Ökumenisches Heiligenlexikon

VITA S. SABBÆ ARCHIEPISCOPI SERVIÆ,

Auctore a Ioanne Tomco Marnauitio.

Sec. XIII.

[Commentarius]

Sabas, archiep. Serviae (S.)

Avctore Tomco Marnavitio.

CAPVT I.
Progenies regia S. Sabbæ. monachatus.

[1] b Tres huius nominis, hactenus illatos cælo præclaros sanctitate viros, Catholica veneratur Ecclesia. Horum primus & c antiquissimus Sabba natione Cappadox, in Palæstina plurimorum monachorum Pater, [Tres SS. Sabæ.] quinto seculo Christiano post defensum Chalcedonense Concilium contra hæreticos, sancto fine claruit. Alter d Gothus sub finem eiusdem seculi, a Gothorum Rege Athanarico martyrio affectus, egregie triumphauit. Tertius est Sabba noster Simeonis Stephani Rasciæ Regis præclara soboles, qui decimotertio seculo, morum sanctitate, regiam suorum progeniem illustrauit. Rasciæ regnum, cum præter admodum paucos nostrates, qui illius meminere, vix aliquis ex externis attigerit Scriptoribus, breuiter hic aliqua de eo, simulque Regibus ipsius, perstringemus. [Rasciæ origo,] Tellurem hoc regnum eamdem plane comprehendit, quæ ante Romanum Imperium Dardania, mox e Mœsia superior; sub Imperatoribus vero, qua Danubium attingit Daciæ Aureliani & Ripensis, sub declinationem Romanæ maiestatis iterum prisco nomine Dardaniæ recuperato, [antiqua vocabula,] denique inclinato imperio ac ferme extincto, f Sirbia, Serbia, ac Seruia, a Sirbis populis a Tanai fluuio populariter eo commigrantibus, postremo regnantibus in ea Nemaniæ familiæ Principibus, Rascia, siue a Russis, vel Ruthenis, qui cum Sirbis Danubium transierant, siue ab antiquis Tauriscis, Iustino, Plinio, Ptolemæo, ibidem notis, & eodem loci descriptis, seu demum a Rasca non admodum nobili fluuio, per tellurem eamdem stagnante, dicta est. Rasciæ nomen sub finem duodecimi Christiani seculi, obtinuit, Nemiania stirpe rerum potiente.

[2] Huius gentis auctor g Stephanus, in Tuglo Bosnensi oppido genitus, [Principes,] cum Lyubimirum filium magni animi iuuenem reliquisset, is virtute quæsitum h Tarnouium territorium, ad i Drinam fluuium in Sauum vndas voluentem, k Vroscio filio cum dignitate nominis a Principibus Bosnensibus concessa, transmisit. Hic Dessam filium, Dessa tres liberos, dynastia semper adaucta, reliquit hæredes, Miroslauum nimirum, Chressimirum, & Nemaniam, Magnos Comites appellatos. Horum postremus, egregia opera vicinis nauata Principibus, depressis, vel loco l pulsis inferioribus Regulis, iis præsertim qui originem suam ad sanctissimi Principis Magni Constantini posteros referebant, m Nissensemque vrbem cum adiacenti territorio, sub Constantinopolitanorum Imperatorum tutela, Archontis titulo, tenuerant, magnam sibi auctoritatem inter populares comparauit. n Ea tempestate Federicus Romanorum Imperator, dum ad sacrum Palæstinæ bellum, iter per Illyricanas intēdit prouincias, a Nemania in vrbe Nissa regiæ opulentiæ o excipitur hospitio, non solum, sed maximis præterea auctus muneribus, [Reges: S. Sabæ auus,] magna pompa ad Thracium deducitur littus. Imperator indignum ratus, adeo magnanimum hospitem absque aliquo grati animi argumento a se dimittere, Regis Seruiæ titulo decoratum, perpetuum cum posteritate Romani Imperij declarauit amicum.

