Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung November III           Band November III           Anhang November III

7. November


NOVEMBRIS DIES SEPTIMUS

SANCTI QUI VII IDUS NOVEMBRES COLUNTUR

S. Amarandus martyr Viancii apud Albigenses.
S. Hieron martyr Melitinae in Armenia.
SS. Socii martyres Melitinae in Armenia.
S. Achillas episcopus Alexandriae in Aegypto.
S. Castus martyr cultus Beneventi.
S. Restitutus episcopus Tricastinus.
S. Prosdocimus episcopus Patavinus.
S. Romanus confessor cultus Cenomannis.
S. Leopardus episcopus Auximanus.
S. Rufus episcopus Mettensis.
S. Baudinus seu Baldus episcopus Turonensis.
S. Florentius episcopus Argentoratensis.
S. Cungarus seu Docunus abbas in Anglia.
S. Agomarus episcopus Silvanectensis.
S. Gebetrudis abbatissa Habendensis.
S. Willibrordus episcopus Traiectensis.
S. Blevilegnetus episcopus Venetensis.
S. Lazarus monachus in monte Galesio.
S. Ernestus abbas Zwifaltensis.
B. Lucia de Septifonte virgo Ord. Camaldulensis.
S. Engelbertus archiepiscopus Coloniensis.
B. Petrus Cambiano de Ruffia Ord. Praedicatorum.
B. Bernardinus a Fossa Ord. Fratrum Minorum.
B. Antonius Baldinucci Societatis Iesu.

PRAETERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI

Adrianus, de quo rursum in codicibus hieronymianis, iam heri cum Donato et ceteris nuntiatus est.
Alexander Thessalonicensis gladio animadversus perhibetur in menaeis [Synax. Eccl. CP., p. 203.] . In synaxariis plerisque eius historia breviter narratur die 9 novembris [Ibid., p. 208.] , ad quem de eo agemus, si modo acta praesto erunt.
Amandinum confessorem Arvernum vel certe in Arverna civitate olim cultum ad hunc diem nuntiant martyrologia illius dioecesis etiam antiquissima [Vid. S.-M. Mosnier, Les saints d'Auvergne, t. II (Paris, s. a. [1900]), p. 589; cf. H. Quentin, Les martyrologes historiques du moyen âge (Paris, 1908), p. 230. Alicubi inscriptus est ad d. 7 februarii; cf. Act. SS., Febr. t. II, p. 4.] ; in breviariis autem manu scriptis officium illius celebrandum indicatur, sed absque lectionibus propriis [Cf. Mosnier, l. c.] . De ipsius reliquiis meminit libellus De ecclesiis et altaribus quae in Claromonte consistunt, qui saec. X non est recentior [Servatus enim est in codice illius aetatis Claromontensi 83. A. 8, al. 147, fol. 149v – 150v.] : In ecclesia Sancti Saturnini … ibi sanctus Amandinus et sanctus Sidonius quiescunt [Labbe, Nova bibl. mss., t. II, p. 720; Savaron, Les origines de la ville de Clairmont (Paris, 1662), p. 357.] ; quae ecclesia postea dicta est Sancti Amandini [Cf. Savaron, l. c.] . Ab ipso etiam nomen traxit vicus Arverniae Saint-Amandin (dép. Cantal, arr. Murat, cant. Marcenat). De historia sancti nihil memoriae traditum accepimus; quo factum est ut alii Amandinum Sidonii Apollinaris discipulum dicerent, non aliam ob causam nisi quod in eadem cum eo ecclesia sepultus esset [Cf. Martyrologium Parisiense (1727), p. 344.] ; alii multo antea vixisse atque S. Austremonii discipulum fuisse inani coniectura affirmarent [Cf. Mosnier, l. c.] . Qua scientia meliorem esse ignorantiam nostram censemus.
Antonii, Melasippi et Cassinae, martyrum Ancyranorum sub Iuliano, quorum latent acta prolixiora, synaxarium iam edidimus [Synax. Eccl. CP., p. 201 – 202.] , nec quicquam amplius habemus quod notatu dignum sit.
S. Arnulfum sive Rufum, Lugdunensem episcopum anno 1074, ad hunc diem recenset Ghinius, in Sanctorum canonicorum natalibus. In qua annuntiatione tot sunt errores quot verba, ut videre est apud Pennotum, Sacri ordinis clericorum canonicorum historia, lib. II, cap. 2, § IV, et cap. 56, § I (ed. 2a, Coloniae, 1645, pp. 243 et 495).
Asclepiadorum, Perusinae civitatis patricium et deinde episcopum, ad hunc diem solus martyrologorum signavit Flaminius Cornelius in suo Hagiologio italico, ob eam solum rationem quod diem illius emortualem nusquam memoratum reppererit et dies praesens consecratus sit recolendo martyrio S. Herculani primi Perusini episcopi. Secundum Ughellium [Italia sacra, t. I, p. 1157. Inde desumptae sunt quae in Hagiologio italico de sancto nostro dicta sunt.] floruit anno 700, cuius vitam praeclaraque gesta invidiosa voravit vetustas. Illud constat, a Theodorico Metensi episcopo anno 971 illius corpus fuisse translatum.” At Sigebertus Gemblacensis, ex cuius Chronico illa translatio nota est, ait quidem a Deoderico Mettensium episcopo cum multis aliis sanctorum corporibus ex Italia in Galliam allatum esse a Perusio Asclepiotatum martyrem [Chronic. ad. an. 970 (MG., Scr. t. VI, p. 351).] , sed martyrem illum praedicat neque usquam indicat eum episcopum Perusinum fuisse. Idem alio loco [Vita Deoderici Mettensis episcopi, c. 16 (MG., Scr. t. IV, p. 474).] memorat corpus martyris egregii Asclepiotati apud Perusium fuisse a Theodorico inventum et inde ablatum; sed neque hic illum episcopum fuisse indicat et: Diem natalis eius, ait, ab incolis 9. Kal. Novembris didicimus. Nam gesta eius minime ab episcopo de Sisa [Assisii?] , ad quem locus pertinebat, quivimus extorquere. Plura de hoc Asclepiadoro novisse non licuit.
Athenodorus, frater S. Gregorii thaumaturgi, fastis Graecorum hodie inscriptus est. De eo iam dixit Iohannes Bollandus ad diem 9 februarii.
Auctus, Taurion et Thessalonica veluti martyres Amphipoli in Macedonia a Graecis hodie laudantur, eorumque synaxarium edidimus [Synax. Eccl. CP., p. 202 – 203.] . Acta vero, unde excerptum est, nondum contigit reperire. Miror hosce martyres inter Thessalonicenses a Tafelio [De Thessalonica eiusque agro (Berolini, 1839), p. 154.] haberi.
Balsama seu Balsamus. Vid. Donatus.
Cassina. Vid. Antonius.
Castor. Vid. Sinfronius.
Colmanus. Vid. Hiberni.
Donatus, Paulus, Prima seu Primus, Balsama seu Balsamus, Iulia, Ianuarius, Adrianus, qui vel Africae vel Nicomediae hodie in hieronymianis codicibus tribuuntur, iam heri turmatim occurrerunt, plerique aliunde etiam illuc translati.
Eleozimus (al. Leontius), Nectarius (al. Nestarius, Nestorius) et Leopardus (al. Leonardus) ut martyres hodie ab Utriculensibus coluntur [Ferrarius, Catalogus generalis sanctorum (Venetiis, 1625), p. 435 – 36.] . Eleozimus quidam in Actis S. Medici huius martyris corpus sepelisse traditur [Act. SS., Iun. t. V, p. 9.] ; Nectarium et Leopardum Eleozimi fratres fuisse simulque cum eo sub iudice Terentiano mortem pro Christo subiisse narrat Iacobillus [Vite de santi e beati dell' Umbria, t. III (Foligno, 1661), p. 17.] . Quonam ex fonte haec hauserit ignoro; nam in breviario antiquo Utriculensi, videlicet anni 1515, nihil praeter S. Medici Acta legisse videtur. Mense maio anni 1316 trium sanctorum corpora simul cum SS. Fulgentio et Corona translata sunt in ecclesiam Sancti Victoris [Iacobilli, t. c., p. 17, ex processu translationis.] ; quae die 3 octobris 1728 e sacello Sancti Fulgentii ad sacellum SS. Rosarii delata sunt [Ita p. 49, in libello de sanctis Utriculensibus ex Iacobillo praecipue excerpto et anno 1825 iterum impresso; cuius nonnisi mutilum et prima pagina carens exemplar invenire contigit.] . Haec sunt quae de his sanctis colligere potuimus, nec quicquam quod adderetur a nobis interrogata Curia Narniensis in tabulario suo reperiri respondit.
Eusebii Nicomediensis, qui etiam heri in codicibus hieronymianis occurrebat, dies natalis est VI idus novembris, teste breviario syriaco.
Eustasius, Pobisus et Marius, si tamen nomina incorrupte tradita sunt, cum aliis, de quibus sub Donato diximus, Nicomediae passi leguntur in codicibus hieronymianis, sed immerito, ut videtur. Quantum enim ex breviario syriaco colligi potest, solus Eusebius, de quo cras, hisce diebus Nicomediensis habendus est. Quid hodierno Eustasio cum eo de quo Bollandus noster ad diem 22 ianuarii [Act. SS., Ian., t. II, p. 350.] , non liquet.
Hiberni sancti ad hunc diem in martyrologiis Gormani et Dungallensi signati non sunt amplius tres, Fintanus [Dungall.: Fionntain.] , Colman (peregrinus, de Inis mo Cholmoic) [Voces uncis inclusae additae sunt a scholiaste Gormani et in textum martyrologii Dungallensis transierunt.] et Sodalach (anachoreta). De quibus, praeter hanc mentionem, nulla documenta reperire potui. Nam Fintenum quemdam legens Iohannes Colgan a S. Columba sanatum [Trias thaumaturga, p. 357 (Vit. S. Columbae, c. 31).] , post relatam sententiam eorum qui putarent hunc eundem esse atque Finanum filium Aidi, qui colitur die 4 octobris: “Verum, ait, quia Fintenus seu, quod idem est, Fintanus, et Finanus sunt plane diversa nomina, et nulla efficax ratio convincat unum loco alterius hic per mendum poni, potius inducor ut censeam ipsum esse aliquem ex quattuor SS. Fintanis de quibus ad 19 septemb., 1 octob., 7 et 9 novemb. agunt nostri martyrologi, locum, genus aut tempus non designantes [Ibid., p. 384, annot. 27, 28.] .” Itaque neque Colganus, nec post eum alius quisquam, quem sciam, quidvis repperit unde Fintani hi quattuor vel ab aliis homonymis vel inter se distinguerentur. — De Colmano vero illud dumtaxat notandum venit, ipsum iterum signatum esse in martyrologio Dungallensi ad diem 14 novembris; ubi et indicatur locus ex eo Inis-Mocholmog appellatus [Notum est Mocholmog et Colman esse nomina prorsus synonyma, postposito scilicet in priore suffixo og seu oc et praefixa particula Mo, utroque affectum venerationis vel dilectionis significante. Cf. Colgan, Act. SS. Hiberniae, p. 155, annot. 3.] , qui locus situs est in Hui-Fenechlais (seu Enechlais), in orientali [Cf. W.Reeves, annot. ad Mart. Dung., l. c.] parte Lageniae; qui nunc vocatur Inch, in communibus finibus comitatuum Wicklow et Wexford, ad meridiem oppidi Arcklow [Cf. J. Shearman, Loca Patriciana, pp. 169, 258.] . — De Sodalach anachoreta nihil uspiam dictum repperi.
Fibitius episcopus Treverensis ad hunc diem inscriptus legitur in codice Hagenoyensi Usuardi. De eo actum est supra ad diem 5, p. 62 – 64.
Fintanus. Vid. Hiberni.
Gaudius, in nonnullis codicibus hieronymianis, procul dubio mendum est, cuius loco scribendum Claudius. Vid. Sinfronius.
Guisberto, priori monasterii Bebenhusani, Ord. Cisterciensis, in regno Wirtembergico, nomen beati tribuunt Bucelinus (Menologium benedictinum) et Ch. Henriquez (Menologium cistertiense) eiusque virtutes et miracula certatim praeconio efferunt; sed de populari cultu qualicumque prorsus tacent. Exspectandum igitur, donec aliquid huiusmodi probabile emergat.
Henrici, Ordinis Praedicatorum, qui probabiliter S. Hyacinthi, Poloniae apostoli († 1257) socius fuit, piissimam in conventu Vratislaviae mortem Gerardus de Fracheto enarrat [Vitae FF. Ordinis Praedicatorum, ed Reichert (1896), p. 268 – 69. Cf. L. Alberti, De viris illustribus Ord. Praed., lib. V, f. 223v – 24.] ; immo beati titulo eum condecorat Frid. Steill O. P. [Ephemerides dominicano-sacrae, t. II (Dillingen, 1691), Geistlichen Lustgartens des H. Prediger-Ordens, Elffter Monath, November, p. 69 – 70.] . Sed qua ratione ad hoc fastigium illum evexerit, nos latet.
Herculani episcopi Perusini et martyris festum hodie a martyrologis, velut Floro, Adone, Usuardo aliisque indicitur. Et hunc quidem censent Perusini Herculanum I esse, cum Herculanum II episcopum quoque et martyrem, colant die 8 martii [Officia propria sanctorum a clero civitatis et dioecesis Perusinae recitanda (Romae, 1839), pp. 167, 320; Act. SS., Mart. t. I, pp. 47 – 48.] . Verum, invitis plerisque rerum umbricarum scriptoribus [Argumenta pro duobus Herculanis collecta reperies apud Bracceschi, Discorsi per dimostrare l'esistenza di due santi Ercolani vescovi di Perugia, Camerino, 1586; C. Alexius, Elogia civium Perusinorum, centuria prima, Fulginiae, 1635; F. Ciatti, Delle memorie di Perugia, Perugia, 1638; cf. Ughelli, Italia sacra, t. I, p. 1157; C. Crispolti, Perugia Augusta, Perugia, 1648, et alios.] , unum solum Herculanum agnoscendum esse validis argumentis comprobavit C. Ianningus noster [Act. SS., t. I, tractat. praelimin., p. 33 – 38.] , nec quae sapienter statuit a nobis iteranda sunt. Lectorem monitum velim post Ianningum nova S. Herculani Acta et miracula edita esse [BHL. 3824.] , in quibus tamen nihil occurrit quo eius sententia oppugnari possit. Prodierunt etiam Ann. Christ. MDCCCLXXXI in Herculanum et Constantium episcopos martyres hymni Leonis XIII p. m. testes animi obsequiique sui (Romae, typ. de Propaganda Fide).
Hilarius episcopus Patavinus infra cum Leolino recensetur.
Hunegundis abbatissae Hummolariensis elevationem hodie commemorant recentia martyrologia benedictina. Haec est celebrior illa translatio, quae die 7 novembris anni 946 facta est. Cf. Act. SS. ad d. 25 aug., t. V, p. 223 sqq.; Mabillon, Acta, saec. V, p. 213 sqq. Elevationis sive translationis historiam narratam videsis ibid., Act. SS., p. 232 – 34; Mabillon, p. 214 – 18.
Ianuarius. Vid. Donatus.
Iordani “de Italia.”, ex ordine FF. Minorum, qui idem est atque Iordanus a Iano (Giano), vico in valle Spoletana sito, quique notissimus franciscanae chronicae auctor [Ed. inter Analecta Franciscana, t. I, p. 1 – 19.] medio saeculo XIII floruit, memoriam agit Catalogus sanctorum fratrum minorum, circa annum 1335 conscriptus [Ed. a Leonardo Lemmens, 1903, p. 38.] ; sed nusquam publicae eius venerationis occurrit vestigium.
Iulia. Vid. Donatus.
Leolini et Hilarii episcoporum Patavinorum memoria diei 7 novembris, qui S. Prosdocimo sacer est, quoniam ignotus est dies migrationis, a nonnullis assignatur; a nostris vero 29 iunii.
Leonardus Utriculensis a Iacobillo dicitur [Vite de santi e beati dell' Umbria, t. III, p. 16.] , qui a ceteris Leopardus, socius S. Eleozimi.
Leontius pro Eleozimo, de quo supra, legitur in nonnullis codicibus Narniensibus et Utriculanis, teste Iacobillo [Ibid., p. 18.] .
Lucianus episcopus apud Leontinos infra cum Rhodippo recensetur.
Marius seu Maris, nullo iure, cum Eustasio, de quo supra, et aliis martyr Nicomediensis in hieronymianis exhibetur.
Melasippus. Vid. Antonius.
Memmas martyr manu recentiore ascriptus est in codice Adoniano Vaticano Reg. 511. Nihil de eo in veteribus tabulis reperiri recte notat Georgius, qui addit: “Forte est Mamas martyr aut Mennas martyr, de quo die XI novembris [Martyrologium Adonis, p. 567.] .” Quae coniectura penes Georgium esto.
Nectarius seu Nestarius, Nestorius, martyr Utriculensis dicitur cum Eleozimo passus.
Nicostratus. Vid. Sinfronius.
Optatus velut martyr Nicomediensis in hieronymianis recensetur, non recte, cum Nicomediensis in hodierno laterculo unus esse videatur Eusebius, de quo supra. Optati igitur solum nomen habemus.
Paulus. Vid. Donatus.
Pobisus (al. Probisus) cum Eustasio, de quo supra, inter Nicomedienses habetur; quod nulla ratione comprobari potest.
Prima seu Primus. Vid. Donatus.
Rhodippum et Lucianum, episcopos Leontinos in Sicilia, e tabulario et monumentis ecclesiae Leontinae hoc die annuntiat Ferrarius [Catalogus generalis sanctorum, p. 435.] . Horum acta, quantum fieri potuit, iam illustrarunt nostri diebus 3 ianuarii et 2 februarii.
Rogatus seu Rogatianus cum aliis martyribus, de quibus iam diximus, in Africa vel etiam Nicomediae in hieronymianis passus legitur. Nihil praeter nomen de eo traditum est.
B. Salomeam regis Halciorum uxorem et post mariti obitum Cracoviense S. Clarae monasterium ingressam solus hodie commemorat Ferrarius in Catalogo generali, mendosa fortasse transcriptione in errorem lapsus; nam in toto ordine seraphico festum illius celebratur die 17 novembris, quo ad Dominum migravit.
Translationem Sanguinis Domini in monasterium Augiense hoc die, quo ipsa translatio contigerat, quotannis recolebant monachi Augienses. Cf. supra ad d. 6, p. 130 DE.
Sinfronius seu Simforianus, Nicostratus, Gaudius (immo Claudius) et Castor postridie proprio loco nuntiantur, eorumque Acta dabimus sub nomine Quattuor Coronatorum.
Sodolach anachoreta. Vid. Hiberni.
Taurion. Vid. Auctus.
Thessalonica. Vid. Auctus.
B. Veronicam quandam Ordinis Praedicatorum virginem Bergomo oriundam hoc die celebrat Frid. Steill O. P. [Ephemerides dominicanosacrae, l. c., p. 70 – 71.] , vestigiis inhaerens P. Iohannis a Sancta Maria O. P., qui docet illam vitam religiosam Mediolani in coenobio Sanctae Marthae egisse eiusque Acta octo libris esse exarata a Petro (lege Isidoro) Isolano O. P. [Jan de Sainte Marie, Les Vies et actions mémorables des saintes et bienheureuses tant du premier que du tiers ordre de S. Dominique, t. II (Paris, 1635), p. 668.] . Addit insuper Steill ille Veronicam a Leone X propter crebra eius miracula fuisse “selig gesprochen und beatificirt”, id est eius cultum anno 1517 a praedicto summo pontifice permissum. Sed haec omnia, praeter originis locum, apprime conveniunt B. Veronicae de Binasco († 1497), moniali professae sub regula S. Augustini, de qua olim actum est ad diem eius emortualem, 13 ianuarii [Act. SS., Ian. t. I, p. 887 – 929.] . Unde pronum est concludere ab allatis auctoribus, similitudine nominum fortasse deceptis, Bergomensem Veronicam diversam a Binascensi perperam esse excogitatam. Cuinam autem religioso instituto sese aggregaverit, olim dubitatum est; sed moniales Ordinis S. Augustini cum coenobium Sanctae Marthae hac tempestate incolerent, quod documento coaevo constat [S. Latuada, Descrizione di Milano, t. III (Milano, 1737), p. 143 – 44.] , iure eam sibi vindicare videntur eiusque festum die 28 ianuarii celebrant. Porro anno 1749 nomen eius a Benedicto XIV Martyrologio romano inscriptum est.
Victor, qui in hieronymianis codicibus nonnullis inter nomina Sinfronii et sociorum irrepsit, plane ignotus est.

DE SANCTO AMARANDO MARTYRE VIANCII APUD ALBIGENSES

TEMPORE INCERTO

[Commentarius]

Amarandus martyr Viancii apud Albigenses (S.)

AUCTORE H. D.

[1] [S. Amarandus apud Albigenses,] Viancium [Vieux, département du Tarn, arrondissement de Gaillac, canton de Castelnau de Montmirail.] locus est sex leucis a civitate Albigensi ad occidentem distans [E. A. Rossignol, Monographies communales du département du Tarn, t. III (Toulouse, 1865), p. 320 – 35.] , ubi celebre quondam erat monasterium SS. Eugenio, Amarando aliisque sanctis dicatum, ut habemus cum ex aliis monumentis, tum ex diplomate anni 924: illa casa Dei sancti Eugenii, sancti Amarandi, sanctae Carisimae et centa sanctorum [Cf. A.Longnon, Géographie de la Gaule au VIe siècle (Paris, 1878), p. 521.] ; plerumque tamen solius S. Eugenii [De S. Eugenio lege Act. SS., Iul. t. III, p. 487 – 495.] nomen exprimitur, unde nonnullis visum est a S. Eugenio coenobium conditum fuisse; haud recte, cum traditum sit S. Eugenium in loco ubi S. Amarandus martyr sepultus iacebat, supremum diem obiisse et in eodem loco depositum, ubi deinceps ecclesia et monasterium excitatum est [Devic-Vaissete, Histoire générale de Languedoc, nouv. éd., t. II (Toulouse, 1875), p. 132 – 33.] .

[2] De S. Amarando seu, ut aliis placet, Amarantho, nihil memoriae proditum est praeter ea quae ex Gregorii Turonensis libello In gloria martyrum cc. LVI, [teste Gregorio Turonensi,] LVII mox afferemus. Historiam passionis se legisse testatur Gregorius, quae nunc latet, et ex qua, praeter pauca de sancti gloria postuma, nihil excerpsit. Porro ita loquitur: (LVI). Amarandus autem martyr apud Albigensim urbem, exacto agonis fidelis cursu, sepultus vivit in gloria. Cuius, ut historia passionis declarat, sepulchrum diu vepribus sentibusque contectum latuit, sed, Domino iubente, christianis populis revelatum est, et cripta, in qua quiescebat, patefacta resplenduit. Sed cum, hostilitate inpellente, locus ille ab habitatoribus fuisset evacuatus, a longinquo venientes incolae, honorem beato martyri quasi custodi proprio nitebantur inpendere. Igitur cum cereos frequenter devotio christiana deferret, quadam die contigit, ut quidam prae longinquitate itineris incrementum ignis, quo accenderetur cereus, non exhiberet. Arreptamque silicem ferro verberat, quasi ignem eliciturus. Quod dum ageret, et crebris ictibus lapidem quatiens, nihil foci possit excutere, caelesti lampadae cereus, qui iam beato sepulchro adfixus erat, inluminatur; factumque est, ut, quae humanae non expleverant industriae, peragerentur divini nominis maiestate. Cessante humano studio, caelestia officia ministrantur, luminisque novi fulgore cereus clarificatur accensus. Quod cum populis manifestatum fuisset, incrementum foci ulterius ad accendendum lumen nullus exhibere praesumpsit. Postquam vero locus ille inhabitari ab hominibus assiduae coepit, atque ibi domos, in quibus ignis accenderetur, adessent, hoc miraculum non est ultra praestitum plebi, cum aliis miraculis frequentius inlustretur.

[3] [cum S. Eugenio celebratur.] (LVII). Huic criptae sociatur et ille Honorificianae persecutionis martyr Eugenius, sacerdotalis infulae maximum decus, quem in hac urbe detrusum exilio, vel ipsius vel sociorum eius passio narrat. Hic, cum magnis in saeculo polleret virtutibus et iam victor de tormentis martyrialibus exsilisset, tempus vocationis suae, quo arcessiretur ad gloriam, Domino revelante cognovit. Illud praecipuae, quod populis occulebatur, manifestum noscens, se martyri Amarando socium esse futurum, ad eius sepulchrum dirigitur, prostratusque solo, diutissime orationem fudit ad Dominum. Dehinc, expansis per pavimentum brachiis, spiritum caelo direxit, qui a christianis collectus, in ipsa qua diximus cripta sepulturae mandatus est [MG., Scr. rer. merov., t. I, p. 526 – 28.] .

[4] [Martyrologiorum testimonia] Gregorius a martyrologo quem Ado ad diem 7 novembris sequitur, exscriptus est [Quentin, Les martyrologes historiques (Paris, 1908), p. 315.] , Ado vero ab Usuardo, neque ex alio fonte scaturit Wandalberti, in septimo novembris, versus
Septenas, Amarante, pia de morte sacrasti [Dümmler, Poetae latini aevi Carolini, t. II, p. 598.] . Martyrologium hieronymianum hodie de Amarando silet; postridie autem annuntiat In africa primi, macchari, iusti, Amaranti et aliorum XXVIII (al. XVIII). Quam incerta sint quae ab hieronymiano, maxime sub rubrica in Africa, traduntur, iam saepius diximus et inter eruditos passim convenit; non igitur ex eo solum quod ad turmam africanam pertinere videatur, reapse in Africa passus esse dicendus est Amarantus ille; sed neque ulla ratio suppetit unde colligatur gallicanum illum fuisse, et illum ipsum qui Viancii colebatur. At vero si diversi sunt Amarandus adonianus et hieronymianus, qui fit ut eodem paene loco in calendario concurrant? Rem ita explicandam existimo. E Gregorio Turonensi Amarandum Albigensem inter sanctos et martyres collocandum esse accepit martyrologus, diem vero quo coleretur minime intellexit, neque id ex loci usu liturgico noverat. Quaesivit igitur, qui huiusmodi compilatorum usus est, quonam die Amarandus in kalendariis, puta hieronymianis, inscriptus occurreret, repperitque VI vel potius VII idus novembres Amarantum, cui historiam e Gregorio excerptam appinxit. Diem ergo 7 novembris S. Amarandi Albigensis natalem non esse probabilius est, sed postea, auctoritate martyrologorum inductum [Cf. Quentin. t. c., p. 380 – 81.] , et ab ecclesia Albigensi acceptum [Catal. Lat. Paris., t. III, p. 716.] .

[5] [quomodo intellegenda.] Erunt fortasse qui res aliter componant, et Gregorium Turonensem vel e fonte turbato hausisse vel parum accurate locutum esse existiment, cum Amarandus reapse Africanus dicendus sit, non quidem apud Albigenses passus, sed in sua patria, unde eius reliquiae Viancium translatae sint; hinc corpus martyris minime a S. Eugenio prope locum exsilii repertum sit sed ab ipso ex Africa profugo, allatum, quod et alios episcopos afros e sua sede pulsos egisse fama est. Talis rei interpretatio, quae velut obvia menti occurrit, sed coniecturis magis quam factis nititur, donec argumentis comprobetur, reicienda videtur. Interim, nescio quo iure a Ruinartio [In notis ad Gregorium Turonensem, P. L., t. LXXI, p. 757.] aliisque Amarandus Decii temporibus martyrium consummasse asseveretur [Histoire générale de Languedoc, nouv. éd., t. l, p. 334.] .

[6] [Recentiora cultus monumenta.] Ecclesia Vianciensis, saec. XIV aedificata, quae S. Amarandi, S. Eugenii et aliorum sanctorum corporibus olim gloriabatur, anno 1494, iubente Albigensi episcopo Ludovico ab Ambasia [Sedit an. 1473 – 1502. Hinc operae pretium non est eos refellere qui an. 1404 vel 1464 reliquiarum translationem reponunt.] , sacris pignoribus orbata est, sanctique Amarandi cum ceterorum reliquiae in ecclesiam cathedralem translatae [Rossignol, t. c., p, 332. Antiquam translationis narrationem in archivo municipii Albiensis repperit ediditque Cl. Compayré, Études historiques et documents inédits sur l'Albigeois, le Castrais et l'ancien diocèse de Lavaur (Albi, 1841), p. 89: Translatio de las reliquias de Vieux. L'an de la incarnatio de Nostre Senhor, mial quatre cens nonanta et quatre et lo jorn de la festa de Mossenhor Sanct Miquel, regnant nostre senhor Mossenhor Charles, per la gratia de Dieu, Rey de Fransa, lo reverend payre en Dieu, Mossenhor Loys de Amboysa, per la dicha gratia, evesque d'Alby, fesec translatar et mudar de la gleysa de Vieux en la gleysa cathedrala de Sancta Cecilia d'Alby, las reliquias dels glosioses cors sans: Mossenhor Sant Eugeny, evesque et martyr; Mossenhor Sant Amaran; Mossenhor Sant Vyndemial et Mossenhor Sant Longin martyrs et de Madona sancta Caresma, verges, filha que fouec del Castelvieh; las qualas reliquias lo dich senhor evesque per quatre senhors canorgues de la dicha gleysa fec portar venerablament am sollepna procession generala, ont los senhors cossols de la cieutat d'Alby, am illuminatio de torchas am lo popular honorablement se trobero et assisteyro, et aquela fayta, fec publicar las dichas reliquias en lo sermo general que se fes, aqui meteis per lo religios et famos frayre Olivier Mailhart, observant de l'ordre de Sant Frances; per la quala translation nos done Mossenhor Iesu Christ salvation. Amen.] . Pars tamen exigua Viancii remansisse videtur, unde postea fama rettulit sanctos in pristino loco adhuc quiescere [“Une partie des reliques furent laissées à Vieux, et, comme par le passé, les fidèles accoururent les y vénérer. En 1706, des réparations furent faites au tombeau des saints, “afin que les reliques ne demeurassent pas toujours exposées à la vue, ce qui amène insensiblement le manque de respect et de vénération, et afin de prouver que les sépulcres des saints Amarand et Eugène étaient en cette église, ce que certaines personnes commençaient à nier.” On ouvrit alors, avec l'autorisation de la dame de Carlencas, le mur de la chapelle seigneuriale qui fermait les tombeaux; on y construisit un autel et on y déposa les reliques.” Rossignol, t. c., p. 332 – 33.] . Nunc unum tantum ex ossibus sancti martyris se habere existimant [H. Salabert, Les Saints et les martyrs du diocèse d'Albi (Toulouse, 1892), p. 58. Ab huius scriptoris, a quo etiam habemus opusculum: Les Saints de Vieux (Albi, 1892), tractatione de historia S. Amarandi perpendenda abstinemus, cum rhetoricis magis quam criticis artibus concepta sit. Quae vero de sancti cultu apud Albigenses collegit neglegenda non sunt.] . In cathedrali Albigensi sacellum olim erat S. Amarando cum quattuor aliis patronis dicatum, et in civitatis regione suburbana, ab eodem nuncupata, Eremitae S. Amarandi, ordinis S. Antonii, degebant. Anno 1660 et postea mentio est in publicis instrumentis confraternitatis lanionum sub tutela S. Amarandi [Salabert, t. c., p. 58 – 59, not.] . Exstabat olim Cadalonii (Cadalen, arrondissement de Gaillac) in loco dicto Faget, sacellum S. Amarandi [Rossignol, op. cit., t. I, p. 74.] ; nunc etiam ecclesiae Cadaloniensis patronus secundarius dicitur [Salabert, t. c., p. 59.] .

DE SS. HIERONE ET SOCIIS MARTYRIBUS MELITINAE IN ARMENIA

SUB DIOCLETIANO

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Hieron martyr Melitinae in Armenia (S.)
Socii martyres Melitinae in Armenia (SS.)

AUCTORE P. P.

§ I. Priscae mentiones martyrum Melitinensium.

[1] [Martyres XXXIII a Cyrillo Scythopolitano memoratos] Martyrum triginta trium memoriam saeculo quarto exeunte Melitinae in Armenia viguisse, e Cyrilli Scythopolitani testimonio comperimus. Qui refert S. Euthymium, quem Melitinae anno 377 natum omnes norunt, cum in urbe patria educaretur, persaepe adire solitum esse εἰς τὸ τοῦ ἁγίου Πολυεύκτου μοναστήριον καὶ εἰς τὸ τῶν ἁγίων τριακοντατριῶν μαρτύρων [In Vita S. Euthymii, ap. Montfaucon, Analecta graeca (Lutetiae Parisiorum, 1687), p. 12.] . Orto iam Euthymio coenobium istud conditum fuisse parum prudenter inde concludatur quod ipse Cyrillus, cum paulo superius narraret quantis supplicationibus S. Euthymii parentes filium a Deo impetrassent, eos in Sancti Polyeucti templo per complures dies orabundos constitisse scribit neque sanctorum Triginta Trium martyrum ecclesiam memorat [Ibid., p. 6 – 7.] . Quaelibet enim causa satis esse potuit cur, istorum posthabito patrocinio, in S. Polyeucto pii coniuges spem suam omnem collocarent; neque si secus egerunt, valde miro casu opus erat ut id Cyrillus notare neglegeret. Quamquam plane reprobanda est licentia Metaphrastae qui sua unius auctoritate, Euthymii matrem in martyrio quoque sanctorum Triginta Trium assiduam fuisse voluit [Cotelier, Ecclesiae graecae monumenta, t. II (Lutetiae Parisiorum, 1861), p. 208.] ; quo consilio, ipse noverit. Horum profecto gloria eiusmodi non egebat mendaciunculo.

[2] [forsitan significant martyrologii syriaci] Iam pridem Melitinae muros adeoque angustos minoris Armeniae fines praetergressam esse laudem martyrum Triginta Trium, patet vel eo quod Cyrillus in regione longe dissita scribens non pressius significandum esse duxit quinam isti essent et cuiates. In illa quidem urbe eos pro fide occubuisse communiter ferunt narrationes et elogia quae recentioris aevi libellis tradita habemus: quae in hoc certe fidem merentur, utcumque in ceteris suspecta videtur eorum fides. Iam vero in vetustissimo martyrologio syriaco ubi martyres triginta tres frustra requiras, mense novembri annuntiantur [Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [LXIII].] :

Die vicesimo primo, Melitinae, Plotinus aliique confessores quadraginta novem. Qui utrimque numeros recte et incorrupte scriptos putet, is nostros martyres triginta tres ab istis quinquaginta, iubente mathematica, seiungat. Verum quid est in martyrum historiis ab oscitantia scribarum minus tutum quam numeri, qui sin minus communi consilio mutari postquam in ecclesiarum libris et usu iam invaluerunt, facile tamen possunt in codice quopiam interpolari vel corrumpi? Ut enim exemplo utar maxime perspicuo, quadraginta martyres Sebastenses, quibus numerus celebratissimi nominis instar erat, non semel octo sociis aucti sunt a Gregorio Turonensi, qui tamen illorum historiam se probe doctum volebat, de cultu eorum peregrinos Orientis, si quem fors ei obtulerat, curiose auscultabat [In gloria martyrum, c. 95; ed. Krusch, MG., Scr. rer. merov., t. I, p. 552.] , quin etiam eorum Passionem “Syro quodam interpretante” latine ipse reddiderat [Historia Francorum, lib. X, cap. 24; ed. Arndt, ibid., p. 435. Martyres quoque Lugdunenses numerat Gregorius quadraginta octo (In gloria martyrum, c. 48; Krusch, p. 521). ] .

[3] [obscurius elogium] Sed quorsum, arcessitis ratiunculis, martyrum nostrorum mentionem arte vel casu corruptam alicubi exstitisse conicimus, quam manifesto intuemur? Nempe, ut alia documenta omittamus, quae illos triginta vel triginta unum fuisse referunt [Vid. infra, num. 13.] , synaxarii graeci prostat exemplar perantiquum, in quo, ad diem novembris septimum, sancti de quibus nunc inquirimus, quadraginta quinque numero recensentur [Synax. Eccl. CP., col. 199 – 200, ex optimo codice Hierosolymitano Sanctae Crucis (cf. ibid., p. XI). Quod autem in eodem elogio subiungitur, martyrum XLV sollemnitatem celebrari solitam ad Sancti Iacobi apostoli, suo loco expendetur (infra, num. 14).] . Nemo igitur rem inauditam accidisse dixerit, si martyres iidem in Breviario syriaco ad quinquaginta suppleti sunt. Multo etiam minus nos movet quod eorum antesignanus Plotinus nominatur: quippe qui nullius momenti putemus historias, in quibus princeps martyrum Melitinensium inducitur nomine Hieron, sicut dedita opera explicabimus. Ex altera autem parte Plotinum hunc eiusque socios praetermittunt omnia, quotquot nobis nota sunt, Occidentalium et Orientalium martyrologia, menologia, synaxaria, calendaria. Quo igitur casu hos martyres Melitinenses omnibus ignoratos, eodem prope loco ubi nominanda erat neque nominatur alia Melitinensis caterva notissima, solus memoret elenchus syriacus, non equidem captu facilius duxerim, quam in libello tot erroribus pleno, hoc etiam laterculum aliquo pacto fuisse vitiatum.

[4] Eidem coniecturae favet, quod ad nostros martyres valde probabiliter pertinet aliud testimonium in quo tamen rursus alium numerum legimus. [et Procopii testimonium] Refert enim Procopius Constantinopoli, regnante Iustiniano imperatore, cum aedificando templo Sanctae Irenes locus foderetur, casu repertos esse cineres martyrum non minus quadraginta, quos elogium arculae inscriptum significabat esse milites legionis duodecimae, quae Melitinae quondam stativa habuerat. Audiatur ipse Propius: Ἀλλ᾽ ἐπεὶ τούτου δὴ τοῦ τῆς Εἰρήνης νεὼ ἐπεμνήσθην, καὶ τὸ ἐκείνῃ ξυνενεχθὲν οὔ μοι ἀπὸ τρόπου τῇδε γεγράψεται. Ἐνταῦθα ἔκειτο λείψανα ἐκ παλαιοῦ ἀνδρῶν ἁγίων οὐχ ἦσσον τεσσαράκοντα· οἳ στρατιῶται μὲν Ῥωμαῖοι ἐτύγχανον ὄντες, ἐν λεγεῶνι δὲ δυοκαιδεκάτῳ ἐτάττοντο [Cf. ea quae in libro eodem idem Procopius addit: Ἦν δέ τι χωρίον ἐν τοῖς Ἀρμενίοις τὸ παλαιὸν Μικροῖς καλουμένοις οὐ πολλῷ ἄποθεν ποταμοῦ Εὐφράτου ἐφ᾽ οὗ δὴ λόχος Ῥωμαίων στρατιωτῶν ἵδρυτο. Μελιτηνὴ μὲν τὸ χωρίον, Λεγεὼν δὲ λόχος ἐπωνομάζετο… (De Aedificiis, III, 5; ed. Dindorf, p. 254; cf. V. Chapot, La frontière de l'Euphrate, de Pompée à la conquête arabe, in Bibliothèque des écoles françaises d' Athènes et de Rome, fasc. 99, Paris, 1907, pp. 74, 76, 349).] , ἐν πόλει Μελιτηνῇ τῆς Ἀρμενίας τὸ παλαιὸν ἵδρυτο. Ἡνίκα τοίνυν οἱ λιθοδόμοι διώρυσσον οὗπερ ἐπεμνήσθην ἀρτίως, κιβώτιον εὗρον γράμμασι σημαῖνον ὡς λείψανα ἔχοι τούτων δὴ τῶν ἀνδρῶν. Ὃπερ ἐξήνεγκε λεληθὸς τέως ἐξεπίτηδες Θεός, ἅμα μὲν πιστούμενος ἅπαντας ὡς τὰ βασιλέως ἀσμενέστατα ἐνδέδεκται δῶρα, ἅμα δὲ κτλ [L. c., p. 195 – 96.] .

[5] [satis probabile.] Subdit Procopius ex hisce lipsanis velut divinitus recuperatis oleum erupisse, quod aegrotanti Iustiniano imperatori valetudinem restituit. Quod prodigium, si aliquibus e sanctis ascriptum est quorum memoriae vigeant, profecto miratione non vacat illud in eorum elogio non fuisse consignatum. At veri non multo similius est, martyres inclitos quorum ossa sibi urbs regia vindicarat, postquam eorum cultus casu quopiam deletus opinione miraculi renovatus est, mox iterum obsolevisse: quasi oblivio illis invidia praecipua quadam insidiata sit [Reliquiae sanctorum militum Melitinensium non comparent inter eas, quarum mentiones in monumentis aevi medii perdiligenti studio collegit Riant; fortasse quod labentibus saeculis, haberi coeptae sunt pro cineribus Martyrum Sebastensium (cf. Exuviae sacrae Constantinopolitanae, t. II, Genevae, 1878, p. 228).] . Ineptum tamen foret illos idcirco tantum in coetu martyrum, de quo nunc quaeritur, agnoscere velle, quod illorum memoria alibi non reperiatur et quod ipsi eodem in loco atque nostri passi dicantur. Verum martyres quorum sacra pignora Dei numine effossa refert Procopius, milites fuerunt Romanae legionis; atqui pro militibus Romanis etiam habitos esse sanctos Melitinenses tres et triginta modo patebit. Iam vero qui amborum historias distinguendas esse putet, ita ut in eodem praesidio, hostium incursionibus in primis obnoxio, semel atque iterum prope dimidiata centuria militum romanorum a suis praefectis trucidata esse dicatur, is profecto caveat ne utramque narrationem inter fabulas amandare videatur.

§ II. SS. Martyrum triginta trium Acta quae feruntur.

[6] [Eorum Acta] Longa saecula emetienda sunt antequam nobis occurrit martyrum Melitinensium historia, cuius formae exstant duae. Harum posteriorem, quae inter Metaphrastae opera habetur [P. G., t. CXVI, col. 109 – 120.] , in hac disquisitione praetermittere licet, cum in priore tota nitatur eamque perpolito stilo, depravata sententia plerumque referat [Vid. infr., num. 12.] . Alteram unum, quod sciam, exhibet apographum, codicem dico 349 bibliothecae Divi Marci Venetiarum, in quo, praeter Vitas et Passiones promiscuas, numero 8 legitur μαρτύριιον τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἱέρωνος καὶ τῆς συνοδίας αὐτοῦ [Cf. supra, p. 34 et Anal. Boll., t. XXIV, p. 175 – 79, ubi volumen hoc ab aliquo e nostris accuratissime descriptum est.] . Codex saeculo XI vel XII exaratus est; [ignoto tempore scripta] libelli aetas incerta, auctoritas incertior. Asseverat quidem scriptor narrandi materiam sibi subministratam fuisse alia oratione vetustiore. Ultro id crederem nisi tot fraudatores idem mentiti essent. Sed candide ac sincere dictum sit. Notare tamen expedit, commentarium illum antiquiorem, sive in Armenia sive alibi prodiit, in Cappadocia interpolatum fuisse: [et in Cappadocia rescripta] Cappadocem enim scriptor noster se aperte profitetur. Aliquantulam quoque temporis significationem habet, peroratio miserabilis qua eversae patriae casum illacrimatur [Passio prior, num. 15.] . Scythicus enim vel Cimmericus furor (Σκυθικῆς Κίμμερινῆς παροινίας) a putido rhetore vocari potuerunt Slavorum incursiones, quos saeculo sexto Asiam populatos esse novimus [H. Gelzer, Die Genesis der byzantinischen Themenverfassung, in Abhandlungen der philolog.-histor. Cl. der königl. sächsischen Gesellschaft der Wissenschaften, t. XLI (1899), p. 42 seq.] . Quam calamitatem saevitia et diuturnitate postea superarunt moslemorum grassationes, quae iam dimidiato saeculo septimo Cappadociam lacessere coeperunt [Vid. inter cetera permulta, Nöldeke, Zur Geschichte der Araber im 1. Jahrh. d. H. aus syrischen Quellen, in Zeitschrift der Deutsch. Morgenl. Gesellschaft, t. XXIX (1875), p. 86 et seq.] . Nemini profecto videbitur scriptor Arabes prae oculis habuisse qui de Hyperboreis queritur. Itaque satis probabiliter conieceris martyrum triginta trium historiam rescriptam fuisse in temporis intervallo, [saeculo circiter VI,] non perangusto quidem neque certius definito, quod inter utramque malorum seriem intercessit [Quae de sacrario martyrum Melitinensi ab auctore nimis oscitanter adumbrantur, divinare non sinunt num scripta sint ante incensam urbem a Chosroe rege, an. D. 575 (Evagrius, Ἐκκλησιαστικὴ ἱστορία, l. V, c. 14; ed. Bidez et Parmentier, Londini, 1898, p. 211).] .

[7] [narrant] Iam summatim exponendum est quid haec historia ferat. Nomina locorum quae aliquid habent quaestionis, parumper hoc loco praetermittentur, ne disputationem ingerant importunam, cui congruentior locus in postremo capite patebit. Age vero postquam hagiographus multa questus de pervicacia, qua languescente iam pristina fide, antiquae Passiones rudi stilo conscriptae improbari coeptae sint, novata oratione vetera monumenta genuine se relaturum esse asseveravit (num. 1), narrationem exorditur cuius summa capita eiusmodi sunt. Dum Diocletianus et Maximianus imperatores, cum saevitia plane invisitata christianos persequuntur, ultione caelesti contigit ut eorum copiae a Persarum exercitu bello profligarentur. Imperatores tamen hoc manifesto Dei iudicio nihilo cautiores facti, praefectum quendam Agricolaum nomine in Cappadociam miserunt, [exortam persecutionem,] qui fideles diligenter conquisitos ad fidem negandam cogeret, et si qui pertinaciter resisterent iidemque militiae idonei forent, eos non supplicio plecteret sed legionibus ascriberet (num. 2). Quae mandata cum exsequerentur praefecti apparitores, pervenerunt in vicum quendam, unde omnes incolae viribus atque aetate vigentes tempestive aufugerant. Comprehensi seniores minis ac terrore adacti sunt ut eos proderent qui quaerebantur. Nec potuerunt celare, quod fama iam latissime sparserat, esse in pago vinitorem quendam, [Hieronis] nomine Hieronem, virum portentosi fere roboris; ad cuius agrum satellitum cohortem inviti perducunt. Ingruentium hostium consilia persensit Hieron. Itaque excusso dolabrae ferro, [pugnam cum satellitibus] manubrium arripit cum quo accedentes validis ictibus excipit. Confracto telo, fustem casu inventum, in hostium dorso et lateribus similiter comminuit. Alius baculi idem usus et exitus, donec milites male mulcati aufugerunt (num. 3). Tum Hieron cum sociis octodecim in vicinam speluncam se recipit. Huc milites aucti subsidiis quae procurator rei monitus summiserat, agmine facto redeunt atque irruptionem parant. Verum ab ostio speluncae omnes resiluerunt: adeo terrebat eos homo inermis a quo tam atrociter vapularant. Porro inter oppugnantes aderat Cyriacus Hieronis frater, qui ad militiam nuper et ipse coactus fuerat (num. 4). Hic etsi cum germano suo mente et voluntate consentiebat, vecordi utique consilio, suam operam obtulit, ut tam ridiculae obsidioni finem imponeret. [et liberam deditionem,] Itaque, amotis militibus, Hieroni suadet ut ex antro egrediatur. Inexspectatae suasionis mirabilior effectus: Hieron libenter e latebra sua prodit, domum devertit, matri, parentibus, civibus valedicit, et una cum nepotibus suis Antonio et Matroniano et Victore quodam cognato, tironum comitatui annumeratus Melitinam proficiscitur (num. 5).

[8] [nuntium ab eo divinitus acceptum,] Nocte insequente dum in diversorio una cum sociis requiescit, repente visus est adesse illi senex facie habituque venerandus, qui eum monuit ut se ad fidem confitendam fortiter accingeret: martyrum enim gloriam ei atque commilitonibus eius in breve tempus paratam esse. Hos igitur a somno excitatos Hieron de nuntio certiores facit, captum sibi consilium aperit, et quamvis derelictae suae matris Stratonicae dolori illacrimans, se tamen ex aerumnosa vita gaudentem exire profitetur (num. 6). [orationem ad socios habitam,] Tum vehementi oratione illos permovet, ut in sacrificio sollemni quod die crastino a praefecto celebratum iri miro sane casu alicunde iam didicerat, ethnicorum religiones ultro et palam detestentur (num. 7). Omnes ad unum eius auctoritati et exemplis se obsecuturos esse promittunt (num. 8). Res ad Lysiam praesidem defertur, qui seditiosos tirones coram suo tribunali sisti iubet, et ut eos conspicit impavidos, [disputationem cum praeside,] Hieronem praecipue compellat (num. 9) cum quo non inaudito quidem nec breviloquenti diverbio altercatur. Deinde ad supplicia se convertit. Martyres diu et atrociter virgis caesi in carcerem parumper remittuntur. Insuper Hieroni manus dextera praeciditur, a qua globus militum romanorum tam indecoras plagas tulerat. [eius et commilitonum, uno dempto,] Interea se ad supremum certamen parant iuvenes (num. 10). Ex iis tamen unus — Victor ei nomen erat — concidit animo; qui agellum quem prope Caesaream possidebat, scripta pactione custodi carceris tradidit, a quo incolumitatem mercatus, una cum altero socio, hac ipsa nocte e vinculis se subduxit (num. 11). Profugorum amentiam et spiritale exitium graviter dolens Hieron, nihilo tamen segnius se suosque socios ad mortem naviter obeundam confirmavit. Consanguineos suos Rusticum et Matronianum ad se accitos iussit scripto excipere testamentum, quo matri sororique suae rem familiarem legavit. Iisdem praeterea mandavit ut manum suam, a praeside nuper abscissam, matri deferrent, cuius curae committebat ut certo loco huic pignori sacrarium erigeret (num. 12). [necem] Demum quarto post primam confessionem die, martyres ex urbe Melitina educti, flagris per complures horas caeduntur et gladio colla feriuntur (num. 13). Hieronis caput aliorumque sanctorum corpora Chrysaphius senator et reliqui fideles Melitinenses collatis opibus ab avaro praeside redempta honorificentissime sepelierunt (num. 14). [et sepulturam.] Manum vero eiusdem Antonianus et Matronianus noctu ex urbe clam elapsi in patriam suam ad martyris matrem pertulerunt (num. 15).

[9] [Narratiuncula dubiae fidei,] Haec fere sunt quae multo pluribus grandioribusque verbis exposuit nostri libelli scriptor. Qui dum in prooemio martyrum historias, quae ab indoctis testibus parum eleganter compositae sint, a multis velut adulteratas respui queritur, ipse fidem minuit narrationis quam a se ex vetustis commentariis integre et incorrupte redditam asseverat. Ceterum haec ipsa per se dubitationem inicit: quippe quae non modo ab earundem rerum ac temporum certioribus notitiis, sed etiam a sapienti ratione multis partibus insolenter discrepet. Vitia et rimas huius historiae is sedulo colligat, quem in disputationibus otiosis morari non pigeat. Operae tamen pretium est observare totam orationem ab ipso ingressu eo vergere ut patrocinetur sacello cuidam eiusdem regionis ubi scripta est, in quo servari credebatur manus alicuius e martyribus Melitinensibus. [quae ad commendandum Hieronis sacellum] Hoc lipsanum, quantulacumque alibi celebritate fruebatur, nostro certe scriptori universae historiae culmen est atque fastigium. Quam infinitus est in exaggerando facinore propter quod S. Hieron manu multatus fuit! Quod tamen ita perverse narrat ut licentia fingendi se prodere non possit apertius. Cum enim hominem ferat armatis militibus circumdatum, quos vi repellere pararet, sponte comminuisse telum suum, insulso artificio utitur ut illi bellicae virtutis unaque christianae mansuetudinis laudem conciliet. Satellites armatos complures a iuvene inexercitato pecudum more verberibus fugatos; quin immo partem non exiguam romanae legionis conspecto uno fuste contremuisse; tantulo praesidio pervincendo exercitum imparem fuisse, aegre pueruli sibi asseverari tulerint a ludi magistro. Quod autem Hieron, qui primum a militia ut ab impio facinore abhorrebat, repente germani fratris suasu coactoribus se tradit et ab iisdem cum reliquis tironibus libere placideque iter facere sinitur, id male institutam narrationem e salebra quidem expedit, sed ad exitum inflectit etiam absurdiorem. Nec profundissima dissimulatione tegitur mendacium, quo martyr christianus inter extrema supplicia sacrario sibi condendo locum eligens sumptusque providens nobis exhibetur. [ficta videtur] Aut igitur in litteris hagiographicis nulli sunt explorati mores, nullae artes divulgatae, aut hebetem fabulam ille finxit, cuius intererat ad sacellum istud frequentiam supplicum allicere. Et si domesticam ambitionem non satis rustice ostendit haec fucata pietas, unde tandem in laudationem martyris lites invectas putabimus quae in hoc angulo terrae agitabantur [Vid. num. 15, p. 329.] ? Sed haec alius sunt loci et modo plenius exponenda.

[10] [et fere solum Hieronem laudat,] Eadem profecto causa fuit cur in tota narratione longe praestantissimae partes uni S. Hieroni deferrentur; quae, si rerum veritati congruerent, mirum foret catervam martyrum Melitinensium tam praecellentis antesignani nomine, ut fere contigit, antiquitus non fuisse appellatam [Coenobium eis sacrum solo nomine Martyrum triginta trium vocat Cyrillus Scythopolitanus (cf. supra, num. 1, p. 325).] . Ceteroqui de illorum gestis nihil certi refert libellus noster; [pro historia martyrum XXXIII accepta fuit.] nisi forte quem decipiat perversa ista et futtilis iudicandi ratio, qua vel in stultissimis fabulis historiae vestigium retinere decernitur, quicquid non plane ridiculum est. Unum tamen satis probabiliter apparet: Hieronem eiusque socios in legionibus romanis conscriptos fuisse, et militari iudicio poenas dedisse. Tantum enim abest ut hagiographus ad ornatum narrationis id excogitaverit, ut rem sibi displicentem invitus referre et quasi dissimulare videatur. Cappadoces illos fuisse non tam libenter darem scriptori Cappadoci [Diocletiani aetate Cappadocia nec prima nec secunda ad dicionem pertinebat praefecti Melitinensis, qui Armeniam secundam regebat (cf. J. Marquardt, L'organisation de l'empire romain, trad. P. Louis-Lucas et A. Weiss, t. II, Paris, 1892, p. 301). Idem fortasse peccavit scriptor cum Melitinensis carceris commentariensem, Hieronis civem fecit (cf. infra, num. 15, p. 329).] . Sed istud etiam dicatur probabile. Demum, qui facilis esse volet, putabit etiam, dubitanter utique, martyres nostros regnante Diocletiano trucidatos fuisse, post cladem Galerio, anno 296, a Persis illatam [Herm. Schiller, Geschichte der Römischen Kaiserzeit, t. II (Gotha, 1887), p. 142.] . Reliquae narrationis fides penes auctorem esto.

[11] [Passio martyrum Sebastensium cum ista conferenda.] In primis diffidentiam movent loci quidam iusto similiores gestis martyrum Sebastensium. Quis enim non miretur a S. Hierone in vinculis dictatum fuisse testamentum, sicut illi novissima verba scripto consignasse ferebantur [G. Nath. Bonwetsch, Das Testament der vierzig Märtyrer, in Studien zur Geschichte. der Theologie und Kirche, t. I (Leipzig, 1897), p. 73 et seq.] ; ex eius sodalibus, non secus atque ex illorum numero aliquem timore victum aufugisse; brevi narrationem studiose assimulatam fuisse exemplo perillustri, quod cuilibet Cappadoci mediocriter litterato ultro se imitandum offerebat? Mitto translaticias ineptias quibus perpaucae martyrum laudationes prorsus immunes sunt. Difficultates vero praecipuae, quae ex mentionibus virorum, locorum nominibus aliisque modi eiusdem exsurgunt, suo loco in annotationibus expendentur. Et de priore quidem forma narrationis hactenus.

[12] [Metaphrastae narratio] Multo etiam leviorem considerationem postulat forma Metaphrastica, quam adiecta veteri interpretatione Gentiani Hervet [Apud Surium, t. V (Venetiis, 1556), fol. 37v – 39v.] , ad fidem codicis Parisiensis 1481, fol. 70 – 74v, graece vulgavit l. B. Malou [Cf. supr., p. 326, annot. 4.] . Libellum tamen stilo putidum, argumento levidensem; cum ab hoc opere nemo abesse sineret, relecto eodem exemplo (= B), rursus edere paravimus. Collati sunt etiam bibliothecae eiusdem:

Codex 1487, fol. 90 – 96v, in quo manu recentiore, saeculo circiter XIII, suppletum est folium membraneum, signatum 97 – 97v (= A).

Codex 1020, fol. 103 – 109 (= C).

Codex 1497, fol. 73v – 79v, in quo folium 78v inter et 79, vacat duarum pagellarum locus. Ut superiora, hoc etiam exemplum [Catal. Gr. Paris., p. 185.] ,cuius non exstant nisi membra hiantia, saeculo XI exaratum est, et menologium novembre complectebatur (= D).

Qua auctoritate deterriti simus ne plures codices editioni adornandae adhiberemus, intelleges e commentario praevio ad Acta SS. Galactionis et Episteme [Supra, p. 34.] ; ubi etiam de tribus primis codicibus illis exponitur ab eo, qui nostros quattuor ipse per se contulit. [nullius momenti.] Neque certe diligentiore cum cura explorari oportuit varias lectiones adulterati libelli, quem qui perlecto priore inspexerit, contemnendum putabit. Ex iis enim locis in quibus ab antiquiore narratione discrepat, plerosque nullo consilio interpolavit Metaphrastes, quo sua facundia spatiaretur licentius; in paucis imprudens erravit; in nullo quicquam lucis historiae attulit, ut ambas narrationes conferenti patebit [Vide, ex. gr., p. 329, annot. 6.] .

[13] [Menaea et synaxaria.] Mentiones et elogia Hieronis ac sociorum eius, quae in menaeis, synaxariisque Graecorum leguntur, e libello nostro certe omnia fluxerunt: scilicet quia prorsus deerant alia monumenta quae sanctorum illorum historiam referrent. Quod ita accidisse perspicue demonstrat series nominum quae in codicibus nonnullis legitur. Iuvenes qui una cum S. Hierone capti sunt, hoc ordine recenset istius laudator [Passio prior num. 7; ad quem varias lectiones appositas vide.] : Nicander, Hesychius, Barachus, Maximianus, Callinicus, Athanasius, Theodorus, Ducitius, Eugenius, Theophilus, Valerius, Theodotus, Callimachus, Xanthicus, Hilarius, Gigantius, Longinus, Themelius, Eutychius, Diodotus, Castricius, Theogenes, Mamas, Nicon, Theodulus, Bostrychius, Victor, Dorotheus, Claudianus, Epiphanius, Anicetus, Hieron. Integram hanc seriem pauculis nominibus detortis rettulit synaxarista quidam, non advertens ex ista caterva Victorem cum alio profugo a fide defecisse [Cf. supra, num. 7, p. 326, et Acta priora num. 11.] et ab ipso narratore martyres omnino ter denos numerari [Num. 16; cf. Metaphrastes eodem loco.] ; atque ut numerum triginta trium suppleret, Hieronem ultro et sponte geminavit [Synax. Eccl. CP., col. 201 – 202.] . Maiore diligentia usi Graecorum menaeorum scriptores, dum martyrum Melitinensium elogium e libello nostro contrahunt, Victorem praetermiserunt et cum eo Hilarium [Μηναῖον τοῦ νοεμβρίου κατὰ τὴν νεωστὶ διάταξιν τῆς ἁγίας τοῦ Χριστοῦ μεγάλης Ἐκκλησίας ὑπὸ Βαρθολομαίου Κουτλουμουσιανοῦ τοῦ Ἰμβρίου (Venetiis, 1843), p. 44.] . In menaea quadrat series quam exhibet codex quidam deterior synaxarii Constantinopolitani [Loc. cit.] .

§ III. De cultu martyrum Melitinensium.

[14] [Cultus martyrum XXXIII] Cultum martyribus nostris quondam exhibitum hodie non testantur nisi vestigia perpauca eaque subobscura. A coenobio quod eorum nomen ac titulum Melitinae gerebat, huius commentarioli prima initia profecta sunt [Supra, num. 1, p. 325.] . Num istud coenobium continuerit hunc περικαλλῆ τε καὶ ἱερὸν σηκόν, quem Hieroni et sociis eius a Chrysaphio senatore Melitinensi conditum fuisse, [Melitinae et Constantinopoli,] inferius legemus [Passio prior, num. 14.] , ii decernant, qui rem, qualis narratur, veri similem putant. Constantinopoli quoque iam antiquitus, martyribus nostris — si tamen eos reapse significavit Procopius — dicatum fuisse conicimus martyrium, non illud quidem diuturna celebritate commendatum [Num. 3 – 4, p. 326.] . Posteriore tempore festum eorum peragi solitum esse dicitur ἐν τῷ σεπτῷ ἀποστολείῳ τοῦ ἁγίου Ἰακώβου τοῦ ἀδελφοῦ τοῦ Κυρίου τῷ, ὄντι ἔνδον τοῦ σεβασμίου οἴκου τῆς ἁγίας Θεοτόκου ἐν τοῖς Χαλκοπρατείοις [Synax. Eccl. Cp., col. 199 – 200; in quo elogio martyres nostros quadraginta quinque numerari suo loco monuimus (supra, num. 2, p. 325).] . Id tamen etsi legitur in egregio codice Hierosolymitano synaxarii Maioris Ecclesiae [Cf. Synax. Eccl. CP., col. XI et seq.] et saltem in altero quodam minoris momenti [Ibid., col. 201.] , nihilo tamen setius aliquantulam dubitationem habet. Nam iisdem prorsus verbis, ad eundem diem, in codice Sirmondiano annuntiatur sollemnitas S. Athenodori fratris S. Gregorii Thaumaturgi.

[15] [Hieronis vero praecipue in sacello Codesano viguit] Plura exploranda forent de sacello S. Hieroni praecipue dicato quem eius Acta, in luce vel potius in umbra quadam sublustri collocarunt. Pagum in quo situm illud erat appellatum ferunt Κοδεσσανή [Passio prior, num. 12. Idem locus a Metaphraste Καδεσανή vel Καδεσάνη appellatur.] : quo vocabulo nihil obscurius. Attamen nimis inepte fingeretur Hieron, quo iubente hoc martyrium conditum esse iactatur, dextram suam matri legasse ad solacium, eandemque loco a materna domo valde dissito assignasse; quacumque demum ex causa scriptori addere libuit, fundum sacello aedificando ab Ancyrae praefecto fuisse donatum [Passio prior, num. 11. Rem in martyrum historiis inauditam: regnante Diocletiano fuisse Ancyrae praefectum qui christianis ecclesiam conderet. Operae pretium foret colligere nomina praefectorum Ancyrae, qui hac aetate adversus fideles saeviisse feruntur: in S. Platonem Agrippinus vicarius (Act. SS., Iul. t. V, p. 231), in SS. Clementem, Agathangelum et socios eorum, Domitianus vicarius (Act. SS.,, Ian. t. II, p. 461), in S. Theodotum, Theotecnus dux (P. Franchi de Cavalieri, I martiri di S. Theodoto et di S. Ariadne, in Studi et Testi, N° 6, Romae, 1901, p. 63 et seq.), ac nescio quot alii.] . Atqui Hieroni patria domiciliumque fuit pagus Matiane vel Mantiane (Ματιανή, Μαντηανή, Ματύανα), qui locus, si in languida oratione quam scrutamur, narrandi ordinem pressius observare oporteret, itinere unius diei vel summum bidui ab urbe Melitine quaerendus foret [Ibid., num. 6. Hanc partem orationis interpolavit Metaphrastes, qui, nec mirum, Hieronem neglegenter auscultans Lysiae praefecto respondentem: “Κώμη δέ μοι τοὔνομα Ματύανα”, Tyanensem eum intellexit. Quam prono errore locus hic depravari potuerit, ostendit ipse codex noster, num. 10 (quem vide).] . Verum Matianae adiacebat vicus nomine Corama (Κόραμα) in quo fundum aliquem possidebat nescio quod πτωχεῖον τῆς Βασιλιάδος in finibus Caesareae situm [Passio prior, num. 11.] . Atqui non admodum procul a Caesarea, ad occidentem solem, Nyssam versus, tunc exsistebat civitatula Matiane, quae olim sedes episcopalis fuit eparchiae Mocisiensi subiecta. Eius loco ferunt hodieque consistere pagum vernaculo sermone dictum Matchan, in eoque conspici permultas ecclesias aliaque vetusta monumenta [W. M. Ramsay, The historical Geography of Asia Minor (London, 1890), p. 295; cf. p. 304.] . Illic et exstitisse Hieronis martyrium, et ab eius aedituo quopiam scriptum vel interpolatum fuisse commentarium qui modo relatus est, indubitanter equidem confirmaverim. Aut quam procul Caesarea inveniri potuit, cedo, homo qui fatuam hanc historiam excogitaret: praefecti huius πτωχείου τῆς βασιλιάδος filium fuisse commentariensem carceris Melitinensis; huic a Victore illo apostata in mercedem datum esse praedium finitimum ei quod ipse Coramis possideret; eumque rursus illud donum eidem πτωχείῳ addixisse? Nemo enim haec legens in Actis martyrum Diocletiano regnante interfectorum, non ilico dolum aliquem vel invidiam odoretur, quae in hoc uno Cappadociae angulo consilii aliquid habere umquam visa sint [Eiusdem modi suspicionem inicit vinetum istud in pago Pedesia Πεδησία situm, quod Hieron sorori suae legasse fertur, ut haec sui martyrii memoriam celebraret (Acta priora, num. 12).] .

[16] [neque usquam alibi.] Ecclesiae graecae fines non praetergressus est cultus S. Hieronis et commilitonum eius antequam ad Latinos a Baronio traductus est. Armeni, Syri [Unus illos in kalendario suo memorat graecorum menaeorum expilator Salibas Hachensis (Anal. Boll., t. XXVII, p. 141), qui certe apud suos cultum eorum neque invenit neque invexit.] , ac reliqui Orientales eos penitus ignoravere. Quin immo ex ipsa civitate, quam suo cruore decoraverant, nomen eorum iniuria temporum deletum est una cum aedificiis quae illud ad priora saecula detulerant, neque tandem revixit cum aevo medio, post tot direptiones et excidia, Melitene sive Malatia splendorem pristinum recuperavit. Quorum si qua recordatio viguisset, non opinor Gregorium Barhebraeum hominem Melitinensem et in rebus patriis sicut in ceteris eruditissimum, inclitos cives suos praetermissurum fuisse, cum praecipuos martyres a Diocletiano occisos in suo Chronico recenseret [Gregorii Barhebraei Chronicon syriacum, ed. P. Bedjan (Parisiis, 1890), p. 58.] .

PASSIO PRIOR
edita ex codice Sancti Marci Venetiarum 349.

Hieron martyr Melitinae in Armenia (S.)
Socii martyres Melitinae in Armenia (SS.)

Μαρτύριον τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἱέρωνος καὶ τῆς συνοδίας αὐτοῦ.

[1] [Martyrum laudationes] μὴν τῶν μαρτύρων τοῦ Χριστοῦ ὑπὲρ εὐσεβείας ἔνστασις καὶ τῶν ἐν τούτοις ἀνδραγαθημάτων τὰ καταρθώματα ἐπὶ τῶν ἔργων αὐτῶν [f. 75] ἀριδηλότατα τὴν ἀπόδειξιν παριστάνοντα, τῶν τοῦ Θεοῦ θαυμασιῶν τὰ μεγαλεῖα διὰ πάντων ἀνακηρύττουσιν. γὰρ χρονία παράληψις καὶ ἄνωθεν ἐκ πατέρων κατερχομένη ὡς εἰς ἡμᾶς παράδοσις ἐκ γενεῶν εἰς γενεὰς διήκουσα τῇ βεβαιώσει τῆς παρατάσεως ἰσχυροτέραν τοῦ λόγου ποιεῖται τὴν ἀνάταξιν, καὶ λόγος μὲν οὐδεὶς ἐπάξιος τῶν ἱερῶν αὐτῶν ἄθλων καὶ τῆς περὶ Θεὸν ἀγαπῆς ἐγκωμιάσαι τὸ πρόθυμον. [ineleganter scriptae.] Πλὴν ἀλλ᾽ ἐπειδὴ μετὰ τῆς εἰλικρινοῦς ἡμῶν πίστεως καὶ τὸ τῆς γνώσεως ἀγαθὸν ἐπέλιπεν, ὡς δῆθεν τῆς ἑλληνικῆς διανοίας ἐφεύρημα τοῖς τὰ χριστιανῶν πρεσβεύουσιν ἀποστερούμενον, οἱ κατὰ καιροὺς τοῖς τῶν μαρτύρων παρεδρεύοντες ἀγωνίσμασι, τὰ κατὰ δύναμιν συνεισφέροντες, τέως γε τῶν ὑπομνημάτων τὸ ἀληθὲς διασώζειν ἐσπούδαζον. Διὸ καὶ τῆς ἀφελείας καὶ ἀκεραιότητος, οἷα δὴ εὐηθείας ἀναπλάσματος καταγνόντες οἱ περὶ τὴν σοφίαν ἀπαίδευτοι καὶ ὡς ἔδοξαν εὐκαίρως ἐπιλαβόμενοι, οὐκ ὀλίγα τῶν ἀναγεγραμμένων νοθεῦσαι διεγνώκασιν, ὡς ἂν τῇ ὑπερβολῇ τῶν ἐπισπαρέντων ζιζανίων, ἐν τῇ τῆς διηγήσεως ἀνωμαλίᾳ καὶ ἐναντιότητι καὶ αὐτῶν τῶν ἀληθείας ἐχομένων ὡς ψευδῶν κατηγορήσωσιν. [cum respui coeptae sint,] Ἀλλ᾽ ἐκεῖνοι μὲν οὕτω καὶ διενοήθησαν καὶ εἰς ἔργον τὸ διαβούλιον ἤγαγον, κἂν ἐπικαλύψαι τὸ διωκόμενον φῶς τῆς περὶ ἡμᾶς ἀμωμήτου λατρείας ἀντικειμένη δύναμις οὐκ ἐξίσχυσεν. [haec historia] Ἡμεῖς δὲ ἀπαρεγκλήτως τῆς ἀληθείας ἐχόμενοι, καὶ τῶν τοῦ Θεοῦ χαρίτων τὰς ἄνωθεν ἐπιδόσεις, αἳ διὰ τῶν ἁγίων τοῖς ἀξίοις ἐπιχορηγοῦνται, μεγαλύνοντες, τὴν μὲν τῶν μαρτύρων ἀνδρείαν καὶ τοὺς ὑπὲρ εὐσεβείας ἀγῶνας τῷ πρέποντι λόγῳ καὶ ἀγάμεθα καὶ ἀποδοχῆς πλείστης ὅσης ἀξιοῦντες, γνησιώτερον μακαρίζομεν, εἰδότες δὲ ὡς ἐν τούτῳ κοινωνοὶ τῶν τε παθημάτων καὶ τῆς προαιρέσεως ἀραρότως [f. 75v] γινόμεθα, οὐδὲ τῆς διὰ λόγων εἰς αὐτοὺς θεραπείας ἀμοιρεῖν ἐπισπεύδομεν. Διὰ τοῦτο καὶ ἡμεῖς συντρόφου καὶ πνευματικῆς φιλίας ἐπιταγὴν ἐξαίτησιν ἀποπληροῦντες, [novo stilo fideliter rescripta est.] τὸ περὶ τοὺς ἀηττήτους μάρτυρας διὰ τὴν ἐκείνου ἀνενδοίαστον πίστιν ἐπιδεικνύμενοι φιλότιμον, ἐξ ἀρχαιοτέρων ὑπομνημάτων δηλονότι τὰς ἀφορμὰς εἰληφότες, τὸ μὲν τῆς ἱστορίας ἀκόλουθον ἐν οὐδενὶ διαμεῖψαι συνεωράκαμεν, τῆς δ᾽ ἐπὶ τὸ κρεῖττον μεταβολῆς εὐπρεπείας ἕνεκεν φροντίσαντες, κἂν πλεῖστον ἀπολιπώμεθα τῆς τοῦ λόγου κομψότητος δι᾽ ἀμαθίαν, ὅμως ὀλίγα τινὰ τῆς αὐτῆς ἐννοίας οὐκ ἐξιστάμεθα, παραφραστικῷ τρόπῳ χρησάμενοι, ὡς ἔνι μάλιστα 〈κατὰ [Hic supra lin. signum omissi vocabuli, quod forsitan ascriptum erat in margine postea resecto.] δύναμιν ἀνατάξασθαι διήγησιν.

[2] [Diocletianus et Maximianus furore perciti,] Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ τοιγαροῦν τὰ τῆς Ῥωμαἳκῆς ἀρχῆς σκῆπτρα διεπόντων, ἐπὶ τοσοῦτον ο χριστιανῶν διωγμὸς ἀνερριπίσθη ὤστε τῶν πώποτε κατὰ Χριστοῦ μανέντων τυράννων ὑπερανωκισθῆναι καὶ βαρυτέραν καὶ φρικωδεστέραν τὴν καθ᾽ ἡμῶν ἐπισύστασιν ἀναφανῆναι. Πανταχοῦ γὰρ ἀνὰ πᾶσαν πόλιν καὶ χώραν διατάγματα καταφοιτῶντα παρεκελεύοντο, τοῖς τῶν αὐτοκρατόρων ὑποκύπτειν θεσπίσμασι δαίμοσι θύοντας καὶ ἀπαλλαττομένους τῆς ἐνοχῆς, ἤ, εἰ μὴ τοῦτο πεισθῶσι, μυρίαις κολάσεσι καὶ τιμωρίαις ὑποβαλλομένους βιαίῳ παραδίδοσθαι θανάτῳ. Τῶν τοιούτων τοιγαροῦν ἐνταλμάτων κατὰ πᾶσαν τὴν ὑπὸ Ῥωμαίους ἐξουσίαν ἐκπεμπομένων, καὶ τῆς ἀσεβείας, δίκην τινὸς γαγγραίνης, τὸ τῆς φύσεως ἀσθενὲς ἐπινεμομένης, ἧκε καὶ μέχρι τῆς καθ᾽ ἡμᾶς Καππαδοκῶν ἐπαρχίας τὸ θεοστυγὲς τῶν δεδογμένων, ἐπὶ πλεῖον μάλιστα τὸ ἀπηνὲς προβαλλόμενον, διὰ τὸ καὶ τοὺς ἐνοικοῦντας, ὡς φήμη διήγγελτο, μᾶλλον τῶν ἄλλων χωρῶν θερμότητι τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως τὰ τῶν εἰδωλομανούντων σεβάσματα βδελύττεσθαι. Ἐν δὲ τῷ μεταξὺ περσικῆς δυναστείας [f. 76] κατὰ ῥωμαἳκῆς ἀνακινηθείσης ἐξουσίας, καὶ τά τε πρὸς ἀνατολὴν καὶ μέχρι Πόντου παρατείνοντα ληἳζομένης, οὐκ ἀνεκτῶς οἱ τῆς δυσσεβείας κράτορες τὰ τῆς φροντίδος ἐπὶ τοῦτο μεταθέμενοι, στρατοῦ οὐκ εὐαριθμήτου ἐπίλεκτον μοῖραν [στρατοῦ - μοῖραν cod.: στρατὸν οὐκ εὐαρίθμητον ἐπίλεκτον μοίρας.] ἐγκαθοπλίσαντες, [post cladem a Persis acceptam,] σὺν τάχει πολλῶ κατὰ Περσῶν ἀποστέλλουσι. Πολέμου δὲ συρραγέντος ἰσχυροῦ, καὶ τῶν τῆς ἀπάτης θεραπευτῶν νῶτα τοῖς ἐχθροῖς δεδωκότων, οὐκ ὀλίγαι μυριάδες τῶν ἑλληνιστῶν ἀνῃρέθησαν, τῶν ἐναντίων ἀνὰ κράτος καὶ ἐπίμονον τὴν δίωξιν ποιουμένων. γὰρ τοῦ Θεοῦ ἀδέκαστος δικαιοσύνη ἰσόρροπον, μᾶλλον δὲ πλεονάζουσαν ἀντιταλαντεύουσα κρίσιν τῇ ἀδικίᾳ, οὕτω πως ἐπὶ τοὺς βασιλευομένους ὑπὸ τῆς ἀσεβείας, τὸν τρυγίαν τῆς ὀργῆς ἀποκενοῦν, ὡς τὸ εἰκός, οὐκ ἀναβάλλεται. Ἐπὶ δὲ τῷ εἰς αὐτοὺς γεγονότι τοῦ Θεοῦ μηνίματι χαλεπήναντες, τὸ μὲν ἀνταπόδομα τῆς ἄνωθεν δικαιοκρισίας οὐδαμῶς συνῆκαν, τύχης συνάντημα τὸ πραχθὲν ἡγησάμενοι, τῆς δὲ κατὰ χριστιανῶν μανίας οὐδ᾽ ὅλως παυσάμενοι, [ubique christianos conquiri iubent.] ἄρχοντας, ὡς ἂν αὐτοὶ ᾤοντο, τὸ εὔχρηστον ἀποφερομένους ἐκλεξάμενοι, ἀνὰ πᾶσαν τὴν ὑπὸ χεῖρα γῆν ἐξαποστέλλουσι, τοῦτο μὲν τοὺς ῥώμῃ νεότητος διαφέροντας εἰς τοὺς στρατιωτικοὺς ἐντάττειν καταλόγους, τοῦτο δὲ καὶ δι᾽ ἐρεύνης πυθέσθαι [cod.: διερεύνης τίθεσθαι.] , εἴ γέ τις αὐτῶν τῆς τῶν χριστιανῶν θρησκείας προσκυνητὴς τυγχάνων τὰ ἐκείνων τῆς βδελυρίας ἀποστρέφοιτο μιάσματα· καὶ εἰ τοιοῦτόν τινα εὕροιεν, παραυτίκα τοῦτον τῇ τοῦ θανάτου ὑπάγεσθαι ψήφῳ.

[3] [Hieronis patriam invadunt satellites;] Τῶν οὖν ἐκπεμφθέντων κατὰ τὴν τῶν Καππαδοκῶν ἐνδιατριβόντων χώραν, καὶ τοὺς ἐκεῖσε ἐπ᾽ ἀνδρίᾳ φημιζομένους ἀπογραφομένων, κατέλαβον καὶ αὐτὴν τὴν περιοικίδα, ἐν ᾗ τοῦ Χριστοῦ ἱερώτατος ἀθλητὴς Ἱέρων τὴν κατοικίαν ἐκέκτητο. Καὶ δὴ μάντων, ἐν αὐτῇ φόβῳ τῆς τῶν ἀρχόντων ἐπιθέσεως φυγῆ τῆς οἰκείας σωτηρίας προνοησαμένων, μάλιστα [f. 76v] τῶν ἐν αὐτῷ τῷ ἄνθει τῆς ἡλικίας τὸ καρτερὸν ἐπιδεικνυμένων, οἳ καὶ πρὸς τὸ στρατολογεῖσθαι περὶ πολλοῦ ἀνεζητοῦντο, καὶ τῶν στρατιωτῶν ἀβάτων παρεπομένων τοῖς τῆς κακοπιστίας ἄρχουσι τὴν κώμην κύκλῳ περιλαβόντων, συνέβη μόνους τοὺς διὰ γῆρας ἀσθένειαν ἀποδράσαι μὴ δυναμένους ὑπ᾽ αὐτῶν καταληφθῆναι. Οὓς καὶ κατασχόντες, καὶ ἀπειλαῖς καταπλήξαντες, ζημίαις καὶ μάστιξιν ὑποβαλεῖν διετείνοντο, εἰ μὴ τοὺς ἀναζητουμένους παρ᾽ αὐτῶν ὑποδείξειαν φυγάδας. Οἱ δὲ οἴκοι φυλάσσοντες γηραιοὶ οἱ καὶ προύχοντες τυχόν, ἤ, ὡς ἄν τις εἴποι, πράκτορες βίας αὐτοῖς κατεπειγούσης, οἷα δὴ καὶ τῆς φήμης τοῦ μακαρίου Ἱέρωνος πανταχόσε διαθεούσης ἀκαταγώνιστον ἰσχὺν τοῦτον κεκτῆσθαι οὐδὲ γὰρ τοῖς τὰ τοιαῦτα ὑπηρετοῦσιν ἀγνοούμενον ἦν, [quem in vinea laborantem aggressi,] ὡς παρὰ τῶν ἐγχωρίων ᾀδόμενον 〈εἰς〉 τὸν [cod. ἀδόμενον τὸν.] ἀγρόν, ἐν ᾧ τῆς γεωργικῆς ἐπεμελεῖτο τέχνης, τοῦ ἀμπελῶνος κυρίου δοκιμώτατος ἐργάτης, συνεπαγόμενοι καὶ τοὺς ἐπὶ τούτῳ ταχθέντας, καταλαμβάνουσιν αὐτὸν ἅμα καὶ ἑτέρων ὀκτωκαίδεκα συγκοινωνῶν τῆς ἐργασίας ἐχόμενον. Κύκλῳ δὲ περιστάντες καὶ τὴν ἔφοδον καθάπερ τινὰ λῃστρικὴν σχηματίσαντες ἐπίθεσιν, πρὸς τὸν ζητούμενον ἐχώρουν. δὲ ὡς τούτους ἐθεάσατο ὅπλοις μὲν τεθωρακισμένους, [ab eo verberibus fugantur.] φάλαγγα δὲ στρατιωτικὴν ἀποπληροῦντας, ἐν οὐδενὶ οὐ μὲν οὖν οὔτε τὴν διάνοιαν κατεπλάγη, οὔτε πρὸς τὸ πλῆθος ἀπιδὼν καὶ δειλιάσας, ὑπέπτηξε τὴν κατάληψιν, ἀλλὰ γενναίῳ καὶ ἀκλινεῖ ψυχῆς παραστήματι, ἠρέμα καὶ ἀταράχως τοῦ στελέου τὸ σιδήριον ἀπορρίψας, ὁμόσε κατ᾽ αὐτῶν ἀντιπαρατάττεται, καὶ δὴ τοῦ κατὰ χεῖρα ὅπλου συντριβέντος κατὰ τὴν πρώτην συμβολὴν ἐπὶ τὸν τῶν ἀντιπάλων νῶτον, ἑτέροις χρησάμενος τοῖς παρατυχοῦσι ῥοπάλοις, ἕκαστον αὐτῶν πληγαῖς τε καταξάνας τὰ σώματα καὶ διὰ πάντων [f. 77] αἵματι περιρρεομένους κατὰ κράτος τρεψάμενος, ἅμα τῶν σὺν αὐτῷ ὀκτωκαίδεκα ἀνδρῶν, φυγῇ τὴν σωτηρίαν εὐκαίρως πορίζεται.

[4] [Hieron in speluncam se recipit,] Καὶ δὴ πλησίον που τῆς αὐτῆς περιοικίδος ὀχυρώτατον [cod. ὀχυρότατος..] ἐν ὑπόγεῳ λόφῳ [cod. ὑπὸ γεωλόφω..] σπήλαιον εὑρηκώς, ὅπερ τέχνη λατομίας εἰς ὑπόκενον γλυφὴν διεσκεύασεν, ἐπί τινα χρόνον, ἐν αὐτῶ κατακρυπτόμενος διεσώζετο. Οἱ δὲ στρατιῶται τοῦτο μὲν τῆς ἥττης τὴν αἰσχύνην μὴ φέροντες, τοῦτο δὲ καὶ τὴν τῶν ἀρχόντων ἀγανάκτησιν ὑφορώμενοι, θυμοῦ τε καὶ μανίας πλησθέντες, πολλῷ πλέον κατὰ τοῦ ἁγίου ἐνηρεθίζοντο. Εἰς ἑαυτοὺς δὲ γενόμενοι, καὶ τὴν ἧτταν ἀναπλάσαι βουλόμενοι, σὺν ἐρεύνῃ οὐκ ὀλίγῃ μετὰ καὶ ἑτέρας πληθύος, τὸ ἄντρον ἐν ᾧ κατεκρύπτετο διαλαβόντες, τινὰς μὲν τῶν στρατιωτῶν παραφυλάττειν εἴασαν, κατ᾽ αὐτὴν τὴν εἴσοδον ἐπιστάντας [cod. ἐπιστάντες..] , ὡς ἂν μὴ πάλιν διαδρὰς οἴχηται, [unde, post validam] ἑτέρους δὲ πρὸς τὸν τῆς ἐπαρχίας ἄρχοντα πεπομφότες, περὶ βοηθείας ἐξεκαλοῦντο· οὕτω γὰρ δειλὸν ἀσέβεια, ὡς καὶ τὰς σκιὰς ὑποτρέμειν τῶν εὐσεβούντων, μή τί γε αὐτοὺς τοὺς ἀνδρίᾳ τῶν πολλῶν διαφέροντας. δὲ τῆς περὶ ἡμᾶς ἐνορίας κατάρχων πλῆθος στρατιωτῶν πρὸς τὸ [cod. πρὸστὸ] προκείμενον ἱκανούμενον, ὧν τὸ ἐπώνυμον βραχιάται [Inter legionum partes numerantur a Iohanne Lydo βρακιάτοι ἤτοι ἀρμιλλιγέροι, ψελιοφόροι (Περὶ ἀρχῶν τῆς Ῥωμαίων πολιτείας, ed. Bekker, Bonn. 1837, p. 157).] , ταξάμενος, εἰς τὴν τοῦ ἁγίου ἐξαποστέλλει κατάσχεσιν. Συμπαρῆν δὲ μετὰ τῶν συνεληλυθότων καὶ τοῦ ἁγίου αὐτάδελφος, Κυριακὸς τοὔνομα, τῆς αὐτῆς ὑπάρχων τῷ θεόφρονι Ἱέρωνι καὶ δυνάμεως καὶ θεωρίας. Καὶ γὰρ καὶ αὐτὸς τοῖς ἐν Τυάνοις [Ita cod., cuius scriptio (ἐντυάνοις) retineri et explicari potest; quippe nihil prohibebat scriptorem inverecundum ne lectionem militum Tyanis in Cappadocia peractam fingeret. Veri tamen similius conicias hic etiam scriptum fuisse Ματηανοῖς, sicut infr. num. 5.] στρατολογηθεῖσι συνηριθμήθη, τῷ διαφόρῳ τῆς ἀνδρίας παρὰ πολλῶν εὐφημούμενος.

[5] [et irritam obsidionem,] Καὶ οἱ μὲν σὺν αὐτῷ παραγενόμενοι ὡς τῷ φόβῳ καὶ τῇ πειρᾷ τῆς τοῦ ἁγίου γενναιότητος προκατισχημένοι, ἔμειναν ἐπὶ χώρας ἐγγίσαι [cod. ἔγγίσαι.] προσλαλῆσαι τούτῳ οὐδαμῶς τολμήσαντες. δὲ μικρόν τι τῆς προσεδρείας ἀποστῆναι βουλευσάμενος [f. 77v] και τὴν ἐκβολὴν τούτου καὶ ἐπίδοσιν ὅρκῳ κατεγγυησάμενος, τῷ φυσικῷ θαρρήσας δεσμῷ καὶ τῇ ἀδελφικῇ παρρησίᾳ χρησάμενος, οἷα δὴ καὶ πρῶτος μητρικὰς ὠδῖνας σπασάμενος, [fratris suasu educitur] τὰ μὲν κολακείαις, τὰ δὲ παραινέσεσι τὴν πρεσβυτικὴν αἰδεσιμότητα εὐλαβηθῆναι, τὸν ἐν πᾶσιν ἀγαθοῖς ὑπήκοον παρέπεισε καὶ τοῦ σπηλαίου ἐξαγαγών, πρὸς τὴν πάτριον ἑστίαν σὺν αὐτῷ παραγίνεται. δὲ μητὴρ τὴν παρουσίαν τῶν τέκνων αἰσθομένην καὶ τὴν αἰτίαν τοῦ ἐπιζητουμένου ἐκ τῶν προλαβόντων διαγινώσκουσα, τῷ νεωτέρῳ παιδὶ σὺν δάκρυσι καὶ οἰμωγαῖς περιχυθεῖσα, τήν τε κατάληψιν ἀπωδύρετο, καὶ ὡς τοῦ βίου παραμύθιον ἀνεβαλεῖτο. δὲ τοῦ Θεοῦ ἱερώνυμος άνθρωπος τήν τε μητέρα στοργικῇ διαθέσει υἱοπρεπῶς ἀσπασάμενος, καὶ τοῖς συνειλεγμένοις ἅπασιν ὁμοθυμαδὸν συνταξάμενος, [et tironibus annumeratur.] πᾶσι δὲ τοῖς Ματηανοῖς χαίρειν εἰπών, ἅμα τῷ συγγενεῖ Οὐΐκτορι καὶ δυσὶν ἀδελφιδοῖς, Ἀντωνίῳ καὶ Ματρωνιανῷ, τῆς πρὸς τὰ πρόσω ὁδοῦ σπουδαιότερον εἴχετο.

[6] [In somnio de instante martyrio certior factus,] Ἐν τόπῳ δέ τινι ἐπιξενωθέντες, καὶ διὰ τὸ τὴν ὥραν πρὸς λύχνων [cod. προσλύχνων.] ἁφὰς εἶναι ἐκεῖσε καταμείναντες, καὶ βουλόμενοι ἀφ᾽ ἑσπέρας ἕωθεν τὴν πορείαν πρὸ τῆς ἡλιακῆς ἐπιλάμψεως ποιήσασθαι, κατ᾽ αὐτὴν τὴν νύκτα φαίνεται αὐτῷ κατὰ τοὺς ὕπνους ἀνὴρ λαμπρᾷ μὲν καὶ λευχείμονι τῇ στολῇ τὸ ἀξιοπρεπὲς τῆς θέας ἐπιδεικνύμενος, φωνῇ δὲ πραείᾳ πρὸς αὐτὸν ἀποφθεγγόμενος· &ldquogr;Ἰδού, φησίν, εὐαγγελίζομαί σοι σωτήριον εὐφροσύνης εὐαγγέλιον. [Luc. 2, 10.] μὲν ὁδός, ἐν ᾗ πορεύῃ, ἀστεῖα τε καὶ εὐθὴς ἐνώπιόν σου. Οὐχ ὑπὲρ βασιλέως δὲ γηΐνου καὶ δόξης διαλυομένης, πρὸς δὲ τὴν οὐράνιον βασιλείαν δι᾽ ἀγώνων ἀθλητικῶν μετατεθείς, τῷ αἰωνίω βασιλεῖ συνδοξασθησόμενος ἀπελεύσῃ.&rdquogr; Ταῦτα εἰπὼν ὀφθεὶς καὶ ἀγαλλίασιν καρδιακὴν ἐπαφείς, [socios suos admonet,] τῆς ὁράσεως ἀπέπτη. δὲ τῆς ἀγγελίας τὸ κεχαρισμένον ὡς θεῖόν τινα ὄνειρον ἀποδεξάμενος, [f. 78.] καὶ τὴν ψυχὴν κατανυγεὶς τοῖς συμπαροῦσιν αὐτῷ φίλοις καὶ συγγενέσι τοιαῦτα προσεφώνησεν· &ldquogr;Ἔγνων, φησίν, ἀδελφοὶ καὶ φίλοι, τὸ περὶ ἐμὲ τῆς τοῦ Θεοῦ οἰκονομίας εὐαγγέλιον, καὶ ὅτι ὅσα ἄν τις κτήσηται ἐπὶ τῆς γῆς, μὴ ἀποθησαυρίσῃ δὲ τῶν ἐνόντων κτῆσιν ἐν οὐρανῷ, ἐν οὐδενὶ ὄνησιν προξενοῦσαν ἐκ τῶν παρόντων εὑρήσει· &ldquogr;Τί γὰρ ὠφελήσει ἄνθρωπος&rdquogr;, φησὶν Κύριος, &ldquogr;ἐὰν τὸν κόσμον ὅλον κερδήση, τὴν δὲ ψυχὴν αὐτοῦ ζημιωθῇ; τί δώσει ἄνθρωπος ἀντάλλαγμα τῆς ψυχῆς αὐτοῦ;&rdquogr; [Matth. 16, 26.] [vitaeque se taedere profitetur.] Ἐγὼ δὲ τῶν προσκαίρων καὶ φθειρομένων οὐδενὸς λόγον ποιοῦμαι, οὐδὲ τίθημι τῆς ψυχῆς μου τιμιώτερον. [Cf. Act. 20, 24.] Ἀρκεῖ γάρ μοι καὶ παρεληλυθὼς χρόνος τῆς ματαιότητος, ἐν ᾗ διεβίωσα ἐν τοῖς ἔργοις τῶν χειρῶν μου κατατριβόμενος. Ἕν ἐστιν τὰ ἐντός μου κατεσθίει καὶ τὸν τῆς ψυχῆς ὑπεκλύει τόνον, περὶ τὴν κατὰ σάρκα μητέρα μου Στρατονίκην φροντίς. [non tamen sine matris suae] γὰρ μόνωσις καὶ τὸ ἀπροστάτευτον, τε τῆς χηρείας ἐρημία καὶ κατ᾽ ὀφθαλμοὺς ἐπισυμβᾶσα νόσος, τέλεον τοῦ φωτὸς ταύτην ἀποστερήσασα. Τὸ γὰρ ἐν ἀσθενείᾳ μικροπρεπὲς τῆς ἡλικίας ἀφίημι, οὐκ ἄν τις πρὸς ἀρετὴν ἐμπόδιον εἶναι νομίσοι. Τοῦτο τοίνυν εἰς ἑαυτὸν ἀνελίσσων, καὶ ὅτι δι᾽ αὐτῆς εἰς τὸν ἐγκόσμιον τοῦτον παρήχθην βίον, δηλονότι βουλήματι τοῦ τὰ πάντα δημιουργήσαντος Θεοῦ τὸ μὲν γὰρ τίκτειν μητέρων ἴδιον, [tristi recordatione.] ὡς τῇ φύσει δεδωρημένον ἄνωθεν· τὸ δὲ πνοὴν ζωῆς ἐντιθέναι καὶ τῇ εὐτελεῖ ταύτῃ διαρτίᾳ λογικήν τινα χάριν καὶ νοῦν πνευματικὸν ἐγκαταμίξαι, ἔργον ἂν εἴη θεῖον τοῦ πᾶν ἔμβρυον ἐν κοιλίᾳ διαπλάττοντος ὅτι τε οὐδὲν ἄξιον ἀνταπόδομα τῇ θρεψαμένῃ προσαγήοχα, σφοδρῶς ὑπὸ τῶν τοιούτων λογισμῶν ὀχλούμενος, ἑαυτοῦ καταγινώσκειν ὑπὸ τῆς συνειδήσεως ἐκβιάζομαι. Πλὴν ἐπειδὴ πρὸς ἀγῶνα μαρτυρικὸν καὶ Χριστοῦ τοῦ παμβασιλέως ἡμῶν ὁμολογίαν ἐν αὐτῷ μετακέκλημαι, τῷ τῶν ὀρφανῶν πατρὶ καὶ χηρῶν [f. 78v] προασπιστῇ ταύτην ἀνατίθημι, καὶ αὐτὸς παρέξει βοήθειαν καὶ ἰσχύν, ὑπομονήν τε καὶ παράκλησιν εἰς τὸ ῥαδίως ὑπενεγκεῖν τὸ τραχὺ καὶ δυσάντητον, τῆς χηριακῆς μονώσεως.”

