confirmatus. Verum nihil hæc attulere, quo miseri Abelis conditio melior foret: Milo enim, aliique bonorum ecclesiasticorum usurpatores prædam sibi e manibus eripi, passi non sunt. Quare anno sequenti Pippinus tertio canone concilii Suessionensis statuit, ut episcopi legitimi, non vero laici intrusi episcopatibus pleno jure potirentur. At decretum illud locum non habuit, quia qui bona ecclesiastica obtinebant, potentiores erant, quam ut ex illorum manibus ea extorqueri possent. Præterquam quod Pippinus, qui de titulo regio assumendo forte cogitabat, cautior erat, quam ut viros præpotentes a se alienare vellet.

[17] Et mox rei modum & ordinem sic subdit: Abel ab eodem Pippino hoc anno archiepiscopus Remensis dictus, [contra archiepiscopatum Remensem S. Abelis:] & a Zacharia PP. pallio donatus. Pippinus vero anno sequenti illum in realem archiepiscopatus possessionem immitti canone 3 concilii Suessionensis his verbis decrevit: Constituimus SUPER EOS ARCHIEPISCOPOS Abel ET Ardobertum; sed voluntas ejus effectu caruit; id quod probat ex epistolæ Adriani PP. ad Tulpinum datæ verbis; qui (Abel) ab illo (nempe Bonifacio) constitutus fuit; sed ibi (nimirum in ecclesia Remensi) permanere permissus non fuit. Reliqua epistolæ verba lege superius num. 10. Vides, non solum ecclesiam Remensem, sed etiam non paucas alias in potestate administratorum, & commendatariorum fuisse; qui in eis residui erant episcopi, fuisse suffraganeos omni auctoritate destitutos; & jure merito antiquos scripsisse, Abelem fuisse tantum chorepiscopum; cum archiepiscopatu Remensi numquam gavisus fuerit; licet id Pippinus decreto concilii Suessionensis constituisset. Pagius hæc fatus, legendum monet Folcuinum in Chronico Laubiensi: cujus locum dedimus supra num. 7. Tametsi Pagius nunc hoc, nunc alio loquendi modo utatur; Abel tamen Remensis episcopus consecratus est.

[18] His hactenus in utramque partem disputatis, proponere nunc mihi liceat rationes, [qui tamen probabilius] quæ me inducunt, ut propendeam potius in illam sententiam, quæ S. Abeli vere ac proprie attribuit cathedram Remensem. Movet me 10. Quia clare ac diserte illud affirmat Fulcuinus, superius num. 7 citatus; ubi ex pontificalibus ejusdem civitatis gestis memorat, quod in eadem civitate Abel quidam fuerit episcopus, qui in ea plura vel acquisierit, vel ordinarit. Et vero plura vel acquirere vel ordinare episcopum in archiepiscopali civitate, cujus est, si non istius loci episcopi est? 20. Quia Flodoardus supra num. 8, Beatum, ait, Rigobertum secutus Abel in episcopatus ordine reperitur: ubi & de episcopatu Remensi, & de S. Abelis in eodem episcopatu decessore sermo est minime dubius. Quæ autem mox subdit idem auctor, manifeste significant, Sanctum nostrum plus aliquid fuisse quam chorepiscopum; quamvis eum quidam corepiscopum tantum fuisse tradant, Pontificem tamen illum extitisse, diversis invenimus, inquit, assertionibus &c. Deinde postquam ex epistolis Zachariæ PP. ad S. Bonifacium directis egisset de tribus metropolitanis episcopis, totidemque eorum palliis; secundum dicta num. citato; converso ad probandum Abelis metropolitæ episcopatum oratione, sic scribit: Sed & quædam chartæ ipsius episcopi reperiuntur nomine titulatæ. Denique ex num. 10, Præsul Remensis constitutus fuit; sed ibi permanere permissus non fuit; sed magis contra Deum ejectus est &c. Si itaque constitutus; sed permanere non permissus; sed ejectus: si nemo vere ac proprie ejici possit ex officio, in quo nec est, nec nunquam fuit, consequens est, ut S. Abel vere ac proprie metropolita Remensis fuerit. 30. Argumentum, quod supra num. 17 desumebat Pagius ex Fulcuino; quia nimirum Abelis nomen inter diptycha archiepiscoporum Remensium non recitaretur; tantum abest, ut evertat opinionem nostram; ut inde magis videatur confirmari.

[19] [ipsi asseritur.] Nam dic, amabo, cur Adalbero, Remensis archiepiscopus, satis mirari se dicit, quod in ea commemoratione iste non inveniatur; nisi ideo, quia supponit, ac tacite quodammodo indicat, Abelem Remensis sedis archiepiscopum aliquando fuisse? Nam quid miri est, nullam memoriam sacram inter istius sedis archiepiscopos haberi illius, qui archiepiscopus ibidem numquam fuerit? Cur vero id sic contigerit, dedimus supra Fulcuini conjecturam; quod utique ipse vacanti sedi jam antea episcopus jussus sit aliquantisper insidere; at pro amore Dei, voluntaria cessione sponte catalogum illum repudiasse. At vero quisnam vacanti sedi vel tantillo tempore insidet; quis voluntaria cessione eam abdicat, ac catalogum decessorum episcoporum repudiat; nisi is, qui, ubi & quando illa agit, vere ac proprie ibi tunc episcopus sit? 40. Aliud Pagii argumentum, quod desumitur ex perturbatione ecclesiarum Galliæ, bonorum episcopalium deprædatione, ac misera apud Remenses Abelis conditione, non convincit. Aliud enim est, vere ac proprie archiepiscopum esse; aliud, annuis simul archiepiscopatus redditibus gaudere. Quibus etiamsi admittamus nostrum Sanctum caruisse; quid vetat tamen, cur sine illis apud Remenses non fuerit verus ac legitimus eorum præsul, ad exiguum saltem tempus; quia ex supra dictis, ibi permanere permissus non fuit &c.? Breves hisce duas observationes subnecto. 10. Richardus de Wassebourg in Antiquitatibus Gallobelgicis lib. 2, fol. 132 in Vita S. Magdalvei, episcopi Virdunensis, Legimus, inquit, in antiquis nostris chartulariis, Abelem, archiepiscopum Remensem, magnam pecuniæ summam dedisse in eleemosynam prædicto Magdalveo, sive, ut notatur ibidem ad marginem, ecclesiæ Virdunensi. Hoc si accidisse quis velit eo tempore, quo S. Abel erat evectus ad archiepiscopatum Remensem; non assequor equidem, quomodo id conveniat cum afflicta in rebus temporalibus ejusdem conditione; adeo ut ipsius præsul magis esset ad accipiendam eleemosynam, quam ad dandam accommodatus. 20. Non videtur Sanctus consecratus fuisse episcopus, antequam Lobium adierit: nam Fulcuinus cap. 5 S. Ermini abbatis cooperatores laudans, sanctum utique Abel, Scottum genere, & sanctum Wlgisum episcopum, & dominum Amulguinum., æque episcopum; titulum episcopalem duobus illis tribuit, Abeli non item.

