Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August II           Band August II           Anhang August II

9. August


NONA DIES AUGUSTI.

SANCTI QUI V IDUS AUGUSTI COLUNTUR.

S. Secundianus M. in Tuscia.
S. Verianus M. in Tuscia.
S. Marcellianus M. in Tuscia.
S. Romanus miles M. Romæ.
S. Numidicus M. in Africa.
Socii MM. in Africa.
S. Crescentianus M. in Oriente.
S. Largus M. in Oriente.
S. Tiberius M. in Oriente.
S. Amius M. in Oriente.
S. Tiberianus M. in Oriente.
S. Theodotus M. in Oriente.
S. Nomedianus M. in Oriente.
S. Laudacus M. in Oriente.
S. Julianus M. in Oriente.
S. Polycarpus M. in Oriente.
S. Primus M. in Oriente.
S. Xistus M. in Oriente.
S. Agatopus M. in Oriente.
Alii XI MM. in Oriente.
S. Felicissimus, M. in Oriente.
S. Carpoforus M. in Oriente.
S. Zemaragdus M. in Oriente.
Alii X MM. in Oriente.
S. Onion M. Alexandriæ.
S. Tiburtius M. Alexandriæ.
S. Valerianus M. Alexandriæ.
S. Dionysius M. Alexandriæ.
S. Felix M. Alexandriæ.
S. Euticianus M. Alexandriæ.
S. Gagius M. Alexandriæ.
S. Melciades M. Alexandriæ.
S. Stephanus M. Alexandriæ.
S. Urbanus M. Alexandriæ.
S. Lucius M. Alexandriæ.
S. Memorius M. Alexandriæ.
S. Satirus M. Alexandriæ.
S. Numidus M. Alexandriæ.
S. Ladicus M. Alexandriæ.
S. Julianus M. Alexandriæ.
S. Polycarpus M. Alexandriæ.
S. Magnus M. Alexandriæ.
S. Silvanus M. Alexandriæ.
S. Martinus Brivensis, Lemovicis in Gallia.
S. Domitianus episc., Catalauni in Gallia.
S. Antoninus martyr apud Græcos.
S. Firmus M. Veronæ in Italia.
S. Rusticus M. Veronæ in Italia.
S. Samuel presb. Edessenus Cpoli.
S. Erneus abbas apud Cenomanos in Gallia.
S. Gregorius Spatharius M. CPoli.
S. Julianus M. CPoli.
S. Marcianus M. CPoli.
S. Joannes M. CPoli.
S. Jacobus M. CPoli.
S. Alexius M. CPoli.
S. Demetrius M. CPoli.
S. Leontius M. CPoli.
S. Photius M. CPoli.
S. Petrus M. CPoli.
S. Maria Patricia M. CPoli.
Duo adolescentuli MM. CPoli.
B. Hathumarus ep. conf. Paderbornæ in Westfalia.
B. Joannes Ord. Minorum in monte Alverno Italiæ.
S. Falcus conf. eremita in Apulia.
S. Nicolaus conf. eremita in Apulia.
B. Joannes Plebanus conf. Venetiis.
B. Leo Bembus conf. Venetiis.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

B. Joannes monachus in monasterio S. Andreæ Romæ signatur hoc die a Menardo in Martyrologio Benedictino, quemadmodum & S. Merulus in ejusdem Ordinis parvo Kalendario. Qua id ratione factum sit, equidem non intelligo: de utroque cum socio S. Antonio, ex Gregorio Magno actum est XVII Januar.
S. Earcongatham Anglam virginem hoc die perperam signavit auctor Cabineti Gallici, spectat ad XXIII Februarii.
S. Apostoli Matthiæ memoriam hoc die reperio in Menæis magnis Græcorum excusis; quibus adde Typicum Sabbæ, Martyrologium Arabico-Ægyptium, Menæum Chiffletii, Augustum Moscorum figuratum ante tom. 1 Maii pag. XXXIX: pro quo nomine scribitur S. Apostoli Matthæi in nostro Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldiano, nec non apud Possevinum tom. 2 Apparatus sacri pag. 368 in Calendario Ruthenorum; sed, secundum dicta mendose. Actum est de isto sancto Apostolo apud nos die, quo colitur apud Latinos, XXIV Februarii.
S. Suibertus Verdensis episcopus nescio cur hoc die signetur a Camerario. Tu videsis die XXX Aprilis.
S. Eudaldi translatio refertur hoc die a Tamayo. Gesta ejus illustrata sunt, die quo colitur XI Maii.
S. Constantini archiepiscopi τῆς βασιλίδος πόλεως, id est, urbis Constantinopolitanæ, memoriam invenio in apographis nostris Sirmondo-Chiffletianis, quibus supplentur Menæa Græcorum excusa. De eo egimus die XXIX Julii.
B. Walleni abbatis Ordinis Cisterciensis in Anglia (alii in Scotia) hodierna annuntiatio est Menardi in Martyrologio Benedictino, qui in annotatis addit elogium, ab Henriquez in Menologio varie amplificatum, contractum autem a Chalemoto. Meritis sane laudibus Virum præclarissimum sub Waltheni nomine jam inter Sanctos retulimus ad diem III Augusti.
De S. Ricardo confessore, ob insignes reliquias Dertonæ in Insubria hoc die fieri Officium sub ritu duplici, docent nos schedæ inde acceptæ: vellem explicuisset scriptor de quo S. Richardo ibi sermo sit; an de rege Anglo, Lucæ deposito, ut habes ad VII Februarii, an de S. Richardo item Anglo, Andriensi episcopo, quem in Actis dedimus IX Junii. Utcumque fuerit, satis hic est, ejus celebritatis meminisse.
Inventio sine manu factæ ac venerabilis imaginis τῶν Καμουλιανῶν, conscripta a S.P.N. Gregorio episcopo Nysseno, notatur in Menæis magnis Græcorum impressis; quibus fere consonat Menologium Sirletianum. Nyssenum quidem ad manum habeo, ait Raderus in Observationibus Mss. ad Menæa prædicta, & quidem ipsius editionem Græco-Latinam; sed nihil apud illum de hac imagine reperio. Circa patronymicum Καμουλιανῶν, Camulianorum, lucem afferunt ea, quæ observat Ortelius in suo Thesauro geographico; quem tu consule ad voces Camuliani episcopi, & Camulienses.
Benignus presbyter confessor hoc die a Dempstero relatus, quis sit doceri cupimus.
Ericus VI rex Daniæ perfidorum insidiis interfectus, ita hoc die memoratur a Greveno inter auctaria Usuardina: Item sanctæ memoriæ Erici regis Daciæ & martyris. Ubi per sanctæ memoriæ satis indicat, nec ejus tempore pro Sancto agnitum. Videri potest ad diem VII Januarii Vita S. Canuti ex Saxone sub finem, atque item Pontanus pag. 336.
Urraca monialis Hispana & abbatissa ab Henriquez & Chalemoto Beatæ etiam titulo donatur, quem aliis argumentis probatum cuperemus, quæ certe a Tamayo neglecta non fuissent.
Julianus, Alexius, Jacobus & socii martyres, pro cultu imaginis Salvatoris nostri Jesu Christi, in Carmelo Hierosolymitano, ad Portam auream constitutæ, multas ærumnas & martyrium passi sunt anno DCCXL. Ita refert Philippus Visitantinus in Acie bene ordinata.
Claudianus, nescio quis & socii MM. adjecti in annotatione aliqua Ms. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, quo spectent, non satis conjicere licuit.
Cono S. Hildemari discipulus, ex abbate Aroasiensi in Artesia episcopus Prænestinus, legationibus in Gallias & in Syriam celebris, laudatur in sancti Magistri vita, ad XIII Januarii capp. 5, 6, 7 & 8, in quorum ultimo dicitur Præneste civitatem sedis suæ, spiritu suo ad Deum evocato V Idus Augusti, gleba sui corporis honorasse anno Domini MCXVII. Constat nobis de præclaris Viri gestis, sed de cultu altum ubique silentium.
Lemovicis, natalis S. Maximi martyris, antiquo ex cultu emeritæ coronæ, magis quam vitæ vel mortis historia conspicui. Verba sunt Saussayi hoc die in Supplemento sui Martyrologii, quæ vellem paulo explicatiora nobis suggeri: uti & quid velit per suam hodiernam annuntiationem: Bituricis, octava S. Stephani Protomartyris.
In Anglia, depositio beati Hugonis, Eliensis episcopi & confessoris, sanctitate & doctrina clarissimi, refertur hoc die apud Wionem in Martyrologio Benedictino. In ænnotatis vero recitat præclarum ejus elogium ex Matthæo Westmonasteriensi & Matthæo Paris; quorum hic Hugonis hujus, qui decessit anno Christi 1254, die IX (vel, ut mavult Warthonus Angliæ sacræ parte 1, pag. 635, die VI) Augusti, æqualis fuit; ille seculo toto junior: addit & Polydorum Vergilium in Historia Anglicana lib. 16 circa finem; sed errat: non enim de hoc Hugone istic agitur; sed de Hugone Balshamio, qui nostro post Willelmum in sedem Eliensem successit. Wionem secuti sunt Dorganius, Menardus, Bucelinus, Martyrologi omnes Benedictini; præterea Wilsonus in Martyrologio Anglicano, & hunc porro Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum. Sed cum horum omnium ætas ea sit, ut ad publicum ac legitimum Hugonis cultum asserendum sufficere per se non possit; neque aliunde, sive ex auctoribus, quos ipsi pro se citant, sive ex aliis, utcumque veteribus, cultus aliquando publici vestigium huc usque nobis ullum occurrerit, religio fuit inter Sanctos hic ei locum dare; tametsi meritissimis Viri tanti laudibus nihil detractum velimus; quidquid pro genio suo Godwinus Heterodoxus mussitet in Commentario de præsulibus Angliæ, pag. 313. Utinam saltem constaret, Hugonem hunc nostrum esse, cujus nomine & festo gaudet hoc die ecclesia Avorensis in diœcesi Bituricensi, ut satis timide suspicatur Catherinotius in Sanctuario Bituricensi pag. 28! Sed id frustra in ipso loco examinatum est nuperrime.
B. Simeonis Achaici depositio annuntiatur hoc die in Menologio Benedictino apud Bucelinum, in Augia divite, cum elogio seu Vitæ compendio, e scriptis Joannis Egonis, in Augiensi cœnobio Prioris & anno demum 1643 vita functi. Habemus hujus Egonis opus de Viris illustribus monasterii Augiæ majoris seu divitis scriptum anno 1630, ac typis a Bernardo Pezio vulgatum anno 1721 in Thesauro anecdotorum novissimo tom. 1, part. 3, col. 627. Ibi de Simeone monacho, tamquam Beato agitur col. 634, & col. 770, diciturque Vita ejus, a vetusto Augiensi, anonymo tamen, conscripta, hodieque exstare. Et hanc accepimus beneficio Gamansii nostri, exscriptam ex Ms. codice Augustano SS. Udalrici & Afræ, & quidem satis misere & inepte compositam. Daretur hæc tamen, si vel ex ea, vel ex Egone, vel ex Bucelino, vel aliunde publicum Simeonis hujus cultum potuissemus eruere. Nunc ejus hic interea meminisse sufficiat.
Referri hic possunt Tamayi verba, hoc modo concepta: In universali Ecclesia Vigilia S. Laurentii martyris Romæ passi, origine Hispani, quæ nulli conceditur Divo, præter Apostolos, generaliter, ob insignem agonistæ triumphum & celebre archilevitæ trophæum.
Raynerum Ordinis Prædicatorum ex Cantipratano venerabilis titulo recte donat Rayssius in Natalibus Sanctorum Belgii.
Nicolaum vero ejusdem Ordinis, Brugis olim celebrem, Beatum appellat cum insigni elogio quod apud Marchesium (qui de Raynero non meminit) variis ex fontibus exornatur. Tum vero apud eumdem sequuntur
Michaël Archangelus Nanni, cujus vita fusius describitur. Tum
Soror Philippa a Jesu, cui in Anno sancto Belgico & in Viridario Germanico additur
Dominica a S. Hieronymo.
Thomas, Bonaventura, Joannes, Richardus Martyres in Anglia., Algothus conf. & doctor exim. Scaris in Gothia, Toribius a Benevento conf. in Mexico, Anna a Conceptione virg. Ulyssipone in Lusitania Beati titulo donantur ab Arturo in Marlio Franciscano & ultima etiam in Gynæceo.
Prudentior Hueberus ab omni titulo abstinet, jam dictis superaddens
Octavianum Penterieder Bavarum in Gran-Cayro.
Luciam de Catalagirone Salerni in Sicilia, quibus accedunt PP. Capucini
Bonaventra de Rhegio in Marchia Anconitana.
Petrus Pomeranus prope Genuam.
Joannes de Soria Romæ.
Hieronymus de Rhegio in Calabria.
Ivo de Multa in Sicilia.
Bernardinus de Asculo prope oppidum S. Joannis rotundi.
Augustinus de Pesto prope Bononiam.
Alexander de Interamni prope Assisium.
Angelus de Florentia in Thuscia.
Andreas de Sicilia prope Neapolim.
Alexander de Catana ibidem.
Petrus de Urbino, Joannes Baptista de Asculo in Marchia Anconitana.
S. Auctor Metensis episcopus loco non suo hoc die memoratur in editione Lubeco-Coloniensi, ceteri codices Usuardini melius ipsum retulerunt die sequenti X Augusti.
Irenes (τῆς νέας) junioris in Sanctis Apostolis (ædes sacra est CPoli; de qua Cangius lib. 4 a pag. 105 in sua CPoli Christiana) memoria habetur in nostro ecgrapho ex Menæo conventus S. Ludovici FF. Prædicatorum Parisiis. Huic synonyma occurrit die VII hujus mensis; a quo ad diem XIII ejusdem mensis dilata est, uti videre est inter Prætermissos ad dictum diem VII. Consule itaque dicenda ad diem XIII Aug.
Maurilius Rothomagensis archiepiscopus, vir sane omni memoria dignissimus, necdum scitur in propria illa sua ecclesia ullo umquam sacro cultu honoratus fuisse, cum in Breviariis sive anni 1627 sive aliis nulla prorsus ejus exstet memoria. A Menardo & aliis Benedictinis titulo Beati donatur, quem etiam ei vindicat Mabillonius seculi sui VI parte 2 a pag. 222. Præcesserat Saussayus Sanctorum collector satis munificus; ast oculatior Castellanus non aliam ei quam venerabilis appellationem adscribere ausus est, ita in Martyrologio suo universali hoc die annuntians: Rothomagi, VENERABILIS Maurelii episcopi, cui Joannes Abrincensis librum suum de ecclesiasticis Officiis dedicavit. Non putamus nobis integrum esse alium ei titulum tribuere donec clariora accedant cultus argumenta, rem totam interim cum Legendario Gallico examinandam remittentes ad diem quo de S. Maurilio Andegavensi agendum erit XIII Septembris.
Apud Sequanos, sanctorum Amoris & Viatoris martyrum annuntiatio hodierna est novi Martyrologii ecclesiæ Parisiensis anni 1727, sumpta, ut saltem colligere licet, ex Castellani adjunctis hoc ipso die in Martyrologio suo universali, ubi crudeli morte interemptos memorat, apposita utrobique nota Seculi V. Unde par illud Martyrum solus Castellanus eruerit, ignoro equidem, solliciteque adeo sed frustra percurri sacros Fastos antiquos & recentiores ut ipsorum vel vestigium reperirem, quos nempe Saussayus ipse penitus ignoraverit. Erant inter chartas nostras subsidia subobscura, a P. Chiffletio olim submissa, in quibus pro ipsa hac die referebantur Amor seu Amator & Viator in suburbio Lugdunensi, quemadmodum annuntiantur in Codice Usuardino Castri Caroli, sed quorum sepulturæ inscripta notabantur hæc verba: D. op. Max. & SS. MM. Amori & Viatori Thebæis militibus, ut quos ferat popularis traditio, ex communi cæde Agaunensi fuga elapsos, martyrii coronam invenisse in vico Cevenna dicto, unde alii translatos volunt a S. Guntramno rege ad locum qui modo a S. Amore appelletur Saint Amour, quos proinde spectare oportet, non ad seculum V sed ad seculum III. Atque hæc utriusque synonymi Paris sola & unica notitia est quæ ad nos pervenit hactenus: nam quæ de duobus istis Thebæis in sua historia Italica scripsit Baldesanus, pretii sunt valde exigui, imo nullius. Si distinctiora &, solidiora accesserint, erit locus quo res tota, perquam ambigua, ut satis patet, & implexa, paulo accuratius examinari poterit, saltem ubi de Thebæis agetur XXII Septembris.
Romæ in cimiterio, deposito Diunisi episcopi, est annuntiatio Hieronymianorum, in Epternacensi aliter contorta. Quid hic indicetur, quærit Florentinius. At parum nostra refert qui cum Romano Martyrologio aliisque sacris Fastis de eo acturi sumus, die quo in Ecclesia colitur XXVI Decembris.

DE SS. SECUNDIANO, MARCELLIANO, ET VERIANO MARTYRIBUS
IN TUSCIA.

Sub Decio.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Secundianus M. in Tuscia (S.)
Verianus M. in Tuscia (S.)
Marcellianus M. in Tuscia (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Cultus eorum, Acta, locus martyrii.

Quam sit antiquus Martyrum horum in Ecclesia cultus ad V Idus Augustas Martyrologia passim vetusta testantur, [Cultus antiquus & celebris] atque imprimis Hieronymianum, a Florentinio ex variis apographis editum, inter quæ præstat ætate ceteris Epternacense, quod sub initium seculi octavi scriptum, sic habet: In Tuscia, Veriani, Marcelliani, Secundiani; Romani, Largi, Tiberiani, Theodori, Nomediani, Landici, Juliani, Pauli, Carpi, Primi, Xysti, Agatopi, & aliorum XI. Hic primi tres nostri sunt; ceteri ex aliorum ibidem codicum fide neque ad nostrorum societatem, neque ad Tusciam, sed ad Orientem pertinent. De solo Xysto dubitari potest; quia in codicibus Lucensi & Corbeiensi duo Xysti proferuntur hoc die; alter inter Martyres Orientales, alter nostris adjectus: sed hunc male istic geminatum a librariis fuisse, cum ex Epternacensi apparet, qui Xystum unicum refert hoc die; tum ex Usuardo ac Notkero, qui, cum nostros ex Martyrologio Hieronymiano prompserint, nullum inter illos Xystum recensent.

[2] [apud Martyrologos.] Et Usuardus quidem tres tantum ita proponit: Apud Coloniam Tusciæ, natalis sanctorum Secundiani, Marcelliani, & Veriani; qui tempore Decii sub consulari Promoto primum cæsi sunt; deinde in equuleo suspensi, & ungulis abrasi, atque igne lateribus apposito assati, triumphalem martyrii palmam capite cæsi meruerunt. Notkerus vero tametsi nostris Martyribus quartum addit aliquem; non tamen Xystum; quem proinde ad Orientales, quos præmittit, unice reductum invenerit. En textum ejus: In Colonia, Faustini, Marcellini, Secundiani, Veriani, juxta Martyrologium beati Hieronymi: cum a nostratibus, apocryphorum deliramenta sectantibus, a beato Sixto, propter continuationem temporum baptizati, & a Decio dicantur interempti. Et sane Faustinum nostris aggregat Martyrologium Hieronymi in Codice Lucensi; at Corbeiensis hoc die nusquam Faustinum habet; Epternacensis vero vetustissimus corrupte Faustinianum appellat; sed Romæ passum dicit, jungitque Dionysio episcopo. Neque Faustinum ergo, neque Xystum satis constat huc oportere referri; neque adeo relati etiam fuere in Martyrologium Romanum, Usuardo per omnia consonans, nisi quod martyrii locum simplicius exprimat, in Tuscia.

[3] Plura de cultu recurrent inferius. Nunc observari velim, [Acta horum MM. propria, Perusinis MM. perperam aptata,] Martyrum nostrorum Acta ante Notkeri Usuardique ætatem exstitisse; quandoquidem hic iis in elogio jam recitato manifeste usus est; ille vero judicium de iisdem tulisse videtur addendo: Cum a nostratibus, apocryphorum deliramenta sectantibus, &c.: nam si verborum illorum sententiam satis assequor, carpuntur his Acta Martyrum eorumdem, tamquam apocrypha, & saltem eatenus a vero delirantia, quatenus tempora Decii imperatoris usque ad B. Sixti Pontificatum continuant; cum re vera Decius interierit sub finem anni Christi 251, hoc est annis propemodum sex ante, quam S. Petri cathedram B. Sixtus ascenderit. Et vero quotquot hactenus prodiere eorumdem Actorum exemplaria utcumque vetera, hoc vitio laborant; unde & a Baronio ad annum Christi 253, num. 29 eatenus corrupta pronuntiantur. Sed id modo non agimus. Constat interim ex dictis, hæc Acta, qualiacumque sint, saltem a seculo IX agnita conscriptaque fuisse, tamquam propria SS. Secundiani, Marcelliani, & Veriani; ac proinde posterius iis erepta per insigne plagium fuisse, ut MM. Perusinis Florentio & Sociis, quorum veteribus Martyrologis ne nomina quidem innotuere, mutatis iis, sed parum caute, quæ in Perusinos quadrare non poterant, aptarentur. De qua re videri potest Papebrochius noster Junii tom. 1 a pag. 33; imo etiam anterius ibidem a pag. 23.

[4] Siquis autem ulteriorem eorumdem Actorum ætatem exigat, [primo composita videntur ante seculum 6;] rem postulat non facilem definitu. Id certum, quæ nunc supersunt, ab æquali Martyrum scriptore composita non esse; cum S. Sixti Papæ ac Decii imperatoris tempora prorsus ignoraverit. Dubitari quoque non potest, quin varia eorum exemplaria, prout aliis alia reperiuntur ampliora non verbis modo, sed etiam rebus, ad ætatem quoque diversam spectent. Sic illa, quæ occasione SS. Florentii & Sociorum ad Kalendas Junias a pag. 25 ex Ms. Codice ecclesiæ Urbevetanæ dedit illustravitque Papebrochius, censuit idem ipse pag. 38 pluribus post Martyrum horum passionem seculis fuisse scripta; nec temere; nam aperte significant, translata jam tum fuisse ex priori sepulcro ad ecclesiam Tuscanensem Martyrum eorumdem corpora; quod seculo demum septimo circiter contigisse creditur. Sic alia, quæ habemus, ejusdem Papebrochii manu exscripta Ex Lectionario Ms. Cardinalis Mazarini, ut sunt Urbevetanis longe verbosiora, ita iisdem, ex adscripta ipsiusmet Papebrochii posteriore censura, non paulo sunt recentiora. Utrisque præivisse putamus illa, quæ Surio præluxerunt; quod in prima Martyrum sepultura desinant. Universis autem priora videri possunt, quæ seculo XIII Vincentius Bellovacensis inseruit Speculo suo historiali, lib. 11, cap. 50 & 51, quæque deinceps seculo XV totidem plane verbis Mombritius (ut est in Macrorum Hierolexico pag. 83) ex antiquo Passionario Ms., in archivio Lateranensi conservato, descripsit, & tempore Sixti IV typis mandavit. Sunt hæc certe ceteris multo simpliciora brevioraque; tametsi non crediderit vir quidam in hoc genere versatissimus, ante medium seculi V fuisse conscripta, ut refert Tillemontius Nota 7 in Persecutionem Decii. Nos, ut multo antiquiora non dicimus; ita nihil in iis offendimus, quo censeri debeant multo recentiora. Subjicientur adeo Commentario huic nostro.

[5] [Sed subinde cum in aliis, tum in loco martyrii interpolata,] Sed contracta sunt, inquis, ex aliis longioribus. Credam, ubi ostenderis, alia longiora non fuisse ex brevioribus hisce desumpta & instar aliorum plurium ab interpolatoribus more olim solenni dilatata & verbis & vitiis, quorum aliqua in Martyrum nostrorum Actis amplioribus observata reperies Junii tom. 1, pag. 37, quæ hic non occurrunt. Illud quoque quam habet veri speciem, quod in Actis majoribus narrantur Martyres iidem & capite truncati, & sepulti, & illustres deinde patrocinio fuisse in loco, qui dicitur Colonia, sexagesimo secundo milliario urbis Romæ. Ubi, cedo, locus ille aut est, aut fuit? Sane nondum innotuerat, opinor, ullis Martyrologis ante seculum VIII, cujus initio circiter conscriptum diximus longe vetustissimum illum inter omnes, qui reperti sunt hactenus, Hieronymiani Martyrologii codicem Epternacensem: non enim in illo, ut in aliis passim recentioribus, & post interpolata Martyrum Acta descriptis, in Colonia cæsi notantur; sed in Tuscia. Imo vero quamvis ista Colonia seculo IX usque adeo invalesceret, ut annuntiationi veteri adjungendam putarit Usuardus ac posuerit: Apud Coloniam Tusciæ; hæc tamen additio eruditissimos Romani Martyrologii reformatores in Usuardino textu, quem adoptant in ceteris, sic offendit, ut, ea rejecta, substituerint, In Tuscia. Ante hos Maurolycus, Galesinius, Felicius hoc die pro Colonia, Centumcellas posuere. De Colonia quoque & LXII ab Urbe Milliaribus nihil habet Equilinus in Catalogo lib. 7, cap. 12. Displicuit ergo viris magnis & locorum in Italia peritis ista pridem Colonia, undecumque demum Actis olim & inde Martyrologiis irrepserit.

[6] [quem Coloniam appellant, & ibi locant,] Et quidni merito displicuerit? Cum enim exstitisse dicatur in Tuscia, cujus nemo nescit angulos olim a Romanis omnes descriptos ac suis quosque passibus dimensos fuisse, qui factum esse credi potest aut fingi, ut nunc vel oculatissimis antiquitatum scrutatoribus omnis ejus memoria prorsus evanuerit? Evanuisse dico; tametsi non ignorem esse, qui eam nuper invenisse se putent; atque imprimis auctorem illum Censuræ Viterbiensis in Dissertationem chorographicam Italiæ medii ævi, inter Italicarum rerum scriptores Mediolani vulgatam tom. 10: contendit enim, Coloniam in Actis & Martyrologiis memoratam eumdem omnino locum esse cum oppido Tuscania, seu Tuscanella, in ditione Patrimonii S. Petri ad Martam fluvium sito & Lacui Vulsino aliquanto propriore, quam Tusco seu Tyrrheno mari. Sed præter ea, quibus hunc censorem in opusculo apologetico, separatim edito Mediolani anno 1729, refellunt pag. 47 & sequentibus clarissimi Socii Palatini, objici ipsi etiam possunt Acta Martyrum nostrorum longiora, unde absque dubio ad Usuardum & alios ista, qua de agimus, Colonia promanavit; ac deinde ipsius ecclesiæ Tuscaniensis, uti & Cornetanæ versus ejusdem Martæ fluminis ostia positæ traditio: Acta etenim illa Coloniam suam locant ad sexagesimum secundum ab Urbe lapidem; cum Tuscania non attingat quinquagesimum: tum eodem loco, in quo Martyres jugulati sunt, mox conditos fuisse ac subinde cultos aliquamdiu significant; hoc autem cum ecclesiarum civitatumque jam dictarum traditione, ut infra videbitur, non potest consistere; quando secundum hanc Tuscania Martyrum horum corpora, non nisi diutissime post martyrium ad se translata, primum accepit.

[7] Aliam ergo Coloniam in Tuscia Socii ibidem Palatini, [ubi non videtur umquam exstitisse:] sed nihilo felicius, assignant ac tuentur. Aiunt, hujus nominis oppidum perantiquum exstitisse in agro Senensi apud lacum Prilem seu Castellionis: de hoc enim apud Frontinum (qui Vespasiano imperante floruit) mentionem fieri. Esto sane; tametsi parum liquet. Illic igitur, inquiunt, in Colonia Tusciæ passi sunt SS. MM. Secundianus &c., de quibus Usuardus IX Aug.: In Colonia Tusciæ &c., & quidem rectissime. At hoc enimvero probatum solide volumus. Quo igitur argumento firmatur? Nimirum hic unicum Viri clarissimi pro se Tillemontium, hominem (cum ipsi sint Itali) externum, allegant. Verum hic tandem loco assignato & male truncato (Nota 7 ad Persecutionem Decii) quid asserit? His nempe Usuardi aliorumque vocibus, In Colonia Tusciæ, intelligi Coloniam jam propositam in agro Senensi. Intelligi hanc dicit: fatemur. An recte intelligatur, sive an eamdem omnino Usuardus revera intellexerit, neque Tillemontius dicit, neque nos quærimus. Hoc demum hic agitur unice, utrum, qui Coloniam illam pro vera Martyrum illorum palæstra designant (sive Usuardus id faciat, sive alii quicumque,) eam recte & ex vero designent. Hoc autem ipsum tantum abest ut affirmet uspiam Tillemontius, ut eodem illo loco duobus argumentis impugnet, quæ dissolvere ne tentat quidem. Primum ex eo petit, quod Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ non asserat, S. Secundianum (nedum Socios ejus) apud istam Coloniam coli; cum alias, ubi colitur, Tusciæ civitates enumeret; & ibi secundum Acta sepultum invocatumque fuisse necesse sit, ubi occubuit: alterum ex eo, quod ei (& Sociis) apud Surium (& in omnibus Actis longioribus) caput amputatum narratur milliaribus 62 ab urbe Romana; ea vero distantia sit nimis parva, quam ut congruere ulla ratione possit lacui Castellionensi (aut Coloniæ, ultra lacum illum collocatæ.) Hoccine est adstipulari sententiæ affirmanti? Cur igitur id a reliquo Tillemontii textu viri, quos veneror, eruditi rescindunt?

[8] Hæc certe objecta Tillemontii (ut aliud esset nihil) tam solida nobis videntur, [cum hi MM. verisimilius occubuerint apud Centumcellas.] ut interea, dum liquido confutata viderimus, neque Coloniam illam, neque locum quemvis alium 62 ab Urbe milliaribus distantem habituri simus pro Martyrum horum palæstra; sed eam potius retenturi, quam Acta simpliciora satis innuunt, non procul abfuisse Centumcellis: cum enim eo Decii jussu destinati fuerint ad Promotum, vel ad idola revocandi, vel cruciatibus gladioque subjiciendi; cum ibidem equuleos, ungulas, ignem, Promoto jubente & inspectante, sustulerint; cum ibi quoque lata in eos fuerit ab eodem sententia capitis; quid causæ fingi potest, cur inde longius a conspectu judicis exsæcutio fuerit imperata, & non potius in loco civitati saltem vicino, ac supremis istic forte reorum quorumlibet capite damnatorum suppliciis auctoritate pridem publica destinato? Huic opinioni favent Acta, ut modo insinuabam antiquissima, quæ dabimus; favet ecclesia Tuscanensis in litteris communibus, nomine Primicerii & Canonicorum ecclesiæ cathedralis Tuscanensis perhumaniter & ultro ad nos datis anno 1731; favet cultus, apud Centumcellenses, olim, ut aiunt, quam nunc, solennior; favet vicinorum Centumcellis oppidorum bis, ut mox indicabimus, Romæ examinata, bis confirmata traditio; favent Maurolycus, Galesinius, aliique superius memorati. Hunc vero qualemcumque locum (neque enim jam certus assignari potest) si olim ex Actis interpolatis Coloniam, Colononiam, Coloniacum, aut Colomatiam, ut variant Mss., vocitatum fuisse suspicaberis, per me licebit; modo illum, ex iisdem, non procul Centumcellis removeas, neque adeo ab urbe Roma milliariis LXII, sed XLII.

§ II. Translationes reliquiarum & veneratio.

[9] [Translationum notitiam, in Mss. nostris obscuram,] Martyrum nostrorum corpora, resectis capitibus, projecta mox in mare, ab eoque sub noctem proximam ad littus appulsa reperisse, & juxta martyrii locum tumulasse servum Dei Deodatum, Actorum exemplaria prorsus omnia referunt. Eodem loco aliquamdiu sepulta mansisse, atque adeo inclaruisse miraculis, ex codicibus suis Mss. docet Surius, cum de primo illo sepulcro subdit: Ubi illorum vigent orationes, præstante Domino nostro Jesu Christo. De translatione earum ex illo in alium locum neque Acta simpliciora, neque auctiora Surii mentionem faciunt. Innuitur illa primum in Urbevetanis apud nos Junii tom. 1, pag. 37, sed non describitur, his verbis: Quorum orationes florent in ecclesia B. Petri Apostoli in civitate Tuscana; tum hoc ibidem versiculo, unde auctorem colligas Tuscanensem fuisse:
At caro Sanctorum jacet hic veneranda virorum.
In exemplari Mazariniano, quod inter vetera Mss. amplissimum ac luculente recentissimum est, tenebris locus hic totus involvitur, dum narrat interpolator, ipsum illum Deodatum, qui Martyres sepultura donavit, cum factus esset episcopus Tuscanensis, super Sanctorum corpora basilicam miræ pulcritudinis exstruere cœpisse, quam B. Felix in eadem sede Deodato defuncto suffectus consummarit. Quid enim sibi vult episcopatus Tuscanensis post tot secula tandem detecta primum antiquitas? E quibus demum tabulis Deodatum ac Felicem episcopos, nemini antea notos, nusquam posterius agnitos, producit auctor ille? Tum basilica miræ pulcritudinis quam inepte condita fingitur seculo III? Sed enim ubi constructa tum illa fuit? In urbe; an in agro Tuscanensi; an procul inde ad 62 ab urbe Romana lapidem, ubi sepultos primum fuisse Martyres ait? Non meminit fabulator; oblitum diceres, si scisse crederes umquam. Hæc sunt interim unica monumenta, quæ de Martyrum horum Actis & reliquiis notitiam utcumque veterem nobis exhibebant olim.

[10] Hæc autem cum neutiquam sufficeret ad illustrandam illarum translationem, a Ferrario ad hunc diem perspicue quidem satis, [illustrarunt rogati Tuscanienses in submisso commentario,] sed nimis breviter notatam, ad ipsos Tuscanienses recurrendum fuit; a quibus anno 1686 munitum publica fide Commentarium, Italice scriptum, accepimus, de quo meminit Henschenius noster Junii tom. 1, pag. 52. Continet is primo querelam de monumentorum loci veterum jactura penuriaque: nimirum Tuscania, teste Baudrantio, urbs alias ampla & dives, sexdecies expugnata & vastata fuit. Secundo auctores aliquot memorat, qui de Martyribus his egerunt; sed vulgo notos. Tertio, Lectiones tres exhibet proprias de nostris Martyribus, ecclesiæ Cornuetanæ concessas & approbatas Romæ, die III Martii * anno 1674, uti adnotatur. Quarto, eorumdem Acta, a 150 jam annis Italice versa per Fratrem Pacificum Peregrini, Viterbiensem, ex Ordine Prædicatorum. Quinto, Historiam translatorum Secundiani, Veriani & Marcelliani corporum a civitate Centumcellensi ad Tuscaniensem seu Tuscanensem ab eodem auctore vernacula lingua conscriptam. Sexto, notitias aliquot cum veteres tum recentes, ad eorumdem Martyrum sepulcrum, reliquias, & cultum illustranda subjectas. Septimo, notitias aliorum Sanctorum apud Tuscanienses præcipue celebrium. Ex omnibus tria nobis necessaria videntur, utpote aliunde ignota; & primum quidem Historia translationis; alterum subjunctæ notitiæ Tuscanensis ecclesiæ; tertium, Lectiones Cornuetanæ; de Lectionibus his tamen agam paulo inferius.

[11] Ad Historiam translationis quod attinet, cum a Pacifico Peregrini forte ex sola Tuscaniensium ac vicinorum non scripta traditione fuerit concinnata, [per historiam scriptam sec. 16] idque vix ante sesquiseculum, satis habebimus ejus hic substantiam & adjuncta præcipua ex longiusculo exemplari Italico per Latinum compendium summa fide delibare. Eccum igitur illud: Corpora Martyrum nostrorum ab Adeodato clam primum & obscuro loco condita, quia apud Centumcellas martyrium ipsi sustinuerant, ab ejusdem oppidi civibus, cum stabilitus ibi jam floreret veri Dei cultus, intra muros recepta, ac sub aram principem honorifice translata, per annos ibi deinde septuaginta quieverunt; donec scilicet eversa postmodum per intestina bella civitate, incolisque ad oppida circumjecta dilapsis, ipsi Martyres indecorum inter medias ruinas ossium suorum situm ac neglectum indignati, pio cuidam Orchensis castri ad sextum inde lapidem archipresbytero semel, iterum, ac tertio per quietem apparuere, minaciter imperantes, ut justas adeo querelas ad episcopum Tuscaniensem sine mora deferret. Paret is demum; itaque rem persuadet antistiti suo, ut post triduum indicto jejunio consecrandum, solennem reliquiarum translationem decernat. Oppidis propinquis consilium innotuit. Dum ergo ad præstitutum diem turmatim undequaque Centumcellas accurritur, dissidentium inter se partium tumultus exstitit non facile componendus; cum ad se quæque depositum hoc transferri oportere contenderent. Divino tandem instinctu episcopus Tuscaniensis, Quid si, inquit, fratres, litem hanc nostram Deo ipsisque Martyribus dirimendam committimus? Eruamus adeo loculum eorum, & ita ut erit, marmoreum & clausum carpento imponamus; hoc juvencis binis & jugo nondum assuetis permittatur: ubi vero substiterint illi jugumque porro detrectaverint, ibi pignora sacrosancta servantor. Placuit omnibus mirifice conditio, statimque res exsecutioni mandatur.

[12] [a Pacifico Peregrini, Ord. Prædicatorum,] Vix ad vehiculum juncta satis erant jumenta, cum recta Cornuetum versus intendere cursum; sed oppido jam proxima, vicinum ad fontem deflectunt; ubi interquievere tantisper, dum civibus advolantibus, &, quæ alio destinari jam cernerent, Martyrum corpora intueri saltem aperto sarcophago ac venerari postulantibus, fieret satis. Eminuit vero hic inter eos matronæ cujusdam venerabilis audax facinus: neque enim oculos illa tantum in arcam, sed & manum ausa protendere, digitum unum S. Secundiani manibus avulsum sustulit; quem subinde in excitata sumptibus suis, & Martyris nomine insignita Cornueti ecclesia publicæ venerationi, quæ perseverat hodieque, proposuit. At boves post moram non longam clausumque denuo sepulcrum ultro progressi, Tuscaniam non dubio tractu spectabant. Quanto autem ad eam propius accedebant, tanto carrus ingravescebat magis; usque eo, ut rupes durissimæ ponderi cedentes, impressos rotarum canthos etiamnum exhibeant non procul a mœnibus oppidi, ubi ad perpetuam hujus miraculi memoriam sacellum erexere Tuscanienses, Martyrum suorum imaginibus decoratum. Processerunt juvenci tamen usque ad ecclesiam tum cathedralem S. Mariæ Majoris; ad cujus ostium in genua provoluti, salutasse quodammodo feruntur istic asservata duorum & viginti Sanctorum lipsana. Inde porro ad Civitatem (sic appellatur nobilior oppidi regio) sacram sarcinam promoventes, ante vetustum ibi tandem & exile S. Petri oratorium succubuerunt simul ambo, simul exspirarunt. Ibidem ergo depositi sub altare Martyres fuere tam effuso civium gaudio, munificentia tam prolixa, ut sacellum humile in magnificam brevi basilicam; Martyrum vero receptaculum angustum in amplissimum verterint hypogæum; & utrique demum antistitum suorum sedem affixerint. Prostant ibidem adhuc elata in fenestram oppositam atrio bovis utriusque cornua, æternum posteris monumentum.

[13] [in qua & posterius miraculum narratur;] Huic narrationi subdit aliam Peregrinus de miraculo Martyrum Tuscaniensi, quod quia ex pluribus unicum selegisse se dicit, hic summatim expediemus. Irruperant aliquando in Italiam ingenti numero exteri, nescio qui (ipse Britones nuncupat) & muris Tuscaniensibus jam exercitum infestum admoverant, cum intempesta nocte repentinis facibus collustrari visa sunt mœnia: in media vero luce tres hi Martyres habitu ornatuque se spectabiles præbuerunt, Secundianus imprimis, qui & vexillum præferebat rubeum, alba cruce distinctum. Hostes, oppidanorum principem hunc esse rati, eo vim omnem impetumque convertunt; sed frustra: nam ceteris cælesti virtute retroactis, dux barbarorum solus in murum evadens ab obsessis necatur; & rejectus ad suos exanimis tantum illis terrorem attulit; ut fugam præcipitantes, insequentium Tuscanorum armis facile deleti sint. Exinde victores onusti spoliis ad Martyrum sacrarium ovanti pompa revertuntur, gratiam Sospitatoribus suis debitam rite persoluturi. Ne autem beneficii recentis memoriam ingrata posteritatis delere posset umquam oblivio, S. Secundianus ex eo tempore depingi cœpit imposterum cum inserto dextræ vexillo, quale tum ad urbem tutandam extulerat. Hæc, sed uberius, Peregrinus. Addunt alii, indidem fluxisse Tuscanæ civitatis insignia, crucem albam in fundo rubeo referentia. Scio equidem, non placituram eruditis opellam hanc viri, quantumvis Religiosi; quia, cum vetera narret, admodum ipse recens, fontem non indicat, unde hauserit; tum quia studiose vitat ubique, quæ potissimum ad historiæ lucem fidemque pertinent; propria scilicet personarum nomina & omnes omnino temporum characteres. Sed nimirum, ut ante monebam, auctor hic solam indigenarum sectatus famam videtur, quæ adjunctorum istiusmodi negligens, nuda plerumque facta proponit ac retinet, aut certe in his unice constans esse solet & consona; sic ut in iis aliquam, in ceteris nullam prorsus faciat fidem. Nunc ad alterum caput, seu notitias, in eodem commentario subjunctas anno 1686.

[14] Docemur in iis 1, basilicam S. Petri, temporis, ut aiunt, [& per cultum, post alteram translationem, ibidem observari solitum.] & bellorum injuria contractis ea parte mœnibus, ex cathedrali tandem & urbana collegiatam esse factam ac suburbanam; quæ causa multis abhinc annis fuerit ex ea transferendi sacras Martyrum exuvias intra muros ad parochialem ecclesiam S. Laurentii; ubi nunc in proprio sacello singulorum crania cum suis quæque ossibus in tres arculas cameratas distributa serventur, & quotannis palam exponantur die VIII Augusti; qui dies istic eorum solennitati sacer ab oppidi clero celebrari soleat Officio duplice primæ classis cum Octava; Antiphonis insuper & Hymnis propriis, quæ in libris quibusdam vetustis ac membraneis ibidem exstent adhuc in ecclesia S. Mariæ Majoris. 2, ut sacrarii prioris memoria refricetur, ad S. Petri relictum esse marmoreum loculum, in quo & Centumcellis positi, & inde ad ecclesiam illam advecti olim fuere; & ibidem coram oppidi magistratu, ministris, ac populo semel mensibus singulis Hostiam incruentam litari. 3, aliquot Martyrum eorumdem reliquias argenteo brachio inclusas, concessas esse ecclesiæ S. Jacobi Majoris, quæ modo cathedralis est: has autem ob recentia beneficia quarto quoque mense bis, concurrente clero tam seculari quam regulari, magistratu quoque ac populo, publica per oppidum supplicatione deferri ad ecclesiam S. Laurentii; & inde porro etiam (sed festo eorum anniversario tantum) ad ecclesiam S. Petri. 4 denique, in ipso palatio magistratus ædiculam esse eorumdem nominibus dedicatam, ubi quotidie Missa celebretur, æque ac in eorum sacello Laurentiano. Sed redeo ad primam translationem, de qua paulo ante Peregrinum audivimus.

[15] Etenim Tuscanienses anno 1722 epistolam accepere conficto Comitis Cyriaci & sociorum nomine die X Decembris Monte Hastato datam; [Traditio & possessio Tuscaniensium impugnata pro Jotro in Gallia;] in qua præter alia contendit auctor, Martyrum nostrorum corpora non Centumcellis Tuscaniam; sed Roma in Gallias olim fuisse translata, ibique hodiedum veneratione magna servari in antiquo Benedictinarum parthenone Jotrensi, vulgo Jouarre, Meldensis diœceseos; ita testari Martyrologia Saussayi, Franciscanum, Saliniense, & Bisunticense (addere poterat & Martyrologium Castellani, ad quod nuper accessit Parisiensi) ad mensis hujus diem IX: brevi quoque in lucem edendam esse ab Henschenii sociis scripturam, sive folium, de hac re tractantem. Quanto confidentius egisset ille, si Meldensis ecclesiæ Breviarium cognovisset anno 1640 editum, ex quo illustrissimus ac reverendissimus Dominicus Seguierius ab omnibus ecclesiis, monasteriis, collegiis & Ordinibus, omnibus item clericis diœcesis suæ celebrari mandat de Martyribus hisce Officium semiduplex cum Lectionibus secundi Nocturni propriis die XII Augusti, ibique hæc inter alia recitari: Eorum corpora Roma in Gallias translata, in Jotrensi Meldensis agri cœnobio magno cum honore & cultu asservantur? De nobis, quos Henschenii Socios appellat, quid sibi velit, non satis intelligimus: neque enim scripturam ullam sive folium super hac re adversus Tuscanienses aut promisisse nos meminimus uspiam, aut umquam habuisse.

[16] [sed Romæ in Lectionibus propriis] Interim Comes ille, quisquis fuit, animos Tuscaniensium ad firmandam traditionem suam ac reliquiarum possessionem accendit potius, quam terruit: nam hinc factum existimamus, ut utramque Romæ discutiendam & comprobandam obtulerint; votique tandem compotes anno 1729, die X Augusti a sacra rituum Congregatione pro clero suo universo Lectiones proprias consecuti sint, quas ex typographiæ Vaticanæ exemplo subjicimus: Die VIII Augusti. In festo SS. MM. Secundiani, Veriani, & Marcelliani, civitatis Tuscaniæ principalium patronorum, Duplex I Class. cum Octava. In secundo Nocturno. Lectio IV. Secundianus nobilis Romanus, omnium disciplinarum scientia præditus, atque ideo principibus carus, cum, sæviente Decii persecutione, Christianorum constantiam in tormentis sæpius conspexisset, divina præventus gratia, statuit, relictis idolis, ad Christi fidem converti. Quam deliberationem Marcelliano amico suo communicans, in eamdem ipsum sententiam traxit. Ab hoc proposito cum Verianus, communis amicus, utrumque divellere conaretur, factum est, Deo aspirante, ut idem, mutato consilio, Christi quoque amore succensus sit. Quare ad Timotheum presbyterum accedentes, ab ipso instructi & baptizati fuerunt: tum a Cornelio Pontifice confirmati, & se Christianos esse palam professi, facultates suas pauperibus erogare cœperunt.
Lectio V. Horum igitur conversionem cum Valerianus Præfectus intellexisset, ad tribunal evocatos, placidis primum verbis a suscepta fide abducere tentavit; cumque nihil proficeret, in carcerem prius detrudi, postea ad Centumcellas in exilium deportari mandavit, præmonito Tusciæ consulari Promoto, ut eos diis sacrificare compelleret; renuentes suppliciis & morte puniret. Quare Promotus Saturni simulacrum adorandum proposuit; sed cum illi idolum execrati, in ejus faciem conspuissent, confestim corruit in frusta comminutum. Qua de causa judex vehementer iratus, Christi Milites fustibus cædi, in equuleo suspendi, ungulis excarnificari, facibusque ad latera admotis exuri jussit. Demum securi percussi, Martyrium consummarunt. Dum vero torquerentur, unus ex satellitibus repentina morte occubuit, alii a malignis spiritibus obsessi & atrociter vexati sunt.

[17] [bis asserta,] Lectio VI. Martyrum corpora in profundum maris projecta, sed ad litus mirabiliter delata, ab Adeodato Christiano non procul a Martyrii loco sepulta, & a Centumcellensibus in ecclesiam translata fuerunt. Sed civitate funditus eversa, tandiu latuerunt, donec vicinioris ecclesiæ episcopus divino monitu ea transferre cupiens, ut exortas de sacris pignoribus possidendis inter finitimas civitates contentiones dirimeret, carpento imponi mandavit, alligatis bobus jugo nondum assuetis; qui absque ductore Cornetum versus iter arripuerunt, progressique, ad mœnia civitatis steterunt. Cumque illic Cornetana mulier brachium Secundiani venerabunda accepisset, reassumpto cursu se juvenci proripiunt, & Tuscaniam pergunt, ibique subsistunt. Tuscanienses vero in ecclesia S. Petri reliquias collocarunt *. Quæ postea in parochiali S. Laurentii ecclesia tertio Idus Januarii millesimo sexcentesimo decimo octavo depositæ, ibidem magna ejusdem populi devotione venerantur; eorumque festum, ceu principalium civitatis Patronorum, die octava Augusti ex antiqua & immemorabili consuetudine celebratur. Lectiones hæ Lectionibus Cornetanis seu Cornuetanis, Romæ anno 1674 (ut num. 10 dictum) concessis, omnino consonant usque ad interpositum asteriscum *; inde vero usque ad finem Cornetanæ sic habent: Et Cornetani brachium Secundiani in ædem S. Joannis Chrysostomi deposuerunt, atque ibi in occulto loco diu mansit usque ad annum millesimum sexcentesimum nonum, quo repertum & magna populi frequentia in cathedralem ecclesiam translatum est. Cujus festum, tamquam Patroni & Protectoris, ex antiqua & immemorabili consuetudine sexto Idus Augusti celebratur. Obiter hic observari velim, non digitum tantummodo S. Secundiani, ut supra narrabat Peregrinus, sed & brachium ejus depositum apud Cornetanos dici; deinde, hoc depositum hic dici in ædem S. Joannnis Chrysostomi, cum Peregrinus depositum fuisse velit in ecclesiam S. Secundiani. An hæc ergo deinde mutavit nomen? An hic non de prima illa, sed de alia posteriori translatione ac depositione fit mentio? Præterea, festum notari non die IX Augusti, sed VIII; quod servatum hactenus a majoribus suis Tuscanenses existimant, ne die IX, qui Martyrum proprie natalis est, festivæ celebritati officeret Vigilia S. Laurentii.

[18] Ceterum non stetit hic defensio Tuscanorum; sed altero post hæc anno plura in hanc rem nobis pro se adversus Jotrenses argumenta suggesserunt, [adversus Jotrenses & San-Farenses] quæ longum esset hic repræsentare; quando hæc duo sufficiunt. Primum: Martyrum Jotrensium corpora, teste Saussayo & Breviario Meldensi, Roma venerunt. Non sunt igitur ea Martyrum nostrorum: nostros enim non Romæ, sed in Tuscia cæsos ac sepultos fuisse, Acta ipsorum omnia testantur, quibus favent vetustissima Martyrologia superius assignata; inde autem translatos umquam postea fuisse Romam nec veterum asseruit quisquam, nec modo asserere neoterici possunt, postquam in Lectionibus mox recitatis ipsa bis apertissime Roma reclamavit. Telum hoc usque adeo validum est, ut Meldenses ac Parisini declinare illud, quam retundere maluisse videantur; & hi quidem in recentissimo Martyrologio locum, unde corpora Jotrenses acceperint, ita subticendo: In Tuscia, natalis SS. Secundiani, Marcelliani & Veriani martyrum; quorum reliquiæ in Meldensem diœcesim allatæ, partim in Jotrensi, partim in sanctæ Faræ monasterio asservari traduntur: illi vero in Breviario jam dicto Acta Martyrum nostrorum sic Jotrensibus accommodando, ut quæ in iis de Tuscia, de Centumcellis, de Martyrum sepultura sine dubio legerant sibi nequaquam commoda, solertius expunxerint quam fidelius; quasi quos probare non poterant Romanos, videri saltem Romanos voluerint, ut sui credi possent.

[19] Secundum argumentum huc reducitur: Acta omnia Martyrum nostrorum certamen & sepulcrum in Tuscia collocant; [ulterius] ibidem omnia Martyrologia vetera venerationis eorum sedem assignant; alibi nulla: censendi sunt ergo in Tuscia permansisse. In Tuscia autem nullus omnino locus est, civitas nulla, quæ illorum sibi possessionem arroget, præter solam Tuscaniam (nam Cornetani solo S. Secundiani brachio gloriantur; Clusini quod de ejusdem Patroni sui reliquiis habent in ecclesia sua cathedrali, Tuscaniensium liberalitati acceptum referunt:) ibi ergo quiescere dicendi sunt, quacumque demum occasione vel tempore delati fuerint; quod addo, quia translationis annum neque traditio locorum, neque monumenta vetera certum indicant: non traditio; nam id satis liquet ex historia Peregrini: non etiam vetera monumenta; quia merito suspecta sunt, nec satis insuper clara; utpote ab ipsis Tuscaniensibus aliter atque aliter explicata. Duas illi nempe inscriptiones proferunt, alteram ex marmoreo & antiquo lapide qui modo in ecclesiæ cathedralis archivo servetur sic notatus:Hic requiescunt corpora SS. Secundiani, Viriani, et Marcelliani mart. Anno Domini CCCXXII; alteram ex superstite lamina plumbea, in qua hæc legantur:Anno Dni. CCCCCCXLVIII. Indict. VI. corpora Scorum. Se. Vi. Mar. et Dod. a domo Scorv. translata sunt in civitate Tuscana. Priorem inscriptionem anno 1686 Tuscaniensis ecclesia nobis exposuit de translatione Martyrum ab ecclesia Centumcellensi ad suam; at nuper, in dissertatione anni 1731, eadem indicari volunt eorum translationem ex primo tumulo, seu loco martyrii, ad secundum intra urbem & ecclesiam Centumcellensem. Sed miramur interpretatione dignam videri potuisse viris, qui ultro fatentur, usum annorum Domini ante Dionysium Exiguum prorsus nullum fuisse.

[20] [confirmatur.] Altera inscriptio quamquam ea parte tam aperte interpolata dici non debet, cum sit ætate Dionysii seculo toto recentior; obscura tamen ipsis Tuscaniensibus visa est: nam anno 1686 per eam designari scripserunt Martyrum translationem ex ecclesia S. Petri suburbana in ecclesiam S. Laurentii; at nuper aliter statuerunt; fuisse videlicet olim in eversis dudum Centumcellis ecclesiam Martyrum horum sepulcro & nomine celebrem; eam vero hic significari per Domum Sanctorum; adeoque sententiam epigraphes hanc esse: Anno Domini DCXLVIII, Indictione VI, corpora sanctorum Secundiani, Viriani, Marcelliani & Deodati (illius, ut putant, qui Martyres primo sepeliit) a Domo, sive æde aut ecclesia propria, Sanctorum Centumcellensi translata sunt in civitatem Tuscanam. Placet quidem hæc interpretatio longe præ alia, quam omnino falsam putamus; certam tamen hanc esse quis asseret? Quis domum Sanctorum asseverabit aliam non fuisse, quam ecclesiam Centumcellensem? Quis demonstrabit, anno 648 prostratas desertasque jacuisse Centumcellas; aut episcopo tum caruisse (qui anno sequente subscriptus legitur concilio Lateranensi;) vel si non caruit, eum istiusmodi translationi non intercessisse? Ut ut est, Possessio Tuscaniensium, quandocumque sit adita, certo antiqua reputari debet; quandoquidem expressis verbis adstruitur in Martyrum nostrorum Actis Mss. Urbevetanis, de quibus egimus num. 9, & Romanis bibliothecæ archigymnasii Sapientiæ, e quibus hæc nuper accepimus: Quorum orationes florent in ecclesia B. Petri in civitate Tuscanensi, ubi sunt & corpora. Hæc autem Acta licet interpolata, vetusta tamen esse, ex eo colligimus maxime, quod Usuardo aliisque Martyrologis a seculo saltem nono præluxerint: inde enim locum martyrii Coloniam appellare didicerunt, cum in Actis antiquioribus nomen omnino nullum exprimatur. Hæc profecto omnia nisi ad possessionem Tuscaniæ vindicandam abunde sufficiunt eorum adversariis, proferant hi sane pro se meliora, quam huc usque protulerint; alioqui Martyrum nostrorum iis nomina concedemus, non corpora; & corpora quidem vera Martyrum, sed non illorum, quorum exstant jam olim Acta, & apud Martyrologos hoc die memoria.

[Annotata]

* al. Maii

ACTA
Auctore anonymo, ex editione Mombritii tom. 2, fol. 263.

Secundianus M. in Tuscia (S.)
Verianus M. in Tuscia (S.)
Marcellianus M. in Tuscia (S.)

BHL Number: 0000

Ex Mombritio.

[Secundianus spectata Martyrum fortitudine motus,] Sub Decio Secundianus togatus a una cum Veriano præfecturam agens, in Christianos sæviebat. Qui Secundianus tandem secum tacitus cogitare cœpit, cur Christiani tanto amore flagrantes, mallent pro Christi nomine duriter mori, quam delicate vivere, & blandis persuasionibus principum assentire. Cumque esset eloquentissimus, & omnium scientiarum seculi peritissimus, Marcellianum, qui & ipse sapientissimus erat & Christianorum persecutor, domum suam invitavit, & cum eo de variis artium sermonibus disputavit. Tandem ad artem grammaticam sermonem retorquentes, ad locum Virgilii veniunt; ubi de interpretatione seculi novi loquentes, velut apparente Domino in carne renovatus est mundus, ita tempore Octaviani, ad cujus laudem suos describit libros, dicit, aurea secula hoc modo nasci:

Magnus ab integro seclorum nascitur ordo.
Jam redit & virgo, redeunt Saturnia regna:
Jam nova progenies cælo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo.

[2] Cumque solicite perquirerent, de quo Virgilius hoc dixisset, [ad Christum convertitur cum Marcelliano & Veriano.] cœpit Secundianus loqui de Christianis, qui tanto flagrabant amore, ut pro nomine Christi mallent mori, quam idola adorare. Aiunt enim, inquit, resurrectionem & judicium fore post mortem, illamque vitam, quam post istam caducam expectant, futuram perpetuam & immortalem; ubi nullus dolor & gemitus, sed pax & perenne gaudium. Idola vero, quæ nos adoramus, Deus eorum omnino abominatur Christus. Super his Marcellianus admirans ait: Quid est Christus? At ille respondit: Christus dicitur unctus. Numquid non legisti, quid ejus historiographi dicant; eum scilicet mortuos suscitasse, leprosos mundasse, cæcum natum illuminasse? His ejus signis Christiani fidem dantes, pro ejus ardenti amore coronari desiderant. Unde & ego credo, quod ipse est Deus & Dei filius, qui crucifixus & mortuus & post triduum resuscitatus in cælum ascendit. Quando enim aut a quo auditum est, deos nostros talia fecisse; quos scimus semper sordidissime ac turpiter vixisse? His & aliis ejus verbis consensit Marcellianus; tertius quoque, qui nomine Verianus. Hos tres itaque Timotheus nomine presbyter accersitus baptizavit. Sanctus vero Papa Xistus eosdem consignavit.

[3] [Eam ob causam jussu Decii] Post hæc Secundianus a Valeriano Præfecto requisitus, introivit ad eum; & subito immutatus est vultus ejus, tamquam vultus angeli. Valerianus ob tanti luminis fulgorem stupefactus, ipsum interrogatum, & in christianitatis proposito permanentem, jussit in custodiam retrudi. Qui cum comprehensus duceretur a militibus, Marcellianus & Verianus clamabant: Ut quid innocentem in custodiam retruditis? Si pro confessione Christi nominis hoc a vobis patitur, & nos Christiani sumus, qui eum pro amore Christi ad palmam martyrii sequimur. Tunc iratus Valerianus, eos cum illo simul in custodia mancipari jussit; & Cæsari Secundianum christianum effectum nunciavit. Quod ille vix credens, eum ad se deduci præcepit, & ait: O Secundiane, cur immutatus est vultus tuus? Qui respondit: Clarior & hilarior est nunc vultus meus solito, quia jam in conspectu regis æterni contemplatione mentis assisto, qui me de tenebris ad lucem perduxit suæ visionis.

[4] [Centumcellas abducti, martyrio coronantur.] Denique, jussu Decii, Viri sancti ducti sunt Centumcellas, & traditi Quarto Promoto consulari Tusciæ. Qui cum eos juberet sacrificare, & nollent acquiescere; jussi sunt exspoliari, & fustibus cædi. Deinde illis in simulacrum expuentibus, subito cecidit, & confractum est. Tunc Promotus jussit eos in equuleo suspendi, & latera eorum ungulis caprarum radi. Illis autem inter hæc Deo gratias agentibus & orantibus, Promotus jussit ad eorum latera flammas adhiberi. Cumque diu assarentur, repente unus ex ministris, qui ceteris acrius ad pœnam inferendam insistebat, mortuus est. Ceteri vero a dæmonibus arrepti clamare cœperunt: O Sancti Dei, ut quid nos vestris torquetis orationibus! Nam hæc eadem tormenta, quæ vobis injuste inferimus, nos irremediabiliter cruciant; vobis autem nihil mali præstant. Videns hoc Promotus, jussit Sanctos Dei capite truncari, & eorum corpora in mare præcipitari. Quæ tamen Dei providentia de profundo ad littus applicuit, & ea servus Dei Deodatus nocte colligens sepelivit secus locum, ubi decollati fuerant, quinque * Idus Augusti.

ANNOTATA.

a Cum nihil in Actis his occurrat, quod explicatum non fuerit in Actis amplioribus ad diem primam Junii pag. 37, ne actum agamus, istuc lectorem remittimus.

* al quinto

DE S. ROMANO MILITE MART.
ROMÆ.

Anno CCLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus ex Fastis, Acta, Sanctus cum alio confusus, publica veneratio, corpus.

Romanus miles M. Romæ (S.)

AUCTORE J. P.

Martyr hic, cum ex Actis S. Laurentii, tum aliunde notissimus, ita simpliciter signatur in Hieronymianis a Florentinio editis, [Annuntiationes e Fastis sacris,] hac die: Natalis sancti Romani. Romanum parvum addit locum ac munus: Romæ, Romani militis. Plura Ado: Eodem die (nono Augusti) Romæ, sancti Romani militis, qui in confessione S. Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari: & mox jubente Decio, cum fustibus exhibitus ac decollatus est. Adonem transcribit Usuardus. Similia memorant Rabanus & Notkerus. Hagiologus metricus Wandelbertus ita de eo canit:

Romanus quinis martyr milesque refulget.

Romanum Martyrologium, quo hodiedum utimur, fere consonat Adoni, dum hæc refert: Romæ sancti Romani militis, qui confessione beati Laurentii compunctus petiit ab eo baptizari: & mox exhibitus, ac fustibus cæsus, ad ultimum decollatus est. Ubi Decius non comparet, & recte; sicut mox in loco dicam.

[2] Acta ejus una cum plurium sanctorum aliorum Martyrum gestis leguntur immixta Actis S. Laurentii apud Surium; [Acta in quo corrigenda.] e quibus infra delibabimus de Pugile nostro fragmentum. Pro Decio, sub quo perperam dicitur Sanctus martyrium consummasse, substitui debet Valerianus imperator, ex dictis ad diem VI hujus mensis in Commentario S. Sixti PP. II Actis prævio § 7 num. 69, ac porro dicendis in Commentario S. Laurentii die X ejusdem mensis § 4, num. 36. Unde consequens, ut S. Romani certamen eidem anno, quo duorum istorum Martyrum triumphus, innectendum sit, æræ nimirum vulgaris 258, secundum ea, quæ mox narrabit allatum fragmentum de baptismo ejus.

[3] Carolus Bartholomæus Piazza suo Hemerologio sacro Romæ Christianæ ac gentilis hodierna die intexit S. Romanum militem, [Piazza hunc Martyrem memorans] uti & compendium parvum martyrii ejus; sed perperam addit, sancti Pugilis matrem, Christianæ fortitudinis mulierem, hoc gavisam omnino fuisse, ac cantasse Psalmum Credidi; de qua Prudentius, in venerabilem raptus stuporem, circa illud factum heroicum cecinerit:

… Deinde ferit cerviculam
Percussor ense, docta mulier psallere,
Hymnum canebat carminis Davidici
Pretiosa Sancti mors sub aspectu Dei.

Quem etiam auctorem, constantiam admiratum sancti Martyris, ex equulei catasta intrepide populo prædicantis, subjunxisse Piazza affirmat:

Audite cuncti; clamo longe ac prædico,
Emitto vocem de catasta celsior.

[4] Sed hemerologus ille hallucinationem non unam committit. Nam Prudentius in hymno, qui apud me est decimus Περὶ στεφάνων, sive de Coronis, & e quo versus isti sunt excerpti, [hallucinationem non unam committit.] agit de S. Romano, martyre Antiocheno, qui toto cælo a nostro homonymo Milite diversus est. Ruinartius inter Acta Martyrum sincera & selecta, ex Eusebii Cæsariensis lib. 2 de Resurrectione &c., (quem librum Sirmondus vulgavit, & qui inter Opera varia ab eo collecta habetur tom. 1 a col. 39 editionis Venetæ anni 1728) Ruinartius, inquam, ejus gesta inde narrat a pag. 379 editionis Parisiensis, signato Christi anno CCCIII. Martyrium vero Parvuli, cum S. Romano passi, ex hymno Prudentii refert a pag. 382. De utroque Martyrologium Romanum die XVIII Novembris his verbis in compendium a me contractis: Antiochiæ natalis S. Romani martyris, qui tempore Galerii imperatoris .. celebri martyrio coronatur. Passus etiam est ante ipsum puerulus, nomine Barula, qui .. cum in unum Deum, quem Christiani colunt, credendum esse respondisset, verberibus cæsus, jussus est decollari. Prædicto itaque die Romanus ille dabitur a posteris nostris, ac tum examinari poterit, unusne ille, an duo synonymi: de qua re interim consuli possunt notationes Martyrologii Romani, ac Ruinartii admonitio pag. 379. In alterum insuper errorem satis crassum impegit Piazza, quando verba matris laudati Pueruli, quibus hunc illa compellat apud Prudentium, inepte attribuit hodierni Romani militis ac martyris matri. De hac certe nihil in fragmento, quod infra dabimus, Actorum. Res vero ista evidens est, si quis inspiciat Prudentii hymnum. Sic enim ibi ille, & valde pathetice:

Puerum poposcit carnifex, mater dedit:
Nec immorata est fietibus: tantum osculum
Impressit unum: Vale, vale dulcissime.
Et cum beatus regna Christi intraveris,
Memento matris, ait, patrone exsilio.
Dixit: deinde dum ferit cerviculam
Percussor &c.

[5] [Veneratio publica, ac reliquiæ.] At nunc dispiciamus, quænam sint notanda circa publicam nostri Pugilis venerationem, & reliquias. Prædictus Piazza affirmat, S. Romani nostri festum celebrari variis locis Romæ: nimirum ad S. Laurentii extra muros, ubi vas etiam esse memorat, quod exponitur, & in quo ille simul cum multis aliis baptizatus fuerit a S. Laurentio; ibidem vicinam item extitisse olim ecclesiam antiquissimam, a primis Christianis in ipsius honorem dedicatam in loco, quo sacrum ejus corpus fuerit sepultum: Ad S. Laurentium in Fonte in Montibus; ubi fons, ad ipsius baptismum adhibitus, atque idem locus, in quo eumdem accepit: Ad S. Catharinam de Funariis, ubi pars corporis ejus, ac pars ad S. Laurentii in Lucina, uti & reliquiæ ad S. Annam de Funariis. Hæc ille; quæ auctoris fidei relinquo. Tamayus postquam hoc die sanctum Militem hunc suo Martyrologio Hispanico intexuisset, utpote qui ad fidem conversus beatum Levitam Hispanum spiritualem habuit parentem, addit satis liberaliter: Totius Hispaniæ in se cultus interiora convertit. De templis Toleti, & alibi agit in notis ibidem. Annuam Sancti commemorationem Ecclesia Catholica sacris suis ministris hac die præscribit in Breviario Romano, uti notum est. Sed quid de loco, quo sacrum ejus quiescere fertur corpus, Lucensibus ac Ferrariensibus illud sibi vendicantibus?

[6] A Lucensibus stat Florentinius in notis ad IX Augusti, [Lucenses Sancti corpus] ubi hæc scribit: Hujus sancti Romani corpus ab antiquissimo tempore Lucæ in Thuscia veneratur, insigni ejus nomini dicato templo, & in majori ara deposito. Bomanum hunc, non Romanum vocat Galesinius, & sub Juliano coronari Romæ meruisse narrat ex libro scripto, Annalibus Hartimani monachi, & tabulis ecclesiæ Lucensis: ad quam urbem postea delatum esse, in Martyrologio affirmat. Ex quibus tabulis hoc acceperit, me fateor ignorare. Hoc unum scio, ut in diptychis ecclesiæ Lucensis, Deo favente, ostendemus, ab immemorabili tempore, & ante octingentos annos Romanum militem, S. Laurentii prævium in passione socium, in urbe illa, & propria ecclesia veneratum. Plures sub Romani nomine fuisse martyres, qui Romæ agonem perfecerint, fatemur, & pluribus in locis etiam eumdem sanctum Militem veneratum, sive ex reliquiarum parte aliqua, sive nominis similitudine, scimus… Sed non alius Lucæ præter jam dictum, ab antiquissimo tempore veneratur.

[7] Cæsar Franciottus in Historia miraculosarum imaginum &c. pag. 47 & seqq. agit de Sancto nostro, [sibi vendicant;] & de præsenti argumento hæc memorat; duas nimirum esse opiniones circa Pontificem, qui corpus illud Lucensibus dederit, aliis Eutychiano Papæ, Felici hujus nominis primo donum illud aliis attribuentibus: deinde pro eodem sacro pignore nominat Supplementum Chronicarum lib. 8; quod consuli a lectore potest pag. 170 editionis Brixiensis. Denique memoriam, uti vocat, antiquam translationis hanc affert: Hic est corpus S. Romani martyris, baptizati a B. Laurentio, & fuit translatum de ecclesia veteri ad ecclesiam istam novam per episcopum Lucanum A. D. MCCLXXXI Kal. Novemb. Apud Ughellum Italiæ sacræ tom. 1 col. 881 inter episcopos Lucenses signatur Fr. Petrus Angelellius Lucen. Ord. Præd… Paganello suffectus .. anno MCCLXXII; cui substituitur Paganellus hujus nominis secundus .. electus MCCLXXV .. Decessit MCCC. Quæ non cohærent cum iis, quæ habet Franciottus, qui istam translationem a laudato Petro Angelellio factam tradit anno 1281. Quidquid autem sit de possessione sacri istius depositi, quod sub nomine S. Romani martyris, qui hac die colitur, penes se esse volunt Lucenses; liceat nobis desiderare pro illa re antiquiora testimonia.

[8] Marcus Antonius Guarini in Compendio historico ecclesiarum &c. civitatis ac diœcesis Ferrariensis lib. 4, [quod etiam Ferrarienses] pag. 197 de S. Romano Ferrariensium hæc memorat, quæ sic Latine reddimus: In illa (ecclesia nimirum S. Romani) magna cum veneratione asservatur corpus S. Romani M., quod olim ab Innocentio II donatum fuit Cardinali Griffoni tituli S. Pudentianæ, ac episcopo Ferrariensi (anno MCXLIII) qui illud ibidem deposuit in marmoreo sepulchro in capsa plumbea (postquam id antea populo ostendisset) cui etiam laminam adjunxit item plumbeam, incisa ei sequente inscriptione: Hic requiescit corpus sancti Romani martyris, quod est inter duas lauros in via Labicana, milliario ab Urbe tertio. Hoc sanctum corpus populo etiam fuit ostensum a B. Alberto Pandoni Brixiensi, episcopo Ferrariensi (anno MCCLX) sicut etiam fecit Petrus Boiardi, rogatu marchionis Nicolai III, reservato foris capite; quod postea ex pia dicti Marchionis affectione repositum fuit in magna lipsanotheca argentea. Ad contemplationem ducis Herculis I, publice pariter exhibitum fuit, dum Joannes Borgia Cardinalis S. Susannæ cathedræ Ferrariensi præesset (anno MCDXCVI) instituta ad hunc finem magnifica & bene ordinata supplicatione: in qua canonici ecclesiæ cathedralis capsam, ubi ea jacebat; Dux vero, D. Sigismundus ipsius frater, D. Alfonsus dicti Ducis primogenitus, D. Franciscus Gonzaga, aliique magni domini portavere umbellam. Quo facto, collocatum fuit supra aram majorem in marmoreo deposito, quatuor columnis sustentato: ubi permansit usque ad XXIX Augusti: quo tempore contigit, ut collocaretur in sacello ad dexteram in egressu chori (anno MDLXXIV.)

[9] [apud se depositum] Sed postea ab iis, qui operam navant telis sericis, ac mercibus minutis (ita reddimus Italicum drappieri ac merciari) altari majore toto fabricato e marmore, dictoque sacello picturis, quæ dicti Sancti martyrium repræsentabant manu Sebastiani de' Filippi, nec non aliis ornamentis instructo, a Joanne Fontana episcopo nostro, solenni cum supplicatione, gyrando per forum, translatum in illud fuit die III Maii (anno MDCVII) Inventioni Crucis sacro: ubi majore cum dignitate custoditur. Hæc Guarinus, appositis ad marginem iis annorum notis, quas nos narrationi ejus intexuimus. Apud Ciaconium in Vitis Pontificum Romanorum & Cardinalium tom. 1 col. 991 in prædicto Griffone leguntur ista: Cui cum Innocentius II S. Romani corpus dono dedisset, illud Ferrariam detulit, & condidit sub marmoreo sepulcro in templo eidem Sancto consecrato. Hæc ibi brevissime.

[10] [credunt.] Tametsi autem supra diserte non exprimatur, quod Romanus M., quem venerantur Ferrarienses, sit hodiernus synonymus Miles; in Ms. tamen nostro quod continet fragmentum Italicum, superius e Guarino a nobis Latine redditum, ac nomine nostri Andreæ Lazari subnotatum, alia nonnulla adscribuntur, e quibus perspicuum est, quod Ferrarienses non alium sibi attribuant Romanum, quam hodiernum. Nam indidem habetur, mercatores vel artifices telarum sericarum, ac minutarum mercium, eum ab antiquo sibi protectorem adlegisse; & quamvis non sit communis patronus urbis, urbem tamen totam die IX Augusti, qua mortis ejus memoria recurrit, festam ipsius lucem celebrare; tali die ex antiqua consuetudine eum, qui artium supradictarum principem locum tenet (vulgo il massaro dell' arte) solere distribuere aliis mercatoribus quasdam quasi placentas formæ rotundæ (vulgo foccacine dictas) quæ ex farina, melle, saccharo, ac aromatibus constent: quibusque impressus cernitur S. Romanus equo insidens, & militari habitu indutus, litteris majusculis hac circum obeunte inscriptione: S. Romanus protector noster. At sicut per nos non stabit, quo minus pergant Ferrarienses isti in pia sua persuasione, ita probare ipsis incumbit, corpus illud, quod possident, esse hujus Martyris, & non alterius e catacumbis Romanis extracti; ideo præsertim, quia in supra relata inscriptione apud Guarinum, dicebatur corpus S. Romani martyris, quod est inter duas lauros in via Labicana; hodiernus vero Romanus M. ac miles in mox dando Martyrio dicitur sepultus in agro Verano (qui est ad viam Tiburtinam) in cœmeterio B. Cyriacæ, ut videre est apud Aringhum tom. 2 Romæ subterraneæ lib. 4, cap. 16. Deinde cum eadem inscriptio, de qua modo, signet corpus S. Romani martyris sine titulo militis; cur & unde Ferrarienses S. Romanum suum cum isto titulo venerantur?

[11] Superest parva aliqua, sed singularis notitia circa rem, [Factum aliquod singulare in Gallia erga sanctum Martyrem.] quæ in honorem S. Romani martyris in loco quodam Galliæ observatur. Claudius Castellanus in litteris ex Montaumer apud Crisciacum Brigensium (vulgo Crescy en Brie) die XXII Octobris anno 1685 ad Papebrochium nostrum datis, testatur, in loco, cui nomen la FerteGaucher (Firmitas Galtherii in Meldis dicitur apud Adrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 194) comedi carnes in pervigilio S. Laurentii, ac jejunari VII Augusti, idque ab immemorabili tempore; quia parœcialis ecclesia titulo S. Romani martyris insignita sit.

MARTYRIUM
Ex Actis S. Laurentii apud Surium ad diem X Augusti.

Romanus miles M. Romæ (S.)

Eadem hora (qua S. Laurentius inter tormenta Deum orabat) unus ex militibus, Romanus nomine, credidit domino Jesu Christo, verbis beati Laurentii permotus: dixitque ad illum: Video ante te hominem pulcherrimum stantem cum linteo, & extergentem membra tua. Quamobrem adjuro te per Christum, qui tibi misit angelum suum, ne me derelinquas. Tum Decius a furore & dolore percitus ait ad Valerianum: Arte magica victi sumus; jussitque beatum Laurentium solvi a catasta & elevari. Porro Romanus urceum afferens cum aqua, opportunitatem captabat, qua eum offerret beato Laurentio. Cœpit autem animo æstuare Decius, & præcepit beatum Laurentium reddi Hippolyto tantum in palatio. Tum Romanus accessit, & aquam offerens, misit se ad pedes B. Laurentii; rogavitque cum lacrymis, ut baptizaretur. Et acceptam aquam benedixit, & baptizavit eum. Decius id audiens voluit, ut cum fustibus ipsi exhiberetur Romanus. Qui ubi in Decii conspectum venit, etiam non interrogatus, clamavit magna voce: Christianus sum: &, jubente Decio, eadem hora capitalem excepit sententiam. Ductusque extra portæ Salariæ muros, decollatus est V Idus Augusti. Venit autem Justinus b presbyter noctu, collectumque corpus ejus sepelivit in crypta in agro Verano.