[7] [Eius oratione,] Τοιαῦτα περὶ τῆς οἰκείας μητρὸς τοῦ Θεοῦ διεξελθὼν ἄνθρωπος, καὶ πικρὸν ἐκ βάθους καρδίας ἐπαφεὶς δάκρυον, πρὸς διέγερσιν τῶν προσκαρτερούντων φίλων τε καὶ συγγενῶν τὴν παραίνεσιν μετηγάγετο· &ldquogr;Παρακαλῶ ὑμᾶς, ἀδελφοί, λέγων, διὰ τῶν οἰκτιρμῶν τοῦ Θεοῦ, ἀποστολικῶς εἰπεῖν, κλίνατε τὸ οὖς ὑμῶν καὶ ἐνωτίσασθε τὰ ῥήματά μου. [II Cor. 10, 1.] Εἰ γὰρ ὁμοφρόνως τῆς παρ᾽ ἐμοῦ συμβουλίας ἀκούσατε, ἅτε δὴ θεαρέστου καὶ ψυχοφελοῦς ὑπαρχούσης, ἀναφαίρετον ἀντίδοσιν διὰ ταύτης αἰωνίων ἀγαθῶν παρὰ τοῦ τῆς μεγάλης βουλῆς ἀγγέλου ἀἳδίως ἀπολήψεσθε. Τίς δέ ἐστιν αὕτη; [ad detestandas in crastino sacrificio gentium religiones] Ἤκουσται ἡμῖν διὰ τοῦ κήρυκος, ὡς τῇ αὔριον μέλλει ἡγεμὼν σπονδὰς τῇ θεᾷ προσάγειν καὶ τῷ τῆς ματαιότητος εἰδώλῳ τελεῖν θυσίαν ἐπιβώμιον κατὰ τὸ πάτριον παρ᾽ αὐτοῖς σέβας. Εἰ οὖν πείθεσθε τοῖς παρ᾽ ἐμοῦ λεγομένοις, τῆς μὲν ἀπατηλῆς ταύτης ἐκκλίνωμεν ἀθεότητος, τῶν βασιλικῶν προσταγμάτων ἀλογήσαντες, ὡς αἰώνιον προξενούσης ἀπώλειαν, καθ᾽ ἑαυτοὺς δὲ γενόμενοι, θύσωμεν καὶ ἡμεῖς τῷ ἀληθινῷ Θεῷ ἡμῶν θυσίαν αἰνέσεως, καὶ τῷ ὑψίστῳ τὰς ψυχὰς ἡμῶν ἀποδώσωμεν, ὅπως ἵλεως ἡμῖν γενόμενος, φιλάνθρωπος δῷ ἡμῖν κατὰ τὸ πολὺ ἔλεος αὐτοῦ τὰς μενούσας ἡμᾶς τιμωρίας γενναιότερον ὑποστῆναι, καὶ τὰς παρὰ τοῦ ἄρχοντος προσαγομένας βασάνους βέλη νηπίων δι᾽ ὑπομονῆς ἡγήσασθαι. [Ps. 49, 14.] [Ps. 69, 8.] Καὶ μακαριοῦσι μὲν ἡμᾶς αἱ μετέπειτα γενεαὶ τοὺς ὑπὲρ εὐσεβείας ἀναδεδεγμένους ἀγῶνας καὶ τὸν διὰ Χριστὸν θάνατον ἑλομένους. [Luc. 1, 48.] Ἐπικροτήσουσι δὲ καὶ ἀγγέλων οἱ δῆμοι, ταῖς ἱερονίκοις καταστέφοντες ἀμοιβαῖς, ὁπηνίκα τῶν ἐπάθλων βραβευτὴς ἐν τῇ ἄνω Ἱερουσαλὴμ τῇ μητρὶ τῶν ἁγίων πολιτογραφηθεῖσιν, ὡς κοινωνοῖς τῶν τοῦ Χριστοῦ παθημάτων τὰ γέρα τοῖς ἀζίοις θεοπρεπῶς ἐπιδίδωσι. [I Petr. 4, 13.] Παρίημι [f. 79] τοὺς ἐν πολέμοις κινδύνους καὶ τὰς ἀνομήτους [Scriptio prior ἀνοήτους, ν, add. sup. lin.] σφαγάς, τάς τε κατὰ τὸν βίον ἀνωμαλίας καὶ ματαίας ἐρεσχελίας· αἳ καὶ σωματικῆς βλάβης παραίτιοι γίνονται, καὶ ψυχῆς ἐπιμελεῖσθαι τῆς ἀθανάτου παντοίως παρεμποδίζουσι.”

[8] [permoventur illius socii.] Ταῦτα τοῦ ἁγίου πρὸς τοὺς συνειλεγμένους παρακλητικοῖς λόγοις διεξελθόντος κατανυγέντες ὑπὸ τῆς χάριτος οἱ τῆς ἀθλητικῆς τῷ ἁγίῳ κοινωνήσαντες τελειώσεως, ὁμοφώνως ἀπεκρίναντο· &ldquogr;Πάντα ὅσα ἂν εἴπῃς ἀκουσόμεθα καὶ ποιήσομεν, καὶ τῆς ἀρίστης ὑμῶν βουλῆς ἐν οὐδενὶ ἐκπεσούμεθα. Μάλιστα τῆς καθ᾽ ἡμᾶς συνοδίας προστάτην σε βλέποντες, καὶ τὴν εἰλικρινῆ πίστιν τῶν χριστιανῶν ἀκλινῶς σὺν ἡμῖν διασώζοντα.&rdquogr; Ἀλλ᾽ ἐν τούτοις μὲν τε τοῦ ἁγίου παραίνεσις, καὶ τῶν συνάθλων ὑπόσχεσις. Τοῦ δὲ τροπαιοφόρου τούτου συντάγματος τὰ ὀνόματά ἐστι ταῦτα· Νίκανδρος [Synaxarii Constantinopolitani cod. Cd: Ἱέρων, Νίκανδρος (cf. commentarium praevium, num. 13, p. 328).] , Ἡσύχιος, Βάραχος [Menaea et Synax. cod. L: Βαράχιος.] , Μαξιμιανός, Καλλίνικος, Ἀθανάσιος, Θεόδωρος, Δουκήτιος [Men. Δουλκίτιος; L: Δουκίτιος.] , Εὐγένιος, Θεόφιλος, Οὐαλλέριος [Cd: Οὐαλέριος.] , Θεόδοτος [L: Θεόδωτος.] , Καλλίμαχος, Ξανθικός [Men: Χανθείας; L: Χανθίας.] , Ἱλάριος [Om. Men. et L (cf. comm. praev., num. 13, p. 328).] , Γιγάντιος, Λογγῖνος, Θεμέλιος [L: Θεμελίω, ex inscite descripto loco menaeorum: Ἀνίκητον ἅμα Θεμελίῳ.] , Εὐτύχιος, Διόδοτος [Men.: Θεοδόχος.] , Καστρίκιος, Θεαγένης [L: Θεογένης.] , Μάμας, Νίκων, Θεόδουλος, Βοστρύχιος [Men. et L: Ὀστρύχιος.] , Οὐΐκτωρ [Om. Men. et L (cf. comm. praev., num. 13, p. 328).] , Δωρόθεος, Κλαυδιανός, Ἐπιφάνιος, Ἀνίκητος, Ἱέρων [Hic vacat sesquilinea.] [Cd: καὶ ἕτερος Ἱέρων (cf. ann. 1, et Comm. praev., num. 13, p. 328).] .

[9] [Quos re audita praefectus] Ἀλλ᾽ μὲν τῶν ἁγίων κατάλογος ἐν τούτοις τὸν ἀριθμὸν διελάμβανεν. Τῆς δὲ περὶ αὐτοὺς ἐνστάσεως ἀριδήλου γεγενημένης καὶ μέχρι τῆς δουκικῆς τάξεως τῆς φήμης διαδραμούσης, ταραχθεὶς ἐπὶ τούτοις Λυσίας [Vid. p. 328, ann. 2, et infr. p. 335, ann. 1.] δούξ, θυμῷ τε καὶ μανίᾳ βεβακχευμένος, ἥδη τῆς ἡμέρας ταῖς ἡλιακαῖς ἀκτῖσιν αὐγαζομένης, κελεύει πάντας ὁμοθυμαδὸν ἀχθέντας ἐπὶ τοῦ βήματος δημοσίᾳ λόγον ὑφέξειν τῶν περὶ αὐτῶν ἠκουσμένων. Τῆς δὲ τάξεως μετὰ σπουδῆς τὸ προσταχθὲν ἐκτελούσης, [arcessitos increpat,] καὶ τῶν ἁγίων παραστάντων τῷ ἄρχοντι, λέγει πρὸς αὐτοὺς μετ᾽ ὀργῆς· &ldquogr;Θύσατε τοῖς θεοῖς καὶ ἀπαλλάγητε ποικίλων κολαστηρίων.&rdquogr; Ἀπεκρίθησαν οἱ ἅγιοι· &ldquogr;Δαίμοσιν ἀκαθάρτοις καὶ εἰδώλοις [f. 79v] κωφοῖς καὶ ἀναισθήτοις θύειν τῶν ἀλογωτάτων ἂν εἴη καὶ τὰς φρένας παραβλαβέντων.&rdquogr; Καὶ [Add. sup. lin.] προσθεὶς ἅγιος Ἱέρων εἶπεν· &ldquogr;Ἔργοις χειρῶν ἀνθρώπων λατρεύειν, καὶ κρεῶν, ἄρτων τε καὶ οἴνου ἀπογεύεσθαι εἰδωλικοῖς μιάσμασι κεχραμμένων, ἀνόητόν ἐστιν ὡς ἀληθῶς, καὶ τὸν λογισμὸν κυριεύοντα μὴ ἐχόντων. Ἡμεῖς δὲ οἱ τῆς ἀμωμήτου λατρείας προσκυνηταὶ τὸν ὑμετέρων ἀπεχόμενοι βδελυγμάτων, θύομεν ἑκουσίως [cod. ἑκάστης.] τῷ Θεῷ ἡμῶν θυσίαν αἰνέσεως, ἐν ἁγιασμῷ Πνεύματος ἁγίου, καὶ τῶν αὐτοῦ δωρεῶν ἀεὶ ἐμπιμπλάμενοι, εἴτε ἐσθίομεν, εἴτε πίνομεν εἴτε τι ποιοῦμεν, κατὰ τὸν μακάριον ἀπόστολον, [sed frustra.] πάντα εἰς δόξαν Θεοῦ ποιοῦμεν.” [Ps. 53, 8; 49, 14., II Thess. 2, 12, I Cor. 10, 31.] Καὶ τῆς τοιαύτης ἀποκρίσεως συνεπιλαβόμενοι οἱ ἅγιοι τὸ αὐτὸ καὶ λέγειν καὶ φρονεῖν, πρὸς τὸν ἡγεμόνα ἀπέφησαν.

[10] [Hieroni,] δὲ ἄρχων πρὸς τὸν ἅγιον Ἱέρωνα συντείνας τὸν λόγον ἀνηρώτα· &ldquogr;Πόθεν εἶ σύ;&rdquogr; ἅγιος Ἱέρων· &ldquogr;Ἀπὸ τῆς δευτέρας, ἔφησεν, Καππαδοκῶν ἐπαρχίας ὥρμημαι. Κώμη δέ μοι τοὔνομα Τύανα [Lege: τοὔνομα Ματύανα vel Ματιανή, Utrumvis nomen ex isto enuntiato collatis vocibus Ματηανοῖς (num. 5) et Μαντιανοῖς (num. 12), et geographia et ipsa ratio narrationis eruere iubent (cf. Comm. praev., num. 13. Mentio Tyanorum, quae num. 4 nobis occurrit ab hac quaestione secludenda est). E vocabulo enim Ματιανή vel Ματύανα librarius quilibet peregrinus Τύανα fabricari potuit, e Τυάνοις vero Ματύανα non potuit. Ceterum Tyana, veterem coloniam romanam (Marquardt, op cit., t. II, p. 209), quae an. D. 700 – 701, per hiemem integram Arabum exercitum detinuit (Theophanes, Χρονογραφία, ed. De Boor, t. I, Lipsiae, 1883, p. 376 – 77), non appellasset vicum scriptor cappadox laudis patriae studiosissimus. De adiectiva forma in nominibus pagorum et urbium Cappadociae usitata vide Ramsay, Geography of Asia Minor, p. 281.] , ἐν ᾗ ἀνατέθραμμαι παρά γονέων εὐσεβῶν.&rdquogr; δοὺξ εἶπεν· &ldquogr;Σὺ εἶ τοῖς βασιλικοῖς ἀνθεστηκὼς προστάγμασι καὶ τῇ εὐτραπέλῳ σου καὶ κεκαυχημένῃ δυνάμει τὰ δόξαντα ἡμῖν ἀνατρέπων καὶ τοὺς παρ᾽ ἡρῶν ἀποσταλέντας στρατιώτας, χειρὶ βιαίᾳ καὶ τυραννίδι γνώμης, ῥοπάλοις ἁδροῖς καὶ βαρέσιν, ὠμῶς καὶ ἀπανθρώπως πληγὰς ἐπιτεθηκώς;&rdquogr; &ldquogr;Ἐγώ εἰμι&rdquogr;, φησίν. ἡγεμὼν πρὸς αὐτόν· [post inutilem obiurgationem,] &ldquogr;Ἐπειδὴ ὅσον κατὰ τὴν ὁρμὴν τοῦ θυμοῦ σου καὶ τὸ θρασὺ τῆς διανοίας σου, τῆς ἡμῶν ἐξουσίας καταφρονήσας, πρὸς μιαιφονίαν ἐχώρησας, ἀρχηγὸς ἀταξίας καὶ διδάσκαλος στάσεως γενόμενος, τὴν ἀμείλικτον καὶ κατεστυγημένην καὶ τῷ τοιούτῳ μύσει ὑπηρετήσασαν χεῖρα προστάσσω ἐξ αὐτῶν ἀγκώνων ἀποτμηθεῖσαν, καὶ ἑτέροις ὑπόδειγυα πρὸς σωφρονισμὸν γενέσθαι.” [abscidit manum.] Τῶν δὲ λοιπῶν ἁγίων τὸν ὅμιλον κελεύει ἁπλωθέντας χαμάζε τεινομένους ἐντεῦθεν καὶ ἐντεῦθεν, ὠμοῖς βουνεύροις ἀνηλεῶς καταξαίνεσθαι. Τῶν δὲ δημίων τὸ κελευσθὲν [f. 80.] ἀποπληρούντων καὶ ἐπὶ πολλαῖς ὥραις τοὺς ἁγίους καταικιζόντων, ὡς ἐν ἀλλοτρίοις σώμασι πάσχοντες, εὐχαριστίαν τῷ τῶν ἀγαθῶν δοτῆρι ἀνέπεμπον, τῷ ὑπὲρ τοῦ ἁγίου ὀνόματος αὐτοῦ μαστιγωθῆναι τούτους καταξιώσαντι. Μετὰ δὲ τὴν τιμωρίαν ταύτην, κελεύει εἱρκτῇ χαλεπωτάτῃ κατακλεισθέντας αὐτοὺς ἀσφαλῶς παραφυλάττεσθαι.

[11] [Victor autem cognatus Hieronis,] Κατὰ δὲ τὴν αὐτὴν νύκτα, μετακαλεσάμενος Οὐΐκτωρ τὸν τηνικαῦτα τὴν τοῦ κομενταρισίου ἀναδεδεγμένον ὑπηρεσίαν· &ldquogr;Ἐπειδὴ, ἔφη, τῶν προσδοκωμένων μοι κολαστηρίων τὴν πεῖραν καὶ τὰς παρ᾽ αὐτοῦ ἄρχοντος μελλούσας ἐπενεχθήσεσθαι τιμωρίας ἀσθενείᾳ φύσεως καὶ δειλίᾳ ὑπενεγκεῖν ἀμηχανῶ, παρακαλῶ τὴν σὴν ἐνδοξότητα ποιῆσαι μετ᾽ ἐμοῦ ἔλεος. Καὶ εἰ ταῖς παρά σοι βίβλοις, ἐν οἷς καὶ τὸ ἐμὸν ἀναγέγραπται ὄνομα, ἀπαλείψας τῶν δεσμῶν ἐξαγάγοις, δωροῦμαί σοι τὸ ἐν Κοράμοις τῇ κώμῃ κτημάτιόν μου ἐν χάριτος μοίρᾳ, εὐεργεσίας ἀμοιβὴν τῆς παρ᾽ ὑμῶν ἕνεκεν γενησομένης.&rdquogr; δὲ τῶν ῥηθέντων ἡδέως ἐπακούσας, ἅτε δὴ καὶ αὐτὸς πλησίον καὶ σύνεγγυς τοῦ ἐπιδιδομένου ἔχων ἀγροῦ μέρος ὅμορον, [fugiendi copiam mercatus,] κατὰ τὴν ἐνορίαν τοῦ πτωχείου τῆς λεγομένης Βασιλιάδος, καὶ διάκειται κατὰ τὴν ἐφορίαν που τῆς πόλεως Καισαρείας τῆς πρὸς τῷ Ἀργέῷ [Vid. comm. praev., num. 15, p. 329.] . Οὗτινος πτωχείου τοῦ αὐτοῦ ταχυγράφου ἥτοι κομενταρισίου πατὴρ ἡγεῖτο, τὴν ταχίστην τῶν ἐπὶ τοῦς συμβολαίοις γραφέα μετακαλεσάμενος καὶ τὴν δωρεὰν ἐγγράφῳ σημειώσει διαπραξάμενος, καὶ τὸ ὑποσχεθὲν ἀπολαβών, αὐτὸ μὲν ἐκεῖνο ἀποδίδωσι παραυτίκα τῷ πτωχείῳ Βασιλιάδος· τὸν δὲ Οὐΐκτορα τῶν τε δεσμῶν λύσας, καὶ τῆς φυλακῆς ἐξαγαγὼν τὴν σωτηρίαν ἑαυτῷ πραγματεύσασθαι παρεγγυᾶται. [noctu se subducit.] Ἥδη δὲ μέσης νυκτὸς ἐπιλαβομένης, καὶ πάντων ὕπνῳ βαθεῖ κατεχομένων, ἐκεῖθεν, ἤτοι ἐκ Μελιτινῆς, διαδρὰς ἅμα καὶ ἑτέρου τῶν σὺν αὐτῷ ἐγκεκλεισμένων, τὴν ἄδοξον καὶ πρὸς ἀπώλειαν ἄγουσαν διάσωσιν, ὥς γε ᾥετο, ἑαυτῷ περιποιεῖται. [f. 80v.]

[12] [Hieron] Ἡμέρας δὲ ἐπιγενομένης καὶ τοῦ δράματος ἐμφανῶς διαγνωσθέντος, λύπῃ συσχεθεὶς ἀπαραμυθήτῳ τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος Ἱέρων, τῆς τε ἀβουλίας κατέγνω, καὶ τὴν ἐπὶ τὸ χεῖρον μεταβολὴν ὁλοσχερῶς ἐταλάνισεν, πικρῶς δὲ θρηνήσας ἐπ᾽ αὐτῷ, καὶ τὴν τῆς μαρτυρίας ἔκπτωσιν ὡς χωρισμὸν ἀπὸ Θεοῦ ὄντα σφοδρῶς περιαλγήσας, προκαλεῖται τοὺς μέχρι Μηλιτινῆς διασώσαντας αὐτὸν συγγενεῖς, [scripto testamento] Ἀντώνιον καὶ Ματρωνιανὸν καί φησι πρὸς αὐτούς· &ldquogr;Τὰ μὲν παρ᾽ ἐμοῦ ἐκτιθέμενα διακούσαντες, καὶ χάρτεσιν ἐγχαράξαντες, τῇ κατὰ σάρκα μητρὶ διακομίσατε παρ᾽ ἐμοῦ καὶ ἐκτεθῆναι καὶ βεβαιωθῆναι ἅπαντα τὰ διατυπωθέντα πληροφορήσαντες. [sorori] Τὰ δέ ἐστιν ἐν τούτοις· θέλω τῇ ἀδελφῇ μου Θεοτίμῃ δοθῆναι τὸν ἀμπελῶνά μου τὸν ἐν τῷ τόπῳ τῷ καλουμένῳ Πεδησίᾳ διακείμενον [Vid. supra, p. 329, ann. 9.] , εἰς τὸ ἐπιτελεῖν τὴν τῆς μαρτυρίας μου μνήμην, ἐφ᾽ ὅσον ἂν χρόνον προσπαραμένει τῷ βίῳ, καὶ τὸν ἀντάξιον μισθὸν παρὰ τοῦ Θεοῦ ἀπολήψεται. Κυριακὸν τὸν ἀδελφόν μου βούλομαι τοῖς ἑκατὸν τριάκοντα χρυσίνοις τοῖς δοθεῖσιν ὑπὲρ αὐτοῦ ἐν τῇ τῆς στρατείας ἀπογραφῇ ἀρκεσθῆναι, καὶ μηδὲν πλέον ἐπιζητεῖν, ὑπὲρ ἐμοῦ εὐχόμενον. [matrique providet,] Στρατονίκῃ τῇ [cod. Στρατονίκην τὴν.] κατὰ σάρκα μητρί [cod. μητέρα.] μου, τὸν λοιπὸν ἅπαντα τῆς ἐμῆς περιουσίας καταλιμπάνω κλῆρον, διά τε τὴν προσοῦσαν αὐτῇ γυναικείαν ἀσθένειαν, μόνωσιν καὶ χηρείαν, καὶ τὴν πηρωτικὴν τῶν ὀφθαλμῶν ἀβλεψίαν, ὡς ἂν καὶ αὐτὴ τὸν τῶν ἀναγκαίων πορισμὸν ἕξοι καὶ τῆς ἡμῶν ἀναμιμνήσκηται προθέσεως. Ὡσαύτως καὶ τὸ ἀποτμηθὲν μέλος τῆς χειρός μου παρὰ τοῦ λυσσήσαντος καθ᾽ ἡμῶν ἀνημέρου δουκός, [et sacellum manui suae deponendae condi iubet.] τῇ μητρί μου ἀποδόντες εἴπατε αὐτῇ ὡς ἂν τῷ τῶν τὴν Ἀγκυριανῶν πολιτείαν πηδαλιουχοῦντι μεγαλοπρεπεστάτῳ Ῥουστικίῳ [Vid. comm. praev., num. 13.] , γράμμασι διαπέμψηται ὥστε τὸν οἶκον τὸν ἐν τῷ τόπῳ τῷ ἐπιλεγομένῳ Κοδεσσάνῃ [Cf. supra, num. 9.] διακείμενον, ἅμα τοῦ περὶ αὐτὸν παραδείσου καὶ τῆς ἄλλης περὶ [f. 81.] κύκλῳ φυτουργίας παρασχεθῆναί μοι, εἰς τὸ ἐν αὐτῷ τὴν τοῦ προρρηθέντος λειψάνου τῆς χειρός μου κατάθεσιν ἐπιτελεσθῆναι. Πάντας δὲ τοὺς συγγενεῖς καὶ φίλους καὶ γνωστοὺς ἡμῶν, ὅσοι τε ἐν Μαντιανοῖς [Cf. ann. 1.] καὶ ὅσοι ἐν Κοράμοις ταῖς κώμαις τὴν παροικίαν κέκτηνται, γνησίως προσαγορεύσατε τῆς ἡμῶν ξυναυλίας καὶ τῆς ἐν ἀλλήλοις συνδιαγωγῆς, μηδαμῶς ἐπιλανθάνεσθαι. Θεὸς ὑμᾶς διαφυλάξοι ἀδιαλείπτως, μεμνημένους τοῦ ὀνόματός μου. Γένοιτο, ἀμήν.”

[13] [Martyres demum a praeside nequiquam tentati,] Τῆς δὲ τοῦ ἁγίου διατάξεως ἐν τούτοις περαιωθείσης, μετὰ τετάρτην ἡμέραν τῆς ἐν εἱρκτῇ τῶν ἁγίων κατακλείσεως, ἡγεμὼν βήματος αὐτῷ ἀρθέντος δημοσίᾳ προκαθίσας, προστάττει τοὺς ἁγίους παραστῆναι, ὡς ἂν τὴν περὶ αὐτῶν ψῆφον ἀποτομώτερον ποιήσεται. Τῶν δὲ μετὰ σπουδῆς ἀχθέντων, ἐπεὶ ποικίλος ἦν καὶ παντοδαπός, πᾶν εἶδος μηχανῆς ἐπιδειξάμενος, καὶ τὰ μὲν παρακλήσεσι, τὰ δὲ ἀπειλαῖς, τὰ δὲ κολακείαις ὑπελθὼν ὡς εἶδεν ἀκλινεῖς τὸ φρόνημα καὶ πρὸς οὐδὲ ἓν τῶν παρ᾽ αὐτοῦ προτεινομένων ἐνδιδόντας τὸ σύνολον, κελεύει ἐφ᾽ ἱκανὰς ὥρας ῥαβδιζομένους ἔξω τῆς πόλεως Μελιτινῆς ὁμοθυμαδὸν κεφαλικῇ ὑπαχθῆναι τιμωρίᾳ. [extra urbem] Τοῦ δὲ προστάγματος ἔργῳ τὴν περαίωσιν εἰληφότος, καὶ μετὰ τὴν ἐπενεχθεῖσαν αὐτοῖς βάσανον ἔξω τῆς πόλεως ἐξαγαγόντες ἐπὶ γεωλόφου, ἐν ᾧ προάστειόν τινος τῶν τῆς πόλεως μεγιστάνων ὑπῆρχε, μετὰ βίας συνήλαυνον. Κατὰ δὲ τὴν ὁδὸν ἅγιος Ἱέρων ἔψαλλε σὺν αὐτοῖς τὸν ψαλμὸν τοῦτον· &ldquogr;Μακάριοι ὧν ἀφέθησαν αἱ ἀνομίαι, καὶ ὧν ἐπεκαλύφθησαν αἱ ἁμαρτίαι· καὶ μέχρι τοῦ ὁρισθέντος τόπου τὸν ψαλμὸν ἐκτελέσαντες καὶ τὸ ἀμὴν εἰπόντες, [colla feriuntur] δύο τινῶν σπεκουλατόρων παρασκευαζομένων ἐπὶ τὴν τοῦ ἔργου ἐγχείρησιν, οἱ ἅγιοι ἀλλήλους προτρεπόμενοι καὶ τῇ προθυμίᾳ διεγείροντες, καθ᾽ εἷς αὐτῶν γονυκάμψαντες καὶ τοὺς αὐχένας γενναιότητι ψυχῆς ἐκτείναντες, ξίφει τὰς κεφαλὰς ἀπετμήθησαν, καὶ ἱδρῶσιν ἔτι τῆς ἀθλήσεως [f. 81v] σταζόμενοι, Χριστῷ τῇ κεφαλῇ τῶν ἁπάντων συνήφθησαν τῆς ἀἳδίου καταξιωθέντες μακαριότητος&rdquogr;. [Ps. 31, 1.]

[14] [et a christianis clam sepeliuntur.] Οὕτω δὲ τῶν ἁγίων τελειωθέντων, ἀπὸ ὥρας τρίτης μέχρι βαθείας ἑσπέρας, ἔμειναν τὰ σώματα αὐτῶν ἐπὶ σχήματος, μηδενὸς τῶν χριστιανῶν πλησιάσαι τολμήσαντος, διὰ τὸν τοῦ ἄρχοντος φόβον. Ἐπειδὴ δὲ σκοτίας ἐπιγενομένης, τὸ δειλόν τε καὶ ἔμφοβον συνεστέλλετο τῇ ἀωρίᾳ καλυπτόμενον, χριστιανοί τινες πιστοὶ παραγενόμενοι καὶ τὰ τῶν μαρτύρων ἀνελώμενοι σώματα, σὺν τιμῇ καὶ δοξολογίᾳ τῇ δεούσῃ, καὶ ὡς ἂν καιρὸς ἐνεδίδου, ἐν τόπῳ ἐπισήμῳ τῇ ὁσίᾳ παραδόντες, ἱεροπρεπῶς κατέθεντο. Τῶν δὲ τοῦ μακαρίου Ἱέρωνος συγγενῶν Ἀντωνίου καὶ Ματρωνιανοῦ τῷ δουκὶ προσελθόντων καὶ τὴν τούτου κεφαλὴν δῶρον ἐκλιπαρούντων λαβεῖν, [Hieronis caput] τὸ τῆς φιλαργυρίας ἀνδράποδον, οὗ θέος κοιλία καὶ δόξα ἐν τῇ αἰσχύνῃ· [Phil. 3, 19.] &ldquogr;Τὰ μὲν τῆς χάριτος, φησίν, οὗτοι, ἄλλοι [cod. ἄραι, addito ν supra lin.] φέροιεν, καὶ ταύτην ἑτέροις παραχωροῦντες, ἐν οὐδενὶ λόγον ποιούμεθα. Ὑμεῖς δὲ εἰ χρυσίον παράσχοιτέ μοι ἰσοστάσιον τῆς παρ᾽ ὑμῶν ἐπιζητουμένης κεφαλῆς, συντόμως τῆς παρακλήσεως ἐπιτεύξοισθε καὶ χάριν ἔγωγε τῆς ἀντιδόσεως ἀνομολογήσω. δὲ κεχαρισμένος ἐν ὑμῖν τῆς προθέσεως τὸ ἄφθονον ἐπὶ πλεῖον ἀποδέξεται.” Τῶν δὲ πρὸς τὴν τοιαύτην ἀπόκρισιν ἀπορίᾳ συσχεθέντων οὐ γὰρ ηὐπορεῖτο χεὶρ αὐτῶν πρὸς τὰ τῆς ἀδικίας ἐκείνου ζυγὰ ἐπαρκέσαι σφοδρότερον εἰς τὴν ἐναντίαν ῥοπὴν ἐπικλινόμενα ἕτερός τις συγκλητικός, [auri pondere redimitur;] Χρυσάφιος τοὔνομα, διαπύρῳ πίστει κινούμενος, τὴν τοῦ ἐπιζητουμένου ὡς ἀληθῶς ἀτιμήτου θησαυροῦ ἀντιταλαντεύσας ποσότητα τῆς ἐφέσεως ἐπιτυγχάνει. Καὶ δὲ περικαλλῆ τε καὶ ἱερὸν ἀνεγείρας σηκόν, ἐν ᾧ καὶ τῆς εἰς Χριστὸν ὁμολογίας τελείωσιν οἱ τῆς ἀληθείας ἐδέξαντο μάρτυρες, ἐκεῖσε ταύτην αἰσίως τε καὶ μεγαλοπρεπῶς κατέθεντο. Τῷ αὐτῷ δὲ τροπῳ [f. 82.] καὶ τὰ λοιπὰ τῶν ἁγίων σώματα, οἱ μετὰ τῆς πρώτης εἰδωλολατρίας καὶ πρὸς τὴν δευτέραν οὐ μείονα πλεονάζουσαν δὲ γνώμην μᾶλλον ἐπιδεικνύμενοι, ὡς ἂν καὶ ταύτης ἀκριβεῖς θεραπευταὶ χρηματίσωσι, τοῖς πιστῶς προσιοῦσι καὶ ταῦτα ἐξαιτουμένοις, ἀργυριζόμενοι προεδίδουν. Καθὸ γὰρ ἄν τις τῶν πιστῶν εὐπορίας εἶχεν, οἱ μὲν χρυσόν, οἱ δὲ ἄργυρον, ἄλλοι δὲ λίθους τιμίους, τινὲς δὲ καὶ εἶδος ὕλης τινὸς ἑτέρας, τοῖς τῆς ἀπάτης ὑπηρέταις προσάγοντες, τὸ ἐκείνοις δοκοῦν ἀπὸ μέρους ἀθλοφορικὸν λείψανον χαίροντες ἀπελάμβανον.

[15] [manus vero] Τῆς δὲ φήμης οὕτω διαδοθείσης, τῆς ἀσεβείας προἳστάμενος ἐν κακίᾳ δὲ πρωτεύων ὑπὲρ πολλοὺς [cod. ὑπερπολλοὺς.] ἡγεμών, πρὸς ἀναζήτησιν τῆς τοῦ ἁγίου διανίσταται χειρός, βουλόμενος κἀν ταύτῃ τὸν μισθόν, ὡς ἔοικε, τοῦ κέρδους τιμιουλκῆσαι βαρύτερον. Ἀντώνιος δὲ καὶ Ματρωνιανὸς παρά τινων φιλοχρίστων τὸ μελετώμενον ἀναμαθόντες, καὶ τὴν τοῦ δουκὸς κακεντρέχειαν ὑφορόμενοι μήπως οὐ διαλάθῃ τοῦτον ἐν ᾧ ἂν ἀπόκειται τόπῳ ἐρευνώμενος θησαυρός, τῇ τοῦ Θεοῦ βοηθείᾳ καὶ τῇ τοῦ ἁγίου θαρρήσαντες πρεσβείᾳ, πάντα δὲ φόβον καὶ δειλίαν ἀπωσάμενοι, [ad matrem perlata] ἀωρὶ τῶν νυκτῶν κρυφίως ταύτην ἀνελόμενοι φεύγουσιν ἐκ Μελιτινῆς καὶ σὺν τάχει πολλῷ τὴν ἰδίαν καταλαβόντες χώραν, τῇ τοῦ ἁγίου μάρτυρος προσφέρουσι μητρὶ δῶρον ὑπερπόθητον, διηγησάμενοι τὰ κατὰ τὸν ἅγιον τοῦ Χριστοῦ μάρτυρα Ἱέρωνα, καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ τὸν ἀθλοφορικὸν ἀνύσαντας δρόμον συμβεβηκότα. [reverenter conditur.] καὶ ἀσμενέστατα δεξαμένη ἅμα συγγενέσι καὶ λοιποῖς περιοίκοις, καὶ τὴν πρέπουσαν εὐχαριστίαν τῷ Θεῷ ἀναπέμψασα, ἐν ἀξιοπρεπεῖ θήκῃ, εἰς κλέος ἀναφαίρετον τῆς Καππαδοκῶν εἰλικρινεστάτης πίστεως, εἰς καύχημα τῆς χριστιανῶν θεοσεβείας, φιλοτίμως ἐγκατέθετο.

[16] [Hagiographi peroratio.] Ἀλλ᾽ ἡμεῖς μὲν, τῆς ἀληθείας μάρτυρες καὶ κοινωνοὶ τῶν τοῦ Χριστοῦ παθημάτων, φίλου πιστοῦ καὶ ἀγαθοῦ παρακλήσει [f. 82v] ὑπείξαντες, οὕτω πως τὸν περὶ τῆς ὑμῶν μαρτυρίας διεσκευασάμεθα λόγον. Σὺ δέ, τροπαιοφόρος φάλαγξ, τριπλῇ δεκάδι μυστικῶς ἀπαρτιζομένη, καὶ ὡς ἐν τελειότητι πίστεως τὸν τῆς ἐλπίδος καὶ τῆς ἀγάπης σύνδεσμον ἐν αὐτῇ συνέχουσα, μᾶλλον δὲ ὑπ᾽ αὐτῆς συγκροτουμένη, καὶ τὸ [cod. τω.] τῆς ἀπεριλήπτου καὶ μακαρίας τριάδος ἐν τούτοις εἰκονίζουσα κράτος, εὐμενέστερον ἐποπτεύουσα ταῖς πρὸς τὸν ἀγωνοθέτην Χριστὸν ἀκαταισχύντοις πρεσβείαις, ἴδε τὴν καθ᾽ ἡμῶν ἀπαράκλητον εἰς ὑπερβολὴν κάκωσιν, ὅπως καὶ οἷαν διὰ τὸ τῶν ἁμαρτιῶν πλῆθος ἐπικαταλαβοῦσαν, καὶ τὸν ἀνὰ πᾶσαν ἐκκλησίαν ἐπικαταραγέντα αἰφνιδίως ἀνυπέρβλητον χειμῶνα, ὃν σκυθικῆς κιμμερινῆς παροινίας, ὡς ἄν τις φαίη, ἐκνέφωσις ἐπεσκεύασεν, ἀκτῖσι [cod. ἀκτίσι.] θείας ἐπιλάμψεως διασκεδάζουσα, ἐαρίζουσαν ἡμῖν δι᾽ ἐλευθερίας [cod. διελευθερίας.] ἡμέραν ἐπανατεῖλαι παρασκεύασον, ὡς ἂν ἵλεων ἡμῖν τὸν ἀγαθὸν εὔσπλαγχνον σωτῆρα καὶ κύριον ἀπεργασαμένη, καὶ τὴν καθ᾽ ἡμῶν ἀγανάκτησιν διαλύσασα, ἀπροσκόπως ψυχῇ τε καὶ σώματι, τῇ αὐτῆς μεγαλειότητι εὐχαριστήριον αἴνεσιν ἀναπέμπειν καταξιώσειας. Καὶ μὲν πρὸς τοὺς [cod. πρὸ τοὺς.] τῆς ἀληθείας μάρτυρας ἐπιτέλευτος δοξολογία καὶ δέησις ἐπὶ τοσοῦτον.

[17] [Martyrum dies emortualis.] Ἐτελειώθησαν δὲ οἱ τῶν ἀθλοφορικῶν στεφάνων ἐπάξιοι [Vacat spatium in versu.] τοῦ Χριστοῦ μάρτυρες, τὸ τῶν ἀγώνων εὐτόνως ὑπελθόντες στάδιον, ἐν τῇ τῶν Μελιτινῶν περιφανεστάτῃ μητροπόλει, μηνὶ νοεμβρίῳ ζ᾽, ἡμέρᾳ παρασκευῇ, ὅρᾳ τρίτῃ, ἐν αὐτῷ Χριστῷ τῷ κυρίῳ ἡμῶν· ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος, σὺν τῷ ἀνάρχῳ πατρὶ καὶ τῷ παναγίῳ καὶ ἀγαθῷ καὶ ζωοποιῷ Πνεύματι νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

PASSIO ALTERA
edita e codicibus A (Parisiensi 1487); B (Paris. 1481); C (Paris. 1020); D (Paris. 1497).

Hieron martyr Melitinae in Armenia (S.)
Socii martyres Melitinae in Armenia (SS.)

Μαρτύριον τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου [κ. ἐ. om. B.] μεγαλομάρτυρος [μάρτυρος D.] Ἱέρωνος καὶ τῶν σὺν αὐτῷ ἁγίων τῶν ἐν Μελιτινῇ ἀθλησάντων.

[1 – 2] Ἱέρωνι τῷ γενναίῳ πατρὶς μὲν δευτέρα τῶν Καππαδοκῶν, πόλις δὲ Τύανα, μήτηρ Στρατονίκη, γυνὴ θεοσεβὴς καὶ φοβουμένη τὸν Κύριον. Ἐπεὶ δὲ Διοκλητιανός τε καὶ Μαξιμιανὸς τὴν Ῥωμαἳκὴν διεῖπον ἀρχήν, ἄνδρες δεισιδαιμονεστάτω [δεισιδαιμονέστατοι corr. ex δεισιδαιμονεστάτω C.] , καὶ ζῆλον ὅτι πλεῖστον περὶ τὰ εἴδωλα κεκτημένω [κεκτημένοι corr. ex κεκτημένω C.] , ἀγγελθὲν αὐτοῖς ὡς πᾶσα τε τὼν Ἀρμενίων χώρα καὶ Καππαδοκῶν παρὰ φαῦλον αὐτῶν τὸ δόγμα ποίουσι καὶ τοῖς προστάγμασιν ἀντιπίπτουσιν, ἱκανῶς συνδιασκεψάμενοι, δύο [δύο τε B.] τῶν ἄλλων ἄνδρας ἀπολεξάμενοι τὴν φρένα βαθεῖς, τὸν λόγον ἐπιστρεφεῖς [τὸν λόγον ἐπιστρεφεῖς om B.] , πολὺ τὸ ἔντεχνον καὶ σκολιὸν ἔχοντας, εἰς ἑκάτερον πέμπουσιν ἔθνος, ὧν τὸν μὲν ἕνα τῆς τῶν Ἀρμενίων χώρας ἡγεῖσθαι παρεκελεύσαντο Ἀγρικόλαος [Lysiae duci, qui in Passione S. Hieronis Cappadociam Armeniamque simul rexisse fingitur, collegam istum auctoritate sua creavit Metaphrastes, qui Agricolao tunc temporis obtigisse Armeniam legerat in Actis martyrum Quadraginta Sebastensium (cf. Act. SS., Mart. t. II, p. 19 et seq.; Synax. Eccl. CP., col. 521) et S. Blasii (P. G., t. CXVI, col. 817 et seq.). Lysiam et Agricolaum item consociavit in Passione SS. Eustratii et sociorum (P. G., l. c., col. 469). Cf. Bollandus ad Acta S. Blasii (Act. SS., Febr. t. I, p. 331).] οὗτος ἦν τὸν ἕτερον δὲ τῆς Καππαδοκῶν ἐπιτροπεύειν· Λυσίας αὐτῷ τὸ ὄνομα. Οἷς δὴ καὶ πρόσταγμα ἦν οὐχὶ τοὺς μὴ πειθομένους μόνον τῷ βασιλικῷ θεσπίσματι καὶ τοῖς εἰδώλοις ἐθέλοντας προσκυνεῖν τιμωρεῖσθαι, ἀλλὰ καὶ τοῖς στρατιωτικοῖς καταλόγοις τοὺς ἐπιτηδείους ἐναπογράφεσθαι.

[3] Ἐπιστάντι τοίνυν τῷ Λυσίᾳ τῇ τῶν Καππαδοκῶν, καὶ τοὺς ἐπὶ ῥώμῃ διαβοήτους ἐπιζητοῦντι, μηνύεται Ἱέρων, ἀνὴρ τὴν χεῖρα ῥωμαλέος, τὴν ψυχὴν γενναῖος, τῶν καθ᾽ ἑαυτὸν ἁπάντων διαφορώτατος, καὶ παραχρῆμα πέμπει στρατιώτας αὐτὸν ἄξοντας. Ὡς δὲ τῇ αὐτοῦ ἐπιστάντες οἰκίᾳ, τὸν ζητούμενον οὐ κατέλαβον καὶ γὰρ τὸ ἴδιον ἦν ἐργαζόμενος γήδιον μαθόντες ἔνθα εἴη, ἐκεῖσε γίνονται. δὲ πλῆθος ἀθρόον ἰδών, καὶ ὡς αὐτὸν ὁρμῶντας τάχει πολλῷ ἄλλως τε δὲ καὶ τὸ δρώμενον ὑποπτεύσας καὶ οὐκ ἐθέλων, θεοσεβὴς ὢν ἐκεῖνος, ἀνθρώποις ἀσεβέσι καὶ μοχθηροῖς συστρατεύεσθαι, ταχέως, ἀγροικικῶς ὡς εἶχε, τὸν στελεὸν τῆς μετὰ χεῖρα δικέλλης ἐκβαλὼν τούτῳ τοὺς ἐπιόντας ἠμύνετο, καὶ δῆτα, σφοδρότερον αὐτοῖς ἐμπεσὼν οὐκ ἀνῆκε παίων ἕως πάντας αὐτοὺς διεσκέδασε, πολλὰ τὴν φυγὴν ἐπαινέσαντας, ὡς σώζειν ἀσφαλῶς δυναμένην.

[4] Εἶτα πρὸς δευτέραν χωροῦσιν ἐπίθεσιν, ἅμα μὲν καὶ τὴν προτέραν ἀναπαλαίσοντες [ἀναπαλέσοντες D.] ἧτταν, ἅμα δὲ καὶ δι᾽ αἰσχύνης τὸ πρᾶγμα τιθέμενοι [τὸ πράγματι θέμενοι A.] , εἰ, τοσοῦτοι ὄντες, ἑνὸς ἀγγελθήσονται ἡττημένοι, οὐ μὴν δὲ ἀλλὰ καὶ αὐτὸν τὸν ἄρχοντα δεδιότες, εἰ [εἰ erasa postrema littera A.] τὰς χεῖρας αὐτῶν παντάπασι διαφύγοι, καὶ δὴ πολλοὺς καὶ ἄλλους εἰς συμμαχίαν ἑταιρισάμενοι, συνεπιτίθενται τῷ ἁγίῳ. δὲ πρὸ τοῦ καταλαβεῖν [καταβαλεῖν AD.] ἐκείνους, τὸ παρακείμενον σπήλαιον σύναμα δεκὰ [om. C.] καὶ ὀκτὼ ἀνδράσι τοῖς συμπαροῦσιν αὐτῷ ὑπεισδύς, εὐθύς, τὸ ᾀδόμενον, ἀετὸς ἦν ἐν νεφέλαις, ἀπράκτους τοὺς ἐπιτιθεμένους ἀπολιπών. Αὐτίκα τοίνυν οὗτοι τὸ ἄντρον ἐν κύκλῳ διαλαβόντες, ἱκανοὺς μὲν ἱστῶσι παρὰ τὸ στόμιον, ὡς ἂν μὴ διαδρὰς οἴχηται, ἑτέρους δὲ πρὸς τὸν τῆς πόλεως ἄρχοντα στέλλουσι, προσθήκην τῶν συμμαχησόντων αἰτοῦντες. δὲ πέμπει μὲν οὐ μικρὰν χεῖρα, πέμπει δὲ καὶ Κυριακὸν τὸν τοῦ θείου Ἱέρωνος ἀδελφόν.

[5] Ὡς δὲ παρῆσαν ὁμοῦ, οὐδεὶς ἦν ὃς ἐτόλμα τὸ ἄντρον [ὃς τὸ ἄ. ἐ. B C.] ὑπεισελθεῖν, τὰς χεῖρας Ἱέρωνος ὑποφρίττοντες. μέντοι Κυριακός, ὡς ἀπορουμένους ἑώρα, ὑποχωρῆσαι μικρὸν συνεβούλευεν, οὐ βίᾳ μᾶλλον ἀλλὰ πειθοῖ [ἀλλαθοῖ (in marg. add. corr. πει) C.] τοῦτον αἱρήσειν ἐπαγγειλάμενος· καὶ γενόμενον, πείθει τὸν ἀδελφὸν τοῦ ἄντρου ὑπεξελθεῖν, καὶ παραλαβὼν αὐτὸν ἐπὶ τὴν ἰδίαν μητέρα φοιτᾷ. δέ, τὰ τοῦ πράγματος πυθομένη, καὶ ὡς αὐτίκα μέλλει τῷ δουκὶ κατάκριτος υἱὸς αὐτῆς παραστήσεσθαι, περιχυθεῖσα τούτῳ θερμῶς ἐδάκρυε, μόνην ἀποκαλοῦσα τοῦ βίου παραμυθίαν γήρως τε βακτηρίαν καὶ χαλεπῆς χηρείας παραψυχήν, καὶ ὅπως μόνη καὶ ἀπαράκλητος ὅσον οὔπω καταλειφθήσεται, τοὺς ὀφθαλμοὺς πεπηρωμένη, τῷ γήρᾳ βαρυνομένη, τῇ χηρείᾳ τε τρυχομένη. δὲ ταύτην μετ᾽ αἰδοῦς τῆς προσηκούσης ἀσπασάμενος, συνταξάμενός τε τοῖς συνειλεγμένοις, ἅμα τῷ συγγενεῖ Οὐΐκτορι καὶ δυσὶν ἀδελφοῖς, Ἀντωνίῳ καὶ Ματρωνιανῷ τὴν ἐπὶ Μελιτηνὴν [τὴν Μελιτηνὴν D.] συντονώτερον ὤδευε, κατεπειγόντων αὐτὸν τῶν ἐπὶ τὸ ἀγαγεῖν πεμφθέντων στρατιωτῶν.

[6] Ἔν τινι δὲ τόπῳ τῆς ἑσπέρας ἐπικαταλαβούσης αὐλισάμενοι, τὴν ἕω περιμένοντες ἦσαν. Κατ᾽ αὐτὴν δὲ τὴν νύκτα λευχείμων τις αὐτῷ ἐπιφαίνεται, πραείᾳ καὶ φιλανθρώπῳ φώνῃ· &ldquogr;Ἰδού σοι, λέγων, Ἱέρων, σωτηρίαν εὐαγγελίζομαι. μὲν οὖν ὁδός, ἣν πορεύῃ, εὐθεῖα ἐνώπιόν σου. Οὐχ ὑπὲρ βασιλέως δὲ γηΐνου καὶ δόξης ῥᾷστα λυομένης ἀγωνιῇ ἀλλ᾽ ὑπὲρ οὐρανίου βασιλέως τὸν ἆθλον ἀνύσεις, καὶ ὅσον οὔπω πρὸς αὐτὸν ἀφίξῃ δοξασθησόμενος.&rdquogr; Ταῦτα εἰπὼν ὀφθείς, καὶ ἄρρητόν τινα εὐφροσύνην αὐτῷ ἐνθείς, εὐθὺς ᾤχετο. δὲ περιχαρὴς ἀναστάς, τοῖς συμπαροῦσι φίλοις καὶ συγγενέσιν· &ldquogr;Ἔγνων, ἀδελφοί, ἔφη, τὸ τῆς περὶ ἐμὲ τοῦ Θεοῦ οἰκονομίας μυστήριον, καὶ λοιπὸν πρόθυμός εἰμι περὶ τὴν προκειμένην ὁδόν. Εἷς θησαυρός, μία κτῆσις, εἷς πλοῦτος, ἐν οὐρανοῖς ἀποκείμενος. Τὰ δὲ παρόντα οὐδὲν τοὺς κεκτημένους ὀνίνησι. [Matth. 16, 26.] Τί γὰρ ὠφελήσει ἄνθρωπον εἰ [εἰ erasa postrema littera A.] τὸν κόσμον ὅλον [om. B.] κερδήσει καὶ ζημιωθῇ τὴν ψυχὴν αὐτοῦ; Οὐδέν μοι τῆς ψυχῆς τιμιώτερον, οὐδὲν βέλτιον. Ἱκανὸς παρεληλυθὼς τῆς ζωῆς μου χρόνος, ὃν ἐν ματαιότητι διεβίωσα [ἐβίωσα C.] . Ἄπειμι λοιπὸν πρὸς Θεόν. Μία με τήκει φροντίς, τῆς μητρὸς μόνωσις· χήρα γὰρ ἐκείνη καὶ τῶν προστησομένων ἔρημος, πρὸς τούτοις καὶ φωτὸς ἀπεστερημένη καὶ ἡλικίας εἰς ἔσχατον ἀφιγμένη, κἀμὲ ἤδη ἀφαιρουμένη, τοῦ γήρως τὴν βακτηρίαν. Πλὴν ἀλλ᾽ ἐπεὶ διὰ Χριστὸν πρὸς θάνατον κατεπείγομαι, αὐτῷ πάντως μελήσει περὶ αὐτῆς, τῷ πατρὶ τῶν ὀρφανῶν καὶ κριτῇ τῶν χηρῶν.”

[7] Οὗτως γενναῖος Ἱέρων εἰπὼν καὶ τῇ μνήμῃ ταύτῃ τῆς τεκούσης ἐπιδακρύσας, τὸ λοιπὸν τῆς ὁδοῦ διήνυεν. Εἶτα τὴν Μελιτήνην φθάσας [Animadverte hic mutatam fuisse temporum seriem et cf. Comm. praev., num. 15, p. 329, annot. 6.] , ἐγκλείεται τῇ φρουρᾷ μεθ᾽ ἑτέρων τριάκοντα πρὸς τῷ ἑνὶ [Dempto igitur Victore profugo, quem solum aufugisse infra narrabit Metaphrastes (num. 11), martyres triginta unus numerantur.] τὸν ἀριθμὸν ὄντων. Πρὸς οὓς ἅγιος· &ldquogr;Ἀκούσατέ μου τῆς συμβουλῆς, φίλοι καὶ ἀδελφοί, ἔφη, τὰ συνοίσοντα γὰρ ἐρῶ, οὐ πρὸς τὸ παρόν, ἀλλὰ πρὸς τὸ μέλλον· δι᾽ [διὸ C D.] καὶ πᾶσα φροντὶς τοῖς φοβουμένοις τὸν Κύριον. Κήρυγμα διηγγέλη, [διαγγέλη A.] ὡς αὔριον ἀθεώτατος ἡγεμὼν θυσίας μέλλει προσενεγκεῖν τοῖς μὴ οὖσι θεοῖς. Εἴτε οὖν ἐμοὶ πείθεσθε, καταφρονήσωμεν τοῦ κηρύγματος τούτου, καὶ εἰδώλοις μήτε προσκυνεῖν ἀξιώσωμεν, μήθ᾽ ὅλως θυσίαν αὐτοῖς προσαγάγωμεν. Θύσωμεν δὲ μᾶλλον θυσίαν αἰνέσεως τῷ ἀληθινῷ Θεῷ ἡμῶν, καὶ τούτῳ τὰς εὐχὰς ἡμῶν, προσενέγκωμεν, ἵνα προσσχὼν τῇ δεήσει τῶν ψυχῶν ἡμῶν, δῴη γενναίως τὰς ἐπαχθησομένας ἡμῖν βασάνους διενεγκεῖν καὶ τοῦ μακαρίου τέλους ἐπιτυχεῖν.” [Ps. 49, 14.]

[8] Ταῦτα τοῦ ἁγίου εἰρηκότος· &ldquogr;Οἱ λόγοι σου, εἶπον οἱ συμπαρόντες, ὡς κηρίον μέλιτος τῷ ἡμετέρῳ λάρυγγι ἐνεδύνθησαν, συμφέροντα γὰρ ἡμῖν ἀληθῶς καὶ σωτήρια συνεβούλευσας.” [Prov. 24, 13.]

[9] Ἀνενεχθείσης δὲ τῷ τυράννῳ τῆς τῶν ἁγίων ἐνστάσεως, καὶ ὅτι τοῦ μὲν δόγματος τοῦ βασιλικοῦ καταπτύουσι, τῆς τῶν χριστιανῶν δὲ καὶ λίαν ἰσχυρῶς ἀντέχονται πίστεως, δυσθυμήσας ἐπὶ τούτοις καὶ ὀργισθείς, ἐφ᾽ ὑψηλοῦ τε τοῦ βήματος καθεσθεὶς καὶ τοὺς ἁγίους παραστησάμενος· &ldquogr;Τίς ὑμᾶς, ἔφη, δαιμόνων [σκαιότης δαιμόνων C.] εἰς ἄπειρον ἀνοίας ἐλάσας πρὸς τοσοῦτον κράτος ἀνταίρειν ἔπεισε καὶ βασιλικῶν θεσπισμάτων καταφρονεῖν παρεσκεύασε, θεοῖς τε τοῖς μεγάλοις μὴ προσκυνεῖν;&rdquogr; &ldquogr;Φρενοβλαβεῖς ἂν ὑπήρχομεν, οἱ μάρτυρες εἶπον, καὶ δαιμόνων ἀληθῶς παίγνιον, εἴγε τὸ τοῦ Φεοῦ σέβας ξύλοις καὶ λίθοις, ἔργοις χειρὸς ἀνθρωπίνης, ἐνέμομεν. Νυνὶ δέ, σώφρονι χρώμενοι λογισμῷ, τῷ τῶν ὅλων προσκυνοῦμεν Θεῷ, ὃς τὸν οὐρανὸν καὶ τῷ πνεύματι τοῦ στόματος ἐκ τοῦ μὴ ὄντος [στόματος αὐτοῦ μὴ ὄντα B.] παρήγαγεν.”

[10] Ἐπεὶ δέ τις τῶν παρεστώτων τῷ ἄρχοντι τὸν Ἱέρωνα ὑποδείξας· &ldquogr;Οὗτός ἐστιν, ἔφη, τοῖς παρὰ σου σταλεῖσιν ἀντικαταστὰς καὶ δράσας ἅπερ ἀκήκοας&rdquogr;, δοὺξ ἐπιστραφεὶς πρὸς αὐτόν· &ldquogr;Πόθεν εἶ συ;&rdquogr; ἔφη. Ὧς δὲ τῆς δευτέρας Καππαδοκῶν ἐπαρχίας ὁρμᾶσθαι ἔφησε, τὴν πατρίδα τε εἴρηκε, Τυανεὺς εἰπὼν εἶναι [Vid. supr. p. 329, ann. 6 et p. 333, ann. 1.] , δοὺξ πάλιν· &ldquogr;Σὺ εἶ τοῖς βασιλικοῖς, ἔφη, προστάγμασιν ἀντιλέγων, καὶ τῷ τῇ δυνάμει τῶν χειρῶν ἐπιγαυριᾶν, τοὺς παρ᾽ ἡμῶν σταλέντας [σταλένστας D.] στρατιώτας τὰ χαλεπώτατα διαθέμενος;&rdquogr; Καὶ γενναῖος Ἱέρων οὐδὲν τὸ παράπαν ὑποστειλάμενος ᾔδει γὰρ [om. C.] καὶ αὐτὸς μετὰ τοῦ Δαυῒδ λέγειν· &ldquogr;Τοὺς μισοῦντάς σε, Κύριε, ἐμίσησα, καὶ ἐπὶ τοῖς ἐχθροῖς σου ἐξετηκόμην&rdquogr; [Ps. 138, 21.] αὐτὸς εἶναι διωμολόγησεν. δὲ ἄρχων οὐκ ἐπαινέσας ὡς ἀνδρίαν τὸ γεγονός, ἀλλ᾽ ὡς θρασύτητα κακίσας μᾶλλον, καὶ περὶ τὸ διατεταγμένον ἀπείθειαν, κολάζειν ἠξίου. &ldquogr;Ἐπεὶ γάρ σε, φησίν, εἰς τοῦτο θράσους ἀφροσύνη συνώθησεν, ὡς καὶ βασιλικῆς ἐξουσίας καταφρονῆσαι, τῆς ἡμῶν τε ἀλογῆσαι προστάξεως, καὶ τοὺς ὑπηρέτας κατακόψαι ῥοπάλοις, τὴν ἀπαιδεύτῳ φρενὶ δουλεύσασαν χεῖρα ἐξ αὐτοῦ ἀγκῶνος ἀποτμηθῆναι κελεύω.&rdquogr; Θᾶττον οὖν ἐρρήθη τὸ προστασσόμενον ἐτελεῖτο. Τοὺς δὲ ἄλλους ἁγίους κελεύει δεθέντας [διαταθέντας C.] νεύροις βοῶν ἀνηλεῶς ξέεσθαι, ὅπερ εὐφροσύνης μᾶλλον ὀδύνης τοῖς μάρτυσι πρόξενον ἦν. Ἐπὶ πολλαῖς γὰρ ταῖς ὥραις ἐγκαρτεροῦντες, χάριν ὡμολόγουν Θεῷ, τοιαύτας ὑπομεῖναι τὰς τιμωρίας ὑπὲρ τοῦ ἁγίου αὐτοῦ ὀνόματος ἀξιώσαντι. Τί τὸ ἐντεῦθεν; Εἱρκτὴ τὰς μάστιγας διαδέχεται.

[11] Πλὴν ἀλλ᾽ οἶδα τὸ ῥηθήσεθαι μέλλον, ὅτι, ὥσπερ τότε πραχθὲν τοῖς ἁγίοις, οὗτω νῦν ἀκουσθέν, λύπην ὑμῖν τοῖς ἀκροαταῖς ἐμποιήσει. Εἷς γὰρ τῶν συναθλητῶν, ᾧ Οὐΐκτωρ [ Ἰοὐκτωρ A D.] ὄνομα, ὃν καὶ συγγενῆ τοῦ ἁγίου φθάσας λόγος [ λ. φθ. C.] ἐδήλωσε, ταῖς τε προλαβούσαις ἤδη πληγαῖς διαχαυνωθεὶς τῷ φόβῳ τε τῶν μελλόντων ἐπενεχθήσεσθαι προκατασεισθείς, λάθρα τὸν κομενταρήσιον μετακαλεσάμενος, ἐλεῆσαι αὐτὸν ἠξίου μάλα ταπεινῶς καὶ ἀνελευθέρως, καὶ τό τε ὄνομα τῶν ὑπομνημάτων [ὑπομνηματογράφων B.] ἐξελεῖν, αὐτόν τε τῆς φυλακῆς ἀφεῖναι, μισθὸν ὑπὲρ τούτου λαβόντα τὸ ἐν Κοράμοις αὐτοῦ γήδιον. δὲ πρὸς τὴν ἀξίωσιν ἀσμένως [ἀσμέ| hic incipit lacuna in D.] διατεθείς, ἐτύγχανε γὰρ αὐτῷ κείμενον καὶ ἐκ [ἐν B.] γειτόνων τὸ ὑπισχνούμενον ἀφίησι τὸν Οὐΐκτορα [Ἰούκτορα A.] τοῦ δεσμωτηρίου. Ὃς νυκτὸς διαδράς, σωτηρίαν ἐφεῦρεν ἀπωλείας ἔμπλεω [ἔμπλεων B?] τῆς ἐσχάτης, ζημιωθεὶς δείλαιος καὶ γῆν ἅμα καὶ τὴν ψυχήν, τὴν μὲν τῷ δόξαντι σῶσαι, τὴν ψυχὴν δὲ τῷ δαίμονι παραδούς.

[12] Ἡμέρας δὲ ἤδη διαυγαζούσης, τὸ δρᾶμα γνοὺς Ἱέρων, ἀφορήτῳ συνείχετο λύπῃ καὶ δάκρυσιν ἐθρήνει πικροῖς τὴν τοῦ συγγενοῦς ἀπώλειαν· &ldquogr;Οἴμοι, λέγων, Οὐΐκτωρ [Ἰούκτωρ A.] , τί σοι γέγονε; Πῶς χαλεπῶς πεπραγμάτευσαι; Πῶς ὤνιον [corr. infr. lin. add αἰ-(αἰώνιον).] ἐκτήσω ψυχῆς ἀπώλειαν; Τί προδέδωκας σεαυτὸν τοῖς ἐχθροῖς; Ἵνα τί δόξης στεφάνων αἰσχύνην προείλου φυγῆς; Ἵνα τί ζωὴν βραχεῖαν ἀντηλλάξω τῆς αἰωνίας; Πῶς μικρὰν ἄνεσιν χαρᾶς προέκρινας ἀπεράντου; Πόσον δ᾽ ἂν καὶ ἠνίασε τὰ ἐξ ἀνθρώπων κακὰ πρὸς οὕτω πικρὰς ὀδύνας, ἃς ἔχειν μέλλεις εἰς χεῖρας ἐμπίπτων Θεοῦ, καὶ πυρὶ γεέννης αἰωνίῳ παραδιδόμενος;&rdquogr; Οὕτως ἐκεῖνος ἀποδυρόμενος, ἐπείπερ ἱκανῶς εἶχε τῶν θρήνων, τοὺς αὐτοῦ καλέσας συγγενεῖς, Ἀντώνιόν τε καὶ Ματρωνιανόν· &ldquogr;Δεῦτε, ἔφη, τῆς τελευταίας ἀκούσατέ μου βουλήσεως, ἵνα δὴ καὶ ἐπανιόντες εἰς πέρας αὐτὴν ἀγάγητε. Βούλομαι τῇ μὲν ἀδελφῇ τῇ ἐμῇ Θεοτιμίᾳ τὸ κτῆμά μου τὸ ἐν Πεδισίᾳ [ἐμπεδισία A.] δοθῆναι, ἵν᾽ ἐκεῖθεν ποριζομένη τὰς πρὸς τὸ ζῆν ἀφορμάς, τὴν τῆς μαρτυρίας αὐτὴ τῆς ἐμῆς μνήμην ἐπιτελῇ. Τὰ δὲ ἄλλα πάντα ὅσα μοι καὶ περίεστιν, ἀφίημι τῇ μητρὶ δι᾽ αὐτό τε τὸ ἐκ τῆς [om. B.] χηρείας ἀτημέλητόν τε καὶ ἀβοήθητον, πρὸς δὲ καὶ τὸ γῆρας καὶ τὴν τῶν ὀφθαλμῶν πήρωσιν. Τὴν δὲ χεῖρά μου τὴν ἀποτμηθεῖσαν ἀποδόντες αὐτῇ, εἴπατε γράμμασι τὸν μεγαλοπρεπέστατον ἀξιῶσαι Ῥουστίκιον, ὃς τὴν τῆς Ἀγκύρας διέπων ἐστὶ πολιτείαν, ὥστε τὸν ἐν Καδεσάνῃ [Καδεσανῆ B.] παρασχεῖν οἶκον, τοῦ τὴν χεῖρά μου ταύτην ἐκεῖσε κατατεθῆναι.”

[13] Οὗτω ταῦτα τοῦ ἁγίου διαθεμένου, τέσσαρσιν ὕστερον ἡμέραις ἡγεμὼν τοῦ βήματος προκαθίσας μετακαλεῖται τοῦτον σὺν τοῖς ἄλλοις ἁγίοις. Ἐπεὶ δὲ πολλαῖς μηχαναῖς τὴν αὐτῶν καταβαλεῖν στερρότητα πειρασάμενος, καὶ τοῦτο μὲν θωπείαις, τοῦτο δὲ ἀπειλαῖς διακωδωνίσας, τελευταίον δὲ καὶ ἰσχυρῶς ῥαβδίσας, κεφαλὰς ἀποτμηθῆναι [|θῆναι D rursus post lacunam.] κελεύει. Ὡς δὲ τῆς πόλεως οἱ ἅγιοι ἐξήγοντο, ἔψαλλον κατὰ τὴν ὁδόν· &ldquogr;Μακάριοι οἱ ἄμωμοι ἐν ὁδῷ, οἱ πορευόμενοι ἐν νόμῳ Κυρίου.&rdquogr; [Ps. 118, 1.] Εἶτα τὸν ὡρισμένον τόπον καταλαβόντες, ἐπὶ γόνυ τε κλιθέντες, καὶ· &ldquogr;Δέξαι, Χριστέ, τὰς ψυχὰς ἡμῶν εὐμενῶς&rdquogr;, εἰπόντες, τὰς μακαρίας ἀπετμήθησαν κεφαλάς. [Act. 7, 59.]

[14] Νυκτὸς δὲ χριστιανοὶ τὰ σώματα αὐτῶν [τὰ σ. αὐτ. om. C.] ἀνελόμενοι, θάπτουσιν ἐντίμως. Ἀντώνιος δὲ καὶ Ματρωνιανὸς τῷ δουκὶ προσελθόντες χρυσίον ἐδίδοσαν ἱκανόν, ὥστε τὴν τοῦ ἁγίου Ἱέρωνος λαβεῖν κεφαλήν. δέ· &ldquogr;Εἰ μή τοι [μοι C D.] ἀντίρροπον, ἔφη, καὶ τῇ κεφαλῇ ἰσοστάσιον παράσχητε [παράσχηται D.] τὸ χρυσίον, οὐ λήψεσθε [λήψεσθαι D.] ταύτην&rdquogr;, πολλοῦ τιμώμενος κατάπτυστος οὐκ εὐσεβεῖ λογισμῷ τὴν τοῦ παντὸς ἀξίαν ἀληθῶς [om. C.] κεφαλήν. Οἱ δὲ τοσούτου πρίασθαι μὴ δυνάμενοι, ἐν ἀπόροις ἦσαν. Ἀλλὰ τοῦτο μὲν κατὰ τὸ ἀνθρώπινον. Θεὸς δὲ κἀνταῦθα δίδωσι πόρον. Συγκλητικὸς γάρ τις πιστὸς καὶ φιλόμαρτυς [φιλομάρτυς A.] , ᾧ Χρυσάφιος τοὔνομα, χρυσὸν ἀντιστήσας τῇ κεφαλῇ, λαμβάνει ταύτην παρὰ τοῦ ἄρχοντος ναόν τε οἰκοδομήσας περικαλλῆ, ἔνθα οἰ ἅγιοι τὸ τῆς ζωῆς ἐδέξαντο πέρας, ἐκεῖσε ταύτην τὴν ἱερὰν κεφαλὴν ἐντίμως καὶ μεγαλοπρεπῶς κατατίθησιν.

[15] μέντοι φιλοχρήματος ἡγεμών, ἅτε κέρδους τοσούτου διὰ τῆς τοῦ ἁγίου τυχὼν κεφαλῆς, τὴν χεῖρα ἐζήτει, καὶ ἀπ᾽ αὐτῆς βουλόμενος χρηματίσασθαι. Ἀλλ᾽ οἱ σπουδαῖοι Ἀντώνιός τε καὶ Ματρωνιανὸς αἰσθόμενοι τοῦ βουλήματος, ἀωρὶ τῶν νυκτῶν ἀνελόμενοι ταύτην, φεύγουσι καὶ τὴν ἰδίαν καταλαβόντες πόλιν, τῇ μητρὶ τὴν χεῖρα τὴν τοῦ φιλτάτου παιδὸς ἀποδιδοῦσι, πάντα δὴ τὰ περὶ τὸν ἅγιον κατὰ μέρος διηγησάμενοι. δὲ τὴν μαρτυρικὴν ἐκείνην χεῖρα μετὰ χεῖρας [χεῖρα C.] λαβοῦσα, καὶ τῇ χαρᾷ τὸ τῆς λύπης κεράσασα δάκρυον, θαμινὰ ταύτην ταῖς ὄψεσι περιέστρεφε, κατεφίλει καὶ ὡς ὅλον ἔχουσα τὸ ποθούμενον, οὕτως αὐτῇ περιεχεῖτο, περιεπτύσσετο, οὐκ εἶχεν τι καὶ γένοιτο, τοῦτο μὲν χαρᾷ τοῦτο δὲ καὶ λύπῃ ἑαυτὴν μερίζουσα· &ldquogr;Ὢ οἷα ἀνθ᾽ οἵων ἀπείληφα, ποθεινότατε, λέγουσα, ζῶντα μέν σε καὶ σῶον ἐκπέμψασα [Ζῶντα - ἐκπέμψασα om. D.] , νυνὶ δὲ ἀνθ᾽ ὅλου καὶ ζῶντος, χεῖρα μόνην κομισαμένη, μέρος τι, φεῦ! καὶ βραχὺ λείψανον, ὥσπερ ἵνα πλέον θρηνῶ, καὶ κέντρον ἔχω τοῦ πάθους, πρὸς τὴν μνήμην διὰ ταύτης ὁδηγουμένη. Καίτοι πόνῳ μέν σε ἀθλία ἐγεννησάμην, μόχθῳ δὲ καὶ ἐξεθρεψάμην [μόχθω δ. κ. ἐξ. al. man. in marg. C.] , γήρως ἔσεσθαι βακτηρίαν ἐλπίσασα, ἀσθενείας χειραγωγίαν, ἀθυμίας παραψυχήν. Ἀλλὰ γὰρ τί πέπονθα πρὸς πένθος κατενεχθεῖσα καὶ δάκρυα, δέον ἀγάλλεσθαι καὶ σκιρτᾶν, ὅτι μάρτυρος ἐγενόμην μήτηρ, ὅτι τῷ Θεῷ δῶρον τῆς ἐμῆς κοιλίας ἐκαρποφόρησα, ὅτι σε οὕτω, φίλτατε καὶ θρέψασα καὶ παιδεύσασα, καὶ τὴν εὐσέβειαν ἐξασκήσασα, οὐκ εἶδον κοινῷ καὶ ἀκερδεῖ θανάτῳ τελειωθέντα; Ἔχει γὰρ πολὺ τὸ ὠφέλιμον μαρτυρικὸς θάνατος, ᾧ σὺ τετελείωσαι. Ἀλλά με καὶ τελευτήσας μὴ πάντη καταλίπῃς· παῖς δὲ πρὸς τόν, ὑπὲρ οὗ τὸ αἷμα ἐξέχεας, πρεσβείαις σου, τῆς ἐπιπόνου [ἐπιπόνου με C.] καὶ μοχθῆρας τάχιον ἀπαλλάξας ζωῆς, παρά σοι στήσαις, ἀποδοὺς ἐν τούτῳ μοι τὰ τροφεῖα.&rdquogr; Ταῦτα εἰποῦσα, τὴν χεῖρά τε ἐν ᾧ ἐκελεύσατο [ἐν ἐκέλευσε D.] τόπῳ μάρτυς, κατέθετο, καὶ τὰ διατυπωθέντα πάντα εἰς πέρας ἤγαγε, δοξάζουσα Χριστὸν τὸν Θεὸν [ἀληθινὸν Θεόν CD.] ἡμῶν, ᾧ πρέπει πᾶσα δόξα, μεγαλωσύνη τε [om. CD.] καὶ μεγαλοπρέπεια [αἴνεσις CD.] , σὺν τῷ ἀνάρχῳ αὐτοῦ Πατρὶ καὶ τῷ ζωοποιῷ Πνεύματι, νῦν καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

DE S. ACHILLA EPISCOPO ALEXANDRIAE IN AEGYPTO

ANNO 312

[Commentarius]

Achillas episcopus Alexandriae in Aegypto (S.)

AUCTORE P. P.

[1] [Achillae historia, a Sollerio adumbrata, perfici nondum potest.] Sollerius noster, cum in erudita sua Patriarcharum Alexandrinorum historia chronologica rettulisset Achillam S. Petri martyris successorem e numero sanctorum a monophysitis quibusdam exclusum fuisse, quod Arium diaconatu augeri permisisset, haec subdidit: “Nimia haec Coptorum atque Habessinorum religio Achillae sanctitati nihil prorsus derogare poterit, ut ex professo demonstrabitur tum, cum eius res gestae prolixius erunt digerendae” [Act. SS., Iun. t. V, p. 36 *.] . Utinam homo doctissimus hic adesset, ut quae tam securo animo pollicitus est, ipse per se exsequeretur. Documenta enim quae fortassis, ita scribens, interim ad lucem emersura esse confidebat, oblivio non restituit; neque historiae quam ille quondam adumbravit, quidpiam certi hodie addere possumus.

[2] [Eum fuisse doctorem Alexandrinum testatur Eusebius] De Achilla, notissimum exstat Eusebii Caesariensis testimonium: καθ᾽ ὃν (id est sub Theona espiscopo) ἐπὶ τῆς Ἀλεξανδρείας, ἐπὶ ταὐτὸν τῷ Πιερίῳ πρεσβυτερίου ἠξιωμένος, Ἀχιλλᾶς ἐγνωρίζετο, τῆς ἱερᾶς πίστεως τὸ διδασκαλεῖον ἐγκεχειρισμένος, οὐδενὸς ἧττον σπανιώτατον φιλοσοφίας ἔργον καὶ πολιτείας εὐαγγελικῆς τρόπον γνήσιον ἐπιδεδειγμένος [Historia ecclesiastica, l. VII, c. 32, 32; ed. Schwartz (Lipsiae, 1908), p. 730.] . Clarius eadem dicere poterat Eusebius. Incertum enim reliquit utrum Achillas in celebratissima schola catechumenorum magister fuerit [Harnack, Die Chronologie der altchristlichen Literatur, t. II, 2 (Leipzig, 1904), p. 68.] , an in ecclesia quadam docendi munus exercuerit. Verum Epiphanius inter ecclesiarum rectores qui iamiam imminente ariana procella, fidelium Alexandrinorum animos ad se converterant, Achillam non nominavit [Κατὰ αἱρέσεων, LXIX, 2; ed. Dindorf, t. II (Lipsiae, 1861), p. 144 – 45.] . Quid causae fuit cur hoc loco praetermitteret theologum doctrina et eruditione longe praeclarissimum? Forsitan quod Achillas, non in ecclesia fideles, sed in schola ecclesiae quodammodo extranea catechumenos docuerat. Quae etiam ratio esse potuit cur Eusebius studiose notaret Achillam in presbyteratu Pierio aequiperatum fuisse. Nam perillustris illius διδασκαλείου magisterium, sicut exemplum ostendit Origenis, non proprie ad sacerdotem spectabat. Minime tamen liquet deliberatum fuisse Epiphanii silentium, qui paulo ante Petro martyri, neglecto item Achilla nostro, successisse Alexandrum obiter affirmavit [Haeres., LXVIII, 3; Dindorf, p. 133.] .

[3] [Fertur etiam Petri martyris comes fuisse] Achillam memorant cum Acta parum sincera S. Petri Alexandrini [Graece apud J. Viteau, Passions des saints Écatérine et Pierre d'Alexandrie (Paris, 1897), p. 69 – 85; syriace, P. Bedjan, Acta martyrum et sanctorum, t. V (Parisiis, 1895), p. 543 – 61; coptice, H. Hyvernat, Les Actes des martyrs de l'Égypte (Paris, 1886), p. 263 – 83; armenice, t. II (Venetiis, 1874), p. 218 – 27; latine vid. BHL. 6692 – 6698.] , tum laudatio quaedam eiusdem sancti, Alexandro episcopo ascripta, quae in illis Actis tota nititur et in coptico apographo partim servata est [Hyvernat, l. c., p. 247 – 62.] . In ista quidem fingitur Alexander ita loquens:

[Ibid., p. 258.] : Multum sanguinem effudit (Diocletianus) propter Christi nomen, in Africa, Mauretania, Aegypto et Oriente. Quapropter in Mesopotamiam aufugit sanctus Petrus, me comite, cum patre meo Achilla. Nullam esse huius narrationis fidem vix opus est annotare.

[4] [et ab eodem in carcere designatus, qui locum eius acciperet.] Neque veri similior est historia in Actis S. Petri inserta, cuius summam paucis accipe. Cum sanctus episcopus in carcere supremum diem exspectaret, ad eum ab Ario, iam tum ecclesia extorre, missi sunt Alexander et Achillas cum aliis presbyteris et clericis, qui sententiam in se latam deprecarentur. Eorum intercessione repulsa, archiepiscopus gravissimis verbis iterum Ario maledixit. Cum autem astantes dolore percitos videret, εἰσελθὼν μέσον τοῦ κλήρου καὶ κατασχὼν δύο τῶν πρεσβυτέρων γέροντας, Ἀχιλλᾶν ὀνόματι καὶ Ἀλέξανδρον, τῇ μὲν δεξιᾷ Ἁχιλλᾶν, τῇ δὲ εὐωνύμῳ Ἀλέξανδρον, λαβὼν αὐτοὺς ἐν μέρει τῆς φυλακῆς ἀνήγγειλεν αὐτοῖς μακάριος καὶ ἤδη Χριστοῦ μάρτυς λέγων οὕτως· &ldquogr;Ἐμὲ μέν, τοῦ Θεοῦ ἐνδυναμοῦντος ἐν τούτῳ τῷ μαρτυρίῳ τελειωθῆναι δεῖ· τοῦτο γὰρ καὶ ἔγνων. Σὺ δὲ μετ᾽ ἐμέ, Ἀχιλλᾶ πρεσβύτερε, τῆς ἱερατείας καὶ τοῦ θρόνου γίνῃ διάδοχος· μετὰ δέ σε, εἰς τὸν ἀδελφόν μου Ἀλέξανδρον κατὰ διαδοχὴν θρόνος καταντήσει. Οὕτω γὰρ καὶ ἐδηλώθη μοι&rdquogr; [Viteau, p. 71.] . Deinde illis aperuit se ab ipso Christo in viso mandatum accepisse ut Arium pessimae haeresos auctorem ab ecclesia perpetuo arceret successoresque suos moneret ne umquam cum illo communicarent. De Achilla quidem haec habet Passio S. Petri, quam ad diem 25 novembris dedita opera excussum iri promisit quoque Sollerius [Patriarcharum Alexandrinorum historia (Act. SS., Iun. t. V, p. 35 *).] . Haud scio an tamen ille cui obtinget ista provincia, rem plane conclusam et absolutam inventurus sit [Cf. Harnack, Chronologie, l. c., p. 74, annot. 4.] .

[5] [Alexandriae factus episcopus,] Sancto martyri Petro in regenda ecclesia Alexandrina successisse Achillam, magis certum est quam ut adductis testibus contra Epiphanium [Vid. supr. num. 2, p. 338.] demonstretur. Id autem quoto anno contigerit, e numerorum, quos auctores tradidere, varietate mirifica, conferendo eligendo, demendo addendo, divinando, eruere voluerunt viri docti et peracuti [Sollerius, l. c., p. 36; Eusebius Renaudot, Historia patriarcharum Alexandrinorum iacobitarum (Parisiis, 1713), p. 65 – 66; Tillemont, Mémoires pour servir à l'histoire ecclésiastique, t. VI (Bruxelles, 1732), pp. 91, 315 – 16; A. von Gutschmidt, Verzeichniss der Patriarchen von Alexandrien (Kleine Schriften, t. II, Leipzig, 1890), p. 426 – 427.] : infelicissimum disputandi genus. Securiorem viam iniit Harnack, cum historicis rationibus ostendit Maximini persecutionem, refervescente qua Petrus sublatus est, extremo anno 311 exarsisse [Chronologie, l. c., p. 71, annot. 2.] . Porro si verum habet ecclesiae Alexandrinae constans nec leviter spernenda recordatio, obiit ille “martyrum novissimus” die 25 novembris. Occisi antistitis sedem per annum circiter vacasse scribit Gelasius Cyzicensis [Τῶν κατὰ τὴν ἐν Νικαίᾳ σύνοδον πραχθέντων σύνταγμα, lib. II, cap. 1; P. G., t. LXXXV, col. 1225.] . [sive aliquanto tempore post Petri necem.] Cuius testimonio refragari videntur canones Eusebii Caesariensis, si tamen eos rettulit et probe rettulit armenius interpres [Mutilo codici armenio chronici Eusebiani apud Iohannem Baptistam Aucher (Eusebii Pamphili chronicon bipartitum, t. II, Venetiis, 1818, p. 303 – 304) folium postremum restitutum fuisse ex eclogariis Samuelis Aniensis, chronographi saec. XII, vir doctus Alfredus de Gutschmidt aut non animadvertit aut levius tulit (Kleine Schriften, l. c., p. 426). Nam ut demus Samuelis chronotaxin Eusebii canonibus fideliter institisse, constat ipsum Samuelem ab amanuensibus male habitum esse. In exemplo quo usus est Aucher, episcopatus Achillae collocatur ad annum tertium olympiadis 273, qui est annus Christi 315; in alio ad annum 316 (, ed. Arsacius Ter-Mikelian, Vagharsapat, 1893, p. 64), in alio demum ad annos 317 – 318 (Brosset, Samouel d'Ani. Tables chronologiques in Collection d'historiens arméniens, t. II, Saint-Pétersbourg, 1876, p. 369; cf. Id., Samouel d'Ani. Revue générale de sa chronologie, in Bulletin de l'Académie de Saint-Pétersbourg, t. XVIII, 1873, col. 402 et seq., et infr. annot. 10).] , quem secutus esse creditur Samuel Aniensis. Hic enim ad eundem annum uno tenore memorat occubuisse Petrum martyrem, et post eum Achillam episcopum Alexandriae factum esse [Ter-Mikelian, l. c.; cf. Aucher, Chronicon,, et Brosset, Tables chronologiques, ll. cc.; quae ambo exempla menses septem () numerant.] : : Alexandriae passus est Petrus, et episcopatum decimus septimus excepit Achillas, mensibus quinque (alias septem). Verum quid hoc loco exhibuerit haec armenia versio libri Eusebiani nutantibus coniecturis indagare taedet, cum id fortassis perspicue doceri possimus inspecto illo codice monasterii Edsmiazinensis, unde istius versionis apographa, quotquot exstant, omnia ducta esse demonstravit Mommsen [Die armenischen Handschriften der Chronik des Eusebius, Hermes, t. XXX (1895), p. 321 – 38; cf. A. Schöne, Die Weltchronik des Eusebius (Berlin, 1900), p. 257, annot. 1.] . De quo igitur, ut officio nostro abunde satis fieret, virum doctum huius coenobii datis litteris interrogavimus necdum responsum tulimus.

[6] [sive angustiore] Eandem fortassis opinionem atque Gelasius, sed nugatoria computatione depravatam rettulit Eutychius Alexandrinus, patriarcha Melchitarum saeculi X, qui Achillam anno post Petri martyrium quinto episcopum factum esse confirmat [Annales, ed. L. Cheïkho (Beryti, 1906; Corpus scriptorum christianorum orientalium. Scriptores arabici Textus, ser. 3, t. VI), p. 117.] [Ita codd., hoc loco.] “Et postquam occisus est Petrus Alexandriae patriarcha, anno quinto, Achillas eius discipulus patriarcha creatus est.” Quam praesens fuerit errandi periculum, scriptori praesertim in ratione temporum inconsulto et temerario, apparet legenti chronicon Hieronymi, ubi a Petri nece ad episcopatum Alexandri numerantur anni non minus decem, cum tamen Achillas, qui solus inter utrumque intercesserit, non nisi brevissimo tempore sedisse constet [A. Schoene, Eusebii chronicorum canonum quae supersunt, t. II (Berolini, 1866), pp. 189, 191; cf. Harnack, Chronologie, l. c., p. 79.] .

[7] [vel nulla mora interposita,] Utcumque se res habet, plerique auctores Alexandrini Achillae electionem ita narrant ac si brevi tempore post viduatam sedem contigisset. Aut quam obstitisse diuturnioris morae causam putarunt, qui Achillam ab ipso Petro designatum fuisse dictitabant [Vid. supra, num. 4. Nostra porro aetate Porphyrius Uspenski in opere postumo auctorem secutus, quem me fugisse fateor, rem ita narrat: “Mortuo Petro, episcopi congregati, cum Achillam ad thronum episcopalem duxissent, ablatum sancti umerale illi imposuerunt” , ed. Chr. Loparev, Petropoli, 1898, p. XI).] ? Quin adeo Petrus ibn Rahib, dum Achillam sabbato creatum fuisse narrat, cum paulo ante Petrum die 25 novembris feria sexta obiisse rettulisset [Petrus ibn Rahib, Chronicon orientale, ed. L. Cheïkho (Beryti, 1903: Corpus scriptorum christianorum orientalium. Scriptores arabici. Textus. Ser. 3, t. I), p. 110.] , certe haec ambo, bidui spatio contigisse significat, prout luculenter ostendit numerus dierum, quo scriptor idem Achillae episcopatum emetitur [Vid. num. 10; cf. Tillemont, l. c., pp. 91, 316.] .

[8] [a Meletianis agitatus fuit,] De rebus quas Achillas episcopus gessit, duo tantum tradita reperimus. Meletianos quidem incusat Athanasius quod insolenter et seditiose se gesserint κατὰ τοῦ μακαρίου Πέτρου τοῦ μάρτυρος, καὶ μετ᾽ αὐτὸν τοῦ μεγάλου Ἀχιλλᾶ [Apologia ad Constantium imp., num. 23; P. G., t. XXV, col. 592; cf. Contra Arianos, num. 11, ibid. p. 268; num. 59, p. 356.] , idemque referunt Socrates [Historia Ecclesiastica, lib. I, cap. 6; ed. Hussey, t. I (Oxonii, 1853), p. 24.] , et alii deinceps. Maiorum suo nomini calumniarum causam paravit Achillas cum Arium fronte magis quam mente paenitentem in ordinem diaconorum restituit adeoque sacerdotio initiavit: [et propter nimiam in Arium clementiam,] utrumque enim liquido affirmat arianae perturbationis expositor consultissimus Hermias Sozomenus [Historia ecclesiastica, lib. I, cap. 15; ed. Hussey, t. I (Oxonii, 1860), p. 72.] : Ἐπεὶ δὲ Πέτρος ἐμαρτύρησε, συγγνώμην αἰτήσας Ἀχιλλᾶν (Ἄρειος), ἐπετράπη διακονεῖν [Cf. supr. num. 1. Arium ab Achilla nostro, plebis oratu, diaconum fuisse creatum intellexit Severus ibn al-Mokaffa: (Historia patriarcharum Alexandrinorum, ed. Chr. Fr. Seybold, Beryti, 1904: Corpus scriptorum christianorum orientalium, ser. 3, t. IX, p. 63).] καὶ πρεσβυτερίου ἠξιώθη. Μετὰ δὲ ταῦτα καὶ Ἀλέξανδρος ἐν τιμῇ εἶχεν αὐτόν. Aliter tamen Gelasius Cyzicensis, cuius ipsius verbis referre placet laudationem qua totum S. Achillae episcopatum complexus est [Σύνταγμα lib. II, cap. 1; P. G.,, l. c., col. 1225 – 27.] : Μετὰ δὲ τὸν ἐνιαυτὸν [Vid. supr. num. 5.] χειροτονεῖται εἰς τὸν θρόνον αὐτοῦ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Πέτρου Ἀχιλλᾶς, ἀνὴρ στιβαρὸς καὶ μεγαλοφυής, ἀξιόφρων, εὐλαβείᾳ ὁμοῦ καὶ σοφίᾳ πλείστῃ ὅσῃ διαπρέπων, καθὼς ἡμῖν τὰ παλαιὰ καὶ ἀπλανῶς ἔχοντα διηγοῦνται συγγράμματα. Ὃς πολλὰ παρακληθεὶς ὑπεδέξατο τὸν Ἄρειον εἰς τὴν διακονίαν. Τοῦτο δὲ ἐπιβιώσαντος μῆνας πέντε μόνον, ὑποδέχεται τὴν τῆς ἱεροσύνης ἀρχὴν τῆς αὐτόθι τῶν Ἀλεξανδρέων ἐκκλησίας Ἀλέξανδρος κτλ.

[9] [post brevem episcopatum,] Sedem episcopalem, quam senex possedisse fertur [Cf. num. 4: δύο τῶν πρεσβυτέρων γέροντας] , brevissimo tempore obtinuit Achillas. Quinque mensibus eum ecclesiae suae praefuisse modo audivimus a Gelasio Cyzicensi; quinque item aut septem ab Eusebio vel eius armenio interprete [Num. 5.] . Eutychius vero Alexandrinus [Annales, ed. L. Cheïkho, p. 117.] , Severus ibn al-Mokaffa [Historia patriarcharum Alexandrinorum, Seybold, p. 63.] et alii quos recensere piget, sex mensibus eum sedisse volunt. Iisdem verbis utitur Petrus ibn Rahib; qui tamen magis definite addit eum ducentis diebus munere functum esse [Chronicon orientale, Cheïkho, l. c., p. 110.] . Hic tamen falso calculo usus est ut scriberet. et obiit die decimo nono mensis baunah feria tertia: idus enim iuniae in feriam tertiam incidere non potuerunt nisi anno Domini 310 vel 321 [Id iam peropportune notavit Tillemont, l. c., p. 316; cf. Sollerius, Act. SS., l. c., p. 36 *.] .

[10] [iudicio Dei sublatus fuisse] Maturato exitu praereptum fuisse Achillam, quod Ario benignius fortasse quam prudentius ignoverit, certo rescivisse sibi videntur scriptores alexandrini posterioris aevi [Petrus ibn Rahib, Eutychius, Severus, alii.] . Quorum invidioso ineptoque oraculo error nominum subesse potuit. Nam inter Arii asseclas aperte iam Ecclesiam impugnantis, exstitit alius Achillas, diaconus, adversus quem Alexander episcopus, [in vulgo creditur,] nostri successor, in binis litteris invehitur [Alexandri Alexandrini epistula ad Alexandrum, apud Theodoretum Historia Ecclesiastica, lib. I, cap. 4; ed. Gaisford (Oxonii, 1854), pp. 9, 30; ad episcopos ecclesiae catholicae, ap. Socratem, lib. I, cap. 6; Hussey, p. 14.] . Hunc fortasse sibi persuaserunt esse ipsum episcopum qui olim Ario minorem poenam deprecanti facilius conixisse ferebatur; qua et nominum et rerum similitudine virum doctum nuperrime etiam deceptum vidimus [L. B. Radford, Three teachers of Alexandria: Theognostus, Pierius and Peter (Cambridge, 1908), p. 1, annot.] . [ineptius profecto quam verius.] Achillae memoriam prudens aut imprudens infuscavit quoque scriptor, quisquis ille fuit, Actorum S. Petri martyris, cum visum illud fingeret, quod superius memoravimus [Num. 4.] . Necesse enim fuit ut episcopus ille incautior, maiore cum levitate culpaque graviore fecisse videretur, quod caelesti numine monitus esse putabatur ne faceret. Undecumque tandem alii de S. Achilla deteriorem opinionem hauserunt, nobis iudicandi regula esto Athanasii, Eusebii, Gelasii sententia.

[11] [Cultum eius in graeca ecclesia] Haec tamen illi parum profuit. E synaxariis ecclesiae graecae, praeter antiquum exemplar Patmiacum, pauci tantum codices unius neque admodum probatae originis, Achillam (quem isti vocant papam Romae et Alexandriae) breviter memorant ad diem tertium iunii [Synax. Eccl. CP., p. 725 – 26.] : utique pro decimo tertio [Cf. supra, num. 9.] . Alii longe plurimi penitus eum neglexerunt. [fere ignoratum] In fastis Latinorum illum invexit Ado Viennensis, vel scriptor, quisquis ille fuit, parvi martyrologii romani [Cf. supra, num. 9.] : qui elogium eius non in calendario quopiam graeco repperit, sed ex eodem loco historiarum Eusebii desumpsit, unde ad diem quartum novembris eruit S. Pierii mentionem, et ad secundum Theodoti Laodicensis, episcopi ariani [Historia ecclesiastica, VII, 32, 23, 26 – 27; 30; ed. Schwartz pp. 726, 728, 730. De Theodoto, cf. Act. SS., Nov. t. I, p. 420; de S. Pierio, ibid., t. II, 1, p. 254 – 64.] ; quod iam erudite notavit noster Sollerius [Martyrologium Usuardi, Act. SS., Iun. t. VII, p. 656 – 657; cf. Quentin, Les martyrologes historiques, p. 612 – 13.] . Iamvero cum haec tria nomina intra paucos dies distributa cernamus, profecto suspicari cogimur hisce fictis commemorationibus ab homine inverecundo, inter omnes anni partes, datum esse locum, quem primum casus obtulerit. [latina inchoavit.] Ne quis igitur opportuno consilio factum existimet, cum propinquitate festorum coniunctos videat Pierium et Achillam, homines eiusdem aetatis, patriae, studii et laudis; sed in eadem vicinia ex eodem loco eadem via introductum respiciat haereticum Theodotum illum, quem antiquitas catholica nusquam inter sanctos recepit; neque iam de S. Achillae cultu plura fidenter explorari posse sperabit.

DE SANCTO CASTO MARTYRE CULTO BENEVENTI

TEMPORE INCERTO

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Castus martyr cultus Beneventi (S.)

H. D.

[1] [S. Casti multiplex memoria.] S. Casti nomen variis diebus plerumque cum socio passim occurrit, maxime in fastis ecclesiarum regni olim Neapolitani. Et de sanctis quidem Casto et Aemilio martyribus africanis in Italiam delatis nonnulla leguntur apud Cyprianum [Act. SS., Maii t. V, p. 129.] . De Casto et Secundino qui Sinuessae et Caietae [Ibid., Iul. t. I, p. 19.] , de Casto et Cassio qui Capuae coluntur [Ibid., p. 20.] , de aliis etiam cognominibus nihil traditum est quod vel obscurissimum vel apprime fabulosum non sit, ita ut, omnibus rite perpensis, unum eundemque S. Castum, martyrem afrum, multis in locis et in diversa societate fidelium venerationi oblatum esse, et ab hagiographis, pro locorum varietate novis iisque confictis Actis laudatum, admodum probabile videatur.

[2] [S. Castus Beneventanus] In nonnullis libris beneventanis die 7 novembris, pridie in aliis Sancti Casti episcopi et martyris memoria occurrit [Supra, p. 127, inter praetermissos.] . Quam implexae sint et vanae eruditorum coniecturae de episcopo et martyre ceterum ignoto, intelleget qui Ferrarium ad hunc diem legerit [Catalogus sanctorum Italiae (Mediolani, 1673), p. 698.] . Huius tricas expedire nec quicquam iuvat, cum de Casto nostro non minus quam de ceteris plerisque historia prorsus sileat.

[3] [episcopus Treventinus] Fide enim digna non est Vita S. Casti, in novem lectiones divisa, quam ex codice Casanatensi 457, saec. XV, fol. 142 – 144v edituri sumus [Catal. Lat. Rom., p. 22370.] , et ideo tantum proferimus ne unicum, quod de S. Casto Beneventano superest, monumentum neglexisse videamur. Narrat quippe hagiographus Castum de finibus urbis Romae oriundum a S. Clemente papa ad Treventinam civitatem — est autem Triventum urbs antiqua in Samnio — velut episcopum missum esse, et a Sarracenis ibidem occisum; dein a fidelibus in basilicam sui episcopatus sepultum. Post multos annos, regnante Arechi principe Beneventano, [fuisse dicitur] a quodam Madio Carioso sacrum corpus Beneventum translatum est in propriam possessionem, ubi erat oraculum Sancti Andreae iuxta ecclesiam beati Petri apostoli. Haec fuse, intermistis solitis locis communibus ab auctore evolvuntur, qui se relatu quorundam fidelium accepisse mentitur quae de gestis S. Casti profert. Sunt autem tam inepte excogitata ut neque confutatione indigeant.

[4] [Beneventum translatus.] Treventi sanctum Castum cultum fuisse certum videtur. Ineunte saeculo elapso, ecclesia cathedralis Treventina duabus constabat ecclesiis, superiore ita dicta, quae SS. Nazario et Celso sacra erat, et inferiore S. Casto dicata. Erat autem S. Castus “ex antiqua traditione” episcopus civitatis et eodem in loco sepultus [G. V. Ciarlanti, Memorie istoriche del Sannio, t. I (Campobasso, 1823), p. 72 – 75.] . Huius antiquae traditionis fontem reperire nemini adhuc contigit, neque nimium audax coniectura est Treventinos sanctum quendam ignotum, cuius reliquias servabant, velut suum episcopum temere traduxisse; hac quippe ratione sancti haud pauci in fastos episcoporum passim irrepserunt. Hunc autem Castum, quisquis ille est, Treventinis ereptum et Beneventum translatum esse, quanam nixus auctoritate hagiographus asserat, non patet. Reliquiis sancti cuiusdam Casti sacellum in possessione Madii Cariosi Beneventani situm insigne fuisse veri simile est. Translationem ex urbe Treventina ad normam translationum quae iubente Arechi principe peractae sunt confictam esse satis probabile est, ut ne in hoc quidem narratori fides habeatur. De S. Casto nulla amplius in dioecesi Beneventana memoria agitur; Treventinos autem modernos de sua in sanctum veneratione frustra interrogavimus.

VITA S. CASTI
Ex codice Casanatensi 457. Cf. Comm. praev., num. 3.

Castus martyr cultus Beneventi (S.)

In festo sancti Casti episcopi et martyris.

[S. Castus Romanus]Lectio I〉. Beatissimus igitur Castus, castus nomine et opere, proprie et appellative, de finibus urbis Rome originem duxit. Qui ab ipso pueritie sue tempore cor gerens senile nullis animum vanitatibus dedit. Postquam vero litterarum studiis a parentibus traditus fuerat non solum in mundanis disciplinis sed etiam in divinis de die in diem proficiebat. Sed spretis huius mundi scientiis in divinis laudibus sine intermissione operam dabat, ut videret Deum deorum in Syon. [Ps. 83, 8.] Denique, sicut relatu quorundam fidelium accepi, fuerat boni magistri discipulus, scilicet beati Clementis pape et martyris, qui tempore Traiani imperatoris, quia eius culture deorum suorum sua colla flectere nolebat, suo iussu apud Cersonam insulam exilio destinatus est, postremum vero, ancora ad collum eius ligata in mare precipitatus est; et sic martyrio coronatus migravit ad Deum. Cuius orationibus et meritis beatus Castus roboratus in sancta eius doctrina atque religione adolevit.

