Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August II           Band August II           Anhang August II

8. August


OCTAVA DIES AUGUSTI.

SANCTI QUI VI IDUS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Cyriacus M. Romæ.
S. Largus M. Romæ.
S. Smaragdus M. Romæ.
Socii MM. Romæ.
S. Nazarius M. Nicomediæ.
S. Juliana V. M. Nicomediæ.
S. Agape V. M. Nicomediæ.
S. Eutychianus M. Nicomediæ.
S. Corintho M. Nicomediæ.
S. Diomedes M. Nicomediæ.
S. Metrodora V. M. Nicomediæ.
S. Hormisda M. in Persia.
S. Eleutherius M. in Græcia.
S. Leonides M. in Græcia.
S. Myron episc. conf. Thaum. in insula Cretensi.
S. Marinus Senex M. Anazarbi in Cilicia.
S. Severus presb. conf. Viennæ in Gallia.
S. Theodorus hegumenus conf. apud Græcos.
S. Mummolus abb. conf. Burdigalæ in Gallia.
S. Æmilianus ep. conf. Cyzici in Hellesponto.
B. Rathardus presb. conf. Diessen. in Bavaria.
B. Altmannus episc. Pataviensis.
S. Famianus conf. Galletii in agro Romano.
B. Hugolina virg. Vercellis in Insubria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Ultanum Lindisfarnensem monachum, longe ab eo diversum qui 1 Maii colitur, nescio unde hoc die eruerit Menardus in suo Martyrologio Benedictino. Apud Colganum, in recensendis Sanctis Hibernis minime parcum, ex Harpsfeldio signatus est XVII Januarii, quo die a Bollando Colganus necdum editus consuli non potuit. Si tamen vere eo die colatur, de ipso agi poterit in Januarii Supplemento ad dictam diem XVII Januarii.
S. Valerii ep. Trevirensis translatio signatur in additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellen. Vide quæ de ipso dicta sunt, die quo colitur XXIX Janua.
S. Colmanum Lindisfarnensem episcopum, nescio cur hoc die referri velit Colganus in notis ad vitam septimam S. Patricii pag. 181 columna 1, notatione 167; ubi agens de insula Inisbofinde ita loquitur: In qua colitur S. Colmanus episcopus Lindisfarnensis, qui obiit anno DCLXXIV, VIII Augusti quo frustra remissus est in Prætermissos VII Martii. Memoria hic lapsum oportet Colganum, qui Sanctum illum Colmanum retulit XVIII Februarii, quo die gesta ejus a Majoribus nostris illustrata sunt, ut istic videri potest XVIII Februarii.
Sancti Apostoli Mathiæ certamen cum parvo elogio legitur in Menologio Sirletiano. Egimus de eo XXIV Februarii.
S. Quiriaci episcopi passio Hierosolymis sub Juliano rotunde hoc die annuntiatur in codice Usuardino Pulsanensi; alii potissimum insistunt translationi ejus, hoc die, ut volunt, Anconam factæ. De Quiriacis vel Cyriacis satis disputatum est. De Martyre Hierosolymitano, deque ejus translatione videndus tomus 1 Maii a pag. 439, ubi res tota pridem discussa est IV Maii.
S. Theodomum Lucensem in Etruria episcopum, cur hoc die Castellanus in auctariis suis retulerit, fateor me prorsus non intelligere, cum scire potuerit & debuerit, eum Lucæ coli XIX Maii, quo die in Actis nostris relatus est sub vero nomine Theodori, ubi etiam dictum est, ab aliquibus Thodomum & Theodolum appellari; videantur ibi dicta tom. IV pag. 329 XIX Maii.
S. Justinus martyr, cujus corpus requiescit in majori ecclesia beatæ Virginis Parisiis, memoratur hoc die a Munerato, Greveno & Molano: at jam in auctariis Usuardinis monuimus, eumdem ipsum hunc esse, qui ab Usuardo ponitur 1 Augusti, quo etiam die Acta ejus illustravimus, ut proinde recurrendum sit ad 1 Aug.
Sic S. Felix martyr Gerundensis huc etiam translatus est in codice Hagenoyensi, ex jam dicto primo die quo Acta ejus illustrata sunt. Vide igitur iterum 1 Augusti.
S. Faustinus martyr Mediolanensis hoc die perperam signatur in codice Usuardino Centulensi: spectat ad diem præcedentem quo de ipso actum est VII Augusti.
Valerianum M. signant additiones Cartusiæ Bruxellensis: quem autem inter tot synonymos indicare velint, nemo facile divinaverit.
Duo Martyres ex Tyro exstant in Menæo Chiffletii, ne nomine quidem tenus noti.
Marinum monachum & martyrem in Apulia hoc die solus nobis signat Ferrarius in Catalogo generali, quem in majori suo de Sanctis Italiæ non memoraverat. Virum celebrem fuisse novimus, at legitime umquam cultum ut Sanctum, alia quam solius Ferrarii auctoritate stabilitum vellemus.
Ternatius cum aliis episcopis Vesontionensibus, a Saussayo in Supplemento hoc die signatus, ex aliis pridie prætermissus est.
Rogerius monachus S. Bernardi discipulus, primus cœnobii Meyrensis in Gallæcia Prior, sic ibi vitam instituit, ut toti illi regioni mirifice profuerit, laudatus a symmystis & Beati titulo donatus, a quo tamen nobis hactenus abstinendum censemus.
Cælestia petiit David Douglasius, nobilissimo ortu, qui cum in Anglia Eboraci Catholicus deprehenderetur, capite amputato cælestium cœtus meruit anno MDLXXV. Verba sunt Camerarii in Menologio suo Scotico.
Didacus Cisterciensis monachus, quem in serie Prætermissorum laudavimus 2 Julii, utpote quod ab Henriquez & aliis tunc signatus sit, hoc die in Kalendario Cisterciensi sic annuntiatur: Obiit B. Didacus velazquez S. Raymundi egregius coadjutor, nempe dum Mahumetanos fugavit, & Ordinem militarem de Calatrava instituit. Deerat ibi legitimi cultus probatio, quæ cum ex eo tempore non accesserit, cogimur & hic eum denuo in eadem serie relinquere.
De Leobado, hoc die a Ferrario signato, satis fuse egimus in Prætermissis diei præcedentis.
In Hungaria adventus sanguinis Domini nostri Jesu Christi est Greveni singularis commemoratio: verum quæ ad Christum Dominum ejusque sanctissimam Matrem spectant, ad aliud opus pertinere, jam sæpius & abunde indicatum est.
Alia est ejusdem Greveni annuntiatio his verbis concepta: Item festum quindecim Auxiliatorum, quorum nomina hæc sunt Gloriosa Dei genitrix semper Virgo Maria, Blasius, Dionysius, Erasmus, Panthaleon, Vitus, Georgius, Ciriacus, Christoferus, Agatius, Eustachius, Egidius, Barbara, Catharina, Margareta. De singulis jam actum est vel agetur suo loco. Coluntur præcipue sub isto Auxiliatorum titulo Langhemii in Germania, ubi soli XIV numerantur, de quibus Missam habemus & librum Germanicum Vitarum compendia continentem. Est & apud nos liber Italicus Panormi excusus qui numerum XV servat, etiam absque beatissima Virgine. Neque vero in nominibus plane conveniunt dicta opera, quæ hic satis est indicasse.
Demum & Paymon martyr absque ulteriori notitia a jam toties dicto Greveno memoratur, quem aliis etiam Fastis insertum cuperem.
Guilielmus martyr Gazæ in Palæstina, Raymundus Rœdanus martyr Condomi in Gallia, Franciscus Gallus confessor In Aprutio, Joannes a Bucca confessor Panormi Electus confessor Dii in Delphinatu, Gregorius confessor Spoleti, Jacobus a Testera confessor in regno Mexicano, Andreas de Olmos confessor in India occidua, Elandia a Corceyo virgo in territorio Bizunt., Titulo beati donantur ab Arturo in Martyrol. Franciscano, & ultima etiam in Gynæceo, uti & tres sequentes.
Gertrudis martyr in Anglia
Anonyma in Brabantia
Adeltrudis vidua in Arvernia
Hedwigis regina vidua in Polonia, Cæcilia Gonzanga Mantuæ, æcilia alia etiam Mantuana, adduntur ab Huebero in Menolog. sed absque titulo.
Hartwicus abbas Tegernsensis in Bajoaria refertur hoc die a Mabillonio inter Sanctos Ordinis, verum cum solo venerabilis titulo.
Joannes Abercrombius presbyter a sathanæ ministris propter fidem peremptus signatur hoc die in Menologio Scotico Dempsteri.
Orus aliquis Eliotarum archimandrita pro anno Christi 370 notatur in Acie bene ordinata P. Philippi Visitantini, quod satis est hic indicasse.
Item beatæ memoriæ Helgeri confessoris, Ordinis Prædicatorum, filii Comitis, sunt verba Greveni, quæ Usuardo ipsi parum apte tribuit Marchesius in suo Diario Dominicano, ubi de Ordinis sui scriptoribus acerbius conqueritur, quod de tanti Viri gestis tam parce & jejune egerint. Nos cultum ejus quærimus, de quo nihil compertum est hactenus, ut vel sepulturæ locus ignorari videatur, licet hinc inde Beati titulo donetur. Ursionem, nescio quem, nec unde acceptum, Hilgero jungit Florarium.
Rinalducci duo, ambo Perusini laudantur etiam hoc die a Marchesio, sed simpliciter.
Alphonsus a S. Matthæo signatur ab eodem & eodem modo in Lusitania.
Sancti decem Ascetæ Ægyptii, in pace quiescunt, ex Menæis magnis Græcis. Adde Menologium Sirletianum. At de his sufficiat hoc loco meminisse.
De Artemia Diocletiani, ut volunt, filia, & quidem virgine & martyre jam non uno loco egerunt Majores nostri, ut XVI Januarii ad Vitam S. Marcelli num. 20, XVI Martii in Prætermissis & alibi, nusquam ausi inter Sanctos ei locum dare, quidquid in nonnullis Usuardi auctariis, Pancirolo & aliis Sanctæ nomine insignita sit. Ferrarius eam ad XII & XVI Augusti nescio qua occasione etiam memorat. Nobis hic plura dicenda non sunt, cum in hodierno Commentario ad Acta S. Cyriaci &c. § 2 a num. 20 de ea abunde actum sit.
Dariam, inter plures synonymas unam, ad hunc diem referri cupit Colganus in Vita S. Brigidæ pag. 545 notatione 67, ex Martyrologio Tamlactensi, ubi ita annuntiari dicitur: Hac die Dariæ virginis quæ obiit anno octuagesimo ætatis suæ. Vellem, ea adjecisset, ex quibus de gestis, virtutibus, miraculis & cultu conjectura fieri posset. Certe ex iis verbis non conficitur quod nobis necessarium est, ut Dariæ isti locus hic dari possit.
Certamen sancti martyris Antonini refertur cum elogio in Synaxario, ex Menologio Basilii imperatoris collecto. Agemus de eo cum Menæis magnis excusis die proximo IX Augusti.
Arcisium nobis hodie describit Usuardus Bruxellensis, qui apud alios ignotus est: nec mirum, cum nomen corruptum sit ex Ursacio cujus proprium elogium hic male aptatur, referendum nempe ad XVI Augusti.
S. Dubricii archiepiscopi urbis Legionum in Britannia est additio Cartusiæ Bruxell. ad Grevenum: nobis alius istius nominis Sanctus notus non est præter Landaviensem in Wallia episcopum qui colitur XIV Novembris.
S. Faganus a Wilsono ad hanc diem in Martyrologio Anglico refertur, tamquam distinctus a Fugatio, quem eidem Martyrologio ad diem XXVI Maii inseruit. Ut nihil hic dicamus de fabulosa Wilsoni annuntiatione, quam Majores nostri in Actis S. Josephi ab Arimathæa ad diem XVII Martii jam partim exploserunt, probabilius putamus, hunc Faganum esse eumdem cum Fugatio, qui a Pontifice Romano ad Lucium Britannorum regem, fidei prædicandæ causa missus fuit. Præter Alfordum nostrum, aliosque severiores criticos, ad eam identitatem agnoscendam nos movet Joannes Brompton, auctor Anglus seculi XII, qui inter decem veteres Angliæ Scriptores editus, col. 725 illum fidei præconem, qui ad Lucium regem seculo secundo missus est, Faganum appellat. Cum itaque decessores nostri Fugatium inter prætermissos die XXIV & XXVI Maii remiserint ad Acta S. Lucii regis Britannorum, nos Faganum remittimus ad eadem Acta, quæ cum Martyrologio Romano illustranda sunt die III Decemb.

DE SS. CYRIACO, LARGO, SMARAGDO, ET SOCIIS MARTYRIBUS
ROMÆ.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Cyriacus M. Romæ (S.)
Largus M. Romæ (S.)
Smaragdus M. Romæ (S.)
Socii MM. Romæ

BHL Number: 2063, 2064, 2065, 2066

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus horum Martyrum cultus; sed intricatæ de iisdem Martyrologiorum annuntiationes.

[Colligimus immemorabilem horum Martyrum cultum ex veteri ecclesia] Jam a multis seculis celebrem fuisse horum Martyrum venerationem, colligimus ex Anastasio Bibliothecario, qui inter Vitas Romanorum Pontificum de Honorio I Papa sic scribit: Fecit & ecclesiam beato Cyriaco a solo, via Ostiensi, milliario septimo, ubi & donum obtulit. Deinde in gestis Leonis III, & Benedicti pariter III enumerat dona, quæ Pontifices isti in eadem ecclesia obtulerunt. Ex via Ostiensi & milliario ab urbe septimo confidenter concludimus, hæc ad S. Cyriacum nostrum & hodiernos Martyres spectare. Opinioni nostræ assentitur Paulus Aringhus, dum lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 5 de ecclesia illa tradit sequentia: Quæ quidem ecclesia, inquit, una cum cœmeterio, solenni ritu Deo dicata fuit in honorem beatissimi illius martyris Cyriaci, qui cum Largo & Smaragdo, & aliis viginti sub Maximiano, pro fidei confessione datis cervicibus, martyrio coronatus est: quorum recolenda jugiter memoria in Martyrologio Romano, iterato laudum præconio celebratur; natalis nempe XVII Kalendas Aprilis, & translationis VI Idus Augusti; cum sanctus Marcellus Papa e via Salaria eorumdem corpora in Lucinæ matronæ prædium, via Ostiensi, septimo ab Urbe lapide, transtulit, ut eorumdem testantur Acta.

[2] Quod vero attinet ad cœmeterium S. Cyriaci, de quo Cencius Camerarius & Petrus Manlius etiam meminerunt, [& cœmeterio sancti Cyriaci,] & quod ab immemorabili tempore nomen hujus sancti Martyris gessit, id ab Antonio Bosio, indefesso sacrarum cryptarum indagatore, diligenter investigatum est, ut laudatus Aringhus libro proxime citato cap. 9 testatur his verbis: Verum his omnibus, quæ manu oculisque assecutus jam fuerat, nullatenus Bosius acquiescens, eamdem rursus Ostiensem viam perlustrare excogitat, ut perantiquum saltem beati Cyriaci cœmeterium, quod ipsamet via, septimo ab Urbe lapide, exstare didicerat, curiosius investigaret. Anno igitur a partu Virginis sexcentesimo septimo supra millesimum, mense Maio, constanti animo iter aggrediens, ad locum tandem pervenit, qui, ut a loci ejusdem incolis accepit, sancti Cyriaci prædium, nuncupabatur. Porro hoc juxta Tyberim situm erat, in cujus sinistro prædii latere exiguus mons quidam seu collis attollitur, ubi in jugi medio, pervetustæ sancti Cyriaci ecclesiæ vestigia conspiciuntur, & in ipsiusmet collis summitate collapsorum ruinæ insignium ac prægrandium ædificiorum conspiciendæ exhibentur: locus vero adhuc beati Cyriaci nomen obtinet.

[3] [quod Bosius indagavit,] Nullus autem, etsi omni inter perscrutandum studio adhibito, cœmeterii aditus adinveniri potuit; adnotare tamen juxta præmemoratæ ecclesiæ ruinas licuit, cryptam quamdam calce oblinitam substerni, quæ duabus columnis seu pilis suffulcitur, quadriforme in tholi medio foramen præ se ferentem: quæ quidem crypta an alicujus quondam cœmeterii pars fuerit, an potius cubiculum quoddam colligendis in unum conservandisque aquis veterum Romanorum opera atque industria destinatum, penitus latet. Quamvis, etsi aquis illam excipiendis servandisque usui olim exstitisse asseratur, nil minus obstet, quin & eadem pariter cœmeteriali Christianorum usui postmodum inservire, eidemque adjungi potuerit. Id certum interim est, cœmeterium ibidem existere, ut ipsemet Bosius se ab ejusdem loci incolis accepisse fatetur; detectos nimirum ibidem fuisse aliquando secretos quosdam ac abditos terræ hiatus, per quos nonnulli inferiorem terræ sinum penetrantes, se quamplura defunctorum ossibus referta sepulcra vidisse testati sunt, ut in aliis, quæ tot adnumerantur, cœmeteriis quivis unus videre ac contemplari consuevit. Nullos etiam hujus cœmeterii aditus detegere potuit Marcus Antonius Boldettus, quamvis anno 1715 eumdem locum operose examinaverit, ut ipsemet in Observationibus suis Italicis ad cœmeteria Martyrum lib. 2 cap. 18 pag. 549 indicat. Etsi autem certiora & clariora hujus cœmeterii monumenta hactenus inveniri non potuerint, tamen ex memoratis Pontificum Romanorum donis ac ipsis collapsæ jam ecclesiæ istius ruderibus facile eruimus immemorabilem S. Cyriaci cultum, qui nunc ex Fastis ecclesiasticis non parum confirmabitur.

[4] Antiquum Kalendarium Romanum, quod Leo Allatius Operi de Consensione Occidentalis & Orientalis Ecclesiæ a Col. inseruit, [vetustisque Martyrologiis,] hac die memoriam solius S. Cyriaci celebrat; sed nec titulum martyris ei addit, nec locum confessionis aut martyrii exprimit. Eodem plane modo ad diem XV Julii & VIII Augusti refertur in altero Kalendario Romano, quod inter annum Christi 714 & 731 exaratum est, ut editor illius Joannes Fronto in Prænotatis pag. 62 ostendit. Fronto autem in notis ad XV Julii putat, ea die repeti nomen ejusdem S. Cyriaci, eo quod tunc aliqua ecclesia sub ejus patrocinio consecrata fuerit. Quidquid sit de hac conjectura, videtur Wandelbertus hæc aut similia Kalendaria secutus esse, dum die VIII Augusti solum S. Cyriacum simpliciter exornat sequenti versiculo:
Æthereum senis penetrat Cyriacus honorem.
At idem Martyrologus duos socios adjungit S. Cyriaco, quando ad diem XVI Martii sic canit:
Septima post decimam Aprilis de more Kalendas
Præcedens, Cyriaci & Largi splendet honore;
Smaragdique simul pretioso sanguine vernat.
Ex his versiculis utcumque colligimus, hos tres Sanctos pro Christo sanguinem fudisse. Gregorius I Papa in Libro Sacramentorum diserte indicat, S. Cyriacum laurea martyrii coronatum fuisse, ubi VI Idus Augusti annuam solius beati Cyriaci martyris festivitatem triplici commemoratione celebrat.

[5] Kalendarium Romanum seculi IV, quod Bucherius noster primum typis vulgavit, [in quorum tamen annuntiationibus] die VIII Augusti plures S. Cyriaco sodales ita addit: Sexto (subintellige Idus Augusti) ballistaria *, Cyriaci, Largi, Crescentiani, Memmiæ, Julianæ, & Smaragdi. Georgius Eccardus, qui ex Ms. codice Cæsareo nuper idem Kalendarium in Corpore historico medii ævi tomo 1 col. 23 & 24 edidit, verosimillime juxta apographum suum inverso diei ordine ac continua serie refert sequentia: VI Idus Aug. Secundi, Carpofani, Victorini, & Severiani, Albano & Ostense, VII Ballistaria Cyriaci, Largi, Crescentiani, Mimmiæ, Julianæ, & Ixmaracdi. Forsan in illo codice Cæsareo duæ diversorum dierum annuntiationes confusæ sunt: nam in Martyrologio Hieronymiano, quod Edmundus Martene tomo 3 Thesauri anecdotorum exhibet, & quod ab annis circiter mille conscriptum existimat, die VII & VIII Augusti hæc distincte leguntur: VII Idus Augusti. Faustini, Ansenti, Quiriaci, Donati confessoris, Carpofori. Dein autem immediate in altera linea sic sequitur: VI Idus Agusti. Romæ Secundini, Cyriaci, Agapæ virginis, Severiani.

[6] At hic nulla fit mentio de Largo, Smaragdo, Crescentiano, [circa nomina hodiernorum Martyrum] Memmia, & Juliana, quos vetustissimum Kalendarium Bucherianum una cum S. Cyriaco recenset. Unde non prorsus temere suspicamur, in hoc Martyrologio Edmundi Martene aliquo nomina Martyrum perperam omissa ac transposita esse. Hæc suspicio nostra crescit, quia in alio veteri Martyrologii Hieronymiani apographo, quod Franciscus Maria Florentinius notis illustravit, sub eodem die VI Idus Augusti plures Sanctos simul legimus in hunc modum: Romæ natalis sanctorum Secundini, Severiani, Carpofori, Victorini, Albani. Et in via Salutaria Hostensi Cyrici, Largi, Crescentiani, Memmiæ, Julianæ, Ciriacitis, & Smaragdi, Secundi, Albani, Victoriani, Faustini, Donate, Felicis. Sed propter hanc annuntiationem quispiam dubitare posset, utrum omnes isti fuerint sodales S. Cyriaci, & an ad eamdem Martyrum classem pertineant, quandoquidem in antiquiori nostro Martyrologio Epternacensi Sancti illi ita memorantur: VI Kal. Augusti. Romæ Secundi, Severiani, Carpofori, & in Albano Victorini, item Cyriaci, Largi, Crescentiani, Nemici, Julianæ, Cyriacitis, Zmaragdi, Secundi, Albani, Victuriani, Faustini, Donatæ, Felicis.

[7] [distinctionem,] Florentinius hoc loco in notis propter particulam item putat, in prima Martyrum Romanorum classe S. Cyriacum desiderari, vel textum hujus Martyrologii ita legendum esse: Item in Albano, Cyriaci, Largi &c. Præterea ibidem ex codice Corbeiensi probat, aliquos ex his Martyribus via Ostiensi passos esse vel antiquitus coli consuevisse; alios via Salaria, & ab imperito librario sæpius viam Salutariam pro via Salaria vitiose scribi. Denique ex variis Martyrologiorum collationibus concludit, in illa annuntiatione verosimiliter diversas Martyrum classes indicari, quamvis has conjecturas suas fide amanuensium niti non diffiteatur. Nobis insuper videntur hic nonnulla Sanctorum nomina luxata & repetita, ita ut clarior horum Martyrum distinctio sperari vix possit.

[8] [præfectum,] Verum hæc intricata difficultas augetur ex Martyrologio Usuardino, quod ad diem XII Augusti post matrem S. Afræ, aliasque martyres Augustanas, in autographo Carolino sic habet: Passi sunt item eodem die in præfata civitate (non potest intelligi nisi civitas Augustana, de qua immediate antea agit) Quiriacus, Largio, Crescentianus, Nimmia, Juliana cum aliis viginti. Anonymus monachus Benedictinus, qui Parisiis Martyrologium Usuardinum anno 1718 ex codice San-Germanensi tandem in lucem protulit, in observatione sua ad hunc locum notat, præcedentem Martyrum annuntiationem in Carolino autographo sic se habere, quemadmodum retulimus. Sed ibidem asserit, illam ab ipso Usuardo correctam esse, atque nunc ita legi: Eodem die passi sunt Romæ sub præfecto Pertinace Quiriacus, Largio, Crescentianus, Nimmia, Juliana cum aliis viginti. Si Sancti isti Romæ martyrium subierint, quis facile credat, illos distingui ab hodiernis nostris, cum hic ferme computetur idem Martyrum numerus, & occurrant eadem fere nomina, quæ in Kalendariis & Martyrologiis ad diem VIII Augusti recensentur?

[9] [& palæstram martyrii] At memorata Usuardi correctio nondum facta est in Martyrologio Romano, quod die XII Augusti hæc habet: Augustæ Vindelicorum sanctæ Hilariæ, matris beatæ Afræ martyris, quæ cum ad sepulcrum illius excubaret, ibidem pro fide Christi a persecutoribus igni tradita est cum Digna & Euprepia, & Eunomia ancillis suis. Passi sunt eodem die in præfata urbe Quiriacus, Largio, Crescentianus, Nimmia & Juliana cum aliis viginti. Neque hanc Usuardi correctionem secutus est Episcopus Equilinus, dum in Catalogo Sanctorum, post relatum S. Hilariæ ac sociarum martyrium, lib. 7 cap. 55 plures ex illa Martyrum classe nominatim ita expressit: Quiriacus, Largus, Crescentianus, Meminia, Juliana, Leonides, Eutythianus, Diomeda, Chariton, Philadelphus, Agapes, & Petrus cum aliis tredecim apud eamdem civitatem Augustam in Creta (hic verosimiliter vocabulum Creta vitiose pro Rhetia scriptum est, ut in Actis S. Afræ ad diem V Augusti ostenditur) passi sunt: qui omnes pro confessione nominis Christi decollati martyrium consummaverunt pridie Idus Augusti. Hæc Ado ex Martyrologio Hieronymi. Ego in Adone & Martyrologio Hieronymiano ad hanc diem nihil simile inveni.

[10] Si ex Adone aut Hieronymo constaret, hos Martyres Augustæ Vindelicorum die XII Augusti passos esse, [intricatæ difficultates occurrunt.] non prorsus improbabiliter mihi persuaderi sinerem, Martyres illos Augustanos ab hodiernis Romanis differre, etiamsi magna similitudo inter nomina eorum reperiatur. Verum non est etiam contemnenda Usuardi emendatio, cui veteres aliquot Musei nostri codices adstipulantur. Ea tamen correctio non tollit omnem difficultatem, licet nobis facilius persuadeat, aliquos ex hodierna Martyrum classe ad diversos dies referri, aut forte totam pugilum illorum turmam cum altera perperam confundi: Usuardus enim notat, hos Martyres Romanos sub præfecto Pertinace passos esse, cum tamen Ado & Acta, Usuardo antiquiora, diserte affirment, hodiernos Martyres Romanos jussu Maximiani imperatoris sub Carpasio vicario post varia tormenta capite truncatos fuisse. Vides hic undique tenebras, quas hactenus dissipare non possumus, nisi aliquid lucis accedat die XII Augusti, quo hæc omnia accuratius discuti poterunt. Interim ex dictis patet, nos de omnibus S. Cyriaci sociis nihil certi statuere posse. Quapropter etiam in titulo hujus Commentarii tantum expressimus ea Martyrum nomina, quæ in hodierno Martyrologio Romano invenimus. Attamen per decursum videbimus, quinam ex illis apud alios Martyrologos nominentur.

[11] Pleraque Martyrologia hos Sanctos bis memorant, & uno die martyrium illorum, [Iidem Martyres in plerisque Martyrologiis] ac altero translationem eorumdem celebrant: ut enim alia hoc loco prætermittamus, vetus Martyrologium Romanum, a Rosweydo nostro editum, decimo septimo Kalendas Aprilis hæc tradit: Romæ, Cyriaci martyris, Largi & Smaragdi, & Crescentiani martyris, & aliorum XX. Die autem sexto Idus Augusti memoriam S. Cyriaci, non expressis sociorum nominibus, ita repetit: Romæ via Ostiensi, Cyriaci martyris cum aliis XXI, quando VIII die mensis Augusti reconditi sunt. Hic obiter observo, Martyrologium istud circa numerum sodalium S. Cyriaci sibi non constare: cum enim antea S. Cyriacum cum tribus nominasset, illi & his alios XX socios addit, adeoque classem XXIV Martyrum constituit; postea vero tantum Martyres XXII universim computat, dum soli S. Cyriaco commilitones XXI adjungit. Sed relicta hac minoris momenti discrepantia, ad alias Martyrologiorum annuntiationes procedamus.

[12] Ado Viennensis die XVI Martii & VIII Augusti ampliora horum Martyrum Acta in compendium redegit; [bis celebrantur,] at illa Actorum synopsis scatet erroribus historicis, ut paragrapho sequente ostendere conabimur. Quare Usuardus, qui Adonem præ oculis habuit, prudenter plura ex his omisit, & in Martyrologio suo ad diem XVI Martii breve eorumdem Martyrum elogium texuit his verbis: Romæ passio sancti Cyriaci diaconi, qui post longam carceris macerationem, reliquata pice perfusus, & in catasta extensus ac tractus, etiam nervis & fustibus cæsus, ad ultimum cum Largo & Smaragdo, & aliis viginti, jubente Maximino, capite truncatus est. Horum tamen festivitas sexto Idus Augusti recolitur, quo die a beato Marcello Papa eorum corpora sunt levata, & venerabiliter tumulata. Dein autem die VIII Augusti idem Martyrologus de his Sanctis iterum sic breviter agit: Romæ via Ostiensi, natalis beati Cyriaci diaconi, & sanctorum martyrum Largi & Smaragdi cum aliis viginti, tempore Diocletiani imperatoris. Saltem Usuardus utroque loco viginti tres fidei Christianæ pugiles constanter numerat. At non satis clare intelligo, quomodo hic S. Cyriacum cum sociis collocet tempore Diocletiani imperatoris, cum superius illum, jubente Maximino, interfectum fuisse scripserii. Facile tamen fieri potuit, ut Maximinus pro Maximiano scriptus fuerit, quem etiam auctores antiqui, præsertim Græci, sæpius cum Maximino confuderunt.

[13] [ac sub diversis imperatoribus collocantur.] Propterea forsan Martyrologium Romanum, quo hodiedum utimur, pro Maximino substituit Maximianum, & martyrium eorumdem Sanctorum Diocletiano ac Maximiano ad diem VIII ita tribuit: Romæ sanctorum Martyrum Cyriaci diaconi, Largi, Smaragdi, cum aliis viginti, qui in persecutione Diocletiani & Maximiani passi sunt decimo septimo Kalendas Aprilis. Eorum corpora, a Joanne presbytero via Salaria sepulta, sanctus Marcellus Papa in prædium Lucinæ via Ostiensi hac die transtulit: quæ postea in Urbem delata, in diaconia sanctæ Mariæ in via Lata recondita fuerunt. Cum Usuardus hos Martyres primum collocaverit sub Maximino vel Maximiano, ac dein sub Diocletiano, ut supra vidimus, collector hodierni Martyrologii Romani verosimiliter utrumque tyrannum expressit, etiamsi hæc chronologia conciliari non possit cum Adone, qui diserte asserit, S. Cyriacum a Maximino captum & carceri mancipatum esse post mortem Diocletiani (tunc nimirum Sanctus ille ex Perside Romam rediisse dicitur) ac postea demum, jubente Maximiano, caput amputandum præbuisse. Si in re tam obscura conjecturam facere liceat, cum hodierno Martyrologio Romano suspicabimur, S. Cyriacum, ejusque socios laurea martyrii coronatos fuisse in terribili & communi illa persecutione, quam Diocletianus & Maximianus post initium seculi quarti contra Christianos ubique concitarunt. Illud autem, quod Ado huic conjecturali chronologiæ contrarium tradit, desumpsit ex Actis horum Martyrum, quæ jam paulo exactius discutiemus.

[Annotata]

* forte via Salaria

§ II. Auctoritas veterum Actorum examinatur.

[Cum Acta horum Martyrum antea a nobis edita fuerint,] Bollandus noster ad diem XVI Januarii ex variis Mss. codicibus edidit Acta S. Marcelli Papæ, quibus gesta S. Cyriaci aliorumque martyrum immixta sunt, & cum eminentissimo Baronio censuit, ea omnia hinc inde correctione quadam indigere. Insuper hæc Acta S. Marcelli, forte propter vicinitatem nominis & temporis, cum gestis S. Marcellini præcessoris non parum confusa sunt, quemadmodum in Actis S. Marcellini Papæ, ad diem XXVI Aprilis illustratis, accuratius observatum est. Ex hac utriusque Pontificis confusione, aliisque anachronismis aperte colligimus, anonymum Actorum illorum scriptorem longe distare a tempore, quo res istæ contigerunt. Sed etsi ignoremus determinatum seculum, quo auctor anonymus ea scripsit, tamen confidenter asserimus, scriptorem illum ante seculum nonum seu tempora Adonis Viennensis vixisse: nam ex ipsa Actorum lectione liquet, Adonem hæc aut plane similia præ oculis habuisse, dum composuit duplicem S. Cyriaci & sociorum annuntiationem, quam mox referemus.

[15] Porro non judicamus, gesta horum Martyrum ex amplioribus S. Marcelli Actis hic excerpenda aut recudenda esse, [ex duplici Adonis annuntiatione] ne actum agamus: ut enim eruditus lector etiam hoc loco de illis cordatum judicium ferat, sufficiet sola Actorum istorum synopsis, quam Ado ad diem XVI Martii & VIII Augusti ex longioribus Actis fideliter ita contraxit: Romæ natale S. Cyriaci, qui post longam carceris macerationem, quam sub Maximiano pertulit, cum Sisinnio condiacono suo, & Smaragdo & Largo, post multa facta miracula, in quibus filiam Diocletiani Artemiam, ipsius rogatu a dæmonio curavit ac baptizavit; filiam quoque Saporis regis Persarum Jobiam, missus illo pro hoc a Diocletiano, æque liberavit dæmonio, ac baptizavit cum ipso rege & aliis quadringentis triginta; rediens Romam post mortem Diocletiani, tentus est inter alios Christianos a filio ejus Maximino, & in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset. Deinde præcepit, ut die processionis suæ nudus, catenisque obligatus ante rhedam ejus traheretur. Et post hoc eductus de carcere cum sociis Largo, Smaragdo & Crescentiano, per Carpasium vicarium pice reliquata caput ejus perfusum est. Et rursum post dies quatuor eductus denuo de carcere, in catasta extentus, ac tractus nervis, & fustibus cæsus, post dies, jubente Maximiano, capite truncatus est cum Largo & Smaragdo, & aliis viginti. Scriptum est in gestis Marcelli Papæ. Porro ipso tempore Maximinus interfecit sororem suam Artemiam.

[16] Dein Ado die VIII Augusti memoriam eorumdem Martyrum repetit, [hic exhibemus compendium eorumdem] & alteram Actorum partem sic in compendium redigit: Romæ via Ostiensi, milliario septimo, natale sancti Cyriaci martyris. Postquam Maximinus Augustus jussit, ut omnes, qui erant in custodia una cum Cyriaco diacono, capite truncarentur, & promiscui sexus numero viginti & unus decollati via Salaria intra thermas Salustii foras muros essent, eorum corpora collegit noctu Joannes presbyter, & sepelivit in eadem via sub die septimo Kalendarum Aprilium. Post dies vero octo veniens beatus Marcellus episcopus cum Lucina, matrona Christianissima, corpora Sanctorum condivit cum aromatibus & linteaminibus; deinde sustulit ea, & transtulit in prædium suum via Ostiensi, milliario ab urbe Roma septimo, & manu sua recondidit in sarcophagis lapideis, cum quibus & beatum Cyriacum, octavo die mensis Augusti. Carpasius vero vicarius petiit domum beati Cyriaci, quam donaverat ei Diocletianus Augustus; & eam statim Maximinus Augustus concessit. Et ingressus in eam, invenit locum, ubi sanctus Cyriacus fontem ædificaverat, quem consecraverat sanctus Marcellus Episcopus, ubi venientes ad fidem baptizabat sanctus Cyriacus: in quo loco Carpasius balneum sibi statuit. Et dum lavissent & epulas exhibuissent Carpasius & novemdecim pariter cum ipso, ac deriderent fidem Christianam, subito ceciderunt, & mortui sunt. Beatorum autem Martyrum passiones, id est Cyriaci, Largi, & Smaragdi, suis locis in præsenti Kalendario notatæ sunt XVII Kalendas Aprilis sub Maximino Augusto & Carpasio vicario. Hæc omnia Notkerus in Martyrologio suo ad diem VIII Augusti, paucis mutatis verbis, ex Adone etiam transcripsit.

[17] [in quibus eminentissimus Baronius] Priusquam de hac historiæ synopsi judicium nostrum proferamus, juverit audire, quid eminentissimus Baronius de ipso Actorum fonte censuerit, dum in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 309 num. 6 sic scribit: Extant Marcelli Papæ Acta, in nonnullis tamen (ut superius quoque attigimus) corrigenda; ut, quod ad præsentem rem spectat, de tempore, quo Marcellus passus, loco Maximini Maxentius restituendus est. Rursum vero cum in iisdem agitur de Cyriaco diacono cum Largo atque Smaragdo misso a Diocletiano ad Saporem regem Persarum, ut ejus filiam a dæmone obsessam liberaret, & quæ habentur de eodem rege Persarum ab eodem baptizato, haud nobis satis arrident: nam cum duo fuerint Sapores, reges Persarum, senior claruit temporibus Valeriani imperatoris, quem & captivum duxit, & ignominiose usque ad obitum usus est, de quo Julius Capitolinus, Trebellius, Victor, Eutropius auctor est. Post hunc autem regnasse ponuntur in Perside Hormisdas, & Vararanes, ac tertio loco Narses.

[18] [aliqua corrigenda existimat.] Est mentio de Narsete apud Vopiscum in Probo; hunc vero fuisse avum Saporis junioris atque Hormisdæ ejus fratris, testatur Eutropius, adversus quem bellum gessit (ut dictum est secundo tomo Annalium) Galerius Maximianus, de quo triumphum egisse Diocletianum anno decimo octavo sui imperii, Eusebius tradit in Chronico; licet Cassiodorus, quem refellimus, ejusmodi triumphum in aliud tempus referat. Huic autem Narseti successisse Misdatem, tenuisseque regnum annos septem & menses novem, testatur Agathias; post quem regnasse Saporem affirmat, quem dicimus juniorem: regnumque cepisse hoc anno (nimirum Christi 309, cujus gesta Baronius ibi recenset) dici fortasse posse videtur, si Narsetem desiisse regnare dixerimus ab eo tempore, quo a Romanis est superatus. Sic igitur nullo pacto seniori, sed juniori Sapori potius ea, quæ scribuntur in Actis Marcelli forent aptanda. Verum nulla est memoria, eum fuisse aliquando Christianum; quod non reticuisset Constantinus, cum ad eum litteras scribens, quæ adhuc extant, commendat illi Christianos, qui erant in Perside. Porro ab hoc eodem Sapore diram persecutionem adversus Christianos fuisse excitatam, Sozomenus, Theodoretus, & alii testantur. Quamobrem tota illa historia de profectione Cyriaci cum sociis in Persidem, deque filia regis, ipsoque Sapore cum aliis baptizatis, fide nutat, ac veritate vacillat. Si secus aliis placet, ipsi viderint; nos pro recta ratione temporum hæc oportuit discussisse.

[19] [Præter alia, quæ in iis narrantur,] Bollandus noster in notis ad Acta S. Marcelli Papæ similia breviter observavit, atque idcirco Majores nostri die XVI Jobiam illam prudenter inter Prætermissos collocarunt his verbis: Jobia, filia Saporis regis Persarum per S. Cyriacum a dæmone liberata, occasione sancti Cyriaci refertur hoc die a Laherio in Menologio virginum Gallice edito. Mallemus antiquiora testimonia de ejus virginitate & martyrio. Refertur ut virgo a Greveno & Canisio XXIV Martii. Sed neque illi satisfaciunt. Quæ de ea sciuntur, dedimus in Vita S. Marcelli Papæ capite tertio, XVI Januarii. Deinde eamdem Jobiam die XXIV Martii rursus prætermiserunt. Ceterum, si operæ pretium foret, ex variis antiquis monumentis evidenter probari posset, Saporem II sive juniorem circa annum Christi 310, cum adhuc in utero matris suæ lateret, regem Persarum electum fuisse, adeoque non potuisse tempore Diocletiani filiam habere. Sed breviter indicato hoc Actorum errore, qui ultro in oculos incurrit, ad alias eorumdem circumstantias discutiendas progrediamur.

[20] Etiam nobis suspecta sunt, quæ in his Actis de Artemia, [S. Artemia, tamquam Diocletiani filia,] tamquam filia Diocletiani & sorore Maximini, sine ulla verisimilitudine narrantur: antiqui enim scriptores tantum meminerunt de quadam Diocletiani filia, nomine Valeria, quam imperator diis cum uxore sacrificare jussit, ut Lucius Cecilius in libro de Mortibus persecutorum cap. 15 exponit his paucis verbis: Furebat ergo imperator jam non in domesticos tantum, sed in omnes, & primam omnium filiam Valeriam, conjugemque Priscam sacrificio pollui coëgit. Ex hoc Lucii Cecilii textu quidam colligunt, feminas illas antea Christianam fidem amplexas fuisse: cur enim, inquiunt, Diocletianus illas ad sacrificium coëgit, cum gentiles sponte diis immolare consueverint? Alii tamen existimant, illas sacrificare jussas esse, licet superstitionibus ethnicis addictæ forent, ut ceteris hæc impia sacrificia faciendi exemplum præberent.

[21] Non est hujus loci fusius de hac controversia disceptare: [propter contrarium testimonium Lucii Cecilii] nam certe non immerito dubitari potest, an mulieres istæ post imptum sacrificium, quod tunc peregerunt, ad fidem Christianam & pœnitentiam redierint. Hinc nobis non displicet opinio Nicolai le Nourry Benedictini, qui in Dissertatione ad laudatum Lucii Cecilii librum cap. 9 art. 1 inter alia ad rem nostram habet sequentia: In controversiam adhuc vocari potest, utrum Prisca & Valeria, prius quam Diocletianus Christianos vexare cœperit, Christianam religionem revera amplexatæ sint. Et id Baluzius quidem penitus inficiatur: Cecilius quippe haud obscure testificatus est, Priscam & Valeriam ausas non fuisse impio Diocletiani decreto refragari. Atqui si Christianam fidem revera profitebantur, cur aliis Christianis mulierculis & pueris, qui tanta fortitudine fidem suam ad dirissimam usque internecionem confessi sunt, timidiores, sese nefandis ethnicorum sacrificiis tam facile coinquinaverunt?

[22] Huc accedit, quod deinceps sæpius in hoc Cecilii libro earum fit mentio; [antiqui scriptoris,] nullibi tamen ullum prorsus religionis Christianæ, ab eis susceptæ, vestigium extat. Quin immo non propter hanc religionem, sed conditionem & pudicitiam, uti mox dicemus, interemtæ dicuntur. Alii tamen eas aut Christianas fuisse, aut saltem Christianis favisse inde arguunt; quia ad gentilium diis sacrificandum coactæ fuerint: gentiles enimvero non invito & ingratis, sed sponte & ultro diis sacrificabant. Quid vero si post hoc sacrificium peccati eas non pœnituerit, aut præ timore celaverint pœnitentiam? Profecto maxime mirum foret, quod Cecilius synchronus ad commendationem fidei Christianæ non indicasset, primarias istas mulieres huic religioni nomen dedisse, aut post lapsum resipuisse, & pro eadem fide interfectas esse. Etsi igitur gratis concederemus, hanc filiam Diocletiani duplex nomen habuisse, & Valeriam etiam appellatam fuisse Artemiam, tamen nimis temerarie istam tam dubiæ fidei ac pœnitentiæ feminam Sanctis ad scriberemus.

[23] Hinc iterum laudare cogor prudentiam Majorum nostrorum, [nobis suspecta est] qui ad diem XVI Martii de hac prætensa Diocletiani filia inter Prætermissos sic meminerunt: Artemia filia Diocletiani per sanctum Cyriacum liberata a dæmone, & dein ab eodem Sancto baptizata. In Actis S. Marcelli Papæ XVI Januarii num. 20 narrato ipsius Cyriaci martyrio subditur: Ipso tempore Maximianus Augustus interfecit sororem suam Artemiam. Quæ verba etiam adduntur ad hunc diem in Martyrologiis Mss. Tornacensi, Lætiensi, Bruxellensi, aliisque; item apud Rabanum & alios. Corpus ejus creditur esse Romæ in Campo Martio in ecclesia sancti Silvestri, ubi colitur aut cum S. Cyriaco, aut postridie, ut Pancirolus tradit VIII aut IX Augusti. Ab aliis refertur cum S. Serena matre XVI Augusti. Ne extra limites hujus Commentarii intempestive evagemur, de S. Serena ad diem XVI Augusti cum Martyrologio Romano distincte agi poterit, & tunc operosius indagari, an Serena illa umquam Diocletiani imperatoris uxor fuerit. Oblata igitur occasione, nobis hic tantum sermo est de Artemia, quæ si fuerit soror Maximini vel Maximiani, ut in Actis S. Marcelli & quibusdam Martyrologiis dicitur, certe non fuit filia Diocletiani imperatoris, cum Diocletianus non habuerit filium nomine Maximinum vel Maximianum. Ex Lucio Cecilio novimus, filiam Diocletiani Maximiano Galerio nuptam fuisse.

[24] [contra quorumdam eruditorum opinionem,] Scio, Antonium Gallonium Vitam S. Armiæ inter virgines Romanas Italice edidisse, licet ibi in observationibus non dissimulet difficultates, quæ opinioni suæ opponi possunt. Quinimo arbitror, virum illum doctum sententiam mutaturum fuisse, si sua ætate Liber Lucii Cecilii de mortibus persecutorum prodiisset. Id etiam suspicor de illustrissimo Joanne Tomco Marnavitio, qui Acta SS. Artemiæ & Serenæ copiosius liberiusque in Regia sanctitate Illyricana Latine vulgavit. Non ignoro, a Carolo Bartholomæo Piazza in Hemerologio sacro ad diem VIII Augusti annuam memoriam S. Artemiæ recoli, & reliquias hujus Sanctæ in variis urbis Romanæ ecclesiis assignari. Sed quam ille Hemerologus ex recentiore scriptorum quorumdam sententia & populari traditione vocat filiam Diocletiani, probabilius existimo, esse aliam istius nominis virginem vel martyrem, illasque Romanas reliquias forsan spectare ad S. Artemiam, quæ fuit una ex filiabus S. Gallicani martyris, quarum Acta Henschenius noster ad diem XVIII Februarii illustravit. Juxta talem aliquot seculorum traditionem reliquiis alicujus S. Artemiæ apponi potuit lamina plumbea, quæ Romæ anno 1726 in ecclesia S. Celsi sub altari majore inventa est, & cui inscribi dicitur: Artemia virg. filia Diocletiani. Sed de antiquitate hujus inscriptionis ex oculata characterum aliarumque circumstantiarum inspectione judicandum esset. Quare illos, quorum interest, rogatos volo, ut has reliquias earumque epigraphen magis illustrent. Ceterum miror, clarissimam illam S. Artemiam martyrem, si fuerit filia Diocletiani, neque veteri neque hodierno Martyrologio Romano inscriptam esse.

[25] [& displicent alia nonnulla adjuncta,] Non est quoque prorsus incredibile, ignotæ alicui S. Artemiæ virgini aut martyri, cujus sacra ossa Romæ conservabantur, applicatam fuisse historiam Artemiæ Diocletianeæ, eamque opinionem tempore ac vulgari traditione propter similitudinem nominis invaluisse, quia præsertim apocrypha illa narratio in quibusdam Mss. codicibus legebatur: nam in Actis SS. Anthimi & sociorum martyrum ad diem XI Maii, apud nos tomo 11 istius mensis pag. 619, cum circumstantiis parum verisimilibus narratur, quomodo S. Cyriacus primum Artemiam filiam Diocletiani a dæmone liberaverit, ac deinde in Persidem profectus fuerit, ut eumdem dæmonem, qui eo transmigraverat, ex filia Saporis regis Persarum ejiceret. Henschenius quidem in Commentario prævio monet, appendicem illam, quæ ibi caput tertium constituit, in præcipuis Mss. codicibus deesse, & ex aliis sanctorum Actis verosimillime transcripta fuisse.

[26] At saltem codices illi, in quibus hæc appendix legitur, [quæ nec cum his Actis,] aliis Actis contradicunt, cum ibidem martyrium S. Cyriaci diverso plane modo sic referatur: Post hæc reversum Romam Cyriacum Lucina suscepit cum Largo & Smaragdo eunuchis, qui cum duabus virginibus dominabus suis Memmia & Juliana conversi fuerant: quæ virgines cum singulos haberent sponsos, Tarpeium & Persium, explicuerunt eis talia sacra, quo dicerentur debere puniri, nisi diis libamina ponerent. Sed cum nec ad conjugium, nec ad sacrificium consensissent, in suo agro in via Ostiensi occisæ sunt. Dictumque est Tarpeio & Persio: Cyriacus amicus est imperatoris; si non eum tuleritis, faciet de vobis querimoniam, & peribitis. Tunc insidiati sunt ei, & invenientes eum in loco, ubi martyres sepelierat, orantem, ibi tamdiu ceciderunt, quoad usque de corpore exiret. Et hunc beata Lucina sepelivit cum Largo & Smaragdo, & Memmia & Juliana. Hoc loco itaque dicitur S. Cyriacus occultis insidiis appetitus, & clam ab hostibus tamdiu cæsus, donec animam exhalaret. At in Actis S. Marcelli, & compendio Adoniano idem S. Cyriacus cum aliis martyrii sociis, jubente Maximiano, post varia tormenta capite truncatus fuisse traditur. Has & alias utriusque narrationis circumstantias inter se & cum Martyrologio Usuardino conciliet, qui potest: ingenue enim fateor, me iis componendis imparem esse.

[27] Adde, quod ipsa S. Marcelli Acta cum chronologia & secum pugnent: [nec cum historia conciliari possunt.] nam initio affirmant, S. Cyriacum ex Perside Romam rediisse post mortem Diocletiani, eumque tunc primum a Maximino vel Maximiano comprehensum, & postmodum laurea martyrii coronatum esse. Deinde narrant, S. Marcellum Pontificem corpora SS. Cyriaci & sociorum martyrum, quæ Joannes presbyter via Salaria jam sepelierat, aromatibus condita & linteaminibus involuta ad viam Ostiensem transtulisse. At quomodo hæc inter se cohærent, quandoquidem S. Marcellus Papa anno Christi 310 obiit, & Diocletianus post abdicatum imperium vitam usque ad annum Christi 313 protraxit? Quinimo post mortem Diocletiani persecutio contra Christianos jam plane cessaverat, cum Constantinus imperator eo tempore versaretur in urbe Romana, ut ex veteri historia & unanimi chronologorum consensu constat. Non hic repeto memorata de Sapore rege Persarum, qualis tempore Diocletiani imperatoris nullus fuit. Nihil hic etiam dico de morte utriusque Maximiani, quæ ante obitum Diocletiani contigit, aliisque erroribus historicis & chronologicis: nam ex dictis abunde patet, Acta illa ab imperito quodam posteriorum temporum scriptore composita aut plurimum interpolata esse. Nunc de altero Ms. instrumento, quod ad S. Cyriacum nostrum pertinere dicitur, judicium feramus.

§ III. Quid censendum de conversione, patria, & nobilitate S. Cyriaci, quæ in Ms. codice Palatino narrantur.

[In codice Palatino, jam Vaticano,] Floravantes Martinellus in Opere Italico, cui titulus est Primum Trophæum sanctissimæ crucis, de hoc S. Cyriaco varia refert, & ad fidem narrationi suæ conciliandam, pag. 77 laudati Operis citat antiquum Ms. codicem Heidelbergensem, quem in Bibliotheca Vaticana num. 5516 conservari testatur. Putamus, transmissum esse ad Majores nostros fidele ejusdem codicis apographum, quod in margine ex codice Palatino 591 excerptum notatur: nam cum fragmento Latino, quod Floravantes Martinellus loco proxime citato edidit, nostrum ecgraphum prorsus concordat. Cum tamen Martinellus solummodo partem istius narrationis Latine vulgaverit, nos integram ex Ms. nostro dabimus, & illam qualemcumque prudenti lectoris judicio subjiciemus.

[29] [post quamdam præfationem narratur,] Itaque nostrum codicis Palatini apographum sic habet: Si juxta Euangelicæ rationis gloriam, qui Sanctos honorat, Deum honorare conspicitur, qui suis in Sanctis mirabilis prædicatur. Honor igitur est Omnipotentis, cum sacris Martyribus ordo debitus exhibetur. Isti enim sunt Sancti, quorum animæ gaudent in cælis, qui etiam in cælesti gloria post Apostolos locum habere merentur: de quorum collegio beatissimus Cyriacus gloriosus martyr enituit, cujus passio veneranda demonstrat, quantum in tormentis pro Christi amore constans exstiterit, & de principibus mundi quam mirabiliter triumphaverit. Sed quia in passione ejus nihil de genealogia illius scriptum esse comperimus, cum iis, qui gesta Martyrum describebant, sola Vita vel passio forte cognita fuerit, & maxime qui de longinquis regionibus martyrio coronandi veniebant ad Urbem; sicut in gloriosis martyribus Stephano & Laurentio, & multis aliis passio sine genealogia scripta percipitur, sic apud nos de beato Cyriaco sola passio declaratur, cum nullus fuerit, qui apud nos de origine ejus quidquam scripserit: tempus enim persecutionis grande satis atque molestum vix permittebat eos, qui gesta Martyrum describebant, de solo martyrii certamine aliquid dicere, cum in cavernis atque speluncis miserabiliter viverent & martyres ipsi, & qui de martyribus aliquid dicere præsumebant.

[30] [quomodo S. Cyriacus,] Sed postquam crevit Ecclesia, & fides Christiana cœpit vigere secura, e diversis mundi partibus suscitavit Omnipotens sapientes atque doctores, qui & nova condere documenta, & vetera in melius reformare studentes, tam de Vita Sanctorum, quam de gestis & genealogiis eorum, cooperante Domino, plenius scripserunt. Hæc ideo nos præmisimus, ut de beato Cyriaco cognoscant, qui ejus gesta lecta prædicta noverunt, ob hoc genealogiam illius depressam fuisse silentio; quia dum tempore persecutionis de Tuscia venit ad Urbem, carnis consociis Largo & Smaragdo cohærens, & beati Marcelli monitis sacris obtemperans, dum per martyrii palmam, coronam suscipit sempiternam, sola ejus passio historiographis scribenda relinquitur. Post multa vero annorum curricula cum ad ejus sacras reliquias Dominus multa miracula faceret, suscitavit Omnipotens viros illustres & sapientia præditos, qui assertione veridica, in quantum divino munere perceperunt, sapienter tractare conati sunt, quam claris parentibus beatus Cyriacus exstitit oriundus, & quam maxime propter nobilitatem & sapientiam, claram adeptus sit dignitatem, ita ut famosus in gloria etiam ipsis imperatoribus clarus exstiterit.

[31] Nuper vero quidam dicti illustres viri Canonici ab ecclesia sancti Cyriaci, [in Tuscia natus] quæ est in Tuscia, venientes & accedentes ad Urbem, & curiam Apostolicam ob causam aliquam requirentes, & ex maxima reverentia famosam ecclesiam sancti Cyriaci martyris, quæ media Urbe mira lapidum structura & digna veneratione longe lateque refulget, summopere visitantes, sicut plenius audietis, tam verbis quam scripturis apud præfatam ecclesiam gesta gloriosi Martyris veraciter, ut credimus, intimare curarunt. Sanctus igitur Cyriacus, martyr venerabilis & præclarus, de Tuscia, ut dictum est, oriundus exstitit, famosis & præclaris parentibus natus, cujus pater Quintus Sexius, mater vero Quincia vocabatur: ipse quidem tunc non Cyriacus, sed Sextus Sexius dicebatur. Id ergo creditur Romanæ nobilitatis obtinuisse, quod clara parentum nomina veterem nobilium gloriam præferebant: multos enim antiquos nobiles Urbis in historiis legimus sic vocatos. Ipse quoque Martyr beatus ad hoc, ut creditur, geminatum sortitus est nomen, cum Sextus Sexius diceretur, ut ejus sapientia, prudentia, nobilitas quoque quanta fuerit, notaretur: sic enim Gaium Cæsarem, Marcum Catonem, Quintum Tullium, & plures Romanos geminatis & inculcatis nominibus legimus fuisse vocatos, ut eorum sapientia dignior & clarior, cum de eis legitur, haberetur.

[32] Pater itaque ejus in Tuscia marchio fuit, cui & filius ejus beatus Cyriacus successit in eadem dignitate: [ex nobili stirpe,] nam & ipse post patrem marchio factus, pluribus annis eamdem provinciam sua sapientia judicavit: erat enim arte philosophus, & semper aliquid novi dicere vel discere procurabat. Nulla quidem poterat esse dies, in qua novi aliquid non proferret. Exstitit ergo prius mundi philosophus, ut postmodum Christi philosophus haberetur: amator sapientiæ factus, ad veram sapientiam, quæ Christus est, pervenire meruit. Sic namque Petrus & Andreas prius piscium piscatores fuerunt, ut postea, sicut Veritas dicit, piscatores hominum efficerentur.

[33] Tempore illo Diocletianus & Maximianus Romanum regebant imperium; [abhorruerit ab idololatria,] qui, cum, fama vulgante, Sancti prudentiam & sapientiam cognovissent, illum quantocius ad se vocare studuerunt, & eumdem in magno honore habere cœperunt. Hoc etiam de beato Sebastiano fecisse leguntur, quem ab ipsis Mediolanensium partibus ad Urbem vocaverunt. Cum ergo beatus Cyriacus tanta litteratura & scientia præditus præfatis imperatoribus carus esset, contigit, illum templum Martis intrare cum sacerdotibus Martis, qui brutorum animalium spurcitias immolabant. Statim scelus Vir beatus abhorruit, & ex sapientia sibi data perpendens, idololatriam esse vanam, cum ipse numquam idolis immolasset; quia cognoscebat, verum Dominum numquam hac spurcitia delectari: considerans quoque Martem, cui sacrificia offerebant, virginum stupratorem & obscœnum hominem exstitisse, qui nulla veneratione dignus existeret, imo erat pro suis sceleribus flammis perpetuis exurendus, cœpit intra se ipsum meditando deficere; quia in tali cultura tam obscœna vel fœtida summum bonum haberi non poterat.

[34] [&, Deo per revelationem monente,] Ex tanta desidia cum secum conferret meditando de talibus, sopor irruit super eum, & graviter obdormivit. Sed omnipotens Deus, qui neminem vult perire, & vas electionis jam sibi elegerat istum, per visionem allocutus est eum dicens: Exsurge, qui mortuus sedes, & revivisce. Mortuus enim est, qui sine fide est, quia sine fide impossibile est placere Deo. Dicitur igitur ei: Exsurge & revivisce, hoc est, suscipe fidem, pro qua vitam obtineas sempiternam. Evigilans igitur Vir sapiens, & quid hoc esset admirans, cœpit nimio pavore terreri, & in tantum febricitare, quod innixus brachiis famulorum vix potuit ad hospitium remeare. Per totam igitur noctem intra se ipsum de veri Dei cultura discutiens, & philosophiam suam multa meditatione revolvens, cum in ea numquam posset veri Dei culturam invenire, ad fidem Christianorum se convertit, quos sæpe viderat pro amore Christi usque ad effusionem sanguinis decertare.

[35] [mirabiliter ad fidem Christianam] Mane autem facto, fidem Christianorum cœpit velle scrutari, & baculum sumens, sicut erat infirmus, lento gradu pergere cœpit, donec ad Christianorum domicilia perveniret. Divina dispensante clementia, ante fores Christianorum, nescius tamen, quod Christiani interius haberentur absconsi. Clausis igitur januis, sicut Omnipotens voluit, Missa cantabatur interius. Psallentium cum voces Vir beatus aure mentis intenta, & Euangelium cum legeretur, audiret, jam pro se dictum esse considerans, quod in Euangelio dicebatur: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris; sed habebit lumen vitæ: hoc enim Euangelium referebat. Vere qui sequitur Christum, quia via, veritas, & vita est, non ambulat in tenebris vitiorum, quia lux, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, se diligentes illuminat, cujus misericordiæ lux præclara jam beati Viri præcordia illuminanda possederat. Propterea Vir jam secus hoc audiens & prudenter intelligens, ostium sine mora pulsavit. Illi vero, qui intus aderant, aperientes, & virum talem, tamque carum & acceptum imperatoribus cognoscentes, graviter timuerunt, ne per eum accusati vel capti mortis legibus subjacerent.

[36] [conversus fuerit,] Ipse vero jam Domino carus, suum non differens desiderium adimplere, Christianæ fidei sibi petiit gratiam revelari. Intelligentes autem, qui aderant, beatum Virum a Domino esse directum, & ejus desiderio satisfacere cupientes, transmiserunt eum ad Gaium Papam per viros satis idoneos & fideles, Sisinnium, Smaragdum, & Largum. Angelus autem Domini summo Pontifici ante prædixerat, ut illum digne reciperet, qui baptizandus sibi transmitteretur, subjungens etiam, quod eumdem jam Christianum, vocaret ex nomine Cyriacum. Suscipiens ergo eum Gaius episcopus honorifice, baptizavit, &, sicut ab angelo monitus fuerat, Cyriacum vocavit. Baptizatus autem beatus Cyriacus, domum rediit festinanter, & servos suos omnes liberos fecit, cunctamque facultatem, quam habuerat, familiæ suæ & pauperibus Christianis erogare, &, sicut de fide Christi concepit, adimplere curavit: nam & Christianis sine mora lætanter adhæsit, quamquam imperatoribus cognosceret satis esse molestum; inter quos digne multo tempore conversatus, impositum sibi suscepit ordinem levitarum, per quem Deus est multa miracula operatus, sicut in passione sua plenarie legitur, donec ad martyrii coronam per multa tormentorum genera, Domino cooperante, pervenit, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. Tum in eodem codice sequuntur Acta S. Marcelli Papæ, quibus martyrium S. Cyriaci immixtum est, & quæ paragrapho præcedente discussimus.

[37] Ceterum in hac nova narratione nobis displicet titulus marchionis Tusciæ, [de qua tota narratione] qui S. Cyriaco ejusque patri tribuitur, quia istud politicæ dignitatis nomen non erat tempore Diocletiani usitatum. Etiam non placet, quod Christiani dicantur tam alta voce tunc Missam & Euangelium cantasse, ut S. Cyriacus id foris audire ac intelligere potuerit. Equidem scio, hic ad miraculum recurri posse; sed miracula non sunt multiplicanda sine quadam necessitate, & illa sine authenticis testimoniis temere non admittimus. Occurrunt hic quoque alia parum verosimilia, quæ cordatus lector facile observabit. Denique tota hæc historia, antiquioribus martyrii scriptoribus ignota, nititur auctoritate quorumdam Canonicorum, qui post multa annorum curricula, ut auctor noster loquitur, patriam, nobilitatem, & conversionem S. Cyriaci primum patefecerunt. At vetustiores tabulas, irrefragabiles harum rerum testes, productas oportuit.

[38] Certe Razzius aliique hagiographi Tusci videntur hanc auctoritatem ignorasse aut contempsisse, [judicium nostrum profertur.] cum S. Cyriacum inter Sanctos suos populares non recenseant. Non videtur etiam Cosimus Della Rena istud testimonium magni fecisse, quando post diligentem veterum monumentorum indagationem in serie ducum & marchionum Tusciæ pag. 3 Maurizium vel Maurizionem anno Christi 593 primum istius regionis ducem assignat. Neque ipse Floravantes Martinellus, qui ex Ms. codice Vaticano fragmentum hujus narrationis Latine vulgavit, fidem adhibuit iis, quæ hic auctor anonymus de nobilitate S. Cyriaci tradit: nam in laudato Trophæo sanctissimæ crucis pag. 123 asserit, hunc S. Cyriacum fuisse servum Thrasonis, ditissimi viri, cujus jussu Christianis, qui ad laborem in thermis Diocletiani construendis damnati erant, cibos deferebat. Quapropter hæc historia exiguam fidem mereri nobis videtur, & ulteriorem illius censuram erudito lectori relinquimus.

