Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August II           Band August II           Anhang August II

6. August


SEXTA DIES AUGUSTI.

SANCTI QUI VIII IDUS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Sixtus II Papa Martyr Romæ.
S. Quartus Martyr Romæ.
S. Felicissimus Martyr Romæ.
S. Agapitus Martyr Romæ.
S. Januarius Martyr Romæ.
S. Vincentius Martyr Romæ.
S. Magnus Martyr Romæ.
S. Stephanus Martyr Romæ.
SS. CLXV Martyres Romæ.
S. Justus Martyr Compluti.
S. Pastor Martyr Compluti.
S. Hormisda Papa conf. Romæ.
S. Jacobus eremita Amidæ in Mesopotamia.
SS. CC Martyres Caradignenses prope Burgos in Hispania.
S. Stapinus confessor, an Episcopus Carcassonensis in Gallia.
S. Gezzelinus seu Gitzelinus, non procul Colonia.
S. Chremes abb. confessor in Sicilia.
B. Schetzelo in territ. Luxemburg. in Belgio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Bida Lovaniensis in Valle Rosarum prope Mechliniam perperam hoc die in Cartusia Bruxellensi Greveno superadditur. De ea satis operose actum est XIII Aprilis.
SS. Cunegundis, Mechtundis & Wibrandis virgines hoc die a Bollando repertæ in libro dicto Cabinet, spectant ad diem, quo de ipsis actum est XVI Junii.
S. Sexburgam reginam viduam male hoc die signatam reperit Bollandus. Spectat ad diem quo de ipsa egimus VI Julii.
S. Margaritam viduam hoc die indicavit Bollandus ex libro sub titulo Cabinet: opinor agi de Septempedana relata a Baronio XXVII Augusti, verum de qua a nobis actum est die præcedenti V Augusti.
S. Afra ab aliquibus Hieronymianis & Notkero signata, spectat ad diem præcedentem V Augusti.
Dum S. Eusagnium hoc die signavit militem & martyrem Ferrarius, voluit Eusignium dicere; in quem dicta ejus pleraque conveniunt, sed qui ad diem præcedentem spectat, quo de ipso egimus V Augusti.
In monte Thabor, Transfiguratio Domini nostri Jesu Christi annuntiatur hoc die in Martyrologio Romano, & in omnibus Fastis Orientalis ecclesiæ. Verum nos Christi ac Deiparæ festa alio in opere posteris tractanda remisimus.
Alexander monachus Confessor refertur in Wilsoni Martyrologio Anglicano apud Claustrum Fonii seu Fusniacum in Laudunensi episcopatu, citaturque Vita S. Mechtildis sororis, quam cum Majores nostri Sanctis adscribere ausi non fuerint ad XII Aprilis, lectores remittimus ad ea quæ ibi inter Prætermissos dicta sunt. Quid sibi voluerit Ferrarius dum eum in Scotia collocavit, fugio quærere: neque magis curanda videntur quæ hoc die pluribus commemorat Camerarius.
Thomam monachum a Gallis occisum Capgravius Doroberniæ, seu, ut ipse loquitur, Donoriæ, Legendæ suæ Anglicæ, tamquam martyrem inseruit, virtutes & miracula aliqua recenses, unde & ex Nicolao Harpsfeldio sua accepit Menardus in suo Martyrologio Benedictino. Merita ejus elogia lubens admitto, id solum reliquum, ut de cultu ei umquam exhibito edocear.
In Anglia, commemoratio plurimorum monachorum, sanctitate illustrium, qui in Scardebourg, tam in Vita quam post mortem crebris miraculis claruerunt, & summa devotione a populo colebantur. Verba sunt Menologii Cisterciensis Chrysostomi Henriquez, de quibus tacet Chalemotus, eorum loco substituens
Achardum monachum Claravallensem, de cujus aut aliorum cultu nihil hactenus nobis innotuit.
Actæ episcopi Candidæ Casæ in Galweia seu Gallovidia Scotiæ, memoria, nulli, quod sciam, in sacris Tabulis cognita est; præterquam in Catalogo Ferrarii nimis quam generali, suffragante solo Menologio Scotico Dempsteri, quorum amborum quanta sit auctoritas, sæpe alibi dictum est. Graviora quærimus monumenta quibus de cultu ejus certiores reddamur.
Bertha Biburgensis in Bavaria ex eodem etiam Ferrarii penu procedit, a nullis aliis Martyrologiis; quam proinde in monumentis, quæ citat, Boicis laudatam, titulo Beatæ primus ipse donavit, nisi forte Raderum in Bavaria sancta secutus fuerit: certe Arturus suo Gynæceo ipsam adscripsit. Titulis plurimis venerabilem esse illustrem hanc Bertham ultro admittimus, verum Sanctorum veris honoribus gavisam, reperire hactenus non potuimus.
Avendris sive Evendris episcopi & martyris Calari in Sardinia meminit hoc die solus Ferrarius in Catalogo generali, citans Tabulas ecclesiæ Calaritanæ, quas ab ea urbe nuper acceperat. Quid de Tabulis illis pridem senserint Majores nostri, habes tomo V Maii, a pag. 219 *. Id certe postulare audeo, imo debeo, certiora de hoc Avendri monumenta nobis suggerantur, quæ in Squirri Sanctuario necdum reperire licuit.
Fulco episcopus Suessionensis a Ferrario Sanctorum honoribus donatur ex nescio quibus Tabulis ecclesiæ Suessionensis; quas mirum est ignorasse Dormayum episcopos recensentem, uti & Sammarthanos in Gallia Christiana, & Saussayum in magno Martyrologio Gallicano: apud quos nec minimum occurrit Fulconianæ sanctitatis indicium.
Maurinum item adducit idem Ferrarius episcopum Autissiodorensem, quem jam etiam alibi prætermisimus.
Goderannus solo Venerabilis titulo donatur in Actis Benedictinis sec. VI, parte 2 pag. 315.
Cassianus & Masculinus sive Cassanus & Maslininus varie & variis diebus referuntur in Kalendariis nostris Hibernicis impressis. Verum de his satis dictum est in Prætermissis diei præcedentis.
Didacus Landa episc. Jucatani in India Occidua., Franciscus conf. Fabriani in Marchia. Ancon., Hieronymus a Misuraca conf. Sturnis in Calabria., Georgius Quadrus conf. In Lusitania., Petrus a Spe conf. In Hispania., Francisca abbatissa Belalcazari in territ. Cordub. cum titulo Beati referuntur ab Arturo in Martyrol. Franciscano & ultima etiam in Gynæceo.
Eosdem sed modestius refert Hueberus in Menologio, addens præterea
Joannem Puteanum Lovanii in Brabantia.
Joannem de Michaële Tornqueti in India occid.
Joannem Bapt. Blancardi Taurini in Sabaudia.
Chunegundem ducissam Austriacam Monachii in Bavaria.
Adjungit Arturus in Gynæceo, præter eas, de quibus jam meminimus, Stephaniam matronam Romæ, quam etiam titulo Beatæ honorat, uti & Anonymam aliquam in Brabantia.
Sancti Godscalsi episcopi, per quem Dominus tantas dignabatur exercere virtutes, ut rebellium corda non minus miraculis quam prædicationibus obtineret, est annuntiatio non satis clara Florarii nostri SS. Ms. Indicat, ni fallor, episcopum Atrebatensem Ordinis Præmonstratensis, de quo tamen altum silent Molanus, Miræus & ipse quidem Raissius; ut lux accersenda fuerit a Saussayo ipsum ut felicem prædicante die sequenti VII Augusti, quo etiam die cum Beati titulo laudatur a Joan. Chrysostomo vander Sterre in Natalibus Ordinis. Nos neque hoc die neque sequenti ipsum Sanctis audemus asserere, donec de cultu certius doceamur.
Joseph Hierosolymitanus episcopus & confessor signatur hoc die in nostro SS. Florario Ms. Verum priusquam inter Sanctos aut hoc potissimum die collocetur, alia opus est auctoritate, ut observavit Papebrochius in Historia Chronologica Patriarcharum Hierosolymitanorum ante tom. III Maii, pag. IX & X.
Henricum Wintoniensem episcopum, anno 1171 vita functum, IX Januarii, IV hujus mensis, atque etiam hoc die valde liberaliter signavit Ferrarius: Bollandus vero in Prætermissis IX Januarii ex citato Ferrario & Galesinio bona fide remisit ad hunc diem, quem & nos supra ad diem IV hujus secuti sumus, nihil tum dubitantes quin veros Sanctorum honores non solum meritus, sed etiam consecutus esset celebris ille Henricus. Re modo attentius perpensa, non videor ipsi locum hic tribuere posse, quod nulla usquam occurrant veri alicujus cultus ei olim exhibiti vestigia, quæ certe non neglexisset Witfordus in suo Martyrologio, neque tacuisset Usuardus Ultrajectensis in Sanctis Anglicis consignandis minime parcus. Sigebertum appellant recentiores; ast is, tametsi multis laudibus Henricum cumulet, solo venerabilis titulo ipsum honorat. Wion non aliter ipsum insignit quam nomine Dompni Henrici. Neque plura suggerit noster Alfordus, ingenue fassus, locum sepulturæ penitus ignoratum fuisse, ut saltem reliquiæ prorsus nullæ venerationi umquam expositæ sint. Adde quod non hoc die mortuum velit, sed VIII hujus, apud alios IX. Quidquid igitur scripserint Galesinius, Wilsonus & Ferrarius, non putamus nobis licitum esse, Sancti aut Beati titulum Henrico Wintoniensi adscribere.
Joannes Teutonicus ut IV magister generalis PP. Dominicanorum cum solo titulo bonæ memoriæ adscribitur additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Titulum Beati addunt alii cum Marchesio ad VIII Novembris. Rectius ab omni titulo sanctitatis abstinet Echart in novissima Sanctorum Ordinis Bibliotheca, ubi recte obitus ejus signatur IV Novembris 1252.
Hippolytam a S. Maria ab aliis a Jesu nuncupatam, ex familia, ut volunt, Rocabertina, recte famula Dei appellatur a Marchesio hoc die in Diario Dominicano, cum longo elogio, seu potius Vita ex variis collecta. Signatur etiam in Anno sancto Belgico, & Viridario Germanico, in quo posteriore sequitur
Teresia Benucci Neapoli in S. Dominici majoris, cui æque ac præcedenti Beatæ titulus præmature adscriptus est.
Alanus Britannus PP. Carmelitarum generalis locum habet in Acie bene ordinata Philippi Visitantini, ubi contendit Beatum vocari ab immemorabili tempore, de quo paulo certius doceri cupimus.
Sic & Philippus Ribbotus Hispanus dicitur in eadem Acie, sanctitatis titulum semper retinuisse. Si adsit probatio sufficiens, Operi nostro certissime inseretur.
S. Albertus Carmelita signatus est a nostro Florario SS. Ms. hoc die; verum ab aliis melius refertur die sequenti, quo de ipso agemus VII Augusti.
S. Hormisda Persa ob synonymiam, opinor, cum Sancto Pontifice hodie relato, a Greveno, Molano & Canisio hoc die refertur, verum natalis ejus est VIII Augusti.
Beati Raphaëlis archangeli secundum quosdam hic memoria, verba sunt additionum Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quæ unde accepta sint, equidem non conjicio: id certum est, inter officia subditis regis Hispaniæ concessa, ejus festivitatem recoli XXIV Octobris.
S. Leonardum abbatem signatum hoc die invenimus in codice Usuardino Camberiensi, ut habes in Auctariis, quem cum Aquitanum existimemus S. Remigii discipulum, remisimus ad VI Novembris.
B. Hermannus, Ordinis Præmonstratensis, ac primus cœnobii Scheidensis in ducatu Marcano & diœcesi Coloniensi non procul Arnsberga præpositus, mirabiliter a judaïsmo ad Christum conversus, habetur in nostra collectione, quam de illo asservamus: ubi in Vita Ms. ponitur in pace quievisse anno MCLXXIII, VIII Idus Augusti. Recentiores ejusdem Ordinis scriptores titulum Beati, viro tribuunt; videlicet Joannes Chrysostomus vander Sterre in Natalibus suis, die XXIII Decembris; Paigius in Bibliotheca Præmonstratensi lib. 2, pag. 469; ubi Vitæ compendium edidit, in quo eum obiisse affirmat die XXIII Decembris; Waghenarius in suo S. Norberto, Canonicorum Præmonstratensium patriarcha pag. 150. Quia tamen in instructionibus, anno 1732, quo hæc scribimus, super Hermanni cultu petitis, atque huc Scheida missis, significatum est, nullos ei ibidem publicæ venerationis honores deferri; licitum nobis esse non censuimus, reliquis Operis nostri Cælitibus eum intexere, donec vel sufficientia publici ab immemorabili tempore cultus argumenta subministrentur, vel Sedis Apostolicæ auctoritas interveniat. Quod si fiat, poterunt Acta ejus illustrari ad diem, quo supra notari ipsum dicebamus, XXIII Decembris.
Columba, seu potius Coluba, virgo sacrata Dei, hoc die deposita dicitur, Opilione V. C. consule, sive anno Christi 453, in epitaphio vetustissimo, quod anno 1717 in ædicula S. Columbæ posita in summo fastigio veterrimæ arcis & montis Osopi, ditionis Forojuliensis, retexit, & erudito subinde Commentario illustravit illustrissimus D. Justus Fontanini, archiepiscopus Ancyranus, contendens eamdem esse Columbam in epitaphio notatam cum S. Columba illa, cujus nomine dedicata est ædicula, cujus caput ibidem publicæ venerationi exponitur ac Dominica secunda mensis Julii quotannis in supplicatione circumfertur, & quæ ibi denique ab immemorabili tempore invocatur ut Virgo & Martyr. Verum sive eadem est sive diversa, cum nulla S. Columba aut in ullis Fastis hoc die commemoretur, aut in ipso loco illo colatur (quippe ubi S. Columba patrona tutelaris festum habet mobile, & quidem mense Julio) satius putamus, dum lux alicunde major affulgeat, hinc differre, quæ de illa dici poterunt, in diem, qua celeberrima antiquissimaque S. Columba V. M. apud Senonas colitur, XXXI Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
SIXTO PAPA II, QUARTO, FELICISSIMO ET AGAPITO: ITEM JANUARIO, VINCENTIO, MAGNO AC STEPHANO.

Anno CCLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Sixtus II Papa Martyr Romæ (S.)
Quartus Martyr Romæ (S.)
Felicissimus Martyr Romæ (S.)
Agapitus Martyr Romæ (S.)
Januarius Martyr Romæ (S.)
Vincentius Martyr Romæ (S.)
Magnus Martyr Romæ (S.)
Stephanus Martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Nomen S. Sixti; memoria ipsius & aliorum in Martyrologiis; veneratio S. Sixti publica e SS. Patribus, ædibus & Officiis sacris, ac reliquiis.

Ad illustrem splendorem sanctus hic Papa ac martyr Sixtus vel Xystus nomen suum evexit: [Nominis etymon;] circa cujus etymon hæc observo. Sixtus, ad quam radicem vel Latinam vel Græcam referam, non habeo. Aliud statue de Xysto. A genuino nominis etymo valde abludit Jacobus Januensis, quando in Legendis Sanctorum sic scribit: Sixtus dicitur a sios, quod est Deus, & status: quasi divinus status. Vel Sixtus dicitur a sisto, sistis: quasi fixus & firmus in fide & passione, & bona operatione. Quod nonne est multo pejus, quam nihil dicere? Dixerit aliquid, qui sub Xysti nomenclatura politi aliquid vel rasi contineri ostenderit, quasi sit ξυστὸς ἀπὸ τοῦ ξύειν, id est polire, radere. Si enim quod in xysto athletæ raderentur strigilibus, prout est apud Vossium in Etymologico linguæ Latinæ, appellativum nomen xystus ab ista radice non incongrue deduci possit: cur non & Xystus, nomen proprium? Quamquam aliis, ut notat idem auctor, xysti nomen esse placet a lanceis, quas ξυστοὺς vocant. Verum quandoquidem incerta sæpe sunt, quæ de radicibus etymologicis disputantur, huic argumento diutius non immorabimur. Pergamus itaque ad alia.

[2] Ad illustrem, inquam, adeo splendorem Sanctus noster nomen evexit suum, [memoria S. Sixti & aliorum] ut vix alterius Romani Pontificis memoria pluribus antiquis monumentis consecrata sit. In Depositione quippe Martyrum apud Bucherium ita mense Augusto signatur: Octavo Idus, Systi, in Callisti, & Prætextati, Agapiti, & Felicissimi. Kalendarium ecclesiæ Carthaginensis, Veterum analectorum tom. 3 a pag. 398 a Mabillonio vulgatum, sic legit: VIII Idus Ag. sancti Systi episcopi & martyris Romæ. Antiquum item Kalendarium Ecclesiæ Romanæ, ab Edmundo Martenio editum in Thesauro novo anecdotorum tom. 5, col. 76 sic memorat: Die VI mensis Augusti, natal. S. Xysti episcopi. Martyrologium Venerabilis Bedæ metricum, tomo 10 Spicilegii Acheriani insertum, pag. 128 canit ista:
Sanctumque & Xystum octavis tenet Idibus almum.
Ibidem pag. 137 vetus aliud Kalendarium; VIII Id. Natalis S. Xisti, & sancti Felicissimi & Agapiti. Hieronymiana apud Florentinium, Romæ in cimiterio Calisti via Appia natalis Xisti episcopi, Felicis, & Agapiti &c. In codicibus nostris, ait pag. 736, pro Felice, Felicissimum reponendum esse videtur. Romanum vetus seu parvum a Rosweydo vulgatum: Romæ via Appia, Xysti Papæ & martyris, Felicissimi & Agapiti diaconorum in cœmeterio Prætextati. Adonis Martyrologium hac die: Romæ via Appia in cœmeterio Callisti, natale S. Sixti episcopi & martyris. Et in cœmeterio Prætextati, sanctorum Felicissimi & Agapiti, diaconorum ejusdem, sub Decio imperatore, Valeriano præfecto. Sequitur longum elogium, seu compendium Actorum, quod Notkerus contractius concinnavit.

[3] Usuardus ductori suo fere consonat: Romæ via Appia, [in fastis sacris Latinis,] natalis beati Xysti episcopi & martyris. Et in cemeterio Prætextati, sanctorum Felicissimi & Agapiti diaconorum ejusdem, qui cum eo sub Decio pariter decollati sunt. Quibus adde Wandelbertum, ut alios non commemorem. Kalendarium Frontonianum præcesserat, quod tamen in notatione diei prorsus est singulare his verbis: Die V mens. August. natal. S. Sixti, Felicissimi & Agapiti. De Sacramentariis a Menardo & Thomasio editis dicam inferius num. 21. Martyrologium Romanum modernum sic dicit: Romæ Via Appia in cœmeterio Callisti, natalis beati Sixti secundi Papæ & martyris, qui in persecutione Valeriani, gladio animadversus, martyrii coronam accepit. Item sanctorum Martyrum Felicissimi & Agapiti, ejusdem Sixti diaconorum; Januarii, Magni, Vincentii & Stephani, subdiaconorum; qui omnes cum eo pariter decollati sunt, atque in cœmeterio Prætextati sepulti. Passus est etiam cum eis beatus Quartus, ut scribit S. Cyprianus.

[4] Græci S. Xystum referunt die X hujus, una cum S. Laurentio. [uti & Græcis.] Tunc quippe in magnis Menæis Græcorum excusis notatur Memoria sanctorum martyrum Laurentii archidiaconi, Xysti, & Hippolyti, ac versiculis honoratur, & elogio. Menologium Arabico-Ægyptium, quod ex Arabico Latine reddidit Gratia Simonius, eodem die ponit Certamen S. Laurentii & Sixti Papæ Romani. Menologium Sirletianum signat utrumque Sanctum, qui, uti addit, sub Decio imperatore martyrium passi sunt. Quibus Hippolytum adjungunt Anthologium Græcorum typis excusum, ac Menologium Sparwenfeldianum; addens, esse passos anno CCLXI sub Valeriano & Gallieno. At de tempore martyrii inferius agetur. Fuit itaque Sancti nostri memoria apud Græcos in publica veneratione; sed in longe majore apud Latinos; ad quos utique sanctissimus Pontifex propius spectabat. Rem illustremus ex antiquis documentis.

[5] S. Cyprianus, episcopus Carthaginensis, qui cum Sancto nostro vixit, [Publica Sancti veneratio] epist. 80 secundum editionem Bremensem anni 1690; secundum Pamelianam vero 82, ad Successum scribens de martyrio ipsius; quam egregie erga eum & affectus esset ipsemet, & alios in Africæ provinciis affici desideraret, non obscure significavit, quando ex ejusdem exemplo ansam accepit, ipsos corroborandi; Xistum, ait, in cœmeterio animadversum sciatis.. Sed & huic persecutioni quotidie insistunt præfecti in Urbe; ut, qui sibi oblati fuerint, animadvertantur, & bona eorum fisco vindicentur. Hæc peto per vos & collegis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari, & ad agonem spiritualem præparari. Aliud solennis erga Martyrem nostrum venerationis indicium apud Afros, profero ex S. Augustino tract. 27 in Joannem; ubi de S. Laurentio, die ei sacro loquens, sic habet: Dixerat autem illi Xystus martyr sanctus; cujus diem quinto abhinc retro die celebravimus &c. Pro Italia faciunt S. Petrus Chrysologus, ac Ennodius Ticinensis; quorum ille quidem serm. 135 in S. Laurentium, Illo, inquit, tunc archidiacono beatus Sixtus erat episcopus: cujus triumphus martyrii ante triduum fuit.

[6] [e variis documentis,] Ennodius autem de ecclesia in ejus honorem ædificata a S. Laurentio archiepiscopo Mediolanensi agit epigrammate octavo; quod sic inscribitur: Versus in Basilica sancti Xysti episcopi facti & scripti, quam Laurentius episcopus fecit. Sic vero sonant:
Antistes genio pollens, probitate, pudore,
Ornavit donum meritis, & lumina vitæ
Ad pretium jungens operis, hæc templa locavit.
Lapsa per incertos non spargit fama recessus;
Sed veteris facti vivit lex aucta per ævum,
Quam dexter capiat Laurenti munera Xystus.
Sic manet officium, quod Sanctus contigit olim.
Obtulit hic templum, veniens quod consecrat ille.
S. Laurentii istius gesta Commentario historico apud nos illustrata sunt tom. VI Julii, ad diem XXVII; ubi § 5, pag. 441 dantur templa Mediolani ab eo condita vel restaurata; & dictum epigramma.

[7] [item ex ecclesiis] Roma uti palæstra martyrii fuit, sic etiam theatrum cultus publici obtigit S. Sixto: idque patet ex ædibus, sub ejus nomine, Deo sacris. S. Gregorius lib. 4 Dialogorum cap. 26 advocatum inducit, qui per viam Appiam ad beati Sixti ecclesiam se esse processurum dixit. Fronto in notis, suo Kalendario interjectis, ad diem V Augusti, Fuit, ait, Romæ oratorium SS. Sixti & Fabiani: de quo in Paschali. Præterea fuit titulus Sixti, alias dictus titulus Tigridæ vel Tigridis; de quo in synodo Romana sub Symmacho, & in alia sub Gregorio II, anno DCCXXI. Sedit Paschalis I ab anno Christi 817 usque ad an. 824. In Vita ejus apud Labbeum tom. 7 Conciliorum, col. 1497 lego ista: In oratorio autem beatissimorum martyrum Sixti & Fabiani jam nominatus Pontifex fecit gabatas ex argento tres &c. Sed difficultatem mihi creant ea, quæ tom. 1 Aprilis, die VI, pag. 534 apud nos ex Onuphrio dicta sunt; ubi ponitur oratorium & altare S. Xysti Papæ & martyris, sub quo a Paschali II Papa sepulta fuere corpora sanctorum Pontificum Xysti ipsius, Fabiani martyrum, & Sergii II. Sedit Paschalis II ab anno 1099 ad annum 1118. Difficultatem, inquam, mihi creant ista, ac movent suspicionem, ne aliqua forte subsit confusio; ut nihil dicam, non constare, an de Sixto I, an de secundo intelligi debeant. Ceterum de æde sacra Romæ sub Sixti II nomine agit Pancirolius in Thesauris absconditis urbis Romæ Regione 9, ecclesia 23; ubi inter alia scribit, a nobili quadam femina, Tigride dicta, domum fuisse datam, ut sub ejus nomine consecraretur. De insigni templo S. Sixti II, apud Placentinos a conjuge Ludovici II imperatoris constructo, meminit Antonius Libanorius in Sixto II, qui Ferrariæ editus est in lucem anno 1638, pag. 51.

[8] [ac divinis Officiis;] Jam vero si antiqua velimus divinorum Officiorum vestigia relegere, honorificam admodum in iisdem sancti Pontificis nostri memoriam fuisse celebratam inveniemus. Cujus rei argumento sint Sacramentaria a Menardo ac Thomasio vulgata. Hunc consule pag. 162 & 367; illum vero pag. 118. Ceterum veneratio tam singularis & tam universalis suggerit rationem credendi, Canoni Missalis Romani nomen hujus nostri Sancti insertum esse potius, quam S. Sixti I. Quod si constaret, observatum esse in Canone ordinem temporis, Xystus in eo signatus, esset Pontifex hujus nominis primus, cum præcedat Cornelium, qui ante Sixtum II vixit. Sed id fortassis causæ est, quod ponatur ibidem ante S. Cornelium, ne hic a S. Cypriano sejungeretur, cui Deus illum tot modis conjunxerat; & ne S. Cyprianus ante S. Sixtum poneretur. Et vero S. Laurentius ibi exstat post S. Cyprianum, quamquam certo ante illum passus fuerit. Hæc de cultu; quem auxerunt insuper ac foverunt sacræ ipsius reliquiæ: de quibus ista subdo.

[9] S. Gregorius PP. I in Registro lib. 12, responsione 9 ad Augustinum, [uti & sacris lipsanis, ad varia Italiæ loca] meminit de reliquiis in Angliam a se missis. Textum ipsum accipe, qui exstat apud Labbeum tom. 5 Conciliorum, col. 1571: Obsecro, ait Augustinus, ut reliquiæ sancti Sixti martyris nobis transmittantur. Cui Gregorius: Fecimus, quod petisti, quatenus populus, qui in loco quondam sancti Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuæ fraternitati nec verum, nec veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi & probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerta non debeat. Sed Baronius in Notationibus ad hunc locum recte observat, Cujusnam fuerint Sixti martyris, istiusne, an prioris, vel alicujus non Pontif. Sixti martyris, non liquere. Libanorius supra memoratus affirmat, corpus S. Sixti nostri Placentiam esse translatum. Rem gestam ex Italico sic contraho: Annisu Ludovici imperatoris, mariti sui, procuravit ejus uxor, & obtinuit a summo Pontifice Nicolao I, corpus ejusdem S. Sixti, quod magna cum solennitate Placentiam deferri jussum posuit in ecclesia, sub ejus nomine dedicata. Factum testantur multa monumenta, quæ in monasterio isto conservantur, ac multæ inscriptiones, quæ in dicto deposito conspiciuntur, quod denique infra istius nobilissimæ ecclesiæ aram majorem translatum est. Uxor Ludovici II imperatoris fuit Engilberga vel Angelberga; ad quam inter epistolas Joannis PP. VIII exstat quadragesima tertia apud Labbeum, tom. 9 Conciliorum, col. 37 excusa; estque consolatoria in morte mariti. Aliæ ad eamdem sequuntur ibidem epistolæ. Meminit etiam de ea Aimoinus de Gestis Francorum lib. 5 cap. 28.

[10] Petrus Maria Campi in Historia ecclesiastica part. 1 lib. 7, [transmissis,] ad annum 852 scribit de monasterio a dicta imperatrice fundato Placentiæ, quod hodie, uti addit, S. Sixti appellatur. Mentionem insuper de eo faciunt Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ col. 950, ac Lubinus in Abbatiarum Italiæ notitia pag. 300: Sigonius autem in Historia de regno Italiæ lib. 5, ad annum 875 dicens, Ludovici uxor Engilberga religionis causa nobile monasterium ad urbem Placentiæ ædificarat, idque divis Sixto & Agapito consecrarat, significat, illud consecratum fuisse sub nomine Sixti PP. II, qui una cum S. Agapito hac die VI Augusti in sacris, uti vidimus, Fastis annuntiatur. Libanorius supra allegatus, pag. 52 auctor est, caput hujus nostri sancti Pontificis honorari in ecclesia ac monasterio S. Bartholomæi apud Ferrariam, Ordinis Cisterciensis; quod illuc potuerit esse delatum anno circiter 869 secundum conjecturas, quas format. Hisce subjungit varia ad probandam sacri istius pignoris antiquitatem ac veritatem. Et vero tantos ac tam continuos Ferrariensibus, aliisque fidelibus, S. Sixto patrocinante, favores ac gratias concedi testatur pag. 55, ut præter totius civitatis ac diœcesios Ferrariensis concursum die VI Augusti, annuæ ipsius venerationi sacro (de quo a monachis Cisterciensibus Officium unius Martyris Pontificis peragi, ac Missam abbatialem cantari solere dicit) etiam per totum anni decursum, continua quasi serie videantur personæ omnis sexus, ætatis, conditionis, quæ gratias acturæ Sancto veniunt pro sanitatibus recuperatis, prout etiam testimonium perhibent innumera anathemata argentea, & ornamenta sacrarii, Sancto oblata in gratiarum obtentarum testificationem; præter magnum Missarum numerum, quas ad aram ejus celebrari curant.

[11] [ac publicæ venerationi expositis.] Memorat præterea laudatus Libanorius, in templi ingressu ad manum sinistram spectari egregiam Sancti picturam, cum hac epigraphe litteris aureis exarata:
Hic colitur divi numen venerabile Sixti:
Hunc pete, si sanum quæris habere caput.
Unde perspicuum fit, Deum Sancti interpellatione esse propitium iis, qui cephalalgia laborant, ejusque hunc in finem patrocinium implorant, ac sancta ipsius lipsana a cœnobitis Cisterciensibus sibi applicari satagunt, quæ ea de causa separatim exponuntur publicæ venerationi. Atque hæc sunt, quæ in fide Antonii Libanorii tum, quando illa edebat, prædicti monasterii S. Bartholomæi prope Ferrariam Prioris (uti patet ex libri approbatione pag. 56) collegi de publico ac singulari erga S. Sixtum cultu apud laudatos cœnobitas: circa quorum monasterium plura dabunt Ughellus tom. 2 Italiæ sacræ col. 557 & seqq., ac Lubinus supra citatus pag. 132; quod miror a Jongelino in Notitiis abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 7, pag. 33 collocari in ipsa urbe Ferrariensi; cum dicti mox libri editor prope Ferrariam, approbator autem scribat anno 1638, Datum in monasterio nostro S. Bartholomæi extra Ferrariam; quod primo utique ab urbe lapide, seu unico circiter milliario situm est. Vide Libanorium pag. 52.

[12] [Quænam in Gallia,] Saussayus in Martyrologio suo Gallicano post annuntiationem nostri Martyris, ista subdit: Hujus caput gloriosum, duoque brachia Roma in Gallias allata, ad Carthusianorum Rutilense (imo Putilense) ad ripam Mosæ cœnobium, cujus patronus colitur, ibidem .. digno cultu reposita observantur, memoriaque veneranda hodie magna celebritate colitur. Ex Auberto Miræo in opusculo, quod inscribit Origines Cartusianorum monasteriorum &c. cap. 13 hoc monasterium est domus S. Sixti, in vico Putila, vulgo Pettel, in Lotharingiæ finibus, ad Mosellam fluvium apud Sierick opidum. Legendista neotericus, qui Vitas Sanctorum anno 1704 Gallice Parisiis edidit, hoc die in Vita Sancti nostri observat, spectari etiam in abbatia Benedictinorum S. Michaëlis ad Mosam in Lotharingia in diœcesi Virdunensi, sacrum aliquod lipsanon, quod creditur esse S. Sixti PP. ac martyris, a Clemente PP. X Eminentissimo Retzio datum, qui illud isti abbatiæ, una cum alio S. Damasi PP. donavit. Quod ad caput attinet; dispiciendum relinquo aliis, Putilencesne an Cistercienses extra Ferrariam, quibus ambobus ejusdem Sancti caput adscribitur, veritatem hujus sui, uti volunt, depositi sacri, ejusdemque possessionem solidioribus argumentis probent. De aliis reliquiis proxime memoratis opus est afferre bonas rationes, ut pro reliquiis hujus nostri S. Sixti habeantur.

[13] [Germania,] Apud nos tom. 1 Januarii, pag. 1084, in addendis ad diem 2 istius mensis, inter Reliquias a Carolo IV Pragam allatas ponitur S. Sixti Papæ M. pars capitis, & apponitur VI Augusti. Gelenius in sua Colonia Agrippina lib. 3, syntagmate 2, § 2, pag. 263 meminit reliquiarum Sixti, item Felicissimi & Agapiti; de quibus insuper pag. 264; pagina vero 265 ponit S. Sixti Papæ (nostrine, an alterius?) particulas tres. Ex litteris anno 1674, die 2 Maii Lovanio ad nostrum P. Papebrochium datis, disco, ibi esse ab anno 1638 inter alias Sanctorum reliquias Roma allatas, & ab Illustrissimo D. Jacobo Boonen, archiepiscopo Mechliniensi approbatas, corpus fere integrum S. Magni subdiaconi, qui cum S. Sixto colitur VI Augusti. In alia item epistola, ibidem die VII prædictorum mensis & anni ad eumdem Papebrochium scripta, dicitur: Habemus valde notabiles S. Agapiti martyris diaconi, qui etiam cum S. Xisto & S. Magno decapitatus est. At quis credat, ea lipsana esse istorum Martyrum? Ante me habeo litteras e monasterio Warnestonensi Canonicorum Regularium in Flandria datas die XXVII Novembris 1687, in quibus lego, haberi ibidem corpus S. Agapiti. Verum quia in donationis instrumento, cujus exemplar in promptu habeo, quodque signatur XV die Septembris anno 1650, Alexander Victricius, episcopus Alatrinus testatur, se, dum Vicegerentis munere fungeretur, donavisse Rmo Patri Balthasari d' Avila, Ordinis Minimorum S. Francisci de Paula, corpora seu ossa corporum sanctorum Martyrum .. Amantii, Antonini, Agapiti, Basilii, Constantii, Damiani & Eusebii; & quia S. Agapiti corpus seu reliquiæ jam memoratæ deinde Warnestonensibus ab alio dicti Ordinis Paulani Religioso donatæ fuere, uti liquet ex instrumento, die XXVIII Januarii 1659 notato; consequens est, ut corpus illud sit e numero illorum Sanctorum, quos baptizatos vocant.

[14] Tamayus in Martyrologio suo Hispanico ad hanc diem VI Augusti pag. 391 memorat translationem aliquorum sacrorum pignorum S. Sixti, [atque Hispania.] Roma in Hispaniam in Hortense cœnobium prope urbe Lorcam. Ad cujus probationem, Testem, ait, advoco ocularem P. Vargas Histor. Hortan. tit. de reliquiis § 1 fol. 4; ubi asserit, ipsum (Dicerem se) eas a Roma Apostolica auctoritate extraxisse, & in illud regium monasterium in majori altari collocasse. De hoc apud ipsum fides stet. Hisce addit ibidem Tamayus S. Innocentii, unius, uti vult, e quatuor Subdiaconis, qui cum nostro S. Sixto passi sint, reliquias, ad idem monasterium, teste eodem Varga, quem citat, translatas. At notissimum est, sacrorum pignorum possessoribus non raro accidere, ut celebrium præ aliis Sanctorum nomina affectent, & plus in hac materia sibi credi velint ab aliis, quam ipsi umquam iis probare possint.

§ II. Patria, vitæ professio ante Pontificatum, gesta in Pontificatu; locus, tempus & occasio martyrii.

[Sanctus natione Græcus, patria Atheniensis,] Sanctus Athleta noster fuit natione Græcus, ex Catalogo primo antiquorum Pontificum, qui exstat apud nos ante tomum 1 mensis Aprilis, pag. XXVII. Consentiunt Anastasius Bibliothecarius in Vita S. Sixti II, & alia documenta, patriam etiam, e qua oriundus fuit, determinantia. Ado, Hic beatus Sixtus, ait, apud Athenas natus. Acta S. Stephani PP. ac martyris apud Surium edita ad diem 2 Augusti, etiam patria Atheniensem fuisse scribunt. His suffragantur nostri codices P Ms. 155, fol. 84, ac Q Ms. 6 seu codex Fuldensis, fol. 40; in quibus dicitur apud Athenas natus. Adde inter variantes lectiones ad Anastasium Bibliothecarium, novissime typis Romanis recusum, tom. 1, pag. 26, e codice regio, Mazariniano ac Thuano, nat. Gr. de Athenis. Ex neotericis, cum nihil vel parum ponderis huic rei addere possint, suffecerit unicum producere Franciscum Pagium in Breviario Pontificum Romanorum pag. 53, cui Pontifex noster est natione Græcus, patria Atheniensis. At cujus instituti vitam professus est, antequam ad Petri cathedram promotus?

[16] [an philosophus fuerit.] Ex Catalogo secundo Pontificum, loco apud nos paulo ante citato; ex duobus etiam codicibus nostris Mss., de quibus supra; item ex Adone; uti & variis codicibus Mss., videlicet Regio, Mazariniano, Thuano, Florentino, Cassinensi, Vaticano, Freheriano, in citata Anastasii Bibliothecarii editione, eadem pag. 26 allegatis; ex omnibus, inquam, hisce documentis habemus, quod Sanctus noster extiterit philosophus. Si autem vere philosophus fuerit, videtur philosophus gentilis fuisse, ac deinde christiana sacra professus, secundum Adonis verba, quæ videntur hoc innuere, dum sic dicunt: Prius quidem philosophus; postea Christi discipulus. Non tamen ex his conficitur certo, quod talis fuerit: nam præterquam quod in hac re standum non sit auctoritate solius Adonis, qui floruit seculo nono, a S. Sixti ætate admodum longe remoto; cur Adonis verba sic exponi non possint, ut prius quidem noster Sanctus professus fuerit philosophiam, præscindendo an id fecerit gentilis an Christianus; & supposito, quod tunc fuerit Christianus, cur dici nequeat, quod novo ac singulari titulo postea fuerit Christi discipulus, quia tunc profanam philosophiam cum sacra commutaverit, quia Christi servitio intimius se devoverit, cultuique ejus etiam apud alios propagando alacrius inhæserit? Dicebam paullo ante, si vere philosophus umquam fuerit. Etenim tametsi tot, sicut jam vidimus, in eo conveniant exemplaria, cum fieri tamen facile potuerit, & forte etiam factum sit, ut Rufinus, qui accusatur a S. Hieronymo, quod librum Sententiarum a gentili quodam compositum, Latine verterit, & S. Sixto nostro supposuerit; cum facile, inquam, fieri potuerit, & factum fortasse sit, ut, quod fecit Rufinus, teste Hieronymo, ansam aliis dederit, titulum philosophi vel primigeniis S. Sixti Papæ ac martyris Actis tunc exstantibus insuendi, vel postea exaratis assuendi; ideo non ausim affirmare, professionem ejus philosophicam omnino certam esse, multo minus asserere, quod sectæ Pythagoricæ instituta secutus sit ante Pontificatum: præsertim cum ipsius Acta interpolata sint, ex dicendis infra num. 69. Verum hæ nostræ conjecturæ majorem lucem accipient ex iis, quæ § 6 referemus de dicto libro, ejusque auctore ac interprete. Nunc progrediamur ad ea, quæ Sanctus in Pontificatu gessit.

[17] [Gesta in pontificatu] Domesticis atque internis Ecclesiæ incommodis medelam adferre satagebat Pontifex sanctissimus. Famosa quippe controversia circa baptismum hæreticorum, sub S. Stephano, ipsius decessore, inchoata, etiamnum sub illo durabat, teste Eusebio lib. 7 Ecclesiasticæ historiæ cap. 5, ubi de S. Dionysio Alexandrino hæc narrat, Valesio interprete: Ceterum cum Stephanus Ecclesiam biennio administrasset, Xystus in ejus locum successit. Ad hunc Dionysius secundam de baptismo scripsit epistolam; in qua Stephani simul ac reliquorum episcoporum sententiam ac judicium exponit, de Stephano ita scribens &c. Et cap. 9, Extat, ait Eusebius, & quinta ejusdem epistola ad Xystum Romanæ urbis episcopum scripta: in qua postquam adversus hæreticos multa disseruit; hujusmodi quiddam sua ætate contigisse narrat. Nam profecto, inquit, opus habeo, frater, consilio tuo, & sententiam tuam expeto, ne forte ipse halluciner, tali ad me negotio delato. Quidam ex fratribus, qui ad ecclesiam conveniunt, jam pridem pro fideli habitus, & qui ante meam ordinationem, ac, ni fallor, ante ipsius quoque Heraclæ episcopatum, cœtus fidelium particeps fuerat, cum interfuisset baptismo eorum, qui nuper baptizabantur, & interrogationes responsaque illorum audiisset; ad me accessit flens, & vicem suam ingemiscens.

[18] Pedibusque meis advolutus confiteri atque dejerare cœpit, [circa baptismum hæreticorum,] baptismum, quo apud hæreticos initiatus fuerat, non hujusmodi esse, nec cum hoc nostro quidquam commune habere. Quippe illum plenum esse blasphemiæ & impietatis. Aiebatque animum suum acerbissimo doloris sensu compungi, ac ne oculos quidem ad Deum attollere se audere: quippe qui scelestis illis verbis ac cæremoniis initiatus fuisset. Proinde orabat, ut hoc purissimo lavacro, verissimaque adoptione & gratia donaretur. Quod equidem facere non sum ausus: sed diuturnam illi communionem ad id sufficere dixi. Nam qui gratiarum actionem frequenter audierit, & qui cum ceteris responderit, Amen; qui ad sacram mensam astiterit, & manus ad suscipiendum sacrum cibum porrexerit; qui illum acceperit, & corporis ac sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fuerit diutissime; ego eum de integro renovare non ausim. Porro ut bono animo esset, & cum firma fide bonæ spei plenus ad dominici Corporis participationem accederet, jussi. Verum ille nullum lugendi finem facit, & ad mensam accedere penitus exhorrescit, vixque rogatus interesse orationibus sustinet. Præter supradictas est etiam quinta (in Græco est ἄλλη, id est, alia) ejusdem epistola de baptismo, ipsius, & ecclesiæ, quam regebat, nomine, ad Xystum, & ecclesiam urbis Romæ directa; in qua de proposita quæstione prolixam admodum disputationem instituit. Durabat itaque etiamnum tunc temporis famosa, quam dicebam, controversia; cui S. Sixtus, super ea consultus, pro paterna sua cura prospicere conabatur; tametsi ipsius responsio nos lateat.

[19] Quod præclare in dicta causa se gesserit optimus Ecclesiæ Pastor, [quam controversiam composuit.] elucet ex citato Kalendario ecclesiæ Carthaginensis, quo non solum hæc princeps Africæ sedes, prout ad lectorem dicitur ante citatum a me ibidem tomum, sed tota quanta fuit Africana ipsa ecclesia usa est ante annos fere mille & ducentos; ex hoc, ut iterum dicam, pretioso venerandæ antiquitatis monumento paterna Sancti cura elucet in persananda apud Afros notissima exulceratione; ad laudati Kalendarii annuntiationem, quæ Sanctum nostrum spectat, ejusdem monumenti editore tom. citato pag. 410 de Sancto nostro hæc notante: Ejus memoria præ sanctis Stephano & Cornelio inde forsan pretiosa fuerit apud Africanos, quod is controversiam de baptismo hæreticorum composuerit. Unde Pontius in Vita sancti Cypriani eum BONUM ET PACIFICUM SACERDOTEM appellat. Quin imo in Vita ejusdem sancti Patris, Operibus illius præfixa, prædictus S. Pontius, ipsius diaconus (de quo apud nos tom. 1 Martii, ad diem VIII, pag. 750 & sequente; ubi etiam opusculum illud contra Rigaltium defenditur) eousque boni ac pacifici sacerdotis in illo conditiones extollit, ut per eas meruisse ipsum dicat martyrii coronam; nam verbis modo citatis usus, mox loquitur immediate de eo, tamquam PROPTEREA beatissimo martyre. Jam vero quod S. Sixto cathedram Petri gubernante finis impositus sit acribus illis ac præfervidis circa baptismum hæreticorum disputationibus, videre etiam est apud nos ad diem 2 Augusti in Vita S. Stephani PP. I ac martyris, pag. 119 & sequente.

[20] [Certior fit a S. Dionysio Alexandrino de hæresi Sabelliana.] De hæresi Sabelliana scripsit ad S. Xystum S. Dionysius Alexandrinus, teste Eusebio Eccl. hist. lib. 7, cap. 6 his verbis: In eadem epistola (prima nimirum, de qua supra dixi) de Sabellianis hæreticis, utpote qui tunc temporis increbrescebant, Xystum certiorem facit his verbis: Nam de dogmate illo, quod nuper apud Ptolemaïdem urbem Pentapoleos commotum est, pleno impietatis ac blasphemiæ adversus omnipotentem Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi, pleno etiam incredulitatis erga unigenitum ejus Filium, primogenitum omnis creaturæ, Verbum quod inter homines versatum est; pleno denique stuporis adversus Spiritum sanctum: cum ab utraque parte & literæ ad me allatæ essent, & fratres mecum disserturi venissent, epistolas quasdam, quantum, Deo juvante, potui, tractatoris more fusius scripsi: quarum exemplaria ad te misi. Quamvis vero nesciamus, quid in hac re fecerit S. Sixtus, fecisse tamen ea, quæ sedulum ac vigilem Ecclesiæ pastorem decent, quis inficias ierit?

[21] [Ejus prudentia] Maturam in rebus agundis prudentiam commendat sapiens ille ac singularis plane delectus, quo S. Laurentium Romanæ Ecclesiæ archidiaconum præfecit, cura ejusdem divitiarum distribuendarum isti titulo, quo præ aliis excellebat, annexa. At de hoc Sancto plura ad diem X hujus. Enimvero Ecclesia Romana ac Gallicana olim Deum laudabant in sua de S. Sixto liturgia, quod illustrem istum martyrem Ecclesiæ Catholicæ dedisset, exemplo suo ad dura perferenda erectum. Liber quippe Sacramentorum S. Gregorii pag. 118 in Præfatione sic dicit: Vere dignum & justum est .. nos tibi semper & ubique gratias agere.. Et in die festivitatis hodiernæ, qua beatus Sixtus, pariter sacerdos & martyr, devotum tibi sanguinem exultanter effudit. Qui ad eamdem gloriam promerendam, doctrinæ suæ filios incitavit, & quos erudiebat hortatu, præveniebat exemplo. In Missali autem Gothico seu veteri Gallicano apud Thomasium pag. 367 in Immolatione Missæ seu Præfatione leguntur ista: Ex quibus est sanctus ac venerabilis Sixtus martyr; cujus hodie solemnitas celebratur: qui dum Apostolicæ Sedis excepisset insignia, & se primum esse conspiceret sacerdotum .. exemplum fuit cæteris. Nam mox suus quoque minister eximius, venerabilis Laurentius, victoriæ palmam imitatus, accepit ornamentum, quod debuit pœna subire &c.

[22] [ac spiritus apostolicus commendantur.] Spiritus Apostolicus in fovenda ac promovenda pietate elucet in eo, quod S. Peregrinum, episcopum a se consecratum, ac deinde antistitem Autissiodorensem ac martyrem, in Gallias miserit, ea de causa merito sibi obstrictas. Vita ejus, quæ exstat apud nos tom. III Maii, die XVI, pag. 563, hæc scribit: Cum hæc discriminosa persecutionis in Gallias irrupisset vesania, statimque latenter a fidelissimis Christianis ad aures Sixti Papæ urbis Romæ nuntiaretur, poscentes, ut talem virum dirigeret, qui jam fidei extinctam lucernam suis deberet illuminare eloquiis, & barbarorum infidelitatem, opitulante divino auxilio, compesceret; tum memoratus vir Sixtus Papa, summæ sanctitatis perspicuus, magnum & præclarum Dei servum Peregrinum .. ordinavit episcopum; Marsum vero presbyterum, Corcodemum archidiaconum, levitam esse constituit, & Jovianum onere subdiaconi mancipavit.. Hos etenim summi Dei cultor beatissimus Papa Sixtus urbis Romæ, cum omni fiducia usque ad portum marinum perducens, verbum Domini specialius præcipiebat usque ad mortem fiducialiter prædicare &c. Missio quidem illa S. Peregrini a nonnullis adscribitur S. Sixto I, prout invenies loco mox citato, pag. 562; sed ad S. Sixtum II eam spectare, ibidem probatur. De missione S. Peregrini mentio etiam fit tom. VII Julii, ad diem XXXI, pag. 207; & apud Surium ad eumdem diem pag. 361, editionis Coloniensis anni 1618.

[23] S. Sixti PP. II gesta Pagium in Critica historico-chronologica latuere; [Videtur transtulisse corpora SS. App. Petri & Pauli.] præter translationem corporum SS. Apostolorum, quam hisce observationibus illustrat: Nihil, inquit ad an. 258, num. 3, a Sixto in suo Pontificatu gestum reperimus, nisi quod in Indiculo depositionis Martyrum habetur: “Tertio Kalendas Julii, Petri in Catacumbas, & Pauli Ostiense, Tusco & Basso Coss.” Bucherius cum hoc arcanum non intelligeret, scripsit in margine: Nescio quid hic sibi velint hi Consules, forte aliunde luxati. Verum non de sanctorum Apostolorum passionis, sed de translationis tempore hic agitur. Idem habet Gestorum Pontificalium auctor; sed Pontifices permutavit, ut sæpe solet, & pro Sixto Cornelium posuit: indeque Pseudo-Isidorus eamdem historiam fictitiæ Cornelii epistolæ inseruit. Caius, qui circa annum Christi cc scripsit, tradit, Apostolorum trophæa tunc temporis in Vaticano & Ostiensi asservata fuisse. Hæc igitur trophæa in Catacumbas transtulisse videtur Sixtus, magis in dies sæviente persecutionis ardore, ut ibi tutius stationes haberi possent. Accipe nunc ista de loco martyrii.

[24] S. Cyprianus in memorata superius epistola ad Successum sic scribit: [Locus,] Xistum autem in cœmeterio animadversum sciatis. At vel non scivit, quale cœmeterium illud fuerit, vel si scivit, nullum e pluribus, quæ tunc exstitere, determinare voluit. Martyrium S. Sixti, quod huic Commentario subjungemus, ductum fuisse eum memorat in Clivum Martis ante templum, & ibidem decollatum esse, loco utpote a cœmeterio distincto: nam tametsi templum Martis situm erat in via Appia, sicut videre licet apud Aringhum Romæ subterraneæ tom. 1, lib. 3, cap. 10, num. 9; & ibidem cap. 11, num. 1. Callisti cœmeterium, in quo annuntiatur Sanctus, prout dictum a nobis est supra num. 2 & 3, ponatur in eadem via; laudatus tamen Aringhus eodem cap. 11 num. 9, postquam præmisisset, S. Sixtum II in dicto cœmeterio martyrii coronatum laurea, subdit ista: Beda, Ado, Martyrologium Romanum, Anastasius, & Mss. ipsius Cypriani Acta, in Callisti cœmeterio eumdem conditum fuisse; at vero martyrium EXTRA COEMETERIUM ante Martis templum consummasse, constanter perhibent. Hanc etiam distinctionem indicant Acta, quæ daturi sumus, S. Sixti sub finem. Denique quandoquidem complura, teste Aringho lib. 3, cap. 10, num. 9, templa inanibus diis, eaque magnificentissimo instructa opere via olim Appia a gentilitiæ superstitionis hominibus erecta suspiciebantur, inter quæ illud celeberrimum fuit, quod Deo Marti &c.; non videtur locus iste opportunus fuisse ad constituendum Christianorum cœmeterium. Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 258, num. 6 utrumque locum distinguens, Non, inquit, in Clivo Martis, sed in cœmeterio animadversus est Xystus; ut Cyprianus ipse docet. Dicamus itaque & nos potius cum S. Cypriano, martyrium in cœmeterio contigisse, quam cum Actis, ad clivum Martis; cum Acta sint interpolata, secundum dicenda sub finem hujus Commentarii.

