Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. BERTILIA VIRGINE MAREOLI IN ARTESIA.

Circa Annvm Chr. DC. LXXXVII.

[Praefatio]

Bertilia, Virgo coniugata in Belgio (S.)

[1] Sanctæ Bertiliæ natalem referunt hoc die Martyrologium Gallobelgicum, Kalendarium Benedictinum, Constantinus Ghinius, Arnoldus VVion, Hugo Menardus. Molanus in Kalendario Belgico, & in Indiculo ac natalibus Sanctorum Belgij.

[2] Ferrarius: Maricolis apud Atrebates, S. Bertiliæ virginis. Verum confundit Ferrarius Maricolense & Mareolense monasteria, non recte. Nam Maricolæ, siue Mariliæ, vel Mareoliæ, inferius in vita S. Popponis XXV. Ianuar. Mariliacum, vulgo Maroilles, monasterium est ordinis D. Benedicti in Hannonia sub diœcesi Cameracensi, ad Helpram fluuiolum, qui non procul inde in Sabim influit; constructum a Choneberto Comite, dotatum deinde a S. Humberto anno DCLXVII. atque a Ludouico Pio DCCCXIIX. postea quoque a Carolo Simplice, aliisq; viris illustribus. [Mareolum cœnobium diuersum a Maricolis.] Mareolum vero est, vt ait V. CL. Autbertus Miræus, Canonicorum regularium Abbatia vetusta, apud Atrebates, cuius prædia suo diplomate Lotharius Francorū Rex cū vxore sua Emma ann. DCCCCLXXVII. stabiliuit. De eo Chronicon Cameracense lib. 2. cap. 16. Est etiam in vico Maraculo monasterium Canonicorum, vbi Sancta quiescit Bertilia, quæ hoc ipsum suum prædium S. Mariæ tradidit. & lib. 1. cap. 2. Parent autem vsque in hodiernum diem constratis aggeribus loca apud Mariolum, vbi Romanæ acies castra metauerant. Adhuc visi aggeres illos testantur Molanus & Miræus. Distat Mareolum Atrebato miliari cum dimidio versus Montem S. Eligij, vt scribit Georgius Coluenerius in Notis ad cap. 25. lib. 1. Chronici Camerac.

[3] [S. Bertiliæ vita: reliquiæ.] S. Bertiliæ vitam, Eleuationisq; ac Translationis historiam ex MS. Mareolensi descripsimus. Eius adhuc isthic aßeruari reliquias testatur Arnoldus Raisius in Hierogazophylacio Belgico.

[4] XIV. Septemb. an. Christi MLXXXI. facta est S. Bertiliæ Eleuatio, cuius meminere eo die VVion, Menardus, Martyrologium Germanicum, Molanus in Addit. ad Vsuardum; ac III. Ianuarij idem Molanus in natalibus Sanctorum Belgij, & Miræus. De translatione VIII. Octob. an. MCCXXVIII. facta agit ibidem Molanus.

VITA S. BERTILIÆ VIRGINIS.

Bertilia, Virgo coniugata in Belgio (S.)

BHL Number: 1288

Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] [Vtile est scribere vitas Sanctorum.] Miracvla nec non gesta Sanctorum narrare non modicum legentium seu audientium esse profectū, haud dubium est; quoniam & eorum exemplo informantur ad bona operanda, & præmio inuitantur ad gaudia totis virium suarum nisibus quærenda. Hinc Domino nostro Iesu Christo laus & exultatio magis magisque accumulatur; & conuersim humani generis inimico confusio atque liuor indies potior nascitur, cum & primum ab illo totius Ecclesiæ capite victus aufugit, & imo postea a membris suis legitur quotidie victus, & confutatus. Quocirca pauca de vita, seu virtutibus S. Bertiliæ scribere orsus, efflagito (quicumque es lector) vt seriem ineptæ orationis hic non attendas, sed vt vitam optimæ conuersationis, etiam ab ineunte æuo præfatæ Dei famulæ consideres; nec vt exercearis verborum ingenio, sed potius vt ad bona agenda eius inuiteris exemplo. Ast hæc summatim in capite præmissa; hinc textus exordium sumat.

