Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE VENERABILI VIRGINE GERTRVDE AB OOSTEN BEGHINA DELPHENSI IN BELGIO.


An.Chr. MCCCLVIII.

[Praefatio]

Gertrudis ab Oosten, Beghina Delphis in Hollandia

[1] Hvivs sanctæ virginis celebris est in nostratibus Historicus memoria, sacris etiam fastis adscripta, etsi nondum solemni Ecclesiæ iudicio consecrata, quod quidem compererim. [Gertrudis van Oostē celebre nomen.] De ea Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuardum editis anno MDXV. & MDXXI. Item beatæ memoriæ Gertrudis de Oesten Beginæ Delphensis, quæ stigmata Christi impressa habuit in corpore suo. Eadem habet Martyrologium Germanicum. Molanus in Addit. ad eumdem Vsuardum: Delphis in curia Beghinarum obitus Venerabilis Gertrudis de Oosten, cuius vita habetur. Martyrologium Gallobelgicum: S.Gertrudis de Oosten Beghina, nata Vorburgi, sepulta Delphis Hollandiæ oppido in æde S. Hippolyti. Ferrarius in Generali catalogo Sanctorum: Apud Delphos in Batauis S. Gertrudis virginis. Sed in noua Topographia Martyrologij Romani fœde hallucinatur idem Ferrarius, ad nomen Delphi ita scribens: XVII.Martij, Gertrudes virgo Ordinis Prædicatorum A.D. MCCCXL. Sur.tom.7. ex qua vrbs Hollandica in Brabantiæ confinio S.Gertrudenberch nominata. Gertrudenberga dicta creditur a S.Gertrude filia Ducis Brabantiæ, quæ colitur XVII. Martij, non Delphis, sed Niuellis, mortua anno DCLXIV. vnde patet, non fuisse Ordinis Prædicatorum. Quæ Delphis celebris habetur Gertrudis fuit Begina, mortua an. MCCCLVIII. VI. Ianuar.

[2] Meminit huius & Autbertus Miræus in Fastis Belgicis, & fusius Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij his verbis: Delphis in curia Beghinarum memoria B. Gertrudis de Oosten, natæ in Voerburch, quæ obiit an. MCCCLVIII. in die Epiphaniarum Domini. Hæc virgo erga passionem Domini multum fuit deuota; vnde & Christi stigmatibus insigniri meruit. De ea quædam leguntur in vulgaribus Hollandiæ Chronicis: sed multo plura Latino sermone extant manuscripta. Ponitur autem quotannis crux illa, [Crux, vnde stigmata accepit, seruata.] vnde stigmata accepit, in die obitus in altari, & solemni concursu inuisitur. Sepulta est sub campanili ad D. Hippolytum. Et priuatæ ædes, quas inhabitauit, etiamnum notæ sunt. Alia subdit de origine & sanctitate Beghinarum Belgij, de quibus plures his annis scripti sunt libri.Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano: Ipso die denascitur Delphis in Brabantia (voluit in Hollandia scribere) venerabilis virgo Gertrudis Oistensis, quæ, ob singularem erga Christum passum pietatem, eius stigmatibus insigniri meruit.

[3] [Vita Gertrudis.] Vitam Gertrudis edidit Surius, sed stylo suo: nos phrasim antiqui Auctoris restituimus ex fideli MS. Ecclesiæ S. Martini Vltraiecti. Aliam breuiorem exhibebat MS. codex Rubeæ vallis, a Ioanne Gilmanno aut Antonio Gentio conscriptam. Eius vita olim Louanij edita lingua Belgica anno MDLXXXIX. & nuper ab Heriberto Rosvveydo Nostro in libro de Sanctis Virginibus, quæ in sæculo vitam duxere: vtrobique Sancta appellatur. Italice eam vertit ex Surio Siluanus Razzius tom.1. de feminis sanctitate illustribus, qui Beatā appellat. Ioannes Gerbrandus a Leydis Chronici Belgici lib. 28 cap. 4. huius vitæ aliquot capita, iisdem fere quibus eam hic damus verbis, refert, eamq; ita citat: Plura etiam prædixit, & miranda gessit, quæ omnia breuitatis gratia pertranseo. Nam plenius in eius Legenda inueniuntur descripta. Mortuus est Ioannes Gerbrandus anno Christi MDIV. vt Valerius Andreas testatur. Agit de Gertrude fuse Iosephus Geldolphus a Ryckel Abbas S. Gertrudis Louanij in Appendice notarum ad vitam S. Beggæ §. 117.

[4] [Vnde ab Oosten dicta.] Dicta vero est van Oosten, siue ab Oriente, ob vernaculum carmen iambicum dimetrum catalecticum, & numero pedum ac syllabarum certo constans rhythmo, quod illa frequens concinebat, cuius initium est, Het daghet in den Oosten, id est, Ab Oriente dies nascitur. Aliud Louanij excusum est itidem dimetrum vernaculum carmen, simplex ac pium, quod illa composuisse ac sæpius cecinisse memoratur.

VITA Ex MS. Vltraiectino.

Gertrudis ab Oosten, Beghina Delphis in HollandiaBHL Number: 3505

Ex ms.

CAPVT I. Gertrudis patria: conuersionis occasio.