[25] [dies, annus] Martyrium illud octavo Iduum Augustarum die contigit, ex S. Cypriano ibidem, conspirantibus Martyrologis; ut suspicari liceat, irrepsisse mendum in Kalendarium Frontonis; quia in notando die V pro die VI Augusti adeo est singulare; sicut supra significavi num. 3. At quid de anno martyrii? Cardinalis Baronius ad annum 261 sub Consulibus Aurelio Memmio Fusco, & Pomponio Basso illud ponit. At Memmium Tuscum & Bassum lego in Fastis consularibus. Et vero Ita omnes antiqui Fasti, in quibus etiam pluribus prior dicitur Tuscus, non vero Fuscus, ut perperam quandoque vocatur: quam depravatam lectionem Baronius secutus est, sicut notat Pagius ad annum Christi 258, num. 1. Ceterum, prout ibidem num. 2 observat, in eo tantum errat Baronius, quod Tusci & Bassi consulatum, qui in annum Christi CCLVIII incidit, cum anno CCLXI ejusdem æræ perperam copulet, sicque prochronismi triennio peccet, ob tertium nempe Decii Augusti consulatum ordinarium supposititium in Fastos infartum. Porro inferius num. 42 offeret se occasio alia, agendi de istis aliisque consulibus. Hallucinatur itaque etiam noster Ludovicus du Menil, in Doctrina & disciplina Ecclesiæ tom. 1 lib. 7, num. 58 martyrium innectens anno Christi 259. Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum male etiam ad diem X Augusti S. Sixto apponit dictum annum 261. A vero quoque aberrat Historia episcoporum Autissiodorensium a Labbeo edita in Nova bibliotheca manuscriptorum librorum tom. 1; dum pag. 412 refert, eum complevisse martyrium sub die decimo sexto Kalendarum Juniarum, imperatoribus Galieno & Valeriano, Æmiliano & Basso consulibus.

[26] [& occasio martyrii,] Qua autem occasione, cujusque potissimum annisu crudelis in Sixtum, Laurentium, aliosque, tum temporis rabiei tyrannicæ devotos, recruduerit persecutio, intelliges ex epistola S. Cypriani 82, modo citata: Sciatis, inquit, eos venisse, quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam sibi veritatem ad nos referrent. Multa enim varia & incerta opinionibus ventilantur; quæ autem sunt in vero, ita se habent: Rescripsisse Valerianum ad senatum, ut episcopi, & presbyteri & diacones in continenti animadvertantur; senatores vero, & viri egregii, & equites Romani, dignitate amissa, etiam bonis spolientur, & si, ademptis facultatibus, Christiani esse perseveraverint, capite quoque multentur: matronæ ademptis bonis in exsilium relegentur: Cæsariani quicumque vel prius confessi fuerant, vel nunc confessi fuerint, confiscentur, & vincti in Cæsarianas possessiones descripti mittantur. Subjecit etiam Valerianus imperator orationi suæ exemplar litterarum, quas ad præsides provinciarum de nobis fecit: quas litteras quotidie speramus venire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam, & expectantes de ope, & indulgentia Domini, vitæ æternæ coronam. Ex hac igitur Valerianei rescripti flamma cum Romæ, tum alibi, etiam in Africa magnum hoc adversus Christi Pugiles excitatum fuit incendium.

§ III. S. Sixtus una e primis tunc victimis; senilis ejus ætas, genus mortis, vaticinium; socius martyrii Quartus; propositæ circa sex alios difficultates.

[S. Sixtus ordine temporis fuit unus e primis tunc Martyribus,] Sicut sanctus noster Pontifex inter omnes tunc temporis mactatas pro Christo victimas dignitate erat primus; sic etiam una ex primis earum videtur fuisse ordine martyrii. Etenim ut nihil dicam de Sacramentario S. Gregorii PP. I, ac alio, quod vulgavit Thomasius; in quorum uno, nempe Gregoriano, de S. Sixto dicitur in Præfatione: Qui ad eamdem gloriam promerendam doctrinæ suæ filios incitavit, & quos erudiebat hortatu, PRÆVENIEBAT EXEMPLO: in alio autem hæc de ipso habentur in Immolatione Missæ seu Præfatione: Non tantum seculares exuit sordes contagii; verum etiam exemplum fuit cæteris: ut, inquam, de istis nihil dicam; S. Maximus, episcopus Taurinensis, vitæ integritate ac scriptis clarus seculo quinto, & apud nos illustratus tom. V Junii, ad diem XXV, a pag. 48, in secunda, quam inter alias de Sanctis scripsit, homilia de S. Laurentio, disertissimis verbis assertionem meam enuntiat. Textum accipe: Sicut patrum nostrorum, fratres charissimi, non incerta relatione didicimus, cum venerabilis Xistus Apostolicæ Sedis sacerdotio fungeretur .. invidia ardente diaboli adversus nomen & fidem Christi, flamma durissimæ persequutionis incanduit, atque ut perniciosius dominicum gregem feralis bestiæ rabies insatiata laniaret, nocendi artifex inimicus pervigilis PRIUS molitur custodiam pastoris eripere. Et ideo Xistum ANTE OMNES summum Domini sacerdotem furor gentilis aggreditur, ut ecclesiastica membra tam valido truncata capite, velut munimine præsidii cælestis amoto, cruentus persequutor invaderet. Sed magnus ille Xistus, qui commissis sibi a Deo ovibus affuerat pastor in terris, aderat patronus e cælo.

[28] Ad hæc, martyrii palma in ætate annosa a Servo Dei obtenta fuit, [& in senili ætate passus.] ac proin venerabilibus ejus canis singulares afflavit honores. S. Ambrosius lib. 1 Officiorum cap. 41 inducit Sanctum nostrum cum S. Laurentio suo sic ad propositum nostrum inter alia loquentem: Nos quasi senes levioris pugnæ cursum recipimus: te quasi juvenem manet gloriosior de tyranno triumphus. Apud Adonem in Actis S. Sixti, & in iis, quæ infra dabimus, num. 7, Nos, ait ipsi tyrannus, consulimus senectuti tuæ. A S. Maximo Taurinensi homilia 1 de S. Laurentio, dicitur venerabilis: in Sacramentario autem apud Thomasium sanctus ac venerabilis. Et quid ni sic dici possit, & titulo quidem singulari, ob venerabilem suam senectutem? At nunc disserendum, quo genere mortis, agonis sui cursum consummarit.

[29] Truncatum capite fuisse S. Sixtum, perhibent ea, [Quo mortis genere sublatus:] quæ dantur e Catalogis veteribus antiquiorum Pontificum, ante nostrum tomum 1 Aprilis pag. XXVII. Ex annuntiatione Usuardi, quam supra dedi num. 3, Sanctus noster, uti & alii, qui cum ipso ibidem referuntur, decollati sunt. Consentiunt in isto Martyris nostri supplicio Ado in Actis, Martyrium, quod typo committimus, num. 8; adde Martyrologium Romanum hodiernum, in quo dicitur gladio animadversus. S. Cyprianus epist. 82 ad Successum, Xystum .. animadversum affirmat. Quo verbo supplicium quidem, quo caput amputatur, significari potest; non tamen debet. Potest, inquam; sic namque Pontius, Cypriani diaconus, phrasi, uti arbitror, istius temporis usus, in Vita ejusdem Sancti, Manu, ait, expansa & complanata ad spathæ modum, ICTUM solitæ ANIMADVERSIONIS imitatus, quod volebat intelligi, ad instar liquidi sermonis expressit. Non tamen debet: nam animadvertere proprie & ex natura sua hic supplicium quodlibet, pœnam quamlibet ac castigationem significat tamquam genus; quod Pontius supra in Vita S. Cypriani contraxit ad speciem, addendo τὸ ictum; ut satis indicarit, agere se de truncatione capitis; quam tametsi ibi indicet irrogari solitam; non tamen re vera irrogatam esse S. Sixto affirmat. Et vero genus martyrii longe diversum assignat Prudentius, quando in hymno 2 Περὶ στεφ. cruci affixum obtisse Sanctum diserte memorat, sic canens:
Fore hæc sacerdos dixerat
Jam Xistus affixus cruci
Laurentium flentem videns
Crucis sub ipso stipite.
Si quis itaque τὸ animadversum, quo usus est Cyprianus, ex natura sua indeterminatum, cum Prudentio, auctore adeo antiquo, fide digno, ac tam distincte perspicueque locuto, determinet ad mortem crucis, an temeritatis illi notam inurendam censes? Ego certe hoc non ausim; nedum arguere falsitatis Prudentium; sicut facit quidam Heterodoxus in suo Sixto II, quem anno 1725 edidit, pag. 117 hæc scribens: Resecta cervice animam Deo reddidit; secus atque Prudentius cecinit, qui crucis vocabulum arctius constringens, patibulo affixum perperam arbitratus est. Certam gladii mentionem facit S. Cyprianus epistola LXXXII; cui tamquam antiquo probatoque scriptori prorsus adstipulamur. At sciolus ille certam illam gladii mentionem affirmat, non probat: nos negamus, quia certitudinem istam in Cypriano prorsus non videmus. In equuleo autem Martyr sanctissimus extensus etiam fuisse fertur: pro qua re citatum invenimus sermonem 60 ex his qui S. Fulgentio falso dicuntur attribui in ejus appendice editionis Parisiensis anni 1684.

[30] [vaticinium de S. Laurentio.] Ast unum e præcipuis, quæ S. Sixti martyrium nobilitarunt, ornamentis est illud præclarum vaticinium, quod de carissimo sibi Laurentio post triduum ad palmam martyrii se secuturo prænuntiavit. Prudentius indicat, Sixto e cruce pendulo hoc accidisse: nam versibus mox productis subdit:
Desiste discessu meo
Fletum dolenter fundere:
Præcedo, frater; tu quoque
Post hoc sequeris triduum.
Ceterum hujus prædictionis veritas confirmatur ex SS. Ambrosio lib. 1 Officiorum cap. 41; Augustino Tractatu 27 in Joannem; Petro Chrysologo serm. 135; Maximo Taurinensi homilia 1 & 2 de S. Laurentio. Vide præterea S. Sixti Martyrium, huic nostro Commentario subnectendum, num. 3.

[31] [S. Sixto socius in martyrio fuit B. Quartus.] Dispiciendum modo superest, an & quos noster Athleta certaminis sacri socios habuerit. S. Cyprianus epist. 82 ad Successum, ipsi Quartum adjungit. Xystum, inquit, in cœmeterio animadversum sciatis octavo Iduum Augustarum die, & cum eodem Quartum; ab Adone, Usuardo, ac Notkero in ejusdem S. Cypriani, quem citant, fide, S. Sixto etiam conjunctum. At quisnam & qualis ille Quartus? Florentinius in notis ad hanc diem VI Augusti, Hunc, ait, notissimum aliquem ex clero fuisse, ex loquendi modo videtur omnino sanctus Doctor docere; cum tamen aliunde, quis, quando passus sit, ignoretur. Et vero B. Quartum alicujus inter Catholicos nominis fuisse, & apud Afros vulgo abunde cognitum, quasi vel ipsum dumtaxat nominasse, suffecerit, prætermissis ejusdem idiotismis, videmur suspicari posse. Suspicionem vero cur non augeat, quod sicut solo nomine designat Sixtum, sic etiam Quartum, aliunde utique notissimos? Verum utcumque se habeat ista conjectura circa Quartum; cum S. Cyprianus in principio dictæ epistolæ scribat, Sciatis, eos venisse, quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam sibi veritatem ad nos referrent. Multa enim varia & incerta opinionibus ventilantur: quæ autem sunt in vero, ita se habent &c. Cum, ut hoc repetam, ita scribat sanctus Doctor; consequens est, ut de B. Quarto, quem in eadem epistola adeo clare S. Sixto sociat, apprime fuerit instructus, & ex certa suorum, quos Romam miserat, relatione imbutus: atque adeo B. Quartum cum nostro sancto Christi Pugile in consummando martyrii cursu simul conjungendum esse; quemadmodum recte eos conjunxit Martyrologium Romanum modernum. De aliis S. Sixto, quos ibidem atque alibi lego, in sacro agone sociis, major occurrit difficultas.

[32] Apud nos ante tomum 1 Aprilis, loco supra assignato leguntur ista: [Circa sex alios martyres,] Truncati sunt capite cum B. Xisto VI Diaconi, Felicissimus, Agapitus, Januarius, Magnus, Vincentius, Stephanus, VIII Idus Augusti. Quos etiam memorat Anastasius Bibliothecarius cap. 25. Duo primi ex illis nominantur in Romano Martyrologio veteri seu parvo, & alibi, sicut vidimus superius num. 2. Ado autem præter istos, signat alios quatuor jam memoratos; sed eos subdiaconos vocat. In gestis S. Laurentii apud Surium die X Augusti, num. 14, SS. Sixti, Felicissimi & Agapiti tam locus quam dies, quo passi sint, connectuntur. Consuli præterea circa præsens argumentum potest Florentinius a pag. 734. Martyrologium Romanum, quo hodie utimur, distincte sex supradictos Martyres S. Sixto in agone sociat: textum recitavi num. 3.

[33] Cum S. Cyprianus loco antea citato diserte affirmet, [cum S. Sixto] Sixtum & cum eodem Quartum obiisse; cumque de SS. Felicissimo & Agapito, aliisque, Martyrologorum consensu, ut mox ostendimus, una cum ipso passis, ne vel verbo quidem ullo ibidem meminerit; quæri potest, an sicut Quartus, unus unicus ab ipso nominatus, ita etiam alii ab eo præteriti, eodem loco ac die, quo S. Sixtus, martyrio coronati sint. Difficultatem hanc Baronio ad annum 261 solvere conanti, eorum mentio a Cypriano idcirco prætermissa videtur, quod non eodem loco, quo Sixtus, passi videantur: nam quod Sixtus in cœmeterio Callisti passus dicatur atque sepultus; hi vero in cœmeterio Prætextati sepultura donati; diversis quoque locis passi esse noscuntur. At qui de Sixti, & Quarti, qui cum eo erat, martyrio, ad Cyprianum festinanter nuntii redeuntes retulerunt; ceteros omnes eadem die in Urbe passos, haud facile compertos habuisse videntur. Ita Eminentissimus Annalium ecclesiasticorum conditor: cujus rationes ita refellit Pagius in Critica Baroniana, ad annum 258, num. 6: Hæc ut defenderet Baronius, ait primo, mentionem Diaconorum & subdiaconorum a Cypriano, qui solius Quarti cum Sixto passi meminit, idcirco prætermissam, quod Sixtus in cœmeterio Callixti; reliqui in cœmeterio Prætextati sepulti sint. Sed illud prorsus incertum. Primus, qui hos Diaconos in eo cœmeterio sepultos esse docuit, est auctor auctioris Chronici Pontificum; qui errorem eum ex verbis Depositionis Martyrum (a nobis supra num. 2 datis) derivasse videtur. Ubi legimus, et Prætextati (quod indicat, Prætextatum eodem die passum esse) ille legisse videtur, et in Prætextati: non tamen loci distantia aut diversitas tanta fuit, ut qui certo cognosceret, Sixtum passum esse in cœmeterio Callisti, nescire posset, Diaconos ejus in cœmeterio Prætextati truncatos esse. Nam utrumque cœmeterium in Via Appia fuit: imo hoc Prætextati illi Callisti adhærebat, & quasi pars fuit, ut testatur Aringhus in Roma subterranea (lib. 3, cap. 16, quod de Prætextati cœmeterio inscribitur.)

[34] [eodem tempore ac loco, uti volunt, passos] Ait secundo Baronius, nuntios Cypriani adeo festinanter rediisse, ut omnes præter Sixtum & Quartum, eadem die in Urbe passos, haud facile compertos habuerint. Verum quomodo Laurentius, septem Diaconorum primus, Sixti jamjam morituri lateri adhærere potuit, cum reliqui omnes capite mulctati sunt? Quomodo duo Diaconi, & quatuor subdiaconi, vel, ut alii volunt, sex Diaconi, eodem die truncari potuere, & nuntios illos, qui nihil aliud in mandatis habuerunt, quam ut omnia diligenter observarent, latere, ut inquit Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 258 num. 6? Horum itaque Sanctorum martyrium alio die contigisse videtur. Quid, quod (sicut etiam apposite observat laudatus Pagius ibidem num. 5) ex ipsa S. Cypriani epistola, quam antea assignabam, SS. Felicissimum & Agapitum nec S. Sixti diaconos, nec eodem, quo ipse, die passos fuisse probetur ex his ejusdem sancti Doctoris verbis, quæ, ubi scripserat Quartum una cum Sixto eodem loco ac die martyrii lauream consecutum, proxime subdit: Sed & huic persecutioni quotidie insistunt præfecti in Urbe, ut, si qui sibi oblati fuerint, animadvertantur, & bona eorum fisco vindicentur.

[35] [difficultates expenduntur.] Quomodo igitur, dum quotidie insistere persecutioni præfectos docet, simul non docet, quinam sub inchoata jam persecutione præter Sixtum & Quartum ceciderint? Quomodo SS. Felicissimum & Agapitum, Diaconos, publicosque Ecclesiæ ministros, ac proin nobiliores atque insigniores ejusdem persecutionis victimas simul cum illis passas non nominat? Quomodo alios quatuor, ex ante dictis abunde etiam Romæ cognitos, publicos utique ibidem rerum sacrarum dispensatores, ne verbulo quidem ullo attingit? Quomodo in nullos alios supremo supplicio animadversunt fuisse dicit generalibus saltem terminis, si tunc, quando litteræ Roma scriptæ sunt, præter Sixtum & Quartum alii, & quidem cum illis occisi sint? Quod auctori auctioris Chronici veterum Pontificum error hic imputandus sit, affirmat idem scriptor, ex Bedæ Martyrologii auctore constare. Errorem vero ejusdem Chronici, quod Felicissimum & Agapitum spectat, malæ vetustissimi Indiculi Depositionis Martyrum interpretationi adscribit. Denique nos circa duos istos hanc suggerimus conjecturam; credibile nimirum apparere, quod eodem quidem mensis die; sed non eodem anno, aut saltem non simul cum S. Sixto martyrium consummarint. Nam in Sacramentario Gregoriano supra citato celebratur octavo Idus Augusti nat. S. Sixti episcopi, cum partibus quibusdam Missæ, ipsi propriis: quibus postea subjunguntur aliæ etiam singulares, cum novo titulo: Eodem die nat. SS. Felicissimi & Agapiti. De his autem ibi in S. Sixto nihil dicitur: sicut nec de hoc in illis. Cur autem Officio sejunguntur, si simul martyrio conjuncti sint? Hæc sunt, quæ incommodant sententiæ, simul cum S. Sixto sex prædictos Martyres esse passos asserenti: superest, ut nonnulla, quæ eidem favent, expendamus.

§ IV. Argumenta pro sociis a S. Sixto in passione non separandis; an Prætextatus iisdem addendus; quatuor alii alicubi notati; initium Pontificatus S. Sixti, sedis duratio; ordinationes, decreta.

[Ob antiquam possessionem, Martyrologorum consensum,] Quæ pro sententia negante S. Sixtum simul cum Felicissimo & Agapito, atque aliis sex sociis istis, de quibus modo dixi, complevisse martyrium, militant, unico potissimum nituntur argumento negativo, ut vocant, quod ex silentio S. Cypriani petitur. Dispiciamus ergo, quænam isti argumento rationes opponi possint pro SS. Felicissimo & Agapito. Prima sit, antiqua possessio: secunda, concors classicorum martyrologorum consensus; quas tamquam falsas ac spurias rejicere ob solum silentium Cypriani, quis satis tuto audeat? Unde autem constat, ideo tacuisse istum sanctum Patrem, quia nihil de sex istis Martyribus noverat; imo cur non tacuerit ideo potius, quia in Africa erant ignoti? Baronius enimvero Annalium ecclesiasticorum tomo 4 in fine attexuit appendicem, ubi ad annum 384 addendam monet inscriptionem S. Damasi, in qua inter alia, notantur sequentia:
Hic congesta jacet quæris si turba piorum,
Corpora Sanctorum retinent veneranda sepulchra:
Sublimes animas rapuit sibi regia cæli.
Hic comites Xysti portant qui ex hoste tropæa.

[37] Ex hac igitur inscriptione comites martyrii habuit S. Sixtus: [& S. Damasi inscriptionem, socios Martyres a S. Sixto non dividimus.] quos an ideo ex eadem expunges, quia S. Cyprianus de iis haud meminit? Sicut ergo S. Sixto comites esse potuerunt, & ne in genere quidem a S. Cypriano memorari; sic etiam potuerunt ei in sacro agone eodem consortes fuisse SS. Felicissimus, Agapitus, ac quatuor præter Quartum reliqui, tametsi hunc solum, ac nullum ex aliis nominet. His de causis, Martyrum istorum manipulum dividendum non censuimus: sed in possessione relinquendum. Ad ea, quæ num. 35 proferebantur ex Sacramentario Gregoriano; facile respondetur, S. Sixtum ritu singulari sine Felicissimo & Agapito, & hos sine ipso, ac novo quidem cum titulo cultus ibidem notari; sed inde certo non evinci, eos in martyrio separatos fuisse; cum ibi separari Officio sacro potuerint propter S. Sixti dignitatem, qui, quia Romanæ erat Ecclesiæ Pontifex; quid miri, si peculiari cum solennitate solus ac sine sociis in Sacramentario isto notatus fuerit, singularem utique hoc titulo præ aliis venerationem meritus & adeptus? Sic ex eo, quod S. Sixtus in Romano Martyrologio notetur annuntiatione singulari, ac mox singulari item ipsius socii; non sequitur tamen e dicto Martyrologio, ut separatim ab ipso martyrium confecerint, cum in ipso Martyrologii textu omnes cum eo pariter decollati dicantur. Addamus hic obiter, antiquum seculo V publicæ apud Romanos S. Agapiti venerationis argumentum exstare apud Anastasium Bibliothecarium cap. 49, ubi in S. Felice PP. III ista dicuntur: Hic fecit basilicam S. Agapiti juxta basilicam S. Laurentii martyris.

[38] [An Prætextatus illis addi debeat, incertum.] His circa sancti nostri Socios ita disputatis, alterius controversiæ materiem suppeditat Kalendarii Bucheriani textus num. 2 prolatus: Systi in Callisti, & Prætextati, Agapiti & Felicissimi; quæritur enim an per τὸ Prætextati indicetur Sanctus hoc nomine appellatus, & a superioribus distinctus: an isto potius nomine, præfixa vel subintellecta præpositione in, significetur locus martyrii; ut sensus sit, illud in Prætextati cœmeterio accidisse; prout Baronius & alii legunt; ex dictis supra num. 2 & 3. Et vero annuntiatio apud Bucherium, in quo non est præpositio in, non videtur per τὸ Prætextati indicare locum, sed personam isto nomine nuncupatam. Id quod confirmatur ex apographis Hieronymianis a Florentinio vulgatis, quæ hoc die sic memorant: Romæ in cimiterio Calisti Via Appia, natalis Xisti episcopi, Felicis & Agapiti, Donatiani Faustini, Pretestati. Et quamquam in vetustissimo Ms. S. Willibrordi seu Epternacensi, cujus textum refert dictus auctor in notis, Prætextatus non signetur; exemplar tamen Ms. Corbeiense ibidem ita illum refert: VIII Idus Augusti Romæ in cœmeterio Callisti via Appia natalis Sixti episcopi & Felicissimi, Agapiti, Donatiani, Fausti, Prætestati &c. Adde Ms. Reginæ Sueciæ, quod hoc nomen etiam habet, ut ibidem licet videre. Cum autem certo nobis non constet, an τὸ in, quod explicite non exstat in Bucheriano, subintelligi ibidem non debeat; cum insuper Martyrologium a Florentinio editum sit multis locis mendosum, neque satis constet, an duo illa exemplaria modo designata, quæ etiam Prætestatum legunt, eumdem vere legere debeant: cum denique non sit nobis promptum, aliquid explorati circa præsentem controversiam definire, eam in medio relinquimus, ab alio, sicui vel plus lucis affulserit, vel melius aliquid inciderit, decidendam. Apud Maurolycum die VI hujus post S. Sixtum, & alios Martyres, qui ibidem dicuntur cum eo passi, memorantur, Item Severus presbyter, Claudius subdiaconus, Crescentius lector, & Romanus ostiarius. Ghinius ad dictum diem, Referuntur, inquit, tunc passi cum eo (Sixto videlicet) Quartus, & post eum Severus presbyter cum tribus aliis, quos recitavi e Maurolyco; qui forte eos acceperit e Catalogo Sanctorum Petri de Natalibus, qui lib. 7, cap. 30 quatuor istos Martyres aliis cum S. Sixto passis adjungit.

[39] [Initium Pontificatus,] Juvat hoc loco agere de initio Pontificatus S. Sixti. S. Stephano PP. I, cujus Acta tom. 1 Augusti, ad diem 2 ejusdem mensis, a pag. 112 illustrata sunt, anno 257, sicut ibidem videre est, ad meliorem vitam translato, suffectus est Sanctus noster die, uti affirmat Pagius ad dictum annum num. 2, Augusti XXIV aut circiter. Schelstratius Antiquitatis Ecclesiæ tom. 1, Dissertatione 2, cap. 7, num. 2 & 3 laudans Acta S. Stephani PP.; num. 4 accommodatum ad rem nostram profert testimonium, quod in fine horum Actorum codice 1190 annecti affirmat. Sic autem habet: Adunataque ecclesia Christianorum, ordinaverunt in loco beati Stephani episcopi, & martyris Christi, Sixtum episcopum Nonarum Kalendarum Septembr. Martyrizatus est autem beatissimus Stephanus episcopus urbis Romæ, sub die quarto Nonarum Augustarum sub Valeriano, & Gallieno Consulibus. Et ordinatio illa confirmatur ex Baronio ad annum 260, num. 5 ex passionis S. Stephani Actis, quæ e Mss. exemplaribus restituta ibidem dicuntur, hæc referente: Ordinaverunt in locum beati Stephani Sixtum .. episcopum, nono Kalendas Septembris, Valeriano quartum & Gallieno secundum (imo tertium, secundum dicenda num. 42) Consulibus. Successionis S. Sixti post S. Stephanum, meminerunt S. Optatus Milevitanus libro 2 contra Parmenianum, tom. 4 Bibliothecæ Patrum pag. 274 editionis Coloniensis anni 1618, & S. Augustinus epistola 165; quibus adde Eusebium Cæsariensem Ecclesiasticæ historiæ lib. 7, cap. 5, ac Nicephorum Callistum Ecclesiasticæ historiæ lib. 6, cap. 34.

[40] Reliquum est, ut discutiatur tempus, quo Sanctus noster cathedræ Petri præfuit. [ejusdemque duratio,] In eo definiendo discordant auctores. In Eusebii Cæsariensis Chronico, prout nunc editur, lego: Xystus XXIII Romanæ Ecclesiæ episcopatum tenet annis VIII. In Ecclesiastica autem historia lib. 7, cap. 27, Cum, ait, Xystus undecim annis Ecclesiæ Romanæ præfuisset &c. Quos etiam ipsi dat Nicephorus Callistus Eccles. histor. lib. 6, cap. 34. Catalogus Pontificum Romanorum a Bucherio editus sic habet: Sixtus annis duobus, mensibus undecim, diebus sex. Cœpit a consulatu Maximi & Glabrionis, usque Tusco & Basso &c. Consonat Catalogus primus apud nos tomo 1 Aprilis præfixus, pag. XXVII; dissonat autem ibidem secundus, dum ita memorat: Xistus .. sedit annum unum, menses decem, dies viginti quatuor. Acta S. Sixti apud Adonem hac die, Sedit, inquiunt, in episcopatu anno uno, mensibus decem, diebus vigintitribus. Syncellus in Chronographia pag. 381 editionis regiæ Parisinæ anni 1652, S. Xysto annos novem tribuit. Quod vero nullus e propositis aliorum calculis genuinum sessionis S. Sixti tempus exprimat, perspicuum fit ex præmissis. Etenim ex num. 39 S. Stephanus, ipsius antecessor, obiit anno Christi 257, die 2 Augusti, secundum mox dicenda: cui cum die XXIV ejusdem mensis vel circiter, substitutus sit S. Sixtus, sicut paullo post referam, ac martyrio coronatus sit die VI Augusti anno 258; sequitur, ut sederit mensibus undecim completis, ac diebus circiter octodecim. Dicamus ergo rotunde, Sanctum, quidquid sit de sessionis diebus, plenis certe duodecim mensibus non sedisse; atque adeo non obiisse, uti vult Menilius supra num. 25 citatus, primo Pontificatus anno jam a mense completo.

[41] Pagius consentit nobis in mensibus istis undecim, dissentit in diebus, [quæ fuit undecim mensium cum aliquot diebus.] non satis, ut mihi quidem videtur, consequenter. Ad annum quippe Christi 257 num. 2 de S. Stephano agens, Recte, ait, in libro Pontificali sedisse dicitur usque Valeriano IV et Gallieno III. Obiit secundo die mensis Augusti. In Indiculo quippe Depositionis episcoporum apud Bucherium legitur“. Quarto Nonas Augusti Stephanus in Callisti”. In Chronico quidem auctiori veterum Pontificum dicitur“: Sepultus in cœmeterio Callisti Via Appia, III Nonas Augusti. Cessavit episcopatus dies viginti duos” quia scilicet auctor illius Chronici diem, quo sepulturæ Stephanus mandatus; non vero, quo ad Deum migravit, notat. Sixtus die vicesimo quarto Augusti aut circiter, in ejus locum subrogatus. Hæc ille ibidem. Ad annum vero 258 num. 2, postquam ex Chronico, quod sub nomine Damasi citat, legi dixisset ista: Sixtus annis duobus, mensibus undecim, diebus sex. Cœpit a consulatu Maximi & Glabrionis, usque Tusco & Basso, & passus est VIII Idus Augusti a consulatu Tusci & Bassi, usque in diem XII Kalendas Augusti, Æmiliano & Basso Coss.; recte quidem subdit, Sed duo illi anni per errorem additi, ob consulatum prius corruptum Valeriani III & Gallieni II, loco Valeriani IV, & Gallieni III: verum dum concludit: Sedit itaque tantum MENSES UNDECIM, DIES sex; nec nobis circa dies consentit, nec sibi constat, secundum ea, quæ paullo ante præmisi.

[42] [Cur Græci ac Latini errarint in hac materia.] Ad Græcorum in figendo tempore hallucinationes quod attinet; Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 258, num. 10 postquam monuisset, ab Eusebio tribui annos undecim pontificatui Sixtino, cum menses totidem potius ei essent attribuendi, lapsus causam observans, Enimvero, inquit, novum non est Græcos, in rebus Romanis hospites, annos pro mensibus ponere; ut Georgius Syncellus τριετῆ χρόνον imperio Æmiliani assignat, quem Latini per tres menses aut quatuor tantum imperasse tradiderunt. Quid vero Latinis offendiculo fuerit, quo minus suos chronologicos calculos recte in hac materia ordinarint, intelliges ex laudato Schelstratio num. 7. Fuit, ait, annus ille (martyrii S. Sixti) quo consulatum gesserunt Tuscus & Bassus; idque ex tam certis veterum testimoniis liquet, ut chronologi, dum ad consulatum illum perveniunt, omnem suam industriam adhibeant, ut calculos suos cum his Coss. recte componant. Quod si aliquibus erroribus detenti facere non possunt, Consules ipsos loco suo movent, & Fastos pro arbitrio suo mutant, ut Consules illos quisque ad sententiam suam trahat. Interim constat, Tusci & Bassi consulatum post Valeriani IV & Gallieni III, & ante Æmiliani & Bassi consulatus immediate ponendum esse hoc ordine: Anno CCLVII Valerianus IV, & Gallienus III. Anno CCLVIII Tuscus & Bassus. Anno CCLIX Æmilianus & Bassus II. Eo enim ordine collocantur in antiquissimis Fastis apud Cuspinianum, in libello de Præfectis Urbi per Bucherium edito, in Fastis Græcis Theonis Alexandrini, in Fastis Idacianis, primo per Sirmondum, postea per Labbeum publicatis, in integro S. Prosperi Chronico, &, ut finiam, in Cassiodori Chronico.

[43] [Ordinationes a Sancto habitæ,] Circa ordinationes a Sancto nostro habitas nonnulla observanda occurrunt: Hic fecit ordinationes duas, presbyteros quatuor, diaconos VI, episcopos per diversa loca duo; sicut refertur apud nos in Catalogo secundo Romanorum Pontificum, qui habetur ante tomum 1 Aprilis, pag. XXII. Vita Sancti apud Labbeum, Conciliorum tom. 1, col. 817 sic legit: Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembrem &c. Verum unam dumtaxat, non duas ordinationes fecisse per mensem Decembrem, observatur in notis ibidem col. 820, ex tempore sedis: quod cum fuerit ab uno Augusto mense anni 257, usque ad alium Augustum anni 258; consequens est, ut unus unicus tantum mensis December inter utrumque medius exstiterit, ac proin unica solummodo per dictum mensem ordinatio. Recte itaque Baronius ad annum 261, num. 9 hæc pronuntiat: Respectu habito ad tempus, quo sedit Stephanus, & ingressus est Sixtus, erroris arguuntur, qui longius tempus tribuunt Sixti sedi, pluresque ei, quam unam ordinationem adscribunt. Et mox, postquam affirmasset, undecimum mensem exegisse, & duodecimum Sixtum auspicatum in sede fuisse, sic concludit: Fecit ergo unam tantummodo ordinationem, non duas, ut perperam ponitur in libro de Romanis Pontificibus, qua creavit presbyteros quatuor, diaconos septem, & episcopos per diversa loca duos. Sequitur ex dictis, ut Joannes Vignolius V.C., qui novam Libri Pontificalis editionem vulgavit, ac illustravit, dum in notis ad S. Xystum II, pag. 59 scribit, Has ordinationes duas Xystum per menses Decembres facere non potuisse, recte observasset Baronius ad A. C. CCXLI (imo 261) num. IX, si modo, quem de illius Pontificatu annum unum detrahit, chronologia Libri hujus Pontificalis eidem reddi non suaderet; sequitur, inquam, ut laudatus Baronii corrector ex iis, quæ de œconomia chronologica in hac materia superius stabilita sunt, hic sit corrigendus ipsemet.

[44] Coronidis loco hisce annectamus decreta duo, quæ ex Gratiano apud laudatum Labbeum col. 824, [uti & decreta.] sub nomine Sixti II proferuntur. Primum his verbis constat: Si quis putaverit, se a proprio metropolitano gravari, apud Primatem diœceseos, aut penes universalis Apostolicæ Ecclesiæ Papam judicetur. Alterum ita sonat: Si quis Clericus super quibuslibet criminibus accusatus fuerit, in provincia, in qua consistit ille, qui pulsatur, suas exerceat actiones: nec existimet eum accusator suus alibi, aut longius ad judicium protrahendum. Petrus Coustant, Ordinis S. Benedicti monachus, in Epistolis Romanorum Pontificum ab anno 67 usque ad 440 editis Lutetiæ Parisiorum anno 1721, pag. 269 utrumque decretum pro spurio habens, sic scribit: Duo decreta Conciliorum editiones secundum Gratianum Xysto nostro adscribunt. Primum quidem Si quis putaverit &c. a Gratiano 2. q. 6 c. laudatum, in ipsamet epistola 1, quam Sixto Mercator supposuit, reperitur; sicut & in epistola Victoris I Papæ ad Theophilum, quæ eumdem habet parentem. Excerptum est autem e synodi Chalcedonensis can. 17, prout in vulgata Isidori interpretatione legitur; nisi quod loco verborum aut apud Constantinop. civitatis sedem, substitutum est aut penes universalis Apostolicæ Ecclesiæ Papam. Alterum vero decretum Si quis clericus super quibuslibet criminibus, etiamsi a Gratiano 3. quæst. 6. c. 17 nomine Xysti citatur, ab Ivone tamen par. 6. c. 318 Eleuthero, & cap. 329 Felici adscribitur. Est autem capitulum 7 ex iis, quæ Mercator sub Adriani nomine concinnavit, e verbis Aniani interpretis Novellæ Marciani tit. 2 conflatum.

§ V. Scripta quæ sub S. Sixti nomine circumferuntur.

[Anaphora Liturgia] Eminentissimus Cardinalis Bona Rerum liturgicarum lib. 1, cap. 9, num. 9 meminit de codice Ms. sexdecim Anaphoras seu Liturgias complectente, quarum prima, prout addit, adscribitur Xysto Pontifici Romano. Apud Renaudotium in Liturgiarum orientalium collectione, tom. 2, a pag. 134 ponitur Liturgia S. Xysti Papæ Romani: circa quam notavit varia pag. 142. Verum ea nec S. Sixti nostri, nec alterius synonymi Pontificis Romani fœtus est; sed alicujus Syri, verosimiliter episcopi. Id quod sic probo. Joseph Simonius Assemanus, Syrus Maronita, Bibliothecæ Orientalis Clementino-Vaticanæ tom. 1, qui est de scriptoribus Syris orthodoxis, cap. 31, pag. 429 agens de Xysto, cujusdam ecclesiæ episcopo, varia in rem nostram suppeditat, e quibus ista huc transcribo: Xystus cujusdam ecclesiæ episcopus (nomen quippe urbis necdum eruere licuit) claruisse videtur seculo quinto, secundum indicia, quæ mox subdit laudatus scriptor, ac dein sic pergit: Syri, qui vel bona vel mala fide, multa Catholicorum hæreticorumque auctorum opera sub speciosis Græcorum & Latinorum Patrum nominibus, teste Euagrio lib. 3, cap. 21, sexto seculo venditare cœperunt, Xystum quoque nostrum, ait, qui Syrus fuisse videtur, ut stylus ejusdem declarat, ex incertæ sedis episcopo Romanum Pontificem fecere, non alia, ut opinor ratione, quam propter nominis similitudinem. Hinc apud Joannem Apameensem, & in codice nostro Syriaco VI, episcopus Romæ .. appellatur: quem etiam titulum reliqui Anaphorarum descriptores editæ sub ejus nomine Liturgiæ præfigere solent.

[46] [non hujus nostri Sixti:] Et quidem Xystum episcopali dignitate fulsisse, colligitur tum ex episcopi titulo, quo passim decoratur, tum ex eo quod Anaphoram condiderit, quæ solis episcopis apud Syros tribuitur, ut recte observat Renaudotius tom. 2 Liturg. oriental. pag. 398. Romanum autem Pontificem nequaquam fuisse, suadet Græcorum Latinorumque altum de scriptis, quæ sub ejus nomine circumferuntur, silentium. Idem Renaudotius tom. cit. pag. 142 de Xysti Liturgia loquens, existimat, Jacobitas “sententias quasdam ex pseudepigraphis transtulisse in collectanea sua, ex quibus commodas aliquot suis erroribus animadvertere sibi visi sunt”. Verosimilius puto, nullum esse in operibus, quæ Xysti nomen præferunt, suppositionis vitium: præsertim quum nihil in eis occurrat, quod hæresim Monophysitarum sapiat; sed Syros utpote criticæ nondum peritos, quæ sub Xysti nomine opera viderunt, ea Romano illi Pontifici oscitanter adjudicasse.

[47] [sed alterius fuit.] Proxime ibidem agitur de scriptis ejus asceticis; ac pag. 430 hæc sequuntur: Præter asceticos tractatus, Anaphora quoque seu Liturgia sub nomine Xysti celeberrima est, cujus initium: Tranquillitatem & pacem. Prodiit Syriace in Missali Maronitarum anno MDXCIV, & Latine per Renaudotium tom. 1, pag. 134. Exstat autem Ms. in omnibus fere codicibus liturgicis. Ejusdem meminit cl. Stephanus Edenensis cap. 2 de Catholicis Anaphorarum scriptoribus num. 10, ubi ex communi Syrorum opinione, Xysto Papæ eam adjudicat. Joannes Maro, vel quisquis est auctor Expositionis Missæ Syrorum, propria Ecchellensis manu exaratæ, sententiam Renaudotii a nobis supra indicatam de Xysti & Julii Liturgiis confirmat cap. 3 in hæc verba: “Liturgias Xysti & Julii Patriarcharum Romæ, quidam aiunt Latine ab iis primum conscriptas, & Syriace postea translatas fuisse. Alii rectius affirmant, illos quidem Patres regulas tantum & præcepta nonnulla de ordine oblationis Sacrificii tradidisse: quosdam vero ex Patribus traditæ ab iis doctrinæ inhærentes, Liturgias illas ordinasse, & sub gloriosis eorumdem nominibus publicasse”. At Syri episcopi Xysti eam fœtum esse, probabilius puto; præsertim si ejus stylum, qui Syrum certe auctorem redolet, inspicias. Ita ille: sed Petrus le Brun in Opere Liturgico, quod inscribitur Explicatio missæ &c., ab annis aliquot edito, tom. 2, dissertatione 9, art. 1 credibilius esse censet, hanc Liturgiam vere scriptam fuisse sub nomine Sixti PP., pauco tempore post concilium Chalcedonense; sed cum hic indicetur Sixtus hujus nominis tertius, anno Christi 440 vita functus, atque adeo res illa huc non spectet, rationes ejusdem auctoris non commemoro.

[48] De duabus autem epistolis, quæ Sixti PP. II nomine prænotatæ circumferuntur, [Epistolæ duæ pro spuriis habentur: quarum unam] quid dicam? Habentur apud Labbeum tom. 1 Conciliorum col. 820 & seqq. inusta utrique spurii fœtus nota. Petrus Constantius supra num. 44 citatus, Nomine, ait, Xysti duæ ex Isidori Mercatoris officina epistolæ prodierunt, a ceteris ejusdem mercibus non distrahendæ. Plura de collectione Isidori Mercatoris docuerat vir eruditus in Præfatione § 10 pag. CXXV; ac deinde pag. CXXIX impostorem eum esse probat. Ea, quæ ibi secundo loco ponitur, & inscribitur, Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias constitutis, Sixtus episcopus in Domino salutem, exstat etiam tom. 1 Collectionis maximæ conciliorum Hispaniæ, ab Eminentissimo Aguirrio editæ, dissertatione 14, a pag. 213. Accusationes, quas critici contra eam formant, & quas pluribus ibidem pag. 217 vir eruditus recenset, in eo consistunt 1o. Quod verbis scriptorum, tempore S. Sixti posteriorum interpolata sit; nimirum S. Leonis PP. ac S. Gregorii; nec non SS. Prosperi & Augustini. 2o. Quod falsa sit notatio epistolæ, cum dicatur data XVII Kal. Augusti, Valeriano & Decio viris clariss. consulibus. Hæc ego summatim; quæ apud ipsum, uti & apud Labbeum pluribus. Res elucidabitur e responso Aguirrii.

[49] Hæc vero, ait, sicuti & alia similia, quæ objici solent epistolis veterum Pontificum, [Cardinalis] ut suspectæ habeantur vel etiam nothæ, jam præoccupata fuerunt .. variis locis, præsertim dissertatione 4; & ut monui ibidem num. 28 ac sequentibus, facilius creditu est, quod Pontifices successores, aut qui erant ab epistolis ipsorum, usurparent aliquid antiquiorum, quam e converso: uti semper factum est in Romana curia, & quotidie fieri videmus in Rescriptis Pontificiis. Idemque est, quoties in his veteribus monumentis leguntur loca quædam, sive testimonia, etiam oblonga, quæ extant totidem verbis, aut præterpropter in libris posterioribus scriptorum, vel in Codice Theodosiano &c. Ut enim monet doctissimus archipræsul Antonius Augustinus, alibi a nobis expensus, credibile admodum est, imperatores Christianos, sicuti & Patres posteriores, voluisse sua edicta & scripta exornare verbis anteriorum Pontificum, quos impensissime venerabantur, etiam tacito eorum nomine. Alioqui liceret vocare in dubium auctoritatem innumerabilium Epistolarum Decretalium, in quibus integræ periodi passim occurrunt, & loca oblonga prorsus eadem. Nemo autem propterea ausus fuit dicere, epistolis antiquiorum assumenta ex posterioribus irrepsisse; sed potius omnibus persuasum est, recentiores ex prioribus ea mutuasse.

[50] [Aguirrius] Verum sinamus ultra, irrepsisse in eam, aliasque similes epistolas, priscis Pontificibus adscriptas, loca aliqua mutuata ex posterioribus, imprudentia cujuspiam exscriptoris, qui intra corpus epistolarum posuerit loca posteriora, ad marginem alicujus exemplaris collocata a quopiam homine docto. Sinamus etiam quod aliquis sciolus ea assumenta ingesserit, & veneranda illa instrumenta immani ausu interpolaverit: non propterea negandum est, eas epistolas quoad præcipuam sui partem, & veluti substantiam aut medullam, ut ita loquar, ab iis Pontificibus, quorum nomine proferuntur, scriptas fuisse, & conservatas in scriniis Apostolicæ Sedis, aliisque locis; quamquam longissimo seculorum cursu tandem eo res devenerit, ut non inveniantur pura illa & puta exemplaria, quæ primis eræ Christianæ seculis extabant, sed alia solum iis additamentis superindum. Doctorum autem & eruditorum hominum est, inter germana & adscititia discernere; non autem omnia indiscriminatim abjicere, aut etiam vilipendere; uti ausus fuit David Blondellus in suo Pseudo-Isidoro, propterea jure reprehensus ab archipræsule Marca, quamvis & hic suspectas habeat prædictas epistolas. Dato enim & minime concesso, interpolatas existere posteriorum scriptorum locis, sive conciliorum, sive Pontificum, sive Patrum: non propterea sperni debent; sed potius in pretio haberi tum ob salutarem doctrinam & pietatem illorum sanctissimorum Ecclesiæ Romanæ Præsulum, qua ab initio dictatæ fuerunt: tum etiam ob gravitatem & qualitatem testimoniorum sequentis ævi, quibus olim ad marginem exornatæ fuerunt, & tandem intra ipsum corpus posita a quodam imprudente vel sciolo. Sententiæ enim sanctorum Pontificum, & doctissimorum Ecclesiæ Patrum, ubicumque extent, in summo pretio esse debent. Hinc concludit Aguirrius, non esse opus, respondere singillatim ad ea, quæ opponuntur ex locis SS. Leonis, Gregorii, Prosperi, & Augustini. In omnibus enim, inquit, eadem ratio est &c.

[51] [conatur defendere;] Tandem quod opponitur de consulatu Valeriani & Decii, leve est, & a delicatissimis quibusque, ubi e re sua esse intelligunt, contemni solet; cum facillimum sit in tam longo seculorum cursu & varietate exemplarium, nomen alicujus consulis pro alio subrogatum fuisse. Fatemur itaque, epistolam Xysti datam fuisse Coss. Valeriano & Gallieno; non autem Valeriano & Decio. Hic enim circa finem sui consulatus tertii occisus fuerat, sexennio antequam Xystus eligeretur Pontifex. Non est autem adeo immane mendum vel erratum, ut Valeriano Augusto Decius potius, quam Gallienus datus fuerit socius in aliquot exemplaribus epistolæ prædictæ. Nec certe in longissimo spatio mediæ ætatis erat exacta illa cura & observatio fastorum consularium, quæ olim fuerat, & modo est in tanta eruditionis luce, ut non aliquoties ab exscriptoribus seu librariis unum nomen pro alio intruderetur. Habes, lector, sapientissimi Cardinalis Aguirrii vindicias pro epistola, quæ S. Sixti PP. II nomine circumfertur, eo maxime accommodatas, ut scioli illi ac critici, qui antiqua quælibet monumenta sacra irreverenter arrodunt, & adeo facile rejiciunt ac contemnunt, discant aliquantulum magis sapere ad sobrietatem. Sed non in eo versatur cardo hujus nostræ controversiæ; sed an epistola, de qua hic agimus, scripta sit a Sixto PP. II, an non.

[52] [an optato cum successu] At nunc liceat mihi, laudati Eminentissimi salva pace, meam circa præsens argumentum sententiam exponere; neque enim intricatam circa antiquorum Pontificum epistolas decretales, quas vocant, telam retexere, hujus est loci. Quoniam itaque, doctorum & eruditorum hominum est, inter germana & adscititia discernere, uti recte Aguirrius; necesse est, ut nonnullæ sint regulæ, quarum directione formetur prudens criterium, vi cujus discretio ista fieri possit. Jam vero si incommmoda, quibus epistola illa laborat, & quæ supra objiciebat idem auctor, nullius vel exigui saltem contra eam sint roboris; concedat, amabo, normam, quæ vim habeat formandi judicium, quo scripta spuria a genuinis discerni possint. Criticen enimvero vel omnino vel magna saltem ex parte videtur exarmare, si argumenta illa, quæ proferebat pro eadem epistola, convincant. Ecquod enim erit scriptum, modo sit tolerabile, & non apertis falsitatibus infartum, ac nimis absurdum, contra cujus censuram, hæc aut similia responderi haud possint? Neque dicas, epistolam, de qua hic agimus, esse in possessione, ut ita loquar, quod sit illius, quantum saltem ad ejusdem substantiam ac medullam attinet, cujus nomine prænotatur: nam si aliunde in ea appareant indicia, ob quæ reddatur suspecta suppositionis vel interpolationis, nonne pronum est suspicari, titulum, conveniente antiquissimorum scriptorum memoria & auctoritate destitutum, esse adscititium, atque adeo non esse illius Pontificis ac temporis, quorum nomen præfert? Hæc me movent, ut pro ista epistola, tamquam vere Sixtina, vadem me hactenus ponere non audeam. Atque eadem argumenta militant contra aliam; quia similibus ambæ incommodis laborant.

[53] Ad argumentum Aguirrii, quo interpolationem epistolarum extenuare conabatur, [id faciat.] respondeo cum Coustantio in Præfatione pag. CXXIX, num. 160; ubi citat ejus verba in dissertatione 4, num. 28 supra indicatis, & sic arguit: Verum, inquies, fieri potuit, uti vulgo fit, ut has veterum litteras sæpe contriverint scriptores consecuti, & plura inde testimonia ad verbum exscripserint. Atque id erudito Viro Cardinali Daguirre FACILIUS videtur esse ac VERISIMILIUS, QUAM QUOD EARUM COLLECTOR ASSUERIT IIS TESTIMONIA POSTERIORUM. Belle quidem. Erant illæ scilicet in pervulgato usu. Ex his fontibus, quæ convenirent sibi, hausit non unus scriptor, sed quidquid fere est magnorum virorum, Pontificum, Patrum, conciliorum: sicut pluribus ibi ostenditur ex eorum enumeratione. At vero si id ita est, quorsum igitur (nam de hoc iterum percontari juvat) quorsum in tanto Patrum, Pontificum, synodorum, aliorumque id genus auctorum numero, ne unus quidem est ante Isidori ævum repertus, qui vel epistolæ, unde hæc sumeret quæ laudabat, vel Pontificis qui epistolam scripserat, mentionem fecerit? Quid enim? Plagiarios fuisse, qui alienis se pannis induerint! Nimis hoc injurium est, neque in viros, plerosque doctrinæ juxta & sanctitatis laude præstantissimos cadit. Itane parvi fecisse summorum Pontificum auctoritatem, ut ne illorum quidem nomen laudare dignarentur? At si placita, si verba ipsa Pontificum exscribebant, quid ni & ipsa quoque nomina laudarent? Et laudarunt sane, ubi de his, quas in lucem damus, genuinis agebatur. Id quod ibidem deducitur appositione exemplorum.

