Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. BONITO, SIVE BONO EPISCOPO CLAROMONTANO IN GALLIA.


INITIO VIII. SECVLI.

[Praefatio]

Bonitus, Episcopus Arvernorum in Gallia (S.)

[1] Claromonte Aruernorum natalis XV. Ianuarij agitur S. Boniti, trigesimi illius ciuitatis Episcopi, iuxta Ioannis Sauaronis accuratißimam supputationem, quam Ioannes Chenu & Claudius Robertus secuti sunt; licet Baronius & Demochares quadragesimum primum faciant. [S. Boniti nomen,] Is Maurolyco & Felicio Bonifacius dicitur; Petro de Natal. & quibusdam MSS. Bonitius; Auctori vitæ S. Menelei, teste Sauarone, Eusebius; aliis plurimis Bonus; [natalis,] Gallis vulgo S. Bon, & S. Bonet. De eo Vsuardus: Ciuitate Aruernis, S. Boniti Episcopi & Confessoris, cuius vita virtutibus refulsit. Consentit Martyrologium Romanum, Maurolycus & Felicius citati, Menardus, VVion, Bellinus, Ghinius, alijq;. MS. Adonis martyrologium monasterij S. Laurentij Leodij, & MS. Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ Bedæ nomine prætitulatum: Aruernis B. Boniti Episcopi Confessoris, cuius vita & virtutum meritis & miraculorum gloria illustris fuit. Martyrologium Germanicum: Ciuitate Aruernis S. Boniti Episcopi & Confessoris. Huic Dei mater, quam eximio amore & pietate prosequebatur, apparuit, eumque admirabili solatio perfudit.

[2] Vitam S. Boniti descripsit anonymus quidam eius æqualis, vt pluribus locis ipse testatur: [Vita, scripta a coætaneo,] nam cap. 2. nu. 7. vbi, inquit, beati Leuitæ & Martyris Laurentij ecclesiam ingressi sumus. cap. 3. nu. 11. venerabilis Pater Adelfius tunc Leuita, sed nunc præfati viri Dei Bobonis,….. successor monasterij Magnilocensis, qui eo tempore coram altari viro Dei assistens, &c. nu. 12. Sed hæc, quæ iam supra retulimus, venerabili Patre Adelfio narrante cognouimus. nu. 13. vir fidelissimus ac viri Dei cubicularius, Domio nomine, nobis se vidisse testatus est. & cap. 7. testatur se adfuisse cum S. Boniti reliquiæ Lugduno Clarummontem deportatæ sunt. ita nu. 34. cum vigilias celebrare voluissemus, nobis aditum nullatenus mater ipsius congregationis permisit. & nu. 37. vsque quo Aruernorum fines ingrederemur. & mox: quæ oculis vidi, &c. 38. Sed cum Aruernorum tellurem fuissemus ingressi. & 39. de claudo curato, in eadem ecclesia vsque hodie permanens, valuarum custos existit.

[3] Nomen suum aut institutum nusquam prodit auctor. Saussaius infra citandus ad cap. 7. religiosissimum asceten ait fuisse. [sed anonymo;] Surius in titulo vitæ isthæc habet: Vita S. Boniti Aruernorum Episcopi, scripta ab eius æquali ad beatissimos Patres Adelphium & Eucherium, illis ita iubentibus. Qui autem historiæ huius auctor est, nomen quidem suppressit suum, sed in prologo testatur, quandoquidem Illidij & Galli Aruernorum Episcoporum & Confessorum luculento stylo vita esset exarata, doluisse Adelphium & Eucherium Boniti vitam non extare. Eam nos Præfationem a Surio omissam e veteri MS. adiecimus; an tamen integra sit dubitamus. Ceterum ex citato titulo obiter lecto præbita Galesinio est occasio ita scribendi in suo Martyrologio: Aruernis S. Bonitij Episcopi & Confessoris: cuius vita, virtutum splendore insignis, beatorum Patrum Adelphi & Eucherij iussu, ab Ægidio & Gallo litterarum monumentis consignata est. idemq; in Notationibus repetit.

[4] Eam vitam paraphrastiκῶς redditam Surius olim edidit; breuiatam ex eo Haræus, Lippelous, Lanouius, alijq;: [vnde descripta.] at primigenio stylo, sed prologo carentem, ex veteri codice monasterij Heri-vallis ord. S. Augustini in diœcesi Parisiensi, nobis sua manu descripsit Iacobus Sirmondus noster. Quam cum veteri codice Ambianensi conferri curauit vir religiosißimus Ioannes a S. Martino congregationis Foliensis: ipsi quoque cum MS. S. Mariæ de Ripatorio contulimus.

[5] Huic subnectimus geminam narrationem miraculi, quod eidem sancto Episcopo in S. Michaelis æde contigit, cum a beatissima Virgine Dei matre casulam accepit. [Historia casulæ S. Boniti.] Prior est ex Speculo historiali Vincentij Bellouacensis lib. 7. cap. 97. vbi plura eiusdem Virginis ope patrata miracula recenset. Alteram rhythmo Latino contextam ex veteri codice Carthusiæ Coloniensis descripsit Ioannes Grothusius noster. Huius auctor Anglus videtur fuisse, & multo antiquior Bellouacensi, qui Herebertum Losengam Episcopum Norvvicensem, velut non ita pridem vita functum, testem citat: obiit vero Herebertus, vt scribit VVestmonasteriensis, anno 1119.

[6] Quamdiu sederit Bonitus, quove anno obierit, non exprimitur in Vita: solum dicitur Episcopatum adeptus cum sub Theodorico Principe Pippinus regni primatum teneret; quod, si de totius Gallicani imperij magisterio intelligatur, [Eius ætas.] non ante annum 691. contigit, ex accuratiorum chronographorum sententia. Ghinius tamen circa annum 690. obiisse S. Bonitum scribit. Arnoldus VVion sub Theodorico Cala anno 726. vixisse. Baronius, claruisse temporibus Theodorici IV. Francorum Regis, qui nempe aliis Cala dicitur, regnauit autem ab anno 720. ad 735. sub Carolo Martello. At sic centenarius fere decesserit, vt qui sub S. Sigeberto Rege, imbutus antea litterarum humaniorum & iuris scientia, aulica munera gesserit; deceßit autem Sigebertus anno 654. Baronius tom. 8. Annalium visus est quod ad Martyrologium scripserat, tacite reuocasse; cum anno 704. peregrinatum ad limina Apostolorum, dimisso iam Episcopatu, Bonitum scribat. Sigebertus Gemblacensis Ariperti de Luitperto & Asprando victoriam, quæ præsente Bonito contigit, anno 701. refert. Roma Lugdunum reuersus, bis binos annos ibidem demoratus est. Sauaro Baronij posteriorem chronologiam secutus, circiter annum 709. ait deceßisse Bonitum. Lanouius anno 708. vel 710. obiisse censet, translatas Clarummontem reliquias anno 715. vel 717.

[7] [Ecclesiæ ei dicatæ:] Ecclesiam sui nominis habet, eodem teste Lanouio, Parisiis, Biturigis, Molinis. In suburbio vero vrbis Claromontanæ quæ prius S. Mauricij dicebatur ecclesia, ea nunc S. Boniti, vel S. Ferreoli appellatur. In eam S. Boniti corpus translatum, vt in Vita dicitur, & lib. 1. de eccles. Clarom. §. 4. hæc habentur: in ecclesia S. Boniti, altare S. Mauricij, &c. & S. Mariæ: ibi requiescit S. Bonitus in corpore. Eius ecclesiæ dedicatio celebratur VI. Iunij. Citat Sauaro MS. Martyrologium Claromontanum in quo hæc eo die leguntur: Translatio S. Boniti Aruernorum Præsulis a ciuitate Lugduno ad vrbem Aruernam. in suburbio dedicatio basilicæ eiusdē prædicti Confessoris. [eius reliquiæ,] Ferrarius in gen. catal. ad eum diem: Aruernis S. Boniti Episcopi. & Saussaius in Supplem. Martyrol. Aruernis veneratio S. Boniti Episcopi & Confessoris, &c. Translatæ deinde sunt hæ reliquiæ in ædem cathedralem, vt scribit idem Sauaro, vbi caput integrum capsæ argenteæ inauratæ inclusum asseruatur.

[8] Plura ei dicata altaria in citato de Claromontanis ecclesiis libro referuntur: [altaria.] lib. 1. §. 24. in ecclesia S. Præiecti, quæ tamen penitus euersa Sauarone teste. §. 32. in ecclesia S. Austremonij. lib 2. §. 3. in ecclesia S. Petri. §. 7. in ecclesia S. Victoris. Extat in Forensibus, vt Papirius Massonus in Fluminib. Galliæ scribit, S. Boniti castrum, vulgo S. Bonnet le chasteau.

VITA
Auctore coætaneo anonymo,
Ex tribus veteribus MSS.

Bonitus, Episcopus Arvernorum in Gallia (S.)BHL Number: 1418

Avctore anonymo coætaneo, Ex mss.

PRÆFATIO.

[1] Cvm dies sanctæ Theophaniæ immineret, & vigiliarum iam solemnia celebrarentur, imperij vestri nostræ imputantes segnitiæ, o beatissimi Patres Adelphi & a Euteri, cur beati Sacerdotis & Confessoris Boniti prætermissa haberentur luce clariora, cum Antistitum Sedis Confessorumque b Elidij & c Galli luculento sint stylo prolata; & hæc dicentes iussistis, [Auctor Adelphij & Eucherij hortatu hanc vitā scribit.] vt, quamquam simplici & inculto sermone, meo eliciam stylo. Quod verens opus aggredi, hactenus, hoc est biennio, distuli, temerarium iudicans inusitata præsumere. Sed orationum vestrarum, adminicula erunt mea nunc hinc indeque solatia, per quæ antiquus ille dierum & sator bonorum omnium pulsatus meæ linguæ abstergat rubiginem; qui Prophetæ Isaiæ purgauit calculo labia, & meam non dedignetur purgare immunditiam. [Isa. 6. 7.] Sed dum tantum me ingero in periculum, si quamcumque in partem deuiauero, vestrum in me credatis errasse iudicium. Nam laudes si fuerint dignæ, vestræ erunt; qui orationum meritis ac fidei imperiique vestri me totum committo. Me idoneum hoc in opere a mendacio ideo vbique defendere puto, si quod ego scribendum assumpsi, vestro examine approbetis. Nam mallem sub silentio reticere torporis, quam fallaciæ subire discrimen.