[propter vitae sanctitatem] Lectio II. Factus igitur adolescens exemplo sancti predicti magistri provocatus, carnem suam ieiuniis macerabat, vigiliis quoque et orationibus vacabat. Amictum [ammictum cod.] nudis, viduis et orphanis, esurientibus [exurientibus cod.] pauperibus cibum et sicientibus potum tribuebat. Hec omnia beatissimus Castus assidue implebat, ut, cum venerit Dominus in fine seculi iudicaturus humanum genus, laudando eum dicat sibi: “Veni, benedicte patris [pater ita corr.] mei, percipe regnum quod preparatum est tibi ab initio seculi. Vidisti enim me esurientem [exurientem cod.] et dedisti mihi manducare” [Matth. 25, 34.] et cetera. Et quia castitatis vigore fulgebat, quia abstinentie angustiis gloriabatur, meruit ad summum provehi [provei cod.] sacerdotii gradum.

[a S. Clemente episcopus creatur] Lectio III. Per idem tempus erat in Treventina civitate populus indisciplinatus et fortasse sine veri Dei noticia; unde necesse erat ut grex qui dispersus erat per verbum et exemplum sancte vite boni pastoris in unum congregaretur. Hoc audiens beatus Clemens ait discipulo suo beatissimo Casto: “Ecce, fili, eruditus es de omnibus que fecit dominus noster Iesus Christus. Surge, accipe Spiritum sanctum et pontificii dignitatem, et proficiscere ad civitatem quae dicitur Treventus. Multitudo populi indisciplinati te prestolatur. Predica eis de vero Deo et ne formidaveris. Potens enim est Deus ut augeat tibi gratiam et prosperum faciat iter tuum, et angelus Domini bonus comitetur tecum.” [Tob. 5, 21.] Et hec dicens beatus Clemens episcopus benedixit ei et emisit eum a se. Cumque audissent aliquanti fideles adventum beatissimi Casti,exierunt obviam ei; laudabant et benedicebant Deum dicentes: “Benedictus qui venit in nomine Domini.”

[et Treventum mittitur;] Lectio IIII. Cum autem appropinquasset pontem civitatis, ecce et alii fideles cum gaudio suscipientes eum cum ymnis et laudibus obviaverunt ei usque ad locum in quo erat mansurus. Hiis ita transactis, beatissimus Castus fecit convenire totam plebem a Domino sibi commissam et loquens eis de regno Dei docebat eos iuste et pie vivere: “Filioli mei, audite me et liberate vos; servite Domino in timore, sicut dicit sanctus David, et exultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam a me licet indigno episcopo, ne pereatis de via iusta.” [Ps. 2, 12.]

[totam provinciam ad Christum] Lectio V. Hiis et huiusmodi ammonitionibus assidue corroborati redibant ad propria laudantes et benedicentes Deum atque dicentes: “Benedictus Deus, qui dignatus est nobis dare talem pastorem et episcopum animarum nostrarum.” Et non solum Treventinam civitatem sua predicatione ad Deum convertit, sed etiam tota provincia catholicam fidem suscepit, unde non tantum episcopus sed etiam eorum apostolus vocitatur.

[convertit.] Lectio VI. Iste beatissimus Castus, fratres mei, tocius vite sue cursu cum vigili hoste conflictum habebat. Quantas eius insidias, quanta luctamina pertulerit ab eo, non est nostrum evolvere. Et ipse qui vicit primum hominem ab isto sanctissimo viro est victus. Sed de religione, vita et abstinencia eius ista sufficiant. Nunc autem qualiter publicum tenuerit martyrium, per quod venerit ad palmam victorie effundendo sanguinem suum, in subsequenti declaratur.

[A Sarracenis] Lectio VII. Quodam namque tempore quidam Sarraceni perfide mentis, congregato navali exercitu, navigaverunt; navigantes autem venerunt ad castellum quod dicitur Penna de Buci quod est supra mare, [crudeliter vulneratus,] et ibi considerarunt [considerantes cod.] qualiter possent invadere [evadere cod.] regionem illam que erat prope castellum illud. Exeuntes denique ad terram depopulati sunt totam illam provinciam et venerunt ad locum ubi erat vir Dei beatissimus Castus. Quos ut vidit beatissimus Castus, ut erat pie mentis, cepit monere eos ne tam crudeliter agerent in populo. Hec et alia monente beato viro, que ad edificationem [hedificationem cod.] animarum pertinerent, unus ex eis, qui erat crudelior, arrepto gladio brachium eius abscidit; et nondum illi feroces satiati tanto facinore etiam suos socios et discipulos interfecerunt. Quibus interfectis et beatissimo Casto semivivo relicto, abierunt. Quod audientes viri civitatis catervatim venientes cum magno merore et singultu tulerunt eum et reportaverunt usque ad ecclesiam sui episcopatus.

[clero et populo adstante, moritur.] Lectio VIII. Hiis de vita et actibus beati viri prelibatis, qualiter de hoc seculo obierit narrare properemus. Denique cum videret sacerdotes et clericos ac populum ibi astantes merentes, motus iis fletibus, conversus ad eos dixit: “Filioli mei, nolite contristari, nec conturbetur cor vestrum de debilitate corporis mei, quia virtus in infirmitate perficitur, spiritus autem corrobatur; sed gaudete et exultate Deo adiutori nostro, quoniam propero ad illam beatitudinem quam promisit Deus diligentibus se. [II Cor. 12, 9.] In qua intercessor ero pro vobis apud Dominum Iesum Christum.” Et cum hec dixisset, sanctissima sua anima carne soluta est. Videntes autem hoc qui astabant et qui audierant cum magno fletu emittebant [emictebant cod.] voces suas ad celum. Et post lamenta et animi dolores officiosissime sepellierunt eum cum ymnis et canticis et spiritualibus in basilica sui episcopatus, ubi et alibi meritis et orationibus suis dominus noster Iesus prestat beneficia credentibus in se. Sed qualiter eius sanctissimum corpus, annuente Deo, Beneventum translatum sit, e vestigio promendum est.

[Corpus eius Beneventum defertur.] Lectio IX. Cum in Treventina civitate per multorum annorum curricula beatissimi Casti lateret corpus, quidam nobilis homo Beneventanus, nomine Madius, cognomento Cariosus, audita fama de virtutibus et mirabilibus beatissimi Casti, tactus [tacto cod.] divino spiramine anxie cogitare cepit qualiter illud sacratissimum corpus Beneventum transferre posset. Sed quia in illis diebus Beneventanus princeps, Arichis nomine, prefate civitati dominabatur, non poterat obtinere quod voluit. Tandem, habito concilio optimo, suppliciter rogavit prefatum principem ut sue petitioni ac desiderio faveret. Ut autem cognovit princeps eius desiderium et devotionem quam erga sanctissimum virum Castum habebat, hoc quod postulaverat ab eo facere permisit. Qui mox, collecta multitudine sacerdotum, clericorum et religiosorum virorum, venerunt ad locum ubi sacrum corpus situm erat. Quod inde auferentes cum ymnis et laudibus Beneventum transtulerunt atque in altario recondiderunt ubi erat oraculum sancti Andree iuxta ecclesiam beati Petri apostoli in ipsa possessione predicti Madii Cariosi; ubi a Domino prestantur multa beneficia per merita beati Casti usque in hodiernum diem.

DE SANCTO RESTITUTO EPISCOPO TRICASTINENSI

TEMPORE INCERTO

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Restitutus episcopus Tricastinus (S.)

AUCTORE H. D.

[1] [S. Restituti cultus antiquus] Sancti Pauli Tricastinorum, quae Delphinatium provinciae civitas est [De civitate eiusque episcopis iam dictum est in Act. SS., Febr. t. I, p. 92 – 93; Anal. Boll., t. XI, p. 375. Lege quoque L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, 2e éd., t. I (Paris, 1907), p. 263 – 65.] , primum episcopum suis placitis consentientes S. Restitutum asseruerunt quicumque hunc sanctum perhibebant illum ipsum fuisse caecum a nativitate cuius oculos Christum aperuisse ex Evangelio accepimus [Ioh. IX, 1 – 38.] et gesta eius, qualia ab hagiographis narrantur, historiae fide comprobata esse censebant. Quae cum nostra aetate ab omnibus sanioris iudicii criticis inter fabellas amandentur, et in catalogis episcoporum e veteribus schedis concinnatis opera virorum doctorum qui haec commenta vel ignorarunt vel spreverunt, quinto loco, videlicet post S. Paulum, Restitutus sedisse affirmetur [Sammarthani, Gallia christiana, t. III (1656), p. 845 – 846.] , id primum, posthabita traditione quam dicunt apostolicam, quaerendum nobis est rexeritne omnino ecclesiam Tricastinensem, de tempore, si opus fuerit, postea indagaturis.

[2] [in pago cognomine.] Villa Sancti Restituti, locus Sancti Restituti olim dictus est pagus non longe a civitate Tricastina remotus, nunc Saint-Restitut [Canton de Saint-Paul-Trois-Châteaux, dép. de la Drôme.] , a sancto patrono, ut patet, nomen sortitus [J. Brun-Durand, Dictionnaire topographique du département de la Drôme (Paris, 1891), p. 359.] . Huius loci ecclesiae, quae saeculo XII exstructa est, adiacet sacellum, saeculo IX aedificatum duasque in partes divisum, videlicet cryptam, ubi erat S. Restituti sepulcrum, et alteram, quae plano pede est, in qua erectum est eiusdem altare [U. Chevalier, Gallia christiana novissima, t. IV (1908), p. 300. Cl. auctori, qui plagulas huius operis, quando nondum vulgatum erat, perhumaniter nobis misit, maximas gratias habemus.] . Antiquae venerationis cultusque haec esse signa indubia exploratum est.

[3] [Varia monumenta scripta;] Porro haec habemus monumenta scripta de S. Restituto. Antiquissima eius mentio exstat in membrana quam se in capsa reliquiarum repperisse testatur anno 1516 episcopus Guillelmus Adhemarii, his verbis expressa: Memoria quod anno MCCXLIX, mense iulio, magister Giraudus de Claromonte aedificavit sepulchrum beati Restituti autoritate Domini Laurentii Tricastinensis episcopi, et Giraldus Maunerii capellanus Sancti Restituti proxime abstraxit cum multis aliis de sepulchro ubi quiescit totum corpus beati Restituti brachium dextrum et posuit in locum istum et apposuit signum suum [Infra, in instrumento recognitionis reliquiarum anni 1516.] . In martyrologiis antiquioribus S. Restituti nostri nomen non occurrit; in recentioribus nonnullis, ut in Aquensi, qui saec. XIV exaratus est, hac formula laudatur: Septimo idus novembris … Eodem die, sancti Restituti Tricastine civitatis episcopi [Chevalier, t. c., p. 30. Cf. Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France, t. XVI, p. 17.] vel hac, quae est martyrologii Sancti Savini de Levitania, incertae aetatis: Depositio sancti Restituti, Tricastinae civitatis episcopi [Sammarthani, Gallia christiana, t. III, p. 846.] . Hisce testimoniis adde instrumentum translationis reliquiarum S. Restituti sub Stephano Genevés episcopo et comite Tricastinensi anno 1465 [L. A. Boyer, Histoire de l'église cathédrale de Saint-Paul Trois-Châteaux (Avignon, 1710), p. 358 – 66; Chevalier, t. c., p. 19 – 25.] et alterum, quod, nova peracta recognitione, edidit anno 1516 episcopus Guillelmus Adhemarii nosque typis iterum vulgamus [Boyer, t. c., p. 391 – 95; Chevalier, t. c., p. 26 – 29.] , necnon sigillum, cuius aetas in ancipiti relinquitur, in quo cernitur impressum oculorum par cum hac inscriptione: S. ECC(LESI)E SANCTI RESTITVTI — S. S. RESTITVTI SACERDOTIS [Chevalier, t. c., p. 30.] ; nec quicquam remanere videtur quo S. Restituti memoria illustretur, praeter historiam, de qua nunc.

[4] Vita S. Restituti legitur in duobus codicibus saeculi XV, quibus adhibitis eam proferemus. Hi sunt:

[Vita] A = Codex bibliothecae Nationalis Parisiensis lat. 916, olim Fouquetianus. Fol. 43 – 58: Incipit Officium beati Restituti confessoris, cum Vita (fol. 44v – 54v) in novem lectiones ad matutinum distributa [Catal. Lat. Paris., t. I, p. 40.] . Ex hoc ipso codice a nostris primum edita est [Catal. Lat. Paris., t. c., p. 44 – 50.] , iterumque, cum integro officio, recusa a v. cl. U. Chevalier [Bulletin d'histoire ecclésiastique des diocèses de Valence, Gap, Grenoble et Viviers, t. XVI (1896), suppl., p. 20 – 32.] , qui eandem tertio, demptis reliquis officii partibus, nuperrime typis expressit [Gallia christiana novissima, t. c., p. 11 – 18.] . Codicis Fouquetiani apographum servatur in codice 8965 – 66 bibliothecae Regiae Bruxellensis, qui fuit quondam musei Bollandiani. Apographo neglecto, ipsum librum Parisiensem iterum cum edito contulimus.

B = Codex bibliothecae Sancti Genovefae Parisiensis 1648, variis tractatibus theologicis, non una manu saec. XV exaratis, refertus [Ch. Kohler, Catalogue des manuscrits de la bibliothèque Sainte-Geneviève, t. II (Paris, 1896), p. 111 – 13.] , quibus additae sunt Vitae S. Thomae Cantuariensis, S. Verani, et (fol. 81v – 89) S. Restituti, quae, uno deficiente folio, integra non est. Partem superstitem etiam cum edito conferre non omisimus; plurimis tamen variantibus lectionibus, quae solam scribendi rationem attingunt, ut chaballos, camellos, bacculum et ita porro, paginas nostras onerare visum non est.

[5] [omnino fabulosa] Artissimam esse huius Vitae cum famosis illis Massiliensibus fabellis tam planum est ut nulla probatione indigeat, neque ulla etiam res ipsa confutatione [De his L. Duchesne, Fastes épiscopaux, t. c., p. 321 – 59. Cf. Anal. Boll., t. XII, p. 296 – 97; t. XV, p. 84 – 85; t. XVI, p. 516 – 18; t. XVII, p. 360 – 62; t. XVIII, p. 66 – 67; t. XXIV, p. 499 – 501. Nullius prorsus momenti sunt quae profert Nadal, Réponse à la question suivante: A quel siècle doit-on rapporter les premières prédications évangeliques dans la province du Dauphine, et en particulier dans les villes de Valence, Die et St.-Paul-Trois-Châteaux, Congrès archéologique de France, Mende etc., 1857 (Paris, 1858), pp. 277-81.] . Quandonam historia caeci nati in cathedram Tricastinensem provecti venditari coepta sit, non liquet. Primum qui haec asseruerit fuisse episcopum Stephanum Geneves, qui anno 1465 sancti reliquias transtulisse fertur, existimavit L. A. Boyer [Op. cit., p. 7; cf. Gallia christiana, t. I (1715), p. 705.] . Quicquid de huius translationis historia, quam mox obiter expendemus, censendum iudices, res altius repetenda videtur, cum iam a Bernardo Guidonis, qui ineunte saec. XIV floruit, Restitutus cecus illuminatus a Domino nuncupetur [Apud J. H. Albanès, Gallia christiana novissima, t. I (Montbéliard, 1899), p. 24, not. 4] , nisi alium atque Tricastinensem intellexisse Restitutum fingatur. Adverte tamen non caecum a nativitate Restitutum appellari a Bernardo, qui alio loco agit de beato Cedonio, qui fuit caecus natus et a Christo illuminatus [Albanès, ibid.] . Cedonium illum, quem et Chelidonium alii, alii Sidonium nominant, Aquensium episcopum fuisse nonnulli existimant, et mutato nomine ad sedem Tricastinensem translatum [Act. SS., Aug. t. IV, p. 591 – 93.] . Sed talibus ineptiis taedet, immo pudet, diutius immorari.

[6] [Quare caecus natus dictus.] Iam quaerat quispiam quare Restituto nostro caeci nati cognomen dederint consonamque historiam appinxerint. Id ex nominis eius ratione, quasi illius cui Christus visum restituerit, ortum esse vix crediderim; alias plane ob causas easque plerumque etiam magis futtiles sanctos Galliarum antistites in discipulos Domini transmutare solebant fabulatores. Certum quicquam vel firma ratione probatum non habeo quod afferam. Id tamen notabile est S. Restitutum ad morbos oculorum depellendos a piis fidelibus vulgo imploratum fuisse [Quod vel ex oratione officii proprii S. Restituti constat: Omnipotens sempiterne Deus, qui per merita beati Restituti confessoris tui atque pontificis a multorum oculis dolorem sanas et visum clarificas, praesta quaesumus, ut per eius suffragia a nostris oculis et mentibus omnem morbum repellas et corruptionem. Per eumdem. Ap. Chevalier, in Bulletin d'histoire ecclésiastique des diocèses de Valence etc., t. XVI, suppl. p. 21.] . Utique, repones, quia caecus a nativitate habebatur. At e contra, si quis contenderit oculorum patrocinium, cuius procul dubio insignia S. Restituti statua gestabat, fabulae concinnandae ansam praebuisse, inanem hanc esse coniecturam minime asseverabo.

[7] [An fuerit episcopus Tricastinus.] Antiquiorem esse et validioribus niti argumentis traditionem Tricastinorum qui Restitutum episcopum vindicant, affirmare non ausim. Certe qui anno 1249 S. Restituti reliquias recognoverunt, in documento, quo antiquius nullum exstat de sancto testimonium scriptis mandatum, episcopum illum nequaquam nuncupant [Supra, n. 3.] . Quaenam sint illa monumenta Tricastinensia quibus S. Restitutus post Paulum in episcopum sublimatus asseratur, quaenam veteres illae schedae archivi cathedralis et membranae Pereskianae quae Iacobo Adhemar de Monteil episcopo seriem decessorum suorum subministrarunt [Sammartani, Gallia christiana, t. c., pp. 845, 846.] , plane ignotum est. Cetera omnia, quae pro S. Restituti episcopatu afferuntur, ex Vita commenticia aliqua ratione deducta sunt nec digna proinde quae audiantur. Cum autem non raro acciderit ut sancti antiqui, sive martyres sive confessores, in catalogos episcoporum irreperent, iure an iniuria inter antistites Tricastinenses annumeretur S. Restitutus, in medio relinquendum.

[8] [Reliquiarum recognitiones.] Licet de prisca seu, ut aiunt, ab immemorabili S. Restituti cultus celebritate ambigendum non sit, pauca admodum litteris consignata sunt de eius ecclesia, sepulcro, reliquiis. Auctoritate Laurentii episcopi anno 1249 sepulcrum beati Restituti aedificatum esse et partem reliquiarum abstractam iam audivimus [Supra, n. 3.] . Anno Domini 1516 a Guillelmo Adhemarii episcopo sacras reliquias rursus recognitas et translatas fuisse constat ex instrumento authentico, quod pridem ab A. Boyer vulgatum [Boyer, t. c., p. 391 – 95. Cf. supra, p. 343, n. 3.] , hic rursus edendum esse putavimus. Ab hoc autem tempore videntur in ecclesia Sancti Restituti quievisse usque ad annum 1561, quo a Calvinistis impie combustae sunt [Boyer , t. c., pp. 226, 209; Gallia christiana, t. I, pp. 705, 730.] .

[9] [Instrumentum anni 1485] Passim legitur episcopum Stephanum Geneves anno 1465 S. Restituti sepulchrum aperuisse ex eoque ossicula nonnulla collegisse [Boyer, t. c., p. 182 – 84; Gallia christiana, t. c., p. 726; Nadal, Histoire hagiologique du diocèse de Valence (Valence, 1855), p. 50 – 52.] . Totius incoepti habemus prolixam narrationem, in litteris quas ipse Stephanus dedisse fertur, quasque, undenam nescio, protulit Boyer. Commenticias illas esse recte iudicavit v. cl. U. Chevalier [Gallia christiana novissima, t. c., p. 25.] , qui easdem ex officina falsariorum prodiisse censuit qui Montilii Ademarii diplomata finxerunt [Chevalier, Cartulaire municipal de la ville de Montélimar (Montélimar, 1871), p. 1 – 28.] . Hinc nullam creat difficultatem quod testatur episcopus se aliosque adstantes in sepulcro vidisse ossa beati Restituti … cum peciis sui baculi pastoralis et totam catenam ossium et brachiorum suorum et costas suo ordine stantes et ossa capitis, prout sepelitur quilibet antistes [Boyer, t. c., p. 361.] ; quae aperte contradicunt documento anni 1249 de ablatione brachii dextri et aliarum partium commonenti. Quaenam causa falsorum inventorem impulerit ut mendacia mendaciis adderet, plane latet, nisi conicias illum voluisse fabellis Tricastinensibus et Massiliensibus novam auctoritatem conciliare vel dubia de reliquiis S. Restituti fortasse oborta repellere .

[10] [spurium est.] Ex sequentibus, si quid intellegis (immutatam enim phrasim exscribimus), causas recognitionis, velut ex ore episcopi accipe: Post varias et crebras adversitates, turbationes, impedimenta, inconvenientia, aemulationes, molestias, et vias apud Sanctam Sedem apostolicam et curiam regiam delphinalem ab anno Domini 1450 citra lites et litium dispendia ac expensas, quibus pro iuribus nostrae ecclesiae salvandis affecti sumus, necnon et tentationes, infirmitates et turbationes adversus potestates tenebrarum, carnis et mundi, quibus subditur humana infirmitas, iuxta illud Apostoli: Et sicut tunc persequebantur, ita et nunc, Christi autem gratia liberati. Et nonnullas vigilias, orationes, et alia bona quae misit Deus in corde nonnullorum confratrum nostrorum nobis cum eis existentibus unius cordis et unius animae in verbo Dei: Dabo vobis cor carneum ut colatis me et faciatis voluntatem meam; et revelationem vobis faciam a personis fide dignis asserentibus sacrum corpus b. Restituti caeci a nativitate atque praesulis Tricastini evangelica lege et Ecclesia catholica approbati evidentius in Evangelio propalati, Sidonius vel Celidonius prius nominati, Iesu Christi Nazareni discipuli, et per eum illuminati, nonnullis quod Orleanis in quadam cripta, aliis Sancti Maximini in Provincia, nonnullisque aliis quod in sua Sancti Restituti, Tricastinensis nostrae dioecesis, ut sua testatur legenda, ecclesia tumulatus fuerat et iacebat. Dein, postquam dixerat se ossa gloriosi praesulis conspexisse, pergit: et dictae dubitationes quod alibi sit sepultus omnino sublatae sunt. Haec ea saltem de causa afferenda erant quia alia quaedam commenta, praeter ea quae in Vita S. Restituti leguntur, diserte hoc loco expressa habemus. [De S. Restituto Aurelianis quiescente.] Quorum unum notatu dignum est quod Aurelianis sancti corpus iacere a nonnullis asserebatur. Conferenda sunt quae hoc die Molanus enuntiat: Item depositio sancti Restituti episcopi Tricastrensis, cuius corpus Aurelianis in monasterio S. Euurtii praecipuo colitur honore [Sollerius, Martyrologium Usuardi, p. 659.] . Hinc et Ferrarius: Aurelianis in Gallia S. Restituti episcopi primi Tricastinensis [Catalogus generalis sanctorum (Venetiis, 1625), p. 435.] . Cognominem quendam sanctum ab Aurelianensibus olim cultum esse et pro Restituto nostro temporum decursu habitum suspicatus, tum S. Evurtii tum civitatis annales evolvi et doctissimos quosque ipsius loci interrogavi essetne Aurelianis sancti cuiusdam Restituti memoria; nullam omnimo superesse unanimes responderunt [Vv. dd. A. Merlin et Edm. Séjourné, Aurelianensibus, qui libros et tabularia inspexerunt, maximas gratias refero.] . Quid ergo rei subsit me ignorare fateor, et nodum doctioribus solvendum relinquo. Primus, quod sciam, falsarius narrat Ludovicum XI regem Sancti Restituti ecclesiam orationis gratia visitasse: nec non a christianissimo rege Francorum Ludovico XI dignissimo beati Restituti potentissimo dignis cum muneribus peregrino [Boyer, t. c., p. 358. Nec aliunde haec verba officii S. Restituti, lect. Va, desumpta videntur: Quapropter sepulcrum istud fidelium undequaque confluentium et ipsius Ludovici undecimi peregrinatione gloriosum extitit. Apud Nadal, t. c., p. 49, not. 2.] . Haec ille ex loci traditione vel e proprio penu deprompta.

[11] S. Restituti festum celebrari intermissum est quando anno 1801 sedes episcopalis Tricastinensis unita est cum Valentinensi. [Reliqua cultus monumenta.] Sancti patroni cultum instauravit Petrus Chatrousse, episcopus Valentinensis, qui officiis propriis dioecesis suae, anno 1853 editis, officium S. Restituti e priscis Tricastinorum breviariis desumptum inseruit [Nadal, t. c., p. 47 – 48.] . Quamvis Vita S. Restituti quam edimus, viris doctis [Boyer, t. c., p. 6: “Nous ne voulons pas nous rendre garants de cette tradition ni obliger le lecteur à la croire.” Gallia christiana, t. I, p. 705: “Certe tam recens opinio nullatenus potest pro traditione venditari.”] et nonnullis episcopis Tricastinensibus [Lege quae de episcopo Antonio Du Cros († 1630) narrat Boyer, t. c., pp. 7, 248 – 49.] suspecta videretur, illam tamen decurtatam, non emendatam, legere est in breviariis, non solum antiquo illo in pergamena litteris gothicis exarato, de quo Boyer [T. c., p. 6 – 7.] , sed et in recentioribus annorum 1627, 1692, 1758, quae Tricastina sunt, et in libris Tricastino-Valentinis annorum 1853 et 1884. Immo episcopus F. X. de Lambert, qui officia propria anno 1758 edidit, ecclesiae suae traditiones, quas vocant, defendere aggressus est [Mandatum pro officiis propriis sanctorum ecclesiae Tricastinensis, 1758.] . Antiquitus etiam in dioecesi Valentinensi S. Restituti memoria celebris habebatur, ut testantur missalia manuscripta saec. XV et impressum anni 1504, sanctique nomen in litaniis recitabatur post S. Aegidium, ante S. Georgium [Chevalier, Gallia christiana novissima, t. c., p. 30.] . In ecclesiarum quoque Aptensis et Vivariensis breviariis S. Restitutum officium proprium habuisse, lectionesque partim ex geminae recognitionis Actis desumptas fuisse monet Boyer [Boyer, t. c., p. 8.] . In dioecesi Aquensi sanctus Restitutus etiam colebatur, habemusque ex instrumento consecrationis ecclesiae Sancti Salvatoris anni 1534 altare S. Restituti in ea erectum esse [Albanès, Gallia christiana novissima, t. I, instrum., p. 97.] .

VITA S. RESTITUTI
E codicibus Parisinis Bibl. Nat. lat. 916 (= A), Bibl. Sanctae Genovefae 1648 (= B). Cf. Comm. praev., num. 4.

Restitutus episcopus Tricastinus (S.)

BHL Number: 7198

Incipit officium beati Restituti confessoris.

[Restitutus in Galilaea] Lectio prima. — Precipue narranda sunt gesta divinitus celebrata inter cetera atque laudanda, cum documenta nostra a vitis sanctorum patrum procedant, per quorum merita vita nostra in Domino ferveat et lucescat. Dicendum est ergo de quodam adolescente, qui cecus natus in finibus principatus Galilee [Gallilee B.] , nobili propagine in oppido [hopido A.] Tabarie [Thabarie B.] oriundus, dixit patri suo: “Pater mi, audistis voces clamantium de Iesu Nazareno, quanta facit [corr., prius fecit A.] in cunctis populis miracula. Claudos ambulare facit, cecos illuminat, surdi audiunt, mortuos resuscitare facit triduanos. Vadam ad eum, et cum natus sim tibi sine oculis, clamabo ut habeat misericordiam in servo suo, ut oculos meos aperiat virtute sua.” Respondit pater:[caecus natus,] “O fili mi, impossibile est te umquam videre; cum oculi tibi non sint nec aliqua series oculorum tibi appareat, quomodo fiet istud?” Respondit filius: “Numquid maius est mortuos suscitare quam oculos aperire homini viventi?” Dixit pater pietate motus: “Fili mi, fides tua te salvum faciet. Accipe de thesauro caballos, camelos, iumenta et omnia que [om. A.] habeo universa.”

[a Christo] Lectio II. — Respondit filius: “Pater mi, audivi humilem vitam suam. Non equitat, non superbus est, sed misericors et pius, plenus dulcedine atque humilitate. Ibo ad eum mendicando.” Et hec dicens, discessit [dicessit A.] ab eo in habitu paupertatis cum minima comitiva. Accidit autem post dies multos invenit Iesum; et cum multe turbe [turbe multe B.] sequerentur eum, interrogavit ubi erat transiturus. Dixerunt ei: “Hic transiet, non tardabit.” Qui cum venisset in quadrivio [cadrivio A.] cum multitudine magna dicentium: “Hic est vere propheta qui salvabit nos,” adolescens cecus clamavit voce magna, dicens: “Iesu, fili David, fili Dei, pietatem habe in me et miserere mei. Iesu, fili David, fili Dei, pietatem habe, habe in me et miserere mei.” Conversus Iesus dixit ceco: “Quid vis tibi faciam?” — “Domine, ut videam.” Continuo Dominus Iesus lutum fecit cum terra et [de A.] saliva, et linivit locum oculorum eius, dixit ei: “Vade ad natatoria Siloe et oculos tuos lava.” Adolescens autem fecit sicut praecepit ei Iesus. Venit ad fontem Siloe et [om. A.] lavit; primitus vidit Iesum, impletus Spiritu sancto, in fide Christi confirmatus est. Vocatum est nomen eius Restitutus. Glorificans et laudans Deum, secutus est Dominum. Post hec crevit et [om. A.] factus est clericus omni bonitate, pudicitia, iustitia et veritate plenus, atque fervens fervore divino, nullum respiciens nisi solum Iesum.

[Christum nuntiare incipit,] Lectio III. — Interrogabant eum qui viderant eum cecum, dicentes: “Quis [qui A.] fecit tibi oculos?” Respondit eis: “Iesus Nazarenus, qui habet potestatem et omnium dominus est, rex regum et [om. A.] dominus dominantium, quem videbam priusquam mihi oculos aperiret.” Multi interrogabant eum [om. B.] ; quibus respondere minime [corr. in margine B.] curabat. Sed amore divino inflammatus, semper Deum inspiciens, nullam habens curam [curam habens B.] de terrenis; sed flexis genibus continue orabat [adorabat A.] Iesum, dicens intra se quia hic est vere propheta, qui salvabit nos, sic per multos dies manens, non comedens neque bibens. Sed gratia Altissimi fovebat eum tanto favore quod facies eius fulgebat sicut aurum; oculi ejus tanto erant [om. A.] fulgore quod omnes mirabantur, dicentes: “Hic factus [om. B.] salvus est in fide Christi.” Perseverans divino studio Restitutus cepit scripturas aperire; Spiritu sancto imbutus, cunctis populis Iesum esse filium Dei praedicabat. Tanto divino operi [opere A.] applicatus factusque de numero discipulorum Domini, tantam gratiam consecutus est apud Deum quod populi inclinabant ad beatitudinis suae pedes. Sic manens, omnia terrena deserens [deserans B.] , non serus acquirendo celestia, largire pauperibus non avarus. [et cum aliis Gallias petit.] Postque Domini ascensionem [acensionem A.] prefatus beatus Restitutus una cum beato Trophimo, beato Eutropio, beato Maximo [nunc Maximum nunc Maximinum scribunt, quae ultima lectio probanda est; cf. BHL. 5443.] , beata Martha, beata Magdalena et quorundam aliorum sanctorum societate, ascendit naviculam super mare absque humano regimine, sub Dei spe divinitus transfretantes sine remis atque velamine. Ad portum [ablato folio, hic deficit A.] declinantes Aralate perrexerunt. Venientesque prope urbem Aralate in loco vocato Quoquo regio, ibi facta fuit divisio inter eos pro penitentia apud Deum facienda. Beata Martha cum Trophimo atque Eutropio hic remansit. Verum beatus Restitutus cum beata Magdalena atque beato Maximo Aquensem [Aquenssem A.] provinciam visitarunt, in deserto valde aspero. Ibi vero beatus Restitutus, Omnipotentis gratia roboratus, per multos annos in habitaculo Saxinatim ieiunando et orando penitentiam agens. Sepe visus chorus angelorum. Aves aeris sibi necessaria ministrabant.

[Ecclesiae Tricastinensis episcopus] Lectio quarta. — Accidit autem in octuagesimo fere etatis sue, cum ecclesia urbis Tricastine iam pastore careret, conventus prefate urbis congregatus ad eligendum pastorem, cum pauci essent, venit eis in somnis celestis visio: “Restitutus vocabitur qui datus est nobis in pastorem.” Surgentes de cellis suis, divino officio matutinarum completo, narravit unus alteri visionem que [qua A.] eis apparuerat, glorificantes, laudantes Dominum, qui tantam gratiam eis impendere dignatus est, electionem et provisionem eis facere de pastore. Et proni in orationem, rogabant diutius Dominum nostrum Iesum Christum ut daret eis notitiam ubi reperiretur pro presule Restitutus. Finita oratione, unus ex eis, Saluber nomine, cepit cantare alta voce Te Deum. [mirabiliter designatus,] Mirabantur autem ceteri quia ita subito inceperat. Et ad vocem illius unanimiter concordantes, finito psalmo cum orationibus propriis, interrogabant eum arguendo quid sibi acciderat, ut ita repente cantaret. Respondit eis: “Domini mei fratres carissimi, non miremini, quia scio locum ubi reperietur sanctus episcopus noster. Proficiscamur [profiscamur A.] et exeamus villam secreto, cum multi sint inter nos contra fidem nostram. Ne forte nos habeant in contemptum deridendo, cum paucis christianis vadamus et in adventu nostro iocundo reportabimus amicis nostris consolamen et gaudium, Altissimo inspirante.”

[reperitur] Lectio quinta. — Accepta sibi christianorum societate congrua, exientes villam, iter suum properantes, interrogabant illum sanctum hominem qui Te Deum inceperat: “Quo vadimus nos?” At ille respondit: “Narrabo vobis quae vidi. Dum eram in oratione, licet indignus sum Deo, dixit michi vox ad aurem: “Incipe cantare Te Deum, ex quo Deus tibi providet de pastore. Nam in Aquensi [Aquenti A.] provincia invenies Restitum in deserto valde aspero.” Et dum loquebatur vox illa, per manum beatum Restitutum tenebam. Vidi eum pulcherrimum [hic rursum habemus B.] , magne altitudinis in persona. Capilli eius candidi; facies angelica apparebat, oculi eius coruscantes. Quid dicam de eo? Mihi totus divinus apparuit.” Gaudentes ceteri dicebant: “Ergo proficiscamur [profiscamur A.] ad partes illas. Dominus illuminabit gressus nostros et diriget nos ad eum qui docebit nos in via eterna.” Peragentes iter suum, post aliquos dies intrantes urbem Aquensem [Aquenssem A.] , beato Maximo presidente, narraverunt ei que visa, gesta fuerant et audita, inter cetera notificantes rogantesque ut doceret quid facturi [supra lin. corr. B.] essent ad inveniendum illum sanctum hominem Restitutum. Qui respondens dixit eis: “Audivi a pluribus quod in quodam deserto versus orientem est quidam eremita in grapa rupis cellam suam habens, cui fere deserti obediunt, aves aeris sibi ministrant: cuius nomen penitus [penitus nomen B.] ignoro.” Dicunt ei: “Rogamus te, serve Dei, ut des nobis conductum, qui sciat veritatem itineris. Venientes cum eo, per te transeamus.” Respondit beatus Maximus [Maximus B.] : “Est hic senex quidam qui scit omnia in deserto, qui ducet vos [nos B.] ad eum.” Qui senem rogantes, perrexerunt illuc, et post dies aliquos venerunt ad cellam in qua erat beatus Restitutus. [in deserto] Et respicientes viderunt eum in oratione genu flexo. Et procidentes salutaverunt eum, dicentes: “Ave, serve Dei.” Qui respondens dixit [om. A.] eis: “Qui aperuit meos oculos [meos oculos aperuit B.] det vobis vitam eternam.” Erat autem ibi famulus qui cum eo venerat a Galilea, et [om. A.] interrogantes eum quo nomine vocaretur iste [om. B.] amicus Dei [add. B.] , respondit eis: “Restitutus est nomen eius.” At illi gaudentes, glorificantes Deum, cum maxima devotione atque reverentia amplexu timido palpitabant eum, dicentes: “Serve Dei Restitute, nos non te elegimus [corr., prius agimus B.] , sed Deus elegit te, providens de te nobis in pastorem, et datus es [corr., prius est B.] nobis urbis Trigastrine [Tricastrine B.] episcopus.” At ille stupefactus cum rubore respondit: “O amici Dei, quomodo possunt hec fieri? Insufficientia [insuficientia A.] mihi superest, scientia deficit, nulla [corr., prius in illa A.] dignitas [corr., prius dignitatis B.] in me latet, ut pontificatus dignus sim honore.” At illi clamabant altius [alcius A.] , dicentes: “Pater bone, Restitute serve [om. B.] Dei, virtus Altissimi tibi praestitit dignitatem.” Tunc cum lacrimis respondens cum [om. A, supra lin. B.] devotione in celum suspirans, dixit: “Fiat mihi secundum Domini nostri sue celsitudinis voluntatem.” Et respicientes eum devotione et gaudio pleni, ceperunt cantare unanimes Te Deum, et odor suavitatis tabernaculum implevit. Audientes fere deserti voces psallentium [corr., prius sallentium B.] , venientes in occursum, videntes servum Dei Restitutum, inclinabant ad eum, ita ut omnibus videbatur quod honorem cum reverentia servo Dei impendebant. Cum vidisset beatus Restitutus, dixit eis: “Nolite nocere alicui”, et [om. A.] continuo ab eis recesserunt.

[et ad sedem deducitur.] Lectio sexta. — Arripientes iter suum, rogabant ipsum [cum B.] ut iumentum ascenderet. Respondit servus Dei: “Non. Dominus et magister noster sine equo et iumento ibat, dum fecit mihi oculos. Nolite me, mei domini, fingere meliorem.” Videntes autem humilitatem eius, ceperunt ei obedire. In Aquensi [Aquenci A.] urbe [urbem B.] transitum facientes, ad beatum Maximinum [Maximum B.] accesserunt. Qui cum magno gaudio suscipiens Restitutum, moribus atque doctrina illustrabat. Modicam moram facientes, a beato Maximino [Maximo B.] discesserunt [corr., prius discesserunt B.] . Festinantes iter suum, docebat eos predicando fidem Christi. Post multos dies venientes prope urbem Trigastrinam [Tricastrinam B.] , populi multitudo venit obviam [oviam A.] eis. Videntes sanctum episcopum, quisque eum tangere et de vestimentis eius habere cupiebat. Induentes eum sacris vestibus [corr., prius vestimentis B.] , mitram, anulum atque baculum pastoralem deferebat; in adventu eius iocundo multi confirmati sunt in fide Christi. Intrantes autem civitatem, languentium caterve sequebantur, ita ut vix transitum per viam facere poterant. Accedens autem [om. A.] mulier, prona coram beato presule rogabat eum [bis scriptum erat B.] dicens: “Serve Dei piissime, unicus filius meus per decem annos furiositate permansit insensatus [incensatus A.] . Tange eum baculo, et salvus fiet.” At ille respondens ait: “O mulier, non est meum; sed ille qui oculos meos aperuit [qui aperuit oculos meos B.] illuminet eum Spiritu sancto et virtute”. Tetigit eum baculo pastorali, et continuo sanatus est, laudans et [om. B.] glorificans [om. B.] Deum; et in fide Christi multi crediderunt. Videntes mirati sunt valde qui furiosum viderant, dicentes intra se quia hic sanctus amicus est Dei altissimi.

[Caecos et multos aegrotos] Lectio septima. — Dum divina celebraret officia, ductus est quidam nobilis, per XV annos non videns, in faciem eius et [om. A.] dixit: “O presul egregie, roga dominum [Iesum add. prius, sed del. A.] nostrum Iesum [Christum add. B.] , quem nos credimus adorando. Habe mecum misericordiam, bone pastor, ut oratione tua possim recuperare claritatem.” Continuo sanati sunt oculi eius. Pre nimio gaudio cum tota familia cepit dicere: “Vere hic est [supra lin. corr. B.] qui habet postestatem a Deo vero.” Tunc non minima pars urbis confirmata est in fide Christi. Multi febricitantes rogantes eum sanati sunt, tantam in beato confessore fidem habentes [habentes fidem B.] quod vix poterant recedere ab eo. Omni die continuans predicare populo, viam veritatis edocendo, tam in sermone graciosus quam in persona speciosus, Dei altitudinem sapiebat. Dum una die, magna confusione populi adunata, predicaret populo verbum Domini, homo quidam dives valde super equum venit, et procidens coram sancto presule, genu flexo [g. f. om. B.] , dixit: “Pastor bone, qui a Deo electus es, habe misericordiam in me, quoniam filius meus, cupiens ad [corr. supra lin., prius a B.] te venire, cadens [corr., prius quadens B.] de equo, bine tibie sibi fracte [corr., prius facte B.] sunt. [in civitate] Ecce eum coram te destinavi. Dic ei benedictionem tuam, et continuo ambulabit in Christi nomine, quem adoro.” Servus Dei Restitutus, pietate motus, respiciens in celum, rogavit Dominum Iesum, dicens: “Iesu bone, salvator mundi, qui de nihilo cuncta creasti et mihi oculos dignatus es aperire, presta puero huic [huic puero B.] gratiam benignitatis tue, ut circumstantes cognoscant [supra lin. corr., prius conoscant B.] gloriam altitudinis tue, qui manes in trinitate [cum patre add. B.] et unitate [om. B.] in [om. B.] Spiritu sancto per cuncta secula seculorum.” Et [om. A.] omnis chorus respondit “Amen.”

[et in Longavilla sanat,] Lectio octava. — Mox surrexit puer sanatus omnino, laudans et gratias agens Deo. Clamans [supra lin., corr. B.] omnis populus quod hic est vere amicus Dei sanctus, defensor [deffensor A.] et pax istius patrie. Post dies aliquos audivit prefatus beatus Restitutus quod in quodam monte in loco nomine Longavilla multi erant homines in fide Christi minime credentes. Ubi presul Dei subito abiit [habiit A.] ; erat autem prope civitatem. Dum venisset prefatus beatus Restitutus, venerunt obviam ei, respicientes eum cum magno gaudio, devotione et [supra lin. A.] honore, aliqui pauci in fide Christi credentes. Et ducentes eum ubi perfidi morabantur, congregata cohorte, predicando docebat eos [om. B.] Iesum esse filium Dei. Qui vero arguebant contra eum, dicentes legem eorum esse meliorem. Dum autem contenderet demonstraretque eis viam veritatis, venit alienigena: percussus gladio, oculum suum erutum deferebat in sua manu. Et procidens ad pedes beatissimi confessoris Christi, clamabat dicens: “Pater mi, serve Dei [om. A.] Restitute, miserere mei.” Humiliatus in oratione servus Dei dixit ei: “Credis in Deum?” Et [om. A.] dixit [om. A.] “Credo, pater.” Accipiens oculum quem in manu portabat, dixit ei: “Habe fidem in eo qui me illuminavit, et illuminabit te virtute.” Convertens autem oculum cum sancta manu sua in locum suum unde erutus [exutus B.] fuerat, mox omnino sanatus est. Laudes et gratias agens Deo, dicebat quia hic est vere amicus Dei altissimi. Videntes circumstantes confirmati sunt in fide Christi. [sacrumque ministerium exercet.] Et ita confitendo atque confessiones audiendo, predicando fidem Dei, docens omni populo ibi [om. B.] per multos annos permansit sanctus confessor Dei, docens omni populo viam veritatis, ecclesiam Dei ibi edificans in honorem virginis Marie et prope ecclesiam duos fontes, quorum unus est ad similitudinem fontis natatorie Siloe, ubi Iesus aperuit oculos eius; in quo prohibitus est introitus mulierum. Multa miracula facta sunt lavantibus oculos [aculis A, B.] in Christi nomine et beatissimi confessoris, recuperantes visum, atque [que A, B.] caterve languencium sanabantur. Hic autem ieiunando et orando per longum tempus permanens, unicuique iusticiam ministrabat. Electis cibariis cotidie in eius oppido [opido A.] preparatis, ipse autem numquam gustans, sed tantum [tantus A.] pane ordeaceo Dei gratia fovebatur. Postquam populus ille conversus confirmatusque in fide Christi fuit, precepit ibi aliam edificare ecclesiam, coniunctamque collateratam ecclesie beate Marie quam primitus edificaverat, limitans ipse signansque sancta manu sua.

[Albae in Italia] Lectio nona. — Sequentibus diebus multis, devocione repletus Romam visitare festinans, iter suum arripiens perrexit in partibus Ytalie in urbe nomine Alba, ubi innumerabilis populus adversarius contra fidem Christi existebat. Audiens autem sanctus confessor Dei, tamquam bonus bellator [pastor B.] , congregata magna multitudine prefati populi, cepit eos docere. Illi autem confundere eum conabantur, dicentes: “Legem nostram, in qua nati sumus [corr. supra lin. B.] , [populum docet;] obtinere cupientes, ponemus te in lacu et arena leonum.” Dum autem contenderent [contenderet A.] , accedens mulier cuius filius infirmabatur, in adventu beatissimi Restituti hospita sua, dicens fletu amarissimo: “Hospes bone, serve Dei [de B.] , presul egregie, si fuisses in domo mea, filius meus non esset mortuus.” Dixit ei beatus discipulus Christi Restitutus: “O mulier, hospes mea dilecta, per mortem [pro morte B.] corporis filii tui noli flere, sed per mortem [pro morte (supra lin., corr.) B.] anime ipsius. Sed si credis in eo qui me illuminavit, forte filius tuus vivet.” At illa dixit: “Credo, benignissime pater, toto corde meo, et in [supra lin. A.] intimis anime mee glorifico eum.” Baptizata atque [que A.] confirmata in fide Christi, iussit beatus presul Dei discipulus deportari filium mortuum in grabato suo. Videns beatus 〈Dei [om. A, B.] 〉 servus, devocione motus, procidens in oratione, diucius orans, tetigit mortuum [corr. add., p. (per ?) sed del. B.] baculo suo pastorali, et [om. A.] confestim surrexit laudans et glorificans Deum, baptizatusque 〈et [om. A, B.] 〉 confirmatus, cum magna cohorte secutus est servum Dei Restitutum, et factus est de familia eius. Videntes ceteri, [mortuum suscitat;] flamma [flama A.] diabolica inflammati, dicebant unanimes: “Iste vere arte magica fruitur, et contra legem nostram satagit ad destruendum [destruandum corr. B.] . Omnis qui contra legem facit, dignus est morte. Ponamus ergo eum [supra lin., corr. B.] in arena leonum.” Respondit preses: “Precipio ne aliqua cibaria dentur leonibus per binos dies, ut famescentes [famexentur A.] subito devorent eum.” Positus est in carcere Dei discipulus. Completis autem binis diebus, ductus est sanctus presul [dei add. A.] in lacu leonum more solito [corr. supra lin., prius subito B.] homicide. [exponitur feris,] Sequebantur eum [corr. supra lin., prius autem B.] turbe multe, ut viderent [corr., prius viderant B.] eius finem. Dum intrasset autem beatus vir Dei Restitutus in spelunca leonum, omnis circuiens [circuens A, B.] populus infinitus. Ipse autem orabat Iesum, dicens: “Domine Iesu, si morte hac dignus sum, suscipe spiritum meum.” Mox omnes leones, leopardi cetereque fere, ad eum venientes, cum reverentia lingebant osculando manus, pedes atque vestimenta ipsius. [a quibus nihil laeditur;] Mirabantur innumerabiles circumstantes, dicentes: “Vere cum magna reverentia [corr., prius reverancia B.] suscipiunt eum.” Videns preses, recordans sui facinoris, dixit: “Nos filii iniquitatis sumus. Vere homo sanctus atque iustus est iste.” Precepit eum extrahi festinanter, et procidens [procidans B.] ad pedes beatissimi confessoris [beatissimi conf. pedes B.] , rogabat eum dicens; “Serve 〈Dei [om. A, B.] 〉 pie, presul sanctissime, pietatem habe in me et miserere mei.” Respondit beatus confessor Dei dicens: “Non est meum vobis dimittere, sed ille qui cuncta potest dimittat vobis.” Stansque in oratione, rogabat Iesum dicens: “Domine, dimitte eis, quia cecati sunt; nesciunt quid faciunt.” Preses autem, illuminatus divino lumine, cum tota turba prefate urbis baptizatus est in nomine domini nostri Iesu Christi. Post multos dies beatus Restitutus Romam visitare appetens [apetens A.] , infirmitate corporis sui [sui corporis B.] sanctissimi detentus, certaminibus finem imponens, diabolo devicto, disposuit suo corpori sepulturam, iubens famulis suis corpus suum apud Galliam Trigastrinensem [Tricastrinensem B.] destinari prope urbem versus orientem, in loco ubi edificari preceperat ecclesiam per eum limitatam. [moritur.] Omnibus vero completis, celos obdormit [obdormit' A, B.] aperiens, in Domino exspiravit vij° [VI° B.] idus novembris in urbe quae Alba vocatur, ubi chorus angelorum per aera fulgebant, dulces cantus resonantes [resonantes cantus B.] : “Gloria, laus in altissimis Deo”. Ibi multa miracula facta sunt tangentibus locum ubi sanctum corpus erat positum. Ad Galliam Trigastrinam [Tricastrinam B.] profecti [provecti A, B.] sunt famuli eius cum sancto corpore, sicut preceperat eis beatus Restitutus, et ibidem divinitus sepultus [om. B.] est infra muros ecclesie per eum limitate [sepultus add. B.] ; quam vivus non potuit, mortuus complevit, fulgentibus miraculis a Deo suis meritis collatis. Amen.

INSTRUMENTUM RECOGNITIONIS RELIQUIARUM S. RESTITUTI ANNO DOMINI 1516
Ex editione L. A. Boyer de Sainte Marthe, Histoire de l'église cathédrale de Saint-Paul-Trois-Châteaux (Avignon, 1710), p. 391 – 95.

Restitutus episcopus Tricastinus (S.)

In illius nomine qui suo nos proprio redemit sanguine. Amen. Anno a Nativitate inclitissima eiusdem Domini 1516, indictione 4 simul cum eodem anno more Romanae curiae sumpta, et die undecima mensis martii, pontificatus SS. in Christo patris et domini d. Leonis divina providentia papae X, anno eius quarto, christianissimoque principe nostro Francisco, Dei gratia Francorum rege, delphino Viennensi comiteque Valentinensi et Diensi, domino nostro regnante, ac etiam reverendo in Christo patre et domino nostro Guillelmo Adhemarii miseratione divina et sanctae sedis apostolicae gratia Tricastinensi episcopo et comite praesulante, dominis communibus civitatis Tricastinensis et terrae communis et iurisdictionis eiusdem existentibus. Sagax humanae naturae discretio, hominis labilitate pensata, decrevit antiquitus rerum gestarum seriem in monumenta publica conficere, ne lapsu prolixioris temporis edax praeteritorum consumat oblivio, sed potius fulta scripturarum testimonio, probatio veritatis permaneat immortalis. Proinde noverit modernorum praesentia futurorumque posteritas non ignoret quod, cum reverendus in Christo pater et dominus d. Guillelmus Tricastinensis episcopus et comes, ac etiam abbas commendatarius perpetuus abbatiae B. Petri Belli loci, Lemovicensis dioecesis, in ecclesia parrochiali almi Restituti praesulis et confessoris, praedecessoris sui, dominique nostri Iesu Christi discipuli, a patria Galileae et oppido Thabariae oriundi nobilique propagine procreati, caeci nati et a Deo illuminati, qui post domini nostri Iesu Christi passionem, more perfidorum inimicorum fidei christiane versutia in eis partibus vigente, in comitiva almorum Maximini et Eutropii, sanctarumque Marthae et Magdalenae, sororum B. Lazari, quem Deus suscitavit a mortuis, sine remigie veloque transfretavit, portumque Arelativum applicuit, indeque divino spiramine in episcopum Tricastinensem et pastorem ecclesiae ab ipso fundatae fuit sublimatus; cuius corpus hac in alma requiescit ecclesia, in qua multi devote affluentes, eiusdem beati Restituti pia intercessione luminis recipiunt claritatem. Uti ab octo diebus citra applicuit Petrus Grossi de Balons, Gratianopolitanae dioecesis, qui affectu pio lachrimabiliter coram populo ibidem in ecclesia parrochiali eiusdem loci congregato, de seipso attestatus fuit quod quando ibidem applicuit, fere erat visu destitutus et privatus, et quod nihil videbat nisi aliquantulum sole lucente, nunc vero, completa novena, Deo gratias et ipsi beato Restituto reddens, sentit suum visum optime illustratum. In ipsa quidem ecclesia dictus dominus episcopus, pia sinceraque devotione motus, cupiens demum in honorem Dei, Virginis Mariae beatique Restituti officium glisci et augmentari, collegium sex dominorum presbiterorum fundare proposuit, et ad huiusmodi fines apud Urbem et sanctam sedem apostolicam supplicationem et munimenta destinaverit pro horis inibi canonicis diurnis et nocturnis dicendis et celebrandis, uti iam dicuntur; volensque idem dominus Tricastinensis episcopus tumulum ipsius beati Restituti alias per praedecessores suos seu aliquem ipsorum fuisse visitatum et apertum, ipse quoque dominus episcopus tumulum extra terram in altum super quatuor pillones erectum, et supra tumulum subterraneum in quo iacet corpus ipsius B. Restituti, ut asseruit, descendi iussit, tandemque illum visitavit et aperiri fecit in plurium fide dignarum personarum praesentia. Quo aperto, infra ipsum tumulum reperit unum os brachii dextri eiusdem beati Restituti infra quamdam capsam fusteam pannis lineis et sericeis honorifice involutum cum quadam modica cruce argentea deaurata et a parte posteriori nemore munita et quodam scripto in pergameno descripto, quod infra praesentem actum inseri iussit sequentis tenoris: “Memoria quod anno M.CC.XLIX, mense iulio, magister Giraudus de Claromonte aedificavit sepulchrum beati Restituti, autoritate domini Laurentii Tricastinensis episcopi; et Giraldus Maunerii, capellanus Sancti Restituti, proxime abstraxit cum multis aliis de sepulchro ubi quiescit totum corpus beati Restituti, brachium dextrum et posuit in locum istum, et apposuit signum suum.” Quod quidem scriptum fuit lectum in conspectu et praesentia ipsius domini episcopi pluriumque notabilium personarum infra scriptarum, et os devotissime a pluribus personis osculatum. Ipsaque die per eumdem dominum episcopum devotissime, una missa in altari magno submissa voce celebrata, et post ipsam missam alia missa solemnis dicta est per virum venerabilem dominum Desiderium Caroli, presbiterum dicti collegii, alta voce, choro respondente, de translatione B. Restituti praesulis et confessoris, cum introitu Gaudeamus omnes in Domino etc. Demumque dictus dominus episcopus in comitiva nobilium et venerabilium virorum dominorum Alexandri Adhemarii, canonici et archidiaconi, Stephani Audigerii, Petri Audigerii, Crispini Marini, Ioannis Reolay, canonicorum dominorum capituli ecclesiae cathedralis Tricastinensis, ibidem ad fines infra scriptos capitulariter convocatorum, Georgii Berengerii, Antonii de Rua, Stephani de Puteo, hebdomadariorum, Petri Giraudi cantoris, Dionisii Giraudi, Claudii Chavanelli, Ioannis de Lausuno, Antonii Allegroni, Claudii Coffini, Claudii Godoni et Durandi de Mura, chorariorum et habituatorum ecclesiae cathedralis Tricastinensis, venerabiliumque virorum fratrum Ioannis Bressonis, ordinis Minorum de Observantia, Pictaviensis, Francisci Bodonis, eiusdem ordinis, Bitericensis diocesium, conventualium Observantiae Burgi Sancti Andeoli, dioecesis Vivariensis, in civitate Tricastina durante quadragesima commorantium, tumulum in quo iacet corpus dicti B. Restituti iam exhumatum et ante maius altare dictae ecclesiae existens aperiri, et lapidem ad ostium ipsius monumenti repositum revolvi iussit; quo revoluto et monumento aperto, fuere oculatim visa per assistentes et circumstantes ossa ipsius B. Restituti a capite usque ad pedes, unaque pars baculi pastoralis * illius. Quibus visis et tandem honorifice cum pannis lineis coopertis, fuit cantatum alte et devote canticum Te Deum laudamus etc., cum versiculis sequentibus, et aliae piae preces et orationes. Quibus decantatis, fuit ipsum monumentum cum dicto corpore et dicto loco contra ventum partim infra parietem et ancram, locumque iam destinatum et praeparatum, honorifice translatum, et cum lapide, quo per antea erat coopertum, repositum. Statuens et ordinans idem dominus episcopus cum praedictorum dominorum capituli assistentia, consensu et consilio ab inde in antea simili die fieri apud ecclesiam et celebrari officium de Translatione B. Restituti praesulis et confessoris; proponendo ibidem supra dictum tumulum altare erigi et reponi, capellulamque inibi aedificari debite clausam pro custodia fideli dicti corporis, uti iam operarios summa cum diligentia apposuit, et de praedictis acta seu publicum instrumentum fieri. De quibus etiam dominus Iacobus Granerie, presbiter procurator generalis et piarum causarum dicti domini episcopi, ad opus ipsius et aliorum quorum intererit, petiit sibi fieri publicum instrumentum et publica instrumenta per nos notarios infra scriptos. Acta fuerunt haec praedicta omnia in ecclesia praefata. Praesentes fuere nobilis Ludovicus de Gast, loci Thori, Cavallicensis dioecesis, oeconomus dicti domini Tricastinensis episcopi, nobilis Stephanus Pontii senior Abolenaee, domini Desiderius Caroli, Antonius Flandini, Matthaeus Fayeti, Marcus Brioude presbyteri, discreti et providi viri Antonius de Cornu baiulus, Antonius Payani, Ioannes Bovis, scindici, Ioannes Gauterii, Restitutus Bovis, Georgius Donadei, Claudius Ruffi, Vincentius Lamis, Antonius Solerii, Raymundus Gentoni, Nicolaus Bovis, Franciscus de Cornu Sancti Restituti, magister Drivonus Boneyronis, notarius vicebailivus Tricastinus, nobilis Ludovicus Cheyluci, Stephanus Amblardi, Antonius de Ponte, apothecarius, Henricus Marcelli, magister Dionisius Giraudi, notarius, Ioannes Remigii, clericus, Ioannes de Illice, lathomus Tricastinensis, domini Andeolus Bonerii, Petraelatae, Gerentonus Graneti, presbiteri Montisecuri, pluresque alii testes ad haec vocati; et ego Ioannes Remigii, notarius publicus, civis Tricastinus subsignatus.

[Annotatum]

* ed. pastoris

DE SANCTO PROSDOCIMO EPISCOPO PATAVINO

TEMPORE INCERTO

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Prosdocimus episcopus Patavinus (S.)

AUCTORE H. D.

[1] [Antiquiora de S. Prosdocimo] De Prosdocimo, quem primum urbis Patavii episcopum a S. Petro apostolo huc missum aliarumque dicionis Venetae seu marchiae Trivigianae ecclesiarum conditorem extollunt eiusdem Acta et plerique rerum Patavinarum scriptores, mirum est quam alte sileant tam sacrae quam profanae antiquitatis monumenta. Si enim quaeramus quis omnium primus eius nomen, ne dicam gesta, posteris tradiderit, nullus occurrit qui aetate anonymum superet a quo habemus celebre diploma Opilionis, quo varia bona tribuuntur monasterio Sanctae Iustinae, ubi corpus sanctae Iustinae et sancti Prosdocimi et multa corpora aliorum sanctorum requiescunt [A. Gloria, Compendio delle lezioni teoreticopratiche di paleografia e diplomatica (Padova, 1870), tav. XX; Id. Codice diplomatico Padovano del sesto secolo a tutto l'undecimo (Venezia, 1877), p. 3, n. 4.] . Quod quidem testimonium ab iis qui nuper instrumenti sinceritatem tueri conati sunt ad saeculum usque VII ascendere perhibetur [A. Gloria, Intorno alla donazione di Opilione al monastero di S. Giustina, esame critico, s. l. a. (Per le auspicatissime nozze Papafava Antonini dei Carraresi Cittadella Vigodarzere).] . Nobis cum Muratorio [Antiquitates italicae medii aevi, t. III, p. 38.] aliisque [V. g. G. Berettus apud Muratori, Rerum italicarum scriptores, t. X, p. CLVII.] inter ficticia amandandum videtur, nec membrana adhuc superstes saeculo XI antiquior, meo saltem iudicio, est [“Da pergamena del sec. X.” Ita A. Gloria, Codice diplomatico Padovano, p. 5.] . Alia habemus documenta diplomatica quibus S. Prosdocimi nomen traditum est. In charta Gauslini episcopi, quae mense februario anni 970 data censetur, haec leguntur: cum venissem ego Gauslinus episcopus in ecclesiam beatae Iustinae martyris et beati Prosdocimi praesulis … ut ob ipsius 〈Christi〉 amorem sanctorumque omnium nec non et beatae Iustinae martyris beatique Prosdocimi confessoris coenobium aedificarem monachis [Gloria, t. c., n. 55, p. 80.] … donamus et confirmamus ad monasterium sanctae Iustinae virginis et sancti Prosdocimi confessoris Christi… [Ibid., t. c., p. 81.] . Ita fere et Urso, 2 februarii 1014: Ego Urso … donamus et confirmamus ad monasterium sancte Iustine virginis et sancti Prosdocimi et sancti Benedicti confessoris Christi… [Ibid., t. c., n. 98, p. 132.] . Etiamsi de harum litterarum integritate nullum moveatur dubium, quod postea expendemus, remotam antiquitatem minime attingunt, illudque prae oculis habendum tanti viri, qualis ab Actorum eius scriptore effingitur Prosdocimus, cultum saeculo VI minime celebrem fuisse; nullo enim patrono, praeter Iustinam, teste Fortunato [Vita S. Martini, IV, 672.] , Patavium tunc gloriabatur.

[2] [testimonia.] Testimonia de S. Prosdocimo inde a saeculo IX colligi ex actis capituli Patavini asseruit Fr. Dondi [F. Dondi dell' Orologio, Dissertazioni sopra l'istoria ecclesiastica di Padova, t. I (Padova, 1802), p. 26.] , quae tamen nec ab ipso neque ab alio quopiam adhuc prolata sunt. Vitam autem S. Prosdocimi in codicibus saeculi X exstare et in libro chorali monialium Sancti Petri, saeculo XI exarato, S. Prosdocimum protoepiscopum nuncupari addit laudatus praesul. Demus egregium virum in expendenda librorum aetate non errasse, licet Brunatius, qui harum rerum peritus habetur, nullum Vitae Prosdocimi saeculo XI exeunte antiquiorem codicem se novisse testetur [“Un codice della biblioteca de'PP. Eremitani qui di Padova è il piu vecchio che si abbia fino al presente giorno, di mano che par alla fine del mille, se non al principio del mille cento … noi a tal codice deputiamo l'undecimo secolo. Altri manoscritti con questi atti sono o nella detta biblioteca degli Eremitani o di Santa Giustina di Padova o nell' archivio della chiesa di Cividale d'Austria anche nelle biblioteche di Venezia o altrove.” Gio. Brunacci, Storia ecclesiastica di Padova, t. I, fol. 2 (codex manuscriptus musei civitatis Patavinae, B. P. 1755).] , longissimum inter res gestas et commentarios aevi spatium intercessisse e codicum aetate minus quam ex rebus ipsis cuilibet manifestum erit.

[3] [Acta minime antiqua,] Actorum S. Prosdocimi, quae circumferuntur et a Mombritio edita sunt [BHL. 6960.] , codices antiquos nullos reperire contigit. In iis autem quos excussimus, historia eius ita tradita est ut neque de singulorum variantibus lectionibus colligendis cogitatio animum subeat, cum nullius omnino momenti ad indagandam historiae veritatem visae sint; quare ex paucis iisque selectis libris Vitam S. Prosdocimi proferre optimum duximus. Constat autem, ubi integra est, tribus partibus, prologo videlicet, Vita ipsa et additamento, quod editionis nostrae ultimum capitulum est. Prologo destituta est Mombritiana editio. Hi vero sunt codices quos adhibere visum est.

[e codicibus quattuor edenda,] A. Codex Patavinus musei civitatis. Membraneus, foliorum 54, 0m, 285 × 0,215, binis columnis maximam partem (fol. 1 – 34, 41 – 48) saec. XIV exaratus. Fuit olim cenobii Dive Iustine Patavine. In foliis quinque non signatis initio libri leguntur carmina a quodam venerabili abbate Sancte Iustine de Padua in honore beatissime Dei genitricis Marie nec non et sanctorum quorum corpora habentur in dicto monasterio Sancte Iustine edita, et dein Missa sanctae Iustinae. Folio 1 incipit liber his verbis: Adsit principio virgo Maria meo. In nomine domini ac salutaris nostri Iesu Christi sueque intemerate et illibate genitricis semper virginis Marie nec non et Matthie, Luce, Prosdocimi, Maximi et sancte Iustine virginis martyris ac regine de Padua aliorumque sanctorum in ecclesia dicte sancte Iustine venerabiliter quiescentium quorum meritis gloriosis liber iste praecipue famulari debet. Et quidem totus est de sanctis Patavinis et reliquiarum inventionibus. Fol. 7v – 13 legitur Vita S. Prosdocimi, integra, qualem eam ex hoc codice edituri sumus. Capitulorum distinctionem nos ipsi induximus, et communem quandam scribendi legem secuti sumus. Fol. 45 incipit a vesperis officium S. Prosdocimi, quod fol. 48 desinit in invitatorio ad matutinum. Antiphonae ad vesperas rhythmicae sunt:

Almi laudes confessoris
Beati Prosdocimi
Resonemus cunctis horis
Mente Deo proximi, etc.

Hymnus exorditur:

Lux et decus ecclesie
Servator innocentie, etc.

Rhythmicum etiam est invitatorium:

Summo regi iubilemus
Redemptori optimo,
Corde ore decantemus
Beato Prosdocimo. Venite, etc.

Illud ipsum officium metricum esse videtur de quo F. Dondi, in dissertatione de ritibus ecclesiae Patavinae, quamvis illud versibus leoninis conceptum esse crediderit: Introdottosi poi il gusto de'versi leonini, fecero i nostri maggiori compor l'officio del detto santo in versi [Dissertazione sopra liriti, discipline, costumanze della chiesa di Padova (Padova, 1816), p. 9.] .

B. Codex Venetus bibliothecae S. Marci IX, 65. Chartaceus, foliorum 37,0m, 205 × 0,14, saec. XV exaratus. Fuit olim Sanctae Mariae de Pratalea, postea vero Apostoli Zeni. Libellis hagiographicis Patavinis totus constat, ea ratione, ut si ex praecedente A ultima deleveris, hunc fere nostrum codicem habeas. Fol. 1 in margine scriptus est idem ille versiculus qui in codice A: Adsit principio virgo Maria meo. Fol. 10 – 21 legitur Vita S. Prosdocimi, cuius variantes lectiones, quae nullius plane momenti sunt, annotare praetermisimus.

C. Codex Vaticanus latinus 3723. Membraneus, foliorum 12, binis columnis saec. XV exaratus. Fol. 2 cernitur stemma gentilicium Eugenii p. IV. Folia 2 – 9 complet Vita S. Prosdocimi, non tamen integra, cum desint prologus et additamentum. Lectiones huius codicis habes in infimis paginis.

D. Codex bibliothecae Ambrosianae O. 173. Membraneus, foliorum 39, 0m,245 × 0,180, lineis plenis saec. XV exaratus [Anal. Boll., t. XI, p. 353.] . Fol. 10v – 17v legitur Vita S. Prosdocimi integra, e qua primum editus est prologus [Ibid., p. 354.] ; quem nos iterum cum codice contulimus. Ceteras variantes lectiones in corpore Vitae fere negleximus.

[4] [ceteris neglectis,] Cetera, quae occurrerunt, Vitae S. Prosdocimi exemplaria seponere visum est. Haec autem sunt:

E.Codex Patavinus bibliothecae Universitatis 19. Chartaceus, foliorum 51, 0m, 198 × 0,140, saec. XVI, videlicet anno 1571 (fol. 46) exaratus. Totus est de sanctis Patavinis. Fol. 15 – 31v, Vita S. Prosdocimi, tum prologo tum additamento carens.

F. Codex Patavinus bibliothecae Universitatis 702. Membraneus, foliorum 102, 0m, 120 × 0,085, saec. XV exaratus, ad usum monasterii Sanctae Iustinae. Fol. 49 – 65v, Vita S. Prosdocimi, non integre exscripta.

G. Codex Patavinus bibliothecae Universitatis 1145. Chartaceus, foliorum 72, 0m, 160 × 0,114, saec. XV/XVI exaratus. Continet officia, inter quae exscripta sunt documenta (fol. 4 – 7, 10v – 16, Vita S. Prosdocimi) ut plurimum non integra.

H. Codex Patavinus bibliothecae Universitatis 1637. Membraneus, foliorum 267, 0m, 400 × 0,284, binis columnis saec. XV accuratissime et eleganter exaratus. Fol. 264v: Iste liber est monasterii S. Iustine virginis et martyris ac regine de Padua ipsi monasterio eiusdem virginis deputatus et signatus numero 484. Altera pars est lectionarii de sanctis, cuius principium est codex eiusdem bibliothecae 1636. Fol. 193v – 197, Vita S. Prosdocimi integra, videlicet cum prologo et additamento.

K. Codex Patavinus bibliothecae Antonianae IV, 74. Membraneus, foliorum 253, binis columnis saec. XIV exaratus, 0m, 39 × 0,25. Variae sanctorum Vitae [A. M. Iosa, I codici manoscritti della biblioteca Antoniana di Padova, p. 124 – 25.] , quas inter, fol. 210 – 217v, Vita S. Prosdocimi, absque prologo et additamento. L. Codex Venetus S. Marci IX. 28. Membraneus, foliorum 284, 0m, 525 × 0,340, paginis bipartitis exaratus saec. XIV. Olim basilicae S. Marci. Inter varias sanctorum Vitas occurrit fol. 221 – 225v, Vita S. Prosdocimi, quae in his verbis abrumpitur: pollui non pateretur (n. 16).

M. Codex Venetus S. Marci IX. 86. Chartaceus saec. XVIII exaratus a Ioanne Brunatio, qui inter alia de sanctis Patavinis documenta Vitam S. Prosdocimi e variis libris exscripsit. Et quidem fol. 1 – 8v, e codice membraneo saec. XII qui erat “in bibliotheca Patrum Heremitarum S. Augustini Patavii”, Vitam prologo et clausula carentem; fol. 9 – 16v, ex B. Mombritio; fol. 22 – 29v, e codice membraneo saec. XIV, descripto a magistro Francisco de Donoctis de Mutina, qui codex apud eosdem patres Heremitas servabatur, Vitam absque clausula; fol. 30 – 38: “ex tabulario maioris ecclesiae Civitatis Austriae de codice pergameno saec. XIV”, absque clausula; fol. 39 – 46v, ex codice saec. XV. bibliothecae S. Iustinae Patavii, Vitam cum prologo et clausula.

N. Codex Vallicellanus H. 9, qui est ex collectaneis Gallonii, inter plurima apographa [Catal. Lat. Rom., p. 424 – 29.] habet etiam fol. 294 – 304 Vitam S. Prosdocimi, absque prologo.

O. Codex Bruxellensis 8935, inter alia collectanea Bollandiana servat Vitam S. Prosdocimi ex Mombritio, cui praemissus est prologus “ex codice ms. bibl. Ambrosianae 4° litt. S, num. 91”.

[5] [nullius sunt fidei.] Quod Actis S. Prosdocimi veluti bonae notae documento usi sunt nonnulli rerum Patavinarum scriptores, hominibus simplicioribus et artis criticae parum peritis facile condonatur; quod a viris doctis, hisce in rebus exercitatis, eorundem Actorum patrocinium suscipi potuit, vix in patriae laudis cupiditate excusationem habet. Nec cuipiam, qui Actorum vindicias ab A. M. Trevisolo [Difesa della missione apostolica di S. Prosdocimo. (Padova), 1774.] et F. Dondi [Dissertazioni sopra l'istoria ecclesiastica di Padova, t. I, p. 12 – 34.] , ut alios taceam, concinnatas perlegerit, mirum videbitur nos ab eorundem argumentis minutatim refellendis abstinere. Quis enim, nostris diebus, serio legat libellum qui a capite ad calcem cum probata historia, et nonnullis in locis secum ipse pugnat? Marcum et Apollinarem, quorum socius fingitur Prosdocimus, a S. Petro missos fuisse, et in Galliae Cisalpinae civitatibus primis ecclesiae saeculis episcopos sedisse nemo inter peritos serio contendit [F. Savio, Gli antichi vescovi d'Italia. Il Piemonte (Torino, 1899), p. 80; L'apostolicità delle chiese d'Italia, in Rivista storico-critica di scienze teologiche, t. I (1905), p. 342 – 7.] . Vitalianum regem Patavii temporibus S. Petri vixisse merito irridetur, et fabulatorem, qui S. Prosdocimum sub Claudio floruisse et ab eodem S. Iustinam sub Maximiano sepultam esse narrat, suis ipse lectoribus irridere voluisse probabile est. Quare, cum res de se satis perspicua sit et I. Bueus noster, quando de S. Iustinae Actis agebat, pseudo-Maximi commentum satis everterit [Act. SS., Oct. t. III, p. 795 – 99.] , actum agere otiosis hominibus relinquo.

[6] [Apostolum marchiae Trivigianae] Unum tantum, quod viros bonos, Actorum S. Prosdocimi vindices, movit, expendere operae pretium videtur, nempe aliarum, praeter Patavium, civitatum traditiones hagiographo aliqua ratione suffragari. In plerisque enim, quas fidei [S. Prosdocimum fuisse tradunt] praedicandae causa adiisse fertur, veluti apostolus vel patronus colitur. Et ex Actis quidem habemus Prosdocimum, postquam Sanctam Sophiam Patavii condiderat, civitatem Estensem petiisse, dein Vicentiam, Asylum (Asolo), Feltrum, Altinum, Tarvisium et multa alia oppida et castella (c. 13, 14). Quae oppida et loca alii distinctius enumerarunt, v. g. Antonius Monterosso in Vitis manuscriptis antistitum Patavinorum: Se ne passo poscia ad Este, Vicenza, Asolo, Feltre, Altino, Concordia, Udero [lege Oderzo], Treviso e Belluno et ad altre citta della provincia Veneta con evangelizarla con sua predicazione e miracoli. In Vicenza, distrutto il tempio di Venere, eresse una capella a Maria Virgine in quel anno che fu assunta in cielo. Cosi fece in monte Summano et a Schio et in altri luoghi [Compendio delle vite de'vescovi di Padova di Antonio Monterosso notario Padovano (codex manuscriptus musei civitatis Patavinae, B. P. 385).] .

[7] [et nominatim Vicentinorum,] Et apud Vicentinos quidem fama est S. Prosdocimum urbem ad fidem Christi perduxisse; eundem etiam primum suum episcopum agnoscunt, adduntque in monte Summano haud longe a Vicentia ecclesiam B. Mariae Virginis ab eo exstructam, ubi olim fanum Summano idolo erectum fuerat [Ughelli, Italia sacra, t. V, p. 1030.] ; ecclesiam quoque Sanctae Mariae “della pieve di Schio” et alias non paucas in eadem dioecesi [F. Barbarano de Mironi, Historia ecclesiastica della città, territorio e diocese di Vicenza, t. I (Vicenza, 1602), p. 23 – 31.] . In monte Berico autem Apollinis signum evertisse, templum vero in quo simulacrum colebatur, S. Apollinari episcopo et martyri Ravennati consecrasse a nonnullis perhibetur [T. Riccardi, Storia de' vescovi Vicentini (Vicenza, 1786), p. 1.] . Feltrenses etiam non fidem tantum sed et ecclesiam cathedralem S. Prosdocimo se debere fatentur [Ughelli. t. c., p. 369.] et in templi fronte haec inscripserunt: DIVO PETRO APOSTOLO A SANCTO PROSDOCIMO DICATVM [G. Bertondelli, Historia della città di Feltre (Venetia, 1673), p. 18.] . Quae de S. Prosdocimo narrant Tarvisini, [Tarvisinorum,] ab Actis non discrepat: “Sciunt praeterea Prosdocimum, cum moraretur Tarvisii, de S. Petri martyrio divinitus factum fuisse certiorem, ideoque templum, quod Deiparae Virgini destinaverat, consecrasse magistro, Tarvisinosque deinde pro divo tutelari Petrum veneratos fuisse, cuius titulo Tarvisinam cathedralem nobilitatam esse voluerunt [Ughelli, t. c., p. 485.] .” Et hinc quidem non inepte colligunt Tarvisinam ecclesiam primam fuisse quae in orbe christiano sub invocatione S. Petri fuerit sacrata [Scottus, ap. Ughelli, t. c., p. 487.] . His unum adiungo S. Prosdocimi cultum, si ex kalendariis quidpiam colligere licet, apud Tarvisinos vix ante saeculum XIII celebrem fuisse. Etenim, in kalendario antiquo anni circiter 1184 Prosdocimus prima manu scriptus non est [[R. degli Azzoni Avogari], Memorie del beato Enrico, t. II (Venetiis, 1760), p. 132.] .

[8] [Bellunensium,] Bellunensis traditio nutare videtur, aliis S. Prosdocimum, aliis SS. Hermagoram et Fortunatum gentem illam ad Christum convertisse contendentibus [Ughelli, t. c., p. 143.] . Non ita Opitergii, ubi fertur “D. Prosdocimus, discipulus S. Petri, illius provinciae episcopus”, [Opiterginorum,] populum Opiterginum christiana fide imbuisse; quod probant ex “antiquis inscriptionibus parietibus ecclesiae maioris infixis huius tenoris: SANCTVS PROSDOCIMVS DIVI PETRI DISCIPVLVS PATAVII EPISCOPVS IN HAC VRBE OPITERGII TEMPLVM MARTIS INGRESSVS, AC EIVS IDOLO DESTRVCTO, OPITERGINOS AD CHRISTI FIDEM CONVERTIT, BAPTIZAVIT, TEMPLVMQVE IPSVM D. IOANNI PRAECVRSORI DICAVIT.” Inde primus in cathedra Opitergina sedere meruit [Ughelli, t. X, p. 152.] .

[9] [Atestinorum,] Quid ceterarum, de quibus nihil distinctius attulimus, urbium cives hac in re senserint, non ita perspicuum est, nec, ut verum fatear, id resciscere multum refert. Quod enim de Atestinis egregie perspexit Isidorus Alessi [Ricerche istorico-critiche delle antichità di Este (Padova, 1776), p. 296 – 300.] , id de ceteris eodem pacto affirmandum videtur, scilicet traditionibus illis de S. Prosdocimi praedicatione nullum subesse fundamentum praeter ipsa S. Prosdocimi Acta [Lege v. g. J. Ricati, Prefazione allo stato antico e moderno della città di Asolo (Pesaro, 1768), p. XXIX.] , quorum asserta pro lubitu quisque ornarit. Mihi quidem, fateor, antequam in rem penitus perspicerem, probabile visum erat S. Prosdocimi biographum per eas civitates sanctum virum circumduxisse a quibus illum coli fama audisset. Et hoc quidem pacto id genus fabulatores suas historias texere solent. Verum, donec de cultu S. Prosdocimo iis in locis, antequam eius Vita legeretur, exhibito constabit, ab illa coniectura abstinere malo.

[10] [Reatinorum.] Aliunde fluxisse existimo, undenam vero nescio, quae apud Reatinos de sancto nostro fama est. Hi quoque enarrant S. Prosdocimum suam in patriam evangelium intulisse, ecclesiam S. Petro dedicasse, templum quoque cathedrale, quod Virgini assumptae sacrum est ab eodem inchoatum postea ab Honorio III consecratum esse. Prosdocimum primum suum episcopum habent, qui postea Patavinam sedem occuparit. Quarum rerum argumentum illud solum occurrit, aliquos huius urbis antiquos nummos S. Prosdocimi effigie percussos repertos fuisse [Ughelli, t. I, p. 1195 – 96.] . Levissimum, ut patet, argumentum, etiamsi verum esset; quod merito ambigitur. Nullum enim talem nummum, ne in libris quidem expressum, videre contigit neque ullus rei nummariae peritus, a nobis interrogatus, se vidisse recordatur.

[11] [De S. Prosdocimi episcopatu] Ex dictis satis efficitur ad historiam ecclesiae Patavinae conscribendam Acta S. Prosdocimi nihil conferre, neque de sancti aetate vel gestis quicquam constare. Utinam id saltem exploratum esset Prosdocimum in serie episcoporum legitimum locum occupare. Verum omnes qui aetatem tulerunt antistitum Patavinorum catalogi, inde ab antiquissimo qui ante saec. XIII exaratus non est [A. Bonardi, Il Liber regiminum Paduae, in Miscellanea di Storia Veneta, ser. II, t. VI (1899), tabella ad p. 21.] , ipsis S. Prosdocimi Actis nituntur et nullius proinde auctoritatis hac in re censentur [Catalogos quos e fontibus variis emanasse existimabat Dondi, Dissertazioni, t. I, doc. p. 3, 12, a catalogo Rolandini reapse diversos non esse statuit F. Savio, Indizio d'un placito lombardo o veneto dell' 845 circa nella lista episcopale di Padova, in Archivio storico Lombardo, 1904, p. 91, nota.] . Utique in charta Gauslini episcopi, anno 970 data, beati Prosdocimi praesulis mentio occurrit. At nunc velim diplomatum Patavinorum, quae initio huius commentarii attulimus, testimonium paulo accuratius perpendatur.

[12] [nullum exstat] In chartis Patavinis quarum primigenia scriptura servata est vel quarum tenorem nemo in dubium revocavit, ubi de monasterio Sanctae Iustinae sermo est, nusquam ante annum 1076 S. Prosdocimi nomen sanctae martyris nomini adiungitur. Ita Rorius episcopus, anno 874, in ecclesia sancte et venerabilis Iustine … prope ecclesia eiusdem venerabilis virginis Iustinae in qua eius sanctissimum corpus humatum requiescere videtur [Gloria, Codex diplomaticus, n. 15, p. 29.] . Burchardus episcopus, anno 1034: de ecclesia sancte Iustine virginis que sita est foras civitatem Pataviensem [Gloria, t. c., n. 129, p. 165.] ; Odelricus episcopus anno 1064: de ecclesia sancte Iustine que sita est foris civitatem Pataviensem [Gloria, t. c., n. 187, p. 217.] . Aliter in eiusdem episcopi litteris anno 1076, 10 ianuarii datis: monesterio sancta Iustina et sancti Prosdocimi sita foris urbe Patavensi ubi multa corpora sanctorum requievit [Gloria, t. c., n. 227, p. 254.] ; et in litteris 30 martii eiusdem anni: monasterio sancte Iustine et sancti Prosdocimi Christi confessoris sito extra urbem Patavi … in eodem monasterio sancte virginis Iustine et sancti Prosdocimi Christi confessoris [Gloria, t. c., n. 229, p. 256.] . In his duo praecipue notanda sunt. Primum, Oldericum non solere episcoporum praedecessorum suorum nomina exprimere omissa dignitatis mentione. V. g. venerabilis Gausilinus Patave 〈nsis ecclesiae〉 episcopus; Ursus venerabilis eiusdem sancte ecclesie episcopus [Gloria, t. c., p. 217.] . Si ergo S. Prosdocimum confessorem simpliciter nuncupavit, nec sedis suae conditorem neque etiam episcopum illum fuisse audiverat. Alterum est, post annum 1064, quo primas litteras dedit, ante vero 1076, quo ultimas, in coenobio Sanctae Iustinae reliquias revelatas esse quas in ecclesiam cathedralem transtulit. De invento S. Danielis corpore sacro narratio exstat notissima [BHL. 2090.] . Alium hisce temporibus, quando de inveniendis reliquiis, maxime in ecclesia Patavina, certabatur [Act. SS., Oct. t. III, p. 790 – 91.] , repertum esse thesaurum, Prosdocimum dico, haud veri absimile iudico, cum secus vix rationem reddas cur ab eodem episcopo nunc S. Iustinae solius nunc SS. Iustinae et Prosdocimi coenobium Patavinum nuncupetur. Esto nulla ad nos usque huius inventionis historia pervenerit. Neque enim quis existimet alias quas habemus Patavinas reliquiarum revelationes statim a testibus litteris mandatas fuisse. Serioris enim aetatis sunt et artificiose conscriptae, nativamque et sinceram indolem minime produnt.

[13] [satis sincerum] Hinc nemo nobis opponat libellum Inventionis SS. Iuliani, Maximi et Innocentium, in quo narratur SS. Innocentium corpora quievisse inter altare B. M. V. et arcam S. Prosdocimi. Nam etiamsi constaret anno MLIII, ut ferunt, hasce reliquias repertas esse, narratio certe aetate multo inferior est quam res gesta, et multa absurda gratisque conficta continet, fortasse ipsis S. Prosdocimi praelucentibus Actis fabulosis quae Maximo, secundo post Prosdocimum episcopo, sicut etiam sermones duo de S. Iustina [Cf. BHL. 5851.] dolo malo supposita sunt.

[14] [documentum.] Neque maior difficultas oritur ex instrumentis initio huius commentarii allatis. Opilionis diploma non ante tempus confectum est quo multa corpora sanctorum in ecclesia Sanctae Iustinae quiescere Patavini intellexerunt. Gauslini et Ursonis litterae ex iis sunt quas nonnisi in apographis saeculi XIII exeuntis legimus, quasque a recentioribus documentis attinctas esse vehemens suspicio est. Nec levem confirmationem suspicio inde accipit quod Burchardus episcopus, cum anno 1034 decessorum suorum Gauslini et Ursonis donationes confirmat,nullam nec S. Prosdocimi nec S. Benedicti mentionem inicit, sed Sancte Iustine ecclesiam, Sancte Iustine monasterium, Sancte Iustine coenobium foras civitatem tantummodo exprimit.

[15] [Vitae S. Prosdocimi] Restat ut Actorum S. Prosdocimi praecipuas propagines breviter recenseamus. Horum epitomen habes tum in nonnullis codicibus, ut in Antoniano V. 85, saec. XIV, fol. 14 – 15 [Iosa, I codici manoscritti della biblioteca Antoniana di Padova, p. 237 – 38.] et in codice 611 bibliothecae Universitatis Patavinae, saec. XIV, fol. 302 – 304 (inc. Beatus Prosdocimus ex provincia Graeciae nobilissimis parentibus ortus — des. qui forte in cronicis non reperiuntur); tum apud Hilarionem Mediolanensem [Legendarium quoddam nonnullorum sanctorum abbreviatum (Mediolani, 1494), fol. 104v – 105.] , fol. 104v – 105 (inc. Beatus confessor Christi Prosdocimus nobilissimis natalibus exortus — des. cui beatus Maximus successit qui et illius vitam descripsit … amen.) et apud Petrum de Natalibus, X, 33 (inc. Prosdocimus episcopus apud civitatem Patavinam claruit tempore Neronis — des. in oratorio prefato Dei Genitricis clarens miraculis sepultus quievit). [scriptores recentiores.] Vitam S. Prosdocimi deinceps enarrarunt Hieronymus Lippi [Hieronymi Lippi Patavini de vita sanctissimi confessoris Christi Prosdocimi archipraesulis Patavini, codex ms. Bibliothecae civitatis Patavinae, B. P. 555. Fol. 95: “MDXLIIII, XV sept. In cella Viridi Patavii manu mea Hieronymi Lippi Patavini auctoris scriptae historiae.”] , Antonius Boatto [L'angelica del Boatto academico desioso nuovamente composta… La Vita di santo Prosdocimo primo episcopo di Padoa (Venetiis, 1542). Incipit Vita “Alto principio dal cui sol dipende | Gli altri principii le cause e le forme | Ed ond' esser quel ch' e sol si comprende.”] , Antonius Monterosso [Vite dei vescovi di Padova da S. Prosdocimo a Giorgio Cornaro, supra, p. 352. Monterosso obiit 26 ianuarii 1672.] , Philippus Maria de Lugo [Di san Prosdocimo greco, discepolo dell' apostolo S. Pietro, primo vescovo e protettore di Padova. Orazione panegirica del P. Lettor F. Filippo Maria da Lugo, M. O. recitata in S. Francesco Grande della stessa città nella quaresima dell' anno 1789. Venezia, pp. 32. Sequuntur: Note istorico-critiche al panegirico di S. Prosdocimo protovescovo di Padova, del Padre F. Filippo Maria da Lugo M. O., pp. 31, in quibus Bollandianos, Tillemontium, alios impugnat.] , Iohannes Prosdocimus Zabeo [Panegirico in lode di S. Prosdocimo primo vescovo di Padova letto in Venezia nel gennaio 1801 per l'accademia dei Patrologi,, s. l. a.; rursum editus in libro Panegerici dei quattro santi protettori principali di Padova Prosdocimo, Antonio, Daniele e Giustina in quali si aggiunge quello del cardinale e già nostro vescovo b. Gregorio Barbarigo scritti dal professore D. Gio. Prosdocimo Zabeo. Padova, 1828.] , Ricardus Perli, b. m., cuius opus ineditum (1886), benigne annuente auctore, legere potui, et anonymus qui officia propria patronorum Patavinae civitatis concinnavit [Officia propria sanctorum quatuor Patavinae civitatis patronorum, etc. Patavii, 1671.] . Hieronymi Cathanaei, monachi S. Iustinae Vitam S. Prosdocimi, quam se nondum vidisse conquerebatur B. Scardeonius, neque nobis reperire contigit [Cf. Act. SS., Oct. t. III, p. 791.] . Alios mitto, qui de S. Prosdocimo in suis chronicis vel historiis verba fecerunt et quorum opera pleraque passim allata sunt.

[16] [Reliqua cultus sacri] Ut ex dictis colligitur, admodum obscura sunt cultus S. Prosdocimi primordia, neque, si recta sunt quae statuimus, saeculum XI antecedunt. Nihilo minus, ut erat hac aetate fervidum in novos sanctos obsequium, maxima veneratione inde ab initio eum prosecuti sunt Patavini, et, quod Olderici episcopi litteris comprobatur, statim cum S. Iustina coenobii Patavini patronus dictus est, [monumento Patavina.] eiusque reliquiae in summo honore habitae. Hae autem iacuerunt in sacello prope ecclesiam S. Iustinae usque ad annum MDLXIII, quo de sacris exuviis in novum templum tranferendis cogitatum est. Et tunc quidem sepulcrum apertum est, et ossa e caemento durissimo seu gypso, in quo iacebant, educta et in arca marmorea decentius exornata congesta. Translatio tamen dilata est, et tandem consultius visum sacrum corpus relinquere in antiquo sacello, quod ducto ambulacro cum novo templo coniunctum est anno 1565. Qua ratione res coepta sit et mutatum consilium, lege apud Iacobum Cavacium nec te paenitebit [Historiarum coenobii D. Iustinae Patavinae libri sex (Patavii, 1696), p. 283 – 88. Historia recognitionis anno 1564 ex eodem Cavacio iterata est in libro Anno 1877. Settimo centenario dell' invenzione dei SS. corpi di S. Giustina, S. Luca, S. Mattia e di alcuni santi Innocenti. Strenna religiosa ai cattolici Padovani (Padova, 1876), p. 61 – 64.] . Reliqua quae de cultu S. Prosdocimi tradita sunt, minoris sunt momenti. In codice bibliothecae Capituli Patavini sign. A. 49, membraneo saec. XIV exarato, ordinem rogationum continente, initi o scriptus est, manu saeculi XV, ordo supplicationis hisce diebus institui solitae. Primo die, post alias, statio est ad Sanctum Prosdocimum monialium; secundo die ad capellam S. Prosdocimi in praetorio; terio ad altare S. Prosdocimi in Sancta Iustina. Monacharum Sancti Prosdocimi, quae sub S. Benedicti regula vivebant, coenobium prope muros civitatis constructum erat, ubi nunc sunt ita dicti “forni militari.” De eius fundatione, fatis atque illustrioribus incolis, inter quas est beata Eustochium Patavina [G. M. Giberti, L'invitta guerriera trionfante di Satanasso Eustochio da Padova, in Venetia, 1672; G. Cordara, Vita, virtu' e miravoli della B. Eustochio virgine Padovana, in Venezia, 1768; G. Salvio, La vita della beata Eustochio Padovana, in Venezia, 1734.] , disserere nostrum non est [Nonnulla de hoc coenobio apud A. Portenari, Della felicità di Padova (Padova, 1623), p. 472 – 73.] . De voto a civibus tempore pestis, anno MDLXXV, S. Prosdocimo et ceteris patronis nuncupato alibi dictum est [Act. SS., Oct. t. III, p. 795. Qua ratione S. Prosdocimus anno 1320 Patavinis opem tulerit narrat Michael Savonarola, Libellus de magnificis ornamentis regie civitatis Padue, ed. A. Segarizzi (Citta di Castello, 1902), p. 18.] . Anno MDCCCLXXIV ad eosdem pro exaltatione sanctae ecclesiae a Patavinis pie supplicatum est [Notizie religiose pubblicate in occasione di privati pellegrinaggi che i devoti cittadini di Padova intrapresero nell' anno 1874 per l'essaltazione di S. Chiesa e per implorare alla loro città le divine misericordie, Padova, 1875.] . Festum S. Prosdocimi protoepiscopi Patavini civitatis et dioecesis patroni principalis agebatur die 7 novembris, sub ritu duplici primae classis cum octava, et fiebat processio ad D. Iustinae ob lucrandam plenariam indulgentiam, quam Gregorius XVI concessit [Ordo recitandi divini officii … iuxta ritum ecclesiae Patavinae pro anno… MDCCCXLVII (Patavii, 1846), p. 60.] . Nunc celebratur dominica diem 7 novembris insequente [Cf. Officia propria sanctorum vetera ac recentia omnia in unum collecta pro diocesi Patavina (Patavii, 1888), p. 384.] , ex rescripto Leonis XIII, anno 1884 ad episcopum postea cardinalem Iosephum Callegari.

VITA S. PROSDOCIMI
Ex codd. A = Patavino Musei civitatis, C = Vaticano latino 3723, D = Ambrosiano O. 173. Cf. Comm. praev., num. 3.

Prosdocimus episcopus Patavinus (S.)

BHL Number: 6961, 6960

Incipit prologus beati [sancti D.] Maximi episcopi in Vita sancti Prosdocimi confessoris et primi episcopi Paduae ac [(confessoris-ac) archipraesulis Padue et D.] discipuli beati Petri apostoli [prologum om. C.] .

[1] [S. Prosdocimus in Graecia] Religiosorum virorum electorumque Christi athletarum merita sacris litterarum institutionibus in toto corde percipientes, fratres carissimi, divina largiente clementia, utcumque possumus, explicamus. Eorum imitemur exempla; hi enim divini amoris igne [igni D.] ferventes, pompamque istius saeculi parvi pendentes, intendentes illud evangelicum, domos, patres, matres, universamque huius mundi [huiusmodi D.] substantiam reliquerunt, et centuplum accipientes, vitam aeternam possidere meruerunt. Qui cum pro aeternis temporalia despexissent et spernentes terrena ad caelestia anhelassent, quidam diversis corporum passionibus, quidam autem animorum macerati, et in testimonio fidei probati, in Christo Iesu sunt coronati. De quorum collegio et societate beatissimi confessoris Christi Prosdocimi vitam venerabilem praedicamus, ut eius laudibus festivo cultu insistamus, qui clarus in virtutibus, probus in moribus inter consimilium videlicet agmina ceu rosa fulsit in Graecia. Quaecumque enim Dei erant, desiderabat, et ut eius erat posse vel nosse, divinae pietatis nutu adimplebat et [om. D.] harum aliarumque innumerabilium virtutum [virtutum innumerabilium D.] constantia athletis conumeratus, nunc super astra cum angelis est locatus.

Explicit prologus [om. C, D. ] .

Incipit Vita sancti Prosdocimi episcopi edita a beato Maximo episcopo successore eius [(Incipit-eius) om. D; (edita-eius) confessoris C.] .

[2] [natus,] Igitur [om. C.] beatissimus athleta Dei Prosdocimus, nobilissimis quidem [siquidem C.] natalibus ortus, cum a parentibus suis litterarum studiis erudiendus traditus fuisset, probitate morum enitens, quaecumque [qui cum C.] mundialis sapientiae, quae apud Deum stultitia esse perhibetur, intendebat, christiano vocabulo functus in divinae sapientiae cultum protendere cupiebat. Qui cum non haberet monstrantem sibi declinare a via erroris et ingredi viam veritatis, ecce, ut pro paucis plurima reciperet, terrena [terrenum C.] pro aeterna hereditate despexit; et in annis puerilibus divini amoris iugo se totum inflexit, [cum Marco et Apollinari] collegas vero probatissimos Marcum et Apollinarem [Apollenarem A et sic deinceps, Appolinarem C.] sibi associavit, et eisdem comitantibus viam arripuit; et ingressus civitatem Antiochiam [Antiochiam civitatem C.] sancti Petri tunc temporis patriarchae conspectui se [om. C.] praesentavit et eius dominio se subiugavit, ut suis eruditionibus imbutus mundum et concupiscentiam despiceret tutus. O ammirabilis omnipotentis Dei clementia. O unius et trium innumerabilis laetitia. [S. Petrum, Antiochiae commorantem] O et nos, fratres carissimi, unum in tribus personis conlaudemus [collaudamus C.] Deum [om. C.] , qui hos ad salutem nostram conglomemeravit patronos. Hos praefatos Christi servos, Marcum, Prosdocimum et Apollinarem cum beatus Petrus vidisset, laeto animo eos suscepit, et diurnis nocturnisque horis in divino servitio ardentissimo amore sibi adhaerere fecit, ut per unius instructionem et trium amplificationem per universam ecclesiam reverentia divinae unitatis et fides excitaretur sanctae Trinitatis. Omnes habentes aures audite et intento corde percipite ut beatus agricola Petrus evangelicae doctrinae in cordibus fidelium semina seminavit, et pacis et caritatis praedicamenta monstrando in eis fructificavit. Docuit enim homines mundum despicere et concupiscentiam carnis parvipendere, Deum amare et omni desiderio ad caelestia anhelare, et sic illustrando populum convertebat ad Dominum [Deum C.] .

