Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung August III           Band August III           Anhang August III

16. August


DIES DECIMA SEXTA AUGUSTI.

SANCTI QUI XVII KAL. SEPTEMBRIS COLUNTUR.

Sancta Serena Romæ.
SS. Martyres XXXIII in Palæstina.
S. Diomedes medicus & M. sub Dioclet.
S. Arsacius conf. Nicomediæ in Bithynia.
S. Theodorus ep. apud Helvetos.
S. Simplicianus conf. Mediolani.
S. Vamnes martyr in Persia.
S. Orion M. Alexandriæ.
S. Æmilius M. Alexandriæ.
S. Agnatus M. Alexandriæ.
S. Thyrsus M. in Perside.
SS. socii MM. in Perside.
S. Ambrosius centurio martyr Ferentini in Campania Italiæ.
S. Chæremon apud Græcos.
S. Titus Diaconus martyr Romæ.
S. Balsemius M. Ramerude in diœc. Tricassina.
S. Nostrianus ep. conf. Neapoli.
S. Aregius episc. conf. Dicesiæ in territorio Nivernensi.
S. Armagilus conf. in Brit. Armorica.
S. Eleutherius ep. conf. Autissiodori.
S. Frambaldus abbas conf. Silvanecti in Gallia.
S. Theodulus ep. conf. Seduni.
S. Laurentius eremita conf. Sublaci in Latio.
S. Hyacinthus conf. Cracoviæ in Polonia.
S. Rochus conf. in Monte Pessulano.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