CAPVT I.
Bertiliæ genus, sanctaq; adolescentia.

[2] [Bertiliæ genus.] Sancta igitur, ac gloriosa Dei famula Bertilia, ex nobilissima Francorum prosapia oriūda fuit. Parentes namque eius fuerunt ambo generosissimi, nec non larga facultatum suarum possessione admodum locupletes: religionis etiam, seu totius pietatis officiis vtrique tunc temporis ad vnguem claruerunt. A quibus præfata eorum filia, aliquantulum non degenerauit: verum quidquid illi perfectionis minus habuerunt, hæc postmodum totis nisibus supplere contendit, velut postea in propatulo cunctis enituit.

[3] [Ab infantia dedita pietati,] Sane a primo infantiæ suæ æuo cœpit toto mentis affectu in Christi amore flagrare, & imis sui pectoris suspiriis ad cælestem æternæ habitationis patriam magis magisque anhelare. At quidquid de Christo, siue supernorum ciuium agminibus discere poterat, vel audire, cunctis propemodum horis spirituali satagebat degustare palato. Adeo enim eius animum vis interni amoris accenderat, vt vix vnius horæ spatium posset interesse, quo iugiter aut orationi non incumberet, aut indigentibus humanitatis officio non subueniret. Studebat præterea in diebus ad ecclesiam conuolare, [Eleemosynæ, Auditioni verbi Dei.] quatenus verbum Dei audire valuisset, vnde nimio audiendi amore summopere flagrabat: & quod aure corporis audiebat, in alta cordis sui memoria recondebat. Inerat enim ei iam tunc, quamquam teneris sub annis, maturus intellectus, moribusque sanctis æuum proprie transcendebat infantiæ.

[4] Quæ cum primordio nascentis ætatis tantæ perfectionis extiterit, tantisque virtutum incrementis in infantia sua excreuerit, quid putamus postea fuerit? Nempe remota omni titubatione certissime sciendum est, quod in posterum vt ætate creuerit, ita quoque sanctitate, morumque honestate pariter profecerit. Denique etiam, [Vestium splendorē contemnit.] velut aliæ solent lasciuæ puellæ, non curabat se holosericis vestibus, auro, gemmisque intextis, extrinsecus excolere, ast potius intrinsecus morum probitate semetipsam adornare satagebat semper: haud immemor tunc temporis illius Apostolici præcepti, quo idem mulieres a pretiosarum vestium appetitu compescuit, inquiens: Non in veste pretiosa: cuius tamen vsum, vtpote generosissimis natalibus orta, non semper declinare poterat. [1. ad Timoth. 2. 9.: 1. Pet. 3. 3.] Multa sane insignia de eius infantiæ sanctitate dicere potuimus; at, ne vltra modum procedendo fastidium gignerent, omittere decreuimus. Qua de re regia gradientes via, scilicet nec ad dexteram, nec ad sinistram diuertentes, plus minusve quam oporteat discedendo, sequentia mediocriter perstringamus.

CAPVT II.
Guthlando nubit.