[3] Hac occasione regnum amplissime dilatatum Tihomilo, & Simeoni, [pater,] Stephano nuncupato, filiis illud obiens reliquit, sed maiori filio breui patris fatum subeunte, vniuersa potestas in Simeonem recidit, qui per Bulgariæ, Macedoniæ, Epiri, Dalmatiæque fines dilatato regno, Stephani nomine retento, nouos titulos inde sibi comparauit: a quo consuetudo in posterum introducta, vt primogenito in regno succedente, alter ab illo frater, magnus Seruiæ Iupanus appellaretur. Tanta hic dexteritate regnasse fertur, vt omnium illius ætatis Principum gratiam & amicitiam conciliatam haberet. Constantino Strascimiro dicto, cuius maiores Rex Nemania parens suus Nissensi principatu spoliarat, non solum ablatas ditiores cum principatu p restituit, sed Gelizam quoque sororem eius vxorem sibi accepit, [mater.] ex qua nobilissimam filiorum triadem, vt mox dicemus, suscepit; licet ea mortua q Eudociam Alexij Imp. filiam r facem familiæ suæ postea duxerit. Romanum tamen inprimis Pontificem coluit, & loco patris in omnibus habuit, vt videre est ex litteris Stephani eius filij, magni Iupani Seruiæ ad s Innocentium III. summum Pontificem datis, quibus postquam illum tamquam Patrem suum spiritualem salutat; Nos, inquit, semper consideramus in vestigia sanctæ Romanæ Ecclesiæ, sicuti bonæ memoriæ Pater noster. ita ille. Moriens itaque tres filios pius Princeps, ex vxore Geliza reliquit, Vuksanum, Vencianum, & Rascum. Vuksanus, Latinis t Vulkanus appellatus, tamquam primogenitus, regnum Dalmatiæ & v Diocliæ obtinuit; fratri Venciano, Stephano voce Græca interpretato, Seruiæ Rasciæque principatu, cum titulo magni Iupani, [fratres.] fraterna æque ac Christiana caritate concesso: inter quos & præfatum Innocentium Pontificem plures epistolæ intercessere, vt in eiusdem Pontificis Decretali libro est videre.

[4] Rascus tertio loco genitus, viuente adhuc patre, cum ab infantia animum ad pietatem adiecisset, indeque præ ceteris fratribus a patre diligeretur, [S. Sabas monachus in Atho monte,] vbi primum adolescere cœpit, aulicas turbas pertæsus, insciis genitoribus, domo prolapsus, ad sacros viros qui iuga montis x Athos, ex Macedonia in Ægeum mare altera crepidine procurrentis incolebant, sese recepit. qui locus ea tempestate Thebaidis Syriæque sacras solitudines referebat, confluentibus in illum vere sacrosanctum montem, idcirco a Græcis ἅγιον ὄρος appellatum, ex vniuerso Oriente non solum, sed & ex Occidente, solitariæ vitæ vndique amatoribus: [imperantibus Constantinopoli Latinis:] præsertim cum per ea tempora Constantinopolitani Imperij clauus, sicuti & eiusdem Ecclesiæ temperamentum, penes Latinos extaret. y Ineunte enim tertiodecimo Christiano seculo, Balduinus Comes Flandriæ itutus in Palæstinam, prius opera Venetis Iadrensi bello nauata in Dalmatia, cum mox eisdem coniunctis viribus, Alexio Isaaci Angeli filio, qui per Alexium Comnenum tyrannum solio paterno fuerat deiectus, in auitum regnum restituto, paullo post eodem Principe, vix regni gustatis primitiis, per Murzuphlum vnū ex Proceribus Græcis, regno vitaque deturbato, Constantinopolitanum Imperium impio parricidæ eripuerat, illudque cum sociis diuiserat, ita vt fascibus regni apud ipsum manentibus, Patriarchalem thronum Veneta natio suppleret, Ægei maris insulis eidem genti concessis; Bonifacio vero Montisferrati Marchioni regno Thessaliæ cum z insula Creta; Gothifredo Francico Dynastæ, Athenarum & Achaiæ principatu: ita vt vniuersa Græcia Europæa ad Romani Pontificis obedientiam trāsitum faceret: cuius summa potestas per eas oras viguit aa sexaginta annorum spatio, dum post Balduuinum Henricus eius frater, tum Petrus Antissiodorensis, huiusque filius Robertus, & demum alter Balduinus habenas Græcanici regni tenuerunt. Qua occasione Constantinopolitanis Præsulibus, sicuti Græciæ, ita etiam adiacentium regionum populis in Catholica vnitate retinendis, toto nisu intentis, pietas extincta ferme per eas partes breui reuixit. Exemplo filij pius pater, [pater ex Rege monachus.] regno duobus natis relicto, valedicens Eudociæ, Alexij Regis Græcorum filiæ, quam post mortem prioris duxerat coniugis, in Papicio monte, teste Niceta, monasticam vitam arripuit. [Lib. 3. Alexij Angeli.]