§ IV. Sepultura S. Cyriaci, & translatio reliquiarum ejus ad urbem Romanam.

[Post obscurum prologum] In memorato codice Ms. Palatino, nunc Vaticano, narratur sepultura & translatio S. Cyriaci, quibus auctor vix intelligibilem hunc prologum præfigit: Cum me circumseptum recogito, vetustam protoplasti inobedientiam magis magisque reminiscor inertem, & meas ad aures cum perveniunt vestra imperata verba, o sanctissime cœnobita, importabile mihi a vobis videtur jugum fore impositum. Quare non ut recusem laborem, si callem voluissem calcare sine reprehensione, sed ne antiquæ radicis superbiæ videatur hereditari propaginem, ut possum, ut valeo, defretus adminiculo, vestris obsecundabor præceptis, & quamvis immeritus, tamen indubitanter confisus veridica nostri Redemptoris sententia pollicentis, Petite & accipietis; pulsate & aperietur vobis, quærite & invenietis, vobis satisfacere propono. Unde rogo, ut mecum una petatis, ut sua gratia valeamus accipere, quod petimus, mecumque quæratis, ut, quod ab eo quærimus, sua bonitate invenire possimus: si vero pulsemus, ut dignetur ipse, qui mare aperuit rubrum, nobis desideratum thesaurum aperire; unde ad laudem almifici agonistæ sui Cyriaci inoffenso pede valeamus percurrere.

[40] [& imperitam Actorum synopsim] Dein sequitur ipsa historia, cujus initio imperitus scriptor crassos aliquot anachronismos immiscuit, ut evidenter apparebit ex sola narrationis lectione, quæ sic habet: Anno ab Incarnatione Domini trecentesimo bisque seno (eo anno 312 Diocletianus jam diu imperium abdicaverat, & S. Marcellus Papa e vivis excesserat) postquam ex infima stirpe Diocletianus ad Romanum provectus esset imperium, suoque adjutorio in republica assumpsisset Maximianum, cognomento Herculeum, atque se ipsum in Alexandriam, Herculeum in Africam direxit, Romæ Christicola sanctus Marcellus, Papa creatus est; cujus sanctitate atque bonitate cœpit Christianorum numerus, Deo adjutore, bene pullulare: ex quorum collegio sibi virum elegit sanctissimum, omnique honestate ornatum, nomine Cyriacum, ætate plenum, & omni bonitate compertum, cui levitare imposuit officium.

[41] [auctor anonymus refert,] Igitur Diocletianus reversus e Mesopotamia, & Maximianus inito bello cum Narzeo inter Tamilicum & Carrhas, dum inconsulte egisset, fugatus e prælio, vix ad Diocletianum recuperato flatu pervenit, cui Diocletianus dedit exercitum, & ita munitum & stipatum innumerabili armatorum caterva ubi de Narzeo triumphabat, potenti virtute remisit: cujus fortissima castra diripuit, uxores, sorores, liberos cepit, & cum copiosissima Persica ope ad Diocletianum Mesopotamiæ est reversus ad patriam usque, & ab eo honorifice est susceptus. Post peractum triumphum Romam reversi, Narzei conjugem, sorores & liberos ante rhedam principis ob triumphum Reipublicæ declarandum, catenis una nexos duxerunt, a quo Diocletianus inaniter tripudians, coli se fecit & adorari a populo, quia olim cæsares a plebe salutabantur. Herculeus vero ab Africa veniens, cœpit Christicolas variis vexare procellis, inter quos almifico Cyriaco post varia tormentorum genera intra thermas Salustii via Salaria foras muros caput jussit amputare cum aliis bis denis unoque, cujus præfati levitæ corpus separatim reposuit Joannes presbyter. Octo denique peractis diebus, asportabat eum beata Lucina, ut pene omnibus notum est, in prædio suo via Ostiensi, milliario ab urbe Roma plus minus octavo, & recondidit studiosissime sanctus Marcellus, Papa hujus almæ urbis Romanæ. Ibi requievit caput & brachium ejus usque ad tempora sanctissimi Agapiti junioris Pontificis, imperante domino Ottone, a Deo præordinato pacifico principe. Consul vero Romæ præerat Albericus vir illustrissimus.

[42] [qua occasione seculo decimo] Annis denique evolutis a Domini Incarnatione plus minus nongentis quadraginta, fuerunt tres sorores jam dicti Alberici, quarum una vocabatur Mororea, alia Stephania, tertia Theodora, quæ ut veniam a Christo possent invenire culparum, cœnobium juxta viam Latam in loco, qui ad arcum Tiburii vocitatur, studiosissime fabricari fecerunt: hunc in honorem S. Stephani dedicari fecerunt, & plurimis donis eum ditaverunt, ibique Dei famulas in Dei servitio locaverunt, quarum mens cœpit æstuare, ut si forte Deo revelante invenire valuissent sanctum corpus, quod in ipso loco reconderent: eodemque tempore quidam Dei servus solitariam vitam eligens manebat juxta cœmeterium via Ostiensi, in cujus fastigio erat depicta imago salvatoris Domini nostri Jesu Christi, sanctæque ejus Genitricis ad lævam, archangeli almi Michaëlis ad dexteram, hanc bene observans, studiosissime in Dei servitio ibi persistens incessanter, ut valebat, ministrans. Huic memorato viro copulatæ sunt jam dictæ devotissimæ mulieres, Deo administrante, optima amicitia, & sæpe ab illis rogatus, ut veniret, & spiritualibus verbis eas instrueret; quem cœperunt obnixe deposcere, si forte in illo cœmeterio sciret aliquod sanctum corpus, cujus certum notum habuisset titulum, quem in sua consecrari fecissent ecclesia.

[43] Ille vero annuens votis earum, innotuit eis, in suo cœmeterio latere almificum caput & brachium martyris Cyriaci, [reliquiæ S. Cyriaci inventæ fuerint,] quæ summa cautela, si voluissent & earum fuisset libitum, tali vero sub conditione, ut ita domum illam suis ditarent patrimoniis, ut in ea honorabiles haberent exsequias, asportare caput potuissent: quæ ita tripudiantes ac lætabundæ effectæ sunt, tamquam si immensum invenissent thesaurum. Dictis auditis, finem implere studentes speculatores fidelissimos direxerunt cum eo, &, divina annuente clementia, ita invenerunt, ut Dei servus prædixerat. Retractis vultibus, reiteraverunt dominabus suis gaudia exspectata retulerunt visa. Hoc audito, dictæ matronæ quasi de gravi evigilaverunt somno, ut quondam patriarcha Jacob, vivere Joseph nuntio referente, cognovit, & fultæ servorum suorum fideliumque solatio, ad cœmeterium perveniunt Ostiense, & ut prædictus vir Dei promiserat, sanctissimum invenerunt locum, & titulum invenerunt superpositum tumulo continentem ita: hic reconditum est corpus almi levitæ et martyris Cyriaci a matrona Lucina reconditum.

[44] Tunc fugientes sandapila vespillones geminantes ad urbem festinanter perduxere Romuleam; [& non sine frequentibus] verum non procul a cœmeterio ita immobile stetit sanctissimum caput, ut nullo modo vehentes movere valerent. Tunc, consilio habito, tristes ac mœrentes voverunt, ut, si per earum proprietates se permisisset vehere, magnifica dona illi impertirentur: quarum vota Deus ex alto prospiciens, moveri se permisit sanctissimum caput, & ubi illarum tendebat libitum, e vestigio sequebatur; illæ vero præviæ erant capiti sancto, & Tyberinum alveum transmeantes in spatiosum campum, qui olim Merui vocabatur, deveniunt; ibique se cum grandi honore fixit. Hoc cernentes sæpe dictæ matronæ, in stuporem nimium versæ, magno cœperunt mœrore deficere, donum ei pollicentes, si moveri dignaretur, totam illam hereditatem, quæ illarum erat, propriam suis usibus vendicaret.

[45] Hoc dono accepto, festino motu se movit usque dum pervenit ad locum, [publicisque miraculis,] qui Cryptulum nominabatur, ibique iterum se refixit, eo quod illarum erat proprium, ut suo sibi jure acquireret; illæ vero statim summa alacritate ei contradiderunt, & irrevocabiliter condonaverunt: ab eodem namque loco, ubicumque illarum erat proprietas, beatissimo Martyri perpetuo jure donaverunt ad portam usque ducentes Portuensem. Intrantes vero castrum, trans Tyberim transeuntes insulam Lycaoniæ, per Tarpeanam radicem calcaverunt callem. Exinde cum summa reverentia pergentes juxta clivum Argentarii reclinantes læva manu ad regionem, quæ via Lata nuncupatur, adveniunt. Veniens vero sanctissimum caput plaustro in locum, quo diximus, tanto pondere cœpit gravari, & ita immobile permanere, ut nullo pacto humanis posset viribus moveri. Tunc adjuncta sunt multa paria boum, & nec sic moveri valebat.

[46] [quibus Agagitus II Papa interfuisse dicitur,] Fit repente concursus populorum, & congregatio subito facta est senatorum nobiliumque Romanorum, collectio clericorum: omnes admiratione nova stupentes nimis multa dicebant. Tunc vero, inito consilio, Pontificem petierunt, illique cuncta narrantes retulerunt. Ad hæc sanctus Præsul Agapitus tale cum clero, Deo annuente, invenit consilium, ut per semetipsum veniret, & tam grande prodigium propriis oculis viseret. Veniens ergo sanctissimus Pontifex ad locum, ubi immobile permanebat vehiculum, nimia admiratione territus, variis cœpit mens ejus cogitationibus fluctuare. Tunc ille, qui incitavit corda illarum, ut a via Ostiensi Romam adducerent, ille almo Pontifici jaculavit mentem, & ita cœpit alta voce clamare: Audite cives, senatus-consultus, populusque Romanus. Hoc, quod cernitis, Dei judicio actum est, providentia Deique dispensatione. Si millia hic paria adjungantur boum, & si omnium, quos Romana virtus in unum valet coadunare, manibus trahatur, nihil est, quia quod Dei providentia fixit, nullo pacto humanis viribus moveri potest. Rejiciantur cunctæ vires hominum; disjungantur omnia juga boum; elongentur stimuli bubulcorum: hos tantum ibi geminos dimittamus, qui plaustro nexi sunt, & nullus ejus sit prævius, nullusque ducatum præbeat illis, & a nullo trahantur. Nos denique ex intimis præcordiis dominum nostrum Jesum Christum puris mentibus rogitemus, ut, quemadmodum ostendit Israëlitico populo in eremo viam, & qui per buculas feras, calles direxit rectos ducentes Jerosolymam, arcam Domini reportantes, ipse hoc dirigat plaustrum ad suam præfatam voluntatem.

[47] [Romam translatæ;] Tunc universa Romanorum caterva una cum serenissimis matronis, lacrymosis vocibus Deum flagitare cœperunt, ut sanctissimum caput, ubi suum velle foret, dirigeret. Ad has igitur lacrymosas preces impetum fecerunt boves, & moverunt plaustra, nullo ducente. Omnes procul adstantes denique flagitantes *, læva manu currentes inoffensam viam ad portam præfati cœnobii, quam sæpe fatæ matronæ fabricaverant illustrissimæ, perduxerunt, ibique aliquantulum steterunt. Tunc prostrata humo super memorata Maroesa * serenissima matrona votum vovit, & donum attulit, chartulisque firmavit fundum unum, qui vocatur sylva major, cum diversis adjacentibus locis & vocabulis suis, nec non & alium fundum, qui Polagium vocatur: similiter & alium, qui nominatur Reatina, cum aliis cumpluribus locis tali sub conditione donavit, ut quicumque ab usu ibi in ævum persistentibus subtraxerit, nisi resipuerit, anathemate maranatha cum diabolo feriatur. Cumque votum complevisset, trahentes plaustra boves introduxerunt cœnobium. Igitur sanctissimus Præsul rogatus ab illis potentissimis matronis recondidit corporis caput almi martyris & levitæ Cyriaci intra monasterium juxta regionem viæ Latæ secus arcum Tiburii, & sicut olim vocabatur ecclesia sancti Stephani, mutavit Pontifex nomen monasterii, ut vocaretur sancti Cyriaci, quod & permanet usque in hodiernum diem. Actum est temporibus gloriosissimi Ottonis Augusti, præsidente Romæ sanctissimo Papa Agapito, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, potestas, imperium sine fine per omnia secula seculorum. Amen.

[48] Nescio, quam fidem hæc anonymi narratio mereatur, [in qua narratione aliqui errores notantur.] quandoquidem in gestis Agapiti II Papæ, aut alibi in historia ecclesiastica nullum ejusdem vestigium reperire potui. Certe scriptor hujus narrationis multum aberrat a recta chronologia imperatoris Diocletiani, ut superius verbo indicavimus. Nec minus hallucinatur in antiqua historia, dum supra num. 41 affirmat, quod Romani victores Narzei conjugem, sorores, & liberos ante rhedam principis ob triumphum reipublicæ declarandum, catenis una nexos duxerint: nam Petrus patricius & magister, antiquus scriptor Græcus, ubi hanc ipsam Maximiani Galerii victoriam memorat, apud Labbeum nostrum in Excerptis de Legationibus pag. 26 magnam Romanorum erga Persas victos moderationem laudat his verbis: Persæ captivi haud quidquam in captivitate contumeliæ passi sunt; sed ita in mancipio fuerunt, ut parum abesset, quin æque liberaliter haberentur, acsi domi suæ, ut nobiles solent, fuissent. Quis ergo facile credat, Narzei conjugem, sorores ac liberos catenis una nexos ante rhedam victoris ductos aut tractos fuisse. De hac Persarum clade etiam ethnici illorum temporum scriptores meminerunt, atque inter alios Sextus Rufus, vel Rufus Festus modestiam Romani victoris in Breviario suo historico cap. 25 ita commendat: Rex Persarum Narseus effugit; uxor ejus & filiæ captæ sunt, & cum maxima pudicitiæ custodia reservatæ: pro qua admiratione Persæ non modo armis, sed etiam moribus superiores esse Romanos confessi sunt; ac Mesopotamiam cum Trans-Tigritanis quinque regionibus reddiderunt. Pax facta usque ad nostram memoriam reipublicæ utilis perduravit. His breviter observatis, fidem totius præcedentis narrationis penes auctorem relinquimus, & subjungimus alteram prodigiosam earumdem sacrarum reliquiarum historiam, cui tamen facilius credimus, eo quod ab auctore synchrono & oculato teste conscripta fuerit, ut ex paragrapho sequente apparebit.

[Annotata]

* lege omnibus adstantibus & flagitantibus

* al. Maurotia

§ V. Insigne miraculum, quod Romæ ad reliquias sancti Cyriaci contigit.

[Scriptor quidam synchronus testatur;] In laudato codice Palatino seu Vaticano legitur prodigium de reliquiis S. Cyriaci, quod a Benedicto quodam, ministro ecclesiæ sanctorum Cyri & Joannis, in urbe Romana scriptum est, & cui præfigitur hic prologus: Cantate Domino canticum novum, in Sanctis suis ipsum pariter collaudantes, quoniam memoriam fecit mirabilium suorum misericors & miserator Dominus, cujus & laudes cum omnis in gloria cantatura * testetur, mihi tacenti illud, de quo Isaias dicit, Væ mihi quia tacui, posset aliquis imprecari. Exemplo igitur illius, qui dixit Annuntiate inter gentes studia ejus, quoniam requirens sanguinem eorum rememoratus est, ego Benedictus, sanctorum Cyri & Joannis indignus minister, ad laudem & gloriam excellentissimi martyris Christi, beati Cyriaci, quæ temporibus istis Dominus fecit per ejus merita gloriosa audientibus intelligentibus omnibus, tam præsentibus, quam futuris imposterum, dignum duxi per secuturam annotam inferius revelare. Anno igitur ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi MCCXXXIII, Pontificatus Domini Gregorii Papæ noni anno ejus decimo, sexto Idus Maii, novum faciens Dominus super terram in monasterio monacharum sancti Cyriaci de Urbe, ipsius intercedentibus meritis, mirabilia magna fecit, & quia magna sunt judicia ejus secundum illud, quod Scriptura ait, Magna sunt judicia tua Domine, & inenarrabilia omnipotentis virtutis ejus, qui facit mirabilia magna solus, qui in capite Martyris Christi, qui fuit membrum de ipso Capite, potentialiter & ineffabiliter operatus est Dominus. Ipsi soli, cui omnis gloria debetur & virtus, cui flectitur omne genu, debemus adscribere, atque ipsius magnificentiam in contritione, confessione, atque satisfactione peccatorum nostrorum dignis laudibus commendare.

[50] [sacerdotem ex Saxonia venisse Romam,] Tum sequitur ipsa historia, cujus alterum apographum sine prologo olim Spira accepimus, curante nostro P. Philippo Kiselio, quod cum vitioso ecgrapho Vaticano seu Palatino jam conferemus. Sic autem sonat: Magnus Dominus & laudabilis nimis, & magnitudinis ejus non est finis, qui facit magna mirabilia & inscrutabilia, quorum non est numerus. Magnus quidem consilio, & incomprehensibilis cogitatu. Et quis non timebit eum? Ipse etenim, qui est gloriosus in Sanctis, faciens prodigia in cælo sursum & mirabilia in terra deorsum, novum & inauditum ostendit in Urbe miraculum, immensis extollendum præconiis & divinis * laudibus commendandum. Quidam enim clericus, & diu vere sacerdos muneribus sacris dotatus, Henricus nomine, in monasterio sancti Cyriaci de Geronrod in Saxonia constitutus, quod ab ipsa sui fundatione monasterio sancti Cyriaci de Urbe subjectum fuit tam in capite quam in membris, per longum temporis spatium, sicut eo accepimus referente, in divinorum officiorum obsequio suum devote præstiterat famulatum. Tandem divina gratia ipsum inspirante, terram sanctam atque sepulcrum Domini gloriosum visitare proponens, transitorias hujus mundi divitias dereliquit, & qui in sortem Domini vocatus fuerat, soli Domino desiderans militare, deseruit patriam & parentes, & in sanctæ religionis proposito aggressus est sanctum iter, in quo post multos labores & post multa viarum discrimina fatigatus ad Urbem venit, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum limina cum omni devotione visitavit.

[51] [quo desiderante videre reliquias S. Cyriaci,] Postmodum vero monasterium sancti Cyriaci de Urbe cum omnistudio omnique diligentia requirendo, cum pervenisset ad locum, cum quanta devotione, cum quanta lacrymarum effusione ante altare gloriosissimi martyris Christi, beati Cyriaci, procumbens oraverit, admirari possumus, sed vix sufficimus explicare. Oratione autem perfecta, instanter petebat cum multis lacrymis postulando caput sibi beatissimi Martyris demonstrari, asserens confidenter, quod in partibus suis prædicabatur, & habebatur pro certo, quod quicumque in compunctione cordis cum devotione spiritus locum attenderet vulneris, quod ipsi Martyri tempore passionis suæ illatum fuerat crudeliter a tyrannis, videret e loco vulneris sanguinem emanare. Accendebat etiam ad piæ devotionis fervorem animos adstantium monacharum hanc Antiphonam de Martyre voce melliflua præcinendo: Liquans picem hostis piceus, canos Martyris deformaturus, mutans de sene juvenem, sic exercens tyrannidem; ad cujus rei causam moniales & alii quamplurimi circumstantes, admirantes non modicum, titubabant caput ostendere Martyris gloriosi, ne, si contingeret, tantum miraculum minime apparere, prædicti sacerdotis & aliorum multorum devotio tepescere videretur. Sed fide corda purificans, cujus victoria mundum vicit, & caritas cuncta vincens, abbatissæ & monialium animos inclinaverunt, ut pari voto & consona voluntate piis desideriis annuentes, sacerdoti præfato caput ostenderent Martyris gloriosi.

[52] Sane tunc temporis commissa erat nobis a summo Pontifice cura & solicitudo monasterii antedicti, [caput istius Martyris sanguine stillavit,] & sine nobis hujus rei negotium expediri non poterat, nec decebat. Unde ad præsentiam nostram accedens dictus Henricus, supplicabat instanter, quod ejus desiderium impleretur. Verum nos honorifice suscipientes eumdem, de statu monasterii sancti Cyriaci de Geronrod ipsum solicite perscrutantes, de causa itineris, de conditione personæ, cujus religionis & professionis existeret, requisivimus diligenter; & quidem responsum super his congruum accepimus, & virum invenientes devotum, ejus petitionibus condescendimus humiliter & devote, atque sigillum nostrum, sub quo sacratissimum caput cum aliorum multorum Sanctorum reliquiis fuerat consignatum, per quemdam fidelem clericum, Paulum nomine, ad dictum monasterium curavimus destinare: erat enim tunc temporis religiosa Dei ancilla Artemia, venerabilis monasterii abbatissa, cum sororibus suis Deo devotis Concordia, Margareta, Angela, Scholastica, Romana, Agnete, Theodora, Prasina, Agatha, Catharina, Hermenia, Praxede, Cæcilia, Merentiana, Constantia Benencasa, Ottolina, Eugenia, Aurea, Sophia cum aliis sororibus suis oblatis in eodem monasterio disciplinam regularem professis; in quarum præsentia & plurimorum utriusque sexus illic adstantium apertum est argenteum vas, quo gloriosum caput cum aromatibus reconditum videbatur: ex quo sanguis recens manifestissime atque apertissime distillabat, ita quod vas prædictum a superiori parte erat interius madefactum, & tota capitis superficies pretiosissimo sanguine irrorabat, & testa crescens & quasi tumida impleverat vas ad summum, ita quod nihil videretur de vase inane, aut vacuum remanere.

[53] O quanta erat ibi devotio monacharum! Quanta erat ex devotione singulorum & singularum ibi adstantium inundatio lacrymarum! [quod miraculum] Vix posset humanæ linguæ sermonibus explicari. Fecit Dominus ista signa, ut diximus, sexto Idus Maii, sequenti sabbato post Ascensionem dominicam circa Vesperas. Mane autem facto sequentis Dominicæ, ad monasterium venimus, diligentissime omnia inquirentes: vidimus enim, agnovimus, credidimus & credimus indubitanter, Jesum Christum Filium Dei, qui est Sanctorum virtus & gloria, mirabilia hæc fecisse ad laudem & gloriam Martyris sui. Unde mandavimus statim, pulsatis campanis, Missarum solemnia celebrari. Sed dum hæc fierent, multitudo maxima virorum & mulierum, audientes Dei magnalia, currebant ad monasterium & clamabant: Miserere nostri Jesu Christe, Fili Dei vivi, per merita beati Cyriaci martyris tui, fortissimi athletæ. Et quidem omnibus, cum toto desiderio petentibus, mirabilia hæc videntur *. Cantato Euangelio, nos cum clericis & multitudine copiosa populi processionaliter de ipso monasterio exeuntes intra septa ejus & in claustro caput ostendimus, sanguine cruentatum, &, quod est auditu mirabile, multis videntibus, a superiori parte capitis sanguis distillabat, & decurrebat inferius in argenteo vasculo, in quo reconditum cernebatur. His factis, narrare cœpimus laudes Domini & virtutes ad populum & beati Martyris gloriam & honorem. Quibus peractis, miraculose factum est, ut credimus volente Deo, ad posteriorum memoriam, quod aliquæ guttæ sanguinis ceciderunt super casulam & mantile, quibus ornatus erat sacerdos deferens caput gloriosum; & ne obliviscamur operum Domini & mandatorum ejus, usque in hodiernum diem prædictæ guttæ manent in casula & mantili. Cunctis autem Deum interim laudantibus & benedicentibus Sancto ejus, processionaliter omnes in ecclesiam redierunt, & caput super altare sanctum reponitur, & Missarum solemnia interim consummantur; quibus peractis, omnes ad propria redierunt, & caput in suo loco reponitur sub nostra custodia & sigillo.

[54] [præter alia prodigia] Post hæc autem circa meridiem omnis fere Romanus populus ad monasterium anxius currens, omnes una voce clamantes, opportune siquidem & importune etiam, quod videre volebant mirabilia Dei magna. Unde clerus cum populo iterum caput sanctum a monasterio ipsum in campum Camilli processionaliter detulerunt, atque ibidem ab omnibus miraculum visum est & cognitum, & manifestissime declaratum: ibi enim cuidam mulieri, Blancæ nomine, uno privatæ lumine, fuit visio restituta, sicut ipsa nobis & multis aliis declaravit. Quædam etiam mulier, quæ latus amiserat, & de lecto non poterat surgere aliqua ratione, audito miraculo, se Martyri commendavit, & statim surgens, ad monasterium venit, & pristinæ restituta est sanitati, sicut ipsa multis audientibus hæc narravit. Ibidem etiam miraculose factum est, quod aliquæ guttæ super indumento lineo Stephani, Canonici sancti Marcelli, distillaverunt, sicut multis innotuit manifeste.

[55] [coram magna populi multitudine] Quia vero scriptum est, honorificum esse atque conveniens revelare opera Domini, non est aliquatenus omittendum, quod Henricus jam dictus post primam sanguinis visionem nusquam comparuit: propter quod erat opinio diversorum, quod ipse fuerit sanctus Martyr, asserentibus aliis, quod angelus fuerit, a Domini latere destinatus: & cum omnis fere populus loqueretur de ipso, ejus præsentiam affectantes, continue usque ad crepusculum in divinis laudibus & sancti Martyris præconiis perstiterunt. Vespere autem facto, & processionaliter capite in sacrario monasterii collocato, propter denuntiationem & famam tanti negotii venerabiles patres & domini D. Romanus, episcopus Portuensis, & D. Stephanus titulo sanctæ Mariæ trans Tiberim, & plures Cardinales ad monasterium venientes, & super facto ipso scrutinium facientes, oculata fide viderunt mirabile, quod a Deo factum erat; & quidem in oculis eorum satis mirabile videbatur.

[56] [publice iteratum est,] Altera vero die, secunda scilicet feria, jam quasi coagulato sanguine, qui in vase effluxerat de argento, aqua cœpit clarissima de ipso capite distillare: & ab ea die, qua cœpit miraculum fieri, usque ad septimam diem, quotiescumque aspiciebant sanctissimum caput, toties in eo novum & mirabile videbatur. Eapropter ad Dei laudem & ad memoriam beati Cyriaci martyris gloriosi, ad exemplum etiam fidelium, volentium de virtute proficere in virtutem, auctoritate domini Papæ, diem istam, in qua Dominus Martyrem suum tanto miraculo exaltavit, statuimus annuatim solemniter observari & perpetuo haberi celebrem in monasterio prætaxato. Omnibus autem, qui ad dictam diem convenerint corde puro & fide non ficta, & qui eam celebraverint reverenter, suorum veniam promittimus peccatorum, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre & Spiritu Sancto vivit & regnat, Deus in secula seculorum. Amen.

[57] Nunc quædam ad hanc historiam breviter observanda occurrunt, [& ad cujus historiam nonnulla observamus.] ac primo quidem circa tempus, quo publicum hoc prodigium contigit, videtur in alterutrum annum error irrepsisse: nam supra dicitur id factum anno Christi MCCXXXIII, Pontificatus domini Gregorii Papæ noni anno decimo, cum tamen secundum exactiores chronologos annus decimus Gregorii IX Pontificis cum anno Christi MCCXXXVI concurrat. Secundo notandum est, Marchionem Geronem seculo decimo abbatiam Gernrodensem fundasse monialibus, quæ illam usque ad seculum decimum sextum incoluerunt, quando paulatim virgines Lutheranæ monialibus Catholicis successerunt, ut videre licet apud Henricum Meibomium, qui tomo 2 Scriptorum Germanicorum a pag. 417 Annales Gernrodenses typis vulgavit. Quamvis autem hæc abbatia ad moniales pertinuerit, tamen ibidem etiam clericos S. Cyriaci fuisse, colligimus ex diplomate Rikinzæ, abbatissæ Gernrodensis, quod in Spicilegio ecclesiastico Germanici imperii part. 3 pag. 88 refertur, & cui inter alios testes anno Christi 1205 subscribit, Henricus capellanus curiæ nostræ & Canonicus sancti Cyriaci martyris. Meibomius tomo proxime citato pag. 476 producit idem diploma, cui post Henricum alii testes ita subscribunt: Bartholdus custos, Christianus sacerdos, Cono sacerdos, Fredericus sacerdos, Paulus diaconus, Ericus subdiaconus, Johannes subdiaconus. Cum prædictis Canonicis sancti Cyriaci interfuerunt huic contractui complures alii de familia ecclesiæ nostræ, bonæ opinionis viri.

[Annotata]

* forte creatura

* al. diversis

* al. panduntur.

§ VI. Reliquiæ quædam sancti Cyriaci Roma Bambergam translatæ.

[In supradicto codice Vaticano refertur,] In jam sæpe citato apographo codicis Palatini seu Vaticani etiam narratur, qua occasione pars reliquiarum S. Cyriaci in Germaniam translata fuerit, & huic narrationi præfigitur sequens titulus: Qualiter brachium sancti Cyriaci translatum sit ad partes Trans-Alpinas, ac in Bamberga reconditum per Ottonem imperatorem. Deinde nobis ignotus hujus translationis narrator ante eam ita præfatur: Legimus, quod in initio primi hominis plasmator Deus omnia, quæcumque operatus est, bona atque perfecta perfecit, & hominis juri supposuit, ut cuncta suo subessent servitio, jubar solis, splendorque Titaniæ, Marsque, Cyllenius, Jupiter simul & Venus, tardus nec non Saturnus, cunctaque immense radiantia astra: animantia, volucres cæli, limphis spirantibus pisces, & quidquid sub cælo est dedit sibi utendum; unum ei tantummodo interdixit pomum tali sub intimatione, ut, si ex ipso comedisset, statim interiret mortem. Sed quia invidia diaboli mors intravit, seducta mulier decepit virum, & vir magis uxoris, quam Creatoris, sancita observans, incurrit mortem, & sibi & cunctis posteris propaginem tantæ maledictionis reliquit. Sed Creator condolens, ut vidit suam se perdere creaturam, proprium Filium misit in mundum, & ut nos a dæmoniaca potestate eriperet, ad mortem tradidit illum & interitum; per mortem Filii sui nos exaltavit, & qui eramus filii tenebrarum, facti sumus filii lucis. Concupiscentia quidem, quam primus parens habebat, in tantum pullulavit, ut huc usque perduret. Et quia in longum protraxi hunc sermonem, recurramus ad illud, qualiter e corpore sanctissimi levitæ & martyris Cyriaci pars aliqua e suo sancto cœnobio, invidiæ livore & odii fomite, fuit subtracta, qualiterque omnipotentis Dei administratione, vice recompensationis & suæ immensæ misericordiæ, causa consolationis particula corporis sanctissimi Nicolai est ibi allata.

[59] [quomodo Otto imperator] Tum ipsam translationis occasionem ac historiam sic narrare incipit: Modico igitur interposito tempore postquam sanctum caput almi levitæ & martyris Cyriaci in monasterium, quod juxta Viam Latam est situm, fuit advectum atque honorifice collocatum; regnabat eo tempore Otto potentissimus imperator, Romæ vero Pontificatum gerebat quintus decimus * Papa Johannes, Alberici excellentissimi consulis filius; monasterio namque præerat Pretiosa, ancilla Christi eximia, humillimaque abbatissa. Hoc igitur tempore artifex totius malitiæ chelydrus ille, qui suum virus infudit primi hominis menti, ut Factoris sui frangeret fœdus, ipse jaculavit mentem jam dicti Pontificis, & sui cordis ruinam immisit, nec dicendum nuntium jam fatæ abbatissæ misit. Illa spiritu inflammata divino, ita gratum suscepit mandatum, acsi aspis vel basilicus terribilem sibi sibilum immisisset; abrenuntiavit, refutavit, repugnavit, & per omnia interdicendo mandavit. Ille tali nuntio responsum audivit, grave in corde telum accepit, ita ut odii fomitem circa eamdem Dei famulam ministraret; & cœpit quotidie æstuare, qualiter illi suoque monasterio grave potuisset damnum inferre.

[60] [Romam venerit,] Interposito non multo tempore, Romæ gloriosissimus imperator advenit, humotenus genu flexo quærendo, supplicando, rogando, basilicam sancti Petri Apostoli adivit, & humillime diutissime oravit, atque imperator piscatoris annulum desiderantissime flagitavit, ut desiderium suum ad libitum impleret. Accidit, quod aliqui ex Romanis imperatoris adventum Pontifici intimare curarent. Accepta a Clavigero Petri imperator licentia, palatium petiit imperiale, se cathedra sublimavit, assidentibus adstantibus secum procerum innumerabilium circumvallatus, vulgusque promiscuum Pontifici tale mandavit nuntium, ut suum citissime ante adesset conspectum: hoc namque Pontifex ut audivit, talia ad eum dicenda remisit: Hodie dentur nobis induciæ; mane sancti Petri, suoque veniemus servitio. Transacto denique die, superveniente nocte, lucescente mane, concursus factus est nobilium Romanorum ad Constantinianum palatium, Romano præsidente Pontifice, annuentibus consulibus, præcipuis senatoribus, prætorianis præfectis, præfectisque navalibus, militibus etiam atque commilitonibus, decurionibus una cum pentacontarchis tali voce affatus est Præsul: Audite cives, senatus populusque Romanus. Otto Romanorum imperator augustus nobis suis mandavit nuntiis, ut sancti Petri visitemus basilicam, ejusque sistamus præsentiam. Si vobis bonum videtur, nobis proferte sententiam. Ad hæc omnes simul consona voce cœperunt respondere: Nobis æquum videtur & sanctum, ut pater visitet filium, & nos omnes in tuo suoque veniemus servitio.

[61] Statim ut hæc Præsul audivit, ipse cum omni Romanorum præsidio iter arripiens, [&, suadente Joanne Papa,] Romam pertransiens, pontem, qui Adriani cognominatur, transambulans, civitatem, quæ Leonina vocitatur, ingrediens, ad radicem cum venisset Vaticani montis juxta naumachiam equo desiliens, ipse cum omnibus Romanorum consulibus, senatoribus ac principibus, sanctissimi Petri petierunt basilicam, ejusdem confessioni se intraverunt, eumque ex intimis præcordiis rogitantes, ut pro eorum Deum exoraret delictis. His peractis, imperiale petierunt palatium; rex vero ad se cernens venire Pontificem, de solio suo assurgens, obviam Papæ cucurrit, manusque ei apprehendit, in solio suo eum sedere fecit, pedesque ejus osculabatur, & vice Petri Apostoli honorifice illum tractavit. Post hæc interius petierunt cubiculum, singulare tenuerunt consilium. Admonuit, prædicavit, ac de multis illicitis, quæ audierat ab eo, peractis caute leniterque, ut bonus pater, castigavit. Sed sicut sancta dicit Scriptura, Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, neque habitabit in corpore subdito peccatis, & prudentissimus Salomon consequentia verba ad hanc dedit sententiam, Impius, cum venerit in profundum malorum, contemnit, ille infelix, unde resipisci * deberet, inde ad pejora delapsus est. Hoc dum imperator mente animo factisque cognovit, quamvis invitus, dimisit eum, prout ad tempus suum petere libitum. In hac ultima periodo videtur aliquid transpositum aut omissum esse, quod sensum intellectu difficilem reddit.

[62] Tunc imperator cœpit eum obnixe rogare, ut, [brachium S. Cyriaci] si sua bona voluisset frui voluntate, suumque adjutorium in omnibus invenire locis, suum adimpleret desiderium ex corporibus sanctis, a quibus Roma tuebatur atque tuetur, aliquam partem ei donaret. Ille, ut audivit, immenso repletus gaudio, magno cordis exsultans tripudio, ad imperatorem tale fertur dedisse responsum: Audi consilium meum, optime princeps; testis est mihi Deus, quod veridicam tibi profero sententiam. Cariora in hac terra non inveniuntur, exceptis reliquiis Petri & Pauli Apostolorum. Est Romæ monasterium puellarum juxta regionem, quæ Via Lata nuncupatur, in loco, qui nominatur ad Pinea, secus arcum Tiburii, in quo reconditum modernis temporibus caput sancti Cyriaci martyris & levitæ, qui fuit ordinatus a sancto Marcello episcopo, & temporibus Diocletiani, multis fatigatus tormentis; post necem namque Diocletiani ejus privignus Maximianus, cognomento Herculeus, jussit, & gladio decollatus est, & a Lucina serenissima matrona Via Ostiensi est sepultus, ibique latuit usque ad tempora sanctissimi Agapiti II Papæ atque nostra Ottonis piissimi imperatoris. Nunc peractis paucis temporibus, per duas gloriosissimas matronas, sorores supradicti Alberici Romanorum senatoris in præfatum monasterium caput ejus advectum, ibique a prædecessore meo, sanctæ recordationis Præsule Agapito honorifice est locatum. Nunc illuc una eamus, & ex ejus reliquiis sanctis quantulumcumque tibi donamus.

[63] Hoc dum imperator audisset, immenso repletus est gaudio, tamquam immensum invenisset thesaurum, Deo gratias referens, Pontificemque cœpit rogare, ut sine mora, quæ promiserat, impleret. [ex Romano monialium cœnobio] Ille iniquus Pontifex vulnus, quod in corde ex parte jam fatæ abbatissæ, ut desiderabat, exterminare æstuabat, rogabat imperatorem, ut simul ascensis equis cum omni Romanorum conventu ad monasterium convenirent prædictum; quod & fecerunt, portas monasterii [&] ecclesiam intrantes. Violenter tumulum, in quo [corpus] ipsius olim reconditum erat, confregit, & pollutis manibus non erubuit tangere locum sanctum, & relictum cum eo brachium cum humero dedit imperatori. At vero imperator, dum talem ac tantum se sensit habere thesaurum, gaudens & exsultans Vaticanum petiit palatium ad naumachiam juxta templum Apollinis secus ædes Neronianas.

[64] [nequidquam conquerentibus monialibus] Hac tempestate, ceu fulmine, percussa prædicta abbatissa cum omnibus Deo servientibus & sororibus crines evellentes, pectora percutientes, genas unguibus discerpentes magno cum ululatu immensoque luctu palatium petierunt, pedibusque imperatoris cum maximo ejulatu & lacrymis se profuderunt, proclamationem maximam coram rege fecerunt. Tunc rex cœpit inquirere, quali ex progenie illa foret abbatissa exorta, quæ cum tanta constantia coram rege contendere audebat. Illa vero antiquam cœpit exponere genealogiam. Imperator ut audivit, & recognovit illam suam esse propinquam vicinamque affinitate junctam, cœpit ei humillime supplicare, ut culpam jam factam ei parceret, & ab eo, quidquid peteret, impetraret. Hoc cum illa audisset, ex parte consolationem accepit, ceciditque vestigia ejus osculans, & flens tale ab eo rogavit accipere donum: Audi, serenissime imperator, si cum Deo velles pacem habere, audi consilium meum, qualiter brachium sanctum, quod deturpatum habes, restaurare curabo. Et quia hoc bene scio, quod facere nolis; date mihi nuntium vestrum talem, qui sit nobilis & prudens, & eloquentissimus: & detur mihi pretium, qualiter Constantinopolim possim adire; &, si placet tuæ majestati nuntius vester una veniat mecum, qui ex vestri parte roget imperatorem Basilium, ut mittat nobis particulam aliquam ex corpore sancti Nicolai confessoris, si forte miserrima mens mea in aliquo consoletur. Cumque hoc imperator audisset, gaudenter verba suscepit, immensum thesaurum statim ei adduci præcepit, prudentissimumque virum, qui ad ejus latera assistebat, qui comes palatii vocatur, ejus potestati donavit, præcepitque cancellario suo, ut epistolam a se mandatam statim faceret, suoque sigillo signaret; qui cancellarius statim præceptum implevit, sigilloque signavit, & abbatissæ donavit, atque optimam rex ei suam promittens voluntatem, magno cum gaudio ad suum reversa est cœnobium.

[65] [in Germaniam transtulerit,] Imperator vero, data licentia abbatissæ ac suis, ipse namque Apostoli Petri confessionem petiit, sese ibi humo prostravit plorans, & rogans nimis Deum, pro suis exorans delictis, prosperum sibi ac suis deposcens iter, qualiter ad suam repedare patriam possit indemnis. Hæc & alia his similia deprecatus, Dei sanctique Apostoli licentia impetrata: suos animos * admonuit iter arripere. Accepta vero parte veneranda corporis Cyriaci, quam diximus, confingi super dorsum equi præcepit tale figmentum, in quo brachium sanctissimi Levitæ digne ad vehendum maneret, dignissimumque iter perageret. Dei implorato auxilio, iter incipiens, tripudians & exsultans auream Romam dimisit. Cœptum peragens callem, veloci cursu perveneruut Tusciam, quæ Tuscia a thure vocatur, eo quod populus illius superstitiose in sacrificiis deorum vivere solebat. Citissime Senense devenerunt oppidum. Inde per Lucensem transiliunt civitatem, variisque transmeatis locis, Placentinam sunt urbem ingressi, ingredientibus vel transfretantibus Padum, qui & Eridanus vocatur, spatiosis equitatis campis, Cotias pervenerunt ad Alpes. Ascensi vel descensi montem, qui Buxdone dicitur, Longobardiam ingressi, velociter pervenerunt Ticinum; exinde vero Mediolanum, quæ Liguria nominatur, eo quod leguminibus est ferax. Dextera declinantes manu, Veronam venerunt, quam arrigat Athesis fluvius: inde angustos meatus peragrantes, civitatem, quæ Tridentum vocatur, pertranseuntes, chewaliarum * velocitate Trans-Alpinas adventarunt ad partes. Magna cum lætitia pervenerunt Sueviam, quæ provincia Bavaria nuncupatur.

[66] Deveniens vero ad urbem imperator, quæ Babinberga vocatur, [ac Bambergæ] ibi se cum parte corporis Sancti, quam adduxerat, concito gradu fixit, ibique tam diu persistit, usque quo honorandum oratorium honorifice dedicavit. Archiepiscopis, coëpiscopis, innumera quoque Christiana plebe coadunata, talia imperator dicere cœpit verba: Audite beatissimi patres confessores & filii, donum quod ex parte omnipotentis Dei, sanctique Apostoli Petri, seu aureæ egregiæ matris nostræ Romæ allatum habemus, vobis intimare curamus. Sciatis in veritate, charissimi patres ac fratres: Adest brachium usque ad humerum sanctissimi Martyris & levitæ Christi Cyriaci, a Marcello Episcopo ordinati, jussu Maximiani capite cæsi, & a matrona serenissima, quæ Lucina vocabatur, ante multos annos sepulti. Nunc quod nobis immeritis tale ac tantum Christus nobis dignatus sit dare patrocinium, observemus & custodiamus illum, veluti pupillam oculi nostri, ut in die tremendi judicii placidum illum & benignum intercessorem apud judicem Christum habere mereamur.

[67] His dictis cum archiepiscopis, coëpiscopis, simul cum rege coacervatis, [honorifice collocaverit,] honorifice & venerabiliter recondiderunt partem sanctissimi corporis martyris Cyriaci, & consecraverunt ecclesiam, suoque nomine firmaverunt: innumeris & amplissimis, immensisque ditavit & exornavit donis, ibique Deo servientibus religiosis clericis statuit servos, & ancillas locavit, ut amodo & in ævum numquam in eadem ecclesia Christo servile deesset servitium; præcepitque ille posteris eorum modo & usque in seculi finem, annuatum pensionis votum, [ad] sancti Cyriaci cœnobium Romæ humillime deferrent: sancivit, roboravit, & anathemate a Christo omnibusque suis fidelibus, interdicentibus præceptum sive contradicentibus, votum perpetuo subjugavit. Sed Dei opitulante clementia, bene optimeque usque hactenus observatur præceptum. Sæpe vidimus, ex climatibus ipsis adventare ditissimos duces, opinatissimos comites, & ex bonis suis ibi vota persolvere. Sæpe etiam lustravimus ipsius gentis adduci plurimos [cum] variis & spectatissimis donis sericis, velis aureis, argenteisque monetis, [& vidimus] altarium tegmina auro contexta, complura [ornamenta] optimis ac diversis contexta plumariis operibus aureis. Tintinnabula ærea, clarissime resonantia, ab eis missa, usque hactenus habentur, innumeraque dona sancto monasterio annue persolvuntur, Dei justo disponente judicio, ut, sicut in absentia ex parte reliquiarum abstracta, Dei ancillæ olim nimium & pene usque ad mortem fuerant contristatæ, immensisque doloribus afflictæ, merito posteræ earum in ævum usque tali modo exultarent.

[68] [licet scriptores Bambergenses de hac re non meminerint,] Nunc aliquantulum, prout vires sufficiunt, te obnixe flagitamus, o sanctissime levita & agonotheta Cyriace, ut pro nostris, quemadmodum te scimus valere, Deum exores flagitiis, famulos famulasque tuas in ejus servitio semper informet, pacem conferat, quietem nutriat, morbos auferat, castimonia decoret, & tuis intercessionibus sua nos protectione conservet, & quemadmodum tuam jugiter deservimus ecclesiam, tuam ubique inveniamus clementiam, ut tecum dicere valeamus: Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in secula seculorum laudabunt te. Post hæc auctor anonymus narrat, quomodo abbatissa Pretiosa cum comite palatii Constantinopolim profecta, ab imperatore Basilio obtinuerit reliquias S. Nicolai Myrensis, de quibus ad diem VI Decembris agendum erit, & tunc Annotationes Floravantis Martinelli in laudato Trophæo crucis pag. 143 & sequente consuli poterunt. Porro ignoramus, quantum fidei tribuendum sit huic narrationi, cum apud scriptores Bambergenses de istis S. Cyriaci reliquiis, de tam celebri ejusdem Martyris oratorio, aliisque hic relatis, nullam mentionem inveniamus.

[69] [& alii reliquias ejusdem Martyris sibi vindicent.] Gelenius lib. 4 de Coloniæ Agrippinensis magnitudine in sacris & piis fastis Agrippinensibus ad diem VIII Augusti insignes hujus S. Cyriaci reliquias diœcesi Coloniensi attribuit his verbis: Coloniæ in ecclesia sanctorum Apostolorum, & in diœcesis Coloniensis oppido Geiseckæ sancti Cyriaci, cujus ibi caput pretiosa herma inclusum, hic corpus mere aurea tumba olim inclusum; sed tumbam hanc rapuit Comes Obersteinius &c. Colonienses autem sibi persuadent, sacras illas reliquias pertinere ad hunc S. Cyriacum, ut patet ex Petro Cratepolio Minorita, qui in opusculo de Sanctis Germaniæ pag. 47 & sequente sic scribit: Sanctus Cyriacus diaconus post longam carceris macerationem reliquata pice perfusus est, & in catasta extensus, attractus nervis, & fustibus cæsus est. Postremo ingenti constantia una cum Largo & Smaragdo, & aliis viginti, jubente Maximiano tyranno, capite truncatus est. Hujus sancti Martyris caput Coloniæ conservatur in sanctorum Apostolorum collegio, quod sanctus Peligrinus Roma illuc transferri curavit. Peligrinus ille fuit præsul Pataviensis, & e vivis excessit anno Christi 991, ut apud Marcum Hansizium nostrum tomo 1 Germaniæ sacræ pag. 228 licet videre. At jam supra Benedictus, testis oculatus, nos docuit, seculo XIII Romæ caput istius sancti Martyris publicis miraculis coruscasse. Coloniensibus igitur probare incumbit, sacrum ejusdem Martyris caput post hæc tempora ad diœcesim suam delatum fuisse. Etiam alii scriptores varias hujus S. Cyriaci reliquias regionibus suis vindicant. Sed merito dubitari potest, an reliquias alicujus Sancti homonymi ad hunc celebriorem non retulerint, quandoquidem jam triginta & plures hujus nominis martyres vel Sancti in Opere nostro illustrati fuerunt.

[Annotata]

* lege duodecimus

* lege resipiscere

* forte amicos

* id est forte equorum

DE SANCTIS MARTYRIBUS NICOMEDIENSIBUS
NAZARIO, JULIANA, AGAPE VIRGINIBUS, EUTYCHIANO, CORINTHONE, DIOMEDE ET METRODORA VIRGINE.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Nazarius M. Nicomediæ (S.)
Juliana V. M. Nicomediæ (S.)
Agape V. M. Nicomediæ (S.)
Eutychianus M. Nicomediæ (S.)
Corintho M. Nicomediæ (S.)
Diomedes M. Nicomediæ (S.)
Metrodora V. M. Nicomediæ (S.)

J. B. S.

Ut confusa in pluribus sint hodierna hujus Martyrologii apographa, & luxata hinc inde nomina apud Florentinium, in numero septeno Nicomediensium Martyrum satis conveniunt, excepto solo Corbeiensi, in quo Justa aliqua adjicitur. Agape certe seu Agapa ubique signatur, quam satis mirum esset, hinc fuisse acceptam, & solam quidem transiisse in tot auctaria Usuardina, ut nullus hoc die Sanctus vel Sancta tam frequenter repetatur, sed nulla addita positione seu loco martyrii, unde dubium manet, utrum vere ex posita classe desumpta sit, præsertim si Castellanus sufficientia momenta repererit ut eam Trevirensibus adscriberet. Jam septem synonymæ variis diebus in Actis relatæ sunt, at non video cum ulla earum confundi posse. De reliquis sex nominibus, licet amanuensium vitio hinc inde corruptis, non est quod pluribus disquiramus. Martyrologii antiquitas de eorum cultu sufficiens reddit testimonium: cumque S. Agapam iis annumeratam reperiamus, licebit tantisper supponere, eamdem ipsam esse, de qua tot alii Martyrologi hoc die loquuntur, & quidem martyrem censebimus, quidquid Equilinus lib. XI, num. 211 eam asserat in pace quievisse.

DE S. HORMISDA MARTYRE
IN PERSIA.

Sec. IV.

[Commentarius]

Hormisda M. in Persia (S.)

J. B. S.

Insignis hujus Martyris nomen celebre reddidit Theodoretus Historiæ suæ lib. 5 cap. 39, ubi & plures alios colligit gloriosissimos pro Christi fide pugiles, quos regis Saporis immanis crudelitas ad martyrii lauream perduxit. Apud veteres Martyrologos, quos Classicos appellamus, notus non est, nec magis apud recentiores in auctariis Usuardinis recensitos, neque vero Baronius in annotationibus ullum citat ex quo ipsum acceperit, ut primus ipse censendus sit qui sanctum hunc Hormisdam Martyrologio Romano adscripserit in fide Theodoreti, quem Nicephorus aliique secuti sunt, ut historici illius verba descripsisse, id totum sit quod de hoc S. Hormisda referri potest, quæque adeo aliunde accersenda non putavi. Scio equidem apud Sozomenum, de eadem Saporis persecutione loquentem, dum viginti episcopos enumerat lib. 2 cap. 13 in fine, etiam Hormisdam aliquem recenseri, ast hunc cum nostro hodierno confundendum non esse, ex adjunctis certissimum est. Audiendus proinde solus Theodoretus ex editione Valesii loco citato, ubi ita loquitur:

Hormisda quidam erat valde nobilis apud Persas ex Achemenidarum stirpe, patre ortus præfecto. Hunc rex cum Christianum esse didicisset, ad se adduci, & Deum Servatorem suum negare jussit. Verum ille, regem ea imperare respondit, quæ nec justa essent nec utilia. Is enim, inquit, qui summum omnium Deum facile contemnere ac negare didicerit, regem multo facilius contemnet, cum hic homo sit morti obnoxius. Quod si extremo supplicio dignus est is qui tua sceptra negaverit, O! rex, quanto graviora meretur supplicia qui Deum universi hujus conditorem negat? At rex, qui horum sermonum sapientiam mirari potius debuerat, fortissimum athletam divitiis & honoribus spoliavit; nudumque, solo tectum subligaculo, camelos exercitus trahere præcepit. Multis post diebus elapsis, rex e camera prospiciens, videt optimum illum virum solis radiis perustum & pulvere oppletum. Tum paternæ memor nobilitatis, eum ad se accersit, & lineam tunicam induere jubet. Post hæc animum illius, partim ex præteriti temporis ærumna, partim ex præsenti ejus benignitate mollitum ratus: Nunc tandem, inquit, abjecta illa contentione, fabri filium pernega. Tum Hormisda, divino repletus zelo, tunicam discerpsit, & ante regem projecit, & addens: Si hujus causa me a pietate recessurum existimas, habe tibi munus tuum cum impietate. Hanc constantiam animadvertens rex, eum, ut erat, nudum ex imperii finibus ejecit.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
ELEUTHERIO ET LEONIDE.

Cultus e Martyrologio Romano ac Fastis Græcis.

Eleutherius M. in Græcia (S.)
Leonides M. in Græcia (S.)

J. P.

Hoc Athletarum par inscribitur Martyrologio Romano his verbis: Sanctorum martyrum Eleutherii & Leonidis, [Cultus apud Latinos ac Græcos, præsertim CPoli.] qui per ignem martyrium consummarunt. Eodem fere modo annuntiantur in Menologio Sirletiano, ac Menæis magnis Græcorum excusis, quæ hoc eos disticho prosequuntur:

Ἀμφοῖν Ἀθλητῶν οὐ θυόντων τῇ πλάνῃ
Κοινὴν κατακρίνουσιν οἱ πλάνοι φλόγα.

Athleta dum non libat errori duplex,
Communem ad ignem damnat erronum furor.

Præter Menæum Chiffletii, in quo Martyrum istorum nomina sunt, illos memorat Supplementum Ms. ad Menæa typis edita, e Synaxario Ms. Sirmondi ac Ms. Chiffletii; ubi semel quidem additur τῶν νηπίων, infantium; adscriptis insuper superius litteris dom., per quas intellige Menæum membranaceum conventus PP. Dominicanorum Parisiis, congregationis S. Ludovici; sed in dicto Supplemento mox apponitur alia lectio, præfixo nomine Sirm. Ἐλευθ. Λέον. καὶ τῶν νηπίων, id est, Eleutherii, Leonidis, & infantium: quo videntur indicari Martyres distincti a prioribus. Quidquid sit, Martyrum nostrorum cultus singularis Constantinopoli, indicatur his citati Supplementi verbis: Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ οἴκῳ τῆς ἀγίας Εἰρήνης πέραν ἐν Ἰουστινιαναῖς. Agitur autem eorum solennitas in æde S. Irenes trans portum in Justinianis: de qua Cangius CPolis Christianæ lib. 4, pag. 148.

DE S. MYRONE THAUM. EP. ET CONF.
IN INSULA CRETENSI.

Forte anno circiter CCCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, elogia, Sancti gesta, tempus vitæ, Actorum compendium, quod hic datur.

Myron episc. conf. Thaum. in insula Cretensi (S.)

J. P.

In Creta S. Myronis episcopi, miraculis clari, annua inter alios Cælites memoria annuntiatur hac die in Martyrologio Romano. Præiverant tabulæ sacræ Græcorum. [Annuntiationes ejus & elogia] Signatur enim cum in Menæo Chiffletii, tum in Menologio, a Cardinale Sirleto Latine reddito, quod sic fatur: Eodem die (VIII Augusti) commemoratio S. Myronis, episcopi Cretæ, cognomento Thaumaturgi. Deinde aptatur ipsi sequens elogium: Hic natus in Aurace (imo Rhaucia) urbe Cretensi prope Cnossum, divina pietate ornatus, præcipue vero misericordia, atque in pauperes charitate insignis, ordinatusque presbyter in sancta Dei Ecclesia, postea vero & episcopus constitutus, multis miraculis editis, annum prope centesimum agens, migravit ad Dominum. Synaxarium ex Menologio, jussu Basilii imperatoris collecto, Sancto huic etiam dat titulum Thaumaturgi, & hoc elogium, quod e Græco versum sic sonat: Myron sanctus ac magnus pontifex ex insula Cretensi fuit oriundus, imperante Decio, parentum genere clarorum filius: a quibus matrimonio junctus, religiose vitam instituebat, & diligenter terram excolens, pauperes e frugibus alebat. Dumque aliquando haberet hortum ciceribus consitum, & nonnullos invenisset, qui in eodem cicera aliquot furati essent; videbantur illi quidem colligere cicera, capiebant autem spinas; quos, datis eis ciceribus, dimisit. Et postquam alios invenisset in area qui impleverant saccos suos frumento, & non poterant eos levare, humeris eorum superimposuit saccos, & abire jussos ac non amplius furari dimisit. Deinde sacerdos, ac postea episcopus consecratus, misericordiæque erga pauperes neutiquam oblitus, in pace obdormivit. Habemus ista in Actis, quæ dabimus post hunc Commentarium: quia tamen solemus Latine vertere textum Græcum dicti Synaxarii, quem dedimus ad calcem tomi primi hujus mensis; ideo idem hic faciendum duximus. Alibi S. Myron notatur die IX hujus, secundum dicenda num. 8.

[2] [proferuntur.] Menæa magna Græcorum impressa huic elogio similia memorant; sed sequentia inde excerpimus, ac Latine reddimus, quæ in dicto mox elogio non sunt: Draconem, qui regionem illam devastabat, exegit, & fluvii, quod Tritonis nomen habet, exundationem repressit, dum fluvium esset transiturus, eumque videret exundantem. Qui jussu Sancti ligatus, priorem ad cursum redigi non poterat, donec redisset Sanctus, domumque reversus, virgam suam misisset: qua postquam hi, qui erant missi, aquam turbassent, fluvium convertere ad proprium iter. His atque aliis pluribus perpetratis, vitæque reliquo religiose ac sancte traducto, celebrandis splendide Martyrum monumentis intentus, quando jam annos circiter numerabat centum, ad Dominum emigravit. Hisce confirmantur ea, quæ leges in prædictis Actis. Elogio Menæorum præmittitur hoc distichon:

Μύρων θεῖος ἀρετῆς μύρου πνέων
Εὐωδίας πρόσεισιν ὀσμὴ κυρίῳ.

Divine, dum virtutis unguentum exeris,
Myron, fragrantia Domino suavis datur.

[3] Præter hæc, quæ de Sancto nostro jam dedi, habeo Vitæ ejus Græcæ apographum e codice Vaticano 1190; [Acta ejus Græca etsi non dentur integra;] de quo plura apud nos die XXVII Maii, tom. VI ejusdem mensis pag. 692. Tametsi autem Vita ista ibidem dicatur danda hoc die VIII Augusti; re tamen jam in tempore ac loco expensa, illam typis non committam totam & integram, prout jacet, propter rationes num. 5 allegandas; sed singularia quædam excerpam, quæ de S. Myrone narrat prædictum apographum; relicta eorum fide penes auctorem: Accedit ad regionem quamdam, cui nomen Soreos, quæ ad dexteram occurrit naviganti ad sinum Nicomediæ; & hospitio excipitur apud virum, cognomento Cornelium, longoque tempore cum eo versatus est. Is ipsum instituit disciplinis. Postquam autem ædificasset ædem Deo orando sacram, ac comperisset, semen a se terræ mandatum multiplicem cognitionis divinæ protulisse fructum, mox ad presbyterii gradum ascendit. Gnarus autem, Diocletianum Nicomediam profectum id operam dare sedulo, ut omne Christianorum genus, ætatem omnem exscinderet, eam potissimum, in quam Sanctus impensa cura incumbebat, Mantinium ac Cretam versus is navigavit, ac matrimonio conjunctus est. Tota vero prorsus ipsius mens ac cogitatio erat intenta misericordiæ. Et excolebat terram, nec non e frugibus inde provenientibus suggerebat ipsis abunde pauperibus omnia ad usum eorum accommodata &c.

[4] Dum autem, Christo bene favente, omnia ex ejus sententia procederent, [nonnulla tamen] iterum ad Soreos revertitur; quam dum multiplicatam offendit, dignitate episcopali servus Christi initiatur; & in regionem Auraciensem * discedit: ubi erroris spinas radicitus evellit, pietatisque semina operose terræ committit. Divina vero gratia magnas pietatis segetes, S. Myronis imbribus eas irrigantibus, ostendente, denuo reditum instituit, indeque ad insulam Cretensem reversus, idem quod Soreos accedens præstiterat, cujus incolas profunda ignorantiæ caligine detentos videbat, ipsos etiam Cretenses ad cognitionis splendorem deducit. Nec vero in iis, qui ad frugem redibant, in viam reducendis multum ab ipso temporis est consumptum; sed brevi gratiæ vis in plurimorum animis operabatur, qui salutare baptisma requirentes, sacro Christi adjungebantur gregi. Hisce ergo Dei benignitate e voto peractis, contigit, ut illi, qui impietatis etiamnum errore detinebantur in Creta prædicta, festo quodam dæmonis, quod ab ipsis colebatur, libamina offerrent idolis, eaque facerent omnia, quæ animæ a malis dæmonibus insessæ faciunt. Postquam gregis Christi sectatores divino pleni zelo sæpius hæc fieri conspicerent, ac, quæ illo die multa cum rabie agebantur, justam in iram consurgunt, & alter alterum adhortantes procedunt adversus idola; quæ dum omnia mox contrivissent, atque in terram ac pulverem redegissent, cultoribus illis ostendebant eorum, qui coluntur, infirmitatem.

[5] Quæ quidem res gentiles tunc in stuporem ac timorem rapuit, [inde fragmenta extrahuntur, omissa longa visione.] luctus potius quam vindictæ tempus esse existimantes. Postquam autem observassent diem, quo Myron Dei famulus sacris operabatur mysteriis, & ex cancellis, quæ aderant prope ascensum, aqua ei superinfunderetur, id ex injuria factum ratus, sacram liturgiam isto quidem die peragit; sed destructo deinde oratorio, aliud ædificat in locis maritimis, ignarus videlicet, quod pone thecam venerabilis Martyris, qui multorum efficientia prodigiorum erat celebris. Sanctus in regionem Auraciensem discedit, indeque ad insulam Cretensem reversus supra dicebatur; sed quomodo hæc cohærent cum Rhaucia, insulæ Cretensis urbe prope Cnossum, ex Actorum compendio, de quo infra, num. 1? Consule insuper, quæ de corrupta in Menæis voce Αὐρακῇ dicentur infra in Annotatis lit. b. Auctor prædictæ narrationis subjungit visionem a Sancto nostro habitam, ac suis ab ipso expositam; sed quia 10. ea tam longa est, ut maximam partem materiæ, quam dicta complectitur narratio, impleat; 20. quia usu & experientia doctus sum non multum deferre hujusmodi Græculorum parergis; ideo visionis istius narrationem a nostro Opere arceo. Substantiæ synopsis est hæc; quod ad horridum spectaculum sit deductus S. Myron; quod inde ab Andrea & Joanne apostolis, quos putabat esse, in sinum Abrahæ, tum in locum, qui mansiones apud Salvatorem multas, meritis cujusque secundum mensuram virtutis accommodatas, adumbrabat; ulterius in civitatem, cujus venustatem, symmetriam, magnificentiam, delicias, pretiosos lapides aurum &c. ibidem pluribus describit biographus ille; denique ad paludes septem, suo quasque tormentorum genere instructas. Verum hæc satis: ut reliquis, quæ sequuntur, supersedendum censeam. Quæ ibidem sunt de fugato dracone, ac exundante fluvio coercito, noscuntur ex superioribus.

[6] [Mira corporis S. Myronis sine corruptione integritas.] Ego, ait dictæ Vitæ scriptor, videns ab Athleta etiam vita functo naturam superari, ad Dei laudem exsurgo: etenim aliquando oculis in sepulcrum Sancti conjectis, sacrum ipsius cadaver sum contemplatus; quod superstes & a vi mortis non superatum remanserat. Hæc enim, quæ jactat omnem se animalis compagem tridui spatio solvere, annis jam ducentis nullum generosi Sancti capillum corrumpere potuit: nam capitis coma erat frequens & incorrupta; formæ autem character perstabat, pellisque firmitas erat illæsa, ne abjectis quidem barbæ pilis: quin etiam aperuit orbem oculorum &c.