[20] Interim quia de Milone pseudo-episcopo, ac cathedræ Remensis invasore, [Idea Milonis in archiepiscopatum illum intrusi.] mentio facta est non infrequens; juvat circa illum notare sequentia ex historia Ms. Trevirensi apud citatum Mabillonium, his verbis: “Post Lutwinum Milo, filius ejus, sacerdotali functus est officio apud Theberos * & Remos. Primo quidem imitator patris, demum tyrannus effectus est, nihilque in eo de clericali honore vel vita, nisi sola tonsura enituit. Eo enim tempore bella graviora & intestina parricidialia in hac provincia orta sunt, quando Karolus tyrannus laicis episcopatus dedit, & episcopos nullam habere potestatem permisit. Cum hoc Karolo Milo supradictus ad bellum est profectus, sola jam tonsura clericus, habitu & moribus irreligiosus: & post victoriam episcopatibus Treberorum & Remorum ab eodem Karolo donatus est: cujus infelici tempore his de ecclesiis multa sunt ablata, & res ab episcopis divisæ” &c. Et infra: “Milo igitur tyrannus, his ita peractis, venationi inserviens, ab apro percussus moritur in villa, quæ dicitur Iranc, primo a Treberis miliario: ubi & sepultus est post XL annos suæ tyrannicæ invasionis”.

[21] En tibi nunc quædam de tempore sæpe memorati archiepiscopatus. [Tempus Ordinationis S. Abelis:] Mabillonius in Appendice citata, Electus, ait, est Abel in archiepiscopum Remensem anno DCCXLIII, ut patet ex præcitatis Bonifacianis epistolis. Cointius ad annum 745, num. LI affirmat, Abelem isto anno factum esse archiepiscopum in synodo Suessionensi, ex canone ejus secundo. In Catalogo Archiepiscoporum Remensium apud Colvenerium lego ista: S. Abel ab anno DCCXLIX solus residet in ecclesia Remensi. Sed ab eadem quoque depellitur anno DCCLVIII. At num videtur verosimilis tam longa mora inter tot difficultates, quas diximus? Mabillonius enimvero in Appendice designata censet, eum haud diu retinuisse suam dignitatem, expulsum utique a dicto Milone ante annum quidem 748, prout colligit e Zachariæ PP. epistola, eo anno data, quæ Reginfredo Rotomagensi archiepiscopo, Deodato Belvacensi, aliisque Remensis metropoleos provincialibus inscribitur, Abele prætermisso. Hæc observat laudatus auctor. Epistola autem illa inter Bonifacianas est 136; item exstat apud Labbeum tom. 6 Conciliorum Col. De tempore, quo scripta sit, consule notam Sirmondi Col. & Baronium ad annum 748; uti & Cointium ac Pagium. Sammarthani ordinationem ejus pontificiam canone 3 concilii Suessionensis factam dicunt, & innectunt anno 744. Quæ addam ex antiquis, non habeo. Nonnulla tamen antiquitus de eo scripta fuisse, indicat Fulcuinus supra num. 7, quando refert: Finis vero ejus quis fuerit, scriptor gestorum ejus aut nescivit, aut omnino tacere voluit. Accedit eo, quod Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii fol. 167 beati Abelis historiam per Nortmannos intercidisse putet: ut mirari nemo debeat, ejus gesta adeo parce ac jejune a nobis tractari. Superest tamen dicendum, an & quibus synodis interfuerit.

[22] [an & quibus synodis interfuerit.] Miræus in Fastis pag. 464 sic tradit: Abel Liptinensi an. DCCXLIII, & Moguntinæ an. DCCXLV synodis .. interfuit. Sirmondus in notis ad illud concilium, tom. 6 Conciliorum Col. observat, proditum non esse, quinam episcopi in Liptinensi synodo adfuerint. Severinus autem Binius ibidem in suis notis, Huic, inquit, concilio interfuisse videntur præter alios tres, metropolitani hi, Germo *, Abel, Arbertus, sive Hartbertus: quia his pallia petita esse patet ex epistola Zachariæ nona & decima. Hinc itaque nihil fere habimus in rem nostram, præter conjecturam. De concilio Germanico tertio agitur ibidem Col. notante Serario Moguntiacarum rerum lib. 3, notatione 31, cur tertiæ synodi locus dici possit Moguntia. Binius ibidem Col. insuper ex Serario citato addit, huic synodo interfuisse episcopos istos, quorum nomina habentur in titulo illius epistolæ, quam ex hoc concilio scripsit sanctus Bonifacius ad Æthelbaldum sive Athelbaldum regem Merciorum in Anglia, scelestissimam vitam agentem &c. Est epistola illa inter Bonifacianas decima nona apud Serarium; in ejusque titulo una cum aliis coëpiscopis scribitur Abel. Baronius rem confirmat, quando ad annum 745 hæc scribit: Pertinet ad hoc concilium, quod S. Bonifacius .. ut Athelbaldum ad meliorem frugem converteret, nomine non suo tantum; sed & episcoporum, qui synodo interfuerunt, epistolam scripsit, commonitionibus paternis plenam; quæ ibidem subditur, expresso etiam in inscriptione, quæ eidem præmititur, nomine Abelis, tamquam inter alios ibidem notatos coëpiscopi. Ex his conficitur, S. Abelem fuisse unum ex præsulibus, qui dictæ synodo Moguntinæ interfuere. Consuli etiam possunt, quæ habet Alfordus ad prædictum annum 745 num. 1 & 2.

[Annotata]

* Treberos

* Grimo

§ III. An Sanctus fuerit abbas Laubiensis; tempus mortis; corpus, ejusque translatio.

[Inquiritur] Superest nunc quæstio altera; videlicet an S. Abel veri ac proprii nominis abbas fuerit cœnobii Laubiensis. Cointius ad annum Christi 745 num. LXXXVIII refert, isto anno, Childerici regis secundo, postridie Kalendas Februarii, Carolomannum Majorem-domus erga Laubiensem ecclesiam munificum se præbuisse, Theoduino illius loci tunc abbate; ex Fulcuino in Gestis abbatum Lobiensium cap. 6 factum probans; e quo constet, Theoduinum dicto anno, mense Februario, abbatem fuisse. Ad hæc, locum ei a Fulcuino tributum inter sanctos Erminum ac Theodulfum; cum caput quintum operis sui claudat obitu S. Ermini; ac caput sextum incipiens, illi substituat Theoduinum. Huic S. Theodulfum episcopum sufficit cap. 8; Ansonem vero proximum illi dat cap. 9 in munere abbatiali successorem, duobus libellis eidem Theodulfo tunc abbati ab ipso inscriptis, uno de Vita S. Ursmari; altero de Vita S. Ermini: qui, laudato auctore testante ad calcem dictæ ejus Vitæ apud nos tom. III Aprilis, ad diem XXV ejusdem mensis, pag. 376, Provectus ætate, & plenus dierum, in senectute bona anno septingentesimo & trigesimo septimo, ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, septimo Kalendas Maias, perrexit ad Dominum.