[3] [adit,] His ita digestis, sancti eius discipuli Marcus, Prosdocimus et Apollinaris Christum pro humano genere natum, passum, mortuum, sepultum et die tertia [tertia die C.] resurrexisse cunctosque in se credentes de morte liberasse praedicabant; et non patientes inter sancta magistri eorum semina diabolici inimici supra seminantis oriri zizania, ea videlicet radicitus eradicabant et corda audientium in documentis fidei et virtutum non minus corroborabant. Horum talium eruditionibus et nos, dilectissimi, instructi gratias agamus Deo [domino C.] nostro, qui talium erudivit nos [nos erudivit C.] documento. Operis autem incoepti summam [om. C.] dum beatus Petrus [agnitionem C.] trium discipulorum Marci, Prosdocimi et Apollinaris adminiculo complesset et normam catholicae fidei longe lateque prorogasset, ovibus sibi commissis sanctae doctrinae pabula fideliter administravit et eis aeternam dulcedinem praebens fidei spei caritatisque agnitione [agnitionem C.] ad plenum usque satiavit.

[4] [eumque Romam usque comitatur:] In tempore igitur Claudii caesaris [(Cl. c.) impiissimi et crudelissimi Neronis C.] exiens beatissimus Petrus de civitate Antiochia [Antiochia civitate C.] cum discipulis suis Marco, Prosdocimo et Apollinari ad expugnandum Symonem magum [(ad-magum) et insequente Symone mago C.] Romam usque pervenit. Cumque introisset beatus Petrus cum discipulis supradictis, a turba fidelium honorifice susceptus est. Quo ordine suscepto, oves sibi commissas ut pius pastor regere coepit; et quod debile et morbidum erat foras [om. C.] eiecit. Audiens autem et alia sua ovilia deserta et oves eius pastorem non habentes [non habentes pastorem C.] a latrunculis dispersas et a rabidis [rapidis C.] lupis esse discerptas, onus sibi commissum quodammodo lenire placuit et ecclesiae sibi commissae quosdam post se rectores praevidere voluit. Ad haec vero divina gratia admonitus ne tantarum lucernarum radii unius tantum domus spatio detenti remanerent, sed sparsim per latum orbem diffusi ignorantias hominum depellerent, et caligines erroris eorum veri luminis cognitione illustrarent, ecce ordinans episcopos Marcum ad Aquilegiam civitatem direxit evangelizare et praedicare dominum Iesum Christum; Apollinari vero Ravennam commisit.

[5] [ab eodem episcopus Patavinus creatur.] Et his in viam directis, dixit idem sanctus Petrus ad beatum Prosdocimum: “Non oportet talentum tibi traditum in terra abscondi; sed in lucrum huiuscemodi thesaurum non habentibus tradi; ut, cum Deus [dominus C.] tuus redierit, non inter pigros et malos servos te computet, sed inter fideles ad [om. C.] gaudium sempiternum introire te [om. C.] faciat. Iam enim [om. C.] messem maturam te metere mitto et multum populum urbis Patavii vario languore depressum tibi sanandum committo: multa enim gens tui adventum exspectat.” Respondens autem beatus Prosdocimus sancto Petro dixit: “Pater sancte et magister inclite, nam et ego homo iuvenis [ego iuvenis homo C.] sum, et non sum dignus ad hoc opus et quae praecipis inchoare pertimesco.” Erat enim beatus Prosdocimus annorum viginti. Dixit ei beatus Petrus: “Noli timere, fili mi, quoniam dominus Deus tuus spiritum sapientiae suae daturus est tibi.” Et ordinans eum episcopum pastorali virga munivit et dixit: “Accipe baculum et habeas potestatem infirmos sanandi, paraliticos curandi, daemones fugandi, caecos illuminandi, etiam mortuos suscitandi.” Dansque ei osculum dixit: “Vade in pace, et gratia Dei semper tecum sit.” Beatus autem Prosdocimus magno gaudio repletus abiit et Patavium felix eius adventu iustus et sanctus intravit.

[6] [Patavii aegrotos curat] Erant autem ante portam civitatis multi infirmi et varia aegritudine [infirmitate C.] depressi; et sanctus Prosdocimus signo crucis muniens se ad expugnandas discordias [et add. C.] inimicorum et [om. C.] insidias pacem [post add. C.] immisit dicens: “Pax huic domui.” [Matth. 10, 12.] Nec mora, dictum eius pax assecuta est. Quos cum visitasset infirmos, beatus Prosdocimus in primis genu flexo [genuflexu C.] orabat ad Dominum, dicens: “Domine Deus pater caeli et terrae, qui es vera salus et verus medicus, in cuius adventu varia mundi istius infirmitas sanata et pristinae sanitati restituta est; ne despicias famuli tui flebiles preces, sed exaudi et immitte ad imaginem tuam conditis Spiritum sanctum de caelis, quo illuminati idola vana respuant, et te solum vivum et verum Deum agnoscant, et tibi fideliter oboediant.” Qua completa oratione erigens se singulis manus imposuit, et in virtute domini nostri Iesu Christi sanati sunt. Qui cum variis languoribus erepti fuissent, omnes una voce clamabant dicentes: “Magnus est Deus christianorum.”

[7] [populumque baptizat.] Dixit autem eis [sanctus Prosdocimus add. C.] : “Si idola vana et surda quae nec sibi nec aliis prodesse possunt, respuatis, et in dominum Iesum Christum toto corde et tota anima credatis, maiori videlicet sanitati restituemini, et omnes insidias diaboli evitabitis. Ipse enim Christus Iesus [Iesus Christus C.] propter primi hominis Adae debitum solvendum de virgine natus est ut nos secundo regeneraret; passus 〈et [om. A, C.] 〉 vulneratus est, ut nos passione animarum et vulneribus peccatorum sanaret; mortuus et sepultus tertia die ressurrexit, ut nos a perpetua morte sepultos resuscitaret. In quem si credatis, in saecula saeculorum cum ipso [(cum ipso) om. C.] regnare valeatis [valebitis C.] .” Omnis autem multitudo clamabant dicentes: “Credimus in dominum Iesum, quem tu praedicas. Quia, cum variis languoribus multo tempore essemus gravati et quis Deus christianorum esset prorsus ignari, diis inanibus hostias portantes, eos misereri nobis invocavimus et nihil profecimus. Ecce una hora sub invocatione nominis Iesu Christi variis languoribus sanati sumus et in eum fideliter credimus.” Beatus Prosdocimus levans manus suas ad caelum, Deum benedixit dicens [om. C.] : “Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, qui non derelinquis sperantes in te, sed quicquid servi tui seminis doctrinae tuae seminaverint in cordibus fidelium fructificare [fructificari C.] iubes immitendo Spiritum sanctum, qui gloriosus vivis et regnas in saecula saeculorum.” Qui cum respondissent Amen, praedicans eis paenitentiam in [et C.] remissionem peccatorum, baptizavit eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et veniens Spiritus sanctus de caelo eos illuminavit, et illuminatos in fide Christi confirmavit. Eadem vero hora baptizati sunt numero centum sexaginta promiscui sexus et eo amplius. Unde et nos, fratres carissimi, glorificemus Deum, qui tantam multitudinem coadunavit numero fidelium.

[8] [Vitalianus rex] Cumque in nomine domini nostri Iesu Christi beatus Prosdocimus has et alias virtutes praeclaras ostenderet et populo sibi commisso [(sibi commisso) om. C.] quid declinandum esset quidve faciendum suggereret, ut turris in cacumine montium aedificata non potuit templum Spiritus sancti abscondi; sed per bona opera et mirabilium virtutum exercitia quae in Spiritu sancto infirmos sanando faciebat viri Dei fama personuit et ad notitiam Vitaliani regis pervenit. Et ipse quidem rex vario languore oppressus erat. Qui cum diu beatum Prosdocimum inquireret et quibus in locis habitaret [habitare eum C.] diligenti animo investigaret [vestigaret C.] , ecce quidam vir qui ab eo sanatus christianus factus est, dixit Vitaliano regi: “Homo iste, quem tu requiris, servus Dei est electus et artibus medicinae perfecte instructus et [om. C.] quibuscumque invocando nomen Christi sui manus imponit, eos videlicet pristinae sanitati reddit. Quem si ad te venire iusseris, abrenuntians diabolo et pompis eius et respuendo idola vana in Deum christianorum credideris, procul dubio ab omni dolore curabit te, et in anima et corpore sanaberis.” Rex autem dixit ei: “Et tu credis Deum christianorum maiorem esse diis nostris Iove, Marte et [om. C.] Apolline, qui nos et nostra dirigunt et ab omni adversitate defendunt? ” Respondens autem ipse dixit: “Utique in Deum qui fecit omnia quaecumque sunt [(fecit-sunt) omnia quaecumque voluit fecit C.] in caelo et in terra credo, et idola vana respuo; quia, ut dicit psalmista, simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. [Psalm 113, 4, 5.] Oculos habent et [cum habeant C.] non vident, aures et non audiunt; manus et non palpant, pedes et non ambulant; neque enim est spiritus in ore ipsorum. Et alibi: Similes illis fiant qui faciunt ea, et credentes in eis pariter cum illis aeterna vita privantur et perpetuis suppliciis deputantur”. [Psalm. 113, 8.]

[9] [sanctum ad se adduci iubet;] Quod cum talia audisset, Vitalianus rex dicit ei: “Adiuro te per Deum quem tu credis, ut hominem istum ad me inducas, et si me meosque ab instantis infirmitatis periculo sub invocatione nominis Christi sui [eius C.] liberabit, ego et uxor mea cum tota familia in Christum [in Christum om. C.] credemus, nam [et C.] viam veritatis agnoscere desideramus.” Accurrens autem homo ille festinanter ad beatum Prosdocimum dixit [dicit C.] ei: “Quid moraris? noli tardare; ipse enim Vitalianus rex tuae visitationis adventum exspectat, et curationis tuae medela subveniri exoptat.” Audiens haec Christi confessor, magno gaudio repletus est, et suspiciens in caelum dixit: “Domine mi rex aeternae gloriae, mitte Spiritum sanctum tuum in os meum, qui loquens in me verbum tuae salutis praedicet et corda audientium hoc intellegere et intellegendo implere concedat.” Et haec dicens, citissimo cursu festinavit, et domum Vitaliani regis intravit. Qui cum ingrederetur [quo ingresso C.] , signaculum sanctae crucis quattuor in partibus cubiculi regis impressit, et indicens pacem ad lectum [lectulum C.] eius accessit. Erigens autem [om. C.] se Vitalianus rex dixit sacerdoti Christi [Christi sacerdoti C.] Prosdocimo: “Cuius nationis es vel cuius culturae deum sectaris?” Cui [qui C.] respondens ait:” Christi enim servus sum ego, et colo dominum meum Iesum Christum, qui pro humano genere de caelo descendere et ex Maria virgine nasci dignatus est. Ipse enim pro nobis pati et crucem subire voluit iustus pro iniustis; mortuus et sepultus tertia die resurrexit et per [post C.] quadraginta dies apparens discipulis suis locutus est de regno Dei; et videntibus illis elevatus ferebatur in caelum, quo omnes credentes secuturi sunt eum, et cum ipso regnaturi per aevum. [Act. 1, 3.] In quem tu si perfecto [si tu perfecto C.] corde credideris, salutem profecto corporis et animae consequeris, et per fontem baptismatis ablutus et ingressus secundae regenerationis viam ipsum procul dubio comitaberis, et aeterni regni particeps eris.”

[10] [cum tota familia] Audiens vero Vitalianus rex verba huiuscemodi exhortationis levans utrasque manus ad caelum cum lacrimis aiebat: “Domine Deus quem fidelis tuus praedicat, aperi mihi fontem vitae et ad eum dignanter concede me servum tuum venire.” Et conversus ad beatum [sanctum C.] Prosdocimum dixit: “Serve Dei electe, festina, ne moreris, et baptiza me.” Et continuo cathetizavit eum et uxorem eius, benedicensque aquam expansis manibus ad Dominum orabat: “Domine Iesu Christe, incomprehensibilis, ad cuius nutum reguntur omnia et subsistunt universa, aperi his viam veritatis et agnitionis tuae, ut te Deum vivum et verum cognoscant et tibi fideliter serviant et digne et laudabiliter benedicant nomen tuum gloriosum in saecula saeculorum.” Illis autem respondentibus Amen, tunc praedicans eis paenitentiam in remissionem peccatorum, in primis dixit Vitaliano: “Credis in Deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, maris et omnium quae in eis sunt?” At ille respondit: “Credo.” [Luc. 24, 47.] — “Credis et in Iesum Christum filium eius pro nobis natum passum mortuum et sepultum et [(mortuum-et) om. C.] tertia die resurgentem a mortuis, et te [om. C.] post mortem resuscitaturum, [baptizatur;] et vitam aeternam tibi daturum?” Et ille respondit: “Credo.” Et sic finito sanctae fidei documento, baptizavit eum et uxorem eius cum universa familia sua et sic ab omni languore curati sunt, perfectaeque sanitati restituti sunt.

[11] [Christum ab omnibus coli praecipit;] Et dixit Vitalianus rex: “Magnus est Deus quem tu praedicas.” Mittensque per universum populum urbis Patavii vicinarumque villarum undique ad egregium Christi sacerdotem regali praecepto confluere iussit, ut omnes qui [om. C.] sub eius dominio fuissent, nullum [qui C.] alium nisi verum Deum christianorum [christianorum Deum C.] colerent. Qua conventione facta populi [populi facta C.] , vir Dei in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizavit eos, et in fide sanctae Trinitatis confirmavit. Erat enim innumerabilis multitudo virorum ac [et C.] mulierum qui baptizati sunt a viro Dei, et benedicens eos ibi refecit. Qui gaudentes et exsultantes in Domino et corde retinentes [mittententes sic C.] salutis verba, remeabant ad propria. Quod postquam factum est, divulgabatur fama per finitima regni eius loca quod Vitalianus christianus effectus esset, et idola vana respuisset ac in Christum Deum firmiter credidisset.

[12] [Sanctam Sophiam Patavii exstruit;] Eodem vero tempore cum cresceret multitudo christianorum et divinae legis cultus per universum Patavium mirifice coleretur, ecce Vitaliano regi et omnibus suis complacuit domum Domino aedificare [aedificari C.] , et in ea [eo C,] divinis laudibus diu [die A, C.] noctuque immorari; quod constructum beatus Prosdocimus astante plebe fidelium in honore domini nostri Iesu Christi et sanctae Sophiae consecravit, ut postposita huius mundi stultitia vera sapientia hoc in templo celebraretur et sapientibus sapientior Deus digne glorificaretur. Ad haec vero divinae legis cultores quosdam presbiteros, quosdam autem diacones [diaconos C.] et totius ordinis viros ordinavit et eisdem cum eo conversantibus diurnis nocturnisque horis Domino Deo nostro fideliter ministravit, et sacrificando hostiam laudis vota sua in conspectu populi reddidit.

[13] [S. Iustinam procreat.] In illis autem diebus Vitalianus rex non habebat filium nec filiam; sed placuit Domino Iesu Christo ut cognosceret uxorem suam. Quae concepit et peperit filiam; quam beatus Prosdocimus baptizans eam [om. C.] ipse de fonte suscepit et nomen ei Iustinam imposuit, et sanctarum litterarum disciplinis imbuit. Quo facto, dixit Vitalianus rex ad beatum Prosdocimum: “Accipe milites meos, et vade per universas regni mei civitates, et praedica dominum nostrum Iesum Christum, qui me per te servum suum visitavit et ab omni languore [langore C.] curavit. [Regni civitates]” Nec mora, Christi sacerdos viam ingressus est, et appropinquans [apropians C.] civitati nomine Adeste ab omni populo quamvis paganissimo oberrante honorifice tamen susceptus est. [A testum,] Quibus cum verba salutis praedicaret et viam veritatis monstraret, baptizans omnes Christo credere fecit, et providens [previdens C.] eis quosdam rectores animarum eorum, commendatos Christo et salutatos eos dimisit [omisit C.] . Exiens autem inde intravit [Vicentiam,]civitatem Vicentiam [Vincentiam C et ante corr. A.] et ibi praedicavit [praedicans C.] baptismum paenitentiae in remissionem [remissione C.] peccatorum, multum cathetizans populum convertebat ad Dominum. Et recedens inde castellum nomine Asylum [Asilum C.] adiit [adierat C.] . [Asylum,] In [om. C.] quo praedicando innumerabilem populum Christo credere fecit; construxit etiam [om. C.] ibi ecclesiam ad honorem sanctae Mariae virginis et dedicavit eam et in eo loco rectores ecclesiae ordinavit. Inde vero egressus civitatem nomine Feltrum [Feltris C.] intravit, [Feltrum,] et ibi maximam multitudinem promiscui sexus fonte baptismatis renovavit et ibi construens ecclesiam in honore [honorem C.] sancti Petri [apostoli add. C.] consecravit. [Altinam,] Post haec vero Altinam civitatem et multa alia oppida et castella peragrans fidelibus monitis imbuit et, relictis idolis, verum Deum colere fecit. Construxit autem [enim C.] in his praetaxatis [pretextis C.] locis singulas ecclesias et presbiteros et diacones ad regendum populum Domini ordinavit, et benedixit eos ac dimisit.

[14] [Tarvisium,] Cumque coepisset [cepit C.] ire per villas et loca beatus Prosdocimus praedicando et infirmos sanando et multos baptizando, usque ad Tarvisium [A corr., prius Tarvitiam; Tervitiam C.] civitatem pervenit, ibique mansit apud quendam militem Euphrosinum [Euforsinum C.] nomine; cui cum indicasset unde adveniret [veniret C.] , aut quid ageret, ait ad eum ille miles: “Hospes, filia mea excaecata est; adhibe medicinam ut videat, et sequar Deum tuum credens in eum.” Quam puellam beatus Prosdocimus alacriter ad se perduci iussit, et [om. C.] videntibus cunctis qui aderant nihil aliud sanctus Prosdocimus quam signum [signo C.] crucis super oculos faciens dixit: “Domine Deus omnipotens, tu intromitte cognitionem filii tui domini nostri Iesu Christi in hanc civitatem, ut non solum istius puellae oculos corporales illumines, sed etiam interiores oculos gentilium commorantium in loco isto aperias, et ut celeriter agnoscentes Iesum Christum filium tuum esse Deum, locum [locus C.] mihi praedicationis tribuant cum magno effectu.” Expletis his sermonibus, vidit caeca et provoluta pedibus beati Prosdocimi una, cum parentibus suis credentes in Christo baptizati sunt in fluvio Silo non longe ab urbe Tarvitia [Tervicia C.] diffluente.

[15] [ubi comitis uxorem sanat,] Erat autem uxor cuiusdam comitis, nomine Theodora, quae per annos plurimos gravissima tenebatur infirmitate, quam nullus medicorum poterat curare. Factum est autem ut praedictus miles christianus astaret ante comitem [et add. C.] de coniuge infirma sermocinantem. Et [om. C.] ait ad eum miles: “Est apud me quidam peregrinus provectae aetatis [provecta aetate C.] qui etiam filiam meam illuminavit. Si permiseris eum illam videre, mox convalescet.” Ait ei comes: “Et hic, unde advenit?” Qui respondit: “Ab urbe Patavio.” Comes dixit: “Ergo romani generis est?” Respondit: “Nescio, plus tamen graecus videtur [(plus-videtur) om. C.] .” Dicit ei comes: “Secreto [secrete C.] perduc eum in domum meam, ut cognoscam vera esse quae dicis.” Et factum est ita. Cumque ingressus fuisset in urbem Tarvisium [corr., prius Tervitium A; Tervitiam C.] , beatus Prosdocimus [(b. P.) om. C.] circumsignans se dixit: “Deus, qui operaris cum magistro meo Petro, operare et mecum, ut clarificetur nomen tuum, et fiat voluntas tua.” Et ingressus domum comitis cum honore susceptus est. Ait autem ad eum comes: “Bene advenisti, medice.” Cui beatus Prosdocimus respondit: “Requiescat in vobis pax Dei et domini nostri Iesu Christi.” Comes dixit: “Quis est de quo dicis?” Sanctus Prosdocimus respondit: “Filius Dei vivi.” Comes ait: “Ut video, Galilaeus es tu.” Sanctus Prosdocimus respondit: “Etiam.” Dicit ei comes: “ Nosti curationes?” Sanctus Prosdocimus respondit: “Nihil sine nomine Iesu.” Comes ait: “Quae virtus est in Iesu? ” Beatus Prosdocimus respondit: “Convoca huc [hic C.] milites tuos et, cunctis videntibus agnosces virtutem domini mei Iesu Christi.” Cumque omnes astarent, ait comes: “Ecce mulier mea lecto tenetur infirma annis plurimis, cui omnis medicina contraria exstitit. Si qua enim medicina est in te, operare.” Cui beatus Prosdocimus respondit: “Aperiat Deus oculos cordis vestri, ut videntes mirabilia eius credatis in Iesum Christum.” Tunc apprehendens manum mulieris ait: “Surge in nomine domini nostri Iesu Christi; esto sana et crede in illum.” Statim surgens mulier descendit sana de lectulo clamans et dicens: “Quia non est alius Deus praeter Iesum, [ad Christum convertit S. Prosdocimus.] quem tu praedicas.” Hoc autem videns comes et milites eius obstupuerunt dicentes: “Quia hic est vere Deus qui talia facit.” Interea ipse comes cum uxore et filiis et familia sua credentes in Iesum baptizati sunt in illo die centum duodecim. Sed et multi alii ex paganis qui interfuerunt perceperunt fidem Iesu Christi. Habitavit vero intra domum comitis in urbe Tervitia beatus Prosdocimus aliquanto tempore; et cotidie ad eum veniebant multi ex populo, et docebat eos secreto dicens: “Credite in Iesum Christum, quoniam ipse est Deus caeli et terrae.” Et credentes baptizabantur. Multi vero nobiles dabant filios suos beato Prosdocimo, ut ab eodem sacris litteris erudirentur. Construxit autem [enim C.] ecclesiam in honore sancti Petri apostoli et consecravit eam, et tres presbiteros ibi ordinavit et diacones [diaconos C.] duos et [om. C.] clericos quinque ad regendum populum Domini benedixitque [benedixit C.] eos et reversus est ad sedem suam.

[16] [Mortuo Vitaliano,] Cumque introisset in civitatem Patavium [Patavii C.] , ab omni clero et populo cum magno gaudio susceptus est [fuit C.] ; rex autem laetatus est de adventu eius. Factum est autem post aliquantum tempus ut Vitalianus rex de hoc mundo migraret ad Dominum, et sepeliretur in sepultura patrum suorum; et post triginta dies uxor eius Prepedigna [Prepidigna C.] mortua est et sepulta iuxta virum suum. Post quorum obitum beatissima Iustina orationi et ieiunio vigilanti animo instabat orans et deprecans Dominum, ut eam sibi ancillam et sponsam servaret et edaci stupro et coniugali crimine [(et c. c.) om. C.] eam pollui non pateretur. Audiens autem impiissimus et crudelissimus Maximianus mortem Vitaliani regis, [S. Iustina] ardens in concupiscentiam virginis [beatissime C.] Iustinae, [ecce add. C.] concito cursu Patavium ingressus est et, missis militibus suis, sanctam virginem sibi fecit praesentari, ut relicta christiani nominis cultura, idolis compelleret immolare, et eius thalamis frui. Quae cum aeterni sponsi delicias adamasset et cuncta quae de terreno sponso sibi [om. C.] promittebantur, aurum, argentum, servos et ancillas, pro nihilo duceret, diversis paenis cruciata est, et gladio lateri eius infixo sauciata est, [Col. 059A] et sic feliciter reddens spiritum migravit ad Christum. [martyrio coronatur] Maximianus vero cito reversus est Romam. Beatus autem Prosdocimus accipiens corpus beatissimae Iustinae [om. C.] virginis cum aromatibus condivit et plurimis secum commeantibus in condigno Deo [Deo condigno in C.] cymiterio sepelivit; ubi per eius interventionem et merita multa a Deo populis [om. C.] praestantur beneficia. [et a Prosdocimo scriptis laudatur.] Passionem vero eius idem ipse vir sanctus Prosdocimus scripsit, et nostrae memoriae tenendam commisit. Proximo vero tempore impiissimo [Maximiano add. C.] imperatore mortuo et sepulto in inferno cum diabolo, erat in hac civitate Patavii quidam patricius nomine Opilius, vir christianissimus, qui divina revelatione admonitus ecclesiam construxit in honore sanctae Iustinae, et prope eam [et p. eam om. C.] de lapidibus pretiosis et opere muselaeo fecit oratorium in honore sanctae Mariae. Quam ecclesiam simul cum oratorio sanctus Prosdocimus consecravit, et ibi plurimas sanctimoniales feminas Deo servientes ordinavit. Quid plura, ne inceptum sermonem [incepti sermonis C.] prolixior eloquii tarditas interrumpat, et ne audientium intentio vilescat, ecce de multis ad pauca redeamus.

[17] [Qui cum sedisset annos nonaginta tres,] Cumque sanctus Prosdocimus gemma pontificum per [om. C.] plures annos in [om. C.] pontificali sede presideret, et dominus noster Iesus Christus per merita et intercessionem eius infirmos sanando, paralyticos curando, daemones effugando, surdis auditum et mutis eloquia reddendo magna et [(magna et) aliaque C.] et innumerabilia prodigia [faciendo add. C.] populo ostenderet, maturus aevo et cursu finito septimo idus novembris ad Christum migravit. Qui ab universo populo civitatis susceptus est et in oratorio Sanctae Mariae honorifice sepultus est. Vixit autem beatus Prosdocimus in episcopatu suo annis nonaginta tribus mense uno et diebus quindecim. In cuius transitu exsultet caelum continens eius spiritum; exsultet tellus, quae tantae dignitatis erat ut [om. C.] susciperet [susciperet C.] eius sacratissimum corpus; [in pace quievit.] laetetur autem et tota mater Patavii ecclesia cum electis filiis suis, quae fovet pretiosa beatissimi confessoris ossa, cuius merito et obtentu assiduo istic nititur atque consistit. Et nos, fratres carissimi, plus solito laetabundi tantae solemnitatis diem celebrantes, gaudeamus et exsultemus in Domino, qui tanto talique nos glorificavit patrono. Ipse enim pro nobis ad Dominum nostrum exorare dignetur, ut qui devotis laudibus ex animo [animis C.] sua hodie celebramus festa, aeterna cum illo in caelis concelebrare [celebrare C.] mereamur sollemnia. [Pseudo-Maximi testimonium.] Post obitum vero [post vero obitum C.] eius ego Maximus successor ipsius [eius C.] , ab omni clero et populo electus et a romano episcopo consecratus ista omnia quae vidi et audivi de eo scripsi. Multa praeter haec scio, sed parva quidem narro. Vos autem, fratres, qui haec gesta auditis, fideliter tenete, et merita beati Prosdocimi sollicite deprecamini, ut per eius merita vota nostra perficiantur [perficiat C.] , ut descendat super nos pia benedictio Domini, detque nobis Deus ita vitam agere in hoc saeculo ut post transitum nostrum mereamur cum illo vitam aeternam [om. C.] percipere. Amen [hic des. C.] .

[18] [Temporum computatio.] Tempore Telesphori papae et Antonii Pii imperatoris quarto anno vel circa illud tempus obiit beatus Prosdocimus completis nonaginta tribus annis et uno mense et diebus quindecim in episcopatu. Cuius ordinatio in episcopum est septimo die exeunte septembri. Computatio ista de tempore beati Prosdocimi incipit a quarto anno Claudii, in quo beatus Petrus Romam intravit et in eodem anno Prosdocimum Paduam destinavit. Hoc autem dicimus sive credimus ex devotionis intuitu non ex temeritate praesumptionis.

DE S. ROMANO CONFESSORE CENOMANNIS CULTO

TEMPORE INCERTO

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Romanus confessor cultus Cenomannis (S.)

AUCTORE A. P.

[1] [S. Romanus inde a saec. XII] Qui extra Cenomannensem ecclesiam vix in uno alterove recenti martyrologio nominatus est S. Romanus [[Chastelain], Martyrologe universel (Paris, 1719), p. 566; Martyrologium Parisiense (Parisiis, 1727), p. 344.] , is in illa ecclesia publici cultus honores iam pridem est consecutus. Nuntiatur enim tum in kalendario missalis Cenomannensis saec. XII in.: VII idus novembris. Natale sancti Romani confessoris, nepotis sancti Iuliani Cenomannis [La Province du Maine, t. IX (1901), p. 61.] , tum in martyrologio Cenomannensi saec. XIII exarato [Codex bibliothecae publicae Cenomannensis 244.] : VII idus novembris… Ipso die sancti Romani confessoris, nepotis sancti patris nostri Iuliani [Cf. G. Busson et A. Ledru, Actus pontificum Cenomannis in urbe degentium (Au Mans, 1901), p. 38, annot. 2.] , atque eodem die in recentioribus breviariis et missalibus festum ipsius fere inscriptum est [V. gr. in breviario et in missali saec. XV (cod. Parisinis Bibl. Nat. lat. 1302 et 867; cf. Catal. Lat. Paris., t. III, pp. 588, 716). De ceteris satis erit testimonium hoc attulisse: “S. Romani … canoniale legitur officium sub ritu semiduplici in vulgatis omnibus Cenomanensis ecclesiae breviariis et missalibus iam multoties citatis, de annis 1489, 1494, 1507, 1517, 1645, 1663, 1693 etc. et etiam in ordine Cenomanensi manuscripto, de anno 1481” (Officia propria insignis ecclesiae Cenomanensis SS. DD. Pii PP. IX iudicio correctioni et sanctioni a RR. PP. Ioanne Baptista Bouvier ep. Cenomanensi proposita. Cenomani, 1854, annot. ad kalendarium, die 7 novembris).] .

[2] [et probabiliter iam saec. X] Antiquiora his testimonia de S. Romano etiam habemus, et primo quidem in narratione quae legitur in Gestis Aldrici episcopi (BHL. 260), cap. 44 [Ed. Waitz, in MG., Scr. t. XV, p. 323.] : Praescriptus quippe Aldricus … invenit quaedam corpora sanctorum sex, quae in desertis aecclesiis valde divinis officiis et luminaribus atque reliquis divinis cultibus negligebantur, [a Cenomannensibus cultus,] quae una cum consilio consacerdotum suorum in gremio suae sedis aecclesiae et in confessione senioris eiusdem aecclesiae altaris decenter et rationabiliter collocavit, id est corpus sancti Iuliani … et sancti Turibii … sanctique Pavatii … seu (id est et) sancti Romani, sacerdotis praecipui et, ut fertur, nepotis sancti Iuliani et Romanae aecclesiae ministri, quem etiam sanctae Iuliae fratrem nonnulli esse testantur… In memorata eiusdem aecclesia 〈e〉 senioris altaris confessione praedicta corpora sanctorum, ut praefixum est, sollempniter decenterque et ordinabiliter collocavit, ea videlicet ratione ut inibi officia et luminaria et cetera ad divinum cultum et ad honorem sanctorum pertinentia pleniter haberent… Quem locum legit et partim exscripsit qui translationem illam S. Iuliani litteris mandavit (BHL. 4547), quam inter Actus pontificum Cenomannensium reperire est; ubi de S. Romano haec dicta sunt [Actus, ed. Busson et Ledru, p. 328 – 29.] : Iuxta quem (Pavatium) inventum est corpus quarti, Romani videlicet sacerdotis eximii et, ut fertur, nepotis sancti Iuliani et sanctae Romanae ecclesiae ministri; quem etiam sanctae Iuliae fratrem nonnulli esse testantur. Qui loci si ab ipsis auctoribus tum Gestorum tum Actuum scripti essent, certiores iam fieremus inde saltem a medio saeculo IX, quo tempore et Gesta et Actus primum composita sunt, non solum S. Romanum Cenomannis coli coeptum esse, sed etiam illum tunc velut nepotem S. Iuliani primi episcopi esse habitum. Verum Gestorum caput 44 operi postea, et quidem forsan non ante saec. X, adiunctum esse videtur [Cf. Waitz, t. c., pp. 322, 323; A. Ledru, in La Province du Maine, t. IV (1896), p. 99 – 100; t. XIV (1906), p. 89 – 90.] ; narratio autem de translatione S. Iuliani in Actibus inserta, ipso auctore luculenter monente [Actus, ed. c., p. 330; cf. A. Ledru, l. c., t. IV, p. 105.] , longe post mortem Aldrici episcopi († 856) conscripta est.

[3] [saeculo autem IX iisdem, ut videtur, ignotus,] Cum igitur neque inter sanctos Cenomannenses, quorum reliquias in altaribus maioris ecclesiae anno 835 Aldricus collocavit [Gesta Aldrici, c. 3 (ed. Waitz, t. c., p. 312, l. 1 sqq., l. 35 sqq.). ] , neque alibi sive in Gestis Aldrici, sive in Actibus pontificum, quin etiam neque in ipsis Vitis S. Iuliani (BHL. 4543 – 4546) nominatus sit Romanus, vix non certum videtur ipso saeculo IX nepotem illum S. Iuliani Cenomannensibus prorsus ignotum fuisse [G. Busson, in La Province du Maine, t. XII (1904), p. 236; A. Ledru, ibid., t. XIV, p. 85.] . Etsi autem veri videtur simile anno 835 vel paulo prius reapse inventa et translata esse corpora S. Iuliani et aliorum sanctorum Cenomannensium, quid tamen tunc in S. Romano actum sit, quo signo reliquiae ipsius sint agnitae, qua de causa factum sit ut nepos S. Iuliani diceretur atque frater S. Iuliae, — quae ceterum prorsus incognita est neque alibi usquam recurrit, — haec et cetera huiusmodi prorsus ignoramus.

[4] [forsan idem est] Nuper aliqui rem totam coniectura quadam probabili explanare visi sunt [Busson, ibid., t. XII, p. 237; Ledru, ibid., t. XIII, p. 74 – 75; t. XIV, p. 85. Coniecturam illam adumbravit non Castellanus in Martyrologio (ita perperam Busson, l. c.), sed quidam collega noster in Catal. Lat. Paris., t. III, p. 716.] , e castro Blavio, prope quod villa sita erat Blacciagus [Plassac, dép. Gironde, arr. et cant. Blaye.] , quam ecclesiae Cenomannicae Bertichramnus episcopus (cca. 586 – 626) testamento suo donaverat [Cf. Actus, ed. c., p. 121 – 22; Ledru, in La Province du Maine, t. XIV, p. 371; t. XV, p. 100.] , [S. Romanus confessor Blaviensis,] allata esse aliquando [Ipso saeculo VI a S. Bertichramno allata esse opinatus est Ledru, ibid., t. XIII, p. 74.] cum nomen et cultum, tum forsan reliquias S. Romani presbyteri haud ignobilis, cuius sepulcrum Blaviensi castello erat contiguum [Ita Gregorius Turonensis, In gloria conf., c. 45. Vid. Vita S. Romani in Anal. Boll., t. XXVI, p. 52 sqq.; cf. t. XXVII, p. 211.] . Porro cum tempore oblitos esse Cenomannenses quisnam reapse esset ille S. Romanus ab ipsis cultus; quo factum esse ut postea, forsan cum inventae essent reliquiae S. Romani, coniectando diceretur nepos primi Cenomannensis episcopi: ut fertur, nepotis sancti Iuliani. Neque tamen omittendum est alio die, id est 24 novembris, coli solitum esse sanctum Blaviensem, alio die, 7 novembris, S. Romani festum a Cenomannensibus esse celebratum. Si ergo iidem esse dicendi sunt Romanus Blaviensis et Romanus Cenomannensis, quaerat quispiam cur dies utriusque cultui assignati sint diversi. [cuius reliquiae Cenomannos delatae sint.] Cuius rei ratio, quae ceterum multiplex esse potest, ea non videtur, quod die 7 novembris sancti translatio esset facta; etenim aliqua saltem illius translatio alio die recolebatur, ut docet martyrologium Cenomannense saec. XIII [De quo supra, p. 359, annot. 3.] : IX kalendas aprilis. Translatio corporis sancti Romani sacerdotis eximii [Actus, ed. Busson et Ledru, p. 331, annot. 2.] .

[5] [Cui Cenomannenses Vitam] Quicquid id est, cum Cenomannenses de sancto illo, quem suum existimabant, paucissima docti essent, sacerdotem eum fuisse, probabiliter (ut fertur) nepotem notissimi S. Iuliani, forsan (nonnulli testantur) fratrem S. Iuliae alias prorsus ignotae, in quadam ex aedibus sacris Cenomannensibus olim sepultum, ubi de Vita conscribenda cogitatum est, quae in officio ecclesiastico pro more legeretur, in angustiis versatum esse hagiographum veri est simile. [ex aliorum sanctorum Vitis confinxerunt] Qui penuriae suae ita consuluit, ut ex aliis sanctorum Vitis non verba tantum, sed res etiam mutuaretur, quibus historiam S. Romani componeret. Non solum enim, quod iam monuerunt vv. dd. G. Busson [La Province du Maine, t. XII, p. 236.] et W. Levison [Neues Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde, t. XXX, p. 202.] , ex Vita et ex Virtutibus S. Fursei (BHL. 3209, 3213) plurima exscripsit [Vitae habuit codicem quendam classis C Kruschianae; cf. MG., Scr. rer. merov. t. IV, p. 430 – 31; Levison, l. c.] , sed multa etiam e Vita S. Paterni a Fortunato conscripta (BHL. 6477) in S. Romanum transtulit; a qua vel ipsam praefationem excerpsit, quam operi suo praefigeret. Quae furta si dempseris, remanent in Vita Romani paucae dumtaxat sententiae, eaeque nullius momenti; ceterum et illas ex tertio quodam fonte simili modo haustas esse crediderim, etsi, multo conatu adhibito plurimisque Vitis relectis, ea quae iam alibi legisse mihi videbar, reperire non contigit. Locos supra allatos ex Gestis Aldrici et ex Actibus pontificum prae oculis habuisse inopem illum scriptorem non puto, cum Romanum non S. Iuliani nepotem, sed ex eius progenie dumtaxat procreatum dixerit atque de S. Iulia prorsus non meminerit; de genere ergo S. Romani non tam scriptis libris quam vulgata fama certior factus esse dicendus est. [et sub ementito] Furto suo ut auctoritatem fidemque conciliaret, non dubitavit istud sub ementito magni illius Gregorii Turonensis nomine proferre, quem ineptus falsarius archiepiscopum incaute dixit. [Gregorii Turonensis nomine ediderunt;] Neque hoc solum fraudes suas patefecit, verum etiam toto sermone, qui tum a rusticiore lingua optimi Turonensis episcopi, tum generatim a saeculi VI usu multis in locis — iis utique exceptis quos e Fortunato transcripsit — longe differt, atque aliis sententiis plurimis, quas ex libellis multo recentioribus hausit. Vita enim Fursei († 641/652) saec. VII, Virtutes autem eiusdem saec. IX conscriptae sunt [Cf. Krusch, in Mg., Scr. rer. merov. t. IV, pp. 425, 427.] . Utrum ipso saeculo IX, postquam inventae et translatae dicuntur S. Romani reliquiae, an potius saeculo X, quo S. Romanus, ut videtur, Cenomannensis haberi coeptus est, an etiam post, et quidem multo post, opusculum suum litteris mandaverit falsarius, non est unde definiamus. Codices enim recentis aetatis sunt, res narratae ipsum S. Romani tempus — incertum alioquin illud [Qui Romanum S. Iuliani nepotem faciunt, ut Iulianum alii saec. I, alii et quidem verius saec. III vixisse existimant, ita in nepotis tempore designando dissentiunt.] non superant; sermo autem, utpote ex aliorum scriptorum verbis vix non totus compositus, certo saeculo attribui nequit. Unum extra controversiam positum est, Vitam illam inter documenta historica nequaquam posse computari.

[6] [quam, codicibus inter se] Illam nobis servaverunt codices

1a) Bruxellensis Bibliothecae Regiae 11987, olim monasterii Rubeae Vallis prope Bruxellas. Est hic tomus quartus legendarii ab Antonio Ghentio († 1543) canonico Rubeaevallensi [Cf. quae de eo scripsimus Anal. Boll., t. VI, p. 31 – 34.] exarati. Inest Vita foliis signatis pridem CLXV-CLXVIv, nunc vero 127 – 128v.

1a *) Bruxellensis Bibl. Reg. 8935, qui complectitur maiorum nostrorum “collectanea” pro die 7 novembris. Inest (fol. 118 – 120) Vita exscripta “ex ms. Rubrae Vallis”. Est hoc apographum, neque illud ubique accuratum, codicis 1a.

1b) Parisinus Bibliothecae Nationalis, Coll. Duchesne 83. Inest (fol. 186 – 188v) Vita saec. XVII in. ex nescio quo codice exscripta.

2) Parisinus Bibl. Nat., lat. 1302. Est hoc breviarium Cenomannense saec. XV exaratum [Cf. Catal. Lat. Paris., t. III, p. 601.] , in quo (fol. 450v – 451v) exscripta sunt, tamquam lectiones in festo S. Romani recitandae, Vitae prologus et capita 1 – 3.

Ex codice iam deperdito, cuius aliquo in loco (cap. 9 sub fin.) apices cum tempore evanuerant vel saltem lectu erant difficiles, exscripta esse exempla nostra 1a, 1b, manifestum est. Hoc enim loco praetermisit librarius in 1a verba quadraginta, relictis in pagella versibus duobus vacuis; in 1b autem ex verbis illis alia omissa sunt, alia non integre exarata, indicatis utrobique lacunis. Quas feliciter explere potuimus ex Virtutibus Fursei, quas in toto hoc capite ad verbum expilavit Vitae auctor.

[7] [et ad scriptoris fontes collatis,] Ex his Virtutibus aliisque antiquis libellis, quos idem, ut diximus, exscripsit, ratio suppeditatur ut genuina scriptoris verba restituamus ubi, quod non raro accidit, exempla 1a, 1b vel inter se vel ab exemplo 2 discrepant. Nulli enim ex tribus, neque etiam consentientibus codicibus 1a, 1b, fidem ubique tribuendam esse clare, vel paucis locis collatis, perspici potest.

Non codici 2 soli:

Prol. iniungere nobis non distulisti] Fortunatus, 1a; i. nobis non distulistis 1b; i. vobis non distuli 2.

C.1 sacris quibusdam miraculorum praesagiis] Vita Fursei, 1a, 1b; s. quidem m. p. 2. crescente vero aetate] Vita Fursei, 1a, 1b; c. ergo ae. 2.

C.2 sacri verbi semina] Vita Fursei, 1a, 1b; sicut v. s. 2.

Non codicibus 1a et 1b solis:

Prol. Magnae caritatis … testimonium] Fortunatus, 2; testimonium om. 1a, 1b.

C.1 miraculorum praesagiis apparentibus] Vita Fursei; m. p. a parentibus Vitae Fursei codices aliquot, 2; m. p. presentibus 1a, 1b.

C.3 ut ab omnibus … exspectaret] Fortunatus, 2; ut ab hominibus … spectaret 1a, 1b.

Non codicibus 1b et 2 solis:

C.2 aliquot vacabat annis] Vita Fursei, 1a; aliquibus v. a. 1b, 2.

C.3 nox succederet] Fortunatus, 1a; mox s. 1b. 2.

Non codici 1a soli:

C.1 gratia providentiae] Vita Fursei; gratiae divinae providentia 1a; gratiae providentia 1b, 2.

C.4 se virtutibus honorabat] Fortunatus, 1b; se v. ornabat 1a.

C.7 nullus … alio loquebatur] Virtutes Fursei, 1b; n. … alii l. 1a.

Non codici 1b soli:

C. 1 corpore castus, mente devotus, affabilis conloquio (eloquio 1a), amabilis aspectu] Vita Fursei, 1a, 2; (om. castus mente et amabilis) 1b.

C.2 Hac ex causa] Vita Fursei, 1a, 2; Hac de causa 1b.

C.13 potentissimo operi] Virtutes Fursei, 1a; potentissime o. 1b.

[denuo proferimus,] Atque haec, quae pluribus persequi facile possum, satis fore crediderim. Quin etiam in Vita adeo parvi momenti tam diu immorari noluissem, nisi e re visum esset exemplo luculento ostendere nequaquam ilico vitio dandum esse philologis, ubi libellum ad pauca quaedam exemplaria typis parant, si non hunc vel illum seu illos codices ubique sequuntur, sed selectas e singulis exemplaribus lectiones pro re et pro tempore recipiunt.

[8] [postquam saepe eiusdem epitome,] Vitam in codice nescio quo legit et in brevem epitomen contraxit qui lectiones liturgicas de S. Romano conscripsit in breviario Cenomannensi an. 1693, 1748 et 1823 editas [Recusae sunt anno 1854 inter Officia propria ecclesiae Cenomannensis, p. 130 – 31. Cf. supra, p. 359, annot. 5.] .

[9] [semel ipsa integra prodiit.] Ipsam Vitam in Analectis Bollandianis, t. XXIII, p. 309 – 314, edidit v. cl. Renatus Poupardin, codicibus usus 1b, 2. Qui in initio vix non ubique codicem 2 secutus est, neglectis melioribus codicis 1b lectionibus; in tota autem Vita, cum fontes ipsius non agnovisset, parum profecit.

VITA S. ROMANI CONFESSORIS

Romanus confessor cultus Cenomannis (S.)

Ex codicibus Bruxellensi 11987 (= [VII° YDUS EIUSDEM (id est novembris). Prologus sancti Gregorii Thuronensis episcopi in Vitam sancti Romani presbyteri et confessoris;] ) atque Parisinis Coll. Duchesne 83 (= [Incipit Vita s. R. p.;] ) et lat. 1302 (= [De sancto Romano confessore.] ). Cf. Comm. praev., num. 6.

Vita Paterni (ed. Krusch), prol.

[Prologus.] Dilectissimo et meritis venerando totoque sinu pectoris amplectendo in Christo patri [fratri 1b, 2.] et [corr. in E 1b; om. 2.] abbati [et add. 2.] ecclesiae Sanctorum Apostolorum [Eadem quae dicta est Sancti Victuri, sitaque erat ultra fluvium Sartae. Quae distinguenda est a vicina ecclesia Sancti Iuliani, in qua S.Iulianus sepultus erat et quae postea dicta est Sancti Iuliani a Prato. Utraque saltem saeculo IX coniuncta erat cum monasterio virorum. Cf. A. Ledru, in La Province du Maine, t. IV (1896), p. 65 – 73; t. XIV (1906), p. 57.] Gregorius sanctae Turonicae ecclesiae [om. 1a; (T. e.) e. T. 2.] etsi [acsi 1b; om. 2.] indignus archiepiscopus [episcopus 1b post corr.] . Magnae caritatis atque dulcedinis testimonium [om. 1a, 1b.] profero, qui voto sollicit o beati Romani sacerdotis eximii [(s. e.) e. s. 2.] opinionem tam celebrem iniungere nobis [vobis 2.] non distulisti [distulistis 1b; distuli 2.] , ut eum [(ut e.) ut cum 1a; om. 2.] aliqua loquente pagina promulgari [pro vulgari 2.] insinuares, qui certe nec apud vos oblivione [(a. v. o.) o. a. v. 1a, 1b.] nec apud nos absens est virtute, cum magis sacris actibus agonizando in hoc saeculo certaret, nunc vero [aeternam add. 2.] possideat vitam [Vita eiusdem add. 1a.] .

V. Paterni 9.

Vita Fursei (ed. Krusch), 1.

[1] [Romanus advena nobilis,] Fuit enim praedictus sanctus [om. 1a.] Romanus, ut a paginola a te directa et a tuis apocrisariis [apocrisiariis 1b.] didicimus [didiscimus 2.] atque a multis, fama crebrescente, bonis et veris hominibus audivimus, virtute venerabilis et prudentia praeditus, advena quidem, sed nobiliter conversatus, et iuxta saeculi ordinem generosis parentibus exortus, [de genere S. Iuliani,] ex progenie sancti [beati 1b, 2.] Iuliani primi Cenomannicae civitatis episcopi [(Ce. ci. e. p.) Ce. urbis e. p. 1b; p. Ce. urbis e. 2.] procreatus, nobilis quidem genere, sed nobilior fide, saeculi dignitate inter suos clarus, sed divinorum munerum gratia praecipuus. Huius infantia viri [(i. v.) v. i. 2.] sacris quibusdam [quidem 2.] miraculorum praesagiis apparentibus [aparentibus 2, presentibus 1a, 1b.] fulgebat. Summis etiam sacerdotibus per divinam providentiam commissus, sacris litteris et pontificalibus erudiebatur disciplinis. Crescente vero [ergo 2.] aetate, gratiae [divinae add. 1a.] providentia erga illum omnium bonorum affectus cotidie crescebat. Erat enim [predictus beatus Romanus add. 2.] forma praecipuus, corpore castus [om. 1b.] , mente [om. 1b.] devotus, affabilis eloquio, amabilis [om. 1b.] aspectu.

Ibid. 2

[2] Bonorum ergo operum plenus gratia [(p. g.) gratie p. 2.] , patriam parentesque relinquens, sacrae scripturae studiis aliquot [aliquibus 1b, 2.] vacabat annis. Instructus quidem et sapienter edoctus, [monasteriis apud Cenomannos conditis,] iam monasteria per diversa loca, ubicumque locum opportunum reperiebat [inveniebat 1b, 2.] , aedificare cupiebat. Unde factum est ut cives Cenomannici, qui Deum timentes erant, illum admodum diligerent et ad haec peragenda, prout melius poterant, ei solacia praeberent [prebebant 2.] ingentia; et sic factum est ut, Deo donante, loca quae ipse aedificare coeperat [(i. ae. c.) ae. c. i. 1b; ae. i. c. 2.] valde crementarentur, et agmina Deo servientium ad ea confluebant et in eis Domino totis nisibus militabant atque, multis religiosis undique confluentibus viris, aliquos etiam parentum pia sollicitudine evocare curavit. Hac ex [de 1b.] causa dum patriam parentesque visitare properaret, ut inter illos sacri [sicut 2.] verbi semina spiritualibus seminaret eloquiis, astitit ei [et 2.] angelus Domini [in via add. 2.] et ait ei: “Certa quae coepisti, ut manipulos plurimos Domino praesentare valeas”.

V. Paterni 27.

Ibid. 28.

[3] [vitam degit] Cuius hortatu confortatus ardentius praedicta [(a. p.) ardentia plurima 1a, 1b.] negotia adimplere curabat, et adeo [ad illa tam 2.] sanctam et arduam vitam fertur duxisse, ut praeter panem et aquam vel holera sale condita nulla sumeret cibaria, [in parsimonia et duritia.] nisi forte festivi [festi 1a.] diei amor eum [ei 1a.] amplius vel sollemnitas praegustare cogeret. Aspectus autem non solum feminarum sed etiam virorum removebat a sua praesentia, ut ab omnibus [hominibus 1a, 1b.] summotus sollicite exspectaret [spectaret 1a, 1b.] adventus angelicos et cresceret in divinitate quod deerat in homine; lectulum numquam habens, lectaria [lectuaria 1a.] nesciens, in pluma numquam caput [(n. c.) c. n. 1a.] reclinans, sed veste tantummodo, qua die usus erat [et add. 1a al. man.] , nocte contentus est. Pro molli [enim add. 1a, 1b.] lana hirsuto cilicio induens [induebatur 1a, 1b.] , ut inter horas soporis non esset requies corporis et mutato ordine adhuc post peractum diem nox [mox 1b, 2.] succederet in labore [Hic desinit 2.] .

Ibid. 31.

Ibid. 32.

Ibid. 41.

Ibid. 42.

Ibid. 43.

[4] [Presbyter factus,] Hinc fama praecurrente [procurante 1b.] , vir Dei Romanus diaconus ac presbyter divinis precibus ordinatur. Quantum enim dignitas in se creverat, tantum se virtutibus honorabat [ornabat 1a.] . Locus vero, quo habitare solebat, florum odore fragrabat, et omnes qui ad eum veniebant tam doctrinis divinis quam bonis odoribus repleti ab eo exibant [exiebant 1b.] . [virtutibus] Denique virtutibus crescentibus [clarescentibus 1a.] , crescebant et miracula. Mantula [Miraculum quod in vico Mantela (Maule, dép. Seine-et-Oise, arr. Versailles, cant. Meulan) gestum esse narraverat Fortunatus in Vita S. Paterni, in viculum cognominem, quem prope Cenomannos repperit, transtulit falsarius noster. De Mantula Cenomannensi (Maule, dép. Sarthe, arr. et cant. Le Mans. comm. Saint-Saturnin) cf. Actus pontificum, ed. c., p. 570.] quadam in villa nomine quidam puer a serpente percussus est. Sanctus autem vir Dei sacerdos Romanus illuc, cum de quadam oboedientia remearet, nutu Dei accessit. Itaque facto crucis super eum signaculo, et olei sacrati liquore perfuso, penetratum veneno tali curavit antidoto, nec morbus illic praevaluit, ubi talis medicus unguenta produxit.

[5] [et miraculis] Denique cum quadam vice ad ecclesiam Apostolorum ultra fluvium Sartae [Sarre 1a.] ad orationem pergeret [properaret 1a.] et ad locum cimiterii christianorum, non procul a praedicta Apostolorum ecclesia siti, adveniret, quidam vir obviam ei venit in eodem loco, qui longo tempore mutus erat. Quem sanctus Romanus interrogat, si in ecclesiam intrare potuisset; cui ille nihil respondit, quia officio linguae privatus erat. Iterum interrogat eum, quare ei non responderet [respondit 1a.] aut cur molestus esset; qui faciens signum se mutum esse et loqui non posse significavit. Quem statim sanctus Romanus apprehendens manu secum duxit et in ecclesia Apostolorum, oratione peracta, eum sanavit atque pristinum linguae Dei auxilio ei restituit officium. Cui obnixe praecepit ut nemini hoc diceret, sed Deo in omnibus gratias semper ageret.

V. Paterni 49.

Ibid. 48.

Ibid. 43.

[6] Huius etiam signi meritum memoriae non fraudatur [fraudetur 1a.] . Erat namque praedictus sanctus sacerdos Romanus ita [om. 1a.] in ecclesiarum restauratione vel [in add. 1b.] novarum aedificatione exercitatus, ut numquam ei in his satis elaborasse sufficeret, dum more sanctorum recuperationem construeret, culturae utilitatem disponeret, pauperum administrationem sine mora mirabiliter procuraret, ut esset in singulis mirabilis et in omnibus singularis. Cuius adventu Cenomannis immundi spiritus de obsessis corporibus in fugam conversi sunt, pariterque qui frigoribus torquebantur a daemonibus obsessi, mox ut praedictus sanctus Dei illuc [illic 1b.] advenit, incolumes effici meruerunt.

[7] [Virt. Fursei (Krusch), 8.] Deinde veniens in pagum Andegavensem, in vico cuius vocabulum est Crovius [Cronto 1a.] [Vicus est reapse pagi Andegavensis a Gregorio Turonensi non semel nominatus (Virtutes S. Martini, IV, 17, 23; In gloria conf., 94), de cuius situ incassum inquisiverunt viri docti. Cf. Longnon Géographie de la Gaule au VIe siècle, p. 304 – 6. Sive autem nomen a Gregorio accepit scriptor Vitae S. Romani, sive secus, voluit utique illo designare vicum qui hodie dicitur Cré-sur-Loir (dép. Sarthe, arr. et cant. La Flèche). Id quod aliquatenus saltem contradicit iis qui Cré a Crovio derivari posse negarunt. Cf. Longnon, p. 305.] super fluvium Lith [Le Loir rivus, alias dictus Lidus, Liddus, Ledus.] , ibi obviavit ei vir malignus, qui irridebat eum et dicebat non eum esse servum Dei, sed mammonae [mammonem 1b.] , et exuens eum pallio suo, et minans eum fustibus cum discipulis suis, et pergens ad domum suam portavit praedicti viri Dei sancti Romani cappam secum. [Matth. 6, 24.] Quam cum iactasset mulieri suae, insiliens super [in 1a.] eum spiritus malignus et super [in 1a.] uxorem suam [eius 1a.] et super [in 1a.] unicam filiam suam, contrivit [conticuit 1b.] linguas eorum, et filia surda et caeca effecta est nullusque eorum alio [alii 1a.] loquebatur; secutusque est eum vir Domini usque ad domum eius petens hospitium. Et responso non invento, misericordia motus fecit orationem pro eis, ut indulgentiam acciperent [perciperent 1a.] . Meritis vero sancti [predicti 1b.] viri crediderunt, simulque sanitatem recipere meruerunt.

Vita Fursei (Krusch), 4.

Ibid. 5.

[8] [fulget.] Erat autem in iam dicto viro sancto incomparabilis gratia, nihil terrenum competens [appetens 1a.] , sed omnipotenti se semper totum tribuens, praelatis subditus et subditis reverendus, magnatibus, vero et regibus timendus, humilibus et contemptoribus saeculi imitandus, omnibus bonis amabilis, iniquis et peccatoribus terribilis, divinis virtutibus praeclarus et verbis divinis semper deditus; ab obsessis enim corporibus daemonia fugabat, et pauperes recreabat. Denique cum quadam nocte molestia corporali correptus, [Ab angelo de tempore mortis docetur] in solo tantum pectusculo vita palpitaret, vidit angelum Domini ea quae ad opus praedicationis sunt congrua sibi annuntiantem, eumque septem annos [annis 1a.] in opere [opera 1b.] praedicationis completurum praedicentem; quod et ita [(et i.) i. et 1b.] factum est.

Vita Fursei (Act. SS.), 26.

[9] [et monita] Inter cetera ergo haec ipse ei angelus [(ei a.) a. ei 1a.] Domini agere suadebat: “Declina”, inquit, “ a malo et age bonum. [Psalm. 36, 27.] Vitam tuam craetoris Dei [tui 1a.] laude utendo serva. [] Omne quod malum est abnegando respue. Esto sicut fidelis dispensator, nihil tibi praeter victum et vestitum vindicans, sicque in auferendo [afferendo 1a; offerendo 1b.] lucro sicut in augendo temperatus; qui enim sic libenter damnum [ita 1a corr.; donum 1a ante corr.; donum 1b.] sicut datum susceperit, [salutaria percipit,] os mutorum aperire poterit; nihil mendicans nisi vestitum tantum retinens. Deo odibile est aliena appetere [competere 1b.] et propria retinere; pauperi enim et cunctis non habentibus convenit petere, [et add. 1b.] habentibus autem indigentibus dispensare. Eleemosynae nullo rogante dispensandae sunt pauperibus, bona [(bona-insistant) om. 1a, duobus versibus relictis vacuis; quae uncis 〈 〉 inclusimus desunt etiam in 1b, lacunis indicatis: ea supplevimus ex ipso sonte, id est ex Virtutibus S. Fursei.] quo〈que in omnes homines〉 operanda sunt, maxime in domesticos fide 〈i〉. Iniquo〈rum vero dona〉 in pauperes et omni solacio destitutos 〈impertienda [accepit | 1b.] 〉 sunt. Nulla ergo discordia in ecclesia Dei 〈sit, sed qui in〉 plebe sunt, apostolico ordini [add. 1b sup. lin.] et doctrinae sanctae insistant [insistunt 1b.] ; qui vero in monasteriis degunt, cum silentio operantes suum panem manducent.”

Ibid. 27.

[10] “ Sunt vero nonnulli qui a doctrinae officio se [ semet 1a.] excusant [recusant 1b.] et propter curam saeculi in publicum prosiliunt. Bonum igitur quod agunt in occulto ponentes, lucem boni exempli proximis abscondunt; saeculi vero causas sive actiones [sine… tiones 1b.] in publico agentes mortiferae cupiditatis venenum publice eorum cordibus infundunt. Te ergo ipsum nec semper remotum nec semper in publico decernas. Sed quando te remotum esse volueris, omni custodia serva te ipsum, omnia divina observando praecepta. Et quando in publicum processeris, ad animarum salutem, non ad huius mundi inhiando lucra, animum intentum adhibeto, sed et si quis tibi prima hora diei dona contulerit et ante vesperum paenituerit, sicut libens suscepisti, ita hilaris ei restitue.”

Ibid.

[11] “Nullam quoque ad patrimonii custodiam, nullamque ad curam huius saeculi intenti cordis diligentiam adhibeas, sed omnibus adversantibus vel contrariis puri pectoris indulgentia, bona pro malis rependens, pro inimicis summum supplica [precare 1a.] Deum. Qui enim cordis pacati lenitatem contrariis et sibi resistentibus illaesam [om. 1a.] servaverit, omnium ferarum et bestiarum ferocitatem in mansuetudinem convertet [convertit 1b.] . Nullum enim boni operis sacrificium sic Deo [(s. D.) D. s. 1a.] acceptabile aut probatum est, quam patientissimi cordis contra omnes iniurias lenitatis mansuetudo, per quam omnia adversa ac damna quasi lucra et prospera spe futurae [supernae 1a.] remunerationis laetus, iuvante Domino [Deo 1b ante corr.] , suscipit. Duo enim humanae animae [(h. a.) humani generis 1a.] inimici esse probantur, diabolus et mundus, et unusquisque vicissim alterius dilectionem insinuat, ut per hoc quod anima mundi huius illecebris substernitur [(i. s.) s. illicebris 1b.] ab adversario vincta et possessa teneatur.” Haec et reliqua quae ab eo audiebantur, [quae ipse aliis] et multa alia quae divinitus ei inspirata didicerat atque in [om. 1b.] catholicis libris legerat, omnibus praedicabat.

Virt. Fursei (Krusch), 3.

Ibid. 4.

Ibid. 6.

[12] [tradit.] His rite gestis, antedictus sanctus Romanus nobilior ceteris effectus cunctis praedicabat remedium paenitentiae, et multos ac [et 1b.] innumerabiles ab erroribus [errore 1b ante corr.] salvabat. Denique, angelo admonente, petiit ab episcopo suo sibi [om. 1b.] licentiam dari in Romaniam transmeare, ubi piis precibus ad limina sanctorum Petri et Pauli et [ac 1a.] ceterorum sanctorum orationibus [om. 1a.] vacaret. [Ab itinere romano] Qui ad haec respondit, dicens non se dimissurum eum, nisi eo voto vovisset iterum reverti. Quo audito, ut decebat, episcopo suo oboediens Domini athleta vovit dicens [d. 1a.] , auxiliante Domino, reversurum se esse; petensque eius benedictionem directus est ab eo cum pace. Nobis autem longum est enarrare quanta tam in eundo quam illic [illuc 1b.] stando seu revertendo per eum Dominus dignatus est operari miracula.

Ibid.

[13] Sed adhuc potentissimo [potentissime 1b.] operi eiusdem divino iungendum est miraculum. [per pagum Vindocinensem rediens] Veniens autem revertendo a Roma in pagum Vindocinensem, in villa quae dicitur Mauriacas [Forsan Morée, dép. Loir-et-Cher, arr. Vendôme. Poupardin.] , super fluvium Lith, audivit planctum magnum in domo [domum 1b.] cuiusdam ducis, eo quod filius eius valde aegrotaret, ita ut ei restitutionis nulla spes esset. Appropinquans autem sanctus Romanus ad domum praedicti ducis, iam die declinante, petiit sibi dari mansionem; sed cum nuntiatum esset iam dicto duci quod peregrinus quidam et Dei servus Roma revertens petierat sibi dari mansionem, divina inspiratione compunctus, quia vir bonus et iustus erat, exivit obviam ei, et cum magno gaudio suscepit illum atque ad omnia quae imperaret [imperabat 1b.] se paratum [(se p.) p. se 1b.] esse [om. 1b.] ostendebat. Ut autem ad eum venit, humiliavit se coram illo [eo 1b.] et, petita benedictione, introduxit eum [om. 1a.] in domum suam, et ostendit ei unicum filium suum iam semivivum et de reparatione [resurrectione 1b.] sua iam desperatum. Cui vir sanctus respondens ait: “Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Deus per eum”. [Ioh. 11, 4.] Facta vero oratione, [filium ducis sanat.] sanctus Romanus tangens [tetigit 1a.] eum contra animam sanctificati liquore [(s. l.) l. s. 1b.] olei [ungenti et 1a.] , auxilio Dei sanavit puerum [eum 1a.] , et quasi mortuum de lecto consurgere [surgere 1a.] fecit, ac pristinae sanitati reddidit. Cui memoratus princeps multa munera obtulit; sed nihil vir sanctus, ut solitus erat, ab eo accepit, sed paenitentiam ei agere et bona opera adimplere diebus vitae suae persuasit.

Virt. Fursei 3.

Vita Fursei (Krusch), 7.

Ibid. 9.

Ibid. 10.

[14] [Demum Cenomannis] Revertens autem ad praedictum pagum Cenomannicum obviantes ei et ad se venientes debiles et claudos, caecos atque leprosos vel etiam qui varias habebant infirmitates, cunctos sanabat et ab infirmitatibus liberabat, et omnibus se petentibus necessaria tribuebat. Completis vero septem annis, quos angelus ei complendos praedixerat, ut superius memoratum est, sanctus quadam infirmitate correptus angelica fruitur visione et, emisso spiritu, caelestibus suscipitur agminibus angelorum, et sic praesentia relinquens ad aeterna commigravit regna. Obiit [(O. e. p. s. R.) om. 1a.] enim praedictus sanctus Romanus septimo idus novembris et vivit cum Christo in sempiterna saecula. Corpus vero illius a sancto episcopo Cenomannensi [om. 1b.] . acerdotibus et a multis illustribus viris in cimiterio cum magno psallentio sepelitur christianorum, [et sepelitur.] ultra fluvium Sartae [Sarten 1a.] ab [in 1b.] occidentali parte urbis Cenomannicae, atque 〈haud [add. 1a man. pr. in marg.; om. 1b.] 〉 procul a sepultura sancti Iuliani primi eiusdem civitatis [(e. c.) Cenommanicae urbis 1b.] episcopi honorifice humatur. Ubi recta fide petentibus merito illius multa fiunt miracula, divinaeque virtutes clarescunt, adiuvante domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saeculorum saecula. Amen [Explicit Vita sancti Romani presbyteri add. 1b.]

DE S. LEOPARDO EPISCOPO AUXIMI IN PICENO

SAEC. IV?

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Leopardus episcopus Auximanus (S.)

AUCTORE C. D. S.

§ I. De cultu antiquo S. Leopardi.

[1] [Cultum S. Leopardi antiquiorem] S. Leopardi cultum antiquum demonstrant monumenta non pauca, singillatim vero, quae antiquiora sunt saeculo XIV:

a) Elenchus possessionum ecclesiae Ravennatis, descriptus in codice bibliothecae Portus Monaecensis [Monaco.] , quem antiquitatis peritus vir Caietanus Marini exeunte saeculo X exaratum iudicavit. In quo elencho memoratum in quadam notitia legitur casale diaconie Sancti Leopardi et in alia notitia,, coloni Sancti Leopardi [Pomp. Compagnoni, Memorie isto ricocritiche della chiesa e de' vescovi di Osimo, Opera postuma, continuata da Filippo Vecchietti (1782 – 1783), t. I, p. 3, annot. 8; t. V (Appendice de' documenti), pp. 12, 14. In hoc documento utique, sicut et in aliis quae ad cultum S. Leopardi extra dioecesim Auximanam spectant (cf. infra, num. 42 – 46), non indicatur perspicue significari S. Leopardum episcopum Auximanum; sed vix de alio cogitari potest.] .

[2] [saeculo XIV]b) Charta donationis confecta anno 1061, qua conceditur Petro presbytero canonico de episcopatu Sancti Leopardi eiusque successoribus, qui pro tempore ordinandi sunt, in canonica Sancti Leopardi fundus quidam in perpetuum possidendus [Compagnoni-Vecchietti, t. V, p. 18.] .

[3] [demonstrant] c) Instrumenta iuratae fidelitatis vel concordiae aut concessionis, in quibus promittit pars quae se alteri obligat, vel ecclesiae Sancti Leopardi annuatim in festo sancti Leopardi semper mittere et dare cereum unum decem librarum: ita per suos consules commune Castri Fidardi [Castelfidardo.] anno 1196 [L. Martorelli, Memorie historiche dell' antichissima città d'Osimo (1705), p. 71; Dom. Pannelli, Memorie di San Leopardo vescovo d'Osimo (1755), p. 3; F. A. Zaccaria, Auximatium episcoporum series (1764), p. 23; Compagnoni-Vecchietti, op. c., t. V, p. 24.] ; vel ecclesiae Sancti Leopardi dare et deferre annuatim in festo sancti Leopardi unum pallium de seta valens …: ita, anno 1199, Albertus filius Attonis, comitis Carvoncelli [Zaccaria, op. c., p. 63 (minus accurate); F. Ughelli, Italia sacra, ed. N. Coleti, t. I (1717), p. 498.] , et commune castri Montis Urbani [Zaccaria, op. c., p. 24.] , anno 1203 commune castri Arcioni [Compagnoni-Vecchetti, op. c., t. V, p. 28.] , et anno 1205 commune castri Montis Sanctae Mariae [Martorelli, op. c., p. 143.] .

[4] [documenta] d) Instrumentum concordiae initae inter Recanatenses et Auximates die 17 novembris anno 1199, opera Iohannis de Sancto Paulo cardinalis, qui iniurias utrimque illatas invicem condonari et reparari iubet, salvis rationibus quas … ecclesia Sancti Leopardi ad maiorem reparationem exigendam afferre posset [Martorelli, p. 75.] . Et alterum instrumentum concordiae initae inter Auximates et Cingulanos die 20 februarii anno 1204, in quo non minus septies mentio fit ecclesiae Sancti Leopardi [Martorelli, op. c., p. 86 – 89; Ughelli, t. c., p. 499; Zaccaria, op. c., p. 64 – 67. Adde instrumentum quo Sinibaldus I episcopus Auximanus anno 1237 multos fundos et ecclesiam Sancti Paterniani emphyteotico iure concessit monachis Sanctae Crucis Fontis Avellani Recanatensibus, in quo etiam sexies ecclesia Sancti Leopardi nominatur (Compagnoni-Vecchietti, op. c., t. V, p. 57 – 61).] .

[5] [publica] e) Indulgentiae concessae anno 1291 a Monaldo episcopo Auximano nomine omnipotentis Dei, Beate Marie … necnon gloriosorum Leopardi et Vitaliani patronorum nostrorum … [Compagnoni-Vecchietti, t. V, p. 109.] .

[6] [et liturgica] f) Antiphonarium exaratum pro ecclesia Auximana saeculo XII/XIII, in quo leguntur fragmenta officii S. Leopardi, nimirum antiphona ad Magnificat in primis vesperis, his verbis concepta: Infunde, precamur, Domine, intercedente beato Leopardo confexore tuo …; deinde Invitatorium: Laudemus Dominum in hac sacra solempnitate beatissimi patris nostri Leopardi; etc. Et in eodem codice ad calcem Laudum pro feria II haec annotatio: Commemorationes de apostolis, de S. Leopardo et de pace dicuntur sicut supra notatum est in Matutino dominicae [Pannelli, op. c., p. 67.] .

[7] [non pauca,] g) Quibus addendus est catalogus sacrae supellectilis qua anno 1267 sacrarium Auximani templi principis instructum erat; quae inter alia continebat unum candelerium metalli magnum, quod sedet super altare sancti Leopardi [Zaccaria, Excursus litterarii per Italiam (1754), p. 255; Compagnoni-Vecchietti, op. c., t. V, p. 82.] ; et lamina argentea quae iuxta corpus sancti inventa traditur anno 1296 [Cf. infra, num. 25 sqq. Haec lamina, si opinionem quorundam doctorum recentiorum sequamur, illam saeculo VIII vel etiam VI confectam putantium (cf. ibid.), testimonium insigne cultus multo antiquioris saeculo XII praebet.] .

[8] [nullum tamen vetus martyrologium.] Attamen S. Leopardum nullus veterum martyrologorum, sed primus annuntiavit Philippus Ferrarius in suo Catalogo sanctorum Italiae (1613), ad diem 7 novembris. Quem secuti sunt Claudius Castellanus in suo Martyrologio Universali et Flaminius Cornelius in Hagiologio Italico.

§ II. De legenda S. Leopardi.

[9] [Legenda S. Leopardi] De S. Leopardo Auximano idem fere dicendum est quod supra [Pag. 239, num. 14.] diximus de S. Severo Barcinonensi: quam certus et antiquus est eius cultus, tam incerta et obscura historia. Habemus quidem satis prolixa eius Acta, quae, in novem lectiones distributa, recitabantur die illius festo intra divinum officium in ecclesia cathedrali. Quae Martorelli [Op. c., p. 32.] ait descripta esse charactere antiquo in codice pergameno qui servabatur in archivo capituli eiusdem ecclesiae. Sed cum haec edidisset Martorelli anno 1705, quinquaginta post annis scribens Dominicus Pannelli, exemplar istud in eo archivo in cassum quaesivit, et multa dumtaxat repperit apud nobiliores viros Vitae apographa recentiora [Pannelli, op. c., p. 46 – 47; cf. p. III.] . Secundum haec adornavit Pannelli suam illius documenti editionem [Ibid., p. 47 – 66.] , ita tamen ut non, sicut nunc solent viri docti, diversorum apographorum inter se collatorum variantes lectiones recensere curaverit, sed ipse inter eas quae sibi praeferendae viderentur selegerit [Ibid., p. 47 med.] vel etiam subinde, quod sane conicere licet, eas emendarit.

[10] [ex apographis recentioribus edenda,] Habemus eiusdem Vitae apographum manu saeculi XVII nescimus unde descriptum et ad maiores nostros transmissum, quod servatur in codice Bibliothecae regiae Bruxellensis notato 8935. Apographum istud, magis barbaro scribendi genere conspicuum, repraesentare videtur exemplar minus emendatione recentiore adulteratum quam textum a Pannellio editum, sed huiusmodi mendis deturpatum est ut imperitum prorsus amanuensem qui illud transcripserit prodat. Duplici igitur subsidio isto usi, Vitam S. Leopardi lectoribus nostri operis quam accuratissime fieri potuit exhibemus.

[11] [et ipsa, ut videtur, non antiquior saeculo XV,] Vitam illam nulla fide dignam esse iam nemini doctorum virorum dubium, credo, videtur [Ita pronuntiarunt Pannelli, op. c., p. III, 10, 42, 100; Zaccaria, Auxim. epp. series, pp. 32, 45, 46; Pomp. Compagnoni, op. c., t. I, pp. 2, 35, 55, etc.; tom. V, p. 237 (Ita hoc loco Compagnonus: “Acta illa omnibus fere suspectae fidei, immo et ineptarum fabularum notis scatere facile mecum consentient eruditi, ut propterea mirum non sit habita esse tamquam apocrypha in Ecclesia mea, nullis videlicet propriis S. Leopardi lectionibus hoc saltem tempore inde usurpatis aut impetratis”).] . Non ante medium saeculum XV fuisse conscriptam satis colligitur ex veteris civitatis Auximanae descriptione quam exhibuit scriptor in exordio suae opellae [Vit. c. 2.] . Hanc enim concinnare non potuit nisi postquam exploratae sunt illius civitatis antiquae ruinae: id autem factum non est ante aetatem Cyriaci Anconitani, qui anno 1437 Auximum invisit et quae ibidem antiquitatis vestigia reperire potuit sedulo recensuit [Cf. Th. Mommsen, CIL., t. IX, pp. XXXVI, 559.] . Accedit quod idem scriptor [Vit. c. 5 med.] testem citavit Platinam; is autem Vitas Romanorum pontificum post medium saeculum XV composuit obiitque anno 1481. Nomen quidem Platinae non occurrit in editione Pannellii; sed haec editio, ut diximus [Supra, num. 9 extr.] , quod ad primaevi textus integritatem spectat, iure suspecta est. Singillatim autem in ipso loco modo indicato, cum in apographo nostro bollandiano sententia expedite fluat et optime sibi cohaereat, apud Pannellium contra, omissis vocibus apud Platinam in Vita domni Innocentii pontificis, quasi hiulca et abrupta pendet in voce habetur: unde maxime probabile videtur voces a Pannellio suppressas in textu servandas esse. Nec multo post saeculum XV Vitam editam esse inde liquet quod eius compendium iam inseruit Gaspar Zacchius, episcopus Auximanus ab anno 1460 ad annum 1470, libello suo de serie episcoporum qui ante ipsum sedem Auximanam tenuerunt [Compendium istud e codice ms. edidit Pannelli, op. c., Dissert. praelim., p. I.] .

[12] [nec antiquiorem Vitam secuta,] Aliam tamen huius Vitae auctori antiquiorem praeluxisse Vitam inde suadere conatus est Pannelli [Op. c., p. 67 sqq.] quod, cum in antiphonario saeculi XII/XIII [Cf. supra, num. 6.] legantur fragmenta nonnulla, admodum sane pauca, officii alicuius S. Leopardi, in alio codice saeculi XVI officium integrum repertum est, in quo omnia illa leguntur quae legebantur in codice antiquiore; unde sibi colligere posse videtur Pannelli officium istud iam in usu fuisse in ecclesia Auximana ante saeculum XIV. Iam vero in eiusdem officii hymnis [Qui recitati sunt apud Pannellium, pp. 72, 73, 77.] tota narratur S. Leopardi historia qualis in Legenda infra edenda legitur. Sed hoc argumentum supponit nulla additamenta ad antiquius illud officium accessisse; quod sane non demonstratur. Ceterum, cum nulla pars Vitae, si excipias narrationem eorum quae diu post mortem S. Leopardi, extremo nempe saeculo XIII et postea, consecuta sunt [Vit. cc. 16, 17.] , testimoniis ipsa antiquioribus confirmetur, parvi refert ad eius auctoritatem utrum saeculo XIV, vel etiam XIII aut XII, an potius saeculo XV conscripta esse credatur.

[13] [ex anachronismis] Porro ad ostendendum quam parum fidendum sit auctore anonymo Vitae, unum indicium, prorsus ineluctabile, hic afferre satis erit. Nimirum S. Leopardum non solum affirmat coaetaneum fuisse beati Martini illius Turonensis episcopi [Vit. c. 4.] , sed et cum eo convenisse narrat ubi ipse iam episcopali munere fungeretur [Ibid., c. 9.] et eius funeri interfuisse [Ibid., c. 10.] . Ex alia vero parte refert eundem Leopardum episcopum Auximanum creatum fuisse ab Innocentio I summo pontifice et ante sub eodem Romae inter presbyteros versatum esse [Ibid., c. 5.] . Iam vero Innocentius I pontifex electus est anno 401, quo anno certe Martinus iam e vivis discesserat [Cf. A. Lecoy de la Marche, S. Martin (2e éd., 1890), p. 620 – 22.] .

[14] [et confusione personarum in ea admissis] Atque ita demonstrata iam scriptoris nostri levitate, iure merito admodum suspectum vel etiam prorsus ficticium censuerunt viri docti [Inter quos recentiores illi quos citavimus supra, p. 365, annot. 16.] quod idem refert de itinere romano S. Leopardi eiusque apud Innocentium favore. Qua autem ratione ad illud fingendum adductus sit, facilis est coniectura. Legerit nempe in Libro pontificali, Innocentio I summo pontifice inter presbyteros romanos fuisse Leopardum quendam, qui apud pontificem in praecipua existimatione haberetur [Lib. pontif., ed. Duchesne, t. I, p. 222.] , atque hunc continuo et gratuito eundem censuit quem Auximates episcopum suum fuisse tradebant. Neque advertit Leopardum iam inter praecipuos presbyteros romanos floruisse tempore Siricii, altero Innocentii decessore, qui sedit anno 384 – 399 [Cf. ibid., annot. 5.] .

[15] [prorsus fide] S. Leopardi Vitae subiuncta sunt [Vit. c. 13 sqq.] quaedam de veneratione illi exhibita post mortem. [indigna censetur.] Utrum haec eidem anonymo attribuenda sint qui Vitam conscripsit ratio dubitandi praecipue est clausula extremo capitulo 12 affixa. Attamen unum utriusque documenti auctorem fuisse existimat Pannelli [Op. c., p. 43.] , tum propter stili similitudinem, tum ratione particulae itaque exordio capituli 13 insertae, tum quod ea ultima capitula pars sunt novem lectionum in quas legenda distributa est. Quae argumenta refellere tam superfluum quam facile apparet, cum certe haec posterior totius libelli pars subiuncta sit post absolutam partem priorem ac proinde huius auctore antiquior censeri nequeat; quod solum scire nostra interest.

§ III. De S. Leopardi historia.

[16] [Quo tempore floruerit Leopardus] Ex dictis in paragrapho superiore sequitur quaecumque ad res gestas a S. Leopardo pertinent nobis prorsus esse ignota. Neque etiam certo statuere possumus quo tempore vixerit. Nullum enim de hac re testimonium affertur legenda nostra antiquius; haec autem aetatem sancti definivit ex assimulatione illa Leopardi Auximani cum presbytero romano eiusdem nominis quam commentus est fallax Vitae scriptor [Cf. supra, num. 14.] .

[17] [et num primus Auximanus episcopus fuerit] Vulgo tradunt, neque est cur negemus, ecclesiam Auximanam fundatam esse a S. Leopardo, quem et primum episcopum habuerit. Nam in antiquissimis documentis insignita indicatur Auximi ecclesia principalis titulo S. Leopardi [Cf. supra, num. 1 – 5.] . Iam vero, satis probabile videtur quod ait Ughellius [Agens de Cyriaco, primo, ut creditur, Anconitanae ecclesiae episcopo, in Italia sacra (ed. Coleti), t. I, p. 327.] , primis temporibus nempe “principi pastorum cuiuscumque civitatis nobilius templum consecrari” consuevisse; quod utique exemplis non paucis confirmari potest [Possit quidem aliquis argutus contradictor obicere inde non omnino constare Leopardum fuisse primum Auximanum episcopum. “Nam,” ait Alexius Mazochius (Commentarii in vetus marmoreum Neapolitanae ecclesiae kalendarium, tom. II, p. 519), “hoc in locis pluribus usu venisse deprehenditur, ut non eum primum episcopum numerent qui, postquam ibi sedes episcopalis stabilita fuit, primus revera sedit, sed eum qui primus ibi evangelium disseminavit, praesertim si idem, magna multitudine ad Christum conversa, regionem illam suo sanguine irrigaverit. Ita ferme Bollandus ad XVII Ian. in S. Genulpho § 2 et Tillemontius in S. Dionysio Parisiensi censuerunt.” Contra quam opinionem, si de S. Leopardo, nullo sane argumento positivo, proferatur, non aliam prorsus efficacem responsionem opponi posse video quam testimonium laminae argenteae quae apud corpus S. Leopardi inventa fuit anno 1296, si vere tam antiqua existimetur quam nonnulli eam iudicarunt.] .

[18] [incertum est.] Certum aliquod indicium circa aetatem qua floreret S. Leopardus nobis praesto esset, si verum censere liceret quod a quibusdam affirmatum ait et ipse probabile videtur existimare Iohannes Baldi [Le Vite de gli incliti martiri Vittore e Corona, di S. Leopardo vescovo e de gli altri santi che son sepulti nella chiesa Osimana (Ancona, 1620), p. 104.] , Leopardum nempe cum Paulino [Qui cum ipso tempore Innocentii I S. P. presbyterorum romanorum collegio aggregatus erat (Lib. pontif., loco supra citato annot. 12) et postea Nolanus fuerit episcopus.] iussu Innocentii I interfuisse synodo Burdigalensi in qua condemnatus est error Priscillianistarum; ubi cum magnam sibi laudem doctrinae et constantiae peperisset Leopardus, statim episcopus ab Innocentio creatus fuisset. Verum id satis refutatur ex anachronismo in ea assertione admisso. Nam synodus Burdigalensis adversus Priscillianistas, quam Platina quidem Innocentii I tempore coactam dixit, celebrata est anno 385 [Mansi, Conc., t. III, p. 677.] , annis amplius quindecim antequam Innocentius ad pontificalem cathedram evectus est [Severum hoc iudicium de Baldio profert eruditus vir Compagnoni Auximanus episcopus (cit. supra, p. 363, annot. 2): “Poco, a dir vero, siamo tenuti a questo canonico, il quale, tranne qualche buon gusto di stile, per altro più oratorio che istorico, lavorò la sua operetta col sol fondamento o di conghietture, non sempre misurate e verisimili, o di apocrife memorie, di volgari tradizioni, soggette bene spesso ad errore…” (op. c., t. I, praef., p. II).] . Neque ullum aliud usquam allatum repperi argumentum unde quicquam certum vel aliquatenus vere probabile circa S. Leopardi aetatem statui queat.

§ IV. De veneratione reliquiarum S. Leopardi ante finem saeculi XIII.

[19] [Incertum quoque] Si auctori posterioris partis legendae nostrae anonymae fidem habere fas est, statim post sancti mortem ciborium aedificatum est super eius venerabile corpus et ad eius sepulcrum concursus coepit fieri plebium eius opem invocantium [Vit. c. 13.] , quod utrumque pro temporibus illis canonizationis, ut nunc loquimur, certum indicium videtur. At nullum huius rei aliud vetus testimonium exstat.

[20] [quo tempore] Asserit Iohannes Baldi decreto pontificio S. Leopardum ab Hilario papa (an. 461 – 467) sanctorum confessorum albo inscriptum esse [Quin et fuit qui opinaretur (Onofri, Vetustissimae Auximatis urbis breves notitiae, p. 92) iam canonizatum esse Leopardum ab Innocentio I ac proinde non serius quam anno 415, quo obiit Innocentius.] et hac occasione ossa illius in sua ecclesia reposita esse in novo et egregie ornato sepulcro, admodum amplo et muris circumdato, ut exterius circuiri posset. Adiungit idem scriptor, postea, tempore belli duce Belisario saeculo VI gesti adversus Gothos Italiae tunc dominantes, ab his, licet Arianis, qui multo numero Auximum oppidum servabant [Cf. Procopius, Bell. goth., l. II, cc. 11, 13, 16.] , in magno honore habita et, cum timerent urbem expugnatum iri a Belisarii copiis, arcae marmoreae inclusa in humo defossa fuisse sub eadem ecclesia, ac denique, Gothis expulsis et prioribus incolis Auximatibus in patriam suam reversis, sacrum corpus a canonico quodam repertum fuisse cum lamina argentea cui inscriptae erant hae voces: SANCTUS LEOPARDUS EPISCOPUS AUXIMANUS; et hanc inventionem contigisse die 7 novembris circa annum 700, Sergio l romano pontifice [Baldi, op. c., p. 133 – 35.] .

[21] [eius reliquiae honorari coeperint] Haec omnia se legisse ait Baldi in scriptura fide digna [In scrittura d'autorità.] . Sed scripturam istam aut aliquod eius vestigium nemo umquam vidit praeter unum Baldium. Cuius testimonium, per se admodum exigui momenti [Cf. supra, annot. 1.] , praeterea in re praesenti magis suspectum facit quod narratio eius de inventione facta anno 700 prorsus convenit cum historia inventionis quam anno 1296 certo contigisse mox referemus [Cf. § seq.] . Merito igitur ista narratio a viris doctis respuitur.

[22] [ante finem saeculi XIII.] In posteriore etiam parte Vitae S. Leopardi [Cap. 16 init.] legitur Vitalianus Auximanus episcopus, qui sedit saeculo VIII [Cf. Zaccaria, Auxim. epp. series, p. 46 – 49, annot. 1 in Vitalianum.] , basilicam in nomine et honore sancti Leopardi construxisse. Testimonio huic quicquam momenti tribuendum esse negat Pannellius [Op. c., t. I, p. 11, annot. 20.] , neque enim scriptori XIV saeculi ea quae saeculo VIII acciderunt narranti fidem habendam esse. Verum adversus argumentum hoc mere negativum reclamant Zaccaria [Auxim. epp., p. 33 – 34.] et Compagnoni [Op. c., t. I, p. 438 – 39.] . Potuit enim, ut aiunt, auctor ille rei huiusce monumentum ob oculos habere, quod nunc intercidit. Aliquid argumenti inde etiam deducunt, quod inventio corporis Leopardi anno 1296, instrumento publico consignata, in eo reinventio dicitur [Cf. infra, num. 24.] . Licet enim, ut libenter fatetur Zaccaria, multis quae Pannellius [Cf. infra, annot. 21.] eruditissime disputat, ostendi possit sequiore aevo inventiones saepe dictas fuisse reinventiones, id tamen nominis ad novam inventionem designandam per sese aptius est quam ad primam significandam. “Quid vero” ita etiam Zaccaria, “si Vitalianus templum aedificaturus S. Leopardi corpus invenisset?… Multum vero ad confirmandam hanc coniectationem meam facit argentea lamella, quam anno MCCXCVI cum sacro corpore inventam scimus. Eius antiquitas, si Pannellium audimus, octavo saltem saeculo aequalis est: uno alterove saeculo ipse vetustiorem crediderim. Utut est, lamella illa medio octavo saeculo a Vitaliano, inventum S. Leopardi corpus iterum tumulante, collocari in arca potuit. Id multo probabilius est quam quod Pannellius coniciebat, Othonum temporibus, quibus sacra corpora, ne rapinis obnoxia essent, in abditissimis locis celabantur, Auximates quoque S. Leopardi corpus occultasse [Cf. infra, num. 29.] . Ita Zaccaria, cuius sententiae calculum suum adiecit Compagnoni. Fatendum tamen est, illam uno fundamento solido niti, testimonio nempe scriptoris Vitae anonymae; illud autem, quod ad haec remota tempora pertinet, non adeo sane magni ponderis est.

§ V. De inventione corporis S. Leopardi anno 1296 et de lamina argentea apud illud reperta.

[23] [Prima certa inventio corporis S. Leopardi] Celebrior est inventio extremo saeculo XIII facta [Refertur quidem integro ante saeculo, anno nempe 1196, Gentilis Auximanus episcopus ecclesiam, quam iam saeculo VIII instauraverat Vitalianus, altius extulisse et amplitudine auxisse atque magnificentius exornasse; sed nulla in notitiis ad id spectantibus de corporis S. Leopardi inventione aut translatione legitur mentio (cf. Compagnoni, t. c., p. 439), praeter testimonium Iohannis Baldii (op. c., p. 138), cuius ratio habenda non est (cf. supra, annot. 1).] . Hanc satis fuse enarravit anonymus noster [Vit. c. 16.] eiusque narrationem confirmat instrumentum insertum codici veterum statutorum civitatis Auximanae, quod primo editum est a Martorellio [Op. c., p. 136.] et deindi accuratius ex originali exemplari apud Pannellium [Op. c., p. 6 – 10.] . Illud secundum posteriorem editionem hic lectoribus nostris exhibemus. Sic igitur habet.

[24] [contigit] De reinventione [Ex hac voce, quae et in titulo et bis in corpore apographi recurrit, non sequi quod voluerunt quidam, videlicet priorem quandam inventionem ante annum 1296 factam esse, prolixe contendit Pannellius. Etenim, ait (op. c., p. 8 – 9, annot. 12): a) Particula reduplicativa re, alicui voci praefixa, praesertim apud scriptores infimae aetatis, saepe nihil addit significationi vocis simplicis:exemplo sit verbum recommendare, quod utique saepius non aequivalet verbo commendare iterum, sed verbo simplici commendare: b) in corpore documenti dicitur corpus S. Leopardi fuisse reinventum et repertum: ubi vox repertum manifeste usurpatur ut synonyma voci reinventum; c) ex illa voce reinvenire derivata est vox italica reinvenire, quae certe, quod ad sensum spectat, prorsus idem sonat quod invenire.] corporis SSmi LEOPARDI CONFESSORIS IN MAIORI ECCLESIA. — Anno Domini millesimo CC. nonagesimo sexsto tempore Domni Bonifacii PP. [anno 1296.] VIII. indictione VIIII. die sabbati, quarto exeunte mense Iulii [Id est die 28 iulii. Etenim, ut scripsit Rollandinus quidam notarius Bononiensis, qui vixit anno 1265, in tractatu Notularum seu de Arte Notariae, Ponitur dies in instrumentis … secundum consuetudinem Bononiensem, in hoc exemplo: primo die intrante Maio, et sic de singulis usque ad 16 (in mensibus nempe qui habent dies 31); transactis autem 16 ponuntur per Exeunte hoc modo, 15 exeunte Maio (17 die mensis), 14 exeunte Maio (16 die mensis), et sic de singulis usque ad penultimum… Ap. Du Cange, V. Mensis intrans, stans, exiens (ed. Henschel, t. IV, p. 361, col. 3).] , tempore venerabilis patris Domni Iohannis Dei et Apostolice sedis gratia episcopi Auximani et nobilis militis Domni Nycolai Rape de Lucca honorabilis potestatis civitatis Auximi, fuit reinventum et repertum corpus sanctissimi Leopardi in maiori ecclesia civitatis predicte sub altari maiori ecclesie predicte in quadam arca lapidea, super sanctissimum pectus suum habens unam tabulam argenti in qua erat sculta ymago episcopalis et virga pastoralis et in eadem erant hee littere deaurate: SANCTVS LEOPARDVS. Quod corpus sanctissimum tanto tempore iacuerat occultum, quod memoria non extabat. Ad cuius corporis reinvenctionem interfuerunt vocati pro parte dicti Domni episcopi Auximani venerabilis pater frater Girardinus episcopus Humanus [Girardinus O. M., episcopus Humanatensis an. 1289 – 1322 (Ughelli, Italia sacra, t. I, p. 745).] et dictus Domnus potestas et Dompnus Stephanus prior canonice Auximi et totum capitulum Auximi et quamplures nobiles de terra et plures alie honeste persone et bone et non vocate. Clausulam instrumenti seu subscriptiones non subiunxit amanuensis qui illud in codicem statutorum transtulit.

[25] [Quae autem simul cum corpore] Locus hic esse videtur breviter disserendi de lamina illa argentea, quam cum S. Leopardi corpore inventam referunt documenta modo allata quamque adhuc exhibere se posse gaudent Auximates. Servatur hodieque in crypta ecclesiae cathedralis Auximanae in hierotheca eleganter exornata. Ipsa lamina 32 centimetra in altitudinem, 19 in latitudinem patet [Ampliorem laminae et hierothecae cui inclusa est descriptionem tradit Iosue Cecconi in dissertatione cui titulus Intorno all' antica lamina di S. Leopardo primo vescovo di Osimo (Osimo, 1872), pp. 5 – 6, 24 – 26.] . Eius aspectum repraesentat imago, satis accurate sculpta [Quod nobis constat ex alia laminae imagine quam arte photographica nuper expressam ad nos transmisit ven. quidam Auximanus sacerdos.] , quam exhibent Pannelli, Compagnoni-Vecchietti [Op. c., t. I, p. 39; Pannelli et Cecconi in capite suorum cuiusque scriptorum de S. Leopardo.] et Cecconi.

[26] [inventa refertur] Communis, credo, sententia est hanc laminam avulsam esse a libro liturgico quem olim exornabat aut ex arcula seu capsa quibus eiusmodi libri vel alia ad rem liturgicam pertinentia in ecclesiarum gazophylaciis servabantur. Id demonstrare videntur foramina quae in singulis quattuor angulis tabellae conspiciuntur, recipiendis utique paxillis quibus haec operculo ligneo affixa erat, et confirmat quoque vestigium, in altero angulo superiore, retinaculi quo, ut conicere pronum est, revincta erat una ex offendicibus quibus liber vel arcula claudebatur.

[27] Usum antiquum huiusmodi ornamentis pretiosis libros liturgicos cooperiendi comprobant testimonia non pauca. [tabella argentea,] Sic de Childeberto I rege narratur apud Gregorium Turonensem illum post devictum et caesum Amalricum regem Visigothorum ex Hispania detulisse sexaginta calices, quindecim patenas, viginti evangeliorum capsas, omnia ex auro puro ac gemmis pretiosis ornata [Hist. Franc., l. III, c. 10 extr.] . Et in Libro pontificali refertur Vitaliano S. P. (657 – 672) imperator Cpolitanus Romam direxisse beato Petro apostolo evangelia aurea cum gemmis albis mirae magnitudinis in circuitu ornata [Lib. pontif., ed. Duchesne, t. I, p. 343.] . Leo quoque III S. P. (795 – 816) obtulit beato Petro apostolo fautori suo evangelia aurea cum gemmis prasinis atque hyacinthinis et albis mirae magnitudinis [Ibid., t. II, p. 15.] , et Paschalis I (817 – 824) in ecclesia beati Petri fautoris sui evangelia cum blatthin ex argento [Ibid., p. 59.] . Quaedam huius generis κειμήλια fuse descripsit Antonius Franciscus Gorius in suo opere quod inscriptum est Thesaurus veterum diptychorum consularium et ecclesiasticorum [Tomo III (1759).] .

[28] [quam certo] Praecipue inquirendum hic venit quam certum sit illam tabellam vere repertam esse anno 1296 in sepulcro S. Leopardi et quonam tempore illic reposita censeri possit.