[7] [Ætas scriptoris Vitæ & ipsius Sancti.] Si vera narrat in isto exemplari auctor ille tamquam oculatus testis; ex Decio ac Diocletiano, quibus S. Myron secundum dicta superiora fuit contemporaneus; ex annis item circiter centum, quibus vixisse, ibidem memorabatur; ex annis denique ducentis a morte elapsis, quibuscum mira illa corporis integritas connectitur; consequens est 10. ut prædictus auctor vixerit seculo sexto. Si vera, inquam, narrat: nam sponsorem me ponere non ausim, quod Vitæ hujus exemplar secundum omnes & singulas suas partes sit sincera, ab episodiis Græculis immunis, atque ab uno eodemque auctore primitus conscripta. Consequens est 20, ut, notis istis ita positis & admissis, Sanctus noster vivere desierit ad seculum quartum circiter medium æræ vulgaris. Menæa magna Græcorum excusa nullam temporis notam determinatam ponunt; tametsi memorent, μετὰ τὸ παύσαθαι τὸν διωγμον, id est: postquam cessasset persecutio; sive, uti habet versio Menæorum Raderi manuscripta, pace data Ecclesiæ, eum ad episcopale solium fuisse evectum. Quod si referendum sit ad tempora Constantini magni, apprime cohærere poterit cum tempore mortis jam dicto. Compendium Actorum antecedentibus consonat in signandis Sancti natalibus sub Decio, uti & in ætate fere centenaria vitæ ejus. Verum cum alibi crassis parachronismis inquinatum sit exemplar illud, sicut suo loco ostendam, juvare vix quidquam nos hic potest. Quæ cum ita sint, ponamus tamquam hypothesim saltem, Virum sanctum obiisse medio circiter seculo quarto. Quia vero non scimus, quod istud Actorum compendium sit typis vulgatum; & quia brevem rerum a Sancto gestarum summam continet, ideo illud excudimus, variis tamen locis castigatum.

[8] Acta porro, quæ refert dictum compendium, asservata apud nos fuere inter alia plura, [Actorum compendium,] sub eodem involucro, descripta, uti in eodem notavit noster Janningus, ex uno codice vetusto Ms. bibliothecæ Cæsareæ, de quo Lambecius tom. 8 Comment. pag. 100. Cum autem totus fere codex iste, certe major pars ejus, describenda foret, nobisque anno MDCLXXXVIII Viennæ existentibus scriptor aptus non reperiretur; speciali gratia Augustissimi Cæsaris licuit eumdem codicem conferre Antverpiam, ibique descripta hæc omnia sunt, remissusque codex Viennam. Ceterum Acta illa hoc titulo prænotantur: Μηνὶ Αὐγούστῳ θ᾽ τοῦ ἁγίου Ἱερομάρτυρος Μύρωνος ἐπισκόπου Κρήτης. Id est: Mense Augusto (die) nona sancti hieromartyris Myronis, episcopi Cretæ. Lambecius Commentariorum de bibliotheca Cæsarea Vindobonensi libro 8, pag. 122 recte observat sequentia: Competit hic titulus HIEROMARTYRIS S. Myroni voluntate tantum, non autem etiam actu. An forte igitur is, qui codicem hunc scripsit, per inadvertentiam erravit, pro Ἱεράρχου, qui titulus S. Myroni in principio ipsius narrationis recte tribuitur, perperam scribens Ἱερομάρτυρος?

[9] Similiter enim ibidem etiam hæc verba Βίος ἐν ἐπιτομῇ καὶ θαύματα, [quod excudimus,] male omissa sunt, secundum ea, quæ de eodem hoc codice & eadem narratione idem scriptor ibidem habet pag. 200, num. 44, ubi etiam noster Sanctus sine titulo hieromartyris, & alio insuper die refertur his verbis: Μηνὶ Αὐγούστῳ ιζ᾽. Βίος ἐν ἐπιτομῇ καὶ θαύματα τοῦ ἁγίου Μύρωνος ἐπισκόπου Κρήτης. Id est: Epitome vitæ & miraculorum S. Myronis episcopi Cretensis. Hæc ibi. Sed nos ad superiora redeamus. Ceterum, sicut præmiserat Lambecius pag. 123, quod ad titulum HIEROMARTYRIS, qui S. Myroni ibi tribuitur, attinet, improprie is ibi usurpatur, quia in ipsa illa Vita expreß legitur, EUM OBIISSE IN PACE (Vide eam infra num. 5) Voluntas igitur ibi accipitur pro actu, & significatio tituli hieromartyris latitat in his, quæ ibidem leguntur, verbis: Μαρτυρισάντων δὲ μετὰ τοὺς ἐκείνου χρόνους &c. (quæ infra dabuntur num. 3.) Fuit ergo S. Myron martyr eadem ratione, qua S. Anscharius primus archiepiscopus Hamburgensis; de quo successor ejus S. Rembertus in ipsius Vita, libro primo Originum mearum Hamburgensium subjuncta, scribit hoc modo &c. Porro Lambecius Codicem prædictum ita commendat pag. 100: Decimus quartus codex manuscriptus historicus Græcus est membranaceus, pervetustus, elegans, & optimæ notæ in folio; sed injuria temporis aliquot foliis in fine mutilus; constatque nunc foliis trecentis ac tredecim, paginatim in binas columnas divisis, & ab Augerio Busbeckio, ut ipse solita propriæ manus inscriptione testatur, olim fuit comparatus Constantinopoli.

[10] [parachronismis depravatum.] Ceterum puncta chronologica, quæ ex personis compendio isti insertis occurrunt, temere & imperite adeo, prout supra innuebam, congesta sunt, ut nullum ex eis fixum assumere satis tuto audeam, vi cujus S. Myronis natales, gesta, ac finem vitæ suis chronologicis notis innectere liceat. Cujus vitio id factum sit; illiusque, qui Acta Sancti in compendium primus collegerit; an alterius, qui ea deinde transcribens additionibus e suo penu promptis oscitanter ac crassa Minerva interpolarit, equidem ignoro. Sed quomodocumque id contigerit, hoc constat, misere contaminata ea esse. Etenim num. 1 sancti Viri natales ponuntur sub Decio imperatore; num. 3 ipsius ordinatio episcopalis sub Gallo; qui ambo, & unus quidem proxime post alterum, medio seculo tertio imperarunt: ibidem dicitur ista ordinatio facta a Pinyto; qui non videtur esse alius, quam Pinytus, episcopus Cnossensis, qui floruit anno Christi circiter 170, secundum ea, quæ dicam in Annotatis lit. o. Denique eodem num. 3 narratur Sanctus noster, post martyrium Fabiani PP., Babylæ Antiocheni, Alexandri Cæsariensis, ac decem Sanctorum Cretensium, qui omnes spectant ad medium seculum tertium, vacasse ecclesiis, dum jam esset presbyter. Quæ omnia veluti ægri somnia pessime connexa quis simul combinet?

[Annotata]

* l. Rhauciensem

ACTORUM COMPENDIUM,
Auctore anonymo, e codice vetusto bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis.

Myron episc. conf. Thaum. in insula Cretensi (S.)

A. Anonymo.

Ἅγιος καὶ θαυματουργὸς καὶ τοῦ Χριστοῦ ἱεράρχης Μύρων γεννᾶται ἐν Κρήτῃ τῇ νήσῳ, ἐν Ῥαυκίᾳ τῇ πόλει πλησίον Κνώσσου, ἐπὶ Δεκίου τοῦ βασιλέως, ἐξ εὐγενῶν φὺς γονέων· καὶ πάσῃ ἀρετῇ ἐνθέῳ τραφεὶς, ζεύγνυται γυναικὶ παρὰ τῶν γονέων. Καὶ δὴ αὐξήσας τὸν πρὸς Θεὸν πόθον, μετὰ τῆς συμβίου αὐτοῦ ἦν ἐργαζόμενος τὴν γῆν, καὶ παρέχων τοῖς πένησιν ἐκ τῶν καρπῶν. Τοσαύτη δὲ χάρις ἦν εὐφορίας εἰς τὰς ἀρούρας αὐτοῦ, ὥστε πάντας τοὺς πένητας καὶ ἀπόρους τῆς νήσου ἐπαρκεῖν δύνασθαι ἀπότε σίτου καὶ οἰνου καὶ ἐλαίου, μὴ μύνον εἰς τὴν αὐτῶν χρείαν, ἀλλὰ καὶ εἰς τοὺς διδομένους τῷ δημοσίῳ φόρους. Φασὶ δὲ ὅτι ποτὲ βουληθεὶς παρασχέσθαι οἶνον πτωχοῖς ἀπό τινος πίθου, τοσοῦτος ἐξέβλυσεν εὐώδης τε καὶ πολὺς, ὡς ἐκ τοῦ τοιούτου θαύματος εἰκότως αύτὸν Μύρωνα προσαγορευθῆναι· ἄλλατέ ποτε χρυσὸς ἀπὸ τοῦ πίθου ἀναδοθῆναι, καὶ τοῖς ἀδελφοῖς διανεῖμαι.

[2] Οὗτος Ὅσιος ἄρουραν εἶχεν ἐρεβίνθων, ἐν ᾗ κλέπται εἰσελθόντες καὶ ταύτην καταδῃῶσαι βουληθέντες, ἀκάνθαις περιεπάρησαν. Ἄλλοτε δὴ πάλιν εἰς τὴν ἅλωνα αὐτοῦ δώδεκα κλέπται παραγεγονότες, καὶ τοὺς σάκκους αὐτῶν ἐμπλήσαντες οὐκ ἡδυνήθησαν τούτους βαστάξαι. Ἐλθὼν τοίνυν Ὅσιος, καὶ θεασάμενος αὐτοὺς δι᾽ ὅλης νυκτὸς κοπιάσαντας καὶ μηδὲν ἀνύσαντας, αὐτὸς μόνος ἀναβαστάξας τοὺς σάκκους, εἰς τοὺς ὤμους αὐτῶν ἀνέθηκεν, παραγγείλας αὐτοῖς, μηδενὶ μηδὲν εἰπεῖν, σάκις δέ τινος χρείαν ἔχητε, παραγίνεσθε φανερῶς, κᾀγὼ ὑμῖν παρέχω. Τούτῳ Κύριος ἐχαρίσατο τὴν χάριν τῶν ἰαμάτων, καὶ ἰᾶτο τοὺς ἐν ἀσθενείᾳ· καὶ ὅπου δ᾽ ἂν τὴν χεῖρα ἐπέθηκεν ἐπί τε καρπῶν καὶ ἑτέρων εἰδῶν, ἐπληθύνοντο.

[3] Μαρτυρησάντων δὲ κατὰ τοὺς ἐκείνους Φλαβιανοῦ ἐπισκόπου Ῥώμης, καὶ Βαβυλᾶ Ἀντιοχείας, καὶ Ἀλεξάνδρου Καισαρείας, καὶ τῶν ἐν Κρήτῃ Ἁγίων δέκα, καὶ ἑτέρων πολλῶν, αὐτὸς ταῖς ἐκκλησίαις ἐσχόλαζεν ἤδη πρεσβύτερος ὑπὸ τῶν ἐπισκόπων καταθεὶς, προτρεπόμενος πάντας εἰς τὸ ὑπὲρ Χριστοῦ μαρτύριον. Δέκιου δὲ τελευτήσαντος, καὶ Γάλλου βασιλεύσαντος, ἐπαύθη διωγμὸς τῶν Χριστιανῶν, καὶ ψήφῳ παντὸς τοῦ λαοῦ χειροτονεῖται ἐπίσκοπος ἐν τῇ Κνόσσῳ ὑπὸ τοῦ ἁγιωτάτου ἐπισκόπου Πινύτου ἐν τῇ Ῥαυκίᾳ· ᾧτινι καὶ μετὰ τὴν ἐπισκοπὴν τὴν τῶν θαυμάτων χάριν Κύριος περισσοτέρως ἐδωρήσατο. Δράκων γὰρ φοβερὸς, ἔχων ἔνοικον δαίμονα παλαμναῖον, ἐδείκνυεν αὐτὸν ἐκ συμπτωμάτων ἀρχαίων, καὶ κατέβλαπτε πολλούς· οὗτος ἰδὼν τὸν Ὅσιον διερχόμενον, ποταμηδὸν κατέῤῥει τὰ δάκρυα κλίνων αὐτοῦ τὴν κεφαλήν. δὲ Ὅσιος, πρῶτον μὲν τὸν ἐμφωλεύοντα αὐτῷ δαίμονα ἀπήλασε πᾶσιν ὁρώμενον καθάπερ καπνὸν ὑπὸ πνεύματος ἐλαυνόμενον. Ἔπειτα πρὸς τὸν δράκοντα εἶπεν· Ἔξελθε καὶ σὺ ἀπὸ τῶν ὁρίων τούτων, μηδέποτέ τινι φαινόμενος, καταβλάπτων τινά. Παραυτὰ οὖν καθ᾽ ἕτερον τόπον ἑρπύσας, ἀφανὴς γέγονεν.

[4] Καταλαβούσης δέ ποτε κυριακῆς, καὶ βουλόμενος εἰς ἐπίσκεψιν ἀδελφῶν τῆς πόλεως Κνώσσου παραγενέσθαι, καὶ μή τε τῆς συνάξεως τῆς κυριακῆς ἀπολειφθῆναι, ἦλθεν ἐπὶ ποταμὸν τὸν καλούμενον Τρίτωνα, καὶ πλημμυροῦντος, ηὔξατο καὶ εἰσήει σὺν τῷ ἵππῳ αὐτοῦ, τοῦ ποταμοῦ ἀναχαιτίσαντος τὸ ῥεῖθρον ἑαυτοῦ, καὶ παρασχόντος πάροδον τῷ Ὁσίῳ τοῦ διαβῆναι ἀβρόχως ἅμα τοῖς συνοῦσιν αὐτῷ. Ἑσπέρας δὲ καταλαβούσης, ὕπνωσε, καὶ ὁρᾷ τινὰ δεδεμένον ὀπίσω τὰς χεῖρας, καὶ παρακαλοῦντα αὐτὸν λῦσαι. Ὅστις διαναστὰς, καὶ γνοὺς τὴν τοῦ ποταμοῦ στενοχωρίαν, ἀπέστειλε δύο τινὰς μετὰ τῆς ῥάβδου αὐτοῦ, καὶ τύψαντες τὸ ὕδωρ, ἔφησαν· Λέλυσαι, ποταμὲ, πορεύου ἀβλαβῶς εἰς τὸν τόπον σου.

[5] Γενόμενος δὲ περὶ τὰ ἑκατὸν ἔτη Ἅγιος, ἐπιμελῶς καὶ περιφανῶς τὰς τῶν ἁγίων Μαρτύρων μνήμας ἑώρταζεν, ὑπαναγινώσκων πᾶσι τὰ ὑπομνήματα αὐτῶν, καὶ πρὸς τὸν ὅμοιον ζῆλον αὐτοὺς διεγείρων, καὶ εὐχόμενος τῆς αὐτῶν μερίδος πάντας ἐπιτυχεῖν. Κατακλιθεὶς τοίνυν ἐν νόσῳ, καὶ διαθέμενος τὰ ὑπολειφθέντα αὐτῷ τῆς χρείας πράγματα δοθῆναι πτωχοῖς, ἐν εἰρήνῃ ἀνεπαύσατο, παραδοὺς τὸ πνεῦμα τῷ Κυρίῳ, κατατεθεὶς ἐν τῷ ἰδίῳ περιβόλῳ, ἐν ᾧ πλεῖσται θαυματουργίαι τελοῦνται εἰς δόξαν τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνευματος. Ἀυτῷ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς ἀιῶνας. Ἀμήν.

[Natales, misericordia erga pauperes] Sanctus thaumaturgus ac Christi pontifex a Myron in Rhaucia b, insulæ Cretensis c urbe prope Cnossum d, imperante Decio e, natales hausit, e nobilibus parentibus oriundus; omnique, Deo adspirante, in virtute enutritus, a parentibus matrimonio jungitur. Ingenti autem erga Deum desiderio accensus, una cum sua conjuge terram excolebat, & pauperibus prospiciebat e fructibus. Tanta vero erat in agris ejus ubertas frugum, ut ex frumento, vino & oleo sufficeret, quod in omnes insulæ pauperes atque indigos effunderet, neque id ad eorum dumtaxat usum, sed etiam ad vectigalia, quæ ærario publico pendebantur. Fertur, dum aliquando e vase quodam vellet promere pauperibus vinum; adeo odoriferum ac copiosum illud emanasse, ut ex tanto miraculo Myronis f nomen merito inditum ei fuerit. Ad hæc, alias aurum e vase redditum esse, ac fratribus distributum.

[2] Sanctus ille agrum habuit ciceribus consitum; quem dum fures ingressi deprædari vellent, spinis transfixi sunt. [miraculis illustrata.] Contigit alias iterum, ut fures duodecim intrarent aream ejus; qui, postquam suos implessent saccos, non potuerunt eos tollere. Accessit itaque Sanctus, illosque per totam noctem laborantes conspicatus, nihilque promoventes, solus ipse saccos sustulit, atque humeris eorum imposuit, monens ipsos, nulli ut quidquam dicerent: quoties autem aliqua, inquiebat, re opus vobis fuerit, accedite palam; & ego vobis dabo. Hunc Deus donavit gratia sanitatum, & sanabat infirmos; & ubicumque imposuit manum sive supra fructus, sive supra alterius generis res, implebantur.

[3] [Presbyter factus excitat alios ad martyrium,] Flaviano g autem tunc episcopo Romano, Babyla Antiocheno h, Alexandro Cæsariensi i, ac decem Sanctis Cretensibus k, nec non aliis multis martyrio coronatis, ipse vacavit ecclesiis, dum jam presbyter ab episcopis constitutus esset, omnesque ad martyrium pro Christo subeundum excitavit. Gallo post mortem Decii imperante l, cessavit Christianorum persecutio m, & omnium votis consecratur n episcopus in Cnosso a sanctissimo episcopo Pinyto o in Rhaucia p: eique post episcopatum magis contulit Dominus gratiam miraculorum. Draco namque terribilis, qui dæmonem inquilinum habere se sanguinis avidissimum, ac multis infestum, ex antiquis ostendebat eventis; ubi Sanctum videbat prætereuntem, lacrymas ubertim profudit, caput suum inclinans. Sanctus vero dæmonem in eo latitantem primo expulit, qui videbatur ab omnibus tamquam fumus a vento exactus. Deinde, Exi & tu, inquit ad draconem, a finibus istis, nulli umquam apparens, aut damnum cuiquam inferens. Statim igitur ad alium proserpens locum, videri posthac desiit.

[4] [ac miraculis clarus] Die quadam Dominica, dum ad visitandos urbis Cnossensis fratres proficisci vellet, & in solennitate diei Dominicæ neutiquam desiderari, venit ad fluvium, cui Tritonis q nomen inditum. Is dum exundaret, orabat Sanctus, & cum equo suo ingressus eum est; qui cohibebat fluxum suum, & accessum Sancto præbuit, ut simul cum suis comitibus transiret siccus. Postquam vero advenisset vesper, somnum cepit; videtque aliquem, manibus a tergo ligatis obsecrantem, ut se solveret. Qui consurgens, & fluvii angustiam noscens, duos quosdam misit virga sua instructos; percussaque aqua dixerunt: Solutus esto, fluvie, ac citra damnum vade ad locum tuum.

[5] [anno ætatis circiter centesimo migravit ad Dominum.] Sanctus autem, centum jam circiter annos natus, sanctorum Martyrum memoriam diligenter ac splendide celebrabat, eorumque monumenta omnibus prælegens, ad similem illos excitabat zelum, & orabat, ut omnes partem cum illis consequerentur. E morbo igitur decumbens, ac constituens, ut, quæ sibi reliqua essent, utensilia darentur pauperibus, requievit in pace, Domino spiritum tradens, ac depositus in proprio septo: ubi plurima patrantur miracula in gloriam Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Ipsi honor & imperium in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Pontifex, non autem vere martyr. Vide Commentarium prævium num. 8 & 9.

b In Rhaucia, ἐν Ῥαυκίᾳ; corrupte Menæa magna Græcorum, ἐν Ἀυρακῇ, In Aurace; uti & Menologium Sirleti, de quo Commentarius noster num. 1. Agitur quippe hic de Rhauco vel Rhaucia, urbe mediterranea insulæ Cretæ: de qua Stephanus Byzantinus in Onomastico urbium alphabetico sic meminit: Ῥαῦκος, πόλις ἐν μεσογείῳ τῆς Κρήτης. Τὸ ἐθνικὸν, Ῥαύκιος, καὶ Ῥαυκία. Rhaucus, urbs in mediterranea parte Cretæ. Gentile, Rhaucius, & Rhaucia. Hujus loci etiam mentio fit apud Cellarium in Notitia orbis antiqui lib. 2, cap. 14, pag. 824. Goltzius in Thesauro rei antiquariæ titulo XVII, qui regionum, populorum &c. nomina exhibet, ΡΑΥΚΙΩΝ meminit e numismate quodam.

c Creta, una inter maximas Europæ insulas, quæ ad Græciam spectant, notissima est ex mappis geographicis. Prædictus Cellarius plurima ex variis de ea collegit pag. 814.

d Cnossus, nobilissima mediterraneæ Cretæ quondam urbs, a mox dicto geographo illustratur pag. 822; ubi de Jovis sepulcro, labyrintho, civitatis potentia ac bellis, usu navalis Heraclei, & Minois regia. De hac urbe Strabo lib. 10: sed illam nunc excisam esse lego.

e Decius imperavit ab anno Christi 249 usque ad 251. Sanctus hic sub Decio natus; infra autem num. 3 sub Gallo, ejusdem successore, qui vivere desiit 253, consecratus quomodo dicitur episcopus?

f Est enim μύρω, stillo, fluo: τὸ μύρον, unguentum: μυρῶν, όντος, redolens.

g Flavianus, a quibusdam Græcorum dictus, secundum nos tom. 11 Januarii, die 20, pag. 252, idem est, qui Latinis Fabianus, & colitur ab illis dicto die. Sedit ab anno 236 ad 250.

h Babylas, episcopus Antiochenus & martyr, est apud nos ad diem XXIV Januarii, tom. 11 istius mensis, pag. 569. Sedit ab anno circiter 237 ad 250, ex dictis in Historia chronologica Patriarcharum Antiochenorum, quæ habetur ante tomum IV Julii, pag. 16.

i Alexander, Hierosolymorum episcopus, ac Cæsareæ in Palæstina martyr anno 250, datur tom. 11 Martii, die XVIII, pag. 614.

k Decem Sancti Cretenses martyres sub Decio passi signantur in Martyrologio Romano, die 23 Decembris.

l Hunc locum Castigavi in Commentario num. 10; & paulo ante lit. e.

m Persecutio sub Gallo mota fuit Romæ saltem. Apud Eusebium quippe a Valesio editum, Eccles. hist. lib. 7, cap. 1 Dionysius Alexandrinus, Sed neque Gallus, ait, culpam Decii intellexit: nec prospexit, quid tandem illum pessumdedisset. Quin potius ad eumdem lapidem ante oculos suos impositum impegit. Qui, cum imperium ipsius prospero in statu esset, cunctaque ex animi sententia succederent; viros sanctos, qui pro pace & incolumitate ipsius, preces ad Deum allegabant, insectatus est. Cum illis ergo orationes pro ipso fieri solitas simul fugavit. Ad hæc, cum S. Cornelius PP. a Gallo imperatore in exsilium missus, & in eodem mortuus; tum S. Lucius, ipsius successor, exsilio etiam multatus. Vide Pagium in Critica Baroniana ad annum Christi 252, num. 12, 13 & 17. Dixi, motam fuisse sub Gallo persecutionem Romæ saltem. Etenim modo citatus Pagius num. 18 vult, Galli & Volusiani persecutionem localem fuisse, ac Romæ tantum excitatam; quibus vero utatur argumentis, ibidem videre licet. Post quæ concludit, non videri persecutionem sæviisse in Oriente.

n Consecratio illa sub Gallo imperatore fieri haud potuit, secundum dicta in Commentario num. 10, & ea, quæ modo præmisi in Annotatis, & proxime hic sequentur.

o Pinytus ad diem X Octobris in Martyrologio Romano sic annuntiatur: In Creta insula beati Pinyti inter episcopos nobilissimi. Hic Cnosiæ urbis episcopus sub Marco Antonino Vero, & Lucio Aurelio Commodo floruit &c. Baronius ad annum Christi 172, ex S. Hieronymo meminit de eleganti admodum epistola, ad Dionysium Corinthiorum episcopum ab eo scripta; de qua etiam ad annum 175. Dionysius ergo ille cum claruerit anno circiter 170, sicut alibi etiam lego; quomodo componi potest cum Pinyto isto, a quo consecratus sit episcopus S. Myron post Decii imperatoris vitam, tempore videlicet Galli, successoris ejus? Quomodo cum Fabiano & aliis, ad medium seculi tertii æræ vulgaris spectantibus? Vide Commentarium num. 10. Suspicor autem, hunc Pinytum Martyrologii Romani esse eumdem cum eo, qui notatur superius in textu Compendii Actorum, quod castigamus.

p Sensum hunc æquivocum & obscurum ita intelligo, ut velit dicere auctor, quod Pinytus fueritepiscopus Cnossensis, Myron autem Rhauciensis. Sic etiam intellexerit eum Lambecius supra citatus; quia pag. 200 hæc habet: Epitome vitæ & miraculorum S. Myronis episcopi Rhauci seu Rhauciæ urbis in insula Creta. Atque hoc sensu, quia hæc urbs est in Creta, Sanctus noster dici utcumque posset episcopus Cretæ; qualis vocatur in Commentario nostro supra num. 1 & 8; nec non in titulo apographi nostri Vaticani, de quo ibid. num. 3.

q Tritonis nomine vocatas paludes enumerat Ortelius in Thesauro geographico in voce Triton. De hoc fluvio etiam meminit Diodorus Siculus lib. 5.

DE S. MARINO SENE MARTYRE
ANAZARBI IN CILICIA.

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Patria; publica apud Latinos ac Græcos veneratio; elogia; tempus martyrii, Acta.

Marinus Senex M. Anazarbi in Cilicia (S.)

AUCTORE J. P.

Anazarbus, vel, uti est apud Stephanum Byzantium De urbibus, Ἀναζαρβὰ, Anazarba, mediterraneæ Ciliciæ campestris ad Pyramum fluvium urbs, [Patria Sancti,] sic vocata, teste eodem auctore, a præposito vel ab Anazarba conditore. Ex Joanne Moscho apud Rosweydum in Vitis Patrum lib. 10, cap. 51, pag. 876, uti & e concilio Chalcedonensi actione 1 apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 79 habemus, quod fuerit metropolis Ciliciæ secundæ. Julianum Anazarbenum dedimus jam pridem in Opere nostro ad diem XVI Martii, tom. 11 ejusdem mensis, pag. 421. Nunc autem damus S. Marinum hodiernum, ex laudata urbe oriundum. Plura de ea geographi; quos inter Cellarius in Notitia orbis antiqui tom. 2, pag. 154. De patria hæc sufficiant. Addo ista de cultu.

[2] Martyrologium Romanum sic memorat: Anazarbi in Cilicia sancti Marini senis, [cultus ex Martyrologio Romano, ac Fastis Græcis;] qui sub Diocletiano imperatore, & Lysia præside flagris cæsus, in ligno suspensus ac laniatus, feris tandem objectus interiit. Præcesserant Græci: agunt enim de eo Menologium Cardinalis Sirleti, Synaxarium Basilianum, codex Taurinensis, ac nostrum Supplementum Sirmondo-Chiffletianum ad Menæa excusa; quæ hoc quidem die de eo nihil; die autem XVIII Octobris in illis breviter signatur Memoria sancti martyris Marini senis, quam sequitur hoc distichon:

Γέρων Μαρῖνος ἐξελέγχει γραῦν πλάνην
Τόλμῃ νεάζων, καὶ τελειοῦται ξίφει.

Veterem arguens Marinus errorem senex,
Juvenescit ausis, enseque amittit caput.

Vetulam videlicet idololatriam reprehendit Marinus non tamquam imbellis senex, sed instar vegeti juvenis &c. Ex characteribus adjunctis hic satis clare designatur Martyr noster hodiernus; an idem ille occurrat die dicta XVIII Octobris in Menologio Sirleti, quod suspicor, an alius; ex confusa hac annuntiatione Commemoratio sancti Marini, haud satis perspicue liquet.

[3] Inter alia elogia, quibus Sanctus laudatur, Synaxarium ex Menologio, [elogia:] jussu Basilii imperatoris collecto, hæc habet, quæ ex textu Græco ad calcem tomi 1 hujus mensis excuso sic verto: Sanctus hic martyr Marinus, imperante Diocletiano, ex urbe Anazarbensi fuit. Dum autem Christianus esset, multosque ex infidelibus Christo aggregaret ac baptizaret, præsidi Lysiæ indicatur: vinctusque & adstans coram ipso, ac Christum confessus, graviter cæsus est, ac ponderosis ferreis vinculis oneratus, in custodiam injectus. Postera vero die interrogationi subjectus, Christumque abnegare coactus, ac sacrificare idolis, cum eo adduci non posset, pedibus in ligno suspensus, ac flagris percussus, deinde autem lampadibus adustus est; dumque ad extremum usque spiritum in Christi confessione perseveraret, gladii sententia multabatur, atque extra civitatem pertracti sacrum ejus caput amputatum est; corpus autem ipsius projectum canibus in cibum, a quodam Xantio pie sepulcro traditum est. Menologium Sirleti de sepultura sic loquitur: Corpus canibus & feris projectum Xanthias & Sapritius collectum sepelierunt extra urbem Anazarbum, in agro Randano. Codex autem Taurinensis a hæc docet: Κατέκειται τὸ τίμιον αὐτοῦ λείψανον ἔξωθεν τῆς αὐτῆς πόλεως εἰς κτῆμα τὸ ἐπίκλην Λάραν δραμῶν ἀπὸ μιλίων ἓξ. Jacet venerabile ejus corpus extra eamdem (Anazarbensem) urbem, in possessione, quæ cognomen habet Λάραν δραμῶν, spatio milliarium sex.

[4] [ac variæ corum lectiones, tempus vitæ.] In elogio nostri Athletæ, quod est in nostro dicto Supplemento dicitur 10. Προαχθεὶς τῷ ἡγεμόνι ἐν Ταρσῷ; perductus ad præsidem in Tarso. 20. Εἰς δευτέραν ἐξέτασιν ἀσχθεὶς: ad secundam interrogationem ductus. 30. post pedum suspensionem, τέμνεται τὸ σῶμα τοῖς ξίφεσι, καὶ πῦρ κατὰ τῶν τμηθέντων μελῶν δέχεται. Id est, Corpus gladiis scinditur, & ignis abscissis membris ejus applicatur. Baronius de martyrio ejus breviter meminit tom. 2 Annal. eccl. ad annum 285, num. 14. Castellanus fere consonat Baronio, dum ad textum sui Martyrologii universalis apponit in margine annum circiter 289. Nos Martyrem sub Diocletiano signavimus, Acta secuti; e quibus quænam ex rebus modo præmissis confirmentur aut illustrentur, singillatim non ostendimus; cum ea, utpote brevissima, levi negotio de illis consuli possint.

[5] [Acta.] Descripta porro illa sunt e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ; de quo Lambecius in Bibliotheca Cæsarea Vindobonensi lib. 8, pag. 100, num. XIV hæc docet: Decimus quartus codex manuscriptus historicus Græcus est membranaceus pervetustus, elegans, & optimæ notæ in folio; sed injuria temporis aliquot foliis in fine mutilus: constatque nunc foliis trecentis ac tredecim, paginatim in binas columnas divisis, & ab Augerio Busbeckio, ut ipse solita propriæ manus inscriptione testatur, olim fuit comparatus Constantinopoli. De Martyrio autem S. Marini nostri, quod ex apographo nostro, hic & illic a nobis in levioribus correcto, typis committimus, agit laudatus auctor pag. 121. Placet sua brevitate narratio præter morem Græcis usitatum, qui argumenti ornatum potius, quam sinceram in referendis Martyrum gestis historiæ expositionem affectare soliti, dum eam comere ac polire episodiis gestiunt, quæsita nimium verbositate non raro corrumpunt.

ACTA
Auctore anonymo
E Codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis.

Marinus Senex M. Anazarbi in Cilicia (S.)

A. Anonymo.

ἅγιος μάρτυς Μαρῖνος γέρων ἦν ἐπὶ Διοκλητιανοῦ τοῦ βασιλέος, ἡγεμονεύοντος τῆς τῶν Κιλικίων χώρας Λυσίου· ὑπῆρχε δὲ ἐκ τῆς Ἀναζαρβαίων μητροπόλεως. Οὗτος κρατηθεὶς καὶ προσαχθεὶς τῷ ἡγεμόνι ὄντι ἐν Ταρσῷ, ἐπερωτηθεὶς, ὡμολόγησεν ἑαυτὸν Χριστιανὸν εἶναι, καὶ δοῦλον τοῦ Χριστοῦ ὑπάρχειν. Τοῦ οὖν Λυσίου παρακελευομένου αὐτῷ θῦσαι, καὶ ὑποσχομένου τὰς ἐκ τῶν αὐτοκρατόρων τιμὰς λήψεσθαι, ἅγιος Μαρῖνος εἶπεν· Τὰς τῶν αὐτοκρατόρων τιμὰς καὶ τὴν σὴν φιλίαν, προσκαίρους οὔσας, ἐκτρέπομαι· τὴν δὲ περὶ τὸν Χριστόν μου καὶ σωτῆρά μου γινώσκω ἐλπίδα· τοῖς γὰρ προσερχομένοις αὐτῷ, ζωὴν αὐώνιον μένειν. Ταύτης ἐρῶ, ταύτης ἐφίεμαι· ἐιδώλοις δὲ οὐ θύω, ἔργά χειρῶν. ἀνθρώπων τυγχάνουσι. Καὶ Λυσίας φησί· Τὴν πολίαν σου τιμῶν καὶ τὸ γῆρας ἀιδούμενος, πρόξενος ὕβρεων γέγονα τοῖς θεοῖς· καὶ κολάζειν αὐτὸν ἀπειλήσας, εἰ μὴ θύσῃ. Μάρτυς εἶπεν· περὶ τὸν Χριστὸν πόθος οὐκ ἀπειλαῖς ἐνδίδωσιν, οὐ ξίφει ὑπείκει· ὅθεν καταφρονῶ σου τῶν βασάνων, Χριστὸν ἐνδεδυμένος.

[2] Καὶ Λυσίας εἶπεν· Τὸ τοῦ δικαστηρίου ἀνεξίκακον οὐκ ἱκανὸν πρὸς πειθὼ καταστῆσαι Γέροντα. Καὶ προστάξαντος, ἀφελόμενοι αὐτοῦ τὸ παλλίον, κατὰ γῆντε ἁπλώσαντες, ῥάβδοις χλωροῖς ἔτυπτον τὸν ἅγιον Γέροντα, καὶ μετὰ τοῦτο σίδηρα βαρέα περιθέντες αὐτῷ κατέκλεισαν ἐν τῇ εἱρκτῇ. Καὶ τῇ ἑξῆς ἄγεται εἰς ἐρώτησιν. Καί φησιν Λυσίας· Λέγε μοι, Γέρον, τὸν τοῦ βίου δρόμον καταναλώσας, καὶ πρὸς θανάτου πύλας ἐλάσας, ἔπεισας σαυνῷ θῦσαι τῇ τῆς ψυχῆς σου ἔτι ἐπιμένεις ἀπειθείᾳ; Ἅγιος εἶπεν· Ἐγὼ τῇ τοῦ Χριστοῦ στομούμενος πίστει, δαίμοσιν οὐ θύω, ἀλλὰ τιμῶ τὸν Θεὸν τὸν ποιήσαντα τὸν οὐρανὸν. καὶ τὴν γῆν, ὃς ἐκ μὴ ὄντων τὰ πάντα παρήγαγεν, οὕτινος τῇ προνοίᾳ φιλανθρώπως καὶ πολυτρόπως διακεῖται τὰ προσταχθέντα παρ᾽ αὐτοῦ. Καὶ ἡγεμὼν ἔφη· Άκαμπὴς ἡμῖν οὗτος Γέρων περὶ τὰ προσταχθέντα καθέστηκεν. Καὶ ἐκέλευσεν αὐτὸν ἐξ ἄκρων ποδῶν ἐπὶ ξύλου ἀναρτηθέντα τέμνεσθαι αὐτοῦ τὸ σῶμα τοῖς ξίφεσιν.

[3] δὲ Ἅγιος τεμνόμενος ἔλεγεν· Ἴδε, Κύριε, καὶ βοήθει, καὶ χάρισαι τὴν ὑπομονὴν τῷ σῷ Ἀθλήτῃ, ἵνα ἀμέμπτως τελέσω τὸν δρόμον τῆς ἀθλήσεως. Καὶ πάλιν ἀναγκασθεὶς τοῦ θῦσαι εἶπεν· Κύριε, τῶν ἐπιθυμιῶν μου τὴν φλόγα ἐκ νεότητος κατασβέσας, ἀξιώσας με ἐλθεῖν εἰς τὴν χάριν ταύτην, μὴ ἐάσῃς με νῦν ὑπο τοῦ σατανᾶ πλανηθῆναι. Καὶ Λυσίας ἐκέλευσε πυρὸς φλόγα ταῖς τῶν ξιφῶν τομαῖς προστεθῆναι, ὅπως βαρυτέραν αὐτῷ τῶν ἀλγηδόνων ποιήσῃ τὴν βάσανον. Καὶ ἐν πᾶσι καταισχυνθεὶς παράνομος, ἔδωκεν αὐτῷ τὴν διὰ τοῦ ξίφους ἀπόφασιν. Καὶ ἐξελθόντες ἔξω τῆς πόλεως τὴν ἁγίαν αὐτοῦ ἀπέτεμον κεφαλὴν, καὶ τὸ σῶμα αὐτοῦ ῥίψαντες κυσὶ καὶ θηρίοις βορὰν, καθὼς προσετάχθησαν ὑπὸ τοῦ ἡγεμόνος, παρεφύλαττον αὐτὸ, ἵνα μὴ κλαπῇ ὑπὸ τῶν Χριστιανῶν, καὶ προσκυνῆται ὑπ᾽ αὐτῶν ὡς μάρτυς.

[4] Οἱ δὲ περὶ τὸν ἅγιον Ξανθίαν καὶ Σαπρίκιον προσευξάμενοι καὶ παραμείναντες (μετά τινας ἡμέρας μέσης νυκτὸς ἀστραπῶν καὶ βροντῶν καὶ ὑετῶν ῥαγδαίων γεγονότων, καὶ τῶν φυλαττόντων ἀποδρασάντων διὰ τὰ ἐξ οὐρανῶν σημεῖα) καιροῦ λαβόμενοι, μετὰ δέους πολλοῦ ἠδυνήθησαν ἁρπάσαι τὸ σῶμα τὸ ἅγιον ἄφθορον· καὶ πρὸς τὴν οἰκείαν πόλιν μετὰ σπουδῆς ἀπήγαγον, καὶ περιστείλαντες τὸν Ἅγιον μετὰ πάσης ἐπιμελείας ἔθεντο ἐν τῷ σπηλαίῳ, τῷ πλησιάζοντι τῷ τοῦ ὄρους πρόποδι, καὶ παραμείναντες τὴν σὺν αὐτῷ ἄθλησιν ἐξετέλεσαν, καὶ μετ᾽ αὐτοῦ τεθῆναι κατηξιώθησαν, τὴν καλὴν πρὸς τὸν Θεὸν ὁμολογίαν πληρώσαντες, καὶ τὰ βραβεῖα τῆς νίκης παρὰ τοῦ Σωτῆρος κομισάμενοι ἐν θόπῳ καλουμένῳ Ῥαδάμνῳ ὡς ἀπὸ μιλίων ἓξ ἔξωθεν τῆς πόλεως Ἀναζάρβου Ἐν ᾧ δοξάζεται Πατὴρ, καὶ τιμᾶται Υὑὸς, καὶ μεγαλύνεται τὸ πανάγιον πνεῦμα, ᾧ δόξα, καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων.

[Sanctus a Lysia præfecto cum blanditiis] Sanctus martyr Marinus senex tempore Diocletiani imperatoris vixit, Lysia Ciliciæ provinciam moderante. Natales hausit e metropoli Anazarbæorum a. Hic comprehensus, ad præsidem, qui erat Tarsi b, adductus, atque interrogatus, Christianum se ac servum Christi esse confessus est. Dum itaque Lysias juberet ipsum sacrificare, & honores ab imperatoribus accepturum promitteret; S. Marinus dixit: Imperatorum honores, & amicitiam tuam aversor, fluxa utique & caduca; spem vero, quæ est in Christo ac servatore meo, novi; vitam quippe æternam manere eos, qui accedunt ad ipsum: hanc amo, hanc appeto; idolis autem non sacrifico: Opera enim sunt manuum hominum. Cui Lysias: Canitiem tuam honorans & senectutem venerans, injuriarum conciliator sum apud Deos. Ac pœnas ei minatus est, si non sacrificaret. Dixit Martyr: Qui Christum desiderat, non cedit minis, non succumbit gladio. Unde tormenta tua contemno, Christum indutus.

[2] Et Lysias, Clementia, inquit, fori judicialis non sufficit ad frugem Senis. Quamobrem ipsius jussu, [tum tormentis ad idolorum cultum frustra compulsus,] pallio Martyrem exuerunt, humique extensum virgis virentibus sanctum Senem ceciderunt; ac deinde, ferramentis gravibus ei circumpositis, in carcere concluserunt. Postero autem die abducitur, ut interrogetur. Aitque Lysias: Dic mihi, o Senex, qui vitæ cursum consummasti, atque ad mortis portas pervenisti, persuasumne tibi est sacrificare; an in animæ tuæ contumacia etiamnum perduras? Cui Martyr: Ego fide Christi roboratus, dæmonibus haud sacrifico; sed honoro Deum, qui fecit cælum & terram: qui ex nihilo cuncta produxit: cujus providentiæ suaviter ac multis modis subjacent ea, quæ ab ipso ordinata sunt. Tum præses, Flecti, ait, nescius mandatis nostris Senex hic coram nobis adstat. Et ipsius e pedibus imis in ligno suspensi corpus gladiis secari jussit.

[3] Sanctus vero, dum secaretur, dixit: Vide, Domine, [tandem capite plectitur,] adjuva, ac dona patientiam Athletæ tuo, ut culpæ expers consummem cursum hujus certaminis. Ubi autem rursus cogeretur sacrificare, dixit: Domine, qui mearum flammam cupiditatum a juventute exstinxisti; qui hujus me gratiæ accessu dignatus es; ne me nunc a satana decipi sinas. Jussitque Lysias gladiorum sectionibus admoveri flammam ignis, ut gravius ei cruciatuum inferret tormentum. Et in omnibus confusus homo nefarius, ensis sententia ipsum multavit. Urbe ergo egressi sanctum ejus caput amputarunt, corpusque ipsius postquam canibus ac feris devorandum projecissent, illud, sicut erant jussi a præfecto, custodierunt, ne a Christianis subduceretur, & Pugil ab ipsis coleretur tamquam martyr.

[4] Sanctus vero Xanthias ac Sapricius orantes ac non procul inde degentes (aliquot post dies fulgetris, tonitruis, [& decenter a Christianis sepelitur.] atque imbribus horrendis nocte media exortis, nec non custodibus ob signa e cælo ostensa aufugientibus) occasionem captarunt, magnoque cum timore potuerunt surripere sacrum corpus incorruptum: & in propriam urbem cum festinatione abduxerunt; Sanctumque omni cum diligentia decenter coopertum imposuerunt speluncæ, quæ adjacet imæ parti montis: & ibi manentes, una cum ipso certamen perfecerunt, dignique sunt habiti apud ipsum sepeliri, pulcram pro Deo confessionem adimplentes, nec non præmia victoriæ a Servatore reportantes in loco, qui vocatur Rhadamnus, sex quasi milliaribus extra urbem Anazarbenam: in qua celebratur Pater, honoratur Filius, & magnificatur sanctissimus Spiritus: cui gloria, & potestas in secula seculorum.

ANNOTATA.

a De ea Commentarius noster num. 1.

b Tarsus, Ciliciæ urbs, Doctoris gentium patria, abest ab ora maris Cilicii aliquot passuum millibus, quam ab Anazarbo 80 plus minus lego distare. In Geographia sacra Caroli a S. Paulo, anno 1704 edita, pag. 288 notatur metropolis Ciliciæ primæ. Cydnus amnis mediam urbem interfluit. Apud Strabonem lib. 14, pag. 673 editionis Parisiensis anni 1620 sic ea laudatur: Tantum autem Tarsensibus studium rerum philosophicarum, & disciplinarum, quas encyclicas dicunt Tarsenses, incessit, ut superaverit Athenas, Alexandriam, & si quis alius nominari potest locus, ubi philosophorum & artium ad humanitatem pertinentium scholæ haberentur. Id interest, quod Tarsi qui studia ista colunt, fere sunt indigenæ; peregrini non facile eo ventitant. At indigenæ domi non desident, sed ut perfectionem consequantur, peregre abeunt; perfectique libenter in alienis versantur locis, domum redeunt pauci &c. Plura ibidem invenies.

DE S. SEVERO PRESB. CONFESSORE
VIENNÆ IN GALLIA.

Sec. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, patria, ætas & gesta.

Severus presb. conf. Viennæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Raro sane exemplo, fidei apud se prædicatorem hoc die nobis annuntiat Vienna Galliæ S. Severum natione Indum qui seculo V urbem illam mire illustraverit, [Indus Viennæ apostolus] non Episcopus, ut male in Catalogo suo retulit Petrus Equilinus, sed presbyter dumtaxat, ut monumenta Viennensia disertissime testantur. Virum laudat Ado in Chronico ætate sexta ad annum CDLII, his verbis: Eo tempore Severus presbyter, natione Indus, vir miraculis clarissimus, destructo idolorum templo, ubi error gentilis centum Deos cultura insanissima adorabat, ecclesiam beatissimi Stephani protomartyris, ut consecraretur, pro foribus Viennæ parabat. Sed cum diu reditum beatissimi Germani sustineret, quia idem pergens, ad dedicationem domus se dixerat venturum, contigit ut die ejusdem dedicationis, antequam officia inchoarentur, beatissimum episcopi Germani corpus per Viennam deportatum, in eamdem ecclesiam ipsam novam repausandi gratia perveheretur, sicque Viri Dei promissum impletur. Parachronismum prætereo quo S. Isicii vel Izichii tempora male cum S. Severo ibidem connectuntur.

[2] Lectorem hic moneo, notandum singulariter annum illum adventus corporis S. Germani, [ab Adone & ceteris signatus;] seu potius ejus obitus epocham, ex qua errores varii scriptorum Viennensium omnino corrigendi sunt, ut jam patebit ubi de S. Severi ætate statuendum erit. Prius audiamus Adonem, ipsum in suo Martyrologio ita celebrantem: Apud Viennam, Galliæ urbem, natalis S. Severi presbyteri & confessoris: qui, ut ejus gesta testantur, natione Indus, fide Christi fervens, causa Euangelii prædicandi, laboriosissima peregrinatione suscepta, etiam ad præfatam urbem deveniens, ingentem paganorum multitudinem verbo & miraculis ad fidem Christi convertit, dumque in pace quievisset, conditus in basilica S. Stephani, signis clarus mira fidelium veneratione colitur. Hinc de more in Usuardum transiit totamque ejus progeniem, unde & in hodiernum Martyrologium Romanum, cum hac sola differentia, quod dubitasse videatur Usuardus, utrum Sanctus, quo de agimus, vere Indus genere fuerit.

[3] Ex ejus textu rem intelliges, sic enim legit: Apud Viennam Galliæ urbem, [notanter a Lievræo,] sancti Severi presbyteri & confessoris, qui ut ejus gesta testantur, causa Euangelii prædicandi laboriosam peregrinationem suscepit, & ad præfatam urbem deveniens, ingentem paganorum multitudinem verbo & miraculis ad fidem Christi convertit. Vidit hoc, opinor, Baronius, atque ad primigeniam phrasim recurrens apertius expressit: Viennæ in Gallia, sancti Severi presbyteri & confessoris, qui ex India Euangelii prædicandi causa laboriosam &c. Antiquissima, ni fallor, annuntiatio est ipsius Viennensis ecclesiæ apud Le Lievre pag. 128: VI Idus Augusti. Apud Viennam Galliæ urbem, natale S. Severi presbyteri & confessoris; qui, ut ejus gesta testantur; natione Indus, fide Christi fervens, causa Euangelii prædicandi, laboriosissima peregrinatione suscepta, etiam ad præfatam urbem deveniens, ingentem paganorum multitudinem, verbo & miraculis ad fidem Christi convertit. Cumque in pace quievisset, conditus in basilica S. Stephani, signis clarus, mira fidelium veneratione colitur.

[4] [a quo & ejus epitaphium.] Hæc ita rem explicant confirmantque, ut pluribus Martyrologiis hic citandis supersedendum censuerim, omissa quoque elegantiori Martyrologi Gallicani oratione, ut quæ in omnium manibus versetur. Huc magis spectat Sancti ipsius epitaphium, cujus veram ætatem non facile quis exploret. Refertur a laudato scriptore Viennensi Lievræo pag. 127:

Occubat hoc tumulo speciosus mente Severus
      Qui quondam hoc templum funditus instituit.
Nec solum hanc ædem, sed cetera tecta sacravit,
      Plurima constituit vinctus amore Dei.
Divina sic fretus ope, quod semper ubique
      Quo posuit dextra, aura metalla tulit.
Sed quid plura loquar? laudetur gratia Christi,
      Qua sic in cunctis viget ubique bonis.
Exulibus qui dona suis largitur operta,
      Et peregrinis olim condita distribuit.
            Obiit VI Idus Aug. an. CDXXX.

[5] [Errores Chronologici] Cum Sancti Actis non male consonant quæ hic poëta utcumque cecinit. Displicet notatus obitus annus CDXXX, quod mirum est, non observasse Lievræum qui in eodem suo opere pag. 12 scripserat, templum centum deorum eo loci olim exstitisse, ubi modo conspicitur ecclesia a S. Severo ædificata anno circiter CDXLV. Neque id tamen satis apposite, nam cum in gestis legatur S. Germani ep. Autissiodorensis sacrum corpus Viennam delatum fuisse dum de ecclesia dedicanda ageretur, Sanctus autem ille an. CDXLVIII primum vivendi finem fecerit, rectius sane diceretur, templum istud paulo serius ad finem perductum; id vero apertissimæ falsitatis arguitur, S. Severum obiisse anno CDXXX. At enim justos calculos chronologicos hic exigere frustra quis tentaverit, fatente nupero Viennensis ecclesiæ illustratore D. de Maupertuy, Viennenses historicos ad scopulos chronologicos passim allisisse; quemadmodum & hic manifestus est quod cum Adone velint omnes sub S. Isichio episcopo, sanctum Severum Viennam appulisse, cum constet aliunde, viginti illum & amplius annis S. Severo posteriorem esse, ut in hoc opere nostro non semel probatum invenies; recentissime ad Acta S. Germani tom. VII Julii pag. 262 in Annotatis.

[6] Inter varias exerrantes notas chronologicas unicam certam invenies, [plures corriguntur] quod, admissa ut vera historia de adventu corporis S. Germani Viennam, ejusque delatione ad templum S. Stephani recens ædificatum dedicandumque, id contigisse omnino debuerit anno ipso quo S. Germanus Ravennæ obiit, nempe CDXLVIII; ut tunc cum maxime Viennæ celebrem fuisse oporteat S. Severum, quem eo pervenisse circa annum CDXXX (qui pro obituali perperam signatus fuerit) satis verosimile est, vitamque produxisse ad tres vel quatuor annos post dicti templi consecrationem; quo fiet ut hic saltem admitti possit Adonis calculus, quod anno circiter CDLII ad laborum præmium evocatus fuerit S. Severus, in eadem ecclesia S. Stephani sepultus quam ipse fundaverat, ut ex brevi ejus Vita mox intelliges. Brevi, inquam, atque ex ipso Viennensi Breviario, anno MDXXII excuso desumpta, omissis quatuor aliis Mss. multo longioribus, pro captu & arbitrio describentium exornatis, ex quibus nec hilum extuderis quod ad rem illustrandam vel minimum conducat.

[7] Quin imo in brevi licet Vitæ compendio bini admiscentur articuli qui cum genuinis S. Germani Actis conciliari omnino nequeunt. [etiam ex Vita.] Primus quidem quo dicitur S. Severus toto biennio præstolatus S. Germani adventum seu potius promissum reditum ex Italia. Quod quam falsum sit, inde datur intelligi, quod eodem ipso anno inde reductus sit mortuus quo Armoricanorum gratia eo perrexerat. Alter error est, quod velit, præsente ejusdem S. Germani corpore, peractam dictæ jam non semel ecclesiæ S. Stephani dedicationem die Dominico illucescente VII Kalendas Junii seu XXVI Maii; ubi interim certissimum est, dictum S. Germanum non obiisse ante XXXI Julii, atque eodem ipso anno, quo mortuus est, Autissiodorum relatum fuisse. Quæ rursum probant, quod superius insinuatum est, scriptores Viennenses chronologicos calculos aut ignorasse penitus, aut saltem imperitissime combinasse. En modo ad verbum laudatas supra lectiones, pro ut in Breviario relatæ & excusæ sunt.

VITA
Ex Breviario Viennensi anni MDXXII.

Severus presb. conf. Viennæ in Gallia (S.)

[Ex India Viennam appulsus,] Lect. I. Igitur beatus Severus, natione Indus, parentum genere clarus, mundana facultate non modicus, in fide tamen Christi perfectus. Qui cum amborum parentum morte parvulus derelictus, omnia quæ sibi a parentibus fuerant derelicta, pauperibus credidit eroganda. Inviolabili cursu peracto, ad presbyterii locum accessit sublimatus. Qui cum, peregrinatione suscepta, ac tantis terrarum marisque spatiis transmeatis, Viennam maximam Galliarum urbem pervenisset, ad locum quemdam, cui Vogaria nomen est, priusquam ad urbem accederet, pausandi gratia aliquantum temporis requievit.

Lect. II. Qui eodem in loco, succisa arbore fanatica, subterraneaque pecunia, Domino largiente, reperta, basilicam in honore S. Albani fabricavit. [reperto thesauro basilicam fabricat:] His rite peractis, & gentilibus illius loci baptizatis, ad præfatæ urbis mœnia pervenit. Perambulans totius civitatis spatia, ad eum, ponte transmisso, pervenit illico locum, ubi templum erat, cui præ multitudine idolorum, centum deorum nomen conditor vetustus imposuit, quod Jairæ supereminet flumini, eminusque vicinum ponitur civitati.

[everso fano aliam ædificat.] Lect. III. Templo illo, cum simulacris idolorum, virtute divina, ad petitionem Sancti subito ad solum prostrato, maximaque multitudine paganorum, ipso auxiliante, ad agnitionem plenissimæ veritatis perducta, cœpit cum plebe devota, in honorem beati Stephani, in eo, qui prius idolorum fuerat locus, fundamentum fodere, & orationis futuræ machinam collocare: cumque terræ maximam partem egererent, subito vas argenteum, plenum probatissimis solidis repositum invenerunt; quod ad sacrosancti altaris Viennensis ecclesiæ ministerium, usque in hodiernum diem noscitur deservire.

[Illac transiens S. Germanus] Lect. IV. Cum beatus Severus opus cœptum divinæ virtutis instantia fabricaret, contigit beatissimum Germanum, Antisiodorensis civitatis episcopum, dum Romam properaret, Viennam urbem attingere. Cumque ad locum operis prædicti accederet, casu contigit, venerabiles viros Germanum episcopum & Severum presbyterum sibi invicem obviare; & ita se propriis noscuntur salutasse nominibus, ac si notitiam pristinæ cognitionis longinqui temporis habuissent.

[spondet se consecrationi adfuturum,] Lect. V. Hic igitur sancti Viri oratione completa, beatus Germanus opus cœptum a beato Severo congaudens, eum sic alloquitur: Rogo, inquit, frater, ut hujus templi spectabile votum, nostræ parvitatis tantum præstolari digneris adventum, ut cujus in præsentia ædificii machinam admiramur, in ejus consecratione, per benedictionis cumulum uterque lætemur. Annuente S. Severo, & sibimet valedicentibus invicem, beatus Germanus iter cœptum arripuit.

[sed adfertur demortui corpus.] Lect. VI. Cumque beatus Severus opus inchoatum celeritate, qua poterat, expedisset, transacto perinde biennio, sancti Germani præstolabatur eventus *. Victus tamen plurimorum fidelium devotione, ne dedicatio exspectata differretur, ad beatum Ysicium, ejusdem civitatis episcopum acceditur, & quæ erant huic operi necessaria præparantur. Contigit ut nullus cereus applicato igne posset accendi. Mirantur omnes, & hæc per ordinem beato Ysicio intimantur. Cumque iterum ad ipsius solennitatis peragenda mysteria dies illucesceret statuta; dum undique omnes ad sanctam ecclesiam procederent, subito præ foribus civitatis corpus adesse S. Germani beato Severo denuntiant. Namque die illucescente Dominico, in septimo mensis Junii Kalendarum, & sanctum B. Germani advenit corpusculum, & venerabiles reliquiæ S. Stephani sunt conditæ cum honore psallentium.

[Tertiam item exstruit,] Lect. VII. Consummatis igitur duobus in honore Sanctorum sacratissimis locis, tertium beatus Severus ædificare rursus aggreditur locum. Medio igitur qui quatuor montibus ponitur colle, qui subjectæ imminet civitati, reperit etiam ibi, largiente Domino, sicuti fecerat prius, auri non modicum numerum solidorum; quod cum sustulisset, opus cœptum ædificavit, & ibidem veneranda patrocinia beati Laurentii martyris cum honore debito collocavit.

Lect. VIII. Igitur cum beatus Severus severissime corpus suum diversis abstinentiæ modis afficeret, & luctantem animam contra spiritalis nequitiæ jacula præpararet, [& sanctissime moritur,] decrevit fundamenta Domini in montibus sanctis & planis posita locis assidue circuire, ibique sine intermissione, Domino sacrificium laudis offerre. Hoc divini muneris opus cunctis diebus vitæ suæ peragens, virtutibus plenus in Domino quievit. Accidit enim ut quadam nocte dum iter de Vogeria loco ad civitatem ageret, semivivum jacentem media in via invenisset, ipsum compellans, nullum in eo viventis sonum audisset, intellexit, non humana illum sed dæmonum cæde mulctatum fuisse.

Lect. IX. Quem continuo oratione ad Deum fusa, signoque crucis impresso, in ipsius adhuc noctis crepusculo incolumem reddidit. Et mox ut exercitus meridiani dæmonii nequitiam didicit hæc fecisse, [fugata prius dæmonum turba.] eos sancto succensus spiritu, perpeti cursu consequitur consecutisque stare jubet immobiles. Cumque jam relaxari dæmonia precarentur, ad ejus imperium omnis illa dæmonum pompa, velut fumus recessit. Sic interventu beatissimi Viri, & homo vexatus sanitati pristinæ redditur, & præfatum, ut diximus, iter a periculo dæmonum liberatur. Multas etiam alias per venerabilem Virum, admirabiles atque præcipuas virtutum gratias, divina ex fide petentibus, est pietas operata, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, laus & potestas in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* lege adventum

DE S. THEODORO SEU THEODOSIO HEGUMENO CONF.

Cultus apud Græcos.

Theodorus hegumenus conf. apud Græcos (S.)

J. P.

Nomen hujus Sancti duplici modo, quo eum expressi in titulo, efformatur. [Cultus, elogium,] De cultu ejus publico apud Græcos, constat ex Menologio Sirletiano, Menæo Chiffletii, Menæis magnis Græcorum impressis, ac Synaxario ex Menologio sub nomine Basilii imperatoris toties a nobis citato; cujus e textu Græco, ad calcem tomi 1 hujus mensis Augusti excuso, sequens elogium profero: Memoria S. P. N. Theodosii. Sanctus pater noster Theodosius a teneris unguiculis Christi præcepto obediens, quod dicit: Qui non reliquerit patrem & matrem, & fratres ac sorores, & agros ac domum, & non tulerit crucem suam, & sequitur post me; non potest meus esse discipulus; reliquit omnia, & sublata in humeros cruce sua, secutus est eum alacri animo, ac monachus factus, elongavit fugiens in solitudine. Nunc quidem degebat in montibus, nunc vero in speluncis vitam instituebat, ac nutriebatur ex arborum fructibus, herbisque, quæ petris adnascebantur, noctu atque interdiu Deum obsecrans pro sua mundique salute. Sic vitam instituens, miraculorum etiam gratiam accepit; multisque infirmis sanitati restitutis, gaudens emigravit ad Dominum.

[2] [officium hegumeni.] In Menologio Sirletiano sub Præpositi Oroborum; in Menæis autem magnis sub hegumeni Oroborum titulo annuntiatur. Pro Theodosio utrumque exemplar scribit Theodorus; quibus adde nostrum Menæi Chiffletiani apographum. Porro locus seu monasterium Oroborum, Græce Ὀρόβων, incomperta mihi hactenus sunt. Est autem nomen appellativum ὄροβος, Latine ervum, quod significat herbam quamdam; de qua vide Lexica. In Prætermissis ad diem XXVI Junii, occasione S. Theodori encæniorum templi in Rhesio, dictum fuit, nos Theodorum a Martyribus & Studita diversum nullum novisse, nisi eum qui τῶν Ὀρόβων, id est Margaritorum hegumenus colitur hoc die VIII Augusti. De hac voce meminit Cangius in Glossario Græco-barbaro. An vero nominis prædicti derivatio ab herba ista, an potius a margaritorum etymo proveniat, liberum esto penes lectorem judicium.

DE S. MUMMOLO ABBATE CONF.
Burdigalæ in Gallia.

Sec. VII.

[Commentarius]

Mummolus abb. conf. Burdigalæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De hujus Sancti cultu potius quam de vitæ gestis agendum hic nobis est, [Vetusto cultu gaudet,] fatente Mabillonio seculo 2 Sanctorum Ordinis sui pag. 674, De S. Mummoli abbatis Floriacensis gestis paucas res exploratas haberi: ut vel de nomine ex Martyrologiis dubitandum esset, aliis Mummolus aliis Mommuralus, aliis Mommolenus vel Mommolinus scribentibus, nisi apposita dignitas abbatis Floriacensis, de uno eodemque sermonem esse abunde edoceret. Seculo licet VII floruerit, apud classicos tamen Martyrologos notus non est; inter Usuardi auctaria primus eum collocavit Belinus, in secunda sua editione ipsum hoc modo annuntians: Bourdegalis, depositio Mommurali abbatis Floriacensis cœnobii, quæ totidem verbis descripsit Molanus in priori sua editione, in aliis nomen ita corrigens: Bourdegalis, depositio Mommoli abbatis Floriacensis cœnobii, quo modo etiam effertur in vetusto Martyrologio Floriacensi apud Mabillonium in Benedictinis Annalibus tom. 1 pag. 546, licet in Breviario Ms. monasterii S. Crucis, ubi Sancti sepulcrum & reliquiæ ostenduntur, sub nomine S. Mummoleni (vulgo Mommolin) colatur, teste iterum Mabillonio in Actis pag. 676 num. 7.