[54] Librum De divitiis nec a Sixto nostro, nec ab alio Romano Pontifice homonymo confectum fuisse, [Liber de Divitiis ab alio compositus.] persuadent ea, quæ notavit Baronius ad annum 440, pag. 695; ubi agens de scriptis Pelagianis, Sixti PP. III, de quo ibidem est sermo, nomine suppositis, & ex hujus pestiferi fœtus veneno, pessimum ejusdem, quisquis demum ille fuerit, parentem genuinis notis depingens, inter alia sic habet: Quid enim integro libro illo De divitiis conatus est auctor, nisi ostendere, divitem hominem ex Deo non esse? contra divinæ plane Scripturæ testimonia, quibus dicitur: Divitem & pauperem fecit Deus. Et in Cantico Annæ: Dominus pauperem facit & ditat. Ex multis namque invenies, eumdem auctorem velle probare, impossibile esse, divitem hominem Dei præcepta servare: immo & omnes, etiam filios & filias habentes, divitias teneri profundere, & reddi pauperes, si velint salvi esse, pluribus docet. In his, inquam, cum toto illo libro versetur auctor, quis non intelligat, spirare Pelagium: cujus inter alia hæresum capita (ut dictum est) illud erat, non posse salvari divitem, nisi omnia sua pauperibus eroget? Sed etsi possent ea cuncta ad aliquem Catholicum sensum quomodocumque pertrahi; decuissetne tempore hujus emergentis hæresis, Romanum Pontificem, etsi non eadem expresse, illis tamen affinia & confinia, absque suspicione hæresis Pelagianæ, nulla facta ejus abrogatione, tractare? Hinc quidem liquet, librum istum Sixto PP. III perperam attribui; fuisse tamen, qui Martyri nostro illum adscriberent, observat heterodoxus supra num. 29 memoratus, pag. 112. Exstat liber De divitiis in Bibliotheca Patrum editionis Parisiensis, anno 1589, tom. 5, col. 781 & seqq.

§ VI. An S. Sixtus noster Enchiridion seu Sententiarum libellum composuerit.

[Libellum hunc S. Hieronymus abjudicat S. Sixto,] Negat S. Hieronymus, Sixtum Pythagoricum fuisse asserens istius opusculi auctorem, ipsumque uti & ejusdem interpretem Ruffinum hac censura perstringens lib. 6 Commentariorum in Ezechielis prophetæ caput 18: Pulchre in Xysti Pythagorici sententiolis dicitur: Adulter est uxoris propriæ, amator ardentior. Quem librum quidam in Latinam linguam transferens, martyris Xysti nomine voluit illustrare, non considerans, in toto volumine, quod in duas partes frustra divisit, Christi nomen, & Apostolorum omnino reticeri. Nec mirum, si gentilem philosophum in Martyrem & Romanæ urbis episcopum transtulerit, cum Eusebii quoque Cæsariensis primum pro Origine librum, Pamphili martyris vocabulo commutarit: ut facilius tali laudatore, libros impiissimos περὶ ἀρχῶν, Romanis conciliaret auribus.

[56] [ac gravissimis censuris] Et lib. 4 Commentariorum in Ezechielis prophetæ caput 22 hæc scribit: Miserabilis Grunnius, qui ad calumniandos sanctos viros aperuit os suum, linguamque suam docuit mendacium, Sexti Pythagorei hominis gentilissimi unum librum interpretatus est in Latinum, divisitque eum in duo volumina, & sub nomine sancti martyris Xysti, urbis Romanæ episcopi, ausus est edere: in quibus nulla Christi, nulla Spiritus sancti, nulla Dei Patris, nulla patriarcharum, prophetarum, & Apostolorum fit mentio: & hunc librum sola temeritate & insania, Anulum nominavit; qui per multas provincias legitur, & maxime ab his qui ἀπάθειαν & impeccantiam prædicant. Quo modo igitur Dominus Iechoniam instar anuli de manu sua & digito se projecturum comminatur, ita lectorem obsecro, ut nefarium librum abjiciat, legatque, si voluerit, ut ceteros philosophorum libros, non ut volumen ecclesiasticum.

[57] [castigat;] In epistola autem ad Ctesiphontem adversus Pelagianos, ita memorat: Illam autem temeritatem, imo insaniam ejus (de Rufino est sermo) quis digno possit explicare sermone, quod librum Xysti Pythagorei, hominis absque Christo atque ethnici, immutato nomine, Sixti martyris, & Romanæ Ecclesiæ episcopi prænotavit: in quo juxta dogma Pythagoricorum, qui hominem exæquant Deo, & de ejus dicunt esse substantia, multa de perfectione dicuntur: ut qui volumen philosophi nesciunt, sub Martyris nomine bibant de aureo calice Babylonis. Denique in ipso volumine nulla Prophetarum, nulla Patriarcharum, nulla Apostolorum, nulla Christi fit mentio: ut Episcopum & martyrem sine Christi fide fuisse contendat. Hæ sunt censuræ, quibus prædictum libellum notavit sapientissimus Ecclesiæ Doctor.

[58] S. Hieronymo adjungo aliud Ecclesiæ lumen, S. Augustinum, [quem nec pro partu S. Sixti agnoscit S. Augustinus.] qui Retractationum lib. 2, cap. 42 sic loquitur: Venit tum in manus meas quidam Pelagii liber, ubi hominis naturam contra Dei gratiam, qua justificatur impius, & qua Christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit. In quo verba quædam, quæ velut Xysti Romani episcopi & martyris Pelagius posuit, ita defendi, tamquam revera ipsius Xysti essent: id enim putaveram. Sed postea legi, Sexti philosophi esse, non Xysti Christiani. Habes, quid de prædicto opusculo ejusque auctore senserint duo isti egregii Ecclesiæ Catholicæ coryphæi. Aliorum scriptorum circa præsens argumentum judicia huc congerere, & novam dissertationem operose contexere, nobis non est animus. Sententiæ porro, de quibus hic agitur, editæ sunt in Bibliotheca SS. Patrum Coloniensi, anni 1618, tom. 3 a pag. 64; Parisiensi, anni 1589, tom. 5, col. 769 & seqq. Quas non ita pridem etiam vulgavit nuperus quidam heterodoxus, ex supra dictis: cujus editione utar, quando sententias quasdam proferam.

[59] Sciolus ille heterodoxus iniquum, uti vocat, S. Hieronymi judicium de Sententiis Sixti II, [Inquiritur, quibus rationibus] philosophi, Pontificis & martyris reformare voluit. Quamquam autem librum libro reddere, ad singula, quæ is prolixe admodum & operose corradit, controversiæ hujus capita respondendo, nec vacet, nec operæ pretium sit; pauca tamen quædam e pluribus exhibeo specimina, ut dispiciat lector, num scopum ille suum fuerit assecutus. Ei quippe causæ incommodant sequentia. 10. Impotentia animi, qua adversus S. Hieronymum inverecunde deblaterat: quippe quæ non judicii solidi, sed præjudicii, ut vocant, seu præconceptæ opinionis mater esse solet. En tibi flosculos aliquot, quibus venerandos magni Doctoris canos inspergit: Calliditate sibi consueta, addo etiam violentia, & dictatorio spiritu usum esse, ait pag. 48. In laudandis assentatoribus suis immodicus; in lædendis autem atque excarnificandis obtrectatoribus sævissimum se & crudelissimum exhibuit; pag. 50. Ut pudori cedere debeat alteri cuipiam ac Hieronymo, tam palpabili modo omnem fidem & conscientiam nauci habuisse, ibidem. In dogmatibus sententiisque præceps & effervescens pag. 62. Quum Hieronymi fraus multo fuerit execrabilior &c., pag. 96. Ne plura congeram; famosi hæresiarchæ Joannis Calvini verbis sanctissimum Ecclesiæ Doctorem impetens, ad 1 Cor. 7, versum 1 ita ipsum de eo loquentem inducit; videlicet, insignibus polluisse virtutibus; sed & insignibus laborasse vitiis: unde factum, ut in disputando magna intemperie abreptus, non semper, quod verum erat, respexerit. Ast ineptiarum ac sordium plus quam satis; quibus sciolus ille, de quo supra dixi, stylo scilicet ad modestiam plane composito, libelli hic controversi censorem intemperiei accusat; non obscure prodens cujus fuerit genii, & experturus fortasse apud æquos rerum arbitros, quam parum profint, imo vero quam multum obsint dicteria hujusmodi, scommata, & acerbitates, ad evincendam suam causam.

[60] [neotericus quidam heterodoxus S. Sixto PP. II eum adscribat,] Incommodat ei 20. Quod censuram S. Hieronymi neutiquam evertant istius Aristarchi argutationes. Rem expendendam propono lectori partium studiis libero. Affirmat sanctus Doctor, libellum, de quo hic agimus, esse fœtum Sexti Pythagorei hominis gentilissimi &c. Negat pag. 30 heterodoxus prædictus, inter Pythagoræos extitisse aliquem, cui opusculum illud sub Sixti nomine attribui queat. Et cur non extitit? Nonne ideo, quia talem is inter Pythagoræos non novit? Frivola enimvero consequentia! An omnes itaque omnino & singulos ille scriptores Pythagoræos novit? Non opinor. Si non novit; cur hunc e secta eorum secludit? Hæc vero, quæ refert a pag. 33, Thomas Galeus Anglus .. quum opuscula Mythologica physica & ethica Oxonii anno MDCLXXXIII, interque ea, Pythagoreorum scripta & fragmenta publicaret, hisque ipsis, Sixti, uti vult, nostri sententias insereret pag. 845 & sequentibus, hunc nostrum plane eum esse putavit, qui vel a Cicerone vel Seneca, Plinio, omnibusque aliis citatus fuit; hæc, inquam, ibi quidem refert; sed solide neutiquam refutat. Quærerem ego, inquit pag. 34, qua ratione Sixtus ille, quem Galeus ævo Ciceronis ac Cæsaris vixisse statuit, de nostra ὑιοθεσία S. adoptione, de Christo, sapientia Dei, de renuntiatione in baptismo, de martyrio, de innumeris aliis doctrinis mere Christianis ac ritibus non nisi in sancto cœtu usitatis loqui potuerit; nisi simul statuat, omnia ista ante Servatoris adventum & nota atque exercita fuisse? Sed num putas, illa omnia ibi inveniri in clara luce, quæ sciolus noster adeo confidenter ostentat? Vidit enimvero non quæ sunt, sed quæ esse voluit. Quid enim? Sententiam 242, quæ sic habet, Fidelem te esse professus, spopondisti pariter non peccare Deo, ad sacrum Christianorum baptisma, nulla voculæ umbra illud indicante, detorquet, dicens pag. 245; Id vero manifestum Christianæ sodalitatis indicium: Gentilis enim de renuntiatione, in S. baptismo facta, dicere non poterat. Ex Sententia vero 56, Dignus esto eo, qui te dignatus est filium dicere, & agere omnia, quasi filius Dei; magna quidem, sed inani prorsus emphasi, In omni, inquit, Pythagoræ sapientia talis thesaurus non deprehenditur, qui nos τῆς ὑιοθεσίας certiores reddat. Hoc ad mysteria, sed revelata pertinet. Vide, quantam vim in hoc sciolo habeat idea adjectitia, quam vocant, umbras sibi ac somnia fingente, renuntiationem videlicet quæ fit a Christianis ante baptismum, de quo altum silet illa philosophi sententia. Neque enim hic quæritur, an interpretatione adventitia ac foris quæsita, ad sensum Christianum ea detorqueri possint; sed an illum sensum ex vi terminorum, & ex obvia significationis idea per se indicent & manifestent. Jam vero fac quasdam esse in dicto libro sententias, quæ redoleant Scripturam sacram; an tamen inde sequitur, ut libri istius fuerit auctor Christianus? Audiatur de hac re Baronius in Annal. eccl. ad annum 410: Ruffinus transferens pleraque addens more suo ex divinis Scripturis, videri fecit librum potius hominis Christiani, quam ethnici.

[61] [& adversus S. Hieronymi censuram,] Sed redeamus ad censuram Hieronymianam, & alia ejusdem membra breviter examinemus. Dicit, pseudo-Sixtum ea scripsisse, in quibus nulla Christi, nulla Spiritus sancti, nulla Dei Patris, nulla Patriarcharum, Prophetarum, & Apostolorum fit mentio. Fatetur heterodoxus pag. 40, apud eum non inveniri sacrosancta Jesu & Christi nomina. Quod, quis non miretur; cum ea scriptoribus Christianis, qualem vult esse suum Sixtum, ad informandos Christianorum mores adeo sint accommodata, ac familiaria, ne dicam quotidiana? Sed extat, inquit, Servatoris descriptio apud Sixtum, quando verbi, & Sapientiæ & veritatis ipsum præconio exornavit. Et mox in medium producit sanctos Patres, hisce vocibus usos ad significandum Dei Filium. Sed non negavit S. Hieronymus, voces illas materiales haberi inter pseudo-Sixti sententias. Quæstio est, an illis vocibus, prout ibi exstant, in sensu litterali atque obvio, attento toto scriptoris contextu, significetur Filius Dei; an potius illud significatum ex voluntate ipsius, qui dictum auctorem ejusque sententias defendit, sit affictum. En nonnulla specimina, unde judicare possis. Sententia 23 sic habet: Anima purificatur in verbo Dei per sapientiam. 24a: Numquam putes Dei sapientiam insensibilem esse. 29a: Divina sapientia lux est, & incapax contrarii. An in his satis elucet Servator, Filius Dei, Verbumque & Sapientia Patris? An denuo ex sententia 275, Derelinquens, quæ possides, sequere verbum Dei, ab Hieronymi Aristarcho recte infertur, Sub Verbi titulo iterum Servatorem descripsit? An id conficitur ex sententia 290, Bonum quidem habere omnes optant, obtinent autem, qui semetipsos ex integro, verbo Dei manciparunt? An denique ex sententia 370, verbum verum ut Deum honora? Nugæ. At justo longius abducar, si meas de Deo Patre ac Spiritu sancto observationes hisce superaddam.

[62] Ad illud vero Hieronymi adversus pseudo-Sixtum, nulla Patriarcharum, [defendat] Prophetarum & Apostolorum fit mentio, quod attinet; causæ malæ defensor more suo hic iterum e cerebro suo memoriam illorum extundit, quando pag. 39 Sixtus, inquit, dum Patriarchas, Prophetas, Apostolos describit, eos vocat sapientes & amicos Dei, more Christi, qui se σοφοὺς missurum pollicebatur, non designato Petri Paulive nomine, Matth. cap. 23. Quasi vero alibi, & variis quidem locis, eos non designasset Dominus satis sæpe, satis clare, ac satis distincte: ut advertere vel hinc liceat, quam straminea arripiat fulcra pseudo-Sixti patronus, ut desperatam causam suam tueatur, & quam parum fidei mereatur, quando citans sacrarum Litterarum & Patrum textus, ad rem importune, ne dicam ad ostentationem quasi pompatice undequaque conquisitos; eosque æquivocis sui Sixti verbis applicans, cum hujus sententias ex illis confirmat, tum pro divinis oraculis venditat.

[63] Doctor denique Stridonensis hunc librum accusat, quod in eo juxta dogma Pythagoricorum, [tamquam orthodoxum;] qui hominem exæquant Deo, & de ejus dicunt esse substantia, multa de perfectione dicuntur. Inficiatur hoc pseudo-Sixti defensor pag. 48; eam tantummodo ab ipso postulatam perfectionem fuisse affirmans, qualem voluere Christus Dominus, nec non SS. Irenæus & Hieronymus. Imo vero pag. 95 dicit, quod Clemens Alexandrinus totus in hoc Enchiridio expressus sit. At respondeo, novum non esse, scriptores, ab Ecclesia Romano-Catholica alienos, in rebus suis desperatis inclamare divina eloquia, ac sanctos Patres. Mori isti jam pridem insuevere hæretici tam antiqui quam novi. En pauca specimina. Auctor Clementis PP. XI Constitutionis Unigenitus theologice propugnatæ tom. 1 in Prolegomenis cap. 6, occasione SS. Augustini ac Thomæ, a Quesnello & ceteris Jansenistis passim in patrocinium vocatorum, varia suggerit; e quibus paucula hæc excerpo. Wicleffum audi: Sic habet Augustinus, ut doceo: sic lex Papalis, & Concilia. Lutherum: Augustinum quem præteris, totus meus est. Calvinum: S. Augustinus adeo totus noster est &c. Et Calvinum denuo: Etiamsi crepet Pighius, nobis hoc extorquere non potest, quin Augustinus totus sit noster. Calvinum denique tertio: Doctrinæ nostræ nullum est caput, quod non prope ad verbum sæpius apud Augustinum recurrat. Plura, uti & locorum, quos protuli, citationes dabit prædictus Constitutionis propugnator. Librum itaque pseudo-Sixtinum accusat Ecclesiæ Doctor in omni scientiarum genere consummatissimus; excusat heterodoxus scribillator. Utri credendum? Porro justissimas esse, quæ adversus opellam illam moventur, accusationes, Joannis Mariæ Brasichellensis, sacri Palatii magistri confirmat 10 censura, Bibliothecæ Patrum Lugdunensi præfixa, uti est apud dictum heterodoxum pag. 93. Confirmat 20. Cæsar Baronius ad annum 410 scribens adversus execrabilem imposturam Rufini. Confirmat 30. aliorum auctorum agmen: hunc namque Cæsarem suum sequitur universus eorum exercitus, qui Romanam Ecclesiam agnoscunt; sicut fatetur adversarius pag. 97. Omnes scilicet illi talparum instar cæcutierunt; hic autem plus aliquid, quam omnes isti, videns, lynceo obtutu veritatem detexit. Credite posteri. Confirmat 40. ipsemet heterodoxus noster, apud quem pag. 95 quidam ex eodem grege magister Thomas Ittigius, ecclesiæ Lipsiensis præsul, uti vocatur, & S. Theologiæ professor, Tractatu de Bibliothecis & Catenis Patrum; cujus, inquit, viri judicio multum alias tribuendum esse judico, ita in dicto opere pag. 86 loqui asseritur: Sententias, quas sub Sixti Pontif. R. & martyris nomine Bigneus ediderat, Brasichellensis rectius Sixto Pythagoreo vindicat; cum ex Hieronymo, Augustino, aliisque auctoribus constet, quod Rufinus mala fraude illum philosophi gentilis librum Sixto Pontifici R. & martyri supposuerit. Confirmant 50. absurda hæc, quæ ex eodem libro delibo:

[64] [sed irrito] Sententia enim 162 ita sonat: Mendacio tamquam veneno utere. Pulcra enimvero ethica, quæ mendacii usum præscribit. Quæ sciolus noster heterodoxus, gregalium suorum vestigiis inhærens, pag. 206 & 207 adversus nostrum Nicolaum Abramium, atque universam nostram Societatem impudenter in hoc argumento eructat, citans auctores Hexaplorum Romano fulmine protritorum, non est hujus loci refutare. Sententia 271 sic habet: Execrabile tibi etiam sit, juste aliquid punire. Ubi ergo justitia vindicativa? Sententia 130 his terminis constat: Non petas a Deo id, quod cum habueris, non perpetuo possidebis. Non igitur temporalia subsidia ad vitæ mortalis sustentationem necessaria; non pacem, non animi tranquillitatem, quietem Ecclesiæ, corporis sanitatem, a Deo petenda docet. Sententia 135 enuntiat ista: Quidquid non convenit ad beatitudinem Dei, non convenit homini Dei. Samuel Basnagius Flottemanvillæus, qui nostro adversario minime debet esse suspectus, cum a Romanis sacris sit alienus, in Annalibus Politico-ecclesiasticis, ad annum Domini 258, num. 8 præcedentem sententiam censurasse non contentus, præsenti hoc etiam stigma inurit: Abhorret .. a fide .. Non igitur resurrectio corporis pars erit felicitatis Sanctorum, utpote quæ gloriæ Dei immortalis pugnet. Hæc vero 198, Derogare viro sapienti ac Deo, æquale ducito peccatum, quomodo satis erga Deum reverens, & peccatorum inæqualitati consona? Quid plura? Sententia 285, Solent homines abscindere aliqua membrorum suorum pro sanitate reliquorum: quanto id præstantius pro pudicitia fiet, nonne patrocinatur erroneæ mutilationi Origenianæ?

[65] Denique quid hac sententia 236 Nubere & filios procreare, [prorsus conatu.] pessimum scias utrumque, ineptius dici potest? Nam vel ipsemet sciolus noster pag. 442, Fateor, inquit, hanc sententiam, uti Ruffinus vertit, difficillime excusari posse. Quo factum, ut in Parisina & Lugdunensi editione omnino non reperiantur. Fortassis ab Hieronymo, ejusque sectatoribus inserta, ut tandem, quam sibi matrimonii odio invidiam fecerant, Sixto conciliarent. Observa & mirare audacem & impudentem hujus nostri scribillatoris conjecturam; cui tamen non inhærens, mox aliud effugium captat, dum culpam confert in Ruffinum interpretem. Quæ cum ita sint, prudens æqui lectoris judicium requiro, an libellus Sententiarum hic controversus S. Sixto PP. II ac martyri sit adscribendus, an potius eo non sit plane indignus; qui tanto perperam ab Heterodoxo nostro in honore habitus est, ut pag. 108 arbitretur, dicamus apertius, somniet, Sixtum hoc libro sibi gradum struxisse ad presbyterium.

§ VII. Sanctus an ad Hispanos profectus; Acta.

[Auctores varii] Tamayus in Martyrologio Hispanico hac die VI Augusti, iter in Hispaniam sanctum Martyrem nostrum instituisse memorat his verbis: Romæ natalis S. Sixti Pontificis maximi, qui cum legatus S. R. E., ut Toletano interesset concilio, Hispanias devenisset, munere expleto, Cæsaraugustam, devotionis ad Virginem de Columna ardore succensus, accessit: ubi Laurentium S. Valerii archidiaconum agnoscens, illum Romæ detulit. Porro adventum Sancti in Hispaniam dictus Martyrologus probare conatur 10. ex Chronico Dextri; quod cum omnem jam pridem apud eruditos fidem amiserit, nihil ex eo confici potest. 20. Ex S. Vincentio Ferrerio, qui in Sermone de S. Laurentio fol. XCII verso editionis mox indicandæ, sic scribit: S. Sixtus Papa vadens ad celebrandum concilium Toletanum, fecit transitum per Cæsar-augustam, & audita fama beati Laurentii, vocavit eum, & scita sua sanctitate, duxit eum secum, &c. Hæc describo ex editione Lugd. Sermonum S. Vincentii Ferrerii, qui sunt de Sanctis, anno 1416 * typis excusi. Monet Tamayus, merito in aliis expungi vocem Papa; ne S. Sixtus post Pontificatum dicatur Romam reliquisse. Nos quidem veneramur S. Vincentii Ferrerii sacram eruditionem cum spiritu apostolico conjunctam; ita tamen, ut ad præsentis causæ confirmationem desideremus antiquiora testimonia, quam seculi decimi quarti ac decimi quinti, quibus floruit Sanctus ille. De aliis auctoribus, quos Tamayus citat, idem esto judicium.

[67] Ceterum audire juvat diligentissimum conciliorum Hispaniæ collectorem, [Sanctum in Hispaniam profectum affirmant;] eminentissimum Aguirrium, tomo 1 Collectionis maximæ dictorum conciliorum a pag. 161 ista scribentem de concilio Toletano, quod supra memoratum est, atque adventu Sancti nostri in Hispaniam: Septimum dicitur celebratum Toleti anno CCLX, tempore S. Xysti II Papæ, juxta testimonium celebre S. Vincentii Ferrerii (verba subdit Aguirrius eadem, quæ nos modo dedimus.) Porro S. Xystum adiisse Hispaniam, multi ante & post tempus S. Vincentii Ferrerii dixisse perhibentur. Deinde auctores, qui ab ipso citantur, ii, uti addit, omnes, priusquam nova illa Chronica Dextri & sociorum superius indicata apparerent. Nam postquam in lucem prodiere, omnes eorum defensores eamdem narrationem quasi pro aris & focis tuentur, ducti potissimum verbis his Dextro tributis ad annum CCLX, num. 5: Toleti sub Xysti Papæ legato concilium contractum est. Sed enim imprimis occurrit oppositio inter verba S. Vincentii ac Dextri: nam ille videtur tribuere id concilium Xysto II jam Pontifici adeunti Hispaniam ad illud celebrandum: Dexter vero solum adscribit cuidam alteri legato Xysti Papæ (saltem secundum emendationem textus ipsius, de qua Tamayus loco citato pag. 390)

[68] [negat Cardinalis Aguirrius ob varias rationes.] Utrumvis autem dicatur, difficile creditu est: cum nullum omnino extet Christianæ antiquitatis indicium, nec traditio adventus Xysti in Hispaniam; nec Pontifices in eo tantæ paupertatis ac persecutionis statu solerent mittere legatos, præsertim ad regna procul dissita: nec exiguum tempus, quo Xystus Sedem Apostolicam rexit, videtur locum dedisse, ut, relicta Roma, Hispaniam peteret ad concilium inibi celebrandum. Vixit enim solum in Pontificatu annum unum, menfes decem, dies viginti tres; ut vidimus supra pag. 18 in Catalogo illo Pontificum vetustissimo totius bibliothecæ Vaticanæ. (Imo vero tamdiu non sedit, secundum dicta superius num. 40.) Præterea Xystus in eo brevi Pontificatus tempore jam erat senex; ut indicant verba ipsius ad S. Laurentium: Nos quasi senes, levioris pugnæ cursum recipimus. Unde minus credibile est, Pontificem senem, intra breve regiminis tempus, tam longa itinera emensum fuisse. Porro S. Vincentius Ferrerius videtur eam narrationem sumpsisse ex Martino Polono Ordinis Prædicatorum (De eo supra egerat) cujus auctoritas in historia est exigua, ut notum est, & speciatim monet Bellarminus, dum loquitur de illo in libro de Scriptoribus ecclesiasticis circa medium seculi decimi tertii. Denique nec pseudo-Dexter, nec ullus veterum Scriptorum indicat, quam ob causam, vel quibus Hispaniæ episcopis intervenientibus, Xystus id concilium Toleti celebraverit, sive per se ipsum, sive per legatum aliquem. Maneat itaque concilium prædictum, instar aliorum præcedentium, intra limites solius possibilitatis: ex qua sola non nisi temere proceditur ad asserendum factum; atque proinde adventum S. Xysti in Hispaniam eidem superstructum; quem Ambrosius de Morales Chronici generalis Hispaniæ lib. 9, cap. 46 etiam improbat; Mariana autem de Rebus Hispaniæ lib. 4, cap. 10 admittit, priusquam Sixtus esset Pontifex; sed quo auctore antiquo ac fide digno hoc probabit cum ipse, tum alii, qui id volunt? Rogatos enimvero volumus eruditos Hispanos, ut idoneo aliquo documento vetusto nobis hoc edisserant.

[69] [Acta S. Sixti] Circa exemplaria Actorum occurrunt sequentia. Emmanuel Schelstratius Antiquitatum Ecclesiæ tom. 1, dissertatione 2, cap. 7, num. 6, S. Sixti Acta interpolata fuisse probans, Reperiuntur, inquit, Xysti secundi Acta in Ms. codice 1190 Vaticano; sed nescio a quonam auctore pluribus seculis post ejusdem Pontificis obitum interpolata. Patet id ex primis illorum verbis: Temporibus Decii Cæsaris, & Valeriani Præpositi, jusserunt sibi Sixtum episcopum cum Clero suo præsentari noctu intra civitatem Tellure. Quibus innuitur, Xystum temporibus Decii imperatoris passum esse; cum constet, Decium periisse ante sex annos, quam Xystus Sedem Apostolicam obtinuit. Nec refert, hæc priora verba in multis aliis Mss. codicibus desiderari; cum ubique in Actis exhibeantur Decius & Valerianus, qui Xystum interrogant, quod ex ignorantia historiæ ecclesiasticæ ab interpolatore additum est. Octo enim annis post Decii mortem, Xystus sub Valeriano, non præfecto, sed imperatore, ut statim probabimus, martyrii palmam adeptus est. Legerat forsan interpolator Valeriani nomen in veris Xysti Actis, & quia Decii persecutio gravissima fuit, Valerianum Decii judicem extitisse credidit, & ideo Xystum sub Decio imperatore & Valeriano Præfecto passum affirmavit.

[70] Habuit germana Xysti Acta D. Ambrosius, qui sæpius eorum meminit; [interpolata sunt.] nullibi tamen Laurentium sub Decio passum fuisse asseruit. Præclarum est fragmentum, quod D. Ambrosius refert lib. 1 de Officiis cap. 41, ubi ita scribit: Non prætereamus etiam S. Laurentium, qui cum videret Sixtum, episcopum suum, ad martyrium duci, flere cœpit non passionem illius, sed suam remansionem. Itaque his verbis appellare cœpit: Quo progrederis sine filio pater? &c. Hæc S. Ambrosius; quæ quidem reperiuntur in Actis Xysti Papæ, prout habentur in Mss. codicibus Vaticanis, & in editis Sanctorum Passionibus apud Mombritium & Laurentium Surium. (Vide etiam Martyrium infra a nobis excudendum, num. 3.) Sed notandum est, quod D. Ambrosius testetur, hæc contigisse, cum B. Laurentius videret Xystum ad martyrium duci. Ubi tamen Acta nunc extantia habent: Cum autem audisset B. Laurentius archidiaconus, beatum Xystum episcopum iterum in custodiam reduci, his verbis eum appellare cœpit: Quo progrederis sine filio pater? &c. Ex quibus lucide apparet, Acta B. Xysti post tempora D. Ambrosii, ab aliquo interpolata fuisse. Addunt eadem Acta, Ecclesiæ subinde thesauros per aliquot dies a B. Laurentio in pauperes distributos fuisse, & Xystum post hæc omnia primum e carcere eductum fuisse ad martyrium: cum S. Ambrosius in fragmento superius relato testetur, Xystum in via, qua ad locum martyrii properabat, Laurentium allocutum fuisse, ipsique prædixisse, quod post triduum sequeretur, & martyrium subiret. Ex his itaque Schelstratii verbis conficitur, Acta S. Sixti interpolata fuisse.

[71] Hisce annectere placet nonnullas alias circa prædicta Acta observationes. [Eorum exempla.] Ea, quæ apud Surium exstant, ad diem X Augusti, Martyrio S. Laurentii intexta sunt. Apud Mombritium vero tom. 2 datur Passio sanctorum Xisti episcopi, Felicissimi & Agapiti martyrum. Habemus apographum e Ms. S. Audomari, quod S. Sixti, & aliorum, quos modo dicebam, duorum passionem continet, ad tres lectiones contractam. Est aliud insuper mihi in promptu apographum hoc titulo, Martyrium S. Syxti Pontificis, & Felicissimi, & Agapiti diaconorum, e Ms. Fuldensi desumptum, collatum cum Ms. S. Martini Treveris, ac in novem dispertitum capita. Restrictiores præ aliis, quæ memoravi, gestorum documentis sunt prædictæ lectiones, partem, quam pluribus alibi habet S. Laurentius, breviter perstringentes. Ceterum Acta, quæ dixi, ita se habent, ut qui unum ex illis exemplar norit, reliqua norit: adeo quippe conveniunt inter se, ut eumdem perspicue fontem sapiant. En tibi nunc

[Annotata]

* f. 1516

MARTYRIUM
e Ms. Fuldensi cum aliis exemplaribus collato.

Sixtus II Papa Martyr Romæ (S.)
Quartus Martyr Romæ (S.)
Felicissimus Martyr Romæ (S.)
Agapitus Martyr Romæ (S.)
Januarius Martyr Romæ (S.)
Vincentius Martyr Romæ (S.)
Magnus Martyr Romæ (S.)
Stephanus Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 7805

EX MS.

[Sanctus cum Felicissimo & Agapito] Orta persecutionem tempestate sub Decio, multi Christianorum necati sunt, finitoque Persico bello a venientes Romam Decius cæsar & Valerianus præfectus b, jusserunt sibi Syxtum episcopum cum clero suo præsentari noctu intra civitatem in Tellude c. Syxtus igitur apud Athenas natus & doctus d, prius quidem philosophus, postea Christi discipulus, dixit ad Clerum suum: Fratres & commilitones, nolite pavescere; omnes Sancti quanta passi sunt tormenta, ut securi perpetuam obtinerent vitæ æternæ palmam. Nam & Dominus noster Jesus Christus passus est pro salute nostra, ut nobis exemplum relinqueret: & voce clara dixit: Venite, nemo metuat terrores. Responderunt Felicissimus & Agapitus diacones, & dixerunt: Et nos sine patre nostro quo ibimus?

[2] [sistitur Decio ac Valeriano; & Martï sacrificare frustra cogitur.] Et præsentatus est noctu Decio & Valeriano cum duobus diaconibus. Dicit ad Syxtum episcopum Decius cæsar: Scis quare sis tentus, & conventione publica nobis repræsentatus es? Respondit Syxtus episcopus: Scio, & bene scio. Decius dixit: Ergo si scis, fac ut universi sciant, & tu vivas, & Clerus tuus augeatur. Respondit Syxtus episcopus: Vere feci & facio, ut Clerus meus augeatur. Decius dixit: Ergo sacrifica diis immortalibus, & esto princeps sacerdotum. Beatus Syxtus episcopus respondit: Ego semper sacrificavi & sacrifico Deo Patri omnipotenti, & Domino Jesu Christo, Filio ejus, & Spiritui sancto hostiam puram & immaculatam. Decius dixit: Consule senectuti tuæ, sicut & nos consulimus. Itaque consule & tu tibi vel Clero tuo. Beatus Syxtus episcopus dixit: Usque adeo consultus sum e mihi & Clero meo, ut de profundo mortis æternæ coner omnes mecum eripere, vel liberare. Decius dixit: Sacrifica: nam si non feceris, tu eris exemplum omnium. Syxtus episcopus respondit: Jam semel tibi dixi, Sacrificium semper offero Deo & Domino Jesu Christo Filio ejus. Decius dixit ad milites: Ducite eum ad templum Martis f, & sacrificet Deo Marti. Quod si noluerit, recludite eum in privata Mamurtini g. Et duxerunt eum ad templum Martis, & coarctabant eum sacrificiis coinquinari. Tunc beatus Syxtus episcopus dixit: O infelices, qui non ploratis sed adoratis idola vana, & manufacta, muta & surda: quæ nec sibi nec aliis prosunt. Sed audite me, filii, & liberate animas vestras de æterno supplicio: & nolite pavescere ista tormenta; sed illa metuite, & agite pœnitentiam, quia nescientes sacrificastis idolis vanis. Et contempto præcepto Decii, duxerunt eum in custodiam privatam cum duobus diaconibus Felicissimo & Agapito.

[3] [SS. Laurentii & Sixti colloquium.] Cumque audisset B. Laurentius archidiaconus, beatum Sixtum episcopum iterum in custodiam reduci h, his verbis eum appellare cœpit: Quo progrederis sine filio, pater; quo, Sacerdos sancte, sine diacono properas? Tu numquam sacrificasti sine ministro, nec offerre consueveras. Quid in me ergo displicuit tibi, pater i? Num degenerem probasti me? Experire recte, utrum idoneum ministrum elegeris, cui commisisti dominici Corporis & Sanguinis consecrationem k. Cui consummandorum l consortium Sacramentorum credidisti, huic sanguinis tui consortium negas? Ne periclitetur judicium, dum fortitudo laudatur. Abjectio discipuli, detrimentum est magistri. Quid, quod illustrius præstantes viri discipulorum certaminibus, quam suis vincunt? Denique Abraham filium obtulit; Petrus Stephanum præmisit; & tu, Pater, ostende in filio virtutem tuam, & offer, quem erudisti; ut securus judicii tui, comitatu nobili pervenias ad coronam. Tunc Syxtus episcopus dixit: Non ego te, fili, desero, nec derelinquo, sed majora tibi debentur m certamina. Nos quasi senes levioris pugnæ cursum recipimus; te quasi juvenem magnum n gloriosior de tyranno triumphus exspectat. Post o venies; flere desiste: post triduum sequeris sacerdotem levita. Hic medius numerus decet. Non erit * tuum sub Magistro vincere, quasi adjutorem quærens consortium passionis p. Totam hereditatem tibi dimitto. Quid præsentiam meam requiris q? Helias Helisæum reliquit, & virtutem non abstulit. Et dixit sanctus Syxtus ad S. Laurentium: Accipe facultates Ecclesiæ vel thesauros, & divide quibus tibi videtur. Tunc B. Syxtus episcopus tradidit B. Laurentio archidiacono omnes facultates Ecclesiæ.

[4] Eo tempore, accepta potestate, B. Laurentius cœpit per regiones curiose quærere, [Virtutes] ubicumque sancti Clerici vel pauperes essent absconsi: & portans thesauros, prout cuique opus erat, ministrabat r. Veniens autem in Cælium montem, ubi erat quædam vidua, quæ fuerat cum viro suo annis undecim, & in viduitate permansit annos triginta duos, quæ habebat in domo sua multos Christianos, & presbyteros, & Clericos absconsos. Hos cum audisset B. Laurentius, tulit vestes & thesauros, & venit noctu ad eam. Tunc veniens invenit multitudinem Christianorum in domo Cyriacæ viduæ, & cœpit pedes omnium Christianorum lavare. Et in ipsa nocte veniens Cyriaca ad B. Laurentium, misit se ad pedes ejus, dicens ei: Per Christum te conjuro, ut manus tuas ponas super caput meum, quia multas infirmitates patior capitis mei. Tunc B. Laurentius dixit: In nomine Domini Jesu Christi filii Dei omnipotentis ponam manum meam super caput tuum. Et, facto signo Christi, posuit manus super caput Cyriacæ viduæ: posuit & super manus ejus linteum, de quo * extergebat pedes Sanctorum.

[5] Eadem nocte ambulavit inde, & cœpit quærere, ubicumque essent congregati Christiani, [& miracula] sive in domibus, sive in cryptis. Venit autem in vicum, qui dicitur Canarius, & invenit multos Christianos in domo cujusdam Narcissi Christiani congregatos. Ubi introivit cum lacrymis, & lavit pedes omnium, & dedit eis de thesauro, quem B. Syxtus præcipiens tradidit. Et invenit in eadem domo hominem nomine Crescentionem * cæcum. Tunc ipse cum lacrymis cœpit rogare dicens: Pone manum tuam in oculos meos, ut videam faciem tuam. Tunc B. Laurentius lacrymas oculis stillans dixit: Dominus noster Jesus Christus, qui aperuit oculos cæci nati, ipse te illuminet. Et facto signo Christi in oculis ejus, ipsa hora aperti sunt, & vidit lumen & B. Laurentium, sicut petivit.

[6] Tunc exiens inde audivit, quod in vico Patricii multi Christiani congregati essent in crypta Nepotiana, [a S. Laurentio facta.] & veniens illuc B. Laurentius detulit secum ea, quæ necessaria erant Sanctis. Et invenit ibi animas sexaginta tres s promiscui sexus, & introivit cum lacrymis ad eos, dans pacem omnibus. Et invenit ibi presbyterum nomine Justinum, qui fuerat ordinatus a B. Syxto, & misit se ad pedes ejus, & cœperunt ambo se in pavimento volutare, ut invicem sibi pedes oscularentur. Dixit autem B. Laurentius ad B. Justinum: Comple votum meum, ut laventur pedes Sanctorum & vestri per manus meas. Justinus presbyter dixit: Hoc dominicum præceptum est: fiat voluntas Domini nostri Jesu Christi. Et posita pelvi misit aquam, & lavit omnium virorum pedes. Veniens autem ad B. Justinum, cœpit primo osculari pedes ejus & lavare: & ubi lavit omnium pedes, commendavit se B. Justino.

[7] [S. Sixtus idola spernens,] Et eadem hora exiens inde; & ecce B. Syxtus ducebatur in Telludem, ut audiretur, & cum eo duo diaconi Felicissimus & Agapitus. Et sedit Decius & Valerianus. Dixit autem Decius ad B. Syxtum episcopum iracundia plenus: Nos quidem consulimus senectuti tuæ. Audi præcepta nostra, & sacrifica. Respondit B. Syxtus: Miser, tu tibi consule; & noli blasphemare; sed age pœnitentiam de sanguine Sanctorum, quem effudisti. Decius furore plenus dixit ad Valerianum: Si iste extinctus non fuerit, non erit clarus timor noster. Valerianus respondit: Capite puniatur. Responderunt Felicissimus & Agapitus, & dixerunt: O miseri, si audiatis monita patris nostri, evadetis tormenta æterna, quæ vos torquere habent. Valerianus præfectus dixit: Quid diu vivent isti, qui nobis tormenta promittunt? Sed ducantur ad templum Martis iterum & sacrificent. Quod si noluerint sacrificare, in eodem loco capite truncentur. Et ducti foras murum portæ Appiæ cœpit B. Syxtus dicere: Ecce idola vana muta & surda, & lapidea, quibus miseri inclinantur, ut perdant vitam æternam. Et dixit ad templum Martis: Destruat te Christus, filius Dei vivi. Et cum hoc dixisset B. Syxtus, responderunt omnes Christiani: Amen. Et subito cecidit aliqua pars templi, & comminuta est t.

[8] [una cum Felicissimo & Agapito martyrium subit.] Tunc B. Laurentius cœpit clamare: Non me derelinquas, pater sancte, quia thesauros jam expendi, quos tradidisti mihi. Tunc milites tenuerunt B. Laurentium archidiaconum, audientes de thesauro *. Sanctum vero Syxtum episcopum, & Felicissimum, & Agapitum diacones duxerunt in clivum Martis ante templum: & ibidem u decollatus x est cum duobus diaconibus y, & dimiserunt corpora eorum in platea octavo Idus Augusti. Noctu etiam venerunt clerici & presbyteri, & Diaconi, & maxima pars Christianorum, & collegerunt corpora Sanctorum, & sepelierunt B. Syxtum episcopum & martyrem in crypta in cœmeterio Calisti z in eadem via; sanctos vero Felicissimum & Agapitum martyres & diacones sepelierunt in cœmeterio Prætextati sub die octavo Idus Augustas.

ANNOTATA.

a Quod severiores quidam critici velint, Persicam Decii expeditionem esse confictam, habes tom. VII Julii, die 30 ejusdem mensis, pag. 132 a num. 16.

b Non sub Decio cæsare ac Valeriano præfecto contigit hoc; sed sub Valeriano imperatore; ex Commentario prævio num. 69.

c Ita etiam est apud Surium & Adonem; sed secundum Schelstratium mox citatum, num. 69, & Mombritium Tellure. Locus iste fuit Romæ; secundum ea, quæ hic proxime præcedunt. At qualis, & ubi situs? Tom. 1 mensis Augusti pag. 144 in Annotatis lit. d, diximus, locum illum fuisse templum, in quo sæpe senatus cogi consueverit, haud procul Amphitheatro. Vide insuper auctores ibid. citatos. Apud Panvinium in Commentariis reipublicæ Romanæ lib. 1, pag. 173 notatur Regio IV, via sacra, alias templum Pacis; & inter templa decem, quæ pag. 174 subduntur, occurrit templum Telluris in Carinis cum armamentario; de quo templo etiam ibid. pagg. 229 & 242. Suspicor illud hic designari.

d Singularis hic est, si non mendosus Mombritius, pro & doctus scribens & dictus Jesus fuit.

e Ita quoque codex noster Ms. P 155; sed Ado ac Surius consului.

f Paullo extra portam Capenam via Appia fuit elegans & magnum Martis templum, quod Martis extramuranei dicebatur; ut notat Panvinius modo allegatus, pag. 103, Livium ac Ovidium de eo loquentes inducens: additque; hoc templum a Sulla Felice restitutum, ampliatumque, ac supra c columnas positum ferunt. Agit de eo Aringhus Romæ subterraneæ lib. 3, cap. 10, num. 9.

g Sic etiam Mombritius: at codex Ms. P 155 scribit Mamertini: Surius, in privata custodia Mamertini.

h Consonant Mombrit. ac Sur. At Ms. Trev. in custodiam duci. Ado, cumque duceretur &c.

i Convenit cum Adone ac cod. Ms. P 155. Surius autem ac Ms. Trev. Paternitati tuæ.

k

Rosweydus in notis Mss. ad hunc locum, observat quod in Ms. Fuldensi corporis & in margine additum fuerit. Ado, codex noster Ms. P 155, Surius cum S. Ambrosio lib. 1 Offic. cap. 41 legunt: Dominici sanguinis consecrationem. Ita editio Parisina anni 1586; Coloniensis anno 1616 edita habet dispensationem. Guilielmus Alanus lib, 2 de Eucharistia, cap. 39 de Diaconis sic scribit: Quia in primitiva Ecclesia fere dispensabant posteriorem partem Sacramenti in solemnibus Sacris, dicebantur consummatores, confirmatores, ac semel apud Ambrosium (citatur ad marginem Offic. lib. 1 cap. 41) consecratores Sacramenti: nisi vitium sit in lectione. Lorinus noster in Actorum caput 6, ℣ 3 observat ista: Quod autem suspicatur (de Alano est sermo) cum vitio legi apud Ambrosium consecratores; & ipse prorsus consentio, & approbatorem præterea habeo Claudium Espencæum, qui Gropperum citat, immo Ecclesiam ipsam, quæ dispensationem pro consecratione usurpat in ecclesiasticis Officiis. Auctor sermonis de S. Vincentio M., Leoni adscriptus, uti & S. Augustino sermone 13 de Sanctis, de illo Christi pugile, Hujus, ait, spiritus tanto virtutum munere claruit, ut sacri ministerii fultus officio, qui Filium Dei, Dominum nostrum, secuturus esset in passione, ejusdem Christi calicem credentibus prius ministraret in salutem. Arator lib. 1 Historiæ Apostolicæ, quæ exstat in Bibliotheca Patrum Parisiis edita anno 1589, tom. 8, col. 550 sic canit:

Jura ministerii, sacris altaribus apti,
In septem secuere viros, quos undique lectos
Levitas vocitare placet, quam splendida cœpit
Ecclesiæ fulgere manus, quæ pocula vitæ
Misceat, & latices cum sanguine porrigat Agni.

Hisce addamus Cyprianum sermone de Lapsis ita loquentem: Ubi vero solennibus adimpletis calicem diaconus offerre præsentibus cœpit &c.

l Observat Rosweydus noster in notis Mss., quod Alanus, quem modo citavi, videatur hoc intelligere de porrectione calicis, quem diaconi laicis exhibebant, atque ita consummabant Sacramentum; unde dicti consummatores: sed addit, sese hoc generatim accipere, quia diaconi in Sacramentorum administratione seu consummatione aderant episcopis, eosque juvabant; consummationem vero, de sola Eucharistia intellectam, capere se de reliquiis Eucharistiæ post communionem fidelium, quæ nonnumquam dabantur innocentibus infantibus consumendæ. His, quæ notavit Rosweydus,addi potest, quod forte tunc etiam usus obtinuerit in Ecclesia, ut præsente ac jubente presbytero, diaconi in necessitate populo porrigerent Eucharistiam. Enimvero in concilio Carthaginensi quarto, quod anno 398 celebratum est, can. 38, tom. 2 Conciliorum apud Labbeum Col. præscribitur, Ut diaconus, præsente presbytero, Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogat, jussus eroget. Varia porro diaconorum officia dat Lorinus paullo ante citatus.

m Surius, Ms. Trev., ac lectio nona Breviarii Romani ad diem VI Augusti addunt pro fide Christi.

n Magnum alibi non additur.

o Post etiam Mombritius, & cod. Ms P 155: Surius post me; sed Ambrosius & Ado, mox.

p Consortium passionis videtur hic mendose confusum esse; nam præterquam quod illud non lego hic in Ambrosio, Adone, cod. Ms. P 155, Mombritio, ac Surio; sequitur tamen proxime: Quid consortium passionis meæ expetis? Surius quæris; meæ non est in mox citato codice, ac Surio.

q Addit hic S. Ambrosius: Infirmi discipuli magistrum præcedant; fortes sequantur, ut vincant sine magistro, qui jam non indigent magisterio.

r Sequentia de S. Laurentio non sunt in Adone; sed post ministrabat, sequuntur ista: Igitur post hoc B. Sixtus reducitur in Telludem. Vide supra num. 7.

s Mombrit. quadraginta tres: Sur. ferme septuaginta tres.

t Difficultatem movent, quæ de casu maximæ partis hujus templi, verbis S. Stephani PP. I ac martyris, & anno quidem proxime præcedente 257 collapsi memorantur in Actis ejus tom. 1 Augusti, die 2, pag. 143.

u Incommoda circa locum passionis expendimus in Commentario num. 24.

x Quo mortis genere interemptus sit Sanctus, consule Commentarium num. 29.

y Quæ spectant Sancti in martyrio socios, habes ibid. num. 32.

z De celebri Callisti cœmeterio Aringhus Romæ subterraneæ lib. 3 cap. 11.

* al. erat

* Mombrit. ac Sur. quo

* Mombrit. Crescentium

* al. thesauris

DE SANCTIS MILITIBUS MARTYRIBUS CLXV.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

CLXV Martyres Romæ (SS.)

J. B. S.

In codd. Hieronymianis ferme tamquam S. Sixti socii ejus annuntiationi subjunguntur hi sancti Martyres milites, diverso nonnihil numero. Textus Florentinii legit Eppolyti & milites CLXV: connectit item satis expresse Epternacensis numerum augens hoc modo: Donatiani & militum CLXX, quem reducit Corbeiensis ad milites CLXII. Verum Ms. Reg. Suec. cum primo concordat, scribens etiam milites CLXV, quomodo item legunt Richenoviens. & Labbean.; ast Angustan. solos notat LXV. Postquam Florentinius de Sixto & sociis satis disputavit, ubi ad hos Milites ventum est, ita loquitur: An hi milites sint in Actis S. Laurentii memorati, hoc est XLVI cum uxoribus suis, & cum aliis CXX via Salaria, qui per anticipationem hic recenseantur, quod non multo post agonem Hippolyti, a Justino eodem presbytero sepulti sint, affirmare non auderem. Alterius classis videntur apud Notkerum reputari. Post sancti enim Sixti memoriam subdit: Item Romæ, Militum centum sexaginta quinque. Eum nodum apposite solvere, non mihi magis quam Florentinio obvium: cum, quoquo modo rem adeo implexam explicare coneris, in aliquo peccandum videatur, tutius existimo eam partem seligere, ut hodierna classis Hieronymiana S. Sixto subjungatur, altera cum S. Laurentio ex aliis Martyrologiis referatur ad diem hujus mensis X.

DE SS. JUSTO ET PASTORE MM.
COMPLUTI
IN HISPANIA.

Anno CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Justus Martyr Compluti (S.)
Pastor Martyr Compluti (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Antiquitas cultus eorum ac dilatatio.

