Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. IOANNE MARTYRE BIALOGRODI IN BESSARABIA.


CIRCA SEC. XIII.

Sylloge, ex Slavo-Russicis monumentis.

Joannes Megalo-martyr Bialogrodi in Bessarabia (S.)

AUCTORE D. P.

Daciæ inferioris ad Pontum Euxinum pars extima, Tyræ (vulgo Niester dicti) & Istri sive Danubii fluminibus intercepta, Tartarorum Budziacensium, Turcis Tributariorum, [Bialogrod id est Castrum album,] hodie sedes Bessarabia est; cujus præcipuum oppidum, ipsius Tyræ ostio adsitum, Moscis Belogond, Polonis Bialogrod, Slavis Belgrado, Turcis Ac-Girmen, Moncastro Walachis, Græcis Asprocastron dici, asserit in sua Geographia Michael Antonius Baudrandus; docetque tot nominibus eamdem subesse Albicastri notionem. [a Turcis occupatum an. 1484:] Hoc famosum satis emporium, & unde ipsa quoque regiuncula tota Bialogrodensis Tartaria sæpe nuncupatur, anno MCCCCLXXXIV, teste Matthia de Michovia Chronicorum Polonicorum lib. 4 cap. 73, Bajazetus Turcarum Imperator, cum maxima potentia, tempore veris Bessarabiam ingressus, obsidendo expugnavit. Quandonam eamdem Provinciam, Polonis verosimiliter aut Moldavis olim subditam, occupaverint Tartari, mallem scire; quia Menologium & Synaxarium Ruthenicum, unde prætitulati Martyris notitiam accipimus, antiquiora esse opinor prædicta Turcarum invasione.

[2] Illa certe antiquiores sunt figuratarum Ephemeridum Tabulæ, quas ante primum Tomum Maji vulgavi; [ante quod tempus annis 35] quarum ætatem, mihi tunc nondum observatam, hac deprehendi ratione. In fine primi mensis, id est Septembris, repræsentatur omnium ultimus S. Gregorius, Magnæ Armeniæ Apostolus & primus Patriarcha; capiti autem, non solum supra scribitur nomen, Α. ΓΡΙΓΟΡΙΗ, uti in ectypo nostro; sed juxta originarias ligneas figuras, addi debet, ΙΝΔ. B I. id est, nota Indictionis XII: qua formatas tabulas primum fuisse, licet sæpius forte innovatas, prorsus mihi persuadere cœpi, [factæ Ephemerides figuratæ Moscorum,] postquam ad ipsius Sancti pedes, in eodem prototypo, reperi notatas litteras Θ.Μ, quæ Latino numero XLIX respondent: nec enim dubitare potui, quin hic haberetur annus tum currentis seculi, tali Indictioni respondens. Quæsivi ergo in chronotactica Glossarii Cangiani tabula, ad id confecta, annum aliquem XLIX, cum XII Indictione concurrentem, primum apud Græcos, quorum Æra annos octo pauciores numerat quam vulgaris nonstra; sed nullum reperi: reperi autem a tempore conversæ Moscoviæ, in æra nostra vulgari, post MCX & post MCCCC. Hinc confirmatus in eo quod audieram, Moschos, in annis numerandis, more Latino progredi; non diu hæsitavi, utrum annum e duobus eligerem; cum in Tabulis illis invenirem nonnullos seculo XII verosimiliter posteriores; & Harduinus noster, Tabulas meas accuratius scrutatus, certo compertum sibi esse scribat, ex argumentis necdum publicandis, quod ipsæ fuerint seculo XV confectæ. Interim etiam sic consequens fit ipsas Tabulas esse Turcica in Bessarabiam irruptione annis XXXV priores.

[3] [Joannem habent;] His ita deductis, curiosius contuli Iunii nostri figuras cum originariis; & deprehendi Sanctos Joannem, de quo hic, & Martianum Martyrem Ægyptium die VI, non omnino ad fidem prototypi Moscovitici vestitos, sed pro talari ac longiori veste, cum qua ibi exprimuntur eodem fere quo S. Theodorus schemate; indutos sago militari, quod sicuti debet in Marciano corrigi, sic vero similiter debet etiam corrigi in Joanne. Non est tamen firma illa illatio; cum SS. Alexander die IX, & S. Leontius die XVIII (quos certo constat fuisse milites) togati quoque exprimantur in prototypo, recte circa hos a nobis correcto. Tamen, cum tam hic, quam isti vestitus, eorum sit Sanctorum, quos antiquitus apud Græcos cultos eædem Tabulæ repræsentant; manet hactenus, quod sicut dixi in Notis ad Ephemerides, Vestis forma non præfert indigenam id est Ruthenicum Sanctum; qualem manifeste præfert vestitus SS. Antonii, Joannis & Eustatii Martyrum, Vilnæ in Lithuania seculo XIV. Verum conjecturam istam de peregrinitate Joannis eatenus verosimilem, [habitu quidem Græco,] valde dubiam mihi reddit, distinctius jam cognita præcipua quædam ejus hoc die celebritas apud Moschos, cum ignoratione ejusdem apud Græcos comparata. Neque enim solum in Moschorum Ephemeride figurata, de qua hactenus, componitur cum S. Justino, Græcis celebratißimo, his ignotus S. Joannes: sed in Menologio Sparwenfeldii sic legitur, post memoriam duplicis S. Iustini a Græcis acceptam. Item S. Megalo-martyris Joannis Novi, passi Bielogoradii.

