Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August II           Band August II           Anhang August II

7. August


SEPTIMA DIES AUGUSTI.

SANCTI QUI VII IDUS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Faustinus vel Faustus M. Mediolani.
S. Petrus M. Romæ.
S. Julianus seu Juliana M. Romæ.
S. Carpophorus M. Novocomi.
S. Exanthus M. Novocomi.
S. Cassius M. Novocomi.
S. Severinus M. Novocomi.
S. Secundus M. Novocomi.
S. Licinius M. Novocomi.
S. Donatianus episc. conf. Catalauni in Gallia.
S. Donatus episc. M. Aretii in Tuscia.
S. Hilarianus M. Aretii in Tuscia.
S. Simpronius M. Antiochiæ.
S. Venerius seu Veneria M. Antiochiæ.
Alii VII MM. Antiochiæ.
S. Hyperechius presb. conf. apud Græcos.
S. Donatus conf. Forocornelii in Italia.
S. Celsus conf. apud Lemovices in Gallia.
S. Victricius archiepisc. conf. Rothomagi.
S. Donatus episc. Vesontione in Burgundia.
B. Jordanus Forzate Ord. Bened. Patavii in Italia.
S. Conradus Nantuinus Wolfrathusii in Bavaria.
S. Albertus conf. Ord. Carmel. Messanæ in Sicilia.
B. Vincentius Ord. Min. Aquilæ in Vestinis Italiæ.
S. Caietanus Thienæus conf. Neapoli.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sigebertum (alias Sigbrechtum aut Sigebrechtum) Anglorum Orientalium regem martyrem hoc die longiori ornant elogio Saussayus & Bucelinus, quibus subscribunt Ferrarius & Menardus: aliis alium diem præferentibus, ut facit Wilsonus in Martyrologio Anglicano posterioris editionis, quem sequitur noster Alfordus, eum signantes die XXVII Septembris. Contra vero Witfordus vetustior & probatior Anglicus Martyrologus præfert XVI Januarii, quod Majores nostri scire non potuerunt, cum eo libro tunc caruerint. Vides diem natalem plane ambiguum, quemadmodum & mortis annus incertus est. Testes alios de cultu immemorabili refert Mayhewius hoc die, dum interim inter Sanctos Benedictinos a Mabillonio prætermittitur. In ea vero diei obitus incertitudine, Witfordum, cujus auctoritate potissimum nitimur, præferendum censemus, Sanctumque adeo remittimus ad Supplementum XVI Januarii.
S. Boisilus abbas seu præpositus Melrosensis in Scotia, nescio cur hoc die referatur a Dempstero & ex eo a Ferrario in Catalogo generali. De ipso jam pridem actum est ad XXIII Januarii.
S. Asterius Senator capite plexus signatur apud Græcos in Menæis ac Menæo Chiffletii. Colitur cum S. Maximo apud Latinos III Martii.
S. martyris Dometii sub Juliano Apostata memoria cum elogio inscribitur Menologio Basilii imperatoris. Martyr ille ibidem signatur & laudatur ad diem XXIII Martii; idemque ipsius elogium jam pridem Græce editum fuit apud nos ad calcem tomi 1 ejusdem mensis pag. 871; Latine autem redditum tomo III pag. 459 ad dictum diem; quo actum de illo Martyre fuit: ut mirum sit, elogium idem hodierna die repeti. Vide itaque diem XXIII Martii.
S. Mariæ Ægyptiacæ memoria singulari festo Treveris hoc die recolitur, ut in ecclesiæ istius Lectionario diserte signatur, relatis etiam propriis lectionibus. Sanctam hoc etiam die signavit Grevenus. De ea in opere nostro actum est die, quo in Romano colitur, II Aprilis.
S. Donatus episcopus Euriæ, seu potius Eurææ, hoc die signatur a Greveno & aliis, haud dubie occasione S. Donati Aretini, qui vere huc spectat. De illo actum est die, quo a Græcis colitur, XXX Aprilis, quando Majoribus nostris nota, opinor, non erat inscriptio quam Janningus noster in suo Diario Veneto descripserat, notans sese Muriani visitasse monumentum elegans in quo ejus reliquiæ asservantur, in cujus anteriori parte ipsius Sancti effigies, instar mortui jacentis, cum habitu episcopali exsculpta est & auro oblita. Observat præterea, in suprema altaris parte imaginem B. V. Mariæ decenter reconditam, populi venerationi exponi certis temporibus amoto velo. Porro inter imaginem & monumentum prædictum, legi sequentem inscriptionem: Sereniss. Francisci Molini principis, augustissimique Venetorum senatus marmorum largitione munifica, piisque Murianensium civium eleemosynis, affabre constructo sepulcro, corpus S. Donati episcopi quingentis abhinc annis in altaris stipite reconditum solemni translatione ab Illustriss. ac Reverendiss. Domino, D. comite Marco Antonio Martino Turcelli Episcopo, ut majori adoretur pietate, decentius collocatum, & beatiss. Virginis Mariæ Gratiarum imagine ex angustiori sacello desumpta, ara ipsa ad decorem & amplitudinem exornata, curantibus adm. R. Nicolao Calura plebano ac RR. capitularibus anno Dom. MDCLVI die VII Mensis Augusti. Addit Janningus, nullum hujus ultimæ translationis factum fuisse instrumentum, sed nec primæ memoriam scriptam reperiri. Utriusque festum agitur, inquit, VIII Augusti, quo facta fuerunt: Natalem vero recoli diximus XXX Aprilis.
S. Megetium sive Migetium episcopum Vesontionensem, S. Donati successorem commemorant hoc die Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, & Saussayus in Martyrologio Gallicano; credo occasione S. Donati, cujus festum hodie celebratur: nam Chiffletius noster candide fatetur, se ne in Martyrologio quidem Vesontionensi reperisse diem, quo vel obierit, vel cultus umquam ibi peculiariter fuerit S. Megetius. Unde Castellanus in indice Martyrologii sui universalis pristinum quidem ejus cultum agnoscit in ecclesia Bisontina; diem tamen illi consecratum nullum assignat. Nos, quæ ad illius Acta pertinent, jam dedimus in Illustrationibus Claudianis, auctore R. P. Petro Francisco Chiffletio collectis, insertisque tomo 1 mensis Junii, a pag. 688, ad diem VI Junii.
S. Dometii monachi Persæ, qui cum duobus discipulis sub Juliano Apostata lapidatus est, memoriam Nisibi in Mesopotamia signat hoc die Martyrologium Romanum. Die V Julii pag. 255 exstat apud nos S. Domitius martyr in Syria; qua occasione actum tunc fuit de pluribus synonymis Martyribus in istum unum verosimiliter conflandis; inter quos est hodiernus Persa, remisso tamen circa hunc ulteriore examine in hunc diem, si quid interim veritati congruentius reperiretur. Cum autem nihil in promptu habeam, quod clare ac certo cogat hodiernum Dometium ab isto præterito distinguere, mitto lectorem ad ea, quæ dicta sunt eodem die V Julii.
Africæ & Valeriæ nomina textui Hieronymiano Florentinii assuta, tamquam Martyrum Augustanorum, corrupta sunt ex S. Afra &c. de quibus superius ad diem V Augusti.
S. Afra Augustana quod variis diebus perperam signata sit, explicatum invenies die qua de ipsa egimus V Augusti.
S. Hormisda Papa hoc die signatur inter auctaria Usuardina ex codice Aquicinctino. Satis notum est, spectare ad diem præcedentem, quo de ipso egimus, VI Augusti.
Justus & Pastor MM. huc male translati sunt in Kalendariis non magnæ auctoritatis. De iis actum est VI Augusti.
Legit hoc die Ferrarius in Catalogo generali: Caradignæ in Hispania, inventio SS. martyrum Stephani & sociorum. Citat Tab. ecclesiæ Palentinæ. Vide quæ de iis Sanctis dicta sunt die præcedenti VI Augusti.
Leobaldum, ut apud Trecenses martyrem hoc die signatum reperit Bollandus, quem Saussayus in suo Supplemento, sed die sequenti, martyrem quoque prædicat: In territorio Trecensi, natalis S. Leobaldi martyris. A Greveno & aliis eodem illo die ut martyr etiam refertur, & ut Trecis coronatus. Verum aliis coloribus depingitur apud Desguerrois in Historia Trecensi, ubi Leodebaldus dicitur, alias Leodeboldus, de quo in Prætermissis ad XIV Junii ita actum est, ut hic vix quidquam dicendum supersit, præterquam quod ex eo tempore nihil prorsus accesserit, unde cultu ecclesiastico donatus umquam fuisse demonstretur. Præter testes ibi adductos, sufficit mihi Mabillonius, qui variis locis de ipso ut symmista agens, nusquam Sancti aut Beati appellatione ipsum exornat. Si igitur Leobaldum, de quo agit Desguerrois in citata Trecensi historia ad annum DCL num. 13 velit Sanctis annumerari, is omnino a Fundatore Floriacensi distinguendus est. De quo si nos tempestive doceant Trecenses, referri poterit ipsorum Sanctus aut in hujus mensis appendice, aut in Supplemento generali.
Romæ, Commemoratio S. Claudiæ, matronæ nobilis Britannicæ, quæ cum parentibus suis Christianis, aliisque Romam obses missa, imperante Claudio, ibi in matrimonium collocata fuit Aulo Pudenti, non inferioris nobilitatis senatori. Ibidem prima fuisse dicitur Christiana, quæ hospitio exceperit S. Petrum Apostolum, cujus inductu baptizatus ejus maritus, evaserit Christianus. Mater eadem fuit illustrium Sanctorum, Novati, Timothei, Praxedis & Pudentianæ. Post longam vero sanctamque vitam virtutibus Christianis exercendis insumptam, felicem vivendi finem fecit: apud Sabinum in Umbria, in prædio conjugis sui suburbano, circa annum Christi CX. Sacrum autem corpus ejus Romam translatum fuit, ibique a filiis ejus honorificentissime conditum in monumento Pudentis, patris eorum. Ita hoc die scribit Wilsonus in suo Martyrologio Anglicano; verum securioribus monumentis opus est, ut hujusmodi Sanctam admittamus.
Auriæ in Gallæcia, translatio sanctæ Euphemiæ virginis. Ferrarii annuntiatio est una ex pluribus quas plerumque non satis feliciter ex Hispania accersit. De ea Euphemia egimus inter Prætermissos ad diem XXVI Julii, quo lectorem remittimus, ut de ea translatione statuat, quod ibi de ipsa qualicumque Sancta existimandum censuimus. Qui Tamayi Martyrologium Hispanicum consulere voluerit, plura inveniet; an magis curanda, ipse viderit.
Sancti decem mille Ascetæ Thebæi in pace consummati sunt in Menæis magnis impressis Græcorum, duobus honorati versiculis. Sub Diocletiano valde sævitum est in Christianos per Thebaidem, ex Eusebio Eccles. hist. lib. 8, cap. 9; quos Romanæ tabulæ signant die V Januarii, sub notione plurimorum sanctorum Martyrum. Quamquam vero in hodiernorum, quos memorabam, Ascetarum annuntiatione ac versiculis non fit mentio martyrii; suspicor tamen, eos martyres fuisse; an in mox dictis sub Diocletiano, sint comprehensi, non divino.
S. Or in pace consummatus notatur in Menæis magnis Græcorum impressis: adde Menæum Chiffletii, ubi occurrit Or in pace. Hic si sit idem cum famoso Or seu Hor, de quo Ruffinus in Vitis Patrum lib. 2, cap. 2; ei incommodant, quæ ad istum locum num. 12 in notationibus de illo scribit Rosweydus, Origenistam fuisse dicens ex S. Hieronymo; non constare tamen, quod talis obierit. Durior etiam est Rosweydi contra illum sermo ad libri 8 Vit. Patrum cap. 9 Palladii, num. 14, ubi hæc fatur: Hic est ille Or hæreticus Origenista &c. Si hunc itaque Menæa designant; cum de ejusdem conversione nobis non constet, illorum auctoritate (recentiores enim quosdam martyrologos haud equidem moror Latinos ad diem XII Novembris) Sanctis eum accensere non ausim, probe gnarus, caute ac circumspecte Menæis istis fidendum esse, quia turpiter depravata sunt, sicut docent exempla in Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum, tomo 1 mensis Augusti præfixa, ad seculum octavum parergo 7. Quod si alium Or hic intelligendum velis; cultum ejus publicum proba.
Godschalcum episcopum Atrebatensem die præcedenti inter Prætermissos collocavimus, synonymum hoc die nescio unde nobis proferat Molanus in additionibus ad Usuardum his verbis: Civitate Novaria, S. Godscalci martyris, ejusdem civitatis episcopi, cujus passio habetur, quæ in Galesinium transierunt, citantem Tabulas ecclesiæ Novariensis: in quibus tamen, teste Ferrario, neque hac neque alia die reperitur; neque a me reperiri potuit hactenus. Neque vero nomen Italici quidquam sapit, ut majori luce opus sit priusquam ipsum inter Sanctos referamus.
Stephani Maconi ex Ordine Cartusiano viri sec. XV sanctitate celebris præclaram Vitam Latine vulgavit Bartholomæus Senensis, ejusdem Ordinis anno 1626, præfixo titulo Beati & quidem imagine radiata, cum sancto Brunone comparata, de cujus interim beatificatione aut licito cultu ea monumenta disiderari patitur, quæ pridem desiderarunt Majores nostri ad Vitam S. Catharinæ Senensis tomo III Aprilis pag. 919, ibi ea rogantes quæ necessaria erant, ut hoc die de ipso agi posset, quorum cum totis ferme sexaginta annis nihil prorsus accesserit, cogimur modo exsequi quod illic præmonitum est; nempe ut Stephanum illum, quantumvis celebrem, defectu probationis cultus hoc die prætermittamus, de ipso alibi acturi, si Senenses postulata subministraverint.
Ulricus & Martinus MM. in Vilna-Castro apud Livoniam., Anonymi duo Martyres in partibus orientis., Martinus de sancto Felice martyr Lancastriæ in Anglia., Richardus Tertiarius episc. Forosemproniensis in Picœno., Hugo conf. Hussariæ in Germania., Humilis & Pacifici confess. Brufortii in Picæno., Bartholomæus Urbinas, conf. Patavii., Amicinus Laudensis conf. Laudæ., Antonius Purus conf. eremita prope Fabrianum., Thomas Caccius & Mathæus Nolius conf. Novariæ., Justus conf. Villafrancæ in territorio Asturicensi., Ludovica vidua Orbæ in Sabaudia. Referuntur ab Arturo cum titulo Beati in Marlio Franciscano, & ultima etiam in Gynæceo.
In Gynæceo adduntur Saretrudis & Ebana abbatissæ Ord. S. Benedicti apud Laudunum.
Agaga & Adelidis Baiocis in Neustria.
Innocentius Bizzarus Memphi capite plexus laudatur ab Huebero in Menologio; atque item
Jacobus de Forosarcinio conf. Genuæ in Liguria.
Theuzzus seu Theuzzo laudatur ut Beatus a Wione, Dorganio & Menardo ex Tabulis Vallumbrosanis cœnobii Bergomensis, ut qui etiam inter alia Vitam S. Joannis Gualberti scripserit. Quæro legitimæ venerationis indicia, quæ si exstarent, haudquaquam a Ferrario prætermissus fuisset.
Potamia Thaumaturga in pace consummata refertur in Menæis magnis Græcorum excusis. Versiculi duo, qui apponuntur, memorant, pro mirabili Christo peremptam gladio, effundere miraculorum fluvios (Græce ποταμοὺς) Potamiam. Patet allusio in Græco ποταμὸς & Ποταμία.
Sancti martyris Diomedis meminit Kalendarium Ruthenorum apud Possevinum Apparatus sacri tom. 2. Plures inter Martyres synonymos hic quo spectet, incertum.
In Lusitania, inventio corporis beatæ Mafaldæ reginæ, postea monialis Ordinis Cisterciensis, multis miraculis celeberrimæ. Henriquezii verba sunt in suo Menologio Cisterciensi, quæ nonnihil amplificantur a Chalemoto, ex quibus de Mafaldæ istius inventione docemur: vellem addidissent, quo die obierit, quove religiosa & legitima veneratione colatur.
Ansulfus monachus Clarævallensis ab utroque etiam pluribus ornatur encomiis: verum & ibi deest, quod quæritur potissimum, ut de immemoriali cultu certiores reddamur. Solum Venerabilis titulum ei tribuit Castellanus, Saussayus beatæ memoriæ.
Claudius Vivierius a Saussayo additur, qui Leodii obierit, non semel Ordinis Minimorum provincialis, vir gravis & eloquens, at super omnia pius.
Ternatius, Gervasius, Gedeon, & Hugo episcopi Vesontionenses hoc die referuntur a Miræo in Fastis Belgicis & Burgundicis. Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani postridie tres priores commemorat, nescio qua causa. Quartus ad hunc mensem certo non spectat; sed ad diem IX Aprilis, quo inter Prætermissos a nobis, quia de cultu non constabat, relatus est. Idem haud dubie Castellano de omnibus visum est: cum in indice Martyrologii universalis Ternatium Omissis accensuit; ceteros vero ne nominandos quidem uspiam putavit. Sed neque nobis absque vetustioribus publicæ venerationis indiciis, nuda Joan. Jacobi Chiffletii auctoritas, aut quæ hac nituntur, Miræi, Saussayive testimonia sufficiunt, ut eos inter Sanctos aut Beatos tuto numeremus.
Luchina Ordinis S. Dominici Tertiaria Soncini in Insubribus celebris, ut Beata insigni elogio ornatur ab Arturo in Gynæceo ad diem XXIII Augusti, quem inter alios citat Marchesius, dum ipsam hoc die refert Beatæ etiam titulo insignitam, privata, opinor, veneratione, cum de legitima ecclesiastica nihil hactenus nobis innotuerit.
Cibthacum in Scotia episcopum & Pictorum apostolum, nepotem S. Columbæ hoc die signat Camerarius, quem & alicubi Sanctum appellat Dempsterus, in Menologio tamen suo Scotico eum prætermittens. Vellem aliunde de Cibthaci sanctitate & cultu edoceri: neque enim ex eo Sanctus continuo dicendus est, quod alicujus Sancti nepos fuerit, ut pluribus in scriptorum Scotorum nomenclatura observat Dempsterus ipse pag. 27.
Mathildis seu Mathilda Angliæ regina, sanctorum Malcolmi & Margaritæ Scotorum regum dignissima filia, magna sanctitatis opinione illustris, huc a Majoribus nostris remissa est in annotatis ad cap. 10 Vitæ S. Eduardi die V Januarii: referturque etiam hoc die in Martyrologio Wilsoni, & a Ferrario in Catalogo generali. Verum in Prætermissis ad diem XXX Aprilis, atque iterum ad 1 Maii testatum reliquit Henschenius, nullum ecclesiasticæ venerationis vestigium eatenus prolatum; quod cum neque ex eo tempore ullus protulerit, ut ut inviti cogimur excellentissimam & Christianissimam reginam, ut eam Aëlredus in Vita S. Margaritæ matris ad X Junii meritissime appellat, hoc etiam loco præterire.
Faustinianus nescio quis, Ambianensis episcopus hoc die a Florario nostro Sanctorum Ms. suggeritur, apud Gallicos Martyrologos æque ac apud Sammarthanos plane incognitus, ut vade alio opus sit, priusquam ei locus in hoc opere tribuatur.
S. Faustum hoc die Martyrologio suo Mediolanensi inscripsit Petrus Paulus Bosca, cujus corpus, inquit, Caneti ad lacum Verbanum honestissime conditum est, nec verbum de Sancto proferens, ut facile agnoscas, e Cryptis Romanis acceptum, de quo satis sit hæc paucula hic notasse.
S. Nicolaum eremitam Calabrum in Samnio socium SS. Reginaldi & Franci, de quibus actum est VII Maii, hoc die ex Gabriele Barrio annotavit olim Bollandus: verum melius a Ferrario, cum alio socio S. Falco signatus est ad diem, quo proinde & nos utrumque collocabimus IX Augusti.
Pulcheriæ & Irenes imperatricum nostrarum quæ pio sunt in honore, memoria inscribitur nostro supplemento ad Menæa Græcorum excusa, ex Mss. Sirmondo-Chiffletianis. Colitur prima apud Latinos die X Septembris; secunda autem inscribitur Menæis prædictis die XIII hujus. Vide itaque diem XIII Aug.
& X Septemb.
Item Julianæ, Dyomadæ, Memmiæ, Agapes & aliorum martyrum, est solius Greveni connexio hodierna, post Suffronium Antiochenum, inter auctaria Usuardina, aliis Martyrologis prorsus incognita, ut non videam, aliunde profluere potuisse quam ex iis quæ citata sunt in annotatis ad Acta S. Afræ ad diem V hujus mensis, ubi ferme quatuor istæ sparsim computantur in numero Martyrum XXV, quos alii Romæ, alii Augustæ tribuendos censent, de qua re disquirendam erit XII Augusti.
S. Mametem Cæsariensem in Cappadocia martyrem jam pridem notavimus signari hoc die in Floro a Majoribus nostris edito, sed spectare ad XVII Augusti.
Glycerium Consuerannensem in Aquitania episcopum hoc die diserte referunt Saussayus cum elogio & Castellanus, eumque eumdem cum Licerio (Gall. Licar) esse volunt, ubi tamen Sammarthani in Gallia Christiana utrumque accurate distinguunt; & illum quidem seniorem Agathensi concilio subscripsisse fatentur, sed a juniori Licerio, qui sub Carolo Martello floruit, diversum esse ostendunt, hunc solum Licerium Sancti titulo honorantes, ut qui colatur etiam inter auctaria Usuardina, die quo res tota accuratius examinari poterit XXVII Aug.
S. Sozon ex Nicomedia, in ignem injectus, ac sine læsione egressus in pace consummatur, ex Menæis magnis Græcorum typo editis; versiculis duobus, qui adduntur, canentibus, quod alia Salamandra contra flammam exstiterit Sozon martyr: cujus finis extra ignem fuit. Synonymus martyr Pompeiopoli annuntiatur in Martyrologio Romano die VII Septembris; qui in ignem injectus, reddidisse spiritum dicitur. In Menologio; quod e Græco Latinum fecit Cardinalis Sirletus, narratur dicto die, quod ex Lycaonia conversus ad Christi fidem &c. Item quod suspensus in arbore & verberatus, tradidit Deo spiritum. Si propter has diversitates hunc ab hodierno distinguendum censeas; sufficiat de hodierno hæc notasse; ac lectorem remisisse ad diem, quem dicebam, VII Septemb.
S. Froilani episcopi translatio Legione in Hispania a Ferrario hoc die notata est; at natalem solenniter celebrari monet V Octobris.
S. Narcissus, patriarcha Hierosolymitanus, in pace consummatus notatur in Menæis magnis typo editis: de quo Martyrologium Romanum die XXIX Octobris.
S. Florini confessoris translatio Curiæ in Rhetia (vulgo Grisons) annuntiatur a Ferrario in Catalogo generali, citante Galesinium, apud quem tamen Florianus appellatur, qui & observat, natalem Sancti recoli die, quo & de hac translatione agetur, XV Kal. Decembris seu XVII Novembris.
S. Chromatius episcopus Aquileiæ ex Maurolyco & Petro in Catalogo hoc die refertur a Ferrario, qui tamen ingenue fatetur, in Tab. ecclesiæ Aquileiensis & Marlio Romano signari II Decembris.
Erkantrudis virgo hoc die signatur in Kalendario Benedictino, melius, opinor a Bucelino relata XIV Maii, quo die a Majoribus nostris remissa est ad diem quo colitur S. Burgundofora VII Decembris.

DE S. FAUSTINO VEL FAUSTO M.
MEDIOLANI IN INSUBRIA.

Sec. II.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Sancti cultus, tempus martyrii, & Acta discutiuntur.

Faustinus vel Faustus M. Mediolani (S.)

AUCTORE G. C.

Hic Sanctus, quem historici recentiores passim filium Philippi vocant, [Veteres Martyrologi hunc Sanctum adscribunt Mediolano,] &, nescio quo fundamento, a patre seu familia Oldanum cognominant, hac die ab antiquis Martyrologis memoratur: nam Martyrologium Hieronymianum, quod Franciscus Maria Florentinius edidit, consentientibus aliis ejusdem Martyrologii apographis, illum septimo Idus Augusti sic breviter annuntiat: Mediolani natalis sancti Faustini. Vetus vero Martyrologium Romanum, a Rosweydo nostro editum, eum appellat Faustum, & gloriosum martyris titulum eadem die ipsi tribuit hoc modo: Mediolani, Fausti martyris. Usuardus autem tempus martyrii præterpropter indicat his verbis: Apud Mediolanum, Faustini, tempore Aurelii Commodi, martyrizati. Huic annuntiationi similia habent Ado & Notkerus, quibus hodiernum Martyrologium Romanum militarem Sancti professionem ita addit: Mediolani, sancti Fausti militis, qui sub Aurelio Commodo post multa certamina, martyrii palmam adeptus est. Equidem fateor, Baronium hic in signando martyrii tempore vestigia Usuardi aliorumque secutum esse; sed quomodo id cohæret cum Annalibus ecclesiasticis ejusdem Eminentissimi scriptoris, in quibus ad annum Christi 182 operose probat, sub imperio Commodi nullam contra Christianos motam fuisse persecutionem?

[2] [ubi tamen nulla fit de illo commemoratio,] Interim ex his abunde liquet, de vetusto & immemorabili istius Faustini vel Fausti cultu nullatenus dubitandum esse. Quare vehementer miror, ab ecclesia Mediolanensi annuam hujus Sancti memoriam non celebrari, ut intelligo ex Petro Paulo Bosca, qui in notis ad Martyrologium Mediolanense hac die sic scribit: Jacet corpus sancti Fausti in ecclesia monialium sancti Apollinaris Mediolani; ejusque Vitam novissime typis Mediolanensibus edidit Antonius Coherez ex Minoribus de Observantia. Item sancti Fausti meminit Galesinius in Martyrologio, qui Martyrologium Romanum, manuscriptos Annales Hermanni, & monumenta Mediolanensis ecclesiæ citat, Ferrarius in Catalogis, Ambrosius Boronus in ejus Vita, & alii. Ecclesia tamen Mediolanensis, quemadmodum sanctorum Robustiani, Ambrosii, ac Guiniforti martyrum, ne quidem sancti Fausti commemorationem facit, quod ægre ferunt multi cives & liturgi. Sane mirum est, in Officiis aut sacris Fastis ecclesiæ Mediolanensis nullam de Sancto isto fieri mentionem, cum de legitimo illius cultu constet.

[3] Præterea miror, notitiam de hoc Sancto, quæ tempore minui solet, [eumque Galesinius perperam duplicavit,] post multa secula elapsa crevisse, ita ut recentiores Martyrologi & historiographi ex qualicumque traditione narrent varias Actorum circumstantias, quas antiqui scriptores videntur ignorasse. Exemplo sit Galesinius, qui in Martyrologio suo ad diem septimam Augusti hæc habet: Mediolani sancti Fausti. Is beati Philippi filius a Caio episcopo baptizatus, quo tempore magna exarsit Christiana persecutio, a fidei hostibus divexatus, nullo eorum impetu retardatus, nec vero expugnatus, ædificata basilica, quæ Faustiniana nuncupata est, & vita Euangelii præceptis conformata, tandem in Commodi imperatoris persecutione, sancte quievit in Domino. Quinimo Galesinius die XV Februarii eumdem Faustum, tamquam diversum, nobis sub alia forma sic repræsentat: Mediolani, sancti Fausti, qui, Marco Aurelio imperatore, pro Christo Jesu dimicans, præclarum fidei Christianæque virtutis testimonium dedit.

[4] Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum etiam die XV Februarii de illo S. Fausto meminit; [ut Ferrarius, aliique recentiores notarunt,] at ibidem in notis recte monet, hunc S. Faustum esse eumdem cum illo, qui in Martyrologio Romano ad diem VII Augusti refertur. Hinc Petrus Paulus Bosca suspicatur, uno die inventionem aut translationem, & altero martyrium ejusdem Sancti commemorari, ut in notis laudati Martyrologii Mediolanensis ad diem XV Februarii indicat his verbis: Sancti Fausti meminit Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, usus testimonio Galesinii. Alterius quidem Fausti martyrium memorat Romanum Martyrologium die septima Idus Augusti, cujus meminerimus infra. De hoc autem Fausto nihil umquam legi, nisi apud Ferrarium, cordatum tamen & solertem alioqui scriptorem; nisi fortasse hic dies sit inventionis aut translationis ejus Fausti, qui septimo Idus Augusti, Aurelio Commodo imperante, martyrium pro Christo sustinuit. Illum autem eumdem esse testatur Ferrarius; ac proinde diem natalem veneramur mense Augusto; inventionem aut translationem hodie factam memoramus ab Henrico Septala, archiepiscopo Mediolanensi (hic ab anno Christi 1211 usque ad annum 1230 vel 1231 Mediolanensi ecclesiæ præfuit, ut Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 4, col. 178 testatur) ex cœmeterio Caii, vulgo ecclesia sancti Francisci, ad sacram ædem divi Apollinaris, sive ille vocetur Faustus vel Faustinus, ut alii malunt, de quo infra die septima Augusti.

[5] Etiamsi Ferrarius non immerito Galesinium reprehendat, [qui etiam de tempore martyrii] eo quod ex uno S. Fausto Mediolanensi duos fecerit, & adversus vetera Martyrologorum testimonia S. Faustum martyrem numero Confessorum adscribere videatur, tamen circa alias Actorum circumstantias cum illo concordat, dum in Catalogo Sanctorum Italiæ, die VII Augusti, breve istius Sancti elogium ita texuit: Faustus miles Mediolanensis, beati Philippi filius, a sancto Caio episcopo Mediolanensi baptizatus, multa pro fidei confessione Mediolani passus est, quo tempore gentilium persecutio Christianos maxime premebat. Is, ædificata ecclesia, quæ ex ipso Faustiniana dicta est, & cujus sanctus Ambrosius meminit, ab hostibus fidei comprehensus, vexatus, varieque tentatus, ut ad idolorum cultum revocaretur, denique post multa certamina sub M. Aurelio Commodo palmam martyrii adeptus est VII Idus Augusti. At ibidem in Annotatione sua cum eminentissimo Baronio observat, Commodum, licet crudelissimus esset, nullam tamen Christianis molestiam attulisse.

[6] [inter se disceptant,] Forsan hoc eminentissimi scriptoris argumento inductus Ambrosius Borronus, qui anno 1622 ampliora S. Fausti Acta Italice edidit, martyrium ejus sub Adriano imperatore collocat. Verum neutra hæc martyrii chronologia placet Joanni Petro Puricello, qui etiam in Monumentis Ambrosianæ basilicæ num. 81 vel pag. 147 & sequente utramque ex ipsis auctorum illorum principiis ita impugnat: Ceterum Ambrosius Borronus in ejus sancti Fausti Vita, quam Italice scriptam edidit Mediolani anno millesimo sexcentesimo vigesimo secundo, ipsum asserit martyrio coronatum fuisse anno Domini centesimo vigesimo primo sub Adriano imperatore. Quocirca vel per hanc inter ipsos discordiam nonnihil suspicio illa nostra confirmatur. Quem igitur ego suspicor errorem, inde sic etiam suspicor obortum, quod militem hunc Faustum (ne dicam duos, quemadmodum videbatur indicasse Galesinius) Mediolanensem scriptores confuderint cum Fausta, Philippi Oldani filia, a qua basilica ecclesiaque illa nomenclaturam Faustæ accepisset, atque ex iis unicum Faustum conflarint, tot annis illa posteriorem, maxime vero juxta Galesinii pariter ac Ferrarii sententiam de tempore, quo martyres Protasius & Gervasius occubuerint: hi siquidem opinione ipsorum sub Neroniana persecutione occubuerunt; cum alioqui Nero ipse mortuus tradatur anno Christi septuagesimo. Cum itaque Martyrum illorum corpora Philippus subinde una simul cum filio suo sepeliverit, consequens est, ut tam Portius, quam Fausta (vel, ut ipsi nominant, Faustus) illius filii, multis annis Faustum illum antecesserint; tametsi vel etiam sub Adriano imperatore, quemadmodum Borrono videbatur, martyrium subiisset anno Domini centesimo vigesimo primo. Sed hactenus hac de re conjecturarum satis, donec clarior in alterutram partem lux nobis affulgeat.

[7] [traduntque aliquas Actorum circumstantias,] Gualvaneus de la Flamma, qui exeunte seculo XIII Ordinem Prædicatorum ingressus est, & cujus aliqua scripta nuper Mediolani inter scriptores rerum Italicarum tomo XI a col. 537 primum typis excusa sunt, in Manipulo florum cap. 31 vel ibidem col. 559 martyrium SS. Gervasii & Protasii sub imperio Neronis constituit, & eodem capite narrat, Philippum illustrem civem Mediolani cum filiis suis Fausto & Portio circa id tempus a Caio, tertio Mediolanensis civitatis episcopo, sacrum baptisma suscepisse. Dein cap. 32 duos istos Philippi filios in aula imperatoris Trajani collocat his verbis: Erant autem in curia imperatoris Trajani duo filii supradicti Philippi generosi, Faustus scilicet & Portius. Faustus Faustam, id est sancti Vitalis; Portius Portianam, id est sancti Victoris ad Corpus, ecclesiam construxerunt, in quibus beatus Castricianus nitentes clericorum choros, Davidicos hymnos personantes, instituit. Hic auctor cum aliis supponit, Trajanum imperatorem in urbe Mediolanensi palatium habuisse, & in eo aliquamdiu commoratum esse.

[8] [quas nihilominus Tristanus Calchus] At Tristanus Calchus lib. 1 Historiæ Mediolanensis pag. 17 & sequente hanc opinionem ita refellit: Trajanum Cæsarem non solum frequenter Mediolanum venisse Merula absolute scribit; sed etiam palatium in ea urbis parte ædificavisse, quæ adhuc Palatii nomen tenet. In quo ego lapsum amore laudum civitatis arbitror, cujus gloriæ nimium favebat; quia nec id apud Latinorum quemquam idoneum scriptorem, quod viderim, legitur, nec ipse in Vita imperatoris, quam ex Dione Græco Latinam fecit, meminit. Nec ratum habeo, quod Blondus temere magis, quam judicio aliquo dixit, Romanos imperatores, quoad per occupationes liceret, Mediolani habitasse Nervam, Trajanum, Hadrianum, & deinceps alios, de quibus, quid ipse sentiam, suis locis res ipsa docebit.

[9] Quod vero attinet ad nomenclaturam ecclesiæ Faustinianæ, [& Joannes Petrus Puricellus] quam Gualvaneus Flamma, Donatus Bossius, Tristanus Calchus, Josephus Ripamontius, aliique scriptores Mediolanenses ex traditione popularium suorum passim a Fausto, filio Philippi, sic dictam putant, ea a Joanne Petro Puricello variis argumentis impugnatur: nam præter alia, quæ ex forma & situ loci contra traditionem illam allegat, in laudatis Monumentis Ambrosianæ basilicæ num. 80 huic opinioni opponit sequentia: Ceterum circa ecclesiam istam Faustæ alterum adhuc mihi recursat in mentem; in quo, si non asseveranter assero, suspicor tamen, scriptores illos, quos paulo ante nominabam, & alios multos a vero aberrasse. Faustinianam illi basilicam, concordes asserunt, ab uno e Philippi Oldani filiis, cui nomen esset Fausto, appellatam fuisse. Quocirca numquam illi basilicam nominant Faustæ, sed semper vel Fausti, vel Faustam, vel Faustinianam. Quid si autem Philippo fuissent filius, nomine Portius, & filia, nomine Fausta? Potuissentne tum dici Philippi fuisse duo filii, e quibus Portiana & Faustiniana suum nomen acceperint? Quis hoc neget? Siquidem filii nomen ambitu suo filias quoque complectitur; feminaque simul & masculus si forte pluraliter nominentur, masculinum genus, utpote nobilius, feminino prævalet; atque tam femina quam masculus sub genere plurali masculino comprehenduntur; sicut est inter ipsa Grammaticæ rudimenta receptissimum.

[10] Tametsi ergo auctores aliqui aliquando tradiderint, binas illas Mediolani basilicas a binis Philippi filiis proprium nomen accepisse; [non contemnendis argumentis] non inde propterea statim sequitur, ut ambos illi fuisse masculos filios existimarint, & sicut e Portio Portianam, sic e Fausto Faustam vel Faustinam, vel Faustinianam fuisse nuncupatam. Dicerentne vero isti etiam, e Fausto denominatam fuisse ecclesiam Faustæ? Quo id sensu, qua id fronte? Qui ergo præcise constanterque id ipsum ex adverso dicat, absque dubio censendus videbitur denominationem illam, non a Fausto deductam interpretari protestarique, sed a Fausta, Philippi utique filia. Atqui nostro in odæo inscripta manifestissime legitur ecclesia Faustæ: sanctusque quin etiam doctor Ambrosius nusquam legitur aliter eam nominasse, quam basilicam Faustæ, in epistola scilicet quinquagesima tertia ad Marcellinam sororem, quemadmodum ex ipsius calamo scribit etiam Cardinalis Baronius in ejusdem Vita. Neque igitur sanctus Ambrosius (dicam ego) neque majores illi nostri, e quorum præscripto basilicæ illi Faustinianæ adscriptum in odæo fuit ecclesia Faustæ; nec item illic Baronius, aliique omnes hac in re ipsos secuti, censuerunt; eam sic e Fausto fuisse denominatam, sed potius e Fausta filia & femina.

[11] [in dubium revocarunt;] Quid, quod ipsemet etiam Philippus, unicum sibi masculum fuisse filium, satis aperte videtur in eo indicasse libello, quem sanctus Ambrosius comperit ad sanctorum Protasii & Gervasii martyrum caput? In eo siquidem Philippus ita scriptum reliquerat in principio: Ego servus Christi Philippus intra domum meam Sanctorum corpora, quæ cum filio meo rapui, et sepelivi. Et rursum in fine: Ego servus Christi Philippus abstuli cum filio meo furtim nocte sancta corpora. Quod si Philippo supponatur unicus tantum fuisse filius masculus, quid hoc modo loquendi convenientius? Sin autem duo illi fuisse supponantur, quorum alterutrius opera posset ad ejusmodi pietatis officium uti, cum alioqui utriusque non sit usus, sed unius tantum; quidni consentaneum rationi erat, ut non ita loqueretur indiscriminatim & absolute; sed ut illum, quo usus fuisset adjutore, vel expresse nominaret, vel tacite præ altero utcumque indicaret; vel ad minus diceret, cum uno ex filiis meis, vel quippiam simile? Hæc ultima ratiocinatio adversarios magis urgeret, si libellus iste Philippi genuinus esset; sed in Actis SS. Gervasii & Protasii § 3 ad diem XIX Junii, tomo III istius mensis a pag. 820, jam monuimus, instrumentum illud esse supposititium. Ceterum Petrus Paulus Bosca in notis ad Martyrologium suum Mediolanense die VII Augusti ab hac Puricelli sententia non abhorret.

[12] [quos dissidentes relinquere cogimur.] Nolo hic operose discutere opinionem Placidi Puccinelli, qui in Zodiaco Mediolanensis ecclesiæ part. 1 pag. 88 confidenter narrat, S. Faustum Philippi filium, conniventia Nervæ imperatoris construxisse basilicam, in qua postea per invidiam, nondum perfecta fabrica, ab hostibus fidei tumultuose occisus fuerit, & sepultus a Castritiano, quarto Mediolanensium episcopo, qui juxta ipsius computum post diuturnam Mediolanensis ecclesiæ gubernationem anno Christi 140 ad Superos migravit: nam ex hactenus relatis abunde patet, recentiores historiographos Mediolanenses de stirpe, tempore martyrii, ceterisque gestis S. Fausti inter se non convenire, & quosdam aperte contradicere Usuardo, aliisque antiquis Martyrologis, qui martyrium hodierni S. Fausti sub imperatore Commodo collocarunt. Etsi autem eo tempore nulla Christianorum persecutio publice indicta fuerit, potuit tamen tunc temporis Sanctus ille ab aliquo præfecto, vel in quodam ethnicorum tumultu, propter fidem interfici. Porro non est nostrum hæc dissidia componere, cum nobis desint vetera documenta, quibus hanc litem dirimamus. Ex dictis etiam sequitur, Ambrosium Borronum pro suo arbitrio, vel ex populari traditione, ampliorem S. Fausti Vitam Italice composuisse. Nos interim Mediolani hodie agnoscimus S. Faustum martyrem; sed simul fatemur, nos ignorare stirpem ipsius, aliaque Acta, donec certiora & antiquiora eorum testimonia proferantur.

DE SS. MARTYRIBUS ROMANIS
PETRO ET JULIANO SEU JULIANA ET XVIII SOCIIS.

Sec. III.

[Commentarius]

Petrus M. Romæ (S.)
Julianus seu Juliana M. Romæ (S.)

J. B. S.

Notissimi sunt in omnibus Classicis Martyrologiis, uti & in Romano, signati hic duo Martyres cum anonymis sociis XVIII, ut pluribus explicuimus in nostra hoc die ad Usuardum Observatione, rem valde implexam, uti tunc quidem licuit, exponere conati, huc cetera remittentes, si forte verisimiliora occurrerent. Ast hæc nusquam explorare hactenus licuit, apographis Hieronymianis tenebras potius quam lucem affundentibus, quas & Galesinius auget, dum Sophronium aliquem inde, ni fallor, accersit, qui Antiochiæ, ut infra dicemus, tribuendus est. Neque dubitando rem conficit Florentinius, dum Romanos XXVI Martyres Augustam amoliri conatur. Sit autem numerus XX, sit XXVI, nihil superest nisi ut cum Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, complecti omnia cogamur hisce paucissimis: Petrus & Julianus cum aliis XVIII Romæ in Valeriani & Gallieni imperatorum persecutione comprehensi, cum idolis sacrificare nollent, varie cruciati sunt, cumque infracto animo acceptæ fidei confessionem retinerent, ad palmam martyrii pervenere. Commiseratione dignus est Tamayus, dum corpus aliquod sub Juliani nomine e cryptis Romanis in Hispaniam translatum, hodierni hujus nostri Juliani esse, rotundissime asserit.

DE SS. MARTYRIBUS NOVOCOMENSIBUS
CARPOPHORO, EXANTHO, CASSIO, SEVERINO, SECUNDO ET LICINIO.

Sub Maximiano.

[Commentarius]

Carpophorus M. Novocomi (S.)
Exanthus M. Novocomi (S.)
Cassius M. Novocomi (S.)
Severinus M. Novocomi (S.)
Secundus M. Novocomi (S.)
Licinius M. Novocomi (S.)

J. B. S.

Horum SS. Martyrum classem primus, quem quidem noverim, ita formavit Galesinius, [Galesinii compositionem] quem & solum sibi prælucentem allegavit Baronius, dum eam Martyrologio Romano inscripsit. Citat ille nescio quæ Acta S. Alexandri martyris, quæ exstare ait in ecclesiis Bergomen., Mediolan., Novarien. & Aquileiensi; quorum præterea Vita exarata sit apud Boninium. Si in iis ecclesiis eadem Vita legitur, quam dedit Boninus, seu Mombritius, nullam eam esse oportet. Nominantur quidem in Actis S. Fidelis Carpophorus & Exanthus; at sociorum istorum ita connexorum Acta antiqua reperiri, necdum me satis docuit Galesinius, primus, ut jam dicebam, totius classis compositor, cui ferme similem dederunt nobis hoc die inter auctaria Usuardina codices Florentini; quorum Strozzianus legit: in Italia Cumis (alii duo positionem seu locum omittunt) passio sanctorum martyrum Carpophori, Exanti, Cassii, Severini & Secundini, qui passi sunt sub Maximiano tyranno sacrilego. Demus, Cumis pro Como istuc irrepsisse; quæro vetustiora aliqua quæ nos de positione & compositione certiores reddant, quæ nullus hactenus reperit aut saltem suggessit.

[2] Fateor equidem in fragmento Kalendarii Romani antiquissimi, a Bucherio editi, reperiri hoc die hanc formalissimam annuntiationem: [in variis implexam] VII Idus Augusti, Secundi, Carpophori, Victorini & Severiani, Albano & Ostiense: qualis ferme etiam in Hieronymianis die sequenti. At quis hæc, obsecro, cum Novocomensibus vel remotissime conciliet, cum ii ipsi certo sint, qui sub quatuor Coronatorum nomine in Romano referuntur VIII Novembris, si modo Severum Secundo substituas. Est & Carpophorus seu Carpenforus cum socio Auxentio, forte pro Exantho in Hieronymianis Lucensibus, unde textum suum eduxit Florentinius: ast hi S. Donato Aretino ita conjunguntur, ut ferme de ejus sociis fuisse videantur. Ex his ergo omnibus lucis nihil, quam frustra aliunde accersiveris, vel si scriptores res quinquaginta citet Primus Aloysius de Tattis in suo Novocomensis ecclesiæ Martyrologio, cui adjumenti nihil adferunt Annales, non iis fulti documentis, quæ rem satis solide explicent, nedum comprobent aut stabiliant; ut ea demum sola supersint quæ Ferrarius adduxit, nempe dictarum ecclesiarum monumenta, ex quibus id demum constet, a multis seculis illustres istos Martyres iis locis solenni cultu celebratos fuisse, quorum hic Acta exhibebimus, prout a laudato Ferrario satis nitide contracta sunt:

[3] [utcumque explicat Ferrarius;] Carpophorus & Exanthus milites Maximiano imperatori familiares, quo tempore is Mediolani moram agebat, cum mira quæ a sanctis martyribus Cassio, Severo, Secundo, Licinio & Alexandro, carcere ob Christianam religionem inclusis fiebant, accepissent, ad eos venientes & allocuti, ad Christum convertuntur. Reversi ad regiam Christum Deum verum & solum libere prædicare cœperunt, deos & eorum simulacra detestantes. Baptizati itaque & in fide confirmati a S. Materno episcopo Mediolanensi una cum S. Fideli, sanctos Martyres e carceribus educunt, Comumque cum illis noctu aufugiunt. Ubi haud procul ab urbe mortuum ad sepulturam delatum, oratione ad vitam revocant, ac in loco, qui Sylvula dicebatur, consistunt. Interea Maximianus, his cognitis, satellites mittit qui Sanctos, recusantes deos venerari, diris suppliciis affectos interficiant. Comprehensos igitur primum virgis eos cædunt durius, deinde ungulis ferreis dilaceratos excarnificant, denique fortes in confessione Christi perseverantes capite plectunt. Quorum corpora ibidem a Christianis condita sunt, quo in loco postea a Luitprando Longobardorum rege templum illis excitatum fuit. Passi sunt VII Idus Augusti.

[4] [alia etiam notans.] Notat porro Ferrarius, quod S. Fidelis, licet horum Martyrum socius fuerit, alibi tamen & alio tempore passus sit: de quo propterea Novocomi separatim agatur. Monet etiam, S. Carpophori corpus una cum S. Fidelis martyris ex abbatia Aronæ Mediolanum in ecclesiam ejusdem sancti Fidelis a S. Carolo Borromæo archiepiscopo translatum esse anno D. MDLXXVI. Ex Vita ejusdem S. Caroli per Joannem Petrum Glussanum patricium Mediolanensem scripta. De S. Fideli, atque adeo de hac translatione, agendi locus recurret opportunior ad XXVIII Octobris. Plura neque movere neque examinare hic lubet, ne Boscæ in suo Martyrologio Mediolanensi silvam ingrediamur, ex qua nihil magnopere solidi video colligi posse.

DE S. DONATIANO EPISC. CONF.
Catalauni in Gallia.

Sec. forte IV.

[Commentarius]

Donatianus episc. conf. Catalauni in Gallia (S.)

J. B. S.

Hic ille est S. Memmii primi Catalaunensium apostoli discipulus, socius, [S. Memmii socius] Diaconus & in episcopatu proximus successor, in vulgatis Actis ubique cum sanctissimo Magistro laudatus, nec ab eo divuisus, ut jam satis ostensum est ad mensis hujus diem V ubi de sancto Memmio, & rursus ad diem IX, dum de S. Domitiano agetur, repetendum erit. Neque enim aliud memoriæ traditum novimus aut Catalauno obtinere potuimus, præter illa quæ in brevibus S. Memmii Actis de ambobus ejus sociis & in episcopatu successoribus memorantur. Inter recentiores Martyrologos primi, quod equidem sciam, eum hoc die collocasse videntur Molanus & Galesinius: ille simpliciter & recte his verbis: Catalaunis civitate, depositio sancti Donatiani episcopi & confessoris; hic autem, licet etiam breviter, insolubili difficultate sese involvens, dum ita scribit: Catalauni in Gallia, sancti Donatiani episcopi & confessoris, qui magno religionis nomine vir, Agrippinensi concilio interfuit.

[2] Si meminisset Galesinius, sese sanctum Memmium Apostoli Petri discipulum appellasse, [ejusque successor] ab eoque in Gallias missum, non tam facile S. Donatiano, ejus in cathedra Catalaunensi immediato successori locum dedisset in qualicumque concilio Agrippinensi, non ante annum CCCXLVI celebrato. Neque sane video quid plures alii misceant dum hunc nostrum eumdem sanctum Donatianum Cabillonensi synonymo tam rotunde substituunt, nisi sesquiseculo & amplius eum supervixisse contendant. Ast isti controversiæ jam nervos succidisse videmur, primorum Catalaunensium præsulum seriem, dum de S. Memmio ageremus, verosimillime ordinando. Neque vero hic alia supersunt de rebus ad S. Donatianum spectantibus, aut virtutibus ejus & sanctitate memoranda, quæ, ut iterum dicam, Catalauno impetrari non potuerunt, opinor quia nihil solidi superest quod de ipso seorsim prædicari queat; ut proinde satis sit, eximii Magistri laborum apostolicorum ejusdemque adeo gloriæ fuisse participem. Brevi compendio omnia complexus est Gallicanus Martyrologus sequenti elogio:

[3] [laudatur a Saussayo] Catalauni, natalis S. Donatiani episcopi, qui diaconi ordine præditus, a sancto Petro in Gallias ad hanc civitatem cum sancto Memmio episcopo, Domitianoque subdiacono destinatus fuit: atque per annos fere octoginta eidem obsecundans, regni Dei ibidem constitutionem admodum cum eo provexit. Quo ad supernam requiem translato, fere jam centenarius ecclesiæ illius curam suscepit pastoralem, populumque Dei salutis documentis amplius instituens, perfectam ad religionis observantiam summa sanctarum virtutum exercitatione perduxit. Denique pie factorum meritis cumulatus, placide quievit in Domino. Quo pacto & missio S. Donatiani & ætas intelligenda sint, habes in Memmiano Commentario jam non semel citato.

DE S. DONATO EPISC. MART. ET S. HILARIANO ETIAM MART.
Aretii in Tuscia.

Circa an. CCCLXII.

[Commentarius]

Donatus episc. M. Aretii in Tuscia (S.)
Hilarianus M. Aretii in Tuscia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Vix de alio Sancto plura in Musei nostri manuscriptorum collectione reperiuntur quam de hodierno S. Donato, [Plurima de hoc Sancto] vix de ullo plura confusa & calamo nimis libero digesta; ut mox patebit, ubi præciara de vetusto ejus cultu testimonia præmisero. A nullo Martyrologo distinctius signatur & melius quam ab auctore Romani parvi, clarissime hoc die ipsum annuntiante: Apud Aretium, Donati episcopi & martyris, quo plane modo etiam loquuntur Beda noster seu Florus, Ado, Usuardus, Rhabanus & Notkerus; ut constantissima sit veterum istorum omnium sententia, non de confessore hic agi, sed de verissimo martyre, qui ut talis ab omni ævo Aretii & in reliqua Tuscia, ubi celeberrimum est ejus nomen, imo tota Ecclesia cultus fuerit, nequidquam repugnantibus hoc die Hieronymianis, tum majoribus tum contractis, in quorum plerisque episcopus confessor perperam pronuntiatur, nisi huc Donatum illum, XXX Aprilis ipsis ignotum, transtulerint, quem Eurœæ in Epiro episcopum ex Græcis tabulis dedimus ad dictam XXX Aprilis, quique in pluribus Actis Mss. & excusis cum hodierno Donato ex mera, opinor, amanuensium ignorantia confunditur.

[2] [in Vitis confusa sunt,] Viderunt ea Majores nostri dum ad XXX illam Aprilis de S. Donato episcopo Eurœensi confessore agendum fuit, ubi ita inchoatur Commentarius: Hic est alius Donatus ab eo quem episcopum simul & martyrem ad VII Augusti Aretini colunt. Utrumque vitæ sanctitate illustrem seculum IV tulit: hunc, potiente rerum Juliano, pro orthodoxa fide mortem oppetentem; illum aliquot annis post Eurœensibus infulis sub magno Theodosio clarum. Unde idem utriusque nomen & exiguum, quo disjungebantur, temporis intervallum facile amborum Actis confusionem induxit: adeo ut non pauca quæ sunt Eurœensi episcopo propria, Aretino attributa reperiamus, illaque ipsa alterius castigationis indiga. Et sane castigationis non modicæ, ut pridem observavit Baronius in notis ad Martyrologium Romanum, ubi non pauca corrigit in ipsissimis Actis Aretinis, quæ ab Actis Græcis Donati Eurœani longissime distant, ut ipsa consulenti ultro in oculos incurret. En modo ipsam Eminentissimi annotationem:

[3] Donati episcopi] De quo Beda, Usuard., Ado ac ceteri hac die. [ut pridem Baronius] Ejus martyrii Acta sincerissime olim scripta fuisse apparet, ex quibus Gregorius Papa lib. 1, Dial. 7 de fracto calice mutuatur exemplum. Scripta esse feruntur a Severino episcopo, qui quartus a Donato Aretinæ ecclesiæ præfuit. Utinam, sicut ille edidit, integra permansissent; & non aliquis, sibi visus nimis sapiens, aliqua superaddidisset, quibus cetera revocantur in dubium. Legimus ea in pluribus codicibus Mss. ediditque eadem Mombritius tom. 1 in vitis SS., & Petrus in Catalogo, brevi compendio lib. 7 cap. 33. Displicent ea quæ de Juliani educatione Romæ sub Pigmenio, una cum Donato narrantur. Ubi enim Julianus puer vixerit, una cum Gallo fratre in Cappadocia, ubi & adolescentior Athenis eruditus fuerit, ubi demum in Galliis exercitibus præfuerit, satis constat ex Græcorum ac Latinorum antiquis historicis, ac imprimis ex ipsius Juliani epistolis. Illud etiam ab ratione alienum est, ut Juliani persecutionis tempore, qui nec integro biennio imperavit, idem S. Donatus lector fuisse dicatur, indeque consecratus diaconus, ac post multos annos presbyter ordinatus, ac denique adhuc eo imperante, decedente Saturo episcopo, suffectus in locum ipsius, insuper & adhuc eodem vivente Juliano fuerit martyrio coronatus.

[4] Quomodo etiam temporibus Juliani lector adhuc fuisse perhibetur, [aliique observarunt,] qui a Julio Pontifice Romano ibidem dicitur episcopus ordinatus? Quid autem de ea re sentiam absque aliquo veritatis præjudicio, libenter ac libere dicam. Puto Donati pueritiam & educationem Romæ factam, parentumque necem non sub Juliani imperio, sed sub Diocletiano, circa extrema illius persecutionis tempora contigisse: ab illis enim temporibus usque ad Julianum quinquaginta duorum annorum spatium intercedit, quo Donatus fuga lapsus se contulit Aretium, ibique sacris ordinibus a Saturo episcopo initiatus, ac deinde, illo defuncto, a Julio Papa in ejus locum subrogatus, & demum sub Juliano imperatore martyrio fuit coronatus. Hæc si dicamus, cetera omnia, quæ in Actis ejus leguntur, remanent inconcussa: quod si secus fiat, omnia sub prædictorum errorum caligine involvuntur. Hactenus Baronius, cui non ausim assentiri, cetera omnia inconcussa esse, quæ forte eadem libertate a nimis sapientibus aucta & exornata sunt.

[5] Atque hæc quidem solam eam Vitam a Mombritio editam spectant, [Donatum non unum] quæ incipit; Erat quidam puer in civitate Romana, præter quam videri etiam potest alia multo longior, quam vulgavit Petrus Buonamicus typis Florentinis anno 1607, sub hoc principio; Beatissimorum martyrum Donati & Hylariani narraturus triumphos, quæque non semel apud nos Ms. est, cum quatuor aliis diligenter collata. Tum compendia apud Bellovacensem & Equilinum. Item & alia brevior per Petrum Boncompagnis. Demum, exempla varia Vitæ ex Græco translatæ, nihil prorsus pertinentis ad eum, quo de agimus, S. Donatum Aretinum, cui tamen titulus præfigitur: Narrationes de virtutibus S. Donati episcopi & martyris, ut hic semel recte perspicias, quam temere titulus martyris ad S. Donatum Eurœensem translatus sit, & vice versa Donatus Aretinus noster alterius insignibus exornatus, ut vel etiam in Martyrologii Hieronymiani exemplaribus dictus sit Donatus episcopus confessor, & ita quoque in Gelasiano Sacramentario compellatus; siquidem istic de Aretino & non de altero illo, apud scriptores celeberrimo, agatur, ut satis verosimile est, die natali ab uno in alterum a Latinis, tabularum Græcarum ignaris, translato.

[6] [accuratius distinguentes.] Vidit enormem confusionem Florentinius, varie se torquens, ut eam tandem ad sanum sensum reducat, tribuatque singulis quæ cuique propria sunt, hodiernum ab Eurœensi sic distinguens, ut ille martyrii sui palma haudquaquam privandus videatur, satis multis aliis involutus, quæ distinguere & quæ ad rectam normam reducere non magis mihi integrum fateor, quam Majoribus nostris fuerit, secernere fabulas Vitæ S. Donati Eurœensis episcopi eadem libertate insertas; ut proinde ab illis hic recudendis satius etiam abstinendum censuerim; quemadmodum & a donationibus ab Ughello recte convulsis, item ab hymnis contortissimis, a lectionibus Buralianis atque a translationibus controversis, in quibus componendis mirum quantum Buonamicus sese exercuerit. Satis hic erit, ex jam laudato Ughello Actorum compendium paulo expurgatius adducere, in quo Hilarianum seu Hilarinum recte Donato conjunctum existimo, eumque adeo diversum ab Hilarino martyre Ostiensi, quemadmodum eum verosimillime distinguendum dixi ad XVI Julii. En ipsam satis nitidam synopsim, quam Adoniano elogio, a Surio etiam edito, præferendam fateberis, nisi fortasse displiceat intrusa patria Nicomediensis.

[7] [Hujus & socii elogium.] Sic nostrum Ughellus S. Saturo substituit tom. 1 Italiæ sacræ pag. 450: Huic defuncto episcopo S. Donatus natione Nicomedus, Romæque sub disciplina Pigmenii presbyteri educatus, suffectus est: siquidem cum Romæ esset, æstuassetque Diocletiani teterrima persecutio, in qua Pigmenius cum Donati parentibus crudeliter tortus interiit, Donatus, publicis Ecclesiæ commodis deinceps victurus, profugit Aretium, ubi Hilarinum sanctum monachum, locique episcopum benevolos receptores invenit, a quibus jam lector instructus & ordinatus, tanto ardore fidei Euangelium Aretii divulgavit, ut etiam editis præclaris miraculis, vanissimum idolorum cultum ex toto eliminaverit, tuleritque laudem exstinctæ impietatis. Itaque cum contigisset, Saturum e vita discedere, Julius Pontifex ad eum thronum Donatum evexit circa annum Domini CCCXLVI. Quam ille deinceps ecclesiam usque ad Juliani apostatæ tempora rexit. Cum igitur Donatum præclara ad Dei majorem gloriam molientem Quadratianus Augustalis comprehendi jussisset, simul cum monacho Hilarino, exquisitis tentatus tormentis, capitali punitus sententia interiit anno CCCLXII, fuitque non procul a civitate sepultus, cum Hilarinus præcessisset Donatum ad coronam aliquot dies; siquidem ille XVI die mensis Julii, hic VII mensis Augusti evolavit ad cælos. Ceterum Aretini Donatum tamquam protectorem ac præsidem civitatis merito venerantur & colunt, quod in totum jugulaverit impietatem.

[8] Hæc etiam breviter complexus est Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, quem nihil opus est describere, [An corpus Beneventi?] cum ferme repetat lectionem Breviarii Romani, quæ ad hunc diem in omnium manibus versatur. Hactenus dictis in pacifica S. Donati sui possessione relinquerentur Aretini, nisi turbatio aliqua oriretur ex Samnitibus, dum lego apud Marium de Vipera, ubi Sancti elogium retulit ad hanc VII Augusti, hæc verba: Deinde Beneventum translatum fuit [corpus,] quo vero tempore, a nemine expressum legitur, & in ecclesia S. Mariæ de Samnitibus collocatum; ex cujus corporis illatione ipsa ecclesia in cultum & nomen ipsius sancti Martyris nostri episcopi transivit, ubi magna populi frequentia veneratur, cujus festus dies uti ex præcepto Ecclesiæ servatur; & inter patronos Beneventanæ urbis eum cives sibi adscripserunt. Exstat officium translationis sancti Episcopi nostri in Ms. antiquo codice, quo ecclesia Beneventana ante Breviarii correctionem utebatur. Non opinor, ægre laturos Aretinos, quod patronus suus etiam Beneventi & alibi celebretur; at sacro corpore sese privatos haud quaquam agnoscent. Magnus synonymorum Sanctorum numerus & hanc confusionem facile induxerit; sed earum hic sit finis.

DE SS. MARTYRIBUS ANTIOCHENIS
SIMPRONIO, VENERIO, SEU VENERIA ET ALIIS VII.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Simpronius M. Antiochiæ (S.)
Venerius seu Veneria M. Antiochiæ (S.)
Alii VII MM. Antiochiæ

J. B. S.

Scripti simpronio cum codice Corbeiensi, tametsi Lucensis habeat Simfloni, vetustiss. Epternacense Suffroni, qualiter ex veteri aliquo codice descripsit Grevenus, cujus solum & unicum auctarium est inter Usuardina. Non satis intelligo, quid sibi voluerit Galesinius, dum ex Martyrum Antiochenorum classe Sophronium accepit, quem Petro & Juliano hodiernis Martyribus Romanis conjungeret, in quo sane Baronium imitatorem non habuit. Notabilis est confusio codicis Epternacensis, dum ita ibi legitur: Antiochiæ Suffroni, Veneriæ, & Aretio Donati, & aliorum septem. At vero patens est horum verborum intrusio, & Aretio Donati, imperiti amanuensis ignorantia. Cum Corbeiensi autem consentit, dum anonymus septem numerat, qui utrum germani fuerint, non ausim ex sola Corbeiensis hujus codicis auctoritate asserere. Id recte notavit Florentinius, sanctos hosce Martyres minime aliis, huc usque editis Martyrologiis, communes esse. Cultum vetustissimum abunde probat citatorum codicum consensus.

DE S. HYPERECHIO PRESB. CONF.
Cultus apud Græcos, apophthegmata, ætas.

Sec. IV.

[Commentarius]

Hyperechius presb. conf. apud Græcos (S.)

AUCTORE J. P.

Hunc Sanctum apud Græcos hodierna die Menæis magnis typo vulgatis, [Cultus stabilitur:] nec non Menæo Chiffletii Ms. insertum reperio. Menæa sic eum annuntiant: Eadem die (VII Augusti) S. Hyperechius in pace consummatur. Sequuntur hi versiculi:

Ὑπερέχιος κᾂν τάφῳ κατεκρύβη,
Ὑπέρτερος πέφυκε καὶ τῶν ἀγγέλων.

Hyperechius quamquam sepulcro conditus,
Superior ipsis angelis tamen fuit.

Patet poëtæ allusio in nomine proprio Martyris Ὑπερέχιος, quasi a verbo ὑπερέχω, id est, emineo, superior sum, derivato; & in comparativo ὑπέρτερος, superior, præstantior. Prædictum vero Menæum ait brevissime Ὑπερέχιος ἐν εἰρήνῃ: Hyperechius in pace. Apud Combefisium loco mox designando τοῦ μακαρίου, id est, beati titulo donatur, ac presbyteri; in Vitis autem Patrum, abbatis nomine, antiquis solitariis adeo communi; ubi pro Hyperechio scribitur Hyperichius. Tametsi autem Mæneis Græcis non nimia deferenda sit auctoritas circa Sanctos, quos signant, uti docent exempla, in Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum 1 hujus mensis, parergo 7 a pag. 94 *; ac Ruffinus eum laudans, ut mox dicam, ob errores suos non videatur certam fidem facere de sanctitate Hyperechii: quia tamen nihil aliunde nobis occurrit, cur eam merito vel falsam vel suspectam habeamus, atque adeo Sanctus est in ejusdem possessione; ideo ipsum in illa relinquendum, atque reliquis hujus diei Sanctis accensendum putavimus. Idem dictum esto cum proportione circa alios Sanctos, e solis Græcis tabulis notos.

[2] [nonnulla Sancti dicta] Subdo nonnulla ejus apophthegmata e Vitis Patrum a Rosweydo editis. Pag. 519 habes odium contra detractores. Dixit abbas Hyperichius: Melius est comedere carnes, & vinum bibere, quam comedere in vituperatione carnes fratrum. Sicut enim susurrans serpens Evam de paradiso excussit, ita qui de fratre suo detrahit, non suam solum, sed & audientis animam perdit. Pag. 566 indicat sensum suum de divina misericordia: Nocte & die laborat monachus vigilans, in orationibus permanens: pungens autem cor suum producit lacrymas, & celerius provocat Dei misericordiam. Pag. 571 varia præclara congerit documenta. Quia sicut leo terribilis est onagris; sic monachus probatus cogitationibus concupiscentiæ. Dixit iterum: Jejunium frænum est monacho adversus peccatum. Qui autem abjicit jejunium, velut equus fervens desiderio feminæ rapitur. Dixit iterum: Siccatum jejunio corpus monachi, animam de profundo elevat, & siccat fistulas delectationum jejunium monachi. Dixit iterum: Castus monachus in terra honorabitur, & in cælis corona ab Excelso coronabitut &c.

[3] Pag. 583 commendat voluntariam paupertatem: Thesaurus monachi est voluntaria paupertas. [proferuntur.] Thesauriza ergo tibi, frater, in cælo, quia ibi ad requiescendum sine fine sunt secula. Pag. 587 Suggerit arma contra tentationes: Hymni spirituales sint in ore tuo, & meditatio assidua sublevet pondus tentationum supervenientium tibi. Hujus enim rei exemplum manifestum est viator sarcina alicujus oneris prægravatus; flando & respirando, oneris & viæ paulatim laborem imminuit. Plura ibidem invenies pagg. 603, 611, 618, 626, 633. Cotelerius in Ecclesiæ Græcæ monumentis tom. 1, pag. 701 quædam Sancti nostri apophthegmata Græco-Latine edidit. Religiosam vero ascetarum adhortationem, quæ Græce inscribitur Παραίνεσις ἀσκητῶν, capitulis seu numeris 159 constantem, publici juris fecit Combefisius in Auctario suo novissimo, part. 1 pag. 315 & seqq.

[4] De tempore, quo S. Hyperechius floruit, ita dissero. Apophthegma, quod e Vitis Patrum pag. 519 excerpsi superius, [Vixit sec. 4.] habetur inter ea, quæ vel auctori vel interpreti Ruffino Aquileiensi presbytero tribuuntur (de qua re videri potest Rosweydus Prolegomeno in Vitas Patrum quinto, pag. XXIX.) Cum autem Ruffinus scripserit seculo IV ad finem vergente; hinc consequens est, ut noster Sanctus ad dicti seculi tempora, vel forte etiam ad exitum proxime præcedentis pertinere videatur. Ruffinus quidem secundum dicta, de eo scripsit; post hunc igitur vel cum hoc ille vixit: sed cum me lateat, an & quamdiu Ruffinum præcesserit; fixi superius seculo IV mortem ejus: quo vita anachoretica admodum floruit, uti habemus ex gestis S. Antonii magni. Videsis Commentarium ad ea prævium apud nos die XVII Januarii.

DE S. DONATO CONFESSORE
Forocornelii (hodie Imolæ) in Italia.

Sec. V.

[Commentarius]

Donatus conf. Forocornelii in Italia (S.)

J. B. S.

Inter tres sanctos Donatos hodiernos medium hic locum occupat, non aliunde nobis notus quam ex Catalogo generali Sanctorum Italiæ Ferrarii, de immemorabili ejus cultu ita testantis, ut urbis Imolensis sanctis protectoribus ipsum diserte annumeret. Ætatem conjicit ex eo quod S. Projecti ejusdem urbis episcopi, quem concilio Ephesino anni CDXXXI interfuisse ad eum annum num. 22 refert Baronius, archidiaconus fuerit, saltem ejus tempore claruerit. Audiatur ipse: Donatus Forocornelii (quam urbem nunc Imolam vocant) natus sub S. Projecto episcopo vixit & claruit, a quo archidiaconus creatus, eam sanctitatis laudem promeruit, ut seculo defunctus, non modo Sanctus habitus sit, sed & a civibus Corneliensibus in urbis suæ protectorem electus. Corpus seu reliquiæ illius in templo Cathedrali in arca intra B. M. Virginis aram religiosissime asservantur. Dies festus illius VII Idus Augusti ab ecclesia Imolensi celebrari consuevit.

DE S. CELSO CONFESSORE
Apud Lemovices in Gallia.

[Commentarius]

Celsus conf. apud Lemovices in Gallia (S.)

J. B. S.

Sanctum hic refero solo mihi nomine & cultus loco notum, de cujus nimirum patria, professione, ætate aut gestis nusquam occurrit vestigium. Neque vero quidquam referunt Tabulæ Lemovicenses, in quibus testatur Ferrarius in Catalogo generali, nil aliud legi, nisi quod caput illius in æde S. Stephani habeatur & populo summa veneratione ostendatur. Utrum sua inde Saussayus, an aliunde eduxerit, non habeo unde conficiam; plura certe non complectitur ejus annuntiatio hodierna in Supplemento Martyrologii Gallicani pag. 1156, ubi ita loquitur: Apud Lemovicos sancti Celsi confessoris, cujus caput a Domino signis plerisque clarificatum in æde Cathedratica sancti Stephani habetur, populoque summa cum veneratione hodie ostenditur. Tertius de cultu testis est Castellanus in Martyrologio suo universali Sanctum Gallice vocans Soux. Atque hæc demum sunt quæ de S. Celso hic memorari potuere.

DE S. VICTRICIO CONFESSORE
ARCHIEPISCOPO ROTOMAGENSI.

Circa an. CDXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Nomen, cultus, patria, ætas & gesta.

Victricius archiepisc. conf. Rothomagi (S.)

J. B. S.

Confessorem appellamus S. Victricium, non eo solum titulo quod Sanctus in pace quieverit; [In Marlliis præteritus] verum & ea meritissima ratione, qua olim Confessores dicti sunt qui pro tuenda Christi fide tormenta subierant, qualia hunc fortissime perpessum fuisse ex S. Paulini epistolis ad ipsum scriptis, patebit quam manifestissime. Hic de nomine primum quærimus, quod aliter expressum se reperisse fatetur Franciscus Pommeræus Ordinis S. Benedicti Congr. S. Mauri, in sua Rotomagensium antistitum historia, ut qui etiam Victoricus & Victoricius alibi enuntietur, sic tamen ut de hoc eodem Rotomagensi archiepiscopo, in serie octavo, intelligenda sint, quo in nomine, quoquomodo expresso, non incongrue advertit, adumbrari quodammodo certamina, e quibus victor evadens, felicia ejusdem omina gloriosissime reportaverit; unde mirum videbitur quam maxime, tam illustrem pugilem, tam celebrem antistitem, tam zelosum, ut etiam manifeste patebit, Nerviorum Morinorumque apostolum, in nullis antiquis seu classicis Martyrologiis usquam fuisse memoratum.

[2] Verum id Martyrologis nostris utcumque condonandum est, [a Baronio signatus est,] cum auctores minus fuerint quam compilatores Actorum seu elogiorum quæ undequaque conquisita in Tabulas suas retulerunt, id longe magis mirandum, neminem unum Rotomagi inventum qui sanctissimi sui Præsulis tam illustria gesta posteris commendanda susceperit, ut S. Paulino, tot terrarum spatiis remoto, accepta referre oporteat quæcumque de illustrissimo Sancto referri aut prædicari possunt. Neque alium ducem invenit Baronius, quem in S. Victricio Romanis Fastis sacris adscribendo, laudandove sequeretur; ut proinde hic adscribi mereatur breve sed elegans ad hunc diem Eminentissimi Annalistæ elogium ex Martyrologio Romano: Rotomagi, sancti Victricii episcopi, qui adhuc miles, sub eodem Juliano pro Christo abjiciens cingulum, a tribuno multis tormentis afficitur, & capitis damnatur, sed carnifice, qui ad eum cædendum missus fuerat, cæcitate percusso, ipse vinculis solutis liber evasit: postea episcopus factus, Morinorum & Nerviorum gentes indomitas verbi prædicatione ad fidem Christi perduxit, & demum confessor in pace quievit.

[3] Paucioribus de S. Victricio egerat Galesinius; at Molanus & Miræus Flandrorum Apostolum meritis laudibus exornarunt. [laudatus a Saussayo.] Omnium instar erit Saussayi annuntiatio his verbis concepta: Eodem die Rotomagi secundæ Lugdunensis metropoli, sancti Victricii illius urbis episcopi & confessoris. Hic, teste beato Paulino Nolano præsule, etiamnum miles, verum sese Christi confessorem & martyrem præstitit. Dumque adversa pro Christo tolerat, vincula quibus morte plectendus, manus suæ constringebantur, miraculo dissolvit. Factus deinde, mira rerum vicissitudine, antistes, bene composita ecclesia sua, exteris populis euangelizavit; magnis laboribus Morinos ad fidem convertit, item extremos Nervici littoris populos; hisque in barbaris regionibus primus monasteria construxit. Deinde redux ad sedem suam, cui octavus ordine præfuit, tot piis trophæis gloriosus, confessor in pace quievit. Hunc S. Innocentius Papa Apostolicis honoravit rescriptis, quibus cum ad ejus consultationes respondit, tum sapientiam & virtutem egregiam elogiis commendavit præclaris. Hic habes pleraque omnia quæ ex jam citatis & ex Sammarthanis aut aliis adduci possent.

[4] [Sancti patria non satis certa] De vero natali loco non est unde quidquam certi statuas, id indicavit S. Paulinus priore sua epistola, nimirum S. Victricium in lucem populi sui de extimo [seu extremo] orbis eductum: ubi & paulo post Nervici littoris tractum indicat, non Ebruicani, ut recte probavit Rosweydus relatus a postremo Paulinianorum operum editore anni MDCLXXXV, quem alibi nominari audio Joannem Baptistam le Brun, nota sua LVIII. Porro de Nervico littore nova disputatio, cum Nervii seu Tornacenses ad mare neutiquam pertineant, ut adeo latiori paulo significatione verba illa accipienda videantur de Morinorum seu Teruanensium, imo & Boloniensium extremo tractu, mari paulo viciniore, ad quem hic Pauliniana verba extendenda sint; certe verosimillime ad eas ipsas regiones quas idem Sanctus indefessis suis apostolicis laboribus Christianæ religionis lumine, quod eatenus vixdum eo pertigerat, zelo suo incomparabili illustraret: utrum jam Rotomagensis episcopus, an ante susceptam ecclesiæ istius curam, non ausim equidem ex Pommeræi saltem mente definire, cum majori auctoritate & fructu jam tum episcopum prædicasse existimem.

[5] [ut neque & ætas.] Ad Sancti ætatem determinandam non minus implexa sunt omnia, ut candide fatetur laudatus jam Pommeræus, qui ait nonnullos pontificatus ejus initia differe ad annum CDVI, alios ad CDIV & ad CDII, quos omnes recte idem refutat; quin & eos qui ad annum CCCXCVI retrahunt, quos ipsos toto biennio antecedit, notans CCCXCIV. At neque sic verum ejus exordium figi supponere licet, si commoratio ejus cum S. Martino Turonensi Viennæ ad Rhodanum, ubi etiam S. Paulinus aderat, consignanda sit anno CCCLXXXIX, ut fert recentior S. Martini Vita, vel saltem CCCXC, quo tempore, vel ipso S. Paulino teste, certissime erat episcopus S. Victricius, utpote quem ut talem istic se veneratum fatetur, ignorans tum temporis quanta junior miles sub Juliano passus esset pro Christo. Annus mortis ferme æque incertus. Si vere ad annum CDXVII supervixit, cum episcopum supponamus fuisse jam anno CCCLXXXIX, non solis XXIII annis, ut vult Pommeræus, sed totis octo & viginti, & forte diutius ecclesiam suam gubernaverit. Jam vero si militiam secutus est sub Juliano, passus fuerit anno CCCLXII, unde nasci eum ut minimum oportuit circa annum CCCXL, ut prope octogenarius ad laborum coronam evocatus sit. Hoc brevi metrico elogio ornari dicitur ab Orderico Vitale:

Victricius victor, vitiorum fortis & ultor
Ecclesiam Domini mandatis imbuit almis.

[6] Gestorum aliqualem seriem non aliunde erui posse jam diximus, [Gesta ex S. Paulino accepta.] quam ex duabus laudati jam sæpius S. Paulini epistolis, quas eo ordine disponit recentior operum ejus editor le Brun (nobis Brunus) supra etiam relatus, ut primam recte censeat quæ in serie ponitur XVIII, quæque verosimillime scriptæ fuerit anno CCCXCIX, cum necdum ad insulas promotus esset S. Paulinus, id quod satis indicat ipsa inscriptio: Beatissimo semper & venerabili patri Victricio Paulinus, ubi in altera sic loquitur, ut ei dignitate parem sese profiteatur hac formula: Victricio unanimo fratri Paulinus. Ipsam porro refert ad finem anni CDIV, quo ipso Nolanæ ecclesiæ regimen susceperat. Dubius hæsi, præstaretne ambas hasce epistolas describere, quemadmodum prior pro majori parte a Surio edita est, an potius uterer ea dissertatione quæ ad operum calcem exstat, in quatuor capita divisa, quibus quæ de Sancti gestis dici possunt tam ordinate continentur, ut demum superfluum visum sit, operam ponere in iis alio modo aut ordine operosius digerendis. Habe igitur dictam Bruni dissertationem, quam tantisper Vitam appellare placuit, omissis innumeris prope citationibus, quas criticis licebit in fonte consulere. Nos quæ ad Vitam propius spectant, annotare non negligemus.

VITA
Auctore Joanne Baptista le Brun Ex S. Paulini epist. 18 & 37

Victricius archiepisc. conf. Rothomagi (S.)

A. Bruno.

CAPUT I.
Historia S. Victricii Rotomagensis episcopi. Arma deponit; & patitur pro Christo, qui ejus innocentiam miraculis tuetur.

[Pro Christo arma exuens] Victricius natus videtur in aliquibus imperii finibus, e quibus in lucem populi sui eum eduxit Deus. Junior erat Martino nato CCCXVI vel CCCXVII anno. Ordinante Domino factus est miles Victricius; militavit cæsari, & in ipsa militia primum ad fidem ingressum habuit. Cum primo Christi amore succensus est, respuit mente militiam & per insignem concilio militari diem a, arma repente exuit, quæ ad tribuni sui pedes abjecit. Quo in furias concitato tribuno, Victricius in verbera districtus est, fustibusque fractus, & sic afflictus, in carcere acuto testarum fragmine subtritus est; necdum vulneribus obductis, comiti fuit oblatus: qui comes b, ut videtur, ad eum cruciandum venerat. De illo potentiore inimico Victricium triumphavisse dicit Paulinus, unde colligitur, hunc comitem tormentis eum admovisse.

[2] [multa passus, miraculo liberatur.] Non ausi sunt satellites rursus ingerere cruciatus; capitali vero sententia damnatus est Victricius. Sed conspicuis miraculis ejus inimicos tum Deus confudit. Nam dum ad supplicii locum duceretur, carnifex qui præibat, cum ejus cervicem insultans manu tetigisset, quasi ictus sui locum præpalpans, excussis illico oculis, cæcitate percussus est. Sed idcirco ille cæcatus est, ut plures illuminarentur, & ut ipse forsitan lumina mentis acciperet. Quas innodatas arctius catenas, vel exiguo beneficio, rogante Victricio, relaxare noluerant custodes, conversa in eorum conspectu ad Deum prece, sponte de manibus absolutis fluere viderunt, nec ausi sunt eas renectere milites; sed ad comitem pavidi cucurrerunt, veritatem miraculi confitentes.

[3] [An propter fidem] Comes ipse de furore ad clementiam, Deo providente, conversus, testimonio militum fidem adhibuit, & eum ad imperatorem misit, cui rem totam sicuti gesta fuerat retulit, qui Confessorem, ut probabile est, non ut reum detinuit, sed ut sanctum emisit. Paulinus qui supradicta refert non dicit, utrum Victricius voluerit solum arma abjicere ut totum se Deo devoveret, an vero eo quod eum cogere voluerint milites ad aliquid religioni contrarium, ut contigit sub imperatore Juliano; neque etiam dicit, utrum damnatus fuerit tamquam desertor, an vero pro religione Christiana. In exordio ejus narrationis prima causa una affertur; Et si fuisset damnatus sicut Christianus sub Juliano, comes, ut probabile est, non eum emisisset laudans ut sanctum, sive antequam illius emittendi mandatum ab imperatore accepisset, sive eo accepto.

[4] [vere passus fuerit,] Aliunde Paulinus dicit, comitem voluisse in Victricio esse Christi persecutorem, eumque testes fidei punire voluisse: Tribunum, ad cujus pedes arma abjecit Victricius, fuisse sacrilegum; & milites, qui eum cruciabant, diaboli fuisse satellites. Id sane mirum videri potest, si Victricium, militis solum nomine, qui arma deponere vellet, cognoscebant. Videtur etiam insigniri non debuisse titulo confessoris & martyris, quo a Paulino c multoties ornatur, propter omnia quæ hanc ob causam sustinuit; quin etiam & multi eadem qua Victricius de causa videntur damnati, qui cum eo emissi sunt, quos omnes Paulinus confessores appellat. Quibus rationibus adductus est Baronius, ut assereret, Victricium sub Juliano passum fuisse; & in Martyrologio Romano ejus natalis die VII Augusti assignatur.

[5] [an ob desertam militiam.] Si passus est sub principe Christiano, & tantum ut se Deo devoveret totum, nullo præstantiori exemplo demonstrari potest, quantam quisque sibi vim inferre debet ut gratiæ obtemperet, & exuere etiam omnia ex se non plane noxia: unde etiam evidenter apparet, Deum posse in cælo coronare homines ex legibus civilibus reos, quas Ecclesia suis legibus defendere non potest. In carcerem fuit conjectus S. Martinus, quod sub armis stare amplius nollet, verum non ob illam præcipue causam; neque enim in capitis discrimen venit. Victricii virtutes illustri huic rudimento responderunt, quod longorum laborum paucis consummatio est. Semper enim visus est potens meritorum, & gratiarum dives; & Paulinus asserit, Deum fecisse illum meritis parem Martino. Hic non utens licitis & a commodis abstinens Christianæ paupertatis divitem gloriam tenuit, & fidei virtus in tota ejus vita inclaruit.

ANNOTATA.

a Notæ sunt Juliani artes, quibus Christianos milites ad apostasiam allicere solitus fuit solennioribus sacrificiis, quorum uno constantiam suam testatus sit S. Victricius.

b Satis patet, quo munere Comes ille fungeretur.

c Non video, torquenda esse S. Paulini verba dum fidei causa passum fuisse S. Victricium asserit, ut proinde & confessor & martyr recte appelletur.

CAPUT II.
Victricius creatur Rotomagensis episcopus. Ecclesiam suam pietate illustrem facit; Fidem in Belgio prædicat.

[Quanti eum fecerit S. Martinus,] Deus nolens Victricii virtutem sub modio taciturnitatis obscuram latere, eum super candelabrum apostolicæ sedis Rotomagensis ecclesiæ evexit. Id ante contigit, quam Paulinus hujus seculi curis liber esset, scilicet ante annum CCCXC quo eum tempore Paulinus Viennæ apud S. Martinum vidit, & quamvis eum tunc episcopum dumtaxat novisset, non vero martyrem; omnia tamen urbanitatis officia ei exhibuit, seque ac suos ejus precibus commendavit, & singulari prorsus dilectione eum complexus est. Sulpicius Severus narrat, episcopos Valentinianum & Victricium adfuisse cum parens quidam Martino puellam, annos duodecim natam, Carnutibus sanandam obtulit: quod miraculum ad duos illos episcopos remittere voluit Martinus, asserens se iis sanctitate esse multo inferiorem, illosque omnia posse.

[7] Verum ii una cum parente illo Martinum obtestati sunt, [quo autem zelo omnes ad fidem] qui dimisso populo, adstantibus duobus episcopis & patre, puellæ sanitatem restituit. Ille Victricius fuit proculdubio Rotomagensis episcopus, cum inter ceteros Galliæ episcopos nullum alium istius nominis agnoscamus. Postquam episcopus creatus est Victricius, in fide & veritate, non in inflatione scientiæ, neque in sublimitate sermonis mysterium Christi annuntiavit, nihil se judicans scire inter homines, nisi Christum Jesum, eumque crucifixum. Illi concessit Deus quod eximiæ dumtaxat sanctitatis viris concedere solet, factis scilicet adæquare sermones, & pariter vita ac sermonibus instruere; atque adeo nullus poterat se excusare difficultatis imperio, cum prius adstringeretur Victricii virtutis exemplo. Ea ratione multorum beatorum beatus parens exstitit. Innumeros circa se utriusque sexus Sanctorum greges coëgit, quos Christo sapientibus institutis suis genuerat, & quibus erat fidei formula, sicut & perfectæ virtutis exemplum. Ecclesiæ suæ etiam primævæ illius Hierusales ecclesiæ speciem dedit, & in ea omnis generis virtus florere videbatur. Intemeratam virginitatem servabant maximo numero filiæ, quibus unus Christus hospes & sponsus erat; innumerabiles viduæ sanctis operibus ministratu pio, noctu diuque ecclesiæ famulatu eas, quibus diabolus ipsarum corpora lacessebat, aggressiones superabant. Multi conjugati arcanam fratrum germanitatem profitebantur, & orationibus sedulis Christum ad sui visitationem & castitatis benedictionem invitabant.

[8] [& perfectionem animaverit] Alii vicissim tum ad castitatem conjugalem tum ad continentiam sese exercebant. Ubique misericordiæ pandebantur viscera; continua diebus ac noctibus Christi Domini nomen prædicatione resonabat. Quotidiano concentu sancta cantica psallebantur per frequentes ecclesias & monasteria, & castissimis cordibus ac vocibus cum in cælo, tum in terra, sancti delectabantur. Idcirco Paulinus addit Apostolos, cum in Victricio aptissimum sibi diversorium reperissent, eos ipsi esse cooperatos, & effectu divinorum operum probasse, suum spiritum ea in ecclesia exstare, a qua ipsorum aberant reliquiæ; eos in filiis pietatis ac justitiæ conquievisse; eos Victricium in omnibus eruditionis suæ filiis dilexisse, & in ipso Christum amavisse; utque ipsum gloriæ suæ consortem testarentur, eos in illius potissimum diœcesi divina plane miracula fuisse operatos.

[9] [Rotomagum illustrans] Itaque S. Victricii studiis & cura Rotomagus, vicinis ante regionibus urbs tenui nomine pervulgata, in longinquis etiam provinciis nominari venerabiliter cœpit, & inter urbes sacratis locis nobiles cum divina laude numerari. Nec solum pontificali dignitate Apostolorum collega factus est Victricius, sed & eo quod illum Deus Speciosum, ut Paulini verbis utar, verbi sui pedem fecit, clarum fulgur in obscuris ante regionibus lumen accendens, in gentibus populorum remotis, qui sedebant in regione umbræ mortis, nubem in pluviam uberem deserta rigantem, magistrum denique & doctorem gentium. Diocletiani temporibus Morinos & Nervios in Belgio tenui jam spiritu fides veritatis afflaverat, at pastorum negligentia & frequenti barbarorum incursu incrementum non fecerat.

[10] [& Morinos atque Nervios.] Victricium Deus potissimum in vas electionis excerpsit, in quo sanctificaret illic nomen suum; in eo enim fides veritatis prima refulsit clarius ac propius apparuit, & caritas incaluit ardentius. Denique ubi quondam deserta silvarum ac littorum pariter intuta loca advenæ barbari aut latrones incolæ frequentabant, tunc venerabiles & angelici Sanctorum chori, urbes, oppida, insulæ, silvæ, monasteria & ecclesiæ plebe numerosæ, pace consona divinas laudes celebrabant. In omnem terram sonus ejus exivit, & Dei nomen sanctificatum est a.

ANNOTATA.

a Recte, opinor, sensit Brunus, apostolicam ad Nervios & Morinos prædicationem a S. Victricio jam episcopo susceptam, postquam nempe Rotomagensi suæ ecclesiæ prospexisset.

CAPUT III.
Ad Victricium scribit Paulinus. Accusatur de fide Victricius: Romam venit; & scribit ad Paulinum.

[S. Victricii socii] Probabiliter admodum jam episcopus prædicavit in supradictis regionibus Victricius, novissime enim de illo audierat Paulinus cum ad eum litteras dedit anno CCCXCIX. Hæc nota illi fecerat Tychicus, quem S. Victricii carissimum fratrem & fidelem in Domino ministrum a appellat; & tunc luxit Paulinus negligentiam infelicitatis suæ, quod Victricii sanctitatem non satis agnovisset & veneratus fuisset, cum Viennæ apud S. Martinum olim eum viderat, & illius cicatrices non lambisset. Ad eum scribendi quærebat occasionem, nec dabatur, donec, quod optanti aliquando non contigerat, id inspectanti sibi provenit Romæ, quo accesserat Paulinus; nec multo post cum quodam catechumeno Urso concurrit & Paschasius S. Victricii Rotomagensis diaconus, in cujus humanitate & gratia quasi quasdam virtutum gratiarumque S. Victricii lineas, velut speculo reddente, se collegisse dicit Paulinus, quem & institutionis Victricii discipulum & viæ comitem modestia morum, cordis humilitas, mansuetudo spiritus, constantia in fide veritatis, & sermo in omnibus sale conditus probabant.

[12] Itaque eum præter gratiam fraterni in sacro diaconatus ministerio contubernii, [a S. Paulino Nolam perducti] eo venerabilius amabiliusque suscepit Paulinus, quod de Victricii clero, & corpore, & spiritu esset. Nec illum ex Urbe ad Victricium redire cupientem passus est proficisci, sed quadam caritatis violentia eum Nolam perduxit; ut diutius per illius præsentiam quasi quadam S. Victricii gratiæ portione frueretur. Illius tamen conversationis non mediocrem consolationem perdidit Paulinus, qui tunc temporis carnali ægritudine afflictus est. Neque vero in infirmitate Paulini dumtaxat Paschasius contribulatus & compassus est; sed & in Ursi, quem indivulsum suæ peregrinationis comitem habuerat, gravissimo languore confectus est, in quo Paulinus se perspexisse asserit fidem & caritatem in Domino plenam.

[13] Tandem labore ac fide Paschasii, quem Dominus experiri voluit, [ab infirmitate sanantur.] potentiam apud se sancti sui confessoris Felicis, Ursus usque ad mortem infirmatus de periculo invenit salutem, & per Paschasii diaconi manus Christo genitus, in lectulo baptizatus est, licet adesset S. Paulinus jam presbyter, & plures alii potuissent præsto esse presbyteri. Cum autem Ursus sana & robusta esset valetudine & Paschasius ad Victricium reditum meditaretur, per ipsum XVIII epistolam suam ad Victricium dedit Paulinus, in qua cum Paschasium diutius apud se retentum excusasset, de Morinis & Nerviis, quos per Euangelium Christo Victricius genuerat, verba facit, & quemadmodum Rotomagensem formaverat ecclesiam, ut supra enarravimus; denique postquam ejus martyrii seu confessionis texuit historiam, illius videndi summo se teneri desiderio significat.

[14] Nihil in ea commemorat de Victricii ad Urbem accessione, [Quando ipse Romam venerit,] quam anno CDIV factam fuisse mox demonstrabimus. Exstincto Alarici bello, Honorius ultimis anni CDIII diebus Romam venit, ubi saltem ad vigesimum quintum Julii diem anni CDIV commoratus est. Eodem tempore Victricius Rotomagensis illuc se contulit, & vidit ipse quantis laboribus & quanto studio Rom. Pontifex Innocentius imperatorem sollicitaverit, ne ecclesiasticos viros ad onera & munera civilia pertraheret. De hac Victricii peregrinatione Romam loquitur Paulinus; speravit enim Victricium, qui per tanta terrarum spatia Romam Rotomago venerat, brevi itinere Nolam ad se venturum, qui cum non venisset, fatetur Paulinus, hujus se boni damno non modo contristatum, verum etiam confusum fuisse; neque umquam sibi ipsi magis, neque aliis manifestata fuisse peccata sua, quam cum Dei manus, quæ Victricium tam longe perduxerat, propius ad ipsum accedere non permisit.

[15] Quo consilio hanc peregrinationem susceperit Victricius, [& qua de causa:] non plane perspicuum est, nisi malevolorum linguis mendacibus ejus sanctitati invidentibus, eo pertractum dicamus. Accusatus fuisse videtur quod de fide non recte senserit, de qua cum ad eum scriberet Paulinus, fidem illi catholicam præcipue de mysteriis Trinitatis & Incarnationis longo sermone exponit. Deus vero hac eum affici passus est injuria, ut gauderet rursus de victoria, & donaretur corona qui victor discessisset e pugna, eique secundum B. Paulum liceret dicere, pugnare se a dextris & a sinistris per arma justitiæ, per ignominiam & bonam famam, per gloriam & ignobilitatem: neque enim linguarum iniquarum sagittæ in corpore, armis Dei potentibus septo, locum vulneris, neque nævum in lumine potuerunt invenire: quis enim dubitet in ejus spiritu fidem veritatis habitare, in cujus vita videt fidei exstare virtutem.

[16] [ubi se abunde purgat,] Nec quisquam in eo confusus est quod rectius de ipso senserit, & nova hæc veræ fidei ipsius necnon virtutis probatio multis in profectum Euangelii venit. Qua de causa Romam venerit Victricius palam non est; nec satis constat, ut jam diximus, an eo iniquorum criminationibus fuerit pertractus. Utut sit, ibi certe in ore omnium cum doctrinæ tum virtutis ejus laus exstitit maxima; paucis enim interjectis diebus, missa ad eum epistola laudat Pontifex Innocentius, quod in directione doctrinæ, in virtute conversationis, & in aliorum ad Ecclesiæ normam institutione laudem veri episcopi adeptus sit; neque quidquam in ejus doctrina animadvertit quod cum sacris paginis non consentiret. Non multo post reditum ejus Rotomagum misit in Italiam Candidianum, cui brevem ad Paulinum dedit epistolam, quam ipse Paulinus incredibili gaudio accepit; quæque pristinum dolorem, quod Victricius ad ipsum non pervenisset, penitus abstersit:

[17] [Paulinum tamen non convenit.] De quo tamen suavissime & humillime per responsum conqueritur, & sibi peccatori & ægroto fatetur hoc debitum fuisse solatium. Nolo enim te, inquit Paulinus, ita securum esse de nobis, ut putes jam sanatos esse omnes languores animæ nostræ, in quibus Domino peccavimus & peccamus. Ea de re multa pro suo more subnectit, & orationum ejus suffragia implorat; reliquum epistolæ spectat ad eam quam sustinuerat persecutionem. Loquitur Augustinus circa annum CDIV de quodam Candidiano presbytero, cujus in cognitionem venerat Paulini opera, & cujus ministerio idem Augustinus librum De cura pro mortuis ad Paulinum misit. Portitor epistolæ Victricii ad Paulinum nondum erat presbyteri dignitatem adeptus cum eum Paulinus filium vocet; & tunc temporis videtur potius Victricii, quam Paulini fuisse.

ANNOTAT.

a Est is procul dubio Paschasius ille, de quo tam multa inferius memorat, sumpta allusione ad S. Pauli discipulum.

CAPUT IV.
Ad Victricium scribit Innocentius I Pontifex Romanus.

[Ad Innocentium PP.] Eidem forsan Candidiano dedit Victricius litteras ad Innocentium Papam; voluit enim ab eo Pontifice cognoscere, quænam esset Ecclesiæ Romanæ de disciplina & morum directione regula & praxis. Conquestus est de perversa quorumdam agendi ratione, qui divinum judicium non timentes, sed gratiam popularem aucupantes, sacra & vetera Ecclesiæ decreta, nulla ejus sanctitatis habita ratione, infringere præsumebant; quare eamdam Ecclesiæ Romanæ disciplinam servari in sua provincia in votis habuit: cujus æquissimæ petitioni consensit Innocentius, & misit ad Victricium librum, quem vocat Regularem, quasi didascalum & monitorem, in quo non nova præcepta imperare, sed quæ per desidiam aliquorum neglecta fuerant, quæque Apostolica & Patrum traditione fuerant constituta, ab omnibus vellet observari, habita divini judicii ratione; eaque mittere se asserit Innocentius, ne ipse erroribus & abusibus favere silentio suo videatur; monetque Victricium, ut illa episcopis suffraganeis & vicinis ecclesiis nota faciat, ut cognoscatur quæ sit Ecclesiæ Romanæ praxis, & hanc regulam sequantur quicumque instituendorum Christianorum curam susceperint; quorum observatione aliorum decretorum, quæ hic non notantur, notitiam essent facile assecuturi.

[19] Regularis ille liber, quem cum epistola sua Innocentius a se missum dicit, [recurrens,] non alius mihi videtur esse ab iis decretis, quæ adeo epistolæ ipsi conjuncta sunt, ut illius partem constituere videantur; quorum primum vetat, Ne quis extra conscientiam metropolitani episcopum audeat ordinare, vel ab uno episcopo ordinetur. Secundum prohibet, Ne in clerum admittatur qui post peccatorum in baptismate remissionem cingulum militiæ secularis habuerit. Pœnitentiam enim * solam * a clero exclusisse constat, licet militiam secularem quis non fuisset professus.

[20] Tertium, quod secundo adjungit Dionysius Exiguus, [ab eo epistolam] statuit, Causas vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis quam inferioris, ab ejusdem provinciæ episcopis esse terminandas; (sine præjudicio tamen Romanæ Ecclesiæ, ut habet Justelli editio p. 197) eosque qui causæ suæ judicium in alias provincias transtulerint, de clericatu deponendos; de causis vero majoribus ubi judicium episcopi tulerint, notum facient summo Pontifici ex consuetudine, & ex decreto Concilii, ut videtur Sardicensis. Quartum, quintum & sextum prohibent, Ne clerici ordinentur qui secundam habuerint uxorem, aut viduam: aut ejectam, sive post, vel ante baptismum contra Hieronymi sententiam: quod observatum asserit a singulis episcopis. Nonum quod Levitæ & sacerdotes cum uxoribus suis non coëant, quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur.

[21] Licitum fuisse videtur inferioris ordinis clericis pro nutu matrimonio uti, [& regulas accipit] præterquam iis, ut ait Innocentius c. 10 qui in monasteriis diu morati fuerant, ubi perpetuæ addixerant se continentiæ; fuisset enim a ratione alienum, si quod diu servassent, id in meliori gradu positi amisissent. Notat in eodem articulo, ante matrimonium corruptos Ecclesiæ benedictionem non recipere cum uxores ducerent; eosque, qui ante baptismum in virginitate non steterant, pollicitos fuisse juxta antiquum Ecclesiæ usum & praxim, cum in clerum admitterentur, se matrimonium non contracturos. VII articulo prohibetur, Ne de aliena ecclesia clericum ordinare quisquam usurpet, nisi ejus episcopus precibus exoratus concedere voluerit; & abjectum ab altero clericum altera ecclesia non recipiat.

[22] [quibus ecclesiam suam] VIII. Ut ad Ecclesiam redeuntes a Novatianis, vel Montensibus, hoc est Donatistis, per manus tantum impositionem suscipiantur, præter eos qui ab Ecclesia Catholica ad eos transeuntes rebaptizati sunt; ii enim sine longa pœnitentiæ satisfactione nequaquam sunt admittendi. In undecimo monet Innocentius Victricium, ne curiales vel quibuslibet publicis functionibus occupatos clericos faciat, quippe qui nonnumquam a sacerdotio revocarentur a principibus iis muniis subjiciendos *, in quibus voluptates exhibebant (ludos scilicet publicos) quas a diabolo inventas esse non dubium est; & simul in ejus memoriam revocat, quæ ipse Romæ positus viderat. Decrevit duodecimum, eas, quæ Christo spiritaliter nupserunt & velari a sacerdote meruerunt, si postea vel publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non admittendas esse ad agendam pœnitentiam, nisi is, cui se junxerant, de seculo recesserit; & eas, quæ vivente adhuc viro, alteri nupserint, haberi adulteras, nec eis concedendam esse agendæ pœnitentiæ licentiam, nisi unus ex eis fuerit defunctus.

[23] [aliasque instituat.] Statuit decimum tertium pœnitentiam aliquanto tempore iis esse agendam, quæ nupserint, postquam in proposito virginitatis semper manere promiserant, etiamsi velatæ non fuerint. Extremi duo articuli citantur ex epistola Innocentii I Papæ ad Victricium Rotomagensem in Concilio Turonensi II & ibi approbantur. Inepte admodum hujusce temporis hæretici iis extremis duobus articulis utuntur, ut hanc Innocentii epistolam suggillent. Illam alii penitus rejiciunt & contendunt, eam non esse Innocentii, quia de verbo ad verbum Siricii epistolam complectitur. Cum vero Innocentius antiquas regulas renovare; & Ecclesiæ Romanæ disciplinam notam facere voluerit, id melius præstare non potuit quam si majorum instituta traderet.

[24] [Quandonam] Quamobrem nemo jure dubitaverit de epistola Siricii a Concilio Teleptensi, & a Ferrando laudata, neque de decretali epistola Innocentii, quam Dionysius Exiguus inseruit integram in codice Ecclesiæ Romanæ, & quæ citatur anno DLXX a Concilio II Turonensi & plurimis aliis. Major difficultas versatur in assignando tempore conscriptæ epistolæ, quæ est XV Februarii; eo quod referat epistola, Victricium testem fuisse, quantis molestiis imperatorem præsentem Pontifex Romanus sollicitaverit: idcirco enim asserendum nobis est, eum versatum fuisse Romæ eodem tempore, quo Honorius, qui illuc non pervenit nisi mense Decembri anni CDIII. Ex poëmate, quod Claudianus de eo itinere in sextum consulatum suum edidit, constat, eum illuc numquam antea venisse ex quo fuerat imperator creatus: præterea vero Innocentius pontificatum non adeptus est ante annum CDII.

[25] [data fuerit] Si igitur Victricius Romæ adfuerit mense Decembri CDIII, quis putet, Innocentium ad eum scripsisse XV die Februarii anni CDIV? Hoc unum existimari posset, Victricium Romæ adhuc commorantem hanc ab eo institutionem postulasse, & ab eodem per formam epistolæ accepisse, quo majoris esset ponderis. At ex his vocibus, quam ipse nobiscum positus cognovisti, manifestum est, Victricium ab urbe Roma jam tum abfuisse; ac re quidem ipsa asserit, hæc a se decreta cum epistola missa fuisse; & hæc verba, quosdam enim asseris exstitisse, satis indicant, Pontificem non respondere iis, quæ coram Victricius dixerat; sed ad ea, quæ ex illo tempore ipse Victricius rescripserat. Itaque si ejus Roma discessum ad finem Martii CDIV posuerimus, qui quidem maturius assignari non potest, cum necesse sit, Victricium Rotomago Romam scripsisse, & Innocentium per aliquod tempus suum paravisse responsum, quod ante hunc annum dare non potuit decimo quinto Kalendas, non Martii, sed Januarii, hoc est XVIII Decembris a.

[26] In quibusdam editionibus & in Ms. Justelli non reperitur quo tempore scripta fuerit hæc epistola, quamvis suo quæque tempori assignentur aliæ epistolæ: [jam dicta epistola.] & vero quæ sequuntur: Hæc itaque regula. &c. ex aliis quibusdam scriptis videntur excerpta, neque cum præcedentibus ullo modo cohærent, nisi de hac regula tota intelligatur epistola. Nihil amplius docet historia de S. Victricio, qui septimo Augusti die inter Confessores Christi colitur ab Ecclesia. Corpus ejus Brennam translatum & in ecclesia S. Remigii repositum fuisse traditur b.

ANNOTATA.

a Sensus imperfectus. Videtur astruere velle annum 405; sed annum 404 satis defendimus Julii tom. VI pag. 553.

b Sed combustum an. 1561 ab iconomachis.

* lege etiam

* sc. publicam

* l. subjiciendi

DE S. DONATO EPISCOPO
VESONTIONENSI,
IN COMITATU BURGUNDIÆ.

Circa DCLX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Donatus episc. Vesontione in Burgundia (S.)

AUCTORE P. B.

De Vesontione, seu Bisontio, metropoli Sequanorum jam sæpius actum est in hoc Opere. [Natalis ejus hoc dic Bisontii celebris:] Ad eamdem hoc die nos revocat natalis S. Donati, olim episcopi Bisontini, quam antiquis & exteris Martyrologis ignotus, tam apud suos ab omni memoria celebris; imo celebrior olim, quam forte nunc sit, aut saltem quam subinde fuerit; id quod ex collatione duorum, quæ habemus, ecclesiæ Vesontionensis Breviariorum colligimus: nam in altero (quod membraneum & manuscriptum est, pertinuitque aliquando ad Antonium Bercin, ejusdem ecclesiæ canonicum, & ab eo datum fuit Antonio Monrinello anno Christi MDXXIII) celebratur VII Idus Augusti Officio novem Lectionum; cum in altero (quod Bisontii excusum est anno MDXC) ad eumdem diem Officio decoretur trium tantummodo Lectionum; & harum quidem duæ dumtaxat ad hunc nostrum Donatum pertinent; tertia vero ad S. Donatum episcopum ac martyrem Aretinum, cujus ibi jungitur commemoratio. Utroque hoc Breviario vetustius putamus esse Legendarium Bisontinum ecclesiæ S. Pauli, quod nobis, ut alia plurima, exscripsit olim Petrus Franciscus Chiffletius noster, in hoc autem etiam S. Donatus VII Idus Augusti dicitur Christo reddidisse spiritum. Non est igitur de hoc ejus die & natali & festo dubitandum: neque vero alium ullum assignant Ferrarius in Catalogo generali, Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani, Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, aliique, præter unicum, quem quidem viderimus, Castellanum; qui cur Sancti hujus memoriam retulerit ad XXIII Julii, ibidem in Prætermissis nos diximus ignorare.

[2] Acta ejus accepimus a R. P. Petro Francisco Chiffletio ex memorato jam cœnobii S. Pauli Legendario, [Acta non magni pretii,] ex quibus manifeste patet, excerptas fuisse Lectiones novem, quas modo significavimus ad hunc diem legi in Breviario Bisontino Ms. Hæc verbis plurimis eamdem omnino materiam distendunt, quæ multo nitidius tractata reperitur in Vita S. Columbani abbatis, auctore Jona, monacho Bobiensi, & S. Donati coætaneo, apud Acherium & Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, sec. 2, pag. 14, num. 22. Meliora hisce nostris habuisse videtur Petri Francisci nostri frater Joannes Jacobus Chiffletius, ut nobis quidem apparet ex fragmento, quod ex illis recitat in sua Vesontione, part. 2, pag. 152 & sequente; nec tamen iis anteferre dubitavit laudatum Jonæ monachi textum, quem ibi totum repræsentat, subjecto ex Actis S. Donati, seu antiquis, ut vocat, membranis qualicumque supplemento. Placet nobis eruditissimi viri consilium: neque proinde ex Actis nostris quidquam exhibebimus præter Vitæ coronidem, quæ alibi sola deest. En tibi igitur Actorum loco primum, quæ narrat Jonas his verbis:

[3] [nisi quatenus habentur] Erat eo tempore Dux quidam, nomine Waldelenus, qui gentes, quæ intra Alpium septa & Jurani saltus arva incolunt, regebat. Huic soboles nulla erat, ut Juvencus de Zacharia & Elizabeth ait;

Gratius ut donum jam desperantibus esset.

Hic cum conjuge sua, Flavia nomine, & genere & prudentia nobili, ad B. Columbanum ex Vesontionensi oppido pergit; precantes simul, ut pro eis Dominum deprecaretur. Dicunt, se multis opibus esse ditatos; sed cui hereditatem post obitum relinquerent, heredem non haberent *. Quibus vir sanctus; Si voti, inquit, vestri est, ut Largitori donum consecretis, mihique ex lavacro suscipiendum tradatis; pro vobis ego Domini clementiam implorabo, ut non solum quem Domino voveatis, habeatis; verum etiam quanta volueritis, post pignora suscipiatis. At illi promittunt, se ejus imperiis læto animo parituros; tantum pro ipsis Domini misericordiam non desinat implorare. Spondet vir Dei muneribus plenus, se in promptu habere; tantum ne pacti fœdus studeant violare. Mirum dictu! Vix domum remeant, dono Creatoris alvo gravida mater futura exspectat. Editum mox ad sanctum virum defert, & suis orationibus largitum munus demonstrat: grates Conditori agit, qui sic ad petitiones famulorum suorum quæsita dona largitur. Quem vir sanctus manibus receptum sacravit, sacroque lavacro ablutum ipse suscepit, Donatique nomen imponit, matrique ad nutriendum reddit.

[4] Qui post alitus, in eodem monasterio sapientia imbutus, [in Vita S. Columbani abbatis,] Vesontionis pontifex effectus, nunc usque superest, eamdem cathedram regens. Qui post pro amore B. Columbani ex ipsius regula monasterium virorum construxit, quod Palatium nuncupant ob veterum monimenta murorum. Addidit post eum bonitatis Largitor famuli sui promissum, alium filium, Ramelenum nomine, qui nobilitate & sapientia pollens, post patris obitum in ejus honore est suffectus; quamvis in seculari habitu, tamen in Creatoris amore pervigil. Nam & ipse in amore beati viri in saltu Jurense *, super Novisanam fluviolum, monasterium ex ejus regula construxit, in quo Siagrium abbatem præfecit. Addiditque Dominus duas filias adhuc pristino muneri, & in seculo nobiles, & in Christi timore perfectas. Post ista munera mater ipsorum Flavia post mariti obitum monasterium puellarum in supradicta urbe Vesontione construxit, omnique munimine roborans, multarum puellarum concionem adunavit. Tantum in eis viri Dei gratia flagravit, ut omnia phaleramenta præsentis vitæ contemnentes, ad omnipotentis Dei cultum anhelarent. Hæc Jonas; quibus ex antiquis membranis Bisontinis addit loco citato sequentia Chiffletius:

[5] Apicem tantæ dignitatis (episcopalis) adeptus, nullo modo est a suo proposito alteratus; [& suppleri possunt ex Mss. Bisontinis.] sed idem permanens ipse, omnibus proficere cupiens in Christo, non desistebat a cœpto officio. Inter canonicos denique commorans, monachali * schema indutus, sic erat inter illos, quasi monachus unus, canonici implens officium, monachi non amittens propositum. Quantam autem solertiam in Catholica lege conservanda adhibuerit, diligentiamque servaverit, non est facile narratu. Fama igitur eximiæ laudis ejus usquequaque propalata, præter solitum multos animabat ad videnda summi Euangelistæ Joannis, & protomartyris Stephani limina: qui omnes recreabantur ejus consolatione, & benedictione roborabantur: & siquid apostolico more suis offerebatur pedibus, nihil patiebatur in suorum expendi usus; sed cunctorum pauperum largiebatur necessitatibus. Præterea monasterium infra urbis mœnia condidit, & in honore beati Pauli Apostoli sacravit, possessionibus ditavit, privilegio munivit; atque inibi fideles viros, sub B. Benedicti & B. Columbani Luxoviensi regula victuros, instituit. Suo denique tempore, matre ejus Flavia cooperante, ex propria hereditate aliud in eadem urbe nobile sanctarum monialium, in honore B. Mariæ, est ædificatum cœnobium, in quo requiescit eadem Flavia in pace, & Sirudis, ejus filia, virgo sacratissima, ejusque loci abbatissa. Postremis hisce consonant Acta nostra Mss., & continuo Vitam (si Vita dici potest) ita concludunt: Sanctus autem præsul Donatus, dierum plenus, multis exercitatus virtutibus VII Idus Augusti Christo reddidit spiritum, a quo sumpsit initium; qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[6] Hæc ut clarius intelligantur, observa primo, hæc Jonæ verba, Erat eo tempore Dux quidam &c. referenda esse ad annum circiter 593, aut 594; cum jam scilicet, ut liquet ex antecedentibus, conditum esset a S. Columbano cœnobium Luxoviense; [Natus est Sanctus circa annum 594,] imo cum illud ita jam florere cœpisset multitudine monachorum, ut, quia omnes capere non poterat, ad novum aliud Fontanense cœnobium deducenda fuisset ex eo religiosa colonia; quod vix ante tres quatuorve annos ab ejusdem exortu, qui, teste Mabillonio in Annalibus & alibi, pertinet ad annum 590, accidisse credibile est. Observa secundo, ducem Waldelenum, qui Vesontione domicilium habebat, præfuitque sub Guntramno, Childeberto, ac Theodorico Burgundiæ regibus, tractui, qui a vicinis alpibus Juranis modo pagus, modo saltus appellabatur Jurensis in moderno Burgundiæ Comitatu; Waldalenum, inquam, ex Vesontionensi oppido ad S. Columbanum venisse in monasterium Luxoviense, quod Vesontione distat leucis duodecim versus Lotharingiam: ibi enim tum abbas is erat; ibi S. Donatus postea monachus; quod non solum Acta nostra & Breviarium Ms. Bisontinum diserte asserunt; sed etiam colligi potest ex Vita S. Agili abbatis in Actis Sanctorum Ordinis Benedictini sec. 2, pag. 318, num. 7.

[7] [episcopus consecratus anno circiter 624.] Observa tertio ad hæc Jonæ verba, Vesontionis pontifex effectus &c., S. Donatum episcopum Vesontionensem interfuisse cum aliis synodo Remensi sub Sonnatio præside; ut constat ex Flodoardo apud Labbeum Conciliorum tom. 5, col. 1689. Hanc autem synodum celebratam fuisse anno Christi 624 post Maium, vel, ut summum, 625, demonstrat Pagius in Critica Baronii ad annum 624, num. 4; ac de anno 625 nunc eruditi consentiunt. Cum vero ex dictis numero præcedente natus videri vix possit ante annum Christi 594, sequitur, ut annus Christi 624 episcopatus ejus exordium fuerit; nisi privilegio singulari, de quo nihil scitur, ante ætatem annorum triginta, tum temporis requisitam, evectus fingatur ad infulas. Sequitur etiam, cum anno saltem 625 sine controversia episcopus fuerit, ut post annum 595 natus existimari non possit.

[8] [Condit cœnobium S. Pauli; ubi sepultus fuit; sed non mansit:] Observa quarto ad hæc ejusdem verba, Monasterium virorum construxit, quod Palatium nuncupant; idem hoc esse monasterium, de quo numero sequente sic meminit anonymus: Præterea monasterium infra urbis mœnia condidit, & in honore B. Pauli Apostoli sacravit, possessionibus ditavit, privilegio munivit, atque inibi fideles viros sub B. Benedicti & B. Columbani Luxoviensi regula victuros instituit. Testatur id Joan. Jacob. Chiffletius in Vesontione, part. 2, pag. 153, ubi hæc habet: Quod Palatium Jonas vocari dixit, monasterium est S. Pauli, quod hodieque mœnibus civitatis adjacet, quibus a Dubi flumine dirimitur. In Actis dicitur cœnobium istud sepulturæ suæ destinasse: Visum fuit sibi denique honestum, ut infra urbis mœnia construeret monasterium, ubi post obitum corpus tribueret humandum, &c. Et vero ibi sepultum fuisse, docet seculo XI scriptus antistitum Bisontinorum catalogus, quem dedimus tom. 1 Junii, pag. 680, ubi de S. Donato legitur: Per istum recepit ecclesia (SS. Joannis Euangelistæ, & Stephani protomartyris, quæ Vesontione cathedralis est) villas Domblingum & Arslatum. Ædificavit autem ecclesiam S. Pauli, in qua etiam in Domino requiescit. Inde tamen pluribus postea seculis reliquias ejus aliis permistas confusasque devenisse ad ecclesiam vicinam, & S. Donati nostri nomine consecratam, contra fratris opinionem tradit apud nos ibidem pag. 687 Petrus Franc. Chiffletius; ubi plura cum de ecclesia S. Donati, tum de reliquiis ejus invenies. Porro cœnobium S. Pauli post casus varios tandem ad Canonicos regulares S. Augustini, qui illud etiamnum incolunt, seculo XI transiit; ut vide in Vesontione Chiffletiana parte 2, a pag. 198, & apud Pennottum in Historia Ordinis Canonicorum pag. 362. Sunt, qui velint (ut Petr. Franc. Chiffletius a nobis exhibitus tomo 1 Junii pag. 687, num. 94, & Sammarthani in Bisontinis archiepiscopis, ubi de S. Donato) huic S. Pauli cœnobio simul & canonicis ecclesiæ cathedralis S. Stephani sanctum hunc Præsulem nostrum præscripsisse regulas illas seu Commonitorium, quod SS. Pauli & Stephani abbatum nomine vulgatum est in Codice regularum Holsteniano part. 2, a pag. 73.

[9] Observa quinto, hæc verba Jonæ, Flavia post obitum mariti monasterium puellarum &c., [& parthenonem Jussanum, cui jam senex præscripsit leges:] explicari partim ab anonymo num. seq., partim in catalogo episcoporum Vesontionensium seculi XI, in quo verbis ex illo jam recitatis hæc subduntur: Et Jusanum monasterium cum matre sua Flavia, quæ ibi sepulta est, (supple quod præcesserat) ædificavit. Huic parthenoni leges ipse præscripsit, aut potius ex SS. Cæsarii Arelatensis episcopi, Benedicti, & Columbani abbatum regulis compilatas aptavit. Editæ sunt illæ in Holstenii Codice regularum, part. 3 a pag. 78; illustratæ vero a Cointio in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum 625 a num. 66; & omnino legi merentur ab iis, qui S. Donati nostri insignem humilitatem, prudentiam, virtutesque alias passim emicantes penitius optant inspicere: sed longiores sunt, quam ut hic recudi debeant. Ipse, inquam, eas præscripsit; & quidem non anno 625, quo a Cointio recensentur, sed multo serius: primum jam omnes fatentur, & ex eo colligitur, quod se ipse Donatum appellet; deinde quod in regula 77 aperte se prodat episcopum Vesontionensem his verbis: Illud etiam (quod non credo; nec Deus pro sua misericordia fieri patiatur) si quocumque tempore quælibet abbatissa de hujus Regulæ institutione aliquid immutare aut relaxare tentaverit; vel pro parentela, vel pro qualibet conditione subjectionem vel familiaritatem pontificis hujus civitatis habere voluerit, Deo vobis inspirante, EX NOSTRO PERMISSO in hac parte cum reverentia & gravitate resistite, & hoc fieri nulla ratione permittite: atqui inter episcopos Vesontionenses Donatus unicus fuit: noster igitur sine dubio fuit. Alterum elucescit ex Prologo, in quo se dicit monialium postulatis hoc opusculo conatum esse satisfacere, in quantum pro assidua corporali infirmitate divina pietas possibilitatem dedit, & sensus obtusi caligo permisit: hæc enim caligantem fractumque senem arguunt; non episcopum juvenem, qualem anno 625 Donatum fuisse constat. Ceterum de Jussano hoc monasterio, quod ab anno 1607 Religiosæ Minimorum familiæ cessit, plura videri possunt in Vesontione Chiffletii part. 2, pag. 154.

[10] Observa denique sexto, Acta nostra, tametsi annum non exprimunt, [mortuus est post annum 656; at quanto posterius, ignoratur.] sed mensem tantum ac diem, quibus Vir sanctus obiit; ætatem ejus tamen omnino senilem non obscure testari hoc epitheto, dierum plenus. Sed neque aliunde annus ille determinari potuit hactenus: nam quod Mabillonius in Actis Sanctorum Benedictinis sec. 2, pag. 336, num. 6 defunctum statuit anno circa DCLI, qui erat ætatis ejus circiter quinquagesimus septimus; hoc ipsemet evertit in Annalibus ad annum 656, num. 51; ubi docet ex Chronico Besuensi, ipsum superfuisse mense Februario anni 657. Et certe ex illo Chronico, seu potius instrumento legali istic recitato apud Acherium in Spicilegio secundæ editionis tom. 2, pag. 402, manifestum est, S. Donatum saltem usque ad annum illum Christi 657, ætatis autem suæ sexagesimum tertium, pertigisse: nam instrumentum istud, quo Adalsinda abbatissa cœnobium suum Dornatiacum Vesontioni propinquum cum Præsulis nostri consensu, ut asserit Chronographus, donabat monasterio Besuensi, subsignatur: Anno ab Incarnatione Domini DCLII, Indict. X, Epacta VI, Clotario rege regnante in Francia, primo anno regni ejus, venerabili viro Donato Besonticam sedem tenente. Die Mercurii proximo ante medium mensis Februarii. Nemo nunc est eruditorum, qui non agnoscat, hic esse vitium in anno Incarnationis, Indictione & Epacta; sive quod eorum usus in istiusmodi scriptis multo sit recentior (unde hæc interpolatori juniori tribuunt;) sive quod errarit instrumenti conditor, annum Incarnationis 652 conjungendo cum anno primo Clotarii tertii; ut placet Chiffletio nostro in Dissertatione de annis Dagoberti cap. 5. Nemo etiam est, quod sciam, qui hoc instrumentum aut supposititium dicat, aut neget, anno Clotarii tertii primo, ante medium Februarium, fuisse confectum. Cum ergo Clotarius tertius regnare cœperit post hebdomadam secundam Novembris, anno Christi 656; ut recte ostendit Pagius ad annum eumdem in Critica, num. 17; consequens est ex producto monumento Besuensi, ut saltem usque ad medium sequentis Februarii S. Donatus Besonticam sedem tenuerit. Saltem dixi; quia prorsus incertum est, quanto vixerit serius.

[11] [Refellitur opposita sententia Cointii.] Negat hæc, inquis, Cointius, ubi monumentum hoc idem totum recitat, ad annum 656, num. 37, reprobatque in eo præter annum Incarnationis, Indictionem & Epactam, etiam hæc verba, Venerabili viro Donato Besonticam sedem tenente. Scimus id quidem; sed cur ibi reprobat? Quia Donatus episcopus, qui concilio Remensi subscripsit, &, teste Chiffletio, annos plus minus viginti octo sedit, prius obierat; nempe anno circiter 652, quo ipse obitum ejus in Annalibus suis reponit num. 64. Testatur hoc Joannes Jacobus Chiffletius? Qua auctoritate? Sua scilicet, ut patet ex Vesontionis parte 2, pag. 161. Quibus argumentis? Iis, quorum ne unum quidem admiserit Cointius; ex eo nimirum, quod interfuisse Sanctum synodo Remensi putarit anno Christi 633 aut 634, & Cabilonensi concilio subscripsisse anno Christi 660, vel 662. Atqui neque Cointius, neque alius jam quisquam dubitat, quin Synodus Remensis habita non fuerit serius, quam anno 625; Cabilonensis autem, ut ex ejus præfatione liquet, celebrata certissime non fuit post obitum Clodovei secundi, sive annum 656; imo ne quidem post annum 653, ut probat Pagius in Critica ad annum 662, num. 4; quin ipse Cointius referendam censuit in Annalibus ad annum 644, ut ibi videre est, num. 2. Ruit ergo fundamentum, quo nixus unice Chiffletius, annos illos suos plus minus viginti octo adstruxit; neque adeo ulla hic ejus esse potest auctoritas, nedum tanta, ut ad legitimum seculi VII monumentum vel unico in apice carpendum censeri possit idonea. Accedit hoc etiam, quod ibidem Chiffletius annos quidem plus minus viginti octo tribuerit episcopatui Donatiano, quia totidem ab anno 633 aut 634 usque ad 660 vel 662 reperisse se credidit; sed nusquam asseruit, S. Donatum non sedisse diutius: subdit enim continuo: Et facile senserim, ipsum multo etiam ulterius vitam produxisse, Quid hunc igitur auctorem pro se Cointius allegavit? Hæc sunt, quæ de S. Donato episcopo Vesontionensi addenda putavimus iis, quæ de illo data jam sunt ad diem VI Junii a pag. 687.

[Annotata]

* al. habere

* Mss. nostra, in Solviorense

* f. monachale

DE B. JORDANO FORZATE,
EX ORDINE SANCTI BENEDICTI.
PATAVII IN ITALIA.

Circa annum MCCXL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Jordanus Forzate Ord. Bened. Patavii in Italia (B.)

AUCTORE G. C.

§ I. Immemorabilis & hactenus perseverans Beati cultus ex variis monumentis probatur.