[Annotata]

a Edidit hanc Vitam in libro qui Regiæ Sanctitatis Illyricanæ fœcunditas inscribitur, ac Romæ editus est an. Ch. 1630. Ferdinando III. tunc Hungariæ Regi, nunc Cæsari Augusto, dicatus, & Eminentissimo Cardinali Francisco Barberino. Ipse autem Tomcus postea creatus est Episcopus Bosnensis. Nos vitam in capita partiti sumus, & Scholia addidimus.

b Imo plures, vt hoc opere nostro ostendetur. Nam prater Iulianum cognomento Sabbam, quod Senem vel Priscum significat, de quo agemus 18. Octobris, alium hoc ipso 14. Ianu. dedimus Sabbam monachum Sinaitam & Martyrem.[Side Note: ] [Plures Sabbæ Sācti.]

c Celeberrimus, non antiquissimus. Natus est Imp. Theodosio XVII. Consule an. Ch. 439. mortuus an. 531. 5. Decemb. vt breuiter dictum 20. Ianu. ad Vitam S. Euthymij num. 12. & 15. in prolegom.

d Acta eius dabimus 12. Aprilis: in his dicitur martyrio coronatus quinta die sabbati post Pascha, hoc est, pridie Idus Aprilis, Valentiniano & Valente Imperatoribus, Consulatum gerentibus Modesto & Arintheo an. Ch. 372. quo Pascha incidit in 8. Aprilis. Obiit ergo seculo 4. non sub finem 5. & Magno Sabba senior est.

e Quibusdam Mysia. Ptolemæus lib. 3. cap. 9. Mysiæ superioris partem Macedoniæ proximam a Dardanis incoli scribit. alij aliter: quorum operæ pretium non duximus, sententias in medium afferre.

f De Seruiis & Rascis consimilia scribit Leunclauius in Pandecte historiæ Turcicæ cap. 37. De celebriorum ciuitatum situ agitur in epitome rerum Hungar. Petri Ranzani, indice 2.

g Ab hoc forte familiæ auctore Stephani nomen omnibus illius gentis Regibus commune deinceps fuit, vt alibi Cæsaris, Pharaonis, Ptolemæi &c. quod tradit Basilius Ioannes Heroldus in tabula Genealogica ad Nicetam, Gregoram, & Chalcondylam.[Side Note: ] [Stephani Rassiæ Reges.]

h Ternouiza modernis Geographis, prope fontes Drinæ fluuij, qua Seruia attingit Dalmatiam, intra cuius olim fines inclusa.

i Drinus Ptolemæo lib. 2. Geogr. cap. 17. Ab eodem, inquit, monte Dalmatiæ, alius amnis defluit Drinus nomine, qui in Saum fluuium exit.[Side Note: ] [Drinus fl.]

k Thurocius in Chronico Hungarorum par.2. cap.63. Vros magnum Comitem vocat, cuius filia circa an Ch. 1130. nupsit Belæ II. Cæco, Regi Hungariæ, eiq; Geisam II. peperit, qui dein Rex fuit.

l Ideo Manuel Imperator bellum illi indixit, apud Nicetam lib.5. Audierat Manuel, inquit, Seruiorum Principem, inquieto & insatiabili ingenio hominem, Stephanum Neemanem, iusto audaciorem factum, finitima quæque inuadere, ac populares suos grauiter premere ferro grassantem, suæque fortunæ oblitum Crabatiam & Cattarorum dominatum sibi vindicare &c. Obiit Manuel an. Ch. 1180. cum paucis ante annis Neemani bellum intulisset, & ad fidem sibi seruandam coegisset.

m Ptolemæo Nesus Dardaniæ vrbs, Antonino & Cedreno Naissos, modernis Geographis Nisi, ad Ibarem fluuium, qui a [Page 981]Moraua absorptus in Danubium effluit. De ea vrbe quorumdam Imperatorum Sede multa erudite disputat Michael Alfordus noster lib. de Constantini patria cap.1. sect. 2. §. 3.[Side Note: ] [Naisus vrbs Dardania.]

n Capta a Saladino Hierosolyma 4. Octob. an. 1187. Fredericus vere sequente iter in Orientem suscepit.

o Arnoldus Abbas Lubecensis lib.3. Chronici Slauorum cap. 29. post descriptum iter Imperatoris vltra Sauum fluuium, addit: Quingenti serui pabulatum exeuntes sagittis ab hominibus illius regionis, qui Seruij nuncupantur, interfecti sunt. Altera autem die venit Dux eiusdem gentis, & fecit Domino Imperatori hominium, suscipiens ab ipso terram suam iure beneficiario.

p Regia Sede Naiso Bodonem, siue Budonium, quod oppidum Danubio adiacet, translata; cuius meminit Thurocius par.3 cap.33.

q Erat Alexij Angeli tertia filia, quam eo in Palæstina oberrante Isaacius patruus despondit Stephano filio Neemanis, Triballorum Principi Nicetas lib. 3. Alexij.

r Nupta dein alteri Stephano, huius filio de quo incestu, eiusq; vltione, consuli potest Nicetas.

s Præfuit Ecclesiæ ab 8. Ianu. 1198. ad 17. Iulij 1216.

t Nicetæ Βόλκος, Volcus dicitur.

v Ptolemæo Doclea vrbs, Latinis fere Dioclea, Diocletiani patria. Regio, cuius illa erat caput, eodem nomine dicta videtur, quare & Docleatæ populi apud Ptolemæum. [Side Note: ] [Dioclea.]

