Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTIS MARTYRIBVS SATYRO, CYRIACO, MOSCENTIO.

[Commentarius]

Satyrus, Martyr in Achaia (S.)
Cyriacus, Martyr in Achaia (S.)
Moscentius, Martyr in Achaia (S.)

Ex variis.

[1] Celebris est in omnibus Martyrologiis S. Satyri memoria; socios pauciora recensent, nec satis constat simulne occisi sint, an diuerso tempore, sed eodem loco. Vtinam Acta, sicubi extant, nanciscamur! Hic solum possumus Martyrologiorum verba dare, tantillum saltem ad eorum illustrandum nomen collaturi.

[2] [S. Satyri natalis.] Vsuardus: Apud Acharam natalis B. Satyri Martyris, qui transiens ante quoddam idolum, cum exsufflasser illud, signans sibi frontem, statim corruit; ob quam caussam decollatus est. Consentiunt Martyrologium Romanum, Maurolycus, Bellinus, variaq; MSS. At Beda excusus, & plurima sub Vsuardi nomine MSS. moxq; citandi auctores, addunt ciuem Arabiæ fuisse. Idem habet Ado. Sed duo eius MSS. exemplaria, [Vbi passus.] Lobiense, & Leodiense monasterij S. Laurentij, non apud Achaiam, sed apud Antiochiam, id factum tradunt. Consentit vetus Romanum: Antiochiæ Satyri Martyris. Notauit discrepantiam exemplarium auctor MS. Florarij: Apud Achaiam, inquit, alias Antiochiam, natale S. Satyri Martyris, ciuis Arabiæ, decollati anno salutis 267. sub octaua persecutione, anno eiusdem nono. Galesinius in Martyrologio in Arcadia id ait accidisse; sed in Notis monet restituendum, in Achaia. MS. monasterij S. Martini Treuiris: In Arabia Saturi Martyris, quo sufflante idolum corruit: vnde tentus, mox decollatus est. Consentit Notkerus mox citandus.

[3] Ms. S. Martini Tornaci: In Achaia natalis Saturi, Arabiæ ciuis; [Mortis ratio.] de quo fertur, quia dum ante cuiusdam idoli templum transiret, & idem idolum in fronte insufflaret ac consignaret, statim corruerit. Cuius cultores hoc videntes, Duci ducunt, narrantes quod fecerat. Qua de caussa decollationis ictum accepit.

[4] [Quando occisus.] De tempore, diximus ab auctore Florarij statui annum Christi 267. qui erat Gallieni 14. Est in Galesinij Notis graue mendum a librarij incuria: Passus est, inquit, quo primum tempore Domitianus contra Christianos persecutionem concitauit, anno Domini circiter CCCV. Immane quantum distant Domitianus (qui an. Christi 96. occisus est XIV. Kal. Octob. cum imperasset annos 15. & 6. dies) & annus Christi 305. Verisimile est scripsisse Galesinium, XCIV. siue VIC. qui fuit Domitiani 13. quo vehemens exarsit aduersus Christianos persecutio. Vnde vero hanc chronologiam hauserit Galesinius, non prodit.

[5] [SS. Cyriaci & Moscētij natalis.] Hactenus de solo Satyro, quem quædam MSS. Kalendaria Saturinum vocant. Solum Cyriacum refert vetus MS. Kalendarium monasterij S. Maximini: Et S. Cyriaci. MS. Rhinovviense: In Achaia Cyriaci. VVandelbertus:
Plebs & Achæa suum pridie recolit Cyriacum.

Mendose edidit Molanus: Plebs Ithacia suum. & in priori editione, Itachia. At Cyriacum & Saturum habet Notkerus: In Achaia Cyriaci. In Ægypto Philoromi. In Arabia Saturi, qui trāsiēs ante templū cuiusdā idoli, cum exsufflasset illud, signās sibi frontē, statim corruit. Tenētes eū ibidē obseruātes duxerūt ad Ducē, & indicātes factum, decollatus est. Eadē Rabanus, nisi quod cum aliis Martyrologiis habeat, qui transiens ante templum cuiusdam idoli, insufflans. Annotat Henric. Canisius pro Moscentij forte legendum Innocentii. Ambiguum erat in MS. S. Max. an Inoscētij esset an Moscentij. At MS. S. Hieronymi: Pridie Idus in Achaia Cyriaci, Muscenti, Saturi. MS. Dungallense: Muscenti, Satyri, Zotici, Cyriaci. De Zotico post.

[6] Meminit S. Satyri Petrus de Natalib. lib. 2. cap. 66. vbi non tantum prolapsum idolum ad Sancti exsufflationem, sed & in puluerem redactum scribit. Idem scribit Doubletius, insultasseq; Martyrem misero illi Deo, qui vnico flatu dißiparetur. Operæ pretium addere, quod eruditißimus Molanus hic notauit, sufflare idem esse ac iactare; [Sufflare, & exsufflare, quid significent.] exsufflare vero cōtemnere. Sic S. Augustinus ep. 56. ad Dioscorum: Nomen Anaxagoræ, quod propter litteratam vetustatē, omnes, vt militariter loquar, litteratiores libenter sufflant. Et epist. 162. contra Donatistarum pertinaciam: Conscinditur vnitas Christi: blasphematur hereditas Christi, exsufflatur baptisma Christi Et postea: Violatam pacem, conscissam vnitatem, iterata baptismata, exsufflata sacramēta, quæ in sceleratis quoque hominibus sancta sunt, plangimus & lugemus. Sic Dungalus in prologo Responsorum contra Claudium Taurinensem: Quia Christus exsufflatur. &: Aduersus dissipatores Ecclesiæ, aduersus exsufflatores Christi, aduersus blasphematores Sanctorū eius. Idemq; postea sufflare eadem significatione vsurpat: Vnus homo blasphemare, reprehendere, conculcare, proiicere, ac sufflare præsumat?

[7] S. Satyri reliquiæ, inquit Saussaius, Maclouiopolim in Armorica delatæ, [S. Satyri reliquiæ.] celebrem eius memoriam ibidem reddiderunt. Nulla tamen in propriis officiis Ecclesiæ Maclouiensiis eius mentio fit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Satyrus und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Satyrus und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.