Complutum, Hispanice Alcala de Henares, oppidum est & illustre Athenæum Castellæ Novæ ad Henarium fluvium, [Cultus a martyrio cœptus,] sex fere leucis Matrito versus Orientem distans. Hoc olim SS. Justus & Pastor natalibus, educatione, & gloriosissimo, si modum ætatemque spectes, martyrio nobilitarunt: ut mirum videri non debeat, si sacros istic honores, statim ut eos promeriti moriendo fuerant, a Christianis tum civibus retulere. Aiunt certe post Acta nostra scriptores Hispani passim, cum Ambrosio de Morales, vetera pro se Breviaria citante, in Chronico generali Hispaniæ, lib. 10, cap. 9, fol. 348, Dacianum, post expletam in hosce Pueros crudelitatem, sive seditionis metu, sive desperatione ibi quidquam proficiendi suppliciis, ubi ea non solum nemo timeret; sed ætas etiam tenera, ultro sese offerens, aviditate inaudita deposceret, repente absterritum discessisse Compluto; hac autem occasione usos continuo fuisse cives pios ad Martyrum suorum corpora eodem, quo ceciderant, loco non condenda tantummodo; sed, imposito quoque super tumulis oratorio, veneranda. Verum cultus ille quantuscumque tum fuit, diuturnus non fuit: quandoquidem ante ejusdem seculi finem nec oratorii nec sepulcri ulla superfuere vestigia; ut adeo tam pretiosa pignora cælesti prodigio fuerint revelanda, ne intermissam diu religionem prorsus tandem aboleret oblivio; ut ex S. Ildefonso ep. Toletano, qui seculo VII floruit, libro de Scriptoribus ecclesiasticis, cap. 2 colligitur; ubi de Asturio, decessore olim suo, sic habet:

[2] [post inventa eorum corpora] Hic & sacerdotio beatus, & miraculo dignus: quia, quibus jungeretur in cælo, eorum terreno reperire membra meruit in sepulcro. Nam cum sedis suæ sacerdotio fungeretur, divina dicitur revelatione commonitus, Complutensi sepultos municipio, quod ab urbe ejus ferme sexagesimo milliario situm est, Dei Martyres perscrutari. Qui concitatur adcurrens, quos & * tellus aggeris & oblivio temporis presserat, in lucem & gloriam terrenæ cognitionis provehendos invenit. Quibus repertis, redire in sedem renuens, servitute simul & assiduitate Sanctorum innexus, diem clausit extremum. Cujus tamen sedem, donec vixit, nemo adiit. Inde, ut antiquitas fert, in Toleto sacerdos nonus, in Compluto agnoscitur primus“. Non exprimuntur hic ab Ildefonso Martyrum nostrorum nomina, inquit citatus Moralius fol. 350, quia necesse non est; cum dicere Martyres in Complutensi sepultos municipio, tantumdem sit, quantum eos proprio nomine compellare:” neque enim alii, præter Justum & Pastorem, Compluti tum sciuntur aut facti aut sepulti fuisse Martyres; ut infra patebit ex Prudentio. Atque ea quidem communis omnium sententia est. Sed ex hoc argumento ducitur aliud, ad quod neque Moralius, neque plures alii satis adverterunt animum, cum & episcopatum Asturii Toletanum, & sacrorum corporum jam dictam inventionem ad initia seculi quinti distulerunt:

[3] [circa annum Christi 388] Nam si per Martyres Compluti sepultos certissime designantur SS. Justus & Pastor, profecto apud hos condidisse filiolum suum censendus est S. Paulinus Nolanus; cum in Panegyrico de obitu Celsi pueri, Poëmate 15, alias 32, versus finem ita scribat:

Exoptata diu soboles, nec præstita nobis,
      Gaudere indignis posteritate pia!
Credimus, æternis illum tibi, Celse, viretis
      Lætitiæ & vitæ ludere participem;
Quem Complutensi mandavimus urbe, propinquis
      Conjunctum tumuli fœdere Martyribus;
Ut de vicino Sanctorum sanguine ducat,
      Quo nostras illo purget in igne animas.

Et sane de Justo & Pastore hæc interpretati sunt Rosweydus noster, Tamayus, novissime Brunus in editione operum S. Paulini Parisiensi anni 1687, & quotquot vidimus alios, qui textum hunc explanaverint. Jam ergo revelatus fuerat Martyrum horum tumulus, jam inventa corpora; atque adeo jam sedem aliquamdiu Toletanam Asturius occupaverat, quando prope sepulcrum eorum, defunctum parvulum suum humabat Paulinus ante annum Christi 393, ut liquet ex Actis ejus ad diem XXII Junii; imo anno 391, ut statuit Tillemontius tom. 14, pag. 15, Ferreras in Synopsi historica rerum Hispanicarum ad annum assignatum (ubi tamen perperam confundit puerum Celsum cum Paulini filiolo,) & alii. Hinc idem Ferreras inventionem ab Ildefonso narratam referre maluit ad annum Christi 388, quam ad seculum consequens, quod cum aliis fecerat Moralius ob chronologiam non satis accuratam episcoporum Toletanorum, de qua consuli etiam potest Eminentissimus Aguirrius Conciliorum Hispaniæ tom. 2, dissertat. 6.

[4] Porro ex producto S. Ildefonsi testimonio facile quisque conjiciet, [refloruit] per illam talem sacrorum pignorum revelationem non modo pristinam apud Complutenses religionem erga Martyres suos suscitatam fuisse; sed insuper, quantis fieri potuit, incrementis auctam. Quid enim; si thesaurum hunc Asturius tanti fecit, ut novum ibi episcopatum exorsus, ac Toletanam redire in sedem renuens, servitute simul & assiduitate Sanctorum innexus, diem claudere extremum voluerit; dubitabimus, quin eorum lipsana augustiori excepta mausoleo pro viribus decorarit, atque hoc ipsum basilica nova, & Martyrum eorumdem titulo consecrata, concluserit? An vero etiam credibile est, institutam tum simul ab eo, vel restitutam potius, non fuisse anniversariam illorum aliquam celebritatem, & compositum, quod ibi decantaretur, Officium? Enimvero nisi talem ipsis exhibuerit servitutem, non satis dignam exhibuisse dicendus erit nec prodigio quod sibi acciderat, nec affectu illo suo pietatis in eos tam singulari, nec munere denique ac potestate, quibus erat instructus. Quamobrem non ausim equidem eatenus auctores illos Hispanos arguere, qui tale quid adstruunt: ut Moralium, cum Chronici sui lib. 10, cap. 9, fol. 351 ait, pro certo haberi, loculum eorum illum jaspideum (de quo infra agemus, ubi de reliquiis) opus esse ejusdem Asturii. Tantumdem de ecclesia SS. Justi & Pastoris, & quidem cathedrali, ab eodem istic erecta tradunt præter alios Rodericus Mendez in opere, quod inscribit, Poblacion general de Espana, fol. 29, & Joannes Franciscus Andres in Monumento SS. Justi & Pastoris pag. 27. Ad festum & Officium quod attinet, quidam asserunt, illud, quod ad diem sextam Augusti legitur in Missali ac Breviario Isidoriano, a S. Isidoro adoptatum fuisse quidem; at olim compositum ab Asturio. Ita censent citatus Andres, sive Andresius, pag. 21 & 29, ac Tamayus tum ad hunc diem, tum ad VII & VIII Martii: sed quoniam id ipsi e solo pseudo-Dextri chronico ad annum Christi 423 videntur hausisse; & alii fere Officium illud & Missam S. Isidoro, ut auctori tribuunt; mihi susque deque est, sive ista, sive alia antiquiora & nunc ignota concedantur Asturio.

[5] [& per universam Hispaniam] Inficiari certe nemo potest, quin celeberrimum eodem tempore nomen eorum & sepulcrum esse cœperit: hoc etenim & adductus S. Paulini locus evincit, & alius nihilo minus disertus apud æqualem Paulini Prudentium Περὶ στεφάνων Hymno 4 ita Martyres nostros inter Hispaniæ clarissimos recensentem:

Sanguinem Justi, cui Pastor hæret,
Ferculum duplex, geminumque donum
Ferre Complutum gremio juvabit
      membra duorum.

Crescente fama, crevit & cultus, tota paulatim Hispania diffusus; ut fidem faciunt ecclesiæ passim ipsorum titulo dedicatæ vel etiam ditatæ reliquiis; quarum aliquæ perantiquæ sunt, ut illa Metinæ Sidoniæ in Andalusia, cujus hanc inscriptionem vetustissimam exhibet Moralius lib. 10, fol. 353: Hic sunt reliquiarum conditÆ. … Stephani, Juliani, Felicis, Justi, Pastoris, Fructuosi, Augurii, Eulogii, Aciscli, Romani, Martini, Quirisci, et Zoyli martyrum. Dedicata est hæc basilica XVII Cal. Januarias, anno II pontificatus Pimeni, Era DCLXVIII, id est, anno Christi 630. Ejusdem ferme ætatis est cœnobium SS. Justi & Pastoris Compluticense, seu Bergidense, prope Asturicam, quod a S. Fructuoso fundatum diximus in hujus Actis ad diem XVI Aprilis pag. 431. Vide Moralium loco assignato, & Ferreras in Historia Hispaniæ ad annum 646, num. 13 & seqq.; ubi Privilegium Chindasuinthi Gothorum regis a Sandovallio vulgatum convellit, a quo certior ejusdem cœnobii epocha dependet. Ad idem seculum pertinet ecclesia Martyrum nostrorum apud Alcacerium Salinarum, quod oppidum est Lusitaniæ, condita anno Christi 682, ut indicat epigraphe apud Moralium ibidem fol. 354; ubi & subjungit, non fuisse tum regionem in Hispania tam remotam, in qua non aliquam hi Martyres nominibus suis insignem haberent ecclesiam; quamquam definita cujusque primordia non sciantur.

[6] [dilatari cœpit;] Sic idem fol. 355 perquam antiquas ait esse parochiales eorumdem ecclesias Toletanam, Matritensem, Salmanticensem, &, si nondum concidit, Augustobrigensem. Metropolitana Narbonensis ab immemorabili tempore SS. Justi & Pastoris titulo fuit illustris; ut colliges ex diplomate Caroli Magni apud Sammarthanos. His adde vetusta cœnobia, Lejulense inter juga Cordubensia situm, quod olim incoluit S. Leovigildus martyr, de quo agendum erit ad diem XX hujus mensis; Covarruviense, sive Augustæ Novæ, de quo Moralius ibidem fol. 355 & seq.; aliud item a S. Gennadio, episcopo Asturicensi, fundatum; de quo vide Testamentum ejus apud nos ad diem XXV Maii, pag. 96. Et vero quid opus est monasteria, ecclesias, aut loca singula, peculiari Martyrum nostrorum cultu ac nomine consecrata, longo nimis hic ordine commemorare; cum ne diœceses quidem omnes, in quarum propriis Officiis celebratam reperit memoriam ipsorum, sigillatim enumerare Tamayo visum sit? Recensitis enim ad hunc diem Toletana, Zamorensi, Legionensi, Placentina, Seguntina, Hispalensi, Calagurritana, Palentina, Abulensi, Conchensi, Carthaginensi, Burgensi, Compostellana, Pampilonensi, Oscensi, quasi numerando fessus addit: Et in aliis etiam Hispaniæ passim.

[7] Neque vero intra fines Hispaniæ cohiberi diu potuit Martyrum eorumdem tam religiosa veneratio, [imo per totam Ecclesiam.] quin per universam brevi Ecclesiam funderetur. Elucet id primum ex omnium vetustissimo Martyrologii Hieronymiani codice apud Florentinium, in quo ad diem XXV hujus mensis hæc eorum annuntiatio legitur: Spanis, Compluto loco, Justi, Pastoris: tum ex aliis item universalibus, quæ seculo IX prodierunt, Flori, Adonis, Usuardi, Notkeri, quorum textus ad hunc diem vix differunt ab hodierno Martyrologii Romani, qui sic habet: Compluti in Hispania, sanctorum martyrum Justi & Pastoris, fratrum; qui cum adhuc pueri litteris imbuerentur, projectis in schola tabulis, sponte ad martyrium cucurrerunt; & mox a Daciano præside teneri jussi & fustibus cædi, cum se mutuis exhortationibus constantissime roborarent, extra civitatem perducti, a carnifice jugulati sunt.

[8] Si causam quæris, cur in Martyrologio Hieronymiano, uti & in Ms. quodam Adoniani codice Morinorum, [Natalis eorum est dies 6 Augusti;] teste Henschenio nostro, referantur hi Martyres ad XXV Augusti; eam nos omnino fatemur ignorare: nam verum eorum natalem fuisse credimus diem VI Augusti; quæ Hispanicarum ecclesiarum constantissima traditio est, in pluribus earum, & imprimis Complutensi, etiamnum usu observata, & cum Breviarii veteris Isidoriani, tum inscriptionis antiquæ Caradignensis (quam hoc eodem die dabimus, ubi de ducentis ejusdem cœnobii Martyribus erit sermo) ac Martyrologorum denique & Hagiographorum, qui quidem de SS. Justo ac Pastore post VIII seculum meminerunt, omnium auctoritate firmata. Quod si quædam ecclesiæ nunc, propter festum Transfigurationis aut impedimentum aliud, Martyrum nostrorum Officium transferunt ad VII vel VIII Augusti, eædem in Lectionibus propriis monent, martyrium accidisse octavo Idus Augusti, ut habetur in Toletanis.

[9] Existimamus ergo, ubicumque diebus aut mensibus aliis celebrantur, [tametsi non illo tantum die celebrantur aut mense.] id non fieri ad asserendum colendumque verum eorum natalem, tamquam ab VIII Idus Augusti removendum; sed aliis quibusquibus demum de causis: sic ecclesia Oscana cum illorum solennitatem affixit ab omni retro memoria, ut affirmat Andres pag. 224, Dominicæ primæ Septembris, noluit profecto umquam illo pacto diem ipsorum natalem ibi defigere; quandoquidem Dominica dies vaga semper est, & diem quotannis alium occupat. Apud Compostellanos præter natalem diem VI Augusti, colitur insuper anniversaria memoria translationis illius, de qua dicetur inferius, die VII Martii, ut vide apud Tamayum. Metropolitana quoque Narbonensis præter eumdem natalem celebrat etiam die XIX Februarii translationem aliquam reliquiarum, solenniter, ut ait Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani pag. 1155, peractam anno Christi 1335. Quid Compostellanos moverit ad memoriam illorum a die VI Augusti, ibidem olim observato, transferendam ad VII Octobris, ut in recentiori ejusdem ecclesiæ Breviario anni 1569 observasse se Tamayus affirmat, nusquam equidem reperi: miror magis, in Officiis propriis diœceseos illius, anno 1596 Compostellæ excusis, SS. Justi & Pastoris omissam prorsus esse mentionem. Hactenus de cultu, de quo plura colligi poterunt ex paragraphis sequentibus.

[Annotata]

* f. & quos

§ II. Acta; Martyrum patria, parentes, ætas; tempus martyrii.

[Acta videntur seculo IV scripta stylo soluto;] Cum hi Martyres coram judice numquam comparuerint, nedum interrogati ab eo fuerint, aut consueto more judicati, non est, quod publica certaminis eorum Acta credantur umquam exstitisse. Perantiqua tamen esse censemus, quæ supersunt, & forte ad ecclesiæ Complutensis usum (ut alibi quoque factitatum scimus) ab aliquo, qui rebus gestis interfuerat, non admodum diu post martyrium composita. Certe ea se Surius, aut in Suriani operis auctario Mosander, excerpsisse ait (mutato tamen passim stylo) ex antiquissimis codicibus: & nos eorumdem initium habemus in codice nostro membraneo Q Ms. 7, qui seculo IX videtur antiquior, detrito ubique ac mutilo, atque imprimis (quod maxime dolemus) hoc loco, ubi olim duo, ut minimum, folia exsecta fuerunt post hoc principium Actorum nostrorum: In illis diebus, dum crudelissimus Datianus instinctu serpentis & consilio provocatus diaboli, universum rabiens percurreret mundum, ut quoscumque Christianos per diversas… Ex hoc interim fragmento colligimus, exemplar istud vetustum per singulos propemodum apices consonare cum alio, quod e Ms. S. Maximini Treviris acceptum infra vulgabimus; atque adeo etiam cum illis, quæ Surio Mosandrove præluxerunt, imo ex quibus a novem retro seculis clarissimi Martyrologi sua compendia delibarunt. Sed ætatem prototypi longe pressius designasse videri potest auctor ipse num. 3; cum de prima illa tantummodo basilica, & quidem ut subsistente tum etiam, meminerit, quam post Daciani discessum, & redditam (opinor) Ecclesiæ pacem supra Martyrum amborum vicinos quidem, at separatos tamen, tumulos condidere: separatos, inquam, tumulos: ait enim, per singula eorum (Martyrum) corpora, una protegente basilica, in eorum titulis altaria veneranda consecrata fuisse. Perierat vero hæc basilica, cum ecclesiæ Toletanæ, inclinante seculo IV, præsideret Asturius, nec tumulorum illorum, præterquam apud Superos, ulla supererat notitia, ut ex Ildefonso jam vidimus; Asturius autem inventa corpora uno eodemque, de quo postea dicemus, sepulcro clausit; ut pro certo haberi asserit Moralius lib. 10, fol. 331: neque umquam deinde sciuntur aliud Compluti, quam idem hoc & commune & pretiosum & unicum sepulcrum habuisse. Scripsisse ergo videtur anonymus noster diu ante corporum inventionem; neque proinde diu admodum, ut modo notabam, post SS. Justi & Pastoris agonem.

[11] [diu ante, quam ligato prodierint in Officio Isidoriano:] Itaque antiquiora putamus hæc Acta Martyrum nostrorum, quam illa, quæ leguntur hoc die in veteri Officio Isidoriano, sive ab Asturio composita illa fuerint, seculo IV exeunte, sive binis postea seculis a S. Isidoro Hispalensi, sive ab alio quocumque præsule intermedio: non enim reperi adhuc, qui statuerit, Officium illud Isidoro recentius esse. Est autem etiam nunc in usu apud eos, qui Toleti & alibi ritum sequuntur Mozarabicum, de quo alias non semel est actum, & fuse in Tractatu præliminari ad tomum sextum Julii. Illud vero non semel attingit Acta SS. Justi & Pastoris in Missa propria; sed sparsim; ut videre est apud Franciscum Didacum de Aynsa & de Yriarte in Antiquitatibus Oscanis lib. 2, cap. 32; at ibidem in Hymno ad Vesperas ordine historico recitantur integra: quare & hunc recudendum infra censuimus; estque is potissimum, quem hic Isidoriani Officii nomine compellamus, & recentiorem dicimus esse Actis ante laudatis, idque ex eo maxime, quod cum illis optime consonet usque ad Martyrum necem; at quæ deinde de prima basilica, de separatis in ea Martyrum tumulis, de impositis utrique diversis altaribus adduntur, omittat. Quorsum enim istic, obsecro, prætermissa dicemus, quæ martyrium proxime fuerant consecuta; nisi quia, cum scriberet hymnographus, jam basilica illa conciderat, jam ejus locum alia occupabat, jam pro tumulis duobus unicus erat, jam denique loci ratio sic erat mutata, ut illi quæ scripta pridem fuerant, jam amplius non possent congruere? Et consentaneum sane non erat, ut in ecclesia Complutensi assistentes Officio, alia audirent omnia, quam quæ tunc oculis coram spectabant.

[12] Ex dictis consequens est, ut magnam hæc Acta fidem apud omnes mereri debeant, [unde magnæ auctoritatis esse debent,] tum propter antiquitatem suam, tum propter antiquitatem Officii Isidoriani, quod illis per singula historiæ capita usque ad sepulturam consonat. Neque vero etiam hac ætate, qua severissimæ censuræ tanta ubique licentia est, excogitari quidquam hactenus potuit, quod illam apud viros cordatos debeat imminuere. Ait quidem Tillemontius Monument. eccles. tom. 5, pag. 58, hæc Acta admodum esse brevia; & plena tamen verbis inutilibus: sed primo, aliter judicarunt, qui eadem ipsa apud Tamayum multo pluribus verbis haudquaquam necessariis ampliavere. Deinde aliud est, Acta esse vetera veraque; aliud, concise atque ex arte esse composita, qualia fere sunt quæ publica aut proconsularia dicuntur. Hæc auctorem habent Christianum, pium potius ac veracem, quam litteratum; cujusmodi viris hodieque vel cultissimæ abundant ecclesiæ, plus fere ponderis eorum simplicitati deferre solitæ, quam politissimæ ceterorum litteraturæ.

[13] Nihilo solidiora sunt, quæ ad hunc diem in Tabula critica de Martyribus nostris agens, [licet eam critici quidam conentur arrodere.] ita pronuntiat Bailletus: Eorum Acta, quamquam brevia, de variis additionibus suspecta sunt; sed neque primigenia. Vera tamen censentur in eo quod continent, si excipiantur orationes quæ (infra num. 2) Sanctis, etiam tum parvulis, attribuuntur. Hæc ille, argumento nullo, sed sola sua, ut sæpe alias, fretus auctoritate. Verum quæro, qui Acta illa in nullo veteri codice, sed apud unum Surium legit, unde factas additiones absque ulla collatione exemplarium potuerit odorari? Nam primigenia non esse, ut in opere Suriano leguntur, facile colligere indidem potuit ex admonitione prævia, ubi dicitur mutatus passim illorum stylus. Quænam vero additiones illæ sunt? An rerum; an verborum tantummodo? Si enim de solis verbis agitur, jam responsum est numero præcedente. Etiam rerum, inquit: nam etsi res in Actis contentæ veræ censeantur, excipi tamen debent orationes num. 3 positæ; neque proinde veræ illæ censendæ sunt, sed falsæ & ab interpolatore suppositæ. Si amplificatas diceres, fortaße tolerarem; sed falsas cum appelles, proba. Nimis studiose excogitatæ sunt, ais, quam ut parvulis congruant. Bellam enimvero rationem! Tute ipse alteri eorum annos ætatis octo concedis, alteri tredecim: & negas aliquid ad rem præsentem apte dicere potuisse; illo præsertim persecutionis tempore, quo nihil sive a parentibus, sive ab aliis quibuslibet Christianis agitari quotidie frequentius audiebant, quam quæ ad inflammandos ad martyrium animos pertinerent? Utrum horum, cedo, in ista ætate mirabilius erat; ultro ad tyrannum & supplicia convolare; an sic, ut Acta perhibent, de martyrio disserere? Illud sine dubio. Cum ergo illud ipsum vere de his Parvulis narrari fatearis in Actis; cur alterum falsi arguis? Certe utrumque æque confirmatur ex Hymno Isidoriano, tametsi per compendium. In Missa vero ejusdem ritus antiquissima apud Aynsam pag. 267 de Deo dicitur: Quique in illis (Justo & Pastore) cum se invicem ad passionem exhortarentur, fari dignatus est per gratiæ donum. Fac ergo, exhortationes illas cum Parvulorum nostrorum ætate absque prodigio non posse componi; an propterea continuo proscribendæ sunt ut falsæ? Neutiquam; sed illi potius tribuendæ, qui linguas infantium facit disertas; quod hic valere debuit potissimum, ubi Actorum fides aliunde suggillari non potuit.

[14] [Martyrum patria, Complutum;] Ab Actis ad ea descendimus, quæ ad illorum explanationem a recentioribus observata reperiuntur de Martyrum patria, parentibus, ætate, &c. Ac de patria quidem communis est Hispanorum sententia, etiam Romanæ Sedis auctoritate ad hunc diem in Lectionibus propriis ecclesiæ Toletanæ approbata, Complutenses ambos fuisse; quod ipsa quoque Acta non obscure innuunt, cum eos ibi scholas in ætate tenera frequentasse testantur. Neque vero ulla hic umquam fuit civitatum aliarum gentiumve contentio, quæ passim in re dubia solet occurrere, cum suam quæque gloriam vult esse, quam alteri, nisi jure certissimo parta sit, invidet. Nescio ergo, quid sibi velit hoc die Tamayus pag. 401: videtur enim illis patriam assignare Thermedam, oppidum olim, nunc vicum, leucis quatuor, ut ait Morales lib. 10, fol. 356, Compluto distantem, vulgo Tielmes. Sed enim si hoc vult, secum ipse pugnat ad diem secundam Julii, pag, 18, littera B, ubi eos Compluti natos affirmat.

[15] [parentes Christiani; sed ignoti:] Non cives tantummodo Justus & Pastor; verum etiam fratres fuere; ut ex Actis , & Martyrologiis liquet. At quibus orti parentibus? Moralius lib. 10, fol. 347 inventos in Hispania quosdam fuisse dicit, qui asseverare voluerint, utriusque patrem fuisse S. Marcellum, centurionem ac martyrem, qui colitur XXX Octobris. Horum ipse opinionem cum negavit ullo fundamento nixam esse, prorsus exstinxit. Emersit alia subinde ex confictis Dextri, Luitprandi ac similium chronicis, quæ pro Marcello Fratrum horum parentem substituit S. Vitalem illum, de quo cum aliis Campaniæ felicis Martyribus egimus die 2 Julii pag. 307 & sequente. Hujus novitatem in opere Ms., cujus fragmenta quædam excepimus, his verbis exagitat eruditissimus Hispaniæ bibliographus Nicolaus Antonius ad diem VI Augusti: Nec apud nos uspiam fando auditum, quod jam hodie vanissimis ac futilissimis testimoniis suis certatim contestatum ivere Dexter, Valderedus, Luitprandus, Julianus, Aulus Halus, quos Tamayus collegit. Tum pluribus eamdem sententiam argumentis convellit; quibus & alia superaddi possent, nisi satis esset primos ejus auctores nominasse, ne fidem apud prudentes inveniat. Magis insulsa est quorumdam assertio, qui S. Martham virginem & martyrem Asturicensem, quam ad diem XXIII Februarii, pag. 361, sub Decio cecidisse diximus, Justi ac Pastoris amitam & nutricem fecere: quod ne ipse quidem Tamayus ad hunc diem devorare potuit. Ergo de parentibus hoc tantum constat, Christianos fuisse, ut ferunt Acta; nec sortis infimæ cives; quandoquidem liberalibus disciplinis excolendos in schola liberos collocarunt.

[16] Quotum ætatis annum utervis attigerit, controversum est: [ætas major quam 7 & 9 annorum,] licet enim in Brevi Apostolico S. Pii Papæ V ad episcopum Oscensem & Jacensem, dato die duodecima Aprilis millesimi quingentesimi sexagesimi septimi, & edito apud Tamayum in Martyrologio die VII Martii aliosque, tempore martyrii fuisse dicantur alter novem, alter vero septem annorum; & id secure credi posse affirmet Moralius fol. 349, passimque crediderint Hispani recentiores; tamquam quod optime consentiat cum iis phrasibus, quibus Martyrum ætatem tam Acta nostra, quam Isidori Breviarium ac Missale definiunt; imo quod existimari debeat in Breve Pontificium non temere irrepsisse, sed eo derivatum esse ex authentico quodam ac primigenio, ut Moralius ibidem loquitur, instrumento: his tamen omnibus non acquiescit Joannes Franciscus Andresius in Monumento SS. Justi & Pastoris, cap. 9, utriusque ossa bis per se ipse contemplatus ac dimensus; sed ad Joannis Vasæi, Alvarique Gomezii sententiam accedit, qui ambos Martyres occubuisse volunt adolescentes, hoc est, anno ætatis quarto decimo non minores. Quæ vero longe teneriorem eorum ætatulam arguere videntur in Actis & Officio Mozarabico, ea ibidem ipse adolescentiæ tributa non raro fuisse, productis aliunde exemplis, conatur ostendere. Et sane quæ ad diem XXI Januarii ex S. Ambrosio de S. Agnete recitantur in Breviario Romano, ætatem multo inferiorem significare cuilibet, nisi fallor, deberent, si non expressis hisce verbis addidisset auctor: Hæc tredecim annorum martyrium fecisse traditur. Ad Breve Pontificium responsio facilis est: non enim ibi sanctus Pius quidquam asserit; sed narrat ea, quæ sibi jussu Philippi regis Catholici exposita nuper fuerant. Exponi, inquit, nobis nuper fecit charissimus in Christo filius noster Philippus, Hispaniarum rex Catholicus, quod sancti Justus & Pastor … de anno (En tibi expositorem idoneum, quisquis fuit!) humanæ salutis SEPTINGENTESIMO SEXTO, alter novem, alter vero septem annorum, mandante Deciano, tunc eas regiones gubernante sub Diocletiano imperatore .. martyrium subierunt, &c. Cedo, qui annum martyrii tam ignoranter exposuit; annos ætatis amborum acu tetigisse censendus est? Nos tamen, donec evidentius aliquid de reliquiarum singularum quantitate proferetur, in eam sententiam propendemus magis, quæ ætatem illorum statuit adolescentia minorem. Vide infra § 3, a numero 28.

[17] Jam si ætas utriusque sibi mutuo comparata requiritur; [& Pastoris major, quam Justi:] eam hoc die Bailletus (nescio, qua ratione aut fide) sic exprimit: Natu major, annorum fere tredecim, Justus nuncupabatur; alteri, annum agenti tantummodo septimum vel octavum, nomen fuit Pastor. Contraria certe est Hispanorum traditio, in Officio proprio ecclesiæ Toletanæ ad hunc diem ita consignata: Nam Justus minor natu, timens forte, ne de sua frater constantia diffideret, sic prior Pastorem alloquitur &c. Traditionem hanc tuentur insuper, ut ceteros præteream, Ambrosius de Morales fol. 349, Didacus de Aynsa pag. 265, & Joannes Franciscus Andres pag. 21, sacrorum utriusque ossium dimensione; ex qua colligi evidenter asserunt, Justum Pastore minorem fuisse. Quod autem ubique soleat ante Pastorem nominari Justus; id alia, quam ætatis, causa factum arbitrantur; puta quod minor ante majorem supplicium tulerit; vel quod huic per exhortationem quasi ducem sese ille & auctorem præbuerit.

[18] [annus martyrii 304] De anno utriusque hujus martyrii mirum est, quam varie quidam senserint, dum alii illud ad Traiani imperatoris decimum octavum, alii ad Adriani decimum, alii ad annum Christi 296, alii alio retulerunt; ut notat Andresius pag. 22 & sequente. Res tamen ex ipsis Actis nullo negotio definiri quam proxime poterat: testantur enim, hæc martyria tum accidisse, cum Dacianus in Hispaniis adversus quoscumque Christianos crudelissime fureret. Dacianum vero ibi præsidem fuisse sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus, horumque sævitiæ in persequendis Christi cultoribus atrocissimum administrum, constat ex Actis vetustissimis S. Vincentii martyris tom. 2 Januarii pag. 394. Colligitur insuper ex Eusebio de Martyribus Palæstinis cap, 3, edictum eorumdem imperatorum, quo non jam ecclesiarum, ut ante, ministri solummodo; sed quicumque promiscue Christiani tormentis ac cædibus objecti sunt, ad annum persecutionis secundum, Christi 304, circiter ineuntem (ut observat tom. 5 Monum. eccles. pag. 49 & sequente Tillemontius) pertinere. Non est igitur, quod annus alius inquiratur, quam idem ille Christi 304: quandoquidem hæc nostra martyria ad mensem Augustum spectant; mense autem Maio sequentis anni Diocletianus & Maximianus Herculis imperio se abdicarunt; nec scitur sub aliis imperatoribus præsidis officium retinuisse, nedum exercuisse tam immaniter, Dacianus: nam licet in Commentario prævio ad Acta S. Afræ M. negaverimus, cum imperii mutatione jam dicta exstinctam prorsus in Hispania persecutionem fuisse; mitiorem tamen factam esse tum, ibidem contendimus, quam ut Christianorum constantiam variis tormentorum generibus cruciaret; quod Acta nostra de Daciano referunt.

§ III. Eorum sepulcrum; corporum translationes, ac status.

[Sepulti fuerunt MM. ubi nunc est basilica Complut.] Ex Actis num. 3 sepultos fuisse Martyres nostros intelligimus in eodem loco, ubi passi sunt; hoc est in campo, quem a fertilitate, ut affirmat Moralius fol. 348, appellabant Laudabilem; quique tum quidem, ut idem asserit antiquitatum Hispanicarum peritissimus auctor, extra civitatis Complutensis ambitum positus erat; sed hac postmodum ad alium situm, quem hodieque obtinet, translata conclusus fuit. Hunc eumdem ait & Asturio divinitus assignatum, ab eoque, impositis & conjunctis in eodem tumulo novo Martyrum corporibus atque inædificata, ut ante meminimus, ecclesia decoratum fuisse; & pluribus postea seculis ab Alfonso Carrillo, deinde etiam ab eminentissimo Francisco Ximenio, archiepiscopis Toletanis, laxiore augustioreque collegiatæ, quæ nunc visitur, basilicæ ædificio nobilitatum. Negat proinde, mutatum umquam fuisse sepulcri locum; sed ibi ab initio constanter asseverat permansisse, ubi nunc est; in hypogæo videlicet oratorio subter aram ecclesiæ majoris principem: & Asturio quidem, cum inspiratione divina thesaurum hunc refodit, nullas fuisse causas illum alio transerendi; at ibidem relinquendi multas; & imprimis quod nullus eo locus dignior inveniri posset, quam qui copioso Martyrum eorumdem cruore imbutus olim fuisset & consecratus: Carillum vero atque Ximenium, quando novis ædificiis locum eumdem exornarunt, id tanta religione fecisse, ut eorum, quæ ab immemorabili tempore ibidem exstiterant, ne apicem quidem unum ausi sint vel diruere vel de pristino situ dimovere. Ex his porro statue, qua fide digna sint, quæ sic ad annum Christi 423, num. 8 post Moralii tempora pseudo-Dexter effutit: Asturius Toletanus corpora SS. Justi & Pastoris martyrum, intra moenia Complutensis urbis prius translata, basilica cohonestat. Certe hæc S. Ildefonsus ab Asturio inventa cultaque dixit; translata non dixit.

[20] Prima ergo sacrorum istorum corporum translatio, [inde vero translati a S. Urbicio] quam adstruit Morales fol. 356, & post illum Aynsa lib. 2, cap. 25, adscribitur S. Urbicio eremitæ, de quo agendum erit in hoc opere ad diem, qua colitur, XV Decembris; quando & examinari poterit operosius ejus ætas, quam in dubium revocat Vincentius Blascus de Lanuza in continuatione Annalium Zuritæ tom. 1, lib. 1, cap. 37: communem hic interim cum auctoribus modo assignatis opinionem sequemur; secundum quam S. Urbicius, bello Saracenico, versus annum Christi 714 in Hispania captus fuit, & in Gallæciam abductus in servitutem. Post annos aliquot, Martyrum nostrorum, quos impense colebat, patrocinio, dimissus ab hero non duro liber, Complutum accessit; cum ut ingentes iis coram ad sepulcrum ageret gratias; tum etiam, si res ferret, ut vicem illis utcumque redderet, sacra videlicet ipsorum pignora e ditione Saracenica ad loca tutiora secum asportando, atque ita e periculis ac servitute quodammodo vicissim asserendo in libertatem. Successit negotium; & pio furto opportunam nactus occasionem, cum utroque Martyrum corpore Burdigalam, unde erat oriundus, salvus & incolumis attigit. Inde porro ad perfectioris vitæ cursum incitatus, postquam, trajectis denuo montibus Pyrenæis, in Oscensi diœcesi apud Martinum quemdam, Ordinis Benedictini monachum, ibi tum sanctimonia nobilem, instituti monastici rudimenta posuisset, eremum asperam in Valle Nocita, quinque circiter leucis ab Oscana civitate in septemtrionem dissita, per annos omnino quinquaginta sanctissime solus incoluit. Ubi & post obitum, ut vivus antea mandaverat, medius inter Martyrum corpora, nusquam umquam a se dimissa, sepultus perdiu quievit; puta ab anno fere 800 usque ad finem seculi decimi quinti.

[21] Atque hæc, de prima e sepulcro Complutensi ad Vallem Nocitam translatione per S. Urbicium, [ad Vallem Nocitam sec. VIII;] confirmat hic auctor ibidem primum ex antiqua & perpetua traditione indigenarum (cui adstipulantur Lectiones propriæ de S. Urbicio in Breviario Oscensi, die XV Decembris apud Tamayum recitatæ ex editione anni 1509.) Deinde ex ipso S. Urbicii sepulcro in ecclesia prope Vallem Nocitam ejus nomine consecrata: in illo enim ad utrumque corporis Urbiciani latus spectari loca vacua, ubi ante translationem secundam ossa Martyrum conquieverint; atque ita sibi relatum esse a viris gravibus, qui rem hanc oculis usurpaverant. Denique ex testimoniis quorumdam senum, se scribente superstitum, qui etiam tum illius temporis meminerant, quo inde Martyrum nostrorum corpora sublata fuissent. Contigisse vero translationem illam non admodum diu post domitas Maurorum armis Hispanias, ex eo quoque colligit, quod S. Eulogius martyr in epistola ad Wielisindum, episcopum Pampilonensem, iter anno circiter 840 (ut censet Moralius) susceptum enarrans, asserat, sese Complutum descendisse, ibique apud episcopum loci Venerium usque ad quintum ab adventu diem fuisse commoratum; neque tamen de SS. Justi & Pastoris ossibus mentionem ullam faciat. Nimirum inde consequi omnino vir doctus existimat, ut ante tempus illud Martyrum eorumdem ossa ablata Compluto fuerint: nam si eousque servata ibi fuissent, ea sine dubio invisurum fuisse Eulogium: si invisisset autem, id eum Wielisindo suo, piorum istiusmodi nuntiorum avido, nequaquam fuisse taciturum. Vide Hispaniæ illustratæ tomum quartum pag. 230 & seqq. At refragatur, inquis, Ado, qui post iter illud S. Eulogii de Martyribus hisce & ecclesia Complutensi ad hanc diem diserte scribit: Ubi etiam in basilica sui nominis quiescunt. Reponi potest, hæc Adonem ex antiquis Actis & translatione prioribus hausisse, nec aliunde translatorum furtive corporum notitiam fuisse assecutum in Gallia; quam aliquot post annos in Hispaniam profectus accepisse videtur Usuardus, dum eodem die Adonem exscribens, verba jam proposita prorsus omisit.

[22] [atque hinc,] Translationis hujus veritatem ipsi deinceps Complutenses asseruere, dum sua per archiepiscopum suum non unum summo studio repetentes, non aliunde illa, quam ex ecclesia S. Urbicii in Valle Nocita primum, & subinde ex Oscana S. Petri Veteris, ut patebit ex sequentibus, postularunt. Id imprimis curæ fuit Alfonso II, cognomine Carrillo de Acuña, qui Toleti sedit ab anno 1445 usque ad 1482, & erga Martyres Complutenses interea sic fuit affectus, ut non satis habuerit, eorum ecclesiam Compluti vel instaurasse vel aliqua ædificii parte auxisse (ut, contra Gomecium tom. 1 Hispaniæ illustratæ pag. 1019, Moralius aliique volunt,) in eaque opulentum fundasse canonicorum collegium; nisi eamdem insuper reductis postliminio ex Valle Nocita Martyrum tutelarium ossibus ditaret. Hoc ut consequatur, Ferdinandum interpellat regem Catholicum: Ferdinandus rem per litteras Alfonso mandat, filio suo, tum archiepiscopo Cæsaraugustano (unde colligas id accidisse post annum 1477,) at nondum (ut quidam temere scribunt) Aragoniæ proregi; nam ea dignitate auctus non fuit ante obitum Carilli, tametsi eodem, quo hic obierat, anno Christi 1482, uti refert Zurita Annal. Aragon. tom. 4, fol. 316 & 318. Alfonsus porro dum parenti obsequitur, facile deprehendit, neque jure, neque auctoritate quantavis interposita adduci posse Nocitanos, ut possessum tam diu thesaurum dimittant. Arte igitur hic potius utendum ratus, monachos duos ad sepulcrum S. Urbicii misit, specie quidem, ut oleum alendæ ibi lampadi deferrent; re autem vera, ut, si esset occasio, expetitas inde Martyrum nostrorum reliquias clam subducerent. Et præstiterunt hoc ipsi quidem; sed furto mox per Venticum quemdam, loci clericum, comperto vulgatoque, tam prompte ad persequendos fugitivos incolæ convolarunt, ut eos in proximo S. Eulaliæ Majoris pago assecuti, e summo rupis fastigio præcipites dare jam pararent; quando Sant-Eulaliani miseris Fratribus armati accurrere subsidio, atque in tumultuantem Nocitanorum turbam suum quisque arcum intendere, plurimos haud dubie confixuri, nisi intervenisset miraculum, quo rupti arcuum simul omnium nervi, ne unicam quidem emisere sagittam. Tum vero Eulaliani, rejectis inutilibus armis, ad preces versi, sic Nocitanos placavere, ut, recepta sacrorum corporum præda, salvos simul ac vacuos abire siverint monachos.

[23] Casus hic deinde Francisci Ximenii, anno 1495 ad infulam Toletanam evecti, [non sine prodigiis,] spem adeo non fregit, quin anno 1499 eumdem archiepiscopum Cæsaraugustanum & jam Ferdinandi regis in Aragonia vicarium ad iterandos in eodem negotio conatus impulerit. Hic vero prioris expeditionis infortunium & imprudentiæ monachorum, & Nocitanorum vigilantiæ potius, quam adverso Superum consilio tribuens (neque enim prodigio antea memorato fidem adhibebat) alteram exercitatissimis ad furta rapinasque latronibus, quos in carcere, jam extremo supplicio destinatos habebat, ea lege commisit, ut, si jam dictas ad se reliquias attulissent, non modo superiorum omnium flagitiorum veniam, sed & hujus facti mercedem amplissimam ac præmium referrent. Illico omnes (nam septem erant, Linares dicti, & in ipsa Valle Nocita nati grassatique) tam inopinata conditione exsultantes, patriam Vallem adeunt; noctu in S. Urbicii ecclesiam ac sepulcrum irrumpunt, & ab utroque ejus latere postulata Martyrum abripiunt corpora; non sine maximo tamen terrore; quod mirum in modum (ut fassi deinde sunt) S. Urbicii corpus obsistere furto & Martyres defendere quodammodo visum esset. Hinc sese confestim in latebras ac devios montium anfractus proripiunt, per quos triduo toto pergentes, densis adeo nebulis circumfusi perpetuo sunt, ut alter alterum videre non posset. Unde nova capti formidine, cum ad secundum ab Oscensi urbe lapidem pervenissent, progredi ulterius, nisi onere, quod indigni gestabant, ibidem in ecclesia S. Michaëlis clam deposito, nequaquam sunt ausi.

[24] Verum cum ea sarcina levatos atrocior continuo metus infestaret, [ad urbem Oscensem] mutato repente consilio, resumpta obvolutaque pignora Oscam usque intra fines parochiæ S. Petri Veteris pertulerunt, submonito de re tota per occultum internuntium Joanne Cortesio, parochialis ejusdem ecclesiæ Priore; credo quia ipsi restituere volebant, quod ferre longius aut retinere diutius nec audebant, nec poterant: nam S. Urbicii, quam spoliaverant, ecclesia una cum redditibus suis ad Oscensem S. Petri Veteris ecclesiam pertinebat. Prior ergo tum hac denuntiatione, tum ecclesiæ suæ campanis ultro, ac nemine mortalium impellente, sonantibus, incitatus, clero comitante, domum, ad quam latrones diverterant, inquirit & invenit; repertumque in ea saccum cum impositis Martyrum lipsanis ad parœcialem suam ecclesiam defert, monitis, & accurrentibus ad rei tantæ tamque insperatæ solennitatem urbis optimatibus.

[25] Contigit vero hæc translatio anno, quem diximus, [anno 1499,] Christi 1499, mense Novembri, cum celebres apud Oscanos haberentur feriæ S. Martini; uti testatur Aynsa lib. 2, cap. 27, cujus hic narrationem contraximus, utpote nixam, ut asserit, instrumento (informationem appellat ipse) Oscæ publica auctoritate condito ex testimoniis virorum ætate ac fide gravium, qui hæc omnia, prout coram eorum aliqui viderant, aliqui ex oculatis testibus audiverant, legitime interrogati retulere; nixam insuper fide libelli cujusdam vetusti ac manuscripti, quem in eadem urbe legisse se narrat; nixam denique juridico latronum Linarium (de quibus modo meminimus, quique omnes, teste Moralio, anno uno, partim reste partim privata cæde, perierunt) examine & confessione. Quid igitur, inquis, ad Breviarium Oscense citatum supra num. 22, quod anno, ut habet Tamayus, 1509 excusum, significare videtur, S. Urbicii corpus ad illud usque tempus in ecclesia propria inter utrimque posita Martyrum horum corpora permansisse? Responderi potest, locum illum explicandum esse per distractionem; ut sensus sit, ibi adhuc tum requievisse S. Urbicii corpus (at solum,) ubi antea tumulatum fuerat inter Martyrum corpora medium: aut, si mavis, dic Breviarium illud (si re vera anno 1509 fuit impressum) ad aliud exemplar, translatione nostra vetustius, fuisse recusum sine sufficienti examine mutandorum.

[26] [ubi quiescunt in ecclesia S. Petri Veteris;] Vix ita, ut narratum est, ecclesiæ S. Petri ingens hic thesaurus obvenerat, cum illum sibi deberi & Joannes III, Oscensis antistes, & capitulum, ut vocant, cathedrale contenderunt; sed causa secundum Cortesium facile judicata, delectus est continuo locus in ecclesia, cui præerat, in quo sacrum depositum honorifice conderetur; sacellum videlicet eatenus S. Albini, exinde vero SS. Urbicii, Justi ac Pastoris nuncupatum; ubi linteis involutum & arcæ nuceæ inclusum, sub altari primum in parata ad id crypta repositum fuit usque ad annum circiter 1510, quo parum abfuit, quin iterum raperetur: jam enim arcæ seram circum terebrando pröpemodum fures ademerant, cum vigilis æditui clamoribus ærisque campani tinnitu conterriti, re infecta, diffugere. Ea causa fuit, cur arca mox in altum evecta sit, & in cavo parietis versus imminentem altari fornicem intra cancellos ferreos tutius collocata. Varius ac pretiosus deinde loco paulatim accessit ornatus; donec anno 1643, mense Septembri (uti tum scripsit Andresius in laudato sæpius opusculo, cap. 11) oratorium illud affluentium multitudini angustum adeo visum est, ut aliud laxius extra muros ecclesiæ, contiguum tamen, ædificari cœperit, cui deinde Martyres inferrentur. Sed missis, quæ ad magnificentiam exteriorem pertinent, ipsas hic potius reliquias contemplemur, & quid earum ibi, quantumque clavibus omnino septem, partim apud ejusdem ecclesiæ quæstorem, partim apud magistratum primarium religiose depositis, occlusum asservetur. Rem hanc optime proponet Didacus de Aynsa; qui postquam lib. 2, cap. 27 narravit, Martyrum istas reliquias linteis evolutas, ac duabus hierothecis exceptas fuisse, atque ita in eamdem arcam nuceam, de qua supra, repositas anno Christi 1570; testatur deinde ibidem cap. 31, easdem SS. Justi & Pastoris hierothecas anno 1617 ex arca memorata depromptas fuisse, ut in corona delectorum e clero ac magistratu civili testium augustiori decorarentur ornatu (expositis absque dubio tantisper, dum id fieret, in conspectu testium lipsanis:) se vero tum una interfuisse, & quæ referet, pro suo studio spectasse singula, quantum libuit; ac proinde ea, ut omnino certa, se posse asserere.

[27] [ubi eorum lipsana sigillatim vidit] Tum subdit, S. Pastoris thecam altera majorem esse; in illa vero conspici corpus ejus etiamnum recte compactum & cohærens; ventrem, scapulas, pectus pelle sua sic obtegi, ut ossa nulla nudentur; genua in pectus esse reflexa; brachia vero, depressis humeris, contorta in dorsum; id forsitan fecisse S. Urbicium, ut commodius transferret: capiti quoque pellem adhærere; nihil denique deesse corpori, præter tibiam una cum pede sinistram, quæ Complutum delata sit; tum ossicula quædam pedis, ut putat, ac manuum, hinc ad ecclesiam Scorialensem rogatu regis avecta anno 1570; aliasque particulas, diversis temporibus locisque distributas. Addit etiam, ex capite ceterisque membris apparere, Martyrem hunc statura corporisque mole satis grandi fuisse; ceterum annos ætatis novem tantummodo numerasse: tum temporis enim vastiora fuisse passim hominum corpora. Hæc tam paradoxa probare nititur bonus æque ac simplex & credulus auctor exemplis ad rem suam sane perquam ineptis; Ægyptii scilicet, cujus statura erat quinque cubitorum ex Paralipomenon lib. 1, cap. 11; deinde Saülis regis, qui ab humero & sursum eminebat super omnem populum ex Regum lib. 1, cap. 9. Quid hæc, obsecro, faciunt ad illud seculum, quo vixit S. Pastor? Imo si tam rara fuit ejusmodi statura annis mille, & quod excurrit, ante natos Martyres nostros, ut vel tunc prodigiosa videretur, & soli in populo numerosissimo Saüli data sit; qua ratione inde colligi potest, quarto post Christum seculo corporum humanorum moles passim giganteas fuisse? Sed mitto hæc; nec attigissem omnino, nisi lectori palam hinc fieri voluissem Aynsæ sententiam de tanta ossium magnitudine; ut eam aptari non posse censuerit annorum novem puero, nisi giganteum simul hunc faceret.

[28] In altera theca, inquit, est corpus S. Justi, quod, [Didacus de Aynsa anno 1617;] utpote tenerius, totum est dissolutum. Creduntur ex illo variis occasionibus decerptæ reliquiæ. Supersunt tamen e brachiis, femoribus ac tibiis ossa septem oblonga, crassa atque integra; tum fragmenta majora minoraque permulta, & inter ea pars magna uropygii; præterea pes calceo suo, vetusto utique & coriaceo, adhuc insertus; deinde indusium & femoralia, utraque linea & respersa sanguine, coloris quidem evanidi, manifeste tamen sanguinei. Ex femoralium lineorum extremitatibus hinc & inde binæ dependent fasciæ, itidem lineæ, ad colligandas caligas, (imo potius ad obvolvendam crurum nuditatem, ut censet Andresius.) Ex calceo quoque unum utrimque lorum prodit, ad calceum, more gentis montanæ, pedi adstringendum. Quæ omnia (hoc scilicet & superiore numero descripta) non sine tenerrimo pietatis sensu multi cum nobiles tum plebeii occasione jam dicta conspexerunt exeunte Augusto anni MDCXVII, & mihi cum primis felicissima tunc ea sors obtigit, quippe qui tum ejusdem parochiæ essem operarius (sic ibi appellatur is, cui cura incumbit fabricæ & ærarii) atque ita mihi satisfacere abunde potui, eadem semel, iterum ac sæpius contemplando. Unde in hac re plena mihi fides debetur & major, quam in rebus aliis; puta quas non item, ut hanc, per se ipse oculis usurpaverit. Ad fidem quoque facit, quod hæc narret Aynsa in opere præclaro, & anno 1619 (quando nimirum testes vel omnes, vel plurimi supererant) in ipsa urbe Oscana vernaculo idiomate ac publicis typis edito.

[29] [& anno 1644 Joannes Franc. Andres,] Easdem hierothecas, uti de se ipse narrat cap. 9, raro ac singulari beneficio cum delegatis, ut mos est, testibus bis inspexit doctor Joannes Franciscus Andresius; semel die XVI Aprilis, iterum, ut quædam secundis curis accuratius observaret, VII Septembris anni 1644; quo post dies aliquot Monumentum Oscense SS. MM. Justi & Pastoris ibidem emisit in lucem. Fatetur tamen, se singula, quæ Aynsa viderat, non potuisse dispicere, ob insertas postea crystallos, per quas, cum thecæ aperiuntur, conspici quidem inclusus reliquiarum cumulus possit, at neutiquam attingi, nedum separari. Animadvertit interea præter illa, quæ ex Aynsa retulimus, aliaque quæ ad ornatum loci & munimen pertinent; primo, cum sibi aperiretur theca S. Justi, ex ejus lipsanis per objecta specula crystallina odorem emanasse suavissimum, ac toto sese sacello diffudisse. Secundo, ossium ejus alia videri instar eboris candida, alia vero arida prorsus & exsiccata carne contecta. Tertio, calcei ejus cum incluso pede eamdem omnino esse formam ac dimensionem, quam ipse accuratissime in loco delineatam post paginam 186 exhibuerit. En ergo utramque hic illam super ejus exemplari, ut ne apice quidem uno differre possit, expressam. Addit etiam, calceum hunc totum coloris esse nigri; partem autem illius inferiorem, ex qua ascendunt utrimque corrigiæ, quibus orificium superne constrictum est, confectam esse ex corio subacto; partem vero superiorem, quam & caligam appellant, ex tela linea. Animadvertit quarto, os femoris S. Justi longum esse mediam ulnam Aragonicam cum portione duodecima. Unde secundum leges proportionis humanæ consequi censet, ut statura hujus Martyris palmos novem, seu pedes, demptis quatuor digitis, omnino septem æquarit: quod quia suadere sibi ipse non poterat auctor, errorem suspicatus in prima dimensione ossis memorati, ad sanctuarium, ut ante diximus, rediit; ac deprehendit, se neutiquam aberrasse.