[1] [Gertrudis habuit Christi vulnera in corpore suo.] Gheertrvdis de Oesten, virgo venerabilis & Beghina deuota, sed solemniter, non sine summi Pontificis auctoritate, veneranda, stigmata Domini nostri Iesu Christi nocte Parasceues ann. MCCCXL. suscepit in corpore suo: de quibus sanguis effluxit per dies multos septies in die, stupente populo pro grandi miraculo. Quod idcirco præmittitur, vt eiusdem Virginis vita gratius audiatur.

[2] Gheertrudis ista de villa quadam a Hollandiæ, quæ b Voerburch dicitur, & est media inter c Hagam-Comitis eiusdem patriæ, & ciuitatem d Delf, fuit orta, villanis parentibus. [Eius patria ac parentes.] Vnde patuit, sicut scribit in Epistolis Paulus, & dicitur in Actibus Apostolorum: Non est personarum acceptor Deus. [Gal. 2. 6., Act. 10. 34.] Proinde puerilibus annis domi simpliciter transactis, cum Gertrudis, simplex vt columba, cœpisset non solum coram Deo sed & coram hominibus apparere virgo prudentissima; venit in Delf prædictam, [Delphis famulatur.] more ancillarum ministrare diuersis in locis, vtpote temporalibus rebus tenuis.

[3] Quamuis autem in illa ciuitate non erant pro tūc monasteria sororum & fratrum, sed solummodo duo templa, scilicet ecclesia parochialis, habens ad amplius tria altaria; & hospitale pauperum cum altari pro necessitate infirmorum, [Pie viuit in sæculo.] essentque domus multe absque habitatione dispositæ; tamen concurrentibus vtriusque sexus populis diebus festiuis, non ad prædicandū, sed ad chorizandum; attamen hæc ancilla Deo dilecta tam deuota fuit in hospitiis seruiendo, tamque interna, quod sæpe tantam diuinæ bonitatis sensit dulcedinem in medio turbarum, quantam postea frequēter experiebatur in cohabitatione Beghinarum. Sicque per gratiam Dei sensit & experta est inter Beghinas, quam veraciter scriptum est: Spiritus vbi vult spirat. [Ioan. 3. 8., 2. Cor. 3. 17.] Et iterum: Vbi spiritus Domini, ibi libertas. Hanc autem gratiam Virgini huic datam inter mundi turbines & populares nemo cognouit: sed postmodum Beghinis cohabitans, dum requirebatur a quadam honesta persona, qualiter se gerebat inter mundana seruitia, hoc reuelauit. Sic igitur cor virginis Gheertrudis erat in sæculo procul a sæcularibus & temporalibus rebus recollectum in Deo: vt pia Virgo, mēte benigna, hilaris facie, humilis corde, cunctis placeret laudabili sua conuersatione.

[4] Nomen vero, imo cognomen sibi contraxit a quodam carmine; [De Oostē vnde dicta.] vt propter Orientis nomen carmini insertum vocaretur Gheertrudis de Oriente, vel vulgariter magis, de Oosten: sed cantando ferebatur spiritu, referendo carmen ad dilectum suum Iesum Christum. Eodem tempore duæ ancillæ, [Duæ eius sodales.] quarum vna dicebatur Lielt, altera Dievver, frequenter veniebant ad præfatam Gheertrudim de Oosten, & frequentabant hoc canticum cum eadem in pontibus ciuitatis, vel aliis opportunis locis, bene canendo prædictum carmen. Sed & istæ ancillulæ postea, sicut & Gheertrudis, a vana sæculi conuersatione ad Dominum sunt conuersæ; & Dievverdis Gheertrudi cohabitabat in Beghinagio: quod sic accidit prouidente Domino.

[5] In tempore namque quo Gheertrudis satagebat circa frequens ministerium, fideliter ministrando hominibus propter tale lucrum, gerebat animo seruire Domino Deo soli, & placere sponso cælesti; sed experiebatur prius esse fallacem amorem mūdi, sufferendo despectum terreni sponsi. [Gertrudis cuidam desponsatur.] Nam desponsata fuerat cuidam adolescenti, qui tamen eam despexit, & alteram ducere voluit: quam cum Gheertrudis monuisset ne sponsum sibi præriperet, illa de monitione nihil curauit, sed Gheertrudim cōtemnens, viro predicto nupsit. Deinceps igitur Gheertrudis despecta, [Ab eo despecta, Christum eligit sponsum.] considerans fidem sibi non seruatam in terris, integritatem suam Domino fideliter seruare proposuit, qui & integram fidem demonstrat & seruat, vtpote Rex cælestis. Cum vero succedente tempore prædicti sic copulati coniugio, filios generarent, supra modum laborabat mater in parturiendo, & partus tempore non potuit liberari vel a prole vel a dolore, nisi prius Gheertrudim virginem placaret, pro infidelitate sibi facta veniam rogādo: & sic mulier cruciabatur, donec Gheertrudis eidem succurreret, Dominum pro ea flagitando.

[Annotata]

a Hollandia illustris totoq; orbe celebrata Belgij prouincia.

b Vulgo Voorburch.

c Oppidum Hollandiæ peramœnum, sedes Comitum olim, nunc Gubernatorum.

d Delpha, aliis Delphi, oppidum Hollandiæ elegans & opulentū.