x Cantacuzenus ob frequentiam monasteriorum sanctum montem passim & cælestem ciuitatem appellat lib. 2. cap. 39. ipsos monachos viros sanctos lib. 2. cap. 40. a Deo afflatos, lib. 4. cap. 24. ceteris sanctimonia præstantes lib. 3 cap. 34. Adhuc hoc tempore sub Turcis, teste Leonclauio in Pandecte Historiæ Turcicæ cap. 17. supersunt viginti tria monasteria, quorum singula olim a 200. aut 300. monachis fuere inhabitata, nec exiguus nunc eorum numerus est.[Side Note: ] [Athos mōs a monachis habitatus.]

y An. Ch. 1204. 12. Aprilis feria 2. hebdomadis 6. Quadragesimæ capta est a Latinis Constantinopolis, teste Niceta, apud quem, vti & Nicephorum Gregoram, Georgium Logothetam, Græcos, & plures Latinos, descripta hæc imperij mutatio.

z Nicetas vult Cretam a Genuensibus occupatam. Blondus Decade 2. lib. 6. a Venetis.

aa Imo 58. tantum, cum Constantinopolis a Græcis recuperata sit anno 1261.

CAPVT II.
Archiepiscopatus Seruiæ. Obitus in Milesceno monasterio.

[5] Qvo tempore regius adolescens Rasco, Sabba inter cœnobitas dictus, post magna virtutum incrementa, ad maturam ætatem progressus, mortuo Theodoro Seruiensi Episcopo, [Sabbas fit Seruiæ Archiepiscopus,] in eius locum vel inuitus sufficitur. Vrbem Seruiæ ne quis totum regnum pro ea accipiat, Ioannes Cantacuzenus Imperator ita illam describit: Seruia vrbs non parua, ad confinia a Botiææ, & b Thessaliæ iacet; ædificata est super montis ardua prominentia, statimque a principio semetipsa altior, sicut est, accedenti apparet. In ipso autem iugo montis desinit triplici muro distincta, & intersepta, vt foris existimes tria esse oppida, aliud post aliud, vtrimque vallibus profundis circumdatur. Hæc & plura cap. 19. lib. 4. Cuius Ecclesiæ cura, post instantissimas populorum Regisque ac magni Iupani fratrum preces, [& Vicarius Patriarchæ Constantinopolitani,] tandem suscepta, ita suo pastorali muneri fecit satis, vt Constantinopolitanus Patriarcha in omnibus suæ curæ partibus, quacumque Illyricæ linguæ vsus habebatur, ei suas vices cum amplissima auctoritate demandaret; vnde vulgo tamquam alter c Patriarcha est habitus. Præcipua tamen ei cura fuit circa Seruiensem Ecclesiam, quam, ob schismaticorum vicinitatem, siluescentem potius agrum, quam bene cultam vineam, inuenerat: quamobrem totis in eo viribus incubuit, vt ab erroribus repurgatam, cultui pietatis Catholicæ restitueret. Quo in negotio pastorali ipsius sollicitudini magno adiumento fuit, auctoritas regij sanguinis, fratrumque regnantium fauor, spectatissimæ pietati coniunctus. Præsertim cum non ita pridem, vtriusque Principis Christiana industria, [Concilium nationale celebrat.] Concilium nationale in illis partibus, Romani Pontificis d Innocentij auctoritate, fuisset celebratum, præsidentibus Ioanne Sedis Apostolicæ Capellano & Simone Subdiacono Legatis, in eoque saluberrimæ constitutiones, pro reformatione Cleri tam Dalmatiæ quam Seruiæ & Diocliæ, editæ fuissent, subscribentibus Ioanne e Dioclen. & Antibaren. Archiepiscopo, Dominico Archipresbytero Antibaren. Episcopisque Petro Scutaren. Ioanne Polatien. Petro Driuasten. Dominico Suacien. Natali Dulcinen. Theodoroque f Seruien. magno applausu Vuksani Regis, Vencianique Principis: in eo siquidem comprobatum fuit, quantas vires pietas cum auctoritate regia coniuncta in excolendis siluescentibus Ecclesiarum agris habeat; cum breui tempore non tantum Seruiensis eius sponsa, sed omnes circumcirca positæ Christianæ plebes, in antiquum pietatis nitorem reflorescerent.