[2] [eoque Burdigalæ volde solenni.] Ibidem numero sequenti refertur mendosum ejus epitaphium a laudato Mabillonio meritissime correctum & restitutum, ex quo Chronologus Burdegalensis Darnal, operis sui pag. 10 bona fide scripsit, vixisse Sanctum trecentis & septuaginta annis, ubi verosimillime legendum circiter septuaginta annis. Certius testari potuit idem Chronologus, memoriam ejus quotannis hoc die recoli in monasterio S. Crucis, quod ita refert Mabillonius pag. 678 num. 12: S. Mummolus sexto Idus Augusti & per octo continuos dies a Burdigalensibus colitur ac frequentatur magna religione, ægrisque capitibus sæpius mederi fertur. Ejus memoria in pervetusto Martyrologio Floriacensi anno MLXXXVII exarato VI Kalendas Augusti consignatur & quidem primaria manu, in hunc modum: Mummoli abbatis, qui in antiquiori Martyrologio adscriptus est manu recentiori. Ejusdem reliquiæ in monasterio nostro S. Crucis apud Burdigalam in monumento marmoreo, columnis æque marmoreis innixo, ac theca lignea deaurata vestito adservatur, præter brachium alterum quod scrinio argenteo inclusum est.

[3] Quæ de initiis Floriacensis monasterii ibidem & in Annalibus memorantur, [An primus abbas Floriacensis?] huc non spectant, uti nec explicatio commutationis factæ cum rege, qua fundus a Leodebaudo, ad S. Anniani abbate, impetratus sit, ubi Floriacense cœnobium conderetur: satis nobis sit Sancti cultum prosequi, ea etiam disputatione præterita, utrum vere primus, an solum secundus istius cœnobii abbas fuerit. Citatus jam non semel Mabillonius Annalium tom. 1 pag. 380, primum abbatem præfectum ait, Rigomarum, eoque post annos quinque mortuo, Mummolum. Menardus vero in observatione ad Martyrologium Ordinis hoc die ita rotunde pronuntiat: Fuit sanctus Mummolus primus abbas cœnobii Floriacensis, qui, ut sibi divinitus revelatum fuerat, misit S. Aigulphum discipulum suum ad montem Casinum, ut inde Floriacum asportaret reliquias S. P. N. Benedicti, easque honorifice sepelivit in loco sibi a Deo monstrato, ut docet Adrevaldus in libro de translatione corporis S. Benedicti. Postea in extremam Hispaniam peregrinatus est voti reus ad sepulcrum S. Jacobi. Inde revertens venit Burdigalam; ibique in monasterio S. Crucis spiritum reddidit creatori, ut refert dom. Joannes d'Arnal monachus ejusdem loci in Vita quam de S. Mummolo composuit.

[4] Quam hic S. Mummoli Vitam nobis oggerat Menardus, [Ex D. Jacobi redux Burdigalæ moritur.] quis satis conjiciat, post ea quæ superius de ejus rebus parum exploratis ex Mabillonio diximus? Certe fabulosa est quæ in citato Chronico & hic adstruitur peregrinatio ad S. Jacobi sepulcrum, pro eo quo Sanctus vixit seculo VII, & quæcumque aliæ alibi assertæ ante seculum IX, quas omnes rejectas invenies in Commentario ad Acta S. Jacobi XXV Julii, mensis istius tom. VI a pag. 32, ut rectius alii sentiant, Burdegalam profectum Sanctum ad propagandum Ordinem suum Benedictinum fundandumque fortasse ipsissimum S. Crucis cœnobium in quo diem clausit extremum circa annum 679, ibidem exinde religiose cultus ut jam satis notavimus. Adducitur in Annalibus tom. 1 pag. 546 paulo distinctius vetusti Martyrologii Floriacensis testimonium, in quo ita legatur: VI Idus Augusti, Burdegalis depositio S. Mummoli abbatis. Addit porro Annalista; quo die in illa urbe, ut ex Actis jam retulimus, uti & apud Floriacenses festive celebratur ejus memoria. Atque hæc dubitare non sinunt de antiqua & constanti veneratione S. Mummolo exhibita.

[5] [Laudatur quod S. Benedicti corpus in Galliam deportari curaverit.] Præcipuum quod ad nos pervenerit S. Mummoli memorabile factum, illud est quod ex Menardo jam attigimus atque in citatis Annalibus pag. 428 paulo distinctius narratur: procurata nimirum ab ipso corporis S. Benedicti translatio in Galliam anno 653 dum Floriacense monasterium regeret: Qui in lectione sacrorum librorum assiduus cum libros Dialogorum a B. Gregorio Papa conscriptos sedulo evolveret, excidium Casinensis monasterii, a Longobardis eversi ingemuit, ob eam maxime causam, quod sub his ruinis sacrum beatissimi Patris corpus consepultum ac neglectum jaceret. Tandem ejus animum impressa subiit cogitatio, ut tantum thesaurum ex illis ruinis erueret & in suum transferret monasterium. Non alius ad hoc opus magis idoneus ei visus est quam Aigulfus monachus. Hujus etiam Sancti Vita exstat dicto tomo 2 pag. 658 in qua num. 6 rem prosequitur Adrevaldus, cujus facti, inquit, dignoscentiam siquis scrupulosius nosse cupit, libelli de hac re compositi lectione addiscere quibit. Neque ea procul accersenda est, cum habeatur tomo eodem toties citato a pag. 337; quæ res etiam brevius legi potest apud Boscium in Bibliotheca Floriacensi cap. 11 pag. 28.

[6] [Cetera in Saussayi elogio.] Paucis omnia quæ de S. Mummolo dici possunt, complexus est Saussayus elogio suo quod hic demum describi meretur: Burdegalis, depositio sancti Mummoli abbatis primi Floriacensis & confessoris. Is cum Leodebodus abbas S. Aniani Aurelianensis, vir multæ pietatis, basilicam ad Ligerim in honorem sanctissimæ Dei Genitricis & Petri Apostolorum principis ædificavit, sanctitatis fulgebat admirandæ insigniis. Ob quæ ab ipsomet Leodebodo reverenter accersitus; illic ascetis, quos non paucos collegerat, in abbatem præfectus est; tantumque novo coalescenti religioso cœtui felici suo regimine decus attulit, ut ad antiquorum cœnobiorum, qui prisca adhuc pietatis decora retinebant, existimationem illud suum sanctis institutionibus ac exemplis proveheret. Quod ut fulciret Patriarchæ religiosorum præsidiis, Aigulphum prædilectum discipulum, postea successorem & martyrem, non sine divina aspiratione Cassinum ad sancti Benedicti reliquias sacratissimas, in neglectu jacentes, afferendas misit, votisque potitus, condecenti veneratione easdem excepit, atque cultu debito in sacrario Floriacensi, ubi hactenus requiescunt, collocavit. Post hæc vir Dei, studio augendæ pietatis Burdigalam perrexit, ubi dum animarum intendit lucris, talentorum fœnore satis locupletatis, Domino ad præmium invitante, felici clausura cursum sanctæ conversationis terminavit. Sepultus autem in ecclesia S. Crucis, mirabilia edidit magnifica, quibus ut populo potenter est opitulatus, sic & memoriæ suæ venerationem peperit sempiternam.

DE S. ÆMILIANO EP. ET CONF.
CYZICI IN HELLESPONTO.

Sec. IX.

Cultus ex tabulis Græcis, ac Martyrologio Romano, elogium, ætas.

Æmilianus ep. conf. Cyzici in Hellesponto (S.)

J. P.

Ecclesia Latina annuo sanctum hunc Præsulem cultu veneratur, [Veneratio apud Græcos:] Græcam secuta. Atque in hujus quidem variis Fastis memoria ipsius inscribitur, videlicet Menologio Sirletiano, ac Menæis magnis impressis, cum parvo utrobique elogio; sed Menæa addunt insuper hos versus:

Ψυχης πολὺν θεὶς Αἰμιλιανὸς λόγον,
Τῆς σαρκὸς ἡλόγησεν ἄχρι καὶ τέλους.
Ὀγδόη Αἰμιλιανοῦ ὀστέα δέξετ᾽ ἄρουρα.

Salutis animæ tanta cui cura extitit,
Bona corporis neglexit ad vitæ exitum.
Octava tellure ossa excipit Æmiliani.

Typicum sub nomine S. Sabbæ editum, Menæum Chiffletii, Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum, Augustus Moscorum figuratus apud nos ante tomum 1 Maii pag. XXXIX ipsum signant. Menologium denique Basilii imperatoris, postquam Sancti memoriam præmisisset, hoc eum elogio laudat, quod ex Græco sic sonat:

[2] Sanctus pater noster, magnusque hieromartyr ac confessor Æmilianus temporibus imperatorum iconomachorum urbis Cyzicenæ episcopus fuit. [elogium:] Non eluxit autem dumtaxat religione, cognitione, ac reliquis dotibus, quæ genuinos pontifices decent; sed etiam misericordia, compatiendi affectu ac benignitate exercuit animi patientiam. Divino autem zelo fuit pro orthodoxa fide, & criminabatur eos libere qui non adorabant venerabanturque sanctas & colendas imagines, hæreticos ac Christi inimicos eos appellans. Postquam vero accusatus esset a veritatis hostibus apud Leonem Christi osorem, comprehendunt eum ac vinctum illi sistunt; & millenis ærumnis prius subjectus, exsilio deinde mulctatus, multis in exsilio tentationibus toleratis, finem fecit vivendi. Dixi de cultu Sancti apud Græcos; nunc, quisnam apud Latinos sit, intellige.

[3] Martyrologium Romanum annuam ejus memoriam his verbis annuntiat: [cultus apud Latinos.] Cyzici in Hellesponto sancti Æmiliani episcopi, qui pro sacrarum imaginum cultu a Leone imperatore multa passus, demum in exsilio vitam finivit. Molanus in additionibus ad Usuardum suum anno 1573 editum sic habet breviter: Die octava, sancti Æmiliani confessoris in Cyzico. De ætate, qua vixit, hæc occurrunt.

[4] Floruit sub Leone Armeno, qui imperavit ab anno 813 usque ad 820. Probatur hoc ex Menæis magnis Græcorum ad diem VIII Martii, ubi in elogio S. Theophylacti, Nicomediensis episcopi, habemus ista, [Vixit sub Leone Armeno, non sub Isaurico.] quæ ex Græco sic sonant: Magnus Nicephorus postquam præsulum lectissimos, Æmilianum Cyzicensem, una cum aliis ibidem enumeratis, ac beatum Theophylactum ad se evocasset, ad impium & apostatam imperatorem se confert; Leonem nempe Armenum, ex Vita S. Nicephori patriarchæ CP. apud nos die XIII Martii, tom. 11 dicti mensis pag. 293. Consule præterea, quæ dicta sunt de S. Theophylacto Nicomediensi tom. 1 Martii pag. 787. Congressum istum contigisse anno 815, & ab Leone Armeno episcopos tunc in exsilium missos, non anno 814, quo idem congressus refertur a Baronio; monuimus tom. 1 mox citato, pag. 788, num. 7; ad hæc, causam imaginum anno primum 815 vexari cœpisse, ac motam tunc adversus earum cultores persecutionem, probat Pagius in Critica Baroniana ad annum 814, num. 2 & 3. Mirati porro jam pridem fuimus aliud σφάλμα μνημονικὸν ejusdem Eminentissimi Annalium ecclesiasticorum conditoris, dum pro Leone Armeno, sub quo Christi fidem confessus est Theophylactus (de quo supra,) atque adeo noster S. Æmilianus secundum dicta, seculo nono, describit anno Christi 733, num. 2, Leonem Isauricum imperatorem, contra sacrarum imaginum cultores sævientem. De istis ergo ibi jam pridem; ast huc potissimum spectat id, quod occurrit apud eumdem sapientissimum Annalium ecclesiasticorum parentem, inter ea quæ narrat ad an. 731 num. 5: ubi inter alios, qui veritatis orthodoxæ causa a Leone Isaurico in exsilium ejecti sunt, ponitur vir sanctissimus, qui successerat S. Germano in Cyziceno episcopatu, Æmilianus: cujus exsilium nihil occurrit quod cogat differre ultra dictum annum 815, quo præsules alios ista pœna mulctatos dixi.

[5] [Stetit pro auctoritate Ecclesiastica.] His de causis generosum hoc sanctissimi Episcopi nostri effatum, quod pro auctoritate ecclesiastica in os imperatoris intrepidus impegit, referente illud Baronio ex Theostericto, istius temporis auctore (de quo apud nos tom. 1 Aprilis, pag. 253) ad annum Christi 814, anno proxime sequenti innectendum est. Sic vero habet: Æmilianus Cyzici episcopus, Si quæstio, inquit, ecclesiastica, imperator, hæc est, ut dixisti; in ecclesia inquiratur, ut mos est. Altius enim & a principio ipso ecclesiasticæ quæstiones in ecclesiis, non in palatiis regiis inquiruntur. Hæc ibi ex gestis S. Nicetæ apud Surium ad III Aprilis. Exstant ea etiam apud nos ex Ms. Græco Vaticano eodem tomo primo Aprilis pag. 254 & seqq.

DE B. RATHARDO PRESB. CONF. FUNDATORE COENOBII DIESSENSIS
IN BAVARIA.

Sec. IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Fama sanctitatis & cultus ex secutis miraculis; ætas non satis distincta, variæ loci vicissitudines.

Rathardus presb. conf. Diessen. in Bavaria (B.)

J. B. S.

In eo Sanctorum numero, ut plures alii ejusdem gentis, [Licet in sac. Fastis præteritus,] computandus B. Rathardus, qui non ex Fastis sacris aut Martyrologiis noti sunt, quorumve gesta antiquis Actis aut monumentis celebrantur; id ferme solum posteritati relictum est, quod ex illustrissima familia Andechsiana seu Andecensi, de qua in hoc opere nostro non semel actum est, originem ducens, calcatis mundi illecebris, sacerdotio initiatus, bonorum suorum non alium heredem voluerit præter Christum Dominum, fundando nimirum in Diessensi oppido, seu veteri Damasia, canonicorum Ordinis S. Augustini cœnobio, in quo vitæ reliquum tam sancte exegisse memorant, ut post obitum multis iisque insignibus miraculis inclaruerit. Susceperitne regularem jam dicti Ordinis habitum, non est qui satis clare definire ausit, quod nempe veteres notitiæ prorsus deficiant, ex quibus præter perennem miraculorum famam certi aliquid erui possit. Elogium dedit noster Matthæus Raderus in sua Bavaria sancta tomo 1 a pag. 86.

[2] Ex ipso & nostro etiam Andrea Brunnero in Annalibus Boiorum aliisque recentioribus sua collegit auctor Vitæ, [aliunde satis probatur ejus sanctitas.] idem, opinor, Innocentius Keferloher, monasterii Diessensis decanus qui S. Rathonis Acta composuit, data a Papebrochio ad diem XIX Junii tom. III a pag. 892. Porro Vita ista nostra multis ante annis missa fuerat ad P. Bollandum præfixo hoc titulo: Vita beati Rathardi presbyteri, qui Diessense monasterium Ordinis canonicorum regularium S. Augustini primus fundavit & rexit. Anno Domini DCCCXV. Utrum titulus iste satis apposite conveniat cum iis quæ in S. Rathonis Vita scripsit laudatus Innocentius, aliorum esto judicium. Necdum omnino inducor ut credam, quod istic tamen insinuari videtur, B. Rathardum vere fuisse regularem canonicum: rexisse monasterium ceteraque in eo administrasse tamquam verum fundatorem, nemo est qui non ultro admiserit.

[3] De Andecensi familia non minor ferme difficultas; si enim illa in Rattoldo principium sumpserit, [An ex familia Andecensi ortus,] ut Innocentius ipse fatetur in laudata S. Rathonis Vita; Rattoldo autem senior aut saltem æqualis fuerit B. Rathardus, merito quæritur qua ratione ex Andecensi illo capite censeri possit progenitus. Dentur B. Rathardo anni vitæ dumtaxat sexaginta, si mortuus est, quemadmodum ipsi statuunt anno DCCCXV, natum oportet seculi octavi anno circiter LV: atqui vix natus tunc erat totius illustrissimæ familiæ stipes jam dictus Rattoldus, quem patrem fuisse volunt S. Rathonis mortui anno CMLIV, patet satis aperta consequentia, ex qua etiam incerta redditur B. Rathardi genealogia Andecensis. Interim tamen, utcumque ea habeant, malumus ut mera nostra dubia hæc accipi, quam ut contra torrentem niti velle videamur; stabit sua beato nostro Rathardo constantissima sanctitatis ac miraculorum fama, cujuscumque demum familiæ fuisse perhibeatur.

[4] [& an conveniat ejus ætas] Neque Bruschium præteriero, ubi de Augustanis episcopis agens ita loquitur: Hauto, aliis Hanto, comes de Andechs Bavarus, maximus episcopatus Augustani locupletator & donator, successit S. Symberto. Præfuit adhuc anno Domini DCCCXL sub Ludovico Pio. Somnia igitur sunt quæ eum septem tantum annis præfuisse affirmant. Habuit fratrem religiosissimæ etiam vitæ Rathardum canonicum, qui Damasiani insignis monasterii apud Bavaros fundator esse legitur. Atque hoc postremum est quod ad rem nostram pertinet quam proxime, iis probatum argumentis quæ ex narratione mox subjungenda manifeste intelliges. Variæ tum nostri hujus Diessensis cœnobii tum Werthensis S. Rathonis vicissitudines, vix ullam patiuntur molestiam. Vellem clarius explicaretur Hungarorum, seu, ut alii malunt Arnoldi, cognomento mali, Bavari famosissima depopulatio, cujus epocham mihi quidem distinctius explicare hactenus satis promptum non est.

[5] [cum Bavariæ per Hungaros excidio.] Non videntur cohærere B. Rathardi ætas & memoratum Bavariæ excidium, quod si acciderit annis dumtaxat quadraginta post dicti Beati obitum, ut in Vita disertissime asseritur, is vero mortem obierit DCCCXV, ut contra Raderum satis clare innuit Keferloherus, contigerit immanis ea vastatio circa annum DCCCLV, quo necdum natus erat S. Ratho, utpote qui primum obiit anno CMLIV, qua tamen eadem calamitate monasterium ejus Werthense involutum, receptissima est scriptorum opinio. Quis hæc satis apte conciliet? At enim & hoc condonandum est hominibus istis, qui digerendis chronologicis calculis non ita assueti sunt. Veram fuisse totius Bavariæ vastationem, veras monasterii Diessensis vicissitudines, repetitas item sacri corporis translationes ac depositiones ex toto contextu perspicue intelliges. Habe modo Vitam qualemcumque qua cetera omnia explicantur.

VITA
Auctore Innocentio Keferloher Decano Diessensi ex Ms.

Rathardus presb. conf. Diessen. in Bavaria (B.)

EX MS.

Anno post receptum a Christo genus humanum decimo quinto supra octingentesimum, Ludovico Pio Caroli Magni filio rerum potiente, beatus Rathardus ex nobilissima & sanctissima Andecensium principum familia natus, [B. Rathardi genus, fundatio Diessensis, obitus & miracula] sacrisque sacerdotii initiatus, heredem bonis suis ex asse Christum relicturus, a quo heres olim æterni regni scriberetur, auctore & auxiliatore Hautone germano fratre, episcopo tunc temporis Augustano, eo ipso, qui S. Symperto successit, ad Damasiam, oppidum superioris Bayariæ, ad lacum Ambræ situm, nunc vulgo Diessen dictum, ædem S. Georgio megalomartyri sacram instituit, eamque canonicis regularibus S. Augustini, qui locum hodieque colunt, adjuncto monasterio, assignavit. Ipse post exercitam in omni virtutis genere vitam, eodem loci defunctus, humili tectus cippo, ad extremum templi angulum humatus est: quamquam virtus sanctorum Virorum sepeliri cum cineribus haud possit. Statim enim ex beneficiis passim ad conditorium ejus accurrentibus, præstitis, sese Viri sanctitas, veluti solis ab aurora relucentis jubar, diffudit.

[2] Quadraginta annis post, Conradus Lotharingiæ Dux, [Destruitur cœnobium ab Hungaris:] Othonis Germanorum tunc regis gener, incertum, rariorene an perniciosiore perduellionis scelere, Hungaris in socerum conductis, in Bavariam descendit, tanta barbarorum mole, ut vulgo, nisi a terra absorberentur aut obruerentur a cælo, negarent se posse vinci. Ceterum per hujus impetum tempestatis eas Bavaria clades passa est, quas se neque hodie putet eluxisse. Certe nullum pæne Sanctorum hominum contubernium est, quod non ad illius luctuosissimi temporis memoriam ingemiscat, etiam qui annales monstrare nullos possunt, fama velut per manus tradita, excidia sua incendiaque majorum lachrymis extincta memoriter recitant, & adhuc eversoribus fortunarum suarum convicium faciunt. In quam profecto sortem calamitatis beat Rathardi quoque asceterium venit, quod una cum beati Rassonis Werdensi, solo æquatum est.

[3] Exinde Hungaris in Campo Licio ad internecionem cæsis, [quibus ad internecionem cæsis,] cum domus beati Rathardi haud parvo tempore in situ & squalore jacuisset, Udalricus quidam & Adelbertus e sacrorum virorum censu presbyteri animum adjecere ad beati Rathardi ædem instaurandam: qui dum rudera & aream purgant, solumque adæquant, ac terram jaciendis fundamentis aperiunt, in grande saxum incidunt; mirati quo casu in eum locum delatum esset. Tumulus erat beati Rathardi jam olim post eversum templum ignoratus, & cum ipso templo eadem ruina, ipsum quoque sepulchrum beati Viri sepultum.

[4] Presbyteri dum saxum moliuntur, nec quidquam tamen, [invenitur Beati corpus,] quamvis a multis adjuti, proficiunt, Udalricus ad consilium Numinis per preces & vota confugit, divinaque re sanctissime peracta, redit ad molem saxi, solusque nullo negotio levat, quam antea complures nulla ratione movere poterant. Udalricus dum jacentis verticem intuetur, spectaculo territus, attonitusque clausam reliquit, quoad divinitus per visum nocturnum admonitus, remoto cippo sacras beati Rathardi exuvias, cælestes passim odores spargentes, nudavit, debitaque veneratione prosecutus est.

[5] [cujus translationes describuntur,] Adrepsere inde ægri, & inter hos captus omnibus prope membris, & distortis pedum cruribus, ad Paschales ferias, emendatoque corporis vitio sanus erectusque domum lætus recurrit. Hartwicus inde præsul cœnobii sacros beati Rathardi artus ex angulo templi in medium prolatos, honoratiore tumulo collocavit; [prima] ædem instauratam Anselmus Antistes Havelburgensis, bona pontificis Augustani Walteri venia, ante annos quingentos, millesimo, inquam, centesimo quarto decimo, sexto Idus sextiles dedicavit. Stetit inde quatuor prope seculis, annos trecentos octoginta, ad alterum & vicesimum loci præsidem & præpositum Conradum; qui animadversa fatiscentium parietinarum ruina, laborantes vetustate muros demolitus est, [secunda] ædemque a fundamentis excitavit, beatique Rathardi cineres honesto sarcophago clausos, altari medio intulit, postquam propriis manibus lavisset ex aqua & vino Religiosus quidam noster, ut ipse de se testatum reliquit, anno MCDLXXVIII.

[6] [tertia] Ceterum aucta beati Viri veneratione, hæc ipsa sacra ossa majorum pietate ad cultum publicum proposita vidimus, quando auctoritate reverendissimi domini Petri episcopi Adrymitteni generalis vicarii Augustani diu post, hoc est MDCXX in aram summam recondita fuerunt. Donec tandem exuberante in Beatum devotione suorum in Christo filiorum, [& quarta.] ejusdem sacrum corpus e parochiali sancti Georgii, in proxime subjecti monasterii sui ecclesiam regularem solenni pompa & communi populi lætitia deportatum est. Ubi etiamnum religiosissime colitur. Sed memoria B. Rathardi specialius ac solennius celebratur VI Idus Augusti, quo die beati Viri translatio illa postrema facta est.

NOTA.

In hac narratione id præcipue notandum occurrit, quod auctor ejus in ipso principio recte Raderum correxerit, in elogio suo, pro anno 815 signantem an. 850, Ludovico Pio rerum potiente, qui jam ab anno 840 obierat.

Quæ autem de monasterii eversione & restaurationibus hic paulo obscurius memorantur, explicatiora invenies in citata non semel B. Rathonis Vita tom. III Junii pag. 898 a num. 18. Consuli etiam potest Chronicon Diessense, ab Edmundo Duellio inter Miscellanea editum 1724, lib. 2, a pag. 125.

DE B. ALTMANNO EP. PATAVIENSI, APUD GOTTWICENSES,
IN AUSTRIA.

Anno MXCI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Altmannus episc. Pataviensis (B.)

AUCTORE P. B.

§ I. Beati cultus & reliquiæ.

B. Altmannus eximiæ sanctitatis ac virtutum suarum præcones habet illustres tum suppares, [Sanctitatis ejus elogia vetera;] tum etiam coætaneos; & inter hos quidem excellunt Lambertus Schafnaburgensis, & Bertoldus presbyter Constantiensis: prior apud Pistorium Nidanum pag. 243 Altmannum Pataviensem episcopum, virum appellat apostolicæ conversationis & magnarum in Christo virtutum: posterior in Appendice ad Hermanni Contracti Chronicum sub anno 1091, Altmannus, inquit, sanctæ recordationis Pataviensis episcopus, in causa S. Petri, & in ecclesiastica religione studiosissimus, post multa pericula, tribulationes & exilia, quæ pro Christo sustinuit, in senectute bona migravit ad Dominum VI Idus Augusti. Hic in episcopatu suo tria cœnobia clericorum, juxta regulam S. Augustini communiter viventium, instituit; & tertium (Raitenbuechense videlicet, secundum Hansizium nostrum Germaniæ sacræ tom. 1, pag. 282, & Meichelbeckium Historiæ Frisingensis tom. 1, parte 1, pag. 266) in Frisingensi episcopatu, in Allodio Welphonis ducis per clericos suos ædificavit, & regularibus disciplinis instituit. Hic fuit tantæ sanctitatis, continentiæ & religionis; ut reverendissimo Papæ Gregorio (VII,) sanctoque Lucensi episcopo (Anselmo, de quo egimus die XVIII Martii a pag. 647,) imo omnibus religiosis reverendus esset & amabilis; schismaticis vero & sceleratis odiosus & formidabilis. Unde in obitu suo bonis magnum mœrorem; malis vero magnam reliquit exultationem. Æqualibus ejus accenseri etiam potest, qui ipsum in sede Pataviensi proxime secutus est, Ulricus, sive Udalricus, quique paucis omnia complectitur, dum illum in publicis instrumentis apud Hundium a Gewoldo illustratum in Metropoli Salisburgensi tom. 2 pag. 552 & 556 semel iterumque compellat Sanctissimum Prædecessorem suum.

[2] Sed hæc si ad publicum Beati cultum, quem hoc loco spectamus maxime, [cultus publici primordia;] comprobandum non sufficiunt; Clariora hujus indicia suppeditabunt, qui de beati hujus Viri laudibus aliquanto posterius meminerunt; ille imprimis, qui in ipso cœnobio Gottwicensi, ubi conditus erat Altmannus, priorem ejus Vitam ante medium seculi duodecimi commendandam posteritati suscepit: neque enim is tantum virtutum ejus heroicarum copiosissimum texit elenchum, neque aut Hominem Dei, aut Præsulem Deo dilectum, aut Beatum, aut Sanctum nuncupat modo; sed & cap. 5, num. 34 & 35, prodigia describens, jam tum ad ejus tumulum frequenter spectata, luculente significat, eo, tamquam ad publicum sanctuarium per ea tempora miseros quoslibet undequaque suppliciter ac religiose cœpisse confugere; quod sane inchoati palam & saltem tolerati tum cultus argumentum est minime dubium. Crevit ille vero subinde, crescentibus ibidem tanto numero miraculis, quantum indicat Vita secunda a numero 54. Et quamquam neutrius Vitæ auctor de festo beati Pontificis anniversario meminit; & hoc tamen ab illa circiter ætate institutum fuisse credibile est. Id certum, quod sacri ejus corporis inventionem elevationemque præcesserit celebritatis hujus annuæ institutio: hoc enim docemur ex apographo quodam Gottwicensi, cujus hæc est inscriptio: Additiones ad Vitam B. Altmanni, episcopi Passaviensis, adscriptæ post Vitam ejusdem Sancti, cujus prior prologus ad Michaëlem abbatem (ab anno 1564) in Gottwik incipit: Christus Jesus. Invenitur in monasterio S. Mariæ in Gottwik in Austria, prope Cremsium. Textus autem sic habet:

[3] [festum anniversarium indulgentiis Romanis decoratum an. 1300, & 1496;] Anno Domini MCCC, mense Martio, Pontificatus Bonifacii Papæ VIII anno sexto, Romæ datæ fuerunt a XXIII episcopis pro festo B. Altmanni quædam indulgentiæ; & aliæ a XX Cardinalibus anno MCDXCVI, die XIV mensis Januarii, Pontificatus Alexandri Papæ VI anno quarto. Quarum quidem indulgentiarum Bullas originales reperire est in archivo abbatiæ Gottwicensis. Eodem anno Domini MCCC, in die S. Quirini martyris, tempore Domini Ulrici abbatis Gottwicensis serenissimus princeps D. Rudolfus, dux Austriæ, venit Gottwicum, quærens corpus domini Altmanni, inventumque per dominum Ulricum, abbatem prædicti monasterii, sub ara sanctæ Crucis deposuit; ubi usque hodie in pace requiescit. Amen. Ita habet tabula B. Altmanni picta in abbatiali ecclesia Gottwicensi. Sed observandum, hic circa annum factæ hujus translationis, sive elevationis, errorem irrepsisse: nam anno MCCC non fuit abbas Ulricus, sed Heinricus. Quam ob rem aut loco Ulrici scribendus erat Heinricus; aut dicta translatio contigisse debet anno circiter MCCCLX; quo tempore Ulricus abbas vixit. Translatum fuit porro sacrum corpus e crypta in navim (ut vocant) ecclesiæ. Dies S. Quirini est XVI mensis Junii, ut constat ex antiquis Calendariis.

[4] [corporis inventio, translatio & elevatio circa an. 1360;] Ex his collige primo, tametsi constaret, hanc translationem seu elevationem contigisse anno 1300; tamen hac antiquius esse anniversarium Beati festum, & forte multo antiquius; quandoquidem indulgentiis jam dictis ditatum fuit eodem anno 1300, mense Martio; illa vero mense demum Junio facta est. Collige secundo, cum in tabula hic citata certo sit erratum vel in numero 1300, vel in nomine abbatis Ulrici, sub quo inventum elevatumque sit Beati corpus; multo verisimilius esse, quod error in numerum, quam in ejusdem ecclesiæ tum abbatis nomen irrepserit; cum in antiquis monumentis longe frequentiora passim occurrere soleant numerorum vitia, quam nominum. Accedit etiam, quod hujus inventionis & elevationis auctor præcipuus fuisse scribatur Rudolfus dux Austriæ, quo nomine multo probabilius intelligendus videtur Rudolfus IV dux Austriæ, (sub quo prælaturam Gottwicensem obtinebat Ulricus per annos quinque, ab anno scilicet 1360, quo creatus est abbas, usque ad 1365, quo Rudolfus excessit e vivis,) quam Rudolfus III, qui Austriæ ducatum obtinebat anno 1300, cum Gottwico præesset Heinricus: hujus enim Rudolfi III tam exquisitam erga Sanctos eorumve reliquias nemo uspiam commendat religionem: at Rudolfum IV in ea totum fuisse, testantur annales Austriaci apud Hieronymum Pezium tom. 2, col. 806, ubi de illo legitur: Zelus etiam permaximus ad decorem domus Dei in hoc evidentius se demonstrat, quod ex universo orbe, maxime tamen ex omnibus locis Domus Austriæ, quam solus pacifice gubernabat, Sanctorum reliquias undique collegit; & easdam auro & argento decoratas præfatæ Viennensi ecclesiæ (S. Stephani) … custodiæ commendavit; &c. Malim igitur inventionem hanc elevationemque referre ad annum 1360, quam ad 1300.

[5] Collige tertio antiquitatem instituti apud Gottwicenses festi translationis B. Altmanni die XVI Junii, [translationis hujus festum anniversarium; & imago Beati vetusta;] quo die de illo meminimus in Prætermissis: ab hac enim inventione, translatione & elevatione omnino duxisse videtur exordium; certe aliud nullum apparet. Collige postremo, tabulam B. Altmanni pictam in abbatiali ecclesia Gottwicensi, de qua jam dictæ Additiones mentionem faciunt, earum auctori satis quidem vetustam apparuisse ad faciendam fidem; sed non ipso tempore translationis pictam subscriptamque; quippe cujus epocham pugnantibus inter se characteribus expressam repræsentet; quod sane indicium est, haud paulo serius depictam fuisse. Fallor vero, nisi ad illam ipsam respexerit P. Maurus Helman, ejusdem cœnobii Gottwicensis Prior, cum die XXXI Augusti, anno 1668 ad quæsita quædam P. Joannis Gamans nostri ita rescripsit: Pingitur B. Altmannus a ducentis annis & ultra cum splendore circa caput, ut sanctus episcopus, pontificalibus indutus, barba quidem rasa.

[6] Addit ibidem de Præsulis nostri cultu Helmannus: Colitur apud nos tum publice, [festi natalis solennitas Gottwici; & Officium;] tum privatim, ut Sanctus. Commemoratio specialis non habetur neque pro die ipsius depositionis, neque translationis. Celebramus autem festum depositionis hodie Dominica obitus ejus diei, qui est octavus Augusti, proxima solennissime, ut Patroni, de Communi confessoris pontificis; fitque de ipso concio: qua finita, benedicitur pontificaliter a Reverendissimo nostro largior eleemosyna, & in pauperes ad honorem & memoriam Fundatoris distribuitur. Quam antiquus autem usus ibidem sit de B. Altmanni laudibus pro concione disserendi, Additiones, de quibus egimus num. 2, innuunt his verbis: In bibliotheca denique Gottwicensi exstat antiquissimus codex Ms. Sermonum Petri abbatis, in quo sunt duo sermones de eodem Beato (Altmanno.) Duo (tantum) fuerunt Petri abbates in Gottwico; unus ante ducentos annos (puta ab anno 1403 usque ad 1432, secundum Bucelinum in Germania sacra, part. 2, pag. 201;) alter vero ante trecentos (præfuit enim ex ejusdem Bucelini calculo ab anno 1309 usque ad 1317.) Utrius sit ille codex Sermonum, non constat. Porro quod ibi Antistitis beati solennitas non ipso die natali, sed huic proxima Dominica celebretur etiam nunc (ut ex Proprio Sanctorum ecclesiæ Gottwicensis, anno 1696 Crembsii typis excuso, docet Hieronymus Pezius Scriptorum rerum Austriacarum tom. 1, pag. 115,) id eo fieri suspicamur, ut accolarum ad illam confluentium utilitati & commodo consulatur; uti fit alibi passim in ecclesiis, præsertim extra urbes populosas collocatis.

[7] [in quo jam quædam propria recitantur.] Ceterum jam Officio Beati, olim de Communi, quædam accessisse propria idem ibidem Pezius asserit, cum inter alia, quæ jam de cultu ejus Gottwicensi dicta sunt, ita scribit: Agiturque de eo divinum Officium cum Missa tamquam de Communi (ut aiunt) unius confessoris & pontificis, cum hac peculiari Oratione: “Propitiare, quæsumus, Domine, nobis famulis tuis per B. Altmanni confessoris tui atque pontificis, qui in hac ecclesia requiescit, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus protegamur adversis. Per Dominum nostrum” &c. Et in Antiphona ad Benedictus (ut admodum reverendus ac religiosus D. P. Mauritius Höppel, cœnobita Gottwicensis, nos edocuit) hæc in Altmanni laudem decantantur: “Eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia Sanctorum”. In Antiphona quoque ad Magnificat: “Dum esset pontifex & Legatus Apostolicus, terrena non metuit; sed pro Ecclesia, ut columna marmorea stetit”. Additurque hic Versiculus cum suo Responsorio: “Exurge, beate Altmanne; & alumnos tuos protege”… Denique sub finem Completorii, præter alias peculiares comprecationes, a Gottwicensibus Benedictinis quotidie de more recitari solitas, piis etiam hisce versibus beati fundatoris sui Altmanni opem implorant:

“Altmanne, a quo conditum
Hoc nostrum est cœnobium,
Et cujus hic sunt lipsana,
Semper pie nos adjuva”.

[8] [Notatur ejus festum apud Martyrologos quosdam.] Quæ his præmittit ibidem Pezius, non æque probari possunt; hæc scilicet, quæ veterum de sanctitate B. Altmanni testimoniis ita subnectit: Quæ omnia tametsi sanctitati Altmanni episcopi non parum patrocinari videantur, in Sanctorum tamen album necdum relatus est. (Hoc verum putamus, si de relatione per canonizationem solennem intelligatur) nec ejus nomen recentioribus Martyrologiis, aut vetustis Kalendariis inscriptum hactenus invenimus. Hoc miramur in Viro tam erudito quam laborioso ac sagace: cum hujus Beati nomen ad hunc diem VIII Augusti pridem inscriptum inveniatur Kalendario Benedictino Dorganii, Catalogo generali Sanctorum Philippi Ferrarii, Fastis Coloniensibus apud Gelenium, Menologio Benedictino Bucelini, ubi bis refertur; semel hoc die cum elogio luculento, iterum die XVI Junii propter festum translationis; universali denique Martyrologio Castellani. Sed & nusquam per Austriam (quod quidem sciamus) publicus ei cultus impenditur, præterquam in Gottwicensi Ordinis nostri monasterio, ab ipso episcopo Altmanno fundato. Hoc ipsemet emendatum postea candide voluit tom. 2, col. 281, ubi sic habet:

[9] [Cultus Gottwici cœptus, ad varias ecclesias propagatur] Erudite lector, monendus es, repertum a nobis fuisse in insigni bibliotheca Tegernseensi (monasterii videlicet Benedictini longe celeberrimi in Bavaria superiore) codicem manuscriptum seculi XV, Acta B. Altmanni, pontificis Pataviensis, & Officium de eodem ecclesiasticum continentem; cujus Officii tale est exordium: “O mater ecclesia, Felix & fœcunda, Altmanni præconia Prome lætabunda” &c. At quorsum hæc, inquies? Ut demonstraremus, B. Altmannum, Pataviensem episcopum, non a Gottwicensibus solum hac ætate (ut olim opinabamur;) sed etiam ab aliis fortassis pluribus ecclesiis publico jam dudum cultu fuisse honoratum. Et sane ut inficiari nemo potest, quin ad ecclesiam Gottwicensem cultus ejus publici primordia spectent (quippe ubi sepulcrum ejus, ubi corpus, ubi cœpta primum & continuata miracula palam supplicantium frequentiam invitarint;) ita dubitari non potest, quin inde paulatim longius fuerit propagatus, & maxime ad ecclesias illas, ad quas e Gottwicensi thesauro sacrarum ejus reliquiarum pars aliqua subinde translata fuit. Quantum enim alibi lipsanorum ejus aliquid acquirendi desiderium ferbuerit, tum quid earum Gottwico exportatum sit alio, colligere est ex Additionibus Mss. Gottwicensibus ad Beati Vitam, unde sequentia recitamus:

[10] Anno Domini MDLXXXI, die VIII mensis Novembris Ernestus archidux Austriæ misit Melchiorem Cleselium, [per communicationem reliquiarum;] cathedralis ecclesiæ S. Stephani Viennæ Præpositum, postea S. R. E. Cardinalem, in Gottwicum ad abbatem Michaëlem, ut ab eo repeteret corpus B. Altmanni, idque receptum Viennam deportaret. Cujus rei epistola originalis, ab archiduce ad abbatem per Cleselium transmissa, exstat in supradicto archivo abbatiæ Gottwicensis. Abbas vero sacrum corpus e Gottwico, ne scilicet monasterium tanto ac tali thesauro suo privaretur, neutiquam dimisit. Est igitur etiamnum ibidem, & quotannis solennissima festivitate colitur (insinuatur hic forte, quod Pezius asserit tom. 1, col. 135, Altmanni exuvias Gottwici quotannis per ejusdem Beati festivitatis Octavam publicæ devotioni fidelium exponi.) Partes ejus quædam datæ sunt Annæ Mariæ, Mathiæ imperatoris pientissimæ consorti augustæ; Carolo archiduci, Ferdinandi II imperatoris fratri; & aliquibus Prælatis; quæ in diversis ecclesiis religiose asservantur. Idem affirmat P. Maurus Helmannus in epistola superius memorata his verbis: Crus unum hinc secum asportavit augustissima Anna Maria, imperatoris Mathiæ pientissima conjunx, abbatis Georgii Falbii tempore, Viennam Austriæ; ubi apud RR. PP. Cappucinos intra eamdem civitatem in capella Cæsarea inter alias reliquias in argentea deaurata capsa inclusum colitur. Aliæ partes in varias ecclesias delatæ.

[11] De veteri reliquiarum ejus apud Gottwicum statu hæc Bruschius (ut ut heterodoxus, [quarum pars major Gottwici remansit.] & beati hujus Præsulis alibi sæpe calumniator infrunitus) in opusculo de Laureaco & Patavio Germanico lib. 2, pag. 150: Sepelitur (Altmannus) in Gotwicensis monasterii, a se fundati aut certe renovati, crypta; ubi miraculis claruisse dicitur. Illic & pedum ejus episcopale, & infula ostenditur, qua usus est: quæ omnia miram simplicitatem ostendunt; pompam vero omnino nullam. De recentiori earumdem ibi statu, ita citatus Helmannus, toto amplius seculo posterius: Quod locum, situm, structuram &c. sepulcri B. Altmanni attinet, hoc tempore (anno 1668) significare nil possum; quia scilicet majoris templi nostri reformatio de facto jam sudat, nec ante sesqui annum videbit finem. Quid deinde cum sepulcro Fundatoris fiet, adhuc latet. Quantum ad reliquias; hæ majori ex parte servantur in monte nostro extra sepulcrum. De pedo superior pars penes nos exstat, ex ebore simpliciter elaborata; quam modernus dominus abbas noster, reverendissimus Gregorius Heller, suo novo argenteo inaurato baculo, honoris gratia, inclusit. De tiara, vestimentis, aliisque utensilibus invenire nihil amplius est. Innuit ibidem tamen, etiam superesse aliquid, cum subdit: Optarem, ut effigies monasterii nostri, quam modernus reverendissimus Prælatus noster typo edidit, esset ad manum. Ibi sigillum, quo beatus Fundator usus fuit, videret ad vivum: quod quidem figuram habet rotundam instar imperialis, & in medio media statura B. Altmanni, pedum in dextra tenentis, oculis se objicit; in circumferentia autem scribuntur hæc litteris antiquissimis: Altmannus Pataviensis episc. His, inquam, innuit, sigillum authenticum, saltem ætate sua, superfuisse.

[12] [Beati Epitaphium.] Hæc sunt, quæ de Beati hujus cultu comperire nobis licuit; nisi forte eo etiam referri velis epitaphium, quo sepulcrum ejus præterito seculo condecoratum fuit, ut narratur in Additionibus Gottwicensibus, jam non semel laudatis, in hunc plane modum:Epitaphium B. Altmanni. Venerare, viator, sacra ossa B. Altmanni episcopi Passaviensis, hujusce monasterii fundatoris, quæ Rudolphus Austriæ dux huc transtulit anno salutis MCCC. Obiit beatus Vir anno Christi MXCI. Fundavit monasterium anno MLXXIII. Lapidem hunc memoriæ & pietatis ergo posuit Georgius Talbius * abbas”. Nota. Monasterium Gottwicense cœptum est ædificari circa annum Domini MLXX; sed perfectum est primo, & litteræ fundationis sunt datæ anno MLXXXIII, non MLXXIII, ut perperam habet Epitaphium. De anno translationis jam satis diximus num. 4. Annotatio loco suo discutietur inferius. Georgium illum abbatem Bucelinus Germaniæ sacræ part. 2, pag. 202 hoc adornat elogio: Georgius Falbius, sacrosanctæ theologiæ doctor, magnus cum Ordinis, tum religionis Catholicæ restaurator, summis principibus apprime dilectus, præfuit (Gottwico) annis XIX; obiit anno MDCXXXI, XXII Maii. Mirabitur forsitan lector, cum toties hic recurrat cœnobium Gottwicense, tamquam B. Altmanni sacrarium primum ac præcipuum, quod ejus hic descriptio præter morem nostrum omissa sit; verum cum Acta utraque legerit, in quibus illud fuse depingitur, mirari desinet. Quod si loci ejusdem imaginem ductis accurate lineis expressam quis volet, adeat Meriani Topographiam Austriæ, ubi ante paginam 33 cum proximis oppidis conjunctam inveniet sub nomine Ketwein. Et plura sperare jubemur ex Annalibus Gottwicensibus, quibus aiunt nunc insudari.

[Annotata]

* f. Falbius

§ II. Vetera ejusdem Acta.

[Acta Beati duplicia: priorum ætas,] Antiqua B. Altmanni Acta duplicia sunt, alio utraque tempore, alio stylo, alio auctore composita. Priora digessit anonymus quidam Benedictinus (aut forte Rupertus abbas, de quo mox dicetur num. 18; certe) cœnobii Gottwicensis alumnus; ut ipse cum in Prologo suo, tum alibi manifestissime prodit. Ætatem, qua floruit & hæc Acta conscripsit, indicat partim in ipso principio, cum opusculum suum offert Domino Cholhocho, venerando illustrique Patri Gottwicensis cœnobii; partim cap. 5, num. 36, ubi auctor idem (secundum annotata ibidem ad litteram f) mortem commemorat Regimari episcopi Pataviensis: sequitur enim ex utroque loco, ut scripserit post annum Christi 1138, quo Regimarum decessisse ostendit Marcus Hansizius noster Germaniæ sacræ tom. 1, pag. 302; & ante finem anni 1141, quo mortem Cholhochi, seu Chalhochi, aut Chadelhohi collocant abbatum Gottwicensium catalogi apud Bucelinum Germaniæ sacræ part. 2, pag. 203, & Hieronymum Pezium in Scriptoribus rerum Austriacarum tom. 2, pag. 281. Scripsit ergo, vel potius edidit, lucubrationem hanc suam annis ferme post gloriosum Altmanni obitum quinquaginta.

[14] Dixi: Vel potius edidit; quia potuit pridem ante collegisse materiam, [fides,] quam eam a Cholhocho juberetur stylo terso & redolente Latinam phrasim excolere. Unde operis editio, a Beati decessu paulo remotior, fidem auctoris elevare non debet in iis, quæ ad ipsius Acta proprie pertinent; (quod addo, ne parerga de origine gentis Saxonicæ & id genus alia quædam probare continuo videar:) quantam enim in illis mereatur auctoritatem, statuere cuivis licet ex his ejus verbis in Prologo: Ab his itaque, qui præsentes viderunt, & ejus obsequio familiariter adhæserunt, quælibet ejus gesta investigabo, & hæc posteris insinuare curabo. Hinc ita scriptor Vitæ posterioris cap. 4, num. 49 de hoc nostro prioris Vitæ auctore pronuntiat: Huc usque ex scriptis priorum S. Altmanni gesta narravimus. Quis hominum putet, illos aliquid incertum, vel (quod sacrilegum esset) aliquid falsum ad posteros transmisisse; cum optime noverint, Deum nullius egere mendacio? Hæc vero etiam ipse de solis Actis B. Altmanni, non de parergis dicta voluit; cum hæc vel omittat, vel refutet; ut videre est cap. 1, num. 6.

[15] Acta hæc priora jam bis minimum prælo cusa prodiere; [impressio duplex] & primum quidem Augustæ Vindelicorum anno 1619 per Ordinis Benedictini abbatem Joannem ex codice Ms. cœnobii, cui præerat, Lambacensis in Austria. In hac editione merito queritur V. C. Hieronymus Pezius tom. 1, pag. 114, non omnia satis ex fide veterum manuscriptorum expressa esse; imo non pauca desiderari; ut quæ infra dabuntur in exemplari nostro a numero 22 usque ad numerum 26, item a numero 30 usque ad 32, & rursus a numero 34 usque finem Vitæ. Mirum enimvero, cum resecare hæc omnia Joanni visum est, quod auctoris Prologum retinuerit; quandoquidem ex hoc facile ac solide deprehendi poterat prototypi mutilatio: ibi enim plura promittit auctor, quam Joannes exhibeat; quamquam cetera quoque, quæ rescidit, ex plurium, imo omnium, quotquot reperta sunt hactenus, Mss. codicum collatione satis aperte revincantur. Excitavit ergo justum hæc editio uberioris alterius desiderium; cui ab annis aliquot cumulate satisfecit Hieronymi Pezii numquam nobis laudata satis diligentia, qua ex variis exemplaribus Mss. Vitam hanc integram, præmissis observationibus, additisque, ubi codices vel tantillum differre comperit, variationibus, emisit in lucem, Scriptorum rerum Austriacarum tom. 1, a columna 112. In hujus fine exemplari primigenio, quod Anonymus abbati suo Cholhocho obtulit, certissime quædam addita sunt; utpote Cholhochi obitum consecuta usque ad annum 1155. Eane vero adjecerit Anonymus ipse, Cholhocho forte usque eo superstes; an alius quispiam, non satis liquet.

[16] Nos editionem hanc Pezianam hic, apice nullo mutato, [ante hanc nostram.] repræsentaremus, nisi ad manum esset manuscripti Gottwicensis apographum, olim a Gamansio nostro impetratum discussumque; tum, ut iterato & quam accuratissime cum autographo conferretur, ad Gottwicenses remissum, atque huc ita tandem ab eo destinatum. Inscribitur illud: Incipit Vita beati ac Deo digni viri Altmanni, episcopi Pataviensis, qui obiit anno Domini millesimo nonagesimo primo, die octavo Augusti, duorum insignium monasteriorum, Beatæ Virginis Mariæ in monte Gottwich ad Danubium in Austria, & divi Nicolai confessoris ad OEnum extra muros urbis Pataviæ, magnifici fundatoris. Non est istud quidem vetustissimum; sed Vita secunda recentius exaratum: ex hac enim librarius, quisquis fuit, Anonymi veteris historiæ ad calcem attexuit omnia, quæ hic nos in Vita secunda, ad quam sine dubio spectant, a numero 54 usque ad finem exhibebimus. Uti tamen eo placuit, tum quod ex eodem cœnobio prodeat, ubi compositum ac servatum fuit olim exemplar hujus Vitæ primigenium; tum quod singulari diligentia videatur ad sinceros codices fuisse exactum, ut colligimus ex hac ejus coronide: Finit Vita B. Altmanni, episcopi Pataviensis, & antistitis Gottwicensis, summa cura elaborata & descripta, plurimisque in locis a mendis correcta. Consonat plerumque cum editione Pezii non solum rebus, verum etiam verbis; ut ex collatione comperimus. Sicubi vero discrimen occurrerit observatione dignum, lectorem in loco monebimus: nam iis, quæ ad rem & sententiam nihil conferunt, minutatim absque operæ pretio in Annotata congerendis cur immoremur?

[17] [Acta posteriora bis etiam excusa;] Acta posteriora bis etiam typis vulgata sunt: semel Ingolstadii anno 1612 per eruditissimum Sebastianum Tengnagel, J. U. doctorem & Cæsareum Viennæ bibliothecarium, inter Vetera monumenta contra schismaticos a pag. 32; iterum vero Lipsiæ anno 1721 per R. D. P. Hieronymum Pez, monasterii Mellicensis, Ordinis S. Benedicti in Austria inferiore professum, inter Scriptores rerum Austriacarum tom. 1, a columna 135. Prior autographum eorum, uti & reliquorum, quæ simul edidit, monumentorum, in epistola dedicatoria, collectioni universæ præfixa, nuncupat membranacea quædam opuscula, ceteroquin situ squalloreque peritura, quæ se ait e tineis blattisque excussisse atque exscripsisse; quibus verbis membranarum illarum, in bibliotheca, ut aiunt, Cæsarea repertarum, vetustatem indicat. Doluit non immerito Pezius, editionem hanc sibi præsto non fuisse, cum suam adornaret: est enim admodum sincera dignaque quæ cum cujusvis ætatis exemplaribus conferatur, etiam illis, quibus usus ipse fuit, Ms. videlicet Campililiensi, quod seculo XIII exaratum censet, & Ms. cœnobii B. V. Mariæ, vulgo ad Scottos, Viennæ in Austria, quod ad seculum XIII existimat proxime referendum.

[18] [auctor eorum Gottwicensis; sed incerti nominis] Auctoris nomen ætasque nobis incerta videntur: & nomen quidem; quia licet posteriorum horum Actorum Prologo adscriptus legatur in Ms. Pataviensi, quocum collatam accepimus editionem Tengnagelii, Rupertus abbas, & in Ms. Campililiensi apud Pezium Rubertus abbas; non invenitur tamen, eodem teste, in Ms. cœnobii B. V. Mariæ ad Scottos: nec reperit in suo, ut asserit, Tengnagelius. Imo Wolfgangus Lazius Robertum abbatem inscriptum vidit Actis prioribus; ut videre quivis potest Commentariorum reipublicæ Rom. lib. 12, cap. 9; ubi textus Vitæ B. Altmanni citatus, & Roberto abbati, tamquam auctori tributus, ex Actis prioribus (numero apud nos 32) certissime desumptus est; non autem ex Actis posterioribus, ut patebit ex horum (apud nos numero 40) qualicumque inspectione. Quis vero in hac tanta veterum codicum discrepantia tuto pronuntiet, priorumne; an posteriorum; an neutrorum B. Altmanni Actorum fuerit auctor Rupertus abbas? Nam si priorum cum Lazio quis dixerit; opponentur codices duo Actorum posteriorum, præter alios tum priorum, tum posteriorum, qui nec Ruperti nec alterius ullius nomine insigniuntur: sin posteriorum; cum anepigraphis occurret codex Lazianus: si tandem neutrorum; favebunt quidem utriusque Vitæ codices illi qui auctorem nullum exprimunt nomine; sed obsistent alii, Rupertum, Rubertum, & Robertum præferentes: favebit etiam illud, quod auctores tam Vitæ prioris, quam Vitæ posterioris, non uno se loco significent monachos fuisse monasterii Gottwicensis; atqui in Gottwicensium abbatum catalogis nullus istius nominis occurrit abbas: ergo abbas ille Rupertus, Rubertus, aut Robertus, monachus Gottwicensis non fuit: ergo neutrius Vitæ auctor fuit: nam quod eruditus Pezius eumdem fuisse Rubertum illum putet cum abbate Gottwicensi Rudmaro, id in tanta nominum diversitate vereor ut quisquam probet.

[19] De ejusdem ætate æque quidquam exploratum videtur. [& ætatis; nisi quod multo junior fuit auctore prioris Vitæ,] At enim, inquis cum Tengnagelio, eam scriptor ipse num. 29 manifestat his verbis: Sanctus vero Præsul, annitente pio principe marchione Luipoldo, hujus Luipoldi, qui hodie principatur, avo, &c. Constat etenim, Luipoldum, qui primo loco ponitur, fuisse S. Luipoldi seu Leopoldi, Austriæ marchionis, patrem, & Leopoldi, cognomento Largi, avum. Constat etiam ex Austriæ Chronicis apud Freherum & Hieronymum Pezium, in Austriæ principatum sancto parenti ad cælos evocato successisse Leopoldum Largum, seu quintum, anno 1136; decessisse vero anno 1141 aut 1142. Indicat ergo Biographus, scripsisse se tempore inter annum utrumque interjecto. Respondeo 1. Si verba jam recitata, sint omnia scriptoris Vitæ secundæ, ipsum sibi aperte refragari: nam hoc loco asserit, se scripsisse eodem omnino tempore, quo demonstravimus num. 13, compositam fuisse Vitam primam; alibi vero hoc ipsum, nec minus aperte, negat; ut num. 3, ubi Vitam primam appellat antiquiora scripta; num. 40, ubi ait: Huc usque ex scriptis priorum S. Altmanni gesta narravimus &c.; num. 54, ubi orditur miracula, quæ post Vitam primam usque ad ætatem suam, utique posteriorem, contigerunt. Unde respondeo 2, verba citata non esse auctoris Vitæ secundæ; sed ineptum importunumque glossema; id quod ex eo etiam colligit & confirmat Pezius, quod in codice Campililiensi non legantur hæc, Hujus Luipoldi, qui hodie principatur, avo. Dixi ineptum importunumque glossema; quia existimo, illud vere scriptum fuisse alicubi ad marginem prioris Vitæ, cujus ætati aptissime quadrat, & quidem superstite Leopoldo Largo; atque inde in secundam Vitam intrusum ab aliquo fuisse, qui temere crediderit, eodem ambas tempore conscriptas esse.

[20] Idem C. V. Hieronymus Pezius in observationibus huic Vitæ præviis, [tametsi non scripserit post annum 1300.] scriptoris hujus ætatem aliunde colligit; statuendo videlicet primo, hunc fuisse Rubertum abbatem; deinde, hunc Rubertum abbatem non alium fuisse, quam Rudmarum, abbatem ab anno 1173 usque ad 1199 Gottwicensem. Sed neutrum fundamentum apparere potest solidum, ne ipsi quidem Pezio: nam ad primum quod attinet, qui memorata paulo ante verba (Hujus Luipoldi, qui hodie principatur; avo) ideo spuria reputavit, quia in codice unico Campililiensi non reperiuntur, tametsi reperiantur in pluribus aliis; quo pacto sinceram solidamque judicare potest inscriptionem nominis Ruperti abbatis, quæ a duobus, ut minimum, codicibus abest? Relege dicta num. 18. Alterum fundamentum primo debilius est, utpote sola nixum similitudine (quæ sane perexilis est) nominum Ruberti & Rudmari. Posset, nostra quidem sententia, certius aliquid erui ex antiquitate Mss. exemplarium, si de hac aliunde ferri posset judicium quam ex solo ductu litterarum; nam hic, si de uno tantum alterove seculo disputatur, quam incertus sit index, norunt qui in vetustis codicibus utcumque versati sunt. Nos interim, qui Vitæ hujus nullos istiusmodi codices habemus, id solum audemus affirmare, quod auctor illius opus hoc suum concinnaverit ante annum Christi 1360; cum de Beati corporis inventione, translatione atque elevatione, superius num. 4 memoratis, non faciat mentionem; imo ante annum 1300; quandoquidem ignoravit indulgentias, de quibus egimus num. 3: nam si eorum omnium scivisset aliquid (ut absque dubio scivisset, si scripsisset posterius) profecto nequaquam silentio potuisset involvere sive in Prologo suo num. 1 & 2, sive in Actis num. 46 & sequentibus; ubi profert, quidquid potest, ad ejus gloriam & sanctitatem quibusdam incredulis persuadendam.

[21] [Quare hæc etiam demus; & unde.] Ceterum dubitavimus primo, expediretne Vitam hanc secundam priori totam subjungere, an ejus tantummodo fragmentum illud, quod a numero 54 usque ad finem extenditur. Et certe quæcumque numerum illum præcedunt, necessaria non esse, fatemur ultro; quando in iis nihil quidquam, quod quidem ad Vitæ substantiam spectet proprie, continetur, quin ex Vita priore depromptum sit. Visum tamen est tandem, ab exemplo clarissimi Pezii non recedere, neque hoc adeo monumentum subducere lectoris aviditati; tum quia satis antiquum est, tum quia limatiore judicio calamoque compositum, quam Vita præcedens, cujus historiam & purgat simul & confirmat; tum denique quia incitandis ad pietatem legentium animis longe accommodatius; qua parte vix dubium est, quin viris religiosis, ac præsertim concionatoribus, gratissimum sit futurum. Dabitur vero illud hic ex editione Tengnageliana, collata olim cum Ms. quodam Canonicorum regularium ad S. Nicolai prope Patavium, a quo perparum differt; & modo cum editione Peziana, a qua discrepat aliquanto frequentius, & ex qua non numquam, ubi hæc emendatior apparuerit, castigabitur. Verum antequam ad ipsa procedamus Acta, juverit, quæ in iis omissa sunt, supplere; quæ obscurius narrata, discutere; quæ non satis distincte digesta, ad continuam temporum seriem, quantum quidem fieri poterit, revocare; idque cum exemplo, tum adminiculo potissimum R. P. Hansizii nostri, Germaniæ sacræ tom. 1 a pagina 256.

§ III. Actorum ejus ordinatio simul & suppletio usque annum Christi MLXXVII.

Quo tempore Beatus noster editus in lucem fuerit, Acta neutra significant; nec est etiam alibi, unde illud omnino preße atque anguste definiamus; est tamen, unde laxius: etenim in Vita priore num. 7 dicitur una cum SS. Gebehardo, [Natus est Altmannus circa initium seculi II,] post episcopo Salisburgensi, & Adalberone, dein Herpolensi antistite, litterarum studiis operam in eodem lyceo dedisse. Erat ergo amborum circiter æqualis; uti disertius affirmatur in Vita S. Gebehardi apud nos Junii tom. VI, part. 1, pag. 149; ac proinde natus videri debet versus initia seculi XI: nam eo referendum esse ortum Gebehardi, satis indicat auctor Apologiæ pro Henrico IV imperatore, apud Freherum in rerum Germanicarum Scriptoribus tom. 1, pag. 215, cum ita scribit: Vidimus etiam ibi Gebehardum, dictum quondam Saltzburgensis ecclesiæ archiepiscopum, qui post multa ecclesiæ stipendia cœpit jam (anno scilicet, ut ex præcedentibus liquet, 1086) quasi puer centum annorum militare in castris Saxonum. Adalberonem quoque quam certum est anno 1045 ad Herbipolensis ecclesiæ clavum accessisse; tam est verisimile primam lucem hausisse sub seculi ejusdem initium.

[23] De loco natali ac genere hæc tantum Vita prima num. 2: [nobili apud Westphalos familia:] In … Westphalia Altmannus claris parentibus editus. Addit Bruschius in Laureaco lib. 2, pag. 128, ex perveteri, ut ait, Chronico, prodiisse illum ex celebri ac perveteri Putinensium ducum (qui in Austria quidem vixerunt; sed in Saxoniæ & Westphaliæ principum aulis serviverunt) genere. Hoc si credi potest, credi debet ex fide perveteris Chronici, non Bruschii; qui certe nullam prodit, cum priorem sententiam non ex ullo Chronico, sed ex suo scilicet erga Romanæ Sedis defensores affectu ita continuat: Fortassis extra matrimonii & honesti conjugii vinculum illegitime natus. Dic, os impudens, qui Virum undequaque maximum laudare non audes, nisi ex perveteri Chronico; qua fide illum, quo argumento, quo teste calumnieris? Profer sane, si potes, aliquid, quo maledicum tuum illud fortassis utcumque confirmes; aut si non potes, quia nullum uspiam occurrit atrocis adeo suspicionis indicium, sed quæ illam redarguant, plurima; mentitum esse te splendide, confitere. Ceterum neque perveteri isti, sed ad hunc usque diem ignoto, Chronico tantum nunc aliqui tribuunt, quin genus Altmanni a Westphalica Wetinensium, quam a Putinensium Austriaca familia malint accersere. Vide Hundium in Metropoli Salisburgensi tom. 1, pag. 305, Hansizium hoc loco, pag. 259, num. 3, aliosque: nam cum tenebris hisce lucem non possimus afferre, Actis acquiescendum putamus.