ANNOTATA.

a Res gesta sub Valeriano imperatore. Vide Commentarium prævium num. 2.

b De eo Martyrologium Romanum ad diem 7 Septembris.

DE S. NUMIDICO ET PLURIBUS ALIIS
MARTYRIBUS AFRICANIS
Ex S. Cypriani ep. 35 al. 40.

Sec. III.

[Commentarius]

Numidicus M. in Africa (S.)
Socii MM. in Africa

AUCTORE J.B.S.

Hic celebrem presbyterum S. Numidicum a S. Cypriano laudatum in Martyrum classe collocamus, [In fastis antiquis præteritus] non solum confessorem fidei, sed ut Martyrem & vere martyrium passum, tametsi in glorioso certamine vitam non posuerit, quemadmodum ex S. Cypriani epistola mox demonstrabitur, ex qua sola nimirum repetenda sunt quæ de tota hac classe dici possunt. Quot numero fuerint sancti illi Athletæ nusquam exprimitur, neque de loco passionis constat, neque de tyranno sub quo ipsam consummaverint, S. Cypriano nullum appellante, quamvis ex rerum ordine satis pateat, indicari potius persecutionem Decii quam Valeriani, vel ipso teste Baronio in Annalibus, quidquid hujus nomen Martyrologio Romano inseruerit, a quo nempe sacris Fastis sub hac formula adscripti sunt: In Africa, commemoratio plurimorum SS. Martyrum qui in persecutione Valeriani, hortante eos S. Numidico in ignem conjecti, martyrii palmam adepti sunt. Ipse autem Numidicus, licet cum aliis in rogum injectus, & lapidibus obrutus fuisset, a filia tamen effossus, & semivivus repertus curatus est, ac postea ob ejus virtutem, in ecclesiæ Carthaginensis presbyterum a beato Cypriano meruit cooptari.

[2] [laudatorem nactus est] Antiquis omnibus seu classicis Martyrologiis, quin & auctioribus Usuardis ignotos fuisse ex nostra editione facile intelliges, ut solus Molanus primus fuisse videatur qui inter secundaria sua auctaria de ipsis hoc modo meminerit: Natale sanctorum Numidici presbyteri & martyris cum aliis multis de quibus Cyprianus in epistola ad diaconos, presbyteros & plebem Carthaginensem. Hunc crediderim Galesinio præluxisse dum hoc etiam die ita scripsit: In Africa, S. Numidici presbyteri & aliorum multorum Martyrum, quos beatus Cyprianus martyr in epistola ad ecclesiam Carthaginensem scripta laudat. Hunc saltem vidisse Baronium existimo, tametsi in notis suis neminem citet præter S. Cyprianum his verbis: Horum egregia certamina, invicto animo suscepta & consummata, Numidico fortissimo agonotheta hortante, scribit S. Cyprianus epist. 35, qui & de Numidico iterum epist. 40 edit. Pamelii. En modo ipsam illam S. Cypriani epistolam.

[3] [S. Cyprianum,] Sequimur Pamelii editionem, cui hoc argumentum, inferius examinandum proponit. Nunciat, inquit, clero & plebi, Numidicum a se ordinatum presbyterum, paucis dignitatem illius commendans. Titulus est: Cyprianus presbyteris & diaconibus & plebi universæ, carissimis ac desideratissimis fratribus salutem. Incipit: Nunciandum vobis fuit, fratres carissimi, quod pertineat ad communem lætitiam, & ad ecclesiæ nostræ maximum gloriam. Nam admonitos nos & instructos sciatis dignatione divina, ut Numidicus presbyter adscribatur presbyterorum Carthaginiensium numero, & nobiscum sedeat in clero, luce clarissima confessionis illustris, & virtutis ac fidei honore sublimis, qui hortatu suo copiosum Martyrum numerum lapidibus & flammis necatum ante se misit: quique uxorem adhærentem lateri suo concrematam simul cum ceteris (vel conservatam magis dixerim) lætus aspexit.

[4] Ipse semiustulatus & lapidibus obrutus, & pro mortuo derelictus, [ex quo patet martyrium.] dum postmodum filia sollicito pietatis obsequio cadaver patris inquireret, semianimis inventus, & extractus, & refocillatus, a comitibus, quos ipse præmiserat, remansit invitus. Sed remanendi, ut videmus, hæc fuit causa, ut eum clero nostro Dominus adjungeret, & desolatam, per lapsum quorumdam, presbyterii nostri copiam gloriosis sacerdotibus adornaret. Et promovebitur quidem, cum Deus permiserit, ad ampliorem locum religionis suæ, quando in præsentiam protegente Domino venerimus. Interim quod ostenditur, fiat, ut cum gratiarum actione suscipiamus hoc Dei munus, sperantes de misericordia Domini ejusmodi ornamenta complura, ut redintegrato Ecclesiæ suæ robore, tam mites & humiles faciat in consessus nostri honore florere. Opto, vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper bene valere.

[5] [An & ab ipso presbyter ordinatus?] Porro ecclesiæ Carthaginensis clero adscriptum fuisse S. Numidicum patet ex epistola 38 ejusdem Pamelianæ editionis, cujus hic est titulus: Cyprianus Caldoino & Herculano collegis, item Rogatiano & Numidico compresbyteris salutem. Eumdem denuo Rogatiano conjungit sequenti epistola 39: utrumque vero impensius laudat epistola 40, eos asserens, presbyteros confessores, & gloria divinæ dignationis illustres. Unum est quod in recitata superius epistola adversus Pamelium controvertitur, utrum nempe ex ea satis eruatur, quod hic in præfixo argumento ait, nuntiare Cyprianum clero & plebi, Numidicum a se ordinatum presbyterum. Ad quæ verba Baronius in Annalibus ad annum Christi 253 num. 95 ita accurate observat: At non hunc (Numidicum) modo a Cypriano ordinatum putamus esse presbyterum (quod alii tradunt) sed cum jam alterius cujuspiam ecclesiæ presbyter esset, tam præclaro exantlato martyrio, eo honore Cyprianus ipsum esse dignum existimarit, ut in primaria totius Africæ ecclesia Carthaginensi presbyterio fungeretur. Suadent enim id illa verba, ut Numidicus presbyter adscribatur presbyterorum Carthaginensium numero. At de nova ordinatione ipsius ne verbum quidem. Atque hæc a Baronio recte observata, satis sit hic annotasse.

DE SANCTIS MARTYRIBUS IN ORIENTE
CRESCENTIANO, LARGO, TIBERIO, AMIO, TIBERIANO, THEODOTO, NOMEDIANO, LAUDACO, JULIANO, POLYCARPO, PRIMO, XISTO, AGATOPO CUM ALIIS NUMERO XI, FELICISSIMO, CARPOFORO, ZEMARAGDO ET ALIIS X.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Crescentianus M. in Oriente (S.)
Largus M. in Oriente (S.)
Tiberius M. in Oriente (S.)
Amius M. in Oriente (S.)
Tiberianus M. in Oriente (S.)
Theodotus M. in Oriente (S.)
Nomedianus M. in Oriente (S.)
Laudacus M. in Oriente (S.)
Julianus M. in Oriente (S.)
Polycarpus M. in Oriente (S.)
Primus M. in Oriente (S.)
Xistus M. in Oriente (S.)
Agatopus M. in Oriente (S.)
Alii XI MM. in Oriente
Felicissimus, M. in Oriente (S.)
Carpoforus M. in Oriente (S.)
Zemaragdus M. in Oriente (S.)
Alii X MM. in Oriente

J. B. S.

Classem Martyrum hic expressam in Oriente collocandam suadent codices Hieronymiani, hoc die, si usquam, perturbati. Frustra quærit Florentinius in qua potissimum Orientis parte coronam martyrii consecuti sint. Cum iis confusi Firmus & Rusticus Veronensibus infra vindicantur. Notkerus nullum nominavit, satis habens, paucis enuntiare: In Oriente, passio multorum Martyrum. Rabanus de ipsis non meminit. Præcipua confusio occurrit in vetustissimo Epternacensi, dum ex nominibus propriis urbes fingit aut positiones, Tuscos Martyres cum hisce Orientalibus connectens, classesque mire implicans, quas accommode distinguere nemo facile possit, ut adeo præferendum censuerimus textum codicis Corbeiensis, ex Florentiniano nonnihil correctum, nempe alterum Tiberianum, ibi bis positum in Tiberium commutando, & ubi in fine novemdecim ponit, solos decem cum aliis codicibus asserendo.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ALEXANDRINIS
ONION, TIBURTINO, VALERIANO, DIONYSIO, FELICE, EUTICIANO, GAGIO, MELCIADE, STEPHANO, URBANO, LUCIO, MAMORIO, SASTIRO, NIMIDO, LADICO, JULIANO, POLYCARPO, MAGNO ET SILVANO
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Onion M. Alexandriæ (S.)
Tiburtius M. Alexandriæ (S.)
Valerianus M. Alexandriæ (S.)
Dionysius M. Alexandriæ (S.)
Felix M. Alexandriæ (S.)
Euticianus M. Alexandriæ (S.)
Gagius M. Alexandriæ (S.)
Melciades M. Alexandriæ (S.)
Stephanus M. Alexandriæ (S.)
Urbanus M. Alexandriæ (S.)
Lucius M. Alexandriæ (S.)
Memorius M. Alexandriæ (S.)
Satirus M. Alexandriæ (S.)
Numidus M. Alexandriæ (S.)
Ladicus M. Alexandriæ (S.)
Julianus M. Alexandriæ (S.)
Polycarpus M. Alexandriæ (S.)
Magnus M. Alexandriæ (S.)
Silvanus M. Alexandriæ (S.)

J. B. S.

Neque hic Martyrum manipulus præcedenti multo purior est. Ab omnibus præfigitur Antoninus de quo cum seorsim ex Fastis Græcis actum sit, hic repetendus non fuit. Variant non nihil in nominibus codicum textus, præsertim Epternacensis. Purior hic etiam visus est Corbeiensis, ex quo proinde nomina descripsimus, plura numero quam alii laterculi referunt. Ad varios nomina efformandi modos quod attinet, frustra sane in iis componendis laboraveris. Contorti sunt maxime in jam dicto vetustissimo Epternacensi; paulo nitidiora dedit Florentinius, nos hic Corbeiensem ad litteram secuti sumus. Ex Hieronymianis contractis non nisi novæ tenebræ hoc die affunduntur.

DE S. MARTINO BRIVENSI MART.
IN LEMOVICIS GALLIÆ.

SYNOPSIS
De cultu, loco ejusque traditionibus

Martinus Brivensis, Lemovicis in Gallia (S.)

Auctore J.B.S.

[1] Inter plures Martinos Sanctos hic primus, [Signatus est in Hieronymianis.] ni fallor, ætate, at solo nomine notus, ex apposito Brivensis a ceteris distinguitur. Martyrem fuisse, cultumque ejus vetustissimum, abunde probant codices Hieronymiani, ut qui in ipso Florentinii textu ultimo loco diserte, quamvis corrupte annuntiatur: In urbe Lemovis, S. Martini Privinsis. Paulo distinctius in codice Corbeiensi: Urbe Lemovicas S. Martini Brivatensis. Adde Hagiologium Franco-Galliæ Labbei pro cultu etiam antiquum ferens testimonium: In urbe Lemovis S. Martini Brivensis. Recta est annuntiatio in Usuardino Burdegalensi: Apud Brivam, sancti Martini martyris. Ipsum etiam, tametsi a Saussayo præteritum, Catalogo suo generali inseruit Ferrarius. Ceteris clarior Castellanus, locum paulo distinctius determinans, ipsum adscribit Brivæ Curretiæ (Gall. Brive la gaillarde) quæ a Baudrantio paulo pluribus describitur, nitidius a Valesio in Notitia Galliarum. Atque hæc cultum stabiliunt, quibus accedat brevissimum elogium apud Bernardum Guidonis ex Bibliothecæ Labbeanæ tomo 1, pag. 632: S. Martinus martyr Brivensem villam decorat, cujus fama signorum, usque ad aures Valeriani * imperatoris pervenit. Cujus gesta habentur. Ita ille, præclare sane de Sancto meriturus, si ipsa adjecisset. Verum est quod subsequitur; Festum ejus recoli V Idus Augusti.

[2] Juverit tantisper audire Valesium ipsum, locum accurate explicantem sub titulo Brivæ Curretiæ: [Locum describit Valesius.] Vicus erat in finibus Lemovicum, regnantibus Chlodovei magni nepotibus ac pronepotibus, nunc municipii instar se ferens, a ponte flumini Curretiæ imposito Briva Curretia Gallice, hoc est pons ad Curretiam cognominatus: cujus in basilica B. Martinum, Martini Turonici episcopi discipulum sepultum esse affirmant incolæ, & ob præsens auxilium sæpe expertum summopere venerantur. Vulgo Brive la Gaillarde, hoc est Briva hilaris nuncupatur. Quod hic hodiernus S. Martinus, forte ob nominis synonymiam Martini Turonici discipulus fuisse dicatur, nemo facile composuerit cum jam asserta ætate Valeriani, ubi verosimiliter indicatur Valentinianus, ut qui se Sancto commendasse perhibetur. Neque vero discipulatum istum suggessit loci traditio, quam nobiscum communicare dignatus est sæpe laudatus in Opere adjutor noster Cl. D. le Beuf ecclesiæ Autissiodorensis canonicus & succentor, a quo sequentia summatim accepimus.

[3] [De Sancti origine quid Brivenses sentiant,] Narrant, inquit, Brivenses, intellige ex receptis ibi traditionibus, S. Martinum suum dici Hispanum origine, illustri, imo principe familia ortum, inter medias gentilis aulæ corruptelas fidem Christianam constantissime tenuisse, at subinde periculosas tentationes veritum, deserta occulte patria, varias suscepisse peregrinationes, quas in Italiam usque extendunt: pervenisse tandem in pagum Petragoricum, ubi se receperit in locum Savignac dictum, ibique contracta cum sancto aliquo presbytero, Laurentio nomine, singulari amicitia, cum eo Brivam progressus sit, fidei propagandæ gratia, quam dum magno zelo annuntiat, adversus idololatras acriter insurgens, ab irritato gentili populo lapidibus obrutus, & ab eorum aliquo capite minutus, ac demum a socio Laurentio decenti sepultura donatus sit. Hæc qua demum ratione cum S. Martini Turonensis temporibus aut gestis, de quibus supra, conciliari possint, prorsus non intelligo.

[4] Quæ præterea ad cultum spectant ita enumerat: Sancti Patroni sacrum corpus, [& quanta ipsum veneratione prosequantur.] in nominis sui ecclesia collegiata hodiedum asservari prædicant Brivenses: cranium vero & maxillæ partem deposita esse in busto magnifico, quod perseverans fama a S. Eligio fabricatum memorat. Superest & aliud notabile Sancti monumentum; pallium nempe seu vestis quæ a tot seculis incorrupta perseverat, tametsi panni aut linteamina quibus involvitur, successive corrumpantur. Est & Brivæ constans memoria quod Valentinianus imperator, cum hoste conflicturus, de prælii alea solicitus sese S. Martino Brivensi summa fiducia devoverit, quodque victoria feliciter reportata, ad Sancti ecclesiam argenteum calicem miserit, quem volunt usque hodie superstitem exhiberi. Quod demum postremo ait le Beuf, S. Ruricium Lemovicensem episcopum de S. Martino in litteris suis præclare meminisse; id me fateor necdum reperisse, neque aliud superesse quod hic adjungi possit.

[Annotata]

* forte Valentiniani

DE S. DOMITIANO EPISCOPO
CATALAUNI IN GALLIA.

Sec. IV.

[Commentarius]

Domitianus episc., Catalauni in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Hic ille recurrit tertius Catalaunensium Episcopus de quo jam dicta sunt ferme omnia quæ a nobis referri possunt, [Alter S. Memmii socius] ubi superius ad V hujus S. Memmii gesta illustrare conati sumus, & VII de S. Donatiano egimus. Id ad S. Domitianum spectat potissimum quod S. Memmii Vita in principio refert; missum nempe ipsum cum destinatis in Galliam apostolis, duodeviginti ab urbe Roma milliaribus subito morbo oppressum interiisse, quem S. Memmius ope S. Petri ad vitam revocatum, Catalaunum secum duxerit, subdiaconi munere fungentem, ubi sanctissimo magistro constantissime allaborans, in eadem sede, post S. Donatianum, jam haud dubie ætate gravis, succedere meritus sit, ubi habes quidquid ad hujus Sancti laudem conferre potest. Sitne hic certus obitus dies, non disquirimus, ordine jam dicto in Romano Martyrologio post Molanum collocati sunt. Addemus hic, quemadmodum & in aliis fecimus, Saussayi elogium, ad normam eorum quæ de S. Memmio diximus, intelligendum: nam quod aliqui volunt, conciliis ipsum subscripsisse, ultro fatemur, id nobis non satis exploratum: quibus addi possunt quæ recentiores magis involvunt quam explanent.

[2] [a Saussayo laudatus,] Sic igitur laudatus Martyrologus more suo non ineleganter Sanctum celebrat: Catalauni natalis S. Domitiani episcopi, qui cum S. Memmio episcopo & Donatiano diacono, a S. Petro missus in Galliam, civitate ista ad Christi Euangelium communi ipsorum opera conversa; tertius ordine Antistes, nempe post Donatianum, qui proximus B. Memmio successerat, eam in Dei timore ac amore gubernavit: amplificataque circumquaque religione sanctissima, senio admodum gravis, at vegetior apostolico spiritu & sacerdotali vigore, beatæ æternitatis tramitem ingressus, piorum laborum plenam remunerationem retulit a Domino.

DE S. ANTONINO MARTYRE

Cultus ejus apud Græcos; martyr synonymus an ab hodierno distinguendus?

Antoninus martyr apud Græcos (S.)

J. P.

Variis Fastis Græcorum sacris memoria hujus Martyris Antonini seu Antonii hodie intexitur. Menæa magna excusa sic memorant: [Annuntiatur ejus memoria in Fastis Græcis; elogium.] Eodem die (IX Augusti) certamen sancti martyris Antonii, qui fuit Alexandrinus. Sequitur parvum de eo elogium; in quo inter alia narratur, quod in medio igne inventus sit illæsus, flamma ne vel ad capillum quidem usque ipsi nocente. Excerpta, quæ habemus e Menæis Ambrosianis: Certamen sancti martyris Antonini, qui fuit Alexandrinus. Elogium præcedenti consonat, adscriptis eidem nominibus Taurinensis utriusque codicis videlicet, ac Sirmondi; id quod argumento est, in istis documentis de nostro Martyre etiam agi. Breve est illud in Menologio, quod, interprete Cardinale Sirleto, ab Henrico Canisio vulgatum est: Eodem die natalis sancti martyris Antonii Alexandrini; qui propter Christi confessionem in fornacem ignis injectus, spiritum Deo commendans, coronatus est martyrii corona. Synaxarium ex Menologio, jussu Basilii imperatoris collecto, sanctum Pugilem nostrum commemorat die VIII hujus, & sequenti elogio prosequitur, quod e Græco textu, ad finem tomi primi hujus mensis Augusti excuso, sic Latine interpretor: Antoninus Christi martyr ex urbe quidem Alexandria natales hausit; sed fuit Christianus, ac religiosus, nec non timens Deum. Hac de causa ab idololatris comprehensus, ad præsidem adductus, & interrogatus, Christum confessus est. Itaque in ligno suspensus, vehementer rasus est, & a lictoribus, nec non a militibus, qui circumstabant præsidem, Christum coactus abnegare, ut a tormento liberaretur. Ast ille potius magna voce Christum verum Deum denuntiavit; idola vero eorumque cultores convitiis ac ludibriis affecit. Tormentis autem diu toleratis, sententia ignis multatus est. Et sic postquam orasset, & circumstantes docuisset solum Christum cognoscere Deum, in caminum injectus beatam suam animam Deo tradidit.

[2] [Sanctus synonymus die 14 Februarii an ab hodierno distinguendus?] Ad diem XIV Februarii actum est apud nos de Martyribus Alexandrinis; quos inter unus est nomine Antonius; qui ab hodierno tamen videtur distinguendus propter supplicium plane diversum, quo martyrium complevisse fertur: nam hodiernus in fornace per ignem; alter vero in mare mersus, cursum per aquam consummavit. Accedit eo, quod hic ultimus alios sibi adjunctos habeat; noster vero solus annuntietur. Ceterum valde obscura sunt, quæ elogium supra de eo memorabat, adeo ut inde ne quidem extundi queat, quo tempore aut loco sit passus.

DE SS. FIRMO ET RUSTICO MART.
VERONÆ IN ITALIA

Circa annum CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Firmus M. Veronæ in Italia (S.)
Rusticus M. Veronæ in Italia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Immemorabilis horum Sanctorum cultus, varia eorumdem Acta, & tempus martyrii.

Annua horum Martyrum memoria in antiquis Calendariis & Fastis ecclesiasticis celebratur; sed vix intelligo, [Hi Martyres, veteribus Martyrologis noti,] quid sibi velint apographa quædam Martyrologii Hieronymiani, in quibus iidem Sancti, ni fallor, hac die sic annuntiantur: V Idus Augusti. In Oriente natalis SS. Firmi, Rustici, Permi. At in Martyrologio Hieronymiano, quod Edmundus Martene tomo 3 Thesauri Anecdotorum a Col. inseruit, & quod ab annis circiter mille exaratum existimat, tantum leguntur sequentia: V Idus Augusti. Firmi, Rustici, Dionysii, Permoni, Gagi, Syxti. Rhinoviense vero & Richenoviense, quæ tomo VII Junii cum aliis edidimus, eodem die hæc habent: V Id. Aug. In Syrmio Rustici. Et in Oriente Crescentiani & Tiburtii. Alias annuntiationes vide in notis ad antiquissimum Occidentalis Ecclesiæ Martyrologium apud Franciscum Mariam Florentinium, quocum suspicor, laterculos luxatos aut transpositos esse, & verba illa in Oriente ad alios Sanctos pertinere: nam apud Rabanum, Notkerum, aliosque Martyrologos iidem Martyres urbi Veronensi sic expreße adscribuntur: In Verona civitate, Firmi & Rustici, qui tempore Maximiani imperatoris & Anullini, consiliarii ejus, passi sunt. Similes annuntiationes vide in Auctariis Usuardi nostri illustrati, aliisque recentioribus Martyrologiorum collectoribus, ex quibus hodiernum Martyrologium Romanum hac die eosdem Sanctos ita annuntiat: Veronæ sanctorum Martyrum Firmi & Rustici, tempore Maximiani imperatoris.

[2] Memoria horum Martyrum ab immemorabili tempore usque ad præsens celebris est apud Veronenses, [præcipue Bergomi] ut illustrissimus Augustinus Valerius in antiquis hujus ecclesiæ monumentis testatur. Bergomates vero eosdem illos Sanctos, tamquam populares suos, solenniter celebrant, ut patet ex propriis Bergomensis ecclesiæ Officiis, quæ anno 1707 recusa sunt, & in quibus ad diem IX Augusti Lectiones secundi Nocturni ita recitantur: Firmus Bergomi ex nobili Crotorum familia ortus, a sancto Alexandro Christi fide imbutus, in ea tantum profecit, ut sæviente Diocletiani & Maximiani persecutione non modo in ea ipse persisteret, sed etiam alios confirmaret: Quod cum ad Maximianum, Mediolani tunc exsistentem, perlatum esset, ab eo statim jussus est comprehendi, & ad se perduci. In itinere obviam factus Rusticus, qui erat affinitate & fidei professione conjunctus, eidem se martyrii societate conjunxit. Quare vincti Mediolanum ducti, in carcerem conjiciuntur. Quantum attinet ad patriam, quæ hic S. Firmo tribuitur, antiqua Acta & quædam Martyrologia eamdem illis Sanctis passim assignant. Quid autem de determinata eorum nobilitate sentiendum sit, jam sæpe per decursum Operis nostri indicavimus, præsertim dum in Martyribus quibusdam Brixiensibus tam vetustos nobilium familiarum titulos aut cognomina rejecimus. Attamen facile admittimus, eos nobili stirpe ortos fuisse, quia id antiqua Acta affirmant.

[3] [coluntur Officio ecclesiastico,] Porro gesta amborum Martyrum in laudatis Officiis Bergomensis ecclesiæ sic breviter narrantur: Postridie ejus diei ad imperatoris tribunal præsentati, cum in fidei confessione perseverarent, primum flagris dirissime cæduntur; deinde in tetrum carcerem trusi, inedia macerantur. Cumque neque sic a proposito deterrerentur, alia eos imperator aggreditur via; humaniter ad se perductos, blande alloquitur, dulces voluptates, lautas epulas, vestitus sumptuosos, spes honorum, divitias eis proponit: quæ illi nihili facientes responderunt, voluptatum illecebras animarum languores, honorum spem earumdem perniciem, divitias & reliqua seculi bona, spinas esse conscientias lacerantes, & quæ hominem a vera felicitate aut retrahunt aut retardant. Eo responso ira incensus imperator Anolino judici puniendos tradit, quos Veronam secum duxit, ubi sanctus Proculus, illius urbis episcopus, eos invisit, & ad perferendos cruciatus adhortatus est. Igitur simulacra venerari in idolorum templo renuentes, jussit Anolinus nudos per tribulos ferreos perque testacea fragmenta volutari. Sed cum ab his tormentis virtute divina illæsi mansissent, ignem circa illos jubet accendi. Cum nec tamen flamma eos attingeret, veritus populi tumultum, extra urbem ad Athesis fluminis ripam præcipit obtruncari quinto Idus Augusti. Denique de sacris eorum reliquiis & gloria posthuma ibidem leguntur sequentia: Horum corpora, ut inhumata relinquerentur, projecta, clam tamen a Christianis sublata, in Africam deferuntur; & longo post tempore in Italiam relata, sui Veronæ relictis aliquot partibus, Bergomi tandem in patria consederunt, ubi diu extra urbem, deserto primum, deinde mirabiliter inventa (ecclesia monialium ad eorum honorem constructa) nobilitato in loco posita, demum a Carolo Borromæo Cardinali, Mediolanensi archiepiscopo, tum uti legato a latere provinciam obeunte, postea a sanctissimo Paulo Papa V Sanctis adscripto, solenni cum pompa in cathedralem ecclesiam translata, ibique honorifice tumulata, pia fidelium veneratione coluntur. Ex his vides, Bergomates majorem reliquiarum partem sibi vindicare, etiamsi Veronenses sacra eorumdem Martyrum corpora urbi suæ adscribant. Verum hanc litem paragrapho sequente componere conabimur.

[4] Interim aspiciamus posthuma horum Martyrum monumenta, [& Veronæ, ubi varia posthuma eorum monumenta exstant.] quæ illustrissimus Valerius in Opere supra citato fol. 21 verso ita recenset: Ex Martyrologio ecclesiæ cathedralis die IX Augusti. Eodem die festum sanctorum Martyrum Firmi & Rustici, quorum corpora jacent Veronæ in ecclesia Minorum, sub eorum nomine dedicata. Idem asserit Franciscus Corna, addens, quod Veronæ passi fuerunt, & eam a siccitate liberarunt; & tabula etiam Sanctorum die IX Augusti. Anno Domini CCXXXVI vivebat sanctus Proculus, quartus episcopus Veronensis, frater sanctæ Tuscæ virginis, magistræ sanctæ Teuteriæ virginis: & tunc temporis passi fuerunt sancti Firmus & Rusticus in civitate Veronæ præsenti, ex Psalmista ecclesiæ sanctorum Apostolorum. Franciscus Corna describit spinam illam, hoc est os belluæ marinæ instar falcis, qua sancti Firmi & Rustici capita absecta fuerunt, asservari in ecclesia sancti Firmi veteris, & suis etiam temporibus in supplicationibus pro impetranda pluvia tempore siccitatis circumferri solitam esse, proptereaque consequi pluviam salutarem: nostris autem temporibus in cathedrali ecclesia asservatur. Ecclesia hæc sancti Firmi veteris, vocatur etiam sancti Firmi de Curtalta, & erecta fuit in honorem ipsorum sanctorum Martyrum, ubi in carcere apud Cancarium detenti fuerunt: nostris etiam temporibus ibi inventus fuit lapis cum litteris id attestantibus. Prope ripam Athesis in honorem sanctorum Firmi & Rustici, ubi decollati fuerunt, sacellum erectum fuit, in quo lapis exstat, adhuc sanctorum Martyrum sanguine signatus, seu perfusus; super quem & Missa celebratur: nostris vero temporibus lapis ille sub palla altaris a latere altaris majoris positus conspicitur; sacellum hoc vocatur nunc ecclesia Crucifixi. Exstat etiam alia ecclesia in honorem ipsorum sanctorum Martyrum erecta prope pontem navium; ad quem locum, ut dicitur, appulit navis, qua sancta eorum corpora vectabantur, cum de Istria a sancta Maria Consolatrice in hanc urbem reducerentur. Eorum vita describitur in Lectionario ecclesiæ cathedralis & fere omnium ecclesiarum hujus civitatis, & lib. 7 cap. 42 Petri de Natalibus; & habent Veronæ quinque ecclesias, & plures in diœcesi.

[5] Idem illustrissimus scriptor in proxime laudato Opere a fol. 48 verso martyrium & translationem horum Sanctorum contraxit ex amplioribus Actis, [Habemus varia exemplaria Actorum] quorum varia exemplaria inter schedas nostras servamus. Primum nobis descripsit numquam satis laudandus Joannes Gamansius, Societatis nostræ sacerdos, ex Passionali Pergameno Ms. insigni, quod reperit in cœnobio Bodecensi Ordinis Regularium S. Augustini diœcesis Paderbornensis, in quo a fol. XLV mensis Augusti tale est Actorum exordium: Regnante impiissimo Maximiano imperatore in civitate Mediolanensi &c. Aliud ecgraphum ex Ms. codice Ultrajectino S. Salvatoris jam dudum accepimus. Tertium Verona ad nos missum est, & extractum ex vetustissimo codice coriaceo, qui exstat apud PP. Minores Conventuales sancti Firmi Majoris civitatis Veronæ, ut in titulo apographi notatur. His denique accedit fragmentum eorumdem Actorum, quod ex codice 583 bibliothecæ Vaticanæ excerptum est, & in quo quædam horum duorum Martyrum miracula & translationes continentur. Atque hæc sunt Acta manuscripta, quæ præ manibus habemus. Nunc de iisdem Martyrum Actis, quæ typis excusa sunt, nonnihil dicendum superest.

[6] [& martyrii,] Primo impressum Actorum compendium invenio apud Petrum de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 7 cap. 42, quod in præcipua rei substantia ab Actis amplioribus non differt. Boninus Mombritius tomo 1 collectionis suæ fol. CCCIII verso ante ducentos annos ampliora eorum Martyrum Acta edidit; sed omisit ea, quæ post martyrium contigerunt. Hunc defectum supplent nostra Mss. apographa, & nuper nobilissimus Scipio Maffeius ex duplici Ms. codice martyrium horum Sanctorum una cum quibusdam miraculis variisque translationibus vulgavit. Hæc omnia inter se conferemus, & Acta ex apographo codicis Bodecensis excudemus. Liberaliter etiam utemur observationibus eruditissimi Maffei, easque annotatis nostris post singula capita immiscebimus. Nescio, an typis excusa sint, an adhuc in Mss. exstent gesta & Vitæ SS. Alexandri, Gratæ viduæ, Firmi & Rustici martyrum, patronorum Bergomensium, quas seculo XIII conscripsit Pinamons Peregrinus Brembati Dominicanus, ut Echardus tomo 1 de Scriptoribus Ordinis Prædicatorum pag. 246 affirmat. Nihil hic moror recentiores quosdam scriptores tum Bergomates tum Veronenses, qui Acta horum Martyrum vernacula eloquentia exornant, & potius oratorie quam historice gesta eorum exponunt. Non facile dictu est, quid de antiquis Actis censendum sit: licet enim satis sincera appareant, tamen Actis sanctorum Victoris & Naboris, quæ in Opere nostro ad diem VIII Maii, & XII Julii illustravimus, adeo similia sunt, ut hæc ex illis vel illa ex his desumpta videantur.

[7] [quod videntur circa annum 304 subiisse,] Controversia olim fuit inter auctores de tempore, quo hi duo Sancti martyrium subierunt: cum enim in quibusdam codicibus Veronensibus legerentur passi, regnante impiissimo Maximino imperatore, quidam scriptores martyrium illorum anno Christi 236 affixerunt, ut ex supra allatis illustrissimi Augustini Valerii verbis colligi potest. Verum Majores nostri in Actis S. Proculi ad diem XXIII Martii, tomo III istius mensis pag. 451, & R. P. Petrus Paduanus ex Ordine Minorum Conventualium apud Ughellum in Veneta editione Italiæ sacræ tomo 5 col. 684 & sequentibus fuse demonstrarunt, Maximianum pro Maximino legendum esse. Quare non oportet hic actum agere, præsertim cum nunc plerique scriptores, rationibus convicti, hanc sententiam admittant. Posset tamen moveri dubium de certo martyrii anno, quandoquidem Florarium nostrum Ms. post synopsim Actorum annum diserte exprimit his verbis: Passi sunt anno salutis CCXCIV. Nos cum Tillemontio & Maffeio propter argumenta ab iis allata probabilius existimamus, Sanctos illos circa annum Christi CCCIV laurea martyrii coronatos fuisse. Verum adhuc restat aliqua difficultas circa ætatem S. Proculi, antistitis Veronensis, quæ cum tempore hujus martyrii concilianda est.

[8] [& cujus tempus cum ætate S. Proculi,] Ferdinandus Ughellus in Romana editione Italiæ sacræ tomo 5 col. 559 S. Proculum inter episcopos Veronenses nono loco collocavit. At supra laudatus Scipio Maffeius in erudita epistola, quam ad Nicolaum Coletum dedit, & quæ novissimæ editioni Italiæ sacræ tomo 5 a col. 672 inserta est, contra Ughellianam episcoporum Veronensium seriem contendit, S. Proculum quarto loco collocandum esse; id autem Maffeius recte probat ex scriptore anonymo seculi VIII, qui nuper inter Scriptores rerum Italicarum tomo 2, parte 2, pag. 1095 recusus est, & qui in Rythmica Veronæ descriptione in hanc rem habet sequentia: Primum Veronæ prædicavit Euprepus episcopus, secundus Dimidrianus, tertius Simplicius, quartus Proculus confessor, pastor & egregius. Ex hoc antiquo testimonio patet, S. Proculum, qui martyrio SS. Firmi & Rustici adfuisse traditur, quartum locum inter episcopos Veronenses obtinuisse. Hinc ulterius quispiam contra communem Veronensium traditionem inferre posset, S. Euprepum sive Euprepium non fuisse a sancto Petro Apostolo Veronam missum, aut saltem præsulem ibidem constitutum, ut Veronenses contendunt.

[9] Huic consequentiæ non repugnat Maffeius, dum in laudata epistola ad Nicolaum Coletum tomo 5 novissimæ editionis Venetæ col. 676 sic candide scribit: [& serie episcoporum Veronensium] Doleo profecto, acceptiora me clero nostro loqui haud potuisse; cum scilicet ante Proculum, adeoque ante quartum seculum, tres tantum episcopos videamus, de fide Apostolicis temporibus in hac urbe sata, deque Euprepio a divo Petro Apostolo huc misso, rumor ruit omnis. At veritati, ut hactenus præstiti, ita & in posterum dum spiritus hos reget artus, unice litare mihi constitutum est. Populares fabellæ, nec non historiolæ decimo sexto ut plurimum seculo concinnatæ, cujuslibet fere Italiæ civitatis Pastorem primum ab Apostolorum ævo, ipsisque Christianæ fidei incunabulis arcessunt, seriemque episcoporum mirificam nec interruptam perbelle ædificant. Quamplurimas tamen fuisse ex his civitatibus, in quibus ante tertium seculum episcopi nomen nec sit auditum, rerum ordinem & tempora perpendenti constabit: neque enim Christiana religio in omnibus illico universæ Italiæ municipiis diffundi potuit, ac radices agere. In ista certe, quæ ceteras hujus tractus urbes frequentia, opibus, splendore, dum res Romana stetit, antecellebat omnes, ut nupero libello satis ostendi, quarto jam ineunte seculo sanctus Proculus propter metum paganorum cum paucis Christianis non longe a muro civitatis latitabat, ut sanctorum Firmi & Rustici Acta docent. Juverit hujus regulæ criticæ sæpius meminisse, quando primi urbium quorumdam Italicarum antistites chronologice examinandi erunt.

[10] Cum igitur ex antiquo auctore anonymo recta primorum præsulum Veronensium series habeatur, [conciliandum est.] & ex Actis Martyrum nostrorum de ætate S. Proculi constet, omnino improbabile est, primos illos quatuor episcopos tam diu ecclesiæ Veronensi præfuisse, ut fere tria secula impleverint. Quapropter Maffeius satis clare innuit, ætatem S. Euprepii ad posteriora tempora retrahendam esse. Huic duro nodo durus quærendus est cuneus, & unicum superesse video Veronensibus effugium, si dicant, ex sua traditione S. Euprepium quidem ab Apostolo Petro primum Veronæ episcopum designatum fuisse; sed post mortem S. Euprepii aut successorum ejus cathedram Veronensem propter persecutiones aliasve causas sæpe vel diu vacasse. Sed hac occasione eos rogatos volumus, ut traditionem suam & illam sedis vacationem solidis argumentis tempestive confirment, antequam Acta S. Eupreprii ad diem XXI Augusti cum Martyrologio Romano illustrabuntur.

§ II. Controversia inter Veronenses & Bergomates de sacris corporibus horum Martyrum.

[Corpora horum Sanctorum seculo octavo] Antiqua Acta nostra post varias istorum Sanctorum translationes in fine narrant, corpora horum Martyrum tandem Veronam translata fuisse & honorifice sepulta ab Hannone episcopo, qui circa medium seculi octavi ecclesiam illam gubernabat. Huic Actorum narrationi consentit supra laudatus auctor anonymus ejusdem seculi octavi, qui Veronam Latino-barbare describit, eamque urbem laudibus extollit, eo quod præter alias Sanctorum reliquias possideat in partibus Meridianis Firmum & Rusticum, qui olim in te, inquit alloquens Veronam, susceperunt coronas martyrii, quorum corpora ablata sunt in maris insulis. Quando complacuit Deo regi invisibili, in te sunt facta renovata per Hannonem præsulem temporibus principum regum Desiderii & Adelchis. Qui diu moraverunt Sancti, non * reversi sunt; quorum corpora insimul condidit episcopus aromata & galbanen, stacten, & argoido, myrrha, gutta, & cassia, & thus lucidissimus. Tumulum aureum coopertum circumdat præconibus, color stritus mulget sensus hominum, modo albus, modo niger, inter duos purpureos. Hæc, ut valuit, paravit Hanno præsul inclitus, per cujus flamma claret de bonis operibus ab Austræ finibus terræ usque nostri terminus. Hæc barbara periodus, quantumcumque vitiosa & obscura, satis indicat, superius vocem non abundare, & pro ea negatione adverbium nunc vel tunc substituendum esse, ut alias in Actis S. Mariæ Consolatricis ad diem primam Augusti, tomo 1 istius mensis pag. 81 observatum est.

[12] [Veronam translata sunt;] Ughellus in novissima editione Italiæ sacræ tomo 5 col. 703 de tempore istius translationis hæc notat: Porro translatio sanctorum Firmi & Rustici habetur II Kalendas Decembris; qua etiam die celebratur translatio sanctorum Primi & Marci, Lazari & Apollinaris subdiaconi & martyris, quorum corpora ex Tergestina civitate Veronam fuerunt translata a sancta Maria Consolatrice, & recondita a sancto Annone episcopo anno DCCLV in ecclesia sancti Firmi majori, in crypta sub confessione ejusdem ecclesiæ post altare majus in sepulcro marmoreo, ubi post ipsum altare sunt hæ litteræ in duabus tabulis depictæ: Translatio sanctorum Martyrum hic requiescentium facta fuit XI Kal. Junii, anno Domini DCCLV per beatum Annonem, tunc episcopum Veronensem, cum universo clero ac populo solemnizata. Hæc inscriptio, cujus antiquitatem ignoro, etiam inter monumenta Veronensis ecclesiæ fol. 17 verso refertur ab Augustino Valerio, qui translationem illam confirmat ex Martyrologio monialium sanctæ Mariæ Magdalenæ in Campo Martio, quod undecimo Calendas Junii sic habet: Item Veronæ translatio sanctorum martyrum Firmi & Rustici, Primi, Marci, Lazari, & Apollinaris. Similia leguntur in veteri Missali membraneo ecclesiæ sancti Jacobi in monte Grigiano, ut ibidem illustrissimus ille scriptor testatur.

[13] Bergomates non negant antiquam possessionem Veronensium, qui corpora SS. Firmi & Rustici ineunte seculo nono adhuc conservabant; [sed Bergo mates asserunt,] sed illi asserunt, quosdam populares suos currente seculo IX sacra istorum Martyrum cadavera ingenti pretio a custodibus xenodochii Veronensis, in quo tunc quiescebant, sibi comparasse, & clam Veronensibus Bergomum transtulisse. Hanc opinionem inter alios scriptores Bergomates Bartholomæus de Peregrinis in Vinea Bergomensi, parte 1 cap. 14 tradit his verbis: Successit Tachipaldus Gastalionus, civis Mediolanensis, vineam regens annis circiter quadraginta quinque. Occubuit anno Domini DCCCLV; cujus temporibus corpora sanctorum Firmi & Rustici martyrum, civium Bergomensium, & Proculi quarti episcopi ex Veronensi civitate ad nostram Bergomeam urbem translata, & apud muros juxta flumen Gardelli in Plozani sylva abscondita fuerunt, & ibi sine aliqua veneratione permanserunt usque ad annum MCLVI, in quo inventa sunt sub pastore Girardo, de qua inventione dicetur infra in cap. 30, & in secunda parte cap. 7. Hæc ex prædicto Memoriali episcoporum Bergomi, & ex antiqua historia SS. Firmi & Rustici martyrum, civium Bergomensium, scripta in Legendario magno ecclesiæ cathedralis sancti Vincentii.

[14] Dein cap. 30 ejusdem primæ partis inventionem harum reliquiarum, [sese ea Veronensibus postmodum surripuisse,] quæ extra muros Bergomenses diu latuerant, ita memorat: Electus est quidam, Gerardus nomine, qui hanc Bergomeam vineam juste gubernavit, quasi annis viginti octo, moriens anno MCLXXI. Hujus temporibus inventa sunt sanctorum Martyrum corpora Firmi & Rustici, civium Bergomensium, & Proculi quarti episcopi Veronensis extra muros Bergomi juxta flumen Gardelli; quæ olim corpora Verona Bergomum a quibusdam mercatoribus nostris translata fuerunt, ut supra dictum est cap. 14 Cumque ipsorum tumulus homines lateret, dæmoniaca quædam, Salvatica nomine, locum invenit, dum casu super sepulcrum sedens liberata esset. Quæ corpora episcopus cum clero populoque Bergomensi suscipiens, qua decebat veneratione, ubi nunc sunt, ea deposuit, ibi sacellum cum monasterio sacrarum virginum sancti Benedicti construi fecit eorumdem. Pontifex bonus a Federico imperatore impetravit privilegium omnium amplissimum, quo omnia prædecessorum privilegia confirmantur, videlicet a Carolo Magno usque ad istum. Hæc ex Historia translationis SS. Firmi & Rustici martyrum ac Proculi episcopi, adscripta lib. 6 de Antiquitatibus & gestis Divorum Bergomensium cap. 3, & ex sæpe dicto Memoriali episcoporum Bergomi. Nescio, qualem ætatem habeant, & proinde quanti facienda sint ea monumenta, quæ hic a Bartholomæo de Peregrinis citantur.

[15] Teste M. Antonio Benalio, aut Joanne Antonio Guarnerio, [& in suburbio suo collocasse,] qui posthuma Benalii opuscula edidit, & Vitas sanctorum Bergomatum Latina facundia exornavit, ipse Gerardus episcopus Bergomensis, sub quo corpora SS. Firmi & Rustici detecta sunt, præsentiam eorum inscripto epitaphio confirmavit, ut laudatus auctor in Actis horum sanctorum Martyrum fol. 77 exponit sequenti narratione: Tachipaldo deinde episcopo ecclesiam Bergomatem administrante, anno a partu Virginis DCCCLV ea corpora (videlicet sanctorum Firmi & Rustici, de quibus ibidem egerat) una cum Proculi capite & ossibus Verona surrepta sunt, & Bergomum translata; quæ primo in silvestri ac deserto loco apud fluvium Cardonem collocata ignorabantur: anno deinde trecentesimo & altero, quam in agrum Bergomatem pervenerunt, mulier, Salvatica nomine, a dæmone obsessa, fortuito in eorum tumulo consedit; qua mirabiliter liberata, corpora inventa sunt, Gerardique episcopi Bergomatis opera templo exstructo & eis dicato, ibi honorifice reposita sunt, & in sepulcro hæ incisæ litteræ: Hic jacent sanctorum corpora Firmi et Rustici civium Bergomatum, qui decollati fuerunt Veronæ super fluminis Athesis ripam sub Maximiano imperatore, ejus consiliario Anolino. Si hæc inscriptio jussu Gerardi præsulis tumulo sanctorum Martyrum incisa sit, idque etiamnum ex antiquis characteribus appareat, ut Bergomates asserunt, profecto magnum probabilitatis pondus ad traditionem Bergomensem accedit.

[16] [ex quo S. Carolus Borromæus anno 1575] Attamen nobilissimus D. Scipio Maffeus in Historia Veronæ illustraræ, quam anno 1732 Italice edidit, lib. XI, seu parte 1 col. 340 & sequente contendit, corpora sanctorum Firmi & Rustici adhuc Veronæ servari, adeoque omnia, quæ Bergomates de clandestina eorumdem Martyrum translatione tradunt, fabulosa & sine ullo fundamento excogitata esse. Sed R. D. Martinus Antonius Guerrinus Canonicus Bergomensis, & sacræ theologiæ doctor, non contemnendis argumentis opinionem illustris hujus scriptoris refellit in Synopsi ecclesiæ Bergomensis, quam anno 1734 recudi jussit, & cui Diatribam contra eumdem Maffeum inseruit. In hac Diatriba laudatus Canonicus variis rationibus probare nititur, duos istos martyres seculo IX Bergomum translatos esse, sui Veronæ relictis aliquot partibus, ut Bergomates legunt in Officio suo proprio, quod eminentissimus Bellarminus diligenter discussit, & sacra rituum Congregatio anno 1611 approbavit. At inter omnia eruditissimi Guerrini argumenta, quæ in laudata ipsius Synopsi pag. 30 & sequentibus expendi possunt, præcipue nos movet auctoritas S. Caroli Borromæi, qui anno 1575 reliquias eorumdem Martyrum ex suburbio Bergomensi ad cathedralem ejus civitatis ecclesiam solenniter transtulit, ut jam ex teste synchrono referemus.

[17] [eadem ad ecclesiam cathedralem Bergomensem transtulit.] Reverendissimus Carolus a Basilica Petri, episcopus Novariensis, in Vita S. Caroli lib. 3 cap. 4 ad rem nostram narrat sequentia: Expertus est in civitate (nimirum Bergomensi, de qua scriptor ibi sermonem instituit) Carolus, omnesque, quotquot illius ministri fuimus, bona hominum ingenia, animosque tum rerum salutarium studiosos, tum ad perficienda mandata faciles… Ibi collegium virginum cum ex suburbio ad tutiorem locum transtulisset, corpora etiam sanctorum Firmi & Rustici martyrum, quæ illæ in sua ecclesia habebant, alio celebriter transtulit, licet ex ea re nonnihil difficultatis exstiterit & tumultus. Tum reverendissimus auctor exponit, quomodo suburbani illi homines armata vi sacras istas reliquias retinere voluerint, ac demum paterna S. Caroli Borromæi reprehensione resipuerint, & deinde translationem factam sic referre pergit: Re demum composita, qui vim sacris intulerant, eos singulos venia prius a presbytero petita, certo signo notatos, pontificali vestitu, solenni & præscripto ritu, ante fores ecclesiæ anathematis pœna Carolus liberavit, opportunaque opera, pœnitentiæ nomine, injunxit. Tum reliquias in ecclesiam majorem, magna hominum multitudine amploque apparatu deportavit. Suburbani illi cereis accensis comitati sunt. Similia Joannes Petrus Giussanus in Actis S. Caroli Borromæi lib. 3 cap. 7 Italice commemorat.

[18] Certe S. Carolus Borromæus non adeo erat credulus, [Ex pastorali S. Caroli vigilantia] ut popularibus traditionibus sine ullo fundamento fidem adhiberet, quemadmodum ab eventu contrario probari potest: cum enim prudens ille præsul in pago Zibiti, qui inter Mediolanum & Papiam situs est, visitaret corpus cujusdam S. Jacobi, quod traditio incolarum S. Jacobo Majori apostolo adscribebat, post noctem in oratione peractam noluit declarare, cujus sancti Jacobi corpus illud esset, ut Petrus Paulus Bosca in notis ad Martyrologium suum Mediolanense die XXV Julii testatur, & nos in Commentario prævio ad Acta S. Jacobi Majoris tomo VI Julii pag. 21 & 22 ex ipso retulimus. Ceterum nemo cordatus credet, ab hoc sancto antistite neglectas fuisse prudentissimas leges, quas ipse in hujusmodi materia præscripserat, & inter quas in Actis ecclesiæ Mediolanensis tomo 1 pag. 92 statuit primo, ut scripta, tabulæ, litteræ, certi annalium codices, aliave cujusvis generis monimenta, quæ in iis ipsis ecclesiis earumve atriis atque ædibus, aut aliis locis extant, schedulæque vasculis arcisve sacrarum reliquiarum affixæ inclusæve, recognoscantur accurate & diligenter; unde illarum vel translatio, vel collocatio ibi facta cognosci aut alia ejusmodi notitia earumdem haberi queat. Testes præterea conquirantur, si qui sunt, qui testimonium dent antiquæ constantisque traditionis, ex qua certa eorum cognitio constet; aut alia, sicut opus erit, id generis diligentia ad rei perspicientiam adhibeatur.

[19] Præterea ibidem pagina sequente decernit, ut primum aliquot ante diebus, [contra quosdam concludimus,] si opus erit, aut certe omnino pridie illius diei, quo sacræ reliquiæ transferendæ sunt, ab episcopo, aliove, ubi adhiberi potest, ecclesiastica dignitate prædito, cui nominatim is id muneris dederit, accurate diligenterque recognoscantur, testibus aliis sacerdotibus gravioribus adhibitis; quæ recognitio fiat, ut supra, diligenter conquisito omni monimentorum genere. Denique idem sanctus præsul pag. 94 tomi proxime citati inter alia præscribit, ut mane, quo die transferuntur, processio solemnis psalmis & hymnis & canticis omnique prece agatur ad ecclesiam, in quam translatio fit; ubi iterum illis recognitis, tum de eorum vita, deque historia sanctarum reliquiarum olim eo loco reconditarum, de causis item translationis ab episcopo vel ab alio ejus jussu sermo apposite habeatur, nisi commodius censuerit episcopus, postea habendum inter Missarum solemnia. Quis post hæc sibi persuadeat, sagacem hunc antistitem populari traditione deceptum fuisse? Quis facile credat, exactissimum illum disciplinæ ecclesiasticæ observatorem leges suas executioni non mandasse? Debuit itaque cautus ille vir vidisse solida testimonia, priusquam sacra hæc ossa sub nomine sanctorum Firmi & Rustici ex suburbio Bergomensi ad eamdem civitatem transferret.

[20] Hinc verosimillime colligimus, aliquas SS. Firmi & Rustici reliquias a Bergomatibus servari. [Bergomi exstare veras horum Martyrum reliquias,] Imo suspicamur, magnam sacrorum ossium partem ibi exstitisse, quandoquidem Bergomates tam liberaliter ea aliis ecclesiis aut illustribus personis communicarunt: nam intelligo ex authenticis instrumentis, quæ Camillus del Bene ex Ordine Minorum Conventualium Actis horum Martyrum subjunxit, incolas Albiati in diœcesi Mediolanensi mandibulas inferiores dictorum Sanctorum integras a Bergomatibus circa annum 1608 accepisse. Præterea F. Cælestinus ex Ordine Capucinorum in Historia quadripartita Bergomensi lib. 10 pag. 291 tradit, Caravaginos anno 1588 ab iisdem Bergomatibus impetrasse quasdam eorumdem Martyrum reliquias ea conditione, ut illas in præcipua sua ecclesia venerationi fidelium exponerent, ac tabulæ marmoreæ insculperent sequentem inscriptionem: Ex corporibus sanctorum Firmi et Rustici, in cathedrali ecclesia Bergomi asservatis, costa et spatula, ejus ecclesiæ et communitatis dono concessæ. Anno Domini MDXIIC. Denique supra memoratus Martinus Antonius Guerrinus in recusa Synopsi ecclesiæ Bergomensis pag. 40 & 46 has aliasque pias Bergomatum donationes accurate recenset.

[21] [easque notabiles,] Etiamsi ex hactenus dictis prudenter concludi possit, notabiles horum Martyrum reliquias olim Verona ad suburbium Bergomense translatas fuisse, tamen hinc nondum manifeste sequitur, jam tantum exiguas sacrorum ossium particulas apud Veronenses superesse, ut Bergomates quidam scriptores contendunt. Equidem scio, quod in Lectionibus Bergomensibus, ab eminentissimo Bellarmino & sacra Rituum Congregatione approbatis, dicantur corpora sanctorum Firmi & Rustici tandem in patria sua Bergomensi consedisse, sui Veronæ relictis aliquot partibus. At non indicatur, utrum hæ partes magnæ an parvæ fuerint. Quapropter nobis non placet conjectura memorati Fratris Cælestini, qui pag. 382 & 383 Operis supra citati suspicatur, Bergomates corpora horum Martyrum quondam Veronæ surripuisse, ac alias Sanctorum reliquias loco eorum substituisse, quemadmodum Veneti in translatione S. Marci Alexandrinos decepisse traduntur. Unde ibidem Frater ille putat, falli Veronenses, dum corpora vel capita istorum Martyrum in sua civitate ostendunt. Contra vero D. Octavius Alecco integrum librum paratum habet, quo ex accurata reliquiarum Veronensium custodia, earumque collocatione demonstret, præcipuas ac veras eorumdem Sanctorum reliquias Veronæ honorari, ut ex observationibus præviis Marchionis Maffei ad Acta SS. Firmi & Rustici intelligo. Nobis non vacat hic proferre omnia utriusque partis litigantis argumenta, quæ apud nobilissimum Maffeum in Historia Veronæ illustratæ & apud doctissimum Guerrinum in Diatriba locis supra assignatis videri possunt. Nos potius hanc intricatam litem componere cupimus; quod priusquam fiat, ex Molano transcribenda sunt nonnulla, quorum sæpius alibi juverit meminisse.

[22] [quales etiam concedimus Veronensibus,] Joannes Molanus, doctor Lovaniensis, in Præfatione ad Martyrologium Usuardi cap. 23 sic recte monet: Nunc igitur præfationi finem facturus, precor te, candide lector, ut in historiis Sanctorum legendis atque alias semper tardus velis esse & modestus in reprehendendo. Procul absis ab hæreticorum ingenio, qui, teste apostolo Petro, quæcumque ignorant, blasphemant. Procul sis ab Antichristi spiritu, cujus nomen est blasphemare nomen Dei, & eos, qui in cælo habitant: & quod olim beatus Augustinus dixit de objurgationibus, raro & in magna necessitate objurgationes adhibendæ sunt. Idem de reprehesionibus dictum puta. De beato Sebastiano dixit Wandelbertus: Roma quem vectum nunc Suessio læta frequentat; non quod totum corpus Sebastiani e Roma Suessionem sit translatum; sed de parte corporis hoc intelligendum esse constat ex Adone Viennensi: per piam enim extensionem dicunt nonnulli, se alicujus Sancti corpus habere, quia ejus bonam partem habent. Quam loquendi rationem non intelligens, qui ad reprehendendum præceps est, facile alium redarguere volens, se ipsum redarguendum exhiberet. Eminentissimus Baronius in prænotationibus ad Martyrologium Romanum circa finem capitis quarti similia habet. Ceterum Molanus hic merito carpit Lutheranos & Calvinistas, qui ex hac pia Catholicorum contentione cultum Sanctorum & venerationem sacrarum reliquiarum sacrilege explodunt. Porro eruditissimus Josephus Antonius Saxius in Possessione sanctorum Gervasii & Protasii martyrum Mediolano vindicata, & non ita pridem anno 1719 recusa, cap. 8 num. 124 & sequentibus contra hos blaterones solide ostendit, plures ecclesias eadem Sanctorum corpora sibi vindicare, & hunc innoxium alterutrius partis errorem religioni nostræ nihil obesse, ut sæpius etiam in Opere nostro demonstratum est.

[23] Facile itaque Veronenses & Bergomates inter se conciliari possunt, [si amice litem utrimque componi velint.] si unaquæque urbs parte prædictarum reliquiarum contenta sit. Ab hac litis compositione non abhorret supra laudatus Benalius vel Guarnerius Bergomas, dum in Actis sanctorum Firmi & Ruftici circa finem fol. 73 ita scribit: Id quoque ambigitur, Bergomine, an Veronæ corpora sita sint. Ut cetera monumenta, quibus standum putamus, omittantur, Aloysius Lipomanus, quondam Veronæ episcopus, diligentissimus antiquitatis investigator, litteris Bergomum scriptis, corpora apud nos esse testatus est. Etsi, quid mihi probetur, satis constat, tamen sententia Augustini Valerii Cardinalis amplissimi, quæ ad eximendos scrupulos plurimum valere debet, minime prætereunda est. Ejus viri tanta est gravitas, ut altissimum honoris gradum eximia vis ingenii & singularis doctrina, ingenium doctrinamque clarissima vitæ & morum sanctitas superare existimetur. Is ad explanandas res obscuras & ambiguas, conciliandosque & conjungendos dissidentium animos divino quodam consilio natus, in hujusmodi hæsitationibus opinionum diversitati optime consulit: nam cum alii alicujus sancti viri reliquias se habere contendant, alii easdem sibi vindicent, quod decuit sapientissimum virum, se medium gessit, docuitque, etsi apud alios bona pars reliquiarum alicujus sancti viri collocata sit, pars reliqua ad alios asportata, tamen fieri potuisse, ut utrique abundantia quadam pietatis adducti, se integras reliquias habere præ se tulerint; huicque eorum vehementiori studio ignoscendum esse, præsertim cum id ex bonis causis & probabilibus rationibus profectum esse constet. Quare, quod fortasse accidit, ut harum reliquiarum, de quibus nunc agimus, pars aliqua Veronæ relicta sit, idque Veronenses in eam partem interpretentur, ut integras se habere arbitrentur; tanti viri judicium adscribendum fuit, cujus tantum est pondus orationis, ut singulas ejus sententias, singula testimonia existimem. Censet igitur eminentissimus Augustinus Valerius, Veronensibus & Bergomatibus notabiles sanctorum Firmi & Rustici reliquias concedendas esse, cujus prudentissimo judicio assentimur. Quod si cives utriusque urbis hac compositione stare nolint, ipsi litem inter se prosequantur. Nos interim ipsa dictorum Martyrum Acta prælo subjiciemus, ac solitis annotationibus illustrabimus.

[Annotata]

* forte nunc vel tunc legendum pro non.

ACTA
Ex Ms. Passionali pergameno mensis Augusti fol. XLV pag. A, quod apud Canonicos Regulares Bodecensis cœnobii in diœcesi Paderbornensi servatur.

Firmus M. Veronæ in Italia (S.)
Rusticus M. Veronæ in Italia (S.)

BHL Number: 3023

EX MS.

CAPUT I.
Sanctorum patria, nobilitas, & martyrium.

[Cum S. Firmus ab ethnicis comprehensus esset,] Regnante impiissimo Maximiano a imperatore, in civitate Mediolanensi facta est persecutio ingens Christianorum, & multi propter nomen Domini glorioso martyrio coronati cælestia regna penetrarunt. Erat his diebus vir quidam, nomine Firmus, civis Bergumatis b, nobili genere exortus, & notissimus imperatori; substantia ejus erat copiosa valde; in orationibus & jejuniis vacans die noctuque Christum deprecabatur, & distribuebat quotidie substantiam suam pauperibus, ac hospitio suscipiebat eos, qui persecutionem pro Christo patiebantur. Nuntiatum est autem imperatori a templorum pontificibus c, quod Firmus Christianus esset factus, & blasphemaret deos eorum, dicens, eos dæmonia esse. Qua legatione audita, imperator misit quæstorem suum cum militibus, ut comprehenderent eum; qui venientes ad locum, ubi beatus Firmus manebat, invenerunt eum sedentem in viridario suo, & legentem sententiam, quam Dominus in Euangelio præcipit dicens: Si quis dereliquerit domum aut agros seu divitias, aut uxores aut filios, aut parentes propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit.

[2] [occurrit ci S. Rusticus,] Tunc milites, qui missi fuerant, audientes eum hæc legentem, tenuerunt eum, & injuriantes eduxerunt foras, ac vinculis circumdatum ducebant ad Mediolanensium civitatem. Cumque abiissent non longe a villula sua, venit eis obviam quidam vir, nomine Rusticus, qui fuit ex parentela beatissimi martyris Firmi, & ipse Christianissimus. Visis itaque vinculis in manibus & in collo ejus, cœpit flere dicens: Libenti animo tecum morior, charissime Firme. Et hæc dicens sequebatur eos. Cui milites dixerunt. Num & tu in hac magica perseveras, quod sic clamas post nos? Qui respondit. Non, sicut dicitis, magus sum, sed Christianus, paratusque sum in his vinculis alligari propter nomen Domini mei Jesu Christi, qui pro toto mundo passus est. Quæstor dixit: Et quis pro vobis passus est? Responderunt ambo & dixerunt: Dominus noster Jesus Christus, filius Dei vivi, cui nos servimus. Quæstor dixit: Modo videbimus, si Christus vester liberabit vos de manibus imperatoris. Et colligaverunt eos, & imposuerunt sarcinam super illos. Tunc dixit sanctus Firmus: Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. Ibant autem ambo psallentes & dicentes: Deduc nos Domine in viam tuam, ut ambulemus in veritate tua. Et iterum: Ecce quam bonum & quam jucundum, habitare fratres in unum.

[3] Alia die ingressi sunt urbem Mediolanensium, statimque nuntiaverunt milites imperatori, [qui cum illo captus Mediolanum ducitur,] quod adesset is, pro quo missi fuissent, & una cum eo Rusticus quidam nomine, qui se Christianum profiteretur dicens, sibi dulce pro Christo mori. Jussit igitur imperator utrosque simul in custodiam mitti apud Anulinum d consiliarium suum. Sequenti vero die præcepit sibi tribunal in epitrimo e circi præparari, & sanctos Dei Firmum ac Rusticum conspectibus suis præsentari. Qui cum adducti fuissent, interrogavit eos: Quot deos habetis? Responderunt: Nos plures deos non habemus; sed est unus & verus Deus, qui fecit cælum & terram, mare, & omnia, quæ in eis sunt: huic nos Christiani servimus. Imperator dixit: Convertimini ad me, & sacrificate Deo Saturno & Apollini, ut immunes a pœnis nobiles sitis, sicut & parentes vestri: nam per deos & salutem meam & statum reipublicæ Romanæ f faciam vos exemplum omnibus, si sacrificare nolueritis. Sancti Martyres una voce responderunt: Fac, quod facturus es, sciens, nos non adorare simulacra manufacta, surda & muta, sine visu, absque sensu & gressu. Minas tuas non pertimescimus, quia terrenæ sunt, sicut & regnum tuum terrenum, corruptibile, & periturum est. Habemus Salvatorem dominum nostrum Jesum Christum in cælis; ipsum timemus, ipsum adoramus, ipsi nosmetipsos sacrificium laudis offerimus.

[4] His auditis, imperator commotus graviter jussit fustes adferri, [& ambo ab imperatore Maximiano frustra tentati] & beatos Viros nudos extendi, binosque terniones g super eos transire, & dicere eis: Sacrificate diis, quos imperator adorat. Cum autem essent sancti Martyres in pœnis constituti, una voce dixerunt: Adjuva nos Deus salutaris noster, & propter honorem nominis tui, Domine, libera nos; ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Cumque cæsi fuissent, jussit eos erigi dicens: Ecce dabo vobis, quæcumque postulaveritis a me, & primi in regno meo eritis; tantum recedite ab hac vana superstitione, & sacrificate diis immortalibus, quos adoraverunt patres nostri ab initio. Beatissimi Martyres dixerunt: Nos non accipimus præmia, quæ promittuntur a vobis, quia coronam nobis sempiternam repositam esse speramus in cælis: dii namque, quibus vos miseri cervices inclinatis, dæmonia sunt, & omnes, qui sacrificant iis, cum ipsis ibunt in ignem æternum. Indignatus imperator jussit eos in custodiam recludi, & pedes eorum in cippo extendi. Anulinus autem consiliarius imperatoris profecturus post aliquot dies in partes Venetiarum, misit in carcerem ad sanctos Martyres dicens: O homines insanissimi & crudelissimi, cum sitis nobiles, excogitastis aliquid de vita vestra, ut non pereatis? Per deos & salutem imperatoris, multa genera tormentorum vobis præparantur, quibus subjacebitis, si sacrificare nolueritis. Beati Martyres dixerunt ad eos, qui missi fuerant ad eos: Ite & renuntiate Anulino; tormenta, quæ nobis præparas, terrena sunt; majora tibi præparantur a domino nostro Jesu Christo in die justi judicii Dei.

[5] Accedens igitur Anulinus ad imperatorem, dixit ad eum: [ad deserendam fidem Christianam,] Jube sacrilegos istos in meam tradi potestatem; ego certe faciam eos sacrificare diis. Tunc imperator jussit eos educi de carcere, & dixit ad eos: Quid tractastis circa salutem vestram? Sancti Martyres responderunt: Salus & vita nostra Christus est, cujus spiritu nutrimur. Eadem hora tradidit eos imperator Anulino consiliario suo dicens: Nisi sacrificaverint diis, diversis pœnis interficiantur. Profecturus ergo, sicut diximus, Anulinus in partes Venetiarum, jussit alligari sanctos Dei Firmum & Rusticum, & perduci in Veronensem civitatem, & neque panem, neque aquam eis ministrari. Cumque die tertia perducti fuissent Veronam, & traditi cuidam militi, nomine Canchario h, ejusdem civitatis vicario, custodiendi, donec Anulinus superveniret, suscepit Cancharius intra domum suam, & misit eos in secretariam i cellam, in qua nimirum retrusi sunt. Circa mediam noctem terræ motus factus est, & auditæ sunt voces psallentium ac dicentium: Fac nobiscum, Domine, signum in bono, ut videant, qui nos oderunt & confundantur. Accurrens itaque Cancharius, cum vidisset lumen magnum in cellula, & mensam, omnium deliciarum plenam, appositam sanctis Martyribus, factus est velut mortuus. Ad quem accedens beatus Firmus, tetigit eum dicens: Surge, noli timere. At ille continuo surrexit, & interrogavit eos, quid causæ haberent, quod vinculis mancipati fuissent. Cumque beati Martyres ambo simul indicassent ei, quia propter Christum paterentur ista, quatenus ab ipso præmia consequerentur æterna, procidens ad genua eorum Cancharius credidit cum omni domo sua.

[6] [vinculis constricti Veronam mittuntur] Post dies sex ingressus Anulinus civitatem Veronensium, jussit clamare præconem, ut omnes populi ad spectaculum convenirent. Audiens autem beatus Proculus k episcopus, qui propter metum paganorum cum paucis Christianis non longe a muris civitatis in monasterio l suo latitabat, quod Anulinus advenisset, ut Christi Milites ibidem examinaret, tota nocte pervigil in oratione deprecabatur Dominum, ut & ipse mereretur consortio jungi eorumdem Martyrum. Et surgens mane indicat Christianis, quod ad civitatem vellet ambulare, sanctosque Dei Martyres visitare. Cum ergo venisset ad domum Cancharii, ubi erant sancti Firmus & Rusticus, osculatus est eos cum gaudio dicens: Bene huc advenistis, fratres. Confortamini igitur in domino Jesu Christo, & suscipite me vobiscum in agonem istum: desidero enim vestri consors fieri, ut sit nobis voluntas una, & certamen unum pro Domino, quatenus ejus gloriam mereamur intrare, & nomen ipsius cum angelis in æternum collaudare. Et dixerunt pariter: Amen.

[7] [ubi eos adit S. Proculus episcopus Veronensis,] Interea præcepit Anulinus ministris suis, ut sanctos Martyres sibi repræsentarent; qui concito cursu venientes ad domum, invenerunt Proculum episcopum, sedentem cum Sanctis Dei, & irridentes dixerunt: Quid sibi vult senex iste cum his, qui jam nunc condemnandi sunt? Beatus Proculus episcopus respondit: Non sunt condemnandi, sed a domino nostro Jesu Christo coronandi; atque utinam & ego merear illis annumerari, quoniam Christianus sum, sicut & ipsi. Et hæc dicens porrexit manus ministris rogans, ut ligaretur. At illi ligaverunt eum. Sedente igitur Anulino pro tribunali, & adstante coram eo non parva multitudine populi, adducti sunt sancti martyres Firmus & Rusticus, quos præcedebat Proculus episcopus, vinctis post tergum manibus. Cumque præsentati fuissent aspectui judicis, interrogavit, quis esset senex ille, qui præcederet Sanctos. Responderunt ministri: Spontanea voluntate obtulit se nobis vinciendum & huc perducendum. Anulinus dixit: Non intelligitis, quia præ senectute delirat? Solventes itaque ministri sanctum Proculum, injuriaverunt eum, ita ut palmas in faciem darent, & sic extra civitatem ejecerunt. Ille autem abiit tristis, eo quod a sanctis Martyribus fuisset separatus: & veniens ad suos, indicavit eis, quæ evenerant sibi. Post cujus ejectionem Anulinus intuitus sanctos Dei Firmum & Rusticum dixit: Sacrificare vultis adhuc diis immortalibus Jovi, Junoni, Saturno, & Apollini, quos omnes adorant, & quibus imperator cervicem flectit; an perire? Beati Martyres responderunt: Non sacrificamus dæmoniis, quia scriptum est; Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes, qui confidunt in eis.

[8] Tunc jussit Anulinus sterni testas lapideas, & desuper Sanctos volutari: [ibidemque post varia tormenta capite plectuntur.] qui cum volutarentur, statim facta est super eos nebula, ita ut viderentur testæ ab hominibus quasi favillæ super eos de fornace; & tremor apprehendit paganos. Sancti vero Martyres stabant illæsi, & in nulla parte violati, gratias agentes Deo atque dicentes: Glorificamus te, domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui misisti angelum tuum, & eripuisti nos de pœnis istis & plagis, quas exercuit in nos impius Maximianus & Anulinus minister ipsius, & unguento misericordiæ tuæ unxisti nos. Hæc videntes populi, qui aderant, versi in stuporem dixerunt: Magnus est Deus Christianorum. Alii autem a diabolo cæcati, qui ex parte Anulini stabant, cœperunt clamare dicentes: Tolle magos atque maleficos, ne filii nostri seducantur ab eis. Anulinus ergo diabolica rabie plenus, jussit ignem copiosum accendi, & Sanctos Dei in medium flammæ jactari dicens: Videbo, si & hic magicæ artes vestræ prævalebunt. Sancti Martyres, dum signo crucis consignati fuissent, in ignem missi, hymnum canebant Domino, qui tres pueros liberavit de camino ignis ardentis, ut simili virtute succurreret eis. Statim divisa est flamma in quatuor partes, exurens eos, qui ignem succenderant; sanctis vero Christi Martyribus non exustus est capillus capitis, nec fimbria vestis. Tunc quasi ex uno ore laudabant Deum dicentes: Benedictus es, Domine Deus noster, quia visitasti & redemisti nos. Populi vero cum vidissent mirabilia, quæ facta sunt, dixerunt ad Anulinum: Quid hoc fecisti, ut adduceres huc magos istos? Civitas Veronensis in perditione est. Tolle eos a nobis. Hujusmodi vocibus incitatus Anulinus præcepit, ut extra civitatem ducerentur, & ibi fustibus mactati decapitarentur. Fecerunt ergo ministri, sicut præceptum fuerat, & decollati sunt martyres Dei Firmus & Rusticus extra muros civitatis Veronensis super ripam Athesis fluminis sub die quinto Idus Augusti.

ANNOTATA.

a Codex, qui Veronæ exstat apud PP. Minores Conventuales, pro Maximiano habet Maximino; sed ecgrapha codicis Ultrajectini & hujus Bodecensis legunt Maximiano; quæ lectio retinenda, est ut jam passim omnes fatentur, & in Commentario prævio num. 7 indicavi.

b Id est Bergomas, vel civis Bergomensis.

c In codice Veronensi & editione Scipionis Maffei nulla fit mentio de templorum pontificibus; sed tantum in genere sic legitur: Tunc nuntiaverunt imperatori dicentes: &c.

d Joannes Glandorpius in Onomastico Romano col. 104 varios diversorum temporum Anulinos, officiis illustres, recenset. Distinctior horum notitia datur in Italia sacra novissimæ editionis, tomo. 5, col. 690 & sequente.

e Hoc est in hippodromo, ut eruditissimus Scipio Maffeus ad hanc vocem notat.

f Non convenit hic loquendi modus imperatori Romano, præsertim cum idem paulo post dicat: Primi in regno meo eritis: nam imperium sive regnum apud Romanos a statu Reipublicæ multum differebat, ut passim notum est. Si igitur hæc Acta sint antiqua, ut eruditi quidam contendunt, suspicor, illa ab amanuensibus posterioribus subinde interpolata fuisse.

g Apud Cangium in Glossario ad vocem ternio ex Julio Africano memoratur martyr, quem proconsul septem ternionibus flagellorum cæsum crucifigi præcepit. At hic per binos terniones intelligo sex carnifices sive ipsos flagellatores, cum ii Sanctos alloqui jubeantur, ut ex sequentibus patet.

h Alii codices legunt Cancario pro Canchario. Eruditissimus Scipio Maffeus in notis ad Acta horum Martyrum suspicatur pro Cancario, quod nomen toti antiquitati Romanæ ignotum ac inusitatumest, legi debere Caio Ancario. Hæc ipsius conjectura magnam habet verisimilitudinem, cum facile fieri potuerit, ut littera initialis C, quemadmodum prænomina Romanorum exprimi solent, cum altero cognomine perperam conjuncta sit, atque inde per errorem Cancario pro C. Ancario lectum fuerit. Certe Joannes Glandorpius in laudato Onomastico Romano col. 52 & sequente de C. Anchario & Q. Anchario meminit.

i De multiplici hujus vocis significatione consule Cangium in Glossario. Ex sensu satis patet, hic ea voce locum domus ab aliis secretum, tamquam carcerem, indicari.

k Hic fuit quartus Veronensium episcopus, cujus Acta Majores nostri ad diem 23 Martii illustrarunt, & de quo in Commentario prævio § 1 nonnulla obiter monuimus.

l Hic per vocem monasterium significatur locus ocultus vel solitarius, ut ex radice Græca hujus nominis facile colligitur. Agnellus tamen eadem voce appellat oratoria privata vel occulta sacella, ut eruditissimus Maffeus etiam notavit.

CAPUT II.
Prima horum Martyrum sepultura, quædam miracula, & variæ translationes.

[Corpora horum Martyrum in alia provincia sepeliuntur] Post hæc præcepit Anulinus, ut omnia scripta vel gesta Christianorum adducerentur ante eum & igni comburerentur, dicens: Quicumque ea legerit, in errorem veniet, sicut & illi fuerunt, & venerabitur eorum sepulcrum magis, quam templa deorum, qui ab initio sunt. Jussit etiam, ut nemo sepeliret corpora eorum, sed bestiæ aut aves devorarent ea. Tunc abiit Cancharius cum duobus cognatis beati Firmi, qui venerant a Bergume videre actum rei, ut vigilarent nocte illa, & custodirent corpora Sanctorum. Vigilantibus autem illis, venerunt septem viri, qui dixerunt, se esse negotiatores, afferentes lectulum & sindones candidissimas, involventesque corpora Sanctorum, posuerunt super lectulum, ac flentes dixerunt: Væ populo hujus civitatis a peccatis eorum! Et abibant psallentes, & dicentes: Beati, quos elegisti & assumpsisti; habitabunt in atriis tuis. Tunc abierunt Cancharius & duo cognati beati Firmi post eos, & invenerunt navigium: viri autem illi, quos prædiximus, imposuerunt navi corpora Sanctorum, & abierunt, ac ultra ibi nusquam comparuerunt. Regressi sunt ergo Cancharius & cognati sanctorum Martyrum in civitatem Veronensem, & compuncti corde cognoverunt, quod vere unus & magnus est Deus Christianorum, credideruntque in Dominum, & baptizati sunt in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Post hæc beati Martyres transvecti sunt in Carthaginensem provinciam ad urbem, quæ dicitur Precones a, ibique reconditi ab angelis, sicuti eis a Deo fuerat præparatum.