[6] [moderatus & industrius in variis nationibus pacifice regendis,] Pastorali eius indefessæ sollicitudini, regio sanguine roboratæ, dos altera summis quibusque Præsulibus imprimis necessaria, discretio nimirum, proxime iuncta accessit; cum enim populi sibi per vices Constantinopolitani throni commissi, ex Græcis, Latinis Illyricisque, ritu scituque discrepantibus, constarent; mistisque sedibus plerumque inter se agerent; ita eorum saluti promouendæ, ita pacis inter eos conciliandæ, Christiana dexteritate prudentiaque se gessit, vt ex diuersissimis gentibus, moribus, animis, omnium in sui amorem & obseruantiam adtractis, eos tamquam vnius familiæ plebeculam, caritate mutua coniunctos efficeret. Adauxit præstantiam discretionis, [diligens in visitanda diœcesi:] in nobilioribus stemmatibus rara virtus, affabilitas; qua vt neminem ad se accedentem exclusit, ita non nisi lætum abscedere permisit; in perlustrandis & adeundis piorum gregibus, nulla locorum distantia, asperitate, gentiumue ferocia deterreri potuit vnquam, quo minus ad omnes accederet, cunctisque paternas aures & pectora aperiret.

[7] Aliquando tum priscæ educationis memoria, tum muneris exequendi officio, [inuisit monasteria in monte Atho:] cum ad cœnobia sancti montis, quem ex Macedonia in Ægeum procurrere diximus, accessisset, sacramque illam turbam, plurimis g Lauris, id est domiciliis, iuxta diuersarum linguarum proprietates, distinctam inuiseret; subiit præclarum inter præcipua loci cœnobium, in quo plurima iuuentus, iuxta illorum temporum consuetudinem, secularem postea vitam actura, inter Deo sacratos viros, instituebatur. De quorum statu, speque cum loci Præsidem interpellasset, isque prorsus in eiuscemodi iuuentute educanda, vtpote quæ nec minis, [monet Præsidem in erudienda iuuentute nimis seuerum.] neue flagellis ab innata ferocitate quicquam remitteret, oleum & operam amitti conquereretur; sanctus vir, Præside in partem, sed coram senioribus, accepto, interrogauit hominem, vtrum expediret teneras arborum plantas, ita ab iniuriis temporum seruare munitas, vt radicatæ inter septa, murorumque arcta propugnacula, & solis & venti sæuitiem ignorarēt, & vtrum ab eiuscemodi planta mature arboris vnquam sperare posset incrementa? Cumque ille respondisset, nil minus quam quid tale ab eiuscemodi cautela; tum Sabba: Ergone ingenuis parentibus, claroque sanguine nata soboles, durius quā arbor vilissima, cuiq; inseruitura, erit educanda? Et quid mirum nobilissimorum natalium prolem, nullis virtutum incrementis augeri, dum sæuissimarum ferarum instar, carceribus, flagris, omni denique inhumanitatis rigore, inter viros Deo sacratos ad diuina æque ac humana fastidienda adigitur? Et qui fieri poterit, inquiens, vt vnquam vel vestri vel rerum a vobis propositarum capiantur affectu, dum vos durissimis exactoribus immaniores experiuntur? Tenella planta iuuentutis a rigidioribus tempestatum turbinibus est illa quidem præseruanda, eo tamen temperamenti tenore, vt suauiores salubrium ventorum auræ, iucundioresque solis radij, minime illis opportuno tempore denegentur. Quod si fiat, & iuueniles plantas beneficentissimorum agricolarum spem non elusuras, & iisdem agricolis nulla vel minima fastidia allaturas. Statuarios etiam, metallorumque fabros, nequaquam perpetuis ictibus efformando signo insultare, sed aliquando post malleos ad limaturas, & ab iis ad vnctiones, & molliores extensiones, manum admouere. Quin interdum ne limaturis plus nimio rigeant, vel vnctionibus pulueri inhærendo modum præbeant, ventorum auræ solaribusque radiis exponi. Humanis quoque corporibus non eosdem cibos omnibus conducere, sed pro naturæ diuersitate alimenta subministrari debere. Eamdem rationem in animis pertractandis, ad virtutem efformandis adhibendam. Secus ex hominibus, vniuersali Reip. detrimento, belluas fieri: idque eorum culpa, qui belluinis modis similes sibi iuuenes informant. Iterum atque iterum mente reuoluerent, an vllibi gentium plantas audiuerint, quæ vbi primum radices tenellas solo infixerint, maturos fructus proferant? Pristinos ætatis annos in memoriam reuocarent, examinarentque an prima adolescentia, ea iudicij grauitate, morumque præstantia viguerint, qua iam graues annis aliis exemplo prælucerent? Ipsa frugum semina prius humida sub tellure nisi putrescant, in herbam assurgere nequaquam; herbam porro non nisi post alternantes tempestatum anni vices ventorumque pluuiarumque simul, ac radiorum solis indulgentia in aristam & spicam, ipsaque demum victualia grana coalescere. Iis plurimisque aliis paternis monitis, & piæ iuuentutis iugum, ad illam diem vix tolerabile, saltem inutile, ne perniciosum dicam, alleuauit, & ipsis moderatoribus, molestissimæ curæ onus reddidit suauissimum.