Patavium, notissima Italiæ civitas, de qua ad diem XIII Junii in Vita S. Antonii, qui ab ea urbe cognomen accepit, [Hic beatus Vir tantum annuntiatur] tomo 11 istius mensis pag. 703 iterum egimus, hodie celebrat annuam B. Jordani memoriam, ut recentiora Benedictinorum Menologia passim testantur. Ut alios Menologiorum scriptores prætermittamus, Arnoldus Wion in Ligno Vitæ lib. 3, seu parte 2 istius operis pag. 263 festum B. Jordani die VII Augusti sic annuntiat: Patavii depositio sancti Jordani Forzzatei abbatis; hic diu detentus ab Ezelino tyranno in castello sancti Zenonis territorii Tarvisini, sed inde clam fugiens, incognitus Venetias adivit, ubi pie diem clausit. Postea, liberata patria, Patavium relatus, inter Divos connumeratur. Deinde Wionus cæce secutus Bernardinum Scardeonium, aut typographum ejus errantem, ibidem in notis perperam asserit, B. Jordanum anno Christi 1228 ex hac vita migrasse. Hugo Menardus in suo Martyrologio, Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, aliique quidam hagiographi in eumdem errorem chronologicum lapsi sunt, ut in observationibus eorum ad diem VII Augusti videre est, & ex infra dicendis apparebit.

[2] Gabriel Bucelinus in Menologio suo Benedictino eumdem Beatum exornat sequenti elogio: [in recentioribus Menologiis;] Patavii depositio sancti Jordani, abbatis sancti Benedicti Novelli, & confessoris. Hic generosa admodum familia Forzzatea natus, in sancti Patris nostri militiam adscriptus, strenue contra mundum, carnem, & inferos depugnavit. Prior primum, dehinc abbas electus, ab impio illo Ezelino tyranno injuriis appetitus, atque in castello sancti Zenonis detentus, clam demum effugiens, incognitus Venetias adiit, ibique sanctitate clarus, religiosissimus exsul pie in Domino obdormivit; cujus sacrum corpus, liberata patria, Patavium relatum & condigno honore reconditum, ipse vero pro meritis Sanctorum numero adscriptus est. Decessit Vir sanctus anno Christi MCCXXVIII. Etiamsi hic Bucelinus aliique supra citati in assignando B. Jordani anno emortuali errent, & propter suam ætatem de antiquis ejusdem Beati gestis certam fidem facere non possint, tamen eos allegare voluimus, quia de sanctitate hujus inclyti Abbatis unanimi consensu testimonium dicunt. Sed, ut mentem nostram candide aperiamus, etiam recentior illorum omnium auctoritas nos nondum satis securos redderet de immemorabili istius beati Viri cultu, nisi hic confirmaretur vetustioribus monumentis ac solidis argumentis, quæ jam producemus.

[3] [sed ex solicita reliquiarum ejus conservatione,] Illustrissimus Jacobus Philippus Tomasinus, Æmonensis seu Civitatis novæ in Istria episcopus, conscripsit idiomate Italico Vitam B. Jordani, in qua cap. 28 asserit, beatum hunc Virum Venetiis, ubi animam Creatori suo reddidit, statim post mortem publico populi cultu honoratum fuisse. Sed nullos antiquæ istius venerationis testes allegat, nec allegare potuit, cum vetera monumenta monasterii Veneti, in quo beatus Exsul mortuus est, & quod vulgo Celestia nuncupatur, perierint in horribili incendio armamentarii vicini, quod mense Septembri anni 1569 proxima ædificia consumpsit, ut ipsemet illustrissimus scriptor in fine capitis præcedentis fatetur. Attamen ibidem adhuc perseverat memoria gloriosi istius Exsulis, & sanctimoniales memorati cœnobii existimant, translato B. Jordani corpore Patavium, sibi relicta fuisse sacra nonnulla ejusdem Beati ossa, de quibus R. P. Dionysius Origo, Societatis nostræ sacerdos, mense Augusto labentis anni 1733 post alia sic ad nos scribit: Adivi heri moniales una cum eodem P. Riceputi. Plurimas invisimus Sanctorum reliquias, suis nominibus inscriptas, demptis duabus tibiis, in quibus nulla inscriptio, & quæ fortasse erunt, quæ corpori hujus Beati Patavii desunt; in nulla tamen nomen beati Jordani. Hæc sunt, quæ R. V. significare possum: scribam tamen fusius, si quæ, ut spero, erunt scribenda. Interim ne miretur hujusmodi confusionem in rebus adeo sacris, atque in urbe erga Sanctorum reliquias piissima: id enim accidit ex incendio armamentarii cœnobio contigui, ex quo cœnobium ipsum cum archivo, ac plurima tum sacra tum pretiosa supellectili combustum est. Quidquid sit de Venetis B. Jordani reliquiis, jam ad immemorabilem ejusdem Beati cultum in urbe Patavina progrediamur.

[4] [antiquo Beati titulo,] Post annum Christi 1260, ut infra ex quodam ratiocinio probabiliter eruemus, corpus B. Jordani Venetiis in urbem Patavinam translatum fuisse videtur, ibique in ecclesia monialium Benedictinarum circa altare majus collocatum est, ut laudatus illustrissimus Tomasinus supradicto cap. 28 Vitæ Italicæ refert ex antiquo codice membraneo, qui adhuc anno 1650 apud moniales S. Benedicti Novelli conservabatur, & in quo ad diem VII Augusti Beatus iste ornatur sequenti elogio: Hic beatissimus pater & inclytus Jordanus tamquam alter fluvius exiens de paradiso deliciarum madidans terram, mentesque aridas irrigans & humectans cælum petiit exiens de ergastulo carnis: qui ob amorem veræ Religionis consectator voluntariæ paupertatis, ut verus apostolicus exstitit fundator magnificus hujus sacri & colendi monasterii, nec non & aliorum quamplurium; institutorque monacharum albarum in hac inclyta alma egregia Antenorea civitate, demum vero reformator totius Religionis, cujus judicio & auctoritate omnis sententia attendebat totius Marchiæ Tarvisinæ. Captus & captivatus per audacem tyrannum Eccellinum de Romano protervum: novissime relaxatus per imperatorem, exstitit exsul per XX fere annos. Obiit Venetiis in monasterio Cælestiæ. Translatus quiescit hic condecenter juxta altare majus beatissimus Vir Dei. Saltem hic audimus, Virum illum in veteri codice beatissimum nominari, licet ætatem istius codicis probe non noverimus.

[5] Etiam nescimus, quo tempore concinnatum sit epitaphium, [inscriptione sepulchrali,] quod Patavii circa tumulum B. Jordani olim marmori incisum fuit, & quod Scardeonius, Wionus, aliique recitant hoc modo:

Tu Jordanus eras generosa ex stirpe creatus
Forzatea meritis, quem nostra tulere beatum
Secula; fecisti hæc duo templa sacri Benedicti
Rexistique abbas, tuaque istic ossa coluntur.

Reverendissimus Tomasinus cap. 10 prædictæ Vitæ Italicæ eosdem quatuor versiculos referens monet, hic per duo templa intelligenda esse duo monasteria sancti Benedicti, de quorum structura ibidem & cap. 20 fusius disserit. Præterea idem eruditissimus præsul cap. 28 observat, epitaphium istud metricum non amplius exstitisse sua ætate, sive anno 1650, quo Vitam B. Jordani edidit; etiamsi tempore Bernardini Scardeonii, id est medio seculo decimo sexto, adhuc circa tumulum Beati legeretur. Cum itaque determinatam præcedentium monumentorum ætatem ignoremus, de initio publici cultus nihil tuto statuere possumus. Videtur tamen illa fidelium veneratio erga B. Jordanum paulatim crevisse, & ante medium seculi decimi quarti altare eidem Beato erectum fuisse: nam tempore Annæ Buzzacharinæ abbatissæ, quæ ab anno 1356 usque ad annum 1398 isti monasterio præfuit, ab illustri D. Alecta de Carrara oblatum fuit altari B. Jordani pretiosum ornamentum, ut in veteri codice Ms. membraneo legitur, cujus antiquum textum Italicum laudatus sæpiusque laudandus Tomasinus eodem cap. 28 memoratæ Vitæ allegat.

[6] Seculo decimo quinto B. Jordanus multis miraculis coruscavit, [publico senatus Patavini instrumento,] ut colligimus ex instrumento Latino anni 1470, quod illustrissimus Tomasinus cap. 30 ejusdem Vitæ profert, & quod in libro actorum senatus magnificæ civitatis Patavinæ pag. 24 sic sonat: Die Dominico, XXIX Julii MCDLXX. Congregato ac loco & more solitis convocato Consilio magnificæ civitatis Paduæ, in quo affuerunt magnificus & clarissimus D. Andreas Leono Paduæ Potestas pro illustrissimo Duce domino nostro Venetiarum, & spectabiles viri D. Bartholomæus de Capitibuslistæ, D. Federicus de Vigontia agens vices D. Anchoani de Buzzacarenis, D. Antonius de Visatis Jurisconsulti ac D. Bernardus de Lazara sapientes ad utilia communis deputati, & alii consiliarii numero sexaginta sex, de quibus aliqui non erant de consilio ordinario, sed vocati ad infrascripta peragenda propter absentiam & penuriam ordinariorum consiliariorum, qui abierant civitati *. Ex quo pronuntiatum fuit per præfatum magnificum D. Potestatem, eos legitime vocari, & ballottationem * præstare posse & debere.

[7] Quo facto, per præfatos spectabiles deputatos uno voto positæ fuerunt infrascriptæ partes prius super eis arrengato (Italice arringare vel arengare significat ad populum aut cœtum verba facere, [quod anno 1470 scriptum est,] cui significationi phrasis Gallica haranguer consonat) per dictos D. Antonium primo, & per D. Federicum de Vigontiis secundo loco. Cum hoc tempore ex nova demonstratione corporis beati Jordani Patavini de familia de Forzate reconditi in monasterium ecclesiæ venerabilium dominarum monialium sancti Benedicti hujus urbis Patavinæ ad sui gloriam, divinaque favente gratia, suscitata sint quamplura miracula, ut vero & digno testimonio comprobari & constari * fertur, ex quo publicus recursus per populum ad dictum corpus habetur: quapropter vadit pars, quod per spectabiles dominos deputatos ad utilia nomine hujus magnificæ communitatis compareatur coram reverendissimo domino episcopo nostro Patavino, & cum instantia requiratur & supplicetur eidem, quod sua reverendissima dominatio dignetur inquirere in prædictis & circa prædicta, &, si ea inventa fuerint, ut publice facta prædicantur, de ipsis memoriam in scriptis sumere, & fieri facere dignetur ad futurorum memoriam, & declarationem veritatis; alioquin huic rei finis imponatur, ut in fide Christiana idolatria * cesset.

Dicta parte ballottata, fuerunt pro parte B. 69 Contra vero partem B. 2, & sic capta

Natalinus Columbanus V. Canc. magnificæ Communitatis Paduæ subscripsit.

[8] [colligimus immemorabilem ejus cultum,] Post hæc illustrissimus Tomasinus eodem capite Italice narrat, dominos illos deputatos comparuisse coram reverendissimo D. Jacobo Zeno (erat hic vir doctissimus, qui cathedram Patavinam ab anno 1460 usque ad annum 1481 tenuit) & postulationem eorum libenter ac gnaviter ab illo præsule exsecutioni mandatam fuisse. Sed ibidem simul fatetur, instrumenta hujus examinis jam non inveniri, & ea verosimiliter periisse, quando Patavii archivum episcopale deflagravit. Deinde conjicit, celebrationem Missæ & recitationem Officii ecclesiastici ab eo tempore in honorem B. Jordani cœpisse. Qualiscumque sit hæc postrema illustrissimi scriptoris conjectura, nos vix dubitamus, quin tunc publicus Beati cultus ab antistite Patavino approbatus fuerit, & ea occasione magnum incrementum acceperit. Ceterum ex relato senatus Patavini instrumento aliquot corollaria deducimus, & primo quidem ex illo eruimus, tunc temporis B. Jordanum plurimis miraculis claruisse, ut publica fama testabatur. Secundo probabilissime censemus, antiquam B. Jordani venerationem tunc ab episcopo Patavino confirmatam aut saltem tacite permissam fuisse, quandoquidem Senatus Patavinus expresse petiit, ut miracula studiose discuterentur, eoque examine instituto, cultus Beati legitime approbaretur, aut penitus prohiberetur. Denique approbationem seu permissionem illam inferimus a consequenti, ut vulgo aiunt, sive ab effectu publici cultus, qui hactenus perseverat, ut jam ex teste oculato demonstrabimus.

[9] [ac propter hodiernum sacri corporis statum] Janningus noster in Ms. Itinerario, quo peregrinationem suam Romano-Belgicam anni 1686 accurate explicuit, fol. 36 ad rem præsentem notat sequentia: Patavium veni XXVIII Julii: ibi in ecclesia monialium S. Benedicti, a sinistra ingredientis super altare remotius, ex vario marmore eleganter elaboratum, quiescit corpus B. Jordani, cujus ibi festum colunt VII Augusti cum Octava, dicentes Officium de communi (si recte memini) confessoris. Arca marmorea est, antrorsum cooperculo ligneo insertis parii marmoris laminis decoro, clausa; illo autem aperto, per crystallum videtur sacrum corpus habitu abbatis, e panno rubro auro intertexto, indutum cum mitra & pedo. Caput integerrimum est, excepto naso. Os apertum omnes superioris ordinis, inferioris aliquot dentes candidos exhibet. Inscribitur urnæ B. Jordanus Forzateus Patavinus. Aliquot anathemata circumpendent. E templo per cancellos monialium conspicitur pulcher hortus, in eoque arbor cornorum (vulgo corgnoli) procerior, aggesta circum terra, quæ muro constringitur. Fructus arboris ad solem induratos dispensant petentibus contra varias infirmitates remedium. Aiunt quoque moniales, quoties ramus arboris aliquis arescit, mortem alicujus e familia sua prognosticari, idque fere, antequam quis moriatur, accidere.

[10] Laudatus Tomasinus cap. 21 Vitæ Italicæ ex continua traditione de hac arbore corno narrat plura, [publicamque reliquiarum venerationem concludimus,] quorum omnium hæc synopsis est. Cum B. Jordanus sacram templi ac monasterii structuram virgula corni designaret, absoluto ædificio, aridam illam virgam terræ infixit, quæ statim prodigiose germinavit. Hinc Beatus intelligens, laborem suum Deo gratum esse, in terram prostratus immensas divinæ bonitati gratias egit. Postea paulatim hæc virgula excrevit in magnam arborem, quæ semper hoc prodigium proprium habuit, ut in ea tot rami arescerent, quot illo anno ex familia Forzatea morituri erant. Stetit hæc arbor virens usque ad annum Christi 1597, quo stemma nobilium Forzateorum in Claudia Forzate exstinctum est: tunc enim arbor ita marcuit, ut solus truncus remaneret. Monialibus dolentibus, hanc beati Fundatoris sui memoriam periisse, brevi ex radicibus alii ramuli exorti sunt, qui ad magnitudinem prioris arboris excreverunt. Deinde truncus ille excisus est, cujus lignum moniales distribuunt Capucinis & Camaldulensibus, aliisque, ut ex eo rosaria conficiantur. Alii lignum illud redigunt in pulverem, quem ægri magna cum fiducia sumentes, sanitati restituuntur. Denique nova hæc arbor, quæ in quinque ramos divisa est, cingitur muro quatuor pedibus alto, & producit ingentem copiam cornorum, quæ magna diligentia & devotione colliguntur. Nunc etiam observatum est, exarescente quodam ejusdem arboris ramo, mortem alicujus Superioris monialium, aut aliud imminens infortunium prænuntiari. Sic anno Christi 1629 folia hujus arboris tam flaccida erant, ut ipsa arbor penitus exsiccanda videretur, & anno sequente terribilis pestilentia Patavium afflixit, a qua tamen moniales hujus cœnobii, haud dubie propter intercessionem beati sui Fundatoris, mirabiliter præservatæ fuerunt. De hac corno inferius inter miracula sæpius mentio occurret.

[11] Nos interim ex hac publica & hactenus perseverante B. Jordani veneratione confidenter colligimus, eam cœpisse ab immemorabili tempore, [hunc Virum operi nostro secure inseri posse.] sive centum annis ante famosum Urbani VIII decretum, de quo jam sæpius in Opere nostro egimus: quis enim credat, piissimos doctissimosque civitatis Patavinæ præsules passuros esse talem cultum, nisi hic secundum mentem Romanorum Pontificum centum annis ante memoratum Urbani VIII decretum usitatus fuisset? Adde, quod ab anno Christi 1500 tabellæ votivæ ad altare B. Jordani publice appensæ fuerint, ut infra ex miraculis patebit. His accedit titulus beati, quo in antiquis instrumentis, quæ supra exhibuimus, Jordanus ubique appellatur. Quapropter ex his omnibus asseveranter concludimus, immemorabilem esse B. Jordani cultum, & consequenter hunc illustrem Virum Operi nostro secure inseruimus.

[Annotata]

* forte aberant civitate

* id est suffragium

* forsan constare

* lege idololatria

§ II. Acta Beati ex Scardeonio, nobile ejus stemma, difficultas chronologica circa nativitatem & Religiosam illius professionem examinantur.

[Egregius historicus Patavinus] Bernardinus Scardeonius, Canonicus Patavinus, qui scriptis suis historiam patriam erudite illustravit, in Opere de Antiquitate urbis Patavii lib. 2, classe 6, pag. 108 & sequente Beatum nostrum inter claros cives suos ita recenset: Nullo jure poterat indictus hoc loco præteriri beatus Jordanus Forzzateus, vir magnæ pietatis, nec minoris excellentiæ, Prior sancti Benedicti Novelli nuncupatus: hujus etenim sapientia & consiliis tota fere Respublica Patavina ea tempestate regebatur, utpote ad quem (si quando de rebus magnis consultandum fuerat) tota civitas, tamquam ad Romanum illum senem Catonem, confluere solebat. Quocirca licet & veræ pietati & sanctæ Religioni omni ex parte addictus esset, tamen propter auctoritatem & singularem suam sapientiam, qua plurimum valebat, inter senatores in Republica principem locum & primos honores semper obtinuit. Is enim in illis periculosis seditionibus in vertice montis Meruli castrum munitissimum sibi ædificavit, cujus etsi parva, tamen adhuc aliqua exstant vestigia, quod nunc ad Calciarum familiam devenit.

[13] [paucis verbis exponit Beati gesta,] Erexit insuper duas ædes sacras divo Benedicto, alteram virginum, alteram monachorum, quibus ipsemet abbas præfuit. Is etiam in nimia dissensione Reipublicæ, & maximo totius civitatis tumultu, persuasit populo Patavino, ut sexdecim viri crearentur ex omni nobilitate constituendæ Reipublicæ causa, qui publicis rebus optime consulerent, & prudentissime præcaverent, si quæ forte insidiæ a quoquam tam intra mœnia quam extra in agro pararentur. Verumtamen haud multo post per hos ipsos sic præfectos, pecunia corruptos, vel deceptos potius, urbs ipsa sub nomine Friderici secundi imperatoris Acciolino immanissimo tyranno prodita est; qui mox ex vicario imperatoris factus civitatis tyrannus, misit Bonacursium Forzzateum, qui Jordanum ad se accerseret. Jordanus autem quamvis sciret, tyrannum supra modum sibi infensum esse, & suspicaretur quod esset futurum, tamen cum jam esset confectæ ætatis, noluit turpi fuga vitæ consulere; sed dispositis rebus suis domesticis, intrepidus adivit Acciolinum.

[14] [& posthumam ejus gloriam,] At illico a Saracenis, qui tunc sub Acciolino militabant, captivus in castellum Tarvisinum sancti Zenonis perducitur, & ibi arctissimo carcere tamdiu occluditur, quousque ab imperatore eo carcere liberatus, Bertholdo Aquilegiensi patriarchæ in monachorum cœnobio custodiendus datur; ubi admirabili patientia, jejuniis & orationibus vacans, multo tempore degit: sed tandem inde clam abiens, incognitus Venetias adivit, ubi pie ac sancte diem clausit extremum; qui postea, liberata patria, & occiso tyranno, Patavium translatus est, & vulgo cunctis probatus, nunc inter Divos connumeratur. Hujus sepulcrum exstat in basilica sancti Benedicti, ubi integro fere adhuc corpore jacet, ab omnibus sanctitatis titulo decoratus. Inscriptum autem ejus sepulcro inest hoc epitaphium:

Tu Jordanus eras generosa ex stirpe creatus
Forzatea meritis, quem nostra tulere beatum
Secula: fecisti hæc duo templa sacri Benedicti,
Rexistique abbas, tuaque istic ossa coluntur.

Obiit anno MCCXXVIII (lege MCCXLVIII, ut ex infra dicendis patebit) VII Idus Augusti; qui dies Patavii in æde sancti Benedicti a monialibus solenniter singulis annis & summa cum veneratione in beati hujus Viri memoriam celebratur. Hæc Scardeonius, diligens ac cordatus rerum Patavinarum scriptor, quibus recentior & supra laudatus Vitæ Italicæ auctor addidit multa, quæ jam more nostro singillatim discutiemus.

[15] Ut prudens lector saltem generatim quamdam ideam habeat de hac Vita Italica, [quibus biographus Italus multa incerta addidit.] quam sæpe memoratus episcopus Æmonensis anno 1650 Utini edidit; imprimis scire oportet, privata pleraque B. Jordani gesta, aut numquam litteris mandata fuisse, aut incendio aliisve casibus periisse, ut illustrissimus eorum scriptor ultro fatetur. Quare ignoramus, quo fundamento idem reverendissimus biographus retulerit quædam particularia, quæ huic Viro contingere potuerunt, quamvis ea contigisse non constet. Certe de educatione illius, vita monastica, & studiis litterarum narrat varia, quæ cuilibet simili Beato conveniunt, & quæ potius oratorie exornata, quam historice certa videntur. Attamen publica nonnulla ejusdem Beati gesta testimonio veterum scriptorum solide confirmat. Sed propter hanc ipsam confirmationem suspicamur, alia similibus antiquis monumentis probari non potuisse. Sic cap. 1 Vitæ Italicæ refert, matrem B. Jordani in nativitate ejus mirabilem visionem habuisse, & infantem recens natum corusco splendore circumdatum fuisse. Præterea cap. 26 asserit, eumdem Beatum ab angelo monitum fuisse, ut Venetias fugeret, eo quod Eccelinus tyrannus ei mortem inferre decrevisset. At nullos harum rerum testes aut tabulas allegat. Deinceps igitur fidem similium narrationum penes auctorem relinquemus, & chronologico Actorum ordine tantum examinabimus ea Beati gesta, pro quibus aliqua gravium scriptorum auctoritas citatur, aut saltem probabilis ratio afferri potest.

[16] Imprimis reverendissimus biographus cap. 1 fuse agit de nobili familia Forzatea, ex qua B. Jordanus ortum duxit, [Laudatus historicus Patavinus describit] & quæ etiam Transalgardina & Capilistia cognominabatur. Sed cum ille hanc notitiam hauserit ex Scardeonio, audiamus insignem hunc historicum, qui lib. 3 supradicti Operis, classe 13, seu pag. 294 originem avitæ istius stirpis exponit his verbis: Cum Patavium ab Agilulpho Lombardorum rege esset penitus incensum & dirutum (ut supra dictum est) optimates interim & universi fere cives Patavini partim Venetias migrarunt, partim dispersi per agros & municipia, quæ in agro Patavino multa erant, in locis munitis & arcibus inter agrestes, quomodo melius poterant, habitarunt, quousque Carolus Magnus Gallorum rex a summo Pontifice Adriano ad fugandos Longobardos vocatus, superatis Alpibus, in Italiam cum maximo exercitu transivit. Ad hunc autem regem nobiles quidam Patavini Longobardis infensi, ultro profecti, benignissime suscepti sunt, & alii tribuni, alii centuriones creati, prout cujusque personæ ratio postulabat.

[17] [originem nobilissimæ familiæ,] Interea qui præstabant ex Transalgarda familia animi virtute & corporis viribus, Carlotus & Transalgardus & Joannes germani fratres sub hoc rege honestis stipendiis merentes, cum essent bellorum studiis & militari disciplina apprime eruditi, conserto aliquando cum hostibus prælio (dum acriter utrimque decertatur) conspicati Stephanum Scardiacum hostium ducem viriliter dimicantem, per confertissimas hostium turmas fixis calcaribus equis, in eum unanimiter impetum faciunt, & magno animo nec minore vi invadentes, armatum equitem viriliter decertantem circumveniunt, crebrosque ictus conduplicantes premunt; qui cum tantam vim sustinere non posset, captivum se hostibus tradidit. Atqui mox, duce capto, Longobardorum exercitus perterritus, dimissa pugna & projectis armis, fusim in fugam vertitur. Ea re cognita, Transalgardi magnis protinus laudibus ac etiam muneribus a rege donati sunt, & ob tam insigne facinus magnæ eis gratulationes in castris habitæ, & præcipuo honore militiæ decorati: qui deinceps in memoriam tam præclaræ victoriæ, posito vetere suo insigni, quod erat ex albo & viridi colore variatum, assumpsere sibi ex munere regio cervum rubeum, colore glauco; quod erat insigne ducis Longobardorum.

[18] [ex qua Beatus noster ortus est,] Peracto autem eo bello, liberataque tandem Italia a Longobardorum tyrannide, Patavium rursus reædificari cœptum est, & a Carolo Magno data incolis immunitate, civitas non modicum (ut diximus) accepit & novorum ædificiorum & adventantis quotidie populi incrementum. Verum Transalgardus regem secutus, & multis ab eo divitiis & oppidis donatus, in Gallia remansit; Carlotus vero & Joannes in Patavino agro Comites Montis Meruli & Mandræ & Sacischæ ab eodem rege facti sunt, cum auctoritate juris dicendi, & vitæ necisque in subditos potestate. Interim vero orta non mediocri ex hac occasione invidia, & ex invidia contentione inter Joannem Transalgardum & Simonem Taddum, qui fuit unus ex his, qui una secum sub eodem rege Carolo militaverant, cum dirimi contentio inter eos alia ratione non posset, nisi per duellum, evenit, ut Taddus a Joanne Transalgardo superaretur, quamobrem exinde Joannes ac ejus posteri ex Transalgardis, quasi Taddo vim intulisset, quæ vulgari sermone sforza dicitur, Sforzatadi postea dicti sunt. Carlotus autem vir strenuus, & in tota Italia maxime notus, cum & ipse in quodam bello tribunus militum esset, ut a ceteris dignosceretur, transversalem zonam auream (ut mos erat) in militia super thoracem ferre consueverat, quæ quidem Italice lista vulgo dicitur: unde factum est, ut Capilista inde corrupto vocabulo postea vocaretur; cujus posteri deinceps, antiquato priore cognomine, Capilistii dicti sunt, & ita usque in hodiernum diem appellantur. Deinde Scardeonius enumerat aliquot illustres nobilissimæ hujus familiæ viros, quibus Jacobus Cagna in Summario nobilitatis Patavinæ pag. 13 & sequentibus multos alios usque ad annum Christi 1566 adjunxit.

[19] Etiamsi Scardeonius hoc loco expreße non recenseat B. Jordanum inter posteros stirpis Forzateæ, tamen id alibi satis indicat, dum in superiori Actorum compendio illum Forzateum cognominat, [quam descriptionem Sertorius Ursatus,] quod inclyti stemmatis cognomen Beato nostro etiam in antiquis inscriptionibus additum reperitur. Quapropter jure merito Sertorius Ursatus ipsum inter claros Forzateos diserte memorat, quando in Monumentis Patavinis pag. 200 de illustri hac prosapia sic disserit: Originem ac nobilitatem hujus clarissimæ gentis hic breviter repetens, sat erit, si dixero, quod Transalgarda gens in familias ex cognominibus illustrium virorum Romano more divisa, & Forzatea dicta a Joanne, qui Simonem de Ta, Patavinum civem egregium singulari pugna vicit; unde rudi lingua Forzata fuit vocatus; & Capilistea a Carloto, tribuno equitum declarato a Carolo Magno, qui zonam in vestibus auream, vulgo LISTA ferebat. Hanc gentem, etiam imperatore Carolo Magno Augusto, viris militaribus claruisse conspicuum est. Referuntur siquidem in ea Transalgardus & Joannes sub prædicto imperatore adversus Desiderium regem gloriose pugnantes, qui insignibus donati captivi ducis, hoc est, cervo ore rosam gestante, eis hunc in diem utuntur. Unde non mihi centenis resonent si vocibus ora, multifidusque ruat centum per pectora Phœbus, nobilissimæ hujus gentis illustres possem recensere viros, tiaris cardinalitiis, patriarchalibus episcopalibusque infulis, nec non militaribus imperiis condecoratos. Vivit cum orbe gloria Gauslini Transalgardi, Patavini episcopi, ob pietatem & religionem erga templum & cœnobium divæ Justinæ, ab ipso & exquisite reparatum & summe locupletatum. Emicat beati Jordani abbatis Olivetani sanctitas, qui post innumera, quæ ad patriæ salutem luctuosissimo suo ævo præstitit, Ezelini immanissimi tyranni jussu pœnas arctissimi carceris diu summa patientia maximaque constantia pertulit. Colitur sanctissimum ejus corpus in ecclesia sancti Benedicti monialium, ubi adhuc integrum visitur.

[20] Occasione supradicti Gauslini, præsulis Patavini, Jacobus Cavacius lib. 3 Historiarum cœnobii divæ Justinæ pag. 44 ad annum Christi 952 de eodem nobili stemmate sic breviter & eleganter scribit: [& Jacobus Cavacius testimonio suo confirmant.] In Gauslino cum generis nobilitate egregia sanctitas enituit. Transalgarda familia, ex qua originem habet, etiam imperante Carolo Magno Augusto, legitur viris militaribus claruisse. Referuntur ex ea Transalgardus & Joannes sub Carolo adversus Desiderium militasse, & insignibus donati captivi ducis, quibus hactenus utuntur. Alter ejusdem nominis Transalgardus tribunus militum legitur apud Ungarellum cum Marsilio Carrariensi delectus a civibus adversus Hunnos, honesto funere sub ipsis patriæ muris cecidisse. Sed quæ de Marsilio traduntur eo seculo, minus probantur. Ceterum ea familia novis titulis aucta, in Gallias etiam traducta est. Eadem Patavii modo Forzatea, modo Capilistia appellata, avitum splendorem virtute ac opibus ubique tutata est. Forzatea hac nostra tempestate interiit; Capilistia illustris perseverat. Hinc discimus stirpem Forzateorum jam exstinctam esse, cujus exstinctionis tempus supra num. 10 ex illustrissimo Tomasino obiter retulimus.

[21] Itaque ex claro illo genere ortus est B. Jordanus, cujus nativitati laudatus Tomasinus cap. 1 Vitæ Italicæ annum Christi 1158 assignat. [Ex anno nativitatis,] Sertorius Ursatus in Historia Patavina, quam anno 1678 Patavii Italice edidit, part. 1 lib. 4 pag. 320 ad annum 1158 huic chronologiæ consentit; sed neuter antiquiores assertionis suæ testes citat. Videtur tamen illa nativitatis epocha haud improbabiliter colligi posse ex incendio civitatis Patavinæ, quod Scardeonius lib. 1 Operis jam aliquoties citati classe 2 vel pag. 27 sic describit: Orta interim magna seditione inter Jordanum sancti Benedicti Novelli Priorem & Luscum Transalgardinum virum nobilem, eo tunc tantus impiorum quorumdam ex sectatoribus processit furor, ut injectus occulto ignis in domum adversæ factionis, majorem & pulchriorem partem urbis devastaverit, ita ut eo incendio tota pene urbs conflagraverit: nondum enim lateritia erat, ut nunc est; sed tota ferme lignea, asseribus & tignis compacta, atque suffulta trabibus usque ad fastigium.

[22] [& tempore incendii Patavini] Eo sane tempore hi versus conditi fuere, quos vetustatis probandæ gratia inscribendos his nostris commentariis & posteritati tradendos dignos censui.

Marchia ploravit, Paduam quod flamma cremavit,
Urbis majores tres partes & meliores
Anno milleno centeno septuageno
Nec non & quarto; Nonas Martis quoque quarto.
Quot fuerant tecta sub certa collige meta:
Sexcentæ vere bis mille domus cecidere
Bis septem pone, tot collige cum ratione.

Ex hoc quidem urbis incendio credere dignum est, tunc periisse memoriam omnium fere, quæ ad ea tempora Patavii memoratu digna contigerant: nam supra id tempus de gestis rebus aut incremento urbis Patavii infra annos ferme quadringentos, ex quo a Carolo refecta fuerat, nihil prorsus memorabile legitur; nec etiam monumentum aliquod exstare videtur, ubi conspiciatur antiquior memoria, quam de hoc incendio in quodam rudi saxo, ætate nostra effosso, & in conspicuo loco ad basilicam D. Canciani collocatum, ubi legitur: MCLXXIV arsit Padua.

[23] [oritur difficultas chronologica] Si igitur B. Jordanus anno Christi 1158 natus sit, tantummodo sedecim ætatis annos habebat, quando Patavium anno 1174 incensum est propter turbas inter ipsum & Transalgardinum exortas, ut calculos subducenti manifestum fiet. Neque nativitas ejus multum ad anteriora tempora removeri potest, cum usque ad annum Christi 1240 vixerit, & consequenter octogenario major obierit, ut postea dicetur. Porro hinc oritur intricata difficultas, quam non videtur observasse Cavacius, dum lib. 2 laudati Operis pag. 69 ad annum Christi 1174 de eodem incendio Patavino sic scribit: Dixi factiones & seditiones etiam sacros homines impetivisse. Easdem causas habeto incendii memorabilis, quo urbs lignea fere tota conflagravit. Luscus Transalgardinus civium potentissimus adversus Jordanum Forzateum, Priorem cœnobii sancti Benedicti, spectatum virum veteres simultates novis injuriis auxerat. Ille quamvis ex sacra dignitate & disciplina Religionis ultionem nollet, habuit tamen gentiles, qui armis injurias ab Lusco repeterent. Dum clades ultro citroque inferuntur, satelles quidam Transalgardini in ædes adversariorum flammas injecit, ex quibus erumpentes in vicinas, & ventorum auxilio progredientes, tres fere urbis partes hauserunt. Incendii vastitatem prodit carmen relatum a Scardeonio, nempe domos igne consumptas IIDCXIV. De eodem mentio est apud scriptorem inventionis sanctæ Justinæ, qui urbem conflagrantem aspexit. Eadem habetur ex rudi lapide ac vetusto apud ædem sancti Canciani.

[24] Quisquis hæc Cavacii verba attente expenderit, haud dubie ex iis concludet, [circa Religiosam Beati professionem,] B. Jordanum fuisse Religiosum cœnobii Benedictini Priorem, quando occasione inimicitiarum inter ipsum & Transalgardinum civitas Patavina combusta est. At quomodo, inquies, juvenis sedecim annorum monasterio S. Benedicti præerat, aut munere Prioris fungebatur? Implicatum hunc nodum reverendissimus Tomasinus solvere nititur, dum cap. 2 Vitæ Italicæ innuit, B. Jordanum tunc decimo sexto ætatis suæ anno fuisse Priorem titularem seu commendatarium, quo nomine Priores aut abbates hujusmodi nunc appellantur. Mabillonius in Præfatione ad partem primam seculi tertii Benedictini § 7 a num. 111 fuse disserit de secularibus abbatibus & advocatis monasteriorum, & ibidem num. 112 affirmat, officia hujusmodi in dignitatem evasisse, quæ una cum annuo stipendio ad heredes transibat. Similes autem tituli & inde emergentia emolumenta plerumque conferebantur nobilibus viris, ac ipsis regum filiis, ut variis exemplis demonstrari posset.

[25] Verum solus nobis sufficiet Lotharius, Caroli Calvi filius, [& titulum Prioris, ab ipso gestum,] ut difficultatem propositam duplici modo dissolvamus: cum enim ille adhuc esset ætate juvenis, fuit abbas in monasterio S. Germani Autissiodorensis, ut testatur S. Hericus, synchronus ejusdem cœnobii monachus, qui in epistola dedicatoria ad Carolum Calvum, quam tomo VII Julii a pag. 221 exhibuimus, eumdem Lotharium appellat annis puerum, suumque abbatem, & ibidem præmaturam ejus mortem deplorat. Præterea idem Lotharius fuit abbas cœnobii Reomaënsis, ut Petrus Roverius noster in Historia ejusdem monasterii pag. 93 ex antiquis monumentis probat, & ibidem in Illustrationibus suæ historiæ pag. 551 contra quosdam asserit, illum non fuisse monachum aut Regularem; sed eum ex veteri chronico vocat clericum, & numerat inter illos abbates, qui commendatitio vel fiduciario nomine titulum hujus dignitatis gesserunt. Si hæc opinio lectori arrideat, non improbabiliter dicemus, B. Jordanum simili modo Priorem monasterii Patavini fuisse, & secundum consuetudinem nobilium honorario hoc titulo appellatum esse.

[26] Si vero quispiam cum Mabillonio in Annalibus Benedictinis lib. 35 num. 85, [de quo varias conjecturas proponimus.] sive tomo 3 istius Operis pag. 90 contendat, memoratum Lotharium fuisse monachum, non magnopere repugnabimus; sed is simul meminerit, Mabillonium lib. 36 eorumdem Annalium Benedictinorum num. 35, sive tomo proxime citato pag. 120 scribere, quod Lotharius abbas Autissiodorensis vixdum adolescens e vivis excesserit, & ibidem numero vel pagina sequente addere hæc verba: Post mortem Lotharii abbatis dignitatem tulit Boso, qui sub principe minorenni forte jam pro-abbatis officium gesserat. Dixi, nos huic opinioni non magnopere repugnaturos: nam eodem jure similia de B. Jordano affirmabimus, & non immerito suspicabimur, monachos Patavinos hunc nobilem Juvenem sibi Priorem elegisse, eo quod in magna istius temporis perturbatione potentiorem monasterii sui tutelam ab illustribus ipsius consanguineis exspectarent. Quod si neutra hæc sententia placeat, demum dici posset, B. Jordanum a Scardeonio in narratione incendii Patavini appellari Priorem sancti Benedicti Novelli per prolepsim, quia ibidem postea officium istud monasticum administravit. Certe nullus veterum auctorum assignat tempus, quo Beatus noster amplexus est vitam monasticam, de qua aliisque ejus gestis nunc agendum est.

§ III. Monastica Beati vita, & gesta pro salute patriæ usque ad captivitatem ejus discutiuntur.

[Vetera Actorum monumenta] Cum suspicarer, forte quædam antiqua & peculiaria B. Jordani Acta in Patavino monialium Benedictinarum archivo superesse, ad P. Philippum Riceputi nostrum Patavii commorantem, & mihi ex litterariis laboribus notum, litteras dedi, quibus significabam, nihil nobis suppetere ad illustranda B. Jordani gesta præter Italicam illustrissimi Tomasini Vitam, simulque rogabam, ut vetustiora de hoc Beato monumenta apud moniales indagare non gravaretur. Sed cum litteræ illæ periissent, & consequenter nullum responsum accepissem, post aliquot menses scripsi alteras, quibus officiosissimus vir mense Augusto anni 1733 respondit in hunc modum: Acta B. Jordani Forzatei, quæ R. V. postulat, Latinis verbis descripta, jam pridem Patavii interiere. Horum loco collegi, quæ Italico sermone exarata suppeditarunt sanctimoniales D. Benedicti, ut aiunt, Novelli; quibus Vir Dei, dum in humanis degeret, cœnobium condidit & sacras Ædes, ubi corpus ejus magna religione colitur. Lustrari quoque curavi antiquissimæ gentis Forzateæ monumenta; dein Cassinensium ad sanctam Justinam & Olivetanorum ad divum Benedictum Veterem archiva: sed modicum reperire licuit, quod typis edita episcopi Thomasini Vita non contineat. Hanc igitur diu conquisitam, atque demum obtentam, solicite expedio cum analectis nonnullis, amica manu exaratis atque solertia congestis. Nimirum vir humanissimus Italicam Vitam solicite quærens, nobisque transmittens, ignorabat, illam in Museo nostro jam pridem servari, ut indicaveram prioribus meis litteris, quas non acceperat.

[28] [frustra Patavii indagavimus,] Deinde epistolam suam ita prosequitur: Non exæquabunt, ut video, eruditorum exspectationem. Nihilominus, cum valde similia sint iis Patavio itidem submissis, unde R. V. Majores Acta beatæ Beatricis Atestinæ, nostri Jordani spiritualis filiæ, optime concinnarunt sub die decimo Maii, ad sancti Institutoris res gestas adornandas non omnino inutilia fore confido. Ceterum si litteras, quæ mensibus abhinc octo vel novem, ut intelligo, ad me datæ fuerunt, aliquando accepissem, iis dubio procul pari, qua postremis, celeritate obtemperassem: nec segnior ero, si forte denuo, ut cupio vehementer, tantis viris in re tam præclara operam navare mihi contigerit. Recte sagax vir judicabat, analecta illa non satisfactura esse exspectationi eruditorum: nam pleraque hæc monumenta, quæ exeunte mense Novembri anni 1733 accepimus, ex recentioribus auctoribus collecta sunt, aut ab illustrissimo Tomasino in Vita Italica referuntur. Merito tamen idem eruditus vir confidebat, omnia non prorsus inutilia fore: miracula enim sive beneficia, quæ post editam reverendissimi Tomasini lucubrationem intercessione B. Jordani usque ad hæc nostra tempora contigerunt, nobis usui erunt, ut inceptam illorum seriem prosequamur. Itaque ad gloriam B. Jordani miracula illa recentiora ex Ms. libro Italico, qui Patavii in archivo monialium Benedictinarum conservatur, Latine contrahemus, & antiquioribus impressis infra subjungemus. Nunc monasticam Beati vitam, aliaque ejus gesta examinare pergamus.

[29] Pluries laudatus laudandusque Tomasinus cap. 3 Vitæ Italicæ tradit, [ideoque conienti esse cogimur Vita Italica,] B. Jordanum ex supradicto incendio Patavino transitoriam rerum humanarum vanitatem ita perspexisse, ut rebus caducis nuntium remittere & monasticam vitam amplecti decreverit, suumque propositum statim exsecutioni mandaverit. Deinde cap. 4 & sequentibus Religiosas illius virtutes aliaque exercitia monastica adeo distincte describit, acsi ea omnia oculis usurpasset. Etiamsi non dubitemus, quin B. Jordanus in Religione Benedictina plurimas virtutes exercuerit, tamen opinamur, singulares illas actiones monasticas ab hoc biographo rhetorice pro arbitrio exornatas, & similes de quolibet sancto ejusdem Ordinis alumno probabiliter narrari posse. Certe nemo veterum scriptorum, quorum lucubrationes ad notitiam nostram pervenerunt, monastica B. Jordani gesta singillatim posteritati reliquit.

[30] Dein idem biographus cap. 8 confidenter asserit, B. Jordanum post viginti annos monasticæ solitudinis cœpisse saluti patriæ consulere, [quæ subinde nec secum] quæ propter intestinam civium Patavinorum discordiam periclitabatur, & tunc suasione illius, abrogatis consulibus, substitutum fuisse supremum civitatis rectorem, quem vulgo Potestatem appellant. Quinimo ibidem addit, primum anno Christi 1184 Paganum Turrianum, nobilem Mediolanensem, electum esse ad obeundum istud officium, quod etiam cum magna laude administraverit. Sed hæc imprimis non cohærent cum chronologia ejusdem biographi, dum ipse supra tradit, B. Jordanum tantummodo post incendium urbis Patavinæ, quod anno 1174 contigit, animum ad monasticam vitam appulisse. Quomodo igitur illa electio Potestatis fieri potuit anno 1184, postquam B. Jordanus viginti annos in solitudine monastica transegerat, quandoquidem ab incendio Patavino usque ad annum Christi 1184 decem anni tantum effluxerunt?

[31] Præterea hanc biographi Itali historiam & chronologiam conciliare non possumus cum narratione Bernardini Scardeonii, [nec cum historia aliorum conciliari potest,] qui libro 3 memorati Operis classe 13, sive pag. 270 agens de illustri Estensium stemmate, ibidem ad rem nostram sic habet: Primus vero, qui hic Patavii ex hac ipsa familia perpetuam famam promeruisse fertur, exstitit Obicius vir illustris, qui & armis & sapientia in regenda republica plurimum valuit. Huic uni primum Patavii summa vitæ necisque potestas fuit, antea solis consulibus dari solita: unde ipse primum a populo Potestas appellatus est, & antiquata prorsus consulari appellatione, subinde annui successores, in ejusmodi auctoritate & dignitate constituti, eodem Potestatis nomine appellati. Is in magna concordia anno salutis millesimo centesimo septuagesimo octavo civitatem rexit, & propterea rursum in triennium confirmatus; quo quidem tempore civibus suis summa benignitate & æquitate jus dixit, gessitque hunc magistratum cum maxima concordia & pace totius civitatis. Vides, his verbis Scardeonium Obicio Estensi tribuere omnia illa, quæ Tomasinus Pagano Turriano Mediolanensi adscribit. Porro primam Potestatis electionem, in qua narranda hi duo scriptores secum pugnant, studiosis historiæ Patavinæ indagatoribus ulterius discutiendam relinquimus, & ad alia progredimur.

[32] [& in qua narrantur nonnulla,] Sæpe citatus scriptor Vitæ Italicæ cap. 9 fuse exponit, quomodo B. Beatrix Atestina, cujus Acta ad X diem Maii in Opere nostro illustravimus, suasione B. Jordani monasticum institutum amplexa fuerit. Saltem in hac assertione suffragatorem habet Scardeonium, qui lib. 3 Antiquitatis Patavinæ classe 6 vel pag. 119 in elogio ejusdem Beatæ narrat, illam usam esse in ea re consilio Jordani Forzatei, Prioris S. Benedicti, & Alberti similiter Prioris Montis Vinearum, magnæ auctoritatis hominum & affinitatis vinculo sibi conjunctorum. Forte plura & certiora de hac re dici possent, si adhuc superessent Acta B. Beatricis, ab Alberto ipso conscripta, aliave vetera monumenta, quæ ad dictam diem X Maii, tomo 11 istius mensis pag. 598 frustra videre desideravimus.

[33] [quæ antiquis testimoniis confirmare non possumus,] Sequitur caput decimum Vitæ Italicæ, in quo auctor copiose disserit de duobus monasteriis, quorum unum B. Jordanus monialibus, alterum monachis exstruxit. Ea occasione etiam memorat varias lites, quæ post mortem Beati inter moniales & monachos exortæ sunt, & quæ ad rem nostram non spectant. Demum solicite nos monet, ne inter hæc duo cœnobia numeremus monasterium S. Benedicti Novelli, quod postea fabricatum est. Quidquid sit de vero horum monasteriorum situ, qui ab incolis Patavinis facilius assignari potest, nobis sufficit ad commendandam Beati pietatem, quod ipse duplex cœnobium ædificaverit. Hæc autem pia sacrarum ædium structura abunde probatur ex epitaphio metrico, aliisque veteribus monumentis, quæ paragrapho primo ad immemorabilem B. Jordani cultum demonstrandum allegavimus.

[34] [& quorum fidem propterea penes auctorem relinquimus.] Quatuor sequentibus capitibus reverendissimus biographus explicat, quanta fuerit B. Jordani auctoritas, & quam publica prudentiæ ejus fama, quæ etiam pervenit ad notitiam summorum Pontificum Romanorum, qui non semel hunc virum statuerunt arbitrum, cum inter Canonicos Patavinos & Arnaldum abbatem sanctæ Justinæ orta esset controversia de eligendo præsule Patavino, ut Jacobus Cavacius lib. 2 Historiarum cœnobii sanctæ Justinæ ad annum Christi 1214 & 1218 eleganter narrat. Porro omissis longioribus instrumentis Latinis, quibus biographus Italus cap. 11 hanc rem probat, solummodo transcribimus breve B. Jordani decretum, quod laudatus auctor in fine ejusdem capitis refert his verbis: In nomine Domini. Ego Frater Jordanus Prior sancti Benedicti arbiter, laudo & præcipio, quod Capitulum Paduæ eligat episcopum Paduæ concorditer hodie, vel cras usque ad horam nonam sine D. Arnaldo abbate sanctæ Justinæ. Quod si non fecerit, ex tunc in hac præsenti electione facienda supradictus D. Abbas cum eodem Capitulo eligat. Quantum autem cives Patavini aliique vicini deferrent consilio & auctoritati B. Jordani, jam ex quibusdam scriptoribus coævis breviter audiamus.

[35] [Ex Maurisio,] Gerardus Maurisius, qui Eccelino tyranno a secretis fuit, & consequenter in Beatum nostrum, utpote Eccelini adversarium, plerumque injuriosus est, tamen magnam ejus apud populum auctoritatem prodit, dum inter Scriptores rerum Italicarum, nuper Mediolani impressos, tomo 8 col. 38 sic eumdem cum aliis memorat: Ugutio Pilii, & illi de Camino, & Paduani consilio Fratris Jordani, cujus consilio Paduani regebantur in totum, induxerunt Potestatem Vicentiæ & partem contrariam illis de Romano ad contradicendum eidem Fratri Joanni. &c. Deinde præter varias contumelias, quibus hic Eccelini adulator Beatum nostrum impetit, col. 48 ejusdem tomi octavi Fratrem Jordanum totius discordiæ Marchiæ auctorem & principem appellat. Quamvis hæc dicteria ab inimico animo proficiscantur, nihilominus eadem satis clare indicant, B. Jordanum magna apud cives Patavinos auctoritate valuisse. Porro Maurisius circa finem historiæ suæ narrat captivitatem Beati nostri, de qua inferius agemus.

[36] Accipe interim aliqua ejusdem auctoritatis testimonia ex Rolandino synchrono, [& Rolandino, scriptoribus coævis,] qui lib. 2 cap. 17, sive tomo 8 proxime citato col. 197 occasione expeditionis Patavinæ contra Tarvisinos de eodem Beato sic sincerius modestiusque scribit: Prius tamen quam civitatem exirent, venerunt quidam de Lombardia, qui dicebantur rectores, instantes cum domno Jordano, Priore sancti Benedicti de Padua, in quo multum civitas Paduæ confidebat, & cum aliis magnatibus de Padua, quod expeditio sive exercitus remaneret. Postea idem scriptor lib. 3 cap. 9, seu col. 207 ejusdem tomi 8 inter Scriptores rerum Italicarum hæc habet: Erat tunc Marchio rector & Potestas Vicentiæ electus per commune civitatis illius & per domnum Jordanum *, Priorem sancti Benedicti de Padua, cujus tunc arbitrio Padua & Vicentia voluntarie subjacebant. Denique lib. 4 cap. 3 sive col. 218 affirmat, quod B. Jordanus rexerit civitatem Patavinam non aliter, quam regit pater-familias domum suam. Possemus hoc loco accumulare plura ejusdem rei testimonia tum ex coævis tum subæqualibus auctoribus, quos illustrissimus Tomasinus citat; sed cum jam relata ad propositum nostrum sufficiant, brevitatis causa omnia hæc prætermittimus.

[37] Interea prosequamur examen Vitæ Italicæ, quæ cap. 15 tradit, [præter alias traditiones incertas,] B. Jordanum & S. Antonium Patavinum amicitia conjunctissimos fuisse. Hoc autem scriptor illius probare nititur ex Petro Rodulphio Tossinianensi, qui lib. 1 Historiarum Seraphicæ Religionis fol. 79 verso in Vita S. Antonii memorati scribit sequentia: Audivit semel abbatem S. Benedicti prædicare quædam verba divi Pauli scripta ad Dionysium Areopagitam, quibus auditis, aliquamdiu visus est in aërem elevari. At unde reverendissimus biographus novit, per abbatem S. Benedicti hic B. Jordanum designari, cum Rodulphius diserte non exprimat, hanc miram S. Antonii sublationem Patavii contigisse? Præterea in vicinia civitatis Patavinæ, si id ibi evenerit, plures erant abbates ex Ordine S. Benedicti, ut facile ostendi posset. Denique Beatus noster ab auctore coævo, cujus textum numero præcedente recitavimus, aliisque antiquissimis scriptoribus, non abbas, sed plerumque Prior sancti Benedicti de Padua nominatur. Quod vero attinet ad amicitiam inter Beatum nostrum & S. Antonium, ex vetustis monumentis tantum nobis constat, B. Jordanum cum aliis deputatum fuisse ad examinanda S. Antonii miracula, ut colligimus ex bulla Gregorii IX Pontificis, quam tomo 11 Junii pag. 724 ex Waddingo exhibuimus. Propterea tamen non negamus amorem mutuum inter hos Sanctos vivos etiam viguisse; sed antiquiores harum similiumque rerum testes requirimus.

[38] Vita Italica capitibus sequentibus commemorat varias res, [confirmamus ea,] quas B. Jordanus pro salute patriæ fortiter gessit, & quarum nonnullæ ex antiquis scriptoribus confirmari possunt, quemadmodum colligitur ex laudato Rolandino, qui lib. 3 cap. 11, sive inter Scriptores rerum Italicarum tomo 8 col. 208 & sequente sic scribit: Potestas autem Paduæ & domnus Jordanus cum consiliariis Paduæ, non bene certi quid facerent, multa consilia faciebant. Tandem quoque electi sunt sedecim de majoribus civitatis, quibus datum est arbitrium & potestas, quod in hoc trepidationis negotio adhæreant consilio faniori. Sed plerique hi electi optimates defecerunt ad Eccelinum cum ingenti patriæ suæ damno, ut supradictus scriptor ibidem post pauca indicat his verbis: De prædictis namque sedecim majoribus civibus Paduæ aliqui scripserunt litteras clandestinas & occultas; miserunt etiam secretarios suos nuntios Eccelino, quod parati erant & poterant civitatem Paduæ ei dare. Immo cum crederetur, quod aliqui de prædictis sedecim noctu circa confinia Paduæ & Vicentiæ consilia cum Eccelino plura habuissent, Potestas ipse dominus Rambertus prædictus & domnus Jordanus, cum Marchio ivisset ad Este, vocaverunt illos sedecim nocte quadam; & ego jussu Potestatis tractavi & dedi sacramentum cuilibet de præceptis Potestatis attendendis in rebus & personis: habebam enim tunc sigilli communis officium. Eis itaque præcepit Potestas per sacramentum, quod se cras Duci Venetiarum præsentent, omni occasione sublata. Non fuit autem aliquis de ipsis, qui præcepta Potestatis attenderet præter Comitem Schinellam, qui vir erat sapiens & discretus, habens jam annos septuaginta, civitati Paduæ utilis, providus ad futura.

[39] [quæ Beatus pro salute patriæ gessit.] His biographus Italus immiscet integras conciones, quas B. Jordanus spiritu prophetico ad populum Patavinum instituisse dicitur, & quas potius ab ipso rhetorice compositas, quam a Beato nostro habitas fuisse existimamus. Etiamsi hæc singularia illius dicta factaque nobis ignota sint, libenter tamen fatemur, B. Jordanum cum probis quibusdam civibus pro pereunte patria strenue laborasse, quod etiam Jacobus Cavacius lib. 2 Historiarum cœnobii sanctæ Justinæ ad annum 1236 pag. 90 testatur his verbis: Plures adhuc optimorum civium Prætori aderant, ex quibus Jordanus & Arnaldus Reipublicæ studiosi invigilabant. Eos maxime Eccelinus oderat, arbitratus, numquam sibi rem tutam fore, dum ii starent. Ipsi acriores in tyrannum invehi, & publicæ libertati opibus consiliisque præsto esse. Sed ea erat temporum ac urbis dispositio, ut nullis retinaculis cohiberi posset, quin perditum iret. Cum itaque beatus Vir imminentem patriæ ruinam omni conatu suo avertere non posset, cœptam monasteriorum fabricam absolvisse dicitur ab auctore Vitæ Italicæ, qui etiam hac occasione disserit de virgula illa, quæ mirabiliter in arborem cornum excrevit, ut § 1 fuse narravimus. Denique idem biographus cap. 22 asserit, Eccelino urbem Patavinam intrante, B. Jordanum ad Montem Merulum discessisse. Quidquid sit de hoc discessu, ex antiquis scriptoribus scimus, illum non diu post traditam civitatem Patavinam insidiose ab Eccelino captum & in carcerem conjectum fuisse, ut ex paragrapho sequente patebit.

[Annotata]

* in alio Ms. additur Forzate

§ IV. Captivitas & reliqua beati gesta usque ad obitum, post quem sacræ ejus reliquiæ Venetiis Patavium translatæ sunt.

[Maurisius,] Gerardus Maurisius, cujus Historia inter Scriptores rerum Italicarum nuper Mediolani recusa est, tomo 8 hujus collectionis col. 50 de captivitate B. Jordani sic contumeliose scribit: Post hæc dominus Eccelinus providus & discretus, invento, quod Frater Jordanus hypocrita cum pluribus contra imperatorem conspiraverat, volentes civitatem Paduæ de manibus & potentia domini imperatoris eripere, ipsum Fratrem Jordanum captum misit in partibus suis custodiendum, donec dominus imperator venerit. Et cum episcopus Paduanus de hoc fuisset indignatus, & cum maxima multitudine clericorum & Religiosorum venisset coram ipso domino Eccelino, increpando & redarguendo ipsum, quod tantæ fuerat præsumptionis, [ut] in ipsum Fratrem Jordanum manus injiceret violentas; ipse, hoc audito, ira & indignatione maxima commotus, nolens ab aliquibus laïcis vel clericis in opprobrium sui & imperatoris impune contemni, ab ipso episcopo pignus duo millium marcarum argenti abstulit in continenti, & eidem de prædicto facto imposuit silentium: pro quo facto plures Religiosi, quasi culpabiles sceleris, de civitate fugerunt. Memento, Maurisium Eccelino a secretis fuisse, & ubique Beato nostro adversari, ut supra iterum monuimus.

[41] Alter anonymus ejusdem temporis scriptor, qui passim monachus Patavinus appellatur, [& anonymus monachus Patavinus] in Chronico inter Scriptores rerum Italicarum etiam nuper recuso, col. 676 ejusdem tomi 8 proditionem Patavii & captivitatem B. Jordani sic simul recenset: Anno Domini MCCXXXVII. Cum civitas Paduana pacifico statu gauderet, & copia populi & militia strenui, divitiis etiam & gloria esset plurimum decorata, pater proditionum & scelerum, humani scilicet generis inimicus, misit in corda quorumdam magistratuum, ut traderent eam nuntiis imperatoris, & Ecelino de Romano, quem Paduani solebant detestari, & persequi veluti lupum. Malum igitur, quod corde conceperant, opere perpetrarunt, de lupo pastorem ovium subito facientes in suam & patriæ suæ perniciem & gravamen: nam Ecelinum Paduæ inimicum in mense Februario venire fecerunt, & civitatem & populum in ejus manibus crudelissimis tradiderunt. Tarvisini autem videntes, se quasi solos in Marchia remansisse, coacti se ac sua Ecelini dominio subdiderunt. Marchio etiam Estensis imperatoris nuntiis, amicorum destitutus auxilio, se subjecit. Postquam autem Ecelinus sub occasione imperii obtinuit Paduæ dominatum, statim optimates civitatis cum filiis suis in exsilium destinavit; quos omnes postea tradidit nequissimo principi Frederico, qui mittens eos in Apuliam, fecit eos in duris carceribus & caveis subterraneis custodiri, ubi ex magna parte miserabiliter perierunt. Domnum etiam Jordanum, quem Paduani quasi patrem Paduæ appellabant, perfidus Ecelinus in carcere alligavit.

[42] Nunc audiamus supra laudatum Rolandinum, testem oculatum, qui lib. 3 cap. 16, sive prædicto tomo 8, [cum Rolandino synchrono] col. 214 eumdem infaustum ac perniciosum Eccelini ingressum in urbem Patavinam cum alia memorabili circumstantia narrat hoc modo: Sic itaque factum est, quod statim sequenti die, scilicet quarto exeunte Februario, Comes Geboardus & Eccelinus cum sequacibus suis Paduam pacifice intraverunt. Viderunt autem multi, & ego specialiter vidi, quod cum Eccelinus intrabat per portam civitatis a Prato, capirone ferreo * projecto in tergum de palafredo *, ad portam se plicuit, & osculum dedit portæ. Quod tunc quidam inspicientes, & interpretantes ad bonum, dixerunt: “Ecce postquam non est possibile, dominum Eccelinum pacem facere cum omnibus Paduanis, pro bono certe præsagio osculum dedit portis & donat”. Tunc est data civitas comiti Geboardo, recipienti eam nomine imperatoris & vice ejus: sed in consiliis & arengis * loquendo postmodum addebat & loquebatur dominus Eccelinus; nec perpendebat aliquis, qua de causa: dicebat enim verum esse, quod Padua data erat domino Geboardo pro imperatore, & nuntiis imperatoris cum ipso. Unde si qua fiebant vel tractabantur ulterius in Padua pro communi, nullius valoris erant, nisi facta forent de consilio & consensu domini Eccelini.

[43] [narrant captivitatem B. Jordani,] Dein idem auctor lib. 4 cap. 3, seu tomo 8 operis proxime citati col. 217 captivitatem B. Jordani sic exponit: Supradicto anno Domini (nimirum 1237, de quo superius egerat) sed mense Junii circa finem, præcepto domini Eccelini, Bonacursus de Fonzaë cum quibusdam aliis militibus de Pedemonte, & ipsi cum eo iverunt ad domnum Jordanum, Priorem sancti Benedicti de Padua; & ducto illuc palafredo quodam parato ad equitandum dixerunt, quod in equum ascenderet, & veniret eum eis, quia dominus Eccelinus habebat cum eo loqui, & quædam secum negotia pertractare. Sedit itaque super equum, & ductus est illa die in Pedemonte, & in carcere detentus est per castra domini Eccelini, & numquam rediit Paduam vivus, quam hactenus non aliter rexerat, quam regit pater-familias domum suam.

[44] [cui narrationi biographus Italus multa incerta addit.] Hæc sunt omnia, quæ apud antiquos auctores de captivitate B. Jordani reperire potuimus, quibus tamen biographus Italus varia superaddidit: nam præter alia istius captivitatis adjuncta, quæ cap. 23 Vitæ Italicæ singillatim exposuerat, capite sequente asseveranter narrat, quomodo crudeles Eccelini satellites, qui B. Jordanum ad carcerem rapiebant, viderint cælestem fulgorem ex vultu ejus emicantem, & nihilominus in sua sævitia perseveraverint, excepto uno, qui divino illo splendore motus ad pedes Beati procidit, & ei suum obsequium perhumaniter obtulit. Tum ibidem asserit, moniales S. Benedicti pro liberatione pii sui Patris sæpe supplices ad tyrannum Eccelinum venisse, sed semper repulsam passas esse. Demum cap. 25 prædictæ Vitæ refert varia patientiæ exempla & pia monita, quibus B. Jordanus alios captivos consolabatur. Attamen eodem capite fatetur, res gestas Beati, dum hic in carcere detineretur, multasque alias non fuisse posteritati relictas. Quomodo igitur hæc omnia tam distincte explicat, acsi iis interfuisset? Quapropter non immerito suspicamur, illustrissimum biographum pia illa episodia immiscuisse veris Actis, ut ea jucundius avidiusque legerentur a monialibus, quibus lucubrationem suam Italicam dedicaverat, & in quarum gratiam potissimum Vitam B. Jordani vernacule conscripserat.

[45] His obiter observatis, pergimus ad liberationem Beati nostri, [Beatus e carcere liberatus] quæ contigit anno Christi 1239, quando Fredericus II imperator Patavium aliasque vicinas Italiæ civitates adiit, ut laudatus Rolandinus lib. 4 cap. 11 sive tomo 8 Operis proxime citati col. 228 exponit his verbis: Ivit tunc (nempe anno 1239, ut ex antecedentibus & consequentibus liquet) dominus imperator Vicentiam, & illic colloquium habuit cum magnatibus omnibus de Marchia Tarvisina, & illuc fecit ad se venire domnum Jordanum, Priorem sancti Benedicti de Padua, quem Eccelinus in Aslo tenuerat jam quasi per duos annos incarceratum, & quosdam alios nobiles, quos similiter adhuc captivos tenebat in ejus Castro sancti Zenonis, in Fonte similiter, & in Aslo & Prata; domnum Jordanum donavit domino patriarchæ Aquileiensi; hac tamen conditione facta per consilium Eccelini, quod Paduam non veniret. De aliis quosdam absolvit, & quosdam carceratos adhuc dimisit.

[46] Jam pluries memoratus auctor Vitæ Italicæ cap. 26 hisce addit, [fugit Venetias, ibique obiit mortem,] Bertholdum patriarcham Aquileiensem B. Jordano tunc in eadem urbe Aquileiensi assignasse monasterium, in quod pius Senex benevole receptus studiis variarum virtutum & contemplationi rerum divinarum impense vacabat. Sed hanc dulcem beati Viri quietem turbasse dicitur invida suspicio Eccelini, qui timebat, ne Jordanus ab amicis Patavium revocaretur: teste enim eodem Vitæ Italicæ scriptore, Eccelinus satellitibus suis imperavit, ut Aquileiam irent, illumque occulte interficerent. Quamvis illa non abhorreant ab ingenio tyranni, cujus enormia crudelitatis facinora plures historici vivis coloribus depinxerunt, tamen hoc particulare flagitium apud veteres historicos frustra quæsivimus. Insuper laudatus biographus ibidem refert, B. Jordano in illo monasterio apparuisse angelum, qui eum de imminente periculo præmonuerit, & fugam ad urbem Venetam suaserit. At neque illud apud antiquos scriptores invenimus, ut supra num. 15 breviter indicatum est. Attamen immemorabilis traditio, & quædam Mss. monumenta affirmant, illum in urbe Veneta obiisse mortem, cujus incertum tempus jam præterpropter indagare conabimur.

[47] Initio paragraphi primi obiter nominavimus aliquot recentiores auctores, [quam aliqui perperam anno 1228 affigunt,] qui obitum B. Jordani perperam anno Christi 1228 affixerunt, quibus errantibus accedit Ferdinandus Ughellus, dum in Italia sacra novissimæ editionis Venetæ tomo 5 col. 444 occasione alterius Jordani, præsulis Patavini, simul de Beato nostro sic scribit: Jordanus vero episcopus, postquam perbelle Patavinam ecclesiam annis XIV rexisset, mortalitatem explevit anno MCCXXVIII, quo B. Jordanus Forzatus nobilis Patavinus die VII Augusti Venetiis migravit ad Christum, pro quo prove urbis libertate ab impio Ezellino, diu in carcere maceratus fuerat: cujus corpus Patavium deinde relatum in ecclesia S. Benedicti, ubi integrum fere adhuc jacet, sanctitatis titulo decoratur; cujus Vitam edidit doctus & eruditissimus præsul Æmoniensis Jacobus Philippus Thomasinus, patriæ suæ decus & ornamentum. Etsi Jordanus præsul anno Christi 1228 ex hac vita discesserit, certe idem annus morti B. Jordani nostri erronee assignatur, cum hic primum anno Christi 1237 ab Eccelino fuerit captus, & post biennium ab imperatore Frederico e carcere liberatus, ut supra ex scriptoribus coævis demonstravimus.

[48] Quærendus igitur est alius mortis annus, qui non facile determinari poterit: nam illustrissimus Tomasinus cap. 28 Vitæ Italicæ asserit, B. Jordanum obiisse die VII Augusti, [& quæ certe post annum 1239 differenda est;] anno 1248, qui erat decimus quartus exsilii ejus annus, ut ibidem expreße addit. At quomodo hæc inter se & cum chronologia veterum historicorum cohærent? Teste enim ipso illustrissimo biographo, Eccelinus primum anno Christi 1237 Patavium ingressus est, & eodem anno B. Jordanum in carcerem conjecit. Quapropter non videmus, quomodo annus Christi 1248 potuerit esse decimus quartus exsilii ejus, cum inter annum Christi 1237, quo Beatus primum Patavio abductus est, & annum 1248, quo ad Superos migrasse dicitur, tantummodo decem aut undecim anni effluxerint.

[49] [etsi non possimus assignare certum illius annum,] Quod si credere velimus veteri inscriptioni, quam supra num. 4 ex codice membraneo recitavimus, obitum B. Jordani usque ad annum Christi 1256 differre oportebit: hæc enim inscriptio tradit, quod Beatus fuerit exsul per XX fere annos. Si itaque ab anno Christi 1237, quo B. Jordanus exsulare cœpit, computemus novemdecim aut viginti annos, perveniemus ultra annum 1256, ut calculos subducenti manifestum est. Cum autem reverendissimus Tomasinus & Sertorius Ursatus nativitatem B. Jordani anno 1158 collocent, Beatus in hac hypothesi fere centenarius obiisset, quæ longæva ætas inter tot afflictiones & ærumnas vix credibilis videtur. Præterea non est admodum verosimile, B. Jordanum tot annis captivitati suæ supervixisse, cum jam esset confectæ ætatis, quando ab Eccelino comprehensus est, ut Scardeonius supra num. 13 testatur. Cum itaque ex coævis scriptoribus constet, beatum Senem adhuc anno 1239 in vivis fuisse, & aliunde non appareat probabile, illum multis annis post hæc tempora vixisse, propter ignotam memoratæ inscriptionis antiquitatem, caute initio hujus commentarii historici mortem B. Jordani circa annum 1240 in margine notavimus.

[50] [nec determinare tempus, quo reliquiæ Beati Patavium translatæ sunt.] Etiam certo assignare non possumus annum, quo sacrum B. Jordani cadaver Venetiis ad urbem Patavinam translatum est. Attamen illustrissimus Tomasinus cap. 28 Vitæ Italicæ probabiliter existimat, translationem illam post annum Christi 1260 contigisse: eo enim anno post varias lites Patavii facta est divisio bonorum & supellectilis inter monachos & moniales Ordinis S. Benedicti, qui hactenus communes possessiones habuerant. Sed in illa bonorum & supellectilis divisione, ut ibidem solerter observavit laudatus biographus, nulla fit mentio de hoc sacro reliquiarum thesauro, quem haud dubie monachi & moniales sibi certatim vindicassent, aut inter se divisissent, si tunc eo loco exstitisset. Hinc verosimillime conjicimus, sacrum istud corpus usque ad annum Christi 1260 Venetiis remansisse, & post aliquot annos ad urbem Patavinam delatum esse, etiamsi certum hujus translationis annum determinare non possimus. Supra num. 9 hodiernum sacri istius corporis statum ex teste oculato retulimus. Porro extra arcam marmoream, in qua prædictum corpus fere integrum quiescit, & quam Janningus noster ibidem describit, in eodem monasterio conservatur digitus B. Jordani manuali lipsanothecæ argenteæ inclusus, qui sæpe ad ægros defertur, & pio fidelium confluentium osculo exhibetur, ut ex analectis Patavinis ad nos transmissis discimus, atque inferius apparebit ex narratione miraculorum, quæ jam paragrapho sequente ex Vita Italica impressa & ex Ms. libro Italico Latine reddemus.

[Annotata]

* id est galea in tergum equi projecta

* id est allocutionibus

§ V. Miracula seu beneficia, quæ intercessione hujus Beati usque ad nostram ætatem contigerunt, & quæ partim ex impresso partim ex manuscripto libro Italico Latine contraximus.

[Beatus Jordanus] Illustrissimus Tomasinus in Italica B. Jordani Vita cap. 31 fatetur, notitiam veterum miraculorum periisse, & propterea se magno labore tantum potuisse colligere recentiora, quæ ibidem Italice narrat, & quæ nos jam ex ipso Latine contrahemus. Anno MDLXXV, quo Patavium horribili epidemia afflictum fuit, ignis ex parte granarii corripuit cœnobium monialium S. Benedicti tanto impetu, ut omnia consumpturus videretur. Cum incendium semper crescens nec arte nec aqua restingui posset, & jam ædificia templo vicina devorasset, reverendissima abbatissa Isabella Pigafetta & aliæ moniales jusserunt, ut sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum & corpus B. Jordani templo exportarentur. Interea sanctimoniales in terram prostratæ humiliter B. Jordanum orabant, ut monasterium, templum, & ancillas suas ab hoc incendio liberaret. At ecce, dum sacerdotes ad tumulum B. Jordani aperiendum accedunt, ignis subito & ultro exstinctus est.

Circa altare B. Jordani appensa cernitur antiqua tabula votiva, in qua repræsentatur mulier in lecto decumbens, quæ gravi morbo afflicta se devovet B. Jordano, & sanitatem recuperat. Periti pictores judicant, prædictam tabulam sub initium seculi elapsi sive anno circiter MD depictam fuisse.

Prope idem altare pendet altera pictura antiquissima, in qua exprimitur æger in lecto, qui animam exhalaturus post votum Virgini Deiparæ & B. Jordano factum, sanitati restituitur. Circa lectum depinguntur duo, qui flexis genibus orant, & ægrum B. Jordano commendant.

Mense Augusto anni MDXL Soror Helena Forzate, monialis cœnobii B. Antonii Peregrini (Acta hujus Beati Majores nostri ad diem primam Februarii illustrarunt) quæ tunc morabatur in monasterio S. Benedicti, gravi morbo oppressa, sese devovit B. Jordano aliisque Sanctis, & statim pristinam valetudinem recepit.

Ibidem exstat pictura antiqua repræsentans quemdam in lecto decumbentem, qui monstrat in femore vulnus (fortasse est indicium pestis) & qui, invocato B. Jordano, sanitatem pristinam consecutus est.

[52] Anno MDLXXXIII Soror Laura Mantoua ægrotans, & per octodecim annos continuos usu manuum privata, [variis personis] festo S. Scholasticæ intercessionem B. Jordani devote imploravit, & intra breve tempus sanata est. Hujus rei adhuc ibi exstat memoria, & eam appensa tabella confirmat.

Nobilis mulier Patavina aliquoties abortum passa est, & idcirco magna tristitia afficiebatur. At sese B. Jordano devovens, postmodum proles suo tempore feliciter peperit. Hujus beneficii testis est tabella, quæ ibidem pendet.

Anno MDXCIII excellentissimus dominus Ottonellus Descalzo, publicus Juris professor, periculose ægrotabat. Cum filia ipsius Deodata, monialis cœnobii Benedictini, hoc triste nuntium accepisset, ad B. Jordanum confugit, ac patri moribundo sanitatem rogat. Dum pro eo ferventer orat, in exstasin rapta, videbatur sibi interius audire vocem B. Jordani vel angelorum, qui dicebant, mortem ejus ad quindecim annos differendam esse, si hæc dilatio oranti placeret. Cum ipsa læta huic conditioni consentiret, & Deo gratias ageret, statim pater melius habere cœpit, & omnimodæ sanitati restitutus, adhuc quindecim annis, id est usque ad annum MDCVIII, post hunc morbum vixit.

Sorori Margaritæ, moniali ejusdem cœnobii anno MDC duo beneficia collata sunt: cum enim de nocte transiret quemdam locum monasterii, apparuit ei umbra accensam facem manu præferens. Unde illa tantopere territa fuit, ut motum lateris sinistri & usum virium amiserit. Sed invocans B. Jordanum, erga quem optime affecta erat, intra tres dies cum omnium admiratione sanitatem recuperavit. Eadem monialis ex loco satis alto delapsa tam vehementer caput læsit, ut chirurgus de vita ejus actum putaret. At illa cum aliis Sororibus implorans opem B. Jordani, intra paucos dies sanatur.

Cum scholasticus quidam Romanus accusaretur, quod linteamina in hospitio suo furatus esset, insequentibus eum apparitoribus, fugit ad ecclesiam Benedictinam, ubi R. D. Camillus, confessarius monialium, ab apparitorum persecutione ipsum liberavit. Sed hi in vicinia monasterii illum exspectabant, ut exeuntem comprehenderent. Interea monitus adolescens, ut invocaret B. Jordanum, protectorem miserorum & innocentium, singulari cum affectu opem ipsius implorabat, & sacerdotem monialesque rogabat, ut se eidem Beato commendarent. Postea monasterio exiens versus portam civitatis, invenit virum venerandum, qui ei animos addebat, & ipsum per magnam viæ partem comitabatur. Sic salvus in patriam rediit, & hoc beneficium scriptis ad moniales litteris indicavit.

[53] [utriusque sexus,] Cum quidam scholasticus Bononiensis lethali morbo laboraret, R. D. Troilus confessarius matrem ejus monuit, ut ad intercessionem B. Jordani recurreret; quo facto, cœpit adolescens melius habere ac omnino sanari.

Domina Ignatia Zarabella duobus domesticis suis, graviter ægrotantibus, sanitatem impetravit, postquam eos B. Jordano commendasset, & iisdem corna quædam (de prodigiosa hac arbore corno, ejusque salutiferis fructibus § 1 egimus) benedicta dedisset.

Mulier quædam per tres dies in partu laborans, appenso ad collum Rosario, quod ex ligno prædictæ arboris corni confectum erat, statim feliciter fœtum edidit.

Maria quædam habitans in pago S. Nicolai, ex tremore & delirio ad mortem usque ægrotabat; sed cum adstantes eam induissent subucula, quæ reliquiis B. Jordani signata fuerat, statim tremor cessavit, & mulier intra breve tempus ad sanam mentem rediit. Filius ejusdem Mariæ cecidit supra rastrum ferreum, & femur dentibus rastri infixit. Cum id videret pater ejus, præ tristitia & stupore non audebat filium elevare aut ferro extrahere. Puer autem alta voce clamabat: Beate, qui sanasti matrem meam, etiam adjuva me. Dein se ipsum ferro extraxit, & intra breve temporis spatium ex vulnere convaluit.

Cum Marietta, incola ejusdem pagi, brachium læsisset, & tribus mensibus continuos fere dolores passa esset, suasione mariti sui venit Patavium, ibique reliquiis B. Jordani se signari curavit, & brevi sanitatem obtinuit.

Anno MDCXIII domina Peregrina de Bevilaqua prorsus surda facta est. Quare veniens ad ecclesiam monialium Benedictinarum reverenter ac devote oravit B. Jordanum, ut hoc incommodo liberaretur. Simulatque sacerdos reliquiis ejusdem Beati illam attigit, statim auditum recepit. Eadem domina mense Septembri anni MDCXXIII debilitate nervorum, & continuo memborum, ac præsertim capitis, tremore agitata, iterum se B. Jordano commendavit, & signata reliquiis ipsius, protinus sanitatis compos facta est.

Cum Baptista de Limena anno MDCXXI usum brachiorum ac tibiarum perdidisset, ad altare B. Jordani delatus, & sacris ejusdem Beati reliquiis signatus, convaluit.

[54] Ineunte Maio anni MDCXXIII quidam, nomine Menegozzus, [quæ cum magna fiducia] maxima febri afflictus, patrocinium B. Jordani imploravit, sumensque pulverem, ex dicta arbore corno confectum, sanitati restitutus est.

Santinus Dianinus clericus ecclesiæ cathedralis, continua febri oppressus, commendavit se B. Jordano, & prædicto pulvere corni febrim fugavit.

Dum Elisabetha Balda, incola pagi de Camino, febri laborabat, commendans se B. Jordano, statim sanata est.

Soror Aurora Panega, monialis in cœnobio S. Matthæi, febri laborans commendavit se B. Jordano, sumptoque præfato corni pulvere, pristinam valetudinem adepta est.

Clara Fasina, monialis in eodem S. Matthæi cœnobio, tam graviter ægrotabat, ut in præsenti mortis periculo versaretur, & a medicis deposita esset. Sed cum subuculam suam reliquiis B. Jordani signari curasset, & prædictum corni pulverem sumpsisset, ex morbo convaluit.

Prudentia Cittadella, monialis cœnobii proxime nominati, febri oppressa, commendavit sese B. Jordano, & devote sumpto pulvere corni, sine ullis aliis medicamentis febrim fugavit.

Romana Pavanella, ejusdem cœnobii monialis, tam gravem dolorem patiebatur, ut se movere non posset. Verum commendata B. Jordano, ejusque reliquiis signata, pristinam sanitatem recepit.

Cum Felicitas Brugnara, monialis jam sæpe memorati cœnobii, in febrim incidisset, devote implorans patrocinium B. Jordani, sumensque prædictum pulverem, protinus febri liberata est.

Mense Februario anni MDCXXIV Elisabetha de S. Vitali, habitans in parochia S. Clementis, variis modis a dæmone vexabatur, ita ut lecto affixa sese movere nullo modo posset. Cum autem amici illam commendassent B. Jordano, & reliquiis ejusdem Beati signari curassent indusium ipsius, eo circumdata statim plurimos dolores pati cœpit, ita ut illud abjicere conaretur; sed a circumstantibus istud retinere coacta, intra tres dies convaluit, nec deinceps ullum dolorem nec infestationem hostium infernalium sensit.

Dum anno MDCXXIV, die XXVI Maii, Angelina filia Laurentii Furlani doloribus arthriticis cruciata commendabatur B. Jordano, ejusque reliquiis signabatur, tertio die morbus evanuit.

Ineunte Septembri anni MDCXXIII Maria, uxor Petri de Tomasi, maximo dolore in manu dextera affligebatur. Quare visitavit ecclesiam S. Benedicti, ibidemque sese commendans B. Jordano, statim omni cruciatu liberata est.

Anno MDC Lucretia Seluni, ejusque filiolus quinquennis ita membris capti, ut se movere non possent, usum membrorum recuperarunt, postquam se B. Jordano devoverant.

Medio mense Maio anni MDCXXVIII Joannes de Angelis Florentinus fere ad insaniam redactus, & intercessionem B. Jordani implorans, ad sanam mentem reversus est.

[55] [ad patrocinium ipsius confugerant,] Anno MDCXXIX Joannes Columbatto paralyticus nocte quadam se ferventer B. Jordano commendavit, & postero die sese ad ecclesiam S. Benedicti in sede portari jussit. Ibidem reliquiis B. Jordani signatus cœpit sequenti nocte quietem capere, & secundo die ad ecclesiam delatus, iterum se signari petiit, omniaque membra sine exiguo aut vix ullo dolore cœpit movere. Denique gratias Beato agens, & tertia vice signatus iisdem reliquiis, pedes domum rediit.

Eodem anno Soror Claudia Panizola, monialis ejusdem cœnobii, apoplexiam passa, lumen & motum oculorum perdidit. Postea, adhibitis variis remediis, usum unius oculi recepit, altero interim remanente clauso. Denique videns, naturalia remedia nihil sibi prodesse, confugit ad intercessionem B. Jordani, votoque facto, alter oculus mirabiliter apertus est, sicque cum magno omnium stupore perfectum oculorum usum recuperavit.

Quando mense Junio anni MDCXXXI pestis urbem Patavinam invaserat (supra § 1 num. 10 idem illustrissimus auctor innuit, pestem Patavii anno 1630 grassari cœpisse) cœnobium monialium S. Benedicti divinitus a contagione præservatum fuit: etsi enim multæ personæ, quæ contagioso hoc morbo laborabant, & postmodum ex eo mortuæ sunt, familiariter in monasterio conversarentur; tamen idem morbus nullam ex monialibus attigit. Quinimo moniales ab ipso sacerdote suo, qui jam peste infectus erat, & ex ea postmodum obiit, bis Eucharistiam acceperant, & eidem ægrotanti cibum aliaque necessaria propriis manibus ministraverant. Præterea variæ personæ utriusque sexus, quæ monasterio serviebant, & cum quibus moniales familiariter conversatæ fuerant, ex pestilentia interierunt. Quare moniales non immerito adscribunt singulari patrocinio B. Jordani, quod nulla earum hoc morbo epidemico infecta fuerit.

Tempore ejusdem pestis multi accipiebant folia supradictæ corni, eaque vulneri aut loco maxime affecto imponentes, sanitatem consequebantur. Quare sanati in signum grati animi argentea & cerea anathemata Beato offerebant, ut Soror Camilla de Campo S. Petri, aliæque omnes moniales testantur.

Prædicto tempore pestilentiæ Veneranda, uxor Bartholi Tobiolo, qui habitat in tractu S. Sophiæ, contagioso hoc morbo infecta, dolorem capitis cum maxima febre patiebatur. Quapropter quædam memoratæ arboris folia tumori admovit, seseque B. Jordano commendans in somnum incidit, disruptoque tumore, intra breve tempus plane convaluit.

Catharina Pizata, uxor hortulani monialium, infecta eodem morbo epidemico accepit in vigilia festi Corporis Domini ab abbatissa monasterii, quæ Candida vocabatur, aliquot folia prædictæ corni, & postero die se sanatam invenit.

[56] [vel se eidem Beato commendaverant,] Nauta quidam, nomine Baptista, usum brachii perdiderat, & continuos dolores patiebatur. Cum autem nullum huic malo reperiret remedium, tribus diebus adiit sepulcrum B. Jordani, & tertia die sanitatem obtinuit. Quare offerens donum brachii argentei, fidem hujus beneficii confirmavit.

Augustinus, vietor Patavii, membris contractus, & maximos lateris dolores tolerans, fulcris subalaribus incedebat. Cum autem sacris B. Jordani reliquiis ter signatus fuisset, & Missam in honorem ejusdem Beati celebrari curasset, statim se sanum reperit.

Dum anno MDCXLVI, die III Martii, domina Julia Galatea nobilis Utinensis a dæmonibus vexaretur, post exorcismos collo ejus appensum est Rosarium ex ligno præfatæ corni, &, implorato B. Jordani patrocinio, deinceps ab infernalibus spiritibus libera remansit.

Jacobus Tofan doloribus arthriticis constrictus, per sex menses in lecto decubuit, ita ut se ipsum manu juvare non posset. Cum vero moniales illum B. Jordano commendassent, eique corna quædam prædictæ arboris misissent, melius habere cœpit: quod ipse sentiens, parvo vehiculo altare B. Jordani visitare decrevit, & post duos dies illud scipione sustentatus adiit, ac brevi perfectam sanitatem recepit. Istud autem anno Christi MDCXLVIII contigit.

Cum Antonius Maria Gasparino jam diu non fuisset usus Sacramento pœnitentiæ, incidit in gravem morbum, & commendans se B. Jordano, protinus magnum de peccatis suis dolorem sensit, ardensque ea confitendi desiderium concepit. Vocato itaque sacerdote, gratiam Sacramentalis absolutionis obtinuit. Eo autem tempore, quo sacerdos illum a peccatis absolvebat, lances ex repositorio suo in pavimentum cubiculi ultro deciderunt, quas plerique adstantes a dæmone dejectas fuisse suspicabantur. Ipse vero æger post brevem somnum asserebat, se a dæmone ad viam inferni deductum fuisse; sed B. Jordanum cum S. Prosdocimo & S. Justina ulteriorem deductionem impedivisse, sibique salutem animæ a Deo impetrasse. Quapropter advocavit uxorem, eique imperavit, ut candelam cum aliquot nummis ad tumulum B. Jordani deferri curaret.

Dominicus nauta habitans e regione cœnobii Benedictini, & peste usque ad mortem laborans, se cum uxore commendavit B. Jordano, & brevi sanitatem adeptus est. Hæc sunt miracula & beneficia, quæ illustrissimus Tomasinus Italice edidit, & quibus unum alterumve monitum hic subjungendum duxi. Imprimis Italicum miraculorum collectorem ad gloriam Beati interpretatus sum, ut potui, cum certam quarumdam vocum significationem ignorarem. Sic nesciens, utrum nomina illa Italica Baptista Barcaruolo & Agostino Bottaro essent appellativa, an propria, ea pro appellativis accepi. Si quid hic aut alibi in mea interpretatione erratum sit, imputent sibi illi, qui peritiores linguæ suæ vernaculæ facile mihi ea Latine subministrare potuissent. Præterea secutus sum seriem miraculorum, prout inveni, etiamsi illa interdum præpostero annorum ordine collocata sint, ut consideranti patebit. Hæc etiam lectorem monitum volo de sequentibus miraculis seu beneficiis, intercessione B. Jordani patratis, quæ jam ex prædicto Ms. libro Italico Latine interpretabor.

[57] Carola de Campo S. Petri, monialis Benedictina, lapsu quodam spinam dorsi tam graviter læserat, [diversa contulit beneficia,] ut se movere non posset. Cum sese B. Jordano commendasset, ac in somnum incidisset, apparuit ei vir Religiosus, alba veste indutus, & die sequenti mane melius habere cœpit, ita ut chorum intraverit ad audiendam Missam, & publice hoc beneficium eidem Beato acceptum retulerit.

Cum Soror Leonella Bodoera in quadam recreatione nimium calorem contraxisset, guttur inflatum sensit una cum maximo dolore. Id intelligens soror ejus Marina, collum ipsius Rosario circumdedit, eamque patrocinio B. Jordani commendavit; quo facto, ægra in somnum incidit, & brevi sanata est.

Anno MDCL, die XXVI Julii, Maria Magdalena Lia, monialis Patavina in cœnobio S. Matthæi, per spatium viginti annorum sæpius affligebatur difficillimo morbo, quem medici asthma esse judicabant. Postquam intercessionem B. Jordani imploraverat, se tam gravi malo liberatam sensit, & misit tabulam votivam, in qua hoc miraculum depictum erat.

Soror Angelica Celeste Silvatica patri suo Comiti Aloysio varia beneficia invocatione B. Jordani procuravit, & in diversis morbis hunc Beatum propitium experta est. Dum autem ipsa vehementibus doloribus arthriticis cruciabatur, Rosarium, ex ligno prædictæ arboris factum, parti afflictæ admovit, & subito non exiguum doloris lenimen sensit.

Cum Soror Clara Tergolina afficeretur gravissimo dolore oculorum, qui prorsus occlusi erant, soror ejus Rosarium suum ipsis applicuit, eamque patrocinio B. Jordani commendavit. Tunc statim sanari cœpit, & brevi tempore perfectam videndi facultatem recuperavit.

Dominicus Agustin invocatione B. Jordani duplex beneficium impetravit: cum enim filius ipsius ægrotaret, & reliquiis B. Jordani signatus esset, placide obdormivit, & postea experrectus dixit: Pater, melius habeo; sanctus Jordanus me sanavit. Præterea eumdem Beatum beneficum expertus est erga suum nepotem, gravi febre oppressum, qui opem B. Jordani imploravit, & de peccatis confessus, subito melius habuit. Quamobrem postero die altare ejusdem Beati visitavit, & febri liberatus est.

Dominicus de Luca in subita quadam insania uxorem suam tam graviter in cervice percussit, ut hæc exanimata in terram prolaberetur, & multum sanguinis ex vulnere efflueret. Cum ab omnibus pro mortua haberetur, eo supervenit rusticus, qui a beato Jordano multa beneficia acceperat, & circumstantibus suasit, ut eam B. Jordano devoverent. Insuper asserebat, quod brevi visuri essent, eam non esse mortuam. Quare omnes in genua provoluti emiserunt votum visitandi altare B. Jordani, & ulterius promiserunt, se curaturos, ut in honorem ejus Missa celebraretur. Spatio trium dierum mulier sine ullo medicamine convaluit, & votum implevit.

[58] [& multis ægrotantibus,] Soror Beatrix de Campo S. Petri inter alios favores, quos a beato Jordano impetravit, singularem ejus opem sensit, quando tempore quodam per totum corpus magnis doloribus arthriticis vexabatur: cum enim moniales sese ad templum contulissent, ut sacram Eucharistiam sumerent, illa in lecto remanere coacta, commendavit se S. Dominico & B. Jordano, atque ab iis petiit, ut optata sanitate frueretur. Tunc sibi visa est audire vocem dicentem: Indue te vestibus. Quapropter habitum assumens, e lecto descendit. Interim amita ejus Camilla e templo rediit, eamque invenit in cubiculo sedentem, & volentem ire ad templum, ut sacrificio Missæ interesset. Sed moniales id primo permittere noluerunt, & non nisi post iteratam instantiam petitioni ejus consenserunt. Cum vero ad ecclesiam tenderet, videbatur sibi inter eundum ab his duobus Sanctis adjuvari ac fulciri. Finita Missa, integram sanitatem recepit, & ad cubiculum suum reversa est. Eadem Beatrix alio tempore ingentem cordis dolorem patiens, & se B. Jordano commendans, cor argenteum obtulit, & statim ab hoc cruciatu liberari cœpit.

Domina Comitissa Polyxena Porta Vicentina, uxor nobilis domini Marsiliani Papafava Patavini, intercessione B. Jordani evasit maximas angustias, postquam sese eidem Beato commendaverat, & cornum ex prædicta arbore comederat. Videbatur autem ei exiguus succus istius fructus ad afflictam corporis partem deferri, & morbum fugare. Unde illa grati animi ergo obtulit B. Jordano cor argenteum, & in honorem ipsius curavit Missam celebrari.

Paulus Vesentin sacrista in manu vexatus tumore quodam (hunc Gorræus in Definitionibus aliique medici ganglion appellant) affectam manum unxit oleo lampadis B. Jordani, & se eidem Beato commendans, nullum sensit dolorem, etsi tumor ille bis a chirurgis incideretur. Similiter socrus ejus intercessione B. Jordani, in cujus honorem Missam celebrari curaverat, ab improviso ac lethali malo liberata est.

Cum R. D. Joannes Maria Riello morti proximus esset, commendavit se B. Jordano, & Missas aliquot simul cum anathemate argenteo offerri jussit. Deinde statim morbo liberatus, altare ipsius visitavit maxima cum devotione, quam toto vitæ suæ tempore conservavit.

Miles quidam gravissima febri oppressus, petiit corna memoratæ arboris, & viva fide se commendans B. Jordano, statim sanus e lecto surrexit. Hæc autem corna passim adhibentur contra febrim, & a multis petuntur.

Julius Celin, hortulanus monasterii, habuit filiolum quatuor annorum, qui fere semper ægrotabat, & propter continuam infirmitatem non poterat incedere. Cum pater promisisset induere puerum habitu Benedictino, eumque reliquiis B. Jordani curasset signari, statim morbo liberatus est puer, ac recte gradi cœpit.

Dominus Joannes Marinoni, mercator Venetus, qui habebat fratrem febri & periculoso fluxu laborantem, audiens continua beneficia, quæ B. Jordanus clientibus suis conferebat, ægrum B. Jordano commendavit; & eidem Beato sex candelas obtulit; fratrem vero statim pristinæ sanitati restitutum secum duxit ad altare B. Jordani, & in honorem ejusdem Beati Missam celebrari jussit.

Cum domina Paula Dotto, uxor nobilis domini Francisci Vigodarzere, post tres menses a concepto fœtu abortum pateretur, in extremum vitæ discrimen adducta & a medicis deposita est: sed ad intercessionem B. Jordani recurrens, mortem evasit, & anno MDCLXXXIV, die XIV Aprilis, simul cum marito venit ad altare B. Jordani, ut eidem Beato gratias ageret.

[59] Dum anno MDCLXXXIII Franciscus Caloccio, pedissequus eminentissimi D. Gregorii Barbarigo, [subito & mirabiliter] ad ultimum vitæ periculum adductus & a medicis derelictus esset, implorato B. Jordani patrocinio, statim convaluit, & visitavit altare sui Patroni, ut eidem de accepta sanitate gratias referret, ac sacrosancto Missæ sacrificio interesset. Simili modo filiola ejusdem Francisci jamjam moribunda instans mortis discrimen evasit, cum eam induisset indusio, quod reliquiis B. Jordani signatum fuerat.

Anno MDCXCV, die XIII Januarii, Joannes Baptista Bettini Venetus tanta vesicæ inflammatione correptus est, ut pertinax malum omnem medicorum industriam eluderet, & æger loco urinæ sanguinem emitteret. Cum medici & chirurgi de salute ipsius desperarent, suasione uxoris ferventer se commendavit B. Jordano, & statim, apertis vasis urinariis, perfectam sanitatem obtinuit.

Joannes Petrus Petrobelli oppressus mortifera febri, quam fluxus & delirium comitabantur, subito sanitatem recuperavit, postquam reliquiis B. Jordani signatus fuerat.

Anno MDCXCIV accidit, ut villicus uvas, quemadmodum tempore vindemiæ fieri solet, adjunctis currui bobus, ad cœnobium monialium Benedictinarum deveheret. Cum vero unus e bobus ferocior jugum excutere tentaret, ita se torsit, ut cornu in ventrem alterius bovis validissime infigeret. Unde hic in terram prostratus, surgere non potuit, & ex percussione mox tumor ad magnitudinem pugillatorii follis excrevit. Monialis quædam miserta est villici ob damnum bovis, vidensque, naturales alias unctiones animali nihil prodesse, folia nonnulla prædictæ arboris supra tumorem poni jussit. Statim tumor ille evanuit, & bos cum admiratione omnium adstantium surrexit sanus, acsi nihil læsionis accepisset.

Anno MDCCXXVII Valeria Montina, monialis Benedictina, tanto impetu in terram corruit, ut caput ejus comminutum crederetur. Hæc autem nullum remedium tantæ læsioni adhibere voluit præter pauca folia prædictæ corni, & pulverem ejusdem arboris, eoque modo perfecte sanata est. Cum etiam alio casu eamdem capitis partem læsisset, simili remedio sanitatem recuperavit. Postmodum eadem monialis iterum intercessione B. Jordani bis ab atroci dolore liberata est.

Anno MDCCXXX expertissimus dominus Cadorino medicus habuit equum, cujus crus erat ita affectum, ut malum incurabile videretur. Cum uxor medici istius esset devotissima erga B. Jordanum, pauca folia corni cruri applicari jussit, & equus ad pristinum gressum ac vigorem rediit.

Anno MDCCXXX, die X Julii, in choro monialium Benedictinarum tam vorax exortum est incendium, ut intra breve temporis spatium viginti quatuor sedilia & aliquam supellectilem consumeret. Soror quædam Conversa videns tam triste spectaculum, commendavit B. Jordano monasterium, & ramum quemdam jam sæpius memoratæ corni flammis injecit. Mox stetit ignis, & unica aquæ situla exstinctus est cum admiratione omnium, qui ad auxilium ferendum accurrerant. Porro ramus ille mansit illæsus, & ad perpetuam rei memoriam in capsula pellucida circa altare B. Jordani appensus est.

[60] [pristinam sanitatem restituit.] Anno MDCCXXII orta est inundatio, quæ multis locis ac præsertim molendinis cœnobii monialium magnam ruinam minitabatur. Tunc reverenda Soror Anna Maria Marinelli, Priorissa monasterii, tria corna præfatæ arboris in fluvium conjici jussit, & felicem rei exitum B. Jordano commendavit. Mox evulsa est magna arbor, quæ ante molendina transversim ita hæsit, ut his nullum damnum inferri potuerit.

Anno MDCCXXX domina Victoria Begiata diu tantis brachii unius doloribus cruciabatur, ut nullo modo posset quiescere. Non cessante cruciatu, brachium incidendum judicabatur; sed ipsa sese B. Jordano commendans, linteum reliquiis Beati signatum, malo applicari jussit, & per tres horas placide dormiens, omnimodam sanitatem adepta est.

Duo rustici, morbo caduco afflicti, visitarunt altare B. Jordani, sumptisque cornis sæpius memoratæ arboris, ita sanitati restituti sunt, ut istud malum numquam redierit.

Procurator Canonicorum S. Salvatoris tibiam ita læserat, ut chirurgi nullis remediis ei opem adferre possent. Itaque recurrit ad patrocinium B. Jordani & vulneri pulverem foliaque prædictæ corni applicans, sanitatem recepit. Quapropter ad ostendendum gratum animum quotannis in honorem ejusdem Beati candelam aut lampadem accendi jubet.

Anno MDCCXXXII filia nobilis dominæ Comitissæ Borromææ, puellula septem annorum, quæ simul cum alio gravissimo morbo magnam febrim patiebatur, intra paucos dies a medicis deposita est. Quædam Religiosa adstans lecto ipsius, dedit ei imaginem B. Jordani, pieque suasit, ut auxilium ejusdem Beati imploraret. Puellula imaginem illam supra pectus posuit, ac obdormivit. Cum vero experrecta esset, morbi lenimen sensit, & paulatim convalescens, integram sanitatem recuperavit.

Cum Soror Maura, Conversa in cœnobio S. Benedicti, occuparetur in culina, infeliciter magnum veru tanta vi decidit, ut acumine suo non solum pedem monialis transfigeret, sed etiam soleam crepidæ ejus perforaret. Statim illa tantis doloribus affecta est, ut se ad lectum conferre coacta fuerit. Nihilominus jam sæpe dicta corni folia vulneri applicans, integram valetudinem consecuta est.

Soror Margarita, Conversa ejusdem monasterii, pectus ita læserat, ut omnino nigrum esset, & ipsa magnos dolores toleraret. Vesperi se commendavit B. Jordano, & orans in somnum incidit, ac copiose sudavit. Mane experrecta se dolore liberam ac prorsus sanam sensit.

Mulier quædam abortum pati solita, quatuor aut quinque fœtus mortuos ediderat. Cum autem in sexto partu gravissimos dolores sentiret, ac iterum in periculo abortus versaretur, collo ejus appensum est Rosarium, ex ligno corni B. Jordani confectum, & statim peperit prolem, quæ, licet præmatura esset, tamen supervixit, donec gratiam baptismi accepisset.

DE S. CONRADO NANTUINO
WOLFRATSHUSII IN BAVARIA.

Anno MCCLXXXVI.

Sylloge de cultu, ætate & miraculis.

Conradus Nantuinus Wolfrathusii in Bavaria (S.)

AUCTORE J. B. S.

Sanctum hunc sub solo Nantuini nomine solus mihi suggesserat laudatus laudandusque in hoc opere sæpius Claudius Castellanus Parisiensis canonicus in suis hoc die ad Martyrologium universale additionibus hac formula ex Gallico Latine reddita: [Peregrinus Sanctus] In Frisingensi diœcesi, S. Nantuini peregrinatoris, nati Veliphorathusii prope Monachium, ubi exstat ecclesia ejus nomini dicata. Loci nomen ita Latine alicubi redditur ab Aventino. Natum istic cælo Sanctum per injustissimum supplicium admitti potest, at vero unde, cujas quis domo, quibusve majoribus natum, nihil proditum testantur qui de ipso meminerunt. Ecclesiam ei dicatam esse in qua religiose usque modo colatur, plurimis clarus miraculis, clamant monumenta Wolfratshusiana, inferius producenda, quæ illustravit & in ordine temporis correxit noster Matthæus Raderus in sua Bavaria sancta tom. 2 a pag. 308, non jam sub solius Nantuini seu Nantouini appellatione, sed sub Conradi prænomine, quod unde accesserit, nusquam expressum invenio: si Aventino credimus, in ipso loco non aliter quam sub Antuini nomine notus est.

[2] En ejus verba lib. 7, pag. 718: Eodem anno (MCCLXXXVI) Conradus Nantouinus, [in Bavaria combustus,] Romam voti reus profecturus, Wolfratshusium pervenit: ibi quod puerum constuprare nisus fuerit, accusatur. A Ganthero prætore [VII] Idus Augusti ad palum ligatus comburitur. Vulgus insontem credidit, Gantherum Hominis pecuniæ insidias tetendisse prædicat, templum ibi condit, pro martyre colit, frequens coit supplicatum populus, eumdem adhuc accolæ venerantur, divum Antuinum vocitant. Hic ab Aventino corrigitur epocha martyrii, in monumentis Wolfratshusianis perperam expressa, dum annum signant MCCVIII eumdemque combinant cum Rudolfo Bavariæ duce, quem certissime constat, eo tempore necdum fuisse in rerum natura, ut pluribus etiam demonstrat laudatus Raderus, fons nobis de cetero unicus ex quo quæ hic dici possunt, haurienda sunt. Id unice notandum, genus supplicii tantillum hic differre ab Aventino, quod in craticula Sanctum exustum asserat, quem modo ad palum alligatum audisti. Satis nobis sit quod ambo flammis consumptum fateantur. Sic incipit Raderus:

[3] [a Radero illustratus est.] Vita S. Conradi Nantuini ex Rituali parœciæ Wolfratshusianæ descripta est. Wolfratshusium, quod Aventinus Veliphorathusium appellat, oppidum est seu forum in superiore Boica ad Loysam seu Libusam amnem, paulo supra quam miscetur Isano; plus minus viginti millia passuum fere a prætorio Boiorum Monachio. Illic hodieque ædes est D. Laurentio & Conrado Nantuino sacra. Nantuinus, seu Nantwinus Wolfratshusium habitu cultuque peregrini, religionis votique causa Romam petiturus, aut inde reversus diverterat: unde, cujas, quis domo, quibusve majoribus natus, nihil est proditum. Peculiolum an ex paterna hæreditate vel stipe collectum, non constat. Gantherus id locorum præses, homo fœdus & avarus, oculos ad nummos Advenæ adjecit, miseroque pædarestias crimen objecit, perinde quasi puerum de stupro appellasset. Itaque, tamquam lege ageret, contra leges, hominem peregrinum, omni patrocinio causæ destitutum, vinctum damnatumque ultimo supplicio afficit, vivumque ad modum S. Laurentii ferreæ crati injicit, torret, exurit. Innocentiam Viri mox varia testata sunt prodigia, quibus Deus & famam Nantuini purgavit & sanctitatis etiam opinionem conciliavit. En modo monumenta Wolfratshusiana: Audiant legentes hanc chartam inspicientes

[4] Notandum quod anno Domini millesimo ducentesimo octavo, [Loci monumenta] temporibus domini Rudolfi ducis Bavariæ, qui tum residentiam habuit corporalem in castro Wolfratshusen, venit quidam Romipeta, nomine Nantuuinus, homo fidelis corpore & animo, qui a quodam judice suo, dicto Ganter, fuerat tentus, & judicio præsentatus, & ab eodem contra justitiam est condemnatus, & ob pecuniam secum inventam, in craticula positus est, in loco ubi nunc basilica a Christi fidelibus est ædificata. Cujus dies anniversarius cunctis temporibus, proxima Dominica ante festum S. Laurentii martyris peragitur. Dicitur vero quod idem frater Nantuuinus obiit per martyrium & percepit vitæ æternæ præmium in die beatæ Afræ, quæ colitur septimo Idus Augusti. Restituto deinde parachronismo sic Sancti cultum exsequitur:

[5] Condita inde est ædicula Martyri, genus supplicii tabula picta super altare collocata, [de cultu testantur] quæ hodieque cernitur, expressum: cujus tabulæ alæ ostendunt, quæ paullo post mortem insecuta sunt. Nam Gantherus præfectus dynastiæ Wolfratshusianæ, cum non diu post commissam innocentis cædem illac cum famulitio negotiorum causa alio iturus eques transmitteret, cineresque illic dissipati cum ossium reliquiis jacerent, equus occæcatus hæsit, restititque, donec advertens e comitatu servus, tollit exuvias Martyris & ossiculum oculo jumenti admovet, quod illico respexit. Lucem quoque vir & mulier cæci per vota ad Sanctum missa receperunt. Sacra dein pignora sancti Viri collecta & in urnam composita in sacello ejusdem servantur, marmore, quod inscriptam Nantuini habet effigiem, & ad sinistrum altaris latus, ubi anathemata votorum suspensa pendent, parieti insertum est, ibique ad nostrum usque seculum, annum, inquam, MDCXXIV duravit.

[6] A Bonifacio Romani nominis octavo Pont. Max. anno duodecimo post necem Nantuini, cum passim vulgarentur miranda Martyris facta & miracula, tabulæ per archiepiscopum Basilium Hierosol. & alios episcopos, [a Bonifacio VIII approbato.] quibus delictorum veniæ precantibus & Virum sanctum venerantibus datæ sunt, Wolfratshusium sunt missæ, quæ diu, tamquam una cum sacris reliquiis conditæ essent, latuerunt. Anno demum MDCIV, impulsu nempe S. Nantuini, quidam e S. Francisci familia & Monacensi contubernio Wolfratshusium ad cineralia a magistratu evocatus, hasce e tenebris erutas, ad populum pro concione vulgavit, adeoque prope sepultam Nantuini memoriam renovavit. Unde mirus populi concursus ad ipsius conditorium factus, mira quoque facta benefactaque Nantuini erga cultores & voti reos ostensa, gazophylacium auctum, templi cultus inde instauratus excultusque, sacellum perangustum in justum templum excrevit. Alia de miraculis subjunguntur quæ frequentissima & prope quotidiana sunt.

[7] [Citatur diploma.] Post hæc a Radero describitur memoratum diploma septem Episcoporum qui cupientes ut ecclesia S. Nantuuini Frisingensis diœcesis congruis honoribus frequentetur & a cunctis fidelibus jugiter veneretur, omnibus vere pœnitentibus & confessis qui ad ipsam ecclesiam … in festo S. Nantuuini aliisque ibi subscriptis … causa devotionis accesserint … singuli singulis singulas dierum quadragenas, de injunctis sibi pœnitentiis, dummodo consensus diœcesani ad id accesserit, misericorditer in Domino relaxant. Displicet clausula, in qua absque ulla diei nota sic rotunde enuntiatur: Datum Romæ anno Domini MCCXCVIII, pontificatus Sanctissimi Papæ Bonifacii octavi quinto. Error manifestus est; Bonifacius octavus electus XXIV Decembris anni MCCXCIV, non potuit annum pontificatus sui quintum signare anno jam dicto MCCXCVII, ut vehementer suspicer, in ipso autographo expressum referri annum MCCXCIX.

DE S. ALBERTO CONFESSORE
ORDINIS CARMELITARUM
MESSANÆ IN SICILIA

MCCCVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Albertus conf. Ord. Carmel. Messanæ in Sicilia (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus ante decreta Sedis Apostolicæ.

Albertus per insigne Deiparæ Virginis beneficium religiosissimo Carmelitarum Ordini natus mancipatusque, [S. Alberti cultus ab obitu cœptus,] dici non potest, quantum illum & per Siciliam vivus, & per universum terrarum orbem defunctus, ornaverit: ea fuit enim hujus Viri sanctitas, ea inter apostolicos labores prodigia; ut, ne popularium suorum veneratione atque honoribus obrueretur etiam tum viventis humilitas, quæsitis anxie latebris occultanda vulgo nonnumquam fuerit: ea vero eorumdem erga vita jam functum religionis alacritas, ut publicus ibi cultus ejus, Ecclesia permittente, Deo per assidua miracula comprobante, annis omnino centum & quinquaginta, ab anno videlicet 1306 usque ad 1457, expressum apostolicæ Sedis decretum anteverterit: nam ab ipso statim obitu cœptum, increvisse semper, manifeste docent Acta, quæ dabimus, a numero 21 usque ad finem. Et numero quidem 23, cum in ipsis exsequiis disceptaretur, essetne Deo per funebre Sacrificium commendandus, an invocandus potius colendusque per aliud, ut receptus jam cælo Confessor, habes angelos binos controversiam dirimentes, qui voce clara contonuerunt: “Os justi meditabitur sapientiam”. Num. 26 describitur corporis elevatio translatioque, facta eodem, quo vivere desierat, anno, & quidem solemniter. Num. 27 Leontii presbyter pœnam divinitus inflictam avertit anno 1308 vovendo, se quotannis S. Alberti natalem, præmisso jejunio, rite celebraturum: innuitur ergo, jam tum ibi festum ejus consuevisse observari; id quod anno sequente ad septimum diem Augusti celebratum fuisse Platiæ, aperte traditur num. 29; ubi & imaginem ejus publicæ venerationi propositam invenies & sacellum in ejusdem honorem eodem ibi tempore fabricatum, clarumque miraculis. Mitto cetera, ex quibus per se facile lector intelliget, cultum illum toto Siciliæ regno diffusum magis in dies ac magis eodem seculo floruisse.

[2] Sed neque Siculorum littoribus circumscribi sic potuit hæc religio, [& latissime propagatus & auctus,] quin una cum prodigiis ad alias quoque regiones extenderit sese. Et Bononiæ quidem ab anno circiter 1423 non solum admissam fuisse ab episcopo, miraculis duobus, ut itæ dixerim, coacto, sed & publico auctam Officio, constabit inferius ex Appendice miraculorum. Et quid loca sigillatim alia consecter? Toto diffusus orbe sacer Ordo B. V. Mariæ de monte Carmelo anniversarium ejus festum die VII mensis Augusti, per decretum capituli generalis anno 1411 Bononiæ congregati, celebrare jussus est Officio duplice, ut asserit R. P. Joannes Baptista de Lezana in Annalibus Ordinis ad annum illum num. 6, & alibi. Deinde anno 1420 inter comitiorum ejusdem Ordinis generalium apud Montem Pessulanum statuta narrat idem auctor num. 11, fuisse quartum: Quod in omnibus Conventibus depingeretur imago beati Alberti cum radiis. Quæ quidem, & alia, prudentissimos tam illustris familiæ moderatores credibile non est fecisse sine perspecta sibi quomodocumque Romani Pontificis voluntate, tametsi expresso, ut infra dicemus, nondum oraculo publice patefacta, ideoque (ut assolet) a nonnullis pridem in dubium revocata, usque eo, ut religionis obtentu ab aperta quacumque B. Alberti veneratione multitudinem avertere conati sint.

[3] Cum vero hæc minime ignorarent PP. Carmelitæ, nihil jam dudum optabant ardentius, [firmatur a Callisto PP. III viva voce,] quam ut Alberto fidem aliquando præstarent, qui pridem in exsequiis dederant, quando Siciliæ rex (ut est in Actis num. 24) & populus Messanensis universus publica sanctione sanxerunt, Pontificis maximi per legatos auctoritatem exorandam; cujus porro locupletissima approbatione canonizatus, albo Confessorum Albertus ascriberetur, &c. Verum hanc spem novis identidem in Sicilia turbis bellisque diu fallentibus, universus Ordo rem eam tandem in se ipse suscepit, idque ab anno Christi 1375, quo capitulum generale, Podii in Occitania congregatum, Annales tom. 4 pag. 490 ita decrevisse testantur: Committimus Priori Generali, quod possit taxare provincias Ordinis conformiter communibus taxationibus, secundum magis & minus, pro obtinendo locum, in quo sepultus est sanctus Eliseus, & pro canonizatione B. Alberti. Statuti subinde ad solicitandam, ut ibidem scribit Lezana, canonizationem S. Alberti procuratores; ut anno 1387 in capitulo generali Brixiensi magister Bartholomæus de Sacca; in capitulo generali Conventus Silvarum anno 1399 magister Philippus de Sicilia; in Apamiensi anno 1426 magister Joannes de Scolio, & forte plures deinceps alii; qui tamen omnes quid effecerint, incompertum est. Longiores certe moras pertæsus Ordinis Generalis, reverendissimus magister Joannes Soreth, per se ipse demum agere constituit; & interposita, qua ob eximias dotes & insignem vitæ sanctimoniam apud Christi Vicarium valebat, gratia, id primum anno Christi 1457 a Callisto PP. III per vivæ vocis oraculum consecutus est, quo facile posset imposterum adversus quoscumque obstrepentes usitatum eatenus Beati cultum defendere. Hoc ipsum deinde ut illustrius fieret & efficacius, qui Soretho successit Christophorus Martignonus a Sixto PP. IV Bullam obtinuit, quæ Callistinum oraculum & referret authentice, & validissime confirmaret. En illam ex editione Octavii Caietani nostri in Animadversionibus ad Vitam sancti Alberti:

[4] [deinde a Sixto IV per Bullam,] Xystus Episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Cælestis aulæ militum numerum adaugeri, sancta lætatur Ecclesia; & propterea eos, qui ex hoc seculo transeuntes, communi opinione fidelium superna patria digni reputantur, præsertim miraculorum celebritate fulgentes, æternitatis memoria decorare consuevit; ut eorum laudes frequentioribus valeant resonare præconiis, & Dominus in Sanctis ejus jugiter collaudari. Idcirco nos ea, quæ pro honorificentia Beatorum, de prædecessorum nostrorum Romanorum Pontificum beneplacito, pie observata fuisse comperimus, libenter, cum a nobis petitur, Apostolico præsidio confovemus. Sane pro parte dilecti filii, Christophori Martignoni, Magistri Generalis Ordinis Fratrum B. Mariæ de monte Carmelo, nobis nuper exhibita petitio continebat, quod dudum felicis recordationis Callisto Papæ III, prædecessori nostro, pro parte quondam Joannis Soreth, tunc Magistri Generalis dicti Ordinis, exposito, quod beatus Albertus, qui, dum vitam cælibem ageret in humanis, Frater dicti Ordinis fuit, cujus corpus in ecclesia B. Mariæ Messanensis in insula Siciliæ, Fratrum dicti Ordinis, requiescit, clarescentibus miraculis, a Christi fidelibus illarum & diversarum mundi partium in magna veneratione habetur, & propterea in diversis ecclesiis per diversas mundi partes altaria & ecclesiæ ad honorem Dei, & ejusdem B. Alberti commemorationem erecta fuerant; unde desiderabat, quod Christi fideles ipsi in eorum hujusmodi laudabili proposito, per tolerantiam Sedis Apostolicæ, continuare libere & licite possint & valeant: ad quam quidem humilem petitionem cum præfatus Callistus prædecessor annuisset, venerabilis frater noster Guilielmus, episcopus Ostiensis, tunc titulo S. Martini in Montibus presbyter Cardinalis, qui etiam tunc præsens aderat, de licentia & consensu dicti prædecessoris & mandato expresso, vivæ vocis oraculo sibi ab eodem facto, ad tollendum scrupulos de mentibus hominum, & ad honorem Dei, & dicti B. Alberti meritorum exaltationem, de præmissis omnibus & singulis per suas patentes literas, suo sigillo munitas, attestationem fecit, prout in illis, quas inspici & examinari diligenter ac præsentibus inseri fecimus, plenius continetur.

[5] [in qua refertur authentice] Quare pro parte dicti Christophori, Generalis moderni, asserentis, quod in præfata ecclesia, & in diversis mundi partibus, per merita ipsius B. Alberti, alia miracula coruscant in dies, nobis fuit humiliter supplicatum, ut attestationi dicti Guilelmi, episcopi & Cardinalis, ac omnibus & singulis in ejus literis contentis hujusmodi, pro illorum subsistentia firmiori, robur Apostolicæ confirmationis adjicere, ac alias in præmissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur attendentes, quod digne in memoria vertitur hominum, qui ad gaudia transivit angelorum, & ad Ordinem præfatum, qui continua gloriosissimæ Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ protectione fovetur, & sub ejus honore, & speciali titulo fundatus, ac tam per diversos Romanos Pontifices, prædecessores nostros, quam etiam per nos Apostolica fuit auctoritate comprobatus, multiplicibusque virorum excellentium omni tempore, quasi sideribus, decoratur ornamentis, dirigentes paternæ considerationis intuitum, hujusmodi quoque supplicationibus inclinati, attestationem dicti Guilelmi episcopi & Cardinalis, qui dicti Ordinis protector exstitit, ac literas prædictas ratas habentes & gratas, illa cum omnibus & singulis in eis contentis clausulis, auctoritate Apostolica, ex certa nostra scientia, approbamus & confirmamus, supplentes omnes & singulos defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem; non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Et quia difficile foret, præsentes literas ad singulas provincias originaliter destinari, volumus & dicta auctoritate decernimus, quod transumptis dictarum literarum, manu Notarii publici, & Curiæ caussarum Cameræ Apostolicæ, vel Protectoris dicti Ordinis, qui nunc est & pro tempore fuerit, aut alicujus episcopi vel archiepiscopi, seu cujuscumque in dignitate constituti, etiam dicti Ordinis Magistri Generalis, pro tempore existentis, sigillo munitis, ea prorsus in judicio & extra fides adhibeatur indubia, acsi ipsæ originales literæ forent exhibitæ vel ostensæ.

[6] Tenor autem dictarum literarum sequitur, & est talis: [oraculum Callisti III] “Guilelmus miseratione divina, tituli S. Martini in Montibus sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyter Cardinalis Rothomagensis, universis & singulis Christi fidelibus præsentes literas inspecturis, salutem in eo, qui est vera omnium salus. Dignum & conveniens judicamus de his testimonium reddere, quæ pacem conscientiæ multorum, & devotionis augmentum concernere videntur. Notum igitur omnibus facimus ac testamur per præsentes, quod sanctissimus in Christo Pater, Dominus noster Callistus, divina providentia Papa III, nuper vivæ vocis oraculo, nobis præsentibus & adstantibus coram sua Sanctitate, concessit & indulsit reverendo patri Magistro Soreth, Priori Generali Fratrum Ordinis beatæ Mariæ de monte Carmelo præsenti & supplicanti, quod de B. Alberto de Drepano insulæ Siciliæ, dicti Ordinis, dum in humanis ageret professori, in cujus honore & reverentia plura altaria & ecclesiæ, ut idem Prior asseruit, ædificatæ fuerunt, ac ejus crebrescentibus miraculis, publice longo tempore per Christi fideles, tam in eorumdem fratrum, quam etiam in aliis ecclesiis, nulla tamen secundum ritum Romanæ Ecclesiæ præcedente canonizatione, preces & suffragia publice persolvuntur, eadem reverentia & devotio, ut præmittitur, sine alicujus peccati labe & transgressionis nota ac conscientiæ scrupulo per eos atque alios Christi fideles fieri possit & continuari, quousque per Ecclesiam aliud solemnius decernatur. Quæ omnia, cum sic, ut præmittitur, vere & recte sint acta, ad cujuslibet notitiam deducimus & deducenda fore censemus. In quorum testimonio præsentes literas, per secretarium nostrum infra scriptum fieri jussimus, & nostri sigilli fecimus appensione communiri. Datum Romæ, in domibus nostræ residentiæ, apud S. Apollinarem, die XV mensis Octob. anno Incarnationis Dominicæ MCDLVII, Pontificatus ejusdem Domini nostri anno III”.

[7] Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostræ approbationis, [& confirmatur.] confirmationis, suppletionis, constitutionis, & voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ, apud S. Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicæ MCDLXXVI pridie Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno IV. Placuit hanc Bullam hic totam adscribere; tum quia ad asserendum legitimum Sancti cultum imprimis facit; tum ut ex ejus lectione quivis intelligat, verisimile nequaquam esse, quod affirmat R. P. M. Josephus Falco in Chronico Carmelitano, Italice vulgato Placentiæ anno Christi 1595, pag. 544, idque sine ullo vetustiore testimonio; Albertum videlicet inter Sanctos relatum fuisse, non diu post peractas ejus exsequias, a Clemente PP. V, qui de hac sua sententia mox in Siciliam rescripta transmiserit: id enim si non modo verum erat, sed etiam Pontificio scripto constabat; quid opus erat postmodum vivæ vocis oraculo? Tum cur de hac re neque venerabilis Sorethus meminisset apud Callistum, neque apud Sixtum reverendissimus Martignonus? Imo cur Callisto Sorethus tam candide fassus esset, publice cultum hactenus Albertum fuisse, nulla secundum ritum Romanæ Ecclesiæ præcedente canonizatione? Falconem tamen secuti sunt Didacus de Coria in Dilucidario chronicorum Ordinis Hispanico lib. 10, cap. 18, Ægidius Leoindelicatus in Paradiso Carmelitano pag. 104, Nicolaus Manerbius in Legenda Jacobi de Voragine Italice versa auctaque, Emmanuel Ferreira in Legendario Ordinis Carmelitici Lusitanico pag. 108, & si qui sunt alii minoris notæ: nam scriptores Carmelitarum præcipui hos duces deserunt, vel etiam tacite refellunt; ut facit R. P. Daniel a Virgine Maria Speculi Carmelitani tom. 2, part. 2, pag. 627, num. 2168.

§ II. Cultus post Apostolicæ Sedis decreta.

[Post Bullam Sixtinam crevit veneratio,] Quamquam Bullæ jam recitatæ forma multum differat a forma Bullarum, quibus cum idem Pontifex Sixtus, tum alii ejus decessores in solennibus canonizationibus usi sunt; neque in illa, sicut in his, definiatur sanctitas; sed supponatur tantummodo; neque cultus imperetur; sed sinatur continuari tamquam omnino licitus ac laude dignus; vulgo tamen exinde appellari cœpit Bulla canonizationis S. Alberti, ipseque propter eam Albertus & canonizatus & sanctus. Carpit hoc impense Lucas Castellinus in amplissimo Tractatu de certitudine gloriæ Sanctorum canonizatorum cap. 1, punct. 17, § 5, & punct. 18 usque ad § 10, item cap. 2, puncto 11, § 2 & 3, denique in Catalogo Sanctorum canonizatorum pag. 431, ubique contendens, Albertum nostrum erga quem alioqui se religiose affectum profitetur, non nisi beatificatum hactenus fuisse ac dici posse. Contra, canonizatum, sed non solenniter, per hanc Bullam eum suo quasi jure censendum esse, asseverat Lezana ad annum 1307, num. 5, & ad annum 1476, num. 2 & 3, quod in ea cultus ejus amplissimus concedatur, neque ad Ordinem tantum, certamve provinciam, aut regnum extensus. Addit, eum olim Ordinis fuisse sensum; ut qui antea ad Alberti sui canonizationem urgendam tam solicitus, post hanc Bullam prorsus acquieverit; non facturus utique, nisi sufficientem in illa canonizationem agnovisset. Ut ut est, sive solennem ea beatificationem contineat, sive canonizationem non solennem, ex ea certum est maximum pristini cultus splendorem atque incrementum fluxisse.

