Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. VITALIO, SEV VITALE, MONACHO GAZÆO, ALEXANDRIÆ.


Initio Sec. VII.

[Praefatio]

Vitalius sive Vitalis, monachus Gazaeus Alexandriae (S.)

Sanctissimi monachi Vitalij, siue Vitalis, natalem hoc die consignant Græcorum Menæa, his verbis: S. Vitalius in pace quiescit. Ex iis quæ in vita S. Ioannis Eleemosynatij 23. Ianuarij, de eius admirabili nec temere imitando zelo, [S. Vitalij natalis.] narrantur, virum plane eximiæ virtutis constat fuisse. Dolemus non eius vitam omnem esse traditam litteris. Quæ saltem extant, huc transcribenda duximus ex eiusdem Ioannis Patriarchæ vita, quam geminam, auctoribus Leontio Neapoleos Cypri Episcopo, & Simeone Metaphraste 23. Ian. dabimus.

VITA AVCTORE LEONTIO EPISCOPO, in S. Ioannis Eleemosynarij vita.

Vitalius sive Vitalis, monachus Gazaeus Alexandriae (S.)

Ex vita S. Ioan. Eleem.

[1] Senex quidam magnus, quasi annorum sexaginta, audiens tales res Beati, voluit tentare eum, si posset verbis suaderi, & ad scandalum facile inclinari, &, vt contigit, si condemnaret aliquē. Et habitans prius a in monasterio Abbatis Seridonis, exiit & venit Alexandriam, & sumit conuersationem hominibus quidem reprehensibilem, [S. Vitalius meretrices ad noctis vnius continentiam pretio inducit.] sed Deo gratam, qui dat (vt ait Dauid) singulis secundum cor eorum. [Psal. 19. 5.] Ingrediens itaque ciuitatem, scribit omnes quæ notæ erant meretrices, & cœpit laborare opuscula, & accipere per singulos dies b siliquam vnam. Cum ergo occumberet sol, manducabat vnius ærei lupinos, & intrabat ad vnam meretricum, & dabat ei æreos nummos, & dicebat: Dona mihi noctem istam, & noli fornicari. Et manebat iuxta eam nocte illa, obseruans eam ne fornicaretur. Stabat ergo a vespere in vno angulo cellulæ, vbi dormiebat mulier, psallens, & orans pro ea, & mittens genuflexiones vsque ad auroram: & exiens, accipiebat c verbum ab illa, quod nulli diceret actionem eius.

[2] Ita agebat semper, quousque vna earum manifestauit vitam eius, quod non, vt fornicaretur, intraret ad eas, sed vt saluaret. Orauit senex, & cœpit mulier a dæmonio vexari, vt per illam ceteræ timerent, & non manifestarent eum omni tempore vitæ eius. Dicebant ergo quidam ei quæ a dæmonio vexabatur: [Id euulgās punitur.] Quid est? Reddidit tibi Deus quoniam mentita es. Vt fornicetur enim, ingreditur pessimus iste, & non est aliud aliquid. Iam enim & S. Vitalius (hoc quippe nomen erat ei) volens hominum gloriam fugere, & animas a tenebris reuocare, dicebat audientibus cunctis, cum laboraret in opere, & solueret vesperi: Eamus modo, Domina talis expectat nos. Vbi ergo erat ordo ipsius? Multis ergo criminantibus & illudentibus ei, dicebat: Numquid ego non vestio corpus vt omnes? Aut monachis solis iratus est Deus? Vere & ipsi homines sunt vt omnes. Dicebat itaque ei quidam: Accipe tibi vnam mulierem Abba, & muta vestimentum tuum, vt non blasphemetur Deus per te, d & habebis iudicium, quæ scandalizantur, animarum. At ille respondebat eis iterum, dicebatque se demonstrans quasi iratum: Vere non obaudiam vobis: ite a me. [Vitalius calumniā patitur.] Modo nihil aliud faciam, vt vos non scandalizemini, nisi accipiam mulierem, quatenus curam habeam domus, & faciam malos dies: qui vult scandalizari, scandalizetur, & det frontem in parietem. Quid vultis ex me? Numquid iudices constituti estis super me a Deo? Ite, de vobis curam habetote, vos pro me non reddetis rationem. Vnus est iudex, & sancta dies iudicij, qui singulis reddet secundum opera eorum. Dicebat autem hæc clamans.