CAPVT II. Religiosa eius exercitia: tentationes.

[6] Interim Gheertrudis sic experta infidelitatem adolescentis, exonerari volens a cunctis mundi sollicitudinibus, vt sine impedimento seruiret cælesti sponso Iesu Christo, [Gertrudis fit Beghina.] qui hactenus eam custodierat in castitate corporis, intrauit Beghinagium, cum omni humilitate petens & accipiens locum, secundum suum desiderium inflammatum. Cum igitur Virgo Deo accepta sic a Beghinis perpaucis esset acceptata, se totam [Page 350]Christo fideliter obtulit cum magna deuotione, & omnimoda diligentia, humilem se præbens in verbis, in actu, & habitu, ac omni conuersatione; patiens in quacumque superueniente superuenturaque aduersitate, vt sic Deo foret amabilis, & omnibus hominibus amicabilis.

[7] Frequenter autem peccata sua coram Deo & coram Sacerdote confitens, deplorabat sic quod in principio conuersionis suæ XIV. diebus & totidem noctibus a lacrymis non cessabat. Quo tempore luctus & fletus remissionem peccatorum suorum promeruit, sicut per reuelationem sibi Deus manifestauit. [Diuinitus intelligit peccata sibi remissa.] Iterumque cunctis illis diebus, quibus lacrymæ suæ fuerant sibi panes die ac nocte, si quid cibi corporalis sumpsit, hoc ipsum valde modicum fuit; nec sine fletu & planctu. Deinde hæc Deo deuota filia simpliciter ambulans & confidenter in via immaculata, & in semita mandatorum Dei progrediendo, & preficiendo secundum suum nosse & posse, quecumque beneplacita constabant illi; satagebat semper peramplius atque perfectius proficere in vera humilitate, in voluntaria paupertate, in sancta Christi caritate, in contemptu suiipsius, & omnium terrenorum, ceterisque virtutibus, quibus æstimatione sua placere posset cælesti sponso suo Iesu Christo, pro habenda venia, gratia, & gloria.

[8] [Præ inopia mendicat.] In principio conuersionis suæ, propter temporalium inopiam, mendicabat, amore illius maxime spiritualiter affectata, qui cum diues esset, pro nobis egenus factus est. Sin vero inuitabatur domum intrare ad manducandum, cum gratiarum actione sumebat panem sua mendicitate procuratum. [Hortatur alios ad vitæ emendationem.] Frequenter ancillas & alios quoslibet homines admonebat emendare vitam: & cum ancillæ requirerent vnde viuerent, talem dedit responsionem breuissimam: Ancillis Deo seruire cupientibus sufficit fusum digitis apprehendere, adiuncta bona voluntate.

[9] Quadam vice Gheertrudis ista inuitata vt ederet in domo cuiusdam matronæ Aleydis Willemāni cognomine, [Frequentes ecstases patitur.] per posticum ingressa mansit immobilis ibi sedendo super cespites: quam gratia Dei præuentam & subleuatam, qui dignoscebant eam, sedere permiserunt admirantes. Nam sæpe contigit illi per gratiam Dei sex hebdomadis aut amplius in sua manere camerula; tuncque Deus ex sua misericordia manifestauit ei sapientiæ suæ secreta. Deinde cum virgo Gheertrudis ab internis ad externa rediret, comedit quidquid manui prius occurrit, [Insipidis vescitur.] vtpote panem mucidum vel induratum, sumpsit pro potu lac coagulatum, vel liquorem alium.

[10] Septennium peregit sine competenti naturæ suæ somno. [Vigilia se macerat.] Quo tempore frequenter vexabatur a diabolo, qui diuersas Virgini tentationes & molestias immittens, apprehendit eius brachia vel manicas fremens ac frendens, [Tentatur a diabolo.] tamquam pelliceum Gheertrudis exuere cupiens. Cum vero sic vexaretur a dæmone, sæpius eum nominauit nomine suo, dicens improperando: Fuge miser diabole; [Ei insultat.] vel secundum idioma a Teutonicum improperabat ei casum quo ceciderat in infernum. Quod dum diabolus audire doleret, sustulit eam sæpe de loco ad locum, & aliquando de terra in aere subleuatā deposuit: b nec tamen illi nocuit; nam Deus sponsus eius eamdem lædi non permisit. [Ab eo alio sublata non læditur.] Tentatione vero molestijsque transactis, Virgo gaudebat in Domino, sciens quoniam beatus ac felix qui suffert tentationem, & cum probatus fuerit ac cognitus fidelis, accipiet coronam vitæ, quam promisit Deus diligentibus se: & quia nemo coronabitur, nisi qui certauerit legitime.

[11] [Tentatur ab eo specie pueri plangentis.] Infantes dilexit & pueros hæc virgo Gheertrudis. Quapropter diabolus sæpe se transfigurauit non in Angelum lucis, sed in formam pueri plangentis & lugentis, vt sic occuparet animum Virginis, vel auerteret a Deo, siue diuinis. Sed Christi virgo noscens & respuens dæmonem, dicebat: Discede a me spiritus maligne, quia non es tu dilectus animæ meæ.