[10] Evoluto autem non modico tempore, erat vir quidam gentilis b in provincia Histria c, [& occasione cujusdam energumeni inventa] nomine Terentius, in civitate Capris d, nobili quidem oriundus genere ac locuples valde; qui dum terrenis crebro negotiis insisteret, mercimoniis diversis navi superimpositis, sæpe per maris discrimina volitabat. Itaque dum hæc inter procellarum validos æstus perageret, quadam die filius ejus, vocabulo Gaudentius, cum patre in navi commorans, a dæmone arreptus est. Cumque diu vexatus a vi exagitantis dæmonis teneretur, cœpit per os pueri dæmon clamare dicens: Nisi te sancti Firmus & Rusticus eripuerint, a me nullo modo relinqueris; sed meo juri dominioque subjectus eris. Pater hæc audiens & nesciens, quod suus filius clamaret, cœpit præ nimia mœstitia ubertim super filium lacrymas fundere, & ejulans dicere: Heu heu, fili mi! Utinam in gremio matris tuæ defunctus esses, ut propinqui & familiæ lugentes cum magna te gloria sepelirent. Cum itaque non paucis diebus vexatus fuisset puer, venerunt tandem pater & filius ad insulam Carthaginis, quæ dicitur Precones: quo in loco cum huc illucque puer vagabundus plurima Sanctorum sepulcra cum ejulante patre circuisset, & minime curaretur, ad ultimum venit, ubi beati martyres Firmus & Rusticus tumulati jacebant. Mox igitur ut tetigit tumulum eorum, larvali arreptione liberatus est, nihilque potestatis in eo diabolus ulterius obtinere prævaluit.

[11] Videns hoc Terentius pater ejus, licet catechumenus, glorificavit Deum, [in Istriam transferuntur,] innumeras illi gratias agens pro adepta filii sui sospitate. Aperiens quoque sanctorum Martyrum tumbam, duo reperit corpora, aromatibus condita, libellumque simul ad capita eorum positum, in quo erat titulus his verbis insertus: Firmus et Rusticus decollati sunt in urbe Veronensi super ripam fluminis Athesis, sub imperatore Maximiano, ejusque consiliario Anulino, ubi eo tempore Proculus erat episcopus. Nec mora, Terentius cum filio suo, data pretiorum multitudine, quam secum a patria pro adipiscendis secularibus asportaverat lucris, emerunt corpora sanctorum Firmi & Rustici martyrum, ut thesauros sibi conderent in æternum: quæ videlicet cum ingenti de sepulcro sublata gaudio, involventes sindoni candidæ, imposuerunt navi, sicque in suam, suffragante Deo, patriam incolumes reversi sunt. Pervenientes autem ad oppidum suum Capris, condiderunt corpora Sanctorum in ecclesia sanctæ ac perpetuæ Virginis Dei Genitricis Mariæ, ibique longo quievere tempore, donec ea cælestis denuo decrevit omnipotentia manifestari. Tunc Terentius una cum filio Gaudentio, totaque domo sua crediderunt in dominum Jesum Christum, & baptizati sunt in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti.

[12] Evolutis plurimorum temporum cyclis, dum Christiani piissimi reges Desiderius & Adelgis in Italia principarentur, [atque inde propter irruptiones hostiles,] depopulata est gens Longobardorum Histriam e, & occupavit omnes regiones ejus & oppida. Excitata est etiam tunc temporis gens Ungarorum f super Histricos, permittente hoc Domino, ut gloria sanctorum martyrum Firmi & Rustici detegeretur. Denique audientes Christiani, quod irruptionem facere vellent gentiles in Histriam, accedentes unanimiter ad locum, ubi Christi Martyres quiescebant, & aperientes sepulcrum, invenerunt corpora eorum compta & redolentia, sicut redolere solent pretiosissima quæque aromatum genera, & elevantes ea cum reverentia magna, perduxerunt ad oppidum, quod nominatur Tregeste g. Gubernabat autem illis diebus ecclesiam Dei in urbe Veronensium egregius præsul Anno h, qui comperiens sanctorum Martyrum corpora tam evidenter fuisse reperta, collectis in unum sacerdotibus, clericis, universisque populorum agminibus, pervenit festinanter ad locum, ubi jam conditi habebantur, & offerens incolis auri & argenti pondus immensum, emit corpora eorum, & una cum ipsis corpora sanctorum Primi, Marci, Apollinaris, & Lazari, & cum inexplicabili gaudio revertebatur ad propria.

[13] [non sine præviis miraculis,] Progredientibus igitur tam episcopo, quam suis omnibus, ab urbe Tregesti, erat quidam domesticorum inter eos magnis longo tempore febribus anhelans, nullamque poterat a medicis consequi salutem. Extollens autem quidam de turba vocem, & exclamans ait: Si estis vere sancti Dei, Firme & Rustice, aut si est in vobis aliqua virtus Dei, liberate hunc famulum Dei, qui maxima febrium valetudine vexatur, ut credamus, quia Christi estis discipuli. Tanta denique supernæ virtutis gratia Sanctorum est merita comitata, ut, hac emissa voce, is, qui magnis anxiabatur febribus, continuo sanus a cunctis secum gradientibus cerneretur. Multa quidem & alia signa, dum redirent, Dominus per suos operatus est Martyres, ita ut, qui aliquo detinerentur morbo, accedentes ad Sanctorum feretrum, illico sanarentur.

[14] [Veronam reportantur.] Pervenerunt itaque ad urbem Veronensem, magnoque tripudio suscipiuntur ibidem: nam omnes populi, viri atque mulieres, ac parvuli cum omni cœtu clericorum & monachorum ovantes cum canticis laudibusque occurrunt, gratias agentes Deo, qui post tantorum curricula annorum revocare dignatus est Sanctos suos, ubi prius coronas suscepere martyrii. Enimvero memoratus pontifex corpora Sanctorum non longe foras muros civitatis in basilica, quæ a priscis fuerat in eorum honore constructa, sub omni diligentia condidit, perfundens ea balsamo ac thymiamate, nec non galbano boni odoris, & lucidissimo thure. Coronatur civitas tota, fit lætitia populis habitantibus in ea. Posita sunt autem pretiosa Sanctorum pignora in arca saxea in specu subterranea, cujus operimentum episcopus perornavit argento & auro, ac gemmis pretiosis: cujus rei opinio cucurrit per universos illius provinciæ terminos, & quotquot credentes ad Martyrum tumulum perveniunt, repente salvantur, quacumque fuerint ægritudinis incommoditate detenti, per virtutem domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Jam sæpe laudatus Maffeus pro voce Precones libenter hic legeret Hippones vel Hipponem, quæ est nota Africæ civitas & episcopatu S. Augustini nobilitata. Sed ibidem in notis prudenter addit, se ab hac lectione seu emendatione deterreri, eo quod postmodum dicatur locus ille ad insulam Carthaginis pertinere. Nos etiam post multam inquisitionem ingenue fateri cogimur, urbem illam Precones nobis hactenus ignotam esse.

b Pater istius filii hoc loco appellatur gentilis, ni fallor, eo quod antea talis fuerit: nam paulo post vocatur catechumenus, & ante susceptum baptismum dicitur cum filio plurima Sanctorum sepulcra adiisse.

c Istria vel Histria est notissima Italiæ provincia, in qua sitæ sunt urbes Tergeste vulgo Trieste, & Justinopolis nunc passim vernacule dicta Capo d'Istria, de quibus mox pauca notabimus.

d Maffeus existimat, urbem illam Capris, quæ medio ævo Justinopolis appellari cœpit, esseeamdem cum civitate Istriæ, quæ nunc vulgo Capo d'Istria appellatur. Id autem probat ex anonymo Ravennate, qui seculo circiter septimo geographiam conscripsit, & lib. 4 sui Operis num.31 inter alias Istriæ civitates unam nomine Capris recenset, ut in editione Parisiensi veteris istius auctoris cum notis D. Placidi Porcheron pag. 204 videre est.

e Suspicor, Paulum Warnefridum de hac Istriæ vastatione mentionem facere, dum lib. 4 de Gestis Langobardorum cap. 25 ita scribit: Inter hæc Langobardi cum Avaribus & Sclavis Histrorum fines ingressi, universa ignibus & rapinis vastaverunt.

f In codice Veronensi legitur Avarorum pro Ungarorum, quam posteriorem appellationem forte recentior librarius claritatis seu explicationis causa substituit. Ut ut est, his diversis nominibus eadem natio designatur, ut Paulus Warnefridus in Opere mox laudato lib. 4 cap. 27 agens de Mauritio imperatore satis indicat hac phrasi: Hunni quoque, qui & Avares appellantur, ejus virtute devicti sunt.

g Est Istriæ civitas, communiter Latine dicta Tergeste, vernacule Trieste, sita in ora maris Adriatici, & hac ætate nostra potissimum commercio memorabilis.

h Gesta hujus B. Hannonis vel Annonis in Opere nostro ad diem 23 Maii breviter illustrata sunt.

DE S. SAMUELE PRESB. EDESSENO
CONSTANTINOPOLI.

Seculo V vel VI.

Cultus, elogia, tempus vitæ; an hic a synonymo distinguendus.

Samuel presb. Edessenus Cpoli (S.)

AUCTORE J. P.

Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, hac die Sanctum istum sic annuntiat: [Sanctitas vitæ ab immemorabili tempore:] Edessæ in Syria S. Samuelis presbyteri sub Anastasio viri doctissimi. In notis additur: Ex Menologio Græcorum hac die. Sed cum non indicetur ibi, quali e Menologio Græcorum eum acceperit Ferrarius; nec alibi in sacris ipsorum Fastis ille nobis hactenus occurrerit; religioni nobis duxissemus, Samuelem hunc publico inter Sanctos alios cultu venerandum proponere sola Ferrarii auctoritate; nisi aliunde fuisset in promptu testimonium, quo asseritur vitæ ejus sanctimonia: nam apud illustrisimum Petrum de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 7 cap. 83 dicitur sancta vita sublimis extitisse: & mox ibidem sequitur: Qui & apud ipsam civitatem (de Constantinopolitana sermo est) in Christo quievit cum pace. Adde quod parvo Sancti elogio, e quo ista delibavimus, ibidem prænotetur hic titulus: De sancto Samuele presbytero. Scribebat autem ista laudatus Catalogi compilator seculo decimo quarto; atque adeo Samuel noster titulum Sancti possidebat ab immemorabili tempore ante decretum Urbani PP. VIII. Ut vero eidem possessioni, quantum quidem in nobis situm esset, favere possemus, visum nobis fuit, salvo & integro isto decreto, dari hic Viro locum posse; præsertim cum nihil aliunde sciremus, quod publico ejus cultui officeret.

[2] Ceterum Gennadius a scriptis adversus hæreticos ita eum egregie laudat in virorum illustrium Catalogo: Samuel Edissenæ ecclesiæ presbyter, multa adversus Ecclesiæ inimicos Syro sermone construere dicitur: [elogium de ejus scriptis adversus hæreticos,] præcipua tamen intentione contra Nestorianos & Eutychianos & Timotheanos novellos, sive ad diversos hæreticos. Unde & frequenter triformem bestiam, & ecclesiastica non semel sententia cum auctoritate sanctarum Scripturarum summotam ferit, ostendens Nestorianis Deum in homine, non purum hominem ex Virgine natum; Eutychianis veram humani generis carnem a Deo assumptam, & non de cælo exhibitam; nec crassi aëris substantiam in carne formatam; Timotheanis ita Verbum carnem factum, ut manente Verbo in sua substantia, & homine in sua natura, societate non immixtione unam Filii Dei reddidisse personam. Vivere adhuc apud Constantinopolim dicitur: nam initio collati Anthemio imperii, & scripta ejus, & esse eum in carne cognovi. Porro Catalogus iste recusus est inter Opera S. Hieronymi, anno 1693 & sequentibus Parisiis edita, tom. 5 col. 25 & seqq.

[3] [& illa occasione examinatur,] Joseph Simonius Assemanus V. C. Bibliothecæ orientalis Clementino-Vaticanæ tomo 1, cap. 25, pag. 259 de Samuele agens, e postremis Gennadii verbis, quibus modo claudebat ejus elogium, Atqui, inquit, Anthemio Patricio Romano, Procopii filio, imperium a Leone Augusto collatum fuisse Pusæo & Joanne Coff. anno Christi CDLXVII, ex Marcellino, Cassiodoro, aliisque ostendit Pagius ad annum prædictum, num. 2. Anno igitur CDLXVII scribebat Samuel, eumque in carne esse noverat Gennadius. Nam Samuelem hunc, de quo Gennadius, eum esse puto, qui primum inter presbyteros Ibæ Edessent accusatores locum in conciliis Antiocheno, Tyrio ac Berytensi tenuit: idque colligi videtur ex nomine, dignitate, loco, studio atque ætate; cum uterque presbyter ecclesiæ Edessenæ fuerit, acerrimusque Nestorianorum sub Chalcedonensis synodi tempus inimicus. Quare probabile est, ipsum post Ibæ, cum quo jam reconciliatus fuerat, obitum, Edessa relicta, Constantinopolim abiisse, ibique animum impugnandis Nestorii, Eutychetis ac Timothei Alexandrini erroribus adjecisse.

[4] Sed antequam Viri istius eruditissimi opinioni circa illam identitatem suffragemur, [an Samuel Edessenus, qui Ibam accusavit,] difficultates quasdam ei expendendas proponimus. Laudatus auctor loco citato cap. 15 sic scribit: Ibas Rabulæ Edesseno successit anno Christi CDXXXV, ut docet auctor Chronici Edesseni, cujus verba supra (cap. 14) retulimus. Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi jam dictum 435 postquam egisset de legatis ad Theodosium imperatorem missis, ut Theodorus ejusque capitula damnarentur, num. XXIX, Eodem tempore, inquit, quidam ecclesiæ Edessenæ clerici ac monachi ad regiam civitatem accesserunt, & apud imperatorem & Proclum patriarcham accusaverunt suum episcopum Ibam, qui Rabulæ successerat, quod esset primus harum turbarum auctor, & fautor pertinacissimus &c. Ac postea concludit, longam illam accusationis catenam usque ad Chalcedonensem synodum perduravisse. Apud Labbeum tom. 4 Conciliorum col. 644 & seqq., actis istius synodi, anno Christi 451 celebratæ, inseritur libellus Samuelis, & aliorum presbyterorum Edessæ, ad Photium & ad reliquos episcopos, contra Ibam: ubi col. 653 Samuel interrogatur ab episcopis: Ante quantum tempus hæc dixisse reverendissimum Ibam episcopum profiteris? Samuel dixit: Sunt tres anni plus minus. Et ibidem Ibas dictum quoddam Samuelis in memoriam revocans, addit, Et ex eo tempore communicasti mihi annis decem. Sic ergo se habebant initia ac progressus Samuelis Ibam accusantis. Unde consequens est, ut primis circiter episcopatus Ibæ annis mota videatur a Samuele adversus eum accusatio, id est anno 435 vel proxime sequentibus. Quoniam vero in actore hujusmodi requiri videtur ætas matura, ponamus, Samuelem intentasse dictam accusationem anno suæ ætatis trigesimo vel temporibus proxime subsecutis, atque adeo natum fuisse ineunte circiter seculo V.

[5] Jam vero quia Samuel, de quo Gennadius, necdum e vita excesserat anno Christi 491, [& hic noster, sit idem.] uti mox probabitur; si is idem fuerit, qui Ibam incusavit, sequitur ut nonagenarius circiter fuerit, quando de ipso scribebat Gennadius. Nam in Catalogo supra allegato Vivere, inquit, adhuc apud Constantinopolim dicitur. Quo autem tempore Gennadius absolvendo isti Catalogo operam navaret, docet Pagius ad annum 490 num. XX, ubi sic Baronium corrigit: Baronius ut probet, Gennadium presbyterum Massiliensem, hoc anno librum suum de Scriptoribus illustribus scripsisse, ait: Hoc anno moritur Theodulus, celebris in Cœlesyria scriptor; de quo ista Gennadius: Theodulus presbyter in Cœlesyria scripsisse multa dicitur &c. Moritur hic scriptor ante triennium, regnante Zenone. Hæc Gennadius post tres annos ista scribens, inquit Baronius (ad an. 490) num. IX, qui ideo Gennadium, librum illum hoc anno publicasse credidit. Verum, ut observat Emin. Card. Norisius lib. 2 Hist. Pelag. cap. 16, incertum est, an Theoduli mors hoc anno contigerit: cum Marcellinus in Chronico ad consulatum Illi anno CDLXXVIII gestum, tantum dicat, eum tunc inclaruisse, & multa conscripsisse. Ex laudatis itaque Gennadii verbis tantummodo colligitur, non vixisse Theodulum post annum CDXCI Zenonis emortualem, & librum de Scriptoribus illustribus elucubratum non fuisse post annum CDXCIV: quoniam non diceret Gennadius: Ante triennium regnante Zenone. Quo vero ex illis tribus anno liber ille in lucem emissus sit, incompertum.

[6] [Id quod nobis apparet non improbabile.] His itaque sic expositis, ut ad Assemanum redeamus; cum 1o. multa concurrant, uti supra ostendebat, pro identitate Samuelis hic controversa. 2o. Cum grandæva illa ætas illam certo non evertat. 3o. Cum non sint hic duplicandi homines sine sufficiente ratione; non improbabile nobis apparet, S. Samuelem nostrum, & Ibæ accusatorem, esse unum eumdemque; etiamsi ad annos nonaginta, & centum fortasse, secundum mox dicenda vitam extenderit (Quod fieri potuit; neque ostenditur, factum non fuisse) quidquid Gallus neotericus Monumentorum ecclesiasticorum collector tom. 16, pag. 308 alterum ab altero distinguat. Porro eum in vivis fuisse an. CDXCV, quo Gennadius Catalogum suum clausit, Cavens heterodoxus in sua Scriptorum ecclesiasticorum Historia litteraria pag. 257 observat; sed ex dicto Catalogo id non conficitur, cum ante istum annum fuerit absolutus; sicut mox ostensum est. Quamdiu autem S. Samuel in vivis fuerit, ex eo, quod claruit tempore Anastasii primi imperatoris, teste Petro de Natalibus, definiri non potest: cum anno 491 imperare is cœperit; anno autem 518 desierit, secundum ea, quæ ad istos annos habet Pagius in Critica Baroniana. Atque ea de causa supra seculo quinto vel sexto obitum ejus intexuimus.

[7] [Elogium de ejus sanctitate &c. cum observationibus nostris.] Hisce juvat subjungere Viri elogium, quod ex Petro de Natalibus supra citatum est: Samuel presbyter ecclesiæ Edessenæ claruit tempore Anastasii primi imperatoris: qui sancta vita sublimis, & doctrinæ sapientia clarus, multa adversus Ecclesiæ inimicos, intentione tamen præcipua contra Nestorianos & Timotheanos Syro sermone conscripsit: quem apud Constantinopolim adhuc tempore suo in carne vivere, & scripta ejus se testatur agnoscere illustris Gennadius: qui & apud ipsam civitatem in Christo quievit cum pace, ibidemque tumulatus. Occasione eorum, quæ tum hic, tum supra apud Gennadium Syro sermone scripsisse memoratur; observa, quod Trithemius de Ecclesiasticis scriptoribus, qui habentur 1 parte Operum ejus historicorum pag. 234 editionis Francofurtensis anni 1601, asserat, illum scripsisse tam Græco quam Syro sermone pene infinita opuscula: cujus rei fides sit penes asserentem. Apud Petrum de Natalibus, uti jamjam vidimus, vocatur presbyter ecclesiæ Edessenæ; Ferrarius superius num. 1 Edessæ in Syria illum annuntiat; collector vero Monumentorum ecclesiasticorum loco citato indicat, presbyterum ecclesiæ Edessenæ in Mesopotamia fuisse; sed Gennadius Samueli synchronus illam non determinat, uti ex dictis constat.

DE SANCTO ERNEO ABBATE, APUD CENOMANOS
IN GALLIA.

Seculo VI INCLINANTE

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Erneus abbas apud Cenomanos in Gallia (S.)

AUCTORE P. B.

Sancti Ernei, aliis Ernæi, Erinei, Hernei, memoriam vetustis Martyrologiis celebratam nusquam invenimus; [Cultus apud Cenomanos & Burgundos] videturque adeo extra provincias unam alteramve & paucissimas ecclesias ignota permansisse usque ad annum 1625, quo illam in Vitis & sententiis Patrum Occidentis lib. 4, pag. 251 Benedictus Gononus orbi Catholico propalavit, primum quidem exhibendo Sancti Vitam; deinde vero hanc ei notam subjiciendo: Ejus festivitas IX Augusti in Breviario ecclesiæ B. Mariæ de Belna reponitur, vulgo de Beaune, diœcesis Eduensis, alias Augustodunensis, vulgo d'Autun. Hinc ad Saussayi Martyrologium Gallicanum transiit, & nescio quo ex capite, ad Menologium Bucelini Benedictinum; ubi ad hunc diem sic fere annuntiatur: Belnæ in Æduis, S. Hernei abbatis, addito utrobique elogio, ex Vita contracto. Aliter annuntiatur a Castellano in Martyrologio universali, qui ad eumdem diem IX Augusti sic habet: Celsiaci apud Cenomanos in archidiaconatu Passagii, S. Erinei confessoris; ubi vides, alium locum cultui, aliamque Galliæ provinciam designari; illam videlicet, in qua & vivus, & mortuus ac sepultus, pluribus eluxit prodigiis; ut ex Actis constabit.

[2] Et sane in utraque provincia, Cenomanica & Burgundica, [antiquus.] cultum S. Ernei ab omni memoria viguisse, nemo ibit inficias, qui tam Gononi Acta, quam nostra perpenderit: ambo enim e vetustis Breviariis exscripta sunt; illa, uti jam dictum, ex ecclesiæ B. Mariæ Belnensi; hæc nostra ex Breviario, seu potius Legendario, uno saltem, Cenomanensi; puta ecclesiæ collegiatæ S. Petri de Curia. Diximus: uno saltem Cenomanensi: nam, præter apographum S. Petri de Curia, habemus & alia duo; quæ inter se perparum quidem differunt; satis tamen, ut videri possint ex diversis exemplaribus prodiisse; singula in lectiones novem tributa; ne dubitare quis possit, quin olim in ecclesiastico S. Ernei Officio palam fuerint recitata. Quamquam dolendum id est, quod neque ab iis, qui nobis ea submisere; neque a Majoribus nostris, cum illa suscepere, quidquam adscriptum ex more fuerit, ex quo colligi possit, unde sint excerpta. Hoc interim certum, quod neque ex Breviario Belnensi, neque ex Legendario S. Petri de Curia desumpta fuerint: sunt enim puriora quam hæc; locupletiora quam illa: unde ad Cenomanicas potius ecclesias pertinuisse putamus, quam ad alias extra provinciam Cenomanensem positas; quippe quas verisimile non sit Officio solenniore Sanctum exterum prosequi voluisse, quam Belnenses; aut etiam tam solenni, quam æquum fuit a Cenomanis honorari domesticum. Plura nobis de cultu non suppetunt; nisi forte quæ de translatione dicentur in Annotatis ad litteram l.

[3] [Acta unde demus;] Ad Acta quod attinet, ea dabimus ex Legendario Cenomanensis ecclesiæ S. Petri de Curia; non quia meliora non sunt alia illa duo manuscripta, de quibus modo meminimus, sed quia non possumus horum exemplaria prototypa assignare: apographum autem S. Petri sic inscriptum accepimus: Vita sancti Ernæi confessoris. Hæc Vita excerpta est ex manuscripto Legendarii ecclesiæ collegiatæ sancti Petri de Curia Cenomanensi, domino Joanne Verdie procurante, ejusdem ecclesiæ Canonico. Ad marginem vero additur: Ex Ms. collectaneo Patrum Fuliensium Parisiis. Porro cum hoc apographum dicimus minus esse defæcatum, quam duo alia, id nequaquam intelligi volumus de narrationis substantia (nam hæc in tribus illis Mss. prorsus est eadem;) sed de verbis & quidem pauculis tantummodo, quæ in S. Petri Ms. vel inserta vel transposita sunt vel scripta vitiose. Hæc adeo ex aliis duobus illis Mss. emendanda censuimus.

[4] [& quam antiqua sint.] Sunt autem hæc Acta longe majoris pretii, quam Gononiana, quæ & duabus fere tertiis partibus mutilata prodierunt, & illud imprimis omittunt, unde primigenii scriptoris ætas unice possit innotescere; ac proinde unde omnis Actorum gravitas fidesque petenda est. Omittunt, inquam, prodigium illud insigne, quo Sanctus Fratrem cœnobii sui, jam cum morte luctantem, ut infra legere est num. 5, simul valetudini, simul officio restituit; & quæ de eodem ibidem Fratre sic subdit biographus: Qui (Frater a vivente Sancto sanatus) multo post vivens tempore, hæc eadem NOBIS retulit. Quis vero non videt, quantum Actis momenti vel hujus unius versiculi omissione decedat; quandoquidem ex illo fit manifestum, ea scripta fuisse ab auctore propemodum coævo, ut qui eos audierit, qui cum Sancto convixerant?

[5] [Floruit Sanctus seculo 6.] Jam etsi, quo tempore vivere cœperit S. Erneus, quo desierit, certis annorum spatiis definiri modo non possit; id Acta tamen, quantum necesse est, indicant, dum num. 1 asserunt, eum venisse ad S. Innocentem, Cenomanicæ urbis episcopum, qui comperta ejus sanctitate, diu eum secum retinuerit, tum sacris Ordinibus initiatum præfecerit Fratribus euangelicam vivendi rationem in vico Celciaco, vel, ut alii scribunt, Celsiaco profitentibus: nam S. Innocentem, cujus Acta illustravimus tom. III Junii a pagina 854, ecclesiæ Cenomanensi præfuisse diximus ab anno 496 usque ad 542. Ante hunc ergo annum 542 jam congruam regendis monachis gravitatem, constantiam, doctrinam, & ætatem Erneus attigerat; neque adeo natales ejus post seculi sexti principia videntur posse differri. Ex iisdem Actis num. 2 constat, superfuisse in cœnobio Celciacensi sanctum hunc Virum, dum in Chramnum filium arma vertit Clotarius primus, quod anno 560 contigisse referunt Francorum annales. Quanto autem posterius vixerit, incompertum est. Ad annum Christi 584 certo non pervenit; quandoquidem Acta num. 8 superstitem ipsi faciunt S. Domnolum antistitem Cenomanensem, de quo actum est ad diem XVI Maii, & quem deinde tom. III Junii, pag. 862 sedisse statuimus ab anno 557 usque ad anni 583 Decembrem. En tibi nunc Acta.

VITA
auctore anonymo & suppari.
Ex Legendario Ms. Cenomanensi ecclesiæ collegiatæ S. Petri de Curia, collato cum duobus aliis exemplaribus Mss.

Erneus abbas apud Cenomanos in Gallia (S.)

BHL Number: 2618

EX MSS.

[Sanctus ordinatur sacerdos apud Cenomanos,] Fuit sanctus Ernæus * vir vitæ venerabilis, & Aquitanicæ provinciæ nobili ex progenie ortus, & ab infantia sacris literis eruditus ac regularibus disciplinis pleniter imbutus, moribus temperatus, sacris orationibus ac lectionibus assidue deditus, pauperibus ultro ministrans, & ipse pro Christo pauper ac peregrinus effectus, aspectu venerabilis, forma speciosus, habitu laudabilis & virtutum donis præclarus. Hic autem propriam patriam a, parentes domosque, & possessiones multas relinquens, adimplevit sententiam Domini qui ait: Quicumque reliquerit patrem, aut matrem, fratres, & sorores, domos, & agros (& reliqua quæ Salvator adnumerat) & secutus me fuerit, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. Ipse autem audiens famam S. Innocentis, Cenomanicæ urbis episcopi, una cum sociis suis venit ad eum. Qui, reperta * ejus sanctitate, diu eum secum retinens, ordinavit eum primo diaconum & non multo post presbyterum illum consecravit.

[2] Hoc peracto, dedit illi vicum suum nomine Celciacum b, [& monachis præfectus, invisitur a Clotario rege, ac ditatur;] ut Fratres, qui vitam communem ibidem ab Apostolis traditam sancte ducebant, regulariter doceret, & sub ejus ditione sancte regeret, ut plures Christo lucraretur. Qui susceptam obedientiam pro viribus adimplere curavit, atque juxta prædictum vicum, adjuvante & ordinante præfato episcopo, ecclesiam in honorem sancti Martini construxit [una cum claustro regulariter sub eis composito qui c] monachos non minus quam triginta congregare curavit, & sub sancta regula vivere perdocuit. Tempore namque, quo hæc agebantur, Clotarius Francorum rex, persequendo filium suum nomine Chramnum, illuc adveniens, a jam dicto sancto Ernæo cum psallentio d, ut regem decet, nobiliter susceptus est; atque de pauco vino, quod ibidem habebat, Domino illud augmentante, illum suosque potavit abunde. Tunc vero memoratus Sanctus ab ipso rege & muneribus est ditatus & rebus. Dedit autem ei prædictus rex aliqua prædia & munera, unde cœptum opus perficeret: siquidem amabat Dei servos, & cultum sanctæ Dei Ecclesiæ dilatare cupiebat, & ideo ejus ac fratris sui childeberti e temporibus multa monasteria & synodochia * sunt constructa: unde & gratiam Dei, ac insuper vitam, ut credendum est, adepti sunt sempiternam.

[3] Erat enim memoratus sanctus Ernæus parcus admodum in cibo & potu, vigiliis & orationibus & jejuniis deditus, [nihilo inde tamen in se minus durus.] atque necessitatem patientibus ea quæ sibi subtrahebat & reliqua necessaria quotidie tribuebat. Unde factum est, ut sæpissime non aliud quam panem & aquam comedebat; quibus contentus, cetera non reservabat, sed Domino tribuebat. [Unde ipsa Veritas ait: Quodcumque uni ex ministris meis feceritis, mihi fecistis f.] Solebat enim non in strato sæpissime, sed humi prostratus jacere, & sic fessus tam obedientia quam oratione, paulisper quiescere g: lectaria h nesciens, & delicias fugiens, soli Domino vacabat: ab aspectu vero non solum feminarum, sed etiam virorum, oculos suos sæpissime continebat: sedulo secreto orans & genu flectens lacrymis affluebat: angelorum fruitus visione, Domino soli serviebat.

[4] [Mutum sanat, & cœcum,] Quadam vero die dum ad obedientiam i haud procul ab eadem cellula una cum Fratribus pergebat, allatus est ei quidam parvulus mutus; ad quem mater pueri lacrymabili vultu ait: Serve Dei, facta est mihi hac nocte quædam visio per servum quemdam Dei, qui præcepit mihi, ut hunc puerulum tibi offerrem; ut per te officium linguæ acciperet. Ad quod Sanctus Dei stupefactus, respondit: O dulcissima soror, a Domino erit illi medicina, non a me peccatore homine. Tu autem excuba in ecclesia & ora pro eo atque offer oblationem; ego autem revertens de obedientia, orabo pro illo. Fecit mulier, ut Homo Dei præceperat. Ipse autem reversus de obedientia, oravit una cum Fratribus pro eo, & sacrati olei liquore tetigit exterius interiusque labia ejus; atque pernoctans * cum eo in oratione, sic crastina die ejus meritis recepit linguæ officium. Denique non multo post tempore quidam cæcus, qui longo senectutis tempore lumine carebat oculorum, adducitur ad sanctum Virum; qui saliva oris sui ejus tangens oculos & sacrati olei liquore perungens, invocato Christi nomine, pristinum ei restituit oculorum lumen.

[5] [& moribundum.] Deinde tempore aliquo transacto, accidit, ut quidam ex suis Fratribus tam gravatus esset infirmitate, ut ultimo suspirio jam gravaretur: ad cujus finem currunt Fratres, ut jam animam Domino commendarent & postea illum sepelirent. Cujus finis cum sancto Ernæo esset nuntiatus, ait: Dominus Fratrem illum potest reddere, ne nos ejus absentia & obedientia gravemur, sed ejus auxilio fruamur. Tu vero curre cito, & obedientia fraterna præcipe illi, ne nos absque præsentia nostra derelinquat. Cui Frater inquit: Nisi cito veneris, minime eum vivum reperies; quoniam nec ego vivum eum reperire spero. Cui sanctus Ernæus ait: Vade, & perfice quod tibi injunctum est; ego vero interdum, Domino annuente, cantabo Missam, & post peractum Officium subsequar te, ut communione Dominica eum confirmem. Fecit autem Vir Dei, ut prædixerat; & peracto Officio, Corporis & Sanguinis Domini communione eum confirmavit; & jam mutum atque subgultientem revocavit a funere, & pristinæ sanitati atque obedientiæ restituit. Qui multo post vivens tempore, hæc eadem nobis retulit k.

[6] [Clotario regi prædicit victoriam:] Tantam enim gratiam Dominus præfato sancto Ernæo contulit, & abundantiam donavit, ut (quod jam supra commemoratum est) regem Clotarium persequentem Chramnum filium suum suscipere meruit, & charitatem ibidem facere atque jejunium solvere persuasit; a quo tam ex rebus fisci, quam ex aliis bonis atque muneribus ditatus est ad construendum & immeliorandum eumdem locum. Ipse vero benedicens memoratum Clotarium Francorum regem, prophetavit ei victoriam super æmulos suos & super filium suum habere; quod & nutu Dei, meritis (ut credimus) ipsius factum esse haud dubium est. Reliqua autem signorum & virtutum ejus nonnulla, quæ Dominus, tam eo vivente quam post ejus obitum, suis meritis monstrare dignatus est, prolixitatem vitantes, hic inserere distulimus: manent autem acta ad laudem omnipotentis Dei, qui mirabilis est in Sanctis suis, & sanctus in omnibus operibus suis.

[7] Obiit autem sanctus Ernæus prædictus quinto Idus Augusti, [Obiit 9 Augusti non sine miraculis,] & condigne sepultus est in memorato vico, in ecclesia S. Georgii martyris l, quam ipse a novo construxerat, a monachis & condiscipulis atque a reliquis sacerdotibus non paucis, quibus etiam transitum ejus Dominus per visionem eadem nocte ostendit. Sed non obiit, antequam simul omnes convenirent, quibus Dominus ejus transitum voluit revelare. O quam venerandus est iste Sanctus, ad cujus transitum, eo non vocante, sed Domino revelante, tanta sacerdotum convenit turba, quæ eum cum hymnis & orationibus decenter atque condigne sepelivit! Venerunt etiam & multi religiosi viri ad ejus transitum, Domino revelante, inter quos cæci, dæmoniaci, & reliqui infirmi occurrerunt: ex quibus duo illuminati, & alii quatuor sunt sanati ejus meritis, videntibus cunctis qui eum ad sepeliendum deferebant.

[8] Ad cujus sepulchrum virtutes fiunt sæpissime, ejus condignis meritis & miracula: [quæ deinde ad tumulum perseverarunt.] ibi cæci illuminantur, dæmonia fugantur, claudi recipiunt gressum, surdi auditum, muti loquelam, & cetera, quæ longum est enumerare. De Sancto autem eo, in potestate sancti Domnoli, scilicet successoris sancti prædicti Innocentis, relinquitur cellula ipsa, de cujus sedis ecclesiæ jure erat. Qui vocatus a Fratribus sancti loci venit, & per electionem eorum unum ex eis ordinavit abbatem, [præstante Domino nostro Jesu Christo, qui trinus & unus regnat in æternum. Amen m.]

ANNOTATA.

a In hoc Ms. inter voces propriam & patriam redundabant hæ: partem hæreditatis &; quas auctoritate utriusque alterius manuscripti nostri & editionis Gononianæ expunximus.

b Celciacum, alia Mss. Celceyacum, vulgo Ceaulce, ad occidentem, seu corum potius, Cenomannicæ ditionis in decanatu Passagiensi, vernacule Doyenne de Passais, Normanniam versus, olim vicus fuit & castrum episcopale; sed seculo XIII funditus eversum, testibus Corvaiserio & Bondonneto in Historia episcoporum Cenomanensium, ubi de Joanne de Tanlay, episcopo 48.

c Uncinis inclusa desunt Mss. aliis, quæ eorum loco habent: in qua monachos &c.

d Psallentium pro cantu ecclesiastico vox est apud medii ævi scriptores frequentata. Vide Cangium in Glossario.

e Fuit Childebertus, rex Parisiensis, Clodomiro ac Theodorico, Clodovei primi filiis ac fratribus suis diu superstes; jam tamen a triennio mortuus, cum adversus Chramnum filium anno 560 movit Clotarius, monarcha tum Galliarum.

f Quæ hic seclusimus, desunt aliis Mss.

g Ita ex Mss. duobus textum correximus, qui in hoc Ms. talis erat: ut sic fessus tamquam oratione paulisper quiesceret.

h Lectaria sunt lecti apparatus, ut variis exemplis ostendit Cangius. In aliis nostris Mss. male legitur luctuaria pro lectaria; vel etiam forte pro lintuaria, quod barbare scribi potuerit pro tela quacumque linea & omni illius usu.

i Obedientiam olim & nunc monachi appellare consueverunt, quidquid ex officio aut eorum,quibus subsunt, jussu faciendum est. Suberat autem Erneus episcopo Cenomanensi.

k Hinc supra collegimus ætatem hujus biographi.

l Quæ fuerit ecclesia illa S. Georgii M., ignoratur; quia plures in Cenomania sunt. Corvaiserius divinat, illam fuisse, quæ nunc vocetur Saint George de Boutavant; ut quæ modo Celciaco sit minus remota, quam aliæ. Sed potest alia fuisse intra Celsiacum, quæ diu ante vicum illum perierit. Ut ut est; ibi mansisse non videtur corpus ejus; si de illo intelligenda sint, quæ in Gestis episcoporum Cenoman. apud Mabillonium, Analectorum tom. 3, pag. 272, narrantur in hæc verba: Ipse (Franco senior, de quo istic sermo est, & quem sedisse diximus alias ab anno 793 usque ad 816) etenim fecit ecclesiam a fundamento in villa sui episcopii, & in vico Canonico, qui vocatur Celsiacus, quam & in honore S. Petri consecravit; & in eam corpus beati Erinei confessoris collocavit, atque ejus sepulturam sapienter & more Romano ornavit. Enimverosi noster est iste beatus Erineus, indicatur hic ejus translatio aliqua; si non est, alium cedo synonymum, & quidem apud Cenomanos. Porro quo nunc tandem evaserint pignora tam pretiosa, nondum legi qui doceat.

m Istam clausulam ab homine neque theologo, neque primorum religionis suæ principiorum gnaro, adjectam fuisse posterius, eruitur ex aliis Mss. nostris, in quorum neutro reperitur.

* al. Erneus

* Gonon. comperta

* f. xenodochia

* pro pernoctante illo

DE SS. MARTYRIBUS CONSTANTINOPOLITANIS
GREGORIO SPATHARIO, JULIANO, MARCIANO, JOANNE, JACOBO, ALEXIO, DEMETRIO, LEONTIO, PHOTIO, PETRO, MARIA PATRICIA, AC DUOBUS ADOLESCENTULIS.

Anno DCCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gregorius Spatharius M. CPoli (S.)
Julianus M. CPoli (S.)
Marcianus M. CPoli (S.)
Joannes M. CPoli (S.)
Jacobus M. CPoli (S.)
Alexius M. CPoli (S.)
Demetrius M. CPoli (S.)
Leontius M. CPoli (S.)
Photius M. CPoli (S.)
Petrus M. CPoli (S.)
Maria Patricia M. CPoli (S.)
Duo adolescentuli MM. CPoli

AUCTORE J. P.

§ I. Sanctorum Martyrum numerus, elogium; alii tempore ab his distincti; dies passionis, uti & causa, quæ imago Christi Constantinopoli fuit.

[1] Apographum nostrum e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis exceptum, [Martyrum numerus] de quo infra, Græcis istorum Martyrum Actis hunc titulum præmittit: Μηνὶ Αὐγούστῳ η᾽. Ἄθλησις τῶν ἁγίων ἱερομαρτύρων τοῦ Χριστοῦ Γρηγορίου, Ἰουλιανοῦ, Μαρκιανοῦ, Ἰωάννου, Ἰακώβου, Ἀλεξίου, Δημητρίου, Λεοντίου, Φωτίου, Πέτρου, καὶ τῆς ἁγίας καὶ σεβασμιωτάτης Μαρίας τῆς πατρικίας, τῶν καὶ μαρτυρισάντων ἐν τοῖς χρόνοις Λέοντος τοῦ Ἰσαυροῦ διὰ τὴν ἐν τῇ Χαλκῇ πύλῃ εἰκόνα τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Id est: Mense Augusto (die) VIII. Certamen sanctorum Christi Martyrum Gregorii, Juliani, Marciani, Joannis, Jacobi, Alexii, Demetrii, Leontii, Photii, Petri, & sanctæ ac maxime venerandæ Mariæ patriciæ; qui temporibus Leonis Isauri propter imaginem Domini nostri Jesu Christi in porta Ænea, martyrium subiere. Petrus Lambecius in Commentariis de prædicta bibliotheca lib. 8, pag. 118 pro τῶν ἁγίων ἱερομαρτύρων habet τῶν ἁγίων ι᾽ μαρτύρων: id est, Sanctorum DECEM martyrum: in quem locum ibidem sic notat: Fuerunt enim decem Martyres, præter S. Mariam patriciam; quippe quæ re vera fuit undecima: quibus si adjungas duos Adolescentulos, jam habebis tredecim Martyrum manipulum.

[2] Quam vero ob causam juniores istos duos Christi Pugiles reliquis undecim adjungendos, [ex Græcis Actis] tametsi superius præteritos, censuerim, paucis eloquar. Acta superius memorata, & in varios a me inferius numeros dispertita, num. 21 nostrorum Martyrum undecim apparitionem referunt cum duobus Adolescentulis. Et num. 24 de eorum inventore, qui fuit Joseph vasorum custos, scribunt; Generosam martyrem Mariam supra omnes jacentem offendit; prope ipsam vero gloriosissimum Gregorium protospatharium; infra ipsos autem Sanctos reliquos cum duobus Adolescentulis. Cum igitur illæ duæ victimæ ibi memorentur cum aliis undecim; cur ab his eas secludam? Hæc itaque ratio me movit, ut in titulo superiore hosce duos Adolescentulos anonymos aliis undecim nominatis accenserem. Circa duos itaque istos ex dictis Actis suppleri possunt Fasti Græci, uti & circa S. Gregorium spatharium, in illis prætermissos; prout videre licet ex annuntiationibus, quas subdo.

[3] Menologium a Sirleto Latine redditum hac die IX sic loquitur: [suppletus pro Fastis Græcis] Natal. beatorum X Martyrum, qui propter sanctam imaginem salvatoris nostri Jesu Christi, in Aurea (imo Ærea) porta constitutam, martyrium passi sunt: quorum nomina hæc sunt: Julianus, Martianus, Joannes, Jacobus, Alexius, Demetrius, Photius, Petrus, Leontius, & Maria patricia. Omnes hi sub Leone imperatore impio, pro defensione sanctarum imaginum multas ærumnas perpessi, &, variis tormentis superatis, postremo gladio percussi, martyrio coronati sunt. In ecgraphis nostris e Menæis Mss. bibliothecæ Ambrosianæ habetur ἄθλησις τῶν ἁγίων δέκα Μαρτύρων. Certamen sanctorum decem Martyrum; sed nominantur tantum novem, omisso Martiano. Menæa magna Græcorum excusa non nisi decem etiam nominatim exprimunt; & primo quidem viris novem applaudunt hisce versiculis:

Ἐχθρὸν Θεοῦ κτείναντες ἄνδρες ἐννέα
Φίλοι γίνονται τῷ Θεῷ διὰ ξίφους.

Novem Viri hostem quando prosternunt Dei,
Amica fiunt turba per gladium Deo.

Deinde Mariæ patriciæ sic ibidem accinitur:

Ἐμοῦ τραχήλου, Σῶτερ, αἷμα προσδέχου,
Μαρία φησὶν, ὡς τὸ μύρον Μαρίας.

Dicit Maria: Sanguinem colli mei,
Alterius ut unguenta, Salvator, cape.

[4] [ac Martyrologio Romano:] Coluntur autem Martyres decem etiam in Ecclesia Latina, Martyrologio Romano ad hunc diem ita eos annuntiante: Constantinopoli sanctorum martyrum Juliani, Marciani, & aliorum octo; qui ob Salvatoris imaginem, quam in porta Ænea constituerant, impii Leonis imperatoris jussu, post multa tormenta gladio necati sunt. Quod ex supra dictis etiam suppleri potest. Vides, Mariam patriciam nominatim hic non exprimi; quæ tamen rectius a Græcis nominatur, quia præcipuas in Actis martyrii postea proferendis partes agit, & sola in illis nominatim laudatur diserte præ omnibus, si S. Gregorium spatharium excipias.

[5] [elogium:] Hisce juvat attexere elogium, quod e Menologio, jussu Basilii imperatoris collecto, Græce habetur ad calcem tomi primi hujus mensis Augusti, & Latine sic sonat: Eodem mense, die IX certamen sancti martyris Juliani, ac sociorum ejus. Hi, imperante Leone iconomacho, exstiterunt. Dum vero orthodoxi essent, Deumque timentes, ac sanctas imagines venerarentur, martyrium confecerunt. Eum quippe aversantem venerabilium imaginum adorationem, illasque igne comburentem ubi conspicarentur, dolor ac zelus illos invasit. Quando autem honorandam Christi imaginem in porta Ærea videbant eversam, dolorem corde pressum protulerunt in lucem, & spatharium, qui scalas ascenderat ad imaginem abolendam, comprehensum, & humi una cum scalis dejectum occiderunt. Qua re tyranno ad iram concitato, hi quidem numero multi statim gladio interempti sunt; (Quos inter erant etiam mulieres non paucæ, ac Maria patricia) illi vero custodiæ traditi, ac facies inusti, multis ærumnis toleratis, capitis truncationem sustinuere. Hæc ibi; sed observa, istius elogii conditorem, quando inter eos qui statim occisi sunt, ponit Mariam patriciam, ab Actis Martyrum nostrorum dissentire; quemadmodum planum fiet ex dicendis.

[6] Inter eos, qui post defensionem mox dictæ imaginis, [alii ob eamdem causam passi, sed diverso tempore.] Leonis jussu occisi fuere, alii ab aliis tempore, loco ac numero distinguuntur, secundum Acta. Nam num. 15 habemus ista: Hæc ubi intellexit tyrannus imperator, magno furore repletus, missis septingentis militibus gladio armatis, mandavit eos omnes comprehensos interfici, præter hosce (nostros utique de quibus hac die agimus) Sanctos. Unde milites comprehenderunt illos, & gladio interemerunt in eodem ipso loco portæ Æreæ: multique eadem illa die redimiti fuere corona martyrii: inter quos erant mulieres ac viri, sacerdotes ac levitæ, innuptæ ac moniales, præsides ac subditi: quorum numerum & nomina solus novit Dominus: neque enim tanta in nobis est facultas, ut numerum eorum inire possimus. Dum autem Martyres ad diem decimam nonam mensis Januarii ita cursum consummassent &c. Atque hi sunt Martyres anonymi, qui sine mora, & in flagrante, ut ita dicam, tyranni sævientis æstu interempti sunt. Mane vero, sicut ibidem leges, imperator sanctam martyrem Mariam una cum sancta, quæ sibi aderat, societate, arcessitam sic affatus est &c. Et infra num. 18, Martyres in Cynegio .. simul cum Maria interempti sunt die nona mensis Augusti. Hæc, sicut jam indicabam, non conveniunt cum elogio superiore, quod Mariam patriciam accensebat prioribus victimis, non postremis, sicut Acta diserte faciunt.

[7] In signando venerationis publicæ nostrorum Martyrum die IX hujus conveniunt tabulæ sacræ Græcorum, [Dies cultus.] ac Martyrologium Romanum; a quibus discrepat annuntiatio seu titulus Actorum ecgrapho prænotatus; in quo ponitur μηνὶ Αὐγούστῳ η᾽, mense Augusto VIII (die) sicut ante dictum num. 1; quem diem etiam legit Lambecius, de quo infra. In ipsorum autem Actorum contextu diserte ac distincte dicitur martyrium contigisse μηνὶ Αὐγούστῳ ἐννάτῃ, nona mensis Augusti. An ergo in dicto titulo pro littera η᾽ substitui debet θ᾽, qualis notatur in Basiliano citato? An in loco vel provincia, in qua vixit dictorum Actorum auctor, anticipata fuit dies cultus nostrorum Sanctorum propter concursum alicujus solennitatis vel venerationis publicæ Sancti alterius ad diem nonam Augusti? Quidquid sit; nos, more nobis usitato, cum Martyrologio Romano sacros hosce Pugiles damus hac die IX Augusti. Factum Martyrum pro defensione sacræ imaginis Christi servatoris in porta Ænea expositæ aliunde illustremus ac confirmemus, ansam videlicet eorum sacri certaminis, & Actorum basim.

[8] Narrat illud Actorum conditor infra num. 14: [Factum Martyrum] Sancta martyr Maria .. una cum S. Gregorio, qui protospatharius erat, ac cum reliquis Sanctis sibi in socios assumptis .., accessit ad Æream portam, & confractis scalis, spatharium imaginis destructorem humi dejectum distraxerunt atque interfecerunt. S. Gregorius PP. II in epistola prima ad Leonem Isaurum data, & occasione concilii Nicæni secundi apud Labbeum edita tom. 7 Conciliorum, sic alloquitur ipsum in rem nostram col. 19: Cum (reges Occidentis) didicerunt, certioresque sunt facti, te Jovinum spatharocandidatum ad Chalcopratia misisse ad evertendum & confrigendum Salvatorem, qui appellatur Antiphonetæ, ubi & miracula multa fiunt, inventæ sunt illic mulieres zelo succensæ, & illarum æmulæ, quæ unguenta ferebant; quæ spatharocandidatum orarunt: Ne, obsecramus, ne hoc facias, aiebant. Ille vero preces earum non admittens, erecta scala conscendit: cumque ter securi faciem imaginis Salvatoris percussisset, hoc videntes Mulieres, & iniquum illud facinus non ferentes, attracta scala fustibus concisum illic necarunt.

[9] [pro defensione imaginis Christi] Tum tu mali æmulator missis satellitibus mulieres nescio quot illic occidisti, adstantibus utilibus viris Romanis, & ex Francia, ex Vandalis, ex Mauritania, ex Gotthia, &, ut generatim dicam, ex toto interiori Occidente. Cum autem advenissent, & in suis regionibus singuli juvenilia tua pueriliaque facta narrassent, tunc projecta laurata tua conculcarunt, & faciem tuam conciderunt &c. Ne quis vero hæreat ad laurata tua, quod ex Græco τὰ λαυράτα σου, sic interpres; Cangius in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ græcitatis, ad vocem λαύρατον, laureata, inquit, imago imperatorum, uti appellatur a Lactantio lib. de Mortibus persecutorum num. 25, quæ post eorum inaugurationes deferebatur in provincias. Consuli etiam potest notatio apud Labbeum loco citato col. 23. Spatharocandidatus, de quo superius, dignitatem fuisse supra dignitatem spatharii, cui utique candidati dignitas fuerit adjuncta, invenies in laudati collectore Glossarii. Quales vero fuerint spatharii, dicam in Annotatis ad cap. 1 Actorum lit. k. Dignitas candidati palatina æque ac militaris memoratur apud indicatum collectorem in Glossario ad scriptores mediæ & infirmæ latinitatis; qui etiam videri potest in Glossario Græco supra citato. His breviter observatis, redeamus ad priora. Præter ea, quæ ad illustrandam ac confirmandam historiam superiorem protuli, transcribere huc placet alium quemdam locum; quia in eo notantur adjuncta nonnulla, quæ in superiore præterita sunt.

[10] [confirmatur] Inter Analecta Græca Lutetiæ Parisiorum anno 1688 edita, habetur a pag. 396 Vita S. Stephani Junioris monachi & martyris sub Constantino Copronymo; quæ post annum 42 a martyrio elapsum conscripta est, secundum ea, quæ ibidem leguntur pag. 399. E Vita itaque ista delibo hæc, quæ a pag. 414 occasione Anastasii, pseudo-patriarchæ Constantinopolitani (de quo in Actis nostrorum Martyrum cap. 2, num. 11) sic referuntur: Impius Anastasius impietatis manu pontificatum occupavit vi militum, non suffragio divinæ pietatis: qui quidem omnia ad ecclesiam pertinentia imperatoriis ædibus tradidit. Tum tyrannus (Leo Isaurus) libera potestate prodendæ hæresis accepta, illico sanctam & dominicam Christi Dei nostri imaginem, quæ supra imperatoria atria collocata, ob effigiem sancta Ænea dicebatur, dejicere & igni tradere tentavit; quod quidem peregit. Et paucis interjectis de mulierum fortitudine ac spatharii morte; Post hæc, ad patriarchicam domum statim properantes, impium Anastasium lapidibus petunt, aientes: Impurissimum caput, & veritatis hostis, ergone idcirco sacerdotium invasisti, ut sancta & sacra anathemata sive donaria everterentur? Hanc de se victoriam non ferens profanus, a conspectu piarum mulierum aufugit, & ad tyrannum confugiens, ei autor fuit, ut sanctas illas mulieres ferro interimeret; quod quidem factum est.

[11] Porta igitur Ænea, & imago Christi Domini eidem superimposita, [& illustratur.] ad atria imperatoris pertinebat; de qua collegit varia Cangius CPolis Christianæ lib. 2, pag. 116. Pagius ad annum 730, num. 5 observat, modo Chalcopratianam, modo Æream aut Æneam, modo Antiphoneten (quasi sponsorem ac fidejussorem dicas) nuncupatam fuisse. Combefisius in tomo, qui inscribitur Historia hæresis Monothelitarum, col. 611 edidit de ea Narrationem Græco-Latinam. Nominis etymon dat Zonaras in Annalibus anno 1687 Lutetiæ Parisiorum editis, lib. 14, pag. 62 memorans palatii Chalcostegum, quæ nunc, ait, Chalce appellatur (ab æreo tecto nomen id factum est) & carceris usum præbet. Codinus in Excerptis de Originibus Constantinopolitanis, ibid. anno 1655 vulgatus, pag. 40 varia de laudata jam imagine suggerit memoratu digna, In Chalce, inquiens, statuam æream Domini nostri Jesu Christi erexerat Constantinus magnus. Leo autem pater Caballini sive Constantini Copronymi eam evertit. Quæ hodieque (seculo nimirum XII) illic visitur musivi operis imago Dei, posita fuit ab Irene Atheniensi. Prima autem illa ærea statua annos quadringentos & quindecim (secundum Papebrochium in Commentario prævio S. Theodosiæ infra memorando, num. 1 non tam diu) ibi stetit; cujus virtute mulier, sanguinis profluvio laborans, sanata fuit, & multa alia facta fuerunt miracula. Citata superius Narratio Græco-Latina col. 614 de Constantino magno loquens, sic memorat: Porro magna hac urbe media columnis quatuor suffultum atrium fornice in orbem fastigiata construxit, contegens æreis tegulis, eoque signum victricis crucis deponi jussit: ad cujus figuræ Dominicæ venerandam imaginem, partem orientalem effingens, a fidelibus universis spectandam ac adorandam erexit. Ex tunc vero, hactenusque sacratissima ejusmodi figura clara ac celebris fuit, gloriam habens a miraculis ac sanitatibus, universaque veneratione colentibus. Unius itaque e multis illis maximisque miraculis, ad eorum, qui lecturi sunt, utilitatem, atque ad certam eis faciendam fidem, hic loci contexturus sum narrationem &c.

§ II. Præcipuæ in dictæ imaginis propugnatione partes cui adscribendæ.

[Rationes proferuntur,] Huic controversiæ ansam præbent ea, quæ jam pridem apud nos dicta sunt tom. VII Maii, ad diem XXIX, de S. Theodosia sanctimoniali & martyre Constantinopolitana; ubi in Commentario prævio pag. 66 martyrii, quod perpessa fuerit, causa attribuitur defensioni sæpe jam designatæ imaginis Christi Domini in porta Ærea collocatæ, & ab impio Leone Isauro aboleri jussæ. Inter mulieres autem, quæ hanc profanationem impedire sunt conatæ, spathario, ejusdem imperatoris in isto scelere administro, e scala in terram devoluto ac mortou, præcipuæ in ista scena partes dantur laudatæ S. Theodosiæ, tamquam aliarum feminarum duci & antesignanæ; secundum ibidem dicta num. 4; contra ac supra a nobis narratum est, & porro narrabitur in Actis huic nostro Commentario subjungendis, ubi S. Mariæ patriciæ illud factum potissimum adscribitur. Dispiciamus itaque hoc loco, huicne an isti Sanctæ, an utrique fortasse illud conveniat, proferendo utrimque rationes, quæ in hac controversia expendi mereantur.

[13] [quæ faciunt] Pro S. Theodosia facit 1o. elogium, quod e Synaxario Chiffletiano cum textu Synaxarii Claromontani collato dedimus ad dictum diem XXIX Maii, pag. 67: ibidem enim, spathario laudatam imaginem amoliri satagente, narrantur ista: Continuo S. Theodosia, aliæque piæ mulieres arripuere scalas, & dejectum in terras spatharium neci dederunt, incurrentesque in patriarchium, Anastasium pseudo-patriarcham cœperunt lapidare. 2o. Factum hic controversum commemorat sapientissimi & magni logothetæ domini Constantini Acropolitæ sermo in sanctam hosio-martyrem Theodosiam; de quo auctore, nec non de tempore, quo vixerit, plura dedit prænotatus Commentarius. Sermo autem ille, seu Encomium (sub isto enim postremo nomine gesta Sanctæ ac martyrium dedimus) Græco-Latine tomo citato a pag. 67 datur. 3o. Rem gestam, de qua hic disserimus, nervose confirmat Synaxarium e Menologio, jussu Basilii imperatoris collecto; cujus Julius mensis Græce apud nos excusus est ad calcem tomi 1 mensis ejusdem; unde pag. 694 ad diem XVIII laudati Synaxarii, sequens delibo elogium, ac Latine interpretor; cum alibi apud nos Latine illud exstare dicto mense, non noverim, & usui idem nobis futurum sit in expendendis nonnullis punctis præsentis disputationis.

[14] [ad defensionem] Sic ergo sonat: Certamen sanctæ martyris Theodosiæ. Sancta Christi martyr Theodosia, imperante Constantino Caballino, Constantinopoli in lucem prodiit, piorum parentum filia. Mortuo autem patre ejus ac matre, postquam omnes quæ sibi relictæ erant facultates suas dedisset pauperibus, in monasterium intravit, & monacha facta est. Dum vero Leo iconomachus imperium teneret, &, sanctissimo patriarcha Germano e solio expulso, sanctas imagines aboleret, Salvatoris nostri simulacrum, quod erat in Chalce, evertere etiam voluit: illudque edocta S. Theodosia una cum aliis mulieribus, & zelum divinum assumens, spatharium, qui scalam ascenderat, ut sanctam imaginem destrueret, dejectum contrivit, atque ad ædes patriarchæ digressa Anastasium hæreticum reprehendit. Tunc aliæ quidem mulieres capite truncatæ sunt; Theodosia autem fune tracta, cornu mactata est in Bovis embolis. De loco Bovis Constantinopoli, varia notantur in Commentario S. Theodosiæ (de quo memini superius) pag. 68, num. 12. Cum vero locus ille forum publicum fuerit Constantinopoli, & cum ἔμβολος inter alia significet rostrum navis, suspicor, hic ἐν τοῖς τοῦ βοὸς ἐμβόλοις, quod est in Græco, denotare rostra seu locum concionis in isto foro.

[15] [imaginis Christi CP.] Ceterum Theodosiam hanc esse eamdem cum S. Theodota, in Martyrologio Romano die XVII Julii signata, diximus in Prætermissis ad istum diem. Et quamquam Menologium a Sirleto Latine redditum, quod ibidem citavimus, nec virginem nec monialem fuisse indicet, & alio insuper mortis genere eam martyrium confecisse referat; suadent tamen alia, Theodosiam hanc a Theodota non distingui. Audiatur Menologium illud ad diem prædictum sic memorans: Eodem die sanctæ martyris Theodotæ. Hæc ex urbe Constantinopoli, cum ex facultatibus suis tres sanctas imagines fieri curasset, unam Christo Domino, alteram Dei Genitrici, tertiam S. Anastasiæ; reliquas opes pauperibus & orphanis distribuit: cumque post multam virtutis exercitationem beata Theodota cum multis aliis religiosis feminis pro sanctarum imaginum cultu servando laborarent, impii Leonis imp. jussu, gladio percussa, consummata est. Hæc vero si conferas cum Elogio S. Theodosiæ, quod Constantinus Acropolita conscripsit, in quo dicuntur ista cap. 1: Bona .. in pauperes distribuit omnia, tantum sibi dumtaxat ex eis reservans, quantum ad sacras imagines coëmendas necessarium fore arbitrabatur: ex quibus tres sibi præcipue comparavit, primam domini ac salvatoris nostri Jesu Christi, purissimæ Dei Parentis alteram; unam insuper sanctæ martyris Anastasiæ. Hæc, inquam, si conferas inter se, numquid uni, non autem duabus convenire dices, quæ ab utroque isto scriptore memorantur?

[16] Juvat interim hisce superaddere, quæ Otto Frisingensis in Chronico lib. 5 cap. 18, [S. Theodosiæ attribuendam.] occasione Leonis imperatoris sic tradit: Inter ceteros passa fuit virgo Christi Theodosia, cujus usque hodie maxima in urbe regia manet memoria & veneratio: in ecclesia enim sanctimonialium integro corpore humata servatur, omnibusque advenientibus tamquam cælestis medica, inter manus virginum deportata adhibetur, ac tamquam pro bono omine quoscumque culcando gravem se præbuerit, habetur. Quod & nuper dum Hierosolymitana expeditio sub Conrado Romanorum, Ludovico Francorum regibus ageretur, nos cum multis aliis experti fuimus. De verbis culcare, ac collocare, id est cubare, tractat Cangius in Glossario. Voluerit ergo hic Otto dicere, pro bono omine haberi, si Martyr gravem se præbuerit, quoties alicui superimposita fuerint sacra lipsana ejus. Atque hæc quidem sunt, quæ pro S. Theodosia faciunt.

[17] At nunc, quænam ejus facto incommodent, accipe. [Argumenta,] Pagius in Critica Baroniana ad annum 730, num. 6 varia eidem opponit, quæ ex ipso huc transcribo. Observat itaque dejectionis spatharii, qui imaginem Salvatoris amovebat, historiam eodem modo referri a Stephano diacono, & a Gregorio II in priori sua epistola, ut utramque narrationem conferenti manifestum fiet, adeoque Constantinum Acropolitam, magnum logothetam, in Encomio S. Theodosiæ sanctimonialis Constantinopolitanæ, quod circa annum MCCXCIV conscripsit (ante annum autem 1306) ut arbitratur Papebrochius ad diem XXIX mensis Maii, ubi illud recitat, non bene de re gesta edoctum fuisse. Tradit enim S. Theodosiam, mortuo patre, collocatam fuisse in monasterio, & cum Leo Isauricus bellum sacris imaginibus indixisset, unusque ex ejus spathariis Salvatoris nostri divinam effigiem dejicere aggressus esset, Theodosiam plures religiosas feminas, quæ mundum mundique ornamenta omnia a se removerant, socias sibi adjunxisse, & sancto quodam furore in hominem processisse, Theodosiam sorores ad id audendum excitasse, ipsamque primam omnium scalas arripuisse. “Qui igitur (subdit Constantinus) in scalarum summitate jam fere consistebat impius, sacram effigiem antequam corriperet, iis excussus, in profundum inferni corruit”.

[18] Et tamen tam Gregorius II, quam Stephanus diaconus generosum hoc facinus non sanctimonialibus, [quæ isti sententiœ] sed feminis & mulieribus, ut etiam textus Græcus utriusque habet, attribuunt, & rem gestam paulo aliter narrant: subjicitque Stephanus, easdem mulieres, postquam spatharium in terram projecerunt, ad patriarchicam domum properasse, & impium Anastasium lapidibus petiisse, ut mox vidimus. Cujus rei non meminit Constantinus. Quare videtur is adscripsisse Theodosiæ & ejus monialibus, quod a piis illis mulieribus gestum. Non dubium tamen quin Theodosia pro sacris imaginibus morti tradita fuerit cum sociabus. Constantinus enim varia miracula ad ejus invocationem patrata recitat, & Theodosiæ ac sociarum mentio ad diem XVIII Julii in Synaxariis a Papebrochio memoratis. Si tamen hæc vox γυναῖκες, id est, mulieres, qua tam Gregorius quam Stephanus diaconus utuntur, sumi posset pro sanctimonialibus, relatio facta a Constantino conciliari posset cum epistola Gregorii, & cum Vita S. Stephani Junioris. Sed non video, id fieri posse. Papebrochius, qui Theodosiæ & sociarum martyrium cum vulgari opinione, anno DCCXXVI consignat, ad diversum istum modum unam eamdemque rem narrandi, animum non advertit. Locum ex epistola 1 S. Gregorii dedimus supra num. 8; ex Stephano autem diacono, ibid. num. 10.

[19] [incommodant,] Ad difficultates autem a Pagio propositas respondeo 1o. Cur vocis γυναῖκες, a S. Gregorio PP. II, & a Stephano diacono adhibitæ significatio excludat mulieres Religiosas ac moniales, tametsi diserte ab utroque sic non expressas? Enimvero terminus mulieres æque convenit personis istius sexus monasticis, quam secularibus, sicut terminus viri tam monasticis, quam secularibus personis istius quadrat. Utriusque vero sexus personas distinctius & quasi gradatim determinat auctor noster anonymus, qui S. Mariæ patriciæ ac sociorum Acta litteris mandavit; nam inter eos, qui ad diem XIX Januarii memorantur martyrio affecti, erant mulieres ac viri sacerdotes ac levitæ, innuptæ ac moniales, præsides ac subditi; quorum numerum & nomina solus novit Dominus; uti ibidem habes num. 15. Audin' moniales? Cur ergo sub hoc termino includi non possit S. Theodosia monialis cum suis; cum isto altero mulieres non excludantur ab hoc significato? Adde, quod in Synaxario, e Menologio Basilii Porphyrogeniti jussu collecto seculo X, dicantur ista de S. Theodosia: Mortuo autem patre ejus ac matre, postquam omnes, quæ sibi relictæ erant, facultates suas dedisset pauperibus, in monasterium intravit, ac monacha facta est. Si igitur ex fide istius instrumenti monialis illa fuit; ad hæc, si ex ejusdem instrumenti relatione, sicut modo dixi, ingens illud pro defensione sacræ imaginis Christi Domini facinus ediderit; quis credat, eam solam & incomitatam a suis illud ausam; imo quis non censeat potius, esse prorsus verisimile, quod adfuerint mulieres aliæ, ejusdem videlicet, quale demum cumque id exstiterit, instituti moniales? Habes primum ad difficultatem Pagii responsum.

[20] [expenduntur.] Respondeo 2o. Ex iis, quæ sub initium hujus paragraphi pro S. Theodosia collegi, conficitur, eam sæpe dictæ historiæ imaginis annumerari. Tametsi vero altum de ea sit silentium in documentis circa sanctos nostros Martyres hodiernos allatis per decursum hujus Commentarii; in illis tamen clare & expreße ab ea non excluditur; quidquid rem gestam paulo aliter narrent Gregorius II, & Stephanus diaconus, sicut observabat supra Pagius: atque adeo ex dictis non video, satis evinci a Pagio, quod superius de Constantino inferebat, dicens: Quare videtur is adscripsisse Theodosiæ, & ejus monialibus, quod a piis illis mulieribus gestum. Modus enim unus & alter eamdem rem narrandi, paulo inter se diversi, cum levia rei sint accidentia, nihil mutant in rei substantia. Quod vero Pagius ibidem referebat ex Stephano, mulieres, postquam spatharium in terram projecerunt, ad patriarchicam domum properasse, & impium Anastasium lapidibus petiisse; cujus rei non meminit Constantinus; confirmantur saltem in substantia ex Synaxario Basilii imperatoris antea laudato, ubi quod hic de mulieribus, & Anastasio lapidibus ab eis impetito refertur, ibi de Theodosia, at modo mitiori sic narratur: Ad ædes patriarchæ digressa, Anastasium hæreticum reprehendit. Hoc autem factum non excludit illud.

[21] Respondeo 3o. Cum Acta S. Theodosiæ a Constantino conscripta, [An & quo pacto] cum Actis S. Mariæ patriciæ, quæ ab anonymo exarata sunt, aliisque monumentis, quæ circa eam protulimus, concilianda sint, quantum quidem, salva veritate, fieri poterit; videamus, quo pacto id effectum dare possimus. Fieri illud imprimis nequit, si dicamus, Mariæ ac Theodosiæ nomina convenire uni eidemque personæ, quæ binominis fuerit. Hoc enim dici neutiquam potest: nam duas illis indicari personas, evincunt characteres earum qui videntur diversi. Maria namque nobilissimis natalibus progenita secundum Acta ejus num. 5; Theodosia autem ex dictis supra num. 14, fuit piorum parentum filia. Hæc monialis, ibidem; de monastico Mariæ instituto, eadem Acta nihil, nihil alibi de eo memini litteris proditum. Mortis item adjuncta utriusque omnino differunt, uti perspicuum fiet illi, qui non gravatus fuerit ea, quæ habentur prædicto mox num. 14, uti & in Encomio S. Anastasiæ, cum allegatis Actis num. 18 & 19 conferre. Numquid hoc satis superque discriminis unam inter atque aliam Martyrem? Cum itaque hac via aditus nobis non pateat ad componendam controversiam, qua de hic agitur, & ad Acta utriusque concilianda inter se; dispiciamus, an alia id succedere possit.

[22] Respondeo itaque 4o. Cum nostræ sint partes Sanctorum Actis patrocinari, [sententia hæc utraque componi possit.] ubi vel rima se aperit ad hoc faciendum idonea; non adstipulor Pagio dicenti, Constantinum in Actis sanctæ Theodosiæ non bene de re gesta edoctum fuisse; nec placet illud: Videtur is adscripsisse Theodosiæ, & ejus monialibus, quod a piis illis mulieribus gestum. Quid enim hoc est aliud, quam magnam Encomii, a Constantino de Sancta conscripti, partem reprobare tamquam spuriam ac supposititiam. Quod & durum dictu videtur, & non esse faciendum sine urgente necessitate. Verum quidem est, auctorem istum diu post Sanctæ tempora exarasse Encomium ejus; sed an ideo erroris macula statim ei inurenda, & an non supponendum potius, ipsum in anterioribus reperisse documentis ea quæ narrat? Exstitisse autem alia ante ipsum documenta, constat ex supra dictis. Quid si ergo dicamus, in famosa illa imaginis Christi Domini propugnatione (quoniam in ea hujus controversiæ cardo vertitur) utramque sanctam martyrem, Mariam videlicet patriciam, ac Theodosiam seu Theodotam, præcipuas egisse partes, utramque evertisse scalas, utramque spatharium, impiissimi Leonis imperatoris in exsequenda profanatione administrum, ex eis dejecisse; utramque denique martyrio coronatam? Hoc pacto sua Actis S. Mariæ stabit auctoritas, & Encomio S. Theodosiæ sua, evanescetque difficultas a Pagio mota. Habes, lector, nostras circa præsentem controversiam conjecturas, quas tamquam tales tantisper proponimus eruditis; donec meliora nos docuerint, non gravate sed gratanter illa amplexuros.

§ III. Annus martyrii; aliorum in illo figendo parachronismi; Acta; Sanctorum apparitio & inventio.

[Anno æræ vulgaris 730] Sanctorum nostrorum martyrium accidit anno Christi 730. Assertum sic probo. Acta nostra num. 13 hæc memorant: Imperator in tribunalio novemdecim accubitorum, silentium celebravit, & advocatum sanctissimum patriarcham a recta fide avertere conatur. At generosus Christi pugil Germanus consurgens, & in medio omnium stans, pallium suum tradidit, dicens &c. Quibus subjungitur factum de imagine Salvatoris. Apud Theophanem in Chronographia pag. 342 editionis Parisinæ anni 1655, qua utimur, hisce temporis characteribus abdicatio episcopatus a S. Germano in obsequium fidei facta circumscribitur: Die septima (legendum decima septima monuimus in Historia chronologica de Patriarchis Constantinopolitanis ante tomum 1 Augusti, pag. 92 *) mensis Januarii, Indictione decima tertia, feria hebdomadis tertia (Petavio in notis ad Nicephorum pag. 82, feria VII, aut certe Januarii III) irreligiosus Leo silentium (de quo infra in Annotatis ad cap. 2 lit. o) contra sanctas venerandasque imagines in novemdecim accubitorum tribunalio celebravit, Germano sanctissimo patriarcha advocato.. At fortis Christi servus abominando Leonis consilio nequaquam cedens … episcopatu sese abdicavit. Habemus hic annum æræ vulgaris 730, quocum concurrit Indictio decima tertia.

[24] [martyrium esse innectendum probatur,] Laudatus Theophanes ibidem subdit ista: Die autem septima (imo XXII, ex dictis apud nos die III Maii, pag. 158, num. 19; & in citata Historia pag. * 93, num. 534) ejusdem mensis Januarii, Anastasium, falsi nominis virum, ipsius beati Germani discipulum & concellaneum, in ejus locum suffecerunt. Habemus hic iterum Indictionem XIII, ac proin annum Christi 730: de quo consuli etiam potest Pagius in Critica Baroniana ad annos 726 & 730. His adde, quæ supra num. 6 diximus de duplici Martyrum classe, qui ob defensionem imaginis Salvatoris partim mense Januario, partim IX Augusti fuere occisi; utrique tamen eodem anno 730, sicut ex præmissis liquet.

[25] [ac nonnulla indidem] Atque hinc sequentia fluunt corollaria. Sequitur quippe 1o. ut utraque S. Gregorii PP. II epistola, ad Leonem Isaurum data, & apud Labbeum tom. 7 Conciliorum, col. 7 & sequentibus, nec non apud Baronium ad annum 726 relata, sed anno non suo, nimirum 726 illigata, anno 730 restituenda sit. Nam in epistola prima narratur, quidnam præstiterint mulieres pro defensione sæpius jam allegatæ imaginis, prout liquet ex iis, quæ in antecessum recitavimus num. 8; quæ utique contigere anno 730, sicut e superioribus patet. Ad hæc, factum istarum mulierum non evenit, nisi postquam S. Germanus episcopatu sese abdicasset, in eumque intrusus esset impius Anastasius. De abdicatione S. Germani paullo ante memini; de subrogatione Anastasii actum num. 10. Præterea Pagius ad annum 726, num. 3, quod utraque epistola fuerit scripta post S. Germani e sede Constantinopolitana expulsionem, observat ex earum lectione constare. Is vero usque ad mensem Januarium anni 730 eidem præfuit. Epistola ergo utraque ab anno Christi 726 removenda, & anno 730 restituenda est. Sequitur 2o, ut Martyrum nostrorum laurea, pro sacræ Salvatoris nostri imaginis propugnatione obtenta, ab anno 726, cui eam Eminentissimus Annalium ecclesiasticorum conditor innectit, ad annum 730 removenda sit. Sequitur 3o, ut eadem temporis emendatio adhibenda sit in Commentario, qui Elogio S. Theodosiæ sanctimonialis ac martyris Constantinopolitanæ prævius est apud nos tom. VII Maii, die XXIX, pag. 66. An vero illa partem aliquam, & quidem, sicut ibidem invenies num. 4, præcipuam habuerit inter Pugiles, propter laudatam imaginem occisos, examinavimus superius paragrapho secundo.

[26] Sequitur 4o, ut confundenda non sint, quæ duobus diversis imperii sui annis Leo Isaurus egit adversus sanctas imagines. [deducuntur consectaria,] Rem exponit ac probat Pagius ad annum 726, num. 7; ubi ea, quæ Baronius a num. 5 ad 9 uno tractu illigat eidem isti anno quæ ad diversos spectant, ita suis temporibus restituit: Tam Metaphrastes, quam Stephanus Diaconus in Vita S. Stephani Junioris, postquam narrarunt Leonem imperatorem anno imperii sui decimo sacras imagines persequi cœpisse, una serie recitant, quæ postea anno imperii ejus decimo, Christi scilicet DCCXXX, in eadem causa egit imperator; aiuntque S. Germanum, episcopum Constantinopolitanum, cum id rescivisset, ei mandasse, qui significarent, ab initio post Christi in cælos Assumptionem, imagines expressas esse; se pro illis libentissime moriturum; & qui Christi imaginem ignominia affecit, in illum, quem ea exhibet, injuriam rejicere. Tumque imperatorem satrapas in patriarchicam domum misisse. Quibus præcepit, ut cum pugnis & conviciis sanctum virum inde deturbarent. Sed nuntii illi a Germano ad imperatorem missi anno imperii ejus decimo tertio exeunte, Christique DCCXXX.