[3] Quidam ergo Ecclesiæ e Defensorum, hæc multoties audientes ab eo, referebant Patriarchæ quod fiebat. f Deus vero sciens quod nollet ille Sanctus offendere Abbatem Vitalium, indurauit cor eius, [Accusatur apud Episcopum.] ne crederet eis. Recordabatur enim ante memorati eunuchi: sed increpauit vehementer eos, qui contra Vitalium Abbatem accusationem ei afferebant, dicens ad eos: Quiescite accusare monachos. An nescitis quod circa sanctæ memoriæ g Constantinum Imperatorem actum fuisse, conscriptiones quæ de eo leguntur, contineant? Quoniam, ait, quidam non timentes Deum, cum celebraretur h sancta Synodus in Nicæa, cœperunt contra se dare in scriptis famas turpes beato illi Imperatori; quidam Clerici quidem existētes, [Episcopus eum non audet iudicare.] quidam monachi: & ad faciem adducens sanctus Dei Constantinus accusatorem & accusatum, vtrumque audiuit. Et i cum inuenisset multas talium criminatorum veras esse, afferens ardentem cereum, incendit omnes, quæ datæ sunt in scriptis, malas opiniones, dicens: Vere, si propriis oculis vidissem Sacerdotem Dei, vel aliquem eorum qui monachico habitu circumamicti sunt, peccantem; chlamydem meam explicarem, & cooperirem eum, ne ab aliquo videretur. Nam & in seruum Dei illum, videlicet eunuchum, ita putastis, & misistis me extra viam, & feci animæ mee peccatum magnum: confundens ergo eos multum, absoluit.

[4] Seruus autem Dei Vitalius a propria operatione non cessabat. Deprecabatur ergo, [Orat Vitalius ne alij scandalizentur.] vt quibusdam post mortem eius in somnis manifestaret Deus, vt non imputaretur in peccatum his qui scandalizabātur in eum; eo quod rem quam agebat, dicerent scandalo esse plenam: & ne haberet homo peccati iudicium ex ea quidquid locutus fuisset. [Multas cōuertit.] Multas igitur de talibus mulieribus in compunctionem induxit hæc operatio eius: & maxime quando videbant eum nocte extendentem manus, & orantē pro vnaquaque earum: propter quod quædam earum a fornicatione cessabant, quædam vero accipiebant viros & pudice conuersabantur: quædam etiam modis omnibus mundum relinquentes, singularem vitam ducebāt. Nullus tamen sciuit vsque ad eius dormitionē, quod ipsius admonitione & oratione impudicæ mulierculæ a fornicatione cessarent.

[5] Vnde quodam die exeunte eo a prima talium mulierum diluculo, obuiat ei quidam homo immundus, [Cæditur alapa:] intrans ad fornicandum cum ea: & cum vidisset S. Vitalium ex ea egredientem, dedit ei alapam in faciem, dicens ad eum: Vsquequo pessime illusor Christi non emendas te ab his nequitiis tuis? Qui dixit ad eum: Crede mihi, accipies alapam a me humili, vt tota Alexandria colligatur ad clamores tuos. [Moritur.] Nondum breui tempore transacto, dormiuit cum pace in cellula sua S. Vitalius, nemine sciente omnino. Habebat enim valde pusillam cellulam super locum qui dicitur k Porta solis. Vnde & plerumque, cum collecta celebraretur iuxta cellulam eius in ecclesia l Metræ, conuenientes quædam muliercularum harum, ad alterutras dicebant: Eamus, eamus: iterum Abbas Vitalius collectam habet. Et venientibus eis, curabat eas.