[5] [Guthlandus eam sibi vxorem petit.] Deinde quidam iuuenis, vocabulo Guthlandus, superbi sanguinis generositate præclarus, totiusque facultatis copia admodum diues, bonisque etiam moribus incomparabiliter comptus, cœpit præfatam Christi adamare puellam: erat enim alloquio blanda, facie decora, aspectuque pulcherrima. Hancque instantissimis apud parentes eius efflagitabat precibus, vt sibi eam in connubio sociarent. Offerebat ergo ipse memoratus iuuenis, sæpefatæ Christi mirabili puellæ, quatenus eam ad suum pertraheret consensum, vestes quam plurimas, auro gemmisque intextas; [Opes oblatas contemnit.] offerabat prædia multimoda, & mancipia immodica. Quæ omnia floccipendens, ac pro nihilo deputans, nequaquam eis animus suus flecti poterat, & a proposito sanctitatis inclinari: sed vbi semel obtutum mentis suæ fixerat, ibi iugiter immobilis persistebat. Iam enim B. Bertiliæ cuncta labentia subter erant, nullasque labentium rerum voluptates amabat, nullisque lusibus seu iocis, quibus illa ætas implicari solet, delectabatur; verum omnia vt vana, & tamquam nullius momenti vitabat, ac velut stercora refutabat: ita enim illo tempore vis interni amoris eius animum accenderat, [Vitæ solitariæ desiderio tenetur.] vt consortia hominum amori huius sæculi inhiantium declinare vellet, & eremum sola habitatura concupisceret: fecissetque votis satis, si sexus infirmitas non fuisset impedimento.

[6] [Ægre parentibus tandem consentit.] Parentes denique eius videntes iuuenem fore strenuissimum, & sæculatis eminentie pompa sublimatum, maximisque fundorum possessionibus valde ditatum; cœperunt indies animum sæpefatæ filiæ suauibus blandisque exhortationibus ad consensum præfati iuuenis attrahere. In qua re diutius laborantes, plurimum expendere tempus. Quorum tamen precibus vix tandem deuicta, consensit eum cum amore Dei suscipere, non causa exercendæ libidinis, sed gratia propagandæ sobolis.

CAPVT III.
Cum viro castitatem seruat.

[7] [Guthlandus per eam in virtute proficit.] Porro ipse memoratus iuuenis desideratis seu religiosis eius amplexibus tandem potitus, cœpit quotidie in sanctitate, nec non religione Christi pedetentim succrescere: quod meritis seu precibus B. Bertiliæ actum fore, remota omni titubatione verissime credendum est, videlicet ne eius pudicitiæ violator existeret, quam ab ipsis cunabulis Deo deuouerat.

[8] [Bertiliæ & Guthlandi pia exercitia.] Digne quis per ordinem enarrare sufficiat, quantæ religionis vterque fuerint, & quam sancte seu iuste totum vitæ suæ tempus vna pertransierint, nec non qualia, quantave bona in vita sua gesserint. Erant enim ambo religione clari, hospitalitate præcipui, castitatis amatores feruentissimi. Cerneres indies alere egenos, vestire nudos, visirare infirmos, ceteraque pietatis ac sanctitatis officia haud segniter peragere. Nempe vniuersam facultatem suam propemodum in tali disperserunt opere: ita vt veraciter de eis singulis cum psalmographo Dauid suaui dulcique organo decantari valeat: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in sæculum sæculi. [Psal. 111. 9.]

CAPVT IV.
Vidua sancte viuit: moritur.

[9] [Post obitū coniugis vidua manet.] Beato igitur Guthlando prius ab hac vita discedente, atque vt indubitanter credimus, & veraciter tenemus, in sede huius Paradisiacæ amœnitatis collocato, præfata Dei famula a coniugij vinculo soluta, in viduitate almificam studuit conseruare castitatem, bonumque, quod prius mente conceperat, prius omnimodis sategit. [Bona Ecclesiasticis partitur.] Nam omnia patrimonia, quæ eius dominio deuenerant post obitum patris, matrisque, nec non etiam ea quæ suæ potestati supra memoratus vir suus reliquerat, diuersorum locorum Monachis, Canonicis, atque Sanctimonialibus, sub chartarum auctoritate delegauit, preter vnum solummodo fundum, vsu fructuario sibimet reseruatum, qui Mareolo dicitur, in quo propriis largitionibus basilicam condidit, ibidemque aram statuit in honore almi Amandi. Atque vt suauius liberiusque ibidem contemplatiuæ vitæ intēdere posset, [Basilicam construit, & sibi iuxta eam cellulam.] cellulam parietibus ipsius basilicæ hærentem sibi fecit construi; quam sola ingrediens, ad visionem supernæ pacis operum bonorum passibus sine cessatione omni hora properabat.