[24] Censet memoratus Annalium auctor num. XC, [an noster Sanctus] retinendum hunc abbatum Laubacensium Catalogum, nec aliam annorum posse admitti computationem; Fulcuinum vero egere interpretatione, cum loquitur de Abele, de Wlgiso & Amulguino episcopis, quos abbatibus Laubacensibus accensendos insinuat; nec diffiteri plerosque Neotericorum. Duos quippe hujus auctoris textus esse monet Cointius; unum capite 5; alterum capite 7. Priorem dedimus supra num. 5; posteriorem, quem egere interpretatione dicit Cointius, habes item supra num. 7. Wlgisum S. Ermini successorem fuisse affirmat Fisenus in Floribus ecclesiæ Leodiensis, ad diem IV Februarii, abbatemque creatum anno 737; quo S. Erminum e vita migrasse, idem auctor testatur ad diem XXV Aprilis, num. 2 in fine. Apud nos ad diem IV Februarii in Commentario historico S. Ulgisi sive Wlgisi, tom. 1 istius mensis pag. 500 Fiseni assertioni circa immediatam illius isto anno post S. Erminum successionem favens Bollandus, hoc omnino videri asserendum dicit, si quidem ipse, Amolwinus, Abel successive loco præfuerunt, & non simul cum S. Ermino, ut hic antea cum S. Ursmaro. Et vero nisi forte alio ad Christi colendam vineam translati, non diu eam dignitatem tenuerunt, cum anno, ut diximus, DCCXLII jam abbas esset Theoduinus. De S. Amulwino agitur apud nos die VII Februarii, tom. 11 ejusdem mensis, pag. 82.

[25] At non placet hoc Cointio; quia Fisenum, cujus auctoritate nititur, sibi non constare affirmat; eo quod ad diem XVIII Aprilis num. 1 Catalogum abbatum Lobiensium sic auspicatur: [vere ac proprie] Sancto .. Patriarchæ, nempe Ursmaro, morienti anno DCCXIII successit S. Erminus, & mortuus est anno ejusdem seculi XXXVII. Illi substitutus est S. Theodulfus. Quo vivente Lobium venit Rhemensi archiepiscopatu pulsus S. Abel, & S. Theodulfo collega additus anno LVIII, ibidem obiit DCCLXIV. Mortuus est autem S. Theodulfus anno DCCLXVI. Observat enim Cointius, S. Theodulfum vitam longe post annum Christi 766 produxisse: deinde Theoduinum abbatem, de quo supra dictum, a Fiseno male vel omitti vel confundi cum Theodulfo: cum tamen alter ab altero distinguendus sit, & in abbatum Lobiensium nomenclatura Theodulfo præponendus Theoduinus; prout videre licet apud laudatum Cointium: qui denique observat, Fisenum in præcitato abbatum Lobiensium catalogo, cum vel S. Theodulfum sancto Ermino proxime substituit, vel Abelem eidem S. Theodulfo collegam adjungit, nullum Wlgiso, Amulwino & Abeli locum inter abbates illius monasterii relinquere; nihil igitur vetare concludit, quo minus in contexendo Lobiensium abbatum indice Fulcuinum sequatur, & S. Ermino Theoduinum; Theoduino S. Theodulfum; Ansonem S. Theodulfo subroget; expunctis Wlgiso, Amulwino, & Abele: tametsi admittat, S. Erminum ejusque successores, quibuscum apud Laubacum diu vixerint, consilio eorum & opera plurimum adjutos fuisse, ac per eorum absentiam vices abbatiales sapientissime administratas.

[26] Hæc confirmantur e nupera editione Galliæ Christianæ, anno 1716 Lutetiæ Parisiorum typis regiis inchoata; ubi tom. 3, [fuerit cœnobii Laubiensis abbas:] col. 80 producitur nova series abbatum Lobiensium novis curis a dicti operis inceptore D. Dionysio Sammarthano maxime ex Fulcuino, & ex Brevi chronico Lobiensi, apud Martenium inter Anecdota edito tom. 3, Col. ordinata; & continuata usque ad annum Christi 1707: in qua signatur I. Abbas S. Landelinus .. Laubiense tandem monasterium rudi opere inchoat an. DCLIV .. Obiit XVII Cal. Julii anni DCLXXXVI *. II. Domitianus .. ad an. DCLXXXIX. III. S. Ursmarus an. DCXCI .. solutus est carnis ergastulo an. DCCXIII *, XIII Cal. Maii. IV. S. Erminus seu Ermino .. Ipsi contemplativam vitam quærenti coadjutores fuere eximii viri Abel, Wlgisus, & Amulwinus episcopi, nec non Dodo postea Waslarensis abbas .. Migravit ad Dominum Erminus VII * Cal. Maii an. DCCXXXVII *. V. Theoduinus, sub quo, Karlomanno Majore domus concedente, auctum est monasterium villa Fontanas dicta anno secundo Childerici .. Omittitur hic abbas tum in Chronico laudato, tum in Floribus eccles. Leod. Bartholomæi Fisen tom. 2 pag. 221. VI. S. Theodulfus .. Obiit die festivitatis S. Joannis Baptistæ anno DCCLXXVI: Cointio, ex notatione ad marginem, 777. VII. Anso vel Ansus &c. Ex his videtur probabilius, quod noster Sanctus non fuerit proprie ac stricte Lobiensis abbas; sed Lobiensis dumtaxat abbatis adjutor. Et quid prohibet, quo minus in ista significatione intelligamus locum ex Fulcuino superius prolatum, Habuit etiam Erminus & cooperatores sive successores ejusdem loci gubernatores, & coabbates &c.?

[27] [uti & quo loco ac tempore] De loco, anno, ac die obitus sic statuo. Locum fuisse monasterium Lobiense, indicant annuntiationes num. 4 prolatæ. Quibus adde auctores alios, quos recensebo occasione anni, quo dictus obitus accidit. In Catalogo archiepiscoporum Remensium apud Colvenerium in editione Flodoardi sui adjecto sic lego: Obiit in monasterio Laubiensi, diœcesis Cameracensis, V die Augusti anno DCCLXIV. Fisenus supra citatus Lobii eum obiisse eodem anno, statuebat. Ab utroque dissentit Cointius ad annum Christi 751, num. XXIX sic scribens: Abel archiepiscopus .. in monasterio Laubacensi feliciter ad Deum hoc circiter anno migravit Nonis Augusti. Apud Mabillonium nec in memorata superius appendice, nec in Annalibus Benedictinis tom. 2, lib. 22, num. IV invenio, quo anno S. Abel e vivis excesserit. Castellanus annuntiationi ejus in Hannonia, nota temporis, quam apponit ad marginem, versus annum 780 hoc contigisse censet. Nos itaque, ut in re incerta aliquid determinate ponatur; dicamus, Sanctum e vita migrasse medio circiter seculo octavo, vel paulo serius, id est anno circiter 750 vel 760; secundum ea, quæ retuli ex auctoribus.