[Annotata]

a Ita MS. at Surius legit Eucheri, quod nobis magis probatur. Adelphij sæpius mentio fit in Vita.

b Colitur S. Illidius, vulgo S. Allyre, 5. Iunij.

c S. Gallus I. colitur 1. Iulij.

CAPVT I.
S. Boniti ortus, vita ante Episcopatum.

[2] Inclyta Bonitus progenie Aruernicæ vrbis oriundus fuit. a Cuius pater Theodatus, mater vero Syagria vocitata est, [S. Boniti patria, parentes,] e Senatu Romano dumtaxat nobili prosapia. Hic itaque antequam nasceretur, magnum salutationis a quodam sancto Sacerdote, nomine b Fregione, fertur accepisse præsagium. Qui Sacerdos cum paternam venisset ad domum, [sanctitas prænuntiata,] & a genitrice magno esset susceptus cum gaudio, & illa iuxta morem benedictionem petiuisset, ita fertur ab eo audisse salutationis gratia responsum: Tu mihi, inquit, benedic Dei sacer atque venerabilis Domine. Quod cum eius genitrix audito percepisset sermone, & tacite considerans volueret in pectore, tandem sciscitans seruum Dei, intulit dicens: Quid est, inquit, quod loqueris Pater? an ignoras sexui meo talem a quocumque viro indignum fore salutationem proferri? Et ille, Non tibi, inquit, vt tu putas petij benedictionem, sed ei, qui est in vtero tuo: quia summum video a Deo præelectū Sacerdotem. Et illa ouans ait: Rogo, Pater, vt orationibus tuis proueniat quod locutus es.

[3] Postea vero cum natus adoleuisset, & esset præfata cum parentibus in vrbe constitutus, [studia,] Grammaticorum imbutus initiis, nec non Theodosij edoctus decretis, ceterosque coætaneos excellens a Sophistis probus atq; prælatus est. Cum vero adhuc pubentibus esset in annis, genitore iam defuncto, Deo gubernante, Regis ad Aulam vsque processit, seque c Sigeberti Principis ministerio tradidit. Cumque ab eo obnixe diligeretur, d principem eum pincernarum esse præcepit. Non multo post annulo ex manu Regis accepto e Referendarij officium adeptus est. Quod ita splendide sibi commissum peregit, [Pincernæ & Referendarij munus,] vt cunctis sibi palatij ministeriis traditis, Principi & cunctis Proceribus placens esset & carissimus. Erat quidem corpore pulcher, sed pulchrior mente, pollensque castitate.

[4] Non multo post accepit a Principe magnum honorem cum gratia. Post cuius obitum, f filiisque defunctis, g pronepos eius suscepit sceptra, cuius conspectui ita paruit gratus, vt eligeretur præfecturæ Massiliæ h primæ prouinciæ. Sed idem caussas sibi commissas ita perorauit, [Præfectura Massiliæ,] vt iam non vt Iudex, sed vt Sacerdos fore videretur. Non multo post, inibi vt moris erat, i homines venumdari, atque exulitatis captiuitatisque pœna damnari, [iustæ leges,] suo nusquam fieri decreto præcepit: sed magis eos, quos reperire potuisset venditos, sicut semper agere consueuerat, redimendo ad propria reducebat. Sed inter ista ieiuniis & orationibus insistebat; [sancti mores.] vt non iam vni sed multis futurus summo Sacerdotio dignus videretur. Eratque in sermone lenis, inter discordes patiens, & ad concordiam semper reducens.

[Annotata]

a Ex his quæ auctor Synchronus tradit, refellas quæ in quibusdam MSS. ac nominatim Vltraiectino, quo sumus vsi, inepta de Boniti natalibus referuntur; videlicet ortum matre Abbatissa, [Fabella de Boniti natalibus reiecta.] callide a dapifero suo oppressa, pia alioquin & religiosa femina; sed, vt matris honori consuleretur, deportatum ab Angelis ad quemdam anachoretam, ab eoq; septem annos educatum.

b Frigio Sauaroni appellatur, & Saussaio; aliis Phrigio, Lanouio teste.

c Sigebertus Dagoberti filius, Rex Austrasiæ, obiit anno Christi 654. cuius vitam dabimus 1. Februarij. Saussaius ait Bonitum in aula Regum Sigeberti & Theodorici educatum; nec vnde acceperit, refert.

d Sauaro Maistre d'hostel interpretatur.

e Sauaro Cancellarium facit, consentiente Lanouio, qui in Schediasmate de Cancellariis, quod eorum fuerit munus exponit. Aimoinus lib. 4. cap. 41. Referendarius ideo est dictus, [Referendarius.] quod ad eum vniuersæ publicæ deferrentur conscriptiones; ipseque eas annulo Regis, siue ab eo sigillo sibi commisso, muniret seu firmaret.

f Dagobertum Sigeberti filium attondisse Grimoaldus Maior domus, Pipini Landensis filius, traditur, atque in Scotiam misisse, filiumq; suum Hildebertum, olim a Sigeberto adoptatū substituisse: quo submoto Rex Austrasiis datus est Childericus Clodouæi II. & S. Batildis filius, qui mortuo Chlotario fratre, pulsoq; Theodorico, Neustriæ quoque regnum suscepit an. 664. tenuitq; ad 667.

g Pronepos hic dicitur fratris filius. Doubletius, Ghinius, Lanouius & alij Theodoricum intelligunt, qui anno 667. Childerico fratri successit.

h Lanouius: Massilia prima prouincia, an quod prima in Romanorum ditionem venerit? an quod tanti momenti & dignitatis a Regibus nostris habita? Hoc alterum, [Massilia prima prouincia.] quantum ad rem est quam agimus, magis placet. Ast extant apud Duchesnium tom. 1. Scriptorum Francicorum varij prouinciarum Galliæ catalogi, in quibus, vti & in MS. P. Annæi Siluij laterculo, semper priore loco Viennensis prouincia ponitur, sub qua Massilia. Eo respexisse Auctor noster videtur. Saussaius Bonitum hic Ducatus præfecturam tenuisse ait.

i Surius: Neque enim, vt more illic comparatum erat, homines venumdari, aut exilio mulctari, aut captiuos detineri vnquam iussit. Plus asserit Auctor, vt ceteri rectius interpretati; videlicet, edictum tulisse ne homines venumdari fas esset.

CAPVT II.
Episcopatus. virtutes. miracula.

[5] Per idem vero tempus germanus eius a Auitus Pontifex, vir exterioribus studiis eruditus, [S. Auito fratre pecente,] sacrisque litteris, omnibusque officiis diuinis præpollens, ter quinis fere amplius annis magna cum alacritate Aruernicam sibi commissam rexit Ecclesiam. Qui non post multum languore correptus, ad extremum est vsque deductus: cernensque suæ migrationis imminere diem, diuino afflatus Spiritu, acceptoque consilio, sibi Ecclesia concordante, virum Dei sibimet successorē, suæque Sedis dignissimū iudicat Sacerdotem. Eodem tempore sub Theoderico Principe, b Pippinus regni primatum tenens, atque curam Palatij gerens, cunctaque gubernacula suo disponebantur arbitrio. Cumque vir Dei supradictus germanus eius relationem pro auctoritate adipiscenda regia direxisset; & illi ei petitionem sibi commissam perorassent; [Rege annuente,] ita fauente Domino cuncta prospera meruerunt, vt ex regio iussu, eiusque præcepto idem roboraretur consensus. Domino enim Princeps hæc imperante peregit, qui Ecclesiæ suæ profuturum Pastorem atque aduersus rabiem immanis beluæ defensorem parabat. Vnde negare non valuit, quia scriptum est: Cor Regis in manu Dei. Qui cum gaudio regressi, vota sua ad effectum cum magna alacritate perduxerunt, & præsulatus cathedra beatū virum sublimarunt, summa cum gratia & lætitia cunctorum. [Prou. 21. 1.]

[6] Suscepto itaque Episcopatu non se arbitratus est suscepisse honorem, [sit Episcopus.] sed onera: vnde sui cursus augmentauit laborem, in ieiuniis videlicet & vigiliis persistens atque pernoctans, nec non lectioni silentioque, ac c remotis, maximeque Quadragesimæ tempore, ita studens, vt non solum Sacerdotem dignissimum crederes, sed & monasticam vitam degere digne prædicares. Biduo triduoque metam explebat ieiunij, nonnumquam vero quatriduanum eum agere cognouimus.

[7] Quodam tempore cum nimio caloris æstu fatigari Sacerdos cerneret populum, ita vt magnorum fluminum aluei siccitatis squalore d torrerentur; vir Dei hoc cernens, & suæ formidans ciuitatis periculū, velut bonus Pastor sui gregis ab omnipotente Domino deposcit remedium. [Supplicatione & ieiunio indicto,] Exinde monens, vt more Niniuitarum omnes ad ecclesiam conuenientes, &, iuxta quod vnicuique virtus valebat, aut tridui biduiue ieiunium peragentes, Domini misericordiam supplices exorarent; e qui vero neutrum caussa fragilitatis valebant explere decretum, in pane & aqua vel tantum vsque solis occubitum cum cordis contritione ieiunium explerent; intantum eius fidei fauens extitit diuina clementia, [vberem pluuiam cælitus elicit:] vt cum iuxta morem Ecclesiæ crux foras egrediens, & eam manu Dei Sacerdos gestaret; nec mora, vbi beati Leuitæ & Martyris f Laurentij ecclesiam ingressi sumus, & ibi quæ Dei sunt peregisset Sacerdos, subito pernici cursu, flante Austro aeris serenitatem nubium conglobatio densissima texit. Quid dicam? Eadem nocte intantum aquarum sunt onere ponderatæ viæ, vt ex imbrium inundatione vix alia die Dei Sacerdos cum plebe valeret recedere.