[4] [sed cum titulo Megalo-Martyris,] Sanctos & Sanctas Megalo-martyras id est Magnos Martyres, invenio a Moschis dici inter viros quidem XV Septembris Nicetam, XX Eustachium, XX Octobris Artemium, XXVI Demetrium; XXV Novembris Clementem Papam, VIII & XVII Februarii, utrumque Theodorum Ducem ac Tironem; XXIII Martii, Georgium; inter Virgines vero, Marinam, Euphemiam, Ecaterinam, Barbaram, Anastasiam: [& Junioris.] quos omnes magnifico isto titulo appellare Rutheni didicerunt a Græcis. Hi autem cum nullum Joannem sic appellent; imo nullum habeant tantæ notæ, ut istius respectu hic de quo agimus Novus seu Junior vocetur; primum quidem ita vocari eum censeo respectu S. Joannis Baptistæ; sicut respectu S. Stephani Proto-Martyris, Junior dicitur is qui sub iconomachis est Constantinopoli passus; Maria Neptis Abrahami Pœnitens, respectu Ægyptiacæ; Bacchus seculo X passus in Palæstina sub Saracenis, respectu ejus qui cum Sergio coronatus est sub Maximiano. Existimo deinde, Joannem non solum Martyrio & cultu, sed etiam nativitate, [Videtur is Biologrodensis fuisse,] vel saltem commoratione Biologradensem fuisse; cum adhuc Bessarabia tota, & quidquid intra Borystenem atque Danubium Euxino Ponto adjacet regiorum, Russorum jam Christianorum nomine & imperio continebatur: seculo autem XII vel XIII accidisse, ut Lithuani adhuc gentiles, vel etiam Crimenses Tartari, (ambo enim Russorum hostes fere continui fuerunt ab illo tempore) facta incursione Bialogrodum occuparint; [& ad sec. 12 pertinere.] ibique repertum Joannem excarnificarint, multo prius quam ea regio, Rußis adempta, Tartaris cederet in posseßionem. Titulus enim Megalo-martyris non potuit ipsi nisi longiori tempore, per multa miracula, & celebrem corporis venerationem, acquiri.

[5] [Pieczarense prope Kiovium cœnobium,] Liceat porro, occasione hujus Megalo-martyris Joannis quædam hic attexere ex Gallica relatione Guilielmi le Vasseur Domini de Beauplan, tom. 2 Atlantis Blaviani lib. 5 Latine reddita. Describitur ibi vicus Pieczary, dimidio infra Kioviam milliario situs, cum claustro in quo Archimandrita totius Rußiæ, ordinariam; Metropolita vero, honorariam habet sedem. Ibi, inquit, subtus montem claustro vicinum reperire est cavernas plurimas, plenas cadaveribus, ultra mille ac quingentos annos sepultis, necdum tamen dissolutis: tum addit hæc: Dicitur passim cavernas hasce a priscis Christianis, gentilitie violentie se subducentibus, Deoque vero quiete servituris, conditas esse (neque id dißimile vero videbitur consideranti, Romanum Imperium usque ad Borystenem extensum illuc usque, etiam sensisse ferociam per sequentium Christianos) habitatasque eremitis; [cum incorrupto corpore alicujus S. Joannis,] sicuti ex simili occasione iisdem fuerunt habitata deserta Ægypti extremæque Thebaidis. Ibidem videre, inquit Auctor, est cadaver Sancti cujuspiam Joannis integrum ad lumbos usque conspicuum, inferior enim pars infossa est terræ ut videri nequeat. Hujus loci Monachi referebant, dictum S. Joannem, præviso obitus sui tempore, manibus suis effodisse foveam, corpusculo suo condendo aptam; non in longum quidem more consueto, sed profundum versus: cumque adstantibus Fratribus ultimum vale dixisset, in eam sese dimisisse: Dei vero nutu factum, ne totum corpus, [forte 9 Novembris colendi.] quamvis satis fossæ esset, terræ immergeretur; sed ut dimidium saltem extaret, velut ad prærogativam sanctitatis. De hujus ætate & vita, operæ pretium fuerit certiora doceri; & num forte is ille sit, cujus Georgius David, ad diem IX Novembris, reperit in illius gentis Synaxario memoriam, his verbis: & Venerabilis Patris nostri Joannis Kolovæ.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Johannes

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Johannes

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.