[8] Hisce dotibus Seruiensi Ecclesia, aliisque plebibus egregie institutis, [Archiepiscopatu relicto fit monachus:] post plures annos in pastorali officio vtiliter exanthlatos, pristinæ solitudinis, & vni sibi vacandi desiderio, tandem obtinuit, vt solutus ab Ecclesiæ suæ vinculo, antiquos montis Athos recessus repeteret: ita tamen, vt & alibi monasticam vitam agentibus, aliquando sui præsentiam non denegaret. Hinc dierum meritorumque plenus, demum in Milesceuo cœnobio intra auitas ditiones constituto, [moritur 14.Ianu.] terrena sarcina deposita volauit ad cælos die quartadecima Ianuarij, circa quinquagesimum tertiidecimi seculi annum.

[Annotata]

a Botiæa regio Macedoniæ, media inter Albaniam & Thessaliam modernam. [Botiæa regio.] Hinc apud Cantacuzenum lib.2. cap.32. ex Albania per Botiæam & Thessaliam deuenitur Thessalonicam. Vrbs in ea magna apud eumdem auctorem cap. 24. Castoria, quæ lib. 1. cap. 54. munitissima dicitur, [Castoria vrbs.] propter lacum quo cingitur, quo modo exhibetur a modernis Geographis. ex lacu fluuius Castor in Thermaicum, nunc Thessalonicensem, sinum effluit, eaq; ora Botiææ importuosa est Cantacuzeno lib. 3. cap. 63.

b Idem Cantacuzenus lib. 3 cap. 58. Seruia vrbs ad confinia Thessaliæ. & lib. 2. cap. 28. Thessalia Botiææ confiuis. Est ergo Thessalia apud eum pars Macedoniæ ad Thessalonicam vrbem, vbi supra num. 4. regnum Thessaliæ constituit Bonifacius Marchio Montisferrati.

c Hinc forte posteri Patriarchæ titulum vsurparunt. Bulla Innocentij VI. inscripta Ioannichi Patriarchæ Seruiæ extat apud VVaddingum tomo 4. Annal. Minor. ad an. Ch. 1354. vt pluribus dicetur ad Vitam S. Petri Thomasij 29. Ianuarij. [Patriarcha Seruiæ.]

d Hic est Innocentius IV. qui sedit a 24. Iunij 1243. ad 13. Decemb. 1254.

e Petro Dioclensi & Antibarensi Archiepiscopo pallium misit Alexander II. anno Ch. 1062. vt ad eum annum refert Baronius tomo 11. num.113. Eum Seruiæ Primatem scribit Miræus lib.4. Notitiæ Episcopatuum, eiq; hic enumeratos Episcopos subiicit, sed aliter singulas fere Sedes appellat, vt apud eum videre est.

f Miræus Sierbiensem vocat. an a Seruiensi, cui S. Sabbas præerat, diuersa?

g Lauras in Atho constituit Cantacuzenus lib. 1. cap. 31. lib. 3. cap. 34. &c. De Lauræ & cœnobij differentia agemus 20. Ianuar. ad Vitam S. Euthymij §. 1. in prolegom.

CAPVT III.
Publica veneratio.

[9] Vitæ eius fusiori stylo prosequende non defuit occasio, ex iis monimentis quæ a solitariis viris Athos incolentibus collecta, ad memoriam posteritatis habentur transmissa. [S. Sabbæ corpus 350. annis integrum,] Vertim cum ea Græca fide laborare non ambigamus, vtpote posterioribus temporibus conscripta, quibus extincto Latinorum imperio in Græcia, Latinæ quoque sinceritatis puritas euanuit, Palæologis regnantibus Principibus: quæ tamen ad nostra tempora, sanctitatis eius comprobandæ admiranda contigere, breuiter subtexam; & quidem præclarum illud & sanctitate celeberrimorum virorum proprium, corpusculi nimirum eius integritas, [magno concursu honoratur:] per trecentos quinquaginta annos, magno peregrinorum concursu celebrata fuit, tanta omnium membrorum consistentia, vt recenter extincti hominis cadauer appareret: indicio absque dubio puritatis eius Angelicæ, cuius sacræ reliquiæ violatio, quanti steterit sacrilegis, nostra ætate, admirando successu spectatum est.