[8] Qui cum tantæ difficultatis sui itineris vidisset obstacula, Sacerdotum sibi adstantium fidei constantiam pius explorator aggreditur: Quid, inquit, vobis videtur? En adspicitis quod difficilis nobis præ imbre extat egressus. Nonnulli inquiunt: Melius est nobis absque labore intra ecclesiæ ambitum cum psallentium modulatione contineri, quam tantæ effusionis vim subire. Tunc conuersus ad reuerentissimum g Bobonem atque venerabilem h Magnilocensis monasterij Abbatem, ait ad eum: Tu quidem, inquit, consilium euidenti assertione deprome. At ille, vt ei semper moris erat, reuerentissime atque constantissime intulit dicens: Etsi tanta Domini nobis non merentibus misericordia subuenit, non solum nos oportet in cœptis persistere, sed nostrum magis ampliare laborem. Vir autem sanctissimus, gauisus quod sibi congruens deprompsisset consilium, magis ac magis plebem, tam ipse quam etiam per eumdem virum, [pergit tamen in supplicatione & ieiunio.] vt perseueranter agerent admonere instantius studebat. Ipse vero iuxta morem quatridui ieiunio in oratione pernoctans humillimus atque abiectus peregit, vt psalmi sententia impleretur, quæ dicit: Elegi abiectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum: ita vt eum in ecclesiam quisquis ignarus ingressus adisset, Episcopum minime crederet; & nonnulli in eum, vbi sedens psallebat, pedem offenderent. [Psal. 83. 11.]

[9] Lacrymarum ei gratia in sacro non deerat officio, ita vt i amphibali summitas, qua caput tegebatur, ex profusione earum madida videretur. [Donum lacrymarum, Benignitas in pauperes.] Sed inter hæc erat Dei Sacerdos peregrinorum lætus sæpissime conuiua, &, iuxta Apostolum, non præponebat pauperi diuitem, neque aureum habentem annulum, sed præponebat sordidam vestem gestantem: a largitate vero eleemosynæ, quantum in ipso erat, nullum vacuum a se ire sinebat. Sacerdotum Fratrumque flagrans amore, canonū sæpe per collationem Presbyteris normam tradebat, [exhortationes.] & vt caste digneque viuerent crebrius admonebat. Plebi reliquæ per dignos Sacerdotes declamando prædicabat, vt timerent supplicium, ad cælestem patriam anhelarent.

[Annotata]

a Colitur S. Auitus II. 21 Ianuarij; at 20. Septembris Auitus I. quem cum hoc confundit Lanouius. Saussaius scribit, Auito defuncto, vnanimi omnium sententia & diuino nutu sublectum esse Bonitum. Ast hinc refellitur.

b Sauaro anno Christi 685. ad episcopatum euectum esse Bonitum scribit. At viuebat etiam tum Ebroinus, nec nisi anno 691, vtriusque regni, Austrasiæ & Neustriæ, magisterium adeptus est Pipinus Herstallus. Difficile est tempora apte definire, si, vt 25. Ianuarij dicetur, sub Childerico occisus est S. Præiectus, eiq; immediate Auitus successit, nec nisi 15. sedit annis.

c Exponit Surius: ac remotioris loci solitudini.

d MS. Sirmondi: tererentur.

e MSS. Ripat. & Ambian. Qui vero neutrum frugalitatis valebant.

f Sauaro in Notis ad lib. 1. de ecclesiis Claromontanis §. 3. hic ecclesiam cathedralem intelligit, [Duplex ecclesia S. Laurentij Aruernis.] quam ait ab Iuone Carnotensi ep. 31. ad monachos Dolenses sub finem Monasterium S. Laurentij Aruernensis vocari. & confirmat ex donatione Stephani Episcopi facta matri Ecclesiæ anno 959. Ipsi Ecclesiæ S. Mariæ & S. Laurentij, atque sanctorum Martyrum Agricolæ & Vitalis, fratribusque ibi Domino in commune deseruientibus, vt in reliquum ipsi matri Ecclesiæ sine penuria vinearum & panis alacriter deseruiant, has res ad præsens sub omni integritate concedimus, &c. exponit ibidem Sauaro quæ hoc tempore veneratio isthic S. Laurentio impendatur. Patet alioquin ex eodem libro aliam fuisse S. Laurentij Aruernis ecclesiam, quæ postea Guidonis Episcopi auctoritate cum vicina S. Mariæ de Portu, siue S. Mariæ principalis, vnita.

g Alij Babonem, Lanouius Bubonem vocat.

h Ordinis Benedictini, diœcesis Claromontanæ, vulgo Manlieu, de quo infra.

i Lanouius amphibolum vocat, vti & Gregorius Turonensis de glor. Confess. cap. 59. verum ex Sulpitio in vita S. Martini & aliis patet, vestem fuisse laxam, quæ totum vndique corpus ambiret.

CAPVT III.
Alia miracula.

[10] Post hæc magis ac magis a Spiritu sancto accensus, a timens ne qui a præfatio eius germano per donum sicut acceperat, graue sibi eueniret iudicium; [S. Tillonem consulit de relinquendo Episcopatu.] nec non plus Apostolicam sequi desiderans sectam, qui derelinquentes patrem cum retibus cæleste regnum mercati sunt. Qua de re pergit ad quemdam opinatissimum Dei famulum b Tillonem, cognomento Paulum, vt ab eo accepto consilio, voto compleret quod mente conceperat. [Matth. 4.] c Quo cum pergens Sollemniacense tenus peruenisset d Symmionem, hoc monasterium, miro cum gaudio a Fratribus, atque officiosissime susceptus est. Quo ducto ad præfatum virum Dei, magnam habentes inter se e collationem peruenerunt ad id vnde Dei Sacerdos agebat. Percunctantes vtrobique sancti Spiritus igne succensi, altiori arrepto consilio, Nihil, inquiunt, melius, quam quod temere contra sancta canonum instituta vsurpatum est, declinando postponi. Et ille non immemor Euangelici præcepti pollicentis, Qui reliquerit domum, aut agros, & omnia quæ possidet, propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit; tunc apud se ipse definiuit, vt non solum Sedem, sed etiam patriam, parentes, res omnes exulando relinqueret. [Matth. 19. 29.] Sed hoc, cum ad locum ordinis venero, qualiter gesserit explicabo.

[11] [Aqua, qua lauerat manus, æger sanatur;] Nunc subiungam quomodo Dominus illo in loco egerit suæ virtutis miracula. Cumque Resurrectionis Dominicæ illuxisset dies, eum Fratres petierunt, vt eis Missarum ageret solemnia. Sed dum, vt moris est, manus ad altare latice ablueret, & venerabilis Pater f Adelphius tunc Leuita, sed nunc præfati viri Dei Bobonis, cuius superius fecimus mentionem, successor monasterij Magnilocensis, qui eo tempore coram altari viro Dei assistens Diaconi fungebatur officio; quidam Frater incommodus, nomine g Auderamnus, aduenit, & ipse Leuitam petiit,vt ex Sacerdotis manibus aquam ei ad bibendum præberet. Qua hausta saluti pristinæ restitutus est, statimque cum Fratribus lætus sedit ad mensam.

[12] Sed & alium itidem in eodem monasterio Fratrem, nomine Natolenum, [item alius.] cum ex eadem aqua accepisset, quamplurimi eum a vi febrium aiunt esse saluatum. Sed hæc, quæ iam supra retulimus, venerabili Patre Adelphio narrante cognouimus. Sed & cetera quæ nostro studio huic paginulæ indidimus, ipso exorante atque probante conscripsimus.

[13] Cumque ex eo monasterio digressus Sacerdos ad propria remearet, quidam in eodē itinere claudus post tergum eius quo poterat conamine sequens clamabat: Expecta Domine, [Tactu claudum curat:] expecta. Vir quoque Domini protinus eius infirmitatis misertus, paullulum substitit, ignarus quid posceret homo. Et ille, Huius infirmitatis meæ, quæso, tuæ impositionis manus tactu præbe remedium. Et ille subridens ait: Non abnego, quod poscis: sed ac si bos te pede contingat, ita a meo es tactu suscepturus salutem. Tamen hæc dicens, infirmitatis locum vexillo crucis munire curauit. Ipse vero qui infirmus aduenerat, lætus cum salute discessit. Et recte, vt reor, vir Domini se bouem prædixit, quia in agro Dominico, iugo Christi accepto, vsu fructuosi laboris desudans, atque in area sanctæ Ecclesiæ magno cum studio triturans, & suo exemplo viuendi præbuit modum, vt lucrum magnum cælesti conferret in horreo. Sed ea quæ supra commemorauimus vir fidelissimus ac viri Dei cubicularius, h Domio nomine, nobis se vidisse testatus est; & Bonitus vir industria clarus, atque præfatæ Ecclesiæ sacrarij custos nec non & Sacerdos, curiosius ac diligentius postmodum requirens, ita reperit hominem Dei gratia ab infirmitate saluatum.

[14] Quodam vero die dum vir Domini iter ageret, ei duo dæmoniaci obuij facti, [& duos dæmoniacos.] eum vt eis confirmandi gratia manus imponeret deprecati sunt. Sed ille, ignarus quod eos æmula aduersarij vexaret insania, orans atque eis manus imponens, confirmatis iter quod cœperat peregit. Sed ij qui cum eo erant post tergum respicientes, atque curiosius inuestigantes, eosdem cruorem fundentes a dæmonibus affirmant esse saluatos.