[24] Jam quæ ab ineunte ætate usque ad episcopatum gessit Beatus, [quid egerit a puero usque ad an. 1064;] ea quoque certis dimetiri finibus perdifficile est. Et annos quidem absque dubio multos junior ac discipulus in scholis posuit; quandoquidem in Vita prima num. 2 dicitur, antequam ad publicum Ecclesiæ ministerium assumeretur, fuisse divinis & secularibus litteris apprime eruditus. At ubi id factum? Silet utraque ejus Vita; forte quod non uno in loco didicerit omnia, sed aliis atque aliis. Parisiense tamen Athenæum adiisse cum SS. Gebehardo & Adalberone supra memoratis, narratur in Adalberonis ejusdem antiqua Vita apud Hieronymum Pezium tom. 2, pag. 7, num. 4. Ibi adeo illustrissimi collegæ prædixisse censendi sunt, quæ in Vita nostra prima referentur num. 7. Inde porro, non secus ac de B. Adalberone traditur, dulcibus abundanter theoriæ refectus fructibus, sapientia plenus regressus in patriam, apud Paterbrunnen, inquit num. 2 Biographus noster, canonicus fuit, in quo loco multis annis scholas rexit. Deinde Aquisgraniæ canonicis præpositus fuit: quo tempore etiam in palatio Henrici III capellanus claruit: quo defuncto (anno Christi 1056) reginæ Agneti fideli obsequio adhæsit; cum qua Pataviam venit, anno 1057; quo videlicet Agneti Bavariæ ducatum cessisse notant Marianus Scotus aliique. Subjunguntur continuo iter ejus Hierosolymitanum, & in ipso reditu promotio ad cathedram Pataviensem, de quibus jam mox. Ex hac interim serie patet, nullum assignari posse tempus, quo monachus fuerit Benedictinus, uti credidit Trithemius de Viris illustribus Ordinis illius lib. 4, cap. 242, & post eum Dorganius ac Bucelinus; non item cautiores alii, ut Wionus, Menardus, Mabillonius, Pezius. Patet etiam ex eadem, non esse admodum antiquam eorum opinionem, qui illum Coloniensis ecclesiæ & canonicum & Præpositum fuisse tradunt, Bruschii videlicet in Laureaco pag. 129, Hundii in Metropoli Salisburgensi tom. 1, pag. 305, Gewoldi, aut quorumdam potius aliorum apud ipsum in notis ad Hundium ibidem pag. 368, ac demum etiam Gelenii de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 4, pag. 712.

[25] [quo Palæstinam adiit; anno seq. fit episcopus ante 20 Julii:] Expeditionem, de qua modo meminimus, quæque in Vita prima describitur num. 3 & 4, Hierosolymitanam susceptam fuisse anno Christi 1064 autumnali tempore, sive mense Novembri post transitum S. Martini, asserunt, qui tum florebant, Lambertus Schafnaburgensis in editione Pistorii pag. 171, & Marianus Scotus ibidem pag. 452: reditum vero iidem cum æquali suo Bertholdo Constantiensi referunt ad annum sequentem, Christi 1065, quem hoc insuper charactere confirmat Bertholdus: Quando & Pascha celebratum est VI Calendas Aprilis. Iidem, præter Marianum, qui tacet, eodem anno 1065 & obitum Egilberti Pataviensis episcopi, & Altmanni successionem locant; & hunc quidem Lambertus designatum ait fuisse ante reditum; quod etiam affirmant Acta Beati priora num. 5; licet annum non exprimant; qui ex laudatis chronologis pro certo haberi debet. De die aut mense, quibus episcopatum sit exorsus, nihil compertum; nisi quod id fecisse videatur & aliquamdiu post mortem decessoris, (quam incidisse anno illo in diem XXIII Maii, notant apud Hansizium pag. 254 Schritovinus & Chronicon Tegerseense;) & ante diem XIX Julii; quod ex ipsis Beati litteris apud eumdem Hansizium pag. 280 eruitur; utpote consignatis anno Dominicæ Incarnationis MLXXXVIII, XIV Kalendas Augusti, anno pontificatus nostri XXIV: non potest enim anno 1088 dies XIX Julii, seu XIV Kal. Aug. pertinere ad Pontificatus ejus annum XXIV, sed ad XXIII dumtaxat, si anno 1065 Pontificatus ejusdem annus primus post diem XIX Julii sumpserit initium; ut per se patet.

[26] [an. 1067 ditat ecclesiam suam.] Quam sancta fuerint pastoralis ejus officii principia, narratur in Actis (prima semper intelligo, nisi aliud addam) num. 6. Eminuit imprimis cura splendoris ecclesiarum; & ante alias quidem, ut æquum erat, cathedralis suæ; ad quam possessionibus necessariis augendam nullum non movit lapidem usque ad annum Christi 1067, cujus mense Martio donationem Henrico IV imperatori insignem extudit; idque non per se tantum, sed & per adhibitos, qui tum in aula valebant unice, deprecatores Epanem, antistitem Newburgensem, Gebehardum archiepiscopum Salisburgensem, ipsasque adeo augustas Agnetem ac Bertham; quarum hæc Henrici conjux erat; illa mater. De qua re tametsi sileant Acta, publicum tamen instrumentum dubitare non sinit. Exstat illud & legi potest apud Bruschium in Laureaco lib. 2, pag. 133; apud Gewoldum in additionibus ad Hundii Metropolim Salisburgensem, tom. 1 pag. 368, & apud Hansizium hic, pag. 257.

[27] Anno Christi 1072 Gebehardo, archiepiscopo suo, [an. 1072 juvat initia aliarum ecclesiarum; & monasterium erigit Pataviense S. Nicolai;] vices reddidit; cum enim hic utilitates Ecclesiæ propriis anteferens, novum erigere meditaretur in Carinthia apud Gurcenses episcopatum, adjutorem imprimis Altmannum habuit; ut indicat supra citatus Gebehardi Biographus pag. 151, & multo expressus Gurcensium episcoporum catalogus, quem dedimus tom. V Junii pag. 520. Nec nullam eidem suo metropolitano operam commodasse videri potest in cœnobii Admontensis fundatione; quando hujus tabulis, teste ibidem Hansizio pag. 258, eodem tempore testis primo loco subscripsit: eodem enim anno confectas fuisse tabulas illas, etiam Lazius tradit; licet Chronica vetusta pleraque cum Vita Gebehardina ejusdem cœnobii fundationem consignent anno Christi 1074. Eodem anno Christi 1072 duo & ipse Canonicorum Regularium S. Augustini cœnobia moliri cœpisse dicitur; Gottwicense videlicet, de quo sæpius in Actis infra dicetur; & Pataviense, de quo eadem agunt num. 8. Ac Pataviense quidem serius exstructum non fuisse, satis, opinor, certo constat ex litteris Alexandri PP. II, ad B. Altmannum super hac re datis V Nonas Martii, Indictione XI, sive anno 1073, in quibus exstare jam cœnobium istud ponitur. Adi Gewoldi Additiones ad Metrop. Salisburg. tom. 2, pag. 535; aut si instrumentum Altmannianæ hujus fundationis cum aliis plurimis ad idem cœnobium spectantibus desideras, ea ibidem congesta invenies a pagina 530 usque ad 585. In tabula tamen fundationis observa, perperam ad calcem legi: Acta sunt hæc in cathedrali nostra ecclesia apud Pataviam, anno Domini millesimo septuagesimo quarto, Indictione nona, XII Calend. Junii: nam neque annus hic valere potest, neque Indictio. Non annus; quia in ipso textu instrumenti citatur approbatio & confirmatio fundationis a Gregorio PP. VII concessa mense Martio anni 1075. Non etiam Indictio; quia nona Indictio circa hæc tempora non congruit anno 1074; sed 1071 & 1086; quorum neutri tabula quadrat: non enim confecta fingi potest anno 1071, ob causam jam dictam: non vero etiam anno 1086; quia confecta est in cathedrali ecclesia apud Pataviam; hanc autem B. Altmannus anno 1076 deserere coactus, numquam postea recuperavit. Corrigendi hic igitur temporis characteres, & reponendus vel annus Christi 1075 post confirmationem Gregorianam; vel 1076 ante Altmanni exsilium. Posteriorem hunc præfert, & probat Hansizius pag. 259.

[28] At monasterii Gottwicensis initia minus adhuc extra dubium posita sunt: [at Gottwicense quando?] nam auctor Additionum Gottwicensium supra num. 12 contendit, illud cœptum esse ædificari circa annum Domini MLXX; alii, sed æque & magis recentes, huic rei assignant annum Christi 1072, alii 1073: alii primordia cum fundatione & consecratione confundunt, & hæc ita confusa ad annos referunt omnino diversos, ut Chronicum, quod in Altmanno pag. 258 citat Hansizius, Neoburgicum Ms., & in quo ad annum 1072 hæc legi asserit: Altmannus episcopus in monte Kotobig ecclesiam S. Erindrudis & primum altare S. Mariæ consecravit; idem addit, id ipsum legi in alio Chronico Austriaco Ms. vetustissimo bibliothecæ Cæsaræ: in Epitaphio Beati, quod supra dedimus num. 12, legitur: Fundavit monasterium (Gottwicense) anno MLXXIII; in Chronico Leobiensi apud Hieronymum Pezium tom. 1, col. 773 consecratum dicitur anno 1077; in Zwetlicensi ibidem, col. 974, & in Australi apud Freherum tom. 1, pag. 318 eadem consecratio alligatur anno 1082; at in Chronico Claustro-Neoburgensi apud eumdem Pezium tom. 1, col. 440, affigitur anno 1083, quo & cœnobium primo perfectum fuisse, ac datas fundationis litteras, affirmat auctor Additionum Gottwicensium loco mox assignato.

[29] [Ante 1083, quo dicitur ejus ecclesia perfecta & consecrata,] Nos quod ad fundationis litteras attinet (quas auctor ille æque ac Lazius eumdem annum signans Comment. reip. Rom. lib. 12, sect. 7, cap. 3, vidisse censendus est) aut ecclesiæ Gottwicensis jam absolutæ consecrationem, quam nusquam post annum 1083 notatam invenimus, facile patimur, annum illum defendi ac retineri. Verum si de cœpta loci ædificatione quæritur; hanc illa nequaquam sinunt ante reformatam in cœnobiis S. Floriani, S. Hippolyti, & S. Agapiti seu Cremifanensi disciplinam collocari: hujus enim expeditionis narrationi num. 10 diserte subjungunt: Post hanc destructionem (id est reformationem) inchoavit meliorem ædificationem: in monte quippe excelso, qui vocatur Gottwig, condidit sanctæ Dei Genitricis decorum habitaculum &c. Scio, non semper in his Actis res ordine, quo contigere, narrari; sed quis tum negligi dicat ordinem, cum expressis verbis indicatur, nisi falsi arguat historicum? At enim, inquis, reformationes illæ, secundum Bruschium in Laureaco pag. 149, Hundium in Metropoli Salisburgensi tom. 1, pag. 307, Rettenpacherum in Annalibus Cremifanensibus lib. 2, cap. 9, pertinent ad annum Christi 1080; imo Hansizius noster eas refert ad 1081, & multo quidem, quam illi, commodius. An vero credibile est, inchoatam tum demum tantæ molis fabricam, uno aut sesquianno non ad fastigium pertigisse modo, sed etiam ad consecrationem & usum sacrum fuisse satis comparatam? Durum hoc; fateor. Sed an Bruschii & sequentium tam certa est auctoritas, ut quemquam ab anonymo nostro cogat recedere? Quid si ergo negemus, reformationes illas tam diu fuisse dilatas?

[30] [sed non ante an. 1072, quo tria monasteria reformavit Beatus:] Favebit certe Bernardus Noricus, Cremifanensis monasterii seculo XIV cœnobita, dum apud Hieronymum Pezium tom. 2, col. 58 in Catalogo abbatum Cremifanensium ita scribit: MLXXII. Ditricus præfuit, qui fuit monachus in Gözz, & per Altmannum episcopum advocatus, huic loco præcitur &c. Nam cum idem hic sit Ditricus, seu Theodoricus, quem Acta nostra num. 10 adductum illuc ab Altmanno, & præfectum asserunt ipso reformationis tempore, consequens est, ut hæc (&quidni etiam aliæ duæ, huic ibidem præmissæ?) facta sit anno 1072; non 1082, ut habetur apud eumdem Pezium tom. 1, Col. Favebit etiam Eynwicus in Vita venerabilis Wilburgis apud eumdem, tom. 2, col. 219, dum ait, Altmannum ad interventum summi Pontificis, Domini videlicet Alexandri, ipsam ecclesiam (S. Floriani) in sui protectionem recepisse [&] ad ejus restaurationem devoto animo operam dedisse. Obiit enim Alexander PP. II mense Aprili anno 1073. Favebunt denique, quæ dicentur infra num. 35. Atque ita licebit & Actis nostris inhærere, & initia Gottwicensia vel ipso anno 1072, vel certe diu ante 1081 collocare: ita quoque facile intelligetur cœnobium illud jam tum a mense Maio anni 1082, quo Austriaci plurimi post cladem a Bohemis ac Bavaris acceptam ad extremam redacti sunt egestatem, ita constitutum fuisse, ut sufficere Beato potuerit, ad multa millia pauperum tum ibidem alenda; ut fecisse traditur in Actis num. 25. Vita quoque nostra secunda non solum aperte ponit num. 21, Gottwicum ædificari cœpisse post reformationes jam dictas; sed etiam num. 23, ante promulgata per beatum Antistitem S. Gregorii PP. VII adversus clericos incontinentes decreta, vel certe antequam in hæc & illum propudio sum istud hominum genus Henrici IV imperatoris iram & arma suscitasset anno, ut mox videbitur, 1076.

[31] Vix anno 1074 B. Altmannus Romani Pontificis & concilii, [an. 1074 agit contra clericos conjugatos: 1076 expulsus, fit Legatus Apostolicus, & adest conventui Triburiensi.] ineunte Quadragesima Romæ celebrati, mandata receperat; quin, contemptis pervicacium insidiis, nec sine præsentissimo vitæ discrimine, ea festo S. Stephani sub anni vertentis exitum, ut referunt Acta num. 11 ac 12, sit exsecutus; pridie scilicet, quam assisteret traditioni cuidam piæ, quæ in Metropoli Salisburgensi per Gewoldum aucta, refertur tom. 3, pag. 159, & cujus auctor fortassis ipse Welfoni, Bavariæ duci, fuerat: spectabat enim ad cœnobium Raitenbuechense; quod ipsi primordia sua debuisse, supra jam notavimus num. 1. Furebat interim perditissimorum sacerdotum per Antistitis invicti constantiam ab ecclesia simul & sacris altaribus proscripta libido, donec Henricum, Romano & ipsum fulmine jam tactum efferatumque, eo per calumnias impulit, ut fortissimum Virum exsulare tandem coëgerit; quod medio circiter anno 1076 accidisse existimamus: siquidem Acta num. 14 jam ab Ecclesiæ communione separatum fuisse imperatorem asserunt, cum infamium calumniatorum querelas exciperet; separatus autem non fuit ante secundam hebdomadam Quadragesimæ anno 1076; ut constat ex concilio tum Romæ, teste Lamberto Schafnaburgensi ad hunc annum, habito: deinde eadem Acta num. 15 referunt, ejectum Antistitem in Saxoniam contendisse primum, deinde Romam; ubi constitutus fuerit Legatus Pontificius; qua potestate reversus in Germaniam eodem adhuc anno 1076, XVII Kalendas Novembris interfuit conventui Triburiensi, ubi de Henrici exauctoratione actum est, ut fusius narrat Lambertus, & citatus hic apud Hansizium Bertholdus Constantiensis Ms., auctior edito; a quo & episcopi plures numerantur, quos in eodem conventu ab Henrici ad Pontificis & Ecclesiæ partes traductos Altmannus absolverit anathemate; & leges, quas Henrico, si retinere vellet imperium, intra definitum tempus implendas, præscripserit.

§ IV. Continuatio ab anno MLXXVII usque ad MXCI, quo Beatus obiit.

[An. 1077 Forcheimii & Goslariæ proscribit Henricum imp.; & ab hoc spoliatur:] Germaniæ præsules principesque Romano Christi Vicario fideles, ubi, promissis elusis, ad ingenium redisse Henricum cognovere, ad Forcheimium, uti condixerant, ad III Idus Martias anno 1077 collecti, redacto in ordinem imperatori Rudolphum suffecerunt Sueviæ ducem. Isti vero conventui inter alios Altmannum adfuisse, notat Hansizius pag. 265; neque res dubia videtur; quando, quæ hic sunt acta, cum actis in colloquio Triburiensi, cui inter primarios interfuerat, omnino cohærent. Illud etiam indicio fuit, quod aliquanto post rediens ex Italia, & per Carantaniæ fauces in Bojariam irrumpens Henricus, ibi facultates opesque eorum, qui adversabantur, sed maxime Pataviensis Episcopi, inter suos divisit; qui in ecclesiarum bona inhumanissime grassati sunt. Verba sunt Bertholdi Ms. loco mox assignato producta. Ibidem quoque probat Hansizius, Præsulem nostrum eodem anno mense Novembri ad congressum Gostariensem, iterandis in Henricum anathematis indictum, venisse. De anno sequente, sive Christi 1078, nihil admodum apud scriptores reperit memorabile; nisi quod Gobelinus Persona in Cosmodromio, ætate 6, cap. 55 tradit in hæc verba:: MLXXVIII, Henrici XXII, Poppo episcopus Paderbornensis & Altmannus episcopus Pataviensis dedicaverunt ecclesiam monasterii SS. Petri & Pauli-in Paderborn, post civitatis incendium anno XXI. De quo etiam Bucelinus in sua Germania, part. 2, pag. 132; ubi de hoc cœnobio Benedictino Abdinghoffensi.

[33] [assistit Romæ 3 conciliis 1079 & 1080, quo redit in Germaniam:] Annum 1079 totum ab ipso ferme principio Romæ Legatus noster Apostolicus exegit; ut adversus Pagium ostendit hic P. Hansizius pag. 266 tum ex epistola S. Gregorii PP. VII, tum ex relatione Bertholdi Ms., qui eum tunc narrat duabus ibi synodis assedisse; & priori quidem XI Februarii; posteriori vero intra hebdomadem Pentecostes. Quæ fuerit secundi hujus itineris Romani causa, ibidem Bertholdus indicat, de prima synodo scribens, Ad quam, inquit, licet furtivo vix diversiclinio, itinerantes Cardinalis Romanus, Pataviensis, & Metensis episcopi, pro tot suarum & ecclesiasticarum injuriarum causis Apostolicæ Sedi proclamandis, plerisque insidiarum & custodiariorum articulis Dei gratia secure pertransitis, gratulanter pervenere. Ubi in audientia totius synodi se proclamantes episcopi, gratanter auditi, acceptabantur. Imo vero ex eadem S. Gregorii PP. epistola constat, Præsulem nostrum non nulla etiam parte anni 1080 Romæ commoratum esse: data fuit enim eodem illo anno, teste Brunone in Historia belli Saxonici apud Freherum tom. 1, pag. 147, ubi legi potest; data fuit, inquam, Regi Rudolfo, ad quem ita sanctus Pontifex: Quid jam in duabus synodi nostræ conventionibus de rege R (Rudolpho) & de H (Henorico) statutum.. sit… per nostras litteras & per nostros legatos (nisi forte capti sint) apertissime potestis cognoscere; & siquid adhuc remanserit, per episcopos Metensem, & Pataviensem .., qui nobiscum finem rei præstolando morantur, cum ad vos pervenerint, quasi in promptu habetis audire. Mansit ergo sine dubio Romæ saltem usque ad judicium illud adversus Henricum & pro Rudolpho decretorium, quod ibidem pronuntiatum fuit Nonis Martii, Indictione 111; uti subscribitur apud Labbeum. Et cum hic finis esset rei, quem Romæ præstolabatur unice; haud sane distulisse diu postea credi potest reditum in Germaniam; quod & ex Chronica Augustensi apud Freherum tom. 1, pag. 351, eruitur; ubi auctor schismaticus, textu licet mutilo, satis innuit, Altmannum mense Junio ejusdem anni 1080 apud Welfonem Bavariæ ducem & fuisse & plurimum valuisse.

[34] [ubi Leopoldum Austriæ marchionem sibi & Ecclesiæ conciliat 1081:] Nescio, an ad priorem Beati ex Urbe reditum, an ad hunc referri debeat hæc epistola S. Gregorii PP.: Ex quo a nobis discessisti, Frater charissime, &c. Liquet ex ea certe, quam constanter impositum semel Apostolici Legati munus impleverit; ut qui a canonum rigore tam iniquis temporibus, nisi ex Romani Pontificis auctoritate, recedere nullo pacto sit ausus: nam eo epistolam integram pertinuisse aiunt Acta nostra num. 31. Æque incertus equidem sum, huc, an alio referam epistolam ejusdem Pontificis aliam, cujus apud Biographum nostrum num. 30 hoc profertur initium: Interrogavit nos Religio vestra de sacerdotibus in fornicationem lapsis, aliisque criminibus irretitis, quidnam de illorum gradu foret censendum. Est, qui illam ad hoc forte tempus pertinere existimet, hoc est ad annum Christi 1081; verum cum de sacerdotum incontinentia sententiam suam Gregorius in Romana synodo anni 1074 satis exposuerit, eamque per submissa ad Altmannum ceterosque Germaniæ præsules decreta eodem anno promulgandam submiserit, videtur propositum Altmanni dubium, adeoque & Gregorii responsum synodum istam præcessisse potius, quam secutum esse. Hoc certius, quod narrat Hansizius ex Anonymi Garstensis Chronico ad hunc annum 1081; Leopoldum videlicet Austriæ marchionem Altmanni sive industria, sive virtutibus, sive his potius & illa simul victum, Henriciana factione ejurata, ictoque palam fœdere, ad partes Catholicas transiisse: Chronici verba sunt: Antistes Altmannus, marchioque Leopoldus, aliique principes jurabant in unum contra regem Henricum. Huc ergo refer, quæ in Actis nostris leguntur initio numeri 26. Eodem referri posse censet Hansizius monasteriorum trium reformationem. Et sane ad eam rem peropportuna poterat esse conciliatio Leopoldi. Consideranda tamen videntur, quæ supra diximus num. 29 & 30; imo & istud, quod eodem hoc anno contigit:

[35] Nam cum, Rudolfo rege Idibus Octobris anni 1080 per Henricianos cæso, [eodem anno binis S. Gregorii PP. VII litteris honoratur:] Catholici Germaniæ principes de novo rege legendo cogitarent, idque S. Gregorio, cujus in Teutonia gerebat vices, pro suo munere per epistolam significaret Altmannus, quædam addidit super moderatione canonum adversus improbos illorum temporum sacerdotes latorum. Respondit Sanctissimus Pontifex anno 1081 post habitam nuper in Quadragesima Romæ synodum, per litteras, quarum initium exhibet Biographus noster num. 30, sed quas integras legere est in Labbei Conciliis tom. 10, col. 278, & hic apud P. Hansizium pag. 269: respondit, inquam, hæc inter alia: Quod vero de sacerdotibus interrogastis, placet nobis, ut impræsentiarum, tum propter populorum turbationes, tum etiam propter bonorum inopiam, … pro tempore rigorem canonicum temperando debeatis sufferre: de his namque pacis & tranquillitatis tempore (quod, Domino miserante, cito futurum credimus) convenientius tractari, pleniusque poterit canonicus ordo servari. Atqui nihil minus præstitit S. Altmannus, cum dicta cœnobia severissime purgavit; ut patet ex Actis num. 9 & 10. Non igitur hoc tempore videtur ea reformasse, sed alio præcedente; cum dubitari non possit, quin religiosissime semper in omnibus Pontificum Romanorum non mandata solum, sed & consilia nutusque servaverit. Porro ad eumdem hunc annum spectat altera S. Gregorii ad Altmannum epistola hoc principio: Quia vicem nostram in Teutonicis partibus Prudentiæ tuæ commisimus &c. Hæc non citatur in Actis nostris; sed exstat inter Gregorianas apud Labbeum supra col. 284, & Hansizium pag. 271: est autem hortatoria, cum ad revocandos a schismate episcopos, tum ad revocatos benigne suscipiendos, & inter hos quidem sigillatim episcopum Osnaburgensem.

[36] [Anno 1082 redit ad ecclesiæ partem in Austria sitam] Quæ superioribus litteris commendata fuerant anno eodem exsecutus, quoad potuit, Altmannus, cum probe Catholicos jam sibi patronos conciliasset Leopoldum Austriæ, & Ottocarum Styriæ marchiones, in quorum ditionibus ab Anaso flumine ad Orientem pars maxima protendebatur diœceseos Patavinæ, ad ecclesiam tandem suam, imo ecclesiæ, quam dixi, partem, sub annum Christi 1082 reversus est. At ubi sedem in ea fixerit, auctores disputant. Hansizius pag. 272 asserit, eum Laureaci seu Anasoburgi, vulgo Ens, ad fluvii cognominis ostia, potissimum agitasse, secutus haud dubie Schritovinum sive Schreitweinum, qui seculo XV floruit, in Catalogo Ms. Vindobonensi archiepiscoporum & episcoporum Laureacensis & Pataviensis ecclesiarum: hujus enim hæc verba citat pag. 283: Ipse (Altmannus post exsilium) cathedram suam in Laureaco posuit sub alis Luitboldi marchionis. Contra Bruschius de Laureaco pag. 147, Postea, inquit, in Austriam reversus (B. Altmannus ab exsilio) in Mauterensi oppidulo Austriaco reliquum vitæ exegit, tantum (hoc falsum est) illustrando suo Gotwicensi cœnobio vacans. Hunc sequitur Hundius in Metropoli Salisburgensi tom. 1, pag. 807, idque totidem verbis, nisi quod mendax illud tantum expungat. Posteriori sententiæ favent Acta num. 25, cum de Altmanno & monte seu cœnobio Gottwicensi hæc referunt: In quo monte cum dilectis sæpius spiritualia tractavit: more, ni fallor, a sanctis episcopis olim usitato, quo ad proximum suæ sedi monasterium identidem excurrentes, distractum negotiis pastoralibus animum colligere recessu sacro ac prece piisque colloquiis reficere consueverunt. Ad hoc autem, si in Mauterensi oppidulo habitavit, opportunissimum erat Gottwicum, utpote (si mappis fides) leuca inde vix una dissitum; cum Laureaco distet ab ortu in occasum leucis horariis octodecim circiter.

[37] [ubi tum juvat fundationem Garstensem; dedicavit eccl. Cremifan., & pavit millia pauperum:] Ut ut est, hoc anno 1082 beatus Præsul non solum Laureaci fuit; sed ibi etiam Styriæ marchionem juvit in fundatione cœnobii Garstensis, ecclesiam illam ipsi, Behambergensi parœcia per commutationem recepta, concedendo. Superest forte etiam nunc apud Garstenses authenticum contractus hujus instrumentum; certe ex eorum libro traditionum illius initium & finem recitat in Opere suo diplomatico Ludewigius tom. 4, pag. 193, ubi initium hoc est: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Altmannus, Dei gratia Pataviensis episcopus, Christi fidelibus in perpetuum, qualiter nobilis vir Ottaker, marchio Styrensis, &c. Finis vero hic: Acta sunt autem hæc apud Lauriacum an. Incarnationis Domini MLXXXII. Plura Hansizius pag. 273. Hoc eodem anno Rettenpacherus in Annalibus monasterii Cremifanensis pag. 147 solenni ritu dicatam ait fuisse ab Altmanno ejusdem cœnobii ecclesiam, oppido Mauterensi, Gottwicoque, in adversa tamen Danubii ripa, vicinam; quam & aliarum decimis locupletasse dicitur apud Hansizium pag. 274. Videtur ergo jam tum Mauteræ substitisse; quod magis firmat insignis illa caritas, quam eodem hoc anno, ut probat Hansizius pag. 272, post cladem Moribergensem vastationesque Bohemorum a mense Maio circiter in eversos funditus bonis agricolas tum Gottwici, tum domi suæ exhibuit, secundum Acta nostra num. 25: nam domum illam, sive episcopium ejus, in oppido Mauterensi tum fuisse, res ipsa loquitur: cum enim pugnatum fuerit versus Austriæ Moraviæque confinia, qua Pulka fluvius in Teyam labitur; ibique sit illa terra, quam totam (puta usque ad Danubium) Acta narrant redactam fuisse in solitudinem, profecto miseros illos trans-Danubianos ad loca cis-Danubiana proxima, ut Mauteram, Gottwicum, & his vicina, confugisse credibilius est, tanto præsertim numero, quam Laureacum, inde perquam longe remotum.

[38] Ad annum 1083 jam supra retulimus num. 29 fundationem cœnobii Gotwicensis ejusdemque ecclesiæ consecrationem, [an. 1083 fundat Gottwicum: 1085 subscribit synodo Quedlinb. Deinde Hermannus ejus ecclesiam invadit:] de quibus Acta numero item 29. Hisce subjungit Hanzizius ea, quæ narrat Biographus noster de Beati severitate adversus injustum possessorem num. 25, de liberalitate ejus, de cultu ac reformatione ecclesiarum suæ diœceseos num. 18, de pœna Comitis perjuri num. 24. Nimirum Leopoldo ejus consiliis per omnia favente, liberrimum nactus erat & muneris sui, & potestatis, & virtutum, quibus excellebat, exercitium. Anno 1085 Saxoniam revisens, hebdomade Paschali interfuit ac subscripsit generali synodo Quintilineburgensi adversus Henricianam & Wecilianam hæresim; de qua vide Labbeum tom. 10, col. 404 & 1831. Tertia vero post hanc synodum septimana, vel, ut habet auctor schismaticus Apologiæ Henrici IV imperatoris apud Freherum tom. 1, pag. 197, secunda hebdomada post Pascha, in conciliabulo Moguntino ab episcopis Henricianis inter primos Ecclesiæ Catholicæ vindices non solum proscriptus fuit Altmannus; sed & subintrusus ei in cathedram Pataviensem Hermannus ille schismaticus, quem Acta num. 17 sedisse asserunt per biennium, & Bertholdus Constantiensis in Appendice ad Hermanni Contracti Chronicum anno Christi 1087 narrat exspirasse; ut suo loco dicetur. Hujus autem tyrannis Anasum flumen prætergressa non est; nam quidquid inde versus Orientem erat, sub Leopoldi & Ottocari tutela legitimus Pastor usque ad felicem obitum pacate sancteque administravit: ibique hoc anno 1085 creditur diaconum suspectum Sacrificio arcuisse; quod memorant Acta num. 17.

[39] Annus Christi 1086 Bavarorum principum & reconciliatione cum duce suo Welfone atque Ecclesia Romana, [an. 1086 S. Gebehardum deducit: 1087, absens apparet Hermanno morienti:] & victoriis insignis fuit; idemque ecclesiis Salisburgensi ac Wirciburgensi (incertum, qua ex causa) fortunatior, quam Patavinæ: illis enim pastores suos Catholicos & sanctos restituit; non item huic. Venit Altmannus tamen in partem triumphi, cum alterum eorum, Gebehardum videlicet, metropolitam suum, ab exsilio novennali Salisburgum deduxit; quod hoc anno contigisse diximus tom. VI Junii, part. 1, pag. 154; licet in sequentem rejiciatur in Chronico Admontensi apud Hieron. Pezium tom. 2, col. 181. Anno 1087 a Bertholdo coævo consignari monuimus interitum Hermanni, pseudoepiscopi Pataviensis, de quo Acta nostra num. 17. Ita vero laudatus chronographus Constantiensis: Eodem quoque tempore, quidam schismaticus (Hermannus,) qui Pataviensem episcopatum, vivente adhuc legitimo Pastore, jam dudum (a biennio) invasit, de hac vita discedens, certissimum suæ damnationis exemplum reliquis schismaticis dereliquit: cum enim jam in extremis jaceret, seque ad æternam damnationem jamjam abiturum non dubitaret, apparuit ei ejusdem ecclesiæ Episcopus (Altmannus, licet absens,) ut tanto evidentius culpam sciret, quam apud inferos luere deberet. Rogavit tamen eum, ut ei culpam indulgeret, ipsumque ab excommunicatione solveret. Rogavit quoque circumastantes, ut eum de episcopatu (seu episcopali palatio) eveherent, nec eum in episcopatu sepelirent. Sed hæc verba astantibus quasi deliramenta videbantur. Ipse autem sanæ mentis (esse se) protestatus, itidem rogitare non cessavit; sed incassum: nam ante ecclesiasticam absolutionem morte præventus est. Nonnulli tamen, qui tam periculosæ morti ejusdem schismatici aderant, compuncti sunt; qui & postea ad legitimum Pastorem redeuntes, veniam & absolutionem consecuti sunt. Hæc Bertholdus. Ceterum Hermanno schismatico in eamdem sedem schismaticum continuo successisse Tyemonem, Acta nostra testantur; & hunc Altmanno superfuisse, probat Hansizius pag. 284; qui & pag. 279 ait, exstare Beati nostri litteras, anno hoc 1087 scriptas, quibus cœnobio Garstensi datæ sint decimæ in Furth.

[40] [an. 1088 recuperat ecclesiæ suæ prædia: 1089 dedicat Lambacensem ecclesiam:] Idem eodem loco alias ejus litteras exhibet, datas apud Lauriacum anno Dominicæ Incarnationis MLXXXVIII, XIV Kalendas Augusti; quibus testatum apud posteros reliquit, quot ecclesiæ Pataviensi prædia juraque, olim alienata, Ottocarus Styriæ marchio, sedula sua commonitione adductus, tum resignaverit. Initium earum est: Altmannus, Dei gratia Pataviensis episcopus, & Apostolicæ Sedis Legatus &c. Unde patet, hac illum dignitate non tantum sub S. Gregorio, sed etiam sub ejus successoribus ornatum fuisse; id quod mox iterum elucebit: neque immerito sane; cum Ecclesiam in Germania tot motibus concussam cum paucis illis validissime sustentarit, de quibus ad annum 1089 ita Bertholdus meminit: In Teutonicis partibus, quatuor episcopi (nam Gebehardus obierat) in Catholica communione perstiterunt; videlicet Wirceburgensis, Pataviensis, Wormatiensis, Constantiensis, sed & Metensis episcopus; quorum confortamento reliqui Catholici schismaticis a principio restiterunt. Eodem anno 1089 a S. Adalberone, ep. Wirciburgensi per epistolam invitatus ad solennem Lambacensis ecclesiæ dedicationem, eas primum litteras reposuit, quas, ob insignes caritatis ejus, fortitudinis, aliarumque virtutum characteres, hic omnino repræsentarem, nisi cum Actis S. Adalberonis, quibus insertæ sunt, referendas in Opere hoc nostro scirem ad diem VI Octobris: deinde Lambacum excurrit; & cum amicum sanctissimum in celeberrimi istius monasterii fundatione conficienda, quo pollebat consilio, adjuvisset, una cum illo ecclesiam consecravit anno Dominicæ Incarnationis MLXXXIX, XVII Kal. Octobres; ut est in Actis memoratis, & suo tempore fusius illustrandis.

[41] [an. 1090 ordinat S. Thiemonem archiep Salisb. Dein moritur 1091.] Annum 1090 sic orditur Bertholdus Constantiensis: In Bajoaria fideles S. Petri (ita nuncupat Romano-Catholicos) jam adeo contra schismaticos invaluerunt, ut in Saltzburgensi episcopatu Catholicum ordinarent archiepiscopum; quem statim religiosissimus Pataviensis Episcopus & Urbani Papæ Legatus, cum Wirceburgensi & Frisingensi episcopis, solenniter consecravit. Fuit archiepiscopus ille Salisburgensis S. Thiemo, seu Theodmarus, de quo mentionem faciunt Acta nostra num. 31 & 33; nos autem faciemus uberius ad diem ejus martyrio consecratum XXVIII Septembris. Denique Bertholdus idem ad annum Christi MXCI sic habet: Altmannus sanctæ recordationis Pataviensis episcopus, … in senectute bona migravit ad Dominum VI Idus Augusti. Textum integrum dedimus initio Commentarii num. 1. Consentiunt Acta num. 32; item Vita S. Adalberonis episcopi Wirciburgensis in fine, & plura melioris notæ Chronica; ut adeo de anno, mense, ac die obitus nulla possit esse controversia; quidquid ad annum sequentem respexerit Bruschius in Laureaco pag. 150. Atque hic esto Commentarii finis; quando, præter dicta § 1 de cultu, nihil suppetit, unde cetera, quæ post obitum ejus facta narrat uterque Biographus, possimus aliunde supplere.

VITA PRIOR
Auctore monacho Gottwicensi suppari.
Ex Ms. cœnobii Gottwicensis collato cum editione R. D. P. Hieronymi Pez in Scriptoribus rerum Austriacarum tom. 1, pag. 115.

Altmannus episc. Pataviensis (B.)

BHL Number: 0313

ex ms. Gottwicensi.

PROLOGUS.

Domino Cholhocho, venerando illustrique patri Gottwicensis cœnobii, servus addictus famulatum offert.

[Auctoris ætas ac fides.] Laudabile quidem opus, sed tamen plenum sudore jubes me, reverende pater, aggredi; & gravius onus, quam ut humeris meis sustineri queat, imponis: quando nimirum desideras, ut sancti præsulis & antistitis Pataviensis Altmanni [Vitam] stylo terso & redolente Latinam phrasin excolere velim, utque virtuosum omnibusque Virum admirabilem producam; & præcipue, ut ea proferam, quæ circa hunc locum, cujus ipse fundator extitit, gesta sunt. Tuæ igitur jussioni parebo; licet crassus calamus scientiaque impolitus fuerit, id oneris subibo, viresque naturæ & Musarum dotes experiar. Cœptis ingentibus faveat magni Olympi Regnator, ducatque ad bonos exitus ratem; prodeatque in lucem Vir singularis, omnibus videndus a. Ab his itaque, qui præsentes viderunt, & ejus obsequio familiariter adhæserunt, quælibet ejus gesta investigabo, & hæc posteris insinuare curabo: scilicet unde ortus; quo loco conversatus sit; qualiter ad episcopatum pervenerit; quæ & quanta in eo perversa * pertulerit: qualiter locum nostrum construxerit, in quo post solutum vinculum corporis & animæ sepultus requiescit: qualiter Canonica Religio in monasticam professionem sit permutata: qualiter idem locus per patrum successiones usque ad nostra tempora in Dei laudibus succreverit. Opto te, pater sanctissime, in Domino semper valere. Amen.

ANNOTATA.

a Huc usque Ms. Gottwicense differt ab editione Augustana Joannis abbatis Lambacensis, qua usus fuit in sua Pezius; sed differentia non attingit substantiam; in sequentibus vero fere etiam verbis cum illa consonat.

* al. adversa

CAPUT I.
B. Altmanni patria, natales, dignitates ecclesiasticæ ante episcopatum, peregrinatio Hierosolymitana, promotio ad infulam.

[B. Altmannus apud Saxones] Scripturus Vitam & actus venerandi præsulis Altmanni, non ingratum reor lectoribus fore, primo ortum Saxonicæ gentis breviter prælibare, de qua idem Vir Domini cognoscitur originem duxisse a. Gens itaque Saxonica de exercitu Alexandri Magni traditur oriunda: post cujus mortem Ptolomæus, Antiochus, & alii complures regnum inter se diviserunt, ac diuturnis bellis orbem longe lateque presserunt. Quædam vero pars exercitus de gregariis militibus, quæ superstes remansit, ingressa mare, pyraticam exercuit. Hæc classis * armis instructa cum manu valida ad Albinum * fluvium perveniens applicuit, terram Thuringorum hostiliter invasit; quæ, habitatoribus occisis, cuncta illorum bona diripuit, & omnia loca eorum usque ad montem, qui Rombsperg b dicitur, usque in hodiernum diem perpetuo jure possedit. Hi homines longis cultellis (ut hodie Slavi) pro gladiis utebantur, qui lingua eorum sachs dicebantur; a quibus Sachsones, non Saxones, appellantur: qui viri strenui, nimis bellicosi, viribus & opibus inclyti, circumfusis gentibus sæpius bellum intulerunt, suosque terminos usquequaque dilataverunt. Horum audaciam tandem Julii Cæsaris virtus perdomuit armis; ac Romanis tributarios fecit c: post cujus excessum ad pristinam ferociam reversi, Francorum regibus congressi, victores extiterunt, finesque eorum longo tempore gravi dominatione tenuerunt; usque quo Caroli Magni d strenuitas eos multis præliis victos subegit, atque ad Christianæ religionis professionem adegit.

[2] [in Westfalia claris ortus parentibus, & honoribus auctus,] Qui Carolus plures episcopatus in diversis locis per totam Saxoniam constituit; de quibus Baderbrunn in Westphalia, quæ est tertia pars Saxoniæ, instituit: ut enim totus orbis in tres partes dividitur, scilicet Asiam, Aphricam & Europam; ita Saxonia (imo Sachsonia) in tres dividitur; ut in Gestis eorum scribitur. Ea pars, quæ eurum respicit & Bohemiæ & Poloniæ confinis est, orientalis Saxonia vocatur: ea vero, quæ septemtrionem tuetur & Daniam attingit, aquilonaris Saxonia appellatur: quæ autem versus Rhenum & occidentem intendit, Westphalia nuncupatur. In hac ergo Westphalia Altmannus claris parentibus editus, divinis & secularibus litteris apprimo eruditus, apud Baterbrunnen canonicus fuit, in quo loco multis annis scholas rexit: deinde Aquisgraniæ canonicis præpositus fuit: quo tempore etiam in palatio Henrici tertii capellanus claruit. Qui Henricus, cognomento Pius, filius Conradi imperatoris, palatium Goslariæ ad radicem montis Rombsperg, de quo argentum tollitur e, construxit, & basilicam ibidem Apostolorum Simonis & Judæ ædificavit. Quo defuncto, Altmannus reginæ Agneti fideli obsequio adhæsit; cum qua Pataviam venit, quando tunc temporis episcopus Egilbertus episcopatus infulam tenuit.

[3] Eo tempore f multi nobiles ibant Hierosolymam invisere Sepulchrum Domini; quadam vulgari opinione decepti, [peregrinatur in Terram Sanctam,] quasi instaret dies judicii, eo quod Pascha evenisset g illo anno sexto Calendas Aprilis, quo scribitur Resurrectio Christi h. Quo terrore permoti i non solum vulgares, sed & populorum optimates genere & dignitate insignes, & ipsi diversarum civitatum episcopi, magna gloria & honore fulti, patriam, cognatos & divitias reliquerunt, & per arctam viam crucem bajulantes, Christum secuti sunt. Quorum primus dux & incentor fuit Guntherus Bambergensis episcopus, vir tam corporis elegantia quam animi sapientia conspicuus. In cujus comitatu nominati multi viri & clerici & laici, tam de orientali Francia quam de Bavaria fuerunt; inter quos duo præcipui canonici extiterunt; videlicet Ezzo Scholasticus, vir omni sapientia & eloquentia præditus, qui in eodem itinere cantilenam de miraculis Christi patria lingua nobiliter composuit; & Conradus, omni scientia & facundia ornatus, qui postea in nostro loco canonicis prælatus & præpositus fuit k. Quibus Altmannus ex latere reginæ cum multis viris inclytis de palatio honoratis, factus est comes itineris & socius laboris.

[4] Igitur difficile iter peregrinationis aggressi, multas insidias in via a paganis perpessi sunt, [multaque adversa passus in itinere,] & multos ex sociis cum rebus amiserunt l. Pro nefas! Hostes Christi, ipsorum sacerdotum Christi dorsa insilientes, eos per campum agitaverunt equitando, calcaribus, ut equos, urgentes. In hoc itinere contigit quoddam memorabile, quod exempli gratia intersero; ut per hoc illi terreantur, qui sapientum consiliis obstinata mente renituntur. Erat in eadem profectione quædam nobilis abbatissa, quæ, posthabita cura Sororum commissarum, contra omnium sapientum consilium, tantæ peregrinationis subiit periculum. Quæ a paganis capta, in conspectu omnium tam diu ab impudicis est stuprata, donec ad opprobrium omnium Christianorum, ultimum efflaret spiritum. His & aliis multis opprobriis pro Christo ab inimicis Christi affecti, & in omni loco spectaculum & angelis & hominibus effecti, quia per multas tribulationes regnum Dei intraturos se elegerunt, tandem post multas tribulationes Hierosolymam pervenerunt. Ibi vota sua persolventes, & hostiam laudis Deo offerentes, ad patriam revertuntur gaudentes. Dum in Pannoniam perveniunt, & in Wurzburg m lætos dies ducunt, Guntherus Deo amabilis episcopus de hoc seculo migravit, & gaudium Domini sui, super omnia bona constituendus, intravit.

[5] Eodem tempore etiam Egilbertus n episcopus Pataviensis defungitur, [eligitur absens episcopus Pataviensis,] atque in cælesti gloria Beatis pro dignis meritis conjungitur. Post cujus mortem Agnes regina regnique optimates consilium ineunt: omnes Altmannum in locum defuncti episcopi eligunt: clerus collaudat; populus conclamat, omnes consona voce dicentes, Altmannum episcopali honore dignissimum, quem doctrina & pietate scirent plenissimum. Mox mittuntur in obviam viri ex honoratis in Pannoniam, qui virgam pastoralem & annulum sponsalem electo deferant, eumque decente honore ad sedem sibi a Deo præparatam deducant. Quo adveniente, infinita multitudo utriusque sexus obviam ivit, [&] Pastorem electum cum magno tripudio excipit: deinde a Gebehardo Juvavensi venerabili archiepiscopo o consecratur, & benedictione accepta, Pataviam reversus denique, cum hymnis & canticis exceptus, in episcopali cathedra inthronizatur.

[6] Et quia hunc honorem a Deo promeruerit, ejus vita laudabilis declaravit: erat enim doctor veritatis, amator castitatis, bonis ornatus moribus; & ideo Deo acceptus erat & hominibus. [Deo tum per miraculum ejus merita comprebante,] Clerum monebat ad pudicitiæ amorem; populum docebat Dei timorem; dissidentes revocabat ad pacis concordiam; largis eleemosynis pauperum sublevabat inopiam; corpus jejuniis & vigiliis castigabat; spiritum precibus & fletibus humiliabat; & quod alios docuit, in hoc se ipsum exemplar vivis operibus præbuit. His & talibus fulgens virtutibus, factus est Deo charissimus: quod ipse hujusmodi miraculo dignatus est declarare omnibus. Erat in eodem oppido Pataviensi quædam femina, cujus filia unica erat leprosa: cui sæpius oranti & salutem filiæ a Domino instanter poscenti in somnis est revelatum; si ablutionem manuum Altmanni episcopi post sacramenta Missarum acciperet, & filiam ea perungeret, sanitatem corporis reciperet. Quæ dum illa fideliter fecisset, & filiam aqua ablutionis perunxisset, ita a lepra sanata est, quasi numquam a lepra fuisset perfusa.

[7] [cujus futurum episcopatum dudum ante prænuntiaverat.] Et quia superius mentio facta est Gebehardi episcopi, non est hic silentio prætereundum, de eo & sociis ejus; scilicet Altmanno Pataviensi & Adalberone Würzburgensi episcopis præsagium p. Cum adhuc scholares essent, & quadam die ad cujusdam fontis fluenta forte panem comesturi, sed non saturandi, resedissent, ad invicem concludebant *, & se episcopos futuros pronuntiabant. Gebehardus dixit, se in Salisburgensi ecclesia episcopum futurum; Adalbero, Wurzburgensis ecclesiæ episcopatum se adepturum; Altmannus Pataviensem cathedram possessurum: quod totum ita probavit eventus: nam & Gebehardus in Salisburgensi ecclesia est pontifex infulatus, & Adalbero in sede Würzburgensi antistes sublimatus, & Altmannus in Pataviensi cathedra præsul ordinatus. Sed & hoc notandum, quod quisque eorum in loco, quem ipse construxit, requiescit: Gebehardus namque cœnobium, quod dicitur Admons, construxit; in hoc ipse sepultus requiescit: monasterium Lambach ab Adalberone ædificatur; in hoc & ipse nunc tumulatur: cœnobialis vero ecclesia in monte Gottwich ab Altmanno construitur; in hac & ipse sepelitur q.

ANNOTATA.

a Falsus est vir bonus, cum hanc suam Saxonicæ gentis descriptionem existimavit non fore ingratam: displicuit enim jam olim auctori Vitæ secundæ; qui & hanc sine dubio notat his verbis num. 3: Scribere autem quæ ad rem non pertinent, & amplificandi causa a narratione longius digredi, nec vos petitis, nec ego spondeo. Itaque totam hanc fabellam resecuit; quam si quis confutatam videre desiderat, adeat præter alios Albertum Krantzium in Saxonia ab ipso operis exordio, seu pag. 1.

b Rombsperg, aliis Ramsberg, Ramelsberg, & Mons Ramelinus, prope Goslariam in ducatu Brunswicensi. Vide mox litt. e.

c Et hoc de Julio Cæsare fabulosum ostendit Krantzius ibidem pag. 21.

d S. Caroli Magni Acta dedimus ad diem 28 Januarii.

e Detectæ ibi primum argenti venæ dicuntur sub Ottone I imperatore. Vide Heineccii Antiquitates Goslarienses lib. 1 ad an. Christi 968.

f Anno scilicet 1064 (qui septimus erat, ex quo Pataviam Altmannus advenerat) circa medium Novembrem; uti dictum in Commentario prævio, num. 25.

g Evenisset pro eventurum esset, anno videlicet sequente, seu 1065.

h Resurrectio Christi contigisse dicitur ac dici debet 6 Kal. Aprilis ab omnibus, qui mortem ejus alligant diei 25 Martii, de quibus jam satis egimus tom. III Martii pag. 540, & tom. 1 Aprilis in Diatriba præliminari, exercitatione 1.

i Quo terrore permoti &c. Hoc, tamquam incredibile, refutat auctor Vitæ secundæ num. 6. Et sane apud chronographos istius ætatis, qui de hac peregrinatione meminerunt, nemo, quod sciam, hanc affert suscepti itineris causam. Tum cur illo præsertim anno Pascha incidens in diem 27 Martii magis præsagire viris cordatis poterat instans Dei judicium; quam aliis tot annis præcedentibus, quibus in eumdem omnino diem Pascha recurrerat?

k Vide inferius num. 29 in fine.

l Imo Marianus Scotus in Chronico ad an. 1065 ait, illustrium peregrinorum illorum duo tantum millia ex septem millibus rediisse. Lege hunc silubet; nisi mavis adire Lambertum Shafnaburgensem, qui ad eumdem annum hujus expeditionis historiam fusius narrat. Neuter tamen ea memorat, quæ modo hic sequuntur in Actis nostris. De abbatissa quoque nihil est in Vita secunda.

m Wurzburg in Pannonia nullum est: ergo corruptum hic est exemplar Gottwicense. Pezianum habet, Wiczenburc; Campililiense, Wisenburc; Vita secunda apud Pezium & Tengnagelium, Wizzeburg & Wizzenburc; quod idem videtur esse cum hodierno nomine Weissenburg, quo significari possunt civitates duæ ex Oriente per Pannoniam redeuntibus in Germaniam obviæ; Alba Græca scilicet seu Belgradum, & Alba regalis, vulgo Stulweiffenburg, Austriæ multo propinquior: hanc designari hoc loco censuit vel Tengnagelius, vel operis ipsius editor Gretserus noster, cum ad marginem in Vita secunda nomen Wizzeburg Latine interpretatus sit Albam regalem.

n Egilbertus, qui & Eigelbertus, Angelbertus, Engelbertus &c., ab anno 1045 episcopus Pataviensis, obiit anno 1065 die 23 Maii; uti dictum in Commentario num. 25.

o De S. Gebehardo archiepiscopo Juvavensi, seu Salisburgensi, cui suberat Pataviensis, egimus Junii tom. VI, part. 1, pag. 149.

p De hoc præsagio vide dicta in Comment. num. 24. De S. Adalberone episcopo Würzburgensi, seu Herbipolitano, agendum erit die 6 Octobris. Exstant ejus Acta apud Joannem abbatem Lambacensem, & Hieron. Pezium tom. 2 Scriptorum Austriæ, ab initio.

q In Vita S. Gebehardi dicuntur eo tempore, quo suum quisque episcopatum prædixerat, vovisse singuli, singula se cœnobia condituros, ubi olim vita functi quiescerent. Porro de cœnobio Admontensi vide Acta S. Gebehardi; de Lambacensi, Acta S. Adalberonis modo assignata; de Gottwicensi hic plura sequentur.

* al. classe

* al. Albim

* al. conludebant

CAPUT II.
Zelus ejus in purgandis fundandisque cœnobiis; constantia adversus presbyteros conjugatos; expulsio per Henricum IV; elevatio per S. Gregorium PP. VII.

[Ædificat cœnobium S. Nicolai;] Quæ autem in episcopatu præconiis digna fecerit, quas persecutiones propter justitiam a membris diaboli pertulerit, sequens sermo explicabit. Quia noverat, se ad hoc a Deo super familiam Dei constitutum, ut destrueret & dissiparet, & ædificaret & plantaret; in quibusdam locis servitium diaboli destruxit, in quibusdam servitium Christi instruxit. In primis namque in suburbio Pataviensi ecclesiam in honorem sancti Nicolai super ripam OEni fluminis constituit a, quam multis prædiis & vineis dotavit: & huic loco præfecit Hartmannum Præpositum, virum omni sapientia & facundia præditum, qui Rudolphi regis b capellanus floruit, & Urbano Papæ suisque successoribus notissimus fuit. Hic religiosos & clericos & laicos sibi adscivit, quos communem vitam sub regula beati Augustini ducere docuit. Hoc modo igitur Altmannus cultum Dei * ædificavit; qualiter autem destruxerit, dicemus.

[9] Est locus in Norico Ripensi c dictus ad Domum Floriani sancti. [Mss. purgat monasteria S. Floriani, S. Hippolyti, & S. Agapiti;] In hoc erant Clerici conjugiis & lucris * secularibus intenti, negligentes servitium Dei. Hos providentia Episcopi eliminavit, & religiosas personas ad serviendum ibi Deo congregavit. Porro ipse locus fertur quondam a monachis inhabitatus; sed ab Ungaris destructus; denuo ab Egilberto episcopo d reparatus, clericis est mancipatus. In alio cœnobio, scilicet sancti Hippolyti e, erant clerici ebrietati, voracitati & libidini, & usuris impliciti; quos episcopus Altmannus canonica censura expulit de loco, & religiosos viros pro eis restituit; quibus præfecit Engelbertum, virum omni prudentia & eloquentia præditum. Porro clerici expulsi, furiis comprehensi, ægre ferentes expulsionis suæ opprobrium, sumptis armis, audacter ingressi sunt monasterium; fugatis omnibus, cellarium Fratrum effregerunt, & vinum in terram effuderunt. Quod statim ultio divina secuta est; nam omnes in amentiam versi, avia petierunt deserti. Præterea sancti Agapiti monasterium, quod Crembsmunster f dicitur, erat tunc temporis satis magna infamia respersum: nam monachi illi, jugo regulæ abjecto, ac monastico ordine relicto, longe præ secularibus seculariter viventes, proprietatem habentes, per omnia vitiorum crimina erant insanientes, detractores, murmuratores, rebelles, protervi, ventri & luxui tantum dediti, & ad omne opus bonum reprobi. Horum prælati erant voluptatum amatores, religionis spretores, lucris inhiantes, subditos flagitiis superantes. Hi viri pestiferi substantiam monasterii luxuriose vivendo dissiparunt; demum sanctuarium Dei igni incenderunt.

[10] [deinde instituit Gottwecense.] Hos solertia Episcopi cum magno labore de loco ejecit, & venerabilem virum Theodoricum abbatem ibi præfecit; qui monastici tramitis sectatores de Goize g adduxit, quos sub magisterio beati Benedicti per normam regularis vitæ verbis & exemplis instruxit. Unde magnam persecutionem a rebellibus regulæ sustinuit; quam ipse patienter tulit, sciens scriptum: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem a malis patiuntur. Sed is locus postmodum per Adalramum h, virum generosum & abbatem prædicandum, tanta religione & honestate est immutatus, ut ceteris circumquaque abbatiis prædiis, ædificiis, libris, picturis, & aliis ornamentis sit prælatus; insuper & viris litteris eruditis & artibus egregie peritis insigniter usque hodie fulgeat ornatus. Post hanc destructionem inchoavit meliorem ædificationem i: in monte quippe excelso, qui vocatur Gottwig, condidit sanctæ Dei Genitricis decorum habitaculum; in quo ipse postmodum sepultus, receptus est in æternum Dei habitaculum; sed qualiter hoc sit factum, suo loco plenius explicabimus.

[11] Cum itaque bonus Agricola vineam summi Patris familias excoleret fidelis *, [Insectatur fortissime] sterilia sarmenta amputando & botriferos palmites propagando, Pataviensis ecclesia, imo totum regnum Teutonicum, sacerdotum vita commaculabatur; quia pene omnes publicis conjugiis, ut populares, ubique infames tenebantur. Unde & Apostolica censura digne indignata, decreta quoque versum * sacerdotes k per ecclesias direxit, viros divinis Officiis mancipatos a contubernio feminarum retraxit. Cui cum omnes episcopi prono animo obedirent, & suos canonicos, & per villas sacerdotes monitis & minis a conjugibus prohiberent, Altmannus, collecto undique Fratrum concilio, in ipso Pataviensis ecclesiæ gremio epistolas ab Apostolico missas coram omnibus recitati præcepit; canonica jura proposuit; consecratos viros ab uxoribus abstinere censuit. Qui graviter dolentes, se consueta relinquere, & insuetis colla submittere, responderunt, se nec velle, nec posse hanc consuetudinem deserere; quam ab antiquis temporibus constaret eos ab omnibus antecessoribus episcopis habuisse.

[12] Quibus ipse e diverso respondit, nec se velle, [conjugia sacerdotum;] nec posse consentire eis ad hoc flagitium, unde & ipse haberet periculum, & illi æternum subirent supplicium; præsertim cum scirent scriptum: Non solum qui faciunt; sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. Sed cum ei nulla ratione assensum præberent, magis autem pravo consilio de interitu ejus tractarent; ut sapiens medicus, interim conticuit, secretum consilium cum sapientibus super hac re habuit. Adveniente autem festo sancti Stephani, cum plurimi convenirent primates & populi, fortis Præliator Christi accensus zelo Dei, tota arma justitiæ convertit in ipsam arcem iniquitatis, & fortiter aggressus est debellare impugnatores castitatis: nam coram omni frequentia cleri & populi ascendit in ambonem, & publice recitavit Apostolicæ epistolæ tenorem, gravi interminationis authoritate interdicens canonicis & presbyteris conjugia, secundum canonum & Apostolica instituta. Qui omnes unanimiter furore repleti, jam tunc impræsentiarum Dei Famulum furibunde manibus discerpsissent, nisi divinum auxilium & optimatum præsentium præsidium furentibus obstitisset.

[13] Qua tempestate Henricus quartus, filius Henrici Pii imperatoris, [quare ab his apud Henricum imp. oneratus calumniis,] admodum puer in regnum electus, absque frænis disciplinæ pro libitu delicate educatus fuit, omnium bonorum acerrimus impugnator. Qui vix adolescentiæ metas transgressus, totus ferebatur in præceps, ut equus & mulus; curam regni negligens, gulæ & luxui serviens, regiam mansuetudinem in tyrannidem commutavit: liberam dominam, scilicet Ecclesiam, ut ancillam, servituti subjugavit: dum omnia jura ecclesiastica more Jezi l vendidit, & omnia loca replevit luxuria, & regnum totum permiscuit sanguine, incendio, rapina. Præsules venerandi de sedibus suis ejiciuntur; homines abominandi ecclesiis Christi præficiuntur; principes odiis & inimicitiis exardescunt; milites agricolis omnia sua diripiunt; oritur undique luctus & clamor; regnat ubique metus & mœror. Quo ululatu exterritus * Papa Gregorius, vita & doctrina vere Apostolicus, eumdem Henricum non regentem, sed omnia perdentem, ad audientiam sui vocavit; renitentem venire excommunicavit.

[14] [Patavia expellitur;] Hunc talem virum, ab ecclesia alienum, Patavienses clerici, imo jam hæretici, adeunt; horrenda crimina Episcopo suo impingunt, & totis viribus laborant, ut eum de honore episcopatus ejiciant. Quorum querimonia Henricus flexus, hostiliter ingressus Pataviam, cuncta loca adulteriis polluit; expulsos ab Altmanno bonis suis restituit. Quo recedente, Fratres de sancto Nicolao, loca polluta, scopis & aqua benedicta emundaverunt, & incestos de loco pepulerunt. Quod factum dolentes fautores Henrici, servos Dei violenter extrahunt de ecclesia sancti Nicolai, ac virgis publice cæsos, ut Pharisæi Apostolos, de finibus suis ejiciunt; hæreticos & incestuosos loco sacro præficiunt. Pastoribus ergo a furibus & latronibus fugatis, confestim dominicus grex a sævis lupis invaditur; ovile Christi in diversa dispergitur; substantia servorum Dei a raptoribus dividitur; sed illi rapinam bonorum suorum cum gaudio susceperunt, & pro persecutoribus suis oraverunt. Sic episcopalis sedes Pataviæ facta est sedes sathanæ, & ecclesia fidelium facta est ecclesia malignantium; & locus, ubi prius erat habitatio Christi servorum, factus est prostibulum scortatorum.

[15] [dumque Romæ confirmatur in episcopatu, & fit legatus Apostolicus,] Altmannus itaque Deo dignus sic, prævalente iniquitate, de sede sua propter justitiam ejectus, in Saxoniam, scilicet patriam suam, revertitur; ubi, quasi in exilio, inopia & egestate afficitur, sciens se hic non habere manentem civitatem; & ideo futuram patienter inquisivit per multam tribulationem. Post hoc adiit Apostolorum limina, exponens Papæ Gregorio cuncta suæ tribulationis discrimina; cui etiam pontificatum reddidit, eo quod illum a laica manu m susceperit. Apostolicus vero ejus condolens casibus, retinuit eum secum per aliquod tempus. Et cum die quadam in ecclesia positus, Altmannum restituendum cum Cardinalibus disponeret, & ipse onus episcopatus humiliter renueret, subito columba volitans per cuncta loca oratorii, quasi errabunda, venit super caput Altmanni. Quod dum omnes admirati divino nutu factum crederent, & eum dignum officio pontificali proclamarent, Papa nihil moratus, mitram de capite suo tollens, capiti Altmanni imposuit, eumque episcopum & Romanæ Sedis Legatum constituit; & auctum benedictione in propriam sedem n cum gaudio remisit.

[16] [sedis ejus partem occidentalem Hermannus invadit.] Dum hæc Romæ geruntur o, interim fautores Henrici Moguntiæ contrahunt concilium malignantium, in quo proferunt inauditum omnibus retro seculis judicium, Papam Gregorium, per omnia Catholicum, ipsi ab Ecclesia abdicati, abdicantes, omnesque sequaces ejus, ipsi damnati, anathemate damnantes. Quo facto Gregorius, pervigil Pastor Ecclesiæ, ab Urbe violenter armis fugatur; ovile Christi a sævis lupis dissipatur. Wickbertus * hæreticus, vir omni spurcitia plenus, Apostolicam Sedem invasit; qui Sacerdotium prophanavit; totum populum & regnum fœdavit. O facinus! Electi Ecclesiæ Pastores a sedibus suis deturbantur; lupi rapaces subrogantur. Quorum factione Altmannus præsul sua etiam sede privatur p; Hermannus ducis Luytoldi F. q pontificali infula sublimatur; super quo facto quale gaudium diabolus in suis habuerit, audire licebit. In expulsione sui Pastoris cantavit clerus exultans: Laqueus contritus est & nos liberati sumus. In successione * Hermanni invasoris cecinit lætus: Advenisti desiderabilis, quem exspectamus in tenebris. Quid hic dicendum vel scribendum? Hoc utique, quod Dionysius Areopagita scribit ad Joannem Apostolum, in Pathmos exilio relegatum, dicens: Ut quid ab impiis Christus crudelis reputatur, quod in judicio separabit malos a bonis? Nonne multum dolent in eorum cohabitatione, & nimium exultant in eorum separatione? Graves sunt eis etiam ad videndum, quos timent, eorum pessimis viis fore impedimentum. Juste ergo justus Judex eos in judicio ab invicem separabit; dum illos supplicio, istos æterno gaudio mancipabit.