Quod ad primam quaestionem attinet, antiqua sane consuetudine solitos fuisse iuxta sanctorum corpora in arcis quibus haec includebantur schedulas vel laminas argenteas aut plumbeas apponere, ut certiores redderentur qui postea illas arcas aperirent quaenam reliquiae servarentur in eis, non paucis testimoniis comprobatur [Nonnulla recitat Cecconi, op. c., p. 18.] . Sed non minus constat haud raro accidisse ut in relatione inventionis corporis, quod sancti alicuius esse putabant, sed prorsus ignoti, huiusmodi schedulae mentio occurreret, quam merito valde suspectam vel manifeste confictam iam existimant eruditi [Exemplum huius rei videsis supra, p. 239 – 40, num. 17 – 20.] . Neque in re praesenti satis certa testimonia aut indicia adsunt ut audeamus fidenter asserere nullum illius generis suspicioni hic locum esse.

[29] [et qua occasione antiquitus] Quo autem tempore, si lamina vere in sepulcro inventa cum corpore fuisse credatur, in eo sit posita, admodum incertum est. In primis sane valde mirum apparet quod in sepultura S. Leopardi ad id adhibitum sit operculum libri liturgici. Unde haud improbabiliter suspicati sunt quidam scriptores id factum esse non in publica aliqua et sollemni translatione aut recognitione, sed, imminente aliquo periculo subreptionis sacrorum lipsanorum, corpus Leopardi citatim esse absconditum et, quod tempus urgeret, quo dignius simul et certius cuiusnam esset testarentur, illam argenteam laminam e libro qui ea operiebatur, esse detractam. Eamque opinionem non parum confirmari inde existimant quod, ubi repertum fuit sacrum corpus anno 1296, tanto tempore iacuerat occultum quod memoria eius iam non exstabat [Cf. supra, num. 24.] . Quod utique facile intellegitur fieri potuisse, si illud diu ante clam absconditum fuerit, non vero ita si, postquam publice fuisset elevatum vel translatum, in loco sepulturae immotum quievisset.

[30] [in sepulcro posita fuerit ] Porro inde adducti sunt ad investigandum quo tempore illa occulta translatio facta fuerit. Cumque nullum huius rei testimonium scriptum aut vestigium quodvis reperirent, alii putarunt sacrum corpus ita reconditum fuisse saeculo VI sive a Gothis Auximi obsessis a Belisarii copiis [Cf. supra, num. 20.] sive ab Auximatibus obsessis a Totila [Procop., Bell. Goth., l. III, c. 11.] ; alii factum coniectarunt saeculo X Ottonibus I et II imperatoribus, quo tempore ingentem praedam ab horum copiis ex Italia collectam fuisse tradunt, tum pecuniae et rerum materia aut artificio pretiosarum, tum etiam sacrorum lipsanorum [Cf. Pannelli, p. 17.] , insigni praecipue in illo genere expilatore Theodorico Mettensi [Muratori, Antiq. Ital., t. V, p. 8.] . Opinione vero F.-A. Zaccariae “lamella illa medio octavo saeculo a Vitaliano, inventum S. Leopardi corpus iterum tumulante, collocari in arca potuit [Cf. supra, num. 22, post med.] ”. Sed ita rationem non reddit cur ea ab operculo libri ecclesiastici detracta sit et quomodo acciderit ut postea locus ubi repositum fuerit corpus prorsus ignotus esset [Cf. supra, num. 28.] . Quovis autem fundamento caret, praeter auctoritatem prorsus contemnendam Iohannis Baldi [Cf. supra, numm. 20, 21.] , sententia Cecconi, qui aliquatenus probabile censuit laminam confectam esse ubi sanctorum catalogo sive ab Innocentio I sive ab Hilario S. P. ascriptus fuerit Leopardus [“Siamo perfino indotti a credere, con una conghiettura forse non del tutto improbabile, che non andrebbe molto lungi dal vero colui che pensasse questa lamina avere incominciato ad adornare un evangeliario della chiesa Osimana, nella circostanza della canonizzazione del santo vescovo, avvenuta per opera o di Papa S. Innozenzo I … o per quella di Papa Ilario” (Cecconi, op. c., p. 25). Addit quidem statim Cecconi: “Per avvalorare questa nostra opinione, noi, a voler esser sinceri, confessiamo di non avere con noi nè sode ragioni nè storici documenti”. Quod et de aliis omnibus opinionibus hic allatis dicendum est.] .

[31] [satis probabiliter definiri nequit.] Diversarum istarum opinionum fautores singuli suam tutari conati sunt disserendo de forma casulae seu pallii, de tonsura, de mitra, de aureola, ut ostenderent haec, qualia in imagine visuntur, optime concordare cum aetate quam huic attribuebant [Pannelli, op. c., p. 14 – 17; Compagnoni-Vecchietti, op. c., t. I, p. 46 – 53; Cecconi, op. c., p. 27 – 33.] . A quibus disceptationibus, ut prorsus supervacaneis, utique abstinuissent, si ipsis licuisset legere quae nuper erudite scripsit de liturgicis vestibus R. P. Iosephus Braun S. I. [ Die liturgische Gewandung im Occident und Orient (Freiburg im Br., 1907), passim.] et praesertim si inspexissent tum imaginem S. Cornelii saeculo VI, iudicio v. v. Iosephi Wilpert, depictam in coemeterio Callisti [Le Pitture delle Catacombe Romane (Roma, 1903), tab. 256 (cf. ibid., p. 461).] , tum alia quaedam vetera monumenta, sive musivo opere confecta [Braun, op. c., p. 626 (saec. VII), p. 645 (saec. IX).] , sive ex ebore exsculpta [Revue de l'art chrétien, nouv. sér., t. III (1885), p. 24 (saec. X. Vid. G. Schlumberger, Mélanges d'archéologie byzantine, 1re série [1895], p. 85).] , sive minutis picturis expressa [Braun, op. c., p. 670 (saec. IX. Cf. Catal. Gr. Paris., p. 10), p. 646 (saec. XI), p. 97 (saec. ?).] . Perspexissent namque primo intuitu, Leopardi effigiem, qualis in lamina Auximana repraesentatur, prorsus congruere cum archetypo quodam quod ubique artifices christiani, inde iam a saeculo VI et usque ad saeculum XI et forte serius, ad repraesentandum episcopum quemlibet sibi proponebant.

§ VI. De corporis S. Leopardi inventionibus vel recognitionibus factis anno 1479, anno 1513 et anno 1753.

[32] [Post finem saeculi XIII] Post inventionem anni 1296, illustriores pietatis Auximatum erga praecipuum patronum suum manifestationes exhibitas esse decursu saeculi XIV et XV demonstrant monumenta publica, quae post medium saeculum XVIII autographa servabantur in archivis Auximanis.

a)In primis nimirum in compilatione statutorum civitatis Auximanae, quae saepius rescripta est inde ab anno 1308, legitur haec [Introducta in collectionem statuto anni 1371; sed iam in statutis anni 1297 et anni 1308 et deinceps in subsequentibus invocari consueverunt SS. Leopardus, Vitalianus et Benvenutus (Compagnoni-Vecchietti, op. c., t. I, p. 60, annot. 2).] Rubrica VII. De celebratione et cultu sanctissimorum defensorum nostrorum Leopardi, Victoris, Vitaliani et Benvenuti, et in eo statuto praescribitur quod potestas, confalonerius, priores, cancellarius et camerarius, una cum hominibus consilii generalis, per requisitionem praecedentibus tubis et instrumentis personaliter accedere teneantur ad episcopalem ecclesiam, ubi festa ipsa coluntur, et ibi per manum potestatis [In editione codicis statutorum typis excusa anno 1571 pro his verbis (offerre unum-extiterit ordinatum) legitur: per manus proprias omnium et singulorum praedictorum offerre unam candelam cerae albae qualitatis secundum providentiam dominorum confalonerii et priorum, deferendam de palatio nostrae residentiae ad dictam ecclesiam cathedralem in manus sacerdotis humiliter et devote, sumptibus tamen communis nostrae civitatis (Pannelli, p. 19, annot. 30).] offerre unum pallium de sirico valoris centum solidorum denariorum pro quolibet ipsorum festorum, et nihilominus per ipsa regimina et consilium portentur et offerantur ibidem de candelis cereis quot opportune fuerit secundum providentiam dominorum potestatis, confalonerii et priorum et prout per dominos potestatem, confalonerium et priores extiterit ordinatum. Et dicta festa praecedenti die bandiantur ex mandato et parte potestatis, pena centum solidorum de suo salario applicanda communi [Pannelli, op. c., p. 19; Compagnoni, t. I, p. 61.] .

[33] [celebrior in plebe Auximana] b) Formulae iuramenti quod praescriptum fuit Galterio Brano, qui potestatis munere functurus erat anno 1360, tale praefixum est exordium: In nomine Domini. Die VII mensis ianuarii 1360… Ad reverentiam omnipotentis Dei, et eius matris semper Virginis Dominae Sanctae Mariae, et beatorum apostolorum Domni S. Petri et Domni S. Pauli, et gloriosorum confessorum Domni S. Leopardi et Domni S. Vitaliani, qui sunt rectores et defensores huius civitatis… [Martorelli, op. c. p. 91; Pannelli, op. c., p. 18.] . Et simile exordium habet instrumentum concordiae inter Malatestam, qui civitati principabatur, et plebem qui contra eum seditionem moverat, anno 1416 stabilitae [Martorelli, p. 231; Pannelli, p. 18.] .

[34] [S. Leopardi cultus,] c) Anno 1432, occasione inventionis corporum SS. Victoris, Coronae et Philippi, impetravit cathedralis ecclesia Auximana ab Eugenio IV S. P. bullam qua conceduntur indulgentiae omnibus qui in 〈festis〉 SS. Victoris, Coronae et Philippi praedictorum, ac in S. Leopardi confessoris, cuius corpus, ut etiam accepimus, in ecclesia predicta honorifice conservatur, dictam ecclesiam devote visitaverint annuatim… [Pannelli, p. 21 – 22; Compagnoni-Vecchietti, t. V, p. 165.] .

[35] [miraculorum quoque fama confirmatus.] d) Miracula quaedam, invocationi S. Leopardi ascripta, consignavit ex officio anno 1476 Stephanus sacerdos notarius publicus. Quae ex instrumento autographo edita a Pannellio [Op. c., p. 26 – 35.] , secundum hanc editionem paulo inferius [Infra, p. 377 – 79.] inter documenta de sancto nostro inseremus.

[36] [Translationes anno 1479,] Inde autem adductus est episcopus Auximanus Lucas Cardutius ut corpus S. Leopardi, quod anno 1296 inventum, ita sedulo reconditum fuit ut iam non appareret locus sepulturae, denuo elevaret et honoratiore ac magis conspicuo loco poneret, quod factum est die 30 octobris anni 1479. Inventionem hanc sedulo descripsit idem Stephanus notarius et narrationem suam narrationi miraculorum modo memoratae subiunxit. Istud quoque documentum ex autographa scriptione edidit Pannelli [Op. c., p. 35 – 41. De codice et auctore cf. ibid., p. 22 – 25.] . Quam editionem secutus est Compagnoni [Op. c., t. I, p. 67 – 69. Omissum tamen hic est breve compendium Vitae S. Leopardi, quod loco prooemii praemissum est inventionis descriptioni.] , et nos sequemur [Vid. infra, p. 379 – 80.] .

[37] [anno 1513,] Tertia sollemnis translatio, facta anno 1513, breviter narratur in codice quodam qui tempore quo scripsit Pannellius servabatur apud nobilem domum dominorum de Aqua. Quae licet nullo instrumento publico asserta sit, cum tamen non uno indicio narratio fide digna ostendatur [Compagnoni, op. c., t. I, p. 143 – 45.] , non est cur eam in dubium vocemus. His autem paucis verbis italice concepta in dicto codice legitur translationis relatio: Sotto il di 13. Giugno 1513. nel tempo ch'era vescovo monsig. Antonio Sinibaldi fu fatta la ricognizione del corpo di santo Vitaliano nostro vescovo nel nostro vescovado, e fattane processionalmente la traslazione alli Corpi Santi [Ita suo tempore adhuc nuncupari cryptam subterraneam ecclesiae cathedralis Auximanae testatus est Pannellius.] con buone spese del vescovo, coll' assistenza di tutti i cleri e preti diocesani. Ed in detto anno detto monsig. fece la traslazione de' corpi di S. Leopardo e de' Ss. martiri Fiorenzo e compagni nelli detti Corpi Santi [Pannelli, op. c., p. 91; Compagnoni, t. c., p. 144.] .

[38] [ac postremo anno 1753.] Quarta denique inventio seu recognitio corporis S. Leopardi instituta est anno 1753, auctore et praeside Pompeio Compagnono episcopo. Cuius authenticum instrumentum, editum a Pannellio [Op. c., p. 83 – 90.] et deinde in appendice ad illius episcopi ingens opus saepius supra laudatum [Op. c., t. V, p. 248 – 254.] , et nos denuo hic edendum censuimus [Infra, p. 380 – 83.] .

§ VII. De hodierno cultu S. Leopardi apud Auximates.

[39] [Corpus S. Leopardi adhuc servatum in ecclesia cathedrali Auximana] Ab anno 1753 nulla facta est alia translatio vel recognitio reliquiarum S. Leopardi. Itaque adhuc requiescit eius corpus in altari in quo illo tempore repositum est. Servatur etiam in ecclesia cathedrali eleganti hierothecae inclusa lamina illa argentea quae anno 1296 apud sacrum corpus reperta est [Cf. supra, num. 25.] . Sed multum deferbuit et quasi restincta est popularis pietas erga sanctum patronum Auximanae civitatis [Haec et quae sequuntur de hodierna observantia erga S. Leopardum docuit nos ven. vir Antonius Dennesi canonicus, a secretis capitulo ecclesiae cathedralis Auximanae, litteris datis die 28 ianuarii 1897.] . Cuius rei forte praecipua aliqua causa fuisse credi potest decretum quo Pompeius Compagnonus episcopus legendam S. Leopardi apocrypham declaravit et inter officium divinum recitari vetuit. Inde utique factum est ut sacerdotes iam ea quae in hac legenda referebantur plebi e suggestu praedicare desierint. At popularem pietatem erga sanctum quendam, ut in suo fervore permaneat, foveri necesse est narratione rerum mirandarum quae ab eo patratae vel impetratae traduntur, et etiam demonstratione locorum ubi haec contigerint; his memoriis autem oblitteratis, mox evanescere solet. Quod et Auximi accidisse existimamus.

[40] [eiusque officium ibidem celebratum.] In cathedrali quidem ecclesia celebratur quotannis ad diem 7 novembris festivitas S. Leopardi sub ritu duplicis secundae classis cum octava, et in hac sollemnitate sacris operatur principalis capituli dignitas, quibus interest pontificali apparatu civitatis antistes. Sed suppresso officio proprio S. Leopardi, quod antiquitus in usu erat [Cf. supra, num. 12.] , officium totum fit de communi confessoris pontificis, sine ullis lectionibus propriis [Profitebatur id et Compagnonus in memoriali quod Benedicto XIV obtulit ad impetrandum ut S. Leopardus denuo titulo patroni tutelaris ecclesiae cathedralis Auximanae S. Theclae adiungeretur, dissimulans tamen antiquas lectiones eius iussu neglegi coepisse (cf. supra, p. 365, annot. 16. Cf. etiam infra, adnot. ad Vit. c. 12).] .

§ VIII. De cultu S. Leopardi extra dioecesim Auximanam.

[41] [Extra dioecesim Auximanam] Admodum pauca de his se resciscere potuisse querebatur Pannellius [Op. c., p. 78 – 82.] . Plura quaedam collegit Vecchietti [Compagnoni-Vecchietti, op. c., t. I, p. 8 – 10, annot.] . Apud illos non minus octo loca indicantur extra dioecesim Auximanam sita, ubi S. Leopardus singulari quodam cultu honoratus sit. Videlicet

[42] [ecclesiae titulo S. Leopardi consecratae in territorio Reatino,] In territorio Reatino exstructam esse ecclesiam in eo loco ubi Romanus pontifex receperat S. Leopardum cum grege anserum ad se accedentem et in ea depictas fuisse aves, benedictione sancti accepta avolantes, et praeterea ecclesiolam in loco ubi illae primo apparuere, refert scriptor Vitae infra edendae [Vit. c. 8.] . Quas ecclesias et picturam suo tempore adhuc conspici (non tamen se vidisse) testatur Iohannes Baldi [Op. c., p. 120.] . Haec asserta si aliunde confirmata non essent, parvi utique pendenda viderentur. Sed prorsus certum est multis testimoniis Chronici Farfensis, quorum tria ad saeculum decimum, tria ad saeculum undecimum et ultimum ad annum 1118 pertinent [Il Chronicon Farfense di Gregorio di Catino, ed. Hugo Balzani (Romae, 1903, inter Fonti per la storia d'Italia pubblicate dall'Istituto italiano), t. I, p, 315, l. 24 – 26; p. 319, l. 36; p. 339, l. 9; t. II, p. 123, l. 6; p. 169, l. 13 – 16; p. 176, l. 8; p. 281, l. 13.] , in territorio Reatino exstitisse iam ante medium saeculum X et deinceps ecclesiam Sancti Leopardi inter possessiones Farfensis monasterii [Cf. supra, pag. 364, annot. 2.] .

[43] [in castro Phalleroni,] Ecclesiam Sancti Leopardi in Castro Phalleroni recenset Alexander III in bulla qua anno 1180 confirmavit possessiones monasterii Sancti Petri Veteris [Compagnoni-Vecchietti, t. I, p. 9.] in dioecesi Firmana.

[44] [in castro Pirae] In Castro Pirae [Apiro.] , quod oppidum est in dioecesi Camerinensi, celebris fuisse traditur ecclesia Sancti Leopardi, a qua pars oppidi nomen accepit, ut patet ex quodam capite statuti innovati anno 1380, in quo legitur libri VI Rub. 42. Quod de Castro Pire fiant quatuor quarteria. Statuimus et ordinamus quod quarterium S. Urbani et S. Leopardi ex nunc auctoritate huius statuti sint et esse debeant et habeantur pro uno quarterio tantum, et vocetur et nominetur quarterium S. Leopardi [Pannelli, op. c., p. 81.] .

[45] [et in territorio Cerritensi.] In eadem dioecesi Camerinensi alia dicebatur ecclesia antiquitus consecrata in territorio Cerretensi sub titulo Sancti Leopardi [De qua in codice quodam ms. qui saeculo XVIII servabatur in domo nobilis viri Philippi de Aqua:A di 22 settembre 1681 io, Flaminio Guarnieri (is canonicus erat capituli cathedralis Auximanae), mandai diverse notizie al signor don Bernardo Lorvega, curato di S. Maria della Porta di Cerreto di Fabriano, del nostro glorioso S. Leopardo, primo vescovo nella nostra città di Osimo, perchè in quella cura vi è una chiesa eretta anticamente del 1300 in circa ad onore del nostro S. Leopardo, nel cui quadro di pittura vi si legge: S.Leopardus episcopus Auximanus (Compagnoni-Vecchietti, op. c., t. I, p. 8 – 9).] , cui anno 1681 cardinalis Bichi Auximanus episcopus concessit particulam reliquiarum S. Leopardi, quae inclusa est in hierotheca in formam brachii conformata et terminata manu lignea deaurata, certis diebus in illa ecclesia plebis venerationi exponendam; quod testatus est die 29 octobris praedicti anni Iosephus Hilarius eo tempore episcopi Auximani cancellarius [Compagnoni-Vecchietti, ibid., p. 8.] .

[46] [Eiusdem memoria signata in kalendariis Septempedano, Eugubino, Firmano, Avellitano et Melphitano.] Praeter haec, nota sunt alia quattuor oppida et monasterium, in quibus saeculo XIV et saeculo XV singulari honore colebatur S. Leopardus. Edita nempe sunt quinque kalendaria, quorum duo pertinent ad civitatem Sancti Severini seu Septempedanam, alterum confectum anno circiter 1400, alterum vero inter annos 1447 et 1457; tertium, ad usum ecclesiae Eugubinae, extremo saeculo XIV concinnatum; quartum, quod legitur in capite antiqui missalis in archivo ecclesiae cathedralis Firmanae, quod scribi fecit ad usum suum reverendus Iohannes de Firmonibus de Firmo … episcopus et princeps Firmanus (an. 1412 – 1421); quintum denique, monasterii Sanctae Crucis Fontis Avellani etiam ascribitur anno circiter 1400. Iam vero in omnibus his documentis signata est ad VII idus seu diem 7 novembris festivitas S. Leopardi, adiecto titulo, in quattuor quidem prioribus, episcopi et confessoris, in quinto autem confessoris [Ibid., p. 9 – 10.] . Quibus addendum est kalendarium quod praefixum est cuidam breviario Melphitano post medium saeculum XV exarato, in quo ad diem VII id. novembres signata legitur memoria S. Leopardi epi. et mart. [Apud I.-M. Giovene, Kalendaria vetera mss. ecclesiarum Apuliae et Iapygiae (Neapoli. 1828), p. XLII; cf. ibid., p. XII – XIII.] .

Hactenus de vita et cultu Leopardi. Iam accedimus ad edenda antiqua documenta.

I. VITA S. LEOPARDI
Ex. cod. Brux. 8935 (1) et editione Dominici Pannellii (2). Cf. Comm.praev., num. 9, 10.

Leopardus episcopus Auximanus (S.)

BHL Number: 4884

Vita S. Leopardi episcopi Auximani et confessoris ex Ms. codice eiusdem ecclesiae, estque per lectiones distincta, ut in eius festivitate legi solet [In festivitate sancti Leopardi episcopi et confessoris 2.] .

[1] [Prologus.] [Lectio prima 2.] . Ego quidem [qui 1.] propter defectum scientiae ac vim regnantium vitiorum, cum nulla virtus [(c. n. v.) nec v. aliqua 1.] in me vigeat [viget 1.] , non sum dignus tanto operi ponere nomen meum. Sed illi qui [(i. q.) ille (ita corr., prius illi?) qui 1; quia ille 2.] dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud, [Ps. 80, 11.] ipsi cum tremore, eo quod non sum dignus ab eo gratiam impetrare, totaliter me committo, ut sua piissima misericordia mihi concedat indignissimo peccatori, ut de tanto praesule patre nostro Leopardo, de iis quae audivi ab antiquis in antiquissimisque libris perlegi [Haec non falso dicta a scriptore nostro credere licet, modo addatur ea quae in antiquissimis libris legit, ab ipso accommodata esse S. Leopardo episcopo Auximano, cum nequaquam de eo scripta essent, vel, ut descriptionem civitatis Auximanae (cc. 2, 3), non proprie ad S. Leopardum spectare.] , quae sunt veridica et dicenda [(et d.) dicendo 2.] dicam, quae autem non vel veritatem in aliquo offuscarent [offuscaret 1.] , non lingua carnis dicere vel manu scribere valeam ullo modo.

[2] [Auximanae civitatis descriptio et laus.] Erat quaedam nobilissima civitas in medullio [Id est meditullio seu umbilico regionis.] Marchiae, quae monarchiam totius regionis tenere videbatur, scilicet Auximana [Auximum urbs iam celebrata legitur ut civitas magna apud Plutarchum (in Vita Pompeii, c. 6), et ut urbium Piceni princeps, quam Romani metropolim nationis vocare solent apud Procopium (De bello Gothico, l. II, cc. 11, 23).] , in qua propter fertilitatem et pulchritudinem eius Adrianus imperator [Unam inscriptionem Auximanam reperio in qua legitur Hadriani imperatoris nomen ((CIL., t. IX, n. 5883), nullum autem praeterea indicium quo censeri possit imperator is Auximi commoratus esse.] et multi alii resederunt [residerunt 2.] , et multi nobiles Romani, sicut de Roma, ita et de Auximo cives erant [Auximum scilicet colonia erat civium Romanorum (Vell. Paterc., Hist. l. I, c. 15; Th. Mommsen, CIL., t. IX, p. 589).] . Quae [Ea 2.] est in sublimi posita monte [Cf. Procop., De bello Goth., l. II, c. 23: Excelso in colle sita, nullum habet (civitas Auximana) in plano aditum; quo fit ut ab hostibus omnino sit inaccessa.] , nec est a montibus circumdata. Undique cingitur magnis ripis [Id est rupibus seu collibus petrosis? Cf. Du Cange, v. ripa 1.] et muris magnorum lapidum circumcirca [Quae hic describuntur antiqua ornamenta civitatis Auximanae colligere potuit scriptor noster aspectu ruderum quae paulo ante revelata fuerant. Cf. Comm. praev., num. 11.] ; et [om. 2.] super muros eius sunt pulcherrima atria, quae columnis marmoreis sustentantur; super atria vero sunt homines sculpti ex [om. 1.] lapidibus, in tam magna multitudine ut semper [urbs ipsa add. 2.] militibus munita [(m. m.) munita hominum 1.] ab inforis [in foris 2.] [Id est extra? Urbs scilicet, prae statuarum multitudine quae in muris positae erant, multis militibus munita apparebat iis qui procul eam conspiciebant.] probaretur. Intrinsecus autem sunt turres, palatia et moenia infinita. Amplissima eam duo balnea confinabant [Id est confines, contermini erant. Cf. Du Cange, ad h. v.] , quae aquis per conductos [Id est canales, tubos. Cf. Du Cange, v. conductus 4.] plumbeos et antra [Id est piscinas, aquarum receptacula, gallice châteaux d'eau? aut forte legendum antlia?] artificiosissima [artificiosissime 1.] replebantur. Habebat insuper quandam pulcherrimam ianuam ab australi, quam auream nominabant, eo quod artifices ante eam auri monetam [monetas 2.] sedulo fabricabant [Unde huiusmodi traditio orta sit non assequor. Fortasse in explorandis urbis ruinis (cf. Comm. praev., num. 11), inventa sunt hoc loco quaedam aurea numismata vel nummi.] , sicut in Lucano legitur [Nulli huius generis versus leguntur apud Lucanum.] :

Auximon urbs prava,nunc depravaris ab hoste
      Et prostrata taces [iaces 1 corr., iacis 2.] verba dolosa tua.
Dic mihi, nunc, quaeso, ubi est iactantia tanta,
      Qua praesumebas facere tanta prava?
Fores ante tuas auri cudebas monetam,
      Respice cuditum cuius te domat imago.

Platea vero quae iuxta capitolium [Capitolii nomine in municipiis designantur aedes in quibus congregabantur civitatis aediles, servabantur documenta publica, ius dicebatur, etc.] permanebat, caelo rameo [Id est cupreo seu aereo (italice di rame). Viderit scilicet scriptor vestigium porticus vel absidis cuius fornix huiusmodi metallo coopertus erat.] tegebatur. De templis et idolis taceo, quae ex auro et [om. 2.] argento et ex politis lapidibus erant sculpta. Civitas [om. 1.] tanta excellentia fulciebatur [fulciebantur 1.] quod de ea scriptum est: Pentapolitanorum [Pentapolianorum 1, Pentapolianarum 2.] pulchrior Italianorum [om. 2.] . Pentapolis dicitur a pente, quod est quinque, et polis, quod est civitas, eo quod erat domina quinque civitatum [Praeter Pentapolim Cyrenaicam seu Libycam et alias quasdam in Oriente, nota est inde a saeculo VII Pentapolis Italica in Piceno, cuius nomen frequenter occurrit in Libro pontificali (ed. L. Duchesne; vid. indicem, tom. II, p. 626). Sed cum nusquam in veteribus documentis definiti sint huius Pentapoleos limites neque indicatae quinque civitates insignes unde regionis illud vocabulum ortum est, diversi scriptores recentiores diversas pro suo quisque studio indicarunt. Sic Hieronymus de Rubeis (Historiarum Ravennatum lib. IV extr.; apud Graevium-Burmannum, Thes. antiquit. et hist. Ital., t. VII, part. I, p. 212 extr.): “Quam regionem graeca voce Pentapolim appellant, ea Ravennam, Caesenam, Classem, Forum Livii et Pompilii continebat earumque civitatum agros. Atque haec Pentapolis altera erat Exarchatus pars; alteram Aemiliam vocant.” Alii quinque civitates, unde Pentapolis regio suum nomen traxit, fuisse aiunt Ariminum, Pisaurum, Fanum, Auximum et Anconam (Act. SS., Iul. t. III, p. 296 D; Oct. t. VI, p. 470 B); alii Anconam, Senogalliam, Ariminum, Pisaurum et Fanum (A. Amati, Dizionario corografico dell' Italia, t. V, p. 1073); alii Anconam, Senogalliam, Urbinum, Auximum et Humanum (ibid.; cf. Vecchietti, op. c., t. I, p. 173). Perperam autem pro sua civitate ut invictum argumentum attulerunt Auximates subscriptionem quae apposita legitur actis synodi Romanae anno 680 coactae, his verbis conceptam: Ioannes episcopus sanctae ecclesiae Auximatis provinciae Pentapolis in hanc suggestionem… (Mansi, Conc., t. XI, p. 311); nam ex hac subscriptione dumtaxat colligitur Auximum oppidum situm fuisse in regione Pentapolitana, non vero fuisse unam e quinque civitatibus unde ea regio suam nuncupationem nacta sit.] . Quam sit fertilis, bene sentiunt Auximates, qui in quattuor solariis [Id est in quattuor temporibus anni? Aliam quippe locus pati non videtur significationem; quam tamen neque apud Cangium neque in alio quopiam lexico indicatam reperio.] fructificant terras suas. In primo siquidem colligunt [om. 1.] oleum; in secundo, vinum [in neutro genere add. 1.] ; in tertio,ficus optimas; in quarto et ultimo, frumentum infinitum.

[3] [In ea passi traduntur S. Sisinnius et socii eius martyres.] Quidam autem Romani, huius urbis [(h. u.) om. 1.] famam nimiam [om. 2.] audientes, venere in eam verbum Domini praedicare [(v. D. p.) ad v. D. praedicandum 2.] , habitantes in praedio cuiusdam nobilissimi Romani [Haec manifeste desumpta sunt ex Actis S. Antimi ad diem 11 maii (Act. SS., Maii t. II, p. 616), n. 5.] , qui eos Romae ex [(R. ex) de Roma 1.] vinculis liberavit. In quo [(In quo) Eo in 2.] loco pacis tempore [(p. t.) paucissimo temporis spatio 2.] in eorum nomine exstitit ecclesia [(in eorum-eccl.) exst. eccl. in eorum n. 2.] fabricata, quia videlicet [(q. v.) qui verum 1.] sancti Diocletianus [ita 1, 2, leg. Diocletius.] , Sisinnius [Siscignus 1.] , Florentius atque Maximus fugientes [eo fugerunt 2.] cum audivere tumultum saevientis populi [a quo tandem add. 2.] , fuerunt unanimiter trucidati. De istis siquidem scriptum est: Mirabilis Deus in sanctis suis. [Ps. 67, 36.] Ostenderat Deus mirabilia [innumera add. 2.] ibi propter eos. Pervenit insuper usque ad apicem summi pontificis miraculorum fama quae pro eis Dominus ostendebat [(q. p. e. D. o.) quibus eorum precibus D. urbem Auximanam condecoravit 2.] . Quia [vero add. 2.] legitur: Nube pari [ut add. 1.] , ideo creditur tam nobili civitati tamquam sponsae tam nobilissimum sponsum patronumque, egregium scilicet Leopardum, a Deo penitus fuisse [om. 2.] reservatum.

[4] [S. Leopardus, Germanus ortu,] [Lectio secunda 2.] . Leopardus Theutonicus [Cur scriptor Leopardum e Germania oriundum finxerit, ratio esse potuit quod nomen illius aliquid barbari sonare ipsi videretur.] fuit oriundus [origine 2.] , coaetaneus beati Martini [Cf. supra, Comm. praev., num. 13.] . Et sicut beatus Nicolaus fuit electus ab incunabulis, ut semel in die videlicet quarta et sexta feria bibere 〈t〉 mammas, ita et isti [in isto 2.] Dei gratia supervenit, sicut de ipso canitur in antiphona nocturnali: Antequam sanctus Leopardus te scire posset [possem 1.] per aetatem corporis, praevenisti eum, Deus [(e. D.) cum Dei 1.] , in benedictionibus dulcedinis, ut per te alacri consummato sacerdotio, laetificares eum in gaudio cum vultu tuo. Et sicut David rex in pueritia fuit unctus, ita et iste a Deo in puerili aetate fuit episcopus ordinatus. Qui a primaevo aetatis suae ieiuniis et [om. 2.] orationibus ac piis operibus insistebat, similiter ecclesias multipliciter frequentabat, supra modum ab omni vitio fuit liber; quem iure possumus nominare beatum, sicut scriptum est: Beatus vir qui portavit iugum ab adolescentia sua; [Thren. 3, 27.] qui non ut puer, sed senex moribus appareret et non ut filius viri nobilissimi ac praeclari, sed ut presbyter [Hac voce aliquando significari hominem humilis condicionis et tali sensu hoc loco eam adhibitam esse ait Pannelli. At certe sensus iste neque indicatur apud Cangium neque eruitur ex verbis Gaufredi Vosiensis de Iohanne presbytero apud Cangium altatis. Potius crediderim hic laudari Leopardum quod exteriori habitu non fastum et superbiam iuvenis nobilissimo loco nati, sed modestiam quae decet clericum aut monachum prae se ferebat.] incedebat. Evangelii siquidem non surdus auditor, parentes [parentis 1.] , bona omnia ac patriam derelinquendo, semper in se ipso palmam martyrii flagitabat.

[5] [ab Innocentio I R. P. presbyteris romanis aggregatus, et dein episcopus Auximanus renuntiatus,] Postquam ad annos discretionis pervenit, magnus fuit statura, sed maximus sanctitate. Tandem adiit Romam apostolorum Petri et Pauli limina visitare [Cf. supra, Comm. praev., num. 14.] . Qui a papa totaque curia propter famam eius honorifice est susceptus. De cuius allegorice nomine breviter aliquid dicere studeamus. Cuius [om. 2.] nomen compositum est ex [(est ex) et 1.] nominibus leonis et pardi; et ipse imitatus est utriusque naturam. Quia natura pardi est semper in tribus saltibus [saltis 1.] capere praedam suam. Qui eandem naturam est totaliter imitatus, eo quod [(eo quod) eoque 1.] sanctus Innocentius Albanensis, qui tunc Petri cathedram gubernabat, primo commisit eidem Sanctorum Gervasii et Protasii in Urbe ecclesiam constituendam [construendam 2.] de facultatibus cuiusdam nobilissimae donnae Vescinae, sicut de ipsius donnae [dominae 2.] processerat voluntate. Secundo commisit eidem [tibi 1.] Sanctae Agnetis iuxta Urbem ecclesiam gubernandam, sicut V° kalendas augusti in festo sanctorum Nazarii et Celsi, Victoris et Innocentii legitur et habetur apud [(apud-pontificis) om. 2.] Platinam in Vita domni Innocentii pontificis [In lectionibus de sanctis qui coluntur die 28 iulii mentio utique fit. S. Innocentii papae, sed nequaquam de S. Leopardo, et apud Platinam legitur quidem administratio ecclesiae Sanctae Agnetis commissa fuisse Leopardo et Paulino presbyteris, sed nullatenus Leopardus ille postea Auximanam ecclesiam rexisse.] . Tertio dictus sanctus Innocentius, tamquam expertus de ipsius prudentia, legalitate [Id est probitate, bonitate. Vid. Du Cange, V. legalitas 2.] ac plenissima sanctitate, sicut [sic 1.] beatus Petrus [(b. P.) P. b. 1.] misit Marcum Aquileiam et Apollinarem Ravennam, et alii summi pontifices per universum orbem quam plurimos destinarant, ita iste Innocentius, vere innocens, discipulum suum innocentem ad gentem Auximanam, idolorum culturis deditam [Vehementer huic asserto repugnant scriptores Auximani (Dom. Pannelli, op. c., Dissert. praelim., p. vij-xvj; Compagnoni-Vecchietti, t. I, p. L sqq. Add. Zaccaria, Auxim. epp., p. 11 – 15). Sed quaecumque congerunt ad demonstrandum christianam fidem Auximi iam floruisse primis saeculis aevi nostri, reducuntur ad generale illud argumentum quod expressit Thomas Mamachi (Originum et antiquitatum christianarum, l. II, p. 245, annot. extr.) his verbis: “Id erat Petro eiusque successoribus curae ut coetus christianorum ubique in Italia constituerentur. Itaque Innocentius I pontifex maximus Epist. 25 ad Decentium Eugubinum: “ Manifestum est, inquit, in omnem Italiam nullum instituisse ecclesias nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut eius successores constituerint sacerdotes…” Distulisse autem eos ad tertium quartumve saeculum ut in Italia religioni latissime propagandae operam darent, cum in remotissimis regionibus adeo propagata secundo saeculo esset, ut ne vicus quidem esset in quo Christus minime coleretur, numquam credam.” Et quod singulatim ad Auximatem regionem spectat, afferunt Acta S. Antimi, in quibus narratur christianos ibidem versatos esse tempore persecutionum. Sed, etiamsi haec Acta prorsus sincera esse putentur, quod certo tempore christiani in quadam regione martyrium subierunt, inde non sequitur eodem tempore regionem illam fidem Christi recepisse.] , transmisit perspicuum Leopardum, ut tam perfidam [et add. 2.] infidelem gentem ab aeterna morte, si posset, et ad Iesu Christi gratiam traheret suo opere et exemplo [(t. s. o. et ex.) s. o. et ex. t. 2.] . Qui perfectionem sui magistri ac domini habere desiderans, ipsum innocentem est opere et nomine imitatus. Sicut in evangelio ait Christus: Omnis [(Omnis-Christus) om. 1.] quippe perfectus est, si sit sicut magister eius;ait etiam ipse Christus: Non potest arbor bona malos fructus [om. 1.] facere. [Luc. 6, 40, Matth. 7, 18.] Ideo iste sanctus Leopardus, tamquam doctus a bono magistro, in isto [hoc 2.] tertio saltu ita ad se viriliter praedam traxit quod nullus Auximanorum remansit [remanserit 2.] praeda humani generis inimici.

[6] [Auximates ad veram fidem convertit.] [Lectio tertia 2.] . Talis est autem leonis natura cui [ut sibi 2.] semper [tamquam add. 2.] mortui filii oriuntur [oriantur 2.] ; qui accedit ad eos et tam diu mugitat super eos donec in eis spiraculum mittit vitae. Quam doctus [(Q. d.) ipsum leonem 2.] sanctus Leopardus est per omnia imitatus. Qui [quia 2.] suscepto pastorali officio, ut est dictum, ad dictam gentem in anima [(in a.) ut ad animam 2.] mortuam properat sine mora [quae sequuntur duae incisae sententiae, inverso ordine leguntur in 2: credens p. m. invenire, non timens … ferrum.] , non timens mortem, non minas saevientis populi, non vincula neque ferrum, credens palmam martyrii invenire [(in a.) ut ad animam 2.] ; super [tamdiu super 2.] filios spirituales mugitavit, scilicet praedicationibus, miraculis et exemplis, ut [om. 2.] ne quis in anima mortuus remaneret. Hic est enim speculator Auximanae plebis insignis atque magnificus, qui divinae providentiae [prudentiae 2.] nutu ad eiusdem civitatis tutelam, ut superius, factus est praesul praefatus [om. 2.] . Erat autem praefata civitas, sicut superius dictum est, tota ferme adhuc gentilitatis erroribus dedita et idolorum squaloribus inquinata. Quam eximius idem confessor Domini christianae fidei [om. 1.] religionem docuit et sacri baptismatis unda perfudit. Tantus enim praedicationis eius [om. 1.] vigor praevaluit ut ne quis idolorum cultor in eadem civitate penitus remaneret [Decem vel undecim ecclesias a Leopardo Auximi aedificatas esse ait Baldi (op. c., p. 111 – 13), sed nullo allato huius rei vetere teste.] . Nam per Christi gratiam caecos illuminabat, daemones ex obsessis corporibus pellebat, auditum surdis, mutis praebebat eloquium, alia quoque plurimarum virtutum insignia [signa 2.] praecipua crebrius [crebius 1.] et multipliciter exhibebat.

[7] [Daemonem sub specie monachi latitantem prodit et fugat.] Inter multimoda autem prodigiorum et virtutum eius insignia, haec nimirum exhibuisse perhibetur praecipua [om. 2.] . Quia legerat in Evangelio esse genus daemoniorum quod non eicitur nisi [in add. 2.] oratione et ieiunio, corpus suum ieiuniis et orationibus totaliter macerabat, ut de obsessis corporibus etiam expelleret illud genus. [Marc. 9, 28.] Contigit autem [Huiusmodi narratiunculas de daemone sub specie humana vel angelica se occultante legere potuit scriptor in Vitis sanctorum non paucis. Meminisse satis erit Vitas S. Gilduini (Act. SS., Ian. t. II, p. 792, n. 8 – 11), S. Godrici (Act. SS., Maii t. V, p. 73, nn. 14, 15), S. Paterniani (Act. SS., Iul. t. III, p. 298, nn. 6, 9) et S. Blevigneti paulo inferius ad hunc ipsum diem 7 novembris edendam.] ut in monasterio [monasterium 2.] Casae Novae intraret [intraverit 2.] malignus spiritus in habitu monachi [monachali 2.] ; qui ita erat serviens et oboediens [(s. et o.) o. et s. 2.] omnibus ut ab omnibus amaretur. Beatissimus vero Leopardus, qui, ut propheta, futura praesciebat, sensit periculum quod dicto monasterio imminebat. De suo labore non curans, ad locum properat sine mora; qui ab abbate et monachis propter sanctitatem eius cum maximo honore et cordis devotione exstitit hospitatus. Sanctus autem dixit abbati: “ Iube omnes monachos ad capitulum convenire [conveniri 1.] .” Congregatis vero fratribus, dixit ad eos: “ Non estis omnes.” Qui responderunt: “Vere, pater, nisi unus [(n. u.) solus u. abest 2.] , qui in [om. 1.] refectorio praeparat et est valde necessarius in coquina.” Et sanctus etiam ad eos [(etiam ad eos) ad eos: Etiam 2.] : “Illum sine mora adducite. ” Cumque [is add. 2.] duceretur et videret beatissimum Leopardum, coepit trucissime gemere et titubare. Sanctus vero dixit [ad eum add. 2.] : “In virtute [veritate 1.] Iesu Christi praecipio tibi, daemon, ut dicas istis quis es, et quid fecisti eis, et quid facere intendebas.” Daemon vero [(D. v.) At d. 2.] ait: “Ego sum”, inquit [om. 2.] , “humano generi inimicus. Terras, vineas, arbores, cum [om. 2.] grandine aut cum [(a. c.) et 2.] afa et brucis et erucis [rucis 1.] prohibui fructificare a tempore quo inter ipsos veni, credens tam [adeo 2.] eos attenuare victualiter [om. 2.] ut omnes vagabundi irent circum circa et ne in [(et ne) eni (?) 1. ] isto loco me [om. 1.] et fratres meos non incenderent orationes eorum.” Et sanctus ad eum: “Praecipio tibi ut nemini noceas, et ad deserta loca ire festina [festines 2.] .” Qui cum clamore et foetore exivit, sicut praeceptum ei fuerat per beatissimum Leopardum.

[8] [Romanum pontificem adit anserum silvestrium grege prodigiose comitante.] [Lectio quarta 2.] . Quadam autem vice [is add. 2.] volens Papiam visitare, sicut tenebatur de iure, cum pervenit in planitiem civitatis Arieti [Scilicet Reate, italice Rieti. Pontifex Romanus in illa civitate aliquamdiu resedit in decursu saeculi XIII (cf. Potthast, Reg. Rom. Pont., p. 1852 – 61.] , ubi curia residebat, vidit [alios add. 2.] episcopos cum multitudine militum copiosa, non minima secum encenia [ensenia (et paulo infra enseniola) 1, 2.] deferentes. Tunc incepit in se habere aliquid verecundum [verecundiae 2.] , eo quod non ibat cum comitiva nec enceniola [ensenia (et paulo infra enseniola) 1, 2.] aliqua summo pontifici deferebat. Tunc in se reversus, sicut [ut 2.] Abraham ait: Dominus [Deus 2.] providebit. [Gen. 22, 8] Subito autem stetit acies silvestrium anserum ante eum et, si ambulabat sanctus [(a. s.) s. a. 2.] , ambulabant [et add. 2.] anseres, et si stabat sanctus [om. 2.] , pariter et anseres stabant. Tunc intellexit vir Dei qualiter pro comitiva et encenio [ensenia (et paulo infra enseniola) 1, 2.] provisae [provisum 2.] a Domino erant [erat 2.] sibi. Suum iter persecutus est et [(p. e. et) persequens 2.] civitatem ingressus [ingreditur 2.] , a civibus aspicitur, et [omnes add. 2.] mirantur qualiter [quare 2.] anseres silvestres contra naturam et usum in civitatem hominem sequerentur. Inceperunt eum etiam ipsi sequi, ut viderent quo fine illud miraculum clauderetur. Intrat in palatium papae sanctus, anseres similiter intravere; cives et advenae eum pariter sequebantur, ita quod nullus episcoporum ad papam intraret cum tam magna comitiva. Propter sanctitatem eius fuit sibi obvius papa et ait: “Quid est hoc, episcope Auximane?” — “ Ut de ipsis recreemini [recreamini prius 1, 2.] , pater sancte.” Vidit papa quod quicquid de eo audierat, opere [opera 2.] compleretur. Ait ei: “Benedic, sancte episcope, aves ipsas, ut ad loca sua revertantur.” Cumque benediceret eas, sicut a summo pontifice habuerat in mandatis, tam alte elevatae sunt ut humanis oculis minime viderentur. Tunc in dicta civitate nomini eius ecclesia exstitit fabricata, et ibi depictae fuerunt aves ad memoriam futurorum [Hanc fabellam desumere potuit scriptor noster ex Vita S. Cerbonii episcopi Populonii, de quo simile aliquid narratur (Ughelli, Italia sacra, t. III, p. 707; Act. SS., Oct. t. V, p. 99, n. 16). Ecclesiam S. Leopardi Reate exstitisse iam inde saltem a medio saeculo X, ex testimoniis certis constat (cf. supra, Comm. praev., num. 42) et in ea depictum fuisse miraculum anserum a S. Leopardo ad summum pontificem adductorum asseruit Baldi (ibid.). Interrogatus autem de ea re Antonius Geminianus, Ord. Praed, a Dominico Leone, Ord. Servorum B. M. V., respondit litteris die 23 iulii 1757 datis, picturam illam calce coopertam fuisse ante annos circiter quinquaginta iussu parochi qui ecclesiae praeerat. De eadem ecclesia et pictura scribebat idem Dominicus Leoni die 31 ianuarii 1759: “ Il P. abate di Farfa mi spedisce la stessa relazione che mi mandò il P. Geminiani Domenicano. Dice però il P. abate, che la chiesa di S. Leopardo vescovo Osimano è di piccola mole. Nella struttura è simile all' altre più antiche della citta [di Rieti]. Essendo stata imbiancata, non più si vede il fatto dell' oche, il quale stava dipinto vicino all' altar maggiore, di che ci è un testimonio vivente” (ap. Compagnoni-Vecchietti, op. c., t. I, p. 128 – 29, annot. 11).] . Ubi vero ei [om. 2.] anseres apparuere, etiam nominis sui ecclesiuncula est fabricata.

[9] [Malevolus sancti irrisor divinitus punitus.] Sanctus Martinus Turonensium [Turunciorum 1.] praesul perrexit Auximum [Cf. supra, Comm. praev., num. 13.] , visurus beatissimum Leopardum. Quem laetus suscipiens [(Q. l. s.) a quo laeto admodum susceptus est 2.] iussit [is add. 2.] affluenter de optimis dapibus [(de o. de) optimas dapes 2.] praeparari. Ipsis refectis, familiares, more solito, residua pauperibus erogavere [erogare 1.] ; cuidam pauperi aemulo et iniquo de residuis carnibus ultra modum solitum destinavere. Qui cum carnibus in manibus ivit ad quosdam alios aemulos, dixitque eis: “Iste hypocrita episcopus nobis praedicat abstinentiam, et ipse conducit [nobis add. 1. ] tantas carnes quod familiares eius eas proiciunt et non valent comedere ullo modo.” Quod dicebat [docebat 1.] ore voluit operibus comprobare, et ait eis: “Videte quantas [carnes add. 2.] mihi dedere et multis aliis in maiori et longissima [(et l.) om. 2.] quantitate.” Viderunt [videntes corr. 1.] aemuli carnes; ita erant cum [(c. ita e. c.) ita esse carnes (cum om.) 2.] manibus pauperis unitae [unitas 2.] quod [ut 2.] non duae, sed una caro penitus appareret. Ad quod miraculum stupefacti, plorantes [om. 2.] clamabant misericordiam de [om. 1.] commissis. Interea sanctus Martinus iverat in viam suam, beatus vero Leopardus perrexerat unanimiter [simul 2.] ad honorandum [proficiscentem hospitem add. 2.] . Qui cum invenissent [pauperes add. 2.] lacrimantes exaltatis [et elatis 2.] vocibus acclamantes [acclamabant 1.] in tantum quod [ut 2.] ad eos convenerunt [convenerint 2.] omnes cives. Sancti vero, seditionem timentes, amplius non processere, sed in contrada Montisflorentini stetere. Venientes ad eos cives [(V. ad e. c.) om. 2.] et aemulus plorans suum maluit confiteri reatum. Sancti autem in oratione prostrati, eum ab illo monstruoso improperio liberarunt. In loco ubi pauper fuit restitutus ad pristinum statum [(ad p. s.) om. 1.] , post migrationem sancti Martini cives Auximani in ipsius nomine ecclesiam construxere.

[10] [In ecstasi positus Auximi, apud Turones funeri S. Martini interest.] [Lectio quinta 2.] . Denique dum [cum 2.] die dominico coram populo Auximano [sanctus Leopardus add. 2.] missarum sollemnia [(m. s.) missam sollemnem 2.] celebraret in ecclesia Beatae Eustochiae, quae in vocabulum Sanctae Luciae exstitit [fuit 2.] translata, mox ut ad dominicam orationem secundum missae ritum ventum est [fuit 2.] , subito mirum in modum ecstasi [sic1, 2.] quasi gravi sopore paululum [paulum 2.] sopitus obmutuit et per unius horae spatium conquievit. Tunc in se reversus, dominicae orationis verba resumens, ex more complevit et sacrosancti corporis et sanguinis Iesu Christi sacramenta percepit. Cumque sacerdotibus et populo praebere, ut moris est, communionis sacrae [sacra 2.] mysteria decrevisset [omnes add. 2. ] , unanimiter coepere pertinaci animositate firmare numquam se ab eius manibus eadem percipere [recepturos 2.] sacramenta, ni [(ni eis-indicaret) nisi indicaret quae fuerit causa propter quam aliquanto tempore ante altare obticuerit 2.] eis propter quod paulisper ante altare obticuit indicaret [(ni eis -indicaret) nisi indicaret quae fuerit causa propter quam aliquanto tempore ante altare obticuerit 2.] . Tunc benignus Christi pontifex vultu placido eis quod viderat in suo oromate ilico intimavit. Perhibuit enim beati Martini animam se vidisse cum ingentis gaudii pompa decussatim [de causatim 1.] [Id est decenter, reverenter. Vid. Du Cange, VV. decusatim, decussatim.] efferri ad caelestia regna. Hoc comperto [(H. c.) Hac comperta 1.] , omnis fere clerus et populus diem horamque diligentissime notavere, fidosque nuntios urbem usque Turonicam citius direxere. Reversi vero qui missi fuerant de hinc legati, ita invenere veraciter beatum Martinum ex hoc mundo migrasse ad Dominum sicut praesago Domini antistiti fuerat ostensum [ostendit 1.] ; recognoscentes manipulum beatissimi Leopardi, quod [quem 2.] ibi [ubi 1.] divina dispositione laxavit [Id est dimisit, reliquit, ex italico lasciare. Vid. Du Cange, v. laxare 2.] suis manibus portavere [Huiusmodi prodigium legimus in Vita S. Severi Barcinonensis, ex Vita S. Severi Ravennatis excerptum (supra, p. 243, nn. 5, 6). Idem narratur de S. Ambrosio apud Gregorium Turonensem, De miraculis S. Martini, l. I, c. 4.] .

[11] [Laus virtutum illius.] Ex hoc igitur tempore celebre eius nomen magis ac magis innotuit, et apud patricios et exteros venerationi est habitus praesul illustris. Coepere [coeperunt 2.] ergo ad eum venire non solum de vicinis urbibus, sed etiam de procul positis catervatim populi confluere atque ab eo monita sanctae institutionis cum omni aviditate et cordis devotione suscipere et suppliciter se eius sanctis orationibus commendare. Erat enim fide catholicus, caritate plenus, probitate praecipuus, virtutibus fulcitus, hospitalitate benevolus, dapsilitate [Id est liberalitate. Vid. Du Cange, V. dapsilis.] munificus, spiritualium quoque ciborum distributor egregius, praedicator doctus, pupillorum et viduarum [(p. et v.) v. et p. 2.] sustentator misericors, ovium [omnium 1.] custos, infirmorum pius visitator et maerentium consolator. Erat enim eius conversatio et religiositas tam clero quam omni [om. 2.] populo imitabilis et devota. Praedicationis suae pio eloquio mirifice audientium corda doctrinae sanae subdebat [suddebat 1.] et ad Christi misericordiam protrahebat [pertrahebat 2.] , se ipsum egregium praebens exemplum; nam quod docebat ore, opere exhibebat. Nemo quidem ipsius praedicationis verba despicere rite valebat, cum illum [ille 1.] iuste et pie vivere [om. 1.] cum miraculorum etiam exhibitione cernebat. Ex quibus videlicet miraculis pauca [de multis cursim add. 2.] praelibavimus; nam cunctas eius virtutes et actus laudabiles [eleoncis? 1.] nec sermo referre, quamvis disertus, nec tempus sufficere exiguum nec ingeniolum parvum valet [potest supplevit corr. 1, prius om.] . Quocirca, his omissis, ad eius sanctissimum veniamus excessum.

[12] [Pie moritur et in ecclesia a se constructa sepelitur.] [Lectio sexta 2.] . Igitur, iam senio defessus, sensit per spiritum suum obitum adfuturum [Et in hoc capitulo non pauca satis similia sunt iis quae leguntur de S. Severo Barcinonensi (cf. supra, p. 243 – 45, cc. 9, 10, 17).] . Accito clero ac populo firmiter asserit se iam Deum velle de laboribus suis quiescere et in gaudio sempiterno ponere. Corporis et sanguinis Christi perceptione se muniens, flentes fratres hortando consolabatur, eosdem erudiens quomodo [(e. q.) verum quod 1.] deberent contra antiquissimum hostem viriliter pugnare [expugnare 1.] , ostendens eis omnes vias, modos et actus quos habet ad miseras animas captivandas; deinde virtutes omnes propter quas anima in caelestibus sublimatur, de caritate maxime praedicando, asserens sine ea nullam posse animam ad felicia gaudia [regna 2.] pervenire. Sed quia Romae rexerat ecclesiam Sanctae Agnetis, sicut exstitit superius praelibatum, iuxta capitolium [capitulum 1.] Auximanae urbis in ipsius nomine et sanctorum Victoris et Theclae [Tledae 1.] ecclesiam [In hunc locum ita commentatur F.-A. Zaccaria (Auximatium episcoporum series, p. 32 – 33): “Atqui Leopardum numquam rexisse Romae ecclesiam S. Agnetis certum est, alius quum fuerit a Leopardo presbytero cuius liber pontificalis meminit. S. Victor praeterea multo serius Auximatibus innotuit. Theclae tamen dicatum a Leopardo templum non omnino forsan abhorret a vero. Licet enim prioribus Ecclesiae saeculis quae exstruebantur sacrae aedes, eas vix sanctorum honoribus dicatas credam, quarto tamen aerae christianae saeculo, quo Leopardus floruit, plura invenimus sanctorum nomini inscriptas ecclesias. Epiphanius h. 69 ecclesiam commemorat Dionysii appellatam; Ambrosius l. 8, ep. 60, basilicam indicat quam condidit (S. Bassianus Laudensis) Apostolorum nomine; Apostolorum basilicam excitavit Constantinus, Eusebio teste lib. IV. Quanta autem sanctae virginis celebritas in Occidenti fuerit, norunt eruditi omnes et comprobarunt cardinalis Baronius ac Dominicus Georgius, in notis ille ad Romanum, hic ad Adonianum martyrologium, nuperrime autem Bollandiani in eius Actis ad diem XXII septembris… Quod si caussas ignoramus, cur id honoris sanctissimae protomartyri tributum a Leopardo fuerit, non inde fit ut nullae ipsi fuerint. Neque ideo dico, ut praefracte tueri velim S. Theclae a Leopardo dedicatum Auximatium templum, sed ut ostendam nihil esse cur id factum negemus.” Huic Zaccariae conclusioni libenter assentimur. Constat quidem, in monumentis mediae aetatis, inde saltem a saeculo XI, semper designatam fuisse ecclesiam cathedralem Auximanam sub titulo Sancti Leopardi (cf. supra, Comm. praev., num. 1 – 6), et contendit Pompeius Compagnoni episcopus, in libello supplici quem medio saeculo XVIII obtulit Benedicto XIV, titulo illi primum anno 1593 substitutum esse titulum Sanctae Theclae a cardinali Gallo, tunc Auximate episcopo, non alia ratione quam auctoritate Vitae, quam iam omnes eruditi fabulis scatere fatentur (Compagnoni-Vecchietti, op. c., t. V, p. 237). At certe in hoc asserendo erravit, cum Pannellius protulerit documentum paulo antiquius, statuta nimirum synodalia Bernardini de Cuppis impressa anno 1567, inter quae legitur: Festa particularia huius civitatis Auximi… Festum sanctae Teclae virginis. Titulus est ecclesiae cathedralis. Die 23 septembris (Pannelli, op. c., p. 60, annot.). Sed et haec assertio orta censeri potest ex Vita. Aliquam autem rationem testimonia illa conciliandi suggerit relatio inventionis anni 1479, dum narrat (Cf. infra, p. 379, n. 1) titulum Sancti Leopardi antiquiori titulo Sanctae Theclae substitutum esse a S. Vitaliano, qui S. Leopardum in sede Auximana exceperit (at non statim post illum, ut videtur existimare relationis auctor, sed saeculo VIII, quibusdam intermediis, quod satis demonstravit Zaccaria op. c., p. 46 – 49, annot. 1 in Vitalianum). Sed et illud antiquiore testimonio confirmari velimus.] ordinarat, apud quam [quem 1.] se humari praecepit. Vocaturque locus ille Castrum vetus Coloniae, in quo imperatores et potestates saeculares monarchiam tenere videbantur; sed, sicut legitur, homo sanctificat locum; locus profanus sanctificatus exstitit corpore suo. Ibi ergo, in arca saxea, sicut ipse praeceperat, ad australem plagam sollemniter sepultus est [(s. e.) e. s. 2.] . Praefuit autem praeclarus Christi confessor episcopus Leopardus praefatae urbis civibus annis circiter XL [Sequitur in 1: Exstat adhuc Auximi vetustissima Leoparda familia a Gotobaldo sanctissimi praesulis fratre, viro nobilissimo ac praeclaro edita. Praefuit antistes: quae non leguntur in 2.] , temporibus Valentiani et Theodosii minoris [om. 2.] imperatorum [Hae notae chronologicae profecto excogitatae sunt a nostro anonymo secundum praeiudicium quo putavit Leopardum Auximanum episcopum eundem esse atque presbyterum romanum cognominem qui sub Innocentio I S. P. floruit (cf. supra, Comm. praev., num. 6). Itaque, hoc praeiudicio sublato, iam omni prorsus fundamento carent.] , regnante in perpetuum domino nostro Iuse Christo, cui est honor et gloria cum Deo [om. 2.] Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen [om. 1.] .

[13] [Auximum a barbaris vastatum,] [Lectio septima 2.] . Sepulto itaque beatissimo Leopardo, ciborium aedificatum est super eius venerabile corpus. Ad quod coeperunt [coepere 2.] aegrotorum nonnulli certatim concurrere et opem Domini per magnifici confessoris merita postulare; qui mirum in modum assequebantur plurimi sanitatis [sanctitatis 1.] donum. Fiebant [ferebant 1.] insuper innumera mirabilia per eximii praesulis Leopardi merita [suffragia 2.] . Suffragiis [Iis 2.] denique rite peractis, post multum temporis spatium, civium exigentibus meritis, eadem civitas a gentibus Carpeforum [Haud improbabilis videtur opinio Pannellii censentis (op. c., p. 62, annot. 134) isto nomine hic designatos esse Carpos, qui in Pannonia sedem gentis suae habebant et, graece Καρποὶ seu Καρποδάκαι dicti, saepe cum Getis vel Gothis aliisque populis apud veteres confusi sunt. Cf. Vinc. De-Vit, Totius latinitatis Onomasticon, t. II, p. 138.] et Vandalorum [Vuandalorum 2.] [A Vandalis Piceni fines invasos et vastatos fuisse nusquam memoratum est. Itaque veri simile iterum videtur eos a scriptore nostro nominatos esse pro Gothis; hi enim re vera ante medium saeculum VI Auximum civitatem occuparunt Vitige rege (cf. Procop., De bello Gothico, l. II, cc. 10, 11, etc.).] exstitit obsessa et viriliter expugnata. In tantum enim vigor eorum praevaluit quod homines, necessitate compulsi, per antra [atras 1.] , cavernas et aquaeductus clam de nocte exientes, civitatem dictam vacuam hominibus dereliquerunt. Quidam autem de exercitu quandam struem [(q. s.) avem 2.] deviam requirebant [dequirebant 1, requirebat 2.] . Cum venirent [veniret 2.] ad fores dictae urbis, invenere [invenit 2.] neminem ni [sic 1, 2.] statuas lapidum sculptas. Sed cum non audirent [(s. c. n. a.) et vocem nullam audivit neque 2.] gemitum neque canticum, conduxerunt [conduxit itaque 2.] exercitum circum circa; et sic dicta civitas exstitit miserabiliter capta atque vastata. Nam cum ecclesiarum aedificia, atria, domos, turres [(d. t.) t. domus 2.] , et moenia eiusdem urbis fere omnia essent funditus dirupta [diruta 2.] atque subversa, proseucha [Id est oratorium. Cf. Du Cange, ad h. v.] vero quae [quare 1.] super tumbam sacri corporis habebatur, Deo protegente caelitus, mansit illaesa [illaesus 1.] [Secundum quosdam, ipsi Gothi sollicite procurabant ne Leopardi sepulcrum violaretur. Cf. supra, Comm. praev., num. 20.] . Quam sacerdotes et populus, qui residui fuerant, ceu quoddam asylum fidenter adibant, atque in orationibus sedulis et divinis sacrificiis cotidie vacabant.

[14] [illaesa manente aedicula in qua humatus erat Leopardus.] Mansit [prostrata add. 2.] praefata civitas annis XL [ac add. 2.] deserta. Post haec quidam Ravennae patricius, nomine Syrasus [prius Syraiusus 1, Syracus 2.] , qui Ravennae praesidebat [Syrasus is aliunde prorsus ignotus est. Nullo etiam vetere documento commemorata reperitur migratio illa Ravennatum Auximum quam narrat scriptor noster anonymus.] , veniens cum satellitibus suis et inquilinis urbem resarcivit diruptam [dirutam 2.] . Sed columnae marmoreae, quae atria sustentabant, non ad primum modum, sed iacent ut [et 1.] homines [(i. ut h.) ut h. i. 2.] in sepulcris; imagines lapidum, bases et capitella dirupta [diruta 2.] et inordinata iuxta murum dictae [om. 2.] civitatis, ubi foditur [fodetur 1.] , inveniuntur [invenientur 1.] , ita sane quod indispositio lapidum approbat [approbant 1.] supradicta. Postquam autem ibi [ubi 1.] fuit populus abundanter collectus, et aedes et moenia civitatis angustius resarcita, quadam incuria dicta civitas est igne succensa. Dum autem domorum et ecclesiarum nimis incendium conflagraret, usque ad aediculam sacri corporis edax pervenit ignis. Sed mox ut globi ignium cancellos ligneos, qui ante sacrum corpus fuerant, attigissent, retrorsum, mirabile dictu, divinitus acta est flamma ilicoque exstincta. Quod verum [videlicet 2.] signum a Deo ostensum pariter atque triviatim cunctis innotuit, ut non solum a vicinis, sed etiam a longinquis, omni industria [(o. i.) om. 2.] sanctum corpus libuisset venerari libenter.

[15] [Dies memoriae Leopardi recolendae prodigio revelatus.] [Lectio octava 2.] . Sed propter habitationem non habitam diuturnam [elicitur (?); nam 1.] annua sollemnitas [celebritas 2.] cunctis mortalibus manebat ignota. Quam Deus non sine miraculi exhibitione decrevit misericorditer demonstrare. Denique moris erat in urbe Auximana, ut verni [verno 2.] tempore in scholis pueri degentes magistris suis coronas hordeaceis culmis intextas imponerent causa caumatis arcendi [(c. a.) a. c, 2.] tempore aestatis. Nam cum eadem corona ante sacrosanctum [sacrum 2.] corpus tamdiu arida foret suspensa, mirabile visu, VII idus novembris ita est viridis effecta ut non solum viriditatem praetenderet, sed etiam florum gratia reniteret [retineret 1.] . Ex quo mirum divinitus ostenso certificati [certiores facti 2.] cives, indubitanter collectum est [(c. e.) collegerunt 2.] ut festivitas sanctissimi confessoris Leopardi inclite [om. 2.] celebraretur annuatim cum gaudio ea [eadem 2.] die. Pontificavit autem gloriosus Christi confessor quadringentesimo et decimo anno [(q. et d. a.) quatricentisimmo X ann. 1.] .

[16] [Corporis translatio instituta tempore Bonifacii VIII R. P.] Temporibus autem Bonifacii papae VIII quidam Iohannes, Auximanorum praeclarus episcopus, sanctitate plenus, et in ecclesiis restaurandis sollicitus et [ac 2.] devotus, basilicam quam sanctus Vitalianus [Vitalinus 1.] in nomine et honore sancti Leopardi construxit, propter ipsius brevitatem studuit ampliare. Ignorabat enim ubi in dicta ecclesia Leopardi corpus incliti permaneret. Laborantibus magistris, quidam canonicus fodere coepit una cum eis. In paucis percussionibus quandam arcam saxeam pulchram invenit; sed quid esset penitus ignorabat. Cum pico ferreo in ipsius arcae extremitatem anguli percutere non sinebant [sinebat 2.] , in tantum [(in t.) intactum 1.] ut fatigatione compulsus sit [om. 2.] socium advocare [advocaret 2.] . Qui percutiens, mirabantur [mirabatur 2.] qualiter lapis ille integer et immobilis permaneret. Sed videntes lapidem eundem immobilem, coepere [coeperunt 2.] refodere circa illum, donec arca apparuit quae [quare 1.] sancti Leopardi penitus credebatur, qui ita suam arcam divina dispositione ab illis percussionibus custodivit illaesam quod non solum [solam 1.] 〈non〉 [om. 1, 2.] fractam [fracta 2.] , sed non signum aliquod demonstravit. Episcopus vero gavisus, convocans coepiscopos urbium vicinarum, clerum et populum [(et p.) cum populo 2.] , cum maxima [(c. m.) m. c. 2.] curiositate et cordis devotione tumulum patefecit. In quo invenit magnum et integrum unum corpus, super quod unam scriptam invenit ex auro et argento distinctam, in qua unus episcopus erat sculptus cum grossis litteris de ipso argento, dicentibus: SANCTUS LEOPARDUS EPISCOPUS AUXIMANUS. [Lectio nona 2.] Transtulitque sanctissimas eius reliquias sub eius altare ex marmore factum; ante quod composuit unam tabulam ex auro et argento nobili schemate factam [Cf. supra, Comm. praev., num. 23 sqq.] .

[17] [Sanatio prodigiosa cuiusdam monachi,] In cuius translatione sunt [om. 2.] multa corpora de diversis languoribus [sunt add. 2.] liberata. Inter quae [(I. q,) intereaque 1.] quidam frater Heremitanorum de comitatu Firmi habebat tibias demolitas, in tantum quod non fratribus aliis solum, sed prae multitudine saniei sibi ipsi [om. 2.] plurimum olebat. Qui audita inventione sancti corporis Leopardi, sibi [ipsi add. 2.] se cum lacrimis in oratione prostravit [eumque deprecabatur add. 2.] , ut ipsum deberet suis precibus liberare, eo quod [(eo quod) eoque 1.] videbat fratres non intrare propter foetorem ubi ipse manebat, et si cum eis aliquando staret, videbat eos pariter [(eos p.) p. eos 2.] turbulentos. Qui se fecit Auximum asportare. Et dum in loco eorum [Id est in monasterio sui ordinis?] non plane quiesceret nec plenissime vigilaret, apparuit ei quidam episcopus magnus statura, qui dixit ei: “Extende tibiam tuam.” In manibus autem suis tenebat filum argenteum, et incepit ducere a genu et extraxit usque ad pedem; et sic fecit in alia tibia, et abscessit, dixitque ei: “Curatus es.” Frater autem evigilans, tetigit suas tibias, quae erant sanitati pristinae restitutae. Qui plorans gaudendo, laetas habendo lacrimas, aliis fratribus quod sibi acciderat nuntiavit. Qui surgentes, tam magnum miraculum videntes, omnes tota nocte in oratione stetere [(in o. s.) s. in o. 2.] . Mane autem facto, veniunt omnes ad dictum corpus processionaliter et devote.

[18] [et alia miracula Leopardi invocatione impetrata.] Post multa miracula et paucos dies reclusere [ita corr., prius recludere 1, recluderunt 2.] ipsam arcam cum hymnis piis et canticis, in commune gaudentibus clero et populo [et add. 2.] , Christum laudantibus, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

II. MIRACULA SCRIPTO CONSIGNATA ANNO 1476
Ex editione Pannellii. Cf. Comm. praev., num. 15.

Leopardus episcopus Auximanus (S.)

BHL Number: 4886

In Dei nomine. Amen. Anno Domini MCCCCLXXVI, indictione nona, tempore sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Sixti divina providentia Pape quarti, presidente vero in cathedrali ecclesia civitatis Auximane Reverendissimus Dominus [Sic.] Pater Lucas Cardutius de Florentia, presens liber factus fuit ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, eiusque gloriose genitricis Virginis Marie, nec non et gloriosissimi confessoris sancti Leopardi patris nostri. In quo quidem libro continentur miracula facta a Deo propter merita supradicti gloriosissimi sancti Leopardi, et per me notarium infrascriptum bene et fideliter scripta diebus et millesimis et mensibus, atque in presentia infrascriptorum, prout sequitur.

(I.) Die XIIII mensis decembris 1476. Venerabilis vir dompnus Nicolaus Bartholi de Auximo canonicus et archipresbiter Auximanus constitutus personaliter coram domino Clemente canonico Auximano et reverendissimi domini episcopi Auximani vicario, etc. necnon impresentia mei notarii et testium infrascriptorum, recepto prius iuramento de veritate dicenda, dixit ista, videlicet: qualiter cum ipse dompnus Nicolaus equitaret causa accedendi ad balneos esculanos [Iuxta civitatem Asculanam exstant fontes aquarum sulphurearum celebres. Cf. A. Amati, Diz. corografico dell' Italia, t. I, p. 455.] propter infirmitatem sciatice, quam patiebatur, accidit quod cum ipse transiret super quoddam fluvium vocatum Lazuli [Asola seu Azula (ital. L'Asola) fluviolus in Marchiis. Cf. ibid., p. 464.] in territorio Montis Ulmi [Montolmo. Cf. ibid., t. V, p. 411.] , habuit transire super quoddam pontem fractum, et 〈in〉 illo tunc erant [Vocem istam in codice cancellatam esse notat Pannellius, op. c., p. 28, annot. 46.] ibi duo ligna que distabant unum ab altero circiter medium pedem, et stans ipse equester in illo periculo, non valens retrocedere, orationem fudit ad Deum, ut propter merita gloriosissimi sancti Leopardi dignaretur eidem auxilium prestare. Facta oratione, equus super quo sedebat transivit super duo ligna iam dicta absque ulla lesione, et liberatus fuit; et ita testificatus est impresentia mei notarii et testium infrascriptorum. Actum Auximi in domibus ecclesie Sancti Petri Suppi [Quae erat ecclesia parochialis, vulgo nuncupata Sancti Petri Filiorum Suppae (Pannelli, op. c., p. 29, annot. 48).] … Presentibus… Et ego donnus Stefanus Iohannis de partibus Frantie, rector parochialis ecclesie Sancti Petri foris portam de Auximo, publicus imperiali auctoritate notarius et iudex ordinarius presens interfui, et ea rogatus scribere scripsi et publicavi signumque meum apposui consuetum.

(II.) Die XIIII mensis decembris 1476. Supradictus venerabilis vir dompnus Nicolaus Bartoli in presentia supradicti domini Clementis canonici et vicarii, nec non et mei notarii et testium infrascriptorum, mediante suo iuramento, dixit et confessus 〈est〉 hoc miraculum, videlicet quod cum ipse dompnus Nicolaus veniret de castro Montisfani [Montefano. Cf. Amati, op. c., t. V, p. 332.] versus civitatem Auximanam, habuit transire circa pontem panciette [Iste pons semel et iterum memoratur in antiquis statutis Auximanis. Horum alterum his verbis conceptum legitur: De ponte faciendo in contrata Flumicelli iuxta viam actando et murando. Ordinamus, quod per utilitatem communis et castri Montisfani, quod pons Flumicelli de Pancepta, qui est in via nova, reactetur et muretur… (Pannelli, op. c., p. 29, annot. 49).] , et intervenit quod equus super quo sedebat habuit ponere pedem inter duo ligna, in tantum quod non valebat abstrahere pedem; unde ibi diu stans, orationem fudit, et facta oratione liberatus fuit propter merita sancti Leopardi. Actum Auximi ut supra, presentibus ut supra. Et ego Stefanus, etc.

(III.) Die dominico quintadecima mensis decembris 1476. Dña Piera Thome, et ad presens uxor Antonii de Monticulo [Monticole. Cf. Amati, t. V, p. 407.] , constituta personaliter coram domino Clemente canonico Auximano et vicario et aliis quampluribus canonicis, me notario et testium infrascriptorum [Sic.] , mediante suo iuramento narravit hunc [Sic.] miraculum, dicens quod tempore quo dominus Astorgius archiepiscopus Beneventanus et Marchie Anconitane gubernatoris [Supplenda vox locum tenens? Cf. annot. seq.] suam residentiam cum tota curia generali tenebat in civitate Auximana [Creatus est Astorgius gubernator Auximi anno 1430, ut constat ex quadam notitia inserta libro memoriali publico civitatis ita concepta: Dicto Millesimo [1430] Reverendissimus in Christo Pater (perperam apud Martorelli Procurante) et Dominus Dominus Astorgius episcopus Ancone et Numane, locumtenens generalis Marchie pro S. R. Ecclesia et gubernator Auximi pro dicta S. R. Ecclesia venit in Auximum cum tota sua familia animo habitandi et curiam generalem retinendo in dicta civitate… (Martorelli, op. c., p. 245; Pannelli, op. c., p. 30, annot. 52). Archiepiscopus autem Beneventanus idem renuntiatus est anno 1436 (Ughelli, Ital. sacra, t. VIII, p. 162). Miraculum igitur hic narratum contigit inter annos 1430 et 1436.] , accidit quod unus de familia dicti domini gubernatoris ducebat unum equum ad fontem, et dum transiret in capite platee dicte civitatis, videlicet ante portarellam, obviam habuit fratrem carnalem dicte dñe Piere, puerulum etatis trium annorum, cui nomen Matheus, et equus super quo sedebat dictus famulus calcitrando percussit dictum puerum in capite, videlicet in tymporibus, in tali forma quod proiecit eum contra murum, et ibi puer remansit tamquam mortuus. Hoc facto, occurrit ibi Egidius tubicen, qui portavit dictum puerum in domo sui patris. Unde dña Katherina mater dicti pueri, videns eius filium mortuum, [votum fecit Deo quod si propter merita gloriosissimi confessoris sancti Leopardi vitam reassumeret atque sanitatem, quod volebat quod cunctis diebus vite sue esset ad servitia [Quae uncinis inclusa sunt verba, in ms. codice cancellata sunt (Pannelli, op. c., p. 31, annot. 55).] ], et quam plurimi viri et mulieres stantes ad videndum dictum eius filium, inter quos erat ibi presens medicus, qui tunc erat in dicta civitate Auximi, et fecit experimenta secundum artem medicine ad videndum utrum dictus puer esset mortuus si vel ne, ponendo sibi unam candelam accensam in ore ad videndum utrum candela extingeretur propter flatum, et videns quod candela non extingebatur nec ullo modo lumen dicte candele movebatur, indicavit dictum puerum esse mortuum. Et erat ibi presens rector parochialis ecclesie Sancti Archangeli de Auximo, qui vocabatur frater Cesar D., et habuit dicere dñe Katherine, commatri sue: “Commater, noli flere, habeas devotionem erga sanctum Leopardum”. Unde dicta dña Katherina flexis genibus votum fecit Deo et beato Leopardo quod precibus supra dicti sancti Leopardi dignaretur omnipotens Deus vitam et sanitatem restaurare dicto eius filio, et promisit quod dictus eius filius esset sacerdos et ad servitia supradicti sancti Leopardi cunctis diebus vite sue. Hoc facto, dictus puer incepit trahere anelitum et restitutus fuit in sanitate pristina, ad laudem Dei, etc.

(IV.) Die XV mensis decembris 1476. Tempore … Domini Sixti divina providentia Pape quarti, indictione nona, constituta personaliter coram venerabili viro dño Clemente … et me notario infrascripto et in presentia infrascriptorum testium, doña Dyalta olim uxor Laurentii Bernardi de Auximo, eius iuramento mediante, corporaliter tactis scripturis existentibus in manus praefati dñi vicarii, revelando miracula beatissimi Leopardi …, quod cum ipsa fuit infirma et egrota toto eius corpore ac manibus et pedibus impedita per sex menses vel circa, fecit orationem beatissimo prefato Leopardo, ut eius intuitu et precibus dignaretur rogare omnipotentem Deum ut eius pietate et misericordia dignaretur eam liberare de dicta egritudine et infirmitate vigente in eius corpore et manibus et pedibus, et ipsa intendebat et volebat depingi facere figuram prefati sancti Leopardi in ecclesia episcopatus Auximi ad honorem et laudem Dei et prefati sanctissimi Leopardi, et facta dicta devotione, noctis tempore apparuit sibi in visione prefatus sanctus Leopardus cum maxima comitiva, que subito ivit retro prefatum sanctum Leopardum. Qui sanctus Leopardus ivit cum dicta comitiva per viam Auximi versus ecclesiam Sancti Martini, et cum esset illac prope dictam ecclesiam, retrocessit et dedit benedictionem omnibus ibidem existentibus et in specie ipsi dñe, quam secum ducebat per manum; et ipsa licentiata et habita prius benedictione, ipsa liberata fuit a dicta infirmitate, in maxima convalentia se et sua persona sensiit, et prefatus sanctus Leopardus ab oculis suis evanuit.

(V.) Item paulo post dicta dña, constituta ut supra, dixit et revelavit quod cum Michael Laurentii de Monte Sancte Marie in Cassiano [Monte Santa Maria in Sabina. Cf. Amati, t. V, p. 386.] , habitator Auximi et gener dicte dñe, conduxisset eius uxorem una cum Sigismundo eorum filio extra civitatem propter pestem vigentem in ipsius civitate. Que dña habens maximam voluntatem videre dictum Sigismundum eius nepotem, ivit extra dictam civitatem, et invenit dictum puerum nigrum et quasi mortuum, suo videri, continue plorantem et vociferantem tamquam vox unius caniculi. Que dña subito accepit ipsum puerum in manibus et ipsum devote recomandavit prefato sancto Leopardo, promittendo sibi, casu quo sit exaudita a liberatione dicti pueri et eius resanatione [Cod. resatione.] , qui puer stetit per duos dies in dicta infirmitate nichil accipiendo, nec lac nec aliam substantiam, quod volebat dici facere unam missam apud altare sancti Leopardi et dictum puerum tenere donec fuerit expleta dicta missa; et facta dicta oratione et devotione, dictus puer Sigismundus liberatus fuit a dicta infirmitate, et incepit lac suggere, et sic resanatus fuit et est, ad laudem Dei … — Acta … — Presentibus…

(VI.) Die XXI mensis decembris 1476. Tempore sanctissimi … Domini Sixti … Constitutus personaliter coram … Doño Clemente Diūti … et me notario infrascripto et testium infrascriptorum venerabilis vir doñus Dominicus Bartholomei canonicus Auximanus, eius iuramento mediante de veritate dicenda, hunc narravit miraculum factum … Quod cum predictus doñus Dominicus esset puer etatis sex annorum vel circha, patiebatur febrium, et diu stans in dicta infirmitate devenit in tantam debilitatem quod non valebat aliquid sumere pro substantatione sue vite, et stetit per spatium quindecim dierum quod nichil manducavit neque bibit. Unde hec videns doña Bionda mater dicti doñi Dominici, votum fecit Deo omnipotenti quod, si propter merita gloriosissimi sancti Leopardi dictus puer sanitatem recuperare posset, quod vovebat, et ita erat sua intentio, quod dictus puer efficeretur sacerdos. Facta oratione Deus omnipotens propter merita supradicti sancti Leopardi sanitatem restituit dicto puero. Hec testificatus est supradictus doñus Dominicus nunc, qui tunc temporis erat puer; et de omnibus supradictis dixit se recordare preter quam de voto quod fecit mater eius; sed et pluries ac pluries dicta mater eius recitavit sibi hunc miraculum dicendo: “Fili mi, tu recuperasti vitam propter merita sancti Leopardi; quia tu stetisti per XV dies quod non potuisti manducare neque bibere; et ego feci votum pro te quod tu esses sacerdos, et fui exaudita propter merita dicti sancti Leopardi. Propterea te deprecor quod debeas Deo servire et esse devotus supradicti sancti Leopardi.” — Actum … Presentibus … — Et ego Stefanus etc.

III. INVENTIO CORPORIS S. LEOPARDI ANNO 1479
Ex editione Pannellii. Cf. Comm. praev., num. 36.

Leopardus episcopus Auximanus (S.)

BHL Number: 4887

ihũs. Invencio corporis beatissimi patris nostri sancti Leopardi.

[1] Gloriosissimus Christi confessor sanctus Leopardus episcopus, prout in eius Legenda habetur et legitur, fuit temporibus Valentiniani et Theodori imperatorum, contemporaneus beati Martini episcopi Turonensis et a beato Innocentio papa missus ad populum Auximanum vano deorum cultui deditum; qui ad verum Christi cultum revocavit, cathedram episcopalem primus ipse accepit et exinde dicta est civitas. Vixit episcopus Auximanus annos XL, postea spiritum Deo reddidit. Sepultus itaque fuit in ecclesia Sanctorum Victoris et Tecle, prout ipse preceperat. Successit et sanctus Vitalianus, qui predictam ecclesiam ampliavit et in titulum Sancti Leopardi transtulit. Post multos annos supervenerunt dicte civitati propter sua demerita multas tribulationes, ita quod fuit devastata funditus et ruinata, ac etiam per annos XL inhabitata, et nomen huius gloriosissimi sancti Leopardi absconditum propter propter dictam inhabitationem. Cantat itaque sancta mater Ecclesia: Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et vivent nomina eorum in eternum. [Eccl. 44, 14.] Propterea provisum fuit a Deo ut quidam vir potens, nomine Patricius, de civitate Ravenna deveniret in dicta civitate Auximana, et ibi habitare incepit, ita quod cum suis satellitibus et inquilinis illam resarcivit. Itaque post aliquod tempus rexit ecclesiam Auximanam quidam episcopus, nomine Iohannes, qui beatus dicitur. Legendo in antiquis libris et passionariis quod dictum corpus gloriosissimi sancti Leopardi sepultum esset in dicta ecclesia, desiderans tam sanctum corpus videre, cum omni diligentia et devotione insimul cum suis canonicis fodere inceperunt, in tantum quod devenerunt usque ad quamdam arcam saxeam grandem; aperta qua archa, invenerunt unum corpus magnum integrum, super quo erat una 〈s〉cripta de argento cum uno episcopo sculpto cum licteris in circuitu de auro et argento dicentibus: SANCTUS LEOPARDUS EPISCOPUS AUXIMANUS. Deinde post multa miracula et aliquos dies dictam archam transtulit et sub altare maius ex marmore facto illam abscondit. Hec habentur in Legenda.

[2] Sub annis itaque christiane salutis M.CCCCLXXIX, indictione duodecima, tempore sanctissimi in Christo Patris et Dñi nostri Dñi Sixti divina providentia Pape quarti, praesidente vero in ecclesia Auximana Reverendissimus in Christo Pater et Dominus Dominus Lucas Carducius de Florentia, audiens itaque de sancto Leopardo prout supra narrata sunt, maximam erga sanctum habuit devotionem, et perquirens cum suis canonicis si possibile esset dictum corpus videre, responsum fuit a canonicis antiquiores quod multi alii episcopi videre cupierunt et tamen huc usque nullus ausus fuit manus mictere ad perquirendum; dicant quod forsan nondum advenerat hora clarificationis huius gloriosissimi sancti, quia legitur quod folium non cadit de arbore absque licentia Patris qui est in celis.

[3] Postea die trigesima mensis octobris supradicti anni, dños canonicos convocavit post horam vespertinam, videlicet Dñum Marium canonicum et vicarium, D. Anthonium de Leopardis archidiaconum Auximanum, D. Dominicum Bartholomei, D. Clementem, D. Iulianum, D. Karolum, D. Iacobum et D. Stefanum francigenam, omnes canonici dicte cathedralis ecclesie. Et congregati omnes insimul prope altare maius Sancti Leopardi, Reverendissimus Dñs Episcopus supradictus sermonem fecit, exortando omnes ad bene vivendum et devotionem habere erga patrem nostrum sanctissimum Christi confessorem Leopardum, et qualiter ipse cupiebat videre corpus eius quando esset datum desuper, et ideo congregaverat eos insimul ad hoc ut unusquisque diceret votum suum, quia dicitur quod vox populi vox Dei. Quid dicam? Omnes unanimiter uno ore cum gemitibus et lacrimis hoc expostulabant. Hec audiens supradictus Dñus Lucas Episcopus licentiam dedit et benedictionem, ut cum omni devotione et diligentia sanctum corpus perquireretur.

[4] Hoc facto, fores ecclesie clause fuerunt et in continenti inceperunt suprascripti dñi canonici fodere retro altare maius dicte ecclesie, prout Legenda testatur. Fodiendo devenerunt ad quoddam murum ex lapide cocto arena et calcina, factum ita durum quod cum scarpellis frangere oportebat. et videntes altare maius ex marmore facto fundatum esse super hoc murum, deliberatum fuit ad modum unius fenestrae illum solummodo aperire. Hoc facto, inventum fuit culmen sive summitas unuis archee saxee, et in continenti ex 〈is〉 titatum fuit illam esse archam ubi iacebat sanctum corpus. Postea concavatum fuit magis subtus, et inventa fuit archa saxea grandis; qua visa, omnes gavisi fuerunt. Deinde deliberatum fuit quod fieret una fenestrula in lapide qui supra hanc archam iacebat, ad hoc ut sanctum corpus videretur. Facta qua fenestrula, inventum fuit, prout Legenda predicat, [et 〈s〉criptam et omnia signa inventa fuerunt [Quae uncinis inclusa sunt, in codice sunt cancellata.] ] corpus magnum et integrum, prout et nunc stat et videri potest ab omnibus congruis temporibus.

[5] Nunc superest ut de exultatione huius sancte inventionis aliquid dicamus. [Revelatum fuit per certos canonicos magnificis Dñ Prioribus, et hoc ex parte Dñ Episcopi; qui Dñ qui Dñ Priores tunc erant, qui tunc erant hoc nomine vocabantur: Pet. Primus siquidem vocabatur [Quae uncinis inclusa sunt, in codice sunt cancellata.] ]. Supradictus Dñus Episcopus per certos suos canonicos hec Dñis Prioribus mandavit intimare; qui Dñ Priores hec intelligentes nunciaverunt suis concivibus, et assotiati cum maxima comitiva civium venerunt ad locum, videntesque tam mirum, quod et patres eorum videre non potuerunt, cum lacrimis ex summa spirituali alacritate laudes Deo dederunt; et quia in antevigilia huius gloriosissimi sancti [Id est die 5 novembris: nam festivitas S. Leopardi, ut paulo infra indicatur, celebrabatur die 7 huius mensis.] hec fuerunt, crevit et devotio et alacritas. Publicatum fuit omnibus per civitatem degentibus; campane 〈ad〉 ecclesiam inivitabant; populus iubilabat; infirmi congratulabantur et multi surgebant; sacerdotes sacrificia Deo offerebant pro delictis et peccatis populi. Quid plura? In die festivitatis, quae est septima novembris, fuit tam maxima multitudo populi utriusque sexus, tot vota et miracula quod usque in hodiernum diem super eius sepulcrum signa apparent. Accidit etiam quod infra octavam huius glosissimi sancti Reverendissimus Dñnus Nicolaus episcopus Madrusiensis [Seu potius Modrussensis, in Illyrico, qui anno 1462 a Pio II S. P. legatus missus est ad Stephanum postremum Bosniae regem. Cf. Farlati, Illyricum sacrum, t. IV, p. 108.] , missus in Ungaria legatus, rediens Romam habuit pernoctare in civitate Auximana. Unde, audiens inventio 〈nem〉 tam sancti corporis, discedere noluit nisi prius visitaret. Quod visitato, iudicavit esse tam clero quam populo thesaurum pretiosum.

Hec de inventione; devenimus ad miracula.

MIRACULA

Dña Magdalena … [In codice hoc loco relicta est lacuna, in qua, ut haud improbabiliter conicit Pannellius, nomen mariti inscribendum erat.] et ad presens vidua, moram trahens in civitate Auximi in parochia Sancte Lucie in domibus venerabilis viri Dñi Mathei Thome de Auximo, que domus posite sunt in dicta parochia iuxta bona heredum Paterniani Adiuti, res heredum magistri Iohannis de Stampinella muratoris, viam et alia latera, constituta personaliter die dominica, que fuit septima mensis novembris, que est sollempnitas sancti Leopardi, presentavit filium suum unicum Iohannem, coram Reverendo Patri Dño Mario vicario astante in altari infra missarum sollempnia, coram me notario, testium infrascriptorum, etc. et narravit hunc miraculum, videlicet quod diebus elapsis accidit suprascripto filio suo Iohanni quedam infirmitas, que vocatur a quibusdam catarrum, a quibusdam gucta [Vid. Du Cange, ad h. v. 2.] , et cecidit sibi in gucture in tali modo quod deglutire non poterat nec aliquid sumere, sed nec etiam anelitum pertrahere, et non videbatur aliud nisi spuma super eius labia. Accidit quod venerabilis vir Donus Matheus venit causa visitandi, et videndo quod dictus puer laborabat in extremis, videndo iam quod fecerunt duos tractus et lacrimam habebat in oculis, que omnia sunt signa mortis, dixit supradicte Magdalene: “Vade, fac votum Deo” [Abrupta hic pendet narratio in codice. Unde, sicut et ex lacuna quae relicta est initio huius capitis et ex vocibus in relatione inventionis cancellatis (num. 5) colligitur hic non haberi ipsum instrumentum authenticum, sed dumtaxat adversaria unde illud postea accuratius conscribendum erat.] .

IV. RECOGNITIO RELIQUIARUM S. LEOPARDI ANNO 1753
Ex editione Pannellii et Compagnoni. Cf. Comm. praev., num. 39.

Leopardus episcopus Auximanus (S.)

Elapsis iam duobus annis, ex quo inventa fuerutn sacra capita beatorum Christi martyrum Florentii, Sisinii et soc., eorumque corpora, quae in confessione cathedralis huius Auximanae adservantur, fuerunt recognita, statuit Illustrissimus et Reverendissimus D. Pompeius Compagnonus episcopus Auximanus et Cingulanus idem pastoralis sollicitudinis officium in corpus S. Leopardi episcopi Auximani, suique decessoris impendere. Et gravissimae profecto intervenerunt causae, quibus ipse ad huius tam praeclari consilii exequutionem impulsus fuit.

Siquidem rescierat primo sacrum illud thesaurum parum tute in urna sua custodiri. Notum enim erat per quamdam parvam fenetram in interiorem ipsius urnae partem inspici posse. Eadem autem fenestra adeo leviter obstructa erat, ut facillimum cuique esset ipsam detegere. Et revera affirmabant plerique, traditione a maioribus accepta, magnum hinc detrimentum fuisse olim sacro corpori illatum, incendium scilicet, quo casu quodam correptum fuerat.

Accedebat secundo non levis suspicio, ne sacrum idem corpus parum decore a maioribus nostris, ut rudis eius aetatis simplicitas ferebat, tumulatum fuisset, cuius sane rei recens exemplum intervenerat in sacris pignoribus praedictorum martyrum, quae scilicet eodem tempore atque ad episcopo eodem sub alio eiusdem confessionis altari locata fuerant.

Tertio denique relatum fuerat Dominationi suae Illmae et Rmae, Illmos DD. Furium Camillum canonicum huius cathedralis et Ioannem Franciscum fratres Sinibaldos, ad quod nempe spectat ius beneficii cuiusdam erecti in ipso altari S. Leopardi, statuisse novam et decentiorem urnam ad sacrum corpus recondendum elargiri; quorum sane laudabili pietate obsecundandum esse censebatur.

Die itaque 18 mensis aprilis anni 1753, circa secundam noctis horam idem Illmus et Rmus D. episcopus accessit ad confessionem suae ecclesiae cathedralis ante altare, sub quo d. sac. corpus S. Leopardi conditum requiescit. Inde clausis ecclesiae ianuis, cum ante idem altare breviter orasset, una cum Rmis D. Ioanne Baptista Taleono archidiacono, D. Roberto Pio ab Aqua archipresbytero, ac D. Furio Camillo Sinibaldo eiusdem cathedralis canonico, necnon admodum Rdis D. Dominico Baccarino coerimoniarum magistro episcopali, et D. Dominico Pannelli Dominationis suae Illmae et Rmae a secretis, meque cancellario episcopali, inspexit, et consideravit suprascriptum altare divo Leopardo dicatum; quod in omnibus suis partibus bene clausum atque compactum nec ullibi vitiatum repertum est. Postea pluribus cereis accensis, de mandato, etc., per magistros Petrum Pieruccium et Nicolaum Mazzierum huius civitatis caementarios ad hoc ante vocatus demolita altaris mensa, detectum fuit lapideum operculum formae arcuatae, in cuius medio apparuit parva fenestra ferreis clathris munita, per quam intra urnam pariter lapideam inspiciebatur. Hinc publicata per me fuit excommunicationis poena d. Illmo et Rmo D. episcopo reservata contra quoscumque aliquid de dictis sacris reliquiis surripere audentes, et exinde amoto operculo, extracta fuit primum lamina argentea cum effigie insculpta episcopi pontificalibus indumentis iuxta antiquum morem ornati, et librum manu sinitra tenentis, ad cuius latera sic erat scriptum: ✠ SCS LEOPARDUS.

Extracta inde fuerunt sacra ossa corporis dicti S. Leopardi, per totam urnam, quae altaris longitudinem constituebat, dispersa; quod quidem sacrum corpus inventum fuit omnimo dissolutum, ossa vero consumpta et in pulverem redacta. Inter ossa autem et pulveres dispersa erant frustula holoserici phrygio opere intexti, et ligni ustulati. Hic addendum est, in demolotione mensae supradicti altaris inventum fuisse a cornu evanhelii lapidem, in quo sequentes literae incisae legebantur: ANT.SIN.

Post haec dicta sacra ossa de mandato ut supra, etc., per preafatos Rmum D. archipresbyterum ab Aqua et R. D. Dominicium Baccarinum in capsula lignea, linteo albi coloris subiecto, collocata fuerent, pulveres vero, atque alia, pariter in altera capsula fuerunt reposita. Et diende eaedem duae capsulae, prima scilicet sera et clavi clausa ac duobus sigillis dicti Illmi et Rmi D. episcopi in cera hispanica super pellem rubri coloris fitmata, secunda vero clavis defixa ac quatuor sigillis praedictis ut supra munita, ad ecclesia superiorem translatae fuerunt, et in armario depositae quod in muro cavatum est prope altare SS. apostolis Philippo et Iacobo dicatum; idemque armarium duabus clavibus firme clausum est, et in parte superiori munitum quatuor in cera rubra hispanica super pellem rubri coloris impressis sigillis dicti Illmi et Rmi D. episcopi, qui etiam armarii claves una cum altera praedictae capsulae accepit, et penes se retinuit, praedentibus et semper assistentibus actui praedicto Dominatione sua Illma et Rma ac superius descriptis testibus.

Die autem 21 eiusdem mensis aprilis, hora 21 coram et praesentibus supradictis Rmis. … Idem Illmus et Rmus Dnus episcopus accessit ad ecclesiam cathedralem et ad locum armarii in quo supradicti S. Leopardi ossa deposita fuerantm et inspectis praedictis quatuor sigillis armario impressis, issdemque repertis intactis nec in aliqua parte vitiatis, prout omnes supradicti viderunt, etc., tradidit mihi cancellario episcopali infrascripto armarii claves; qui de mandato etc. eadem sigilla avellens, dictum armarium aperui. Deinde vero duobus cereis accensis praefati Rmi Dni archidiaconus et archipresbyter, ac DD. Baccarinus et Pannellius superlliceo et stola induti, extraxerunt dictas capsulas, unam scilicet, quae sacra ossa continebat, et alteram, in qua cineres induti fuerant, et iugiter hymnos et laudes sanctorum canentes, dictas capsulas ab ecclesia transtulerunt per sacristiam ad palatium episcopale baiulantes, et super mensa decenter operta collocarunt, duobus hinc inde cereis semper ardentibus; et accersitis de mandato etc. excelmis DD. Iosepho Moretto physico primario, Iacobo Scipiono medico secundario, Claudio Renaut chirurgo huius civitatis Auximi, ac D. Ioanne Bellisario chirurgo terrae Montis Philoptrani, et iterum publicata per me excommunicationis poena dicto Illmo et Rmo D. episcopo reservata contra quoscumque aliquid de dictis sacris reliquiis surripere audentes, apertisque iisdem capsulis, fuerunt inde extracta dicta sac. ossa, quae sub oculis dictorum DD. in arte medicinae et chirurgiae respective peritorum exposita, mandavit idem Illmus et Rmus D. episcopus, ut accurate et diligenter inspicerent, factaque per ipsos recognitione ac diligenti animadversione super dictis sacris ossibus, infrascriptam fecerunt relationem, videlicet etc.