[15] Per idem tempus cum fama beati Pontificis celeberrima haberetur, vt non solum in vicinis vrbibus, sed etiam Oceani partibus, citra maris littora i insulam, quam Britannorū gens sita æquor continens vallat, peruenerit. Nam in eadem prouincia mulier quædam erat nomine k Blanda, quæ dudum lumen oculorum amiserat, nec non manuum ac pedum officio destituta manebat. [Cæca, & manuum pedumq; officio capta eum inuocans, sanatur.] Quadam namque die, cum gentis suæ peregrini in domo eius hospitalitatis gratia declinassent, & eam ita corporis difficultate laborantem cernerent, aiunt ad eam: O mulier si adsertioni nostræ adcommodares fidem vt B. Boniti Aruernicæ vrbis Episcopi interuentionem apud Deum commendares, nos credimus, nec dubium est, quia vir sanctus potest apud Dominum, tuum hunc alleuiare laborem. At illa hoc audito gauisa sermone, foras se in remotiorem locum duci præcepit; statimque vt ex oratione e terra surrexit, lumen oculorum ac membrorum recepit sanitatem. Vidensque erga se ob viri Dei meritum Domini tantæ pietatis inesse virtutē, relicto proprio solo, parentibusque, suisque omnibus ad beatum virum Aruernorum gleba tenus peruenit. Cumque propter vrbem pene iam peregrina graderetur, vir Domini inopinatus ei obuiam factus est. Ipse autem l Rubiacense cœnobium, quod hinc indeque montibus septum ab Oriente pandit aditum, & haud procul eminet vrbi, visendi gratia, consulendique adire properabat. Mulier in ipso itinere, humili eum atque supplici voce compellans, se peregrinam & ob eius famam aduenisse prædixit. Cumque ille, vt ei moris erat, m indigentem cognouisset, paullulum substitit, & quid vellet requisiuit. At illa aduentus sui caussam per ordinem pandit, eumque suæ salutis apud omnipotentem Dominum auctorem declamat. Ille eius fidem atque deuotionem miratus, eam secum ad monasterium ire præcepit, atque Matri ipsius monasterij tradens suæque nepti in cœtu Virginum commendauit. Vbi aliquamdiu degens post discessum beati viri ad proprium repedans solum, id est, ad Britannicum rus regressa est.

[Annotata]

a Non videtur hanc vitam legisse B. Petrus Damiani, qui ep. 9. ad Nicolaum II. & 10. ad Alexandrum II. Pontifices, ita scribit: Nec te, felix Bonite, præteream, qui hac dumtaxat occasione percepta, quoniam de manu Regis, laici videlicet hominis, traditionem Ecclesiæ te suscepisse contigerat, cathedram contempsisti, atque ad remotioris vitæ custodiam te protinus contulisti. Sed nec id tamen verum quod Lanouius scribit, solam abdicandi Episcopatus caussam fuisse, remotioris & tranquillioris vitæ studium.

b Vitam eius dedimus 7. Ianuar.

c MS. Ambian. sic habebat: Quo cum pergens solemnia celebraturus peruenisset Symnionem, hoc est monasterium, miro cum gaudio, &c. Surius solum: Cumque ad eius monasterium peruenisset. De Solemniaco pluribus agetur in vita S. Eligij, qui id fundauit.

d MS. Sirm. Simnionem. Ambian. Symnionem. Sauaro Sommonem.

e MS. Sirm. consolationem.

f Saussaius Adolphium vocat, & Sanctum facit, Ferrarium secutus, vt 25. Ianuarij dicemus.

g Surius & Lanouius, Audemarus.

h Sur. Donno.

i Dubium est num Angliam Auctor significet, an potius insulam aliquam Britannico, siue Armoricano littori obiectam.

k Sur. Blada. MS. Sirm. Bladai.

l Sanctimonialium, vt hinc patet, tum cœnobium fuit; nunc Prioratus est ordinis Benedictini, teste Roberto, vulgo Royac.

m MS. Sirm. indigenam.

CAPVT IV.
Abdicatio Episcopatus. vita monastica.

[16] Per idem vero tempus sanctum Dei virum industrium atque excellentissimum a genealogiæque nobilis apice clarum Nodobertum petiit, vt sibi successor, plebisque sibi commissæ existeret rector, atque patriæ tutor, suo robore Deo iuuante constanter maneret. [Nodobertū Episcopum constituit.] Qua de re ad Principem regni dignos tali opere cum plebis Ecclesiæque conuenientia dirigit oratores, id est, Cantinum b Archileuiticæ ministrum, nec non reliquos eius dignos itinere comites aptauit. Qui cum suæ petitionis effectu ad virum Dei regressi, eum magno cum fauore cunctorum sanctus Sacerdos suæ cathedræ solio sublimauit.

[17] His ita peractis, vir Domini in Magnilocensi cœnobio sub sancto habitu atque cultu, sicut semper optauerat, aliquantum temporis deguit. [Fit monachus.] Qui locus tam remotus aptusque sanctæ sophiæ apparet, vt omnes eum sui nominis c auctorem adfirment. Nam omni ex parte collium tuitione munitus, nemoribus obumbratur, comis frondentibus densis, amœna virent, rigante amne, florida erga hortulum cœnobij prata: patetque largum ab Austro aditum: triplici valuarum itinere clauditur limes: [Descriptio cœnobij Magnilocensis,] iubare perlustrante splendent sanctorum Martyrum aulæ: insignis micat sanctæ semper Virginis Deique genitricis Mariæ, atque celsior eminet turris pentagona, quadrangulo emergens fulcro, supragrediens ceteris prominet vna, quatersena centra decora inferius superius connexa surgunt, celsaque fastigia micant: Apostolorum aula non minus interea fulget, quasi nota trigona: Sanctorum altaria nitent: centra hinc indeque geminata connectunt columnæ priscorum sculptæ d fulgretidine emergunt, more elatæ miræ cameræ: tigna laqueariis affixa consistunt: nec non & domorum candido decore rutilant muri, vrbis modo inter nemorosa e pomarij sistunt infra biquadrum claustra gemina munitione, crebrisque arcuum maceriæ foraminibus manent, columnarum capitibus sculpta depictis variaque pictura superficies nitet: arboribusque generis diuersi suo in tempore poma magnitudine virgæ dependent, vite frondes f detritæ, veluti g serta præacutæ aut densissime manent: odora lilia cum rosis rubentibus candent: nec non & reliqui florum aurea luce resplendent. Vnde tibi gratias, omnipotens Pater, quem trinum cum Filio Paraclitoque Spiritu sancto vnius substantiæ essentiæque fatemur, Patrum Nicænensis concilij secuti decreta, repudiamus omnium hæresum nemus falsaque commenta; qui hæc h vtilitatis nostræ pro alumni facimus pœna solari tantis non desinis bonis. [eius fundator.] Quem superius præfatum locum dudum i Genesius nobilissimus Pontifex cœnobium in propria constituit gleba, atque virum venerabilem k Euodium instituit Patrem.

[18] Eo in tempore l Nouatiana hæresis, per incuriam vel ignorantiam huius, Aruernæ se emerserat vrbi, seu Iouiniani incontinentia m frugalitatis indigne atque improbe comparuit. [Nouatiana & Iouiniani hæresis in Gallia.] Qua de re in præfato Magnilocensi monasterio contra easdem hæreses edita extat epistola, quæ forsitan aut nunc aut futuro in tempore, necessario erit n prodenda; quia, sicut ex parte iam cernimus, ante aduentum horribilis Antichristi multæ hæreses emergendo habent procedere: Duæ, vt ait sancta Scriptura, gentes ante eum dimicaturæ pugnabunt, id est, Gog & Magog. [Apoc. 20. in 38. Ezech.] Nam Gog & Magog, vt B. Hieronymus interpretatus est, non specialiter gentes his nominibus denotantur; sed Gog, inquit, & Magog interpretantur o tectum & detectum: per hoc enim hæreticorum personæ propriæ designantur; eo quod eorum nequitiæ, quæ nunc versutia vel fraude teguntur, in aduentu gloriosissimi Domini nostri Iesu Christi cunctæ ad eorum confusionem vel damnationem patebunt: & sicut Catholicis & fidelibus erit gloriosa & sempiterna pro fide constantia; ita & illi æternis tradentur gehennæ suppliciis, pro tanta controuersia atque perfidia. Hæc ideo supra retulimus, quia his temporibus forsitan simplicioribus fratribus contra ventura mala proficient ad cautelam, prudentioribus vero præstantiora consistunt. Sedenim nunc redeamus ad ordinem.

[Annotata]

a Addit MS. Ambian. ingenioque sagacissimum. Surius, ingenio valde perspicacem. Lanouius, qui sæpius Auctorem hunc Sancti æqualem citat, ipsa tamen Surij verba tum hic tum infra producit.

b Surius interpretatur Archidiaconum.

c Sur. & Lanou. vindicem.

d MS. Sirm. fulgretine. Surius exponit: columnæ prisco sculptæ more sese subrigunt.

e MS. Sirm. pomerij.

f MS. Amb. detecta.

g MSS. Rip. & Amb. sertæ particulæ.

h MS. Amb. vtilitati. Intricata sententia.

i Quatuor Genesij in iis regionibus honorantur, vt annotat Sauaro ad cap. 17. lib. 1. de ecclesiis Claromontanis: Arelatensis 25. Augusti, [4. SS. Genesij.] ex Exceptore, (non thymelico, vt scribit, cum Romano Genesio mimo eum confundens) Christianus & Martyr. 2. S. Genesius Thierni Tutelaris, 28. Octobris. 3. Episcopus Claromontanus 3. Iunij. 4. S. Genesius Comes 5. Iunij, cuius mentio honorifica fit in vita S. Præiecti 25. Ianu.

k De hoc quoque infra agitur in eadem S. Præiecti vita.

l Iam olim huius in Gallia hæresis iacta semina, patet ex concilio Arelat. 2 can 9.

m Deest hæc vox MS. Sirmondi.

n Ita MS. Ambian. at Rip. & Sirm. probanda.

o Siue δόμα. Magog vero est de tecto.

