Ökumenisches Heiligenlexikon

RELATIO CAPITIS S. IACOBI APOSTOLI AD MONASTERIVM S. VEDASTI.


Anno Chr. M.C. LXXXVII.

[Praefatio]

Iacobus Apostolus (S.), Relatio capitis ad monasterium S. Vedasti

[1] Molanvs in Addit. ad Vsuard. III. Ianuar. Item relatio capitis S. Iacobi Apostoli, fratris S. Ioannis, ad S. Vedasti monasterium oppidi Atrebatensis. Eadem habet Martyrologium Germanicum.

[2] Arnoldus Raißius in hierogazophylacio Belgico de hoc magni Apostoli pignore Belgio nostro ad salutarem tutelam, atque omen quoddam defendendæ Hispanicis armis Catholicæ in Belgio religionis, [Pars capitis S. Iacobi Atrebati asseruatur.] commodato, hæc scribit: S. Vedasti totius pene Belgij cantatissimum cœnobium in vrbe Atrebatensi, asseruat ac eximio cultu veneratur posteriorem capitis partem S. Iacobi Maioris Apostoli & Hispaniarum tutelaris; quam in argenteam thecam, auro inductam, mirifici operis & valoris anno M.CCC.XXXVI. Vedastini ascetæ transtulerunt. In eius circuitu legitur Gothico charactere:

Anno milleno C. ter, & totidem duodeno,
Hoc vas patratur, caput ac in vase locatur.

[3] De qua parte Vuimanus asceta Vedastinus &Historicus, S. Bernardo coætaneus, ita edisserit: Francorū Reges hoc monasterium S. Vedasti successiua deuotione semper amplexati sunt, & multorum Sanctorum collectis reliquiis sublimarunt. Hoc nihilominus super aurum & topazion nobile & pretiosum Ecclesiæ nostræ de suis thesauris donarium addiderūt, caput videlicet S. Iacobi Apostoli, fratris S. Ioannis Euangelistæ.

[4] [A Carolo Caluo iis donata.] Licet non exprimat Vuimanus nomen Regis, a quo tam nobili thesauro ditati sunt ascetæ Vedastini; ex aliis tamen monumentis antiquioribus huiusce cœnobij clarissime conuincitur, Carolum Caluum Franciæ Regem caput S. Iacobi ipsis donasse; vt diserte narrat Martinus huius monasterij Abbas Vuimano coæuus, in quadam epistola; [Veritas a Philippo Comite examinata.] additque Philippum Flandriæ Comitem, qui furtiue ipsis præfatum pignus S. Iacobi Hispaniarum tutelaris surripuerat, profectū fuisse Compostellam, vt certior fieret an vere esset caput S. Iacobi Hispaniarum tutelaris: tandem magna ac seria indagine adhibita, cognouit a multis retro annis, sacrum illud caput in Flandriam fuisse delatum. Hæc Raißius. Brachium vero eiusdem gloriosi Apostoli, Leodij in monasterio S. Iacobi asseruatur, eo delatum anno 1056. vt Aegidius Aureæ vallis Monachus testatur in Theotvvino apud Chapeavillum tomo 2.cap.5. & 6. de quo nos XIII. Maij.

[5] Hoc vero die memoria agitur relationis capitis, cum Aëria iterum est Atrebatum ad S. Vedasti monasterium deportatum. Qua de translatione ista scribit Ferreolus Locrius in Chronico Belgico: Anno 1174. Philippus Princeps, [Idem eas reliquias aufert, dein restituit.] caput B. Iacobi Apostoli, Ioannis Euangelistæ fratris, quod Ariensi B. Petri basilicæ, nouis operis instauratæ, donandi studio, Vedastinis abstulerat, atque toto sexennio cōstanter vendicarat; tandem Alexandri Romani Pontificis monitis, & Henrici Remorum Archiepiscopi, variorumque Principum cohortationibus precibusque expugnatus, priori restituit loco.