[28] [e vita excesserit.] Nullam esse controversiam de die mortis, perspicuum redditur cum ex Hagiologis, hoc die V Augusti illum memorantibus, tum ex iis, quæ mox dicta sunt. Accedit Mabillonius tom. 2 Annalium, lib. 22, num. IV dicens, Abelem .. secessisse tradunt in monasterium Laubiense, ubi sanctissime supremos absolverit dies, mortuus Nonis Augusti. Quamquam Trithemius De viris illustribus Ordinis S. Benedicti lib. 3, cap. 298, Ejus festum nono Calendas Octobris celebrari affirmat. Qui cur adeo hic sit singularis; nos latet. Enimvero talis esse non debuit propter translationem corporis apud Belgas, de qua nunc loquar.

[29] Apud Sammarthanos in archiepiscopis Remensibus tom. 1 Galliæ Christianæ pag. 480, morti S. Abelis in monasterio Lobiensi, [Translatio coporirs.] subdit hanc notitiam: Sacra pignora Abelis servant canonici Lobienses, teste Chronico hujus abbatiæ. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii hoc die de translatione S. Abelis tradit ista: Corpus .. sacrum cum aliis Sanctorum corporibus, cumque clericorum sive Canonicorum collegio translatum est anno millesimo quadringentesimo nono, ex Lobiensi parochia, Binchium: quod est Hannoniæ oppidum, diœcesis Cameracensis; sed bellorum procellis valde attritum. Utroque loco natalis celebratur die quinta Augusti. Molano circa istum diem adstipulatur Mabillonius, numero proxime præcedente citatus, dum dicit: Qui dies (nimirum V Augusti) festus agitur Binchii in pago Hainoënsi: ubi ejus corpus in ecclesia collegiata servatur. Breve vero chronicon Lobiense supra num. 26 memoratum, Col. translationem Sanctorum corporum Lobiensium ad Binchienses differt in annum sequentem, his verbis: MCDX. Corpora Sanctorum Lobbiensium a Lobbiis ad Binchiensem transferuntur ecclesiam ob bellorum tempestatem. De dicta translatione meminimus inter Prætermissos ad diem 2 Julii, pag. 293, expressis Sanctorum, quorum corpora translata sint, nominibus.

[Annotata]

* al. DCLXXXV

* al. DCCXII

* al. VIII

* al. DCCXXXVI

DE S. MARGARITA VIDUA
APUD SEPTEMPEDANOS PICENI IN ITALIA.

Anno MCCCXCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Margarita vidua apud Septemped. Piceni Italiæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Natales, cognomentum, conjugium, proles, vita vidualis, miraculum, tempus vitæ ac mortis, sepultura.

Septempedam Piceni, sive, ut nunc loquimur, Marchiæ Anconitanæ urbem fuisse, [Septempedæ noritia:] Ptolomæo in sexta tabula Europæ, Antonino in Itinerario, aliisque veteribus memoratam; a Longobardis, teste Leandro, solo æquatam (vel, ut alibi lego, a Gothis eversam) ex ejusque ruinis nobile oppidum Sanseverinum ædificatum, indito ei nomine a S. Severino, Septempedano olim antistite; dictum jam pridem apud nos est ad diem VIII Januarii, tom. 1 ejusdem mensis pag. 499, occasione laudati Præsulis. Civitas autem illa jacet inter colles Apennino finitimos, ad Potentiam fluvium, Tolentino ac Camerino aliquot milliaribus dissita. Antiquæ porro Septempedæ nominis originem inde derivant monumenta nostra Sanseveriniana Mss. (de quibus infra;) quod colles septem quasi septem podia eam coronarent; adduntque, olim Romanorum municipium fuisse, ex inscriptionibus antiquis colligi. Unam dat Ughellus Italiæ sacræ tom. 2, col. 845.

[2] Patria Sanctæ nostræ obtigit territorium Septempedanum seu Sanseverinianum; ex Cesalo utique villula ortæ; [Sanctæ patria, cognomen, conjugium:] teste Vita ejus Latina. Monumenta Sanseveriniana locum nuncupant Italice Cesolo, paulo amplius, prout addunt, quam duobus milliaribus distantem a dicta civitate. Eumdem dicti loci efformandi modum servat Vita Italica, inferius memoranda. Nata fuit Sancta ignotis ac rusticis parentibus; nec non paupere cultu ac pastoritio munere educata; sed donorum cælestium affluentia egregie nobilitata atque ditata; prout habemus e documentis, quæ præ manibus sunt. Quamdiu vixit, Discalceatæ nomen ipsi adhæsisse, quia pedes numquam calceis induebat, post Vitam Italicam, monumenta Sanseveriniana referunt. Annos numerans quindecim, a parentibus nuptum datur invita viro cuidam sancto (Severinatem fuisse historia demostrat, &, ut opinor, Burgi civem, sive incolam:) tanta qui secum cum benevolentia semper vixit, illique ita obtemperabit, ut soli in conjugio sine lite viderentur; ex Vitæ Latinæ num. 8.

[3] [maritus:] Cui refragantur monumenta Sanseveriniana, quando maritum ei dant, a quo, natura videlicet austero, indignis verbis ac factis tractabatur. Volebat enim is, ut, de more aliarum pagi sui mulierum, ipsa quoque calceos gestaret: quasi vero uxor ejus, nudis pedibus incedens, esset continua mendicitatis suæ exprobratio, eo redactæ, ut de pari calceorum usualium prospicere conjugi non posset. Ast illa, ut marito morem gereret, & in proposito suo constans permaneret, precibus ferventibus impetrasse ibidem dicitur, ut oculis ipsius apparerent sui pedes calceati: ac proin illam in bono, quem susceperat, more suo perseverasse. Hæc, e dictis monumentis eruta, si ita se habeant, componi forte utcumque possint, distinguendo tempora; quorum uno aliquo, eoque exiguo, maritus molestias facessiverit uxori ob causam dictam; illaque, uti is putabat, sublata, placidus erga eam deinceps fuerit ac benignus. Cingulum, milliaribus octo a Cesolo distans, sæpenumero se contulisse Sanctam, ut ibidem de peccatis confiteretur Patri cuidam Ordinis S. Dominici, directori suo; excursiones illas ex instinctu diaboli in malam partem accipiente ac prohibente marito, volunt dicta monumenta; adduntque, postquam S. Margarita confugisset ad orationem, angelum, assumpta ejus specie, vices ipsius supplevisse in custodia gregis, & aliorum ministeriorum ruralium ac domesticorum exercitio; dum ipsa interea de more itaret ad prædictum locum.