[27] Hoc autem anno post motam persecutionem accidit, [quibus aliorum parachronismi] quod Theophanes anno X imperii Leonis (pag. 340) refert: “Ab eo tempore inimicitias cum beato patriarcha Constantinop. imprudenter suscepit, omnes decessores suos imperatores, præsules, Christianosque populos, tamquam idololatras, ob sanctarum venerandarumque imaginum adorationem condemnans; cum ille præ nimia incredulitate atque rusticitate de respectivo earum cultu rationem ac sermonem minime capere valeret”. Quare quæcumque Baronius num. V ac tribus sequentibus, ex Theophane & auctore Vitæ S. Stephani Junioris, quem Damascenum arbitratur, habet, pertinent ad annum DCCXXX.

[28] A num. X ad XIV. Theophanes ubi anno X Leonis imp. de persecutione adversus sacras imagines sermonem instituit, [emendantur.] graviter labitur. Ait enim (pag. 339) “Populus urbis imperatricis ob novam istam doctrinam maximo dolore percitus, cum ipsum Leonem statuit invadere, tum multos ex imperatorio famulitio, qui Æreæ portæ Domini imaginem exturbaverant, neci dedit” & cetera, quæ Baronius num. X & XI ex Anastasii versione in medium adducit. Nam patrata hæc anno DCCXXX, auctore impio Anastasio, quem tunc imperator in locum S. Germani e sede Constantinopolitana expulsi subrogavit, ut eo anno num. 1 & seqq. ostendemus. At nos tam de hac re jam satis diximus, quam de sanctis mulieribus, impiam Christi imaginis in porta Ærea profanationem impedire conatis; Pagio hoc factum nec non quæstiones, quæ habitæ sunt de nobilibus quibusdam viris morti tandem traditis, quæ a Baronio num. XII & XIII recitantur, eidem Christi anno 730 recte innodante. Hæc, inquam, hactenus; quorum tum ea, quæ ad distinguenda tempora, & sapientissimum Annalium ecclesiasticorum parentem, qui modico annorum paucorum diverticulo a vera chronologia aberrat, in viam reducendum, notavit Pagius; tum ea, quæ nos supra fiximus, maxime conducent, ut, quæ in Actis nostrorum Martyrum commixta & confusa sunt, suis quæque temporibus accommodentur. Sed nunc Acta ista nos vocant.

[29] [Acta expenduntur.] Eorum auctor quodnam habuerit nomen, quodnam vitæ professus fuerit institutum, nullibi exprimit in decursu suæ narrationis. Tametsi autem ibidem etiam non determinet tempus, quo vixit, vel quo animum ad scribendum appulit; non scripsisse tamen ante annum æræ vulgaris 870, conficitur ex apparitione atque inventione sanctorum Martyrum nostrorum; de qua paullo post. Consonat in multis cum S. Theophane; unde colligimus, hunc ei præ manibus fuisse. Porro res, quas narrat, nimis confuse, non servato ordine temporis, sicut modo significabam, illustrare conabimur in Annotatis. Laudem meretur, quod ab episodiis ac longis parergis abstineat, in quibus adeo profuse liberales solent esse Græci, qui Acta Martyrum conscribunt. Exemplar Græcorum, quod latinitate donamus, transcriptum est e codice bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis; de quo plura indicavi die VIII hujus mensis in Commentario prævio S. Myronis ep. & conf., num. 8. In laudato itaque codice a fol. 89, pag. 1, col. 1; usque ad fol. 98, pag. 1, col. 1, notatur Certamen sanctorum decem Martyrum (Vide quæ præmisimus supra num. 1) teste Petro Lambecio in Commentariis de dicta bibliotheca lib. 8, pag. 118. Monitum præterea velim lectorem, ad meas devenisse manus apographum non sine mendis; quæ corrigere conatus sum secundum rerum, quantum quidem mihi videbatur, exigentiam. Exemplar denique ipsum, uti in more positum nobis est, in capita, appositis eis titulis, ac numeros dispescui. Et hæc de Actis; de Sanctorum autem apparitione ac inventione accipe sequentia.

[30] [Ex terræ motu] Circa corporum Athletarum nostrorum inventionem, atque apparitionem eidem præviam, varios temporum characteres notavit auctor, quibus positis & admissis, deducimur in notionem, quando præterpropter illæ acciderint. Non accidisse autem ante episcopatum S. Ignatii patriarchæ Constantinopolitani, liquet ex iis, quæ narrat num. 20 & seqq. Præsul iste videtur S. Methodio suffectus anno 846, secundum dicta in Historia chronologica Patriarcharum istius urbis, quam citabam ante, pag. * 109: obiit autem anno 877; sicut ibidem habes pag. 112 *, postquam cathedræ Constantinopolitanæ duabus præfuisset vicibus; & prima quidem usque ad annum 857, cui injusta ejus depositio probabilius affigitur ibidem pag. 110 *; secunda vero ab anno 867, quo sedi suæ restitutum putavimus pag. 111 *. Apparitionem autem illam non accidisse tunc, quando prima vice sedit S. Ignatius, sed secunda, illud argumento est, quod gravissimus terræ motus laudato patriarchæ ansam dederit implorandi impensissime divinam opem, ut iræ suæ modum poneret Dominus; Basilio utique Macedone imperante, ex Actis infra num. 20. Contigit autem, sicut ibidem scribitur, ob multitudinem peccatorum nostrorum, ut vehementissimus tum temporis terræ motus fieret per dies quadraginta, qualis aliquando non fuit.. Ignatius autem Dei pontifex .. non cessavit noctu atque interdiu supplicationibus & precibus placare divinum numen. Et mox num. 21 subjungitur dicta apparitio. Basilius Macedo cœpit imperare anno 867; & mox de S. Ignatio sedi suæ restituendo cogitavit; scribente Niceta Paphlagone loco mox indicando col. 1226, Initio autem Indictionis primæ (fluxerat ea a Kalendis Septembribus anni 867) nono (imo octavo, ex textu Græco) Kal. Octobris Basilius, regia occupata, imperator est consalutatus …; posteroque die, quam renuntiatus erat imperator, Photium de throno deturbatum .. ejicit &c. Et Col. S. Ignatius tertia & vigesima Novembris .. ecclesiæ suæ throno restituitur.

[31] Nicetas Paphlago apud Labbeum tom. 8 Conciliorum in Vita S. Ignatii modo laudati, [Constantinopolitano] Col. , Terrificus, ait, plane, qui eadem tempestate (anno nimirum 869, prout infra dicetur) nono Januarii accidit terræ tremor, quo multa templa, plurimæ porticus, ædificiaque conciderunt. Hominum ac jumentorum tanta strages edita est, quanta verbis exprimi nullis potest. Quin & ipsum Sophiæ augustum Dei templum multis in partibus concussum, nisi cura singularis principum antevertisset, ruinæ periculum adiisset. Atque hæc ante synodum evenere, quæ fuit octava œcumenica, ac quarta Constantinopolitana, anno 869 & 870 adversus Photium habita; & notata apud Labbeum citatum, a col. 961. Habemus quidem hic terræ motum, ad rem ac tempus, de quibus sermonem instituimus, accommodatum; sed de duratione per dies quadraginta, nihil: quos tamen alibi expreße notatos offendo. Nam Symeon magister & logotheta, inter Historiæ Byzantinæ post Theophanem scriptores regiis typis Lutetiæ Parisiorum anno 1685 editos, in Annalibus pag. 454 sic scribit: Basilii imperatoris anno tertio, in die festo S. Polyeucti, ad dies quadraginta totidemque noctes, terræ motus factus est: cecideruntque multæ ecclesiæ, inter quas etiam sancta Deipara, quam Sigma vocant; adeo sane, ut omnes in ea divinas decantantes laudes communis ruina oppresserit.

[32] Et eodem tomo Georgius monachus in Vitis novorum imperatorum pag. 544, [figitur tempus,] Contigit, inquit, per diem S. Polyeucti terræ motus maximus, adeo ut quadraginta dierum spatio terra quateretur. Cecidit vero tunc ejus, quæ in foro est, statuæ globus: sanctissimæ quoque Dei Genitricis ecclesia, cui Sigma nomen, ita ut omnes ibi divinas decantantes laudes extincti sint. Annus Basilii imperatoris tertius concurrit cum anno Christi 869. De S. Polyeucto martyre Melitenæ in Armenia hic agitur; cum & templum Constantinopoli habuerit, & solenni admodum ritu apud Græcos celebretur die nona Januarii, prout diximus tom. 11 Februarii, ad diem XIII, pag. 650; atque eadem dies nona Januarii diserte notetur a Niceta Paphlagone supra laudato, etsi non expresso istius Sancti nomine.

[33] [quo contigere apparitio Martyrum ac inventio.] At nunc difficultas est in die, quo terribilis ille motus cessasse narratur a nostro martyriographo; quæ res uti & inventio corporum ac depositio secundum ea, quæ narrat num. 23 & 24, contigere mense Januario, die trigesima prima. Si enim motus ille cœperit die nona Januarii, ac desierit die XXXI ejusdem mensis, quomodo ab initio motus usque ad finem, invenies dies quadraginta? Sed dies ille ac plusculi inveniri possent, si dicto Polyeucto martyri substituere liceret alium synonymum Cæsariensem quem lego in Menæis magnis Græcorum excusis, in apographis nostris, quæ e Mss. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ excerpta sunt, ac in Menologio Basilii imperatoris apud Ughellum tom. 6 Italiæ sacræ Col. sub die XIX Decembris. Quia autem terrificus ille nono Januarii accidit terræ tremor, teste Niceta Paphlagone supra; quia item Basilii imperatoris anno tertio, ex Symeone citato; quia denique in festo S. Polyeucti, ex dictis; standum omnino censeo die IX Januarii anni 869 ad figendum initium terræ motus sæpe jam memorati, qui annus concurrit cum Indictione tertia, qua mense Octobris, die quinta, feria quarta concilium Constantinopolitanum fuit inchoatum, prout notatur Actione prima apud allegatum Labbeum col. 978. Sequitur itaque ex præmissis, ut is terræ motus duraverit usque ad diem XVIII Februarii. Si vero scriptor Actorum S. Polyeuctum Cæsariensem pro Melitenensi fortasse acceperit, & non ab hujus, sed ab illius festo cœperit numerare suos quadraginta dies motus, utputa a die XIX Decembris progrediendo ad XXXI Januarii; invenientur & illi quadraginta dies, & tres, qui excurrunt; quibus tamen neglectis, forte acceperit numerum rotundum. At Qualis qualis hæc conjectura eo saltem valet, ut medio isto difficultates istæ utcumque componantur. His prænotatis subjicio.

ACTA
Auctore anonymo, e codice Ms. bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensis, interprete Joanne Pinio.

Gregorius Spatharius M. CPoli (S.)
Julianus M. CPoli (S.)
Marcianus M. CPoli (S.)
Joannes M. CPoli (S.)
Jacobus M. CPoli (S.)
Alexius M. CPoli (S.)
Demetrius M. CPoli (S.)
Leontius M. CPoli (S.)
Photius M. CPoli (S.)
Petrus M. CPoli (S.)
Maria Patricia M. CPoli (S.)
Duo adolescentuli MM. CPoli

A. Anonymo.

CAPUT I.
Origo hæresis Iconoclastarum; nostri sub ea Martyres; Leo Isaurus.

Τοῦ τῆς πανυμνήτου καὶ παντούργου ζωαρχικῆς τριάδος ἑνὸς Χριστοῦ τοῦ ἀληθινοῦ Θεοῦ ἡμῶν, ἄνωθεν μὲν καὶ ἔξω χρόνου παντὸς, ἀπαθῶς καὶ ἀρεύστως ἐκ τῶν πατρικῶν ἐκλάμψαντος κόλπων, καὶ ἀδιαστάτως αὐτῷ συνυπάρχοντος καὶ ουμβασιλεύοντος (δι᾽ οὗ τὰ πάντα ἔκτισται τάτε ἀόρατα καὶ ὁρώμενα, οὐρανόν φημι, καὶ τὰ ἐντὸς τούτου, γῆν τε καὶ τὰ ἐν αὐτῇ) ἔσχατον δὲ πάντων ὥσπερ τινὰ βασιλέα ἰδίαις χερσὶ τὸν ἄνθρωπον πλάσαντος, καὶ τοῦτον τῇ ἰδίᾳ εἰκόνι μορφώσαντος, καὶ ψυχὴν νοερὰν τῷ θείῳ καὶ ζωοποιῷ αὐτοῦ ἐμφυσήματι ἐμπνεύσαντος, καὶ ζῶον αὐτὸν λογικὸν δείξαντος, καὶ ἐν τῷ παραδείσῳ τῆς τρυφῆς θέμενον, καὶ βασιλικῶς αὐτὸν δωροφορεῖσθαι κελεύσαντος, ἐπ᾽ ἐσχάτων τούτων τῶν ἡμερῶν κατελθόντος ἐκ τῶν οὐρανῶν, καὶ σαρκωθέντος ἐκ Πνεύματος ἁγίου καὶ Μαρίας τῆς παρθένου, ἵν᾽ ἡμᾶς λύσῃ τῶν τῆς ἁμαρτίας δεσμῶν, σταυρόν τε καὶ θάνατον διὰ τὴν ἡμῶν ὑπομείναντος σωτηρίαν, ἀνελθόντος εἰς τὸν οὐρανὸν σωματικῶς πρὸς τὸν αὐτου Πατέρα, ὃν οὐκ ἔλειπε τῇ θεότητι· καὶ τὴν ἡμῶν οὐρανώσαντος φύσιν καὶ συγκάθεδρον ταύτην ἀπεργασάμενου τῷ θρόνῳ τῷ πατρικῷ, δύναμίν τε τοῦ ἁγίου Πνεύματος τοῖς αὐτοῦ καταπέμψαντος μαθηταῖς, καὶ δι᾽ αὐτῶν πάντας εἰς τὴν αὐτοῦ προσκαλεσαμένου ἐπίγνωσιν, καὶ κληρονόμους τῆς αὐτοῦ βασιλείας ἡμᾶς ἀναδείξαντος.

[2] Τῶν δὲ εἰδωλικῶν μολυσμάτων καὶ βδελυγμάτων ἐκ μέσου γενομένων τῇ τοῦ ζωοποιοῦ σταυροῦ δυνάμει, ἐκκλησιῶν τε καὶ ἱερῶν θυσιαστηρίων ἀνοικοδομηθέντων, καὶ πάντων τῇ τοῦ Χριστοῦ καὶ Θεοῦ ἡμῶν ἐπωνυμίᾳ σεμνυνομένων, Χριστιανοὺς λέγω, ἐβασίλευσε διὰ πλῆθος ἁμαρτιῶν Λέων δυσσεβὴς, ἐκ μὲν τῆς Γερμανικίων χόρας καταγόμενος, τῇ δὲ ἀληθείᾳ ἐκ τῆς τῶν Ἰσαύρων ὁρμώμενος δυσσεβεστάτης αἱρέσεως. Ὑπὸ δὲ Ἰουστινιανοῦ τοῦ Ῥινοκοπημένου ἐν τῇ πρώτῃ αὐτου βασιλείᾳ μετοικίζεται σὺν τοῖς γονεῦσιν ἐν Μεσημβρίᾳ τῆς Θράκης. Ὄθεν ἐν τῇ δευτέρᾳ αὐτου βασιλείᾳ, φημὶ δὴ τοῦ Ἰουστινιανοῦ, ἐρχομένου αὐτοῦ μετὰ τῶν Βουλγάρων, ὑπήντησεν αὐτῷ μετὰ δώρων προβάτων φ᾽. Ὑπεραγασθεὶς οὖν ἐν τούτοις Ἰουστινιανὸς, πεποίηκεν αὐτὸν σπαθάριον, καὶ ἔσχεν αὐτὸν ἔκτοτε γνήσιον φίλον, καὶ σὺν αὐτῷ ἀπάραι πρὸς τὴν βασιλίδα πόλιν ἐκέλευσεν· πολλῶν τοίνυν μετὰ ταῦτα διαβαλλόντων αὐτὸν, ὡς τῆς βασιλείας ὀρεγόμενον, προφανῶς βλάψαι αὐτὸν Ἰουστινιανὸς οὐκ΄ ἤθελεν, πρὸς δέ τι ἔθνος, Ἀλανοὺς λεγόμενον, μετὰ χρημάτων ἔστειλεν, ἵν᾽ αὐτοὶ τοῦτον, εὐκαίρου προφάσεως εὑρισκομένης, ἀνάλωσιν. Εἰ καὶ τοῦτο τοῖς θείοις κρίμασιν οὐ συγκεχώρηται· ἐταμιεύσατο γὰρ τοῦτον θεία δίκη σκεῦος ὀργῆς, κατὰ τὸν μακάριον ἀπόστολον Παῦλον, ὡς πάλαι τὸν Φαραὼ τοῖς Ἰσραηλίταις γενέσθαι.

[3] Τοῦ τοίνυν θηριωνύμου καὶ προσότι μᾶλλον τὴν γνώμην ἔχοντος, κατὰ τῷ ἑξακισχιλιοστῷ διακοσιοστῷ ἐννάτῳ ἔτει τῆς τοῦ κόσμου, τοῦδε διακοσμήσεως εἴτο βυσυμπήξεως, τῆς δὲ τοῦ Θεοῦ λόγου ἐνσάρκου πρὸς ἡμᾶς αὐτοῦ παρουσίας, ἔτους ἑπτακοσιοστοῦ ἐννάτου, τὰ τῆς βασιλείας σκῆπρα κατέχοντος, τὰ μὲν πρῶτα αὐτοῦ ὕπουλός τις καὶ προσηνὴς ἐγεγόνει· μικροῦ δὲ χρόνου διἳππεύσαντος, τὰς τῆς πονηρᾶς αὐτοῦ καὶ κακογνώμου βουλῆς φληναφώδεις λέσχεις εἰς προῦπτον τέθεικεν ἅπασι, καὶ πρῶτον μὲν πειθὼ, ὅτι μᾶλλον τοὺς πλείονας ἐξαπατᾶν ᾤεστο. Ἐπ΄ ἂν δὲ τοῦ σκοποῦ ἀποσφαλέντα ἑαυτὸν ἑωράκει, ἄρας τὸ πλαστὸν καὶ ἐπίθετον χρῶμα, τοῖς πᾶσι προῦπτον ἑαυτὸν ἔξω πάσης χρηστολογίας ὄντα ὑπεδείκνυεν. Στήτω δὲ ἡμῖν μικρὸν τὸ τῆς ἱστορίας ἐπωφελὲς διήγημα, εἴγε πρὸς τὸ οπίσω τῆς ἱστορίας πάλιν δρομήσαιμι, καὶ σαφῆ ταύτην ποιήσαιμι. Τῷ ἑξακισχιλιοστῷ σιδ᾽ ἔτει τοῦ κόσμου, τῆς δὲ τοῦ Κυρίου καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ σαρκώσεως ψιδ᾽ ἔτει, τοῦ δὲ παρανομωτάτου βασιλέως ἕβδομον ἄγοντος ἔτος, ἧκέ τις Ἰουδαῖος, ὁρμώμενος ἀπὸ Λαοδικείας τῆς παραλίου Φοινίκης, καὶ εἰσελθὼν πρὸς Ἰζὶδ, τὸν τότε τῆς Συριάτιδος γαίης κρατοῦντα, ἐπηγγείλατο αὐτῷ, τεσσαράκοντα ἔτη κρατήσειν τῆς ἀρχῆς, εἰ τὰς ἐν ταῖς Χριστιανῶν ἐκκλησίαις ἐν πᾶσι τῇ ὑπ΄ αὐτὸν ἀρχῇ τιμωμένας σεπτὰς εἰκόνας καθέλοι.

[4] ᾧ ἐπιπεισθεὶς ἄθλιος καὶ ἀνόητος Ἰζίδ, δόγμα καθολικὸν ἐψηφίσατο κατὰ τῶν ἁγίων καὶ σεπτῶν εἰκόνων, ἀλλὰ τῇ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ χάριτι, καὶ ταῖς τῆς πανυμνήτου καὶ ἀφθόρου αὐτοῦ Μητρὸς πρεσβείαις, καὶ πάντων αὐτοῦ τῶν Ἁγίων, τῷ αὐτῷ ἔτει τέθνηκεν παμμίαρος Ἰζὶδ, [οὐκ] ἀκουσθῆναι φθάσαντος τοῖς πολλοῖς τοῦ ἀθέου καὶ σατανικοῦ αὐτοῦ δόγματος. Μεταλαβὼν δὲ ταύτης τῆς ἀλλοκότου καὶ δυσσεβοῦς πικρᾶς αἱρέσεως καὶ Λέων βασιλεύς, πολλῶν καὶ χαλεπῶν ἡμῖν κακῶν αἴτιος γέγονεν· εὑρὼν γὰρ ὁμόθυμον αὐτοῦ, Βησήρ τινα τοὔνομα, αἰχμάλωτον μὲν ἀπὸ Χριστιανῶν πρὸς τῇ Συρίᾳ γενόμενον, τῆς δὲ εἰς Χριστὸν τὸν ἀληθῆ Θεὸν ἡμῶν πίστεως ἀρνητὴν καὶ προδότην πέλοντα, καὶ προσποιωθέντα εἰς ἄκρον τοῖς τῶν Ἀράβων δόγμασιν, οὐ πρὸ πολλοῦ δὲ τοῦ χρόνου ἀπελευθερωθέντα τῆς ἐκείνων δουλείας. Καὶ πρὸς τὴν βασιλίδα γενόμενος, διάτε ῥώμην σώματος καὶ ὁμόνοιαν τῆς κακοδοξίας, ἐτιμήθη παρὰ τοῦ αὐτοῦ Λέοντος πατρίκιος, ὅστις καὶ βουληφόρος κάκιστος τοῦ τοιούτου κακοῦ αἴτιος γέγονε τῷ βασιλεῖ. Σύμφρων δὲ αὐτοῦ ἄτιμος καὶ ἁπάσης ἀκαθαρσίας ἀνάπλεως, καὶ συντρόφῳ ἀμαθίᾳ συζῶν, δίοπος Νακωλείας. Καὶ δὴ ὥσπερ τι νέφος ἐρητυθὲν ταῖς πάντων ἀκοαῖς διεβομβεῖτο τοῦτο τὸ πονηρότατον βούλημα καὶ ἐξηχεῖτο, οὐ μὴν δὲ πρὸς τοῦ κρατοῦντος τέως νενομοθέτητο.

[5] Καὶ οἱ μὲν πρὸς τὸ μαρτύριον (εἴγε καὶ ἀληθῶς τοῦτο δόξῃ εἶναι) παρώτρυνόν τε καὶ διεβουλεύοντο, τουτοισὶ τοῖς λόγοις ἑαυτοὺς ἐκπαιδεύοντες· ὧν ἡγεῖτο Μαρία ὄντως εὐγενεστάτη καὶ ὡραία τῷ κάλλει, καὶ βασιλικωτάτου γένους καταγομένη· ἧς τὸ κάλλος ἐρασθεὶς οὐράνιος βασιλεὺς νυμφεύεται ταύτην ἑαυτῷ τῷ Πνεύματι τῷ ἁγίῳ, Στῶμέν, φησι, γενναίως, ἀδελφοὶ, καὶ μὴ μολύνωμεν τὸν χιτῶνα τῆς πίστεως ἡμῶν· μηδεὶς ἡμῶν ὀκλάσῃ περὶ τὸ μαρτύριον· μὴ πλοῦτος ἔστω τινὶ φθειρόμενος τῆς τοῦ Χριστοῦ προτιμώμενος ἀγάπης, μὴ γονεῖς, μὴ τέκνα, μὴ φίλοι, μὴ δ᾽ αὐτῶν βασάνων ἐπιφορά. Λογιζώμεθα τοὺς τῶν ἁγίων μαρτύρων πόνους, καὶ τὴν τούτουν ἄχρι θανάτου ὑπομονὴν, καὶ διὰ τὴν τοῦ ποιήσαντος ἡμᾶς ἀγάπην καὶ διὰ τὴν βασιλείαν αὐτοῦ μὴ γενώμεθα ἐλάττους τούτων. Ζηλωταὶ τοίνυν τῆς αὐτῶν γενώμεθα γενναιότητος, καὶ μὴ μόνον αὐτοὺς μακαρίζωμεν, ἀλλὰ καὶ συγκληρονόμοι γενέσθαι σπεύσωμεν τῆς δόξης τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Τίς γὰρ καὶ βασιλείας ἐπιθυμῶν, οὐ πᾶσαν σπουδὴν ἐνδείκνυται πρὸς τὸ ταύτης ἐπιτυχεῖν; Ὄντως οὐδεὶς. γὰρ ταύτης μὲν πρὸς ἐπιθυμίαν ἔχων, καὶ ὅπως ἐπικρατὴς αὐτῆς γένηται μὴ σπεύδων, εἰς μάτην καθ᾽ ἑαυτὸν ἐννοεῖ καὶ διαλογίζεται· οὕτως καὶ ἡμεῖς, ἐὰν τοὺς τῶν ἁγίων μαρτύρων πόνους θαυμάζωμεν, αὐτῶν δὲ κοινωνοὶ γενέσθαι μὴ σπεύσωμεν, ὅμοιοί ἐσμεν τοῦ τὴν λαμπρότητα μὲν τοῦ ἡλίου θαυμάζοντος, αὐτὸν δὲ τοῦτον τοῖς ὀφθαλμοῖς μύσαντα, τὸ τούτου φάος μὴ καθορῶντος δι᾽ οἰκείαν νωθρότητα.

[6] Οὕτως τοίνυν ἑαυτοὺς οἱ πάντες προθυμοποιησάμενοι, ἕκαστος, ὡς εἶχεν δυνάμεως, τὸν Θεὸν καθικέτευον, δοῦναι αὐτοῖς καρτερίαν καὶ ὑπομονὴν, τοῦ γενναίως τὸν δυσσεβῆ ἀνταγωνίσασθαι, ὄπως νίκην ἀράμενοι, τελέως αὐτὸν καταισχύνωσι, Μὴ δὸς λέγοντες, Κύριε, τὴν κληρονομίαν σου εἰς ὄνειδος, καὶ μὴ ἐπιχαρείησαν οἱ ἐχθραίνοντες ἡμῖν. Ἄλαλα γενηθήτω τὰ χείλη τὰ δόλια, τὰ λαλοῦντα κατά σου τοῦ Θεοῦ ἀδικίαν· μήποτε εἴπωσιν, Ποῦ ἔστιν Θεὸς αὐτῶν; Εἰσελθέτω ἐνώπιόν σου στεναγμὸς τῶν δούλων σου, κατὰ τὴν μεγάλην σου εὐσπλαγχνίαν· ἡμεῖς γὰρ λαός σου, καὶ πρόβατα νομῆς σου, καὶ ἕνεκα σοῦ θανατούμεθα τοῦ Θεοῦ ἡμῶν ὅλην τὴν ἡμέραν· σὺ γὰρ εἶ Θεὸς ἡμῶν, καὶ ἡμεῖς λαός σου, καὶ πλήν σου, ἄλλον οὐκ οἴδαμην· καὶ σοὶ τὴν δόξαν καὶ εὐχαριστίαν ἀναπέμπομεν σὺν τῷ Πατέρι, καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι εἰς τοὺς αἰῶνας, ἀμήν. Οὕτως τοίνυν πάντων λιπαρούντων καὶ ποτνιωμὲνων, ἐν ἑτοιμασίᾳ εἶναι τοῦ τοιούτου ἀγῶνος ἑαυτοὺς διεκελεύοντο· ἔτι γὰρ καραδοκοῦντες οἱ πάντες ἦσαν τὶ τὸ ἀποβησόμενον, καθὰ καὶ ἀνωτέρῳ εἴρηται, μὴ ὑποπτεύοντες, ἀληθὴς τοῦτο εἶναι. Οἱ δὲ λοιποὶ ὅσοιπερ τῇ δειλίᾳ ἐκεκράτηντο, ἐσκίδναντο τῇδε κᾀκεῖσε, περιαθρήσοντες κώμας καὶ νησους, χηραμούς τε καὶ ἀγχιάλους καὶ χιὰς, καὶ εἴτι ἕτερον ὑπενόουν καταφυγῆς σωτήριον τόπον. Καὶ τί δεῖ τὰ πλείω λέγειν; Ἐπ᾽ ἴσης τοῖς πᾶσιν ἀμφιλύκη τίς παρῆν, ἀμυχούσης τῆς πονηρᾶς ταύτης αἱρέσεως, ὥσπέρ τινος ἀμυχῆς.

[7] Τῷ τοίνυν ἐννάτῳ ἔτει τῆς αὐτοῦ βασιλείας ἤρξατο Λέων βασιλεὺς τῆς κατὰ τῶν ἁγίων καὶ σεπτῶν εἰκόνων καθαιρέσεως λόγον ποιεῖσθαι. Καὶ μαθων τοῦτο ἐν ἁγίοις Γρηγόριος τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης Πάπας, τοὺς φόρους τῆς Ἰταλίας καὶ Ῥώμης ἐκώλυσε, γράψας καὶ ἐπιστολὴν δογματικὴν πρὸς Λέοντα μὴ δεῖν βασιλέα περὶ πίστεως λόγον ποιεῖσθαι, καὶ καινοτομεῖν ἀρχαῖα δόγματα τῆς ἐκκλησίας, τὰ ὑπὸ τῶν ἁγίων πατέρων καὶ διδασκάλων δογματισθέντα. Τοῦ δὲ ᾧδε κοτέοντος εὖχος ὅσον τὴν ἀνὰ πᾶσαν οἰκουμένην φᾶσθαι ἔχειν, οὐκ ἰσχύω ὡς βρότειος ἐξειπεῖν. Συνέβη δὲ καί τι σημεῖον φοβερώτατον πάνυ κατ᾽ οἰκρνομίαν Θεοῦ γενέσθαι ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις, τὴν κακόθυμον αὐτοῦ καὶ μανιώδη διελέγχον ἄνοιαν (εἰ καὶ οὗτος τῇ πολλῇ ἀνοίᾳ περικρατούμενος εἰς συναίσθησιν ἐλθεῖν οὐκ ἤθελεν) Ὥρᾳ γὰρ θέρους Ἰνδικτιῶνος θ᾽ ἀτμὶς ὥσπερ ἐκ καμίνου πυρὸς ἀνέβρασεν ἀναμέσον Θήρας καὶ Θηρασίας τῶν νήσων, ἐκ τοῦ βυθοῦ τῆς θαλάσσης, ἐπὶ ἡμέρας ἱκανάς· ὅθεν κατὰ βραχὺ παχυνομένη καὶ ἀπολιθουμένη ἀτμὶς ἐκείνη τῇ ἐκκαύσει τῆς πυρώδους ἀναθυμιάσεως, ὅλος καπνὸς καὶ ἀὴρ πυροφανὴς ἐδείκνυτο, τῇ τε παχύτητι τῆς γεώδους οὐσίας, πετροκισσήρους μεγάλους, ὥσπερ λίθους τινὰς, ἀναπέμψαι καθ᾽ ὅλης τῆς μικρᾶς Ἀσίας, καὶ Λέσβου, καὶ Ἀβύδου, καὶ τῆς πρὸς θάλασσαν Μακεδονίας, ὡς ἅπαν τὸ πρόσωπον τῆς θαλάττης ταύτης κισσήρων ἐπιπολαζόντων γέμειν. Μέσον δὲ τοῦ τηλικούτου πυρὸς, νῆσος ἀπογεωθεῖσα τῇ λεγομένῃ ἱερᾷ νήσῳ συνήφθη μήπω τὸ πρὶν οὔσα.

[8] Ἀλλ᾽ ὡς αἱ προῤῥηθεῖσαι Θήρα καὶ Θερασία ποτὲ ἐξεβράσθησαν, οὕτω καὶ αὐτὴ νῦν ἐπὶ τῶν χρόνων τοῦ ἀλιτηρίου καὶ θεομάχου Λέοντος, ὃς τὴν κατ᾽ αὐτοῦ θείαν ὀργὴν ὑπὲρ ἑαυτοῦ λογισάμενος, ἀναιδέστερον τὸν κατὰ τῶν ἁγίων καὶ σεπτῶν εἰκόνων ἀνήγειρε πόλεμον, σύμμαχον ἔχων Βησὴρ τὸν ἀρνησίθεον, καὶ τῆς ἴσης ἀλογίας ἐφάμιλλον. Ἀμφότεροι γὰρ ἀπαιδευσίας ἦσαν ἔμπλεοι καὶ πάσης ἀμαθίας, ἐξ ἧς καὶ τὰ πολλὰ τῶν κακῶν ἔρχεται. Ὅθεν ἐν πρώτοις μεταπεμψάμενος τύραννος εἰς τὰ βασίλεια Γερμανὸν τὸν μακαριώτατον πατριάρχην Κωνσταντινουπόλεως, ἐπεχείρει θωπευτικοῖς αὐτὸν λόγοις δελεάζειν, οἰόμενος πείθειν αὐτὸν πρὸς τὴν αὐτοῦ βούλησιν. Καί φησι πρὸς αὐτόν· Τίσι παραδόσεσι πειθόμενοι ὅροις οἱ πρὸ ἡμῶν τὰ τῆς βασιλείας κατέχοντες σκῆπτρα, τὴν τῶν εἰκόνων στηλογραφίαν ἐνομοθέτησαν ἐνχαράττεσθαι; Οἶμαι ὡς οἱ ταῦτα νομοθετήσαντες, τῶν εἰδωλολατρῶν εἰσιν ὁμόφρονες· καὶ γὰρ ἐν οὐδενὶ τῶν παλαιῶν τι τοιοῦτον εὕρομεν. Διὸ παραινῶ τὴν σὴν πατρότητα, παύσασθαι τῆς αὐτῶν προσκυνήσεως, καὶ πᾶσι τοῦτο ἐκθέσθαι μὴ παραιτῆσαι· οὐ γὰρ οἷός τε ἐγὼ ἐν πάσῃ τῇ ὑπ᾽ ἐμοῦ βασιλείᾳ φωραθῆναί τινα τοῦτο πράσσοντα, εἰ δέ τινες φωραθεῖεν τουτοισὶ προσκείμενοι, τὴν ὠκύμορον ὑπομείνωσι μοῖραν· οὐ γὰρ δίκαιον ἡγοῦμαι, Χριστιανοὺς ἡμᾶς καλουμένους εἰδώλοις προσκυνεῖν, καὶ νεκροῖς ὀστέοις σέβας προσνέμειν, καὶ ἐν αὐτοῖς ὡς ἐπὶ Θεῷ ἔχειν τὴν ἐλπίδα.

[Auctor de Christo,] Dum Christus, unus ex omni laude digna, omnium rerum effectrice ac vivifica Trinitate, & verus Deus noster, in cælis extra omne tempus, tranquille ac placide in splendoribus ex utero paterno genitus esset, ac cum eo assidue degeret & regnaret (per quem omnia invisibilia simul & visibilia sunt creata, cælum, inquam, & omnia, quæ in eo sunt, terraque, & omnia, quæ in illa continentur) atque hominem omnium postremum, non secus ac regem quemdam, manibus ipse suis finxisset, ad imaginem propriam formasset, animam cogitatione præditam divino ac vivifico suo afflatu ei inspirasset, animal rationis particeps eum comprobasset, & in paradiso voluptatis positum magnificentissimis eum donis cumulari jussisset; novissimis hisce diebus descendit de cælis, & incarnatus est de Spiritu sancto ac Maria virgine, ut nos solveret vinculis peccati, crucemque & mortem sustinuit propter nostram salutem; ascendit in cælum cum corpore ad Patrem suum, quem divinitate non reliquerat; naturamque nostram in cælum convertit, ac paterni solii consortem reddidit, virtutemque Spiritus sancti ad discipulos suos misit: per quos ad sui cognitionem vocavit omnes, atque regni sui heredes nos esse ostendit.

[2] [Leone Isaurico,] Cum autem idolorum inquinamenta & abominationes sublata essent e medio vivificæ crucis potentia, templaque & sacra altaria restaurata, omniaque sub Christianis, Christi ac Dei nostri nomine nuncupatis, prospere ac splendide se haberent; Leo impius, multitudine peccatorum id exigente, e Germanicia a quidem productus, sed ex impiissima Isaurorum b hæresi vere oriundus imperium c obtinuit. Hic sub Justiniano d naribus mutilato e; dum primum f is imperaret, una cum parentibus in Mesembriam g Thraciæ migravit. Qua occasione, Justiniano secundum h imperii sceptris potito, ac cum Bulgaris i reverso, obviam processit Leo, quinquaginta ovium dona ei deferens. Rem demiratus Justinianus, spatharium k illum creavit, sinceris exin amicis accensuit, atque ad urbem imperatoriam discedere secum jussit. Dum itaque multi postea eum accusarent, quod imperium affectaret, propalam ipsi noluit nocere Justinianus; sed ad gentem quamdam, quam Alanos l dicunt, cum pecuniis m misit, ut hi, opportunitate oblata, eum perderent n. At divinis judiciis hoc aliter visum est: illum quippe tamquam vas iræ, ut cum beato Paulo Apostolo loquar, non secus ac olim Pharaonem Israëlitis, divina vindicta reservavit.

[3] [atque hœresis Iconoclastarum] Ille igitur non nomine dumtaxat, sed ingenio insuper ferino præditus, dum anno sexies millesimo ducentesimo nono o ab orbe ornato seu condito p, a divini autem Verbi incarnatione septingentesimo nono, imperii sceptra teneret; initio quidem versutus benignitatem præ se tulit; sed, elapso exiguo tempore, inanes malitiosi ac versipellis consilii sui nugas omnibus palam fecit: ac primo quidem suadendi artem; quia plures admodum decipere putarat. Postquam autem suo se frustratum scopo conspexit, ficto ac composito colore sublato, omnibus sese palam exhibuit ab omni blandiloquentia alienum. Parva vero nec inutilis a nobis præmittatur narratio historiæ; quo fiat, ut ad ea quæ retro consecuta sunt, narranda recurram, eaque explanem. Anno mundi sexies millesimo ducentesimo decimo quarto; Domini autem ac Salvatoris nostri Jesu Christi Incarnationis anno septingentesimo decimo quarto q, iniquissimi vero imperatoris septimo r, venit Judæus quidam, Laodicea maritimæ Phœniciæ oriundus s, & ad Izid, qui tunc in Syria regnabat, digressus, nuntiavit ei, quod annis quadraginta imperio esset potiturus, si venerabiles imagines, quæ in Christianorum templis imperio ipsius subjectis coluntur, destrueret.

[4] Cui fidem habens miser ac demens Izid, decretum universale edidit t contra sanctas ac venerabiles imagines: sed Domini nostri Jesu Christi gratia, omnique laude dignæ ac nulli corruptioni obnoxiæ Matris u ejus, [origine nonnulla præfatus;] & omnium Sanctorum ipsius intercessionibus, eodem anno x mortuus est scelestissimus Izid, impia ac diabolica ejus doctrina [non] multorum aures occupante y. Leo autem imperator monstrosam, impiam ac amaram hanc hæresim etiam assumens, multorum & gravium malorum causa nobis fuit. Invenit enim quemdam ejusdem secum animi, nomine Beser z, qui mancipium factus, a Christianis in Syria defecit, Christi, veri Dei nostri, fidem abnegavit ac prodidit, Arabumque dogmatibus integre imbutus, nec multo ante tempore ab eorum servitute liberatus est. Ad regiam vero delatus urbem, cum ob robur corporis, tum ob perversæ doctrinæ concordiam, ab ipso Leone ad patricii dignitatem evectus est, ac pessimi consilii artifex, hujusmodi mali imperatori auctor exstitit. Cum hoc conspirabat ignominiosus, omnique spurcitia plenus, nec non in ignorantia, cui erat innutritus, vitam degens, Nacoliæ episcopus aa. Et vero sicut nubes quædam compressa omnium aures strepitu ac sonitu opplevit pessimum hoc consilium; non tamen ab eo, qui imperabat, tunc lege firmatum est.

[5] Et hi quidem (nostri nempe Pugiles) ad martyrium (siquidem hoc debet vere martyrium censeri) studia ac consilia contulere, [agere incipit] his sese sermonibus instruentes. Quorum dux Maria (quæ vere & generosissima erat, & pulcritudine spectabilis, & ex genere imperatorio oriunda; cujusque venustatem deamans Rex cælestis, eam sibi desponsat per Spiritum sanctum) Stemus, inquit, fratres, erecto animo, & fidei nostræ vestem non coinquinemus. Nemo nostrum deficiat ad martyrium. Nec divitiæ fluxæ, nec parentes, nec liberi, nec amici, neque ipsorum tormentorum vehementia majore alicui sint in pretio, quam Christi dilectio. Consideremus Martyrum labores, & ipsorum patientiam usque ad mortem; & propter dilectionem creatoris nostri, ac regnum ejus, non fiamus his inferiores. Æmulatores itaque simus generosi eorum animi, neque eos dumtaxat beatos prædicemus, sed coheredes fieri festinemus gloriæ Domini nostri Jesu Christi. Ecquis enim regnum desiderat, qui ad illud consequendum non exhibeat omne studium? Nemo enimvero quisquam. Nam qui desiderio ejus flagrat, & non dat operam, ut illud obtineat; frustra secum cogitat ac considerat. Sic etiam nos, si Martyrum labores admiremur, eorumque participes fieri non studuerimus, similes sumus illi, qui splendorem solis admiratur quidem, sed quoniam ille idem sol oculos suo lumine comprimit, lucem ejus non intuetur ob suam segnitiem.

[6] Sic ergo omnes ad alacritatem, quantum poterant, sese excitantes, [de Martyribus nostris,] Deo supplicabant singuli, sibi ut daret fortitudinem ac patientiam, ut generose adversus impium decertarent, ut victoria potiti, perfecte ipsum confunderent, dicentes: Ne des, Domine, hereditatem tuam in opprobrium, & non supergaudeant inimici nostri. Muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur contra te, Deus, injustitiam: ne quando dicant: Ubi est Deus eorum? Adveniat coram te gemitus servorum tuorum secundum magnam misericordiam tuam: nos enim populus tuus, & oves pascuæ tuæ, & propter te, Deus noster, mortificamur tota die. Tu enim Deus noster es, & nos populus tuus; ac præter te, alium non novimus, tibique gloriam & gratiarum actionem retribuimus, cum Patre ac Spiritu sancto, in secula. Amen. Postquam igitur omnes ita obsecrati & obtestati essent, parato ad certamen animo alter alterum esse jubebat: nam omnes adhuc præstolabantur rei eventum (sicut supra dictum est) non verentes, ne subesset ei falsum. Reliqui vero, qui timore correpti fuerant, huc & illuc dispersi sunt, pagos & insulas, antra etiam maritima ac latibula, & si alium quempiam animo concipiebant salutarem perfugii locum perlustraturi. Et quid pluribus opus est? Omnibus ex æquo sublustris quædam aderat nox, maligna hac hæresi tamquam ulcere quodam terram depascente.

[7] [ac imaginam destructione per Leonem imp., quem S. Gregori PP.] Nono bb itaque imperii sui anno Leo imperator de sanctarum ac venerandarum imaginum destructione tractare cœpit. Quo comperto, S. Gregorius cc Papa antiquioris Romæ, Italiæ nec non Romæ tributa dd ad ipsum deferri prohibuit, atque epistolam decretalem ee scripsit ad Leonem, non oportere imperatorem quidquam statuere de fide, atque antiqua innovare aut convellere Ecclesiæ dogmata, a sanctis Patribus ac magistris sancita. Gregorius vero, quod ei sese obnixe opposuerit, quanta laude ff per universum terrarum orbem efferri debeat, humana utique lingua eloqui non valeo. Diebus autem illis quoddam longe terribilissimum, Deo rem ita disponente, signum accidit, quod malevolam ac furiosam Leonis amentiam redargueret (ille siquidem multa vesania evictus ad meliorem mentem redire noluit) Tempore enim messis [Indictione] gg nona, inter Theram hh & Therasiam insulas, per multos dies ii vapor e profundo maris, ex ardente veluti fornace ebullivit. Unde, illo paulatim condensato, & in lapidem concreto igniti incendii evaporatione, totus aër fumus & ignis esse visus, atque ob terrenæ materiæ crassitiem, magnos pumices, tamquam lapides quosdam, ejicere per Asiam minorem, Lesbum kk, Abydum ll, ac Macedoniam maritimam; ut universa istius maris facies pumicibus innatantibus plena esset. In medio igitur talis ignis insula a terræ mole avulsa, Sacræ mm, prout vocatur, insulæ aggesta est, cum prius non extitisset.

[8] [ac S. Germanus ep. CP.] At sicut prædictæ Thera & Therasia aliquando ebullierunt; sic & illa nunc temporibus scelesti ac Deo repugnantis Leonis: qui Dei iram contra se concitatam sibi favere deputans, impudentius adversus sanctas ac venerandas imagines bellum movit, commilitonem nactus Beser, Dei desertorem, & æqualis dementiæ æmulatorem. Uterque enim erat plenus inscitiæ atque omnis ignorantiæ, e qua proveniunt multa mala nn. Unde imprimis cum tyrannus ad palatium evocasset beatissimum Germanum oo, patriarcham Constantinopolitanum, adulatoriis eum sermonibus inescare conatus est, eum ad suam ratus inflectere voluntatem. Dicitque ipsi: Quibus persuasi traditionibus vel definitionibus mei in imperii sceptro decessores sanxere, ut imaginum statuæ columnis inciderentur? Puto, eos, qui hanc tulere legem, cum idololatris sentire: neque enim in ullo antiquorum hujusmodi aliquid invenimus. Ideo paternitatem tuam adhortor, ut ab earum adoratione desistat, atque omnibus hoc exponere non recuset. Neque enim in toto, quod mihi subest, imperio deprehendere possum quemquam, hoc qui faciat. Sin vero aliqui fuerint deprehensi, qui illis rebus adhæserint, brevem vitæ sortem exspectent. Æquum quippe non duco, ut nos, qui Christiani vocamur, idola adoremus, ac mortius ossibus cultum tribuamus, nec non in ipsis, sicut in Deo, spem reponamus.

ANNOTATA.

a Germanicia urbs est Syriæ, in regione Commagenæ ad Amanum montem: de qua Cellariusin Notitia orbis antiqui lib. 3, cap. 12, pag. 244. Theophanes in Chronographia, initio paragraphi 3 superius citata, pag. 327 Leo, inquit, Germanicia seu verius Isauria oriundus. Cangius in Familiis Byzantinis pag. 124 esse refert, qui eum Seleuciæ in Isauria natum velint.

b Isauria regio Asiæ minoris, Pamphiliam & Ciliciam contingens, in Tauro monte fere sita. Isauros tamquam barbaros fuisse habitos, turbarumque ac rebellionis amicos, lego. Epitome ex ecclesiasticis Philostorgii historiis, inter ea, quæ ex libro 11 referuntur, sic ibi habet sub sinem: Isaurorum gens varias clades intulit Romanis &c. Cumque Cappadoces sedibus suis expulissent, & captivos egissent, ad Pontum usque progressi sunt, & atrocius quam reliqui barbari in captivos sævierunt.

c Imperare cœpit Leo Isaurus anno Christi 717; uti videre licet apud Pagium ad an. 716, num. 3, contra Baronium, qui rem anno 716 innectit. Theophanes enim pag. 346 A mense, ait, Martii die vigesimo quinto, decima quinta Indictione, ad mensis Junii diem decimum octavum nona Indictione, Leo imperavit; unde infert Pagius, Leonem cœpisse imperium dicto anno 717.

d Justinianus II seu junior, Constantini Pogonati imperatoris filius, patri successit anno 685.

e Hinc Rhinotmetus dicitur. Naribus truncatum esse refert Baronius ad annum 694; sequenti id innectit Pagius; uti apud ipsum legere est ad annum 694, num. 2. Theophanes supra citatus, pag. 308 Justinianum .. naso linguaque truncatum scribit. Videri etiam potest Pagius ad an. 694 num. 2. Error tamen esse putatur, uti apud Baronium ad istum annum invenies, ipsum imperatorem non naribus tantum, sed & lingua fuisse præcisum: id enim non probatur: nam constat, postea ipsum esse locutum, ut suo loco dicemus.

f Primum imperavit ab anno 685 usque ad 695, secundum mox dicta.

g Mesembriæ Thraciæ urbe vitam egit; uti est apud Zonaram infra citandum, pag. 100. Thraciæ maritimæ urbs in confinio Mœsiæ inferioris notatur apud Baudrandum. Cellarius lib. 2, cap. 8, pag. 374 eam Mœsiæ inferiori accenset ad Ponti Euxini oram. Notatur in mappa geographica ibidem pag. 346.

h Secundum imperavit anno 705, ex laudato superius Criticæ Baronianæ auctore ad annum 703.

i Terbelis, Bulgarorum principis, auxilium pro recuperando imperio imploravit Justinianus prædictus, anno 704; ex mox citato auctore ad an. 702; corrigente Baronium, qui ad annum 702 de legatione ab eo ad Trebellium Bulgarorum regem missa meminit; & imperii per Bulgaros recuperationem differt in annum 703, pro 705; quo id accidisse mox diximus.

k Spatharius est armiger, seu satelles spatha, id est ense, armatus ad imperatoris custodiam. Corporis custos, σωματοφύλαξ vocatur a Cedreno in Julio Cæsare pag. 168 editionis Parisinæ anni 1647. Plura dabit Glossarium, eidem scriptori præmissum. Dignitas hæc erat in imperio Constantinopolitano satis illustris. Vide Cangium in Glossario utroque.

l Alani. Cellarius lib. 2, cap. 6 de Sarmatia Europæa agens, pag. 320 de iis varia collegit.

m De pecunia in Alaniam missa pluribus agit Theophanes a pag. 327.

n Rem gestam narrat Theophanes pag. 327.

o Cangius in Glossario mediæ & infimæ Latinitatis ad vocem annus, inter alias æras ponit Æthiopicam, quæ ab anno mundi conditi usque ad adventum Christi numeret annos 5501. Hi cum annis 709 a Christi adventu, annum 6209 signant; qui in tabula apud Theophanem pagina citata 327 notatur concurrere cum anno Christi 709. Anno autem Periodi Græco-Romanæ 6209 respondet annus Christi 716 apud Pagium ad istum annum. Cum autem horum Actorum conditor calculos suoschronologicos connectat cum tempore, quo Leo imperii sceptra teneret, uti mox hic subdit; consequensest, ut ea, quæ narrat, non contigerint ante annum Christi 717; quo imperium a Leone æditum fuisse, supra diximus lit. c.

p In apographo nostro εἴτο βυσυμπήξεως, mutandum censeo in εἴτε γῆς συμπήξεως; quod in exemplari aliunde etiam mendoso videtur sensus exigere.

q Anno æræ vulgaris 721, sicut continuo dicetur.

r Secundum æram vulgarem quinto: nam Leo cœpit imperare anno Christi 717, ex supra dictis lit. c; & factum, quod hic refertur, contigit anno 721; sicut jamjam videbimus.

s Cellarius lib. 3, cap. 12, pag. 279 agit de mediterranea Phœnice (ita pro Phœnicia scribendum, ibidem ex antiquis monuerat pag. 271) meminit Laodiceæ maritimæ, quæ in mappa geographica ad pag. 243 notatur ad mare Syrum inter Heracleam & Gabalam. Laodiceam istam censeo hic designari, cum de maritima loquatur Actorum scriptor.

t Res confirmatur ex Theophane pag. 336, ubi eam sic narrat: Hoc anno Judæus quidam Laodicia maritimæ Syriæ ortus, supremus præstigiator, habito cum Iside colloquio, annis quadraginta Arabum principatu potiturum promisit, si modo venerandas imagines toto suo principatu e Christianorum ecclesiis eliminaret. Is porro Isid vere insanus, in sanctas ac venerandas imagines generale decretum promulgavit. De hoc Isidis secundi, Saracenorum Caliphæ, decreto, ac Judæi promissione tractat Baronius ad annum 723; sed corrigens eum ad istum annum Pagius, num. 7 affirmat hanc adversus imagines persecutionem pertinere ad annum 721: In concilio enim, ait, Nicæno secundo, actione 5, cujus verba recitat Baronius ex versione antiqua & vulgata, legitur: “Cum hoc egisset Ezidus, non plus quam duobus annis & dimidio vivens, defunctus est”. Ezidus autem seu Iezidus Calipha mense Februario anni DCCXXIV vivere desiit. Quare medio circiter anno DCCXXI in sacras imagines grassatus fuerat. In vulgata quidem versione, quam secutus est Baronius num. 21, habetur: Ultra annum cum dimidio non vixit. Sed hæc versio ex textu Græco & versione Anastasiana emendanda.

u Pro Græco μητρός, mendosissime in apographo nostro reperi scriptum μάρτυρος.

x Eodem anno Izidum obiisse, hic affirmat auctor noster; at duobus annis cum dimidio eum supervixisse, modo dictum est. Theophanes pag. 336 quamdiu superfuerit, preße non determinat; ait enim: Izid extinctus est.

y Illud Theophanis pag. 336, οὐδὲ ἀκουσθῆναι φθάσαντος τοῖς πολλοῖς τοῦ σατανικοῦ αὐτοῦ δόγματος, quod ibidem vertitur, nondum etiam satanico ejus sancito ad plurium aures & notitiam publicato; Pagius ad annum Christi 723 num. 7, corrigendum monet ex eo, quod Joannes monachus in concilio Nicæno secundo, superius literat citato, dicat: Tyrannus deceptione captus (nempe Izidus) huic (nempe Judæo) levitate usus obsecundavit: & mittens deposuit ab omni provincia, quæ sub ipso erat, sanctas imagines, & residuas similitudines: & hoc modo non parcens deturpavit ecclesias Dei per veneficum Hebræum, sub potestate sua sitas, antequam perveniret malum ad terram istam; videlicet, uti observat Pagius, ad ditiones .. imperio Romano subditas. Neque enim intra biennium cum dimidio Caliphæ edictum ad plurium notitiam, imo & omnium non pervenire non potuit. Certum tamen videtur, illud ubique non fuisse executioni mandatum; alioquin Joannes monachus de illo ut de re parum cognita locutus non fuisset in concilio.

z De eo agit Theophanes pag. 336; unde quæ dicit noster martyriographus, confirmantur.

aa Constantinus Nacoliæ episcopus notatur apud neotericum scriptorem Gallum in Historia Iconoclastarum lib. 1, pag. 59; quo nomine etiam exprimitur in Vita S. Stephani Junioris, supra num. 10 citata, pagg. 477 & 480. Est autem Nacolia urbs Phrygïæ, apud Strabonem lib. 12 signata.

bb Nono imperii sui anno completo, ac decimo inchoato, Christi 726. Zonaras de Leone lib. 15, pag. 104 editionis Parisiensis anni 1687, Decimum, inquit, suæ tyrannidis annum auspicans, una etiam bellum contra Deum auspicatur. Vita S. Stephani Junioris superius citata, pag. 412 hæc de eo memorat: Post decimum vero sui imperii annum (inchoatum videlicet) novus ille Baltassar, Manichæam hæresim, & Aphthartodocitarum, ut ita loquar, forte haud dissimilem, in Ecclesiam spiravit. Plura Pagius ad an. 726, num. 1, inter alia observans, quod Theophanis Chronologia per hæc tempora depravata, & hæc persecutio anno superiori perperam collocata sit, ut Indictio nona cum anno decimo Leonis imperatoris collata, certo ostendit.

cc S. Gregorius, hujus nominis II, sedit ab anno 715, usque ad 731. Vide Commentarium prævium ad ejus Acta mox citanda.

dd Hoc confirmatur ex Theophane pag. 338.

ee De hac epistola Commentarius noster meminit num. 25.

ff Acta ejus illustrata sunt apud nos tom. 11 Februarii, ad diem 13, pag. 692.

gg Vocem hanc, nec in Ms. nostro, nec in exemplo, e quo illud desumptum est, integre expressam, supplevi ex Theophane, qui pag. 338 hæc refert: Indictione nona (nam in Græco est ἰνδ. θ᾽) messis colligendæ tempestate, inter Theram & Therasiam insulas &c. Nona autem Indictio concurrit cum anno æræ vulgaris 726. Cum hisce non conveniunt tempore, quæ S. Nicephorus patriarcha Constantinopolitanus in Breviario historico, typis regiis anno 1648 Lutetiæ Parisiorum impresso memorat: nam præmissa Indictione III, qua Constantinum Copronymum coronatum imperatorem fuisse significat, mox refert quid ad Theram & Therasiam .. SUB IDEM TEMPUS acciderit .. INEUNTE ÆSTATE &c. Indictio autem 3 concurrit cum anno 720.

hh Thera & Therasia sunt insulæ ad mare Creticum. Strabo anno 1620 Lutetiæ Parisiorum editus lib. 10 pag. 484, Circa Cretam, inquit, insulæ sunt, Thera Cyrenæorum metropolis, Lacedæmoniorum colonia.. Longa est Thera ambitu stadiorum cc, sita juxta Diam insulam, quæ est ad Heracleum Cnossiorum: abest a Creta ad LXX stadia. Propinquæ ei sunt Anaphe & Therasia. Vide infra ad litteras mm.

ii Theophanes pag. 338 ἐπὶ ἡμέρας τινὰς, id est, per aliquot dies.

kk Lesbus insula est in Asia minore in mare Ægeo.

ll Abydi tres urbes, una ad Hellespontum .., alia in Ægypto .., tertia in Japygia seu Italia, quæ neutro genere dicitur Abydum, notantur apud Stephanum de Urbibus. Primam hic intelligo ex tractu, quem assignat hujus Martyrii auctor.

mm Hiera insula in mari Cretico. Apud Plinium lib. 2, cap. 87 agentem de insulis enatis, memorantur inter Cycladas Olympiadis CXXXV anno quarto, Thera & Therasia. Inter easdem post annos CXXX Hiera, eademque automate, id est, sponte seu casu enata.

nn Quæ hic narrata sunt, confirmantur ex Theophane pag. 339.

oo Actum est de isto Sancto apud nos die 12 Maii, tom. III ejusdem mensis pag. 155. Videri etiam de eo potest Historia Chronol. Patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum 1 Augusti pag. * 91.

CAPUT II.
S. Germani archiepiscopi CPolitani cum Leone oratio; vaticinium; constantia in fide cum illius tum aliorum adversus Iconoclastas.

δὲ μακάριος καὶ μέγας τοῦ Χριστοῦ ἀρχιερεὺς Περμανὸς ἔφη πρὸς αὐτόν· βασιλεῦ, οὐχ᾽ οὕτως ἡμεῖς Χριστοῦ λαὸς καὶ ὢν καὶ καλούμενος, ὡς σὺ φῆς, περὶ τὴν ὀρθὴν καὶ ἀμώμητον πίστιν χωλαίνομεν· οὐ γὰρ ὡς οἱ τὴν ὕλην σεβόμενοι καὶ ἀψύχοις εἰδώλοις σέβας προσνέμοντες ἕλληνες, τῇ κτίσει λατρεύομεν τῶν πάντων κτιστὴν ἀφέμενοι· ἀλλὰ διὰ τῆς ὔλης καὶ τῶν κτισμάτων τὸν πλάστην καὶ ποιητὴν ἐπιγινόσκομεν· γὰρ τιμὴ τῆς εἰκόνος, κατὰ τὸν μακάριον καὶ μέγαν Βασίλειον, ἐπὶ τὸ πρωτότυπον διαβαίνει. Στηλογραφοῦμεν γὰρ τὴν εἰκόνα τοῦ Θεοῦ καὶ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ διὰ τῶν χρωμάτων τῶν ὑλικῶν· τὸ δὲ σέβας οὐ τῇ ὕλῃ, ἀλλὰ τῷ διὰ τῆς ὕλης ἐνχαραχθέντι προσάπτομεν. Καὶ γὰρ καὶ τὸν χρυσὸν ἔνθα αἱ εἰνόνες τῶν βασιλέων ἐκτετυπωμέναι εἰσὶν, οὐ τῷ χρυσῷ οἱ πάντες ὡς βασιλεῖ προσέχουσι, καὶ τὸν βασιλέα ἀφέντες αὐτῷ λοιπὸν πρόσκεινται· ἀλλὰ διὰ τὴν τούτου εἰκόνα τῷ χρυσῷ ἐναβρύνονται. Παρακαλῶ δέ σε, δέσποτα, παύσασθαι τοῦ τοιούτου ἀλλοκότου σκοποῦ· τὴν γὰρ καθαίρεσιν τῶν ἁγίων καὶ σεπτῶν εἰκόνων [ἀκούομεν] μέλλειν ἔσεσθαι [ἀλλ᾽ οὐκ ἐπὶ] τῆς σῆς βασιλείας. δὲ βασιλεὺς τουτονὶ τὸν λόγον ἀκούσας παρὰ τοῦ τρισμάκαρος φωστῆρος Γερμανοῦ, ἐννεὸς γενόμενος, καὶ τεταραγμένοις ὀφθαλμοῖς εἰς αὐτὸν προσχὼν, μεθ᾽ ὅσης εἶχε δυνάμεως, τοῦτον ὅστις εἴη ταχέως ἐξειπεῖν ἐβιάζετο. δὲ πατριάρχης ἔφη· Κόνων. δὲ βασιλεὺς τοῦτο ἀκούσας καὶ ὥσπερ ἔνθους ὑφ᾽ ἡδονῆς γενόμενος, χαριεντῶς ἀπεκρίνατο, ὡς αὺτὸς οὕτω καλέοιτο πρὸς τῶν αὐτου γεννετῶν ἡνίκα ἐβεβάπτιστο.

[10] δὲ πατριάρχης, πάλιν ἔφη· Μὴ γένοιτο δέσποτα, διὰ τῆς σῆς βασιλείας τὸ κακὸν τοῦτο καὶ πονηρὸν δρᾶμα γενέσθαι· Ἀντιχρίστου γὰρ πρόδρομός ἐστιν, τὸ δεινὸν τοῦτο καὶ χαλεπὸν δρῶν. Ἐπὶ τούτοις πάνυ χολάσας τύραννος, ἐνεῖχε τῷ μακαρίῳ Γερμανῷ, ὥς ποτε Ἡρώδης τῷ προδρόμῳ, καὶ ἐν κρυφῇ τοῦτον παγιδεῦσαι ἐνήδρευεν, ἵνα ὡς φρατριαστὴν, καὶ οὐχ᾽ ὡς ὁμολογητὴν αὐτὸν ἐξωθήσῃ τοῦ θρόνου, ἔχων εἰς τοῦτο ὁμόθυμον καὶ συνεργὸν Ἀναστάσιον τὸν ψευδώνυμον, αὐτοῦ μαθητήν· ὑπισχνούμενος αὐτῷ βασιλεὺς, τὸν τῆς ἀρχιερωσύνης θρόνον παρέχειν, εἰ τοῦτον παγιδεύσειεν καὶ διαβάλοι. δὲ οὐκ ἐπαύετο ἐκ τότε τυρεύων κατ᾽ αὐτοῦ. δὲ τρισμακαριώτατος ὄντως καὶ τοῦ Χριστοῦ γνήσιος ὀπαδὸς βλέπων αὐτὸν καθ᾽ ἐκάστην πρὸς τὴν προδοσίαν ἐπειγόμενον, ὥσπερ ἄλλον Ἰοῦδαν, πρᾳείᾳ καὶ γαληνιώσῃ κραδίῃ τὰ περὶ τῆς προδοσίας ὑπομιμνήσκων οὐκ᾽ ἐνέλιπεν. δὲ πλείονι μᾶλλον μανίῃ βαλλόμενος, κωτίλως πρὸς τοῖς λεγομένοις εἶχεν, ὡς τούτου σύμφρων Ἰοῦδας.

[11] Καί ποτε πρὸς τὰ βασίλεια τοῦ τρισμάκαρος εἰσίοντος Γερμανοῦ, ἀσχέτῳ θράσει κρατούμενος δείλαιος Ἀναστάσιος, τὸ τοῦ Ὁσίου ὠμοφόριον τῶν σφῶν τοῖν ποδοῖν πατῆσαι οὐκ ἔφριξεν. δὲ ἁγιώτατος ἀρχιερεὺς, τὸ μακάριον αὐτοῦ καὶ ὅσιον ἀνοίξας στόμα, ἡμέρως καὶ χθαμαλῶς ἔφη πρὸς αύτόν· Τί τοῦτο; Μὴ ὠκέως *ἔχῃς πρὸς τὸ ἐγχείρημα· ἤδη γὰρ φθάσεις εἰς τὸ διΐππιν· καὶ γέγονε μετα ιε᾽ ἔτη. γὰρ τοῦ παρανόμου Λέοντος παρανομώτατος κέλωρ, τύψας αὐτὸν ἀφειδῶς διὰ τοῦ ίππίου ἐν ἱππικῷ ἐπὶ ὄνῳ ἐξαντιστρόφως ἐφεζόμενον ἐκπιμπεύσας, τοῦτον τοἳς λίθοις τὸν δῆμον ἐκέλευσε βάλλειν. καὶ εἰθ᾽ οὕτως ἐν τῷ κυνηγίῳ αὐτὸν ἀπαγαγὼν, ἀπέτεμεν αὐτοῦ τῆν ἀθλίαν κεφαλήν. Τοῦ δὲ ἐν ἁγίοις Γερμανοῦ τοῦ πατριάρχου τῶν βασιλείων αὐλῶν ὑπεξελθόντος, παραγίνεται πρὸς τὸν ἱερὸν νεὼν, καὶ συναθροίσας ἅπαν τὸ τίμιον καὶ ἱερὸν αὐτοῦ ποίμνιον, οὑτωσὶ πρὸς αὐτοὺς διηλέχθη· Ἰδοὺ δὴ, τέκνα, ποιμένεστε καὶ ποίμνιον ἱερὸν, τῶν ἐσθλῶν βάσκανος διάβολος ἐνέσπειρεν ἐν τῇ τοῦ κατὰ συγχώρησιν Θεοῦ κρατοῦντος καρδίᾳ δόγμα πονηρὸν καὶ βέβηλον, καὶ πάντῃ τῶν θείων νόμων ὀθνεῖον, καὶ βούλεται τὴν ἱερὰν τῶν ἁγίων καὶ σεπτῶν εἰνόνων ἀναστήλωσιν κατεάξαι. Διὸ παρακαλῶ καὶ δέομαι πάντων ὑμῶν, μὴ προδῶτε τὸν καλὸν καὶ ἔντιμον μαργαρίτην τῆς πίστεως ὑμῶν· ἀλλὰ γενναίως στῆτε, ἀνταγωνιζόμενοι κατὰ τοῦ ἐχθροῦ ὅπως καὶ ἡμεῖς οἱ ταπεινοὶ τῶν τοῦ Κυρίου κληρονόμοι γενώμεθα ἀγαθῶν, μετὰ πάντων αὐτοῦ τῶν ἁγίων.

[12] Τότε δὴ τότε τούτων τῶν λόγων ἀκούσασα παρὰ τοῦ παμμάκαρος φωστῆρος Γερμανοῦ, κυριώνυμος αὕτη Μαρία πατρικία, ἥτις καὶ ἐξ αἵματος ἐτύγχανε βασιλικοῦ, ἅμα τῇ συνούσῃ αὐτῇ ἐν τῷ οἴκῳ ἀγίᾳ συνοδίᾳ, ἑαυτὴν ῥίψασα πρὸς τοῖς ποσὶν αὐτοῦ ἐβόα, λέγουσα· Εὐλόγησον ἡμᾶς, δέσποτα, ἐν πάσῃ εὐλογίᾳ πνευματικῇ, δίδαξον ἡμᾶς τρανώτερον, ὅπως ἀγωνισώμεθα κατὰ τοῦ τυράννου. Δὸς ἡμῖν ὥσπερ ἑρκίῳ τινὶ ἀσφαλεῖ τειχίζεσθαι διδασκαλίᾳ, ὅπλισον εὐχῇ, θωράκισον σφραγίδι, ἄρον πρὸς ὕψος τὰς σὰς ὁσίας χεῖρας, καὶ παράθου ἡμᾶς ταῖς σαῖς εὐχαῖς τῷ Θεῷ· δεήθητι ὡς καὶ Χριστὸς τῷ Θεῷ καὶ πατέρι καὶ αὐτὸς, οὗ ὀπαδὸς καὶ μιμητὴς εἶ, οὑτωσὶ λέγων· Οὓς δέδωκάς μοι ἐφύλαξα, καὶ οὐδεὶς ἐξ αὐτῶν ἀπώλετο, εἰ μή υἱὸς τῆς ἀπωλείας. Ναὶ δέομαι τῆς σῆς ὁσιότητος, σεβάσμιε δέσποτα, συναγώνισαι καὶ αὐτὸς, καὶ μὴ ἀποκνέῃς εὐχόμενος, ὅπως μηδένα ἡμῶν ὑποσύρῃ τύραννος. Εὐλογηθέντων δὲ πάντων παρὰ τοῦ ὁσίου ἀρχιερέως Γερμανοῦ, οἴκαδε πάντες ὑπενόστουν. Μόνον δὲ οἱ Ἅγιοι οὗτοι ἅμα τῇ τιμίᾳ αὐτῶν καὶ γενναίᾳ διδασκάλῳ πρὸς τὸν ἀρχιερέα ἔμειναν Γερμανόν.

[13] Ἡμερῶν δὲ οὐκ ὀλίγων παρελθουσῶν σελέντιον ποιήσας βασιλεὺς ἐν τῷ τριβουναλίῳ τῶν ιθ᾽ ἀκουμβίτων, μετακαλεσάμενος τὸν ἁγιώτατον πατριάρχην, ἐπεχείρει διαστρέψαι αὐτὸν τῆς ὀρθῆς πίστεως. δὲ γενναῖος τοῦ Χριστοῦ ἀγωνιστὴς Γερμαν;ὸς ἀναστὰς, καὶ μέσον πάντων σταθεὶς, ἐπέδωκε τὸ ὠμοφόριον αὐτοῦ, εἰπών· Ἐὰν ἐγώ εἰμι Ἰωνᾶς, βάλετέ με εἰς την θάλασσαν· χωρὶς γὰρ οἰκουμενικῆς συνόδου καινοτομῆσαι πίστιν ἐγὼ ἀδυνατῶ, βασιλεῦ. Καὶ ταῦτα εἰπὼν Μακάριος, ἐξήει ἐκ τοῦ συνεδρίου ἐκείνου ἐν πολλῷ τῷ τάχει. Καὶ ἀπελθὼν ἐν τῷ λεγομένῳ Πλατωνίῳ, ἤτοι ἐν τῇ μονῇ τῇ νῦν καλουμένῃ Χώρᾳ, ἐκεῖσε ἡσύχασεν. Τότε τυραννώδης βασιλεὺς, θυμῷ μεγάλῳ ὑπερζέσας ἐκέλευσεν, ὅπως τὴν ἐπὶ τῇ Χαλκῇ πύλῃ οὖσαν τοῦ Χριστοῦ καὶ Θεοῦ τοῦ σωτῆρος ἡμῶν ἁγίαν εἰκόνα κατεάξαι καὶ πυρὶ παραδοῦναι, καὶ μὴ ἐν πάσῃ τῇ ὑπ᾽ αὐτὸν ἀρχῇ ἐμμεῖναι ἱερὰν εἰκόνα. Εἰ δέ τις φωραθείη ἔχων τι τοιοῦτον, τὸν διὰ ξίφους θάνατον ὑπομένειν προσέταξεν. Τῶν τοίνυν δυσσεβῶν αὐτοῦ προστάξεων σὺν πολλῷ τῷ τάχει παρὰ τῶν αὐτοῦ ὑπουργῶν πληρουμένων, ἦλθον ἐπὶ τῇ προειρημένῃ Χαλκῇ πύλῃ οἱ τὴν σκάλωσιν ὀφείλοντες στῆσαι στρατιῶται εἰς τὸ κατεάξαι τὸν ἅγιον καὶ δεσποτικὸν χαρακτῆρα, παρόντος καὶ τοῦ θεομάχου Βεσήρ.

[14] Μαθοῦσα δὲ τοῦτο ἁγία μάρτυς Μαρία, κυριώνυμος, σμύρνα καὶ Κασσία, τῷ Θεῷ ἀρωματίζουσα ταῖς ἀρεταῖς, φωτιζομένη δι᾽ ἔργων ἀγαθῶν, καὶ τοῦ φωτισμοῦ αὐτῆς τοῦ ἐνθέου πάντας πληροῦσα, παραλαβοῦσα ἅμα τῷ ἁγίῳ Γρηγοριῳ πρωτοσπαθαρίῳ ὄντι, καὶ τοὺς λοιποὺς Ἁγίους, καὶ αὐτῶν ἀξιωματικῶν καὶ εὐγενῶν ὄντων, παραγίνεται σὺν αὐτοῖς ἐπὶ τῇ Χαλκῇ πύλῃ, καὶ τὴν σκάλωσιν διαῤῥήξαντες, καὶ τὸν καθαιρέτην σπαθάριον χαμάζε προσρίψαντες καὶ τοῦτον διασύραντες καὶ θανατώσαντες, τὸν τυραννώδη βασιλέα ἀραῖς ἔβαλλον, Χριστιανοὺς ἑαυτοὺς μεγάλῃ τῇ φωνῇ εἶναι λέγοντες. Θρύλλου δὲ οὐκ ὀλίγου τὴν πόλιν ταράξαντος, ἅπαντες πανδημεὶ πρὸς τὴν Χαλκῆν πύλην προσέθεον, τῆς ταραχῆς ἀθρόον ἐκπληττόμενοι. Ἐπεὶ δὲ κατέλαβον καὶ εἶδον τὶ τὸ θρυλλούμενον, ἅπαντες μεγάλῃ τῇ φωνῇ, τὸ Κύριε ἐλέησον ἔκραζον, καὶ Χριστιανοὺς ἑαυτοῦς εἶναι ἔλεγον, καὶ τῶν σεβασμίων καὶ ἱερῶν εἰκόνων προσκυνητὰς, καὶ ὅτι ὑπὲρ τούτων καὶ ἀποθανοὺμεθα ἑτοίμως.

[15] Ταῦτα τύραννος βασιλεὺς μαθὼν, καὶ θυμοῦ πολλοῦ πλησθεὶς, ἀποστείλας στρατιώτας ξιφήρεις ἄχρι πεντακοσίων προσέταξε συλληφθέντας αὐτοὺς πάντας ἀποθανεῖν παρεκτὸς τῶν Ἁγίων τούτων. Ὅθεν συλλαβόμενοι αὐτοὺς οἱ στρατιῶται, ξίφει πάντας ἀνεῖλον ἐν τῷ αὐτῷ τόπῳ τῆς Χαλκῆς πύλης, καὶ πολλοί ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ τὸν μαρτυρικὸν ἀνεδήσαντο στέφανον, ἀμφ᾽ οἷν γύναια καὶ ἀνέρες, ἱρεῖς καὶ λευΐται, ἄζυγες καὶ μονάζουσαι, ἄρχοντες καὶ ἀρχόμενοι, ὧν τόν τε ἀριθμὸν καὶ τὰ ὀνόματα Κύριος οἶδεν μόνος· οὐ γὰρ ἡμεῖς εἰς τοσοῦτον δυνάμεως ἔχομεν*, τὸ πρὸς ἀριθμὸν αὐτοὺς ἔχειν. Τελειωθέντων δὲ τῶν ἁγίων Μαρτύρων οὕτως κατὰ τὴν ιθ᾽ τοῦ Ἰανουαρίου μηνὸς, τὰ τούτων τίμια σώματα μὲν ἐν τῷ Κυνηγίῳ, δὲ ἐν τοῖς Πελαγίοις λεγομένοις, ἐν τῷ τῶν βιοθανάτων βοθύνῳ ῥιφῆναι προσέταξεν τύραννος. Ἕωθεν δὲ μετακαλεσάμενος βασιλεὺς τὴν ἁγίαν μάρτυρα Μαρίαν ἅμα τῇ αὐτῇ συνούσῃ ἁγίᾳ συνοδίᾳ, ἔφη πρὸς αὐτούς. Ἔδει μὲν ὑμᾶς, ὡς ἅτε ἐν ὑπεροχῇ γένους καὶ ἀξιωμάτων ὄντας, μὴ οὕτως μετὰ τῶν ἀγοραίων καὶ ἀγροίκων ἀνδρῶν ἑαυτοὺς ἐγκαταμίξαι, καὶ στάσιν τοσαύτην ἐμποιῆσαι τῇ πόλει, ἔτι μὲν καὶ ἀντάρτας τῆς ἐμῆς βασιλείας γενέσθαι. Ἐπειδὴ δὲ εἰς τοσούτου θράσους ὑπερβολὴν ὑμῶν ἐξῆλθεν ὁμόνοια, ὡς καὶ βασιλεῦσιν ἀντιτάττεσθαι, καὶ εἰδώλοις λατρεύειν, καὶ νεκροῖς ὀστέοις ὡς Θεῷ ἐλπίζειν· ἐὰν μὴ τούτων ἀποστῆτε, πολλαῖς ὑμᾶς τιμωρίαις ὑποβαλὸν, ξίφει ἀναλώσω.