[6] Igitur dormiente eo, vt prædictum est, in propria cellula, & nullo sciente, mox quidam dæmon tamquam Æthiops deformis adstat ei qui dederat alapam Abbati Vitalio, [Percussor possessus a diabolo, eius meritis liberatur.] & dat ei alapam, dicens: Suscipe alapam, quam misit tibi Abbas Vitalius. Et cadens, statim cœpit spumare. Congregata est igitur secundum prophetiam Vitalij pæne tota Alexandria in violentiā, quam patiebatur a dæmone; & maxime quia sonitum datæ ei alapæ audierunt quidam, quasi ad vnius iactum sagittæ. Post aliquantas vero horas in mentem rediens is qui patiebatur, scidit vestimenta pectoris sui, & cucurrit ad cellulam, clamans & dicens: Culpam feci tibi, serue Dei Vitali, miserere mei. Cucurrerunt vero cum eo omnes audientes. Cum peruenisset ad cellulam Sancti, exiit iterum dæmonium, iactans eum omnibus adspicientibus. Et cum ingrederentur intro hi qui cum eo cucurrerunt, inuenerunt Sanctum stantem in geniculis suis, & orantem, & animam Domino tradentem, & in pauimento scripturam huiusmodi: Viri Alexandrini, nolite ante tempus aliquid iudicare, quoadusque veniat Dominus. Confitebatur vero & homo qui a dæmonio vexabatur, quod Sancto fecerat, & quod dixerat Sanctus ei. Recitata sunt ergo Beatissimo Ioanni Patriarchæ omnia, quæ circa S. Vitalium acta sunt: & descendes cum Clero, venit ad corpus S. Vitalij: & cum vidisset superscriptionem, dixit: Vere hanc humilis Ioannes per Deum euasit, nam alapam, quam accepit qui patitur, ego acciperem.

[7] Tunc itaque omnes fornicariæ, & quæ abrenuntiauerunt ex eis, & viros suscepirāt, [Ad Vitalij funus concursus.] cum cereis & lampadibus præibant eum flentes & dicentes: Perdidimus salutem nostram & doctrinam. Enatrabant enim iam conuersationem eius omnibus; & quoniam non propter turpem rem ad nos intrabat: & quia numquam aliquando vidimus eum super latus dormientem, aut vnam ex nobis tenentem manu sua. Et reprehendentibus eas quibusdam, & dicentibus: Quare hæc non omnibus dicebatis, sed scandalizabatur in eo tota ciuitas? enarrabant iam capitulum, quod circa eam gestum est, quæ a dæmonio vexationem sustinuit, [Percussor fit monachus.] & quia hoc timentes tacebamus. Sepulto ergo eo in multo honore, permansit is qui ab eo correctus & sanus factus est, faciens memoriam eius. Postmodum autem & renuntiauit seculo, ingressus monasterium Abbatis Scridonis in Gaza, & suscepit cellulam Abbatis Vitalij secundum fidem, & in ea permansit vsque ad mortem suam. Et sanctissimus Patriarcha multas gratias egit Deo, quia non permisit eum peccare in seruum suum Vitalium. Multi autem multum ex tunc in Alexandria profuerunt sibi, & hospitio recipiebant monachos; & monebantur, vt non condemnaretur aliquis ab eis, sicut euenerat.

[8] Fecit autem & sanitates post mortem honorabile nomen S. Vitalij per diuinam gratiam: [Vitalij miracula.] cuius orationibus det nobis Dominus bonam conuersationem, & misericordiam in die, quando manifestabit abscondita hominum, & nuda faciet consilia cordium.

[Annotata]

a Erat id monasterium Gazæ, vt infra dicitur. Seridonis huius nomen non reperimus in sacris tabulis. Metaphrastes magnum Seridonem vocat.

b Metaphr. duodecim obolos.

c Iusiurandum, vt habet Metaph.

d Addit Metaph. neque monachorum honorabilis habitus probro afficiatur.

e De horum officio Rosvveydus in Onomastico, & nos alibi.

f Expressius Metaph. Sed ille, vt qui a Deo didicerat, quali virtute esset senex, minime attendebat, &c.

g Narratur hoc a Sozomeno lib.1. c.16. aliquanto maiori quam hic emphasi, atque a Theodoreto lib.1.cap.11.

h Rosvveydus hic legit & edidit, secunda, mendose.

i Quomodo id verum est, cum dicat Theodoretus Constantinū iureiurando testatum, se ne verbum quidem in illis scriptis legisse? At fortassis Leontius accipiendus est de accusationibus viua voce factis antequam scripta exhiberentur.

k Ita & Metaphrastes a Surio editus. At MSS. Græca duo, quibus vsi sumus habent ἡλιόπολις, pro ἡλιόπυλος.

l Colitur S. Metras, siue Metranus, 31. Ianu.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum:Vitalius von Gaza

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum:Vitalius von Gaza

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.