CAPVT V.
Peregrinatio Romana.

[19] Cvmque ibi sanctus Sacerdos aliquantisper demoratus fuisset, relictis omnibus, patria, parentibusque, [S. Bonitus it Romam.] vna cum sodalibus, rebusque omnibus ecclesiis ac monasteriis distributis, Romæ ad Apostolorum sacra limina peregrinaturus, aut pauperiem Christi secuturus, arripuit iter.

[20] Sed cum Aruernorum gleba relicta Lugdunensem peruenisset in vrbem, ibique ab opere solito non vacans, ipsius vrbis a Præsulem, atque Burgundionum b Ducem rebellemque Principē suo adiit consultu, [Episcopum Lugdun. & Ducem Burgundiæ reconciliat.] vt & hunc fidelissimum, & illum ex tyrannide placidum redderet; ac fidei vinculo connexis firma stabilitatis iura manerent. Cum inibi aliquamdiu in monasterio, quod c Insula-Barbari vocatur, aliquantulum demoratus fuisset, memoriæ digna atque iucunda gessit miracula. Nam quadam die cum per amnem Araris vehiculo sedens vir sanctus graderetur, [Ei & sociis annona diuinitus data.] & inter se qui cum eo erant mœsti dicerent, quia victui nulla nobis est hodie substantia, ille audiens increpansque eorum diffidentiam, dixit: Si haberetis fidem, poterat omnipotens Deus vobis sine mora conferre necessaria. Necdum vir Dei verba finierat, statimque piscis e gurgite exiliens nauim inopinatus intrauit, qui eodem die eis alimentum præbuit vitæ.

[21] Nec illud silendum puto miraculum, quod cum quadam nocte ad vigilias surrexisset, lumen lampadis in eadem basilica, vbi more solito sanctas peragebat excubias, deficiendo extinctum est. [Lampadē miraculose reaccendit.] Cumque eius minister ignem requirens, vnde eamdem iterum accenderet non reperisset, Sacerdos Dei ad lampadem accedens, quasi signaculo suo inlustrauit spiritu: & ita cuncti, qui cum eo erant, gauisi peregerunt diuinitatis obsequium. Hæc autem venerabili viro d Ariualdo Abbati, eiusque in eodem itinere comiti audita supra retulimus.

[22] Posthæc quadam die dum viri Dei pueri ad piscandum abiissent, & per totum diem frustrato labore fatigati nihil cepissent, reuertentes ad monasterium obuiantes suprascripto venerabili Adelphio, qui eo in tempore virum Dei ex deuotione hactenus secutus fuerat, & in eius degebat obsequio, ait ad eos: Quid est, [In eius fide secunda piscatio.] quod ita mœsti reuertentes nihil defertis? Et illi exponentes ei, quod nullum piscem in e alueo fluminis f captura cepissent. Et ille, Ite, inquit, ad amnem, & in fide beati viri mittite rete: credo quod per eius merita mœror vester ab omnipotente Domino vertatur in gaudium. Qui mox ei obtēperantes, ad flumen pernici cursu redeunt. Sed statim vt aquam lino cinxere, piscem muscipulæ inditum magno cum gaudio Præsuli detulerunt.

[23] Deinde cum g ad Agaunensium venisset cœnobium, ibique sibi Sanctorum expetens patrocinium, [Venit Agaunum.] Fratrumque orationibus semetipsum, cum non parua largitate eleemosynæ, commendauit: & non solum ibi, sed vbicumque in eodem itinere monasterium reperisset, sacrum ita peregit.

[24] Post hæc Italiam ingressus a h Rege Longobardorum multum deuote grateque susceptus est. Qui dum Rex sancti Sacerdotis palatio residens collationi mutue misceretur, superueniunt nuntij, qui vrbem exercitu circumuallari contendunt. Qui mox sedili exiliens inopinatus intra vrbem ad bellum secum populum exire iubet, atque aduersus acies inimici cuneos armatos instare præcepit; [Ariperto victoriam obtinet.] quique humillime ad virum Dei conuersus ait: Rogo te, Pater, vt pro me Dominum exores, quia caussa mihi cum aduersariis extat: aduentus tui merito tropæum a Domino merear obtinere. Qui mox, vt egressus est vrbe, paulium cum aduersariis arripiens, ita partibus Ariperti fauens extitit Christus, vt multis cæsis atque prostratis, i Rege in genitalibus vulnerato atque capto, cum magno tripudio ad virum Dei regressus est, & ei gratias pro suæ orationis adminiculo referens, iterum semetipsum eius obnixius precibus humillimus commendauit, eique in suo regno fecit præberi necessaria.

[25] Exinde digressus cum tenus maris littore peruenisset, carina susceptus, fluctuante cærulo minaces fluctus terrorem nonnullis qui cum eo erant incutiunt mortis: atque k naue, quæ simul gradiebatur, separata, in diuisis homines tabulis inditi, vix pauci ad littus peruenire potuerunt. Vidensque vir Dei suorum diffidentiam Fratrum, blande eos consolari cœpit. Illi vero mortis l metu declinantes, in nauem prostrati corruerant, alij sumptum alimentum aut aliud quod naui intulerant, in vndis, ad subleuandum vehiculum, proiicere cupiebant, [Naufragij periculum precibus auertit.] si non Dei Sacerdos restitisset, dicens: Nolite, nolite hoc facere, Fratres: melius est, inquit, pauperibus & egentibus vobisque seruetis. Et hoc dicens, oculos ad cælum cum solito lacrymarum imbre suspendit, & pro salute omnium Dominum supplicauit: statimque eodem puncto horæ vndarum impulsu, ceu pennigero volatu, longius littore scapham vnda protraxit. Post hæc Romam cum magna alacritate perrexit, [Romæ loca sacra visit. Captiuos redimit.] ibique sanctorum excubias Apostolorum, atque sanctorum circumquaque Martyrum loca percurrens, eorum sibi patrocinium atque suffragium supplici atque inæstimabili deuotione poposcit. m Captiuos exinde redimendo non modicam secum turbam reduxit.

[Annotata]

a Godinum vocat Sauaro, qui nimirum infra cap. 7. auferri Lugduno eius reliquias vetuit. Gadinus Claudio Roberto est 46. eius Sedis Antistes, qui Ioanni Chenu Gadinus, Gudinus, Godinus; aliis Godvvinus.

b Gollutus nullum his temporibus memorat Burgundionum Ducem, præter Pipinum Herstallum, quem tamen non arbitramur hic intelligi.

c Aliis Insula-Barbaræ, vulgo L'isle-barbe. De hac Papirius Massonus lib. de fluminibus Galliæ: [Insula-Barbara.] Insula nomine Barbara, quam prope Lugdunum Arar facit, recreationi ciuium seruiens. Agit de ea Paradinus lib. 2 histor. Lugdun. cap. 106. citatq; inter cetera ex quadam Leydradi Archiepiscopi epistola hæc: Monasterium regale Insulæ-Barbaræ, situm in medio Araris fluuio, quod antiquitus est dedicatum in honorē S. Andreæ & omnium Apostolorum, nunc autem in honorem S. Martini recens videtur esse fundatum iussu Domini Caroli Imperatoris, qui ibidem præfecit Dominum Benedictum Abbatem, cum quo simul direxit ibi suos codices &c. Iam est ecclesia secularis, vt scribit Cl. Robertus.

d Sur. Arnoldo.

e MS. Amb. aluei.

f MS. Sirm. captura cepisset.

g MS. Amb ad Gauroense, mendose. Celebre est Agaunum SS. Mauritij & sociorum Thebæorum cæde & reliquiis.

h Hic Aripertus II. fuit Ragumberti filius, Gondeberti nepos. Ragumbertus Taurini Dux, Cuniperto Perthariti filio, patrueli suo mortuo, regnum armis inuasit, Asprandum Luitperti Regis tutorem prælio vicit Sed ipse eodem anno decessit. [Aripertus II. Rex Longobardorum.] Filium Aripertum Asprandus & Rotharis Bergomatium Dux, instauratis animis ac viribus, Ticini commorantem opprimere cogitantes, ab eo quoque prælio victi. Narrat hæc Paulus Diaconus lib. 6. de gest. Longobard. cap. 19. Erycius Puteanus hist Insub. lib. 3. Baronius ad an. 704.

i Luitperto, quem deinde in balneo necandum curauit, eo crudelius, quod puerum, & consanguineum.

k Surius: maxime quod aliæ naues iam disiectæ essent, ita vt vix pauci mortales littus possent attingere. Hic vnius tantum nauis confractæ mentio fit.

l MS. Ambian. metum.

m Idem MS. captiuorum.

CAPVT VI.
Reditus Lugdunum. obitus.