[30] De S. Pastore notat primo, a corporis ejus reliqui compage resolutum tunc apparuisse os femoris; [qui inter alia observavit] nondum tamen omni carne nudatum. Secundo, caput partim pelle tegi durissima, partim os nudum & candidissimum exhibere; tantæ vero molis esse, quantæ nunc esse solent capita virorum. Tertio, mirabilem ex omnibus reliquiis ejus odorem afflari. Quarto, ex dimenso osse femoris ejus colligi staturam palmorum novem & medii cum duobus digitis. Quinto, errasse Aynsam supra dupliciter; ac primum quidem, quod reliquias Scorialenses translatas fuisse asserat anno 1570, cum notari debuerit annus 1568: deinde quod eo translata tantum fuisse velit ossicula quædam pedis ac manuum; cum constet, majora fuisse & oblonga, Hispanice canillas dicta; qualia in crure infra supraque poplitem duo sunt, totidemque in quolibet brachio ab humero usque ad manum, & qualia proinde non tot etiam videre in Oscensi sacrario potuit Aynsa, quot enumerat, ut ex infra dicendis conjicies.

[31] Ad Martyris utriusvis staturam quod attinet, vereor enimvero, [sacrorum ossium quantitatem.] ne, qui eam vulgari virorum aut majorem, aut etiam æqualem fuisse contenderit, ambigere tandem lectores cogat; utrum re vera Martyrum nostrorum potius, quam aliorum censeri debeant Oscenses reliquiæ; de quo tamen neque dubitatum scimus hactenus fuisse, neque dubitari, nisi perquam temere, posse existimamus. Quis enim de adolescentibus virilem præ se formam roburque ferentibus ullo sensu vero scribi potuisse credat ea, quæ de Martyrum horum ætate tenera, tenerrimo corpore, schola ac tabulis, seu tabellis &c. leguntur in Actis & Missa Isidoriana? Tum leges, quæ afferuntur, proportionis, si ad membrum unum alterumve tantum applicentur, quam incertam de totius corporis dimensione conjecturam pariunt, maxime cum de junioribus agitur? Fatentem hic habemus Andresium. Neque vero leges illæ docent ex unius membri dimensione, quantum sit unumquodque corpus; sed quantum esse debeat, ut per singula membra perfectissime constitutum dicatur. Unde non raros invenias, præsertim pueros, qui, tametsi statura sint pares, membrorum tamen singulorum discrepent quantitate, ut alteri coxa sit longior, tibia brevior, atque ita de ceteris; neque tamen ideo deformes vulgo reputantur. Quod si ex longiore coxa per istas proportionis leges de tota corporis longitudine statuas; tum easdem iterum adhibeas tibiæ breviori; quanto, obsecro, eumdem hominem se ipso majorem ac minorem facies? Sed quid ego hæc? Non faciam, opinor, auctoribus productis injuriam, si judicio eorum judicium opposuerim Hispania tota gravissimum Ambrosii de Morales, qui, nescio an quidquam discusserit operosius, quam quæ ad hos Martyres utcumque referuntur. Atqui tantum abest, ut hic ex istorum ossium perspecta quantitate virilem colligi posse staturam duxerit, ut contra ex eadem ipse puerilem collegerit Chronici lib. 10, fol. 349: Erant, inquit, admodum pueri, cum passi sunt, hi Martyres; ut ex sacris eorum ossibus etiamnum videre est. Deinde quis pedem istum aut calceum, quem jam ab ipso Andresio tam solicite mensum dedimus, non puero potius octenni circiter & staturæ pro ætate mediocris accommodet, quam corpori virili, aut hoc majori; cum viri pes ordinarius fere altero tanto sit longior? Fecerunt hæc, ut neque Aynsa in hac re, neque Andresio standum huc usque duxerimus.

§ IV. Eorumdem reliquiæ locis variis honoratæ: frequentia miracula.

[Fragmenta reliquiarum Metinæ Sidon., Albæ novæ, & prope illam; item Oveti,] Ex paragrapho præcedente didicimus, nunc Martyrum horum corporibus partes nonnullas majores minoresque apud Oscanos deesse. Quæritur modo, quonam illæ & quando translatæ fuerint. Moralius lib. 10, fol. 356 dubium negat esse, quin earum distributio cœpta fuerit, antequam a S. Urbicio subducta Compluto corpora fuissent. Et recte: nam ante tempus illud, anno scilicet Christi 630, jam erant SS. Justi & Pastoris reliquiæ Metinæ Sidoniæ; ut palam facit inscriptio superius exhibita § 1, num. 5. Idem ipse cum ibidem, tum folio præcedente (timidius tamen) de iis existimat, quæ habebantur seculo X in Castellæ veteris nobili cœnobio Covarruviensi. Quod si verum est, idem haud temere suspicari licebit de Martyrum eorumdem ossibus, quæ in monasterio S. Petri de Arlanza assignat Andresius cap. 10: est enim Covarruviensi proximum, ejusdemque (Benedictini videlicet) instituti. Sed neque negaverim ad ea tempora referri posse, quas habuit, & versus initia seculi noni in sanctuario Ovetensi, quod sanctam cameram appellant, condidit Alfonsus II Asturiarum rex, cognomento Castus; ut indicat vetus inscriptio apud Moralium Chronici lib. 13, fol. 64. Ceterum affirmat hic auctor lib. 10, fol. 356, quidquid earum ante seculum VIII distractum fuit, perexiguum fuisse; quandoquidem, inquit, corpora usque ad eversam per Arabes Hispaniam in suo sepulcro integra permanserunt. Verum hoc probari mallemus, quam asseri; non inficiamur tamen, largius eas postea sæpiusque divisas fuisse; ac primum quidem in ecclesias aliquot Gallicanas; deinde vero in Hispanicas.

[33] [Narbonæ & alibi in Gallia,] Dixi: In ecclesias aliquot Gallicanas; quia Bailletus ad hunc diem observat, S. Pastoris nostri reliquiis gloriari ecclesias aliquot Vasconiæ, Guiennæ, vicinarumque provinciarum. In ecclesia metropolitana Narbonensi nemo dubitat, quin maximo in honore servetur S. Justi M. caput cum aliis tum ejusdem, tum Fratris ejus Pastoris exuviis. Alias ad decimum circiter Narbona lapidem versus Septemtrionem in cœnobio Benedictino S. Pontii Tomeriarum assignat Antonius de Quintanadueñas noster in Sanctis Toletanis, pag. 389; sed non addit, quid sint, aut cujus; Justi, an Pastoris, an utriusque; quamquam utriusque reliquias, & quidem insignes, facile crediderim eo fuisse translatas; quandoquidem Petrus I, Aragoniæ rex, anno circiter 1094 eidem cœnobio, in quo & filium habebat monachum, subjecerat ecclesiam Oscensem S. Petri Veteris; huic vero ecclesiam S. Urbicii in Valle Nocita, in qua Martyres nostri diutissime quieverunt. Adi Zuritæ Annales tom. 1, lib. 1, cap. 31 & 32, uti & Aynsam lib. 2, cap. 26. Habuerunt ergo diu monachi San-Pontiani ipsum reliquiarum omnium fontem in sua quodammodo potestate, maxime ab anno 1134 usque ad 1137, quibus unus e sacro illo cœtu jam veteranus, ille ipse scilicet, quem dixi, Petri regis filius, Radimirus secundus, Aragoniæ solium, temporum necessitate compulsus, occupavit.

[34] Imo vero per idem tempus, & per ejusdem cœnobii abbatem ab eodem rege obtentas fuisse ecclesiæ Narbonensi, [ad quam disputatur, quo tempore advecta sint;] quas ad hunc usque diem possidet Martyrum Complutensium reliquias, communis est Hispanorum sententia; tametsi eam, fatente apud Aynsam supra Moralio, confirmare aliunde non possint; quam ex traditione Oscanorum. Et sane rerum adjuncta consideranti non potest non videri admodum verisimilis. Saussayus tamen aliam adstruit in supplemento Martyrologii Gallicani pag. 1155; ubi de Martyribus his agens, Quorum deinde corpora, inquit, a S. Urbicio monacho feliciter a Maurorum Hispaniam occupantium rabie vindicata, primum in Galliam advecta, deinde in Hispaniam relata, & apud Oscam condita sunt; parte tamen in Gallia in vicem hospitalitatis relicta. Horum igitur illustrium Christi Martyrum exuviis & titulis ecclesia Narbonensis major in hunc usque diem glorificata coruscat. Hæc ille; sed unde hauserit, altum silet: ejus autem unius auctoritas persæpe vacillat; neque apud eruditos plerumque tanti est, quanti fuit hoc loco apud Bailletum, qui eam sequendo non multum confirmavit. Tertia sententia refertur a Sammarthanis in Gallia Christiana primæ editionis tom. 1, pag. 374, ubi de Guiffredo de Cerdaigne, archiepiscopo Narbonensi, dicitur: Narbonam ex Hispania Sanctorum Justi & Pastoris de Pardinaco (qui locus in Hispania nobis ignotus est) corpora advexit anno MLVIII. Et subditur confirmatio: Ut est in vetusto Martyrologio S. Pauli; quæ ecclesia est in suburbio Narbonensi collegialis, abbatialis olim. Utinam de satis idonea istius Martyrologii vetustate constaret! Neque enim satis placet Pardinacum positum pro Valle Nocita, in qua tum erant corpora, & quidem sub ditione Saracenorum usque ad annum 1096. Deinde, quamquam valde usitata sit in hoc genere figura synecdoches, qua partes quælibet corporum appellantur absolute corpora; ea tamen jam uti non solent, qui de his Narbonensium reliquiis in Gallia scripserunt; facturi, credo; si probasset istic usum antiquitas.

[35] Complutensibus e veteri jactura duo supererant solatia luctus exigua ingentis, [Compluti servantur sepulcrum & lapis, in quo cæsi MM.,] sed magno tamen semper in pretio habita: Martyris videlicet utriusque commune mausoleum, & saxum, in quo amputata sunt eis capita. Utrumque depingit Moralius lib. 10 fol. 351; & sepulcrum quidem ait esse valde sumptuosum, & Martyribus pariter, & ejus, qui dedit, insigni pietate dignum: cæsum enim esse totum ex iaspide (marmor intellige versicolor) unica pretiosissimaque; pedes adæquans longitudine duodecim, quatuor latitudine, altitudine exteriore tres, interiore, seu cavi, duos, densitate laterum circumquaque aliquanto plus medio; ut commode capere potuerit ambo sacra corpuscula (uno contra otro Hispanice; quod interpretor:) sibi mutuo ex adverso opposita: lævigatum porro totum exterius esse, nisi quod basis emineat inferne; superne vero margines obeat incisio, inserendo, quantum apparet, materiæ ejusdem operculo, quod nunc desideretur, ac suppleri novo debeat, accommodata: quantumvis autem durum sit istud marmor, non potuisse tamen pio reliquiarum qualiumcumque sacrarum desiderio sic resistere, quin multa ex eo circum ad angulos fragmenta decussa sint: ceterum nunc sepulcrum hoc servari in summitate altaris in sacello eorum; uti & lapidem, in quo gladii supplicium passi sunt, sursum elevatum, & lapideis opere perantiquo leonibus impositum, cinctumque cancellis, atque intra hos ornatu scriniario decoratum: lapidem vero hunc longum esse ulnam integram, latum ultra mediam; in eo apparere cavitates duas oblongas, quas nemo credere possit manibus hominum fuisse efformatas; aut divinare, quorsum ibi efformari potuerint; cetera planum esse: atque ita & lapidem hunc sacrum, & augustum sepulcrum tantam præ se ferre vetustatem majestatemque, ut ea æquis oculis obtuenti non alia subeat cogitatio, quam de cælo & gloria Dei, qui sic possit, & norit, & velit consulere gloriæ Sanctorum suorum.

[36] [item ossa insignia, anno 1568 recuperata:] Supererant, inquam, hæc (ut supersunt hodieque) Complutensibus, Martyrum suorum dicam, an pristini damni monumenta; cum tandem horum, opinor, iterum aspectu incitati, non jam integra, ut amiserant, corpora (quod semel, iterum ac forte tertio frustra tentaverant,) sed notabiles illorum partes potentissimi regis auxilio recuperare feliciter conati sunt, idque anno Christi 1567; quo Philippus II Hispaniarum rex a S. Pio PP. V mandatum obtinuit severissimum, Oscensi episcopo per apostolicum Breve directum die XII Aprilis, quo hic in virtute sanctæ obedientiæ &c. jubebatur, visis præsentibus, dimidiam, seu aliam partem corporum dictorum sanctorum Martyrum ad ecclesiam Complutensem honorifice transmittere. Ad hæc promptus quidem antistes Oscanus fuit; sed populi non dubiis argumentis prospecta seditio moram objecit, quam regiæ tandem ac principis Caroli litteræ discusserunt. Itaque die XV Januarii anno 1568 publico ac solenni ritu illustrissimus D. Petrus Augustinus, Oscensis episcopus, e reliquiis S. Pastoris excepit CRUS INTEGRUM SINISTRUM, UNA CUM PEDE UNITUM DICTO CRURI, A GENU INCIPIENS, (sive, ut habet instrumentum resignationis Compluti factæ; CRUS SINISTRUM A GENU DEORSUM, UNA CUM PEDE SUO AC DIGITIS ET UNGUIBUS, CARNE OBTECTUM ET PELLE;) ex reliquiis autem S. Justi DUAS VERTEBRAS DORSI CUM UNA COSTA. Hæc, post alias cæremonias ad negotii securitatem simul ac magnificentiam observatas, rite clausa obsignataque, comitatu ordinum omnium numerosissimo ex urbe Oscensi magno cum apparatu elata sunt die XXIV Januarii; & per iter ubique concursu, pompa, pietate singulari deducta receptaque, Complutum attigere die VII Martii; quanta civium, academicorum, & cleri lætitia, quam insigni triumpho, nihil attinet dicere; inde cetera collige, quod hujus diei memoriam, ne umquam excideret, sacris Fastis inscripserint, anniversaria celebritate perpetuis temporibus recolendam. Traditio tamen & legitima hierothecæ acceptæ resignatio dilata fuit in diem decimam ejusdem mensis. Legi hæc omnia fusius authenticis instrumentis probata possunt apud Moralium in libello peculiari de Martyribus hisce, apud Aynsam lib. 2, a capite 28 usque ad 32, apud Andresium cap. 6, apud Tamayum denique in Martyrologio ad diem VII Martii.

[37] Eodem anno ab eodem sancto Pontifice rex idem aliud apostolicum Breve consecutus est, [alia a Scorialensibus obtenta an. 1569. Reliquiæ Salicetenses.] datum die XV Decembris, & exhibitum ab Andresio cap. 8, cum facultate accipiendi per se vel suos absque ullo vel scrupulo suo, vel alterius cujuscumque impedimento, quascumque Sanctorum seu alias reliquias, quas in quibuscumque mundi partibus per quoscumque illas habentes benigne & gratiose dari & donari contigerit, illasque debita cum reverentia & veneratione ad ecclesiam monasterii S. Laurentii (vulgo de l' Escurial, toto orbe celeberrimi) transferendi. Vi hujus decreti Pontificii testatur apud eumdem auctorem Petrus Augustinus, episcopus Oscensis & Jaccensis, sese præter alias reliquias, regi ab Oscensibus gratiose addictas, excerpsisse die IV mensis Januarii, anno a Nativitate Domini MDLXIX, & ad regem misisse, cum expresso consensu & spontanea voluntate civium, & parochianorum aliorumque circumstantium applausu, e Martyrum nostrorum lipsanothecis tibiam unam S. Justi, & tibiam alteram S. Pastoris, sive, ut compertum est in earumdem reliquiarum traditione, resignatione & acceptatione per Scorialenses legitime facta die XXIX mensis ejusdem, S. Justi os unum oblongum et crassum (Hispanice canilla) femoris: S. Pastoris tibiam a genu deorsum, cum parte calcanei, obtectam magna ex parte nervis suis ac pelle. In Lipsanologio Ms. cœnobii Scorialensis alphabetico, quod ibidem anno 1722 exscripsit Cuperus noster, sic describuntur istæ reliquiæ: S. Justi: Os integrum femoris, ulna media & duobus digitis longum. Habet hic illic partes aliquot pelliculæ siccæ: S. Pastoris vero sic: Crus unum a genu deorsum, cum sua carne & nervis, longum duabus tertiis, supple, partibus unius ulnæ. De hac translatione plura Josephus de Siguença in Historia Ordinis S. Hieronymi part. 3, lib. 3, discursu 5; plurima vero & authentica laudatus Andresius toto capite 8. Serius translata existimamus Martyrum horum ossa duo, quæ in Fratrum Minorum celeberrimo in provincia Castellana cœnobio ac sacrario Salicetensi honorari testatur idem (ni fallor) qui & sacrarium condidit, & hæc aliaque Sanctorum plurimorum lipsana procuravit, illustrissimus D. Petrus Gundisalvus de Mendoça, tum archiepiscopus Granatensis, in Historia, quam Granatæ anno 1616 vulgavit, ejusdem Conventus S. Mariæ de Saliceto (Hispanice, del monte Celia de nuestra Señora de la Salçeda) pag. 863. Hactenus de reliquiis, quæ quidem occurrere; nunc pauca de miraculis.

[38] Hæc olim frequentissima fuisse, asserunt Acta nostra num. 3, [Miracula horum MM. universim asserta,] & Hymnus Isidorianus num. 4. Idem colligi debet ex celebritate & propagatione cultus eorum, qui sine crebris prodigiis ne consistere quidem solet, nedum augeri fundique latius: unde consequens est, ut ad nostram usque ætatem continuata non minus illa censeri possint, quam amplificata veneratio. Accedit ingens illa spes ac fiducia, quam pridem de potenti Martyrum horum patrocinio Complutenses imprimis atque Oscani concepere, præsertim in gravissimis ac publicis calamitatibus: in iis enim utrobique consuetudo vetusta tamquam amuletum certissimum præscribit, ut Martyrum nostrorum reliquiæ e sacris, quibus assidue conditæ alias munitæque servari consuevere, latebris ad publicas cum urbis universæ, tum pagorum longe circumjacentium supplicationes auctoritate legitima proferantur in lucem. De Oscensibus id Aynsa testatur lib. 2, cap. 29, pag. 251: de Complutensibus idem didicimus ex instrumentis eorum publicis Mss. in archivo ecclesiæ collegiatæ SS. Justi & Pastoris martyrum repositis, & nobiscum anno 1722 per apographa communicatis. Adde anathemata complura, quæ in sacello Oscensi appensa videri narrat Aynsius pag. 260, acceptorum totidem per eos beneficiorum testes. Ex omnibus tamen his paucissima sigillatim scripta reperiuntur, quorum præcipua hic digito attigisse suffecerit.

[39] [quædam etiam sigillatim.] Anno 1568, die III Februarii, cum reliquiæ Martyrum, quæ ex Oscensi ad Complutensem ecclesiam transferebantur, in altari apud monachos Hortenses tantisper essent depositæ, jurati testes affirmarunt, distincte exauditos fuisse ossium intra hierothecam commotorum pulsus septem octove, idque semel & iterum: & ibidem postridie ejusdem cœnobii ministrum quemdam jam inutilem officio, simul invocasse Sanctos, simul paralysi liberatum fuisse: eodem insuper tempore advectam eo quatuor inde leucis mulierem, corpore toto a sex annis contractam, cum admoto lipsanothecæ cincticulo se præcingeret, continuo sanatam prorsus abiisse. Die VI Februarii, ubi Secontiam attigissent reliquiæ, puellæ ab utero paralyticæ membrorum omnium usum contulere: res est publicis probata tabulis. Die XIX mensis ejusdem vix Guadalaxaram tenuerant reliquiæ, cum domina Maria Calderon illas coram venerata, vigorem corporis pristinum momento exoravit, quem ipsi anno ferme toto paralysis omnem ademerat. Et hoc prodigium legitime examinatum fuit & approbatum. Adi de his omnibus Aynsam lib. 2, cap. 30. Sed neque proxima huic translatio, de qua num. 38, Scorialensis, quantumvis fere clancularia, miraculo caruit: testatur etenim, apud Josephum de Siguença superius assignatum, Joannes Regla, Hieronymianorum Cæsaraugustæ in monasterio S. Engratiæ Prior, vir maximi apud suos meriti, & cui translationem illam rex ipse commiserat, se, quando cum acceptis Oscæ reliquiis Darocam (civitas est Aragonum) pervenisset, ibi paulo post quartam matutinam a duobus adolescentibus, amictu lineo acolythorum instar indutis, & mirabili forma præstantibus, excitatum a somno fuisse his vocibus: Surge, Missam celebremus: se autem reposuisse: Fiat omnino; atque ita mox ad ecclesiam venisse, ibique iisdem illis ministrantibus, incruentum fecisse Sacrificium; hoc idem vero deinceps itinere toto & se & illos factitasse quotidie, donec ad locum destinatum reliquias pertulisset: neque dubitasse se umquam, quin acolythi isti sui, ipsissimi fuerint Martyres, quorum ossa gerebat. Alia miracula S. Justi, martyris (ut ibi creditur) Complutensis, crebra sunt Segureti apud Gallos in Provincia, de quibus legi meretur Joannes Columbus noster Opusculorum variorum lib. 4, pag. 415 & sequente. Nos Acta subjicimus paragrapho secundo promissa.

ACTA
Auctore anonymo, sed antiquissimo; ex Ms. Trevirensi S. Maximini, collato cum editione Suriana.

Justus Martyr Compluti (S.)
Pastor Martyr Compluti (S.)

BHL Number: 4595

EX MS.

[Ambo martyrii desiderio Dacianum præveniunt,] In illis diebus cum crudelissimus Dacianus instinctu serpentis & consilio provocatus, universum rabidus percurreret mundum, ut quoscumque Christianos in diversis regionibus sanctam audiret coluisse vitam, eos variis tormentorum generibus [cruciaret,] & ad suæ sacrilegæ religionis ritum omnium populorum converteret ditionem, subito dum eum ad Complutensem urbem transeuntem itineris opportunitas perduxisset, & ejus tremendam opinionem pene cuncta civitas cognovisset; hoc comperto, hi duo infantes Justus & Pastor, rejectis in schola tabulis, in quibus eorum teneræ ætatis litteræ continebantur, non eas ad studium magisterii istius seculi vel doctoris receperunt a; sed quasi probati Christi discipuli ad spectaculum proprii martyrii b alacri devotione cucurrerunt; cumque solicite cernerent & intento caperent corde, quid Daciani dementis perquireret furor; nunciatum est Daciano, quod hi duo infantuli Christiani essent, & a Christianis parentibus orti fuissent. Proinde etiam ad hoc spectaculum convenerunt, ut si a vestra clementia facta fuerit requisitio Christianorum c, ipsi se sponte offerant puniendos.

[2] Cumque hoc crudelissimus Dacianus diligentius advertisset, [illudque, mutuis exhortationibus animati,] statim indignationis ira commotus, inauditos eos jussit comprehendi [& cruciatu magno cædi,] timens, ne, dum eos ad interrogandum ad ejus præsentiam perduxissent, aliorum circumstantium ad confessionem Christi nominis animos præpararent; aut ne, dum in eis non prævaluisset, suam publice prospiceret nequitiam ab infantibus superari. Cumque comprehensi fuissent, priusquam supplicium paterentur, sic se beati Martyres, aspirante angelo Dei, læti, invicem confortabant. Ait Justus: Noli, frater Pastor, hanc temporariam pertimescere passionem: noli cædentium ictuum in tuo tenerissimo * corpore vulnera timere: noli incumbentem gladium formidare; quia, si, annuente Domino Jesu Christo, contigerit, nos ad ipsius gloriam properare, digniorem in futuro seculo ejus suscipimus fortitudinem, qui nostram non minuit parvitatem; sed ad perfectionem Martyrum, & Angelorum coronam perduxit. Ætate quidem hic brevi tempore constituti, parvam inter homines debemus * vitam: sed illic in longitudine dierum, si ipsi placiti fuerimus, æternæ vitæ participabimus abundantiam. Cui sanctissimus Pastor respondit: Digne quidem, frater Juste, sic te decet orare, ut justitiam, quam in nomine tuo portas, simul cum tuo fratre Pastore suscipias: leve enim sit nobis, pro confessione Domini nostri Jesu Christi nostra corpuscula jugulari & sanguinem fundi; ut in cælesti sacrario Christi divinum corpus & pretiosum sanguinem ejus nobis liceat adorare. Non nos parentum vel proximorum revocet pietas, nec nostram doleamus ætatem, quæ celeriter perit; sed ad cælorum culmina properemus; ubi nostræ infantiæ & parentibus nostris peccatorum suorum d obtinere veniam mereamur.

[3] [gloriose consummant.] At ubi illos, qui missi fuerant, violenti carnifices vidissent, unanimiter talia colloquentes, nuntiant Daciano, quid de eis præciperet, quos audierant sic se pro nomine Domini audacter consolantes. Quo audito Dacianus stupefactus, ait: Non sunt isti, inquit, digni conspectibus nostris præsentari: si enim isti, qui nec infantiæ suæ teneritudinem oblatare * voluerunt, nec deorum nostrorum venerabilem voluerunt adorare culturam, victuri fuerint, quid erunt? Statim [igitur] jussit eos procul a civitate trucidari. Cumque perducti fuissent in Campum Laudabilem nullo obsistente, martyrium ibi dignum pro Christi nomine susceperunt. Quorum confestim servavit * animas, apertis januis cælestibus, triumphantibus angelis & Martyrum choris, in æternam requiem in cælestibus sedibus collocavit e. Post celerem vero passionem * immundissimi Daciani, exhibentes Christi *, corpora eorum, in eodem loco, ubi passi sunt, honorifice sepelierunt, & per singula eorum corpora, una protegente basilica, in eorum titulis altaria veneranda consecraverunt. Quem ita sanctum locum tanta Dominus noster Jesus Christus potentiæ suæ majestate replevit; ut quicumque pura fide & integra devotione eorum expetierit veneranda suffragia, qualicumque fuerit infirmitate detentus, vel inimicorum * infestatione depressus, statim ipsorum liberetur [auxilio.] Unde oportet nos, unita laudis voce in eorum festivitate psalmorum cantica resonare, dicentes: Gaudete Justi in Domino; rectos decet collaudatio; ut qui pro cælorum regno & nobis omnibus conservandis pretiosum sanguinem fuderunt, dignas & nos in hac die pro eorum martyrio laudes Altissimo cum muneribus offeramus: ut sit nomen Domini benedictum in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Surius ita: Relictis scholæ tabulis, in quibus eorum teneræ ætates litteris imbuebantur, jam non ad studium magistri vel doctoris istius seculi ire cœperunt; sed quasi probati &c.

b Ad spectaculum proprii martyrii. Tillemontius in Persecutionem Diocletiani Monum. eccl. tom. 5 pag. 58 ait, eos cucurrisse ad spectaculum alieni martyrii, seu suppliciorum, quibus ibidem Christiani affligebantur. Hoc sane nec apud Surium, quem citat, nec alibi legit; estque adeo manifeste falsum; cum SS. Justi & Pastoris martyria prima fuerint & sola Compluti; ut mox patebit ex Actis, & jam ostensum est in Commentario prævio num. 2.

c Ut, si facta fuerit &c. Hinc patet, nondum in Christianos Complutenses institutam fuisse inquisitionem a Daciano, nedum cœpta supplicia quando ad eum Martyres nostri cucurrerunt; ut modo Tillemontius asserebat.

d Surius: Ubi nostræ infantiæ, & parentum nostrorum peccatis obtinere &c.

e Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, in Catalogo, lib. 7, cap. 32 narrat, hoc accidisse modo aspectabili; Quorum, inquit, animas etiam ipsi gentiles ab ipso Christo, concinentibus angelis, ad cælum deferri viderunt. Idem scriptores Hispani passim affirmant. Et sane si verum est, quærenda non erit alia causa, cur solos hos Martyres Compluti fecerit Dacianus; sed inde mox, quasi territus victusque, discesserit. Habe nunc, lector, Acta prout leguntur in Breviario Mozarabum, Toleti excuso anno 1502, in Hymno, de quo diximus in Commentario prævio num. 4 & num. 12.

* lege tenerrimo

* Sur. habuimus

* f. oblectare. Sur. lucrari

* lege Salvator cum Surio

* lege profectionem cum codem

* imo Exeuntes Christiani. Sur.

* i. e. cacodæmonum

ACTA METRICA
Auctore vel Asturio Toletano ep., vel, ut plerique volunt, S. Isidoro Hispalensi: ex Officio Mozarabum impresso.

Justus Martyr Compluti (S.)
Pastor Martyr Compluti (S.)

EX MS.

      O Dei perenne verbum, Patris ore proditum,
Organum qui imbecille admovens infantium, [Divinæ opis invocatio.]
Das eis spirare flatum, vocis ut promant sonum:
      Tu pius adesto nobis, solve fibras gutturis,
Ora instrue loquelis, corda reple lacrymis;
Ut Sacrorum festa dignis præcinamus canticis.
      Ecce Justus; ecce Pastor; ambo juncti sanguine;
Quos pia fraternitatis junxerat germanitas,
Invexit æqualis sacratæ passionis unitas.

[2]

      Hi tamen scholis retenti, dum instruuntur litteris; [Sancti Pueri ultro ad martyrium currunt;]
Audientes, quod tyrannus intrat urbem persequens,
Illico scholam relinquunt, & tabellas abnuunt;
      Appetunt cursu deinde præsidis præsentiam,
Et crucem Christi sequendo, corpus armant debile,
Quod triumphos passionis expedirent fortiter.
      Hoc repente Daciano nuntiantes, inquiunt;
Ecce advenire Christum profitentes parvuli,
Mortis ultro passionis, atque cædis perpeti a.

[3]

      Turbidus adest inde præses, concitans sævitiam,
Ad suos truces ministros, ut teneantur, clamitat, [quod ambo consequuntur.]
Fustibus jubens tenella dissecari corpora.
      Tunc sacratas voces, ecce, alloquuntur invicem,
Tempus est, accipere temporales rite pœnas corporis.
Quo futurum possideant gaudium cum angelis.
      Audiens mox Dacianus Martyrum constantiam,
Excitatus in furorem, dictat hanc sententiam,
Ut perempti ambo Fratres, morte dira intercidant.
      Protinus eos furentes pertrahunt satellites
Ad locum campi patentem, quem ferunt Laudabilem;
Ense illic verberantur, laureantur sanguine.

[4]

      O locum vere beatum, quo cruor reconditur [Sepulcri elogium.]
Sanctus ille Parvulorum ad salutem plebium,
Quove multa sanitatum signa ægris confluunt!
      Nempe hic divina virtus vincit iras dæmonum;
Curat ulcus; membra sanat, & dolores temperat;
Vota cunctorum receptat, & ruentes sublevat.
      Jam tuorum passione freta gaudet *, civitas
Jure Complutensis, almo quo laveris sanguine;
Et Gemellis mox camœnas redde vota debitas.
      Hic Deus, te postulamus, ut precantes audias;
Pelle morbos, solve vincla, & relaxa crimina:
Atque illæsi futuram appetamus patriam:
      Nominis tui amorem da tuis in servulis:
Temporale nil amemus; diligamus invicem;
Te sequamur, te canamus, te fruamur perpetim.
      Laus tibi per omne tempus, Trinitas indifferens,
Laus, honor virtusque summa, singularis gloria;
Quæ Deum te seculorum personet in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Videtur legendum: Mortem ultro postulantes atque cædem perpeti.

* l. gaude

DE S. HORMISDA CONFESSORE
ROMANO PONTIFICE

DXXIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Hormisda Papa conf. Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Sancti cultus, patria, ætas, successio & obitus.

Quod de sanctissimo Papa Symmacho, hodierni decessore, [In Romano signatus,] ad XIX Julii observavimus, nempe in Martyrologiis antiquis classicis omnino præteritum fuisse, id de hodierno sancto Pontifice Hormisda etiam fatendum est. Nam quod Baronius in notis ad Romanum Martyrologium hoc die Bedam citet, is est omnino spurius sub falso Bedæ nomine a Plantino editus anno 1564, quem multo rectius Adonem & interpolatum & male contractum dixeris, ex quali codice verosimillime apud Rosweydum in Adonis appendicem hæc irrepsit erronea in tempore annuntiatio: Item Romæ, S. Hormisdæ Papæ, qui sedit annos septemdecim. Hic composuit clerum & psalmis erudivit. Sub hujus tempore Anastasius imperator hæreticus percussus fulmine interiit. Sepultus est idem Pontifex in ecclesia B. Petri VIII Idus Augusti. Patebit infra fons ipse unde annuntiatio illa desumpta est. Ceterum in dicto Beda supposititio desunt tria ultima verba, quemadmodum & in Molani additionibus ad Usuardum, qui codices de cetero cum relata appendice omnino conveniunt. Recentiores enumerare ut Galesinium aut alios, operæ pretium non est, sufficiat Romani hodierni textus: Romæ, S. Hormisdæ Papæ & Confessoris.

[2] [a Ferrario elogio exornatur,] Non erit abs re Ferrarii elogium huc adducere, ex quo ad rem magis illustrandam nonnulla suggerentur. Sic habet ille: Hormisda Campanus, Frusini natus, post Symmachum Anastasio Imp. & Theodorico rege rexit Ecclesiam. Is Græcos & Orientales, scriptis ad eos epistolis initio pontificatus, ad Ecclesiæ Catholicæ unitatem, fidem & pacem hortatus reduxit. Synodum habuit Romæ frequenti episcoporum concursu: in qua Eutychianos iterum condemnavit. Anastasium imperatorem hæreticum bina legatione missa (qua Ennodius episcopus Ticinensis cum aliis functus est) ad fidei integritatem revocare studuit, licet incassum: quo infeliciter exstincto, eique Justino, viro maxime pio & orthodoxo subrogato, pax ecclesiis per Orientem data est. Manichæos Roma expulit. Arianos, qui usque ad id tempus conventus habebant, Justino auxiliante, undique exterminavit. Ecclesiasticam disciplinam auxit, clerumque reformavit: multa ad ornatum & splendorem ecclesiarum contulit. Hoc Pontifice Clodovæus Francorum rex primus Christianam amplexus est religionem. Justinus Imp. ex voto pretiosissima munera Romam misit… Vixit in pontificatur annos IX, dies X, magnaque sanctitatis laude cumulatus obiit VIII Idus Augusti an. sal. DXXIII, apud S. Petrum sepultus.

[3] S. Hormisdæ patriam & hic & apud alios passim audis Campaniam, [ex quo patria] locum ipsum natalem Frusinum, unde Frusinatem nonnulli appellavere, quod oppidum variis maxime modis inflectunt Anastasiani codices, Frisilone, Frisione, Frisinone & hujusmodi aliis. Ceteris omnibus pejus enuntiavit Ciaconii codex, dum scripsit natione Campanum, patria Venafranum. Verum hæc vix observatu digna sunt, certe longiori disputatione minime indigent: satis certum supponimus, indicari hodiernum oppidum Frusinone, seu mavis Frusinonem, in antiqua, hodieque notissima Volscorum regione, seu Latii parte illa quæ Campaniæ finitima est, sic tamen ut Campaniæ non videatur proprie adscribi posse, nisi in latissima hodierna acceptione, quam suggerit laudatus idem Ferrarius, satis apposite hic notans verba sequentia: Quod Campanus Hormisda appellatus, cum Frusinum sit in Latio, haud mirandum est; nam & Latium Campania dicitur ad hæc usque tempora: dicitur enim Campagna di Roma, tametsi loca apud confinia solent diversis provinciis attribui.

[4] Et hæc quidem de S. Hormisdæ patria facile solvuntur; [eruitur.] non ita combinari possunt quæ ad ejus ætatem pertinent, hic male connexa cum Clodovæo rege Francorum, quemadmodum & apud Baronium legitur ad annum DXIV num. 14 his verbis: Cum vero Christiano orbi innotuisset, novum Romanæ Ecclesiæ electum esse Pontificem, novus rex Christianissimus Clodovæus cunctorum prævenit obsequium & superavit officia. Citatur ab Eminentissimo Annalista Vita S. Remigii apud Surium XIII Januarii, in qua de hoc argumento nihil invenias præter ipsam illam controversam pridem sanctissimi Pontificis ad S. Remigium Rhemensem archiepiscopum epistolam apud laudatum Baronium, in Conciliis & alibi passim obviam, quam sive admiseris, sive rejeceris, errorem certe insertum agnosces, dum ita ibi S. Hormisda loquitur ac si sub ejus pontificatus initium vivus & superstes fuisset rex Clodovæus, quem certum est toto ante triennio obiisse quam Sanctus noster ad summum pontificatum evectus fuerit, nempe anno DXI, ut hic & infra corrigendus plane sit Baronius, dum etiam num. 21 jam dicto synchronismo insistit.

[5] Successionem Pontificiam inter Symmachum & hunc nostrum Hormisdam rectius signavit laudatus Baronius dum ita loquitur ad dictum annum DXIV num. 13; [Succedit Symmacho 514.] Sic igitur sanctissimo Papa Symmacho ex hac vita ad gloriam sempiternam perducto, Romanus clerus, cujus erat muneris de successore subrogando tractare, summa concordia coëuntes omnes, post dies septem ab ejus obitu (ut habet idem Anastasius) septimo Kalendas Augusti Pontificem creant Hormisdam natione Campanum, ex patre Justo, patria Frusinatem. Fuit autem Hormisda, cum esset S. R. E. diaconus, semper inhærens Symmacho Papæ, ut ex tertio Romano concilio, sub eodem Symmacho celebrato apparet. Exstant complures Ennodii Ticinensis epistolæ ad ipsum Hormisdam datæ, dum adhuc Romanæ Ecclesiæ diaconus esset. De celeberrimi istius S. Ennodii rebus gestis & scriptis satis fuse egimus ad diem XVII Julii.

[6] [Tempus Sedis] Porro ubi de S. Symmachi Papæ ætate disputandum fuit, jam dicta superius ejusdem mensis die XIX, characteres chronologicos ab Anastasio Bibliothecario signatos vindicandos suscepimus, quod & hic juxta probatiores codices usuvenire censemus; nam quod in aliquibus legatur sedisse dumtaxat annos VIII dies XVII, in aliis melius correctum est. Sic & in plerisque scribitur, fuisse a consulatu Senatoris (intellige Cassiodori) usque ad consulatum Symmachi & Boëtii. Verum ut recte post alios observat Pagius ad annum DXXIII num. 3 Anastasius ipse errorem suum corrigit, quando sub elogii sui finem scribit: Sepultus est in basilica B. Petri Apostoli octavo Idus Augusti, consulatu Maximi, & cessavit episcopatus dies septem. Atque hisce terminis recte concludi videtur totum tempus pontificatus sanctissimi Pontificis, quo de hic agimus, quidquid aliter sentiat Papeprochius, ut distinctius explicat idem Pagius, loco mox citato, ex quo habe etiam sequentia:

[7] [satis recte ordinatum,] Sedit Hormisda annos novem, ut habent tria Mss. exemplaria Anastasii Colbertina, quorum duo fuere Biblioth. Thuaneæ, varii Catalogi nostri, Vaticano-Palatinus, uterque Catalogus veterum Pontificum a Mabillonio editus tom. 3 Veterum analectorum, & Regino in Catalogo Pontificum Romanorum. Erratum etiam in diebus ab omnibus fere Catalogorum scriptoribus, quorum alii, ut auctor Auctioris Chronici vet. Pontif. supra annos Hormisdæ tribuunt dies XVI, alii dies XVII. Cum enim Hormisda die XXVII mensis Julii anni DXIV Pontifex Romanus ordinatus, die VI mensis Augusti hujus anni (DXXIII) & mortuus & sepultus fuerit, sedit ANNOS NOVEM & DIES UNDECIM, die emortuali incluso. Id vero hic non prætermiserim, notatu utique dignissimum, quod ubi turbulenta fuissent omnia dum de assumendo prædecessore S. Symmacho ageretur, hic clerus populusque, tametsi antea in varias partes seditiose etiam divisus, unanimi calculo in Hormisdæ electionem devenerit. Hinc felicitatem suo consulatui hanc tribuit Cassiodorus in epist. ad Theodoricum: Me consule, inquit, in vestrorum laude temporum, adunato clero & populo, rediit optata concordia, ut vel ipsa umbra schismatis sublata fuerit.

[8] [etiam ex Anastasio Bibliothecario.] Locum hic suum etiam habeat textus ipsius Bibliothecarii numerus primus, ex ea quam sequimur, Vignolii editione, iis tantisper omissis quæ de Cleri compositione & ignota prorsus Albanensi basilica adjiciuntur. En verba Anastasii: Hormisda natione Campanus, ex patre Justo, de civitate Frusinone, sedit annos IX dies XVII. Fuit autem temporibus Theodorici regis & Anastasii Augusti, a consulatu Senatoris ad consulatum Symmachi & Boëtii. Atque his hactenus plene deductis expositisque, ad S. Hormisdæ gesta progredimur, eo jam ordine dispertienda, ut ad illustrandam Anastasianæ Vitæ seriem nihil passuri simus desiderari. Sit itaque.

§ II. Gesta cum vafro & impio imperatore Anastasio.

[Post cleri ordinationem] Laus prima eaque meritissima quam S. Hormisdæ tribuit Bibliothecarius, ea est quod composuerit clerum & psalmis erudiverit. Ad quæ recte observat Bencinus: Haud utique, ut opinatus est Blondellus, quod tunc primum induxerit novam aliquam formam, sed quod clerum, seditionibus eo usque agitatum, ad unitatem revocarit, & ad observandam priorem Canonum & Apostolicæ Sedis institutionem compulerit, adjectis insuper decretis, ad ulteriores turbas præcavendas. Quibus mox subjungit Anastasius: Eodem tempore ex constituto Synodi, cum consilio regis Theodorici misit in Græcias, humanitatem ostendens Sedis Apostolicæ, & reconciliavit Græcos, qui obligati fuerunt sub anathemate, propter Petrum Alexandrinum, & Acacium Constantinopolitanum episcopos, sub Joanne episcopo Constantinopolitano. Direxit autem Ennodium episcopum Ticinensem, & Fortunatum episcopum Catinensem, & Venantium presbyterum Urbis, & Vitalem diaconum Urbis, & Hilarum notarium suum. Qui euntes ad Anastasium Augustum, ut sub libelli satisfactione revocarentur, nihil egerunt. Intellige reconciliatos Dardaniæ & Illyrici episcopos, reliquos autem minime.

[10] Hic historiam ingredimur quam ante nos Baronius diligentissime, [luctatur cum impio Anastasio,] si quam aliam prosecutus est, fortissimos S. Hormisdæ agones pro Catholica fide susceptos, per annos singulos digerendo, scelestum vero illum & perditissimum veteratorem Græculum Anastasium nativis suis coloribus ita depingendo, quemadmodum & in hoc opere nostro sæpius depictus est, ut novis modo coloribus abuti non oporteat ad teterrimam ejus perfidiam & hypocrisim amplius retegendam. Hic igitur qui sub prioribus Pontificibus varias, Prothei instar, formas induerat, audita S. Hormisdæ electione, mox ad solitas artes dilapsus, Catholicam faciem induere visus est, data ad sanctum Pontificem epistola quam habes tom. 4 Conciliorum Labbei col. 1421, ubi tortuosus coluber jam eo se vertit supplex, ut ad quæ in Scythiæ partibus mota sunt, unde concilium fieri convenire perspeximus; mediatorem se Apostolatus vester faciat, ut contentionibus amputatis, unitas sanctæ Ecclesiæ restituatur, nempe quam ille solus toto ferme malesani imperii sui tempore, dolis, fraudibus & perfidia perturbaverat. Concilium hic videlicet postulare se simulat homo nequissimus, & non nisi a Vitaliano armis compulsus, ut Hormisdam solitis suis fallaciis circumveniat; verum is loco citato vulpi, etsi necdum sibi cognitæ, ita respondet, ut machinationes omnes facile eludat.

[11] Perturbatissimas illius temporis res ecclesiæ Orientalis accurate etiam prosequitur laudatus Bencinus apud Blanchinum tom. 3 pag. 224, [ad quem legatos mittit,] ubi synodos expendit Sidoniæ & Heracleæ ab Imperatore; & synodum Romanam ab Hormisda indictas, de quibus cum etiam actum sit in Tractatu de patriarchis Constantinopolitanis ante tom. 1 Augusti, suffecerit notare cum Bibliothecario ex Synodi Romanæ constituto, ut de turbis Orientalibus accuratius edoceretur S. Hormisdas, neque se solitis magni illius veteratoris artibus circumveniri sineret, legatos misisse in Græciam, humanitatem ostendens Sedis Apostolicæ; de qua vide Indiculum apud Labbeum col. 1426. Inter alia Synodi constituta unum fuit, inquit Bencinus, ut cum episcopis lapsis remisso jure ageretur. Jure enim canonum schismatici & hæretici, aut in utroque crimine contumaces, perpetua depositione plectendi erant. Reliqua habes in Indiculo proposita eadem humanitate, quam certe nec episcopi merebantur, nec impiissimus imperator, qui postquam Vitaliani terrore se liberum sensit, ad innatam perfidiam relapsus, eorum quæ scripserat, & per legatos promiserat, nihil prorsus executus est.

[12] [qui aliquos conciliant,] Rem satis graphice depingit Theophanes ad annum Alexandrinum DVI, nobis 514, ubi corrigenda memineris legatorum Romanorum nomina, quæ ab ipso male expressa sunt. Narratis autem ibi primum Vitaliani militiæ præfecti potentis & vere Catholici adversus fœdifragum Anastasium gestis, ita prosequitur: Ceterum Hormisdas Romanus Episcopus a Theudericho sollicitatus, & Vitaliano vices redditurus, Enodium episcopum & Vitalianum archidiaconum, indicto Heracleæ concilio, legatos misit. Accesserunt etiamnum ex diversis locis episcopi circiter ducenti, qui tam a scelesto imperatore quam a Timotheo Constantinopolitano episcopo delusi, re infecta, recessere. Impius siquidem imperator, pactis violatis, ad Papam Romæ ne venirent, clam significavit; aliunde vero Vitaliano sacram Romæ mittendam dederat, qua Papam ad concilium Heracleæ celebrandum ut accederet, dolose invitabat. Plebs autem omnis & senatus universus Anastasium seu perjurum convitiis impetebat. Ad quæ nefarius ille impudentissime dicebat; haberi legem, quæ imperatorem in necessitate constitutum pejerare & mentiri jubeat. Hæc ille scelestus Manichæorum discipulus.

[13] [sed a vafro imperatore] Habes hic monstri illius Cæsarei, cum quo S. Hormisdæ colluctandum fuit, genuinam & ad vivum expressam a sancto & integerrimo Græco effigiem. Id autem observandum, plura istic a S. Theophane sub eodem anno combinari, quæ ad plures spectare certissimum est. Et vero ad diversa tempora legationemque Romanam non unam varia illa referenda esse, ex dictis dicendisque statim intelliges. Et de prima quidem jam loqui cœpimus, qua nimirum reconciliati sunt Græci nonnulli, qui obligati fuerant sub anathemate propter Petrum Alexandrinum & Acacium Constantinopolitanum episcopos, uti supra ex ipso Anastasii Bibliothecarii textu retulimus; qui nec ipse hic satis apte temporibus sua colligit aut dividit: non enim ulla ratione huc adduci potest Joannes Constantinopolitanus episcopus, Cappadocis cognomento notissimus, sub quo tamen ea collocantur, quæ nec ad legationem secundam reduci omnino possunt, ut recte ante me observavit Vignolius, hac in Bibliothecarium notatione:

[14] [ficta professione] Legatio hæc prior ab Hormisda Constantinopolim missa A.C. DXV contigit, Florentio Cos., ut ex ejus ad Anastasium imperatorem epistola constat; ubi hæc: “Suscipite, ait, preces nostras per Ennodium atque Fortunatum fratres & coëpiscopos nostros, nec non Venantium presbyterum atque Vitalem diaconem, vel Hilarium notarium filios nostros, quorum apud nos fides in timore Dei studiumque præclaruit, pro vestro amore transmissas, & placidam vice nostra supplicationibus conscientiam accommodate”. Quo quidem anno cum Timotheus hæreticus Constantinopolitanus episcopus fuisset, successissetque eidem Joannes Cappadox in episcopatu non ante diem XVII Aprilis A. C. DXVIII; quæ propterea hic de Græcis sub eodem Joanne anathematisatis dicuntur, neque ad secundam Hormisdæ legationem applicari possunt. Idque perspicue patet ex ipsius Hormisdæ epistola ad Timotheum eadem occasione data III Non. Aprilis, Agapito Cos., hoc est A. C. DXVII. De prima autem hæc Paulus Diaconus Hist. Miscell. libro XV. “Hormisda vero Romanus episcopus fatigatus a Theodorico, Vitaliano favente, Evodium * episcopum misit & Vitalianum archidiaconum ad synodum celebrandam apud Heracleam”.

[15] [&c. & epistolis] Aliæ litteræ a sancto Pontifice & a scelesto imperatore datæ enumerantur citato jam non semel tom. 4 Conciliorum Labbei, ut eas non præteream quas dedit & accepit Dorotheus Thessalonicensis episcopus. Notabilis est epistola Col. per legatos Pontificios missa, cui subjungitur digna Anastasio responsoria, ad quam ita observat Binius: Hæc epistola cum quibusdam sequentibus scripta est ab Anastasio Imp. anno Domini DXVI, quando edita Catholicæ fidei professione, se Catholicum esse simulavit, ut scilicet hac arte populi favore captato, metum Vitaliani excuteret. Addidit revertentibus Sedis Apostolicæ legatis Theopompum & Severianum homines laicos, quibuscum de rebus ecclesiasticis ageretur. Anastasium his litteris Catholicam fidem veteratorie & per summam calliditatem professum esse, eademque fallendi arte Calchedonense concilium approbasse, ex his quæ superius de ipso scripta habentur, & quæ de eodem scribentur infra manifeste demonstratur. Legati quos misit, fuerant alieni a Catholica religione defensoresque hæresis Eutychianæ, ideoque præcipue Romam venerunt, ut, si fieri potuisset, ipsum Hormisdam ad suas ipsorum partes adducerent. At ubi hæc adeo inexspectata Hormisda comperit, legatos re infecta ad imperatorem redire jussit, jam de Anastasii perfidia, diu piorum verborum involucro relata certior factus.