[9] Inde enim cœpisse videtur festum ejus & elogium sacris passim Fastis adscribi; ut colligimus ex Florario Sanctorum, [& notari cœpit in Martyrologiis & Breviariis 7 Aug.,] quod anno tantum decimo post laudatam Sixti Bullam in Belgio nostro manu exaratum habemus, & in quo ad diem VI Augusti ita celebratur: In Sicilia, civitate Messana, beati Alberti de Trepano, Carmelitici Ordinis per Siciliam Prioris Provincialis, viri sanctimoniæ sublimitate egregii, ac miraculorum coruscatione præfulgentis. Floruit autem circa annum salutis MCCXCII. Et repetitur ibidem ejus memoria die sequente, qui proprie natalis est. Legitur etiam ab anno 1490 in Usuardo Lubeco-Coloniensi, aliisque auctariis per nos editis. In ejusdem anni Breviario Romano Venetiis excuso habet Officium hoc die simplex; in altero Romano anni 1522 Officium novem Lectionum cum antiphonis & ceteris proprium. Ab anno 1493 longum accepit elogium in Supplemento Catalogi Sanctorum Petri de Natalibus. Et quid subsecutos deinde Martyrologos, Maurolycum, Galesinium, Ferrarium, ceterosque memoremus, qui hoc eodem omnes die Sanctum hunc nostrum referunt? Unum satis est appellasse Martyrologium Romanum, in quo ad VII Idus Augusti natalis per omnes, quæ Romanam sequuntur, ecclesias annuntiatur, Messanæ in Sicilia, sancti Alberti confessoris, Ordinis Carmelitarum, miraculis clari.

[10] Quamquam vero sola hic apud Siculos Messana ponitur, [estque apud Siculos valde celebris,] & merito; quandoquidem ibi Sanctus & mortuus, & sepultus, & primis palam honoribus post obitum, & Patroni titulo, & mirifica civium fiducia ac liberalitate magistratuum decoratus fuit, ut fidem faciunt eorum Acta, in Speculo novissimo Carmelitarum tom. 2, pag. 628 recitata: non sola tamen Messana aut reliquiis ejus, aut cultu peculiari, aut patrocinio gloriatur; sed & aliæ per insulam civitates; Panormus imprimis, ubi protectorem urbis electum fuisse, tradit Lezana ad annum 1307 num. 12, electionem vero confirmasse edicto publico de illius Officio cum octava celebrando, non sine propositis indulgentiis, Joannettinum Cardinalem Auriæ, archiepiscopum Panormitanum die IV Augusti anno 1626: accedit oppidum Erycinum, quod & Mons Drepani, & Drepanum montis, & Mons S. Juliani nuncupatum invenitur, quodque Patronum eumdem diutissime veneratum est, & quidem, quantum ex Lezana ibidem num. 6 apparet, Officio proprio, per illustrissimum Hieronymum de Terminis, Mazarensem antistitem, circa annum Christi 1554 approbato, ditatoque indulgentiis non solum pro recitantibus illud, sed etiam pro audientibus. Ex hoc Officio excerpta quædam legi possunt in Speculo jam dicto Carmelitarum tom. 2, pag. 629 & sequente. Ibidem, teste Pirro tom. 2 pag. 564, in ecclesia parochiali S. Juliani magno sunt in honore reliquiæ S. Alberti, quæ die VII Augusti solemni pompa per urbem circumferuntur. Sunt etiam istic aliquæ, ut idem tradit pag. 565, in hospitali domo S. Alberti, & in templo S. Joannis, anno 1564 Messana delatæ. Quoniam vero pii clientes illi omnia tandem amiserant instrumenta, quibus antiquior S. Alberti in Patronum electio probari posset, eamdem electionem innovarunt, & sacræ Rituum Congregationi submisere, quæ illam die 2 Julii MDCXLIV approbavit, & confirmavit, & Sancto prædicto, sic in Patronum electo, prærogativas Patronis proprias competentes decrevit: inter quas unam expresserant supplicantes; ut nempe sibi ejus Officium cum octava concederetur. Ut autem Erycinis nulla in re, quæ quidem S. Alberti cultum amoremque spectet, ulla omnino ratione volunt cedere proximi Drepanitani; idem ipsi præstiterunt, idemque ab eadem sacra Congregatione consecuti sunt die ultima Julii MDCXLV; uti habeo ex impressis utriusque decreti exemplaribus. Oppidum quoque Veria, ut est in Speculo Carmelit. tom. 2, pag. 629, sub familiæ Abbatum dominio olim constitutum, templum D. Alberto erexit, ubi digitum ejusdem sancti Patris colit.

[11] [celeberrima vero] Sed externorum studiis, ut æquum est, ipsius Ordinis pietas maxime post Bullam Sixtinam antecelluit: hic namque anniversaria memoria tum ejus minime contentus, anno 1498 in generali capitulo Nemausensi constituit, Quod in Vesperis & Matutinis fiat quotidie de S. Alberto & Angelo. Tum jussu capituli generalis Romæ habiti anno 1564 insertum Kalendario fuit festum ipsius S. Alberti cum octava pro die VII Augusti: quod Officium varii postmodum Romani Pontifices confirmarunt. Vide Lezanam ad annum 1307 num. 6. Ubi etiam docet, S. Albertum in Religione Carmelitana semper ut Ordinis universi Patronum ac protectorem fuisse habitum; id quod probat ex Ordinis cæremoniali; deinde ex eo, quod in quodam capitulo generali, Venetiis (nescimus quo anno: nam vitiose notatus est) celebrato, fuerit decretum, Quod sigillum generalis capituli sculptum sit cum imagine Beatæ Virginis sedentis in throno, & habentis Salvatorem in sinu a sinistris, & duas Sanctorum imagines throno astantes; videlicet Præcursorem sanctissimum, & sancti patris nostri Alberti a sinistris. Idem adstruit ex decreto quodam Nicolai Audethi, anno 1562 vita simul & Generalatu annorum circiter quadraginta defuncti, in Constitutionibus per Clementem PP. VII approbatis & confirmatis. Est illud quidem longiusculum; sed & Sancto nostro perhonorificum, ideoque hic minime reticendum: sic igitur habet:

[12] [in toto Ordine] Item, quia inter cetera eximiæ sanctitatis Ordinis nostri exempla, sanctissimi patris nostri Alberti ubique gentium celeberrima est gratia apud Deum & homines Christianos, cujus miraculis non modo sacra Religio nostra exuberat, sed & orbis fere universus, nec ullæ sunt per universum Christianæ nationes, quæ sanctissimum patrem nostrum Albertum protectorem non receperint, & propitium atque assiduum apud Deum intercessorem expertæ non fuerint; ne celeberrima fidelium devotio ob negligentiam nostram remittatur (quod impium foret & indecorum:) ordinamus, & præcipiendo mandamus, quod in omnibus Ordinis nostri conventibus & locis post erectum altare gloriosissimæ Dei Genitricis, cujus titulo specialiter insignimur, & in cujus honorem primi & ante alios omnes antiqui Patres nostri in Carmeli vertice templum erexere, & hyperdulium cultum honoremque debitum eidem exhibuere, erigatur & devote teneatur altare in [honorem] ejusdem sancti patris nostri Alberti, cui sit peculiariter dicatum & consecratum: & hoc sub pœna rebellionis, Prioribus tam provincialibus quam localibus, seu vicariis, si contra fieri permiserint, infligenda. Hæc ibi; Quibus, inquit Lezana, satis juvatur intentum de patronatu S. Alberti in Religione nostra.

[13] [Carmelitarum;] Affectum vero ejusdem Ordinis erga Patrem ac Patronum hunc suum inde etiam licet æstimare, quod ejus ubique reliquias tanto servet in pretio. Illud vero singulare est in S. Alberto, ait R. A. P. Daniel a Virgine Maria in Speculo Carmelitarum tom. 2, pag. 629, quod sacræ ejus reliquiæ per totum fere Ordinem sint dispertitæ; ita ut S. Albertus tot fere habeat argentea, aurea, aut porphyretica sepulcra, quot Religio hæc insignia monasteria. Tum in sola Sicilia ex Rocco Pirro nominatim recenset sequentia, Catanense, Ennense, Calatahieronense, Leontinense, Licodiense, Calatabilothanum, Saccense, Leocatense, Sambucense, Calatanixetense, Prizanum, Burgio-Millusinum, Mazarense, Marsalense (ubi digitus, & baculus S. Alberti sunt in veneratione; imo & locus, in quem cum asello suo divertisse olim creditur Sanctus, quique jumentis ideo salutaris habetur, ut refert Lezana ad an. 1155, num. 7,) Drepanitanum, seu potius Virginis Annuntiatæ, prope Drepanum; ubi in ecclesia locupletissima celeberrimaque ad sinistram sacellum assignat Pirrus tom. 2, pag. 549 quod partem ædiculæ, seu cellulæ S. Alberti continet; quia in ea Carmelitanam est professus disciplinam, diu vixit, Priorisque onus sustinuit. Sacrum est eidem Sancto; cujus caput atque costas (nunc forte in alia cœnobia distributas, quia posteriores Pirro auctores ibi de solo capite meminerunt) etiam argenteis exornatas thecis, anno MCCCXVI * Messana transtulit M. Cataldus de Anselmo, Montensis (id est, Erycinus,) tunc Siciliæ Provincialis. Adde cœnobium Erycinum, quod, ut idem scribit pag. 564, decoratur maxime reliquiis S. Alberti patroni, Messana anno MDVIII delatis, imo & aliis ejusdem Sancti indidem allatis anno 1564, ut idem Pirrus asserit pag. seq. In monasterio Messanensi, reliquiarum ejus omnium fonte, anno 1659 superfuisse narratur in Speculo Carmelit. tom. 2, pag. 629 os brachii S. Alberti intra argenteum brachium, item pluviale, seu cappa, qua sacrum D. Alberti cadaver, feretro impositum, opertum fuit. In Panormitano puteum esse, testatur Pirrus tom. 1, pag. 228, a D. Alberto effossum, unde plures cum aqua valitudinem hauriunt. Hactenus de provincia Sicula; quod si per alias omnes ita discurratur, quis erit finis? In Flandro-Belgica nostra provincia, inquit auctor Speculi Carmel. loco citato, licet a Sicilia maxime dissita, vix ullus est Conventus, ubi non sit aliquid reliquiarum S. Alberti: ita quoque in plurimis aliarum provinciarum conventibus. Istarum autem reliquiarum tactu benedicitur aqua, quæ populo Christiano pro variis infirmitatibus, peculiariter febribus, curandis religiose sumitur, nec sine magno fructu: ut patebit inferius.

[14] Communem hanc totius Ordinis pietatem studio plane singulari complexa sunt duo illa Carmeli sidera, [in quo tamen eminuit pietas SS. Teresæ & Magdalenæ de Pazzis.] sancta mater Teresa de Jesu, & S. Maria Magdalena de Pazzis: ac de priore quidem id constat ex catalogo Sanctorum, in quos peculiari quodam sensu & studio ferebatur, quem sua manu exaratum in Breviario circumferre consueverat, unde illum Ribera noster in ejus Vita lib. 4, cap. 13 exhibuit: primum enim in eo locum obtinet, S. pater noster Albertus; neque id mirum; quandoquidem, ut idem auctor ibidem subjungit, Mater illa seraphica sæpe S. Albertum Carmelitam per visum conspicata est. De posteriore fidem faciunt Acta, quæ dedimus die XXV Maii; ubi dicitur pag. 198, num. 67, supplicasse Salvatori die (non V, ut ibi legitur; sed, ut recte scribitur pag. 283, num. 151) VII Augusti, anno MDLXXXVIII, ut, quoniam is erat dies S. Alberti, advocati sui, totam interius vellet vestire; ut majori cum fervore posset Sanctum istum imitari. Quam efficax autem hoc patrocinium experta fuerit eodem die, ibi legi potest. Aliud argumentum ducitur ex ejusdem Vita secunda, pag. 283, num. 153, ubi sic habetur: Consuetudo monasterii istius (in quo vixit Magdalena) habet, ut quando Religiosæ propter aliquod impedimentum communicare nequeunt, communicent omnes spiritualiter; eumque in finem, dato consueto signo ad Communionem, conveniunt universæ, simulque per mediam horam orant. Tali occasione cum esset in raptu (S. Magdalena,) dixit Confiteor, &, Domine, non sum digna; videns, sacram Communionem a S. Alberto Carmelita sibi porrigi; & fecit omnia, quæ solebat in eo actu facere: finitoque raptu, narravit, vidisse prædictum Sanctum, qui cum sacro ciborio circumiens, singulis sororibus Communionem impartiebatur. Enimvero tam inusitati favores Patroni, pietatem indicant non vulgarem clientium.

[Annotata]

* imo MCCCIX

§ III. Ætas ac fides veterum Vitæ ejus exemplarium.

[Vita Sancti primigenia scripta an. 80 post obitum ejus;] Acta S. Alberti integra & primigenia nec vidimus adhuc, nec scimus uspiam superesse. Censuit R. A. P. Daniel a Virgine Maria in Speculo Carmelitano tom. 2, pag. 630, num. 2175, ea scripta primum fuisse ab auctore Sancti coætaneo vel suppare. Verum adversantur, quotquot exstant Actorum exemplaria: horum enim nullum novimus, quin miracula exhibeat anno Christi 1385, qui circiter septuagesimus nonus est ab obitu Sancti, patrata: licet enim exemplar Joannis Mariæ de Poluciis eo usque non pertingat apud Surium, quod hic illud ex industria detruncaverit; longius tamen excurrisse, vel extensum ab ipso Polucio fuisse, quam alia, palam fit ex Menologio Carmelitarum per Saracenum edito pag. 319, num. 44 & seq. Quod ait R. P. Daniel, miracula tam sera non fuisse in exemplari vetustissimo; sed illi posterius accessisse; crederem, si probaret. Et vero ex ipso statim Vitæ principio, in quo omnia consonant exemplaria, satis elucet, auctorem ejus primum non tantum fuisse S. Alberto annis pluribus juniorem, sed & rerum Sicularum ac temporum oppido rudem. Censeo igitur, donec aliud evincatur, nullam hujus Sancti Vitam integram (nam de compendiosis, siqua fuerunt, elogiis non disputo) fuisse conscriptam ante diem VII Augusti anni 1385, quo prodigium accidit, quod in antiquissimis omnibus, quæ nunc supersunt, Mss. exemplaribus describitur. Fateor tamen, illam ab anno jam dicto usque ad 1394 fuisse compositam, & quidem aliter atque aliter, semel, iterum ac tertio:

[16] [ut eruitur ex 3 Mss. antiquioribus,] Nam antiquissima ejusdem exemplaria Mss. tria tantum novimus; unum videlicet, quod reperit & secutus est Vincentius Barbarus; alterum, quod etiamnum servari creditur in bibliotheca Vaticana Cod. 3813; tertium denique, quo usus est Theodoricus de Aquis, & (nisi forte Theodoricum ipsum præ oculis habuit) Joannes Maria de Poluciis, qui cum opere Theodoriciano, ut ex editione Surii licet colligere, mirifice congruit. Hæc tria inter se differunt narrationis ordine, stylo, ætate; si tamen ætas diversa dici potest, cujus omne discrimen intra novennium comprehenditur. De stylo & ordine dicetur loco suo: de ætate vero, dubitare non possum, quin Ms. Barbari prius fuerit Vaticano; Vaticanum autem Theodoriciano: cum enim singulorum auctores anonymi Vitam integram, quatenus potuerunt, complecti manifeste voluerint; plus tamen aliquid habet secundus, quam primus; plus tertius, quam secundus: nam de administratione provinciæ Siculæ S. Alberto demandata, & non sine illustribus prodigiis ab eo suscepta gestaque nihil memorat Barbarus; non omissurus utique, si in suo Ms. legisset: de eadem tamen certo meminit Ms. Vaticanum apud Lezanam ad annum Christi 1270, num. 2; sed multo parcius, quam Theodoricus in Speculo Carmelitano tom. 2, num. 2197 & sequente; ubi duo superadduntur miracula. Quis vero nescit, istiusmodi auctaria esse posterioris auctoris indicia luculenta? Præterea in miraculo, quo Catanæ hernia liberatus fuit anno 1385, ipso Sancti festo, juvenis quidam Nicolaus, hoc solum de illo subditur apud Barbarum num. 37 quod surrexerit coram, pristinæ saluti restitutus, & sit eam continuo atque solemniter Religionem (Carmelitanam intelligit) ingressus. Hoc eodem anno scribi potuit; non item quod additur in Mss. aliis; illum eumdem videlicet in Religione laudabiliter (non vivere, sed) vixisse; adeoque mortuum esse post vitam in Religiosa disciplina aliquamdiu pie traductam. Vide Theodoricum num. 2217; & Ms. Vaticanum apud Lezanam ad annum 1385, num. 5. Deinde Ms. Theodorici ad calcem Vitæ prodigium de nobili e furca suspenso narrat, quo nullum est in Sancti Vita mirabilius. Cur igitur hoc alia Mss. non attingunt? Opinor, quia serius vel accidit vel innotuit, quam illa scriberentur. Quare Theodoricianum exemplar ætate tertium inter ea statuimus, non tamen anno 1394 recentius; cum hoc ipso anno fuerit a Theodorico exscriptum; ut probat solide Daniel a Virgine Maria in Speculo supra, num. 2163.

[17] Postremo non minus evidenter id erui potest ex eorumdem exemplarium stylo. [quorum vetustissimum præluxit Vincentio Barbaro] Barbarus opusculum suum Nicolao Audetho, vel, ut ipse habet, Audetto, Ordinis tum Carmelitani magistro Generali dedicans, ita scribit: Alienum tuæ Amplitudini dicatum laborem .. exhibemus: alienum, inquam; quod, cum tot annorum marcore & situ obsitam, nec sine Dei providentia, divi Alberti Vitam in manibus haberemus, quæ vestro Carmeli Ordini hactenus desiderata est (nondum ulla typis excusa prodierat; manuscriptam autem aliam ignorabat Barbarus:) hanc non solum a nobis in capita distinctam, verum etiam nova quadam interpretatione sub eodem continuato tenore, velut antiqui textus tectorio, Latinitate donatam, nostroque addito Corollario, Amplitudini tuæ felicitatis condonamus: non enim digna erat, quæ sub veteri exemplari, propter fæcutinam barbariem evanidis cum diverticulis infantilibusque regressionibus, exhiberetur, & inordinatæ tandem & situlentæ farraginis fæculentia luminis tui candorem labefactaret. Vides hic, Barbari prototypon tam putide scriptum fuisse, ut censuerit ipse, phrasibus barbaris Latinas esse substituendas, tum amputandam quoque inanium diverticulorum ac regressionum infantilium ineptam garrulitatem. Atqui hæc vitia non sunt in Ms. Vaticano, ut liquet ex pluribus ejus textibus, apud Saracenum hoc die in Menologio Carmelitarum, & Lezanam ad annos varios, recitatis; multo minus in exemplari Theodoriciano, quod, licet Latinitate non splendeat affectata; neque barbarum tamen est, nec uspiam luxurians, nedum inordinatum; sed Vaticano nitidius. Ut ergo primi cujuscumque operis conatus informes fere sunt, & secundis tertiisque curis magis ac magis elimari solent ac perfici; ita dubium videri non debet, quin Ms. exemplar Barbari fuerit Vaticano vetustius, & Vaticanum Theodoriciano.

[18] [& majorem exigit fidem, quam alia:] Ceterum ex dictis consequens est, ut magnam singula mereantur fidem; quando eodem seculo composita sunt, quo Sanctus excessit e vivis, quo mirabilium ejus operum sopita nondum esse poterat memoria, imo quo superesse tota Sicilia debebant innumeri, qui plura ejus acta ex oculatis olim multisque testibus percepissent. Majorem tamen, mea quidem sententia, vetustissimus is auctor exigit, quem interpretatus est & contraxit Barbarus; primum, quia quidquid hic habet substantiæ, confirmatur ab aliis, eadem omnia narrantibus; non contra: nam duo posteriores quædam habent, quæ non sunt in priori: deinde, quia prior iste magno cum delectu ea tantum scribere voluit, de quorum fide magis constabat; cetera vero, quæ minus certa videbantur, studio prætermisit. Ipsummet audi ex interpretatione Barbari Vitæ & miraculorum historiam ita concludentem: Fuere & id genus plura, quæ licenter in hujusce libelli fastigium coire potuerunt; sed ea collegi modo, quæ pene innumerabili suggestu jam extra limen proferenda mihi visa sunt, & quibus, quæ constat, sua minus fides abrogatur. Quibus verbis ostendit, se plura S. Alberti gesta scivisse, & quidem satis asserta, ut absque piaculo proferri possent in vulgus; noluisse tamen se illa scripto suo publicare cum ceteris, quia pauciorum testimonio firmabantur, quam ea, quæ pene innumerabili suggestu, hoc est, infinitorum fere testium numero, comprobata vulgavit.

[19] [hoc igitur, quia jam desideratur autographum,] Atque utinam illud ipsum exemplar, aut certe apographum, quantumvis barbarum, nancisci contigisset! Sed enim id solatio est, quod fidelem illius consecuti simus interpretem, de quo hæc Antonius Mongitor in Bibliotheca Sicula tom. 2, pag. 277: Vincentius Barbarus Drepanensis, vir politioribus litteris excultus, Græcis Latinisque litteris ornatus inclaruit. Poëta egregius, at nimium obscurus. Vixit circa annum MDL. Hujus, cum laude meminere Leonardus Orlandinus …, qui præceptorem suum vocat; Rocchus Pirrus ..; & Vincentius Nobilis. Adhuc juvenis edidit Divi Alberti confessoris Vitam Panormi apud Antonium Maydam MDXXXVI (qui annus bis ponitur; in Dedicatione scilicet & prologo: at in fine libelli impressio facta notatur MDXXXVII, die VIII Martii.) In quarto. Iterum ibidem apud Thomam Romulum MDCLXXXVIII in quarto. Edita est etiam in Vitis Sanctorum Siculorum Octavii Caietani tom. 2, a pag. 219. Scripsit etiam hymnos, epigrammata, & elegias. Nos editionem primam habemus ac magnifacimus, non solum quia rara nunc est; sed maxime, quia genuina: nam Caietanus noster, in editione sua anni 1657, immutandum sibi duxit obscuriusculum nec satis familiarem Barbari stylum; tum quædam non satis probata erasit ex textu; denique pag. 222 quæ de Sancti provincialatu aliunde compererat, quasi Barbaro præter mentem excidissent, eidem inseruit; quæ, aliaque si recusa sint in editione Barbari Panormitana anni 1688, quam non vidimus; profecto editionis hujus nostræ pretium non parum augebunt; quam proinde post Commentarium hunc optima fide expunctis, quibus abundat, mendis typographicis, repræsentabimus.

[20] [dabimus ex fideli interpretatione Barbari,] Barbarum diximus vetustissimi, quod habuit, exemplaris fidelem esse interpretem: nam id ipsemet satis aperte profitetur in illo textu dedicationis, quem recitavimus num. 17, cum totum Vitæ libellum laborem appellat alienum; nihilque illi a se additum asserit, præter distinctionem in capita & novam quamdam ac magis Latinam interpretationem; nihil ademptum, præter evanida diverticula infantilesque regressiones; quæ sane omnia nihil ad operis substantiam faciunt. Suum quidem appellat Corollarium additum; sed hoc extra Vitam est & seriem capitum, quibus Vita universa dividitur; nec aliud continet, quam hymnum & oden ad celebrandas S. Alberti laudes, item epigramma ad imaginem marmoream Divæ Mariæ Drepanitanæ, ac tandem poëma succinctum, seu Silvulam, ut ipse nuncupat, de corruptela languentis orbis. Quid hæc ad Vitam? Cum ergo Caietanus in Animadversis ad Vitam a Barbaro editam affirmare videtur, interpretem hunc prototypo suo quædam addidisse miracula de suo, deceptum fuisse suspicor præpropera inspectione tituli, qui libello talis præfigitur: Divi Alberti confessoris Vita, in quinquaginta capita digesta, & ab exemplari veteri longe diversa, cum tot ejusdem miraculis additis, quæ per eum in vita & post obitum, divina cooperante benignitate, perpetrata sunt; nunc primum in lucem edita, Vincentio Barbaro Drepanitano interprete; cum ejusdem Corollario nonnullarum rerum. Minerva non reclamante, lector, approperanti parce. Ambiguitas quædam intuitu primo, fateor, offertur his verbis: Cum tot ejusdem miraculis additis; sed adverte, τὸ ejusdem non esse referendum ad Albertum (alioqui Battologice subderetur, quæ per eum perpetrata sunt;) sed ad exemplar vetus, in quo quot reperit immista Vitæ additaque miracula, totidem, se ait Barbarus ac prorsus eadem addidisse interpretationi suæ, ne unico quidem omisso. Unde & Vitæ & miraculorum non nisi interpretem se dicit; at Corollarii, auctorem; cum EJUSDEM Corollario, inquit.

[21] Porro cum ad Acta nostra ea sola spectent, quorum ipse interpres fuit; [adjecta miraculorum Appendice.] non ea, quorum est auctor; illa tantum hic dabimus; hæc, puta indicem capitum, eorumque titulos ac numeros, dedicationem item, duosque prologos, alterum stylo soluto ad municipes suos Drepanitanos, alterum ligato ad ipsum libellum, ac postremo etiam subjunctum libello Corollarium; hæc, inquam, omnia in editione hac nostra supprimemus. Quia vero extra prototypi sui veteris materiam vagari noluit Barbarus; & sua etiam, uti jam diximus, aliis exemplaribus debetur fides; nequid ex iis desiderari possit, Actis Appendicem adjungemus, in quam congerentur miracula, quotquot sive ex laudatis Mss. antiquis, sive aliunde ad notitiam nostram devenerint: cetera quæ ad historiam & chronologiam Vitæ Albertinæ cum apud ipsum Barbarum, tum apud alios etiam recentiores pertinent, egentque commentario, si longioris sint operæ, hic modo discutientur; sin brevioris, remittentur ad Annotata.

§ IV. S. Alberti ortus, patria, ingressus in Ordinem Carmelitanum.

[Acta male alligant conjugium parentum S. Alberti,] Cum Acta S. Alberti primum scribi cœpisse, ex modo dictis, videantur post annum septuagesimum nonum ab ejus obitu, nemo mirabitur, eorum auctori minus perspecta fuisse Sancti primordia, quam quæ vel sub extremam ejus ætatem, vel post felicem ex hac vita decessum contigere; idque non solum quod his antiquiora sunt illa; verum etiam, quod a paucioribus observata; cum videlicet Vir sanctus & virtutum suarum ac donorum cælestium, quoad potuit, industrius occultator, nondum apostolicis per insulam universam discursionibus, nondum patratis palam passimque miraculis omnium in se popularium animos, oculos, sermonesque converterat. Itaque in ipso Actorum principio, secundum omnia, quæ diximus, exemplaria vetera Mss. parum dignus occurrit homine non prorsus in temporum ratione peregrino antichronismus; cum sive S. Alberti natales, sive potius parentum ejus conjugium, referuntur accidisse temporibus Petri, regis Hispaniæ citerioris & Siciliæ, ut habet Barbarus; vel, in diebus Petri, antiqui regis Cathaloniæ & Siciliæ, ut Theodoricus de Aquis in Speculo Carmelitano tom. 2, pag. 631; vel, ut ex Polucio Surius, ea tempestate, qua Petrus regnum Cataloniæ & Siciliæ obtinuit: cum enim S. Albertus, quemadmodum infra probabitur, anno Christi 1306, postquam appropinquasset ad decrepitam ætatem, ut est in codice Vaticano apud Lezanam ad annum 1307, num. 4; sive ingravescente ætate, ut scribit Barbarus num. 19, e vivis excesserit, necesse profecto est, ut & conjuncti matrimonio parentes, & natus ex iis Albertus regnantem in Sicilia Petrum I longissimo intervallo præcesserint; quandoquidem constat, hunc anno demum 1282, qui fuit ante obitum Sancti quartus tantum & vigesimus, Aragoniæ regno sex annos administrato Siculum adjunxisse.

[23] [& hujus nativitatem temporibus Petri Aragoniæ & Siciliæ regis:] Scio equidem, auctorem Speculi Carmelitani, ut Biographum hic suum defendat, in Annotatis ad prolepsim recurrere non absimilem illi, qua in Christi genealogia dicitur: Jesse autem genuit David regem; qui postea scilicet fuit rex; adeoque sic explicari velle Historiam suam: In diebus illustrissimi Petri antiqui, qui postea fuit rex Cataloniæ & Siciliæ, fuit vir quidam, nomine Benedictus &c. At etiam hic sensus falsus est, si referatur (ut referendus videtur, & relatus fuit a Caietano nostro in Animadversis) ad tempus, quo Sancti nostri parentes matrimonium inierunt: statuamus enim, quod verisimile est, Albertum decessisse sexagenario aliquanto majorem, ac proinde natum circa annum Christi 1240; sequetur, ut Benedicti cum Joanna conjugium, per annos omnino sex & viginti sterile, initum fuerit versus annum Christi 1214, hoc est annis ut minimum viginti quatuor antequam Petrus, Jacobi primi Aragoniæ regis filius, nasceretur, ut certum est ex Annalibus Aragonum Zuritanis ad annum 1234. Quod si contendas, verba jam dicta non spectare ad Benedicti matrimonium, sed ad S. Alberti nativitatem, quæ Petri ortum post annos aliquot consecuta sit; respondeo, alias Genealogorum esse leges; alias chronologorum: illi namque in suis catalogis eorum nominibus, qui novum familiæ decus attulerunt, titulos dignitatis adjiciunt ætate quacumque partos; unde Davidi Regis appellatio jungitur, quia primus ex Abrahami familia per Judam ducta ad regnum evectus est. Sed quis mihi vel unum assignet chronologum, qui sive per consules, sive per imperatores ac reges &c. tempora metiatur, umquam epocham sit exorsus a consulum, imperatorum, regum nativitate privata, aut ante initum ab iis re vera consulatum, obtentumve imperii aut regni solium? Et vero multorum principum obscura nativitas est & paucis nota; non item eorum ad summum reipublicæ, imperii, regnive fastigium evectio, quæ per omnes provincias proclamatur: unde hæc tempus vulgo notum designare potest; non illa.

[24] Recte ergo ac fideliter auctoris sui sensum interpretatus est Surius his verbis; [cum Petri regnum diu præcesserint; & hæc quidem circa an. 1240; illud circa 1214.] Ea tempestate, qua Petrus regnum Cataloniæ & Siciliæ obtinuit. Neque alium Barbaro nostro Caietanus in Animadversis attribuit: quia tamen erroneum hunc esse deprehendit, hæc illius verba, Temporibus Petri regis Hispaniæ citerioris & Siciliæ, tamquam aperte falsa, ut monet in Animadversis, extrusit e textu. Mitto alios, quibus hæc interpretatio sola placuit. Omnium instar esto Saracenus in Menologio Carmelitarum, cui eadem, ad hunc diem, tam certa est visa, ut ad illam cum historia Sicula & Aragonica conciliandam, non sine errore absurdissimo censuerit, Petri, qui Jacobi Aragonum regis & filius & heres fuit, regnum in Sicilia seculo solido anticipandum esse; sub eoque referendum Benedicti cum Joanna matrimonium, anno, ut ipse vult, 1186 contractum. Enimvero satius est primigenii auctoris, & qui eum secuti hoc loco sunt, errorem fateri candide; quam vel sic tueri, vel eorum sententiam interpretatione proleptica violare. Ceterum ut nequaquam dubitamus asseverare, & conjugium Benedicti, & Alberti tempus natale ab Aragonum in Sicilia principatu longe admodum fuisse remota; ita cum eidem conjugio annum Christi circiter 1214, & Alberti nativitati annum 1240 assignamus, id ex mera conjectura nos facere profitemur; cum annus aliter determinari non possit: pendet enim hujus rei demonstratio ex ætate, quam Sanctus vivendo attigit: hanc autem certo annorum numero veteres non exprimunt; sed his, uti dictum est, phrasibus, ingravescente ætate; &, postquam appropinquasset ad decrepitam ætatem; quæ latitudinem aliquam patiuntur: unde Lezana, ad annum 1307 num. 3 ad illas explicandas putat sufficere annos 57; Saracenus contra ad annos 80 procurrit. Nobis, quia nihil obstat, viam placuit mediam inire quidem, at nemini ut certam præscribere.

[25] A tempore Sancti natali ad locum progredimur; de quo in Animadversis ad ejus Vitam ita Caietanus: [Locus ejus natalis] Recens certamen, ac ferme centum ante annos subortum est Erycinos inter & Drepanitanos de D. Alberti solo natali; Erycene, an Drepani Albertus natus sit. Exarsit ea contentio maxime, postquam Erycini a Sacra Rituum Congregatione Romæ decretum postularunt, & anno 1637 consecuti sunt, in quo, teste Pirro in Sicilia sacra tom. 2, pag. 568, hæc verba legebantur: Sacra Rituum Congregatio censuit concedendum, ut de S. Alberto Carmelita, originario Montis Drepani, Mazarensis diœcesis, possit in loco originis tam per seculares quam regulares ejusdem loci recitari Officium. Meminisse hic oportet, quod supra monuimus num. 10, Erycem, Montem Drepani, Drepanum Montis, & Montem S. Juliani unum idemque esse oppidum illud, quod in altissimo monte tribus tantummodo milliaribus Italicis Drepano seu Drepano Vallis, ut etiam appellatur, distat. Per hoc igitur decretum Drepanitani & sententiam suam convelli, & oppositam canonizari (nam hoc verbo sunt usi) existimantes, apud eamdem Congregationem institere, ut, illo rescisso, aliud sibi concederetur, quo & Sanctus idem pronuntiaretur originarius Drepani, & Officium, Erycinis datum, eodem prorsus modo extenderetur ad sese. At sacra Congregatio id absque matura partium discussione facere recusavit. Citati ergo utrimque ac missi Romam procuratores anno 1644, & suæ quisque partis momenta protulit, & opposita conatus est confutare. Quam vero diuturna lis hæc fuerit, tum quis ejus eventus, e subjecto S. Congregationis decreto, ad Mazarensem ecclesiam, cui Drepanum utrumque subest, directo, collige.

[26] Mazarien. S. Alberti Natalium.

[non videtur fuisse Drepanum,] Ea est devotio, qua universitates Montis S. Juliani, ac Drepani S. Albertum Carmelitam Confessorem prosequuntur, ut uterque populus suum originarium esse contendat. Unde universitas Drepani ægre ferens, S. Rit. Congreg. sub die VIII Augusti MDCXXXVII canonizasse S. Albertum originarium Montis S. Juliani, & Officium ejus de communi Confess. non Pontif. sub ritu duplici recitari, supplicavit pro revocatione ejusmodi decreti, & declarari præfatum Sanctum originarium Drepani, sibique concedi extensionem Officii eodem modo, quo fuit concessa Monti S. Juliani. Et S. Rit. Congreg. sub die XXI Julii MDCXLV, referente Eminentiss. Card. Montalto, & utraque parte plene informante, censuit, nihil aliud declarandum quoad originem Sancti; sed eam discutiendam esse in S. Rotæ auditorio. Ut vero ab unaquaque universitate prædicto Sancto debitus honor conferatur, ac patria & gentes tanto Patrono congaudere lætarique in Domino recte valeant, Officium concessum universitati Montis S. Juliani extendendum etiam ad universitatem Drepani, respondit; si Sanctissimo videbitur. Et Sanctitas sua, cui fuit relata ab Eminentissimo D. Card. Præfecto resolutio, in consistorio secreto, habito ult. Julii MDCXLV, annuit.

A. Card. Capponius.
Locus Si ✠ gilli.
M. Gallius S. Rit. Congr. Secr.

[27] [sed Mons S. Juliani in Sicilia.] Fueritne res illa deinde ulterius in S. Rotæ auditorio discussa, non comperi; nec meminerunt Erycinorum litteræ, sigillo publico & quatuor senatorum suorum, Salvatoris Zuppino, Caroli Palazzolo, Marii Scuderi, & Josephi Scalisi subscriptione munita, & ad nos una cum recitato jam decreto & instrumentis, quibus causam suam Romæ defenderant, perhumaniter destinatæ die 2 Februarii anno 1662. Silet etiam R. A. P. Daniel a Virgine Maria Speculi Carmelitani tomo secundo (qui prodiit anno 1680) pag. 643, ubi de loco nativitatis S. Alberti dissertationem instituit. Suspicio est igitur, eo, quem dixi, loco substitisse litigia, neque ex re Drepanensium fuisse, ut amplius quidquam urgerent; quod satis innuere videtur Joannes Baptista de Lezana, tum Annalibus Romæ edendis occupatus, cum ibi disceptatio memorata ferveret acerrime: sic enim ad annum 1250, num. 12 de illa scribit: Quamvis autem pro Drepanensi civitate non pauca nec levia subsistere videantur fundamenta, nec vellem ingratus apparere nonnullis ejusdem civitatis alumnis, qui de hac re mecum locuti sunt; nihilo secius majori & fortiori fundamento niti autumamus eos, qui, non Drepani, sed in Monte Drepani natum esse S. Albertum contendunt. Id ostenditur in libello illo supplici S. Congregationi Rituum oblato. Possemus inde nos argumenta eorum sigillatim omnia depromere; sed quia majoris id operæ, quam utilitatis apparet; tum quia Romanis Apostolicæ Cameræ typis anno Christi 1645 vulgata sunt satis, omittimus; candide profitentes interea, post Lezanam & alios, ea nobis firmiora videri, quam quæ a Drepanitanis prolata vidimus hactenus. Et habent hi sane aliunde, quo citra controversiam glorientur: nam si Drepani negetur mundo natum fuisse S. Albertum; ibi saltem Religioni natum esse nemo potest inficiari; cum ad ejusdem urbis territorium & olim pertinuerit & pertineat etiamnum nobilissimum Virginis Annuntiatæ cœnobium, Alberti nostri, ut patebit ex Actis, ad sanctiorem vitam nascentis incunabula.

[28] Et quoniam de hoc cœnobio mentionem hic facimus, [Dicitur Sanctus anno ætatis octavo Religionem ingressus;] quæri potest, certumne sit satis, quod passim auctores asserunt, ibi S. Albertum anno ætatis octavo Religiosum habitum suscepisse. Sane veterem utcumque opinionem hanc esse, diffiteri non possumus; cum ante finem seculi XV Arnoldo Bostio tribuatur in Speculo Carmelitano tom. 1, part. 1, pag. 290, & eodem circiter tempore a Baptista Mantuano, viro undecumque celeberrimo, atque Ordinis Carmelitici aliquando magistro Generali, in Hymno de S. Alberto, qui in operum ejus editione Parisina anni 1513 legitur tom. 1, fol. 248 & sequente, ubi sic habet:

Cum Puer septem superasset annos,
More Baptistæ fugiens paternum
Limen, ad sacram properavit almæ
      Virginis ædem.

Hæc totidem verbis ad Ordinis ejusdem Breviarium Romæ approbatum translata recitantur ad primas Vesperas festi hodierni. Res eadem asseritur ibidem in secundo Nocturno Lect. 4. Eamdem innuit Surius hoc loco, cum ita notat in margine: Puerulus petit monasterium: alia est enim ætas pueruli, alia pueri. Eamdem, ne plures recenseam, diserte tradit in Annalibus Ordinis Lezana ad annum Christi 1258 num. 5; unde dubitari vix potest, quin ubique jam fere recepta sit, ut historice certa. At nobis tantum abest ut talis appareat, ut potius nata videatur ex Actorum Sancti veterum non satis meditata lectione. Nimirum hæc apud Barbarum, Theodoricum de Aquis, & Surium, seu potius Polucium, referunt, rogatum fuisse Benedictum, ut Albertum filiolum suum puellæ genere regio claræ desponderet; idque cum vix octavum ætatis annum ingressus esset. Tum subdunt, consultam super hac re a Benedicto conjugem fortissime restitisse. Deinde narrant, nullum exprimendo tempus, matrem Filio revelasse votum, quo ante conceptionem Religioni ab utroque parente fuisset addictus. Denique subjungunt, Albertum hortatu matris ad cœnobium perrexisse semel incomitatum, ideoque non receptum; iterum deinde cum parentibus; ac tum demum inter Ordinis Carmelitani tirones perlibenter admissum fuisse. Hæc omnia, si perfunctorie percurrantur in Actis, pronum est inter se & cum anno ætatis Albertinæ octavo connectere; quia nullus in iisdem Actis annus alius expressis verbis interponitur, per quem disjungantur. Verum si tantillum attenderis, facile deprehendes, nequaquam esse conjuncta; sed annis etiam pluribus expetitam Alberti sponsionem, ab ingressu Religionis manifeste divelli.

[29] Nam primo, cum Acta narrant, Benedictum de Filii sponsione agentem cum conjuge, [sed hoc vetustioribus ejus Actis repugnat.] gravissimis ab ea rationibus absterritum fuisse, continuo hæc subjiciunt apud Barbarum: Hæc vir audiens, obstupuit; nec amplius de hujusmodi re verbum est conduplicare ausus. Apud Theodoricum: Et amplius de hoc mentionem nullam fecit. Apud Surium: Nec ullam voluit ejus rei deinceps facere mentionem. Hæc, ni fallor, non obscure spatium temporis aliquod indicant post rejectam a Joanna sponsionem effluxisse, quo deinceps Benedictus de eadem uxori persuadenda potuisset facere mentionem, & quo proinde Albertus domi liber apud parentes mansit: ridiculum enim fuisset mentionem de illa facere postquam Religiosum is habitum palam induisset. Non igitur hunc statim assumpsit Sanctus post propositam repulsamque sponsionem; neque adeo rem hanc utramque inter se Acta connectunt. Secundo, asserunt Acta, Sanctum a dæmone, mulieris formosissimæ speciem præferente, ad Religionis propositum deserendum, adeundasque secum nuptias fuisse tentatum, idque in ipsis exordiis pœnitentiæ suæ, ut significat Barbarus; sive, ut habet Theodoricus, in suæ nativitatis spiritualis initiis; aut, uti Polucius, in ipsis primis conversionis initiis. Hæccine, obsecro, accommodari puero possunt, octo nondum annis nato? Non ergo Benedicto delatam sponsionem Alberti conjungi patiuntur Acta cum initiis conversionis ejus; sed hanc ab illa annis aliquot sejungunt; puta ad ætatem usque lubricam, ut expressis verbis notat Barbarus num. 5. Tertio denique, qui ad annum octavum ætatis Alberti tirocinium referunt, fateri coguntur, vel publicam ejus ac solennem professionem emissam fuisse anno ætatis ejus nono; quod absurdum est, & post annum Christi millesimum repugnat ecclesiasticæ disciplinæ, annum in masculis Religionem profitentibus saltem decimum quartum ætatis impletum exigenti; ut probat Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1, lib. 3, cap. 55: vel hoc, inquam, fateri coguntur (quod nemo somniavit hactenus;) vel tirocinium ejus ad annos plures extendere, cum Ægidio Leoindelicato in Paradiso (Italice Giardino) Carmelitano pag. 100 & 101, ac Philippo a Visitatione in Vita Sancti hujus Gallica, probationem ejus ab anno ætatis octavo usque ad octavum decimum prorogantibus; quod Actis veteribus, annum unicum ab ingressu ad professionem apud Barbarum, Theodoricum, ac Surium adstruentibus, apertissime refragatur. Restat igitur, ut Actis vetustioribus hoc loco renuntiet, qui juniorem sententiam, numero superiore propositam, pro vera certaque tueri velit. Atque hæc forte causa fuit R. P. M. Josepho Falconi, cur in Chronico Carmelitano editionis Italicæ anni 1595, pag. 541, relicta ceterorum opinione, S. Alberti conversionem seu primum ad cœnobium accessum differendum censuerit usque ad annum ætatis ejus decimum octavum: in quo propius abesse videtur a vero; quamquam difficile est annum certum determinare.

§ V. Liberatio Messanæ, iter in Palæstinam discussum, Provincialatus ejus, annus mortis, & scripta.

[Messanam fame liberavit] Inter clarissima S. Alberti gesta merito censetur, quod Messanam aliquando Roberti, Calabriæ ducis, obsidione pressam, diraque simul exhaustam inedia, per impetratum divinitus annonæ subsidium ita recreaverit, ut ejus tandem acquirendæ spem hostis abjiceret. Quæritur hic potissimum, quo tempore id acciderit: interest enim hoc accuratissime definire, ne postmodum in obitus anno disquirendo evagemur. Acta vetera Barbari, Theodorici, Polucii in eo consonant, quod rem hanc evenisse testentur post inauguratum in urbe Panormitana Fridericum Aragonium Siciliæ regem, hoc est post VII Kalendas Apriles anni 1296, ut explicat ibidem Barbarus, & confirmat, apud Petrum de Marca in Limite Hispanico, ipsius hujus Friderici legatus olim, Nicolaus Specialis, Rerum Sicularum lib. 3, cap. 1; ut Fazellum præteream aliosque recentiores. Hoc ariete pulsa corruat necesse est eorum opinio, qui Albertum non solum hoc fecisse multo citius volunt; sed etiam anno 1292 ad Superos evolasse. At enim quanto hæc Messanensium liberatio inauguratione Friderici posterior fuit? Respondet primo solus Barbarus: Non post temporis seri circulum: quæ quidem phrasis ultra pauculos annos non videtur extendi posse. Respondet secundo idem cum Theodorico ac Polucio, id contigisse, Messanam obsidente Roberto, rege Neapolitano. Atqui Robertus ex historia Sicula numquam scitur infesto exercitu cinxisse, nedum ad extremam famem redegisse Messanenses, præterquam anno Christi 1301, quo id illum fecisse narrant Specialis lib. 6, cap. 1 & sequentibus; Fazellus decadis posterioris lib. 9, Buonfiglius part. 1, lib. 9. Non est igitur, quod hic annus alius inquiratur.

[31] Verum enim, inquis, anno 1301 Robertus Dux tantum erat Calabriæ, [anno 1301:] non rex Neapolitanus, ut Acta referunt. Respondeo 1, titulum regis hoc loco non adhiberi pro nota temporis (cum hoc præcedentibus ibidem characteribus designet auctor;) sed pro nota dignitatis, in qua non omnino peregrinus videri potest usus prolepsios; qui tamen si displicet, dic sane, per me licet, Biographum Siculum non satis habuisse perspecta Roberti Neapolitani regis primordia, quæ certum est ad annum Christi 1309 pertinere. Unde respondeo 2, si per titulum regis Neapolitani characterem temporis denotare voluerit auctor noster, ipsum sibi aperte reluctari: cum inter annum 1296 & 1309 vel sequentes plus intersit spatii, quam ferant hæc ejus verba, Non post temporis seri circulum. Respondeo 3, Auctore nostro seniorem fuisse Nicolaum Specialem; hunc autem res per hæc tempora Siculas minutatim persequi; neque tamen ullam aliam commemorare Messanensium obsidionem ac famen sub Roberto seu Duce, seu rege, præter eam, quam diximus anno 1301 contigisse. Respondeo denique 4, usque ad Roberti regis inaugurationem nequaquam superfuisse S. Albertum; ut infra demonstrabitur: adeoque vel explicandum hic esse Biographum ejus primigenium modo jam proposito, vel necessario corrigendum. Neque dicas, in obsidione Messanensi anni 1301 apud laudatos rerum Sicularum scriptores verbum de tam prodigioso S. Alberti subsidio nullum fieri: nam neque alibi sive de hoc, sive de aliis ejus miraculis in historica serie meminerunt; cum tamen Fazellus decad. 1, lib. 7, cap. 3 virum ipsum appellet miraculis præclarum; idemque fateatur Buonfiglius in Compendio chronico part. 1, lib. 1, pag. 59; ubi & de sublevata per eum quoquo modo Messanensium inedia memorata non silet, quantumvis exinde sileat per decursum historiæ. Nimirum illi prodigia divina, tamquam profanis historiis minus consentanea, hagiographis consectanda reliquere; quibus proinde silentio suo nequaquam officere voluerunt.

[32] Alia quæstio est, tametsi numquam hactenus agitata, [non videtur umquam fuisse] quod sciam; fueritne videlicet Sanctus noster in Terram Sanctam aliquando peregrinatus. Asserunt recentiores plerique ex duobus Actorum exemplaribus, altero Theodoriciano, quod num. 2193 sic habet: Anno Domini MCCLXXXV cum esset Vir Dei in Terra Sancta, erat quidam Judæus, qui tenebatur morbo epileptico &c., altero Poluciano apud Surium cap. 12; ubi legitur: Anno Domini MCCXCV Vir Dei erat in Terra Sancta; ubi Judæus quidam crebro vexabatur morbo comitiali &c. At nobis locus iste suspectus, imo corruptus videtur ab imperito librario, qui in prototypo suo legerit in terra Sacca, putaritque scribendum in Terra Sancta. Est autem terra Sacca, idem quod oppidum Sacca; ut patet ex Nicolao Speciali lib. 6, cap. 9, cui hunc titulum facit: De eversione castri ad mare de Gulfo, & obsidione terræ Saccæ, id est oppidi Saccensis, quod in littore Siciliæ meridionali Drepanum inter & Agrigentum fere medium interjacet. Hæc interpolatio incurret in oculos, si præcedentia sequentiaque consideraveris: nam apud Theodoricum num. 2192 Sanctus Drepani sistitur; mox num. 2193, absque ulla descriptione itineris, tribus his tantum voculis, in Terra Sancta; tum num. 2194, sine ulla mentione reditus e Terra Sancta, proficisci dicitur eodem anno versus civitatem Agrigentinam; quasi vero Drepanum, Terra Sancta, & Agrigentum in eodem circiter terrarum tractu sita essent, & æque commode possent adiri, neque adeo notatu satis digna videretur ex uno locorum illorum ad alterum profectio reditusve. Aliter profecto, quoties occurrunt in Actis nostris, exornari solent & extolli Sanctorum ad Palæstinæ sacraria peregrinationes. Non igitur de Terra Sancta hic egisse censendus est auctor primigenius.

[33] [in Palæstina:] Et sane animadvertisse videntur aliqui, nimis hoc loco perfunctoriam jejunamque, ne dicam importunam, esse mentionem Terræ Sanctæ, quam ut sincera posset apparere. Hinc eam Saracenus in Menologio Carmelitarum pag. 304 & sequente pluribus episodiis adornandam existimavit; qua parte nequaquam ei cedere voluit Philippus a Visitatione in Vita Gallica § 10. Laudo equidem industriam; sed fidem dictorum & vetera monumenta requiro; quæ cum ab iis ibi nulla proferantur, facere non possum, quin male interpolatum fuisse hoc loco exemplaris primigenii textum, & terræ Saccæ Terram Sanctam suppositam suspicer. Confirmat vero hanc suspicionem non solum quod de Terra Sancta neque e codice Vaticano quidquam citatur, neque verbum ullum occurrit apud Mantuanum sive in Fastis ad hunc diem, sive in Hymno de S. Alberto; neque apud Joannem Grossum, aut Palæonydorum; neque in ullo ejusdem Officio proprio: sed vel maxime, quod unicum illud factum, quod Polucius ac Theodoricus in Terra Sancta contigisse scribunt, Barbarus ex antiquissimo omnium exemplari num. 13 diserte cum adjunctis omnibus accidisse narrat in oppido Sacca. Hunc autem cum sequantur Falco in Chronico Carmelitano, Leoindelicatus in Paradiso, Caietanus in Vita Sancti, qui sine dubio saltem Polucianum in opere Suriano omnes viderant, vitiatum hic Polucii textum nobiscum evidenter agnoscunt. Quod vero statuit Philippus a Visitatione, rem prorsus eamdem bis accidisse, & primo quidem Saccæ § 9, num. 4 & 5; deinde iterum prope Jordanem in Terra Sancta § 10, num. 2, ne refutatione quidem opus habet; uti neque, quod ait Didacus de Coria in suo Dilucidario Hispanico antiquitatum Ordinis Carmelitici lib. 10, cap. 17, Saccam oppidum esse in Terra Sancta.

[34] Affirmat Pirrus Siciliæ sacræ tom. 2, pag. 594, S. Albertum in cœnobio Drepanitano, totius insulæ nobilissimo, Prioris onus aliquando sustinuisse; [præfuit cœnobio Panormitano; dein Provinciæ Siculæ usque ad obitum,] quod quamvis Acta non referant, credi tamen facile potest; cum fere ad provinciam gubernandam nemo quisquam admoveri soleat, qui non ante in administratione unius pluriumve monasteriorum quædam industriæ ad regendum idoneæ specimina dederit. Provinciæ autem universæ, quæ tum per Apuliam Siciliamque extendebatur, Albertum olim præfuisse, tametsi tacet Barbarus, omnino certum videtur; cum id certatim asserant Actorum exemplaria reliqua; ut Theodoricianum num. 2197 & sequente, Vaticanum apud Lezanam tom. 4, pag. 400, Polucianum apud Surium cap. 14 & 15; quibus adde præ ceteris, qui id ex officio nosse potuit optime, Joannem Grossum, ejusdem Ordinis ab anno Christi 1411 usque ad 1430 magistrum Generalem, in elogio S. Alberti, quod exhibetur in Speculo Carmelitano tom. 1, part. 2, pag. 139, num. 601. Itaque Caietanus noster hoc adeo exploratum esse censuit, ut Vitæ Barbarianæ, quasi per solam auctoris aut interpretis incogitantiam prætermissum, aliunde inseruerit; quod nos ad Appendicem potius rejiciemus, ne, quod ipsius non est, ipsi tribuisse; & quod alioqui verum est, neglexisse videamur. Quot autem annis hoc munere sit functus, nullo satis indicio definitum invenimus; nisi quod in codice Vaticano apud Lezanam supra, & Saracenum pag. 306, in eo perseverasse dicitur usque ad obitum; qui quem in annum inciderit, nunc indagandum est.

[35] Quanta fuerit auctorum in hujus obitus anno consignando varietas, [quem defigendum putamus] observat P. Daniel a Virgine Maria in Speculo Carmelitano tom. 2, part. 2, num. 2230. Sed errasse imprimis omnes, quotquot illum ante annum Christi 1301 decessisse putarunt, ex modo dictis num. 30 & sequente manifestum est. Non vixisse autem eum usque ad annum Christi 1309, constat ex testimonio multo antiquiore, quam sint Acta nostra, quod inter alia productum ab Erycinis fuit & sacræ Rituum Congregationi in causa, de qua diximus num. 25, propositum; unde ad Lezanam devenit ad annum Christi 1250, num. 12, qui ait, illud fuisse Carmelitarum duorum, quorum unus erat Provincialis provinciæ (puta Siciliæ,) alter vero cancellarius Conventus supradicti sanctissimæ Annuntiatæ Drepani, testantium, vidisse, legisse, & transcripsisse quamdam scripturam antiquissimam, scriptam a quodam Fratre Carmelita Drepanensi, Patre Sebastiano Spinolo anno MDXXI, & ab eo extractam de verbo ad verbum ab alia antiquiori usque a tempore prope mortem Sancti, nempe MCCCIX: in qua scriptura habetur plena relatio, quo pacto reliquiæ S. Alberti, quæ nunc in Conventu sanctissimæ Annuntiatæ Drepani asservantur, eo translatæ fuerint a civitate Messanæ; nempe ex industria Patris magistri Cataldi de Anselmo, Provincialis Carmelitarum, electi anno MCCCIX, & oriundi civitatis Montis supradicti, ad effectum eas transferendi in civitatem Montis (Erycini scilicet,) propriam suam, & Sancti patriam. Hoc igitur tam vetere probatoque monumento subruatur necesse est non solum Maurolyci & Buonfiglii opinio, qua mortem Sancti hujus affixere anno Christi 1322, sed omnium omnino, qui illam anno 1309 posteriorem arbitrantur.

[36] Ad annos ergo redacti, qui a 1301 ad 1309 fluxere, [anno Christi 1306,] quem potissimum deligemus? Placuit Lezanæ & pluribus aliis millesimus trecentesimus septimus; & gravi nititur auctoritate Vincentii Barbari, seu potius antiquissimi, quod interpretatus is fuit, Actorum exemplaris. Itaque neque nos de alio inquirendo cogitaremus, nisi & annus ille litteris tantum arithmeticis, errori perquam obnoxiis, a Barbaro notatus esset, & aperte pugnaret cum vetusto codice Vaticano. Codex enim iste præ ceteris, qui Sanctum omnes exspirasse consentiunt septimo Idus Sextiles, hoc est, die septima mensis Augusti, id insuper accidisse observat (apud Lezanam ad annum 1307, num. 4) circa horam vespertinam Dominicæ diei. Atqui ab anno Christi 1301 usque ad 1316 numquam dies Dominica incidit in diem septimam Augusti, præterquam anno Christi millesimo trecentesimo sexto: videtur ergo omnino hic annus, & non alius, S. Alberto fuisse supremus; atque adeo a Barbaro, vel ejus typographo, perperam notatus fuisse unius litteræ adjectione annus MCCCVII pro MCCCVI; qui quidem error in editionem illam facilius credi potest irrepere potuisse temere, quam in codicem Vaticanum hæc verba, circa horam vespertinam Dominicæ diei; cum in eadem editione alius haud absimilis observari possit, quo videlicet fol. 28 libellus impressus legitur anno MDXXXVII, cum ex fol. 3 & 4 colligatur, impressus fuisse MDXXXVI.

[37] [quidquid opponat Caietanus.] Quædam hic objici possunt ex Animadversionibus Caietani, num. 16; ac duo quidem præcipue capita, quæ huc rediguntur: primum: Sanctus in Actis in morbum extremum incidisse narratur, imo & obiisse in media suorum corona extra urbem Messanensem. At nulla Carmelitis Patribus extra illam habitatio fuit post annum Christi circiter 1290, quando suburbano cœnobio funditus injuria bellorum everso, intra urbem commigrare coacti sunt; ut ibidem ex Apostolicis diplomatis comprobatur. Videtur ergo ante annum 1290 ex hac vita sublatus. Respondeo, in Actis dici quidem, Sanctum extra urbem decubuisse, imo & vivendi, quantum apparet, fecisse finem, & quidem circumfusis Fratribus; sed non in cœnobio tum integre subsistente; verum in quodam tugurio, ut est apud Theodoricum; ad quod nimirum quietis ipsum amor, & humanæ laudis ac frequentiæ fuga compulerant; quod quidem tugurium cum Barbarus appellet Religionis locum extra civitatem positum, satis verisimile est pertinuisse ad fundum suburbani cœnobii veteris, in quo forte quidam adhuc Fratres ad culturam commorabantur, ceteris pridem intra urbem receptis: nam intra urbem, Alberto moriente, Carmelitas habitasse prope castrum, nec procul ab æde cathedrali, ex eo liquet, quod ibi secundum Acta primo sepultus fuerit in Ordinis sui ecclesia; indeque, hac paulo post violata profanataque, translatus ad novum ejusdem Ordinis in urbe monasterium prope Stationem Genuensium & Pontem Leonis, quod etiamnum perseverat. Neutiquam igitur nobis incommodat objectio prima. Altera huc redit: certum est, obiisse Sanctum, antequam Carmelitæ Messanenses e cœnobio ecclesiæ cathedrali propinquo migrarint ad Pontem leonis. Atqui ex litteris Benedicti PP. IX a Caietano ibidem recitatis colligi potest, eos commigrasse anno Christi 1304. Non vixit igitur S. Albertus usque ad annum 1306. Respondeo, litteras illas Benedicti PP. datas quidem fuisse XIV Kalendas Junias anni 1304, per easque confirmari donationem fundi Patribus Carmelitanis ad novum cœnobium loco jam dicto inædificandum oblati, & eo transferendi domicilii facultatem concedi. At inde nequaquam sequitur, ut anno illo migraverint: nam exstruendum antea monasterium fuit, quam in illud se possent recipere: ad hoc autem annis facile tribus opus erat. Neque hoc igitur argumentum quidquam officit sententiæ nostræ.

[38] Superest modo, ut Acta subjiciamus. Quia tamen nihil illa de Sancti scriptis memorant, [Sancti scripta.] operæ pretium hic fuerit observare tantisper, Albertum hunc nostrum inter illustres Ordinis sui scriptores a pluribus recenseri; e quibus ita Trithemius in libello de Viris illustribus Ordinis Carmelitarum: Albertus de Trapano, Prior Siciliæ Provincialis, vir in divinis Scripturis studiosus atque doctissimus, vita quoque & conversatione devotus, miraculisque adhuc vivus coruscans, multa utilia pro ædificatione Fratrum scripsisse dicitur; quæ tamen ad manus nostras non venerunt. Inter hæc in Bibliotheca Sicula tom. 1, pag. 12 Antoninus Mongitor sequentia recenset opuscula, 1 de Piis moribus, 2 de Timore Dei, 3 de Amore fraterno, 4 de Patientia, 5 de Mundi contemptu, 6 de Fallaciis diaboli, 7 Homilias ad populum. Horum vero quid adhuc, aut ubi supersit, nondum didicimus.

ACTA
Auctore anonymo, interprete Vincentio Barbaro, ex hujus prima editione Panormitana anni MDXXXVI.

Albertus conf. Ord. Carmel. Messanæ in Sicilia (S.)

BHL Number: 0228

Ex impressis Vinc. Barbari.

CAPUT I.
S. Alberti natales, educatio, vocatio ad Religionem & sacerdotium, austera vita, efficacissimæ apud Deum preces.

[Sancti patria, parentes, prodigiosa conceptio,] Vetustis sane temporibus Petri, serenissimi regis Hispaniæ citerioris, & Siciliæ a, vir fuit, nomine Benedictus, ex Abbatum familia b, natalium claritate præpollens, Eryce c, montano oppido Siciliæ prope Drepanum, oriundus: qui demum Joannæ, feminæ inter primarias cognomento Palitiorum, desponsatur. Itaque satis innocenter una & leni affectu in ea maritali consuetudine viventes, spatio annorum circiter viginti sex steriles prorsus & infructuosi permanserunt. Demum mentis aditu penitiore perquirentes, qui prolem, senectutis fulcimen, sortiri potuissent, votis suppliciter fusis, Dei Genitricem usque rogare non destiterunt, eamque, mutuo voventes, se partum perpetuæ Religioni mancipaturos, non sine jejuniis eleemosynarumque exhibitionibus, preces & vota præeuntibus, exorant. Quo facto, non multo post tempore Joanna se viro gravidam cœpit non dubitanter suspicari. Interim Benedictus, quasi cælesti promotus * arbitrio, qua hora eum somnus defecerat, in quietis imagine, cereum fulgore luminosum conjugem enixam somniavit. Istud idem diluculo, dum nox occideret, vix etiam quiete detentam uxorem vidisse, aiunt d. Post abruptam vero quietem, mutuo congressu uterque utrique rem aperit. Ambo suspensi demirantur; mox sacrum vereque divinum mysterium profitentur, ac inde ex animis congratulantur. Tunc debiti Joanna memor, genibus innititur, supplicique animo Deo optimo maximo gratulatur. Et, ecce, non desunt jam dudum conceptæ prolis indicia, cui ob naturalem ætatem abnegari posse videbatur. Sic viro suo gratiæ fructum & benedictionis a Domino se suscepisse ait, idque & liquido & constantissime asserens; & Deo perculsa, Hic, inquit, Filius magnus erit, nequaquam cælestium participationi subtractus, si visa hæc vera sunt. Et excipiens Benedictus, uberem quoque gratiarum actionem Altissimo retulit.

[2] [primæ ætatis dotes eximiæ, rejecta sponsalia regia,] Ineunte vero partus plenitudine, dolore comprimitur; nec mora, puerum peperit. Qui postmodum lustratus & formula sacri Baptismatis investitus, regeneratus est, indito nomine Alberto divinæ providentiæ nutu; quandoquidem illud antea nomen in provincia fuisset inauditum e. Puer factus, liberalium artium disciplinæ traditur erudiendus; & Spiritus sancti gratia præeunte firmatus, insigniter eruditur, moribusque cumulatissime decoratur. Illum itaque gaudibundi parentes summopere diligunt, cunctisque propter egregiam indolem & charus & gratiosus est, mansuetudine ac lenitate clarus usque adeo, ut, vix eo octavum annum agente, Benedictus a viro inter amplissimos regii generis de Filii sponsione, quo ad regiam aliquando dignitatem aspiraret f, fuerit interpellatus. Denique persuasus & molliter victus precibus, uxori rem indicat, eam unanimem sibi fore, promittens. At illa, Miror, inquit, mi vir, prudentiam tuam, qui tam fluxis labilibusque rebus seduceris, qui regnum inhias non perpetuum, sed cito defecturum. Omitte inanem gloriam, & istas mundi decipulas. Numquid oblitus es, cedo, Creatoris tui, a quo summum beneficium exorasti? Et quo pacto tuis sane votis respondebis? Cui te rei libere oblaqueasti, hac ipsa te liberare non potes. Quo transversus elatione raperis? Quin expedit nobis Christo pariter, & Genitrici debitum persolvere. Hæc vir audiens, obstupuit, nec amplius de hujusmodi re verbum est conduplicare ausus.

[3] [ingressus in Religionem impeditus primo,] Inspecta denique temporis opportunitate, mater ad se Filium vocari jussit; cui properiter assistenti cunctam de ejus conceptione & voti ligamine g seriem retexit. Verum Puer verborum ambitum satis religiosum metitus *, humiliter inquit: Mater, ego libertatem non habeo sub salutari jugo patris constitutus; tamen quid vis maxime faciam? Mundone deservire & me temporalibus immiscere; an Christum colere, eidemque in sacræ Religionis obsequio castum exhibere sacrificium, ut in æternum vivam? Nam sic me voto obligastis. At contra mater, Fili charissime, inquit, votiva ligamenta hæc abolere non studeo. Quin te propensius oro, promissa solvamus: est enim in Deo servitus, regnum perpetuo salutare. Ad hæc rursum Puer: Recte, mater, admones: quæ vis, omnia quam citissime fiant, curabo. Interea loci pater se domum recipit: prandium petit; mensæque mitis adsedit: & Puer hæc coram parentibus clare ac animo promptissimus incipit: Non edam hodie quidquam aut bibam, donec mihi cum benedictione salutem fueritis imprecati. Tunc utrique parentes promoti * benevolentia, faustam adeo benedictionem & salutare iter in Filium corrogant, ipsique bene precantur. Qui, exorata benedictione, ædibus facessit, Carmeli Ordinis Religionem ingressurus; cujus & opulentum fanum & celebre non plusquam duo millia passuum Drepano distat, plus tamen ad radices Erycis vergens: quod ille ingressus, mox & accersito ædis præposito, quem Priorem nominant, cultum sanctæ Religionis efflagitat. Sed ille Pueri propositum infirmum ratus, primum recusavit, deinde patri reducendum curavit.

[4] Vespera consequente Benedictus somno concedit: &, [at mox, Deipara interveniente, concessus,] ecce, ad multam noctem Regina cæli, fida generis humani sospitatrix, adstare visa, illumque sic furore percita ac minanti similis increpare: Cur, age, debitum naviter non persolvis? Cur aliena retines? Cur tam votivas pollicitationes moraris? Iste tuus Albertus, quo maxime gloriaris, tuo de sanguine tibi natus est; sed mihi identidem meoque non dissolubiliter servitio nuncupatus. Si mihi meum Servum non reddideris, scias, extremo te funere mortuum confestim ac turpiter efferendum. Sed ille commodum terrore perculsus, excitatur; modumque visionis ordine cum uxore citissime confert. Ambo votum ratum faciunt; &, discussa nocte, cum Filio una iter ingressi, reverenter Carmelitanam versus ædem contendunt; ædi proximant, & convocato Religiosorum collegio Benedictus somnium præteritæ noctis ordine remetitur. Cui sponte supplices & orantes utrique, Filium obtulere, Religione & Marialibus sacris initiandum. Proximante vero die, quo esset Albertus sacrosanctæ Religioni mancipandus h, universi Primates convocantur, & ingenti frequentia constipati, in ædem conveniunt; ubi coram, solemnibus peractis cerimoniis, Albertus habitu Religioso decoratur; vestimenta vero secularia, quæ deposuerat, ipsemet pauperibus, vitam inde mirabilis sanctitatis aggrediens, erogavit.

[5] Sed diabolus, quod a primordiali suæ damnationis initio hominum generi æmulatur, [ibi statim victa tentatio diabolica,] pestilenti versutia stabilitus mortis specimen, Alberto jam jam * ætatis lubrico versanti laqueos orditur, summoque eum studio proposuit a tanto perfectionis gradu deturbare, ejusque exordia pœnitentiæ penitus rescindere. Itaque se in habitum formosissimæ feminæ convertit, & oris extremam pietatem mentitus & gemitum, ubi Dei Servo proximavit, sic fari cœpit: Miseram me! Quid faciam; cum ipsa tui amoris incendio depeream? Quo me, tuis nuptiis viduata, convertam, cujus amplexus diu charissimos concupivi? Ne (te precor) Juvenis, me genere primariam & ætate floridam, vultuque formosam, & divitem deserere patiaris. Ad patrem revertere; mundo deservias; resipisce: non enim licet te isto in habitu perseverare, quem diu ferre non poteris. Meis, agedum, bonis perfruare, in quibus pars tutior est felicitatis collocata: nam & ipsa illud esse bonum, quod nocet habenti, non arbitror. Si igitur in ista labe permanseris; si ita acerbe ac duriter vixeris; nonne te, obsecro, pedes vel fœdi pulices cruciabunt? Hic nimirum debilis animo & natura prospiceris, dum te maritali isti jugo abrogas. Quare, juvenum pulcerrime, quem solum præ ceteris amandum delegi, ne me istis tantis in malis desere; miserere, quæ tua causa conflictatur. Tunc Albertus subdoli spiritus palliata machinamenta suspicatus, Abi, inquit, satan, quo te superbiæ peccatum dejecit; linque me: te enim, non, ut mentiris, hominis simulacrum, sed inventorem mortis & scelerum caput intuendo comperio. Quo dicto, protinus vitiorum persuasor evanuit.

[6] Remenso cæli circulo sol annum compleverat, cum, fusis precibus, vir Dei Albertus, & humilitate præambula, sacris initiatur, quæ prius a primo Religionis ingressu menti reposuerat. Ceterum in pressione carnis tantæ fuit austeritatis, [professio Religiosa, austeritas vitæ, studium sacrum,] tam perseverantis pœnitentiæ; ut hujus reddatur in exemplis longe præstans commemoratio: namque duro cilicio feriis (ut aiunt) secundis, quartis, ac sextis, jugi se macerando jejunio, corpus suum identidem retorquebat; sextis vero pane, abfinthio mixto, tantum vescebatur, stratoque vitigineo solitus incubare, lanaque vilissima nudus operiri, forinsecus item crassis indui laciniis. Fuit in vita semper abstemius; ne aliquibus forte, ob meri jucunditatem, luxuriæ motibus captari potuisset. Præterea catenarum flagellis nocturnas orationes concinnando, Deum propitiabat. Otia detestabiliter admodum a se virtutis inimica promovit, rebus divinis frequenter intentus, quarum inexplicabili voluptate detinebatur, veritus ne aliquando cessantem satan suis invidiæ retinaculis complicaret. In castimonia continue præfulsit, & omni nota turpitudinis abstinens. Obedientiæ integriter obsecutus est, & ultroneam paupertatem complexus. Qui mox misericordia pollens, & humilitate decorus, cuncta gratis accepta, gratiæ cælestis alimentum, fratribus impertitur. Hinc ob insignem vitæ rectitudinem & speciosam morum claritatem divina sapientia fultus, sacrarum Litterarum disciplinas adfabre percalluit; sed cælestium contemplationis amore mirifice tenebatur. Sæpe ethnicos & catechumenos fulminantibus verborum disseminationibus ad Christianam fidem convertit.

[7] [distributio temporis, promotio ad sacerdotium, elusio dæmonis,] Utque se in actione virtutum commodius excolere potuisset, modum rebus sapienter adhibuit, citra quem nihil umquam esse potuit diuturnum: nam diem sibi naturalem dividendo, propositum in serum studium prodidit. A prima hora noctis ad usque tertiam orare solitus; exin quiete parum modica recreatus, ut naturæ munus exquirit, ad idem studiosius hora postera reverti; idem matutino consurgere, Deo precibus supplicare, lacrymas fundere, atque demum plecti; oriente autem aurora, ad rei divinæ oblationem & Sacrificii ministerium contendere: his finitis, ex studio pietatis a frequentia subtrahebatur; sic a Tertiis ad Officium usque vespertinum corpore aliquid operari; mox horariis precibus peractis, ad pristinam pœnitentiæ mensuram revertebatur. Itaque tanta fuit pœnitentia salutari, ut meruerit merito tot miraculorum titulis illustrari. Et quod ad humilitatem pertinet, ad sacerdotium adeo iniquo animo ferens, adeo invitus ascitus est, ut in hæc non exerte minus quam pie Sanctissimus prorupisset: Numquid indignum decet me tantum Sacramentum populo ministrare, cum ad divini cultus honorem aptum me minus inspiciam? Sacerdotio tamen initiatus, Messanam præsulis imperio delegatur: ibi sancti Spiritus gratia refusus, ac divina cooperante providentia, multiplicia genera miraculorum exhibuit: nam die quodam Dominico, fere nocte intempesta, dum prope ædis aram cernuus orando dulcedinem orationis hauriret, atque ante ipsum, veluti ejus præsentia gestiret, luminoso satis igniculo lampas emicaret, ecce, diabolus, invidiæ radix, assistit, cupiens Sanctum ab re bene gesta prævertere; eoque Psalmographi versiculum legente, “Eripe me de inimicis meis, Deus meus, & ab insurgentibus in me libera me”, commodum vi lampas illa devolvitur; quam Deus devolutam a diminutione & luminis oppressione tutam reservavit i.

[8] Imperii summam gerente Jacobo, rege Hispaniæ citerioris & Siciliæ, qui Ferdinando * fratri majori natu successerat, sub recuperati orbis anno MCCXC, Dux Fridericus adhuc puer ex Petri regis parentis cera * ultima, [deprecatio famis extremæ,] fraternoque ductu Siciliæ dominabatur; qui postea sextum jam ingressus annum septimo Calendas Apriles, & Panhormi rex designatus, ad coronæ fastigium evectus est; non post temporis seri circulum k, Robertus, rex Neapolitanus, ingenti classe Messanam petit; eo namque * animo, ut victor de tota provincia triumpharet: exercitum mœnibus admovet, quibus supremum exitium minabatur, castrisque ibi longe lateque munitis, copias circumagit: quibus urbem circumsidentibus, valida fames invaluit; ita tamen, ut hominum præsidia obsessi desperarent. Turbida facta sunt consilia civium; tametsi ad id publico edicto regio ventum erat, ut prius ignibus populata urbe, ad castra socialia Cathinam * versus omnes concurrerent, quam deditione facta, turpiter hostis ea potiretur: ad quod comitiatus populares, magistratuumque conventus & optimatum collacrymantium subscitantur; qui præstare in Deo adminiculum, quam in terrenis principibus, asseveranter reposuisse prædicerent. Nonne Deus est, inquiunt, qui ad se cuncta deferentes a spe non frustratur? Eamus, obsecro, ocyus, & servum Dei Albertum inquiramus, cujus oratione fusa Deo suppliciter liberemur. Id idem ex populo multi repetiverunt: Eamus: ne propter flagitia miseri in humanis esse desinamus. Quam monitionem æque omnes secuti, Albertum conveniunt (nec rei divinæ solemnia adhuc desierant celebrari) & rei sic necessitatem indicant: Sub tuum præsidium confugimus, Serve Dei, fame depereuntes; precatione tua Deum nobis propitiare *; ejus tam beneficæ Matris in nos affectionem converte: dexteram porrige salutarem, nec istis casibus delictorum meritum nos reportare patiaris.

[9] His acceptis supplicationibus, Albertus Deo Sacrificium obtulit; [qua Messana premebatur obsessa.] & cœpit in oblatione lacrymatus, mox genua submittens, adprecari: Rex regum, maxime Deus & communis omnium Pater, qui nullorum es hominum saluti umquam otiosus, si de tua misericordia non diffidunt; respice de summo cæli populum tuum, tuamque large misericordiam superinfunde; pasce qui nunc esuriunt, qui tantum in deserto populum educasti; tuæ potentiæ brachium protende felicissimum; obfirma urbem timore quassatam; exanimatam tutare, quæ citra operam tuam alioquin salva esse non potest. Non in multiplicato numero fretis, sed in indicibili tuo tantum nomine sit sperandum. Assiste morituris, ne satan sævus hostis sit de tot animarum tuarum perditione triumphator. Cujus dicti finem tonitruum est absonum insecutum, acceptæ precationis indicium, de quo vox item visa est audiri, quæ Dei clementiam exorabilem denuntiaret. Inde cuncti pariter & gaudere cum gratiarum actione & admirari cœperunt. Tunc se ad portum triremes onerariæ numero quatuor * adplicant: earum adventus ignoratur; uberes tamen littori commeatus exponunt; quibus ordine expositis, ignoratæ l retrocessere. Messenii * vero sunt rei novitatem admirati, quod late obsessus classe maritima portus tenebatur. Hoc cum audisset Fridericus rex, equestri comitatu frequens, Dei Virum adproperavit, atque illi, quoad potuit, dexteram exosculatus, gratiam retulit, quod effundere Deo precationem non fuerit pro populo dedignatus, &, exorata venia, captivitatis liberationem illi, ejectis hostibus, præstare. Sic mira ejus stabiliti sanctimonia cuncti remansere; nec urbs umquam debellari potuit.

ANNOTATA.

a Hunc temporis characterem rejecimus in Commentario prævio a numero 22.

b Ex Abbatum familia. Theodoricus addit, & recte: Quæ est una de primis regni Siciliæ familiis. Surius pro Abbatum vel de Abbatibus male scripsit, Adalbatibas.

c De Eryce vide dicta in Commentario num. 25. Theodoricus & Polucius hic solam Sancti matris patriam notant, & quidem eumdem Erycem seu Montem Drepani.

d Joannes Grossus in Speculo Carmel. tom. 1, part. 1, num. 601 ait, eos vidisse filium suum Albertum in habitu sanctæ Religionis Carmelitanæ, & faculam ardentem in manu sua tenentem. Aliam insuper visionem eorum refert Philippus aVisitatione in Vita Gallica § 1. Sed auctori nostro consonant hoc loco Theodoricus ac Polucius.

e Hinc forte nominis Alberti Etymologia auctoribus Actorum ejus Siculis, in exemplaribus Theodoriciano & Vaticano, tam ignota fuit; ut in Prologo suo derivatum illud inepte putarint a nominibus Hebraicis Alab, quod est lacteus vel dulcedo; & Her, quod est fons; & a nomine Latino Thus, quod est incensum: cum origo hujus nominis aperte Germanica sit, significetque hominem nobilitate dignum, vel omnibus, seu ubique carum, ac dignum; ut ostendit Schottelius de Lingua Germanica lib. 5, tractatu 2, pag. 1039. Consonat, quod mox sequetur hoc numero, cunctisque & charus & gratiosus est.

f Quod hic de regia dignitate dicitur, omittit Caietanus; sed consentiunt Actorum exemplaria vetustissima. Philippus a Visitatione loco citato ait, Jacobum I Aragoniæ regem desponsationem hanc expetiisse filiæ suæ Eleonoræ. Perperam: nam obiit Jacobus I anno 1276, cum nulla tum umquam fuisset inter Aragones Siculosque communicatio, quæ, Alberto jam senescente, primumcœpit anno Christi 1282, quo Petrus III Aragonum rex Siciliam primus occupavit.

g De obligatione eorum, qui nondum compotes rationis, Religioni a parentibus per votum addicebantur olim, pro varia temporum locorumque disciplina, disserit erudite Thomassinus in Veteri & nova Ecclesiæ disciplina part. 1, lib. 3, a capite 56. Verum hic nulla est difficultas, cum vota parentum rata fecerit ipse Albertus, & ætate quidem ad id idonea; ut colliges ex Commentario prævio num. 28 & sequente.

h Religiosum habitum suscepisse Albertum post paucos dies ab ingressu cœnobii, colliges ex Theodorico Aquensi num. 2180, & Polucio apud Surium cap. 3.

i Addit Caietanus: Id accidit, Jacobo summa rerum in Sicilia tenente: idemque hic asserunt Theodoricus & Polucius. Non placet: quia apud eosdem Theodoricum & Polucium accidisse narratur in continenti, seu mox post susceptum ab Alberto ordinem sacerdotii: hunc autem susceptum ab eo fuisse, regnante Jacobo, qui anno demum 1286 inauguratus primum fuit, nequaquam est verisimile: nam quæ ratio fingi potest ejus presbyterium differendi usque ad annum ætatis circiter 46? Censemus ergo, hoc additamentum huc non spectare, sed ad numerum sequentem; quo refertur a Barbaro.

k Adi Commentarium num. 30 & seq.; ubi hoc tempus explicatur.

l Theodoricus & Polucius affirmant, plures asseruisse, rectores navium angelos fuisse. Falso ait Buonfiglius pag. 59, eas ab ipso hoste Roberto fuisse submissas.

* f. permotus

* pro mensus

* f. permoti

* f. jam in

* imo Alfonso

* i. e. testamento

* f. nempe

* i. e. Catanam

* pro propitia

* Theod. & Poluc. tres

* i. e. Messanenses

CAPUT II.
Miracula quædam ab eo superstite patrata.

[Sanat moribundum ex apostemate;] Eodem tempore Messanæ cœnobio, sub titulo Salvatoris a, ascitus sacerdos, apostemate in gutture male affectus aggravatur, ita quidem, ut de ejus salute medici fere omnes desperarent; quem mox iidem, ut cadaver & cinerem jam facturum *, destituerunt. Hic igitur Messanæ Servum Dei adesse audiens, ad illum cœnobitas allegari jubet, qui eum sanctitate ejus fretum velit & sic affectum graviter visere non dedignari. Albertus ubi legationem accepit, pius & gressu alacri, sua præsentia consolari cupiens ægrotum, festinat; ad quem ingressus, ait: Quid me accersiri jussisti, mi frater? Numquid ipse numen deitatis aliquod profiteor? Etsi infirmitate æque omnes naturæ trahimur; etsi peccatorum augemus numerum; in Domino tamen sperare licet, cujus imperio salus omnis atque morborum genera obsequuntur. Et cum dicto, frontem ægroti signo crucis notavit, eumque paululum mento sustulit. Et rursus: Mi frater, Domino Jesu fidem Matrique sanctissimæ, per quam salvantur homines, adhibe. At ille Adhibeo, inquit, & tuæ simul sanctitati; meque tibi inmedicabili morbo cruciatum committo. Nec mora, his additis, vomicam supremi fœtoris evomuit. Sic pristinæ sanitati restitutus est. Et inde cœperunt Alberti sanctitatis incrementa venerari.

[11] Interea cum Viro Dei Gelam b versus aliquando iter ingredi contigisset; [insessam a dæmone liberat;] ubi ad suæ Religionis hospitium collatus est, cujusdam claræ feminæ filiam a dæmonio detineri cognovit: ob quod in hæc ipse gemebundus prorupisset *: Satan, quo imperio hæc facis? Et misericordia motus, perrexit ad juvenem. Cumque de ejus accessu matri renuntiatum esset, confestim charitatis impulsu commota, domo exilit obviam. Quem visum sic dictis aggreditur: Spero, me divina bonitate desolatam solaberis; etsi me tantus dolor miseram desolatur: siquidem quam filiam peperi unicam, impense diabolica detentione distringitur: pessimus ille hostis jam pridem in tam speciosæ puellæ visceribus immoratur. Noli, obsecro, male affectam visere mihique summam præstare jucunditatem dedignari. Ad quam ille ingrediens, cunctis salutari verbo pacem precatur; dein vero cum dæmoniosæ proximasset, illa incunctanter ejus maxillæ alapam nihilque hæsitans impegit. Cui ille propius & alteram percutiendam obtulit, rogans, ut se denuo repercuteret. Qua humilitate princeps superbiæ confusus ac dolenter affectus, incepit lamentari: Heu quam mecum inique agis! Heu quam patior, quando hinc ob tuum adventum protinus avolabo! Ad quem Albertus: Creator tuus ille maximus, qui te tua superbia de paradisi voluptate depulit, te idem de corpore istius insontis exigat. Quo dicto, virguncula misere cœpit contremiscere. Et rursum Albertus: Egredere, satan, Christi nomine, divinumque istud opus illæsum desere. Tum insuper crucis protenso signaculo, eam sacri roris aspergine circumfudit: & est virgo commodum sanitati restituta. Quæ liberatori Deo optimo maximo, & Viro Dei gratias pro meritis egit.

[12] [sospitat parturientem;] Sed levi fortasse dicas me narratione usum, ubi rei consimilis facta non est continuatio. Proinde ad majora, quæ subsecuta sunt, rerum beneficia devehar. Anno a salutari mundi redemptione MCCLXX c Drepani cum inversi fœtus repugnantia primiperam diebus sex eniti contigisset, de cujus vita prorsus medici desperarant, Albertus ad id loci commodum regressus erat; quod non sero fuit, me Hercle, ad parturientis matrem relatum; quæ, ut erat dolore circumsepta, spem perditam revocavit. Quid ni? Per totam enim provinciam, tum propter se, tum etiam propter parentum fulgorem, miræ ejus sanctitudinis incrementa ferebantur. Adiit ergo Religiosum delubrum circumacta cognatorum collegio. Ad cujus inventi vestigia devoluta, sic cœpit ejulare: Miseram me! Filia mihi, repigrato partu, moritur; neque est, qui ferat morienti salutare subsidium. Transi, obsecro, ad eam, priusquam decedat, quando te diu videre concupivit; ut saltem, si gemitu delicta confiteatur, inveniat anima solatium. Quæ eidem, de inhabitantis ædibus & de regione sciscitanti, respondit: Quid refert, si tibi ædes commostravero? Veni, & vide. Limen igitur jam jam sacrum evaserant, ad ædes, Alberti puero consequente, gregatim contendentes. Ubi is intromissus est, cœpit semianimem illam, quæ Margareta dicebatur, proprio nomine nuncupare; sed ea sensu defecta, jam nihil quidquam respondit. Et tandem, infixo ori digito, Quid, inquit, dolore conficeris; & mihi non loqueris? Fare, age; & parentem, sodes, consolare. Et manu oblinita oleo, ventrique ejus superaddita, sic oravit: Propitius te Jesus, filia, sospitet meritissimo suæ Deiferæ Matris beneficio, & sicut illibata illa virginitate concepit, & mox Virgo, sortita partus indolentiam, peperit; ita tu sine vitæ discrimine, quæ diu parturisti, parias, divinæ Religioni fœtum oblatura. Vix hæc finierat, cum illa obstructos jam oculos reclusit, veluti sensu recreata; Virique Dei manu comprehensa, Adjuva me, inquit. Et statim recluso utero, quo obsepto partus remorabatur, infantulam peperit, postmodum Domino consecrandam.

[13] [Judæum epilepticum sanat & convertit cum familia;] Illa corporis tantum; sed quæ sequitur, & corporis & animæ salus. Anno post salutiferum Virginis partum MCCLXXV d vir quidam fuit sane Judæus, qui Saccam oppidum e Albertum suis disseminationibus impertientem, gravi epilepsia comprensus & adiit & opem valetudinis per parentes oravit: quam illis efflagitantibus se demum præstaturum pollicetur, si modo se in hæresim f Christianam collaturos promittant, & jugem Beatissimæ Matris virginitatem euntes minus inficias & quæ omnia circa Symbolum Christiani profitentur. Quibus, se omnia credere, asseverantibus, cum crucis investitu * ait epileptico: Exigatur abs te morbus iste, si ita res habet, ut prædico de Jesu Nazareno. His actis, melancholicus humor ille discutitur; lentescunt nervi; mens, quæ apprensa erat, dissolvitur repurgata; nec, qui a nullo medicorum sanari potuerat, ex tunc eo morbo comprensus amplius retorquetur. Sic est recte, cum sui stupore famulatus, & multorum frequenti convenientia, curatus. Quare spiritu gratiæ in meliora conversi, & sacrosancti lavacri tinctione regenerati, se Christiani cultus in cerimonias asseruere g.

[14] Eodem rursus anno, dum Vir ipse Dei provinciam obiret, [alios item aquis abreptos educit, convertitque ad Christum.] atque Agrigentum versus, ut Siculos ad sanctitatis formam converteret, proficisceretur, flumini, cui Platano h nomen est, proximavit; ibique Judæorum aliquot ingressos jam flumen offendit, & inundatione subita raptos periclitari: qui, Dei Viro cognito, cujus aliquando tot miracula percepissent, eum sui cœperunt assertorem, implorato subsidio, conclamare: In virtute Christi tui, Domine, feliciter assiste: sospita nos, ne aquis hic operiamur. Quibus adhuc clamantibus, ille Baptismi formulam proponit, sub qua Christi nomine potuissent incolumitate potiri. Quod cum non recusassent, cumque omnia insuper, quæ de Jesu Nazareno audierant, se credere asseruissent, ille flumen ingressus, cedentibus aquis i, baptizare eos salubriter approperavit: quos inde illæsos eduxit & probatioris officio vitæ restituit.

[15] Nec inde ad seram diem *, Vir sanctissimus, quia nimia populi convenientia gravari videbatur, [Sanat morientem Religioni devotum;] Leontinum k secessit; ibique, divino illo præsente spiritu, plura, quæ apud quosque oppido præclara sunt, exhibuit; inter quæ id unum in chronicis visum est maxime recenseri. Admolphus * quidam non obscuro loco natus de Lamiarum familia, adeo postrema oppressus est ægritudine, ut pene exanimis exspiraret; cumque medicorum consilium esset, ut funus extrueretur, mater affectu nimio ac trepidatione concita, & vix eorum authoritate respectata, ad cœnobium, præsidii gratia, præcincta muliebri comitatu, procurrit; gravidoque sinu & spe & pietate in Servum Dei, cum prope templum est, forinsecus clamat: Eia age, qui Deo gratus es, Alberte, mihi suffragare. Non hinc recedam, donec tuis meritis mihi filius convalescat, tuæ isti Religioni mancipatus. Cumque magis increbuisset ejulatus, e Religiosorum numero aliquot egressi sunt, atque, frustra eam illic Albertum, quando abesset, præstolari denunciant; verumtamen ejus laciniam tantummodo se habere commemorant: quam illa, isthæc ut accepit, efflagitare non destitit, certe rata, divinam bonitatem in ea posse salutem operari.

[16] Tandem coacti precario cœnobitæ, ad ægrotum pergunt, [quam exinde deserens, periit misere;] atque sub materna fide laciniam semineci superimponunt, cuncta orante Familia. Me Hercule, factum omni seculo speciosum! Ecce, in confinio mortis soporatus juvenis, prope se Albertum stare, mentis officio contuetur, seque illum, maternæ fidei commemoratione relata, ad Christi nomine surgendum exhortari; ob quod divinæ suffragationes, ut compertum est, non remorantur. Tumque is maxime sibi dexteram porrigi * videbatur; quam cum prendisset, est confestim gravi somno discussus; surrexit, ac cœpit loqui clarius, & quæ viderat, ordine recensere. Præterea esus l adlubentia proposita, & cibo refocillatus, convaluit. Post hæc Admolphus, ubi se devotatum cognovit, Religionem forti animo accinctus, intravit. Ceterum (ut animosa corda juvenum defervent) ante annum, eo quod ex amplissimis esset, quem odisse cœperat, cultum reliquit, & se militiæ inconsultus addixit. Ad summam, temporis augusto spatio divinam ultionem mise experitur, cum suo cruore fratris illegitimi manus inquinavit; & summum sibi propinatum dolorem mater inhausit.

[17] [oculum erutum puero absenti] Forte fortuna Vir ille sanctissimus dum Panhormi m, toti fere urbi cognitus, immoraretur, die quodam, ut Deo optimo maximo collibitum est, inter lusus a sororcula fratri puero est lumen erutum. Quo casu cœpit universa familia contristari; sed mater præ ceteris ejulatu miserabili quatitur, cum præsertim in aperto esset, chirurgos ad remedium ullum efficax non valituros. Postremo, salutis humanæ repugnato * aditu, ad Dei Servi suffragia confugere, esse satius duxit, & mensuram divinæ benignitatis experiri: ad quem una cum filia profecta, pueri successum totum ordine commonstravit. Cui sanctitate ille præfulgens, Ecquid adhuc ploras, inquit? Deus artus solus adfabre compegit, Deusque solus etiam dissolvit. Cumque illa fletum non cohibens, promerendæ ejus gratiæ studio propensius institisset, nec inde puncto quievisset, dum se reum aliorum exemplo fateretur Vir sanctissimus, in hortulum ædis * interiorem secessit, ibique semotus clam, nec alioqui fletu abstinens, cum se prostrasset; Deus, inquit, an nos ineffabili potentia tua propter te genus humanum non creasti? An nos non idem ad tuæ felicitatis gloriam tua clementia nuncupasti? Nonne, ubi nos primo crimine morti deputasti, tandem tuæ bonitati placuit, ut expiati sanguine Filii tui, tecum per fidem & misericordiam jungeremur, & fœdi turpiter ac dehonestati, jam honestaremur? Et, ecce, nunc quod opus mirifice formando membris sapienter & artubus colligasti, & quod speciosius anima, quo ad gloriam viveret, decorasti, illud invidus satan invidiæ cumulo deturpando sugillavit. Placeat igitur tibi istud nunc refigiare, ut, eo suo membro donato, tua potentia veneretur *, hostilis vero malitia collabatur. Et cum ter hæc supplex iterasset, ad mulierem confestim reversus est; quam Christiano nomine compellando, ad Christi fidem, qui solus corpori membra restituit, adhortatur, magnaque dein cum præfatione consolando dimittit.

[18] [prece restituit;] Illa vero quam potuit, sui commendationem usa, post conciliatam benedictionem proficiscitur, domumque recepta, puerum quiete discussum recteque convalescentem deprendit. Qui subito ut est ea intromissa; Mater, inquit, homo quidam oleo lumen perpetuo tenebris obseratum vere perunxit. Cujus illa cultum & ætatem inquirente, vidisse senio proximum respondit, interioribus atris, exterioribus vero candidis amictum laciniis. Perspectumque habuit in spiritu, Dei Virum adfuisse, quod restituto luminis beneficio visio illa satis luculenter apparuisset. Factum est autem toti civitati cognitum & admirabile. Sic passim lateque ejus amplificabatur commemoratio. Quapropter hinc locum aiunt datum, oleum vel aquam, ubi corporis ejus reliquiæ fuerint perfusæ, multiplicium morborum præstare sanitatem n.

[19] [fugit auram popularem; prædicit suum & sororis obitum.] Sed tunc Albertus, densa populi frequentia surgere & ad se confluere incipiente, hostili calliditate & inani gloria transversus efferri veritus & demum naturæ fragilitati succumbere, Messanam versus clandestina profectione pedes instruxit, ubi Religionis locus extra civitatem est positus. Ingravescente autem ætate cœpit adversa valetudine conflictari & in quiete illa turbida Deum subinde rogitare, ne se prolixiori amplius dilatione cæleste cœnaculum aditurum permitteret; verum suam aliquando rogationem his verbis emendavit: Quemadmodum tui Filii, Deus, ex animo fieri non permisisti, sed tuam perfici voluntatem mandasti: ita non mihi, ut velim; sed tuæ morem geras voluntati. Dumque orationis incendio rapitur & in extasi commoratur, clare hanc vocem audivisse dicitur: Inter agmina Confessorum sine fine Deo fruiturus levaberis & æternitati consecraberis. Et si umquam orandi studio ille cunctatus est, nunc tenacius adhærendo perseveravit. Nunc psalmodiam canit, nunc sanctorum Patrum pervolvit oracula atque porro divina mysteria contemplatur; nunc Deiferæ Matris repetendo memoriam præsultat, ejusque votiva collocutione delectatur. Die vero ineunte fatali, Religiosorum cœtum ad se convocari jussit, cui veterum patrum libuerit ex animo mores æmulari: quibus circumsidentibus, dum cælestem suavitatem pensitaret; ut Apostolus, Cupio, inquit, dissolvi, & esse cum Christo. Qui mox, ut prophetes, hujusmodi prædictionem subjecit: Hodie vitæ labore functus, Deo spiritum reddam ad suam patriam recta subvolaturum, eademque hora soror pariter, qua ipse deficiam, mecum, desertis vitæ fluctibus, conficietur. Quod rei eventu vere divinam præ se tulit sortionem: quando ab ipsa plusquam bis centum & quinquaginta milia o passuum abiisset *.

ANNOTATA.

a Cœnobium hoc magnum ac celebre sancti Salvatoris ad Basilianos pertinere, docet Pirrus in notitia ecclesiæ Messanensis pag. 390.

b Gela olim a fluvio, cui assidet, cognomine nuncupata, nunc vulgo Alicata, Licata, & Leocate dicitur, in littore Siciliæ meridionali, ubi distat Agrigento versus orientem milliaribus fere viginti.

c Annum hunc MCCLXX omittunt Surius & Caietanus: Theodoricus vero hic exprimit annum MCCLXXXI. Ex utrovis liquet, Acta S. Alberti ὕστερον πρότερον esse congesta: nam quæ de obsidione Messanensi narrata sunt antea, certo posterius acciderunt, quam hæc & quæ modo sequentur. Uter vero annum hic accuratius annotarit; Theodoricus, an Barbarus, quis definiat?

d Pro anno MCCLXXV Theodoricus habet MCCLXXXV; Surius MCCXCV, quem nescio cur sequimaluerit Caietanus, quam Barbarum, cujus nomine Vitam inscribit.

e Adi Commentarium num. 32 & seq.; ubi rejicimus eos, qui hoc in Terra Sancta contigisse volunt.

f Hæresis hic pro dogmate seu doctrina ponitur simpliciter; ut olim apud Romanos & Græcos; quod miror tamen in Barbaro; qui scire debuerat, inter Christianos ab ipsis propemodum Ecclesiæ incunabulis constanter alium hujus vocis usum & significatum fuisse.

g Addit Theodoricus: Juvenis autem a Viro Dei curatus, ipsum secutus est; cum deinde laudabilem duxisset vitam, in Domino tandem feliciter obdormivit; quod sequuntur Polucius & Caietanus. P. Philippus a Visitatione narrat hoc miraculum, quasi bis acciderit; Saccæ scilicet, & in Terra Sancta, idque cum variis adjunctis, quæ cum apud antiquiores in vulgatis Actis non inveniantur, solidis fuissent firmanda testimoniis. Vide ipsum § 9, num. 5, & § 10, num. 2.

h Platanus, olim Lycus, Saccam inter & Agrigentum variis fluminibus auctus, in mare devolvitur. Hieme vero, ut ait Fazellus decad. 1, lib. 6, pag. 127, adeo intumescit, ut inter immania Siciliæ flumina connumeretur. Hinc porro etiam collige, Sanctum non e Terra Sancta adiisseAgrigentum; sed e terra seu oppido Sacca, inter quod & Agrigentum iste fluvius occurrit, & ubi proinde præcedens miraculum patratum fuisse credendum est.

i Cedentibus aquis. Theodoricus & Polucius asserunt, Sanctum super undas ambulasse; sed Barbaro adstipulatur codex Vaticanus, ut animadvertit hoc loco Caietanus. Surius sequentia duo miracula transilit.

k Leontinum, seu Leontium urbs est ad latus orientale Siciliæ Syracusas inter & Catanam.

l Esus ab edo, id est comedo, hic usurpat Barbarus tamquam participium verbi deponentis, ut sensus sit: Præterea cum comedisset proposita quæ adlubebant, &c. Usus tamen iste, quantum scimus, barbarus est, oletque solœcismum.

m Panhormus, seu potius Panormus, vulgo Palermo, urbs est amplissima & regia Siciliæ in littore septemtrionali.

n De usu aquæ sic consecratæ inferius multa recurrent in miraculis. Ceterum huic miraculoTheodoricus de Aquis ea subjicit, quæ de Sancti provincialatu dabuntur infra in Appendice. Vide interim etiam dicta in Commentario num. 34.

o Theodor. & Polucius: Fere per ducenta & sexaginta milliaria: unde Rocchus Pirrus in notitia ecclesiæ Messanensis pag. 339 putat, Sancti sororem tum fuisse Drepani (vallis, an montis, parum refert; cum utrumvis Messana 260 circiter milliaribus distet.)

* f. futurum

* f. prorupit

* i. e. obsiguatione

* i. e. non diu post

* al. Adinolphus

* imo porrigere

* i. e. obstructo

* i. e. cœnobii

* i. e. laudetur

* f. abesset

CAPUT III.
Gloriosus obitus; exsequiæ; translatio corporis; tum comitata subsecutaque prodigia.

[Sancti morientis anima in cælum tolli visa;] Interea cœnobitæ dum morti eum inhærentem conspicerent, advigilare cœperunt, & circumacti, precibus invigilare, ejusque mandare animam. Vespertina autem hora Vir Dei plane sensit, ad sui dissolutionem se tendere: tum genibus innixus, in eorum conspectu sic oravit: Deus, qui cuncta tua admirabili potentia creasti, creata tuo arbitratu disposuisti, disposita tua beneficentia sustines, sustine tua misericordia animam meam, eamque spiritus immundi potestatem reformidantem tutare, tutam in tui famulatus electa pulcritudine colloca. Post hæc Psalmum“, Deus in nomine tuo salvum me fac”, ad finem protulit, & Psalmum pariter, “In te, Domine, speravi” dedit absolutum; angelica subinde salutatione & oratione simul Dominica interjecta. Cumque iterum ad Psalmum, “In te, Domine, speravi” concederet, cælum intuens, promerenti salutem concilians, suique sospitatricem Deiperam advocans, elatius, velut ultimum subderet, exspirans, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum pronunciavit. Quo dicto, instar lucidæ nubis, anima properiter abiit & in cælum sustolli visa. Corpus vero lineo cilicio a circumamictum & feretro compositum, funebri pompa veneratur. Decessit anno post Virginis partum MCCCVII b septimo Idus Sextiles.

[21] [campana spontaneo pulsu obitum nuntiante, accurritur undique,] Hactenus, quæ de ejus vita fideliter subvenere, contrivimus, & quæ pro exemplo fidei hominum memoriæ non supprimenda visa sunt. Nunc autem ad ea diverticulo transgrediamur, quæ, eo funerato, non minus gloriose quam vere provincia recognovit. Ad ejus enim transitum, campanum, quod ejus ductu conflatum fuerat, nemine pulsante, cœpit altius personare; corpus odore frequentius halitare, & suaviter astantium nares refundere: ad quod undanter, ut mirabilius spectaculum, Messanensium quam plurimi procedunt, ac Judæi pariter confluunt, quorum pars bona ad fidei orthodoxiam convertitur. Quin ipse Fridericus rex III funus equestri comitatu pedes honestavit. Sic tantum Patronum sublatum universi molliter ingemiscunt. Tamen certatim pro virili parte sanctum cadaver attingere quisque contendit, quando divina virtus inde spiraret, cœtusque languentium prosperæ valetudini restitui videretur: ejus lacinia * frustillatim hinc inde conciditur, quovis affectus gratia frustillum cupiente sortiri, quod sui Servi meritis in ea tot miracula divina clementia voluerit operari.

[22] Verum inter cetera dum ad calcem exsequiæ festinarentur, [nec sine miraculis instruuntur illustres exsequiæ,] hera quædam non humilis generis ex Paliciorum familia, quæ Venetia * dicebatur, affectus exuberantia percita, de capite ejus nondum funerati amicimen sustulit; quod & anxie custodiri curavit; & quorum illud capiti imponeretur, si ophthalmia, aut quovis oculorum vitio laborarent, illi confestim curabantur. Denique ut de reliquis taceam, Fridericus rex ejus apparatum funebrem accuratius curari jubet, præsulesque aliquot provinciales in funus coituros mandavit; quorum numerum Guidoctus, archiepiscopus Messanensis &, dicto quorumdam, episcopus Parthensis c auxerunt; ad quos item ceteri ordinum & graduum diversorum accessere, funeralem pompam rege confertissimo numero subsequente.

[23] Indicto itaque triduo jejunio, archiepiscopus in cunctis ciborum appetentiam coërceri jubet, [in quibus angeli Missam intonant, Os Justi &c.;] preces fundi, eleemosynas erogari, reique divinæ solemnia per templa celebrari; ut aliquod in eo sacrato ministerio divina dignatione prodatur miraculum; quod & factum est: stante enim in delubri meditullio feretro, in quo cadaver illud compositum & venerabile sustinebatur justis honestandum, ecce, tantus odorum halitus largiter cœpit exuberare, ut æque omnes suavitate illa cælesti nutrirentur & in stuporem procul dubio traherentur: ad cujus ultramundanæ Seplasiæ d vaporarium omnigena morborum genera curabantur; adeo ut sanctimoniæ vas fuisse, turbæ citra dubium faterentur. Tunc autem orta dissensione, inter clerum & populum circa rei divinæ celebrationem turbatum est: clerus mortuorum; populus vero Sanctorum stata solemnia repetenda proponit, & hoc definitis ultro citroque rationibus: alter enim ad jus Pontificium, alter ad devotionis impulsum recursum habuit. Tandem divino nutu standum esse decrevere. Mandat igitur archiepiscopus cunctos orare Deoque prolixe supplicare, quatenus sciri potuisset, quibus præsertim titulis, quibus honoribus eum decorari maluisset. Quibus orantibus, commodum duo pueri, albis induti poderibus, & stolis aureis in modum crucis præcincti, multoque sole luminosi, sunt altrinsecus stare visi, licet non fuisset eorum aspectus admodum præ fulgore conspicuus; qui tamen voce clara cunctorum cum exspectatione contonuerunt: “Os justi meditabitur sapientiam”; quo dicto, confestim in auras evanuerunt. Itaque Fridericus rex, & archiepiscopus una cum inito præsulum collegio tam claro miraculo cedere statuerunt; effectumque est, ne cæleste arbitrium humano postponeretur. Sic communi consensu fuere Confessorum solemnia celebrata.

[24] [sepulcro conditur mox claro miraculis;] Sed his finitis, hora nona sepulturæ corpus honorifice traditur. At rex & populus Messanensis universus publica sanctione sanxerunt, Pontificis maximi per legatos authoritatem publice exorandam, cujus porro locupletissima approbatione canonizatus, albo Confessorum Albertus ascriberetur; sitque impensa provincialium posteritatis memoriæ consultum. Ad cujus sepulchrum tum cives, tum remoti & exteri confluunt, infirmi, claudi, cæci, leprosi, atque paralytici; qui non sera nimis cunctatione curantur hoc modo: nam languentes ad sepulchrum vel tertium, vel adusque diem quartum & jejunio & precibus indulgentes nocte in concubia lux fulgida circumfundebat, qua circumfusus Albertus, in alba veste perspicuus evidentia videbatur: & quorum ille oculis se non subtrahebat, statim eos sanctitudinis beneficio dignabatur; qui mox parto salutis beneficio, Deum exerte collaudabant, quod hujusmodi gratiæ suo Servo potestatem fecisset. Quo in apertum prodito, passim lateque ejus est amplificata veneratio; cujus alioqui miracula, quæ ad hæc usque secula e succedunt, non sunt a Christiano conspectu penitus remota.

[25] [sed eo subinde non impune violato,] Nempe inter cetera quod sequitur, non est sua relatione fraudandum. Eodem anno, quo Albertus imbecillitati naturæ concessit, tempestate bellorum inter provinciales regulos & ipsum Siciliæ regnum ingruente, sepulcrum ejus exhonoratum prorsus relinquitur: in cujus sacrarium stipendiosi milites, refractis pudoris & reverentiæ postibus, temere, quasi canes, irrumpunt, eoque pro stabulo uti satis flagitiose contendunt, equorum numero paleisque fartim intromissis. Sed sui Servi tantam ignominiam Deus ferre non potuit; ex quo factum est, ut quadrupedes cuncti præsentissima morte percussi caderent; milites vero vario morborum genere fœdarentur, tutique admodum pauci evaderent. Inde quidam refractarii perversitatis commoti pervicacia atque iracundia postrema conflagrantes, sepulcrum resignare corpusque ejus quinam esset conditum, videre decreverunt. Sic equis lapidi colligatis vique actis, sepulchrum finditur, lapisque dissilit; & est nulla mortali contractione tactum, sed genibus innixum corpus venerabile repertum; velut in authores animadversionem meritam, ad suam ulciscendam ignominiam, exoraret. Quare non post multum temporis evenit, ut omnes contagio pestilitatis interirent. Quid plura? Hic amplius ad hæc usque tempora ausus est diversari nemo.

[26] [transferuntur alio reliquiæ, ibique ornantur miraculo:] Sed inde cœnobitæ, ejus solemniter extracto corpore & inita fuga, ubi nunc degunt, præfixo domicilio, commigrarunt: & cum loci rursus aptitudinem desiderarent, uniti consulunt, ut pars ibi corporis (quod populo per consultum optime quærebant) relinqueretur; reliqua vero, & principalis, Drepani solemniter veneranda præficeretur: sic utraque Religionis fulta sedes & porro sui Patroni reliquiis non defraudata, præsultaret: ut puta Messanæ, quod hic vitæ munia persanctæ transegerit; & Drepani, quod inde originis paternæ traxerit fundamenta f. Paucos post dies, cum prope ejus Religionis cœnobium statio Genuensium, quam logian g Græco vocabulo nuncupant, flammis correpta conflagraret, quidam puer, Antonellus nomine, supinus in combustionem collapsus est: qui propediem Alberti subsidium memoriter imploravit, deinde Deiferæ Matris præsentaneum & salutare suffragium. Quamobrem citra periculum extitit cum omnium admiratione præservatus. Raptus inde, approperanti plebi, se nihil inter flammas dispendium fecisse, indicat. Quem Deus Alberti meritis illæsum præservavit: ob quod multis annis Carmelitanæ, quoad ejus fuerit, Religioni deservivit h.

[27] Admirabile est sane narrando puer incrematus; sed id æque atque superius robustæ admirationis, [Sancti venerationi invidens punitur; at resipiscens, mox liberatur.] quod dicetur, & suo stilo, medius fidius, prosequendum. Anno Dominicæ Nativitatis MCCCVIII Leontini, dum Carmelitano cœnobio præpositus pro rostris concionaretur, & inter concionandum beatum Albertum efferendo, Sanctum nominasset, quidam sacerdos invidens, ejus sanctitatis præconium in conspicuo celebrari, dicto reclamavit; illum mentiri, eumque sanctum indignum esse judicari, confirmans. Cui derepente, cunctis videntibus, miserabili cruciatu adusque genua viscera collabuntur. Sic pensum est justum dementiæ supplicium. Medicus tamen accersitur: sed ille quamprimum, non opem suam, verum Alberti maxime necessariam existimavit, qua posse eum liberari, religiose sustinebat. Cujus gravi hortatu resipiscere persuasus sacerdos, continuo cœpit Albertum invocare, ac se falsum, iniquum, vanum mendacemque coram arguere, quando ejus sanctitati derogaverit invidenter, asseverat, seque id merito supplicium pati: ad ultimum salutare medicamen implorat; ut suo periculo possit ejus sanctitatem non dubitanter disseminare, addens voto se ejusdem felicissimi obitus excubias * celebraturum, ejusque diem perpetuo omni vacatione feriatum, & alioqui festivissimum observaturum. Qui proximo die matutino corpus inungi persentiscit: quod manu scrutatus, jam novit se evisceratione convalidum: festinanter lecto desiluit, seque induit; & cum luce prima ad ædem receptus, Religiosis omnibus se recte valere demonstravit, seque, gratiis Deo persolutis, ad dies præfixas voto persolvendas accinxit.

[28] Quo facto instructissimus quisque fide Deum sinceritate sublimare; [Sanantur immedicabilia mulieris ulcera.] quin etiam, siquis erat divini cultus neglector, contra vereri, cujus * virtutum actiones quotidie reddere * clariorem. Cum inter hæc, anno fere Christianæ salutis MCCCIX hera quædam nobilis Agrigentina, quod mamillæ ulceratione suppuranti triennio laboraret, nec saluti hominum medicamenta sufficerent, quibus inferna * illa malignitas exulcerari * potuisset, struit ad Virum Dei tota mente salutare confugium; cui se argenti imagunculam oblaturam, pauperesque cœnobitas tres ad ejus nominis venerationem induturam pollicetur; quod, Hercle, temporis momento non incuriose peregit; idque, dum vivit, perpetuo singulis annis futurum, voto nuncupavit. Proxima vero nocte per quietem medicum incertum vigilans videre visa est, qui de Alberti lampade olei pauxillulum sumi, mamillamque probe deliniri prædiceret *, si ea prosperæ valetudini restitui curaret. Mane, relicto cubiculo, se ad Alberti sacellum cum festinatione recepit; reque suppliciter confecta, juxta quietis imaginem, atque insuper adhibito honorifice rei divinæ Sacrificio, domum revertitur; & se commodum nullis ulceribus obnoxiam vicinis indicat, cujus modo fuerat divinitus saluti consultum.

[29] Sed ne nimis temporum dimensione differar, eodem fere anno, [Sanctus miraculo tuetur cultum suum publicum.] septimo Idus Sextiles, studii gratia popularis, ut moris est, Platiæ i (sic enim vulgo dicitur) ejus anniversaria solemnia Carmelitani cœnobitæ gestiunt celebrare; & ecce, detestabilis invidiæ parens diabolus quorumdam clericorum ad invidiam fanatice corda concitavit; qui nequiter nocte illa, quam solemnis dies insequeretur, imaginem Viri Dei inducere * atque rescindere decreverunt: quo clanculum perstructo, quidam, Bonjornus nomine, duodecim fere annis paralyticus, perstrepentis unanimiter turbæ transitum de nocte percepit; cum rei novitate solicitus, uxorem, quidnam esset compertum ad ostium propere destinavit: quæ mox trepidanti marito factionis adulteratæ manipulum collectum se comperisse renuntiavit, qui furore percitus, ad Alberti imaginem delendam festinasset. Isto accepto, sic affecti cordis ubertate proclamat: Utinam essem corpore validus, neque ullam virium facultatem desiderarem! illam, Hercule, armis summoque studio tutari pertentarem. Me ista, beate Alberte, paralysi assere, totumque ipse patrimonium pro amplificatione tui cultus exponam. Et adhuc aliquot e factiosa manu transeuntibus, rursus adjecit imploratum. Qui post hæc somno corripitur; &, ecce, Albertum peculiari habitu spectabilem, ut ejus erat effigies depicta, conspicatur, virgulamque radiis investitam manu gestantem, ac languidum se identidem cuspide pertingentem, his verbis: Eia agedum, surge; Deus, gratiarum largitor in Sanctis suis, te istac enervi imbecillitate exuat, te membrorum sinceritati restituat, pacemque tribuat. Cum ille somno emersus, suisque viribus, velut attonito similis, exurgit, armisque viriliter apprensis, factoque impetu, se foras proruit, & adcurrens, factiosam illam cohortem ad cœnobium protendentem persecutus, ad opus inclytum & divinum & religiosum blande hortatus est, & a flagitiis idem diaboli dehortatus, rogavit insuper, ne temere contra picturam illam quid audere contendant. Quibus, quisnam esset, interrogantibus, se Bonjornum esse, promptissime respondit: & cum instanter sciscitarentur, quo pacto sit langor ille dilapsus; strictim cuncta narravit. Quare subito timore perculsi, regressi sunt, Deum optimum maximum, & Albertum efferentes. Et hic primo sacellum fuit ejus observationi dicatum k.

ANNOTATA.

a Lineo cilicio: quid hic voluerit sibi Barbarus, nescio. Caietanus omittit adjectivum lineo, quod sane pro alio videtur suppositum. Theodoricus habet, nobili cilicio; Polucius vel Surius, præclaro cilicio.

b Imo potius MCCCVI; ut vide in Commentario a num. 35.

c Patthensis, seu potius, ut scribit Caietanus, Pactensis episcopus tum erat Joannes II, ex Ordine S. Dominici; ut colligitur ex Pirro in istius ecclesiæ, quæ Metropoli Messanensi subest, notitia, tom. 2, pag. 401.

d Seplasia (Festo teste) fuit proprie forum Capuæ, in quo plurimi unguentarii erant. Sumitur & pro ipsis unguentis aromaticis, & pro loco quolibet, ubi ea prostant: at hic, ut patet, pro Sancti corpore & odore ex eo promanante.

e Ad hæc usque secula. Theodoricus: Usque in hodiernum diem. Et vero seculum sæpe pro cujusvis temporis spatio usurpatum a Latinis legitur. Quare non est, quod hic a prototypo suo recessisse Barbarus, aut propriam ætatem, puta annum Christi 1536, designasse credatur.

f Hinc patet, Drepanum fuisse nomen æquivocum, & æque significatum olim eo fuisse Drepanum montis, quam Drepanum vallis: nam de Drepano montis, seu oppido Erycino, hic omnino intelligendus est Barbarus; nisi dicatur secum ipse pugnare superius num. 1. Porro hæc translatio contigit, non anno 1316, ut asserit Pirrus tom. 2, pag. 549; sed anno 1309, secundum dicta in Commentario num. 35; ubi etiam videbis, hasce reliquias non fuisse primo destinatas cœnobio Drepanitano; ubi tamen retentæ fuerunt; sed ad oppidum Erycinum, S. Alberti patriam.

g Logia Græce conventum, seu collectionem significat. Indicatur hic haud dubie amplum ædificium, quod sibi Messanæ condiderat mercatorum Genuensium societas; qualia in emporiis celebrioribus plurima videri solent.

h Deservivit; per largas videlicet eleemosynas; ut explicat Theodoricus Aquensis.

i Platia oppidum est montanum Siciliæ in valle Netina, 12 circiter milliaribus a lacu Pergusa ad euronotum.

k Ex his elucet etiam antiquitas publicæ venerationis S. Alberti. Addit vero hic Theodoricus, in hoc sacello plurima fieri miracula.

* i. e. vestimentum

* al. Renetia de Palatiis

* i. e. vigiliam

* f. quem

* f. redderent

* f. interna

* pro exstirpari

* f. præciperet

* i. e. delere

CAPUT IV.
Continuatio prodigiorum.

[Horrenda contumelia in Sanctum ac Deiparam fulmine vindicata;] Post secundam vero Olympiada a inter ejus honoris auctarium, ex quo id factum est, Drepani b quidam aleator infamis, aleæ pene vitio confectus, & instinctu diabolico desperatione adductus, a fide, huic ipsi obstrigilans, declinavit. Accessit igitur ad Mariale delubrum extra civitatem; ubi beati Alberti conspicatus imaginem, Ecquid te toties, inquit, oravi, quo mihi intermedius propitiares, neque umquam infelicissimus exoravi? Ideo qui sanctitatis præconio apud quosque divulgaris, nec mihi rogatus subvenisti, nullo, Hercle, pacto tuam istam sanctitatem hodie concedam. Et mox ad Virginem conversus (ibidem erat imago posita) Heus tu, inquit, passim gratiæ Parens appellaris, & meæ precationi aures obserasti. Hoc dicto concitatus, gladium distrinxit, & ambas dissecuit imagines: cum statim sectura guttatim sanguis ebullivit. Sed puero, qui hæc viderat, exclamante, nefarius ille prosiliit; &, ecce, qui jam limen evaserat, vibrato tonitruo subita cum coruscatione sublatus est; nec est ejus, nisi cineres, amplius quidquam visum c.

[31] Quid? Nonne justas ille pœnas pependit? Facile enim divinus animus irascitur & de injuria illata hominum ulciscitur, [Friderici IV regis moribundi sanatio;] ubi non est vacua contumelia. Sed ipse nunc me alio conferam. Anno fere post recuperatum orbem MCCCLXIV Fridericus junior rex quartus, Friderici III nepos, & Petri secundi regis Siciliæ filius, postrema morbi gravitate corripitur; qua quotidie gravescente, de eo medici cœperunt tristius aliquid suspicari & ad ultimum de ejus sperata salute communi consensu desperare. Ob quod proximiores ejus illustris sanguinis Carmelitanæ Religioni devotarunt; sacri habitus gestamen triennio scilicet gestaturum, si jam vita defectum Alberti meritis ad vitam vidissent revocari. Hoc factum est, quando tam salubre subsidium ipsemet, cui fuerant morbo sensus intercepti, præfari * non poterat. Ei cœnobitæ reliquias ejus injiciunt, & aquam, cui fuerant immersæ reliquiæ, stupido ori potandam adjecere. Quam potus, continuo præsenti haustu salutarem cognovit; adeo ut sequenti die fulcro refocillatus assederit, & inde brevi convalidus, in pedes desilierit. Votum approbat atque Religiosum habitum aliquantisper gestavit. Verum, sacrosanctæ Religionis exorato Brevi d, hunc ipsum ante diem, quod coronandus esset, omisit. Fuit & post biennium statim ad coronæ fastigium evectus e. Habuit hic Alberti notionem tempore Friderici avunculi f, cujus ipse consulto, quod ejus canonizationis procurationem sanxerat, summam fidem non dubitanter adhibuit.

[32] [Drepanensium ab Afris captorum] Cum plura sint hujusce generis, quæ ferre possunt recensendo admirationem, pro pluribus unum succidaneum suggeram. Eodem anno g a Libycis piratis & Saracenis navis Drepanitana diripitur, quæ item Tunetum usque, ubi piraterium erat, captiva remulcatur. Nautæ vero ubi sunt expositi, in dirum carcerem conjecti, compedibus asservati, diuque sic ac nequiter cruciati, de salutari præsidio consultare. Sed inter cetera Alberti suffragium seligere, est oportunissime visum; quem supplices alioqui, nec inde fessi, hac deprecatione rogitabant: Quemadmodum Deo optimo maximo & Christiperæ Virgini te emancipatum esse, animum inducimus; ita te prosperum erga nos advocatum, Alberte sanctissime, experiamur; veni, & tuis, obsecramus, meritis nos in libertatem assere. Hanc ipsam orationem jejunio consecratam ad secundæ hebdomadis exitum continue protulerunt. Sic, cum abstinentia & diætariorum parcitate confecti, sacrosanctis inceptis amplius perseverare non sufficerent, ea naturæ causa intercepta posthabere decernunt.

[33] [mirabilis liberatio.] Diluculo autem proximo visus est Albertus carcerem, faculæ instar ardentis, illustrare, cunctorumque aciem claritate perstringere, atque ita illos demum de gradu dejectos increpare: Quid aliquando me suppliciter convocastis, & vestrum non stabiliti tam cito propositum deseruistis? Ad quam illi vocem (nil aliud præter summum nitorem cernere erat) clarigantes *, Te nos, inquiunt, invocamus, te veneramur; assiste quamprimum, & desideratæ nos libertati restitue, ne hic desperatione perducti, æternis suppliciis emancipemur. Tunc Albertus, Confidite, inquit, placidiore animo, vosque istam fidei debilitatem exuite: vestrum enim Deus opus humanum comprobavit: ecce, me vobis salutarem demisit: me consequimini. Quo audito, carceris januæ divelluntur, compedibusque commodum diminutis, consurgunt, ac nihil cunctantes, ad portam usque maritimam claritatem secuti sunt; nec erat ea, medius fidius, obserata. Quo cum venissent, e vestigio lux illa disparuit. Inibi cymbam cælesti nutu repertam, remis & commeatu succenturiatis, conscendunt: qui inde profecti non cunctanter, prospera trajectione Drepanum appulerunt; Carmelum * cœnobium nudi visunt & alacritate collacrymantes, eaque cymba cum portione patrimonii cunctorum oblata, Deo congratulati sunt.

[34] [Naufragantibus apparens S. Albertus, opitulatur;] Est quoque tam probabiliter factum quod sequitur. Romanam stationem cum navis quædam Drepanitana navigaret, nautisque aleatoribus & blasphemis colludentibus, ac individuam Trinitatem, totumque cælestem numerum diffamantibus; dum sic pessime agitur, reflatu crebrescente, commodum repentina tempestas inoritur, mare contumescit, aër obnubilatur, pluviæ condensantur, nimbosi turbines obstrepunt, abscissoque obiter velo, atque pene amissis aplustriis, naufragio navis periclitatur. Tunc duo sacerdotes e Carmelitana cohorte, qui ea navi forte vehebantur, frequenter Albertum, id saluti profuturum ducentes, invocare non desinunt. Ad hoc nautæ plerique omnes una commoventur, supplices, atque vota nuncupantes. Interim ad naufragum locum compulsi, naufragio dispositi, atque confessi delicta, devenerunt. Sed, Religiosis, quæ animarum incolumitatis interessent, præfantibus, & ad spem cohortantibus, aplustra, maligni spiritus nutu, submerguntur: &, ecce, inter crebros ejulatus evidenter instar angeli luminosus Vir Dei periclitantibus astitit, hinc inde summa claritate vestitus; sermoneque grato, Blasphemos, inquit, diabolus occidit; Deus autem vitæ beneficio restituit. Illi vero cernui, certatimque sublato clamore rogitant effugium salutare. Quos ille postquam sperare jussit, in cælum est visus sublevari: cum in conspectu omnium satan præmugiens effugit, & obiter fluctuum tumore posito, sedatisque procellarum alluviis, fit mare tranquillum, secundi flatus oriuntur. Sic prospera usi navigatione, ad Pisarum portum h incolumes trajecerunt; mirificam ubi illi liberationem prædicabant.