ANNOTATA.

a Anno nempe 1072, aut citius; ut ex Commentario disces num. 27.

b Rudolfus Sueviæ dux a Catholicis deposito Henrico suffectus est rex Germaniæ anno 1077; occubuit vero 1080. Non videtur ergo Hartmannus Præposituram S. Nicolai diu tenuisse; cum hujus Rudolfi regis capellanus deinde evaserit. Nimirum Henriciani Catholicos e cœnobio ejecerant disperserantque Canonicos; ut infra narrabitur num. 14. Hinc forte in Præpositorum hujus monasterii catalogo non legitur apud Hundium seu Gewoldum in Metrop. Salisb. tom. 2, pag. 582: quamquam alioqui ab ipso principio parum accuratus est iste catalogus: utpote Ludgerum Præpositum statuens ab anno 1063 (quo nec cœnobium exsistebat, nec episcopus erat Altmannus) usque ad annum 1080. Ceterum de Hartmanno plura inferius num. 39 & seqq.

c Noricum regnum extendunt geographi ab occasu usque ad O Enum fluvium & fines Rhætiæ, ab ortu usque ad montes Cecios, sive fines Pannoniæ, a meridie usque ad Dravum flumen & paulo ulterius, a Septemtrione usque ad Danubium, a cujus ripis tractus vicinior Noricum Ripense appellatus creditur; remotior vero, Noricum Mediterraneum. Ad Ripense spectat cœnobium illustre Canonicorum Regularium S. Augustini; utpote vix duabus leucis a Danubio dissitum, Anasum inter & Tranum flumina. Ectypon hujus dat Merianus in Topographia Austriæ post pag. 52.

d Ab Egilberto episcopo; Altmanni, scilicet, uti jam dictum, decessore.

e S. Hippolyti, vulgo Sanct-Pölten, itidem Canonicorum Regularium celebre monasterium est, sed a priori multum distans versus orientem & ad fluvium Trasum sedens cum oppido cognomine. Vide Merianum ibidem pag. 31 & ante illam ectypon secundum.

f Crembsmünster, nunc fere Cremifanum nuncupatur, a fluvio, cui adjacet, Cremeso, vernacule Krems. Est Ordinis Benedictini. Modernam ejus delineationem habes amplissimam apudRettenpacherum in Annalibus Cremifanensibus; minorem vero apud Merianum in Topograph. Austriæ post pag. 52.

g De Goize; ita etiam editiones Joannis abb. Lambacensis, & Pezii. In Annalibus Cremifanensibus pag. 146 legitur, de Gözze. Bernardus Noricus supra citatus in Commentario prævio num. 30 scribit, Gözz. Notissimum est monasterium Ordinis Benedictini Gorze circa Metas in Lotharingia; sed Goize, Gözze, aut Gözz nondum comperi, ubi sit, aut fuerit. Ceterum de tempore harum reformationum egimus in Commentario num. 29 & seq.

h Bernardus Noricus in Catalogo abbatum Cremifanensium scribit Adalrammum, & præfuisse asserit ab anno 1090 usque ad 1120. Consonat Rettenpacherus, nisi quod Alramum appellet, lib. 2 cap. 9.

i Vide Commentarium num. 28 & seqq.

k Sacerdotes, id est, episcopos; ut patet ex eo quod statim sequitur; cui cum omnes episcopi… obedirent &c. Hæc autem accidisse diximusanno 1074.

l More Jezi; & ita quoque Joannes abb. Lambac.; at Pezius legit Giezi; & recte. Vide lib. 4 Regum, cap. 5.

m Agnetis augustæ videlicet & optimatum regni favore; non tamen sine cleri collaudatione, conclamatione populi, & omnium consona voluntate, ut supra dictum num. 5. Audet vero temerarius atque hæreticus Bruschius, quæ hic fecisse narratur Vir sanctissimus, appellare protestationem nimium Pharisaicam, imo sycophanticam; & hypocrisim. O judicem vere Pharisaicum!

n In propriam sedem remisit illum Pontifex, quantum in se fuit; sed occlusam illam ipsi tenuere qui ejecerant. Rediit ergo in Germaniam & eodem anno 1076, quo Romam abierat, haud procul Moguntia jam Legatus Apostolicus interfuit conventui Triburiensi; ut ostensum est in Comment. num. 31.

o Nota, biographum nostrum, vel ignorasse, vel certe subticuisse secundum iter Altmanni Romanum; hinc ea, quæ hoc loco multa conglomerat, subjecit itineri primo, cum re vera contigerint post secundum, de quo consule Comment. num. 33.

p Privatus quidem beatus Præsul jam diu fuerat sede sua per ejectionem & exsilium; sed nemo tamen ab Henricianis in eam fuit intrusus ante annum 1085, quo illam hic Hermannus invasit; ut vide in Comment. num. 38.

q Ducis Luytoldi F. Consonat Joannes abbas; sed Pezius habet: Frater ducis Liutoldi; Vita secunda num. 28: Frater ducis Luitoldi. Sed quis dux ille Luytoldus? Forte Francorum, inquit in Laureaco Bruschius pag. 144: Hansizius vero in episcopis Pataviensibus pag. 276 censet, fuisse ducem Carantanorum, seu Carinthiæ; at qui hoc circiter tempore Carinthiæ ducatum obtinebat, a Megisero in Annalibus Carinthiæ Germanicis pag. 741 non Luitoldus appellatur; sed Luitolphus & Leopoldus, neque de fratre ejus Hermanno meminit. Unde nihil hic certum videtur.

* cultum Dei omittitur in aliis

* al. curis

* al. videlicet

* f. quoquoversum ad

* al. excitus & excitatus

* sive Guibertus

* al. susceptione

CAPUT III.
Solicitudo ejus in administranda parte diœceseos sibi subdita; quædam ejus miracula; severa constantia adversus improbos, etiam potentes.

[Hermanno mortuo subintruditur Thiemo, Altmanno infra Anasum sedente,] Hermannus autem vixit per biennium, & judicio Dei vitam cum infula amisit: qui tamen dicitur in extremis pœnituisse, & induvias suas Altmanno episcopo pro absolutione anathematis misisse a. Quo defuncto, quidam Würtzburgensis canonicus, Theymo * nomine, indignus cidari, sedem Altmanni pecunia invasit; & episcopatum tantum usque ad Anasum fluvium b magis oppressit quam rexit. Altmannus vero in orientali provincia clerum & populum caute * gubernavit: & cœpto operi, in monte Gottwich toto nisu instabat. In quo loco dum quadam die Missarum solennia celebrarentur, & quidam diaconus adventitius c, sinistræ famæ, Euangelium lecturus, benedictionem ab eo peteret, Episcopus eum diutius intuens, stolam de collo ejus abstulit, & alium legere præcepit. Unde patet, venerando Viro aliquid de eo revelatum, quod aliis fuit celatum. Qui verecundia compulsus, de monte ad Henricum fugit, & pessimum crimen Episcopo & omnibus Fratribus imposuit; sed ab eo confutatus, pessima morte periit.

[18] Nunc operæ pretium est evolvere, ad quam uberem fructum terram sterilem vomere sani dogmatis præsul Altmannus perduxerit, [ibique decorem domus Domini] quam incultam & sentibus plenam suscepit. Ante ejus adventum omnes pene ecclesiæ in illo episcopatu erant ligneæ, nullo ornatu decoratæ; imo ipsi earum presbyteri (ut ita dicam) erant lignei; quia conjugiis & terrenis negotiis dediti, in divinis Officiis penitus ignari, “Miserere mei Deus” pro Canone, “Attendite” pro Passione legebant: nunc autem ejus industria omnes pene ecclesiæ in episcopatu sunt lapideæ, libris, picturis & aliis ornamentis decoratæ, &, quod maximum est, castis & eruditis viris bene munitæ. Insuper illa tota patria crebris cœnobiis monachorum & canonicorum refulget; in quibus die ac nocte magna diligentia divinum Officium fervet. Fama quippe ejus opinionis attraxit ex omni climate ad eum viros summæ religionis, quos per diversa collocans monasteria, providit eis vitæ necessaria.

[19] Erat namque in domo Domini columna marmorea, [mirifice promovente,] de qua fertur prædixisse Sibylla d, cum distinxisset secula per diversa metalla scribens, domum magnam erigendam, septem columnarum generibus fulciendam; quarum primæ essent aureæ, secundæ argenteæ, tertiæ æreæ, quartæ ferreæ, quintæ marmoreæ, sextæ ligneæ, septimæ, quæ & ultimæ, arundineæ. Hoc ipsa quidem in spiritu vidit futurum; sed nos jam cernimus factum: magna etenim domus erecta, est Ecclesia vivis lapidibus constructa, per latitudinem totius orbis diffusa; cujus primum aureæ columnæ erant Apostoli: deinde Apostolorum successores, castitate & eloquentia, ut argentum, nitentes: æreæ vero columnæ erant Doctores beati, doctrina * dulciter, ut æs, sonantes: porro ferreæ columnæ erant Martyres, in tribulatione patientes, omnia adversa, ut ferrum, vincentes: marmoreæ autem columnæ erant episcopi in fide recti, in operibus firmi; ex quibus Altmannus, ut varium marmor, diversis virtutibus domum Domini suffulsit, & tempora usque ad finem vitæ verbo & exemplo ornavit: ligneæ vero columnæ erant, & sunt, carnales prælati, terrenis tantum studiis implicati, qui a vitiis, tamquam lignum a vermibus, facile corrumpuntur & adversis leviter franguntur: arundineæ denique columnæ sunt Simoniaci, qui non intrant per Ostium, id est Christum; sed per pecuniam, quasi per murum, ascendunt; oves mactant & perdunt; non gregem Christi, sed se ipsos pascunt; lac & lanam sumunt, & omnia spiritualia emunt cum Simone, cum Jezi * vendunt; & ideo sub ædificio domus Dei, ut arundo, subsistunt *.

[20] Episcopus Altmannus machinam domus Dei quatuor principalibus virtutibus, [etiam in se ipso.] quasi quatuor fulcris, sustentavit; quibus sibi commissos, quasi in quadrigis, de terrenis ad cælestia sublevavit: prudentia quippe floruit, dum sibi in futurum vivis operibus providit; fortitudo illum roboravit, dum minas terreni imperii non formidavit; justitia se induit, dum errantes ab errore ad viam veritatis reduxit; temperantiæ adhæsit, dum in his singulis modum non excessit. O Virum omni laude prædicandum! Qui exemplo Christi convertit naturam aquæ in saporem vini, quod hoc modo traditur factum:

[21] [Aqua illi in vinum vertitur.] Quadam die præcepit pincernæ, ut sibi in mensa poculum aquæ secreto apponeret; & ne hoc sibi assidentes sentirent, spumam cervisiæ superfunderet. At ille fecit ut sibi fuerat imperatum; apponens Episcopo aquæ poculum. Sed cum Vir Dei illud ori admovisset, non aquæ liquorem invenit, sed optimi vini saporem: qui putans, pincernam sibi illusisse, & vinum pro aqua propinasse, mandati sui transgressorem duriter increpavit: sed ipse maximis juramentis, se aquam, ut sibi jussum fuerat, adposuisse, affirmavit. Episcopus autem divinæ gratiæ opem sentiens, & celare cupiens, conticuit; sed cæleste munus celari non potuit: nam pincerna, sublato de mensa poculo, invenit optimum vinum. Qui postmodum in nostro loco factus monachus, rem ordine retulit omnibus. Benedictus Deus, qui facit mirabilia magna solus; qui Famulum suum in hoc facto mirificavit; qui omnes justos ab initio mundi signis & miraculis clarificavit e!

[22] [Ab insesso eodem bis dæmonem expellit;] Alio tempore dum sacro altari Missas celebraturus adstaret, contigit, ut quidam dæmoniosus horribiliter in ecclesia clamaret. Interrogavit Vir Dei, quidnam hoc esset. Responderunt ei adstantes, hominem ibi atrociter a dæmone vexari & vix a multis ligatum teneri. Quem Præsul Deo dilectus jussit ad hospitium pauperum duci, & cibum ei in nomine Domini dari: a quo confestim spiritus nequam recessit; & homo sanus ad propria rediit. Mira mirandis succedunt & Virum mirandum omnibus futuris seculis ostendunt.

Quidam clericus dæmone plenus ad eum adductus est; quem Homo Dei, continuata oratione expulso dæmone, curavit: peccatum, pro quo diabolus dimissus * erat, abdicare imperavit, prædicens ei [quod] si peccatum iteraret, dominium diaboli non evaderet; jussitque, ut in Christi nomine in claustro communem cum Fratribus vitam duceret. Pro quo Fratres petebant, ut eum ad presbyterii gradum promoveret: sed venerandus Præsul eis prædixit, quia ei ordinari non expedit. Tandem victus precibus Fratrum, ordinavit eum presbyterum, prænuntians ei terribile judicium Dei, si nollet vitare horribile peccatum. Qui per aliquod tempus Missas celebrans, & interim interdictum scelus evitans, deinde, quasi oblitus Episcopi admonitionem, ut canis ad vomitum, ad pristinam rediit consuetudinem; & eodem momento in se, ut prius, sævum sensit dæmonem; a quo iterum sanctus Vir immundum spiritum expulit, & penitus eum ab officio altaris submovit; & iterum atque iterum de nefando opere admonens prohibuit.

[23] Qui terrore Episcopi & recentis timore supplicii aliquo tempore a peccatis abstinuit; [item alium dæmone liberat; alios duos morbo.] sed quia, heu! longa consuetudo carnalis concupiscentiæ vertitur in legem naturæ, defuncto Episcopo, ad stultitiam suam rediit; quam dum sæpius iteraret, diabolus, ut scribitur, assumens septem alios nequam spiritus, eum intrat; crudeliter die ac nocte vexat; omnia turpia & nefaria gesta ab eo per os ejus propalat. Quid plura? Impurus homo, qui blandis Episcopi verbis a peccato non vincitur *, duris vinculis stringitur; custodiam angelorum aspernatur. Tandem in festo sanctæ Mariæ, quadragesimali tempore, precibus Fratrum a maligno spiritu eripitur, & post triduum Oleo unctus, & Corpore Christi munitus, defungitur.

Alius clericus erat pessimo dæmone pervasus; ut vix aliquis sanus insani manus evaderet: quem Episcopus benedicens, dæmonem ab eo exire compulit, & hominem sanitati restituit.

Unus ex Fratribus orationi & veniis f valde deditus fuit; unde & periculosum fluxum sanguinis incidit; qui missus ad Episcopum, ab eo meruit benedici; & mox sanitati redditus est.

Item alius Frater precibus & veniis magno studio intentus, interius totus est confractus; qui simili modo curatus Episcopi benedictione, revertitur cum exultatione.

[24] Amabilis Deo Præsul exemplo Christi pro suis quidem inimicis oravit; [In hostes Ecclesiæ] sed Deus omnes adversarios ejus, ut hostes David, prostravit. Quidam Comes partis Henrici, venit ad Episcopum, promittens ei cum juramento fidelitatis obsequium; qui forte agmen cornicum conspiciens, sibi imprecatus est dicens, ut, quot cornices cerneret, tot dæmones animam ejus possiderent, si fidem promissam Altmanno non servaret. Sed non multo post rupto fœdere pacis, ad Henricum convertitur, & hostis Ecclesiæ efficitur. Quem vinculis anathematis innectit Episcopi animadversio; & continuo sequitur divina ultio: nam inopinate circumfusus ab hostibus, multis sauciatur vulneribus, & pene detruncato femore, claudicat, ut Jacob, immo ut Æneas g, omni tempore. Quanta autem constantia Altmannus episcopus Deo dilectus potentes seculi represserit, quos pertinaciter jura ecclesiastica calcare sensit, cum nullum de suis propinquis secum haberet, uno exemplo cognosci poterit.

[25] Erat ibi quidam prædives nobilis homo, qui defuncti fratris sui beneficium, [quam fuerit severus & efficax.] quod de episcopatu habuit, quasi hereditario jure obtinere voluit; sed episcopus, jure illius terræ contradicente, ei præstare noluit. Unde ipse magnam injuriam sæpe Episcopo intulit; quod * Dei Servus diu patienter tulit; sed justitia exigente compulsus a suis, eum demum mucrone anathematis pertulit. Cujus communionem cum quique religiosi declinarent, & primi orientalis provinciæ * ejus consortium devitarent, verecundia cogente, in loco sancti Hippolyti h Episcopum adiit: ante cujus pedes diu profundissima nive nudis pedibus jacuit. Qui vero non prius meruit habere locum reconciliationis, donec villam, quæ Rattalsdorff dicitur, tradidit in jus episcopalis dominationis; & sic tandem, multis nobilibus petentibus vix Præsul exoratus, absolvit eum a vinculo excommunicationis. Acceptam autem villam mox delegavit super altare sanctæ Mariæ in Gottwicensi cœnobio.

ANNOTATA.

a Adi Commentarii num. 39.

b Usque ad Anasum fluvium, vulgo Ens; a quo quidquid inde versus orientem ditionis erat ecclesiæ Pataviensis, jam ab anno saltem 1082 recuperasse Altmannum ac subinde constanter tenuisse, in Commentario diximus.

c Hoc factum refert Hansizius ad an. 1085.

d De vaticiniis Sibyllarum, & eorum auctoritate ac sinceritate legi meretur Nicolaus le NourryBenedictinus in Apparatu ad bibliothecam maximam veterum Patrum tom. 1, dissert. 12, cap. 3.

e Joannes Lambacensis hic oppido Vitam detruncat.

f Veniis, id est genuflexionibus, ut explicat Vita secunda num. 34.

g Omisisset, opinor, hæc & alia biographus, si judicii fuisset paulo castigatioris maturiorisque. Ceterum Jacob Patriarcham nemo nescit claudicasse post luctam nocturnam ex tactu nervi femoris Gen. 32. Æneam quoque Virgilius lib. 12 post inflictum in bello pedi vulnus claudicantem exhibet &

Alternos longa nitentem cuspide gressus.

h In loco S. Hippolyti, id est in cœnobio S. Hippolyti, de quo supra meminimus cap. 2 litt. e.

* al. Tiemo & Tyemo

* al. canonice

* al. doctrinæ boatu

* al. Giezi

* al. subsidunt

* al. permissus

* i. e. non abstrahitur

* al. quam

* i. e. Austriæ

CAPUT IV.
Misericordia ejus in pauperes eximia; fundatio cœnobii Gottwicensis; epistolæ Pontificum Rom. ad ipsum; obitus ejus ac sepultura.

[Beatus in pauperes profundit omnia.] Interea marchio Leopoldus a, coadunatis primoribus sui regiminis in villa, quæ Tulna b dicitur, dominium Henrici tyranni jure jurando abnegat; Altmannum præsulem magnis laudibus prædicat; omnes fautores Henrici de sua potestate expellit; omnes Apostolicæ Sedi & ejus Legato obedientes armis defendit. Unde & Henricus ira succensus, marchiam Leopoldi tradidit duci Bohemorum c, instigans eum ad odium Christi bellatorum. Dux vero animo crudelis, collectis Slavis & Barbaris *, Altmanni & Leopoldi fines hostiliter intrat; cuncta igne & ferro vastat. Cui Leopoldus cum omni populo suo in loco, qui Myriberg d dicitur, occurrit; eum ultra progredi non sinit. Ibi instructa acie, utrimque tubis clangentibus, primitus cum telis & pilis concurrunt; deinde gladios cominus stringunt: ingens ibi certamen magnis viribus geritur; multus utrimque populus sauciatus sternitur. Tandem occulto Dei judicio hostis victoria potitur: nostrates victi fugam ineunt; quos adversarii insequentes passim per campum cædentes sternunt; alios captivos cum præda abducunt; totam terram illam in solitudinem redigunt. Hac infelici strage patrata, magna fames secuta est, quæ reliquias populi consumpsit, qui manus hostium vix evasit. Qua necessitate compulsi, omnes Altmannum adeunt, alimoniæ auxilium petunt; quibus fidelis Dispensator ex intimo corde compatiens, cunctam supellectilem episcopii sui, ad ipsum usque linteamen, vendidit, & indigentibus cuncta distribuit. Unde Pater pauperum est dictus. De monte quoque Gottwicensi multa millia pauperum aluit; in quo monte cum dilectis sæpius spiritualia tractavit.

[27] Unde autem tracta sit etymologia vocabuli hujus montis, [Etymologia montis Gottwicensis,] paucis pandam lectori, ut a majoribus accepi e. Terra, quæ nunc orientalis dicitur, quondam a Gotthis inhabitata fertur: quæ gens Martem præ ceteris diis colebat; eoquod ipsa præ ceteris gentibus bellicosa erat, & ipsum Martem de sua gente originem duxisse memorabat. Hic gladium habuit longe aliis dissimilem nostræ ætatis, inexperta arte fabricatum, incredibili chalybis duritia lunatum *, ut nulla ferri materia obstaret, quin illam, ut fragile lignum, secaret. Hunc gladium Vulcanus, Græcorum in fabrili arte peritissimus, fertur fabricasse, & Marti duci Gotthorum pro munere obtulisse. Unde fabulose dicitur Mars Vulcani conjugem amasse, & Vulcanus æneis catenis Martem colligasse; quia & Mars Vulcani artem amavit, & ipse Marti arma subministravit. Quorum uterque in deum relatus est a sua gente. Hic gladius post multa annorum millia inventus ab Attila Hunnorum rege traditur; cujus terrore tota pene Europa ejus ditioni subditur. Ab hoc gladio dux Gotthorum primitus Mors est dictus; postmodum, O litera in A mutata, Mars est appellatus: Mars autem lingua eorum Wick dicitur. Ergo a Gotthis & Wick, mons vocatur Gottwick; non, ut vulgus dicit, Gottewig. In hoc monte fertur dux quidam, nomine Gotfrid, habitasse; & ibi Wick, id est Martem, deum coluisse: quod adhuc fossæ & valles testantur & antiqua ædificia vel idola ibidem reperta.

[28] Hic mons ab aliis montibus aliquo spatio disjunctus, [& impositi cœnobii descriptio;] excelso vertice nubibus pene conjunctus, situ oblongus, forma rotundus, prius silva nemorosus, nunc vineis & pomiferis arboribus consitus; prius lacunis, nunc puteis irriguus; prius pascuis, nunc ædificiis inclytus, septem ecclesiis decoratur, quia septem donis Spiritus sancti sublimatur. In uno quippe jugo cælo contiguo gestat ecclesiam sancti Georgii martyris honori constructam, cui inclusa f cum ædificiis suis conjungitur: aliam in excelsa rupe in honorem sanctæ Gertrudis g virginis erectam, cui habitaculum hospitum copulatur: tertia in planitie sui in honore sanctæ Mariæ perpetuæ Virginis sustollitur; quæ & principalis cernitur, & octo altaribus insignitur, cui claustrum Fratrum nectitur: quartam in honore sancti Benedicti erigit, cui domum infirmorum subjicit: quinta est peribolus, in honorem sancti Joannis * constructus, capellis * Fratrum conjunctus: sexta iterum est peribolus, in honore sancti Nicolai consecratus, præcelsæ turri innixus: septima in radice montis, in honore sancti Blasii dedicata, juxta rivulum præterfluentem posita: & est habitatio Sororum h, & mansio Fratrum in pistrino servientium. Et quia nostra congregatio ad octo beatitudines festinat, nunc octavam in honore sancti Gotehardi ædificat.

[29] Hic mons in Norico Ripensi situs, primatum tenet inter montes circumjacentes ab amœnitate, jucunditate, fertilitate & salubritate. Et i quia Noricum hic sæpe nominamus, etymologiam ejus, [uti & Norici Ripensis, in quo situs est mons ille.] si placet, exprimamus. Bavari traduntur ab Armenia oriundi; qui cum magna multitudine, de finibus suis egressi, hanc terram sunt ingressi, & expulsis Aboriginibus, pro eis ibi habitaverunt, & terram ex nomine ducis sui Bavari Bavariam nominaverunt. Hanc post multos dies Norix, filius Herculis, expugnans, Noricum ex suo nomine vocavit; in qua etiam civitatem Tiburtinam, quæ nunc Ratispona dicitur, ædificavit. Ideo scilicet vocatur Ripensis, quæ nunc orientalis dicitur, quia subductis montibus, ripa Danubii undique vineis & arboribus fœcundatur. Sed qualiter hic mons ad tantam profecerit gloriam, paucis expediam.

[30] [Quomodo fundarit Beatus monasterium Gottwicense.] Cum Præsul sæpe dictus, & adhuc sæpius dicendus, Altmannus quadam die in villa Mauttarum k dicta resedisset, & amœnum montem eminus vidisset; quæsivit ex illius loci incolis qualitatem illius montis. Qui cum ei quædam pene incredibilia narrarent, mulam suam sterni jussit, & multa turba comitatus, stricto ac prærupto calle lætus ascendit montem, quodam, ut reor, præsagio; quia nimirum per arctam & angustam viam erant cælum ascensuri, qui ibidem Deo erant servituri. Itaque, monte lustrato, cernens locum spatiosum, aptum ad construendum monasterium, statim fixit ibi tentorium; & succisa silva, quæ tunc temporis densa ibi succreverat, inchoavit ædificare oratorium. Cumque in ambiguo esset, in cujus Sancti honore attitulari debuisset, aliis consiliantibus hoc in honore sancti Michaëlis archangeli dedicari, quia ipse sit præpositus paradisi; aliis consiliantibus econtra, hoc nomine sancti Petri templum attitulari, eoquod ipse sit janitor cæli; repente & inopinate venit quidam nuntius, Bohemorum a ducibus missus, afferens Episcopo tabulam egregie cælatam & pretiosam, in qua imago sanctæ Dei Genitricis Virginis Mariæ Græco opere formabatur; quæ adhuc in eadem ecclesia pro reverentia servatur. Hanc Deo amabilis Pontifex deosculans, quasi missam divino oraculo, incipiens “Te Deum laudamus” locum protinus assignavit sanctæ Mariæ titulo. Tabulam vero in quercum, quæ adhuc ante altare stabat, suspendit, quoadusque totum opus basilicæ perfecit. Quæ sublimiter perfecta, & celebriter ab ipso dedicata, multis allodiis l est ab eo dotata, multis ornamentis ditata. His ita rite celebratis, undique Religiosis Fratribus congregatis, vitam communem sub regula sancti Augustini instituit; locum cuidam prudenti viro, nomine Ottoni, commisit; qui injunctum sibi officium strenue complevit. Post hunc suscepit regimen Conradus Præpositus, cujus mentionem fecimus *, vir morum gravitate valde honorabilis, & omnium morum probitate laudabilis: hujus sapientia locus ædificiis & divitiis crevit, & prædiis, beneficiis, & honestis viris profecit eximie.

[31] [Epistolæ Pontificum Rom. ad B. Altmannum,] Extant plures epistolæ a Romano Pontifice Altmanno episcopo missæ; ex quibus aliquas huic operi inserimus, alias propter fastidium præterimus. Saxones parti B. Petri faventes, Rudolphum ducem regem constituerunt *, per quem vesaniam Henrici represserunt. Rudolpho autem interfecto *, festinabant principes alium regem pro eo constituere, quo possent gladium Henrici suis cervicibus impendentem repellere. Quos Papa monet, ne improvide, sed consulte idoneum regem eligant, qui sibi debito jure obediat, scribens Altmanno episcopo hoc modo: “Gregorius Episcopus, Servus servorum Dei, dilecto in Christo Fratri coëpiscopo Pataviensi Altmanno, & venerabili Hirschaugiensi * abbati Wilhelmo salutem & Apostolicam benedictionem. Prudentiæ Vestræ gratulamur, quod, sicut oportebat, nuntiare nobis vera studuistis m”. Item aliam epistolam mittit eidem, in qua ei hanc potestatem concedit, ut presbyteros in fornicationem lapsos, si vere pœnituerint, in pristinum gradum restituat; si negligentes & inutiles, eos penitus abjicat n. Cujus textus talis est: “Gregorius Episcopus, Servus servorum Dei, dilecto in Christo Fratri Altmanno, Pataviensi episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Interrogavit nos religio vestra de sacerdotibus in fornicationem lapsis, aliisque criminibus irretitis, consulens, quidnam de illorum gradu foret censendum”.

[32] Item aliam epistolam eidem pro tuenda Ecclesiæ libertate mittit, [& earum occasiones.] cujus textus est: “Gregorius Episcopus, Servus servorum Dei, dilecto in Christo Fratri Altmanno, Pataviensi episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Quia te credo sincero corde amare pro Deo sanctæ Ecclesiæ honorem & libertatem, volo & præcipio, ut summopere cum clericis tuis vel laicis, qui ad hoc apti videntur, procures, ut Sponsa Christi non habeatur amplius pro ancilla”. Item aliam ei epistolam mittit, in qua ei rigorem canonum pro tempore flecti permittit, cujus hic est textus: “Gregorius, Servus servorum Dei, dilecto in Christo Fratri Altmanno, Pataviensi episcopo, salutem & Apostolicam benedictionem. Ex quo a nobis discessisti, Frater charissime, aliquoties legatos ex tuo nomine ad nos venisse meminimus”. Item Urbanus Papa mittit ei epistolam, in qua mittit ei Pallium, Tyemoni archiepiscopo, suis manibus consecrato o, deferendum; cujus hic est textus: “Urbanus Episcopus, Servus servorum Dei, charissimo Fratri Altmanno, episcopo Pataviensi, salutem & Apostolicam benedictionem. Strenuitatem tuam in Dei rebus & Ecclesiæ laboribus audientes, in Domino gaudemus, & ideo preces vestras in his, quæ contra morem nostræ videntur Ecclesiæ, audivimus p”.

[33] Nunc quem finem vitæ sortitus sit Altmannus episcopus, [Moritur B. Altmannus,] breviter, ut accepimus, explicabimus. Transactis in episcopatu viginti sex annis q, examinatus ut aurum in camino tribulationis, in villa, quæ Zeislmaur r dicitur, febre corripitur, a religiosis viris oleo consecrato perungitur, & sic dominicis Sacramentis munitus, omnes sibi subditos benedicens, vinculis carnis lætus absolvitur [anno Domini millesimo nonagesimo primo, sexto Idus Augusti. Et sic obiit Altmannus venerabilis ac beatus s,] mundo flente, cælo gaudente, ab angelis susceptus, in præparatam sibi a Deo mansionem inducitur. Mox rumor circumquaque volitat, obitusque amabilis Pastoris ovibus omnibus nuntiatur. Quæ lingua explicare poterit, quantus populus ad ejus exequias confluxerit? Accurrit ad extinctum Præsulem tota pene patria: luctu & planctu replentur omnia. Vix tandem a mœstis Christi sacerdotibus venerandum corpus tollitur, ac multa turba nobilium & plebeiorum comitante, cum magna gloria in montem Gottwich defertur; ubi occurrit ejulans ei caterva Fratrum, cum magno fletu dans mugitum & ejulatum; charissimum Patrem cum lugubri cantu excipit; turbamque pauperum ob ejus memoriam abunde reficit.

[34] Fama mox per populum volat; pauperes & divites ad obsequium Episcopi vocat: omnes dolore percussi, [& maximo concursu sepelitur in ecclesia Gottwicensi.] certatim ruunt; proceres cum plebibus cursim veniunt: inter quos venerandæ memoriæ archiepiscopus Theymo t, ab ipso Altmanno olim u consecratus (postea Hierosolymam petens, a Paganis occisus & martyrio coronatus est) ad dilecti Amici venerabile corpus anhelus, lacrymas ubertim cum omni clero & populo fudit; Hostiam laudis pro anima ejus cum devotione Deo obtulit. Corpus vero cum debito honore in ecclesia sanctæ Dei Genitricis semper Virginis Mariæ terræ traditur: cujus sepulchrum dignatus est Dominus miraculis celebrare, per quæ voluit ejus merita populis declarare x.

ANNOTATA.

a Hoc anno 1081 accidisse probavimus in Comment. num. 34.

b Tulna, vulgo Tuln, oppidum est inferioris Austriæ ad flumen synonymum, ubi fere in Danubium influit; distatque Vienna in occasum quinquecirciter leucis Germanicis.

c Duci Bohemorum, qui tunc erat Wratislaus.

d Myriberg, alii Muoriberch, Moriberch, Meurperg, Maurenberg &c., nunc vulgo Meylberg. Vide Commentarium num. 37, & Hansizium pag. 272.

e Quæ sequuntur hoc numero, fabulosa diximus esse tom. 6 Junii, part. 1, pag. 151.

f Inclusa, id est ædes, aut cella, in quam amore solitudinis monachi quidam sese non exituri concludebant; quos propterea inclusos appellabant. De his multa Cangius in Glossario. Vide etiam infra num. 38. In Vita secunda num. 50 vocatur quoddam arctum habitaculum.

g S. Gertrudis etiam legit Joannes abbas Lambacensis; at Pezius, Erindrudis; &, ni fallor, melius; quia notior hæc ibi ac celebrior erat, quam illa; ut facile colliges ex Actis S. Erindrudis sive Erentrudis virginis & abbatissæ Nonnenbergensis prope Salisburgum, quæ illustravimus ad diem 30 Junii. Favent Chronica in Comment. num. 28 citata.

h Et est habitatio Sororum. Cuspinianus in Austria, ubi de abbatibus agit & cœnobio BenedictinorumGottwicensi, hæc subdit: Cui annexum est monasterium, ut vulgo loquimur, monialium, bene provisum redditibus & censibus.

i Quæ hic narrat biographus, iisdem omnino verbis refert Lazius de Gentium migrationibus pag. 28 ex libro Annalium vetusto. Nobis talia non videntur, ut longo commentario digna sint explicari. Adeat, qui similibus delectatur, vel Aventinum in Boiorum Annalibus, vel ipsum Lazium in opere memorato: uterque copiosos habet indices, per quos facile singula reperiantur.

k Mauttarum; Pezius, Mutar; Joannes Lambacensis, Mautern, ut hodieque nuncupatur. De hoc oppido redi ad Comment. num. 36. Habebat ibi tum hospitium Altmannus; at nondum stabilem habitationem, ut postea: alioqui non adeo peregrinus fingi posset in proxima vicinia. Vide commentarium num. 28 & seqq.; ubi actum est de primordiis monasterii Gottwicensis.

l Allodiis, id est, fundis patrimonialibus, nemini, ut feuda solent esse, obnoxiis. Vide Lexica juridica.

m Exstat integra hæc epistola inter Gregorianas apud Labbeum Conciliorum tom. 10, col. 278, sub anno 1081. Nota vero, quæ hoc & seq. numero referuntur hic & apud Pezium, desiderari in editione Joannis Lambacensis.

n Ex hoc argumento consequi videtur, ut hæc epistola præcedentem antecesserit; cum sit illa severior.

o Adi Commentarium num. 41, ubi S. Thiemonem archiepiscopum Salisburgensem ordinatum a B. Altmanno diximus anno 1090.

p Utinam prodeant aliquando, sicubi forte latent, hæ omnes epistolæ, aliæque plures, quas biographus noster Gottwici olim aut alibi vidit, & propter fastidium prætermisit: neque enim dubium esse potest, quin longe plurimas ad eum dederint summi Pontifices, quorum per tot annos in tanta rerum Germanicarum & ecclesiasticarum vicissitudine ac tumultu legatione tam strenue functus est. Earum unam tantum alteramve assignavimus in Commentario.

q Viginti sex annis. Totidem sunt, & quidem completi a mense circiter Julio anni 1065, cum episcopatum suscepisse diximus, usque ad mensem Augustum anni 1091.

r Zeislmaur, habet etiam Joannes Lambacensis; at Pezius in Vita prima, Zeizinmure, in secunda, Zaizinmure, pro quo Stengelius corruptissime Zarzimor: Bruschius Zeysselmaur. Baudrantio est oppidum Norici olim, Latine Cetium & Cetia dictum, nunc pagus Austriæ inferioris ad Danubium fluvium, ubi recipit Antzespach amnem vix duobus milliaribus Germanicis Neoburgo, quatuor vero Vienna, in occasum distans; Gottwico autem versus ortum quinque circiter.

s His uncinis inclusa non habet editio Peziana; sed nostro apographo consonat Joannes Lambacensis, & Vita secunda num. 44, imo & Bertholdus Constantiensis, Altmanno synchronus; &c. Præterea idem annus ex editione prioris Vitæ Peziana manifeste colligi debet ex eo, quod Beatum obiisse notet, Transactis in episcopatu XXVI annis, si conferatur cum dictis in Commentario num. 25.

t De S. Theymone, Thiemone, seu Theodmaro vide Commentarium num. 41.

u Olim non legitur in aliis exemplaribus: & huc videtur male intrusum; cum hæc ordinatio peracta fuerit anno 1090.

x Hic desinit editio Joannis Lambacensis.

* al Bawaris, & recte.

* al. limatum

* al. Joannis Baptistæ

* al. capitulo

* num. 3

* anno 1077

* anno 1080

* al. Hirsaugiensi

CAPUT V.
B. Altmanni jam sepulti miracula quædam & apparitiones.

[Dæmoniaci, muti, claudi, cæci, mente capti &c.] I. Quidam namque clericus a dæmone obsessus, multis trahentibus, vix ligatus ad ejus tumulum est perductus: qui dum omnia clamore & diro fœtore repleret, & Fratres obnixe pro eo orarent, subito obsessus corruit; videntibus omnibus, scarabeum nigrum evomuit, qui protinus nusquam comparuit; & cunctis Fratribus Deum laudantibus, qui advenerat ligatus & insanus, recessit a nexibus corporis solutus, & mente sanissimus.

II. Item quædam puella immundo spiritu invasa, a parentibus est ad tumulum beati Viri adducta; quæ sine mora a dæmone liberata, recessit a nexibus corporis soluta & mente sanissima.

III. Item quædam puella immundo spiritu invasa, a parentibus est ad tumulum beati Viri adducta, quæ sine mora a dæmone liberata recessit cum maximo gaudio sana a.

IV. Item puella per aliquot annos lumine privata, ad sepulchrum Episcopi est illuminata.

V. Quædam mulier habuit filium parvum, a nativitate mutum & claudum; quem illuc deferens, juxta sepulchrum Episcopi posuit: ipsa cum fletu de templo exiit: post pusillum puer loquelam & gressum recepit, & post matrem incolumis clamando cucurrit; at illa laudabat Deum in cælis, qui in Sanctis suis est mirabilis.

[36] [ad Beati tumulum liberati.] VI. Quidam miles per sex annos mente captus, ad sepulchrum ejus nesciens advenit; sed mente recepta, sanus & sciens recessit.

VII. Alius homo curvus scabellulis innixus, venit illuc repens; sed incolumis factus, abiit erectus & gaudens.

VIII. Quidam toto corpore debilis vix baculo sustentatus, tumbam Antistitis adiit, sed infirmitate per beatum Virum depulsa, baculum deposuit & sanus abiit.

IX. Quodam tempore magna & sæva tempestas venti & turbinis orta, montes concussit, tecta domorum, ecclesiarum, & turrium excussit. Qua graviter tonante & omnia perturbante, quidam Frater mente captus, in oratorium sancti Michaëlis viginti pedes pene altum ascendit, nobis b insciis, sed interim nocturnales laudes canentibus, de alto lapsus, in pavimentum decidit; sed vivus est sublatus, licet non diu victurus: nam eadem die post sacri olei unctionem & sacri Corporis Christi communionem vitam finivit. Quis dubitat, hoc meritis beati Viri adscribendum, qui cadenti supposuit intercessiones manuum *; ne sanguine collapsi hominis pavimentum violaretur, & sic, necessitate cogente, ecclesia denuo dedicaretur c?

[37] [B. Altmannus per visum accusat Regimarum ep. Patav.;] Visionem d cuidam Fratri spirituali divinitus revelatam de Altmanno episcopo, & Regimaro ejusdem sedis prælato, silentio non præteribo. Qui Regimarus tertius post eum episcopus, vir admodum in secularibus peritus, in spiritualibus minus eruditus, terrenis inhians, pecuniam undequaque congregans, subito reliquit alienis divitias suas, & nihil invenit nisi miserias & tenebras. Visio autem talis erat. Videbatur sibi, quod Romæ esset in concilio, & Altmannus cum coëpiscopis sedisset infulatus cultu eximio: qui consurgens stetit in medio, petens prolocutorem ab Apostolico. Cui cum data esset copia fandi, protulit coram omnibus verba sceleris infandi, dicens: Altmannum Pataviensem episcopum in cœnobiis & parochiis statum bene dispositum reliquisse; sed Regimarum, sedis suæ invasorem, omnem religionem in eo destruxisse. Ipse autem Regimarus stabat a longe timore perterritus, tristis & pallidus, pannosis vestibus indutus. Itaque Apostolicus super hac re interrogans e episcopos justitiam, accepit ab omnibus damnationis sententiam: qui eodem anno incidit in infirmitatem, in qua duravit usque ad mortem f.

[38] [alteri apparet gloriosus:] Aliam visionem de eo nullo modo silebo, quam multis profuturam spero. Quidam habitu secularis, sed fide & actione spiritualis, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, raptus est ad inferni loca; ubi vidit multa intolerabilia judicia & supplicia; in quibus multos principes & mediocres, quos hic cognovit, vidit; a quibus multa audivit, quæ postea nobis retulit: scilicet pro qua culpa essent, & pro qua culpa ibi essent. Deinde ductus est in campum florum, odore & luce clarissimum, millibus lætantium plenum. Erat mons marmoreus omni amœnitate conspicuus, in quo affirmabat se vidisse Gottwicense monasterium maximo splendore coruscum: in quo vidit [B. Altmannum] cum Fratribus, quos hic cognovit, summa vultus & habitus honestate fulgidum, multa cum eo locutum. Eodem schemate Sigilbertum g cum Annone h episcopo & suis Fratribus vidit, a quibus multa mandata accepit, quæ postea reversus, retulit.

[39] Jam videtur tempus esse, ut suspensis auditoribus promissum solvam, [item alteri apparens, jubet Gottwicense cœnobium reformari;] & qualiter canonica vita in monasticam vitam permutata sit, evolvam i. Tempore venerandi præsulis Altmanni venit in montem Gottwick quidam presbyter religiosus, natione Scotus, professione monachus, nomine Joannes; quem Episcopus ob religionem vitæ valde dilexit, & eum juxta ecclesiam sanctæ Mariæ semper Virginis Inclusum fecit: hic verbo & exemplo multum loco profuit. Defuncto Episcopo venerabili, inimicus homo, qui super bonum triticum ab Altmanno seminatum, seminavit zizania, & bonam famam fugavit de monte, & infamem fecit. Namque viri impudici de locis suis aut expulsi, aut fugitivi, in Gottwich propter rerum inopiam confluxerunt; qui sub obtentu Religionis, quam specietenus prætulerunt, suscepti sunt. Horum infandis actibus cœpit locus infamari & a gloria prioris status obfuscari. Cumque in dies infamia longius & latius crebresceret; & non modo claustralis religio, sed ipsum vulgus montem abhorrerent, eidem Joanni Incluso Altmannus episcopus in somnis infulatus apparuit; ut locum de cœno purgaret, & ut fœtorem stercoris de monte extergeret, admonuit.

[40] At ille visionem intelligens, & Præposito Fratrum rem aperiens, [item alteri, qui canonicis mutatis in monachos, ibi factus est abbas;] jussit turpes de monte ejici; deceptos vero ab eis jussit pœnitentiæ subjici. Qui cum infamiæ notam non possent effugere, cogitaverunt omnes locum relinquere. Quo comperto, Joannes Inclusus dedit consilium, ut mutarent habitum, & sic evaderent tam infamis facti opprobrium. Fit consensus omnium; eligitur professio monachorum. Mox Conradus Præpositus hujus rei gratia mittitur Romam, ut ab Apostolico impetraret hujus mutationis licentiam. Qua impetrata, cum gaudio remeat; Dedalrico * bonæ memoriæ episcopo, Altmanni successori, consensum Romani Pontificis nuntiat; consilium suum super hac re postulat Anno MXCIII k: cujus consilio Hartmannus, cujus superius mentionem fecimus l, abbas eligitur; cujus religionis & eloquentiæ fama ubique divulgabatur; qui tunc temporis in monasterio sancti Blasii m prioratus officio fungebatur. Huic Hartmanno, ut ipse postea retulit Fratribus, episcopus Altmannus in eodem loco sancti Blasii in somnis apparuit; virgam pastoralem ei, & locum Gottwicensem commendat.

[41] Igitur Hartmannus, cunctis flentibus, de sancto Blasio cum Religiosis viris in Gottwich proficiscitur; ubi ab omnibus favorabiliter excipitur; [Hartmanno scilicet, cujus hic elogium] ab Udalrico episcopo abbas præficitur: sub quo omnes monachicum habitum sumunt; sancti Benedicti regulæ colla devoti submittunt; fit magna lætitia in populo dicente: Quia hæc est dexteræ Excelsi mutatio. Hartmanni exhortatione multi nobiles, relicto seculo, ad Deum convertuntur: multa prædia & beneficia per eum monasterio conferuntur. Hic honorem loci ædificiis, libris, picturis, palliis, & Religiosis viris ampliavit; & tempora sua honestate suaque probitate perornavit: erat enim summo Religionis studio deditus, prudentia tam seculari, quam spirituali eximie præditus; copiosa disertus eloquentia, morum exuberans elegantia. Unde principibus totius regni erat acceptissimus, & ipsi regi Henrico V familiarissimus; qui & eum in archiepiscopatu Juvavensi sublimari disposuit; sed zelus Udalrici Pataviensis episcopi eum prohibuit, qui eum dignitate sibi præferri doluit. Rex tamen eum in regali abbatia Campedonensi n præfecit; & episcopus Augustensis eum abbatiæ sancti Udalrici o prætulit; nec non dux Carinthiæ abbatiam sancti Lamberti ei commisit. Propterea * Papa Urbanus eum valde familiariter habuit, eumque Gebehardo Constantiensi venerabili episcopo in Apostolica legatione adjutorem constituit; cui & hanc epistolam misit: “Urbanus Episcopus, Servus servorum Dei” &c. Item Paschasius * Papa litteras ei mittit, in quibus eum & sibi subditos a communione excommunicatorum prohibet; quarum textus hic est: “Paschasius Episcopus, Servus servorum Dei, charissimis Fratribus Hartmanno abbati Gottwicensi, & ejus congregationi, salutem & Apostolicam benedictionem. Cælum & terra transibunt; verba autem Dei non præteribunt. Ipse enim prædixit, quod cernimus, quod quotidie experimur; quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum” &c.

[42] [insigne texitur; ut cui etiam secundo Beatus apparuerit:] Uterque autem Papa dedit ei ad Gottwicum privilegia; quæ usque hodie servantur in ecclesia; quæ & imperator Henricus suo chirographo confirmavit: qui & ipse quamdam insulam ob Hartmanni petitionem sanctæ Mariæ delegavit. Ex hujus disciplina sunt multi abbates in diversis locis constituti, qui omnes vestigia magistri sui secuti sunt in virtutibus. Inter quos discipulos Henrici regis filius o claruit, qui ad episcopatum Spirensem electus fuit; sed morte præventus, apicem regiminis minime obtinuit. Erant sub illo & alii viri prædicandi, ingenio & artibus præditi, scriptores, pictores, sculptores, fusores & aliis artibus præclari. Hic abbas quodam tempore passus est capitis gravem dolorem; cui Altmannus episcopus in somnis apparuit; quid pateretur, inquisivit: qui, caput sibi dolere, respondit: Episcopus vero blanda manu caput tetigit, & continuo dolorem depulit. Abbas autem ut evigilavit, nullum dolorem sensit. Cum domnus Hartmannus regimen Campedonensis monasterii teneret, interim nobilis Frater, Erchinfridus nomine, abbatiam in Gottwich ex consensu Hartmanni & Udalrici episcopi, & electione Fratrum regebat. Hic primitus laicus in armis vivens, deinde seculum relinquens, litteras studiose didicit, & usque ad nomen abbatis pervenit, qui & bona monasterii in multis auxit p.

[43] [huic successere Nanzo, Chadehoch,] [Hartmanno autem obeunte, quidam ex Fratribus, Nanzo nomine, regimen abbatiæ suscepit, qui prius per plures annos Prioratum tenuit; vir admodum providus, gravis moribus, in secularibus & spiritualibus peritus. Hic etiam locum pluribus libris & ædificiis honestavit, & gregem commissum bonis exemplis illustravit.

Post hunc custos ecclesiæ, Chadehoch q nomine, ex liberiore genere natus, omnium Fratrum electione, & Regimari episcopi (Udalrici successoris) consecratione est abbas ordinatus. Qui & ipse nihilo minus ecclesiam libris & velis & aliis ornamentis venustavit; prædiis, vineis, possessionibus satis locum sublimavit.

[44] [Gerhohus, & Wernherus.] Quo decedente, successit Gerhohus, vir nimiæ mansuetudinis & humilitatis, genere clarus, scientia præditus, moribus gratus. Hujus temporibus in expeditione Jerosolymitana obiit dominus Reginbertus, Pataviensis episcopus; cui successit in episcopatu filius Luitpaldi marchionis Cuonradus. Hic secundo ordinationis suæ anno, suggestione quorumdam Fratrum nomen & locum abbatis appetentium, multis eumdem abbatem injuriarum molestiis afflixit, regimenque susceptum deponere coëgit. Videns enim ipse abbas episcopum sibi nimis infensum & infestum, quia erat vir magnæ humilitatis & mansuetudinis, majori cessit, nomenque abbatis & curam episcopo resignavit. Obiit autem eodem depositionis suæ anno, Fratribus, quorum instinctu depositus fuerat, multis tribulationum & infirmitatum doloribus & ærumnis, Domino illis vicem reddente, post mortem suam afflictis. Episcopus vero ex ministerialibus Ratisponensis ecclesiæ Wernherum constituit abbatem, ætate juvenem, scientia clarum, morum honestate & probitate decoratum. Hic quorumdam malivolorum diabolicis consiliis occisus r, quia immatura morte præventus, nihil dignum memoria facere potuit; nisi quod regularis tramitis normam in aliquibus dilapsam reformavit, quantum valuit.]

ANNOTATA.

a Tertium hoc miraculum videtur idem esse cum præcedenti. Itaque neque apud Pezium in hac Vita, neque usquam in Vita secunda ponitur.

b Nobis insciis. Hinc iterum liquet, biographum, cum res hæc accidit, Gottwici monachum fuisse.

c Bonus vir fuit biographus noster, qui ecclesias pollui crediderit fortuita & improvisa effusione sanguinis humani, absque ullius injuriæ aut peccati interventu: nam quid hic peccasse potuit infelix Frater, si mente captus erat?

d Visionem hanc, & aliam numero proximo sequentem etiam habet Pezius; sed omittit utramque Vita secunda.

e Apostolicus interrogans, nominativus est absolutus pro ablativo; & in medii ævi scriptoribus frequentissime recurrit.

f Obiit Regimarus anno Christi 1138; unde collegimus in Commentario num. 13, hunc auctorem scripsisse posterius. At enim, inquis, quæ hoc numero, imo quæ hoc toto capite quinto narrantur, non sunt auctoris primigenii, qui opussuum Cholhocho obtulit; sed recentioris alterius. Deinde hæc ipsa visio non satis congruit cum gestis Regimari apud P. Hansizium in episcopis Pataviensibus; & ab invidis conficta videtur. Hoc secundum caput facile crediderim a malevolo quodam impostore, aut phantastici nimium cerebri Fratre confingi potuisse, vel e somnio colligi, & credulis monachis persuaderi: sed primum illud qui probabitur? Duplici, ais, argumento: primum petitur ex editione Joannis Lambacensis, in qua primigenii auctoris narratio terminatur per numerum nostrum 33. Respondeo, miseram esse editionem illam, & in ea Vitam genuinam turpiter mutilari. Turpiter, inquam; quia ex ipso Prologo biographi, qui in editione illa commodum amputatus non est, & in quo totius operis partitio describitur, mutilatio manifestissime deprehenditur. Adi Comment. num. 13. Alterum argumentum ducitur ex stylo, qui hic passim Rhythmicus appareat; non item ante caput quintum; adeoque diversos arguat scriptores. Respondeo, neque hic ubique Rhythmos affectari, neque nusquam antea. Imo in ipso Prologo stylum hunc suum esse, prodit auctor his Rhythmis:

Ab his itaque, qui præsentes viderunt,
Et ejus obsequio familiariter adhæserunt,
Quælibet ejus gesta investigabo,
Et hæc posteris insinuare curabo.

Sic num. 3 narrat, quod multi nobiles adierint Hierosolymam

Invisere sepulcrum Domini,
Quadam vulgari opinione decepti,
Quasi instaret dies judicii.

Similia sequentibus numeris 4, 5, 6, 7, 9, 10 &c. passim occurrunt. Atque adeo ex Rhythmico stylo qui observatur hic illic in capite 5, sequi potius videtur, ut qui illud composuit, idem omnino præcedentia composuerit; quam contra.

g Sigilbertum episcopum tempore B. Altmanni fuisse in Austria comperit Hansizius in Altmanno pag. 267, sed, ut ibidem testatur, nondum satis sibi notum. Pezius hoc loco non Sigilbertum legit; sed Sigiberch; quod auget tenebras, quas ego me fateor nondum posse discutere.

h Forte S. Annonem indicat archiepiscopum Coloniensem, seculo XI inclinante celeberrimum, cujus Acta refert Surius ad diem 4 Decembris.

i Nimirum hoc biographus promiserat in Prologo.

k Anno MXCIII. De sunt hæc in editione Peziana. Vide mox litteram m.

l Hartmannus, cujus superius &c. Nusquam Hartmanni supra mentionem facit auctor, præterquam num. 8. Ergo idem utrobique Hartmannus est; qui proinde post calamitatem cœnobii S. Nicolai, cujus fuerat Præpositus, & post obitum Rudolfi imperatoris, cujus egerat sacellanum, ad institutum S. Benedicti transiit.

m In monasterio S. Blasii. De hac re ita Bertholdus Constantiensis in Chronico ad annum 1094: In Nigra sylva, in loco qui de S. Blasio cognominatur, monasterium in honorem ejusdem Sancti a fundamentis cœpit ædificari III Idus Septembris… Ipsa quoque die inceptionis hujusmodi ædificationis dominus Otto, venerabilis abbas, ejusdem loci Priorem, dominum Hartmannum, in Orientale regnum … cum aliis confratribus suis direxit, ad novam abbatiam in episcopatu Pataviensi, in loco, qui Cotewich dicitur, instituendum, &c. Hinc patet primo, recte notatum esse mox assignatum in Actis hoc numero annum MXCIII; patet præterea, errare Bucelinum Germaniæ sacræ part. 1, pag. 202, cum ait, Hartmannumex Priore cœnobii S. Blasii Admontensis (quod est in Styria, non in Nigra silva) designatum fuisse primum cœnobii Gottwicensis abbatem.

n In regali abbatia Campidonensi, quæ usque adeo excellit apud Suevos, ut censeatur facile princeps in Germania. Describitur a Bruschio Monasteriorum Germaniæ centuria prima, a fol. 25, a Carolo Stengelio in Monasteriologia. Abbatum series est apud eumdem Bruschium a fol. 28, apud Bucelinum Germaniæ sacræ part. 2, pag. 20; ac tandem apud Franciscum Petrum in Suevia ecclesiastica pag. 228; sed in ea nusquam apparet Hartmannus hic noster.

o Itaque refertur in catalogo abbatum cœnobii SS. Udalrici & Afræ apud Bruschium citatum fol. 137, Bucelinum Germaniæ sacræ part. 2, pag. 90, Khammium Hierarchiæ Augustanæ part. 3, pag. 31; sed omnes isti præfecturam ejus illam ordiuntur anno 1094; finiunt 1096: quæ & alia ibidem notata non videntur cum hac historia nostra consistere. Sed enim hæc & quæ sequuntur, minus ad B. Altmannum pertinent, quam ad monasterium Gottwicense: ad hujus proinde Annalistam (quisquis est) enodanda remittimus.

p Hic desinit in exemplari nostro narratio primæ Vitæ: nam quæ continuo in eodem subjunguntur: His itaque explicitis, redeundum arbitror &c. non sunt hujus auctoris; sed alterius qui Vitam secundam composuit; in qua legi possunt iisdem omnino verbis a numero 54 usque ad finem. In editione primæ Vitæ Peziana protrahitur eadem Vita per duos numeros, quos hic uncinis inclusos adjicio; sive ejusdem sint scriptoris additamentum, sive diversi; de qua re dictum est in Commentario num. 15.

q Chadehoch, idem, qui Cholhochus, cui Vita in principio dedicatur.

r Anno videlicet Christi, secundum Peziani catalogi calculos, 1155.

* al. intercessionis manum

* al. Udalrico

* al. præterea

* al. Paschalis

VITA ALTERA
Auctore incerto, sed Gottwicensi, ex editione Tengnagelii, collata cum Ms. Pataviensi, & cum editione Hieronymi Pezii.

Altmannus episc. Pataviensis (B.)

BHL Number: 0314

EX IMPRESSIS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Altmanni miracula] Conditor ac gubernator rerum universarum, de quo Scriptura testatur, quod præcipit soli, & non oritur; & claudit stellas quasi sub signaculo; ipse ad temperandam hujus noctis caliginem, quæ nostris temporibus profundior inhorruit, ea luminaria, quæ posuit in firmamento, ut luceant super terram, nonnumquam clarius effulgere; & quæ dudum sibi tantum interluxerunt *, cum jocunditate etiam hominibus clementer facit innotescere. Inter quæ ego non immerito numerarim B. Altmannum, Pataviensis ecclesiæ venerandum antistitem; qui post occasum hujus mortalis vitæ inter sidera cæli collocatus, tam crebro nobis a desuper novo micat splendore; videlicet in virtutibus & signis, quæ per eum operatur mirabilis in Sanctis suis Deus: ut non incongrue ad eum B. Job dixisse judicem; cum te consumptum putaveris, orieris, ut lucifer. Ad ejus enim merita declaranda fugiunt dæmones, paralytici curantur, illuminantur cæci, contracti restituuntur, & variarum pelluntur damna incommoditatum. Erisne ergo, præsens ætas, adeo cæca, ut tanti luminis claritas, quo Deus illustrat & mirificat Sanctum suum, ingratos oculos tuos non perstringat? Non conterreat? Non ad se attendere faciat? Dixerit hucusque generatio prava & exasperans: Signa nostra non vidimus; jam non est propheta. En, qui facit nobiscum signum in bonum & consolatur nos per merita Famuli sui, innovat signa & immutat mirabilia usque ad diem hanc.

[2] Ergone dubitabis de Viro hoc, o incredule, quod ipse non introierit in potentias Domini, qui tam potenter adesse non tardat supplicibus suis? [de ejus sanctitate dubitare non sinunt.] Non quidem audis vocem, umbram non vides, manum non sentis, ut quondam in Apostolis ægri audiebant, videbant, & sentiebant: & tamen sentis beneficia, & ad invocationem ejus pristina gaudes incolumitate. Crede igitur, apud Deum vivere, & apud eum plurimum posse, quem tibi tua sanitas probat etiam invisibiliter affuisse. Proinde crede Sanctum, prædica probatum, qui jam non se; sed quem Deus commendat: qui jam non de se ipso testimonium dicit; sed cui dant testimonium tres qui sunt in cælo, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus. Itaque si leprosi, qui habitabant in porta Samariæ, semetipsos arguunt, si diem boni nuntii taceant civitati; multo magis nos arguendi & incredulitatis atque ingratitudinis peccato erimus notandi, si Ecclesiæ Dei tantas Dei laudes, tanta hujus Sancti præconia, tantum apud nos repositum thesaurum invideamus vel abscondamus.

[3] [Hæc Vita quomodo & unde sit composita.] Conabor quamobrem vestris victus & adjutus precibus, reverendi domini & Fratres, scribere aliquid de vita & miraculis tanti Pontificis, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, quæ mihi nulla est, & quam ego cum Apostolo stultitiam novi fore apud Deum; sed sermone simplici & pio proponam lectori, quidquid ex antiquioribus quibusdam scriptis b, recentique memoria vos filii veritatis indicaveritis & astruxeritis. Scribere autem quæ ad rem non pertinent, & amplificandi causa a narratione longius digredi, nec vos petitis, nec ego spondeo. Spondeo vero si quid in his scriptis corrigendum, mutandum, aut tollendum æstimaveritis, id æquum mihi non turbare animum: quippe qui nec amicis, quorum oculi non sunt columbarum, sed aquilarum, hæc carpenda nego; pro quibus nullam quæro gloriam; sed tantum vobis debitam exhibere obedientiam, & ejus de quo scribimus, apud Deum intercessionem & misericordiam.

ANNOTATA.

a Ex hoc & aliis pluribus locis colligimus, biographum hunc fuisse Gottwicensem. Vide mox iterum num. 2 in fine, ubi Beati corpus appellat tantum APUD NOS repositum thesaurum.

b Ex antiquioribus quibusdam scriptis; hoc est ex Vita prima. Consule Commentarium num. 19.

* al. intus luxerunt

CAPUT I.
Beati natales & gesta ante episcopatum, diu prædictum, ac tandem collatum.

[Beati patria, nobilitas, eruditio, humilitas;] Beatus igitur Altmannus de gente Saxonum oriundus; nihil tamen ferum, aut saxeum ab illa didicerat natione; sed tamquam gemma pretiosissima, quæ ex auro fulgentior nitet, sic ille claris parentibus in omni bonitate & honestate clarior effulsit. Qui liberalibus traditus studiis, eo intus aspirante & docente qui docet hominem scientiam, tam divinis quam philosophicis elegantissime institutus est disciplinis. Et licet nonnullos scientia hæc inflet; hunc tamen Virum illa non inflabat; sed ornabat, sed commendabat. Longe fuit & alter ab his, qui plus sapiunt, quam oportet sapere; qui fastu scientiæ suæ spernunt simplices & conculcant humiles. Alioqui nisi humilibus assensisset, & nequaquam alta sapuisset, quomodo intrasset in eum Spiritus sanctus ille, qui sacrarum scientiarum Dominus est; cum non requiescat nisi super humilem & quietum & trementem verba sua? Unde etiam secundum ejus sententiam qui dixit, quod humilem spiritu sequitur gloria, dignus habitus est exaltari, qui tam prudenter apud se didicerat humiliari.

[5] In ecclesia ergo, quæ dicitur Paderbrunne, non solum canonicus, [dignitates ante episcopatum;] verum etiam ad regimen scholarum delectus & multis annis adstrictus est. Crescente vero tanti Viri fama, consequenter crevit & gloria. Quare in illa nobili ecclesia Aquisgrani, quæ longa jam antiquitate, sede Teutonici decoratur regni, canonicorum Præpositus meruit sublimari. Eo quoque in tempore in palatio Heinrici tertii imperatoris in rebus agendis fidelis & prudens inventus est. Puto, quod tunc experiebatur Deus in Famulo suo, an dignus futurus esset, cui, quod majus erat, crederetur, si in eo, quod minimum est, fidelem comprobasset. Defuncto itaque imperatore, in ipso tamen probata fidelitas defuncta non est, quam infatigabiliter servavit Agneti imperatrici inter turbines casuum diversorum, quibus tunc miserabiliter confundebatur regnum & sacerdotium.

[6] Ea tempestate nonnulli nobilium, amore ac desiderio Hierusalem cælestis, [peregrinatio Hierosolymitana,] quæ sursum est, & quæ libera est, & est mater nostra, hanc terrenam Hierusalem, in qua Redemptor humani generis opus salutis nostræ, quod dedit ei Pater ut faceret, misericorditer consummavit, aggressi sunt invisere, & exemplo sanctarum mulierum quæ quondam venerunt cum aromatibus, etiam ipsi cum odoramentis votorum ac precum suarum locum adire & videre, in quo positus erat Dominus. Quis opinari audeat, diversarum civitatum pontifices, viros prudentia ac nobilitate insignes, summos honores, patriam, cognatos, divitiasque contempsisse pro quadam vulgari opinione, quasi dies extremi instaret judicii; eo quod Pascha illo in anno celebrandum occurrisset * VI Kal. Aprilis, quo videlicet inscribitur Resurrectio Christi a? Ego magis putaverim, pia devotione permotos, aut crebrescentibus undique malis conturbatos laborem hujus peregrinationis arripuisse: & quod decebat sapientes & religiosos, dies malos potius insumere voluisse in reddendis votis Domino Deo suo, quam sine fructu omni in talium temporum periculo conversari. Fuerunt in hac multitudine viri præcipui; Sifridus, Moguntiensis archiepiscopus, & Guntherus, Babenbergensis episcopus, & cum eis viri nominati tam clerici quam laici. His quoque S. Altmannus cum pluribus honoratis de palatio comes adjunctus est.