[4] [proles; vita vidualis:] Difficultas etiam est circa sobolem S. Margaritæ. Vita quippe Latina affirmat num. 8, de ejus conjugio agens, ex eo plures tulisse filios & filias, quos & quas auctor (historiæ, de qua est sermo) mirum in modum extollit. Vita vero Italica filiam ei natam refert. Monumenta Sanseveriniana scribunt ista: Postquam in lucem edidisset unam unicam filiam (un unica figlia, uti est in ipso textu Italico) mansit vidua mariti in juvenili maxime sua ætate. Hæc ejusmodi sunt, ut nullo pacto queant componi cum præcedentibus. Quod autem modo addebatur de viduitate Sanctæ juvenili, quomodo satis cohæreat cum Vita Latina, non intelligo; nam ex numero supra citato, in matrimonio per annos viginti & unum vixit. Vitæ in viduitate ab ea exactæ virtutes, exstant Italice in monumentis Sanseverinianis ac Vita Italica; Latine vero in Catalogo Sanctorum Italiæ apud Ferrarium: e quo visum est, eas huc transcribere, ubi ad diem XXVIII Augusti sic lego: Defuncto viro, officia pietatis ardentius colere cœpit, vitam austeriorem degens. Sarmenta illi lectus erant; pulvinar lapis; cibus & potus, simplex panis & aqua. Nudis pedibus etiam hieme incedebat, unica veste contecta.

[5] Romam peregrinata, loca sancta invisit, Sacramenta frequentissime sumebat: [virtutibus referta.] primo quoque diluculo ad ecclesiam ad Missam pergens suas preces fundebat: reliquum diei visitandis ægrotis, quibus inserviebat, laborando, eleemosynasque, quas pauperibus distribueret, colligendo insumebat. Supra cilicium chorda adeo constringebatur, ut ea sanguine sanies fieret. Oranti noctu diabolus ei dicens apparuit, Frustra te jejuniis & disciplinis affligis, misella; cum id facias, ut ab hominibus videaris. Vinum non bibis, nec edis carnes: uvas tamen & ficus avidissime devoras. Quibus dictis, Margarita divinam opem implorante, disparuit; ipsaque deinceps ficus non attigit. Cum rursus dæmon specie capræ in domum per fenestram esset ingressus, totaque flammis compleri videretur, filia perterrita matrem inclamabat: quæ accurrens hostem subito fugavit.

[6] Mirabilia omnino sunt, quæ de calceis, quos Sancta morti vicina filiæ suæ reliquerit, [Mirabilia duo] circumferuntur, & habentur in Vita Italica, ac Ferrario citato; adde Severanum in libro, cui titulus Pretiosæ mortes justorum pag. 359, monumenta Sanseveriniana, ac Vitam denique Latinam Ms.; cujus apographo, quod ante me habeo, subscripsit ista noster P. Papebrochius: Videntur esse ejusdem auctoris: erant eodem charactere scripta. Sunt autem hæc, laudati Patris manu etiam exarata: De beata hac Muliere duo illa imprimis momoratu digna, quod & de instanti obitu quindecim ante diebus ab ipsa virgine Dei Matre fuit admonita, & rogata a filia, ecquid moriens sibi relinqueret? Cum calceos relinquere se dixisset, quibus tamen usa numquam fuerat; filia matrem nihil temere loqui solitam sciens, rem diligentius perscrutata, pedum sola sic a reliquis partibus deprehendit sejuncta, ut calceorum speciem præ se ferrent, affixo etiam alteri eorum clavo ferreo in calce; quem illuc corporis gravius afficiendi gratia, severior adversum se Mulier intrusisse creditur. Servantur adhuc eadem calceamenta una cum clavo ipso Septempedæ ad D. Dominici ædem, seorsum a reliquo corpore, in vitreo quodam vasculo.

[7] Exstat autem distorum index & quasi testis vetusta admodum ipsius Margaritæ imago, [de S. Margarita memorantur.] ad D. Severini in eo pariete depicta, qui ad sinistram est ingredientibus; ubi ante Virginem ita cernitur prostrata, ut clavum itidem pedum alteri affixum gerere videatur. Hæc ibi. Quæ vero dicta sunt de calceamentorum istorum, una cum clavo ferreo in calce infixo asservatione, & teste horum imagine, Severanus pag. 360 in annotatione, ubi scripsisset, hæc in actis referri; sic subdit: Pariete autem, in quo ejusmodi cernebatur imago, occasione novæ absidis in eodem templo diebus nostris exstructæ demolito, periit memoria tam insignis: quemadmodum & clavus ipse (nostrorum pariter incuria) qui nullatenus reperitur.

[8] [Tempus vitæ ac mortis.] De tempore vitæ ac mortis ista accipe. E vivis abivit S. Margarita septuagenaria; ex Vita Italica, monumentis Sanseverinianis, ac Ferrario, die, prout hic habet, obitus præscito & prænuntiato. Hunc autem incidisse in V Augusti; asserit Vita Italica, & indicat sub isto die etiamnum ipsius superesse memoriam in Martyrologio Romano. Et recte: nam in isto Martyrologio, quod anno 1586 typis editum est, signatur dicto die V Augusti. Quid vero causæ fuerit, cur in posterioribus editionibus annua Sanctæ memoria fuerit translata ad XXVII dicti mensis, equidem nec intelligo, nec divino. Ad hæc, Baronius in notationibus ad istum diem, nullam hujus mutationis causam assignat. Quod vero dies hodiernus sit genuinus mortis dies, præter ea, quæ dixi, suadet 10 annuntiatio, quæ Vitæ Latinæ subjungitur, & infra dabitur. 20. Suadent documenta Sanseveriniana, quæ pro confirmatione istius diei citant monumenta conventus; de quo post. Ferrario itaque neutiquam assentior dicenti, quod S. Margarita obierit VI Kal. Septembr. Annus 1395 ultimus vitæ fuit, testibus Vita Italica, Baronio, quem modo allegabam, monumentis Sanseverinianis, ac Ferrario.

[9] [Narrantur, quæ obitum ejus sunt subsecuta.] Mortem ejus hæc sunt subsecuta, quæ extraho e sæpe dicta Vita Italica; unde discimus, corpus ipsius delatum fuisse ad ecclesiam, magna comitante populi frequentia, multis ejus visis miraculis, maxime erga personas dæmoniorum vexatione oppressas; idemque corpus fuisse impositum capsæ, ac deinde arcæ lapideæ sublimi atque a terra elevatæ intra sacellum, ad dictum finem fabricatum in S. Maria, vulgo del Mercato, quod est illud ipsum, in quo erecta sunt altare & congregatio sanctissimi Rosarii. Dumque paullo post, prout e dicta Vita discimus, cuidam piæ ac religiosæ personæ revelatum fuisset miraculum calceamentorum S. Margaritæ, de quibus supra num. 6, eaque fuissent petita ab ejus filia, palam ista proferre recusante; curatum fuit, ut ad dictam ecclesiam deferrentur, ac traderentur ejusdem loci patribus; quæ asservantur in tabernaculo argenteo in hierogazophylacio ecclesiæ prædictæ. Hæc delibavi e Vita Italica. Ecclesia porro illa est Patrum Dominicanorum.