[35] Quousque me nautica res & navalis narratio moratur? [sanat hydropem,] Rursus non absimilia superioribus subjiciam. Anno post incarnati Verbi salutarem adventum MCCCLXXV Panhormi puer quidam hydrope graviter affectus, præ ultima inopia, quæ ad valetudinem opus esset, curam desiderabat; vique morbi crescente, succurrere filio mendicabulo mater insistit: sed quoniam minus hac successerat, aggressa est apud imaginem beati Alberti salubritatem ambire, lacrymari, & abscisse humi prostrata sic adprecari: Quam Deo sis charissimus, Pater, & quam inter vos mutua sit affirmatio, non me clam est: magna enim & mirifice digna confecit iis, quibus est aliquid tuo nomini, tuæque hauriendi suffragii gratia venerationi tributum: te ergo licet invocare; respice pauperculæ matris postremam fortunam, & ne clamorem inclementer obaudi; languenti pacem suffice. His pienter aggestis, olivo ejus lampadis bombycem intinxit, eoque pueri ventrem circumlivit: cum leni quiete subductus, paululum dormitavit, eaque demum discussa, qua contumebat, aquam intercutem & pus omne fluidum umbilico defluxisse compertum est. Quod, eo saluti restituto, non fuit in civitate tenebris offusum: cunctis enim increbuit. Ob quod in Servo suo Deum præsules efferunt, populi jubilant; cujus item sacellum gregatim atque suppliciter visunt.

[36] Ejusdem quasi generis exemplum, sed publicum, adjiciendum inter privata in tempore arbitror. [& febrem lethalem,] Eodem anno Saccæ, domno Nicolao, regio puero, Vielmi, Paraltæ * comitis, filio, lethali febre oppresso periclitari contigit; ad quem medicorum insularium facile classici convocantur; qui cum artis præsidio usi, nec hilum quidem proficere potuissent, eum propediem letho collapsurum, ægris parentibus indicant. Et quidem paroxysmo continuo tenebatur; quo parentum viscera quatiuntur; utrique medullitus flere; nec ullum lethi reperire suffragium, aut denique valetudinis quibant comminisci solatium; interim ægram vitam trahentes, summum acerbitatis cumulum experiri, & vix ad somnum pernoctes decedere. Sed eo fortunæ casu ferociente, quidam cœnobita sanctitate præcellens, nocturno visu intra ædem in amplexu cujusdam Religiosi sublatum puerum & gestientem somniavit; qui deinde excitatus, habuit sane somni simulacrum religiosissime conjectarium. Ceterum orta luce, Comiti detulit, quæ vidisse meminerat. At illa, quid hoc fortasse Deus innuisset, disquirente, respondit, non posse puerum cura hominum liberari, nisi meritis Alberti, qui in ea æde præ ceteris experitur * miraculorum claritate præstare. Quare mentis sinceritate commota, vigilias festumque ejus solemne consecrare pollicetur, atque illi chlamydes aureas & argenti staticula i dilargiri, pauperes in ejus honorem vestire, eumque ipsum in ara faberrime statuare, & denique puerum ad tempus amiculo Religionis induere: tum religiossimi Alberti reliquias pœnitentiarius transferri jubet, & in aquæ poculum mergi; postremo ejusdem Oratione, cum Dominica item ter atque Angelica oratione simul expedita, puero potandum tradidit. Quod ubi hausit, insani caloris relaxamentum persentiscit; & est postero die similiter factum; cum prorsus ille surrexit, lethali aditu liberatus. Illustres vero parentes, cunctatione depulsa, vota persolverunt.

[37] [uti & herniam,] Fuit, Hercle, sua dignitate referendum; sed nunc sane ut ex oppidano ad urbicum transgrediar; anno post publicæ salutis ortum circiter MCCCLXXXV Cathinæ puer quidam, cui Nicolao nomen erat, in scrotum dilapsis intestinis, summum temporario cruciatum perferebat. Hic veneranter diem festum, dum celebrarentur Alberti solemnia, frequentavit; qui idem se ad Religiosi cœtus Præpositum recepit; quem ille dolenter affectum conspicatus; Quid petis, inquit; aut quid ita affectus es? Verum ipse cum dicto quam citissime causam demonstravit, ibidem quam plurimis astantibus cœnobitarum, qui deinde morbi malitiam admirari cœperunt. Tunc humaniter exceptum, ubi erat Albertus effigiatus, ad ædiculam duxit, ibique eum geniculari jussit, atque valetudinem obsecrare, & Religioni perpetuæ servitutis emancipationem polliceri. Quod cum fecisset, atque ter ille orasset; ubi ter Dominicam orationem atque simul Angelicam salutationem subdidit, potus tamen reliquiarum aqua, surrexit coram pristinæ saluti restitutus, & est eam continuo atque solemniter Religionem ingressus k.

[38] [& ulcera verminosa.] Nunc illud, quod se novissime offert, & sua similiter memoria dignum, minus omittendum est; quod eodem anno hera quædam inter primates Calathanixensis l diu vermiculosæ mamillæ hianti ulcere, nulloque chirurgiæ remedio conferente, laboravit; sed cum aliquando beati Alberti solemniis interfuisset, & tam audisset ejusdem nomen celebre prædicari, totque publice pro concione miracula recenseri, secum hæc vota concepit; argenteam scilicet imaginem Viro Dei se oblaturam, ejusdemque aram aureis amiculis operturam, festumque proximum religiosissime culturam pollicens, si naturæ ille artifex tam fœdæ mamillæ deformationem refigiare non dedignetur. Ea demum aquis reliquiarum lota, qui sese torquendo repebant vermiculi, lapsi sunt; & desperatam jam salutem recuperavit m.

Fuere & id genus plura, quæ licenter in hujusce libelli fastigium coire potuerunt; sed ea collegi modo, quæ pene innumerabili suggestu jam extra limen proferenda mihi visa sunt, & quibus, quæ constat, sua minus fides abrogatur.

[39] [Modus, quo plures curati sunt.] Interea ne qua exspectatione quis forte suspendatur & hæsitans indecora salutem cunctatione remoretur; modum, quo quamplures ægritudinum conflictatione liberati sunt, explicare libuit. Sumito scilicet vas aqua refusum, atque intus quid Alberti reliquiarum eluito; præterea quotquot inibi fuerint assistentes ter orationem Dominicam, una cum Angelica, ægrotus etiam, si fari poterit, remetiantur; sacerdos vero supplex subjectam expediat Orationem ac signo crucis innotatum poculum ægroto tribuat hauriendum.

Oratio super ægroto dicenda dum bibit aquam.

Quæsumus, Domine Deus noster, infirmitati huic salubre conferre digneris subsidium; ut, qui beati Alberti confessoris tui memoriam venerantur in terris, ipsius meritis mereantur adversitatibus liberari. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

ANNOTATA.

a Post secundam Olympiada, id est decennio post præcedens miraculum. Theodoricus tamen prodigium hoc non refert ad præcedens, sed postponit illi, quod hic narrabitur numero proximo; aitque accidisse anno Domini MCCCLXX: sed Barbaro consonat codex Vaticanus apud Lezanam tom. 4, pag. 519, cum id factum asserit anno Domini MCCCXIX.

b Cod. Vatic: In terra Trapani; Theodoricus: In castro montis Trapani, id est in oppido Erycino.

c Hic brevitatis causa Poluciana Acta sæpius interim truncata, abrumpit Surius.

d Caietanus hoc Breve appellat diploma Pontificium: sed meram fuisse Religionis Carmelitanæ dispensationem hanc, diserte explicat Theodoricus his verbis: Dispensavit autem Ordo cum eo (quod magnus esset & coronandus in regem) ut ante tempus, promissum habitum dimitteret.

e Pirrus tom. 1, pag. 26 negat, Fridericum III, etsi jam regem, re ipsa tamen solenniter Panormi coronatum fuisse ante annum 1368.

f Avunculi. Legendum est avi: cum hæc manifeste referri debeant ad ea, quæ supra num. 24 de Friderico II narrata sunt.

g Eodem anno, puta 1364, quo præcedens miraculum accidit. At Lezana ex cod. Vaticano hoc refert ad annum 1319; Theodoricus vero ad 1370.

h Pisarum portus ad Arnum fluvium in Hetruria, notissimus est.

i Staticula pro parvis statuis non semel dicit Tertullianus. Theodoricus tamen, & codex Vaticanus apud Saracenum, de unica Sancti statuaargentea meminerunt.

k Addit Theodoricus: Et in habitu Religionis laudabiliter vixit. Codex autem Vaticanus apud Saracenum: Et maxima sanctitate floruit usque ad mortem; ut observavimus in Commentario num. 16.

l Calatanixa seu calatanixeta oppidum est in valle Mazarensi, qua Netinæ jungitur ad Salsam fluvium.

m In hoc miraculo desinit etiam codex Vaticanus, teste Lezana ad hunc annum; non item Theodoricus, neque Polucius; ut patebit ex Appendice subjuncta.

* f. profari

* an. caligantes

* f. Carmelitanum

* al. Guilielmi Peraltæ

* f. comperitur

APPENDIX
Miraculorum aliunde collectorum.

Albertus conf. Ord. Carmel. Messanæ in Sicilia (S.)

AUCTORE P. B.

[Sanctus inter orandum elevatur:] Cum Vitæ S. Alberti vetera, quæ supra commendavimus, exemplaria singula non aspernandæ sint fidei, & in rebus ejus mirabilibus recensendis Barbariano auctiora sint reliqua; imo prodigia insuper multa posterius acciderint, quam eadem exemplaria conscripta fuissent; necessarium duximus ea piis lectoribus ordine, non quo contigerunt, sed quo notata reperimus, ex monumentis variis in hoc supplemento repræsentare. Ordimur a codice Vaticano, qui solus & usitatum ejus orandi modum & inusitatos inter orandum cæli favores apud Lezanam ad annum 1296, num. 2 in hæc verba describit: Multa alia miracula fecit in vita sua, quæ enarrare nimis esset prolixum; sed istud breve, quod sequitur, menti tradatur in testimonium suæ maximæ sanctitatis. Relatum fuit a suis coævis Fratribus, quod præter Officium, quod quilibet sacerdos dicere tenetur, dictus Pater omni nocte totum Psalterium legebat ante Crucifixi imaginem nudis ac flexis genibus, cum tanta devotione, quod a terra per spatium trium cubitorum levabatur; & postea, oratione finita, ad terram suaviter demittebatur.

[2] [Deipara jubente, suscipit Provincialatum, & ornat miraculo] Provinciæ Siculæ præfecturam ab Ordinis magistro Generali sibi demandatam quam mirifice susceperit gesseritque, sic ante Polucium scripsit Theodoricus de Aquis, Speculi Carmelitani tom. 2, part. 2, num. 2197 & sequente: Cum ejus fama per totum Ordinem sanctitatis nomine divulgata fuisset, Generalis dictæ sanctæ Religionis sancto Alberto litteris testimonialibus mandat instanter, debere officium Provincialatus assumere. Quibus receptis, humilis Pater dolet in honore esse promotus; sed gaudet potius in labore. Vadit ad Virginem, ipsamque tota mentis devotione precatur, quatenus, si pro meliori foret, sibi manifestaret, officium sumendum. Quem Virgo alloquens, ait: Noli dubitare; sed audacter litteras sume: ego enim custos tui tecum semper ero. Eo vero tempore, quo erat Provincialis, dum visitaret provinciam suam, solebat cum baculo itinerari & cum socio; qui socius consuevit portare vas terreum cum aqua & pane, de quibus solebant alere in via. Accidit autem quadam vice, cum in itinere essent, & Conventui alicui appropinquarent, ex negligentia socii vas frangi, cadere, & in particulas plurimas comminui. Cumque socius ipsum vas fractum vidisset, & nimium turbatus fuisset, non audebat appropinquare Viro Dei. Quod B. Albertus in spiritu cognoscens, vocavit socium suum, & quæsivit ab eo, quare solito tardius & longius iret, & cur tam tristis esset. Qui cum tremore ei, quod sibi acciderat, enarravit. Et ait ei B. Albertus: Vade cito, & reporta mihi vas cum particulis. Cumque socius cucurrisset, ipsum vas integrum reperit & plenum aqua invenit. De quo socius ultra modum gavisus, ipsum vas Viro Dei præsentavit, & cum ipso ulterius ambulavit.

[3] [atque accepta divinitus arcanorum notitia:] Cum alio tempore beatus Albertus unum de Conventibus provinciæ suæ causa visitationis intrasset, & una dierum in choro orationis causa cum Fratribus esset, cognovit, unum de Fratribus magnam habere devotionem ad beatam Virginem Mariam. Quod invidens antiquus hostis, ipsum Fratrem a devotione abstraxit, & ad amorem cujusdam mulieris, visione præhabita, excitavit. Cumque Frater vulneratum amore se sensisset, devotionem reliquit; & die quadam cum ipsa locutus fuit pravi operis intentione. Virum Dei hoc non latuit; & Fratrem ad locum secretum vocavit, eique, quæ facere cogitaverat, indicavit. Quod cum Frater audivisset, veniam postulavit; & Vir Dei per orationes suas ipsum Fratrem ad devotionem, quam ad beatam Virginem Mariam habere consueverat, reduxit. Hæc, ut monui, Theodoricus cum Polucio, & partim etiam cum codice Vaticano; at quæ sequuntur, solus habet ad calcem Vitæ Theodoricus ibidem num. 2218 & sequente; unde non obscure innuit, accidisse post annum Christi 1385, de quo egerat num. præcedente; narrantur tamen absque ullo temporis charactere, in hunc modum:

[4] Accidit, quemdam nobilem propter delicta capi, [post obitum invocatus, suspensum liberat; sed eventu ferali.] & non longe a Conventu Trapanensi, in patibulo suspendi. Frater ejus, qui in alio loco habitabat, cum hoc percepisset, in medio noctis silentio ad patibulum cucurrit, & ad fratrem voce flebili clamavit: Frater mi dilecte, vivis adhuc, vel non? Tunc ille ait: Adhuc vivo. Quod cum alter audivisset, ait: Quomodo adhuc vivere potes, cum tantum spatium horarum in chorda suspensionis ligatus sis? Respondit: Antequam suspenderer, vovi me beatæ Mariæ Virgini, & beato Alberto, in Conventu Fratrum ipsorum, si me in hac vita reservarent, perpetuo serviturum. Beata igitur Virgo Maria cum Alberto sancto me per pedes usque adhuc tenuerunt & a morte præservarunt. Hæc ille cum audivisset, ad Conventum properabat, & Priori ac Fratribus visa & audita enarrabat. Cumque Prior cum Fratribus hæc audivisset, ad patibulum currunt; & ipsum suspensum vivum adhuc reperiunt. Post hæc Prior cum Fratribus ad judicem properabat, & ipsum suspensum liberabat, atque ad Conventum, cunctis videntibus, ipsum ducebat. Post modicum vero temporis spatium ipsum habitu Religionis sanctæ induebat. Vix per spatium unius anni & dimidii in Religione permanserat; & nobilem se considerans, fecit ad se venire de amicis suis nobiles, & quotidie cum illis conversatus est simul & depravatus: tandemque instigante diabolo, cum duobus de amicis suis Conventu exivit; & fracto voto, habitu Religionis se exuebat, & vestibus secularibus indutus, ad alia loca pergebat. Cumque a Conventu per aliquod spatium distaret, cum sociis verba derisoria de habitu & Religione loquebatur. Et, ecce, ignis de cælo descendit & ipsum usque ad cineres combussit. Cumque socii nimis territi, hoc vidissent, fugam ceperunt, & ubique hoc horribile prædicaverunt.

[5] Est notandum, quod quamplurima miracula meritis B. Alberti facta sint; [Alia miracula generatim asserta.] e quibus ista pauca ad laudem ipsius Dei & B. Alberti collecta sunt. Et sciendum, quod soleant infirmi, & nautæ, & mulieres prægnantes intrare ecclesiam B. Alberti, &, secundum quod voverunt, scapulare Ordinis portant; & adveniente tempore, vel ipso exspirante, scapulare ex licentia Prioris exuunt, & postea eleemosynis datis, ad propria redeunt: & ex hoc multa beneficia consequuntur. Est autem consuetudo in multis partibus benedicendi aquam per reliquias sancti Alberti, qua multi ab infirmitatibus liberantur, præstante Domino nostro Jesu Christo. Hactenus Theodoricus Aquensis, de cujus ætate dictum est in Commentario prævio num. 16. Aliud auctarium peti potest ex Vita S. Alberti Poluciana, edita exeunte circiter seculo decimo quinto, quam præ oculis habuit anno 1627 R.P. Petrus Thomas Saracenus, dum in Menologio Carmelitarum ad ejusdem Sancti Vitam pag. 319, num. 44 hæc addidit:

[6] A Joanne Maria Polucio accepimus, quæ infra. [claudum erigit; pauperi desperanti succurrit:] Claudus quidam, cui nec etiam fulcris uti permittebatur ad lente ambulandum, portatur ad sepulcrum D. Alberti, cujus miraculis capiebatur quotidie. Cœpit ex corde orare, sanitatem ab eo humiliter petens; &, tacto monumento, virtus statim de illo effulsit, qua libere exsurgit, rectus ad aram pergit, alacer gratias agit, & laudes D. Alberti prædicat.

Aliud ab eodem. Philippus, nauta Venetus, anno MCDXCII inserviebat Domino cujusdam navis, pacta salarii conventione singulo mense accipiendi. Anno expleto, adversante fortuna, dominus ejus nequivit ei menstruam solvere pecuniam. Domum reversus, &, deficientibus auxiliis pro alenda familia (progenitore, uxore & liberis) desperatione ductus, se laqueo tradere decernit & misera morte vitæ miserias terminare. Funem præparat; secunda noctis hora exit domum, ut voluntarium suimet suspendium tristi animo compleat. Vix pedem e limine ostii effert, en, vox inclamat: Quorsum, Philippe? Ad mentem redit: clamat & ipse: O bone Jesu; o sancte Alberte, adjuva me. Rogat auxilium, sistit, & auxiliantem invenit. Nam pœnitentia tactus, domum revertitur, & cum inter nocturnas tenebras per forum D. Marci transiret, atque secrete sanctum Albertum imploraret, pondus ab imperceptibili fulgore jactari ad ejus pedes sentit; & audiit aut vidit neminem. Timore perculsus flectitur; pedibus manibusque jactatum pondus quæritat, & crumenam sericam invenit pecuniis plenam. Lætus se ad propria confert, & seorsum aureos mille invenit. Gratias agit Deo & D. Alberto, qui ejus familiæ inopiæ auxiliari tam liberali manu dignati sunt. Hæc mense Decembri accidisse, scribit Joannes Maria Polucius.

[7] [apparet febricitanti, quem sanat:] Refert item, Venetiis anno MCDXCVI in ecclesia Majorbii * publice mirum aliud se concionando, pluries enuntiasse testem oculatum. Sacerdos, Marinus nomine, febrium ardoribus acriter urebatur, nec illi salutarem opem medici ferebant; quare in discrimine vitæ versabatur. Mittit pro aqua benedicta reliquiis sancti Alberti; nec obtinet, ita disponente Deo. Cum per nuntium intelligit, aquam minime ei allatam, præcipit aquam non benedictam cyatho adferri; qua adepta, in hæc erumpit verba: O Pater sancte Alberte, scis, me singulis annis tuum sacrum festum cum vigilia solemni ritu observare. Te rogatum cupio, iis hanc benedicas aquam in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Bona fide bibit, & paulo post somno capitur. Adest ei D. Albertus, dicens: Surge, sacerdos carissime, & da gloriam Deo. Et statim sanitate donatus est. Hæc ille; inquit Saracenus, & mox ibidem sequentia subnectit: Addam his, quæ, dum hæc scriberem, in insigni nostri Conventus Bononiensis bibliotheca reperi in manuscripto pergameno Acta sex, per dominum Laurentium de Pinis, archiepiscopatus publicum notarium & civem Bononiensem, rogata, in honorem sanctitatis D. Alberti.

[8] [pestem tollit; punit episcopum suo cultui adversantem:] Testimonium primum. Bernardinus de Muletis, filius Francisci de Muletis, civis & procurator Bononiensis, dum anno MCDXXIII civitas Bononiæ pestilentiæ contagio acriter vexaretur, uxorem duxit, nomine Bonam, filiam domini Minii de Scardois; quæ gravi pestis morbo detenta, deposita, & a medicorum ope abdicata, abortiva, pro mortua multis horis jacuit. Vir ejus D. Alberto vota facit; preces lacrymatus fundit; aquam Sancti reliquiis benedictam potu tradit. Mirabile dictu; emisso voto, ipsa melius se habet, & cum tota domo protinus liberatur. Voverat pro obtinenda uxoris sanitate, imaginem D. Alberti cum miraculis in cathedrali ecclesia S. Petri Bononiæ propriis expensis pingendam fore ad lævam ostii veteris sacristiæ. Sed dum Bernardinus picturam curat, episcopus prohibet. Oratione instat, ut promissum votum adimpleat; nec valet. En miraculum miraculo additum. Episcopo sequenti nocte D. Albertus apparet, & valida febre percutit. Episcopus pœnitentia ductus, Bernardino amplissimam facultatem facit excogitatæ picturæ pingendæ; & aquam D. Alberti pro sanitatis recuperatione sumit, atque Officium ejusdem S. Alberti cathedrali ecclesiæ concelebrari, dum viveret, mandavit. Notarius, qui supra.

[9] Secundo. Anno MCDXXXIV D. Flora, filia D. Baptistæ de Mezarachiis, [morbos varios pellit; suscitat biduo mortuum:] cum febribus gravissime ureretur ad mortem, voto vovet imaginem ceream pro sanitate obtinenda, & impetrat. Tabulæ notarii publici supra.

Tertio. Eodem [anno] Jacobus, filius Joannis de Martellis, de parochia SS. Vitalis & Agricolæ, ulcere fœdo & immedicabili vexatur; a quo fœtor putredinis emanantis, mixto sanguine, omnes fugabat. Vovet summis precibus Sacrum D. Alberto in ecclesia Carmelitarum S. Martini Bononiæ; & sanitate donatur. Notarius, qui supra, in publicis tabulis.

Quarto. Anno MCDXLIX D. Novella, filia D. Francisci de Monterenciis, uxor D. Hieronymi de Brunis, pestifero morbo diu vexata, vovit D. Alberto; & sanatur. Tab. ejusd. not.

Quinto. Anno MCDLV egregius legum doctor D. Joannes de Poëtis, civis Bononiensis, febre correptus, ad annum integrum moribundus, vovet B. Alberto, ejus festum celebraturum, dum vitam possidet. Obtinet; & gratias agit Deo. Tabulæ notarii Pini.

Ultimo. Joannes, quondam Joannis de Ravenna, faber lignarius, sub sacramento testatur, anno MCDLVI ejus filium Sebastianum, infirmitate diu gravatum, tandem mortuum esse. Ubique clamor & consternatio parentum. Biduo fere exstincto sepulcrum ei parant. Interim preces D. Alberto fundunt: &, ecce, mirum, o mirum supra naturam ipsam! puer incalescit paulatim, efflat, ocellos aperit, & loquitur. Quod dono obtinet pater a D. Alberto, gratias agit; & sanus factus est. Tabulæ ejusdem Pini. Ita Saracenus, e quo non piget alia duo depromere, quibus S. Alberti Vitam concludit.

[10] Addam item, inquit, quæ mihi bona fide illustrissimus & reverendissimus dominus Laurentius Celsus, [ablatas clam reliquias miraculo cogit restituere:] Bononiæ vicelegatus, episcopus Castri, retulit anno (hic omissus est numerus; sed colligetur inferius.) Dum enim apud Viterbium Patrimonii gubernationem haberet, duo Fratres ultra montes insignem S. Alberti reliquiam noctu devotionis ergo surripiunt e nostra sacristia Viterbii; clam abscedunt; & furtum asportant. Cum die integra itinerati essent, in sero iterum circa mœnia civitatis Viterbiensis iter confecisse dignoscunt. Sequenti die impœnitentes, itineri se tradunt; advesperascente, cum via fatigati essent, adhuc submœnia vident civitatis Viterbii. Horrent, & silent; nec pœnitet eos sacri furti. Se tertio itineri accingunt, & idem eis contigit. Quare Dei judicium agnoscunt, & pavent trepidi: ad R. archipresbyterum Montis Falisci se conferunt; rem ordinate ei dolentes aperiunt, & rogant, sacram D. Alberti reliquiam Carmelitis Fratribus civitatis Viterbii consignare fideliter non dedignetur. Annuit iste: & felicius discedunt furunculi. Archipresbyter sequenti die detulit reverendissimo & illustrissimo domino Laurentio Celso, Patrimonii gubernatori; qui Fratribus nostris ad se vocatis restitutam divina ope reliquiam maxima cum devotione concredidit. Hujus admirandi casus egomet humiliter testimonium authenticum ab eo petii, & obtinui (Reperitur modo in bibliotheca nostra Bononiensi) anno MDXCII.

[11] [febrem subito exstinguit:] Succedit ultimo aliud non omittendum. Anno MDXCII magister Virginius Bentivolus de Bononia, pater in Christo amantissimus, cum die XI Septembris acri febre cum vitæ discrimine diu laborasset, egomet annum agens XXVI ad eum ingressus dolens, de S.P.N. Alberti meritis plura dixi, adhortans ejus benedictam aquam solita devotione bibere. Annuit libentissime. Ad altare accessi; aquam benedixi post Sacrum, & ei attuli; quod & ter idem præstiti. O Dei miram in Sanctis liberalem potentiam! Statim sanitati restituitur. In hujus rei memoriam orationem satis celebrem habuit Frater Dominicus Rota de Bononia anno MDXCVI. Exstant multæ aliæ & pene innumeræ S.P.N. Alberti virtutes, quas jam præmonui, & propositi nostri memores silentio involvere cogimur: non enim pompa certamus; sed hæc innuisse volumus; ut S. Alberti meritis in hora mortis & in hac valle miseriæ nunc propitium, tunc adjuvantem obtineamus.

[12] [mortuum suscitat:] Illustre est etiam in paucis, quod anno 1475 annotavit Arnoldus Bostius, scriptor Ordinis Carmelitani in Belgio nostro præclarus, in libro de Illustribus viris Ordinis BB. Dei Genitricis Virginis Mariæ de monte Carmeli, apud Danielem a Virgine Maria Speculi Carmelitani tom. 2, part. 2, num. 3006; ubi S. Alberti nostri texens elogium, ejusque cumprimis quotidiana universim commendans miracula, unum ita subdit: Nuper autem, videlicet anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto, ut a magistro Guilielmo de Guidonibus, Provinciali Siciliæ, informatus sum, in civitate Agrigento mortuum vitæ reddidit; veluti mater defuncti ei narravit, præsentibus illustri principe Domino Antonio, Comite de Calathamperche, & nobili milite domino Joanne de Landoline.

[13] [puellam misere affectam sanat,] Neque vero silendum, quod narrat ipse Daniel a Virgine Maria in Appendice Vitæ S. Alberti Theodoricianæ subnexa ibidem num. 2225. Singulare quoque est, inquit, id quod Leodii contigit anno MDCLVIII, die VI Januarii, in puella quadam annorum XXV, quæ per triennium laboraverat symptomatibus ab ulcerato hepate. Pus per os frequenter evomebat, & per inferiores meatus excernebat, ac dolore intolerabili in hypochondrio dextroque latere torquebatur. Pertinax, jamque inveteratus morbus omnem tum artis tum naturæ industriam inanem reddebat. Omni itaque humano auxilio & spe destituta, languentem spiritum inter gemitus & suspiria adhuc ducens, fiducia & devotione ad S. Albertum Carmelitam permota, votum concepit per novem dies sumendi aquam, hujus Sancti reliquiis benedictam. Primo die novenæ hausta ad unciam unam cum media circiter ex dicta aqua, illico se mutari sensit; dolor lateris disparet; symptomata non amplius reditura evanescunt: eadem die sumit tum liquida tum solida, nulla cum molestia, non singultu nec vomitu amplius subsequente. Noctem sequentem dormit, super latere affecto decumbens absque ullo, ne molestiæ quidem minimæ, sensu. Secunda voti die surgit, ambulat, omnia sua munia exsequitur (quod & prima die se potuisse, jure jurando asserit, si tum parentes, tum etiam ipse Pastor, & alii curam ejus habentes permisissent.) Et sic integram consecuta est sanitatem; ut affirmet, melius valere se, quam meminisse possit, se valuisse umquam ante. Quæ sequuntur, cum ad hujus prodigii comprobationem legitimam publicamque fidem unice faciant, ibidem legi possunt.

[14] Præter hæc omnia, quædam etiam alia recenset præterito pleraque seculo facta R. P. Philippus a Visitatione in Vita Sancti Gallica § 20, [aliaque præstat beneficia.] quæ hic delibasse suffecerit. Ait ergo Cæsaraugustæ in Hispania tam frequentia ab anno 1600 ejus in cæcos, febricitantes, aliisque detentos miseriis fuisse beneficia, ut ibidem auctoritate legitima in templo Carmelitarum anno 1609 ex iis quatuordecim uno tempore fuerint solenniter promulgata. Asserit etiam, anno 1645 Hippolytum quemdam Drepanitanum in Sicilia locupletem, cum ejus thesaurum vicinus pauperculus furto sublatum in silva quadam defodisset, vovisse Deo, si amissa recuperaret, S. Alberti solidam ex argento statuam; tum postridie, cum aliud acturus, equo veheretur, impetu repentino ruptis frænis abreptum a jumento fuisse usque ad eamdem silvam & furti latibulum; ibi vero equum substitisse, terramque calcibus emolitum, infossas domino suo retexisse divitias: hunc autem voti reum, quod promiserat, liberaliter exsolvisse. Huic aliud subjicit, in quo nonnullam quoque partem ipsemet habuerit. Anno 1671 Valencenis Anna Francisca Fagot in solenni ac frequentissima supplicatione elegantem & auream crucem amiserat; inops consilii recurrit ad P. Philippum, cujus consilio rem S. Alberto commendans, rem divinam ibidem ad aras postridie fieri rogat. Interfuit ipsa; & inde redeunti canis occurrit, crucem eamdem ore præferens atque offerens ultro. Habet idem auctor cum ibi tum alibi plura, quæ hic libentius attexerem, si fontes assignarentur, unde deprompta sunt. Et vero ad institutum nostrum atque hujus Thaumaturgi gloriam huc usque dicta sufficiunt.

[Annotata]

* f. Majorgii pro Georgii majoris

DE S. VINCENTIO MINORITA CONF.
Aquilæ in Vestinis.

MDIV.

[Commentarius]

Vincentius Ord. Min. Aquilæ in Vestinis Italiæ (B.)

AUCTORE J. B. S.

Virum apud suos Aquilanos sanctitatis laude celebrem, [Probatur ejus sanctitas] inter Prætermissos jam ferme signaveram, quemadmodum Majores nostri Apollonium ejusdem loci & Ordinis XXX Martii referendum censuerunt, defectu probationis legitimi cultus; sed eam peropportune mihi suggessit Itinerarium Janningi nostri dum anno 1686 Roma in patriam rediens ea Aquilæ observavit quæ ad rem sufficere visa sunt. Legeram Gonzagæ elogium & quæ post ipsum scripserunt Waddingus, Arturus Hueberus & alii, præclara sane sanctissimæ ejus vitæ virtutum & miraculorum testimonia; verum, ut jam dicebam, non satis clare ab ipsis expressum erat, Vincentium illum Sanctorum honoribus legitime celebrari, id quod laudatus Janningus abunde testatus est. De Beati gestis nihil, quod sciam, superest, præter ea quæ in dictis elogiis recensentur, quorum omnium instar erit Waddingi satis destincta narratio ad annum 1504, tomo 8, pag. 57. Arturus eum retulit XXVIII Aprilis aliique ipsum secuti; ast ex Janningo satis patebit, hoc ipso die migrasse, quo festum ejus recolitur. Habe modo Waddingi textum:

[2] Diximus alias, nos acturos de B. Vincentio Aquilano fratre laico, [ex elogiis Gonzagæ] quem hoc anno plurimis virtutibus insignem ad cælum migrasse ait Gonzaga, qui hoc ejus elogium subjungit. Vir, inquit, erat summa sanctitate, abstinentia atque humilitate præditus, singulari insuper patientia in laboribus illatisque injuriis perferendis, in oratione vigilantissimus, ita ut integras noctes propter eam duceret insomnes. Spiritum insuper a Deo accepit propheticum, cujus illud insigne est argumentum, quod cum Ferdinandus Arragonius rex Neapolitanus adversus Innocentium VIII bellum pararet, interrogaretque eum an vinceret? Vincentius responderit, nequaquam, & proinde rebus suis consuleret, nec cum Pontificiis manus consereret. Sed Rex ista contemnens, ad pugnam descendit, in qua incredulitatis suæ pœnas luit ab hoste fugatus. Decessit in conventu S. Juliani prope Aquilam, ubi casu effosso sepulchro, post annum ab obitu quartum decimum, inventum est ejus corpus integrum, undique incorruptum, suavissimum exhalans odorem, & decenter repositum in arca nucea & crystallina, translatum est in locum honorificum. Inde cœpit multis clarere miraculis, quorum memoriæ conspiciuntur in donariis & tabellis votivis ad sepulcrum appensis. Hæc Gonzaga, quibus ex Marco Ulyssiponensi sequentia addit Waddingus:

[3] [& Waddingi:] Asperam & solitariam vitam semper traduxit, consortium non solum fugiens secularium, sed & fratrum devitans colloquia. Pane vivebat & aqua, crudas aliquando manducans herbas, sæpius absynthium. Regi Neapolitano prædixit Caroli VIII in Italiam adventum in illius exitium. Sulmonensem Episcopum vita functum e morte revocavit, qui post dies duos & viginti denuo e vivis excessit. Multa patravit miracula: Aquilanum quemdam, per menses quatuor elinguem & mutum, ut perfecte loqueretur effecit. In urbe Pennensi puerulum utroque distortum crure rectificavit. In S. Angeli civitate adolescentem manibus & pedibus obrepentem, alterum uno pede claudicantem, tertium pedibus sistere impotentem curavit. Per Francavillæ urbem transiens oblatum sibi juvenem claudum & mutum sanavit.

[4] [cultus ex Janningo] Hæc quidem de B. Vincentii sanctitate & miraculis me dubitare non sinebant; id vero quod desiderabatur, in prædicto Itinerario sic expressum reperi, ubi de Aquila agens, sic diserte notat Janningus: In ecclesia PP. Franciscanorum Reformatorum prope eamdem civitatem, appellata S. Juliani, asservatur corpus integrum perpulchrum B. Vincentii, ejusdem Ordinis laici, cujus festum agitur VII Augusti, quo item die obiit anno MDIV. Conditur in primo ad sinistrum ingredientis occurrente sacello admodum decenti ornatu, apposita inscriptione hic adjuncta:

[5]

D. O. M.

[& egregia inscriptione.] Sedente Urbano VIII Pontifice Max. & Philippo IV Rege Catholico regnante, ac Neapol. regni Prorege Excellentissimo D. Emanuele de Fonseca & Zuniga Comite Montis Rey & Fuentes

Beati Vincentii Aquilani corpus post annos CXXX integrum & incorruptum, jam pridem capsa crystallina inclusum eminentiorique loco repositum, atque ab immemorabili in maxima semper veneratione & devotione habitum

Illustrissimus ac Reverendissimus DD. Gaspar de Gayozo episcopus Aquilanus, regiusque Consiliarius, Seraphici Ordinis devotissimus, & erga pauperculos hujus cœnobii fratres Reformatos pientissimus Pater, pro sua pietate & religione singulari, honorificentius & tutius conservandum atque obserandum curavit, & piis ac liberalibus eleemosynis altare, sepulcrum atque sacellum ad decentiorem & magnificentiorem formam redegit ac venerabiliora reddidit

Anno Domini MDCXXXIV.

[6] [Alia item pro die obitus.] Ut de jam asserto obitus die certiores reddamur, Italicam inscriptionem subjicit, ex loco ubi prius sacrum corpus conditum fuerat. Hæc Latine versa ita sonat: In hac sepultura quiescit corpus beati Vincentii Aquilani, qui ad meliorem vitam transiit die VII Augusti MDIV.

DE S. CAIETANO THIENÆO CONF.
CLERICORUM REGULARIUM, VULGO THEATINORUM, FUNDATORE,
NEAPOLI IN CAMPANIA ITALIÆ.

Anno MDXLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Caietanus Thienæus conf. Neapoli (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Sancti patria, natales, nomen, educatio, innocentia vitæ, pia erga Deiparam affectio, studia, virtutes, ædificatio ædis sacræ.

Commentarium, Vitæ hujus præclarissimi Sancti prævium, ordimur ab ejus patria. [Sanctus Vicentiæ in dominio Veneto] Compendium Vitæ, virtutum ac miraculorum, nec non actorum in causa beatificationis & canonizationis B. Caietani Thienæi, Clericorum Regularium fundatoris, ex secretaria Congregationis sac. Rituum, Romæ ex typographia reverendæ Cameræ Apostolicæ MDCLXXI editum, ac deinceps sub nomine Compendii Romani a nobis brevitatis causa citandum, memorat sequentia: Vicentia .. est Venetorum urbs mediterranea, & nobilissima civitas episcopalis, Meduaco minore fluvio divisa, vitiferis collibus proxima, quam a centum vicis, ex quibus coaluit, dictam volunt. Inter nobiliores hujus civitatis familias, insignis est illa Comitum Thienæorum; & altera Comitum Portorum, in qua natus est prædictus Beatus. Verum cum hæc magis perspicue nos doceant, qua e familia, quam e quo determinate loco natales hauserit noster Sanctus, ulterioris in hanc rem commentationis ansam præbent.

[2] Antonius Caracciolus, Vitæ S. Caietani, quam illustramus, [natus ex illustri familia] auctor, Natus est, inquit, Caietanus Vicentiæ. Consentiunt illustrissimus D. Joannes Bapt. Tufus, infra num. 195 a nobis memorandus, P. Josephus Silos in Historia Clericorum Regularium vulgo Theatinorum lib. 1, ac in Vita Italica; item P. Franciscus Barbaranus de Mironi in Historia ecclesiastica civitatis, territorii, & diœcesios Vicentinæ lib. 2, cap. 86; ne alios commemorem: quibus adde bullam canonizationis, uti & lectiones proprias Officio ejus ecclesiastico insertas; ut prorsus non videam, quid moverit Bailletum, ut in determinando Sancti loco natali uteretur particula disjunctiva, dicens vel Vicentiæ vel Thieni ortum fuisse, vico tribus quatuorve, uti addit, leucis ab ea distante occidentem versus: unde familia Thienæa, prædicti loci domina, nomen sumpserit. Silosius vero de ejusdem origine sic disserit: Cujus incunabula vel ab antiquissima ac celeberrima Græciæ urbe, nempe ab Athenis, sunt repetenda, augetque fidem ea stemmatis nomenclatura: nam ab Athenis Thienæos dici volunt: ni mavelis illorum opinioni adstipulari, qui ab Athenio, Arcadio ac Honorio imperantibus, consule, Thienæum genus, nomenque derivarunt. At quidquid sit de hoc generis nomine satis longe quæsito; alia in promptu habemus, quæ Thienææ familiæ splendorem commendent; uti videre licet apud Caracciolum in Vita, aliosque. Cum autem ea Vita a nobis sit recudenda, pluribus de hoc argumento congerendis supersedemus.

[3] [anno 1480,] Venio, inquit Caracciolus, ad Gasparem, Caietani nostri parentem; de quo ambigo, præstantiorne domi, an belli extiterit; utroque apud eumdem scriptorem titulo laudatus. Et mox subditur: Ex eo viro, & ex Maria Portia, pari nobilitate ac virtute matrona, Caietanus nascitur. At quo anno? Pergamus cum Caracciolo: Quo autem anno, ait, non admodum clare liquet. Sed si arbitrari licet; quandoquidem, ut postea dicemus, superioris seculi XLVII haud decrepitus senex obiit, arbitror, nisi me conjectura fallit, illum circiter annum a redempto orbe MCDLXXXV in hanc vitam editum. Verum natalis annus adeo incertis terminis a biographo isto definitus, occasionem nobis præbet, ut dispiciamus, num pressius aliquid ac certius circa illum dici tuto possit. Potest enimvero. Rem itaque expendamus. Auctor anonymus Vitæ Italicæ, anno 1655 Venetiis excusæ, & pluribus inferius a nobis indicandæ, lib. 1 § 1 memorat, Gasparem Thienæum, sancti Fundatoris nostri parentem, e processu Vicentino, quem citat fol. 333, anno reparatæ salutis 1475, mense Octobri matrimonio junctum fuisse, nec supervixisse ei diutius, quam annis sex, anno utpote 1482 vita functum, parvulis tribus, videlicet Joanne Baptista, Caietano, atque Alexandro post se relictis; ac proin verosimile esse, quod Sanctus noster, secundo inter illos loco genitus, primam lucem hauserit intermedio annis 1477 & 1480 tempore: indicat tamen, Vitæ scriptoribus Castaldo, Cavo, ac Silosio se suffragari, ac natales istos accidisse anno 1480, affirmat. Illum etiam signat Compendium Romanum, de quo supra. Sed sive annus ille 1480 vere fuerit primus vitæ S. Caietani, sive numero rotundo ab auctoribus pro tali fuerit adoptatus, eumdem nos etiam ponimus ipsorum exemplo. Observamus interim, in Vita Castaldiana anno 1616 Romæ recusa, qua utimur, cap. 1 non assignari natalibus annum 1480; sed annum circiter 1485, qui cum dictis componi non potest.

[4] Antonius Thomas Schiara, de quo inferius inter biographos plura, [ineunte, ut quidam asserit, mense Octobri, ac vili loco.] præter annum 1480, cui sancti Fundatoris natales innectit, in mensis Octobris initium eosdem incidisse tradit; qua vero auctoritate, uti nos fugit, ita illud discere cupimus. De facto, quod ex eodem auctore subdimus, idem esto judicium. Refert enim quod Caietani mater, dum in partus esset redacta angustias, ac eniti eumdem non posset in cubiculis splendide exornatis, transferri se curarit cælesti monitu, per devotam quamdam personam, in cubiculum vilissimum palatii sui: quo vix perducta, partum suum feliciter in lucem ediderit; additque idem biographus, perspicuum hac re præludium a Sancto exhibitum fuisse magni illius odii, quo postea aversatus est omnes mundi pompas ac dignitates; nec non profundæ illius modestiæ, quæ eum ad tam altum perfectionis apicem evexit.

[5] Ceterum annus 1480, quo primum vitales auras vagitibus implere cœpit Sanctus, [Divina bonitas elucet in natalibus Sancti:] maximo Catholicæ religioni fuit emolumento, cum illud acciderit tres scilicet non amplius ante annos, quam publica illa religionis fax, hoc est Martinus Lutherus, malo quodam astro aurigante, ad morum perniciem luemque in orbem est invectus: quo bonitas illa summa Numinis demonstraret, maturius jugulandis malis curare præsidia, quam mala ipsa existant: nam ut in loco explicabimus, ad effrenem Lutheri insaniam compescendam, opem non exiguam, momentumque attulit hæc Clericorum Regularium, a Caietano & sociis instituta sodalitas, eadem ipsa tempestate, qua ille, mutato habitu, impietatis Roscius, fabulam exhibuit Christiano orbi oppido luctuosam; prout observat Silosius nuper a me citatus. Eadem paullo brevius habentur in Compendio Romano. Nunc de nomine, quod Sancto inditum est, dicamus.

[6] Porro Caietani vocabulum, teste Caracciolo, illi parentes indiderunt, [ejusdem nomen,] ut senioris Caietani, patrui sui magni, de quo diximus, & nomen & virtutem repræsentaret. Silosius, Et quidem, ait, ut in divinarum, humanarumque rerum scientiis eamdem patrui orbitam pressit Thienæus, ita puriori ingenio de contemptu mundi philosophatus, laureamque feliciori in Athenæo consequutus, illum longe superavit. Rem ita exponit Compendium Romanum: Sacro fonte renatus in baptismate, Caietani nomen sortitus est, ut celeberrimi philosophi ac theologi gentilis sui, canonici Patavini, memoriam in familia Thienæa renovaret: cujus meminit Joannes Trithemius libro de Viris illustribus. Honorificum magni istius viri epitaphium præmiserat Caracciolus verbis, quæ modo ex ipso attulimus, addens præterea, unde id Caietano patruo magno nominis adhæserit, nimirum quod Caietæ (urbe regni Neapolitani in provincia Terræ Laboris) apud Ladislaum regem natus esset. At nunc ad Confessorem nostrum redeat oratio.

[7] [pia educatio, & oblatio Deiparæ:] Educatum, inquit biographus, fuisse liberaliter & ingenue, nefas est ambigere, utpote apud nobiles parentes, & morum probitate ac civilitate conspicuos. Nihil tamen audivi aut legi de ejus pueritia, adolescentiaque. Id solummodo tradunt, Romam migrasse juvenem, & firmo jam ingenio atque ætate &c. Verum hanc nos lacunam aliunde suppleamus. Compendium imprimis Romanum paucis verbis multas ineuntis ejus ætatis magnasque prorsus laudes intexit, dum ita enuntiat: Pie & catholice educatus, ea statim virtutis ac pietatis indole effloruit, ut in ipso ætatis rudimento, omnium linguis Vicentiæ appellaretur SPIRITUALISSIMUS, DEVOTISSIMUS, SANCTISSIMUS. Hisce proluserat religiosissimæ parentis ejus factum, de quo Silosius Prætereundum, ait, id loci non est luculentum maternæ pietatis argumentum. Enixa namque filium parens, statim a puerperio, sua & illum manu ante Virginis Deiparæ imaginem stitit; obtulitque ejus vitæ primitias, ac summa veluti libamenta magnæ Matri. Nempe ut primam statim indolem, atque illibatam Puero mentem instillaret, propinaretque lacte suo Virgo; ac feliciter quidem mortalis vitæ diem auspicaretur Filius ab ea luce. Id quod & illustrem illam, non tam generis claritudine, quam filiorum septemviratu feminam, nempe Aletham, divi Bernardi matrem, factitasse legimus. Siquidem quos in lucem edebat filios, tamquam non sibi sed Deo peperisset, singulos ipsamet prona manu offerebat Numini. Hinc factum, ut omnes ceu jam inde ab incunabulis authoritati *, Bernardo generosi agminis duce ac vexillario, stipendia in Dei castris meruerint. Egregium sane utriusque parentis factum, eodem fere successu memorandum.

[8] [qua annuente, insignes] Et quidem, quod ad Caietanum attinet, annuisse Virginem pientissimæ matris votis, & facili in ejus pectore pietatem, atque omnigenam virtutem altius impressisse; sequuti subinde in Puero, atque adolescentia mores ingenui, compositi ad omnem modestiam vultus innocentia, ac ipsa in beatissimam Virginem observantia commonstrarunt. Scilicet sive e Majorum indole, sive e cælo proseminata in animo virtus cum ipso flore ætatis statim floret. Erupere in primis in Puero maturæ jam pietatis indicia. Summa enim in pauperes munificentia, & commiseratione stipem ipse a domesticis exterisque corrogare; ipse erogare, paupertatis eximius quæstor; futurus deinde grandiori ævo tantus tantæ virtutis assertor & cultor. Elementa ac summa fidei capita, mirum qua memoriæ celeritate arripuit: utque propugnaturum se olim contra capitones ac frontones hæresiarchas fidem, mature ostenderet, ejusdem argumenti disceptatiunculis oblectabatur. Ingenio facili præsentique fuit. Porro de virgineo integritatis flore, quo Sanctus fuit spectabilis, consuli etiam potest supra citatus auctor anonymus lib. 1 Vitæ § 16, allegans Processum Vicentinum fol. 209, 311 & 317; Neapolitanum autem fol. 144.

[9] [ab ineunte ætate virtutes exercuit.] Ceterum illustrantur & confirmantur ista ex Bulla Canonizationis: Quem mox ut enixa est mater, Deiparæ Virgini obtulit, commendavitque: cujus vota benigne suscipere ipsa Deipara visa est, eum semper in posterum specialibus favoribus munerans; ipseque vicissim ut matrem illam tenerrimo quodam affectu sæpe compellans, ad ejus patrocinium in arduis omnibus confugiebat. Pietati a primis annis addictus, oratione, eleemosynis, aliisque piis operibus animum instruebat, cunctorum oculos in se rapiens mirum in modum, adeo ut ex tunc sanctus ab omnibus nuncuparetur.

[10] Ex qualicumque fide Vitæ Ms., e Silosio aliisque collecta, [Industria in sublevandis egenis, studium orationis, cælestis ad eum vox.] de qua dicetur infra § 19 num. 204 & 205, cap. 1 subdimus ista: Summa in pauperes munificentia & commiseratione stipem a domesticis collectam, & anxie conquisitam, egenis erogabat, atque de iis, quæ sibi ad victum dabantur, partem subtrahens, occultansque, tenerrimum adhuc corpus matutinis vespertinisque jentaculis, quibus tam avide pueri recreantur, sæpius privando, jejuniis cruciabat, ut aliorum famem levaret. Cum ejus mens vix idonea orationi esset, & ætas sufficiens, orandi tamen studio & desiderio flagrantissimus, in secretioribus domus suæ penetralibus, adhuc puerulus a domesticis suis sæpe sæpius reperiebatur, vel piorum librorum lectioni intentus, vel in genua provolutus ante altariola, piis imaginibus exornata .. ferventissimas Deo preces & orationes fundere. Crevitque in eo magis hoc pietatis studium, ac amor in Deum, ex quo Spiritus sanctus in columbæ specie, triplici volatu Caietanum veluti circumvallavit, ac quamdam de cælo vocem sibi dicentem audivit: Pax tecum, Caietane; cave, quæso, ne eam amittas. Hæc ibi.

[11] Cum virtute conjunxit litterarum ac liberalium artium studia; [Studiis adjungit propriam in virtute perfectionem,] de quibus hæc notavit Silosius in Historia seu Annalibus lib. 1 pag. 5; quæ argumento sint, utrumque illud una cum egregii Adolescentis ætate ornamentum floride adolevisse. Nam emensus humanarum litterarum studia, in philosophiam auspicatissime velificavit. Mox in civilis sacrique juris prudentiam ingressus; utraque laurea publice fuit inauguratus. Verum ceu forensem hunc disciplinarum apparatum nihil pensi habuerit; continuo ad scientiarum principem facultatem, sacramque theologiam se contulit, ut hoc rerum cælestium lumine ac sapientia acrius arderet, qui egregio in pectore calere jam cœperat æternorum amor. Enimvero ut scientiarum cultu expolire ingenium, præclarum esse duceret; illud præstantius ac sanctius existimabat, exornare virtutum insignibus animum. Quare flagrantissimo quodam, acrique purioris vitæ desiderio inflammatus, adultam exercere juventutem pietatis operibus impensius cœpit. Hinc excellentium virorum exempla per urbem studiose pervestigare, & sequi: templa qua mysteriis frequentandis, qua fundendis precibus assiduo terere; fori celebritatem ac frequentiam deprecari; secretiora deligere divinis rebus commentandis loca: ut brevi, meritoque manaverit vulgo fama, Comitem Thienæum bonis incitamento; malis terrori esse: illis quidem exemplar; his frenum. Nec vero insignes adeo ad optima quæque promovenda ardores domi apud se continuit, sed foras in bonum publicum aliorum propagavit. Audiatur Silosius:

[12] Auxit hanc pii Juvenis opinionem templum illud, [nec non publicam utilitatem templo, quod fundavit, promovet.] quod divæ Mariæ Magdalenæ, erecto etiam ad egregium hoc opus fratre, suo, ac fratris ære excitavit, dotavitque. Quo & erga sanctissimam Mariam Magdalenam suum interioris animi affectum testatum voluit, & populis, qui in eo pago, Rampazzum vocant, Thienæorum latifundium, morabantur, religiose ac sapienter consuluit: ut templo nimirum viciniore, animarum negotia propensius atque opportunius accurarent. Quæ sane sacrarum ædium substructio rudimentum Thienæi fuit, templa quidem majora ac sumptuosiora facere condiscentis. Concipiebat namque animo, fore, ut novæ olim congregationis fundator, plures divino Numini ædes fundaret, ac magnifice dedicaret. Exstat nunc templum hocce Magdalenæ sacrum, inscriptamque germanorum fratrum pietatem, ad ævi memoriam, legendam refert in hæc verba:

Baptista, et Caietanus de Thienæis fratres jurisconsulti a fundamentis erexere an. Domini MDV, die X Julii D. O. M. ac D. Magdalenæ.

[13] [Prædicta confirmantur e Bulla canonizationis.] Superiora roborantur e Bulla canonizationis, quæ sic affirmat: Quique adhuc puer in extruendis aris, sacrisque imaginibus exornandis totus fuerat, postmodum adolescens, ut oppidanorum commodo ac pietati serio prospiceret, beatæ Mariæ Magdalenæ ædem una cum germano fratre, in proprio Thienæorum pago, quem Rampazzum dicunt, a fundamentis exstruxit, censuque ad sacra facienda dotavit. Fulgebat itaque Sanctus noster sicut sol in conspectu Dei & hominum, & sicut lux splendens, novis lapsu temporis cum radiorum accessibus crescebat quotidie magis ac magis in perfectum diem; ut merito sacra Rota apud Charpy de sainte Croix in Vita S. Caietani pag. 4 sic memoret: Virtutum splendores & lumina, quibus Servus Dei sicut vestimento fuit amictus, totum vitæ ipsius spatium illustrarunt, quas a vitæ incunabulis usque ad finem comites habuit. Quæ quemadmodum Romam ipsum discedentem comitatæ fuerint, cognoscamus.

[Annotata]

* f. auctorati

§ II. Aula Romana Caietani moribus illustrata, munus in ea gestum; sacerdotium, pueri Jesu amplexus, Cælitum patrocinium matri impetratum præclara de sodalitio Vicentino merita.

[A Julio PP. II adoptatur inter Protonotarios Apostolicos,] Quæ perparce Caracciolus refert de S. Caietano Romam digresso, his verbis: Id solummodo tradunt, Romam migrasse juvenem & firmo jam ingenio atque ætate. Ibi summo Pontifici Julio II honesto gradu inserviisse; postea vero inter sodales divi Amoris adscitum, piis operibus vacasse diligenter; quæ, inquam, ita refert Caracciolus, ea Silosius in Historia sua hoc modo confirmat & amplificat a pag. 5: Tantæ indolis incrementa, ut parem jam pulverem, stadiumque nanciscerentur, Romam concessit Caietanus; eo plane divini Numinis consilio, ut spectare propius inciperet, quo esset loco res Romana, & qua tabe totius Christianæ reipublicæ corpus laboraret, laturus ipse, annis volventibus, fatiscenti seculo opem. In ea luce Quiritium florentissimus Juvenis, etsi tegi opes animi, præstantesque egregiæ mentis impetus pervellet, non diu latuit: hoc enim veræ solidæque virtutis est proprium, & latere velle, & simul effundi ac spargi. Perspecta statim, in eo flore ævi, consilii maturitas, morum probitas, factumque ad omnia ingenium; quæque jam de Thienæi laudibus gliscebat inter aulicos admurmuratio, ad ipsum Pontificem Maximum pervenit. Julius is erat, ejus nominis secundus, qui singulari illum benevolentia complexus, Pontificiæ aulæ adlegit, nec post multo inter Apostolicos, quos vocant Participantes Protonotarios, adoptavit.

[15] Quæ plane honorifica tunc temporis erat appellatio ac infula, [quos Participantes vocant,] majorique fortasse in pretio, quam nunc est. Et vero summo nunc honori ducit hic ordo præsulum, tantæ virtutis ac sanctimoniæ Virum fuisse aliquando in suo ipsorum cœtu adnumeratum. Quocirca hoc ipso, quo hæc scribimus, anno volventis seculi sexto & quadragesimo, peculiari quadam honoris testificatione inclytam ejus memoriam ac solemnia prosequi decrevere. Festa siquidem sacraque Thienæo luce, in æde nostra D. Andreæ a Valle, instructo agmine adesse solenni ritu habituque sacris ac panegyricæ ejus laudationi occepere; veneraturi anniversaria religione hunc eumdem beatissimi Viri festum diem. Excepta vero communi plausu fuit instituta hæc Protonotariorum celebritas, visusque jure omni honestari ab eo ordine, in quem ipse non minimum splendoris ac dignitatis refundit claritudine nominis ac sanctitatis. Quod autem ad prædictum Sancti munus, nec non ad æstimationem, quam Julius PP. II de eo, aulæ suæ adlecto, conceperat, attinet; breve est illud, quod de Lauro Thienæo, Sancti nostri affine, narrat Vita anonyma Italica lib. 1 § 24, pag. 37, citatque Bull. laudati Jul. II anno MDVIII, die XII Octob.; ubi habeantur ista: Et quia, ut ipse asserit, est dilecti filii magistri Caietani de Thienis, scriptoris & familiaris nostri, affinis. Quam vero composite, demiße, ac sancte in aula Pontificia se gesserit, prætereundum non est.

[16] Mores in ea a Sancto expressos Silosius pag. 6 graphice describens, [& in aula Romana lucet moribus integerrimis.] Porro, ait, in aula nihil moris aulici Thienæo, ad solida contendenti, adhæsit. Non adfectata fronte hilaritas ad comitatis imitamentum; non quæsita verborum lenocinia ad mendacia inumbranda; non officia magnifice venditare; non vultu tenus servire tempori: quæ prima ac frequentiora sunt scholæ illius aulicæque disciplinæ rudimenta. Verum nihil non in sapientissimo Juvene ingenuum sanctumque: & cum amplissimo in Urbis theatro omnium oculis expositus, præstantiorem vitæ rationem ineundam sibi persuaserit esse; statim censeri in eo, quod Romæ erat divini Amoris lararium, cogitavit. Excellentium plane virorum celebritate ac virtute longe clarissimus is erat cœtus; de quo fuse erit nobis dicendum; quod in ea veluti officina, nostra fuerit procusa Congregatio. Quo autem studio admitti in hoc sodalitium postulaverit Caietanus, qua alacritate inierit, ardor ille eximius, quo in egregias piasque eas curas incumbere visus illico est, liquido demonstravit. Tanta siquidem contentione conatuque animi illo veluti in circo cursum cœpit, ut sane non modo æquare alios merito natuque grandiores; verum etiam longe prætervolare videretur. Erudiebatur hic ille ad magna: ubi, qui nescit tarda molimina, divinus amor, gustumque excitat veræ laudis, statim fastidium aulæ magno pectori ingeneravit; sensitque Thienæus, majorem infulis ac rerum amplissimarum titulis se indolem gestare. Quare divino quodam igne medullitus correptus adeo incaluit, ut florentes summæ dignitatis spes, Principis benevolentia, favor aulæ adblandientis, atque opulenta ipsa, quæ jam obtinuerat, sacerdotia sordere jam cœperint, totumque se Dei cultui mancipare cogitaverit.

[17] Sacerdotio initiari, id esse purioris cujusdam vitæ initium & causam, sibi pesuasit. Nec mora: quod in votis jam diu habuerat, sanctiore eo gradu inauguratur. [Sacerdotio initiatus, summa cum animi munditie ac demissione &c. sacræ rei operam dat.] Quod quidem sacerdotii munus qua mentis puritate animique demissione Vir piissimus cœperit pertractare, conjectari a litteris libet, quas sub id ferme tempus ad Lauram Mignanam, illibatæ vitæ famæque virginem, in cœnobio sanctæ crucis Brixiæ commorantem, Roma dedit: ubi, quod doleat, se non eo cultu atque apparatu, qui incruentam aram decebat, accedere, hoc ipso, quo interiore animi sensu litaret, ostendit. Non hic vacat singulas atque integras ejus epistolas exscribere; unam aut alteram Latinæ fidei redditam, quod e re fructuque sacerdotum fuerit, summe delibaverim. Sic igitur ille ad Mignanam“: Etsi velim, tuum, mater, nomen ex animo numquam excidet; ac tum maxime meminerim, cum exiguus ego vermis ac lutum in medio paradisi ac sanctissimæ Trinitatis, solis illuminatorem & conditorem orbis audeo contrectare. Hem cæcitatem meam. Horum profecto alterum foret jam mihi deligendum, aut sacris consulto abstinere, velut indignus; aut, ceu fidus dispensator thesaurique quæstor, Deo quam humillime ministrare. Quotidie a me sumitur, qui alte inclamat: Disce a me, quia mitis sum & humilis corde; nec superbiam ipse meam abjicio. Illuminatorem ac viam sumo, dicentemque audio: Ego sum via; nec viam tamen carpo fugamque e mundo. Ardet meo in ore ac manibus divinus ille ignis, qui dicit: Ignem veni mittere in terras; & tamen pigro quodam gelu torpescit pectus”. Hæc Thienæus: qui & quotidie illo se recreari epulo, alteris ad eamdem virginem litteris dicit; precaturque prolixius, ut oret, ne tam continuæ litationis audaciam aversetur ille, qui sumitur (nam sine vita, ait, mors est.) Quanto autem cum apparatu ad litandam sacrosanctam Hostiam accederet, prodit Vita Ms. e Silosii Historia, aliisque compilata, cap. 2 his verbis: Octo passim horas ante Sacrificium inter pias commentationes solitus erat transigere. Vita alia Ms., quam I. B. Caracciolus Clericus Regularis concinnavit, & de qua infra num. 205 pluribus agetur, Sacra, inquit, religiose peragere, divinorum cælestiumque commentationibus, & vel minimarum animi labium, quæ ei adesse videbantur, quotidiana expiatione se ad illa instruere, pietatisque erga Deum crebros actus persequi.

[18] [Quo modo & tempore susceperit Ordines sacros.] Vita anonyma Italica lib. 1, § 29 nonnulla suppeditat circa præsens argumentum, quæ quia Silosius supra reliquit intacta, atque videtur interesse lectoris, ut ea non ignoret, idcirco narrationem superiorem aliunde supplebimus. Discimus itaque ex laudata Vita, Sanctum nostrum, obtenta a Leone (hujus nominis Papa X tunc sedebat) tum temporis Urbe-veteri commorante, facultate, tribus diebus festivis sacros accepisse Ordines ab episcopo Melopotensi *; ac die quidem XXVII Septembris, SS. Cosmæ ac Domiano sacra, quatuor Ordinibus minoribus; proxima vero Dominica, in diem XXVIII incidente, subdiaconatu; die autem Lunæ, quæ fuit XXIX, festo S. Michaëlis, diaconatu; ac die Martis, quæ annuæ S. Hieronymi memoriæ dedicata, & Septembris est ultima, sacerdotio insignitum fuisse anno Domini 1516, ætatis vero suæ trigesimo sexto. Præter Processum Neapolitanum, quem fol. 66 allegat ad marginem sui textus prædicta Vita; omnia ista deprompta esse etiam indicat ex instrumento Romæ expedito, citans Bullam in archivio S. Pauli Majoris Neapoli. Atque ex his conficitur, quo modo ac tempore Fundator sanctus Ordinibus sacris initiatus sit. Nunc intermissam tantisper Silosianæ narrationis telam resumere placet.

[19] Jam ex his, uti habes pag. 7, ad Mignanam litteris, [E Deiparæ manibus accipit Jesum puerum] pleraque etiam colligere est collata in ipsum a Deo beneficia. Illud in primis memoratu dignum; se nempe Natalitia festaque nocte Virginei partus, ad divæ Mariæ Majoris templum, Domini præsepe iniisse, sacris fortasse operaturus; sed audi, qua sorte ac deliciarum affusione: sic enim ad eamdem: “Audax ipse nimium, ipsa sanctissimi Puerperii hora, adorandum illud verumque præsepe adii: animos mihi abunde suffecit beatissimus Hieronymus, cujus ossa propter felicia ea cunabula bene jacent; eoque mediatore e paventis Virgunculæ, novæque parentis, dominæque meæ manibus Infantulum arripui, complexus æterni Verbi carnem ac vestimenta. O vere durum meum cor! nam, quod suavissime colliquefieri tunc minime contigerit, adamas profecto erat”. Hæc ille: quo non obscure quidem innuit, se ad veros ipsos recentis Pueri amplexus, raro quodam favore Numinis, admissum ea nocte. Quod & sanctissimo Francisco Assisinati, hæc ipsa æterni Infantis cunabula celebranti, contigisse, memoriæ proditum est: ut mirari merito possimus, id Caietano in ipso suæ vitæ sanctioris tirocinio impertitium, quod Franciscus, ad ipsum sanctitatis culmen jam evectus impetravit; libetque hinc conjectari, qualis postea, cujusque notæ fuerit Vir egregius, cui tantis jam largitionibus aderat Deus. Res autem gesta repræsentatur in imagine, quæ habetur in fronte Bullæ canonizationis ejus, qualem hic vides.

[20] Huic singulari ac rarissimo in paucis favori, magnum ad stabiliendam rei gestæ veritatem, accedit pondus ex Horis canonicis, in quibus Ecclesia summatim eam ita publice legendam præscribit: Romæ nocte Natalitia, [in ulnas suas:] ad præsepe Domini, infantem Jesum accipere meruit a Deipara in ulnas suas. Id accidisse anno Domini 1517, illud indicio est, quod epistolæ Italicæ (cujus jamjam fragmentum Latinum e Silosio recitabamus) exemplari apud supra designatæ Vitæ anonymæ auctorem § 36, Romæ XXVIII Januarii MDXVIII Caietanus Thienæus subscribat. Vita, quam, auctore J. B. Caracciolo, Roma Ms.am accepimus, de loco, & relicto ibidem ad posteritatis memoriam monumento hæc lib. 1 docet: Locus erat Romæ in basilicæ Liberianæ sacello, Jesu Christi præsepi sacro. Ibi postea Savellius Perrettius, sacer purpureus Senator, marmoreum signum D. Caietani, puerum Jesum brachiorum complexu continentis, locavit, cum aræ esset patronus, ut rei foret monumentum, hac inscriptione: S. Caietanus, auspice D. Hieronymo, cujus ossa non procul jacent, in ipsa natalitia Christi nocte accepit a Deipara in ulnas suas puerum Jesum. Hæc ille.

[21] [demortuæ matris animam] Illud postremo (Silosii verbis denuo utimur) ex his nunc epistolis excerpimus, ereptam Caietano matrem fuisse sub hæc sui spiritus rudimenta; verum quo successu ac precum fructu, ejus mortem juverit Filius, libet hinc luculenter cognoscere. Elata siquidem optima femina, ut Thienæi desiderium mœroremque temperaret Mignana, statim illum litteris appellavit, diserteque monuit, fuisse jam piissimæ parentis animam Deiparæ Virgini oblatam, idque divi archangeli Michaëlis ac D. Monicæ manibus. Cui ille quam modestissime respondit, gratulari se bonæ matris sortem: illud vero negare minime posse, iisdem ipsis Cælestibus, nempe archangelo Michaëli ac divæ Monicæ, laborantem ejus spiritum commendasse. Ex quo plane ejus orationis efficaciam intelligimus, ac non aliud scivisse ac nuntiavisse Mignanam perspicimus, quam quod ipse jam impetraverat. Fragmentum epistolæ, quam Sanctus ad illam scripserit, invenies in auctore anonymo Vitæ antea allegatæ, in qua agitur de argumento, quod præ manibus habemus; verum cum ea ibi non exstet tota, extundere inde haud possumus, quo tempore parentis prædictæ obitus evenerit.

[22] [precibus juvat.] Oporteret autem, ut diu ante ejus sacerdotium is accidisset, secundum istum auctorem: nam lib. 1, paragrapho 12, qui est de Sancto infante orphano, & paragrapho 13, quem inscribit de morte matris; hunc intexens anno 1488; illum vero annis 1486 & 1487; non obscure significat, multo ante contigisse illam mortem, quam pueri Jesu complexus oblatus Caietano sit (cui tamen officium a Sancto matri præstitum subdit proxime Silosius) neque, ut dicebat idem Silosius, ereptam Caietano matrem fuisse sub hæc sui spiritus rudimenta: narrationis enim proxime antecedentis Silosianæ verba magis adultam Sancti ætatem manifestant, quam posuerit biographus ille; verum ut erroris eum convincamus, neutiquam persuadet nobis anonymus iste. J. B. Caracciolus in Vita Ms. annum rei gestæ determinat, ejusque adjuncta sic describit: Roma primum Vicentiam anno MDXVIII se contulit .. ac matris resciscens ægrotationem, sacram Lauretanam ædem tunc lustravit.. Matri obeunti fortiter animos ipsemet addebat, sacris obsecrationibus semper præsto adstans; postque fatum supremorum in eam officiorum bene meminit. Atque hæc sunt, quæ e dicta Vita ad præsens propositum pertinentia delibare nobis visum est; in cujus fide illa protulimus, & in rem nostram sufficiunt.

[23] Ast his missis, discedentem nunc illum, Silosii verbis, [Aulam Romanam pertæsus redit Vicentiam,] Roma prosequamur. Sacerdos, uti diximus, initiatus, ea frequentatione Sacrorum crescente ejus in pectore vi Numinis, intendi etiam aulæ fastidium sensit, ita ut satis sibi, conceptisque incrementis consultum iri existimarit, si ab ea urbe, in qua ab aulicis officiis ac functionibus, non unam in partem animus curæque scindebantur, Vicentiam se, tamquam tranquilliorem in stationem, postliminio revocaret: idque quod in domestico lare ordiri jam cœperat vitæ institutum, fastu omni pompaque abdicata, flagrantiore quidem studio reordiretur. In patriam igitur reverso, & in quibus potissimum pietatis studiis operam poneret, circumspicienti sodalitium occurrit, cui a divo Hieronymo nomen; frequens illud quidem, sed gregarii in eo minutaque e plebe homines. Verum qui non genus, & proavos, sed virtutum profectus ac momenta expendebat Caietanus, adscribi inter Hieronymianos hujusmodi sodales, magnanimo suorum natalium atque obtrectantium contemptu, postulavit; idque eo libentius, quod a Romano jam memorato divini Amoris sodalitio derivatum expressumque, iisdem fere legibus temperatum cerneret hoc Vicentinum.

[24] Admissus autem in illud est anno 1519, uti licet videre apud Caracciolum, [ubi cum suo tum aliorum fructu se addicit sodalitio S. Hieronymi.] Diarii Vicentinæ sodalitatis verba recitantem: ubi de sacræ Eucharistiæ frequentia a Sancto inducta, aliisque, quæ cum pro laudato sodalitio, tum pro insanabilium nosocomio ac egenis hominibus Vir apostolicus fecit, edocebere; ut necesse non sit, huc transcribere, quæ Silosius e dicti sodalitii Commentariolo de Sancti apud Vicentinos actis commemorat. Dicta confirmantur e Compendio Romano: Animadvertens, omnia in hoc mundo, & cuncta, quæ fiunt sub sole, vanitatibus & afflictione spiritus consistere, nihilque aliud firmum & stabile inveniri, quam Deo inservire; se totum Oratorio S. Hieronymi, quod Vicentiæ celebre est, applicuit, & non tam verbis, vita, exemplo, quam factis, odorem suum in sodalitatem diffudit. Dulci nempe verborum eloquio, eorumdem corda charitatis ardore ita accenduntur, ut precationibus, Sacramentorum frequentatione, pietatis officiis sedulo vacarent. Tum sequitur de frequentissimo Eucharistiæ usu, ac fame ardente, apud eos impigerrimo Sancti annisu procuratis, e citato Commentariolo.

[25] Nunc antequam aliud rerum gestarum theatrum aperiatur, [Bono etiam consanguineæ suæ invigilat.] narrationi superiori causam, quæ Virum sanctum in patriam revocarit, adjungere lubet. Anonymus lib. 1, § 35 pag. 77, Exeunte, ait, anno MDXVIII, ætatis suæ 38, habuit occasionem Caietanus interrumpendi cursum spiritualium suarum exercitationum Romæ: quia frater vita functus (ex Processu, quem citat, Vicentino fol. 129) reliquit ei neptem, quæ annos tunc quasi decem expleverat. Unde sanguinis conjunctio ipsum incitavit & constrinxit, ut patriam reviseret. Hinc discimus, Sanctum ita invigilasse bono aliorum communi, ut consanguineæ suæ proximæ bonum non neglexerit: nam idem auctor ibidem § 44 Venetiis eum Vicentiam cogitasse memorat, a suis accitum occasione matrimonii Elisabethæ Thienææ, neptis suæ, eoque profectum fuisse initio mensis Aprilis anni 1521; ubi die XXII ejusdem mensis & anni dictam Elisabetham cum Joanne Porto conjunctam esse affirmat, citans Processum Neapol. fol. 112 & 130. nec non Processum Vicentin. fol. 195 &c. Exstat apud Castaldum in Vita fragmentum epistolæ, qua Sanctus neptem illam suaviter & paterne ad Eucharistiæ usum hortatur: uti videre ibid. licet a pag. 15. At Venetiis, cujus hic in antecessum facta mentio est, qualem se probarit Sanctus, nunc intellige.

[Annotata]

* f. Megalopolensi

§ III. Acta Venetiis, ac Romæ; Ordo Clericorum Regularium, ejusque fundatores; quis primus inter illos in ipsius institutione antesignanus; cur Theatinorum nuncupatus.

[Venetiis de xenodochio publico,] Apostolicos labores, atque uberrimos ex iis perceptos pietatis erga Deum ac charitatis erga proximum fructus intermittere cogitur Vir sanctus, Baptistæ Cremensis, Ordinis Prædicatorum, qui interiora animi sui arcana moderabatur, cujusque a nutu ac imperio totus pendebat, jussu Venetias missus, sicut invenies ex eodem, quem proxime dicebam, Commentariolo apud Caracciolum; ubi illa, Xenodochium, quod Novum appellant, egregie sane, qua erat prudentia, reformavit, vigetque ejus institutio ad hanc usque diem, jure quodam singulari poscunt, ut hic ea attexam, quæ exstant in Historia Silosii a pag. 8 hisce verbis: Et vero usque adeo in eo nosocomio præclara reliquit suæ pietatis monumenta, iisque insuper institutis ac legibus adornavit; ut perinde atque si excitasset ipse opus, ejus dici autor ac fundator meruerit. Quapropter adscitus postea in Beatorum concilium, ornatus luculentissimo egregiæ caritatis testimonio fuit. Nam cum impensam inibi tanti Viri operam in ejus loci existimationem atque honestamentum non mediocre merito rectores computarent, id futuræ olim posteritati testatum magnifice voluere; ejusque integram quidem effigiem Regulari habitu ad portam principem ad vivum appingendam curarunt, dedicaruntque veluti conditori operis, publicæ gratitudinis argumentum, apposita hac inscriptione:

Beato Caietano Thienæo Clericorum Regularium, hujusque xenodochii auctori, gubernatores grati animi ergo P. C.

Anonymus lib. 1 Vitæ § 41 pag. 96 de itinere ejus Veneto agit, prænotato ei anno 1519; post Viri autem illuc adventum, anno 1520 ineunti insignes pro Dei gloria labores (uti ibidem habes § 42) innectit.

[27] [ac alibi de sodalitatibus sacris bene meritus, Romam revertitur:] Sed Caietanus fundatis jam, aut firmatis Romæ, Vicentiæ, Veronæ, Venetiisque sodalitatibus sacris ac xenodochiis, Romam rediit superioris seculi anno circiter XXI, teste Caracciolo, cujus verbis utor: quæ Silosius sic amplificat: Venetiis dum hæc ageret, jamque omnium animos sui admiratione compleverat, Dominicanus rector (de eo dicebam numero proximo) qui & Venetias se transtulerat, excellentius quiddam ac sublimius in eo conspicatus, iterum ut Romam concederet, jussit. Enimvero, qui magni pectoris adyta jam introspexerat, haud privatæ indolis hominem, aut uni tantummodo urbi parem esse; sed ad publicam rem Christianam grandioribus consiliis exaugendam a Deo destinatum illum putabat. Forte & ipse Thienæus jam majora animo conceperat. Quare nec imperio moram, nec profectioni excusationem ullam prætexere: & confestim alius quidem, ut ætate (nam annum quadragesimum jam excesserat, & Christi annus agebatur vigesimus supra sesquimillesimum) ita & virtutum apparatu Romam venit.

[28] Ubi nullis, ut antea, aulæ officiis, curisque distractus discerptusque, [ubi totus est in quæstu animarum, ac majus opus molitur] in perlustranda illa templorum non tam magnificentia, quam sanctitate, in litandis per ea monumenta Martyrum precibus, in quæstu animorum procurando totus erat: donec in memorato divini Amoris larario, superiore quodam lumine concepto, majus opus moliri cœperit, atque ad Cleri orbisque emendationem cogitationes omnes nervosque intenderit. Quæ communia fuere vota ac studia cum egregio illo viro Joanne Petro Carafa, episcopo Theatino, cujus modo vitæ rationes, antequam seculo ac infulis vale diceret, stylo paulo diffusiore sunt enarranda. His subjungitur elogium longum & insigne de rebus a magno illo viro, ac summo deinde, annis volventibus, Ecclesiæ post Christum capite, gestis; sed quia eæ tum ibi, tum in Vita ejus apud Caracciolum legi possunt, legendas hic non exhibemus. Caietani itaque Romæ consilia ac facta prosequamur cum eodem Caracciolo; inter quæ præcipuum optimo jure locum obtinet fundatio Ordinis; sicut planum fiet ex sequentibus.

[29] Caietanus igitur ea quæ secum aliquantisper, molitore Deo, [novum Ordinem fundandi una cum sociis,] agitaverat, cum Bonifacio a Colle, viro integerrimo, amice communicat. Probat ille, & sancto correptus Spiritu, se tam præclaro facinori socium offert. Hanc rem non multo post olfecit Joannes Petrus Carafa, episcopus Theatinus, qui postquam diu cupiverat e mundi fluctibus in portum aliquem emergere, ubi primum percepit instituendi Ordinis rationem atque scopum, exarsit illico vehementi desiderio ineundi instituti.. Itaque.. Caietanum libere convenit, & majorem in modum ab eo petiit, ut se ejusdem voti compotem faceret; sicut pluribus leges in Vita Caietani apud laudatum auctorem; in qua item invictum Carafæ in urgendo proposito pectus, ac masculam in eodem exsequendo constantiam pluribus laudata reperies. Triumviri itaque isti quartum adsciscunt socium, ait Caracciolus, Paulum videlicet Consiliarium, fidum Carafæ amicum, & antiqua stirpe ac probitate conspicuum. His quatuor veluti basibus ædificium omne nostri Ordinis superstructum est.

[30] Priusquam vero ad ea progrediamur, quæ Apostolicum hoc vitæ institutum condecorant; [quorum notitia] visum est præmittere quædam de Bonifacio a Colle & Paulo Consiliario, qui una cum S. Caietano ac Carafa, (de cujus laudibus jam diximus) istum Ordinem fundarunt. Caracciolus simul cum gestis Carafæ ac S. Caietani, litteris mandavit amborum Vitas, quæ tametsi breves sint, & proin consuli a lectore sine molestia possint, exhibebimus tamen, quæ de utroque viro in compendium contraxit Silosius sub finem libri primi Historiæ suæ. Et de Bonifacio quidem inde delibamus ista: Ortus est Bonifacius Alexandriæ, quæ urbs est in Insubria notissima. Genus illi e Collensi familia. Vetustissima ea quidem, quam, ut fidei publicæ tabulis constat, omni ferme ætate cum domi, tum apud externos principes, præfecturarum fasces, honorum appellationes, tituli, opes condecorarunt.. Imbutus liberaliter Bonifacius qua moribus, qua litteris, juris prudentiam emensus, lauream vigiliarum non exigua cum ingenii laude est consequutus. Cumque ea eruditio ampliori quidem theatro facta videretur, Romam concessit; ubi aulicis ac forensibus curis misceri cœpit, ea tamen lege, ut cum aulæ officiis pietatem, tranquillitatem bonæ mentis cum fori strepitu consociaret. In pauperes cum paucis munificus. Æternorum saluti juxta ac saluti animorum intentus. Admissus & ipse est inter claros illos viros divini Amoris sodales, quos ipse, etsi ceu pietatis Romanæ collabentis præsidia ac vindices probitatis admiraretur omnes, Caietanum in primis Thienæum suspiciebat; quocum ob indolis morumque similitudinem, singularem iniit amicitiam: cui ex condita postmodum Congregatione nova accessit germanitas, quovis firmior adamante. Hæc ibi de Bonifacio Collensi; de Paulo autem illa:

[31] [datur.] Paulus Consiliarius .. e quatuor nostræ sodalitatis fundatoribus ordine postremus; sed omnigena virtute cæteris par. Romanus patria fuit Paulus, e gente Consiliaria, una eademque, ut satis jam constat, cum Ghisleria, cui in exactæ sanctitatis specimen ac illustre Pontificum exemplar, unum Pium V Ghislerium orbi dedisse, sat fuerit. In Paulo non eximia quidem litteraturæ laus fuit; at consilii vis ingens ingenium abunde pensavit. Quippe ea in rebus agendis inerat prudentia, ut maximis negotiorum momentis rebusque difficillimis explicandis judicio ac dexteritate sua sufficeret. Ad hæc, oris habitus ad modestiam conformatus, singularis nec adfectata morum gravitas, animique candor incomparabilis, omnium facile benevolentiam conciliabat. Cum Carafa pene unanimis fuit, idem utrique ad pietatem impetus ac voluntas; communes animorum sensus: sive aliorum, sive suæ saluti studerent, sive divini Amoris sodalitium tererent, nusquam non simul: ut plane inter prisca illa ac celebrata tot historiarum monumentis amicorum paria, Carafam & Consiliarium adnumeres. Ut vero evectus ad summum rerum apicem episcopus Theatinus, hanc ipsam in Paulum benevolentiam adauxerit, dicemus in loco. Interim satis isthæc fuerit nostrorum patrum, antequam in Clericos Regulares evasissent, delineatio: quos disjunctos patria cæloque ac gente dispares, admirabili Dei sapientia Romæ pro suo quemque studio coactos, mutuaque amicitia initiatos, ad opus quam excellentissimum in divini Amoris sodalitio erudiit, velut in gymnasio: cujus cum originem, viros præclaros, locum, institutum, fructusque commemoret noster biographus, quantum in rem nostram satis, ad illum mitto lectorem, uti & ad Silosium lib. 2, pag. 30.

[32] [Primus inter eos] Hisce de Ordinis Clericorum Regularium, ejusdemque origine ita stabilitis, dispicere est animus, quisnam e quatuor laudatis viris fundatoribus primus in illo instituendo fuerit antesignanus ac dux, ac proin quisnam titulo isto vere ac proprie dicendus sit præcipuus ejusdem fundator & architectus. Nos honorem illum S. Caietano asserimus: assertum vero sic probamus. Bulla seu Litteræ decretales Canonizationis ejus ita habent: Romam reversus, inito cum similis memoriæ Paulo Papa IV etiam prædecessore nostro, tunc in minoribus constituto, Joanne Petro Carafa nuncupato, & episcopo Theatino, consilio, de restituendo ad pristinam formam Clero cogitare coepit. Quare illo adjutore, accitisque duobus aliis, eximiæ pietatis viris ex præfata divini Amoris de Urbe sodalitate, Bonifacio nempe a Colle, nobili Alexandrino, & Paulo Consiliario Romano, Clericorum Regularium Ordinem ad Ecclesiæ primitivæ normam instituit, seu potius instauravit. Audin' cogitare cœpit, illo adjutore, accitisque duobus aliis instituit? Assertionem nostram disertissimo ac luculentissimo testimonio corroborant memoratæ mox Litteræ decretales, quando inter alia humilitatis Servi Dei specimina, unum illud referunt paucis hisce quidem, sed quæ rem nostram maxime evincant, verbis: Quamvis primus Ordinis parens foret; ejus tamen regimen assumere non est passus; sed memorato, tunc in minoribus constituto Joanni Petro Carafæ illud cessit. Nonne ergo ex his satis superque liquet, primum novi Ordinis antesignanum, ducem, parentem, ac architectum exstitisse S. Caietanum?

[33] Jam vero de aliis scriptoribus quid dicemus? Caracciolum dedimus paulo ante; [in condendo Ordine antesignanus,] cui adde Castaldum in Vita Sancti cap. 3; Silosium Historiæ suæ lib. 1, pag. 3, ubi dicitur Thienæus .. præcipuus Ordinis cum Carafa institutor. Et libro 2 pag. 33 hæc scribit: Porro moliri hoc ipse secum ardentissime eo tempore cœpit Carafa, quo id ipsum Caietanus animo pervolutabat, collimabantque, impulsore Deo, in idem simul institutum ambo. Cumque neuter alterius mentem sensumque cognosceret, modum uterque excogitabat, quo res bene cederet. Interea temporis evulgare egregium consilium cœpit Thienæus; statimque sparsus rumor in episcopi Theatini aures insusurravit, illum de abdicanda aula cogitare, & condendi novi Clericorum Ordinis mentem cum Bonifacio communicasse. Rescivit id vix Carafa, cum admotis veluti stimulis, ac vehementer incensus, Caietanum ingenti quodam spiritu convenit; & molitum se ait jam diu opus, eamdemque Clericorum Regularium ideam & concepisse pridem animo, ac tum quidem de ea cogitare, nec ulli adhuc mortalium mentem aperuisse. Nunc vero quando ipse prius de ea re sermonem habuerat, admitti se magni conatus socium prolixe rogabat. Quod dum ob rationes ibidem appositas abnueret Caietanus; rem ita perursit Carafa egregio utique animi ardore ad eam inflammatus, ut in tanti moliminis partem admissus sit. Etenim cum nec flecti illum cerneret, eo vir præfervidus exarsit, ut genibus repente nixus, obductoque veluti indignabundus gravissime supercilio, interminatus fuerit, se, nisi ex illo aulæ mundique æstu, in illam, quam tantopere exoptaverat, tranquillitatem assereret, exacturum ab eo olim supremo die suæ animæ rationem. Itaque .. dedit Carafæ manus Thienæus, statimque & ipse in genua provolutus, illumque humanissime complexus, Ego te, inquit, mi Domine, numquam deseram. Confirmantur ista e Vita apud Caracciolum, quæ cum danda a nobis infra sit suo loco, verba ejus, quibus Silosio consentit, hic pro insertis habemus: atque adeo incommodare nobis minime debent ista, quibus dictam Vitam orditur: Caietani Thienæi inter quatuor viros nostri Ordinis conditores post Carafam præcipui; ut videre dabitur mox.

[34] Quæ contra objici possunt, in notitiis Mss., Roma ad nos missis, [auctor & parens] ita diluuntur: Consentiunt reliqui historici, & scriptores fere omnes tum domestici tum extranei, uno vel altero excepto, qui primum locum in novi Ordinis institutione Carafæ deferunt, satis levibus moti conjecturis; quod primo Carafæ ante Caietanum Pontificiæ litteræ pro approbatione novi Ordinis inscriptæ fuerint, primusque statim post institutum Ordinem Præpositus Carafa fuerit renuntiatus, & adhuc constans Theatinorum nomenclatura ab episcopo Theatino, veluti præcipuo conditore, in novum Ordinem derivata. Quibus tamen, aliisque similibus a laudato historico Silos lib. 2 § Quo autem ritu &c.; & lib. 3, § Ducem ac moderatorem &c., satis abunde responsum est. Episcopalem enim Ordinem, dignitatemque primum sibi vendicare locum supra inferiores ordines, & hac de causa Carafam episcopum Thienæo presbytero præferri in Apostolicis literis, omnibus compertum esse debet; & hæc Carafæ dignitas, ejusdemque præ cæteris maturioris ævi reverentia, validum Thienææ humilitatis animique demissionis præsidium fuere pro novi Ordinis præfectura recusanda (de qua re supra dictum est.)

[35] [fuit Caietanus.] Ex hac ergo prima Ordinis præfectura Carafæ demandata, & ex iis, quæ Theatinus episcopus egit, maxime apud Romanum Pontificem augustosque Patres in fundatione urgenda, ac novo Ordine primum moderando, factum est, ut denominatio Theatini præsulis, viri dignitate, literis, & auctoritate præstantissimi, sociis quoque tribueretur, ac sensim, ut fieri solet, a vulgo ejusdem instituti sectatores præfato nomine appellarentur: quod magis auctum firmatumque est, ubi Carafa, ejus id exposcentibus meritis ac virtutibus, primo ad sacram purpuram, & tandem ad supremam Christiani orbis dignitatem, Pauli IV assumpto nomine, fuit evectus. Hæc ibi; quibus juvat adjungere ea, quæ Silosius lib. 3 mox designato suæ Historiæ, pag. 69 & 70 recte in rem nostram scribit: Certe episcopum Theatinum inter quatuor ipsos fundatores ætate provectiorem, celebritate famaque nominis, quam ipse cum ingenii laude, ac in primis eloquentia singulari, tum ad principes legationibus, magnisque pro re Romana curis egregie administratis, sibi conciliaverat, præcelluisse: ad hæc, præcipuas ac difficiliores in condendo Ordine partes egisse, & qui summa erat apud Romanum Pontificem augustosque Patres existimatione, flectendis eorum animis strenue adlaborasse: tum quæ ejus erat eruditionis præstantia, ac rerum usus in ordinanda re communi, recentique familia, qua novarum legum rudimentis, qua prisci instituti regulis prolixius insudasse: postremo hanc etiam fundandæ sodalitatis mentem jam pridem ipsum induisse, erectumque egregie in hanc curam sæpius id secum agitasse; ac proinde tot nominibus promeruisse, ut eam moderandi Ordinis præfecturam primus capesseret, & socii ultro offerrent, nemo est, qui dubitet. At enimvero quod ad institutionis negotium, ac præcipuum fundatoris nomen spectat, re tum ad veterum nostrorum Patrum sensum, tum ad historiarum fidem maturius examinata, par est, ut illibata episcopi Theatini laude, suum etiam B. Caietano decus asseratur. Deinde laudatus auctor duos illos e quatuor Ordinis conditoribus primarios ac præcipuos statuit. Nam, inquit, si infularum ac nominis splendorem, primamque Ordinis præfecturam, atque egregios in explicandis difficultatibus conatus spectemus, præcipuum hujusce Clericorum reipublicæ caput, patremque Carafam dicemus: si sparsam evulgatamque inter Romanos proceres eam excitandæ sodalitatis mentem; primus familiæ auctor, Thienæus fuit: ita ut hic quidem, quod ideam operis proposuit; ille, quod opus ipsum insigni conatu molitus fuerit, velut æquales ac compares, præcipuam quisque laudem, ac principem sibi locum vendicet. Uterque igitur vere ac proprie primarius ac præcipuus novi Ordinis parens & fuit & dici debet; ac Caietanus quidem primus ordine temporis, quia prima ad illum causa movens; quia primus antesignanus, dux ac præmonstrator ejusdem extitit tribus aliis secum in fundatione sociis. Atque hæc quidem sufficiunt ad præsens institutum; imo vero non obscure conficiunt, illustrissimum virum Justum Fontaninum, archiepiscopum Ancyranum, in Codice constitutionum, quas summi Pontifices ediderunt in solenni canonizatione Sanctorum, anno 1729 Romæ excuso, melius consulturum fuisse eruditioni suæ, si in nota ad Constitutionem 94, pag. 458, supersedisset his verbis: Quum vero Caietanus, unus ex quatuor Conditoribus, qui duce Caraffa, cœtum Clericorum Regularium primi instituerunt, primus ex eisdem Clericis Regularibus fuerit ab Ecclesia Romana in Sanctorum canonem relatus; ideo eorumdem Clericorum præcipuus apud Deum patronus, & primus veluti parens haberi potest.

[36] J. B. Caracciolus in Vita Ms., quam habemus, lib. 2 nonnullos circa præsens argumentum errores detegens, [Errores quidam in hac materia.] scribit sequentia: Morum instaurationem animo revolverat (Carafa) & fortasse, ut novo Ordine etiam perficeret, secum agitarat. Et quidem ab Adriano VI de re hac consultus jam fuerat. Immo cum Thoma Gazzella & Marcello Caietano multum Pontifici huic opis tulit in morum censura, & reipublicæ Christianæ administratione. Verum hæc alia plane historia est, quam nostri, ait, Ordinis origo, ut perperam ab historicis commisceretur.. Alii etiam turpibus erroribus lapsi sunt in nostri Ordinis historia. Spondanus antea dictum Marcellum Caietanum, a patria ita cognominatum, Ordinis conditorem exposuit, & cum nostro Thiene ei Marcelli Caietani Thienis, historia perturbata, nomina faciens, commiscuit, causam imperite ex iis, quæ de hoc Marcello diximus, nactus.. Ejusdem scriptoris culpæ vertendus error eorum, qui eum inscite insecuti, Caietanum nostrum Marcellum vocaverunt: quod effecit Aicherius Benedictinus, & Morerius in suo Dictionario. Vellemus, ut Acherii locum designasset. In nostra Morerii editione sexta, ad vocem Gaëtan &c. nihil offendimus simile; uti nec in supplemento, textui ipsius ibidem subjecto; ita ut plane suspicemur, id, quod apud laudatum auctorem Vitæ asseritur, haustum esse ex alia quadam editione & additione prædicti Dictionarii, tot modo supplementis misere deturpati, ut aliud omnino jam appareat. Spondanus, quem biographus dumtaxat nominabat, consuli potest ad annum 1524, num. XIII. Circa Carafam, Thomam Gazzellam & Marcellum Caietanum, de quibus nominatus supra biographus, observa, quod Silosius lib. 1 pag. 25 suæ Historiæ aliter ea referat nomina, dicens: Adrianus.. Joannem Petrum Carafam & Marcellum Gazzellam.. Romam accersivit, ut eorum consilio ac opera conclamatis pene moribus .. opportune mederetur.

§ IV. Difficultates novi Ordinis institutioni interjectæ; approbatio ejusdem Apostolica; professio solennis; Præpositi electio; varia circa Ordinem expensa.

[Post difficultates Ordinis institutioni interjectas ac superatas,] Variis quidem tametsi non diuturnis difficultatibus, quæ novo Ordini condendo moram injecerunt, superatis, tandem ille Sedis Apostolicæ auctoritate approbatus est. Ad difficultates quod attinet, Anno igitur, ait A. Caracciolus, redempti orbis MDXXIV, festo die Inventæ Crucis, a quatuor jam dictis viris res cœpta est apud Clementem VII Pont. Max. sedulo agitari. Magnis primum difficultatibus impediebatur; quas ibidem recenset scriptor idem, ac Silosius lib. 2 pag. 34. His itaque res implicata nodis, teste Caracciolo, vix umquam fuisset expedita, nisi Caietanus in primis, & socii etiam alii strenue respondissent. Responsa subdit laudatus biographus, uti & Silosius, quem modo citabamus. Rationum ergo momentis, quæ contra objecta fuerant cum diluissent Patres, Matthæo Giberto, celeberrimo Veronensi episcopo, egregiam negotio expediendo, prout legere est apud eosdem auctores, operam conferente, optatum res exitum habuit. Itaque cum Inventæ Crucis festo die, ut loquitur Caracciolus, res agitari cœpta esset, in Crucis itidem Exaltatæ solenni luce fauste confecta est; ut proinde non immerito Crucis insigne nobis assumpsisse videamur.

[38] [ejusdem conditores ad nuncupanda religiosa vota se accingunt;] Antequam ulterius progrediamur, factum hic suppleamus ex Silosio, quod Caracciolus indictum reliquit, & ille ita narrat lib. 2, pag. 36: Ergo de Pontificis Maximi propensiore jam animo, amplissimique senatus suffragio certiores Patres, novæ Clericorum Regularium Congregationis candidati explicare se curis omnibus, censusque ac dignitates abdicare, quo arduum paupertatis iter arriperent expeditius ac sanctius, statuerunt. Quare signatis tabulis; sua quisque ordinare, & qua consanguineis, qua pauperibus partito prudenter patrimonio, legare ac distribuere. Novæ in primis condendæ Religionis ut usui necessaria sub initium curarent, partem non plane magnam legarunt. Videre est harum donationum autographa in publico Romani Capitolii tabulario, quæ nos in plerisque domorum nostrarum exscripta habemus. Episcopus vero Theatinus, præter bonorum abdicationem, utrumque sacerdotium, Theatinum ac Brundusinum, pro facta a Pontifice, ut diximus, facultate, ea animi alacritate ac celsitudine, qua iniri id genus commoda atque honores solent, dimisit. Episcopali tantummodo dignitate ac nomine illi a Pontifice reservato, ut datis obsignatisque brevibus literis die XXIV Junii mensis, anni MDXXIV constat.

[39] [eaque deinde Romæ in ecclesia S. Petri,] Patres itaque in hunc modum ad emittenda novæ suæ Religionis vota rebus omnibus expediti, ea nuncuparunt die & anno prædictis. Rem gestam describit Caracciolus; cui adde Silosium pag. 37; qui e publico instrumento eam Historiæ suæ ibidem inserit. Sic vero habet: Die XIV Septembris MDXXIV. In nomine Domini. Amen. In præsentia mei, notarii &c. personaliter constituti in ecclesia sancti Petri de Urbe, audita Missa, celebrata per reverendum patrem, dominum episcopum Casertanum, super altare capellæ sancti Andreæ, reverendi patres dominus Joannes Petrus Carafa de Neapoli, episcopus Theatinus, dominus Caietanus de Thienis, Protonotarius Apostolicus ac juris utriusque doctor, de Venetia; dominus Bonifacius de Collis, Clericus Alexandrinus, & dominus Paulus de Consiliariis, Clericus Romanus, præcedente communione eorum, processionaliter de dicta capella accedentes ad altare majus S. Petri, sedente dicto episcopo Casertano, Sanctissimi D. N. Papæ commissario, vivæ vocis oraculo specialiter ad infrascripta, ut asseruit, deputato, cathedraliter in pede dicti altaris præfatus reverendus pater dominus Joannes Petrus episcopus præsentavit eidem domino episcopo Casertano quasdam litteras Apostolicas in forma Brevis Sanctissimi domini Papæ Clementis septimi, quas ea, quæ decuit, reverentia recepit, illasque præfatus dominus episcopus Casertanus publice legendas mihi notario tradidit hujusmodi sub tenore:

[40] A tergo: Venerabili fratri Joanni Petro, episcopo Theatino, [recitatis prius a notario] & dilecto filio Caietano presbytero Vicentino, ac eorum sociis, & successoribus. Intus vero: Clemens Papa septimus. Venerabilis frater, & dilecti filii, salutem & Apostolicam benedictionem. Exponi nobis nuper fecistis, quod vos & nonnulli alii ejusdem propositi socii vestri, divina, ut creditur, inspiratione ducti, cupientes cum majori animi quiete Deo servire & illi magis pro desiderio cohærere posse, tria substantialia Religiosæ vitæ, paupertatis scilicet, castitatis, & obedientiæ vota emittere, & sub solito & communi habitu Clericali in unum habitantes, & in communi ac de communi viventes, ac Deo humiliter & devote, quantum ipse dederit, servientes sub nostra & Apostolicæ Sedis humili & immediata subjectione & speciali protectione Clericalem vitam ducere decrevistis, supplicareque nobis fecistis, ut de nostræ atque hujus sanctæ Sedis plenitudine potestatis solitaque clementia in præmissis benigne annuentes, de iis, quæ ad hujus vitæ propositum conducere aut quomodolibet expedire videntur, vobis, sociis, & successoribus vestris providere dignaremur.

[41] Nos, qui omnium Christi fidelium piis & honestis desideriis libenter annuimus, [Sedis Apostolicæ circa novum Ordinem] vestrum in hac parte laudabile desiderium plurimum in Domino commendantes, vestrisque hujusmodi supplicationibus inclinati, vobis & cuilibet vestrum, ut, quandocumque visum fuerit, possitis tria substantialia Religiosæ vitæ, ut petitis, paupertatis, castitatis, & obedientiæ vota publice emittere, & in manibus cujusque presbyteri secularis vel cujusque Ordinis regularis solemniter profiteri, ac sub solito & communi habitu Clericali, subque nomine ac nuncupatione Clericorum Regularium in communi viventes, in locis religiosis aut secularibus, prout vobis ab illis, quorum loca ipsa, concessum fuerit, seu expedire videbitur, sub Nostra & Sanctæ hujus Sedis Apostolicæ immediata subjectione & speciali protectione in unum habitare, atque ex vobis inter vos singulis annis Superiorem eligere, Præpositum nuncupandum, qui usque ad triennium & non ultra confirmari possit, aliosque quoscumque seculares Clericos, quavis dignitate fulgentes, seu laicos, qui, Deo inspirante, ad hujusmodi vitæ propositum & communem vivendi modum se conferre voluerint, recipere, & post annuam probationem, ad talem trium votorum professionem in manibus Superioris seu Præpositi emittendam, ad hujusmodi communem vivendi modum admittere: nec non statuta quæcumque, ordinationes, & constitutiones de omnibus & singulis, quæ ad hujusmodi vitæ propositum conducere, moresque & institutum honeste, devote clericaliter vivendi concernere videbuntur;

[42] [confirmatione, ac privilegiis,] De Missis præcipue, & de aliis divinis Officiis, sive Horis canonicis, prout vobis melius videbitur, celebrandis & recitandis, licita tamen & honesta, rationabilia, & bonis moribus & sacris canonibus non contraria, facere, edere, & pro tempore facta edere, corrigere, reformare, & in parte vel in totum immutare, ac de novo alia, prout vobis expedire videbitur, instituere & ordinare, & juxta illa vivere; quæ postquam a vobis condita & reformata, instituta aut immutata & ordinata, ac nobis seu successoribus nostris exhibita fuerint, Apostolica auctoritate confirmata & approbata sint, & esse censeantur. Et ut omnibus & singulis privilegiis, exemptionibus, immunitatibus, indulgentiis, facultatibus, libertatibus, auctoritatibus, indultis, favoribus, concessionibus & gratiis spiritualibus & temporalibus, quibus potiuntur & gaudent, aut in futurum potientur & gaudebunt Canonici Regulares Lateranenses, congregationes, personæ, & loca eorum, vos & loca vestra uti, potiri & gaudere possitis: quorum tenore præsentibus pro sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis haberi volumus; ita ut litteræ Apostolicæ super eisdem privilegiis, exemptionibus, immunitatibus, concessionibus, & gratiis eisdem concessis, vel pro tempore concedendis, mutatis dumtaxat nominibus, cognominibus, invocationibus, & diebus ad libitum expediri possint, perinde acsi illa omnia & singula, non solum per clausulas generales, sed per eorum tenorem, de verbo ad verbum expressionem, & insertionem fuissent vobis per has nostras litteras sub hac ipsa die expressa & specialiter concessa, tenore præsentium ex certa nostra scientia & ex Apostolicæ plenitudine potestatis vobis, ac sociis, & successoribus vestris in perpetuum concedimus pariter & indulgemus, & ad præmissa omnia & singula, quibuscumque impedimentis & contradicentibus amotis, liberam plenamque auctoritatem & facultatem elargimur, non obstantibus nomine, dignitate, & officio episcopali, quæ Joanni Petro supradicto per alias nostras litteras reservavimus, Apostolicisque, & generalibus, aut specialibus constitutionibus, ordinationibus etiam juramento, aut quavis alia firmitate roboratis, etiam siquæ specialiter, seu de verbo ad verbum, exprimenda essent, quæ pro expressis haberi, & quibus quoad effectum præsentium dumtaxat specialiter & expresse derogamus, aliisque contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die vigesima quarta Junii MDXXIV. Jacobus Sadoletus.

[43] [solenni ritu emiserunt,] Quibus litteris perlectis, ac servatis solemnitatibus & ceremoniis consuetis, præstitisque per dictos reverendos dominos .. solitis juramentis in manibus dicti reverendi patris domini episcopi Casertani, commissarii Apostolici, solemnem & expressam professionem emiserunt .. oblatisque per unumquemque eorum cedulis professionis hujusmodi, eorum propria manu scriptis, & subscriptis, in manibus dicti rev. patris domini episcopi Casertani traditis, consignatis & derelictis, hujusmodi sub tenore, videlicet: “Anno Domini MDXXIV, die XIV mensis Septembris Romæ in ecclesia sancti Petri apud altare majus. Ego Joannes Petrus Carafa Neapolitanus, episcopus Theatinus, profiteor hodie coram Domino, & promitto Deo, & beatæ Mariæ semper virgini, & eidem B. Petro Apostolo, & tibi reverendo in Christo patri episcopo Casertano, commissario Apostolico, ad hæc per Sanctissimum Dominum nostrum specialiter vivæ vocis oraculo deputato, nomine & vice ejusdem Sanctiss. Domini nostri Domini Clementis Papæ septimi, & Præpositi per nos eligendi, quod ero obediens eidem Sanctiss. D. N., & Præposito supradicto, eorumque successoribus canonice intrantibus, usque ad mortem secundum regulam Clericorum Regularium, sub tribus votis, paupertatis scilicet, castitatis & obedientiæ, per eumdem Sanctissimum Dominum nostrum noviter institutam. Ego Joannes Petrus Carafa episcopus Theatinus propria manu scripsi, atque ore proprio pronuntiavi”.

[44] Cumque tantumdem præstitum fuisset a Caietano, ac duobus aliis, [ac proprias vitæ suæ instituto vestes induerunt.] uti habemus ex iis, quæ in præsenti instrumento sequuntur, præfatus reverendus pater dominus episcopus Casertanus dictos reverendos patres .. genibus flexis humiliter coram adstantes, auctoritate Apostolica in iis sibi attributa, præfatos Clericos Regulares sic adstantes, & obedientes benedixit, & deinde detectis & spoliatis ab eo vestibus, quibus induti erant, eosdem vestibus & biretis Regularium Clericorum solemniter induit & vestivit. Deinde electus ab illis novis professis fuit Præpositus Joannes Petrus episcopus Theatinus, & a prædicto Commissario, auctoritate Apostolica confirmatus, sicut in eodem instrumento continetur. Et subditur ista clausula: Acta sunt hæc Romæ in basilica sancti Petri, Principis Apostolorum de Urbe, in locis præallegatis, præsentibus venerabilibus viris domino Francisco Vannutio, Clerico Romano & canonico sanctæ Mariæ in Transtyberim de Urbe, nec non Domino Aymo Cichonis, Clerico Burgensis diœcesis, scriptore Brevium Apostolicorum, & domino Leonardo Gratino, Clerico Florentino testibus. Quondam Stephanus de Amandis de prædictis rogatus fuit.

[45] Habes, lector, prima Ordinis Clericorum Regularium exordia; [cujus & brevis quædam] quem uti penitius exploratiusque cognoscas, consule Historiam illius a Silosio vulgatam. Ad quamdam tamen circa eumdem ideam tibi formandam subservient summa quædam hujus argumenti capita, quæ ex isto opere carptim delibamus, lib. 2, pag. 40 & sequentibus diffusius exposita. Itaque ne signa quædam prognostica, temporisque, quo natus Ordo est, opportunitatem, nec non Clericorum Regularium in Ecclesia antiquitatem, quam a primis ejusdem temporibus repetit, ac deinde per secula deducit, recensendo gradatim ejusdem cultores ac propagatores; ne, inquam, hujusmodi res consecter; historicus laudatus scribit ista de nomine Ordinis pag.45: Jam quod nostræ sodalitatis conditores primævam illam, veteremque Clericorum observantiam in ipso Clericali habitu renovare decreverint; non diutius profecto elaborandum, aut commentandum illis fuit, quo se nomine indigitari vellent: recenti namque Clericorum instituto ac moribus, devotisque in commune bonum curis; quæ magis obvia aut aptior, quam Clericorum Regularium nomenclatio? Quam elegerunt fauste Parentes nostri, & Pontifex Max. Clemens VII suo ipse diplomate annuit; eosque de simplici Clericorum Reg. vocabulo appellatos voluit, quod nulli postea Religiosorum hominum Ordini, nisi cum aliqua appendice contigit: ut fuere Clerici Regulares divi Pauli decollati, qui & Barnabitæ nuncupantur; Clerici Regulares Sommasceni, Societatis Jesu, Ministri infirmorum, Clerici Minores, aliique. At enimvero a Theatinis Carafæ infulis inhæsit nostro Clericorum Regularium sodalitio Theatinorum cognomentum, arbitrio profecto usuque vulgi, nomina persæpe suo nutu inscribentis; non quidem ipsius Carafæ consensione, ut falso quidam existimarunt. Numquam enim vir modestissimus eam sibi celebritatem indulsisset, ut qui infulas ipsas ac sacerdotia abdicaverat, infularum deinde titulos, umbramque nominis adfectaret retinere, atque in suo Ordine æternari. Verum etsi de solo hoc Clericorum Regularium nomine satis superque noti sint nostri homines; eoque nos scriptores passim appellent ceu per antonomasiam, Clerici Regulares: tamen cum ad quamdam discriminis tesseram, tum ad magni potissimum Patris memoriam, admisimus ultro Theatinorum appellationem; quam sive ἀπὸ τοῦ Θεοῦ, hoc est a Deo derives; sive a verbo θεατήνας (imo vero θεαθῆναι) quod est spectare sive spectari; oppido illustris isthæc erit nomenclatio; ceu Dei aut inspectores aut spectaculum simus. Nec ad splendorem decusque sodalitatis nostræ luculentius quid fuerit, quam eo cognomento nominari, quod statim moneat, ipsam veluti theatrum quoddam esse, in quo aut spectetur Deus per ascetarum contemplationem, aut ipse Deus spectet eorum incrementa atque exempla virtutum.

[46] [datur notitia,] Præclaram Ordinis, ac sancti ejusdem fundatoris Caietani ideam suggerit Bulla canonizationis S. Caietani, his verbis egregie eum laudans: Clericorum Regularium Ordinem ad Ecclesiæ primitivæ normam instituit, seu potius instauravit; qui videlicet ad eorum morem, quibus cor unum & anima una fuisse legitur, abdicata rerum omnium temporalium cura, ipsaque emendicandi solicitudine, ex solis eleemosynis sponte oblatis viverent, Deique omnipotentis misericordiam expectarent; atque ita pristinam illam Apostolicam vivendi formam ex integro redditam, magno cum ecclesiastici nominis fœnore, hæreticorumque illud temere deprimentium rubore, hic Dei Servus in orbem postliminio revocavit, firmavitque Apostolica auctoritate, tribus substantialibus votis, legibus & institutis, statui decorique Clericorum oppido consentaneis.. Quam quidem vivendi formam visa est non semel divina providentia, rebus in arcto positis, miraculis comprobasse: cavitque sedulo Caietanus, ne quid umquam ea detrimenti caperet; præsertim cum oblatos ultro Neapoli fundos ac census constantissime recusavit, ea objectans Domini verba: Respicite volatilia cæli; non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, & pater vester cælestis pascit illa. Ceterum Silosius pag. 59 eorum, qui hoc vitæ institutum laudarunt, elenchum exhibet. Finem vero ejusdem esse, non sibi dumtaxat, sed etiam proximorum saluti vacare, idque ex primorum fundatorum mente; idem historicus variis deducit argumentis contra eos, qui aliter censuere.

[47] [& paupertas præsertim extellitur.] Paupertas autem, de qua dicebam modo, sicut inter omnes plane alios Religiosos Ordines singularem, nativum ac proprium quemdam in hoc Ordine habet splendorem, ita ejusdem & primarium est decus & ornamentum. Eam expendit laudatus historicus pag. 64; ubi inter alia, Paupertas, quam a nostris, ait, parentibus, veluti opulentissimum patrimonium accepimus, ea est, ut quamvis (nostrarum constitutionum verbis utimur) neque per professionem, neque per sacros canones prohibeamur annuos reditus in communi possidere; per Concilium autem Tridentinum nobis sit concessum: nihilominus, voluntarie tamen, ut nullo umquam vinculo astringamur, ab illis abstinemus; idque vi regulæ, prout invenies loco citato; adeo ut, si communi patrimonio, proventuque victitare nunc demum consilium foret .. novo Capituli generalis consulto, penes quod ferendarum atque immutandarum legum potestas est, refigenda hæc paupertatis statuta essent, aliaque inducenda. Pag. 65 idem scriptor Urbanum PP. VIII de eximia & admiranda hac paupertate ita alloquentem inducit patres, comitiis generalibus anno 1627 interfuturos: Singulare id quidem, ait, ac præstantissimum Ecclesiæ decus esse, ac nulli Religiosorum Ordinum juge id paupertatis ac providentiæ miraculum experiri contigisse; curarent proinde, ut incorrupta incomparabilis isthæc laus in posteros deducatur; nec sinerent, unicum hoc Ecclesiæ, ac Religiosæ disciplinæ ornamentum dilabi. Divinæ providentiæ in rebus pene desperatis exempla carptim recenset Silosius pag. 66.

§ V. Sancti patientia duris probata, Ordinis præfectura, suscepta Romani Breviarii reformatio; præclara de pestiferis ac egenis merita; compositæ discordiæ Veronenses; Venetum valetudinarium promotum; tenax in retinendo apostolicæ vitæ rigore propositum.

[In depopulatione Romana post durissimas vexationes liberatus, tendit Venetias, & Ordini præficitur:] Quam graves & acerbas Sanctus noster in famosa illa ac tragica urbis Romanæ expilatione, quæ anno 1527 accidit, perpessus sit ærumnas, quam barbaras vexationes; invenies apud Caracciolum in Vita ejus, ac Silosium lib. 3. Quibus robur accedit e Compendio Romano, ac Bulla canonizationis; e qua rei gestæ epitomen huc transcribo: Ut autem præclara Servi Dei virtus non in prosperis solum exerceretur, sed in adversis etiam probaretur; tunc præ cæteris eximia ejus æquanimitas enituit, cum in immani illa Urbis direptione a militibus deprehensus, creditusque, ut olim, divitiis abundare, ut eas proderet, sævissime tortus; eam tormentorum vim mira animi tranquillitate ac mansuetudine perpessus est; eoque tandem in teterrimum carcerem cum sociis detruso, accidit, ut quadam die canentem cum ipsis laudes alternatim lætiori voce, acsi in odeo essent, audiret Hispanorum quidam tribunus; qui profecto tantam demiratus alacritatem, tantamque in perferendis malis constantiam, illico ut relaxarentur atque in sui gratiam liberi dimitterentur, a commilitonibus suis enixe petiit, obtinuitque. His ita expositis, mox Venetias nos deducit prædicta Bulla, sic pergens: Vinculis exsoluti ad Tyberis ripam tendunt, incerti animi, quo potissimum transmitterent: cumque commeatum & pecuniam non haberent, adfuit divina providentia, vel ipsos aggressores interne movens, ad stipem ultro itinerisque viaticum erogandum. Inde venientes ad ostia Tyberina, Venetum oratorem auspicato offenderunt in patriam solventem: a quo benigne excepti & liberaliter habiti, Venetias tandem obtinuerunt. De modo, quo illuc migrarunt, pluribus agit Silosius; navi eos exceptos dicens die XXV mensis Maii solvisse secundis ventis, ac Venetias appulisse die sexta decima mensis Junii. Hic vero die Exaltatæ crucis, uti narrat Caracciolus, ejusdem anni MDXXVII coactus grex parvus sibi pastorem Caietanum elegit, dignum utique Theatini episcopi successorem.

[49] [quo munere recte perfunctus, in eo deinde confirmatur.] Silosius primas novi Præpositi curas describens, Inita ergo, ait, regendæ sodalitatis provincia, eo animum conatusque admovit Thienæus, ut commodiores Clericorumque disciplinæ aptiores domos compararet, in quibus & sacris operari, & curare Sacramenta, & cœtus ad pias conciones cogere, & suarum etiam virtutum exercitamentis Deoque vacare posset. Nec post multo, cum splendescere ac polliceri de se magna præclarum vitæ institutum cœperat, oblatæ S. Nicolai a Tolentino ædes, ubi probæ quidem mentis frugique viri mutuo sui ipsorum incitamento exemploque egregie animati, præclara edere pietatis documenta soliti erant.. Ergo re piis cum sodalibus transacta, die nona & vigesima Novembris ejusdem anni eo immigrarunt. Idem, qui supra, Historiæ Clericorum Regularium conditor ad annum 1528 in Ordinis præfectura Caietanum fuisse confirmatum refert, hæc in rem nostram scribens: Quo item anno ipsa Exaltatæ crucis die, habita Venetiis comitia de eligendo Ordinis moderatore, ac re quidem haud prolixius excussa, consensu plausuque omnium confirmatus in eo Præpositi munere Thienæus, qui præclaram jam indolem, summamque in procuranda familia prudentiam, primo eo magistratus anno mirifice probaverat.

[50] [Sub Sancti regimine suscepta Breviarii Romani reformatio,] Ad annum 1529 spectant Litteræ Apostolicæ Clementis PP. VII, Carafæ ac Caietani nomine prænotatæ, ac die XXI Januarii anni istius signatæ, de reformando Breviario. Earum exemplar edidit Silosius libro 3 Historiæ suæ, inter alia sic præfatus: Enimvero quod nullæ tunc essent preces inculpatæ ac decoræ, plura in dies obtrudebantur Breviaria, non suis quæque nationibus aut provinciis, sed singulis fere ecclesiis, ablegata laudabili illa in eisdem sacris recitandis ac faciendis conspiratione consensuque Fidelium. Quod vero Romæ tunc temporis Breviarium terebatur, nullis non erroribus ac mendis plenum. Damnatæ ab Ecclesia memoriæ auctorum homiliæ: incertæ nulliusque fidei passim historiæ: præposteræ obscuræque admodum rubricæ, præter sermonis inconcinnitatem, plebeiamque plerisque in locis dictionem, quam sugillat notatque merito epistola ad Gibertum Carafa.. Ergo in hoc consilium patres incumbere, ac re constituta, transactum cum Clemente Pontifice, ut auctoritatem operi ac stimulos adderet: qui egregiam illam Regularium Clericorum mentem probavit prolixius &c. Hæc accidere sub dicta S. Caietani præfectura. Cur autem hoc negotium impigre susceptum, non habuerit exitum; ibidem invenies. Bulla canonizationis, facta mentione de divini cultus nitore, exactaque sacrorum rituum observantia, Quarum quidem, addit, rerum peculiare studium suis demandavit, & ejusdem Clementis VII prædecessoris jussu, Breviarii Romani reformationem, una cum.. Joanne Petro Carafa sodali suo aggressus est: quæ postea novis curis absoluta, in Romano Breviario vulgata est.

[51] At nunc quemadmodum sanctus Fundator Ordinis sui gubernatione perfunctus sit, [labores ipsius apostolici erga pestiferos] aliisque ante apostolicis laboribus egregie distentus, videamus. Ad primum quod pertinet, Silosius lib. 4, pag. 132, Explevit, ait, hoc anno, id est labentis seculi trigesimo præfecturæ vices Thienæus: quo quidem auspice ac moderatore, auctum mirifice strictioris paupertatis studium ac disciplina morum est: cum in eo ipso munere administrando nullum non virtutis ac prudentiæ specimen dederit; insigni præsertim temperamento auctoritatis, qua præerat, & humilitatis, qua se postremum omnium censeri vellet: visumque profecto est, ut æque illi omnes, ac ille omnibus subesse percuperet. Nunc pergamus ad secundum cum Silosio: Intra hanc ejus magistratus trieteridem memoranda ea pestilitas accidit, quæ, ut communis fere Europæ fuit, ita & Venetiis etiam implere scenam suam visa est plane luctuosam.. Igitur grassabatur publico funere Venetiis lues, & qui vertere in suæ pietatis argumentum aliorum calamitates atque infortunia egregie noverat Caietanus; sine fructu exemploque elabi cladem ac vastitatem urbis non est passus. Enimvero horribili ea rerum facie metuque nihil deterritus, cui aliena salus, quam sua longe potior, in ea sese vitæ discrimina alacriter injecit. Præire ipse suis Clericis; quorum plerosque præclaro in eo opere socios habuit & commilitones.

[52] De S. Caietani mirifica erga pauperes beneficentia quid dicam? [ac egenos:] At enim, ut observat laudatus auctor, non sola Italiam divexavit pestilentia; verum incredibilis etiam annonæ caritas malum cumulavit: quæ quidem fames, quantumvis Italicas urbes omnes pene supra fidem exerceret, Venetiis tamen singulari quodam amore Numinis, ac providentissimi Senatus cura, minus visa est desævisse. Quare cum ingens passim inopum numerus veluti in commune perfugium eo conflueret, pulcherrimus sese Thienæo campus ostentandi magnifice hoc aliud charitatis genus aperuit. Ea namque temporum difficultate, ceu non tam Clericorum, quam pauperum pater, nihil domesticæ rei suorumque [fuit] solicitus: princeps illi studium erat, adventantes inopes enectosque fame alere. Quo quidem loco divinam erga nostram sodalitatem atque inusitatum paupertatis genus Dei providentiam quam optimo jure attollunt scriptores nostri: de qua Caracciolus infra apud nos num. 48; uti & de pestifera ista lue ac fame, quas innectit anno 1528.

[53] Mansit vero Venetiis Caietanus, teste eodem biographo, [dissidia inter episcopum Veronensem ac subditos ejus] quinque propemodum annos: qui quod nobis argumento vacuis excurrant, non Caietani remissa virtus, quæ numquam non acerrima fuit; sed nostratium taciturnitas, qui diligentius vivere, quam scribere maluerunt, in culpa est. Caraccioli itaque penuriam supplebimus ex Historia Silosii lib. 4 pag. 135, ubi sancti Parentis sui iter Veronense, dissidiumque inter Clerum & episcopum ab ipso ibidem loci compositum commemorat. Sequentia igitur brevitatis gratia inde excerpo: Jam vero Caietano .. anno istius seculi primo & trigesimo, nisi me ratio temporum fallit, adhortante ac jubente episcopo Theatino, perarduum plane negotium componere Veronæ contigit. Joannis Matthæi Giberti in formanda ecclesia Veronensi, reformandisque ejus Cleri moribus egregios conatus, quos Carafa noster vehementius urgebat, innuimus supra.. Is igitur Gibertus, dum intrepide conceptum eximiæ mentis opus peragit, qui inire a suis Canonicis Cleroque gratiam debuerat, in eorum invidiam offendit, enatæque utrimque gravissimæ altercationes. Et cives ipsi, quorum etiam vitam arguere ac perstringere præsul flagrantissimus occeperat, quod Christianæ vitæ frenos pati dedignarentur, confidentiam ac vires Canonicis & Clero addere non dubitabant. Dissensiones ac partium studia ut præcideret, monere primum antistes, ac permulcere humaniter obluctantes; tum subaspere comminari, demum dignitatis disciplinæque tuendæ gratia, zelo detonare ac fulgurare voluit.

[54] [egregie ab eo composita,] Frustra omnia.. ita ut ipsemet Clemens Pontifex, qui in Gibertum proniore semper animo incubuit, quod cerneret, longius rem processisse, revocare ab iis fluctibus Romam, velut in stationem, illum statuit: deditque Joanni Baptistæ Sanghæ, qui sibi ab epistolis & arcanis erat, negotium, ut suo illum nomine accerseret, & ipsemet invitamento pondus addidit suo calamo.. Valuit mirifice his fluctibus componendis Caietanus, cujus fama sanctitatis Veronam jam pervaserat, affectumque ac auctoritatem non mediocrem cum apud Canonicos, tum apud cives omnes comparaverat. Quare accitus sub id tempus, cum maxime fax illa civilis arderet, a Giberto, rem ille ita administravit, ut qua rationum momentis, qua opinione probitatis, qua interdum minis, fusis præsertim ad Deum precibus, quas afflictatione corporis efficaciores de more reddere conabatur, turbinem difflavit, pervicitque eam animorum contumaciam, ac restitutum patri obsequium conditionibus utrimque gratissimis consignavit sancivitque. Hæc Silosius.

[55] [Venetum valetudinarium reformatum.] Rebus hisce narratis subjungit pag. 136 Carafæ curas erga Venetum Insanabilium nosocomium; cujus fuerat olim lectus patronus una cum Caietano. Electionis publicis tabulis consignatæ fragmentum ibidem invenies. Ad hæc, optime de illo nosocomio Sanctus fuit meritus: nam in Compendio Romano ita laudatur: Cum liber esset ex omnibus, omnium se servum fecit, ut omnes Deo lucrifaceret.. prout quamplures incolumes Deo reddidit. Ac ut id abundantius assequeretur, varia semper animo media meditabatur, prout hospitalis Vicentini institutum, & Incurabilium veletudinarii Venetiarum reformatio optimos ac insignes veræ charitatis peperit effectus. At priusquam hinc abeamus, conveniendus nobis est Silosius, qui loco citato, ad inane æque ac ineptum commentum digressus, affirmat, S. Ignatium Loyolam, Societatis nostræ fundatorem, Venetiis petiisse a Caietano admitti in Ordinem Clericorum Regularium. Verum cum illam evanidam cramben, a R. P. Joanne Baptista Castaldo primo coctam; deinde autem a Silosio recoctam, ac in Historia Clericorum Regularium loco, quem jamjam designabam, lectori adinstar novi, ut ita loquar, ac bene conditi ferculi propositam, tot tantisque rationum momentis tom. VII mensis Julii in Commentario Actis S. Ignatii prævio, § 21 & 22 confutaverim; actum agerem, si hic denuo fabellam istam castigarem, Apostolico etiam judicio habitam pro tali, ac supprimi jussam anno 1659; prout ibidem licet videre a num. 229. Hinc etiam disces, quam frivola sint, quæ Vitæ S. Caietani inseruit D. Bernard Clericus Regularis, de quo consule finem hujus Commentarii num. 204: nam lib. 2 cap. 7, pag. 140 vult, S. Caietanum tam arcto necessitudinis vinculo Venetiis cum S. Ignatio de Loyola constrictum fuisse, parum ut abfuerit, quin is Clericorum Regularium disciplinæ adscriptus sit; sed lucem cælestem ipsi significasse suam destinationem. Ne his itaque pluribus immorer, pergo ad alia sancti Confessoris nostri gesta.