Avendo noi infrascritti con tutta diligenza ed esattezza, secondo che richiede la nostra arte e perizia, osservate molte ossa umane, estratte da una cassetta aperta alla nostra presenza, che ora è stata portata in questa stanza del palazzo episcopale e collocata sopra bacili a cio destinati, quali ossa ci è stato riferito esser del corpo di S. Leopardo vescovo di questa città d'Osimo, che stava nell' altare sotterraneo di questa chiesa cattedrale dedicato al medesimo santo, diciano e riferiamo che le medesime ossa formano una buona parte d'uno scheletro, e che la parte che manca si può credere consunta da qualche incendio, mentre alcune di esse ossa in scorgono fino ad oggi offese dal fuoco; il che infatti può anche confermare la molta polvere nel sepolcro rinvenuta ed ora esistente nell' altra cassetta parimente qui portata ed aperta, in cui perciò le ossa mancati debbono essersi risolute; che è quanto abbiamo potuto osservare. E ad effetto di sapersi la qualità e quantità di dette sacre ossa, ne abbiamo fatta la seguente descrizione, o sia inventario, del tenore etc.
Pezzi di tibie numero 20.
Ossa de'femori numero 3.
Falangi numero 31.
Ossa nominate processi numero 50.
Ossa dette fucili maggiori numero 6.
Pezzi di clavicole superiori numero 6.
Pezzi di coste numero 24.
Osso del coccige.
Due vertebre intere.
Pezzi d'altare vertebre numero 3.
Due pezzetti di cranio.
Denti numero 21., alcuni de' quali non sono interi.
Pezzi d'ossa innominate numero 166.
Tre pezzi di precessi offesi dal fuoco.

Molti altri frammenti d'ossa e polvere assai, fra la quale sono stati ritrovati pezzi d'abito, et alcuni ricamati d'oro, ed altre diverse robe offese dal fuoco.

Io Giuseppe Moretti primo medico confermo quanto sopra mano propria.

Io Giuseppe Moretti primo medico confermo quanto sopra mano propria.

Io Claudio Renaut chirurgo confermo quanto sopra mano propria.

Io Giovanni Bellisari chirurgo condotti della terra in Monte Filottrano confermo quanto sopra mano propria.

Post haec dictus Illmus et Rmus D. episcopus mandavit tam capsula, in qua sac. ossa continebantur, quam aliam, in qua cineres inclusi fuerant, sigillis ut supra munitas, deferri ad dictum armarium prope altare SS. apostolorum Philippi et Iacobi huius cathedralis ecclesiae, ibique collocari; quibus eodem modo quo supra expletis, et praesentibus supradictus omnibus ut supra nominatis, clauso eodem armario et sigillis Dominationis suae Illmae et Rmae super pellem rubri coloris impressis ut prius obsignato, omnes discesserunt etc.

Interim statuerat Illmus et Rmus D. episcopus translationem sacri corporis usque ad diem VII. novembris, quae est sanctissi Leopardi memoriae sacra, differre, praesertim ut novum altare sub quo recondendum erat perfici posset. Cum vero compertum fuisset mense maio sequentis anni 1754 celebrandum esse solemne triduum pro beatificatione beati Iosephi a Cupertino, cuius corpus in ecclesia RR. PP. Min. Conventualium huius civitatis adservatur, constituit eamdem translationem etiam ad praedictum mensem maium proferendam, ut scilicet maiore populi concursu, quod erat femme omnium votum, frequentaretur.

Appetentibus autem dictae translationis diebus, quae die 30 eiusdem mensis celebranda erat, idem Illmus et Rmus D. episcopus praecepit, ut per octo dies ante ad futuram solemnitatem populo publicandam ante ad futuram solemnitatem populo publicandam campanae ecclesiae cathedralis post vesperas campanae ecclesiae cathedralis post vesperas pro more pulsarentur; item ut praedictae et omnium civitatis ecclesiarum pariter pulsarentur tribus diebus translationem praecedentibus circa auroram, meridiem et solis occasum; quae omnia respective observata sunt.

Interim Dominatio sua Illma et Rma die 22 dicti mensis maii accessit ad dictam ecclesiam cathedralem, una cum dictis Rmis DD. archidiacono Ioanne Baptista Talleono et archipresbytero Roberto Pio ab Aqua, necnon RR. DD. Dominico Baccarino et Dominico Pannellio meque etc., et postquam pervenerunt omnes ad saepe dictum armarium prope altare SS. apostolorum Philippi et Iacobi, recognita fuerunt sigilla, quibus ut supra munitum fuerat, per dictos Dominos testes, illisque integris repertis nec ulla parte vitiatis, prout asseruerunt, apertum per me fuit dictum armarium, et exinde dicti Domini archidiaconus et archipresbyter ac Rmi Domini Caietanus Florentius Martorellus, et Carolus Marcellus Dittaiutus, praedicti catherdralis canonici, superpelliceo et stola induti, extraxerunt capsulas, in quarum una sac. ossa, in altera vero cineres continebantur, et accensis luminibus, fuerunt translatae ad palatium episcopale, et in domestico sacello depositae, cuius claves Dominatio sua Illma et Rma penes se retinuit, donec dictis sacris ossibus per d. Dominum Dominicum Baccarinum intra feretrum seu urnam crystallo a quatuor lateribus obstructam, in qua dictum sacrum corpus transferendum erat, collocatis, et obsignato dicto feretro sigillis eiusdem Illmi et Rmi Dni episcopi Auximani, praesentibus pro more supradictis Dominis testibus etc., die 29 mensis maii dicta sacra ossa in feretro ut supra ad ecclesiam delata sunt, baiulantibus Rmis Dominis Caietano Florentio Martorello, Carolo Marcello Dittaiuto, Simone Franciono et Sebastiano Salvino, huius cathedralis ecclesiae canonicis, ceteros vero sacros ritus peragente praedicto Illmo et Rmo Domino episcopo, et exinde super altare maius, qua ecclesiam spectat dilatatum, publicae fidelium venerationi fuerunt exposita; incoeptis circa ea sacris vigiliis, quas RR. sacerdotes alternatim usque ad sacrarum reliquiarum depositionem continenter prosequuti sunt.

Sacri autem cineres duobus vitreis vasibus inclusi in armario dicti sacelli remanserunt, cuius pariter armarii claves Dominatio sua Illma et Revma apud se custodivit. In recensione vero dictorum cinerum quinque et triginta monetae diversarum urbium et principum inventae sunt, quae apud eundem Illmum et Rmum D. episcopum una cum lamina argentea, de qua supra etc. fuerunt servatae.

Statuta ergo die 30 dicti mensis pro translatione praedicta facienda, convocatis ad cathedralem ecclesiam capitulo et clero civitatis, Illmus et Rmus D. episcopus accessit ad dictam ecclesiam una cum Illmis et Rmis Dominis Francisco Vivano episcopo Camerinensi et Fabrianensi et Leonardo Cicconio episcopo Montis Alti, qui ad solemnitatem invitati fuerant, et deinde idem Illmus et Rmus Dominus episcopus Montis Alti pontificalibus vestibus indutus solemniter missae sacrificium immolavit, ac etiam homiliam ad populum habuit.

Post meridiem, decantatis vesperis, cum sacra supplicatio habenda esset, superveniens subita magna aquae vis in causa fuit ut ad diem sequentem 31 transferretur, in qua, antemeridianis officiis mature peractis, habita fuit solemnis supplicatio, qua per civitatem sacra ossa translata sunt in supradicta urna affabre ornata, baiulantibus subinde Illmis et Rmis DD. episcopis Montis Alti et Auximano, et Rmis DD. canonicis ecclesiae cathedralis sibi invicem succedentibus, ac praecedentibus iuxta eorum ordinem clero saeculari et regulari sacris vestibus induto, et confraternitatibus civitatis; qui omnes cereos accensos manu gerebant, ut etiam Illmus magistratus, qui subsequebatur post Illmum et Rmum Dominum episcopum Camerinensem, qui pone urnam incedebat, agmen claudente populo civitatis universo. Ita cuncti, psalmos et hymnos laudesque ss. pontificum et confessorum canentes processerunt per civitatem, militia urbana incedentium latera protegente, inter tubarum et campanarum sonitus et strepitum bellicorum tormentorum.

Eodem ordine ad ecclesiam cathedralem reditum est; et post vesperas praesentibus … meque cancellario episcopali infrascripto, et Domino Philippo de Urbinatis notario et secretario priorali huius Illmae communitatis ad praesentem repositionis actum vocato, de mandato ut supra etc., publicata prius per me excommunicationis poena Dominationi suae Illmae et Rmae reservata contra quoscunque aliquid de dictis sacris reliquiis surripere audentes, apertum fuit dictum feretrum, praevia signorum recognitione per dictos DD. testes facta de identitate eiusdem, atque inde extracta fuerunt sacra ossa et septem vitreis vasibus inclusa.

Postea comitantibus omnibus supradescriptis, fuerunt delata ad confessionem prope altare recens constructum divo Leopardo dicatum, quod remota mensa iam fuerat patefactum; hinc fuerunt dicta vasa collocata in capsula cupressina et holoserico rubri coloris interius contecta, una cum praedictis duobus vasibus pulvere et ossium fragmentis refertis, nec non plumbea theca probe clausa, in qua inclusa fuit membrana per eosdem Illmos et Rmos DD. episcopos subscripta, et per me cancellarium episcopalem infrascriptum et dictum Dominum Urbinatem pro more publicata, quae omnia hucusque narrata summatim exhibet, cuius exemplum ad calcem huius instrumenti descriptum legitur. Deinde capsula duobus ferreis uncis in operculo firmata, et munita quatuor sigillis Illmi et Rmi Dni episcopi ex cera hispanica in pelle rubri coloris per me cancellarium infrascriptum impressis, inclusa fuit in alia capsula plumbea in recenti marmoreo tumulo parata, quae deinde per magistrum Alexium Pescatori stanno ad os eius quaqua versum illita proque artis peritia obstructa fuit, in cuius operculo ex parte exteriori haec incisa verba leguntur: Corpus S. Leopardi episcopi Auximani hic repositum die 31 maii MDCCLIV.

Denique superpositi fuerunt tres lapides, quibus altaris mensa constituitur et totum sepulchrum contegitur, qui duobus ferreis vinculis ad utrumque latus et gipso circumquaque firmati sunt, atque ita supradicta omnia perfecta sunt etc.

Tenor membranae, de qua supra fit mentio.
Ad perpetuam rei memoriam.

Anno Domini 1754, indictione secunda, tempore SS. patris et Domini Benedicti PP. XIV, anno eius XIV, Illmus et Rmus Dominus Pompeius Compagnonus episcopus Auximanus et Cingulanus et pontificio solio assistens, episcopatus sui anno XIV, sacrum corpus SS. confessoris Leopardi, primi, ut creditur, Auximatis episcopi, quod die 18 mensis aprilis superioris anni 1753 ex antiquissimo eius tumulo extraxerat riteque recognoverat, quemadmodum in actis episcopalis audientiae fusius declaratur, die 29 maii in feretro compositum et per ecclesiam delatum, baiulantibus Rmis DD. Caietano Florentio Martorello, Carolo Marcello Dittaiuto, Simone Franciono, et Sebastiano Salvino, huius cathedralis ecclesiae Auximanae canonicis, et sacros ritus peragente praedicto Illmo et Rmo Domino Compagnono episcopo Auximano, publicae fidelium venerationi exposuit. Die vero 31 eiusdem mensis maii, divinis officiis rite peractis, supplicatio solemni pompa per civitatem ducta fuit, baiulantibus Illmis et Rmis DD. Leopardo Cicconio episcopo Montis Alti, ac Pompeio Compagnono praedicto dicto episcopo Auximano et Cingulano, et sacros ritus peragente Illmo ac Rmo Domino Francisco Vivano episcopo Camerinensi et Fabrianensi. Hora tandem 23 idem sacrum corpus in recens marmoreum tumulum inlatum, ibique nova duplici arca, cupressina scilicet interiori et plumbea exteriori, reconditum, in pace sepultum fuit. Praesentibus… atque rogatis, etc. In fidem, etc.

Pompeius episcopus Auximanus et Cingulanus.
Franciscus episcopus Camerinensis et Fabrianensis.
Leopardus episcopus Montis Alti.
Ita est Sanctes Amodeus Auximanus not. publ. et curiae episcopalis Auximi ad civilia cancellarius rogatus, etc.
Loco † Signi.
Ita est, Philippus de Urbinatis ex Murro Vallium Firmanae dioecesis not. publ., et ad praesens illustrissimae civitatis Auximi secretarius prioralis ad huiusmodi actum repositionis interfui et rogatus fui, etc.
Loco † Signi.

DE SANCTO RUFO EPISCOPO METTENSI

SAEC. V INEUNTE?

[Commentarius]

Rufus episcopus Mettensis (S.)

AUCTORE A. P.

[1] [Rufum, episcopum] Etsi vix quidpiam de historia S. Rufi memoriae traditum est, in hoc saltem consentiunt et Gesta et catalogi episcoporum Mettensium, ut illum nonum episcopum huius sedis dicant eique assignent decessorem Sambatium, successorem Adelphum. Primum, ut videtur, de illo meminit carmen de episcopis Mettensis civitatis, quod a Paulo Diacono conscriptum alii opinantur [E. Dümmler, in MG., Poet. lat. t. I (1880), p. 29.] , alii negant [O. Holder-Egger, in MG., Scr. t. XIII (1881), p. 303.] , quodque certe inter annos 769 – 791, probabiliter circa an. 776 est compositum. In quo uno versu Rufus laudatur, et quidem laude, ut in aliis episcopis fere factum est, ex ipso nomine facetius quam verius accepta:

Post hos, Ruffe, venis flammis rubicundus amoris [Ibid., p. 304, l. 24.] .

[Mettensem nonum,] Neque multo plura noverat ipse Paulus Diaconus, qui de vita S. Rufi nihil, de cultu pauca quaedam litteris mandavit in Gestis episcoporum [MG., Scr. t. II, p. 262, l. 8 – 20.] : Rufus vero et Adolfus, qui sunt in numero nonus et decimus, magnis absque dubio in vita meritis fulsisse credendi sunt, quandoquidem tali etiam post obitum fulsere miraculo. Horum denique corpora cum in basilica Beati Felicis martyris essent humata, sicut ad nos usque decurrit relatio, vir quidam erat religiosus ac de animae suae cura sollicitus, qui nocturno tempore, ut privatis orationibus se Domino commendaret, universa quae extra muros eiusdem civitatis sita erant oratoria indesinenti studio circumire solebat. Hic itaque dum ad praedictam Beati Felicis martyris pervenisset basilicam, nec tamen ingrediendi ei esset concessa facultas, accessit iuxta murum forinsecus ad eam partem qua praedictorum sacerdotum corpora requiescebant, atque ibi se in orationem tota mentis intentione prostravit. Qui dum post effusas preces ab oratione surrexisset, et in eorum sanctorum honorem ad quorum e regione sepulcra oraverat psalmi versiculum, id est Exultabunt sancti in gloria, pronuntiaret, mox ad intus vocem subiungentis audivit: laetabuntur in cubilibus suis.

[2] [die 7 novembris vita functum esse,] Haec saeculi VIII scriptores Mettenses. Paulo post, id est ante medium saec. IX, traditum invenimus diem sancti nostri emortualem: Rufus VII idus novembris [MG., Scr. t. XIII, p. 305, l. 18. Cf. L. Delisle, Mémoires sur d'anciens sacramentaires (Paris, 1886), p. 100 – 101.] in splendido illo sacramentario Mettensi, in quo praeter Versus de episcopis supra allatos, legitur etiam index dierum quibus singuli episcopi sunt defuncti. Cum quo congruit scriptor aequalis Rabanus, in Martyrologio: Eodem die (VII idus nov.) natale sancti Rufi Mettensis urbis episcopi et confessoris, qui translatus est a praedicta urbe, consentientibus Drogone praesule, in Wormaciensem pagum in villam quae vocatur Oterenheim [Iam Odernheim, haud procul Alceia (Alzey, Rheinhessen).] , temporibus Hlothharii imperatoris et Hludovici regis; ubi etiam sanctitas eius multis virtutibus claruit [P. L., t. CX, col. 1178; cf. E. Dümmler, in Forschungen zur Deutschen Geschichte, t. XXV (1885), p. 199. Hic locus in editione interpolata martyrologii Bedae insertus est (cf. P. L., t. XCIV, col. 1097); unde factum est ut tamquam Bedae proferretur a Baronio in annotatione ad Martyrologium Romanum die 7 novembris.] . Quam translationem inter annos 840 – 854 factam esse, tempora Hlotarii imperatoris (20 iun. 840-† 29 sept. 855) et Drogonis episcopi († 8 dec. 855) collata cum tempore martyrologii, quod Rabanus Ratleicho abbati Selingenstadensi († 14 iun. 854) conscripsit, luculenter ostendunt.

[3] [non saeculo III] Ante finem autem saeculi IX coniectando vel aliter definierant Mettenses quanto tempore Rufus sedem episcopalem obtinuisset. Ita enim catalogus episcoporum extremo saec. IX confectus: Rufus episcopus sedit annos XXVIII, obiit VII idus novembris [MG., Scr. t. XIII, p. 305, l. 45. Ceteri catalogi saeculo XII anteriores non sunt et Rufi solum nomen praebent (ibid., p. 306, l. 50).] . Reliquum erat ut, quo tempore vixisset, distinctius proponeretur; quod praestitit medio saeculo XII auctor Gestorum episcoporum Mettensium, qui c. 9 affirmavit: Nonus post Sambatium Rufus Mettensium fuit episcopus, qui XXIX annis sedit in episcopatu, a tempore Severi et Antonini Caracalla, Macrini, Aurelii Antonini, Aurelii Alexandri (= 193 – 234), temporibus Calixti, Urbani et Zepherini apostolicorum (= 199 – 230); sepultusque in ecclesia Sancti Clementis [Haec Paulo Diacono (supra, num. 1), non contradicunt. Monasterium enim quod pridem dictum erat Sancti Felicis, postea Sancti Clementis nominari consuevit.] . Idem autem scriptor de translatione in Odernheim meminit, sed in hoc lapsus est, quod non Rufum, verum decessorem illius Sambatium huc translatum esse commentus est [Gesta c. 8 (MG., Scr. t. X, p. 536, l. 5/6).] . Quem errorem correxit saec. XII/XIII auctor Chronici Sancti Clementis Mettensis, qui tum Gestis tum catalogo episcoporum usus, tempus S. Rufi aliter neque certe melius definivit [MG., Scr. t. XXIV, p. 493, l. 57 – 59.] : Rufus nonus Mettensium fuit episcopus, qui annis XXIX sedit in episcopatu; obiit VII idus novembris sub papa Calisto (= 217 – 222), imperante Maximino tertio eius imperii anno (= 237), sepultusque est in ecclesia Sancti Clementis et postea translatus in Otreneym. Chronicon autem Universale Mettense, quod circiter an. 1250 compositum est, ad annum 203 (alias 204) recenset [Ibid., p. 502, l. 38.] Rufum (al. S. Rufum), quem docet sedisse annos 28 (al. 29. et additum est vel 38).

[4] [sed sub initio saeculi V] Mettenses igitur in hoc saltem aliquando consentiebant, quod Rufum sub initio saeculi III vixisse opinabantur. Quos illi soli sequentur, qui Clementem primum episcopum a S. Petro in Gallias missum esse credunt. Qui vero his “apostolicis” legendis fidem non tribuunt et multo recentiore tempore initium condendae ecclesiae Mettensis factum esse compererunt, hac via S. Rufi tempus definire sunt conati: Victorem qui in catalogo episcoporum quintus recensetur, anno 346 concilio Coloniensi subscripsisse (Victor Mediomatricorum) atque eundem esse Victorem episcopum gallum, qui anno 344 decretis concilii Sardicensis adhaesit; Auctorem vero, qui decimus tertius est in catalogo, anno 451, quo tempore Hunni Gallias vastaverunt, vixisse; porro Rufum, nonum episcopum sub initio saeculi V esse collocandum. Hunc tamen computum omni ex parte caducum quidam censuerunt: Acta concilii Coloniensis esse apocrypha; concilio Sardicensi adhaesisse Victorem episcopum, gallum utique, cuius tamen sedes non sit indicata, ac proinde fieri quidem posse ut ille Mettensis praesul fuerit, nihil tamen certius esse asseverandum; de Auctore tandem res fabulosas et inter se non bene cohaerentes esse traditas [Cf. v. gr. A. Hauck, Kirchengeschichte Deutschlands, t. I3 (1904), p. 32; [V. Chatelain], in Revue historique de Metz, t. I (1904), p. 222 – 24.] . Quibus opponi potest, etsi Acta concilii Coloniensis sint apocrypha, subscriptiones tamen episcoporum videri fide dignas [Postquam nuper de his Actis plurimi in diversas sententias abierunt, haec tandem fuit sententia v. cl. L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. I2 (1907), p. 361 – 65; quae optimis argumentis niti videtur.] ; maiorem inde vim accedere coniecturae quae Victori episcopo gallo Mettensem sedem assignet; de Auctore ut tradita sint nonnulla fide indigna, minime tamen improbabile esse illum medio saeculo V vixisse [Legatur ipse Hauck, l. c.: “doch mag es richtig sein, dass er (Auctor) in die Hünnenzeit fällt.”] . Quibus perpensis, statuet prudens rerum aestimator computationem illam non certis quidem, probabilibus tamen rationibus effici.

[5] Parum tamen profecissemus, si verum esset, quod aliqui dixerunt, istam totam infirmo niti fundamento, id est generatim non recte traditam esse Mettensium episcoporum seriem. Catalogos enim qui supersunt quique optime inter se conveniunt, quamvis bonae notae aestimaverit iudex austerus L. Duchesne [T. c., p. 4] , vel ex eo reiciendos censet v. cl. A. Hauckius [T. c., p. 32, annot. 4: “Man sieht schon aus diesen Zahlen, dass die Liste unmöglich ist.” Cf. etiam Chatelain, t. c., p. 224, qui affirmat hanc esse “la loi naturelle des successions épiscopales”, ut singulis episcopis assignentur 18 – 20 anni pontificatus. Si ergo decem Auctoris successores ab anno 451 ad annum 535 sederint, singulis annos circiter 8 tribuendos esse; atqui “ce chiffre inférieur est contraire à toutes les vraisemblances.”] , quod Victori quintum locum, Auctori decimum tertium, vigesimum tertium Hesperio illi assignant, qui concilio Arvernensi anno 535 interfuit, quemque Hauckius, duce Cointio [Annales ecclesiastici Francorum, t. I (1655), p. 115.] , primum Mettensem episcopum affirmat de cuius tempore certo constet. Iam vero in hac serie:

5. Victor (anno 344 – 346?)
13. Auctor (anno 451?)
23. Hesperius anno 535
illud, si quid intellego, viro docto displicuit quod totum saeculum (344 – 451) octo dumtaxat episcopi, annos autem circiter octoginta (post 451-ante 535) decem suo regimine implerent. Verum humanae vitae spatium in ipsis etiam episcopis varium esse atque mutabile, ac proinde allatis rationibus non solum impossibilem sed ne veri absimilem, ne mirabilem quidem ostendi seriem, quae tradita est, episcoporum Mettensium, aliis omissis, vel ex paucis exemplis nullo negotio demonstrari potest. Ut enim ab Mettis non recedamus, haec ex ea parte seriei episcoporum, quae nullo dubio subiacet, excerpimus:
43. Robertus an. 883 – † 916
48. Adalbero 11 an. 985 – † 1005
id est: episcopi 6, anni 123;
56. Stephanus an. 1120 – † 1163
61. Conradus an. 1213 – † 1224
id est: episcopi 6, anni 105;
63. Philippus an. 1261 – 1264
72. Ludovicus an. 1325 – 1327
id est episcopi 9, anni 67.

Ne vero sola tempora posteriora respexisse videamur, adeamus Turonensem illam ecclesiam, de cuius praesulibus optime sumus edocti:

2. Litorius an. 337/338
6. Briccius † circ. an. 444
id est episcopi 5, anni plus 105;
9. Volusianus an. 491
21. Euphronius † an. 573

id est episcopi 13, anni 83.

Quae satis fore crediderim, ut constet quam caute in his, quae vel veri dissimilia vel etiam impossibilia dicuntur, sit viro historico agendum. Nihil ergo obstare videtur quominus non ut certum quidem, sed ut probabile saltem habeamus Rufum et nonum episcopum Mettensem fuisse, et vel saeculo IV exeunte, vel V ineunte vixisse.

[6] [probabile videtur.] Cetera autem, licet pauca, quae de eo tradita superius attulimus, multo minus probabilia dicenda sunt [Quae de Rufo nostro tradit Vita S. Adelphi, successoris ipsius (BHL. 76), quamvis haec medio saeculo IX scripta esse existimetur, adeo fabulosa sunt ut vix obiter commemoranda sint. Finxit scriptor illius Adelphum, transcursis studiis, commissum esse avunculo suo Rufo, Metensis ecclesiae praesuli sanctissimo, sed subregulo seu rectori palatii ac regis consiliario, in bonis tam saecularium quam ecclesiasticorum negotiorum actibus exercitandum (vid. Act. SS., Aug. t. VI, p. 507, num. 2, et cf. annotata, p. 508). Neque diutius immorandum censeo coniecturae Gamsii ( Series episcoporum, p. 292), qui de Rufo scripsit haec: “forsan idem qui c. 386 in historia Priscillianistarum memoratur.” Quantum ipse conicio, in mentem Gamsio venerunt Rufus et Magnus episcopi, qui anno 385 Treveris apud Maximum imperatorem egerunt, ut causa Priscilliani Evodio praefecto permitteretur (Sulpicius Severus, Chron., II, 50, 7). Hos autem solis nominibus notos esse idem Gamsius alibi monuit (Die Kirchengeschichte von Spanien, t. II, 1, p. 377).] praeter translationem, de qua scriptor prorsus aequalis meminit Rabanus, atque forsan etiam diem obitus. Dierum enim quibus obierunt episcopi, ii praesertim qui ut sancti festo singulari colebantur, fideliter in ipsorum ecclesia maiore servatam esse memoriam, et facile intellegitur, et in non paucis locis est notatum. Vidimus autem iam a medio saeculo IX vel etiam paulo antea testatos esse Mettenses Rufum die 7 novembris vita functum esse [Cf. supra, num. 2, 3.] ; quibus concordant cum Rabanus (natale S. Rufi), tum martyrologia Epternacense, Habendense, Tullense saec. XII et XIV [Cf. H. Quentin, Les martyrologes historiques (Paris, 1908), p. 243.] , et nonnulla exemplaria interpolata Usuardi (depositio S. Rufi) [Ed. Sollerii, p. 658.] , ex quibus transiit sancti nomen in Martyrologium Romanum. Ab hac quidem antiquitatis fide nuper recessit ecclesia Mettensis, quae licet hoc die 7 novembris sancti festum recolat, in lectione tamen propria officii liturgici, cum Saussaium [Martyrologium Gallicanum, p. 273 – 74, ad d. 11 maii.] exscriberet, tradidit Rufum die 27 augusti obiisse, 7 vero novembris in Odernheim esse translatum [Officia propria dioecesis Metensis (Metis, 1859), p. 29.] . Quod recte dictum esse non crediderim. Die enim 27 augusti Rufum Mettensem nuntiant editiones dumtaxat martyrologii Usuardini Lubecana et Coloniensis anni 1490 atque Greveni anni 1515 [Cf. editionem Sollerii, p. 404 – 5.] , non aliam, ut videtur, ob causam, quam quia eodem die ab ipso Usuardo nominatus est Rufus ille martyr Capuanus; Mettenses autem sancto suo colendo olim elegisse diem quo corpus illius ab eis ablatum esset et in Odernheim translatum, neque veri est simile, et catalogo episcoporum repugnat, atque vel inde improbabile apparet, quod in ipso vico Odernheim translatio illa olim die 7 octobris recolebatur [Cf. Gallia christiana, t. XIII (1785), col. 683.] . Cur autem in antiquo martyrologio ecclesiae Mettensis, quod Meurissius attulit, die 11 maii nuntiatus sit cum S. Agatumbro episcopo, — cuius est hic festus dies, — etiam Rufus noster [Cf. Act. SS., Maii t. II, p. 632.] , explicare non valeo [Cf. rem similem Act. SS., Oct. t. IV, p. 1009, num. 7.] .

[7] [Epistula ad Nicetium Treverensem ab alio Rufo scripta.] Saussaio etiam duce, erravit iterum qui allatam de S. Rufo lectionem conscripsit, ubi dixit magnos S. Rufi animos “in epistola quam scripsit ad metropolitam suum etiam nunc elucere.” Est haec epistula a Rufo episcopo Taurinensi ad Nicetium episcopum Treverensem circ. an. 550 data [Cf. MG., Epist. t. III, p. 133 – 34.] . Quae postquam olim a quibusdam atque ab ipso Calmeto habita erat ut a Rufo nostro scripta [Histoire de Lorraine, nouv. éd. , t. I (1746), p. XX – XXI; Bibliothèque Lorraine (1751), col. 853 – 54.] , iam pridem vero scriptori est restituta [Cf. v. gr. Bouquet, Recueil des historiens de France, t. IV, p. 75; [D. Jean Françoiset D. Nicolas Tabouillot], Histoire de Metz, t. I (1769), p. 224; Gallia christiana, t. XIII, col. 683 – 84.] .

DE S. BAUDINO SEU BALDO EPISCOPO TURONENSI

MEDIO SAEC. VI

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Baudinus seu Baldus episcopus Turonensis (S.)

AUCTORE C. D. S.

[1] [S. Baudinus episcopus Turonensis] S. Baudini seu Baldi [Vulgo Bauld, Bault, Baud.] curriculum vitae ita breviter descripsit Gregorius Turonensis in catalogo episcoporum Turonensium, quo clausit librum ultimum suae Historiae Francorum [Hist. Franc., l. X, c. 31.] : Sextus decimus [Sextus decimus scilicet, si cum Gregorio duos episcopos qui paulo superius in hoc catalogo sub numero decimo indicantur simul sedisse, Theodorum et Proculum, ita coniungas ut unum constituant pontificatum. Si vero eosdem ut duos distinctos episcopos computaveris, iam Baudinus in ordine episcoporum Turonensium decimus septimus notandus veniet, qualis re vera notatur in nonnullis aliis veteribus catalogis (ap. L. Duchesne, Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. II, 1900, pp. 286, 293, 294). Sed certe minus accurate locutus est Gregorius ubi (H. F., l. IV, c. 3) Baudinum ait successisse decimum sextum episcopum post obitum beati Martini, cum secundum ipsum eius catalogum (et omnes alios) Martinus tertio loco inter pontifices Turonenses collocandus sit et ita inter eum et Baudinum duodecim (vel ad summum tredecim) alii intermedii computandi.] Baudinus ex referendario [ Referendarius “apud Francos primae stirpis reges dictus ille cui commissa erat anuli regis cura, quique regis diplomata subscribebat” (Du Cange, Gloss. med. et inf. lat., ed. Henschel, t. V, p. 651); quo munere ornati, postea Cancellarii appellati sunt.] Chlotharii regis [Primi scilicet huius nominis inter reges Francorum.] ordinatur episcopus, habens et filios, multis elemosinis praeditus. Aurum etiam, quod decessor eius reliquerat, amplius quam viginti milia solidorum, pauperibus erogavit. Huius tempore alter vicus Noviliacus [Iam ab Iniurioso Baudini decessore fundatum esse vicum eiusdem nominis paulo supra rettulerat Gregorius: alter hic a Baudino episcopo aedificatus indicatur. Tres vici in antiqua civitate Turonum hoc nomine insigniti apud Gregorium leguntur (praeter duos nempe iam dictos nominatur et tertius, In gloria confessorum, c. 7, qui videtur ab utroque diversus). Hodieque in dioecesi Turonensi et praefectura quae ab Angere et Ligeri fluminibus nuncupatur (dép. d'Indre-et-Loire) exstant adhuc tres eius vocabuli vici, Neuillé-le-Lierre (arr. de Tours, canton de Vouvray), Neuillé-Saint-Pierre (arr. de Tours, chef-lieu de canton) et Neuillé-le-Noble ou le Brignon (arr. de Loches, cant. de la Haye), sed quinam horum singuli singulis apud Gregorium indicatis assimulandi sint satis definiri non potest (A. Longnon, Géographie de la Gaule au VI e siècle, p. 281).] aedificatus est. Hic instituit mensam canonicorum [Seu, ut aiunt, vitam communem.] . Sedit autem annos quinque, menses decem, obiitque et sepultus est in basilica Sancti Martini [Cf. infra, num. 5.] .

[2] [Clotario I rege Francorum.] Elogium istud vel iisdem vel fere iisdem verbis, maiore minoreve compendio, sed nullo additamento, exscripserunt sequentibus temporibus Chronica Turonensia Petri filii Bechini [Apud A. Salmon, Recueil de chroniques de Touraine (1854), p. 23.] , Turonense Magnum [Ibid., p. 81.] , Turonense abbreviatum [Ibid., p. 174.] , archiepiscoporum Turonensium [Ibid., p. 209.] et libellus de commendatione Turonicae provinciae [Ibid., p. 296.] ; ac postea Martyrologium gallicanum Andreae Saussayi [Part. II (Paris. 1637), p. 839.] et Martyrologium Ebroicense [Ed. Paris. 1752, p. 296.] .

[3] [Eius Vita prolixior, non ante finem saeculi XI conscripta.] Non paulo prolixiorem Vitam, prolixiorem, inquam, verbis, at vix copiosiorem rebus narratis, in codice saeculi XVI, quem servat bibliotheca publica Rotomagensis, simul cum historia elevationis corporis S. Baldi seu prioris translationis atque alterius translationis Vernulio Lochas anno 1086 factae et miraculi per intercessionem SS. Hermelandi et Baldi anno 1331 impetrati, repperit quidam collega noster [Cf. Anal. Boll., t. XXIII (1904), p. 229 – 32, n. 2 – 4.] . Haec Vita, post finem saeculi XI conscripta, quippe quae translationem anni 1086 memoret, satis manifeste eadem est atque illa quam in vetustissimis Turonensis ecclesiae codicibus a se inspectam ait Iohannes Maan et ex qua hausit breve compendium quod suo operi de Turonensis ecclesiae historia inseruit [I. Maan, Sancta et metropolitana ecclesia Turonensis (1667), p. 36.] . Apographum autem codicis Vernuliensis, quem a D. Stephano Housseau exscriptum ait Bartholomaeus Hauréau [Gall. christ., t. XIV, p. 20 c.] , sed a se ipso visum non testatur, inter collectanea sub nomine illius compilatoris servata in Bibliotheca nationali Parisiensi [De his collectaneis videsis Bibliothèque de l'École des chartes, t. XXXII (1871), p. 286 sqq.] , quamvis diligenter inspecta, repertum non est. Itaque ex uno codice Rotomagensi Vitam illam cum documentis eidem subiunctis, a praedicto collega nostro accurate descripta, ad calcem huius commentarii exhibemus. In qua, praeter ea quae leguntur apud Gregorium Turonensem, paucae quaedam referuntur traditiones locales ad sanctum nostrum spectantes.

[4] [Sedit circa medium saeculum VI.] Ex computatione spatiorum temporis quae apud Gregorium singulorum pontificum Turonensium regimini assignantur [Hist. Franc., l. X, c. 31.] colligere licet S. Baudinum sedisse circa aut paulo ante medium saeculum VI, sed non ita, quibus certis annis sederit, disertius definire. Maanius quidem exordium pastoralis officii ab illo suscepti illigat anno 539, quem Clotarii I regis vicesimum quartum fuisse ait [Loc. cit. supra, annot. 17.] : sed nescimus utrum id hauserit ex vetere aliquo documento, cuius iam copia nobis non est, an ex suis ipsius computationibus et coniecturis, et eius opinio multiplici argumento refutatur. Etenim a) Iniuriosus, Baudini decessor, legitur in sede Turonensi excepisse Francilionem anno Iustiniani imperatoris secundo [Chronicon Turonense magnum (ap. A. Salmon, op. c., p. 80).] , qui erat Christi 528 vel 529; cumque, secundum Gregorium Turonensem [Hist. Franc., l. X, c. 31.] , sederit annos fere septemdecim, inde ad annum 544 vel 545 vitam protraxisse novimus. b) Idem Iniuriosus subscripsit praesens concilio Aurelianensi secundo, anno 533 et, anno 541, concilio Aurelianensi quarto, ac per presbyterum suum Campanum concilio Aurelianensi tertio, anno 538 [MG., Conc. t. I, pp. 64, 98, 86.] . c) Eius tempore obiit Chrothildis regina [Hist. Franc., l. c.] ; sed, ut monuit Henschenius, quo anno obierit Chrothildis non satis constat, certe ante annum 548 [Cf. Act. SS., Iun. t. I, p. 297, annot. f.] . Ex his itaque indiciis omnino adducimur ut consentiamus sententiae doctissimi viri Brunonis Krusch, qui episcopatum Baudini concludit his terminis: Sedit circa a. 546, Dec. — 552, Nov. [MG., Scr. rer. merov. t. I, p. 593, annot. 2.] . Cui sententiae suffragatur v. cl. Ludovicus Duchesne [Fastes épiscopaux de l'ancienne Gaule, t. II, p. 283.] .

[5] [Eius corpus in vico Vernulio] Gregorius Turonensis scripsit S. Baudinum Turonibus in ecclesia Sancti Martini sepultum esse [Cf. supra, num. 1.] . Huic traditioni contradixit scriptor Vitae sancti, qui testatur [Vit. cc. 14 – 16.] illum obiisse Vernulii, dum in eo loco visitationem pastoralem institueret, et ibidem primo sepultum esse in humili vici ecclesia, postea vero in basilicam in eius honorem constructam translatum. Id etiam asserit vehementer monachus ille Sancti Iuliani qui saeculo XIV nonnulla supplevit ad Chronicon Turonense abbreviatum, ita scribens: Hunc quem Baudinum Gregorius appellat, ecclesia Turonensis et etiam totum vulgus Baldum sive Baudum vocat. Hic sanctus habetur in Turonia et certo certius non in ecclesia Sancti Martini, sed in vico Noviliaco, qui modo vocatur Vinulium, Verneuil seu Vernolium, fuit sepultus [A. Salmon, Chroniques de Touraine, p. 209, annot. 4.] . Sed cum idem statim addat: Et ista patent per legendam translationis eiusdem sancti, dicendum est testimonium illud nihil addere auctoritati alterius. Nam haec legenda translationis vel ipsi scriptori Vitae attribuenda est vel certe illi nota erat [Cf. num. seq.] .

[6] [elevatum est] Huius translationis narrationem, hactenus ineditam, iam exhibere licet, ex eodem illo codice Rotomagensi descriptam qui nobis Vitam S. Baudini servavit [Cf. supra, num. 3.] . Quo tempore illa narratio confecta sit, nullo satis certo indicio constat. Diserte quidem indicat Vitae scriptor eam ipsa Vita antiquiorem esse [Vit. c. 13 extr. Sed et posteriorem fuisse translatione anni 1086 (de qua infra, num. 8) aliquis iudicare potuerit ex ipsius titulo, in quo appellatur scriptio Translationis primae historia: neque enim prima diceretur nisi successisset altera. Verum titulus ille forsan non ab ipso auctore, sed ab aliquo librario qui serius documentum descripserit, eidem praefixus est.] , non tamen negat a se esse concinnatam. Sed idem scriptor videtur magis elegantiam sermonis sectari quam scriptor Translationis; quin et in prologo suo quendam rhythmicum affectare numerum, cuius nullum studium in relatione translationis apparet. Itaque diversum Translationis auctorem a Vitae scriptore existimaverim. Canonicum autem Vernuliensis ecclesiae fuisse et per se valde probabile est, et probabilius fit ex eo quod tam libenter immorari videtur [Cap. 4 – 6.] in describendo prodigio quo adductus fuit Sulpicius ille Ambasiacensis castri dominus ut canonicorum collegium Vernulii institutum amplis possessionibus ditaret et colonos suo dominio subiectos ad huius generis liberalitatem erga eosdem exercendam excitaret.

[7] [ante vel circa medium saeculum XI,] At legendam illam fabulis scatere pronuntiavit Bartholomaeus Hauréau [Gall. christ., t. XIV, p. 20.] . Nullum tamen alium errorem in ea notavit nisi quod translationem factam esse narrat a sancto Arnulpho Turonicae ecclesiae tunc archiepiscopo [Cap. 3, 4, 5.] , “cum sive falsus sive verus Turonensium praesul S. Arnulfus ante B. Baldum vixerit.” Invictum quidem argumentum, si indicare voluisse existimetur legendae scriptor S. Arnulphum illum qui ut martyr colitur die 18 iulii [De quo Act. SS., Iul. t. IV, p. 396 sqq.; cf. Hauréau, t. c., p. 18.] . Sed alter exstitit archiepiscopus Turonensis nomine Arnulphus, nemini dubius, qui vixit saeculo XI [Cf. Hauréau, t. c., p. 58 – 61.] , post annorum sane multorum curricula [Vit. c. 15.] a S. Baldi sepultura elapsa. Quod autem hic sanctus dicitur, id vel per aliquam confusionem cum Arnulpho illo martyre, qui ferebatur brevissimo tempore Turonensi ecclesiae praefuisse saeculo VI, factum censeri potest, vel potius quod vocem illam sanctus adhibuit scriptor eo sensu quo synonyma erat voci venerandus aut alii simili, quod non ita raro in usu fuit tempore medii aevi. Arnulphus is sedit ab anno 1023 ad annum 1053 [Hauréau, l. c.] ; quae tempora optime concordant cum temporibus Sulpicii [Alias Supplicii.] thesaurarii Sancti Martini et Ambasiacensis castri domini [Vit. c. 14; Transl. c. 2. Cf. Chronicon Turonense magnum (ap. Andr. Salmon, Chroniques de Touraine [1854], pp. 118, 125); Chronica de gestis consulum Andegavorum (ap. Paul. Marchegay et Andr. Salmon, Chroniques d'Anjou [1856], pp. 88. 89); Chronicon Vindocinense (ap. Paul. Marchegay et Aem. Mabille, Chroniques des églises d'Anjou [1869], p. 165).] , qui praecipuus elevationis illius auctor fuit. Non est igitur cur narrationem de qua hic agitur suspectam habeamus. Et hinc ulterius colligitur elevationem Vernulii institutam fuisse paulo ante medium saeculum XI. Quin et dicendum videtur ipsam illius relationem conscriptam esse ante annum 1086 [Cf. num. seq.] . Nusquam enim quicquam innuit scriptor unde significetur corpus S. Baudini iam Vernulii non servari; contra vero in fine suae lucubrationis vehementer adhortatur cives Vernulienses, ut illum tamquam singularem et apud se praesentem patronum sedulo colant.

[8] [et anno 1086 translatum Lochas.] Primam autem illam translationem mox secuta est altera, qua sanctae reliquiae Vernulio Lochas anno 1086, Radulpho I Turonensi archiepiscopo, deportatae sunt. Huius brevem memoriam repperit Iohannes Maan in chartario Lucacensi et ab eo mutuatus est Barth. Hauréau [Gall. christ., t. c. p. 70.] . Quam et nos e codice Rotomagensi hic exhibemus [Infra, p. 393 init.] , ad complendam seriem documentorum ad vitam et cultum S. Baudini spectantium.

[9] [Inde ab anno 1331 sollemni pompa quotannis] Eam seriem denique claudit oratio quam pro contione habuit nescio quo tempore canonicus quidam Lucacensis ad celebrandum miraculum anno 1331 SS. Hermelandi et Baudini invocatione impetratum, quod, e voto publico hac occasione emisso, inde singulis annis Lochenses et vicani proxime adiacentis regionis sollemni pompa memorare consueverunt. Documentum illud, in codice Rotomagensi [Cf. supra, num. 3.] Vitae S. Baudini et Translationibus subiunctum, et hactenus ineditum, nos ex eodem codice hic proferendum duximus [Infra, p. 393 – 94.] .

[10] [deferebatur per circumiacentem regionem.]Quo tempore sermo iste prolatus sit, nullo indicio constat. Ritus autem processionis annuae perseveravit Lochis usque ad finem saeculi XVIII. Huius quasdam vices ita describit eruditus vir Carré de Busserole [Dictionnaire géographique, historique et biographique d'Indre-et-Loire et de l'ancienne province de Touraine, t. III (= Mém. de la Soc. archéol. de Touraine, t. XXIX), p. 65.] : “ Ce vœu fut renouvelé le 13 juin 1727 et recut l'approbation de l'archevêque de Tours. — Les curés des trente paroisses suivantes étaient tenus de prendre part à la procession Azay-sur-Indre, Aubigny, Saint-Bauld de Verneuil, … — Plusieurs curés ayant négligé de satisfaire à l'obligation qui leur était imposée, le lieutenant du bailli de Touraine, à la date du 26 mai 1597, rendit une ordonnance portant que tout ecclésiastique qui, sans cause valable, s'abstiendrait de venir à la cérémonie, serait passible d'une amende. Au jour fixé, les curés devaient se trouver réunis pour le départ, à huit heures du matin, devant l'église Saint-Ours. — Par un mandement du 28 mai 1777, l'archevêque de Tours décida que la procession, au lieu d'aller jusqu'à l'église de Ferrières, se rendrait désormais jusqu'à l'abbaye de Beaulieu. Les curés des paroisses autres que celles de Saint-Ours de Loches et de Beaulieu cessèrent, à la même époque, d'être contraints d'y assister.”

[11] [S. Baudini apud Turones veneratio.] In ipsa autem civitate et in reliqua dioecesi Turonensi non aliud indicium venerationis sancti episcopi nobis innotuit praeter indicationem officii die festivitatis illius celebrandi, in breviariis et ordinibus Turonensibus quae in bibliotheca nostra servantur. Nimirum: a) Saeculo XVII, Breviarium Turonense … instar Romani digestum, in parte aestivali, edita anno 1612, signat festum S. Baldi ad diem 7 novembris, sub ritu semiduplici: in cuius officio omnia dicenda indicantur de communi, praeter lectionem quartam; haec autem desumpta est ex Greg. Turon. lib. 10 hist. [Loco scilicet citato supra, num. 1.] , et Breviarium insignis ecclesiae S. Martini Turonensis, in parte aestivali, edita anno 1635, item ad diem 7 novembris: S. Baldi confessoris episcopi iij. lectionum. Omnia de communi confess. pontif., praeter orationem et tertiam lectionem (item desumptam ex Gregorio Turonensi, l. c.).

b) Saeculo XIX, Ordo divini officii recitandi iuxta usum sanctae ecclesiae et ritum breviarii Turonensis pro anno Domini 1830 ad diem 10 novembris annuntiat festum S. Baldi Turon. episc. semid. At in appendice ad hunc Ordinem notatur in capitulo cui titulus Index festorum patronalium [Ubi significari videtur sollemnitates patronorum particularium in singulis ecclesiis celebrari dominica diem proprium festivitatis eorum sequenti (vel praecedenti).] ad diem 7 novembris: Dom. XXIII post Pent. S. Baldi, anticip. e die 10. In Ordinibus autem pro anno 1839 et pro anno 1844, ad diem 10 novembris: Dominica (XXV pro anno 1839, XXIV pro anno 1844) post Pent. De ea. Lect. IX de S. Balbo et com. eiusdem. Denique Ordo divini officii recitandi … iuxta ritum sanctae Romanae ecclesiae, ad usum cleri Turonensis … pro anno 1871, ad diem 7 novembris: S. Baldi Turon. E. conf. Duplex.

I. VITA S. BAUDINI
Ex codice Rotomagensi Montbret 189. Cf. Comm. praev., num. 3.

Baudinus seu Baldus episcopus Turonensis (S.)

[Prologus] Prologus in vitam beatissimi Baldi archiepiscopi Turonensis et confessoris, cuius corpus in ecclesia collegiata Beatae Mariae de Lochis multis miraculis coruscans requiescit.

[1] Ad excolendam vineam Domini Sabaoth, ad dilatandas eiusdem vineae propagines, summus ille paterfamilias circa horam praesertim undecimam operarios destinavit, apostolos videlicet, quatinus sono praedicationis eorum, abscedente iam hieme, vox turturis audiretur in terra nostra, ficus produceret grossos suos, vineae florentes odorem emitterent et flores fructus utique parturirent. Hi sunt columnae firmissimae basaeque templi Domini, in quibus boves mansuetudinis, leones ferocitatis ac cherubim scientiae plenitudinis opere sculptario sunt depicti, super quas columnas totum stabilimentum huius vineae sustentatur. Rursus et alios misit operarios, martyres videlicet, qui viti verae, id est Christo, tamquam veri palmites adhaeserunt et eandem vineam, id est ecclesiam, ex confessione verae fidei candidatam ac proprii sanguinis effusione purpuratam reddiderunt. Hi sunt vectes imputribiles deaurati intromissi circulis aureis, in quibus devehitur arca Dei. Novissime vero et alios direxit operarios, antistites scilicet venerandos ac confessores eximios, qui in eiusdem vineae cultura labore multiplici desudantes, aeternae retributionis remunerari denario meruerunt. Hi utique voluntarii palmam martyrii occupassent, si ratio temporis et persecutionis acerbitas sibi praestare martyrium potuissent. Iam enim suo tempore rhinoceros ad feriendos christicolas laxatus, iam fidei loris constrictus, iamque praesepi Domini alligatus, cornu suum iugo christianae fidei subiugavit, iamque sponsa in secreta quiete dans ubera sua sponso innixaque [cod. innexaque.] super dilectum suum, iam laeva eius sub capite in itinere fovebatur, dextera illius in patria desiderans amplexari.

[2] Ex horum igitur antistitum consortio exstans beatissimus Baldus, Turonorum quondam archiepiscopus, quem sanctus Turonensis Gregorius beatum Baldenum appellat, huius vineae a Domino indefessus operarius destinatus, tamdiu infatigabiliter in eadem vinea laboravit, donec finito incolatus sui tempore ad aeternae remunerationis stipendium feliciter perveniret. Sane quia diem nobis anni reduxit volubilitas, in qua idem beatissimus pontifex inter sacra caelicolarum ovans contubernia feliciter assumptus est, felicitati illius nos decet congaudere ipsiusque merita ad laudem Dei, ex cuius munere sunt, magnificare, ac de eius vitae praeconiis aliquid, prout possibilitas suggerit, posteris enarrare. Verae felicitati illius congaudere debemus, si eius suffragia devotis ac sinceris mentibus imploremus. Et licet virtutibus eius aequari minime valeamus, fidem tamen illius et devotionem sectari et vitam, in quantum possumus, imitari debemus. Nostrum enim est sanctos laudare; divini muneris est virtutum charismata, quibus ipse voluerit, condonare. Quia igitur beatissimus Baldus divinorum regulam explevit praeceptorum, adeptor praemiorum factus est aeternorum. Nam quem totis visceribus dilexit in terris, nunc oculis spiritalibus amicabilem sibi conspicit in caelis; caelestis vitae donis potitur aeternis, quia divina se praecingens militia contra mundi phantasmata, invisibiles hostiles incursus et carnis illecebras constantissime dimicavit et caput omnis malitiae conculcans, de invisibilium incursibus hostium mirifice triumphavit. In terris se sanctus humiliavit, et ecce Deus hunc in caelis mirabiliter sublimavit. Despexit mundum, et ecce possidet caelum. Quid utilius? quid felicius? sic coronantur, qui sic Domino famulantur.

〈Vita〉.

[1] [Baldus, Ambasiae dominus,] Fuit igitur beatissimus Baldus immensi specie decoris ornatus, vultum angelicum praeferens [cod. perferens.] et, sicut de sancto Iob legitur, simplex, rectus ac timens Deum et a malo recedens. Ab ineunte quidem aetate actibus intentus salubribus ac operibus expositus pietatis, moribus insignis ac genere venustus. Nam alodium a generationibus eius, ut aliquorum habuit relatio, fuit castrum quod ab ambabus aquis dictum olim Iulius Caesar super flumen Ligerim constituens Ambaquium [Similem originem nomini illius castri assignant quidam scriptores recentiores (cf. Hadr. Valesius, Notitia Galliarum, p. 14). Cf. A. Holder, Alt-celtischer Sprachschatz, col. 113. Distat autem Ambasia (vulgo Amboise) a civitate Turonum 23 circiter chiliometris ad orientem.] nominavit.

[2] [iuvenis sanctitate floret,]Aevum itaque adolescentiae cum modestia transiens, iuveniles, ut plerique facere solent, non exercuit vanitates. Nam caelesti praeventus gratia, in iuvenili corpore senilis maturitatem animi praemonstrabat. Hunc igitur fore cunctis virtutibus intrinsecus adornatum multiplicia virtutum indicia exterius demonstrabant. Nam gressu ac voce mensuratus, verba bene ordinata proferebat; parva dicere, plurima autem intellegere satagebat. Non temerarius verbo, non superabundabat sermonibus; non facilis erat ad risum, verecundia ornabatur, insolentium hominum consortia spernebat, deorsum visum, sursum habens animam. Conditiones [ita cod.] malas fugiebat, non magistralem [ita cod.] dignitatem, nihilque existimabat omnes saeculi honores. Serenitas in eo specialiter praefulgebat, clementia in eo florebat. Laudem devitans humanam, Deo sollerter placere studebat. De bonis etiam quae ab opulenti domo paterna iusto quidem medio [ita cod.] suscipere poterat, esurientes reficiens, nudos operiens, oppressis a creditoribus subveniens et aegrotos familiariter atque personaliter visitans, tamquam arbor fructifera fructum bonae operationis multiplicatum Domino laudabiliter exsolvebat.

[3] [sicut et in statu coniugali;] Talibus igitur vir beatus pollens virtutibus, cum adhuc iuvenis esset et in potestate parentum amicorumque existeret, quibus oboediendum est, ut ait apostolus: Filii, oboedite parentibus, ab eisdem nexui uxorio, licet multum renuerit, obligatur. [Ephes. 6, 1, Col. 3, 20.] Ad uxorem itaque causa procreandea prolis ingrediens, ab eadem sibi filius procreatur. Habens igitur uxorem tamquam non habens, sic ea quae sunt copulae coniugalis exercuit, quod tamen appetere quae Dei sunt vir beatissimus non omisit. Sic placuit coniugi, quod numquam displicuit Creatori, sic moderatae commixtioni servivit, quod articulum propagationis in usum non transtulit voluptatis.

[4] Factum est enim ut, fama bonitatis eius audita, [apud Clotarium regem referendarii munere fungitur.] Clotharius rex Francorum eum ad se accersiret et eum in palatio suo referendarium [Cf. supra, p. 386, annot. 4.] promoveret. Sed ob haec vir beatus non in gloriam elatus est humanam; sed quanto plus honoris habuit, tanto inani gloria vacuus humilius se deiecit. Sic referendarii dignitatem exercuit, quod semper regi aut pro ecclesiis aut pro pauperibus intercessit. Sic principis terreni votis paruit, quod caelestis amore principis a tramite rectitudinis praemiis aut precibus non recessit.

[5] [Virtutum fama praeclarus,] Factumque est ut ex debito naturae uxoris contubernio privaretur. Tunc coepit vir beatus praecipue castitate pollere, eleemosynas multiplicare, corpus abstinentia domare ac diligentia summa pietatis operibus insistere. Tunc quam maxime ostium eius patuit viatori et foris non remansit peregrinus. Buccellam suam non comedit solus, sed comedit pupillus ex ea. Esurienti panem suum fregit egenosque et vagos induxit in domum suam et absque operimento pauperem non reliquit. Sic vir beatissimus per longa tempora ieiuniis, orationibus, eleemosynis ac aliis pietatis operibus se exercens, tamquam hinnulus cervorum montem conscendit aromatum, ut ad montem, qui Christus est, facilius pertransiret.

[6] [Turonensis eligitur episcopus] Factum est autem in illis diebus ut Turonensis archiepiscopus, Iniuriosus nomine, carnis ergastulo solveretur. Tunc omnes, tam clerus quam populus, unanimes in Spiritu sancto beatissimum Baldum, cuius vitam irreprehensibilem noverant, in Turonensem archiepiscopum elegerunt. At vir beatissimus, licet diu multumque renuisset, totus tamen divinae dispositioni subditus atque a vitio obstinationis alienus, cum iam donis caelestibus, quibus aliis proficere posset, praeventus esset, et ex corde culmen pontificale fugit et invitus oboediit. Electus est itaque in archiepiscopum Turonensis civitatis ex referendario Clotharii regis ordinatus, ut beatus Gregorius Turonensis in hunc scripsit modum: Decimus septimus archiepiscopus Turonensis fuit sanctus Bauldenus. Hic ex referendario Clotharii regis ordinatus episcopus, habens et filium, multis eleemosynis praeditus [Cf. Comm. praev., num. 1.] .

[7] [et in pontificatu etiam omni virtutum genere] Sumpto itaque episcopatu, quantae perfectionis quantaeque humilitatis ac quantae misericordiae opera in populo vir beatissimus exercuerit, exilis facundia sermonis enarrare non sufficit. Nam continuis studiis ad altiora proficiens, sanctitatis perfectionem cotidianis profectibus acquirere nitebatur. Erat enim studio castitatis mundus, abstinentiae robore validus, doctrinae dapibus refertus, patientiae longanimitate humilis, auctoritatis fortitudine erectus, pietatis gratia benignus, iustitiae severitate districtus, cogitatione nitidus, actione praecipuus, singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum iustitiae erectus, cunctis vitiis praemortuus, virtutum nectare plenus, tantaque virtus parsimoniae illi succreverat, ut prae nimia alimentorum abstinentia quasi quodam doloris aculeo tabescere videretur. Praecinctus itaque lumbos, lucernas ardentes bonorum operum semper gestans in manibus, abnegavit semetipsum, tollensque crucem suam cotidie, crucifixus mundo illique mundus, stetit viriliter contra versutias diaboli impigreque secutus est Christum.

[8] [insignem se exhibet,] Ante episcopatum quidem humilis et abiectus, post episcopatum autem humilior et abiectior factus est. Quicquid de fisco suo, quicquid de suae ecclesiae stipendiis habuit, retento victu parcissimo suorumque necessariis [ita cod.] , quicquid inde supererat totum in usum pauperum dispensabat. Ex affectu quoque mundana quaeque despiciens ac cuncta Christi dilectioni postponens, sola interna caelestia desiderabat. Nulla etiam illicita perpetrans, perpetrata ab aliis quasi propria deflebat. Ex affectu cordis eorum alienorum [ita cod.] infirmitati compatiens, in bonis proximorum quasi in suis profectibus laetabatur. Vigiliarum, quantum humanitas capere potest, iugi continuatione fulgens, cuncta Dei praecepta adimplere sollicite satagebat. Sermo otiosus de eius ore non exibat, sed Dei laus in eius ore iugiter resonabat. Corpore tantum saeculo vivens, corde et animo caelo inhiabat inhabitabatque. Blandimenta mundi, respecto intimo terrore, contemnebat; terrores autem mundanos, considerato internae dulcedinis blandimento, despiciebat. Contra autem adversa ac prospera semper quasi quodam virtutum clipeo muniebatur ac, iuxta vocem apostoli, per arma iustitiae a dextris et a sinistris gradiens, in nullo delectationis infimae latere [ita cod.] flectebatur. O beatum pontificem, quem non gloria generis elatum, non rerum temporalium affluentia superbum, non dignitas episcopalis tumidum, non prospera elevatum, non adversa turbatum aliquo modo reddiderant.

[9] [et in regimine sollertem] Erat autem idem sanctus pontifex internorum curam gerens, in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam internorum sollicitatione non relinquens. Nec interioribus occupatus exteriora neglegebat, aut exterioribus deditus ab intimis non corruebat. Nam et plures vicos ipse infra terminum Turonicum construxit et ecclesias erexit, alterum videlicet vicum, qui Noviliacus dicitur [Cf. supra, p. 386, annot. 6.] , et capellam quae ex suo nomine capella Sancti Baldi ab incolis vocitata usque hodie perseverat [Hodieque vicus est 19 circiter chiliometris ab oppido Lochis distans. Cf. J.-X. Carré de Busserole, Dict. géogr., hist. et archéol. d'Indre-et-Loire, t. I (1878), p. 158.] .

[10] [atque munificum erga egenos.] Praeterea ad omne opus pietatis vir beatissimus manum extendens, quibuscumque petentibus misericordiae opera non denegavit. Nam, ut supradictus scripsit beatus Gregorius [Cf. supra, Comm. praev., num. 1.] , aurum quod praedecessor eius reliquerat, viginti milia solidorum [cod. solidoq.] scilicet et amplius, pauperibus erogavit. Et ut Deo deservientibus temporalia stipendia non deessent, hic in ecclesia B. Mauricii Turonicae civitatis, quam beatus Martinus aedificaverat [Cf. Act. SS., Sept. t. VI, p. 384, n. 179 – 181; Lecoy de la Marche, Saint Martin, 2e éd. (1890), p. 219 – 22.] , mensam canonicorum instituit. Iure ergo sanctus ac beatus merito praedicatur, qui post aurum non abiit nec speravit in thesauris pecuniae. Sed quia dispersit ac dedit pauperibus eam, idcirco iustitia eius manet in saeculum saeculi cornuque eius exaltabitur in gloria et elemosynas eius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. Et quoniam radix omnium malorum avaritia apud eum aruit, recessit ambitio, sed potius disciplinam, quae est ordinata morum correctio, et misericordiam apprehendit. Profecto non est iratus ei Dominus, nec periit de via iusta. Et idcirco credimus quia nec labor eius sine mercede nec certamen sine victoria nec eius exercitium exstitit sine fructu, cum inter alios consolationis filios habitus sit et ipse coronam pro cinere, gaudium pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris [Adde consecutus sit?] .

[11] [A naufragio, interveniente S. Martino,] Tantam praeterea virtutis efficaciam eius oratio obtinuit, ut oratione sua morbos curaret et immundos spiritus ab obsessis corporibus expelleret, obtinereque ilico meruit quicquid eius orationis instantia postulavit. Nam quodam die, dum idem sanctus Baldus in periculo maris esset et beatum Martinum fusis precibus invocaret, statim beatus Martinus illi affuit; moxque omnis fragor maris et tempestas cessavit; prout sanctus Gregorius in primo libro miraculorum sancti Martini rem gestam prosequitur, in haec verba: “Cum beatus Bauldenus episcopus Turonicae civitatis in villam navigio subvehente transiret, subito adveniente cum violentia venti nimbo teterrimo, mare placidum commovetur impulsu flaminis [cod. fluminis.] . Navis undarum mole turbatur, tollitur caput primum in fluctus, secundum declinatur inter undarum hiatus. Hi in scaena [cod. cena.] , id est in umbraculo montis aquosi, dependent, hi apertis 〈undis〉 [om. cod.] in ima vadis dehiscunt; sed nec antenna residet, quae beatae crucis signaculum praeferebat. Tunc resolutis timore membris et omnibus sine spe vitae iam mori paratis, prosternitur sanctus senior in oratione cum lacrimis et geminas tendens palmas ad astra, beatissimi Martini auxilium precabatur et ut sibi dignaretur adesse velociter proclamat. Unus autem ex perfidis dixit: “Martinus ille, quem invocas, iam te dereliquit, nec tibi in hac necessitate succurret.” Vere credo hanc vocem ab insidiatore fuisse prolatam, ut beatum sacerdotem ab oratione turbaret. Sed ille, hoc iaculum fidei lorica repellens, magis magisque sancti viri praesidium flagitabat, simulque cohortans ut omnes orarent. Cumque haec agerentur, subito supervenit odor suavissimus quasi balsamum in navim, et tamquam si cum turibulo aliquis turificaret, odor timiamatis effragravit. Quo odore adveniente, cessit saeva ventorum violentia, elisisque aquarum astantium molibus, redditur mare tranquillum. Mirantur omnes morti iam dediti fluctuum pacem, et protinus, data serenitate, redduntur in littore. Quod nullus ambigat adventu beatissimi Martini et oratione beatissimi pontificis Bauldeni hanc tempestatem fuisse sedatam.” Haec sanctus Gregorius Turonensis [De virtutibus S. Martini, l. I, c. 9 (MG., Scr. rer. merov. t. I, p. 593).] .

[12] [prodigiose servatur.] Rogamus ergo te, beatissime Balde, Christi confessor egregie, ut ad auxilium nostrum Martinum sanctissimum advoces, nosque indignos famulos tuos, vitiorum iam summersos iacentesque in gurgite ac huius maris fluctibus involutos, tuis sacris precibus misericorditer erigas, potenter abstrahas atque ad portum tranquillitatis aeternae feliciter nos perducas. Amen.

[13] [Pie moritur Vernulii;] Postquam autem sanctissimus Baldus per multos annos ecclesiae Turonensi praefuit et omnia tam spiritualiter quam temporaliter in rebus ecclesiasticis sancte et viriliter utiliterque ordinavit, volens eum Dominus redimire praeliorum diademate, dum diocesim suam visitaret, contigit ut ad vicum cui Vernullium [Verneuil-sur-Indre (dép. d'Indre-et-Loire, canton de Loches), vicus 49 fere chiliometris ad meridiem et orientem Turonibus distans et 9 chiliometris ab oppido Locharum, ad quod oppidum, ut mox indicabitur (num. 15), corpus S. Baudini postea translatum est. Cf. Carré de Busserole, op. c., t. VI, p. 387).] nomen habetur, qui vicus de feodo Ambaquiensis castri fore dignoscitur, deveniret, ibique, levi tactus incommodo, intra regna caelestia evocatus, feliciter migravit ad Dominum, felicitatis aeternae dulcoribus potiturus.

[14] [ibi corpus eius postea cum honore elevatum est.] Ne autem sanctum corpus eius aliquo haberetur tempore reverentiae, iussit se in parvula eiusdem vici basilica sepeliri. Ad cuius tumbam postea magna et multimoda miraculorum signa a Domino patrata sunt et virtutum charismata populo diversis temporibus demonstrata. Nam ibidem caeci visum, claudi gressum ac febricitantes pluries sanitatis gaudia receperunt, multaque alia ibidem morborum genera curata sunt. Sed et puer in balneo incaute a matre relictus summersusque idem et mortuus, meritis beati Baldi fuit pristinae vitae restitutus. In quo vico postea Sulpicius, Ambaquiensis castri dominus, honorabiliorem construxit basilicam; in qua sanctum corpus beatissimi Baldi transferri fecit [Cf. infra, p. 391 – 92.] ; in qua translatione maxima ibidem miracula a Domino patrata sunt, prout lector in historia eiusdem translationis legere potuerit et videre.

[15] [ac deinde Lochas translatum.] Post annorum vero multorum curricula corpus sanctum beati praesulis de vico illo Vernullii ad ecclesiam Beatae Mariae castri, quod Lochas dicitur, quod quidem castrum a praedicto vico per quattuor fere distat milia, translatum est ac iuxta corpus beatissimi Hermellandi confessoris abbatis venerabiliter est sepultum [Cf. infra, p. 393 init.] . Ubi etiam, quotiens fides petentium exigit, se multis miraculis coruscum manifestat, praestante domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

II. ELEVATIO CORPORIS S. BAUDINI IN VICO VERNULIO
Ex eodem codice Rotomagensi. Cf. Comm. praev., num. 6, 7.

Baudinus seu Baldus episcopus Turonensis (S.)

Translationis primae beatissimi Baldi archiepiscopi Turonensis et confessoris apud Vernullium factae incipit historia.

[1] [S. Baldi corpus ex humili ecclesia in qua sepultum erat,] Quanta fidelium devotione colenda quantoque digna consistat honore diei praesentis haec nostra celebritas, quam beatissimi deicolae Baldi, Turonorum quondam archiepiscopi, venerabile corpus de loco, ubi primo sepultum iacebat, in locum in quo nunc a fidelibus reverentissime veneratur, translatum primo fuisse recolimus, cum etiam festivitate duplicata ipsius basilicae dedicatio cum gaudiis et laudibus apud Vernullium celebretur, et eiusdem patris nostri virtutum miraculorumque valde praecelsa declarat auctoritas. Qua de re licet indignus et tantae materiae impar viribus, digna tamen auditu relatuque dicturus, praefati patris virtutum miraculorumque valde praecelsum, de multis pauca referens, humili stilo sermonis subintrare tentabo palatium. Sed Dei iudicium metuens illudque Salomonicum: Os quod mentitur occidit animam retractans, de beati Baldi miraculis, omnino servata veritate, si potuero, quaedam quae a legitimis et fidelibus viris didici, quaedamque quae meis oculis aspexi, ignorantibus recitabo. [Sap. 1, 11.]

[2] [procurante Sulpicio Ambasiacensi domino, in ampliorem] Igitur post obitum beati Baldi fuit in pago Turonico generosissimus Sulpicius nuncupatus Sancti Martini thesaurarius et Ambasiaci castri dominus [Cf. supra, Comm. praev., num. 7 extr.] , Deum timens mandatisque eius deditus. Qui beati Bauldi [ita cod. hoc loco.] virtutibus cognitis, quia ad huius Sulpicii feodum pertinebat locus et ecclesiola in qua sancti viri reliquiae servabantur, divina inspirante gratia, in corde suo disposuit in honore divinae Trinitatis et sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae Sancti Baldi novam et honorabiliorem priore construere basilicam, qua beatissimi corpus transferretur honorificeque servaretur. Cuius votis effectum divina gratia ministravit, ut probat ecclesia in vico praedicto constituta.

[3] [ab Arnulpho archiepiscopo,] Quid plura? Dies aderat opportunus quo Deus omnipotens ad laudem sui nominis et utilitatem populi sui famuli corpus transferri providerat. Ad quod efficiendum convenerant ex locis confinibus multi viri religiosi et utriusque sexus populi. Affuit et sanctus Arnulphus ibidem, Turonicae sedis tunc archiepiscopus [Cf. ibid.] , in cuius consilio praefatum consistebat opus, cum cleri multitudine, qui ad ecclesiam novam illam praedictam dedicandam consecrandamque convenerant.

[4] [non sine insigni prodigio,] Cuius peracto consecrationis officio, ipse sanctus Arnulphus eiusdemque coadiutores, sancti corpus accipientes frustraque deferre nitentes, sed Dei iudicio nihil efficere valentes, in plateae medio beata membra deponunt. Quibus prodigiis omnes qui aderant stupefactos sanctus Arnulphus taliter alloquitur: “Dilectissimi fratres, Adae filii peccatoris et ipsi peccatores, videte et intellegite cuiusmodi retributio subsequatur peccatum. Mementote quod hominis primi superbia et inoboedientia a paradiso deiecti sumus, et nobis cotidie peccantibus bona sua multotiens aut differt Deus aut omnino surripit. Nunc quoque videmus quatinus peccatis nostris exigentibus sancti corpus nec saltem movere valemus. Quapropter ex intimo cordis affectu ad Deum clamemus, ut nostra delicta nobis dimittat.”

[5] [translatum.] His et aliis quam pluribus verbis ad populum expletis, omnes inibi consistentes pro suis reatibus id accidisse timentes, lacrimis et orationibus aures Tonantis pulsavere, dicentes: “Exsurge, Domine, adiuva nos, salvifica nos propter nomen sanctum tuum, et quid de hoc opere peragendum sit, nobis tua ineffabili bonitate demonstra.” Hac oratione completa, praefatus Sulpicius coram omni populo omnipotenti Deo et beatissimo Baldo praedictam villam cum toto ipsius procinctu et appendiciis pro sui totiusque populi delictorum venia consequenda perpetuo iure donavit. Quo dono cartulae litteris confirmato, sanctus Arnulphus et eiusdem coadiutores iterum sancti corpus accipiunt, miroque modo velut hac oblatione lenitus caelorum rex, absolutos abire corpusque, quod antea immobile remanserat, deferre permittit. Quod sanctus Arnulphus in suis deferens humeris, hymnis et canticis in praefata illa nova basilica iuxta altare honorifice collocavit, eodemque die statuit hanc dedicationis translationisque sollemnitatem observari et a populo devotissime celebrari.

[6] [Canonicorum collegium in hac ecclesia constitutum.] Quibus peractis, praefatus Sulpicius, visis virtutibus quas eo die ad laudem famuli sui divina bonitas effecerat, in eadem ecclesia quam composuerat ad omnipotenti Deo et beato Baldo rite debiteque famulandum servitores constituit, qui ad Dei laudes die noctuque peragendas inibi persisterent, septem videlicet canonicos. Ad quorum procurationem redditus necessarios attribuit, videlicet animalium frugumque decimas omnes ad eiusdem villae dominium pertinentes, terrasque carrucis decem sufficientes et colibertorum suorum familias sex cum heredibus suis, suorumque censuum propriorum medietatem atque nemorum quae ab eo in illa curia possidebantur, ad opus canonicorum, nulla causa impediente, concessit. Omnes etiam Vernulienses hac libertate donavit, ut absque dominorum favore, ipsorum tamen redditibus salvis, unusquisque de terris suis atque pecuniis quantum vellet ecclesiae iam dictae praestare posset.

[7] [Violatores festi S. Baldi divinitus puniti.] Quia tempus est, quo lucerna, quae diu sub modio latitaverat, supra candelabrum debet ostendi, beatissimi Baldi miraculorum lumen propalare curabo. Nempe fuere quidam de parrochianis Vernuliensis ecclesiae qui spiritu superbiae decepti, hodiernam sollemnitatem contemnentes, famulos suos in huius die festivitate operari iusserunt; quorum alii prata secare, alii segetes metere perrexerunt. Sed ut ostenderet Deus hunc diem sollemni veneratione dignum, qui in ipso operati sunt die, nihil omnino de suo labore perceperunt. Qui enim messuerant, a fulgure et tempestate manipulos suos combustos longeque dispersos invenerunt; qui autem prata falcaverant consimilia passi sunt. Nam eodem vesperascente die, quaedam terribilis exorta tempestas fulgurum coruscatione aerem vicinum perturbavit, ut hi qui prata secuerant, tunc cenantes, terrore prae nimio fere de vita desperarent. Sed ad Deum conversi, relicta mensa, ad ecclesiam cucurrerunt. Ubi veniam postulantes, ex tunc et deinceps hunc diem singulis annis se libentissime sollemnizaturos voverunt.

[8] [Alia miracula per invocationem S. Baldi impetrata,] Oculis nostris quam plures aspeximus aegrotos Dei misericordiam et beati Baldi adiutorium deposcentes, qui aquam, de qua sancti sepulcrum ablutum fuerat, ebibendo confestim sanitatem receperunt. Vidimus et agricolam, Rainauldum nomine, Bonellum cognominatum, ab aegritudine, quam medici emigraneam nuncupant, tam graviter astrictum, ut nec somno nec requie perfrui potuisset. Cuius matertera ipsum ad ecclesiam Sancti Baldi deduxit, ipsius ecclesiae diaconum, nomine Rainaldum, suppliciter postulans, ut sancti Baldi venerandas reliquias, quas in pixide servabat, extraheret et cum ipsis oculum tam graviter debilitatum tangeret. Quo facto, mox aeger sanus effectus, qui triduo requie somnoque caruerat, dormiendo requiescere coepit.

[9] [inter quae pueri mortui resuscitatio.] Eodem fere tempore mulier quaedam Vernuliensis, necessitate compulsa, quendam parvulum, quem habebat, filium, in balneo linquens, ad domum cuiusdam vicini sui quam cito reditura perrexit. Sed, peccatis impedientibus, magis quam deberet redire tardavit. Quae tandem, peracto negotio, propter quod ierat, ad domum suam rediens, infantulum, quem vivum reliquerat, mortuum repperit, capite submerso deorsum. Quae vehementi constricta dolore, cum magno eiulatu se miserrimam et filicidii ream clamitare coepit. Ad cuius mirabilem vocem convenientes vicini maestamque solari cupientes, eius tristitiam nequaquam mitigare valebant. Magna denique diei parte in lamentationibus expensa, confines iterum deflentem his verbis aggrediuntur: “Noli, mulier, noli duplicare homicidium, ne et te dolendo interimas. Vade potius ad ecclesiam et de mortui sepultura provide.” Quibus illa: “Vere defunctum ad ecclesiam deferam, non ad sepeliendum, sed ut ipsum ab illo repetam cui de domo mea prodiens servandum commendavi.” Tunc ipsa defuncti corpus ad ecclesiam delatum ante beati Baldi altare deposuit. Quem illa taliter invocans ait: “O carissime Dei amice, beatissime Balde, iustum esse videtur ut filium meum, quem tibi sicut tua familiaris custodiendum tradideram, quia hoc potes efficere, sine dilatione mihi reddas. Credo enim quod si pro filio meo vel solummodo Creatorem respicias, tuis sanctis precibus donabit illum Deus.” Hac oratione terminata, mulier a terra filii sui corpus elevavit; qui, divina largiente gratia, paululum reviviscente eius spiritu, suspirare more solito coepit. Quo Vernulienses prodigio vehementer admirati, — ab hora enim diei secunda usque ad vesperum frigidus et absque suspirio iacuerat immobilis et exanimatus, — ad ecclesiam gratulabundi concurrunt, et ad notificationem tanti miraculi tintinnabula et campanas sonare fecerunt, atque omnipotenti Deo, qui taliter sanctum suum mirificavit, et quotannis mirificare non desinit, multifarias Deo gratias tulerunt. Tunc pueruli mater ad laudem et memoriam huius divini beneficii in eadem ecclesia filii sui camisiam obtulit, quae ante altare trabecula quadam dependens, indigenis et alienis fidelibus in testimonium demonstratur.

[10] [Exhortatio ad S. Baldum colendum.] Haec et alia quam plurima beneficia crebro largitur omnipotens Deus ad honorem famuli sui; quem nobis, fratres, patronum constituamus et intimo cordis affectu diligamus, et dilectum honoremus, ut honoratum fiducialius in necessitatibus advocemus et advocatum fidenter exoremus, ut nos sua festa colentes caelestium bonorum faciat esse consortes, largiente Domino, cui laus, gloria, virtus honorque per infinita saeculorum saecula. Amen. Anno autem Domini millesimo [centesimo] [Haec vox (centesimo) per oscitantiam quandam librarii huc intrusa est. Annus enim 1086, non 1186, cum temporibus Fulconis Richin comitis Andegavensis et Turonensis concordat.] octuagesimo sexto translata fuerunt caput et ossa beatissimi Baldi, [Corpus S. Baldi anno 1086 Vernulio Lochas translatum.] quondam Turonensis archiepiscopi, de Vernulio ad ecclesiam Beatae Mariae de Lochis [Loches (dép. Indre-et-Loire), 40 circiter chiliometris ad meridiem et orientem distans a civitate Turonum. Cf. Carré de Busserole, t. IV, p. 79.] ab Hermenario priore eiusdem ecclesiae collegiatae de Lochis, tunc domino Vernulii, consentiente ad hoc Fulcone Richin comite Andegavensi ac Turoniae duce [Fulco Richin anno 1060, annos natus septemdecim, comes Andegavensis factus, dein anno 1067 dicione Turonum potitus est (Chronica de gestis consulum Andegavensium, ap. Paul. Marchegay et Andr. Salmon, Chroniques d'Anjou, t. I, pp. 131, 139). Obiit circa annum 1110 (t. c., p. 195).] , atque Raodulpho, Inimico-Dei cognominato, Turonensi archiepiscopo [Radulphus I, archiepiscopus Turonensis ab anno circiter 1070, multas simultates habuit cum canonicis suae ecclesiae cathedralis; unde ex odio eius hi probroso illo cognomine ipsum dehonestarunt (cf. Gall. christ., t. XIV, p, 63).] .

III. SERMO DE SICCITATE ANNO 1331 INVOCATIONE S. BAUDINI DEPULSA ET DE VOTO PUBLICO EA OCCASIONE EMISSO
Ex eodem codice Rotomagensi. Cf. Comm. praev., num. 9.

Baudinus seu Baldus episcopus Turonensis (S.)

Sequitur historia praecipui miraculi gloriosissimorum confessorum Hermellandi et Baldi intercessione a Domino Deo facti, cuius sollemnitas in Lochensi collegiata ecclesia singulis annis in crastino sollemnis festivitatis sacrosanctae Eucharistiae celebratur et nonnullis vicinis parrochiis sollemni voto observatur.

[1] [Prologus] Catholicorum patrum orthodoxae fidei professorum praeclara merita studiis honoranda sollicitis ac sonoris efferenda praeconiis merito censuit alma mater Ecclesia, quatinus laudes omnipotentis Dei, qui in sanctis suis merito collaudatur, accrescant, et inde sancti patres ab eadem Ecclesia tanto propensius honorari se sentiant, quanto eam eximiis actibus ac doctrinis sanctissimis sublimius erexerunt. Horum siquidem beatissimorum patrum vita admirabilis, conversatio laudabilis praelucidaque ac salutaria documenta praedictam illustrarunt Ecclesiam, decoraverunt virtutibus ac moribus multipliciter informarunt. Per ipsos praeterea quasi per luminosas faces ardentesque lucernas super candelabrum in domo Domini positas effugatis errorum tenebris totius corpus Ecclesiae tamquam sidus irradiat matutinum. Ii nempe sunt viri beatissimi qui carnis adhuc trabea circumdati non solum meritorum lampade radiantes, verum etiam miraculorum magnitudine coruscantes mundum radio suae praedicationis ac suae praeconio sanctitatis splendidum reddiderunt. E quorum numero beatissimi confessores Hermellandus et Baldus, quorum venerabilium corporum praesentia haec Lochensis nobilitatur collegiata ecclesia, quasi duo micantia caeli sidera suis temporibus saeculo splenduerunt ac dulcifluis virtutum odoribus referti, signis et prodigiis multiplicibus effulserunt. Sane licet uniuscuiusque praedictorum sanctorum festa annis singulis singulariter congruis laudibus haec attollat ecclesia, verumtamen hodie amborum simul sollemnitatem recolit. Cuius sollemnitatis institutio non sine causa dignoscitur procul dubio fore talis.

[2] [Anno 1331, immani siccitate] Anno igitur Domini millesimo tricentesimo tricesimo primo tanta siccitas a calendis mensis februarii usque ad calendas mensis iunii ita universaliter totam istam patriam coartavit, [Lochensem regionem affligente,] ut terra, prae nimio solis ardore ac aestus fervore dehiscens, hiatibus scissa quam plurimis atque rimis iam patefacta creberrimis, ariditatem suae sitis patenter ostenderet et seges solo adhaerens, humore deficiente, minime pullularet. Nam et aestivale semen, quod manu ruricolae ipsa tellus exceperat, nondum mortificatum, adhuc infructuose in sinu suo ac inutiliter retinebat. Marcescebant rosae et hominum esu penitus olera negabantur. Arescebant vineae et arbusta, ipsaeque vineae viticolarum fossorio minime colebantur. Prata et paludes prae temporis ariditate totaliter aruerant et iumentis pabula parcissime ministrabant.

[3] [corpora sanctorum Hermelandi et Baldi] Unde metuens populus ob hoc alimentorum penuriam advenire, coepit sanctorum suffragia per diversas ecclesias implorare ac humiliter deprecari, quatinus eorum meritis et precibus ille qui quondam de silice lymphas abundanter sitienti populo ministravit, ad irrigandam aridae terrae superficiem pluviam largiri de caelo misericorditer dignaretur. Quod cum diutius, peccatis exigentibus, praestare divina dignatio distulisset, tandem istius incolae villae, divina inspiratione, ut pie credimus, animati, huius Lochensis ecclesiae canonicos instantissime rogaverunt ut beatissimorum confessorum Hermellandi et Baldi corpora processionaliter deveherent, quatinus eorum meritis et precibus a Domino plurima [ita cod., forsan leg. pluviam?] de caelo consequi mererentur. Nam eorum quam plures a maioribus suis, ut ipsi fatebantur, acceperant quod, cum siccitas esset et praedictorum sanctorum deveherentur corpora, statim copiosa pluviae abundantia arenti terrae caelitus praestabatur.

[4] [sollemni supplicatione per eam delata sunt,] Ne igitur levis assensus forsan ingratas redderet supplicantium mentes et inde sanctorum vilesceret auctoritas, favere petentibus aliquamdiu distulerunt canonici. Cernentes tandem praedicti canonici fidem populi in sua petitione perdurantis, considerantesque illud dictum Salvatoris: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti “Transi hinc”, et transibit, et Nihil impossibile erit vobis, [Matth. 17, 19.] necessitatemque temporis intuentes, spoponderunt sese sanctorum corpora in crastino festi Eucharistiae ad capellam Beatae Mariae, quam Ferrarias [Ferrières-Larcon, 19 chiliometris Lochis distans. Cf. Carré de Busserole, t. III, p. 56.] supra Bellilocum [Beaulieu, 2 chiliometris Lochis distans. Cf. ibid., t. I, p. 165.] vulgus nominat, processionaliter delaturos.

[5] [eaque occasione votum publicum emissum,] Deferentibus igitur sacerdotibus nudis pedibus statuta die ad praedictam capellam sanctorum pignora cum clericorum ac religiosorum choris, affuit tunc ibidem maxima circumadiacentium parrochiarum populi multitudo, sanctorum patrocinia venerantes et Dei adventum misericordiae praestolantes. Dictis vero missis, cum ad praedicationem audiendam populus assedisset, canonicus, cui tunc praedicandi commissum erat officium, nutu ac iussu canonicorum inter cetera plebi dixit: “Scitote, carissimi, nos voto ac promissione irrefragabili Deo et sanctis confessoribus promisisse, ut Deus omnipotens, praecipue beatorum confessorum intervenientibus meritis, nostrorum nobis culpas remittat facinorum et ut nobis de caelo pluviam celerius elargiri dignetur, quod diem istam in honore Dei et sanctorum confessorum Hermellandi et Baldi annis singulis perpetuo sollemnem celebrabimus et capsam beatissimi Baldi, quae lignea est, ad laudem et gloriam Dei argenteam fabricari faciemus.” Hac igitur promissione exhilaratus populus quam plurimum et laetatus, coepit Deo multiplices gratias reddere et sanctorum suffragia ferventius ac devotius implorare.

[6] [ac re quae postulabatur impetrata,] Quid plura? Relatis ad locum suum sanctorum corporibus et eorundem capsis a populo devotissime deosculatis, subito operuit nubes caelum et aestus fervor ac aeris intemperies in auram dulcifluam subito commutatur. Nam ipsa die quam plures populi, qui ad petenda sanctorum suffragia convenerant, pluviae copiam habere meruerunt, illi videlicet qui firmiores in fide, longanimiores in spe et in caritate solidiores existebant. Crastina vero die in istis partibus coeperunt nubes mugire tonitrua, coruscationes micare et aerem variis spissitudinibus obumbrare. Tunc ruunt imbres e caelo, unde telluris madescit ariditas, fluunt rivi et in lutum pulveres convertuntur. Gaudet ruricola et aestivalia semina iterum humo iacit. Virescunt prata, ut fenum et herba servituti hominum amministrent. Pullulat ampla seges, ut apto matura in tempore ad fomentum hominum in horrea recondatur; grossescunt uvae et in racemos aptissime convertuntur. Miratur populus et laetatur, et gratias agens Deo, sanctorum merita rite veneratur. Nam omnium exstitit firma fides quod precibus et meritis beatorum praedictorum huiusmodi pluviae largitio divini muneris potius exstiterit quam naturae. Censent praeterea canonici diem istam in laude sanctorum sollemniter perpetuis temporibus excolendam. Ecce Helias precibus iterum caelum reserat et arenti terrae ut germinet fructum suum pluviam elargitur. O iusta comparatio. Nam iusti iusto in hoc iustissime comparantur, si iustorum opera operibus iusti fore similia dignoscuntur. In hoc praeterea beatus Hermellandus Heliae merito comparatur, quoniam, ut in eius historia legitur, sicut Helias oleum, ita beatissimus Hermellandus vinum augmentasse multotiens perhibetur [Cf. Act. SS., Mart. t. III, p. 580 – 82, numm. 19, 24, 27.] . Haec sunt opera tua, Christe, qui sanctos tuos in caelis gloriose coronas et in terris mirabiliter honorum culminibus amplificas.

[7] [secundum votum hierotheca argentea fabricata est et in illa repositum S. Baldi corpus.] Fabricatur itaque iuxta votum argentea capsa ad beati pontificis Baldi pignora recondenda. Qua peracta, accersitur antistes ad translationem beatissimi pontificis Baldi celebrandam. Qui veniens cum abbatibus nobiliumque ac ignobilium multitudine, fractis seris capsae ligneae ipsamque aperiens ac intro prospiciens, invenit beatissimi pontificis membra membro [ita cod.] serico involuta ac scedulam haec verba continentem: Hic sunt caput et ossa beati Baldi Turonensis quondam archiepiscopi. Tunc laetus effectus praedictus pontifex, venerabile pignus inter manus accipiens et versus populum se convertens, substentantibus militibus eius ulnas, Te Deum laudamus inchoavit et chorus ad finem usque devotissime decantavit. Dictis igitur missis ac deosculatis a populo beatissimi pontificis reliquiis, reassumens eas antistes in illa argentea capsa recondidit et translationis huiusmodi festum hoc die celebrari perpetuo constituit, ut dies ista, nobis ob memoriam sanctorum iam sancta ac celebris, nobis quoque celebrior haberetur, quae procul dubio ob beati pontificis translationem, annuente Domino, fit sanctior.

[8] [Quod ut debito honore deinceps servetur,] Celebremus igitur, carissimi, sollemniter hanc diem et sanctorum laudibus humiliter insistamus. Honoremus eos piis mentium affectibus et colamus, ne tamquam ingrati tantorum merito privemur patrocinio beatorum. Nam multos legimus ob ingratitudinem sive incuriam sanctorum pignoribus a Domino fuisse privatos. Legimus enim in historia Undecim milium virginum [Cf. Legenda aurea, c. 158, § 2 (ed. Graesse, p. 704 – 705).] quod quidam abbas impetravit ab abbatissa Coloniae donari sibi corpus unius virginis, promittens quod illud in capsa argentea in sua collocaret ecclesia. Sed cum hoc per annum integrum facere distulisset, quadam nocte, dum idem abbas cum suo conventu matutinas decantaret, virgo illa corporaliter desuper altare descendit; post haec altari reverenter inclinans per medium chori, videntibus monachis ac stupentibus, a monasterio recessit. Abbas igitur ad capsam currens et eam vacuam inveniens, Coloniam, unde corpus virginis deportaverat, properavit, cumque abbatissae cuncta per ordinem intimasset, perrexerunt simul ad locum unde corpus sumpserant et illud ibidem invenerunt. Ecce quomodo abbas ingratus iuste corpus virginis amisit, cui reverentiae debitum, quod exhibere debuit et promisit, non impendit.

[9] [hortatur sermonis auctor.] Impendamus ergo, fratres, sanctis nobis creditis reverentiam, ne ob incuriam nostram ipsorum debeamus iuste amittere praesentiam. Imitemur quoque eorum vitam, quantum possumus, et eorum suffragia iugiter recolamus, ut eos in necessitatibus nostris fiducialius advocemus. Rogemus insuper eos, ut continui pro nobis oratores existant, quatinus nos, qui caelestis areae messoribus meritis coaequari non possumus, saltem, eorum suffragiis adiuti, in illa caelesti area post terga metentium spicas legamus, praestante domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

DE S. FLORENTIO EPISCOPO ARGENTINENSI

SAEC. VII IN.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Florentius episcopus Argentoratensis (S.)

AUCTORE A. P.

[1] [Videtur S. Florentius] De hoc sancto, quem saeculo VII Argentinensem ecclesiam rexisse ferunt, primus meminit auctor catalogi metrici episcoporum Argentinensium, qui in codice saeculi X nobis est servatus, medio autem saeculo IX compositus videtur [Cf. O. Holder-Egger in MG., Scr. t. XIII, p. 321.] . Meminit autem septimo loco, post S. Arbogastum et ante Ansoaldum, hoc usus versu utique florido, minime tamen luculento:

Florens florigeram coepit Florentius haram [Ibid., p. 322. Ceteros catalogos neglegere possumus, cum duo ex eis (ibid., p. 322, I et III) ex metrico illo celeberrimo excerpti sint et cum eodem hic prorsus consonent; tertius vero quidam, saec. XIII exaratus, in quo Arbogastus, Florentius, Ansoaldus tamquam 18us, 19us et 20us episcopi recensentur (ibid., p. 323, II), viginti primorum episcoporum seriem a sciolo nescio quo prorsus perturbatam exhibeat; inepte autem atque mendose perturbatam esse mox ostendemus.]

Iam vero in primis quaeritur quaenam fides catalogo metrico sit adhibenda. Recesserunt ab illo cum antiqui scriptores aliquot [Vid. supra, annot. 2.] , tum recentiores bene multi [V. gr. Henschenius noster in Act. SS., Febr. t. I, p. 829, num. 69; Grandidier, Histoire de l'église … de Strasbourg, t. I (1777), p. 126 sqq.] , ea utique ratione permoti quod Arbogastum et Florentium, ut in ipsorum Vitis legitur, tempore Dagoberti regis sive I huius nominis (an. 623 – 639) sive II († 678) vixisse credebant. Ex quo factum est ut alii aliter viginti primorum episcoporum ordinem componerent seu potius perverterent, v. gr. [ante annum 614] Atque haec parum feliciter. Series enim B rectae temporum rationi prorsus contradicit, cum certo constet Rotharium circa annos 660 – 665 vixisse [Comparet siquidem in diplomatibus Childerici II hoc tempore datis (MG., Dipl. imp. t. I, pp. 26, 27, num. 26, 28).] , Ansoaldum vero concilio Parisiensi anni 614 subscripsisse [MG., Concilia t. I, p. 192, l. 30.] . A quo vitio etsi immunis est series C, id tamen habet incommodi quod antiquissimum omnium testium, catalogum dico metricum, neglegit, ut documentorum multo recentiorum et fidei sublestae, Vitarum dico SS. Arbogasti et Florentii, rationem habeat. Arbitratus est utique Rettberg illum qui catalogum composuit nomina quidem primorum episcoporum, qualia in ecclesia Argentinensi a maioribus tradita servabantur, collegisse; quoniam vero de tempore, quo quisque vixisset, nihil certi comperisset, ea, prout ipsi liberet, [Argentinensis episcopus fuisse] recensuisse [Kirchengeschichte Deutschlands, t. II (1848), p. 63.] . Verum arbitror aliter eum opinaturum fuisse, si de aetate episcopi Ansoaldi certior factus esset atque firmius tempora Arbogasti et Florentii a tempore Dagoberti regis separasset [Cf. quae habet pp. 61 et 65.] . Quod ubi fit, — et optimo iure fieri potest [Monuit ipse Rettberg (p. 65) Dagobertum solitum esse nominari, ubicumque nominandus erat rex aevi merovingici qui rebus ecclesiasticis faveret. Atque certe ut in Neustria Childebertus, ita in Austrasia Dagobertus ab hagiographis sequioris aevi induci solet, tamquam qui ecclesiis monasteriisve opem auxiliumque tulerit.] , — etsi in hoc catalogo quaedam dubia remanent et obscura [V. gr. quisnam fuerit quove tempore vixerit Amandus ille, a quo series episcoporum initium ducit; item quo tempore vixerint ceteri episcopi ab Amando ad Ansoaldum atque utrum integra tradita sit series an, quod haud improbabile est, aliquot nomina scriptori ignota manserint ac proinde ab eo sint praetermissa.] , nulla tamen videtur adesse ratio cur non credamus viros illos ac maxime Arbogastum, Florentium, Ansoaldum revera episcopos Argentinenses fuisse [Id de Arbogasto atque de Ansoaldo certis constat monumentis, de Arbogasto inscriptione Argentinae olim inventa (cf. F.-X. Kraus, Die christlichen Inschriften der Rheinlande, t. I, p. 11), de Ansoaldo autem actis concilii Parisiensis anni 614.] atque eo ordine sese in sede excepisse,[et saltem inde a saeculo X] quo in catalogo recensentur.

[2] Confirmantur haec altero documento antiquissimo in quo Florentius noster laudatur, Vita S. Deicoli abbatis Lutrensis (BHL. 2120), saeculo X post annum 973 conscripta. In qua extollitur civitas Argentina… quae, exceptis reliquiis principalibus, proprios se gaudet possidere patronos, quos a Domino suscepit verae fidei fundatores et divini verbi prodigos seminatores, id est Amandum, Iustinum, Arbogastum, Florentium et alios nonnullos, quorum nomina in beati ordinis albo superna illa regia sine fine tenet caraxata [MG., Scr. t. XV, p. 676, lin. 32 – 36.] . Quod enim proprio vocabulo episcopi non dicuntur quattuor illi sancti [Cf. Rettberg, t. c., p. 61.] , id nihil est, quandoquidem simili prorsus modo, dum eodem loco episcopos aliquot Mettenses et Treverenses laudat Vitae scriptor, illos non episcopos, sed oratorio modo patres, sanae doctrinae magistros, doctores nominat. Ex quo etiam loco colligere licet quattuor illos beatos episcopos saeculo X inter sanctos recensitos fuisse eorumque corpora in dioecesi Argentinensi praeter alias reliquias principales esse servata [Cf. Act. SS., Oct. t. XI, p. 828, num. 1.] . Atque reapse in kalendario quodam nescio cuius ecclesiae vel monasterii Argentinensis, quod extremo saeculo X vel ineunte XI exaratum videtur [M. F. Beckius, Martyrologium ecclesiae germanicae pervetustum (Augustae Vindel., 1687), p. 27 – 28, § 10; cf. p. 23 sqq.] , die 7 novembris inscriptus est Florentius episcopus et confessor [Ibid., fol. sign. c.] ; quo etiam die in aliquot martyrologiis recentioribus laudatur, [inter sanctos honoratus.] v. gr. in codice Usuardino ecclesiae Beatae Mariae Traiectensis, saeculi XII [Cf. Martyrologium Usuardi ed. Sollerius, p. LVII, n. 219 sqq.] : sancti Florentis Strazburgensis episcopi et confessoris [Ibid., p. 658.] , et in aliis quibusdam inde a saeculo XVI, atque in ipso martyrologio Romano.