[a proposito] Cui beatus ac magnus Christi pontifex Germanus: O imperator, nos, qui Christi populus & sumus & vocamur, non sic, uti tu dicis, circa orthodoxam & culpa vacantem fidem claudicamus. Non enim sicut gentiles, qui materiem venerantur, atque inanimis idolis cultum deferunt, rei creatæ cultum deferimus, relicto omnium rerum creatore: sed per materiem res creatas cognoscimus, earumque fictorem & factorem: nam honor imaginis, secundum beatum ac magnum Basilium, ad prototypon transit. Etenim Dei ac servatoris nostri Jesu Christi imaginem coloribus materiem repræsentantibus efformamus; cultum vero non materiæ, sed ei, qui in materia expressus est, accommodamus. Nam ubi sunt imperatorum imagines in auro excusæ; non auro, sed imperatori attendunt omnes; nec imperatore relicto, illi deinceps adhærent; sed propter ejus imaginem, in auro gloriantur. Te autem obsecro, domine, ut monstroso hujusmodi proposito finem imponas. Nam sanctarum ac venerabilium imaginum futuram [audimus] proscriptionem [sed non] a imperante te. Imperator, hoc sermone audito a ter beato luminari Germano, obmutuit, & turbatis oculis in eum defixus qua vi potuit, hic quisnam esset, sine mora coëgit profari. Patriarcha vero, Conon, inquit. Imperator postquam hoc inaudisset, præ gestientis animi lætitia quasi vix compos sui, gratiose respondit, sic se vocatum a suis natalibus, quando baptizatus fuerat.

[10] Cui Patriarcha iterum, Te, inquit, domine, imperante, [frustra eum absterrere conantibus.] non eveniat malum hoc & improbum negotium: Antichristi enim præcursor est, qui gravem hanc & molestam rem exsequatur. Inter hæc, iratus admodum tyrannus, beato Germano, sicut olim Herodes Christi Præcursori, insidiabatur, & clam eum illaqueare, subdole satagebat, ut tamquam seditiosum, & non tamquam confessorem e solio illum expelleret; nactus ad hoc ejusdem animi atque operis socium Anastasium b, nominis falsi c virum, discipulum ejus: cui promittit imperator, se pontificale ipsi præbiturum solium, si eum laqueis irretiret atque infamiæ notis perstringeret. Hic vero fraudes adversus eum moliri, exin non destitit. At vere ter beatissimus ille ac genuinus Christi Præsul videns eum diebus singulis festinare ad proditionem, non secus ac alterum Judam; mansueto & pacato corde de his, quæ ad eam spectabant, eum commonefacere non cessabat. Is autem, multæ admodum ac projectæ insaniæ vir, illa quæ dicebantur, neglexit, sicut Judas ejusdem cum eo consilii socius.

[11] Dumque palatium imperatoris ter beatus Germanus adiret, [Vaticinium edit S. Germanus, ac Christianos in fide confirmat;] intolerabili correptus audacia infelix Anastasius, Sancti omophorium d pedibus suis calcare non horruit. Sanctissimus autem Pontifex beatum & sanctum os suum aperiens, mansuete atque demisse ad ipsum dixit: Quid hoc? Noli adeo festinare ad id quod intendis. Tempus quippe erit, quo ad Diippium e pervenias f. Idque post annos quindecim g factum est. Iniquo etenim Leone iniquior filius h eum vehementer cæsum, asino aversa ad caudam facie insidentem, per Diippium i in ludis equestribus in ludibrii triumphum circumduci jussit, & a populo lapidibus impeti: cui deinde sic in Cynegium k abducto miserum caput amputavit l. Sanctus autem Germanus ex imperatoriis palatiis egressus, ad sacrum se confert templum, & postquam congregasset omnem honorabilem ac sacrum gregem suum, sic eum affatur: Ecce enimvero, filii, pastoresque & grex sacer, bonorum invidus diabolus Dei permissu malam & profanam nec non a divinis legibus omnino alienam doctrinam cordi imperatoris inseruit, & vult sacram imaginum sanctarum ac venerandarum erectionem abrogare. Ideo vos omnes rogo & obsecro, nolite prodere pulcram & pretiosam fidei vestræ margaritam; sed generoso animo state, dimicantes contra inimicum; ut bonorum Domini nos humiles cum omnibus Sanctis ejus fiamus heredes.

[12] [quos inter potissimum excelluit S. Maria patricia.] Tunc sane, tunc hisce verbis a Germano, beatissimo luminari, auditis, proprium sibi ipsa quoque nomen gerens Maria patricia m, quæ ex imperatorio etiam sanguine erat oriunda, simul cum sociis Sanctis, qui cum ipsa erant domi ejus, ad pedes Sancti se projecit, dicens: Benedic nobis, domine, in omni benedictione spirituali, & instrue nos explanatius, ut dimicemus contra tyrannum. Da nobis doctrina, tamquam firmo septo quodam, muniri, arma orando, thorace instrue signando, sustolle in altum tuas sanctas manus, & precibus tuis nos Deo commenda. Deum ac Patrem, Christi ipsius verbis, cujus præfectus & imitator es, ora, sic dicentis: Servavi, quos dedisti mihi; & nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. Precor enimvero sanctitatem tuam, venerabilis Domine, contende & tu; & orare ne graveris, ut neminem nostium subtrahat tyrannus. Germano autem sancto pontifice omnibus bene precato, domum omnes redierunt. Soli vero illi Sancti una cum veneranda sua & generosa magistra manserunt apud pontificem Germanum.

[13] [Egregium S. Germani pro orthodoxa fide exemplum: Iconomachorum contra Christi imaginem furor,] Diebus autem non paucis elapsis, imperator in tribunali novemdecim accubitorum n silentium o celebravit p, & advocatum sanctissimum patriarcham a recta fide avertere conabatur. At generosus Christi pugil Germanus consurgens, & in medio omnium stans, pallium suum tradidit, dicens: Si ego sum Ionas, in mare me projicite: nam sine concillo universali, o imperator, nihil ego quidquam circa fidem innovare valeo. Sic fatus Beatus ex consessu isto exivit multa cum festinatione. Tum vero in locum, qui Platonius q dicitur, sive in monasterium, quod nunc vocatur Chora r, se recipiens, quietam ibidem vitam duxit. Tunc imperator tyrannicus magno ardens furore jussit, ut sacram Christi Dei ac servatoris nostri imaginem, quæ erat in porta Ærea s, confringerent atque igni traderent, nullaque in universo, quod ei parebat, imperio imago sacra remaneret superstes. Quod is quis deprehenderetur hujusmodi quidpiam habere, mandavit, ut gladio mortem subiret. Impiis itaque ipsius jussis sine mora exsecutioni mandatis a ministris ejus, milites isti, qui scalas debebant, ponere ad confringendam sacram Domini imaginem, ad Æream, quam memoravimus, portam pervenerunt, præsente etiam Dei impugnatore Beser.

[14] [Christianis eidem fortiter se opponentibus:] Hoc audito, sancta martyr Maria, proprium sibi nomen gerens, quæ utique tamquam myrrha & casia suavem Deo odorem virtutibus spirabat, bonis splendebat operibus, nec non divino suo splendore implebat omnes; una cum S. Gregorio t, qui protospatharius u erat, ac cum reliquis Sanctis, sibi in socios assumptis, qui cum dignitate tum natalibus ipsi etiam erant insignes, accessit ad Æream portam &, confractis scalis, spatharium imaginis destructorem humi dejectum x distraxerunt atque interfecerunt, tyrannicumque imperatorem diris devoverunt, Christianos se esse magna voce clamantes. Dum itaque magnus urbem turbaret tumultus, omnis populus, qui in ea erat, ad portam Æream accurrebat, ingenti perturbatione perculsus. Quando igitur eo pervenissent, ac vidissent, cur eæ essent concitatæ turbæ, omnes una voce exclamarunt: Domine, miserere; ac Christianos se esse, & sacrarum & venerabilium imaginum cultores, nec non pro illarum honore prompte se morituros dixerunt.

[15] Hæc ubi intellexit tyrannus imperator, magno furore repletus, missis quingentis militibus gladio armatis, mandavit eos omnes comprehensos interfici, [quorum alios Leo interfici, alios vivos servari jubet.] præter hosce (nostros) Sanctos. Unde milites comprehenderunt illos, & gladio interemerunt in eodem ipso loco portæ Æreæ: multique eadem illa die redimiti fuere corona martyrii: inter quos erant mulieres ac viri, sacerdotes ac levitæ, innuptæ ac moniales, præsides ac subditi: quorum numerum & nomina solus novit Dominus: neque enim tanta in nobis est facultas, ut numerum eorum inire possimus. Dum autem Martyres ad diem decimam nonam mensis Januarii y ita cursum consummassent, pretiosa eorum corpora quæ partim in Cynegio, partim in Pelagiis z quæ dicuntur, jacebant, in foveam illorum, qui violenta morte erant sublati aa, tyrannus projici jussit. Mane vero imperator sanctam martyrem Mariam una cum sancta, quæ sibi aderat, societate arcessitam, sic affatus est: Oportebat certe vos, generis utique ac dignitatum excellentia præstantes, vilibus & agrestibus viris non sic intermisceri, & seditionem tantam in urbe excitare, nedum etiam imperii mei tyrannos fieri. Quoniam autem ad tantæ audaciæ excessum vestra progressa est animi consensio, ut & imperatoribus repugnetis, idolis serviatis, & in mortuis ossibus non secus ac in Deo spem ponatis; si ab his rebus non desistatis, multis vos cruciatibus vexatos gladio interficiam.

ANNOTATA.

a Uncis [] inclusa supplevi ex Theophane pag. 341.

b De hoc pseudo-patriarcha Constantinopolitano agitur apud nos in Historia chronologica Patriarcharum ejusdem urbis, tomo 1 Augusti præmissa pag. * 93; qui anno Christi 730 die 22 Januarii istum patriarchatum invasit, secundum ibidem dicta.

c Ψευδόνυμον, id est falsi nominis; cum ejus facta toto cælo discreparent a nomine Anastasii; est enim ανάστασις suscitatio mortuorum, item redintegratio; quo forte respexit auctor.

d Omophorium, quasi dicas humerale, ornamentum, inquit Cangius in Glossario Græco, non archiepiscopis modo, sed & omnibus Græcis episcopis peculiare, longa scilicet fascia collum primo involvens; deinde a collo per medium dorsum & pectus longe infra genua descendens, crucibus intexta. Plura ibidem. Theophanes pag. 341 pro omophorio ponit τὰ ὀπίσθια τῆς στολῆς αὐτοῦ, quod posteriorem vestis oram vertit interpres Latinus.

e Diippium, locus Constantinopoli; ita appellatus propter binos equos marmoreos vel lapideos ad ædem S. Phocæ, quæ postmodum S. Joannis Theologi dicta est, a Phoca tyranno erectos; uti est apud Cangium Constantinopolis Christianæ lib. 1, pag. 74; ubi plura.

f Theophanes pag. 341: Μὴ σπεῦδε, φθάσεις γάρ εἰσελθεῖν εἰς τὸ διίπιν. Noli festinare, in Circi enim stadium citius, quam voles, ingredieris.

g Anno nempe Christi 743, mense Novembri (ut videre licet apud Pagium ad istum annum, num. 18) Indictione 12, quo illa res contigit, Kalendis Septemb. tunc inchoata. Factum sic determinat Theophanes pag. 342: Quindecim post annos tertio videlicet persecutoris Constantini, Indictione XII, exitum tandem habuit.

h Constantinus nimirum Copronymus, qui anno 741 Leoni Isauro successit. Theophanes pag. 346 Nunc irreligiosissimi & infelicis undequaque filii ejus nefaria gesta, sceleratiora multo, Deoque magis invisa decet recensere, quæ ibidem describuntur.

i Διὰ τοῦ ἱππίου hic, sed apud Theophanem pagg. 342 & 353 διὰ τοῦ διἳππίου: cujus exemplo, & quia vox ita scripta paulo ante fuerat a nostro auctore, eamdem hoc loco sic expressi in versione Latina. Theophanes pag. 353 oculis privatum fuisse addit.

k Apud Cedrenum in Historiarum compendio pag. 252 editionis Parisiensis anni 1647, interpres Latinus vocem κυνήγιον vertit venationem, quam ibi dicitur Severus imperator Byzantiis ædificasse. Vulgo autem vox illa significat Amphitheatrum Constantinopoli, uti videsis apud Cangium in Constantinopoli Christiana lib. 2, pag. 108. Adde Bandurum, qui Imperii Orientalis tom. 2 pag. 606 proceres Byzantinos quam plurimos ibidem loci capite truncatos fuisse, docemur, inquit, ex historicis: ita ut labentibus seculis Cynegium non jam ferarum, sed hominum, atque adeo reorum cædibus destinatum fuisse, hinc manifesto appareat.

l Nonnullos hic errores committit auctor noster. Nam 1o. Quomodo lapidibus appetitus, & capite truncatus Anastasius, de quo Theophanes pag. 353 citata, mox addit: Ceterum Anastasium .. probe subactum .. & emendatum in sacerdotii sedem restituit? 2o. Anastasius sacrilegus, teste Theophane pag. 359, throni CP. antistes .. mortuus est infelicissimo morbo, qui chordapsus dicitur, proprium stercus per os egerens, anno 753 secundum dicta in Historia chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum pluries superius assignata, pag. 94 *. 3o. Confundit igitur martyriographus noster hoc loco Anastasium cum Constantino II, ejusdem successore: de quo Theophanes pag. 371: Constantinus falsi nominis patriarcha .. tot verbera a tyranno Constantino tulit, ut pedibus suis progredi non valeret.. Ludis in Circo celebratis, universam ejus faciem depilantes, barbam, supercilia atque capillitium abrasere; & serico brevi & sine manicis vestimento indutum, in asinum clitellis instructum, facie retro versa, adeo ut manibus caudam teneret, imposuere, atque per Diippiam (lege Diippium) in Circum produxere, plebe universa, ipsisque factionibus eum convitiis atque sputis prosequentibus &c. Itaque sententia in eum lata in Cynegio capite truncatus est. Historia chronologica superius allegata de eo agit a pag. * 98.

m Cangius in Glossario Græco varia collegit de patriciorum dignitate; ubi leges, inventam eam fuisse a Constantino M.; delatam viris de rep. bene meritis; magnam item fuisse, ut qui patres imperatoris haberentur & compellarentur.

n Tribunal novemdecim Accubitorum domus erat miræ pulchritudinis, in qua, die Nativitatis Christi, imperator & convivæ non sedendo, ut ceteris diebus, sed recumbendo epulabantur. Ortus est iste Accubitorum usus ex eo, quod veteres Christiani communes epulas, ut mutuæ charitatis indices, in ipsis ecclesiis celebrare solerent. Quod cum crebris conciliorum canonibus vetitum fuisset, epulæ istæ solemnes in adjunctis ecclesiarum ædibus, quas Accubitorum nomine donarunt, celebrari cœpere tam in Oriente quam in Occidente, inquit Pagius in Critica Baroniana ad annum Christi 730, num. 1 ex Cangio, qui in Constantinopoli Christiana lib. 2 § 6 a pag. 135 multa de dicto loco erudite collegit: ubi de situ ejus, nomine, usu, conditore, restauratore agitur.

o Σελέντιον, σιλέντιον, silentium, concilium magnatum, in aliquo e palatiis coactum, in quo de rebus seriis agebatur, uti est apud Cangium in Glossario Græco. In his porro, ait, consessibus seu silentiis non agitabantur modo res politicæ, sed etiam ecclesiasticæ; cum interdum & quæstiones dogmaticæ discuterentur, & imperator ipse de iis publice peroraret, atque adeo etiam de præcipuis fidei nostræ mysteriis concionem haberet, ac Sanctorum panegyricos sermones declamaret.. In ejusmodi porro silentiis seu consessibus primariorum senatorum, si quando imperator loqueretur, aut sententiam suam diceret, omnes assurgebant, donec dicendi finem fecisset.

p Rem gestam notis chronologicis ex Theophane intexuimus in Commentario nostro prævio § 3.

q Πλατωνίῳ hic; apud Theophanem pag. 342 Πλατανίῳ: & additur, in paternam domum se recipiens: e quo auctore confirmantur ea, quæ hic narrat noster anonymus.

r Choræ monasterium fuit in Ponto, a S. Cyro patriarcha Constantinopolitano fundatum. Vide apud nos diem 8 Januarii pag. 532 num. 9, & diem 12 Maii pag. 155, num. 5. De laudato S. Cyro etiam actum est in Historia Chronologica Patriarcharum Constantinopolitanorum ante tomum 1 Augusti pag. 90 *. Synonymum monasterium inter suburbana Constantinopoli notatur apud Cangium lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 180: ubi S. Germanum humatum fuisse, in Synaxariis tradi affirmat. Sed cum duo sint ejusdem nominis monasteria; cur huic humatio illa potius conveniat, quam isti, quod utpote ab urbe Constantinopolitana remotum, & exsilio S. Germani & quietæ vitæ magis erat accommodatum?

s De hac imagine consule Commentarium prævium.

t S. Gregorium in tabulis sacris prætermissum, eisdem inserendum monuimus in Commentario prævio num. 2.

u Protospatharius est is, qui primum ac principem inter spatharios locum tenet. De spathario supra egi.

x Cuinam in hoc facto præcipuæ partes sint deferendæ, disputavimus in Commentario prævio § 2.

y Anni videlicet æræ vulgaris 730, ex dicto Commentario.

z In Pelagiis; ita reddidi e Græco auctoris nostri textu ἐν τοῖς Παλαγίοις; secundum ea, quæ notavit Cangius Constantinopolis Christianæ lib. 4 pag. 150, legendum hic, ἐν τοῖς Πελαγίου, & sic etiam scribitur in nostro textu Græco infra num. 19: quasi dicas in loco vel cœmeterio Pelagii. Idem auctor videtur autem, ait ibidem, Pelagii locus iste appellatione donatus, exstitisse haud procul ab æde S. Theodoro martyri sacra, ex Nicephoro, quem citat.

aa Meminit de isto loco Chronicon Alexandrinum pag. 784; ubi, sicut observat Cangius pag. 150 mox citata, τῶν βιοθανάτων cadavera defodi consueverant ante Copronymi tempora.

* f. Τοσοῦτο μὴ ὠκέως

* f. ἤλθομεν

CAPUT III.
Sanctorum certamina ac martyrium; inventio & translatio corporum; eorum inspectio ac miracula.

δὲ ἁγία Μάρτυς ἔφη πρὸς αὑτόν· Μαίνῃ, βασιλεῦ· εἰδωλολατρεῖν λέγεις ἡμᾶς τοὺς τὴν ἁγίαν καὶ ἄχραντον τοῦ Κυρίου προσκυνοῦντας εἰκόνα, καὶ τῆς αὐτοῦ τιμίας κὶ ἀφθόρου Μητρὸς, καὶ πάντων τῶν Ἁγίων; Τίνος δὴ χάριν ταῦτα λέγεις; Εἰδώλων ἀναισθητότερος σὺ εἶ καὶ ξοάνων ἁπάντων καὶ λίθων ἀψύχων ἀψυχότερος, ἄθλιε κὶ ταλαίπωρε καὶ πάσης διαβολικῆς ἐνεργείας μεστὲ, ἐχθρὲ πάσης δικαιοσύνης καὶ πρόδρομε τοῦ Ἀντιχρίστου. Ὅλως οὐκ ἔφριξέν σου ἀναίσθητος καὶ λιθώδης καρδία ἐν νῷ λαβεῖν τοῦ κινῆσαί σου τὴν παμμίαρον γλῶτταν κατὰ Θεοῦ τοῦ ὑψίστου, καὶ τῆς αὐτοῦ ἁφθόρου Μητρὸς, καὶ τῶν αὐτοῦ Ἁγίων; Ἄφρον καὶ ἀλαζὸν, οὐ τὴν ὕλην ἡμεῖς τιμῶντες σεβόμεθα, ἀλλὰ τὸ διὰ τῆς ὕλης ἐκτυπωθὲν ἅγιον ἀσπαζόμεθα· καὶ γὰρ οἱ τῷ Κατόπτρῳ ἑαυτοὺς κατοπτριζόμενοι, οὐχ᾽ ὡς ἐν τῷ κατόπτρῳ ὄντι τὸ ἀπαρτίζειν εὐειδεῖς τοὺς ἀνθρώπους, αὐτῷ ὄντι τοιούτῳ μεταχειριζόμεθα τὸ κάτοπτρον, ἀλλὰ διὰ τῆς σκιᾶς τὴν ἀλήθειαν κατανοοῦμεν καὶ βλέπομεν. Καὶ οἱ τῇ σφραγίδι τῷ κηρῷ ἐνχαράττοντες τὴν τοῦ κρατοῦντος εἰκόνα, οὐ τῇ σφραγίδι τῷ κηρῷ ὡς βασιλεῖ προσέχουσιν, ἀλλὰ διὰ τῆς εἰκόνος τῷ βασιλεῖ τὸ σέβας διδόασιν. Παῦσαι τοίνυν διαστρέφων τὰς ὁδοὺς Κύριου τὰς εὐθείας, καὶ μὴ ἐπιβάλῃς τὴν χεῖρά σου, τοῦ κακῶσαι τὴν ἁγίαν αὐτοῦ καθολικὴν καὶ ἀποστολικὴν ἐκκλησίαν. Εἰ δὲ μὴ, ἐξαποσταλεῖ δύναμιν ἐξ ὕψους ἁγίου αὐτοῦ, δύναμιν, ᾗ οὐ δυνήσῃ ἀντιστῆναι, καὶ ἐπάξει ἐπὶ σὲ κακὰ, ὧν ἐν πείρᾳ εὐχόμετά σε μὴ γενέσθαι, ἀλλ᾽ ἐπιστρέψαι ἐπὶ Θεῷ σωτῆρι, καὶ ζῆσαι, οὗ ἐξέκλινας, ὑπὸ κακῷ καὶ πονηρῷ διδασκάλῳ παιδευθείς.

[17] δὲ βασιλεὺς ὥσπερ λέων βρύξας, καὶ τεταραγμένοις ὀφθαλμοῖς πρὸς αὐτοὺς ἐμβλέψας, κελεύει τὰς ζώνας αὐτῶν κοπῆναι, καὶ ὠμοῖς νεύροις τύπτεσθαι, τὴν δὲ ἁγίαν Μαρίαν οἴκῳ ὑπονοστῆσαι τῷ ἑαυτῆς προσέταξεν· οὐ γὰρ οἷός τε ἦν τὸ ταύτην κακῶσαι βασιλικοῦ γένους οὖσαν, καὶ ὑπὸ πάσης τῆς πόλεως τιμωμένην διά τε τὴν ἐνάρετον αὐτῆς ἐπὶ γῆς βιωτὴν, καὶ διὰ τὸ εἶναι αὐτὴν τοιούτου γένους. Ἐπὶ πολὺ δὲ τῶν ἁγίων Μαρτύρων τυπτομένων, καὶ μηδ᾽ ὅλως ἠττωμένων, ἐπὶ πλέον θυμομαχῶν κατ᾽ αὐτῶν τύραννος ἀνέστη τοῦ βήματος, κελεύσας αὐτοὺς πρὸς τῇ φυλακῇ παραπεμφθῆναι καὶ ἐν ἀσφαλείᾳ εἶναι ἕκαστον αὐτῶν, ἀλύσεσι δυσὶ περικειμένους. Ἀπελθόντων δὲ αὐτῶν ἐν τῇ φυλακῇ, ἔψαλλον ὁμοῦ καὶ ἔλεγον· Ἐπὶ σοὶ, Κύριε, ἠλπίσαμεν, μὴ καταισχυνθείημεν εἰς τὸν αἰῶνα· ἐν τῇ δικαιοσύνῃ σου ῥῦσαι ἡμᾶς ἐκ χειρὸς ἐχθρῶν ἡμῶν, ὅτι σὺ εἶ ὑπερασπιστὴς ἡμῶν, κύριε, κύριε ἐλπὶς ἡμῶν, καὶ ἕνεκα σοῦ θανατοῦμεθα τοῦ ὑπερασπιστοῦ τῆς ζωῆς ἡμῶν, ὅτι σοῦ ἐστιν βασιλεία καὶ δύναμις εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν. Ἐκέλευσε δὲ βασιλεὺς τῷ ὑπάρχῳ μαστίζειν αὐτοὺς ἡμερήσιον ἀνὰ πεντακοσίων βουνεύρων.

[18] Καὶ μετὰ ὀκταμηνιαῖον χρόνον προκαθίσας τύραννος ἐπὶ τῇ Χαλκῇ πύλῃ, ἐκέλευσεν ἐνεχθῆναι τοὺς Ἁγιούς. Ἐνεχθέντων δὲ αὐτῶν, ἐκέλευσε στῆναι αὐτοὺς ἐπὶ τοῦ βήματος. Σταθέντων δὲ αὐτῶν, ἔφη πρὸς αὐτοὺς βασιλεύς· Μέχρι τίνος, δύστηνοι, ἐμμένετε ἔιδωλολατροῦντες, καὶ νεκροῖς ὀστέοις προσκείμενοι, καὶ τῇ ἀληθείᾳ μὴ ὑποκύπτοντες; Οἱ δὲ Ἅγιοι εἶπον· Μιαρὲ καὶ ἐναγὲς καὶ τοῦ σατανᾶ ἐργαστήριον, ἕως πότε οὐ παύῃ βλασφημῶν, εἴδωλα καλῶν τὰς ἁγίας καὶ σεπτὰς εἰκόνας, ἀλλ᾽ ἀεὶ ἐν τῷ ψεύδει ὢν ὡς καὶ πατήρ σου διάβολος, ἀλήθειαν ὑποκρίνῃ; Τότε κελεύει τύραννος ἐκταθέντας αὐτοὺς τύπτεσθαι ῥάβδοις σφοδραῖς ἐπὶ τοσοῦτον, ἕως οὗ ἠλλάγησαν ἀνὰ τεσσάρων κουαιστιοναρίων. Ἐπὶ πολὺ δὲ αὐτῶν τυπτομένων, οὐδὲν ἄλλο ἔλεγον, μόνον, τὸ Κύριε ἐλέησον, τὸ ὄμμα εἰς οὐρανοὺς ἔχοντες. Ἐπεὶ δὲ ἀτονοῦντας ἑώρα τοὺς τύπτοντας τυραννώδης βασιλεὺς, ἐκέλευσεν μὲν αὐτοὺς παύεσθαι τοῦ τύπτειν, προστάσσει δὲ ἐνεχθῆναι σούβλας πεπυρακτωμένας, καὶ καῆναι αὐτῶν τὰ μέτωπα, καὶ εἰθ᾽ οὕτως ἐν τῷ Κυνηγίῳ ἀποτμηθῆναι αὐτῶν τὰς ἁγίας κεφαλὰς, καὶ συρθέντας ῥιφῆναι ἐν τοῖς Πελαγίου· δὲ ἁγία μάρτυς Μαρία ἀκούσασα τὴν κατ᾽ αὐτῶν ἀπόφασιν, ἦλθεν καὶ αὐτὴ τρέχουσα πρὸς τὸν τόπον. Οἱ δὲ Ἅγιοι ἰδόντες αὐτὴν, ἐχάρησαν πάνυ, καὶ πεσόντες προσεκύνησαν αὐτὴν· καὶ οὕτως κοινῇ γνώμῃ συνταξάμενοι καὶ ἀσπασάμενοι ἀλλήλους, ἐτελειώθησαν ἐν τῷ, ἅμα τῇ Ἁγίᾳ, μηνὶ Αὐγούστῳ ἐννάτῃ.

[19] Μετὰ δὲ τὴν παράνομον καὶ μανιώδη ψῆφον τοῦ ἀσεβεστάτου βασιλέως, τὴν κελεύουσαν τὴν τιμίαν καὶ εὐγενεστάτην γυναῖκα Μαρίαν τὴν πατρικίαν τῆ τοῦ ξίφους τιμωρίᾳ τελειωθῆναι σὺν τοῖς γενναιοτάτοις δέκα ἀνδρᾶσι, καὶ τούτων τὰ ἅγια σώματα μετὰ τῶν καταδίκων καὶ μιαιφόνων ἀποῤῥιφθῆναι ἐν τοῖς Πελαγίου. δὲ φιλάνθρωπος Θεὸς τῶν ἰδίων θεραπόντων πρόνοιαν ποιούμενος, διὰ πιστῶν καὶ εὐλαβῶν ἀνδρῶν τούτους ἐξάγει ἐκ τοῦ δεινοῦ καὶ χαλεποῦ ἐκείνου λάκκου τρόπῳ τοιῷδε. Τῇ γὰρ αὐτῇ ἡμέρᾳ καθ᾽ ἣν καὶ τετελείωνται οἱ Μακάριοι, συννεφὴς καθίσταται αἰθὴρ, καὶ ἅμα τῷ τὸν ἥλιον δῦναι ἀὴρ ἐκκέχυται μέγιστος καὶ σφοδρὸς πάνυ μετὰ κεραυνῶν, ὡς πάντας λέγειν, καταποθεῖσθαι τὴν πόλιν· Οἱ δὲ προειρημένοι φιλόχριστοι ἄνδρες τῷ μὲν οἰκείῳ τῆς φύσεως συνειδότι βαλλόμενοι, τῷ δὲ καὶ τὸ εὐγενέστατον καὶ εὐλαβὲς ἐπιστάμενοι τῆς τιμίας καὶ περιφανεστάτης Πατρικίας, βουλὴν ἀγαθὴν βουλεύονται τῇ τοῦ Θεοῦ συνεργείᾳ, καὶ τὸν τόπον καταλαβόντες, ἐν ᾧ τοὺς μαργαρίτας οἱ βορβορώδεις ἀπέῤῥιψαν, κατελθόντες ἐν τῷ χαλεπῷ ἐκείνῳ βοθύνῳ, ἐξάγουσιν αὐτοὺς ὥσπερ τινὰς φαιδροὺς ἀστέρας, καὶ ζώοις ἐπιθέντες τὸ σεμνεῖον τοῦ ὁσίου καὶ θαυματουργοῦ Ἀνίνα κατέλαβον, καὶ ἀποσμήξαντες καὶ τὰ αὐτῶν ἄμφια ἤτοι ἐνδύματα ἀποπλύναντες, ἐν τάφῳ καινῷ κατατιθέαςιν ἐν τῷ ναῷ Δημητρίου τοῦ πανενδόξου μάρτυρος.

[20] Ἀλλ᾽ ἴδετε, πάντες φιλόχριστοι, καὶ θαυμάσατε τῆς ἀνενδοιάστου πίστεως τῶν ἁγίων Μαρτύρων τὰ ἀλητῆ γνωρίσματα, καὶ σὺν τῷ μελωδῷ Δαβὶδ τὰ εἰκότα βοήσατε· Φυλάσσει, λέγων, Κύριος τὰ ὀστᾶ τῶν δι᾽ αὐτὸν ἀθλησάντων, καὶ ἓν ἐξ αὐτῶν οὐ συντριβήσεται· σῶοι γὰρ καὶ ὁλόκληροι (ὦ τοῦ θαύματος!) καὶ ὥσπερ ζῶντες ἐν τοσούτοις ἔτεσιν κατακείμενοι ἐν τῷ τάφῳ, ἐνεργοῦσιν ἀεννάως τὰ θαύματα, παντοδαπῶν νόσωνͅ καὶ θλίψεων τὰς ἰάσεις παρέχοντες ἅπασι. Φέρε δὴ καὶ τὰ μετὰ ταῦτα ἀναληψόμεθα, τῆς αὐτῶν μεγαλουργίας ἀναγγέλλοντες τὰ θαυμάσια. Ἄρτι γὰρ τῆς τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίας τὸ ἀρχαῖον ἀπολαβούσης ἀξίωμα διὰ τῆς τῶν ἁγίων καὶ ἱερῶν εἰκόνων προσκυνήσεως· εὐσεβῶν δὲ βασιλέων καὶ ἀρχιερέων τιμίων τὸν θρόνον ἀνεπιλήπτως ἰθυνόντων, ψήφῳ θείᾳ ἐγχειρίζεται τὰ τῆς ἀρχιερωσύνης πηδάλια Ἰγνάτιος μακαρίωτατος καὶ θεοφιλέστατος, μετὰ τὴν ἔνθεον κοίμησιν τοῦ ὁσίου καὶ ὁμολογητοῦ καὶ τῆς ἀληθείας προμάχου Μεθοδίου, ἐπὶ τῆς εὐτυχοῦς βασιλείας τοῦ ὀρθοδόξου καὶ εὐσεβοῦς Βασιλείου. Συνέβη δὲ ἐκ πλήθους ἡμετέρων ἁμαρτιῶν κατ᾽ ἐκεῖνον τὸν καιρὸν σεισμὸν γενέσθαι σφοδρότατον ἐπὶ μ᾽ ἡμέραις, οἷος οὐ γέγονεν πώποτε, ναῶν μεγίστων καὶ οἴκων ἐκ τῆς τοιαύτης τοῦ Θεοῦ ἀπειλῆς ὑποστάντων πτῶσιν. δὲ τοῦ Θεοῦ ἀρχιερεὺς Ἰγνάτιος ὡς ἅτε ποιμὴν ἀληθέστατος οὐκ᾽ ἐπαύσατο νύκτωρ τε καὶ μεθ᾽ ἡμέραν ταῖς λιτανείαις καὶ δεήσεσιν ἐξευμενίζειν τὸ Θεῖον, τοῦ στῆσαι τὴν καθ᾽ ἡμῶν ἀγανάκτησιν, καὶ παῦσαι τὸν κλόνον τῆς γῆς.

[21] Καὶ δὴ ἐν μιᾷ τῶν ἡμερῶν ἐκ τῆς τοιαύτης λιτανείας καὶ προσευχῆς πρὸς τὴν τοῦ Θεοῦ μεγάλην ἐκκλησίαν ἀνθυποστρέψαντος, οἷα συμβαίνει τοῖς κεκοπιακόσιν, ἀνεκλίθη ἐν τῷ σκίμποδι αὐτοῦ, ἅτε τὸ γῆρας καὶ τῆς φύσεως τὴν ἀσθένειαν παραμυθούμενος. Καὶ εὐθέως εἰς ὕπνον τραπεὶς, ὁρᾷ γυναῖκα ὡραίαν καὶ χαριεστάτην πατρικιότητος ἱματισμῷ διαχρύσῳ περιβεβλημένην, καὶ ὁρμίσκῳ χρυσέῳ δόξῃ καλλωπιζομένην, καὶ σὺν αὐτῇ ἄνδρα εὐμεγέθητε καὶ λαμπρὸν, ὡσεὶ χλαμύδα ἠμφιεσμένον στολὴν σὺν ἑτέροις ἐννέα, ὧν εἷς ἱερωσύνης ἄμφια διεστόλιστο σὺν μειρακίοις δυσί· καὶ δὴ ἁψαμένης τῆς Μαρτυρος τῆς τοῦ πατριάρχου κεφαλῆς, οὑτωσὶ φάναι· Κεκοπίακας, πρεσβύτα, εἴδοι Θεὸς καὶ ἀντιμετρήσοι τὸν κόπον σου, καὶ τὴν αἴτησίν σου ἀκουστὴν ποιήσοι. Παρεγγυόμεθα δὲ τὴν σὴν πατρώτητα τοῦ ἀνενέγκαι ὑπὸ γῆν κείμενα τὰ ἡμέτερα σώματα. Ἡμεῖς γάρ ἐσμεν οἱ διὰ τὴν ἁγίαν καὶ ἄχραντον τοῦ Σωτῆρος εἰκόνα σφαγιασθέντες ἐπὶ τῇ λεγομένῃ ἁγίᾳ Χαλκῇ πύλῃ. Ἐτυμβευόμεθα δὲ πλησίον τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Μωκίου, ἐν τῇ μονῇ Τοῦ ὁσίου καὶ θαυματουργοῦ Ἀνίνα· οὕτω γὰρ ἐν τοῖς πατριαρχικοῖς κώδιξιν μονὴ ἀναγράφεται. δὲ ἐν ἁγίοις πατριάρχης Ἰγνάτιος γενόμενος ἔξυπνος καὶ τὰ ὀφθέντα καταπληττόμενος, ἀμηχανῶν διεσκόπει, τί ἀν ἤει τὰ αὐτῷ ὁραθέντα. Οἱ δὲ ἅγιοι Μάρτυρες καὶ πάλιν ἐν δευτέρᾳ προσόδῳ τὰ αὐτὰ εἰσηγούμενοι ὤφθησαν. δέγε ἀρχιερεὺς, οἷα συμβαίνει ταῖς ἐκκλησιαστικαῖς ἀσχολεῖσθαι φροντίσι, τῶν ὀφθέντων ἐπιλήσμων γεγένηται, καὶ τῶν αὐτῷ λαληθέντων ὑπὸ τῶν τοῦ Χριστοῦ Μαρτύρων.

[22] Πάλιν οὖν αὐτῷ τρίτῃ περιόδῳ ἐπιφαίνονται οἱ Ἅγιοι, καὶ αὐστηρῷ τῷ βλέμματι ἐπαπειλούμενοι, ἔφησαν· Εἰ μὴ τὰ κελευσθέντα σοι ἐν τάχει εἰς πέρας ἀγάγοις, τοῦ θρόνου σε ἀπελαθῆναι ποιήσομεν. Τότε ἔξυπνος σὺν φόβῳ μεγίστῳ γενόμενος πατριάρχης, τὸν τούτου ἀρχιδιάκονον, Λέοντα τοῦνομα, ἀναζητεῖσθαι προσέταττεν. Τοῦ δὲ πρὸς αὐτὸν ἀνιόντος καὶ τὴν συνήθη βαλόντος μετάνοιαν, πατριάρχης ἐπύθετο· Ἆράγε, κύρι Λέον, πλησιάζει ἐν ᾗ κατοικεῖς μονὴ λεγομένη τὰ Ἀνίνα, ἐν ᾗ κατάκεινται οἱ ἐν τῇ Χαλκῇ μαρτυρήσαντες Ἁγιοι; δὲ ἀπεκρίνατο· Μονὴ μέν ἐστιν, δέσποτα, οὕτως ὀνομαζομένη· εἰ δὲ ἅγιοι ἐκεῖσε κατάκεινται, τοῦτο παντελῶς ἠγνόηταί μοι. Ὡς δὲ καὶ περὶ ἑτέρων ζητημάτων μοναδικῶν ἐποιοῦντο ἔρευναν, ὥσπερ ἔκ τινος ἀποστολῆς Ἰωσὴφ εὐλαβέστατος μοναχὸς, καὶ τῆς μεγάλης ἐκκλησίας τὴν φροντίδα ἀναδεδεγμένος τῶν ἱερῶν κειμηλίων, εἰσῆλθεν πρὸς τὸν πατριάρχην, καὶ τὴν δέουσαν αὐτὸν ἀπένειμεν τιμήν. Ὡς δὲ καὶ τοῦτον ἀρχιερεὺς ἐθεάσατο, περὶ τῶν προῤῥηθέντων Ἁγίων τὴν ἔρευναν ἐπεποίητο. δὲ ἀπεκρίνατο· Καὶ τὴν μονὴν, δέσποτα, ἐπίσταμαι, καὶ Ἁγίους ἐκεῖσε κατακεῖσθαι ὑπὸ γῆν ἐθεασάμην, πτοθείσης τῆς ἐκκλησίας ἐν τοῖς χρόνοις Θεοφίλου τοῦ ἄνακτος, πολλῶν καὶ μεγίστων θαυμάτων ἐκεῖσε τελουμένων, ἑνὸς τῶν προσφιλῶν μοι τὰ ὑπὸ τῶν Ἁγίων τελούμενα διηγουμένου θαύματα, ὃς καὶ λαβόμενός με διὰ τὸ πλησιάζειν τὴν μονὴν ἀμφοτέρους. Οὕτω πιστὸς λαληθέντων μοι παρ᾽ αὐτοῦ ἐκεῖσε γεγένημαι, καὶ τοὺς Ἁγίους ἐπὶ τῆς γῆς πιστῶς καὶ εὐλαβῶς τὸ σέβας ἀπένεμον.

[23] Ταῦτα πατριάρχης ἀκουτισθεὶς, ἀναστὰς ἀφ᾽ οὗ ἐκαθέζετο θρόνου, ἔπεσεν ἐπὶ πρόσωπον πρὸς τὴν γῆν, σὺν δάκρυσι τὸν φιλάνθρωπον Θεὸν ἐξομολογούμενος, καὶ εὐχαριστῶν, τὸν ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτοῦ ἀποκαλύψαντα φρικτὰ καὶ παράδοξα θαύματα. Τότε κελεύει τῇ ἐπαύριον πρὸς τὸν μέγιστον ναὸν τῆς τοῦ Θεοῦ Σοφίας συναχθέντων πάντων κληρικῶν τῶν ἐκκλησιῶν, καὶ πάντων τῶν μοναχῶν· καὶ οὕτως ἅμα παντὶ τῷ λαῷ μετὰ ψαλμῶν καὶ ὕμνων τὴν τῶν Ἁγίων σορὸν καταλαμβάνουσιν. Παράδοξον δὲ τεράστιον κατ᾽ αὐτὴν τὴν ὥραν γεγένηται, τοῦ σωτῆρος Χριστοῦ τῶν οἰκείων Θεραπόντων δοξάζοντος τὴν εὕρεσιν. Ἅμα γὰρ τῷ τὴν μυριέλικτον ἐκείνην πληθὺν ἀπᾶραι τῆς μεγάλης τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίας μετὰ τῆς αἰτήσεως, μὲν φοβερὸς κλόνος τῆς γῆς κατεπαύθη παραχρῆμα· δὲ σφοδρότατος χειμὼν ἀνεστάλη, καὶ τῇ μονῇ τοῦ ὁσίου Ἀνίνα πλησιάσαντες, πόῤῥωθεν ἔτι ὄντες, εὐωδίας πλείστης ὠσφραίνετο ἕκαστος, ὥσπερ ἀρωμάτων μυρεψικῶν προοδευόντων αὐτοὺς, ὅπερ ἅπαντας μειζόνως κατέπληξεν, τῆς τῶν Ἁγίων χάριτος μήκοθεν ἐμφαινούσης τὴν αὐτῶν πρὸς τὸν Κτιστὴν οἰκείωσιν. Τῆς δὲ πλακὸς ἀρθείσης, ἐν ᾧ τὰ τίμια καὶ καρτερικὰ τῶν Ἁγίων ἐταμιεύετο σώματα, μύρου ἔκχυσις ἐξ αὐτῶν ἐξεπέμπετο, καταπλήττουσα ἅπαντας τῷ παραδόξῳ τοῦ πράγματος.

[24] Ἑυρέθησαν δὲ οἱ ἅγιοι Μάρτυρες (ὦ τοῦ παραδόξου θαύματος καὶ ἀκούσματος!) σῶοι καὶ ὁλόκληροι καὶ ἀδιάλυτοι, μή τε τῶν ἐνδυμάτων, μή τε τῶν σωμάτων αὐτῶν μείωσιν ὑπομεινάντων καθόλου φθοράν. Μαραίνειν γὰρ χρόνος ἅπαντα πεφυκὼς, τῶν σεπτῶν τούτων Μαρτύρων τὰ σώματα ἄφθαρτα πάντῃ καὶ ἀδιάλυτα διετήρησεν· ὥς καὶ ἐνταῦθα πληροῦσθαι τὸ γραφικον λόγιον τὸ φάσκον· Φυλάσσει κύριος πάντα τὰ ὀστᾶ τῶν δι᾽ αὐτὸν ἀθλησάντων καὶ ἓν ἐξ αὐτῶν οὐ συντριβήσεται· θάμβος δὲ καὶ δέος κατεῖχεν ἅπαντας τοὺς ὁρῶντας, τὸν ἄξιον ἐρευνώντων κατελθεῖν ἐν τῷ τάφῳ, καὶ τὴν ἄνοδον τῶν λειψάνων ποιήσασθαι· πολλῶν δὲ κατελθόντων εὐλαβεστάτων ἀνδρῶν, πλείστων τε μοναχῶν, καὶ τῶν Ἁγίων μὴ εὐδοκούντων ἐν τούτοις, ἅπαντες μιᾷ φωνῇ τὸν εὐλαβέστατον σκευοφύλακα Ἰωσὴφ προσμαρτυροῦσι τοῦ κατελθεῖν, ὡς εὐλαβείᾳ πολλῇ ὑπερκείμενον. δὲ κατελθὼν, εὗρε τὴν γενναίαν μάρτυρα Μαρίαν ὕπερθεν πάντων κειμένην, πλησίον δὲ αὐτῆς τὸν ἐνδοξότατον Γρηγόριον τὸν πρωτοσπαθάριον, καὶ κάτωθεν τούτων τοὺς λοιποὺς Ἁγίους ἅμα τοῖς δυσὶ Μείραξι.

[25] Τότε κελεύει ἀρχιερεὺς ἐνεχθέντα ἀπὸ διαφόρων ἐκκλησιῶν ἐσθήματα ὕπερθεν αὐτῶν τεθῆναι τοὺς ἁγίους Μάρτυρας, καὶ πάντων ἐν προσκυνήσει καὶ ἀπολαύσει αὐτῶν γεγονότων, εἶθ᾽ οὕτως κατέθετο αὐτοὺς τῇ ἐκ κυπαρίττου σορῷ, μηνὶ Ἰανουαρίῳ λα᾽, καθὼς καὶ ἐν τῷ τάφῳ ὑπῆρχον, τῆς Ἁγίας οὕτω κελευσάσης. Ὅθεν μετὰ ταῦτα τὴν θείαν μυσταγωγίαν τελεσιουργήσας του Θεοῦ ἀρχιερεὺς Ἰγνάτιος, σὺν προθυμίᾳ καὶ χαρᾷ πολλῇ πρὸς τὸν ἑαυτοῦ θρόνον ὑπέστρεψεν, αἰνῶν καὶ εὐχαριστῶν τὸν Θεὸν ἐπὶ πᾶσιν οἷς ἤκουσεν καὶ εἶδεν, δόξαν ἀναπέμπων τῇ ἁγίᾳ καὶ παντουργικῇ Τριάδι, ᾗ πρέπει δόξα, τιμὴ, κράτος νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[Is a S. Maria graviter increpitus] Respondit sancta Martyr: Insanis, imperator. An nos, qui sanctam & immaculatam Domini, nec non venerandæ & incorruptæ Matris ejus, atque omnium Sanctorum imaginem adoramus, idolis cultum deferre prædicas? Qua autem de causa hæc dicis? Tu idolis & statuis omnibus magis insensibilis, ac lapidibus inanimis magis inanimus es, o miser & ærumnose, omnisque diabolicæ machinationis plene; omnis justitiæ inimice atque Antichristi præcursor. Enimvero cor tuum sensu carens, ac durum instar lapidis, nonne exhorruit cogitationem concipere de movenda tua inquinatissima lingua adversus Deum altissimum, immaculatam ejus Matrem, ac Sanctos ipsius? O amens ac superbe, nos materiem veneratione & cultu non prosequimur; sed rem sanctam in materia expressam amore complectimur. Illi enim, qui in speculo se contemplantur, non ideo hoc faciunt, quia aliquid revera sit in speculo, quod homines reddat formosos; neque ipsum, quasi revera tali virtute præditum sit, speculum tractamus; sed per umbram intelligimus ac videmus veritatem. Et sane qui sigillo vel ceræ imprimunt imaginem imperatoris, non attendunt animum ad sigillum vel ceram, tamquam ea imperator sint; sed in imagine imperatorem venerantur. Desine itaque rectas Domini vias pervertere, & manum tuam noli extendere ad vexandam sanctam ejus Catholicam & Apostolicam Ecclesiam. Alioqui emittet virtutem ex alto sancto suo; virtutem, cui resistere non poteris; atque inducet in te mala; quæ ut experiaris, non optamus, sed ut convertaris ad Deum salvatorem ac vivas, a quo declinasti, institutus a malo atque improbo magistro.

[17] Imperator leonis instar rugiens, turbatisque oculis eos pererrans, [sævit in hodiernos Martyres;] zonas a illorum scindi, ac crudis nervis eos cædi jubet; sanctam vero Mariam ad suas redire ædes mandavit. Neque enim poterat hanc vexare, quæ ex imperatorio genere originem trahebat, ac civitati universæ erat in veneratione, cum propter suum in terra vitæ institutum virtute conspicuum, tum propter tam insigni e genere natales. Dum autem Martyres diu cæderentur, nec prorsus essent superati, multum ac animose pugnans contra eos tyrannus, e suggestu surrexit, in carcerem reduci jussit, ac singulos eorum in tuto asservari duabus catenis vinctos. In carcerem regressi, simul canebant, & dicebant: In te, Domine, speravimus, non confundamur in æternum: in justitia tua libera nos e manu inimicorum nostrorum: quia tu es defensor noster, Domine, Domine spes nostra, & propter te mortificamur, qui vitæ nostræ defensor es; quia tuum est regnum & potestas in secula. Amen. Ei vero, qui præerat, præcepit imperator singulos per diem cædi quingentis nervis bubulis.

[18] Ac post tempus octo mensium b, tyrannus, dum præsideret ad portam Æream, [quos deinde simul cum ipsa interfici jubet.] adduci jussit Sanctos. Hi postquam advenissent, mandavit, ut starent in suggestu. Stantes autem illos ita affatus est imperator: Quousque tandem, o miseri, persistitis in idololatria, ante ossa mortua procumbentes, & veritati vos non submittentes? Responderunt Sancti: Sceleste ac detestande, nec non satanæ architecte, usque quo non cessas blasphemare, sanctas ac venerandas imagines vocans idola; at semper in errore degens, sicut & pater tuus diabolus, veritatem simulas? Tunc ipsos extensos verberari virgis vehementibus tyrannus jubet tamdiu, donec cum quatuor quæstionariis c singuli mutassent vices. Dum vero multum verberarentur, nihil dixerunt aliud, præter unicum illud, Domine, miserere, oculo in cælos sublato. Tyrannicus imperator eos qui cædebant deficere conspicatus; lictores quidem jussit a verberibus cessare, sed subulas candentes afferri, urique Martyrum frontem, & sic deinde eorum sancta amputari capita in Cynegio, ipsosque inde tractos projici in locum Pelagii præcepit. Sancta vero martyr Maria, audita, quæ contra eos lata erat, sententia, ipsa etiam cursu ad locum contendit. Sancti eam conspicati, admodum gavisi sunt, & procidentes adoraverunt eam. Et sic, postquam communi consensu se comparassent, atque alter alterum strinxissent complexu, simul cum Maria interempti sunt die nona mensis Augusti d.

[19] Post iniquam vero & insanam impiissimi imperatoris sententiam, quæ honorabilem & nobilissimam mulierem Mariam patriciam occidi supplicio gladii una cum decem generosissimis viris, & sancta eorum corpora cum reis judicio damnatis atque homicidis projici in locum Pelagii præcipiebat. [Eorum corpora fœde projecta, alio transferuntur,] At misericors Deus, de suis famulis curam gerens, per fideles & pios viros e gravi ac molesto isto lacu illos eduxit hoc modo. Eadem quippe die, qua Beati mortem subiere, nubibus obtectus fuit æther, & sub occasum solis magnus adeo ac vehemens effusus est aër cum fulminibus, ut omnes dicerent, absorberi urbem. Viri autem, de quibus dixi, Christi amantes, tum quod a propria id dictante conscientia moniti essent, tum quod nobilissimam ac piam honorabilis & splendidissimæ Patriciæ conditionem non ignorarent, bonum captant, Deo cooperante, consilium; & ubi pervenissent ad locum, in quo lutosi illi porci margaritas projecerant, ac descendissent in molestam illam fossam, Martyres non secus ac splendidas quasdam stellas eduxerunt, jumentis imposuerunt, ad ædem sacram S. Aninæ e miraculis clari pervenerunt, & expurgatos, ablutis, quæ eis instratæ erant, mappis vel indumentis, novo sepulcro eos imposuerunt in templo gloriosissimi martyris Demetrii f.

[20] [ac miraculis clara, sub S. Ignatio archiep. CPolitano,] Sed videte, omnes Christi amantes, & miramini, vera neutiquam dubiæ sanctorum Martyrum fidei indicia, & cum modulatore Davide decenter clamate: Custodit Dominus ossa pugilum suorum, & unum ex his non conteretur. Salvi enim & integri (o miraculum!) & non secus ac si viverent, post annos tot jacentes in sepulcro, miracula jugiter operantur, omnigenorum morborum ac tribulationum sanationes omnibus impertientes. Agedum, illorum etiam quæ postmodum contigere, memoriam repetemus, rerum ab ipsis patratarum magnitudinem ac miracula annuntiantes. Dum jam Ecclesia Dei antiquam, restituta sacro-sanctarum imaginum veneratione, esset consecuta dignitatem g, piique imperatores ac pontifices venerabiles, comitante eos vitæ integritate, solio præessent, archiepiscopatus gubernaculis, Deo suffragante, beatissimus ac Dei amantissimus, post sancti confessoris ac veritatis propugnatoris Methodii h divino numine afflatam dormitionem, præficitur Ignatius i, orthodoxo ac religioso Basilio k feliciter imperante. Contigit autem ob multitudinem peccatorum nostrorum, ut vehementissimus tum temporis terræ motus l fieret per dies quadraginta, qualis aliquando non fuit, magnis templis ac domibus ex ingenti illa Dei comminatione lapsum subeuntibus. Ignatius autem Dei pontifex, verissimus utique pastor, non cessavit noctu atque interdiu supplicationibus & precibus placare divinum Numen, ut adversam nobis iram sisteret, & terræ motui finem poneret.

[21] [Sanctorum apparitione monito] Die autem quadam, ex tali supplicatione ac precibus ad magnam Dei ecclesiam reversus, in lectulo suo, prout contingit iis qui fatigati sunt, recubuit, senectuti videlicet & naturæ imbecillitati solatii aliquid præbiturus. Nec mora, somno sopitus mulierem cernit formosam ac gratiosissimam, quæ inaurato patriciæ dignitatis vestimento induta, & monili aureo honorifice exornata, nec non procerum ac splendidum cum ea virum, stola tamquam chlamyde vestitum, una cum aliis novem, quorum unus sacerdotii indumentis erat amictus, cum duobus adolescentulis. Martyr autem, tacto patriarchæ capite, ita fari: Defessus es, o senex; aspiciat Deus, & secundum mensuram tui laboris, remetiatur tibi, & petitionem tuam exaudiat. Mandamus vero, ut corpora nostra, quæ subter terram jacent, tua paternitas efferat. Nos etenim propter sanctam & intaminatam Salvatoris imaginem mactati fuimus ad portam, quæ sancta porta Ærea dicitur. Sepulti vero sumus apud sanctum martyrem Mocium m, in monasterio sancti ac thaumaturgi Aninæ: sic enim in codicibus n patriarchalibus monasterium refertur. Tunc sanctus patriarcha Ignatius, e somno experrectus, visis perculsus, atque incertus quidnam ageret, dispiciebat, quidnam sibi vellent ea, quæ viderat. At sancti Martyres in secundo accessu eadem iterum monere visi sunt. Sed archiepiscopus, curis utique ecclesiasticis intentus, eorum, quæ viderat, & quæ a Christi Martyribus sibi dicta fuerant, immemor fuit.

[22] Rursus igitur ei tertia accessione apparent Sancti, & austero aspectu minitantes dixerunt: [atque etiam territo,] Si tibi imperata celeriter ad finem non perducas, efficiemus, ut e solio tuo expellaris. Tunc e somno excitatus maximo cum timore patriarcha, archidiaconum suum, Leonem nomine, conquiri jubebat. E quo ad se accedente, & profundam de more reverentiam exhibente sciscitatus patriarcha est: An, domne Leo, in hac, quam incolis, urbe monasterium exstat, quod Anina vocatur, in quo jacent Sancti, qui in porta Ærea martyrium confecere? Respondit: Monasterium quidem est, domine, quod sic vocatur: an vero Sancti ibidem jaceant, id omnino incognitum mihi est. Dum autem monastica alia quæsita indagarent, quadam veluti legatione fungens Joseph monachus religiosissimus o, qui sacræ supellectilis magnæ ecclesiæ curam gerebat p, ad patriarcham accessit, honoreque debito eum prosecutus est. Quem ut archiepiscopus vidit, de prædictis Martyribus inquisitionem habuit. Respondit ille: Et monasterium, domine, novi, & Sanctos ibidem sub terra jacentes conspexi, quando collapsa fuit ecclesia temporibus Theophili imperatoris q, multis ac maximis ibidem patratis miraculis, quæ unus ex amicis meis narrabat, meque assumpsit, ut ad monasterium nos conferremus ambo. Sic eorum, quæ narrata mihi ab ipso sunt, certior ibidem sum factus, & Sanctis in terra conditis fideliter ac religiose venerationem exhibui.

[23] Hæc edoctus patriarcha, e solio in quo sedebat, exsurgens, [miro modo] humi cecidit in faciem suam, Dei misericordiam profitens, eique gratias agens, quod in diebus suis tremenda hæc ac mirabilia revelasset prodigia. Tum vero postridie omnes ecclesiarum clericos, & monachos omnes convenire jubet ad maximam Dei Sapientiæ r ecclesiam: & sic præsente omni populo, cum psalmis atque hymnis, Sanctorum urnam inveniunt. Quo ipso tempore accidit mirabile prodigium, Christo servatore Servorum suorum inventionem honorante. Nam simul atque illa multitudo ex infinita quasi hominum congerie conglomerata discedebat e magna Dei ecclesia cum precatione, terribilis ille terræ tumultus statim cessavit s, ac vehementissima illa tempestas sedata fuit. Dumque S. Aninæ monasterium adirent, & longius etiam inde abessent, multum fragrantiæ unusquisque olfecit, non secus ac si aromata unguentaria eos præcessissent: id quod omnes plurimum perculit, Sanctorum gratia eminus commonstrante eorum cum Creatore familiaritatem. Sublato autem lapide sepulcri, in quo veneranda ac fortia Sanctorum corpora erant deposita, unguenti effusio ex illis emittebatur, miro rei eventu omnes ad stuporem commovente.

[24] Inventi vero sunt sancti Martyres (o rem visu & auditu mirabilem! [inventa integra atque incorrupta,]) salvi atque integri, & neutiquam in cineres soluti, indumentis ac corporibus eorum nullam omnino diminutionem aut corruptionem passis. Tempus enim, quod omnia marcescere facit, venerandorum horum Martyrum corpora omnino incorrupta atque indissoluta conservavit; ita ut ibi impleretur hoc Scripturæ oraculum, quod dicit: Custodit Dominus omnia ossa Pugilum suorum, & unum ex illis non conteretur. Stupor autem ac metus invasit omnes qui videbant, dum indagaretur is, qui dignus esset in sepulcrum descendere, & reliquias sursum proferre. Dum vero multi viri religiosissimi, ac monachi plures descenderent, nec Sancti in hisce sibi bene complacerent; una omnes voce suffragati sunt, ut eo descenderet Joseph vasorum custos, multa utique pietate supereminens. Qui dum descendisset, generosam martyrem Mariam supra omnes jacentem offendit; prope ipsam vero gloriosissimum Gregorium protospatharium; infra ipsos autem, Sanctos reliquos cum duobus Adolescentulis.

[25] [a dicto Sancto honorifice conduntur.] Tunc jubet archiepiscopus allata e variis ecclesiis vestimenta imponi super ipsos sanctos Martyres: dumque omnium venerationi ac fruitioni paterent; eodem deinde modo in loculo eos cypressino deposuit mense Januario, die trigesima prima t, quo reperti erant in sepulcro, Sancta illud ita mandante. Quamobrem ubi post hæc archiepiscopus Dei Ignatius rem divinam peregisset, cum alacritate ac gaudio multo ad cathedram suam reversus est, laudibus ac gratiarum actionibus Deum prosequens in omnibus, quæ audivit ac vidit, nec non laudes dirigens ad sanctissimam omniumque rerum effectricem Trinitatem: quam decet gloria, honor, imperium nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Zona militari privatos fuisse milites Christianos, invenies apud Gallonium in libro de Sanctorum Martyrum cruciatibus cap. 4.

b Incompletorum videlicet: inchoati enim erant a die 19 Januarii secundum supra dicta.

c Quæstionarii sunt tortores, qui reos cruciant & examinant, ut veritatem ab eis extorqueant. Vide Cangium in utroque Glossario.

d Anni videlicet æræ vulgaris 730, ex Comm. prævio § 3.

e De S. Anina seu Anania aut Aniano Thaumaturgo, anachoreta in Euphratensi ditione, egimus tom. 11 Martii ad diem 16, pag. 431.

f Demetrii templum, quod hic nominatur, non est illud, quod in ipso urbis Constantinopolitanæ angulo, quo loco exstitit Acropolis, statuitur, & a Barda cæsare primo conditum scribitur apud Cangium lib. 4 CPolis Christianæ pag. 122: obstat enim ratio temporis. Nec est illud, (sive idem sit cum eo, de quo dixi, sive diversum) quod ponitur ibidem exstitisse in ipso palatio: repugnat enim insuper locus ille cum adjunctis rei gestæ, quæ hic narrantur. Nec etiam videtur esse monasterium S. Demetrii, quod Palæologorum ibidem appellatur: si enim ab ista familia & nomen & structuramacceperit, non cohæret cum tempore. In delineatione urbis Constantinopolitanæ, quam exhibet Bandurus ante tomum 2 Imperii Orientalis, estque tabella secunda, invenio ecclesiam S. Demetrii in regionis secundæ (primæ Banduro pag. 605) extremitate laudatæ urbis, ad aliquam distantiam ab Acropoli, prout ibi notatur, non procul a Cynegio; quæ si diversa sit ab ea, quam primo loco dedi ex Cangio, forte erit illa ædes sacra S. Demetrii, in qua nostri Martyres fuere sepulti. Sed in re tam obscura, quid præter conjecturam exspectes?

g Constantini Porphyrogenneti Continuator, qui una cum Historiæ Byzantinæ scriptoribus post Theophanem, typis regiis Lutetiæ Parisiorum editus est anno 1685, lib. 4, num. 6, pag. 96, Interea, ait, recepta ecclesia, sanctissimoque Methodio pontificali honore sublimato, sanctorum jejuniorum prima Dominica, una cum Augusta peractis in sacra sanctissimæ Dominæ nostræ Deique Genitricis Blachernensi æde, in Dei laudibus & canticis, nocturnis vigiliis, mane solenni supplicatione ac pompa, ad magnum Dei Verbi templum veniunt, riteque peracta re sacra, suum rursus Ecclesia ornatum recipit. Inque eum proficiebat orthodoxa Ecclesia, &, ut verbis Scripturæ utar, Renovabatur ut aquila, proscriptis toto terrarum orbe cunctis hæreticis &c. Annum rei gestæ docebit nota proxime sequens.

h S. Methodius I præesse cœpit cathedræ Constantinopolitæ anno 842, desiit anno 846; ex dictis in Historia chronologica Patriarcharum istius sedis sæpius jam citata, a pag. * 107. De eodem Sancto egimus tom. 2 Junii ad diem 14, pag. 960.

i Anno 846, secundum mox allegatam Historiam chronologicam pag. * 109.

k Basilius Macedo anno 867 salutatus est imperator, ex Commentario prævio num. 30. A Michaële autem imperatore in consortium imperii adscitus anno 866, secundum Pagium ad an. 867 num. 10: cui anno Baronius illud innectit.

l Motus terræ, de quo hic, accidit die 9 Januarii anno 869, ex Commentario nostro prævio § 3.

m S. Mocium presbyterum martyrem Constantinopoli dedimus tom. 11 Maii, die XI, pag. 620; ubi & de æde ibidem ipsi sacra; de qua consuli præterea potest Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ pag. 129. Quomodo autem sepulti apud S. Mocium, in monasterio S. Aninæ; supra vero num. 19 in templo S. Demetrii?

n Κώδιξιν, vox est in Glossario mediæ & infimæ Græcitatis notata apud Cangium, qui dabit plura.

o Sanctum hunc habes tom. 1 Aprilis, die 3; in cujus Vita ibid. pag. 275 hæc dicuntur: Ibi (Byzantii nimirum) posthabitis aliis ecclesiasticis honoribus, persuasus fuit, quamvis ægre, custodiendis ecclesiæ vasis præesse vellet. Hoc autem munus non tam principum suasionibus, quam divini Ignatii precibus permotus suscipiebat. Is enim .. eximia viri sanctitate permotus, eum in labore ac negotiis socium adjutoremque habere studebat.. Hujus igitur consuetudine vehementer delectabatur.

p Σκευοφύλαξ est sacræ supellectilis seu vasorum sacrorum custodiæ præfectus: cujus officium describitur ad calcem tomi, Lutetiæ Parisiorum anno 1655 vulgati, in quo Constantini Manassis Breviarium historicum, & Georgius Codinus de Originibus CPolitanis habentur. Ibi itaque pag. 313 sic scribitur: Magnus vasorum custos stat ante promptuarim supellectilis, cum patriarcha sacra facit; & si quando aliquibus opus est veluti quodam vasculo, vel libro sacro, aut cereis aut vestibus, ex promptuario omnia hæc depromit: habet quippe sub sua potestate promptuarium episcopalis domus, & omnem ecclesiæ supellectilem. Subjacent insuper suæ inspectioni ecclesiæ pastore viduæ, omniaque illarum sacra. Adest quoque judiciis, & jura atque quoslibet census ecclesiæ obvenientes in utilitatem clericorum servat, donec inter se ipsos distribuant.

q Theophilus imperavit ab anno 829 usque ad an. 842. Si autem ecclesia, quæ illius imperatoris tempore collapsa fuisse dicitur, ruinam suam debeat motui terræ, in promptu non habeo, annum rei gestæ determinare: nam Constantini Porphyrogenneti continuator lib. 3, num. 39, quam infelicia fuerint hujus imperatoris tempora commemorans, inter alias calamitates sic refert: Vix quoque vel unum diem, quamdiu ille rerum potitus est, terra motibus quati destitit. Adde Georgiummonachum in Novis imperatoribus, ubi in Theophilo sic loquitur: Tremendi item terræ motus, ac pene continui.

r S. Sophiæ, seu divinæ Sapientiæ augustissimum templum (verbis utor Cangii lib. 3 Constantinopolis Christianæ pag. 5) diuque vulgari Magnæ ecclesiæ appellatione donatum, cæteris quæ in urbe Constantinopolitana excitata sunt, semper præcelluit; quod patriarchæ præsertim sedes, ac proinde primarium & totius Orientis præcipuum haberetur. Laudatus auctor erudite ac diffuse illud deinde illustrat.

s Difficultates circa diem, quo is terræ motus desiit, habes in Commentario § 3.

t An & quo modo depositio hæc contingere tunc potuerit, dat Commentarius noster ibidem.

DE B. HATHUMARO CONFESSORE, PRIMO PADERBORNENSIUM EPISCOPO.
PADERBORNÆ IN WESTFALIA.

Anno DCCCXV, AUT DCCCXVI.

SYLLOGE HISTORICA.

Hathumarus ep. conf. Paderbornæ in Westfalia (B.)

AUCTORE G. C.

§ I. Legitimus Sancti cultus, & varia ejusdem elogia.

Quamvis hic præsul Hathumarus, quem nonnulli Hadumarium vel Harimarum, & vicinis hujusmodi nominibus appellant, ab antiquis Martyrologis aut Menologis inter Sanctos non referatur, [Hic Beatus, cujus immemorabilem cultum] tamen de legitimo illius cultu sufficientia argumenta suggerit Nicolaus Schatenus noster, dum in Annalibus Paderbornensibus lib. 1 ad annum Christi 814 pag. 55 de ipso sic scribit: Corpus sanctissimi Præsulis, ut Harius refert, antiquitus in crypta basilicæ humatum fuit, tumulo etiam e terra altius erecto, cujus tamen nulla vestigia monstrata. Neque alius mos tum erat, quam humili & angusto sepulcro claudere episcopos; qualia D. Ludgeri & tot episcoporum in cœnobio Werthinensi conspiciuntur hodiedum. Imadus tandem duodecimus episcopus ossa primorum episcoporum anno Christi MLXVIII collegit in unum tumulum & urnam, collocavitque honoratiore simul loco in crypta ante aram, a Leone Pontifice olim consecratam, ac muro sepulcra inclusit, cippo contecta. Dies hujus translationis VII Idus Septembris Divum etiam honoribus celebris est habitus. Locus ipse cryptæ exstructis altaribus, constitutis sacrificiis, piorum oblationibus ac votivis supplicum precibus cultus, non sine beneficiis cælitus etiam impetratis.

[2] [Ferdinandus, præsul Paderbornensis,] Deinde cum ab ingressa hæresi in urbem, ac per longa superiorum temporum bella, Hathumari ceterorumque episcoporum memoria rursum prope obruta jacuisset, cippo etiam tumuli ablato, ut parum de communi sepulcro constaret; Ferdinandus episcopus demum monumentum instauravit, ossaque, inter quæ adhuc quinque capita reperta sunt integra, mundioribus integumentis involuta, quam honorificentissime condidit. Atque ut posteritatis memoriæ ac pietati certius consuleret; tumulum altius & magnificentius erexit e terra, e cujus impositi lapidis planitie hæc elegans Ferdinandi episcopi nostri inscriptio legitur: Sepulcrum primorum episcoporum Paderbornensium restauratum in crypta ædis cathedralis. Ferdinandus Dei et Apostolicæ Sedis gratia episcopus Paderbornensis, S.R.I. princeps et comes Pyrmontanus, primorum hujus ecclesiÆ episcoporum corpora, anno DominicÆ Incarnationis MLXVIII, Indictione VI, Henrici IV imperatoris XIII, ordinationis vero Immadi episcopi Paderbornensis anno XVI inventa et collecta; translata autem et SEPULTA VII Idus Septembris, ne, recluso superioribus temporibus sepulcro, neglecta diutius jacerent, instaurato pristino monumento, composuit et antiquæ venerationis memoriam renovavit anno MDCLXVI.

[3] Non levibus argumentis neque pia credulitate inductus est reverendissimus ac celsissimus præsul Ferdinandus, [ex antiquis monumentis restauravit,] ut restitueret publicam primorum antistitum Paderbornensium venerationem, injuria temporum & bellorum pene collapsam, quemadmodum colligimus ex laudato Schateno nostro, qui in iisdem Annalibus Paderbornensibus ad annum Christi 1068, lib. 6 pag. 567 & sequente solidum instaurationis hujus fundamentum assignat his verbis: Septimo deinde Idus Septembris Imadus primorum episcoporum Paderbornensium corpora, quæ jam duplici incendio ecclesiæ aut obruta aut disjecta erant, insigni religione cultuque antecessorum suorum diligenter investigavit, repertaque in vetustis sepulcris collegit, & in crypta, quæ choro basilicæ substructa est, honorificentissime ante aram D. Stephani a Leone Pontifice consecratam condidit, ubi a posteris in magna veneratione fuerunt habita, quemadmodum hoc Ferdinandus episcopus noster ex veteri codice Palatini manuscripto bibliothecæ Vaticanæ produxit. Ipse deinde Ferdinandus episcopus noster, cum, disjecto lapide, & neglecto veteris pietatis cultu, memoria prope omnis sepulta jaceret, pristino decori cultuique, Imadi exemplo & pietate provocatus reddidit. Inscriptionem & monumentum hujus translationis in Hathumaro episcopo dedimus: quæ omnia ad hanc diem ignorata mansissent, nisi Ferdinandus episcopus noster hæc ex Romana bibliotheca protulisset in lucem. Ex his patet, immemorabilem Sancti nostri cultum incendiis ac bellis tantummodo interruptum fuisse, & novam ejusdem instaurationem niti vetustis monumentis, quæ in bibliotheca Romana conservantur. Haud dubie hæc argumenta etiam Castellanum moverunt, ut hunc Præsulem in Martyrologio suo universali ad diem V Augusti inter Beatos recensuerit.

[4] Ceterum in titulo B. Hathumarum appellavi primum Paderbornensium episcopum, [fuit primus episcopus Paderbornæ,] ut sic paucis rejicerem falsam opinionem, seu potius crassum errorem quorumdam historicorum, qui S. Liborium perperam Paderbornensi ecclesiæ primum præsulem assignarunt. In hac re turpiter hallucinati sunt Franciscus Irenicus in Exegesi Germaniæ lib. 3 cap. 40, & Albertus Crantzius in Opere suo de Saxonia, ubi uterque diserte scribit, S. Liborium fuisse primum Paderbornensium episcopum. At Crantzius sibi in errore suo non constat: cum enim lib. 2 Saxoniæ cap. 16 asseruisset, quod Carolus Magnus post domitos Saxones ad stabiliendam inter eos Christianam religionem instituerit varios episcopatus, & Paderburnæ præfecerit sanctum virum Liborium, postmodum assertionis hujus oblitus, lib. 1 Metropoleos cap. 11 de primo ejusdem sedis præsule tradit sequentia: Paderburnensi oppido ab rege Carolo non in postremis habito, dum in provincia moraretur, etsi dudum ecclesiam Wirtziburgensi episcopo commendatam haberet, pontificem tamen non ante dedit Carolus, quam omnem provinciam pacatam relinqueret. Erat annus a Christo nato post septingentesimum nonagesimus quintus, cum Harimarum (hoc corrupto nomine Hathumarus noster indicatur) Wirtziburgensis ecclesiæ Canonicum, natione Saxonem (quem parentes ejus superiori bello dederant regi inter alios obsidem) virum gravem, & qui sub magisterio D. Burchardi Wirtziburgensis episcopi profecerat in omni religione & sanctitate, [ad cathedram Paderbornensem evexit.] Cum in hac periodo aliquid deesset, supplere coactus sum ea, quæ hic uncis inclusi. Epocha hujus episcopatus & alia beati Præsulis gesta, quæ Crantzius hoc loco prosequitur, postea chronologice discutientur.

[5] [ut Schatenus noster contra quosdam ostendit.] Interim Schatenus noster in Annalibus Paderbornensibus ad annum Christi 795, lib. 1 pag. 29 Crantzium (idem argumentum contra Franciscum Irenicum, aliosque ejusdem erroris assertores militat) sic recte & evidenter corrigit: Hathumarum, quem alii cum Cratepolio Hadumarum, alii vitiose cum Crantzio Harimarium dixere, primum fuisse statum certumque Paderbornensem episcopum, tam indubitata Majorum fastorumque fide accepimus, quam alii primos suos Carolinos episcopos nobis exhibent; quod & Crantzius agnoscit in Metropoli, tametsi immemor sui in libro de Saxonia scribat, D. Liborium a Carolo Magno præstitutum esse Paderbornæ antistitem; quem tamen constat tot retro annis, Gratiano & Theodosio Augustis, Cenomannis in Gallia sedisse episcopum. Sacrum Liborii corpus magna celebritate cultuque posterorum, Badurado II Paderbornensi episcopo, Paderbornam translatum referemus. Nemo Liborium umquam hujus sedis episcopum agnoscit. De hac solenni sacrarum reliquiarum translatione consule Acta S. Liborii, Cenomanensis episcopi, quæ ad diem XXIII Julii, tomo V istius mensis a pag. 394 illustravimus.

[6] [Varia ejusdem Beati elogia] Nunc proferemus aliqua hujus beati Præsulis elogia, seu varia Actorum compendia, tum ex Catholicis tum ex heterodoxis scriptoribus, ut etiam sic ostendamus, immemorabilem sanctitatis ejus famam transiisse ad eos, qui alibi legitimum Sanctorum cultum impie oppugnant. Inter Catholicos Ido presbyter Paderbornensis, qui exeunte seculo IX vel ineunte X translationem S. Liborii conscripsit, ibi Sanctum nostrum laudat his verbis: Erat tum temporis in clero Wirtziburgensi vir magnæ humilitatis atque modestiæ, Hathumarus nomine, de gente nostra, hoc est Saxonica, oriundus; qui cum adhuc puer esset, belli tempore Carolo imperatori obses datus, illic (nimirum Wirtzburgi sive Herbipoli) servari jussus est; ubi postea tonsuratus, ac studiis litterarum traditus, in virum perfectum moribus & eruditione profecit. Hic ex præcepto principis primus est Paderbornensis ecclesiæ ordinatus episcopus: post cujus ordinationem paucis annis transactis, idem gloriosissimus princeps ab hac luce migravit. Ex his characteribus chronologicis postmodum de tempore episcopatus ac mortis ejus disputabimus.

[7] [tam ex Catholicis] Petrus Cratepolius ex Ordine Minorum, qui opusculum de Sanctis Germaniæ ordine alphabetico composuit, apud nos pag. 73 sequens elogium eidem Præsuli texuit: Sanctus Hadumarius e primaria apud Saxones nobilitate natus, unus ex duodecim obsidibus regi Carolo Magno datis, a Burchardo primo episcopo Herbipolensi educatus, & liberaliter cum in litteris tum in pietate institutus, ecclesiæ item Herbipolensi insertus Canonicus, vir gravis & eximia vitæ sanctimonia præditus, constituitur a Carolo Magno primo fundatore & sancto Burchardo episcopo in primum novellæ plantationis Paderbornensis hortulanum, inspectorem & gubernatorem anno Domini DCCXCV. Præfuit doctrina & exemplis annis IX, sepultus Paderbornæ. Joannes Georgius Eckhardus in Commentariis de rebus Franciæ Orientalis & episcopatus Wirceburgensis, quos nuper duobus voluminibus edidit, tomo 1 lib. 24 num. 132 existimat, S. Hathumarum litteris ac pietate imbutum fuisse ab Herbipolensi episcopo Megingaudo, qui in illam cathedram S. Burchardo successit. Schatenus noster lib. 1 Annalium Paderbornensium pag. 20 & sequentibus fuse disquirit, utri episcopo Herbipolensi illa S. Hathumari institutio sit tribuenda. Hæc lis decidi poterit ex Actis S. Burchardi, quæ ad diem XIV Octobris accuratius discutienda erunt. Interea jam allegabimus duos scriptores heterodoxos, testes in hac re minime suspectos, qui gesta B. Hathumari breviter recensent.