[Annotata]

a Duplici lingua Belgæ vtuntur, Romana, sed corrupta, quam vulgo Gallicam dicimus; & Teutonica, siue veteri Gallica aut Germanica, sed molliori dialecto, quam superiores Germani: & hanc Flandri, Galli & exteri Flandricam vocant; reliqui Belgæ Teutonicam, siue Tuiscam, inferiorem Tuiscam, aut etiam Belgicam appellant. Hac vtuntur Frisij, Gelri, Hollandi, Selandi, plerique Brabanti, Flandri, Limburgij, aliqui Luxemburgij & Hannones. Romana siue Gallica Artesia, Namurcum, pars Brabantiæ, Flandriæ, Limburgiæ, plerique Hannones ac Luxemburgij.

b Addit Iosephus Geldolphus a Ryckel: Quamuis (quod de S.Illidio quoque dicitur) onus imponeret dæmoni, seque deferri vel referri potius imperaret, quam imponi sibi sineret. Quæ nescio vnde hauserit. S.Illidij vitam VII. Iulij dabimus, a S.Gregorio Turonensi scriptam, in qua tamen nihil simile legitur.

CAPVT III. Meditationes eius de Christi infantia.

[12] [Meditationes Gertrudis;] Exercebat autem se hæc deuota Christi famula quotidie meditās in vita Iesu, & eius passione. Verumtamen secundum cursum temporis in suis exercitiis se conformabat officiis Ecclesiæ sacrosanctæ. Nam in Aduentu Domini meditabatur recogitans antiquorum Patrum desideria sublimia, [In Aduentu:] & mirabatur quod Altissimus Dominus dignatus est ad nos venire, & assumere naturam humanam de Virgine humillima Maria; & quod nihilominus adhuc ad nos dignatur venire, mansionemque in animabus nostris facere: si tamen sermones eius seruauerimus, & ei fideliter seruire velimus. Recogitabat insuper beneficia, quæ nouerat a Deo sponso suo gratuita clementia sibi præstita: qualiter eam præuenerat Deus eligēs in sponsam & filiam mirabili gratia. Inter hæc & huiusmodi cogitando mirabiliter Deo regratiabatur, & admirando lætabatur.

[13] [In Natiuitate.] Deinde in festis Natiuitatis Iesu Christi Domini nostri, magna deuotione suffulta, recogitabat animis eleuatis, prout congruebat festiuitati, cooperante quod in ea cœperat, gratia Christi. Meditabatur cum summa cordis dulcedine, quam dulciter illa Virgo purissima & gloriosissima mater Maria dulcissimum filium suum Saluatorem & Dominum nostrum peperit, & quam pie virgineis vberibus dulcissimo lacte manantibus aluit. Meditando quoque mirabatur maximam Saluatoris nostri Iesu Christi humilitatem, qui dignatus est ex sinu Patris cælestis infans apparere paruulus in gremio Virginis Matris: insuper quod ex maxima caritate propter nos homines & propter nostram salutem, sustinere voluit esuriem, sitim, & extremam paupertatem.

[14] [Eius vbera 40. dies lacte manant.] In prædictis autem meditationibus maxima replebatur mentis dulcedine, totis virium præcordiis laudans & glorificans Deum, cum summa gratiarum actione. Contigit vero signum maximum virgineæ gratitudinis per dies quadraginta, quod Deus ostendere voluit, præter eam quæ latebat intrinsecus, suauitatis gratia. Nam quadam vice, dum talibus meditationibus operam daret cum magna cordis deuotione & dulcedine, delectando in Domino Iesu Christo paruulo nato, cœperunt ipsius Gheertrudis Virginis vbera tumescere, lacteque manare: sicque per singulos dies a festo Dominicæ natiuitatis vsque ad festum Purificationis non cessauit exitus virginei lactis ex vberibus Virginis: & satiabatur illis diebus dulcedine mirabili considerare altitudinem consilij diuini super salute generis humani. Prædictum miraculum tanto mirabilius, quanto rarius: sed credent faciliter, qui legerint & crediderint, a S. Lambertum nutritum virgineo lacte cuiusdam virginis cæcæ, sed per idem lac virgineum, [S.Lambertus virginis cæcæ lacte nutritus.] sicut ab Angelo Virgini prædictum fuerat, illuminatæ. Nam secūdum Hieronymum omnes veræ virgines sunt Domini nostri Iesu matres, si tamen fecerint voluntatem Patris cælestis. [Marc. 3.]

[Annotatum]

a Vitam S.Lamberti dabimus XVII. Septemb. Quod hic narratur, refert & Anselmus Canonicus Leodiensis in vita S. Lamberti, aitq; virgini illi nomen Linæ fuisse.

CAPVT IV. Impressa illi Christi Vulnera.