[10] [Recens status calceorum e membrana Sanctæ miro modo formatorum.] Monumenta Sanseveriniana jam memorata & die III Novembris anni 1710 signata in testimonio, quod infra dabitur, de recenti calceamentorum istorum statu nos instruunt. Inde enim habemus, membranas illas (Joannes Michael Pius infra citandus corticem plantæ pedum eas vocat) ad S. dominici in hodiernum usque diem intactas asservari eleganti in urna librarum novem puri argenti cum suis crystallis, & exponi in altari quotannis festa S. Margaritæ luce, ut una cum sancto ipsius corpore pateant publicæ venerationi. Intactas, inquam, & integras, si excipias aliquot digitos, quos indiscreta forte subtraxerit devotio eorum, qui eas in manibus habuerunt. Hæc dedi in fide dicti instrumenti; de quo dicam inferius.

§ II. Miracula, cultus publicus; gratiæ spirituales a Sede Apostolica eidem annexæ; translatio corporis; monumenta Sanseveriniana; Vitæ.

[Miracula,] Sanctam, sub obscura, dum viveret, ignobilis conditionis umbra latentem, ubi ad se vocavit Dominus, signis eam coram hominibus illustravit. Ferrarius de calceis, proxime a me memoratis, Infirmos, inquit, a variis languoribus tacti sanant. Et mox addit, quod ad ejus tumulum ægroti & dæmoniaci curari soleant. Baronius in notationibus ad diem XXVII Augusti sic etiam brevissime habet: Multis fuit illustrata miraculis. Quibus utinam singulatim recensendis, atque ad nos transmittendis invigilasset elapsa ætas!

[12] Ad cultum publicum quod attinet; Ferrarius in annotatione ad Sanctæ elogium scribit ista: Nondum in sanctas mulieres solemni ritu relata est: [annuntiationes; cultus modernus;] dies tamen natalis ipsius ex Apostolicæ Sedis licentia celebratur, Sanctaque in Martyrol. & passim nominatur. Post Vitam nostram Latinam hæc ponitur annuntiatio: Nonis Augusti in Piceno apud Septempedanos S. Margaritæ viduæ Eodem etiam die ac modo illam refert Martyrologium Romanum anni 1586; at postmodum in eo notatur ad diem XXVII hujus mensis. Vide dicta num. 8. Nunc autem neutra die celebratur in civitate S. Severini. Etenim e dicti loci monumentis disco, quod festum cum Officio de Communi unius viduæ celebretur ultima Dominica ejusdem mensis, propter majus commodum ac concursum populi, ad ejus intercessionem soliti recurrere ob multa miracula, quæ Sancta ista operatur in utilitatem eorum, qui erga se sunt pie affecti; maxime in liberandis energumenis.

[13] Ex allatis insuper documentis habemus, vespere, [cum solenni supplicatione,] qui ejusdem Sanctæ festo est prævius, post salutationem Angelicam a communitate institui supplicationem accensis cereis lucentem, quæ incipit a palatio concilii, usque ad ecclesiam S. Dominici, ad quam erecta cum cruce se conferunt omnes conventus Religiosi: quorum unus pluviali indutus, parvam hierothecam, in qua exstat pars ossis prædictæ Sanctæ, manu gestat. Dictam porro supplicationem comitantur Magistratus, ac civitatis gubernator (qui semper est Prælatus) aut vices ejus supplet is, qui ipsius locum tenet. Postridie manc jubet civitas cantari Missam solennem, cui intersunt hi, quos memoravi. Accedit eo, quod in honorem dictæ Sanctæ habeantur in ista civitate nundinæ liberæ per dies viginti; id est, a vigesima Augusti, usque ad X Septembris.

[14] Ad splendorem S. Margaritæ plurimum conducunt gratiæ spirituales, [ac gratiis spiritualibus a Sede Apostolica concessis.] ab Apostolica Sede liberaliter indultæ loco, quo sacrum ipsius corpus fuit depositum. Nam anno 1396 Bonifacius PP. IX omnibus his, qui visitaverint ecclesiam S. Dominici, festo S. Margaritæ, concessit omnes indulgentias, quas Gregorius PP. XI concesserat ecclesiæ S. Cyriaci, civitatis Anconitanæ patroni tutelaris; quæque coincidunt cum omnibus illis indulgentiis, ab Alexandro PP. III, atque ab aliis Romanis Pontificibus ecclesiæ S. Marci Venetiis pro festo Ascensionis concessis. Quæ omnia referuntur in iisdem, quæ identidem citavi, Sanseverinianis documentis: e quibus præterea habetur, quod idem Christi Vicarius per aliud suum Breve, iisdem die & anno expeditum, facultatem concesserit Priori pro tempore S. Dominici, ut in dicto festo cum duobus aut tribus aliis confessariis a se eligendis, possit absolvere illos omnes, qui venerint lucraturi indulgentias, ab omnibus casibus ac peccatis, exceptis iis, quæ reservantur sanctæ Sedi. Supradicta Brevia, prout additur in citatis monumentis, conservantur in archivo dicti conventus.

[15] [Translatio corporis] Superest, ut agamus de translatione corporis; circa quam eas daturi sumus notitias, quas nobis suggerunt documenta Sanseveriniana. Repositum itaque Sanctæ nostræ corpus, antequam nova reædificaretur ecclesia, sub altari seu sacello sanctissimi (ita ibidem vocatur) nominis Dei, in loco humido, fracta capsa & carie exesa, vestibusque omnino laceris, repererunt illi, qui sacrum depositum recognoscebant. Unde Patribus Conventus jam ad annum usque 1665 fuit animus, illud transferendi in decentiorem locum: & obtinuerunt facultatem a reverendissimo patre Generali Joanne Baptista Marini; sed nulla umquam re exsecutioni mandata. Anno demum 1691, X Junii, die Dominica, in quam incidebat festum SS. Trinitatis, rem accurante patre Benedicto Landi, patritio S. Severini, ejusdemque Conventus Ordinis Prædicatorum filio, facta fuit solennis translatio. Prima igitur die Junii prædicti anni venit illustrissimus D. Scipio Negrelli, civitatis episcopus; & illustrissimo D. Tornaquinci Belloni, nobili Veneto, ejusdem civitatis gubernatore, nec non loci dicti Magistratu, una cum aliis multis dominis præsentibus, ossa sacra ex arca veteri, quæ erat sub prædicto altari, levata sunt, ac deposita in nova cypressina, e ligno duplicata, opere sculptorio, ac deaurata, duabus magnis crystallis eidem præmissis, per quas spectantur sacræ reliquiæ.