[56] Vitæ, quam cum suis profitebatur, Apostolicæ rigorem ac perfectionem tenacissime conservabat, [Quam tenax fuerit S. Caietanus in conservando primævo Ordinis sui spiritu,] & ab Ordinis ingressu arcebat eum, quo Religiosam laxatum iri disciplinam prævidebat; uti comprobat hoc exemplum, quod narrat Silosius a pag. 148: Is fuit Marcus Antonius Flaminius, vir suo ævo celeberrimus, Græce ac Latine apprime doctus, omnique amœniore disciplina ac bonis artibus instructus; qui postea, quæ grandium ingeniorum frequens infelicitas est, in communem eam cladem de justificatione per solam fidem, quæ plerosque ea tempestate insignes viros involvit, incidit, arcano quidem Dei judicio, ut lapsum erigeret ac revocaret episcopus Theatinus ingenti precum vi ac facundia, ut in loco explicabimus. Is, quod placuerant emendati sanctique nostratum mores ac instituta, exigere ad eam normam suæ vitæ rationes in animum induxit suum. Verum cum non admodum firma ac robusta valetudo erat, ita se instituto severisque ejus legibus obligari animus erat, ut sartam quidem ac tectam constante undique obedientia reliquam disciplinam vellet; sed ut affecto corpori bene esset, mulceri sibi aliquantisper victus rationem, ac frequentius domum animi causa egrediendi facultatem fieri efflagitabat. Decus, quod Ordini vir ejus notæ conciliaret, incitamento futurum putabat, ut eam sibi legum asperitatem temperarent patres; tum se tradendis in Congregatione litteris strenuam operam navaturum; & quod angustas nostras domos cerneret, ut alliceret magis, suffecturum insuper illis amplificandis sumptus, polliceri. Demum quod in id se patrum contubernium admitti maximopere cuperet, ut res succederet, Franciscum Cappellum, virum gravissimum ac senatorium ac de nostra potissimum Congregatione optime meritum rogavit, ut qua auctoritate, qua precibus rem ipse optatissimam conficeret.

[57] Egit confestim cum Thienæo litteris Cappellus, nec quidem perfunctorie .. [probatur e quodam singulari facto.] Caietano, instituti sui atque unanimis disciplinæ tenacissimo, nihil absurdius fuit. Rem cum sociis, præcipue cum Carafa contulit: mox Cappello modeste quidem, quippe cui cum multum deberet, plurimum debere vellet nostra Congregatio; sed summo candore animi ac dicendi libertate, dignam egregia sua mente, dignam instituto responsionem dedit in hunc sensum, quem e prolixiore epistola in pauca hæc verba contraximus: Epistolam scilicet legisse, communicasse illico cum patribus; ejusque sententiæ esse omnes, ut qui adscitum in sodalitium vellet, unius moris in eo futurum, proponat sibi necesse sit: nil siquidem magis cum re communi certare, quam singularitatem. Deberi quidem ætates, vires, valetudinem librari æqua lance, ut una quidem manu, non una eademque omnibus mensura, quidquid opus fuerit, impertiat caritas, ad priscæ sanctitatis exemplar. Dividebatur namque singulis, prout cuique opus erat. Id vero æstimare ac pensitare, Præpositi officium ac munus esse. Flaminium ergo Congregationem ac recessum expetere, bene esse: persuadendum nihilominus sibi fore, Congregationem Dei bonitate nutuque regi, qui sciverit tantumdem lucis moderatoribus infundere, ut cerni cujusque imbecillitas queat; ac tantum caritatis, quæ ejus imbecillitatis onus ferat. Ac proinde si mens est, institutum capessere, ut ad Christi pedes atque inter Religionis brachia strenue sese ac libere abjiciat, oportere, nec majus sibi imperium sui ac libertatem fore, quam cuique ex Ordine. Erogatas vero in communem usum opes, ac studiorum communicationem non admodum movere eos, quibus, quam quodvis commodum, potior est observantiæ rigor & Christi crux. Ceterum præclaram tanti viri eruditionem placere quidem, sed quod discere ipse inter pauperes Christianæ pietatis rudimenta velit, placere magis. Hæc Caietanus ad Cappellum. Quo spiritu & quam erecta celsaque mentis indole, quisque videt.

§ VI. Acta Neapoli, Venetiis, Veronæ; mira oculorum custodia; prodigia.

[Mittitur Neapolim, ac suis ibidem præest religiose, ac magno cum exemplo paupertatis.] Inter hæc, novum rerum a Sancto nostro Neapoli præclare gestarum theatrum nobis aperit Caracciolus, quem anno 1533 ab episcopo Theatino missum eo fuisse, constat ex Litteris Apostolicis Clementis PP. VII, ab eodem biographo prelatis. Quænam legationem istam antecesserint alia, ibidem leges. Anno igitur MDXXXIII, IV Nonas Sextiles, Caietanus, ac socius ejus, de quo ibidem, Venetiis discesserunt, referente Caracciolo; dumque Neapolim pervenissent, ac sex alii socii, velut totidem milites subsidiarii a Carafa illuc postea ablegati essent Caietani rogatu, Ordo Clericorum Regularium ibidem loci propagatus est. Hi quippe circa finem Octobris.. Venetiis profecti, Neapolim incolumes pervenerunt: quibus omnibus, comitiorum decreto Venetiis Septembri proximo celebratorum, datus est Præpositus Caietanus, prout invenies apud laudatum auctorem; statimque, inquit Silosius lib. 5, pag. 154, ad Thienæi votum, qui communem eam curam pro delati muneris officio capessere non detrectavit, ordinari res domestica, ac disciplinæ ratio cœpit; sacrorum in primis cultus atque administratio ad Venetæ domus atque instituti exemplar examussim exigi. Antelucanæ siquidem horæ divinis laudibus dedicatæ: diurnis statisque intervallis reliquum divini Officii pensum distributum: expiandis conscientiis, festis profestisque diebus assidui aderant, concionesque habebantur ingenti cum adventantis viciniæ fructu ac voluptate. Alia, quæ Vir sanctus Neapoli egit, narrant laudatus historicus ac Caracciolus; inter quæ mirifice lucet præclarissimum illud factum, quo pro genuina & apostolica novi sui Ordinis paupertate murum vere inexpugnabilem sese opposuit, quando census annuos, obstinato sibi conatu obtrusos, strenue ac heroice, sola Dei providentia nixus, recusavit, neque acquievit, donec splendidum illud vinculum quam longissime a se suisque amoliretur.

[59] [Miraculum edit in sanatione fracti cruris; ac mira oculorum custodia] Ibidem etiam invenies prodigium insigne, Caietani patratum virtute ac precationibus, in mirifica fracti cruris sanatione. Hæc porro Caietani precibus, inquit Silosius libro citato pag. 166, reddita fratri incolumitas ad quoddam virtutis eximiæ documentum, quod sub id tempus idemmet Caietanus in eadem (de qua meminerat pag. 165, & quam describit Antonius Caracciolus in Vita apud nos infra a num. 68) Parvi Stabuli domo edidit, stylum vocat.. Expugnaverat hoc anno (nescias majore armorum felicitate, an virtute) Carolus cæsar Tunetum, urbem in Africa florentissimam, expulsoque qui occupaverat, rege Algerii, Muleassem in avitam regni sedem asseruerat, exemplo augustæ munificentiæ in ævum duraturo. Fortunæ triumphisque inclyti Cæsaris plaudere Neapolitanis primum contigit: qui post celebratissimam illam victoriam barbarorum spoliis suaque insignem gloria revertentem illum excepere, cultu quidem, quantumcumque capere aut Caroli virtus ac fama, aut conari munificentissima urbs posset; ut plane numquam ipse alias exceptus ea triumphi specie ac lætitiæ imitamentis fuerit.

[60] Et postquam augustam urbis faciem, principumque ac populorum accursum descripsisset laudatus auctor, [visum suum coërcet.] hæc subdit: Igitur, instructo longo principum virorum ordine, his excultam ornamentis ac studiis flagrantem Neapolim inivit imperator, nec ulla hominum tam religiosa conditio fuit, quæ frui spectaculo, quod numquam alias contigisset, non duceret honestissimum. At enimvero abripere præclarum Caietani animum ac mentem, omni illecebra superiorem, isthæc theatra minus potuere. Siquidem triumphabundæ sui ipsius cupiditatis occasionem complexus; cum e suæ cellulæ fenestra inspicere augustam illam principis speciem ac majestatem posset, nec deessent adhortamenta, exorari numquam potuit, ut insignem pompam vel uno intuitu dignaretur, spectandis interea cælestibus oratione ac contemplatione intentissimus; spectabilior quidem ipse ea virtutis severitate, quam triumphali cultu ac paludamento imperator.

[61] Silosius sancti Fundatoris sui egregiam in dicendo vim laudat lib. 6 ad annum 1538, [Gravis ei in dicendo vis: hæreticum virus expugnatum.] a pag. 207; Quod vero pertrahere, ait, Neapolitanam pietatem potissimum potuit, id profecto Caietani Thienæi, & Joannis Marinonii concionandi vices fuere.. Inerat quidem Thienæo gravis quædam eruditio ac eloquentiæ facultas, pertractandis flectendisque mortalibus, quo vellet, apprime accommodata; ut perraro quidem telum contorqueret, quin vel inter secretiores pectorum fibras animos caperet ac salubrius sauciaret. Ad annum vero 1539 idem historiographus commemorat, quo modo, & a quibus satanæ administris teterrima hæreseos Lutheranæ pestis in urbem Neapolitanam invecta sit, ibidemque disseminatum ac propagatum diræ contagionis malum grassari cœperit; quasnam item in eo impugnando expugnandoque partes egerint Caietanus ac patres Theatini. Verum quia de illis rebus, quantum satis, nos instruit scriptor Vitæ, cui hasce nostras Commentationes præmittimus, ideo eas singulatim aliunde huc transcribere, supervacaneum arbitramur. Ad alia igitur Sancti gesta inspicienda gradum faciamus.

[62] Anno, uti est apud Caracciolum, MDXL Aprili mense in comitiis Neapoli celebratis Caietanus creatus est Præpositus Venetæ domus S. Nicolai. [Evocatur ad regimen Venetæ domus, magno Neapoli] Adde hæc e Silosio pag. 222: Plane lætitiam, qua renuntiato suæ domus Præposito Marinonio perfusi Neapolitani patres fuere, mœror compensavit, quo avelli a se Thienæum, hoc est spirantem solidæ virtutis ac disciplinæ imaginem legemque, intime indoluere. Peracerbum & exteris fuit, Viri sanctissimi pietate curaque destitui. Quas vero potissimum perculit profectionis consilium, cœnobii Sapientiæ sanctimoniales fuere, quæ frui suavissimis moribus insignisque prudentiæ ac sanctimoniæ exemplar illud intueri proprius ac venerari, ingens Dei beneficium gratiamque reputabant. Ipsa in primis, quæ fundaverat temperabatque collegium, Maria Carafa, communis Parentis jacturam suis virginibus sibique ingemuit. Plane cum Neapolim Caietanum amandavit Carafa, ea præcipue illius intentio ac mens fuit, ut Maria, quæ formandæ regendæque recenti disciplinæ præsenti ope indigebat, Viri innocentissimi æque ac prudentissimi virtute uteretur. Atque ejus quidem mores non unis litteris apud sororem commendavit Carafa; eoque præsertim anno, quo suscepta Neapolitana expeditio fuit, ad illam scripsit in hæc verba: “Inter meos caros fratres præcipuus est ille, quem in oculis fero, meus, inquam, Caietanus. Deus ipse novit, quam difficile eum a me avelli passus fuerim. Spero autem fore, ut per Dei gratiam noscas, quam sit bonus Christi servus, & quam merito illum ego diligam”.

[63] [relicto sui desiderio.] Hæc ille: cujus quidem candidissima gravique testificatione, quam conceperat de Caietano Maria, opinionem adauxit mirifice, cum experta coram Virum est, ejusque modestiam, sapientiam, sedulitatem, quibus ipsam ac cœnobium conatus ille est demereri. Toto hoc siquidem tempore, quo Neapoli egit Thienæus, nescias, suæ domui, an Sapientiæ collegio diligentiorem curam impenderit: ita ut non minus illarum virginum, quam Theatinorum pater videretur: quippe qui & conscientiis expiandis, & instituendis moribus, & communi disciplinæ procurandæ, & privato etiam cujusque commodo totus aderat. Cum accedere ad monasterium minus poterat, agebat litteris, quarum videre est plura, quæ apud nos sunt, ad Mariam autographa, divina quadam prudentia ac spiritu plenissima; elucetque in iis excellens quædam atque ipsissima Thienæi imago; sive ad virtutem mundique neglectum incitent; sive urgere ac fovere regularem observantiam videantur; sive consolari atque increpare interdum contingat.. At Caietanus tum alios plerosque suæ virtuti devotissimos, tum illas præcipue verborum lenimentis consolatus, sub ipsum vernum tempus Venetias discessit.. Exceptus Venetiis ea omnium gratulatione ac benevolentia fuit, qua dignus profecto erat, qui jam pridem eam urbem suarum virtutum admiratione compleverat; illamque tot pietatis officiis ac sanctimoniæ documentis, vel antequam Religioni nomen profiteretur, demeruerat. Quare & accurrere ardentius viri proceres ac vulgus, ut ad ejus cum exempla tum adhortamenta mores suos emendarent; & præstare ipse ea caritatis officia, quæ ad animorum cultum pietatisque institutionem spectabant.

[64] [Insigne paupertatis Apostolicæ specimen Veronæ; regressus Venetias:] Silosius ad eumdem annum pag. 223 refert, Virum sanctum Veronam accersitum fuisse ab Giberto, ejusdem loci episcopo; ubi insigne præbuit Caietanus in urgendo ac retinendo Apostolicæ paupertatis rigore exemplum: veritus enim ne hic e liberali erga se suosque laudati præsulis benevolentia, qua quotidiana victus abunde ac omnino paterne subministrabat subsidia, aliquid detrimenti pateretur, interminatus est antistiti, se Verona discessurum, nisi isti rei finem imponeret: de qua cum tractet Caracciolus, plura hic non addo. Postea vero, sicut scribit idem Caracciolus, quam Veronæ aliquamdiu mansit, rediit Venetias ad suam Tolentinatem domum, quam Præpositi titulo tres hos annos rexisse legitur. Silosius pag. 224 Venetum regressum ineunte anno quadragesimo primo evenisse, putandum esse affirmat: reverti siquidem Venetias eo tempore oportuit, quo celebrari de more comitia generalia deberent. Nam etsi, ubi ejus anni Capitulum habitum fuerit, commentarii nostri non memorent; coactum nihilominus Venetiis fuisse, verosimilius existimamus; quod Tolentinas ac Paulina domus ferme alternis annis eas inter sese Capituli vices partirentur.

[65] Idem historiographus sanctum Fundatorem qua sui Ordinis, [cura amplificandæ Religiosæ disciplinæ, ac salutis animarum:] qua externarum personarum bono intentum exhibens, ita orditur septimum librum: Romæ dum expiandæ religioni, corrigendisque improbis fidei corruptoribus impigre vacat Cardinalis Theatinus; Caietanus cum amplificandæ in Ordine Regularis disciplinæ, tum instituendis ad pietatem exterorum animis sedulam operam navat. Adeo namque, ut sæpe docuimus, ab insigni animorum tractatione ductuque inclaruerat, ut quisquis ad frugem sese meliorem arcano instinctu Numinis animari sentiret, vitæque rationes cuperet emendari, is Thienæum conveniret, ejus præceptionibus imbuendus. Morabatur adhuc Venetiis. Institutis siquidem Neapoli comitiis generalibus, vertente anno secundo & quadragesimo, renuntiatus ad tertium annum Tolentinatis ejus cœnobii Præpositus fuerat.

[66] Quo quidem tempore excellentis sanctimoniæ opinionem, [miracula:] quam virtutum splendore concitaverat, editis miraculis comprobavit adauxitque. Enimvero hoc ferme anno putat Antonius Caracciolus, ea illum patrasse admiranda, quæ Jo. Antonius Pratus, quem alias nominavimus, suis litteris consignavit. Ex quibus & alia profecto edidisse Caietanum sanctitatis documenta, dum viveret, conjectari facile potest. Neque enim jure sibi quisque persuaserit, non plerisque a Deo miraculis fuisse Virum sanctissimum honestatum; cujus vita tanto rerum humanarum contemptu, tantaque in Deum fiducia miraculum plane fuit. Existimandum propterea, aut ipsummet celebritatis despicientia metuque occultasse; aut nostros homines, quibus imitari optimi Parentis probitatis vestigia, quam transmittere in posteritatem miracula prius erat, non adnotasse. Quocirca ut excidisse plura ac magna, dolendum maximopere nobis est; ita haud mediocriter gratulandum, pauca isthæc servata e tanti veluti leonis amplitudine unguem, quo æstimare reliquam molem ac majestatem possemus. Duo igitur gesta hoc tempore Venetiis a Thienæo mira accepimus &c. Uno eorum nobilem feminam sanitati restituit; altero amentem suæ menti; utrumque nos infra e Caracciolo narrabimus in Vita Sancti; quibus additur tertium; cujus jamjam mentio fiet.

[67] Duobus itaque primis a Silosio expositis, sic subditur pag. 237: [bene consulit saluti proximi absens per litteras:] Hæc Venetiis Caietanus; ubi egregiis factis exemplisque virtutum ita aderat, ut latius etiam pertineret ejus sedulitas. Nam quam præsens alibi excitaverat proximorum caritatem, atque egregia semel opera instituerat, ea absens urgere litteris ac monitis conabatur. Id quod datæ sub id tempus Neapolim tum ad Sapientiæ moniales, tum ad alios, litteræ ostendunt. Vicentinæ item caritatis leges, ut in xenodochio, quod ipse olim intentiore studio curaque excoluerat, excresceret, vehementer contendebat: compositis namque ad ejus nosocomii sodales litteris, ut egregio operi insisterent, afflictumque hominum genus erigere, quanta maxime possent ope, pergerent; mirum quo ardore animi commonere sæpius videbatur. Neque profecto debere hic volumus epistolæ exemplar, quam inter plerasque ad eos dedit, plenam quidem robusti cujusdam spiritus, ceu ipsamet caritas dictaverit, ac proinde dignam quæ hic apponatur.. Hæc ex illa delibasse, sit satis: Rogo vos, quæsoque in Christi visceribus, ut si curare vestra Deum maximum vultis, tueri laudatissimum hoc institutum opere quam maximo studeatis. Agite, carissimi fratres, si exhilarare animum meum cupitis, illud anxie contendite, ut quam optime ardentique Caritatis studio res nosocomii atque inopum commoda peragantur, ac sitis ipsi spectatis moribus urbi huic vestræ bonus odor ac lumen. Hoc ipse ob Christi Domini, sanctissimæque Deiparæ amorem voveo, urgere nimirum vos unanimi voluntate præclarum opus: tum rogo etiam atque etiam, ut isthæc non tamquam a me peccatore prolata accipiatis, sed ab eo studio affectuque, quo obstrictum me voluit Deus, ut vos amem & vestræ sodalitatis incrementa percupiam. Valete. Hæc ibi; sed Sanctum Venetiis Neapolim avocatum comitemur.

[68] [sedat gravissimam tempestatem.] Redeunt, ait Silosius pag. 239, consequenti hoc anno volventis seculi XLIII anniversaria Congregationis comitia Venetiis habita, in quibus Caietanus, expleto eo in cœnobio triennali magistratu, renuntiatur Neapolitanæ domus Præpositus. Caracciolus duobus, de quibus dicebamus supra, admirandis, quæ Vir sanctus fecit, additurus tertium, sic fatur: Tertium, dum Venetiis Neapolim navigio peteret, contigisse opinor. Nam, uti mox dicemus, Neapolim iterum reversus est, electus scilicet anno MDLIII (imo 1543) Paulinæ ædis Præpositus. Subortam itaque tempestatem, quæ extrema omnia minitabatur, injecto in iratum mare cereo agno, extemplo sedavit; uti legere est apud Caracciolum; adde Silosium pag. 240, qui adjungit: Victrici maris ac tempestatum sacræ illi ceræ ut tribuere miraculum socii; ita Caietani fiduciæ votisque communi consensione suus honor habitus fuit: maxime quod ea erat egregii ejus spiritus virtutisque apud illos opinio, ut imperare ventis potuisse, facile sibi persuaserint. Porro ex nostratibus non defuere ejus rei testes oculati duo, qui Caietanum comitabantur; nempe Marcus Venetus, de quo alias memoravimus; & Gregorius Marinus, qui a Carafa ante annum duodecimum in Ordinem cooptatus, egregiæ semper frugis atque eximiæ prudentiæ specimen dedit. Adde ex Caracciolo, quod Lucretia Carafa, Antonius Caponius medicus, & Raynerius Gualandus, ingenui ac probi homines, & quibus nullum ex mendacio pretium, narrabant de eo Viro mira, quæ temporum injuria, & posterorum in propaganda laude Majorum indiligentia perierunt.

§ VII. Iteratum domus Neapolitanæ regimen; iter eo institutum; morbi causa; obitus piissimus; spiritu prophetico idem a S. Petro de Alcantara cognitus; sedati post illum tumultus Neapolitani patrocinio Caietani; nonnullæ ejusdem sententiæ; concursus ad corpus; elogia.

[Domui Neapolitanæ præfectus, munus abdicat;] Rediit itaque Caietanus Neapolim anno MDXLIII ad finem Aprilis, comitantibus Marco & Gregorio, Venetis sacerdotibus; sicut scribit Caracciolus; sed hic rursus, ait, lector, ingentem quatuor annorum lacunam in narratione ista de vita Caietani facere cogor. Ab anno enim MDXLIII, usque ad MDXLVII nihil reperi de eo Viro dictum aut scriptum. Dispiciamus itaque an, & quousque lacunam illam nos aliunde supplere possimus. His igitur sociis (verba damus Silosii pag. 240) Neapolim appulit Caietanus: & qui incredibile sui desiderium, cum Venetias discessit, reliquerat; revertentem, ut ejus Acta canonizationis adnotarunt, veluti lapsum e cælo angelum excepere cum nostri homines, tum exteri: & ipsemet, quod provenire Neapolitana in urbe ac florere lætius pietatem, pronamque ad omnem virtutis laudem gentis indolem adverteret, ardentiore quodam animi impetu affectuque in eam ferebatur: desudabatque libentius ea in area, unde fructus longe uberrimos colligeret. Abdicatum ibidem ab ipso regiminis munus, docet ad annum 1544, pag. 245, his verbis: Quod vero ad Congregationis administrationem pertinet, inter Venetos ac Neapolitanos patres convenit hoc anno, ut sua quique in domo comitia celebrarent.. Neapoli vero, quod Caietanus summis precibus impetravit, ut munus abdicaret, suffectus Joannes Marinonius fuit.

[70] Ad annum vero 1547 tractat Silosius de Capitulo generali, [sed illud iterum admittit coactus. Quid factum in itinere.] quod die XV mensis Maii Romæ in ædibus Cardinalis Theatini celebratum fuit; in quo, sicut habes pag. 257, Neapoli Caietanus Thienæus vel invitus renuntiatur denuo Præpositus. Porro Caietano adjuncti socii duo .. cum quibus Neapolim discessit: nec sine Thienææ virtutis documento iter absolutum. Sanctus etenim nocturnum iter peregit, viæ cum emensæ tum emetiendæ incommodo superior, ut in solennioribus precibus una cum aliis canendis partem haberet; quam & habuit. Res infra dabitur e Caracciolo. Eam peculiari Dei adjumento ac favori adscribit Silosius in Vita S. Caietani lib. 1, cap. 20, pag. 129; angelo utique, prout fert fama, eum comitante, quemadmodum ibidem invenies. Porro de vitæ ejus ac virtutum laborumque meta hæc accipe.

[71] Cum per Italiam, ait Caracciolus, Lutheri doctrina latius in dies serperet, [Causa morbi, tempusque mortis, quam piissime obit,] probe Neapolitano regno consultum iri arbitratus est Petrus Toletanus prorex, si ea ibi Hispanico more institueretur in hæreticos censura.., Inquisitionis nomen sortita. At consilium eventu caruit: Neapolis tumultu ac cædibus impletur; uti apud eumdem auctorem legere est. Porro, ait, Caietanus noster .. cum primum modis omnibus, qua suadendo, qua rogando, conatus esset exsurgentem seditionem reprimere; mox suo frustratus voto, ex angore animi atque ex vigiliis, quas, Deum noctu obsecrando, egerat, in febrem incidit. Verum hæc plura ibidem ac apud Silosium diffusius a pag. 258. Indidem etiam disces, quanto Vir sanctissimus cum sui contemptu, quam pia ad exuendam mortalitatem cum animi præparatione e vita migrarit VII Idus Sextiles anno 1547, ætatis circiter secundum Silosium sexagesimo; imo vero septuagesimo circiter, ex dictis supra num. 3 de ejus anno natali, imo etiam ex ipsomet Silosio, qui lib. 1, pag. 4 dixerat: Natus est Caietanus anno a Virginis partu octuagesimo supra millesimum quadringentesimum. Schiara parte 3 cap. 9 affirmat, Sanctum e vita discessisse dictæ diei VII Augusti hora circiter decima nona; quæ computatio horarum Italica si ad nostratem exigatur, designat horam pomeridianam secundam cum dimidia circiter. Hisce autem placet attexere verba, quæ Bulla canonizationis sancti Confessoris virtutibus subdit, & sic habent, alicubi tamen a me adhibita emendatione: Quibus virtutibus cumulatus ac laboribus, vigiliis, ærumnis, jugique sui corporis excruciatione fractus, multoque magis morbo ex animi mœrore correptus, quod, acta per eos dies in seditionem plebe, graviter Deum offendi cerneret: quodque Tridentinum Concilium, in quo maxime fidebat, interruptum videret, spe sua frustratus, & ad extremum usque, integris tamen sensibus, & vigore animi perductus, Ecclesiæ Sacramentis summa pietate ac spirituali gaudio refectus, & veniam a confratribus suis, quos numquam offenderat, deprecatus, in crucifixi Redemptoris complexu piissime obiit Neapoli die septima Augusti MDXLVII. Qua die populares illi tumultus ipsius intercessione, ut creditur, sedati sunt. In Horis canonicis Ecclesia sic de eo legendum præscribit: Denique ex animi dolore concepto morbo, quod offendi plebis seditione Deum videret, cælesti visione recreatus, Neapoli migravit in cælum. Hæc ibi.

[72] [a S. Petro de Alcantara spiritu prophetico cognitam.] At vero singulare est, quod de morte Sancti divinitus ab alio Sancto cognita memorat sequens biographus, & nos huc transcribimus in ejus fide: S. Petrus de Alcantara (inquit Schiara in Vitæ S. Caietani compendio part. 3 cap. 9) qui tunc temporis degebat in Hispania, mortem Caietani spiritu prophetico videns eodem die, quo evenit in Italia, admirando & extollendo ejus sanctitatem, in hæc verba prorupit: Hodie defecit a mundo una e præcipuis columnis sanctæ Ecclesiæ. Hac de re amplam fidem fecit pater Joannes de S. Bernardo, guardianus S. Luciæ de Monte, quondam provinciæ præses, ac procurator Romæ in causa canonizationis S. Petri de Alcantara, & excellens Vitæ ejus scriptor.

[73] [Gravissimorum Neapoli tumultuum sedatio] Ceterum, quæ modo tacta sunt de sedatis, ipso deprecatore, popularibus tumultibus, ea sic deducit Silosius pag. 264: Et quidem quo die Caietanus cælum iniit, Placidus Sangrius, qui una cum Ferdinando Sanseverino, Salerni principe, adlegatus pridem ad Cæsarem ea super re fuerat, ex Hispania Neapolim appulit. Et quamquam non ea plane regis mandata afferri viderentur, ut tumultuantes dissidentesque acrius a prorege civium ordines componerent, restincta nihilominus ex insperato publica fax illa seditionum, sedata refractariæ multitudinis odia: siluere obstrepentia passim arma; urbique pax, & securitas, & tranquillitas restituta. Quæ sane cum eo tempore contigissent, cum turbulentissimis iis motibus calor potissimum ac vires adderentur, ac nulla componendi dissidii spes affulgeret; constans bonorum opinio fuit, Caietani id precibus, mortalitatem non ita pridem exuti, supremo a Numine impetratum. Id quod & civitas ipsa Neapolitana, ne consenesceret annis consequentibus gratia, testatum publicæ observantiæ argumentis voluit. Siquidem communi Sedilium, ut vocat, decreto sancitum, ut quotannis anniversaria ejus obitus memoria ac luce recurrente, funales cerei omnino septem inter solemnia Sacra Caietano dedicarentur, assidentibus ad aram Sacrumque sex-viris, qui conceptis solemnibus verbis, expressaque debiti professione, publice offerrent. Ac veluti insigni beneficio parem nondum gratiam retulissent, in sanctissimum Virum patremque benevolentissimum studium novo postea ac luculentiore testimonio cumularunt.

[74] Nam celebratis in sua quique porticu ac sedili, [patrocinio Caietani vita functi adscribitur] ut assolet, comitiis, communi illum consensione plausuque inter urbis regnique patronos adoptarunt. Successum vero isthæc suffragia non habuere, quia tum potissimum temporis Urbanus Pontifex VIII lege cavit, ne referri inter urbium ac regnorum patronos Beatus quis posset, qui relatus inter Sanctos rite nondum fuerit. Redditam porro Neapolitanis tranquillitatem Caietani prece, ceu publicam sua morte calamitatem expiasset, consignatum nostris tabulis gravique elogio voluere prisci patres: nosque luculentissimum id rei testimonium ex Neapolitano D. Pauli tabulario hic exscribere, opportunum ducimus. Sic vero habet: “Beatus Caietanus e nobili stirpe Comitum Thienæorum Vicentinus, unus ex quatuor Clericorum Regularium conditoribus Romæ MDXXIV, divino plenus spiritu, verbo & exemplo ubique præclarus & gloria miraculorum insignis, obiit Neapoli anno MDXLVII, septima Idus Augusti, ex angore animi ob imminentem civitati cladem & seditiosos tumultus; qui tamen precibus ipsius, in cælum evecti, sedati sunt”.

[75] Quod etiam acerrimo Romanæ Rotæ judicio quam diligentissime excussum, [publica] compertumque, non id jactatum vulgo ac temere; sed constanti inter prudentes viros opinione circumlatum, veluti per manus traditum, continenti ad nos fama derivasse. Quare de Caietano in Beatorum censu adnumerando, descriptis ejus virtutibus rebusque præclare gestis, apud Romanum Pontificem cum agerent judices, commemorata ea temporum calamitate, id plane ex omnium sententia affirmant, versantem in discrimine summo rerum Neapolim & juvisse illum suis precibus vigiliisque, dum viveret, & extinctum, perorata in cælo felicius causa, tranquillasse. Silosius in Vita S. Caietani lib. 1, cap. 22 in fine, id probat insuper ex imaginibus impressis circiter ista tempora; in quibus Caietanus, coram Deo prostratus, pro afflicta urbe precabatur, ac legebantur inferius hi versus, nostri, ait, Cudneri Angli:

Parthenope turbante, dolet, moriturque dolore:
      Turba repente silens, laus morientis erit.

[76] Quæ de relata post S. Caietani mortem a Carolo V cæsare de Frederico, [testificatione.] Saxoniæ duce, victoria, tamquam si confecti feliciter istius belli pars ad ipsum jam cælo receptum spectet, tradit Silosius pag. 265 e Caracciolo; non subsistunt. Hæc quippe non cohærere cum die istius victoriæ, ostendetur infra in annotatis ad Vitam cap. 9 lit. e.

[77] [Nonnullæ Caietani sententiæ:] Apud Caracciolum etiam invenies aliquot e pluribus, quæ interciderint, Sancti sententias; quibus hasce adjungere lubet e Vita Castaldiana cap. 2, sic a nobis Latine redditas: Debemus, dum hic sumus, consequi vitam æternam; quam nos soli adipisci amplius hic non possumus, quia peccatis olim eam perdidimus; sed Jesus Christus eam recuperavit.

Deum ama, voluntatem tuam dirige ad placitum ejus semper: nec dubita, quin, si ab omnibus Sanctis (fac fieri id posset) & ab omnibus creaturis derelinquaris, ille tibi præsto futurus sit semper in omnibus tuis necessitatibus.

Homines, tametsi sint magni reges, nec habere nec habituros umquam oblectamenti aliquid affirmo in hac vita, nisi per Jesum Christum. Omnia alia oblectamenta sunt fascinationes ac veneficia, quibus diabolus afficit eum, qui sibi morem gerit.

Quibus hæc adjunge e Silosii Historia lib. 7, pag. 283: Cum excitare rerum humanarum suique contemptum vellet, hæc pronuntiare potissimum solitus erat: Gemere sub hac gravi sarcina mortalitatis omnibus contingit. At quamvis una eademque viventes omnes calamitas ac lues tangat; iis nihilominus miseriarum seges felicior provenit, quibus carior est vita; & qui pluris æstimant, plus dolent.

[78] [elogia ejus,] Laudatus supra Caracciolus profert etiam testimonium, quod Erasmus Danesius, presbyter integerrimus, qui cum eo aliquamdiu vixit, scriptum reliquit, & in quo eximias sanctissimi Fundatoris sui dotes, veluti in pugnum contractas, breviter quidem, sed graphice ac nervose repræsentat, non neglecta etiam externa corporis statura ac conformatione; quæ cum ibi exstent, huc non transcribimus. Fateor, inquit, non posse me omnes ejus virtutes exæquare dicendo; illud dixisse, sat fuerit, piissimum illum Sacerdotem floruisse eximia sanctitate, egregiisque virtutum ornamentis. Præmiserat: Plura advertere potuissem; sed tunc præ adolescentia his observandis non vacabam diligenter. Sed nos, Deo dante, per amplissimum hunc cum a Caracciolo, tum a Danesio nobis apertum in Viri undequaque spectatissimi virtutes ac laudes excurrendi campum exspatiabimur, ac rimabimur tam pretiosa vestigia incipiendo a publico ad ejus feretrum concursu.

[79] [quæ in auctore Vitæ non habentur,] Evulgatum, ait sæpe citatus Silosius pag. 264, sanctissimi Viri obitum incredibilis Neapolitanorum sensus excepit, quod in Thienæo patrem ac publicum animorum procuratorem præceptoremque agnoscerent. Plurimus de excellenti ejus virtute insignique sanctimonia per urbem sermo: ac veneraturi exanime attritumque vigiliis vitæque asperitate corpus, confluxere in Paulinam ædem omnis ætatis atque ordinis certatim homines. Ea sic refert ac corroborat Bulla beatificationis: Ad corpus in ecclesia omnium votis & solatio expositi venerationem ingens populi multitudo confluxit; quam jamdiu conceptam sanctitatis opinionem multiplici testabatur veneratione, manuum pedumque deosculatione, ac lacrymis, quas optimi apud Deum intercessoris jactura ultro erumpentes trahebat.

[80] [& aliunde hic a nobis] Vitæ a Caracciolo in lucem datæ præmittuntur egregia de Caietano Thienæo variorum scriptorum elogia; quæ ex eo sic referimus: I. Diarium Vicentinæ sodalitatis S. Hieronymi, ad annum MDXIX, fol. 9: Caietanus Thienæus, Protonotarius Apostolicus, canonici juris doctor, devotissimus vir, & divino plenus spiritu, atque adeo vita moribusque sanctissimus. 11. Et fol. 33: Reverendus dominus Caietanus, devotus servus Jesu Christi, iniit sodalitatem S. Hieronymi V Idus Januarii MDXIX. Ipse fuit lumen & splendor nostræ societatis, ac beneficentiæ columen. Porro quæcumque dixero, minora sunt ejus Viri merito. III. Jo. Petrus Carafa tunc presbyter Regularis, postea Pont. Max. Paulus IV nomine, in epistola ad Mariam sororem scripta pridie Kalend. Octob. MDXXXIII: Inter meos charos fratres, præcipuus est ille; reliqua habes superius § 6, num. 62. IV. Idem episcopus Theatinus epistola ad Mariam Franciscam Longam, eximiam illam matronam, de qua Tursellinus Histor. Laur. lib. 2, cap. 10: Ego vicissim, domina, cognovi, non frustra nos in te fidem habuisse, quia non excepisti jam dictos meos fratres (Caietanum Thienæum, & Joannem Marinonium) ut homines ab hominibus missos, sed ut angelos sanctos divino Numine delegatos.

[81] V. Onuphrius Panvinius in Vita Pauli IV citra medium: [supplentur] Caietanus Thienæus, nobilis Vicentinus, vir sanctus. VI. Index Ms. Sanctorum & Beatorum ecclesiæ Vicentinæ, apud Fortunatum Cassinensem: VII Idus Augusti, beatus Caietanus confessor, fundator Ordinis Theatinorum. VII. Andreas Schottus Antverpiensis in Itinerario Italiæ fol. 62: Quibus (illustribus præsulibus) adnumerandus est D. Caietanus Thienæus, unus ex institutoribus patrum Theatinorum. VIII. Jacobus Marzarius lib. 2 Historiæ Vicentinæ, ad annum MDXXIV: Caietanus Thienæus II Protonotarius Apostolicus, sacris humanisque litteris eruditissimus, vitæ vir innocuæ, Ordinem Theatinorum una cum episcopo Theatino, cui postea ad summum Pontificatum evecto nomen Paulo fuit, per hæc tempora fundavit. Hæc ibi.

[82] Apud Silosium in Vita lib. 2, cap. 14 a Peregrino Bartachio, [ex variis,] episcopo Mutinensi Sanctus enuntiatur Verum & vivum exemplum, a quo insignia promanare possunt bona in homines cujuscumque status, & præcipue in Clerum; cujus ipse Beatus reformator atque instaurator fuit. Paulus Emilius Saracenus hisce eum ibidem laudibus commendat: Hoc tempore evocatus est in cælum beatus Caietanus e nobilissima familia Thienæorum, unus ex Vicentiæ Tutelaribus, Clericorum Regularium fundator; qui suos filios divinæ providentiæ invocationem cum primis edocuit. Josephus Laurentius in epistolis suis ita de illo scripsisse ad aliquem e Comitibus Thienæis, loco citato affirmatur: Cujus vita integerrima, sanctissima, mors felicissima & miraculis admiranda, uno omnium sermone celebratur ac scriptorum monumentis perhibetur. Præfatus Vitæ scriptor e fragmento epistolæ Alexandri Cardinalis Estensis hæc memorat: Dignum sane est, ut gloriosa tanti Viri memoria omnibus commendetur, qui sine dubio novus fuit Apostolus, novus fuit angelus, a Deo missus ad mores reformandos, & imprimendum crucis signum non in fronte, sed in corde Fidelium mortificatione, suæque vitæ exemplo. Id quod equidem vehementer exopto, tum propter devotionem, qua sum in Beatum incensus, tum propter virtutes atque miracula, quæ ipsum valde conspicuum reddunt. Consuli potest Silosius libro 7 Historiæ suæ, pag. 292; ubi citationes addit. Atque hæc quidem duo, virtutes nimirum primo, ac dein subsecuta eas miracula, materiem nobis suppeditabunt admodum copiosam pro paragraphis bene multis.

[83] [quorum verba] At priusquam eo perveniamus, non abs re fuerit elogiis modo productis attexere illud Castaldi cap. 9 Vitæ, in quo Sanctus graviter & eleganter laudatur. Ex Italico autem sic sonat Latine: Homo, qui cum hominibus aut cum Deo tractans, videbatur angelus, & tamquam vermem se reputabat: in laboribus indefessus, in cibo parcus, lacrymis magis se nutriens & animarum lucris, quam alia re: in somno brevis, in oratione prolixus, in sacrificio devotus, in vestitu pauper & abjectus, in divino cultu ornatus & exquisitus: secum ipso severus ac rigidus; cum aliis benignus ac mansuetus: in conversatione affabilis simul & gravis; unde se amabilem juxta ac venerandum reddebat: verbis parcus, operibus liberalissimus, vera cum caritate cor unicuique pandens. In eleemosynis erogandis ac præstando pauperibus servitio, nesciebatur, majorne esset caritas, an humilitas. In aliis gubernandis, exsecutione imperabat; auctoritate sua executioni mandari faciebat: prudens in prævidendo futuro, confidens in providendo: sapiens supra modum ac discretus in dando consilio; in animi affectionibus adeo rationi subjectus, ut harmoniam referret motionum animi ejus observatio, animæ nobilitate in ipso corpore relucente.

[84] [dantur.] Anonymus in Vita sancti Fundatoris Venetiis vulgata, lib. 4, pag. 495 Alexandrum Memmolum Venetum, ex Ordine ejusdem Sancti Religiosum, adeo pia animi sensa de eo concepisse scribit, ut examinatus cum juramento sequens posteritati commendarit testimonium, quod ex Processu Veneto apud eumdem anonymum sic ex Italico sonat: Audivi ego ex relatione multorum Patrum, qui fuerunt eo tempore, quo vivebat beatus Caietanus, fuisse hominem sanctissimæ vitæ, rigorosæ abstinentiæ Religiosæ: & in particulari numquam quasi visus fuit ridere. Omnibus Officii Horis in choro intererat noctu & interdiu; eratque in illum adeundo primus, & in exeundo inde ultimus. Cumque ex pedum defectuosorum debilitate ægre consisteret pedibus, numquam sedebat, nec ullo modo se in choro sustentabat fulcro in divinis cantandis laudibus. Ne parvus quidem imperfectionis nævus in vita ejus inveniri poterat; adeo ut a Religiosis omnibus cum nostris tum aliarum Religionum alumnis, qui eum norant, observatus, æstimatus, ac in veneratione habitus esset tamquam sanctus.

§ VIII. Virtutes. Innocentia vitæ, corporis afflictatio, custodia sensuum, virginitas; eadem in aliis virtus promota; tria excitata mulierum monasteria.

[Miram ab ineunte ætate morum innocentiam] Sæpissime jam memoratus, ac porro memorandus a nobis Silosius Historiæ Clericorum Regularium lib. 7, a pag. 265, optimi sui Parentis virtutes egregie recensens, Jam, inquit, quæ Caietani Thienæi indoles ac sanctitas fuerit, & quibus virtutum pulcherrimarum ornamentis, ad eam vitæ morumque sanctimoniam, ac perfectionem contenderit; etsi ex his, quæ narrata hactenus sunt, abunde nos commemorasse, persuasum habemus; nihilominus quod non omnia complecti stylus, & temporum ratio potuerit, ac pleraque Thienææ virtutis documenta nullum sibi certum locum vendicaverint; suis veluti sub signis singillatim recensebimus. Igitur quæ in Caietano primo occurrit, ea est constans ab ipsis cunabulis vitæ innocentia. Prætervectus nimirum [fuit] inculpate florem illum ætatis, quem scopulum rectius nominaveris: quippe rari admodum sunt, qui non illum suis naufragiis nobilitaverint. Ac Sanctorum quidem plerosque scimus in omni virtutum genere vitam sanctissime traduxisse; quorum si juventutem spectes, eo ætatis æstu atque impetu abreptos reperies, ut ardentis ævi vitium vindicare postea diuturnis cruciamentis, lacrymisque ac sanguine oportuerit. Vicit præclara indole atque instituto communem mortalium conditionem Caietanus: qui ordiri ea pietatis atque innocentiæ laude vitam cœpit, ut novo vivendi genere anteactam telam subinde retexere non oportuerit: constantique disciplina in perfectionis viam ingressus, nihil annis consequentibus, quod mulctaret aut mutaret, habuerit: ut merito vel in ipso florentis ævi virtutisque tirocinio sanctissimus ac devotissimus audiverit; ut in loco significatum est. Vide quæ nos supra num. 7 præmisimus.

[86] Atque hic plane subit statim animos admiratio, [conjungit cum severissima corporis afflictatione.] Virum vel a prima ætate egregie sanctum, perinde in se ipsum assidua corporis afflictatione animadvertisse, ac si ingentium criminum conscius, fœdatam aliquando animam peracerba pœnarum irrogatione ac vi lacrymarum expiandam existimaret. Et vero non ex eorum numero fuit Caietanus, qui abunde esse reputantes, frenos interna mortificatione animæ facultatibus injecisse, ne in rationem, quæ princeps in homine pars est, facto impetu affectus rebellent: cæterum corpus mitius habent, ac si aliquantisper exercent, lenta id manu faciunt, indulgentque illi pluscula, humanæ cujusdam imbeciilitatis aut necessitatis specie. Enimvero in componendis ille animi motibus sensuque omni compescendo adeo totus erat, acsi nulla perdomandi corporis cura teneretur, cum ea vicissim contentione erudire corpus, pœnisque gravissimis plectere studeret, perinde quasi nihil de animi victoria atque imperio cogitaret. In hanc vero corporis afflictationem nervos vehementius intendebat, quod sciret consensionem quamdam ac fœdus corpori esse cum animo: ut nisi illud frangas, injectoque freno subjicias, frustra profligare hujus cupiditates ac perturbationes speres: & ut sedari facile bella animorum solent severa membrorum disciplina, ita exardescere ad hominis exitium ac virtutum cladem affectus contingit, si corpus foveas.

[87] Igitur assiduus ac plane austerus sui censor & lictor fuit Caietanus; [Pœnitentia ac jejunio] ut plerique ejus in corpore vindicando cruciandoque institutum moremque obfirmatum cum cernerent, illum magnæ pœnitentiæ virum appellare non dubitaverint. Neque vero consistere in aliqua suppliciorum ac macerationum mediocritate poterat, qui implacabili quodam in se ipsum odio ferebatur. Dicere namque solitum accepimus, se corpus suum tamquam rebellem quemdam infernumque genium odisse. Dictum profecto memorandum, quod vix a quoquam pronuntiatum in omni antiquitate reperies. Et plane qui eo loco corpus habebat, quique non adversus carnem & sanguinem, sed adversus principes & potestates tenebrarum harum colluctationem bellumque sibi esse, cum corpus edomaret, intelligebat; qua contentione illud atterere, qua vivendi duritie, quantisque rigoribus studuerit, haud facile dictu est. Gulæ, quæ desudatas persæpe opes virtutesque omnes juxta vorat, mirum quam strenue illusit. Statis Ecclesiæ jejuniis adduntur ex nostro instituto non pauca, quæ tamen Caietani animum, abstinentiæ avidissimum minime explebant; sed eam sibi præterea victus legem atque austeritatem imperaverat, ut videretur quotidie jejunare: proscriptis namque omnibus ciborum lautitiis, pretiosiora gulæ irritamenta, aut vulgares herbæ aut cocta legumina erant: cibario tantum pane ac gelida [erat] contentus sæpissime. Qua quidem austeriore annona continentique abstinentia in eam sese maciem attenuaverat, ut magno Basilio par, summa confectus inedia ac jejuniis aridus, pelle atque ossibus constare videretur.

[88] [nec non somni parcitate corpus atterebat.] His porro arctissimis vitæ rationibus accedebat somni mensura [pro] illecebra: aspero namque ac breviore lecto mollissime cubabat in palea, quam numquam ferme subactam aut mutatam, paulum ab nudo assere aut humo distare diceres. Severissimæ vero istiusmodi quieti paucæ etiam horæ concedebantur, vigilabatque ad multam noctem, aut studio ad animorum institutionem, aut divinarum rerum commentationibus, aut castigando corpori intentus: nec raro integram noctem incussis strenue flagris aliisque in se ipsum animadversionibus lucubrabat. Ad hæc, ferro etiam præcinctus, ac cilicio indutus, severæ virtuti militabat; ne ullum armorum genus deesset viro pugnacissimo, cui cupiditatum suique triumphus propositus erat. Atque has quidem durissimas corporis exercitationes vel maxime intendebat, cum aut impetrare sibi aliisque a Deo beneficium aliquod institueret, aut arceri publica mala, propitiarique Numen oporteret. Tunc enimvero, quo momentum precibus ac vim adderet, sævire alacrius ac gravioribus sese injuriis incessere, nulla valetudinis habita ratione, solitus erat. Confirmantur hæc e bulla canonizationis: Corpori afflictando integras quandoque noctes insumebat, ferrea catena & flagris illud diverberando: cibus illi vulgaris & parcus; ac sæpissime solius panis & aquæ: somnus brevis, & in stramentitia culcitra; cujus decubitum etiam in ultima ægritudine ad extremum usque sustinuit, tametsi medicus in illa decumbentem nimium laborare advertens, adnisus fuisset, ut aliam molliorem admitteret. Cui Caietanus, Mene, inquit, tam molliter emori? Atqui in cinere & cilicio mori debeo & volo. Pergamus ad alia cum Silosio.

[89] [Oculorum custodia] Reliquam membrorum disciplinam facile ab austeriori hoc cultu conjectare quis poterit. Oculos namque (quos refrenare, ut perdifficile; ita plurimum interest compositi animi) is rigor erudierat, ut nulla umquam illos abripere jucundissima res potuerit. Quod sane in celebriore illa Caroli cæsaris pompa, qua Neapolim inivit, aperte commonstravit; quando adduci numquam potuit, ut oculos ad honestissimum ac longe pulcherrimum spectaculum laxaret, sodalibus adhortantibus, atque ipso in primis triumpho viciniore alliciente, ut diximus. Cum oculis & linguæ custodiam conjunxere Religiosi officii moderatores, ac pari quidem severitate utriusque disciplinam temperandam monuere, ne diffluat evaporetque per isthæc spiramenta animus. Tantum vero in Thienæo coërcendæ linguæ studium fuit, ut numquam lapsus, aut aliquid extra ordinem profectumque aliorum pronuntiasse visus fuerit: verborum scilicet longe diligentissimus æstimator, veluti ad rerum pretiosissimarum lancem illa expenderet ac venditaret, quam paucissimis in loco utebatur.

[90] Neque ejus silentii, quod a primis quidem facibus ad primam lucem omnino servare, [ac linguæ:] instituti morisque nostri est, contentus Caietanus, illud continuatis interdum precibus usque ad prandium producebat, ac persæpe etiam, cum necessarii alicujus officii ratio non interpellavit, dies integros tacuit, imitatus plane Joannem illum, cui celeberrimum a silentio cognomentum; ac Gregorium Nazianzenum, quem diuturni silentii freno linguam perdomuisse litteris constat. Ita Silosius. Et vero in vita anonymi Venetiis impressa lib. 3, § 16, pag. 445 hæc de Sancto memorantur e Processu Neapolitano fol.101: Tria stabiliunt & conservant vitam contemplativam; puritas interna cordis, clausura & custodia portæ omnium sensuum, ac internarum inspirationum exsecutio.

[91] Nihil etiam admisit Sanctus, quod vel per umbram, [illibatus virginitatis candor;] illibatum mentis candorem obfuscare posse videretur. Hunc porro animi florem, ut cum Silosio prosequamur, ac puritatem excoluisse, eo studiosius visus est Caietanus, quod sciret levi quolibet afflatu corrumpi pulcherrimam ejus formam, ac dehonestari. Armaverat insigni quodam timore animum, quo fallere malorum dæmonum artes atque occasionum incitamenta, ac proinde tueri omni ope egregium castitatis decus studebat. Excipiendis in confessione aliorum sordibus, ne aures ac animus, concepta ea labe, sordescerent, oratione sese impensius munire, ac tum maxime implorare vim Numinis ac Deiparæ patrocinium, curæ erat. Cui paucus semper sermo; cum alloqui mulieres contingeret, paucissimus omnino erat; easque præsertim evitabat, quæ non sine honestatis fraude, nobilitati ac formæ splendore vestium plus nimio indulgebant; ceu noxium ab ea gemmarum aurique luce ignem metueret. Quapropter cum insignem hunc illius pudicitiæ amorem probe jam scirent prænobiles matronæ, illud cum Caietano perpetuo observasse, compertum habemus, ut cum adire illum ad sui eruditionem fructumque peroptarent, non antea auderent, quam abjecto omni corporis ac vestium cultu, orisque elegantia neglectu quodam castigata, ad illam sese Thienææ modestiæ normam componerent: ratæ haud tutum quidem esse ad illius conspectum sisti eo luxu ac magnificentia, a cujus honestissimo vultu tacite atque aspere objurgari pompam intelligebant. Et vero qui inerat animo ac purissimæ menti pudor, frontem etiam ac vultum rigore quodam plane amabili honestabat, ac paulisper asperabat. Id quod Erasmus Danesius Caietanus, vir integerrimus, qui cum Thienæo olim egerat familiariter, testatum reliquit in eo, quem de ejus virtutibus Commentarium conscripsit. Vita anonyma Venetiis edita lib. 3, § 16, pag. 441 e Relatione S. Rotæ narrat ista: Cum sciret, qualiter non poterat esse continens, nisi Deus daret; & hoc ipsum esset summa sapientia, scire, cujus esset hoc donum; adiit Dominum, & deprecatus est illum: qui Servi sui preces, & desiderium exaudiens, continentiæ donum elargitus est; cui pudicitiam, castitatem honestatemque adjunxit. Et ex dicta Relatione ibidem pag. 443 vocatur angelicæ puritatis imago. Nunc redeamus ad Silosium.

[92] Hunc autem pulcherrimæ virtutis amorem instillare aliorum animis, proposita ejus formæ dignitate, omni studio conabatur. Ac multos quidem, quos expugnaverat pene vi sua malisque artibus infernus genius, [quam etiam virtutem in aliis obnixe promovit & confirmavit;] injecta manu confirmavit tenuitque, ne insignem virtutem prostituerent. Quam plurimos vero usque adeo ad illam suis adhortamentis inflammavit, ut viam ab omni sensus commercio atque illecebra alienam, Religiosis Ordinibus adscripti, illibate traducere elegerint. Atque hoc quidem tuendæ alienæ honestatis studium definiri suæ vitæ terminis noluit Vir sanctissimus. Enimvero postquam esse desiit inter vivos, in mortalium sese conspectum persæpe dedit; visusque gravi quadam specie malos ipsos dæmones ad impurissima provocantes expellere. Duo hic hujusmodi argumenti beneficia denarranda. Alterum Vicentiæ collatum; Venetiis alterum: utrumque tabulis ac jurata fide constat.

[93] [vel post ipsam mortem; quod exemplis duobus] Vicentiæ quædam erat honesto loco mulier, quam rebelles genii incubi ingenti vi pulsabant, eoque adducere conabantur, ut cui se addixerat pudicitiæ, grandi quodam piaculo admisso abjiceret. Ac jam semel atque iterum, facto impetu, pene dederat manus: cum Caietanus, cui se ex animo commendaverat, mira quadam luce collustratus, illi sese illico ostendit; vultuque ac supercilio perterritos sub squallentium horride serpentum imagine hostes fugavit. Tum objurgata subaspere ab eo mulier, numquam postea id generis tentamenta experta est; nisi quod non post multo novum in certamen lacessita, sentit vehementius [se] impelli, ut quam B. Patris imaginem, ceu loci suique tutelam, suo in conclavi affixam venerabatur, ejeraret exspueretque: quod ipsa scelus execrata facile est: cum interim testarentur suis ingratiis mali dæmones, certissimum honestatis præsidium ac amuletum vel solam Caietani imaginem esse.

[94] [comprobat; ] Venetiis vero illud haud paulo admirabilius contigit. Nobilis quædam virgo ejusmodi pravi spiritus conatibus, integra quidem mentis puritate, libatam corporis pudicitiam floremque conquerebatur. In ejus momenti negotio ac jactura interpellare Caietanum, cujus proxime adesse anniversariam lucem noverat, optimum factu putavit. Neque elusa fiducia est. Siquidem imploranti objecit sese verenda quadam oris specie Caietanus; factoque crucis signo non modo quæ fœdare animum solebant rerum turpissimarum imagines expunxit; verum etiam visus ruinam corporis reparasse; & quem incusso etiam verbere decusserant mali genii, florem restituisse. Scio ultra fidem atque extra miraculorum ordinem videri hanc rem posse; quippe nullam istiusmodi in Divorum historiis recensitam facti admirabilitatem reperies. Et Hieronymus quidem ad virginem Eustochium hæc habet: “Audacter loquar, cum omnia possit Deus, salvare virginem non potest post ruinam”. Quo statuere videtur vir maximus, libatam semel virginitatem reflorescere amplius non posse. At enim, etiamsi de formali, ut aiunt, absolutaque virginitate, quam in proposito ac mente theologi ponunt, affirmari id omnino debeat; tamen quod instaurari carnis integritas possit, quæ non ipsa est virtus; sed virtutis materia, nil causæ est, cur inficiemur; cum & confractos persæpe crystallinos aureosque calices sanctorum virorum precibus redintegratos constet; ut de divo Donato, antistite Aretino, ac de Leone, sanctissimo Pontifice, ejus nominis nono, monumenta historiarum narrant.

[95] [ac superiora] Pleraque vero ejusmodi de Caietano fuere juratis testibus comprobata, quæ irrefragabile Romanæ Rotæ judicium, cum referri Thienæam virtutem ad Pontificem oportuit, testata his omnino verbis voluit: “Plurimi quoque a diuturnis ac inveteratis carnalium vitiorum vexationibus exemptos, & hujusmodi illecebrarum stimulis prorsus immunes sese cognoverunt, ubi Servo Dei fiducialiter ac devote se ipsos commendarunt”. Quod enimvero tributum incomparabili ejus puritati non dubitavimus. Nam qua maxime virtute in terris quis claruit floruitque; illa in cælum postea asserto gloriarum subinde materia ac seges amplissima semper extitit. Illud hic præterea ad Thienææ puritatis coronidem non dissimulaverim, quod rogati hac de re plerique asseruere: scilicet cum illis aderat objiciebatque sese Caietanus, qui ejus opem in acerrima carnis conflictatione deposcebant, suavissimum quemdam mali citrei odorem adflare consuevisse; qui longe lateque diffusus, diu etiam perdurabat: certissimum profecto ejus virginitatis indicium, cujus luculentum esse symbolum scimus ob perpetuam viriditatem malum citream.

[96] Confirmantur supra dicta e Bulla canonizationis his verbis: [gravissimis testimoniis confirmantur. Tria a Sancto mulierum monasteria excitata.] Oculos ac linguam ita compescuit, ut integros dies silentio præteriret, & illos semper humi defixos teneret: nec ullis umquam illecebris potuit animus ejus vinci, aut curiositate molliri. Quo factum est, ut si quando prænobiles matronæ eum alloqui vellent, prope accedere non auderent; ni omni femineo cultu seposito, exteriorem corporis habitum ad Christianæ humilitatis ac modestiæ leges componerent. Quippe angelicam ejus puritatem, gravitatem, & modestiam oris reverebantur. Idque singulare in eo fuit, ut adventantes mire raperet ad virginitatis amorem, ac cælibem in cœnobiis vitam cappessendam: quique in diuturnis & inveteratis carnalium cogitationum stimulis vexabantur, ab illis se protinus liberos agnoscebant, ubi primum Dei Servo se commendare ex corde aggressi sunt, aut ejus alloquio vel præsentia frui concessum erat. Quare trium monialium monasteria Neapoli excitavit; alterum sacrarum virginum sub arctissima Capuccinorum regula; alterum feminarum, quæ pudicitiæ jacturam aliquando passæ, ad portum salutis per pœnitentiam post naufragium confugiebant; & tertium monialium S. Mariæ de Sapientia nuncupatum, institutrice Maria Carafa, præfati Pauli prædecessoris sorore: a quo illius regimen Servo Dei ejusque Ordini peculiari jure commissum fuit.

§ IX. Rerum terrenarum contemptus, studium paupertatis, fiducia in Deum; divina cum in eum, tum in Ordinem ejus providentia.

[Res caducas hujus mundi] Vita anonyma Venetiis edita lib. 3, § 15, pag. 440 dixisse suis eum refert ex Processu Neapolitano fol. 75: Bona transitoria hujus mundi aliena sunt, nec homini propria: æterna vero sub aspectum non cadentia, propter quæ creatus fuit, propria ei sunt. Quamobrem, illis despectis, ad hæc debemus semper aspirare. Silosius pag. 168 generosum hunc rerum caducarum contemptum, quo Vir sanctus fulsit, pluribus ita confirmat: Ac in eo quidem qui opulentissimæ domus commodis honorumque appellationibus ac infulis abdicatis, ac proposita sibi aliisque asperrima vitæ ratione, crucem strenue est amplexatus, eximius ille rerum humanarum mundique contemptus principe statim loco occurrit. Et certe postquam illecebras ac seculi aurum adornare, larvam ac scenam quamdam semel intellexit Caietanus, nihil umquam magni aut pulchri capere magnanimum ac vere aureum pectus potuit: ac summa isthæc omnia, in quæ mortalium vota ac spes incumbere vehementius videntur, celsiore sua mente velut infima abjectaque despectabat. Legere est in ejus, quæ extant, epistolis, quo loco florentissimas hominum fortunas haberet, quanti faceret rerum fastigia ac purpuras; quod apud illum de mundi existimatione ac fama judicium. Fucum oculis animisque fieri his omnibus, ac quædam ad decipiendum incantamenta esse existimabat. Despectum hunc porro mortalium insigni sui generis & consanguineorum contemptu maxime comprobavit. Ceu dissonam ingratamque auribus vocem, præclaræ stirpis suorumque commemorationem excipiebat.

[98] [nec non familiæ splendorem infimo loco habet.] Domo sua ubi semel cessit, illam repetere aut inibi vel ad horam commorari numquam visus est: siquidem cum redire Vicentiam interdum contingeret; ut ad cognatas ædes diverteret, etsi diu multumque obtestarentur fratres, exorari numquam poterat; sed publicum urbis xenodochium recta adibat; ibique quanti æstimaret commoda cultumque domus, stramento edocebat, cum interim ægrotantibus eximiis caritatis officiis totus adesset. Quid si neque aspectu dignaretur cognatos, ne oculos forte perstringeret externa illa lux generis, excitaretque aut gloriolæ gustum aut affectum in suos? Et plane dignum memoratu est, quod Neapoli accidit. Nam cum eo pervenissent plerique ejus consanguinei, ut absentem diutius inspicerent; ubi ille ea, quæ prænobiles viros decebat, celebritate ac pompa accessisse inaudivit, affixus Numini & cruci, ingenti quadam animi magnitudine neque alloqui neque intueri voluit: ita ut eo insalutato, ad quem venerant, redire clarissimos viros oportuerit, tantam quidem virtutem suo generi sibique gratulatos; sed quod cognatum illud sanctimoniæ exemplar usurpare oculis non licuerit, plane tristes: ostenditque peregregie Caietanus, quam illi mundus sorduerat; utque amorem, qui vehementissimus esse solet, in gentiles suos expunxerat; quos etiam humanis honoribus consequendis, non modo humana aliqua ope juvare umquam studuit; sed nec divina quidem, hoc est, ad Deum precibus; quas non nisi procurandis eorum animis, rebus tantummodo cælestibus impetrandis adhibebat.

[99] [Paupertatem plane singularem cum sibi præscripsit, tum suis] Atque hinc in altissimam paupertatem evadere perfacile fuit Caietano. Neque vero profiteri severam adeo inopiam rerumque omnium indigentiam potuit, qui non insigni ea mente mundi copiam luxumque contempsisset; sicuti contemni vicissim tam strenue humana res omnis ac pompa minus poterat; nisi fixus cordi tam ingens apostolicæ ac vere magnæ paupertatis amor fuisset. Certe etsi in virtutibus plerisque excellere Caietanus aut æquare alios visus fuerit; in paupertate nescio, an illi anteferri aliquis possit. Supremam namque ejus attigit lineam, ultra quam ut prisco ævo eniti nulli mortalium contigit, ita nostra hac tempestate iis inopiæ legibus atque angustiis victitare nostrum Ordinem, quamquam lateat neminem, pene experimento fidem omnes abrogant. Enimvero nullo non solum censu certisque proventibus, verum neque emendicato, ut fusius alibi memoravimus, familiam vivere, ac piaculum omnino ducere, si quis in summa egestate pietatem stipemque fidelium imploret, quid enimvero dignius laude atque admiratione animus concipiet? Floruit in ipso efflorescentis Ecclesiæ sinu hæc olim paupertas, liliorum instar, quæ non laborant neque nent. Sed abruptam sæpius instauravit tandem Caietanus, ac ceu lautissimum patrimonium suorum fidei commisit, nullo prorsus tempore distrahendum aut imminuendum, ac certa spe, numquam decocturam Clericorum Regularium posteritatem, quam hæc rerum indigentia, & nec precaria paupertas ditaverit ac fulciverit.

[100] Qua vero contentionet ueri præclarum institutum studuerit Caietanus, [apostolicæ vitæ sectatoribus; uti liquet e factis,] celebri certamine, quod collato cominus pede, productisque divinarum Scripturarum testimoniis, Oppidano cum Comite Neapoli iniit, plane edocuit, profligata insuper Religiosorum hominum phalange atque eloquentia, qui contra obfirmatum Thienæi propositum a Comite stabant. Veronæ autem cum Giberto par contentio fuit, ut diximus, recusata optimi antistitis munificentia, qua ille Christi famulos sustentabat, veritus ne cui se suumque Ordinem inopiæ consecraverat, liberalior erogatio delibaret læderetque; gratulari quippe maximopere videbatur, cum arctiore annona ac victu votæ paupertatis fructum caperet. Contigit autem sæpius, ut ad mensam una cum suis accederet, non nisi modici panis frustulis atque aliquot malis Medicis instructam; & aliquando ad panem quatuor recentes fabas adjunxisse, cujusdam illecebræ loco fuit: cum interim gauderet ipse in sinu, iis lautitiis refici Christi pauperes. Elucebat autem in ipso ejus habitu, externaque re omni præclara hæc virtus. Nam vestis illi e viliore materia ac male sarta. Reputare se aiebat, gemmatam togam induisse, cum centonem gestaret. Cellulæ supellectilem, cultumque Erasmus Danesius, quem supra laudavimus, expressit his verbis (quæ habes apud Caracciolum in fine Vitæ S. Caietani.)

[101] Atque hanc quidem supremam rerum egestatem jam pridem, [quæ hic producuntur.] cum nondum cruci nomen dedisset, animo delineaverat voveratque. Domino namque Xavinellio amicissimo, & compertæ probitatis viro dixerat aliquando Vicentiæ, & quidem flagrantissimo e pectore, verba illa: “Non desistam erogare in egenos quidquid habeo, donec pro Christo adeo pauper evadam, ut nec sepulturam mortuus nisi precario obtineam”. Hæc illi in ipso vitæ melioris crepusculo voluntas. Quantum vero is ardor excreverit, declaravit nuncupata postea Deo illa, prisco ævo nata, ac suo seculo obsoleta, de qua diximus, paupertas: cujus laudem ac pretium, ceu nulla virtutum tantum sibi cordi esset, inurere suorum animis verbis novissimis studuit. Nam cum supremam diem animamque ageret, hæc præsertim ad illos: Filii, usque dum vixi, vixi pauper, ac defungi vita in summa inopia peroptavi. Hanc vero commendatam vobis magnopere pervelim.

[102] Porro egregium hoc ac prope divinum paupertatis genus, [Heroica S. Caietani, ejusque Ordinis fiducia de providentia Dei,] quod adeo impense adamavit Caietanus, incomparabilem quamdam in Deum ejusque providentiam fiduciam evincit. Siquidem non opibus, non fundis, non postulatis ac precibus niti, quin imo eorum omnium opportunitates, scita lege, sibi & posteritati præcidisse, quid plane aliud fuit, quam in divinam omnino spem incumbere, promum & condum cælum velle, ac non nisi immediate Dei manu curaque ali? Quod sane etsi confidentior quædam virtutis species, ac supra hominem fidere, videri poterit; nulli tamen dubium, quin magnanimam quamdam in Caietano indolem, ac si recte calculum ponas, non modo insignem in Deum fidem, sed fidei excessum quemdam atque heroicam plane virtutem probet. Fixerint sanctissimi quique viri ac paupertatis flagrantissimi spes suas in Deum; certo qui erectiore id animo fecerit, quam Thienæus, comperies neminem: quando aliorum quidem fiduciæ quædam quæsitæ ab hominibus pietatis opisque mixtura humani quid addit: Caietanus vero purissimam omnino atque haustam solummodo e cælo spem admisit, atque imploravit quidem liberalitatem stipemque mortalium; sed fusa ad Deum, non ad homines prece.

[103] [quæ variis] Ut autem certissimæ huic ejus fidentiæ divini Numinis providentia responderit; utque liberalius persæpe ac tempestivius, quam quævis latifundia ac census; secuta subinde cælestis beneficentiæ argumenta testata luculenter sunt. Et quidem non modo Thienæus ipse opportunam Dei benevolentiam expertus interdum est, cum maxime suprema rei domesticæ angustia premi videretur; verum etiam cum transmissum in sobolem idem paupertatis ac fiduciæ patrimonium fuerat, experiri annis consequentibus & eamdem Numinis munificentiam in plerisque nostræ congregationis locis sæpius contigit. Pleraque ejusmodi argumenti exempla raptim superius prosecuti sumus, polliciti celebriora hoc in loco aliquanto fusius explicare. Ergo sublevatam præsenti ope Caietani ac sociorum inopiam Romæ, in summa rerum clade ac discrimine, hic iterum commemorare, supervacaneum puto. Quamvis nihil profecto pronum in viros summe pauperes ac spei plenos divinæ providentiæ amorem manumque evidentius probet, quam in communi direptione Urbis inventos homines fuisse, qui egregio pietatis genere deciduis rapinarum reliquiis hominum equorumque pedibus corruptis, Dei servos humana quavis ope destitutos alerent. Ac paulo post, cum dilabi ab Urbe contigisset, inventam item militum, hoc est prædatorum manum, qui alios cum exspoliarent, Caietano ac sociis commeatum aurumque, quo Tyberim transmitterent, darent. Tum soliciti vehementius cum essent, quo tandem trajicerent; præsto fuisse Venetum legatum; qui sua classe honorificentissime exceptos Venetias perduceret:

[104] [ac miris] Denique Venetias bono cum Deo appulsos [esse] ut cum Italiam late omnem acerrima fames ea tempestate divexaret; in Venetiarum sinu, ubi egestas mitius grassabatur, minus ea ipsi incommoda sentirent. His providentiæ blanditiis ali Caietani fiducia, confirmarique magis ac magis cœpit. Subsecuta postea in dies insperata quædam subsidia Numinis, Theatinæ spei fortitudinem approbantis. Duo Caietano ipsi evenere; alterum, quod Romanæ Rotæ ad Pontificem narratio recenset, id fuit. Venetiis aureorum summa homini debebatur, aderatque stata dies, qua acerrimus creditor interpellabat. Rem non mortalium cuipiam exponit Caietanus; sed ei, quem & fidem & cælum oppignorasse in ipsum sperantibus noverat: concepitque vix preces; cum, ecce tibi, venusta plane specie juvenis, qui tot omnino aureos Caietano perhumaniter porrexit, quot debiti solutio posceret: ne quis opem submitteret erogaretque, aperuit. Nulli dubium, quin e cælo ea pietas fluxerit; cum diligentissime mox conquisitus, nusquam munificus juvenis apparuerit, assertus nempe postliminio astris suis, nova cum stipe opportune reversurus.

[105] Neapoli cum Præpositum ageret, aliud divinæ beneficentiæ periculum contigit. [paternæ benevolentiæ exemplis ostendit,] Prandii hora appetierat; cum Caietano renuntiatur, præter unicum cibarium panem, nihil omnino esse domi, quod Patribus apponeretur. Visus ille de animi orisque tranquillitate nihil prorsus remittere, ac dari nihilominus consuetæ refectionis signum jussit. Itum in cœnaculum: cumque una patres discubuissent, institutæ paupertatis eos monere, deque eximia ejus laude & collocanda in eum spe diserte perorare. Nec plura: inter loquendum pulsata domus janua, dum accurritur, reperti lectissimi panes: qui vero importaverit, repertus nemo: putandumque, illum eumdem e Cælitum numero juvenem fuisse, Numinis administrum, atque a secretioribus divinæ providentiæ eleemosynis: qui, ut aurum Venetiis erogavit, cum solvendum æs alienum fuit; ita Neapoli panem detulit, cum panis defuit, pari atque aurea utrobique liberalitate; documento vero oppido illustri, invectum a Clericis Regularibus id vivendi genus, ingentemque potissimum Thienæi fiduciam quam gratissimam Deo esse: quando veluti cudere in cælo aurum, ac panificium inibi exercere divina bonitas videatur, ut hanc inopiam juvet.

[106] Nunc ad ea, quæ hereditariæ cujusdam paupertatis ac spei merito posteris contigere, [arctissimam illam paupertatem] stylum convertamus. Nec alienum ab rerum a Thienæo gestarum serie hanc narrationem putamus. Transmissa namque ab eo fuit in suos, quæ in Congregatione hodieque perdurat fiducia ac generositas; proinde consignandum in illius meritorum censu est, quidquid in ea id generis accidit. Verum cum ea non acciderint proxime & immediate ipsi Sancto, cujus illustramus Acta; cumque eorum narratio nimis longe nos abduceret, ac videri illa possit apud Silosium a pag. 271; pluribus ea verbatim huc non transcribimus; sed in compendium cogimus. Neapoli itaque allatus fuit panis, cum patres eo maxime indigerent; de lautioribus item epulis prospectum eis fuit; adde non modicam pecuniæ summam. Hisce subdit auctor, Venetiis templum ac domicilium frequentioribus hujusmodi ac miris divinæ providentiæ favoribus exædificatum; Mediolani vinum, cujus summa patres ibidem penuria laborabant, subministratum; Romæ autem ligna ad parandam refectionem corporis necessaria; Cremonæ plura ejusmodi exempla accidisse; inter quæ ponit illud, quod semel tantum pecuniarum, quantum inopiæ satis esset, allatum sit; ad hæc, quod in horto repertus fuerit nummus aureus, non sine munificæ Dei manus experimento. Deinde S. Carolum Borromæum ejusmodi providentiæ inspectorem Patavii inducit. Denique istiusmodi divinæ beneficentiæ argumenta Placentiæ ac Vicentiæ contigisse affirmat, ac ubique passim in Clericorum Regularium domiciliis.

[107] Quæ ut confirmemus, atque ad Sanctum nostrum redeamus, [longe sibi gratissimam esse.] Divinæ, inquit Compendium Romanum, ejusmodi providentiæ, summæque munificentiæ præclara quidam ac pene innumera expertus ipse est argumenta: & inter cetera, cum aliquando cogeretur pecuniam restituere, nec illa tunc ei suppeteret; quidam ignotus adolescens illam ipsi suppeditavit. Alias etiam cum hora prandii immineret, nec aliud quam unicus panis inveniretur, jussit pulsari campanulam, & convocari patres ad refectorium, acsi mensa esset jam parata: & dum sermonem haberet cum patribus, divina providentia factum est, ut campanula pulsaretur januæ; qua aperta, inventa fuit sporta pane repleta, nec, qui illam attulerit, repertus. Notum est illud Bullæ canonizationis: Spe in Deum erecta solicitudinem omnem projiciebat in eum, ut propterea unicam hanc in Deo fiduciam Ordini suo pro latifundio dederit.

§ X. Amor erga Deum ac proximum; studium orationis.

[Quanta] Quam fuit sanctissimus hic Patriarcha rerum caducarum amore vacuus, tam fuit divino plenus. Audiamus Silosium pag. 273: Ergo florentissimæ fortunæ commoda honoresque ac spes mundi omnes abjecisse tam strenue Caietanum, flagrantissimum jam concepisse ignem, amoremque cælestium, argumento fuit satis luculento. Atque hic quidem ardor vultu ipso ac verbis sese quam efficacissime explicabat. Sive enim privatim ageret, sive pro concione publice loqueretur, usque adeo gestu inflammari atque oratione videbatur, ut ardere seraphico quodam spiritu diceres: incendebatque statim alios operosior ea vis. Hoc siquidem Viro incitatissimo primum fuit, ut scilicet non sterilis ejus flamma divinorum sensum amoremque in aliorum animis pareret, formaretque ad frugem virtutis. Id quod & scripto etiam præstabat egregie. Videre profecto est ejus litteras, nullas non cælesti quodam igne facundissimas. Non prolixa in illis urbanitas, non quæsita captandæ benevolentiæ verba; sed plena ardoris dictio, ut stylo exarasse ac dictasse ipsa caritas videatur. Illud insuper jurata fide constat, ut, quoties de cælestium amore aut verba ipse faceret, aut audiret, rapi arcana vi quadam ac suavissimo mentis deliquio sive ecstasi videretur.

[109] [erga Deum] Amoris vero delicias cumulabant ex oculis lacrymæ, quibus frequentissime inundabatur. Est quidam amoris index atque etiam fomes lacryma; neque enim nisi a flamma liquescunt corda. Quare uberrimos fletus in Caietano manasse necesse est, quem divina & vehementior quædam ardoris vis totum occupaverat. Atque hi quidem lacrymarum imbres Virum sanctissimum copiosius perfundebant, cum celebriora Salvatoris mysteria versare animo contingebat. Cumque præcipuo quodam studio affectuque in Christi nascentis cunabula ferretur, mirum quo sensu ac voluptate delibutus, suavissimam Virginei partus memoriam exipiebat. Certe nil anniversaria ac natalitia ea nocte Caietano jucundius ac sanctius. Quo vehementissimæ devotioni indulgeret laxaretque amori habenas, efformare sibi præsepis imaginem, ac totam illam corporati vagientisque Numinis scenam adornare solitus erat: eoque maxime rei imitamento ac spectaculo ita oblectabatur, ut dulcissimas in lacrymas ac suspiria abiret totus. Dicere item pro concione ad ea cunabula consueverat: ubi cum longe copiosior esset fletus, quam eloquentia, lacrymis potius declamare, quam vocibus, iisque audientium corda inflammare videri poterat.

[110] [amoris vi flagraverit;] Alia item in Caietano ornamenta, aut animi impetus quam pulcherrimos, fœcunda virtutum charitas excitare, atque alere videbatur. Hinc flagrantissimus ille zeli ardor, quo perditorum hominum flagitia insectabatur, & novatorum præsertim mendacia, quibus commaculari candorem fidei, intime dolebat. Quo vero studio & contentione in ejusmodi monstra invectus sit, diximus in loco fusius. Hinc ingens in rebus asperis adversisque patientia, quæ virtutum omnium, sed charitatis potissimum lapis est lydius. Hinc mira in pondere diei & æstus alacritas: ut cum tot ipse Religionis munia, tot corporis afflictationes, laboresque subiret; numquam defatigatum, relaxantemque subinde otio spiritum quis viderit. Amor quippe, non otium, alimenti ac virium loco erat: ac dicere solitum accepimus, Amanti Deum, quodlibet onus leve esse. Hisce majoris confirmationis gratia addamus breve illud, at nervosum, quod habetur in Bulla canonizationis: Ea in primis divinæ charitatis flamma, quam jam dudum in præfato divini Amoris sodalitio conceperat, æstuabat, ut intra pectoris sinum contineri cor ejus non sustineret. Hinc juges lacrymæ, suspiria, gemitus, extases, tanti ardoris indicia. Hinc, ut omnes eadem flamma succenderet, discurrebat huc illuc, in similitudinem fulguris coruscantis; atque ut amicum præsulem ob negotiorum copiam, quibus distinebatur, Sacrum quotidie facere omittentem, moneret, Romam advolat, vel æstuante canicula, pioque officio functus, Neapolim illico rediit. Sic ibi.

[111] Sed jam, Silosio pag. 274 præeunte, ad amorem in proximos orationem convertamus. [quanta caritate] Æqua nimirum fronte utraque in Deum ac in mortales caritas currit: gliscitque altera ab alterius flamma. Et quidem egregia Thienæi caritas nescio an repræsentari propioribus lineamentis, ac germanius possit, quam quibus Romanæ Rotæ censores descripsere. Horum porro verba sic habent: “Dulcissimum reputans refocillamentum, continuo animum observare, inventa & nova moliri, quibus animarum saluti opem præstaret, & studio consuleret. Quare assiduo caritatis opere detinebatur. Sermonibus enim, epistolis, consiliis, confessionibus se totum in animarum levamen dabat”. Quo sane constat, actuosiorem Caietani caritatem haud quidem mediocri in laude hærere, neque coërceri terminis, communique studio voluisse; sed excogitasse in dies nova, ac præstantiores subinde curas adjecisse, quibus demereri genus hominum posset. Coæva illi pene in proximos caritas fuit; quippe ab infantia nondum enataverat; cum efflagitare ipse stipem, atque erogare sua manu egentibus gestiebat. Crevitque postea, ac robustior in xenodochiis stipendia fecit peregregie. Inservire assiduo ægrotis, advigilare, excurrere, nullo umquam labore aut fœdiore spectaculo aut abjecto opere deterritus.

[112] Quæ sane mediocris cujusdam virtutis documenta videri possent, [erga proximum, ita in confesso est,] nisi caput etiam pro mortalium salute ac bono generosius devovisset. Grassante siquidem Venetiis lue, luctari ipse cum ea temporum calamitate, atque in decumbentium ministeria involare non detrectavit. Ceu præsenti quodam amuleto muniretur, contemnere pestilentissimam vim morbi videbatur, propiore atque animosiore in ægrotos indole ac manu. Incitatique egregie ejus plerique exemplo ad opus fuere, ut non sua tantummodo ope, sed aliorum etiam, quos inflammavit, caritate, publico malo præsto fuerit. Litteræ decretales canonizationis hæc brevissime expediunt, quando in corporum simul & animarum curanda salute eo ipsum pervenisse indicant, ut grassante Venetiis pestilentia, ea contagione laborantibus, propriis ipse manibus inservire, ac vilissima quæque munia prompto animo aggredi non formidaret. At vero cum de curatione animarum injecta sit mentio; Silosium denuo revisamus.

[113] [ut venatoris animarum nomen habuerit,] At enim, inquit, juvandis maxime animis, eorumque saluti procurandæ totus adfuit: utque aut sacris informaret rudes, aut improbos bonæ frugi mentique restitueret, nulli sibi parcendum studio, nulli periculo, nullis item vigiliis, lacrymisque ac macerationibus duxit: ut merito ob egregiam hanc animi sedulitatem ac in proximorum quæstu solertiam, venatorem animorum quidam appellaverint. Plane cum alterna quies omnibus placeat, ceu vires accipiat virtus paululum resoluta ac remissa, ut inquit ille (Seneca videlicet, qui ad marginem citatur, de Tranquil. cap. 15) Caietano nullum laboribus temperamentum fuit, nec frangi præclara animi indoles atque impetus curarum assiduitate videbatur. Quidquid ab regularis observantiæ vitæque communis occupationibus supererat temporis, curandæ proximorum incolumitati impendebat continenti quadam operum successione: ac inter sacrorum administrationem, inter privata ac publica ad virtutem adhortamenta, inter solatia miserorum assiduasque scriptiones dilabebatur numquam remisso aut fesso dies. Expiandis potissimum confessione noxis incumbebat, ac singulari quadam tractandorum animorum peritia instructus, mirum qua in eo munere assiduitate & quo fructu versabatur. Inerat perhumana quædam verbis comitas atque arcana vis, qua subire animos fortiter ac suaviter videbatur; privataque sive objurgatione, sive institutione cominus ac brevi ceu telo ita rem conficiebat, ut nullum obsessum criminibus pectus non expugnaret. Dicere solitum accepimus nobilem quemdam virum, qui passus aliquando est [se] exorari, ut Caietano conscientiam aperiret, principio quidem eam peccatorum expiationem subausteram visam, mox suavissimam, expertus nimirum solertissimæ ejus apis aculeum & mel.

[114] [& tum per se, tum per suos] Porro intentiore quodam studio in proximorum utilitatem animatum egregie fuisse Thienæum, docet quam ipse cum sociis Clericorum Regularium sodalitatem instituit. Non enim suo tantum aut paucorum profectui maximum hoc opus excitavit; sed qui ampliorem animorum segetem cogitabat, [visus] communi orbis bono actuosum institutum destinasse. Et vero qua exemplorum luce ac incitamento, qua concionum celebritate, qua exquisito templorum cultu, obsoletam Sacramentorum frequentiam instaurasse, extinxisse plerisque in Italiæ locis hæresum flammam ac luem, invexisse morum disciplinam, perditissimos quosque ad mentem meliorem revocasse, atque id genus eximiæ caritatis munera obivisse, alibi commemoratum est. Atque hæc quidem præcipua Thienæi laus est, noluisse caritatem suam intra suæ vitæ terminos circumscribi; sed instituto sodalitio illam perenni quadam successione in posterorum animis atque officiis propagasse. Ad hanc rem stabiliendam egregie conducit illud Litterarum decretalium canonizationis effatum: Catholicæ fidei zelo, & ad hæreticorum confusionem, Ordinem Clericorum Regularium instituit, ac plurima hæresum monstra, eorumque latebras sedula inquisitione non semel detexit, ac profligavit.

[115] Ad hæc, quanto divinæ gloriæ apud alios propagandæ studio, [divinam gloriam cum lucro animarum conjunxerit.] quanto procurandæ animarum salutis desiderio semper arserit Vir apostolicus, liquet ex ejus epistola ad fratres hospitalis Misericordiæ Vicentinos, quæ exstat apud Castaldum cap. 2, & quam ex Italico sic Latinam facimus: Carissimi in Christo fratres, pax sancta sit cum omnibus vobis. Desiderium salutandi vos facit, ut hanc meam scribam: & gaudeo propter vos, quia divina majestas sua eligere vos dignata est inter tot alios Christianos, & ad illam dignitatem vos provexit, ut in manus vobis tradiderit opus longe gratissimum, curam videlicet & gubernationem gentis vulneratæ ac malesanæ; utque cordi vobis sint opera spiritus ac virtutis, quæ in sancto vestro oratorio ac sodalitio exercitatis; opera veræ misericordiæ corporalis & spiritualis omnia. Proin rogo vos in visceribus Domini mei, ut opera ista magnæ vobis curæ ac æstimationi sint, si velitis, ut Deo cordi ac curæ sint animæ vestræ. Ah! fratres mei cari, si consolari cupitis animam meam, efficite, ut semper dici audiam (& dictis facta respondeant) res hospitalis recte & cum caritate gubernari: & opera vestra lumen ac bonus odor sint in ista paupere civitate. Itaque vos oro per amorem Jesu Christi, & sanctissimæ Matris ejus, ut concordi & unanimi voluntate omnes perseveretis in sanctis istis operationibus, Deumque pro me precemini, atque meam hanc accipiatis non a me peccatore, sed ab amore atque obligatione profectam, quam Christus Dominus noster mihi dedit amandi vos, ac desiderandi, ut gloria ejus incrementum capiat in ista sancta societate. Venetiis die XVII Junii MDXLI. Vester in Christo frater presbyter Caietanus. At nunc denuo audiamus Silosium:

[116] Cum hoc autem amore curaque proximorum oppido solicita, [Hasce virtutes condecorabant] conjuncta in eo fuit, qui nexus perdifficilis, incredibilis quædam mentis quies, animique tranquillitas ac recessus; ut simul in eorum commodum atque opportunitates spargeret cogitationes suas, simul introrsus recollectus placidissimo in cogitationis sinu, beato quodam otio frueretur. Videbatur profecto in ipsa divinorum commentatione illud præcipue cogitasse, qui posset mortalium utilitati accuratam operam navare; adeo ardenter ab oratione in externum opus involabat: rursum in ipsa animorum procuratione ac solicitudine ferventiorem quemdam orandi modum didicisse; ea mentis applicatione ac studio ab actione sibi ac precibus redibat. Igitur præter intervalla temporum, quæ sibi caritas deposcebat, assiduo ferme precandi studio atque exercitatione tenebatur. Enimvero præterquam quod integras persæpe noctes in oratione transigebat, cum ferventiore quodam spiritu agebatur, aut acrior impendentis alicujus calamitatis coquebat cura, orandi mos ac spatium illi hoc erat: antevertere Horas matutinas, ac se statim in odeo sistere consueverat: atque hoc proœmium veluti quoddam erat prolixioris orationis; proludebatque precibus antelucanis, quas cum aliis mox canebat: iisque absolutis, communem meditationis mensuram ex instituto implebat, quam ipse ad provectum diem continuabat. Faciebat mox ad aram, & iterum ad preces ab cælesti eo epulo vigorosior; &, nisi interpellari contingeret, ad communem usque refectionem attentissima rerum divinarum contemplatione cum Deo agere, meditarique videbatur.

[117] Mensam item preces excipiebant; tum ad externa quædam virtutum opera divertebat, donec die advesperascente, [singulares prærogativæ] opportuniores superno lumini excipiendo tenebras nactus, ad multam noctem divinum cum cælo commercium summa precandi contentione ac perseverantia producebat. Plane si diem, precesque supputes; majorem ævi partem in divinissima hac exercitatione Thienæum insumpsisse deprehendes. Id quod Romana ad Pontificem narratio contestatur his verbis: “Majorem temporis partem orationibus, & in choro transigebat”. Addictus porro orationi sic erat, ut cum aliorum saluti procurandæ domo avocaretur, aut extra conclave odeumque morari opus esset, enchiridium, ac lectissimarum quemdam precum libellum gestaret manu, ne scilicet momento exciderent, sed statim ac vacaret, succederet e vestigio oratio, adhæreretque illico Deo mens. Quo autem ardore animi oraret, quas supra memoravimus, manantes uberrime lacrymæ docent. Affirmat id namque Danesius, qui supra, his verbis: “Memini, me sæpe vidisse illum inter precandum lacrymantem”. Tum quædam a sensibus abalienatio, elatumque cum spiritu corpus contemplationis vehementiam ostendunt.

[118] [ac ecstaticæ] Visus namque sæpius ingenti quadam vi Numinis adflatus, abreptusque ecstasi ab ipsis vitæ officiis, immotus peragrare jam cælum, atque cum beatissimis mentibus degere adhuc mortalis. Cum vero clauso interdum ostio orabat, latere preces clandestinæ minime poterant: evulgabant quippe suspiria & gemitus, qui late resonabant, non sine incitamento fructuque audientium. Hac disciplina orandi instituere & alios conabatur, nihil aut frequentius aut efficacius monere: nempe ut quod ipse præsentissimum malorum remedium, atque ad expugnandum cælum valentissimum machinamentum experiebatur, usurparent & alii; artemque condiscerent tum calamitates feliciter propulsandi, tum arcessendi e cælo beneficia, quæ peroptarent. Institutæ in primis a se Congregationi perquam familiare hoc exercitium voluit, ut non modo actuoso vivendi genere animos strenue procuraret; verum etiam urbes, Resque publicas prævalido hoc orationis præsidio firmaret, muniretque.

[119] [in orando Deum.] Magnum porro hisce auctoritatis pondus accedit e Litteris decretalibus canonizationis: Orationi, inquiunt, ita addictus erat, ut quidquid a domesticis negotiis, atque animarum procuranda salute temporis aut otii superesset, orationi & meditationi daret, mane matutinas preces maturius antevertens, ac vespere ad multam noctem orans ante aram maximam elevata in Deum mente transigeret. Divinam rem facturus, totus in lacrymas effundebatur; seque eo ministerio indignum reputans, magnæ Matris, cujus erat obsequentissimus, opem implorabat, ut vivificum Agnum ea, qua decebat, devotione susciperet, concipiens dulcissimo quodam mentis obtutu, adesse inibi Deiparam, quæ lectissimum Filium prona ac munifica manu porrigeret. Ceterum quod attinet ad benefactorum nomina, quæ Sanctus publice in cœnaculo e superiore loco recitari instituit pro grata apud Deum ipsorum memoria (de qua re Silosius pag. 276) consule Vitam Viri sancti apud Caracciolum sub finem.

§ XI. Peculiares patroni Cælites, pia erga SS. Eucharistiam affectio, ejusdem usus in aliis promotus, nitor ac majestas templi, sacrorum ritus, prudentia, mens cælitus illustrata.

[Peculiari pietatis studio venerabatur S. Andream apost., ac S. Petrum,] Erga quos potissimum Cælites peculiari studio ferretur S. Caietanus, memorat Silosius pag. 266: Ex Apostolis igitur arcano quodam impetu insignique animi affectu D. Andream colebat; & cum ad aram maximam non faceret, litare ad hujus Apostoli altare religiosissime consueverat: forte quod is flagrantissime crucem appetierat, quam ipse summe venerabatur, eamdemque in sui Ordinis insigne ac tesseram legerat. Usurpare proinde ad effugandos morbos, qui e sacro ejus Apostoli corpore promanat, liquorem solitus erat: probavitque Caietani fidem cultumque divus ipse Andreas, restituta aliquando infirmis eo alexipharmaco incolumitate, ut jam in loco narravimus. Apostolorum vero Principem ejusque clientelam præcipuis etiam officiis reverebatur. Quippe quem non modo communis rei Christianæ; verum & Clericorum maxime Regularium patrem atque antesignanum noverat. Quare cum præscripta ex formula solemnia Deo vota nuncupamus, Petro potissimum dirigi ea voluit: quo plane ostendit, ut sui, ita & suorum totiusque Ordinis patrocinium tutelamque illi commendasse.

[121] Eximio quodam insuper cultu Franciscum Assisinatem prosequebatur, [S. Franciscum Assisiatem,] proposita sibi absolutissima ejus sanctimoniæ imagine, ad quam se suæque vitæ rationes componeret. Paupertatem præcipue inter incomparabilis viri virtutum gazas, gemmasque commendabat; eamque suis moribus suoque in Ordine tam accurate repræsentavit, ut nihil accessisse ad illam propius visum fuerit. Ut vero plerasque ejus virtutum, insignemque divitiarum contemptum pro modo imitari gratulabatur; ita quæ supra omnem imitationem sunt, sanctiore quadam invidia venerabatur; scilicet pretiosa illa morientis Numinis monumenta ac vulnera, quibus purissimum Francisci corpus sauciatum inustumque ad maximi amoris sive incrementum sive argumentum fuit. Seraphici igitur Patris veneratione usque adeo afficiebatur, ut cum potissimum anniversaria ea lux appeteret, qua ille in cælum abiit; excipere illam tenerrimo quodam animi sensu ac singulari lætitia videretur: explicabatque ipso oris habitu religionem affectumque in exactum illud divini amoris totiusque sanctitatis exemplar ac miraculum.

[122] At enimvero qua pietate sanctissimum magnæ Matris ac Virginis nomen ac dignitatem coleret, haud facile memoratu est. [Virginem Deiparam:] Simul & vitæ lucem, & in Deiparam affectum hausisse, persuasit illico ejus parens, cum ejusdem plane maximæ Virginis instinctu, statim ac sobolem effudit, præmatura insignique religione ejus illum clientelæ obtulit, uti significavimus; ostenditque postmodum Caietanus præcipuum hunc amorem ac venerationem. Ab Virgine siquidem illi semper cujusvis operis principium; nihil umquam inauspicato, præeunte atque adspirante eo numine, aggressus. Cum conscribere litteras contingeret, præfixum epistolæ una cum dulcissimo Jesu nomine & Marianum nomen volebat. Certe quæ a præclara ea nomenclatione incipiunt litteræ, ab insigni quadam pietate obsignari necesse est. Cum Christi Domini nomen appellaret; addere indissolubili quodam nexu Mariæ Filium solitus erat. Vim suis precibus momentumque e Mariæ nomine patrocinio impetrabat. Dicere solitum accepimus, orare quidem divinum Numen mortales posse; at, nisi Maria interprete, exoraturos plane numquam. Quod sequitur de præparatione ad Sacrum, interpellato Mariæ ante illud patrocinio, non describimus. Vide dicta in fine paragraphi proxime antecedentis.

[123] [quam quanti faceret,] Porro ad majorem tenerrimi erga Virginem Matrem affectus, quo cor S. Caietani incaluerat, confirmationem, auctor anonymus in Vita Venetiis edita lib. 3, § 13, pag. 433, ex illius, quam Cavus vulgavit, capite 8 producit ista, quæ ex Italico sic interpretamur: Non possumus bene nosmetipsos præsentare Christo domino nostro, nisi nos simul offeramus gloriosissimæ Matri ejus Mariæ, amborum filii ac servi. Et mox anonymus hæc ex eo subdit: Invocemus sanctissimam advocatam Redemptoris nostri Matrem, ut immunditiam nostram tegere dignetur, ac repræsentare judici justo, Filio suo. Non recusabit, sed a sua Matre admittet magna debita nostra, non secus ac si illius essent, & per illam solvet Patri suo æterno ac nostro. Et porro sæpe solebat dicere: Ad accipiendum bonum a Deo Domino nostro, non aliud est medium, quam frequenter orare Mariam Virginem. Et oportet aliquando audaces nos reddere ad orandam illam. Pag. 434 ad venerabilem matrem sororem Mariam Carafam, monasterii Sapientiæ præsidem, scribens ista inducitur ex Processu Neapolitano fol. 70: Ora sanctissimam Matrem illam, ut sanctissimæ humilitatis suæ pallio me cooperiat, & me protegat a justa indignatione Filii sui, quam ego provocavi mei ingrati erga divina beneficia animi vitio. Idem anonymus loco citato ex epistola Sancti ad Lauram Mignanam, loquitur in hanc sententiam: Nec vero, etiamsi id desidero, possum aut volo, nisi prius a patrona mea Maria Virgine concessum mihi fuerit, ut odio me habeam, ac desiderem contemni. Illa potest hoc efficere: & aliquod quidem dignum contulit mihi donum, & amorem in me suum ostendit; sed nihil effecit, si hoc mihi non det. Bene illa novit, dixisse se: Respexit humilitatem Ancillæ suæ. Sum erga illam ingratus, servire ei nolo, fugo illam; confiteor omnia. Sed honestum est, ut voluntas ejus fiat, non mea. Scio illam velle, ut ministri dulcis sui & jam parvuli Jesu simus secum humiles; ah! cur istud in me non efficit?

[124] [& quanti eam ab aliis fieri desideraret,] Hoc ei honorificum est, hoc in potestate ejus positum est: ab illa fui amatus, tractus, ac vestitus: ah! cur me fatigat? Clama, mater, cum tua stella & magistra conquerere, quod facta sit parca, & alumnum suum derelinquat. Et vero quisnam tantus est ignis, qui cito non deficiat, si multo cinere non cooperiatur? Sensus mei, corpus meum, cor meum redigantur in cinerem: anima ista mea congelata fiat ignis. Id quod sperare ausim, si tua caritas oraverit patronam meam & stellam, dando ipsi de me cautionis aliquid, ac promissi. Quod si mihi illa id concesserit; eam, ac vetulum Sponsum cum parvulo Jesu numquam deseram; sed per Ægyptum ac desertum, aliaque ejus pericula ad crucem & sepulturam cum illa ero. Ut virtutis amorem instillaret aliorum animis, Reginæ cælorum auctoritatem interponebat Vir sanctus, sæpe, prout dicitur loco citato, illud usurpans, pro quo allegatur Processus Neapolitanus fol. 76, Optimum ad mortificandam propriam voluntatem, remedium est, considerare, quod sanctum illud exercitium eam mortificandi, docuerint Christus Dominus noster, ac gloriosa ejus Virgo Mater. Pag. 435 ex eodem Processu fol. 80 dicitur religiosissimus Deiparæ Cliens quotidie fixis humi genibus recitasse sanctissimum Rosarium; additurque, quod inter mysteriorum istorum fragrantiam sese detineret magna cum animi sui voluptate, atque in hunc modum applicaret ac consecraret animum, ut stimulis devotionis plunctus, in lacrymarum profluvium dissolveretur.

[125] Pio etiam affectus ac sacro quodam horrore correptus fuit erga Virginem Matrem Lauretanam, [ostenditur.] teste J. B. Caracciolo in Vita Ms., ubi inter alia, quæ de eo scribit ad annum 1523, hæc memorat: Iterum ad D. Mariæ Lauretanæ itinere contendit: ubi illud commemoratu dignum accidit, ut ab operando [sacris] licet in altari jam consisteret, necessario ei abscedendum esset tanti templi reverentia exhorrescenti. Ejusdem ædis antistites nostro Perinio id in tabulariis schedis traditum scriptis patefecerunt. Perinius autem nostro Magenio significavit, qui in sua Vita D. Caietani id inseruit. Superiora autem sic exprimit Bulla canonizationis: Inter Sanctos, quos patronos ob specialem cujusque prærogativam, atque ad imitandum sibi proposuerat, majori colebat affectu in primis Petrum Apostolorum Principem, ceu suæ Congregationis patrem & antesignanum: cui propterea ex sui præscripto nominatim vota solemnia a Clericis Regularibus nuncupantur: Andream item Apostolum, & Lucam Euangelistam, ob ardens in eisdem desiderium crucis, cujus tessera voluit suum Ordinem insigniri: Franciscum etiam Assisinatem, ob idem crucis consortium, atque ob paupertatis amorem, præcipuo quodam cultu venerabatur.

[126] Jam vero sanctissimo Eucharistiæ Sacramento quam tenere esset addictus, [Tenerrime afficiebatur erga Eucharistiam,] Silosius exponit pag. 277: Assiduo positis in odeo genibus ante ipsum perstabat meditabundus, & cum avelli contingeret, restitui postliminio atque affigi iterum loco connitebatur. Ejus amore inflammatus abreptusque, ad aram principem ut plurimum faciebat; utque tantis mysteriis responderet par cultus, octonas persæpe horas ante Sacrificium inter pias commentationes transigebat: at quo putamus ardore animi atque affusione cælestium sacris operatum; qui ea religione ac tot horarum studio, litationi proludebat? Porro cum ipse eximia ejus pietate incalesceret, excitare ad eam alios, præclarum ducebat. Et quidem in ipso pene ætatis ac virtutis flore, nondum regularum disciplina authoratus, instaurare hujus venerabilis Hostiæ frequentiam studuit, ut Vicentinæ sodalitatis Commentariis consignatum, in loco diximus. Nam qui accedere ad sacrum hoc epulum quater tantum in anno soliti erant; Caietani monitis exemploque excitati, principio semel in mense, tum singulis hebdomadis; tum, adaucta in rem divinissimam religione, pluries in hebdomada communicabant. Instituto vero Ordine, cum de Christiana republica bene mereri non uno plane nomine cœperat, tum hoc potissimum in commune bonum contulit, quod reflorescere, eo adhortante, ac redire obsoletus jam sacræ Synaxis usus visus fuerit.

[127] Et quod externa magis specie sensuque movemur mortales, augustissimum Sacramentum inter collucentes faces, [ac crebrum ejusdem usum promovere satagebat.] & quo elegantiore posset cultu, exponere publicæ venerationi occepit: nempe ut latenti inter ea mysteria divinitati piorum affectum multiplex ea lux ac pompa conciliaret. Derivata hinc est gemina in Ecclesiam utilitas. Nam laudatissima hæc divini cultus pars, qua magnificentissimo veluti in theatro luminum sertis, multoque auro redimitam collocari sacram Eucharistiam mos est; propagata ingenti cum pietatis incremento ubique populorum est, atque instaurata frequens ejus usurpatio. Quod utique Caietani consilium & mens fuit: cujus ea potissimum sententia de his mysteriis sæpius usurpandis circumfertur: “Mirum, inquit, omnino est, posse Christianum hominem, Dominum ac Deum suum hospitio excipere, & renuere; per hujusce vitæ silvam, tot inferni hostis insidiis circumseptam, atque in caligine summa rerum ire; & certissimam, quæ hic vitæ cibus est, tutelam respuere; tum præsentissima quotidie sorbere a malo dæmone venena; & antidotum recusare”. Certe qui egregie inflammatus in tantum divini amoris pignus erat; affectos eodem plane sensu omnes peroptabat, curabatque impensius. Sacerdotes præcipue, si quos aut remissius facere, aut intermittere interdum Sacrificium intelligeret, emendare lentam illam in divinissimam Hostiam pietatem flagrantissime studebat. Sequitur ibidem rarum S. Caietani Neapoli Romam tendentis, ut antistitem moneret, qui quotidie non sacrificabat, exemplum: de quo dixi paragrapho 10, num. 110.

[128] [Cordi erant ei nitor ac majestas templi,] Vin' audire nunc, quo universim Vir sanctus divini cultus studio flagraverit? Tangere hæc illum præsertim, teste Silosio a pag. 278, cura videbatur. Quam mundissimam sacram ædem, parietes, pavimenta, ac sacrum maxime instrumentum voluit. Aras ornari decentissime ac pereleganter curavit; & qui gravissimis negotiis implicitus persæpe erat, suffurabatur interdum sese, ac in iis sua manu concinnandis instruendisque accuratam operam ponebat.. Id quod in Nepotiani non ultima posuit laude Hieronymus, quem non adeo graviores curæ, litteræque distrahebant, quin ipse per se divinas aras Numini adornaret; gaudebantque profecto nitere ab sanctissima atque erudita ea manu templa. In sacri porro ministerii supellectili non tantum munditiam, verum & elegantiam ac pretium peroptabat, ut paupertatem, quam tantopere adamabat, extra Dei templa adamasse videretur. Quidquid enim gemmarum aurique, aut Attalici syrmatis in ecclesiis lucet, ut nihil paupertati detrahere, ita adaugere plurimum populorum reverentiam, inter sacras eas opes divinitatem sibi facile repræsentantium, existimabat. Plane qui a sublimi ea cæli arce despectat modo nostra Thienæus, gaudere vel maxime putamus, duo hæc sarta ac tecta in instituta ab se Sodalitate servari; nempe eamdem paupertatem domi, eumdemque in sacris ædibus splendorem: illam quidem supra hominum fidem; hunc supra paupertatem.

[129] [psalmodia, ac sacrorum ritus.] Qui etiam, quod magnam divini cultus partem statæ psalmodiæ pensum existimabat, in hanc curam egregie incubuit, & quam gravissime persolvi in odeo voluit, simplici quidem vocis flexu, non cantus modulatione, ut robustiora ac sanctiora primitivæ Ecclesiæ tempora per integra plurium seculorum intervalla consuevere, ut Nicephorus adnotavit. Iis, quæ subjungit Silosius de emendatione Breviarii Romani, memorandis supersedeo; lectorem mittens ad dicta § 5, num. 50 Quod vero, uti narrat pag. 279, ad sacrorum ritus ac ceremonias pertinet, mirum quam studiose, ac suo quasque ordine locoque peragendas sacras functiones curabat.. Siquidem non exemplo tantum, verum & scriptis etiam sacrorum rituum leges præceptionesque consignavit: nam, ut refert Molfesius noster, Ceremoniale Romanum magnam partem cum sociis Caietanus lucubravit..

[130] Has vero virtutes omnes, quas in Caietano strictim enarravimus, [Virtutes Caietani rara direxit prudentia] prudentia .. eaque singulari ac prope divina cumulatas fuisse, non est, cur ostendere fusius aggrediamur. Præcipua quidem in ipso hæc virtus fuit; ejusque præstantiam in ea, quam de illius rebus gestis Joannes Antonius Pratus narrationem conscripsit, testatam voluit in hæc verba: “Vir erat Caietanus summæ prudentiæ consiliique, ad quem ideo plures confugiebant”. Et in quadam etiam epistola Andreas Avellinus, vir sanctissimus, ait, se a Raynerio Gualanno, quo usus aliquando est familiariter Caietanus, magna quidem de ejus præsertim prudentia audivisse. Neque profecto ut pulcherrimum, ita difficillimum opus, quale est, novam in Christiano orbe Religiosorum hominum familiam excitare, suisque munire legibus ac institutis, aggredi quis potuisset, nisi cui eximia quædam in agendo prudentia ac solertia inesset. Administrare postea identidem contigit ea indole, ut nullam exacti moderatoris laudem quispiam desideraret. Primas caritati ac benevolentiæ partes dabat. Nam etsi quadam subausteræ frontis orisque gravitate reverentiam maxime timoremque incutere suis videretur; descendere nihilominus a sua illa severitate ac supercilio, quæsita comitate ac benevolentia conabatur. Persuasum namque habebat, amore quam metu Religiosorum hominum cœtus melius regi, ac reddi quam levissimum rectori onus, si subditi ament; docebatque id alios. Nam cum Petrus Fuscarenus, de quo sæpe alias, detrectaret domus præfecturam, & Caietano conquereretur, quod esset suffragatus; is hæc statim ad illum: “Vis, Petre, onus istud tibi subditisque suavissimum reddere? Cura, ut ameris cum Deo”. Hac ipse arte subire suaviter suorum animos videbatur, quos excitabat fortiter ac validissime exemplo.

[131] Stata namque exercitamenta, preces, labores, vigilias primus obire; [in rebus agendis, ac ingens vis mentis cælitus illustratæ.] tum rem communem sedulo curare, singulorum commodis consulere, adesse omnibus, adhortari singulari facilitate, peragebantur egregie veluti ab eo, qui prudentiæ articulos omnes nosceret. Litteræ decretales canonizationis inter alias ejus virtutes, hanc ita memorant: Denique obedientia, paupertate, moderatione animi in adversis, prudentia, cæterisque virtutibus ita eluxit, ut constans fuerit multorum opinio, illum sublimioris sanctitatis gradum attigisse, & consuetas metas prætervolasse. His adde ex Silosio pag. 280 sequentia: Jam in rebus agendis excellentissima quædam vis mentis elucebat. Præaltum ingenium usus etiam elimaverat, ut, quæ negotia expedienda susciperet, summa dexteritate explicaret. Cujus in agendo felicitatis specimen cum non unum plane dederit, tum illud præcipuum, cum inolitas inveteratasque inter Gibertum episcopum Veronensem, Clerumque simultates composuit. De qua re meminimus supra num. 53 & 54. Affusa, sicut subjungit Silosius, illi porro e cælo lux usque adeo interdum inclarescebat, ut supra nostræ vim mentis arcana ac longinqua pervaderet, ac futuris interesset, prædiceretque: ut cum viro nobili, nihil de hac re prorsus cogitanti, publicum votorum sacramentum prædixit; & cui se potissimum Religiosorum familiæ olim adjungeret, indigitavit. Et cum incolumem jam esse quemdam ex nostris Clericis indubitanter pronuntiavit, pro cujus salute rogaverat; necdum scire ipse, aut alii poterant, an impetrasset. Et id genus pleraque, in quibus ad eximiæ ejus prudentiæ lumen accessisse meridiem quemdam lucis melioris constat.

§ XII. Animi demissio, & obedientia.

[De profundissima] Silosius loco jamjam citato, At reliquum, ait, quæ Caietano inerant, virtutum censum percurrere, prolixius profecto esset. Claudat insigne hoc agmen ea virtus, quæ postremo semper loco censeri cupit, cæterum princeps in ea familia est, lucemque aliis facit, dum latet. Humilitatem appello sive modestiam animique demissionem; quæ, ut in ædificiorum fundamentis accidit, demittitur, ut exurgat sublimius sanctitas, consistatque æternum elata virtutum moles. Verumenimvero cum hanc virtutem commemoramus, nescio quem statim excitari animi sensum tristitiamque sentimus, qua de insigni modestia conqueri potius, quam enarrare illam cogamur. Nam quod tam decurtata ac mutila transmissa nobis fuerit Caietani virtus, proindeque præclara integraque ea exemplorum luce careat posteritas, humilitas fecit: quam cum colere nesciant viri sancti sine publica quadam jactura ac fraude mortalium; tum in primis Caietanus id maxime contendit, ut præstantissima quæque virtutum decora, resque sanctissime gestas humiliter consepeliret; voluitque locupletiorem exemplis vitam, quam historiam. At occultaverit virtutes alias modestia, se ipsam contegere minus potuit, visa existimationi sanctitatique Caietani vel minimum detraxisse; quando ab summa hac humilitate summam nos excellentissimamque virtutem conjectamus.

[133] [Sancti] Quam profundas autem virtus ista in animo Caietani vel ab ipsa ineunte ejus ætate radices egerit, indicat, tametsi non satis convenienter tempori, Schiara part. 1 Vitæ, cap. 4: Die quodam Comes ejus pater cum hominibus quibusdam sublimis virtutis, sed humilis conditionis, agere eum conspicatus, primo tacite eum reprehendit severo supercilio; deinde vero domum reversus, illum objurgavit his verbis: Nonne ego toties tibi auctor fui, ut concinne componeres ea, quæ ad vitam nobilem spectant, dicens non convenire, ut degeneret in te decus nostræ domus? Tune Sanctus solummodo es illo tuo vitæ modo ac vili sanguinis nostri depressione? His a Caietano auditis, qui parum curabat splendorem familiæ, dummodo cælestis amoris flamma in suo corde accenderetur, summa cum modestia patri sic respondit: In pretio mihi est, actionibus meis æquare vitam meorum Majorum, & ab eisdem non degenerare, nedum contemnere decus familiæ nostræ debitum. Sed nec civili vestitu, nec conversatione cum pauperibus, sanguinis splendores obscurantur. Verum hæc lectori relinquimus combinanda cum dictis supra § 1 hujus Commentarii num. 3 de natali S. Caietani, ac patris ejus morte. At nunc Silosium revisamus, qui, quantopere egregia hæc virtus per reliquam deinceps vitam a Viro modestissimo exculta fuerit, memorare pergit hisce verbis:

[134] Itaque cum duo præcipue ad gloriæ cupiditatem, gustumque elidendum curet humilitas, [humilitate,] clam virtutes habere, vitia ac labes in lucem trahere; utramque anxius partem implebat Caietanus. Nam, uti significavimus, siquando aut præclara ederet virtutum documenta, aut præstaret aliis mira, aut acciperet ipse e cælo magna, nihil odisse magis videbatur, quam celebritatem famamque nominis, cavebatque ab his scopulis rerum pulcherrimarum taciturnitate ac tenebris. Contra vero si quid culpæ aut labis admisisse videbatur Vir sanctissimus, luce vindicabat, evulgabatque errata, ut, imminuta virtutis opinione, excresceret ipsa tutius virtus. Familiarissimum id Caietano vel in ipsis, quæ peccasset natura; cujus labes in humilitatis exercitium atque incrementum vertere consueverat. Nam cum alterius pedum vitio laboraret; id ipse persæpe data opera curabat, ut elata paululum toga pateret ea inconcinnitas, profligaretque ceu collato cominus pede superbiam, ejusque pedem pes luderet. Jam cum clara, ut diximus, ab Thienæa stirpe esset, floreretque opibus ea gens; nil profecto accidere illi molestius poterat, quam commemorare quempiam genus & proavos, splendoremque divitiarum. Sed neque intuitu consanguineos dignatum narravimus, ne lux illa generis & pompæ, qua venerant, modestiam decoloraret.

[135] Qua item sui abjectione perquam impense præfecturarum insignia ac titulos aversabatur: [cum egregia obedientia] illas autem sic administrabat, ut cum defungi officio postea contingeret, tanta animi frontisque alacritate abdicabat, ut ostenderet plane, quo sensu capessiverat, quave obiverat tristitia despectuque sui munus. Sed cum parere quam imperare humilitati gratius, id etiam prius fuit Caietano, magistratus omnes deprecari, ut ad alterius sese nutus semper componeret: retinuitque præclarum hoc institutum ac studium ea constantia, ut numquam vel latum unguem a confessarii seu Præpositi imperio discederet, ut merito præclaro quodam nomine appellatus aliquando fuerit perpetuo obediens. Atque in hac obedientiæ laude id etiam est assecutus, ut non utcumque parere, satis illi esset; sed votum insuper erat, ut illa Superior præciperet, quæ magis suæ voluntati adversarentur. Ut cum Venetiis Neapolim discessurus, non modo socium nisi ex obedientiæ nutu manuque noluit; verum precatus ex animo est, ut illum sibi adjungerent Patres, qui minus genio suæque voluntati conformis esset, ut in loco memoravimus.

[136] Illud vero egregium humilitatis documentum, abjectissima quæque officia, [ac vilissimis ministeriis,] cum maxime præesset, obire, atque in everrenda domo aut ecclesia, in linteis perpurgandis, vehendisque oneribus primum esse. Cum infirmis nescias majorne caritas, an humilitas esset: iis namque non modo assiduo adesse, ac morbis demulcendis adhibere tempestivius verborum solatia; verum & viliora aggredi ministeria, & quæ fœdissima visu erant, attrectare, curare, singulari quadam despectione sui videbatur. Jam aliorum virtutem permagni æstimare, sua contemptim habere, quæ humilitatis est indoles, Caietano solenne erat. Ac sui quidem ea omnino erat existimatio, ut indignum se Dei administrum reputaret, ac erubescere pulsarique suamet conscientia videretur, quoties sacerdotem se meminisset. Quapropter cum anniversaria ea dies affulgeret, qua sacerdotio fuerat initiatus, dicere solitus erat: Hac luce insignem illam admisi ambitionis ac superbiæ noxam; vitio scilicet vertens, quod honestari se eo gradu passus fuerit. Quo item spectat, quod cum sacerdotes alios pervetusto domni titulo appellaret; simplici quidem nomenclatione consignaret ut plurimum nomen suum, indignumque se præsigni ea Ordinis nota censeret.

[137] [nec non specie externa copulatam, plurima congeruntur:] Hæc porro sui demissio in ipso corporis orisque habitu nimium quantum elucebat. Eadem quippe quæ affectus facultatesque animæ omnes interne humilitas moderabatur, externe etiam disciplinam egregie temperabat. Oculi siquidem humi defixi vagari ac spargi numquam visi: vox illi submissior, incessus gestusque omnis ad modestiæ regulam compositi; vestis præterea vilior: externus denique cultus is erat, ut qui in Caietanum incideret, ipsam humilitatis intueri imaginem putaret. Usque adeo humilis & erat & videbatur internæ externæque humilitatis concentu. Quam quidem celebrioris notæ virtutem in ultima ipsa vitæ linea mirifice intendisse scimus; cum quovis se humanitatis officio indignum putans, nullum curando impensius corpori adhiberi studium voluit, uti diximus. Cumque plura supremo eo spiritu moneret suos, tum humilitatem in primis commendavit, eamque pronuntiavit sententiam vere auream: “Anima nostra æternæ felicitatis ab dulcissimo Redemptore sibi promeritæ cupida, eo eniti velociore gradu in sublime videbitur, expedita hoc corpore, quo descenderit profundius, dum viveret”.

[138] [quæ] Jam vero quæ ex Silosio retulimus de profundissimo ad abjectissima quæque Sancti descensu, corroborare juvat aliunde. Vita anonymi Venetiis vulgata lib. 3, § 18, pag. 449 de humilitate ejus tractans, ex Cavo cap. 11 illud ipsius effatum profert: Oportet humiliari ad discendum Christi alphabetum. Idem anonymus pag. 450 e Sancti scriptis promit hos vilissimi de semetipso sensus characterismos: Orate pro me. Vobis commendo animam meam. Orationibus omnium me commendo. Orate, & orari curate pro me. Impetrate misericordiam a Domino pro me. Commendo tibi, mater, & filiabus tuis omnibus animam meam pauperem. Orationibus vestris meipsum totum commendo. Ora, frater mi, ne fiat fuga mea in hieme, vel sabbato, vel dum prægnans sum vel nutriens. Ego peccator sum, parvi me facio: recurro ad vos, servi Domini, ut pro me oretis Christum, ac Virginem ejus Matrem. Neque ab hisce modestiæ flosculis abludebant inscriptiones ejus, Caietanus indignus vel indignus presbyter. Pag. 451 e Processu Vicentino fol. 312 dantur ista: Se exercitabat multum in humilioribus domus exercitiis; libenter serviebat infirmis nosocomii; displicebat ipsi honor, & demississime de se sentiebat.

[139] [aliunde] Et ex dicto Processu fol. 18 ista ibidem notantur: Præ magna humilitatis virtute, quam habebat, semper se omnium minimum æstimabat; & si boni aliquid operabatur, non sibi id attribuebat, sed gratiæ divinæ, monstrando semper, quod ad rem aliquam ineptus esset: nolebat æstimari & in pretio haberi ab aliis. Pag. 452 indicatur, quod, quando manifestabat damna, quæ sensuum illecebræ corrumpentes voluntatem, animæ Christianorum subministrant, subjunxerit, ut ibid. e Processu Neapolitano fol. 88 scribitur: Totum id sum expertus per meam infinitam malitiam. Castaldus cap. 7 affirmat, eum præ oculis habuisse istam sententiam: Omnis perfectionis janua consummatioque, est cogitatio, se divinis indignos beneficiis, & quod bona, quæ Deus facit nobis, nullam habent rationem ex nobis; sed solum procedunt ab infinita divini Numinis bonitate. Porro solitum eum dicere asserit anonymus supra citatus pag. 453 ex Processu Neapolitano fol. 101: Duplex est humilitas: una nascitur e virtute; alia stabilitur a caritate. Vera est illa, quæ virtutis & charitatis amore exercetur. Et ex eodem Processu fol. 75: Non promittamus nobis facturus eras (forte legendum facturos nos) magna: qui hodie nec minima scimus, possumus ac volumus facere. Ex dictis conficitur, Virum illum adeo magnum apud Deum & homines, vere parvulum in oculis suis fuisse.

[140] Unde mirum non est, eum, qui potiores aliis ex animi modestia deferebat partes, [pluribus testimoniis] non e suo arbitrio, sed ex aliorum placito per obedientiam vitæ suæ normam ordinasse. En tibi, præter ea, quæ dabat supra Silosius, nonnulla alia specimina. Obedientiam præ cæteris professus est, teste sacra Rota apud anonymum pag. 446; sciebat enim, illam esse meliorem quam victimam, magisque proficuum auscultare, quam offerre adipem arietum. Hinc alienis potius servire mandatis voluit, quam in propriis dominari. In iis autem, qui amplectendæ Religiosæ vitæ ejus institutum desiderio flagrabant, inter primas conditiones requirebat sinceram obedientiam, & propriæ voluntatis abdicationem, ut refert anonymus pag. 448; ubi ista e Cavo allegat; quorum sensum ex Italico sic reddimus: Oportet cogitare de projiciendo se libere atque absolute ad pedes Christi, & in brachia nostra, nullam sibi amplius libertatem promittendo, arbitrium sui ipsius nullum; nec curando aliud, quam hoc solum; mortificare videlicet sic omnem opinionem propriam ac voluntatem, ut clavis affixa sit sanctæ cruci. Et vero quanto in pretio eam haberet, non obscure indicavit sanctus Fundator, quando illam simul & caritatem arctissimo affinitatis nexu copulavit; uti constat apud anonymum loco citato, qui e Processu Neapolitano fol. 70 dixisse eum ita memorat: Caritas filia est ac mater sanctæ obedientiæ voluntariæ, & quasi navis, quæ conducit ad salutis portum: sine illa crassæ columnæ, & alti montes (homines videlicet magnis talentis, aliisque apparentibus virtutibus sublimes) submerguntur in profundo mari inferni; quia si caritatem non haberem, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens, & nihil sum. Breve denique est illud, sed latissime patens de Sancti obedientia testimonium Proceßus Neapolitani fol. 78 apud anonymum pag. 451: Erat humillimus cum omnibus, unicuique sese prompte submittens.

[141] Coronidis loco placet hisce attexere verba, quæ habentur in Litteris decretalibus canonizationis, [corroborantur.] hoc modo expressa: Humilitate, demissione animi ac vilissima sui æstimatione insignis, fratres & agnatos, qui magno cum comitatu Neapolim ad ipsum invisendum perrexerant, ne alloqui aut de vultu quidem excipere voluit: quippe qui ob Christi amorem mundo, & pompis ejus jam dudum valedixisset. Non alio nomine aut titulo se epistolis obsignabat, quam Caietani presbyteri miseri peccatoris. Abjectissima quæque ministeria vel in seculo degens capessivit. Et quamvis primus Ordinis parens foret, ejus tamen regimen assumere non est passus &c. quæ dedi num. 32. Defectus corporis ad confusionem pandebat; animi vero dotes, atque accepta a Deo dona pro viribus occultabat. Quod si quando, caritate extimulante, quidquam rarum vel insolitum suis a Deo precibus impetraret, Sanctorum potius intercessionibus, quam vel lipsanis aut orationis virtuti tribuebat. Has, aliasque hactenus a nobis expositas sanctissimi Viri virtutes Deus, qui suorum erga se liberalitate vinci non sinit munificentissimam suam bene illis faciendi voluntatem, prævenisse fertur benedictionibus dulcedinis suæ prorsus singularibus; de quibus nunc dicetur.

§ XIII. Apparitiones Christi Domini, ac Deiparæ Virginis; miracula a Sancto vivente patrata.

[Cor ejus præ divini amoris impetu mirifice exsilit, & sursum avolat:] Reverendus pater D. A. Thomas Schiara Vitæ S. Caietani in compendium redactæ part. 3, cap. 3 narrat, ejusdem Sancti, dum orationi vacaret, cor e pectore exsiliisse, ita rem gestam describens, quam uti & alias proxime hic subjungendas e textu ejus Italico Latine vertimus: Quadam vice, dum Caietanus oraret, amore cælesti ita accensus est, ut, in ecstasim sublatus, senserit cor suum per internos divini ignis impulsus e pectore exire, & duabus flammis, alarum loco, avolare recte illud viderit ad cælum, stupente natura, quæ gratiæ arcana penetrare non valens, cogitabat, num homo posset vivere sine corde, vita dependente a corde. Tunc dici vere poterat, Caietani cor fuisse solum Deum, quem Caietanus unice amabat. Unde cum Deo amabat Deum, & amando Deum cum Deo, vita vivebat quasi omnino divina. Hinc perspicuum fit, amorem divinum tantopere fuisse dilatatum in Caietano, ut in corpus etiam ipsius dominatus fuerit: ejusque cor volans ad cælum significavit, nihil in se terreni haberi.