[26] Cvm vir Dei regrediens Roma a Clusinam Tuscorum peruenisset in vrbem, [Cœca aqua, qua manus lauerat,] mulier quædam cæca, ab eius ministris petiit, vt aquam ex manibus Sacerdotis pro remedio vnde oculos sibi ablueret largirentur. Cumque illi hanc gratiam poscenti præstare cuperent, vir Domini iuxta morē aquam manibus ablutis in terram diffundi præcepit. [illuminatur.] Vnde vix modicam furari guttam potuerunt, quam mulieri tribuentes, dixerunt: Vade & in basilica B. Petri, quæ in hac vrbe sita est, sequenti nocte cum hac aqua vigila, & mane oculos ex fide sicut petisti continge: credimus quod tibi proueniat ad salutem. Quorum mulier præceptum secuta, ita peragens, lucem, quam toto cordis desiderio quærebat, oculis reseratis aspexit. Proinde ad viri Dei comites cum magna impensa alimoniæ pro largitione suæ salutis perrexit, & Deum pro sancti viri merito laudans benedicebat. Sed & Sacerdos videns ipsius in peregrinis obsequium, valde ei placuit eius deuotionis affectus, & mulierem collaudans benedixit. Ipsa vero benedictione percepta ad propria remeauit. Nam virtutis miraculum, quod virum Dei latebat, nullus indicare præsumpsit. Cumque post hæc eum infirmantium turba vbique prosequeretur, [Oleo a sepulchro S. Petri delato ægros sanat.] sed ille iactantiæ vitium cauens vbicumque potuisset, semetipsum hospitiolo tradebat, & infirmos ex oleo, quod ex B. Petri sepulchro pro benedictione leuari iusserat, vngi præcipiebat: moxque sanitatis gaudio incommodi percepto, Deum, ad propria remeantes, iure debito collaudabant. O beatum commercium, quod vir egerat sanctus! Dedit terrena, accepit cælestia: pauper diuitiis, sed diues virtutibus fuit.

[27] Iam vero eo in tempore ei in eleemosyna quod tribuere posset nihil remanserat, & ita iuxta Euangelium nudus erat, vt nec duas, quibus indui posset, tunicas haberet; & iuxta B. Petri Apostoli exemplum, aurum & argentum ei non erat: sed diuinis virtutibus refertus gratiam sanitatum pretiosius erogabat. [Luc 9. 3. Act. 3. 6.] Ecce quod Veritas dixit in Euangelio: Qui reliquerit omnia propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. [Matth. 19. 29.] Centuplum accipit, qui in sanctitate atque caritate Dei fundatus, perfectionis tectum conscendit. Vnde B. Paulus dicebat: Nostra conuersatio in cælis est. [Phil. 3. 20.] Non sicut nonnulli dicere solent: [Quomodo Religiosi centuplum recipiant.] Qui reliquerit omnia, in præsenti centuplum accipient in honoribus, aut rebus terrenis, & vitam æternam possidebunt. Nec hæc dicens ignoro, quod sancti viri in præsenti honore sint prælati; sed non arbitrantur hoc illi retributionis præmium, sed dispensationis officium. Sicut nec beatus Sacerdos in præsenti, qui multa reliquerat, aliquid postmodum terrenum quæsiuit aut meruit: sed centuplum accepit, quia perfectionis gratia claruit, & nunc vitam æternam possidet cum Sanctis in gloria.

[28] Cumque post hæc Lugdunum rediens, bis binos annos ibidem demoratus fuisset, bonum quod semper egerat Deo iuuante ad finem vsque perducens, diem clausit extremum. Beatus igitur Bonitus, dum obitus sui per reuelationem imminere iam cerneret diem, b cum sibi successore atque æmulo pacis vincula nectit, nec post multos dies lectulo detentus, quam Græco vocabulo podagram vocant, ingrauescente molestia, [Lugduni podagra, moritur.] ad extremum vsque peruenit. Nam sacer Episcopus ad cælestia anhelans, antequam beatum carperet iter, fenestram cellulæ, in qua quiescebat, reserari præcepit, & solito oculos imbris rore perfundens, psalmum, qui ea hora iuxta morem canendus erat, incepit: Sicque sancta illa anima carne soluta, cæleste læta penetrauit arcanum: Sanctorum, quorum vitam egit in terris, eorum nunc consortio fruitur in cælis.

[29] Post hæc cum eum ad sepeliendum iuxta morem deferrent, & quidam paralyticus aduenisset, [Ad eius corpus paralyticus sanatur.] sacrumque corpus super ægrum transisset, salutem corporis redintegrari meruit. O beatum virum, qui tanta Domini potitus est gratia, vt hic gloriosum relinqueret nobis suæ virtutis exemplum, & ibi perpetuum patrocinium nostris pro noxis præberet ad Dominum. Reliquit omnia, vt tamquam nihil habens omnia possideret. Luxit pro tempore, vt in perpetua Angelorum lætitia gauderet. Suorum parentum nobilium ac sodalium est fraudatus aspectu, sed Sanctorum gloriosum est adeptus consortium. Hic infirmus, sed illic potens: hic ad tempus voluntarie pauper & inops, laudansque nomen Domini; sed & hic & ibi diues, quia hic fulget per miracula, & ibi manet in gloria.

[30] Hunc imitentur Proceres; huius, si placet, sequantur exemplum Sacerdotes; huius mortificationis vel frugalitatis c mansuetudinem omnes, etsi forsitan imitari non possumus, saltem lacrymabiliter recordemur. Mirentur alij virtutes & signa, quæ Dominus per eum dignatus est ostendere: [Imitanda eius mansuetudo.] ego nihil opinor magis mirandum, quam eius longanimitatem ac patientiæ in eo virtutem constantem. Quia Dominus ad Apostolos vel ad discipulos suos non dixit aliud a se disci, nisi quia mitis esset & humilis corde. Quam gratiam nobis suis vir beatus intercessionibus ad Dominum postulet exorando, & quæ nostra non merentur adipisci precamina, suæ opitulationis interuentu nobis conferantur opportuna.

[Annotata]

a Situm Clusium, Italis nunc Chiusi, ad Clanem amnem, centum millibus passuum Roma distans.

b Surius: cum successore suo, & quidem æmulo, pacem fecit. Saussaius: Euocato suo successore, iamque æmulo, eum in osculo pacis complexus est. Repugnare sequentia videntur, recordatus isdem successor ipsius Nordobertus Præsul eius exulitatis, vel beniuolentiæ quam erga se vir beatus exhibuerat, &c. Ea potius scriptoris sententia videtur, Nordoberto æmulum alium quempiam a Bonito reconciliatum. Saussaius scribit post reditum ex Vrbe reconciliatum ab eo Burgundiæ Ducem cum Episcopo Godino.

c MS. Rip. magnitudinem.

CAPVT VII.
Reliquiæ Clarummontem translatæ.

[31] Cvmque beati Confessoris Boniti annis ter binis Lugdunensi artus haberentur conditi vrbi, recordatus isdem successor ipsius Nordobertus Præsul eius exulitatis vel beniuolentiæ, quam erga se vir beatus exhibuerat, legationem ad virum beatissimum Godinum ipsius vrbis Præsulem misit. [Nordobertus corpus S. Boniti Lugduno repetit, frustra.] Cumque hi qui missi fuerant petitionem sibi perorassent commissam, ille respondit: Quod mihi a Deo commissum est, nequaquam me meosque tanti muneris pati permitto dispendium. Vnde iidem, qui missi fuerant, magno cum mœrore ad propriam regressi sunt vrbem, facta sui itineris Præsuli nuntiauerunt. Tunc ille blande eos alloquitur, dicens: Et mihi in eadem nocte, qua vos in oppidum Lugdunense intrastis, vir Domini in visu, veste, qua aliquando solitus erat indui, apparuit, qui & dixit mihi: Quid, inquit, agis mi frater Nordoberte? Putasne bene gregis tibi commissi curam geris? & addidit: Noli me, ait, inquietare modo, quia cum redire voluero, ego nuntiabo. Vnde certū tenui, quod petitio nostra non meruisset effectum.

[32] His ita gestis cum vir venerabilis Proculus Præsulatus Cathedra Aruernicæ vrbis post virum Dei a loco tertio sublimatus fuisset, bonum statim suæ militiæ dignumque arripuit opus. Nam cum B. Mauricij b basilicam omni ex parte reperisset incultam, atque ipsius ædis nonnulla diruta, miro modo non solum ad statum pristinum reuocauit, sed etiam sublimius atque præclarius imminere fecit. [Deliberat de eo Proculus:] Moxque consilium ipsi cum Sacerdotibus atque ciuibus fuit, vt iterata vice ad deferendum beati viri corpus mitteretur, vt ex eius aduentu vrbs munita maneret, & beati Martyris nobilitando ditesceret aulam.

[33] Eodem tempore cuidam viro beatus Sacerdos in somnis in eadem B. Mauricij basilica apparuit, dicens: Vade, & dic confratri meo Proculo Episcopo, hic & hic ita peragat. Etiam sui ingressus locum designauit, dicens: Quia per hunc locum ego regrediens intrabo. Vnde certum tenens gaudensque promissum, [diuinitus animatus, mittit Lugdunū.] ad eum deferendum dignos dirigit Sacerdotes, venerabilem scilicet Adelphium monasterij Magnilocēsis Abbatem, necnon & c Eoaldum d Voluicensis cœnobij Patrem, Moderatumque e Teclatensis monasterij rectorem, vna cum reliquis Sacerdotibus ac monachis, qui ad tale officium arbitrati sunt digni.

[34] Cumque Lugdunensem vrbem ad industrium virum f Fulcoaldum, qui eo tempore Præsulatus officio erat præelectus, peruentum fuisset atque suggestum, ille intulit dicens: Voluntatem Dei implorate, [Post preces, annuit Episcopus Lugdunen.] cui nullus resistere neque obuiare potest: & si ipse vestræ petitioni fauens atque propitius esse voluerit, ego contraire non valeo. Sed cum nostris hæc optio data fuisset, inchoato, vt oportebat, ieiunio Sanctorum circumquaque orando redubias peragrantes, interuentum suæ petitionis apud Dominum cum magna contritione deposcunt, verentes ne frustrato labore ac vacui ad propria redirent. Iam die transacto, cum in eodem g monasterio, vbi vir Domini quiescebat, vigilias celebrare voluissemus, nobis aditum nullatenus Mater ipsius congregationis permisit. Tunc consilij fuit, vt in ecclesia B. Stephani protomartyris pernoctantes, sanctæ agerentur excubiæ. Vnde cum ante diluculum in eamdem vrbem regressi fuissemus, nec mora, duo ab eodem præelecto Sacerdote missi sunt, qui nobis optatum ac nimium desideratum nuntium detulerunt, dicentes: Ite, inquiunt, &, sicut petistis, reliquias vel artus beati Sacerdotis absque mora leuate, quia ipsi quod voluntas omnipotentis Domini foret per scriptas probauerant breues.