[10] Siquidem Sinanus summus Ottomanicæ Aulæ purpuratus, alter Pompeius, siue Belisarius habitus, quippe qui Tunetano regno in Africa ex Hispanorum manu a erepto, Persico regno in Asia ad extremas angustias magnis reportatis b victoriis redacto, demum in Europa, capta munitissima vrbe c Iaurini in Vngaria, Germaniæ Italiæque, ne dicam Christiani orbis propugnaculo, [ob defectionem & victorias Christianorū eum colentium,] cum plurimis aliis magni momenti arcibus & oppidis per Vngariam, cum post tot victorias & triumphos accepisset, Christianos iugo Turcico pressos S. Sabbæ opem implorantes, nonagesimo quinto anno sextidecimi Christiani seculi, d Strigonensem vrbem Vngariæ metropolim, Vissegradum Pannoniorum olim Regum sedem, Vaciam pariter, & Chanadium Episcopales vrbes cum aliis plurimis, per Vngariam, Transyluaniam, Slauoniamque & Croatiam, in Christianam libertatem vindicasse, Transyluanorum Principe Sigismundo, & Michaele Valacchorum, a Turcarum amicitia recedentibus; Bulgarosque Seruios, S. Sabbæ imagine, militaribus vexillis exornatis, cum præfatis sentire Principibus, & occulta agitare consilia, coacto centum millium militum exercitu, in Seruiam irrupit, belloque reliquiis sancti Episcopi indicto, ad Milesceuum oppidum, vbi magna veneratione cultæ habebantur, aduolat, [comburitur anno 1595. a Turcarum Duce;] ac sacrum corpus tumulo extractum, flammis incendit sacrilegis. Constans adhuc fama, Turcarum æque ac Christianorum testimonio roborata, perseuerat, vbi primum flamina sancti viri corpus inuasit, ab ipso rogo, ad cælum vsque, magna barbarorum confusione, mille coloribus speciosam diutius Iridis instar perseuerasse nubeculam, incertum, cælestisne tutelæ circa sacras reliquias indicem, an infelicissimæ cladis Turcarum, quæ sacrilegum facinus statim est consequuta; cum ipsius impij Ducis infami post cladem interitu, portentum: a paucis siquidem Vngaris & Valacchis, potentissimi exercitus Imperator, ad illam diem victor vbique, fusus, inter præliandum, proprij equi morsibus in paludem deiectus, [quem mox vltio diuina oppressit.] & in turpem fugam coactus; cum post fugam iterum instaurato milite, cum Sigismundo Transyluano, longe inferioribus copiis stipato, manu collata, fortunam tentare voluisset, iterum fusus & fugatus, Byzantium ex fuga repetens, cuius virtus militaris ex Asia, Africa, Europa triumphos retulerat, vbi semel eadem virtus impio, sacrarum reliquiarum, afflata est incendio, Deo, qui capillos capitis seruorum suorum sacrosancto numero vult esse intactos, barbaricum sacrilegium vindicante, perpetuo dedecore, funesto fine vitam conclusit.

[11] Quam porro cultum & honorem Deus reliquiis serui sui exhibitum gratum habuerit, [Cossacij Patricij Veneti] quibusque beneficentiæ suæ muneribus eiuscemodi cultores cumulauerit, nobile monimentum in familia Cossacia, inter Patricios Venetos illustrissima, est videre. Hæc enim quamuis, beneficio Regum Bosniæ ac Seruiæ, [olim Ducatum S. Sabæ obtinebant.] amplissimum principatum, ex intimis Dalmatiæ visceribus ad Dardaniam mediterraneam, decem dierum itinerationis in longitudinem obtinuisset, non alio tamen quam S. Sabbæ Ducatus nomine, illum appellauit; ipsosque Duces regnantes, Custodes sepulchri S. Sabbæ dici & esse voluit, [Custodes sepulchri S. Sabæ dicti.] adeo vt in ipso stemmatis gentilicij ornamento Leonem clauem attolentem superpositum gestet. Hinc licet ante centum annos principatu ab immani hoste occupato, vertere solum coacta fuerit, tanti Sancti patrocinio, summorum Principum affinitatibus eminentissima, inter Venetos locum Patriciorum retinens, eorumdem prouentuum reliquiis vitam traducit, quos olim florentibus eorum rebus Respub. Veneta pro e Catharensis vrbis proprietate, Ducibus S. Sabbæ soluere pacta conditione tenebatur: adeo nulla diuturnitate temporis impensa Dei famulis obsequia, benignitate diuina destituuntur.