[8] Gaspar Bruschius, qui sæpe alibi in scriptis suis hæresim prodit, [tum ex heterodoxis] in Epitome episcopatuum Germaniæ fol. 217 primum Antistitem Paderbornensem sequenti ornat elogio: Sanctus Hadumarius, aliis Harimarus, e primaria apud Saxones nobilitate natus, & cetera, prout numero præcedente ex Cratepolio retulimus, quibus Bruschius ibidem alia illius gesta sic addit: Reædificavit templum Paderbornense, cum primum illud a Carolo Magno inchoatum, ab iterum seditiosis Saxonibus dirutum fuisset. Id a Pontifice Maximo Leone tertio (qui Roma ejectus Paderbornæ apud Carolum Magnum fuit) consecratum ac dedicatum est sexta Decembrium, anno Domini DCCXCIX in honore sancti Stephani protomartyris. Donavit hunc Episcopum Carolus Magnus, præsente Leone tertio, arce Tryburgensi cum adjacente territorio omni. Obiit Hadumarus antistes anno Christianæ salutis octingentesimo & quarto. Sepelitur in ecclesia Paderbornensi. Hunc mortis annum paragrapho sequente examinabimus.

[9] Henricus Pantaleon, scriptor ejusdem furfuris, in Prosopographia heroum atque illustrium virorum totius Germaniæ part. 1, [scriptoribus] pag. 287 & sequente fusiorem Actorum synopsim ad honorem ejusdem Antistitis concinnavit his verbis: Harimarus apud Saxones illustri familia natus fuit. Itaque cum Carolus Francorum rex Saxones prælio vicisset, atque illi subinde bellum renovarent, duodecim obsides ex nobilissimis familiis sibi dari petiit, ut hoc modo rebellis illa natio in officio contineretur. Inter eos quoque. Harimarus fuit. Cum autem is optima indole esset præditus, Carolus eum sancto Burckardo Herbipolensi episcopo educandum tradidit, ubi adeo in pietate & litteris profecit, ut brevi ejus ecclesiæ Canonicus factus fuerit. Postea autem cum Saxones essent post duodecim prælia domiti, atque Vitekindus eorum dux Christianam religionem professus esset, Carolus eam Germaniæ partem decem episcopatibus exornavit, atque eosdem multis divitiis & privilegiis dotavit, ut hoc modo repugnantes pœnis coërcere possent. Tales erant Osnaburga, Halberstatt, Premen, Minden, Verden, Paderborn, Magdenburgum, Hildesheim, Monasterium & Hamburga.

[10] Verumtamen hujusmodi episcopatus aliquot initio in aliis locis constituti, [exhibemus] & tandem eo translati fuerunt. Sic Halberstatensis ecclesia primo in Ostervick, Magdenburgensis in Vallersleven Luneburgensis ditionis, Hildenheimensis in Wardenwick, Paderbornensis in Henstelle, atque Hamburga sub Premensi archiepiscopatu exstitit. In iis locis ex diversis familiis episcopi ordinati, quo minus conspirare, & ad idolorum cultum redire possent: eas enim superstitiones sub Druso imbiberant, atque ab iis avelli vix poterant. Unde etiam idolum suum Hermensaul magna pertinacia venerabantur. Verum Carolus ea idola destruxit, & clam constantes aliquot viros judices in Westphalia (quæ Westfeld dicebatur) constituit, qui de paganismo suspectos laqueo suffocarent. Ut etiam Christi Passionis essent memores, panes in crucis forma pinsi jussit, atque in agrorum triviis cruces ædificari præcepit; atque hoc modo tandem Saxones in vera pietate constantes fecit. Cum itaque in loco Paderborn, ubi frequentes & purissimi fontes erumpebant, episcopatum constituisset, hunc Harimarum primum ibi præsulem constituit anno septingentesimo nonagesimo quinto, atque ei Triburgensem arcem cum multis aliis circumjacentibus locis dono dedit. Itaque Harimarus ibidem cathedralem ecclesiam & celebre templum erexit. Id Leo III Pontifex ad Carolum in eum locum veniens, anno DCCXCIX dedicavit. Cum in ea ecclesia Harimarus magna pietate per novem annos præfuisset, & omnia ordine disposuisset, mortuus est anno DCCCIV, & in sua ecclesia sepultus quiescit. Non est hujus loci singula istius narrationis adjuncta, & chronologiam originemque episcopatuum Saxonicorum discutere.

[11] [dum vetera & continua illius Acta nobis desunt.] Nusquam reperire potui historicam Actorum continuationem, aut continuam B. Hathumari historiam, nec satis clare intelligo, quid sibi velit Chronicon Huxariense, quod Christianus Franciscus Paullinus anno 1698 in Syntagmate rerum & antiquitatum Germanicarum edidit, & in quo ad annum Christi 1152 hæc leguntur: Burkhard Hödeker elegantem libellum de S. Hathumaro obtulit episcopo Pathabrunensi, pro quo accepit vicariam. Utrum hic elegans libellus continuerit historicam vitæ seriem, an ad laudem ejusdem B. Hathumari rhetorice compositus fuerit, ignoramus. Præterea nescimus, ubi nunc libellus ille lateat, & an fortasse in tanta rerum Saxonicarum perturbatione non perierit. Saltem Schatenus noster, qui historiam Westfalicam ac Paderbornensem diligenter tractavit, de veteri isto monumento nusquam meminit. Cum itaque nobis nulla sit spes detegendi hunc libellum, præcipua beati Viri gesta ex antiquis neotericisque scriptoribus colligemus, & ea ordine chronologico utcumque collocabimus.

§ II. Chronologica præcipuorum gestorum series.

[Disquiritur, quando B. Hathumarus] Cum Carolus Magnus sæpius Saxones clade affecerit, & sæpe ab iisdem obsides acceperit, certo dici non potest, quo anno B. Hathumarus ei obses traditus fuerit. Plerique tamen neoterici scriptores hanc rem non improbabiliter ad annum Christi 772 referunt, postquam Carolus destruxisset idolum, Irmensul appellatum, & Saxonibus ingentem cladem intulisset. Unde Schatenus noster ad eumdem annum in Historia Westfaliæ lib. 7 pag. 435 sic caute scribit: Hac expeditione magna pars Saxoniæ, ut post referemus, Christianæ religioni armisque asserta erat. Saxones multa pro more gentis polliciti, multaque etiam sancte jurarunt, ad quæ præstanda XII obsides dederunt Carolo, quos e Saxonia egressus secum duxit in Franciam Orientalem; interque hos duo præclari ex prima nobilitate juvenes, Hathumarus & Badurarus memorantur, hac certe aut proxima aliqua expeditione traducti, quos D. Burchardo Wirtzenburgensi episcopo Christiana religione formandos tradidit, ubi ob egregiam indolem progressumque in litteris ac moribus adsciti in clerum; ex quo uterque post primi Paderbornensium delecti episcopi, doctrina & sanctimonia vitæ clari, popularibus suis verum religionis lumen præclaro obsidum commercio retulere.

[13] Joannes Georgius Eckhardus in Commentariis de rebus Franciæ Orientalis & episcopatus Wirceburgensis tomo 1 pag. 621, [Carolo Magno obses datus fuerit,] sive lib. 24 num. 132 non minus caute eumdem hujus rei peractæ annum assignat his verbis: Destructa Irminsula, Carolus, omnium annalium consensu, ad Visurgim accessit, ubi se Saxones ei submiserunt, ipseque, duodecim obsidibus acceptis, in Franciam rediit. Hos inter obsides fuisse jam potuit Hathumarus de gente Saxonica oriundus, qui, ut Ido in Translatione Liborii prodit, cum adhuc puer esset, belli tempore Carolo imperatori obses datus, Wirceburgi servari jussus est, ubi postea tonsuratus ac studiis litterarum traditus, in virum perfectum moribus & eruditione profecit: atque hinc tandem episcopus Paderbornensis primus factus est. Genuinum Idonis, sive Saxonis anonymi, textum in Actis S. Liborii ad diem XXIII Julii, seu tomo V istius mensis pag. 415 exhibuimus. Dein ibidem Eckhardus non D. Burchardo præsuli Herbipolensi, ut vult Schatenus, sed successori ejus Megingaudo, quemadmodum supra num. 7 breviter indicavimus, institutionem B. Hathumari ita tribuit: Megingaudo episcopo Wirceburgensi in expeditione præsenti eum traditum esse credere non ambigo. Tunc etiam eidem episcopo & successoribus ejus, qui ex ordinatione S. Burchardi ecclesiarum Saxonicarum inspectores erant, Carolus curam commisit Paderbornenses ad fidem convertendi. Nunc examinandum est, quo anno B. Hathumarus ad episcopatum civitatis Paderbornensis, quæ postea proprium accepit præsulem, evectus fuerit.

[14] Auctor Vitæ S. Meinwerci, Gobelinus Persona in Cosmodromio, [& cathedram Paderbornensem ascenderit,] aliique recentiores chronologi, passim asserunt, B. Hathumarum anno Christi 795 cathedram Paderbornensem ascendisse. At huic chronologiæ videtur repugnare laudatus Ido, sive scriptor anonymus Saxo, qui in Translatione S. Liborii de B. Hathumaro habet sequentia: Hic ex præcepto principis (nimirum Caroli Magni) primus est Paderbornensis ecclesiæ ordinatus episcopus: post cujus ordinationem, paucis annis transactis, idem gloriosissimus princeps ab hac luce migravit. Verum Carolus anno Christi 814, ut chronographi consentiunt, e vivis excessit. Quomodo igitur recte dici potest Carolus, paucis annis transactis post ordinationem B. Hathumari, ex hac vita migrasse, si hic jam ab anno Christi 795 sedem Paderbornensem occupaverit? Cum in ea hypothesi novemdecim circiter anni effluxerint, certe non videtur tantum temporis intervallum paucis annis exprimi posse. Adde, quod scriptor Vitæ S. Meinwerci, Cratepolius, aliique superius allegati, episcopatui B. Hathumari tantummodo novem annos assignent.

[15] Vidit hanc difficultatem Schatenus, ideoque in Historia Westfaliæ lib. 9 pag. 560 post relata veteris scriptoris verba eamdem sibi objicit, [de qua re Schatenus disputat,] ac sic tentat dissolvere: Obiit vero Carolus anno Christi DCCCXIV; &, si paucis ante hunc obitus annum Hathumarus est ordinatus episcopus, ægre ad annum DCCXCV, de quo agimus, ejus initia episcopatus referri poterunt. Verum hic auctor de anno ordinationis, quo episcopus consecratus est, hic agit. Nec enim infrequens, primos Saxoniæ episcopos primum cum regendi docendique munere imponi, ac post consecrari episcopos; quemadmodum in D. Willehado & Ludgero compertum est. Neque verisimile ulli videri potest, Paderbornensem ecclesiam ad ultimos Caroli vitæ annos sine proprio episcopo relictam fuisse, cum jam ceteræ diœceses suos episcopos haberent, & Bernulphus, qui hactenus vicario munere Paderbornensem episcopatum administrarat, superiori anno ad Herbipolensem episcopatum provectus sit; ut vel inde vacuæ sedi de suo episcopo prospiciendum fuerit. Schatenus lib. 1 Annalium Paderbornensium pag. 30 similia fusius repetit.

[16] [& de cujus episcopatus initio] Verum his non acquiescit supradictus Eckhardus, dum in proxime laudatis Commentariis Franciæ Orientalis lib. 25 num. 78 chronotaxin illam ita confidenter refellit: Gobelinus Persona Cosmodromii Ætate VI cap. 38 refert, anno DCCXCV ecclesiam Paderbornensem fundatam, eique Hathumarum episcopum præfectum esse. Sed recentior is est, nec fidem meretur: Carolus enim hoc anno Paderbornam venisse non memoratur, nec regio, hactenus nondum satis pacata, locum constituendis episcopis dabat. Deinde num. 110 ejusdem libri 25 eumdem annum, quem aliqui initio episcopatus Paderbornensis assignant, ex duplici Idonis textu sic impugnat: Ex verbis hisce auctoris fide digni, nec admodum longe ab his temporibus remoti, Saxonis etiam & sacerdotis Paderbornensis, manifestum est, Carolum quidem ecclesiam Paderbornæ construxisse, & sedem ibi episcopi esse decrevisse, eamdemque hoc anno DCCXCIX consecratam & reliquiis S. Stephani a Leone Papa donatam esse; sed nondum proprium episcopum habuisse, atque ideo Bernwelfi Wirceburgensis episcopi tuitioni denuo commendatam fuisse, qui per suos hactenus ibi sacra administrari Saxonumque conversionem promoveri curaverat. Falluntur ergo auctor Vitæ S. Meinwerci, & qui eum sequuntur, cum ferunt, Paderbornensem episcopatum anno DCCXCV jam constitutum, eique Hathumarum præpositum fuisse: Ido enim præterea dicit, post Hathumari ordinationem, PAUCIS ANNIS TRANSACTIS, Carolum obiisse. Unde apparet, Hathumarum paucis annis ante obitum Caroli episcopum demum constitutum esse, & eo usque ecclesiam Paderbornensem sub procuratione præsulum Wirceburgensium constitisse. Quamvis non contemnenda sit explicatio Schateni nostri, tamen chronologiam Eckhardi probabiliorem existimo.

[17] [diversa sunt auctorum sententia.] Gaspar Bruschius, Henricus Pantaleo, aliique recentiores asserunt, Leonem Pontificem anno 799 ab Hathumaro, jam episcopo, & ab imperatore Carolo Paderbornæ honorifice exceptum, aliaque illius Præsulis gesta determinatis annis affigunt. Licet hæc & similia, tum propter jam propositam Eckhardi chronologiam, tum ob silentium veterum scriptorum, incerta sint, tamen nullo modo dubitamus de eximiis B. Hathumari virtutibus, quas in episcopatu exercuit, quasque Schatenus in Historia Westfaliæ lib. 9 pag. 560 sic summatim refert: Hathumarus in vigesimum annum omnium virtutum commendatione ita se probavit, ut Carolus eum præ ceteris, ex consilio & auctoritate reliquorum episcoporum, Paderbornensi ecclesiæ præficeret. Gessit exinde Hathumarus episcopatum præclara sanctitatis fama: quippe quem vetustus Translationis D. Liborii scriptor VIRUM IN OMNI VIRTUTUM GENERE PERFECTUM compellat, quique diœcesin primum in religione Christiana formarit, populumque omnem a gentilium superstitione ad Christi fidem perduxerit, structis ubique templis, ordinatis parochiis, & impositis sacerdotibus, qui plebi Sacramenta administrarent. Demum quoad vixit, Carolo semper carus, eidemque etiam ad annum DCCCXV superstes, in hac vinea sua excolenda desudavit. De his similibusque præclaris B. Hathumari gestis non dubitamus, quamvis ob rationes jam allatas ea certo tempori affigere non audeamus. Quare transilimus ad discutiendum tempus felicis ipsius obitus, in quo consignando nonnulli a vera chronologia aberrarunt.

[18] Anonymus Abdinghoffensis, qui Vitam S. Meinwerci conscripsit, [Erronea quorumdam opinio] apud nos tomo 1 Junii, pag. 511 de obitu B. Hathumari hæc habet: Beato vero Hathumaro, nono episcopatus sui anno, Dominicæ Incarnationis octingentesimo quarto, ex hac luce subtracto, atque ad perennem, ut credimus, vitam assumpto, successit ei vir egregius, nomine Baduradus. Sed is auctor haud dubie hallucinatur, & manifeste erroris convincitur ex antiquo libello de constructione Corbeiæ novæ seu Saxonicæ, quem nos tomo 11 Junii post Duchenium, Meibomium, ac Mabillonium ex Mss. Gladbacensi & Bodecensi recudimus, atque ibidem pag. 1031 retulimus sequentia: Factum est autem eodem tempore, ut serenissimus imperator Ludowicus haberet placitum * in Saxonia, in loco qui dicitur Patherbrunna, in secundo anno regni sui, Incarnationis vero Domini octingentesimo decimo quinto. Tunc accessit præfatus abba ad eum, & locutus est ei cum consilio, suadens, ut ad profectum Christianæ religionis in eadem provincia monasterium monachorum construere juberet: quod cum piissimus princeps benigne suscepisset, placuit accersere episcopum, nomine Hathumarum, ad cujus diœcesim pertinebat locus, ubi construendum erat monasterium, ut cum ejus fieret imperio & voluntate.

[19] Schatenus lib. 1 Annalium Paderbornensium pag. 53 verba ejusdem veteris libelli allegat, [circa obitum B. Hathumari refellitur,] & pag. 54 ex his aliisque adjunctis de tempore mortis B. Hathumari sic ratiocinatur: Ceterum Hathumarus episcopus ab his Paderbornensibus comitiis, congressuque cum Ludovico imperatore haud multum superstes fuit: nam ad hunc annum vixisse, testantur ea, quæ retulimus; tum quod in Actis Liborianis memoretur, defuncto Carolo Magno, Hathumarum quoque episcopum non longo post tempore ab hac mortalitate ad perennem, ut credimus, vitam assumptum esse, cui Baduradus successit. Dies obitus in Necrologio Abdinghovensis monasterii consignatus apud nos in hæc verba: V Idus Augusti obiit Hathumarus episcopus; quem diem hujus anni decimi quinti, ac secundi Ludovici imperatoris statuimus. Et si ab anno Christi DCCXCV exordia episcopatus, ut commemoravimus, ducantur ad hunc annum DCCCXV, anni universi, quos in episcopatu exegit Hathumarus, viceni erunt. Quapropter falluntur Gobelinus, Crantzius, Bruschius, Cratepolius, Kensenbrochius, qui nono episcopatus anno excessisse scribunt, abducti in errorem ab auctore Vitæ Meinwerci episcopi, a quo hic idem annus male primum consignatus est.

[20] Quamvis Eckhardus in quibusdam a Schateno dissentiat, [& variis argumentis] ut supra vidimus, tamen tomo 2 laudati Operis pag. 120 eumdem libellum de constructione novæ Corbeiæ citans, circa tempus mortis B. Hathumari cum Schateno convenit, & pag. 121 ex verbis hujus libelli concludit, B. Hathumarum anno Christi 815 aut sequente obiisse. Quinimo pag. 19 ejusdem tomi jam antea conjectaverat, Annales quosdam ab anno Christi 803 usque ad mortem Caroli Magni per B. Hathumarum continuatos fuisse, ut ibidem exponit his verbis: Incidit hinc mihi, Annales hos confectos esse ab Egilberto sive Egilwardo, Canonico Wirceburgensi, &, post Bernwelfi promotionem ad episcopatum, ecclesiæ Paderbornensis procuratorem ac tandem Notarium regium, ut supra suspicati sumus. Confirmat nos hac in opinione, quod Annales hi in conventu Moguntino hujus anni (nimirum Dominicæ Incarnationis 803) desinant: eo enim tempore Egilwardus episcopatus Wirceburgensis regimen suscepit. Frisius in Chronico ex veteri monumento, nunc deperdito, ait: Egilbartus XVI Kal. Julii, anno DCCCIII EPISCOPALE MUNUS SUBIIT. Chronicon Wirceburgense Baluzianum Egilwardi plane non meminit, quod dolendum est. Cum igitur a mense Junio hujus anni Annales continuare non posset Egilwardus, manum iis admovit alius, qui curam ecclesiæ Paderbornensis post ipsum habuit (nam Saxonica solicite referre pergit) quem si Hathumarum fuisse dixerim, primum postea Paderbornensem episcopum, forte non penitus erro. Hic ab anno DCCCIII opus usque ad obitum Caroli Magni deduxit, & solenni temporum computo addito ibi conclusit.

[21] [verosimilior illius annus stabilitur.] Quidquid sit de hac Eckhardi conjectura & determinato anno, quo B. Hathumarus ad Superos migravit, saltem hic primus Antistes Paderbornensis jam ab anno Christi 822 in cathedra sua successorem habuit Baduradum, ut liquet ex antiquo Chronico Corbeiensi, quod apud Meibomium tomo 1 Rerum Germanicarum pag. 755 sic habet: Anno Incarnationis Domini DCCCXXII, Indictione XV, octavo Kalend. Septembris, secunda feria, monachi, qui in loco, qui Hetha dicitur, per septem annos prius demorabantur, inde egressi cum crucibus & reliquiis in hunc locum pervenerunt: locoque ab episcopo Barurado, qui tunc præsens aderat, Corbeiæ nomen impositum est, erectoque tentorio, illatisque crucibus ac reliquiis, locum dedicaverunt in honore & nomine S. Stephani protomartyris, infodientes crucem Christi, ubi nunc altare esse dignoscitur. Id ipsum confirmatur ex Annalibus Corbeiensibus, quos Christianus Franciscus Paullinus in Syntagmate rerum & antiquitatum Germanicarum primum typis vulgavit, quosque Godefridus Guilielmus Leibnitius postea recudit inter Scriptores rerum Brunsvicensium, ubi tomo 2 pag. 296 ex iisdem Annalibus hæc refert: DCCCXV, Kal. Jul. in solempni curia, quam in Patherbrun habuit Lothewicus, Karuli F., fundatio Corbeiæ Saxonicæ ob votum patris & laudabilem pietatem regis, decreta & cœpta est. Deinde scriptor Annalium ibidem post alia ad annum Christi 822 opportune in rem nostram hæc notat: DCCCXXII Fratres de saltu ex Hechi migrant partim ad Wisarah, & secundum primi fundatoris nostri Karuli intentionem, in villa Hüxori fabricare cœperunt in honorem Dei & B. Stephani primi martyris N. T., consecrante antea locum Bathurato, episcopo in Patherbrun, VIII Kal. Sept. Licet ex hactenus dictis sequatur, B. Hathumarum inter annum Christi 815 & 822 ex hac vita migrasse, nihilominus inde certum obitus illius annum determinare non possumus. Cum tamen vetustus scriptor in Translatione S. Liborii apud nos tomo V Julii pag. 417 asserat, defuncto Carolo, Hathumaro quoque episcopo non longo post tempore ab hac mortalitate ad perennem, ut credimus, vitam assumpto, in locum hujus Præsulis Paderbornensis successisse Baduradum, mortem B. Hathumari affigimus anno Christi 815, vel differimus ad annum sequentem, ut fieri posse censet Eckhardus, ideoque superius in margine utrumque hunc annum expressimus.

[Annotata]

* id est comitia

DE B. JOANNE FIRMANO, SIVE ALVERNICOLA, EX ORDINE FRATRUM MINORUM
IN MONTE ALVERNO IN ITALIA.

MCCCXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Joannes Ord. Minorum in monte Alverno Italiæ (B.)

AUCTORE G. C.

§ I. Testimonia de immemorabili hujus Beati cultu, notitia de Actis, eorumque scriptoribus.

Hic beatus Vir a civitate Firmana, in qua natus est, [Describitur mons Alvernus,] cognomentum Firmani accepit; at postmodum a Monte Alverno, quem diu incoluit, communiter Joannes de Alverna appellabatur. Est autem mons hic, ut Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1213 num. 32 scribit, in arduis Apennini jugis altitudine procerus, ab aliis montibus separatus, super quos caput extulit omnes, tribus a lateribus præcipitibus, quasi quibusdam altissimis mœnibus cinctus. Duplici flumine Tiberi & Arno alluitur; a Bibiena nobili oppido in agro Clusentino distans septem millibus passuum. Quidam Avernam a Verna deduci putant: erat enim Verna apud Romanos dea latronum, habebatque templum Romæ, ubi a sicariis Verna colebatur. Utcumque sit mons iste est sublimis, cujus summum cacumen nemo scandere auderet, nisi frequens fagus prospectum discriminis auferret, & casuris promitteret obicem. Fagi amplæ sunt in cacumine, herbæque, & virentia prata, quibus novas faciunt umbras… Amœnissimus est modo mons, & maximis virentibusque arboribus coronatus, cum antea calvus, inhospes, & horridus esset. In loco, Francisco familiari, apparent impenetrabiles cavernæ, abrupti & suspensi lapides, inaccessæ undique rupes, in barathra hiatus profundissimi, quos horror erit aspicere: sacra nunc ubique antra, scissuræ, templa, delubra, sacella, prodigia & vestigia miraculosa sanctorum virorum &c. Laudatus Waddingus ad eumdem annum num. 46 inter hæc sacra sanctorum virorum vestigia meminit de sacello, quod ibidem B. Joanni nostro dicatum est, & quod hic ad rem nostram maxime spectat; sed cum ille notitiam istam ex illustrissimo Gonzaga transcripserit, potius fontem ipsum adeamus.

[2] Igitur Franciscus Gonzaga, reverendissimus Ordinis Franciscani Minister generalis in Opere, [in quo hic Beatus habet immemorabilem cultum,] quod Romæ anno 1587 edidit, ac Sixto V Pontifici dedicavit, de Origine Seraphicæ Religionis in descriptione montis Alverni pag. 239 ad propositum nostrum hæc habet: In clivo vero ejus colliculi, qui supra sacrorum stigmatum sacellum elevatur, alia quoque surrigit sacra domus, beato patri Joanni ab Alverna dicata. Fuit siquidem beatus is Pater religiosissimus, sanctissimamque vitam in jejunio, contemplatione, atque pœnitentia perpetuis, per plurimos annos, hoc in sacro monte, præsertim vero in præfato colliculo, ubi & ligneam cellulam, in prætactam sacram ædem translatam, sibi construxerat, atque omnino angelicam duxit. Insuper & Alvernæ cognomen, cum primo Firmanus cognominaretur, ex diuturna montis habitatione contraxit. Straverat præterea beatus idem pater Joannes juxta præfatum sacellum deambulationis ergo semitam, quæ ad altissimam fagum terminabatur. Cumque quadam die divinis meditationibus intentus per eam obambularet, oculorumque aciem in crucem, eidem arbori a se affixam, direxisset, Christum Dominum in ea graviori passu gradientem ex tempore vidit: ad sacrosanctos cujus pedes provolutus, cum semel atque secundo erratorum veniam ab eo sibi dari supplex postulasset, nec responsum aliquod retulisset, tertio ipsum juxta arborem secutus, interim corpore in terram demisso, eamdem petitionem repetiit, ac tandem votum assecutus, divinos pedes, manus, ac sacrosanctum laterale vulnus deosculari meruit. Quapropter summa lætitia perfusus, ac in ecstasim factus est. Quo inter seculares divulgato, tanta eis ad præfatam fagum incessit religio atque devotio, ut nullo pacto a Fratribus prohiberi potuerint, quin eam omnino decorticarint. Eoque tandem factum est, ut cortice denudata perierit. Pater igitur ac Frater Angelus Rassinas, sacri hujus loci Guardianus, ne tanta populorum devotio aliquando evanesceret, ipsam succidendam atque inibi sacrum quoddam sacellum anno restitutæ salutis MDXVIII ædificandum curavit, cujus altare ejusdem arboris trunco innititur.

[3] [ut colligimus ex sacello,] Benignus Fremaut Minorita, qui Vitas Sanctorum venerabiliumque Ordinis sui laboriose collegit, & non ita pridem duodecim tomis secundum seriem totidem mensium Flandrice edidit, ad diem IX Augusti post Acta hujus Beati pag. 122 istius mensis diserte asserit, sacellum illud, de quo supra fit mentio, in honorem B. Joannis nostri anno 1518 exstructum fuisse. Hinc videmur tuto posse inferre immemorabilem B. Joannis cultum, quandoquidem sacra illa ædicula centum annis ante decretum Urbani VIII Pontificis honori ejus dedicata fuit. His adde, quod coævi Actorum scriptores, aliique veteres hujus viri laudatores eum passim beatum & sanctissimum appellent, ut patebit ex iis, quæ per decursum hujus Commentarii prævii & infra in antiquis Actis relaturi sumus.

[4] Præterea hæc conclusio nostra confirmari potest ex singulari cura, [& sacris ejus reliquiis,] quæ semper de reliquiis ipsius habita est, ut Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1322 num. 48 testatur his verbis: Triduum licet mansit cadaver insepultum ob devotionem populorum ad funus accurentium, odorem tamen emisit suavissimum, & facies semper apparuit hilaris & rubicunda. Ipsa autem die, quo sepultus est, revelavit angelus pio cuidam Fratri, Joannis intimo amico, illum, quo obiit die, ad cælum migrasse, ibique magna gloria, propter vitam sanctissime transactam, potiri. Pluribus a funere transactis annis, Fratres sepulcrum aperuerunt, & sacras ejus reliquias honorifico loco in sacrario condiderunt; caput vero detulerunt ad cœnobium sanctæ crucis urbis Florentinæ.

[5] Quinimo Arturus a Monasterio & novissime Fortunatus Hueberus affirmant, [quæ ibi publice exponuntur.] hunc sacrarum reliquiarum ejus cultum etiamnum perseverare, dum in Menologio suo Franciscano ad diem IX Augusti post elogium B. Joannis nostri uterque sic scribit: Magnis & quamplurimis insignitus est miraculis, ejusque sacrum corpus condigna veneratione colitur in ecclesia Fratrum Minorum Conventus montis Alverniæ, ubi honorifice huc usque servatur. Duobus istis Menologis adjungimus Papebrochium nostrum, testem oculatum, qui de commoratione sua in monte Alverno, ubi mense Januario anni 1662 aliquantulum una cum Godefrido Henschenio substitit, in Itinerario Ms. hæc narrat: Vigesima prima Januarii sacrificavimus eo ipso in loco, ubi seraphico Francisco sacra divinitus impressa stigmata memorantur; qua de causa in singulis, quæ eo de mysterio in Sacro recitantur, orationibus signanter adverbium HIC additur. Reliquias deinde super altari proprio magnifice collocatas vidimus, atque inter eas ossa B. Joannis de Alvernia & alterius B. Mariani, per plures divisa lipsanothecas, pari omnino, quo reliquiæ ceteræ, cultu atque ornatu. Quis autem facile credat, Minoritas publicam hujusmodi venerationem post decretum Urbani VIII continuaturos aut permissuros fuisse, nisi ea jam ab immemorabili tempore inchoata esset? Quapropter de legitimo B. Joannis cultu nequaquam dubitamus, ac proinde his testimoniis freti, aliisque argumentis inducti, hunc mirabilem Virum operi nostro secure inseruimus. Nunc indagandum superest, qualia hujus Beati Acta exstent, & quinam ea conscripserint.

[6] Dum laudatus Papebrochius eodem anno 1662 erat Florentiæ, [Acta hujus Beati exstant in Ms. codice Florentino,] propria manu ibidem ex bibliotheca sanctæ Crucis transcripsit Acta B. Joannis, iisque hanc notitiam præfixit: Ex antiquissimo Ms. bibliothecæ Conventus sanctæ Crucis Florentiæ, pluteo XXVI a dextris, codice membraneo absque numero in quarto. Scriptorem horum Actorum fuisse beato Viro synchronum, & in multis rebus testem oculatum, liquet ex ipsa gestorum narratione & ex prologo, in quo sic lectorem præmonet: Hujus omnia gesta ego non novi; sed pauca, quæ narro, vel ab ejus ore percepi, licet cum magno conatu & sub secreto, dum viveret, vel a personis multum fide dignis audivi, vel ego a me ipso perspexi. Placeat autem omnibus, qui fuerunt sibi magis familiares, & in divino officio obsequentes *, ista corrigere, & alia addere, secundum quod eis videbitur. Deinde in fine Actorum etiam hæc habet: Multa audivi miracula meritis hujus sancti Viri fuisse facta, & aliqua audivi fuisse facta, dum vixit, & aliqua postquam ex hoc mundo transivit; sed quia illa oculis meis non vidi, nec ab ejus ore percipere potui, ideo ea non scripsi. Cum igitur coævus hic biographus, quem primo loco post hunc Commentarium prælo subjiciemus, ingenue fateatur, sibi omnia non fuisse nota, & præterea moneat, sese quædam audita noluisse litteris mandare, nemo mirari debet, etiam inveniri alia ejusdem Beati gesta, quæ ab illo auctore omittuntur.

[7] [& alia in Ms. Speculo S. Francisci,] Certe reperimus alia B. Joannis Alvernicolæ gesta in Speculo S. Francisci, quod Guilielmus Spoelberch anno 1620 Antverpiæ typis vulgavit; sed hic antiquam capitum seriem & barbarum Mss. codicum stylum mutavit, ut ipsemet in prologo ad lectorem fatetur. Nos tamen malumus hujusmodi scriptores barbaro seculi sui stylo loquentes audire. Quare magis placet editio ejusdem opusculi, quam Philippus Bosquierus anno 1623 Coloniæ Agrippinæ fieri curavit, & in qua primigeniam auctorum phrasim retinuit. Verum in ea etiam quædam capita desunt, & series rerum gestarum discrepat a manuscripto ejusdem Speculi exemplari, quod in Lovaniensi Minoritarum bibliotheca conservatur, & cujus ecgraphum jam abhinc annis plurimis accepimus. Exstant alibi varia ejusdem operis exemplaria, ut testatur Mathias Grouwels ex Ordine Minorum lector jubilatus, & provinciæ Germaniæ inferioris definitor, qui in Historia critica sacræ Indulgentiæ de Portiuncula part. 3 cap. 5 num. 17 sequentem notitiam suggerit: Quemadmodum varii fuere Vitæ beati Francisci & sociorum ejus scriptores, inquit, ita varia ejusdem inveniuntur manuscripta. Ex his etiamnum exstat quædam copia in bibliotheca nostra Lovaniensi scripta per antiquas & difficiles abbreviationes a Fratre Cornelio a Zierixzeia, de quo pag. 61 supra. Citata autem pagina 61 monet, exemplar istud Lovaniense descriptum esse a Fratre Cornelio Ziriczee in anno novitiatus sui, Christi vero MCDLIV, die nona mensis Februarii. Tum ibidem hæc addit: Item simile manuscriptum antiquum in pergameno consului in bibliotheca Fratrum Minorum Recollectorum Mechliniæ.

[8] [quæ utraque typis vulgabimus,] Omnibus mature expensis, consultius duximus hæc altera B. Joannis Acta edere ex apographo nostro Lovaniensi, quod cum aliis Mss. ejusdem Speculi exemplaribus operose collatum est, ex quibus subinde mendosum Ms. nostrum corrigemus, & variantes lectiones in margine annotabimus, ubi operæ pretium visum fuerit. Porro hæc secunda Beati Acta more nostro in majora capita dividemus, etsi in codice Lovaniensi interdum in minora distribuantur. Attamen ut lector facilius intelligat ordinem narrationis, qui ab impressis exemplaribus differt, hic præfigimus antiquos capitum titulos, qui libro secundo memorati nostri ecgraphi sic sonant: Cap. 51. Qualiter Frater Joannes de Alvernia fuit raptus in abysso Dei, & sepultus in pelago infinitatis & æternitatis divinæ. Cap. 52. Qualiter Frater Joannes vidit Christum gloriosum in Hostia, & qualiter fuit super altare cum dixit; Hoc est corpus meum. Hic intruditur caput 53, in quo narratur, quomodo Deipara apparuerit Fratri Corrardo, quod ad rem nostram non spectat. Deinde sequitur. Cap. 54. Qualiter Christus apparuit Fratri Joanni de Alvernia, qui amplexando Christum fuit raptus. Cap. 55. Qualiter Fratri Joanni de Alvernia oranti pro quodam Fratre facta est sibi divina responsio. Cap. 56. Qualiter Frater Joannes cum celebraret vidit animas de purgatorio liberari. Cap. 57. Qualiter Frater Joannes vidit beatum Franciscum cum multis Fratribus, & Frater Jacobus locutus est sibi post mortem. Cap. 58. Qualiter Frater Joannes habuit spiritum revelationis. Caput 55, & hoc ultimum in editionibus Spoelberchii & Bosquieri desiderantur.

[9] His ad notitiam Actorum excudendorum præmissis, [etsi contra opinionem Waddingi judicemus,] jam quæritur, quinam utraque hæc diversa B. Joannis Acta conscripserint. Ad hanc quæstionem Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1272 num. 23 ita respondet: Admiranda sunt reliqua hujus sancti Viri Acta, quæ plene & sincere scripserunt duo viri coævi, Joannes de Septimio & Hugolinus de Monte sanctæ Mariæ, & nos dabimus ad annum MCCCXXII, quo ex hac vita decessit. Dein ad annum 1322 num. 48 hanc assertionem suam clarius repetit his verbis: Scripserunt, uti alias diximus, omnia hæc ex oculata fide Frater Joannes de Septimio & Hugolinus de Monte Mariæ; quorum ille, quæ sola vidit aut ab ipso Viro Dei percepit, se scripsisse testatur, ac propterea ab enarrandis rebus multis & miraculis, quæ alii referebant, nec tamen ipse vidit, abstinuisse. Ex horum narratione compacta est Vita ejusdem, quæ asservatur Ms. in bibliotheca cœnobii sanctæ Crucis prædicti, nimirum Florentini, de quo paulo superius egerat. Hoc loquendi modo Waddingus innuit, priora illa Acta, quæ Papebrochius noster Florentiæ in bibliotheca cœnobii sanctæ Crucis exscripsit, duplici auctori tribuenda esse; sed in his Actis Florentinis scriptor nusquam nomen suum prodit: imo qui apud nos ea attente pervolvere voluerit, haud difficulter videbit, illa unum eumdemque scriptorem habuisse. Ceterum contra istam opinionem Waddingi occurrunt varii scrupuli, quos nunc proponemus.

[10] Imprimis miramur, illum Joannem de Septimio (Severanus in Pretiosis mortibus justorum pag. 287 illum de Septimana cognominat) inter scriptores Ordinis Minorum non recenseri. [ea nec a Joanne de Septimio,] Quod si quis dicat, teste Bartholomæo Pisano, Joannem de Septimio familiarem fuisse Beato nostro, cum huic morienti adstiterit, eumque de apparitione habita familiariter interrogaverit, respondemus, nos id totum ultro admittere. Quod si quispiam ulterius urgeat, Acta B. Joannis ab aliquo familiari scripta esse, ut in prologo indicatur, ex eodem prologo reponimus, plures ei fuisse magis familiares, ut ibidem testatur ipse Actorum scriptor, qui propterea illos rogat, ut lucubrationem suam libere corrigant, eique alia gesta superaddant. Denique in Ms. nostro Florentino Joannes de Septimio nusquam comparet. Quapropter priora illa Acta adscribimus testi anonymo, tamen coævo & fide digno, donec verus illorum auctor aliunde nominatim detegatur.

[11] Quantum vero attinet ad Hugolinum de Monte sanctæ Maria, [nec ab Hugolino de Monte S. Mariæ conscripta fuisse;] non facile capimus, quomodo hic Acta B. Joannis Alvernicolæ scribere potuerit, quandoquidem ipse Waddingus de eodem Hugolino, ni fallimur, inter Scriptores Ordinis Minorum pag. 179 tantum tradit sequentia: Hugolinus de sancta Maria in Monte, Picenus, sancti Francisci synchronos, vir pius & candidus auctor, scripsit historiam (quam Floretum prænotavit) in qua narrat vitam & gesta sancti Francisci ac sociorum ejus usque ad Pontificatum Alexandri IV. Habeo penes me nitido charactere membranis exaratam. At Pontificatus Alexandri IV cœpit anno Christi 1254, quo B. Joannes Firmanus necdum natus erat, & duravit usque ad annum 1261, cum Beatus noster tertium ætatis annum ageret. Quomodo igitur Hugolinus iste gesta B. Joannis conscribere potuit, si historiam tantummodo usque ad Pontificatum Alexandri IV perduxerit? Præterea oportet auctorem illum nonagenario majorem fuisse, quando post mortem B. Joannis, quæ anno Christi 1322 accidit, gesta ejus scriptis mandavit: si enim Hugolinus, teste Waddingo, fuerit synchronos sancti Francisci, qui anno 1226 ad Superos migravit, jam anno Christi 1322 ut minimum nonaginta sex ætatis annos numerabat. Adde, quod ex ipsa primorum Actorum lectione constet, scriptorem eorum B. Joanni supervixisse. Ex hactenus disputatis concludimus, nec Joannem de Septimio, nec Hugolinum de Monte sanctæ Mariæ, auctorem istorum Actorum certo dici posse.

[12] [sed ab auctoribus hactenus ignotis,] Neque certius affirmari potest, quis collegerit altera Acta, quæ ex Speculo sancti Francisci excerpimus. Attamen scriptor illorum dicendus erit famosus Frater Ubertinus de Casali, si credimus laudato Mathiæ Grouwels, qui part. 4 supradictæ Historiæ criticæ cap. 5 pag. 430 de auctoribus hujus opusculi sic disserit: Itaque Speculum illud prælaudatum, quod non est nisi quoddam compendium Vitæ, sive parvum chronicon Vitæ beati Francisci & sociorum ejus, primo a sancti Patris sociis Ruffino, Angelo, & prïncipaliter a Fratre Leone usque ad annum MCCLXX est conscriptum. Deinde a Fratribus coævis & supparibus, inter quos Ubertinus de Casali, quoad res suis temporibus gestas usque ad annum MCCCXXX, & hinc a Pisano usque ad annum circiter MCD continuatum, ac postea ab aliis pro occurrentia materiæ auctum usque ad annum MDVI. Tum pagina sequente sic iterum concludit: Istorum ergo, quæ in eodem Speculo narrantur contigisse ab anno MCCLXX ad annum MCCCXXX, auctor merito scribitur Frater Ubertinus de Casali, qui scriptor sedulus & devotus varia sancta loca, inter quæ & sacellum Portiunculæ, visitavit, multaque beati Francisci & sociorum ejus Acta cum monumentis indulgentiæ Portiunculæ, ab ipso Christo concessæ, collegit. Hinc manifeste sequeretur, gesta B. Joannis Alvernicolæ, quæ in Speculo sancti Francisci narrantur, ab Ubertino illo conscripta fuisse, cum ea certe intra annum 1270 & annum 1330 contigerint.

[13] [qui tamen sunt cœvi,] Sed ab ista opinione statim admittenda nos deterret judicium Waddingi, qui in Annalibus Minorum ad annum Christi 1226 num. 44 post relatum sancti Francisci obitum de auctoribus memorati Speculi ita ratiocinatur: Scripsit statim de sancti Præceptoris & Institutoris morte ad universas provincias vicarius generalis Helias. Exemplar litterarum, ad Provincialem Franciæ missarum, accepimus ex Conventu Recollectorum Valencenarum in Belgio, ubi servantur originariæ, quas Guilielmus Spoelberch, provinciæ Germaniæ inferioris definitor, transcripsit in editum & limatum a se Speculum Vitæ sancti Francisci & sociorum ejus, neglectis multis apocryphis & frivolis narrationibus, quæ in vetusta editione habebantur; quod etiam consultius fecisset Philippus Bosquierus provinciæ Flandriæ, in alia posteriori, quam fieri curavit anno proxime elapso Coloniæ Agrippinæ; a quo illud scire cupierim, unde accepit Fratres Fabianum & Hugelinum cum aliis Minoritis, sancto Francisco coævis, ejus libelli auctores fuisse: sed & Henricus Sedulius, vir eruditus & pius, ejus conditores vult Leonem, Angelum, & Ruffinum, sancti Francisci comites perpetuos. Hi sane sancti Patris Legendam compilarunt, non opusculum hoc; ex illa multa hic inserta, ab aliis longe posterioribus recentiora addita.

[14] Compilator hujus operis vixit post annum MCCC, [& fide digni,] idque admittet pater Bosquierus, si antiquum legat volumen vetustæ impressionis Venetæ anni MDIV, fol. 77 & 78, aut a se noviter editum Centuria prima cap. 96, ubi ex quodam eventu anni MCCCIII confirmatur veritas Indulgentiæ sanctæ Mariæ de Portiuncula, & cap. 97 ad id ipsum aliorum inducitur testimonium sub anno MCCCX. Non itaque librum scribere potuerunt tres illi socii, a Sedulio assignati, neque coævi illi, a Bosquiero relati: neque certo ullo argumento aut probata operis inscriptione hucusque constitit de legitimo ejus auctore. Hac controversia utcumque discußa, nos hactenus judicamus, pro tempore rerum gestarum varios auctores, eosque nobis nondum cognitos, ad Speculum istud perficiendum sensim operam suam contulisse, atque ita paulatim opusculum illud accrevisse. At nolumus, ut quis inde cum anonymo Indulgentiæ Portiunculæ impugnatore perperam inferat, nullam huic Speculo sancti Francisci fidem adhibendam esse: nam in Opere nostro occurrunt plurima Sanctorum Acta, conscripta ab auctoribus anonymis aut ignotis, quos tamen fide dignissimos censemus. Quare etiam hæc B. Joannis gesta, quæ eidem Speculo inserta sunt, magnam fidem merentur, cum præsertim ab uno aut pluribus testibus oculatis & coævis collecta fuerint, ut in Annotatis post singula capita observabimus.

[15] Insuper hæc gesta confirmantur ex scriptoribus subæqualibus, [cum narratio corum ab aliis scriptoribus subæqualibus confixmetur.] qui antiquiora hujus Beati Acta viderunt, & compendiose litteris mandarunt: nam Bartholomæus Pisanus, qui seculo XIV in Ordine Minorum floruit, in Opere Conformitatum lib. 1 Fructu 8, part. 2 fol. 78 pleraque ejusdem Beati gesta breviter enarrat. Sanctus Antoninus, qui circa medium seculi sequentis ex Ordine Prædicatorum ad cathedram Florentinam assumptus est, parte 3 Chronicorum tit. 24, cap. 7 § 15 etiam vetera Acta præ oculis habuit, & in compendium redegit. Hunc ordine temporis proxime sequitur Vinea S. Francisci, quæ idiomate Flandrico ante ducentos & plures annos Antverpiæ impressa est, & quæ Vitam B. Joannis fol. 375 verso & sequentibus sat fuse complectitur. Non volumus hoc loco recensere Marcum Ulyssiponensem aut varios ejus interpretes, Franciscum Gonzagam, Petrum Rodulphium, Bzovium, Waddingum, aliosque recentiores, qui præcipua Beati nostri Acta scriptis suis inseruerunt. Etiam prætermittimus Bernardinum de Bustis, Dominicum Gravinam, Benedictum Gononum, Joannem Severanum, Joannem Nadasi nostrum, aliosque variorum Ordinum scriptores, qui de B. Joanne Alvernicola tantum obiter meminerunt. Nihilominus paragrapho sequente tum ex his, tum ex illis, aliqua Actorum analecta examinabimus.

[Annotata]

* forte frequentes

§ II. Examen aliquarum rerum, quæ in antiquissimis Actis, post hunc Commentarium excudendis, non memorantur.

[De hoc Beato, qui circa anuum 1259 natus est Firmi in Italia,] Quamvis auctores synchroni natalem B. Joannis annum diserte non exprimant, tamen ex Bartholomæo Pisano suppari facile colligimus, illum circiter anno Christi 1259 natum esse: scriptor enim iste lib. 1 Conformitatum Fruct. 8 part. 2 fol. 78 verso mortem B. Joannis ad annum Christi 1322 refert, & cum auctore coævo primorum Actorum asserit, hunc Beatum anno decimo tertio ætatis suæ Ordinem Minorum intrasse, & in eodem annos quinquaginta transegisse. Itaque ex anno mortis, & retrograda sexaginta trium annorum supputatione manifeste sequitur, illum in lucem prodiisse circa annum Christi 1259, quo Waddingus, aliique scriptores nativitatem ipsius passim consignant. Ceterum satis constat ex veteribus monumentis, patriam huic Beato fuisse Firmum, antiquam Piceni seu Marchiæ Anconitanæ civitatem: sed non æque certum est, quales pius iste Puer habuerit parentes, cum scriptores coævi & suppares de nominibus eorum & conditione altum sileant. Dum itaque Marchio Maiolinus Bisaccionus in Descriptione universi orbis, quam ex Latino opere Lucæ de Linda in idioma Italicum transtulit, & Venetiis anno 1672 auctiorem edidit, pag. 397 affirmat, B. Joannem nostrum Firmi ex nobili Eliseorum familia ortum esse, nobilitatem illam ei probandam ac civibus Firmanis ulterius indagandam relinquimus.

[17] [Bartholomæus Pisanus & S. Antoninus,] Bartholomæus Pisanus agens de Conventu montis Alverni, fol. 78 operis supra citati synopsim Actorum ejusdem B. Joannis ita exorditur: In dicto loco jacet sanctus Frater Joannes de Firmo, vocatus de Alverna, vir sanctitate mirabilis & perfectione: de hujus Viri sanctitate aliqua narranda sunt & succincte. Hic de civitate Firmana provinciæ Marchiæ habuit ortum, qui cum nutriretur infantulus in cuna, die Lunæ, die Mercurii, & die Veneris semel tantum mammas sugebat. Sanctus Antoninus Part. 3 Chronicorum tit. 24 cap. 7 § 15 in simili Actorum compendio eamdem rem aliter indicat his verbis: Circa annos Domini MCCC inter alios perfectissimos viros Ordinis Minorum singulariter fulsit vir ecstaticus Frater Joannes de Firmo, de provincia Marchiæ oriundus; qui cum infantulus nutriretur, miro meritorum suorum præsagio, ut de beato Nicolao legitur, tribus diebus in hebdomada jejunabat. Etsi vetusta Acta nostra de hac mirabili beati Infantis abstinentia non meminerint, attamen non dubito, quin uterque laudatus scriptor illam narrationem hauserit ex antiquioribus monumentis, quæ ad notitiam nostram non pervenerunt.

[18] [aliique recentiores tradunt nonnulla,] Etiam in memoratis Actis nostris nulla fit mentio de illa re, quam Joannes Severanus, presbyter Congregationis Oratorii, in libro, cui titulus est Pretiosæ mortes justorum, pag. 181 ex scriptoribus Franciscanis ita refert: Jacoponus Tudertinus Ordinis Minorum cum dierum plenus, & pœnitentiæ laboribus fractus, morti jam videretur proximus, suadetur a Fratribus, ut Ecclesiæ Sacramentis se muniat; sed respondit eis, nondum adesse tempus. Cumque subderetur sibi, quod tamquam infidelis moreretur, aperiens tunc oculos, fidei professionem statim emisit, & Symbolum Apostolorum illico recitavit. Urgent nihilominus eum Fratres rursum dicentes, hoc sibi non sufficere; sed necessarium esse divina suscipere Sacramenta. Præstolari se, respondit, Joannem de Alvernia, de cujus manibus illa reciperet. Quo audito, Fratres tristati sunt valde, scientes, illum longe abesse, nec tempus suppetere, quo eum accerserent. Dum autem sic anxii præparationem inculcant, cecinit Jacoponus canticum illud, quod incipit: Anima benedetta dall' alto Creatore, contempla II. tuo Signore. Quo absoluto cantico, adfuit Joannes, per visum divinitus edoctus; & de manibus ejus Sacramenta reverenter suscepit &c. Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1306 num. 7 & sequentibus, aliique recentiores Franciscani similia fusius narrant, penes quos fidem istius rei relinquimus, cum nec Bartholomæus Pisanus, nec sanctus Antoninus illam synopsi suæ Actorum inseruerit.

[19] Facilius credimus laudato Bartholomæo Pisano suppari, [quæ in antiquis nostris Actis Mss. non leguntur,] quando prodigiosum quoddam sanctitatis testimonium, ab antiquis biographis nostris prætermissum in proxime citato Vitæ compendio, de B. Joanne Alvernicola exponit his verbis: Hic, quia pro sua sanctitate ab omnibus honorabatur, semel volens honores hujusmodi evitare, secrete de Senis recessit, & ivit Columbanum secrete, ut nullus hoc sciret. Sed dum staret ibidem, & oraret, visum est, columnam igneam a summo cælo descendere, & super ejus cellam residere a colentibus terras vicinas: propter quod miraculum cœpit a populo frequentari; unde hac de causa abinde recessit. Hoc prodigium in veteribus Actis nostris, & ab ipso sancto Antonino non memoratur. Hinc inter alia conjicimus, Bartholomæum Pisanum & sanctum Antoninum præ oculis habuisse diversa veterum Actorum exemplaria, ex quibus sua compendia texuerunt.

[20] Hæc conjectura nostra ulterius confirmatur ex eo, [& S. Antoninus narrat quamdam miraculi circumstantiam,] quod sanctus Antoninus prodigia sequentia, a Bartholomæo Pisano prætermissa, in jam sæpe citato Vitæ compendio referat his verbis: Cum autem ferventissime prædicaret, & Florentiæ in claustro Fratrum sub divo propter copiosam multitudinem adstantium euangelizaret, inundante pluvia & populum occupante, super eum una non cecidit gutta aquæ, nec super pulpitum, quamvis populus multum esset madefactus. Ibidem quoque prædicans; Scio, inquit, Fratrem Minorem, qui, dum celebraret, vidit Christum post Hostiam consecratam in ea mortificatum, de cujus plagis omnibus sanguis abundanter fluebat in calicem. Et cum pro compassione Frater ille pene deficeret, rediit forma panis. Postea socio secreto revelavit, se illum fuisse, cui hoc acciderat. Vidit altera vice Dominum Jesum in carne ita despectum & vilem, quod homo tantum vilificari vix posset. Quem cum admiratione interrogavit, dicens: O Domine, cur tam vilis & pauper appares? Cui Christus; Scias, ait, quod in cordibus Christianorum adhuc sum magis abominabilis & despectus. Hanc sancti Antonini narrationem apud antiquiores hactenus non invenimus.

[21] Quod autem attinet ad miraculum pluviæ, recentiores illud duplicant, [quæ cum narratione Waddingi,] aut alio modo exponunt: nam Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1322 num. 32 inter gesta B. Joannis hoc prodigium ita refert: Cum in area Fratrum Minorum Florentiæ ferventissime prædicaret ingenti hominum multitudini, & tota turbaretur ob ingruentem pluviam; nec tamen ob summam audiendi verbi Dei ex ejus ore voluptatem, ab illo recederet, magno imbre in reliquo pluit campo, nulla super Prædicatorem aut AUDITORES gutta cadente. Finita concione, totam circumvicinam regionem conspexerunt abundanti aqua humefactam; aream vero & locum, ubi populi erat consessus, siccam absque ullo pluviæ indicio. Non videmus, quomodo ista Waddingi narratio conciliari possit cum textu sancti Antonini, qui diserte asserit, nullam aquæ guttam super prædicatorem aut ejus pulpitum cecidisse, quamvis populus multum esset madefactus. Cautior in hac re fuit Marcus Ulyssiponensis, qui in Chronicis Fratrum Minorum idem miraculum Lusitanice narrans, part. 2 lib. 8, cap. 3, apud nos fol. 199 tantum dicit, nullam aquæ guttam super B. Joannem aut suggestum illius cecidisse, quod cum populus videret pro magno miraculo habuit. Nullum hic fit verbum de auditoribus ab imbre intactis, etiamsi interpretes hujus Lusitani scriptoris, tum D. Horatius Diola Italus, tum F. Joannes Blancone Gallus, cum Waddingo perperam affirment, etiam ne vel minimam copiosæ pluviæ guttam super auditores cecidisse.

[22] [aliorumque recentiorum scriptorum] Forsan Carmignani contigit id miraculum illo modo, quo posteriores hi auctores istud narrant, quandoquidem Petrus Rodulphius Tossinianensis lib. 2 Historiarum Seraphicæ Religionis fol. 261 simile quid tradit his verbis: Fertur, quod dum prædicaret eo in loco (nimirum oppido Carmignano, de quo ibidem agit) beatus Joannes de Alverna, pluvia descendens universam terram irrigavit, suggesto intacto & loco, ubi Vir sanctus concionem habebat ad populum. Alia occasione Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1209 num. 35 laudatum proxime Petrum Rodulphium in margine citans, idem prodigium Carmignanense nonnihil auget his verbis: Illud item in hoc loco memorabile, quod, dum prædicaret ibidem beatus Joannes de Alverna, magna pluvia universam circumcirca terram irrigante, non madefieret vel una guttula suggestum sub dio positum, nec terræ spatium, in quo auditores circumstabat (legendum arbitror) circumstabant. Hoc loquendi modo Waddingus innuit, nullam quoque pluviam decidisse in illum locum, in quo populus circumstabat & B. Joannem concionantem audiebat, etiamsi Rodulphius illam miraculi circumstantiam ibi nullo verbo indicaverit.

[23] [conciliari non potest.] Sane Waddingum ita intellexit laudatus paragrapho præcedente Benignus Fremaut, qui in Actis Flandricis B. Joannis prodigium Florentinum & Carmignanense simul commemorans, tomo mensis Augusti pag. 120 confidenter scribit, auditores utrobique mirabiliter ab imbre intactos mansisse. Sed hic scriptor Belga Waddingum errantem secutus est, & in narratione miraculi Florentini contradicit sancto Antonino, qui tamen traditionem Florentinam in hac re melius novisse potuit, cum ipsam ecclesiam Florentinam per aliquot annos gubernarit. Ut itaque auctoritatem sancti Antonini tueamur, & narrationem Petri Rodulphii non rejiciamus, dicendum erit simile miraculum bis evenisse, ita tamen ut Florentiæ nulla pluviæ gutta attigerit beatum Prædicatorem aut ejus suggestum, quamvis populus multum esset madefactus, & Carmignani præterea auditores ab imbre servati fuerint, & quosdam auctores recentiores hanc Carmignanensis prodigii circumstantiam perperam miraculo Florentino adscripsisse.

[24] Etiam nonnulla discrepantia occurrit inter scriptorem synchronum Actorum & Bartholomæum Pisanum circa quoddam B. Joannis jamjam morituri responsum, [Præter discrepantiam inter Pisanum & vetera Acta nostra,] quod auctor prioris Vitæ apud nos infra num. 48 sic exponit: Tandem cum fuisset in se ipsum reversus, Frater quidam sibi familiaris ei adhærens humiliter dixit: Eia, Frater Joannes, rogo vos, quod mihi dicatis, quid vos vidistis; ego vellem libenter scire. Tunc ipse respondit dicens: Nolo tibi dicere, quid viderim. Sufficit tibi scire ea, quæ tibi dixi. Verum Bartholomæus Pisanus in jam sæpe citata Actorum synopsi hanc rem ita narrat: Sed ad mortem veniens, primo faciem terribilem ostendit, ita quod omnes adstantes timuerunt valde; sed illico serenatus angelica facie in Fratres respexit, & cum a Fratre Joanne de Septimo de Pisis, qui aderat, interrogatus esset, quid vidisset; respondit: Si dicerem, quid viderim, vos non intelligeretis me. Sed unum scitote, quod, qui vult æternam adipisci salutem, soli Christo crucifixo ardenter inhæreat cum effectu. Et his dictis, perrexit ad Dominum. Forsan inter veteres & recentiores Actorum scriptores occurrunt aliæ minoris momenti differentiæ, quas operose examinandas non suscipimus, cum plerumque majorem fidem antiquioribus auctoribus adhibeamus.

[25] Cum in monumentis coævis aut subæqualibus nusquam legamus, [ex diplomate Henrici VII imperatoris] B. Joannem umquam præfuisse Fratribus Minoribus montis Alverni, aut ibidem Guardiani munere functum esse, nobis certo non constat, ad hunc ipsum spectare diploma Henrici VII imperatoris, quod apud Petrum Rodulphium Tossinianensem lib. 1 Historiarum Seraphicæ Religionis fol. 110 sic refertur: Henricus Dei gratia Romanus * imperator semper augustus, nobilibus viris & universis vicariis civitatis & districtus Aretii, ac Comitibus de Casentino, de Ubertinis, de Valenzano, Tolla, Bagnena, & de Clusio, ceterisque Romani imperii fidelibus, præsentes litteras inspecturis, gratiam suam & omne bonum. Cum nos Religiosos viros Joannem Guardianum, & Fratres Minorum Ordinis domus sacri loci montis Alvernæ, devotos nostros dilectos, & in protectionem nostram, & imperii specialem, duxerimus assumendos; fidelitati vestræ firmiter præcipiendo mandamus, quatenus eosdem Guardianum & Fratres loci prædicti, nobis commissos habentes, ipsos in personis & rebus suis auctoritate nostra efficaciter defendatis, non permittentes, ipsis a quocumque molestiam aut injuriam aliquam irrogari, sic ut * indignationem & pœnam arbitrio nostro inferendam volueritis evitare præsentium testimonio litterarum. Datum in castris ante Castrum Montis Varchii XVII Cal. Octob. anno Domini MCCCXII, Regni nostri anno IV, imperii vero primo.

[26] Laudatus Rodulphius ex hoc solo diplomate asseveranter concludit, [quidam auctores neoterici asserunt,] B. Joannem nostrum fuisse Guardianum Montis Alverni, dum folio proxime citato ante idem diploma sic præfatur: Quare ob singularem vitæ sanctitatem omnibus charus fuit, & præsertim Henrico septimo imperatori, qui scripsit pro eo, dum esset Guardianus Montis Alvernæ, litteras, quarum hic est tenor. Abraham Bzovius ex Ordine Prædicatorum secutus est Rodulphium, & eodem fundamento nititur, quando in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1322 num. 31 jam relato diplomati præfigit sequentia: Propter singularem vitæ sanctitatem omnibus, & inter hos Henrico VII imperatori charus fuit, qui etiam pro eo tempore, cum Guardiani officio Joannes in Monte Alverniæ fungeretur, eas, quas subjungo, litteras in gratiam illius dedit.

[27] [Beatum nostrum in monte Alverno fuisse Guardianum,] Etsi Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1311 num. 4 asserat, B. Joannem in Monte Alverno cum imperatore Henrico egisse, tamen expresse non affirmat, illum tunc ibi fuisse Guardianum, ut liquet ex sequentibus istius scriptoris verbis, quæ eidem imperatoris diplomati ibidem ita præmittit: Ceterum Henricus, non hoc, sed sequenti anno Romæ coronatus, Tybur abiit, hinc Aretium; Aretio in agrum Florentinum divertens, & Etruscos sibi haud obsequentes armis divexans, ascendit montem Alvernæ, ubi per aliquot dies magna animi consolatione commoratus, & pio de salute animæ suæ cum beato Joanne Firmano inito colloquio, profusa manu Fratribus necessaria quæque jussit ministrari; deinde e monte descendens in vallem Arni, e castro montis Varchii hoc eis privilegium transmisit.

[28] [quod tamen ex diplomate illo evidenter concludi non potest.] Candidus Chalippe, eruditus scriptor Gallus ex Ordine Minorum, post Vitam S. Francisci, quam Parisiis anno 1728 Gallice edidit, in Historia peculiari de sacris istius Sancti stigmatibus pag. 552 & sequente idem Henrici imperatoris diploma in linguam Gallicam transtulit, & ante istud asserit, tunc B. Joannem in monte Alverno Guardianum fuisse; sed nullos hujus monasticæ dignitatis testes allegat, præter Waddingum, qui tamen loco ibidem citato nullam de illo B. Joannis nostri officio mentionem facit. Hic scriptor Gallus, aliique supra relati videntur istud munus B. Joanni nostro tribuere, eo quod in memorato diplomate Guardianus illius temporis Joannes vocetur. At ea appellatio assertionem eorum non satis invicte probat: jam enim supra ex Bartholomæo Pisano retulimus, in monte Alverno alterum Joannem B. Joanni nostro morienti adstitisse. Potuit igitur ante aliquot annos Joannes ille, aut alius ejusdem nominis in monte Alverno fuisse Guardianus, cum prænomen Joannis haud dubie pluribus Fratribus commune esset. Si quis tamen ex antiquis documentis ostendat, Beatum nostrum in monte Alverno umquam munere Guardiani functum esse, conjecturam illorum recentiorum libenter approbamus.

[29] [Dicitur quoque Beatus iste composuisse Præfationem de S. Francisco,] Dicitur etiam B. Joannes composuisse Præfationem propriam, quæ canitur in Missa S. Francisci, ut Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1322 num. 48 testatur his verbis: Composuit hic Vir sanctus Præfationem illam, quam in Missa sancti Francisci recitant Minores, QUI VENERANDUM PROFESSOREM * FAMULUM TUUM &c.; eamque ipse in Missis votivis dicebat, sicuti nunc moris est per universam sodalitatem. Hanc Waddingi assertionem confirmat Mathias Grouwels, qui in Historia critica sacræ indulgentiæ de Portiuncula part. 2 cap. 5 ad § 4 annotavit sequentia: Joannes Avernicola (alias Firmanus) sic appellatus propter diuturnum incolatum in sacro Monte Alvernæ, ubi sanctissime vixit, ut patet ex Haroldo, Waddingo, aliisque, ad annum MCCCXXII, quo mortuus est in ipsa solemnitate sancti Laurentii martyris, cui erat devotissimus; cum quo, uti & cum sancto patre Francisco, aliquando dulcia colloquia miscebat, ut socii ejus testantur. In quibus colloquiis, cum magnum illud mysterium impressionis sacrorum stigmatum in corpore sancti patris nostri Francisci ab eodem Patriarcha sibi apparente, voce, visu, tactuque didicisset, composuit solemnem illam Missæ ejusdem Sancti propriam Præfationem: “Qui venerandum confessorem, famulum tuum, beatum Franciscum, tua Deus altissima bonitate & clementia Sanctorum tuorum meritis & virtutibus sublimasti, mentemque ipsius Spiritus sancti operatione amor ille Seraphicus ardentissime incendit interius, ejusque corpus sacris stigmatibus insignivit exterius signo crucifixi Jesu Christi Domini nostri”. Quamvis antiqua Acta nostra de compositione istius Præfationis non meminerint, quia tamen in illis scriptor synchronus testatur, S. Franciscum, jam cælo receptum & sacris stigmatibus insignitum, B. Joanni Firmano apparuisse, illam Seraphici Ordinis traditionem de auctore memoratæ Præfationis haud difficulter admittimus.

[30] Præterea apud Waddingum in Annalibus Minorum ad annum Christi 1277 num. 20 traditur B. Joannes Alvernicola de indulgentia Portiunculæ perhibuisse sequens testimonium: [& dedisse testimonium de indulgentia Portiunculæ] Ego in verbo veritatis assero, me audivisse ab optimis viris ac probatissimis sancti patris nostri Francisci sociis, fide utique dignis, quod ipsi acceperint a Fratre Masseo, intimo socio ejusdem Patris, viro sanctissimo & probato in omni sanctitate & veritate, seriem & relationem obtentæ indulgentiæ Portiunculæ, qui dixit eis, se fuisse cum sancto Francisco, quando eamdem indulgentiam, a Domino datam, Pontifex confirmavit. Authenticam hujus testimonii fidem relinquimus penes Marianum Florentinum, quem solum Waddingus allegat, & qui ab aliquibus ante medium seculi decimi quinti atque ab aliis seculo sequente floruisse dicitur. Sit genuinum istud B. Joannis testimonium, necne, parvi refert, cum indulgentia Portiunculæ certioribus & antiquioribus instrumentis fulciatur, ut inter alios illius vindices laudatus Mathias Grouwels in Opere proxime citato non ita pridem erudite demonstravit. Nunc tantum restat, ut vetera Acta ex Mss. nostris fideliter exhibeamus, & consuetis observationibus seu annotatis illustremus.

[Annotata]

* al. Romanorum

* al. si &

* lege confessorem

ACTA
Auctore anonymo coævo.
Ex veteri codice Ms. membraneo, qui servatur Florentiæ in bibliotheca Conventus sanctæ Crucis pluteo XXVI a dextris.

Joannes Ord. Minorum in monte Alverno Italiæ (B.)

BHL Number: 4393

EX MS.

PROLOGUS.

[Auctor de variis Beati virtutibus præfatur,] In sacro loco, qui dicitur Mons Alvernæ a, in quo beatus Franciscus, Ordinis Fratrum Minorum institutor & dux, recepit sacra signa nostræ redemptionis, in visione seraphica carni suæ a Christo miraculose impressa, longo tempore deguit vir quidam venerabilis, Joannes nomine, qui de Marchia Anconitana b, civitate Firmana c, exstitit oriundus; cujus vita quantum Deo fuerit accepta, luculenter apparet primo ex amore altissimæ paupertatis, quam super omnia temporalia visus est diligere, velut euangelicam margaritam; secundo ex rigore asperrimæ pœnitentiæ, qua carnem suam domare voluit, cujus ignem concupiscentiæ adeo divina gratia in eo propter ipsam pœnitentiam voluit consopire, ut etiam primum concupiscentiæ motum nullatenus videretur habere; tertio ex caritatis fervore, quo ita fuit accensus, ut propter secularium & Religiosorum consolationem civitates circuiret & castra, qua caritate a Deo meruit, cum esset primo illitteratus & simplex, totam Scripturæ sacræ intelligentiam possidere, ut non solum communes populi, quibus non solum in famosis civitatibus per totam Quadragesimam continuo prædicavit, propter ea, quæ procedebant de ore ejus, ad pœnitentiam converterentur, sed etiam Cardinales, multis quorum familiaris erat, & magni ecclesiarum prælati, ac sacræ theologiæ doctores, coram quibus de Scripturis frequentissime loquebatur, & quibus frequenter enodabat dubia quæstionum, summe ædificarentur, & magnopere mirarentur.

[2] [& opusculi sui rationem reddit.] Quarto ex divinæ contemplationis dulcedine, qua ita fuit repletus, ut non solum frequenter, sicut occulta * fide percepimus; raperetur in Deum, verum & mirabilibus Christi, & suæ sanctissimæ Matris, ac sanctorum angelorum visionibus frequentissime frueretur; quinto ex suo fine laudabili, quo ita miraculose migravit a seculo, ut credamus eum subito ad paradisi gloriam evolasse, sicut post mortem suam cuidam Fratri sibi familiari, qui ista scripsit, fuit in quadam visione ostensum. Hujus omnia gesta ego non novi; sed pauca, quæ narro, vel ab ejus ore percepi, licet cum magno conatu & sub secreto, dum viveret, vel a personis multum fide dignis audivi, vel ego a me ipso perspexi d. Placeat autem omnibus, qui fuerunt sibi magis familiares & in divino officio obsequentes, ista corrigere, & alia addere, secundum quod eis videbitur convenire e.

ANNOTATA.

a Passim notus est hic mons Italiæ, situs in Tuscia intra agrum Florentinum.

b Marchia Anconitana est ampla provincia Italiæ & ditionis Ecclesiæ, sic dicta ab Ancona, olim ejus urbe primaria, & maximam antiqui Piceni partem situ suo complectitur.

c Firmum, indigenis vernacule Fermo, urbs Marchiæ Anconitanæ distans tribus milliaribus ab ora maris Adriatici, quæ ad archiepiscopalem dignitatem evecta fuit a Sixto V Pontifice, qui antea illius episcopus fuerat.

d Ex his patet, scriptorem horum Actorum fuisse beato synchronum, & in multis rebus, quas narrat, testem oculatum, ut in Commentario prævio num. 6 observavimus.

e Ex hac ultima periodo in Commentario prævio num. 10 collegimus, plures ei fuisse familiares, qui alia ejusdem Beati Acta conscribere potuerint.

* forsan oculata

CAPUT I.
Pia Beati pueritia, commoratio inter Canonicos Regulares, transitus ad Ordinem Minorum, & in eo varia pietatis exercitia.

[Puer tenerrime affectus erga Christum crucifixum,] Vir iste sanctissimus, dum adhuc esset puerulus quasi annorum septem, & in quadam ecclesia, puerorum more, litteras disceret, contigit, ut quadam die intenderet fixis oculis in dominicam crucem; in qua visione, licet esset puerulus, tamen spiritum compassionis & devotionis accepit, ut non posset exterius a lacrymis continere; sed quoties imago sanctissima Crucifixi veniebat in mentem, adeo lacrymis irrigabatur, quod a matre & aliis dominabus sibi consanguineis, & vicinis dementatus penitus judicaretur: non enim poterant cogitare (quia res erat insolita) quod lacrymæ illæ essent devotionis, sed potius cerebri revolutionis. Imo quod plus erat, dum de nocte dormiret, etiam somniando plangere videbatur: si autem subito excitabatur, & Domini crux suæ memoriæ occurrebat, in tanta copia lacrymas emittebat, quod cervical, quasi esset madefactum aqua, cunctis evidentissime apparebat.

[4] Ex tunc cœpit se subtrahere a consortio puerorum, & omnem ludum abhorrens, [variis modis carnem suam affligit,] pœnitentiæ & orationi vacabat. Et quia in domo propria ista facere non permittebatur, fugiebat aspectum hominum, & extra civitatem vadens ad quamdam vineam patris sui, ibi orationi vacabat, & carnem propriam, delicatam & teneram, miro & stupendo modo supra ætatem illius temporis affligebat: sed quia adhuc non habebat usum orationis mentalis, occupabat se ipsum in oratione vocali, dicendo toties orationem Dominicam cum Ave Maria, & toties in die flectendo genua, quod frequenter fuit inventus a matre cum genubus sanguine rubricatis: non enim flectebat genua in prato vel herba, quia erant nimis, ut sibi videbatur, delicata; sed in terra revoluta & elaborata, sicut esse in vineis consuevit. Ibi etiam volens carnem affligere, accipiebat urticas & sentes, & in terra extendens, & quasi etiam coopertorium ex eis faciens, nudum inter ipsas se ad jacendum ponebat. Volens etiam carnem propriam continue pungere, ne in posterum pungeretur a carne, industria puerili & sancta cum chordulis contexebat urticas, & quasi camisiam a ad carnem induens, desuper camisia linea & aliis vestibus utebatur. Hæc infra triennium frequenter peracta, signa fuerunt futuræ in eo perfectionis, & virgineæ puritatis.

[5] Videntes autem parentes ejus, mentem ipsius a vanitate mundi totaliter elongatam, [& amplectitur institurum Canonicorum Regularium,] cogitantes, quod nihil deberet valere in seculo, consenserunt, quod in Religione deberet servire Deo, providentes eidem de illa Religione, in qua magis delicate posset vivere, & plus bonis temporalibus abundare. Cum igitur ad annorum decem pervenisset ætatem, in quodam monasterio Ordinis S. Augustini b factus est Canonicus Regularis: qui cum Religionis habitum assumpsisset, proficiens de virtute in virtutem, orationis & carnis macerationis sanctum studium semper habebat amicum, propter quod tantum cœpit cunctis Canonicis esse carus, quod a Priore suo fuit super alios juvenes, in eodem monasterio existentes, meliori lecto honoratus, & camera c clausa & a dormitorio sequestrata locatus. Quem honorem ideo libenter accepit, quod erat sibi [occasio] tam dilectæ solitudinis, & materia exercendæ virtutis: nam, cum primo omnes præcederet ad Horas canonicas & orationes communes, extunc, ex quo solum in camera se videbat, adeo erat in oratione pernoctans, quod frequenter noctes ducebat insomnes, abhorrens lecti mollitiem, & carnem propriam amabili abstinentia & mirabili maceratione castigans: cogitavit namque talem abstinentiam facere, qua se redderet Deo amabilem, cunctis comem, & nulli singularem & gravem; & ideo per totam septimanam in cibo & potu conformabat se cunctis, comedendo carnes & bibendo vinum; solum abstinens a quantitate: nam comedebat cum tanto temperamento & bibebat, quod semper famelicus & sitibundus a mensa surgebat. Sexta autem feria, qua abstinebat a qualitate, panem tantum comedens & aquam bibens, rigorem quantitatis abstinentiæ relaxabat, concedens corpori de pane quantum desiderabat, & de aqua quantum volebat: ex quo sequebatur, ut ipse dixit, quod corpus, per totam septimanam in delicatis cibariis refrænatum, sextam feriam, in qua libere sibi licebat juxta necessitatem suam panem comedere & aquam bibere, quasi delicias exspectabat.

[6] [in quo sancte vivens] De vestitu autem quid dicam? Licet exterius, sicut ceteri Canonici, honestis pannis & delicatis quodammodo vestiretur, cogitavit tamen, si posset pro camisia linea loricam portare ad carnes. Ignorabat tamen, quia undecim annorum erat puer, quomodo id valeret perficere. Dum tamen id quotidie in mente revolveret, contigit, ut quadam die sub quodam lecto loricam veterem inveniret; quam cum invenisset, ad cameram suam portavit, & induit: videns autem, quod corpori suo non conveniebat, quia propter nimiam loricæ longitudinem, ipsam sub pannis communibus abscondere non valebat, volens ipsam decurtare, quia intra cameram suam sine strepitu non potuisset hoc facere, ascendit ecclesiæ campanile, & accepta securi, adjutus spiritu Dei, detruncavit loricam, & staturæ sui corporis adaptavit, quam per duos annos pro majori parte temporis portavit; & portasset continue, si possibilitas adfuisset: caro enim puerilis & tenera adeo tali pondere premebatur, ut, sicut ipse dixit, quemadmodum sigillum signum relinquit in cera, ita loricæ signa suæ teneræ carni frequenter vidit impressa. Cum autem die quadam fuisset a Canonicis hoc compertum, necesse habuit tantam austeritatem dimittere, & se ceteris conformare.