[142] [Christus ei apparet:] Ibidem cap. 4 refert, Christum apparuisse Caietano, crucem humeris portantem. Die quodem altissimæ contemplationi, inquit, intento Caietano apparuit Christus Dominus noster crucem humero gestans, & S. Franciscus Assisias ad dextram. Caietanus tenera commiseratione affectus, quod cerneret suum Amorem pondere gravatum, juvare eum volebat; dumque portando ligno subintrare non posset, admodum in illa re laboravit. Denique ad S. Francisci preces, Christus desideratam ei gratiam fecit, ut in portanda cruce se juvaret; & illi dixit, quod eum ac Religionem ipsius eligeret ad salvandas animas sua morte redemptas. Id quod postea apparuit in tot peccatoribus obstinatis ad pœnitentiam reductis; in tot hominibus perditæ conscientiæ, virtute acquisitis; in tot hostibus Crucifixi, adorationi crucis lucrifactis; in tot animabus &c.

[143] [Deipara infantulum Jesum tenendum præbet:] Cap. 5 scribit, Caietanum a beata Virgine iterum accepisse in ulnas infantem Jesum; idque sic memorat: Caietanus die Circumcisionis contemplans teneri mysterii istius sublimitatem, in ecstasim raptus, beatam Virginem inter brachia gestantem infantulum Jesum conspexit; amatumque suum pignus illi consignans, diu istud in suo tenere sinu ipsi permisit. Vir sanctus tum temporis adeo magno gaudio delibutus est, ut ex oculis effunderet flumina tenerrimarum lacrymarum &c.

[144] Cap. 6 alteram ac plane miram Christi apparitionem sic exhibet laudatus auctor: Dum infirmus esset Caietanus, [alia mirabili Christi apparitione gaudet,] ac absorptus in Deo per contemplationem, apparuit ei Christus, dixitque: Caietane, ego huc veni, ad concedendam tibi gratiam, quam vis. Mihine, respondit Sanctus, mihine, qui nihil mereor, oblatio tam ampla? Agedum, cum velis, Domine mi, in meum nihilum collocare bonitatis tuæ favores, ac malum meum tua magnificentia beare, oro te, fac, ut nomen meum prorsus oblivioni detur in mea Religione, ita ut nullus umquam de me sermo fiat. Gratiam istam abs te peto per tua ac beatissimæ Virginis, Matris tuæ, merita. Quam gratus acciderit Domino iste humilitatis heroicæ actus; sine mora ei manifestavit, dum tenerum ei amplexum dedit, & latus suum apertum ad ipsius os porrexit.

[145] Huic apparitioni ibidem cap. 7 subjungitur ista: [uti & alia] Sub supremos vitæ suæ dies, quando, ingravescente malo, lectulo suo affixus, Christi passionem meditabatur, & in corde ejus accendebantur inflammata desideria moriendi in cruce, ad imitationem sui amati Crucifixi; aliunde vero dum se indignum deputabat hujusmodi morte; ecce, Dominus denuo ei apparet, ad illum præcise modum, quo fuit extensus in cruce, nimirum vulneratus totus, ac nudus; & ita eum affatur: Siccine ploras, Caietane? Tum Caietanus, Domine, inquit, hoccine me rogas? Ac deinde subjunxit: Ploro, quia velle te mori iterum, ostendis, Domine. Scenam istam mitte: cum ad tanti horroris spectaculum, videre te non possim ac vivere. Respondit Christus: Caietane, nudam tibi dedi meam crucem; non est æquum, ut sic permaneat; sed convenit, ut aliquis in ea affigatur. Tu deberes cruci affigi, ut fores mei similis; verum, quia miseret me tui, volo iterum cruci imponi.

[146] Postquam hoc audisset Sanctus, totus amore plenus ac dolore, [magis mirabili: cui adde angelicam refocillationem &c.] contenta voce exclamavit: Quomodo, Domine, visne iterum mori? Scito, aliud nihil umquam mihi fuisse in votis, quam martyrium. Solum hoc subjungo, quod alio modo ac magis crudeli, si dari queat, mori desiderarem, quia ut in cruce, in qua tu es mortuus, moriar, non sum dignus. Ut paucis absolvam, mi Deus, voluntatem meam habes. Tibi itaque, respondit Christus, fiat favor hic, &, quoniam ego pro te mortuus sum, esto & tu crucifixus pro amore mei. Hoc dicto, levavit eum a terra, ac superimposuit cruci, fecitque, ut in anima sentiret per intervalla pœnas Calvarii montis, clavos, fel, spasmos, agonias, derelictiones; idque tanto cum dolorum excessu, quantum tolerare poterat homo, & non mori. Benzius lib. 3 Vitæ num. XXI refert Sanctum, in ecstatico mentis excessu positum, angelica manu refocillatum fuisse fructu e paradisi cælestis vineis decerpto. Ad hæc, sæpius visus est Christus, eodem memorante, suum illum Servum ponere in corde suo, arcto eum amplexu stringens.

[147] Denique memoratus Schiara cap. 8 beatissimam Virginem spectabilem S. Caietano sese exhibuisse infirmo narrat, [Sub finem vitæ dulcissimis a Deipara favoribus recreatur,] rem ita referens: Dum Caietanus graviter conflictaretur magna cum infirmitate, quæ postrema extitit, totus divinæ voluntati conformatus, hinc quidem pati desiderans, ut suo alimentum præberet amori; inde autem mori exoptans, ut sine mora transiret ad vitam in suo [summo] Bono, perfectius illud amandi gratia, suavem habuit visionem, in qua Matrem Dei, splendoribus undique illustratam, ac officiosis Seraphinis comitatam, ad se accedere conspexit. Ad apparitionis majestatem, Caietanus præ reverentia Virginem versus se inclinans, profunda cum adoratione, Domina, inquit, benedicito mihi. Cui Maria cum aspectu prorsus sereno respondit: Caietane, benedictus tu esto a Filio meo. Scito, non aliud pertinere ad me, quam ut te conducam mecum in paradisum eo modo, qui tibi magis placuerit, atque ut amoris tui sinceritatem mea præsentia remunerer. Sic cense, o dilecte mi; si reginæ majestas privet te confidentia filiali erga me; ecce me matrem tuam. Tu mihi es filius per gratiam, dum ego sum mater Jesu, qui fratrem te suum vocat. Vitæ S. Caietani scriptores memorant, eum, dum virgineum erga se attenderet favorem, omnino absorptum remansisse, atque adeo fuisse a mente alienum, ut mortuus videretur.

[148] [ab eaque contra dæmonem defensus, ad cælum invitatur. Miracula vivens edidit.] Eodem etiam tempore sustinebat interius crudelem pugnam, a cacodæmone sibi illatam, Deo id ita permittente, ut e victoria cælesti coronæ incrementum accederet. Caietanus itaque singulari Reginæ angelorum patrocinio gloriose de inimico triumphavit.. Beata Virgo, prout refertur in Processu canonizationis ejus, heroëm victorem ad patiendum excitavit, ac deinde angelorum choris mandavit, ut triumphatricem ejus animam comitarentur ad cælum empyreum. Deinde aspectum majestate quidem præditum, sed suavem convertens in Caietanum; Caietane, inquit, Filius meus te vocat. Eamus in pace. Atque hæ quidem sunt visiones, quas e citato biographo huc produxi, a diversis, prout addit, auctoribus distincte descriptas; penes quos sit earum fides. Præter has, quæ viventi Sancto adscribuntur, gratias, ut vocant, gratis datas; tria S. Caietanum, dum etiamnum viveret, edidisse miracula, habemus ex Antonio Caracciolo in Vita apud nos infra cap. 8, a num. 89 e Prati synchroni testimonio relata, quibus præmiserat aliud cap. 7 num. 69 ac seqq., publico deinde Romanæ Rotæ calculo comprobatum, secundum dicenda inferius § 16.

§ XIV. Cultus beatificationi prævius impetitur; & magis inde confirmatur.

[Mortem consecuta sunt fama sanctitatis, ac miracula.] Sic vita erat S. Caietani; hujusmodi, uti supra narravimus, virtutum ornamentis, ac illecebrarum cælestium deliciis affluebat. Quam ubi excepit beatissima mors, Fama sanctitatis, prout loquuntur Litteræ decretales canonizationis, quæ in vita invaluerat, gloriosius, & longe lateque post obitum diffusa, mirum in modum percrebuit non traditione solum & memoria singularium ejus virtutum; sed excellentia miraculorum, signorum, & gratiarum, quibus in vita, & post mortem mirificavit Dominus Sanctum suum. At de signis, miraculis, ac favoribus, hujus Servi Dei patrocinio obtentis, alias erit nobis dicendi locus. Apage interea temporis frivolum illud ac frigidum Bailleti ad diem VII Augusti col. 104 in Caietani Vita: Dicitur (On dit) Deus voluisse hominibus post mortem ejus dare indicia sanctitatis ejus per signa extraordinaria, quæ subsequentibus temporibus effecerint, ut opera data sit informationibus circa vitam ejus, ac miracula ejus secundum formas ordinarias. Sed his missis, de egregia, quam Sanctus post mortem reliquit, veneratione loquamur. Ex abdito enim, uti præfatur Antonius Caracciolus in Vita, virtutum ejus thesauro promanasse arbitramur Vicentinorum (ut alios præteream) in eum reverentiam ac religiosum cultum, qui adeo jam excrevit, ut imaginem ejus, quam privato saltem cultu venerentur, passim exquirant &c.

[150] Historiæ Clericorum Regularium conditor sæpissime jam memoratus, [Testimonium sanctitatis Thienæi in Menologio Vicentino:] Illud, inquit a pag. 292, Thienææ virtutis ac sanctitatis pervetustum testimonium est, quod Joannes Baptista Castaldus (Vitæ Caietani cap. 9) memorat. Contigit, cum is Vicentiæ moraretur, ut ad divi Felicis Cassinensis congregationis cœnobium se conferret. Aderat inibi Fortunatus, ejusdem congregationis monachus, qui dum ad humanitatis argumentum, prisca ac celebriora ejus asceterii monumenta ostenderet; inter alia Vicentiæ urbis Fastos sive Menologium manuscriptum inspectandum præbuit: in quo Sancti sive indigenæ sive ejus ecclesiæ olim præsules notabantur: quos inter sub eadem ipsa, qua excessit, die censetur Thienæus in hæc verba: Septimo Idus Augusti beatus Caietanus confessor, fundator Ordinis Theatinorum. Quod postea Menologium Julii Carcani, patricii Vicentini, opera typis expressum Romæ fuit Superiorum permissu: cui titulus: Index Sanctorum & Beatorum magnificæ urbis Vicentinæ. Singulorum ibi effigies & nomen & dies natalitia; exornatque eos etiam Fastos Thienæi commemoratio. Quo plane edocemur, prisca quadam religione & cultu veneratam Viri sancti memoriam atque in eam statim egregiæ virtutis formam floruisse, ut adscribi olim in Divorum classe meruerit.

[151] Secundæ huic de Thienæo opinioni visi etiam Pontifices Maximi adstipulari. [cui adstipulatur Paulus PP. V.] Enimvero Paulus optimæ memoriæ Pontifex quintus, ut proniora in defunctorum venerationem populorum vota compesceret; cum publicas ea de re sanctiones evulgasset, professus omnino est, nihil iis se legibus de Caietani cultu imminutum velle; imo mentem esse, ut & erga præclara ejus merita religio perduraret, glisceretque; & Beati nuncupatio, utpote pervetusta constantique gentium pietate incitata, usurpari passim ac vulgo posset. Atque hanc postmodum animi sententiam comprobatam vivæ vocis, ut aiunt, oraculo voluit, explicata sua mente geminæ augusti Senatus celebriori purpuræ, Joanni primum Delfino, Cardinali Vicentino, mox Roberto Cardinali Bellarmino: id quod etiam Venetæ Reip. Oratori conceptis verbis declaravit. Ac tandem compositis litteris, Deodato Gentili episcopo Casertano Nuntio Apostolico Neapoli jussit, ut cæterorum quidem cultum ad earum ordinationum regulam exigeret; quod vero ad Caietanum Thienæum pertineret, nihil pristini honoris externæque pietatis decerperet immutaretque. Hac igitur communi omnium ordinum existimatione commendata diu multumque Caietani sanctitas, demum severiore Romanæ Rotæ censura accuratissime ac rite discussa, accedente Sedis Apostolicæ auctoritate, nutuque, exposita publicæ venerationi fuit. Anno siquidem labentis seculi nono & vigesimo supra millesimum sexcentesimum, illum Beatorum numero adoptavit Urbanus octavus.

[152] Verum antequam eo usque perventum fuit, machinæ quædam ad evertendum beati Viri cultum adhibitæ sunt; [Ex eo quod cultus impetitur,] sed eo successu, quem Silosius Historiæ Clericorum Regularium tom. 2, ad annum 1615, pag. 360 sic memorat: Quodam religionis zelo allatum Romam, Caietani effigiem, contra quam Pontificiæ sanctiones caverent, prostare in ecclesia populorum pietati. Ad hæc, marmoream erectam ad publicam domus januam ejus statuam e regione Pauli IV, Maximi Pontificis, inscriptisque ad documentum auro litteris ac Beati appellatione diserte apposita, clarum miraculis ipsum dici. Quo quidem visum infringi Romanas ordinationes, censuramque adhibendam. Negotium Apostolico Neapoli Nuntio demandatur, adiret ad D. Pauli, ac re propius inspecta, amoveri imaginem atque inscriptionem juberet. Quod molestissimum sane Patribus. Sed qui modum non excessisse, persuasum habebant; ut imperata facere minime detrectarunt, ita nihil antiquius habuere, quam summum Patrem per idoneos interpretes appellare. Perorandam causam suscepit Venetæ Reipublicæ orator, ad quem Viri e Veneta dominatione tueri famam ac sanctitatem spectabat. Accessere & plurium augustorum Patrum studia, qui favere Ordini ac æquitati singulari voluntate visi sunt.

[153] [magis ille deinde] Itaque interpellatus tantorum capitum auctoritate ac officiis Pontifex. Moveri loco Thienæi effigiem, ac litteras ab ejus simulacro expungi, nimis quidem severe jussum conqueruntur. Virum præclari Ordinis conditorem, excellentique subnixum virtute, sanctitatis fama non modo in Veneta regione, sed etiam alibi locorum annis abhinc omnino septuaginta, hoc est, ab ipsius statim excessu floruisse: miraculis jam tum claruisse: Beati nuncupationem hæsisse vulgo ab ejus item exitu, atque in scriptis etiam monumentis, illiusque imaginibus legi, affirmarunt. Antiquitatem, merita, publicam famam satis habere ponderis, ut Virum sanctissimum communi lege solvant. Præciperet proinde summus religionis Antistes, retineri in sua possessione Caietanum. Explorari rem diligenter Paulus Pontifex voluit, ac demandatum Petro Cardinali Aldobrandino negotium; qui non perfunctorie quidem, sed tabulis juratisque ad veri fidem testibus adhibitis, mox ad augustorum Patrum cœtum, qui rebus fidei summo jure præsunt, detulit pervetustam de Thienæo opinionem, ac famam nominis Beatique appellationem esse: adstipulari item miracula; idque in plerisque Italiæ regionibus.

[154] [confirmatur.] Aderat Pontifex, qui testatus diserte est, suas de Beatorum cultu ordinationes ita ratas velle, ut adultæ jam veterique populorum pietati minime detraherent. Nempe reprimendæ vulgi facilitati novisque religionibus temperandis factas; cæterum suam stare vetustati venerationem ac cultum, par esse. Quocirca moneri Neapolitanum Nuntium jussit, nihil in Paulina Clericorum Regularium basilica de Thienæo novandum: atque adeo stare loco ejus imaginem, atque inscriptionem sineret. Quo sane nullus reportari illustrior triumphus potuit, ipso sacrorum rege adjudicante Thienæo litem; fecitque is turbo, ut radices firmius ageret communis de Dei Servo existimatio, cum maxime convelli stirpitus cultum omnem putarent. Jam vero quemadmodum Vir sanctissimus ad solennes ac publicos Beatorum honores evectus fuerit, pluribus hoc loco declarandum restat.

§ XV. Sancti Beatificatio; Officium ac Missa; lætitia publica, miraculum.

[Perruptis difficultatibus beatificationi præviis,] Vita sancti Confessoris nostri a Silosio vulgata lib. 3 cap. 1 tractat de eo altaribus admoto cum titulo Beati; ubi non abs re observat, si in universa rerum sanctissimi Patriarchæ serie eventus sit aliquis singulari dignus admiratione; hunc esse, qui in legitimo ejus cultu versatur. Elapsis jam quippe ab ejus obitu annis fere septuaginta, nulloque interea temporis de comprobanda ipsius vitæ sanctitate sermone habito; temporis antiquitas, multarum rerum singularium oblivio, ac personarum, quæ penitus eum habuerant cognitum ac perspectum, proindeque ad mirabilia de illo affirmanda perquam erant accommodatæ, defectus, videbantur perspicue indicare, operam insumi frustra in aggrediendo tam difficili incepto, in quo Sedes Apostolica tanta cum accuratione ac rigida adeo cum censura procedit. Quia tamen ipsamet antiquitas, quæ causam reddebat desperatam, eam animabat simul; cum omnis evidentiæ uti & probationis in rebus antiquis locum suppleant vox a majoribus tradita, ac fama haud interrupta; gravissimum juxta ac periculosum negotium illud assumptum est: quod, Deo bene favente, atque fervido illius, qui hoc promovebat, annisu superatis, quæ occurrebant, obstaculis, felicem tandem exitum habuit. Atque his quidem, quæ ex laudato Vitæ scriptore præmisimus, subjungitur pag. 206

[156] Decretum sacræ Congregationis Rituum de solemni beatificatione beati Caietani Thienæi, [decretum S. Congregationis Rituum] Clericorum Regularium fundatoris. Theatina. Die sabbati XXII Septembris MDCXXIX. Facta per S. Rotæ Auditores relatione Sanctissimo de Processibus, auctoritate Apostolica fabricatis super sanctitate servi Dei Caietani Thienæi, nobilis patricii Vicentini, Patrum Theatinorum fundatoris; iisque in S. Rituum Congregatione de mandato Sanctitatis suæ per plures sessiones, citato etiam ad hoc, & audito promotore fidei, ad relationem illustrissimi Cardinalis Antonii Barberini acerrime discussis; cognito primum super validitate dictorum Processuum; deinde super virtutibus heroicis, & demum super miraculis in vita, & post mortem intercessione dicti Servi Dei, ab Altissimo patratis;

[157] Eadem sacra Rituum Congregatio unanimi illustrissimorum Patrum consensu censuit, [pro ea obtinetur;] tuto posse, quandocumque Sanctissimo placuerit, deveniri ad solennem canonizationem dicti Servi Dei, Caietani Thienæi; & interim posse concedi, ut ipse Dei Servus in posterum Beatus nuncupetur, & ab omnibus Clericis Regularibus ubique existentibus Officium de communi confessoris non pontificis, in die ejus obitus recitari, & Missa celebrari juxta Breviarii ac Missalis Romani rubricas, etiam per sacerdotes Regulares, & seculares, ad eorum ecclesiam confluentes; in civitate vero Vicentiæ, ubi natus; & in civitate Neapolis, ubi sacrum ejus corpus requiescit, in omnibus ecclesiis tam Regularium, quam secularium Missa, & Officium respective celebrari, & recitari valeat: ac pro præsenti anno dumtaxat prædicti Patres Theatini solennem beatificationem cum Officio in die eis bene visa, hic Romæ in ecclesia S. Andreæ de Valle; nec non alii ad illam confluentes celebrare possint, & valeant. Joannes Baptista Cardinalis Detus.

[158] [cui, uti & votis regum ac principum annuens Sedes Apostolica,] Nec diu Urbanus PP. VIII distulit annuere sacræ Congregationis decreto, ac piis religiosissimorum multorum principum petitionibus (qui incensissimis ea de causa apud sanctam Sedem institerant votis) nimirum Ferdinandi de Austria Romanorum regis, Ludovici XIII regis Francorum, serenissimæ Reipublica Venetæ, Caroli Emmanuelis ducis Sabaudiæ, Ferdinandi magni Etruriæ ducis, Cæsaris Estensis ducis Mutinensis, Mariæ Magdalenæ archiducis Austriæ, Christianæ de Lotharingia magnæ Etruriæ ducis, Elisabethæ de Sabaudia principis Mutinensis, aliorumque insignis notæ dominorum, prout legere est apud Silosium; quorum quidem preces talem habuerunt locum apud memoratum Christi Vicarium, ut super isto negotio litteras Apostolicas benigne expediverit, quas dictus auctor pag. 208 sic recenset: Indultum Sanctissimi D. N. Urbani octavi celebrandi Missam, & recitandi Officium de beato Caietano Thienæo, Clericorum Regularium fundatore. Urbanus PP. VIII ad perpetuam rei memoriam.

[159] [indultum concedit,] In sede Principis Apostolorum, nullis licet nostris suffragantibus meritis, divina providentia constituti, ad ea, per quæ servorum Christi veneratio in terris promoveatur, & laudetur Dominus in Sanctis suis, pastoralis muneris nostri partes propensis studiis impendimus, prout pia Christi Fidelium, & præsertim Catholicorum regum & principum vota exposcunt, nosque conspicimus, in Domino salubriter expedire. Sane nomine dilectorum Præpositi Generalis, & Congregationis Clericorum Regularium Theatinorum nuncupatorum, nobis nuper expositum, quod facta nuper per dilectos etiam filios causarum Palatii Apostolici Auditores nobis relatione de Processibus, Apostolica auctoritate fabricatis super sanctitate servi Dei Caietani Thienæi, nobilis patricii Vicentini, dictæ Congregationis fundatoris; iisque in congregatione venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, sacris Ritibus Præpositorum, de mandato nostro per plures sessiones, citato etiam ad hoc, & audito Promotore fidei, ad relationem dilecti filii nostri Antonii, sanctæ Mariæ de Aquiro diaconi Cardinalis Barberini nuncupati, nostri secundum carnem ex fratre germano nepotis, acerrime discussis; cognito primum super validitate dictorum Processuum, deinde super virtutibus heroicis, ac demum super miraculis in vita, & post mortem, intercessione dicti Servi Dei ab Altissimo patratis; iidem Cardinales unanimi consensu censuerunt, tuto posse, quandocumque nobis placuerit, ad solennem canonizationem dicti servi Dei Caietani Thienæi deveniri.

[160] [ut Clerici Regulares celebrare de eo Missam, & Officium recitare possint;] Quare pro parte non solum Præpositi Generalis, & Clericorum prædictorum; verum etiam carissimorum in Christo filiorum nostrorum Ferdinandi Romanorum regis, in imperatorem electi, & Ludovici Francorum regis Christianissimi; nec non dilectorum filiorum nobilium virorum Ducis & Reipublicæ Venetorum, aliorumque Christianorum principum nobis fuit similiter supplicatum, ut interim, donec ad solennem canonizationem dicti servi Dei Caietani Thienæi deveniatur, idem servus Dei Caietanus Thienæus Beatus nuncupari, atque Officium & Missa de eo, ut infra, celebrari possit. Nos piis Ferdinandi regis, in imperatorem electi, & Ludovici regis, nec non Venetorum Ducis & Reipublicæ, aliorumque Principum, ac Præpositi, & Clericorum prædictorum votis hujusmodi, quantum cum Domino possumus, benigne annuere volentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, de eorumdem Cardinalium consilio, ut ipse Dei servus Caietanus Thienæus in posterum Beatus nuncupari, atque ab omnibus Clericis Regularibus ubique existentibus Officium de communi Confessorum non Pontificum, in die ejus obitus recitari, & Missa celebrari juxta Breviarii & Missalis Romani rubricas, etiam per sacerdotes seculares & Regulares, ad eorum ecclesias confluentes:

[161] In civitate vero Vicentina, ubi natus; & in civitate Neapolitana, [quod pro civitate Vicentina ac Neapolitana ad omnes ecclesias extendit.] ubi sacrum ejus corpus requiescit, in omnibus ecclesiis tam secularium quam regularium, Missa & Officium, ut supra, respective celebrari & recitari valeat. At pro præsenti anno dumtaxat dicti Præpositus Generalis, & Clerici solennem beatificationem cum Officio & Missa in die bene visa, hic Romæ in ecclesia S. Andreæ de Valle, nec non alii ad illam confluentes celebrare libere & licite possint, & valeant, Apostolica auctoritate, tenore præsentium licentiam & facultatem concedimus, & impartimur, non obstantibus constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis, cæterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem quod præsentium reassumptis, etiam impressis, secretarii ipsius Congregationis, vel alicujus notarii publici manu subscriptis, & alicujus personæ, in dignitate ecclesiastica constitutæ, aut Præpositi, vel Vicarii Generalis ejusdem Congregationis sigillo munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris, die VIII Octobris MDCXXIX, Pontificatus nostri anno septimo.

[162] Quanta vero cum apud Clericos Regulares, tum apud alios lætitia exceperit rei adeo utrisque optabilis finem, [Publica Romæ] tametsi nullus dixero, facile quilibet intelliget. Dicam tamen breviter, nonnulla delibans ex iis quæ refert Silosius loco citato pag. 211. Quamquam enim apertis ac publicis lætitiæ significationibus celebrare tunc temporis solenne illud festum, vi Indulti supra memorati, Romæ dumtaxat licuerit Patribus Theatinis; Neapoli tamen aliquanto cum splendore illud peractum fuit in æde S. Paulo sacra. Ossibus quippe sancti Fundatoris ibidem loci quiescentibus, rationi erat congruum, ut & major inibi esset lætitia, & majore cum pompa & magnificentia manifestaretur. Ut igitur tacitus præteream solennem supplicationem, templumque ac Beati imprimis sacellum egregie adornata; in domus istius claustro exstabat oratorium antiquum, divino Amori sacrum, ad similitudinem Romani (de quo supra num. 16) cui tot inter illustres viros sanctus etiam Caietanus annumeratus fuerit; ac notasse juvat, ibidem supra portam litteris aureis hanc fuisse inscriptam epigraphen:

Beato Caietano Thienæo,
Societas divini Amoris,
Cui dudum paruit, sodali optimo,
Nunc supplex procumbit Tutelari fortissimo:
ubi miles, inde triumphator.

Hoc ex oratorio moveri cœpit dicta supplicatio; quam tubas inter ac tibias præcedebat vexillum D. Joannæ Austriacæ, [ac Neapoli lætitia.] religiosissimæ principis, ac famosi D. Joannis Austriaci filiæ affectu ac sumptibus elaborari curatum. Pulcro ac longo ordine sequebatur magnus nobilium præcipuorum Neapolitanorum numerus, ardentibus facibus instructus: pone illos veniebant Patres Theatini ordine binario, ac tædiferi: postremo autem loco portabatur ab illis etiam in habitu sacerdotali statua; quæ postquam ad templum pervenisset, aræ principi imposita est. Proxime secutus Missæ solennis cantus suavissima cum musica; uti & a prandio Vesperæ: in quibus comparuere delecti urbis domini, una cum dono, nomine communi oblato; atque elegans oratio panegyrica fuit recitata. Inclinato ad vesperam die, ubique spectabantur ignes festivi; volitare per aëra pyroboli; infinita super fenestras, locaque eminentia ardere luminaria, concomitante ecclesiarum omnium æris Campani pulsu, nec non sonitu plurimorum tuborum ignivomorum reboante. Porro festiva hujusmodi gaudia singulari cum applausu & affectu populi, ad tres usque vesperas continuata fuere; quibus non defuit mirabilis quidam eventus, ad confirmandam novi Beati gloriam. Unum unicum retulisse suffecerit probationis gratia; quod in fide Silosii, uti alia, quæ modo narrabam, ex Italico sic profero:

[163] [Miraculum tunc factum narratur,] Monasterium Conceptionis monialium Theatinarum, situm ad pedem montis, quem S. Martini nuncupant, a venerabili matre sorore Ursula Benincasa fundatum; tamquam illud, quod nostrorum directioni ac disciplinæ suberat, in communem pariter lætitiæ partem venit, & in altissima ac spectabilissima conventus parte, nec non in aliis itidem locis accendit quadringentas fortasse lampades, quæ bonam noctis partem arserunt. Tantum tunc domi erat ad usus domesticos repositum olei, ut ad mensem dumtaxat unicum posset sufficere. At quid accidit? Postquam liberaliter ac diu subministratum esset, quod sufficeret tot luminaribus, alimentum, & quando in animum inducebant, consumptum illud fuisse, observarunt, quod mensura prior ne vel tantillum quidem diminuta esset, quodque etiamnum suppeteret pro uno mense. Magnus moniales stupor invasit; ac Cæcilia Genuina, quæ postea loco, tunc autem peno præerat, rei gestæ testimonium sua manu scriptum dedit.

[164] [ac magnificentia apud Clericos Regulares, Romæ præsertim.] Parce quidem, e supra dictis, Sancti beatificatio per universum celebrata Ordinem est, & quasi primoribus, ut ita dicam, labris degustata: in anniversaria tamen ejusdem memoria majori splendori ac magnificentiæ laxata sunt frena. Anno autem illo, quo Romæ soli indultum fuit privilegium sacros honores celebrandi die XIX Novembris; universus Eminentissimorum Cardinalium cœtus solennem hanc festivitatem sua præsentia honoravit in sacello S. Andreæ de Valle; quo principum Oratores, atque Curiæ Prælati, una cum nobilitate Romana ac inferioris notæ hominibus etiam confluxere, adeo ut templum illud ingentem non caperet multitudinis adeo copiosæ concursum. Ditissimus fuit ædis sacræ & altarium apparatus: musicus concentus, in plures choros distinctus, exquisitissimus: nec defuit eloquentissima in laudes Beati oratio. Hisce superaddit Silosius cumulatissimam miraculorum ac cælestium favorum, suffragantibus beati Fundatoris meritis impetratorum congeriem; quibus nos suum alibi locum dabimus, perrecturi interea ad supremam ipsius dignitatem in terris, quando solenni ritu Sanctorum numero a Sede Apostolica adscriptus est.

§ XVI. Miracula publico Romanæ Rotæ calculo comprobata.

[Religiosi cujusdam Theatini crus fractum] Inter Vitas S. Caietani a variis editas, exstat una, quæ sub nomine Euretæ Misoscoli scripta pranotatur; ad cujus calcem Italicam adjecta sunt documenta quædam Latina circa dictum Sanctum; interque alia, quæ usui nobis erunt, occurrunt primo loco miracula. Et quoniam publico sacræ Rotæ, quam vocant, judicio comprobata sunt, atque adeo majoris quam alia, quæ sic probata non sunt, auctoritatis; ideo præmittere ea huc visum est una cum titulo, qui hisce constat verbis: Miracula a sacra Romana Rota approbata pro canonizatione S. Caietani Thienæi, Clericorum Regularium fundatoris. Miraculum in vita. Fracti cruris sanatio. Quidam e Religiosis B. Caietani instituto addictis, cœnobio ad res obeundas egressus, tam graviter in via prolapsus est, ut alterum sibi crus frangeret. Accersitus est medicus, qui post applicata varii generis remedia, cum nihil se proficere intelligeret, secandi cruris, ut reliquo corpori vita constaret, consilium cepit.

[166] Quo intellecto, medicum Caietanus rogavit, ut in posterum diem sectio differretur. [a Sancto sanatur.] Noctu vero cum ad cubiculum infirmi ipse perrexisset, ipsumque præ doloris acerbitate reperisset insomnem; primum quidem accommoda eum consolatione recreavit, exhortans, ut se divo Francisco commendaret; mox ut detracta fascia sibi vulnus ostenderet, rogavit; quo conspecto in genua procidens, ægrum, ut una secum orationi incumberet, monuit, eaque breviter absoluta, signo crucis vulnus signavit, osculatusque est, illoque rursus alligato, recessit. Reversus mane medicus, ab infirmo, ut se haberet, petiit: cui ille nullum se amplius dolorem sentire respondit, amotaque fascia, crus integrum solidumque conspexit, ita ut vix tanti vulneris vestigium superesset.

[167] Miracula post mortem. Sanatio moribundi. Miraculum 1. [Moribundo salus restituitur,] Comes Georgius Trivultius gravissima viginti dierum febri eo redactus est, ut non modo cibum aut aliud quidpiam, quod reficiendæ naturæ ingereretur, non retineret, sed ne deglutire quidem valeret: quo conspecto, medici, cum insuper ne arteriæ quidem in eo pulsum reperirent, plane de infirmi salute actum esse pronuntiaverunt. Collatum ei fuerat extremæ unctionis Sacramentum, perque Cardinalem Borromæum Mediolani archiepiscopum impertita, ut vocamus, benedictio. Cum Olympia uxor ejus, animo, ut par est, afflicta, noctu Religiosos S. Antonii, qui mariti animam veluti mox egressuram Deo commendarent, accersivit. Venerunt illi, & inchoato jam pietatis officio Olympiam consolantes, ut maritum B. Caietano vera & viva fide commendaret, hortati sunt. Cumque illa respondisset, Non videtis conclamatum jam esse? replicaverunt, confideret, Caietanum ei maritum suum restituere velle. Excitata est Religiosorum vocibus Olympiæ fides, quæ, flexis genibus votisque nonnullis nuncupatis, salutem a Caietano postulavit, infirmoque deinde modicum juris porrexit; quod ille non sumpsit modo, sed retinuit; & post brevem requiem adeo convaluit, ut mane accedentes medici ab omni eum febri morboque liberum invenerint non sine circumstantium admiratione ac lætitia, laudantes Deum in Sanctis suis.

[168] Sanatio moribundæ. Miraculum II. Helena Gritta, [uti & mulieri item conclamatæ.] nobilis Veneta, cum fere per mensem * e febri continua magnisque angoribus decubuisset; ingravescente deinde malo, ne cibum quidem retinebat: vix ullum proferre verbum poterat, lectoque affixa jacebat immobilis. Cumque hoc in statu per alios quinque & viginti dies perdurasset, eos, a quibus invisebatur, deficiente jam voce, ut se beatis Andreæ & Caietano Theatinis commendarent, rogavit: continueque venerandum senem quemdam, qui beatus Caietanus esset, sibi videre videbatur, consolantem atque ut speraret hortantem. Desperaverant jam omnino infirmæ salutem medici: munita fuerat sacrosanctæ Eucharistiæ extremæque unctionis Sacramentis tamquam jamjam moritura: cum videns nihil spei in humana ope repositum, aliquid reliquiarum beati Caietani a præfatis Religiosis petiit. Cumque earum nihil ad manum esset, reliquiæ beati Andreæ Theatini illi porrectæ sunt una cum imagine beati Caietani, atque interim res divina ab uno dictorum Religiosorum pro infirmæ salute facta est; in qua, ut Caietanum pro sanitatis restitutione rogaret, ipsa petierat. Sacrificio peracto, intimo cordis affectu Caietani opem imploravit, & sine mora repentinus in membra vigor rediit, languorque una cum angore recessit, datumque cibum potumque sumpsit ac retinuit: altera post die per domum deambulavit, nec multo post domo, ut prius consueverat, egressa est, pristinis viribus & sanitate confirmata.

[169] [Inveteratus morbus articularis,] Sanatio inveterati morbi articularis. Miraculum III. Petrus Francus Venetus molestissimo sinistri brachii dolore decimum jam amplius annum conflictabatur, adeo ut ne vestire se quidem absque alterius auxilio poterat; quod ex morborum articularium genere medici pronuntiaverunt. Cum quadam die vehementius solito discruciatus ad ecclesiam sancti Nicolai Tolentinatis accessit, positisque ante imaginem beati Caietani genibus, enixe eum, ut sanitatem sibi a Deo impetret, rogavit; & repente omni dolore liberatus, pristinæque incolumitati restitutus sanusque permansit.

[170] Sanatio mortiferæ febris. Miraculum IV. Veronica Zannina * , [febris letalis feminæ,] puella octennis, febri maligna, laterum dolore, & pleuritide correpta est, eoque deducta, ut, desperato humano subsidio, a medico veluti jamjam moritura desereretur. Admonita est puellæ mater, ut eam ad imaginem beati Caietani, quæ in ecclesia sancti Antonii erat, deferret, ac eidem multis jam miraculis claro commendaret. Fecit ea, ut monebatur; moribundaque filia ante B. Caietani imaginem collocata, emissis precibus, ut ei salutem impetraret, efflagitavit. Oraverat aliquamdiu, cum insignem sibi obtinendæ gratiæ spem ingeri sensit, receptamque filiam domum retulit, inque lectulo reposuit: quæ illico somno correpta, per sesquihoran dormivit; ea deinde expergefacta matrem, quæ pro cubilis foribus assidebat, compellavit, cum tamen per dies septem ne verbum quidem esset eloquuta; qua ingressa, Mater mea, inquit, venit ad me senex ille nigra indutus veste, quem Caietanum vocant, capitique meo manum imposuit, ex quo sanam me & incolumem sentio Da quod comedam: nam fameo; vestesque meas mihi porrige, quibus induere me cupio. Comedit, seque non sine adstantium stupore ipsamet vestibus induit, ac sine alicujus auxilio ad ecclesiam S. Antonii perrexit ac sana permansit.

[171] [ac viri;] Sanatio febris lothalis. Miraculum V. Franciscus Virga Mediolanensis cum ex vehementissima febri decumberet, adeo ut ne movere quidem se posset, nec aliud jam ei quam sepulchrum superesset; admonitus est, ut B. Caietani opem imploraret: quod ubi peregit, se a tergo impelli sensit, ut lecto exiliret; & sine mora consurgens, seque vestibus suis induens, perfecta se incolumitate donatum cognovit.

[172] Oculi pessime affecti sanatio. Miraculum VI. Helenæ Tomasellæ Vicentinæ quinquenni dexter oculus quodam humoris defluxu, [oculus pessime affectus,] crustulisque ex eo natis gravissime affectus est, crassa insuper nebula organum occupante; ingemebat anxia filiæ calamitate mater, & præsentaneo amittendæ lucis periculo territa, cum recordaretur miraculorum, quibus in dies Caietanus inclarescebat; ab eodem filiæ suæ sanitatem petiit, seque binos oculos argenteos oblaturam promisit; posteraque die ab omni eam humoris fluxu, nec non crustulis nebulaque liberam reperit.

[173] Læsi oculi sanatio. Miraculum VII. Francisca Berta Veneta, [oculus item alterius læsus;] linea * veste in oculum impacta, magnis per aliquot dies doloribus divexata est, sanguine suffuso, lacrymisque exundantibus ac nebula lumen offuscante; allatus est ei a matre, ut vocant, Agnus Dei, in quo B. Caietani reliquiæ contineri dicebantur. Invocavit ægra Caietani opem: cumque oculum ter prædicto signo signasset, dolore statim depulso, ac lacrymarum sanguinisque fluxu cessante, pristinæ incolumitati restituta est.

[174] Liberatio a morbo comitiali. Miraculum VIII. [ac comitialis morbus] Vienna Musca Vicentina comitiali morbo per annos duodecim miserandum in modum divexata est, ita ut viginti quatuor horarum spatio ter ex eo caderet, singulisque vicibus per binas ternasve horas, & quandoque diutius prostrata conflictaretur. Venit ad eam quadam die Religiosus quidam ex Ordine Theatinorum, Vicentiæ commorans, qui cum illam non mediocriter ex præfato morbo afflictam reperisset, obtulit ei imaginem B. Caietani, exhortans, ut se sancto huic Servo Dei commendaret. Vovit illa, se quotidie postquam a lectulo surrexisset, antequam aliud quidpiam aggrederetur, orationem Dominicam & salutationem angelicam coram ejusdem imagine recitaturam. Cumque votum hoc emitteret, semel jam ea die ex morbo ceciderat. Mirandum dictu! Votum illico sequuta est salus, atque a tam atroci morbo libera mulier permansit.

[175] Accidit ut post duos menses quadam die votum illa per oblivionem non persolveret: [sospitantur.] adfuit sine mora negligentiæ corrector morbus, quo, ut ante votum consueverat, correpta est. Illa, tam insigni admonitione emendata, statim ut a prima morbi procella deferbuit, voto satisfecit, iterumque a morbo remansit libera: donec post quatuor menses rursum voti oblita, idem persolvere neglexit, statimque præfatus eam morbus invasit: sub cujus initium filia ejus, quæ tunc aderat, orationem Dominicam salutationemque angelicam coram Caietani imagine pie pro matre recitavit, illamque, ut potuit, Beato commendavit; statimque ad sanitatem mulier rediit, abrupta ulteriore afflictionis duratione; deinde ipsamet quoque voto suo sine dilatione satisfecit: neque umquam postea illius est oblita, & jugiter a morbo permansit libera, inque solida firmaque sanitate perduravit.

[176] Sanatio ulceris pessimi. Miraculum IX. Catharina Buranella Veneta per tres annos pessimo ulcere in superiore palati parte laboravit, carne ad nares usque perforata, tantisque inde doloribus discruciabatur, [Quibus accedunt ulceris pessimi,] ut nonnumquam febri corriperetur. Tria erant ulcera, unum in foramen abeuntia; & cum misera biberet, vinum per nasum excurrebat. Admonita est, ut beato Caietano se commendaret, ejusdemque imago ad hunc effectum ei tradita est. Invocavit illa intimo cordis affectu Caietanum, & naribus prædictam imaginem applicuit orique inseruit; sique sanitatem reciperet, tabellam miraculi indicem ad imaginem ejus, in ecclesia S. Nicolai Tolentinatis collocatam, portare promisit; seque cubitum recepit, Caietani imaginem ori applicatam tenens: ac mane cum expergisceretur, perfecta se incolumitate donatam cognovit.

[177] [ac hydropis sanationes,] Sanatio hydropicæ. Miraculum X. Digna merita Latotia * Veneta cum jam annum tertium decimum aqua intercute laboraret, tam vehementi dolore dorsi correpta est, ut omnia sibi ossa comminuta viderentur, neque ullatenus movere se valeret. Hoc modo affecta cum noctu expergisceretur, ingens in cubiculo lumen velut per fenestram infusum, ac prope lectum Religiosum quemdam ex Ordine Theatinorum conspexit. Quo viso, multum jam diei processisse existimavit, eumque Religiosum, qui confessiones ipsius audire consueverat, a quo inviseretur, esse putavit. Mox ut B. Caietanum esse animadvertit, eum invocans, O beate Caietane, exclamavit, o Caietane sancte! Postque has voces Caietanus una cum luce evanuit, eodemque tempore omni se morbo liberatam perfectæque sanitati restitutam cognovit, continuoque surgens, solitas suas orationes recitavit, neque postea aqua intercute, vel doloribus aliove morbo laboravit; cum tamen quotannis ægrotare bis terve solita esset, singulisque vicibus mensem vel amplius afflictari.

[178] [nec non liberatio energumenæ,] Liberatio energumenæ. Miraculum XI. Julia Crotta Mediolanensis puellula a dæmone arrepta miserandum in modum vexabatur, cumque exorcizaretur, respondit dæmon, se in ecclesia S. Antonii ante imaginem B. Caietani exiturum. Puella, voto a parentibus nuncupato, ad prædictam ecclesiam perducta est, & ante imaginem Caietani constituta: ubi post orationes aliquot iteratas & exorcismos, spiritus malignus ter B. Caietanum nominans, ab obsesso corpore egressus est, puellamque concussam exanimi similem reliquit; quod profectionis suæ signum fore prædixit.

[179] [item miraculum insigne in S. imagine.] Signum evidens animæ precibus Beati adjutæ. Miraculum XII. Bartholomæus Trivellinus, incola civitatis Venetiarum, ex lethali morbo decumbens, cum jam esset morti proximus, presbyterum, a quo extremæ unctionis Sacramentum reciperet, accersivit. Qui postquam advenit, conspectam super infirmi lecto B. Caietani imaginem chartæ impressam, eidem osculandam tradidit; ut hæc verba, Ora pro me, beate Caietane, ter diceret admonuit; quo peracto, prædictam imaginem presbyter in lecti angulo inter columnam ejusdem ac ferramenta reposuit, ita ut cadere nullatenus posset; cumque infirmus jamjam animam esset efflaturus, eadem imago absque ministerio humano, relicto, ubi posita erat, loco, super faciem moribundi sese collocavit. Quo non sine stupore conspecto, presbyter eam accepit, ægrotoque eam osculandam porrexit, qui, osculo libato, continuo spiritum suo reddidit Creatori. Miracula illa contractius perstringuntur in Compendio Romano. Litteræ Decretales pro canonizatione Sancti, eorum pleraque summatim relationi suæ interserunt. Silosius insuper consuli potest lib. 7, a pag. 284 suæ Historiæ, ubi ea refert mutato stylo; sed illud, quod superius primo loco narratum est de fracto ac sanato crure, præmiserat lib. 5 pag. 166.

[Annotata]

* al. per duos fere menses.

* Silos Zannanina

* al. lanea

* al. Catotia

§ XVII. Acta in causa solennis canonizationis.

[Sicut negotium Sanctos canonizandi, summa cum maturitate peragi solet;] Desumemus præsentis argumenti materiem ex Silosio lib. 3 Vitæ; qui postquam cap. 17 affirmasset, tot & tam frequentibus, quæ retulerat, miraculis, in omnis hominum generis utilitatem a Dei Servo patratis, tantum sibi æstimationis admirationisque eum conciliasse apud populos, ut nihil magis desiderare viderentur, quam virtutem adeo heroicam videre præmiatam, ejusque memoriam debito Sanctis cultu honoratam; vere, uti prosequitur laudatus auctor, ultimis hisce temporibus ob continuas res mirabiles, quæ intra atque extra Italiam audiebantur; ob promptum omnibus patrocinium; ob communem applausum & acclamationem; familiæ privatæ, civitates, provinciæ, ac regna talibus eum publicæ venerationis splendorisque ac cultus testificationibus prosecuta sunt, ut pio hujusmodi erga illum religionis impetu, ac singulari adeo nec non communi animorum conspiratione velle viderentur viva voce Sanctorum albo eum inserere. Verum quia inter omnia Romanorum Pontificum opera, nullum est illo sanctius, quod magnas animas declarat sanctas; nullum illo sublimius, quod ad tam spectabilem dignitatem, atque ad publicam totius Christiani orbis venerationem evehit homines virtute præstantes; nullum denique majore cum studio ad legum ecclesiasticarum ac sacrorum canonum normam exactum, quam illud, quod in Sanctorum canonizatione versatur; in tam gravi negotio proceditur merito lento pede, nec sine longis consultationibus ac maturis juxta & prudentibus observationibus, virtutem ac miracula ad ingeniosissimum examen severamque censuram revocando.

[181] Hoc ipsum accidisse beato Patriarchæ, quo de agimus, [ita etiam accidit in S. Thienæi causa;] recte observat Silosius: is etenim evolavit ad cælum anno 1547, & anno demum 1671, id est, anno post obitum suum centesimo tertio ac vigesimo, Sanctorum catalogo adlectus est. Præcessere Processus varii variis in locis formati ad comprobandas egregias ejus virtutes: sed duo postremi, quorum alter in provincia ac civitate Aletiensi seu Lyciensi, alter Romæ fabricatus est, rem perduxere ad optatum finem. In aliis informationibus, ac primis potissimum Neapolitanis, insignis quidem fuit copia miraculorum, quæ producta fuere; sed in istis ultimis, habita majore ratione ponderis quam numeri, novem dumtaxat in medium prolata esse, asserit laudatus Silosius; & sunt illa, quibus curata videlicet sunt immedicabilis gangræna in manu Francisci de Core; tumor periculosissimus in coxendice & in tibia Jacobi Rubini; distorti pedes atque ad gressum inutiles Ursulæ Cala; malum exulcerati cancri, qui lupa dicitur, Josephi Aielli; pestilens ulcus in humero sinistro Cataldi Bastæ; maligna febris, apoplexia, convulsiones & alia gravissima mala Nicolai, filii Ducis Caffarelli, cum apparitione Sancti; digiti siderati ejusdem nobilis, in instanti unico soluti; ultimum denique locum obtinet puer octennis, qui e puteo, in quem inciderat, & in quo erat mortuus, fuit extractus, ac vitæ restitutus. Tria ex dictis miraculis dantur inferius num. 183 & 184; de pluribus ac illustribus aliis consule Gloriam posthumam, quam exhibebimus post Vitam.

[182] [quæ quemadmodum acta sit,] Hæc autem causa quemadmodum acta sit, & quibus gradibus Viri beati promota fuerit canonizatio, placet referre ex Litteris decretalibus Innocentii PP. XII super eadem canonizatione postea confectis; ubi habentur ista: Verum editis deinde novis decretis ejusdem Urbani prædecessoris, siluit causa; donec super ejus reassumptione a fel. rec. Innocentio PP. X, etiam prædecessore nostro, signata fuisset commissio: confectisque novis Processibus super iis, quæ post indultam venerationem supervenerant, prævia memoratæ Congregationis declaratione emissa die XXIX Novembris MDCLVIII, quod de percrebrescentia famæ venerationis & cultus erga præfatum beatum Virum concludenter constabat; in Congregatione coram.. Clemente X prædecessore, die II Novembris MDCLXX habita, referente bo. me. Federico tunc tituli S. Petri ad Vincula presbytero Cardinali Sfortia nuncupato, idem Clemens prædecessor de venerabilium fratrum nostrorum, tunc suorum, S. R. E. Cardinalium, iisdem sacris Ritibus præpositorum consilio, de præfatorum Processuum relevantia constare pronuntiavit, & ex novem tunc propositis & discussis miraculis, tria tamquam concludentissime probata, & supra naturæ creatæ vires patrata approbavit. Ea ibidem sequuntur, & exstant in Decreto jamjam producendo. Quapropter eadem Congregatio, accitis iterum consultoribus, censuit unanimi voto, sic annuente eodem Clemente prædecessore, posse quandocumque ad solemnem dicti Beati canonizationem, juxta ritum dictæ sanctæ Romanæ Ecclesiæ, ac sacrorum canonum decreta tuto deveniri, eumque cum Deo regnantem definiri, & universali Ecclesiæ colendum & venerandum proponi. Hæc ibi. Instrumentum vero publicum super hac re confectum exstat apud Silosium a pag. 349, & sic sonat:

[183] [exponitur] Neapolitana canonizationis beati Caietani Thienæi, Clericorum Regularium Fundatoris. Discusso dubio proposito per Eminentissimum D. Cardinalem Sfortiam in Congregatione coram Sanctissimo, in vim processuum auctoritate Apostolica nuper confectorum in civitate Lyciensi, & in Urbe, super iis, quæ post indultam eidem Beato venerationem supervenerunt, Sanctitas sua de consilio Fratrum, de illorum relevantia constare pronuntiavit, & ex novem miraculis tria approbavit, tamquam concludentissime testificata, & super vires totius naturæ creatæ patrata. Primum siquidem Processus Lyciensis sanationis Franciscæ de Core a cancro exorto in vola manus sinistræ, mox exulcerato, gangræna invaso, & in sphacelum converso, cum brachii & partium cordi adjacentium infestatione, nil prorsus juvantibus humanis remediis, frustulorumque putridæ carnis inde facta erosione ponderis unciarum quinque absque ullo dolore percepto ab infirma; ita ut chirurgus sequenti mane vellet ei manum abscindere, & brachium ustione curare; sed præcedenti nocte, uncta manu oleo lampadis prædicti Beati, cui sese toto corde commendaverat, postmodum se sanam & incolumem, manumque jam emortuam & fœtentem, vivificatam absque ullo cicatricis signo comperit non absque omnium admiratione.

[184] [e docamentis publicis;] Secundum, quod est quartum ex eodem Processu, Josephi de Aiello, spatio quatuordecim annorum laborantis cancro exulcerato, lupa appellato, in sinistræ coxendicis parte posteriori; qui tribus digitis distans a genu incipiebat, & ad inguinem extendebatur quatuor digitis in latitudinem progrediens, & tribus in profunditatem, carnem ipsam erodens ac depascens, putridus insuper ac fœtens, invocata ope Beati, unctaque coxendice oleo lampadis ante ipsius aram ardentis, sanus & incolumis visus est absque ullo cicatricis vestigio; pelle siquidem extensa & æquata, naturali insuper colore prædita, acsi tali morbo numquam invasus fuisset. Tertium denique, quod est primum Processus Romani, Nicolai filii Ducis Gasparis Caffarelli, qui febri maligna correptus, convulsione cum intensione & extensione manuum, pedum & trunci totius corporis modo emprosthotonico deformi instar sirenis, thoracis musculis convulsis, absque loquela aliisque infirmitatibus & symptomatibus lethalibus oppressus, viribus consumptis, & a medicis proclamatus, veluti eademmet nocte XXIX suæ infirmitatis moriturus; emisso tandem voto dicto Beato, qui illi radiis & splendoribus circumfusus apparuit, statim & incontinenti sanus, incolumis & robustus compertus est cum omnimoda virium recuperatione, æque ac si hujusmodi infirmitatibus numquam laborasset; medicis cæterisque illud admirantibus, & Deum mirabiliter in Servo suo collaudantibus. Expletis igitur omnibus, quæ nova exigunt Decreta sanctæ memoriæ Urbani octavi; accitis iterum per Sanctissimum consultoribus, unanimi voto eadem S. Congregatio censuit, sic annuente Sanctissimo, quandocumque tuto deveniri posse ad solennem dicti Beati canonizationem juxta ritum S. R. E., & sacrorum canonum dispositionem, eumque definire regnantem cum Deo, & universali Ecclesiæ colendum & venerandum proponi. Hac die II Novembris MDCLXX. Martinus episc. Portuen. Card. Ginettus. Loco ✠ sigilli. Bernardinus Casalius S. Rit. Congr. secret.

§ XVIII. B. Caietanus Sanctorum numero adscriptus, cæremoniæ & apparatus, Officia ac Missa.

[post quæ, uti & post principum preces,] At redeamus ad Litteras decretales Innocentii PP. XII, in hac causa quænam acta fuerint insuper sub Clemente X memorantes: Accedentibus itaque clarissimorum in Christo filiorum nostrorum, tunc suorum, Leopoldi Romanorum regis, in imperatorem electi; Caroli Hispaniarum regis Catholici, & Mariannæ reginæ viduæ, ejus matris; nec non tunc in humanis agentis Ducis, & Reipublicæ Venetorum, ac bo. me. Ferdinandi Mariæ, dum vixit, utriusque Bavariæ ducis, sacri Romani imperii principis electoris, & Adelaidis ejus conjugis, aliorumque principum Christianorum; nec non tunc existentis Præpositi Generalis Clericorum Regularium nomine totius Ordinis, ac demum civitatis Neapolitanæ precibus; postquam præfatus bo. m. Antonius tunc episcopus Prænestinus, Cardinalis Barberinus nuncupatus, vice sim. mem. Martii episcopi Portuensis, Cardinalis Ginetti nuncupati, memoratæ Congregationis præfecti, morbo tunc detenti, summam Processus, suamque & aliorum suorum collegarum d. S. R. E. Cardinalium sac. Ritibus præpositorum sententiam (cui cæteri in eodem consistorio præsentes Cardinales unanimi adhæserunt suffragio) retulerat, & in sequenti publico consistorio, quo præter Cardinales præfatos, etiam supradicti patriarchæ, archiepiscopi & episcopi in Urbe commorantes, ac dilecti filii Romanæ curiæ prælati, ipsiusque Clementis prædecessoris familiares convenerant, dilectus etiam filius magister Marcellus Severolus, nostræ, tunc suæ consistorialis aulæ advocatus, de beati Viri vita, virtutibus & miraculis dixerat, ac præfatorum Leopoldi Romanorum regis in imperatorem electi, Caroli Hispaniarum regis Catholici, tunc in humanis agentis Ducis, & Reipublicæ Venetorum, & Ordinis Clericorum Regularium supplices preces instauraverat;

[186] [secutæ sunt] Idem Clemens prædecessor ejusmodi preces perlibenter excepit, quibus supremi sanctitatis honores beato Viro expetebantur, & sicut gavisus summopere fuit, excitatum eidem triumphum animadvertere in obsequiis principum, & in veneratione populorum; ita jure merito fore confidit, ut imitari non pigeret, quem celebrare delectabat. Quia tamen in maximi momenti negotio, illius erat exploranda voluntas, qui Sanctorum principatum tenet, omnes idcirco & singulos hortatus fuit ex animo, ut precationibus, jejuniis, eleemosynis, cæterisque eximiæ pietatis operibus difficillimam illam ad investigationem auxilium eidem de Sancto comparare contenderent, sine quo impervia sunt mortalium oculis consilia divinitatis. Quin etiam sententiam præfatorum venerabilium fratrum nostrorum, tunc suorum, S. R. E. Cardinalium, nec non patriarcharum, archiepiscoporum, & episcoporum omnium tunc in Urbe commorantium, ad rem in terris cælestem consultissime decernendam exquisivit: qui in sequenti consistorio semipublico, ad hunc effectum indicto, præsentibus etiam nostris, tunc suis, & Sedis Apostolicæ notariis, & causarum palatii Apostolici Auditoribus, ex iis, quæ ab eo proposita & ex Processu relata fuerunt, ad solemnem canonizationem beati Caietani posse procedi, publicis suffragiis censuerunt.

[187] [Litteræ decretales Clementis PP. X,] Quorum unanimi consensu audito, cum nihil aliud desideraretur eorum, quæ ex sanctorum Patrum auctoritate, sacrorum canonum institutis, præfatæ S. R. E. consuetudine, ac novorum decretorum præscripto agenda & observanda erant, idem Clemens prædecessor aperiens os suum in benedictione, & gratias agens divinæ clementiæ, quod tantam suo Servo gratiam contulisset, solemni illius canonizationi peragendæ Dominicam secundam post Pascha, nempe duodecimam diem tunc immediate sequentis mensis Aprilis anni reparatæ salutis millesimi sexcentesimi septuagesimi primi, ac primi Pontificatus sui, designavit.

[188] [quibus solenni ritu] Qua adveniente, in sacrosancta B. Petri Apostolorum Principis basilica, quo solenni ritu cum venerabilibus fratribus nostris, tunc suis, ejusdem S. R. E. Cardinalibus, patriarchis, archiepiscopis, & episcopis, & dilectis filiis dictæ Romanæ Curiæ Prælatis, Officialibus, & familiaribus suis, clero seculari & regulari, ac maxima populi frequentia mane convenerat; iteratis primo, secundo & tertio pro canonizationis decreto instantiis per venerabilem fratrem nostrum Palutium episcopum Sabinen., tunc basilicæ XII Apostolorum presbyterum Cardinalem de Alteriis nuncupatum, nomine præfatorum Leopoldi Romanorum regis in imperatorem electi, Caroli Hispaniarum regis Catholici, & tunc existentis Ducis, & Reipublicæ Venetorum, post sacros hymnos, Litanias, aliasque preces, ac post Spiritus sancti gratiam rite imploratam; ad honorem sanctæ & individuæ Trinitatis, ad exaltationem fidei Catholicæ, ad Christianæ religionis augmentum, auctoritate Domini nostri Jesu Christi, beatorum Apostolorum Petri & Pauli, ac sua matura deliberatione præhabita, & divina ope sæpius implorata, ac de præfatorum S. R. E. Cardinalium, patriarcharum, archiepiscoporum, & episcoporum, tunc in Urbe existentium consilio, beatum Caietanum una cum beatis Francisco Borgia, Philippo Benitio, Ludovico Bertrando, & Rosa de S. Maria, Sanctum esse decrevit & definivit, ac Sanctorum Catalogo adscripsit, statuens ab Ecclesia universali quolibet anno, die septima Augusti memoriam ejusdem inter sanctos confessores non pontifices recoli debere. In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen.

[189] His peractis, Deum Patrem æternum, regemque gloriæ Christum Dominum, [B. Caietanum Sanctorum numero adscribit,] Patris sempiternum Filium, ac sanctum paraclitum Spiritum, unum Deum, unumque dominum laudibus & confessionibus veneratus, sacroque hymno Te Deum solemniter decantato, peculiari oratione etiam per beati Caietani merita precatus fuit, atque ad altare beati Petri Apostoli cum ejusdem beati Caietani commemoratione celebravit, omnibusque Christi fidelibus inibi præsentibus plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam, & remissionem concessit. Visitantibus autem quotannis in die festo ejusdem sancti Caietani sepulcrum, in quo ejus corpus requiescit, septem annos & totidem quadragenas de injunctis eis, aut alias quomodolibet debitis pœnitentiis, misericorditer in Domino relaxavit in forma Ecclesiæ consueta.

[190] Ea vero, quæ in dictis Litteris decretalibus continentur, [& quæ ab Innocentio PP. XII editæ sunt.] mox ita corroborat laudatus Innocentius PP. XII: Ne autem de decreto, definitione, adscriptione, statuto, concessione, relatione, aliisque præmissis ex eo quod super illis ipsius Clementis prædecessoris literæ confectæ non fuerint, valeat quomodolibet hæsitari; volumus, & Apostolica auctoritate decernimus, quod decretum, definitio, adscriptio, statutum, concessio, relaxatio, aliaque præmissa a dicta die duodecima Aprilis anni MDCLXXI suum consequantur effectum, acsi super illis ipsius Clementis prædecessoris literæ sub datum ejusdem diei confectæ fuissent, prout superius enarratur: quodque præsentes literæ ad probandum plene decretum, definitionem, adscriptionem, statutum, concessionem, relaxationem, aliaque præmissa, ubique sufficiant, nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur… Datum Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo nonagesimo primo, Idibus Julii, Pontificatus nostri anno primo. ✠ Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Et infra habentur subscriptiones Cardinalium.

[191] In manibus habeo Italicum exemplar, anno 1671 Romanis typis editum hoc titulo: [Referuntur cæremoniæ & apparatus,] Relatio cæremoniarum, & apparatus facti in basilica S. Petri, in canonizatione quinque Sanctorum, id est, S. Caietani Thienæi, S. Francisci de Borgia, S. Philippi Benitii, S. Ludovici Bertrandi, & S. Rosæ de S. Maria, facta a S. D. N. PP. Clemente X, dedicata illustrissimo ac reverendissimo Patri P. F. Hyacintho Libelli, Magistro sacri palatii. In dicto exemplari narrantur ista, quæ ex Italico reddita, sic sonant: Inter functiones magis conspicuas majoris pietatis ac devotionis, quæ in magna illa reipublicæ Christianæ metropoli celebrari solent a Christi Vicario, quin primus canonizationi Sanctorum debeatur locus, nullus relinquitur dubitandi modus. Verum si ulla umquam extitit, quæ publice vulgari typis meruerit, illa certe est, quæ pro sanctis quinque, Caietano Thienæo, Francisco Borgia, Philippo Benitio, Ludovico Bertrando, ac Rosa de S. Maria, Sanctorum albo adscribendis celebrata fuit in magno templo S. Petri in Vaticano. Deinde transitur ad ipsam rei gestæ narrationem; cujus majestate, pompa ac magnificentia singillatim recensendis supersedemus.

[192] [Officium sub ritu semiduplici,] Postquam sanctissimus Dominus Clemens X anno 1671, die XII Aprilis Sanctorum catalogo adscripsisset Caietanum, biennio post Officium sub ritu semiduplici de eo legendum præcepit, uti patet e litteris Apostolicis, in quibus hæc habentur: Itaque eximia S. Caietani Thienæi Congregationis Clericorum Regularium Theatinorum nuncupatorum fundatoris, quem nos Sanctorum catalogo solemni ritu adscripsimus, in Ecclesia Dei merita, pio peculiarique devotionis affectu recolentes, sinceramque nostram in eum pietatem aliquo honorum incremento magis testatam esse cupientes, auctoritate Apostolica tenore præsentium præcipimus, de eodem sancto Caietano quotannis die VII Augusti celebretur festum cum Officio de communi Confessorum non Pontificum sub ritu semiduplici de præcepto, ab omnibus Christi fidelibus tam secularibus, quam regularibus utriusque sexus, qui ad Horas canonicas tenentur, & sub eodem ritu in Calendario Breviarii Romani apponatur. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die XXVII Martii MDCLXXIII, Pontificatus Nostri anno tertio. I. G. Slusius.

[193] [ejusque approbatio:] Officium, prout notatur in ejus ectypo, quod in manibus est, ab Eminentiss. & reverendiss. D. Card. Bona diligenter revisum, pro Clero universali militantis Ecclesiæ, tum seculari tum regulari utriusque sexus sac Rit. Congregatio approbavit, ac imprimi posse concessit hac die XIV Aprilis MDCLXXIV. F. M. episc. Portuen. Card. Branc. loco ✠ sigilli. Bernardinus Casalius S. R. C. secr. Porro Officium illud anno 1685 sub ritu duplici legendum ab omnibus Christi fidelibus præscribitur his verbis: Urbis & orbis. Sanctissimus Dominus Noster, Dominus Innocentius Papa XI de consilio Eminentissimorum, & reverendissimorum Cardinalium sac. Rituum Congregationi præpositorum, habitæ die XXIV Januarii MDCLXXXII, & ad enixas preces ab Eminentissimo & reverendissimo domino Cardinali Cybo nomine Religionis Clericorum Regularium Theatinorum reiteratas, præcepit, ut Officium sancti Caietani, quod hactenus sub ritu semiduplici de præcepto quotannis die VII Augusti in festo ejusdem Sancti recitatum est, in posterum sub ritu duplici recitetur ab omnibus Christi fidelibus utriusque sexus tam secularibus quam Regularibus, qui ad Horas canonicas tenentur, & in Calendario Breviarii, & Missalis Romani respective imprimi, & apponi mandavit. Hac die IV Augusti MDCLXXXV. N. Card. Ludovisius. Locus ✠ Sigilli. Bernardinus Casalius sac. Rit. congr. secr.

[194] [recitatio hebdomadaria PP. Thearinis indulta.] Anno 1694 facultas PP. Clericis Regularibus Theatinis conceditur semel in hebdomade ritu semiduplici recitandi Officium de sancto suo Fundatore diebus non impeditis, de qua re extat sequens indultum: Cleric. Regul. Theatinorum. Sacrorum Rituum Congregatio, referente Eminentiss. & reverendiss. D. Card. Judice ad humillimas preces reverendiss. Patris D. Caroli Coppolæ, Generalis Clericorum Regularium Theatinorum nuncupatorum, benigne concessit omnibus, & singulis Religiosis utriusque sexus prædictis facultatem semel in hebdomada Officium alias approbatum S. Caietani, eorum Fundatoris, sub ritu semiduplici recitandi, non tamen in diebus impeditis Officio novem lectionum, vigiliarum, Quatuor temporum, Adventus & Quadragesimæ. Die XVII Julii MDCXCIV. A. Card. Cybo. Loco ✠ sigilli. B. Inghirami sac. Rit. Congr. sec.

§ XIX. Scriptores, qui S. Caietani gesta litteris commendarunt.

[De Sancti gestis scripsere Joan. Ant. Pratus, illustriss. Tufus,] Primo inter eos, qui illam suscepere provinciam, loco a nobis memoretur Joannes Antonius Pratus Mediolanensis, qui prope octogenarius Patavii diem clausit extremum. Venetiis auctoratus nostra disciplina, inquit Silosius parte altera Historiæ Clericorum Regularium, ad annum 1600, ac Præposito Thienæo, sub quo Religiosæ vitæ tirocinium deposuerat, suscepit solenni ritu vota .. Scripsit hic de vita, rebusque a beato Caietano gestis Commentariolum, a quo sanctiorum ejus morum exempla, ac quædam magni animi documenta extant; quæ nunc cum fraude mortalium ac nostri præsertim Ordinis, obvoluta suis tenebris laterent. Scripsit ea porro adulta ut ætate ita & probitate, ut timeri a viro gravissimo atque integerrimo fucus minime potuerit. Itaque Sodalitati & sanctissimi Parentis consignata scriptis virtute, & suis etiam exemplis profuit. Commentariolum istum nec vidimus, nec scimus, an typis umquam excusus sit. At vel nulla vel facilis est jactura; nam illum præluxisse aliis ex eodem Ordine biographis, qui in Actis Sancti conscribendis, ineunte seculo XVII, Pratum excepere, conficimus ex eo, quod Antonius Caracciolus in Vita, de qua mox dicetur, postquam tria Sancti miracula narrasset, apud nos cap. 8, num. 91 sic subdat: Hæc sunt, quæ Joannes Antonius Pratus, octuagenario major, anno MDXCVIII scripto testatus, publicis nostri Ordinis monumentis inferri voluit.

Illustrissimus D. Joannes Baptista Tufus, Acerrarum episcopus, in Historia Clericorum regularium, quam anno 1609 Romæ lingua Italica vulgavit, gesta S. Caietani exhibet cap. 9. Scriptorem istum pluribus laudatum invenies apud Silosium Historiæ Clericorum Regularium parte altera lib. 10, pag. 459. Virum hunc deinde alii excepere.

[196] Anno quippe 1612 in lucem prodiit Coloniæ Ubiorum liber Latinus hoc titulo: [Antonius Caracciolus; cujus lacunas] De vita Pauli IV Pont. Max. Collectanea historica, opera & studio Antonii Caraccioli Clerici Regularis conquisita, digesta atque edita. Item Caietani Thienæi, Bonifacii a Colle, Pauli Consiliarii, qui una cum Paulo IV, tunc Theatino episcopo, Ordinem Clericorum Regularium fundaverunt, vitæ ab eodem auctore descriptæ. Librum hunc, a reverendissimo Patre D. Joanne Antonio Angrisano, Congregationis prædictæ Præposito Generali, Romæ apud S. Silvestrum in Monte Quirinali, die XXIV mensis Augusti 1611 approbatum, dedicavit auctor Paulo V Pont. Maximo. Parvam pro tam magno Sancto, cujus Vitam incipit ibidem pag. 176, sibi suppetere materiem, indicat variis ejusdem locis. Etenim in ipso exordio, aggredi se scribit opus, ut mole perexiguum, quod ejus Viri actus majorem longe partem cum damno posterorum lateant, ita difficili rerum conquisitione, quæ me diu tenuit, plane laboriosum. Pag. 177 suam hanc .. lucubrationem .. multis hiantem lacunis affirmat. Pag. 214 Mansit, ait, Venetiis Caietanus quinque propemodum annos; qui quod nobis argumento vacui excurrant, non Caietani remissa virtus .. sed nostratium taciturnitas, qui diligentius vivere, quam scribere maluerunt, in culpa est.

[197] [nos aliunde supplevimus, atque hic eum laudamus] Pag. 233: Ea est veterum, & nostrorum maxime, gestorum conditio, ut non nisi aliqua ex parte corrosa temporis dente ad posteros pervenerint. Denique pag. 250 sic profitetur candide: Rediit itaque Caietanus Neapolim anno MDXLIII ad finem Aprilis.. Sed hic rursus, lector, ingentem quatuor annorum lacunam in narratione ista de vita Caietani facere cogor. Ab anno enim MDXLIII usque ad MDXLVII, nihil reperi de eo Viro dictum aut scriptum. Sed nos curtiorem, quam par est, laudati biographi supellectilem supplere aliunde conati sumus in hoc Commentario nostro prævio. Quia vero Vitam istam recudere suo loco, fixum habemus, tum quod Latino idiomate & magna cum fide fuerit elucubrata; non erit a proposito alienum, brevem auctoris notitiam hic præmittere. Facile sileri patimur, quod laudatus Antonius Caracciolus, episcopi Potentiæ coadjutor destinatus, honorificum illud munus admittere præ modestia Religiosa detrectarit; de qua re Silosius initio hujus paragraphi citatus, ad annum 1598 pag. 85 & 86; apud quem etiam ad annum 1604 pag. 149 laudatur ob notas in Constitutiones Clericorum Regularium, quæ anno 1610 Romæ sunt editæ, tamquam vir ex nostris, ait idem Silosius, uti alias significavi, quem nihil vetustatis, ac sanctioris ævi latuit. Nihil attinet etiam dicere de aliis ipsius lucubrationibus, de quibus vide indicem, dicto Silosii tomo subjectum.

[198] [a dotibus singularibus.] Facile, ut iterum dicamus, illa sileri hic patimur; mirum tamen nobis accidit, nihil in isto indice ad voces Antonius Caracciolus notari de Vitis Quatuorvirum, qui Ordinem Clericorum Regularium fundarunt, modo memoratis; quem tamen eumdem fuisse, persuadent nomen, cognomen, ætas, eruditio. Circa librum itaque istum, quatenus Sancti nostri gesta continet, observamus 10. scriptoris diligentiam, ex difficili rerum conquisitione, quæ me, uti aiebat supra num. 196, diu tenuit. 20. laborem; nam opus suum plane laboriosum affirmat. 30. sinceritatem, qua & ingenue profitetur locis variis, laborare se penuria documentorum, & in istorum defectu abstinet ab affectatis exaggerationibus, floridulis expressionibus, ac phaleratis ornamentis, longe in hoc discrepans a bene multis aliis scriptoribus, qui, materia sibi deficiente, paucas quidem res, at multa verba obtrudunt. 40. Sermonis Latini nitorem, quo gesta Sancti exprimit. 50. Denique antiquitatem, qui utpote eidem Sancto suppar vixerit. Atque hæ sunt Caraccioli dotes, quæ nos moverunt, ut illius Vitam præ aliis ad prælum seligeremus.

[199] [His adde Castaldum,] R. P. D. Joannes Baptista Castaldus S. Caietani, fundatoris sui, Vitam Italice vulgavit. Secunda impressio, quam ante me habeo, in lucem prodiit Romæ anno 1616. In Proœmio Vitas quatuor primorum Ordinis Theatini Patrum laudat ab Antonio Caracciolo editas, quas utique quia is scripserit gravi ac compendioso stylo Latino, continuatum historiæ filum prosequendo, ac vera narrationis suæ testimonia proferendo; significat tamen, se non credere quod sit vituperatione dignus, si .. assumpto alio ordine, habuerit plura notanda mira, ea cum sinceritate &c. Nos viri pro suo sancto Parente labores cum laudamus, tum verbulo indicamus, melius eum fuisse prospecturum suæ narrationi, si in ea abstinuisset a pura puta illa fabella; de qua ipsum supra convenimus num. 55. Ceterum mira illa, quæ indicabat modo, tam ex historico Ordinis sæpissime citato, quam aliunde nos supplere haud negleximus per hujus Commentarii decursum; ut necesse neutiquam sit, Vitam istam Italice excusam, Latine reddere ac recudere.

[200] Anno 1645 typis Veronensibus, sub nomine Euretæ Misoscoli, [nec non Euretam, ut se vocat, Misoscolum,] Vitæ laudati Sancti in lucem prodiit; seu, ut dicamus quod res est, pie potius adornata panegyris, ex intima videlicet pœnitentis animi amaritudine profecta, qua vanam juvenilis suæ ætatis in scribendo licentiam serio deplorat, sicut videre licet pag. 1 & seqq. Dedicationi, quæ Vitam præcedit, subscribitur F. Pona; post Vitam Italicam sequuntur Latine miracula a sacra Romana Rota approbata pro canonizatione, decretum sacræ congregationis Rituum de solemni beatificatione, & indultum Urbani PP. VIII celebrandi Missam, ac recitandi Officium.

[201] Anno 1650 de præclarissimis sui Fundatoris gestis cumulatissime meruit Josephus Silos Bituntinus, [Silosium, Barbaranum,] identidem superius a nobis memoratus, quando ea Historiæ Ordinis sui parti priori tunc vulgatæ intexuit. Bernardinus Benzius, de quo mox redibit sermo, pag. 60 Cygnum Latii eum appellat; at magis hyperbolice, nostro quidem judicio, quam vere. Tametsi autem non invita prorsus Minerva scripserit, ut tamen in iis, quæ ex ipso in Commentarium nostrum transcripsimus, magis perspicua ac emendata prodiret oratio, hic & illic spongia usi sumus, intacta tamen rerum substantia. Candide tamen ac lubenter profitemur, viri laboribus ac studio pro S. Caietano susceptis debere nos potissimam hujus Commentarii medullam.

Anno 1652 R. P. F. Franciscus Barbaranus de Mironi, Ordinis FF. Capucinorum, librum secundum suæ Historiæ ecclesiasticæ Vicentinæ impressit; cui S. Caietani gesta intexuit cap. 86 & sequentibus.

[202] Anno 1654 Bernardinus Benzi ex Ordine Clericorum regularium, [Clericum Regul. anonymum,] Sancti sui gesta publici juris fecit Venetiis edita, ac illustrissimo Joanni Francisco Morozini, patriarchæ Veneto, dedicata. Vellemus, ut narrationi suæ, quam dedimus supra § 13 num. 146, apposuisset testimonium aliquod fide dignum, vel saltem auctoris nomen, unde illam hauserit, quo plus auctoritatis ac roboris eidem conciliasset. Huc etiam spectant, quæ dicentur num. 204.

Anno 1655 Vita S. Caietani Thienæi, annitente Fr. Nicolao Auxentio, typis Venetis subdita fuit. Is in Præfatione ad RR. PP. Clericos Regulares, indicat, auctorem istius Vitæ esse ex eorum Ordine, ac nomen ejus ex timore ac respectu humano se abscondisse. Ibidem etiam illam adeo bene ordinatam, adeo venuste explicatam, adeo sanctorum Patrum auctoritate adornatam, adeo piis ac moralibus digressionibus ditatam, adeo novis Beati actionibus locupletatam, adeo supra processus, pro ejus canonizatione fabricatos, stabilitam esse affirmat, ut religioni sibi duxerit, eam sub oblivionis tenebris sepelire. Res ut maximæ est eruditionis, ita indefessi etiam laboris; quamquam si & Acta Sancti, & nostrum circæ ea institutum spectes, polyanthæam, ut ita loquamur, potius referat, quam historiam. Quæ in rem nostram erant, non parca manu inde delibavimus; prout perspicuum est ex hoc Commentario.

[203] [Charpium Sanctacrucium,] Hosce Vitarum scriptores subsecutus amplissimus D. Charpy de sainte Croix, Galliarum regi a consiliis, Vitam suam Gallicam typis commisit Lutetiæ Parisiorum anno 1657, ac Eminentissimo Cardinali Mazarino inscripsit. In fine præfationis ad lectorem, fatetur auctor, extraxisse se Vitam S. Caietani ex Annalibus Ordinis ejus, nihilque eidem inesse propriæ inventionis, præter materiæ colligationem; idcirco laudandus potissimum, quod in publicis ac muneri suo propriis negotiis tantum otii invenerit, ut de Sancti rebus gestis ad communem Galliarum utilitatem evulgandis adeo pie ac religiose mereretur.

[204] [ac plures alios;] Josephus Silosius toties a nobis ac merito suo superius laudatus, sanctissimi Patriarchæ sui Vitam anno 1671 Italice Romanis typis in lucem dedit; libro primo vitæ seriem; lib. 2 virtutes, lib. 3 miracula ejus describens. In manibus etiam meis est Vita in compendium contracta, auctore P. D. A. Thoma Schiara, ex Ordine PP. Theatinorum, quæ in tres partes divisa est, ac illustrissimæ atque excellentissimæ dominæ Leonoræ Buoncompagni Borghese inscripta. Prodiit Romæ anno 1688. Miræ prorsus sunt Christi Domini, ac Virginis ejus Matris apparitiones, quas sancto suo Fundatori accidisse scribit, quasque nos antea ex ipso protulimus § 13, a diversis, & distincte quidem, prout addit, auctoribus descriptas: verum quam nos impense cupimus, ut illæ sint veræ, tam dolemus, nullum præter varios ac vagos istos auctores nobis ibidem distincte occurrere documentum, quo probare possimus, res adeo mirabiles vere ac solide credibiles esse. Novimus quidem nonnullas ex iis indicari apud Benzium lib. 3 num. XXI & sequentibus; sed nullum ibidem scriptorem, monumentum antiquitatis nullum citari legimus.

Apud me etiam est Vita alia Gallica S. Caietani, una cum regulis disciplinæ ac pietatis, ex Ordinis Clericorum Regularium Constitutionibus, sanctis Conciliis, atque Ecclesiæ Patribus, ad Cleri ac Fidelium omnium ædificationem extractis, Lutetiæ Parisiorum anno 1698 in lucem edita a D. Bernard, Clerico Regulari. Præter hosce biographos, notatos insuper invenio Stephanum Pepe, Bernardum le Champ du Moulin, qui Gallice scripsit (nisi forte est idem iste D. Bernardus, quem modo nominabam) item Fortium e Congregatione S. Philippi Nerii, ac Caietanum Magenium. Collectionem historicam rerum ad S. Caietanum spectantium compilavit neotericus Legendista Gallus, supra num. 2 & num. 149 hujus Commentarii nominatus; idem ille, qui toties ac merito vapulat in Opere nostro. Atque hæc quidem sunt, quæ de excusis sancti Patriarchæ Vitis ad notitiam nostram hactenus pervenere: quibus denique addimus binas Mss., quas anno 1733, quo hæc scribimus, a RR. PP. Clericis Regularibus Roma accepimus. Et operosum quidem Patrum Religiosissimorum pro sanctissimo suo Conditore in utraque laborem veneramur; sed neutra tamen optatis nostris respondet.

[205] Utraque perspicuis characteribus, & idiomate Latino exarata est; [duos denique collectores recentissimos.] earumque altera ex Historiis potissimum Clericorum Regularium, a Silosio editis, aliisque probatis auctoribus excerpta scribitur; altera vero auctorem prænotat J. B. Caracciolum C. R.; sed majore cum conatu, nec minore erga sanctissimum Fundatorem studio, quam nostro (quod dolemus) adjumento utraque est collecta; quia utpote ad nostras tunc demum post longam moram pervenit manus, quando collectio nostra rerum S. Caietani erat jam pene ad finem perducta. Accedit eo, quod, ex quo Vita, quantum nos quidem scimus, antiquissima inter eas, quæ alicujus justæ sunt amplitudinis, ac Latine prodiere, ab Antonio Caracciolo concinnata in promptu nobis aderat, cogitandum non esset amplius de illa prælo subjicienda, quam J. B. Caracciolus collegit integro post Antonium sibi synonymum, & eo amplius, seculo. Ea tamen, quæ in utroque dicto exemplari in rem nostram erant, neglecta non sunt ita, ut eorum compilatores præter bonæ voluntatis laudem, ipsa etiam re gestis Sancti sui, quæ illustravimus, subsidia contulerint, uti in Commentario hocce prævio licet videre. Ac illam quidem, quam primo loco indicabamus, quia non præferebat collectoris nomen, Vitam Ms. e Silosio aliisque collectam nuncupavimus supra num. 10; aliam vero, I. B. Caraccioli Vitam Ms.; quo characterismo memineris eam distinguere a Vita typis edita alterius Caraccioli synonymi identidem in dicto Commentario allegati. Nunc antequam hujus Caraccioli Vitam subdimus, monitum paucis te, lector, volumus 10. nos eam in capita ac numeros more nostro dispescuisse. 20. a non paucis illam expurgasse mendis typographicis. 30. Annotatis illustrasse; quibus subnectetur Gloria Sancti posthuma.

VITA
Auctore R. P. D. Antonio Caracciolo Clerico Regulari.

Caietanus Thienæus conf. Neapoli (S.)

A. Ant. Caracciolo.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Auctor ex defectu monumentorum] Caietani Thienæi inter Quatuorviros nostri Ordinis conditores, post Carafam præcipui a, gesta aliquot, quæ tempus atrox, & severa nostratium incuria obruere non potuit, scribere aggredior. Opus, ut mole perexiguum, quod ejus Viri actus, majorem longe partem, cum damno posterorum lateant, ita difficili rerum conquisitione, quæ me diu tenuit, plane laboriosum. Illud vero mihi interim persuasum habeo, his licet paucis virtutum exemplis, non invitari modo, sed etiam quibusdam quasi stimulis incitari posse eos, qui ad hæc legenda audiendave studiose accesserint. Adeo luculentam perfecti Viri imaginem vel paucorum gestorum lineæ, si non ad vivum referunt, indicant nihilominus arguuntque veluti leonem unguis.

[2] Habet quippe hoc, ille b ait, omnis celsa virtus, ut tametsi non æque appareat ac niteat, sibi tamen eadem sit, & more solis obscuri vim suam exerceat in occulto. Ex abdito enim virtutum ejus thesauro promanasse arbitramur, Vicentinorum, (ut alios præteream) in eum reverentiam ac religiosum cultum, [non tam Viri sancti vitam, quam ejus imaginem exhibet.] qui adeo jam excrevit, ut imaginem ejus, quam privato saltem cultu venerentur, passim exquirant, & meam hanc de sanctis ejus moribus rebusque gestis lucubrationem, brevem licet, ac multis hiantem lacunis, summis votis efflagitaverint, & pene convitiis extorserint.

ANNOTATA.

a Quo sensu Sanctus dici possit post Carafam præcipuus Ordinis conditor, quo ipsi in eodem condendo par, quo item ante ipsum primus ejusdem fundator; invenies in Commentario huic Vitæ prævio § 3.

b Citatur ad marginem in editione Coloniensi Sen. epi. 116. Citationes autem aliæ, quas eadem editio per Vitæ hujus decursum apponit, in hac nostra, quod semel monuisse sufficiat, non assignabuntur, sed in illa videri poterunt ab eo, cujus hoc intererit.

CAPUT I.
Natales, nomen, Romæ gesta; sodalitium divini Amoris ac Hieronymianum; iter Venetum, xenodochium reformatum.

[Sanctus Vicentiæ natus e stirpe,] Natus est Caietanus Vicentiæ a, quæ Italiæ in Venetis urbs est ornatissima; genus ei ab utroque parente illustre admodum, & cum paucis comparandum. Porro nos etsi majorum decora (nam aliena videri possunt) non maximi facimus, nequaquam tamen ducimus prorsus prætereunda: quippe prosapiæ claritudo præsentem virtutem si non majorem, longe certe clariorem facit. Itaque raptim memorabimus e Thienæa stirpe Hugutiones duos, alterum b ante CDXX annos Cælestino III c Summo Pontifice S. R. E. Cardinalem, eumdemque ab Innocentio III in Picenum adversus Marcwaldum d tyrannum summa cum potestate legatum: alterum Gregorii XI e primum ad Venetos, mox ad superiores Pannonios Oratorem: Joannem item cognomento Taurum, Hugutionis Cardinalis fratrem, qui consiliorum Caroli III f Andegavensis conscius particepsque & primarius administer fuit. Is ipse multorum ab eo oppidorum urbiumque dominio auctus, a Ladislao g rege, Caroli filio, in Tuscos ituro, Neapoli prorex constituitur.

[4] [viris sago] Neque ea dignitas postrema illi obtigit: nam paucis post annis Mediolanum accersitus, Insubriæ excelsa cum dignitate præficitur, donec Philippus Maria Vicecomes h, cujus tum pueri tutela ipsi delata fuerat, adolesceret i. Et vero nostrorum propemodum ætate patrum inclaruit Caietanus Thienæus III, qui Cortisnovæ in Pannonia dominus, apud Ferdinandum k, & Maximilianum II Augustos l, dux alæ equestris, & Pannonici regni magnus vexillifer, post militiæ egregie navatam operam, anno MDLX fato concessit. Neque armis solum, sed etiam litteris ea gens claritudinem famæ promeruit. Nam Caietani nostri patruus magnus (ut alios taceam) qui Caietanus & ipse vocatus est, quod Caietæ m apud Ladislaum regem natus esset; solida eruditione, adeo excelluit, ut publicum a Patavina schola habuerit testimonium, quod in sepulchro ejus hodieque in hæc verba legitur: “Caietano Vicentino ex clara Thienæa familia Canonico Patavino, viro integerrimo, Theologorum sui ævi facile principi, Philosophoque eximio, cujus doctrina cuncta orbis gymnasia illustrantur, locus hic datus est”.

[5] Mitto alios complures præclaros viros, qui Frederico III n, [& toga insigni.] ac Maximiliano I o Cæsaribus, Franciæ regibus, Reip. Venetæ, Ferrariæ Ducibus, aliisque dynastis operam suam militari gloria conspicui, atque eximiis præfecturarum insigniti nominibus probaverunt. Mitto intimos regum consiliarios, cameræ, & Rotæ Romanæ (ut vocant) Auditores, eadem stirpe prognatos. Prætereo quod Thienæi Cuniæ p, Estensi q, Malatestææ r, aliisque ejusmodi nobilissimis familiis per legitima innexi connubia, inter Italiæ proceres locum, & lucem eximiam tenuerunt s. Hæc volui recensere, ut Caietanus dicere posse videatur, se non tam quod hæc mundi decora habuerit, quam quod hæc pro Christo reliquerit, lætari.

[6] Venio ad Gasparem Caietani nostri parentem, de quo ambigo, [Parentes ejus, nomen,] præstantiorne domi, an belli extiterit, adeo dum domi esset, prudentia ac pacis artibus; dum sub signis cataphractorum turmam duceret, animo impiger, manu strenuus, industrius, fortis fuit. Ex eo viro & ex Maria Portia, pari nobilitate ac virtute matrona, Caietanus nascitur. Quo autem anno, non admodum clare liquet. Sed si arbitrari licet, quandoquidem, ut postea dicemus, superioris seculi XLVII haud decrepitus senex obiit, arbitror (nisi me conjectura fallit) illum circiter annum a redempto orbe MCDLXXXV t in hanc vitam editum. Porro Caietani vocabulum illi parentes indiderunt, ut senioris Caietani patrui sui magni, de quo diximus, & nomen & virtutem repræsentaret u.

[7] Educatum vero fuisse liberaliter & ingenue, nefas est ambigere, [educatio, gesta Romæ;] utpote apud nobiles parentes & morum probitate ac civilitate conspicuos. Nihil tamen audivi aut legi de ejus pueritia, adolescentiaque x. Id solummodo tradunt, Romam migrasse juvenem, & firmo jam ingenio atque ætate. Ibi Summo Pont. Julio II y honesto gradu inserviisse; postea vero inter sodales Divini Amoris adscitum, piis operibus vacasse diligenter z. Hujus sodalitii, quod celebre cumprimis atque illustre per id tempus in Urbe extiterit, quodque ex eo tamquam e schola virtutum prodierint Quatuorviri nostri Ordinis conditores, hi videlicet quorum nunc vitas aa scribimus, operæ equidem pretium facturum me arbitror, si hoc loco originem atque institutum, quantum ad rem satis erit, exponam.

[8] Exortis auctore Luthero bb, monstro illo flagitiorum atque scelerum immanissimo, [sodalitium ibid. Divini Amoris:] fœdis hisce hæresibus, quæ aquilonares plerasque provincias nostrorum ævo patrum miserrime infecerunt, in media etiam Italia, atque in ipsa urbe Roma, (ut malum ex malo seritur) pravi in dies pullulabant mores, quibus non solum populi, sed Clerici etiam atque Religiosi homines passim contaminabantur: atque adeo ii qui imperitæ & infirmæ plebi ad virtutem præire debuissent, suo eam exemplo inflectebant ad vitia. Nonnulli igitur, qui Romæ erant solida probitate viri, ut tantis malis aliqua ratione pro sua virili parte possent occurrere, & labantem ecclesiasticum ordinem ad pristinam puritatem, dignitatemque revocare, Leone X Pont. Max. cc sodalitium insigne fundaverunt in ipsa urbe Roma, eique a Divino Amore nobile cognomentum imposuerunt.

[9] [cui inter alios præstantissimos viros adscribitur Caietanus] Primi & præcipui sodales Gaspar Contarenus dd, Jacobus Sadoletus ee, Matthæus Gibertus ff, Joannes Petrus Carafa, Caietanus Thienæus, Aloysius Lippomanus gg, Latinus Juvenalis, Tullius Crispoldus, & Julianus Dathius memorantur. Accessere postmodum, ut fit, complures alii, ad quinquaginta scilicet aulæ Romanæ proceres. Tanta est in utramque partem vis exemplorum. Locus, quo ad conciones sacrasque preces conveniebant, erat ædicula SS. Silvestri & Dorotheæ in regione Transtiberina hh, prope illam meritoriam tabernam ii, quam veteres Christiani, Alexandro imperatore kk pro ipsis adversus ethnicos rescribente, in templum vero Numini dedicatum, Callixto I Summo Pont. mutaverunt: non longe item a Janiculo colle ll, ubi Apostolorum princeps Petrus cruci fuerat affixus.

[10] [magno cum fructu.] Itaque libenter eo secedere Patres, & qua Numini laudibus celebrando, qua hominibus salutari doctrina imbuendis sese certatim exercere: ubi & Apostolum Petrum, quippe Judæum, degere cum Judæis solitum, & primitivos illos Christianos hæc eadem pietatis officia obiisse sciebant. Accedebat commodum, quod ea ædicula cum attiguis domibus, in cura esset jam dicti Juliani Dathi, qui tunc ejus sacerdotii & parœciæ rector, atque apud Lateranensem basilicam presbyteris pœnitentiariis præfectus, magna vir auctoritate, & prudentia probitateque conspicuus in Urbe erat. Quocirca cum ejus hortatu optimi ii præsules statis diebus illo concederent, reviviscere paulatim cœpit pristinus pene intermortuus Christianorum calor: ab eoque postmodum sodalitio, circumquaque increbrescente fama, eamdem rituum morumque formam sumpsere alia, quæ plerisque Italiæ urbibus a Romano isto derivata, eidemque subdita, passim conflabantur.

[11] [Vicentinum S. Hieronymi,] In quorum numero Hieronymianum, quod Vicentiæ constitutum est, cum virorum, qui in illud adlecti præstantia, tum officiorum, quibus ii assidue vacabant, utilitate, dignum profecto fuit, in quod & Caietanus noster, Vicentinorum facile piissimus, adscisceretur. Igitur reversus Roma in eam civitatem, horum quoque Hieronymianorum sodalium numero adscribi petiit & impetravit. Inseram huc ipsissima verba e Diario Vicentinæ sodalitatis excerpta, ut quam alta ac solida ad virtutum ædificium fundamenta Caietanus præjecisset, lector agnoscat:

[12] [cui etiam accenseri voluit,] “Exceptus in societatem Caietanus est perhumaniter anno sal. MDXIX. Is vero efficaci verbo, sedulo obsequio, beneficentia in pauperes, & insigni vitæ probitate præire cæteris, & sodalitati bonæ famæ odorem in dies parere. Multa ab eo Viro egregie patrata memorantur. Referre libet nonnulla. Primum sodales induxit, ut qui antea quater tantum in anno Eucharistiam sumebant, deinde duodecies minimum id facerent. Suo illo suavi alloquio cœpit paulatim corda sodalium commovere, atque igne caritatis accendere, idque præcipue inter communicandum. Sua enim ipse manu panem cælestem dum sociis porrigeret, identidem alloquebatur, afficiebatque adeo, ut de frequenti Sacramentorum usu instaurando consilium ceperint; multique eorum qualibet hebdomada, multi festis etiam diebus, qui intra hebdomadam inciderent, ac sextis insuper quibusque feriis sanctis Christi epulis alerentur.

[13] Statuit deinde Caietanus societatem locupletare Romani Pontificis privilegiis, [ad insignem pietatem informavit;] & piacularibus diplomatibus, quibus per Dei gratiam nunc fruimur. Ea ipse sua industria ac solertia non difficile obtinuit, utpote in Romana aula diu versatus, & rerum gerendarum apprime gnarus. Præcipue vero postquam nos insanabilium ægrotorum curam suscepimus, ejus opera impetratum ab Urbe est; ut S. Jacobi Augustano, uti vocant, nosocomio, quod aliorum per Italiam princeps est, Vicentinum istud uniretur, ab eoque veluti a capite dependeret. In hunc itaque modum firmata jam sodalitate atque nosocomio, cœpit is aggregare huc inopes, mendicosque complures, quibus quotidie suis ipse manibus ferebat opem, eosque ignitis plane verbis inducebat ad tolerantiam ærumnarum.

[14] Postremo is qui sodalitatem jam constituerat, legibusque muniverat, [inde ex obedientia Venetias profectus.] muniverat, ipse idem se sponte sua subdidit Baptistæ Cremensis e Dominicano Ordine Religiosi viri nutui atque imperio. Hic divino, reor, instinctu in animum induxit suum, Caietano præcipere, ut, relicto lare familiari, propinquis agnatisque omnibus, deserto item nosocomio, quod nuperrime fundaverat, abjectaque cura nostri sodalitii, quod tum rerum gestarum claritudine celebre esse incipiebat, Venetias concederet. Reputabat quidem secum Caietanus, tot sodales eosque fere omnes pauperie pressos, & vix suarum manuum labore, vel collectitia ad templi fores stipe vitam tolerantes, si ipse discederet, se pessime habituros: verumtamen fide nixus eximia, & obedientiæ atque obsequelæ virtutem ceteris omnibus anteponens, cum omni sua supellectili & domestico instrumento Venetias commigravit, ibique xenodochium, quod Novum appellant, egregie sane, qua erat prudentia, reformavit, vigetque ejus institutio ad hanc usque diem. In eamet urbe excitavit animos virorum feminarumque nobilium, atque plurimorum e plebe. Denique igniculi ab eo jacti ardent in dies magis magisque. Ea, opinor, opera piissime instituta caussæ extiterunt placandi irati Venetæ urbi Numinis”.

ANNOTATA.

a Consuli possunt, quæ de Hugone seu Hugutione dicuntur apud Ciaconium in Vitis Pontificum ac Cardinalium tom. 1 Col.

b Sedit ab anno Christi 1191 usque ad 1198.

c Præfuit ab anno 1198 usque ad 1216.

d Spondanus in Annalium Baronii Continuatione ad annum Christi 1202, Innocentii III quintum, Marcwaldi mores breviter describens, Inter alia, inquit, quæ Innocentius Papa toto orbe diligenter & utiliter curavit, de Siciliæ regno sollicitus, quod Marcwaldus senescallus imperii, qui in præcipua gratia cum Henrico imp. olim extiterat, vir potens, ingeniosus & subdolus, sibi arte & armis subdere omni conatu, auxilioque etiam Saracenorum studens, pessumdare non cessabat, in gravissimum damnum Ecclesiæ, regni, & Friderici pupilli, sæpe ideo excommunicatione perculsus, atque etiam aliquando armis repressus &c. Et post paulo ad dictum annum agitur de ejus morte. Videri etiam potest Pandulphus Collenutius Historiæ Neapolitanæ lib. 4, ac Francisci Pagii Breviarium Pontificum Romanorum tom. 3 in Innocentio laudato, num. XXII.

e Romanam cathedram tenuit ab anno 1370ad 1378.

f Res ejus gestas describunt Collenutius paulo ante citatus lib. 5, Raynaldus Annal. eccles. tom. 17, Spondanus tom. 2 Continuat. Annal. Baronii.

g Pleniorem de illo notitiam dabunt auctores continuo circa Carolum parentem ejus assignati.

h Raynaldus ad an. 1412, num. 6, hoc anno Joannem Mariam Vicecomitem Mediolani ducem a civibus, ejus tyrannidis pertæsis, interemptum refert .. principatum vero capessivisse Philippum Mariam fratrem, sumptoque de conjuratis supplicio, pristinæ amplitudini restituisse, auxisseque. Porro de familia Vicecomitum consuli potest Corius in Historia Mediolanensi fol. 5. Imhovius in stemmatis Desideriani stirpe 10, tabula 31, Johannes Maria Anglus, inquit, Dux Mediol. II. n. VII Septembris MCCCLXXXVIII, occ. XVI Maii MCDXII, improl.. Philippus Maria Anglus Vicecom., Comes Papiæ, dein Dux Mediol. III, Dn. Genuæ, nat. XXIII Sept. MCCCXCII ✠ XIII Augusti MCDXLVII.

i Joanni, cognomento Tauro, superaddit aliumSilosius Histor. Cler. Reg. lib. 1 pag. 4 his verbis: Floruit insuper ante annum fere ducentesimum Robertus, excelsi vir spiritus, compertæque satis apud plerosque Europæ principes virtutis.

k Successit Carolo V imp. anno 1558; decessit 1564, quo ei suffectus Maximilianus II, ejus filius.

l Si anno 1560 Caietanus ille, uti mox hic dicitur, obierit; sequitur ex nota proxime data, ut Maximilianus ille vocetur hic augustus per prolepsim.

m Caieta, vulgo Gaeta, urbs est regni Neapolitani in provincia Terræ laboris, probe munita, ad radices collis in peninsula, cum duplici arce, & portu amplo in ora maris Tyrrheni. Hæc e Baudrando sufficiant. De Caietanis episcopis agit Ughellus Italiæ sacræ tom. 1, ubi col. 578 & seqq. prolixiores de ista urbe præmittuntur notitiæ. Respectu autem Caietani, de quo hic, nostrum Sanctum suspicor vocari in Comm. prævio num. 81 Caietanum Thienæum II.

n Electus est Fridericus III vel IV anno 1440.

o Friderico patri, anno 1493 mortuo, successit in imperio.

p Imhovius in libro, qui inscribitur Corpus historiæ genealogicæ Italiæ & Hispaniæ, anno 1702 Norimbergæ edito, pag. 155 & seqq. exhibet Barbianæ familiæ inter Insubricas nobilissimæ, & Comitum de Cunio ex ea ortorum genealogiam.

q De Estensibus Sansovinus in libro de Origine ac factis familiarum illustrium Italiæ fol. 367 verso, pluribus te instruet.

r De hac familia Sansovinum mox citatum consule a fol. 221.

s Mittimus, inquit Silosius supra assignatus, Ferdinandum, Adrianum, Simonem, Georgium, Octavium Thienæos, qua civili qua militari prudentia laudatissimos.

t Vide quæ de anno natali diximus in Commentario nostro prævio num. 3.

u Hæc confirmavimus in Commentario num. 6.

x Hæc pluribus exponit Comm. num. 7 & seqq.

y Sedit ab anno 1503 ad 1513.

z Confirmantur & amplificantur ea ibid. § 2.

aa Secundum dicta in Commentario num. 196.

bb Cœpit apostasiam anno 1517.

cc Ecclesiam gubernavit ab anno 1513 ad 1521.

dd Res ab eo præclare gestæ exstant apud Ciaconium Vit. Pontificum & Card. tom. 3 col. 578 & seqq.

ee Laudatur apud Ciaconium mox citatum a col. 610.

ff De eo Vide Commentarium prævium num. 53; Vitam, quam illustramus, num. 27; Ughellum in episcopis Veronensibus tom. 5 Italiæ sacræ col. 993, Silosium tom. 1 variis locis, in indice ad illum designatis.

gg Est is Opere suo de Vitis Sanctorum notissimus. De viro isto Ughellus modo citatus Col. & tom. 4 inter episcopos Bergomenses a col. 702.

hh De hac agit Pancirolius in Thesauris absconditis urbis Romæ Regione 8 pag. 596.

ii Militum utique veterum seu emeritorum ac infirmorum receptaculum, ex Pancirolio ibid. pag. 584. Videri etiam potest Panvinius de Septem Urbis ecclesiis, inter ea quæ habet de ecclesia S. Mariæ trans Tiberim, ubi de fonte olei ex dicta taberna exundante.

kk Imperavit ab anno Christi 222 usque ad235.

ll De Janiculo atque Vaticano colle disserit Baronius in Annal. eccl. ad an. 69, num. 16.

CAPUT II.
Deus ob Caietanum Reip. Venetæ propitius; bona pauperibus distributa; molitio novi Ordinis; ejusdem socii.

[Afflictissimæ Europæ calamitates] Hæc in eo Commentario de Caietano leguntur. Et vero postrema ista verba attentius consideranda sunt; innuunt enim calamitosa illa tempora, quibus tota pene Europa exitiali bello misere afflicta fuit, tunc scilicet, cum capta Rhodo a, & Jerosolymitanis b militibus aut occisis, aut inde fugatis, in Cretam, Cyprum aliasque vicinas Venetorum provincias Turcicus furor inhiare videbatur: cumque Italia Gallis, Hispanis, Germanisque invadentibus diu quassata direptaque, Venetorum nihilominus ditioni, fortunisque usque eo favit Deus, ut & Turca e Rhodo in Pannonios arma converterit, & aliis Italiæ Regulis extremo discrimine implicitis, Veneti soli inter tot diras Europæ clades non tantum incolumes tutique steterint; verum etiam oppida atque urbes, quas pridem amiserant, felicissime recuperarint.

[16] Quos tam prosperos eventus tametsi alii aut Columnæ, [mitigat Deus, a Caietano placatus;] aut Liviani Ducum fortitudini industriæque attribuant, sanctius tamen atque verius jam dicti Diarii scriptor, piis operibus, atque assiduis precibus, quæ, Caietano auctore, per ea tempore Venetiis institutæ Deum placaverunt, adscribit. Adeo verum certumque est, non facile a barbaris hostibus posse eos lædi, qui intra suos fines habeant insignes aliquot divini cultores Numinis amicosque, quorum rogatu atque innocentia reliquis vel noxiis Rex ille cælestis parcat. Alioquin Deo sceleribus violato atque infenso, valida vis copiarum, commeatuumque & humanæ potentiæ aut prudentiæ fulcra, quid tandem sunt nisi vani fastus nutriculæ, & certæ pignora calamitatis?

[17] Sed Caietanus fundatis jam, aut firmatis Romæ, Vicentiæ, Veronæ, Venetiisque sodalitatibus sacris, ac xenodochiis, Romam rediit superioris seculi anno circiter XXI, [qui Romam redux, suis bonis in pauperes distributis,] versans animo, qua potissimum ratione illud reipsa præstaret, quod diu antea conceperat, & sodali suo Dominico Xanivellio probatæ pietatis viro fidenter Vicentiæ dixerat in hæc verba: Non desistam erogare in egenos quidquid habeo, donec pro Christo adeo pauper evadam, ut nec sepulturam mortuus nisi precario obtineam. Et vero suo ejusmodi voto abunde ille potitus est. Nam Romam, uti diximus, reversus postquam aliquamdiu piis sese operibus, una cum Divini Amoris sodalibus exercuit, amplissimo in pauperes, propinquosque tenuiores distributo patrimonio, atque opulentis sacerdotiis, non, ut plerique faciunt, in suorum commodum; sed in Summi Pontificis manus libere dimissis, Clericorum Regularium factus parens & auctor, ad extremam, uti cupiebat, se redegit inopiam. Quod quemadmodum gestum sit, locus iste postulat, ut exponam.

[18] [novum Ordinem] Caietanus, exerto quippe vir ingenio, & ad Dei gloriam procurandam exaugendamque semper intentus, sensim animadvertit illam morum atque animorum corruptelam, quæ Christianos populos longe lateque pervaserat, majus omnino esse malum, quam ut unius secularium Clericorum sodalitii, nec perpetuo duraturi ope aut industria posset sanari; & venenum quod tam alte radices fixerat, excutiendum non nisi perpetuo & præpotenti pharmaco videbatur. Accedebat, quod ii sexaginta viri, qui ad B. Dorotheæ societatem inierant, neque Romæ degere, neque dum Romæ essent, assidue salutaribus iis officiis, utpote suis quisque privatis rebus impliciti, incumbere poterant.

[19] [meditatur;] Ipse itaque divino, uti par est credere, motus instinctu, in eam venit cogitationem, si primævum illud atque Apostolicum institutum sua ætate instauraretur, sacrorumque ac solemnium votorum nuncupatione perpetuo firmaretur, non ineptam eam fore reparandæ Christianæ reipublicæ rationem. Clericos quidem sacrorum ministros egregiam olim laboranti Ecclesiæ tulisse opem: sed, ut sunt res mortalium pronæ casibus, jam eos mole sua atque senio defetiscere. Excitari igitur oportere mortalium animos novo atque Apostolico spiritu, & Clericis, quos ingenti populorum exitio improbitas inscitiaque corrupisset, Clericos alios atque alios debere suffici, quorum opera, damnum quod illi per pravum exemplum Christiano orbi intulissent, sarciretur. Sciebat non secus olim evenisse, cum alias sæpe, tum vero potissimum, quando Augustinus c, pastor ille eximius, Clericorum Ordine ad Apostolicam formam restituto, Africam Europamque pene universam hæresibus perpurgavit, & Ecclesiæ Catholicæ egregium ornamentum addidit.

[20] [rem probante, ac socium se ad eam offerente Bonifacio a Colle; id quod Carafa] Ad hunc fere modum Caietanus ratiocinabatur. Neque ejus profecto votum elusit eventus: quippe nostra primum sodalitas, Italiam, intra quam hactenus consistere libuit, verbo atque exemplo excoluit; deinde vero post sexdecim annos, ea quæ a Jesu d fauste appellata est, & aliæ atque aliæ toto pene orbe diffusæ, brevi, cogitata in opus, spem in rem, propitio Numine deduxerunt. Caietanus igitur ea quæ secum aliquantisper, molitore Deo, agitaverat, cum Bonifacio a Colle, viro integerrimo amice communicat. Probat ille, & sancto correptus spiritu se tam præclaro facinori socium offert. Hanc rem non multo post olfecit Joannes Petrus Carafa, episcopus Theatinus, is videlicet, cujus jam e gesta retulimus, & qui diu cupiverat e mundi fluctibus in portum aliquem emergere; ubi primum percepit instituendi Ordinis rationem atque scopum, exarsit illico vehementi desiderio ineundi instituti, quod monasticæ simul & clericalis vitæ munera laudesque conjungeret.

[21] Itaque ut numquam fere non erat ad virtutum ardua capessenda optime animatus, [obnixissime etiam orat,] Caietanum libere convenit, & majorem in modum ab eo petiit, ut se ejusdem voti compotem faceret: esse sibi si non meritum, certe studium par atque ceteris, & similem propemodum sacri sodalitii imaginem se concepisse animo, quam non fuerit ausus cuiquam patefacere: proinde sibi & amico & episcopo, & avide cupienti non esse saltem postremum in eo optimo facinore locum denegandum. Ille admiratus viri animos & nulli præclaro operi angusta pectora, gratias primum agere, quod tantus antistes pauperum Clericorum vitam adeo cupide vellet amplecti; deinde vero (ut Carafæ impetum ardoremque reprimeret) excusare se multis modis, atque difficultates, quæ multæ & gravissimæ certe inerant, opponere; scilicet per sacros canones, quos Carafa ipse probe nosset, non licere episcopo, deserto suo & Christi grege, ad claustra secedere. Videret tempora fortium exemplorum valde indiga: proinde ne se intra muros absconderet, qui oppositus esset a Deo murus pro domo Israël adversus hujus temporis Philisthæos: pergeret potius cum aliis episcopis ductare Christianas acies; se vero aliosque privatos homines sineret sub signis contineri inter gregarios milites.

[22] His aliisque ejusmodi dum Carafam Caietanus dehortari nititur; [& tandem exorat.] ille, ut erat ingenio præfervidus, & recti consilii, quod semel apprehendisset, tenacissimus, nihilum his dimoveri difficultatibus, imo magis magisque inardescere. Denique multis verbis ultro citroque habitis, Carafæ ardor eo processit, ut fixis repente humi genibus, vultu subirato ac propemodum minaci protestatus fuerit Caietano, se in die judicii de sua anima ab eo rationem coram Christo judice reposciturum f, nisi protinus se e seculi turbis ad quietam Religiosæ vitæ stationem admitteret. Tum Caietanus obstupescens viri constantiam, facundiam, gravitatem, procubuit & ipse in genua, eumque complexus amantissime, Ego te, inquit, mi Domine, numquam deseram.

[23] Junctis itaque animis viribusque sedulo vestigant, quanam ratione mature cum Deo id quod proposuerant, [Tribus hisce accedit Paulus Consiliarius.] perficerent: mutuisque cohortationibus sese invicem accendunt. Antequam autem ad rem aggrederentur, quartum adsciscunt socium, Paulum videlicet Consiliarium, fidum Carafæ amicum, & antiqua stirpe ac probitate conspicuum. His quatuor veluti basibus ædificium omne nostri Ordinis superstructum est: atque adeo has quatuor rosas inter medios humanorum pectorum hiemes, B. Dorothea g, ut Cæsareæ quondam, tunc Romæ iterum protulit. Cæteri, qui ad triginta octo fuisse referuntur, etsi ad primum novi instituti nuntium incaluerant, & se quisque socium ineundo Clericorum Ordini prompte obtulerant, difficultate tamen rei, & arctissimæ paupertatis voto, quod ii quatuor conceperant, perterrefacti refrixerunt.

ANNOTATA.

a Hoc argumentum multis deducit Spondanus ad annum 1522, num. 14 & seqq.

b De Ordine Hospitalariorum S. Joannis Hierosolymitani, qui deinde Rhodii, ac denique equites Melitenses vocati sunt, plurima collegit Hippolytus Elyot in sua Historia tom. 3, cap. 12.

c Acta S. Augustini illustrabuntnr & expendentur die 28 hujus mensis.

d Quæ spectant ad Societatis Jesu institutionem, finem, media &c. invenies tom. VII mensis Julii, die 31 in Commentario prævio ad Acta S. Ignatii de Loyola § 30 & seqq.

e Hujus quippe gesta noster biographus edidit in eodem volumine ante Vitam S. Caietani. Porro de hoc atque aliis Ordinis Clericorum Regularium fundatoribus, de quibus proxime hic erit sermo, tractat Commentarius supra §3.

f Reposco caret supino, ut Grammatici loquuntur, ac proin locus hic erat circumlocutioniper fore vel futurum, ut reposceret.

g Acta ejus apud nos illustrata sunt ad diem 6 Februarii.

CAPUT III.
Superatæ difficultates; professio Religiosa; primus Ordinis Præpositus, paupertas, nomen, incrementum.

[Novi Ordinis molitio magnis difficultatibus agitata;] Igitur anno redempti Orbis MDXXIV, festo die Inventæ Crucis a quatuor jam dictis viris res cœpta est apud Clementem VII Pont. M. sedulo agitari. Magnis primum difficultatibus impediebatur, plerisque Romanæ aulæ proceribus novum id fore pronuntiantibus, Clericos a monachis, habitu, nuncupatione, nonnullo etiam instituto distinctos, adinstar nihilominus monachorum, septis claustri rigide contineri, & solennibus Christo nuncupatis votis obligatam vitam ducere. Præterea, non videri, posse eos sese tolerare, nisi aut stipem emendicato quærerent, quod ferme inusitatum Clericis, aut certos census proventusque sibi compararent, quod nullo modo sibi Patres persuaderi patiebantur. Apostolicam vero illam rationem vivendi ex ultroneis oblationibus, haud prospere his temporibus successuram, in queis virtutum cultus & charitas potissimum in egenos, adeo refrixisse cernitur, unoquoque propemodum quæ sua sunt quærente, non quæ Jesu Christi.

[25] [quas Caietanus cum suis] Neque etiam facile impetratu fuit a Summo Pontifice, ut Carafæ liceret, relicto episcopali munere, ad privatam vitam emigrare. Noverat enim Pontifex, quantum præsidii in eo viro reperire posset respub. Christiana, iis maxime temporibus, quibus præstantes virtute, consilio, pietate homines operæ pretium esset ad gubernacula adhibere, non autem in claustra aut in solitudines ablegare. His itaque res implicata nodis vix umquam fuisset expedita, nisi Caietanus in primis, & socii etiam alii strenue respondissent, nihil se, nihil posteros, modo Christo fiderent, Deique regnum sedulo quærerent, de victu cultuque corporis umquam fore sollicitos: illud unum agerent: cætera Christo sponsore adjicienda, neutiquam se ambigere: Apostolos, primosque Euangelii sectatores longe infestius pietati, ac charitati seculum incurrisse, neminem tamen eorum aut fame aut algore consumptum, nisi siquando persecutorum rabies iisce modis divites simul & inopes cruciavit.

[26] Census proventusque perpetuos quod plerique alii Ordines retineant, [diluere conatur:] se quidem nequaquam improbare; at inficiari non posse, illud esse perfectius institutum, quod Euangelicam paupertatem impensius servat. Divitias sæpe esse seminarium litium, & perniciem libertatis. Itaque rogare se Purpuratos Patres Sanctissimumque Pontificem, ut faveret instaurationi Clericalis instituti, quod Apostoli dedicassent, virique Apostolici longa serie suo exemplo firmassent. De Theatino episcopo, sperare se non minus illum reipub. Christianæ fore utilem Clericorum Ordinis parentem, quam [si] Theatinæ ecclesiæ præsul extitisset. Neque illum tuendæ Christianæ causæ sese reddere ineptum, quod Religiosum iniret institutum; sed ipsummet, qui antea in acie dimicaverat primipilus, postmodum veluti de sacra quadam turri, memorando posteris exemplo, una cum sociis, propugnaturum.

[27] His aliisque rationibus ea, quæ objecta fuerant, [ac res, maxime eam promovente Giberto ep. Veron., confecta est.] diluebant Patres: quibus magnum profecto robur addidit Matthæus Gibertus a, celeberrimus ille Veronæ episcopus, qui quod apud Clementem gratia, apud Cardinales plurimum auctoritate valebat, nostros magnopere juvit. Et quidem eo diligentius incubuit Gibertus expediendæ rei, quod percuperet se iis aggregare, adeoque ea ratione ex aulæ se subducere strepitu, atque turbinibus. Verum sui is laboris fructu votoque potiri non potuit. Abnuerunt enim Patres tantum præsulem sibi socium adjungere, quocum pontificiæ rectionis curas Clementem partiri probe nossent: atque adeo numquam illum permissurum, ut se destituto rebusque publicis, ad alia se conferret vel optima studia: ex episcoporum numero satis sibi fore Carafam, cujus auctoritate, consilio, ope juvaretur. Itaque cum Inventæ Crucis festo die res agitari cœpta esset, in Crucis itidem Exaltatæ solenni luce fauste confecta est; ut proinde non immerito Crucis insigne nobis assumpsisse videamur.

[28] Erit autem fortassis pretium operæ, si quo modo quatuor ii viri ad B. Petri in Vaticano colle Deo sese votis b obstrinxerint, [Vota Religiosa Patrum,] breviter hoc loco narravero c. Clemens VII, cujus jam sæpe meminimus, e Medicea stirpe Pont. Max., ut renascentem Clericorum Regularium Ordinem Apostolica protectione foveret, & sibi, hoc est, Christi Vicario proxime subjiceret, jussit Joanni Baptistæ Bonzianio d, Casertæ e episcopo, & Apostolico Datario f, ut Pontificio nomine jam dictorum quatuor virorum solennia vota exciperet, atque Apostolica auctoritate roboraret. Accesserunt itaque eo festo die nostri Patres, una cum Bonzianio ad ædem augustissimam Vaticanam, universo Clero, ac maxima omnium ordinum multitudine prosequente; & celebrato a Casertano episcopo ad altare sancti Andreæ solenni Sacrificio, ac cælesti pane professuris Patribus rite porrecto, aram sancti Petri, quæ ejus templi est primaria ac sacratissima, bini adeunt: ibique Clementis VII diplomate g per notarium clara voce recitato, primus Joannes Petrus, tum Caietanus, deinde alii duo solennia Religionis vota summo Numini devotissime nuncuparunt: quorum formulas h singulis autographis descriptas Bonzianius summi Pontificis nomine recepit, probavitque.

[29] Post hæc, quoniam jam dicto diplomate concedebatur nostris, ut Præpositum sibi, quem vellent, [primus eorum Præpositus Carafa,] eligerent, idcirco secedentes ii quatuor viri parumper ab adstantium cœtu, cum de ea re inter se aliquantisper deliberassent, in Joannem Petrum cunctorum suffragia convenerunt. Ipsum igitur iam designatum electumque primum Clericorum Regularium Præpositum, Casertanus episcopus, qua pollebat potestate roboravit atque firmavit. His rebus ingenti ipsorum religione & adstantium plausu lætitiaque peractis, abeunt Patres in pauperem domunculam, quam Bonifacius Via Leonina ad Campum Martium possederat. Eam inhabitarunt nostri ferme biennium in summa omnium egestate, illud scilicet Apostolicum institutum religiose servantes, ut nullos census possiderent, nihil a quoquam peterent; si quid ultro deferretur, id solum cum gratiarum actione reciperent.

[30] [arctissima paupertas, quam alii improbant, alii laudant.] Placuit Patribus, & Caietano in primis paupertatis amantissimo, eo modo vitam instituere, ac facto potius exemploque, quam lege aut præcepto præire posteris, maxime cum probe scirent, Christum Dominum ejusque Apostolos, hoc est primævæ Ecclesiæ Clericos, eadem & ipsos ratione vixisse. Tuti igitur tanto exemplo Patres, vitam ejusmodi nulla adacti præceptione, sed pro libitu ineunt, eo magis admirandam, quo rarior per id tempus virtus vel in Clericis visebatur. Porro, ut ipsa virtutis initia numquam propemodum adversario carent, detrahere nostris multi, & invidiosissime obtrectare, veluti novo hominum generi, & e Clericis monachisque permixto. Alii tamen, quibus probitas, & religio grata atque amata, quod probe ipsi & cum virtute viverent, suspicere eos, & magnis laudibus i exornare. Denique ut de priscis illis sacerdotibus vel ab Ethnico scriptum est, Tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, & supercilia humum spectantia, perpetuo Numini, verisque ejus cultoribus, ut puros eos commendabant & verecundos. Inde usus manavit in vulgum, quemque castigatius severiusque viventem non aliter appellandi, quam Theatinum.

[31] [Theatini secundum nominis etymon, contemplationi dediti, simul tamen actuosi] Et sane quamquam a nostris ea agnominatio numquam aut raro usurpata est, placet nihilominus vocabuli vel a vulgo impositi decora significatio, quæ a spectando sive contemplando k utcumque deducitur. Tametsi, ut verum fatear, non adeo contemplationi rerum cælestium vel tunc dediti nostri, ut actuosæ vitæ opera, præcipue ea, quæ dicuntur spiritalia, negligerent. Rari quidem egressus, sed siquando aut habenda concio, aut ægrotus quispiam invisendus cohortandusque ad patientiam ceterasve virtutes foret, vidisses nostros prompte excurrere, ut igniculos divini amoris in proximos spargerent, æmuli scilicet angelorum, quibus mos est ita se ad homines profundere, ut Deum interim amare non desistant. Postea vero, anno scilicet ejus seculi XXVI e jam dicta domo Martiana, ad aliam sub monte Pincio sitam, & monasterio B. Mariæ a Populo attiguam migrarunt Patres. Istam, ut Onuphrius ait, neque amœnitate commodam incoluerunt usque ad anni XXVII Junium mensem, quando scilicet, uti mox dicemus, clade Borbonica dirius divexati, Urbe excedere coacti sunt.

[32] [in procuranda salute animarum.] Interim ab rerum humanarum cura semoti, ad spiritualem cælestemque vitam sese aliosque, quos poterant, instituerunt. Et licet procul a conspectu hominum, nempe ad Urbis mœnia secessissent, ægrotis nihilominus in nosocomio, uti pridem cœperant, assidue inservire; iis aliisque labes suas fatentibus aurem præbere; agentibus animam, ad ultimum usque spiritum adsidere; languentes egenosque, verbo, re, qua poterant, sublevare; Sacramentorum usum, qui insolens ea ætate erat, modis omnibus instaurare studebant. Porro ut ejusmodi salutaria officia præstare possent commode, auxit illorum numerum Deus: quippe nonnulli alii & eorum exemplo, & Numinis instinctu agitati, iis aggregati sunt.

[33] In his, Bernardinus Schottus l Sabinus, Hieronymus Consiliarius, [Ordo auctus sociis octo;] & Andreas Versus Romani; Jacobus Yvannius Hispanus, Thomas Guerrerius Siculus, Marcus Pasqualinus Venetus, Matthæus Seravallensis, & Petrus Laicus Perusius, duodecimum numerum compleverunt: quorum octo postremorum Indices Diariaque nostra vix nomina nuda significant, severo nimirum veterum more, ut plurimum facerent, minimum de se loquerentur aut scriberent. Sed ea certe severitate silentii male posteris consultum est, orbatis videlicet domestica exemplorum luce, & efficaci incitamento virtutum. Scimus quidem universe Joannem Petrum Carafam, tunc juvenem & Apostolicum Protonotarium, una cum Hectore Vernacia, B. Baptistæ Genuensis genitore, fundasse m Romæ nosocomium insanabilium, atque inservisse Patres nostros, & Caietanum maxime, frequenter ægrotis: quidnam vero egregii in eo præstiterint, aut quamdiu rebus iis studuerint, id vero clam nobis est.

[34] Accepimus item eos non raro habuisse sermonem ad populum, [quorum gesta se latere, conqueritur hujus Vita auctor.] Carafam præcipue & Thienæum, quibus promptior inerat dicendi facultas, atque cum instante Barbonica irruptione, tum capta jam Urbe, cunctos ad constantiam tolerantiamque fuisse cohortatos. Hæc tamen aliaque ejusmodi de plurimis, quæ ii fecerint, perpauca, non tam e nostrorum, quam ex alienorum potius scriptis aut traditione, fortuito atque jejune notata desumpsimus. Secesserant igitur Patres, ut jam diximus ad Pincianam domum, ibique sacram ædiculam pro opibus instruxerant. Puto, nisi me conjectura fallit, extitisse n prope veterem illam S. Felicis ædem in eo colle sitam, ubi S. Gregorius Magnus tertiam decimam homiliam ad populum habuisse legitur. Ibi itaque nostri modum cum ad alios instituendos juvandosque prodeundi, tum, ut semetipsos spiritalibus documetis imbuerent, domum secedendi, facilius liberiusque servabant.