[7] Igitur ingressi iter propositum, inciderunt in latrones: [multis exercita malis;] inimici namque Crucis Christi, eorum cooperatores & socii de quibus David conqueritur: In via hac, qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi, insidiis eos circumvenientes, complures eorum despoliaverunt, vulneraverunt & peremerunt. Docemur certe hic, non modo descendentes ab Hierusalem in Jericho pericula pati latronum; verum nihilo minus ascendentes ab Jericho, id est, ab hoc mundo in Hierusalem, non solum invisibilium, sed etiam visibilium insidias sustinere inimicorum. Utrorumque insidias & laqueos considerans Sanctus, confitetur, & dicit: Oculi mei semper ad Dominum; quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Et iterum de Domino dicit: Ipse liberavit me de laqueo venantium, & a verbo aspero. At viri virtutis, quorum erat in timore Domini fiducia fortitudinis, rebus adversis fortiores, per damna & ludibria atque verbera, quibus eos crudeliter & multipliciter affecit sæva barbaries, tandem Hierosolymam pervenerunt; ubi reddentes Deo vota, quæ distinxerant labia sua, & visitatis debita veneratione locis, in quibus Dominus & Salvator noster in terra visus est & cum hominibus conversatus est, & præcipue loco passionis ejus & resurrectionis atque in cælos ascensionis; quia non habebant ibi manentem civitatem, sed futuram inquirebant, patriam, quam liquerant, revisere, & exinde ad patriam cælestem transmigrare communibus votis optaverunt.

[8] [reditus, & evectio ad sedem Pataviensem,] In Pannoniam vero pervenientes, cum in castro, quod nostra lingua Wizzeburch appellatur, demorarentur; Guntherus, venerabilis episcopus de hoc seculo migravit ad Dominum, auditurus, ut speramus, illud Euge serve bone *, qui pro apportato & multiplicato talento vocatur intus in gaudium Domini sui. Detungitur eodem tempore etiam Egelbertus, Pataviensis episcopus, illis admistus in cœlis, quorum dignitate adornatus est in terris. Post cujus excessum, collato invicem consilio, favente Agnete imperatrice, nec minus regni optimatibus, omnium pari conniventia, beatus Altmannus in locum defuncti in Pataviensi sede episcopus denominatus est. Applaudit clerus, populus congaudet, & nemine dissentiente, hunc pontificalibus infulis dignissimum approbant, quem decus generis, vitæ sanctitas, sanitas doctrinæ, & testimonium commendaret famæ inviolatæ. Mittuntur proinde in obviam viri honorati, qui virgam pastoralem & annulum pontificalem electo in Pannoniam deferant, ac talibus insignibus, quid de eo superna ordinaverit dispositio, fideliter attestentur.

[9] [quam ornavit continuo oratione jejunio, eleemosyna, &c.,] Vocatus ergo a Deo, tamquam Aaron; non ipse sibi sumens honorem, nec instar multorum fugientem insequens, aut reclamantem obsequiis deliniens, ab ovibus sibi commendatis cum maximo tripudio exceptus & post modicum a reverendo archiepiscopo Gebehardo debita benedictione consecratus, a Spiritu testimonium reddente spiritui nostro quia filii Dei sumus, testimonium accepit, quod vere sit ipse filius cui sanctus Pater efficaciter imprecatus est dicens: Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: & qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Directus est in eo ab illo die & deinceps Spiritus Domini. Jam exhinc totus succenditur in amorem Dei; & illius refectus visione, minus de reliquo respexit in vanitates & insanias falsas; constans in jejuniis, in vigiliis perseverans; creber in orationibus, laborabat per singulas noctes in gemitu suo, & lacrymis stratum suum rigabat: abscondebat eleemosynam in sinu pauperum, ut ipsa oraret pro eo, cum ille orare minus potuisset. Et hæc quidem agebat in abscondito, ut Pater suus qui videt in abscondito, redderet ei.

[10] [quæ ipse quidem humilitate premebat,] Sed quoniam acceperat ab Apostolo, providere se debere bona non solum coram Deo, verum etiam coram omnibus hominibus; quod a primæva ætate decretum sibi fuerat, optimis foris ornabatur moribus, quales idem docere videtur Apostolus, cum sive Timotheum, sive Titum instruit, dicens: Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, prudentem, pudicum, hospitalem, benignum, modestum, & amplectentem eum, qui secundum sanam doctrinam est, fidelem sermonem. Et tamen in omnibus his ad exemplum B. Job, non vidit solem, cum fulgeret desuper, nec lunam incedentem clare; quia, ut B. Gregorii verbis utar, Cum opus suum etiam aliis exemplorum lucem tribueret, ad præsumptionis gloriam Vir sanctus illud non attendit; sed, dum pro eo extolli timuit, ab intuendo eo oculos mentis avertit: [per solem quippe fulgor boni operis, & per lunam opinio intelligitur bonæ operationis.] Nam, sicut luna illustrationem a radio solis accipit; ita fama a bono opere vires & favoris gratiam, quasi claritatem luminis, aspergit. Sanctus ergo Vir, quem nec opus manifestum, nec fama laudabilis extulit, nec solem fulgentem desuper, vel lunam incedentem clare vidit.

[11] Porro cum nemo accendat lucernam, & ponat eam sub modio, [at miraculo Deus illustrabat.] sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt, placuit invisibili & soli Deo, qui lucem habitat inaccessibilem, Lucernam hanc, quam ipse Pater luminum accenderat, ut luceret coram hominibus, & viderent opera ejus bona, & glorificarent Deum suo testimonio his, qui tantum vident in facie, & cor intueri nequeunt, amplius, quam innotuerat, innotescere & manifestare: manifestare autem sic:

Erat in civitate Pataviensi femina quædam, cujus filia unica plaga lepræ percussa est. Cui sæpius oranti & salutem filiæ a Domino suppliciter postulanti, revelatum est in somnis, si de ablutione manuum B. Altmanni post Sacramenta Missarum filiam perungeret, pristinæ sanitati redderetur. Quod dum illa fideliter fecisset, sanata est filia ejus ex illa hora. Quid minus habere videtur Sanctus iste, ab illo magno propheta Elisæo, qui lepram Naaman Syri curandam docuit in Jordane? Ille septies sanandum jussit lavari; hæc semel lota, secundo lavari non eguit; quia sanitatem illico sensit, quam optavit.

[12] Nec hoc solo miraculo Dominus declaravit, cujus apud eum meriti dilectus Famulus suus fuerit; [Episcopatum hunc suum olim prædixerat; uti suos Gebehardus & Adalbero;] quin etiam per antecedentes prophetias jam dudum præsignaverat, quid post plures annos futurus erat. In annis enim adolescentiæ constituto, cum simul essent ipse, & Gebhardus, cujus supra meminimus, & Albero, postmodum Wirzeburgensis episcopus, accidit, ut super marginem fontis alicujus panem comesturi consedissent. Inter mutua colloquia, quibus pauperem mensam condiebant, meliora de se sperare & quodam occulto ac præsago spiritu prædicere adorsi sunt. Aitque Gebhardus: Ego in Salzpurgensi ecclesia episcopus futurus sum. Albero vero; Et ego, inquit, in Wirzpurgensi cathedra præsidebo. At Altmannus: Et ego Pataviensem sedem episcopus gubernabo. Vaticinium hoc rerum probavit eventus: singuli namque in ecclesiis, quas sibi delegerant, sublimati, ne infructuosæ arbores ab ipso, qui plantaverat eos in domo sua, invenirentur, reddiderunt fructum temporibus suis: singula quippe monasteria in suis constituerunt episcopiis, & sepultura sua illustraverunt: Gebhardus namque in Admontensi; Albero vero in Lambacensi; Altmannus in Kotwicensi monasterio requiescit in Domino.

[13] Corpora quidem illorum illic in pace sepulta sunt; [omnes in fundatis a se cœnobiis] sed vivent nomina eorum in æternum. Quomodo non viverent, quæ in libro vitæ adscripta tenentur: cum vere ex illis fuerint, quibus Dominus repromittit; & non delebo, inquiens, nomina eorum de libro vitæ? Sunt, qui vocant nomina sua in terris suis, nec tamen cognoscuntur ex nomine; quia deleti sunt de libro viventium & cum justis nequaquam conscribuntur. Unde & districtus Judex dicturus est eis in illa tremenda separatione bonorum & malorum: Discedite a me maledicti in ignem æternum; quia non novi vos. Horum, secundum sanctum David, perit memoria cum sonitu: aut, si qua est, hæc non in benedictione, sed in maledictione est. Numquid enim parum erat illis, molestos esse hominibus; quia molesti erant & Deo; sicut de similibus eorum testatus est Isaias? Et ideo longe est ab eis, quod de dilecto Deo & hominibus dicitur: Cujus memoria in benedictione est.

[14] [(cœnobia enim illi malebant, quam, ut alii, castella condere)] Attendite, quæso, pontifices seculi nostri, quæ vobis memoria succedat: non de constructione ecclesiarum; sed castellorum, quæ vos in excelsis & præruptis montibus, pauperum sudore & viduarum minutis instauratis. Ad quid autem? nisi ut abinde pellantur homines; non dæmones: ut ibi vincti gemant in ergastulis, deficiant in suppliciis; ut ibi peccatores non convertantur, sed puniantur: puniantur non ad peccatorum veniam; sed ad vestræ injuriæ vindictam. Vos Sancti Domini, ministri Dei nostri, de quibus nobis sermo est, saniore consilio instruxistis monasteria de oblationibus fidelium & rebus ecclesiarum, unde abiguntur dæmones, & ubi recipiuntur pauperes, convertuntur peccatores, & sanctæ simplicitatis ac beatæ paupertatis religio conservatur: ubi die ac nocte non tacebunt laudare nomen Domini, quos a solis ortu & occasu, ab aquilone & mari, ex omnibus populis & linguis, ex omni ætate & conditione, sexu & natione congregavit ad glorificandum se, qui de servientibus sibi omnibus facit cor unum & animam unam.

[15] [sepulti; imo illa, ut patroni, perpetuo protegentes.] Et vos licet somno vestro requiescatis, ut semper optastis; & requiescatis a laboribus vestris; haud tamen crediderim, spiritus vestros deesse locis, quæ viventes tanta devotione construxistis & dilexistis. Credo, vos adesse cunctis illic degentibus; astare videlicet orantibus, succurrere laborantibus, lapsos allevare, & vota singulorum in conspectu divinæ majestatis promovere. Putaverim, vos cum Domino de cælo prospicere, ut videatis, si est intelligens, aut requirens Deum; & si quem inveneritis segnius agentem, & mentiri Deo in votis suis, & claudicare a semitis Domini, reor, vos illico cum angelis pacis amare flere, & querelam gemitus coram facie Domini pro eo, vel contra eum, qui ejusmodi est, medullitus deponere. Attendendum quapropter est, Fratres & domini, qua disciplina reverentiave vobis conversandum sit, inter quos, cum sanctis angelis isti Patres, & patroni vestri * adsunt, discurrunt, & vestræ * saluti indesinenter invigilant, ne quid irreligiosum, vel indecens, vel incorrectum reperiatur, quod eos contristet, aut elonget.

Sed redeundum jam ad narrationem est: non enim doctoris apud vos vicem gero, sed narratoris, earum tantum rerum, quas vos scriptis docueratis *, aut voce viva.

ANNOTATA.

a Vide annotata ad priorem Vitam cap. 1, litt. f, g, h, i.

* al. occurrit

* al. servi boni

* al. nostri

* al. nostræ

* al. docueritis

CAPUT II.
Duo cœnobia ab illo fundata; tria reformata; eliminata sacerdotum incontinentia, & amissus propterea episcopatus.

Itaque beatus Dei Famulus quotidie cum Propheta adjiciens ad laudem Domini opera Dei, non suis meritis, sed divinæ attribuit misericordiæ, dicens cum Psalmista: [Condit Altmannus cœnobium S. Nicolai;] Non nobis Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam: & cum Apostolo: Gratia Dei sum id, quod sum. Ut autem non fallaciter subsequeretur: Et gratia ejus in me vacua non fuit; ædificavit Vir sanctus in suburbio Pataviensi in honore S. Nicolai ecclesiam super littus Oeni fluminis, pluribus eam ditans rebus & possessionibus. Præfecit autem illic Hartmannum Præpositum, virum sapientia & facundia commendabilem, qui Rudolpho regi charissimus, etiam Urbano Papæ, suisque successoribus notissimus fuit. Hic, ut religiosus erat ipse, sic religiosos clericos & laicos * undecumque colligens, communem eos vitam ducere sub regula S. Augustini verbis & exemplis diligenter instituit.

[17] His ita peractis, indefessus Christi Minister manum suam misit ad fortiora; [exinde collapsam alibi disciplinam] vere fortiora, quia longe plus affert difficultatis ac laboris radicatas & inveteratas evellere pravitates, quam bonas a primordio inserere disciplinas. Ergo, quia nomen ipsum episcopi, Ecclesiæ Dei eum superintendere admonebat, consideravit agrum & vineam, quam sibi locaverat Dominus; &, ecce, totam repleverant urticæ, & operuerant superficiem ejus spinæ, & maceria lapidum destructa erat. Sed quas putas quidem ego dicam urticas & spinas? Utique in corde negligentium prurientia terrena desideria & punctiones vitiorum. Et quam maceriam? Certe disciplinam patrum, quæ in corde pravorum lapsa jacebat. Unde totum hoc? Quia dormiebant homines, & venit inimicus homo & superseminavit zizania in agro, quem Pater familias optimus optimo severat semine. Homines prælatos ecclesiarum accipe, quorum torpor & somnolentia inimico homini, id est, diabolo, fiduciam præstat & locum seminandi in agro Domini semen suum. Ager autem universalis est mundus. Sed ad eum non nobis est sermo. Agrum vel vineam, quodlibet intelligo monasterium: agros plures vel vineas, plura monasteria. In his vitia invalescentia lætam tunc temporis strangulabant frugem, sanctam dico religionem. In his vitis vera conversa fuerat in amaritudinem. Ego sum, ait Christus, vitis vera. Iste dulcis & rectus Dominus, nonne convertitur in amaritudinem ei, qui horret, quæ sunt recta, quæ sancta, quæ pudica, quæ bonæ famæ, quæ virtutis, quæ districtionis? Nonne amarum judicat Christum, qui renuit gustare & videre, quam suavis sit ille?

[18] Sic se habente agro, vel vinea Domini, non credes, [moresque depravatos] Virum Domini ab imo pectore ingemuisse ad Dominum & dixisse; Ut quid operatur agricola? destruxisti maceriam ejus, & vindemiant eam omnes, qui prætergrediuntur viam. Exterminavit eam aper de sylva, & singularis ferus depastus est eam. Deus virtutum convertere; respice de cælo, & veni, & visita vineam istam. Dicit vero mihi Unicus tuus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. En quanta subcreverunt, quæ tu non plantasti, o Pater? Numquid constituisti me, ut evellam, & destruam, & dissipem, & disperdam? Aggrediar spinas istas se invicem complectentes: una enim adhæret uni, ut ne spiraculum transeat per eas. An quia tu dicis nobis servis tuis, ut sinamus utraque crescere usque ad messem, rem tam arduam, tamque difficilem dissimulabo? Siquidem non ignoro, Ecclesiaste docente, quod qui transfert lapides (graves scilicet ac duros pravorum mores) affligetur in eis. Et, qui scindit ligna (id est, pertinacium corda) vulnerabitur ab eis. Ergo, si concedis; crescant utraque.

[19] [non ferens,] Sed quid agemus, qui spinas crescere cernimus, & triticum suffocari? Solicitus quidem es, ne forte colligentes zizania, eradicemus simul & triticum. Sed non est labor in discernendo, triticum sit, an zizania: manifesta sunt scandala hæc; non egent accusatore; etiam sine teste constant. Publica fama; imo infamia clamat. Nonne hic clamor jam dudum ascendit ad te? Ego tuus qualiscumque vicarius descendi ad eos, & video quod sic cuncta opere compleverunt. Non invenio illic saltem Decalogum præceptorum tuorum, cujus respectu parcere debeam, qui parcere mallem. Tuo igitur fretus auxilio, & Apostoli tui consilio, auferam malum de domibus tuis, quas decet sanctitudo. Et si quid ex hoc tristius occurrerit, verbis Doctoris tui consolabor, qui ait: Infidelis si discedit, discedat?

[20] [tria reformat monasteria SS. Floriani, Hippolyti, & Agapiti:] Igitur pestilentes quosque & corruptos & abominabiles factos in studiis suis, de sanctis locis undique proturbat; providens vice illorum religiosos tam prælatos, quam discipulos. Inde, jam reflorere religio; inde suave redolens redire sanctitatis opinio; inde reverentia exhiberi servis Christi. Hoc tam felici ausu soliciti Cultoris innovata sunt novalia cœnobiorum, & seges fœcundior surrexit; quoniam infructuosum fuisset serere super spinas. Hinc jam domus sancti Floriani martyris fructificavit suavitatem odoris, & flores ejus, fructus honoris & honestatis. Sic Cœnobium sancti Hippolyti scholarum studiis usque nunc insigne: sic monasterium sancti Agapiti martyris in Chremismunster: quia Dominus dedit benignitatem, dederunt & ipsa fructum suum a.

[21] [fundat cœnobium Gottwicense] Quemadmodum vero de Abraham scriptum est, quod erat vadens, & ultra progrediens ad meridiem: sic & in sancto hoc Viro videre fuit; eo quod & ipse filius esset Abrahæ. Non suffecit novum cœnobium instituisse, instituta correxisse; adhuc progreditur ad opus excelsum; in monte excelso construere videlicet basilicam magnificam sanctæ Dei Genitrici ac semper Virgini Mariæ. Nam cum quadam die in villa, quæ Moutarn dicitur, resideret, attendit eminus montem, vicinis montibus non contiguum, quem vulgus Kotwich appellabat. Visus est mons ille amœnus & ad habitandum satis idoneus. Cujus qualitatem cum ab incolis didicisset, mulam suam repente sterni jubet, & multa turba comitatus, stricto quodam & prærupto calle montem ascendit, suo instruens ascensu, quod tantum per arduas & angustas semitas mandatorum Dei de terris itur ad astra. Lustrato itaque monte toto, dum cerneret locum spatiosum & ad construendum monasterium aptissimum, fixo statim tentorio, silvam, quæ condensa illic succreverat, succidi, & oratorium præcepit inchoari.

[22] [& B. V. Mariæ nomine dedicat,] Cumque adhuc ambiguus penderet, cui Sanctorum potissimum attitularetur, pro diversis votis & affectu, diversis diversa consulentibus, contigit supervenire nuntium, a ducibus Boëmiorum transmissum. Ferebat iste tabulam quamdam Episcopo, quæ pro munere digne offerretur tanto Viro; in qua cernebatur imago beatæ Virginis Mariæ Græco opere mirabiliter expressa, merito in eadem ecclesia adhuc conservata, & perpetuo conservanda. Hanc Deo amabilis Pontifex pia veneratione deosculans, quasi divino commonitus oraculo, locum protinus assignavit eidem gloriosissimæ Dei Genitrici Mariæ. Cumque opus basilicæ prospere consummasset, atque celebriter dedicasset; providit larga benevolentia possessiones inibi habitaturis. Providit quoque ornamenta divinis congrua ministeriis. Quibus rite peractis, collectis in unum viris religiosis, & præposito eis viro prudente Outone *, sub Regula B. Augustini vitam eos ducere jussit spiritalem.

[23] Subit nunc animum, quod cantatur in Psalmo: Peccator videbit, [fremente cum suis dæmone, & rem evertere satagente] & irascetur, dentibus suis fremet & tabescet. Quid viderat peccator hic, ut irasceretur, fremeret, & tabesceret? Haud dubium; quod dispergentis res suas in pauperes justitia ejus manet in seculum seculi; & quod cornu ejus exaltabitur in gloria. Sic nimirum in hoc Dei Famulo malignus hostis vidit, quod invidit. Vidit, ejus apud Deum cumulari merita; vidit ejus occupata otia multorum proficere saluti & conversationi *. Struit ergo insidias, & opponit impedimenta, quibus irretitum ab istis oporteat desistere, quæ tantorum profectui dolet prodesse. Consuetis itaque utitur instrumentis, & per membra sua efficiendum non dubitat, quod per se efficere minus sperat. Quo vero ordine, explicandum superest.

[24] Fuit eo tempore per universum fere regnum Teutonicum grave scandalum & communis querela de incontinentia sacerdotum: [per occasionem decreti Pontificii contra presbyteros conjugatos:] neque enim occulta latebat; sed frons meretricis facta erat eis, & erubescere erubescebant. Delata est res ad aures Romani Pontificis; visumque, ut decretalibus epistolis tantam enormitatem argueret & prohiberet. Annuunt & congratulantur episcopi; & pro posse, salutaribus mandatis cooperantur. Quam ob rem B. Altmannus, collecto Fratrum concilio in Pataviensi sede, literas super hac re ad se directas recitari jubet, obsecrans & exhortans, ne gravis judicetur pudicitia, quæ speciali apud Deum remuneratur corona: quæ, cum omnis fidelis animæ insignis sit ornatus, eos tamen permaxime debet adornare, qui sanctam & immaculatam hostiam Corporis & Sanguinis Christi pro universis nobis divinæ offerre debent majestati. Quid plura? Pluribus verbis bonus Pater & prudens Doctor tantæ virtutis & tam amplectendæ puritatis suadet amorem; sed non persuadet. Tuentur se illi antiquitate temporum & auctoritate antecessorum suorum: quorum neminem in hujusmodi severum tulerint & violentum. Respondet Servus Christi, se quoque ab his velle quiescere, si mandatum Domini Papæ indulgeat. Nunc autem timere se sibi, timere illis; pro eo quod scriptum sit, non solum eos, qui faciunt; sed & qui consentiunt facientibus, dignos esse morte. Nihil ergo proficiens, solvit consessum.

[25] Sapientioribus autem communicans consilium & secretum commendans, [hoc enim B. Altmannus fortissime exsecutus,] adveniente festo sancti Stephani protomartyris, quem illa ecclesia patronum veneratur, cum plurimi de magnatibus ad diem solennem convenissent, quia justus ut leo confidit, coram omni frequentia cleri & populi ambonem conscendit, & quod Apostolicæ indicant literæ, imperterritus enarrat. Deinde addit interminationem auctoritatis; ut, qui obsecrationibus noluerunt flecti, frangantur districtione. Illico clamor & furor ab omni parte perstrepit. Et forte impræsentiarum Famulum Dei furibundis manibus discerpsissent, si non divina virtus & optimatium præsentium probitas furentibus obstitisset. Regnabat his diebus Heinricus IV, filius imperatoris Heinrici qui cognominatus est Pius, admodum puer & absque frænis disciplinæ in voluptatibus enutritus. Completum est in eo dictum Sapientis, quo vaticinatur dicens: Væ terræ, cujus rex puer est. Quid ejus tempore passa sit Ecclesia, quid regnum; quanti pastores ab ovibus suis sint abacti, humanus sanguis quantus sit effusus, quæ patratæ luxuriæ, incendia, rapinæ, orbem non latet, & scriptores temporum non tacuerunt. Ad hunc religionis hostem, castimoniæque oppugnatorem, ob suam tyrannidem a Papa Gregorio VII excommunicatum, confugiunt miseri, quibus exhorruit castitas. Apud talem judicem tales accusatores & tales testes merentur audientiam: & Viro Dei crimina detestanti affingunt crimina, quibus eum pontificali honore credunt devestire.

[26] [ab Henrico IV, impudicos illos protegente, de sede dejicitur.] Poterat Vir iste, si coram astitisset, abbreviato verbo respondisse pro se, quod etiam magister suus Christus respondit pro se: Opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me; sed in humilitate judicium ejus sublatum est, affirmantibus adversariis, ut quondam de Salvatore Judæis: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Et si respondisset, quod Christus respondit suis lapidatoribus (Multa bona opera operatus ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis?) verum quidem & apertum * dedisset responsum: sed apud tales, non satis fuisset. Flexus ergo Heinricus, Pataviam hostiliter ingreditur, & Herodis vice confundens fasque nefasque, pro libito cuncta peragens, criminosos quosque ab Episcopo pulsos rebus & dignitatibus suis restituit. Quo recedente, cum facta crudelia Fratres de S. Nicolao, qui in suburbio civitatis constituti, Religiosam vitam agebant, pariter detestarentur; a fautoribus Heinrici de monasterio violenter extracti, & virgis publice cæsi, & de finibus illis sunt ejecti. Substantia eorum raptoribus cedit, & ecclesia bonorum cœpit esse synagoga satanæ.

ANNOTATA.

a Pleraque hic inobservata prætereo; quia in Vita præcedente sunt explicata.

* al. monachos

* al. Utone & Ottone

* al. conversioni

* al. aptum

CAPUT III.
Iter Beati Romanum; firmata & aucta dignitas; reditus & eum secuta miracula; justa severitas; misericordia; liberalitas in ecclesias & cœnobia.

[Romæ cedere volens dignitate, prohibetur miraculo, & fit Legatus Apostolicus;] Prævalente itaque iniquitate B. Altmannus de sede sua propter justitiam ejectus, in Saxoniam, patriam suam, revertitur. Post hæc adiit limina Apostolorum, & causam viæ, & ordinem injuriæ Gregorio Papæ seriatim exponit. Et quia sancti quique verentur omnia opera sua, episcopatum Domno Papæ resignavit, hoc offensus scrupulo, quod ejus investituram a manu laica recepisset. Cumque aliquantisper cum Papa lassus requiesceret; die quadam eo in ecclesia posito & de S. Altmanni restitutione cum Cardinalibus conferente; illo vero honorem tanti oneris humiliter recusante, columba quædam cuncta basilicæ loca oberrans, tandem ad pauperculum & humilem spiritu venit Altmannum; & quasi diceret: Hæc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam, & quod sequitur; Viduam ejus, id est Pataviensem ecclesiam legitimo sponso viduatam, benedicens benedicam, & pauperes ejus saturabo panibus, capiti Antistitis insedit. Cunctis videntibus & intelligentibus signum, Papa nil cunctatus, mitram de capite suo tollens, ejus capiti imposuit, episcopumque ac Romanæ Sedis Legatum constituens, auctum benedictione remisit in propria; quasi diceret abeunti: Ecce ego mitto vos, sicut oves inter lupos; manete in dilectione mea.

[28] Interea fautores Heinrici IV Moguntiæ contrahunt concilium; [sed, intrusis in ejus cathedram a pseudopapa pseudoëpiscopis,] quo præsidente, ipsi viderint. Ibi schismatici & ab Ecclesia præcisi, Papam Gregorium, virum Catholicum & Patrem universalem, Patrem negant, ejusque sequaces, ipsi damnati, damnant. Deliberat in his Pastor Ecclesiæ urbe & armis cedere, puto, rememorans Salvatoris licentiam, qua dixit discipulis suis: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Quo facto, Wichpertus quidam, cujus laus non est in Pontificum catalogo, Apostolicæ Sedi intruditur. Quid dico, intruditur? Propria ambitione invadit, anhelat, & præripit. Abhinc veri pastores ubique terrarum sedibus suis proturbantur; subrogantur vero schismatici vel Simoniaci. Horum etiam factione Altmannus a grege suo fugatur; & Hermannus quidam frater ducis Luitoldi substituitur. In hoc maledictio in Judam prolata, id est, Episcopatum ejus accipiat alter, citius completa est. Vix enim biennio oves alienas totondit & mulsit, & pastoris nomen, quod falso gerebat, cum vita finivit. Dicitur tamen in extremis pœnituisse, & episcopalia quæque Altmanno episcopo reddidisse, & absolutionem anathematis ab eo suppliciter requisisse. Succedit huic, pecunia tamen impetrante, Timo, canonicus Wirzpurgensis, & episcopatum usque ad Anesim fluvium prædo violentus oppressit.

[29] Sanctus vero Præsul, annitente pio principe marchione Luipoldo, [partem tantum diœceseos redux obtinet, in qua cœpta Gottwicensia perficit.] hujus Luipoldi, qui hodie principatur, avo a, cujus nobilitas, pietas & fidelitas ditissima usque nunc constat hæreditate, in orientali provincia clerum & populum strenue gubernavit, & inchoato operi in monte Kotwikcensi, a quo eum fraus inimici per supradicta impedimenta præpedire tentaverat, devotus invigilavit. In quo loco dum aliquando Missarum solennia celebraret, & quidam diaconus adventitius & sinistræ famæ, Euangelium lecturus, benedictionem peteret; Episcopus diutius intuens benedicendum, stolam de collo ejus abstulit, & alii legere præcepit. Unde patet, quod aliquid de illo revelatione didicerat, quod ceteri nesciebant. Confusus miser confusione, quæ adducit peccatum; non confusione, quæ gloriam adducit, ad Heinricum pravorum refugium fidens confugit; & volens criminari Episcopum & Fratres, cum audientia judicaretur indignus, Deo ulciscente, pessima peccatorum morte multatus est.

[30] Et quia tempora instabant periculosa, & schisma grave increverat, [Aqua in vinum ipsi convertitur.] quod prima capita imperii genuerant & ad incrementum quotidie fovebant; placuit Deo, qui consulere non cessat universis, ad confirmandam vacillantium fidem, decenti signo Famulum suum honorare, & Catholicum ministrum suum fidelibus quibusque commendare. Præceperat quippe pincernæ suo propter arctiorem & secretiorem abstinentiam, aquam sibi in mensa apponere &, ne sciri posset, spuma cervisiæ operire. Fecit ille quod sibi imperatum fuerat. Quam cum Vir sanctus ori admovisset, sensit vinum, & optimum illud vinum. Putans autem, pincernam sibi illusisse, transgressorem valde indignans increpat. Verum ille horrendis juramentis, quod sibi jussum fuerat, apposuisse confirmat. Episcopus quidem rem celare cupit; sed pincerna, sublatum de mensa poculum *, quid Episcopus biberet, gustu certius explorat. Et hic postmodum in Kotwigcensi monasterio monachus factus, rem ordine refert; ut ille benedicatur in omnibus, qui ad gloriam Sanctorum suorum & ad confirmationem & consolationem pusillanimorum facit mirabilia magna solus.

[31] [Dæmoniacum liberat;] Adhuc ad laudem Dei de Famulo Dei aliquid non fastidientes accipite. Quis enim fastidiat signa tam insignia, quæ invisibilium adstruunt fidem, & probant, Dei non defecisse virtutem? Recede, o insipiens, qui dicis in corde tuo: Non est Deus, & qui tanta perfidia insultas dicens: Ubi est Deus tuus? Ecce in sancto habitat laus Israël: in Sancto suo, quæ vides, operatur Deus. Si ille non adsit, quid faciet homo? Quid aget pulvis, qui dictum sibi novit a Domino: Sine me nihil potestis facere? Scito ergo, esse & adesse Deum, qui operatur, quæ operari non potest homo. Quod si putas, quod hoc operetur homo; vade, & tu fac similiter: impera dæmonibus, & illorum experire obedientiam. Quod si restiterint; illum venerare, illumque devotus amplectere, in quo Deus & per quem operatur talia. Quare Judæis es deterior? Illi aiebant de Christo: Si non esset hic homo a Deo, non poterat facere quidquam. Sed tamen audi, & a tua incredulitate convertere. Quandoque astabat sancto altari Episcopus venerandus, Missas celebraturus: audit post se dæmoniosum horribiliter in ecclesia vociferantem: interrogat, quidnam hoc sit: indicant adstantes, hominem ibi atroci dæmone vexari, & vix, ligatum, a multis teneri: jubet Præsul ad hospitium pauperum vere adduci pauperem, & cibum ei in nomine Domini apponi. A quo spiritus nequam confestim recessit: & homo sanus ad propria remeavit.

[32] [item alierum semel & iterum;] Volo adhuc, o incredule, aliquid, quod convincat, Famulo Dei nec prophetiæ spiritum defuisse, licet ingratum tibi, enarrare. Clericus quidam dæmone plenus, ad eum est adductus. Ille continuata oratione acrius instans, dæmonem fugavit, ac peccatum, cujus causa huic immundo spiritui permissus fuerat, interdixit. Prædixit, si peccatum iteret, quod iteretur in eum continuo peccati supplicium, præcipiens, ut in claustro cum Fratribus vitæ se tradat meliori. Petunt post hæc Fratres Episcopum, ut eum promoveat in presbyterum. Ait Præsul, hoc illi non expedire. Victus tamen pietate Fratrum, rogata indulget, sed sub contestatione, quod terribile Dei non evaderet judicium, si non caveret interdictum sibi peccatum. Aliquot igitur annis devitat peccatum, & acceptum honeste complet officium. Negligens tandem Episcopi comminationem, revertitur miser ad vomitum suum; & eodem momento etiam dæmonem patitur acerrimum.

[33] [de quo & futura prædicit;] Rursus Vir sanctus miserans miserum, hostem consuetis armis aggreditur, atque triumphat: & ab officio altaris liberatum removet, iterum & iterum de nefando opere sanatum commonens & prohibens. Qui perterritus pro recenti flagello, aliquanto tempore abstinet a peccato. Sed, proh dolor! longa rursus victus consuetudine, post excessum Episcopi, relabitur in peccatum. Ergo secundum vocem Domini malignus spiritus assumens alios septem spiritus nequiores se, intrat ad peccantem; & crudeliter nocte ac die vexantes, quæque turpia & nefaria ab eo gesta, ore suo captivum fateri compellunt. Stringitur ejulans ille vinculis durioribus, conjectus in custodiam hominum, qui custodiam demeruerat angelorum. Tandem in Annuntiatione Dominica, precibus Fratrum a maligno spiritu vix ereptus, & post triduum oleo sacro inunctus, & Corpore Christi munitus, terribiliter flagellatus, defungitur. Credimus, quod traditi satanæ in interitum carnis spiritus salvus fiat in die Domini.

[34] Alter etiam quidam clericus pessimo dæmoni traditus, [item tertium; sanat etiam fluxum sanguinis & herniam.] ita ut vix aliquis sanus insani manus evaderet, ab Episcopo benedictus, & a dæmone liberatus, & pristinæ sanitati est restitutus.

Unus ex Fratribus prolixioribus orationibus & plurimis genuflexionibus instanter deditus, usque ad desperationem fluxum sanguinis incurrit. Hic missus ad Episcopum, ejus meruit benedictionem, & cum benedictione continuo sospitatem.

Alius item Frater etiam precibus & genuflexionibus supra vires intentus, vitalium incidit rupturam. Qui similiter benedictione Episcopi curatus, ad suos cum gaudio reversus est.

[35] Quantum periculum sit mentiri Spiritui sancto, primus Pastor Ecclesiæ satis declaravit, [Obstrictam ipsi & Ecclesiæ fidem violans, post excommunicationem punitur;] cum in Anania & Sapphira peccatum hoc repentina morte castigavit. Quia ergo Sanctus iste, verum se Spiritus sancti præbuerat habitaculum, merito in mentientes sibi Dominus ulciscitur, cui etiam Propheta dicit: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Comes quidam partis Heinrici regis venit ad Episcopum, cum juramento promittens fidelitatem & famulatum. Conspexit ille forte agmen cornicum, precatusque est sibi, dicens, ut, quot cornices cerneret, tot dæmones ejus animam possiderent, si fidem promissam non servaret. Sed non multo post pœnitens promissi, ad Heinricum hostem Ecclesiæ redit ipse hostis. Quem Episcopus anathemate cauterizans, probro perfidiæ suæ insignitum, divinæ permittit ultioni. Nec mora; & illa ferit reum. Siquidem inopinate ab hostibus circumfusus, multisque sauciatus vulneribus, & truncatus pene femore, quia claudicaverat a promissione, in signum transgressionis suæ ab eo die ac deinceps claudicavit pede. Miratur quis, an illa in eo completa sit imprecatio, quam miser ille imprecatus est sibi? Ego plane non negaverim; qui non ignoro, in plerisque multo tempore dæmonia latuisse muta, multosque deterius a dæmonibus vexari intus, quam si discerperentur foris.

[36] Quanta vero constantia strenuus Pastor lupos hujus seculi a direptione rerum ecclesiasticarum represserit, [alius perculsus anathemate, ipsi se subdere cogitur.] cum nullo parentum juvaretur auxilio vel consilio, subjecto exemplo cognoscitur: nec tamen erat solus, cui semper aderat Deus. Unde & vere dicebat: Qui me misit, mecum est, & non reliquit me solum; quia, quæ placita sunt ei, facio semper, & illud in Psalmo: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in Principibus. Erat quidam prædives & nobilis vir, qui defuncti fratris sui beneficium, quod ab Episcopo * receperat, quasi hæreditario jure usurpavit. Episcopus jure provinciæ contradicit. At ille cum injuria tentat tollere, quod cum justitia non poterat. Sustinet Servus Dei ad tempus hominem vesanum, dans & optans ei locum pœnitentiæ. Illo in malitia perseverante, jaculo anathematis vindicavit. Cujus communionem cum quique religiosi declinarent, & qui primi erant orientalis provinciæ, verecundia & cunctorum exprobratione cogente, in villa S. Hippolyti Episcopum adiit; & in profunda nive ante pedes ejus prostratus & supplex diutissime, satisfecit. Nec tamen meruit reconciliationem, donec villam, quæ Ratoldesdorf dicitur, tradidit in jus episcopii; & sic demum multorum nobilium precibus vix intervenientibus a vinculo excommunicationis absolutus est. Acceptam autem Episcopus villam delegavit super altare B. Mariæ in Kotwigcensi cœnobio.

[37] [Post cladem a schismaticis acceptam in Austria,] Inter hæc marchio Luipoldus, coadunatis primoribus suis in villa, quæ Tulna dicitur, abhorrens tyrannidem Heinrici regis & schisma, cujus auctor factus fuerat, dominium ejus jurejurando abnegat, omnes fautores ejus de provincia pellit: Apostolicæ vero Sedi & ejus Legato Altmanno obedientes totis viribus fovet & protegit. Quapropter rex ira succensus, marchiam ejusdem Luipoldi contradidit duci Boëmiorum. Nil ille distulit; sed collecto tam de sua, quam de vicinis provinciis permaximo exercitu, ad fines marchionis advenit. Nec ille segnior cum omni populo suo in loco, qui Meurberch dicitur, hostibus occurrit. Sed, proh dolor! ab adversariis insperate circumventus, cum, turbato exercitu, in aciem se colligere nequaquam possent, fuso prius utrimque multo sanguine, hostis prævaluit. Hæc sunt judicia tua, Domine. Sic tu Domine taces, impio conculcante justiorem se. Numquid victrix causa tibi placuit? Si placuit; non ad vincentium placuit salutem; sed ad damnationem: sic enim perditorum perfici sinis perditionem; sic eos ruere facis in tuam severissimam districtionem. Victi autem causa, haud dubium, tibi placuit; quia meliore devotione circa Ecclesiam tuam & Romanum Pontificem, tam gravem hostem exacerbare non timuerunt; & quia putabant obsequium se præstare tibi, si hostes tuos repressissent, non pepercerunt animabus suis; sed in castris tuis, victoribus fide fortiores, devoti occubuerunt.

[38] [grassante fame, plura egentium millia Beatus aluit. Monetur a Pontifice, ut mala quædam tantisper dissimulet.] Secuta est autem stragem istam fames maxima, ut fideles suos Dominus experiretur in operibus misericordiæ, quos satis comprobaverat in fortitudine constantiæ. Nihil sibi in hac necessitate pater Altmannus retinuit; usque ad ipsum linteamen cunctam episcopii supellectilem vendidit, & indigentibus distribuit. Unde quoque Pater pauperum dictus est. Præcipue tamen in monte Kotwigcensi plurima millia pauperum a famis periculo conservavit. Quam vero negotiosus fuerit in causa Ecclesiæ, quæ tempore suo tanto turbine confundebatur, indicant epistolæ tam crebro ad eum a Domino Papa directæ: in quibus inter alia etiam hoc consulere & significare Papa videtur, ut quæ in tam gravissima sanctæ Ecclesiæ perturbatione dissimulari ac tolerari aliquatenus possent, non sublata penitus, sed temperata districtione, quiescant: cum autem, miserante Deo, victoria & pax Ecclesiæ reddita fuerit, de redintegratione justitiæ, quantum ipso auxiliante possibile fuerit, solicite cogitare, & totis viribus elaborare. Hinc capitulum illud de incontinentia sacerdotum, a tam invicto Propugnatore castitatis dissimulatum, non approbatum remansit.

[39] [Cara ejus de cœnobiis & ecclesiis exstruendis ornandisque.] Porro quantum ecclesia Pataviensis ejus præsulatus tempore in constructionibus & correctionibus monasteriorum, & structuris & ornamentis ecclesiarum, & honestate ministrorum profecerit, dicerem, si non contradiceret ex magna parte status, imo casus rerum præsentium. Et tamen ego vermiculusneminem in hac parte judico. Quis enim sum, qui judicem alienum servum? Suo Domino stat, aut cadit. Ipse enim sanctus Episcopus tempore Reginari *, qui tertius post ipsum successit, permutationem melioris status in eumdem antistitem citius vindicandam, cuidam religioso Fratri revelare dignatus est. Videbatur illi, quod Romæ esset in concilio, & B. Altmannum eximio cultu cum episcopis pluribus infulatam illic assidere. Qui consurgens, stansque in medio, a Domino Papa petit advocatum causæ suæ. Quo accepto, querelam proponit de Reginaro episcopo, asserens eum Pataviensem episcopatum in cœnobiis ac parochiis optime dispositum invenisse; ejus vero negligentia cunctam pene religionem in eo deperiisse. Stabat autem Reginarus retro a longe perterritus b. Quærit Apostolicus super hac re ab episcopis sententiam; nec aliam, quam damnationis, accepit ab omnibus. Eodem ergo anno idem Reginarus infirmitatem incidit, in qua, etiam usque ad mortem, perduravit.

ANNOTATA.

a Diximus hoc esse intrusum aliunde glossema in Commentario prævio, num. 19.

b Perterritus. Addit editio Peziana: tristis, & pallidus, & vilibus vestibus indutus.

* pro sublato poculo

* al. episcopio

* al. Reginmari

CAPUT IV.
Ejus sanctissimus obitus; solennes exsequiæ; miracula quædam ad sepulcrum.

[Beatus Præsul febre correptus,] Nunc ergo, quem finem vitæ; verius autem, quod principium vitæ sortitus sit beatus Vir, explicemus: sicut enim scriptum est; Cum consummaverit homo, tunc incipit. Transactis igitur in episcopatu XXVI annis, post multos labores & adversus bestias Ephesi pugnas, cum jam placeret Domino, emeriti Militis sudores remunerare, in villa, quæ Zarzimuor * dicitur, febre correptus est. Qua invalescente, intellexit nuntium mortis. Ad quem, etiamsi pro fragilitate humana inhorruit, pro conscientia tamen bona gavisus est, sciens, quod hac porta intraret in gaudium Domini sui. Itaque, quia non dixerat sibi, pax & securitas; non repentinus ei supervenit interitus. Rememoraverat ille semper novissima sua, & ea jugiter desideraverat, dicens quotidie in corde suo: Quando veniam, & apparebo ante faciem Dei?

[41] Quapropter sentiens imminere sibi dissolutionem corporis sui, [ad mortem se comparat] in quo jam diu peregrinabatur a Domino, lætus orabat dicens: Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. Et quia noverat, & persæpe docuerat, quod ad quantumlibet justorum emigrationem adversarii colliguntur spiritus, etiam contra hos pugnabat, dicens: Salva me ex ore leonis, & a cornibus unicornium humilitatem meam. Et cum ad illud districtum examen superni Judicis solicitus intenderet, gemitu, quo poterat, & intimis suspiriis adorans & supplicans ait: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine; quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Advocans etiam Sanctorum quemque, quem amaverat, quem veneratus fuerat, & illam ante omnes beatam & gloriosam Dei Genitricem Mariam, cui tam decorum constituerat habitaculum, ut ipsa eum in præparatum sibi a Deo pia deduceret tabernaculum; nec non & illum Dei sanctissimum confessorem & pontificem Nicolaum, cujus quoque ecclesiam summa devotione instituerat; illis se totum commendat: illos viæ suæ comites & duces præparat. Illis nihilominus administratoriis spiritibus, quorum virtus & potestas contrarias arcet potestates, se totum circumvallat; ut merito inimici dæmones dicere cogantur: En lectulum hujus Antistitis ambiunt fortes ex fortissimis Israël, omnes tenentes gladios & ad bella doctissimi. Quid hic astamus? Superant nos isti virtute & multitudine. Nonne ipse est, qui a corporibus aliorum tanta nos fugavit potestate? Præsertim cum plures sint cum illo, quam nobiscum.

[42] [spe plenas;] Igitur non in castris, non in armis, non in famulantium decore tunc temporis sanctus Præsul spem repositam habuit; sed in Domino Deo suo & conscientia bona & fide non ficta. Unde & ait: Mihi autem adhærere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam. Hac nostra ætate hoc idem vir nobilis & prædives Otto de Lengenbach sensit & confessus est. Qui, cum in extremis ageret, raptus (sed quomodo, nescio; Deus scit) multaque rediens ad se, narrans ostensa & intellecta, quorum relatu tunc plurimi mirati & compuncti sunt, tandem singula, quæ multa sibi fuerant, denominans castra; Quid nunc, inquit, opis ferunt castra mea? Præpotentes domini mei? Charissimi amici mei? Ex his * de omnium desperans auxilio, religiosis quibusque multa se commendabat contritione. Intellexit namque tunc vere, quam difficile dives intrat in regnum cælorum? Unde ingemiscens clamabat: Heu miserum, quod plus umquam possedi divitiarum, quam simplicem victum & vestitum!

[43] [ut qui eam semper ante oculos habuisset;] Agente itaque in extremis hujus mortalis vitæ venerando Antistite, non opus erat, ut de providendo exitu suo quis eum commoneret: ipse enim sibi providerat toto tempore vitæ suæ: &, quia bene vixerat, feliciter moriebatur. Alioquin si tunc primo commoneri eum necesse fuisset, recte respondisset, quod venerabilis Chuono Ratisponensis ecclesiæ episcopus, ante vero Sigbergensis abbas a, astantibus, & tunc demum morituro consulentibus, fertur respondisse: ait enim: Bene quidem me monetis, o filii, ut in hora hac metuenda meæ prospiciam saluti. Numquid hoc salutis proponebatis consilium, quando placuit vobis, ut munera libenter acciperem; ut spiritalia simoniace venderem; ut judicia perverterem; ut peccata subditorum dissimularem? Sero providerem modo: si hucusque minime providissem. Sic beatus Dei Famulus mature sibi prospexerat, & ideo expeditius transmigrabat.

[44] [& supremis Ecclesiæ præsidiis munitus, exspirat sanctissime 8 Aug. 1091;] Igitur a religiosis viris Oleo sacro inunctus, & dominicis Sacramentis refectus, benedicens filiis suis, & eos cælesti Patri obnixius commendans, viam universæ carnis lætus ingreditur anno ab Incarnatione Domini MXCI, VI Idus Augusti, flentibus cunctis & planctu miserabili lugentibus, se tanto Patre orbatos, se tanto Pontifice destitutos. Non quidem invidebant ejus gloriæ; sed, suæ magnæ dolebant miseriæ. Illum gaudebant ab Angelis suscipi & in beatas mansiones electorum adduci. Pro se gemebant in hac lacrymarum valle, sine Consolatore misere conversari, & in hoc mari magno sine Gubernatore conquassari. Ubinam enim his diebus, qui in filios suos patris gerant affectum, & patris exequantur officium? More struthionum indurantur in filios, quasi non sint sui; & consuetudine mercenariorum, pro lucris temporalibus astant in prosperitate, a quibus ipsi primi fugam petunt in adversitate. Longe fuit hoc ab hoc sancto Patre, in quo superabundabat & patris dilectio & pastoris solicitudo & vigilantia in prosperis, & constantia in adversis.

[45] Confluit interea ab omni parte populus innumerabilis ad exequias Pontificis. [ac miro concursu sepelitur apud Gottwicenses; ubi plurimis fulget miraculis;] Luget tota provincia, sublimium dignitas, ætas omnis, sexus uterque. Vix tandem a Christi sacerdotibus sustollitur corpus venerandum, ac multa nobilium turba comitante, cum infinita populi multitudine, magna quidem Dei gloria, sed gravi bajulantium mœstitia in montem Kotwigcensem affertur *. Quis jam enarret mugitum & ululatum Fratrum illic habitantium, quo mons totus increpuit, lugentibus cunctis Patrem charissimum, Patrem piissimum, Patrem sanctissimum? Advolat populus quotidie multus divitum & pauperum illum Deo, & se sibi suppliciter commendare. Inter quos reverendæ memoriæ archiepiscopus Salzpurgensis Tiemo, ab episcopo Altmanno, utpote a suffraganeo suo, consecratus, qui etiam postea Hierosolymam petens a paganis est illustri martyrio coronatus, anhelus occurrit; & cum lacrymis uberrimis defunctum infudisset, obtulit pro eo Sacrificium salutare & corpus venerandum cum debito honore in Ecclesia sanctæ Dei Genitricis commendat sepulturæ: ubi, ad probanda tanti Viri merita, crebre fiunt signa virtutum variarum b in laudem Dei Patris omnipotentis, qui cum unigenito Filio suo & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per immortalia secula seculorum. Amen.

[46] Quidam clericus sævo dæmone correptus, vix, [ibi enim liberat energumenos, cæcos, claudos, mutos, insanos, debiles;] multis ligantibus atque trahentibus, ad ejus tumulum est perductus. Hic omnia horribili clamore ac diro fœtore replebat. Pro quo cum Fratres instantius orarent, repente corruit; & videntibus cunctis, nigerrimum scarabeum evomuit, qui etiam protinus nusquam comparuit. Laudabant universi Deum. Isque, qui advenerat ligatus & insanus, sanus recessit & solutus a nexibus mentis & corporis.

Item puella quædam immundo spiritu pervasa, a parentibus est ad sepulchrum Viri Dei adducta, & sine mora liberata atque sanata.

Alia itidem puella per plures annos lumine orbata, per merita ejusdem Famuli Dei, lumen quod amiserat, invenit.

Mulier quædam habens filium parvulum a nativitate mutum & claudum, ad sepulchrum Episcopi miserandum deposuit; ipsaque miseranda cum fletu magno ab ecclesia exivit. Post modicum puer, loquela & gressu restituto, matrem insecutus est ambulans & loquens recte.

Quidam miles per sex annos mente captus, ad sepulchrum ejus sine mente accessit; & mente recepta, sanus recessit.

Alter quidam homo totus contractus, & scabellulis quibusdam innixus, venit ad corpus sancti Episcopi rependo; sed incolumis factus, exiliit & ambulabat & laudabat Dominum.

Item quidam toto corpore languidus, vix sustentante baculo, tumbam Antistitis adiit; sed infirmitate per beatum Virum pulsa, baculo jam non eguit; quia lætum & sanum se persensit.

[47] Quodam tempore, cum subita & sæva tempestas montes contereret *, [quamquam his aliisque miraculis] & tecta domorum & ecclesiarum ac turrium dirueret, Frater quidam mente captus, in oratorium S. Michaëlis, quod admodum in alto situm est, conscendit, cunctis ignorantibus, & interim nocturnales laudes psallentibus. Hic ab alto in pavimentum delapsus, vivus tamen sublatus est, licet non longe supervicturus. Eadem quippe die, post sacri Olei unctionem, & vivifici Corporis Christi communionem carne solutus est. Nemo dubitet, hoc meritis beati Viri adscribendum, cujus intercessio cadentem excepit, ne sanguine illius basilica respergeretur; quam ipse regalem aulam Deo ac beatæ semper Virgini Mariæ devotus consecravit. His & aliis plurimis miraculorum signis, quæ ad nostram non credimus pervenisse notitiam, magnificavit Dominus Sacerdotem suum; qui in diebus suis placuit Deo & inventus est justus. Quamquam etsi ille signum fecisset nullum, nihil tamen ex hoc ejus derogaretur sanctitati vel apud Deum; vel apud homines. Signa quippe sanctitatem non efficiunt, sed ostendunt. Siquidem de Joanne Baptista, quo inter natos mulierum nemo major surrexit, Euangelium attestatur, quod signum fecerit nullum. De ipso quoque Domino Salvatore scriptum est; quod non fecerit signa multa, propter incredulitatem quorumdam. Quid ergo mirum; si Sanctus iste, obstante sibi præsentium temporum incredulitate, nihil operatus fuisset virtutum, nihil sanitatum? Verum gratia divina, quæ repromittit, quod ipsa glorificantes se glorificet, hunc Dilectum suum, ut dilectus fieret nihilo minus hominibus, & ut memoria ejus in benedictione constaret, etiam magnitudine signorum similem illum fecit in gloria Sanctorum.

[48] [ipse mirabilior fuit per vitæ sanctimoniam:] Mihi tamen hunc Virum, vel quemlibet aliorum hujusmodi mira facientem diligentius intuenti, longe mirabilior videtur ipse, qui facit; quam ea, quæ facit. Etenim si in rebus insensibilibus plus admirationis habet interius consideranti causalis ratio *, quæ efficit, quam id, quod efficitur: multo dignius, atque religiosius admiranda est illa sanctitas, quæ in conspectu divinæ majestatis sic placet & acceptatur, ut ejus intuitu & interventu hominum pellantur incommoda, & optatæ tam animarum, quam corporum restituantur sospitates; multo, inquam, amplius admiranda est ipsa intus, quam quæcumque miranda facit foris. Mirentur ergo alii, videre cæcos, claudos ambulare: mirentur salutem paralyticorum, dæmonum fugam: ego potius admirabor tanti Antistitis merita quæ talia tam potenter operantur, quam ipsa. Tu itaque prædica in laudem Dei, quæ Sanctus Dei meritis suis & fide supplicum operatur in aliis. Ego semper admirabor mirabilia, quæ fecit in vita sua: mirabor humilitatem, castitatem, pietatem, charitatem, devotionem, solicitudinem in agendis, prudentiam in disponendis, discretionem in imponendis, in tolerandis longanimitatem, & in adversis fortitudinem. Hæc mirabilia vitæ suæ ego miranda judico, maxime quod nostris temporibus hæc cernimus rariora, quam illa signa, quæ tamen credentes omnes secutura Dominus pollicetur dicens: Signa eos, qui crediderint, hæc sequentur; in nomine meo dæmonia ejicient, &c.

[49] [nam miracula aliquando etiam non sancti fecerunt.] An adhuc forte non assentis plus mirari vitam sancti Viri, quam signa; quæ, occulta Dei permissione nonnumquam faciunt etiam viri non sancti? Nosti quippe, quod quidam reprobi & reprobati dicturi sunt Domino: Nonne in nomine tuo prophetavimus, & in nomine tuo dæmonia ejecimus, & signa multa fecimus? Sed esto: tuo te permitto judicio. Mihi tamen semper mirabilius constabit, pepulisse a corde avaritiam, superbiam, luxuriam; quam ab aliorum oculis cæcitatem, a membris ægritudinem, a corpore dæmonem. Verum, quia non semper constat nobis, qui in facie videmus & non in corde, quis sit internus status Sanctorum, quæ virtus, quæ libertas; secundum magnam misericordiam suam agit Dominus, ut per exteriora miracula agnoscatur, quam admirandi intus sint, per quos ipse foris tam mira operatur. Pensemus ergo, Fratres charissimi, qua veneratione amplectendus sit hic Famulus Dei, cujus merita probare & commendare per tanta miracula dignatus est Dominus. Sit nostræ diffidentiæ (siqua tamen est; absit autem, ut ulla sit) invincibile argumentum, quod ille animarum nostrarum morbos & languores promptus & potens est curare, qui tam crebro tamque pie infirmitates corporum non tardat allevare. Nec enim dubitari debet, plus illum prodesse velle animabus, quam corporibus; quoniam quidem illarum salus æterna est; illorum vero cum ipsis pariter post modicum defectura.

[50] Hucusque ex scriptis priorum S. Altmanni gesta narravimus. [Unde hactenus narrata auctor acceperit; & quæ sit illorum fides.] Quis hominum putet, illos aliquid incertum, vel (quod sacrilegum esset) aliquid falsum ad posteros transmisisse? Cum optime noverint, Deum nullius egere mendacio. Sed & ea, quæ quotidie sub oculis præsentium fiunt mirabilia, prioribus attestantur, priora confirmant & augent. Ad quæ describenda, priusquam accedamus, explicabimus forsan non inutiliter, qua causa, quo ordine monasterium Kotwigcense, quod illum fundasse & sacris ossibus suis illustrasse supra retulimus, a prima sua institutione, Canonicorum videlicet Regularium, in monachicam professionem, ut impræsentiarum cernere licet, demutatum sit.

ANNOTATA.

a Chuononem, seu potius Chunonem hunc inter episcopos Ratisponenses numerat Hundius in Metropoli Salisburgensi tom. 1, pag. 196 vigesimum primum, aitque sedisse ab anno 1126 ad 1130, quo ad S. Emmeranum sepultus fuerit.

b Crebre fiunt signa virtutum variarum. Pezius: Crebræ variarum incommoditatum usque hodie fiunt sanitates, & consonat Ms. Pataviense.

* al. Zaizinmure

* al. Et sic

* al. transfertur

* al. concuteret

* al. causa vel ratio

CAPUT V.
Gottwicensis cœnobii reformatio; Beati apparitiones & miracula recentiora.

[collapsa fœde Gottwicensium Canonicorum disciplina,] Tempore venerandi Antistitis venit in montem Kotwich presbyter quidam, natione Scotus, professione monachus, conversatione religiosus. Congruebat ei nomen, quod habebat: dicebatur enim Joannes, quod sonat, gratia Dei. Dilexit hanc gratiam in illo antistes Altmannus; &, ut liberius ille secum habitaret, quodam arcto habitaculo, juxta ecclesiam beatæ Mariæ pro desiderio & petitione sua eum conclusit. Videbant homines opera illius bona, & glorificabant Patrem suum, qui in cælis est. Verba quoque illius libenter audiebant; quoniam & ipsa gratiam sapiebant & ædificationem. Post obitum vero beati Altmanni, in cujus diebus agni illius monasterii pascebantur in ordine suo, nonnulli sub specie agnorum corda gerentes lupina, ex diversis locis pulsi & profugi, illo confluxerunt. Qui post modicum vere lupi apparentes, atque in rabiem versi, & lupinis dentibus aliorum simplicitati venena suæ malitiæ infundentes, innocentiam & bonam famam, quæ inibi sanctissime floruerat & bonum odorem suum longe lateque diffuderat, corrumpere & inficere non timuerunt. Unde factum est; ut locus ipse fieret contemptui, horrori & detestationi.

[52] [Beato post obitum bis apparente & jubente, in monasticam commutatur,] Beatus igitur Altmannus, cujus oculos credimus esse super locum ipsum die ac nocte, per visum prædicto apparuit Joanni, commonens, ut de cœno montem ipsum purgaret, & fœtorem stercoris abstergeret. Intellexit vir Dei visionem, eamque Præposito Fratrum referens, consuluit turpes quosque exinde projici, & seductos ab eis pœnitentia emundari. Quod tamen, cum infamiam, cujus fœtor longius processerat, minus reprimeret, prolixiori tædio victi, loco cedere omnes decreverunt. Rursus ergo ante fatus Joannes divino inspiratus consilio, consulit, ut professionem pariter mutarent & habitum, asserens & promittens, si mutarent, & augerent votum, quod tunc prioris infamiæ totum exuerent opprobrium. Placet consilium: placet etiam, ut eligatur Religio monachorum. Proinde consultum videtur, ut res ipsa ad Domnum Papam referatur. Placet & illi mutatio dexteræ Excelsi. Igitur Chuonradus Præpositus, qui Outoni secundus successerat, & se hujus mutationis pium fautorem & auctorem præbuerat, consensum Romani Pontificis Oudalrico Pataviensi episcopo, qui beato Almanno successerat, citius indicat, & in hoc tanto negotio suæ quoque auctoritatis & discretionis postulat consilium. Itaque Oudalrico episcopo consulente & annitente, Hartmannus, qui Prioris officio fungebatur in monasterio S. Blasii, abbas eligitur. Et merito: erat enim vir religiosus, in sacris literis optime instructus, suavis sermone, & ad cunctorum hominum qualitatem informandam, seu fovendam, convenienter dispositus. Huic, ut ipse post Fratribus narravit, S. Altmannus in somnis apparuit, cum adhuc in prædicto monasterio sancti Blasii foret constitutus, virgamque pastoralem ei tradidit, & cœnobium Kotwigcense regendum commendavit.

[53] [& continuo sub abbate Hartmanno mirifice floret:] Assumptis ergo viris Religiosis electus abbas, cunctis flentibus, qui ejus pridem lætificabantur contubernio, proficiscitur, atque ad oves a Deo sibi commendatas perveniens, favorabiliter excipitur, & communibus omnium votis ab episcopo Pataviensi debita cum benedictione confirmatur. Exhinc inhabitantes ibi, sine mora & refragatione priorem mutant habitum, mutant & animum, mutant & studium. Exultabat super hoc terra, magis autem cælum; ubi gaudium celebratur super uno peccatore pœnitentiam agente: quanto amplius super tantorum salute & correctione? Ex tunc multi nobiles de seculo ad Deum converti, & tanti viri se disciplinæ tradere, suaque omnia in usum monasterii conferre cœperunt. Crevit per eum abinde fama & reverentia loci: surrexerunt ædificia, librorum copia crevit, & omnis ornatus mysteriorum divinorum. At nihil hoc fuerat, si scilicet profecissent parietes, & sub ruina mores mansissent. His potius instruendis vir sagax invigilavit, sciens, quod non in manu factis habitat Deus, sed in rationibilibus sanctarum animarum templis, quæ piis votis eriguntur, proficiunt religione, & consummantur perseverantia.

[54] Et quia gloria, ut quidam sapiens ait, etiam invitum sequitur, cœpit vir iste magnus haberi ab his quibus erat nomen magnum juxta nomen magnorum qui sunt in terra; & ideo passim offerebantur ei dignitatum infulæ, [ut & sub successoribus ejus.] & multorum regimen monasteriorum. Factumque est, ut rex Heinricus V eum Campedonensi præficeret abbatiæ, nec minus episcopus civitatis Augustæ eum monasterio S. Oudalrici præponeret; Duxque Carinthiæ cœnobium S. Lamberti ei gubernandum commendaret. Hujus diebus, quoniam gratus & acceptus erat Curiæ Romanæ, privilegia impetrata sunt, quibus locus ipse munitus & corroboratus est. Eo autem de hac luce submoto, successerunt ei viri prudentes & Religionis amatores; quorum industria & vigilantia monasterium eo usque profecit; ut cunctis viventibus, indubitanter liqueat, quod vere Dominus est in loco illo, nec est ibi aliud, nisi domus Dei & porta cæli. Benedictus in omnibus, qui omnia, quæcumque voluerit, facit in cælo & in terra, in mari & in omnibus abyssis: ipsi honor, laus & gloria, & gratiarum actio in secula seculorum. Amen.