[15] Mirandis plus miranda succedunt, quibus auditis & creditis, testimonia Dei de Virgine nimis credibilia fiunt. In tempore prædicto dum Gheertrudis exercebatur in Domini iustificationibus, & illius vitæ meditationibus, erat deuota quædam Beghina, [Lielta Beghina prædicit Gertrudi, suscepturam eā Christi stigmata.] de qua præscriptum est, nomine Lielt, habitans in eodem Delfensi Beginagio, quæ repleta Spiritu sancto, sicut ostenditur facto, dixit mirabilem gratiam virgini Gheertrudi superuēturam. Prædixit enim hæc virgo virgini plusquam per annum priusquam fieret, quod anno transacto manibus & pedibus ac in latere suo dulcissima stigmata Domini nostri Iesu Christi susciperet. Quo dicto, turbata humilis ancilla Christi Gheertrudis, indignam se iudicans tanta gratia, respondit verbis humilibus: Vnde hoc mihi vt fieret in me tanta gratia Dei? Cognosco me peccatricem magnam, nec in me virtutes possideo cogitatione, locutione, vel opere, nisi Deus dederit ex abundantia diuinæ miserationis suæ: nec sibi possem respōdere reddens vnum pro mille beneficiis mihi datis, nam minor sum cunctis donis illius. Igitur quia de beneficiis acceptis teneor, & illi debeo laudes & gratiarum actiones soluere; rogo, soror dilecta, ne verba talia meis ingeras auribus, nec os tuum repleatur tantis mirabilibus nuntiandis: quia quod scio refero, scilicet indignam me tanta gratia, quod stigmata passionis Dominicæ portarem in meo mortali corpore.

[16] [Gertrudis 5. vulnera recipit in suo corpore.] Post hoc, anno transacto, nocte Parasceues instante, hæc virgo Gheertrudis attentione magna prostrauit se coram crucifixo, prolixius orans in camera sua, meditansque replicabat intento corde feruorem caritatis diuinæ, quæ Christum Dominum pro nobis miseris peccatoribus coegit consummari morte tum dura, morte crucis turpissima. Recogitabat eleuata mente, diligenter pertractans amaritudinem passionis & mortis amarissimam, totius animæ suæ viribus Deum laudans, & exhibens se gratam. Cum vero mirifica deuotione sic præuenta transformata foret in amorem, vel etiam compassionem dilecti sui Domini Iesu Christi, mirabilis Deus in Sanctis suis tanta fecit mirabilia Virgini mirabili gratia, sic vt quinque stigmata Domini nostri susciperet vere mirabiliter in quinque membris corporis sui virginei.

[17] Susceptis igitur quinque stigmatibus, imo quinque vulneribus, ex contemplatione diuina veniens ad humana, clamauit ad cohabitantem sibi Beghinam voce magna: Die vverdis veni, & vide quantam gratiam Deus mihi pauperi cōcessit ancillæ suæ, non meis meritis, sed ex sua superabundanti pietate. Quæ cum veniret, videns tantam gratiā dono Dei virgini Gheertrudi concessam, obstupuit, & Deum pro tantis mirabilibus largiter & patenter ostensis laudans benedixit. Nam non solum nocte Parasceues illa, verum etiam clara die, [Ex iis septies in die sanguis emanat.] sed & deinceps diebus multis ex sacrosanctis vulneribus profluxit sanguis pulcherrimus rubicundi coloris septies in die, per singulas scilicet horas canonicas: qui quidem cruor de stigmatibus profluens, receptus est in peplis eiusdem Gheertrudis sollicitudine præparatis.

[18] Nouitas ista cito cunctis innotuit, nec latere potuit: vnde non solum de ciuitate Delfensi, sed & circumquaque populus multus, audiens in Virgine Dei mirabilia prodigia, [Molesta est illi frequētia visitātium.] properabant videre quæ facta fuerant. Sed huiusmodi cōcursus Gheertrudi non placuit. Insuper sæpius propter populi frequentiam cordis molestias experiebatur & tedium, visitantibus eam nimis impedientibus a spiritualibus exercitiis & meditationibus deuotis, quibus rapiebatur in Deum, vel in mentis excessum. Considerabat interea, quia timor Domini necessarius est omni homini, & nisi se continuerit in timore, cito subuertetur domus illius, scilicet conscientiæ, vel a dæmone, siue a mundo, vel a propria carne; timens ne forte Deum posset aliqua complacentia mente tenus offendere; & turbam visitantum cernens esse quiddam medium inter se & dilectū animæ suæ, propterea quadam vice nimis a visitantibus animo vexata, rogabat Dominum nostrum dicens voce cordis humillima: Dulcissime Domine Iesu, [Orat tolli a se vulnera.] si fuerit voluntas tua, tunc desidero quod hæc quinque vulnera pietatis tuæ gratia mihi concessa rursum tollas, ne forte contingat mihi a te separari per propriam complacentiam, vel quaslibet alias diabolicæ fraudis astutias.

[19] [Sanguis deinceps nō manat.] Exaudiuit autem Dominus orationem virginis, & abstulit illi gratiam quinque vulnerum, sic quod ex eis sanguis non emanabat, sed stigmata tantum deinceps vsque ad mortem conseruabat. [Priuatur dulcedine diuinæ consolationis.] Dehinc in circūferentia cordis magnum dolorem sensit: nam consolatione præteritæ suauitatis, quam tempore profluentis rubicundi sanguinis ex vulneribus ante habuerat, eam carere deinceps oportuit. Post hoc tanto feruore ferebatur ad prædictam gratiam resumendam, vt desiderio desideraret, & prorumperet in hanc vocem, vel simillimam: O si dulcissimus sponsus meus Iesus Christus rursum dignaretur mihi cōferre gratiā quinque vulnerum suorum, quæ pro salute mea prius ipse suscepit & pertulit in cruce! Si contingeret mihi sanguinea Christi vulnera portare visibiliter in corpore; non rogarem Deum quod iterum tolleret hæc a me. Potius enim desiderarem, sustineremque me poni spectaculum cunctis hominibus in cupa supra foricampum, vt omnes homines cernere possent insignia diuinorum mirabilium, & cernentes laudarent ac glorificarent Deum.