[16] [solenni cum ritu] Inventa autem fuere sola corporis ossa integra, filis ferreis in commissuris ligata; & prope illa vas album testaceum, resoluti prædictæ Sanctæ corporis cineribus plenum: quod depositum fuit parvo in sacello, in quo asservantur aliæ reliquiæ, Deo forsitan permittente, ut totum in cineres dissolveretur corpus, quo majus auctoritatis momentum inde accederet prodigio membranarum. Rogatus fuit ad actum dictæ translationis ex una capsa in aliam, Joannes Baptista Vilimteni, notarius ac cancellarius episcopalis. Exorto itaque die decimo supradicti mensis, solennis per civitatem habita fuit supplicatio cum dicta arca, & urna, in qua erant membranæ pedum, duodecim presbyteris, qui sacerdotali more erant vestiti, thesaurum ferentibus, una cum interventu omnis cleri tam secularis, quam regularis, uti omnium etiam numerosarum confraternitatum laicarum, accensa luminaria manu gestantium; duodecim insuper adolescentulorum nobilium civitatis cum facibus lucentibus, quæ insignibus ejusdem instructæ & oblatæ fuere in Sanctæ honorem.

[17] [facta.] Præter hæc, maximus fuit concursus populi e vicinis quoque civitatibus ac Marchiæ locis. Adde ornatum ecclesiæ S. Dominici singularem, nec non Officiorum divinorum e selectorum musicorum accitu præstantiam &c. Inter viros insignes, qui dictæ solennitati interfuere, nominantur hi, ad purpuram deinde Cardinalitiam assumpti; videlicet Eminentissimi Grimaldus, Paulutius, Gualterius, ac Cornarus. Supplicatione finita sacra urna prædicto sanctissimi nominis Dei altari iterum superimposita est: ubi asservatur ad publicam populi venerationem.

[18] Atque hæc, quæ supra dicta sunt, compilasse se testatur idem, [Documentorum Sanseverinianorum compilator:] qui præsenti, unde ista damus, documento subscribitur manu propria, Frater Benedictus Landi, Ordinis Prædicatorum. Cui etiam subnotantur Consul & Priores illustrissimæ civitatis sancti Severini. Subditur de laudato patre sequens testimonium: Admodum reverendum Patrem fratrem Benedictum de Landis, Ordinis Prædicatorum, filium bo. me. illustrissimi D. Antonii de Landis, nobilis sancti Severini, jam per quatuor vices Priorem ven. Conventus S. Dominici hujus civitatis, & ad præsens Vicarium S. Officii ejusdem civitatis, esse talem, qualem retro se facit, retroscriptaque folia fuisse ejus propria manu, litteris & charactere scripta & subscripta, prævia recognitione in forma, omnibus indubie testamur. In quorum fidem. Datum Sancti Severini ex palatio Consulari, hac die III Novembris MDCCX. Hyacinthus Constantinus secr.

[19] De Vita Sanctæ Latina, seu potius ejusdem fragmento, [Vita] nonnulla præmonenda putavi. 10. Ex P. Gallonii Tom. A. apud PP. Oratorii Romæ; quæ exemplo nostro adscripta lego nostri Papebrochii manu, collige, unde illud sit depromptum. 20. Titulus, qui eidem prænotatur, sic sonat: Vita beatæ Margaritæ Discalceatæ, per D. Pompilium Caccialupum. 30. Auctor Vitæ seu historiæ Italicæ, quæ isti præluxit, obscurus est. 40. Plura quidem, at non magna cum concinnitate de Sancta nostra scripsit. 50. Fuit ei coætaneus. Quæ omnia & singula probo e præfatione, exemplari nostro Latino præfixa, his verbis: Ex historia, materna lingua compilata, & rhythmis quidem imperite; sed prudenti & ingenioso a viro editis, reperi B. Margaritæ Vitam posteritati fuisse donatam. Hujus igitur authoris, cujus nomen obscurum est penitus, & ætati nostræ huic ignotum inveni, vestigiis inhærendo, omissis cantilenis, & sui temporis inconcinnitate, tantum ea, quæ veritati consona, & suopte ingenio clara, utpote ab homine prudenti & coætaneo edita attingam.

[20] Ceterum antequam ea typis committerem, usus sum spongia, [Latina,] quod aiunt, & a mendis & barbarismis illa expurgavi. Cum autem Pompilius ille Caccialupus, quem modo nominabam, mihi sit ignotus; discam lubens, si quis plura de eo me docuerit. Baronius in notationibus ad Martyrologii Romani diem XXVII Augusti sic habet: De rebus gestis ipsius (id est, S. Margaritæ) sunt apud nos Acta, a Severinatibus Romam missa. Est illorum exordium: Margarita Septempedæ &c. Ubi vides, istam Vitam aliter incipere quam illud fragmentum, quod dabimus.

[21] Vita Italica, quæ supra allegatur; ad supplendam Latinam a nobis ibidem adhibita, [& Italica.] est exemplar Ms. trium circiter paginarum, ad cujus finem hæc adscribuntur: Excerpta ex Historia Septempedana domini equitis Valerii Cancellotti Sanctoseverinatis: de qua mentionem facit Ughellus sub initium hujus Commentarii designatus. Ex eo autem quod Acta a Severinatibus ad Baronium missa mihi non sint in promptu, parvam esse jacturam, inde videor posse colligere, quod fragmenti, quod typis committimus, brevitas, aliunde sit suppleta ex Sanseverinianis monumentis. Brevem Sanctæ nostræ Vitam Joannes Michaël Pius, Ordinis Prædicatorum, inseruit suo Operi Italico, quod inscripsit: De nobili ac generosa progenie P. S. Dominici in Italia, lib. I, cap. 70 sub finem. His notatis, en tibi nunc, lector

VITÆ FRAGMENTUM,
Auctore D. Pompilio Caccialupo, Ex P. Gallonii Tom. A. apud PP. Oratorii Romæ.
Sanctæ natales, apparitio Domini, miraculum, matrimonium, vitæ austeritas.

Margarita vidua apud Septemped. Piceni Italiæ (S.)

[Sanctæ natales.] Fuit B. Margarita ex Cesalo villula orta, ut ab hominibus ætate confectis, & de suorum avorum dictis referentibus, qui eam alloqui, facta temporum supputatione, potuerunt, percepi, parentibus quidem rusticis & pauperrimis nata: & hoc licet ex dicta historia colligere & comprobare ut verum; cum ipsam pastoralibus servitiis dicatam narret, atque, ut ipsius verbis utar, pastorellam nominet. Hanc forma, ut ex naturali & iconica pictura cernitur, inter venustam, macilentam, & spiritu quasi elatam, subrusticamque, & mediocri statura præditam fuisse, constat. Simplicitate, charitate, mansuetudine, & humilitate præcipue Deo gratam exstitisse legimus; [eratque] illud sibi præ oculis semper ponens, Deo optimo maximo ac proximis inservire, ac opem ferre, dijudicans neminem; corpori tantum suo plagas infligere, ac ipsum semper inedia macerare, ut pauperibus præsto esset, condignum putans.