[6] [Martini Abbatis Vedastini ad eum litteræ.] Non deerat partibus suis Abbas Martinus; qui etiam in hæc verba scripsit ad Principem: Philippo Flandriarum Comiti, Illustri & magnifico viro, Martinus Ecclesiæ B. Vedasti indignus Minister, & Capitulum B. Vedasti, dignos agere pœnitentiæ fructus. Venerabilem Abbatem S. Amandi & quosdam potentes in consiliis vestris, nobis a latere vestro direxistis, obsecrantes ex parte vestra, vt iniuriam, quam Deo & Ecclesiæ nostræ irrogastis, patienter ferremus, nullamque super hoc querelam vel in Domini Papæ vel in Domini Archiepiscopi Curia faceremus; insuper & quod ecclesiæ nostræ non tam rationis instinctu, quam potestatis violentia rapuistis, vobis concederemus. Et iniuriam quidem quam patienter tulerimus, satis vobis notum est, quomodo scilicet sine vlla Ecclesiasticæ censuræ reclamatione, Clementiæ vestræ bonitatem expectauerimus. Sed & nunc quoque, sicut hactenus, quamuis cum multa animorum grauitate & molestia, Nobilitatis vestre respectum ad tempus sustinebimus. Et insuper vt vos Deus de expeditione, quam aggressurus estis, sanum & incolumem, humiliatis hostibus, cum triumphi gloria reducat, & ad honorem sanctæ Ecclesiæ cor vobis pœnitens indulgeat, orabimus. Porro eumdem thesaurum vobis concedere, nostre facultatis non est, vtpote qui Deo & S. Vedasto, magnifica Regum liberalitate collatus est. Si igitur eas reliquias alij Ecclesiæ conferre, [Eas reliquias illi tradere recusat Abbas.] vel de ipsis Ecclesiam, quasi sub obtentu religionis, instaurare disponitis, neque inter nos & vos, neque inter nos & Ecclesiam, quæ eas contra Deum detentura est, pacem vllam vllo pacto futuram, certissime & indubitanter sciatis. Spiritus consilij vobiscum.

[7] [Hoc die referūtur Atrebatum.] Porro relatum est sacrum hoc pignus in B. Vedasti monasterium III. Nonas Ianuarij, recte in Octaua B. Ioannis Euangelistæ. Quod quidem an B. Iacobi Maioris sit, an alterius, ipse Princeps Philippus perlustratis postmodum Hispaniis, fidele veritatis testimonium reddidit. Vnde Martinum & ascetas, saltem sacri capitis sibi partem darent, magnopere rogauit; nec illi abnuere. Itaque Arienses reuisens mirifice affecit, illa iisdem nouo munere impertita, quam maximo in cultu habent, & accolæ frequentibus venerantur votis. Martinus autem nouum atque ditissimūvas iussit apparari, [Pars Comiti datur, ab eo Aëriensi Ecclesiæ.] in quod Petrus tit. S. Chrysogoni Presbyter Cardinalis, Alexandri Pape in Galliis a latere Legatus, Frumoldo Atrebatensi Episcopo, & Eustathio Montis Eligiani Abbate, cum innumera omnium Ordinum multitudine, præsentibus, XII. Kal. Maij, in Octauis Paschæ, sacras reliquias pientissime transposuit.

[8] [Miracula in ea translatione facta:] Prodigia quæ Translationem (cui Philippus Princeps interfuit) & comitata & subsecuta sunt, plurimaque in vetustis adyti Vedastini codicibus leguntur, quæ hic producere nil necesse. Hactenus ex perantiquo libro MS. qui magna cura inter eius Cœnobij monumenta præstantiora asseruatur; ex quo prolixius hoc nomine hausi, quod Tholosates in Galliis sacrum hoc pignus se habere prædicent.

[9] [A quo scripta.] Miracula hic a Locrio prætermissa ex veteri MS. Vedastini cœnobij mihi transmisit Ioannes Vallon noster, vir humanißimus, quæ hic habes. Auctor fuit ascetes quispiam Vedastinus, qui iis vixit temporibus, vt ex primo & tertio patet miraculo.

MIRACVLA
Quæ contigerunt in relatione capitis S. Iacobi
Apostoli ex Aria ad monasterium S. Vedasti.

Iacobus Apostolus (S.), Relatio capitis ad monasterium S. Vedasti

BHL Number: 4080, 4081

Ex variis Avct.

De quodam puero.

[10] [Paralyticus sanatur.] Mvlieris cuiusdam paruulus filius morbo paralytico, membris omnibus in globum collectis diriguit; sed cum mater mœrens & clamans, vniuersa prosequente vicinia, S. Michaëlem, vbi adhuc sanctuarium seruabatur, adiisset, & in ipsis foribus ecclesiæ, Dei & S. Iacobi patrocinium lacrymabiliter inclamasset; repente puer cōualuit. Quod miraculum meritis beati Apostoli gestum esse nemo ambigat, cum apud Deum & Sanctos eius magna fides mulieris id obtinuerit, & paruulorum innocentia, qualium est regnum cælorum, in conspectu Domini plurimum possit. Puerum postea in ecclesia nostra frequenter vidimus, & multos eum quasi testem & materiam miraculi amplectentes atque deosculantes aspeximus.

De Frumaldo Episcopo.

[11] [Æger conualescit.] Frvmaldvs * Canonicus S. Mariæ Atrebatensis, & Ostreuandensis Archidiaconus, postea Episcopus, vir magnæ grauitatis & prudentiæ, in lectum ægritudinis lapsus est, & in tantum vexatus vt de vita desperaret. Cui cum aqua, in qua caput S. Iacobi fuerat intinctum, propinaretur, eamque hausisset, melius habuit, & per paucos dies recepta ad integrum sanitate, se beati Apostoli meritis conualuisse nobis præsentibus asseruit, eique vouit votum, quod eum omni vita sua tenere vidimus.

[Annotatum]

* Cl. Rob. Fruinaldus, ex cod. Thua. aliis Frumoldus.