[10] Cuius sermo vnicus edicere sufficiet, quam sancte & religiose inibi vixerit omnibus horis, cunctis momentis, quibus vitales auras carpere quiuit? Quod quamuis perlongum est, dicatur paucis qualiter meritis & annis matura de hoc sæculo migrauit. [Orans morbo corripitur.] Quadam denique nocte cum plus solito orationi incumberet, orationibus, nec non vigiliis tandem fatigata, cellulam repetiit, vbi cum ….. perfessa membra sopori dedisset, dura corporali molestia corripitur, & indies languor immodicus augmentatur; non tamen ab oratione cessabat, sed Deo deuota femina, quanto acrius dolore premebatur, tanto profusius Christi misericordiam precabatur, expetens vt eius auxilij tutela ab hostium incursione secura atque immunis consisteret, cuius fidei sacramenta deuote susceperat, vt preceptor mandat, [Constantia in morbo.] his fidelis famula succumbebat. Sane licet corporis vires imminente iam morte deficerent, spe tamen gratiæ cælestis roborata, quoniam ad cælestia spiritu certissime se migraturam credebat, diuinæ virtutis se protectioni commendauit: [Moritur.] & sic carnis absoluta vinculis sancta illa anima viuis rebus exempta, Sanctorum superius est collegio sociata.

[11] [Sepelitur Mareoli.] Venerabile vero corpus eius in prædicta Mareolensi ecclesia tumulatum, a fidelibus viris summa cum reuerentia honoratur, atque solemni multorum veneratione recolitur quiescere: Bertiliæ meritis optata sæpius beneficia consecuti, prona mentis deuotione nomen & laudem concelebrant omnipotentis Dei, cui est in vnitate Trinitatis gloria, & virtus decentissimæ potestatis, nunc, & semper in sæcula sæculorum, Amen.

VERSVS DE S. BERTILIA.

Bertilia, Virgo coniugata in Belgio (S.)

[12]

Progenie clara, Christo Bertilia cara,
Huius matrona villæmanet atque patrona.
Est data Guthlando coniunx, tamen integra virgo
Perstat, & est virgo secum viuente marito:
Hic ponit * villæ cenum, regale cubile
Intrat, donatur Regi, Regina locatur.
      Relliquias huius continet iste locus.

[Annotatum]

Side Note * anforte vile cœnum? vel vitæ cœnum?

ELEVATIO.
Priuilegium Gerardi II. Cameracensis Episcopi de Eleuatione B. Bertiliæ.

Bertilia, Virgo coniugata in Belgio (S.)

Ex mss.

An. Chr. MLXXXI.
XIV. SEPTEMB.

[13] Secvndvs Gerardus Dei gratia Præsul Cameracensium, successoribus suis posterisque fidelibus æternum gaudium. Notum sit omnibus, quod in quinto Pontificatus mei anno, Atrebatensium Clerus, & populus, [S. Bertiliæ reliquias eleuari petunt Atrebatenses:] & commanentium pia deuotio, de eleuatione sanctæ Virginis Bertiliæ, vt fieret, suggesserunt. Vt quam meritorum prærogatiua, & miraculorum publicauerat ostensio, celebriorem faceret de terra in feretro eleuatio. Considerans itaque magnam ab antecessoribus meis præfatæ Virginis claram reuerentiam, & cultu frequentatam; ego quo non minus deuotus inuenirer, omnium precibus consensi, & Virginis eleuationem in Exaltatione sanctæ Crucis celebrandam indixi. [Concedit Episcopus:] Ante quam diem nutu Dei magnæ infirmitatis præuentus molestia, ne tamen populi defraudarem expectationem, bonæ opinionis & religiosos Abbates, D. Gualterum Cameracensem Abbatem, D. Aloidum Attrebatensem Abbatem, D. Alardum Acquicinctensem Abbatem, [Æger aliis id committit.] Dominumque Alardum Marcenensem Abbatem eo direxi, & excusationis agendæ vicem eis credidi.