[3] [Forsan iam saeculo IX corpus eius in monasterium Haselacense translatum erat,] Neque tamen affirmare licet hoc die sanctum vita functum esse [Alii alios dies designant (cf. Grandidier, Hist. de l'église de Strasbourg, t. I, p. 236, annot. l), nemo autem documenta antiqua profert quibus dicta sua fulciat.] , cum videatur potius festo ipsius celebrando assignatum esse diem translationis, quam sub initio saeculi IX, Rachione ecclesiam Argentinensem regente, VII idus novembres factam esse homines saeculi XII hac inscriptione, de qua sermo infra recurret, confirmabant: Ego Rachio Dei gratia Argentinensis episcopus Florentium confessorem et episcopum VII iduum novembris in Avellanum transtuli, et hunc diem solemnem banno constitui. Amen [Inserta est in diplomate Burchardi Argentinensis episcopi anno 1143 (St. A. Würdtwein, Nova subsidia diplomatica, t. VII, p. 127; Ch. Schmidt, Histoire du chapitre de Saint-Thomas de Strasbourg, Strasbourg 1860, p. 288). Vid. infra num. 10.] . Avellanum autem illud latinum nomen aliquod est monasterii quod pridem Hasala vel Hasela dictum (Halslach, in circulo Molshemii in Alsatia), primo fratres sub regimine abbatis [Cf. MG., Libri confraternitatum, p. 221.] , postea vero canonicos sub praeposito habuit incolas. [quod ab ipso conditum esse postea commenti sunt.] Atque ipsum S. Florentium non solum aliquando huc translatum esse, verum etiam, dum adviveret, ibidem degisse et monasterium Hasale condidisse ferunt; cuius rei primum testem habemus illum qui Vitam S. Deodati (BHL. 2131) paulo ante medium saeculum XI conscripsit [Cf. J.-B. E. L'Hôte, in Anal. Boll., t. VI, p. 153 – 55; Chr. Pfister, in Annales de l'Est, t. III (1889), p. 551 – 54.] . Refert is tamquam id quod fama vulgata compererat (num. 4): Igitur terque quaterque beato Deodato … prae ceteris comites tantae mercedis cohaesisse feruntur isti, Arbogastus et Florentius; quorum prior in sacro nemore, quod theutonico idiomate Heiligenforst vocitatur, eremitica vita est functus indeque ad episcopatum Argentinae civitatis raptus; cui decedenti alter a solitudine Hasale abstractus successor est datus. Hi postquam plurima terris monstravere suorum insignia meritorum, vocati a Domino requiescunt spiritu in caeli aula, corpore autem in locis quae instituisse eos diximus supra. Sed non est haec Vita S. Deodati cui ultro confidamus. Ut enim erravit scriptor ubi S. Deodatum eodem tempore, quo S. Hildulphus, vixisse et cum eo conversatum esse rettulit [Cf. L. Jérôme, L'abbaye de Moyenmoutier, t. I (Paris, 1902), p. 90 – 98 (= Bulletin de la Société philomatique Vosgienne, t. XXIII, p. 202 – 10).] , ita potuit, falsa fama deceptus, Arbogastum et Florentium comites S. Deodato adiungere, licet multo ante tempore floruisse videantur. Deodatus enim post medium saeculum VII in Alsatiam se contulit [Cf. Pfister, t. c., p. 587.] , Arbogastus autem et Florentius anno 614 iam vita functi erant, si quidem testem audimus catalogum metricum, qui, utpote medio saeculo IX compositus, certe multo maiorem fidem meretur quam Vita S. Deodati ducentos post annos conscripta. Sed neque alterum illud, quod in ista non antiqua Vita legitur, a S. Florentio conditum esse monasterium Hasale, certo nobis constare potest, cum non sit definire utrum inde haec fama orta sit, quod reapse in loco Hasala vixerit S. Florentius, an eo dumtaxat quod aliquando illuc corpus sancti viri fuerit translatum [Prorsus neglegendum est atque vix commemorandum diploma Dagoberti I regis (MG., Dipl. imp. t. I, p. 147 – 49), quo monasterium, quod in loco Hasela ipse construxerit, atque honorabilem Florentium Dei amicum ibidem in solitudine commorantem donis quibusdam auget. Illud enim tam spurium est quam quod maxime.] .

[4] [Vita eius saeculo XII conscripta,] Atque haec sunt, pauca quidem et valde ieiuna, quae de S. Florentio, etsi non certo, probabiliter tamen affirmari possunt. Cetera multo plura, quae de eo tradita sunt, nullam fidem merentur. Narrata sunt enim in Vita sancti episcopi, quae saeculo XII primum conscripta est atque fabulis est plena. Habemus utique Vitas seu Legendas S. Florentii saltem quattuor (BHL. 3043 – 3046); verum ex una ceterae pendent omnes, quam nobis servavit

[quam ex exemplari integro] Codex Bernensis bibliothecae publicae 114, fol. 152 – 154, quae exarata sunt extremo saec. XII vel ineunte XIII (= 1). Huius priorem partem ex apographo saec. XIV, quod in archivo capituli Sancti Thomae Argentinensis reppererat (= 1 a), edidit anno 1860 Carolus Schmidt (cf. BHL. 3045). Eiusdem prioris partis ipsum initium in tres lectiones divisum repperimus in Lectionario quodam ad usum ecclesiae Wormatiensis saec. XV composito, qui nunc est codex bibliothecae Vaticanae Palatinus lat. 477 (= 1 b), fol. 198v – 199v. Conscripta est Vita a quodam, ut videtur, clerico sive Argentinensi sive Haselacensi ante finem saec. XII, cum apographum supersit hoc circiter tempore exaratum; non tamen ante annum 1143, quandoquidem inventionem reliquiarum S. Florentii, quae illo anno contigit, disertis verbis enarrat [Omissam esse in apographo capituli Sancti Thomae ultimam partem Vitae, in qua parte de translatione reliquiarum S. Florentii in Haselam sermo est (cf. Ch. Schmidt, op. c., pp. 133, 261),nemo mirabitur qui noverit contentiones saeculo XII obortas de possessione corporis sancti praesulis (vid. infra, num. 9 sqq.).] .

[et epitomis] Ab hac nihil differt Vita BHL. 3044 (= 2) praeterquam quod et initio, et aliis locis resectis, brevior facta est. Hanc igitur epitomen, cuius particulae solummodo editae sunt [Apud Le Cointe (cf. BHL. 3044), sed et antea in Godefridi Henschenii De tribus Francorum regibus … diatriba (Antverpiae, 1655), pp. 77 – 78, 87. ] , integram contulimus cum Vita primigenia. Repperimus autem illam tum in apographo quod olim maiores nostri ex “ ms. Passionali Bodecensi mensis novembris” desumptum acceperant [Servatur nunc cum aliis huiusmodi apographis in codice 8935 bibliothecae regiae Bruxellensis; cf. Anal. Boll., t. XXVII, p. 338T.] , tum maxime in minore legendario Bodecensi, saeculi XV, qui iam in bibliotheca Universitatis Monasteriensis servatur sub numero 353 [Cf. J. Staender, Chirographorum in regia bibliotheca Paulina Monasteriensi catalogus (1889), p. 55, n° 219 (353); Anal. Boll., t. XXVII, p. 27638.] .

[nonnullis] Eiusdem Vitae BHL 3045 epitomen multo breviorem, non tam resectis quam contractis locis plerisque, praetermissa etiam altera narrationis parte, ex breviario Argentinensi anno 1 manu exarato [Eadem epitome legitur in breviario Argentinensi typis excuso an. 1489, fol. 490v – 492.] edidit Grandidier (BHL. 3046); in qua epitome (= 3) Vitae prioris verba, quantum fieri potuit, fere servata sunt, ideoque varias quasdam lectiones suis locis ex editione Grandidier attulimus. [inter se] Alteram epitomen ab epitome 3 prorsus diversam atque ea etiam breviorem in breviario cuiusdam capituli helvetici canonicorum ordinis S. Augustini (= cod. 5 bibliothecae Seminarii clericorum Argentinensis, saec. XIV/XV, fol. 376) repperit v. cl. Lucianus Pfleger; quam edidit in Strassburger Diözesanblatt, t. XXI (1902), p. 71 (=4). Quae cum verbis, non rebus, a Vita 1 iam multum recedat, vix paucas eius lectiones variantes annotare visum est.

[5] [diversis edimus,] Contra aliis verbis conscripta est pars prior et longior alterius epitomae (BHL. 3043), quam “ ex quodam ms. codice”, sed “ mutato stilo”, ut saepe nimis solebat, edidit Laurentius Surius; huius verba genuina ex codice Coloniensi, collato cum codice Carthusiae Coloniensis, ad Bollandum olim misit P. Iohannes Gamans S. I. [Apographum illud in codice Bruxellensi bibliothecae regiae 8935 invenire est. Cf. supra, p. 396, annot. 13.] ; a quo apographo paucas quasdam sententias protulerunt pridem tum Henschenius noster [Op. c., pp. 78, 87 – 88.] , tum Carolus Le Cointe (cf. BHL. 3043). Vitam illam antiquam esse et ante saeculum undecimum conscriptam inde collegit Grandidier [Histoire de l'église de Strasbourg, t. I, preuves, p. XXXIX, annot. f.] “quod auctor loquens de praediis Florentio concessis dicat: quae usque in praesens monasterium Hassle sibi vendicat; quae verba saltem innuunt Haselacensem ecclesiam tunc nondum saeculari toga fuisse donatam”; iam vero saltem ante annum 1096 abbatia Haselacensis facta erat ecclesia collegiata atque monachorum locum obtinebant canonici saeculares [Cf. Grandidier, Alsatia sacra, ed. A. M. P. Ingold, t. I. (Nouvelles œuvres inédites de Grandidier, III, Colmar, 1899), p. 87.] . Verum allata verba Surii sunt, non scriptoris antiqui, apud quem legitur: quae usque hodie ad claustrum Hasaelahe pertinent; “claustrum” vero aeque canonicorum dicitur atque monachorum [Cf. Ducange, s. v.] . Postquam autem paucioribus verbis ea ipsa quae de vita moribusque S. Florentii in legenda antiquissima traduntur, complexus est epitomes scriptor, quaedam de ortu eiusdem, de obitu atque de translatione sub Rachione episcopo facta subiunxit, quae vix non ad verbum vel ex legenda antiquissima vel ex illius epitome BHL. 3044 exscripsit.

[6] [epitome quadam metrica] Recensenda tandem est Vita quaedam, si Vitam appellare fas est, metrica, quam ex breviario Argentinensi anno 1489 excuso [Fol. 490v – 492v.] collegit Henschenius noster [Superest Henschenii apographum in laudato codice Bruxellensi 8935. De breviario illo cf. Henschenius De tribus Dagobertis, p. 77. Subiunctus est in apographo hymnus Exultet vallis Hasela (= Chevalier, Repert. hymnol. 5913) ex eodem breviario exscriptus.] et cuius versus paucos ipse protulit [Ibid., pp. 88, 90.] . Constat haec antiphonis et responsoriis, quae simul composita epitomen efficiunt vix non totius Vitae antiquissimae, non omissis miraculis quibus illa clauditur, nulla autem prorsus re addita.

[7] [iure neglecta,] Ex his quae monuimus liquet satis futurum fuisse ut Vitam illam ex codice Bernensi ederemus, collatam cum epitomis BHL. 3044 et 3046. Ut tamen de epitome BHL. 3043, cuius verba genuina nondum prodierunt, possit lector ipse iudicare, illam etiam ex apographo Gamansii subiungemus; Vitam autem metricam, utpote recentem et nullius momenti, neglegendam censuimus.

[7] [de rebus a Florentio gestis nihil fide dignum perhibet;] Iam vero omissa in praesentiarum illa parte tum Vitae antiquissimae tum quarundam epitomarum, in qua de translatione corporis S. Florentii saeculo IX et de inventione eiusdem saeculo XII factis sermo est, cetera vix non omnia, ea dico quibus res a S. Florentio gestae narrantur, eiusmodi sunt ut sapientibus quibusque fidem nullam fecerint. Quod Florentius post Arbogastum episcopus Argentinensis fuit, quod forsan in Hasala vixit atque ibidem monasterium condidit, haec nosse poterat scriptor sive ex documentis, quae et nos habemus, sive ex vulgata opinione. Ea autem quae his superaddidit, ut sancto suo iustam legendam pararet, non solum nullo antiquo monumento confirmantur, sed fabulam prorsus olent [Id censuerunt non solum severiores viri historici, sed et alii mitiores. Vid. v. gr. Grandidier, Histoire de l'église de Strasbourg, t. I, p. 280 – 30, et cum eo Hunckler, Histoire des saints d'Alsace (Strasbourg, 1837), p. 516 – 17.] . Sunt hae narratiunculae mirae, quales in bene multis sanctorum Vitis recentiore tempore conscriptis vel eaedem vel similes occurrunt. Compaginatas esse illas narrationes in quoddam Vitae schema, quod ad similitudinem Vitae S. Arbogasti (BHL. 656), cui sucessisse fertur Florentius, scriptor constituerit, opinati sunt viri docti [Cf. Rettberg, Kirchengeschichte Deutschlands, t. II, pp. 65, 66.] ; quibus assentiri dubito. Summum id e Vita Arbogasti colligere potuit alter biographus, Florentium tempore Dagoberti regis vixisse; atque ut legerat Arbogastum, postquam filium regis misero casu mortuum ad vitam revocasset, a Dagoberto oppidum Rubiacham et aliquot praedia dono accepisse, ita narravit Florentio, quod filiae eiusdem regis caecae et mutae visum et loquelam restituisset, villam regiam Kircheim esse traditam [Vita S. Florentii, cap. 7: domicilium, quod ipse inhabitabat, Kircheim scilicet, cum omnibus suis appendiciis libere contradidit; distinctius idem explicatum est in diplomate spurio Dagoberti: regalem nostram habitationem bene ordinatam seu procuratam Kirckhaim cum suburbiis Marley, villam Corone, Virdenheim, villam Vege … tradidimus. Haec autem dubiae fidei esse inde colligitur quod saeculis IX et X non desierat Kircheim esse villa publica atque regia (cf. I. D. Schoepflinus, Alsatia illustrata, t. I, p. 705), ut censendum duxerit Schoepflinus, qui Acta S. Florentii et diploma Dagoberti fide digna habebat, “Dagoberti successores Kircheimense palatium alio dono vel concambio, uti vocant, redemisse”.] . Cetera in utraque Vita vel diversa sunt vel etiam inter se contraria. Sic v. g. Arbogastus in Vita ipsius de Aquitania Argentinam venisse dicitur, dum in Vita Florentii legimus tum Arbogastum tum Florentium atque Theodatum et Hildulfum de Scottia, hoc est Hibernia, in Alsatiae fines se contulisse [Quod equidem merito mireris, cum haec minime scottica sint nomina, sed partim germanica, partim latina. Cf. Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellem, t. I7, p. 135, not 1.] .

[8] [neque ex aliis monumentis] Si qui autem pauci praeter hos, quos recensuimus, de S. Florentio meminerunt scriptores antiqui, hi ex notis documentis totum id quod proferunt desumpsisse videntur. Richerus certe Senoniensis [Chron., l. I, c. 5 (MG., Scr. t. XXV, p. 260, l. 35 – 39).] Vita S. Florentii atque forsan etiam Vita S. Deodati usus est. Quod autem Annales Argentinenses [MG., Scr. t. XVII, p. 87, l. 19 – 20.] saec. XIII in. compositi tradunt, quodque inde in Annales Marbacenses [Ibid., p. 146, l. 12 – 13.] transiit, quorum testimonium olim saepe allatum est tamquam ex auctoris incerti fragmento historico [Hunc titulum Annalibus praefixerat primus editor Urstisius.] desumptum, id est: Anno Domini 673 floruit beatus Arbogastus, qui filium Dagoberti a morte suscitavit. Eodem tempore extitit Florentius, qui filiam eiusdem regis a demonio vexatam liberavit. Ambo Argentine vicissim succedentes episcopi claruerunt, [meliora de eo docemur.] id denique tandem ex Vitis Arbogasti et Florentii profluxit, quamquam nescio quomodo factum est ut pro puella caeca et muta huc daemoniaca induceretur; atque notabile est annalistam utrumque sanctum in tempora Dagoberti II transtulisse. Cui sententiae album calculum apposuerunt scriptores recentiores, quotquot Vitae S. Florentii vel integram, ut Henschenius noster [De tribus Dagobertis, p. 87 – 91. Etiam antequam hanc diatribam de tribus Dagobertis componeret, parare coeperat Henschenius commentarium praevium ad Vitam S. Florentii, qui aliquando in Actis Sanctorum ederetur. Servatur ille, ipsius Henschenii manu scriptus, in codice Bruxellensi bibliothecae regiae 8935 impletque paginas septemdecim formae non exiguae. Ex quo tamen nihil in usus nostros desumere potuimus.] , Berain [[P. Berain], Mémoires historiques sur le règne des trois Dagoberts au sujet des fondations de plusieurs églises d'Alsace faites par le saint roy Dagobert second et faussement attribuées à Dagobert premier, et particulièrement de la fondation de l'église collégiale d'Hastach, avec un abrégé de la vie de S. Florent son patron, évêque de Strasbourg, et une dissertation critique sur sa chartre. Strasbourg, 1717.] , Gatrio [A. Gatrio, Das Breuschthal oder urkundliche Nachweisung des entscheidenden Einflusses des Haslacher Einsiedlers und Strassburger Bischofes Florentius auf die christliche Umgestaltung des Breuschthales und des Elsasses. Rixheim, 1883. In explicanda vita sancti illius, de quo tam pauca memoriae tradita sunt, plus centum paginas (p. 1 – 135) impendit scriptor mirum in modum disertus.] , Rumpler [In opere anonymo: Die Wallfahrt zu dem wunderthätigen und grossen Heiligen Florentius Bischofe und Bekenner in Haslach, im Breuschthale. Nebst Gebeten und Andachtsübungen (Strassburg, 1886), p. 7 – 59.] , vel saltem aliquam fidem tribuerunt, ut Grandidier [Histoire de l'église de Strasbourg, t. I, p. 227 sqq.] et Hunckler [Histoire des saints d'Alsace, p. 514 sqq.] , dum alii sapientiores [Rettberg, Kirchengeschichte Deutschlands, t. II, p. 65 – 66; Friedrich, Kirchengeschichte Deutschlands, t. II, p. 508 – 10.] ab his documentis prorsus recesserunt atque ignorare quam incerta tradere maluerunt; quibus prorsus assentiendum censemus.

[9] [Orta saeculo XII contentione de sancti corpore,] Superest ut de S. Florentii reliquiis quae memoriae tradita sunt, paucis examinemus. De quibus reliquiis magna diuturnaque contentione decertarunt inde a saeculo XII adversus Haselacenses canonicos canonici ecclesiae collegiatae Sancti Thomae Argentinensis. Hi quidem in ecclesia sua, quam a S. Florentio conditam iactabant, sanctum episcopum olim humatum esse atque ipsius reliquias servari dicebant; illi vero, ut non negabant Florentium prius in urbe Argentina tumulo conditum esse [Vita, c. 8: ecclesia, quam vivus rexit, corporis humatione decoratur.] , volebant tamen sacrum ipsius corpus ineunte saeculo IX ad Haselam esse translatum atque ibidem deinceps permansisse. Utris autem fides adhibenda sit, equidem non liquet. Ecclesiam Sancti Thomae a Florentio esse conditam non solum nullo antiquo documento confirmatur [Neque ita antiquus videtur fuisse “antiquus liber salicus ecclesiae S. Thomae litt. a.”, in quo legebatur fol. 376: Florentius nos (lege suos?) compatriotas fratres ecclesiae S. Thomae multum dilexit et cum ipsis versabatur, et in spiritualibus atque temporalibus fideliter procuravit (Grandidier, Hist. de l'église de Strasbourg, t. I, p. 386, annot. c).] , sed ideo in dubium plurimum venit quod, cum saeculo X recenserentur possessiones monasterii Sancti Thomae, haec erat incolarum illius sententia ecclesiam suam ab Adaloh Argentinensi episcopo (817 – 825) esse constructam [Narratur ut in antiquis vero temporibus quidam Argentinensis civitatis antistes, Adaluohc nomine, inibi pro remedio suae animae in honorem sancti Thomae apostoli aeclesiam construxerat … (Würdtwein, Nova subsidia diplomatica, t. V, p. 327; L. Schneegans, L'église de Saint-Thomas à Strasbourg et ses monuments, Strasbourg, 1842, p. 283; Ch. Schmidt, Hist. du chapitre de Saint-Thomas, p. 285).] . Neque vero dixeris ecclesiam illam ab Adaloh non conditam, sed, postquam collapsa esset, instauratam esse, ac proinde ipsius originem in tempus multo antiquius atque forsan ad aetatem S. Florentii esse reponendam. Quae enim in huius rei testimonium profertur inscriptio sarcophago Adaloh episcopi insculpta [Adelochus praesul ad Dei laudes amplificandas hanc edem collapsam instauravit DCCCXXX.] , haec nequaquam saeculo IX sed multo post tempore atque vix ante saec. XI/XII confecta est [Cf. F.-X. Kraus, Die christlichen Inschriften der Rheinlande, t. II, p. 156, n° 121.] .

[10] [cum canonici S. Thomae Argentinensis] Quo autem loco sepultus sit S. Florentius, nusquam ante saeculum XII traditum esse videtur. Tunc vero, Burchardo Argentinensem cathedram obtinente (1141 – 1162), quidam praesumentes contra unitatem ecclesiae, [tabulam plumbeam suis postulatis faventem protulissent] speciem quidem pietatis habentes, virtutem autem eius abnegantes, cum plumbea tabula emerserunt, qua videbatur id testificari et asserere praefatas reliquias (beati Florentii) in ecclesia Sancti Thomae fuisse inventas. Haec ipse Burchardus in litteris quibus contra canonicos Sancti Thomae atque pro Haselacensibus sententiam tulit [Vid. supra, p. 396, annot. 5.] ; qui ea quae a fautoribus Sancti Thomae proferebantur incredibilia censet, commentum inventicium, rem novam, errorem. Cum igitur, convocato consilio canonicorum suorum, abbatum, praepositorum aliorumque religiosorum, hac de re episcopus deliberare coepisset atque canonici Sancti Thomae cum tabula surrexissent eiusque scripturam publice recitassent, processerunt etiam Haselacenses canonici, rationabiles causas opponentes, testimonium fidei et auctoritatem, translationis sollemnitatem, temporis antiquitatem, ipsius loci titulos aliasque probabiles obiectiones. Quae verba si cum iis conferas quae sub initio earundem litterarum scripserat episcopus: Protestatur ecclesiae auctoritas, quae translationem ipsius sollemniter celebrat; tradit etiam temporis antiquitas eas (reliquias) VII° idus novembris Haselahe esse translatas, sicut modo per experientiam comprobatum est, colliges forsan iam ante celebratum esse in Hasela festum translationis S. Florentii; ceteras vero rationabiles causas et probabiles obiectiones, quia nusquam distincte et singillatim expositae sunt, aestimare non poteris. Porro audita hac controversia et utriusque partis quaestione dicentis: “Ecce hic” “Ecce illic”, iussit episcopus rem integram esse, donec cum religiosis personis Haselam venisset et rei veritatem expertus esset. Dum autem morae impatientes canonici Sancti Thomae contra consilium omnium, contra episcopi decretum reliquias a se inventas per urbem cum laudibus portabant, magis, ut ait episcopus, confisi multitudine populari quam veritate rei, ipse Haselam se contulit atque, aperta theca, invenit viditque gloriosas beatissimi Florentii reliquias; invenit praeterea maximum, ut existimavit, veritatis argumentum, ipsius videlicet sandalia vetustate temporis paene consumpta situque annorum demolita. Ratus igitur amplius non esse exspectandum neque ulterius dubitandum, episcopus cum suis laeti pro voto festinantes prae gaudio in hymnos et laudes proruperunt, gloriam Deo dederunt, sonitu campanarum concrepante, populoque concurrenti thesaurum inventum ostenderunt. [atque canonici Haselacenses alteram tabulam plumbeam] Ossa tamen, quae in theca reppererant, hoc die intrectata reliquit episcopus, et quidem, ut docet, tum propter ipsorum reverentiam, tum propter nostram indignitatem; rem miram sane, cum his duobus minime prohibitus sit episcopus quominus sequenti die ossa revolveret. Suspicio autem inde augetur quod ipse episcopus timuisse videtur ne in suspicionem venirent canonici Haselacenses; primo enim die, antequam abiit, reliquias repositas sigillo suo se obsignavisse testatur ob maiorem cautelam et ad cavendam calumniatorum versutiam. Et quidem postridie, cum iterum aperta esset theca, ecce ex improviso apparuit plumbea tabella dimidiae palmae occulta inter ossa, imaginem beati Florentii cum his litteris continens: Ego Rachio Dei gratia Argentinensis episcopus Florentium confessorem et episcopum VII° iduum novembris in Avellanum transtuli et hunc diem solempnem banno constitui. Amen.

[11] [sui iuris testem opposuissent,] Quam inscriptionem non possumus quin suppositiciam habeamus, tum quod eo tempore eoque modo reperta est ut non iniuria suspicari liceat voluisse Haselacenses tabulae plumbeae canonicorum Sancti Thomae et suam tabellam opponere, tum quod non videtur antiqua haec vox Avellanum, qua Haselacensis ecclesia designatur; testibus enim Grandidier [Alsatia illustrata, t. II (1761), p. 149.] et Schoepflino [Hist. de l'église de Strasbourg, t. I, p. 382.] , ita nuncupari solebat Hasela saeculo XII [Quod scripsit Hunckler (Hist. des saints d'Alsace, p. 521. annot. 1): “Haslach porte dans la plupart des diplômes des dixième et onzième siècles le nom d'Avellana ou Avellanum”, id veritati consentire minime video.] et sequentibus, non autem, ut videtur, antea; atque reapse veri simile est non nisi post aliquod tempus factum esse, ut nomen Haselam, quod monasterium a flumine vicino tulerat, etymon secuti in latinam linguam transferrent: hasel enim germanice idem est quod latine corylus, cuius arboris fructus sunt nuces avellanae. [sententiam pro Haselacensibus dixit episcopus,] Quamquam igitur nos suppositam ab Haselacensibus tabellam illam plumbeam non minore iure suspicamur [Suspicatus est et Carolus Schmidt, Hist. du chapitre de Saint-Thomas de Strasbourg, p. 133 – 34, rationibus adductis, ut opinor, non idoneis, id est 1° quod in inscriptione dicatur Rachio gratia Dei Argentinensis episcopus, quamvis haec formula “gratia Dei episcopus” vix ante finem saeculi X sit usitata; qua in re erravit vir doctus, cum haec iam a saeculo VII usu recepta sit (cf. Giry, Manuel de diplomatique, p. 337); 2° quod incertum sit num translatio reliquiarum facta fuerit VII idus novembris, cum hoc die, quo S. Florentii festum celebrare consueverunt, videatur potius vita functus esse beatus episcopus; atqui de die mortis minime constat, potuitque episcopus eodem die et mori et post annos paucos multosve transferri; quin etiam, ut alias non raro factum est, forsan praecipuo festo dies translationis est assignatus. Quod autem ex Libro vitae ecclesiae Sancti Thomae die 3 aprilis festum translationis agi indicatur, id nihil est, cum hoc procul dubio sit festum translationis in Sancti Thomae, non in Haselam.] quam quo iure ipsi suppositiciam esse tabulam plumbeam canonicorum Sancti Thomae non obscure significabant, aliter tamen visum est Burchardo episcopo, qui, amputata omni occasione dubitationis obstructoque omni commento quaestionis, reliquias Haselacenses pro veris habuit, sigillo obsignavit confirmavitque. Neque vero hac sententia litibus finis est impositus, [quamquam nec sic lites sunt finitae.] cum postea a saeculo XIV° ad XVIumsaltem se caput S. Florentii possidere iactarent canonici Sancti Thomae, contradicentibus Haselacensibus, episcopis vero Argentinensibus modo coniventibus, modo et quidem saepius contradicentibus [Singula facta, quae hic recensere operae pretium non videtur, vid. relata apud Grandidier, Hist. de l'église de Strasbourg, t. I, p. 238 – 40; Ch. Schmidt, op. c., pp. 134 – 37, 360, 451 – 53.] .

[12] [Ab utraque ecclesia reliquiae aliis in locis distributae.] Ex utraque porro ecclesia, in qua corpus vel partem corporis beati praesulis conservari affirmabant vel etiam credebant, aliquot reliquiarum partes aut particulae variis in locis sunt distributae. Ita Carolus IV imperator anno 1353 tum a canonicis Sancti Thomae, tum ab Haselacensibus accepit reliquias, quas secum Pragam detulit, in qua urbe altare S. Florentio condidit [Cf. Grandidier, t. c., p. 238 – 39; Schmidt, op. c., p. 137.] ; ita Rudolphus archidux, Alsatiae landgravius, anno 1358 a canonicis Sanctae Thomae partem brachii impetravit [Cf. Grandidier, t. c., p, 239; Schmidt, l. c.] ; ita anno 1650 a canonicis Haselacensibus tradita est P. Florentio de Montmorency S. I. “costa una S. Florentii” [Vid. hac de re annotationem P. Iohannis Bollandi manu scriptam in codice Bruxellensi bibliothecae regiae 8935. Ex his corrige quae habet Grandidier, t. c., p. 238.] ; quam cum collegio Insulensi Societatis Iesu donasset, in illud sollemni pompa translata est diebus 6 et 7 novembris anni 1651 [Insunt in eodem codice tum narratio manu scripta, cui titulus Acta in translatione reliquiarum S. Florentii episcopi Argentinensis celebrata anno 1651 in templo collegii Societatis Iesu Insulis, tum typis excusa in folio singulari formae magnae Ode sapphica dicata Divo Florentio anachoretae primum, deinde Argentinensium episcopo… Incipit haec: Dive, cui vires opis esse largas, prodiitque Insulis ex officina Ignatii et Nicolai de Rache, sub bibliis aureis, anno 1651.] .

[13] [De imagine S. Florentii lapidea.] Imaginem sancti cuiusdam in lapide caelatam, quae in ecclesia Sancti Thomae Argentinensi conspicitur, quamque saeculo IX factam esse quidam censuerunt, etsi multo posterior videtur, alii S. Florentii [L. Schneegans, op. c., p. 158 – 60; Schmidt, op. c., p. 196 – 97 et planche 2.] , alii S. Patricii [A. Martin in Ch. Cahier et A. Martin, Mélanges d'archéologie, t. IV (1856), p. 266 – 68 et planche XXVIII.] esse sunt opinati. Reapse autem S. Florentii est imago altera lapidea, quae in muro quodam inaedificata est, quo cingitur domus olim praepositi Haselacensis; cui etsi appositi sunt hi annorum numeri: Anno 1315. Renov. 1790, videtur tamen ipsa statua saeculo XII non posterior [Vid. F.-X. Kraus, Kunst und Alterthum in Elsass-Lothringen, t. I (Strassburg, 1876), p. 201 cum figura 109; cf. Gatrio, op. c., p. 70 cum tabula II.] .

I. VITA S. FLORENTII EPISCOPI

Florentius episcopus Argentoratensis (S.)

BHL Number: 3045

Est haec Vita BHL. 3045, quam edimus ex codice Bernensi 114, saec. XII/XIII (= 1), collato cum exemplaribus non integris capituli Sancti Thomae Argentinensis saec. XIV (= 1a) et Bibl. Vaticanae Palat. lat. 477, saec. XV (= 1b), cum epitome BHL. 3044 desumpta ex codice Monasteriensi Bibl. Universitatis 353, saec. XV (= 2) et cum duabus brevioribus epitomis, altera BHL. 3046, reperta in breviario Argentinensi an. 1399 (= 3), altera in codice 5 seminarii clericorum Argentinensis saec. XIV/XV (= 4). Cf. Comm. praev., num. 4.

Vita beati Florentii episcopi [De sancto Florencio episcopo 1b; Vita sancti Florencii ep. quae est VII° idus novembris 2; nullum lemma in 1a.] .

[1] [Prologus.] Gloriosi [Totum caput om. 2.] ac beatissimi confessoris atque pontificis Florentii [Florencii 1a, 1b et ita deinceps.] virtutes et miracula summatim perstringere necnon ad posteritatis memoriam transmittere, et tanti patris auctoritas et christianae religionis deposcit utilitas.

[2] [Florentius ex Scottia] Temporibus namque [om. 2.] illustris [illustrissimi 1b.] Francorum regis Dagoberti [Dagaberti 1b, 2, 4; om. 1a.] praeclarus pater Florentius ineffabili tam odore quam decore virtutum floruit. Nam Christi bonus odor factus ecclesiam Dei longe lateque opere ac sermone fidelis ac prudens Domini [om. 1a.] servus aeternae vitae refecit pabulo. [II Cor. 2, 15., Matth. 24, 15.] Nobilibus siquidem [om. 1b.] secundum saeculum ortus parentibus, Scotorum indigena, memorans quod scriptum est: Egredere de terra et de cognatione tua, [Gen. 12, 1.] in flore vernantis adhuc adulescentiae, quod apud maturos etiam perrarum est, iam carnis calcans illecebras [(c. i.) calcatis illecebris 1b.] , patriam parentesque deseruit ac paupertati voluntarie se [om. 2.] subiciens, ascitis sibi eiusdem sancti propositi sociis, Arbogasto [Episcopus Argentinensis, de quo Act. SS., Iul. t. V, p. 168 – 79.] videlicet, Theodato [Is est Deodatus episcopus, ut ferunt, Nivernensis, de quo Act. SS., Iun. t. III, p. 869 – 84; nuper vero Chr. Pfister, Les légendes de S. Dié et de S. Hidulphe, in Annales de l'Est, t. III (1889), pp. 377 – 408, 536 – 88.] atque Hildulfo [Hildolfo 1b; Hildolpho 2.] [Hildulfus abbas Mediani Monasterii, de quo Act. SS., Iul. t. III, p. 205 – 38, et Pfister, l. c.] , [in Alsatiam veniens Haselae consistit,] peregrinationis laborem aggressus, longo terrarum transacto spatio, Domino duce, fines attigit [attegit 1a; attingit 3.] Alsatiae, et eo locorum ubi rivulus, qui ab incolis Haselahe [Vasago 3.] nuncupatur [Iam Hassel, Haslach.] , Vosago [Haselache 1b; Hasalahe 2; Hasela 3; Haselech 4.] terminum ponens, fluvio cui nomen Brusca est [Germ. Breusch, gall. Bruche.] illabitur, manendi sibi requiem elegit. Praedictis [(Praedictis … fame cruciata, c. 3 extr.) om. 2.] itaque sociis eius ab ipso recedentibus, novus advena non longe a rivulo praefato, mediocri reperta planitie, consedit [resedit 1a.] ibique super vepres et spinas serere nolens, exstirpatis fruticibus [fructibus 1a.] , parvum novale modico conspersit semine; quod usque in praesens Praticulum sancti Florentii ex [om. 1a.] eius censetur nomine.

[3] [terram excolit,] Tellus igitur nova nuper proscissa [procisa 1a; precisa 1b.] sarculo uberius germinans in culmum ac [procisa 1a; precisa 1b.] segetem pullulare [pululare 1.] coeperat, cum bestiae feraeque silvestres et innumerae novo delectatae pabulo [papulo 1a.] irruunt, vastant ac paene totam proculcant [perculcant 1b; conculcant 1a.] areolam, et dentibus avidis, ventre famelico, iam emergentia depascunt germina. Beatus vero [ergo 1b.] Florentius revolvens illud psalmistae: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, [Ps. 127, 2.] alienae stipis subsidium mendicare subterfugiens, tantilli novalis aegre tulit dispendia suosque labores humanis usibus aptos ad [et 1 ante corr.] beluarum ingluviem deputari. [messem a feris miraculo defendit] Ad ea igitur, quae saepius expertus fuerat, conversus suffragia, confidenter egit in Domino potentique usus [om. 1a.] imperio brutis mandat animalibus ut segetem suis excultam laboribus ulterius attingere non praesumant; terminos quoque [quos 1a.] in quattuor angulis, quattuor affixis virgulis, in nomine Domini Iesu Christi consignavit [om. 1a.] . Obstupescit bestialis feritas, terminos non attingit, pabulum longe quaesitum aviditas beluina [(a. b.) om. 1b.] licet famelica respuit; dictu [om. 1b.] mirabile, innumerabilis bestiarum multitudo velut compedita verborum constricta tenetur imperio, et quae prius paene satiata parcere non norat [vetat 1b.] , iam parcit fame cruciata [Hic desinit 1b.] .

[4] [et Dagoberti regis venatores sibi insultantes compescit.] Eo quoque tempore praeclarae [perclare 2.] famae rex Dagobertus [Dagbertus 1a; Dagabertus 2, 4.] apud municipium tunc Troniam, quasi Troiam novam, nunc Kircheim [Kirchen 4.] dictum [Cf. I. D. Schoepflinus, Alsatia illustrata, t. I (1751), p. 704 – 6.] , tam commoditate quam venustate loci tractus domicilium sibi fixerat; quod quale vel quantum fuerat, superstites adhuc ruinae testantur. Fuit huic regi filia a nativitate tam visus quam loquelae officio privata. Voluit enim, ut credimus, Dominus per servum suum Florentium suae virtutis insignia in hac declarari [declarare 2.] puella. Venatores [(Venatores … adiit, c. 5 sub init.) om. 2.] itaque regis dum uno dierum, canum coniunctis copulis, per abrupta montium iuga seu vallium concava semitarum compendiis notos silvarum lustrassent anfractus, nullam de consueta ferarum multitudine poterant indagare. Ammiratione igitur permoti canumque discursibus intenti, ad agellum beati viri eorum ductu perveniunt ibique ferarum multitudinem velut in unum conglobatam reperiunt et, dum venari cupiunt, sua spe frustrantur. Conclamant igitur idque arte magica factum protestantes, in servum Dei [Domini 1a.] suum furorem exacuunt, pugnis et fustibus caedunt, clamidem auferunt ac bipennim; quam vir sanctus, postquam ea pro libito usi essent, sibi reddi postulavit. Patrato scelere, cum spoliis reditum parant, paludem obviam sed modicam de vicino incurrunt [om. 1a.] ; [Ps. 68, 3.] infixi sunt in limo profundi, nutant, conantur ac multo defatigati conamine, cum egredi vel progredi nequeunt, divinae ultionis indicium esse [(i. e.) add. in marg. 1.] intellegunt. Tandem maerentes et facti paenitentes ad cor redeunt, ad virum Dei festinare ac veniam impetrare consilium ineunt, dataque redeundi facultate properant, pedibus sancti prosternuntur, satisfactionem offerunt; cito ac leviter veniam, quam petunt, consequuntur. [Isai. 48, 8.]

[5] [A rege ad palatium accitus,] Accepta igitur venia, laeti regem festini [festivi 1a.] adeunt, rei eventum ex ordine non sine ammiratione exponunt. Rex itaque equum auratis instructum faleris ad ipsum transmittit et ut ad se veniat, deputatis honestis nuntiis, interpellat. Beatus vero Florentius mundi pompam respuens dorso aselli, agni superstrato vellere, humilis insedit et regis palatium, legatis sociatis [sociatus 1a.] , adiit. Dignatus est autem [(D. e. a.) Quia cum quadam vice a rege accersitus esset, dignatus est 2.] Dominus virtutum servum suum humilitatis habitu praeditum misericorditer praevenire. [filiam ipsius caecam et mutam sanat] Nam regis filia ab aetate primaeva caeca et muta, viro Dei cominus exsistente, videndi pariter et loquendi dona percepit, praesentibus omnibus suae salutis annuntians auctorem [(an. au.) au. an. 1a.] . In haec ergo [om. 2.] verba puella curata primam vocem aperuit: “Ecce”, inquit, “ecce venit sanctus Dei Florentius, cuius meritis divina gratia me illuminavit et usum loquendi [atque videndi add. 3.] concessit.” Ad tanti novitatem miraculi contremiscit mater, obstupescit et pater; discurrit rumor, regalis concurrit familia, exoritur laetitia, prae gaudio manant lacrimae, laus et gloria Christi in sublime attollitur, cunctus populus in occursum sancti [om. 2.] viri cum desiderio properat [preparatur 1.] . Interea Dei famulus honorifice susceptus interiora regiae domus ingreditur; rex et regina Deo gratiarum actiones agentes pedibus eius licet renitentis provolvuntur; quos ipse sublevat suisque meritis actum negans, divinam gratiam in Dei laudem et gloriam monet esse convertendam [committendam 2.] . O [(O … adimplevit, c. 6 extr.) om. 2.] admirandam Dei potentiam, qui sancti sui fidelis cooperator exsistens per adhuc absentem miracula exercuit, caecam a nativitate illuminavit, mutam loqui fecit, insuper ipsam spiritu prophetiae donavit. Nam puella hospitem ignoti sibi [add. sup. lin. 1.] nominis praesago [presagio 1a.] spiritu et advenire praedixit, et ex nomine quis esset indicavit.

[6] [et vestem in solis radio suspendit.] Sed ne quis hoc beati Florentii meritis factum esse ambigeret, novo et inaudito signo [miraculo 1a.] subsequenter est confirmatum. Famulo quippe Dei palatium ingresso, tota regalis familia ammirationis stupore seu [vel 1a.] aliis occupationibus detenta clamidem tanti viri, cum ea exueretur [exuetur 1a.] , non excepit. Beatus autem Florentius se circumspiciens a fenestra solarem radium contra se dirigi attendit et, ut assolet, eundem radium atomis [athomis 1 corr., 1a.] conspersum perticae similitudinem praetendere. Sciens ergo quia [quod 1a.] omnia possibilia [forent add. 3.] credenti, clamidem exutam eidem lineae sustinendam commisit. [Marc. 19, 22.] Res mira, pulvillus tenuis, aer impalpabilis solidae substantiae officium adimplevit [Similia non de solo S. Goare (cf. MG., Scr. rer. merov. t. IV, p. 416, c. 6), sed de multis aliis sanctis ore vulgi ferebantur. Cf. Ch. Cahier, Caractéristiques des saints dans l'art populaire (Paris, 1867), p. 99.] .

[7] Claret in his, quae omnia disponit, Dei virtus et sapientia; [Haselam aliasque terras a rege dono accipit.] quae sic obliviosas mortalium mentes in suae divinitatis notitiam excitat, ut et se timentium [necessitatibus add. 2 in marg.] regum ac potentium donationibus sublevet [sublivet 2 ante corr.] indigentiam. [Sap. 8, 1.] Dum enim horum novitate insignium praedicatur Deus magnus et mirabilis, regis etiam animo accepta occurrunt beneficia. Ipse quoque, ne ingratus iudicetur, quid honoris quid beneficentiae [beneficiencie 2.] Dei famulo valeat impendere, diligenter attendit. Deinde, quod gratius sancto Dei noverat, locum quem inhabitandum elegerat perpetuo possidendum donavit. Ad haec, ne quid humanis deesset necessitudinibus [necessitatibus 1a.] , his scilicet qui ibidem Deo forent servituri, domicilium quod ipse inhabitabat, Kircheim [Kyrchen 4.] scilicet, cum omnibus suis appendiciis libere contradidit, donationemque factam auctoritate regia roboravit. Adicit [(Adicit … consignavit) om. 2.] his fama diutina quod sanctus Dei possessionem sibi traditam certis petiit distingui limitibus. Cuius petitioni rex, ut creditur, divinitus illustratus in hunc modum assensit, ut illos suae possessioni sciret attinere terminos, quos asello [assello 1a.] vectus posset ambire [ambulare 1a.] , donec rex balneis sua membra fovisset [Huiusmodi fabulas in Vitis sanctorum non raro occurrere monuimus supra in S. Leonardo, p. 153, annot. 1. Similior narrationi huic de S. Florentio est fabula vulgaris de B. Andrea presbytero Slaulosiensi in Dania, de qua cf. Iac. Grimm, Deutsche Rechtsalterthümer (Göttingen, 1828), p. 88; Hans Olrik, Danske Helgeners Levned i oversættelse (Havniae, 1893 – 1894), p. 320; quamvis neutra ab altera pendere videatur.] . Nec mora, festinus abit sanctus, quem nec [add. in marg. 1.] ardua montium, nec profunda vallium, nec retardabant [retardabat 1a.] invia, quin tanta terrarum pervolaverit spatia quae vix aliquis duplicato tempore velocissimo etiam vectus equo posset permeare. Quantocius [Quamcius 1a.] itaque regressus regem apparatu regali invenit indutum; sed necdum cyrotecas nudis manibus aptaverat; quas vir sanctus, ne tempus statutum praeterisse argueretur, suis manibus regi consignavit.

[8] [Episcopus factus,] Circa id temporis praeclarae famae ac meriti nobilis ille Argentinensium [Argentinencium 2.] antistes Arbogastus, huius vitae liberatus ergastulo, caelesti [om. 2.] curiae [om. 2.] consignandus [om. 2.] evocatur [om. 2.] , votisque communibus eidem beatus Florentius substituitur. Quantis autem virtutibus illuxerit quantave diligentia [(q. d.) add. in marg. 1.] in opere et sermone plebem commissam rexerit, [Argentinae sepelitur,] [eloquentie add. 2.] nostrae non est opis [operis 1a; opus 2, 3; (n. n. e. o.) non possum 4.] explicare. Peracto [Pacto 3.] tandem praesentis vitae cursu, felici fine migravit ad Dominum [7° idus novembris add. 2 sup. lin. Hic desinunt 3, 4.] . Confluentibus quam plurimis [ex add. 1a.] religionis officio ad eius exsequias, ecclesia, quam vivus rexit, corporis humatione decoratur [Hic desinit 1a.] .

[9] [unde postea Haselam transfertur;] Elapso vero tempore, Rachio Argentinensis episcopus [Alias Reccho, qui sedem Argentinensem ab anno 783 obtinuit usque ad annum circiter 810.] , divino per visum commonitus oraculo sanctissimi viri corpus [(s. v. c.) add. in marg. 1.] ad ecclesiam in loco nemoris, quem primitus sibi delegerat, transtulit ipseque sibi sepulturam ibidem [om. 2.] elegit. [ubi ipsius reliquias] Suborta est postmodum de reliquiis sancti Florentii pia contentio. Burkardus [Burgardus 2.] igitur episcopus [Argentinensis an. 1141 – 1162.] ac Bertoldus [Bertholdus 2.] custos Argentinensis tunc in Haselahe [Hasalache 2.] praepositus, [Burkardus episcopus, suborta contentione, recognoscit.] ascitis [accitis 2.] abbatibus Meginhardo Maurimonasterii [Maurimonasterio 2.] [Cca. 1133 – 1143.] , Ottone de Altorf [Cca. 1133.] religiosisque quam pluribus, thecam [tecam 1 ante corr.; techam 1 corr.] reserant corpusque sanctissimum, ut antiquitas tradiderat, reconditum cum subscriptione laminae plumbeae inveniunt, Deoque cum hymnis et canticis gratias iterato thecam [techam 1.] consignant. Adest testis divinae gratiae, agitur processio; defertur puer toto corpore debilis meritisque sancti viri, omni populo coram posito, sanitati restituitur.

[10] [Clientes suos a siccitatibus,] Isdem temporibus caelo clauso, ne plueret super terram, siccitate diutina tellus ardore [ardoris 2.] solis exusta, fructu vacua, famem minabatur. Episcopo clero populoque petente, sancti Florentii reliquiae Argentinam deferuntur et e vestigio terram salubris [salubribus 2 corr. al. man.] imber [ymbribus 2.] infudit.

[11] [pluvia,] Alio quoque tempore dum iam [om. 2.] messis instat, nimia vis imbrium segetem prosternit, populus spe colligendae frugis destituitur. Reliquiae sancti tolluntur ad Kircheim [Kercheim 2.] , processio agitur, serenitas optata terris redditur.

[12] [bellis,] Tempore alio insurgunt praelia, terror hostilis ubique personat, clerus in Haselahe metu perculsus sanctum suum in praedium [presidium 1.] Můzziche [Muzziche 2.] dictum [om. 2.] deportat [deportant 2.] ; qui suum aegre [add. sup. lin. 1.] ferens exsilium una nocte pacem, ut creditur [(p. ut c.) ut c. p. 2.] , toti terrae impetravit, sicque crastino suae quietis loco cum gaudio restituitur.

[13] [incendio,] Non multo post domus in atrio sita [scita 2.] monasterio fere contigua ex incuria subito igne accensa; flamma foris erumpente, iam in aedem sanctam grassabatur, cum mox, oppositis eiusdem sancti reliquiis, quasi vento valido in se retorta quievit.

[14] [praedonibus] Castri etiam in Ringelstein [Ringhelensten 2.] dominus, Anshelmus [Ancelmus 2.] nomine [Fertur Anselmus quidam de Ringelstein subscripsisse diplomati confirmationis a Friderico imperatore monasterio Neoburgensi concesso (Stumpf-Brentano, Die Reichskanzler, t. II, n° 3738; ubi diploma dubiae fidei censetur).] , persaepe rettulit quod clientela sua, sicut illud hominum genus assolet, incolas vallis multimode molestabant; quorum querela clamor et lacrimae ad aures sancti Dei perstrepebant. Nec mora, sequitur ultio divina; unius anni spatio quam plures e familia morbo correpti peste perierunt, commilitones et socii mutuis se vulneribus consciderunt. Demum dominus febre corripitur, mors sola praestolatur, somnus subrepit visumque est sibi [ei 2.] se [om. 2.] iuxta curtim, quae dicitur Sancti Martini, in condensis veprium secus viam iacere, ac penes se reverendae personae virum in equo transire suique doloris causas inquirere. Quo viso, dolens auxilium postulat et quis sit praeteriens demandat. Cui sanctus: [defendit sanctus.] “Ego sum”, inquit [add. sup. lin. 1.] , “Florentius. Tu per me sanitati restitutus equo, quem me sequi vides, inside ac me quantocius imitare. A molestia quoque populi, quem hactenus turbasti, summa cautela desiste.” Obtemperat aeger sicque somno excitus [excitatus 2.] surgit sanus et redit ad propria, gratias agens Deo Patri et Filio et Spiritui sancto, qui est benedictus in saecula [seculorum add. 2.] . Amen.

II. VITA BREVIOR S. FLORENTII EPISCOPI
Est haec epitome BHL. 3043, quam edimus ex apographo codicis olim Coloniensis (= 1), cum variis lectionibus codicis olim Carthusiae Coloniensis (= 2). Cf. Comm. praev., num. 5 et 7.

Florentius episcopus Argentoratensis (S.)

BHL Number: 3043

De sancto Florentio episcopo Argentinensi VII° idus novembris.

Vita I, c. 2.

c. 3.

[1] Temporibus Dagoberti regis sanctus Florentius, comitantibus secum sancto Arbogasto [Arbagasto 1.] , Theodato atque Hildolpho, de Scotia venit in Alsatiam. Et sancto Arbogasto socio [facto?] episcopo in Argentinensi ecclesia, Florentius contulit se in silvam Hasaelahe, ubi Bruscha [ita 2; Benstha 1.] fluvius de uno Vosago [ita 2; p| |sago 1; legendum puto “pago” annotavit Gamans.] effluit, ibique coepit manibus suis laborare novalia, de quorum fructibus viveret. Et cum modicam sibi domunculam ibidem aedificasset, cervae et aliae bestiae de silva egredientes quicquid [quamquam 1 ante corr.] ipse laborasset [laborassent 1 ante corr.] , devastabant. Quas cum comprehendere non posset, quod instrumenta venatoria non habebat, omnes ante domum suam in nomine Domini praecepit adesse et ibi eas fixas stare.

c. 4.

[2] Illis diebus Dagobertus rex in palatio suo Kircheim [Kirchim 1 ante corr.] manens servos suos venatum ire praecepit; qui cum omnes montes et silvas perlustrassent et nullam feram invenire possent, tandem venientes ad domum viri Dei invenerunt multitudinem ferarum ante ianuam eius congregatam et quasi ligatam stantem. Indignati igitur et eum non cognoscentes [corr. man. pr. ex agnoscentes 1.] , tunicam eius violenter tulerunt, et abierunt. Quos ille sequens etiam bipennem, quam habebat, eis dedit secum deportandam. Qui recedentes venerunt ad quandam paludem, et equi eorum procedere noluerunt. Quos cum fortiter urgerent calcaribus, nihil profecerunt, donec reddiderunt sancto viro quae ei abstulerant. Venientes igitur ad dominum suum haec omnia ei narraverunt.

c. 5.

c. 6.

c. 7.

[3] Statim ille equum suum optime stratum ei misit et quam primum ad se venire rogavit. Qui nolens equo regio sedere, stravit asellum suum et sic ad palatium regis profectus est. Cumque limen portae attigisset, filia regis a nativitate caeca et muta visum et loquelam recepit, et Florentium clamavit, cum tamen nomen eius prius incognitum omnibus esset. Et cum in palatium ascendisset et ad regem introire debuisset, cum non haberet ministrum sibi servientem, in radium solis, qui per fenestram splendebat, chlamidem suam suspendit, donec loqueretur regi; et ita vestitus eius in radio solis tanquam in solido ligno pependit. Quem cum rex et omnes mirarentur, tradidit eidem sancto viro magnam partem eiusdem silvae ad cellam ibidem aedificandam, villasque adiacentes et praedia multa dedit, quae usque hodie ad claustrum Hasaelahe pertinent.

c. 8.

[4] Deinde sancto Arbogasto mortuo, sanctus Florentius ei in episcopatu successit, et in magna vitae sanctitate conversatus populum sibi commissum sicut bonus pastor gubernavit. In ecclesia quoque sua Hasaelahe religiosas personas ad serviendum Deo instituit, et in bonis operibus consummatus in aeternum cum Christo regnaturus in pace quievit.

c. 2.

c. 8.

[5] Fuit autem beatus Florentius nobilibus secundum saeculum ortus parentibus, sed ineffabiliter virtutum exstitit ornatus moribus. In flore namque vernantis adhuc adolescentiae, quod apud maturos etiam perrarum est, iam carnis calcans illecebras, patriam parentesque deseruit et paupertati voluntariae ac peregrinationi pro Christi nomine se subiecit. Nam Christi [episcopi 1 (utique in exemplari legit epi pro Χρι).] bonus odor factus [sanctus 1.] ecclesiam Dei longe lateque opere et sermone fidelis ac prudens Domini servus aeternae vitae pabulo refecit. Peracto tandem praesentis vitae cursu felici fine septimo idus novembris migravit ad Dominum et ecclesia [ita 2; ecclesiam quam … erexit … decorarat (corr. decoravit) 1. Cf. Vitam I, l. c.] quam vivus rexit [ita 2; ecclesiam quam … erexit … decorarat (corr. decoravit) 1. Cf. Vitam I, l. c.] corporis humatione decoratur [ita 2; ecclesiam quam … erexit … decorarat (corr. decoravit) 1. Cf. Vitam I, l. c.] .

c. 9.

Cf. c. 10 – 14.

[6] Elapso vero tempore, Rachio Argentinensis episcopus, divino per visum admonitus oraculo, sanctissimi viri corpus ad ecclesiam in loco nemoris, quem primitus sibi delegerat, transtulit ipseque sibi sepulturam ibidem elegit; multisque miraculis Dominus virtutum postmodum beatum Florentium fidelem suum famulum mirificavit. Amen.

DE S. CUNGARO CONFESSORE IN WALLIA

SAEC. VII

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Cungarus seu Docunus abbas in Anglia (S.)

AUCTORE C. D. S.

[1] [Cungarus, cuius Vita primum saeculo XVI conscripta est,] Quicquid recentiores de S. Cungari huius [Vulgo Cyngar seu Kyngar.] historia referunt haustum est ex uno eoque admodum caenoso fonte, Vita nimirum eius quae exhibetur in Nova Legenda Angliae edita Londini anno 1516 sumptibus Winandi de Worde, quae vulgo citatur sub nomine Iohannis Capgravii et recens, anno 1901, iterum accuratissime typis excusa est opera v. cl. Caroli Horstman. Vita haec non reperitur in Sanctilogio a Iohanne Tinmuthensi collecto quod exhibet codex Musei Britannici Cotton. Tiberius E. I., sed primum in editione anni 1516 supra indicata, Sanctilogio sive a Capgravio sive ab alio aliquo adiuncta; quam cl. Horstman ex genere scribendi confectam esse saeculo XIV existimat [Cf. Nova Legenda Anglie, ed. C. Horstman, t. I, pp. IX, XI, XVII.] . Certe illam fide dignam non esse, ex iis quae in ipsa narrata habemus discutienda mox liquido patebit.

[2] [sive quo tempore vixerit,] In primis nimirum neque qua aetate vixerit Cungarus, de quo hic sermo est, ex hoc documento probabiliter definire licet, adeo inter se pugnant quae de ea re in illo traduntur. Nam ex una parte legitur Cungarus aequalis fuisse Dubricio episcopo Landavensi [Vit., c. 15 med.] , qui supremum diem obiit decurrente anno 612 [Annal. Cambr., ad h. a., ed. J. Williams (London, 1860), p. 6. Opera hic passim citata, distinctius fere indicata sunt in commentario de S. Iltuto, supra p. 219 sqq.] ; ex alia vero eidem Cungaro totum territorium circa Cungresbiriam largitus esse Ina rex Anglorum [Vit., c. 9 init.] , quo nomine sane intellegendus est designari praeclarus ille Ina rex Westsaxonum, qui leges Anglosaxonum collegit; is autem mortuus est anno 726 vel 728 [Anglo-saxon Chronicle, ed. Benj. Thorpe (1861), t. II, p. 39.] , amplius centum annis post Dubricium.

[3] [sive ex qua regione oriundus sit, non constat.] Nec minus incertum est unde oriundus sit Cungarus noster. Duos quidem viros genere et sanctitate insignes, hoc nomine appellatos, saeculo VI in Wallia floruisse docent genealogiae huius regionis, alterum ex stirpe Cunedda Wledig, ex stirpe Cystennen Gorneu alterum [Myvyrian Archaeology, p. 421; W. J. Rees, Lives of the Cambro British Saints, p. 593, nn. 9, 10, et p. 598, n. 13 (cf. n. 33); Rice Rees, An Essay on the Welsh Saints, pp. 111, 113.] . Hic posterior ex stemmate eius genealogico dubium non est quin idem sit atque consobrinus S. Kebii qui in huius Vita memoratur [W. J. Rees, Cambro Brit. SS., p. 498.] et forte atque ille qui recensetur inter eiusdem Kebii discipulos [Ibid., p. 496.] . Ab utroque supra memorato certe diversus dicendus esset Cungarus de quo nunc sermo, si ratio haberetur traditionis illius quae ipsum filium facit imperatoris cuiusdam Constantinopolitani et Luciriae imperatricis [Vit., c. 1.] . Hanc autem traditionem inter fabulas amandandam esse nemo iam, credo, non consentit; inde tamen non temerarie conicere sibi posse videtur cl. v. W. Hunt [The Somerset Diocese, Bath und Wells (London, 1885), pp. 5, 6.] Cungarum hunc ex transmarinis partibus, forte ex Britannia armoricana, in Maiorem Britanniam commigrasse ac proinde non fuisse wallicum ortu. Sed id, ut patet, vim coniecturae utcumque probabilis non excedit.

[4] [Monasterium] Duplex monasterium a Cungaro constitutum esse refert Vita, alterum inter Anglosaxones in loco ab Ina rege ipsi donato, qui eius nomine Cungresberia est nuncupatus, [condidisse refertur Cungresberiae,] alterum in Wallia [Vit., c. 15; cf. c. 9 – 13.] . Quod autem ad prius spectat, Vitae narratio non concordat cum libello De primordiis episcopatus Somersetensis extremo saeculo XII conscripto [Ecclesiastical Documents now first published by the Rev. Joseph Hunter (London, printed for the Camden Society, 1840), pp. 10, 14.] neque cum Chronico Glastoniensi, in quibus refertur Cungresberiam tempore Inae regis dudum fuisse sedem episcopalem, non proinde locum desertum, quem Cungarus iudicare potuerit maxime aptum vitae heremiticae ducendae et liberalitate regis accipere ad coenobium constituendum. En verba Chronici: Anno Domini CLXVII episcopatus Somersetiae per SS. Faganum et Deruvianum sumpsit exordium et in Kungresberia per multum tempus sedes episcopalis fuit. Sederunt itaque in eadem sede plurimi pontifices successive usque ad tempus Inae regis Westsaxonum, quorum numerum, gesta et tempora nusquam repperimus descripta. In tempore autem praedicti regis, Daniel, qui in cathedra de Kungresberia sedebat ultimus, sedem illam, quae illic per DC annos vel amplius remanserat, ad villam quae tunc Tethiscine, nunc vero Welles nominatur, Ina donante et ei consentiente, transtulit [Cit. ap. H. Wharton, Anglia sacra, t. I, p. 553, annot. Cf. Dugdale, Monasticon angl., t. VI, part. III, p. 1465; Th. Duffus Hardy, Descriptive Catalogue …, t. III, p. 150, n. 256; Haddan et Stubbs, Councils, t. I, p. 150.] . Equidem ultro profitemur fontes illos ambos parum sinceros iure reputari posse; sed inde saltem demonstratur relationem Vitae Cungari neutiquam confirmari sed potius enervari traditionibus quae saeculo XII et XIII in regione Somersetensi vigebant.

[5] [et alterum in Wallia,] Monasterium in Wallia a Cungaro conditum sunt qui putarint [Rice Rees, Welsh SS., p. 183.] idem esse atque monasterium Docguinni sen Docunni, quod unum erat e tribus quorum abbates in rebus ecclesiasticis dioecesis Landavensis et in primis in eligendo et constituendo episcopo praecipuam quandam partem habuisse indicantur [Cf. Vit. S. Oudocei in Libro Landavensi, ed. Evans et Rhys, pp. 131, 132.] . Nec sane improbabiliter. Nam et Cungarus apud Britannigenas seu Wallenses Doccuinus vocabatur et abbas Docguinni seu Doccuni saepissime legitur subscripsisse chartis Landavensibus simul cum utroque alio abbate, cuius et ipsius monasterium nomine fundatoris designatur, Iltuti nempe et Catoci seu Caitonili [Lib. Landav., pp. 140, 143, 144, 147, etc., etc. (cf. ibid., Ind. ad v. Docunni); W. J. Rees, Cambro Brit. SS., p. 390.] . Sed et in Achau y Saint refertur Cungarus quidam condidisse coenobium in regione Glamorganensi in loco qui dicebatur Llangenys; verum num haec de Cungaro nostro intellegenda sint fortasse non satis certum [Cf. Rice Rees, Welsh SS., pp. 183, 211, 232.] . Nihil autem cum eo commune habere videtur Docuinus ille (wallice Dochdwy) S. Cadfani seu Catoci socius, qui episcopus huius opera ordinatus, aliquamdiu dioecesis Landavensis regendae curam suscepit [Ibid., p. 219 – 20. Cf. W. J. Rees, Cambro Brit. SS., pp. 340, 342.] .

[6] [cultus illius monumenta.] Ex his omnibus apparet quam incerta sint quae spectant ad historiam S. Cungari. Constat autem sub eius nomine antiquitus et hodieque dedicatas esse ecclesias vel oratoria de Badgeworth in comitatu Somerset, de Hope in comitatu Flint et de Llangefui in comitatu Anglesey [Rice Rees, op. c., p. 232; Sam. Lewis, Topogr. Dict. of England, v. Badgeworth, et Topogr. Dict. of Wales, vv. Hope et Llangefui.] . Ad diem 7 novembris indicta est eius memoria in martyrologio quodam latino confecto inter annos 1220 et 1224, in martyrologii Usuardini codice Altempsensi exarato post medium saeculum XIII, in martyrologio Norvicensi saeculi XV et in kalendario wallico transcripto extr. saeculo XVI [Rich. Stanton, A Menology of England and Wales (London, 1887), p. 531 et [E. Bishop], Supplement (1892), p. 783.] ; ad diem vero 5, in martyrologio Richardi Challoner [A Memorial of ancient British Piety, p. 153.] .

VITA S. CUNGARI
Ex Iohannis Capgravii Nova Legenda Angliae. Cf. Comm. praev., num. 1. Variantes lectiones editionis prioris seu anni 1516 (1) et posterioris, cl. C. Horstman (2), notavimus.

Cungarus seu Docunus abbas in Anglia (S.)

BHL Number: 2013

De sancto Cungaro heremita et confessore.

[1] [Cungarus, imperatoris Constantinopolitani filius,] Dum quidam Constantinopolitanus imperator ab imperatrice, Luciria nominata, speraret generare prolem, nullam generabat. Unde ambo tristes condolebant de infecunditate communi, et inceperunt assidue ieiunare, eleemosynas erogare, omnipotentem Deum fidenter et incessabiliter invocare, quatinus omnium donorum donator donaret eis filium adoptivum, qui genitori posset succedere et post imperatoris obitum retinere imperium. Itaque adiuvante maiestate exauditae sunt preces amborum, acceptabilia et accepta dona eleemosynarum. Post haec vero imperatrix religiosissima divino nutu feliciter concepit et post conceptionem felicius generavit. Audita igitur nativitate pueri, parentibus et compatriotis exsultantibus, venerunt potentes duces, nobiles et divites ad imperialem curiam, collaudantes unanimiter et benedicentes summi datoris benivolentiam, quae exaudierat petitionem postulatam et insuper perduxerat ad perfectionem et impletam et implendam.

[2] [ne ad coniugium contrahendum cogeretur,] Infans nutritus crevit ad pueritiam et gradatim puer bonae indolis florebat, tendens ad iuvenilem formam. Forma eius erat decora et inenarrabilis; propter quod multi reges et reginae desiderabant copulare talem filiabus suis. Audiebant enim illum esse amatorem largitatis et adornatum moribus legitimis. Interea consensu parentum et compatriotarum cuiusdam regis nobilissimi filia pacta est illi cum honore utriusque regni. Ille autem caducam potestatem despiciens et quod est perpetuum animo eligens, virginitatem inviolatam servans, sub vili amictu discessit ab imperiali curia, nulli revelans quae cogitabat, ac [at 1.] nulli consentiens, divinitus inspiratus pervenit ad Tyrrheni maris [Rei geographicae parum peritus scriptor mare Tyrrhenicum (quod Corsicam et Sardiniam insulas atque Italiam alluit) videtur existimare Constantinopoli proximum.] litora. Unicus itineri insistebat, sed comitabatur illi societas divina. Quando debuerat venari per nemora, latenter adibat divinum oratorium, repetita saepissime oratione dominica. Quando etiam cogebatur a curialibus ludere aleis, discedebat illis invitis, festinando ad ecclesiastica oracula; ibi remanens et genuflectens cum eximio affectu orabat. Et non ad curiale prandium, sed ad caenam constitutam venire solebat. Ieiunia frequentabat, ita ut omnes videntes et audientes de iuvenis religione admirarentur.

[3] [e patria aufugit] His peractis, post discessionem unici filii lugebant parentes, et cives, dediti maestitiae, iussu imperatorio secuti sunt iuvenem Cungarum fugientem ut [et 1.] , si possent inventum occupare, caperent et reducerent invitum ad imperatorem. Illis autem venientibus cum magna festinatione ad aequoreum litus, ecce navis prompta erat ad transfretandum. Iuvenis autem videns illos sequentes, et ventorum prosperitatem et paratum navigium, intravit navem velatam [Id est velis instructam. Quae significatio notata non est apud Cangium.] ; et sic veniens prospere ad aequoream marginem, devitavit odiosam persecutionem. Indigenae itaque investigantes proposuerant, ab imperatore admoniti, cogere fugitivum ad reversionem; sed Deus praescius et praevisor futurorum noluit ut a proposito impediretur, sed potius adimpleret primitus conceptam intentionem suam. Inchoaverat enim a pueritia castissime vivere et indesinenter orare et nullum offendere. Ac dum invitaretur ad equestre certamen, nolebat militare; suum certamen erat primi adversarii insidias superare et contemplari caelestia et spernere transitoria. Elegerant parentes sui et cives ipsum futurum imperatorem, sed maluit ipse tendere ad caelestem electionem. Electus itaque Dei famulus Cungarus elegit nativam terram deserere, incipiens peregrinari, desiderans complere evangelicum praeceptum quod audistis, scilicet: Qui non reliquerit patrem et matrem et fratres et sorores et uxorem et filios et agros propter me, non est me dignus. Illud audiens nec obliviscens, sed firmiter recondens in pectore, non cessavit donec fideliter adimpleret. Noluit autem sanctissimus Cungarus et iuvenis mansuetissimus remanere in vicinia parentum, timens, si vicinum audirent commorantem filium, sine dilatione advocarent sibi unicum et carissimum.

[4] [in Britanniam, ubi in regione Somersetana,] Hac occasione et angelica exhortatione recessit a ripa Tyrrheni maris et pervenit ad Italiam, et de Italia trans Alpes ad Galliam, de Gallia navigando ad Britanniam. Toto enim conamine nitebatur [nitabatur 1.] solitariam vitam ducere; propterea inquirebat et interrogabat diligenter in itinere loca congrua heremitae. Dum itaque conaretur implere intentionem a Deo sibi inspiratam, direxit iter suum ad partem quandam Britanniarum quae vocatur Somersete, quam sic incolae nominant regionem. Deinde ammonitus iterum angelica revelatione, pervenit ad amoenissimum locum aquis et arundineto circumdatum, postea suo vocabulo Cungresbiria nominatum [Quod hic asserit scriptor, locum a Cungaro nomen suum accepisse, nulla auctoritate aliunde firmatur, nec ullum vestigium cultus S. Cungari ibidem umquam notatum repperi. Ait quidem Rice Rees (Welsh SS., p. 232) illum patronum esse vici Cungresberiae. At Sam. Lewis (Topogr. Dict. of England, t. I, p. 474) et qui edidit The Calendar of the Anglican Church (Oxford-London, ap. J.-H. Parker, 1851, p. 209) tradunt ecclesiam Cungresberiensem dicatam esse sub titulo S. Andreae apostoli neque ullum huiusmodi titulum assignant Cungaro.] . Cungarus enim apud Angligenas vocabatur, Doccuinus, quasi doctor, apud Britannigenas vocabatur; nec immerito, qui doctrinae suae fluenta seminabat per patriam, et quocumque ibat non cessabat praedicare verbum Dei secundum traditionem apostolicam. Omnia quae dabantur ei a regibus et divitibus, continuo erogabat pauperibus.

[5] [in loco sibi angelica visione designato,] Sanctissimo et reverentissimo Cungaro adveniente in patriam quae Somerseta nuncupatur ab incolis, proposuit ibidem perseverare. Qui dum nocte membra quieti dedisset et iam [(et iam) etiam 1, 2.] somnus a consueta contemplatione spiritum suspendisset, revelatum fuit illi ab angelo ut ubicumque videret aprum in die crastino, ibi construeret habitaculum et postea fundaret oratorium. Qui expergefactus, ad angelicam revelationem gavisus est valde et festinanter processit; ac ex improviso vidit aprum iacentem in arundineto ac visum praeterivit; territus autem aper cursu solito fugitivus abscessit. Ille autem, viso apro, secundum angelicam promissionem, insuper intuens loci illius aquosi et silvestris amoenitatem, laetabatur, proferens huiusmodi sermonem: “Hic est locus quem quaesivi; hic manebo, ut serviam sanctae Trinitati.” Nec mora, habitaculum construxit, dehinc mensus est cimiterium; quo emenso, fundavit in honore sanctae et individuae Trinitatis oratorium.

[6] [anachoreticam vitam duxit.] Perseveravit igitur in hoc loco Deo dilectus Cungarus, indutus cilicio, vitam ducens irreprehensibilem in ieiuniis et crebris orationibus sine impedimento. Omni hora matutina intrabat in frigidam aquam, ibi permanens donec orationem dominicam ter repetisset [Huiusmodi paenitentiae exercitium satis consuetum fuisse sanctis gentium celticarum aut saltem de multis eorum narrari, colligitur ex Vitis SS. Patricii (Act. SS., Mart. t. II, p. 577, n. 160 med.), Brigidae (Act. SS., Febr. t. I, p. 159, n. 55), Gildae Albani (Colgan, Act. SS. Hib., p. 177, c. II), Cuannathei (ibid., p. 250, c. IX), Conalli (ibid., p. 278, c. VI), Farannani (ibid., p. 337, c. X), Kierani (ibid., p. 462, c. XXXII), Cadroes (ibid., p. 497, c. XV), etc.] . Sic itaque frigescens de amne consurgens revertebatur ad ecclesiam, vigilans et exorans summi Creatoris omnipotentiam. Nona autem hora utebatur ordeaceo pane, numquam fungens ferculis vel saturitate. Macies tenuerat corpus eius pertenue, ita ut qui eum viderant dicerent illum languidum esse aut febricitantem. Vita heremitica erat ei dulcissima, aestimanti imitanda Pauli primi heremitae et Antonii vestigia.

[7] [Locus ille, antea sterilis, in fertilem campum prodigiose conversus.] Istud primum miraculum peractum est per divinam clementiam a iustissimo Cungaro. Loca aquatica et arundinea, quae essent circa culturam suam, tunc nullam utilitatem praebentia, conversa sunt in campos cultui aptissimos ac in florida prata. Hoc audito miraculo, undique per Angliam et etiam per universam Britanniam cum eximia reverentia magnificabant electum Dei famulum, talia dicendo in laudem eius et honorem:

Laudant indigenae dicendo: “Videmus aperte
Campos cum pratis ubi crevit arundo palustris.”

[8] [Aridus baculus, ab illo terrae infixus, intra unius diei spatium in frondosam arborem crescit.] Transacto tali ac tanto miraculo, dum quadam die staret reverentissimus Cungarus in cimiterio clericis [Non semel memoravimus (singillatim Act. SS., Nov. t. I, p. 463 – 464, n. 40 sqq.), ex Mabillonio, monachos frequenter clericorum nomine designatos fuisse.] suis circumstantibus, optavit ibi cresceret taxus, ut fieret umbraculum propter calorem aestivum ac ramorum dilatatione decoraretur cimiterium. Dum igitur talia optaret, baculum de arbore taxo factum tenens in manibus, affixit in terram, nec retrahere potuit. Qui die sequenti, cunctis ibi astantibus et videntibus, fronduit, postea latissimam in arborem crevit et, secundum petitionem et desiderium beatissimi Cungari, umbraculum clericis ac populo pro fervore aestivali fuit. Unde dictum est:

“Taxus adest viridis, non arida nec manualis;
Quod fuerat siccum [sutum 1, 2.] , frondet mirabile lignum.”

[9] [Loci possessio Inae regis liberalitate Cungaro concessa.] Revelatis undique et promulgatis talibus miraculis, Ina [Iva 1.] rex Anglorum largissimus largitus est venerabili Cungaro totum territorium libere circa Cungresbiriam situm, promisitque quod ipsemet ei refugium esset inviolatum [immolatum 1.] , ne orationibus suis impediretur, quamdiu ipse regnaret, a regali tumultu militum. Idem autem Ina [Iva 1.] rex post donationem supradicti territorii noluit deinceps locum iam sancto datum et concessum visitare, ne venerabili Cungaro molestiam ex accessu ipsius generaret. His quidem peractis, ceteri reges successores eiusdem non ausi sunt visitare nec etiam videre locum ex praesentia Cungari venerabilem. Si enim contingeret casu ut reges aut viderent aut visitarent a beato Cungaro incultum, aut graviter et continuo inciperent infirmari aut viso loco non haberent longius spatium vivendi.

[10] [Edgarus rex, quia eundem locum aspexit, divinitus multatus.] Multi itaque reges, eundem locum improbe videntes, ad citam mortem pervenientes de sua improbitate poenam dederunt. Rex Anglorum Edgarus [Obiit anno 975.] die quodam, dum venaretur in nemore, ignoranter accessit ad locum beati viri, quemque regibus videre non erat licitum locum incaute intuitus est. Quem posteaquam [postea cum 1, 2.] vidisset, paenitentia ductus ex intimo corde condoluit, dicens: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum; redemisti me, Deus veritatis. [Ps. 30, 6.] Inde autem valde contristatus, paenitentiam egit, quod locum sanctum intuitus est, quem nullatenus videre ei permissum erat. Magnam vero partem terrae largitus est Deo et sancto Cungaro. Omnem etiam clerum eiusdem territorii devotissime oravit, quatinus pro eo preces funderent Domino, ne pro temeritate, qua locum videre aggressus est, ipsum de hac luce citius et nimis improvidum ultio divina propellat. Regressus autem formidolosus de venatu, in palatio regis se recepit ac, valido languore oppressus, nono die diem clausit extremum. Multi itaque reges prius huius loci reverentiam et privilegium violare timuerant et praecedentium successores amplius, audito hoc miraculo, timuerunt.

[11] [Multa miracula ibidem a Cungaro patrata.] Cum itaque huiusmodi studiis et virtutibus tam Deo quam hominibus placeret Deo dilectus Cungarus, constituit in eodem oratorio suo duodecim canonicos qui regulariter viverent et in honore sanctae et individuae Trinitatis in eodem templo Deo officiosissime deservirent. Construxerat enim idem templum lapidibus, quod primitus fuerat ex virgis et tabulis contextum. Confluebat autem undique multitudo languentium ad sanctum Dei famulum Cungarum, quatinus per merita ipsius et orationes curarentur ab infirmitatibus et diversis languoribus; quos per Dei gratiam, invocato sancto nomine Trinitatis, curabat omnes a quacumque detinebantur infirmitate.

[12] [Alterum oratorium, iterum monente angelo, in Wallia condit.] Cernens autem vir Dei tali occasione a dilecta sibi solitudine et ab orationis instantia se nimium praepediri, de recessu ab eo loco secum saepius pertractavit; quod et tandem opere complevit. Audierat enim ultra Sabrinum fretum loca aptissima et secretissima esse, quae videre non modice cupiebat; quae si sibi animo sederent, statuit in eisdem locis quanto secretius tanto devotius Deo famulari. Igitur iter aggressus, litus marinum petiit, prosequentibus eum et deducentibus clericis suis cum aliis diversi sexus et lacrimantibus ac eiulantibus de tanti patris sui et fidelissimi [et add. 1, 2.] defensoris decessu. Transfretavit autem beatus Cungarus cum quibusdam clericis secum retentis in regionem Glatmorcantiae, in portu Camensi prospere appulit. Deinde venit ad arduum montem non minus uno stadio ab aequore distantem. Quem cum ascenderet [et vidit add. 1.] , invenit ibi liquidissimum fontem; iuxta quem construxit habitaculum et coepit signare cimiterium. Nocte igitur insequenti dum quieti membra concessisset, angelica visione admonitus est quatinus locum quem sibi elegerat [eligerat 1.] habitandum cito desereret et ad alium locum sibi a Deo destinatum ulterius requirendum cito praepararet. Qui statim expergefactus a somno, quae visione nocturna audierat sollicita mente pertractans, locum quem inhabitare coeperat deseruit ac, non longius ab eodem loco digressus, pervenit ad arduum montem omnibus modis tanto habitatore dignissimum. Qui statim comperiens angelicam promissionem ad se esse completam, in hunc modum loqui exorsus est:

“Hic fons, hic lapides, hic templi materiales;
Hic fluviale bonum nutritur ubique per amnes.
Hic mea sit sedes, locus iste parabit honores.
Vult Deus hic habitem, monstrans in monte laborem.”

His dictis, construxit aedificium, et postea metitus est cimiterium. Quod dum emensus fuisset, in honore sanctae et individuae Trinitatis fundavit oratorium [Cf. Comm. praev., num. 5.] .

[13] [Inde exturbare illum aggressus Poulentus rex, deinde duplici miraculo ad locum ipsi concedendum adductus est.] Cum itaque inibi perseverare proposuisset, quodam die bubulcus Poulenti regis Glatmorcantiae [Huius regis mentio occurrit et in Vita S. Iltuti (cf. supra, pp. 225, 226).] venit ad locum. Qui cum beatum Cungarum vidisset absque licentia regali ibi heremiticam mansionem construxisse, indignatus ita secum tacite pertractavit, dicens: “Indignum quippe valde est hominem advenam et ignotum domino meo rege Poulento inconsulto regiis territoriis inhabitare. Quapropter quantocius huius rei causa indicandae regem Poulentum adibo”. Qui statim quod in voto habuit opere complens, regi Poulento indicavit Cungarum heremitam advenam non licentiatum in agellis regiis habitare. Quo audito, rex Poulentus in iram excanduit, et ad locum eundem visendum statim cum festinatione properavit. Quo cum pervenisset et de beato viro prout audierat certum comperuisset, in beatum virum iniurias et cetera inhonesta furiose intulit effrenatus in eum. Qui cum diversis modis iniuriarum beatum virum Cungarum concitasset et ut abiret gradu concito praecepisset, sanctus Cungarus, ut erat mansuetus, mansuete respondit, dicens:

“Tu rex, sed servus mihi mox servilis habendus.
Hic remanere volo, pro te discedere nolo.
Me male compellis; rogo sis correctus ab alto.
Audiat ipse Deus, te vertat recta loquendo.”

Qui cum regem huiusmodi verbis de imperitia corripuisset, statim idem rex amissione visus multatus est. Quo sine dilatione compuncto ob tantam iniuriam sancto viro illatam, quem prius violenter corripuerat, mox ad genua provolutus eiusdem, veniam sibi de illata iniuria postulavit, et ut de sui obcaecatione, quam iuste meruerat, apud misericordem Deum veniam postularet. Sanctus autem Cungarus, innata sibi pietate, regi truculento, sed iam per Dei gratiam et visitationem humili et mansueto, plene compassus, gratiam, quam ipse rex sibi non meruerat, a Deo postulavit et oculos regis pristinae luci restituit, ita ut multo limpidius iam illuminatus videret quam antequam caecatus esset. Rex autem Poulentus, viso tanto miraculo in se per Dei gratiam perpetrato, dedit beato Cungaro totum territorium circa locum quem elegerat; et mansionem construxit in qua cum omni securitate et pace devotissime Deo deservivit. Construxit autem in eodem loco oratorium in honore sanctae et individuae Trinitatis, in quo , sicut et apud Cungresbiriam, duodecim canonicos 〈constituit [om. 1, uncinis inclusum add. 2.] 〉, qui regulariter viventes Deo servirent. Ipse autem tamquam sollicitus et pater sanctissimus utriusque monasterii curam gerebat et propria praesentia frequentius recreabat.

[14] [Princeps quidam, Cungari possessiones sibi iniuste vindicare nitens, divinitus morte punitus.] Princeps quidam, nomine Pebiau [Pebian 1, 2.] [Pebiau seu Pepiau ille princeps certe diversus est a Pepiau rege, avo S. Dubricii (Lib. Landav., ed. Evans, p. 78 – 79), cuius nomen et filiorum eius saepe apparet inter auctores vel testes chartarum Landavensium (Lib. Land., pp. 72, 73, 75, 76, 162, 163, 235).] , voluit auferre sancto Cungaro, qui etiam Doccuinus apud Wallenses vocabatur, ex eo quod eos viam Domini docebat; volebat, inquam, auferre magnam partem terrae quae et ex dono regis et attestatione vicinorum ad ecclesiam suam pertinebat. Beatus autem Cungarus, testimonium sibi perhibente conscientia sua, tam iniustae exactioni penitus non cessit, sed diem certum omnimodo statui procuravit, quo sub certis et fidelibus iudicibus hinc inde constitutis super terrae portione praedicta redderetur unicuique quod suum esset. Die autem constituto, quo super hoc iusta inquisitio fieret, convenit multitudo vicinorum, ut de mandato Poulenti regis, cuius potestati et iuri praedicta terrae portio pertineret, summopere discerneret. Praefatus autem princeps nomine Pebiau [Pebian 1, 2.] , magna stipatus testium copia, cum vi et fraude niteretur in causa praefata beato Cungaro inferre iniuriam, ad modum cerae ad ignis ardorem liquescentis in conspectu omnium qui aderant liquescendo annihilatus est [Similem fabulam legimus in Vita S. Iltuti (supra,p. 230, c. 17).] . Quod videntes, omnes timore turbati sunt et glorificaverunt Deum, qui iustum iudicium iudicans, innocentem liberavit de manu potentis iniqui, reddens in caput suum quod meruerat. Ex hoc autem et deinceps erat [etiam 1.] beatus Cungarus honori et venerationi omnibus hominibus qui eius famam et sanctitatem audierant, et colebatur et venerabatur ab omnibus quasi angelus Dei.

[15] [Cungarus, suscepto ex pietate itinere Romano et Palaestinensi, Hierosolymis moritur.] Cum igitur beatus Cungarus omnibus virtutibus esset adornatus simulque iam dictis atque aliis innumeris miraculis clarus esset [divinus add. 1, 2.] , cumque videret utrumque monasterium, scilicet in Cungresbiria et quod in Vallia fundaverat, ambulare et fructificare in timore Dei, incidit ei in mentem propositum divinitus, scilicet adeundi limina beatissimorum Petri et Pauli et eorum suffragia ad divinam misericordiam obtinendam implorare. Deinde etiam hoc in votis habuit ut, visitatis sacris pignoribus apostolorum, etiam Hierosolymitanam visitaret terram [om. 1, uncinis inclusum add. 2.] et sancta loca deoscularetur in quibus steterunt pedes Domini. Accepta itaque licentia ac benedictione Dubricii Landaviensis episcopi, simulque et monasteriorum quibus pater praeerat, necnon et parochianorum vicinarum ecclesiarum, iter quod in voto habuit aggressus est. Quod etiam pie et devotissime adimplens, posteaquam Romae sacratissima sanctorum apostolorum limina visitavit ac aliorum sanctorum innumerabilium suffragia inibi dormientium imploravit, Hierosolymam profectus est. Qui peragratis ac visitatis locis sanctis, in eadem urbe pro vitae suae meritis transitoriae ad regna translatus est caelestia. Unde, sicut a maioribus accepimus, a sociis et fidelibus, qui ei individui comites adhaeserunt, translatus est usque Congresbiriam, praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria per infinita saecula saeculorum.

DE SANCTO AGOMARO EPISCOPO SILVANECTENSI

ANTE MED. SAEC. VII

[Commentarius]

Agomarus episcopus Silvanectensis (S.)

C. D. S.

[1] [S. Agomarus, episcopus Silvanectensis] S. Agomarum [Alias Aigomarem, Agmarum vel Almarum.] episcopum Silvanectensem statim post Malulfum illi ecclesiae praefuisse discimus ex antiquissimo catalogo episcoporum Silvanectensium qui descriptus legitur manu saeculi X in sacramentario eiusdem ecclesiae confecto circa finem saeculi IX [Cf. L. Delisle, Mémoire sur d'anciens sacramentaires, in Mémoires de l'Académie des Inscriptions et Belleslettres, t. XXXII. I, pp, 143, 145. Catalogus laudatus exhibetur ibid., p. 371.] . Iam vero novimus ex Gregorio Turonensi [H. F., l. VI, c. 46 (MG., Scr. rer. merov., t. I, p. 287).] Malulfum curasse exsequias Chilperici I regis Francorum occisi anno 584 [G. Richter, Annalen … der Merovinger, p. 81.] . Itaque non ante finem saeculi VI floruit Agomarus.

[2] [exeunte saeculo VI] Alterum quendam terminum vitae Agomari praebent concilium Clippiacense anni 626 aut 627 et alterum concilium, quod praeside Sonnatio episcopo Remensi celebratum est circa annum 630. Quibus nimirum interfuit Agomarus. [Ed. F. Maassen, MG., Conc. t. I, pp. 201, 203.] .

[3] [et ineunte VII,] Nihil aliud certi de Agomari historia novimus. Subscripsisse quidem fertur chartae fundationis monasterii Fossatensis apud Parisios anno 640 [Pardessus, Diplomata, t. II, p. 68, n. 293,] . Sed charta ista multiplici capite suspecta est [Cf. K. Voigt, Die Vita S. Baboleni und die Urkunden für St.-Maur-des-Fossés, in Neus Archiv, t. XXXI (1906), p. 314 sqq.] .

[4] [quam diu sederit incertum est.] Exordium episcopatus Agomari anno 598 illigavit Carolus Cointius [Ann. eccl. Fr., t. II, p. 456, n. IV (ubi citat Annales Silvanectenses Caroli Jaulnay, nn. 14, 15, cuius auctoritas minimi facienda. Cf. Act. SS., Oct. t. XII, p. 912, n. 14).] . Sed postea sibi contradixit, ubi ad annum 644 [Non 649, ut perperam aiunt auctores Galliae christianae (t. X, p. 1383).] Agomarum obiisse notavit, cum sedisset annos sex et triginta [Ann. eccl. Fr., t. III, p. 183, n. LXIX, ubi nullum indicat fontem unde id hauserit.] .

[5] [Illius mentio non occurrit in martyrologiis, antiquis,] S. Agomarum cultu ecclesiastico nondum honoratum fuisse non recte inde colligatur quod neque eius nomen comparet sive in litaniis quae leguntur in capite sacramentarii Silvanectensis saeculi IX [Vid. Delisle, t. c., p. 365.] sive in kalendario eidem codici praefixo [Cf. ibid., p. 313 sqq.] , neque titulo sancti ornatur in catalogo episcoporum Silvanectensium illi inserto [Cf. ibid., p. 371.] . Nam in litaniis illis nullius alius episcopi Silvanectensis nomen occurrit praeter nomen S. Reguli omnium primi, qui etiam unus signatus est in kalendario [Ad. d. IX kl. maias. Sanctini vero nomen (ad VII id. ianuarias) recentiore manu eidem kalendario intrusum est.] , et in catalogo nullus omnino, neque ipse Regulus titulo sancti decoratus legitur.

[6] [sed in kalendariis saeculi XIV et XV.] Neque S. Agomarum memorat ullum martyrologium generale antiquius saeculo XVIII. Secundum auctores Galliae christianae [Tom. X, p. 1383.] , “martyrologium ecclesiae Silvanectensis [Descriptum ante annum 1318 (Catalogue des mss. des bibliothèques publiques de France, t. III, p. 271 [Bibliothèque de Provins, n. 41]).] de eo sic habet: VII idus novembris Silvanectis, sancti Almari episcopi et confessoris. Ita quoque martyrologium Sancti Frambaldi et Sancti Reguli kalendarium. Necrologium vero Beatae Mariae Silvanectensis meminit eiusdem Almari VIII idus novembris.” Sed cuius aetatis sint haec tria documenta posterius allata non indicatur. — Saeculo deinde XVIII, ad diem 7 novembris Agomarum signarunt martyrologia Claudii Castellani (1707), Parisiense iussu Cardinalis de Noailles editum (1727), Autisiodorense (1751) et Ebroicense (1752). Sed et festivitas S. Almari seu Agomari ad d. 7 novembris celebranda indicatur in kalendariis praefixis antiphonario Silvanectensi saeculi XIV ac breviario item Silvanectensi saeculi XV et alteri saeculi XIII – XIV [Catal. Paris., t. III, p. 716 (cf. p. 586).] .

[7] [Ipsius reliquiae servatae in ecclesia cathedrali Silvanectensi.] Corpus S. Agomari quiescere aiebant auctores Galliae christianae [Tom. X, p. 1383.] in capsa inter pilas maioris arae ecclesiae cathedralis Sancti Reguli. Eius reliquias extremo saeculo XVIII subduci potuisse manibus impiorum, una cum reliquiis sanctorum ipsius decessorum Levangii, Sanctini, Malulphi, Candidi, Liethardi et Amandi, et permixte cum iisdem terrae mandatas fuisse in civitatis coemeterio, ac post sexaginta annos inde erutas esse ab Illmo Iosepho Armando Grignoux episcopo Bellovacensi, Noviomensi et Silvanectensi (an. 1842 – 1878) et honorifice denuo in ecclesia cathedrali Silvanectensi collocatas testatus est v. v. Ag. Sabatier [Vie des saints du diocèse de Beauvais (1866), p. 79.] .

DE SANCTA GEBETRUDE ABBATISSA HABENDENSI

POST MED. SAEC. VII

[Commentarius]

Gebetrudis abbatissa Habendensis (S.)

AUCTORE C. D. S.

§ I. De notitiis circa S. Gebetrudem antiquioribus medio saeculo XI.

[1] [S. Gebetrudis, secundum antiquiora documenta,] Duplicem dumtaxat mentionem S. Gebetrudis repperimus certo antiquiorem saeculo XI. Alteram videlicet in Vita primigenia [Seu potius relatione de extremis diebus vitae.] S. Adelphii, quam si non antea, certe aetate carolingica conscripsit anonymus, idem, ut videtur, cui debemus et Vitas S. Amati et S. Romarici [Vid. B. Krusch, in MG., Scr. rer. merov. t. IV, p. 210 – 12.] . Is narrat Gebetrudem abbatissam cum suis virginibus occurrisse corpus S. Adelphii e Luxoviensi coenobio ad Habendense deferentibus [“Nam cum alveum Mosellae iam gestantes transmeassent, ecce veniens sancta Tetta, quae et Cebetrudis, abbatissa occurrit obviam cum sanctis sororibus, gestantibus sanctorum reliquias cum cereis et crucibus…” Vit. S. Adelphii c. 6 (MG., t. c., p. 227).] , et in clausula opellae suae profitetur eam scriptionem a se susceptam esse eiusdem abbatissae iussu [“Haec quippe pauca sunt narrata de multis, quae sancta atque almifica Tetta abbatissa ob memoriam beati viri Adelphii seu propter exemplum fidelium in processu temporis recolenda commentariolo indita stilo sulcari praecepit…” Ibid., c. 12 (t. c, p. 228).] . At nusquam alias in Vitis primigeniis SS. Amati, Romarici et Adelphii [Quas, post Philippum Labbeum (qui praetermisit Vitam S. Amati) et Iohannem Mabillonium, nuper accurate edidit cl. v. Bruno Krusch, MG., t. c., p. 215 sqq.] quicquam de S. Gebetrude profertur.

[2] [parthenoni Habendensi praeerat] Alteram antiquam Gebetrudis memoriam praebet Liber Vitae exaratus in monasterio Habendensi saeculo IX – XI, qui nunc servatur Romae in Bibliotheca Angelica, ibidem signatus nota A. 2. 12 [Codicem accurate descripsit cl. v. Adalbertus Ebner in Neues Archiv für ältere deutsche Geschichte, t. XIX (1894), p. 49 – 83.] . In ea scilicet parte codicis quae exscripta est saeculo IX legitur sequens elenchus Romaricensium abbatissarum: Mactafledis abbatissa. Erkhendrudis abbatissa. Sigoberga abbatissa Gebedrudis abbatissa. Sevilla abbatissa [Neues Archiv, t. c., p. 71. Harum quinque abbatissarum tres nominatae leguntur in Vitis sanctorum Habendensium supra indicatis (num. 1), Mactefledis nempe in Vita S. Amati, c. 8 (MG., t. c., p. 218), Caecilia, quam eandem esse censent quae in elencho Sevilla appellatur, in Vita S. Romarici, c. 1 (ibid., p. 221) et Gebetrudis in Vita S. Adelphii (cf. supra, num. 1). Advertit cl. Krusch (MG., t. c., p. 213) tria quoque horum nominum, aliquantum adulterata, legi in Vita S. Columbani a Iona Bobiensi conscripta inter nomina sanctimonialium (non Abbatissarum) Evoracensium, Gibitrudis scilicet, Ercomtrudis et Augnofledis. Qua observatione et aliis eidem adiunctis (ibid., p. 211 – 13) fidem seu auctoritatem anonymi Vitarum Habendensium aliquatenus in suspicionem vocare videtur. Kruschii argumenta refutare nuper conatus est cl. v. Marius Besson in Zeitschrift für Schweizerische Kirchengeschichte, t. I (1907), p. 25 – 30. Cf. Anal. Boll., t. XXVI (1907), p. 342.] .

[3] [tempore obitus S. Adelphi, qui obitus non contigit ante annum 673.] Ex iis itaque documentis id unum de S. Gebetrude ut certo notum ante medium saeculum XI statuere licet, nimirum illam unam fuisse ex primis abbatissis Habendensis parthenonis [Quem anno circiter 620 conditum fuisse iam dudum inter eruditos convenit.] , et quidem eo tempore quo S. Adelphius in coenobio Luxoviensi vita defunctus est eiusque corpus statim post ipsius obitum delatum ad suos Habendenses [Vit. S. Adelphii, c. 5 (MG., t. c., p. 227).] . Adelphius autem minus triennio ante obitum suum honorabiliter susceptus est Luxovii ab Ingofredo loci abbate [Ibid., cc. 2, 3.] , qui, ut meminit v. cl. Krusch [MG., t. c., p. 226 not. 3.] , Waldeberto abbati Luxoviensi successit defuncto anno 670; unde colligitur Adelphium non ante annum 673 ex hoc mundo decessisse atque adeo Gebetrudem adhuc in vivis degisse hoc anno. Aliae vero notae chronologicae aut eventus vitae illius, praeter receptionem corporis S. Adelphii, nulla in iisdem documentis consignata sunt, sed neque ullum indicium cultus ipsi exhibiti.