CAPVT V. Varia eius vaticinia.

[20] Hæc deuota virgo Gheertrudis de Oosten, a quæ nomine monosyllabo nuncupatur a medio huius nominis Gheertrudis sumpto, susceperat ante diem Parasceues in nocte quinque Vulnera Christi, de quibus, sicut præscriptum est, septies in die multis hebdomadis emanauit gratia sanguinis rubicundi, vel ad minus vsque ad Ascensionem Domini anno eodem, & eiusdem b MCCCXL. Vixit autem postea Gheertrudis annis fere XVIII. sed imbecilli grauique corpore: [Mortua est an.1358.] propter quod ecclesiam visitando, bis aut ter in via solebat quiescendo pausare. [Corpulenta erat, sed sobria.] Et quamuis grauis erat & corpulenta, tamen in sumendo cibum & potum sobrietatis vtebatur mensura.

[21] Quadam vice magno desiderio concupiuit edere caseum cum pane; [Panis & caseus ei ab ignoto, diuino instinctu, defertur.] Dominusque Deus exaudiens eius implere desiderium, suscitauit quemdam rusticum villanum, qui surgens accepit panem simul & caseum, nesciens ad quem deferret, etiam cum esset in ciuitate Delf. Cum vero prædictus villanus ambulando venisset circa Beghinagium, quo morabatur hæc virgo, cuius domus adhærebat communis plateæ muro, cognoscens hoc in spiritu Gheertrudis, & sciens eum cum caseo & pane venire, quem tamen non nouit, aut nota fuit, vocans consororem suam Dievverdim, misit eam suscipere panem cum caseo qui ferebatur a villano. Quæ continuo progrediens, inuenit ante Beghinagij portas quemdam portantem panem & caseum, dixitque ad illum: Amice, nunc implesti viam, qua Deo volente venisti, vel etiam venire debuisti. Qui confestim caseum cum pane proferens eidem dedit, & sic post mutuam salutationem vterque viam suam repetendo [Page 352]domum propriam rediit. Gheertrudis igitur panem cum caseo suscipiens a villano consorori datum, manducauit gratias agens & benedicens Dominum.

[22] [Dono prophetiæ, absentia & futura noscit.] Hæc deuota Gheertrudis habuit gratiam prophetiæ, sicut & per experientiam demonstratur. Nouit Dei præueniente gratia quid fiebat præsentialiter in occulto, velut patuit in prædicto villano. Sciuit insuper quæ longe fiebant, & quæ futura erant. Quod enim sciebat ea quæ fiebant instanter & a longe, patuit c anno Domini MCCCLI. dum fieret in Mosa prælium, præliante matre Imperatrice Ducissa contra Ducem Wilhelmum filium suum, [Prælium inter Houckios & Cabilliauios an. 1351.] quo prælio periit diuersimode multitudo hominum. Quo quidem prælio durante, & Gheertrude cum Beghinis ceteris in ecclesia parochiali consistente, subito noscens in spiritu Gheertrudis periculum quod institit, toto corpore procumbens in oratione, humiliter Beghinas admonuit, Dominum nostrum deuotis precibus placare; dixitque in hæc verba Beghinis: Sorores, nunc tempus est orandi, & magna necessitas, quia tali tempore præliatur in Mosa super vndas. Dehinc modico transacto tempore, prælio consummato, noscens hoc in spiritu Gheertrudis, ait orantibus Beghinis: Sorores, laudate Dominum, quia d nostra pars obtinuit, & factum est prælium.

[23] Accidit aliquando, quod Beghinæ nouiter conuersæ plangerent in ecclesia cum magna contritione peccata commissa; [Quasdam pœnitentes certas reddit de salute.] & hoc sciebat in spiritu Gheertrudis ista. Quapropter Beghinas easdem domum reuertentes aduocabat, & consolando dicebat: Sorores, quamuis vitam vestram male viuendo Dominum grauiter offendistis, delete peccata lacrymis, & angustiamini modicum in vobis nunc. Dico vobis ex parte Dei, quia numquam damnabimini.

[24] Dum quadam vice Gheertrudis sederet in cella sua, [Inundationis periculum deprecatur.] sciebat imminere periculum communi patriæ, quia Rheno superfluente, profluerunt super terras aquæ: sed occurrit periculo huic hæc virgo, rogans sorores Beghinas orare propter hoc Dominum humiliter, & ipsa similiter orante Deum prostrata corpore cruciformiter.