Visio Abbatis S. Vindiciani de Monte Sancti Eligij.

[12] Evstachivs Abbas S. Vindiciani de Monte S. Eligij, vir potens in scripturis & arte medicinæ, ea die, qua receptum est sanctuarium, inuitatus ad nos veniebat: & iuxta aquas de Anpanio agens iter, super ecclesiam S. Michaëlis miræ claritatis lucem radiare intuens, suis Canonicis ostendit. Quod cum nobis retulisset, ipsam horam fuisse comperimus, qua nostri Seniores Abbati in ecclesiam S. Michaëlis venerant obuiam, [Lumen supra templum vbi erant reliquiæ.] & sanctas reliquias ad nos delaturi de eadem ecclesia reuerenter emiserant. Mirati sunt super hoc vniuersi; maxime cum sol suum iubar adeo mortalibus inuiderit, vt tota die illa nebulis caligantibus sepulta, nullum radiorum eius in aëre apparuerit vestigium. Vbi illud etiam in magna admiratione est habitum, quod secundum preces & vota multorum, illa die, quasi in obsequium processuri populi, a mane vsque ad horam decimam insolito gelu terræ facies diriguit; [Gelu diuinitus immissum.] cum & ante & postea per totam illam hyemem vel nullum vel rarissimum gelu senserimus, & hyemale tempus ita præter morem a naturalis frigoris iure depropriatum numquam experti fuerimus.

Visio matronæ.

[13] [Relatio hæc euentura præostenditur.] Matrona quædam manens in Castello S. Vedasti, ante circiter octo dies quam vlla reddendi capitis fieret mentio, somnium vidit quod Ecclesiæ nostræ & totius ciuitatis bonum nude & aperte portendebat. Vidit scilicet monasterium S. Vedasti suis ex integro decoratum insignibus, Dominum Abbatem in sublimi loco assistentem, & columnam eximij splendoris, quam tenebat in manibus, populis ostendentem. Quæ omnia postmodum ex asse compleri vidimus, ecclesiam ornari, structuram ligneam ante altare sanctæ Crucis erigi, & super ipsam præcone vehementer intonante relatum caput populo præsentari. His igitur atque aliis, quæ studio breuitatis omittimus, miraculorum testimoniis, [Fit concursus ad reliquias.] honori atque reuerentiæ sancti capitis populorum assueuit deuotio: & exilla die iam celebri concursu & oblationum copiis cœpit honorari.

[14] Eodem quoque anno, quo prædictus nobilis Comes Flandriarum ipsum venerabile caput B. Iacobi restituit, [Comes Flandriæ it in Hispanias:] ad Hispanias orationis gratia & ipsius capitis veritatem inquirendi desiderio accensus, S. Iacobum adiuit. Qui eo adueniens cœpit pius explorator curiosius inquirere, an ibi sacratissimum eiusdem caput haberetur; quatenus, an apud nos, an illic verissime haberetur, certior redderetur. Facta inquisitione, quoddam argenteum ei allatum est, in quo a quibusdam esse dicebatur caput, non ipsius Iacobi fratris Ioannis, sed Iacobi minoris ibi repositum ferebatur. Verum cum Comes illud sibi aperiri summopere postulasset, [De veritate harum reliquiarum inquirit.] nec vllo modo impetrare potuisset; a senioribus quibusdam omnino illic non haberi, sed olim in Flandrias translatum fuisse, ipsi intimatum est. Quod audiens cum gaudio repatriauit, & in ipsa nocte festiuitatis B. Iacobi Atrebatum veniens, nos super his certiores & alacriores reddidit.

[15] [Thecæ pretiosæ includuntur 20. April. 1175.] Non negligens itaque Venerabilis Abbas, ad honorem Dei, qui tanto thesauro eius honorauit tempora, larga manu & liberalibus expensis vas insigne iussit fabricari, in quod non multo post reliquias illas Domnus Petrus tituli S. Chrysogoni Presbyter Cardinalis, qui illo tempore a latere Domini Papæ Alexandri in Gallias destinatus, in regno Francorum Apostolica legatione fungebatur, præsente & inspiciente innumerabili populorum multitudine, adstante etiam Frumoldo Atrebatensi Episcopo, qui illuc ab Abbate vocatus aderat, XII. Kal. Maij in Octauis Paschæ solemniter & deuote reposuit, & data omnibus benedictione & peccatorum indulgentia, eas in ecclesia S. Vedasti perpetuo honorandas Apostolica auctoritate firmauit. Vbi vsque in hodiernum diem multi potenti fide & alacri deuotione beati Apostoli memoriam adeunt, & ipsius meritis per sancti Spiritus gratiam peccatorum remissionem accipiunt; præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & eodem Spiritu sancto viuit & regnat per omnia sæcula sæculorum, Amen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Jakobus der Ältere - Übertragung des Kopfes

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Jakobus der Ältere - Übertragung des Kopfes

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.