[7] [ad strictiorem Ordinem Minorum transire statuit,] Audiens autem frequenter sibi dici: Tu esses bonus Frater Minor; & cogitans, ut audierat, quod in Ordine Fratrum Minorum nullus retrahebatur a quacumque pœnitentiæ austeritate; sed potius adjuvabatur & promovebatur ad illam, & sibi solitudinis conferebantur solatia, non motus puerili sensu, sed prævia oratione & Dei spiritu, disposuit de virtute in virtutem, & de Religione perfecta ad perfectiorem & sanctiorem ascendere: sed quia id per se ipsum procurare non poterat, quia de tali habebatur suspectus, & præ nimio amore, quem ad ipsum habebant, a Canonicis custodiebatur, ne cum Fratribus haberet colloquium, per quemdam parasitum d, qui deserviebat coquinæ, quem brodarium e appellabant, Custodi & Guardiano Fratrum Minorum frequenter preces & litteras dirigebat; qui cum post probatam & perspectam ejus constantiam de consilio & consensu F. Joannis de Murro, qui postea exstitit dominus Portuensis f, præbuisset assensum, ipse quodam mane, facto sibi signo sanctæ crucis, & oratione præmissa, divina gratia ipsum deducente, cum esset annorum XIII, pervenit ad locum: quem cum Fratres cum ingenti gaudio suscepissent, ei suæ habitum Religionis imposuerunt, admirantes Pueri pulchritudinem & fervorem.

[8] Factus igitur Frater Minor, toto novitiatus tempore in vestitu & victu se ceteris conformavit, [in quem receptus,] retinens intra se ipsum & occultans propositum eorum, quæ facere intendebat. Completo autem anno probationis, receptus ad obedientiam, ipso volente & consentiente, fuit missus ad loca solitudinis, in quibus tantæ humilitati se dedit, ut ipse solus videretur, adhuc adolescens, totius pondus portare loci. Ruminabat enim frequenter illud verbum, quod dixit Dominus per Hieremiam: Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua: sedebit solitarius & tacebit, quia levabit se super se. Et ideo frequentissime in eodem loco serviebat de * toto, faciens coquinam, parans mensam, & in ipsa serviens Fratribus, respondens ad portam, aliquibus antiquis Fratribus, qui in ipsis locellis erant, tunicas lavans, sacristiam custodiens, & in ecclesia faciens cantoriam, & aliquando in horto laborans. Et tamen cum tot laboribus & occupationibus insudaret, spiritum sanctæ orationis non exstinguebat; sed in meridie & de nocte in oratione pernoctans, mirabiliter recipiebat a Domino consolationes & gratias.

[9] Quando autem erat in magnis Conventibus, totaliter se dedicabat obsequio infirmorum. [& paupertatem S. Francisci imitatus,] Legens autem & studens Legendam beati Francisci; quia semel Fratribus quærentibus, quæ virtus redderet hominem magis propinquum Deo & elongatum a mundo, responderat: Paupertatem noveritis Fratres esse totius spiritualis ædificii primarium fundamentum, tamquam humilitatis fomentum, volens conservare & nutrire conceptam & inchoatam humilitatem, cœpit sanctissimæ paupertatis præfati Patris esse perfectissimus imitator: extunc enim usque ad finem vitæ nihil aliud ad usum habere voluit, nisi solam tunicam habitualem, chordam, & femoralia, & parvum Breviarium, cum quo dicebat Officium quando stabat in cella reclusus, & quando discurrebat per mundum, excepto quod circa finem habuit parvulum tunicellum, quem infra habitum portabat propter quamdam, quæ supervenerat, infirmitatem.

[10] Ista paupertas sancta, quæ hominem conjungit Christo, [se totum rigori,] & alienat a mundo, ut aliquando dixit, & quilibet nostrum perpendere potuit, duo excellentissima bona sibi contulit; videlicet corporis * fortitudinem, & mentis altitudinem. Erat discalceatus & seminudus, ad ambulandum per loca nemorosa & aspera, nivibus plena, robustus & fortis: nam nec jejunium, nec frigus videbatur timere, sanctæ paupertatis dulcore. Semel namque, dum ipse in die præcedenti jejunasset cum Fratribus, sequenti vero cum aliquibus Fratribus deberet facere longam viam, ipse hora sexta cum sociis, qui jam manducaverant, ipsa die jejunus existens in via se posuit, & perambulantibus tota die per loca montuosa, & aspersa glacie, & nivibus plena, ipsi socii, qui jam manducaverant & bene induti erant, præ frigore & lassitudine quodammodo defecerunt, ipso discalceato & nudo atque jejuno in suo vigore perdurante, qui semper eos antecedebat, & viriliter confortabat, cum tamen magis, quam aliquis eorum, videretur delicatus & tener. Nec hoc semel accidit; sed pluries, sicut bene sciunt hi, qui aliquando secum ibant.

[11] [ac variis pœnitentiæ operibus addicit,] De mentis altitudine quid dicam? Semper corde & facie videbatur ad superiora erectus, & frequenter, ut apparebat, ambulans & residens, videbatur in cælum intentus, & a mundo penitus alienus: dum enim una die iret per loca nemorosa & aspera, &, ut solitus erat, ambularet velociter, oculis elevatis in cælum, frequenter in ligna & lapides nudis pedibus impingebat; ex quo in pedibus ejus dolor non modicus causabatur, & sanguis de pedibus ejus aliquando effluebat. Cum autem moneretur a socio, & sibi g ab eo familiariter diceretur, Frater Joannes respiciatis ad pedes vestros, respondit dicens: Non debemus, Frater, ut caveamus pedum læsionem, deserere mentem. Cum igitur esset in tantum sanctæ paupertatis amicus, ex hoc apparet, quod in ipsa erat Deo gratus, quïa humilitatem, quæ paupertate nutritur, gerebat in corde; quod liquido comprehendebatur ex hoc, quia neminem judicabat, & de nemine murmurabat.

[12] [aliasque religiosas virtutes exercet.] Fateor coram Deo & sanctis angelis ejus, quod numquam vidi spiritualem virum, de Ecclesiæ prælatis & Religiosis minus murmurantem, & eos minus judicantem, cum tamen esset sapiens & bene oculatus. Imo aliquos Religiosos, qui superbe se erexerant ad alios judicandum, qui paupertatem ostendebant se diligere, quia volebant sine jugo obedientiæ & in libertate vivere, magno detestabatur horrore. Et tunc temporis, quando insurrexit illa pessima pestis h, me recolo istud virtuosissimum verbum ab eo coram multis Fratribus audivisse, quia non solum mihi loquebatur, sed multis Fratribus, dicens eis: Quando veni ad Ordinem, hanc gratiam contulit mihi Deus, quod in omnibus & de omnibus, quæ videbam in Ordine, laudabam ipsum. Si videbam magnam ecclesiam & pulcram, & magnas domos, ut … dormitorium & refectorium, & infirmariam, in omnibus Deum laudabam. Si videbam, Fratres abundare in tunicis & libris & aliis divinæ misericordiæ eleemosynis, in omnibus Deum laudabam, & sibi gratias referebam, & ex hoc semper in mente mea vivebam quietus, quia de quocumque bono, quod videbam in quocumque Religioso & prælato, & alio homine seculari, mihi videbatur, quod esset dignus, & quia pro meliori hæc omnia contulerat sibi Deus: & ista meditatio erat mihi materia servandi silentium, & de nullo penitus obloquendi. Et postea subdidit, loquens juvenibus: Filii, non venistis alios judicare, sed mentem vestram Deo offerre, & in omnibus & de omnibus, quæ nobis contulit, ipsum laudare; & quanto est major locus & ecclesia, major debet esse laus vestra. Ex hoc apparet, quia Christi servus erat in humilitate fundatus. Si quando autem in prædicationibus prælatorum & Religiosorum redarguebat vitia, non faciebat hoc ex superbia, sed quia illud materia exigebat.

ANNOTATA.

a Camisia hic pro indusio usurpatur, ut ex sensu apparet.

b Bartholomæus Pisanus, cujus Opus in Commentario Prævio sæpe assignavimus, in compendio Actorum narrat, quod Beatus noster fuerit canonicus ecclesiæ majoris terræ suæ. Sanctus vero Antoninus in alia Actorum synopsi distinctius dicit, quod Beatus noster in tenera ætate fuerit Canonicus in sancto Petro de Firmo. Rodulphius in Historia Seraphicæ Religionis fol. 257 affirmat, quod Beatus fuerit factus Canonicus Cathedralis ecclesiæ Firmi. At Ughellus in editione Veneta Italiæ sacræ tom. 2 col. 681 asserit, ecclesiam cathedralem Firmanam Virgini Deiparæ dedicatam esse. Unde ignoro, quænam sit illa ecclesia major vel sancti Petri, quam tamen verosimiliter eo tempore Canonici Regulares S. Augustini administrabant, nisi forte cathedralis ecclesia virgini Deiparæ & sancto Petro dedicata fuerit.

c Camera ponitur pro cubiculo, ut passim notum est.

d Hic cum Cangio per parasitum intelligi puto famulum domesticum, qui de mensa domini sui victitat.

e Forsan idem famulus vocabatur brodarius, a voce barbara brodium, Italice brodo, quæ significat jus carnium elixarum, quia verosimiliter famulus iste in culina curam habebat hujus jusculi coquendi.

f Teste Waddingo, is Joannes Minius de Murro electus est anno 1296 Minister generalis Ordinis Minorum, & anno 1302 ad dignitatem cathedræ Portuensis assumptus, Avenione anno 1312 e vivis excessit, ut Ughellus in novissima editione Veneta Italiæ sacræ tomo 1 col. 139 affirmat.

g Sibi pro ei, quæ phrasis etiam in aliis casibus hic sæpius recurrit, quod semel monuisse sufficiat.

h Scriptor his verbis indicat famosam illam controversiam de paupertate, de qua Waddingus in Annalibus Minorum tomo 3 sparsim consuli potest.

* forsan die

* forte cordis

CAPUT II.
Austera ejus pœnitentia, fructuosæ prædicationes, & infusa sacræ Scripturæ intelligentia.

[Hic beatus Vir varias Quadragesimas] Sed videamus de suæ pœnitentiæ austeritate, quæ adeo fuit magna, quod nobis certam fidem dedit pœnitentia, quam audimus a beato Hilarione & beato Francisco fuisse factam. Ait enim doctor egregius Augustinus: Cum audivi aliquando aliqua, quæ mihi impossibilia viderentur, credidi, ea fieri potuisse, dum similia esse facta perspexi. Vir igitur iste devotus austeritatem pœnitentiæ assumpsit mirabilem, &, ut verbis utar Apostoli, in fame & siti, in jejuniis multis, in frigore & nuditate, in disciplinis & vigiliis quasi impossibilibus, & in aliis admirandis austeritatibus Domino deservivit: tempore namque, quo erat adolescens, & etiam quando ad provectam ætatem pervenerat, omnes Quadragesimas, videlicet sancti Spiritus, beatæ Virginis, & Angelorum, in quibus se mirabiliter affligebat, vigilias Sanctorum & Ferias sextas etiam in pane & aqua solummodo jejunando, & semper cum parcitate mirabili comedendo, aliquando autem in abstinendo visus fuit excedere humanam possibilitatem.

[14] [mira cibi parcitate transigebat,] In quadam namque Quadragesima cum tanto fervore abstinuit, quod omni die nihil penitus comedebat, nisi tot herbas, quot intra duos digitos manus suæ concludere poterat, absque sale, oleo, & aceto, nihil bibendo penitus, nisi aquam. Aliam fecit Quadragesimam, in qua nihil assumpsit qualibet die in cibum, nisi tantum de fabis aqua frigida madefactis, quantum capere poterat una manu, & concludere intra pugillum suum. Aliam fecit Quadragesimam in cella sua conclusus, in qua nihil comedit, nisi quadraginta sex panes hordeaceos, parvulos videlicet, qualibet die unum, numquam gustando vinum. Aliam fecit Quadragesimam iterum in cella reclusus, in qua sportulam unam parvulam, pane bis cocto plenam, solummodo manducavit, non accipiendo qualibet die nisi simplicem passimatam a. Toto alio tempore, quando erat in monte Alvernæ, sive in æstate, sive in hieme, non comedebat communiter nisi semel in die, videlicet in cœna, prius Fratribus legens in mensa, nisi aliquando ad sociandum forenses b, cum quibus ex caritate comedebat de omnibus, & aliquando bis in die. Istam autem arctam pœnitentiam tunc dimisit, quando ad prædicationis officium assumptus fuit: extunc enim per mundum discurrens se ceteris conformabat.

[15] [& intenso frigore,] De frigore & nuditate quid dicam? Jam superius dixi, quod præter tunicam habitualem, quæ erat de grosso & rudi panno, & femoralia ad tuendum se a frigore, nihil habebat, excepto, quod quando in Monte manebat Alvernæ, mantellum habebat, sicut & ceteri. Semper etiam in hieme tempore juventutis suæ per vias difficillimas & periculosas propter præcipitia tempore magnarum nivium & obscuritatum nocturnarum de cella sua ad ecclesiam Fratrum per non modicæ viæ spatium descendebat ad Matutinum; quæ quidem via adeo frequenter propter glaciem erat lubrica, quod frequenter in ea pedem discalceatum figere non valens, sed impetu descendens, totus demorgebatur in nivem; sicque nivibus aspersus in ecclesia Domino psallebat cum admiranda devotione spiritus, & semper lætus & erectus. Lectum existens in Monte numquam habuit alium, nisi super terram vel lapides habens tabulas, & super tabulas sistoria c, ursi corium album, & in his non jacens, sed communiter & ut plurimum semper sedens.

[16] [diuturnis vigiliis,] Disciplinas, quando erat juvenis, dabat sibi mirabiles, & adeo fortes, quod frequenter sanguinem effundebat. Noctes frequenter ducebat insomnes, continue in oratione persistens. Tales etiam quondam fecit vigilias, quod a multis vix potest credi, quod hæc austeritas vitæ potuerit ab homine tolerari. Sed si hujus austeritatis aliqui sunt increduli, recogitent illud verbum, quod dixit Apostolus Paulus in persona sui & aliorum Sanctorum virorum carnem suam crucifigentium cum vitiis & concupiscentiis; ait enim: Omnia ego possum in eo, qui me confortat. Iste namque vir sanctus tribus annis continuis in tanta vigiliarum austeritate vitam duxit, quod numquam nec vigilando nec dormiendo sedit vel jacuit; sed semper vigilando stabat erectus; & quando dormiebat, etiam non sedebat, sed vel murello * vel perticæ stabat appodiatus *. Solum intra istos tres annos eo tempore sedebat, quo in choro vel capitulo vel ad mensam cum Fratribus convivebat.

[17] Ista austeritas vigiliarum corpus ejus ad magnam imbecillitatem deduxerat, [ex quihus morbum contraxit,] & quadam nocte, dum magnam sibi faceret violentiam, subito fuit confractus in renibus, sicut frequenter illi franguntur, qui supra possibilitatem suam de terra elevant magnum onus. Ipse vero profunda nocte videns corpus suum inutile factum pro obsequio Fratrum, & sentiens se totaliter dissipatum, sui misertus, eo modo, quo potuit, ivit ad ecclesiam, & Dominum Jesum Christum fuit deprecatus devote, quod pristinam sanitatem & fortitudinem sibi dignaretur conferre. Completa oratione cum lacrymis, fuit a Domino exauditus, & restitutus pristinæ sanitati; & tunc sibi fuit a Domino revelatum, quod tanta vigiliarum austeritas in eo Domino de cetero non placebat. Extunc, quantum decebat, corpori condescendit, dando sibi quietem pro loco & tempore.

[18] Inaudito etiam pœnitentiæ & austeritatis fervore, [aliisque corporis afflictationibus] tempore, quo noviter ad Ordinem venerat, nondum XV annorum existens, voluit ad carnem ferreum cinctum * portare, & ignorans; quomodo illud posset perficere, quia talis austeritas non erat in Ordine consueta, puerili & spirituali sensu cogitavit ire ad coquinam Fratrum, & accepit illud instrumentum ferreum, quo ignem aptamus, quod usitato vocabulo molles d vocamus, & ipsum primum ad rectitudinem reduxit, & postea, adjutus a Domini spiritu, sibi cinxit, & per illos scopulos e, quos molles in summitate consueverunt habere, unam extremitatem alteri sic immisit, ut circulus ipse ferreus circa corpus immobilis perduraret. Videns autem, quod sub circulo, quem jam per mensem portaverat, caro putrescebat, & venter ipso circulo adeo stringebatur, quod digerere non valebat ipsum admodum *; &, ut ipse nobis retulit, quando scopulos de loco insertionis eduxit, cum magno sonitu ferrum se a suo corpore separavit ad quamdam arcualem rectitudinem se reducens: ex quo perpendere possumus, quanta fuerit puerilis potentia in ferrum curvando, & quanta fuerit ferri violentia in tali circularitate, & tam stricta per mensem durando. Et extunc videns, quod circulum non valebat portare, chordam assumpsit nodosam valde rudem, quam ad carnem subtus habitualem tunicam, quam solam habebat, longo tempore portavit absconsam.

[19] Legitur etiam de beato Joanne Chrysostomo & de beato Basilio, [carnem suam domabat.] quod propter magnam pœnitentiam, quam simul consocii in monte Antiochiæ fecerunt, hanc gratiam, videlicet quod essent liberi a tentatione carnis, a Domino perceperunt. Non debet igitur cum aliquibus illa gratia, quam Deus sibi contulerat, & de qua ipse in se ipso divinam misericordiam collaudabat, incredibilis reputari, & pro impossibili haberi: frequenter enim multi audivimus dicentem, non se jactando, sed divinam potius misericordiam commendando, quod carnem suam spiritui, & sensualitatem rationi ita Deus subjecerat, quod etiam primum concupiscentiæ motum nullatenus sentiebat. Agat quilibet nostrum tam asperam pœnitentiam & tam duram, & forte a Domino similem recipiet gratiam. Magis autem ego mirarer, si post tam asperam pœnitentiam, a pueritia inchoatam, & sine interpositione tanto tempore continuatam, in suo corpore ignis concupiscentiæ vixisset accensus. Multos vidi, qui, quando hoc audiverunt, non crediderunt; &, ut arbitror, ideo non credebant, quia tantam pœnitentiam ipsum fecisse nondum audierant; vel, si audierant, non credebant, ideo erat, quia animalis homo non percipit ea, quæ sunt spiritus Dei. Nec est ista gratia, quæ fuit in eo, adeo incredibilis, quod supra omnes homines fuisset admodum singularis: nam eam, ut legimus, divina gratia contulit multis Sanctis, utpote beato Francisco, &, ut ait beatus Gregorius in primo & secundo Dialogorum libro, beato Equitio & beato Benedicto, & aliis multis f. Cum ergo non sit abbreviata manus Domini, non debemus admirari, si hanc eamdem gratiam Deus concessit huic sancto Viro temporibus nostris.

[20] [Magno cum fructu verbum Dei prædicat;] Sicut autem Vir iste sanctus in corpore portavit crucis mortificationem, sic in corde accensus erat ignitæ caritatis fervore. Salutem Christianorum, & peccatorum conversionem desiderabat summopere, & propter hanc frequenter rigorem pœnitentiæ relaxavit, & ab altitudine contemplationis descendit. Frequenter de Monte descendebat Alvernæ, circuibat civitates & castra cum magna ædificatione cunctorum, & animarum profectu. Sed cum de isto discursu multis non esset gratus, quidam Frater sibi familiaris, faciens se de murmurantium numero, cœpit in facie sua murmurare de ipso. Tunc ipse patienter tolerans, quod dicebat, voluit sibi ostendere, quanti fructus erat discursus suus, & tunc dixit: Ecce modo infra XV dies a Ministro vocatus veni de Columbario grecta via usque ad talem Tusciæ civitatem, & tamen absque eo bono, pro quo vocatus fui, in ista via tot & tanta feci. Et tunc, non expressis nominibus personarum, cœpit enumerare, quot & quanta bona per eum Deus fuerat operatus de peccatorum conversione secreta, & de tribulatorum consolatione, &, quod plus est, de desperatorum liberatione. Et tunc intulit: Quid credis? Minister me vocavit pro talis domini pacificatione; sed ego sum certus, quod Dominus Jesus me fecit vocari pro ista majori & meliori suæ misericordiæ operatione. Et item addidit: Frequenter cogitavi velle in cella quiescere, & tamen Spiritus me impellit, & adeo me compellit exire, quod, si etiam catenis ferreis essem constrictus, sum certus, quod non possent me tenere. Ille autem audiens illa, quæ dixerat (quia tantum de negotio sibi retexerat, quantum licebat) quietus siluit. Et tunc iterum intulit: Istas murmurationes Deus permittit fieri pro bonorum exercitatione: sicut enim Apostolo Paulo datus fuit stimulus carnis, ne superbiret de magnitudine revelationum, ita viris justis datur stimulus linguarum, ne superbiant de virtutum operatione.

[21] [& habet infusam sacræ Scripturæ scientiam,] Propter hanc ferventissimam caritatem credimus, quod Deus sibi contulerit miram de sacra Scriptura intelligentiæ claritatem. Non est credendum, quod propter se ipsum Deus sibi contulerit tam mirificum donum; sed propter proximum, & ut ostenderet ipse Dominus, quod unctio est illa, quæ docet omnia, sicut in isto homine illitterato & simplici est ostensum: omnia namque, quæ sunt in Scriptura, secundum spiritualem intellectum & animæ salutiferum videbatur scire, & adeo se aliquando perfundebat, quod omnia in se videbatur sentire, imo videbatur vidisse. Iste homo numquam Grammaticam didicerat, numquam scholas theologiæ intraverat, hominem magistrum numquam habuerat, libros scientiales in cella numquam tenuerat pro studendo, nisi aliquando breviter in ipsis legeret pro quadam mentis recreatione; & tamen non sine admiratione vidimus eum subtiliter & spiritualiter secundum regulas Scripturarum singulos informare de virtutibus secundum gradum, quem in mundo tenebant, sive essent Religiosi cujuscumque Religionis, sive seculares in quocumque statu, utpote mercatores, & milites, medici & judices, sive essent prælati ecclesiarum vel clerici.

[22] Tantam etiam auctoritatem sibi Dominus contulerat in loquendo, [qua ipse alioquin indoctus viros primarios] quod etiam Cardinalibus loquens cum magna reverentia ipsos informabat de eorum vita & moribus. Imperatorem etiam cum suis baronibus, qui adstabant, cum admirabili efficacia verbi vidimus informantem de regno cælesti, & de magna fidelitate, quam habere debebat ad imperium summi Dei h. Vidimus etiam eum in cunctis famosis civitatibus Tusciæ per totam Quadragesimam prædicantem, & die Dominico bis in die, cum tamen non videremus eum de nocte legentem, sed solum orantem; & quanto plus prædicabat, tanto eum magis Dominus illuminabat: nam in anno illo, quo de hac vita migravit, cum in civitate Senensi, in qua sunt homines Religiosi & seculares multum intelligentes, Quadragesimali tempore prædicaret, adeo vivum verbum & subtilissimum habuit in ore suo semper continuando Euangelia, & secundum intellectum mysticum exponendo, quod adhuc confitentur multi, se in una Quadragesima numquam prædicationes similes audivisse.

[23] Vidimus etiam eum stantem in medio sacræ theologiæ doctorum, [& doctissimos instruebat, ] & ita Euangelica eloquia & Epistolarum Pauli subtiliter exponentem, imo & ad invicem concordantem, quod non modicum mirabantur: singularem namque gratiam de intelligendo epistolas Pauli contulerat sibi Deus. Non solum autem de exponendo Scripturas & de loquendo de Deo habebat a Domino gratiam, sed & de solvendo dubia quæstionum: quidam namque doctor sacræ theologiæ multum famosus dum semel sibi formasset quæstionem de Virginis sanctificatione, adeo respondit subtiliter & ad rem, quod ille doctor habuit dicere: Ista sit ergo opinio mea toto tempore, quo habeo vivere. Et ita habuit authenticum hujus Viri verbum, acsi de solutione quæstionis, divinæ vocis audivisset oraculum: ipse namque idem doctor hoc nobis postea referebat.

[24] Aliquando ad instantiam Fratrum pro prædicatione sermones habere voluit; [cessantibus interim ejus exstasibus.] sed quando utebatur eis, vere perpendebamus, quod ibat per devia, & quod dicere nesciebat; imo totum aliquando oblivioni tradebat: & hoc erat, quia talium armorum non habebat usum. Quando vero convertebat se ad virgam & ad pastoralem peram, & ad quinque limpidissimos lapides, quos contemplabatur frequenter in torrente divinæ sapientiæ, & in sua mente videbatur reposuisse, tunc cor peccatoris videbatur percutere, & dicendo subtilia & stupenda, videbatur de inimico victoriam reportare. Antequam istam gratiam a Domino reciperet, ipse consueverat habere frequenter raptum & gratiam lacrymarum; sed post istam gratiam intelligentiæ videbatur duas illas gratias perdidisse, vel saltem non ita frequenter habere. Cui cum una dierum quidam sibi familiaris quasi improperando dixisset: Quid est Frater Joannes? Propter aliorum dilectionem videmini perdidisse vestram perfectionem. Cui ille respondit: Ego gratiam non perdidi; sed solenniori modo mihi est gratia collata a Deo: nam ante gratia dominabatur mihi, quia vellem, nollem, frequentissime lacrymabar & rapiebar; sed modo ego dominor gratiæ, quia tunc habeo, quando volo i.

ANNOTATA.

a Passimæ apud Matthæum Silvaticum sunt tortellæ panis azymi bis coctæ, ut Cangius in Glossario testatur. Passimata hic simile quid significat, & fortasse, mutatis quibusdam litteris, provenit a voce paximatium, quæ significat certam panis quantitatem, qua monachi in Ægyto vesci solebant, ut S. Joannes Cassianus narrat.

b Forenses id est hospites, qui foris veniebant.

c Propriam hujus vocis significationem hactenus invenire non potui. Attamen ex sensu suspicor, pro sistoria legendum esse storia ab Italica voce stuora, quam Latine appellamus stoream, in qua monachi cubabant, ut apud Cangium ad vocem storia vel storium videre est.

d Quod instrumentum apud Latinos dicitur forceps, ab Italis vernacule vocatur molle; unde hic satis clara est auctoris explicatio.

e Non facile intelligo, quid scriptor sibi velit per scopulos, quos forceps in summitate habere solet, & quomodo illos connexuerit.

f Quæ hic de Sanctis auctor anonymus tradit, jam in Actis eorum discussa sunt, aut postmodum discutientur.

g Opinor, hoc loco indicari oppidum Columbarum, ditioni Senensi subjectum, quod vernacule ab Italis Columbaio appellatur, ut in Vita B. Joannis Columbini tomo VII Julii pag. 387 & sequente notavimus.

h Hinc quidem probabiliter concludimus, B. Joannem in monte Alverno locutum fuisse cum Henrico VII imperatore, ut in Commentario prævio num. 25 & sequentibus relatum est; sed inde nondum certo sequitur, eumdem Beatum tunc Conventus Guardianum fuisse, ut ibidem diximus.

i Non nimis crude id intelligendum est; sed sano sensu explicandum, ut patet ex Francisco Haroldo, qui in Epitome Annalium Ordinis Minorum ad annum Christi 1322 num. 8 responsionem illam exponit his verbis: Permisit tamen Deus, ad majora servi sui merita, ut aliqui durius ferrent tam frequentes excursiones Viri, prius prorsus solitarii & abstracti ab omni hominum conversatione; inde etiam sui murmuris argumentum assumentes, quod Joannes, postquam activæ huic vitæ se dederat, non tam frequentes & continuas, uti prius, haberet ecstases. Sed illi in melius id donum commutatum fuit: nam cum prius raperetur aliquando cum nollet, nunc Dominus illi ob studium proximis inserviendi, plenum dominium in sacras illas affectiones & passiones concessit, ut nonnisi, ubi ipse vellet, insilirent.

* id est parvo muro

* id est innixus.

* id est cingulum

* forte propemodum

CAPUT III.
Spiritus prophetiæ Beato datus, alta illius contemplatio, & apparitiones SS. Laurentii & Francisci eidem factæ.

[Beatus arcana detegit,] Cum ista intelligentia Scripturarum non modicum etiam claruit spiritu prophetiæ, sive in secretorum revelatione, sive in futurorum prænuntiatione. Quidam namque Frater a, spiritu concepto nequitiæ, cogitaverat Religionem exire, & in tantum erat isto malo spiritu agitatus, quod quasi per diem non stetisset, quoad id, quod male conceperat agere, explevisset. Sed cui homo non dixit, Spiritus revelavit. Accessit Vir sanctus ad Fratrem; cœpit eum dulciter redarguere, & secreta cordis sui sibi ipsi apertissime revelare. Ille vero videns se comprehensum, erubuit, lacrymas fudit, & in bono, quod inceperat, usque ad finem adjutus divina gratia perduravit. Multa prædixit futura, quorum quædam jam videmus completa. Quid autem de ceteris sit futurum, novit ille, qui Viro sancto dedit spiritum suum. Ista, ut puto pro meliori, non sunt scribenda; sed, ut non sint cuiquam in scandalum, omittenda.

[26] Ad contemplationis altitudinem videbatur perfectissime ascendisse, [frequenter in sublimi contemplatione] & mentalis orationis gratiam semper videbatur habere: nam quando manebat in cella, semper in Deum videbatur absorptus; stans vero inter Fratres & seculares, quia frequentissime oculos elevabat ad cælum, & orationi videbatur intentus, ex alto cordis dulcia emittens suspiria, & eructans præ suavitate spiritus verba melliflua. Frequenter eum audivimus profunda nocte de sua cella, a loco Fratrum non modicum remota, validissime clamantem, & cum altis suspiriis divinam misericordiam pro peccatoribus invocantem. Audivimus eum adeo voce altissima, & auditui humano inconsueta dicendo, O rex gloriæ, cum Deo loquentem, quod pavor & membrorum stupor, qui præsentes invasit, testis fuit divinæ præsentiæ majestatis, qui cum ipso quasi cum servo suo & dilecto filio loquebatur. Frequenter a multis in cella orans, inventus est raptus, & quasi claustra corporis transisset, homini, de talibus non experto, mortuus videbatur.

[27] Hanc gratiam valde juvenis meruit habere a Domino, [extra se rapitur,] & adeo erat puer & juvenis, quod aliquibus videbatur illa gratia incredibilis. Quadam autem vice dum a quodam suo spirituali patre raptus fuisset inventus, licet ipse esset credulus, tamen ad videndum vocavit incredulos, & coram eis manui Viri sancti ignem apposuit, quam etsi ignis multum ulcerose combussit, Vir tamen sanctus pro tunc penitus nihil sensit; sed in se reversus præ nimio dolore magnos clamores emisit, & diu stetit, quod curari non valuit: & licet postea fuerit perfecte curatus, cicatrix tamen combustionis in ejus manu semper nobis visibilis apparebat. In ipsa autem oratione & contemplatione persistens, scimus eum & certa fide tenemus, Sanctorum visiones & consolationes mirabiles habuisse, sicut uni sibi familiari retulit, ab eo nimia infestatione coactus, semper sub sua fide & sigillo secreti exigendo ab eo, quod numquam, dum viveret, alicui homini aperiret. Perpendit autem sensibiliter ille sibi familiaris, quod de multis pauca dixerat, majora & altiora sibi penitus reservando. Et quia credulis ad devotionem ista credo proficere, non omnia, quæ novi, sed aliqua subscribere cogitavi, non per ordinem, ut ipse habuit, sed prout occurrunt menti b.

[28] Quodam namque tempore dum Vir iste sanctissimus beato Laurentio multum esset devotus, [videt S. Laurentium] superveniente festo præfati Martyris, ipse in primis Vesperis stabat in choro cum Fratribus ad psallendum. Cum autem perventum fuisset ad illum psalmum, cum quo cantatur Antiphona Adhæsit anima mea post te, quia caro mea igne cremata est pro te, Deus meus; vidit in medio chori ante altare carbones igneos, & craticulam eis superpositam, atque beatum Laurentium nudum in ea exustum, angelico vultu oculos dirigentem ad ipsum: ad cujus intuitum ipse in Deum, cunctis videntibus Fratribus, qui aderant, fuit raptus. Non tamen Fratres sciebant causam, nec percipiebant visionem. Mansit autem sic raptus usque ad Completorii horam. Hora vero Completorii rediens ad se ipsum, Officium divinum cum ceteris Fratribus in choro cantavit.

[29] [cum instrumento martyrii,] Post Completorium vero ante altare Conventus per longum temporis spatium in oratione pernoctans, dum passionem præfati Martyris mente revolveret, subito vidit beatum Laurentium versis renibus ad altare eo modo; quo stat sacerdos conversus ad populum, stantem rubea indutum dalmatica, in manu sinistra ad modum scuti cratem tenentem, & luminoso vultu in se respicientem; quem cum Vir iste sanctus respiceret, & bene cognosceret, jucundabatur in corde. Sic steterunt per aliquod temporis spatium. Martyr erectus, & iste genuflexus; nec tamen mutuo loquebantur. Ultimo beatus Laurentius ad ipsum direxit sermonem dicens: Frater mi Joannes, vides hanc cratem? Cui Vir sanctus respondit dicens: Video. Et tunc beatus Laurentius adjunxit dicens: Propter hanc cratem ego in cælo possideo magnam beatitudinem, & Ecclesia mihi præbet tantam solennitatem. Ideo non fatigeris, nec te tædeat discrete agere pœnitentiam, quam facis; quia propter pœnitentiam, quam faciunt fideles in hac vita, præparantur eis æterna gaudia. Et hoc dicto, beatissimus Laurentius Christi martyr disparuit.

[30] [& alio tempore S. Franciscum,] Alio quoque tempore dum sibi venisset in mentem magnam pœnitentiam agere, & non solum tempore Quadragesimæ, sed etiam in ipsa toto alio tempore cogitaret continuo perseverare; quod cogitavit, incepit, & in ipsa pœnitentia degens, beatum patrem Franciscum cœpit rogare devote, quod duas gratias sibi faceret; una est, quod sibi deberet revelare, utrum tam arcta pœnitentia Deo & sibi esset accepta; altera gratia, quam petebat, est, quod stigmata, suæ carni a Christo impressa, sibi ostendere dignaretur. Cum autem talem agens pœnitentiam perseveraret in prece, quadam die sibi vigilanti & oranti apparuit beatus Franciscus, totus alacer & jocundus, & sibi subito familiariter loquens, exaudivit eum de gemina gratia, quam petebat.

[31] [sacris stigmatibus insignitam,] Nam primo dixit: Fili, non est decens, semper in tanta arctitudine pœnitentiæ vivere, quia sic longo tempore non posset homo perseverare. Bonum est aliquando debilitati carnis condescendere, ut ipsa jocundius & fortius valeat Deo servire. Et postea subdidit: Ecce, fili, stigmata, quæ desiderabas videre. Et tunc ostendit ei manus, & pedes, & latus. Tunc ipse videns & stupens, cecidit ad pedes ejus, qui ei hæc ostendebat, quasi tremefactus. Tunc beatus Franciscus elevavit eum dicens: Surge, & tange. Tunc confortatus in Domino securitatem assumpsit, & stigmata illa sacra cœpit tangere, & clavos movere. Et tum, ut ipse retulit, experientia probavit, esse verum, quod Frater Bonaventura de istis sacris stigmatibus posuit in Legenda, quod dum a parte qualibet premerentur, ad partem oppositam resultabant. Tanta autem cordis dulcedine & odoris suavitate fuit in illa felici visione & contrectatione repletus, quod postea, disparente ipso Patre beato, stetit quasi per octo dies, in quibus nec cibum potuit sumere, & totum, quidquid cernebat, sibi videbatur fœtere.

[32] Aliud etiam refero, quod in quadam visione patenti, [qui iterum ei apparet;] dum oraret, sibi accidit de beato Francisco. Dum semel Fratres de Marchia Anconitana, de qua, ut dictum est, exstiterat oriundus, ad provinciale Capitulum convenissent, & in ipso Capitulo deberent Ministrum eligere, præsente generali Ministro, Fratre scilicet Matthæo de Aquasparta c, qui postea exstitit dominus Portuensis, & Capitulo præsidente, iste Vir sanctus ivit ad orandum, ut Deus de bono Ministro providere provinciæ dignaretur. Cum autem Fratres in Capitulo congregati inter se plurimum dissiderent, propterea quod ibi erat unus Ministerium ambiens, qui pro tanto officio multis videbatur indignus, Frater Joannes tempore electionis in oratione persistens, vidit apertis oculis vigilando Christum in sede sedentem, & beatum Franciscum, atque humani generis inimicum majestati divinæ assistentes, & inter se mirabiliter altercantes; verba tamen non intelligebat, quæ coram Christo altercantes ad invicem loquebantur: ipse tamen tunc meditabatur devote, quod inimicus incitabat Fratres ad eligendum Ministrum indignum; beatus autem Franciscus hoc non ferens, & suos filios deserere nolens, rogabat Christum, ut in illa electione inimicus humani generis non haberet intentum: post modicam vero horam vidit beatum Franciscum de conspectu Domini expellentem inimicum, & ipsum diabolum vidit confusibiliter fugientem.

[33] Tunc Vir iste sanctus Domino retulit gratias, sperans de bono Ministro provinciæ provideri. [dæmonem fugans,] In ipsa autem electione dum Fratres non possent convenire in unum, generalis Minister, qui erat præsens & Capitulo præsidebat, subito in fervore spiritus cum quodam mirabili clamore, non sine Fratrum admiratione, clamavit & dixit: Ite viam vestram; ite viam vestram. Nolo, quod eligatis; nolo quod eligatis. Ego dabo vobis Ministrum; ego dabo vobis Ministrum. Et sic, ipso generali Ministro de medio Congregationis discedente, fuit pro illo tunc Capitulum terminatum. Confabulantibus autem Fratribus, & ad invicem colloquentibus de his quæ dixerat generalis Minister, & Fratre Joanne interrogante, qua hora ista fuissent acta, perpendit, quod eodem momento temporis, quo beatus Franciscus de conspectu Domini expulerat inimicum, generalis Minister in fervore spiritus clamaverat: Ego dabo vobis Ministrum.

[34] Hanc visionem postea generali Ministro per ordinem enarravit; [ut ipse Vir beatus Ministro generali narravit.] qua audita, fuit quietatus in mente: ipse namque generalis Minister de eo, quod sic clamaverat, videbatur verecundari quodammodo; sed audiens visionem, quam Vir sanctus habuerat, perpendit clare, quod sic clamando a spiritu Domini fuerat agitatus, & quod illa provisio, quam fecit generalis Minister illi provinciæ de Ministro, esset a Deo. Hoc rei probavit eventus: nam providit de Fratre Salomone de Luca d, qui fuit homo in Ordine multum exemplaris, & illam provinciam bene & laudabiliter rexit; qui post aliquantos annos factus Minister in Thuscia, in ipso officio Ministerii, in quo multum humiliter & exemplariter vixit, Aretii sancto fine quievit.

ANNOTATA.

a Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1322 num. 34 asserit, quod is esset Frater laïcus, qui fabrum agebat lignarium in cœnobio.

b Ex hoc loquendi modo liquet, scriptorem in his Actis colligendis nullum temporis aut rerum gestarum ordinem servasse.

c Matthæus Aquaspartanus anno 1287 eligitur Minister generalis, & anno 1288 fit S. R. E. Cardinalis, retento tamen Ordinis Minorum regimine usque ad electionem novi Ministri generalis. Deinde anno Christi 1291 ad cathedram Portuensem evehitur, & anno 1302 ex hac vita discedit.

d Frustra distinctiorem præclari hujus viri notitiam apud scriptores quosdam Franciscanos quæsivi.

CAPUT IV.
Variæ ejusdem Beati visiones, in quibus Christus, Deipara, angeli & dæmones ei apparebant.

[Præter alios Sanctos,] A sanctis Apostolis Petro & Paulo Vir iste sanctus multas recepit consolationes, quas ideo non narro, quia, licet certitudinaliter habuerim ab eo factum, quia tamen non valuit enarrare propter magnum rugitum, quem tunc emisit, non potui ab eo habere modum. Et quid mirum, si consolationes & visitationes receperit a Sanctis, cum ipse Dominus Jesus in se ipso se sibi ostendere sæpius dignaretur. Sed de pluribus unam solam narro, quam habuit de Domino Jesu piam & mirabilem visionem, non in somnis, sed vere vigilando, & in re. Quadam namque vice, dum die noctuque se dedicasset & occupasset sine intermissione ad meditandum de Domino Salvatore, venit in ejus mentem admirabile desiderium videndi speciem Redemptoris: plus namque videbatur anhelare pro tunc videre Jesum Christum & hunc specie gloriosum. Et licet reputaret totaliter se indignum, hoc tamen desiderium a corde suo non videbatur aliquatenus posse evelli.

[36] [Christus patiens,] Sed desiderium pauperis exaudivit Dominus: una namque die, dum Missam celebraret devote, & jam corpus Domini confecisset, cum Missam continuando pervenisset ad locum, in quo dicitur a sacerdote PER IPSUM, ET CUM IPSO, ET IN IPSO; & in his verbis cum sacratissima Hostia, ut moris est, calicem consignasset, atque dicto PER OMNIA SECULA SECULORUM, Hostiam deposuisset, vidit in altari, corporali specie, Dominum Jesum in ea forma, qua de cruce depositus nudus, mortuus & plagatus, fuit inter brachia suæ Matris dulcissimæ reclinatus. Verumtamen ipse sic apparens, in altari supinus apparuit apertis oculis, velut vivus; ad cujus intuitum fuit cor ejus miro compassionis gladio sauciatum, &, ut dixit, tunc aperte vidit caput punctum aculeis spinarum, & faciem atque barbam sanguine, qui videbatur defluere, de capitis punctionibus rubricatam. Vidit manus vulneratas, imo conscissas; & pedes, de quibus videbatur sanguis procedere, sicut rivus a fonte; vidit totum corpus lividum, & plagis innumeris plenum atque sanguine madidum; vidit latus apertum apertura mirabili & stupenda, a qua exibat sanguis & aqua; videbatque Christum sibi hæc omnia lacrymosis oculis ostendentem, & quasi, quod sibi deberet compati, arguentem; in cujus visione sanctissima cor ejus ita visum fuit liquescere, acsi omnia illa vulnera haberet in propria carne a.

[37] Disparente autem post longam moram tam mirabili visione, [ut ipse Vir beatus retulit,] vix potuit Missam complere, & ita remansit abstractus, quod sibi non videbatur in mundo esse. Hanc eamdem visionem, quam habuerat de Domini passione, narravit toto * Conventui Fratrum de Monte Alvernæ, dum eis de Sacramento Altaris in Cœna Domini prædicaret, licet tunc de se, quasi de alio, loqueretur. Cum autem uni sibi familiari hanc visionem narrasset, & ille circa ea, quæ dixerat, aliqua dubitabilia sibi proposuisset solvenda per ipsum, adeo subtiliter respondit, & de Corpore Domini adeo profunda dixit, quod sua sapientissima responsio de visione habita plenam fidem audientibus dedit. Alio quoque tempore vidit Dominum Jesum salvatorem in specie pulcritudinis suæ, in qua visione ita magno amoris fuit repletus fervore, quod per longum tempus non valebat in loco quiescere; & nisi frequenter de loco ad locum movisset, quasi defecisset; & ita accidebat circa eum, sicut aliquando accidit circa calida multum, quæ, ut infrigidentur, requirunt motum. Hoc ego ab eo non audivi; sed ab alio Fratre fide digno, cui credi debet b.

[38] Sicut iste Vir sanctus habuit desiderium videndi speciem Redemptoris, [& Deipara humilis ei apparuerunt.] sic alio tempore desiderabat videre faciem suæ dulcissimæ Matris, non in illa sublimitate, qua nunc est gloriosa in cælis, sed in illa humilitate, qua conversabatur in terris. Sed etiam in hoc fuit a Matre misericordiæ exauditus: nam dum staret in cella Alvernæ reclusus, Virgo beata ipsum voluit visitare in illa veste & in illa specie humili, qua apparebat & videbatur a cunctis, quando cum Filio suo commorabatur in terris; sed mora ista non fuit modica, sed per totam diem secum morabatur in cella, & tantam familiaritatem sibi Virgo beata ostendit, quod frequenter ipsa hujus Viri caput & vultum, & manus tetigit, & ipse in hujus beatæ Virginis gremio, dum staret ante eam genuflexus, caput humiliter reclinavit. Verba, quæ Virgo beata sibi dixerat, dicere noluit. Imo interrogatus, cum magno rugitu semetipsum turbavit affirmans, quod, dum viveret, nulli homini revelaret.

[39] Non est ergo mirum, si huic sancto Viro, qui Regi & Reginæ adeo fuit familiaris, [Fugat dæmones,] angeli solatium & consolationem præbebant, & ab eo dæmones, inimici humani generis, fugiebant. Frequenter namque fuit visus, dum iret per viam, baculum accipere, & vehementissime currere, ac in fine cursus baculum projicere. Interrogatus, quid ageret, & quare sic curreret, cum fervore & mœrore respondit: Contra mihi visibiles dæmones curro, &, ut digni sunt, eo modo, quo possum, baculo meo expello, qui venerunt pacem nostram, & istius provinciæ perturbare. Interrogatus, quot essent, respondit: Millia millium. Adeo autem & de nocte & de die per loca solitaria & umbrosa videbatur securus, quod clare ostendebat, quod adversus eum nihil poterat humani generis inimicus.

[40] Fecit sibi inimicus humani generis multas illusiones, [qui ei illudebant,] quas pro nihilo ducebat. Semel, ipso in cella meditante de Domino, & aliqualiter jacente super sistorium ursi c, dæmon cepit eum, & projecit in claustrum, quod ante cellam suam erat; & ipse elevatis oculis in cælum cœpit clamare alta voce: Jesu, Jesu, Jesu; & dæmon statim fugit; & ipse mansit quietatus. Alia vice, ipso meditante de Domino de nocte juxta cellam suam, & hærebat * cuidam arbori, & dæmon apparuit sibi in specie hominis nudi sibi virilia tangendo, quia sciebat dæmon, ipsum abhorrere tales corporis partes; &, facto signo crucis, inimicus humani generis disparuit. Alio tempore, ipso de nocte orante juxta cellam suam vidit apertis oculis totam sylvam ardere, & ruebant arbores in terram, & dum esset ignis prope eum, ut videbatur, dixit infra se ipsum: Non tentemus Deum; & fugit ad locum Fratrum, & omnia eis recitavit, & postmodum illusio disparuit.

[41] [& cum angelis,] Quantum vero sanctis angelis, quibus continuo reverentiam singularissimam exhibebat, fuerit familiaris, apparet ex multis visitationibus & consolationibus, quas recipiebat ab eis: sed de multis referam tantum duas. Interrogatus a quodam sibi familiari, quomodo a Deo donum sapientiæ recepisset, cum omnino taceret, & nulli videretur velle revelare, dum viveret, tandem importuna prece, & supplici inquietatione violentatus, hoc, quod ab eo petebatur, sub sigillo secreti, dum viveret, revelavit dicens, quod quadam die, dum in cella reclusus arctam pœnitentiam faciens ante crucem Crucifixum oraret attente, quidam juvenis admirandi decoris ad eum venit, dicens ad eum, quod erat missus, ut secum aliquo tempore moraretur: quem cum Vir sanctus agnosceret esse angelum Domini propter magnam, quam in suo conspectu ad præsentiam ejus recepit securitatem, & concepit benevolentiæ caritatem, ipsum, ut decebat, devotissime honoravit, & simul sedens de cruce Christi & de gaudiis paradisi, atque de verbis Euangelii & Apostoli Pauli, aliorumque Sanctorum longum colloquium habuerunt: sicque per tres menses continuos non fuit dies, in qua non suo luminoso aspectu & eloquio mellifluo frueretur.

[42] [qui frequenter illum] Erat autem vadens & rediens, sicut amicus ad domum alterius amici, & socius ad domum alterius socii ire & redire familiariter consuevit. Tandem, completo trium mensium spatio, sibi valefaciens aperuit ei sensum, ut intelligeret Scripturas, & extunc, ut retulit, non fuit Scriptura, quam in quocumque loco non intelligeret secundum aliquem intellectum, licet non fuerit sibi datum, quod, quidquid intelligeret, pro voluntate sua alteri panderet, & alteri aperire posset, nisi quantum placebat majestati divinæ, quæ sibi dederat spiritum intelligentiæ; non autem dubitabat Vir sanctus, quin ille juvenis fuerit angelus suus, qui pro consolatione sui fuerat a Deo missus, & se ei frequentissime ostendebat.

[43] [sub varia forma invisebant,] Quodam alio tempore supervenit solennitas beati archangeli Michaëlis, quæ mense Septembrio celebratur; & dum de nocte descendisset de cella, quam habebat in Monte Alvernæ, & venisset ad ecclesiam Fratrum, ut ad reverentiam angelorum cum ipsis Fratribus laudes Deo persolveret Matutinas, completis Laudibus, in ecclesia more Fratrum aliquantum substitit meditando devote de gloria angelorum. Meditatione vero & oratione sua peculiari finita, de ecclesia discedebat, ut rediret ad cellam. Cum autem ad januam ecclesiæ pervenisset, juxta eum apparuit citharœdus ita suavissimam faciens melodiam, quod, nisi Vir sanctus fuisset a Deo confortatus, … nedum præ dulcedine fuisset raptus; imo videbatur sibi, quod spiritus vellet a corpore separari.

[44] [familiarissime conversatur.] Tunc exsultans in Domino, cum clamore altissimo ascendendo montem cœpit currere versus cellam. Citharœdus autem sive curreret, sive staret, sive communi modo ambularet, numquam ab ejus latere discedebat. Cum autem Vir Dei pervenisset ad cellam, & se prostravisset ante imaginem Crucifixi, tunc, ut sibi videbatur, citharœdus ille ita cœpit per instrumentum musicum manus movere citissime, & sonitum ita accelerare, sicut consueverunt facere illi, qui sunt in illa arte periti, quando volunt sonum finire. Finito autem sonitu, noctem illam, in oratione persistens usque ad diem, Vir sanctus duxit insomnem, Deo & sanctis angelis ejus referens gratias de consolatione percepta.

ANNOTATA.

a Videtur hæc Christi apparitio diversa esse ab illa, quam in Commentario prævio num. 20 ex sancto Antonino retulimus.

b Hæc sincera scribendi ratio, quæ hoc loco & in decursu Actorum ubique elucet, fidem auctoris in rebus quantumlibet prodigiosis plurimum commendat.

c Hic rursus vox sistorium, ni fallor, usurpatur pro storio, ita ut ex obscura illa phrasi conjiciam, Beatum pelle ursina pro storea usumesse, quæ conjectura confirmatur ex iis, quæ post caput 2 littera c annotavimus.

* lege toti

* lege hærente

CAPUT V.
Ultimus beati Viri morbus, monita ad Fratres Minores, pius obitus, & revelatio de beatitudine ipsius.

[Beatus Joannes febri afflictus,] Cum autem placuit Altissimo velle eum de hoc mundo educere & labores suos, quibus in sancta Religione Fratrum Minorum per annos quinquaginta a ipsi Deo servierat, præmiare, ipse existens Cortone b, & vadens Assisium c, non sine admiratione Fratrum subito retrocessit, & rediit ad Montem Alvernæ, ut in ipso Monte spiritum vitæ redderet Deo, in quo beati patris Francisci meritis & suis operibus bonis multa fuerat divinæ contemplationis dulcedine repletus. Quinta namque die Augusti, in qua agimus festum sanctæ Mariæ ad nives d, de febre continua infirmari cœpit, & quinque diebus in infirmitate cum multa patientia Deum laudans, in festo sancti Laurentii, in primis scilicet Vesperis e, inter manus Fratrum, ipso orante cum ipsis, ex hoc mundo migravit. Voluit autem Deus, ut, sicut fervens spiritu semper vixerat in hoc mundo, ita fervens spiritu migraret ex ipso.

[46] Cum igitur in præfato festo Virginis gloriosæ, cujus erat devotus sacerdos, [magno cum fervore templum adit,] Missam celebrasset devote, & postea cum Fratribus comedisset, & ad cellam suam reversus fuisset, subito invasit eum febris. Audientes autem Fratres, quod infirmaretur, iverunt ad cellam ejus, & ipsum invenerunt ante Crucifixi imaginem genuflexum, ipsum dominum Jesum cum oris cantu sonoro & admirando cordis jubilo collaudantem. Dicentibus autem Fratribus, quod descenderet de cella & veniret ad locum Fratrum, ut medici consilio curaretur, respondit: Ego domino Jesu dedi spiritum; vobis do corpus; si potestis curate ipsum. Adveniente vero vigilia beati Laurentii, cum quidam Frater visitasset eum, & sibi in lecto sedenti dixisset, Frater Joannes, confortamini in Domino & in beato Laurentio, quia cras est festum ejus, subito de lecto surrexit, & cum velocitate mirabili, quasi saltans, perrexit ad ecclesiam, clamans fortissime cum admirando clamore: Beatus Laurentius, beatus Laurentius. Cum autem ad ecclesiam pervenisset, prostravit se ante imaginem Crucifixi, & facta reverentia surrexit cito, & sic erectus ante crucem, oculis ac manibus continuo in cælum elevatis, per tantum temporis tractum stetit, per quantum Fratres in choro Missam de vigilia cantaverunt.

[47] [& paulo post extremis Ecclesiæ Sacramentis munitus,] Completa Missa, & sacerdotis benedictione percepta, atque crucifixo Domino iterum facta reverentia, dum ad lectum redisset, in quo jacebat, petivit devote omnia Ecclesiæ Sacramenta; quibus perceptis, dum Fratres circa eum psalmos pœnitentiales psallerent, ipso respiciente ad lævam, subito fuit raptus, faciesque sua facta est ita terribilis, & quasi tota contorta in illo raptu, ipso secundum sensum nihil penitus sentiente, quod nobis nullum erat dubium, quin pro tunc videbat humani generis inimicum. Fratres autem, qui aderant, hoc videntes, fuerunt adeo pavefacti, quod cadentes in terram, psalmodiam penitus dimiserunt. Cum vero Vir sanctus in se ipsum fuisset reversus, Fratres confortavit cum potestativa voce dicens: Psallite & laudate Dominum; & cum Fratres resumpsissent psalmodiam, & extremæ Unctionis complerent officium, ipse de cetero non ad lævam sed ad dexteram continue respiciens, iterum fuit raptus. Facies autem ejus in isto secundo raptu adeo serena & gratiosa resplenduit, quod nulli nostrum dubium fuit, quin, sicut in primo raptu viderat inimicum, ita in isto secundo vel videbat Christum, vel aliquem existentem in gloria Beatorum.

[48] [piaque dans Fratribus monita,] Tandem cum fuisset in se ipsum reversus, Frater quidam sibi familiaris f, ei adhærens humiliter dixit: Eia, Frater Joannes, rogo vos, quod mihi dicatis, quid vos vidistis; ego vellem libenter scire. Tunc ipse respondit dicens: Nolo tibi dicere, quid viderim. Sufficit tibi scire ea, quæ tibi dixi g. Tunc Frater ille ait: Et numquid fuerunt vera omnia, quæ mihi dixistis? Tunc ipse quasi turbatus increpans eum dixit: Vera sunt, & fuerunt; vera sunt, & fuerunt. Numquid ego dixissem tibi aliud, nisi verum? Quo verbo, licet primo ista omnia, quæ sunt scripta superius, essent nobis credibilia ad sufficientiam, ipso iterum VERA SUNT dicente in hora mortis, nobis credibilia facta sunt nimis. Finitis autem his verbis, illi Fratri in secreto dictis, ad omnes Fratres circumstantes direxit sermonem dicens: Quid vultis scire? Quid vultis scire, nisi Christum? Tunc locutus, audientibus nobis, pulcra & subtilia de Scripturis, incepit ab isto verbo; Christus via, veritas, et vita; & de isto verbo subtiliter prosecutus dicebat: Si vultis habere conscientiam bonam & sanctam, non curetis scire nisi Christum, quia ipse est via. Si vultis sapientiam, non curetis scire nisi Christum, quia ipse est veritas. Si vultis gloriam & honorem, non curetis scire nisi Christum, quia ipse est vita. Et primo prosecutus de via dixit, quod Christus erat via, quia erat Verbum insitum humanæ naturæ, quod poterat animas nostras salvare, & ideo debebamus, ut per Christum tamquam viam ambularemus, abjicere omnem immunditiam & abundantiam malitiæ. Et post multa, postea prosecutus de veritate dixit, quod Christus erat veritas; quia erat splendor gloriæ, & figura substantiæ Patris, portans omnia verbo virtutis suæ, qui purgationem peccatorum faciens, sedet ad dextram majestatis in excelsis. Et postea prosecutus de vita dixit, quod Christus erat vita, ipse est principium, primogenitus ex mortuis, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, & per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem carnis ejus, sive quæ in cælis sunt, sive quæ in terris.

[49] Et dum circa illa verba multa dixisset, & multa prosecutus fuisset, [placide ex hac vita migrat,] consideravimus diligenter, quod, cum alias litteraliter loqueretur, frequenter in Latino offendebat (& non mirum, quia Grammaticam numquam studuerat) tamen in isto longo sermone, quem sicut homo absorptus fecit, audientibus nobis, nec etiam in uno malo Latino peccavit. Fratres autem videntes, quod ipse debilitatus propinquabat ad exitum, dum animam suam Deo recommendassent, & postea orarent, ipse orans cum eis tradidit spiritum. Ipso vero defuncto, cum per tres dies eum tenuissemus insepultum, cum magni calores essent, ita quoad membra tractabilis, & odore amabilis, ac vultu hilaris & jucundus, quasi semper fuisset vivus, permansit.

[50] Nos vero credimus, & pia fide tenemus, quod tunc evolaverit ad cælum, [cujus beatitudo] sicut in quadam visione cuidam Fratri sibi familiari fuit demonstratum: die namque tertia post decessum ejus, cum ad quiescendum se composuisset, & nec plene vigilaret, vidit aliquos Fratres, qui jam defuncti erant; sed dum viverent, fuerant ipsi quiescenti familiares. Apparuerunt autem quasi tristes, unum juvenem pulcrum & gaudiosum in sua societate habentes. Ille, ut vidit, cognovit, quod ideo essent tristes, quia adhuc in pœnis purgatorii tenebantur. Ille autem juvenis gaudiosus erat angelus, quia & vultum angelicum prætendebat. Ipse autem videns accessit ad illos Fratres defunctos, quasi sibi familiares, & ipsos interrogavit dicens: Dicite mihi, quid est de Fratre Joanne de Alverna, qui nuper in festo sancti Laurentii de hoc mundo migravit? Numquid est iste vobiscum? Ipsi vero stabant stupefacti hoc audientes, & videbantur mirari vehementer; nec ad quæsitum sciebant dare responsum.

[51] Tunc juvenis ille appropinquans, & subridens aliquantulum, [cuidam Fratri Minori revelatur.] dixit eis: Iste Frater vos interrogat de illo, qui nudius tertius in festo sancti Laurentii evolavit. Tunc Frater verbum intelligens, & comprehendens, quod ea hora, qua Vir sanctus emisit spiritum, transivit ad cælum, dixit ad juvenem: Rogo te, quod mihi dicas, si est aliquis Frater in cælo post beatum Franciscum, qui sit magis gloriosus coram Deo, quam Frater Joannes. Tunc ille respondit: Ipse est magnus & gloriosus coram Deo; sed multi sunt ibi alii Fratres, qui sunt in paradiso multo majoris gloriæ, quam sit ipse. Ad hanc gloriam meritis beati patris Francisci, & istius sanctissimi Viri, ille nos dignetur deducere, qui sibi concessit tam laudabiliter vivere, & tam laudabilius ad vitam æternam ex hoc mundo transire. Multa audivi miracula meritis hujus Viri sancti fuisse facta; & aliqua audivi fuisse facta, dum vixit, & aliqua postquam ex hoc mundo transivit; sed quia illa oculis meis non vidi, nec ab ejus ore percipere potui, ideo ea non scripsi h, reputans suam vitam spiritualem omni miraculo sensibili fuisse majorem.

ANNOTATA.

a Ex his, aliisque characteribus chronologicisin Commentario prævio num. 16 conclusimus, Beatum nostrum anno circiter 1259 natum fuisse.

b Cortona est antiqua urbs Hetruriæ, sita in agro Florentino, & in excelso monte exstructa, de qua plura vide apud geographos passim obvios.

c Assisium est urbs Italiæ in Umbria, quæ maxime inclyta est natalibus S. Francisci & S. Claræ.

d Hinc colligimus, festum S. Mariæ ad Nives ineunte seculo XIV in aliqua parte Italiæ, aut saltem in Ordine Minorum celebratum fuisse, de quo vide ea, quæ Actis S. Dominici, ad diem IV Augusti illustratis, tomo 1 istius mensis pag. 529 ex Francisco Pagio & Jacobo Echardo retulimus.

e Ex hac distincta diei emortualis notitia patet, quomodo intelligendi sint aliqui auctores, dum scribunt, B. Joannem Alvernicolam festo S. Laurentii ad cælum migrasse: teste enim hoc scriptore synchrono, in primis Vesperis istius festi, sive die IX Augusti ex hoc mundo migravit.

f Bartholomæus Pisanus in memorato Actorum compendio hunc Fratrem, Beato familiarem, appellat Joannem de Septimo de Pisis, ut in Commentarioprævio num. 24 dictum est. Inde tamen evidenter inferri non potest, Acta B. Joannis ab hoc Joanne de Septimo conscripta fuisse, ut § 1 Commentarii prævii num. 10 & sequente ostendimus.

g Hæc responsio apud Bartholomæum Pisanum aliter refertur, ut § 2 Commentarii prævii num. 24 monuimus.

h Hinc iterum confirmatur fides scriptoris, qui non alia Beati gesta, quam sibi certissime cognita, litteris mandare voluit. Unde etiam facile capimus, ab aliis collecta fuisse altera & diversa ejusdem Beati Acta, quæ nunc quoque excudemus, ac annotatis illustrabimus.

ACTA ALIA
collecta ab uno vel forte pluribus testibus coævis.
Ex Ms. Speculo sancti Francisci & sociorum ejus, lib. 2 cap. 51 & sequentibus, cujus exemplar servatur in bibliotheca Minoritarum Lovaniensium, ex qua habemus ecgraphum, quod in Museo nostro exstat codice O Ms. 20, & quod cum aliis Mss. ejusdem Speculi apographis collatum est.

Joannes Ord. Minorum in monte Alverno Italiæ (B.)

BHL Number: 4395

CAPUT I.
Sublimes B. Joannis Alvernicolæ contemplationes, & mira ecstasis, quam tempore consecrationis in Missa habuit.

Cap. I.

Prædictus aFrater Joannes cum consolationes mundi hujus penitus abnegasset, in solo Deo erat solicitus * consolari. Unde quando veniebant solemnitates, [Præter alias divinas consolationes,] præcipue Domini nostri Jesu Christi benedicti, novas consolationes & mirandas revelationes gratia divina faciebat *. Unde accidit, quod appropinquante Nativitate Domini Salvatoris, cum ipse consolationem de Christi benedicti humanitate certitudinaliter exspectaret, Spiritus sanctus, qui novit, prout vult ipse, dona pro loco & tempore dispensare, non attendens ad propositum hominis volentis vel currentis, sed ad sapientiam Domini miserantis, ipsi Fratri Joanni non consolationem, quam exspectabat, de Christi humanitate, sed de Christi charitate tam ferventissimum amorem exhibuit, quod sibi videbatur, quod anima raperetur de corpore: nam centies plus, quam si in fornace esset, cor ejus ardebat & anima: propter quem ardorem anxiabatur & anhelabat, & vehementer affectus alte clamabat, quia præ nimio fervore amoris & excessivo impetu spiritus a clamore se non poterat continere.

[2] Hora vero illa, in qua tantum sentiebat ardorem amoris, [spirituales mentis excessus,] spes salutis sic eum fortiter roborabat, quod non credebat, si tunc mortuus fuisset, per purgatorium pertransire. Et iste amor tantus, licet interpolate, duravit per medium annum; ardor vero plus quam uno anno duravit, ita quod per aliquam horam videbatur spiritum exhalare. Post vero illud tempus visitationes & consolationes innumeras habuit, sicut ego ipse pluries oculata fide perspexi b, & plures alii frequenter perpenderunt: nam ex nimietate fervoris & amoris visitationes occultare non poterat; fuit enim raptus pluries, me vidente. In quadam enim nocte fuit elevatus in tam admirando lumine, quod vidit omnia creata in Creatore tam cælestia quam terrestria; & omnia suis gradibus ordinate distincta, quomodo scilicet sint chori beatorum spirituum apud Deum, & paradisus terrestris, & beata humanitas Christi, & habitationes inferorum. Similiter designavit, & videbat, & sentiebat, & repræsentabat Creatorem.

[3] Postea elevavit eum Deus super omnem creaturam, ita quod fuit absorpta anima ejus & assumpta in abysso Deitatis & claritatis, [& excelsas contemplationes,] & sepulta in pelago æternitatis, & infinitatis divinæ in tantum, quod nihil creatum vel formatum, nihil finitum vel cogitabile, quod cor humanum posset cogitare vel lingua narrare, sentiebat: & erat absorpta anima illa in primo abysso divinitatis, & pelago sive forma claritatis, ita quod erat ipsa anima dilatata, sicut gutta vini in altitudine maris; quod sicut nihil invenit in se, nisi mare, sic anima illa nihil videbat, nisi Deum in omnibus & super omnia, & intra omnia, & extra omnia, & ibi tres Personas in uno Deo, & unum Deum in tribus Personis. Et sensit illam charitatem æternam, quæ fecit Filium Dei incarnari per obedientiam Patris, qua incarnatus est, & per istam viam Incarnationis & Passionis Filii Dei, ipsam meditando, & ejulando & lacrymando ad lumina indicibilia pervenit. Et dixit, nullam aliam viam esse, qua possit anima ad Dominum introire, nisi per Christum, qui est via, veritas, & vita. Fuerunt etiam sibi ostensa in eadem visione, quæcumque facta fuerunt per Christum a casu primi hominis usque ad ingressum Christi in vitam æternam, qui est caput & princeps omnium electorum, qui ab initio mundi fuerunt, sunt, & erunt usque ad finem, sicut annuntiatum est per sanctos Prophetas ad laudem Domini nostri Jesu Christi. Amen.

CAP. II.

[4] Eidem Fratri Joanni accidit quoddam mirabile, & celebri memoria dignum, sicut retulerunt illi, [Beatus expendens verba consecrationis rapitur,] qui fuerunt præsentes: cum enim staret Frater Joannes prædictus in loco Molliani c *, de custodia Firmi, & provincia Marchiæ, die prima post Octavam sancti Laurentii, scilicet infra Octavam Assumptionis beatæ Virginis, surrexit ante horam matutinalem, & cum magna unctione gratiæ, qua præventus erat a Domino, dixit Matutinum cum Fratribus. Dictis vero Matutinis, perrexit in hortum, quia tam immensæ dulcedinis & suavitatis abundantiam sentiebat, quod præ magnitudine gratiæ, quam gustu mentali habebat in illo verbo Dominico, scilicet HOC EST CORPUS MEUM, emittebat clamores, & in corpore * dicebat: Hoc est corpus meum; in quo verbo illuminatus a Spiritu sancto, apertis mentalibus oculis, videbat Christum beatum cum beata Virgine, & multitudine angelorum sanctorum, & intelligebat illud Apostolicum dictum, quomodo unum corpus sumus omnes in Christo; singuli autem alter alterius membra, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, longitudo, & sublimitas & profundum, scire etiam supereminentem charitatem Christi omnis scientiæ, quod totum est in isto altissimo Sacramento, quod conficitur, cum dicitur: Hoc est corpus meum.

[5] [eaque postmodum in Missa pronuntiaturus haret,] Et facta aurora, sic affectus gratia, intravit ecclesiam cum fervore sancti Spiritus anxiando, putans a nullo sentiri; cum tamen quidam Frater staret in choro, qui hoc audiebat. Et cum anxiando præ magnitudine gratiæ se abstinere * non posset, magnum clamorem emisit. Cum ergo ad altare accessit ad celebrandum Missam, quam cantare debebat, & ampliata est sibi gratia, & crevit amor ille prædictus, & datus est sibi quidam sensus de Deo ineffabilis & inæstimabilis, quem suis verbis nullo modo poterat explicare. Et timens, ne cresceret tantum sensus ille & fervor mirabilis, quod oporteret dimittere Missam, nesciebat, quam partem eligeret; utrum scilicet procederet, vel exspectaret. Tamen, quia aliquando senserat simile, & Dominus tantum temperaverat, quod ob hoc non dimiserat Missam, utcumque confidebat, se posse procedere. Nihilominus timebat, ne eveniret, quod evenit; quia tales infusiones divinæ non sunt in hominis potestate.

[6] [quibus difficulter prolatis,] Cum ergo processisset usque ad Præfationem beatæ Virginis, crevit illa illuminatio & gratiosa suavitas, quod veniens ad QUI PRIDIE, QUAM PATERETUR, vix tantam suavitatem & dulcedinem poterat sustinere. Pervento autem ad hoc, HOC EST CORPUS MEUM, ingeminat HOC EST, HOC EST, & multum frequenter, ita quod quasi deficiebat præ magnitudine eorum, quæ jam sentiebat in anima. Unde Guardianus loci succurrens, stabat juxta eum, & Frater etiam cum cereo accenso, post eum stantibus & timentibus ceteris Fratribus cum hominibus aliis & mulieribus multis, cum quibus aliquæ erant majores de provincia, quæ omnes exspectantes & timentes more mulierum plangebant: ipse vero Frater Joannes, quasi alienatus beatissima & suavissima lætitia, stabat non procedens in consecratione sanctissima complenda, quia sentiebat Dominum Jesum Christum, qui non intrabat Hostiam, vel potius Hostia non transsubstantiabatur in ipsum, donec ad HOC EST adjungeret CORPUS MEUM.

[7] [mirabilem ecstasim patitur,] Et non valens serre tantam majestatem beati capitis, id est Christi, ostenso sibi paradiso corporis Christi mystici exclamavit dicens CORPUS MEUM. Et statim evanuit forma panis, & apparuit Dominus Jesus Christus, Dei Filius benedictus, incarnatus & clarificatus, & ostendit ei humilitatem, quæ eum fecit incarnari, & facit ipsum venire quotidie in manus sacerdotis. Et talis humilitas tenebat Fratrem Joannem in tanta dulcedine, & admiratione inenarrabili & ineffabili, quod non poterat complere verba consecrationis. Est enim tam admiranda humilitas & dignatio Salvatoris nostri Dei circa nos (ut ipse Frater Joannes dixit) quod corpore non potest sustineri, nec verbis explicari. Propter hoc non poterat procedere, & propter hoc, etiam dicto HOC EST CORPUS MEUM, mox mirabiliter post se cecidit retro: sed a Guardiano, qui stabat juxta eum, ne rueret in terram, sustentatus est; & concurrentibus Fratribus, & aliis hominibus, & mulieribus, qui in ecclesia morabantur, tamquam mortuus in sacristia deportabatur: erat enim corpus ejus frigefactum, sicut corpus hominis mortui; & digiti manuum ejus erant contracti tam fortiter, quod vix valebant distendi vel moveri: & sic jacuit, quasi exanimis, usque ad tertiam magnam d: erat enim in æstate.

[8] Quia vero ego, qui ad hoc fui præsens, desiderabam valde scire, [quam ipsemet cuidam amico narravit.] quæ circa eum fuerat operata clementia Salvatoris, quasi statim, quando ad se reversus fuit, accessi ad eum, rogans per charitatem Dei, prædicta mihi dicere dignaretur. Ipse vero, quia de me plurimum confidebat, totum hoc per gratiam Dei accidisse, mihi per ordinem narravit: & insuper dixit, quod in conficiendo, & ante, cor suum erat liquefactum ad modum ceræ valde distemperatæ, & caro sua videbatur sine ossibus taliter, quod nec membra nec manus poterat quasi levare ad faciendum crucem super Hostiam; addens, quod antequam fieret sacerdos, fuit sibi ostensum, quod debebat sic deficere.. Sed quia multas Missas legerat, & non evenerat, quod fuerat ante prædictum, putabat, se in hoc fore deceptum. Sed fere quinquaginta diebus ante Assumptionem beatæ Mariæ Virginis, in qua hoc iterum * habuit, fuit sibi ostensum, quod hoc debebat sibi contingere circa Assumptionem; sed erat oblitus istius promissionis. Ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi.

ANNOTATA.

a Hac voce prædictus haud dubie auctor innuit, sese de eodem Beato narrasse alia, quorum series forsan in Ms. nostro mutata est, vel se alludere ad titulum capitis, in quo Joannes de Alvernia diserte nominatur.

b Ex his & similibus verbis, quæ statim sequuntur, facile intelligimus, ignotum hujus narrationis collectorem, etiam Beato synchronum, & in quibusdam rebus testem oculatum fuisse.

c Bartholomæus Pisanus in jam sæpe citato Opere de Conformitatibus fol. 88 verso memorat locum seu Conventum Moliani, & breviter refert varia, quæ ibidem B. Joanni contigerunt.

d In margine Ms. nostri pro magnam notabatur horam. Quid autem sit tertia magna, fateor, me ignorare.

* al. solitus

* al. sibi infundebat.

* al. Magliani

* al. corde

* al. continere

* al. ultimum

CAPUT II.
Divini favores huic Beato collati, & mira Christi apparitio, quæ eidem facta est.

CAP. III.

Quam gloriosus sit in conspectu Dei Pater noster Franciscus, [Beatus in tenera ætate] apparet in electis filiis; quos in Ordine Spiritus sanctus aggregavit; ita quod vere gloria tanti Patris sunt filii sapientes, inter quos singulariter fulsit Frater Joannes supradictus, qui in cælo Ordinis, tamquam stella mirabilis, splendore gratiæ rutilavit. Hic namque cum in juvenili ætate gereret per sapientiam cor senile, pœnitentiæ viam custodivit, corporis & mentis munditiam totis visceribus cupiebat. Unde cum adhuc esset puerulus, loricam & circulum ferreum portabat ad carnem, & abstinentiæ crucem quotidie bajulabat; ita quod, dum in sancto Petro de Firmo cum Canonicis moraretur, antequam sancti Patris habitum assumpsisset, illis splendide viventibus, ipse se abstinentiæ miro rigore frænabat, & inter delicias martyrium abstinentiæ celebrabat. Sed cum ad suum studium angelicum obices socios multipliciter pateretur in tantum, ut loricam exuerent, & abstinentiam impedirent, ipse inspiratus a Deo cogitavit mundum cum amatoribus suis relinquere, & florem suæ angelicæ juventutis * brachiis Crucifixi offerre, in Ordine scilicet beati Francisci, in quo audierat crucis Christi stigmata renovari.

[10] Cum ergo in nomine Domini habitum Fratrum Minorum puerulus assumpsisset, [transit ad Ordinem Minorum] & uni magistro a commissus fuisset pro spiritualium disciplina, cum verba audiret divina aliquando a magistro, cor ejus ut cera liquescens tanta suavitate gratiæ in interiori homine replebatur, ut exterior homo discurrere coactus, aliquando per hortum, aliquando per ecclesiam, aliquando per sylvam cursim undique currebat vel circuibat, quemadmodum flamma interior impellebat. Successu vero temporis hunc angelicum Virum in diversis statibus ordinatis actionibus gratia divina subvexit; quandoque ad splendores cherubicos, quandoque ad ignem seraphicum, quandoque ad angelica gaudia hunc angelicum Virum rapiebat gratia divina; &, quod plus est, quandoque ad divina oscula & excessivos amoris Christi amplexus; non solum interius gustibus, sed & signis exterioribus, tamquam amicum intimum assumebat.

[11] [ubi inter alios divinos favores,] Unde accidit sibi quodam tempore, quod bene per spatium trium annorum, amoris Christi igne succensus, recipiebat consolationes mirabiles, & frequenter in tali ardore rapiebatur ad eum. Sed quia Deus spiritualem curam gerit de filiis suis, nunc consolando prosperis, nunc exercendo adversis, dum Frater Joannes prædictus staret in quodam loco, subtractus est ille radius & status ignitus, & remansit sine amore & lumine, & fuit in mœrore permaximo: propter quod, cum anima ipsius Dilecti præsentiam non sentiret, anxiabatur & cruciabatur per sylvam mœrens & anxius, Dilectum, qui se modicum dispensative absconderat, quærens; sed nullo modo, nulloque loco Christi Jesu benedicti dulcissimos amplexus, & suavia & beata oscula, sicut consueverat, invenire valebat. Et hanc tribulationem per dies plures sustinuit, ejulans & lacrymans.

[12] Cum autem ambularet die quadam per dictam sylvam, [conspexit Christum,] in qua ipsemet semitam fecerat ad pergendum, & sic afflictus & desolatus incederet, adhærens uni fago b, faciem lacrymosam in cælo erexit. Et ecce qui sanat contritos corde, & alligat contritiones eorum, Dominus Jesus Christus benedictus apparuit in eadem semita, nihil tamen dicendo: quem cum sic Joannes recognosceret, statim sese projecit ad pedes ipsius, & gemitibus inenarrabilibus exorabat, & humillime supplicabat, ut sibi succurrere dignaretur; Quia sine te, inquiens, Salvator dulcissime, maneo in tenebris & mœrore: sine te, agne mitissime, maneo in angustiis & terrore: sine te, Fili Dei altissime, maneo in confusione & rubore: nam sine te sum cunctis bonis exspoliatus; etiam sine te sum tenebris obcæcatus, quia tu es Jesus lux vera gentium *. Sine te sum perditus & damnatus, quia tu es vita animarum & vita vitarum: sine te sum sterilis & aridus, quia tu es largitor donorum & gratiarum. In te sum totaliter consolatus, quia tu es Jesus, nostra redemptio, amor & desiderium, panis reficiens, & vinum lætificans choros angelorum, & corda Sanctorum omnium. Illumina me, magister gloriosissime *, & pastor piissime, quia sum tua ovicula, quamvis indigna.