[16] Sequitur apud Labbeum ea ipsa epistola per similes domino internuntios Theopompum & Severianum ad S. Hormisdam directa, [deluduntur.] eaque tam astute ac nequiter involuta, ut fraudem detegere non usque adeo obvium fuerit. Eamdem prorsus nequitiam sapit epistola inscripta Senatui urbis Romæ; hujus vero sinceritatem data ad archiimpostorem responsio; qui toto illo jam dicto anno DXVI, ut etiam advertit Binius, egregie, si umquam, usus est prætenso illo insigni Cæsareo privilegio per fas & nefas mentiendi, atque, si ita vis pejerandi fortiter, dum interim sincerissimo & constantissimo zelo laboraret sanctus Pontifex, operæ pretium, si non in corruptissima urbe, saltem in Epiro & Illyrico nactus, ut satis patet ex subjunctis ad ipsum litteris Joannis episcopi Nicopolitani, illiusque ad eumdem responsoriis, Regulis fidei aliisque, ob quæ ei merito gratulatus est S. Avitus Viennensis episcopus. Decima autem S. Hormisdæ ad hunc epistola satis indicat, nihil Constantinopoli a legatis perfectum ob Græcorum perfidiam, unde in animo sibi esse testatur alteram ad illos legationem destinare, quam more suo describit Bibliothecarius num. 3 in hunc modum:

[17] Misit quoque secundo Ennodium supradictum, & Peregrinum episcopum Mesenensem & Pollionem subdiaconum Urbis, [Alia legatione] portantes epistolas confortatorias fidei & contestationes secretas numero XIX, & textum libelli per quem redirent. Quod si noluissent epistolæ suscipere contestationes, per civitates spargerent. In quo libello noluit consentire Anastasius augustus, eo quod in hæresim Eutychianam communis erat. Voluit itaque eos legatos per remunerationem corrumpere. Illi autem, contempto principe, nullatenus consenserunt accipere pecunias, nisi satisfactionem Sedis Apostolicæ prius operarentur. Tunc imperator repletus furia ejecit eos de urbe per posterulam, & imposuit eos in navim periculosam cum militibus & magistriano & præfectiano Heliodoro & Demetrio; & hoc dedit eis in mandatis, ut nullam in civitatem ingrederentur. Habes iterum apud Labbeum dignas zelosissimo Pontifice epistolas per secundam legationem, non solum ad versipellem Cæsarem, sed ad non minus perfidum hæreticum Timotheum patriarcham, ad universos Orientis tum hæreticos tum Catholicos episcopos, ad populum & monachos Constantinopolitanos studiosissime scriptas, quibus quid effectum sit, docet etiam Noster num. 4:

[18] [in furias agitur Anastasius.] Legati vero Sedis Apostolicæ secretius suprascriptas epistolas fidei XIX, per manus monachorum orthodoxorum exposuerunt per civitates. Quas omnes tamen epistolas episcopi civitatum, qui erant complices Anastasio Augusto hæretico, timore ejus perculsi Constantinopolim direxerunt in manus Anastasii. Furia ductus Anastasius Papæ Hormisdæ inter alia execrabilia sacræ suæ, hæc scripsit: Nos jubere volumus, non nobis juberi. Hæc evomebat senex furiosus, haud satis memor minarum cælestium sibi intentarum, quarum tremendus effectus brevi subsecutus est: nam eodem tempore, ut Noster prosequitur, nutu divinitatis percussus est fulmine divino Anastasius & obiit. Atque hic tragicus finis impiissimo homine dignus; quo demum justissima Dei vindicta e vivis erepto & in barathrum detruso, sub alio Christianissimo principe Justino reflorescere cœpit res catholica, Sancto nostro omnia prudentissime juxta ac felicissime dirigente, ut paragrapho sequenti elucidare conabimur, iis hic prætermissis, quæ cum Syris monachis & Maronitis a sancto Pontifice paterne etiam gesta, a Baronio ad an. DXVII & DXVIII ex litteris ultro citroque datis abunde illustrata sunt.

[Annotata]

* leg. Ennodium

§ III. Rem catholicam in Oriente sub Justino Cæsare restituit.

[Alia Ecclesiæ facies] Quot probris & vituperiis jam etiam a tot seculis infamis est & odiosa Anastasii imperatoris memoria, tot meritissimis laudibus extollitur successoris ejus Justini pietas & religio. Audi Theophanem ad annum 518: In cujus locum Justinus pius imperator, vir ætatis provectæ & expertus rerum, a militiæ cingulo exorsus, & ad senatus usque ordinem promotus, Illyricus genere suffectus est. Rursus sequenti canonio: Hoc anno Justinus imperii summam adeptus, optimum se omnibus exhibuit. Fuit rectæ fidei studiosus, rerum experientia præstans, & belli gloria præclarus. Huc spectat potissimum laus ejus prima & præcipua, quod effrænem hæreticorum omnis generis toto prope Oriente dominantem audaciam, non modo compescuerit, verum etiam oppressis jam tanto tempore orthodoxis eos animos addiderit, ut persecutores antea suos ipsi domuerint compulerintque aut fuga sibi consulere, aut ad Catholicam unionem sine mora reverti; quæ quanto zelo & quanta animorum consensione executioni mandata sint, fuse juxta ac diligenter describit Baronius ad annum 518; hic nos ea dumtaxat seligimus quæ ad sancti, quo de agimus, Hormisdæ gesta propius referenda sunt.

[20] Atque huc spectat zelosi Pontificis epistola ad aliam Justini, [sub successore Justino,] qua se imperatorem electum significaverat, responsoria his plane verbis concepta: Venerabilis regni vestri primitiis, fili gloriosissime, loco muneris gratulationem suam Catholica transmittit Ecclesia, per quas se post tantam discordiæ fatigationem, requiem pacis invenire confidit. Nec est dubium, adeo ad rerum summam cælesti vos providentia pervenisse, ut vestris temporibus impacta religioni in Orientis partibus aboleatur injuria. Debitas beato Petro Apostolo imperii vestri primitias reddidistis, quas hac ratione devoti suscepimus, quia ecclesiarum per vos proxime futuram credimus sine dubitatione concordiam. Deus qui pietatis vestræ sensibus alloquendi nos vota concessit, ipse circa sincerum religionis suæ cultum præstabit, sicut optamus, effectum. Eo nimirum unice collimabant sanctissimi Pontificis studia, eo ferebatur summa ejus afflictæ rei Catholicæ restaurandæ solicitudo, quam cum sua impietate tantum non evertisset decessor, ab hoc stabiliendam confirmandamque non dubitabat. Quo certe spectant S. Hormisdæ decreta aliaque eo spectantia apud Harduinum in nota Conc. Collectione a Col. .

[21] Neque sane dormitavit catholicissimus Imperator; quin rursus ad Pontificem scribens, [qui ipse ad Hormisdam recurrit,] ad instantiam concilii Constantinopolitani, per Gratum comitem petiit, ut ad pacem ecclesiæ Orientali reconciliandam, & ad lapsos recipiendos, legatos Constantinopolim mittere ipse dignaretur. Placuit S. Hormisdæ consilium, rescribensque denuo, singulariter commendavit ejus de concilianda pace solicitudinem, monens cœptis insistendum, nomenque Acacii abolendum esse. Sequitur & epistola Joannis episcopi Constantinopolitani, qua ut communionem Romanæ Ecclesiæ impetraret, libellum miserat, quo fidem Catholicam profitebatur, & ipsius Pontificis a se nomen in diptychis descriptum esse asserit; rogat vero legatos, per quos pax constituatur, quamprimum destinari. Hæc porro quam grata fuerint optimo Pontifici. haud distulit indicare, commendans sua epistola Joannem episcopum, gaudensque, Concilium Chalcedonense & divi Leonis epistolas ab eo complexas. Ad Ecclesiæ communionem admittendum pollicetur, si nomen Acacii e diptychis sacris expunxerit.

[22] Audiatur modo Bibliothecarius sic textum suum prosequens num. [conciliando Orienti intentus:] 5: Sumpsit itaque imperium Justinus orthodoxus, & direxit auctoritatem suam ad Papam Hormisdam, per quemdam Gratum illustrem nomine, sperans a Sede Apostolica ut redintegraretur pax ecclesiarum. Tunc Hormisda episcopus, cum consilio regis Theodorici, direxit a Sede Apostolica Germanum Capuanum episcopum, & Blandum presbyterum, & Felicem & Dioscorum diaconos Sedis Apostolicæ, & Petrum notarium, munitos ex omni parte fide, una cum libello, quomodo redirent Græci ad communionem Sedis Apostolicæ. Quibus venientibus juxta Constantinopolim, tanta gratia fidei refulsit, ut multitudo monachorum orthodoxorum, & illustrium virorum multitudo maxima, in quibus Justinianus, & Vitalianus magister militum erant, simul occurrerent ad castellum Rotundum quod dicitur, usque in civitatem Constantinopolim. Qui cum gloria & laudibus ingressi, una cum Grato illustri suscepti sunt a Justino orthodoxo cum gaudio.

[23] En tandem affulget sperata, vera, quin & gloriosa non solum sancti Pontificis Hormisdæ, [ad quem missi Legati] sed totius Romano-Catholicæ religionis, tamdiu antea oppressæ, victoria, contra vero Eutychianorum ceterorumque perfidorum hæreticorum & Constantinopoli & toto reliquo Oriente consternatio, quam Noster eodem stylo enarrare prosequitur: Omnis itaque clerus una cum Joanne episcopo Constantinopolitano consentiens, gavisus est, eo quod gratanter suscepti sunt. Sentientes quoque hoc qui erant complices Acacii, incluserunt se in ecclesiam majorem, quæ vocatur sancta Sophia: & consilio facto, mandaverunt Imperatori dicentes: Nisi nobis reddita fuerit ratio, quare damnatus est episcopus civitatis nostræ Acacius, nullatenus consentimus Sedi Apostolicæ. Et facto concilio simul cum Justino Augusto in conspectu omnium illustrium, tunc legati Sedis Apostolicæ elegerunt ex suis Dioscorum diaconum ad reddendam rationem. Qui ita exposuit eis culpas Acacii, ut etiam omnes simul cum Justino augusto acclamarent dicentes; Et hic & in æternum Damnetur Acacius.

[24] [discordiarum radicem amputant,] Atque hac tandem longarum discordiarum radice stirpitus pro eo tempore amputata, ad consummatum partis Catholicæ triumphum nihil defuisse videtur; re præsertim eo studiose redacta quo eam Noster collocatam numeris sequentibus 7 & 8 commemorat. Eodem namque tempore jussit Justinus augustus, accepta veritate, ut sine aliqua dilatione facerent libellum omnes episcopi, qui in regno Justini erant, & redeant ad communionem Sedis Apostolicæ. Quod etiam factum est: & concordaverunt ab Oriente usque ad Occidentem, & cucurrit pax Ecclesiæ. Qui textus libelli hodie in archivo Ecclesiæ reconditus tenetur. Hic præfatus Papa eo tempore perrexit ad regem Theodoricum Ravennam, & cum ejus consilio misit auctoritatem ad Justinum augustum & cum vinculo chirographi & textu libelli redintegravit auctoritatem Sedis Apostolicæ, damnans Petrum & Acacium vel omnes hæreses.

[25] [ut ipsi distinctius] Sequitur apud Labbeum longa epistolarum eadem omnia confirmantium series, quarum unam huc maxime spectantem satis erit describere, ubi omnium feliciter gestorum legati sanctissimo Pontifici rationem reddunt Col. Non miramur apostolatus vestri precibus cuncta nobis prospera successisse, scientes quod amplius nostro ministerio vestra pro nobis elaboret oratio. Ita enim totus se ecclesiastici negotii tulit eventus, ut dubitari non possit, beati Petri per singula provenisse miraculum: primum quod tantum in ipsis, qui dignitate funguntur, invenimus religionis ardorem, ut Vitalianus, Pompeius & Justinianus nobis occurrerent in decem millibus, & de adventu nostro, cum vestra gratiarum actione, gloriari non arbitrarentur indignum. Deinde quod tanta fuit etiam in plebe devotio, ut pars maxima populorum cum cereis simul & laudibus vestris nostrum præstolaretur adventum. Sub hac itaque celebritate secunda feria hebdomadæ majoris Cpolim sospites hilaresque convenimus; posteroque die piissimo principi præsentati, tanto ejus relevati sumus affectu, ut si alia minime præcederent, sola nobis ad solatium piissimi principis gratia suffecisset, sed orationibus vestris majora secuta sunt.

[26] [rem totam] Nam eo die sub senatus cuncti præsentia episcopi quoque quatuor adfuerunt, quos Joannes Constantinopolitanus antistes pro partis suæ defensione transmiserat, quibus Apostolicæ Sedis libellum ostendimus, omniaque in eo recta canonicaque esse probavimus. Postremo quinta feria, hoc est in Cœna Domini, ad palatium in generali conventu venit episcopus, & perfecto libello consentiens cum summa devotione subscripsit. Quis explicet, quanta illic principis pariter ac senatus lætitia fuerit, quas ibi lacrymas gaudia pepererint, quas voces vel in laudem principis, vel in Sedis vestræ, totius cœtus & cleri favor emisit? Explicari hæc relatione non possunt, sed considerationi vestræ portitorique relinquimus, quod eloqui non valemus. A palatio in ecclesiam summa cum celebritate pervenimus, ut fidei animorumque concordiam solennis quoque celebritas roboraret. Vix credi potest, quis fletus lætantium, quæ immensitas fuerit exultatioque populorum: ipsa suam lætitiam turba mirabatur: nec dubitari poterat, manum adfuisse cælestem, quæ talem mundo contulit unitatem. Acacii prævaricatoris anathematizati nomen de diptychis ecclesiasticis, sed ceterorum episcoporum, qui eum in communione secuti sunt, sub nostro conspectu significamus erasos.

[27] Anastasii quoque ac Zenonis nomina similiter ab altaris recitatione submota; [S. Pontifici perscribunt.] pax est orationibus Vestris Christianorum mentibus reddita; una totius Ecclesiæ anima, una lætitia; solus luget humani generis inimicus, vestræ precis expugnatione collisus. Orate ut Antiochenam quoque similis felicitas illustret ecclesiam, de cujus antistite adhuc tractatus nutare conspicitur; quoniam inter diversa vota populorum de personæ electione non constat. Credimus tamen quod precibus Beatitudinis vestræ de ipsa quoque velociter ordinatio digna proveniat; ut cœpta pax temporibus vestris per omnem mundum pariter dirigatur, & cunctis in Apostolicam partibus communionem fidemque convenientibus perfecte, sicut pridem fuerat, omnibus membris capiti suo connectatur Ecclesia. Sequuntur variorum, etiam principum feminarum ad sanctum Pontificem gratulatoriæ epistolæ; tum vero ipsius responsa, maxime ad Justinum, ut cujus opera Cpoli pax vigeret, hoc ipsum Antiochiæ & Alexandriæ faciendum curaret; at quam parum felici successu, docent nostri patriarcharum Catalogi præfixi tomo V Junii & IV Julii. De cetero motus Thessalonicenses & monachorum Scytharum fusius apud Labbeum describuntur. Nos ad reliqua S. Hormisdæ gesta properamus.

§ IV. Alia sancti Pontificis præclare gesta.

[Manichæi Roma denuo expulsi.] Sic pergit in elogio suo Bibliothecarius num. 9: Eo quoque tempore invenit Manichæos, quos etiam discussos cum examinatione plagarum exsilio deportavit, & eorum codices ante fores basilicæ Constantinianæ incendio concremavit. Infamem pestem jam Romæ grassantem descripsit Noster in Vita S. Melchiadis; expressius autem sub S. Siricio, ubi Manichæos in Urbe invenisse dicitur, quos etiam exsilio deportavit; aliis porro legibus a S. Leone Magno & ab imperatore Valentiniano III, ita constricti sunt, ut sperari posset, non facile Romam redituros. Verum sanctissimos Pontifices ea spes fefellit: nam ut in S. Symmacho ad XIX Julii pridem diximus, inventi denuo sunt Manichæi in urbe Roma, & licet ipse omnia eorum simulacra vel codices ante fores basilicæ Constantinianæ incendio concremaverit, & eos ipsos exsilio relegaverit, ex dictis apertissime patet, non ita exstinctam pestilentem flammam, quin alicubi in ipsa Urbe latitaverit sub cinere doloso, donec S. Hormisdæ vigilantia & fortitudine denuo excisa & propulsata est.

[29] Sequitur & alia sancti Pontificis non postrema felicitas, [Reducti Africani episcopi] quod ejus temporibus episcopatus Catholicus in Africa revocatus est post annos LXXIV, ex quo ab hæreticis fuerat exterminatus tempore persecutionis, sævissimæ nempe illius Wandalicæ annorum non solum LXXIV sed LXXXIV, cujus historia seu Commentarius historicus Theodorici Ruinart, triumphantem illum exsulum episcoporum reditum fusius prosequitur cap. 12, unde hæc paucula delibamus, desumpta ex S. Fulgentii Vita, quæ & in opere nostro exstat 1 Januarii, cap. 28, ubi illius scriptor, Mirabilis, inquit, bonitas Hilderici regnare incipientis ecclesiæ Catholicæ per Africam constitutæ libertatem restituens, Carthaginensi plebi proprium donavit antistitem, cunctisque in locis ordinationes pontificum fieri clementissima auctoritate mandavit. Non arbitror multum me a vero aberraturum, si felicissimam illam ecclesiasticæ libertatis in gente effera restitutionem sancti Pontificis, in omnes partes sedulo invigilantis, meritis apud Deum adscripsero.

[30] [ab Hilderico rege catholico.] Neque hic prætermiserim quod laudatus Ruinartius ex veteris auctoris fragmento, Tironis Chronico apud Canisium subjuncto, velit Bonifacii ordinationem in ecclesia S. Agilei apud Carthaginem fieri præcepisse Hildericum in regni sui exordio, restituta omnibus Catholicis libertate; contra quam Victor Tununensis in Chronico contendat, id ab Hilderico antequam regnum capesseret, præstitum fuisse, quoniam ipse a Trasamundo sacramento fuerat obstrictus, ne posteaquam regnum fuisset adeptus, Catholicis umquam restitueret libertatem. Hilderix, inquit, qui ex Valentiniani imperatoris filia, a Gizerico captivata & Ugnerico juncta, natus est, regnavit annis VII, mensibus III. Hic ergo sacramento a decessore suo Trasamundo obstrictus, ne Catholicis in regno suo aut ecclesias aperiret aut privilegia restitueret; priusquam regnaret, ne sacramenti terminos præteriret, præcipit & sacerdotes Catholicos ab exsilio redire, ecclesias aperire & Bonifacium, cum dogmatibus divinis satis strenuum, ad postulationem totius urbis Carthaginensis ecclesiæ episcopum consecravit.

[31] [Sedati Scythæ monachi.] Finis non sit si huc adducere & fusius exponere lubeat singula quæ sub hoc Pontifice variis locis acta sunt, pleraque omnia satis nota & pervulgata, præsertim de tumultuantibus quodammodo Constantinopoli & alibi, Romam usque monachis illis, vulgo Scythis, mota quæstione; De uno ex Trinitate passo, variis terminis involuta & explicata, cujus causa non pauci cum Baronio eos ferme apertæ hæreseos insimulant, alii cum Pagio excusandos censent, utpote temeritate magis ac zelo minus prudenti quam hæretico spiritu agitatos. Famosam quæstionem verbo hic attigisse sufficiat, quemadmodum & alias Orientales vesanias ex Severo ejusque asseclis progenitas Agnoëtarum, Phantastarum, Corrupticolarum & hujusmodi pestes & hydras; atque item de Fausti scriptis eorumdemque refutationibus, quæ aut jam partim explicata sunt, aut dum de Sanctis eorum impugnatoribus agetur, opportunius elucidari poterunt: ea hic dumtaxat ex professo prosequimur, ut jam non semel dictum est, quæ ad S. Hormisdæ gesta, virtutes ac sanctitatem illustrandam potissimum conducunt.

[32] [Aliis etiam ecclesiis prospicit.] Inter præcipua Romanorum Pontificum praconia meritissime numeratur solicitudo omnium totius orbis Catholici ecclesiarum, quæ quantum in S. Hormisda emicuerit, ex hactenus dictis satis patet: id modo reliquum, ut partes occidentales ab eo minime neglectas ostendamus, id quod breviter complectitur notatio IX ad textum Anastasii apud Blanchinum, sub nomine Sommier tom. 3 pag. 243 his verbis: Eamdem firmitatem veteris disciplinæ, quam in scriptis Patrum quærendam proponit, consectatus esse cognoscitur B. Hormisda etiam in regimine ecclesiarum, dum S. Remigio Rhemorum episcopo, per quem Clodoveus rex ad fidem Christianam accesserat, vices apostolicas mandat per universum illius regnum, salvis juribus metropolitanorum quæ antiquitus obtinuerant; cui etiam paternas regulas & decreta a sanctis definita conciliis omnibus servanda mandavit. Pari commendatione Joannem Tarraconensem per Hispaniam citeriorem, per Bæticam vero & Lusitaniam Salussium Hispalensem vicarium apostolicum constituit. Vide præterea epistolas ad universos Hispaniæ episcopos scriptas, quæ inter octoginta S. Pontificis sunt XXV & LI in collectione Labbeana, in qua etiam invenies, quot concilia ejus tempore variis locis habita sint.

[33] Reliquum Anastasii textum implet enumeratio variorum donorum seu donariorum Romam ad S. Petri missorum, [Donaria Chlodovæo non recte adscripta.] ubi ita orditur: Eodem tempore venit regnum cum gemmis pretiosis a rege Francorum Clodoveo Christiano donum B. Petro Apostolo. De regno seu corona antea ab imperatoribus, regibus ac etiam aliis Romam ad ornanda Apostolorum sepulcra mitti solita, jam sæpius a nobis actum est, uti & de ceteris donis seu oblationibus, mox fusius recensendis, quorum nominibus iterum explicandis frustra hic opera sumeretur, cum pleraque omnia inveniri possint in Tractatu præliminari de basilica S. Petri ante tomum VII Junii, uti & apud Cangium aliosque passim. Ad tempus in textu expressum, nempe eodem tempore, recte observat Bencinus apud laudatum Blanchinum; Hanc unam esse ex consuetis amanuensium transpositionibus, cum quæ hic referuntur, ad alterius Pontificis gesta spectent. Clodoveus denatus est anno DXI, ut Francici scriptores probant, Hormisdas vero creatus est Pontifex anno DXIV, quemadmodum superius etiam annotatum est Commentarii hujus num. 4. En modo longiorem donariorum istorum omnium elenchum, ex ea, quam sequimur, Vignolii editione.

[34] Eodem tempore misit Justinus Augustus Romam multa aurea vel argentea dona de Græcia; Euangelia cum tabulis aureis & cum gemmis pretiosis pensantia lib. XV. Patenam auream cum gemmis hyacinthinis pensantem lib. XX. [Alia Justini dona] Patenas argenteas II pensantes singulas lib. XXV. Scyphum aureum circumdatum regno pensantem lib. VIII. Scyphos argenteos deauratos III pensantes lib. V. Gabatam electrinam pensantem lib. II. Thecas cerei aureas II, pensantes singulas lib. VI. Pallia olovera blattea, cum tabulis auro textis duo: Chlamydem vel stolam imperialem & subfictorium super Confessionem. Hæc omnia a Justino Augusto orthodoxo, votorum gratia B. Petro oblata sunt. Notanda quæ sequuntur: Eo tempore Theodoricus rex beato Petro Apostolo obtulit cerostata argentea II, pens. singula lib. LXX. Ad quæ Baronius ad an. DXXIII num. 8: Sed & quod mirandum fuit, etiam hostis Catholicæ fidei .. munus obtulit rege dignum basilicæ Vaticanæ. Munus dixerim, non oblationem; solent enim oblationes tantummodo esse fidelium orthodoxorum, quæ solenni ritu in ecclesiam inferri consueverunt & recipi: munera vero, quæ nulla habita distinctione donantis, in ecclesiam tamquam in gazophylacium inferuntur.

[35] [& quæ ab Hormisda collata sunt.] Pergit textus: Eodem tempore fecit Papa Hormisda apud beatum Petrum trabem, quam ex argento cooperuit, pens. lib. MCCXL. Eodem tempore fecit Papa Hormisda in basilica Constantiniana coronam argenteam ante altare pens. lib. XX Canthara argentea XXVI pens. singula libras duodenas. Item ad beatum Paulum fecit arcus argenteos II pens. singulos lib. XX. Canthara argentea XVI, pens. singula lib. XV. Amas argenteas III pens. singulas lib. X. Scyphos argenteos stationales VI cum ducibus, pens. singulos lib. VI. Hic fecit ordinationem unam in urbe Roma per mensem Decembrem, presbyteros XXI, episcopos per diversa loca LV. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri Apostoli VII Idus Augusti consulatu Maximi, & cessavit episcopatus dies VI.

DE S. JACOBO EREMITA
AMIDÆ,
in Mesopotamia.

Sec. VI.

[Commentarius]

Jacobus eremita Amidæ in Mesopotamia (S.)

AUCTORE P. B.

Sanctus hic eremita Jacobus etsi Syriam latissime sumptam incoluisse dicitur; [Cultus ejus notus in solo Martyrologio Romano:] ab aliis tamen eremitis homonymis, qui Syriam aliquando eximia virtutum fama nobilitarunt, certissime diversus est & loco, & tempore, & genere anachoreseos; uti jam ostensum est in opere nostro ad diem XXVIII Januarii pag. 868; & mox planum fiet, hujus elogium cum illorum gestis vel obiter conferenti. Mirati vero sumus, cum Amidensis hujus Anachoretæ memoriam nullis ecclesiarum sive orientalium, sive occidentalium Fastis, sive ad hunc diem ac mensem, sive ad alios quoscumque consignatam usquam reperimus, ante reformationem Romani Martyrologii, in quo ad septimum Idus Augusti notatur his verbis: Amidæ, sancti Jacobi eremitæ, miraculis clari. Sed neque Baronius hic in annotatis ullum, ut solet, Martyrologum, ullas tabulas allegat, unde hæc annuntiatio deprompta sit; sed solum istud elogium, quod apud Procopium Cæsariensem legitur, & quo solo idem Eminentissimus auctor usus est etiam in Annalibus ad annum Christi 502, num. 40: qui vero posterius de hoc Sancto meminerunt, ut Benedictus Gononus in Vitis insignium Orientis eremitarum pag. 12, Ludovicus Bultavius Historiæ monasticæ Orientalis lib. 4, cap. 11, num. 3, aliique, præter eumdem Procopii locum, solum citant Martyrologium Romanum & Annales Baronii. Fons igitur unicus eorum, quæ de Sancto nostro sciuntur hactenus, videtur esse Procopii textus de Bello Persico lib. 1, cap. 7; quem proinde, licet jam alia occasione datum die VIII Februarii pag. 162 & sequente, hic denuo, sed ex versione Claudii Maltreti nostri, repræsentandum putamus. Sic igitur habet:

[2] [elogium ex Procopio Cæsariensi:] Tunc agebat in Syria Jacobus, eximia vir sanctimonia, ac divinis in rebus exercitatissimus. Quarum commentationi ut securius vacaret, in agro Endielorum, unde Amida diei unius iter abest, multis ante annis se compegerat in angustum septum. Id indigenæ, Viri sancti proposito inservientes, non contiguis, at raris vallis condiderant; quo inclusum aspicere adeuntes & colloqui cum eo possent. Quoddam etiam tectum superposuerant, quantulum satis esset ad imbrium niviumque arcendam vim. Hanc ille sedem diutissime tenuerat, ab æstu invictus & frigore, leguminibus vitam tolerans; ac ne his quidem quotidie, sed longa per intervalla consueverat vesci. Eum forte Ephthalitæ nonnulli illac pervagantes, viderunt. Mox animos barbaros libido incessit sagittas in Virum experiendi. Jamque collimabant, cum omnium repente manus ita diriguere, ut ad arcum inertes hæserint. Discurrens rei fama per castra, ubi pervenit ad Cabadem, eum, ut oculis miraculum acciperet, perpulit. Simul vidit, obstupuit, & cum eo Persæ qui aderant: tum barbaris delicti veniam precatus est a Jacobo; qui continuo exoratus, pœna solutos dimisit. At Cabades optionem quidvis petendi fecit, ratus, grandem pecuniam rogaturum, ideoque jactanter pollicitans ipsius vota cumulate impletum iri. Hoc ille unum poposcit; ut quicumque per id bellum ad se perfugerent, sibi omnes condonarentur. Postulatum Cabades ratum habens, fidei publicæ literas dedit. Ita multis data salus, qui eo undique confluxerunt, fama rei gestæ exciti. Hæc ibi; quæ ut melius percipiantur,

[3] Observa primo, referri ista a Procopio ad tempus illud, quo Cabades, Persarum rex, ad Amidenam urbem aliquamdiu jam castra posuerat, antequam illa post octogesimum obsidionis diem, [tempus, quo floruit.] ut idem asserit, potiretur, Indictione X, Probo & Avieno consulibus, ut est in Marcellini Chronico, sive anno Christi 502: unde ætas colligi debet, qua Sanctus hic Jacobus maxime floruit. Floruit, inquam: nam de obitu ejus non meminit Procopius, multo minus de anno, mense, die, quibus hanc vitam cum æterna commutaverit; quamquam verisimile est, Virum tam austero vivendi instituto jam tum diutissime fractum, non diu postmodum superfuisse. Ceterum quod hunc sextum Augusti mensis diem ipsi natalem fecerint Romani Martyrologii reformatores, id eos fecisse putamus, quia certum diem ignoraverint, incertus vero notari non possit. Delegerint ergo qui visus fuerit opportunior. Observa secundo, Ephthalitas, de quibus hic agitur, gentem fuisse Persis a Septemtrione finitimam, ut ait ipse Procopius ibidem cap. 3. Horum ope Cabades amissum regnum haud ita pridem recuperaverat, nec paucos etiamnum habebat in exercitu. Observa tertio, permagni faciendam hic esse auctoritatem Procopii; tum quia eodem tempore vivebat, quo jam narrata contigerunt; tum quia commendatur plurimum ab historica fide; tum denique, quia de genere eorum fuisse videtur, quos modo Politicos vel Deistas appellant; unde hæc, tamquam religioni suæ (si tamen ea religio est) minus commoda credi potest dissimulaturus fuisse; nisi eorum id vetuisset nimis apud omnes nota tum temporis & celebrata veritas.

DE SS. CC MARTYRIBUS MONACHIS CARADIGNENSIBUS,
PROPE BURGOS, IN HISPANIA.

Anno DCCCLXXII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

CC Martyres Caradignenses prope Burgos in Hispania (SS.)

AUCTORE P. B.

§ I. Eorum cultus, & reliquiæ.

De antiquissimo nobilissimoque cœnobio Caradignensi, seu S. Petri de Cardeña, [In cœnobio Caradignensi] Ordinis S. Benedicti apud Burgenses, a quibus versus Orientem sesqui leuca distat, in Castella veteri, obiter admodum actum est occasione S. Sisebuti abbatis ad diem XV Martii pag. 412: quippe quod pridem aliunde satis illustratum esset a Prudentio Sandovallio in Fundationibus monasteriorum ejusdem Ordinis per Hispaniam part. 1, a fol. 34, & aliquanto anterius ab Alfonso Chacon, sive Ciaconio, in libello singulari de ducentis hisce Martyribus, ad maturandam eorum canonizationem edito Romæ anno Christi 1594. At nunc multo minus necesse est ejus descriptioni tempus insumere; quando sparsam quidem illius, sed uberrimam tamen historiam duplici haud parvæ molis volumine publici juris fecit R. P. M. Fr. Franciscus de Berganza typis Matritensibus anno Christi 1719. Opus inscribitur: Antiguedades de Espana propugnadas &c. Idem vero hic locus ducentis simul Athletis nostris religiosæ primum perfectionis gymnasium, tum illustris per martyrium palæstra certaminis, sepulcrum denique gloriosum fuit; imo sacrarium cum præcipuis Hispaniæ, Cordubensi scilicet & Cæsaraugustano, non immerito conferendum; ut probant ex Ambrosio de Morales Alphonsus Ciaconius cap. 14, & Berganza part. 1, pag. 134. Neque aliter sensisse dicas virum eruditione celeberrimum Benedictum Ariam Montanum, si Hymnos legeris, quibus Martyres nostros exornavit apud Tamayum in Martyrologio Hispano ad hunc diem.

[2] [illorum commune sepulcrum veteri epitaphio,] Sepulti autem una sunt omnes in ea claustri sive ambitus parte, quam innocuo suo cruore perfuderant straverantque corporibus; ea, inquam, quæ, teste Ciaconio cap. 16, proxime subest ecclesiæ, per eosdem tum scilicet Saracenos, qui cædem hanc fecerant, cum universo cœnobio expilatæ ac dirutæ. Christiani, post Arabum discessum hoc Martyrum cadavera pietatis officio prosecuti, quantum isti loco venerationis & ipsi detulerint, & censuerint a posteris deferendum, monumento perpetuo testatum reliquere: parieti enim, qui communi Martyrum conditorum sepulcro proximus erat, quinis fere supra solum pedibus, duos inseruere lapides, latitudine ambos quartam fere partem ulnæ adæquantes, sed longitudine inæquales; siquidem hac superior, qui ad tres quartas ulnæ unius partes protenditur, digitis quatuor superat inferiorem: una vero ambos continuat inscriptio Latina, Gothico charactere non alte quidem incisa, dilucide tamen in hunc modum expressa:

Era DCCC. LXXII. IIII F. VIII Idus Ag. adlisa est Karadigna,
Et interfecti sunt ibi per regem Zepham cc. Monachi
De grege Domini in die SS. martyrum Justi et Pastoris.

Hæc post alios Berganzius loco jam assignato; ubi & observationem hanc subjicit: Persuasum id equidem habeo, binos hosce lapides inscriptos fuisse statim a martyrio: nam si factum hoc fuisset posterius ab iis, qui cœnobium deinceps instaurarunt, utique ad inscriptionem unam unico lapide fuissent usi, non duobus, & quidem inæqualibus; neque summam ejus tantummodo superficiem litteris perstrinxissent, quod operis deproperati indicium est.

[3] Auxit exinde loci religionem prodigium anniversarium, quo videlicet pavimentum, [anniversario prodigio, & consecrationis indiciis,] Martyrum horum sepulcro impositum, quotannis ad VIII Idus Augusti liquorem quemdam sanguineum odoriferumque exsudare consuevit, cujus postridie nullum remanebat vestigium; idque ab immemorabili tempore, imo ab ipsa (ut contendit Ciaconius cap. 21) ipsorum cæde usque ad tempora Henrici IV, Castellæ regis, qui illud nondum cessasse indicat in amplissimo Privilegio, quod Caradignensi cœnobio contulit die XVIII Septembris, anno Christi 1473, quodque integrum legi potest apud Berganzam part. 2, pag. 234 & sequentibus. Hinc forte repetenda lex est aut consuetudo, qua, ut sua etiam ætate observavit Ambrosius Morales in Chronico tom. 1, lib. 10, fol. 355, ex reverentia singulari cautum fuit, ne quis illac transiret; sed ut, quocumque pergendum esset, alia id fieret via; ne locus tam sacer temere calcatus, profanari quodammodo videretur. Certe cum de restituendis ejusdem cœnobii ruinis agi cœpit, peculiarem hujus imprimis hierogazophylacii habitam fuisse rationem ita narrat Berganzius part. 1, pag. 135: Quo tempore reædificatum est monasterium (anno nempe Christi 899, ut ibidem ostenditur pag. 175) consecrata videtur illa pars claustri; quia sepulcrum erat tot corporum sanctorum: ad cujus rei memoriam cruces duæ cum aliquot juxta eas clavibus impressæ sunt extremis ejusdem claustri parietibus. Claves illas S. Petri claves appellant Ciaconius cap. 14, & Antonius de Yepes in Chronico generali Benedictino ad annum Christi 834, cap. 2; per illas autem crucibus adjunctas designari ejusdem loci consecrationem ambo consentiunt cum Sandovallio in Monasterio S. Petri de Cardeña § 3; & Ciaconius quidem, argumentum, inquit, solent esse certissimum consecrationis & manifestum indicium.

[4] Pergit Berganzius, ad eumdem, ut apparet, annum referens ejusdem sanctuarii qualemcumque ornatum, [aliisque tabulis insigne, immemorabilem cultum eorum testatur;] quem sic depingit: In circumferentia (istius lateris claustralis) non procul a tecto affixæ sunt clavis aliquot tabulæ, media tantum ulna latæ, in quibus martyrium penicillo est adumbratum; etsi jam paucæ admodum istic effigies distingui possint, ob evanidos per ætatem colores. Sub his tabulis dependent aliæ, fundo candido inscriptionem exhibentes cæruleam; sed neque hujus characteres, nisi perquam rari, jam discernuntur; tum quia color evanuit, tum etiam quia in medio loci spatio sacellum exstructum est postea, & Martyrum eorumdem nomine dedicatum. Apponam hic translatum ejus exemplar, quod in archivo servatur, tametsi neque hoc integre legi jam potest: Venite ad judicium omnes. In ista parte claustri sunt ducenti monachi hujus coenobii, qui mortem sustinuerunt pro fide Domini nostri Salvatoris et Redemptoris Jesu Christi… Feria quarta … Salutis … a … Eia milites Christi … semper vivet … si monachus … cor vestrum * ut herba germinabunt. Tum paulo inferius: Litteræ, quæ habentur in istis tabulis, Gothicæ sunt & majusculæ. Hæc testis oculatus. Unde audiendos non putamus, qui de hac epigraphe aliter scripsere; ut quod characteribus constet Gallicis; quod in tabulis istis idiomate Latino expressa primum fuerit; cum Latinum exemplar archivi translatum sit ex prototypo tabularum Hispanico, ut affirmat omnino Ciaconius cap. 14; denique quod post abrogatos in concilio Legionensi anni 1091 characteres Gothicos & substitutos iis in usum Gallicos, posita fuerit; id quod miramur asseruisse Ciaconium cap. 23, ubi de Joanne a S. Dominico, abbate Caradignensi scribens, Qui claustrum, inquit, refecit, & circum tumulos Martyrum illam descriptionem Hispanica lingua, characteribus tamen Gallicis, qui tunc in usu erant, jussit adpingi. Atqui præfuit Joannes ille, secundum Berganzium part. 2, pag. 228 & seq., ab anno Christi 1448 usque ad 1457. Quis vero credat, tam recentem esse potuisse scriptionem, cujus jam inde a seculo proxime consecuto (quo de illa Ciaconius meminit) neque autographum, neque apographum, tametsi in archivo reconditum, fugientibus, ut fateri cogitur ipse, litteris, legi amplius ullo modo totum potuerit?

[5] [quem & vetusta probant Breviaria;] Ex iis porro, quæ dicta sunt hactenus, elucet opinor satis, Pugiles hosce ab omni retro memoria tamquam vere Sanctos ac Martyres agnitos palam atque honoratos fuisse. Itaque qui plura desiderat in hanc rem argumenta, is auctores consulat jam citatos, Ciaconium imprimis cap. 14, 22, &c., ac Berganzium. Non possum tamen, quin unum illud & longe solidissimum inter Ciaconiana proponam ex cap. 27: Hi autem, inquit, ducenti Monachi S. Petri a Cardegna, censentur de numero Martyrum esse, quos ecclesia Hispanica aliquando recepit: nam alias quomodo de iis publicæ preces fierent in multis Hispaniæ ecclesiis; & honor ac cultus eisdem Sanctorum exhiberentur; & in Kalendariis sacrorum codicum reponerentur sub titulo Sanctii et Sociorum ejus Martyrum? Quod se vidisse, Ambrosius Moralius, chronistes regius, per litteras testatus est, dum varia Breviaria (tunc antiqua, ut est apud Berganzam part. 1, pag. 156) jussu Philippi secundi, Catholici Hispaniarum regis, in bibliothecam S. Laurentii in pium aliquem finem undique conquisisset. Auctoritate autem privata id ecclesias Hispaniæ ausisse & tentasse, alienum a ratione est. Intercessit ergo auctoritas publica Hispaniæ præsulum, qui hoc justis de causis statuerunt, cum notior res esset, & miracula crebriora ad id decernendum & in catalogum Martyrum reponendum adegerunt. Nequis autem litteras illas Moralio forte suppositas cavilletur, adeat ejus Chronicum tom. 1, lib. 10, fol. 355, ubi paucis his verbis priora confirmat: De hisce sanctis Monachis Officium recitant aliquot Hispanienses ecclesiæ. Berganzius part. 1, lib. 2, cap. 11 addit etiam Ordinem S. Dominici, qui eosdem Sanctos alicubi Martyrologio suo inscriptos ante decreta Romana Officio celebraverit die VI Augusti; testemque citat ejusdem Ordinis P. Jacobum Bledam in Chronico Maurorum lib. 7, cap. 28. Denique ipse infra Clemens PP. VIII & veterem eorum cultum agnoscet, & injuria temporum ætate sua propemodum intercidisse queretur.

[6] Cujus quidem rei causam Yepezius centuria 4, [& ipsam tandem Apostolica Sedes asseruit] fol. 41 subobscure videtur in ipsos monachos Caradignenses conferre; ut qui sancta quadam, ut appellat ipse, timiditate deterriti, tandem ausi non fuerint Sanctorum suorum Officium aut festum celebrare, quod martyrium illorum per expressam sententiam nondum Sedes Apostolica comprobasset. Sed quæcumque demum eos causa moverit; mirum, illa incitante, quamdiu quantumque laboraverint, ut sententiam aliquando talem a summis Pontificibus impetrarent, eaque Martyrum suorum honores non tantum pristinos restituerent, sed & novis auctos accessionibus in perpetuum stabilirent. Susceptum ingentibus animis ac potenti patrocinio negotium fuit sub Eugenio PP. IV; sed variis atque insperatis casibus, ut narrat Berganza loco citato, identidem interruptum, sub Clemente tandem VIII propemodum desperari jam cœperat, cum illud ipsi per se Martyres visi sunt instaurasse. Venit enim tum forte Burgos e regno Valentiæ doctor Vincentius Ferrerius, canonicus Oriolensis ecclesiæ pœnitentiarius, ibique de sacrario Caradignensi edoctus, ad illud anno 1599 in pervigilio S. Benedicti excurrere pro eximia sua pietate constituit: in eo autem ita commoveri se sensit, ut ne Romæ quidem, quo paulo post alterius negotii causa profectus est, istius diei locique sic potuerit oblivisci, quin, confectis ibirebus suis, de Martyrum horum agitanda denuo causa cogitaret. Adit igitur ultro F. Petrum Arevalium, Caradignensium in Urbe procuratorem, eique consilium aperit; sed fractam diuturnitate fiduciam hominis comperiens, alio vertit animum, ad ipsum videlicet abbatem cœnobii, ad quem litteras continuo dedit, quibus hanc sibi curam deposceret, non aliam pactus mercedem, quam ut in precibus & Sacrificiis memoriam sui præciperet monachis; tum, ut, quoties eos contingeret præterire sanctuarium, toties hac prece Martyres suos compellarent: Date robur, ferte auxilium; ut Vincentius, indignus famulus vester, quod petit, consequi valeat.

[7] Conditione, ut par erat, perlibenter accepta, id primum per libellum supplicem tentavit anno 1602 apud summum Pontificem, [primum eos adoptando in Martyrologium Rom. anno 1602,] obtinuitque Vincentius, ut Martyribus nostris locus esset imposterum in Martyrologio Romano. Neque vero alia sanctitatis eorum ac martyrii, tam antiqua tot ecclesiarum veneratione subnixi, declaratione opus esse, ipse Sanctissimus Dominus affirmabat; uti probat ibidem cap. 13 Berganzius, cujus hic narrationem contrahimus. Restabat ergo sola mandati Pontificii exsecutio, qua dicto Martyrologio inserti continuo Martyres legerentur; neque ulla in Eminentissimo Cardinale Baronio mora fuit, nisi quod nova Martyrologii ejusdem editio, jam ultra mensem Augustum, ad quem hi Martyres pertinere debebant, longe promota, vergebat ad finem. Sed post maturam deliberationem cum Vincentio, ne forte, si alia exspectaretur editio publica, res in oblivionem abiret, id expedire demum censuit, ut alia statim editio nova Caradignensium sumptibus adornaretur, in qua ad mensis Augusti diem sextum hæc apponeretur annuntiatio, ab ipsomet Cardinale dictata: Burgis in Hispania, in monasterio S. Petri de Cardegna, Ordinis S. Benedicti, ducentorum Monachorum cum Stephano abbate; qui a Saracenis pro fide Jesu Christi interfecti sunt, atque ibidem in claustro a Christianis sepulti. Dictum factum. Sic auctum prodiit Martyrologium Romanum eodem anno 1602 Romæ ex typographia Stephani de Paulino. Qui porro acciderit, ut in consecutis deinde Romani Martyrologii editionibus omissum sit istud auctarium, sicut non divino; ita non video, quid ad legitimam ejusdem auctoritatem possit ultra requiri.

[8] [deinde etiam per Breve Pontificium,] Ferrerius tam prompto prosperoque successu animatus, mox alteram supplicationem Pontifici consignandam instruxit; qua facultatem ab eo consequeretur ecclesiis, Officium de Martyribus iisdem publice recitandi. Acceptum libellum Sanctissimus Dominus ad sacrorum rituum Congregationem remisit; hæc ad Cardinalem Baronium; qui singulari erga Martyres hos inflammatus affectu, Lectiones eorum in secundo Nocturno proprias sua ipse manu conscripsit; quas deinde approbatas Pontifex Apostolicæ Bullæ inseruit, additis ad calcem his verbis: Sed & jam pene exstinctam injuria temporum ipsorum memoriam reddit sua auctoritate Sedes Apostolica redivivam, atque eam celebrandam omnibus fidelibus repræsentat. Data fuit, ut paragrapho sequente videbitur, anno Christi 1603, die XI Junuarii; die vero XVIII Februarii allata ad cœnobium Caradignense, totum illud incredibili gaudio complevit. Itaque abbas postridie per solenne Sacrificium Deo gratias egit; tum die XX Februarii Burgos excurrit, inde Vallisoletum, rem omnem hic cum rege Catholico ac proceribus; ibi cum archiepiscopo, capitulo, magistratu communicaturus. Philippo III tam jucundus hic nuntius accidit, ut mox per omnes regni totius urbes publica lætitiæ signa imperaverit; tum abbati, sacellum super Martyrum sepulcro meditanti, eam in rem assignaverit decies ac ter mille ducatos, amplioris insuper munificentiæ spem faciens. Abbas domum redux, opus aggreditur ornatu quam potest augustissimo: altari sacelli multas Martyrum eorumdem imponit reliquias, mediamque inter illas S. Stephani, abbatis eorum ac ducis, statuam: sepulcrum ipsum, quod sanctuarium appellant, elatiore tabulato contectum est, & ferrei, ne pateat accessus, appositi cancelli, binis ex argento lampadibus reverentiam loco perpetua luce conciliantibus.

[9] [quo mirifice cultus refloruit;] Aderat interea dies sextus Augusti, idemque & Martyrum natalis & celebrandæ canonizationi decretus; qui, ut breviter dicam, cum in proxima urbe Burgensi per festivos ignes ludosque, tum præsertim in monasterio Caradignensi tanta pompa, majestate, lætitia, pietate a primis usque Vesperis exactus est, quantam facile concipiet, qui noverit Hispanorum in istiusmodi solennitates ecclesiasticas magnificentissimam propensissimamque suapte sponte religionem; ad quam accessit eo tempore regia per litteras, Burgorum optimatibus inscriptas, adhortatio; accessit & archiepiscopi Burgensis auctoritas, quam apud sibi subditas ecclesias ad cohonestandum supplicationibus undequaque institutis hunc triumphum interposuit; accessit denique Benedictinæ Congregationis per Hispaniam universæ collata ad majorem illius diei splendorem industria dignitasque: confluxerant enim illuc reverendissimus minister Generalis, qui primas in sacris hisce cæremoniis partes obivit; tum hujus jussu abbates omnino quindecim, definitores quinque, aliique viri ex tota Congregatione primarii ad ducentos usque & viginti: quem tamen ipsum numerum aliorum Ordinum, ex urbe Burgensi vicinisque cœnobiis concurrentium, frequentia superavit; reliqua multitudo ad octo millia capitum credita est pertigisse. Atque hic primus restitutæ per Apostolicam sententiam venerationis eorum fructus exstitit, exinde ad ecclesias quamplurimas largissima reliquiarum communicatione mirifice propagatus.

[10] Et ipso quidem illo anno 1603 tot undique iteratis per dies fere singulos precibus expetitæ illæ sunt, [exinde cum reliquiis late diffusus.] atque concessæ; ut Caradignenses, ne thesaurus hic sacer, quantumvis alioqui locuples, brevi totus effoderetur, efflagitandum sibi necessario duxerint, obtinuerintque Apostolicum Breve, quo cautum fuit, ne cui liceret imposterum absque expressa vel ipsius Pontificis vel Nuntii ejus facultate inde quidquam decerpere, nisi pro ecclesiis cathedralibus aut collegiatis; quæ quidem lex nec loci abbates, nec visitatores, nec ipsos denique Congregationis Hispanicæ Generales eximebat; proposita adversus delinquentes dignitatis, officii, suffragii tam activi quam passivi privatione, aliisque pœnis Sanctissimi Patris arbitrio reservatis. Post hoc decretum & parcior distributio fuit & accuratior haberi cœpit ratio reliquiarum, quo, quot, quales inde quaquaversum asportarentur sive intra Hispaniam, sive in Germaniam, sive in Americam (nam & illuc Procurator generalis RR. PP. Carmelitarum excalceatorum deferendas non paucas expetiit.) Harum vero omnium elenchus, quia longior est, quam ut hic referendus videatur, legi poterit apud ipsum Berganzium part. 1, lib. 2, toto capite decimo quinto. Nobis ex eo satis est observasse, occasione reliquiarum increvisse usque adeo Martyrum nostrorum cultum, ut ab ecclesiis quatuor, Arcensi, Bunielensi, Ossornensi, Rosensi in Patronos optati sint; a pluribus vero diœcesibus, puta Compostellana, Oxomensi, Pacensi, Palentina &c. die VII Augusti (quem nunc etiam Burgensis archidiœcesis observat) solenniore quotannis Officio celebrentur hoc fere titulo, ut in illarum directoriis videre est: Stephani & sociorum Martyrum. Duplex, aut: Duplex majus.

[Annotata]

* addunt alii: ET OSSA VESTRA

§ II. Eorumdem Acta.

[Pericrunt Acta vetustissima;] Hujus tam numerosi tam illustris martyrii vetustissimas olim historias Mss. exstitisse, testantur Ciaconius cap. 14 & 23, Sandovallius in Monast. S. Petri de Cardeña § 3, ac Berganzius part. 1, lib. 2, cap. 7. Et hic quidem tres fuisse commemorat; illi de duabus tantummodo meminerunt similis antiquitatis; quarum altera auctorem habuerit Alphonsum III Asturiarum regem, cognomento Magnum, qui eo ipso tempore regnasse creditur, ab anno Christi scilicet 866, ut Joanni de Ferreras in Historia Hispaniæ placet, usque ad 912. Utramque Romæ apud D. Didacum Hurtadum de Mendoza, Philippi II regis Catholici tum oratorem, vidit & legit, Ciaconio teste, F. Hieronymus Bermudez, vir doctus ex Ordine S. Dominici, & saltem usque ad annum Christi 1594, ut idem indicat cap. 23, superstes. Fuerant autem illæ una cum aliis instrumentis Caradignensibus Mendozio consignatæ postquam ei Philippus rex Martyrum nostrorum, uti & Roderici Bivarii, quem & Cidum appellant, urgendam denuo causam apud Christi Vicarium commisisset. Cum vero sacrum hoc negotium feliciter ab eo promotum defectio inexspectata Senensium, quibus præfectus Mendoza fuerat, abrupit; incertum; ubi is demum omnia sibi tradita monumenta reliquerit; certe ad hunc usque diem industria nulla detegi potuerunt; id quod Caradignenses merito quidem, sed hactenus frustra, dolent.

[12] [salva tamen illorum substantia;] Jacturam hanc utcumque leniunt inscriptiones ac tabulæ paragrapho superiore memoratæ; deinde quæcumque alia Actorum compendia tum scripta, cum vetustissimæ illæ Historiæ vel exportatæ nondum essent Romam ex Hispania; vel nondum deperditæ: hæc enim, dum isti fontes erant in promptu, aliunde hausta credi non possunt; alioqui per eosdem statim ac facile, siqua in re adversarentur, arguenda falsitatis. Talia putamus esse, quæ in istis Breviariis, de quibus num. 5 meminimus, absque dubio recitantur; talia quoque, quæ de cœnobio Caradignensi & his Martyribus in Annalibus sive Historia Compostellana Ms. legisse Moralium, ait Ciaconius cap. 14: Historiam enim hanc scriptam fuisse ante medium seculi XII, diximus ad diem XXV Julii, pag. 16: tum quæ post medium seculi XIII idem Ciaconius ibidem affirmat scripsisse Alphonsum X, Castellæ ac Legionis regem, cognomento Sapientem; in Historia generali Hispaniæ; & quæ eodem fere tempore composita referunt Monumenta Caradignana apud Berganzium in Appendice, pag. 588, ubi propositus Hispanice textus, ita sonat Latine: Æra DCCCLXXII venit rex Azepha in Castellam, & regionem omnem percurrit; & venit ad monasterium S. Petri de Cardeña, & occidit ibi ducentos Monachos, qui istic habitabant: erat tunc abbas domnus Stephanus. IV Feria, in die SS. Justi & Pastoris, mense Augusto. Talia denique censeri debent, quæ in Privilegio (de quo supra num. 3) asserit Henricus IV de cœnobio Caradignensi; constare videlicet sibi inter alia, positos in eo fuisse Religiosos ducentos, qui Deo inservirent; quadam vero die, SS. Justo & Pastori sacra, regem Zepham potenter & infeste cum suis Mauris ad monasterium dictum venisse; id eos ingressos esse, & quidquid in illo repererant, rapuisse, jugulatis, quotquot erant, Monachis; hos autem omnes fuisse in claustro dicti monasterii sepultos; eorum gratia quotannis miraculum a Deo patrari; die enim, quo capite truncati sunt, redeunte, pavimentum claustri, in quo conditi sunt, apparere sanguineo colore respersum.