[35] Post hæc cum ad locum sacri tumuli peruentum fuisset, & venerabilis h Sacerdos Adelphius inibi sacrificium offerens altari adsisteret, duo gesta coram omnibus fuere non silenda miracula. [Tremit vicinum templum.] Venientes itaque ipsius ciuitatis Sacerdotes vna cum sacrificio ac Clericorum dignitate, nec non cum modulamine cantus, iuxta morem Sanctæ crucis præferentes vexillum; mox ecclesia B. Stephani ita contremuit, vt a summitate cacuminis vsque ad fulcra maceriæ casura videretur. Quæ basilica beati Martyris iuxta eamdem B. Petri Apostoli, in qua vir Domini quiescebat geminata consistit. Vnde quis dubitet, quod sanctus Sacerdos cum Sanctorum cœtu suo aduentu partibus suorum ciuium esset fauens, vt æmula corda tanto miraculo ab altercatione cessarent.

[36] Quod in sequenti de eius præsentia idoneo patet miraculo. [Paralytica curatur, Sancto ei apparente,] Nam quædam puella Deo dicata ad sepulchrum beati viri paralytica reptando cunctis videntibus venit. Vbi cum sopore depressa iaceret, nec mora, vnus ex nostris eam concite surgere compellit, quia cancellum, quod supra viri Dei corpus inerat, aliam in partem transponi non poterat. Ipsa ergo vt ex somno surrexit, continuo pedibus suis stetit, ac membrorum, quod amiserat, officio reddita est, atque ad Matrem monasterij regressa, ita narrauit, dicens: Ego vidi beatum Sacerdotem, & mihi in hunc modum tibi suæ i iussionis verba deferre præcepit; Vade, inquit, & dic Abbatissæ k Didæ, vt partem amphibali mei, quo caput tegitur, secum retineat. Hæc ideo vir sanctus intulit, vt & ipsa & cuncti qui aderant patulæ cognouerint, quod ipse ad propriam remearet vrbem, & plebē, quam superstes dereliquerat, suarum reliquiarum consolari cuperet aduentu. Quæ res nostris magnam contulit eum leuandi fiduciam.

[37] Moxque cuncti nostris partibus fauentes, magna adminiculi præstiterunt solatia, vsquequo Aruernorum fines ingrederemur, ita eorum prosecutio perseuerauit. [Lugduno auehuntur reliquiæ.] Sed in eodem itinere, quanta infirmantium multitudo fideli concursu ad corpus sancti Sacerdotis, velut ad scholam medici probatissimi confluebat, numerari difficile puto. Et vero bonus ille medicus, quia naturaliter bonus, nec vnquam potest aliter esse quam bonus, qui tales habet discipulos, qui non solum superstites, [Multa in via miracula.] sed & post discessum, non solum corporum, sed & animarum vulnera curando, ad salutem l reuocant pristinam. Sed & quam plurimi in eodem itinere sanitatis commoda meruerunt, nobis incognitum manet: quia vir Sanctus, sicut in præsenti studuit vita, ita & nunc peragit miracula. nam si aliquis accepta suæ salutis optata alicui referens intimasset, statim quæ recesserat adueniebat insania. Nam ego ea quæ oculis vidi, aut a probatis viris didici, quamquam simplici atque inculto meo eliciam stylo. Sed quid plura dicenda sunt? Sicut alibi quidam sapiens dixit: Cui pauca non sufficiunt, nec multa proderunt. Nam dum humeris veheretur, sicubi corpus eius quieuit depositum, statim vexillum crucis conseptum remansit, & rarum vbi non ecclesiæ fabricatæ miro modo gratulentur.

[38] Sed cum Aruernorum tellurem fuissemus ingressi, quanti nobiles viri ac feminæ occurrentes eum suis humeris magna cum alacritate ac deuotione ferebant! [Magna deuotio Aruernorum populi.] eratque inter eos pia altercatio, vt aut quis primus aut quis plus eo pio in opere laboraret. Cumque propinquius vrbem accederent, magis magisque suæ ad eum oues confluebant, atque ex nimio gaudio flentes nonnulli clamabant: Ecce Domine, vrbem quam reliqueras recognosce: gregem tibi a Deo commissum, tua intercessione defende. Post hæc cum iam viri Dei reliquiæ vrbi eminus graderentur, cum qua deuotione atque apparatu sacratissimo occurrisset Episcopus, [Occurrit Episcopus eum SS. reliquiis.] intimari posse difficile puto. Nam in vtraque parte tanta erat populi cum Clericis multitudo, vt exercitum coadunatum, aut nundinas crederes celebrari. Cumque in eius occursum, Sanctorum idem Episcopus ex vrbe pignora humeris deferens, graderetur, tam diligenter ac reuerenter occurrit, vt corporaliter Sancti Dei cum sacerdotio occurrisse viderentur.

[39] Exinde cum ab Episcopo in ecclesiam B. Mauricij portaretur, in ipso ingressu quidam claudus, nomine Valdinus, in foribus iacens sancti Sacerdotis præstolabatur aduentum. [Claudus sanatur.] Sed mox vt super eum viri Dei corpus transiit, ipse sanitatis gaudia sensit, & in eadem ecclesia vsque hodie permanens, valuarum custos existit. Post hæc sancti Sacerdotis membra dignæ sepulturæ sunt tradita iuxta beatorum Apostolorum m Petri & Pauli atque S. Andreæ altare, quorum reliquias præfatus Pontifex ex vrbe iussit deferri, & magna cum deuotione locum ipsum dedicans, ac pridie carie deposita renouauit. Et dignum erat vt quorū flagrauit amore sancto igne succensus, eorum semper eius etiam sepulchrum iungeretur altario. [Ornatur sepulchrū.] Deinde mausoleum beati Sacerdotis auri argentique mirifice decorauit metallo. Vbi Domino opitulante, multa infirmis præstantur remedia. Sed nunc e pluribus in præsenti vnum narrabo miraculum. Quidam ex Burgundionum prouincia, [Cœcus, aliiq; ægri sanati.] nomine Ceronius, cœcus aduenit: cumque ad sepulchrum sanctum suæ debilitati poposcisset salutem, nobis videntibus lumen recepit: & non solum ipse, sed & quicumque ex eadem prouincia Burgundionum incommodi aduenissent, sospites ex infirmitate ad propria remearunt.

[40] Hactenus velut quoddam indiculum colligentes edidimus: sed credimus quod a vobis prudentioribus elegantius, sicut necesse est, atque prudentius luculentiore viri Dei vita extollatur stylo: atque omissa requirendo diligentiore studio miracula, alium forsitan libellum cudere potestis.

[Annotata]

a [An Bubus Episcopus?] Sauaro, Chenu, Demochares, Robertus inter Nordobertum & Proculum sedisse Bubum scribunt. ast hinc refelluntur. Post virum Dei secundus sedit Nordobertus, tertius Proculus.

b Restaurauit hanc Proculus, teste Sauarone, primo anno sui episcopatus. Ea nunc, vt idem scribit lib. 1. de ecclesiis Clarom. cap. 4. S. Boniti, vel S. Ferreoli dicitur, estq; parœcialis in suburbio sita. Visitur in ea altare S. Mauricij. Lapsus memoria est idem Sauaro, dum in Originib. Clarom. scribit S. Mauricij ecclesiam a S. Bonito restauratam.

c Sur. Eualdum.

d Sur. Volnicensis, mendose. Condidit hoc cœnobium S. Præiectus, de quo 25. Ianuarij.

e Sauss. in Supplem. martyrol. ad 25. Ianu. Tecletensem vocat, Sauaro S. Thecl quæ in eo monasterio quiescebat. Lib. 2. de eccl. Clarom. cap. 2. hæc habentur: In monasterio Camalariense, altare S. Mariæ, altare S. Præiecti, altare S. Agathæ, altare S. Martini, altare S. Pardulfi, vbi requiescit S. Thecla. Adnotat Sauaro ex historia S. Genesij: Construxit quoque diuino admonitus oraculo apud castrum proprium, Camaleriam a camelis sic nuncupatam; quinque ecclesias, quinque corporis sensus designantes. Quarum vnam in honorem Saluatoris condidit, postea alteram in honore Dei genitricis Mariæ &c. Has quinque ecclesias scribit idem Sauaro in Originib. a. S. Bonito dedicatas, cui eas S. Genesius Comes donarat, vnaq; castrum Camaleriam, vulgo Chamaliere.

f Claudio Roberto Fraldus, Faraldus, Focoaldus, Eraldus dicitur: Chenu Fraldus, alias Fealdus; Seuertio Fraldus, Foaldus.

g Superest etiamnum hoc S. Petri monasterium, estq;, vt testatur Cl. Robertus, nobilium virginum.

h MS. Amb. Pater.

i Ita MS. Amb. ast alij visionis.

k Saussaij hinc σφάλμα emendes, ita scribentis in Supplemento Martyrol. 25. Ianuarij: Item ibidem (Claromonte) B. Didæ Abbatissæ Aruernensis parthenonæ, quæ cælestem in terra vitam gerens, ipsimet cæliti B. Bonito ita cara fuit, vt is in procinctu prædictæ suæ translationis, religiosissimo suo ascetæ actorum suorum exceptori apparens, illum admonuerit vt ipsimet Didæ reditum suum ad Aruernensem vrbem significaret; &c. 1. vnde didicit hunc gestorum sancti Antistitis exceptorem ascetam fuisse? 2. non ei, sed puellæ Deo dicatæ hæc facta reuelatio. 3. non Aruernensi, sed Lugdunensi parthenoni præerat Dida.

l MS. Amb. reuocauit.

m Lib. 1. de eccles. & SS. Clarom. cap. 4. in ecclesia S. Boniti recensetur inter cetera altare S. Petri.