[13] Quia desiderium, quod differtur, ad majorem accendit amorem, [qui post uberes Beati viri lacrymas,] Christus benedictus adhuc iterum recessit, incedens per semitam supradictam, nihil penitus sibi loquens. Frater vero Joannes videns, quod Christus benedictus recedebat, & eum non exaudiebat, surgens iterum cum sancta importunitate, sicut egenus & pauper, iterum currit ad Christum, & ad pedes ejus humiliter se prosternens, cum lacrymis devotissimis exorabat dicens: O Jesu dulcissime, miserere mei, quoniam tribulor. Exaudi me in multitudine misericordiæ tuæ, & redde mihi lætitiam salutaris tui, quia misericordia tua plena est terra. Tu scis, Domine, quoniam vehementer tribulor. Rogo igitur, quod animæ meæ obtenebratæ succurras velociter. Et iterum Salvator recessit, nihil loquens Fratri Joanni, & in nullo ipsum consolans videbatur velle recedere, vadens per semitam antedictam, faciens sicut mater cum puerulo, ut desiderium ejus amplius inflammaret; quæ cum filio lactenti se subtraxerit, & ille lactentem flendo quæsierit, post fletum mater amplexans & illum osculans recipit in majori dulcedine.

[14] Unde Frater Joannes tertio insecutus Jesum Christum benedictum lacrymando vehementer pergebat, [& iteratas preces,] sicut lactens post matrem, & parvulus post patrem, & humilis discipulus post magistrum misericordem. Cum autem pervenisset ad eum Christus benedictus, faciem suam gloriosam ad Fratrem Joannem convertit, & expandit venerabiles manus suas, sicut sacerdos, quando se vertit ad populum. Tunc Frater Joannes vidit radios lucis mirabiles de sacratissimo Christi pectore egredientes, non solum totam sylvam illuminantes exterius, sed etiam corpus * & animam interius replentes divinis splendoribus. Unde statim Frater Joannes fuit edoctus a Spiritu sancto, quemadmodum humilem & reverentem actum deberet tenere cum Christo benedicto: nam statim se projecit ad pedes Christi.

[15] Christus vero benedictus pedes illos sanctissimos clementer sibi exhibuit, [ei pedes, manus ac pectus] ubi tot lacrymas Frater Joannes effudit, quod quasi videbatur alia Magdalena, rogans, quod ad peccata ejus * non respiceret; sed per suam sanctissimam Passionem & aspersionem sanguinis gloriosi animam ejus resuscitare in gratiam divini amoris dignaretur, sic dicens: Cum hoc sit tuum mandatum, ut te toto corde & totis viribus diligere debeam, quod mandatum sine tuo adjutorio nullus valet perficere, adjuva ergo me, amantissime Jesu Christe, ut totis viribus amem te. Dum autem Frater Joannes sic instanter oraret, & ad pedes Christi jaceret, tantam inde recepit gratiam, quod totus ibi exstitit renovatus, &, sicut Magdalena, pacificatus & consolatus. Et tunc Frater Joannes sentiens tantæ gratiæ donum, cœpit gratias agere Deo, & pedes ejus humiliter osculari. Erigendo se ut Salvatorem cum gratiarum actione respiceret, Christus benedictus manus suas sanctissimas ad osculandum eidem exhibuit & expandit. In ipsa apertione manuum Frater Joannes se erigens accessit, & amplexatus est Jesum; & Christus benedictus amplexatus est ipsum: & inde osculans Frater Joannes sanctissimum pectus Christi, sensit tantum odorem divinum, quod si omnia mundi aromata congregarentur in unum, respectu illius divini odoris fœtor putridus putaretur.

[16] [familiariter deosculanda præbuit] Insuper de ipso pectore Salvatoris egrediebantur radii supradicti illuminantes mentem interius, & exterius omnia circumquaque. Et in hoc amplexu, odore, ac luminibus in ipso beato pectore Domini Jesu Christi fuit raptus Frater Joannes, & totaliter consolatus, & mirabiliter illustratus: nam extunc, quia de sacro Dominici pectoris fonte potaverat, dono sapientiæ & gratia Dei verbi repletus, verba miranda & superenarrabilia * frequentius eructabat. Et quia de ventre ejus fluebant flumina aquæ vivæ, quas potaverat de abysso pectoris Domini Jesu Christi, ideo mentes audientium immutabat, & fructus mirabiles faciebat. Ille insuper odor prædictus & splendor, quem ibi persenserat per plures dies * in ejus anima perduraverunt; &, quod plus est, in dicta semita, unde & ubi Dominici pedes perrexerant, & per amplum spatium circumquaque, eumdem splendorem & odorem per multa tempora sentiebat. Rediens ad se Frater Joannes post raptum prædictum, Christus benedictus disparuit, & ipse postmodum semper consolatus & illuminatus remansit.

[17] [& hoc favore mentem ejus mirifice illustravit.] Et tunc invenit humanitatem Christi, sicut recitavit mihi ille, qui ab ore Fratris Joannis habuit. Sed invenit animam suam in abysso divinitatis sepultam; & hoc est multis & manifestis testimoniis probatum: nam coram Romana curia, & coram regibus & baronibus, & coram magistris & doctoribus tam profunda & alta lumina eructabat, quod omnes in stuporem mirabilem convertebat, cum ipse Frater Joannes esset homo quasi sine litteris; & tamen quæstiones subtilissimas & altissimas de Trinitate & aliis Scripturæ mysteriis mirabiliter declarabat. Quod autem, ut superius patet, Frater Joannes primo ad pedes Christi cum lacrymis, postea ad manus cum brachiis, & tertio ad pectus beatum cum raptu & radiis suscipitur, sunt magna mysteria, quæ non possunt verbis brevibus explicari: sed qui vult hoc scire legat Bernardum in Canticis Canticorum, qui hos gradus per ordinem ibi ponit, scilicet incipientium ad pedes; proficientium ad manus; perfectorum vero ad osculum & amplexum. Quod vero Christus benedictus nihil loquendo Fratri Joanni tantam gratiam contulit, docuit, quod sicut pastor optimus magis studebat animam divinis sensibus pascere, quam auribus carnis exterioribus sonis strepere; quia non in exterioribus, sed in intimis est regnum Dei: omnis enim gloria ejus ab intus, dicit Propheta. Ad laudem Domini nostri Jesu Christi. Amen c.

ANNOTATA.

a In alio Ms. pro magistro legitur sancto Fratri. Teste autem Bartholomæo Pisano, fuit is magister vitæ spiritualis Jacobus de Fallerono: nam scriptor ille fol. 151 verso laudati Operis inter alia dicit, quod Custodia Firmana habeat locum Molliani, in quo jacet Frater Jacobus de Fallerono, pater spiritualis Fratris Joannis de Alverna.

b Fagus illa dudum in veneratione fuit, & trunco ejus jam innitur altare sacelli, quod B. Joanni dedicatum dicitur, ut § I Commentarii prævii num. 2 & 3 retulimus.

c Totus hic numerus in quibusdam Mss. deest, ut in ecgrapho nostro Lovaniensi ad marginem notatur.

* al. pudicitiæ

* al. mentium

* al. gratiosissime

* al. cor ejus

* al. sua

* al. supernaturalia

* al. menses

CAPUT III.
Aliæ apparitiones & revelationes, quæ eidem Beato contigerunt.

CAP. IV.

Rogatus Frater Joannes supradictus a Fratre Jacobo de Fallerano, [Beato Joanni sanctus Laurentius martyr] quod rogaret Deum de quodam scrupulo conscientiæ, quod ipsum valde affligebat; videlicet de quibusdam, quæ ad sacerdotale officium pertinebant, a Domino habuit hoc responsum ante festum sancti Laurentii, ut retulit ipse sibi; aitque, quod Dominus dixit sibi: Ipse est sacerdos secundum ordinem Dei. Et cum adhuc ipsum conscientia stimularet, rogavit iterum, quod de hoc rogaret Dominum. Unde ipse fideliter in vigilia sancti Laurentii de nocte cum vigilaret & oraret Dominum, ut meritis sancti Laurentii de scrupulo ipsum certificaret, apparuit sibi vigilanti & oranti beatus Laurentius, indutus vestibus albis ad modum levitæ, & dixit ei: Ego sum levita Laurentius; & ipse, pro quo oras, est sacerdos secundum ordinationem divinam. Et tunc fuit certificatus, & est valde consolatus de dubio, quod habebat.

[19] Iterum eidem Fratri Joanni, cum Fratres cantarent Salve Regina de sero, [bis apparet,] apparuit ei sanctus Laurentius in forma adolescentis, indutus dalmatica rubea, & portans cratem ferream, dicens ei: Ista craticula glorificavit me in cælo, & acerbitas carbonum dedit mihi plenitudinem Dei dulcedinis; & subjungens ait: Si tu vis gloriam & dulcedinem Dei habere, sustine patienter passionem & amaritudinem mundi. Stetit autem sanctus Laurentius cum eo sic visibiliter, donec cantata fuit Antiphona prædicta. Postea Fratres iverunt pausatum, & ipse remansit in choro cum sancto Laurentio; qui certificans eum & consolans, disparuit, & reliquit eum in tanto amore & dilectione divina, quod per totam noctem dicti festi nihil dormivit; sed totam noctem cum consolatione miranda transegit a.

[20] Item idem Frater Joannes cum semel Missam devotissime celebraret, [& Christus in Missa,] consecrata Hostia, annullatus fuit in conspectu ejus totaliter panis, & in ictu oculi apparuit ibi Christus, indutus veste rubea, qui dedit sibi tantam consolationem dulcedinis, quod si non esset, quod remansit sibi intellectus, fuit * raptus in ecstasi: & in ipsa visione certificatus fuit, quod propter illam Missam placatus fuit Dominus pro toto mundo, & maxime pro suis recommendatis. Ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi. Amen.

CAP. V.

[21] Cum dictus Frater Joannes celebraret Missam in Commemoratione omnium defunctorum *, [ac animæ, quæ ex igne piaculari liberabantur.] obtulit cum tanto charitatis affectu, & compassione pietatis illud altissimum Sacramentum, cujus efficaciam super omnia suffragia desiderant animæ defunctorum, quod liquefiebat totus in dulcedine pietatis, & melliflua dilectione superna. Quando ergo in dicta devota Missa Corpus Domini sacratissimum levaret in altum, offerens illud Deo Patri, ut amore illius, qui in cruce pependit, animas illas ab ipso creatas & redemptas de carcere misericorditer liberaret, vidit quasi infinitas animas de purgatorio egredi, quasi multitudinem scintillarum de ignita fornace procedentium; & vidit illas ad cælestem patriam advolantes propter merita Christi, qui pro humana salute pependit in cruce, & in illa sacratissima Hostia offertur quotidie pro vivis & mortuis. Ad laudem Domini nostri Jesu Christi. Amen.

CAP. VI.

[22] Tempore, quo Frater Jacobus de Fallerano sanctus homo infirmabatur in loco Molliani *, [Idem Beatus cuidam Jacobo agrotanti] Custodiæ Firmanæ, & provinciæ Marchiæ, Frater Joannes de Alvernia orabat Deum pro dicto Fratre Jacobo, graviter infirmante, oratione mentali, & præcordiali desiderio, quia ipsum, tamquam Fratrem *, intime diligebat. Et cum sic attente oraret, factus in ecstasi, vidit in aëre exercitum angelorum multorum & Sanctorum cum magna claritate supra cellam suam, quæ erat in sylva, manentium; & erat tanta claritas, quod tota contrata * b in circuitu refulgebat: inter quos angelos vidit dictum infirmum, pro quo ipse rogabat, stantem speciosissimum, candidis vestibus renitentem. Vidit etiam ibidem beatum patrem nostrum Franciscum, stigmatibus sacris insignitum, & gloria mirabili refulgentem: vidit, & recognovit Fratrem Lucidum sanctum, & Fratrem Matthæum antiquum de monte Rubiano c, & plures alios Fratres, quos numquam in hac vita viderat, recognovit, qui cum multis Sanctis simili gloria fulgebant. Et dum hæc cerneret, sibi fuit revelatum pro certo de salvatione ipsius infirmi, & quod in ipsa infirmitate transire debeat ad Dominum; sed non immediate transiturus erat ad cælum, quia oportebat eum aliquantulum purgari.

[23] [æternam salutem tradicit,] Frater autem Joannes, qui hoc videbat, propter salutem & gloriam dicti Fratris in tantum gaudebat, quod in dulcedine spiritus Fratrem Jacobum frequenter vocabat, dicens inter cordis arcana: Frater Jacobe! Mi Frater Jacobe! Mi fidelissime serve Christi! Frater Jacobe! Pater mi dulcissime! Frater Jacobe, socie angelorum! Frater Jacobe, consors beatorum! Et sic certificatus de morte Fratris Jacobi, & certificatus de salute animæ ipsius, recessit de loco Massæ d, ubi hanc visionem habuerat, & ivit ad visitandum eum Molliani, ubi invenit dictum infirmum ita infirmitate gravatum, quod vix poterat sibi loqui: cui Frater Joannes annuntiavit, quod moreretur, & tamquam leo securus & gaudens transiret ad vitam. Ipse autem Frater Jacobus jam de salute sua certus, & totus exhilaratus tam mente quam facie, ipsum Fratrem Joannem cum lætitia & risu pulcherrimo, & visu jucundo suscepit, eo quod sibi tam jucunda nova portaverat, & quia ipse eum tamquam filium diligebat; seque sibi intime recommendans, indicavit sibi, se jam resolvi a corpore.

[24] Unde Frater Joannes rogavit eum, ut sibi post mortem loqui dignaretur; [eumque ex pacto antea inito] quod Frater Jacobus promisit, si permitteret benignitas Salvatoris. Et his dictis; appropinquante hora exitus, Frater Jacobus cœpit devote dicere: O in pace! O in id ipsum! O dormiam! O requiescam! Et his dictis, cum jucunda & læta facie migravit ad Dominum Jesum Christum. Frater autem Joannes reversus ad locum Massæ, exspectabat promissum Fratris Jacobi in die, quo se dixerat locuturum. Et cum exspectaret, apparuit sibi Christus cum claritate magna & comitiva mirabili angelorum & Sanctorum: & recordatus est Frater Joannes de Fratre Jacobo, & recommendavit eum Christo.

[25] Post hoc die sequenti, Fratre Joanne stante in sylva Massæ, [post mortem videt gloriosum,] apparuit sibi Frater Jacobus, comitantibus angelis, totus gloriosus & lætus. Cui dixit Frater Joannes: O pater, quare non fuisti mihi locutus in die, quo promiseras? Ille respondit: Quia indigebam aliquantulum purgari. Sed eadem hora, qua Christus tibi apparuit, apparuit Fratri Jacobo laïco de Massa sancto e, & viventi & servienti in Missa, ubi vidit Hostiam sacram hora elevationis conversam in puerum vivum pulcherrimum. Et locutus fui dicto Fratri dicens: Hodie cum illo puero vado ad regnum, quia nullus potest ire, nisi per ipsum f. Et quando recommendasti me Christo, fuisti exauditus; & eadem hora, qua locutus fui Fratri Jacobo prædicto, fui liberatus. Et his dictis, perrexit ad Dominum. Et Frater Joannes remansit valde consolatus; Frater autem Jacobus de Fallerano migravit in vigilia sancti Pauli Apostoli de mense Julii g, & requiescit in loco Molliani, ubi per eum Deus facit multa miracula. Ad laudem Domini nostri Jesu Christi.

CAP. VII.

[26] Cum quædam personæ haberent quædam peccata terribilia & abscondita, [& varia cordium arcana detegit.] quæ nullus poterat scire, nisi per revelationem divinam, de quibus aliqui erant mortui, aliqui vivi, Frater Joannes per revelationem divinam viventibus occulta peccata detexit. Propter quod illi ad pœnitentiam sunt conversi; quorum unus dixit, quod peccatum, quod Frater Joannes detexerat, fecerat, antequam Frater Joannes esset natus in mundo h: & ille, cui hoc dixit, dixit mihi. Et confessi sunt, quod vera erant illa, quæ Frater Joannes de ipsis dicebat. Fuit etiam revelatum eidem, quod aliqui eorum, qui erant mortui, perierant morte temporali & æterna, & aliqui tantum morte temporali; & fuit hoc sibi certitudinaliter demonstratum: & ego vidi Fratrem fide dignum, qui cognovit personas illas.

ANNOTATA.

a Hæc secunda apparitio S. Laurentii etiam in Actis prioribus narratur.

b Contrata, est regio vel tractus terræ, & abItalis vernacule contrada appellatur. Hæc significatio satis clara est ex nomine terra, quod in altero Ms. legitur, ut ad marginem notavimus.

c Bartholomæus Pisanus fol. 84 de utroque hoc insigni viro sic scribit: Frater Matthæus de Monte Rubiano, qui fuit sanctitate præclarus, visus est a Fratre Joanne de Alverna inter choros angelorum & sanctorum cum B. Francisco gloria & claritate fulgere: sic & Fratrem Lucidum præfatum etiam vidit gloria singulari fulgere. Quamvis de hac visione non dubitemus, & Arturus utrumque hunc Fratrem Menologio suo cum titulo beati inseruerit, tamen discere cupimus, utrum illustres illi viri legitimum cultum habeant, ne eos relinquere cogamur inter Prætermissos, ubi ad diem X Aprilis & IV Julii illos collocavimus.

d De hoc antiquo ac solitario Fratrum Minorum Conventu illustrissimus Gonzaga in Origine Seraphicæ Religionis fol. 203 consuli potest.

e Arturus in Menologio Franciscano ad diem 5 Decembris huic venerabili viro texuit sequens elogium: In Piceno beati Jacobi a Massa confessoris, vitæ perfectione, oratione, rerumque cælestium contemplatione clari. Hueberus longiori eumdem exornat elogio. Non dubitamus de pia hujus viri vita ac felici morte; sed scire cupimus, an alicubi immemorabilem cultum obtineat; quod etiam de Jacobo Fallerano jam laudato & mox iterum laudando intelligi volumus.

f Apparitio, quæ hic Jacobo Massano facta dicitur, in quodam Ms. codice deest, ut in margine ecgraphi nostri Lovaniensis notatur; sed eam in suo codice legit S. Antoninus, qui F. Jacobum de Fallerano sic respondentem inducit: Eadem hora, qua Christus tibi apparuit, vidit me Frater Jacobus de Massa (scilicet quidam alius sic vocatus, Conversus & sanctus homo) dum serviebat in Missa: qui etiam vidit Hostiam consecratam conversam in puerum in hora elevationis ineffabiliter speciosum, & illi locutus sum tunc dicens: Cum illo puero vado ad regnum. Etiam sequentia, quæ hic de monte & miraculis Jacobi de Fallerono adduntur, in alio Ms. desunt, ut ibidem ad marginem monemur.

g Non intelligimus, quomodo vir ille venerabilis dicatur mortuus in vigilia sancti Pauli de mense Julii, cum eo mense nullum S. Pauli Apostolifestum occurrat. Forte legendum est quarto Kalendas mensis Julii, quo die vigilia sanctorum Petri & Pauli celebratur. Quid si pro sancto Paulo Apostolo substituendus sit sanctus Jacobus Apostolus, cum Arturus & Hueberus ad hanc festivitatem propius accedant, quando in Menologio suo Franciscano annuam pii istius viri commemorationem die 25 Julii consignant?

h Nescimus, quo fundamento Vinea S. Francisci, quæ Antverpiæ anno 1518 Flandrice excusa est, folio 379 verso narret, id contigisse alicui Fratri, qui peccatum perpetraverat, antequam B. Joannes natus esset.

* al. fuisset

* al. quadam die pro defunctis

* al. Mogliano

* al. patrem

* al. terra

DE SS. FALCO ET NICOLAO
Eremitis Calabris in Apulia.

Sec. XIV.

[Commentarius]

Falcus conf. eremita in Apulia (S.)
Nicolaus conf. eremita in Apulia (S.)

J. B. S.

[1] Ambos hosce sanctos Eremitas hoc die, [Eorum vita alibi descripta,] sed distinctis articulis memorat Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, nos utrumque hic conjungimus, Henschenium secuti, qui ad diem VII Maii SS. Francum & Reginaldum hodiernorum socios eodem brevi Commentario complexus est, pleraque omnia recitans quæ Falco & Nicolao æque ac istis aptanda sunt ex citatis ibi Neapolitanis scriptoribus Marafioto, Romæo, Barrio & Ciarlanto accepta, ut de nostris vix quidquam dicendum supersit, quod ibi illustratum non sit, sive quod ad austeram vivendi rationem attinet, qua solitariis Ægyptiis æquiparantur, sive ad summam ipsorum humilitatem, ut qui mortuo Hilarione institutore, prælaturam unanimiter detrectaverint, donec, projectis in aquam lancibus, pisciculus in Nicolai lance inventus ipsum ceteris præfectum designare visus sit. En modo breve utriusque elogium a Ferrario ex citatis auctoribus acceptum, quibus ipse Regium adjungit, eosdem paucis memorantem. De S. Falco ita habet:

[2] [hic singulis] Falcus eremita, natione Calaber, sub Hilarionis eremitæ disciplina, una cum Nicolao condiscipulo & aliis quinque vitam egit in Aprutio asperam. Is post magistri sui obitum in Aventini fluvii vallem apud Casulum & Lamam oppidula Pelignorum se recepit, ibique post Nicolai excessum, & ipse ad Superos evolavit V Idus Augusti. Eugenio IV Pontifice maximo in templo Palenensi sepultus. En modo S. Nicolai elogium:

[3] [datur elogium.] Nicolaus B. Falci condiscipulus, & ipse ex Calabria, una cum Hilarione eremita in Pelignos veniens, sub illius disciplina arctam vitam duxit. Cum vero Hilarion carnis debitum solvisset, Nicolaus cum Falco aliquamdiu in valle Aventini amnis apud Lamam, Furcam & Vandagrelam vixit, ac post se Falco relicto, vitæ eremiticæ meritis cumulatus migravit e vita, in templo Vandagrelæ sepultus. In cujus & sociorum laudem hæc ibi canitur antiphona: O proles Calabriæ, splendor septem siderum, novum Vandagrelæ decus, nobile depositum, fer o jubar gratiæ Christi beneficium, ut breve veniæ corpus non inane defluat.

DE BB. JOANNE PLEBANO ET LEONE BEMBO,
VENETIIS IN ILLUSTRI S. LAURENTII PARTHENONE,

COMMENTARIUS CONRADI JANNINGI P.M.

Joannes Plebanus conf. Venetiis (B.)
Leo Bembus conf. Venetiis (B.)

AUCTORE C. J.

Præfatiuncula.

Damus hic decessoris nostri P. Conradi Janningi primitias in hoc opere, ut ita dicam; collectas nempe notitias, dum junior e studio theologico Romano in Belgium reversurus Venetias divertit, ibique tum invenit quæ non ad vitam quidem aut Beatorum, de quibus hic agitur, gesta, sed ad eorum saltem cultum pertinere & sufficere censuit, ceteris omnibus longa oblivione pridem sepultis. Cum autem immemorabilem utriusque venerationem abunde probasse videatur, rationem etiam reddens cur hoc potius die quam alio quolibet collöcentur, non putavimus susceptum laborem negligendum: neque enim ingratam fore lectoribus confidimus opellam qualemcumque sub ipsum, ut ita dicam tirocinium hagiographicum elaboratam. Sanctos huc remisit Papebrochius in Appendice ad XXI Maii. Ita ille, monumentis accurate exploratis, rem totam digessit.

CAPUT I.
De die cultus, statu ac inventione corporis, cultuque ipso B. Joannis Plebani.

[Venetiis in S. Laurentii] Absoluto in celebri Athenæo collegii Romani Societatis nostræ Theologicorum studiorum curriculo, priusquam in provinciam meam Flandrobelgicam rediturus, Italia excederem, integrum fere annum variis in locis exegi, non inutiliter Actis Sanctorum, per novas rerum notitias illustrandis, impensum. Nec minimam moræ meæ partem sibi vindicavit celeberrima Venetiarum urbs, quam anno MDCLXXXVI die XXVII Junii ingressus, mense integro incolui, sacra omnis generis ac status Sanctorum lipsana, quæ istic plurima coluntur invisens studioseque inspiciens & veteres memorias donationis, translationis, publicæ venerationis examinans atque nötans. Inter præclariora vero sanctuaria dictæ civitatis merito annumerari debet nobilissimum juxta ac religiosissimum sacrarum Deo Virginum monasterium, vulgo S. Laurentii nuncupatum, in cujus duplici ecclesia, altera modo dicti Sancti, altera S. Sebastiani nomine insignita, plurima Sanctorum corpora summo cum decore asservantur, plerorumque festum diem quotannis tota civitate Officio divino ipsis congruo celebrante.

[2] Uni tamen atque alteri, quorum corpora ibidem quiescunt, [beati Leo Bembus & Joannes Plebanus] istiusmodi honor non impenditur hactenus; suntque ii B. Leo Bembus, & B. Joannes, ecclesiæ quondam S. Joannis Decollati Plebanus. Nec mirum, neutri solemniorem illum obtigisse cultum: cum enim utriusque vita perobscura, dies obitus plane ignotus, omnisque fere eorum memoria cum corporibus sepulta sit, nihil fuit quod in lectiones proprias de eorum gestis componeretur; nihil quod certum diem tali venerationi determinaret: tum vero Moniales ipsæ in tanta sacrorum pignorum copia, de quibus Officia canunt divina, parum solicitæ de hisce duobus fuerint tunc temporis, quando facilius illa gratia obtineri potuit, nunc obtenturæ libenter, quando perdifficilis eo aditus datur. Verum ut ut est, constat certe, tali utrumque veneratione pridem affectum fuisse, ut merito suo locum in hisce Actis invenire debeant. [cur 9 Augusti dentur.] Et quamquam B. Leo ad XX Octobris, Beatus autem Joannes ad XXI Maii, quo solemniori cum pompa annis MDCXLIII & MDCXLIV suum cujusque corpus ad novum altare translatum est, referri non incongrue possent: nihilominus quia simultanea eorumdem Translatio anno MDCXXXII die X Augusti rite facta sit ad novum S. Sebastiani templum; congruentius videtur de utroque simul hoc die IX Augusti tractandum, præsertim quia multa, quæ ad utrumque spectant, si ipsi inter sese separarentur, bis eadem repetenda forent.

[3] Anno MDCLXXXVI quando Venetiis morabar, vidi corpus B. Joannis carne & pelle integrum, [Vidi corpus B. Joannis integram,] exsuccum tamen, colore fuscum, habitu sacerdotali indutum, quod illo ipso tempore extra monumentum suum, quod in stipite seu cavo altaris erat, in arca lignea antiqua in medio templi tantisper conservabatur, dum & ipsum novo ac magis pretioso habitu sacerdotali indueretur & cavum monumenti panno rubro circumvestiretur. Altare prædicti monumenti consecratum est in honorem S. Laurentii, quem & exhibet in tabula suæ craticulæ impositum. Infra tabulam autem, sed supra altare, aliud sacrum servatur depositum, ossa scilicet S. Candidæ Virg. & Mart. anno MDCXLIV die XXI Maii una cum corpore B. Joannis solemniter eo translata. [imaginem ejus antiquam cum radiis,] Prædicta arca lignea eadem dicebatur esse, qua olim ejusdem B. Joannis corpus conditum fuerat; excedebatque vetustate sua memorabile tempus & signa non obscura præferebat antiqui cultus, illi Beato impensi. Siquidem in illa ipsius imago olim depicta, etiamnum distincte spectari potest cum radiis circum caput.

[4] Certius etiam indicium istiusmodi venerationis est Apostolicum Breve a Bonifacio Papa IX anno XI pontificatus ejus (id est Æræ Christianæ MCD) Nonis Octobris datum ad Primicerium ecclesiæ S. Marci Venetiis, tum temporis Franciscum Bembum, anno proxime sequenti, scilicet MCDI, ad episcopatum Castellanum ibidem promotum. In dicto igitur Brevi posteaquam Pontifex recensuisset ex libello supplici, ex parte Monialium sibi oblato, quomodo primitus inventum esset corpus B. Joannis, & quidem integrum, per odorem suavem inde prodeuntem; quomodo mox exhumatum communi consensu in altum fuisset elatum, depositumque in sacello, ad hoc deputato, frequentis populi concursu ac pietate venerationem habuisset; tandem mandat Primicerio, ut re examinata, si ita esse compererit; corpus prædictum, quod Episcopus Castellanus, nescitur quo animo ductus, abscondi curaverat, Apostolica auctoritate jubeat reponi loco suo, & populi venerationi, ut prius, exponi. Sed ipsum Breve, cujus originale cum sigillo plumbeo ipse vidi Venetiis in monasterio S. Laurentii, hic apponamus.

[5] [Quo modo corpus inventum] Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Primicerio Ecclesiæ S. Marci de Venetiis Castellanæ diœcesis salutem & Apostolicam benedictionem. Sane pro parte dilectarum in Christo filiarum Abbatissæ & conventus monasterii S. Laurentii de Venetiis ordinis S. Benedicti Castellanæ diœcesis Nobis exhibita petitio continebat, quod cum dudum in quadam capella S. Sebastiani ipsi monasterio contigua & annexa eisdem Abbatissæ & monialibus, inibi pro tempore ad hujusmodi capellam venientibus, mellifluus & infinitus odor sentiretur; & propterea ipsa Abbatissa & moniales stupefactæ, murmureque inter eas exorto, animadvertentes locum, ex quo odor hujusmodi provenire posset, quadam die proponi fecissent, & tandem quodam corpore humano reperto, quod juxta antiquiorum & communem existimationem jam quinquaginta elapsis annis traditum ecclesiasticæ sepulturæ, sanum & illæsum & quemadmodum pulcrum in eo statu si recenter de medio esset sublatum, remanebat, & ab eo odor hujusmodi, pro ut cernentibus evidenter apparuit, [ac publicæ venerationi expositum,] procedebat: ipsæque proinde Deo condignas gratias agendo cum devotione & humilitate condecentibus, ipsum corpus accipientes de hujusmodi sepultura in altum elevare, & in quodam loco dictæ capellæ, per eas ad hunc finem deputato, gratia divina coadjuvante, reponi fecissent, & ad ipsum etiam postmodum magna cum intimi cordis devotione convenisset populi multitudo: Ven. Fr. noster Leonardus episcopus Castellanus, quo ductus animo nescitur, [jubente Episcopo absconsum sit.] præmissis ad sui notitiam deductis, hujusmodi corpus minus honeste tractando de dicto loco recipi &, ut creditur, in quodam loco recludi fecit, ipsis nihilominus pœnis & censuris interjectis expresse inhibendo, ne hujusmodi corpus amodo tangere quomodolibet attentarent: unde, sicut eadem petitio subjungebat, inter easdem Abbatissam & moniales pejor priori oriretur rumor & confusio: [Hinc moniales Pontificem appellant,] pro parte ipsarum Abbatissæ & monialium Nobis fuit humiliter supplicatum, ut super hoc providere paterna diligentia de benignitate Apostolica dignaremur.

[6] [qui rei examen committit Primicerio S. Marci.] Nos igitur attendentes, quod si est ita, condignis honoribus, laudibus & exaltationibus isti corpori impendendis humanæ conditionis nequaquam sufficiunt facultates, & hujusmodi supplicationibus inclinati, Discretioni tuæ per Apostolica scripta committimus & mandamus, quatenus super præmissis auctoritate nostra te diligenter informes, & si per informationem hujusmodi ea repereris veritate fulciri, super quo conscientiam tuam oneramus, dictum corpus ad hujusmodi vel aliquem alium locum, ad hoc magis congruum & idoneum in eadem capella restitui & reponi, in quo ab omnibus fidelibus exaltari valeat & venerari, eadem auctoritate procures, eisdem Abbatissæ & monialibus nihilominus concedendo, ut ipsum corpus omnibus Christi Fidelibus hoc pio corde optantibus ostendere valeant, quoties fuerit opportunum, dicti Episcopi vel cujuscumque alterius super his licentia minime requisita. Non obstantibus Constitutionibus Apostolicis ac statutis & consuetudinibus monasterii & Ordinis prædictorum juramento, confirmatione Apostolica, vel quacumque alia firmitate roboratis, & aliis contrariis quibuscumque seu te Episcopo Castellano pro tempore existente, vel quibusvis aliis communiter vel divisim a Sede præfata Indultum existat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, non facientes plenam & expressam ac de verbo ad verbum de Indulto hujusmodi mentionem. Contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo. Datum Romæ apud S. Petrum Nonis Octobris Pontificatus nostri anno undecimo.

Gratis de mand. D.N.P.P.

CAPUT II.
Cultus B. Joannis & B. Leonis antiquus, per continuationem sui & Translationes solemnes confirmatus.

[Cultum Joanni per aliud Breve Pontificis confirmatum esse, non satis constat:] Fateor equidem, rescriptum nullum Primicerii ad præmissum Breve, neque aliud Breve Bonifacii Papæ prædicti, quo venerationem publicam B. Joanni expresse permittat, uspiam a me visum esse: tametsi in tabella Ms. continente relationem de Inventione corporis B. Joannis Plebani, quam infra dabimus, legatur, impetratum a Bonifacio Papa IX, tum temporis Ecclesiæ præsidente, ut (quemadmodum ex Bulla Sanctitatis suæ, in hoc monasterio conservata, constat) liceret prædictum corpus spectandum exponere, missam supra celebrare, utque sanctum & amicum Dei venerari. Tametsi quoque similia scribat Paulinus Flamma Ordinis Cruciferorum in libello, quem edidit an. MDCXLV de vera origine ecclesiarum gloriosorum martyrum SS. Laurentii & Sebastiani, dicens, anno MCD a Bonifacio IX concessa est per Breve particulare facultas monstrandi populo corpus B. Joannis illudque venerandi, quemadmodum etiam testatur Sansovinus.

[8] Verum utut illa minus constent: in favorem tamen Monialium decisam litem, [constat esse per continuatum ejus usum] suumque corpori locum ac venerationem auctoritate suprema restituta fuisse, vel inde colligi certo posse videtur, quod deinceps honestiori loco repositum corpus ad hæc usque tempora a populo pie visitetur, quodque non semel ex uno ad alium locum cum approbatione atque interventu Ordinariorum translatum sit pari cum pompa & solemnitate, atque solent Reliquiæ Sanctorum.

Prima translatio, quam reperio scriptis notarialiter mandatam, [& translationes solemnes,] instituta fuit occasione instaurationis ecclesiæ S. Sebastiani (quæ & ecclesia parva S. Laurentii indigitatur) cœptæ sub annum MDCXXIX, quando & corpora BB. Joannis Plebani atque Leonis Bembi, præsente Illustrissimo Domino Tepolo, Patriarcha Veneto, ex dicta ecclesiola in majorem S. Laurentii portata conservataque ad an. MDCXXXII fuerunt; [cum approbatione Ordinarii factas.] tunc autem inde jussu Reverendissimi D. Joannis Pauli Savii Ep. Feltrensis & in Patriarchatu Veneto Locumtenentis generalis, inspecta prius examinataque corpora in parvam ecclesiam locumque suum die IX Augusti reportata, ibique ab eodem Reverendissimo Feltrensi die XI mensis proxime sequentis visitata atque recognita fuerunt. Instrumentum Notariale sic habet, ex Italico Latine versum.

[9] [Transferuntur corpora Joannis & Leonis simul] Cum restaurari deberet parva ecclesia S. Laurentii, in qua corpora quiescebant servi Dei Joannis, quondam Plebani S. Joannis Decollati, & servi Dei Leonis Bembi, oportuit hæc loco decenti tantisper reponi, dum perficeretur ædificium, quo postea reportanda erant. Quamobrem cum venia, imo in præsentia Domini Patriarchæ Tepoli gloriosæ memoriæ, reposita fuerunt corpora prædicta, cum sua quodque capsa clavi obserata, [ad ædem S. Laurentii] in ecclesia grandi, quæ item S. Laurentii est; & alterum quidem servi Dei Joannis supra altare S. Marci prope sacrarium, alterum vero servi Dei Leonis supra aram Virginis Assumptæ, quæ est e regione S. Marci. Posteaquam vero fabricæ ædis parvæ finis impositus fuit, ita petentibus Reverenda adm. Matre Abbatissa & aliis RR. matribus dicti monasterii, ego Franciscus Priori, Notarius Patriarchalis, a Reverendissimo D. Joanne Paulo Savio, Dei & sanctæ sedis Apostolicæ gratia Episcopo Feltrensi & in Patriarchatu Veneto locumtenente generali, jussus sum conferre me hodie IX Augusti MDCXXXII pervigilio S. Laurentii martyris, [& recognita referuntur an. 1632] ad dictam ecclesiam, recogniturus corpora præmemorata, recognita vero curare reponenda locis, ubi prius fuerant. Contuli me igitur quo jussus eram, & Rev. adm. Pater Aloysius Navara sacellanus curatus ecclesiæ S. Severi, indutus superpellicium & stolam, aperuit dictas capsas juravitque, illa esse eadem corpora, quæ pridem fuerant in ecclesia parva S. Laurentii; itaque recognita, portata fuerunt, inclusa capsis suis, ad locum pristinum in ecclesia parva, [ad locum suum in S. Sebastiani,] ubi ante hujus instaurationem quieverant: videlicet corpus servi Dei Joannis sub altari, quod est a parte dextra; alterum vero servi Dei Leonis supra altare, quod illi e regione est a parte sinistra, decenter reposita sunt a supra nominato adm. R. P. Aloysio, præsentibus me Notario præfato reverendisque admodum Patribus Aloysio Zonato sacellano & Cæsare Massi ædituo. Ego Franciscus supradictus de præmissis omnibus rogatus fui, & requisitus feci publicum hocce instrumentum ad laudem & gloriam Domini Dei atque honorem ipsorum ejus Servorum.

[10] [ubi Paulo post ab Episcopo Vicario] Mense circiter uno post præmissam translationem atque recognitionem, ipse præfatus Episcopus Feltrensis inspicere corpora voluit: de eoque sequens instrumentum Notariale confectum, sic sonat: Die sabbati XI Septembris MDCXXXII. Progresso personaliter ante dicto Reverendiss. Episcopo Feltrensi, Locumtenente generali in Patriarchatu Veneto, ad ecclesiam S. Laurentii; in ipsius, & mea Francisci supra dicti, & testium infrascriptorum præsentia fuit aperta capsa, ubi condebatur corpus servi Dei Joannis decenti cum ornatu, affirmavitque R. P. Aloysius Navara, sacellanus curatus S. Severi, esse id ipsum quod in æde veteri pridem servatum, inde in grandem pro tempore restaurationis illius translatum, & nuper in vigilia S. Laurentii ad pristinum locum reportatum fuerat. [iterum inspecta & recognita sunt.] Similiter aperta fuit altera capsa, posita etiam in æde nova e regione alterius, ibique inventum fuit corpus servi Dei Leonis, decenter servatum. Quoniam vero in cooperculo capsæ prædictæ scriptum legebatur, Corpus B. Pauli; jussit præfatus Reverendiss. D. Episcopus, auferri dictam inscriptionem, ejusque loco reponi nomen proprium, videlicet, Corpus servi Dei Leonis Bembi. Qua de re rogatus fui ego supradictus Notarius, præsentibus RR. Antonio Norsino & Jacobo Fabutio Reverendissimi Episcopi supradicti sacellanis testibus. Infra legebatur: Franciscus Priori Notarius Patriarchalis Venetiis præmissis omnibus interfuit & rogatus in fidem se subscripsit.

CAPUT III.
Alia Translatio B. Joannis cum S. Candida Virg. Mart. nec non B. Leonis Bembi.

[Duobus altaribus in æde S. Sebastiani erectis] Altera Translatio B. Joannis Plebani contigit duodecim fere post priorem annis, quando ad alterum e novis altaribus, in nova æde S. Sebastiani ab adm. illustri D. Francisco Lumaga nuperrime erectis, translatus solemniter fuit ana cum sacris Reliquiis S. Candidæ Virg. & Mart. anno videlicet MDCXLIV die XXI Maii: quemadmodum simili cum solemnitate ad alterum, huic oppositum, anno superiori MDCXLIII die XX Octobris translatum fuerat corpus B. Leonis Bembi. Utriusque Translationis instrumenta, quandoquidem de utroque Beato simul agimus & ipsa inter se quamdam connexionem habent, hic simul subjiciamus. Ex Italico sic sonant Latine:

[12] In nomine Dei Amen. Anno a Nativitate Domini nostri MDCXLIV Indictione XII die profecto Sabbati XXI Maii, [transferuntur corpora S. Candidæ & B. Joannis] Pontificatus Domini nostri Urbani Papæ VIII anno XXI: existentibus Abbatissa venerabilis monasterii S. Laurentii Illustriss. & adm. Reverenda Domina Electa Dona; ædituis vero Illustrissimis & adm. Reverendis Dominabus Andriana Badoëra ac Maria Grimani. Notum sit omnibus ac manifestum, qualiter reædificata jam æde sacra S. Sebastiani, quæ contigua est extremæ parti majoris ecclesiæ S. Laurentii prædicti, in ea deinde fabrefacta sint ab adm. Illustri D. Francisco Lumaga, mercatore Veneto, ex pura devotione sua, altaria duo, unum sub titulo B. Virginis Mariæ & S. Francisci, ex parte monasterii; alterum dedicatum S. Laurentio in craticula, ex parte cœmeterii, sic ut alterum e regione alterius sit, utrumque vero loculamentis seu cavis ad reponenda inibi Sanctorum Beatorumve corpora instructum. Cum autem Reverendæ Matres prædictæ in ædicula sua interiore haberent corpus S. Candidæ Virginis & Martyris, nec non corpus servi Dei Joannis, olim Plebani S. Joannis Decollati, quod semper extra altare cum capsa sua solita in æde S. Sebastiani permanserat, sed ipsæ pro devotione sua aliisque de causis, intervenientibus Dominis sacellanis, pridie vesperi intra monasterium tulerant cum plena facultate, uti in instrumento ea super re formato XI Septembris MDCXXXII, ad quod &c.

[13] Volentes porro eædem Matres corpora prædicta tolli e loco interiore, ubi modo, sicut dictum est, [e claustro monasterii] sunt, locanda supra & intra altare prædictum S. Laurentii respective pro majori decore ac veneratione eorumdem. Hinc est, quod præsentibus me Cancellario atque testibus infrascriptis, [cum licentia Ordinarii & celebri pompa] obtenta prius debita facultate a Reverendiss. D. Alexando de Franceschis, utriusque legis Doctore, Protonotario Apostolico, Cathedralis Ecclesiæ Venetiarum Archidiacono, &, Sede Patriarchali vacante, Vicario Capitulari Generali deputato, coactæ simul omnes venerandæ Abbatissa aliæque Matres ejusdem monasterii in loco interiori, ubi dicta corpora erant reposita supra duas thensas, belle atque eleganter floribus aliisque rebus, tali tempore ac loco adhiberi solitis, ornata. Hinc octo e dictis Matribus, supplicantium more, non exiguo tædarum accensarum numero prælato, extulerunt thensas, claustrumque circumeuntes interius venerunt ad portam qua itur e claustro in renovatam ecclesiam S. Sebastiani.

[14] [a monialibus per monasterium,] Hic parati expectabant adm. R.D. Joannes Massiccius, primus sacellanus cum pluviali; aliique tres Domini sacellani atque adm. R. Pater Magister Stella ipsarum Confessarius cum pluribus aliis sacerdotibus hunc in finem vocatis, quibus a Reverendis Matribus illis tradita fuerunt prædicta corpora, [a sacerdotibus per cœmeterium] primum quidem S. Candidæ Virg. & Mart. tot retro annis in monasterii claustro reconditum, deinde vero servi Dei Joannis, quondam Plebani S. Joannis Decollati, pridie in claustrum illatum, ut supra: denique & faces ipsæ, ut erant accensæ, traditæ fuerunt: quibuscum suam quoque prædicti Domini supplicationem orsi, ex æde S. Sebastiani exiverunt, circumque cœmeterium euntes, intrarunt ecclesiam majorem S. Laurentii, per eamque progressi venerunt tandem per portam minorem ad supra memoratum altare, ubi incensatis corporibus loculisque, [ad altare ipsis destinatum,] quod erat S. Candidæ Virg. & Mart. impositum fuit suæ conchæ aut loculo supra altare, in hunc finem efformato: alterum deinde servi Dei Joannis prædicti inclusum est in cavo ejusdem altaris sub ipsa mensa, huic rei destinato.[cui inclusa sunt & Missa supra celebrata.] Tunc iterum incensatum est, dictisque consuetis orationibus tota actio finem habuit: cui pariter intervenerat adm. Illustris D. Andreas Lumaga, ante dicti D. Francisci, tunc multis aliis cum personis ab urbe absentis, frater. Post hæc ab adm. Rev. D. Francisco Lombardo, uno e sacellanis Reverendarum Matrum prædictarum celebratum fuit supra illud ipsum altare sacrificium Missæ.

[15] [Petitur in hoc Instrumento mentionem fieri Notæ infra positæ] Hisce omnibus super rebus præmemoratæ Matres ædituæ rogarunt me Cancellarium Capitularem infrascriptum, Instrumentum præsens ut conderem, proferens simul etiam Notam infrascripti tenoris, inserendam ad majorem ejus valorem tam præsenti instrumento, quam Actis Cancellariæ Patriarchalis, ut ne ullo tempore oriatur dubitatio circa gesta in Translatione aut transportatione dictorum corporum, affirmantes mihi, eadem esse, quæ nominantur in præmisso Instrumento diei XI Septembris MDCXXXII; ad quod semper recurrendum diligenter est. Uti etiam S. Candidæ Virg. & Mart. quod tot annorum spatio in ædicula sua veteri conservatum atque apud ipsas in veneratione fuit. Qua super re similiter &c. Actum & Datum Venetiis in prædicta ecclesia S. Sebastiani sub anno, Indictione, die, mense & pontificatu quibus supra: præsentibus perillustri & adm. Rev. ac Excellentissimo D. Aloysio Zane, Advocato ecclesiastico; Clariss. D. Petro Lauretano earumdem RR. Monialium & monasterii negotiorum gestore & factore; & aliis permultis testibus vocatis, habitis specialiter atque rogatis.

Antonius Pulzonus Proton. Apostolicus Parochialis & Coll. ac Matricis ecclesiæ S. Mariæ Sebenicæ Venetiarum Plebanus, Cathedralis Ecclesiæ Canonicus, nec non sede Patriarchali pariter Venetiarum vacante Cancellarius Capitularis deputatus de præmissis rogatus in fidem sub. req. m. &c.

[16] Hactenus Instrumentum illud, cujus clausula ab illis verbis Actum & Datum Latina est etiam in Originali: [de Translatione B. Leonis Bembi facta an. 1643 20 Octob.] & continuo subjecta legitur Attestatio de Reliquiis S. Leonis earumque Translatione sub hoc titulo: Sequitur tenor Notæ supra memoratæ, mihi præsentatæ a præfatis Dominabus RR. Matribus Ædituis ad effectum, ut supra.

Attestamur nos infrascripti sub juramento nostro, quomodo die Martis, vigesimo mensis Octobris MDCXLIII fuerimus præsentes in Translatione corporis S. Leonis Bembi, facta in ecclesia S. Sebastiani prope S. Laurentii. Fuit autem elatum ex capsa veteri, cui includebatur in dicta ecclesia, apteque positum in thensa, portatum per modum supplicationis circum ecclesiam S. Laurentii, ac tandem reconditum prædicto die in altari hanc ob causam constructo in dicta ecclesia S. Sebastiani, præsentibus multis personis, quæ eo concurrerant: postquam recognitum fuisset dictum corpus a DD. sacellanis S. Severi subscriptis, a quibus idem antea elatum fuerat e prædicta capsa. In quorum fidem omnes subscripsimus manu propria. [ut testantur octo personæ.] Ego sacerdos Joannes Chassicius sacellanus Curatus S. Severi fui præsens & affirmo ut supra. Similiter tres reliqui sacellani & quatuor aliæ personæ subscribunt atque affirmant.

CAPUT IV.
De cultu, Episcopatu, Martyrio, Vita, Inventione corporis, ætate B. Leonis Bembi, quid certum dubiumve sit.

[Antiqui cultus argumenta habent picturæ] Præter dicta duobus proxime superioribus capitibus de B. Leone Bembo, ad recentiorem ejus venerationem facientia; proferenda sunt modo antiquiora quædam cultus, eidem olim impensi, indicia, ex imaginibus fere tabulisque vetustis hausta. Vidi ego Venetiis an. MDCLXXXVI tabulam oblongam, corpore B. Leonis supra altare extenso parem, quæque ipsum post se inclusum occultat. Dispartita est tota in quinque spatia fere quadrata, aliter atque aliter B. Leonem, ubique tamen radiis circum caput rutilantem, repræsentantia. Qualis autem ubique repræsentatio sit, [cum radiis Leonem repræsentantes,] e subjectis ibidem inscriptionibus fere patescet. In medio spatio ipse depingitur Episcopalem indutus habitum cum hac subscriptione; S. Leo Episcopus clarus de Bemba propago, vivus & mortuus multa miracula fecit. Duo quæ hinc dextrorsum sunt, spatia eumdem exhibent, alterum quidem infirmo assistentem adjecto lemmate; De Ronconellis Catherina cæca orat Deum & ilico visum recepit anno Domini MCCCXVIII. [uti & miracula ibidem indicata,] Alterum vero jacentem in tumulo, fulgente desuper lumine explicatur historia inventionis corporis per subjectam epigraphen. Astra demonstrant divi Leonis sepulchrum, currunt infirmi, orant & redeunt sanati anno Domini MCCVII. Quod a sinistris medio proximum est spatio, ostendit mortuum Leonem & extensum cum hisce versibus: Incorruptio corporis, multos annos humi jacentis, indicat nobis, Leo, tuam sanctam vitam perennem anno Domini MCCVII. Denique extremum hinc spatium picturam habet, qualem hæc verba indicant; Desperata salute puella ad Divum accessit, dat pro filia mater & impetrat sanitatem anno Domini MCCCXXI.

[18] [nec non aliæ picturæ antiquiores] Et hæc quidem ipse coram vidi atque obiter notavi Venetiis. Non tamen vidi tabulam aliam, de qua meminit supra nominatus Flamma in libello, quem inscribit Vita & miracula gloriosi sancti, Leonis Bembi, quamvis minima libelli pars de illis tractet. Tabula hæc quo ad repræsentationem fere similis, quo ad formam vero dissimilis fuisse debet illi, quam ego vidi & modo descripsi: mea quippe illa, [similis repræsentationis] quintuplo fere longior quam alta, in quinque spatia æqualia ordine recto dividitur; hæc vero auctoris, videtur fere tetragona fuisse, & media pictura tantum spatii occupasse quantum aliæ quatuor simul: quarum binas hinc & totidem inde, utrumque latus mediæ picturæ a summo ad imum puto clausisse. Sed ex ipsa auctoris descriptione plura erui poterunt. Loquitur Italice in hunc modum:

[19] [in quibus B. Leo pingitur in habitu, ut putatur Martyris,] Pictura, quæ est muta locutio rerum præteritarum, nonnulla supra dictorum nos docuit; quæ videre est in tabula, elaborata an. MCCCXXI, gubernante Reverendissima Abbatissa Sor. Tomasina Victuri. Tabula in quinque loculos seu spatia minora dividitur: in medio a summo usque ad imum spectabilis est imago S. Leonis, talari toga spadicei coloris vestita, ejusdem coloris crepidis induuntur pedes; pallium similis fere coloris, ex humero dextero apertum, defluit usque ad terram; qui habitus, teste Illustriss. Archiepiscopo Philadelphensi, natione Græco, dari consuevit ab Ecclesia Martyribus. Pallium hoc tegitur superpellicio admodum brevi, ut mos Græcorum obtinet, sed nigræ pellis. Caput ornatur calantica, quali fere uti solent summi Pontifices, illique superinduitur alia, coloris purpurei, simillima capillamentis hujus temporis, vulgo calottis: denique ad pedes Beati scriptum extat, Factum fuit hoc opus anno MCCCXXI.

[20] [extensus in feretro,] In reliquorum quatuor loculorum uno pingitur B. Leo extensus in feretro, vestitus ut supra; adstante ad medium feretrum Episcopo, qui cadaver venerari videtur cum frequenti populo ac monialibus circumstantibus: locus autem instar habet ædificii ruinosi; & adscribuntur litteræ vetustate partim exesæ, quæ dicunt; Qualiter S. Leo sepultus fuit & tota civitas fuit [præsens] cum multitudine maxima Clericorum; & multa miracula fecit. In altero spatio, huic opposito, conspicitur extensus in sepulchro, ampla populi corona cinctus; supra vero in cælo apparet corona stellarum, emittens radium, corpus indicantem. Scriptura, [indicatus post mortem per stellas,] quæ supra sepulchrum legitur, hæc est; Corpus beati Leonis; quæ vero in summa spatii parte, corrosa lectuque difficilis, sic habet; Qualiter corpus beati Fratris Leonis positum fuit in arca sub porticu Presbyterorum, ut apte in ipsa ecclesia collocaretur & circa annum Domini MCCVII fuit repertum. In spatio inferiori pingitur cæca, nomine Catharina, filia Rogerii de Ronconellis, [medicans variis infirmis,] cui per intercessionem Sancti reddita fuit a Deo facultas videndi; uti & alia, quæ morti proxima cum esset, sanitatem recepit. In ultimo denique spatio, illi contrario, repræsentatur, quomodo intercedente Sancto infantula moribunda restituta sit matri suæ sana. Anni porro, quibus hæc miracula contigere, fuerunt MCCVII, MCCXVIII, MCCCXXI: & ubicumque B. Leo exprimitur, aureola caput ambit.

[21] Legenti dicta præsenti capite nullum esse dubium potest, quin picturæ, de quibus modo, prototypæ fuerint illarum, quas ego vidi, supra descriptas, quamvis enim non modicam ætatem illæ præferant, [Ex picturis probabile fit B. Leonem fuisse Episcopum,] ad annum tamen MCCCXXI, ad quem suas refert Flamma, pertingere nequaquam poterunt: sed satis ad institutum nostrum est, quod prototypon tam pridem extitisse sciamus, ac ejus similitudo ad nostra usque tempora per ectypon transmissa sit. Hinc enim, considerato B. Leonis habitu, suspicari non incongrue licet, ipsum episcopali dignitate ornatum fuisse; constat certe, talem de ipso tribus & dimidio abhinc seculis opinionem vulgo invaluisse, obtenturam, ut puto, etiam modo apud non nimis contentiosos rerum æstimatores fidem in re ceteroquin obscurissima. Obtinuit profecto illam initio superioris seculi apud elegantissimum stylo atque Eminentissimum dignitate Petrum Bembum, qui Romæ Leoni Papæ X diu ab epistolis, a Paulo deinde Papa III Cardinalis creatus, habuit in suo museo, uti Flamma testatur, imaginem grandem B. Leonis, similem illi, quæ supra descripta est, nisi quod præterea hic appicta sit mitra episcopalis, & supra mensulam adstet pileus niger cum Cruce sibi imposita, qualem gestare solent Papassi, vulgo dicti, seu Plebani Græci.

[22] Quod autem in Martyrum numerum referre B. Leonem Flamma velit eo præcipue fundamento, [non item fuisse Martyrem,] quod pingatur cum chlamyde longa, ab humero dextero ad usque terram aperta; non tam facile eruditis omnibus probabitur. Neque putem, Illustriss. Archiepiscopum Philadelphiæ istiusmodi habitum, simpliciter Martyribus ab Ecclesia tributum, intelligi voluisse. Si quos tali cum chlamyde depictos viderit Martyres, eosdem & milites fuisse credidero, nec tam ratione martyrii quam ob gloriam militarem sic indutos. Est antiqua penes nos imago S. Sebastiani, militia quamquam & martyrio, clarissimi, cum talis formæ pallio repræsentati. Id ipsum in tapetibus non admodum antiquis circa milites observare licet. [sed potius fuisse militem.] Idem Romæ atque Ravennæ in vetustis mosaicis circa vestitum Heroum Christianorum, idem in statuis Imperatorum etiam gentilium videre est. Plura quoque ejusmodi notari poterunt in Ephemeride nostra Moschorum figurata ante tom. 1 Maii. Rectius igitur dici posse videtur, tali amictu indutum a pictoribus olim B. Leonem, quod, teste Flamma, sub Dominico Michaële Duce, classis Venetæ Architalasso, laborantibus in Terra sancta Christianis opem laturo, solverit in Orientem, Palæstinamque adierit seu pugnandi seu pugnantes animandi sanctave illa loca visendi causa: militiæ certe aliqua ipse pars gloriosæ fuit, ut non immerito militari habitu donetur.

[23] Vult præterea Flamma, Leonem patruum aut avunculum Ducis Michaëlis, [Creditur ab episcopatu Muthones in servitutem abstractus a Græcis,] ab eoque in reditu expugnata Muthone, Episcopum loco illi præfectum fuisse, inde postea ab Emmanuele Comneno Græcorum Imp. abductum cum aliis Latinis in servitutem, fuga tandem elapsum ac patriæ suæ redditum, reliquam vitam transegisse ignotum in monasterio S. Laurentii Religionis Benedictinæ, instar Conversi, serviendo Monachis, qui ibidem Monialibus erant a confessionibus & in ecclesia celebrabant sacrificia Missarum. [& iis elapsus abdidisse se Venetiis in monasterium S. Laurentii,] Sed hæc auctoris istius fide credi potius velim, quam mea, pleraque conjecturas existimantis. Splendorem familiæ B. Leonis ejusque nobilitatem satis antiquam vel solum nomen Bembi testatam facit, ut ne ad sanctos Hermetes gentilesque Scipiones referatur. Episcopum fuisse, indicia nonnulla supra videntur persuadere posse; fuisse vero Muthones, erui dicitur ex arbore genealogica familiæ Bembæ, nescio quam antiqua vel ubi nata. Sed accipe paucis reliqua de morte ipsius, eadem tamen fide, qua supradicta, quamque meretur auctor modernus, ac magis verbosus quam circumspectus, in re tam antiqua, nullam allegans alterius auctoritatem.

[24] [ubi sancte mortuus est] Postquam encomiastice narravit exercitia virtutum, quibus se in sancto illo monasterio occupaverat in vita ignotus Leo; Visum est, inquit, bonitati divinæ evocare ipsum ad cælum. Nocte igitur quadam intempesta post datum ære campano signum ad preces Matutinas, dum ipse genibus nixus, manibusque junctis & ad cælum porrectis orat, sanctam animam Creatori suo reddidit, campanisque mox per se ipsis Ave Maria sonantibus, discurrerunt per domum Moniales famulique monasterii, [sonantibus sponte sua campanis.] visuri, quinam tempore tam alieno pulsarent campanas; nemine autem deprehenso, dubitare cœperunt, num forte Sanctus sonuisset: ad ejusque properantes domicilium, quod male materiatum ac ruinosum in horto ipsi pro eremitorio erat, invenerunt mortuum illo, quo dictum est, [In manibus mortui, per solam obedientiam apertis,] situ. Volentes porro famuli auferre cadaver inde, manusque aperire; frustra laborarunt, donec accersita Abbatissa præciperet in virtute sanctæ obedientiæ, manus ut aperiret: idque tum demum fecit miraculose, [reperitur charta cum ejus nomine.] ac inventa est inter illas scriptura, quæ dicebat, Frater Leo; & credibile est additum etiam fuisse, Episcopus.

[25] [Concurrit frequens populus] Ad id miraculi late circum vicinia concurrunt, summaque cum religione corpus, in eodem adhuc loco positum, tangentes atque osculantes, gratias infinitas per ejus merita a Domino obtinuerunt. Quamobrem didita per urbem fama, placuit monialibus non tam propere sepelire corpus, ut satisfieret desiderio devoti populi. Cum vero incessanter confluerent turmæ infirmorum aliorumque in necessitate quapiam constitutorum, advolavit rei fama ad aures quoque Reverendiss. D. Joannis Polani, episcopi Castellani: qui animum induxit eo se personaliter transferre, [& ipse Episcopus] visoque corpore, solemnissimas ei fecit exequias, comitantibus omni Clero civitatis tam regulari quam seculari, & innumerabili populo, excito fama miraculorum, quæ mediantibus illo venerabili corpore ejusque meritis operabatur Deus. [qui solemnes exequias instituit,] Denique post triduum, quo corpus insepultum remanserat, conditum fuit in arca marmorea, relictumque supra terram in cryptæ porticu ecclesiæ S. Laurentii, [& processum de vita ejus formare incipit,] dum formaretur processus gratiarum atque miraculorum ejus, vitæque in adversis & laboribus transactæ.

[26] [qui intermissus propter bella,] Verumenimvero succedentibus luctuosissimis Reipublicæ temporibus propter bellum Emmanuelis Græcorum Imperatoris, … intepuit devotorum fervor & memoria Sancti omnium in animis obliterata est. Qui tamen mirabilis semper in Sanctis suis Dominus, non sivit, diu inglorium latere tanti meriti virum. Quapropter anno MCCVII sub episcopo Castellano, Reverendiss. D. Philippo Cassolo (imo Marco Nicolai: anno quippe MCLXXXIV obierat Philippus Cassolus, & Marcus successerat rexitque usque ad annum MCCXXV) summo Pontifice Innocentio III; Serenissimo Duce Petro Ziani; & Abbatissa S. Laurentii Reverendiss. Matre Sorore Maria Barbarigo; sacristanæ pluries viderunt circulum stellarum in cælo, [propter miracula succedentia] e quibus progrediebatur talis splendor, qui instar manus arcam S. Leonis hominibus monstrare videretur, ut gemma illa singularis, inter cadavera peccatorum eatenus occulta, inde tolleretur. Postquam Matres illæ sæpius allaborassent, ut arca aperiretur, tandem post multas preces superarunt insidias inimici animarum nostrarum, qui porro occultare cupiebat gloriam Dei, occultando miracula hujus Sancti, jam e memoria hominum oblivione deleta. Apertum igitur fuit sepulcrum præsentibus sacellanis ecclesiarum S. Laurentii, [corporisque incorrupti inventionem] S. Sebastiani & S. Severi, quæ omnes sub jurisdictione Monialium sunt, assistente etiam Vener. Matre Abbatissa, inventumque corpus est Sancti hujus plane integrum, tamquam si pridie illic repositum fuisset; neque caro induruerat aut animæ defectu, aut temporis longinquitate; sed delicata mollisque erat, acsi tum primum anima inde emigrasset, quemadmodum hodiedum quoque perdurat.

[27] Tanta rei novitate excitus iterum populus, tam qui procul, [resumitur: & Leo, sanctus esse declaratur.] quam qui prope aberant, iterum ad preces ac vota applicarunt animum: & bonitas Divina, quæ numquam deest fidelibus suis, hac occasione consolata est multos ad gloriam Servi sui, largiendo iis beneficia, quæ postulabant. Tum vero episcopus Castellanus, resumpto processu primo eique adjunctis novis hisce prodigiis, postquam instituisset ordinarias consultationes, statuit dignum esse Leonem, qui Sanctorum adscriberetur numero, sublatumque ex arca sua cum longis cæremoniis ac processione in capsa conspicua supra altare in S. Sebastiani collocavit.

CAPUT V.
Inventio corporis & miracula S. Joannis Plebani.

[Flamma ponit natum Joannem an. 1325, non recte;] Sæpe jam nominatus Flamma, postquam de B. Leone egerat, subjicit continuo nonnulla de B. Joanne Plebano, sed nihilo felicius conjiciens, nihilo fundatius ratiocinans hic, quam supra. Ponit enim natum Joannem anno MCCCXXV, eidemque assignat summum Pontificem sine nomine, & Imperatorem Henricum; cum tamen ab anno MCCCXIII istius nominis nemo imperaverit. Facit deinde presbyterum Joannem & Plebanum, sed mortuum anno MCCCXLVIII, adeo ut necesse sit dicere, annos amplius XXIII natum fuisse numquam, & tamen sacerdotio initiatum, curam animarum habuisse. Quamobrem satius esse duco, simpliciter ignorantiam fateri nostram in rebus istiusmodi, quando nullum omnino suppetit fundamentum conjecturæ fundandæ. Certe antiquiorem de B. Joanne memoriam non invenio, postquam omnia scripta, eo spectantia, ab Illustriss. Domina Abbatissa benigne mihi coram ostensa, perlustravi, quam quæ legitur in libello supplice monasterii S. Laurentii Bonifacio Papæ IX oblato insertoque litteris Apostolicis ejusdem, supra capite 1 relatis. Datæ fuerunt litteræ prædictæ Nonis Octobris Pontificatus Bonifacii anno XI, id est Æræ vulgaris MCD: ante quod tempus non admodum diu videtur corpus inventum fuisse, postquam annos circiter quinquaginta sepultum fuerat, [rectius ponit mortuum an. 1348:] adeoque tempus quidem mortis a Flamma non incongrue refertur ad an. MCCCXLVIII, si reliqua ei convenienter aptata fuissent.

[29] Nihil quidquam distinctius nos docet auctor Relationis, [Alia Relatio male notat] mox subjiciendæ, de Inventione B. Joannis ejusque miraculis, si non & magis indistincta illa sit. Illud certe, quod sub ipsum initium ponitur, nempe inventum miraculose corpus esse anno MDIII sub Abbatissa Domina Joanna Zeno, unum alterumve errorem continet manifestum: vel enim annus ille non convenit isti Abbatissæ, vel si convenit, utrumque perperam ponitur; constat namque ex litteris Bonifacii Papæ IX supra, ante annum MCD corpus illud inventum fuisse, [annum Inventionis 1503,] & quidem indicio suavissimi, qui inde prodibat, odoris. Unde & minus recte ibidem infra narratur, indicio discurrentis supra arcam stellæ Moniales in notitiam corporis venisse: nisi hæc omnia posse salvari putes, si intelligantur de secunda aliqua Inventione, quæ jam dicto anno MDIII sub Abbatissa Joanna, indicio stellæ facta fuerit: potuit enim corpus postquam ab Episcopo Leonardo abscondi jussum fuit, latuisse adusque annum modo dictum, & novo miraculo tunc revelatum fuisse. Non incongruum isthoc ratiocinium; quod & mihi forte persuadebit, ita factum esse, si doctus fuero Dominam Joannam Zeno illo anno MDIII, non autem MCD ut ego rationabiliter judico, monasterio Abbatissam præfuisse. Sed concessa etiam gratis secunda illa inventione, [aliaque habet incongrua,] mox iterum impingere videbitur auctor, ubi mentionem facit corporis indecore tractati abditique ab Episcopo Leonardo, quem docet Ugellus ab an. MCCCXCII ad MCDI diœcesim Castellanam rexisse; adeoque jam tum inventum fuerat.

[30] [quæ ignoscenda auctori feminæ.] Quamobrem ita statuo, indulgendum nonnihil auctori Relationis, tum quod femina & Monialis fuerit, uti ex contextu satis apparet; tum quod ex traditione aliarum & vulgi videatur pleraque narrare; tum etiam quod præcipuus error sine culpa auctoris rejici possit in scriptoris oscitationem, annum MDIII ponentis, ubi MCDIII debuisset, qui parum a vero discrepasset atque satis accurate ex traditione notatus fuisset. Dabo igitur Relationem ipsam, uti inveni appensam in ecclesia S. Sebastiani ad altare S. Laurentii super craticula ustulati, [Relatio ipsa datur.] in cujus altaris stipite corpus B. Joannis integrum, ut supra dicere memini, conservatur. Scripta est in tabella, facile bipedali, membranea, antiqua satis, Italica lingua, sed stylo admodum simplici ut vel inde apparere possit, a femina esse. Ecce titulum præfixum:

[31] [Urna cum corpore B. Joannis, muro affixa,] Hæc est inventio corporis Beati Joannis, olim Plebani S. Joannis Decollati, cum aliquot ejus miraculis. Corpus autem quiescit in hoc altari. Tum sic orditur: Cum venerabilis cujusdam Religiosi corpus portatum esset sepeliendum sub xisto ecclesiæ gloriosi Martyris S. Laurentii, comitantibus multis a clero & congregatione verberantium sese, aliisque personis: aliquot pueri propter hominum turbam, funus circumstantium, conscenderunt arcam quamdam, sub dicto xisto duobus atlantibus sustentatam, corporis videndi causa. Contigit autem pondere supersedentium puerorum ruptis atlantibus arcam delabi impactamque in aliam, illam comminuere, ipsam vero integram atque illæsam permanere. Unde sublata ac portata in monasterium in cœmeterio nostro collocata fuit sub muro arcuato ibique multis annis incognita latuit; [decidit illæsa;] donec anno MDIII sub Abbatissa Domina Joanna Zeno placuit omnipotenti Deo revelare sanctitatem hujus venerandi atque pretiosi corporis sequenti modo.

[32] [supra quam diu post discurrere visa est stella:] Ædituæ fungebantur munere D. soror Orsa Falier & D. Catharina Soranzo; quibus, ad dandum pro precibus Matutinis ære campano signum euntibus, visa est non sine miraculo discurrere supra prædictam arcam stella; idque iterato ac sæpius accidit. Quamobrem existimantes aliquid miraculose hic portendi, adierunt D. Abbatissam narrantesque id quod viderant, instanter postularunt facultatem aperiendi arcam illam; qua ægre tandem obtenta, [unde aperitur, & corpus invenitur integrum,] invenerunt sacrum hoc depositum, integrum, cum capillis, palpebris, dentibus aliisque omnibus membris; erat autem indutum sacerdotali casula, alba & cingulo, unde odor suavissimus spargebatur. Deinde summa cum reverentia extractum ex arca illa fuit, & sub alia, quæ istic ad manum erat, abditum. Quo facto sparsa rei fama est per omnem terram, accurritque visum ingens hominum multitudo, [visiturque a frequenti populo] auferentium sibi ex devotione partem vestis, adeo ut nihil ejus post triduum, quo continuavit concursus, remanserit. Post hæc glorificante per gratiam suam Deo sacrum hoc corpus in dies multis continuisque miraculis, [& miraculis clarescens,] transportatum inde fuit cum solemnissima supplicationis pompa ac pietate in capsa lignea ad sacellum gloriosi Martyris S. Sebastiani.

[33] Abierat interea longo post obitum lapsu temporis in oblivionem, [transfertur ad S. Sebastiani.] latebatque hujus Sancti nomen, cum ipse per visionem sese stitit venerandæ cuidam hujus monasterii Dominæ, cui nomen Soror Nicoletta Gradenigo, dixitque: Abi ad D. Abbatissam illique dic, [Revelat nomen suum.] Joanni mihi nomen esse. Paruit illa, ac primo mane visionem suam retulit non modo Abbatissæ, sed reliquis etiam monialibus; quæ diligenter investigantes atque interrogantes personas ætate grandiores; quisnam foret sacerdos ille, istic loci olim sepultus; didicere tandem, esse Plebanum S. Joannis Decollati, & ipsum nomine Joannem, virum sanctæ & exemplaris vitæ. Nec aliter credere fas est. Jamque multo tempore devote hocce loco sepultus fuerit, quando Deus gloriam suam in ipso manifestam fieri ipsumque exaltare & magnificare voluit.

[34] Quinquaginta amplius annis tenuerat concursus populi, [Visitur ab Episcopo corpus] miraculorum fama excitati, ad sacrum corpus, decenti cum honore conservatum: cum die quodam Episcopus Venetiarum, tum temporis D. Leonardus, & ipse visurus sacrum depositum venire voluit, sed cum intentione ac dispositione minus recta: nam ubi accesserat, satis indigne atque irreverenter sacrum corpus tractans, [jubeturque sine honore abscondi:] jussit ipsum inde auferri locoque minus conveniente reponi, imponendo præceptum Abbatissæ aliisque Dominabus sub pœna excommunicationis, ut ne deinceps corpus illud cuiquam monstrarent, de eoque perpetuo silerent. Verum postquam inde abiit, tantus ipsum divino judicio incessit in altero brachio dolor, [ab eodem, divinitus punito,] ut prope a morte se abesse crederet: cognitoque errore suo & exigua erga Sanctum hoc corpus devotione, ob quæ id sibi infortunii accidisse suspicabatur; gradum vertit, corpusque jubet pristinum in locum magna cum reverentia reportari. [restituitur loco suo.] Impetravit insuper a Bonifacio Papa IX tum temporis Ecclesiæ præsidente, ut (quemadmodum ex bulla Sanctitatis suæ, in hoc monasterio conservata, constat) liceret præd. corpus spectandum exponere, Missam supra celebrare, utque sanctum & amicum Dei venerari: & talem vere esse, æstimare licet ex miraculis, quæ indies manifeste videntur & nonnulla in signum sanctitatis ejus hic recensebuntur.

[35] Ac primo quidem juvenis 18 annos natus, a spiritu maligno oppressus, accessit visitaturus beatum hoc corpus. Nec mora intercessit ulla, cum per merita Sancti sanatus fuit. [Ad sacrum corpus liberatur dæmoniacus,] Mulier quædam ex familia Barbafella, toto corpore siderata, baculis axillaribus subnixa venit ad sacrum hoc corpus, ubi expletis devote orationibus suis perfectam consecuta sanitatem domum rediit, relictis in ecclesia baculis. [sanantur duo siderati,] Filiorum D. Lucæ Donati aliquis, nomine Franciscus, pedem habens sideratum ac prorsus inutilem humanis usibus, distensus supra sacrum corpus illico integritatem membrorum adeptus est. [membrorum usus restituitur,] Filiola magistri Guidonis Coltrer toto corpore infirma ac debilis adeo, ut nullo uti membro valeret, postquam corpori jam dicto imposita fuit, incolumis abscessit. Mulier quædam exigua cum reverentia & fide tangens sacrum corpus, [punita ob irreverentiam convalescit,] continuo correpta fuit humerum brachiumque vehementi dolore: agnoscens vero peccatum suum, factique pœnitens sine mora comperit dolorem omnem evanuisse. [abscessus periculosus subito evanescit.] D. Soror Lucretia Michiel, quæ etiamnum superstes, Priorissæ munus in hoc monasterio cum dignitate obit, in altera manu sua ingentem cum dolore patiebatur abscessum, isque die quodam a medico incidendus erat non sine periculo perdendæ manus: cum pridie sub vesperam recurrit ad huncce medicum spiritualem S. Joannem, cum magna devotione ejus opem implorans. Ecce autem sequenti diluculo manum suam reperit, acsi nullo umquam tempore abscessus ei innatus fuisset.

[36] [Sensibus destitutus] D. Marcum Bondumier, cum esset in Tana, ægritudo quædam invasit cum omnium sensuum privatione: priusquam vero Venetiis discederet, quædam ipsius soror, hujus monasterii Religiosa, dederat abeunti cingulum, quod tetigerat sacrum corpus, ut illud devote portaret. Et vero quoties dicti cinguli recordabatur, illo se signabat cum aliquanta mali levatione, donec Venetias appulsus, [portatur ad corpus, & gradiens redit.] deferendum se in corbe (movere enim se ipse non poterat) ad S. Joannis corpus curavit, cui se cum lacrymis devote commendans, quod desiderabat obtinuit, rediitque pedibus suis gradiens in præsentia multorum hominum fide dignorum. [Curantur manus inhabilis,] Mulier quædam Perina Massara nomine in hoc nostro monasterio, usum alterius manus omnino perdiderat; desperantibusque salutem recuperandam medicis, visitavit devote corpus S. Joannis, ibique se signans perfectam sanitatem manus recepit. [dolor capitis,] Filiolus quidam Domini Triadan Gritti infirmitate quadam capitis nonnumquam ad delirium adducebatur; cui femina quædam domus suæ dixit, Commenda te B. Joanni in S. Laurentii; quod & fecit, curans insuper attactu corporis ejus sacrandum pileolum, quem capiti suo imposuit, [luxatum crus,] & sanus evasit. Uxor D. Aloysii de Pesaro cadendo luxaverat sibi crus malumque adeo creverat ut moveri amplius a se non posset: confugiens autem ad opem B. Joannis, effugavit malum ibique baculos axillares sana reliquit. [muta lingua,] Quidam D. Pauli Coltrer filiolus, a nativitate sua mutus, ad beati Viri corpus apportatus, somno correptus fuit, ex quo deinde excitatus, incepit clare & distincte loqui. [filia siderata,] Filia quædam D. Joannis Pollani, toto corpore siderata, supra B. Joannis corpus extensa fuit cum sanitatis pristinæ recuperatione. Similiter plurimi pueri, diversis morbis oppressi, sacro hoc corpore signati fuerunt & sanati. [sciatica & alia mala.] Recenter autem uxor D. Joannis de Mantua medici, altero crure sciatica laborans, ubi ad sacrum hoc corpus accessit, sanitatem consecuta est. Denique alia plurima miracula quotidie videntur, intercessione hujus Servi Dei patrata, quæ brevitatis causa silentio prætereo.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


August II: 10. August




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 9. August

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 9. August

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.