[13] [quæ satis sincere proponitar] Patet enimvero ex his & aliis, quæ legi plura possunt apud Ciaconium cap. 14 & alibi, divina providentia factum esse, ut Historiæ illæ vetustissimæ tum demum interierint, cum jam dudum præcipua illarum substantia tot aliis monumentis, tamquam asylo tutissimo, recepta, fidem historicam extorquere potius, quam exigere posset. Unde non dubitavit Baronius, etiam ante oraculum Pontificium, suis illam Annalibus inserere ad annum Christi 834, num. 12 & sequente; quod ante & post ipsum recentiores plerique Hispanorum historici, citati apud Ciaconium eodem cap. 14 & Berganzam part. 1, lib. 2, cap. 7 sub finem; factitarunt. Dixi substantiam illarum præcipuam ita conservatam fuisse; quia inter neotericos illos quidam, ubi hoc martyrium describunt, ea non contenti, adsciscenda insuper quædam adjuncta duxerunt, speciosa magis, quam necessaria aut certa vetustate firmata; imo ne consona quidem inter sese, ut fatetur Yepes cent. 4, ad annum Christi 834, cap. 2: quibus proinde omnibus præferendam putamus narrationem illam hujusce certaminis admodum simplicem, quam probavit Clemens PP. VIII, & Bullæ, quam propterea totam ad hunc locum distulimus, inseruit. En igitur illam cum subjectis aliquot observationibus nostris:

Clemens PP. VIII.

[in Bulla Clementis! VIII,] Ad perpetuam rei memoriam. Quoniam omnipotentis Dei providentia factum est, ut milites Dei inclyti, quorum mors pretiosa emit immortalitatem pretio sanguinis & accepit coronam de consummatione virtutis in cælis, admirabiliter etiam honorentur in seculo; summa nos ope niti decet, ut quos infirma ævi conditio sensim caligine forsan obduxit, ad celebriorem memoriam nostra authoritate revocentur. In quorum numero recensendi veniunt ducenti illi Martyres, Christi athletæ, quorum in monasterio S. Petri de Cardeña, Ordinis S. Benedicti, apud Burgos, dum a tyrannis more bidentium gladiis cæduntur, mens bene conscia conservavit patientiam.

[15] Hos itaque ac etiam eorum vitam, mores, mortem, [MM. horum Officium diœcesi Burgensi præscribentis,] monumenta, reliquias, & imagines, ut felicius etiam quam in præsenti vita, sciamus vivere mortuos, qui in Domino moriuntur, omni, quo decet, honore & reverentia decorare & illustrare cupientes; precibus quoque charissimi in Christo filii nostri Philippi tertii, Hispaniarum regis Catholici, ac venerabilis fratris archiepiscopi, & dilectorum filiorum capituli Burgensis, & administratorum ejusdem civitatis, nec non generalis Congregationis dicti Ordinis, ac abbatis & conventus monasterii prædicti nobis eorum nomine porrectis adducti, ex sententia venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacris ritibus & ceremoniis præfectorum, officium de communi plurimorum Martyrum pro dictis ducentis Martyribus in dicto monasterio sepultis, cum infra scriptis lectionibus in secundo nocturno recitandis, & ab eisdem Cardinalibus, ac etiam dilecto filio nostro Cæsare tituli Sanctorum Nerei & Archillei presbytero Cardinale Baronio nuncupato revisis & approbatis, & quibus ipse Cæsar manu propria subscripsit, quarumque tenores inferius ascribi jussimus & mandavimus, ut sub ritu duplici in civitate & diœcesi Burgensi libere & licite recitari possit & valeat, Apostolica authoritate tenore præsentium censemus & declaramus: servatis tamen omnibus Rubricis Breviarii Romani. Non obstantibus quibusvis constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis, cæterisque contrariis quibuscumque.

[16] Tenores autem dictarum lectionum sunt ejusmodi. Quartæ videlicet. [cum tribus Lectionibus] Tempore, quo Arabum sæva tyrannis, in Hispania Christianos affligeret, atque Zafa eorum rex impius Castellæ provinciam devastaret, potissimum vero Dei servos, fidei Christianæ propugnatores, viros Religiosos, quos sciret esse ipsorum execrabilis sectæ acerrimos impugnatores, vehementer exagitaret; inter alios venerabiles monachos, qui diversis in locis Hispaniarum propensiore cultu Deo servientes, eorumdem persecutionibus premerentur, feliciores illi fuere, qui apud Burgos in monasterio S. Petri, de Cardeña nominati, egregia vitæ sanctitate florentes, digni inventi sunt, qui omnes simul, ducenti numero, ad martyrii coronam promoverentur a Domino Jesu Christo.

[17] Quintæ vero. Hi enim sub Stephano ipsorum abbate, viro sanctissimo, ad spiritualem palæstram jugiter exercitati, & carnem vincere, [propriis] mundum contemnere, & debellare aëreas potestates edocti, audientes, eosdem adesse Arabes ministros sathanæ, ipsorum sanguinem sitientes, nullam suscipere voluere redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem: sed unanimes, Dei armatura potentes, spiritu ferventes, ad quæque mala subeunda perstitere constantes; probeque intelligentes, quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revalabitur in nobis, mutuis se exhortationibus ad subeundum martyrium roborarunt atque assiduis precibus munierunt.

[18] [in secundo Nocturno.] Sextæ denique. Sic igitur divina gratia confirmati, in monasterii claustro fortes animo consistentes, summa patientia irruentes excepere carnifices: a quibus singuli crudeliter jugulati, optatam coronam martyrii perceperunt octavo Idus Augusti, feria quarta, anno salutis octingentesimo vigesimo quarto. Sepulti sunt ibidem sancti Martyres a Christi fidelibus, qui illuc convenere postquam funesta Arabum cohors inde recessit. Deus autem qui suos milites non solum coronat in cælis, sed & in terris efficit gloriosos, ad ipsorum Martyrum gloriam locum illum celebri miraculo illustravit, dum pluribus subsequentibus annis die anniversaria ipsorum cædis, tamquam recenti cruore aspersum, eumdem rubentem ostendit. Sed & jam pene extinctam injuria temporum ipsorum memoriam reddit sua authoritate Sedes Apostolica redivivam, atque eam celebrandam omnibus fidelibus repræsentat.

Datis Romæ apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die XI Januarii MDCIII, Pontificatus nostri anno undecimo.

M. Vestrius Barbianus.

[19] [Accuratior epocha martyrii hujus.] Bullam hanc dedimus ex veteri exemplari, Romæ, ut videtur, excuso, & hic inter schedas nostras pridem asservato. Eamdem ante centum annos in Chronico Benedictino vulgavit Yepes centuria 4, partim in Appendice, fol. 433 verso, partim ad annum Christi 834, cap. 2, fol. 41 verso; sed ita Lectiones distribuit; ut exemplar authenticum non videatur habuisse præ oculis; sicut habuit sine dubio Berganzius, cum illud Hispanice interpretatus est part. 1, lib. 2, cap. 13: hic tamen illum in eo secutus est, quod in Lectione sexta pro anno salutis octingentesimo vigesimo quarto, qui etiam diserte exprimitur in Lectionibus olim ad usum ecclesiæ Burgensis excusis, reposuerit annum salutis octingentesimum trigesimum quartum. Et sane in priore numero certissimus error est, adeoque palpabilis, ut soli videatur typographo tribuendus, non Cardinali Baronio, qui optime noverat, & hoc martyrium accidisse æra DCCCLXXII, & æram Hispanicam triginta tantum & octo annis Christiana vulgari priorem esse; ut liquet ex Annalium tomo nono (ante edito, quam Lectiones hasce componeret) ad annum Christi 834, num. 12. Itaque certo emendari debuit annus DCCCXXIV. Sed an recte id factum est per annum DCCCXXXIV? Dubitat ibidem Baronius; nec immerito: eadem enim vetera monumenta, quæ rem hanc testantur accidisse æra DCCCLXXII, diem, quo contigit, multo evidentius exprimunt his characteribus, Quarta feria, octavo Idus Augusti, in die SS. MM. Justi & Pastoris. Vidit hæc solertissimus Annalium conditor non posse congruere cum anno Christi 834, quo dies sexta Augusti incidit in feriam, non quartam, sed quintam; atque adeo vel omnino abjicienda esse censuit (abjicere tamen ipse non ausus;) vel ad annum Christi 872 necessario referenda cum Ciaconio, ad quem lectores remittit. Ostendit autem Ciaconius cap. 17 exemplis non paucis, frequenter olim apud ipsos Hispanos adhibitam fuisse vocem æra, non ad significandam æram Cæsarianam seu vulgarem Hispanicam, sed Christianam: unde colligit, etiam hoc loco vocem illam sic esse intelligendam; ac proinde passos esse Martyres anno Christi 872, quo dies sextus Augusti, idemque festus olim SS. MM. Justi & Pastoris, in feriam quartam re vera incidit. Displicuit quidem hæc opinio quibusdam, atque imprimis Yepesio; sed eamdem ita vindicavit nuper Berganzius part. 1, lib. 2, cap. 8; ut illa standum omnino videatur.

[20] Idem auctor capite præcedente observat, gloriosæ hujus turmæ ducem & abbatem a recentioribus nonnullis appellari Sanctium, [nomen abbatis; numerus Martyrum; tyrannus.] quod ita nuncupatum invenissent in vetustis Breviariis ac Martyrologiis: Apud Caradignam tamen, inquit, constanter inditum ipsi fuit nomen Stephani; quod ipsum illi tribuit antiquum ejusdem cœnobii Breviarium. Creditur vero, nomen Sancti patronymicum esse. De numero Martyrum nulla est controversia; nisi quod is Moralio visus est major, quam ut solos istius monasterii Religiosos credi posset esse complexus: quocirca ducentos illos Monachos partim Caradignenses fuisse statuit, partim alios, qui tum istuc e vicinis cœnobiis vel perfugii vel consilii captandi causa confluxissent. Verum huic ejus & sequacium conjecturæ refragatur inscriptio data superius num. 4; item vetera testimonia num. 12 recitata; deinde constat ex Berganzio part. 1, lib. 3, cap. 10, pag. 221, restituti post hanc stragem cœnobii Caradignensis alumnos omnino ducentos fuisse; quidni ergo totidem ante ruinam aluisse credatur? Nomen tyranni varie scribitur, alibi Zepha, alibi Azepha, alibi Zapha. Proprium illud vulgo hactenus reputatum, donec Berganzio nuper videri cœpit appellativum & Mauricorum exercituum supremis ducibus commune propter officium; unde existimat, ea voce designari Almundarium, Mahomedis Cordubensium tyranni filium; sed hæc aliaque parum certa mittentes, ad ea properamus, quæ ut minus ambigua, sic ad Martyrum horum gloriam illustriora sine dubio videbuntur.

§ III. Miracula quædam.

[Miracula vetera multa; sed pauca sigillatim nota:] Prodigia Martyrum eorumdem patrocinio frequentia jam olim contigisse, ex Chronico Alphonsi Sapientis probat Ciaconius cap. 21; idem ait Berganza part. 1, lib. 2, cap. 10, manifeste colligi ex multitudine donationum privilegiorumque, olim a regibus, principibus, nobilibus, privatis in hoc sanctuarium collatorum: fatentur ambo tamen, paucissimorum ex iis distinctam ad se pervenisse notitiam. Celeberrimum apud omnes est anniversarium illud, de quo actum est antea num. 3 & 18, quodque desiisse demum cum eversione Saracenicæ apud Hispanos tyrannidis sub annum Christi 1492, Berganzius autumat ibidem cap. 9, num. 104. Huic alterum subjicitur ab auctoribus variis, ut Ciaconio cap. 14, Sandovallio in Monasterio Caradignensi § 3, Yepesio Centur. 4, fol. 41, aliisque, de abbate, nescio quo, ejusdem cœnobii defuncto, & ob eximias virtutes & singularem, dum vixerat, erga hos Martyres pietatis affectum digno ab omnibus habito, qui proximo Martyribus loco conderetur. Sed aliter Deo visum: corpus enim ejus ibi pridie sepultum, postridie terra rejecit; idque semel & iterum, donec inde destinato abbatibus tumulo illatum, quievit. Tertium, priori non multum absimile, solus, quod sciam, commemorat Berganzius part. 1, pag. 143 in hunc sensum: obierat forte in monasterio Caradignæ abbas quidam Silensis; cui visum fuit sepulturæ locum dare in extremitate istius lateris claustralis, in quo Martyrum pignora quiescebant. Verum, ecce, humus ibidem vix refodi cœpta, tantum effundere cœpit aquæ, ut & claustrum inundatura brevi videretur, & monachos a proposito deterreret; ut qui ex hoc prodigio satis intelligerent, Deo id curæ esse, ne consecrata tot Martyrum lipsanis area, alterius cujuscumque cadaveris societatem umquam admitteret. Hæc ante Bullam Clementis PP. VIII.

[22] [recentiora sunt, sanatio moribundæ vel mortuæ suscitatio an. 1604,] At quæ post illam, seculo decimo septimo, acciderunt, jussu reverendissimi Generalis in librum peculiarem accurate relata sunt; unde ea Berganzius transtulit ad Historiam suam part. 1, lib. 2, cap. 9 ac 10; quorum en tibi Latinam epitomen, & fidelem & ad ordinem temporis, quo singula contigere, redactam. Anno Christi 1604 cum P. Fr. Antonius Ordoñez per oppidum S. Stephani de Gormaz (in Castella veteri juxta Durium amnem) iter haberet, multaque in hospitio de nupera Martyrum Caradignensium solennitate narraret, sic erga eos affecit hospitem suam Catharinam Gonçalez; ut coactus quodammodo fuerit, ex eorum reliquiis, quas apud se gerebat, decerptam ipsi particulam ante discessum relinquere. Pauci post hæc dies abierant, cum vicina Catharinæ, Maria Pastor, gravi morbo & paroxysmo tam violento correpta est, ut per horas plures mortua crederetur, & jam corpus ejus ad exsequias comparari juberet maritus. Hoc illa ut audit, id maxime dolens, quod misella supremis Ecclesiæ præsidiis ad æternitatem instructa non fuisset, advolat continuo cum reliquiis suis; easque capiti Mariæ imponens, conjugem ipsius orat, ut ibi depositas tantisper patiatur: spem enim omnino sibi facere Martyres Caradignenses, brevi fore ut Maria vel ad pristinam redeat valetudinem, vel saltem extremis Ecclesiæ Sacramentis rite muniatur. Res mira! Post paulum quæ mortua jam aut erat aut putabatur, ad se redit; loquitur; narrat, modo in somnio sibi visam e cælo descendere pyxidem reliquiarum atque in suo capite collocari. Ad hæc assistentes, id quod Catharina fecisset, edicere; ejus nimirum illam fuisse pyxidem, reliquiis Caradignensibus instructam: tum vero Maria hisce se Martyribus enixe commendare, ac brevi sana prorsus valensque consurgere. Hujus porro rei testimonium juridicum ac publicum coram Andrea Lopez de Calle confectum est, cujus exemplar authenticum in archivo nostro, ait Berganza, servatur.

[23] [item alia duorum conjugum, 1609,] Anno 1609, die XXV Januarii Caradignam ex voto venit eques nobilis, Antonius de Melgosa, adducto secum Francisco Lopez, notario publico Burgensi, cujus instrumento legitimo hæc duo testatus est: primo, conjugem suam, Elisabetham de Medina & Guzman, depositam a medicis, & absque ullo, qui quidem observari posset, arteriarum pulsu decubuisse, quando ei ipse reliquias, quas habebat, Martyrum nostrorum applicuerit: postridie vero mane usque eo convaluisse illam, ut acciti medici, pulsumque tentantes, profiterentur, id cælesti prodigio adscribendum esse; neque enim sibi videri ullo naturali modo fieri potuisse, ut adhuc viveret. Secundo, se quoque ipsum deinde in morbum adeo gravem incidisse, ut intra tertium diem desperatus a medicis, ex Ecclesiæ præscripto morientium Sacramenta perceperit: ac tum demum sibi in mentem venisse remedium, quod uxori nuper ipse tam feliciter adhibuisset; easdem ergo reliquias expetisse sese, atque in manus accepisse, & ita Martyrum illorum opem simul implorasse, simul sensisse paulatim, ac tandem omnino restitutum obstrinxisse se voto, quod nunc exsolveret, adeundi suppliciter Caradignense sacrarium ad meritas Martyribus sibi tam sospitalibus gratias persolvendas.

[24] Anno 1612, die XXIV Aprilis ibidem ex voto comparuere Martinus de Olivares simul cum uxore sua Joanna Cortes, [aliæ plures, an. 1612.] & una filiarum suarum. Has ambas malum invaserat immedicabile: quare post exhaustam, absque ullo emolumento, medicorum & chirurgorum industriam, votum edidit utraque visitandi sanctuarii Caradignensis, ibique per dies novem continuos supplicationis ergo subsistendi. Vix emiserant votum, cum ambæ & valuere, &, quod promiserant, implevere. Ex hoc prodigio natum est aliud: hujus enim fama Burgos oberrans, fiduciam accendit Joannis Bravi, ejusdem urbis procuratoris, ejusque conjugis Marianæ de Asperilla, qui puellam genuerant ab utero claudam. Hanc ergo Hieronymo Bravo obtulere ad Martyres Caradignenses devehendam: suscepit hic; advexit; Sacrum ibidem celebrandum curavit; interfuit clauda; eoque finito, ita cœpit incedere, uti si numquam claudicasset, integerrime sanata die VI Maii ejusdem anni 1612. Eodem anno, die XII Junii, Martyres equo vectus inviserat Lucas de Zaldivia, Burgensis faber argentarius, una cum uxore, Mariana de Albear. Dum inde domum redeunt per viam acclivem, ita sese equus erexit, ut & equitem supinum excuteret, & illum insuper revolutus opprimeret. Afflicta Martyres inclamat uxor; accurrit populus, & gravi pondere gementem eximit: at Lucas nulla parte se læsum admiratus, ad Martyres cum ardentissima pietate recurrit; eo solum hunc sibi casum accidisse ratus, quod eosdem ante non illo, quo decuerat, animo comparatus adisset.

[25] Laurentium Gallum, incolam loci, quem vulgus appellat Cardeña Ximeno, [Duo moribundi, an mortui, subito sani an. 1613:] eo morbus adduxerat, ut nulla jam amplius vitæ præberet indicia; quando illum uxor & vicini Martyribus nostris commendavere, Caradignam simul aliquem delegantes, qui ad eorum aram sacrosanctam curaret Hostiam litari. Is ubi redux ad Galli lectulum accedit, exclamat hic subito familiarissima Hispanis formula: Deus me juvet! * Unde venio? Et junctis illico manibus sanctos invocans Martyres, continuo surrexit sanus omnino ac vegetus. Idem etiam ejus filio accidit. Unde mox Caradignam adiens die XXIV Decembris, anno 1613, bina secum attulit lintea, utriusque videlicet cadaveribus involvendis modo parata, eaque in Martyrum oratorio ad æternam rei memoriam deposuit. Subjunguntur hic tria miracula sine anno apposito, credo, quia sub idem tempus evenere. Sunt autem hæc:

[26] Acceperat a fratre suo, monacho Caradignensi, particulam de reliquiis horum Martyrum Petrus Ruiz de Santillana; [extincta incendia:] hanc imposuit capsulæ, capsulam vero ipsam arcæ majori, cui & lumen apposuit, abiturus in agrum cum tota familia: inde porro domum reversus, arcam deprehendit apposita flammula correptam fuisse absumptamque cum omnibus, quæ inerant, præter solam, quam dixi, capsulam, cujus extrema tantummodo superficie tantillum adusta, ultro sese ignis exstinxerat. Quod ille oppido demiratus, capsulam reverenter accepit, & ad cœnobium Caradignense contendens, integram, ut erat, fratri & monachis contemplandam exhibuit. Sed hoc miraculo illustriora, utpote publica, fuere alia duo, quorum alterum contigit Flavionaviæ (vulgo Sant' Ander) in Cantabria, alterum Mirandæ Ibericæ (Hispanice Miranda de Ebro) in Castella veteri. Eodem scilicet utrobique die septimo Augusti, quo Martyres ducenti per diœcesim Burgensem celebrantur, ingens exarsit incendium; utrobique ad ejus aspectum exanimati cives, & maxime vicini, ac Martyrum opem implorantes, votum commune nuncuparunt, semper illum diem se deinceps ut festum ac solennem observaturos; utrobique subsidentem continuo atque emorientem, sua quasi sponte, flammam admirati sunt.

[27] [puer illæsus sub rota anno 1616: reliquiæ MM. sanguine tinctæ an. 1617:] Anno 1616 dominus Ludovicus de Salamanca cum domina conjuge & filio octenni Caradignam, Martyres veneraturus, Rheda petiit. Cum jam inde proxime abessent, filius moræ (ut erat puer) impatiens, gestiensque descendere, dum id facit incautius, ita sub rheda nondum subsistente prolapsus est, ut alteram ejus tibiam corriperet rota posterior; non alio tamen incommodo, quam quod canthi supervoluti indicium appareret in tibia; id quod parentes insigni Martyrum, quos impense colebant, acceptum beneficio retulere.

Anno sequente, cum in sanctuario Martyrum ossa, Hispalim destinanda, tot effoderentur, quot ad integrum sceletum sufficerent, quædam inter ea reperta sunt sanguineis etiam tum notis apsersa (quod & alias observatum esse, tradit Berganzius part. 1, lib. 2, cap. 15:) quædam etiam frusta cum tunicæ tum scapularis ex panno nigro crassoque, sed firmo adeo ac tenace coloris, ut aqua fervida, cum eluerentur, neque texturam solverit, neque de pristina tinctura quidquam splendoris ademerit, idque post annos omnino septingentos quadraginta quinque, quibus tam uliginoso fundo, seu luto potius, infossa atque obruta jacuerant: neminem enim alium ibi post Martyres conditum umquam fuisse, pro certo habent Caradignenses ex eventu illo duplici, quem supra retulimus, num. 21.

[28] [tela per easdem purpurata an. circiter 1635:] Acceperat illustrissimus dominus Frater Placidus Pacheco, olim Benedictinæ Congregationis in Hispania Generalis, deinde episcopus Gaditanus, at cum res hæc accidit, promotus ad ecclesiam in Extremadura Placentinam anno Christi 1632, in qua & vivere desiit die V Octobris, anno 1639; acceperat is, inquam, Caradignæ reliquias Martyrum horum notabiles, marchioni del Carpio Cordubæ consignandas; involverat autem illas Burgis telæ candidæ, ad hoc sibi commodatæ a domina Philippa de Haro. Hanc ergo dum evolvit Cordubæ coram ipso marchione ejusque familia, tota jam sanguine purpurata stupefecit omnes. Itaque & hanc sibi una cum reliquiis concedi postulat marchio; sed abnuit antistes; neque enim fas esse, ut alteri cedat, quam illi quæ restituendam commodaverat. Sic Burgos rediit ad Philippam; cujus postmodum testamento legata fuit sacrario Caradignensi; ubi imposita limbo hodieque visitur.

[29] Anno Christi 1640, die IV Februarii, Caradignam venit Lucas Calderon e vicinia Castri Xerizii prope Burgos, indicto ibidem Missæ sacrificio gratum in Martyres animum exhibiturus; [sanationes miræ annis 1640 & seqq.] utpote quorum ope per sex dies implorata, sine ullo alio remedio humano, liberatus esset apostemate, quod antea medicorum plurium chirurgorumque artem omnem eluserat.

Erat forte in eodem cœnobio D. Petrus de Ocio Gutierrez, peditum Hispanorum centurio, idemque familiaris, ut ibi loquuntur, Sancti Officii (quod munus in Hispania viri nobiles ambiunt,) cum aliquot reliquiæ Martyrum effoderentur, alio transferendæ; qua occasione particulam & ipse consecutus est cum pauxillo terræ, quæ ossibus tum erutis adhæserat. Dono tam pretioso lætus domum redit (habitabat Calciatæ, vulgo a san Domingo de la Calçada, in veteri Castella;) ubi intelligit, D. Michaëlem, Ducem Stradensem & cognatum suum, vulnerato graviter brachio, ad quod ardentissima febris accesserat, medicorum judicio in præsenti admodum vitæ discrimine versari. Invisit ergo; de Martyribus, & allatis modo secum lipsanis narrat; suadet, aquam ut hauriat iis rite intinctis consecratam; intinguntur a D. Josepho, Ducis ipsius fratre & ecclesiæ Calciatensis canonico; æger eam cum fiducia bibit; tantumque eodem illo die profecit, ut redeuntes vespere medici obstupescerent; intra quintum vero diem integerrime convaluit; suo ac fratris nomine subscripto testatus, id miraculo, quantum quidem ambo capere potuissent, esse tribuendum.

Scripsit idem D. Petrus de Ocio Gutierrez ad cœnobium Caradignense die XXIII Decembris anno 1656, se hortante, sic a matrona nobili abscessisse prorsus maleficium; sic virum Religiosum Calciatæ in conventu S. Francisci violenta febre liberatum; sic denique infestis plane variolis biennem puerum.

[30] Anno 1674, mense Decembri, latus illud claustri novi, [locus sanctuario contiguus quasi sanguine manans 1674:] quod lateri, in quo Martyres quiescunt, contiguum est, per dies multos sudore quodam quasi sanguineo manavit, concurrente ad spectaculum e vicinis circumquaque locis frequenti populo, ipsoque præter alios viros primarios illustrissimo D. Henrico de Peralta & Cardenas, archiepiscopo Burgensi; qui & rei novitate & singulari mentis affectu commotus, cum inde redisset, eodem provisorem suum, theologis non paucis medicisque comitatum, direxit. Theologi omnes, præter duos, locum & liquorem diu atque attente contemplati, hunc censuere non esse naturalem. Medicis experiundi causa visum est colligere defluentis aliquantum humoris ejusdem & in aquam ferventem immittere. Dum id fit, continuo injectus ille liquor coagulatus est; quod spectantes, etiam duo isti, quos dicebam, theologi, miraculum cum ceteris agnovere. Coagulati liquoris pars archiepiscopo concessa: alio, quo madebant, parietes, plurimi linteamina chartasque tingebant; donec ista pars claustri ita tabulis fuit obstructa, ut introspicere quilibet, non tamen ingredi posset; nisi post dies multos, quando ad priorem statum & siccitatem ultro rediit.

[31] Anno 1675, die V Julii ad visitandum idem sacrarium venere D. Josephus de Tosantos Ramirez, beneficiatus Bastidensis, D. Petrus de Salvatierra, cum D. Victore de Tosantos Corcuera, scripto attestantes D. Victorem pestilenti febre varisque liventibus (Tabardillam Hispani vocant) æstuantem, [reliquæ sanationes miraculosæ:] & humanis jam destitutum remediis, Petro & Josepho hortantibus, hausisse aliquantulum aquæ cum insperso Caradignensis Martyrum sepulcri pulvere, atque ita statim cœpisse convalescere.

Adduntur hic miracula duo sine temporis charactere, facta in Benedictinarum parthenone, quem appellant S. Salvatoris de Palacios: ubi abbatissa Eleonora de Lerma gravi morbo ad extrema deducta, tertium jam diem cum morte luctata fuerat, cum allatæ tandem ipsi fuerunt Martyrum nostrorum reliquiæ, ibidem in choro inferiore servatæ: commendat ergo se sanctis Fratribus (ut ibi Martyres hi nuncupantur;) & confestim habet meliuscule; exinde mox integram consequitur sanitatem. Ibidem alteri Religiosæ, dum cibos caperet, spina piscis transversa sic fauces præclusit, ut jam jam suffocanda videretur; sed applicitis mox iisdem reliquiis, momento eodem spinam rejecit. Sed si cetera hujuscemodi prodigia, quæ in archivo consignata reperi, consecter, inquit hic Berganzius, similia recensendo, febrium imprimis cum tertianarum cum pestilentium sanationes, & folia multa complenda mihi erunt, & creandum pio lectori tædium.

[32] [Ossa sanguine notata hoc seculo,] Et nos igitur hic finem faciemus, ubi id retulerimus, tamquam omnium recentissimum, quod initio capitis decimi ipse de se narrat Berganzius. Ait ergo, inscriptionum ac tabularum veterum inspiciendarum gratia intrasse se Sanctuarium Caradignense una cum reverendissimo P. M. Fr. Joanne Baptista Lardito, Generalis Benedictinorum in Hispania ministri jam tum dignitate, ab anno 1705 usque ad 1709 gesta, defuncto: ac primo quidem admirari ambos cœpisse loci madorem, ut qui se cogeret ad calceos recurrere, quos ad ingressum exuerant; cum tamen ex eodem fundo erui scirent ossa Martyrum ita nitida integraque, uti si quantalibet humana industria essent a putredine conservata: deinde reverendissimum illum Patrem tam teneros ibidem animi motus erga Martyres percepisse, ut refodi sibi flagitaret partem notabilem reliquiarum, in conventu suo Matritensi S. Martini exponendam; de Brevi autem Apostolico ad id necessario se interea curaturum. Reversus anno sequente Berganzius, locum eumdem ingressus est, ut effossioni dictarum reliquiarum assisteret; viditque in fundo ad mediam tantum ulnam a fossoribus excavato nihil esse nisi lutum: hoc vero etiam usque ad mediam hominis staturam egesto, retegi vidit os unum brachii, tum alterum femoris, ac tandem cranium unum, ab incauto fossore diffractum. Cum autem hæc lipsana eximerentur e luto, Vidimus, inquit, quotquot aderamus monachi, ea variis locis maculas veluti sanguineas referre, quarum una, quæ apparebat in cranio, ad modum palmæ humanæ esset extensa. Depono istud, tamquam testis & spectator.

[Annotata]

* Valga me Dios!

DE S. STAPINO CONF.
Episcopo, ut fertur, Carcassonensi in Gallia.

[Commentarius]

Stapinus confessor, an Episcopus Carcassonensis in Gallia (S.)

AUCTORE J. P.

Quamquam Sanctus hic hagiologis admodum ignotus sit; tres tamen potissimum scriptores cultum ejus nos docent: [Cultus] nimirum Theophilus Raynaudus in Hagiologio Lugdunensi pag. 584, & 598 editionis anni 1662; Chronicon item historicum episcoporum ac rerum memorabilium ecclesiæ Carcassonensis, auctore Gerardo de Vic, presbytero Canonico, in Supplemento episcoporum ejusdem ecclesiæ, qui, quo vixerint tempore, non indicatur, ex antiqua, sicut addit, serie eorumdem descripta anno MDLII ex antiquiori Martyrologio, quo nunc utitur eadem ecclesia. Incipit illud Supplementum a pag. 298. Ad hæc, D. Joseph Hieronymus Sementius, Clericus Regularis congregationis Somaschæ, ad Danielem Papebrochium misit libellum Italicum, cui titulus: Succincta Narratio vitæ ac miraculorum S. Stapini, episcopi Carcassonensis, & protectoris eorum, qui patiuntur infirmitatem podagræ & chiragræ, Mediolani editum cum hac Superiorum facultate: Imprimatur. Fr. Michaël Pius Torres, sacræ theologiæ magister, & Commissarius S. Officii Mediolani. Jacobus Saita, Canonicus Basilicæ S. Ambrosii pro reverendissimo Capitulo, sede vacante. Arbona pro excellentissimo Senatu. Tria hæc instrumenta maxime conducent in rem nostram.

[2] Raynaudus pag. 584 hæc scribit: Omnes hactenus hagiologi hunc sanctum Cælitem præteriisse videntur. [publicus;] Consignatur festiva ejus memoria VI Augusti. Ex Narratione Italica pag. 3 habemus, piam erga Sanctum affectionem per multas Europæ civitates diffusam esse. Ad Galliam quod attinet; auctor supra laudatus Chronici Carcassonensis pag. 299 ista memora: Ex eadem (antiqua, uti præmiserat) traditione surgit beatus Stapinus, qui traditur oriundus ex vico seu oppido de Dournie, diœcesis Vavrensis: cujus cultus viget a longo tempore in eodem loco, nec non in loco de Ventenac diœcesis Carcassonis; simul in cœmeterio ecclesiæ S. Vincentii Burgi Carcassonis: ubi etiam nunc prostare videmus sacellum seu capellam, quo confluere solita maxima populi multitudo, audituri Sacrum cum Officio Vesperarum, nec non veneraturi reliquias sive leipsana die sexta Augusti, quo die recolitur memoria hujus episcopi. Castellanus inter adjectos isto die Sanctos ad suum Martyrologium Romanum, annuntiat In Occitania S. Stapinum (ad marginem tamen ponitur Agapetus) tamquam episcopum in ista regione honoratum in duabus ecclesiis ei synonymis. Quæ ex citato Chronico retuli, sic confirmo ex Italica Narratione.

[3] Illustrissimus Joannes Vincentius de Tulles episcopus Vavrensis (vulgo de Lavaur in Occitania superiore) authenticum propria manu testimonium die XXVII Junii anno 1663 in Castres (An hic in Castro S. Izerii, [ac beneficia podagricis collata in Gallia,] quia illud invenio in dicto episcopatu?) signavit, qua fidem facit, quod in parochia de Dornie suæ diœcesis inveniatur sacellum ad radices montis cum titulo S. Stapini, invocati & in veneratione habiti a continua frequentia personarum, quæ pie erga eum afficiuntur, tam sanis quam infirmis; ab iis præsertim, qui arthritide laborant, nec non aliis doloribus calidis ac frigidis; & qui inde redeunt, laudantes Deum, quod S. Stapini intercessione, sanitatem recuperarint, teste Italica Narratione a pag. 15. Indidem etiam discimus pag. 17, quod amplissimus D. de Silvacane, illustrissimi D. Caroli Francisci d' Anglure de Bourlemont (de quo nova editio Galliæ Christianæ inter episcopos Castrenses agit tom. 1, col. 78) simile testimonium manu propria dederit Castri, die 2 Junii anno 1663.

[4] [referuntur.] Eadem pag. 17 & sequenti narratur, ab ecclesia cathedrali Carcassonensi celebrari die VI Augusti festum S. Stapini, tamquam episcopi ac confessoris; in claustro ejusdem cathedralis capellam existere, in honorem Sancti erectam; in qua sit ejus statua in habitu pontificali, prout depictus conspicitur in sacello Dorniensi; ubi magna cum veneratione unum ex ossibus ejus asservari, ejusque partem concessam fuisse pago cuidam vicino, nomine Veutenac (forte Ventenac, ut supra) refertur, nec non in utroque isto loco continua per Sancti intercessionem sequi miracula. Citata Narratio pag. 18 affirmat, in multis aliis Galliæ locis multa conspici sacella, sub ipsius nomine dedicata; ac determinate in urbe Lugdunensi in ecclesia PP. Augustinianorum excalceatorum, ad suburbium vel vicum Crucis rubræ: ubi præter sacellum, erecta sit etiam congregatio ex utroque sexu, erga S. Stapinum pie devoto: cui Alexander PP. VII multas concesserit indulgentias, prout apparet e Brevi, quod Romæ ab eo datum esse anno 1671 *, in dicta Narratione Italica legitur pag. 19.

[5] [Quid Mediolani.] Auctor istius Narrationis in sua ante eam præfatiuncula affirmat, S. Stapino erectum esse altare Mediolani in æde sacra S. Mariæ Secretæ RR. PP. Somaschorum, ibidemque quotannis ejusdem Sancti festum recoli solenni cum pompa. Quin imo non ibi dumtaxat, sed alibi insuper in Italia ipsum celebrari, affirmant litteræ Sementii, supra memorati, quas inter schedas nostras ante me habeo, quando in illis sic scribit: Quem nunc in Italia, præcipue Mediolani, podagra laborantes celebrant, implorantque. De Germania ac Belgio vide inferius.

[6] [Formula Sanctum invocandi contra podagram.] Apud Raynaudum pag. 598 exstat sequens religiosæ invocationis monumentum, hoc titulo: Oratio devotissima ad S. Stapinum contra incurabilem morbum podagræ quotidie dicenda. Hanc sequitur Antiphona:

Sancte Stapine, Christi confessor atque episcope, fulgens virtutibus,
Ad Deum funde preces pro te invocantibus,
Ne vexemur morbo podagræ pro nostris reatibus;
Sed sani & incolumes vivere valeamus in hac vili vita tuis intercessionibus.
Et post hujus vitæ finem tecum in cælestibus
Collocari mereamur in supernis sedibus. Amen.

℣. Ora pro nobis beate Stapine, ℞. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui ad preces gloriosissimi confessoris atque pontificis Stapini erigis elisos, & ab omni dolore podagræ, chiragræ &c. reddis liberatos & sanos: concede nobis precantibus, ut non secundum iniquitates nostras retribuas nobis; sed meritis & intercessionibus gloriosissimi confessoris atque pontificis Stapini, ab omni vexatione podagræ, & ab omnibus malis liberemur. Per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

[7] Nec vero sterilem eorum qui cum malis hujusmodi conflictantur, [Alia dantur,] istius Sancti invocationem voluit esse Dominus; sed ad illa depellenda valde efficacem. Nam, referente ibidem Raynaudo, recentia non desunt in principis Palatinæ eleemosynarii primarii sedatis doloribus, hujus sancti Antistitis miracula; qui nuper ad sacellum Tolosam inter & Castrum huic Cæliti dicatum peregrinatus est: hospitique suo ad Tolosam Sancti hujus indicato præsidio, eum pariter cælestis remedii participem fecit, longoque podagræ tormento solutum gratulatus est. Sanctimonialis in Germania celebris, ex antiquis monumentis sequentem orationem, pium eleemosynarium docuerat; quam jamjam dedi.

[8] Narratio Italica a pag. 19 de miraculis agens, ex narratione sacerdotis, [e quibus comprobatur] qui Dorniensi Sancti sacello operam navabat, recenset, a Domina quadam præcipua regionis, parvulam, quam habebat, filiam tali modo membrorum usu captam, ut nec brachia, nec crura movere posset, S. Stapino commendatam fuisse, edito voto, se, filia sanitati restituta, tot libras ceræ ad ejus altare allaturam esse, quot penderet infans; nec mora, illam, interposita voti religione, brachia movere cœpisse, & impleta ad aram ceræ oblatione, eodem ipso temporis instanti gavisam esse officio pedum, ac libero incessu, quo etiam postea uti perrexerit.

Quædam prædictæ infantis consanguinea, in territorio Biterrensi ad metam vitæ adducta, ac monita a sua sorore, ut memor esset gratiæ, quam S. Stapini intercessione acceperat earum cognata, induxit illam, ut simul voto se obligarent Sancto; quod adimplere promisit ea, quæ sana erat. Quo vix facto, infirma pristinæ sanitati fuit restituta: hinc læta una, uti & altera Dorniam se contulerunt, ac promissi Sancto præstiti fidem liberarunt. Hæc e memorata Narratione desumpsi: quibus accedunt sequentia ex auctore Chronici Carcassonensis citato, pag. 300.

[9] Significatum nobis, ait, a reverendo P. Josepho de Castel Sarrasin, [patrocinium ejus] custode, quem Gardianum vulgus nuncupat, Conventus Fratrum Capucinorum civitatis Carcassonis, se accepisse media epistola a R. P. Leonardo de Paris, similiter Gardiano vel Custode Fratrum Capucinorum alterius ex tribus Congregationibus recurrentibus Lutetiæ Parisiorum, venerabilem sacerdotem Canonicum ecclesiæ Noviodunensis sibi asseruisse, nec tantum chiragræ & podagræ dolores, verum & cruciatus vix tolerandos se alias pertulisse; attamen abhinc tribus vel quatuor annis se maxime levatum hujus ægritudinis onere, postquam singulis diebus Antiphonam cum oratione S. Stapini recitare solitus, cum voto ædificandi sacelli nomine ipsius præscripto. Quod ubi brevi perfecerit, sperat canonicus, se penitus liberatum iri hac omni molestia. Hæc voluimus addidisse, quo firmius constet, preces S. Stapini gratissimas Deo, concedenti levamen imo & valetudinem integram ex hoc morbo: uti quotidie auditur ex multis partibus Ecclesiæ Catholicæ. Hæc ibi de Gallia.

[10] [adversus eumdem morbum.] Præmiserat idem auctor ibidem ista de Germania pag. 299: In quibusdam partibus Germaniæ viget ejusdem Sancti cultus nescio qua die, in quibus prædicatur episcopus Carcassonensis, sicuti accepimus a quibusdam ex venerabilibus presbyteris Societatis Jesu, qui nobis asseruere, gratissimas Deo Stapini preces, quando petitur levamen affectorum podagra vel chiragra, sicuti constat de levamine quorumdam. Quin etiam Sancti nostri patrocinium ad usque nostri Belgii territorium Namurcense sese extendisse, ex litteris suspicarer, die XX Septembris 1689 ad P. Danielem Papebrochium Namurco datis; nam earum scriptor, bis se fuisse affirmat in loco, in quo honoratur S. Photinus alias Stamp.; nihil tamen sese certi didicisse addit circa Sanctum istum: pagi d' Anchee, ubi honoratur, seniores credere, quod reliquiæ ablatæ sint a Gallis: magnum concursum esse feminarum, quæ infantes, usu pedum privatos, ad sacellum deferunt. Suspicarer, inquam, hæc intelligenda esse de S. Stapino nostro, etsi aliter ibi nomen scribatur; si debita adessent suspicandi fundamenta.

[11] [Incerta & obscura ipsius gesta.] In obscura admodum ignoratione versantur gesta Sancti, quem Narratio Italica pag. 5 episcopum Carcassonensem facit; addens, Gallum fuisse; sed quo loco in lucem prodierit, & quibus parentibus, non esse exploratum. De vita ejus solitaria in monte quodam non procul a loco Dorniensi agit pag. 7; de populi ad eum confluxu pag. 9; de didita per vicinas regiones fama ipsius pag. 10. Deinde narrat, quomodo ad cathedram Carcassonensem e spelunca sua a Clero ejusdem civitatis, applaudentibus civibus aliis, sit accersitus; sacrumque hoc munus ex divina revelatione & imperio eum acceptasse, ac meritis exornasse scribit; sed adeo confuse; ut nec nota temporis, nec nomen decessoris ullibi appareant. Ejusdem generis sunt, quæ pag. 17 habet de corpore, quod supponitur, ait, sepultum in cathedrali Carcassonensi. At si quæras, quando, a quo, quo teste; altum est silentium. Raynaudo pag. 584 citata S. Stapinus Castrensis in Septimania episcopus fuit; sed qua veri specie? Nam cum primus Castrensis antistes sit creatus anno 1317, ex Gallia Christiana apud Sammarthanos; quomodo fieri potest, ut, si S. Stapinus noster locum inter eos habere debeat, adeo manserit ignotus? At neque inter Carcassonenses ibidem invenio S. Stapinum. Quod si ex traditione longæva istius ecclesiæ, secundum id, quod dictum est supra num. 2 ex Supplemento ibidem allegato, rem confici velis; erunt sine dubio, qui desiderent, eam probari traditionem documento aliquo antiquo ac bonæ notæ. Denique dum auctor Narrationis Italicæ pag. 19 scribit, proferri a se ea, quæ accipi potuere e monumentis ecclesiæ Carcassonensis, & ex longa traditione populi vicini; redibit difficultas cum circa rem, quam modo tangebam, tum circa alia ejus gesta non habebunt eruditi, in quo satis secure acquiescant,

[Annotata]

* f. 1661

DE B. GEZZELINO SEU GITZELINO CONFESSORE
Slebusrodæ apud Coloniam Agrippinam.

[Commentarius]

Gezzelinus seu Gitzelinus, non procul Colonia (S.)

AUCTORE J. P.

Colonia Agrippina, tot sacrorum pignorum, quæ apud se religiosissime asservat, [Publicus cultus] celeberrimum longe lateque hierogazophylacium, in suo territorio ecclesiam habet parœcialem, vulgo Schlevuschrath vel Slebusrode, Beati nostri cultu & exuviis spectabilem. De cultu sic loquitur Grevenus hac die VI Augusti: Beatæ memoriæ Gezelini confessoris, in Slebusrode Ducatus Montensis quiescentis. Consentit Martyrologium sub nomine Canisii citari solitum. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii eadem die beatum nostrum Confessorem ita annuntiat: Slebusrodæ apud Coloniam Agrippinam memoria beati Gitzelini, qui invocatur adversus morbum pustularum & morbillorum, & in capella vulgo dicta sint Gisle Capelchin, sub altari magnum fontem habet, languentibus salutarem. Pingitur cum galero pastorali, & duobus porcis. Fuit enim subulcus. Qui cum quodam tempore vellet visitare ecclesiam B. Mariæ Aquisgrani, fertur pecora sua Domino Jesu commendasse, eoque absente convicaneos conspexisse aliquem, qui in ejus specie absentis vices suppleret. Sed hæc ad Coloniensem pertinent ecclesiam: quibus distinguas Beatum hunc a B. Schetzelone, qui ad Luxemburgenses spectat, & cum illo a nonnullis confunditur, videlicet a Molano in additionibus ad suum Usuardum hac die, qua sic dicit: Beatæ memoriæ Gezelini confessoris, qui quiescit in Ducatu Montensi, additque in notis, Gezelini Vitam scripsit Archardus, discipulus S. Bernardi: a Wione in Ligno vitæ tom. 2 pag. 263, dum eum ita annuntiat: In Ducatu Montensi, beati Gezelini monachi, & confess. Ord. Cisterciensis, & in notis citat additiones Molani, & eumdem, quem ille, Vitæ auctorem: a Ferrario denique in Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, his verbis eum referente: Slesbusrodæ apud Coloniam B. Gezelini monachi Cistertiensis, & eumdem in notis Vitæ scriptorem allegat. Probatur autem ex iis, quæ hac eadem die scribemus de Schetzelone Luxemburgensi, a tribus dictis hagiologis hunc Beatum cum Montensi seu Slebusrodensi fuisse confusum; ubi etiam expendetur, an is monachus Cisterciensis umquam exstiterit. Eo itaque lectorem mittere placet, ne agendum agamus.

[2] Aliud, quo certiores reddimur de publico hujus Beati cultu, [ex Fastis probatur.] testimonium suggerit Gelenius libro 4 de Coloniæ Agrippinensis magnitudine, inter sacros ac pios Fastos hac item die sic memorans: Apud Schlebusrode B. Gezzelini eremitæ: cujus fons & memoria frequenti peregrinantium confluxu invisuntur; sed Acta temporum injuria hominibus perierunt, quæ æterno. Retributori nota sunt. Videtur vitæ ejus rigor aliquam habuisse similitudinem cum rigore B. Schetzelonis, Ordinis Cisterciensis Religiosi: unde propter quoque nominis affinitatem, ab aliquibus cum hoc confunditur: sed hujus diversitas deprehenditur in ejusdem Vita apud Benedictum Gononem.

[3] [Fons, sacellum.] Hanc ego inter Vitas Patrum Occidentis, apud Gononum non reperio; sed Vitam S. Gisleni eremitæ habet; quæ alium omnino Sanctum exhibet. Castellanus adjectis ad suum Martyrologium Romanum eum accenset Coloniæ sub nomine S. Gisisleni (S. Gisle) subulci. Hic etiam meminisse juvat eorum, quæ noster Theodorus Rhay libro suo, qui inscribitur Animæ illustres Juliæ, Cliviæ, Montium &c. ad diem VI Augusti de Beato intexuit: In Montium Ducatu ad Bensbergam arcem in pago Slebus B. Gezzelini anachoretæ: cujus ibidem memoria & fons ejus precibus e terra datus; qui in sacello a perillustri domino Henrico barone de Reuschenbergh Teutonici Ordinis Commend. &c. erecto, frequenti peregrinorum confluxu invisitur, pluribus medicus & salutaris.

[4] [In notitiis Slebusroda huc missis] Porro in rebus hujus Beati investigandis ulterior a nobis prætermissa opera non fuit; sed litteris interpellavimus P. Antonium Hüdigh S. J, provinciæ Rheni inferioris procuratorem, Coloniæ Agrippinæ commorantem; qui indidem die XXVI Maii 1732 officiose respondens, ea quæ accludit in rem nostram, Germanice exarata, manu propria conscripsisse R. D. Pastorem in Schlebuschrath significat, nomine, prout subdit eorum exemplari, Joannem Heimbach, a quadraginta annis eo munere ibidem perfunctum. Sed quoniam scriptum illud non lingua dumtaxat Germanica, sed Germanicis etiam characteribus apud nos peregrinis, atque adeo mihi ad fidelem interpretationem Latinam non accommodatis; expertissimum dominum Ernestum Wipperman, Germanum Salis-Uffleniensem in Comitatu Lippiæ, in hac Antverpiensi urbe medicum practicum juratum, nec non hujus domus nostræ Professæ medicum primarium, hanc rogavi & obtinui. Itaque, quæ perhumaniter petitioni meæ faciendo satis transtulit, iis utemur, in hanc a Viro sententiam redditis, qua illa huc transcribemus sub nomine notitiarum Slebusrodensium.

[5] [Beatus hic Slebusrodensis] Postquam igitur laudatus Heimbachius, e scriptoribus Cisterciensibus, nec non Molano, Gelenio ac Rhayo, egisset de B. Gizzelini cultu, die VI hujus celebrati, subdit, Per totum S. Ordinem Cisterciensem hoc festum tali die celebrari. Habemus in nostro Museo Antverpiensi folium expansum, & anno 1620 Bruxellæ editum hoc titulo: Kalendarium Sanctorum ac Beatorum maxime illustrium ex Ordine Cisterciensi, mensium ac dierum serie digestum; in quo prædicta die signatur B. Iezelinus eremita in Alemania; ast hunc non esse Slebusrodensem seu Montensem; sed Luxemburgensem, qui in dictis notitiis etiam cum Slebusrodensi perperam confunditur; videtur abunde confici e Commentario Actis B. Schetzelonis prævio, quem paulo post exhibebimus. Confusio autem ista unius cum altero in notitiis Slebusrodensibus facta perspicue ostenditur ex earum contextu, e quo delibo sequentia: Supra memoratus B. Gezzelinus a Deo per specialem modum ad perfectionem est adductus in juvenili ætate. Speluncas, silvas & campos territorii Montensis in palæstram contra carnem, mundum & diabolum elegit. Cibus ei non fuit alius quam herbæ & radices: potus erat aqua: vestimenta (siquidem talia nominari mereantur) nihil erant præter lacera frusta. Tali modo per quatuordecim annos seminudus montes & valles in frigore & calore pervadebat: & mirabilem quidem, sed vix imitabilem vitam duxit. Fama ipsius sanctitatis tam longe dispersa fuit, ut B. P. Bernardus abbas in Clara valle ipsi non solummodo vestem dederit, sed etiam … suum proprium habitum ad eum miserit; ex Menologio Cisterciensi, quod citatur, Chrysostomi Henriquez.