[55] His ita explicitis, redeundum arbitror ad ea miracula memoriæ hominum commendanda, [Recentiora B. Altmanni miracula: dæmoniaca liberata,] quibus usque in hodiernum diem sub oculis nostris merita Famuli sui Dominus attestatur, atque ad ejus conversationem imitandam præsules nostrorum dierum suscitat & invitat. Nam si fallax hujus mundi gloria ipsos delectat, longe plus illa eis petenda foret, quam Dominus gloriæ eorum aviditati communicaret, non cum umbra hujus mortalis vitæ finiendam; sed tam hic, quam futuræ beatitudinis in regno sine fine beata & inconcussa soliditate permansuram. Quodam tempore, in festo Dedicationis ecclesiæ puella quædam sævissimo correpta dæmone, in conspectu Fratrum divinas laudes psallentium ad tumbam S. Altmanni astans, miserabiliter torquebatur. Et, ecce, repente horrendis vocibus exclamans, ut adjuvaretur, postulabat. Sed quis hominum tanto horrori accedere præsumeret? Affuit tamen invisibiliter beatus Antistes, & miseram illam in præsentia cunctorum a tormento salvam fecit atque dæmonio. Illa in se reversa, sacram Dominici Corporis communionem sibi dari petiit, per quam a maligno spiritu ultra se tutandam non dubitavit.

[56] Unus ex famulis monasterii multo tempore lumine orbatus oculorum, [cæcitas, ac pedis tumor depulsa,] cum loca sancta peragrasset, ubi meritis Sanctorum sanitatis gratiam sperabat, nec invenisset, ad monasterium rediit, & in suis tenebris, ut prius, tristis mansit. Incidit aliquando menti ejus, ut suum potissimum Patronum prece indefessa pro restituendo sibi lumine imploraret. Cumque crebrius atque devotius oraret, die quadam, cum ad valvas basilicæ, puero regente gressus ejus, egressurus pervenisset, subito ait puero: Sine me, quatenus per me gradiar: video quippe. Et ab ea hora exivit ad opus suum, videns & gaudens & laudans Deum.

Puer quidam, cujus pes enormiter intumuerat, adeo ut vix discerneretur, an membrum illud pes fuerit, ad sepulchrum beati Viri adductus; cum parentes ejus pro eo fideliter oravissent, domum relatus, & illico, noxio humore erumpente, sanitati restitutus est.

[57] Erat quidam de conventu Fratrum ejusdem monasterii diu gravissima infirmitate depressus, [item gravissimus ac diuturnus morbus,] desperatione recuperandæ incolumitatis non parum mœstificabatur. Revelatur cuidam Sorori ejusdem loci, eum pristinæ sanitati restituendum, si ad memoriam beati Altmanni oblationes pro illo offerantur & Missa una pro fidelibus defunctis illic, ægroto præsente, celebretur. Advehitur ille in gestatorio, quatuor portantibus, duobus aliis hinc inde nutabundum sustentantibus. Inter sacra mysteria viribus sensim accrescentibus, alieno sustentaculo se non egere adstruebat. Missa vero completa, ad domum infirmorum regreditur, suis jam nitens pedibus, uno tantum Fratre eum adjuvante. Integra vero sanitate post paucos dies recepta, impiger ad officia sua surgebat, egrediens & regrediens ad imperium abbatis sui.

[58] [paralysis, & mortis & periculum,] Puella quædam de vicina villa, quæ Murlingen * appellatur, filia cujusdam honesti & noti militis, cui nomen erat Wolfkerus, repentina paralysi a media parte corporis correpta est. Vocabatur autem illa Bertha. Affuit illi medicorum ars, profuit vero nihil. Consulit medicus ipse, per merita S. Altmanni divinum potius implorandum auxilium. Adducitur illa ad sepulchrum Viri Dei. Oravit; oraverunt & parentes ejus: exauditaque est oratio fideliter supplicantium, & sanitas restituta exauditionis facta est signum. Mansit tamen, ad excitandam majorem sanatæ devotionem & evidentiorem divinæ gratiæ manifestationem, aliquid infirmitatis in manu puellæ. At illa in anniversaria depositionis die sancti Antistitis ad pium & expertum recurrit Medicum: & inter orandum, quod petebat, optatum accepit remedium.

Mulier quædam de villa, quæ Huntesheim dicitur, diuturna & gravi ægritudine ad mortem usque fere adducta, & viribus omnibus destituta, gravi portantium labore ad tumulum Famuli Dei adducta, pristinæ sanitati est restituta.

[59] [cæcitas, claudicatio,] Item puella parvula, de villa, cui vocabulum est Panse, diu lumine privata, inibi est illuminata.

Puer etiam quidam de villa alia, dicta Marquartesdorf, utroque debilis & claudus pede, vespere illo advectus, & ab innumeris, quid mali pateretur, visus, cum pervigilem cum iis qui eum adduxerant, duxisset noctem, primo mane reddita sibi incolumitate, curatus est.

Ex eadem villa mulier quædam cæca visum recepit.

Matrona quædam nobilis atque devota de castro suo, quod Hofstein * appellatur, adveniens, & puellam quamdam cæcam secum afferens, cum ad sepulchrum sancti Viri instantius orarent, quo diu caruerat, recuperato lumine, puella illa gavisa est. Ob cujus signi tripudium & testimonium eadem matrona prædictam puellam acsi filiam propriam assumpsit, & jugiter secum retinuit. Erat autem nomen puellæ Truta.

Eodem tempore alia mulier quædam de villa, quæ dicta est Beheimkirchen, cum fuisset cæca, interveniente S. Altmanno, vidit, & gavisa est. Et illa Alheidis dicebatur.

Altera item mulier de villa vocabulo Indernich *, nomen habens Heilka, cum novem hebdomadibus, sicut juramento confirmabat, non vidisset lumen, ad tumulum sancti Viri Dei lumini resituta est.

Heinricus quidam nomine, & ipse civis forensis villæ quæ dicitur Heinvelde, homo maturus & qui veritatis ab omnibus habet testimonium, cum oculum ramusculo quodam percussum irremediabiliter doleret, ejusque visu penitus careret; cum ad sacra ossa hujus Antistitis fideliter & supplex oraret, pulso dolore, sanitatem & visum recepit.

[60] Quædam mulier paupercula de partibus Bawariæ cum prole nuper genita venerat, & necessariorum causa in servitium cujusdam matronæ in Chremesensi civitate se contulerat. [& frequentissime cæcitas ac dolor oculorum] In cujus servitio per aliquod tempus morata, dolore oculorum accedente, defectum visus passa fuit. Et heu, quantis accidentibus, misera subjacet! Jam quo putas dolore non cruciabatur, quam & cæcitas urgebat & grave onus paupertatis premebat? Nec enim sibimet, nec proli nuper genitæ, pro qua magis solicitabatur, prodesse poterat a. Cumque a servitio prædictæ matronæ defectus visus illam cessare cogeret, & matrona ab administratione victualium cessavit. Hæc nocte quadam, pro tanto suo defectu in lacrymas resoluta, divini luminis gratiam per merita beati Præsulis medullitus implorabat. Et, qui desiderium pauperum exaudit, & hujus orationes audivit, & lacrymas vidit. Nam cum mane surrexisset, ad omnium membrorum officia, visu regente, expedita fuit. Sed omnes singillatim eventus eorum, qui ad memoriam sancti Antistitis beneficia luminis meruerunt, propter fastidium lectoris describere omitto. Nam, præter eos, qui infaustas orbitates pertulerunt, rarus fuit oculos dolens, qui remedium non consequeretur.

[61] Erat mulier quædam, dæmonium habens tantæ importunitatis & tanti furoris, [insessio dæmonis,] ut vix aliquis quiret habitare cum illa. Clamor & furor, ubicumque fuisset: omnia enim membra spiritu furoris agitabantur. Interdum etiam idem dæmon, quia Sciens interpretatur, organum hominis obsessi ad proferendam litteraturam movebat; quasi eadem mulier litteraturæ scientiam & modum urbanæ pronuntiationis ab ipsis studiis consecuta fuisset. Et certe, quod quibusdam mirum videbatur, Symbolum per omnia, ut fides Catholica habet, pronunciabat. Neque tamen id mirum: cum auctoritas dicat, dæmones habere fidem, sed non opera. Hæc, cum solenni processione plebis plebesanæ parochiæ b, quæ Tuln vocatur, ad memoriam beati Viri ducta venisset, meritis sancti Præsulis invasorem pessimum propellentibus, liberata fuit. Et videntes turbæ manifesta ejus liberationis signa, eo magis Deum & præconia dilecti sui Altmanni glorificaverunt, quia ipsam ad diversa Sanctorum limina sine effectu ullius virtutis adduxerant.

[62] [membrorum contractio.] Sed quia alternis uti, est delectabile; aliud miraculum testimonio astantis ecclesiæ solenniter celebratum accipias; ut, quanta sit hujus sancti Præsulis meritorum prærogativa, plenius agnoscas. Quidam debilis eam corporis pertulit molestiam, ut attenuato vitali sanguine venarum contractus erectus ire nequiret; sed, pro officio pedum, manibus reptando se traheret. Is in longinquo positus, in villa, quæ Lo dicitur, cum hujus gratiæ mira opera comperisset, spe sanitatis tumbam salutarem beati Viri, oraculo quodam divino, elegit expetendam. Ubi cum votis & precibus, pro defectu corporis & molestia, ut puta, potioribus medullitus insisteret; ecce, mirum dictu! nervi diu contracti, cum fragore se cœperunt extendere, & aridi meatus venarum vitali sanguine infundi. Itaque accepto robore, contractus ille super pedes constitit & Curatori suo magnis vocibus benedixit. Gloria tibi, Christe, qui per merita Sanctorum tuorum usque modo operaris, & sic elisos erigis; ut eorum, qui tibi placuerunt, mortalibus claritatem innotescas.

ANNOTATA.

a Hic desinit Ms. Passaviense ad S. Nicolai.

b Plebesana parochia dici videtur, quæ fontem habet baptismalem, ac subjectam proinde plebem. Vide Cangium in Glossario; ubi hunc ipsum locum citat. Tulnam autem exhibet Merianus aliquanto longius quam leucis quatuor Germanicis Gottwico distantem versus ortum.

* al. Vilingen

* al. Hofstetin

* al. Maunich

DE S. FAMIANO CONFESSORE ORDINIS CISTERCIENSIS ANACHORETA
GALLESII IN HODIERNO AGRO ROMANO.

An. MCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti cultu gestis, ætate & professione.

Famianus conf. Galletii in agro Romano (S.)

AUCTORE J. B. S.

Priscam Faliscorum regionem hic describendam non suscipimus, [Abdicatis Coloniæ omnibus,] multo minus disputaturi, utrum Gallesii nomen veteri ipsi Faliscorum capiti subinde inditum sit. Nobis abunde sufficit, quod hodiernum Gallesium civitas Italiæ sit in ditione Ecclesiæ & provincia Patrimonii, alias episcopalis & Fescennia dicta, nunc episcopatui civitatis Castellanæ unita. Erat olim in Tuscia Suburbicaria, sita ad Tiberim fluvium in limite Umbriæ; inter Civitatem Castellanam ad meridiem & Hortam ad Septemtrionem ad V millia passuum, & XXV milliaribus ab Urbe Roma in Arctos. Hæc ferme ex Baudrantio, quæ paucis huc adducimus, ut pateat quam mirabiliter S. Famianus, proprio nomine Quardus dictus, Germanus origine, patria Coloniensis post 42 annorum peregrinationes, ibi demum sacras suas exuvias deposuerit, factus exinde oppidi titularis Patronus, plurimis miraculis inclytus; ut satis mirum sit in sacris Fastis, saltem Usuardi auctariis locum non habuisse, ut adeo primam ejus memoriam nobis suggerere debuerit Ferrarius in utroque catalogo, quem recentiores passim imitantur. Præcesserat Miræus in Fastis Belgicis; secuti sunt Gelenius in sua Colonia, Henriquez, Chalemotus, Bucelinus, quin & Tamayus, solito suo Sanctos Hispaniæ vindicandi privilegio egregie usus, præterquam quod multa confundat quæ refutatione digna non censui. Addi potest & Castellanus.

[2] [sacras peregrinationes suscepit.] Ferrarii elogium totam ferme Vitam complectitur, ne errore quidem prætermisso, quo in ea dicitur, S. Bernardum S. Famiano præmortuum, quem constat, toto triennio supervixisse, nec migrasse ante annum MCLIII, cum noster obierit anno MCL. Sed turpius labitur Gelenius, dum ita scribit: Galesii, in regno Neapolitano, S. Famiani Quardi Coloniensis, Godscalci & Guimaræ conjugum opulentorum civium filii, quorum facultatibus distributis in pauperes, Famianus loca sancta in Cisterciensi habitu invisens, obiit MCL, miraculis clarus & ab Hadriano IV Papa in Catalogum Sanctorum relatus. Gallesium in regno Neapolitano frustra quæsieris: Si per loca sancta sola Hierosolymitana intelligeret, tolerari id posset, at cum totam Sancti peregrinationem etiam ad alia loca sancta, tum Italiæ tum Hispaniæ indicare videatur, hic denuo cespitat, nam siquid in Vita certum est, id constat, pauculis ante obitum annis eum habitum taliter qualiter induisse in Gallæcia, unde postremam ad loca illa sancta Hierosolymitana peregrinationem suscepit.

[3] Utcumque ea habeant, de perpetuo & constanti cultu dubitari omnino non potest, [De cultu dubium non est.] testante præsertim Vita num. 10: Cujus Viri sanctitas & miraculorum fama oppida, civitates & proximiores provincias brevi pervagavit ac crebuit, ita ut virorum, mulierum puerorumque pæne infinita multitudo, dicti Sancti devotione affecti, Gallesium accedere properarent. Quapropter ab Adriano IV Pontifice, anno ab ejusdem Domini salutifero natali MCLIV, mutato sibi Quardo nomine, ob miraculorum famam, latina nuncupatione Famianus dictus & in Divorum numerum relatus fuit, & extra oppidum, circa ipsius tumulum, sacra illi & insignis ædes a Gallesino populo exstructa fuit. Rem magis confirmant illustrantque quæ de institutis festis ac singularibus gratiis toti canonicorum collegio sub annum MDXI a Papa Julio II concessis ibidem memorantur.

[4] Porro S. Famiani gestorum series seu Vita qualiscumque qua auctoritate nitatur, [Vita paulo recentior] non æque promptum est definire. Exstat ea bis in nostra sacra supellectile excusa majori & minori forma seu in folio, ut aiunt, & in quarto, cui annus impressionis apponitur: Gallesii apud Augustinum Colaldum anno MDLXXVI, præfixa rudiori ipsius Sancti effigie, pro mero pictoris arbitrio efformata:

[5] Huic effigiei subjungitur titulus in utraque editione hoc modo expressus: [sed ex antiquis collecta.] Ex Vita beati Famiani civitatis Gallesii patroni, subindicare volens auctor Anonymus, aliam Vitam ibidem asservari, ex qua hæc contracta fuerit, ut ex altera appendice clarius intelliges. Seculo XVI antiquiorem non esse, ex eo manifestum redditur, quod disertissime in ea signentur tempora Julii PP. II, quem constat obiisse MDXIII. Vixit igitur Vitæ istius scriptor totis quatuor post Sancti obitum seculis, ut de pretio ejus fieri possit conjectura, ea nempe quod ex monumentis, inter quæ ipsius Breviarium adducitur, atque ex traditionibus compilata, ac demum anno superius indicato typis excusa fuerit, ea simplicitate ac fide, ut de ea recte censuisse videatur Manriquez in Annalibus Cisterciensibus ad annum MCXLII dum ita loquitur cap. 9 num. 3: Res ejus gestas antiquior Ferrario edidit auctor Anonymus, brevi quidem compendio, sed mediocri stylo, & ea solum narrans quæ certæ fidei. Ut curanda prorsus non sit recentior alia, quam anno MDCXVI Gallesii prodiisse memorat, mutato in variis & rerum & temporum ordine, quem multo securius ex Anonymo ita distribuendum existimavimus.

[6] [Gestorum series,] Cum sexagenarius fuisse dicatur dum Deo beatam animam reddidit, anno MCL, retrocedendo natum oportet MXC: erat autem annorum XVIII dum vitæ pœnitentis institutum aggressus est. Romam primum ceteraque Italiæ loca sacra veneratus toto sexennio in ea regione commoratus est, anno circiter MCXIV inde in Gallæciam profectus, ibique annis tribus sub boni senis Antonii directione institutus, ad S. Jacobi celeberrimum sepulcrum perrexit, ubi postquam aliquamdiu maxima cum devotione permansisset, anno MCXVIII solitudinis amore captus, in silvam secessit ad flumen Minium, non procul ab ecclesia aliqua, hodie ignota, SS. Cosmæ & Damiani, illic in austerissimo vitæ genere ad annos XXV perseverans, ut adeo non ante annum MCXLIV Cisterciensem religionem, tunc maxime florentem mire profiteri cœperit, ibique per annos duos in maxima sanctitate regulariter vixerit, nimirum ad annum usque MCXLVI, quando de superioris licentia, Hierusalem sanctam & sepulcrum Domini gloriosum humiliter visitavit, annis tribus in sanctorum locorum peregrinatione consumptis unde fine vitæ demum appropinquante, portracta peregrinatione in annos ferme XLII Romam iterum reversus est anno MCL.

[7] [& susceptus habitus Cisterciensis.] Porro vitæ finis in Actis ipsis ita describitur ut commentario opus non sit. Quærendum superest, qualem habitum Cisterciensem susceperit, & quando ad sacros Ordines promotus fuerit. Compendio usus Anonymus, nil mirum si multa prætermiserit, quorum nec ipse certam notitiam post tot secula assequi potuit. Cisterciensium regulam sub vitæ finem professum esse, jam ex ipso ostensum est, non claustralem, ut patet, aut cœnobiticam, sed anachoreticam. Audi rursus Manriquezium loco citato num. 2: Ergo Quardus in eremitam susceptus est, pristinam vocationem, quantum sub jugo religionis liceret, conservaturus. Alteram partem sic etiam ibidem definit laudatus Manriquez: Ferrarius statim ad Ordines promotum, alii jam sacerdotem admissum ferunt, quod mihi verius, atque inde faciliorem viam stratam ad solitudinem. Utrum eo argumento verius eligat, non est qui explorare, nedum solvere possit. De sacerdotio aut ejus susceptionis tempore nusquam in Actis vel verbum præterquam sub finem num. 5, ubi disertis verbis sanctus Christi Sacerdos Famianus nuncupatur. Reliqua ex subjecta hic Vita facillime intelliges.

VITA
Ex editione Gallesina anni MDLXXVI.

Famianus conf. Galletii in agro Romano (S.)

ex edit. Galles.

[Coloniensis origine] Beatus Famianus ex Germania nobilissima provincia, & Colonia inclyta civitate oriundus: qui Quuardus proprio nomine vocabatur, altæ fuit staturæ, formosus, virtutibus omnibus, & beatitudine, decoratus, magnificis natalibus: cujus pater Gotthiscalchus, & Giumera mater nuncupabantur, nobilitate præcipua, & divitiis undique affluentes. Quas idem Beatus caducas esse conspiciens, easdem ceteraque mundana omnia deserere, & sacras adire delicias, mente disposuit, incommutabiles & perpetuo duraturas fore dignoscens. Quapropter floridam ejus juventutem mundanis vestibus spoliavit, & clericali habitu indutus honesto, passionisque Christi signo victrici in pectore assidue deferendo, in illius amore fulgebat, & in devotione charitatis perfectæ persistens erga Christi pauperes manus pias proferendo, legem Dei in omnibus observabat.

[2] Volens namque beatus Famianus antedictus viam ingredi salutarem, [sanctam peregrinationem aggressus,] per quam arctam & angustam ad atria tenditur Salvatoris, parentibus, patria, divitiis, & mundanis illecebris derelictis; ad urbem Romam beatorumque Petri & Pauli Apostolorum principum basilicas visitandas pium iter arripuit & gressus direxit salutares. Quo in itinere preces assiduas pro sui omniumque salute ad Dominum deferebat, & locorum quorumcumque ecclesias, & alia pia loca visere omnimode conabatur, suumque corpus, in quo spiritus Domini assidue permanebat, laboribus, jejuniis, verberibus pro sua salubri pœnitentia macerabat.

[3] Sexto autem Kalendas Septembris dierum illorum, cum ad urbem Romam & limina Apostolorum Petri & Pauli præfatorum beatus Sanctus applicuisset, [loca sancta Italiæ veneratur & S. Jacobi.] Beatissimæ Virginis, Apostolorumque prædictorum, ædes venerandas etiam atque etiam visitabat, ac orationibus, & jejuniis insistendo, eamdem Dei Genitricem, & Apostolos sanctos apud Deum & Patrem in sui præcipuos & speciales patronos paravit, ac etiam alia pia Urbis loca, ad illa interim accedendo, venerari non desistebat; in qua Urbis & aliorum postmodum Italiæ locorum peregrinatione annis sex consummatis, sequenti anno Galitiam, ob nimiam in divum Jacobum devotionem ardenti desiderio permigravit: & apud monasterium sancti Antonii, sub magisterio & disciplina Antonii abbatis, per annos tres continuos conversatus est; de cujus venerandi abbatis licentia, ad corpus sancti Jacobi venerandum (pro ut voverat) accessit.

[4] Ubi postquam aliquamdiu maxima cum devotione permansisset, [Post pœnitentiam 25 an. fit Cisterciensis.] inde in silvam quamdam juxta flumen Minon in ecclesiis sancti Pladi a & sanctorum Cosmæ & Damiani annis viginti quinque Deo fideliter sponteque deservivit. Et deinde in ecclesia sancti Laurentii b Cisterciensium Religionem, tunc maxime divi Bernardi aliquot ante c annis vita defuncti sanctitate florentem, abbate & monachis omnibus assentientibus, mire professus est, ibique per annos duos maxima sanctitate regulariter vixit: de cujus postmodum Superioris sui licentia, & permissione Hierusalem sanctam, & Sepulcrum Domini gloriosum humiliter visitavit, & annis tribus in sanctorum locorum peregrinatione consumptis, ab omnibus semper charitative & benigne receptus, humaniter exstitit pertractatus.

[5] [Visitata Hierusalem,] Cum autem finis vitæ sancti Viri hujus & terminus in Domino quiescendi appropinquaret, ex præfatis sanctis locis digrediens, protracta peregrinatione in annos ferme quadraginta duos jam corpore ingravescens, Eugenio tertio sedente, quieturus, Romam iterum reversus est; ubi a divis Petro & Paulo in somnis monitus, ut Gallesinam peteret civitatem, quam Deus omnipotens per ipsum visitare dignabatur; ibique onerosam carnis sarcinam deponendam & Deo spiritum reddendum fore, prædixerunt. Nec abnuit sanctus Christi sacerdos Famianus, sed statim dicto obaudiens, arreptoque itinere, brevi agrum attigit Gallesanum, & in topho quodam ex itinere fatigatus sedendo (cum siti laboraret) saxo illo viatorio suo baculo percusso, aqua optimi saporis illico emanasse visa est, perennem efficiens fontem d.

[6] [monetur Romæ in somnis, Gallesiam adeat,] Et ob id gratiis Deo actis, ecclesias Gallesani agri statim Vir sanctus visitare adortus est, orando continue pro dictæ civitatis pace & salute, ad quam tamquam Patronum ex dictorum Apostolorum revelatione, se destinatum fore percipiebat. Et tandem ab Ascaro quodam nomine, indigena & nobili viro, exceptus hospitio, quinto decimo a sui adventus die infirmari cœpit, & cum sui corporis dissolutio jam jam instaret, Blasium Gallesanæ ecclesiæ archipresbyterum accersiri fecit, cui post multa mortem suam octavo abhinc die futuram esse, prædixit, & a Deo confortatus, e lectulo exsiliens, manuque archipresbyteri apprehensa, locum sibi juxta aquam, in quo ejus corpus sepeliri desiderabat, (erat enim domus Ascari hospitis in mœnibus civitatis sita) e specula digito demonstravit, qui locus parum conveniens, archipresbytero memorato pro tanti Viri sepultura cum videretur, homini Sancto respondit, satius videlicet esse, ut in Dei Genitricis Mariæ templo, intra civitatem posito, quam hortulo in illo, ubi nec ecclesia nec ecclesiæ locus esset, honorifice conderetur.

[7] [ubi æger sepulturam eligit,] Sed in proposito persistens, cognito ab archipresbytero, hortulum & locum illum dicti Ascari hospitis esse, statim ab illo & conjuge ejus honoranda præfatum locum ad ipsum sepeliendum (prout petiit) impetravit. Octavo autem die archipresbytero & sacerdotibus omnibus dictæ civitatis ad eum accedentibus injunxit humiliter, ut ejus corpus post obitum custodire dignarentur; nam Dei magnalia visuri essent: nec multo post Ascarus supradictus, qui tunc & diu jam renum doloribus laboraverat, se ad lectulum sancti Viri per famulos asportari fecit, & illius devote manus deosculatus, ab illo quo detinebatur morbo, continuo liberatus, summas Deo optimo, & beato Famiano gratias egit.

[8] [& sanctissime moritur.] Quo facto, sanctus Vir, in cælum suspiciens, clero adstante & orante, Christo tradidit spiritum sexto Idus Augusti anno a Natali Domini millesimo centesimo quinquagesimo, suæ autem ætatis sexagesimo; ex quibus in sancta peregrinatione quadraginta duos fere consumpsit, prout ex pagellis quibusdam Breviario annexis & manu ejusdem Sancti inscriptis compertum est, quem librum penes se moriens tenebat; ad cujus corpus visendum pariter & venerandum factus est Gallesini populi concursus non modicus: sicque clero & populo psalmis & hymnis ecclesiastico ritu summa devotione decantantibus, beatum corpus ad locum prope, & extra civitatem, juxta aquas honorifice deportaverunt, & a mane usque ad vesperas beatum corpus custodientes, mirum (quod Deus meritis Beatissimi viri operatus est) accidit.

[9] Nam surdi duo de civitate prædicta ad beatum corpus accedentes, [Ingens populi confluxus] auditum illico receperunt; multique alii male habentes, sanitati sunt restituti. Beatum deinde corpus clerus & populus omnis pie ac devote sepelierunt. Nec multi interfuere dies, quod cum quidam de civitate prædicta (qui male a dæmonio vexabatur) ad illius sepulchrum fuisset adductus, liberari meruerit; muliercula itidem, Domini de Verchiano castello ancilla, quæ diu cæca fuerat, ad eumdem locum adveniens, oculorum lumina recuperavit: multique alii de eadem civitate Gallesii variis detenti languoribus, Deo [se] per preces & merita sancti Famiani commendantes & juxta ejusdem tumulum orantes, curati sunt.

[10] Cujus Viri sanctitas & miraculorum fama oppida, [& varia miracula, ob quæ canonizatur.] civitates, & proximiores provincias brevi pervagavit ac crebuit, ita ut virorum, mulierum, puerorumque pene infinita multitudo dicti Sancti devotione affecti, Gallesium accedere properarent. Quapropter ab Adriano quarto Pontifice anno ab ejusdem Domini salutifero Natali millesimo centesimo quinquagesimo quarto e, mutato sibi Quuardo nomine, ob miraculorum famam latina nuncupatione Famianus dictus, & in Divorum numerum relatus fuit. Et extra oppidum circa ipsius tumulum sacra illi & insignis ædes a Gallesino populo extructa fuit.

[11] Quæ postea Munaldi episcopi largitione (comprobante id Nicolao quarto f Pontifice) anno a Christo nato millesimo ducentesimo octuagesimo quinto Deiparæ Virginis, [Exstruitur ipsi ecclesia multis gratiis ornata.] quæ intra civitatem est, ædi connexa, archipresbyteri & canonicorum ipsius interioris Virginis ædis cura regitur, ingenti cum munere Julii Papæ secundi, qui ipsum Famiani templum octavo mensis Augusti (quo die festum in illius memoriam magno hominum concursu celebratur) pie visitantibus delictorum omnium veniam, nec non archipresbytero & canonicis amplissimam quæcumque delicta condonandi facultatem concessit, prout in literis sub Datum Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo undecimo, decimo Kalendas Augusti, Pontificatus sui anno octavo.

[12] Cujus quidem sancti Famiani meritis, & intercessione Deus omnipotens civitatem hanc Gallesanam & populum ejus ab hostibus protegere, pacem & concordiam elargiri, [Patrocinii invocatio.] mentis & corporis sanitatem concedere (prout hactenus fecit) de cetero non dedignetur; qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ignotum nomen, haud dubie corruptum, forte ex Placido.

b Ursariam volunt fuisse, cœnobium postea tam magnificum, ut Escurial de los Bernardos nuncupatum fuerit.

c Jam errorem correximus. Pro ante, legendum post.

d De miraculoso fonte sic poëta cecinit:

Quos sitiens muscoso hauris sub fornice, duxit
      Marmoris e venis has Famianus aquas.
Sic olim Hebræus populus miracula Mosis
      Obstupuit, fontem quem dedit icta silex.
Ergo novo merito jactant se Mose Falisci,
      Quos alit Hortanus quosque Amerinus ager.

e Verosimilius 1155, cum Adrianus non nisi mense Decembri anni 1154 electus fuerit

f Vult dicere Nicolaum IV, postea comprobasse quæ eo anno a Munaldo gesta fuerant. Vide de his notam Pennatii, de quo infra, pag. 160.

APPENDIX
De Ms. Officio, Missa & recentiore imagine.

Famianus conf. Galletii in agro Romano (S.)

[Compositum Officium] Quæ ad Vitæ illustrationem seu Commentarium prævium non spectabant, huc remisimus, paucis exponenda. Est inter Mss. nostra Officium per omnes partes suas extensum cum hymnis, antiphonis, lectionibus ceterisque Sancto propriis: item Missa ex more Ecclesiæ; verum quæ usu Gallesii umquam recepta fuisse nusquam indicatum invenio, utpote quæ recentiora sint, seculo primum XVII composita. Viri docti juxta ac pii meditationes esse, docet epistola ipsis præfixa, cujus hic est titulus: Frater Melidonius Giardinellus Coranus Ordinis eremitarum S. Augustini, sacræ theologiæ magister, admodum reverendo clero & præclaris civibus Gallesinis & universæ reipublicæ S. P. D. Sequitur exordium, paulo, quam par erat, comptius & inflatius, cujus soli postremæ parti rem ipsam explicanti locum hic dedimus, ubi orator provinciæ, a se ultro susceptæ, rationem reddit in hunc modum:

[2] [privata auctoritate,] Pluries visitatis atque sæpe sæpius honorifice veneratis sacris exuviis B. Famiani, istius vestræ non secus vetustæ quam præclaræ civitatis Gallesinæ patroni vigilantissimi; quod, inquam, flammescenti animo meo & vehementi devotionis ardore concupiverim, & in ipsum Divum ingens exarsit desiderium, ut perficerem, quod solenniori & propria tum Officiorum tum Missarum sancta compositione tumque hymnorum dulcissima editione quotannis ejus festum celebraretur, in quo etiam ejusdem rutilantia & ingentia miracula ac vitæ sanctitas admirabilis divinis canticis promerentur. Hanc igitur meæ devotionis annonam vobis mitto, hanc dono; sed placido animo ac hilari mente sumite: & velut quæ vestra jugis ac eximia tunc in me fuit humanitas & benevolentia non modica, ita etiam iisdem indies magis magisque me ipsum prosequi velitis, ut vos omnes majorem in modum prosequor. Valete. Datum Ortæ III Non. Julii MDC.

[3] [sed numquam receptum] Hinc manifesta fiunt, quæ jam dicebam de prædicti Officii & Missæ ætate eorumque compositore, sane non usque adeo ineleganti; si modo par esset eorum auctoritas ex summi Pontificis aut saltem Ordinarii approbatione, de qua cum altum sit ubique silentium, id unum modo superest, ut de recentiore, memorata etiam in Commentario superius imagine, quam nobis videre non licuit, paucula etiam subjiciamus ex alio Ms. cujus hic est titulus: Acta ejusdem, (nempe S. Famiani) ex imagine & hymno antiquo. Anno MDCXXVI Romæ S. Famiani effigies æri incisa prodiit in quæ talis inscriptio visitur: S. Famianus monachus Cisterciensis in Galletia. Subjicitur vero iconi tale Distychon:

Claudus adest firmus, cæcus videt, utitur aure
      Surdus, ab obsessis spiritus ater abest.

Circumdant effigiem ejus gesta duodecim iconculis expressa: singulis versus quatuor ex hymno tali subjiciuntur, in quibus ordinem rerum tantillum desideres.

[4]

Romam videns exsultavit,
Illam ita salutavit, [Vitæ compendium.]
Salve Roma orbis terrarum
Caput celsum & præclarum.
      Quinque lustra segregatus
Vixit, locis conversatus
In desertis, ubi angebat
Valde corpus & premebat.
      Loca sancta peragravit,
Compostellam visitavit,
Hierosolymam petivit,
Ubi Christum exquisivit.
      Inde rediens terrena
Cuncta spernens & amœna,
Cisterciensem ingressus
Est & Ordinem professus.
      Romæ manens beatorum
Jussu tunc Apostolorum
Urbem adit Gallesinam
Ad docendum Dei doctrinam.
      Ibi primo ad se vocato
Civitatis jam curato,
Monet, mortem suam futuram,
Signat atque sepulturam.
      Mira signa demonstrantur
Languidique relevantur,
Crure civis impeditus
Sanus fit & expeditus.
      Plane sensibus orbati
Exstiterunt integrati,
Surdi auditum receperunt,
Verba muti protulerunt.
      E longinquo deportati
Claudi sic debilitati
Firmi ad suos revertebant
Grates dignas Deo reddebant.
      Ad sepulcrum accedentes
Sancti, & illud attingentes
A dæmonibus vexati
Sunt extemplo liberati.
      Carum lumen oculorum
Cæca mulier suorum
Fertur statim recepisse,
Ducem viæ reliquisse.
      Post a Papa numeratus,
Inter Sanctos nominatus
Est a fama Famianus
Et patronus Gallesanus.

APPENDIX ALTERA
Ex Ærario sacro Pennatiano edito anno MDCCXXIII.

Famianus conf. Galletii in agro Romano (S.)

AUCTORE J. B. S.

[Expenduntur monumenta] Quæ dicta sunt hactenus, pridem scripseram, cum in manus meas venit Sancti ipsius Vita Italica in quinque libros distributa, cum subjuncto Latino Ærario sacro, pro Historia Vitæ S. Famiani sacerdotis confessoris & monachi Cisterciensis compilanda, opera & studio Splendiani Andreæ Pennatii, Protonotarii Apostolici & Vicarii generalis Urbis veteris collecto. Vult dicere, opinor, vir amplissimus ac eruditissimus, monumenta Latina ibi produci, ex quibus Sancti Vitam diligenter ipse & ornate elaboraverit, eo ordine ut libro 1 complectatur ea quæ ad Sancti natales, educationem & vitam spectant: lib. 2 recenseat ultimam peregrinationem & pretiosam mortem: lib. 3 agat de ejus cultu, chronologia & itinerario: Lib. 4 narrentur ejus miracula post sepulturam patrata: lib. 5 extollatur heroica ejus sanctitas, proponaturque vera devotio Sancto exhibenda per novemdialia exercitia satis fuse ibi deducta, quæ omnia extenduntur ad paginas 127 forma, ut aiunt, quarta, sed quæ superius abunde explicata sunt in Vita Anonymi, quam solam dandam censui & modo etiam censeo.

[6] [a Pennatio suggesta.] Sane operæ pretium non putavi, ea Latine reddere quæ fusiore sua oratione exornavit Pennatius, satis habens hic ex Ærario ea seligere quæ alibi antea reperire non licuerat. Et primo quidem satis diligenter inquirit in Vitas antiquiores, ut vocat, S. Famiani, quarum primam in sex lectiones distinctam, ut vetustissimam describit a pag. 136 variisque & longissimis notis operosius illustrat, non magno certe operæ pretio. Sequuntur Acta ab Anonymo scripta & Gallesii excusa per Augustinum Colaldum anno Domini MDLXXVI: estque ipsissima Vita superius jam a nobis data, ex priori illa nimirum paulo ornatius reddita, nostrisque necessariis annotationibus abunde explicata. Subjunxit tertio loco Vitam ex Tamayo de Salazar, quam totam prætermittere poterat, æque ac elogia quibus Martyrologum illum plus nimio prædicat. Neque ad rem magnopere conferunt Epitome Antonii Massæ, aut Ferrarii, Henriquez & aliorum elogia.

[7] [Approbatæ Romæ] Magis placent approbatæ Lectiones solennem cultum confirmantes, qui ex Romana Officii concessione atque ad vicinas urbes extensione mirifice hoc seculo accrevit. En ipsius sacræ Congregationis decretum: Exponentes clerus & populus Gallesii, se recitare singulis annis de Communi Officium sancti Famiani Confessoris non Pontificis & asserti Protectoris principalis ejusdem Gallesii, pro extensione orationis & lectionum secundi & tertii Nocturni propriarum, alias sub die tertia Decembris MDCCI, pro Congregatione monachorum S. Bernardi, Ordinis Cisterciensium approbatarum, sacræ Rituum Congregationi demisse supplicaverunt. Et sacra Rituum eadem Congregatio ad relationem eminentissimi & reverendissimi Domini Cardinalis Gabriellii, pro utroque clero seculari & regulari Gallesii prædicti extensionem petitam benigne indulsit atque concessit die XXIV Aprilis MDCCVI. Sequitur extensio ejusdem Officii ad civitates Hortanam & Castellanam. Jam, quæ huc maxime faciunt, Lectiones ipsas describimus.

[8] [Lectiones] Lect. IV. Famianus, antea Quardus, Coloniæ Agrippinæ nobili genere, Gothescalco patre & Guimara matre natus, studiis primo mediocriter imbutus, inde parentibus & patria derelictis, decimo octavo ætatis suæ anno Romam profectus est, ut sanctorum Principum Apostolorum limina visitaret. Per Italiam sexennio peregrinatus, locisque præcipuis devotionis invisis, in Hispaniam Compostellam ad S. Jacobi Apostoli corpus venerandum contendit, eamque provinciam per triennium inhabitavit, sub moderatione cujusdam sancti senis. Postea Syriam petens sepulchrum Domini aliaque Palæstinæ loca religiosissime perlustravit. In Gallæciam regressus, ad devia silvasque penetravit, ubi pane non nisi raro, plerumque herbis & aqua reficiebatur. Deinde in monasterio sanctorum Cosmæ & Damiani annos viginti quinque in eodem vitæ genere transegit, donec in cœnobio Ursariæ habitum Cisterciensem induit.

[9] Lect. V. In novitium receptus ædiculæ sancti Laurentii addictus est, [quæ præcipuam Vitæ partem] ad ripas Mynii tyrocinium peracturus, ac pristinam vocationem, quantum sub jugo religionis liceret, conservaturus. Delatum id sanctitati hominis Dei, delatum notæ & annosæ probationi. Non quod eremus monachis Cisterciensibus sit prohibita, sed quod ex Regula vita cœnobitica semper præcedere debeat anachoreticam. Emissa itaque solenni professione, sacerdos ex obedientia ordinatus est. Rursus Famianus, facultate a suo Abbate obtenta, Romam Eugenio III Pontifice maximo Ecclesiæ præsidente, ad Limina sanctorum Apostolorum Petri & Pauli invisenda profectus; ab iisdem Apostolorum Principibus in somnis admonetur, ut Gallesium in Faliscis peteret, ubi spiritum Deo redditurus erat. Ut eum locum attigit Vir Dei, itinere fatigatus, ac siti laborans, ex silice virga percusso fontem mirabiliter eduxit, qui adhuc perseverat & infirmis prodesse solet.

[10] Lect. VI. Quinto decimo post die ægrotare cœpit, [complectuntur,] & accersito illius ecclesiæ archipresbytero, diem suæ mortis prædixit: & mox lectulo exsiliens, manuque illius apprehensa, locum sibi juxta aquam, in quo suum corpus sepeliri optabat, digito demonstravit. Nec multo post ejus hospes nomine Ascarus, gravissimo renum dolore vexatus, ad lectulum sancti Viri se per famulos asportari fecit, & illius manus devote deosculatus, repente convaluit. Demum beatus Famianus, die a se prænuntiata, in cælum suspiciens, clero adstante & orante, obdormivit in Domino VI Idus Augusti anno reparatæ salutis millesimo centesimo quinquagesimo, suæ ætatis sexagesimo. Tanta autem fuit crebrescentium miraculorum ejus celebritas, ut non diu post illius obitum Romanus Pontifex ipsum Sanctorum albo adscripserit, & Quardi nomine deposito, eum ob signorum famam, Famianum appellari mandaverit. Exstat Gallesii ecclesia in ipsius honorem Deo dicata, cui eadem Indulgentia a summis Pontificibus concessa fertur, qua ecclesia sanctæ Mariæ angelorum prope Assisium condecorata fuit, eo quotannis innumeris ad venerandum illius sacrum corpus, usque ad hanc diem incorruptum, ex finitimis populis confluentibus.

[11] [non sine aliqua differentia.] Obiter dictum sit, nonnulla in his, præsertim Lectione IV observari quæ cum ante dictis non ex omni parte consonant, sed ad aliorum opinionem potius deflectunt, præsertim circa tempus susceptæ a sancto peregrinationis Hierosolymitanæ, de qua pluribus agit laudatus Pennatius. Nobis sus deque est, utram opinionem quis amplecti voluerit. Ad celebrem ejus cultum & ad posthumam gloriam magis spectat sancti ipsius Famiani sepultura, saltem effigies corporis, ut hic asseritur, etiamnum incorrupti. Eam operi suo præfixit Pennatius, dignam plane quæ ad perpetui miraculi commendationem hic etiam repræsentetur.

[12] Celeberrima alia S. Famiani miracula jam supra in Vitæ fine & in rhythmo breviter deducta sunt, [De miraculis] superest ut ad totius rei complementum, inter innumera & prope quotidiana, nonnulla seligantur quæ ex Pennatii libro 4 Latine reddita hic subjungimus.

MIRACULA.

Famianus conf. Galletii in agro Romano (S.)

AUCTORE J. B. S.

[Multa habet Pennatius] Quam gloriosum fuerit jam totis sexcentis annis S. Famiani sepulcrum docet fama constantissima quotidianis signis illustrata, ut ex omni hominum afflictorum genere vix repertus fuerit, quin beneficium ibi aliquod se impetrasse profiteatur. Id cum maxime deplorat Pennatius & merito, tam negligentes fuisse in iis rite colligendis Gallesianos, ut partis longe maximæ nulla supersit authentica memoria litteris debite consignata. En hic e multis pauculas curationes singulares sub titulo; De liberatis energumenis

[14] [ex quo hic] Anno MDCXVI die VIII Augusti ipsa Sancti solenni festivitate, mulier quædam, cujus nomen non exprimitur, a malo dæmone obsessa, ad ejus sepulcrum tetro spiritu liberata fuit, cadens prope exanimata dum ab exorcizante ex S. Joannis Euangelio proferrentur hæc verba: Et verbum caro factum est. Eodem anno postridie seu IX Augusti mulier quædam Hortensis, nomine Juditha, Gallesium venit ad idem sepulcrum etiam exorcizanda, e qua expulsus nequam spiritus fateri compulsus est, id S. Famiani meritis factum esse, hoc relicto signo quod lampadem exstinxerit. Sequuntur consimilia alia & æque illustria annis MDCXVIII, item MDCCXI, MDCCXXI & MDCCXXIII ad idem sepulcrum patrata, quibus alteram classem subjungit, De liberatis a febribus aliisque infirmitatibus.

[15] Prima ponitur Ludovica uxor Bernardini Pento, [nonnulla varii generis] quæ a febribus sanata fuit, alioque gravi malo in altero ubere, ut legitur in antiquo anathemate in Sancti ipsius ecclesia appenso. In altero item anathemate testimonium quod Perna Gallesina, uxor Philippi de Corchiano, a febribus liberata fuerit una cum suo filio. Anathema etiam exponi voluit mulier aliqua, Jacoba nomine, quæ cum infirmaretur ad mortem, a filia sua Rosa S. Famiano commendata, mox plane convaluit. Plurimis a Sancto beneficiis cumulata Margarita Pensani, natione Sicula, non solum gratias egit Gallesii anno MDCXVII, sed Romam profecta Sancti cultum mirifice propagavit in sacello SS. Salvatoris apud PP. Dominicanos supra Minervam, iis anno MDCXLIX testamento legatis, quibus ejus festivitas quotannis VIII Augusti solenniter celebraretur. Habes ibidem memorabiles alias curationes ad hoc usque seculum mirabiliter multiplicatas, præsertim cap. 5, ubi de S. Famiani fontis salutari aqua agitur.

[16] Vir quidam insessus furibundis spiritibus, qui saxis homines & cultris impetebat, [in specimen] hausta prædicti fontis aqua, ab infernalibus hospitibus continuo remansit liberrimus. Antonius nepos illustrissimi Lancettæ a medicis derelictus, eamdem aquam bibendo pristinæ valetudini restitutus est, venitque acturus gratias S. Famiano argenteam ei lampadem offerendo. Percrebrescente Romæ fama tot curationum quæ per aquam sæpe dicti fontis impetrabantur, R. P. Generalis Ordinis S. Bernardi mulionem eo destinavit, ut mulas tres oneraret lagenis ea aqua repletis. At ille observata primum fontis tenuitate, de re exsequenda plane desperavit. Verum ubi lagenas implere cœpit, vidit aquam tam abundanter excrescere, ut probe oneratis mulis, fontem non sine summo stupore, in eodem prorsus quo repererat statu abiens reliquerit. Anno MDCLXXXVIII R. D. Bernardus Pollione Bassannelli pastor, Scrofano ad propria rediens sensit equum cui insidebat subito excæcatum, adeo ut fræno eum deducere summo suo incommodo coactus fuerit. Opportune ad sospitatoris fontem pervenit, modicumque aquæ in equi oculos exspuens, facto crucis signo Sanctoque invocato, visus equo restitutus est, unde commode ipsi domum pervenire licuit. Recentiora ibi habes istius generis plurima.

[17] [descripsimas] Ast hæc in specimen dedisse sufficiat: finis non sit si singula prosequar. Sequentibus capitibus enumerantur, qui a præcipitiis, lapsibus, diversisque malis ac periculis hoc ipso seculo liberati sunt.

DE B. HUGOLINA VIRGINE
Vercellis in Insubria.

An. MCCC.

[Praefatio]

Hugolina virg. Vercellis in Insubria (B.)

AUCTORE J. B. S.

De hujus stupendæ prorsus Virginis cultu aliquamdiu dubitandum fuit, [Ad cultum confirmandum] tametsi binæ Vitæ ad manum essent in quibus expressissime Sancta appellatur: dubitandum, inquam, fuit, quod diligentissimus Italicorum Sanctorum collector, Alexandrinus ipse vicinusque adeo Vercellensibus Philippus Ferrarius de ipsa nec in majori suo Sanctorum Italiæ, nec in altero suo uberiori Catalogo vel verbo meminisset, neque certa alia monumenta suppeterent præter insolitam imaginem, Hugolinam seu Ugolinam exotico modo referentem cum epigraphe S. Ugolina ora pro nobis Deum. Favebant quidem Scriptores Franciscani Gonzaga, Waddingus & Hueberus, Beatæ saltem titulo eam decorantes numerantesque inter Ordinis Tertiarias, ut infra patebit. Contra vero pugnare videbatur Arturi du Monstier in vastissimo suo Ordinis totius Martyrologio altum de ea silentium, ubi tamen innumeri alii referuntur Beati titulo ornati, quem certo necdum promeriti sunt. Prævaluisset ceteris Castellani in discernendis Sanctis explorata peritia, Hugolinam in Martyrologio suo universali inter Sanctos diserte collocantis, si aliunde jam diu desiderata Vercellensia monumenta rem totam confirmassent.

[2] Opportune demum ea casu ferme reperta sunt in Itinerario Romano Majorum nostrorum Henschenii & Papebrochii, [valuit itinerarium Papebrochii,] qui in reditu Vercellis transeuntes ea diligentissime notarunt, quæ hic descripsisse, erit Beatæ cultum abunde demonstrasse. Ubi de templo PP. Minoritarum S. Mariæ de Bethleem prope Vercellas agitur, inter alias reliquias in altari publicæ venarationi expositas, enumerantur duæ hermæ ex ligno inaurato, quarum altera B. Favorini de Vercellis eremitæ, altera dimidiam partem [continet] ossium B. Hugolinæ, cujus adhuc celeberrimus cultus VIII Augusti. Altera pars ossium cum capite in proprio ejus sacello, seu templo vicino est, quod undequaque picturis de vita ejus circumductum anathematisque appensis, cujus altare pulchrum ex inaurata gypso pro tabula continet dictas reliquias. In latere dextro prope altare locus est in quo prius dicta ossa quievere, quod adhuc testantur hi versus in marmore:

Sacra ibi servantur Ugolinæ virginis ossa
      Quæ patris incestum fugiens deserta petivit.

Ostenderunt etiam nobis bullam Indulgentiarum anno MDCXLI XI Augusti concessarum, ecclesiam S. Hugolinæ visitantibus.

[3] [& Vercellensia monumenta;] Hisce præsidiis abunde munitus ea exspectanda non putavi, quæ Vercellis iteratis litteris frustra postulaveram, verum ea colligere continuo aggressius sum quæ ad præclarissimæ Virginis originem, ætatem & gesta illustranda, inter monumenta quantumvis modica repereram. Sunt ea, ut jam dicebam, stupenda imago, cui Sanctæ titulum recte præfigi modo constat, ac Vitæ geminæ Italicæ more gentis compositæ a P. Ludovico Vercellensi (di Vercelli) ex Ordine Minorum observantium, quarum brevior edita est Taurini anno 1632, altera Mediolani 1655, ambæ non gestorum deductæ narrationes historicæ, sed verbosissimæ orationes panegyricæ, neque adeo dignæ quæ Latine reddantur, ut longe præferenda censuerim brevia quidem sed nitida elogia apud Gonzagum, Waddingum & Hueberum nobis relicta, quibus quæ ultra adjungi poterunt, ex utroque opusculo subjicere non negligam. En igitur Gonzagæ verba ex pag. 344, unde cum ceteri sua acceperint, hæc sola satis prælucebunt. Acturus de Franciscani isthic cœnobii primordiis in hunc modum orditur:

[4] Cum nobilis ac devotus quidam Vercellensis, nomine Janomius, [atque item] post lustrata omnia Terræ sanctæ loca, vercellas, quæ sibi patria erat, rediisset, valedicturus huic seculo nequam ac Deo opt. max. felicius obsecuturus, eremitorium quoddam, ad trecentos passus a Vercellis, Transpadana Italiæ civitate, prope antiquam ædiculam, beatæ Virgini Mariæ sacram, humiliter satis construendum curavit; inibique sumpto eremitico habitu, in maxima abstinentia, vigiliis atque oratione ad ultimum usque vitæ halitum perseveravit. Post aliquantulum vero temporis cum Vercellensis quædam pulcherrima virgo, nomine Ugolina, virginitatem Christo sponso servare decrevisset, atque cruento humani generis hoste id maxime procurante, a proprio parente ad incestum solicitaretur, prudens virgo, ne aliquando proposito frustrata tantum donum amitteret, relicta paterna domo, nemineque conscio, ad præfatum eremitorium se recepit.

[5] Ubi & per quadraginta septem continuos annos sub vilissimo habitu, [Gonzagæ narratio.] atque efficto masculino sexu, sub Ugonis nomine in clausa quadam cellula, ne ab aliquo videri posset, ex oblatis tantummodo eleemosynis victitans perseveravit. Ea igitur circa annum Domini MCCC defuncta, ac honesto loco, ob sanctitatis signa, quæ circa ejus obitum evenere, a Vercellensi populo ejusque Episcopo, cui totius rei gestæ series a religioso quodam patre Dominicano, qui præfatæ virgini Ugolinæ a sacris confessionibus erat, revelata est, ibidem tumulata, præmemoratum eremitorium plurimis annis habitatore caruit. Erat nihilominus ædicula sibi contigua, ob miracula quæ meritis beatæ Ugolinæ ibidem contingebant, Vercellensibus summe commendatissima. Cumque omnimodam minaretur ruinam, ne tanta populorum ad ipsam devotio aliquando evanesceret, tum a Vercellensibus, tum quoque a reverendissimo Guilielmo eorum episcopo, eo res perducta est ut ædicula FF. Observantibus concessa in pulcherrimam ecclesiam evecta fuerit circa annum MCDLIII.

[6] His præmissis sensim accedimus ad clariorem S. Ugolinæ ejusque austerissimæ vitæ notitiam, quam non parum juvabit horrida effigies parvulo ejus ecclesiæ frontispicio, [Horrida effigies] quemadmodum hic repræsentatur, appicta, ut me postea docuit noster P. Joannes Baptista Mosca qui Mediolano notitias quas potuit Vercellis acceptas ad me demum misit, hactenus dicta plane confirmans addensque dictam S. Hugolinæ ecclesiolam, veteri eremo contiguam, a majori PP. Minoritarum Bethleemitico templo 40 circiter passibus distare, sic tamen ut cum eo conjungatur interjecta porticu, per quam inde in PP. conventum patet aditus. Pergit Mosca in hunc modum: Visitur picta effigies supra portam, B. Ugolinæ stantis nudis pedibus, capillis sine lege solutis: cilicio vestitur, dextra manu crucifixum gestat, sinistra vero rosarium B. V. Deiparæ, ejusque Officium. Sub imagine autem est hæc inscriptio: B. Ugolina Vercellensis eremita de Casamis. En ipsam

[7] [non satis exprimit pœnitentias.] Ut ut expressam hic habeas innocentissimæ Virginis pœnitentis terrificam effigiem, procul tamen abest ab immanibus cruciatibus quibus tenerum corpusculum per annos continuos quadraginta septem atterere non destitit, perpetuo nempe jejunio solis pane & aqua interrupto, duris flagellationibus, humi & quidem inter spinas cubationibus, ut jam taceam horrendas & fere quotidianas cum humani generis hostibus eam dire verberantibus colluctationes, adeo ut ad sanguinis effusionem non raro acutis ipsam cuspidibus pungerent: quibus potissimum oratorie describendis operam ponit Vercellensis, quæ utinam a scriptore aliquo synchrono accurate enarrata haberemus. Citatur quidem Vita a Sanctæ confessario P. Valentino ex Ordine Prædicatorum, ast ea, quantumvis institerimus, ad manus nostras non pervenit: iis vero tantisper sepositis, originem ejus, ætatem vitæque decursum ex laudato Vercellensi paucis conemur eruere.

[8] [Discutitur Virginis ætas,] In eo peccat orator quod præmissa longa Vercellarum descriptione, parentum nomina indicare prorsus negligat, satis habens, eam Vercellensem nobilibus parentibus de Cazzami natam pronuntiasse. Id etiam in eo desideres quam maxime quod in Sanctæ ætate definienda turpissime cespitet. Etenim in priori seu minori Vita pag. 10 annum natalem signat 1239; pagina autem 33 mortuam ait anno 1300 die VIII Augusti nihilominus tamen vixisse asserit annis septuaginta & uno. Errorem utcumque agnoscit & corrigit in Vita altera, dum pag. 28 ad eremum ipsam deducit anno ætatis quarto decimo, quibus si adjungantur quadraginta septem austeræ solitudinis, non exurgent anni plures quam 61, ut ibi fatetur pag. 97, obitum denuo referens ad annum 1300, sed diem XVI Augusti, multa divinando, cur VIII ejusdem mensis hodie colatur, quod nostra parum interest, modo certus sit ipse solennis venerationis dies quo ipsam hic collocamus. Neque curandum censuimus, quod alicubi scriptum memorant S. Hugolinam obiisse anno 1288, contra quam scriptores omnes alii, saltem quos consulere licuit, cum P. Ludovico Vercellensi in anno emortuali 1300 unanimiter conveniant.

[9] Hunc porro in expendendis minutiis non imitabor. Disputat ille de ipso Hugolinæ nomine, [& unde nomen acceperit.] nempe an notum antea umquam fuerit non Vercellis solum, sed tota Italia & reliquo orbe: ad rem propius spectat, quod ipsa virgo adhuc tenella, ut tutius & securius latere posset, masculum habitu se finxerit sub Hugonis nomine, sicque tota reliqua vita, ipsismet Vercellensibus ignota, tetro isto in eremitorio, solis piorum hominum eleemosynis sustentata, arctissimum vitæ genus constantissime tenuerit, solis jam dictis pœnitentiis assiduisque corpusculi macerationibus intenta, quibus perpetuum adjunxit orationis studium, quo soli divino sponso Christo Jesu dignum fidelissima virgine sponsa præberet spectaculum, innumeris proinde cælestibus deliciis ab ipso cumulata, donataque, in humanis viribus intolerabili prope cruciatuum exercitio, perseverantiæ laurea, dicamus & meritorum corona, tot etiam ac tantis illustrata prodigiis, ut vel viva etiam non nisi Sancti, quod virum habitu præferret, nomine appellaretur.

[10] Quanta vero gloria in obitu & post obitum illustrata fuerit, [Non sine prodigiis moritur.] fusius more suo prosequitur Vercellensis: sufficiat hic notasse, quod diem mortis, si non & horam prædixerit, ad quam sanctissime, ut vixerat, sese præparavit, non absque signis multis & mirabilibus, incumbente imprimis cellulæ altissima columna ignea, quo spectaculo commota prope universa civitas ad eam concurrerit, aliis pluribus circumvolantibus luminibus mirandum in modum stupefacta, quin & multiplici ac suavissima harmonia angelorum purissimam animam in cælum evehentium: quorum omnium testis ipse Episcopus omni qua potuit solennitate curavit funus, quod odorem spirans fragrantissimum attonitos populares omnes mirifice recreavit. Gloriam vero posthumam testata sunt innumera miracula, præsertim beneficia prope incredibilia, non eo solum tempore, sed totis quatuor & amplius seculis a piis cultoribus impetrari solita, quæ hic distinctius enarrari possent, si Vercellensium in sanctissimam patronam suam pietas huc usque se extendisset. Id solum reliquum est, ut brevia Sanctæ elogia, non eo quo ipsa modo scriptor noster edidit, sed continua oratione hic subjungamus, saltem primum:

AD DIVAM HUGOLINAM
virginem Vercellensem
ELOGIA.

Hugolina virg. Vercellis in Insubria (B.)

AUCTORE J. B. S.

I

Hugolina stemmate clara, virtutibus clarior, sanctitate emicat inter Vercellenses sola. Puella fugit cives, ipsa dives, a patre recessit, ad desertum accessit, quis non miratur? Novem lustris eremum plus coluit, mundana noluit, oblectamenta carnis dissolvit sua fuga, Quænam prudentior? Phalanges cacodæmonum sprevit, Goliam perterruit, Holofernem insidiantem interemit. Huic palma & triumphus. Mortua vivebat, inventam pater quærebat, in solitudine cæcutiebat, sed lumen non amittebat. Quis talia audivit? Vixit ignota Virginis Mariæ devota, Christo exsolvit sua vota. Satis miranda. Vestibus pretiosis exuta, nudos induit, vultus assiduis jejuniis pallebat, non jejuna manus pauperes alebat, & quo magis humiliatur, corpus cælesti nube sublevatur, cælestibus civibus socianda. Vatem dicit, suspendium procuratori prædicit, abiit in malam crucem, qui Hugolinam noluit habere ducem. Valde timeant peccatores. Ut Deo attentius serviret, pluries flagra perpessa, non defessa, multoties tentatur, sed non superatur, inter victrices victrix. Sæpius ingemuit, non fremuit, pluries lugebat & diabolum spernebat, loricam ferebat; ipse timebat, illa vincebat, illum illudebat. Novum victoriæ genus. Jejunia coluit, silentium non abhorruit, in gravibus certaminibus immobilis stetit, a Virgine semper victus dæmon recessit, ob Dei gratiam. Tandem decessit, non recessit; clausit lumina, non numina; apparent lumina; super spinas ultimum clausit diem, in æthere primum apparuit, spiritum Christo commendavit, & terræ corpus donavit, in hoc loco tumulatum. Miraculis in terra fulget, in cælo ut sol refulget, peccatoribus veniam indulget, concedit optata Virgo rogata. Hanc lector adora.

II

Dives nata in Veneris cella
            In Bethleen renata,
      Virgini, non Veneri nata.
Quin Veneri moriens, oriens Virgini
            Veneris egreditur cella
      Cælum ingressura beata.
Habuit patrem natalibus clarum
            Obscurum moribus,
      Amantem, & amentem.
Amavit Virginem non virginitatem,
            Animi venustatem
      Obscœnis labris fœdaturus.
Fœdavit oculis, non fœdavit osculis,
      Invasit Virginem, virginem expertus.
            Patrem & patriam deseruit
                  Desertum amans.
      Exuit animum feminæ,
Dum vestem induit anachoritæ,
            Et Hugonis nomen.
      Profuga sacrum velut asylum
Inivit nemus, neminem visura mortalium.
      In quo cæli quærebat cives,
            Reperiebat averni.
Inediæ indulsit multum, egestati parum,
Formitem exstinxit fame, siti semper exarsit,
      Plus ab oculis aquæ regessit
            Quam ingresserit,
Qua soporem & saporem haustus exclusit.
      Maluit arvorum dumetum
            Quam avorum domum.
Armis ubi se texit in campo certatura,
      A mundo fugiens munda servatur;
            Ab immundo spiritu non fugit,
                  Fugit ille, illa fugavit.
                        Immanes etiam manes
                              Stygiis terrebant larvis
                                    Ut arvis abiret.
            Illis cædentibus
      Contuso corpore, integro animo
Interdum cadebat, cedebat numquam;
Inermis furias superavit, armis se ipsam,
      Deludens inferi flammas
            Flammis abdita superum
                  Matronis vanis.
      Mundi vanitatem improbando
            Vanescentes sentiebat oculos
                  A vanis affectos.
      Consumpta veste, charitate servata
Induens nubem nubes sæpe transcendit
      Ætheris iter exploratura.
Annis demum, non armis, deficiens,
      Animo constans,
Cum angelis obiit, quæ vixit ut angelus.
In iisdem spinis occubuit, quibus decubuit.
      Plorata ante mortem
            Mortua ante ploratum,
                  Ante ortum a patre,
      Post obitum a patria exoptata,
Vivens vocata filia, exstincta mater,
      Lucentem patriam liquit
      Lugentem non dereliquit.
            Suscipit preces
      Quæ precibus fuerat suscepta,
            Acquisivit in cælo
      Quod in terra quæsierat,
Reditura discessit, non decessit.

III

Rege vos regum genitæ, Sionis
Inclytæ cives celebrate Divam
Vosque jam summo data clara Phæbo
      Sidera laudes.
Plecta mutescunt hominum, fidesque
Conticuit, nostro fugit ore melos,
Hinc Hugolina tua poscit æther
      Carmina fastus.
En micat gemmis, violis, rosisque
Tota florescit, redimita serto
Duplici, duplex quoque vestis ornat
      Purpura, byssus.
Nam licet blandum Veneris theatrum
Lumen inspexit puerile primo
Lusit, haud lusit Veneris dolosa
      Retia & hamos.
Lusit & patris temerata labra
Acta vesanis jaculis amoris,
Quæ osculo Natæ petiere fœdo
      Ora pudicæ.
Sed fuga lusit; laribus relictis
Sprevit auratum laqueare, summa
Tecta traducens in opaca silvæ
      Antra latentis.
Hic toga sexum simulat virilem,
Hugo sum fatur; meritoque migrat
Feminæ nomen, fuit hæc Virago
      Fulta trophæo.
Hic (stupor!) beluas metuens, decora
Pellici forma, fugat ore gratam
Purpuram: pallens laceros imago
      occupat artus.
Hic fame sensus cohibet rebelles
Pendet e dorso toga texta ferro,
Sævit in corpus manus aspra & angit
      Membra flagellis.
Fervet hic flamma puriore summi
Numinis parta facibus, penetrat
Æthra mens, Sponsum videt, hæret, ardet,
      Delitiatur.
Dæmon ah dæmon tua fræna morde:
Virginem cædes furibunde virgis;
Inde quid? Nectis capiti coronam
      Nobiliorem.
Ergo sint nobis tua serta, Virgo,
Scuta quæ sistant stygios furores,
Nostraque in cæli spatiis triumphans
      Esto precatrix.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August II: 9. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 8. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 8. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.