§ II. De traditionibus circa historiam S. Gebetrudis medio saeculo XI posterioribus.

[4] [Secundum Vitam recentiorem S. Adelphi,] Ast medio saeculo XI vel brevi post in lucem prodiit altera Vita S. Adelphii, priore illa non paulo prolixior, in qua Adelphius frater fuisse S. Gebetrudis et nepos S. Romarici et uterque ex huius ordinatione ipsi in regendo Habendensi monasterio proxime successisse narrantur. Auctiorem illam Vitam ex uno codice Romaricensi a Petro Francisco Chifflet exscriptam acceperunt maiores nostri [Cf. Act. SS., Sept. t. III, p. 812, n. 7.] , neque alius codex illam continens usquam innotuit. In ipso autem eo codice nomen aut aetas auctoris sive in prologo sive in clausula non manifestatur; clericum tamen illum vel monachum Habendensis ecclesiae ministerio addictum fuisse inde satis colligitur quod Adelphium patrem nostrum appellat et se ex oboedientia erga coenobii matrem opus suscepisse profitetur [Cap. 1 (t. c., p. 818).] . Scriptor quidam recentior, multum quidem in monumentis Habendensibus compilandis versatus, sed iudicio critico non ita insignis [Cf. infra, num. 12.] , Sebastianus Valdenarius, ait [Act. SS., l. c.] matrem illam, cui Vita dedicata est, fuisse Odam, quae medio saeculo XI coenobio praefuit [Cf. Act. SS., t. c., p. 810, n. 5; Krusch, MG., t. c., p. 214.] , idque per se satis probabile videtur [Cf. infra, num. 12.] ; aliis praeplacet hanc Vitam secundam, quae manifeste eo tendit ut nobilitatem generis ac sanctitatem conditorum coenobii et huius ab exordio opulentiam extollat, fabricatam esse ultimis annis saeculi XI vel ineunte saeculo XII, quo tempore non pauca falsa diplomata in eundem finem ibidem conficta sunt [Cf. A. Didier-Laurent (cit. p. 411, annot. 1), p. 204 – 214. Confirmationis alicuius loco pro ea opinione afferunt verba scriptoris Vitae, qui in suo prologo ad abbatissam: Itaque tuis iussis, ait, obtemperare statui, non alia occasione quam ut, quemadmodum ecclesiae tuae curandis emolumentis te intentam video, ita quoque causa sis cur ego beati Adelphii gloriae amplificandae allaborem… (Act. SS., t. c, p. 818, n 1).] . Ceterum nullum testem aut vadem profert eorum quae tam multa et mira Vitae primigeniae adiunxit, neque in ullo documento antiquo quicquam occurrit unde haec confirmentur.

[5] [is S. Romarici,] His verbis itaque initia Habendensis parthenonis exponit anonymus noster: Gloriosissimus namque ac Deo dilectissimus Romaricus cum inter primates polleret in palatio, regia fultus familiaritate, cumque regem et regnum, regali utpote ortus prosapia, strenuo procuraret moderamine, cepit consilium, felici usus commercio, peritura postponere, soli inhaerere Deo. Habebat vero eodem tempore tres filias pudice ac liberaliter, prout tanti viri expetebat reverentia, educatas; quarum conubia diu multumque secum volvens in pectore, licet affatim suppeterent opulentia in rebus, nobilitas in genere, maluit eas Christo cum flore virginitatis destinare. Quippe in cuius corde iam mundus aruerat, cui profecto palatinae dignitatis pompa sordere coeperat, nemini nisi Christo funiculum hereditatis adscribendam deliberabat. Verum quaedam e filiabus ipsius, nomine Aselberga, paternae non acquiescens devotioni, expers hereditariae sortis et absque patris consilio, nupsit cuidam in partibus Sicambriae, cui vocabulum Berthilinus, summae nobilitatis multaeque potentiae viro [Act. SS., t. c., p. 818, n. 3.] .

[6] [monasterii Habendensis conditoris,] Deinde, post narratum secessum Romarici ex aula regia, hortatore et magistro S. Amato [Ibid, n 4.] , sic pergit anonymus scriptor [Ibid., n. 5.] : Pari ergo affectu (Amatus et Romaricus) infra vastum Vosagi profundum, locum heremiticae solitudini competentem reperiunt, quod ab antiquis appellatum didicimus Habendi castrum, in quo regi regum iugi famulantes exercitio monasterium puellarum aedificant [Ita emendatum pro aedificavit, quod legebatur in codice.] , atque curae pastoralis functi officio ad custodiendum gregem industria sollerti invigilant.

[7] [nepos erat et frater S. Gebetrudis,] Audiens vero Asselberga [Ibid., n. 6.] patrem renuntiasse saeculo, direxit ei filiam nomine Tectam, quam iam susceperat ex coniuge Bethilino, sperans hoc modo elicere quatenus hereditatis pignus, quod sibi iure competebat hereditario, restitueret puellae. Beatus vero Romaricus, procreationis suae primitias alacri vultu contemplatus, cum ceteris, quas ibidem aggregaverat, Domino perenniter famulaturam dedicavit; quae postmodum eiusdem monasterii mater, vocata est Gebetrudis. Mater vero, cum comperisset quid ageretur de filia, felix secundo partu, rursus animum aggreditur flectere, sed, ut reor, non sine divina suggestione: nam puerulun, quem paulo post pepererat, transmisit avo baptizandum atque ad relictae possessionis heredem constituendum. Quem serenissimus pater Romaricus gaudio magno suscipiens, benedixit Dominum, cuius praesidio, quod filia neglexerat, geminae prolis officio gratulabatur duplicatum.

[8] [ac simul cum ea regendo monasterio a S. Romarico deputatus:] Huius itaque [Ibid., n. 8. Capite superiore (n. 7) rettulit anonymus scriptor Adelphium, cum instituendus S. Arnulpho (Mettensi episcopo) traditus fuisset, eo doctore ad eximiam vitae sanctitatem pervenisse.] tam illustris ephebi pater excellentissimus, cum se relatu frequenti in domo Dei comperisset plurimum fructificasse, ob eiusdem carissimi filii dilectionem hereditatem in partibus Provinciae monasterio Habendo contradidit opulentam, licet ab Agarenis postmodum vehementer vastatam. Post discessum vero beatissimi Amati, devotissimus pater Romaricus, cum iam sui dissolutio corporis immineret, dilecto sibi Adelphio … sanctarum curam puellarum commisit, quas ipse cum germana sua, prudentissima videlicet Gebetrude, viriliter cuncta regens ac paterno affectu disponens … pie ac strenue gubernavit.

[9] [sed haec Vita auctior] Haec si vere ita contigisse credi possent, admodum mirum appareret ab auctore Vitarum primigeniarum SS. Amati, Romarici et Adelphii, qui et in Habendensi monasterio vixit [Cf. Krusch, MG., t. c., p. 211 med.] et cum Gebetrude familiariter conversatum se dicit [Cf. supra, num. 1.] , sive ignorata fuisse sive, si non ignorasset, alto silentio involuta, cum nihil magis curae esse consuesceret hagiographis illius aetatis quam ut condicionem secundum saeculum nobilem illorum quorum describerent gesta vel eorundem cum aliis sanctitate praeclaris viris cognationem praedicarent; ac singulatim, cum iussu Gebetrudis Adelphium celebraret [Cf. supra, p. 409, annot. 4.] , ne verbulo quidem indicasse ipsum Gebetrudis fuisse fratrem.

[10] [ex multiplici capite] Sed et alia et per se incredibilia et vel inter se vel cum assertis in Vitis sanctorum Habendensium prioribus nequaquam cohaerentia congessit scriptor ille recentior. Etenim, cum Romaricus statim post conversionem suam bonis omnibus se spoliasset [Quod, ut innuit Mabillonius (loco citato num. seq.) imprudenter satis fecisset, cum praeter duas filias, quas quidem, secundum interpolatorem nostrum, Domino consecrare deliberaverat ac proinde divitiis non indigere iudicare potuerit, tertiam haberet filiam, legitimis et honestis nuptiis coniugatam, quas invito utique patre, non tamen, ut videtur, rationabiliter invito, contraxerat.] praeter villam quam ad bonum opus profuturum unam tantummodo reservasset, quamque mox ad monasterium puellarum in ea aedificandum a se alienavit [Vit. S. Romarici, cc. 4, 5 (MG., t. c., pp. 222, 223).] , non intellegitur qua ratione, post conditum iam coenobium Habendense adducta fuerit Aselberga ut filiam suam Tettam ad eum dirigeret, sperans hoc modo elicere quatenus hereditatis pignus, quod sibi iure competebat hereditario, restitueret puellae [Cf. supra, num. 7 init.] , ac postea etiam, quamvis utique spes illa ipsam fefellisset, nihilo minus rursus patris animum aggressa sit flectere, Tettae fratrem puerulum transmittendo avo baptizandum atque ad relictae possessionis heredem constituendum [Cf. ibid., extr.] . Et cum ex hac parte quoque decepta esset, statim narratur Adelphii pater, quo sane conivente Habendum missi fuissent pueri, cum filium in domo Dei comperisset plurimum fructificasse, profectu in virtutibus scilicet, non divitiis, grati animi demonstrandi causa ob eiusdem carissimi filii dilectionem hereditatem monasterio Habendensi contradidisse opulentam [Cf. supra, num. 8.] .

[11] [fide digna non videtur;] Itaque auctioris Vitae scriptori asserenti S. Romaricum ante conversionem coniugatum fuisse diserte refragatus est Iohannes Mabillonius [Ouvrages posthumes de D. Jean Mabillon et de D. Thierri Ruinart, par D. Vincent Thuillier, t. II (1724), p. 77.] et nuper magna vi argumentorum illius narrationem nulla fide dignam esse demonstravit v. v. Didier-Laurent [Le mariage et la donation de S. Romary, in Bulletin de la Société philomatique Vosgienne, 27e année (1901 – 1902), p. 159 – 266.] . Unde et ex hoc documento nihil nobis de S. Gebetrude certum vel probabile innotuit praeter ea quae colligere licuit ex antiquioribus supra laudatis [Cf. supra, num. 3.] .

[12] [sicut nec Acta Romaricensia a Sebastiano Valdenario collecta] Ex traditionibus autem Romaricensibus, quae certo magnam partem ex figmentis illis saeculo XI et XII concinnatis ortae sunt, fere prodiit quicquid postea de celebri parthenone narratum est. Eas sedulo collegit ac suis coniecturis vel commentis auxit post medium saeculum XVI Sebastianus Valdenarius, prior Herivallensis [Coenobii scilicet a monasterio Romaricensi dependentis, a quo uno tantum miliario distabat.] , sed laudatoris ac patroni partes agens, non scriptoris historici critici, in collectaneis gallice scriptis et adhuc ineditis, quibus titulum fecit Registre des choses mémorables de l'église Saint-Pierre de Remiremont. De quibus Iohannes Perierus noster: “Praesumere licet, ait, dictum auctorem opus suum sub hoc titulo: Acta rerum memorabilium ecclesiae S. Petri Romaricensis concinnasse iuxta monumenta latina apud Romaricenses reperta [Act. SS., t. c., p. 822 c.] .” At quam parum probabilis sit haec Perieri praesumptio, saltem quod ad monasterii origines spectat, ex ipsius Valdenarii confessione satis liquet [Nempe in prologo suo profitetur antiquorum documentorum Romaricensium vix quicquam remanere, “ains quelque petit discours d'icelle ramassé depuis six cents ans en ça:” quibus ultimis verbis satis perspicue significare videtur Vitam auctiorem de qua dictum est supra. Et alio loco: “Or de peindre à vif quelle estoit la prime face et antique figure de ce monastère d'Habeburg [id est Habendensis], il n'est possible, tant à cause de la ruyne d'icelluy faicte par les Huns, alias Hongres, gens barbares, sarrasins, mescréans, en l'an de grâce neufz cens ou environ … que pour avoir esté bruslez à mesme instant les libvres, légendes, registres et chartulaires de ladicte église, desquelles, s'ilz nous restoient, nous en pourrions encore tirer plus certaine et assurée cognoissance, non seulement de ce que nous remarquons sur ce lieu, mais aussy de toutes les choses que nous voulons déduyre en nos commentaires et registres, ce néantmoins si ne voulons-nous produyre en iceulx aucune chose qui ne soit vraisemblable, salutaire et conforme à ce que les anciens nous en ont délaissez et escript” (cit. ap. Didier-Laurent, Bulletin de la Soc. phil. Vosgienne, t. c., p. 221).] . Itaque et ex hoc opere nihil subsidii afferri illarum originum historiae perspicue demonstravit v. v. Didier-Laurent [Bulletin de la Soc. phil. Vosg., t. c., p. 219 – 37.] .

[13] [et Vita S. Romarici edita a Nicolao Serario] Denique Vitam S. Romarici, in qua non pauca de eius liberis narrantur, edidit Nicolaus Serarius in libro quem inscripsit Comitum par inclytum B. Godefridus, S. Romaricus, edito primum Moguntiae anno 1605 atque iterum, inter scriptoris Opuscula theologica, anno 1611. At ipso Serario teste, praecipuus ipsi in hac Vita conscribenda fons prae manibus fuerunt Acta a Valdenario collecta [Ibid., p. 243 – 45.] . Unde neque huius auctoritati praestat illius auctoritas.

[14] [ac legendae officiis liturgicis Romaricensibus insertae.] Quae vero interea vel postea editae sunt legendae sanctorum Habendensium in documentis liturgicis Romaricensibus, quorum antiquissima sunt breviarium anno 1425 exaratum [E quo legendam S. Amati secundum primigeniam editionem concinnatam, S. Adelphii secundum Vitam auctiorem, et S. Romarici secundum huius formam prolixiorem, eodem tempore quo Vita auctior S. Adelphii conscripta est, confectam (cf. Krusch, MG., t. c., p. 214), in qua tamen nulla mentio fit coniugii vel liberorum sancti, edidit v. v. M.-A. Guinot, Étude historique sur l'abbaye de Remiremont (Paris, 1859), p. 369 – 74, p. 374 – 77 et p. 377 – 88.] et Officia propria insignis ecclesiae sancti Petri Romarici Montis typis edita Divione anno 1657 [Huius editionis exemplar in bibliotheca nostra Bollandiana hodie quoque servatur.] , eas ex Vita S. Amati unica et Romarici atque Adelphii Vitis auctioribus haustas esse ex comparatione textuum in utrisque documentis facile constat. Ex Vitis autem auctioribus et aliis corruptis fontibus modo indicatis [Num. 12, 13.] desumpta sunt quae de exordiis Romaricensibus rettulerunt Iohannes Ruyr [Recherche des sainctes antiquitez de la Vosge (1633), 1re partie, liv. III et IV (p. 25 – 52).] Augustinus Calmet [Histoire de Lorraine, liv. IX, c. 16 – 28 (ed. II, tom. I, p. 384 – 94).] , maiores nostri [Act. SS., Sept. t. III, p. 809 sqq.] , alii, novissime autem Guinot [Op. cit. supra, annot. 8.] . Haec igitur fusius recensere, quod ad historiam vitae S. Gebetrudis spectat, supervacaneum est. Restat ut de sanctae nostrae gloria postuma ac singulatim de corporis translationibus dicamus.

§ III. De S. Gebetrudis gloria postuma.

[15] [Nullum exstat vestigium cultus S. Gebetrudis] Nullum indicium cultus S. Gebetrudis antiquius saeculo XI hactenus prolatum esse supra indicavimus [Num. 1 – 3.] . Vetustissimum itaque monumentum unde vere is exstitisse demonstretur, martyrologium est Romaricense saeculo XII exaratum, cuius excerpta quaedam a Petro Francisco Chiffletio ad maiores nostros transmissa editioni suae martyrologii Usuardini inter auctaria passim inseruit Sollerius [Cf. Martyrologium Usuardi, p. LXIII, n. 264.] , quodque nunc servatur in bibliotheca nationali Parisiensi inter codices latinos recens acquisitos [Nouvelles acquisitions latines, n. 349. Cf. Dom H. Quentin, Les Martyrologes historiques du moyen âge (1908), p. 239.] . In quo legitur ad diem VII id. nov.: Adest etiam venerabilis transitus nobilissime virginis Gebetrudis abbatisse sanctissime, sororis beati Adelfii, que suis meritis multa beneficia sibi summa devotione querentibus prestat [Quentin, op. c., p. 240.] . Et ad diem XIII kal. sept.: Eodem die translatio sancte Gebetrudis [Ibid.] .

[16] [antiquius saeculo XI.] Alterum illius cultus testimonium fere eiusdem aetatis praebet Processionale Romaricense, nunc Bibliothecae regiae Bruxellensis codex signatus II. 265 [Cf. J. Van den Gheyn, Catalogue des manuscrits de la Bibliothèque royale de Belgique, t. I, p. 404.] . In litaniis nempe huic codici insertis, in quibus nullus sanctus occurrit qui sit aetate posterior S. Gerardo episcopo Tullensi in fine saeculi X defuncto et a S. Leone IX S. P. medio saeculo XI inter sanctos relato [BHL. 3432.] , leguntur [Fol. 84.] nomina sanctorum Habendensium Amati, Romarici et Adelphii, necnon et Gebetrudis et Clarae [Quam eandem esse existimant atque Caeciliam abbatissam (cf. Proprium an. 1657, p. 59: In festo S. Caeciliae seu Clarae virginis. Caecilia, quae et Clara et Segoberga … beati Romarici dupliciter filia). Certe hic cogitare non licet de S. Clara Assisiensi, cum in iis litaniis neque S. Franciscus neque S. Dominicus (sed unus inter fundatores Ordinum S. Benedictus) neque S. Ludovicus invocati sint.] . In martyrologio etiam Hagenoyensi in Alsatia, ineunte saeculo XV exarato, signata est ad diem 7 novembris memoria In monasterio Habetensi in Burgundia, sanctae Gebedrudis virginis et abbatissae [Sollerius, Martyrol. Usuardi, p. 658; cf. p. LX.] .

[17] Sequuntur antiquitatis ordine memoriae translationum corporis S. Gebetrudis. Has quidem novimus dumtaxat ex Sebastiani Valdenarii Actis [Cf. supra, num. 12.] et ex Proprio Romaricensi anni 1657 [Cf. supra, num. 14.] , [Corpus S. Gebetrudis] cuius legendae ex iis Actis manifeste deprompta sunt. Quae documenta utique in omnibus certae fidei non esse diximus; sed profecto traditiones referunt quae in coenobio Romaricensi vigebant saeculo XVI, et licet nonnullae eorum partes validis argumentis refutentur [Cf. supra, num. 9 – 11.] , non ideo statim censendum omnia quae continent falsa esse, ac proinde, ubi nulla ratio suspicionis apparet, sua probabilitate non carent quae in iis narrantur, quamvis haec probabilitas ad indubiae auctoritatis gradum pertingere temerario iudicaretur. Quibus praenotatis, testimonia circa priores reliquiarum S. Gebetrudis translationes ex iis excerpta hic exhibere non pigebit.

[18] [in monte Habendensi inventum circa initium saeculi X,] Tres omnino translationes, seu potius inventionem et duas translationes corporis S. Gebetrudis, in coenobio Romaricensi celebrari indicat Proprium anni 1657. In quo ad diem 7 novembris haec leguntur: Ceterum quattuor omnino diebus per annos singulos Romaricensis ecclesia beatae Gebetrudis memoriam colit. Felicem enim eius obitum celebrat septimo idus novembris; Inventionem in Sancto Monte [Ita scilicet nuncupatus est locus ubi primo conditus est parthenon et in quo etiam constitutum est coenobium fratrum qui spirituali regimini et temporalium rerum curae ministerium suum praebebant. Sed imperante filio magni Caroli Ludovico Pio, qui monachorum pater ac monasteriorum restitutor fuit, sacrarum virginum familia e coenobio Habendensi (seu Monte Sancto) in Romaricum Montem (e conspectu montis Habendi in altera ripa Mosellae fluminis situm) deducta est (Proprium, p. 51, ad d. 17 Maii; Act. SS. t. c., p. 223, n. 14), fratrum coenobio remanente in Monte Sancto.] quinto decimo kalendas octobris; Translationem in Romaricum Montem tertio decimo kalendas septembris; Elevationem denique per sancti Leonis papae noni legatos idibus novembris [Proprium, p. 117.] . Quae sane festivitates omnes ad praedictos dies notatae sunt in kalendario quod Proprio praefixum est et inter officia propria.

[19] [et paulo post in Romarici montem] De prima autem illa inventione, cuius memoria celebrabatur die 17 septembris, quo tempore et qua ratione facta fuerit, neque excerpta ex Actis Valdenarianis a Chiffletio transmissa ad maiores nostros et ab his ad diem 11 septembris de S. Adelphio agentibus edita quicquam habent, neque officium illius diei in Proprio, in quo scilicet nulla proponitur lectio, sed solummodo Pro commemoratione de inventione sanctae Gebetrudis, in vesperis et in laudibus antiphona, versiculus cum responso et oratio. Si autem verum est inventionem contigisse in Sancto Monte, translationem sacrarum virginum familiae in Romaricum Montem ante illam contigisse iudicandum est. At eodem illo tempore simul cum ea familia huc translata sunt pariter beatorum Amati, Romarici et Adelphii abbatum corpora [Proprium, p. 51; Act. SS., t. c., p. 223, n. 14.] et admodum mirum esset nullam mentionem hic fieri corporis S. Gebetrudis. Nulla etiam huiusmodi mentio legitur in relatione secundae translationis eorundem sanctorum, quae facta est anno Arnulfi imperatoris duodecimo et ultimo, secundum vulgarem aeram octingentesimo nonagesimo nono [Proprium, p. 34 extr., ad d. 15 februarii; Act. SS., t. c., p. 824, n. 20 extr.] .

[20] [translatum,] Sed disertum testimonium de translatione corporis S. Gebetrudis praebent Acta et Proprium, ubi narrant tertiam translationem, ineunte saeculo X factam, trium primorum sanctorum abbatum Habendensium. Nimirum irruentibus Hungaris [Anno scilicet 910 vel 916. Cf. Act. SS., t. c., p. 825, nn. 29, 30.] … ac Lotharingiam saeva populatione pervagantibus, necesse habuerunt sacrae virgines in suum castellum confugere [Habendense nempe, unde ante medium saeculum IX ad vicinum Romaricum Montem se transtulerant (cf. supra, num. 16 extr.).] , ut se ac suorum sanctorum reliquias in tuto collocarent… Cum ea procella pervasisset [Intra annos 910 et 920 (cf. Act. SS., t. c., p. 826, n. 34).] , sacrae virgines de reditu coeperunt cogitare. Inventum fuerat in Sancto Monte pretiosum corpus beatae Gebetrudis virginis. Eam gemmam thesauro suo adicere decreverunt. Itaque una eademque die mensis augusti vigesima, et trium sanctorum abbatum in pristinas sedes [Scilicet ad ecclesiam parthenonis Montis Romarici.] revecta sunt corpora et sanctae Gebetrudis corpus eandem in basilicam primum illatum est [Act. SS., t. c., p. 835, nn. 39, 41. Cf. (ex Proprio, p. 72 – 73, ad d. 20 augusti) ibid., p. 825, nn. 25, 27.] . Advertendum autem nullum in illis narrationibus indicium praeberi alicuius veri cultus ecclesiastici, qualis sanctis canonizatis exhiberi solet. Nam corpora virorum aut mulierum, qui fama virtutum christianarum claruerunt, honoratiore loco in ecclesia sepelire certe huiusmodi cultui aequiparari iure nequit, neque alius honos sanctis Habendensibus tributus hic refertur.

[21] [ibidem cum corporibus sanctorum Romarici, Amati et Adelphii] Medio deinde saeculo XI facta est translatio quarta SS. Amati, Romarici et Adelphii ac secunda S. Gebetrudis, cuius relationem ex monumentis Romaricensibus descriptam ad maiores nostros transmisit laudatus iam Petrus Chiffletius, his verbis conceptam: Cum sanctus Leo papa nonus [S. P. an. 1049 – 54.] , Tullensis adhuc tum episcopi nomen ac dignitatem retinens, ad Tullensem suam ecclesiam accessisset, ibique S. Gerardi Tullensis episcopi, quem paulo ante divino admonitu Romae in sanctorum canonem retulerat, sacros artus, e veteri tumulo excerptos, in pretiosam lipsanothecam magno cum splendore et apparatu transtulisset, venerabilis Oda, Romaricensis abbatissa, similes honores suis quoque patronis pio studio procuravit. Itaque eius rogatu sanctus Leo Hugonem Bisonticensem archiepiscopum et Udonem Tullensis ecclesiae primicerium Tullo in Montem Romaricum destinavit. Qui de sanctorum Romarici, Amati, Adelphii et Gebetrudis virtutibus ac miraculis iudiciaria inquisitione instituta [Hac occasione iussu Odae Vitas auctiores S. Romarici et S. Adelphii conscriptas fuisse haud improbabiliter censent; cui opinioni assentiri videtur v. c. Br. Krusch (MG., t. c., p. 214).] , primum eorum corpora ex humili loco, in quo hactenus quieverant, in sublimiorem sollemni pompa extulerunt.

[22] [sollemniter elevatum est] Deinde eorum, ut vere Dei sanctorum, historias ac miracula, Romani, a quo missi erant, pontificis auctoritate, et conscribenda et divinis officiis inserenda sanxerunt. Celebrata est haec translatio idibus novembris anno Verbi incarnati millesimo quinquagesimo primo, Leonis noni papae tertio, praesente inter alios quam plurimos Gerardo Luxoviensi abbate. Et in extollendis reliquiis hic ordo de industria servatus est, ut a sancto Romarico, tamquam fundatore, initium fieret; tum ad sanctum Amatum; ab hoc, ad beatum Adelphium; ultimo, ad sanctam Gebetrudem procederetur [Act. SS., t. c., p. 827, nn. 38, 39.] .

[23] [per delegatos a S. Leone IX R. P.] Hanc narrationem non antiquitus, sed diu post rem gestam fuisse conscriptam, ex ipso genere scribendi facile videtur constare. Attamen credibile est eam vere ex antiquis monumentis Romaricensibus fide dignis translatam fuisse, adeo nomina et cetera quae in illa memorantur cum documentis certis concordant. Notandum praecipue illam ab aliis recentioribus eiusdem rei relationibus discrepare quod elevationem et sanctitatis declarationem non ab ipso Leone IX S. P., sed per eius legatos institutam esse testatur, dum Proprium Romaricense [Pag. 119 (ad diem 13 novembris). Ubi tamen paulo ante (cf. supra, num. 17 extr.) recte dicitur sancta fuisse elevata per Leonis legatos.] , Iohannes Ruyr [Recherche des sainctes Antiquitez de la Vosge (1633), p. 49 (part. I, liv. IV, ch. 12).] et auctor legendae quam exhibet Iohannes Mabillonius [Act. SS. O. S. B., saec. II, p. 135, annot. b.] id per ipsum pontificem in propria persona factum asserant, non advertentes Leonem IX mense novembri 1051 iam dudum Romae reducem fuisse [Cf. Act. SS., t. c., p. 827, n. 40 – 42; Jaffé-Loewenfeld, Reg. Rom. Pont., n. 4255 (t I, p. 540).] .

[24] [Inde in eodem monasterio celebratus est cultus S. Gebetrudis.] Ex eo tempore itaque praecipuo cultu honorata est in monasterio Romaricensi S. Gebetrudis. Eius memoriae recolendae in coenobii martyrologio iam duplicem diem assignatum vidimus [Cf. supra, num. 15. Satis mirum quidem apparet quod in martyrologio Romaricensi signata est ad Id. Nov… elevatio sanctorum Romarici, Amati et Adelphii (Quentin, Les Martyrologes historiques du moyen âge, p. 241), nomine Gebetrudis praetermisso, cum in eodem documento celebranda indicetur translatio die 20 augusti instituta (cf. supra, numm. 15, 20, 22). Cum tamen in annuntiatione diei 7 novembris Gebetrudis dicatur soror Adelphii, liquet martyrologium confectum esse post conscriptam Vitam S. Adelphii auctiorem.] , eiusque nomen ibidem insertum fuisse litaniis processionalibus [Cf. supra, num. 16.] , sed et quattuor festivitates de eadem post medium saeculum XVII annuatim celebrari consuevisse [Cf. supra, num. 18.] .

[25] [Eiusdem reliquiae, extremo saeculo XVIII furori impiorum subtractae,] A medio autem saeculo XI e sua hierotheca motae non fuisse videntur reliquiae S. Gebetrudis usque ad finem saeculi XVIII [Memorantur quidem, praeter supra narratas aliae translationes sanctorum Romaricensium factae annis 1567 et 1634 (Act. SS., t. c., p. 828, n. 44; J.-B.-E L'Hote, Vie des saints … du diocèse de Saint-Dié, 1897, t. I, p. 351); sed in harum relationibus mentio non fit corporis S. Gebetrudis.] . Quo tempore, saeviente in Gallia atroci persecutione et sacrarum rerum abolitione, quinque capsae, eius et aliorum sanctorum Romaricensium exuvias continentes, confractae sunt a viris impiis qui ecclesiam Romaricensem sacrilego furore invaserunt et diripuerunt die 20 ianuarii anni 1794, et quae in eis servabantur ossa, simul permixta, in sacristiam et alia loca proiecta. Ea tamen maximam partem sanctimoniales et pii quidam fideles colligere potuerunt et servaverunt usque ad tempus quo pax restituta est [Didelot, Remiremont. Les saints, etc. (Nancy, 1887), p. 440 – 41; L'Hote, t. c., p. 351 – 53.] .

[26] [annis 1803 et 1805 in ecclesiam Romaricensem relatae, et anno 1851 recognitae,] Inde itaque, rursus quinque capsis inclusa, sollemni pompa in ecclesiam, iam parochialem, Romaricensem illata sunt annis 1803 et 1805 et in maiore illic altari collocata. Quae et periti medici auctoritate episcopali ad id deputati anno 1851 recognoverunt et quae singula ossa singulis sanctis attribuenda essent, quantum fieri potuit, definierunt [Didelot, op. c., p. 509 – 15. Altera vero recognitio, instituta die 11 februarii 1852, solum spectabat ad ossa S. Romarici.] .

[27] [post incendium eius ecclesiae, denuo anno 1887 in ea repositae fuerunt;] At die 7 – 8 iulii anno 1886, fulminis ictu incendium excitatum est in ecclesia Romaricensi, quod et hierothecas ac partem etiam sacrorum ossium consumpsit. Quae ex his remanserunt, novis thecis, quas piorum quorundam virorum ac mulierum suppeditavit liberalitas, inclusa sunt et sollemniter ab Illmo episcopo Sancti Deodati in altari reposita die 28 augusti anni sequentis [L'Hote, op. c., t. I, p. 355.] . Inter haec videntur integra servata esse ea quae S. Gebetrudis agnita fuerant anno 1851 [Ibid., t. II, p. 624. Cf. Didelot, p. 513.]

[28] [earum particula in vico Bayecourt.] Aliqua particula reliquiarum S. Gebetrudis servatur etiam in vico Bayecourt [L'Hote, t. II, p. 639.] .

[29] [Duae ecclesiae in dioecesi Sancti Deodati S. Gebetrudem patronam agnoscunt.] In dioecesi Sancti Deodati duae ecclesiae vicanae S. Gebetrudem patronam propriam colunt, altera ut primariam [Chamois-le-Roulier, con de Bruyères.L'Hote, t. c., p. 329.] , altera ut secundariam [Jussarupt, con de Corcieux. Ibid.] . Sed nullam illius memoriam signatam repperimus, sive in Breviario Tullensi [Cuius exemplar in nostra bibliotheca servatur, editum an. 1748 – 49.] , sive in San-Deodatensi [Officia quorumdam festorum quae ritu Romano in ecclesia S. Deodati specialiter celebrantur (1733). Cf. Ordo divini officii celebrandi pro annis 1830, 1865, 1871.] .

DE SANCTO WILLIBRORDO EPISCOPO TRAIECTENSI ET FRESONUM APOSTOLO

ANNO 739

COMMENTARIUS PRAEVIUS

Willibrordus episcopus Traiectensis (S.)

AUCTORE A. P.

[Praefatio]

[1] [De Fresonicae ecclesiae] Cum, Dagoberto I regnante, Fresonicae gentis partem quandam sub dicionem suam redegissent Franci eandemque iteratis conatibus ad christianam religionem adducere aggressi essent Francorum antistites, praesertim S. Amandus, S. Eligius atque, ut videtur, S. Cunibertus Coloniensis episcopus [Cf. A. Hauck, Kirchengeschichte Deutschlands, t. I3, pp. 321 sqq., 328.] , etsi initium aliquod fidei in hoc populo spargendae factum erat atque Traiecti ad Rhenum ecclesiola erat exstructa [Vid. epistula S. Bonifatii, quae mox (infra, num. 5) afferetur: propter fundamenta cuiusdam destructae a paganis ecclesiolae, quam Wilbrordus derutam usque ad solum in castello Traiecto repperit.] , parum tamen per haec profectum est nihilque certe actum stabile, cum, tabescente post Dagoberti mortem Francorum imperio, Fresones et ereptas sibi olim terras recuperarint, et relicta fide christiana ad avitas superstitiones ultro redierint. Quod Franci haud ita prospere tentaverant, id paulo post Anglosaxones, apud quos tunc temporis ecclesia vegetior atque ad opus Dei alacrior adolescebat, feliciore exitu rursum sunt adorsi. Ex quibus primo S. Wilfridus Eboracensis archiepiscopus, dum anno 678 episcopatu suo ab Ecgfrido rege pulsus, Romam iturus … navem conscendit, flante Favonio pulsus est Fresiam et honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis Christum, et multa eorum milia verbo veritatis instituens, a peccatorum suorum sordibus fonte Salvatoris abluit [Beda, Hist. eccl., V, 19; cf. IV, 12, 13. Vid. Vitam S. Wilfridi auct. Eddio Stephano, c. 24 – 26, ex qua haec accepit Beda,] ; non videtur tamen vir egregius recentes illos a baptismate christianos in corpus quoddam constituisse, quod mole sua staret et viribus omnium unitis pericula morbosque repelleret. Unde factum est ut postquam, transacto hieme, Wilfridus coeptum iter perrexerat Romamque contenderat, greges pastore orbatae paulatim perirent. Neque tamen Fresones omnino dereliquit, utpote qui illorum apostolum S. Willibrordum et instituerit et forsan illuc miserit, primum Fresonum episcopum S. Suidberctum consecraverit atque, dum anno 703 ultimum iter Romam facit, in Fresiam diverterit et apud S. Willibrordum sit commoratus.

[2] [conditore Willibrordo] Interea enim semel atque iterum alii de Anglosaxonum gente Wilfridi vestigia secuti erant, ut Fresonibus evangelium annuntiarent, anno 686 vel 687 Wictberctus monachus, qui postquam magister ipsius S. Ecgberctus ad praedicandum in Germaniam venire voluerat, nec valuerat, ipse Fresiam adiit, ubi duobus annis continuis genti illi ac regi eius Rathbedo verbum salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros invenit auditores [Beda, Hist. eccl., V, 9.] ,ideo utique quod, Francis iterum Fresonum libertati imminentibus, Radbodus ille rex non iam, uti decessor ipsius Aldgilsus, christianae fidei praedicatoribus favebat, utpote quos suspicaretur cum Francis christianis communia habere consilia. Wictbercto igitur ad suos reverso, tenax propositi Ecgberctus anno 690 duodecim alios fidei praecones in Fresiam misit, quibus alter ex discipulis eius praeerat, Willibrordus noster, qui vix non quinquaginta annis illi operi erat allaboraturus et parva quaedam initia fidei stabiliendae, quae a decessoribus facta erant, ita restituturus et aucturus, ut Fresonicam demum ecclesiam fundaret atque formaret et iure merito Fresonum apostolus appellaretur.

§I. De fontibus historiae S. Willibrordi.

[3] [meminerunt scriptores aequales] De quo viro eximio, quamvis plura optaverimus, habemus tamen documenta nonnulla et antiqua et fide digna, quibus de ipsius gestis, indole, sanctitate, etsi non plene, quadamtenus tamen fimus certiores. [Eddius Stephanus,] Quorum agmen ducit Eddius Stephanus, qui in Vita S. Wilfridi (BHL. 8889), quam paulo post an. 710 conscripsit [Cf. ed. Raine, p. XXXII.] , haec de Wilfridi apud Fresones praedicatione tradit [Cap. 26 (ed. Raine, p. 37).] : Deinde eo anno, accepta praedicatione, omnes principes, exceptis paucis, et multa milia vulgi in nomine Domini baptizabat; et primum ibi secundum apostolum fundamentum fidei posuit, quod adhuc superaedificat filius eius in Hripis nutritus, gratia Dei Wilbrordus episcopus, multo labore desudans, cuius merces manet in aeternum. Inde, ut chartas omittamus bene multas, de quibus postea sermo recurret, [Beda Venerabilis,] veniunt Bedae Chronica maiora seu Liber de sex huius saeculi aetatibus anno 725 compositus, quattuordecim ante annis quam vita functus est Willibrordus; ibi ad an. mundi 4649 [MG., Auct. ant. t. XIII, p. 316; cf. P. L., t. XC, col. 569, ad an. 698.] : Idem papa Sergius ordinavit venerabilem virum Vilbrordum, cognomine Clementem, Fresonum genti episcopum, in qua usque hodie pro aeterna patria peregrinus (est enim de Brittania gentis Anglorum) innumera cottidie diabolo detrimenta et christianae fidei facit augmenta; idem vero Beda in Historia ecclesiastica, quam vivente etiam Willibrordo conscripsit et anno 731 perfecit, ter de sancto viro meminit; non solum enim his locis, in quibus utrumque iter S. Wilfridi in Fresiam memorat, S. Willibrordum nominat: siquidem ubi de primo itinere et de baptizatis multis barbarorum milibus rettulit [Quem locum attulimus supra, num. 1.] , haec subdit (V, 19): et quod postmodum Vilbrord, reverentissimus Christi pontifex, in magna devotione complevit, ipse (Vilfrid) primus ibi opus evangelium coepit; de altero autem itinere haec habet (III, 13): Denique reverentissimus antistes Acca solet referre quia, cum Romam vadens apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum Vilbrordum cum suo antistite Vilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quae ad reliquias eiusdem reverentissimi regis (Oswaldi) in illa provincia gesta fuerint, narrare; sed et propriis capitibus (V, 10 et 11) de rebus a Willibrordo gestis non pauca enarravit, quae, ut ad historiam ipsius illustrandam praecipui sunt momenti, ita hic in primis proferri oportet.

V. 10. Ut Vilbrord in Fresia praedicans multos ad Christum converterit; et ut socii eius Heuualdi sint martyrium passi.

Ut autem vidit vir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus venire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua oraculo fuerat praemonitus; nec Victberct illas deveniens in partes quicquam proficiebat, temtavit adhuc in opus verbi mittere viros sanctos et industrios, in quibus eximius Vilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat. Qui cum illo advenissent, erant autem numero XII, divertentes ad Pippinum ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt; et quia nuper citeriorem Fresiam expulso inde Rathbedo rege ceperat, illo eos ad praedicandum misit, ipse quoque imperiali auctoritate iuvans, ne qui praedicantibus quicquam molestiae inferret, multisque eos, qui fidem suscipere vellent, beneficiis adtollens; unde factum est, opitulante gratia divina, ut multos in brevi ab idolatria ad fidem converterent Christi.

Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum … venerunt ad provinciam Antiquorum Saxonum … Nam uterque eorum appellabatur Heuuald [Quos in lemmate huius capitis socios S. Willibrordi nominavit Beda, hos idem cum S. Willibrordo in Germaniam venisse in Martyrologio suo dixit: V non. oct. Apud Antiquos Saxones natale duorum Hewaldorum presbyterorum, qui cum Willibrordo episcopo venientes in Germaniam, transierunt ad Saxones… Cf. H. Quentin, Les martyrologes historiques du moyen âge (Paris, 1908), p. 105 – 6.]

V. 11. Ut viri venerabiles Suidberct in Britaniis, Vilbrord Romae sint in Fresiam ordinati episcopi.

Primis sane temporibus adventus eorum in Fresiam, mox ut conperiit Vilbrord datam sibi a principe licentiam ibidem praedicandi, acceleravit venire Romam, cuius sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut cum eius licentia et benedictione desideratum evangelizandi gentibus opus iniret; simul et reliquias beatorum apostorum ac martyrum Christi ab eo se sperans accipere, ut dum in gente, cui praedicaret, destructis idolis ecclesias institueret, haberet in promtu reliquias sanctorum, quas ibi introduceret; quibusque ibidem depositis, consequenter in eorum honorem, quorum essent illae, singula quaeque loca dedicaret. Sed et alia perplura, quae tanti operis negotium quaerebat, vel ibi discere vel inde accipere cupiebat. In quibus omnibus cum sui voti compos esset effectus, ad praedicandum rediit.

Quo tempore fratres, qui erant in Fresia verbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero virum modestum moribus et mansuetum corde Suidberctum, qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum ad petitionem eorum ordinavit reverentissimus Vilfrid episcopus, qui tum forte patria pulsus in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto quidem Theodoro, sed necdum Berctualdo successore eius, qui trans mare ordinandus ierat, ad sedem episcopatus sui reverso.

Qui videlicet Suidberct, accepto episcopatu, de Brittania regressus, non multo post ad gentem Boructuarorum secessit, ac multos eorum praedicando ad viam veritatis perduxit; sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente Antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi, qui verbum receperant; ipse antistes cum quibusdam Pippinum petiit, qui interpellante Bliththrydae coniuge sua, dedit ei locum mansionis in insula quadam Hreni, quae lingua eorum vocatur In litore; in qua ipse, constructo monasterio, quod hactenus heredes possident eius, aliquandiu continentissimam gessit vitam, ibique diem clausit ultimum.

Postquam vero per annos aliquot in Fresia, qui advenerant, docuerunt, misit Pippin, favente omnium consensu, virum venerabilem Vilbrordum Romam, cuius adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur. Quod ita, ut petierat, inpletum est, anno ab incarnatione Domini DCXCVI. Ordinatus est autem in ecclesia sanctae martyris Ceciliae, die natalis eius, imposito sibi a papa memorato nomine Clementis; ac mox remissus ad sedem episcopatus sui, id est post dies XIIII, ex quo in urbem venerat.

Donavit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo illustri, quod antiquo gentium illarum verbo Viltaburg, id est Oppidum Viltorum, lingua autem gallica Traiectum vocatur; in quo aedificata ecclesia, reverentissimus pontifex longe lateque verbum fidei praedicans, multosque ab errore revocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit. Nam non multo post alios quoque illis in regionibus ipse constituit antistites ex eorum numero fratrum, qui vel secum vel post se illo ad praedicandum venerant; ex quibus aliquanti iam dormierunt in Domino. Ipse autem Vilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest, longa iam venerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices militiae caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota mente suspirans.

[4] [ipse Willibrordus,] His multo quidem ieiunior, ast tum propter manum scriptoris veneranda, tum ob notas temporis, quas exhibet, valde pretiosa est brevis sententia, quam apposuit Willibrordus ipse anno 728 ad marginem kalendarii manu anglosaxonica an. 702 – 706 exarati [Habes illud in codice iam Parisiensi Bibl. Nat. lat. 10837, fol. 34 – 41.] , quo Willibrordus uti consuevisse videtur et quod pridem Epternaci servatum ante medium saec. VIII cum noto illo Epternacensi apographo martyrologii hieronymiani in unum librum conglutinatum est [Cf. L. Duchesne in Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [VIII].] . In hoc igitur libro, fol. 39vo, in margine ad mensem novembrem (a die V idus novembres ad diem IIII kal. decembres) haec scripta sunt [Annotationem illam, quam primus, nisi fallor, edidit Bollandus noster, Act. SS., Ian. t. I, p. XLVI, non semel postea recusa est, V. gr. in Voyage littéraire de deux religieux bénédictins, t. II (1724), p. 298 (ex autographo); a I. B. Pitra, La Hollande catholique (Paris, 1850), p. 101; W. Wattenbach, in Iaffei Bibliotheca rerum germanicarum, t. VI (1873), p. 46, annot. 1; W. Arndt, in Neues Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde, t. II (1877), p. 293; L. Duchesne, Le Liber pontificalis, t. I (1886), p. 382, annot. 49; A. Hauck, Kirchengeschichte Deutschlands, t. I3 (1904), p. 447, annot. Primorum verborum speciem expressit L. Delisle, Le Cabinet des manuscrits de la bibliothèque nationale, Planches (Paris, 1881), XIX4.] : In nomine Domini Clemens Uuillibrordus anno sexcentessimo [His omnibus in locis litteram s manifeste iteraverat manus prima; qui vero pallidis apicibus atramentum superinduxit, ubique legi voluit -esimo, -esimum.] nonagessimo [His omnibus in locis litteram s manifeste iteraverat manus prima; qui vero pallidis apicibus atramentum superinduxit, ubique legi voluit -esimo, -esimum.] ab incarnatione Christi veniebat ultra mare in Francia, et in Dei nomine anno sexcentessimo [His omnibus in locis litteram s manifeste iteraverat manus prima; qui vero pallidis apicibus atramentum superinduxit, ubique legi voluit -esimo, -esimum.] nonagessimo [His omnibus in locis litteram s manifeste iteraverat manus prima; qui vero pallidis apicibus atramentum superinduxit, ubique legi voluit -esimo, -esimum.] quinto ab incarnatione Domini, quamvis indignus, fuit ordinatus in Romae episcopus ab apostolico viro domno Sergio papa; nunc vero in Dei nomine agens annum septengentessimum [His omnibus in locis litteram s manifeste iteraverat manus prima; qui vero pallidis apicibus atramentum superinduxit, ubique legi voluit -esimo, -esimum.] vigessimum [His omnibus in locis litteram s manifeste iteraverat manus prima; qui vero pallidis apicibus atramentum superinduxit, ubique legi voluit -esimo, -esimum.] octavum ab incarnatione domini nostri Iesu Christi in Dei nomine feliciter. Quae verba non alia manu, quam Willibrordi, exarata esse ex illis quamvis indignus manifestum est [Cf. Bollandus, l. c.] , si modo genuina sunt [Ita Wattenbach, l. c.] ; genuina autem esse litterarum ductus ostendunt, qui etsi evanidi facti erant et atramento superinducto sunt renovati, manum tamen anglosaxonicam saeculi VIII non ita provecti produnt.

[5] [S. Bonifatius episcopus Moguntinus,] Mortuo autem iam Willibrordo, egregium de vita et meritis ipsius testimonium protulerunt viri quidam non ignobiles, inter quos et tempore et auctoritate facile princeps venit S. Bonifatius Moguntinus episcopus, quem per tres annos laborum et vitae socium Willibrordus habuerat. Is, cum de episcopatu Traiectensi lis ipsum inter et Coloniensem episcopum orta esset, litteras hac de re ad Stephanum III papam anno 753 [Cf. Hauck, op. c., t. I3, p. 589, annot. 1.] misit, quae huc transcribendae videntur. Ita Bonifatius [MG., Epist. t. III, p. 395 – 96.] :

Nam tempore Sergii (I. 687 – 701) apostolicae sedis pontificis venit ad limina sanctorum apostolorum presbiter quidam mirae abstinentiae et sanctitatis, generis Saxonum, nomine Wilbrord et alio nomine Clemens vocatus; quem praefatus papa episcopum ordinavit et ad praedicandam paganam gentem Fresorum transmisit in littoribus oceani occidui. Qui per quinquaginta annos praedicans, praefatam gentem Fresorum maxima ex parte convertit ad fidem Christi, fana et dilubra destruxit et aecclesias construxit, et sedem episcopalem et aecclesiam in honore Sancti Salvatoris constituens in loco et castello quod dicitur Traiectum. Et in illa sede et ecclesia Sancti Salvatoris, quam construxit, praedicans usque ad debilem senectutem permansit. Et sibi corepiscopum ad ministerium implendum substituit; et finitis longevae vitae diebus, in pace migravit ad Dominum. Princeps autem Francorum Carlmannus commendavit mihi sedem illam ad constituendum et ordinandum episcopum [Id ante annum 741 fieri non potuit, quo anno in partem regni vocatus est Carlomannus. Unde colligere est mortuo Willibrordo (an. 739) non statim suffectum esse alium episcopum in sede Traiectensi. Cf. A. Hauck, t. c., p. 447.] . Quod et feci. Nunc autem Colonensis episcopus illam sedem praefati episcopi Clementis a Sergio papa ordinati sibi usurpat et ad se pertinere dicit propter fundamenta cuiusdam destructae a paganis ecclesiolae, quam Wilbrordus derutam usque ad solum in castello Traiecto repperit, et eam proprio labore a fundamento construxit et in honore sancti Martini consecravit [Quae de sacris aedibus a Willibrordo suscitatis et consecratis coniciendo scripsit v. d. S. Muller, Die S. Salvatorskirche in Utrecht. Eine merowingische Kathedrale, in Westdeutsche Zeitschrift, t. XVI (1897), p. 256 sqq., etsi acute sunt excogitata, cum his tamen quae tradit Bonifatius non apte cohaerent, ut iure monuit v. cl. A. Hauck, t. c., p. 439, annot. 1.] . Et refert quod ab antiquo rege Francorum Dagobercto castellum Traiectum cum destructa ecclesia ad Colonensem parrochiam donatum in ea conditione fuisset, ut episcopus Colonensis gentem Fresorum ad fidem Christi converteret et eorum praedicator esset. Quod et ipse non fecit. Non praedicavit, non convertit Fresos ad fidem Christi, sed pagana permansit gens Fresorum usque quod venerandus pontifex Romanae sedis Sergius supra dictum servum Dei Wilbrordum episcopum ad praedicandum supra dictae genti transmisit; qui illam gentem, ut praefatus sum, ad fidem Christi convertit. Et modo vult Colonensis episcopus sedem supra dicti praedicatoris Wilbrordi sibi contrahere, ut non sit episcopalis sedes, subiecta Romano pontifici, praedicans gentem Fresorum. Cui respondebam, ut credidi: quod maius et fortius fieri debeat praeceptum apostolicae sedis et ordinatio Sergii papae et legatio venerandi praedicatoris Wilbrordi, ut et fiat sedis episcopalis, subiecta Romano pontifici, praedicans gentem Fresorum, — quia magna pars illorum adhuc pagana est, — quam destructae ecclesiolae fundamenta deruta et a paganis conculcata et per neglegentiam episcoporum derelicta. Sed ipse non consentit. Sed modo paternitatis vestrae iudicio mihi intimare dignemini. Et si hoc iustum sit responsum et vobis placeat, quod illi Colonensi episcopo reddidi, vestra auctoritate roborate, ut praeceptum Sergii papae et sedis illa stabilis permaneat. Sic enim potestis nos, si vobis placet, adiuvare, si de scrinio aecclesiae vestrae exemplare iubetis et mihi transmittere quicquid praefato episcopo Wilbrordo ordinato sanctus Sergius praeciperet et conscriberet; ut ex auctoritate sanctitatis vestrae contradicentes convincere et superare valeam. Si autem aliter iustius sanctitati vestrae videatur, consilium paternitatis vestrae insinuare mihi dignemini, ut sequar.

[6] [Willibaldus] Quod diximus, Willibrordo Fresonibus suis fidem praedicanti adiutorem per triennium astitisse S. Bonifatium, id a locuplete teste docemur, a Willibaldo illo, qui intra annos 754 – 768 Vitam S. Bonifatii litteris mandavit. In qua postquam Bonifatium ostendit anno 719 in Thuringia, sicuti a Romano pontifice in mandatis acceperat, apostolicis laboribus operam navantem, tum paulo post inde in Francorum regnum proficiscentem — non quod Thuringos iam desereret et opus vix coeptum relinqueret, verum eo utique consilio ut sibi in hoc opere opportunum, quin etiam necessarium Caroli Martelli favorem conciliaret [Cf. Hauck, t. c., p. 460.] , — iam narrat, audita Radbodi Fresonum regis morte, consilium iniisse sanctum virum ut in Fresiam, quam ante tres annos incassum adierat sterilemque reppererat [Cf. Vitam Bonifatii auct. Willibaldo, c. 4.] , maturas iam nunc, ut videbatur, messes, dum occasio se dabat, collecturus properaret.

[7] [in Vita] Et Franciam, ita Willibaldus [Ibid., c. 5 (ed. W. Levison, Hannoverae, 1905, p. 23 – 26).] , fratribus secum comeantibus, ingressus est statimque, audito Raedbodi Fresonum regis morte, albeum quidem fluminis (Rheni), magno gavisus gaudio, navigio ascendit, [eiusdem Bonifatii.] optans quod etiam Fresia recipisset verbum Dei; et ad incultas caelesti praedicatione terras pervenit. Iamque atrocis cessante regis Raedbodi persecutione, doctrinae caelestis semina ministravit et, verbi Dei fame expulsa, familicam paganicae superstitionis multitudinem aeternae praedicationis reficit pabulo. Cumque desiderantis repente mentem spontaneus operis sequeretur effectus et votiva praedistinatae doctrinae lux, Domino Deo dispensante, claresceret, Carlique ducis gloriosi super Fresones roboratum esset imperium, iam bucina caelestis verbi increpuit et praedicatorum, adveniente superni roris fertilitate, vox intonuit, Dei etiam per Willibrordum virum venerabilem ac cooperatores eius propagatus est sermo. Sed quia messe quidem multa operarios inesse paucos cerneret, sanctus hic Dei famulus cooperator etiam factus est per tres instanter annos Willibrordi archiepiscopi, multumque in Christo laborans, non parvum Domino populum, destructis delubrorum fanis et exstructis aecclesiarum oratoriis, praefato pontifici opitulante, adquisivit. Cum vero summus hic senuerat pontifex et aetatis plurimis gravabatur annis, decrevit, etiam suggerente discipulorum coetu, ut solacium tanti ministerii suae decrepitae senectuti praevideret et fidelem de parva congregatione virum elegeret, qui tanto praeesse potuisset populo, accitoque huic Dei famulo, salutari eum instructione admonuit, ut episcopalis quippe regiminis susciperet gradum et ad regendum Dei populum sibi subveniret. Qui etiam, humiliter repente respuens, minime se dignum esse episcopatus gradu referebat et, ne sibi tantae dignitatis fastigium adolescentiae adhuc in annis constituto inponeret, deprecatus est; et, quoniam quinquagesimi anni iuxta canonicae rectitudinis normam necdum plene reciperet aetatem, testatus est, ut omni se penitus excusationis tergiversatione ab huius gradus celsitudine declinaret. Praedictus itaque tam sancti praeconi pontifex placidis illum verbis increpavit et diligenti eum cura ad huius propositi gradum instigavit populique subiecti maximam magnopere paupertatem praediceret. Sed cum neque sic correptus ad suscipiendum huius celsitudinis gradum consentiret, iamque per longas tricationum moras spiritalis inter eos orta est contentio et consona pulchrae discretionis facta dissensio. Hic vero, grandi praeventus humilitate, tanti gradum contradixit honoris; ille autem, piissimi appetitu lucri inretitus, salutem concupivit animarum. Cumque sic diversa iam sermocinationum verba invicem protulissent, et sanctus hic Dei servus, velud in spiritale quodam stadio positus, placitae prorsus excusationis exerens sermonem, ait: “O summe sanctitatis pontifex, o spiritalis proreta agonis. Ego enim a beato sanctae recordationis Gregorio pape Germanicis mandatum gentibus detuli; ego, apostolicae sedis legatione fungens ad occidentales barbarorum regiones, sponte tuae me gubernationis dominio iniuncxi et propriae voluntatis arbitrio, ignorante dominorum sublimatu, copulavi; quorum usque in hodiernum diem sponsionis voto constrictus sum servituti ac subiectus. Quapropter sine apostolicae sedis consultu et authenticae iussionis mandato tam praeclarae sublimitatis ordinem suscipere non audeo.” Sed et alia quoque rationabile petitionis supplicatione verba proferebat, dicens: “Obsecro igitur, ut me, propriae sponsionis vinctum catenis ad has quas primitus a sede apostolica missus sum terras distinando diregas.” Cui protinus vir Dei, audita tantae professionis causa, data ei benedictione, licentiam dedit abeundi. Qui etiam, statim proficiscens, pervenit ad locum cui nomen inscribitur Amanaburch, iuxta apostolum enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam adsecutus est.

[8] [Postea vero Alcvinus] Intra quinquaginta ergo circiter annos, qui ab obitu Willibrordi effluxerant, haec de S. Willibrordi gestis memoriae erant tradita, neque tamen ullus ad Vitam ipsius scribendam se accinxerat. Quod enim saeculo XII affirmavit Thiofridus abbas Epternacensis, “primo quendam linguae ac gentis scotticae aggressum esse tanti viri gesta describere, rustico autem stilo detrivisse dignitatem historiae”, cuius scriptoris opus ab Alcvino emendatum et adornatum esset [Thiofridi Vita S. Willibrordi, c. 24.] , id cur aegre credam, ubi de Alcvino sermo erit, mox explicabo. Certe periit iam, si umquam exstitit, Vita a Scotto isto composita, nullaque superest antiquior illa quam Alcvinus illustrissimus vir et doctissimus conscripsit. Qui cum fere in aliarum rerum studiis versaretur, rogantibus tamen amicis Vitas quasdam sanctorum enarravit, id quidem, ut recte monuit Wattenbachius [In Iaffei Bibliotheca rerum germanicarum, t. VI, p. 35.] , “ecclesiasticae utilitati potius quam rerum gestarum cognitioni consulturus.” Ut igitur, iubentibus Angilberto abbate Centulensi atque Radone abbate Sancti Vedastis, Vitas sanctorum alterutrius monasterii patronorum Richarii (BHL. 7223 – 24) et Vedastis (BHL. 8506) dictavit, sic etiam satis facturus petitioni Beornradi archiepiscopi Senonensis simulque abbatis Epternacensis (circ. an. 782 – 797), vitam, mores vel gesta S. Willibrordi, a quo Epternacensis abbatia condita erat et qui tum Beornradi, tum etiam Alcvini genere propinquus erat, suscepit enarranda. Ubinam id exsecutus sit, non liquet. Opineris in Anglia, cum in praefatione de monasteriolo quodam ad ostia Humbri fluminis constructo haec proferat: viro venerabili Wilgilso, patri scilicet sanctissimi pontificis Willibrordi, cuius corpus requiescit in cellula quadam maritima [Cuius situm definit Alcvinus Vitae cap. 1.] , cui ego, indignus licet, legitima Deo donante successione praesideo; verum ut non uni monasterio praeerat, Ferrariensi, Sancti Lupi Trecensi, Sancti Martini Turonensi, aliis, ita poterat et monasteriolum anglicum absens gubernare. Opineris Epternaci, utpote qui legas cap. 30: Idcirco obsecro ut castam in hac domo habeatis conversationem … et ibid.: intercedente pro nobis sancto suo (Willibrordo), qui hic corporaliter requiescit et spiritaliter praesentem esse credimus; quod tamen perperam colligeretur, cum illa hac, nobis et hic potius ex persona eorum scripta sint, qui Vitam audituri atque praesertim recitaturi essent [Cf. Mabillon, Act. SS. O. S. B., saec. III, 1, p. 616, annot. a; Wattenbach, in Bibl. rer. germ., t. VI, p. 35; Dümmler, in MG., Poet. lat. t. I, p. 163.] ; siquidem, ut monuit Wattenbachius, rationem hanc scribendi in praefatione Alcvinus explicavit, librum de Vita soluta oratione conscriptum ita se digessisse, ut publice fratribus in ecclesia legi potuisset; additam etiam esse in fine homiliam abbatis ore proferendam. Quae si vere exposita sunt, — et vere exposita videntur, — dubito num his verbis cap. 23: vel quantum terminos nostri dilatavit imperii liceat Wattenbachio uti ad probandum Alcvinum in regno Francorum positum esse, cum Vitam scriberet, scripsisse porro vel intra annos 782 – 789 vel post annum 793, quo ex Anglia reversus est. Praeterquam enim quod haec etiam ex persona monachorum Epternacensium forsan dicta sunt, cur ab ipso Alcvino in Anglia pro tempore quidem commorante, at librum illum Epternacensibus scribente, proferri non potuerunt? Igitur neque de loco, neque porro de certo tempore intra annos 782 – 797, quo Vita scripta sit, quicquam definire audemus.

[9] [primus Willibrordi Vitam] Haud multo certiora de fontibus, e quibus narrandi materiam hausit Alcvinus, dicere habemus. Si fides quidem sit Thiofrido abbati, non tam scripsit Vitam S. Willibrordi Alcvinus, quam antiquiorem libellum a nescio quo Scotto — immo, opinor, Anglosaxone, quod saltem veri similius esset, — rustico stilo exaratum correxit et lepidis dictis adornavit vir urbanae elegantiae [Thiofridi Vita S. Willibrordi, c. 24.] . Quae ut vera esse utique possunt, nequaquam tamen certa videntur. Cum enim in scribendis gestis tum S. Richarii, tum S. Vedastis, haberet Alcvinus antiquiorem Vitam, quam emendaret et expoliret, exemplar illud vetustius commemorare non neglexit, in praefatione quidem ad alteram Vitam his verbis: vitam sancti Vedasti emendare studui, multo autem uberius et luculentius in praefatione ad Vitam S. Richarii: oraverat meam parvitatem … abbas Angilbertus, quo … quendam libellum stilo simpliciori digestum de vita sanctissimi … confessoris Richarii cultius adnotarem, et q. s. Iam vero nihil simile occurrit in praefatione ad Vitam S. Willibrordi, in qua ita Beornradum alloquitur Alcvinus: Willibrordo … cuius me vitam, mores et miracula scribere pio studio rogasti; quid autem ipse fecerit, his verbis aperit: duos digessi libellos, unum prosaico sermone gradientem … alterum piereo pede currentem; quos eo magis a Beornrado defendendos esse addit, quo minus ab auctore proprio expoliti sunt. Tacente igitur Alcvino, quin etiam quadamtenus contradicente, quis Thiofrido aures praebeat, qui trecentos circiter post annos vivebat, et non credat potius eum, quae de rustico scriptore scotticae gentis protulit, mera quadam coniectura protulisse? Fuerunt quidem qui in Vita a Thiofrido conscripta sibi viderentur vestigia nescio quae repperisse libelli istius antiquioris, quem simul cum Alcvini opere et habuisset et exscripsisset Thiofridus. Verum re attentius perpensa, pauca ea quae Alcvini narrationibus superaddidit Thiofridus, aliunde, non vero ex opere illius Scotti deprompta esse nobis probavimus atque mox, cum Thiofridi opus examinabitur, lectoribus etiam persuasum iri confidimus.

[10] [rerum narratarum copia non locupletem] Verum etiamsi caruit Alcvinus, ut caruisse opinamur, praecipuo illo scribendae historiae subsidio, quod in antiquiore Vita invenisset, habuit tamen unde multa de Willibrordo comperiret, non solum ab amicis sive Anglis, sive Epternacensibus ore tradita [Huiusmodi testimonia ore prolata designare videtur c. 14, ubi de miraculis a sancto in vita patratis scribit: tamen quod gesta narrantur, ad gloriam donantis Dei non tacenda esse censeo, sed magis stilo alliganda, ne pereant posteris saeculis.] , sed in primis ex operibus Bedae, quae certo certius legerat. Mirum tamen valde est, dum Alcvinus non nulla scripto consignavit, quae alibi tradita non sunt, quaedam atque ea non parvi momenti ab eo neglecta esse, quae tum alibi, tum praesertim in Bedae Historia ecclesiastica narrata ad usum praesto ipsi erant [Cf. Wattenbach, Bibl. rer. germ., t. VI, p. 36.] : Ecgberctum et Wictberctum cum commemoret, nihil tamen eum addere de laboribus quos illi Fresonibus convertendis navaverant, nihil de imposito Willibrordo per Ecgberctum Fresones convertendi munere; Willibrordi primum iter Romanum prorsus tacere solumque alterum narrare; de fundatione episcopatus Traiectensis et coenobii Epternacensis, de studiis, quibus fidem christianam Willibrordus propagavit, paucissima rettulisse; de Bonifatio omnino non meminisse. Nihilo minus quando, his recensitis, ita pergebat Wattenbachius: “Id enim unice Alcvino cordi fuit, ut virtutes sancti viri tamquam exemplar proponeret; miracula praecipuo studio enarravit [Reapse triginta capitum quibus narratio de S. Willibrordi gestis constat, dimidia pars (c. 14 – 22 et 25 – 30) miraculis completur. Neque sine admiratione animadvertimus tot ex illis (c. 16, 17, 18, 19, 20; cf. c. 31) in explenda siti versari.] , magis etiam, quam ab aliis referri solent, puerilia. Modicae igitur utilitatis liber et proposito suo prorsus indignus, habet tamen quae in tanta rerum caligine utilia sint et scitu digna”, non omnino vere ac iuste de libello isto iudicasse videtur vir doctissimus. Quamvis enim is esset Alcvinus qui librum viris rei historicae studiosis longe utiliorem posset componere, atque dignus in primis esset Willibrordus, cuius res gestae plene et accurate narrarentur, recordari tamen oportet, quod ad excusandum quadamtenus Alcvinum certe conferet, non ipsi propositum esse ut librum historicum conscriberet, sed, ut ita dixerim, ecclesiasticum, qui publice fratribus in ecclesia, id est intra ipsa officia liturgica, legi potuisset. Inde est quod cum Alcvinus, tum tot alii sanctorum laudatores sanctorum virorum extollendis virtutibus et congerendis miraculis ita dant operam, ut non raro res ab eisdem praeclare gestas vel obiter tantum adumbrent, vel omnino non attingant. Quod ut iure dolemus, qui rerum historicarum sumus curiosi, ita antiquis illis scriptoribus immitius exprobrare aequum non videtur.

[11] [et soluta et ligata oratione conscripsit,] Certe nihil neglexerat Alcvinus ut eo modo, qui sibi videbatur optimus, Beornrado abunde satis faceret. Neque solum Willibrordi vitam prosa gradiente narravit, quae intra divina sollemnia recitaretur, sed eandem altero libro versu currente dictavit, qui alumnis scholae Epternacensis tamquam exemplar dicendi proponeretur; insuper priori libro homiliam de B. Wilgilso, patre Willibrordi, alteri autem carmen elegiacum de eodem Wilgilso addidit. Quod autem dicit Alcvinus, utrumque librum, utpote furtivis noctium lucubratiunculis dictatum, minus expolitum esse, id etsi non tam ex animi sententia dictum est, quam ex sollemni more scriptorum de se demisse loquentium, vere tamen dictum esse intellegimus. [sermone usus aliquantum inculto:] Sermone, ait Wattenbachius, Alcvinus usus est inculto et minime puro; in consecutione temporum mendosus est, ut particulam cum indicativo non raro coniungit; participiis utitur, ubi verbo finito opus erat, tempore plusquam perfecto, ubi simplici praeterito locus erat; in fine vocabulorum, ablativorum praesertim, e et i vocales saepe confunduntur. Quae omnia in recentioris aetatis codicibus manu scriptis correcta sunt et mutata, vestigiis tamen prisci sermonis hic illic manentibus; antiquissimi autem codices non solum ipsam auctoris manum produnt, verum etiam, dum in eis correctoris manus deprehenditur quae plurimis locis verba ad grammaticae regulas revocare nisa est, vulgatae lectionis originem ostendunt.

[12] [Quod opus cum non semel iam editum sit,] Vulgatam illam lectionem ab editis primus removit W. Wattenbachius, qui in locum Philippi Iaffei vita functi succedens et codicibus ab eo collatis usus, utriusque libri formam genuinam expressit, qui antea iam aliquotiens typis editus erat (vid. BHL. 8935 – 8939). Primus ediderat Surius ad d. 7 novembris solam Vitam prosam, cuius verba etsi non tantum, quantum saepe alias, stilo suo mutaverat vir bonus, multum tamen abest ut talia protulerit, qualia ab Alcvino conscripta erant.

Quae in duobus prioribus Surii editionibus deerant, homiliam dico et librum II seu Vitam metricam, ex codice Sangallensi (iam bibliothecae Sangallensis 565) supplevit Henricus Canisius, ex quo in tertiam Surii editionem anno 1618 transierunt.

Ex Surio et Canisio, nullis codicibus adhibitis [Cf. quae ipse editor monuit, p. 1395.] , totum opus inter Alcvini opera recepit Andreas Duchesne.

Mabillonius autem, cum eadem in Actis SS. O. S. B. “ex editis” recuderet, ita codicibus tum Compendiensi, tum Uticensi (iam Alentionensi, Bibl. publicae 14) usus est, ut multa emendaret et genuina Alcvini verba saepe restitueret.

Oldoinus vero, etsi paucis post Mabillonium annis Vitam prosam, praetermissis prologo, appendice (c. 31), homilia (c. 32), protulit, solo Surio usus est, quem ne fideliter quidem exscripsit.

Neque satis ex Mabillonii studiis profecit alter operum Alcvini editor Frobenius, utpote qui pro fundamento editionem Andreae Duchesne posuerit, additis intra uncos lectionibus Mabillonii.

Migne in Patrologia latina Frobenium recudit.

Denique Wattenbachius apparatum nactus, quem Iaffeus ex paucis sed iis bonis codicibus collegerat, Stuttgartensi H. XIV. Vitae SS. No. 1, Parisiensi Bibl. Nat. lat. 10865, Monacensi lat. 4605, Sangallensi 565, optime de Alcvino meritus est.

Post quem Dümmlerus librum II seu Vitam metricam cum subiuncta elegia ex tribus, quae sola reppererat, exemplaribus laudabili cura protulit, Stuttgartensi, Sangallensi atque Alentionensi supra allatis.

Ipsi, quibus ex operis nostri lege Vita denuo edenda erat [Vitae Alcvinianae versionem gallicam edidit Ch. Barthélemy, Les Vies de tous les saints de France, t. IX (Versailles, 1868), col. 380 – 404 (omissis cap. 28 sqq); germanicam A. Dederich, Beiträge zur römisch-deutschen Geschichte am Niederrhein (Emmerich, 1850), p. 59 – 73 (haec est potius epitome quaedam Vitae, omissis etiam prologo, appendice, homilia), et W. Wattenbach, in Die Geschichtschreiber der deutschen Vorzeit, 2te Gesammtausgabe, Achtes Jahrhundert, III. Bd. (Leipzig, 1888), p. 5 – 26 (omissis cap. 25 sqq.).] , codices vel iterum adivimus, vel primum contulimus. Quamvis autem mox constitisset in recentioribus exemplaribus, rebus nihil admodum immutatis, verba multis in locis mutata esse atque correcta, quia tamen non minus manifestum erat etiam in antiquissimis, quae supersunt, librarios ab his quae Alcvinus scripserat non semel recessisse, codices quos nobis aut adire aut Bruxellas arcessere contigit, examinandos duximus.

[13] [ipsi, collatis codicibus,] Hi sunt porro codices quos excussimus; in quibus omnibus — excepto fragmento 1d — Vita prosa seu liber I legitur cum subiuncta fere homilia, dum liber II seu Vita metrica in solis exemplaribus 1a1a2bc 6a reperta est.

1a1 = Stuttgartensis Bibliothecae publicae regiae H. XIV. Vitae SS. N° 1, prius privatae regiae G. 38, olim vero monasterii Weingartensis, saeculo IX exaratus, ita tamen ut cum paulo post, tum sequiore etiam tempore nonnulla correcta sint, non solum menda librarii manifesta, sed et quae Alcvinus ipse peccaverat. Continet (fol. 1v – 28v et 28v – 41) utrumque libellum, qui totum codicem implet. Eo usi sunt Jaffeus (Wattenbachius) et Dümmlerus. Liberalissime Bruxellas missum rursus contuli.

1a2 = Wirziburgensis Mp. th. f. 34, olim monasterii Sancti Petri in Wissemburg, exaratus variis manibus saec. IX – XIV. Inest (fol. 104 – 115, 126, 116 – 125, 129, 128, 127, 130 – 130v) uterque libellus exaratus manu saec. X – XI. Quamvis ab ipso codice 1a1 non pendeat, cum non solum ab eo non raro recedat, sed quaedam etiam verba certo genuina servaverit, quae in illo desunt, tamen ex simili exemplari codicem 1a2 exscriptum esse suadet cap. 5 libri I, in quo verba quo et ipse navem conscendit in 1a1 prius praetermissa et in margine inferiore suppleta, in 1a2 loco non suo posita sunt (cf. var. lect. 23.29). Aliquot lectiones huius exemplaris ab O. Holder-Egger collati attulit Ludovicus Traube, Karolingische Dichtungen (Berlin, 1888), p. 48 – 49. Bruxellas missum totum contuli.

1b = Sangallensis 565, saec. XI in., continet utrumque librum (pag. 284 – 354). Aliqua vitia metrica notavit et locos plurimos emendavit (= 1b*) Ekkehardus IV abbas Sangallensis († post 1057), ita tamen ut prima lectio ubique sit perspicua; quaedam insuper aliae manus, etiam recentiores, mutaverunt (= 1b**). Hoc codice usi sunt in edenda praefatione libri I Wattenbachius, in toto libro II Canisius et Dümmlerus. Bruxellas missum contuli.

1c = Treverensis Bibl. Seminarii episcopalis 75, olim Sancti Matthiae Treverensis, saec XII. Inest (fol. 2 – 29) uterque libellus, non omissis capitum indicibus. Ipse contuli.

1d = Vindobonensis 808, quondam Salisburgensis 234, saec. IX, continet inter alia carmina fol. 233 frusta quaedam libri II. Quae cum primo non agnovisset ad illum librum pertinere, seorsum ex hoc codice edidit Frobenius inter Alcvini poemata, num. CCLXX (p. 236; cf. p. 620; P. L., t. CI, col. 801 – 2); ex eodem varias lectiones, quae parvi valde momenti pro codicis aetate videntur, suo loco protulit Dümmlerus; a quo illas accepi.

1e = Treverensis Bibl. Cathedralis 93 (prius 102), olim abbatiae Abdinghofensis N. 88, saec. XI/XII. Inest (fol. 10v – 17v) liber I absque homilia; abscisis pridem duobus foliis inter fol. 16 et 17, periit pars quaedam a med. c. 24 ad med. c. 30. Bruxellas missum contuli.

1f = Parisiensis Bibl. Nat. lat. 10837, olim Epternacensis. Venerabili illi exemplari Martyrologii hieronymiani praefixum est folium 1, e libro chorali avulsum, in quo manu saec. XI descriptae sunt lectiones [Cf. L. Duchesne, in Act. SS., Nov. t. II, 1, p. [VIII], annot. 2.] ex cap. 3 – 6 libri I ad verbum excerptae. Infima parte folii abscisa, quaedam verba perierunt. Ipse contuli.

1g = Engelbergensis abbatiae O. S. B. codex 2, saec. XII. Inest (fol. 194 – 201v) liber I. Capitis 1 lectiones varias speciminis ergo nobiscum communicavit R. P. Gregorius Jakober bibliothecarius.

1h = Parisiensis Bibl. Nat. lat. 9740, olim Epternacensis. Inest (fol. 146v, 151 – 164) liber I absque homilia manu saec. XIII exaratus; prologus, qui deerat vel perierat, anno 1583 in folio 148 chartaceo suppletus est. Ultimis Vitae verbis (fructus ventris tui) continuo subiuncta est brevis quaedam narratio miraculorum (BHL. 8943), quam in nullo alio codice repperimus quamque a Thiofrido abbate Epternacensi multo ante tempore quam opus magnum de S. Willibrordo conscriberet (BHL. 8940 – 8942) compositam esse conieci [Vid. quae scripsi Anal. Boll., t. XXVI, p. 73 – 77. Cf. W. Levison, in Neues Archiv …, t. XXXII, p. 761 – 62.] . Ipse contuli.

1i = Virdunensis Bibl. publicae 74, olim Sancti Vitoni 100. Inest (fol. 67 – 82v) liber I absque homilia saec. XI neglegenter exaratus. Contulit Franciscus Bonnardot bibliothecarius, vir humanissimus.

2a1 = Monacensis Bibl. Reg. lat. 4065, olim Benedictoburanus, saec. XI, continet (fol. 1 – 17) librum I Vitae alcvinianae, quae in utraque editione catalogi codicum typis editi Thiofrido Epternacensi perperam est attributa. Codice usus est Wattenbachius in edenda Vita. Rursus illum contuli.

2a2 = Monacensis Bibl. Reg. lat. 18956, olim Tegernseensis, saec. XI, praeter folia 63 – 67v quae saec. XV suppleta sunt. Inest (fol. 49v – 69) liber I. Ipse contuli.

2b = Monacensis Bibl. Reg. lat. 21551, olim Weihenstephanensis, saec. XII. Inest (fol. 65v – 74v) liber I absque prologo et absque homilia. Ipse contuli.

2c = Monacensis Bibl. Reg. lat. 23846, chartaceus saec. XV. Inest (fol. 135 – 141) non Vita a Thiofrido conscripta, — quod in catalogo codicum affirmatur, — sed Vitae alcviniane liber I absque prologo. Omissis cap. 19 – 32 atque ultimis verbis cap. 18, miro hoc modo Vitam clausit librarius: resurrectionis sue dicerent (c. 18 extr.), et quantis miraculis fulserat vel fulserit, quem divina gratia concessa est ei ita [ita … hominibus: haec iam leguntur superius (fol. 136v), in cap. 3 Vitae.] ut nostris temporibus quasi novus Samuel putaretur, de quo dictum est: “Puer Samuel proficiebat atque crescebat et placebat Deo magis quam hominibus.” Ipse fuit Deo amabilis, populo placabilis et omni perfectione plenus, ita quod omnibus praebuit bonum exemplum. Ipse fuit quasi odor omnibus hominibus suavissimus, cunctorum perfudit nares et pectora. Ipse cum multis virtutibus rexit ecclesiam Traiectensem et multis annis, et die noctuque seminavit verbum Dei per bonos mores, et baptizavit Karolum Magnum, et in multis bonis operibus tandem in Domino quievit et obdormivit anno Domini septingentesimo XX° vel cytra etc. Locos selectos contuli.

2d1 = Monacensis Bibl. Reg. lat. 22244, olim Windbergensis [Est hoc unum ex voluminibus sex magni legendarii Windbergensis, de quo vid. quae scripsimus Anal. Boll., t. XVII, p. 97 – 122.] , saec. XII post med. Inest (fol. 121v – 129) liber I. Locos selectos contuli.

2d2 = Monacensis Bibl. Reg. 9506, olim Altahensis, saec. XII. Inest (fol. 69 – 73) liber I absque homilia. Locos selectos contuli.

2e = Monacensis Bibl. Reg. lat. 12642, olim Ranshofensis, saec. XIV. Inest (fol. 119 – 127) liber I et quidem cum indice capitum. Indicem et locos Vitae selectos contuli.

2f = Rheno-Traiectensis Bibl. Universitatis 122 (al. Eccl. 26, antea vero 285 x), saec. XII. Inest (fol. 79v – 97v) liber I, praetermisso prologo, addito autem post homiliam Epilogo in vitam sancti Willibrordi, qui inc. Beatus igitur Willibrordus in Britannia insula provincia Norterumbrana …, constatque sex lectionibus ad verbum, nulla re addita, ex ipso Alcvini libro excerptis. Ex hoc codice lectiones varias aliquot protulit Alberdingk-Thijm, H. Willibrordus (1861), p. 292 – 94; Der heilige Willibrord (1863), p. 206 – 8. Integram varietatem saec. XIX a nescio quo collectam et in codice 167 Bibl. Bollandianae, fol. 116 – 118v, servatam inspexi.

Huc etiam pertinere videntur exemplaria magni legendarii austriaci [De quo plura vid. Anal. Boll., t. XVII, p. 24 sqq.] , id est codices

2g1 = Zwettlensis 14, saec. XIII. Inest (fol. 128 – 132v) liber I;

2g2 = Mellicensis M. 8, saec. XV. Inest (fol. 45 – 52v) liber I.

3a = Parisiensis Bibl. Nat. lat. 10865, olim Sancti Maximini Treverensis 48, saec. X/XI [Cf. Br. Krusch, in Neues Archiv …, t. XVIII, p. 594 – 95.] . Continet (f. 1 – 22v) Vitam prosam cum initio homiliae, quae, foliis perditis, desinit mutila: sanctissimi patris hodie concurrit. Non pauca emendavit, non tamen feliciter, manus paulo recentior. Codice usus est Iaffeus, qui illum saec. IX exaratum perperam existimavit. Iterum contuli.

3b = Berolinensis Bibl. Reg. theol. lat. fol. 267 (catal. n° 790), olim Springirsbacensis, saec. XII. Inest (fol. 161 – 166v) liber I, praetermissis tum prologo, tum homilia. Bruxellas missum contuli.

3c = Treverensis, Bibl. publicae 1372 (prius 783, catal. n° 788), olim monasterii Clusae Eberhardinae, saec. XV. Inest (fol. 146 – 173) liber I. Locos selectos contuli. Ex hoc exscriptus est codex

3c* = Treverensis Bibl. publ. 512 (prius 558, catal. n° 1216), olim monasterii eiusdem, saec. XV. Inest (fol. 223 – 233) liber I.

4a = Parisiensis Bibl. Nat. lat. 5294, olim Sancti Symphoriani Mettensis, dein capituli ecclesiae cathedralis Mettensis, saec. XI/XII. Inest (fol. 144 – 158) liber I absque prologo et absque homilia. Ipse contuli.

4b = Berolinensis Bibl. Reg. Phillippicus 1874 (catal. n° 121), olim Sancti Vincentii Mettensis, saec. XI. Inest (fol. 30 – 39) liber I, praetermissis tum prologo, tum aliquot sententiarum particulis, tum ultimis capitibus inde a cap. 22; siquidem post cap. 21 sequitur sola prima sententia cap. 23: Idem quoque … vera probavit. Bruxellas missum contuli.

4c1 = Parisiensis Bibl. Nat. lat. 5308, olim Andreae Duchesne, saec. XII. Inest (fol. 226v – 230v) liber I absque prologo et absque homilia. Cap. 1 – 4 et locos selectos contuli.

4c1* = Parisiensis Bibl. Nat. lat. 11774, fol. 301 – 318v. Est hoc apographum libri I saeculo XVII “ex ms. Duchesnii” monachis O. S. B. Congregationis Sancti Mauri paratum. Desunt prologus et homilia. Cap. 1 – 4 et locos selectos contuli.

4c2 = Parisiensis Bibl. Nat. lat. 5278, saec. XIII. Inest (fol. 325 – 330v) liber I absque prologo et homilia. Cap. 1 – 4 et locos selectos contuli.

4d1 = Londinensis Musei Britannici Harleianus 2800 – 2802, olim Sancti Mariae et Sancti Nicolai in Arnstein, saec. XIII. Inest (fol. 95v – 99) liber I absque prologo et homilia. Contulit Carolus De Smedt collega.

4d2 = Parisiensis Bibl. Nat. lat. 10873, saec. XV. Inest (fol. 54 – 68v) liber I absque prologo, appendice (seu c. 31) et homilia (seu c. 32). Contuli.

5a = Treverensis Bibl. publicae 54 (prius CXVI, catal. n° 1384), olim Sancti Martini Treverensis, exaratus variis manibus saec. XI – XIII. Inest liber I manu saec. XI (fol. 59v – 62v) et saec. XII (fol. 63 – 67v) descriptus, praetermissis prologo, homilia et ultima parte Vitae inde a cap. 27 extr. Desinit enim: eorum vincula resoluta sunt, praestante Domino… Amen. In primis Vitae capitibus multa pro libitu suo emendare sategit librarius. Ipse contuli.

[Vita quae dicitur ab Echeberto presbytero conscripta,] 5b = Codex Parisiensis Bibl. Nat. lat. nouv. acq. 1836, olim sanctae Mariae Himmenrodensis, saec. XII/XIII. Exhibet (fol. 117 – 125v) Vitam S. Willibrordi ab Echeberto quodam presbytero iussu Gerardi abbatis Epternacensis, huius nominis sive l (1100 – 1122), sive II (1155 – 1173), conscriptam. Cum enim existimaret Gerardus Vitam S. Willibrordi, id est Alcvini libellum, “non satis honorabiliter esse dictatam” atque ab Echeberto postulasset ut is eandem “aliqua dictaminis immutatione renovaret”, consensit quidem Echebertus; postea autem, ubi Alcvini opus perlegerat atque in eo “simplicitatem stili satis tolerabilem esse” compererat, a proposito recessit. Ut tamen promissis quadamtenus staret, primo “sermonem novum ex integro scripsit”; in quo quamvis ipse sibi visus sit vitam et gesta sancti summatim perstrinxisse, ne verbum quidem ibi de Willibrordo fecit, sed solos locos communes est persecutus. Insuper prima capita veteris sermonis, Vitae dico alcvinianae, “quodammodo innovavit”, id est paucis sententiis contraxit, auctorque fuit Gerardo abbati ut, si ipsi placeret, reliqua capita Vitae antiquae “ut fuerunt, permanerent, ab eo loco ubi scriptum est: Quem divina mox gratia …”, id est ab altera sententia capitis 9 Alcvini. Quae omnia Echebertus in epistula quadam praevia apertis atque luculentis verbis exposuit, ut prorsus mirum videatur viro bono nuper furti crimen impactum esse [H. Omont, Un plagiat littéraire au XIIe siècle. La Vie de S. Willibrord, évêque d'Utrecht, par le prêtre Egbert, in Comptes Rendus de l'Académie des Inscriptions, 1903, p. 98 – 100. Statim contra diximus ipse (Anal. Boll., t. XXII, p. 419 – 22) et Willelmus Levison v. cl. (Neues Archiv …, t. XXIX, p. 255 – 61).] . Echeberti consilium probavit Gerardus abbas vel certe alius quispiam iussitque ut his quae ille conscripserat, id est prologo, sermoni novo et principio isti narrationis, quod in locum cap. 1 – 3 init. Vitae alcvinianae Echebertus substituerat, reliqua Alcvini narratio subnecteretur. Id aliquando factum esse ex hoc codice manifestum est. Alcvini autem textum a librario ex ipso codice 5a exscriptum esse luculenter ostendit Willelmus Levison [L. c., p. 256 – 57.] . Vitam integram ex uno codice 5b edidit H. Omont v. cl. [In Notices et extraits de la Bibliothèque Nationale et autres bibliothèques, t. XXXVIII, 1 (1903), p. 387 – 96.] ; cuius solum initium et praeterea pauca quaedam, quae conexionem codicis 5b cum codice 5a patefaciant, inter varias lectiones annotasse satis superque erit. Sermonem novum, utpote nullius momenti, vel ipse Omont neglexit satisque habuit primas et ultimas eiusdem sententias attulisse [Ibid., p. 387.] . Una forsan a nobis exscribenda esset Echeberti epistula ad Gerardum abbatem, nisi iam quater edita esset iis locis, ubi in omnium manus commode veniret [H. Omont, in Comptes-Rendus …, t. c. p. 98 – 99; Id., in Notices et extraits, t. c., p. 386 – 87; W. Levison, l. c., p. 260 – 61; Alb. Poncelet, in Anal. Boll., t. c., p. 420.] .

Multo liberius atque etiam licentius Alcvini verba emendarunt vel mutarunt librarii qui reliquos codices hic afferendos descripsere. [atque exemplaribus quibusdam, quae liberius emendata] Inter quos praecipui momenti est

6a = Alentionensis Bibl. publicae 14, olim Sancti Ebrulfi Uticensis, saec. XI. Inest (fol. 12 – 23) uterque libellus, praetermissis tamen in Vita metrica capitibus XXVII – XXX et capitis XXXIV versibus 2 – 48. Etsi in libro I nonnumquam exemplar hoc ad codicem 1e accedit, saepe tamen suas exhibet emendationes seu lectiones varias. Eo usi sunt in libro II Mabillonius et Dümmlerus. Parisios missum in Bibliotheca Nationali contuli.

Quantum ex traditis paucis lectionibus variis (cf. lib. I, c. 316.17, c. 558) perspicere possumus, huic non absimilis erat codex saec. XIV

6a* = cuius supersunt Dusseldorpiensia fragmenta duo a Ferdinando Deyckx in Indice lectionum … in Academia … Monasteriensi a. 1856 habendarum (cf. BHL. 8935) allata et enarrata. Qui quidem, ut recte monuit Wattenbachius [Bibl. rer. germ., t. VI, p. 37 – 38.] , cum textum ab editoribus traditum emendare niteretur, ipsius Alcvini censorem egit.

Cum codice 6a multo saepius conveniunt gemini codices

6b1 = Bruxellensis Bibl. Reg. 7641, olim Sanctae Mariae de Valcellis in dioecesi Cameracensi, saec. XIII. Inest (pag. 29 – 39) liber I absque homilia. Etsi librarius multa nitidissime correxit, prior scriptura, quae saepe ipsa genuina Alcvini verba referebat, ab attente inspiciente agnosci potest.

6b2 = Duacensis Bibl. publicae 838, olim abbatiae Marchianensis, saec. XIII. Inest (fol. 40v – 43v) liber I absque homilia.

Quae exemplaria nonnullis in locis tum ab aliis, tum etiam a codice 6a plurimum recedunt, exhibentque quasi recensionem novam; inest in eisdem locus interpolatus de S. Vulframno (vid. cap. 9, var. lect. 17). Utrumque contuli.

[et mutata fuere,] Multo magis mutatum et singulari prorsus modo retractatum librum I exhibent duo codices qui recensendi supersunt:

7 = Codex Londinensis Musei Britannici Arundelianus 91, saec. XII, fol. 213 – 216v. Contulit Carolus De Smedt collega. Desunt prologus et homilia, atque cetera fere contracta sunt. Speciminis gratia totum cap. 4 exscribo: Vicesimo autem etatis sue anno, artioris vite succensus ardore, audiens in Hybernia scolasticam eruditionem vigere, audita etiam fama beatissimi Hecberti episcopi, cognomento sancti, necnon et venerabilis Wicberti, qui utrique ob celestis patrie amorem domo patria cognatione derelicta Hyberniam secesserunt, petita licentia ab abbate et fratribus, in Hyberniam veniens predictis se sociavit patribus. Cum quibus in magna religione et sacre lectionis studio multorum doctor futurus populorum duodecim conversatus est annis.

8 = Codex Bruxellensis Bibl. Reg. 8059, olim Sancti Pauli in Traiecto, saec. XV, fol. 199v – 207v. Desunt prologus, appendix (c. 31), homilia (c. 32). In ceteris Alcvini textus modo ad verbum exscriptus, modo aliis verbis iisque saepe pluribus est explicatus. Exemplo sint altera et tertia sententiae c. 1: Nam huius seculi abrenuntians illecebris, habitu mutato, monachicam elegit conversationem ac non multo post, crescente in eo fervore vitae spiritalis, arciori studio solitarie se ipsum mancipavit vite in promunctoriis que mari oceano et Humbro flumine cinguntur. Ubi etiam tempore in quodam parvo oratorio in honore sancti Andree apostoli Christi nomini dedicato in ieiuniis et orationibus vigiliisque sed et omnibus quibus celeste regnum adipiscitur laboribus ita solertissime Deo serviebat, ut et miraculorum insigniis, cuius meriti apud eum locum teneret, ipse Dominus non pateretur hominibus celari. Unde cum nomen eius celebre divulgaretur … Totum perlegi, locos selectos contuli [Quosdam codices alios ultro, alios inviti negleximus, id est Admuntensem 225, saec. XII, de quo cf. Archivum Pertzii, t. VI, p. 173, et t. X, p. 635; Hagensem Bibl. Reg. L. 29, olim Sanctae Catharinae Mudensis, anni 1461, de quo Anal. Boll., t. VI, p. 184137; Namurcensem 15, saec. XIII, de quo Anal. Boll., t. I, p. 49931 (inest liber I, non paucis omissis et contractis); Sancti Audomari 716, olim Sanctae Mariae de Claromarisco, saec. XIII, tomo VIII, fol. 66v – 71v (inest liber I); atque varias epitomas, quas invenire est in codicibus Bernensi 598, saec. XII, fol. 88 – 88v; Bruxellensibus Bibl. Reg. 197, olim. Rubeae Vallis, anni 1465, fol. 173v – 174 (al. 171v – 172), 3391 – 3399, olim monasterii Bethleem prope Lovanium, anni 1480, fol. 206v – 208, et 11987, olim Rubeae Vallis, saec. XVI (cf. supra, p. 361, num. 6), fol. sign. olim CXXXVI – CXXXVIIIv, nunc 98 – 100v (adest prologus integer); Leodiensi Bibl. Univ. 58, olim Sancti Trudonis, saec. XV, fol. 73 – 75v (cf. Anal. Boll., t. V, p. 33724); Vindobonensibus Bibl. Caesaris Austriaci 9363, olim Rubeae Vallis (est hoc Hagiologium Brabantinorum Iohannis Gielemans), anni circiter 1480, tomo II, fol. 19 – 23 (cf. ibid., t. XIV, p. 557), 9375a, olim Corsendoncano, saec. XV, fol. 157 – 159v (cf. ibid., p. 25347) et 9397a, olim Rubeae Vallis (est hoc Sanctilogium Iohannis Gielemans), anni 1471, fol. 344 – 346 (cf. ibid., p. 41). Commemorandi sunt praeterea codices aliquot quod deperditos vel saltem nondum repertos dolemus, Compendiensis ille quo usus est Mabillonius et in quo idem locus interpolatus de S. Vulframno legebatur, quem in exemplaribus 6b1b2 repperimus, atque quattuor alii quorum mentionem ex antiquis bibliothecarum catalogis eruit v. cl. M. Manitius (Neues Archiv. .., t. XXXII, p. 661), Bambergensis, Constantiensis, Stabulensis et praesertim Laureacensis quidam in catalogo saeculi IX recensitus.] .

[14] [conati sumus ut Alcvini verba] Quibus exemplaribus diligenter collatis, ilico elucet in nullo Alcvini textum intactum nobis esse servatum, sed in omnibus librarios alios aliter et pro suo veluti quemque ingenio non solum, ut fieri solet, verba primi scriptoris oscitantia quadam depravassse, sed nimia etiam diligentia ea quae Alcvinus parum emendate scripserat, corrigere studuisse. A quibus vitiis minime immunis est pretiosus ille et antiquissimus codex 1a1, qui solus omnium ad Alcvini aetatem quadamtenus accedit; immo non pauca menda non Alcvini, sed librarii in eo reperiuntur, quae a ceteris codicibus absunt. Exemplo sint in libro I:

prol. 55: lucubratiunculas 1a1; lucubratiunculis reliqui;

ibid. 60: percipientis … auctoritatem 1a1; precipientis a. reliqui;

c. 626: Dux vero contra relegionem suasit 1a1; D. v. c. religiose s. reliqui;

c. 924: omni ferae crudelior 1a1; o. fera c. reliqui;

c. 1219: vel aliquibus … munera accepisset 1a1; vel a quibus … m. a. reliqui;

c. 1526: Sed die postera id est infelix 1a1; s. d. p. idem i. reliqui.

Aliis autem locis in codicibus melioris notae, (cuiusmodi sunt 1a1a2b, 2a1, 3a) vel omnibus vel vix non omnibus, modo verba quaedam prorsus necessaria desunt, v. gr.

in lib. c. 549: ripa om. 1a1a2, 3a (forsan ex haplographia: ipsa [ipa] ripa);

c. 812: iussione om. 1a1b, 2a1, dum reliqui codices lectiones quinque varias exhibent (iussione, auctoritate, vigore, amminiculo, privilegio);

in lib. 11, ind. capitum14: ostendebatur ita 1b solus; om. 1a1a2, 6a; ostensum est 1c;

modo leguntur verba quae ab Alcvino scripta esse vel negaveris vel certe in dubium non immerito vocaveris; sic, ut locos difficiliores afferam,

lib. I, prol. 31 – 34: Tamen vestris orationibus divina donante gratia (adiutus add. 1b) et sanctissimo patri (patre 2a1) Willibrordo servienti 1a1a2bch, 3a, 6a; in quo ablativo absoluto (id enim est illud Willibrordo patri) haeserunt librarii, ut corrigerent: serviente 2a1; servientium 1b al. m., intercedente 1e et editores plerique, suffragantibus 2d1d2e; Wattenbachius autem annotavit: “fortasse serviendo, sed ab antiquissimorum codicum lectione recedere nolui”. Nec male quidem; nam etsi mirum valde videri potest Alcvinum hoc loco verbum servire pro illo quod est adiuvare usurpasse, cavendum tamen in primis est ne nostras vel librariorum emendationes praepropere intrudamus. Ideoque

lib. I, c. 32 (homilia)95: populos adhibuit feroces malim cum 1a1a2, 1b m. pr., 2a1a2, 2e Alcvino tribuere quam adiit (1c) vel adivit (reliqui) recipere a testibus multo minoribus traditum, cum facillime intellegatur quomodo hi adivit emendando scripserint, non ita cur illi, si adivit ab Alcvino scriptum esset, adhibuit pro eo posuissent. Contra

eodem c. 3269: Nec de meae petitionis fluctu et effectu, quod habent 1a1 m. pr., 1a2, 1b m. pr., 2a1, intolerabile est atque Alcvino ascribi non potest; ideoque cum 3a et recentioribus exemplaribus probabiliter legendum: N. de m. p. fructu et e. Item

lib. II, c. 78: scelestos a recentioribus exemplaribus 1c, 6a accipiendum est, ubi antiquiores inepte proferunt 1a1: caelestes, 1a2: celestes, 1b iam paulo melius: scelestes.

Atque vel ex his, quae speciminis causa attulimus, iam intellegitur ad restituenda genuina Alcvini verba optimam rationem non eam esse, ut ubique aut etiam praecipue codicem 1a1 sequamur, neque ut consentienti