[12] Viget Illyricanæ non solum Ecclesiæ, sed ipsis, quorum intolerando iugo maxima ex parte eadem premitur Ecclesia, [Colitur S. Sabas 14. Ianuarij ab Illyricis.] Turcis nobilis annua celebritate ad vndeuigesimum Kalendas Februarij S. Sabæ memoria: quam fracto tyrannico iugo, eiusdem sancti Patris ac ceterorum regiæ fœcunditatis Illyricanæ Sanctorum patrocinio, futuram semper faustam speramus. Hæc de sanctissimo Præsule, ipsis hodie Christiani nominis hostibus Turcis, & vnionis Catholice euersoribus schismaticis, nedum Catholicis nostratibus, culto inprimis: cuius sacræ reliquiæ licet ab impuro Sinano fuerint flammis combustæ, manet tamen, & sacro loco & sancti viri tumulo, in eodem sacro loco, vbi semel quieuit, idem honos, qui prius, assidua Illyricorum peregrinatione solenniter attestatus. Et quidem Nemaniæ familiæ Principum, mira solidæ pietatis ad eorum penultimum f Stephanum parricidam, non solum, sed etiam opera Græculæ coniugis Helenæ (adeo huius generis Helenæ perpetuo regnis ferales extitere) Catholicæ Romanæ vnitatis ab auis suis religiosissime cultæ, desertorem, alioqui magni animi virum, extitit obseruantia, vt ex innumeris per vniuersum Illyricum ad ipsa sacræ Palæstinæ loca, sacratis ædibus Deo dicatis a fundamentis, vel regali splendore ornatis, bona ex parte adhuc inter Turcicos furores extantibus, est videre.

[13] Gratissimum porro omnium piorum huiusce familiæ operum Deo fuisse pretiosissimam illam ex puro argento amplissimæ formæ iconiam, [Pietas Regū Rasciæ erga S. Nicolaum:] D. Nicolao in Barensi basilica ab Vroscio Stephano Rege dicatam, vel inde apparet, quod ab eo tempore, quo in venerandi sacrarij penetralibus eiusdem basilicæ pretiosa seruatur iconia, nulla temporum calamitas, aut offensi Dei vindex ira, Barensi vrbi, vel regioni proximæ incubuit, quæ aspectu solo cælo gratæ imaginis, per vias vrbis circumlatæ, non resederit, aut conquieuerit, vt vitæ S. Nicolai, & iconiæ ipsius disertissimus & eruditissimus scriptor & illustrator Antonius Beatillus, Barensium ciuium decus, g superius a nobis, sed numquam satis superque laudatus, ingenti volumine nuper edito testatur: cuius iconiæ nobilem descriptionem, vt apud h illum lector magna voluptate poterit contemplari, ita regiæ inscriptionis epigrammate sub ipsa sacra iconia insculpto vt hic valeat delectari, illud ipsis verbis expressimus.

[14] Anno Domini MCCCXIX. mense Iunij, secunda Indictione, Vroscius Rex Rasciæ & Diocleæ, Albaniæ, Bulgariæ, [anathematis illi dicati inscriptio.] ac totius maritimæ de Culfo Andriano a mari vsque ad flumen Danubij magni, præsens opus altaris, iconiam magnam argenteam, lampades & candelabra magna de argento, fieri fecit, ad honorem Dei, & beatissimi Nicolai, eius, Obrado adstante Decatara, filio Desislaua, fideli & experto, a prædicto Rege, super dicto opere deputato, & nos Rogerius de Inuidia Protomagister, & Robertus de Barolo Magister in omnibus prefatis, opus de prædicto mense Iunio incepimus, & per totum mensem Martium anni sequentis, tertia Indictione, fideliter compleuimus.

[15] Quo elogio pietatis, maximi Nemaniæ Regum, variis connubiis vicissim meis atauis iunctorum, [Marnauitius iis sanguine iunctus.] finem pro nunc, regiæ sanctitatis Illyricanæ fœcunditati, finem imponimus: Regique seculorum immortali & inuisibili, soli Deo reddimus honorem, virtutem, & gloriam, & benedictionem in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a An. Ch. 1574.

b Ipsos Turcas sæpe a Persis profligatos, ideoq; Sinanum an. Chr 1579. relegatum scribit Spondanus.

c An.Ch.1594. Describitur ea obsidio lib 28. historiæ Hungaricæ a Nicolao Istuanffo. Recuperatum est eximio stratagemate a Comite Svvartzenburgico an. 1598. idem lib.31.

d Agit de interceptis his vrbibus, & victoriis Christianorū contra Sinanum, idem Istuanffus lib 29.

e Catarus vrbs Dalmatiæ in sinu Risonum sita, ciuibus frequens, agrum amplum & bene habitatum habet. [Catarus vrbs.] Ita Coriolanus Cepio Dalmata lib. 3. Gestorum Petri Mocenici Imperatoris Venetæ classis contra Othomanum.

f Ad hunc missus est S. Petrus Thomasius, vt ad illius vitam dicetur 29. Ianu. cap. 3. & in Prolegom. § 1. Bullæ Pontificiæ Innocentij VI. ad hunc Stephanum, eiusq; coniugem Helenam, & filium Orosium, extant apud VVaddingum post vitam eiusdem S. Petri & in Annalibus Minorum ad an. Ch. 1354.

g Potissimum in Vita S. Irenæ Virginis & Martyris.

h Lib.7.cap.26. vbi plura de his Regibus commemorantur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Sabas I. von Serbien

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Sabas I. von Serbien

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.