[14] Eleuata est igitur B. Bertilia cum ingenti plebis exultatione, in die Exaltationis sanctæ Crucis. Anno ab Incarnatione Domini MLXXXI. Philippo in Francia, Henrico regnante in Lotharingia.

TRANSLATIO.

Bertilia, Virgo coniugata in Belgio (S.)


BHL Number: 1289

Ex mss.

An. M. CC. XXVIII.
VIII. OCTOBR.

[15] Ad laudem, & gloriam, & honorem Domini nostri Iesu Christi, qui Sanctorum suorum merita gloriosa diu non patitur occultari; sed vt fides Christiana latius suscipiat incrementum, & nomen eius diffusius amplietur, eorum miracula, quæper eum fiunt quotidie, ad notitiam omnium vult peruenire. Quædam digna relatu & memoria, quæ per gloriosam Virginem suam Bertiliam temporibus nostris dignatus est Dominus mirabiliter operari, prout nobis diuina inspirauit gratia in gestorum * ….. præposteratio vtque prioribus subsequentia suo more & naturali ordine coniungantur. Paullo superius, videlicet ab eleuatione beatæ & gloriosæ Virginis Bertiliæ, inchoantes nostræ narrationis exordium competentius assumamus.

[16] Cum igitur gloriosum sacrosanctæ Virginis Bertiliæ corporis thesaurum diutius in terra conditum Dominus vellet sublimius eleuari, & ipsius reliquias, tamquam aliorum Sanctorum, publice & solemniter in Ecclesia venerari; de mandato speciali præ recordationis Domini Gerardi quondam Cameracensis Episcopi, non sine multa deliberatione, & magna discretione, Eleuationi B. Bertiliæ præfixa est dies Exaltationis sanctæ Crucis. [Eleuatio B. Bertiliæ.] Ad quam venerabiles viri non pauci, & religiosi Abbates ad mandatum prædicti Pontificis, qui infirmitate detentus præsentialiter interesse non potuit, conuenerūt, qui pariter congregati ad locum, in quo B. Bertiliæ corpus iacebat, deuote & humiliter accesserunt, ipsumque exinde propriis manibus, sicut decuit, extrahentes, in quodam vase ligneo auro & argento protecto, quod ad hoc præparatum fuerat, recluserunt, sicut hoc totum in quodam libro de vita ipsius virginis facto mirabili & rhetorico relatu eloquio plenius continetur. Vnde in nominibus Prælatorum recitandis qui præsentes astiterant, & in memoria solemnitatis tantæ rei adhibitæ moram nolumus facere longiorem, ne videamur auditoribus, qui hoc melius cognouerunt, idem repetendo fastidium generare.

[17] [Aurum capjæ S. Bertiliæ furto sublatum.] Porro cum per centum & quadraginta annos B. Bertiliæ Virginis corpus in vase illo, in quo primum positum fuerat, iacuisset; cœpit vas illud argento suo & auro medio tempore per quosdam fures & sacrilegos spoliatum, vetustate nimia demoliri; ita vt omnibus hoc videntibus dedecus videretur, quod tam sanctæ Virginis speciosæ reliquiæ in tam inhonesto vase & veteri minus honorifice clauderentur. [Fit alia capsa.] Quod videntes bonæ opinionis & laudabilis vitæ viri Petrus Abbas de Mareolo, & qui cum eo erat conuentus, non sine magnis sumptibus vas aliud de nouo fabricari fecerunt protectum argento, & superius deauratum, ac diuersis imaginibus ac sculpturis ab omni parte nobiliter insignitum: in quo gloriosum B. Bertiliæ Virginis corpus data opportunitate, & habito consilio prudentum, postmodum honorabilius collocarent.