[Annotata]

a Nimirum Truyt. Familiare est Belgis propria nomina quasi blandiendo dimidiare, & deinde notam diminutiui ken vel jen addere; vti hic ex Geertruyt fit Truyt, & inde Truyken vel Truytjen.

b Tamen Ioannes Gerbrandus a Leydis lib.29.cap.9.scribit eam an. MCCCXLVIII. suscepisse quinque Vulnera a Christo in manibus, pedibus, & latere.

c Stolidissimum hoc bellum fuit. Quidam se Cabilliauios (sic Belgice vocant asellum piscem) appellabant, quod vt ille pisces alios vorat, sic ipsi aduersarios domarent. Præcipui factionis Duces erant Arkelij & Egmondani. Alij se Houckios siue Hoeckios dicebant. Hoeck Hollandis, quod Brabantis Haeck, hamum significat; quasi sese iactarent Cabilliauiis futuros, quod est hamus pisci. Factionem hanc præcipue tuebantur Brederodij & VVassenarij. Margareta, Ludouici Bauari vidua, tunc Hollandiam Hannoniamq; tenebat. Cabilliauij VVilhelmum Margaretæ filium euocāt, eumq; Hollandiæ præficiunt; Houckiis Imperatrici seruantibus fidem. Hæc auxiliis Anglicis fulta, filium nauali prælio vicit iuxta Veram VValachriæ oppidum; victa deinde circa ostia Mosæ fluuij, inter Brielam & Arenam-Comitis, siue 'sGrauenzandam, IV. Iulij MCCCLI. Pax paullo post inter filium ac matrem facta. Non cōquieuere tamen factiones, sed hac post quinquennium mortua, filio an. MCCCLVIII. phrenesi correpto, rursus recruduere.

d Primi Delphenses, vt lib. 29. cap. 17. habet Ioan. a Leidis, VVilhelmum susceperunt.

CAPVT VI. Aliæ eius prædictiones.

[25] Qvodam tempore venit quædam persona sæcularis ad Gheertrudim, quam sedulo consueuit visitare, [Cuidam prædicit miserias obuēturas.] curiosis induta vestibus, & in ceteris conuersatione moribusque mundo conformis, Elizabeth nomine. Quæ dum quadam vice Gheertrudim requireret qualiter ad regnum cælorum perueniret, responsum tale recepit a virgine: Ecce tempus adhuc veniet, quod tu mundo cruxeris, & mundus similiter tibi. Quod accidit tempore subsequenti. Nam paralysis in tantum vexauit eam, quod ibat claudicando, baculisque sustentando.

[26] Sciebat etiam Gheertrudis occulta superuentura, sicut expertus est Confessor eius Dominus Nicolaus de a Hondepijl, inter aduersa & prospera. Hic Cōfessor prænominatus Capellanus antiquæ Ecclesiæ, [Eius Confessarius vir pius.] Sacerdos erat mirabilis deuotionis: quia dum venisset extra cognatos & notos, amore paupertatis mendicabat fragmenta panis per domos. Hic erat dignus virgini Consiliarius, & ductor eius in acquirendo virtutes. Igitur dum quidam Magister Theodricus de Renen reconciliatus fuisset cum suis inimicis, & de eodē loquerentur Dominus Nicolaus de Hondepijl & Gheertrudis; addidit ipsa in fine collocutionis: [Prædicit Gertrudis cuiusdam cædem.] Ecce Magister Theodricus occidetur ab inimicis suis. Cumque Dominus Nicolaus respondisset, quomodo id fieret, cum reconciliatus hostibus esset; virgo dixit: Veraciter tamen prædico, quia fiet, & subito. Factum est post modicum, quod idem Magister Theodricus extra portas ciuitatis Delfēsis inter insidias veniret hostium, qui tam crudeliter occisus est ab eis, vt membra trucidati colligerentur & referrentur ad domum in sportulis. Dum hoc doleret Confessor accidisse sicut virgo prædixerat, magis attendebat deinceps quid ipsa dicebat.

[27] [Præuidet obsidionem Delphensem.] Cum deinde Confessor prædictus in Delf emere domum prætendens, hoc virgini se facturum prædiceret, illa dissuadendo dicebat: Domine, domum nūc non ematis, quia breuiter in valde bono foro domos venales inuenietis. Et hoc accidit, b quādo postea Delf ciuitas erat obsessa. Vnde patuit, quod præsciuit, quāuis post mortem virginis contigit quod virgo predixit.

[28] Quædam matrona nobilis Aleydis Willemanni supradicta, [Aleydem VVillemāni certam reddit de salute.] valde metuens extremum horrendum Christi iudicium, & æterna tormenta, sæpe visitabat Gheertrudim Beghinam, humiliter rogans, vt ipsa pro ea dignaretut preces effundere, vt æternam damnationem posset euadere, & Dei gratiam misericorditer obtinere. Quæ dum quadam die cameram Gheertrudis intrasset, vbi Dominum pia virgo precibus placās erat contemplatione suspensa; tandem rediens ad se Gheertrudis, clamauit ad predictam matronam voce magna: Aleydis Willemanni, dico tibi per Dei gratiam & misericordiam, quod tu numquam damnaberis post istam vitam. In quibus verbis matrona se sensit mirabiliter consolatam, & regratiabatur Deo propter tantam misericordiæ suæ gratiam. Postea matronæ prædilectæ ac prædictæ maritus eamdem consolationem sibi fieri petiit: sed idipsum posse se respondere non nisi Deus prius reuelaret, Gheertrudis dixit.