ANNOTATA.

a Videri possunt de eo Annotata ad cap. 1 lit. ff.

b Quomodo se ad illa accinxerint rerum temporalium abdicatione, refert Commentarius num. 38.

c Publicum rei hujus gestæ instrumentum dat Commentarius num. 39.

d Plura de eo dabit Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ a col. 661.

e Civitas est Campaniæ Felicis in Tifatis montibus, vulgo Capuanis collocata, de qua Ughellus tomo mox citato col. 607.

f Datarius Papæ, officium magnæ æstimationis, estque prælatitium, & aliquando Cardinalitium. Sic appellatur a DATA, & signatione supplicationum expediendarum, atque ædes DATARIA dicitur. Antiquitus hoc officium ad archidiaconum de jure spectabat. De officiis archidiac. cap. VII, prout dicitur in Hierolexico Macrorum.

g Diploma illud protulimus in Commentario a num. 40.

h Formulas habes ibid. num. 43.

i Ordinis notitiam ac landes videsis ibid. a num. 45.

k Est quippe θεάομαι specto, video. At de nomine PP. Theatinorum plura sunt præmissa in Commentario num. 45.

l Egregia viri gesta ac dotes intexuit Historiæ suæ Silosius tom. 1 variis locis. Laudatur etiam apud Ciaconium in Vitis Pontificum & Cardinalium tom. 3 a col. 846, & apud Ughellum inter episcopos Placentinos tom. 2 Italiæ sacræ col. 291.

m Ab utroque xenodochium fuisse fundatum, sed Vernaciæ opera postea absolutum, affirmat Silosius lib. 1, pag.25.

n Quo potissimum loco exstiterint ædes illæ, postquam e Caracciolo retulisset Silosius lib. 3 pag.75, alium designat situm accuratius exploratum, qui apud ipsum videri potest.

CAPUT IV.
Caietanus, ac socii ejus crudeliter Romæ excruciati, ac miro modo liberati.

[Roma dum capitur,] Dum autem his studiis in summa tranquillitate incumbunt (ut est omnis vita mortalium ad miserias ærumnasque proclivis!) ecce reginam urbium & sacratissimam Petri Sedem Cæsareus exercitus, ductore Borbonio a, nefarie capit atque diripit. Erant in iis copiis pleræque acies Germanorum, qui nativam ferociam hæretica immanitate cumulaverant. Reliquæ ex Hispanis Italisque conflatæ, ecclesiastico auro, (quod Tholosanum b iis certe extitit) jam dudum sceleratissime inhiabant. Igitur in Urbem pari furore irrumpentes c, impietatis & libidinis execrandam rabiem exsaturare cœperunt. Emersisse ab inferis Arianorum atrocitas videbatur, ejus temporis scilicet, cum (ut Lirinensis ait) temeratæ conjuges, depopulatæ viduæ, profanatæ virgines, monasteria demolita, disturbati clerici, verberati Levitæ, oppleta Sanctis ergastula atque carceres.

[36] [ac crudelissime expilatur; Patres omnium sunt egeni;] Eadem enim in sancta Urbe scelera, strages atque funera passim edebantur: & quod extremum impietatis est, neque ipsi (pro nefas!) sacerdotum Principi, & Vicario Christi d pepercerunt. In tanta autem rerum acerbitate, nostri, qui jam ad duodecim creverant, posteaquam veluti ad publicum restinguendum incendium cum propriæ etiam vitæ periculo accurrentes, se parum proficere perspexerunt, in Pincianam domunculam se ea fini includunt, ut assiduis precibus lacrymisque vel Romæ irata placarent Numina, vel sibi saltem ipsis Lutherianum gladium propediem expectantibus martyrii lauream obtinerent. Interea vero vitam martyrio propiorem degere; nam improvisa clade intercepti, nulloque commeatu instructi, ægerrime vitam ducebant: pressis videlicet infanda calamitate, aut fugatis Urbe amicis beneficisque omnibus: traduntque contigisse non semel, ut unicum cibarium panem inter duodecim sodales partiri oportuerit.

[37] Sæpe quidem in eam domum irruptum est a barbaris: [Caietanus insuper] sed unica Patres armati pauperie, semper hostes prædonesque impavide repulerunt. Bis tantum in eos ii, qui avaritiam non poterant, sævitiam exercuere; semel Hispani; Germani iterum. De Hispanis postea dicemus. Inter Germanos autem erat miles quidam, quem Caietanus, cum dives esset, hoc est, antequam pro Christo se mundo atque opibus abdicasset, inter gregarios famulos diu habuerat. Is vero, ut e domo Thienæa, atque urbe Vicentia discessit, militiæ se dedens, ad suos Germanos Lutheriana hæresi infectos reversus est: indeque Georgium Franispergium e, impiissimum illud hominis monstrum, sectatus, in Italiam, atque adeo Romam venit.

[38] Dum Romæ igitur esset, quam tum urbem cæde, [a famulo quondam suo,] direptione, vastitate Borbonicus exercitus magis magisque perditum ibat, olfecit nefarius miles, Caietanum Thienæum, herum quondam suum locupletem, ad montem Pincium delitescere; ratusque habere eum secum nummos atque opes suas pristinas, spe prædæ illectus, eo una cum aliquot impiis grassatoribus convolavit. Non fuit opus perfringere januam aut domum diruere, indeque protrahere abditos: patuit illico humilis ea casa prædonibus, & nostri ultro processere, non divite ornati infula, sed habitu, uti decebat pauperiem ex voto professos. Obstupuerunt barbari Saxones primo adspectu: mox latibula opum suspicati, extorquere aurum vi tormentorum parant. Caietanum igitur, cujus imaginarias opes jam animo devoraverant, semotis revinctisque sodalibus ceteris, adoriuntur; ex eoque primum quærunt, quo retruserit suas opes.

[39] Instabat reliquis molestior is, qui Caietano olim fuerat famulatus, [aliisque dire excarnificatur,] & moræ impatiens, injecta in mitissimum Senem impia manu, nisi revelet aurum, sæva supplicia comminatur. Is lenissimis verbis extemplo quod verum erat prodidit; fuisse quondam se, ut vulgo dicunt, divitem: sed quartum jam annum agi, quod mutato vitæ instituto, abjectisque fortunis omnibus, religiosam inopiam pro Christo amplecti maluerit, quam incerto divitiarum stulte niti. Ad hæc illi frementes, furentesque, & prædam sibi præreptam indignantes, diris & infandis illigatum modis Caietanum insontem varie torquent, compressis scilicet artubus inter arcarum labra, totoque corpore funibus in altum sublato f. Truci ejusmodi supplicio quid præterea carnificinæ adjecerint, nusquam ego legi; sed animo comprehendere, ex parte saltem, unusquisque poterit.

[40] Legi autem (quod porro ad Caietani nostri laudem facit egregie) B. Augustinum in hanc rem gravissime docentem: [ac summis] (juvat ipsa ejus verba hic ponere) “Eos, qui olim in irruptione Gothica sub Alarico rege etiam non habentes quod proderent, dum habere credebantur, torti sunt, profecto inter illa tormenta paupertatem sanctam confitentes, Christum fuisse confessos. Quapropter etsi non meruerunt ab hostibus cædi, non potuisse tamen sanctæ paupertatis confessores fine cælesti mercede torqueri”. In quem Augustini locum insignis ille theologus Franciscus Mayronius scribens, mirifice laudat eos, qui pro Christo pauperes facti, sanctam paupertatem libere fassi, strenue pro ea tormenta sustinuerint, asseritque martyres dici posse, si pauperiem profitendo, mortem subierint. Et merito quidem has excruciata paupertas laudes habet: simili quippe nomine Titum diaconum g, Elphegum episcopum h, Deusdedit i, & Suranum abbatem k in Sanctorum Fastis celebratos lego. Huic vero rei firmandæ possem & alia adducere, nisi meminissem non disputationes me nunc texere, sed brevem Historiam.

[41] [idcirco laudibus extollitur.] Interim autem arbitror, nequaquam ambigi posse, ista ad Caietanum nostrum utcumque pertinere, qui non ut innumera hominum mendicabula, extrema adactus necessitate, sed promptissima voluntate inops fuit: ac proinde sanctam paupertatem inter sæva etiam tormenta professus est. Ideo enim illum impii prædones rabie adacti excruciarunt, quod sua bona pro Christo prodegisset, sanctamque inopiam libere atque hilare fateretur. In iis Vir ille tormentis certe non obiit, nihilominus tamen in eum jam dicta verba Augustini probe quadrare existimo, Non potuisse sanctæ paupertatis Confessorem sine cælesti mercede torqueri. His itaque Caietanus noster perfunctus ærumnis suppliciisque teterrimis, gratias egit, ut S. Marcella quondam egisse legitur, quod pauperem se non fecisset captivitas; sed invenisset, quod & voce & opere loqueretur, Nudus exivi de utero matris meæ, nudus & redeam.

[42] [Aliæ vexationes, ludibria, vincula & carceres] Sed non hic fuit ærumnarum finis. Quippe post aliquot dies etiam ab Hispanis illuc usque irrumpentibus Patres nostri capti, vexati, ludibrio habiti, vincti, abreptique in diversos fuere carceres. Insignis autem extitit oris vultusque habitus, atque ad martyrium apparatio, qua viri illi prædones teterrimos excepere. Ad sacram ædiculam omnes una descendunt, eamque pro temporis opumque angustia diligenter exornant: lampades omnes accendunt tamquam festivissimum diem celebraturi ante aram maximam ad ornandum præsens Numen, figunt humi genua, & vultu ad pietatem composito, atque inflexa cervice (ut victimas crederes) prædonum impetum præstolantur. Mirum dictu! Vidisses eos inter pericula extremi exitii, clamoresque ac gemitus, qui ex immani cæde undique personabant, corpore immotos, animo impavidos, unam spirantes sperantesque cælorum beatam sedem, humana hæc interim, bona, mala, quasi origini suæ, id est, Deo proximos, despicientes. Porro spectaculum istud adeo præclarum si non amorem aut reverentiam, certe admirationem aliquam a nefariis illis militibus elicuit. Quippe ubi irrupere in ædiculam, nemo ipsorum ausus est sacras eas victimas, tametsi neci ultro expositas, neci dare. Sed posteaquam aliquantisper attoniti substiterunt, ab uno ex eis præciso fune, quo lampades dependebant, lychni pensiles in subjectorum capita deciderunt: ab altero autem, jacto in pronam Bonifacii cervicem lato gladio (quem ille ictum intrepidus excepit) per summum ludibrium divexati fuere.

[43] [summa cum virtute tolerata:] Ast ubi viderunt impii sacrorum derisores nihil eos, qui mori pro Christo cupiebant, ejusmodi terricula expavescere, comprehensos vinctosque & fœdis convitiis oneratos in diversas custodias rapiunt. Primum enim ad B. Jacobi, cui attiguas ædes Hispanicarum acierum primores occupaverant, dein vero ad Vaticani palatii angusta quædam cubicula supra horologium sita pertrahunt, diutino & tetriore carcere macerandos. Iis locis dum hostiliter haberentur, mire eluxit, veluti noctu stellæ, excelsa nostrorum virtus & constantia. Nam & Bonifacii tolerantia, & Carafæ magnanimitas atque incredibilis zelus, & omnium simul non victa adversitatibus pietas inflexit tandem immanem militum feritatem ad mitiora consilia. Caietanus autem licet longe minore quam Carasa esset apud Hispanos auctoritate, non desistebat tamen in loco eos admonere, arguere, inque eorum animis religionis igniculos, sceleribus pene jam obrutos, excitare. At nihil aliud consecuti sunt ipse, Carafa, ceteri, nisi ut, quos libere increpantes sustinere non poterant, [in] interiorem custodiam a se longius abegerint.

[44] Igitur e Jacobæis ædibus extractos, in Vaticanum carcerem amandarunt; [a quibus tandem] arbitror, ut tamdiu squalore, fameque vexarent, donec ab episcopo, ceterisque nummorum aliquid exsculperent. Ii tamen nihil prorsus, nisi sacrarum precum Breviarium habebant. Sed, faciente Deo, res bene utcumque vertit. Nam quod divitibus pecunia conferre solet, id pauperibus Clericis unicum, quod jam dixi, Breviarium egregie contulit. Res hoc modo gesta est. Invitaverat aliquando centurio ille, qui nostros conclusos carcere tenebat, tribunum militum Hispanorum (ut mutuo muli scabunt) ad lautum convivium, quod in Vaticano supra horologium apparaverat. Accedit itaque invitatus ad condictam diem atque horam. Et dum mensa instruitur, ecce audire sibi videtur e proximo cubiculo (id clausum, quia carcer, erat) susurrum quemdam mutuo psallentium hominum, & divinum Numen exorantium. Tum ad hospitem conversus quærit, quinam hominum illi fient. Hospes, spernentis in modum, Sunt Clerici, inquit, aliquot, pars nostræ prædæ.

[45] Rogat tribunus, ut se cernere eos faciat. Ille morem gessit; [Caietanus cum suis] &, reserato carceris ostio, videt iste matura ætate ac moribus viros adeo composite & graviter preces Deo solventes, ut Sanctorum cœtum sibi aspicere videretur. Et revera Paulum, opinor, atque Sylam referebant, itidem in custodia Philippensi laudibus Deum celebrantes. Hoc adeo præclaro spectaculo commotus tribunus, indignatusque homines eximie probos in tanta mala projectos, petiit enixe a centurione, ne eos diutius detineat: videri sibi prorsus innoxios, qui religiosos ritus, pietatemque divini cultus etiam in carcere tuerentur. Cum autem centurio obstinatior rem in tempus aliud differret, multis ultro citroque habitis super ea re verbis, Ego, inquit tribunus, nihil profecto apud te cibi sumam, nisi hos extemplo liberos, quo volunt, abire sinas. Tandem igitur centurio, partim ne subrusticæ asperitatis notaretur, partim quod nulla spe lucri pauperes Christi servos vinctos ibi haberet, reseratis foribus, educit atque dimittit.

[46] Patres gratiis centurioni, & tribuno in primis actis, [miro modo liberatur.] e Vaticano ad Tyberinam ripam recta abeunt. Hæc omnia Bernardino nostro Schotto, qui post Cardinalis fuit, palam narrante, comperta sunt l; atque pauca istæc solummodo e multis, quæ ipse cum aliis in ea clade passus referre solebat, nunc posteri memorant; cetera, utpote nequaquam scripto tradita, perierunt. Interim tamen ex his vel paucissimis, quæ sciuntur, id ipsum de nostris his fortissimis Patribus dici posse arbitror, quod de sanctis Christi Confessoribus Vincentius Lirinensis scripsit “Eos a defensione fidei Majorum nulla vis depulit, non minæ, non blandimenta, non vita, non mors, non palatium, non satellites, non homines, non dæmones”. VIII itaque Kal. Junii ereptos extremo periculo duodecim illos viros, per medias Urbis flammas, mediosque armatos hostes Deus ipse quasi nube tectos ad Ostia Tyberina perduxit incolumes.

ANNOTATA.

a Spondanus ad annum 1527, quo luctuosissima ista tragœdia accidit, Quinto Maii, inquit, Borbonius in pratis prope Urbem metatus cum exercitu, ut plerique habent, quadraginta millium ex Germanis, Hispanis & Italis (quem tamen numerum alii multum imminuunt) militari insolentia præconem misit, qui iter per ipsam Urbem, ut cum exercitu in regnum Neapolitanum iret, sibi concedi postularet. Et sequenti die in ipsa aurora, eo animo, ut aut victoria potiretur, aut mortem oppeteret, exercitu suburbio Vaticano, qua mons & templum sancti Spiritus fitum est, admoto, in primam aciem sese conjiciens, pugnam primus inchoavit, atque illico sclopeti glande percussus, mortuus concidit. Ita Spondanus e Guicciardino; quibus de causis merito id passus sit, ostendens. De cujus item flagitiis agit Silosius lib. 3 pag. 79.

b Aurum Tholosanum, vetus est proverbium, quod ita dictum accepimus, inquit Aulus Gellius Noctium Atticarum lib. 3, cap. 9; Quum oppidum Tholosanum in terra Gallia Q. Cæpio consul diripuisset, multumque auri in ejus oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero cruciabilique exitu periit. Adagium itaque hoc dicitur in eum, qui magnis ac fatalibus afficitur malis, novoque ac miserando exitio perit, teste Paulo Manutio in Adagiorum collectione, Ursellis anno 1603 edita, pag. 433; ubi plura inveniet curiosus lector.

c Irrumpentium in Urbem militum barbaries describitur a Spondano ad annum supra citatum, num. 4.

d Clementi videlicet VII; de cujus probrosa captivitate videri potest Spondanus ad eumdem annum num. 6.

e Ejus nempe Ducis, cujus ingenium ac mentem Lutherianam vel hinc liceat conjectari; quod cum alii alio arma ac spes suas nefaria in ea expeditione destinarent, aurato ipse laqueo, quem sinu gestabat ostentabatque jactabundus suis persæpe copiis, jugulum Romani Pontificis designabat. Quod teterrimi viri votum, superbosque in sacrorum Principem conatus is exitus excepit, ut antequam ad sacram Urbem appelleret, repentina paralysi correptus, ac remensus in Germaniam iter, vitam consceleratam morte haud dispari clauserit, affirmante Silosio lib. 3 pag. 82. Consuli etiam potest Vita anonyma S. Caietani Venetiis Italice edita anno 1655, lib. 2 § 13.

f Ea videlicet corporis parte, qua pudor pœnam conduplicabat, teste Silosio pag. 83.

g Martyrologium Romanum die 16 Augusti sic annuntiat: Romæ S. Titi diaconi, qui Urbe a Gothis occupata, pecunias pauperibus distribuens, a tribuno barbaro jussus est occidi. Apud Baronium in Annal. eccl. sub finem anni 426, inter sanctos adscriptus dicitur Martyres. At de eo agendum nobis erit dicto die.

h S. Elphegum archiep. Cantuariensem ac martyrem dedimus die 19 Aprilis, tom. 2 istius mensis, ubi pag. 630 inter alia, quæ ex Gervasio in Actis Pontificum Cantuariensium proferuntur, sunt ista: Dixit Lanfrancus, quod Angli quosdam sibi instituissent Sanctos, inter quos & quemdam Elfegum archiepiscopum, quem Dani occiderunt, eo quod pro redemptione sua homines suos nollet spoliare. Cui cum probabili ratione monstrasset Anselmus, Elphegum, pro justitia passum, verum Dei martyrem esse &c. Vide Baronium ad dictum diem in notis, & S. Elphegi Vitam cap. 6 tom. citato pag. 638.

i S. Deusdedit exstat in Martyrol. Rom. die 9 Octobr.

k Vide, quæ de illo tamquam martyre dicta sunt ad diem 24 Januarii pag. 606; ubi de ejus cæde post aurum, quod Longobardi ab illo petierant, & non impetrarant.

l Superiora confirmantur ex dictis in Commentario prævio § 5.

CAPUT V.
Sancti præpositura Venetiis, divina ibidem providentia, ablegatio Caietani Neapolim.

[Venetias perducti Patres, Caietanum eligunt Præpositum:] Inde, ductore Augustino Amulio, inclytæ Venetiæ amantissime suscepere, uti Magius in narratiuncula de Vita Carafæ superius retulit; eam quippe hic longius repetere non est opus. Venetiis autem antequam firme domicilium nostri figerent, primo in æde S. Euphemiæ a, mox ad B. Gregorii paulisper substitere. Hic vero die Exaltatæ Crucis ejusdem anni MDXXVII coactus grex parvus sibi pastorem Caietanum elegit b, dignum utique Theatini episcopi successorem. Et strenue quidem se gessit in eo munere Caietanus, partesque omnes boni præsulis explevit. Nam industria, labore, constantia præire cunctis: suavitate morum, modestia, misericordia nulli non obsequi: contigitque, quod est rarissimum, ut illi nec facilitas auctoritatem, nec severitas amorem diminuerit. Denique spectatissima Viri exempla magnam certe vim habuere ad omne virtutum genus suorum animis instillandum c.

[48] Accidit autem, dum essent Venetiis, pestilitas illa d, [divina erga eos providentia.] & quæ perpetua ejus est comes sive subsequa, fames, ex incredibili annonæ exorta caritate, quæ anno XXVIII supra sesquimillesimum Italiam atque Europam pene universam depopulata est. Ea tempestate plurima nostrorum Patrum, & Caietani in primis benignitas in pauperes, qui Venetias miselli & palabundi turmatim confugerant, enituit e. Miram nostri vicissim Dei providentiam, & nullo mundi æstu arescentem charitatis fontem sunt experti. Quippe quod urbe Roma extrusos Venetias petere oportuit, adversitas visa est, sed beneficium fuit. Venetiæ enim eo anno longe minus quam reliquæ Italiæ urbes annonæ caritatem famemque senserunt. Nostri itaque, qui nihil a quoquam petendo, nihil ipsi certorum censuum habendo victitare decreverant, & magna profecto, si Romæ perstitissent, premendi rerum inopia fuerant, iidem, moderante rem Numine, Venetias, hoc est in tutam ab his calamitatibus civitatem, destinantur, ut summo Parenti deinceps libere fiderent, & sollicitudinem omnem (uti princeps nostri Ordinis Petrus monet) in Deum projicerent; quoniam ipsi cura est de nobis.

[49] Mansit vero Venetiis Caietanus quinque propemodum annos, [Inde Caietanus cum socio Neapolim ablegatur:] qui quod nobis argumento vacuis f excurrant, non Caietani remissa virtus, quæ numquam non acerrima fuit, sed nostratium taciturnitas, qui diligentius vivere, quam scribere maluerunt, in culpa est. Anno autem MDXXXII ab Episcopo Theatino, qui tum ædi S. Nicolai g Præpositus erat, Caietanus, & Joannes Marinonius h Neapolim ablegantur. Persæpe quidem & diu petierant a Carafa Neapolitani proceres, ut Neapolim, hoc est, in patriam suam ipse reverteretur, ibique, uti Venetiis fecerat, Clericorum Regularium Ordini a se recens fundato domicilium figeret. Sed Carafa, vel quod a patria libenter abesset; vel quod Campaniæ regionem, & Neapolim ipsam Lautrechi i obsidione, & insequentibus ærumnis misere afflictam sciret, ejusmodi petitioni ægre assentiebatur.

[50] [Comes Oppidanus, qui habitationem ibid. aliis pararat,] Interea Joannes Antonius Caracciolus, Comes Oppidi k, vir munificentia & ceteris virtutibus ea ætate clarus l, cellulas quasdam ad monasterii formam suo sumptu ædificatas prope ædem S. Mariæ de Misericordia m, Benedicto Titionio, ejusque sodalibus, qui Religiosam vitam meditabantur, jam concesserat incolendas. Contigit autem, ut Benedictus adhuc anceps quodnam institutum sibi suis servandum præfigeret, excitus sanctitatis nostrorum Patrum fama, quæ Neapolim usque pervenerat, Venetias ire, & paucis diebus (ut quondam S. Hilarion apud B. Antonium fecisse legitur,) omnem eorum vitæ rationem discere, eamque postmodum Neapoli in jam dicta æde Misericordiæ servare statuerit. Sed Benedicto, postquam Venetias pervenit, adeo placuit Tolentinatis domus secessus, & nostri Ordinis institutio, ut, mutato repente consilio, non jam Neapolim redire, sed Venetiis cum nostris Patribus degere, & Clericus Regularis fieri optaverit atque impetraverit.

[51] [accessum Theatinorum urget:] Hic est ille Benedictus Titionius, qui postea Severus n vocatus est a severa scilicet vitæ ratione, quam, in se pie sæviens, ad obitum usque tenuit. Comes itaque Oppidanus spe sua, quam de Titionio ejusque sociis conceperat, frustratus, enixe petiit a Carafa, ut aliquot e suo Ordine Neapolim mitteret. Sed cum ille rem longius differret, Caracciolus, primoresque alii Neapolitani a Clemente VII Pont. Max. quod cupiebant obtinuere. Opportune enim accidit, ut per idem tempus Patres de abeundo Neapolim ancipites, Christi Vicarium super ea re consuluerint, ut quid facto expediret, ipse perscriberet. Itaque supremi Pastoris sacri diplomate jussi sunt Patres Neapolim proficisci. Debeo hic ponere integra Summi Pontificis verba, ut ejus in nostrum Ordinem amor, & nostrorum Patrum erga eum vicissim fides atque observantia patefiat.

[52] [Clemens vero PP. VII,] “Clemens Papa VII venerabili Fratri Joanni Petro episcopo Theatino, & dilectis filiis Caietano presbytero Vicentino, ac eorum sociis Clericis Regularibus nuncupatis. Venerabilis Frater, & dilecti Filii, salutem, & Apostolicam benedictionem. Exponi nobis nuper fecistis, vos per hoc ferme quadriennium a nonnullis devotis, etiam nobilibus laicis ex civitate Neapolitana, crebros pulsatos precibus, ac demum ab ipsa civitate publicis litteris vehementius fuisse rogatos, ut illuc aliquot ex vestris Clericis mitteretis, qui locum in eadem civitate jam nomini vestro constructum recipere, atque inibi Domino famulari valerent: vosque itineris longinquitate ac difficultate deterritos, simul & de vobis ipsis humiliter sentientes, nec ad satisfaciendum illorum expectationi vos idoneos cognoscentes, hactenus illorum precibus acquiescere distulisse; sed cum hinc tam devotæ civitatis vel preces contemnere, vel devotionem fraudare, vel certe liberalitatem aspernari durum & inhumanum; illinc tanto vos itineri credere, tam longe posita loca recipere, &, quod majus est, tantam opinionem expectationemque sustinere, audax nimium, & supra vires vestras vobis esse videatur; hæretis in ancipiti, nec omnino vel quid statuatis, vel quod petentibus responsum detis, invenire potestis.

[53] Quapropter divino auxilio assiduis orationibus invocato, [dato super hac re diplomate,] ad nos tandem confugiendum putastis, nobisque pro vestra in nos, & in hanc sanctam Sedem pietate humiliter supplicari fecistis, ut quodcumque nobis super eo videretur, vobis paterne consulere de solita Sedis Apostolicæ benignitate dignaremur. Nos igitur devotioni vestræ satisfacere, quantum cum Domino possumus, cupientes, consultationi ac petitioni vestræ taliter respondemus. Quod cum ex Domini præcepto, nos omni petenti tribuere, atque angarianti mille passus, alia duo simul pergere debeamus: cumque nos Paulus Apostolus non quæ nostra, sed quæ Jesu Christi sunt, quærere doceat: quemadmodum ipse non quod sibi esset utile, sed quod multis, ut salvi fierent, se quæsisse testatur; debetis & vos aliquid laboris assumere, ut juxta Domini præceptum valeatis proximorum utilitatibus inservire. Quod siqua vobis imponi contigerit, quæ vires gravare videantur, non debetis in virtute vestra confidere, sed in eo, qui dives est in misericordia, & qui dat omnibus affluenter, & non improperat, & dat verbum euangelizantibus virtute multa.

[54] Quare ne ulterius sub ambiguitatis velamine latitantes, [in virtute sanctæ obedientiæ illam præcipit.] perplexæ cogitationis æstuetis angustiis, vobis in virtute sanctæ obedientiæ præcipiendo mandamus, ut aliquos ex vestris Clericis ad eamdem civitatem Neapolitanam quam citius destinetis, qui loca quæcumque oblata recipere, atque in iis divino cultui, & humanæ saluti se uniendo juxta Clericalia instituta, & vestras laudabiles consuetudines Altissimo valeant in virtutum exercitio famulari; ne illius fidelissimæ civitatis, quæ fidem Catholicam ab ipso beatissimo Petro Apostolorum Principe, ut pie ibi creditur, acceptam semper constantissime fidelissimeque servavit, devota desideria diutius differantur; nec tu, frater Episcope, patriæ tuæ te amanti & roganti defuisse videaris. Volumus autem, ut ibi omnibus iis privilegiis & gratiis gaudeatis, quibus alibi vobis per hanc sanctam Sedem, & per nos aut concessum est aut concedetur in posterum, uti & potiri & gaudere, contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum in civitate nostra Bononiæ sub annulo Piscatoris, die XI Februarii MDXXXIII, Pontificatus nostri anno decimo. Blosius”.

[55] His acceptis Carafa, permotus etiam & patriæ iteratis precibus, [Carafa eo mittit Caietanum, qui præclarum edit exemplum circa socium;] & Mariæ sororis o, quam ut matrem venerabatur, assiduis postulationibus, Caietanum Thienæum, & Joannem Marinonium Neapolim misit, non adhuc certus illic domicilii firme constituendi, sed ut aliquantisper experiretur, an res succederet, atque ut istis eo missis, & patriæ desiderio, & Summi Pontificis placito aliqua ratione satisfieret. Decora autem & memoranda extitit in procinctu ejus expeditionis Caietani responsio: cui cum a Carafa dictum esset, ut ipse sibi socium, quem cuperet, eligeret; Egone, inquit, socium eligam, quem malim? Immo oro atque obsecro hunc, quem cernitis, Christum confixum Cruci, (aderat quippe Crucifixi imago) vobis ut inspiret, illum mihi jungere socium, qui meæ maxime omnium adversus sit voluntati. Hæc ille, digna prorsus, quæ posteri animo imprimant. Verumtamen contra quam precatus est, tunc semel evenit; faciente nimirum Deo, ut is eligeretur, non qui ejus adversaretur placitis, sed qui omnium promptissimus obediret: nam illi a Patribus datus est socius Joannes Marinonius Venetus, vir adeo virtutum omnium ornatus insignibus, ut neminem profecto eo præstantiorem Neapolim mittere potuissent.

[56] [& ambo Romæ a Clemente excipiuntur benigne.] Anno igitur MDXXXIII, IV. Non. Sextiles Caietanus & Joannes Venetiis discesserunt. Romam cum pervenissent, illico Clementem Pontificem adeunt, qui ut eos vidit solis ardore torridos, Quo, inquit, abitis, filii, cum tanto vitæ discrimine in rabido hoc caniculæ æstu? At satius nobis est, Caietanus respondit, vitam hanc negligere, quam tua jussa vel momento, Pater sancte, morari. Miratus simul & delectatus obsequelæ promptitudine Pontifex, ac benigne eos contuitus, dimisit, Crucis signo abeuntibus bene precatus.

ANNOTATA.

a Quæ extra urbem est parœcia, uti habet Silosius pag. 87.

b Quænam electionem istam consecuta sint, refert Commentarius num. 49.

c Addi his possunt, quæ dixi in Commentario num. 51.

d Quomodo Sanctus tunc se gesserit, invenies ibid.

e Ea declarantur ibid. num. 52.

f Auctorem Vitæ supplevimus num. 53.

g In eam immigrarant Patres die 29 Novemb. 1527, teste Silosio lib. 3 pag. 87; ubi de hoc loco plura.

h Viri elogia dantur a Silosio sparsim tom. 1; odor autem sanctitatis ac virtutes &c. ibid. lib. 11. Vitam conscripsit Joannes Bapt. Castaldus.

i Neapolitana Lautrechii expeditio, uti & viri obitus ac elogia habentur apud Spondanum ad an. 1528.

k Oppidum, mediterranea.. Ulterioris seu Superioris Calabriæ civitas, Comitatus titulo insignis, ad radices Asprimontis constituta, notatur apud Ughellum tom. 9 Italiæ sacræ, col. 579 occasione episcoporum ejusdem loci; ubi etiam plura alia ad illum attinentia licet videre.

l Laudatur etiam apud Silosium lib. 4 pag.146; qui pluribus rem gestam, de qua hic, narrat.

m Loci situs paucis indicatur infra num. 57.

n Viri elogium contexit Silosius lib. 7 pag. 237 & seq.

o Cumulatissimis eam elogiis prædicat Silosius; quem tu consule lib. 1 pag. 11 & 12, & lib. 4.

CAPUT VI.
Sex alii Neapolim missi, mutatio domicilii, paupertas Apostolica a Sancto defensa.

[Carafa statum migrationis Neapolitanæ edoctus] Ii Neapolim profecti, in cellulas quasdam sacræ ædi B. Mariæ de Misericordia attiguas, Joannis Antonii Caraccioli, Oppidani Comitis, sumptu, uti dictum est, coëmptas apparatasque officiosissime excipiuntur. Placuit Patribus loci Deiparæ dicati sanctitas, læta item amœnitas & solitudo: quippe qui extra portam Januariam longiuscule a mœnibus urbis dissitus, infrequens per ea tempora erat, & raris cultus accolis. Et vero solenne propemodum fuit iis, qui Religiosos Ordines fundavere, locis vulgo abjunctis severa spiritus dedicare primordia, ex iisque post inita beneque firmata cum Cælitibus fœdera, ad humana & turbida hæc veluti Elias aut Joannes alteros prodire. Itaque significavit Carafæ Caietanus, nostros opportunum quidem contemplationi nactos esse locum: mitteret igitur quamprimum alios, quibuscum una possent Religionis officia obire: sperare se iis adjunctis, Neapolitanos cives, quibus adhuc vix de vocabulo cogniti essent, in dies magis magisque ad audiendum Dei verbum, atque ad virtutum imitanda exempla illuc usque allecturos. Sin minus; aut mutato domicilio, aut certe alia quapiam ratione præstituros, ut nihil a se diligentiæ atque religiosi officii jure a quoquam desiderari posset.

[58] Carafa igitur extemplo sex alios veluti subsidiarios milites Neapolim ablegat, [sex alios eo mittit, quibus præest Caietanus: alterius ad Ordinem accessio.] videlicet Marcum Venetum, & Petrum Veronensem, Michaëlem Monopolitanum, & Laurentium sacerdotes; duos item Clericos, Hieronymum Consiliarium a, atque Andream Versum Romanos. Hi circa finem Octobris, invitante nimirum adulti jam autumni temperie, Venetiis profecti, Neapolim incolumes pervenerunt: quibus omnibus, comitiorum decreto Venetiis Septembri proximo celebratorum, datus est Præpositus Caietanus. Sequentis anni Februario, die SS. Faustino & Jovitæ martyribus dedicato b, Petrus Veronensis, is qui doctoris lauream ob spectatam eruditionem jam olim Parisiis acceperat, & postquam Cancellarius fuit, ecclesiæ Baiocensis episcopatum a Francisco I Gallorum rege oblatum strenue recusaverat, vir scilicet gemini Juris, ac Græcæ linguæ peritia, &, quod majus est, probitate morum eximius, sese Deo solenni formula Religiosis votis obstrinxit, Sacrum faciente Caietano Præposito.

[59] Deinde vero IX Kal. Aprilis ejusdem anni XXXIV supra sesquimillesimum Patres ad unum omnes e domo S. Mariæ de Misericordia discessere. [Domicilium mutant, quia nec suo instituto] Discessionis caussæ hæ fuisse perhibentur. Prima, quod tametsi loci solitudo, uti jam dictum est, non nisi grata dicatis Deo mentibus, & contemplationi cælestium contigisset, aventibus tamen divini verbi semina cum spe fructuum spargere, & sacramenta Pœnitentiæ & Eucharistiæ (quod proprium Clericorum est munus c) administrare, nequaquam opportunus videbatur loci a turbis abjuncti diuturnior incolatus: experiebanturque quotidie quod, tametsi ad ipsos videndos fovendosque vis sanctitudinis paucos aliquot jam antea etiam notos illuc usque pertraheret, reliqui tamen plerique omnes vix de nomine aut ne vix quidem nostros Patres, novique Ordinis institutum noverant: tantum abest, ut ad ipsos divinum verbum audituri, & cælestia Sacramenta percepturi, atque altari servientes debitis alimentis foturi accurrerent.

[60] Accessit caussa altera, quæ eos extemplo inde abire compulit. [nec Apostolicæ paupertati accommodatum:] Ea fuit quotidiana fere Oppidani Comitis cohortatio, qua Patres sollicitabantur, ut adinstar aliorum multorum Ordinum, certos proventus censusque perpetuos sibi præberi paterentur. Neque id verbotenus agebat Caracciolus; sed oblata eis non spernenda vi pecuniæ, e qua postmodum legitime fœnerata perpetuos census exigerent, magis ac magis urgebat, propositam a se conditionem consiliumque ne recusarent. Atque ut id facilius persuaderet, adjunxit sibi Religiosos aliquot, qui dicerent, male nostris consultum iri, nisi, relicta pristina vivendi ratione, e sponte oblatis mature suorum securitati commodoque prospicerent.

[61] [cujus primævum spiritum] Patres contra & Caietanus maxime Apostolicæ paupertatis eximius amator, initam semitam insistere, in animum induxerant. Quocirca eadem propemodum Religiosis illis & Caracciolo respondere, quæ nostri auctores Ordinis Romæ de hac ipsa re ambigentibus quibusdam jam pridem responderant; videlicet, tutius sibi perfectiusque videri, Christi exemplo hac eadem ratione viventis, quam incerto divitiarum niti; & cum Apostolis sancte desipere, quam ex humanæ prudentiæ tametsi non illicitis legibus vitæ modum inire. Neque jam honorificum sibi fore in re tam gravi, mutato repente, quod pridem pro libito ceperant, consilio, lubricis censibus, & terrenis spebus velificari. Quod ad me attinet, inquit Caietanus, nolo ego, qui mea omnia pro Christo dimisi, nunc copioso proventu aliena recipere. Conversusque ad Religiosos illos; Dicite vos mihi, ait, Patres, redditus hos vestros, quorum securitatem tantopere prædicatis, undenam exigitis? E prædiis, inquiunt, atque agris; quos annuo proventu vectigales habemus. Bene est, ait Caietanus. At quanam ratione certi estis, colonos promissos census vobis quotannis soluturos? Ex pacto, responderunt, in scriptum relato, tabulisque publicis, quas, cum illi vectigalia pendere abnuunt aut procrastinant, proferre possumus, & in jus vocatos ad solvendum adigere. Ast ego, inquit Caietanus, longe certiores habeo facultates, & firmiores tabulas. Si enim vos prædiis chartisque nitimini, habeo ego Christi chirographum, & obsignatas ejus sanguine paginas, quæ mihi meisque certissime pollicentur, nihil umquam nobis Christo famulantibus defuturum. Quærite, inquit, primum regnum Dei, & justitiam ejus, & hæc omnia adjicientur vobis. Itaque de hac una re merito sum sollicitus, num scilicet regnum Dei quæramus, & justitiam ejus; hoc est, an æternorum bonorum acquisitioni & Christianæ legis observationi strenue ac serio incumbamus.

[62] [contra eos, qui contra sentiebant,] Hoc unum si adfuerit, nihil ambigo de eo, quod sequitur, omnia videlicet terrena hæc, quæ ad sustentandam mortalem hanc vitam faciunt, adjicienda, hoc est absque nostra anxia procuratione fore præbenda. Hujus certe promissi veritatem longo hactenus experimento cognovimus: toto etenim hoc decennio reipsa comperimus, nihil nobis vel in maxima ea annonæ caritate, quæ ante sex annos contigit, sive ad corporis cultum, sive ad templi ornatum, per Dei gratiam Venetiis defuisse. Ad postrema hæc Caietani verba Oppidanus Comes, At aliud, inquit, Venetiæ sunt, aliud Neapolis. Si ibi ejusmodi institutum successit, vereor, Neapoli non succedet. Tum Caietanus magno animi impetu, Mihi quidem, ait, certum est, illum ipsum Deum, qui est Venetiis, esse & Neapoli. Atque his dictis, utrimque discessum est.

[63] [forti & insigni libertate Sanctus defendit.] Post aliquot vero dies, cum vidisset Caietanus adhuc persistere Comitem in sua sententia, & vix eum velle Patres in ea domo de Misericordia degere, nisi quam proposuerat certorum reddituum conditionem acciperent, convocatis mane fratribus, jussisque, ut quisque sumpta veste extima, Breviarioque sacrarum precum, se sequeretur e domo illa, ad unum omnes egressi sunt, obseratisque templi atque domus januis, claves ad Comitem cum his verbis Caietanus remisit: Caietanus aliique Clerici Regulares tibi, Comes, significant, se domo tua abire, æramentis, quæ dederas, omnibus, aliaque suppellectili tibi relictis, atque experiri se hoc modo velle, an Deus Venetiarum sit & Neapolis Deus.

[64] Profecti igitur inde Patres alacri animo, & in Apostolica paupertate constantissimo, [Patres aliam migrant in domum, quam pia matrona] in nosocomium Insanabilium, hoc est, in Christi domum recepti sunt ab eximiæ virtutis matrona Maria Laurentia Longa d, quæ se suaque omnia pauperum atque ægrotorum servitio addixerat, eique nosocomio summa cum potestate præerat. Comes autem Oppidi ob rei novitatem, Christianamque Caietani libertatem primum stupore defixus est: postea vero ut se collegit (erat quippe vir pius, & veræ virtutis idoneus æstimator) abrupto discessu, non est indignatus Patribus, alienatusve, & nihil prorsus de amore erga eos obsequioque diminuit. Jam enim multo ante noverat Caietani sinceritatem & ingenuam indolem. Itaque rogare eum etiam atque etiam, ut æramenta saltem, & ceterum domesticum instrumentum, quod Patribus jam donaverat, recipere vellet. Id vero tandem obtinuit.

[65] Diversabantur igitur Patres apud jam dictam Mariam Franciscam * Longam, [eis benigne suppeditat.] ut quondam Romæ apud Paulam S. Epiphanius. Illa viro suo Joanne Longo, nobili juris-consulto, & Ferdinando regi Catholico a supplicibus libellis, demortuo, cum insanabili paralysi in æde Lauretana divinitus sanata e fuisset, tanti beneficii probe memor, insanabilibus curandis fovendisque piam navabat operam. Ex eo autem die, quo Joannem Petrum Carafam, & Bonifacium a Colle Neapoli viderat, (fuere namque hi duo Patres Neapoli anno sal. MDXXX, ut Mariæ Carafæ ad monasterium S. Mariæ de Sapientia emigrare meditanti opem ferrent) magno desiderio capta est, ut nostri, & in iis Carafa præsertim, Neapoli domicilium figerent. Caietanum itaque aliosque a Carafa Venetiis missos ingenti cum lætitia atque humanitate excepit.

[66] Quocirca illi Carafa scripsit in hæc verba:“ Litteræ tuæ, [Epistola Carafæ ad eam data] domina, satis virium habere potuissent ad nos hinc permovendos, ut istuc veniendo divinæ voluntati per te nobis ostensæ obsequeremur. Sed quoniam id equidem nunc præstare non potui, visum est ad Septembrem usque differre, & videre interim, an Deus mihi istuc veniendi vires & facultatem tribuat. Porro de mea in hac re voluntate debes tu quidem esse extra omnem dubitationem, non solum ob patriæ meæ beneficium, cui servire debeo, sed etiam ut tuo desiderio per nos satisfiat. Inde ortum est, ut exigentibus id a nobis istius rectoribus, coacti simus mittere fratres nostros Caietanum & Joannem, quos ab initio tuæ potissimum fidei commisimus, tibique uni præcipue commendavimus, nulla aliorum amicorum aut propinquorum facta mentione.

[67] Quapropter ex ea re cognoscere potuisti, quam egregie erga te affecti simus, [producitur.] & quam fidenter in te una, Deo id nobis inspirante, spem habeamus. Ego vicissim apertissime cognovi, non frustra nos in te fidem collocasse: quia non excepisti jam dictos meos fratres ut homines missos ab hominibus, sed ut angelos sanctos a divino Numine delegatos: & pergis insuper fovere eos eximia charitate, nostrumque meritum & opinionem longe superante. Itaque cum nihil ambigere debeas de meo in hac atque in omni alia re, quam tibi gratam novero, prompto animo; illud solummodo est reliquum, ut assiduis orationibus a Deo impetretur lumen, quo divinam ejus voluntatem dispicere atque exequi valeamus. Venetiis IV. Non. Maias MDXXXIV”. Litteras hasce huc inserere volui, ut & sanctæ illius mulieris virtus, & ejusdem de Caietano ac Joanne, quos tam honorifice exceperat, eximia existimatio cognosceretur.

ANNOTATA.

a Fratrem, teste Silosio ibidem, Pauli; de quo Commentarius noster num. 31.

b Die videlicet 15 istius mensis.

c Finis quippe instituti Clericorum Regularium est, non propriæ dumtaxat, sed etiam aliorum saluti vacare; id quod in Commentario prævio a nobis tactum num. 46, pluribus deductum invenies apud Silosium, quem ibidem citavimus.

d Insignis istius mulieris res gestas inserit idem historiographus libro 5.

e Miraculum illud describitur ibidem pag. 170.

* f. Laurentiam

CAPUT VII.
Alia Neapoli domus; patratum a Sancto miraculum; iter Romanum; data Patribus ædes sacra S. Pauli.

[Alia Neapoli] Ædes autem, quibus excepti fuerunt, erant eo ipso loco, ubi postea illis dirutis fundatum est monasterium mulierum Pœnitentium, quæ vulgo Convertitiæ appellantur. Quoniam autem tanta erat domicilii angustia, ut nulla ratione possent nostri inibi libere degere, & Regularis vitæ obire officia, quin etiam Mariæ Longæ non parum incommodi (quod tamen illa libentissime tolerabat) sua præsentia præbere viderentur; idcirco Patres prid. Kalend. Sextiles ejusdem anni iterum mutatis sedibus ad aliud huic pene contiguum domicilium commigrarunt: ad illud videlicet, quod deinceps vulgo nuncupatum est, Parvum Stabulum, eo quod, stabulo in sacram ædiculam converso, formam referret Bethleemitici templi, quod S. Hieronymus, aliique cum eo Regulares Clerici ad Christi cunabula prope Paulæ a & Eustochii b monasterium incoluerunt.

[69] [Theatinorum domus describitur:] Et pulchram quidem cernere erat ex illo Bethleemitico exemplari expressam sacelli faciem, ara videlicet maxima eo ipso stabuli loco, ubi præsepe jumentorum fuerat, constituta. Visum est nequaquam alienum ab instituta narratione minuta hæc persequi: quandoquidem ista certe domus Parvi Stabuli vocabulum sortita, Ordini nostro Neapolim incolenti rudimenta atque incunabula spectatissimæ virtutis exhibuit. Cum enim Patres inibi degerent, & puriore cultu Deum honorare pergerent, atque ægrotis, qui proximo nosocomio detinebantur, incredibili charitate ac diligentia assiduam opem ferrent, ecce Caietani virtute atque precationibus patratum est insigne illud miraculum de luxati fractique cruris sanatione, quod frequenti & constanti seniorum relatu ego aliique nostrum complures sæpissime audivimus.

[70] [in qua S. Caietanus fractum] Id ita gestum esse tradunt. Erat in ea familia frater e laicis quidam Clericorum ministerio addictus. Hic cum forte domo exiret, infigit alterum pedem in clathratam subterraneæ cellæ fenestram: dumque eluctatur, ut extrahat, crus prope talum miseris confringit modis. Domum reportatus triste spectaculum facit mœstis fratribus, & patri ipsorum Caietano. Advocatur e proximo Insanabilium nosocomio chirurgus, qui ubi multa adhibuisset suæ artis subsidia, sed incassum omnia, tandem sæviente in dies vulnere, fractum crus redintegrari non posse pronuntiat. Secandum igitur consulit, ne reliquo corpori extremum exitium creet. Idipsum & alii medici asseverant. Chirurgus itaque lenitum crus & pedem cataplasmatis, atque obligatum fasciis, vesperi deserit, mane ut secaret rediturus.

[71] Caietanus (qua erat charitate) misertus hominis miseram vicem, [ac desperatum crus] acerbos adeo dolores ea sectione subituri, profunda nocte, cum ceteri omnes dormirent, lucernam quamdam ferream & rudem sibi ipse gerens, miserrimum ægrotum sensim, ne expergefaceret, adit: sed reperit vigilantem; quod, uti credere par est, & præsens fracti cruris dolor, & imminentis cruciatus repræsentatio omnem ab eo sumnum excusserat. Ipse * primo aditu salutat: mox longiuscule suavissimis verbis affatus consolatusque hortatur, ut se beato Francisco fidenter commendet, certoque speret, illum, potentissimum apud Deum patronum, sibi neutiquam defuturum. Poscit deinde, ut sinat se fascias resolvere, & crus fractum inspicere. Annuit ille; & Caietanus leniter crus atque pedem palpans, ut vidit cruris ingentem tumorem, & vulneris acerbitatem, figit genua ad lectuli spondam; monet, ut & ipse secum ægrotus preces fundat.

[72] Post brevem precationem, impresso vulneri Crucis signo, [miro modo sanat.] atque osculo, crus fasciis obligat, atque abscedit. Mane Chirurgus, uti pollicitus fuerat, revisit ægrotum: rogat (ut fit) quo modo se habeat. Ille, nihil propemodum doloris se amplius sentire. Fasciis igitur resolutis, reperit medicus (mirum dictu) crus integrum, & plagæ adeo atrocis vix vestigia. Ne mireris, sincere lector, nos ignorare nomen ægroti, & diem qua res tanta accidit c. Ea est veterum, & nostrorum maxime, gestorum conditio, ut non nisi aliqua ex parte, corrosa temporis dente ad posteros pervenerint. Adde his solenne sanctorum virorum studium celandi res suas, quæ cognitæ plausus parerent: “Quia (ut ille ait) laudem ab hominibus non requirentes, quantum in ipsis fuit, omnes virtutes suas latere voluissent”. Et ut simile prorsus habeas exemplum, observa lector, neque juvenis illius, cui beatus Antonius Patavinus crus amputatum consolidavit d, vocabulum sciri. Non ideo tamen aut gravissimi etiam historici indignum reputarunt quod scripto traderent, aut ejusmodi narrationi mutilæ fidem posteritas abrogavit.

[73] Ad Caietanum redeo, qui cum jam biennium domum Stabuli summa cum laude rexisset, [Roma Neapolim reversus,] anno MDXXXVI Octobri mense una cum Petro Veronensi, & Michaële Monopolitano e, ad celebranda comitia Romam abiit. Sub idem ferme tempus Venetiis profecti sunt Joannes Petrus Carafa, episcopus Theatinus, Bonifacius a Colle Alexandrinus, Paulus Consiliarius Romanus, & Nicolaus Veronensis, Romam & ipsi petentes. Cum enim Carafa a Farnesio Pontifice f jam tertio fuisset Romam accersitus, atque paulo post adlectus in Cardinalium numerum g, id caussæ fuit, ut nostra comitia in ea urbe Decembri mense (loco scilicet & tempore nostris tunc insolito) haberi necesse fuerit. Electis igitur Bernardino Schotto Venetæ, & Petro Veronensi Neapolitanæ domus Præpositis, Caietanus Neapolim reversus est. Ibi is proceribus multis, atque Petro Toletano h proregi jam notus gratusque, Christianæ prudentiæ, atque eximiæ probitatis crebra exempla, uti pridem cœperat, edere deinceps perrexit.

[74] [domum cedit,] Interea Maria Francisca Longa in sui ipsius, mundique contemptu magis magisque proficiens, quemadmodum diu ante, nempe anno sal. MDVI, adjuvante concionatore quodam Monopolitano e Dominicana familia, Insanabilium nosocomium construere cœperat, ita nunc hortatu Caietani, qui ejus confessiones excipere solitus erat, monasterium sacris virginibus, ex instituto S. Claræ i, quæ Cappucinæ k dicuntur, exædificare, eoque constructo seipsam ex voto divinis obsequiis perpetuo tradere meditabatur. Id consilium, quod divinitus (uti par est credere) afflata conceperat, cum Caietanus modis omnibus cuperet, ut operi mandaretur, ab hac etiam æde Stabuli, eique attigua domo abscedere constituit, ut, nostris inde abeuntibus, Mariæ Longæ inibi monasterium construendi daretur opportunitas.

[75] [ut in ea ædificaretur parthenon.] Nam jam diu antea eo fine, stipe piorum aliquot hominum, qui nostrorum Patrum erant amantissimi, coëmpta illa domus fuerat, & nostris ea conditione tradita, ut quandocumque Clerici Regulares, aut ad aliud domicilium intra Neapolim migrare, aut Neapoli prorsus abscedere contingeret, ea domus Mariæ Longæ, & sacris Virginibus extemplo cederet. Dum discessionem igitur ex ea æde Parvi Stabuli adornarent Patres, Neapolitani proceres multa animo designare loca, e quibus aliquod * nostris incolendum traderetur. Sed dum consultando, & exortas difficultates expediendo tempus extrahitur, Caietanus, ut erat celso vir animo, & nulli addictus loco, potius Neapoli cum tota familia penitus abire, & Venetias reverti decernit, quam eam Parvi Stabuli domum, in qua sacrarum virginum monasterium ædificandum erat, diutius incolere.

[76] [Exposita migrationis causa,] Itaque ipse, & Petrus Veronensis Præpositus, certi jam se Neapoli discessuros, Petrum Toletanum proregem, qui tum Puteolis l erat, adeunt, cum ut illum, qui aliquid jam de hac Patrum cognitione * audiverat, de caussis discessus certiorem facerent, tum etiam, ut tanto proceri m, qui multa sibi atque reliquis Clericis Regularibus benevolentiæ signa ostenderat, gratias saltem agerent, qui referre non poterant. Exponunt igitur proregi caussam suæ discessionis, Quod, inquiunt, jam quatuor totos annos Neapoli mansimus, & ter mutatis sedibus, nullum adhuc certum aptumque locum nacti sumus, id, nisi fallimur, indicium non obscurum est, Deum nolle, hic nos diutius permanere. Tuo itaque concessu, præstantissime princeps, statuimus, propediem his regionibus emigrare. Prorex hæc audiens ægre tulit, religiosos adeo viros, quorum virtute multa præclare gesta inaudiverat, Neapoli eo potissimum tempore abscedere, quo ejusmodi hominum, non minus vitæ exemplo pollentium, quam eloquio, ea civitas maxime indigeret. Proinde explicate respondet; Si Deus vobis, Patres, videtur ostendisse, hinc debere discedere, is ipse mihi suggerere videtur, me nulla ratione debere vos dimittere. Consistite igitur; nam certe loca non deerunt. Ite autem & incolite sancti Pauli ædem. Curabimus nos interim, ut adversa omnia, quæ obstare poterunt, quamprimum expediantur.

[77] Hoc accepto humanissimo responso, Patres, gratiis actis, Neapolim redeunt; admirati summam Dei providentiam in eos maxime, [assignatur Theatinis ædes S. Pauli,] qui rerum suarum minime anxii, curam omnem sollicitudinemque in ipsum projiciunt. Prorex vero jam mandaverat Joanni Mariæ Tolfio, Sanvalentiniano Comiti, juberet suo nomine laicis sodalibus fratriæ S. Pauli, qui sacellum in eo templo & cubicula aliquot habebant, ut ea Patribus inhabitanda cederent. Post aliquot vero dies, anxius fortasse, ne Caietanus aliique de obtinenda Paulina æde ambigerent, neve iterum de discessu cogitarent; binas ad Patres e Summa, Vesevi n municipio montis, litteras dedit o, rogans ne discederent, pollicensque, se brevi facturum, ut ea ædes libere ipsis traderetur. Quod profecto præstitum est egregie. Nam sacello fratriæ extemplo potiti sunt Patres, & non multo post totius templi atque attiguæ domus, Vincentio Carafa p S. R. E. Cardinali Neapolitano, & Scipione Tarracina abbate concedentibus, possessionem inierunt, Prorege, & civitatis Magistratibus summa lætitia affectis: nam & hi, ut desiderium, quod retinendorum Neapoli Patrum habebant, re ipsa ostenderent, publico civitatis nomine miserant Romam Joannem Baptistam Perezium, qui cum Cardinalibus Neapolitano, & Theatino de hac re diligentissime ageret.

[78] Reverso igitur Roma Perezio cum prospera rei expeditione, [ac libera ejusdem possessio datur.] Patres Apostoli Pauli basilicam libera & certa jam possessione adepti sunt XIV Kal. Jun. MDXXXVIII. Est vero ea basilica Neapoli valde insignis q, ac frequenti populorum concursu a prima ejus structura apprime celebris, utpote ex publico civitatis voto, eo prorsus loco super eversum Dioscurorum r fanum a Christianis condita, ubi anno salutis DCCIIC s Carolo Magno rege t, de Saracenis, qui illuc usque irruperant, nobilem victoriam u consecuta fuerat die Conversionis S. Pauli; uti Vaticanus m. s. codex x diserte docet. Hæc aliquanto fusius narrare libuit, ut Proregis, & Neapolitanorum procerum erga nostros singulare studium, & Caietani atque aliorum Patrum insignis virtus, quos ut ii in ea urbe retinerent, tantopere laboraverint, palam fieret.

ANNOTATA.

a Colitur 26 Januarii; quo die apud nos agitur de ejus monasterio tom. 2 istius mensis pag. 712.

b De ea agetur die 28 Septembris cum Martyrologio Romano.

c Veritas hujus miraculi confirmatur ex Commentario § 16, ubi illud dedimus inter alia, quæ Romanæ Rotæ calculo approbata sunt.

d Tomo 2 Junii ad diem 13 ejusdem mensis, quo Sanctus iste Romanis Fastis inscribitur, ac nos de eo tractavimus, pag. 719 sermo est de alicujus anonymi crure contracto ac sanato.

e Meminerat de eo biographus noster apud nos num. 58; sita autem Monopolis in provincia Bariensi Apuliæ, a qua eum sic denominari censemus. Silosius Mazzalursii insuper ei nomen dat lib. 7 pag. 255, ubi ipsum etiam laudat.

f Paulo videlicet PP. III, qui sedit ab anno 1534 usque ad 1549.

g Enuntiatur Cardinalis die 22 Decembris 1536. Vide apud Ciaconium tom. 3 col. 600 & 602.

h Vir quidem egregiis imperandi artibus &, qui decent principes, populari cum humanitate conjunctis moribus basilice instructus; pietatis vero laude inter paucos spectatus, teste Silosio lib. 6 pag. 200.

i Ejus Acta illustrabuntur ad diem 12 hujus.

k Hippolytus Helyot in Historia Ordinum monasticorum &c. tom. 7, cap. 27 pag. 203 agit de illis, easque & Capucinas & filias Passionis dictas scribit; ac deinde subdit Vitam venerabilis matris Mariæ Laurentiæ Longæ, earum fundatricis, supra num. 64 & seqq. laudatæ.

l Urbs est notissima, quæ milliaribus aliquot Neapoli distat.

m Proceres numero plurali dicunt auctores. Juvenalis tamen citatur satyra 8 habere τὸ procerem. Porro proceres sunt capita trabium, seu mutuli quidam in parietibus exstantes; unde sunt, qui volunt per metaphoram dictos principes civitatis; at de etymis hujus vocis plura congerit Vossius in suo Etymologico linguæ Latinæ, ubi etiam agit de casibus numeri ejusdem singularis.

n Designatur mons Vesuvius, poëtis Vesevus, nunc il Monte di Somma, octo milliaribus distans Neapoli in ortum, prope Summam castrum; unde nomen ei recens inditum; uti observat Baudrandus.

o Earum alteram quidem ad diem 24 Aprilis; alteram vero ad 8 Maii datas scribit Silosius lib. 6 pag. 202.

p De eo Ughellus inter archiepiscopos Neapolitanos tom. 6 Italiæ sacræ col. 226.

q Ampliorem ædis hujus sacræ notitiam suggerit Silosius lib. 6 pag. 202 & 203.

r Id est Castoris & Pollucis; qui quasi Διὸς κόροι, id est, Jovis filii, sint nuncupati. Silosius pag. 202 citata affert Græcam inscriptionem, quam in templi fronte legi affirmat, & quæ argumento sit, locum illis primo excitatum fuisse.

s Silosius pag. 204 eosdem temporis characteres notat; sed pag. 205 putat, Adalgesium, Desiderii Longobardorum regis filium, e Græcia in Calabriam reversum, inde Neapolitanis contra Saracenos auxilio venisse, ac pro anno 798 scribendum 789; quo ipsius in Italiam adventum signat Sigebertus in Chronico: cujus verba hic addo: Adelgisus, filius Desyderii regis, qui victo patre ad Græcos confugerat, animatus auxilio Græcorum ad Italiam venit, aut ad repetendum regnum, aut ad inferendam ultionem. Sigeberto Joannem Villanum & Herempertum adstipulari affirmat ibidem Silosius, monentes, uti addit, hoc anno Neapolitanorum victoriam, ac cladem Saracenorum contigisse.

t Carolum magnum, submissis fortissimis ducibus Bernardo & Aymone, opem Neapolitanis tulisse, asserit Villanus apud Silosium mox citatum; sed inter istius herois gesta ego id hactenus non reperi.

u Aliam ante hanc Neapolitanos a Saracenis retulisse victoriam, asserit Silosius pag. 203.

x De codice Vaticano, ejusque scriptore, ac fide tractat Silosius pag. 204 ex Antonio Caracciolo.

* f. Ipsum

* im aliquis incolendus

* f. abitione

CAPUT VIII.
Hæresis Lutherana, & impietas Neapoli detectæ ac repressæ; specimina paupertatis Veronæ; reditus Venetias; miracula.

[Hæresis Lutherana Neapoli,] Et vero conceptæ ab his opinioni, nostrorum probitas, eruditio, diligentia reipsa optime respondit. Nam sub idem fere tempus immanis morum atque animorum pestilitas Neapolim invasit, quæ Paulinorum Patrum (sic enim a jam dicta æde S. Pauli ibi deinceps vocati sunt) & Caietani cum primis zelum Catholicæ fidei, virtutemque declaravit. Rem altiuscule repetam, ut quanto in discrimine ea urbs, adeoque finitima ora fuerit, cognoscatur. Campania a (ut & reliqua Italia) varie his annis quassata est bellis, adscitis ad vastitudinem, quasi non sola sibi exitium inferre suffecisset, exteris etiam & efferis nationibus. Verum (quod deterius multo est) hæretici homines regiam urbem Neapolim, a Petro ipso Apostolorum Principe fidei documentis institutam b, Lutheriana labe inficere studuerunt. Nam primo Germani equites ad duo millia, & sex millia peditum, qui post direptam Romam eo convolaverant, ut Lauthrecum obsidentem repellerent, impii dogmatis, quod Luthero propinante imbiberant, multa & nefaria exempla passim ediderunt.

[80] His postea alio amandatis, unus Joannes Valdesius Hispanus c, qui anno MDXXXV Neapolim venit, [ac impietates luporum sub ovina pelle latentium] longe majorem mentium stragem dedit, quam multa illa hæreticorum militum millia. Hic enim litteris tinctus iis, quæ ad comparandam eruditi opinionem satis vulgo essent; placido aspectu, quique innocentiam præ se ferret, comitate, suavitateque sermonis, teterrimam impietatem incredibili vaframento occultabat. Itaque brevi ad se traxit multos, his artibus illectos deceptosque. In his duo fuere ceteris omnibus insigniores, & digna corvo ova, Bernardinus Ochinus, & Petrus Martyr Vermilius d, ambo hæreticorum postea antesignani. Bernardinus, magni concionator nominis, ostentatione asperrimi victus atque indumenti, egregiæ sanctitatis famam sibi conciliaverat. Petrus vero linguarum peritia excultus, in cœnobio sancti Petri, cui præerat, epistolas Pauli Apostoli publice exponendo, ad sensum hæreticorum dextere pervertebat.

[81] Initium detegendæ impietatis a nostris factum. Quippe Caietanus, [detectæ] perspicaci vir ingenio, rem odorari cœpit. Advertit enim dogmata, quæ illi satanicæ reipub. triumviri de purgatoriis pœnis, de Summi Pontificis potestate, de libero hominum arbitrio, de reorum justificatione, passim inspergebant, sapere novitatem temerariam, atque adeo detestabilem impietatem; observaveratque Ochinum ab usque anno MDXXXVI, quo in æde sancti Joannis Majoris concionatus fuerat, ambiguis quibusdam dilemmatis, & obtrectatione in ecclesiasticos magistratus, cœpisse auditores nequissimis persuasionibus inescare. Hoc vero anno MDXXXIX, nempe paulo post quam nostri Paulinam ædem adepti sunt, is ipse Ochinus cilicino indumento, & raucis declamationibus, hoc est, instrumentis ad concitandam multitudinem instructissimus, e metropolitani templi pulpito multo liberius apertiusque Lutheriana serebat dogmata.

[82] [a Caietano ac fugatæ] Caietanus igitur, qui ad hos audiendos, observandosque & ipse ire, & alios dedita opera mittere solitus erat, nihil jam cunctandum ratus, Cardinalem Theatinum, qui tum Romæ Paulum III P. M. ad instituendum in ea urbe supremum Inquisitionis magistratum magis magisque sollicitabat, de iis rebus atque hominibus impiis certiorem fecit; & Neapolitanos interim ipse monuit, ut porro sibi caverent. Denique conatus est modis omnibus hypocritis illis larvam detrahere. Quocirca etsi illi sub ovina pelle lupi aliquot annos cum magna Campaniæ pernicie latitaverunt; tamen aliquando tandem, crescente nimirum in dies nequitiæ suspicione, & patefactis promiscuis, & pudibundis virorum ac feminarum cœtibus, quos clanculum cogebant, omnes, ut periculo præverterent, quod sibi ab urbe imminebat, alius alio aufugerunt.

[83] [magno cum pietatis fructu,] Ad fugæ istorum nuntium Cardinalis Theatinus, missa ad Ochinum e solis sacræ Scripturæ verbis contexta epistola, qua demulcendo, qua increpando, conatus est reducere errantem ad Catholicas caulas e. Sed frustra id fuit. Nam ille paulo post, relicta Italia, Tigurum Helvetiorum f una cum Cacomartyre convolavit. Porro Caietanus aliique nostrates, fugatis jam hostibus, magnam apud pios quoslibet gratiam inierunt: confluebatque ad B. Pauli ædem e præcipua nobilitate atque e popularibus innumera multitudo, ut inibi salutaria Pœnitentiæ atque Eucharistiæ Sacramenta perciperent, & Caietani ac Joannis Marinonii sermones auscultarent, quos illi vicissim de rebus cælestibus absque pompa quidem verborum, sed cum eximio proventu virtutum habebant. Jamque nostri, cum spectata in dies vitæ morumque sanctimonia, tum studio humanæ salutis, quam dies noctesque nullis parcentes laboribus procurabant, tantam sibi potentiorum ac tenuiorum benevolentiam conciliaverunt, ut tametsi rarissime eos per urbem cernerent, nihil tamen aut crebrius in ore, aut fixius in animo, quam Paulinos Patres haberent.

[84] [ac Theatinorum existimatione,] Ii vero qui turmatim S. Pauli templum adibant, adeo sacri loci, & incolarum veneratione perfundebantur, ut veluti Numine tacti, non dico strepere, aut petulantius fabulari, sed ne hiscere quidem auderent. Itaque in maxima multitudine maximum silentium servabatur. Admirabantur autem templi decorem, & sacri instrumenti munditiem diligentissime procuratam: ritus cerimoniasque composite & ordinate peractas; novum sed a veteri ævo deductum sacras preces canendi modum; nostrorum innocentiam, modestiam, gravitatem, quam fixis humi obtutibus, paucis verbis, sedato vultu, exporrecta ad omnia religionis & charitatis officia voluntate, constantissime exhibebant. Hæc libens memoro, ut veterum mores ritusque Patrum, quos posteri hactenus haud omnino segniter per Dei gratiam retinent, etiam atque etiam deinceps imitando exprimant.

[85] [quorum suppetiæ recensentur.] Jam vero superiore anno MDXXXVIII aucta fuerat Neapoli familia Clericorum Regularium: scilicet, ut tot tantisque laboribus pares esse possent, atque ut aucto colonorum numero augeretur & spiritalium fructuum messis. Quocirca præter nonnullos novitios, qui Neapoli adsciti sunt, Bernardinus Schottus, Præpositus S. Nicolai, duos clericos Venetiis jam miserat, videlicet Severum Titionium, Fundanum diaconum, de quo supra diximus, & Jacobum Yvannium Hispanum, illum inquam, qui in clade Romana vitæ discrimen, ærumnasque ingentes una cum aliis, quos initio memoravimus, subierat. Hi Neapolim incolumes pervenerant VII Idus Junii præteriti anni. Anno autem MDXL Aprili mense in comitiis Neapoli celebratis Caietanus creatus est Præpositus Venetæ domus S. Nicolai. Itaque relicto Joanne Marinonio, piissimo illo sene, quem iisdem comitiis Patres Paulinæ ædi præfecerant, ipse una cum Petro Veronensi, Marco Veneto, & Bernardo Tudertino g Venetias revertit.

[86] Circiter vero annum MDXLI, nisi me temporum ratio fallit, [Post genuina, quæ Veronæ] Caietanus simul cum Joanne Antonio Prato Mediolanensi clerico, aliisque quibusdam Veronam concessit. Testatur enim Pratus in sua narratione, quam de Caietani gestis scriptam h reliquit, se aliquamdiu cum eo Veronæ vixisse. Id autem non potuit esse ante hunc annum, quia Pratus nondum in Ordinem nostrum adscitus fuerat. Neque post annum MDXLII; nam initio quadragesimi tertii Caietanus Neapolim rediit, uti mox dicemus. Sed cum de re certi simus, de tempore anxii esse desistimus. Igitur Caietanus Veronam aliquando abiit, & incoluit una cum aliis nostratibus easdem Nazarenas cellulas, quas anno vigesimo octavo Bonifacius incoluerat, uti in Vita Bonifacii dicemus i. Eo usque a Giberto episcopo, qui tum, relicta aula Romana, Veronæ ad suos populos præsens aderat, quotidie cibi, qui nostris abunde sufficerent, mittebantur.

[87] Et primis quidem diebus, ne tanti præsulis benevolentiæ nihil omnino concedere videretur, [Caietanus dederat,] connivere voluit Caietanus. At ubi jam id veluti ex instituto assidue ab eo fieri animadvertit, episcopo libere significat, ne deinceps amplius ad se mitteret cibariorum: satis eum jam fecisse liberalitati, aut Christianæ beneficentiæ: sineret se suosque posthac Religiosam inopiam pro voto experiri; alioquin virtutem, quæ nullo incommodo exerceatur, facile enervari. Audiit hæc cum admiratione Gibertus, & gavisus est valde, tam fortes Christi milites intra Veronæ mœnia, se procurante, contineri. Ipse tamen nihil remittit de sua mittendæ alimoniæ consuetudine. Itaque Caietanus, qui perfectissimæ, & quam posteri admirari potius quam plene assequi possunt, Christianæ libertatis, & paupertatis exempla reliquit, comminatus est episcopo, se suosque sodales, siquid certi mittere deinceps pergeret, illico Veronæ finibus excessuros.

[88] Atque hac demum ratione Giberti erga nos liberalitatem Caietanus sancte cohibuit. [paupertatis exempla,] Ipse vero soli innixus Dei providentiæ, atque adeo solis fortuitis piorum oblationibus vivere statuens, læta omnia sperare, quæ Christi Euangelium, hoc est, divini verbi firmitas adpromitteret. Interea tamen ad illum sodalesque ejus ad extremam egestatem sponte redactos, & vix a quoquam in ea urbe cognitos, raro nummorum aliquid aut ciborum erogabatur. Quocirca ad cibarium panem non nisi herbas aut legumina e domestico horto producta adjiciebant. Ova vix Lupercalibus k aliquot habuere. In ejusmodi nihilominus rei familiaris angustia augebatur in dies magis magisque Caietani constantia. Noverat enim virtuti cibum esse jejunium, & paupertatem.

[89] Postea vero quum Veronæ aliquamdiu mansit, rediit Venetias ad suam Tolentinatem domum, quam Præpositi titulo tres hos annos rexisse legitur. [Venetias redit; ubi mulierem morti proximam sanat,] Cum Venetias igitur rediisset, puto (nisi me annorum supputatio fallit) patrasse eum tria illa, quæ Pratus in suo testimonio narrat, admiranda. Referam cum fide, & absque fuco verborum. Primum. Ad nobilem quamdam mulierem, ex ægritudine morti jam proximam, & subsidiis omnibus destitutam Caietanus accurrit, consulit, ut sacrum liquorem, qui e corpore S. Andreæ apostoli promanat, delibet: facit illa; & subito convalescit, atque post aliquot dies e lecto surgit. Hæc vero res divinitus gesta, tametsi B. Andreæ meritis tribui debere videatur, a Caietani tamen virtute non est censenda aliena, quo consulente, orante, ac porrigente, eas guttulas illa hausit: nam & S. Thomas Aquinas (ut alia exempla referre supersedeam) per B. Agnetis reliquias miracula nonnulla fecisse legitur, quæ nihilominus inter ipsius gesta jure merito recensentur l.

[90] [phreneticum menti restituit,] Alterum. Diaconum quemdam e nostratibus phrenesi apertaque dementia diu laborantem, medici, cum nihil cetera cura profecissent, jubent aëris mutationem experiri. Caietanus ægerrime assentiebatur: noverat enim quantum discriminis atque incommodi ob id subire soleat Religiosa familia, imminuto scilicet per ejusmodi dimissiones sodalium numero, & laboribus curisque in reliquos derivatis. Accedebat, tutius secretiusque intra claustra contineri posse mente captum hominem, neque e re fore instituti nuper Ordinis Clericorum Regularium, prodire foras nostratem diaconum, vulgi deridiculum & fabulam mox evasurum. Cum igitur hinc ista rationum momenta, illinc medici, & spes salutis nonnulla, quam ii fecerant, Caietanum premerent, ad solitum suum perfugium vadens, totam noctem Deum orando & gemendo transegit tanta constantia atque affectu, ut exaudiri meruerit. Itaque spe fideque plenus, sodalibus, ipso audiente Prato, qui hæc retulit, Mihi, ait, fratris istius salutem a Deo donatam scio. Itaque nihil opus est amplius, ut cælum aut domicilium mutet. Hæc porro verba protulit, dum e sua cellula summo mane egrederetur, & antequam quidquam de salute clerici inaudire potuisset. Ita vero evenit, ut prædixerat; quippe eo ipso die ille convaluit, adeoque ad mentem plene rediit, ut sacerdotio postmodum fuerit initiatus

[91] [ac mare Adriaticum sedat.] Tertium, dum Venetiis Neapolim navigio peteret, contigisse opinor. Nam, uti mox dicemus, Neapolim iterum reversus est; electus scilicet anno MDLIII * Paulinæ ædis Præpositus. Rem hanc mirifice gestam idem Pratus narrat, sed adeo summatim & strictim, ut si ego pluribus exponam, de meo adjecisse videri possim. Paucis itaque rem expediam. Obortam in Adriatico mari procellam, & magno impetu navem, qua is aliique vehebantur, impetentem, atque adeo jamjam submergentem, Caietanus fidei & precationum confisus anchora, jacto in iratum mare cereo agniculo, extemplo sedavit m. Hæc sunt quæ Joannes Antonius Pratus octuagenario major, anno MDXCVIII scripto testatus, publicis nostri Ordinis monumentis inferri voluit. Certe Caietanus ejusmodi fuit, ut credi de eo majora his possint. Quin etiam ob egregiam Viri sanctitatem, & rerum gestarum magnitudinem a nonnullis quoque exteris statim post mortem privato cultu quotidie honorari meruit. Et vero Lucretia Carafa, Antonius Caponius medicus, & Raynerius Gualandus, ingenui ac probi homines, & quibus nullum ex mendacio pretium, narrabant de eo Viro mira, quæ temporum injuria, & posterorum in propaganda laude Majorum indiligentia perierunt.

ANNOTATA.

a Inter alias plures Campanias synonymas vocatur hæc Campania Felix.

b De S. Petri Apostoli Neapolim adventu varia congerit Antonius Caracciolus in libro singulari, quem de Sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis scripsit, cap. 3 sectione 6.

c Silosius pag. 210 & 211 eum depingit.

d De sycophantis illis consuli potest Silosius pag. 211.

e Insignis ad Ochinum Cardinalis Theatini parænesis exstat apud Silosium a pag. 213.

f Urbs est in Gallia Celtica, nunc Zurich incolis, satis nota.

g Fuit laici ordinis; de quo Silosius tom. 1, lib. 3, pag. 93 & 94; lib. 8 pag. 330; lib. 15 pag. 601.

h Vide dicta in Commentario § 19 in initio.

i Ibi sic loquitur biographus noster: Ædem S. Mariæ Nazarenæ primum incolunt. Et, nonnullis interjectis, de suo tempore hæc addit: Ostendunt hodieque Veronenses Nazarenas illas cellulas, quas prisci nostri incoluerunt Patres.

k Erant apud gentiles solemnia quædam sacra sic dicta, quæ mense Februario fiebant a Lupercis in honorem Panos, pastorum dei. Hic vero per hanc vocem intelligo dies sacro quadraginta feriarum jejunio ecclesiastico prævios, sive, ut ita dicam, antecinerales.

l In Vita S. Thomæ Aquinatis apud nos edita tom. 1 Martii ad diem 7 ejusdem mensis habentur ista pag. 675: Cum prædicti Doctoris socius pateretur febrem continuam, venit ad eum Thomas, ut sua visitatione infirmum reficeret, atque in Domino confortaret: quem cum ad patientiam induxisset, consuluit, ut ad B. Agnetem specialem devotionem conciperet, a qua beneficium valetudinis pro certo speraret. Cujus merita apud Deum cum prædictus Doctor implorasset, reliquias dictæ Sanctæ, quas ad pectus suspensas ex devotione portabat, orans supra pectus infirmi posuit, & infirmus sanus & hilaris in lecto resedit. Quod miraculum aliqui attribuerunt magistro oranti, alii vero prædictæ virgini: sed melius dicitur, utriusque meritis esse factum, ut utriusque ad Deum preces ascenderent, & infirmo sanitatis gratiam virgo sancta, mota Doctoris precibus, obtineret.

m Res gesta confirmatur in Commentario num. 68.

* lege 1543

CAPUT IX.
Rarum pietatis exemplum; contractus morbus, piissimus obitus, duo singularia precibus ejus attributa; sententiæ; compendium vitæ.

Rediit itaque Caietanus Neapolim anno MDXLIII, ad finem Aprilis, comitantibus Marco & Gregorio Venetis sacerdotibus. Sed hic rursus, lector, ingentem quatuor annorum lacunam a in narratione ista de vita Caietani facere ccgor. Ab anno enim MDXLIII usque ad MDXLVII, nihil reperi de eo viro dictum aut scriptum. [Tendens ad præposituram Neapol., rarum in itinere pietatis specimen dat.] Hujus vero anni Maio mense Caietanus e comitiis Romæ celebratis Neapolim cum Præpositi titulo rediens una cum Petro Veronensi sacerdote, & Jacobo Clerico, pervenit Atellam b Campaniæ urbem, ipso pervigilio dominicæ Ascensionis, diu post solis occasum. Captus igitur desiderio persolvendi solennes Matutinas preces simul cum Paulinis sodalibus, noluit Atellæ ea nocte diversari; sed fessus licet longo itinere, Neapolim usque ad multam noctem excurrit. Itaque ea ipsa hora, qua domum S. Pauli ingressus est, viatoriis vestibus vix depositis, per summum silentium odeum recta adit, & ingenti cum alacritate ipse aliique divinas laudes canunt. Quæ res quantam omnibus admirationem, lætitiam, & virtutis incitamentum attulerit, non est dictu facile. Adeo magna est vis exemplorum.

[93] [Erigendum Neapoli tribunal Inquisitionis] Contigit vero hoc anno, ut Neapolitani motus, jam antea ad finem superioris excitati, in magnum & exitiabile incendium exarserint. Brevi rem digeram, ne quod copiosissime alii narrant historici, hoc ego loco cum tædio lectorum repetere, &, quod aiunt, actum agere videar. Cum per Italiam Lutheri doctrina latius in dies serperet, probe Neapolitano regno consultum iri arbitratus est Petrus Toletanus prorex, si ea ibi Hispanico more institueretur in hæreticos censura, quæ, quod severe in capita, fortunasque prave sentientium inquirat, Inquisitionis nomen sortita est. Ejus consilii conscius & laudator Joannes ejus frater, Cardinalis Compostellanus c, duos Inquisitores Dominicanos Roma miserat, qui diplomate Proregi ostenso, rem conficerent.

[94] [turbulentissimos ibidem tumultus excitat:] Sed tantus ob id repente tumultus excitatus est in civitate, ut Prorex veritus, ne, si rem urgeret, plebs nobilitati reconciliata junctis viribus in se Hispanosque irruerent, tecto lenibus verbis consilio, se mutasse sententiam civibus persuaserit. Interim per emissarios occulte animos Neapolitanorum pertentat; sed incassum ea industria abiit: nam crebrescentibus sermonibus, omnes propemodum, etiam ii, qui pietatis fama inter eos excellebant, unanimi consensu Inquisitionem execrati sunt, eoque perducta res, ut urbs tota ad extremum fere exitium ruerit. Hinc enim Prorex auctus firmo Hispanorum militum præsidio, quos Cæsarianæ triremes Genua advexerant, animos resumpsit. Illinc Neapolitani ingentem exulum & sicariorum turbam in urbem admiserunt, atque adeo omnia hostiliter agebantur. Quocirca plenæ tumultu & cædibus viæ, fora, atque ipsæ domus: eæ enim displosis tormentis diruebantur immaniter.

[95] [quas quia Vir sanctus componere non posset, febrim contrahit;] Porro Caietanus noster hæc cernens, cum primum modis omnibus, qua suadendo, qua rogando, conatus esset exurgentem seditionem reprimere, mox suo frustratus voto, ex angore animi atque ex vigiliis, quas Deum noctu obsecrando egerat, in febrem incidit. Non potuit enim sustinere piissimus Senex, & charitatis flamma vehementer incensus, tot scelera in dies patrari, tantam in Christiana urbe stragem edi. Præ vehementi autem desiderio extinguendæ turbulentissimæ seditionis, crebro vel cum ægrotaret, illa Danielis prophetæ verba in ore habebat“: Exaudi Domine: placare Domine; attende & fac: ne moreris propter temetipsum Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem, & super populum tuum”. Et quidem jam antea quam lecto decumberet, instituerat publicas Sanctorum litanias, ad quarum finem hæc eadem Danielis verba cum aliis e sacra Scriptura excerptis piissime contexuerat. Ea nos habemus manu Joannis Marinonii exarata.

[96] Ingravescente febri Antonius Caponius medicus Caietanum adit, [qua ingravescente, recusat secundum medicum ac molliorem culcitram] rogatque ut alterum saltem advocet ad se curandum medicum: sese quidem nulli mortalium de benevolentia in eum diligentiaque concedere: at plura videre duos, quam unum. Itaque operæ pretium fore, ut alter accersatur, quocum, quæ facto opus sint, communicet. Caietanus ad hæc, Nil opus est, inquit, mi Antoni, ad me pauperculum curandum, alterum adesse medicum. Ea tu age, quæ ad rem utilia videbuntur. Id certe satis erit. Instat iterum Caponius, ut saltem super durum suum paleis infartum saccum laneam culcitellam poni sineret, atque fractum senio & febre corpusculum ea mollitie aliquantulum solaretur. At ille, qui, ut in cruce cum Christo vixerat, in cruce itidem decreverat mori, sancte subiratus medico, Mihine, ait, molliorem culcitram? In cinere & cilicio, in cinere & cilicio mori debeo & volo. Atque hæc verba sæpe ingeminans, in suo aspero & stramentitio lectulo, omni rejecta mollitudine, constantissime perstitit.

[97] Postquam vero se jam morti proximum vidit, integris adhuc sensibus, [perceptis deinde Ecclesiæ Sacramentis, piissime moritur.] Pœnitentiæ, & divinæ Eucharistiæ, atque Extremæ denique unctionis Sacramenta poposcit. His rite expiatus munitusque, & æternæ beatitudinis desiderio magis quam febre exæstuans, ad exuendam mortalitatem strenue se comparat. Interea adstantibus sodalibus inter alia hæc dixit: Arbitror, fratres, nemini, quod sciam, me umquam intulisse mali aliquid, aut molestiæ. Siquis tamen, me inscio, se læsum aut molestia mœroreve a me affectum existimat, ecce, ego veniam ab eo, quisquis fuerit, demississime posco. Magnum sane verbum, & simile prorsus illi, quod Moyses & Samuel, Israëlitici duces populi, protulerunt. In hunc igitur modum Caietanus, charitate ditissimus, ad Christum, quem tantopere dilexerat, atque imitatus fuerat, emigravit VII Idus Sextiles MDXLVII.

[98] Duo vero contigerunt in orbe Christiano non multo post Caietani mortem, [Sedatio turbarum Neapol., ac victoria Caroli V attributa precibus ejus.] læta & fausta bonis omnibus, dura & exitialia improbis. Alterum, Neapolitani dissidii & tumultus sedatio, quæ a plerisque, merita Viri noscentibus, precibus Caietani jam in cælum recepti fuisse a Deo obtenta dicebatur d. Alterum, victoria e Augustissimi Cæsaris Caroli V de Saxoniæ Duce, quem Hippolytus Portius, Comes Vicentinus, equestris alæ ductor, e prælio evadentem primus f omnium cepit, & a Cæsare nobile præmium reportavit. Fuit autem inclytus iste Hippolytus Caietani nostri gentilis ex materna g stirpe.

[99] Memorabiles vero sunt Caietani sententiæ, variis ab eo occasionibus dictæ aut scriptæ. [Sententiæ] Inter multas, quæ interciderunt, has paucas h reperi, quas, ne & ipsæ intercidant, hoc loco ponendas duximus.

I. Divinam Eucharistiam non esse sumendam, ut Christus sese in nos commutet, sed ut nos in seipsum: hoc est, non eo scopo communicandum, ut Christus nostram faciat voluntatem, sed ut nos ejus voluntatem sequamur atque exequamur.

II. Mundi delicias & voluptates non esse aliud, nisi dæmonum præstigia, quibus homines a se excantatos non replet aut nutrit, sed inflat solummodo. Deum autem solum habere in sua potestate veras & solidas voluptates, quæ scilicet vere satient, & expleant humana corda.

III. Petro Veronensi conquerenti de Præposituræ onere sibi imposito, cui non esset ferendo, Caietanus dixit: Vis, Petre, onus istud tibi subditisque levissimum reddere? Cura ut ameris cum Deo.

[100] [Caietani.] IV. Comitem Oppidanum famulis suis crebriuscule, & ob leves causas (ut morosi senes faciunt) irascentem, his aliquando repressit: Dic mihi, quæso Comes, esne tu adeo prompte Deo obediens, quemadmodum tibi homini ab hominibus vis obediri?

V. Bartholomæo Scayno sibi alioquin amicissimo roganti, ut filio suo, quem judicem fieri cupiebat, apud quemdam procerem faveret, libere respondit: Ut judices populis dentur, quibus justitia per eos administretur, id quidem bonum est; at Religiosos viros immiscere se curis secularibus, & procurare, ut quisque judex eligatur, id vero non est bonum.

VI. Elizabethæ Thienææ, fratris filiæ, scripsit, non secus homini patriæ suæ, quæ cælum est, oblito, accidere, atque viatori, qui in caupona sese inebriet, & vino madidus, viam, quæ ad patriam ducit, reperire non possit.

[101] [Testis oculati] Hæc sunt, mi lector, quæ de Caietano Thienæo narranda & posteris transmittenda habuimus. Ut autem brevem corporis animique ejus descriptionem, atque adeo omnium, quæ diximus, veluti compendium habeas, ponam postremo hoc loco testimonium, quod Erasmus Danesius, presbyter integerrimus, qui cum eo aliquamdiu vixit, scriptum reliquit in hæc verba i: “De Caietano hæc dico, fuisse eum adeo venerabilem senem, ut plane verear, an satis sim, narrare ejus Viri eximiam probitatem, ac virtutem. Extitit enim vita præstanti exemplo conspicua: in conversatione humilis, mansuetus, modestus, pauci sermonis: in precationibus assiduus: erat enim cernere eum jugiter in odeo persistentem fixis humi genibus, aut precarios globulos, vel libellum aliquem pium manu gerentem, meminique me sæpe vidisse illum inter precandum lacrymantem. Erat etiam cibi parcus; imo sæpissime jejunabat. Plura advertere potuissem: sed tunc præ adolescentia his observandis non vacabam diligenter.

[102] [compendiosa de moribus, corporis habitadine,] Sermo gravis, devotus, tunc maxime, cum inter refectionem verba ad fratres faceret. In operis domesticis, laboribusque primus omnium semper; verbi gratia in mundandis lixivio linteis, in everrendis cubiculis, & tota domo, inque aliis hujusmodi vilibus exercitiis. Noctu primus omnium ad vigilias excitabatur, primus ad odeum descendebat: quo loco alacriter, ac meditate, & cum decenti pausa Psalmi canebantur. Cum ei de more ante sanctissimum Christi Corpus, aut alibi alias genu flectendum esset, profunde ad humum usque demittebat genu. Persoluto Matutino precum officio, eodem quo psalluerat * loco, genibus humi fixis, mente orabat ad horam usque Sacrificii. Deinde animo demisso & humili labeculas suas quotidianas confessus, religiosissime sacrificabat, idque ut plurimum ad S. Andreæ, vel ad summam aram; me vero ut patria Caietanum, & novitium, ad sibi Sacrum facienti administrandum, frequenter adhibebat.

[103] [ac virtutibus ejus] Post hæc rursus ad psalmodiam accurrebamus. Tum vero recitatis Prima, Tertia atque Sexta, expletisque Sacrificiis, ad mensam accedebamus. Ea frugalis & exigua, ex iis scilicet, quæ mittebantur. Et sæpe contigit, nihil nos in cœnaculo reperisse, nisi modicum panis frustum, & forte aliquot mala Medica. Memini vero quadam die, nihil nos præter panem & quatuor recentes fabas habuisse. Interim tamen Dominus providebat, animum alicujus pii hominis movens, ut quidpiam nobis mitteret. Quapropter Caietanus instituit, ut benefactorum nomina publice in cœnaculo de superiore loco recitarentur. Plurimas præterea gratias iis agebat, Deum semper laudans, quod, ut nobis munifici essent, inspirasset; diligenterque nos omnes admonebat piissimus Senex, ut Deum pro illis exoraremus. Ut paucis dicam, Caietanus erat vita prorsus irreprehensibili, castus, mansuetus, misericors. Erga ægrotos præsertim magnam ostendebat benignitatem: suis eos cibabat manibus. Marcum Pasqualinum, gravi & diutina valetudine laborantem, eximiis charitatis officiis prosecutus est, atque adeo omnium ille salutem enixissime procuravit.

[104] Privatim vero in sua cellula summam pauperiem coluit. [descriptio.] Culcitra stramentitia, paleis scilicet infarta, & semilacera; pulvillus item e paleis, tabella vilis, & scabellulum, pauci libelli, & sacra imago chartacea. His ille cubiculum instruebat divitiis. Vestes interiores, exterioresque e panno crassiore. Statura erat mediocri, neque pusilla, neque valde procera, vultu ad rotunditatem vergente, sed aliquantulum macie extenuato, genis nonnihil rubentibus. Oculis atque ore suavitatem benignitatemque spirabat; barba attonsa & canescente. Comam usque ad extremas aures promittebat, ut eorum temporum mos erat. Pileo primum rotundo ad Venetorum morem, postea cruciato usus est. Fateor, non posse me omnes ejus Viri virtutes k exæquare dicendo: illud dixisse sat fuerit, piissimum illum Sacerdotem floruisse eximia sanctitate, egregiisque virtutum ornamentis l”.

ANNOTATA.

a Hanc utcumque supplet Commentarius in initio § 7.

b Atella, urbs Campaniæ in Italia, testibus Ptolemæo & Strabone, postea episcopalis sub archiepiscopo Neapolitano, 7 milliaribus a Neapoli in Boream Capuam versus, nunc vicus tantum, S. Arpino dictus, teste Sanfelicio, in provincia Terræ laboris, 3 milliaribus a Clani fluvio, & vix uno milliari ab Aversa urbe, quæ illi successit in episcopatu, & nova Atella dici potest, media inter Capuam ad Septemtrionem, & Neapolim ad meridiem, 8 mill. pass. utrimque distans, ut ego vidi, dum illas partes lustrarem anno MDCLXVII, inquit Baudrandus.

c Plura de eo invenies apud Ciaconium tom. 3 col. 644.

d Eventus ille pluribus confirmatur in Commentario num. 43.

e Victoria ista accidit die 24 Aprilis anni 1547; uti constat ex Gestis Caroli V imperatoris, anno 1564 Gandavi idiomate Flandrobelgico editis, ubi has de illa temporis notas invenio graphice signatas: Prælium hoc Cæsarea majestas vicit die vigesima quarta Aprilis, postridie S. Georgii ac pridie S. Marci, anno Domini nostri MDXLVII. Eosdem diem ac annum ponunt Spondanus & Rainaldus in Annalibus suis, nec non Labbeus in Compendio chronologico anno 1666 Lutetiæ Parisiorum excuso (apud quem tamen mirum est in Historiæ chronologicæ parte 3, anno 1670 ibidem vulgata, pag. 523 signari 24 Augusti) ne Calvisiumin Opere chronologico ad annum æræ Christianæ 1547, & Struvium in Corpore historiæ Germaniæ tom. 2 pag. 1047 commemorem. Ex his consequitur, ut victoria illa precibus Caietani jam in cælum recepti adscribi non possit, cum ea neutiquam contigerit post ipsius mortem, quæ utpote evenit die 7 Augusti anni 1547.

f Magnam esse controversiam, a quonam captus fuerit Saxoniæ Dux, Hispanis, Hungaris atque Italis hanc gloriam sibi vindicantibus, memorat Struvius mox citatus, pag. 1048: ubi etiam Nat. Comes lib. 2 exeunte citatur pro Hippolyto Portio.

g De Maria Portia, Sancti matre, egimus in Comm. § 1.

h Hisce nonnullas alias adjecimus ibid. § 7 num. 77.

i Ex Italico, uti ad marginem exemplaris, quod recudimus, notatur.

k Latissimus circa eas campus aperitur in Comm. § 8 & seqq.

l His adde, quæ præmisimus in Commentario num. 78 & seqq.

* imo psallerat

GLORIA POSTHUMA
ex Miraculis.

Caietanus Thienæus conf. Neapoli (S.)

EX EDITIS.

§ I. Miracula primo a Sancti morte seculo patrata, atque ea primum quæ ad animorum commoda spectant.

[Sequentium miraculorum fides.] De miraculis a Sancto, dum viveret, patratis diximus supra in Commentario § 6; de iis autem, quæ approbavit Rota Romana, ibidem § 16. Alia itaque nunc damus, ea præmissuri, quæ primo ab ejus morte seculo evenere. Silosius postquam enarrasset miracula, quæ publicis tabulis (ita loquitur part. 1 Historiæ sui Ordinis, lib. 7 pag. 286) actisque gravissima Romanorum judicum decreta consignarunt; alia nunc miracula accensenda indicat; quibus etsi ab irrefragabili eo judicio pondus non accesserit; ea tamen sunt, ut aut jurata in processibus, testium fide constent, aut ea quidem auctoritate, famæque constantia comperta, ut nullus relinquatur suspicioni locus. Perstringenda illa porro, non fusius enarranda, atque ea quidem serie, ut prius, quæ ad animorum curationem aut fructum; tum quæ ad corporum commoda; postremo quæ spectare ad fortunæ bona videntur, delibemus.

[2] [Hæreticus ad frugem reductus,] Atque ad animorum quidem frugem quæstumque nescio, an contingere aliquid majus aut fructuosius potuerit, quam quod Vicentiæ accidit Caietani ope. Franciscum quemdam, quem Farfarellum nominabant, violatæ fidei quæsitores capitis, ceu relapsum, damnaverant; & quod bonos omnes maximopere afficiebat, obfirmaverat adeo in sua sententia animum, ut nulla prorsus argumentorum machinamenta expugnando essent, luderetque doctissimorum hominum operam insigni pertinacia. Inter viros doctos, qui hominis contumacissimi salutem urgebant, erat ex nostratibus Joannes Centurella; qui, ut frustra conatus omnes esse advertit, experiri auxilia, atque opem Cælitum statuit, interpellavitque Caietanum, ut quando is idem erat Franciscus, qui eamdem Valdesii atque Ochini a orbitam anxius premeret, quorum ipse olim insanias, atque impetus strenue fregerat, adesset modo infelicissimi capitis impietati ac pertinaciæ arietandæ: putare se, haud ardentiore tum quidem zelo exarsisse, dum ageret inter mortales; quam arderet nunc charitate, inter meliores transcriptus. Res enimvero supra fidem hominum visa. Nam haud opus longiore conflictu fuit. Cumque de lustralibus Purgatorii flammis, quas ille pernegabat, cœpta dissertatio esset; primo statim ictu dedit hæreticus manus, effususque in lacrymas, deprecari de genu, ac intime errorem cœpit. Nec post multo orthodoxæ pietatis, fideique confessione, Sacramentisque Ecclesiæ rite initiatus, singulari constantia irrogatum supplicium subiit. Plane quam difficile est hæreticorum adamantes, atque æs triplex circa pectus frangere; tanto putandum est flagrantiore studio hujus causam in cælestibus subselliis perorasse Caietanum: qui, cum agitari de fide ac religione contigit, numquam non [fuerat] ardentissimus.

[3] Gentem Thienæam affine cognatumque præsidium experiri par fuit, [sedata inter Thienæos discordia,] ac eo quidem affusiore beneficentia, quo propior Caietano. Simultates inter sese quam gravissimas duo ab ea stirpe viri proceres exercebant; ac totum jam quinquennium implacabile odium tenuerat. Amicorum ac gentilium in id animorum fœdus incumbentium monita obfirmata ac pertinax utriusque in eo dissidio mens excludebat. Cum præsentem Caietani opem deposcendam quidam ex consanguineis duxit: statimque implorata ejus fide, visa repente ea inimicitiarum flamma subsedisse. Id vero Caietani suffragio factum potissimum, declaravit tranquillatum tum maxime discordiarum œstrum, cum minime speraretur: ac illorum alter dicere postea solitus erat, nil se admirari vehementius, quam secutum extemporaneum illud fœdus.

[4] Illud etiam a domesticis ejus domus fastis petendum. Flaminia Thienæa in divi Petri asceterio, [redditus linguæ usus ad confessionem sacramentalem,] quod celeberrimum Vicentiæ est, sub D. Benedicti disciplina diu vixerat; senectaque jam ætate, ac morbi vi quadam ineluctabili conflictata, supremo decumbebat. Integra quidem piissimæ virgini mens erat; verum ita linguæ usum interceperat languor, ut expiare in extrema ea vitæ periodo noxas suas minus posset. Itaque rogare cognatum numen, quod potentissimum cælo non dubitabat. Nec mora: instauratum linguæ officium; adnumeratisque expedite labeculis confessario, non ita post multo summa animi tranquillitate occubuit.

[5] Contigit vero Syracusis ingens ejusmodi beneficium Joanni Allegriæ, [uti etiam alius menti restitutus ante mortem;] nostri Ordinis sacerdoti. Fuit is adeo vehementi ac præcipiti correptus febri, ut quarto statim die ab humanis excesserit. At pridie quam obiret, abalienatus prorsus mente, supremo tantummodo Sacramento initiatus; cæterum neque expiari confessione, neque muniri ad longe difficillimi certaminis præsidium Eucharistia poterat. Perculit peracerbe ea fratris calamitas nostrates. Tum Caietanum, cujus anniversariam ea luce memoriam exceperant, ut rectam infirmo mentem impetraret, impensius orare. Audiit ille suorum vota: ac visus illico sui compos Joannes; qui habitis primum Thienæo gratiis, quod opportune adfuisset; ut ea pietatis officia maturarent, monuit; iisque vix sacris procuratus, prolapsus in eadem morbi deliramenta iterum est; exhalavitque postera die animam non sine iterato præsentique sanctissimi Parentis patrocinio: paulo siquidem ante obitum restitutus denuo sensibus fuit, ut pie inter flagrantissimæ caritatis actus, atque exempla virtutum exspiraret.

[6] [impotentia animi ac fœdæ cogitationes refrenatæ,] Pronam adhuc animorum curationi Caietani manum duæ honesto loco feminæ Venetæ, Juliæ nomine, testantur: quarum uni Brixianæ cognomentum erat; alteri Zoæ. Brixiana præfervida quidem indole, ac facilis indignari, temperare impotentiam, ardoremque animi minus poterat, dolebatque eo vel maxime, quod indigere æquanimitate in prolixiore viri morbo videbatur. Igitur continenti oratione rogare integram hebdomadam Thienæum statuit, ut impetraret. At neque constitutam precum periodum absolvi passus Caietanus. Nam primo statim die injici quoddam animo frænum sensit Julia, adolevitque patientia; ipsamet vehementius nimirum admirante, tolerantem laborum atque ærumnarum indolem tacite suspensisque adeo vestigiis successisse; litavitque mox auctori gratias, quem Caietanum fuisse deprædicabat. Zoa vero, implorata ejusdem Thienæi tutela, idem sibi orandi spatium ad molestissimarum quarumdam cogitationum, quæ mentem magnopere fœdabant, victoriam præscripsit. Beneficii sine ulla mora compos facta. Verum quod postea promissis non staret, angi, cruentarique iisdem telis cœpit: donec, liberata penitus fide, rediit suus iterum candor, ac tranquillitas menti: & quod iterum acceperit, bis quidem Thienææ beneficentiæ obnoxia mulier fuit.

[7] [quidam de culpa monitus per Sancti imaginem.] Atque id genus animi affectionibus attulisse persæpe opem Caietanum, compertum habemus: quo loco non dissimulaverim præclaram, quam iniit, rationem monendi, mulctandique virum cum paucis probum, qui ad perfectionem virtutis via grassabatur. Consueverat is ad vesperam ante Caietani imaginem explorare animum, exactique diei horas ad examen libramque revocare. Ergo noxas attentius dum recognosceret; qua die errasse graviuscule contigisset, aversam mire imaginem advertebat, quo & aversari eam noxam, & vindicandam acrius docere videbatur Thienæus. Recte magistram vitæ effigiem illam dixeris: quippe labentes diei horas non indicabat modo, sed, si quæ nulla fruge aut segnius fluxissent, perstringebat, emendabatque.

ANNOTATA.

a Consule de illis Vitam S. Caietani cap. 8.

§ II. Beneficia corporis prædicto seculo Sancti ope collata; mali genii repressi.

[Puer Mortuus vitæ redonatur:] Hactenus de animorum morbis, ait Silosius pag. 287. Vocant nunc corporis beneficia. Et quidem extinctos ad vitam revocasse, hoc quidem inter miracula maximum, supremumque communi calculo existimatur. Hac porro laude insignia Caietani merita honestari divinum Numen voluisse, tabularum fide constat: habeturque in Actis Mediolanensibus fuse, quod hic raptim enarrabimus. Anna, Camilli Aquavivæ uxor, lapsum e superiore loco filium Franciscum ut vidit, ut accurrit: at nullam in eo corpusculo superfuisse vitæ particulam cum cognovisset, extinctum filium pene secuta ipsa est, exhausta ingenti vulnere doloris. Ut vero sese paulisper collegit, sperare nescio quid animus jussit: superiore certe instinctu [fuit] erecta. Cumque jam Caietani, ejusque patrocinii fama evulgatis undique beneficiis percrebuisset, commendare sanctissimi Viri pietati filium statuit. Ergo post plusculas ab ejus obitu horas, Caietano in D. Antonii templo illum sistit, obfirmavitque strenue animum, non inde se recessuram, nisi impetrata postliminio puero lucis usura. Vix illa ardentiores eas preces concepit; cum aperire, ac versare oculos puer, recepto nimirum spiritu, ac vita: abiitque domum mater incolumi sobole, compertam Caietani opem continenti gratiarum actione compensatura.

[9] Jam cum proximæ fato sint, quæ difficili puerperio utuntur; [opem fert Sanctus] quæcumque ereptæ ab eo discrimine sunt, censeri profecto inter reportata de ipsa morte trophæa poterunt. Narrantur plane de Thienæo istiusmodi victoriæ non paucæ. Mediolani bis in ea pariendi difficultate compellatus, bis adfuit salutaris. Et Angela quidem, honesto loco femina (vix nuncupatum a viro votum fuit) cum & sua & sobolis incolumitate peperit. Susanna vero Castillionia præstantiore quadam ope non modo ab ingentibus se cruciatibus liberari, suscepto voto, sensit; verum & enixa felicissime fœtum est, lectoque statim desiliit ea virium firmitate, acsi numquam peperisset.

[10] Vicentiæ, Valeriæ Ferramuscæ experiri adhuc valentius Caietani tutelam ac suppetias contigit. [parturientibus,] Enimvero & partus ad umbilicum nondum perductus exitum intempestivius maturabat, & eo insuper situ uterum urgebat, ut periculum congeminaret: ac demum correpta vehementiore febri Valeria, commune id erat medicorum suffragium, non evasuram ab eo nisu incolumem. Quid multa? Admota Caietani lipsana visa periculum metumque omnem protinus abegisse: effuditque illa felicissime puerperium, ac Thienæo acceptam retulit sanitatem ac sobolem. Sed ejusmodi in partu mirabilia divina ac præsentissima ejus virtus frequenter peperit.

[11] At enimvero malorum genus omne percurrere, quæ imploratum Caietani nomen difflavit, [ac omni] infinitus pene labor esset. Nullibi non jugulatos morbos reperies. Et quidem quod ad febres attinet, ab iis aut nuncupato Thienæo voto, aut orata utcumque illius ope, convaluere, Mediolani Antonius Montegnanus, qui supremo spiritu luctabatur: Franciscus Cermina, sexennis puer, cujus jam florem ævi decusserat ac protriverat pene mors: Leonardus Galerius, & Hippolyta Coira, uterque acutissima febri confectus. Vicentiæ, Serena Poiana Trissina, Petrus Magre, Catharina Mainentes, Horatius Pasqualinus, aliique satis multi. Genuæ, Dominicus Caressetus: Ferrariæ, Lavinia Pia Thienæa, Scandiani marchionissa: Neapoli, Ferdinandus Carafa, Laurini dux. Ex nostratibus vero conclamati jam fuerant Romæ Marcus Romanus, qui tum maxime Caietani apotheosim apud Cardinales accurabat; Cremonæ, Stephanus Santinus; Vicentiæ, Stephanus Foppolus, notæ probitatis presbyteri: ereptique periculo beati Parentis præsidio fuere.

[12] Innumeras item alias valetudinis species effugasse egregiam ejus virtutem, [malorum genere] pro comperto habemus. Mediolani Franciscus Vercellinus a calculis ac dysuria, nulla spe vitæ, laborabat; viso noctu Thienæo, ut ejus se patrocinio commendavit, convaluit. Vicentiæ Josepho de Leonardis e Capucinorum ordine ob vehementiorem quemdam corporis nixum, miserandum in modum diffluxerant viscera, ut ferro medicinam facere cogitarent jam medici. At longe mitius actum, Caietano adspirante. Ad susceptum namque fratris votum suam illico sese in stationem fusa intestina recepere. Leonida Montia, in divæ Mariæ Aræcæli cœnobio sanctimonialis, articulari morbo sesquiannum conflictata, remedium omne exhauserat, nullo quidem operæ pretio. Curavit Caietanus voti ream. Mediolani Francisco Landriano, duodenni puero, excreverat ad renes insanæ magnitudinis tumor, discruciabatque intime. Matris adhortamento dum precarios globulos ad Caietani imaginem recitat, visa statim diffluere, ac solvi lues.

[13] [laborantibus,] Venetiis Paschettæ Comatiæ alte prolapsæ luxatum corpus voti nuncupatione in artus rediit. Ejusmodi præcipiti casu afflictæ, Bartholomæa Merzaria, & Catharina Bellosia, eodem patrocinio erectæ, ac redintegratæ. Corneliæ Canalis digitum ab levissima quidem cuspide ea lues corripuerat, ut reliquo jam corpori metuerent medici. Admota Caietani imagine virus evanuit. Vicentiæ Dianam Bessolam annos haud minus quadraginta pituitæ pernicies fluxusque divexabat: frustra quæsita medicorum arte remedia, ac preces ipsæ erant; quippe servata Thienæo curatio; cujus ope implorata rediit sanitas. Petrus Francus dolorem, qui duodecim jam annos brachium occupaverat, fusis ad Thienæum precibus, dispulit. Contracti jam Paulo Moretto nervi, orata ejusdem ope, soluti. Idemque nervorum vitium iisdem nempe suppetiis a Florentia Elisabetha Mutia emendatum. Atque hæc de morbis satis. Nam sicui percurrere eorum syllabum, ac censum vacat, qui ob effugatas ægritudinum lues, recuperatamque corporum incolumitatem Caietani munificentiæ sunt obnoxii; adeat in ejus Vita Castaldum nostrum, qui raptim, ne & ipse tædio legentes afficiat, damnatos voto innumeros pene commemorat.

[14] [ac cum periculo aquarum] Jam, quod inter æstuantis pelagi fluctus interminari, ac sævire atrocius mors videatur; quæ in eo procellarum conflictu, metuque adsunt cælitus præsidia, æstimari pluris solent. Nec defuit inter Caietani trophæa perdomitum mare, ac fracta superbientium undarum impotentia. Ex ejus generis miraculis narrandum hic unum aut alterum. In Venetis æstuariis ea vi impetiere cymbulam fluctus, ut excusso, projectoque statim in mare ventorum impetu rectore, nil propius esset, quam ut exigua ratis, & quos vehebat, sorberentur. Affulsit, salutare ceu sidus, Caietanus. Siquidem nuncupatum vix a quadam femina, atque ab ipso, qui furenti cum pelago luctabatur, rectore, votum fuit; cum, ecce tibi, sedata momento tempestate, visum mare Thienæi nomen, ac potentiam, posito fastu, demissius venerari. Erepti naufagio beneficii testem ac monumentum ad Caietani imaginem tabellam dedicarunt.

[15] [luctantibus.] Illud gentili suo tempestive impensum. Comes Antonius Thienæus, adnatare ad cymbam cum oporteret, frangi atque exhauriri in medio conatu spiritum sensit, ut mari emetiendo desperaret jam vires suffecturas. Statuit a domestica statim tutela opem implorare: nec lusit fiducia. Nam adesse commodum sub pedibus ceu ramum quemdam sensit, cui innixus, refectisque modicum viribus, moliri se iterum cœpit: sed cum latera iterum lacertique conanti deficerent; orato denuo Caietano, eadem rami ope respiravit, enatavitque mox in lintrem habitis, precario quem acceperat spiritu ingentibus Servatori suo gratiis.

[16] [Relatæ] Quædam nunc malorum dæmonum victoriæ delibandæ: quæ sane beneficia eo mortalibus potiora, quo vehementiore quidem tyrannide corpus divexatur; refuso etiam in animum magnam partem exitio. Quippe ab infensissimi hostis proquinquitate clades, ut propior, ita acerbior. Ergo ex multis pauca memorabimus. Venetiis Joanna Moretta exagitata a rebellibus istiusmodi geniis erat: & quo urgebant vehementius imprecationes ac sacra; eo resumere vires robustiores inferna illa phalanx videbatur. Tandem compellatus Caietanus; ad cujus nomen visus illico frangi hostis; ut, qui ceteris præerat, Pulcher nomine, sacrorum vi carminum diceret, dare se potenti nomini manus, nec ferre jam posse suavissimum odorem, citrio malo persimilem, quem puellæ objectus efflaverat. Itaque evasit stygia ea lues, non amplius puellam ausa divexare. Hunc porro citrei odorem frequenter inhalasse Caietanum, cum spectandum sese mortalibus daret, diximus, cum de ejus virginitate sermo fuit; ubi & alias dæmonum victorias commemoravimus a.

[17] Venetiis item lacessebant acrius Luciettam Albericam pravi dæmones, [de malo genio victoriæ memorantur.] objiciebantque sese multiplicem induti aspectum; ut qua minis, qua blanditiis ab tuendæ virginitatis consilio deterrerent. Cumulabant porro artes, atque odium suum inferni veteratores. Quippe ut illa sacrorum usum abrumperet, suadere conabantur, actum jam de ejus salute, ac destinatam devotamque æternis fletibus. Quid inferorum candidatæ prodessent Sacramenta, atque usura divinorum? Aperire hæc animi turbamenta confessario, id demum optimum experiebatur remedium Alberica. Edoctus siquidem iste, quantum inesset Caietani nomini, ac tutelæ in rebelles dæmones momenti, compellabat protinus ejus opem; quo firmari puellam in egregio honestatis proposito, atque ad divina inflammari vehementer sentiebat. Atque hinc ad exactam stygis victoriam uti ipsamet Caietani appellatione, ac patrocinio statuit; constituto fundendis precibus certo dierum numero: quo expleto, visus illi Thienæus gravi specie, qui blandissimis usus verbis, ab iis posthac hostibus non amplius provocandam ac divexandam monuit. Profligatum vero omnino adversarium consecuta mox animi tranquillitas demonstravit. Ad eumdem fere modum aggressi Mediolani Hippolytam Trumbam iidem hostes, id efficere maxime conabantur, ut a Sacramentis abhorreret. At ejusdem Thienæi fides implorata egregie triumphavit. Visa namque Hippolyta ab eo præsidio proniore quidem studio & lustrare conscientiam, & divinissimo refici epulo. Cujusmodi patrocinii parcimus plura hic exempla adnumerare.

ANNOTATA.

a Adisis Commentarium nostrum prævium § 8, num. 92 & seqq.

§ III. Fortunæ bona per Sanctum sospitata.

[Felix per Sancti tutelam velificatio:] Pergimus ad ea, præeunte Silosio pag. 290, quæ fortunæ bona vulgo nuncupantur, quibus aut tuendis aut amplificandis, non segnius adfuisse Caietanum, hæc ejus potissimum documenta declarant. Joannes Donatus Nardarinus, cui Venetiis e re nautica quæstus, observasse diutius se narrabat non sine admiratione, navigium quoddam suum nullis umquam pelagi casibus obnoxium, celerius quidem, ac longe quam alia prosperiore velificatione cursum conficere: reputasse vero apud animum suum, non id aliunde, quam a Thienæi tutela accidere potuisse. Quippe Caietani nomine appellari illud voluerat; ejusdemque inibi imago cernebatur, ventorum, marisque moderatrix.

[19] [negotiator quidam angustiis liberatur:] Est & illud longe majore admiratione dignum. Subducturus negotiator quidam cum sociis rationes; advertit, mille aureos in accepti, expensique commentario minime consignatos: reductaque sæpius re ad calculum, nusquam id pecuniæ adnotatum reperit: ac ne lusos fortasse, ut assolet, errore quodam oculos præteriisset ea summa; quod falli manum minus posse existimaret, exscribere rationes omnes quam accuratissime ac singillatim voluit. Itaque quod prætermissa oblivione quadam ac negligentia revera esset summa, id demum tuendæ existimationi fideique remedium erat, si solveret. Interea multa de Caietano, collataque mortalibus ejus ope, felici admurmuratione Venetiis narrabantur: qua ille miraculorum fama excitatus, in ea non exigui momenti jactura compellare ejus patrocinium statuit. Ergo ecclesiam Tolentinatem ut adiit, orare ad Caietani imaginem impensius, adesset, qua soleret virtute, ac tutela. Nec multa: dum rationes post paulo recognosceret, adscriptam in loco, quæ deerat pecunia, reperit, perinde ac si suo ipse in tempore consignasset. Quis inibi illam adnotarit; Caietanus, an ex angelorum numero aliquis, supremo videlicet Numine ad Caietani preces id imperante, parum refert.

[20] [res sericaria ad meliorem successum reducitur:] Hujusce argumenti illud item est, quod equidem non dissimulaverim: & quamvis in tenui præsidium, non tenuis profecto Caietano ex eo gloria. Vicentiæ bombyces ad sericum procurare impensius, in more positum est. Quod sane inauspicatius quotannis Claræ Ghellinæ contingebat. Quippe, quo illa in eam curam incumbere diligentius videretur, eo res cederet infelicius, extincta nimirum magnam partem sericaria ea sobole. Aderat Cassandra Muzzara, Claræ mater, quæ irriti laboris, adversæque nimium fortunæ successionem filiæ indolens; votum Caietano nuncupavit, ut eo anno, quo adflato jam consueto a sidere bombyce corrumpi maxime cœperat sericum opificium, eas ille curas benigne fortunaret. Vix implorata ea fides: cum visa sisti clades, & quamvis grassata in majorem eorum partem lues jam esset; is nihilominus ab his, qui superfuere, proventus fuit, ut ceterorum jacturam longe compensarit; adaucta nimirum Caietani precibus paucis illis virtute, qua opulentius ac magnificentius lucubrarent.

[21] [Medico Germano misere profugo & afflicto succurrit;] Plura istiusmodi exempla, quæ meminisse pretium foret: sed prætermittimus; unum id solummodo enarrantes, quod Germano cuidam medico accidit. Emensus hic diu pericula, ac longissimi itineris labores fuerat: pulsatus undique calamitatibus, malorum quamdam iliadem circumferebat. A suis etiam ita divulsus, ut quo aut ipse, aut illi sub sole essent, neque ipse scire posset, neque illi. Ergo post menses undeviginti jactatus vi, lusuque fortunæ, Vicentiam appulit. Tum casu ad D. Stephani, nostri Ordinis ædem: ubi Caietani imaginem, multis insignem tabellis, hoc est, profligatæ omnigenæ adversitatis trophæis, conspicatus; excitare ad bonam spem animos cœpit, ac sanctissimi Viri nomen, opemque ex animo implorare. Nec mora: affulgere illico dies lætiores occepere, dilabique calamitatum genus omne, suis sibi restitutis. Cujus quidem beneficii, ut posteritatis documento extaret memoria; idem ipse, qui accepit, tabula eleganter descripsit, dedicavitque Caietano: nosque hic exscribere, non pigebit:

[22] “Deo optimo maximo ac beato Caietano Thienæo. [de qua re profertur inscriptio.] Post exantlatos undeviginti mensium tempore labores, dolores, terroresque acerrimos, dum extorris patria, invisus omnibus, sic avulsus a meis, ut nec ipsi de me, nec de ipsis ego rescire quidquam potuerimus; Italiam, Germaniam, orbem ipsum oberro miser, ac profugus; afflictis, perditis, desperatis rebus omnibus, humana amissa ope: divina spe cæleste confidenter ante imaginem B. Caietani Thienæi, Vicentiæ in templo S. Stephani, imploravi auxilium; Caietani preces, Caietani merita interponens meis erga Deum precibus. Et extemplo restitutus meis, mihi mei sunt. Ergo voti æque reus & compos, hoc syngraphum meum ante sacram illius iconem appendi volui. Actum Vicentiæ octava Januarii MDCXXVII. Joannes Lupus nobilis Germanus”. Quæ hactenus enarravimus, non suo quæque tempori censuimus adscribenda, quippe in multiplici ea mirabilium silva, ac censu minus necessarium. Sciverit lector, ea successive ita contigisse, ut labentibus ab ejus excessu annis, nullus pene fuerit, non Caietani virtute, ac miraculis nobilitatus; omnisque ejus promerita dies loquitur ac testatur.

[23] Hoc ipso, quo hæc scribimus, anno seculum fauste absolvitur, [Continuata Sancti miracula, apud Platienses præsertim in Sicilia,] quo Vir sanctissimus exuit mortalitatem a; neque longiore hoc ævo, aut consenuisse patrocinium, aut defatigatas in audiendis mortalium votis ejus aures videmus. Adest ille ubique gentium, animorum & corporum procuratione: compluunt etiamnum e cælo beneficia ad Caietani nomen: damnantur quotidie votis miseri; gratique animi indices tabellæ consecrantur. At enimvero, etsi plerisque in locis, prona quidem manu, populorum religionem erga sua ipsius merita alat munifice; nihilominus, nescio quonam pacto, sive id civium pietas conciliaverit, sive quia suus etiam Divis est genius, atque animi propensio, Platia b, quæ est urbs in Siciliæ meditullio, civium opumque censu notissima, Caietani tutelam, ac beneficentiam nostra hac tempestate usque adeo experitur, ut nullibi ille frequentius ac largius opem suam erogaverit. Cœpta hæc ejus in Platienses munificentia anno supra millesimum & sexcentesimum quadragesimo primo, cum inter ejus urbis tutelares Divos ab illustri eo senatu est cooptatus.

[24] Nam etsi beneficiis aliquot antea eos cives demeruerat Caietanus, [tum temporis potissimum, quando eum delegerunt patronum;] tamen cum decretus illi patrocinii hic honor fuit, ceu compensare magnifice pietatem vellet, rupto velut obice, pleniore in illos sese amne effudisse visus est. Enimvero innumeri pene censentur, qui, orata ejus ope, conceptisque votis, ac sacræ potissimum ejus imaginis gestatione, a gravissimorum morborum incommodis convaluere: plerique a suprema ipsa vitæ linea gradum revocantes, gaudent precario vivere; ac satis multi animorum curationem assecuti, obnoxios se ampliori beneficio prædicant: ut jure quidem merito felicitatem urbis ab ea Caietani clientela, ac præsidio proximæ quæque urbes, pagique invideant. Sed hæc raptim commemorasse abunde est. Effusa namque populorum vota, ac patrata inibi mirabilia singillatim enarrandi suus erit locus, cum ad nostra hæc tempora excurrerit, Deo dante, Historia.

[25] [quibus adde miracula Neapoli facta] Verum his adhuc recentiora habemus, quæ de Caietano memorentur. Nam postquam hæc scripsimus, vertente anno hujus seculi quadragesimo octavo, postremis hisce diebus, ac præcipue sub ipsa ejus solennia, insigni quadam miraculorum copia, ac facilitate testatam sanctitatem suam voluit in Paulino c Neapolis cœnobio, ubi sacri ejus cineres jacent d. Commodum id quidem: nam tum maxime de ipso in Sanctorum censum asserendo agitabatur; ac jam Pontificiæ ea super re manaverant litteræ, ut scilicet Innocentii decimi Pontificis maximi eximiam in ejus apotheosim voluntatem communis etiam plausus, ac recentia populorum beneficia & comprobarent & urgerent.

[26] [per flores ornandæ S. Caietani aræ inspersos.] Accidit id porro mirifica ac peramœna quadam miraculorum assiduitate: floribus namque rem agit, qui Christi bonus odor fuerat. Enimvero, qui ejus aræ ornandæ spargi flores, præcipue gelsomina solita erant, cum quis superiore quodam instinctu, implorato Thienæi nomine, gravi cuidam morbo adhibuisset; successit fauste pietas, convaluitque dicto citius. Cumque is, quam a sacro cinere flores virtutem hauserant, candide evulgasset; manavit brevi latius rei rumor: atque impertita subinde aliis atque aliis salute, usque adeo Thienæis gelsominis crevit fama, ac pietas, ut vix jam sufficiat mortalium votis ingestum aræ longe copiosius solito salutarium florum ver. Quo sane præsidio novi quotidie, gravesque curantur morbi; loquunturque pictæ, atque exaratæ pro parietibus tabulæ; ac ipsimet prædicant, qui beneficia accepere. Diceres, e cæli areolis afferri flores, quando tam divina, præsentique ope valent. Innuimus hæc; ac parce, apis in morem, flores hosce delibavimus: dicturi postea fusius; nam gratius profecto in loco, suisque veluti in floralibus gelsomina isthæc, rosæque efflorescent. Sed quia Historiarum Clericorum Regularium continuatio nobis in promptu non est (quamvis, ut esset, operam dederimus) nec quidquam habemus præter tomum primum ac secundum, miraculorum istorum defectum supplebimus e Vita Italica S. Caietani, a laudato Silosio conscripta, inde extracturi ac latinitate donaturi sequentia, non tamen omnia, quæ memoratus auctor refert, ne nimium excrescat narratio, ac tædium afferat lectori. Cum autem Vita ista in lucem prodierit anno 1671, miraculorum continuationem usque ad istum annum pertexemus.

ANNOTATA.

a Anno videlicet Christi 1547.

b Platia (Piazza) oppidum amplum Siciliæ insulæ in valle Netina, in monte Armelino, 12 mill. pass. ab Enna dissitum in meridiem, & 40 ab Augusta in occasum. Ita locum describit Baudrandus.

c De basilica S. Pauli Patribus Theatinis tradita, unde eorum ibidem cœnobio nomen inditum est, vide Vitam a num. 78.

d Circa Sancti sepulcrum ac sacellum consuli possunt dicenda inferius num. 115 & 116.

§ IV. Sancti miracula postmodum conscripta, ac continuata usque ad annum Christi MDCLXXI.

[Ingens miraculorum a Sancto patratorum] Antequam S. Caietani miracula cum laudato mox Silosio prosequamur, juvat breviter præmittere, quidnam, exacto post ejus mortem primo seculo, scriptum circa ea posteris reliquerint nonnulli auctores. Charpius Sanctacrucius in sua ad lectorem præfatione ita scribit: Deus miraculis infinitis, quæ operatur in dies Taurini, Genuæ, Mediolani, Vicentiæ, Venetiis, Neapoli, Palermi, Liburni, & ubique locorum, in quibus recurritur ad istius magni Sancti preces, voluisse videtur homines docere, nihil in se esse absconditum, quod non revelet tempore suo, nihilque demissum, quod non erigat. Et certe res est mirabilis seculi nostri, spectare ecclesiam, ubi corpus ejus Neapoli requiescit, assidue tanta populi multitudine plenam, ut sacra ipsius lux nihil differat ab aliis omnibus annuis festis; ita ut is, qui omnia, quæ Deus operatur per B. Caietanum Thienæum, miracula mandare litteris aggrederetur, mundum replere voluminibus posset, cum ad illa enarranda omnes Italiæ linguæ vix sufficiant, omnesque, quæ inde accipiuntur, litteræ affirment, Deum illa non distillare, sicut per suos alios Sanctos facit, sed abundanter ea fundere, ac pluviæ adinstar super terram.