DE CASVLA S. BONITI
Ex Vinc. Bellouac. Speculo hist. l. 7. c. 97. a

Bonitus, Episcopus Arvernorum in Gallia (S.)BHL Number: 1419

[1] Sanctus Præsul Bonitus Aluernensis, cum cor suum perfecte dedisset, vt perfecte Iesum & eius matrem diligeret; quadam die b templum c B. Michaelis cum turba intrauit, & in angulo basilicæ licet inter multos solitudinem cordis sibi fecit. Consummatis mysteriis, quique in sua redierunt, & ipse solus in latibulo suo remansit. [S. Bonitus noctu orans in templo.] Et custodes quidem ne quis remansisset perscrutati sunt ecclesiam; sed Dei nutu sancti viri non potuerunt inuenire latebram: qui obseratis iam ecclesiæ foribus, eo securius quo secretius, effudit in se animam suam, factusque in agonia prolixius & enixius orans, vidit huiusmodi visionem. Ecce repente de cælo sonuit quasi vox dulcis cantilenæ, & micantibus luminaribus limen templi cœpit tremere, tamquam intrante multitudine. Aspiciebat vir sanctus: & ecce Virgo Maria intrabat, cum candidato Sanctorum Angelorum & animarum cœtu, [videt D. Virginem aliosq; SS.] sicut Regina circumstante exercitu: chorus ille cælestis decantabat laudes Dominæ, eiusque filio: ipsa quoque vocem suam exercuit in Christi præconio.

[2] Per medium chori facta est illa processio: cumque ventum fuisset ante altare, quæsitum est a quibusdam Sanctorum quis haberet Missam celebrare. En, inquit beata Virgo, adest Bonitus Præsul, vere bonus, & satis dignus cui hoc officium debeat committi. Audiens hoc ille pauebat, & retrahebat se: cuius rei lapis, qui ei cessit, adhuc seruat indicium. Tandem quæsitus & inuentus, deductus est, & præsentatus illi beatæ congregationi; [Missam iubetur celebrare.] & ministrantibus Sanctis veste nuptiali ornatus est, ac diuino altari applicitus. Et postquam dedit in celebratione sancti operis operam, ac decenter consummauit, beata Virgo valefaciens dilecto suo pro munere cælestem vestem ei dedit. Res est nota satis, [Veste cælesti donatur.] & apud Aluernenses admodum celebris, maxime autem in ciuitate Aluerniæ quæ dicitur d Mons-clarus; & vsque hodie monstratur populo vestimentum illud cæleste, cuius materies & contexturæ modus a nullo hominū dignosci potest, & est eximij candoris, miræque leuitatis.

[3] Alter vero quidam post præfatum Sanctum sortitus cathedram honoris, sed non sic castigationem honestatis, simile quid se promereri posse mentitus est, [Alius idem affectans punitur.] & si in præfati Archangeli basilica somniasset. Venit igitur procax, præsumptuosus intrauit illam officinam sobrietatis, cibo & potu ingurgitatus. Et quia laborabat ebrietate, subito sepultus est graui sopore. Et tamen in his omnibus non est conuersus in sacrilegum furor Domini, sed flagitiosum sine flagello dimittens, miraculose eum a sanctificationis suæ domo longe fecit. Facto enim mane reperit se homo in domo sua, & in lecto suo: dehinc exiens ad famulos suos, confessus est mentis suæ insanam præsumptionem, nec celauit, quam portabat cælestis repulsæ confusionem: sciensque se esse stultum prophetam, & insanum virum spiritualem, iam humilius de se sensit, & in simplicitate cordis Deum quærere cautus fuit.

[Annotata]

a Hoc idem miraculum narrant Surius, Lanouius in Notis, M. Maralus lib. 2. Exempl. cap. 4. Petrus de Nat. lib. 2. cap. 82. Ghinius, & alij. Sauaro testatur etiamnum asseruari Claromonte casulam S. Boniti, texturæ admirabilis, quæ antiqua eius Ecclesiæ traditione creditur cælitus ei a Virgine Deipara donata: eamq; rem narrari veteri prologo vitæ, qui Latino rhythmo descriptus isthic extat; quem & nos hic dabimus.

b MS. Vltr. addebat, instante festo Assumptionis B. Mariæ. & paullo post, in nocte Assumptionis.

c Huc ab antiquo peregrinationem institui solere docet Sauaro, ex vita S. Genesij Comitis.

d Duplex hoc tempore Aruernia: superior, montosa; inferior, plana; [Aruernia duplex.] hæc Limania, & Alimania dicitur, eiusq; metropolis Clarusmons: illa proprie Aruernia, caputq; ei est S. Flori ciuitas Episcopalis.

DE EADEM CASVLA
Rhythmus antiquus ex MS. Carthus. Colon.

Bonitus, Episcopus Arvernorum in Gallia (S.)BHL Number: 1420

Præsul erat Deo gratus, ex a Francorum gente natus; Bonum erat illi nomen, quod designat bonum omen. Ille iuxta Dei legem custodiuit suum gregem, Sanctitatis dans exemplum, Michaelis petit templum: Solus loco in obscuro orat Deum corde puro, Tundit pectus, agit cœtus, inter preces fundit fletus. Quæ conuenit plebs abscedit, [S. Bonitus noctu orans in templo.] & ad sua quisque redit: Ille solus ibi iacet, vt diuinæ laudi vacet. Custos loca perscrutatur, ne quis ibi relinquatur: Hic manere solus audet, nec se capi posse gaudet: Dum ex corde Deo psallit, perscrutantes seruos fallit. Hi recedunt, iste orat, culparumque memor plorat.
Hora noctis intempesta dum reuoluit sua gesta, Dum amaros agit planctus, Angelorum audit cantus:[audit canentes Angelos,] Oblectatur dulci melo, descendente quasi cælo, Iamque verba vocum audit, memorique corde claudit: Admiratur tanto sono, tam suaui gaudet tono. Dum precatur Dei numen, videt late fusum lumen; Et cælestis adest cœtus, inde virum subit metus. Angelorum chorus præit, [videt D. Virginem & alios SS.] & vexilla sacra vehit. Subsequuntur Sancti Dei, quos precantur omnes rei, Inceditque vt festiua Mater Dei sicut Diua: Quæ rogata quis cantaret, quisve Missam celebraret? Bono, inquit, hoc concedo: illum enim dignum credo. Verba Præsul audiebat, seque tremens retrahebat, Ipse lapis cedens ei seruat signum huius rei.
Statim Sancti Bonum quærunt, & quæsitū inuenerunt, Quem indutum vestem claram statuerunt contra aram. [Missam iubetur celebrare,] Hic cælesti veste diues cæli stabat inter ciues: Patriarchæ hunc ducebant, & Prophetæ præcinebant. Incedebat sic deductus, memor tantum sui luctus, Et accedens aram petit, quam cum suis ante stetit.
Hic accepta manu pura ipse Deo offert thura: Resonabant dulces meli, præcinente tuba cæli. [veste cælesti donatur a D. Virg.] Vt diuinum opus digne vir peregit & benigne, Virgo Mater viro vestem pro mercede dat cælestem. Agit grates, reddit vota, laudat Deum mente tota, Et quam Virgo sibi dedit, sumit vestem & abscedit. His occultis ita gestis, creuit fama datæ vestis. Ille quidem nihil celat, sed quod vidit hoc reuelat.
Alter quidam credēs male pro merito quiddam tale, Præcessoris ad exemplum, illud quidem petit templum: [Alius idē temere affectans corripitur.] Intrat solus valde sero, hebetatus multo mero, Et labore longo fessus, graui somno fit depressus. Hinc aurora lucem dedit, & cum somno mox recedit: Capiteque mox erecto, se in suo videt lecto: Signo Crucis se muniuit, thalamoque mox exiuit: Spectat seruos & salutat, & errare sese putat. Tandem Præsul in se redit, vocat seruos, & consedit,
Et quod secum fuit gestum suis facit manifestum. O quam pia, quam benigna, omni quoque laude digna, Christi mater hæc intacta, per quam sunt tot mira facta, Quæ sic parcens negligenti sanum reddit suæ genti, Malens illum pœnitere quam pro culpa mox delere; Bonum autem vigilantem, nec incassum excubantem, Sic dilexit, vt cælestem largiretur ei vestem, Volens eum celebrare opus Dei salutare!
Ne quis putet hoc commentū esse, ecce argumentū. Durat adhuc vestimentum, nullū ferens detrimentum. Aruernensis vrbs perdiues, quæ & multos habet ciues, Orienti tota patens, Occidenti parti latens, [Seruatur ea vestis, & ostenditur.] Fama fuit satis clara, belli quippe non ignara: Clarus-mons hæc nuncupatur. Apte ea reseruatur, Illa Boni bona vestis, raro visa nisi festis. Suauissimi est odoris, & nitentis est coloris, Multæ quoque leuitatis, sed & miræ b læuitatis. Modus vero contexturæ, cuius artis vel facturæ Sit introrsus & extrorsus, ignoratur quidem prorsus. Domnus Presul hoc Herbertus Norwicēsis est expertus, Qui dicebat hanc vidisse, hanc & manu tetigisse. Ergo qui non credis vere rem, quam dico sic se habere, Vade & fac tibi fidem, vestem videns hanc ibidem, Et tunc tibi fiet satis: laudem scire quam non sapis, Enarrare tunc memento, corde puro & intento: Verum ne obliuiscaris stellæ maris salutaris, Cuius dono non priuatur quisquis ei famulatur: Ipsi atque Nato eius salus, honor atque virtus. Amen.

[Annotata]

a Auctor coæuus parentem Boniti vtrumque ex Romana senatoria familia ortum scribit.

b Petrus de Nat. Est autem eximij candoris, lenitatis & leuitatis. indubie scripserit, leuitatis & læuitatis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Bonitus von Clermont

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Bonitus von Clermont

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.