[Annotata]

a Ioannes a Leidis, Hodenpijl.

b An. MCCCLIX. Delphenses, quod contra Albertum Bauarum rebellassent, Hagam expilassent, castella quædam Houckiorum euertissent, ab eo obsessi sunt 10. hebdomadis & duobus diebus, coactiq; ad deditionem, magna pecuniæ summa, & murorum, portarum, turriumq; demolitione multati sunt.

CAPVT VII. Gertrudis huius, & alterius pia mors.

[29] Dvm multis annis sic virgo Gheertrudis inter Beghinas vixisset in magna feruoris & rigoris deuotione, venit tempus quo de hoc mundo temporaliter moriendo transiret, & cælesti sponso suo sempiternaliter adhæreret: de quo suauiter solebat loqui, meditarique deuote, & sicut supra dictum est dulciter canere. Munita proinde sacrosanctis Christi mysteriis, [Munitur extremis Sacramentis:] in vltima dixit infirmitate: Sorores, ego ad domum volo. Quod cum præsentes ex infirmitate putarent eam dixisse, respondissentque eam domi esse; dixit illa sana mente: Nequaquam domi sum ego, sed esse volo, vbi plateæ sternuntur auro mundo. Post hoc breuiter in [Page 353]manus Dei spiritum suum commisit, [Moritur.] & in pace quieuit: apparebantque in manibus eiusdem defunctæ digiti sicut eburnei. [Digiti eius eburnei apparent.] Obiit autem hæc venerabilis Gheertrudis anno Domini MCCCLVIII. in Epiphaniæ Domini festo: & est sepulturæ tradita humiliter extra ianuam turris antiquæ ecclesiæ Delfensis, a parte meridionali, quia carebant Beghinæ tunc propria ecclesia & cœmeterio. Sic igitur eodem die quo tres Reges venerunt ab Oriente, & inuenerunt Dominum Iesum sponsum animarum sanctarum, inuenit eumdem & inuenta est ab eodem Gheertrudis de Oosten electa virgo in æternum.

[30] [Multæ ibidem sanctæ Beghinæ.] Eodem tempore, & multis annis sequentibus fuerunt in eodem Beghinagio multæ personæ mirandæ deuotionis, quæ feliciter vitam suam consummauerunt in virtutibus variis. Erat autem in domo conuentuali quædam nomine Gheertrudis, [Alia Gertrudis ad cælum ab Angelis deducitur.] quæ puritatis & humilitatis virtutibus institit in vita, sicut Deus ostendit in morte sua. Denique mox anima prædictæ virginis exuta humanis, in a Flandria cuidam Cellitæ apparuit, concomitantibus eam duobus Angelis a dextris & sinistris. Quod cum Frater deuotioni deditus cerneret, requisiuit ab Angelis, dicens: Quo deducitis hanc monialem? Qui responderunt: Non est monialis, sed Beghina Delfensis. Frater igitur tempus & horam consideranter notans, venit ad ciuitatem Delf nominatam, sperans hanc fuisse sororem suam, quam habuit inter Beghinas deuotas deuotam. Cum vero sororem reperisset viuam, didicit aliam fuisse, Gheertrudim nomine, quæ ducebatur ab Angelis, ex hoc immundo mundo, perenniter copulanda cælesti sponso Domino nostro Iesu Christo. Quod exemplum hic est appositum prædictis, vt sciatur, alia fore ista quam illa, sicut & frequēter eodem die concurrunt duo Sancti eiusdem nominis, velut in die b Bonifacij, c Valentini, & d Apolloniæ, & e aliis multis, vt patet inspicienti Legendas Sanctorum de singulis diebus: quibus Sanctis nos coniungat Deus in cælis, Amen.

[Annotata]

a Flandria vna est Belgicarum prouinciarum, facile omnium opulentissima, a qua nationes quædam externæ Belgas omnes Flandros appellant.

b XIV. Maij colitur S. Bonifacius Martyr Tarsensis, & S.Bonifacius Episcopus Ferentinus. Sed fortassis ideo id hic Auctor scribit, quod V. Iunij, quo colitur S.Bonifacius Episcopus Moguntinus & Martyr, plurima Martyrologia S.Bonifacium Martyrem Tarsensem celebrent, vt suo loco dicemus.

c XIV. Februarij colitur S.Valentinus Presbyter Romanus, Martyr; & S.Valentinus Episcopus Interamnensis, Martyr.

d IX. Februarij colitur S.Apollonia virgo Alexandrina, martyr: atque in quibusdam Martyrologiis celebratur alia Apollonia virgo Romana sub Iuliano Apostata cum Apollonio patre martyrio coronata, cuius extant in quibusdam MSS. & in Legenda Antonij Liberi Susatensis, Acta, sed quæ nobis videntur haud mereri fidem, vt ad eum diem dicemus.

e Vel in superioribus id manifestum est: I. Ianuarij coluntur S. Clarus Abbas Viennensis, & S. Clarus monachus Salighenstadiensis. II. S. Macarius Alexandrinus, S. Macarius Romanus, S.Macarius Martyr. V. S. Syncletica virgo, & alia S. Syncletica Apollinaris virgo; S. Telesphorus Papa Martyr, & S. Telesphorus Martyr in Africa.





DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gertrud van Oosten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gertrud van Oosten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.