[18] Quo facto & sicut decebat præparato, prænominati Fratres, Abbas scilicet & conuentus, ad Venerabilem Patrem Dominum Pontium Atrebatensem Episcopum accesserunt, cum tota cordis deuotione vnanimiter & humiliter supplicantes, quatenus piis eorum desideriis, quæhabebant de B. Bertiliæ Virginis corpore transferendo, gratum & beneuolum præstaret assensum. Qui deuotis eorū petitionibus pio affectu, tamquam Pastor beneuolus omni petenti se tribuens, condescendens, tam libenter quam hilariter annuit postulatis, promittens quod si posset ipse tantæ solemnitati vellet præsentialiter interesse, præcepitque statum diem nominatū præfigi, [IIX. Octob. indicta translatio.] & prædici VIII. Idus Octobris, in quo prædictorum Abbatis & Conuentus de Mareolo feliciter desideria complerentur. Adueniente igitur die fecit Deus, qui Sanctis suis nescit deesse, magnam aëris serenitatem, [Inopina serenitas.] licet ante diem illam & etiam post eam pluuiosum tempus plurimum extitisset, quod B. Bertiliæ Virginis meritis & precibus contigisse, multi fide digni, quia pium est credere, firmiter crediderunt.

[19] [Pontius Episc. interest translationi.] Venit ergo ad solemnitatem præfixam sicut promiserat Pontifex nominatus, factaque solemni processione ab ipso, & qui cum eo erant Clericis & Prælatis, erectus fuit quidam scafaldus in curia B. Amandi apud Mareolum, cortinis, tapetis, & pannis variis pulcherrime ornatus, quem Pontifex venerandus, & qui cum eo erant Prælati pariter ascenderunt; ibique a Magistro Assene Canonico Atrebatensi eleganti sermone ad populum facto; præcepit Pontifex antedictus omnibus iis, qui ad solemnitatem diei cum cordis deuotione conuenerant, [Indulgentias 30. dierum concedit.] indulgentiam fieri spiritualem, triginta dies de iniunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxando: adiungens etiam quod per quadraginta dies huiusmodi indulgentia perduraret.

[20] Quo facto introductum fuit coram Episcopo vas illud antiquatum, in quo adhuc gloriosum B. Bertiliæ corpus recumbebat: quod propria manu nocte præcedente aperuerat, & confregerat, ad cautelam aperiens & cōfringens, & exinde eduxit reliquias quas inuenit, & caput, quod est membrum hominis principale, & ossa grossiora vniuersis tam clero quam populo apertissime demonstrauit. [Reliquias nouæ thecæ imponit, cum litteris & testimoniis.] Demum omnia fideliter colligens, & pannis sericis circumligans, & inuoluens, omni choro Te Deum laudamus, &, Veni Creator Spiritus concinente, in vase nouo quod ad hoc specialiter præparatum fuerat interclusit, faciens illud per quemdam aurifabrum subtiliter & firmiter sigillari, intromittens litteras suas proprio sigillo munitas, in quibus tota rei series continetur, & nomina Prælatorum qui cum eo affuerunt subnotantur; quæ in præsenti lectione, vt fidelius a posteris & melius memoriæ commendentur, duximus recitanda, in hunc modū: [Nomina Prælatorū qui adfuerunt.] D. Robertus Decanus. D. Bartholom. Archidiac. Atrebatensis. D. Petrus Abbas Aroasiæ. D. Richardus Abbas de Hinniaco. D. Petrus Abbas de Mareolo. D. Richardus Abbas de Monte S. Eligij. D. Agnes Abbatissa Strumensis, & alij multi tam Clerici quam laici, quos ob prolixitatē nolumus nominare. His omnibus rite peractis prænominatus Pontifex ad ecclesiam regrediens, in honore B. Bertiliæ Virginis quam transtulerat, Missam, cuius introitus est Gaudeamus, solemniter celebrauit: qua completa, & populo licentiato, vnusquisque ad propria cum gaudio remeauit.

Miracvlvm de Cæco.

Durante vero tempore indulgentiæ. cetera nobis desunt.

[Annotatum]

Side Note * hic aliquid deest.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Bertilia

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Bertilia

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 19.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.