[28] Hæc ille: in quibus tametsi alicubi oratoria quadam auxesi usus sit; [multitudo.] non ubique tamen immensa eum superjectione locutum fuisse, perspicuum fiet ex mox dicendis. Auctor Vitæ, anno 1657 typis Venetis excusæ, e variis Processibus, quos citat, ad promovendos Servi Dei honores sacros formatis, colligit amplam cælestium gratiarum ac prodigiorum messem, quæ ipsius ope sint facta. Biographum illum subsecutus R. P. D. Stephanus Pepe, Ordinis Clericorum Regularium, anno 1657 Romæ lingua Italica in lucem edidit Mirabilia a Deo patrata per intercessionem B. Caietani Thienæi, Clericorum Regularium fundatoris, ac Eminentissimo Domino Cardinali Carolo Barberino dedicavit; opus adeo in mirabilibus istis recensendis vastum, ut ejusdem collector tres illorum centurias compleverit. Quænam in hac materia ante ipsum facta sint, nihil attinet commemorare, cum in promptu sit Vita Italica Silosii, de qua diximus in Commentario prævio § 19 num. 204. Nam quoniam auctor ille & in colligendis Sancti rebus diligens fuit, & post laudatum Pepeum scripsit miracula sancti sui Parentis, lib. 3 Vitæ anno 1671 typis vulgatæ; dubitaro non possumus, quin ante se habuerit miracula antea ab illo edita, eaque selegerit, quæ in rem suam judicaverit maxime accommodata. Capiti autem sexto libri prædicti titulum hunc præfigens Nova mirabilia Caietani, ea, quæ post centesimum ab obitu Sancti annum contigere, recenset isto ac pluribus capitibus sequentibus. Sit itaque eorum, quæ inde excerpimus,

PARS PRIMA.
Miracula per flores altaris S. Caietani patrata.

[Periculosissimæ febres istorum florum applicatione sanantur,] Joannes de Lauro, Religiosus de Observantia S. Francisci, febri adeo pestifera correptus est, ut exiguo temporis spatio a medicis fuerit derelictus, & ad vitæ extrema jam esset perductus. Quando soror quædam, a qua multum amabatur, mifit ei flores aliquot, e Beati ara sublatos. Erat ille quidem salutis exspes; verumtamen donum eo, quo per facultatem licuit, modo reveritus, pectori illud suo superimposuit, eodemque instanti adeo cœpit malum minui, ut paulatim exinde totus convaluerit.

Franciscus Antonius Grimaldus ad eamdem mortis extremitatem pervenerat, & jam tantum non exhalabat animam: sed uxor viva fide erecta, ad Sancti sepulcrum se contulit; peractisque ibidem ardentibus supplicationibus suis, aliquot cum altaris floribus domum rediit: ubi comperit, quod moribundus non solum etiamnum viveret, sed quod paullo ante aperuisset oculos, atque ad se rediisset. Cognovit autem illa, hoc totum accidisse tum temporis, quando pro eo supplicabat: & adhibitis sine mora floribus, quos secum tulerat, infirmus, stupentibus medicis, sanitati omnino redonatus est.

Sed ordinaria florum salutiferorum tropæa fuerunt febres hujusmodi: quas vitandi tædii gratia vel assignasse suffecerit. Andreas Fisienus a medicis derelictus, non aliis ecligmatibus, quam floribus Caietani vincit morbum Dominicus de Paulo bibit vini aliquantulum, in quo Beati gelsomina exstiterant, & a mortali febri convalescit. Thomas de Alexio iisdem gelsominis desperatam jam salutem recipit. Angela Marfitata crudeli dum febri, ac feroci phrenesi misere conflictaretur, isto florum remedio utrumque superat malum. Joanni Mazzo salutaria applicare gelfomina, ac pestiferam fugare febrim, una eademque res fuit: & eodem die egressus est lecto ac domo.

Camilla de Juvene præter ardentissimam febrim, internis atque acerbissimis doloribus vexata, ultimisque jam Ecclesiæ subsidiis munita, supremum exspectabat mortis ictum; sed postquam gelsomina aliquot deglutiisset, mox convaluit. Hoc remedio Teresia de Sale; hoc Dominicus Carbona; hoc Joannes Bapt. Trambottus, Felix Ferratus, Andreas Scalandrinus, Paulus Maggius, Magdalena Rosa, Prudentia de Guardia, Dominicus Lensanus, ac centum alii pristinæ sanitati restituti sunt.

[30] [uti & varia] Ad alia morborum genera progrediamur. Franciscus Caracciolus, spectatæ nobilitatis vir, acutissimis viscerum doloribus graviter cruciabatur: nec præstantia fomenta, nec alia artis remedia quidquam juvabant. Voto tabellæ argenteæ se obstringit, & rosa ex ara Beati desumpta, quam manducavit, malum omne evanuit. At dum interea procrastinaret promissum solvere, redount dolores lentitudinem istam castigantes: unde suo cum damno commonefactus, votum solvit: cumque non haberet in promptu florem quempiam, parva chartula, cui rosa, quam significavimus, involuta fuerat, iterum sanitatem obtinuit.

Hippolyta Albertina, nobilis matrona, præ magno in una ex auribus tumore, ac præ dolore intolerabili, quem sentiebat, nec noctu nec interdiu ullam quietis partem capiebat. Timebant valde medici, ne tumor in apostema degeneraret, quæ in tam delicata parte summi res periculi fuisset. Idcirco ad porrigenda opportuna remedia fuit ars adhibita. Sed Hippolyta plus sapuit, & applicatis parti offensæ Beati floribus, in instanti unico libera ex isto malo omnique timore evasit.

Cassandræ Eliantoniæ eodem modo aures sanatæ fuerunt. Diu illa surda fuerat, nullo ad hoc malum invento remedio. Audiit rumorem & famam, quæ circumferebatur de Caietano, & ad templum S. Pauli digressa, illa gelsomina, quæ e Beati cineribus vim suam effectricem acceperant, surdis auribus applicuit, eaque illis admovit ad horam unam. Qua elapsa, usus aurium e vestigio ad ipsam rediit.

[31] Liviæ Pacificæ infra sinistram mammillam enati sunt tumores aliquot; eratque periculum, [alia mala] ne malum, cordi utpote nimis vicinum, vitæ ejus insidiaretur. Ne autem illud serpendo dilataretur, opus erat prompto remedio. Invocat itaque medicam Caietani manum, & applicatis pectori corrupto floribus ejus, quidquid fuerat mali, evanuit. Quos flores dum applicuisset etiam duobus nepotibus, ad mortem usque infirmis, ambo convaluere.

Catharina Reada, pluribus mensibus uterum ferens, ad partum necdum maturum adeo moveri se sensit, ut secundum opinionem obstetricis, aliarumque mulierum rei peritarum, abortus non procul abesset. In tam gravi periculo recordatur Caietani: se illi commendat; & postquam paucas bibisset stillas ex aqua, in qua fuerant gelsomina ipsius, subito sensit, fœtum remitti ad suum proprium situm, qui postea sine ullo suo matrisque damno in lucem prodiit.

Margarita Rossa talem sanguinis copiam emittere cœpit, & tanta cum vehementia, ut ex impetu isto tantum non fuerit suffocata. Dumque interea nec sumere, nec retinere cibum posset; gelsominum, ex ara Beati acceptum, quod deglutiit, unico momento periculosum illud profluvium stitit, ac sanitati eam restituit.

Martha Renda male habebat a furiosissima phrenesi; quæ præter verba inconcinna, quæ proferebat, non domesticos tantum, sed totam viciniam surdam reddebat stridoribus. Ad hæc, hujusmodi cum rabie arrodebat digitos suos, & manus inferebat omnibus, qui ad se accederent; & quadam vice in amitam a suam, quia volebat se admonere, insiliens, pugnis illam male excepit. Propter hasce ipsius furias, medici vel a dæmonio possessam, vel incredibili amentia captam illam existimabant. Nec vero helleborus, nec exorcismi quidquam juverunt. Tandem consanguinea, quam memoravimus, gelsomina aliquot ex altari Beati nacta, capiti ejus illa imposuit. Mirabilis enimvero res! Subito ea ad mentem rediit, furiosamque istam dementiam paucis floribus domitam videre licuit.

[32] Juliæ Victoriæ Verdianæ ex improviso quodam casu brachium male affectum fuit. Quod, [remedio isto sospitantur.] vel quia imperitus erat chirurgus, vel ipsa admodum annosa vetula, atque ossa facile haud poterant conjungi, prorsus remansit inutile; illudque collo suo appensum gestabat non absque continua molestia. Postquam igitur illa Beato se cum fide commendasset, ac flores aliquot brachio alligasset, adeo sanum & integrum paulo post illud reperit, quasi nullo malo laborasset.

Similis, sed majore forsan commiseratione dignus fuit casus alicujus personæ, cujus nomen in oblivione est. Currebat annus sanctus, & illa devotionis suæ gratia Romam tendebat. Per viam, dum non advertit rhedam quampiam, quæ transibat, fractus ei fuit ex rota pes, & quasi totus detritus. Dolor erat magnus; dumque socii operam dabant, ut invenirent, qui eum medicaretur; Subsistite, inquit: mecum enim habeo isti malo remedium; flores utique ex B. Caietani ara depromptos. Vespere igitur illis pedi obtrito alligatis, mane tam sanum eum invenit, ut viam Romanam libere prosequi posset.

Sebastianus Pappalardus, quantus quantus erat, gravissimis correptus erat doloribus; & quando non inveniebatur, quod eum juvaret, remedium, veneficio affectus credebatur. Hortabantur eum, B. Caietani ut opem imploraret: verum is, qui alios frustra invocarat Sanctos, parum fidei ostendebat se adhibere hujusmodi auxiliis spiritualibus. Nihilo tamen minus uxor tantum effecit, ut eum induxerit, permitteret sibi applicari unam rosam Beati, atque oleo lampadis ejus ungi. Quid deinde? Acerbi dolores subito remittere cœperunt; ac postea prorsus evanuerunt.

ANNOTATA.

a In Italico est zia; quæ vox significat amitam ac materteram: nos vero cum hic tum infra in prima significatione eam sumimus.

PARS SECUNDA.
Miracula per oleum lampadum.

[Sanantur vulnera a hoc oleo,] Victoria Vollera, nobilis matrona, vulneribus facile quinque, quæ in cruribus ejus erant aperta, graviter laborabat, ac asperrimis doloribus lecto tenebatur. Malum illud, quod prope accedebat ad lepram, medici censebant incurabile. Non tamen remediis ac diligentiæ parcitum, ne saltem ulterius serpendo pergeret. Videns itaque bona domina, nihil artem prodesse, ac plagas etiamnum inveterascere; animo tamen concepit, recurrere ad medicum sapientiorem ac peritiorem. Caietanum viva cum fide invocat: isque nocte proxima ei apparens, Victoria, inquit, ne graveris mane ad templum S. Pauli te conferre. Pete ibidem oleum lampadis meæ, eoque te ungens, sanabere. Hoc dicto, disparuit. Illa expergefacta, supra modum læta, nec non desiderio accensa, quanto citius, & quanto melius potuit, viam cepit S. Pauli. In eundo principium & quasi pignus favoris habuit: nam ubi animo fingebat, dolorem motu exacerbandum, magis eum invenit diminutum, quam auctum. Postquam igitur illuc pervenisset, efficaces preces suas porrigit, crura arrosa ungit, & illico convalescit. Eadem ipsa deinde eodem Caietani balsamo unxit neptis suæ ubera corrupta, multisque plagis infecta, & ea sanavit.

Liviæ de Bartholomæo brachium dextrum ex plaga quadam pestifera adeo corruptum ac putridum erat, ut medici, perdita multas post curas opera, de ejusdem sectione deliberarint. Sed illa, quia gratiæ, quas Caietanus præstabat in dies, in ore erant omnibus, statuit etiam experiri commune illud patrocinium. Magna cum fiducia accedit ad ejus altare: ubi postquam accepisset ex oleo miraculoso, ac partem illo aspersisset offensam; subito ad pristinum suum statum rediit brachium vegetum ac sanum, sicut ante fuerat.

[34] Salutifer idem liquor sanavit guttur Angeli Capuani, [guttura corrupta, cæcitates;] multis plagis male corruptum. Guttur pariter Caroli Caccavi crudeli ac præcipiti angina in posterum clausum, sorbendo paucas dumtaxat guttulas istius balsami, sanum omnino evasit. Eamdem præstantem virtutem experta etiam fuit in guttere Victoria Manfredi, puella octennis. Dum enim comederet nescio quæ pruna, unus e nucleis tali modo eidem ipsius gutturi transversim inhæsit, ut nulla ratione inde illa ejicere eum posset, nec alii extrahere. Molestiæ par erat periculum: nec deglutire illa, nec respirare poterat. Sed post viginti horarum spatium, oleo Beati aspersa vespere, mali causam mane abs se abegit facillime.

Oculi, tenerrima & tam necessaria hominum pars, pluribus vicibus isto Caietani liquore illuminati sunt. Ita evenit Antoniæ Venatæ, matronæ nobili: quæ uno oculorum privata, præ multitudine lacrymarum, quas in obitu mariti profuderat, cæcutivit ex altero. Has inter tenebras ad Caietanum recurrit, ac lampadem ejus; quæ subito lucem restituit oculo isti, qui ultimo loco eam defecerat.

Similis fuit eventus Portiæ Bizarræ, quæ ex gravi aliqua infirmitate cæcutiebat utroque oculo. Duobus potentibus patronis eodem tempore se commendavit, sancto nimirum Nicolao Bariensi, ac B. Caietano; suaque pro medicina adhibuit manna unius, atque oleum alterius. Mirabilis enimvero res: cœperunt prompte dissipari tenebræ illæ;donec exiguo temporis spatio evanuere omnino, & antiquum oculis lumen denuo rediit.

Sic pariter Magdalena Larderia, puella triennis, sanitatem recepit. Cecidit illa, & caput in saxum impegit. Vulnus nullum apparebat exterius; sed interius adeo caput offensum permansit, ut malum descendens sub oculos, cæcitatem eis intulerit. Grandi dolore affecti sunt parentes: sed Beatum invocantes, & oleo ejus ungentes puellam cæcam, hoc collyrio instantanee sanatam accepere.

[35] Integra jam sese offert familia, ex isto olei fonte salutem consecuta. [morbi, letale vulnus unum] Franciscus Antonius Pannucius miserum domi habebat nosocomium. Uxor, filii ac filiæ, ad mortem usque omnes infirmi: qui extremo jam muniti Viatico, magnis passibus ibant ad æternitatem. Nihil aliud remedii superesse videt Pannucius, quam ut ad Beati aram accederet: atque inde domum ferens paulum olei, ac multum fidei, ut male affectam familiam unxit, omnibus valetudinem reddidit. Illos inter erat puella quindecim forte annorum, quæ omnino a mortali febri libera, adeo tamen debilis permansit, ut pedibus ægre posset consistere. Beatum invocat; qui proximo tempore matutino illi necdum omnino expergefactæ apparet, leviterque eam tangens, Esto, ait, bono animo: nam intra duos dies redibit ad te firmitas ac vigor. Et sic evenit.

Vicentiæ Framontanæ, quia verbis amare punxit personam, gravi inde doloris sensu affectam, culter in pectore ob injuriam infixus fuit. Vulnus maxime letale habitum: unde illa extremis Sacramentis munita, ad mortem se paravit. Verum ab quadam sua familiari accepto consilio, ut ad Caietanum, peritum ac pium medicum, confugeret; sine mora id fecit, addens votum ei dandi vestem quamdam suam pretiosam. Nec mora, adhibito oleo salutari, mortalis ictus non tantum non perrexit ulterius; verum etiam, iterata mirabili unctione, plaga prorsus sanata est: eaque promissam vestem altari ejus appendit, tamquam triumphatæ mortis tropæum.

[36] [ac alia duo; malum colicum, calculus, aliæque infirmitates;] Carolus Calefanus ob simile vulnus prope cor inflictum, vitæ erat exspes. Hortantur eum, ut confugiat ad Beatum, ac præstantem virtutem olei ejus. Nec recusavit ille: sed dum modo debili se commendat, visa fuit sibi plaga magis exasperari. Tepiditatis itaque suæ pœnitenti, & fidem accendenti apparuit ei Sanctus in candidissima veste, vicinæque salutis securum illum reddidit. Hac spe fretus oleum petiit, pectus madefecit, dumque indormisceret, e plaga jam putrefacta malum omne egestum est, & cum stupore medici redditus pristinæ sanati fuit.

Incurabile pariter fuit vulnus Francisci Carusi, quod cultello venenato ventri ejus illatum fuit. In casu tam periculoso non excidit ei fiducia erga Sanctum. Ei sese commendat, &, edito voto, parum olei stillat supra mortalem plagam; brevique temporis spatio salutem recuperavit. Idem ille Franciscus paullo ante alia cum gratia singulari expertus fuerat patrocinium, ac virtutem olei Caietani. Quippe acerbissimo malo, quod colicum vocant, correptus; dum ex una parte a medicis deponitur, ex altera Caietanus eodem liquore eum sanat.

Necdum ista olei ac gratiarum vena exhausta. Si asperrimis cum doloribus cruciat malum calculi; oleo isto evanescit: prout evenit Camillo Soprano, qui oleo illo aspersus, mox duos crassos calculos emisit. Si nervi relaxati motum ac quietem tollunt humanis membris; oleo isto iidem nervi ac membra ad officium suum redeunt. Ita accidit Victoriæ Vocarellæ, ex isto morbo per annos decem lecto detentæ, dictoque oleo valetudini restitutæ.

Si nascuntur apostemata pestilentia, adjumento illo discedunt: idque apparuit in Anna Ferraria, quæ postquam grave apostema octo forte annis passa fuerat in guttere, confestim illud evanescere vidit.

[37] [inter quas sunt deliquia, phreneses, crura male affecta, ac rupta:] Ad ipsam prope mortem deducebant Adrianam Florentiam mortalia deliquia: quæ ubi tribus annis continuis tolerasset, tandem ad Beati lampadem convaluit.

Asperrimi dolores ac tristitiæ, nec non phreneses & fœdissimi tumores gutturis affligebant Vincentiam de Aquila: illoque solo remedio in fugam conjecit tot mala.

Monialis cujusdam Neapolitanæ in monasterio, quod de Splendore nuncupant, crus rumpitur; cui antequam humana ope medicina afferretur, Beati oleo curata fuit. Crus pariter Lucæ Meratoris, a molestissimis fluxionibus male affectum, e B. Caietani lampade subitam salutem recuperavit.

Magnus tumor in Masinæ Bonellæ crure exortus, cum pauca vel nulla salutis spe, per menses quinque solicitam eam tenuit: verum adhibita istius liquoris efficacia, una cum tumore alius omnis cito abscessit timor. Hujusmodi ab inflationibus convaluit etiam Venetia Aputia, quæ vespere se ungens, mane sana & vegeta crura sua reperit.

Commiseratione dignus fuit casus Joannis Dominici Botti, octennis pueri, qui dum e loco viginti pedibus alto lapsus cum impetu esset, communis fuit sensus, ambo ejus crura rupta fuisse. Et vere illo a quadam perita muliere inspecto, judicatum est, eidem mederi, esse operam perdere. At mater vivæ fidei plena Beato ipsum commendat, & repetita olei unctione, brevi tempore ad pristinum statum suum reduxit.

[38] Porro numerus personarum a mortali febri curatarum pene infinitus est. [adde febres pene infinitas.] Catharina Viva ad ultimum mortis punctum reducta; dum etiam caput modo horribili inflatum ipsi esset, veluti per auctarii accessum; hoc oleo periculum evasit. Victoria Guerrera e febri ardentissima inciderat in phrenesim, ac paucis horis vi istius liquoris ad sanitatem rediit. Sic Julius Cæsar Romanus. Sic Joannes Bapt. Martinus. Sic Anna Partialis, quæ ad sacram anchoram istam recurrens, medici insuper præsentiæ favorem obtinuit, dum Beatus ipsi apparuit. Dorothea Castagnuola isto auxilio quasi e mortis faucibus eripuit filium suum septennem. Josephus Vitulus, quando mortis malo cedere videbatur, hoc remedio triumphavit de pestifera febri. Camillo Perso jam apparabantur justa funebria, ac paucis stillis lampadis Caietani evasit incolumis. Mathias Renzus bis ad mortem usque infirmatur; bis liquore salutifero valetudini pristinæ redonatur. A morbis similiter desperatis sospitantur Petrus Biseglia, Dominicus Rossus, Tobias Coppola, Josephus Capuanus, Dominicus Paduanus, Nicolaus Antonius Gallucius, Carolus de Paula, Franciscus Imenesius, Thomas Longobardus, Nicolaus Gallinarus, Andreas Agnellus Christinus, Juditha de Marinis, Angelus Bonadonna, Gratia Anastasia, Catharina Ferraria, Julia Romana, Laura Alfana, Julia Curiale, monialium excalceatarum abbatissa, ac mille alii.

[39] Hactenus pretiosi istius liquoris mirabilia malis aliorum salutaria, [Oleum Sancti] sunt exposita; nunc adjungamus nonnulla miracula, quæ in ipso oleo visa sunt: quandoquidem non unica dumtaxat vice, sed sæpe etiam accidit illud, quod de fonte Mandurio a narrant scriptores, ut usu nihil omnino sit diminutum; sed cum fœnore accreverit. Duæ matronæ nobiles Neapolitanæ, Eleonora Carafa, & Hippolyta, ejus nurus, item Carafa, testimonium de illo perhibent: quæ præterquam quod balsamo istius olei puerum quemdam suum, morti vicinum, sospitem reddidere, affirmant insuper, quod ex illo eodem oleo suo, pluribus aliis sæpius communicato, ampulla nulla sui parte umquam fuerit diminuta.

Rem mirabiliorem referebant Octavius Clodinius, dux Lizzanensis b, & ducissa ejus uxor. Acerbo malo Dux laborabat. Et quia malum erat inveteratum, medici nihil invenientes remedii, de vita valde dubitabant. Quamobrem is ad magis efficacia conversus remedia, Caietano causam suam commendavit: & quoties malo premi se sentiebat, oleo lampadis ejus adhibito, singulare sentiebat levamen. Accidit aliquando, ut, dum solito asperius invaderetur, consuetum deferri ad se jusserit antidotum: sed a famulo responsum tulit, vasculum jam esse vacuum, idemque affirmavit homo quidam Religiosus, qui ibi aderat, ac pridie vacuum etiam illud viderat. Acciperet modo, aiebat tum Dux, atque ad se deferret. Mirabilis enimvero res! e scrinio, in quo conservabatur, illud extrahens, plenum conspexit. Crevit porro mirabilis res ista, ac miraculi certitudo: quia dum eodem oleo Dux pro se usus esset, & aliis etiam inde subministrasset, numquam defecit, liquore salutifero per occultam venam crescente.

[40] Portia Bizarra heræ suæ jussu ad altare Beati portavit vas olei, lampadibus ejus alimentum; darique sibi rogavit ex eo, quod tum temporis ardebat ante imaginem. Illa, cui ea data erat provincia, [variis usibus applicatum, non modo non minuitur;] fuit parca, & exigui alicujus vasculi vix fundum eo obtexit, dolente Portia, quod tam avara fuisset. Evenit, ut, dum officinam aromatum, rei nescio cujus emendi gratia, fuisset ingressa, simul atque vasculum vidit propola, induxerit in animum, oleum illud esse Beati, ac virtutem ejus cœperit extollere, affirmans, se a calculi doloribus ad extrema perductum, eo fuisse sanatum. Et ipsa etiam mulier celebrandis mirabilibus ejusdem effectibus se dedit; at doluit, parum sibi ex illo concessum fuisse. Tunc aromatum propola, Quid, inquit, num B. Caietanus non est talis fortasse, ut vasculum, si voluerit, implere possit? Hoc dicto, cum stupore omnium qui aderant, cœpit oleum adeo accrescere, ut necesse fuerit, os vasculi digitis mox obturare, ne foras effunderetur.

[41] [sed etiam] Simile quid accidit alteri cuidam Portiæ; quæ propterea quod parcum liquoris istius obtinuisset sibi dimensum, interius illam hoc male habuit. Sed superata illa tristitia, fixum habuit, interesse rei sacræ ad Beati aram. Qua finita, domum rediit. Dumque vasculum extraxisset, admiratione simul atque horrore correpta fuit, videns id ita plenum, sicut desiderarat. Idem testatur Dominicus Testa, qui per sex menses continuos ex vasculo suo oleum subministraverat plus quam quinquaginta personis. Magni certe res stuporis fuisset, quod parum olei tot hominibus sufficeret; sed majoris sine dubio fuit, quod, ubi intra illud tempus pluribus vicibus liquor esset consumptus, vasculum denuo repletum sit. Ita pariter evenit Margaritæ Meloniæ, quæ istius olei beneficio sanitatem consecuta, aliis infirmis liberaliter illud distribuere cœpit: verum ampulla ita evacuata, ut ne guttula quidem superesset, dum male eam habet, quod nec pro se, nec pro aliis quidquam amplius prompti illius adjumenti apud se esset, plenam illam reperit.

[42] [augetur.] Similia sunt exempla alia, quæ restant; eaque referre, tetricum esset. Finem itaque imponat Flaminius Specieus, mercator dives & æstimatus. Is in lætitiis nocturnis, quæ in honorem Beati quotannis Neapoli celebrari solent, officinam etiam suam convertit in ædem sacram, concinno cum ordine ante piam Caietani effigiem accendens multa lumina; quorum bona pars arsit ad tres horas, quamdiu duravit oleum. Alia deinde exstincta sunt summa cum diligentia, ne in officina, in qua multi erant panni bombycini, aliqua scintilla infortunium quodpiam excitaret. Postridie mane Flaminius in officinam reversus, comperit, ante imaginem, quam diximus, ardere etiamnum lucem unam. Ille in animum inducere, ex inadvertentia solam illam remansisse accensam; sed dum domestici omnes affirmarent, & quidem cum juramento, omnes fuisse exstinctas, persuasum habuit, credendum esse, quod a superiore quadam manu fuisset accensa, & quod miraculose accrevisset illi oleum: cum fieri non posset, ut exiguo alimento, quod ei erat appositum, ad duodecim, quibus duraverat, horas potuisset perseverare.

ANNOTATA.

a Lacus Andurianus ab oppido vicino Anduria cognominatus, quem ita quoque Bocatius vocat. Plinius oppidum Manduriam appellat, & lacum describit, ut sit ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuatur, neque augeatur infusis. Parvo a littore intervallo abest. Ita Leandri Alberti interpres Latinus in Descriptione Italiæ inter alia, quæ habet de Apulia Daunia. Plinius supra memoratus consuli potest lib. 2 cap. 103 editionis Dalechampianæ, pag. 125.

b Lizzanum est castrum in diœcesi Tarentina, teste Silosio infra apud nos num. 110. De Tarento autem dicemus postea in annotatis ad num. 86 lit. k.

PARS TERTIA.
Miracula sacris imaginibus, & sola Sancti invocatione perpetrata; alia in favorem mortuorum ac moribundorum.

Imaginum seu excusarum, seu in tela pictarum hujus Servi Domini notissima est vis, [Inter innumeros per Sancti imaginem obtentos favores, sanantur febris pestifera,] multisque experimentis confirmata; earumque usu singularia successive obtenta fuere beneficia. Quæ ore populi circumferuntur, innumerabilia certe sunt. Nos pauca quædam ex iis hic ponemus, & quæ majoris sint fidei, e Processibus Neapoli pro canonizatione ejus formatis extracta. Onufrius Pulverinus a pestifera febri correptus, ea præseferebat indicia, quæ ostenderent, haud longe eum abesse a morte. Ad malum illud accedebant alia non modica. Acerbissimus quippe stomachi ac capitis dolor tam vehementer illum excruciabat, ut ad insaniam redigeret; ad hæc, interna perturbatio nec interdiu nec noctu ullam ei quietis partem dabat. Omni itaque humana spe deposita, divino auxilio, ac præsertim piæ cuidam Caietani imagini sese commendat. Quid plura? Postero die febris ardor omnino exstinctus est, & omne aliud evanuit malum.

[44] Bonus quidam sacerdos, nomine Andreas Belflorus, [alia item letalis,] per dies quadraginta cum mortali ac pertinacissima febri colluctabatur; quæ non modo non remittebat quidquam, sed contra augmentum capiebat. Lingua arida ac nigra inexstinguibilem prodebat sitim: deliriis conjungebantur deliquia: arteriæ ejus pulsu nihil erat inconstantius: in frigido denique corpore, ac mediam jam partem cadavere, non deerant sudores, certissimi mortis indices ac præmonstratores. Amicus igitur nonnemo infirmi eo interveniens, & miratus valde, quod ad sacram Caietani anchoram nondum recurrisset, exhortatus eum fuit, ut Sanctum invocaret; & quo piam ejus affectionem accenderet, Beati effigiem osculandam ipsi porrexit. Qua re inflammatus, spe bona animum explevit. Invocat, rogat: nec fiduciæ eum suæ fructus subito frustratus est. Nam Sanctus spectabilem se illi præbens, Assurge, inquit, quia sanatus es. Et tunc illi redire videbantur animi ardor ac vigor, nec non valetudo integra. Ac paulo post ad Beati sepulcrum bene de se meriti congruas persolvit grates.

[45] Nicolaus Cantilena, octogenarius forte senex, ad supremam deductus luctam, [morbus decretorius, accrrimi cruciatus.] jam per biduum tum clauso tum aperto ore animam agebat. Filia ipsius magnum inde hauriebat dolorem, ac interius mota, vivaque spe freta, imaginem Beati inventam pectori moribundi statim applicuit. Nec mora, is, qui totus erat destitutus sensibus ac vitæ officiis, non aliter quam si e gravi evigilasset somno, ad suum pristinum statum rediit.

Tactu imaginis Beati Magdalena Rupula convaluit similiter a brachio, quod frigore torpebat, quodque, motu amisso, asperrimis etiam doloribus cruciabatur. Atrocissimi cruciatus similiter torquebant Annam Marmoniam, & eodem modo evanuere. Ita etiam impositus est sinis internis tormentis Sabbatini Vitalis, quæ diligentiam ac studia medicorum fatigarant. Veronicæ Lombardæ ubera intolerabili adeo dolore cruciabantur, ut indicarent, absconditum ibi latere inimicum crudelem, qui apertam inferre aliquando posset ruinam. Applicuit illis effigiem Beati, inveteratumque jam ac molestissimum malum subito fugatum fuit. Stephano Riffo in corporis parte quadam sensus tenerioris, enatus fuit tumor ad magnitudinem unius ovi. Medici causam ignorantes, valde timebant magnum aliquod damnum. At simul Beati imagine tactum, simul depulsum fuit. Mirabili rei eventui interfuit sacerdos quidam Dominicanus, filius Stephani, qui sua manu fidem de hac re facere voluit, atque ad Caietani altare detulit.

[46] [Phrenetico medetur imago Sancti, miro modo ad eum accedens.] Joannes Paulus Julianus Sidereus acutissima vexabatur febri, cui accedebant dolores capitis tam singulares, ut in furiosissimam phrenesim inciderit. Rabie hujusmodi stimulatus, horrendis vociferabatur modis: quæ ad manum erant, mox in mille dilacerabat frusta. Inter ista deliria nonnumquam reddebatur mentis compos, & norat optime, se quo mali vis adduxisset loci. Quadam singillatim vice mentis compos, & Beati imaginem aspiciens, quæ erat in cubiculo, eum precatur, ut siquidem ad animæ utilitatem ita conduceret, salutem impetraret; sin minus; malle se cito emori. Res mirabilis! imago ista clavis affixa erat muro, at sponte sua soluta, recta ad infirmi caput ire visa est; ubi dum quiesceret, dolor immoderatus fuit fugatus, nec diu post febris evanuit.

[47] [Duabus] In monasterio, quod Neapoli delle Scortiate dicitur, non longe ab ædibus Theatinorum S. Pauli, erat Faustina Piattia, quæ cum ætate juvenis, tum corporis habitudine elegans esset, externi splendoris ac vestis nitorem multum sibi placere ostendebat. Illa ad mortem usque infirma fuit, eoque paucis in diebus redacta, ut ultimum jam exhalatura spiritum videretur. Sociæ, ætatis juvenilis florem miseratæ, nec non pietate ac tenero affectu motæ, ad Caietani patrocinium se converterunt, moribundam vivido modo ipsi commendantes. Sequente igitur nocte Beatus ei apparens, luce magna circumdatus, Sana es, dixit. Cui Faustina nihil a proposito aberrans respondit: Equidem magnum adeo beneficium non mereor: verum ne patiar iterum graves ultimæ istius luctæ molestias, malim mori potius. Non, dixit Caietanus; Sana es: sed scias, imposterum tibi fore conveniens, ut ad ornamentum animæ advertas, non corporis; & indumento illo, quod dixerit is, qui tibi a sacris confessionibus est, contenta vives. Quotquot ibidem præsentes aderant, summa admiratione correpti sunt, quod adeo expedite loqueretur moribunda; multumque admiratio accrevit, ubi prorsus eam sanatam viderunt. Et interrogata narravit rem gestam, ac vestem nigram interea induit secundum usum Theatinorum.

[48] [mulieribus] Ex febri pestilente sed admodum horribili similiter ad mortem usque infirmabatur Magdalena Candovalia: nam dum corrupta & attrita essent ejus viscera, tantam vermium copiam ex ore emisit, ut res incredibilis esset: ac brevi tempore de salute ejus conclamatum fuit. Illa tamen nihil ominus sperare non desiit, quia, etiamsi loqui non posset amplius, fecit tamen, ut a Caietano intelligeretur. Quid præterea? Versus vesperam, quando ei moriendum esse prænuntiabant, prehendi capillis sese sensit, atque in aurem sibi dici: Sum Caietanus, quem paullo ante invocasti. Cur etiamnum manes in lecto? Assurge, quia sanata es. Magdalena hoc monito excitata, vere se sanatam fuisse observavit; greffumque tentans, libere incessit ac vegete magna suorum cum admiratione; quibuscum ad S. Pauli digressa, convenientes persolvit gratiarum actiones, & testimonio confirmavit quidquid sibi acciderat.

[49] Vicinus mortis debito erat pariter Josephus de Angelis, [ac puero moribundis apparet Caietanus, & salutem restituit.] sexennis puer. Febris letalis exasperata erat ex crudelissima tussi, cui etiam accedebat comes profundus letargus; ita ut medici paucas horas morti ejus præfigerent. Post præstantia, sed irrito conatu, adhibita remedia, sola supererant auxilia divina. Mater igitur, cui nomen Victoria Savia, ad Caietanum conversa, multis cum lacrymis eum invocat; &, ecce, de improviso puer, isto gravi somno ac letargo solutus, serena cum fronte & certo quodam risu inclamat matrem; &, Sum sanatus, ait, & obnixe te rogo, ut beati Caietani veste me induas. Victoria tam teneræ ætatis pueri pietatem mirata, rogavit eum, quomodo sciret, se sanum esse, & quisnam suasissit ipsi habitum B. Caietani. Risum tum resumpsit puer; sed manifestare nolens quidquid sibi evenerat, Scio, inquit, sanatum me esse per intercessionem Beati: ceterum nolite amplius aliquid percunctari. Creditum certo fuit, ipsi apparuisse B. Caietanum, qui eodem tempore monuit illa de re patrem. Erat is Marinus de Angelis, qui cum tunc temporis in civitate, cui præerat, Foggiensi a degeret, de filii morbo nihil sciebat; sed sibi nocte quadam dormienti visus est videre illum jam mortuum, ac matrem lacrymis ubertim fusis eum deplorantem, funebri interea apparatu ac sepultura procuratis. Inhorruit ille ad res hujusmodi, & ingentem clamorem edidit; sed repente Caietanus sese ipsi exhibens, Ne metue, inquit: acerbissimo isti ictui remedium attuli, & a Domino impetravi, ut filius tuus vivat. Ecce, qui mortis manibus jam raptus erat, salvus & incolumis matri suæ redditur. Marino e somno vigili, quantumcumque pristinæ mentis serenitati restituto, aliqua tamen animi trepidatio superfuit; & uxori totam rem, prout erat gesta, exposuit. Quæ, inita supputatione atque habita ratione temporum, comperit, eadem hora Caietanum apparuisse filio ac reddidisse salutem, ac patri illud significasse.

[50] Mirabile pariter fuit somnium Marcelli Lombardelli. [Alii e mortis faucibus erepti:] A medicis ille depositus, & extremis Ecclesiæ præsidiis munitus, cogitare secum cœpit innumerabiles favores, quos Caietanus promiscue faciebat; atque in animum induxit, patrocinium idem in angustiis suis propitium sibi reddere. Vivido itaque cum affectu eum invocat; eodemque isto tempore dum somno corripitur, videbatur sibi jam esse mortuus, ac sepeliri: nec non Caietanus extensa manu extrahere sese e sepultura. Nec mendax fuit somnium; nam postquam evigilasset, sanum sese prorsus reperit, & sarcophagum illum, suo præparatum cadaveri, ad Sancti sepulcrum ipsemet detulit. Verum in hoc moribundorum genere magna superest miraculorum copia; retulisse ea, quæ jam dixi, uti mihi persuadeo, suffecerit. Pergamus itaque ulterius ad personas illas, quæ vel jam erant mortuæ, vel constanti opinione pro mortuis erant habitæ.

[51] [mortuus ad vitam revocatus;] Dominicus Sivarola, e territorio S. Mariæ, quæ vulgo dicitur Angrisone, non longe admodum Neapoli distante, mortali correptus febri, parvo temporis spatio erat conclamatus. Qui dum in ultima mortis lucta versaretur; medici uxori ejus denuntiabant, versus vesperam e vita eum esse discessurum; sicut evenit: nam in ipso horæ istius tempore spirare desiit. Et quandoquidem nullum vitæ vestigium in vultu, nullum in toto frigido corpore apparebat, deposuerunt eum de more ut sepeliretur, & crucem etiam pectori imposuerunt. Uxor quidem in periculosa infirmitate commendaverat eum B. Caietano: sed non est novum, tam cito aliquando non obtineri gratias: & illud, quod tunc ei impetrare non licuit, postea obtinuit majore cum miraculo. Etenim dum dormiret, visa sibi fuit audire vocem, quæ diceret: Corpus mariti tui unge oleo B. Caietani, & vivum videbis. Surgit illa, & quia in promptu non habebat oleum illud, & quia erat difficile tempore noctis illud procurare; magna cum fiducia flexis humi genibus orat obnixe, ita faceret, ut capillitium illud b, quod supra defuncti feretrum projicere debebat, ex voto ac memori animo pro vita marito reddita, portaret ipsamet Neapolim ad suum altare. His dictis, dum cadaver illud aspicit, observat, quod oculis apertis levi cum suspirio indicaret, se vivere, & paullo post potum posceret. Mulier supra modum læta, lecto illud repositum aliquanto cibo restauravit: & mane visum est ita sanum, ut non multis post diebus ambo in viam se dederint, & ad Beati sepulcrum, soluto voto, debitas ei gratias retulerint.

[52] [item alius:] Trentula, castrum etiam Neapoli vicinum, similem eventum conspexit in persona Thomæ Viti. E gravissima quadam punctura ad vitæ finem pervenit; atque inter sacerdotum preces exspiravit: ita ut uxor, cui Marthæ Paganæ nomen, secundum usum communem humi eum deposuerit cum effigie Crucifixi supra pectus: & quia erat Sabbatum sanctum, petiit a parocho, ut in unica diei illius Missa memor esset animæ mariti. Religiosissime ea afficiebatur erga Caietanum & in illo gravi morbo non pepercerat votis ac precibus; nec post mortem abjecerat fiduciam. Igitur fide plena, repetit vota & orationes: dumque defunctus inciperet respirare subito, vidit, quod salute recuperata, sanatus esset: cujus rei vulgata fama, omnes concurrerunt; & vix credentes id, quod oculis ipsimet suis videbant, phantasma esse existimabant.

[53] [nec non mulier.] Duo hujusmodi prodigia edidit Ischia c, insula Neapoli haud procul sita. Diana Berardina postquam e gravi apoplexia per dies quinque destituta fuisset pulsu arteriæ, motu, & alio vitæ signo, a medicis post multa experimenta fuit decisum, quod jam esset mortua. Misera igitur ad sepulcrum deposita est, jacuitque ex defunctorum more humi extensa per diem integrum, donec Neapoli rediisset mater: quæ filiam in illo statu conspicata, ad mortem usque indoluit, omnemque viciniam lamentis ac stridoribus implevit. Inter hæc, bona mulier, Carmosina Melia nomine, hujus miseræ matris causa ad pietatem mota, vivaque fide ad Caietanum conversa, puellæ defunctæ vitam ab eo flagitavit, imagine Beati eam etiam tangendo, quam in tela depictam induere solebat. Res enimvero dictu mirabilis! In ipso temporis puncto illa ad vitæ officia rediens, cœpit movere sese, & debili voce invocare Caietanum. Lecto eam reposuere, variis remediis eam restaurantes; ac in diebus paucis ad priorem statum reversa est.

[54] Aliud miraculum ita se habuit. Nicolaus Roccolus, [Puer in aquis suffocatus vitam recipit;] puer triennis, ad maris littus ludens, sive quia inconsiderate ultra, quam debuit, fuit progressus, sive quia raptus a mari, suffocatus est. Dum aquis supernataret, & a quibusdam, qui illac transibant, visus esset nautis, nec satis discernerent quidnam hoc rei esset, appropinquarunt; & conspicati, quod esset infans submersus; ex aquis illum extraxere, & in vadosa ista ora reliquere. Fama eo traxit multos insulæ homines; & inter alios advenit illuc mortui infantis soror, quæ paullo ante reliquerat eum ibidem ludentem: & partim ob fratris mortem, partim ob iræ paternæ timorem, planctui & lamentis insolabiliter indulsit: at melius sibi consulens, de auxiliis divinis cogitavit. Et primo lacrymis potius, quam verbis Beatum oravit, fratrem vita functum sibi ut redderet, & qui ubique tot faciebat miracula, sibi ut succurreret in gravi illo infortunio, ac paternæ iræ se subtraheret. Interea dum pluribus vicibus easdem repetit preces, a bonitate divina & a B. Caietano audita atque exaudita est: quandoquidem is, qui jam diu fuerat mortuus in illo littore, oculos aperire cœpit, ac vertere circum: surgit, incedit, omnibus, quotquot ibidem aderant, mirantibus.

[55] Francisca Maximina, mulier Neapolitana, edidit fœtum sine spiritu, [uti & fœtus recenter editi.] sine motu, sine gemitibus; constansque obstetricis ac quatuor aliarum seminarum opinio fuit, mortuum fuisse. Quid tum postea? Mater Beato illum commendat; atque is sine mora plorare cœpit adinstar omnium aliorum infantium, ac movere se, indicans, se vivum esse. Frigidus pariter ac mortuus, affirmante obstetrice, in lucem prodiit infans Antonii Pistacchi: sed Beati patrocinio commendatus, postquam horis pluribus quasi omnia mortis indicia præseferret, reviviscere visus est, atque in beneficii memoriam, Caietani nomen ipsi in baptismo inditum fuit. Ita evenit Camillæ Comiti, ob infantem, qui sine ullo vitæ indicio in lucem prodierat, redivivum exhilaratæ. Et hic similiter in fonte lustrali Caietani nomen accepit. Magna in æstimatione fuit mirabile illud, quod Mutinæ judicis uxori accidit: quæ dum enixa esset infantem exsuccum & frigidum, nigrumque adinstar carbonis, colore videlicet mortis depictum; existimarunt omnes, quod e sinu materno esset editus absque vita. Quid agitur? Mater fiduciæ plena eum Beato commendat: & ecce illum statim palpitantem, ac respirantem, colore fusco & omni alio malo fugato. Atque is etiam in gratam animi pro beneficio tesseram, ac ob facti memoriam, Caietanus fuit nominatus.

ANNOTATA.

a Foggia, inquit Baudrandus, oppidum lepidum Italiæ in regno Neapolitano, & in provincia Capitanata, probe cultum, & tributo, quod ibi solvitur notum, vulgo la Dogana di Foggia, prope Cerbalum fluvium. Vix 8 milliaribus ab ora maris Adriatici, & decem a Manfredonia in ortum distat.

b Aliis Ænaria, in mari Thyrreno. Plura geographi.

c Id est, quantum ego quidem assequor, ut uxor illa suos capillos, quos præ dolore evellendos vel abscindendos erat feretro mariti superinjectura, deferre posset ad aram Sancti, tamquam superatæmortis tropæum.

PARS QUARTA.
Infortunia ex lapsu mirifice sospitata.

[Duo pueri] Aureliæ Aureæ filiam, duorum dumtaxat annorum infantem, quia necdum expedite poterat gressum movere, intra canistrum, uti usus ferebat, incedere jusserant. Dum ergo huc & illuc inconsiderate circuit, delapsa fuit e scala quadraginta gradibus alta. Impetus, quo ruit in pavimentum, magnus exstitit: unde mater dolens in animum induxit, conclamatum esse de vita filiæ. Nec respiravit illa, nec motum ullum, nec sensum habuit: & præter hæc, vultus uti & totum parvum corpusculum erant obtrita. Ast dolor matris tametsi acerbissimus, nec memoriam Caietani, nec ejus auxilii fiduciam abstulit. Itaque cum fide eum invocat, atque in partibus magis offensis oleo ipsius eam inungens, sine mora ulla se moventem, oculos aperientem, & paulo post perfecte sanatam conspexit.

[57] [post mortalem lapsum sospitantur.] Lapsus præceps Richardi de Sio, trimuli infantis, pari commiseratione dignus fuit. Stabat ille supra fenestram domus suæ, quæ quia erat trium tabulatorum, erat altissima; dumque ludit puerorum more, misere delapsus est. Amita, quæ præcipitem agi eum vidit, opem ipsi ferre non potuit; sed gravi horrore correpta, Beatum dumtaxat invocare Caietanum. Adeo autem infeliciter in vivum infans impegit saxum, ut caput ipsi ac totum corpus obtrita fuerint. Multi, qui eo accesserunt, casus acerbitatem miserati sunt: sed quia nomen Caietani erat memoratum, firmam spem concepere, futurum, ut, si viveret etiamnum, ipsi succurreret, vel, si esset mortuus, ad vitam revocaret. Igitur eadem amita, quæ Beatum invocarat, multas inter lacrymas oleo suo infantem unxit: isque continuo vitæ signum motu dedit: lingua, quæ exterius prominebat, recessit, & verbum aliquod proferre cœpit: ac tandem subito integer atque sanus apparuit.

[58] [Alii plures,] Neapoli certe plura mirabilia sunt visa in lapsu Angeli Vetrenti, qui dum inhabitaret casam vicinissimam ecclesiæ Clericorum Regularium S. Pauli, infirmabatur ibidem febri mortali, & a medicis desperatus, prope aberat a termino vitæ. Malum erumpebat in gravia deliria, & accidit quodam vespere, dum quiesceret, ut, furiose evigilans, se conferret, tametsi vacillando, ad puteum altissimum forte palmorum centum, qui erat in ipsomet ejus cubiculo, in eumque se projiceret. Ad strepitum uxor, quæ erat in vicino cubiculo, rata id quod erat, confestim accurrit, & conscia, quod viveret, recta volavit ad ecclesiam S. Pauli: quam dum clausam offenderet, magna jam noctis parte transacta, exspectavit in limine; ubi lacerans capillos, & ubertim plorans, Abs te, inquiebat, Caietane, volo vitam & salutem mei mariti: abs te, quam dare te posse, scio. Atque illud pluribus vicibus repetens, domum reversa est, ut opem ferret ei, qui in puteo patiebatur. Nec mora; spectata ibi fuit congeries rerum mirabilium, quandoquidem is, qui propter angustiam & altitudinem putei, dum inter cadendum hic & illic impingeret, debebat esse graviter læsus, & deinde submergi, cecidit in hunc modum, ut nulla sui parte mali quidquam passus esset, nec madidus. Accedit eo, quod ille, qui e febri pestilente erat morti vicinus, e puteo, in quo fuerat unius horæ spatio, sanus & integer fuerit extractus.

[59] Puteus alter Neapoli pariter rem non minus mirabilem subministrat. [qui in puteum ceciderant,] Carolus Ciminus, novem circiter annorum puer, dum haurit aquam, una e situlis, sicut contingere assolet, tanta cum vehementia descendit, ut eum una secum raperet. In isto periculo invocavit ille Beatum, eumque videre visus est circumdatum magna luce. Mater, Julia Sposita nomine, suspicabatur e strepitu aliquid infortunii, & illuc subito cursu contendit: sed comperit, eum jam præcipitem actum. Tertio illum vocat; sed quia nihil acciperet responsi, mortuum esse censuit: & subito ante imaginem Caietani, quæ a puteo haud aberat procul, pluries amarissimis cum lacrymis clamavit: Da mihi filium meum, Caietane. Grave infortunium totam quasi viciniam illuc convocavit. Interea homines advenerunt tres, artis putealis periti; quorum unus in puteum descendens ac circumspectans, dum eum non vidit, mortuum jam fuisse in fundo existimavit. Opus itaque fuit, ut alius ex illis eo descenderet uncinis instructus, aliisque artis instrumentis, ac magno præsertim ligone, quo tandem Carolus extractus est, multo luto sordidus, omnique vitæ indicio destitutus. Hic mater ad eamdem imaginem iterabat lamenta ac preces: &, ecce, puer respirando ad vitam redit: omnesque summis laudibus extulere virtutem ac miraculum Sancti, nemine dubitante, quin mortuus fuisset is, qui duabus tertiis horæ partibus, nec plus nec minus, fuerat sub aquis: quando communis hominum intelligentium opinio est, quod ne robustissimi quidem homines, nedum debiles pueri, tamdiu sine respiratione perdurare possint.

[60] Nicolaus Ursinus, puer sexennis, in puteum etiam incidit, [a morte liberantur.] ad palmas sex aquis obtectum: in fundo hora media is exstitit: foras absque vita extractus est: mater largo cum fletu Caietanum invocat: & cum stupore omnium, qui aderant, de improviso surgit puer salvus & incolumis. Nicolaus de Jacobo, annorum septem puer, in puteum cecidit centum palmis altum. Dumque cadit, Beatum invocat: qui spectabilis ei apparens, Surge, inquit. Et absque ulla corporis læsione pedibus constitit: & viri, qui ad eum extrahendum descenderant, istius utpote rei periti, ad oram aquæ illum sedentem invenerunt sanum ac salvum: qui etiam testimonium dedit ipsemet, quomodo sibi apparuisset Sanctus, & ab isto discrimine liberasset. Ita quoque accidit Carolo Rosso; cui in puteum etiam lapso, & Caietanum invocanti, manum porrexit Sanctus, & e periculo isto eripuit. Ita alteri cuidam juvenculæ evenit, quæ eodem modo in puteum illapsa, & Caietani nomen invocans, non potuit non submergi in ista profundissima aqua.

[61] Franciscus Zizza, puer quinquennis, cecidit e scalis, [Mirabilia] quæ in tres divisæ erant partes, quarum singulæ numerabant gradus quadraginta, easque, quantæ quantæ erant, emensus est. Matri, quæ aspiciebat eum cadere, nihil per tempus licuit, quam ut invocaret B. Caietanum. Audivit eam is atque exaudivit, ac infantem lapsum manu prehendit, ac suaviter in terra quiescere fecit nulla vel minima etiam sui parte læsum, si solum in vultu livorem excipias, lapsus indicem. Divinam opem mox ille cum manifestavit, tum Caietanum sibi spectabilem apparuisse adjecit, illa ipsa forma & illo habitu, quem præfert imago ejus ad S. Pauli. E longis pariter scalis præceps est lapsus Antonius Marola, & adeo vehementer in marmor impegit, ut arteriæ pulsus ac sensuum expers esset; ac proin mortuis jam annumeratus; præsertim quia e vulnere, quod ei erat inflictum, non prodiret sanguis. Cogitabat pater, curandum sibi esse, ut sepulturæ traderetur; sed mater spem non deposuit. Nulla mora, ad S. Pauli se contulit, & ante miraculosam Caietani imaginem oravit, impetravit: nam domum reversa, filium vivum ac sanum offendit.

[62] [in lapsibus.] Quod jam narramus de Anna Maria Brancata, audiri certe absque interno horrore non potest. Bona illa mulier scalas scandens, infeliciter lapsa est transversim, & in nescio quod instrumentum impegit, in quo prominebant exterius aliqua acutissima ac crassa ferramenta, quæ certo illam vulnere plus uno transfigere debebant. At quid accidit? Invocato Caietani nomine, naturam ea commutarunt: nam quando, transfixis jam vestibus, penetrarunt ad vivam carnem, non perrexerunt ulterius; crevitque miraculum: nam duo e magnis illis clavis, præ pondere ac impetu lapsi corporis, infracti sunt, ut claris indiciis cognosceretur divina virtus, per quam non tantum non offenderant quocumque modo mulierem istam ferramenta illa; verum etiam rupta ipsamet fuerant. Et vero patrocinii Caietani vis hæc fuit: qui Annæ Mariæ apparens, dixit illi, hanc sese gratiam ei impetrasse. Illa autem hanc narrans adjunxit, quod postquam in grati animi tesseram Sancto accendisset lampadem, tantumque olei eidem imposuisset, ut horis circiter sex durare posset, suffecerit pro novemdecim.

[63] [Varia] Lucia Meschina pariter ex altissimis scalis transversim decidit. Nullum in præcipiti lapsu auxilium habuit, quam nomen Caietani pluries invocatum. Quo tempore dum Caietanus ipsi clare appareret, mortem quidem illa evasit; sed impedire haud potuit aliud infortunium: brachium quippe tanto cum impetu in terram impegerat, ut illud fregerit. Vivaci cum affectu repetit invocationem: voto se alligat curandi, ut celebrentur aliquot Missæ, & appendendi ad aram brachium cereum; & sine mora ad locum rediere suum ossa luxata, brachiumque spectatur integrum, quale prius fuerat. Missæ fuerunt celebratæ; sed brachii, quod promiserat, oblita, acriter pœnas dedit: nam, nervis induratis, motum ac usum brachii istius amisit. Menses duos illa tenuit pœna, donec voti memor, pristinæ sanitati reddita est.

[64] [alia] Lapsus pueri, qui Onufrii Bolini erat filius, si adeo gravis non fuit, habuit tamen, unde esset non mediocriter luctuosus: sed enim, uno fallente pede in lubrico, per scalam cecidit, tantaque cum vehementia caput in terram illisit, ut ore, lingua ac dentibus male offensis, nec loqui posset, nec comedere. Dumque dolores remediis ingravescerent, integram questibus noctem consumpsit: donec matutino tempore sequente imaginem Sancti conspicatus in cubiculo suo, nec non lampadem, quæ ante illam ardebat; visu isto sensit se plenum spei bonæ; signisque oleum illud petiit, & eo unctus, magno cum præsentium omnium stupore cœpit loqui, ac manducavit, surrexitque absque ullo prorsus malo.

[65] [lapsuum] E culmine altissimæ domus cecidit Anellus Josephus Comus, puer quadrimus. Vehementer percussit capite terram, & præ multo sanguine, quem ex ore, e naribus ac dentibus emittebat, interius & graviter quidem læsi capitis indicia dabat. Quotquot ad misere accurrebant lapsum, de vita ejus desperabant. De spe tamen non decidebat mater, nomine Laureta Billota: invocat B. Caietanum, ejusque oleo filium inungens, ut respirare illum vidit incipere, inter brachia eum cepit, recta ad Beati altare se contulit, ibique tantopere ploravit, & oravit, ut una cum filio prorsus sano domum reversa sit.

Quadrimus item erat infans, qui ex editissimo loco ac summo cum periculo præceps agebatur. Domus Neapolitanæ, in ordines utique quatuor seu tabulata erectæ, sunt altissimæ. In unius itaque istarum ædium fastigio, ac super fenestram stabat Franciscus Pera. Lapis cui innitebatur infans, ibidem emotus decidit, eumdemque infantem secum traxit. Mater illum vidit; & tametsi præ terrore minus hoc animadvertere potuisset; quia tamen erga Caietanum affecta admodum erat, magna voce protectorem suum inclamavit. Quid tum postea? Is, qui e tam alto loco delapsus præceps, debebat totus obteri, hoc modo cecidit, ut nulla sui parte læsus apparuerit, & mox sanus surrexerit ac salvus. Quod autem hoc contigerit manu Caietani, ex eo colligitur, quod illud saxum, modo memoratum, quantumvis durissimum, in plures tamen partes infractum fuerit. Tria alia lapsuum sospitatorum exempla sequuntur apud Silosium, quæ ibi videri possunt.

[66] Præter modum commiseratione dignus etiam fuit lapsus præceps Josephi Moralis infantis, [sospitatorum] qui secundum ætatis annum necdum compleverat. Ex altissimis Castri Neapolitani fenestris, quæ exonerandis tormentis bellicis subserviunt, delapsus fuerat in ejusdem propugnaculi fossam. Parentes, qui id viderunt, vix præ horrore invocare potuerunt B. Caietanum. Quid plura? Ubi illuc concurrissent, infantem invenerunt integrum ac sanum, non secus ac si e tam edito loco non decidisset. Rogatus autem, quisnam auxilio sibi fuisset; B. Caietanum aperte indicavit. Idem accidit infanti alteri bimulo, Josephi Feli filio: qui e scalis triginta palmos altis præceps excidit sine ulla vel minima læsione, interrogatusque similiter, ecquis sibi tulisset opem; B. Caietanum fuisse, respondit. In simili infortunio tria beneficia numeravit Hieronyma Anastasia, B. Caietani auxilium implorans. Primo quippe ex altissima suæ domus fenestra cecidit; cumque non posset non graviter læsa esse, nihil inde damni sensit. Deinde, in loco, in quem delapsa fuit, profundissimus erat puteus; in quem enimvero dum præceps agi deberet, eum evasit. Tertio, nonnulla ex vasis illis viriditatem frondium ostentantibus, atque exponi ad fenestras solitis, post ipsam delapsa, sine dubio nocere ei non modice debebant; & tamen non tetigerunt illam.

At prætereundum non est id, quod Francisco Sicilia, Casertano evenit. Commorabatur is Neapoli, negotiorum suorum causa, in vico, qui a S. Antonio nomen habet. Accidit, ut in illo hospitio, in quo erat, excitaretur incendium; & adeo repente increvit flamma, ut modus non superesset eam evadendi. Quandoquidem vero ab illa parte, qua ardebat ignis, omnis jam exitus erat præclusus; ab alia autem erant adeo alta meniana *, ut exsultum tentare multo majus esset periculum; quidnam ille aget? Memor est Caietani, spes in eo suas figit, invocat; ac deinde magno cum animo ac fide ex altissima fenestra exsiliens; evasit incolumis absque ullo vel minimo corporis detrimento.

[67] Vir ille Casertanus in memoriam mihi revocat prodigium aliquod singulare, quod paullo ante acciderat in urbe Casertana a, ac de incendio etiam est. [exempla congeruntur.] PP. Augustiniani anno LII hujus seculi, die XXIV Augusti, ex populi istius ac sua devotione collocare debebant solenni ritu in sua ecclesia imaginem B. Caietani. Unde in ordinem direxerunt numerosam supplicationem, & exornatis splendide ecclesia & sacello, quod ei destinarant, nihil prætermisere, quod exhilarare festum, ac pompam illam, Sanctique honorem amplificare posset. Cives etiam pro sua industria omnes magnificentiæ partes implere satagebant. Illos inter Andreas de Januario, propterea quod suam domum dicta supplicatio debebat pertransire, apparavit nescio quos ignes artificiosos; qui dum suo tempore accensi essent, & hac atque illac, ut solent pyroboli *, volitarent; unus ex illis se ingessit in officinam, in qua simul cum rebus aliis, quæ ibidem vendebantur, erat pulvis nitricus; qui ab igne tactus, in hunc exarsit modum, ut impetuose conquassarit cubiculum superius, in quo erant mater & uxor ejusdem Andreæ, ut festivitatem spectarent. Strepitus ac spectaculum horribile supra modum perterrefecit & exanimavit miseras mulieres. Nullum periculi videbant effugium, jamque exspectabant, vivas sese hisce in ruinis sepultum iri, si ipse Caietanus, cujus agebatur solennitas, non succurisset. Lacrymis itaque ubertim profusis, ac pio cum affectu eum invocant; &, cubiculo isto confestim destructo, ceciderunt in officinam, easque pone sequuntur ligna ac lapides, nec non universa illa ruina. Quid fit? Illæ, quæ in isto temporis articulo a flamma absorbendæ videbantur, & a lapidum vehementia opprimendæ, sanas se atque illæsas invenere in terra positas. Hujus memorabilis beneficii picturam e voti religione expressam ad Beati altare attulerunt. Hæc ibi. Alia, ne justo longiores simus, missa facimus, quæ videri possunt apud citatum biographum.

ANNOTATA.

a De hoc loco adisis quæ notavimus ad cap. 3 Vitæ lit. e.

* Ital. balconi

* Ital. razzi

PARS QUINTA.
Pericula rhedarum ac carrucarum mirum in modum fugata.

[Pueris] Celebre illud fuit Neapoli, quod accidit in illo vico, cui Virginum nomen indidere. Auriga quidam ut Sacro interesset in vicino templo, solam reliquit carrucam duobus vini doliis onustam. Puer annorum undecim, nomine Didacus Casaburus, consueta ætati isti cum levitate partem carri superiorem ascendens, rem ita gessit, ut is ex gravitate illa inverteretur, unumque e doliis supra ipsum ceciderit, eumque tali modo oppresserit, ut pulsu arteriæ, motuque ac respiratione fuerit etiam destitutus, omnesque eum judicarent mortuum, aut vitæ spei expertem: præsertim quod bono temporis intervallo sub pondere dolii existere eum oportuerit; donec accesserint plures personæ, quæ illum inde extraxere. Accurrit eo quidam sacerdos qui, solam animæ salutem curans, ubi eum sæpius inclamasset, ut aliquod ex ipso signum eliceret, & absolveret eum a peccatis, nec tamen indicio ullo responsi quidquam acciperet, inde abscessit. Verum dum abit, tenero quodam insolitæ pietatis affectu motus fuit, ut rediret: reperitque, puerum vivere quidem, sed adeo debili esse respiratione, ut tam mortuus quam vivus videretur. Quia itaque potens Caietani intercessio in ore erat omni populo, videbatur ei interna quædam vox dicere, ut in tam miserando casu ipse quoque Sanctum invocaret. Quo factum est, ut multa cum fide puerum primo signans cruce, mox protulerit ista verba: Per intercessionem sancti sui confessoris Caietani liberet te Dominus ab omni malo. Res dictu atque auditu mirabilis! eodem illo temporis puncto videtur quasi e somno excitari, oculos circumagit, loquitur, surgit, sanusque omnino parentibus suis traditus est. Ita etiam pariter evenit alteri puero quadrimo, Ignatio Falangæ dicto, per dolium vinarium, quod supra ipsum lapsum, diu eum oppressum detinuit; donec plures eo digressi, ut ipsi opem ferrent, invocato Caietani nomine, salvum & illæsum eum offenderunt.

[69] Æque mirabilis fuit casus, qui Vito Fortunato accidit. [misere obterendis] Pueri plures simul ludebant, sicut eorum est mos: &, ecce, rapidissima quædam rheda effusissimis habenis accedit ad locum, in quo erat turba illa. Huc & illuc, infortunii vitandi gratia, se proripiebant. Soli Vito tam expedito esse non licuit, quin ab ea tactus fuerit: qui dum lapsus esset humi, super ejus genua transierunt fervidæ rotæ. E vicina fenestra viderunt eum in isto periculo mulieres aliquot, tamque terrifico commotæ spectaculo ac commiseratione, una omnes voce clamarunt: O beate Caietane, serva eum. Nec mora, nonnullæ ex eis illuc accurrerunt; & quæ primum captæ fuerant pietate, postea stupore consternatæ sunt. Puer quippe haud aliter quam si nihil mali sibi accidisset, e terra jam surrexerat, & gradiebatur expedite. Quamquam vero nullo vulnere offensus fuisset in genibus, exiguum tamen livoris inde contraxit, in testimonium prodigii.

[70] Alius nobis occurrit puer annorum quinque, cui nomen Nicolaus Golioneus: [salutem confert] qui dum rhedæ fugam præcipiti cursu currentis declinare non posset, in hunc modum humi dejectus, ac conculcatus est, ut rotæ super ejus vultum transierint. Sero accessit pater, ac semimortuum in ædes eum deduxit; nec quisquam fuit, qui de ipsius vita non desperarit, cum vultus ejus esset obtritus, fractaque etiam ossa, & vulneratum pariter caput. Sed bonus pater optime gnarus, invocationem Sanctorum omni infortunio ac qualicumque arte medica præstantiorem esse, ad Caietani patrocinium mox recurrit: votum edit, orat, puerum ungit oleo lampadis ejus. Quid plura? Brevissimo tempore (res enimvero, quæ a medicis fieri haud posse judicabatur) sanitas ipsi ac vultus restituta sunt; nec ullum tanti mali signum ei superfuit.

[71] Camillæ Mustolæ tenerior ac delicatior fuit filius, [sospitator S. Caietanus:] anno utpote non plus unico natus, ac proin cum multo majore damno lædi debebat per hujusmodi infortunium. Fuit is relictus in inferno domus limine; dumque ibidem maneret, accidit, ut magno cum impetu transiret rheda rapidissima. Exhorruit infans, lapsumque apprehenderunt eum rotæ in tibiis ac humeris. Mater, amita, aliæque e vicinia succurrere ei quando non poterant, B. Caietano illum commendarunt. Mater præsertim, sive ut non aspiceret filium in frusta concisum, sive ut securius auxilium procuraret, cura de illo amitæ relicta, ad ecclesiam S. Pauli veloci gressu se contulit, & ante aram Beati, lacerans sibi capillos, & tota in dolorem soluta, alta voce clamare cœpit, & orare pro filio suo. Inter hæc, amita ipso cum infante etiam supervenit, totaque ecclesia resonante femineis stridoribus, multi commiseratione tacti illuc concurrere. Res enimvero mirabilis! quando infantem vestibus exuunt, ut damnum explorarent, ubi in animum inducebant, corpusculum illud a se repertum iri omnino obtritum, ac diffracta ossa, invenerunt revera illud integrum; si excipias nescio quem levem livorem, quem in uno humerorum observarunt: ad hæc pes unus aliquantum erat ei inflatus. Sed unum æque ac aliud indicium oleo lampadis cito evanuit. Erat ibi tunc mulier, a dæmone possessa, quæ dixit, infantem, si persona illa, quæ fuerat locuta, tacuisset, sine dubio in frusta redigendum fuisse; significans, invocationem Sancti liberasse eum. Paria fuere infortunium ac gratia parvulæ infantis, Augustinæ Magræ filiæ; supra quam transeunte similiter rapida rheda, solo Caietani nomine nihil ea damni accepit. Ita etiam Alexio Caracciolo, & Antonio Rotæ, qui ad ejusdem nominis invocationem, post lapsum infra rhedam, inde sine ullo damno extracti sunt.

[72] [quos favores] Favores, quos Caietanus pueris concessit, maturæ ætatis viris denegati non sunt: nonnullos ex his narrabimus. Erga Beatum devotissime erat affectus Joannes Antonius Basileus: sæpe visebat altare ejus, gestabatque ipsius in tela imaginem collo appensam. Serviebat is mercatori telarum, easque vendendas circumferebat per urbem Neapolitanam. Evenit, dum casu quadam vice vacillaret in lubrico, ac in faciem procideret, ut pone eum venerit carrus frumento onustus, unaque rotarum per tibias ejus ac humeros transierit. Paullo ante inviserat Beati sacellum, illiusque memor, subito eum invocavit. Tunc quidem videbantur non esse exauditæ ejus preces: quia præ pondere istius carri misere obtritus, vivere diutius, uti communis ferebat opinio, non poterat. Accessit ad eum sacerdos; sed adeo mentis impotem, ac motu carentem invenit, ut nullum pœnitentis animi signum ex ipso elicere potuerit ad absolutionem. Oleum tamen Beati petiit, ac cum fide eum unxit: & sine ulla mora, omnibus, quotquot præsentes aderant, stupore attonitis, ad mentem rediit: unde de noxis suis commode confiteri potuit; domumque delatus plenam ibidem mox consecutus sanitatem est. Nam sacerdos, quem diximus, persuasum habens, parum ipsi superesse vitæ, sequebatur eum, ut in extremo illo articulo ei opem ferret; sed adeo sanum ipsum offendit, ut quasi totus sibi restitutus, mensæ accumberet comedendi gratia: die autem postero exiit domo de more, visusque est incedere ac telas suas vendere. Miraculum illud, quod accidit in celebri quadam via, omnium linguis celebratum, maximoque in pretio habitum fuit, quod utique par non haberet: quia carrucæ hujusmodi portare solent tredecim modios frumenti, qui forte conficiunt bis mille libras; præterquam quod rotæ suapte mole sint gravissimæ.

[73] [ad maturioris ætatis personas] Duo alii, nisi in promptu affuisset auxilium Caietani, misere etiam obtriti fuissent. Unus fuit Antonius Rochus, qui ex urbe Aversa a Neapo lim profectus, hunc in modum decidit ex anteriore carri parte, ut rotæ supra ipsum ruerint; sed invocans Caietanum, e terra surrexit salvus & incolumis. Alter fuit Joannes Grimaldus, qui e carruca delapsus, adeo sese movere expedite non potuit, quin rotæ transirent super tibias; sed eodem nomine evasit periculum ac damnum: totaque tibiæ offensio fuit levis quidam dolor, qui ei superfuit, ac postridie reipsa evanuit.

[74] Hujusmodi extitit gratia Didaco Burgosio, militi Hispano, [mirifice] collata: nam dum in area palatii regalis dormiret sub dio, transivit per ejus humeros furibunda rheda; verum infortunio expergefactus invocat B. Caietanum, & ubi se graviter læsum deputabat, prorsus se animadvertit indemnem.

Ludovicus Julianus rhedarius duos juvenes equos condocefaciebat ad vecturam; qui, postquam præcipitem sese illi in fugam dedissent, censebat, quod e re sua esset, exsilire e rheda: at non potuit illud efficere tanta cum dexteritate, quin humeri, & unum e brachiis infra rotas permanserint. Verum, invocato Caietano, evasit incolumis.

Equi etiam rhedæ, in qua erant duæ feminæ nobiles, Hippolyta Mascambruna, & Antonia Lubrana, in desperatam sese præcipitavere fugam: nec frenum illos juvabat, nec concursus populi frequentis, ut auxilium ferret. In quo periculo clamabant bonæ mulieres alta voce: O beate Caietane, siste illos. Hoc dicto, ab illis uti & a famulis visus fuit vir in habitu Theatino, qui birreto fugam sistebat: & creditus fuit ipse Caietanus, qui invocatus advenerit ad illas angustias.

[75] Majore commiseratione dignus eventus, qui Antoniæ Vizencæ accidit in urbe Aletiensi b. [etiam extendit.] Illa, dum duo equi furiis acti rhedam post se trahebant, cecidit, dumque non posset fugere, rotæ pone eam fuere, & tibiam unam adeo graviter disrupere, ut, ossibus diffractis, sola pelle adhæreret reliquo corpori. Dolor ac lamenta fuere magna: & quia humanum omne auxilium erat frustra, totam sese in brachia Caietani conjecit. Orat, plorat. Mirabilis vere res! Caietanus idem subito sese ei spectabilem exhibuit, qui propria sua manu reponens ossa loco suo, ita sanavit tibiam, ut nullum in ea mali vestigium superesset.

ANNOTATA.

a Consule ea, quæ supra diximus in Annotatisad cap. 9 Vitæ lit. b.

b Aletium, Italis Lecce, urbs est in provincia Hydruntina regni Neapolitani; de qua, uti & de ejusdem episcopis (quos Aletinos seu Lupienses, sive Lycienses vocat) agit Ughellus tom. 9 Italiæ sacræ col. 89 & seqq. Consuli præterea possunt Leander Albertus in mediterraneis Salentinorum, Ferrarii nova Topographia in Martyrologium Romanum fol. 4 verso, aliique.

PARS SEXTA.
Mirabiles eventus in mari.

[Joannes Austriacus] Imperium, quod in pelagus ac ventos exercuit ille Servus Domini, infinita demonstrant exempla; e quibus tamen propter magnam copiam, multa hic omittere convenit. Primum demus locum illi, quod accidit D. Joanni Austriaco, Philippi IV filio: qui mense Octobri, anno hujus seculi quinquagesimo quinto, duabus in triremibus classiculæ Neapolitanæ, non multum favente tempore, vela faciens ex insulis Balearibus a, cito percepit, quod tres naves barbaræ probe armatæ, quantum colligi poterat, plenis velis sese insequerentur. Retro redire, jam tempus non permittebat: unde necesse erat, instare remis, ac ventis se committere. At tergo ejus mox imminebant Turcæ, qui tormentis bellicis ac sclopetis triremes male vexare, non sine multorum morte, cœperunt; quos inter exstitit marchio Serranus, armorum administratione admodum celebris. Audaciam atque animos auxit, quod e mancipiis quibusdam transfugis audirent, una triremium vehi regiam Joannis personam: ac proin intelligentes, prædam fore splendidam æque ac locupletem; eo velociter cursum intenderunt, atque ita eam cinxerunt, ut nullum pateret effugium. In tam gravi discrimine bonus princeps animis vel tantillum non cecidit.

[77] [e Turcarum manibus eripitur:] Triremis remiges ac milites excitans, e pectore extraxit schema aliquod, in cujus altera parte exstabat effigies Virginis Rosarii b; in altera autem B. Caietani: ac ferventibus exhortationibus addebat, quo in patrocinio deberent collocare spes suas: quantum quidem ad se attineret, si hoc periculum evaderent, spondebat omnibus libertatem, ac beato Caietano triremem. Hoc sermone erectis animis, nec non remigibus nervos omnes intendentibus, etiamsi a globorum hostilium grandine multum passi essent, e medio navium istarum exiit obsessa triremis: nox ingruit, ac tenebræ opportunitatem dolo subministravere: nam iter instituerunt versus Africam, præter hostis exspectationem: & inde postmodum, mutato cursu, secundo vento Genuam deflexerunt, triremi S. Agathæ in barbarorum potestatem deducta. Continuo gratias egerunt beatissimæ Virgini ac beato Caietano, cujus singulare beneficium agnovere.

[78] [quas etiam,] Sequitur nunc eventus, qui non unum, sed plura complectitur mirabilia. Triremis una classiculæ Neapolitanæ ex Hispania in Italiam vehebat Cardinalem de Retz, c, &, ecce, per viam quatuor triremes Turcarum, quæ vento valido ac secundo actæ, velocissime eam insequebantur: jamque videbantur eam assecuturæ, ac prædam acturæ. Prima, quæ navis præfecto erga Caietanum piissime affecto incidit cogitatio, fuit de implorando ipsius patrocinio: quo visus est eodem tempore remittere inimici, qui sequebatur, impetus, & triremi, quæ fugitabat, spiritus addi: unde tempus habuit, ut incolumis evaderet: cumque infortunia non desint in mari, en tibi novum discrimen. Postquam enim non longe ab insula Sardiniæ de improviso sæva esset exorta tempestas, ventorumque furiis hac atque illac excussa triremis, parum abfuit, quin vel ab undis absorberetur, vel impingeret in scopulum aliquem. Decertabant fortiter remiges ac naucleri; sed procella erat multo impetuosior, quam ut vel consilio vel brachiis superari posset, eoque tandem loci redacta est navis, quæ a vento impugnabatur, ut scopulo allisa sit; omnesque eam dissolutam esse existimantes, plorarent vicinum naufragium.

[79] [uti & tempestatem evadit Cardinalis de Retz,] Jam vero illa, quæ paullo ante Beati invocationem experta fuerat, eadem quoque sibi persuasit, quod deberet esse anchora sacra in casu tam desperato. Omnes itaque certatim eum invocant. Ipsemet Cardinalis precibus vacans exhortabatur illos, ut preces continuarent, utque in tam potente Patrono spem ponerent. Navis præfectus magna voce promisit, si evaderent periculum, se curaturum confici vexillum, S. Michaëlis Archangeli (ejus enim nomen triremi erat inditum) ac B. Caietani effigie insignitum, atque in beneficii memoriam deferri ad altare ejus. Audivit voces, ac votum Servus Domini &, cælo confestim faciem mutante, evanuit tempestas, suaque mari tranquillitas rediit: triremis, nulla sui, quod timebant, parte læsa, e scopulis exiit, iter resumpsit, feliciterque Centumcellas d appulit; ubi Cardinalem reliquit, qui Romam perrexit. Inde post plenis velis Neapolim pervenit. Navis præfectus non immemor voti, fieri jussit magnificum vexillum, deferrique illud curavit ad aram Beati non sine magna pompa; quæ describitur apud laudatum biographum.

[80] Eodem circiter tempore, id est, anno MDCLIV Barcinone discessit classis Hispanica, [Classe Hispanica vento misere jactata, navis una] decem & octo magnis navibus constans, & navigatione secundis ventis cœpta, serenitas in fœdum nimbum postea conversa est. Nam non longe a Sardinia mare funesti nescio quid murmuris insonare primo auditum est, sed paullo post majore auctum furore, apertum navibus istis bellum intulit: quæ huc & illuc fuerunt dispersæ, quocumque turbo furiosus eas deportabat, adeo ut archithalassus signum daret, ut unusquisque, quoad posset, rebus suis prospiceret ad grave illud periculum evitandum. Una e navibus, illa utique, quæ secum expertissimos vehebat nautas, probe instructa erat, & præseferebat, quod mari obsistere posset, & quassationibus ejus resistere: sed frustra: quoniam undarum rabie crudeliter percussa, ac dissoluta, puppi ac prora ruptis, & gubernaculo etiam amisso, per dies quinque ac totidem noctes adeo errabunde vagata est, ut, quo sub cælo degeret, incompertum haberet. Tandem ad insulam quamdam Tuneto e vicinam pervenit; ibidemque etiam perseverante procella, nec effugium illa nec requiem habuit. Quamobrem omnes jam defatigati, ac de ulteriore cum mari pugna sine gubernaculo, sine anchoris, sine velis, spem abjicientes, fixum habuere, regis Tunetani potestati tradere navim illam, quæ adeo labefactata non poterat amplius subsidio esse.

[81] Aderat ibi sacellanus, qui dum audiret desperatum illud consilium, [post horridam tempestatem feliciter sospitatur,] Cur, inquiebat, humanis auxiliis destituti, ad divina non recurrimus? Habeo sacram imaginem beati Caietani; si ad illam preces nostras porrexerimus, nullus dubito, quin consueta cum benignitate nos exauditurus sit. His dictis excitati, non secus ac si angelus aliquis certam sibi salutem promitteret, spem omnes bonam concepere: & tunc bonus sacerdos, fiducia plenus, dictam effigiem protulit, & coram omnibus eam posuit eodem isto loco, in quo navarchi gubernaculum dirigere assolent, exhortans illos, ut potens Sancti patrocinium invocarent. Tunc apparuerunt magni motus interni: flexerunt genua, plorarunt, orarunt, vota nuncuparunt, Caietanum certatim inclamarunt. Nec diu eos favor moratus est. Momento unico nebulæ, quæ tempestatem excitabant, dissipatæ sunt, quievit mare; venti, qui impetuose flabant, laceris illis velorum pannis, quæ supererant, se insinuabant, & spatio horarum quatuor ac viginti, quamquam gubernaculo exarmati, Usticam f non longe dissitam ab urbe Messana insulam attigere. Nemo fuit, qui non perspicue divinam hic agnosceret bonitatem. Summo perfusi sunt gaudio, ac debitas Caietano grates persolverunt, qui, dissipata procella, felicem illam navigationem impetrarat.

[82] Neque hic stetit Sancti beneficentia: navis quippe præfectus, [& ab interitu deinde miro modo liberatur.] qui jam statuerat recta Messanam contendere ad illam restaurandam, & ad recreandos post præteritas molestias animos, & qui jam ita erat comparatus, ut a magistratu istius urbis peti juberet triremem, ut suorum partem in illam transferret; quia navis eorum admodum debilitata tot certe hominibus vehendis erat impar; multi sese interposuere, qui magna cum fide loquentes, Quid opus est, inquiebant, ut Messanæ subsistamus? Beatus Caietanus, qui a marina rabie paullo ante nos liberavit, jam navis rector ac ventorum arbiter factus, ipsemet, uti speramus, Neapolim prospere nos conducet. Hoc dicto, secundissimus Neapolim versus spirare cœpit ventus, eademque viginti quatuor horarum periodo in portum Baianum g illos invexit. Et ibi etiam nova beneficia Caietani patrocinium manifestarunt. Etenim, cum aliquantulum sit flexuosus Baiæ portus, non modica ad illius ingressum opus est nautarum peritia. Nihilominus sine puppi, & sine alio nauclero, quam Caietano, facillime illum tenuere. Denique non parva admiratione dignum fuit, quod, postquam aqua ad multo plures quam quindecim palmos navim ingressa esset, eam sine alterius labore intus prorsus defecisse invenerint. Porro navis præfectus una cum viris præcipuis ad ecclesiam S. Pauli se contulit: ibique piis gratiarum actionibus amplum de Sancti tutela, quam toties erant experti, testimonium ediderunt. Affuit ibidem etiam nauta, velorum rector; qui summa cum fide affirmavit, vela, postquam imago illa sacra publice fuisset exposita, multo melius processisse, quam si a puppi directa fuissent; ac judicare se, clarissimum esse miraculum, quod ingens illa navis, puppi carens, non impegerit in molem arenariam aut scopulum aliquem.

[83] [Navis alia ventorum periculo ac piratarum erepta:] Navis quædam Neapolitana, cui nomen sanctissimum Rosarium, Calarim h Sardiniæ profecta, salutis exspes vagabatur; sed, invocato Caietani nomine, statim quievit mare. Primo isti ventorum præterito periculo, ecce, secundum piratarum successit, qui tribus cum navibus probe armatis discurrebant; & fuisset facillima eorum præda: sed, eodem patrocinante, prædatores transiere ulterius, non animadversa vicina navi, sine dubio a Caietano obfuscati. Beneficium hoc excepit tertium: nam dum rediret, novaque impeteretur ac multo sæviore tempestate, tota fuit submersa a puppi extima. Verum imago beati Servi Domini eidem puppi affixa, fuit stella salutaris, quæ placavit undas ac ventos primo contrarios, deinde faventes, qui eam paucis horis Neapolim promoverunt: ubi nautæ omnes ad Beati aram accesserunt, suum sospitatorem veneraturi, ac vota reddituri, quæ spoponderant.

[84] [servatæ triremes:] Eodem tempore copias triremium Neapolitanarum, quæ ad istius regni gubernationem deferebant Comitem Castriglium, nimbosus turbo oppressit; ac tres potissimum ex illis aliæ ab aliis sejunctæ plus discriminis incurrerunt. In quarum una, nomine S. Joannes, fuit aliquis, qui in alta ac spectabili parte imaginem Beati exposuit. Quid præterea? Fuit illa indomiti maris frenum; neque illi soli, sed duabus etiam aliis auxilium tulit. Nec multo ante tempore triremis alia ejusdem classiculæ mirum in modum sospitata est. Stabant omnes in obsidione Barcinonensi, & quando minus habebant, quod timerent (erat quippe mensis Julius) venti vehementissimi insurrexere, qui huc & illuc eas dispersere per ista littora. Illa, quæ S. Bernardi nomen gerebat, media jam sui parte erat submersa. Quid fit? Nomen ac patrocinium Caietani invocant; &, ecce, absorpta triremis emergit.

[85] [alii favores] Inter maria omnia periculosissimum est Adriaticum: ubi sua etiam mirabilia patravit Caietanus. Ragusam i versus iter ceperat D. Martinus de Neapoli, abbas S. Benedicti: dumque videbatur in portu navigare, venti furiosissimi adeo cœperunt navem, qua is vehebatur, impugnare, ut necesse fuerit, eam omnino illorum ludibrio permittere. Erat abbas religiosissime erga Caietanum affectus. Eum invocat; alios, eum ut invocent, hortatur. Et, ecce, facies maris mutatur; ventique pacati brevissimo temporis spatio navem conduxere Ragusam, & abbas anno subsequente Neapolim revertens, in superatæ procellæ memoriam, ad Sancti sepulcrum dedicavit pictam tabellam.

[86] Nec minus periculum incurrit, nec consecutus fuit minus mirabilem gratiam Dominicus Lereus: [navigantibus] quem, vento bene favente, cum navi frumento onusta Tarento k profectum, de improviso tam furiosa tempestas invasit, ut opus fuerit, ventorum potestati se committere, & huc atque illuc errare, usque ad maria ac littora Barbariæ: sed oleo lampadis Sancti ad pristinam mare rediit tranquillitatem ac pacem, & Neapolim feliciter pervenit: ubi ipse cum nautis duo supra viginti, sine procrastinatione nudis pedibus ad Caietani sepulcrum ivere, ac votum persolvere. Eodemque die Dominicus Paulus eo pervenit cum suis nautis etiam calceis exutis, qui in sinu Tarentino prope submersi fuerant, projecto in mare multarum mercium onere, & nomine Caietani evasere liberi.

[87] Similis procella bis in eodem itinere, Panormo Neapolim versus, [impertiti.] dum invasit Joannem Godardum, eadem invocatione ventos sedatos conspexit, & paucis horis ad portum appulit. Sic Bartholomæus Boncorus manifestum evasit naufragium, Vico l vela faciens Panormum. Ita Dominicus Torminellus in quodam itinere Hispanico plura pericula superavit. Primo occurrit piratis, & mirabili modo ex iis ereptus est. Deinde pugnandum ei fuit cum implacabilibus ventis, ac vicit. Tertio, ex Hispania reduci res ei fuit cum febri letali, & adjutorio illo, quo superaverat mare, superavit malum. Josephus Galanus Neapolim inter ac Procidam m navigio exiguo evitavit illa pericula, quæ ingente navi non effugisset; quod intercessionis S. Caietani favore contigit. Silosius hisce addit nonnullas alias gratias; ad quem nos, ne nimium excrescat narratio, lectorem mittimus.

ANNOTATA.

a Binæ istæ insulæ sunt notissimæ, quarum major dicitur Majorica; minor vero Minorica; utraque in mari Mediterraneo seu Iberico sita, atque ad Hispaniam Tarraconensem pertinet.

b De primo hujus erga Virginem Matrem piissimi cultus institutore, & antiquitate operose dissertum est tomo 1 Augusti pag. 422 & seqq.

c Per hunc intellige Joannem Franciscum Paulum Gondium (de Gondi) famosum illum & indecorum erronem; secundum ea quæ pluribus describuntur in Monumentis chronologicis & dogmaticis historiæ ecclesiasticæ subservientibus, ab anno 1600 usque ad 1716, ac Gallice editis anno 1720, tom. 2 ad an. 1652, pag. 241 & seqq. De eo ex Hispania in Italiam triremi transvecto mentio fit pag. 252; mors autem ejus pag. 263 innectitur anno Christi 1679. De illo etiam agitur apud Ciaconium in Vitis Pontificum & Cardinalium tom. 4 col. 686; de Henrico autem de Gondi Cardinalede Retz, ibid. col. 448; ubi mortuus fuisse refertur anno 1622. Cum vero Silosius memoret miracula, quæ post primum a morte S. Caietani seculum accidere, consequens est, ut non hic; sed ille, quem paullo ante designabam, intelligendus hoc loco Retzius sit.

d Italis Civitavecchia. Oppidum est provinciæ Patrimonii in ditione Ecclesiæ, ac in ora littorali maris Thyrreni.

e Urbs est Africæ notissima, ac piratica infamis, ad mare Mediterraneum.

f Insula ista jacet in Italia in mari Tyrrheno Siciliam versus, prope insulas Lipareas.

g In sinu videlicet Baiano in Campania Italiæ prope Puteolos.

h Urbs hæc Sardiniæ insulæ caput est.

i Oppidum Siciliæ insulæ in Valle Netina.

k Tarentum urbs archiepiscopalis regni Neapolitani in provincia Hydruntina. Vide Ughellum Ital. sac. tom. 9 col. 153.

l Vicus parva est regni Neapolitani in provincia Terræ laboris urbs prope sinum Neapolitanum.

m Insula est prope sinum Neapolitanum in mari Tyrrheno.

PARS SEPTIMA.
Infirmitates variæ Sancti patrocinio depulsæ, parturientes liberatæ.

[Recensentur varia] Joannes Lemosius in civitate Senogalliensi a adeo male habebat a mille morbis, ut dicere de se soleret ipsemet, quod secum portaret integrum nosocomium. Is pio erga S. Caietanum studio accensus, & cum lacrymis ac suspiriis eum invocans in templo majore, coram omni populo ac ipso episcopo, malis tot, quæ jam inveteraverant, fugatis, reviruit, & integram salutem recuperavit. Franciscus Cusanus, a nativitate membrorum usu captus, usque ad annum ætatis septimum ita vixit, ut pedibus suis ne unum quidem passum promovere valeret. Tandem pater ad beatum Caietanum sese convertit, ac votis nonnullis pro eo factis, oleo lampadis ejus vespere illum unxit; & mane (res mirabilis!) sanum invenit ac corpore erectum, nec non expedite incedentem vidit. In insula Capreana b Bartholomæus Amitranus infans, qui duos necdum expleverat annos, gravissimis fuit morbis correptus: cæcus, surdus ac mutus factus est, nervisque retractis etiam jacebat usu membrorum carens. Dumque nullum prodesset remedium, conducunt eum parentes Neapolim ad Servi Domini sepulcrum. Quo antequam pervenissent, in ecclesiæ gradibus aperuit infans oculos, solvit linguam, & usum aurium recepit; atque ad ipsum sepulcrum recuperavit pariter motum ac gressum.

[89] [infirmitatum Sancti patrocinio sanatarum] Nicolaus Aiellus Nolanus vehementissimo quodam malo usum pedis amisit, reliquo corpore male affectus; atque ita ut truncus in lecto decumbebat. Apparuit ei Caietanus, magno animo ab ipso invocatus: quem dum sacro crucis signo signaret in fronte, e lecto is surrexit continuo, antiquo suo vigore præditus, ac perfecto membrorum motu. Franciscus Parentius ita etiam contractus erat: unaque potissimum tibia hunc in modum ei erat decurtata, ut uno fortasse palmo brevior altera permanserit: neque incedebat ipse, sed manibus reptabat. Jam vero dum in castro, (cui nomen Passanesi) a patria ejus non longe distante, præstantem inquirit chirurgum, nescio quem, intrat majorem ecclesiam, ubi visa ab ipso fuit effigies beati Caietani cum multis donariis. Magna igitur erectus spe, continuo rogat Sanctum: &, ecce, sensit subministrari tibiis subitam quamdam virtutem, quæ suapte sponte ad pristinam rediere æqualitatem, & ab omni alio malo ipse convaluit.

[90] Angelæ Battinellæ famosa Neapoli salus fuit. In lumbis ad partes corporis inferiores nullus ei sensus, [exempla.] nullus motus inerat, & tam deformis etiam erat ei vultus, ut os ad aurem pertingeret: & lecto portatili, qui rotis vehebatur, delata victum emendicabat per civitatem. Illa res magnas de B. Caietano narrari audiens, viva fide accensa est: dumque suas ei preces porrigeret, sequente nocte Sanctus ei apparuit, tactuque salutari curavit vultum ejus male affectum, atque aliorum membrorum integram ei salutem dedit. Illa vero in accepti beneficii memoriam, ad ejus altare appendit lecti, quo vehebatur, rotas, nec non sediculam, in qua sedebat, quando usu membrorum capta fuerat.

Tribus annis absque motu, & absque sensu ullo jacebat Angela Paganella, oculorum etiam lumine, auriumque ac linguæ usu privata. Sanctum interpellat, & sequenti nocte videt eum ad se venire, his verbis usum: Ego sum Caietanus; & huc veni, tibi ut salutem redderem. Et hoc dicto, evanuit. Illa vero dum mane expergefieret, advertit, se videre, audire, & loqui; ad hæc, quia nervi ejus etiamnum erant infirmi, dum gressum tentat, vidit, quod pristino suo cum vigore moveret passus sine ullo impedimento. Ex iis, quæ auctor congerit a pag. 301 circa curatam a Sancto oculorum cæcitatem, sufficiant sequentia:

[91] Thomas Angelus eadem ista caligine involutus, per urbem Neapolitanam, [Cæci] ductore puero, incedebat; quando communis fama Caietani venit ad ejus aures; & quomodo virtus ejus ad illustrandos pariter oculos sese extenderet. Quamobrem spe excitatus, ad clarum illud sanctitatis lumen etiam ipse recurrit. Invocat illud, talemque ex eo splendorem accipit, ut ad pristinam suam lucem redierit. In S. Antonio, quod castellum est non procul Neapoli, fuit quædam mulier, cui præter multarum infirmitatum, eam lecto affigentium, amplam congeriem, accesserat cæcitas: sed, audita fama, quæ circumferebatur, beati Caietani, sese ei commendat; & sine mora unum oculum recuperat; dumque denuo ad eum invocandum recurrit, alterum item recipit: unde crescente fiducia, petiit integram sanitatem, eamque integre obtinuit. Quo factum, ut potuerit sine mora in viam se dare, & iverit debitas ad Sancti altare persolutura grates pro egregia adeo beneficiorum congerie.

[92] Julia Ferrigna perdidit sinistrum oculum; quæ res fuisset parvi momenti, [illuminantur:] si crassus humor, qui illum abstulerat, concretus, & ad magnitudinem nucis Avellanæ perductus, non inhæsisset fœde oculo. Tentatis remediis, intellexere parentes, contumacissimum fuisse morbum. Ad Caietanum itaque se convertunt, filiamque corroborant, ut viva cum fide sese illi commendet. Potandam ei dant aquam, in qua fuerant Sancti flores: ejusque oleo illam ungunt. Quid amplius? Mater, quæ aliquantulum inde recesserat, audivit, se vocari cum festinatione a Julia; rediret, ac videret mirabilia magni Servi Domini. Venit, vidit, ac malum omnino fugatum fuisse reperit. De curatis oculis plura dat Silosius pag. 303; de faucibus autem ac gutture ista:

[93] [strumæ, angina &c. curantur:] Josephus Pepeus, paucorum annorum puer, & Columna Vannalucia de Cilento strumis corrupti, post multas curationes, sed frustra omnes, balsamo olei Beati convaluerunt. Angina laborabat Claudia Vindicta, & adeo violenta, ut supremis Ecclesiæ munita præsidiis, nihil exspectaret quam ultimum ictum; sed eodem præstanti liquore vicina fugit mors, & integra rediit salus: prout etiam accidit Petro Augustinaccio, qui ista medicina eodem die, quo medicorum judicio exire debebat e vita, sanus e lecto exiit. Malum gutturis, pestilens puerorum contagio est. Ex hoc ad extrema deducto Blasio Veneto, annorum paucorum puero, jam cogitabat pater de ejus sepultura; sed interius monitus, ut ad hunc peritissimum medicum recurreret, id fecit, eodemque tempore, quo eum unxit oleo ejus, vivum filium ac vegetum recepit, & parvus sarcophagus, ad sepulturam ipsius præparatus, Sancto pro tropæo fuit, ad altare ejus appenso. Subito etiam malo eodem suffocati convaluerunt Hieronymus ac Dominicus Sauli, pater ac filius.

Ad fauces pertinet illud, quod infanti Teresiæ Muriscæ evenit. Dederat ei parvum nescio quod tintinnabulum, quo tempus falleret, uti cum infantibus agi assolet; & inconsideratus infans; cibi quidpiam esse censens, illud sine mora glutivit; sed dum durus bolus per exiguas fauces nec transire posset, nec infans eum rejicere, remedia omnia, quæ poterant, frustra adhibita sunt. Respirare itaque non valens, vultum mutavit infans, & parum videbatur abesse a morte. Altare Beati, ad quod delatus est, supremum exstitit remedium: quo vix invocato (res mira!) tintinnabulum foras projecit, vigorque & vita ad eum rediere. Alteri quoque non majoris ætatis infanti ita accidit; in cujus gutture pomum, quod deglutire volebat, permansit, ita ut nec sursum nec deorsum promovere illud posset. Fauces ejus unxerunt oleo Beati, &, ecce, facillime foras prodiit pomum, & respiravit infans tantum non strangulatus. Unxerunt etiam fauces Pauli Bambagiæ, pueri sexennis, ac continuo ejecit monetam cupream, quam glutierat, & quæ gutturi ejus inhæserat, cum periculo suffocationis.

[94] [prægnantes] Victoria Pignatella, nobilis domina Neapolitana, quinto mense, quo erat gravida, abortum est passa. Dumque timerent admodum ejus vitæ propter ardentissimam quæ accesserat febrim, medicum eo advocarunt magnum illum Domini Servum: ad cujus solum nomen, cessantibus illico doloribus ac febri, convaluit. Evenit anno sequente, ut eodem mense dolores renovarentur iidem nec minus contumaces, nullo juvante remedio. Unde vicinus timebatur abortus. Quid fit? Ad eumdem recurritur medicum, & unico momento omnes una cum doloribus cessarunt timores, suoque tempore partus jam maturus feliciter in lucem prodiit, indito ei in baptismo Caietani nomine. Sexto mense, qui multo est periculosior, Elisabetha Fides abortum habuit. Accessere gravissimi dolores cum acutissima febri, adeo ut visum fuerit medicis, illam admonere de vicina sua morte, ideo maxime quod, mortiferis correpta deliquiis, soleret sensibus destitui. Amici itaque ei, erga Caietanum utpote multum affectæ, indicarunt, quod illo præstanti patrocinio pristinam consequi posset sanitatem. Applicuerunt ei flores altaris ipsius, & sine mora ad se rediit; evanuere dolores, deliquia & febris, ac sanata fuit. Sexto mense abortus similiter accidit Neapoli Catharinæ Venetiæ, ac Felici Medinæ: quæ ambæ præter modum discruciatæ, periclitabantur valde de vita sua: sed altera per oleum, per votum altera Sancto factum, quasi e mortis faucibus ereptæ sunt. In pari periculo ac pene depositam se vidit Hieronyma Gargana post abortum. Mortalia deliquia eam invaserant, nec erat remedii quidpiam, quo juvari posset, si preces demum sororis excipias: quæ flexis genibus Servo Domini eam commendat: eodemque tempore infirma ad se reversa est, sanamque se sensit, affirmans, se a Sancto sospitatam fuisse.

[95] Arianna Ragiona Caietano erat devotissima, & in more positum habebat, [ad Sancti opem confugiunt,] varios, prout ferebant tempora, flores altari ejus admovere. Jam vero, quando illa conceperat, Sanctum oravit subito, ut istis in angustiis sibi adesset. Doloribus igitur tactæ, en, Caietanus spectabilis ei apparens, dixit, partum necdum esse maturum. Et vere dilatus fuit tunc temporis; sed aliquot post diebus rediere dolores, & rursum Beatus ei apparuit, dixitque, ut bono esset animo; quia brevi esset in lucem editura infantem. Sic accidit secundo die: illa vero in grati animi significationem, nomen Caietani ipsi dedit. Simili apparitione fuit de vicino partu certior facta Elisabeth Irlandesia; prout evenit, nomenque ei imposuit Caietani. Mulieres duæ, quarum uni nomen Victoria Seguinea, alteri Nuntia Linaria, gravissimis partus doloribus pene e vita proscriptæ; sed oleo lampadis Beati, emisere in lucem ambæ filium masculum: & Victoriæ suum obtigit lac in tempore, quod aliis vicibus concessum ipsi haud fuerat; ac pro certo habebat, beneficium illud a Caietani manu sibi collatum fuisse. Mense integro doloribus partus conflictabatur Angela Vitaliana, per varia temporis intervalla mortalibus animi defectionibus correpta, ita ut judicio medicorum non posset vivere. Sed admonita a matre, Sancto se commendat, & quæ diu cum morte certaverat, momento uno peperit: cui beneficio insuper adjunctum fuit miraculum aliud. Nam dum infans editus haberet brachia ac pedes contorta, Beato interpellato, subito res tota restaurata fuit.

[96] Plura pericula subiit Hieronyma Gargiola in duobus gemellis, [ac mirifice juvantur in edendo partu.] quos peperit; sed ea superavit per Caietani invocationem. Lucretiæ Volæ partus obierat, priusquam editus esset in lucem: ad quem extrahendum, nulla obstetricis ars, nulla medici suffecit, adeo tenaces egerat radices in isto sinu: unde censebant periti, partum illum fore matri fatalem. Cognovit tamen Lucretia, unicum sibi superesse effugium, videlicet patrocinium Caietani. Eum itaque invocat, & sine iteratione precum, facile foras protrusit mortuum infantem. Nec vero hic stetit favor: quia e corrupto lacte pessime affectis ejus mammillis, timebatur valde grave aliquod malum: sed invocato iterum Caietano, morbus pestilens evanuit. Postremo, dignum vere insolito nescio quo eventu mirabili fuit illud, quod accidit in partu Mariæ Mezzettæ. Habitabat illa in castro, nomine Calamosca, quo pervagata fama maximorum prodigiorum Caietani, summum ibidem incrementum ceperat: quia mirabiles per flores præsertim altaris ejus quotidie audiebantur eventus. A quatuor igitur diebus memorata Mezzetta patiebatur crudelissimos partus dolores; omnique deinceps vigore amisso, medici affirmabant, ægre hunc partum prodire vivum posse in lucem. Amici erant ei auctores, ut, quoniam tam promptum erat omnis mali remedium, illa quoque id adhiberet, seque Servo Dei commendaret. Mulier bona non distulit executioni mandare illorum consilium; florem Beati comedens, vivaci modo se ipsi commendavit. Quid dein? Eodem tempore cessarunt dolores, & egregium masculum in lucem edidit: hic vero aliud cum stupore mirandum prodidit; quod, tametsi oculis suis vidissent multi, vix tamen fidem invenit. Etenim dum vagitus edit infans, & labia aperit; conspicitur in ejus ore flos ille, quem comederat mater. Unde cognoverunt & affirmarunt omnes, huic, tamquam instrumento, deberi salutem matris ac filii.

ANNOTATA.

a Urbs hæc jacet in Ducatu Urbinate ac ditione Ecclesiæ, ad mare Adriaticum.

b Capreæ, insula, Ital. Isola di Capri, in regno Neapolitano ac mari Tyrrheno, non procula Surrento.

PARS OCTAVA.
Ubera & calculus curata; latrocinia ac maleficia &c. depulsa, uti & pestifera lues Neapoli.

[Mammillæ] Gratia Vitellia proxime post partum afflictabatur mammillis adeo periculose ac male affectis, ut medici timerent, ne, quia cordi tam erant vicinæ, partem veneni sui transmitterent ad partes magis vitales, ipsamque e vita subito tollerent. Ad illam denuntiationem valde exhorruit mulier; sed non ignara potentiæ Caietani, ad aram ejus venit; ibique orando & lacrymando obtinuit gratiam: die quippe sequenti, rupto quasi aggere corrupti humoris, omne prodiit malum, ac convaluit. Eodem malo atrociter cruciata Dominica Maggia, nec quietis aliquid invenit illa, nec medici remedium; judicabaturque, non longe admodum abesse manifestum interitum. In casu tam desperato, ad patrocinium Caietani, omni alia cura deposita, recurrit: oleo ejus inunxit mammillas, ac sensit subito dolorem, ac malum ipsum mitigari, &, continuato istius balsami usu, reipsa sanitatem consecuta est.

[98] [pessime affectæ, Caietani præsidio convalescunt.] Teresiæ Garofolæ mammillæ e malo pestifero erant nigræ instar carbonis, & per incomparabilem duritiem, qua laborabant præterea, indicabant, adhibendum esse ferrum & ignem: jamque duris adeo ac severis experimentis præfixus erat dies. Verum Teresia salutem alia invenit via: nam in benignas Caietani manus se tradens, exiguo tempore sine instrumenti rigore, valetudini pristinæ restituta est. Ferrum pariter & ignem evasit Victoria Fortunata, cui mammillæ induruerant adinstar lapidis: sed enim simul atque se unxit oleo Beati, malum evanuit. Latebat malum, quod excruciabat mammas Annæ Ricciardæ, quod dum medici non nossent, cæcorum more procedebant, & ab insidiis timebant. Mater opportunam curationem invenit; etenim filiæ mammillas ungens oleo Beati, ita rem gessit, ut malignus humor, qui in fundo latebat, foris prodiens se manifestaret: unde hostis cognitus, remediis opportunis superatus est.

[99] Veniamus jam ad alium morbum vere formidabilem, molestiæque ac periculi plenum; [Calculo laborantes] malum, inquam, calculi. Antonius Parnesius, sacerdos Neapolitanus, isto malo, ac ejusdem acerbissimis doloribus cruciabatur adeo, ut judicarint medici, procedendum esse ad sectionem. Porro Antonii debilitas non patiebatur tam extraordinaria remedia. Quamobrem interne admonitus, ut perfugium haberet ad Caietanum, bona fiducia plenus, Beatum orat, & facit, ut parvula quædam ejus neptis recitet etiam ter orationem Dominicam, & ter salutationem angelicam. Quo facto, prodit sponte sua calculus non mediocris magnitudinis, & sine ullo doloris sensu. Fuitque magni stuporis res medicis, quomodo per adeo angustos meatus potuerit exire calculus istius magnitudinis absque dolore. Præ illius mali acerbitate eo redactus est Nuntius Pettillus, ecclesiæ Triventinæ vicarius generalis, ut a medicis fuerit depositus. Ungit se oleo Beati: nec mora, ejicit foras calculum magnitudinis unius nucis. Diebus quindecim doloribus hujusmodi cruciatus fuerat Alfonsus Madonna sine ulla requie, & sine spe. Demum e S. Joanne a Teduccio (castrum est non procul Neapoli) portari se jussit ad altare Beati: ibi supplicat, Beati patrocinium implorando; & domum redux, emisit foras crassum calculum; & subito permansit sine doloribus, & sine malo.

[100] Puer tenellus annorum septem eodem morbo similiter cruciatus fuit sine ullo remedio. [Sanctum sibi propitium habent;] Deliberarant jam medici de sectione; sed puer dolore affectus, cum fide ad Beatum se convertit, & per intervalla integram consecutus est salutem. Orans quippe prima vice, emisit calculum: orans secunda, alterum: orans tertia, tertium: adeo ut orare pergens, pergeret emittere adusque duodecim calculos: quorum nonnulli tantæ fuere magnitudinis, ut mirabile admodum fuisset, si eos foras ejecisset vir maturus. Multo tenerioris ætatis erat Carolus Tuscanus, cum non excederet annum unum cum dimidio. Is dum eodem morbo discruciaretur, a medicis jam condemnatus erat ad sectionem. Sed parentes, quorum utique affectus non poterat spectare filium ferro subjectum, ad breviorem ac leniorem medicinam se converterunt. Unxerunt eum oleo Beati; &, ecce, subito prodit calculus tam enormis magnitudinis, ut haberent omnes, quod mirarentur, e tam parvo infante cum exiisse.

[101] Federicus Cardinalis Sfortia a e calculo, qui in renes descenderat, [quos inter exstitit Cardinalis Sfortia.] perquam acerbos patiebatur dolores, nullum e variis remediis expertus lenimen. Doloribus se junxit febris, longis vigiliis comitata: unde valde periclitabatur ejus vita. Malo cognito, contestati sunt medici expertissimi, esse illud immedicabile, nisi per vulnus. Malo pejus videbatur remedium, præsertim in persona Cardinalis, qui præterquam quod ageret quadragesimum nonum ætatis annum, climactericum ac proin periculosissimum, adeo ei erant præ gravitate morbi debilitatæ vires, ut valde dubitaretur, an ferrum sustinere posset. Nihilominus tamen ne vel tantillum quidem trepidus, duræ sese sectioni exposuit; sed non sine divino patrocinio. Nonnullos itaque Sanctos in singulares sibi patronos delegit, ut unus, qui sorte extraheretur, esset is, qui suæ curationis primariam exerceret præfecturam, ac sectoris manum dirigeret. Fuerunt illi S. Nicolaus Bariensis, S. Antonius Patavinus, S. Franciscus Paulanus, S. Franciscus Xaverius, & alii ad duodecim usque; quos inter erat etiam beatus Caietanus: & is fuit, quem sors declaravit directorem difficilis istius operationis; & quoniam prompta sua beneficentia jam ubique inclaruerat, certam spem dedit felicissimi successus, qui etiam secutus est. Incisio quippe facta fuit levissima manu, dolor moderatus, febris, quæ curationibus hujusmodi succedere assolet, levis extitit, ac cito evanuit. Ad hæc, lecto detentus fuit diebus non plus viginti: ubi ad perfectam vulneris sanationem requiritur mensium trium quies. Hinc conclusere medici, affuisse sine dubio divinam manum, & Caietani patrocinium: cui deinde magnanimus Cardinalis gratum sese exhibuit dono argenteo, & lampade etiam argentea librarum fortasse sexaginta, quam Neapolim ad sepulcrum sui sospitatoris misit, ac una ipsum non mediocris magnitudinis calculum in perpetuam accepti beneficii memoriam crystallo inclusum.

[102] [Varii in eventibus desperatis liberantur.] In eventibus desperatis Caietani opem experti sunt Petrus Maura, qui evasit hostes eo ipso temporis articulo, quo educto e vagina gladio armisque ignivomis tergo ejus imminebant: Franciscus Garzia, qui prædonum manus, quando id fieri non posse videbatur, effugit per Sancti invocationem: Franciscus Celentius, qui non fuit adspectabilis aggressoribus, gladios manu tenentibus, ut eum in partes conciderent. Antonius Verderosa e mediis erupit gladiis intactus. Joannes Baptista Peregrinus subduxit se laqueo, quem duo hostes capitales collo ejus jam aptarant. Thomas Ferrarius, cœnobita Cælestinus, in silva quadam involutus sine ductore, foras eductus est a Beato, qui ei apparens viam monstravit. Antonius Vincentius nomine Caietani exstinxit magnum ignem, qui domum suam redigebat in cineres. Franciscus Paulillus in gravis furti crimen vocatus, ac falso convictus, eodem tempore, quo se commendat Beato, ille, qui vere furatus fuerat, conscientiæ stimulis punctus restituit. Joannæ Vespolæ non parva pecuniæ summa restituta fuit per eamdem invocationem. Ita etiam accidit quibusdam nautis, dum fieri non posse videbatur, ut furtum detegeretur. Elisabethæ Baracanæ res quædam pretiosæ restitutæ sunt eodem tempore, quo amissionem commendabat Caietano. E manibus piratarum extractus est Angelus Venetus cum sua navi, quando jam captus esse videbatur. Franciscus Ignatius eodem modo Turcis ereptus est, quando jam in eorum manus pervenerat. In omnibus hisce aliisque innumeris eventibus desperatis, veluti ex machina comparuit Caietanus, virtuteque divina illud, quod apparebat indissolubile, fuit evolutum.

[103] [Mirum Sancti adversus dæmones imperium.] Sed verissimum est, quod omnes adversitates humanas, ac mala quælibet superent implacabilia odia, quibus nos persequuntur communes adversarii nostri, eorumque insultus. Quod vero Servus Domini norit eos refrenare ac castigare, multi a crudelibus adeo monstris infestati, ac liberati testantur. Et certe ultimis hisce temporibus nihil magis frequenter visum est ad sepulcrum ejus, quam hujusmodi homines a dæmonibus possessi, qui eo conducti sunt, ut a dura ista obsessione liberarentur. Audiebantur horrendi stridores ac strepitus, nec non altissimæ lamentationes, quod viderent se fugari e corporibus humanis. Toto die spectabantur lapides, clavi, imagunculæ cereæ, capillorum tricæ, similesque fœditates, quæ energumeni miseri ejiciebant ex ore. E parietibus jam pendent res hujusmodi, tamquam continuarum Sancti victoriarum tropæa. Dicere solebat monachus Basilianus, Joannes Baptista Hispanus dictus, vir in exorcismorum usu exercitatissimus, quod, dum quadam vice honoratam aliquam personam solitis Ecclesiæ armis adjuraret, sponte sua dæmon ipse sit professus, beato Caietano adversus spiritus tartareos eamdem illam esse potentiam, quam habuere S. Dominicus, S. Franciscus, & S. Antonius de Padua. Atque hi quidem sunt cælestes favores, e Silosii Vita accepti, ac latinitate a nobis donati, quibus magnus Dominus, ac mirabilis in suis Sanctis Deus, Servum hunc suum illustrare apud homines voluit. Alios bene multos numero, ac genere suo insignes, quos laudatus biographus per varias discurrendo Europæ regiones, recenset lib. 3, cap. 15, non transcribimus, ob rationes paullo post a nobis assignandas. Nunc itaque exponemus egregium ejusdem ac singulare patrocinium in pestifera contagione, quæ Neapolim infestavit, & quam laudatus auctor enarrat cap. 16. Relatio ejus ex Italico Latine sic sonat:

[104] Quia notabilis nimium fuit successus pestiferæ luis, [Exponit auctor luem pestiferam,] quæ contaminavit, ac miserum in statum redegit nobilissimam urbem Neapolitanam, & nimis etiam manifestum ac opportunum auxilium, quod sua intercessione ibidem porrexit Caietanus, narrationem hanc ab aliis separare decrevi, ut distinctiorem lectori de ea darem notitiam. Recens etiamnum est istius calamitatis memoria, nec locum facit animos funesta recordatione exasperandi. A tenuibus ac non bene cognitis principiis, sicut usuvenire fluminibus assolet, adeo accrevit malum, ut sepulcris, campisque ipsis colluviem ac numerum cadaverum non capientibus, publicæ viæ iis occuparentur, non a vivis amplius, sed a civibus mortuis atque inhumatis usitatæ. Prompta Dominorum Neapolitanorum per opportuna subsidia fuit providentia. Ad curandos infirmos plura sunt aperta nosocomia; plura ad mortuorum sepulturam destinata loca: non parcebatur pinguibus ministrorum stipendiis, nec restricte dabatur, quidquid pertineret ad medicos & medicinas. In capaciori nosocomio, cui a S. Januario nomen, erant semper septem fortasse millia infirmorum; e quibus prope sexcenti moriebantur quotidie, & totidem eo ingrediebantur mortifero mali ictu vulnerati. Subsidiis humanis accedebant divina: prompta quippe erat Sacramentorum administratio, & recurrebatur ad patrocinium beatissimæ Virginis, gloriosi sancti Januarii, aliorumque urbis tutelarium Sanctorum; & quia Caietani nomen tot quotidianis beneficiis, in generis omnis ac status personas diffusis, admodum tunc erat celebre, videbatur in eo potissimum nixa communis fiducia: & monitu quodam interno spem omnes firmissimam concepere, futurum, ut die anniversario ejus festo sacra, quod celebratur septima Augusti, videri posset singulare aliquod miraculum.

[105] Dum itaque crudeliter sævire pergeret strages, [quæ diris modis Neapoli grassata,] ac divinæ justitiæ gladius neutiquam parcens per afflictam circumageretur urbem, tunc potissimum concepta de illius Servi Domini patrocinio fides revixit. Quamobrem ubi dicta solennitas appeteret, omnes communi censuere suffragio, piam quamdam exercitationem adhibendam esse, qua rogaretur Sanctus, isti ut causæ advocatus accederet, & ipsi se disponerent ad accipiendam gratiam. Unde nobiles duo ad nosocomii regimen deputati, vere magni animi ac magnæ pietatis viri (quorum unus nuncupabatur D. Philippus de Dura, alter vero D. Thomas Guindazzius) fervida efflagitatione sibi porrecta, decreverunt, ut diebus novem antecedentibus, in dicti nosocomii sacello exponeretur sanctissimum Sacramentum una cum Sancti imagine; ibidemque cum aliis pietatis exercitiis recitaretur Rosarium beatissimæ Virginis. Id quod tali modo executioni mandatum, ut tribus diebus proxime festum præcedentibus, ad Servi Dei honorem factus sit maxime solennis ac magnificus apparatus per pretiosum altare, luminaria, ignesque lætitiæ testes: quibus pietatis significationibus finem imposuit communio generalis, ipso solennitatis die magno cum affectu & compunctione cordis peracta.

[106] [& S. Caietani patrocinio mirifice exstincta est.] Res enimvero mirabilis! Ipsamet pestifera lues diem illum reverita est, non secus ac si voluisset eum observare cessando ab omni opere servili; & constans fuit opinio, ne unicum quidem illo die mortuum fuisse: & exhinc imposterum, debilitatis viribus suis, cœpit cum progressu temporis deficere, donec omnino cessavit. Beneficium inæstimabile adeo fuit manifestum, ut opus ei non fuerit testimonium. Duo tamen nihilominus memorati nobiles, casu quo contingeret, ut dubitaret aliquis de gratia, quæ veluti tangebatur manibus, & ad confirmationem externorum, plenam scriptis suis peculiaribus fecere fidem; quæ postea in lucem data sunt, & omnium manibus circumlata, uti & alia personarum fide dignarum; quales erant medici locales, nec non cancellarius ac secretarius, aliique hujusmodi ministri. Adde ipsam constantem opinionem eorum, qui contagio fuerunt infecti, ac dein curati. Quippe post purgationem dierum quadraginta, in locis ad hoc destinatis, liberati ac sanati, nec non alia mali suspicione vacui, turmatim & recta se contulerunt ad ecclesiam S. Pauli, ut suum cum debita gratiarum actione agnoscerent sospitatorem. Et de hac quoque re prodierunt in lucem certissima testimonia typis edita. Agitur ibidem deinde de numerosis proxime post pestem congregationibus ac solennibus supplicationibus ad Sancti altare; adde magnifica vexilla manibus gestata, ac beatissimæ Virginis uti & ejusdem Sancti effigie insignita, cum hac inscriptione: Ob urbem a peste liberatam. Denique urbis Neapolitanæ moderatores, prout subdit Silosius, accepti beneficii memores, singulari affectu, voluntatumque concordia, nemine dissentiente, decreverunt, apud summum Pontificem obnixe urgendum esse, ut in album Sanctorum adscriberetur, essetque urbis Neapolitanæ patronus. Litteras super hac re ad Alexandrum PP. VII datas profert laudatus biographus pag. 340 & sequentibus.

ANNOTATA.

a Agitur de eo apud Ciaconium tom. 4 col. 677.

GLORIA POSTHUMA
ex singulari erga Sanctum veneratione per varios Europæ tractus diffusa; sepulcrum Neapoli; domus Lutetiæ Parisiorum.

Caietanus Thienæus conf. Neapoli (S.)

EX EDITIS.

[Pluribus aliis, quæ omittuntur, miraculis instruimur de Sancti cultu] Silosius lib. 3 Vitæ cap. 15, præter insignes illos ac frequentissimos cæli favores, quos quasi Neapoli ejusdemque locis conterminis non egressus, capitibus præcedentibus narraverat, & quos modo nos ex ipso retulimus, commemorat seriem bene longam plurium aliarum gratiarum, quas magnus noster Thaumaturgus liberali patrocinio contulit in miseros mortales in diversis Europæ regionibus. Sed quandoquidem superiora illa, quæ in Latinum sermonem convertimus, sufficere censemus ad gloriam Sancti posthumam, longumque nobis esset, ac lectori fortasse tetricum, alia hisce accumulata exhibere, quæ loco citato videri possunt; iis huc transcribendis supersedemus; ita tamen, ut varii illi Europæ tractus, quos percurrit laudatus biographus, præbituri nobis sint novæ materiæ argumentum expendendi, quantopere sese in illis Europæis regionibus & amabilem præstiterit noster sanctus Thaumaturgus singulari beneficentia, & quam tenero in illis pietatis affectu amatus fuerit, veneratione ejus quaquaversum diffusa. Argumentum quidem præsens obiter attigimus supra e Santacrucio § 4 in initio; sed singillatim illud pertractemus, delibantes e Silosiana narratione, quæ huc spectant. Miracula vero videantur in supra dictis.

[108] Principium, inquit, dabit ipsum regnum Neapolitanum, [in regno Neapolitano,] ad devotissimam adversus Caietanum affectionem provectum exemplo suæ ecclesiæ metropolitanæ, a qua, tamquam a capite, in alia membra derivare facile potuit peculiarem quemdam affectum, ac reverentiam erga Sanctum. Provincia, quæ Neapoli remotissime distat, in extrema quasi Italiæ ora sita, illa est, quam Hydruntinam vocant, & quæ etiam dicitur Salentinorum. Ibi, ac præsertim Aletii, præcipua ejusdem urbe, nescio quid peculiaris affectus ostendit Sanctus, ac singularem beneficentiam, promptamque in succurrendo voluntatem. Res probatur ibidem ab exemplis. Similia sunt, uti subdit, alia innumera miracula, quæ Caietanus fecit in ista provincia; ob quæ fuere ei multis in locis consecrata sacella & altaria, atque expositæ ejus imagines publicæ venerationi.

[109] In urbe Tarentina habuit Beatus altare suum in ecclesia principe, [in urbe] ac plurima gratanter mirabilia ibidem patravit. Quod communis lues pestifera anni quinquagesimi sexti, in istam urbem sese non intulerit, communi suffragio acceptum ipsi retulere: maxime, quod eodem illo tempore visum sit in ejus statua inusitatum aliquod miraculum, quod D. archiepiscopus, nec non canonici omnes, & quotquot concurrerunt eo, observarunt. Res gesta ibidem exponitur.

[110] In diœcesi Tarentina castrum existit, quod Lizzanum nuncupant, [ac diœcesi Tarentina,] ubi placitum fuit Sancto populos istos consolari beneficentia incredibili ac crebris miraculis. Dux Octavius Clodinius ex peculiari ac pia affectione, qua eum prosequebatur, illud effecit, ut in ecclesia majore esset altare ipsius nomine nuncupatum; ejusque ad exemplum eo concurrebant populi isti, ut in suis necessitatibus preces porrigerent, non sine singularibus beneficiis, per quæ communis devotio talem progressum ac incrementum cepit, ut nullum certius in calamitatibus suis haberent perfugium, quam nomen & altare Caietani. Venit Neapoli ad meas manus longus catalogus miraculorum, summa cum fide collectorum ab archipresbytero istius territorii: e quibus pauca ibidem memorantur a Silosio.

[111] [in utraque Calabria,] Inde nunc transeundo in Calabrias ambas, multa ibidem annotanda essent; sed ne longiores simus, pauca attingemus: quæ lector inveniet apud sæpe laudatum auctorem. Hinc in Siciliam pergens, amplam sese ibidem reperturum asserit scribendi materiem. Platia, non obscuri nominis in medio istius insulæ civitas, prima fuit, quæ suæ devotionis, nec non benevolentiæ ac potentiæ Beati fructum sensit. Quandoquidem currente anno hujus seculi quadragesimo primo, observantia ac pietas istorum civium eo jam processerat, ut in publicam atque constantem ejusdem testificationem, communi consensu eum civitatis patronum delegerint, ac patrocinium hujusmodi celebraverint omnino magnifice & religiose. Favores, patrocinante Sancto obtentos videre licet apud eumdem scriptorem.

[112] [item Panormi, & alibi.] Nobilissima urbs Panormitana nos invitat; quæ dum ostentat Beati sacelli parietes, quod in magnifica S. Josephi ecclesia exstat, omnigenis donis ornatos, videtur subministrare scriptoribus integram beneficiorum, rerum mirabilium ac portentorum historiam, quæ in favorem hominum piorum patrata sunt: qui postquam in suis necessitatibus recurrissent ad ipsius patrocinium, apertum sinum, ac promptam Beati manum invenerunt. Ad hæc, si reliquam ingrediamur Italiam, fortasse non reperiemus, teste Silosio, civitatem, quæ in pretio non habeat nomen, sanctitatem, intercessionem Caietani, ac annotandi materiem nobis non suppeditet. Enimvero gratiæ singulares, quas Sanctus in Dominio Veneto, Vicentiæ potissimum, larga manu effudit, argumento sunt, quod istius Italiæ tractus homines ad sui amorem, fiduciam, ac publicam venerationem beneficis illis ac piis irritamentis egregie provocarit. At de hisce locis consuli potest biographus, quem diximus, uti & de Urbino in Umbria.

[113] [Liburni exstat sacellum multis spiritualibus favoribus insigne.] Liburnum in Tuscia suam etiam Silosio dicendi materiem præbet. Sed hic, ait, silentio prætereundum non est, quod porro ita accreverit pietas erga Sanctum, ut ei consecrarint sacellum in æde sacra PP. Augustinianorum, quo certatim confluunt cives, ac externi; ibidem celebrantur plures per diem Missæ in gratiarum actionem pro acceptis beneficiis, vel ad accipienda nova. Ibidem quotannis cum pompa, musica, ac panegyricis dictionibus memoria ejus festa agitur: & Innocentius X ad fovendam publicam devotionem, eodem isto die ibi concessit indulgentias plenarias. Ad hæc, crescente ulterins affectu ac ardore populorum, memorato sacello adjuncta fuit sub Sancti auspiciis congregatio seu societas, ab eodem Pontifice Innocentio multis indulgentiis plenariis locupletata, id est, eodem die, quo sodales ibidem inscribuntur, & in articulo mortis, nec non die VII Augusti, annuæ Beati memoriæ sacro, ac in multis aliis solennitatibus anni præcipuis: in altari etiam, ut diebus Lunæ singulis, uti & Veneris, ad Missam quamlibet, una anima e purgatorio eximeretur.

[114] Nunc Italia egressi si per alias Europæ partes exspatiemur, [Quidnam in Hispania ac Lusitania, nec non regno Valentino.] occurrent enimvero eventus alii notatu digni, in Hispania potissimum ac Lusitania. Quandoquidem postquam Ulyssipponem pervenisset, in orientales Indias inde profecturus, pater Ambiverius (Clericus Regularis, de quo egerat auctor paullo ante) dici facile non potest, quanta cum veneratione exceptum fuerit, ipso annitente, nomen Caietani, & quanta cum gratiarum copia cognoscendum populis illis sese ipse subito præbuerit. In Hispania, ac præsertim Matriti, per famam