[6] Sequitur deinde in notitiis Slebusrodensibus, quod B. Gizzelinus maximo flagraverit desiderio invisendi imaginem Deiparæ Aquisgranensis; [cum alio Luxemburgensi confusus:] quodque voti sui factus compos non fuerit propter gregem a suis superioribus spiritualibus sibi commissum; sed quod, dum suo bono pastori Christo Jesu eum commendasset, iter Aquisgranum versus inceperit, ibique summa cum devotione Deiparam honorarit, illa sine dubio, uti sequitur, vel angelo pastoritii ejus officii vices supplente &c. Consule dicta superius num. 1. Id contigit, si iisdem notitiis credimus, prope Slebusrodam pagum non longe distantem a Mulhemio. Noster itaque B. Gizzelinus fuit frater laicus & conversus Cisterciensis, qui olim in pagis & villis varia œconomica peregit: sicuti videri potest ex perantiquis abbatiæ Altenbergensis reservatis Mss. Hæc ibi. Verum qualiacumque sint illa Mss. quæ hic nominantur dumtaxat, & qualibuscumque vitæ professione ac officio Gizzelinus perfunctus fuerit; de qua re velim & discere & alios docere certiora; clarissimum est e textu modo allegato, B. Gezzelinum Slebusrodensem & Schetzelonem Luxemburgensem confundi, si hujus Vitam uti & Commentarium nostrum eidem præfixum conferas cum his, quæ de isto superius jam narrata sunt. Per abbatiam vero Altenburgensem modo nominatam designatur sine dubio Vetus-mons vulgo Aldenberg in Ducatu Montensi ad fluvium Duna, quæ notatur apud Gasparem Jongelinum in Notitia abbatiarum Ordinis Cisterciensis lib. 2 pag. 13 in diœcesi Coloniensi; de qua ibidem plura.

[7] [cujus cultus cum olim propagatus, tum nunc etiamnum perseverat.] Sæpe dictæ notitiæ præterea referunt, ultimam Beati voluntatem præ magna & illi consueta animi submissione fuisse, ut corpus suum vita functum sepeliretur sub tecti stillicidio; quam ipsius voluntatem aliquo modo impletam fuisse, idque in supra memorata ecclesia parœciali Slebusrodensi, e verosimili conjectura notitiæ eædem volunt: ubi corpus non solummodo sub quadam affixa appendice istius ecclesiæ (seu quodam sacello, uti ego quidem intelligo ex sequentibus, isti ecclesiæ annexo) in latere chori, in aliquo decorato & suspenso clathro, & in lapideo & dealbato sepulcro inhumatum jacet; sed etiam in antro prædicti sepulcri quadratum foramen videre est, ex quo vicinis & remote adventitiis populis omni tempore corpus tangentibus fit ex ipso attactu omnium dolorum capitis levamen; & non aliter, quam per specialem gratiam Dei, & suprema merita ejus pii Servi, ad summam admirationem omnium, exoptatum effectum obtinent; sicut olim ægroti per attactum umbræ S. Petri, principis Apostolorum. Et hoc miraculum confirmatur per perantiquam, in supra memorata ecclesia reperibilem, originalem imaginem, in vero habitu Conversi sive laici Cisterciensis Ordinis, in qua Beatus una manu portans oviculam, altera autem pedum pastorale, repræsentatur: quam vicini ex Slebisch & Slebusroda olim in summa veneratione habuerunt, & tam in festo Beati, quam aliis festis summa cum devotione circumtulerunt: sicuti etiam in supra nominata appendice ad gloriam ipsius exstructum est altare, in quo quotidiana Missa celebratur per ordinatum sacerdotem cum illuminatione sepulcri. Hisce subjunguntur indulgentiæ omnium peccatorum, die VI Augusti lucrandæ, ad quas harum notitiarum scriptor fideles hortatur; & in cujus fide hæc dicta sunto.

DE S. CHREMETE ABB. CONFESS.
IN SICILIA.

MCXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus & gesta.

Chremes abb. confessor in Sicilia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Hic Sanctum damus, ut antehac alios, [Ceteris ignotus,] in fide nostri Octavii Caietani, ex Opere ejus notissimo de Vitis Sanctorum Siculorum: neque enim alibi aut gesta B. Chremetis aut cultum nos reperisse ultro fatemur, præterquam in Catalogo generali Ferrarii, ubi ita hoc die annuntiatur: Apud Castrum Leonis in Sicilia, B. Chremetis abbatis Ord. S. Basilii. Quod Martyrologium Siculum, ut ipse vocat, consuluerit, nescio: in Pantheo nostri Carreræ acceptus est ex ipso Caietano. Hic porro requisitis omnibus sic nos instruxit & docuit, ut secure Chremetem ut eximium Christi athletam in nostro hoc Opere consignemus. Animadversiones ejus hic expendere juverit, ex quibus id primum observabis, errasse laudatum Ferrarium, dum rotunde asseruit, Vitam ejus manuscriptam in monasterio S. Salvatoris apud prædictum Castrum servari. Ipsum Caietanum de monumentis omnibus ad Sanctum spectantibus melius edoctum, audiamus:

[2] [Caietano] D. Chremetis monachorum parentis celebre nomen in oppido Francavillæ & adjacente regione; sed ab alumnis ejus nullis esse commendatum monumentis, indignum fuit. Itaque temporum injuriis intercedendum ratus, quod sanctissimi Viri famæ superest, operæ pretium duxi scribere, bono posteritatis. Hanc igitur S. Chremetis Vitam ex iis composuimus quæ per manus a majoribus nostris de eo accepimus, totoque oppido Francavilla, quod monasterio Chremetiano proximum, nota rataque habentur. Hujus sane antiqui monasterii ædificium adhuc manet, nomine sanctissimi Servatoris de Placa insignitum; exstantque in eo monumenta quædam ævi Rogeriani monachorum, Rituales libri ad divinum cultum, Græcique codices manu exarati, quo idiomate antiquis temporibus utebantur. Præterea capitis cranium S. Barbaræ, brachii S. Ursulæ radius & integrum caput D. Chremetis, Græcis characteribus hoc modo inscriptis: Caput B. Chremetis.

[3] Porro Chremetis sanctissimi abbatis caput, summa pietate servatum eadem in æde, [acceptus refertur.] maximaque celebritate illius regionis homines venerantur, præsertim VIII Idus Augusti, festo die Transfigurationis Domini nostri Servatoris, cujus nomini ecclesia dedicata est, in altari ad venerationem exponitur: oppidani vero D. Chremetem patronum habent ac reverentur. Atque hæc ad vetusti constantisque cultus probationem abunde sufficiunt; gesta ejus non minori diligentia describuntur. Ceterum quæ ad Rogerii donationem spectant ejusque instrumentum, ex Græco non satis feliciter versum, hic pluribus memoranda non censuimus: satis nobis sit Vitam ipsam subjungere.

VITA
Auctore Octavio Caietano.

Chremes abb. confessor in Sicilia (S.)

[Chremes humana omnia abjicit.] Chremes, sane eximius Christi athleta, extremis temporibus fuit, quibus Sarraceni in insula Sicilia dominabantur. Patria, parentes, ejusque prima ætatis exordia, adhuc ignorata a me sunt. Grandis jam natu, cum Dei sese officiis devovere cuperet, ut id assequi commodius posset, abjiciens humanas omnes curas, ordinaria eorum impedimenta, qui ad pietatem grassari contendunt, desertum locum, neque dum celebrem, palæstram suam delegit. Quem prope locum Francavilla oppidum, longo post tempore, conditum est. Immanis hic vastæque magnitudinis attolitur rupes undequaque prærupta, uno tantum aditu ab occidente. Arduam hanc rupem, ab omni humano cultu alienam, Chremes sibi domicilium voluit, ubi gratiarum stipendia, summo numini, ob accepta beneficia, pendens, diu noctuque precibus vacabat, corpus cibi abstinentia vigiliisque & algoribus conflictabat.

[2] Ea tempestate, dum Rogerius Comes, Sarracenos bello persequens, [Chremeti Deus obsequentes dat feras animantes,] Siciliam obiret, rupem præteriit, qua super cælestem vitam Chremes agebat. Qui simul atque id accepit, caritatis pretium esse existimavit, si tanto Duci Christiana de re, ac maxime Sicula, benemerenti, obviam iret, adeptas de Christi hostibus victorias gratulaturus: insuper pium Comitem quibusdam donaret munusculis, benevolentiæ suæ lætitiæque argumentis, agrestibus illis quidem, sed quæ pietatem apprime redolerent: quippe cum vitam ille degeret ab officiis cultuque humanitatis abhorrentem & a civitatibus semotam, sane difficile negotium erat, inculto in loco adinvenire, quo virum principem muneraret. Quidnam igitur consilii capiat? Ad plenissima Domini sui promptuaria confugit, preces aliquamdiu fundit, mox e silva proxima feras animantes, quæ hominum esui convenirent, venire ad se in Dei nomine jubet.

[3] Derepente (res sane dictu incredibilis) diversi generis animalium multitudo e silvis, [Quas vocatas ad se ducit ad Comitem Rogerium.] antrisque (audiisse crederes) viri Dei imperio obtemperans, adfuit. Hujus igitur agminis dux Chremes iter ad Rogerium facit, ad quem ut pervenit: summa animi vultusque demissione & hilari aspectu cum salutasset, rogavit, ut ea, quæ ipse duceret animalia, dono acciperet. Rogerius militesque in summam adducti admirationem, simul ex tali spectaculo incredibilem voluptatem capiebant. Tum demum Rogerius ex Chremete sciscitatur: Quanam arte, quibusve, obsecro, rationibus, hæ belluæ cicures factæ a te sunt? Postquam accepit, dicto ejus, eodem fere tempore, ex speluncis & nemoribus advocatas, ægre in animum inducere poterat, nec fieri posse existimabat, ut grex ferarum, qua timiditate, qua feritate, natura insita, penitus deposita, mansuefactus de subito sit. Tum Chremes, ut palam Dei virtutem faceret, ad animantes versus; Quando, inquit, vos donum Rogerius dedignatur, abite hinc, liberaque vivendi ratione, ut antea, fruimini. Simul illis benedixit Vir sanctus, pristina loca alacritate maxima petivere. Hæsit miraculi magnitudine Rogerius, statimque equo desiliit, demisseque ad pedes Viri sanctissimi provolutus; Quoniam, inquit, tanti sunt apud Deum preces tuæ, quæso te, ut commendare Deo peccatorem me velis; enixeque, ut sibi bene precaretur, exposcebat.

[4] [Rogerius B. Chremetem reveretur.] Ut colloquendi finis fuit, Rogerius inclementem illam rupem, itinere difficili, Chremete duce, conscendit. Inde piissimus Comes, quippe cui sacra ædificia mirum in modum cordi semper fuere, prospectu circum capto (qui in mare est ab oriente, ab occidente in apertos campos usque ad Randarii colles, a meridie in Ætnam, a septemtrione in Silvam Placensem) cognita loci opportunitate, monasterium ea exstrui super rupe, optimum duxit, & ad Chremetem, Te Pater, ait, ac monasterium tuum silva agrisque, quæ vides, dono, unde vitam tolerent, qui hunc in locum se receperint, tuæque institutum vitæ consectari voluerint. Dein Rogerius, cum Chremetis se precibus commendasset, accepta ab eo benedictione, discessit. Igitur opibus magni Comitis Rogerii monasterium construi cœptum, perfectumque est. Permulti vero fama Chremetis tracti, humanarum rerum laqueis exsoluti, ad nidulum rupi illi affixum, pietatis studio, convolabant.

[5] [Monasterium excitat.] At Chremes cum in dies magis magisque familiam crescere animadverteret, & majorum vestigiis esse insistendum recte duceret, antiquam sanctamque Magni Basilii monachorum parentis, vivendi rationem præceptionesque alumnis præscripsit suis; ipse ut dignitate ceteris, ita exemplo vitæ præibat, omnibus omnium se virtutum exemplar exhibens, quod intuentes, perfectam pietatis imaginem ad se transferrent. Diutius tamen id ferre dæmon haud potuit; cum plane intelligeret, a tot palæstritis, & opera magistri, semet illudi. Igitur insidias per invidiam Chremeti struit; quo sublato, reliquam familiam facile pessumdaret. Forte in eo monasterio quidam erant, qui a primis flagrantibusque vitæ studiis per socordiam dejecti, religiosæque disciplinæ pertæsi, severos Magistri mores non tolerabant. His scelerum instinctor venenum instillat, & impellit tandem, ut austerum ac durum senem perdant, sibique de medio tollant. Ubi concepere animo scelus, persequi statuunt. Condicto die, Chremetem alia omnia cogitantem incautumque adorti, prærupta de rupe præcipitem agunt. Nimirum hoc expetunt homines hujusmodi, qui in virtutum exercitationibus defervescunt, probos rectores, quorum vita curaque illis odio est, subvertere, aut amovere procul, ut cupidinibus se dedant suis.

[6] Verum ut patrati facinoris, atque divinæ benevolentiæ juxta, [Ejectus vestigium in rupe imprimit.] posteris monumentum relinqueretur, Chremetis viri sanctissimi vestigium divinitus saxo impressum est, cui primo jactu pedem impingens, in imum solum resiliit. Quod vestigium ad nostram usque ætatem, maxima omnium cum admiratione, tum pietate visitur, qua parte rupes ad septemtrionem vergit. At homines nefarii Senem male perdidisse jam rati, suo vecordes malo lætabantur. Verum enimvero Deus, quippe cui suorum salus maximæ curæ est, statim dejectum Chremetem per Angelos suos, quos piis viris administros custodesque pollicitus est, suscipi mandat, & ad radices montis incolumem deponi. Hic mitissimus Vir ne minimum quidem pessimo facinore commotus est; verum fasce lignorum compacto, & in humeros imposito, perinde atque monachorum utilitate eo se contulisset, ad monasterium inturbidus ascendit.

[7] Cum ecce tibi ex improviso, qui malefacto exultabant, [Mira patientia injuriam tolerat.] alia omnia expectantes, venire Chremetem & adesse conspiciunt: qui animo vultuque ad hilaritatem composito, humanitate summa salvere alumnos suos jubet. Tum vero illi attonitis similes, vix ullam loquendi facultatem habere; nescire, per somnium, an per vigiliam negotium ageretur: neque sane num Chremetis simulacrum, an ipsummet Chremetem viderent, recte dijudicabant. Ubi tandem quo cecidisset res, unaque sanctitatem Hominis cognoverunt, demississime, nec sine lacrymis ad ejus pedes abjecti, facinus confiteri, veniam petere, vel ipsius etiam aspectu indignos se dicere, aliaque hujusmodi, quæ summum animi dolorem indicarent. Collacrymantibus filiis injuriam benignus pater condonat. Mox pacis osculo & benedictione omnibus impertita, in pristinam gratiam recipit, ac peramanter tractavit.

[8] [Humari expetit sub gradibus Ecclesiæ.] Ceterum emigraturus tandem e vita Chremes, congregatos monachos in primis hortatus est, ut perfecte vivendi studium tantumque negotium magna animi contentione capesserent, & ad extremum usque spiritum retinerent: præcipue mutuum inter ipsos amorem conservarent. Demum eis bene precatus, enixe rogat, obsecratque, ne honorifico sepulchro conderetur, sed pro templi gradibus humarent; ut quicumque ædem ingrederentur, pedibus proculcarent. Tum puram sanctamque animam Deo commendans, efflavit inter alumnorum suorum complexus & lacrymas. Quam gratum acceptumque Deo fuerit demissionis ejus studium ac exemplum, quod moriens reliquit, miraculo demonstratum est. Nam limpidissimæ aquæ fons e terræ gremio scaturiit, ubi sanctissimum Chremetis corpus depositum fuit, & ad nostram usque ætatem scaturit. Cujus aquam statim atque pio animi affectu quartana laborantes biberint, pristinam valetudinem adipiscuntur. Beatissimi Chremetis caput, summo cultu servatum VIII Idus Augusti, festo die Christi Domini Servatoris, cui ædes monasterii dedicata est, in ara expositum, maxima celebritate ac pietate illius regionis homines venerantur.

DE B. SCHETZELONE CONFESSORE
IN TERRITORIO LUXEMBURGENSI IN BELGIO.

Anno circ. MCXXXVIII vel MCXXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus; Beatus cum alio confusus; an fuerit Ordinis Cisterciensis; ætas; annus mortis; translatio corporis; an illud inventum; Acta, & eorum auctor.

Schetzelo in territ. Luxemburg. in Belgio (B.)

AUCTORE J. P.

Luxemburgum, ampla & munita Belgii urbs, Ducatus cognominis caput, ad Alizontem amnem, a Theodonis villa, Treveris ac confiniis Lotharingiæ ad aliquot leucarum distantiam dissita, [Cultus sacer in territorio Luxemburgensi,] merito jure gloriari potest B. Schetzelone, cujus nomen variis modis inflectitur, sicut per decursum patebit: proximum quippe ejusdem urbis territorium incoluit vivus; mortuus autem sacris suis exuviis eamdem illustravit, utroque certe titulo celebrandus. Præter ea, quæ Vitæ ejus scriptor de antiquo ipsius cultu notata reliquit, hæc addo ex hagiologis. In Calendario Natalibus Sanctorum Belgii apud Molanum præfixo, hac die signatur nomen Scetzelonis vel Gisisleni, Lucemburgi. Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi hæc habet: In patria Lutzenburgensi beatus Iezelinus eremita, Ordinis Cistertiensis, ad quem divus Bernardus proprium habitum transmisit: vir in diebus suis vere magnus, qui seminudus, & brutorum esca utens, per quatuordecim annos inter montes & nives solus oberravit, & tandem, percepto Dominico corpore, lætantibus angelis, nemine præsente, obdormivit in Domino, & post mortem multis miraculis claruit. Kalendarium Cisterciense assignavimus hac die inter ea, quæ de B. Gizzelino Slebusrodensi dicta sunt: ubi de confusione Molani, Wionis ac Ferrarii actum. In similem etiam errorem impegit Chalemotus, quando in sua Serie Sanctorum &c. Ordinis Cisterciensis, in Luxemburgensi & Ducatu Montensi Beatum annuntiavit, duos in unum conflando. Molani vero errorem, in additionibus commissum, recte invenio correctum in ejus Natalibus Sanctorum hac die, qua B. Gizzelino Slebusrodensi subnectuntur ista: Fuit autem alius Gisislenus, quem Scetzelonem nominarunt: cujus depositionis dies ignoratur, memoria tamen ejus apud Lutcemburgenses, Belgis annumeratos, numquam desinet. Saussayus postquam Beatum nostrum recte annuntiasset in tractu Lutzemburgensi, & quidem cum titulo Sancti, elogio mox illum insigni prosequitur; circa quod consulat lector Vitam infra a nobis recudendam.

[2] [non autem Coloniensi.] Henriquezius in notis ad hunc diem, occasione annuntiationis Wionis, de cujus confusione modo memini, lapsum istum merito castigans, Corrigendus, ait, hic auctor, quia pro Ducatu Lutzenburgensi scripsit In Ducatu Montensi, secutus Molanum, qui in additionibus ad Usuardum ait: Item beatæ memoriæ Gezelini confessoris, qui quiescit in Ducatu Montensi; ex similitudine vocis Germanicæ seductus: nam bergh significat montem; burg vero burgum seu oppidum: unde ipsi pro Lutzenburg legentes Lutzenberg, provinciam illam Montensem seu Bergensem Ducatum appellarunt. Sed ratio ista nullo modo mihi probabilis est: norat utique Molanus, civis ac theologus doctor Lovaniensis illud discrimen, norunt Belgæ: Ducatum Montensem seu Bergensem, si vis, ab civitate Luxemburgensi toto cælo, ut ita loquar, distingui norunt. Ratio itaque confusionis, quam Molanus in additionibus commisit, non a confusione istorum locorum, sed a confusione unius Beati cum alio repetenda erat Henriquezio, adeo ut, dum Molanum recte correxit in re, in rei tamen causa corrigendus merito sit ipsemet corrector.

[3] Vidimus supra, B. Schetzelonem cœnobitis Cisterciensibus accenseri: [Non satis probatur, quod fuerit Ordinis Cisterciensis.] ubi occurrit Henriquezius, dicens, quod ad eum divus Bernardus proprium habitum transmiserit. Saussayus autem in elogio Beati, Eam, ait, in opinionem sanctitatis venit, ut a B. Bernardo tanti fieret, quod inter ipsius Ordinis sidera, haud cogitans, pro meritis cooptaretur. Nam absenti ipsemet beatus Pater habitum suum transmisit &c. Sed quod vere ac proprie Confessor noster amplexus fuerit Ordinem Cisterciensem; quodque in illum a S. Bernardo fuerit assumptus, ex antiquis documentis mihi hactenus non satis suadetur: non ex Vita, quam ex Achardi monachi Clarævallensis, ac discipuli S. Bernardi, relatione, ac testimonio oculato, ejusdem scriptor concinnavit. Nam tametsi in ea num. 5 hæc dicuntur: Beatus itaque Bernardus, audita virtute conversationis illius, dedit nobis præceptum adeundi & salutandi ex nomine ipsius Virum, mittens etiam ei pro signo caritatis nonnulla munuscula; hoc est tunicam, & caligas, ut pro ejus amore indueret illas. Et num. 6: Tunc eulogiis præsentatis, cum salutationem Patris humiliter & cum reverentia suscepisset, ipsaque indumenta sibi applicuisset, mox iterum ea deposuit, & ait &c. Tametsi, inquam, hæc ibi dicuntur; quo pacto tamen inde extundas, habitum PROPRIUM, sive Ordinis Cisterciensis, a S. Bernardo transmissum ad B. Schetzelonem; & hunc ab illo ad dicti Ordinis institutum fuisse assumptum, non equidem video. Nec aliud novi documentum, quo res ista stabiliatur: ut consequens videatur, ipsius non recte mentionem fieri inter Cælites Benedictinos apud Bucelinum in Menologio istius Ordinis tamquam monachi sacratissimæ Congregationis, ait, nostræ Cisterciensis; nedum apud Chalemotum citatum posse inter Cistercienses ei attribui longum virtutis & claustri ac cœnobiticæ vitæ experimentum.

[4] De ætate Beati istæc mihi dicenda occurrunt. Inter schedas nostras Mss. exstat una hoc titulo prænotata: [Beati ætas,] Ex Annalibus monasterii S. Mariæ Luxemburgi collectis a P. Alexandro Wiltheim S. I. De B. Schetzelone. Quæ dabo deinde ex isto Ms., citabo sub titulo notitiarum Luxemburgensium. In illis itaque sic scribitur de Beati ætate: Relata inter annum MCXXXIX & MCLIV vita ejus ac morte; quia ad tempora Folmari abb. Monasteriensis primi pertinere videntur, sic concludit &c. Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1134, num. 9, Fundavit, ait, Bernardus pater claustrum sive Hemmenrode per Achardum, discipulum ipsius, virum sanctissimum, per quem etiam sanctum Ascelinum, tunc temporis in magna sanctitate degentem in illis partibus, affectuose & devote visitavit. Hinc habemus ætatem, qua Beatus vixit; at quo anno vivere desiit? Rem inquiramus.

[5] [annus mortis,] Ad annum, ex citato mox Annalium auctore, 1134 Achardus eum invisit; idque ultimo, sicut mihi videtur probabilius, vitæ Beati quadriennio: quia quæ narrat biographus num. 3 ipsum fecisse quatuor fere annis ante suam dormitionem, videntur mihi magis convenire modo ipsius vivendi, quem tunc tenebat, quando Achardus eum invisit; quam illi, quem observarat per decennium integrum, isti, uti apparet, visitationi prævium. Postquam enim dixisset biographus num. 2, Annis siquidem quatuordecim solivagus, ac toto corpore nudus, montibus & silvis pro Christi amore oberrans & latitans perduravit; cælum habens pro tecto, aërem pro vestimento; pecorinum victum pro cibo humano. Herbis namque agrestibus & crudis, earumque radicibus .. utebatur; mox ista connectens cum dicto decennio, Hujus, inquit, rigorem propositi .. per decennium integrum custodivit. De quadriennio vero vitæ ultimo sic docet: Postmodum autem quatuor fere annis ante suam dormitionem .. bruma sæviente asperrima, cum tellus nivibus obruta, & gelu acriore coërcita, nec herbas foris exereret, nec radices effodi sineret: tunc a facie famis & hujus frigoris sustinere non prævalens, tandem ut homo jam fere præmortuus, & obeso corpore, pelle sola circumdatus, cogebatur interdum deserta deserere, & ad homines utcumque divertere, eorum hospes, victus gratia; sicut pluribus in Vita exponitur. Et in hoc statu, quo nimirum ad homines suo modo interdum divertere vel invitus cogebatur, convenisse eum videtur Achardus. Audi scriptorem Vitæ num. 5 hæc de eo referentem: Nos ergo profecti ad easdem partes, una die, cum adhuc tenebræ essent, intravimus locum, ubi quiescere putabatur; & non invenientes, sciscitati sumus ab hospite, ubinam ille esset. Ille vero respondit: Hac nocte .. apud nos in curia mansit. Audin' tu ab hospite; apud nos .. mansit? Hinc itaque probabilius colligo, ab Achardo conventum esse Beatum ultimo vitæ suæ quadriennio: quod si conjungas cum anno 1134, quo rem gestam innectebat Annalista supra citatus; reliquum erit, ut mors ejus affigatur annis circiter 1138 vel 1139.

[6] [locus translationis:] Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii suggerit notitias, quibus illustratur locus translationis; de qua Vitæ scriptor tradit ista: Postea vero translatum est inde (de nova ecclesia, super Beati corpus constructa, sermo fuerat) corpus ejus apud quoddam nobile castrum, quod nominatur Luceleburgum, & in ecclesia beatæ Mariæ honorifice tumulatum. Porro ad ipsum tumulum ejus miracula frequenter usque hodie fiunt, & sanitates ac beneficia multa, ipso interveniente, fideliter postulantes accipiunt. Molanus, inquam, ex litteris Joannis Bertels Lovaniensis, Prælati Lutzemburgensis monasterii, ad se datis sic memorat: Monasterium nostrum, in quo Vir Dei requiescit, dirutum est, imo solo adæquatum ab annis triginta tribus. Interim audivi sæpius ab his, qui monasterium inhabitarunt, sæpiusque genua ante sepulcrum Eremitæ flexerunt, qui proprio nomine Gisislenus dicebatur, & in maxima silva prope Luxemburgum habitavit, quæ idiomate Germanico Gruenen-walt appellatur, in qua fons pulcherrimus ex rupe exilit, qui Schetzelborn vocatur; & quia apud hunc habitabat, a communi populo Schetzel-bruder nominatur, a Latinis frater Schetzelo .. Cujus corpus adhuc requiescit in loco desolatæ ecclesiæ. Ceterum de Joanne isto Bertelio lectorem instruit Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica; unde hæc delibo in rem nostram: S. Benedicti institutum in Munsteriensi cœnobio intra muros urbis Luxemburgensis amplexus est; & anno D. MDLXXVI, VIII Eidus Augusti abbas consecratus, annos XIX præfuit. Hinc ad Epternacensis ejusdem Ordinis monasterii … regimen admotus &c.; ubi excessit e vivis .. anno Dom. MDCVII. De Munsteriensi abbatia, ejusque excidio & abbatibus agit laudatus Bertelius in Historia Luxemburgensi pag. 123 & sequentibus; de rebus autem suis pag. 144.

[7] Verum, ut unde tantisper digressa est, ad Beati nostri sepulcrum redeat oratio, [corpus fuisse inventum,] notitiæ Trevirenses testantur, illud post dicti monasterii excidium latere perrexisse. Hæc quippe in illis lego: Anno MDXLIV Luxemburgum ab imperatore Carolo V opera Furstenbergii recuperatum est: cui homines plus æquo providi persuasere, solo æquandam Monasteriensem domum. Qua re breviter perstricta, Tum scilicet, prout sequitur, D. Schetzelonis sepulcrum, quod avorum memoria cereis atque donis multa hominum frequentia cultum fuisse accepimus, ruderibus collapsæ ædis involutum, etiam huc usque latet. Fama quidem fuit, Beati corpus fuisse inventum, secundum ea, quæ mox referam, anno 1620; sed mendax fuit. Rem intellige ex iisdem notitiis Luxemburgensibus, in quibus ista invenio: Anno MDCXX ad famam inventi corporis D. Schetzelonis, tota urbs ad effossum cadaver spectandum incredibili studio effusa est. Aiebant a majoribus traditum, D.Schetzelonem ante aram maximam ædis D. Virginis, quam a Guilielmo Comite ædificatam diximus, fuisse sepultum. Itaque a Ven. viro Huberto Bistenio .. apud Monasterienses sacro oratore, pluribus ab annis animadversum fuerat, in area, quæ post ædem bello Gallico sublatam supererat, eo loci, ubi D. Schetzelonem situm esse oporteret, herbas atque gramina dense excrescere; at extra eum locum raras atque aridas esse. Quippe rupes circumfusæ alibi vix palmi altitudine terra integuntur.

[8] Subiit animo, non ex nihilo fieri; placuitque eo loci fodi. [fama fuit, sed mendax.] Principio terra bene multa eruta (ea nempe gramina lætiora effecerat) mox animadversum, terram in sarcophagi speciem excisam. Tandem detecta quoque hominis ossa: quibus ubi humus studiose amota fuit, visa sunt compagem seriemque suam atque ordinem retinere. Dentium ne unus exciderat: magni corporis fuisse apparebat. Creditum, D. Schetzelonem eum esse. Itaque maxima frequentia homines ex urbe adesse; reperta lipsana per venerationem manu tangere: precatorios globulos ac numos admovere, glebam religiose tollere: rarissimo cuique fragmenta modica ossium concedebantur. Unum plerique dolebant, cum miranda nulla ea inventione evenirent, nihil reperiri, quod argumento esset, D. Schetzelonis ea esse lipsana oportere. Inventa quoque calcaria, antiqua specie, magnisque orbibus, ferreumque extremæ vaginæ munimentum, militem quam eremicolam magis indicabant; opinatique non pauci sunt, ossa illa alicujus esse e priscis Luxemburgensium Comitibus: ejus forte Wilhelmi, qui ædem condiderat. Quare ea honorifice quidem, non tamen ut Sancti, delata in novi cœnobii ædem sunt, ipso Petro abbate pulla in veste subsequente. Fuit Wilhelmus Conradi filius ejus, qui monasterii fundandi primus auctor fuit in pœnam capti violenter archiepiscopi Trevir. Euerhardi an. MLIX. Factum narratur apud Sammarthanos in Gallia Christiana tom. 1 inter archiepiscopos Trevirenses, ex veteri codice istorum præsulum; atque hæc subduntur: Interim vero episcopus a captivitate datis obsidibus rediit; nec multo post Comitem pœnitentem suscepit: cui pro pœnitentia peregrinationem Hierosolymitanam injunxit; in qua & obiit.

[9] [Acta edita ac Mss.; eorum auctor] Acta Beati nostri typis edita sunt Duaci anno 1626, hoc titulo: Vita beati Schetzelonis eremitæ, qui fuit in episcopatu Trevirensi per quatuordecim annos sine tecto, & sine vestimento, contentus etiam victu pecorino; ut puta herbis, radicibus, glandibus, & hujusmodi. Auctore Achardo, Ordinis Cisterciensis monacho: nunc vero e tenebris in lucem edita opera Arnol. de Raisse, apud S. Petrum Duaci Canonico. Inscribitur Amplissimo Domino D. Petro Roberti, Munsteriensis beatæ Virginis abbatiæ præsuli. Tria insuper ejusdem Vitæ exemplaria Mss. habemus; sed nullibi in iis invenio, quisnam & ubi ex relatione Achardi eam scriptis mandarit. Aliunde ergo id discendum. Utrumque sic expedio. P. Petrus Franciscus Chiffletius S.J. anno Christi 1660 publici juris fecit librum, cui nomen indidit: S. Bernardi Clarævallensis abbatis genus illustre assertum, una cum Scriptorum aliquot opusculis, duodecimi post Christum seculi historiam spectantibus: inter quæ sunt Herberti Turrium Sardiniæ archiepiscopi de Miraculis libri tres. Nonnulla ex iis, quæ illorum editor circa istum auctorem præfatur, huc transfero. Fuisse Herbertum natione Hispanum, patria Legionensem, colligi videtur ex ejus libro secundo de Miraculis cap. 1; prout ibidem videri potest. In Claravalle sumpto habitu monastico, inter S. Bernardi discipulos educatus. Postea ipsi delatum est regimen abbatiæ de Moris (in diœcesi Lingonensi Campaniæ Galliæ, ex Jongelino in Notitiis abbatiarum Ordinis Cisterciensis, lib. 1, pag. 68:) unde postmodum in Claramvallem reversus .. scripsit de Miraculis libros tres anno Christi MCLXXVIII, annis quinque & viginti post S. Bernardi obitum, ut colligitur ex lib. 1, cap. 31; & lib. 2, cap. 13.

[10] [quis fuerit] Quare, ut monet auctor Chronici Clarævallensis, ex hoc uno anno reliqui investigandi sunt, si quando ante tres annos, vel ante septem aut plures hoc vel illud contigisse memorat. Promotus est haud multo post in archiepiscopum Turrium Sardiniæ: moxque Johannes eremita quædam illi obtulit de vita & rebus gestis S. Bernardi, prætermissa a senioribus, quæ ex nonnullorum ejus discipulorum ore accepta, illius hortatu ediderat. Apud Chrysostomum Henriquez in Menologio, & in Fasciculo Sanctorum Cistercii; itemque apud Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus, permulta occurrunt citata ex libro Exordii Ordinis Cisterciensis, ejusque Appendice, vel ex libro de Viris illustribus Ordinis Cisterciensis, vel ex Joanne eremita in Vita S. Bernardi, quæ ex his Herberti libris descripta sunt. Unde est, quod Vitæ S. Bernardi per Johannem eremitam longe plura capita ab his auctoribus laudata reperies, quam quæ nos ex autographo veteri huc protulimus: quia scilicet Herberti opus ἀνεπίγραφον, quod Johannis eremitæ lucubrationi proxime subjectum erat, ipsi Johanni ab incautis attributum est, ac pro Vitæ S. Bernardi quadam continuatione habitum. Fontem ipsum damus, quem mirabitur lector tam diu latuisse in membranis Clarævallis &c.

[11] Hæc ibi: e quibus discimus, verum laudati opusculi auctorem esse Herbertum istum. [indicatur.] Is lib. 1, cap. 5 & 6 refert ea, quæ Acardus, monachus Claravallensis, multorumque cœnobiorum exstructor, sibi tum temporis etiamnum novitio, tamquam oculatus testis narrabat. Inter quæ ibid. cap. 6 exstat historia Schetzelonis nostri, seu, ut ibi vocatur, Schocelini. Authenticam porro ejusdem fidem persuadent tum jam dicta; tum hæc, quæ in illa de Beato dicuntur num. 10: Referuntur & alia pene innumera de Viro illo magnalia, quæ quoniam a nobis tamquam longe remotis diligentius investigata non sunt, silentio claudimus, illa tantummodo proferentes, quæ fide oculata percepimus. Cujusmodi non sunt, quæ inter schedas nostras invenio ab aliquo notata: Mors .. a campanis omnibus circumquaque, nemine movente, aut trahente, consonantibus manifestata est. Funus moveri loco non potuit, quoties illud auferre, & ad certa templa avehere aliqui nitebantur: donec plaustro impositum, a bobus, nemine minante, ad monasterium B. M. in castrum Luxemburgense delatum est. Nam quæ hic de funere dicuntur, non cohærent cum Vita num. 10. Cum autem testetur editor Chiffletius, ipsum a se fontem dari; ego rivulos non consectabor, aliaque exemplaria a prælo arcens, ea, quæ excudit, recudi curabo, ac notis illustrabo.

VITA
Auctore Herberto, monacho Claravallensi, ac Turrium Sardiniæ archiepiscopo.
Ex editione P. Petri Franc. Chiffletii Soc. Jesu.

Schetzelo in territ. Luxemburg. in Belgio (B.)

BHL Number: 0000
a

A. Herberto.

[Auctor ex relatione Achardi, monachi Claraval. narrat] In (Claravallensi) monasterio b exstitit Religiosus quidam monachus, nomine Acardus c, vir quidem genere nobilis; sed conversatione nobilior. Hic autem, beato Bernardo abbate suo jubente atque mittente, plurimorum cœnobiorum initiator atque exstructor fuit. Hic ergo benignus & magni solaminis vir multa nobis, cum essemus novitii, narrabat exempla: unde nos in amore virtutum sæpius accendebat. De quibus & nos unum saltem stylo mandare decrevimus, eo quod ipsum affectui nostro ardentius inhærere sentimus.

[2] Ego, inquit, dum aliquando conversarer in episcopatu Trevirensi pro construendo cœnobio, quod Claustrum d nominatur, [B. Schetzelonis sanctitatem,] largiente superna gratia, merui videre & agnoscere hominem sanctum, hominem vere divitem, & vere beatum, nomine Schocelinum e. Qui videlicet eo ditior, eo beatior fuit, quo fallaces mundi divitias, tamquam vanitates & insanias falsas, verius despexit, & longius abjecit. Vere enim non qui plus habet; sed qui minus cupit, dives est. Tanto namque fervore hic beatissimus Eremita mundum deferuit, tanto Christum ardore dilexit, ut temporibus & regionibus nostris neminem fuisse putemus, qui ei in contemptu visibilium, & carnis mortificatione possit æquiparari. Vitam quippe illius omnes possumus mirari, multi etiam æmulari; sed nullus imitari: unde & necesse est amplius venerari. Iste enim pro Christo quotidie moriens, non unam tantum, sed innumeras cruces & mortes sustinuit: quia quot diebus in eremo vixit, quasi tot martyria duxit. Quis namque hominum in hac vita mortali, quantumcumque profecerit, vel sine humano cibo, vel sine tecto, vel sine indumento, vel sine omnibus his diutius vivere possit? Porro Vir iste virilis, vir veræ virtutis, naturam supergressus humanam, cum careret omnibus istis, confortante se Deo, per multa tempora non defecit. Annis siquidem quatuordecim solivagus, ac toto corpore nudus, montibus & silvis pro Christi amore oberrans & latitans perduravit, cælum habens pro tecto, aërem pro vestimento; pecorinum victum pro cibo humano. Herbis namque agrestibus & crudis, earumque radicibus, interdum quoque sagina f & glande pro magnis deliciis utebatur, qui utique brutorum animalium pastus magis, quam esca hominum esse probatur.

[3] [vitæ asperitatem,] Hujus ergo rigorem propositi inexorabili severitate per decennium integrum custodivit. Postmodum autem quatuor fere annis ante suam dormitionem, in corde hyemis bruma sæviente asperrima, cum tellus nivibus obruta, & gelu acriore coërcita nec herbas foris exereret, nec radices effodi sineret, tunc a facie famis & hujus frigoris sustinere non prævalens; tandem ut homo jam fere præmortuus &, obeso corpore, pelle sola circumdatus, cogebatur interdum deserta deserere, atque ad proxima rura volendo nolendo g descendere. Veniens autem ad excretorias h ejusdem viculi casas, si quem ibi pauperculum, & honestæ conversationis hominem manere cognosceret; ad eum libentius divertebat. Diversorium tamen ipsius ingredi recusabat: sed reclinato capite quiescebat in laribus i domatis k, vel potius in medio curtis l. Hoc autem maxime m procurabat, ut profunda jam nocte accederet, horaque antelucana recederet. Porro homines illi, qui digni habebantur tanto hospite nobilitari, magnam ei reverentiam deferebant, ita ut nemo de inhabitantibus auderet ad eum accedere, aut in colloquio molestus existere: nisi forte ab illo permissus, aut etiam vocatus, nimirum metuentes, ne ad ipsos amplius non diverteret, si quietem illius aliquis ibidem importune turbaret. Interdum tamen applicabant ei pro foribus modicum straminis, aut veterem saccum: si vel in eo fortasse requiescere consentiret. Porrigebant nihilominus fragmentum ei aliquod hordeacei vel furfurei panis, scientes utique, quod aliud nihil acciperet. De quo videlicet pane modicam aliquotiens crustulam ruminabat, residuam vero partem, ad multorum dierum refectionem, secum ad eremum deferebat.

[4] [nuditatem,] Habebat quoque Vir ille locupletissimus circumligatam renibus semicinctiam n vilem atque brevissimam, qua verecundas solummodo corporis partes operire vix poterat, cum eum hominibus apparere compelleret ista tam inevitabilis causa. Possidebat nihilominus & saccellum parvissimum collo vel renibus appensum, quo supradictas alimonias inferebat. En tota divitis istius Viri proprietas; en gloriosa servi Christi hereditas, & nobile patrimonium, cui vere fideli totus mundus erat divitiarum. Ipse enim tamquam nihil habens, & omnia possidens, in tali nihilo totum obtinuit, quandoquidem qui in vili semicinctia totum mundum inclusit, de toto, & pro toto mundo semicinctiam solam elegit. Denique quid aliud cuivis hominum confert copia thesaurorum, atque infinita possessio rerum, nisi ut præsentem vitam ducere, & aliquamdiu producere possit: ad quam videlicet transigendam, huic Pauperi nostro, una vetusti panniculi scissura suffecit?

[5] Beatus itaque Bernardus, audita virtute conversationis illius, [munuscula a S. Bernardo ad eum missa.] dedit nobis præceptum adeundi & salutandi ex nomine ipsius Virum, mittens etiam ei pro signo caritatis nonnulla munuscula; hoc est, tunicam & caligas, ut pro ejus amore indueret illas. Nos ergo profecti ad easdem partes, una die, cum adhuc tenebræ essent, intravimus locum, ubi quiescere putabatur: & non invenientes, sciscitati sumus ab hospite, ubinam ille esset. Ille vero respondit: Hac nocte, inquit, apud nos in curia o mansit, cui solito tempestivius recedenti & valefacienti respondimus: Cur, domine Pater, tam cito egrederis, cum media noctis adhuc vix hora transierit? Et ille: Modo, inquit, venturi sunt huc propter me viri quidam Religiosi: a quibus nolo me ad præsens reperiri. Hæc autem sæpius & propter alios fecit, quos ad se nihilominus venturos esse prædixit. Quo audito, satis superque mirati sumus, quod tam cito in astutia nostra ab eo deprehensi fuerimus. Callide namque satis putavimus, nos egisse, & incautum, antequam surgeret, prævenisse. In quo videlicet facto manifeste innotuit, quod etiam prophetico spiritu non caruerit. Nos ergo scientes, quod absque beneplacito suo reperiri non posset, per prædictum hospitem ei mandare curavimus, obnixe rogantes, ut gratia ipsius qui nos ad ipsum direxerat, suam nobis præsentiam indulgeret.

[6] Quo tandem annuente clementer, venimus & vidimus eum, [Achardus ad Beatum deducitur, & cum eo agens,] non quasi terrenum hominem, sed sicut angelum cælestem: cujus conversatio tota in cælis & de cælis erat. Tunc eulogiis p præsentatis, cum salutationem patris humiliter & cum reverentia suscepisset, ipsaque indumenta sibi applicuisset; mox iterum ea deposuit, & ait: Benedictus Deus, qui dedit in corde apostolici viri, ut peccatoris & miseri hominis memoriam habere dignetur. Et nunc pro amore ipsius, vestimenta transmissa obedienter accepi & indui: diutius tamen ea portare non valeo, quia nec opus est mihi, nec ipse mandavit. Dico autem vobis, amicis meis carissimis, quia nihil est mihi molestius, quam ut curæ carnalis sarcinam odiosam, cum tanta difficultate depositam, lassatis & dolentibus humeris denuo imponere cogar. Nos itaque videntes hominem benignum atque affabilem, cum jam ei fiducialiter loqueremur, sciscitati sumus ab eo, cum reverentia tamen, utrumne adhuc de carnis illecebris, vel dæmonum irritamentis aliquid molestiæ toleraret.

[7] Tunc ille, ut erat homo jocundus & boni solatii, [mirabilem] cum paululum subrisisset, ita loqui exorsus est: Jam diu est, amantissimi fratres, ex quo per gratiam Dei a passionibus vitiorum sentio me non mediocriter exoneratum. Sed quoniam tentatio est vita hominis super terram, quis glorietur, castum se habere cor? Si enim dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, & veritas in nobis non est. In medio siquidem laqueorum ambulantes, & hostilibus gladiis circumquaque patentes, nisi scuto divinæ protectionis assidue muniamur, numquam cavere poterimus ab his, qui sagittant in obscuro etiam rectos corde. Confidimus tamen in Domino, quia fidelis est, & non patietur nos tentari supra id quod possumus. Et nunc vobis aliquid exempli gratia refero, in quo poteritis advertere, cujusmodi tentationibus aliquoties inquietor. Quadam itaque die, cum brumalis asperitas solito intensiore pruina rigesceret, & nix copiosa de nubibus flueret, tunc torpentibus membris in terra jacebam: verumtamen rerum Sator omnipotens, qui dat nivem sicut lanam, & nebulam sicut cinerem spargit; ipse mihi pro laneo amictu, qui deerat, niveum opertorium dederat, magnum quidem & amplum, atque ad unius cubiti mensuram fere condensum, quo circumquaque latius expanso, ita operiebar, ut de corpore meo nihil penitus appareret: tantummodo circa faciem meam virga fumantis anhelitus ab ore procedens, superjectam nivem paulatim undique reliquabat, & modicam fecerat aperturam.

[8] [vitæ ejus] Interea lepusculus quidam, ante faciem nivis & frigoris fugitans, atque ad pausandum latebras quæritans, casu venit ad ipsum foramen. Qui suavitate caloris illectus, illico substitit, & super caput meum ibidem accubavit. Tunc ipsa novitas rei subridere me compulit, & subripiente * mihi levitate, dejectus est animus meus a statu solitæ gravitatis, & prolapsus in gaudium vanitatis. Non solum autem; sed & desiderium incidit eumdem lepusculum, ut facile poteram, manu injecta corripere, non ut eum occiderem aut retinerem; sed quia est animal innocens atque lenissimum, ut contrectatione & visu illius aliquamdiu delectarer, & dicatum pœnitentiæ tempus hac inepta lætitia interim consumere non vererer, diutius autem suggestori reluctans, desiderium vanum, donante Deo, superavi: tranquilloque corpore manens, pavidam bestiolam secure quiescere feci: donec tandem ultronea voluntate recessit.

[9] [innocentiam] En id est unum de majoribus tentamentis, quæ a multis retro diebus tolerasse me memini, quod videlicet quamvis jocose, & velut exhilarandi vos gratia fortasse videar vobis alacrius, quam oportuit, retulisse; erubesco tamen & doleo, cogitationes meas interdum a vanitatibus istis, velut a muscis volitantibus, inquietari, etiam sine consensu vanitandi. Cum hæc & similia nobis ædificandi & solatiandi causa Vir ille mirabilis enarraret, tunc beatum patrem Bernardum legatione nostra humillime resalutavit, seseque orationibus ejus devotissime commendavit. Moxque benedicens ac valefaciens nobis, tamquam cervus emissus a Deo, liberis saltibus ad opaca saltuum recucurrit, & veluti avis de manu tenentis elapsa, laxatis in aëra pennis, ad avia nemorum cantando revolavit.

[10] [intelligit ac suspicit. Mors, sepultura, miracula.] Nos igitur videntes, & spiritum loquendi ulterius non habentes, in comparatione talis ac tantæ perfectionis assimilavimus nostras turres q favillæ & cineri, &, qui antea putabamus nos aliquid esse, cum nihil essemus, tunc universas justitias nostras quasi pannum menstruatæ existimavimus: sicque percutientes pectora nostra, humiliati atque compuncti nimis, ad propria remeavimus. Referuntur & alia pene innumera de Viro illo magnalia, quæ quoniam a nobis tamquam longe remotis diligentius investigata non sunt, silentio claudimus, illa tantummodo proferentes, quæ fide oculata percepimus. Hic itaque ter Beatus cum, revelante Deo, diem dormitionis suæ jam jamque imminere conspiceret, ad unam de propinquioribus villis accessit, ibique percepto Dominici Sacramenti viatico, lætantibus angelis, angelicæ puritatis animam reddidit. Ad cujus exsequias venerandas, viri Religiosi, & populi innumerabiles catervatim undique confluentes, corpus ejus honorifice sepelierunt, & super ipsum novam ecclesiam construxerunt. Postea vero translatum est inde corpus ejus apud quoddam nobile castrum, quod nominatur Luceleburgum r, & in ecclesia beatæ Mariæ s honorifice tumulatum. Porro ad ipsum tumulum ejus miracula frequenter usque hodie fiunt, & sanitates ac beneficia multa, ipso interveniente, fideliter postulantes accipiunt.

[11] Hæc & similia nobis neophytis domnus Acardus sæpius referebat exempla, [Epilogus scriptoris.] quibus rudimenta tirocinii nostri magnifice roborabat, atque in amore virtutum non mediocriter accendebat. Ad postremum autem etiam ipse deficiens, in senectute bona migravit ad Dominum, & sepultus est in sepulcro fratrum suorum.

ANNOTATA.

a Turres, vel urbs Turritana erat in ora occidentali istius insulæ, ubi incipit Septemtrionalis; e cujus ruinis crevit Sassaris, translato illuc Turritano archiepiscopatu ab Eugenio IV anno 1441; prout observat Baudrandus.

b Hæc, usque ad Ego, inquit, dum aliquando &c. accepi ex editis apud Chiffletium lib. 1, cap. 5; ut sint præfatiuncula quædam ad sequentem narrationem, quæ ibi est cap. 6. Hujusmodi præfatiuncula etiam ei præmittitur in aliis exemplaribus. Monasterium autem Claravallense pluribus describit Gaspar Jongelinus in Notitiis abbatiarum Ordinis Cisterc. pag. 20.

c Acardus, al. Achardus. Inscribitur Kalendario Ordinis Cisterciensis, anno 1617 Divione edito, die 15 Septembris, uti & Menologio apud Chrysostomum Henriquez; apud Chalemotum autem hac die 6 Augusti.

d Claustrum beatæ Virginis in diœcesi Trevirensi, al. Hemmenrodense; ex Angelo Manrique in Annal. Cist. ad an. 1134, cap. 8, num. 8; de quo copiosissime lectorem instruet Gaspar Jongelinus in libro singulari, quem de eo edidit, ac Notitiis abbatiarum Ordinis Cisterc. subjecit.

e Varia hujus nominis efformatio est; ex Commentario nostro prævio.

f Sagina, lege fagina cum editione Raissii, ac tribus Mss. exemplaribus, quæ ad manum sunt; quam lectionem insuper sensus requirit: id est, glande fagea. Vide Cangium in Glossario. Dictionarium Gallico-Latinum, quod notatur anno 1704 Trevoltii excusum, in voce Faine, dicit esse fructum fagi, ac speciem glandis, qua porci saginantur.

g In dicta editione, ac tribus Mss. tantum est nolendo.

h Excretorias casas; id est, uti ex sensu colligo, ab aliis secretas ac seorsim positas. Editio ac tria Mss., quæ dicebam, habent extractorias.

i Ibid. est lateribus.

k Doma, domatis pro domo ac prædio &c., ex Græco δῶμα. Vide Cangium.

l In medio curtis, id est, villæ; Vide infra lit. n.

m Maxime etiam est in uno nostro apographo:sed in duobus aliis, & in editione Raissii mane, minus recte.

n Semicinctia est prætensa ventri castula. Plura Cangius.

o Curia, inter alia significat prædium rusticum, & atrium impluvium: sicut ibid. videre datur.

p Eulogiis, id est, munusculis; secundum dicta num. 5. Plura idem auctor.

q Turres; apud Raissium vires, suffragantibus duobus Mss. nostris: in alio est vices.

r Al. Luxemburgum; de quo in initio Commentarii prævii dixi.

s Monasterium est Ordinis S. Benedicti; de quo Commentarius prævius num. 6. Mabillonius in Annalibus dicti Ordinis ad an. 1083, quo illud conditum esse constat ex litteris a Miræo relatis in Notitia ecclesiarum Belgii pag. 213, de antiqua ejus structura loquens, scribit haud longe a muris Luciliburgi seu Luxemburgi, in jugo montis, inter ruinas veteris castri & palatium Mansfeldicum, olim exstructum sub titulo S. Petri; at temporis processu S. Mariæ patrocinio ac nomine consecratum: quod ob excellentiam supra cetera illius tractus cœnobia vulgo Munster appellatur.

* f. subrepente

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August II: 7. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 6. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 6. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.