[2] [Suavi quadam] Nec quidem immerito vel insulse: cum Deus, bonorum omnium remunerator, & elargitor, visa bonitate, animique ardore, ad hujusce laudem ac bene agentium exemplum, miraculum hoc ediderit ostenderitque. Exierat siquidem puella hæc Margarita suæ pauperculæ matris jussu ad pascendum oves; &, ut ex historiæ verbis quasi dignoscitur, satis tenellula, annosque vix nata septem. Cum peregrinus quidam forma conspicuus, fameque & ornati itineris labore nimium languens, ei occurrit: qui precibus lacrymisque effusis ipsam sic tandem alloquitur: Filia, audi verba, quæ ego nunc dicturus sum. Ni succurras, jam fame pereo, atque ob hoc languens ad te veni. Si igitur panis subsidium tibi superfuit, mihi Dei amore hoc elargire.

[3] [Domini nostri] Quibus vix auditis, ita Dei nostri amore Margarita exarsit, ut, licet ipsa fame nimium laboraret, panem omnem, quem perpaucum tulerat, ex sacculo, quem rustici saccutellam vocitant, accipiens, ipsi detulerit. Qui cum pane hoc virgunculæ hujus Margaritæ famem expulisset, lætus admodum ac jucundus, surgens pedes, cum antea consedisset, caritatemque hujus admodum extollens, ipsam pluries propria manu benedixit: discedensque, ei visus est non humanus vir, sed divinus: præsertim cum odorem omnium maximum & suavissimum inibi reliquisset: tantaque Margaritam dulcedine affecit, ut in posterum vanas hujus mundi delicias atque honores semper neglexerit, conspicui peregrini jugiter memoria ardens atque conflagrans, illum Deum suum esse credendo.

[4] Quod ut nec antea, nec tunc, nec postea dulcius quid sibi visum aut suavius umquam in vita fuit; [apparitione] dietimque mane & sero gloriam hanc & odorem semper præsentem habere imposterum sibi visa est. Tandemque nec aliud die illo, quo miraculum hoc effulsit, egit, quam preces, lacrymas, & orationes ad Dominum Jesum, Deum suum, effundere. Ita enim Dei sui amore exarserat, ut diem hunc totum jejunum penitus atque intactum duxerit.

[5] Noctuque, ut moris est, cum pecudibus Margarita rediens, [recreatur:] cum jam fame afflicta esset, quam humillime matrem alloquens, panem postulat, quæ cum paupercula admodum inops esset, sic filiæ subirascitur: Vidisti, filia, hoc mane cassulam a hanc nostram pane penitus, frumento, & farina vacuam, tecumque, quod inerat, attulisti, quo famem expellere de more potuisti. Tu autem nunc nimis audax & ante horam panem poscis, matris tuæ & aliorum fame pene deficientium penitus oblita; nec ego panis penuriam in divitias, parvasque mensuras in magnas vertere possum. Conversaque ad eam Margarita, pro pane instantius orat, in Domino Jesu confidens, qui numquam bonum irremuneratum dimisit; idque ipsa confidentius faceret; cum ipsa ideo jejuna sit, quia panem omnem, quem tulerat, peregrino cuidam laboranti nimium præ fame dederat.

[6] Nec quidem se ita egisse pœnitet, cum ille sibi Jesus Deus suus visus sit; [quam secutum est miraculum.] & cætera matri enarrans, ut gesta erant. Patiare igitur æquo animo famem, quam sponte voluisti, mater ait. Et his dictis, capsam aperiens, panem magnum valde atque dulcissimum inveniens, accipit, frustulatimque divisum Margaritæ primum, deinde domesticis, consanguineis, & vicinis tradens, qui tunc forte, ut magis miraculum innotesceret, aderant: tantaque repente in dictorum omnium corporibus satietas ac dulcedo exorta est, ut, Margaritam tantum observarent, colerent, & venerarentur, cogitarent; &, ut pro ipsis ad Deum preces funderet, deprecarentur. Quo fit, ut omnes insimul caritate, benevolentia & Dei amore compulsi fraterne jugiter imposterum vitam degant.

[7] Interea Margarita annum decimum quintum jam agens, [Jungitur matrimonio,] a patre [clam aliis] b viro cuidam, cujus nomen obscurum est, matrimonio jungitur; nec mirum. Cum historia parentum & filiorum filiarumque ejusdem, quos author noverat, &, ut ipse in suis rhythmis testatur, adhuc viventes laudat atque miratur, nomina occultet; judicio quidem meo satis inique; cum nil magis a posteris desideraretur, quam majorum suorum & præsertim tantæ feminæ stemmata non ignorare: cujus nunc successores quanta author gloria & imitatione privet, omnes cogitent. Sed ut ad Margaritam redeam, unde digressus sum, puellula hæc nil in vita tulit infortunatius, quam quod matrimonio jungeretur. Proposuerat siquidem Deo servire & virginitatem servare: idque omnino effecisset, ni Deus posteritati consulens aliter disposuisset. Indignabatur siquidem pater, se eam cum instrumento, & fide publica promissam genero non posse servare, sicque anceps filiam, quam antea ut oculorum suorum pupillam, custodiebat, odio prosequi coactus est, nec antea destitit, quam Margarita votis suis assensum præstitit.

[8] [quod sancte traducit.] Tradita igitur viro c cuidam sancto (Severinatem fuisse historia demonstrat, &, ut opinor, Burgi civem, sive incolam) tanta secum cum benevolentia semper vixit, illique ita obtemperavit, ut soli in conjugio sine lite viderentur: ex quo plures tulit filios & filias d, quos & quas auctor mirum in modum extollit. Attamen quia adhuc eorum finis incerta erat, consulto omisit; quod ego numquam probaverim. Fuit hæc in matrimonio constantissima, nec umquam nisi ad prolem procreandam cum viro concubuit: cujus vita, durante matrimonio, quo cum [eo] per annos viginti & unum vixit, ita dividebatur. Prolem imprimis suam bene ac religiose educabat & custodiebat, Christianos ritus & mores ipsam tantum docens, & a vitiorum lapsu præservans. Eisdem, quibus ipsa, moribus & orationibus decorabatur. Suos erudiebat. Vestibus juxta conditionem induta [erat] extrinsecus; intrinsecus vero asperrima interula, quam cilicium appellant, semper induta; chorda carnes suas circuiens, ut, post ipsius mortem ossa collidens, & consumptis carnibus, eadem quasi latens reparata * sit e.

ANNOTATA.

a Cassa Italis; Latinis est capsa: proinde cassula est capsula.

b Voci uni incognitæ & incertæ, quæ erat inapographo nostro, substitui duas has.

c De Sanctæ marito Commentarius prævius num. 2 & 3.

d Alibi dicitur Sancta unicam dumtaxat habuisse filiam; ex Commentario prævio num. 4.

e De vitæ austeritate ibid.

* f. reperta

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August II: 6. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 5. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 5. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.