Sanctorum martyrum Thyrsi, Leucii, Coronati ac societatis eorum mentio habetur in nostris apographis Græcis e bibliothecæ Ambrosianæ Menæis. Vide quæ diximus cum Martyrologio Romano ad diem XXVIII Januarii; ubi tamen, qui tertio loco ponitur, Callinicus, non Coronatus vocatur. Plura itaque de his ad eumdem diem XXVIII Januarii.
S. Rabulas in pace consummatur, uti hoc die memorant Menæa magna Græca typis edita, de quo etiam meminit Menæum Chiffletii ac Menologium Sirleti. Adi diem XIX Februarii.
Davidis episcopi Menevensis translatio ponitur in additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Videantur quæ de ipso dicta sunt I Mart.
Morinis, Ostensio S. Hunfredi ep. conf. signatur a Greveno, Molano & Edit. Lubec. Col. de ipso pridem actum est VIII Martii.
S. Didymi nomen invenio in Calendario nostro Syriaco seu Chaldaico: non mirum itaque est, inde non sciri quo spectet. Sed Martyrologium Arabico-Ægyptium sic dicit: Memoria Domitii & sociorum, & forte respicit ad Domitium ac socios martyres (quos dedimus ab eodem disjunctos, sed tamen ab aliquibus illi conjungi monuimus die XXIII Martii) vel ad Dometium monachum Persam, cum duobus discipulis sub Juliano Apostata lapidatum, de quo inter Prætermissos die VII Augusti. Consuli ergo possunt XXIII Martii & VII Aug.
Reate, translatio SS. Martyrum Eleutherii episcopi & Anthiæ matris legitur apud Ferrarium in Catalogo generali. Vide quæ superius de iis dicta sunt XVIII Aprilis.
S. Sinesii translatio corporis Romam refertur in ejus Actis, quæ illustrata sunt & videri possunt IV Maii.
S. Troiecia ex Litaniis Pictonicis apud Labbeum a Majoribus nostris olim huc remissa fuerat, postmodum vero observatum est, diversis eam diebus, variis de causis recoli, præcipue autem eo, quo de ipsa actum est IX Junii.
Turonis in Gallia S. Arnulphi episcopi, est annuntiatio hodierna Ferrarii in suo Catalogo generali, poterat addere & martyris, eumque collocare eo die quo Acta ejus recensuimus XVIII Julii.
S. Arnulphum episcopum Metensem hoc die signat Castellanus in Martyrologio universali, quam ab causam nescio: nonnulli elevationem notant. Acta ejus etiam illustrata sunt XVIII Julii.
S. Syntiches translatio est in Florario Ms. De ipsa egimus XXII Julii.
S. Rusticula virgo Arelatensis signatur hoc die a Ferrario in Catalogo generali & a Saussayo: melius ab aliis eo die quo Acta ejus illustrata sunt XI Augusti.
S. Tharsitius martyr male hoc die refertur in Viola Sanctorum; spectat ad diem præcedentem quo de ipso actum est XV Augusti.
Apud Africam sanctorum septem Martyrum Liberati &c. est anticipatio codicis Usuard. Bruxellensis; spectant ex Usuardo ad diem sequentem XVII Augusti.
Iheronis in Matric. Cartus. Ultrajectinæ spectat ad diem sequentem XVII Augusti.
S. Dega Maccayrill Hibernus episc. alicubi hoc die relatus, spectat ad XVIII Augusti.
S. Orontius M. Aletinus (Lecce) quo die passus sit nescitur. Signant eum aliqui hac die, alii XXVI hujus. Id certum videtur, coli ipsum Dom. ultima Augusti
S. Limbania virgo sanctimonialis Cypria in monasterio nobilium S. Thomæ Genuæ signatur hoc die a Ferrario in utroque Catalogo, non recte, cum aliunde constet, annuam ejus festivitatem recoli VI Septembris.
Andegavis translatio S. Maurilii refertur in cod. Usuard. Burdegalensi, colitur XIII Septembris.
S. Hedwigis elevatio memoratur hoc die in Kalendario Cisterciensi & Menologio Henriquez. Dies ejus natalis notissimus est quo de ipsa agetur XV Octobris vel die ad quem dilata est XVII Octobris.
Translatio S. Berwardi ep. Hildensheymensis & conf., est annuntiatio Edit. Lubeco-col. & Greveni. Spectat Sanctus ad XX Novembris.
Margarita virgo abbatissa Vallis Gratiæ Parisiis anno 1626 defuncta, ut illustrissimum seculi sidus, mire & fuse hoc die exornatur a Bucelino, ex cujus elogii principio cetera ferme colliges: Parisiis depositio beatæ Margaritæ virginis & abbatissæ Vallis Gratiæ, virtutibus ac miraculorum gratia illustrissimæ; æternum postremæ ætatis nostræ decus & speculum &c. Gesta hujus Venerabilis distinctius narrat Castellanus, notans etiam non Parisiis obiisse, sed Seriaci (Sery) in Biturigibus.
S. Hieremias per S. Bertholdum in Carmeli Ordinem admissus, ejus & successor in Prioratu locali fuit. Divinis revelationibus irradians & sanctimonia præstans obiit in Carmelo ad annum MCCXVIII. Verba sunt Aciei bene ordinatæ, toties alibi a nobis citatæ rogatu Philippi Visitantini.
Cizium aliquem (Gall. Cizy) ut patronum ecclesiæ episcopalis Rivensis in Occitania Galliæ inter Sanctos hoc die collocat Castellanus in Martyrologio suo universali, aitque ipsum ibidem coli ut a Mahumetanis martyrio affectum, nullo assignato tempore. Frustra notitias alibi quærimus, quibus sane opus est, ut de ejus ætate; gestis, martyrio & cultu plenius doceamur, priusquam hic locus ei concedi possit.
Primo loco inter suos Galliæ Sanctos præterea refert idem Castellanus S. Theodotum episcopum, qui Basileæ honoretur absque ulla ulteriori notitia, in quo etiam solitam suam diligentiam desiderari passus est.
Tertius æque nobis ignotus suggeritur in eodem Martyrologio universali Radulfus monachus, Redonis apud sanctimoniales S. Sulpitii, ut institutor monasteriorum Loci Mariæ & Felicerosæ.
Quemadmodum & natalis Carolomanni signatus a Greveno & Ferrario.
Hac item die Sancti Ursani confessoris, annuntiatio est Ferrarii in Catalogo generali absque ulla notitia unde illam acceperit, ut nec de loco cultus nec de ætate aut gestis quidquam indicaverit, nec alibi notatum inveniatur. Siquis de iis nos edoceat, poterit Ursanus alibi inter Sanctos recenseri.
Regulinda mater S. Adelrici, in nullis sacris Fastis nota, memoratur in epistola, apud nos Ms. monachi Einsidlensis data anno 1673, ubi tamen fatetur scriptor, eam non habere cultum publicum, tametsi servetur corpus cum magna reverentia, quemadmodum & aliorum monachorum ejusdem loci corpora, quæ in lapideo sepulcro decenter reposita ac publicæ venerationi saltem aliquali plebi exposita sunt quorum omnium memoria fit XVI Augusti. Eorum plura adessent monumenta, nisi funesta incendia & hæreticorum rabies omnia consummassent.
Rufinum puerum martyrem notatum pro hoc die invenio in scheda Ms. Sanctorum diœcesis Firmanæ in Italia, ubi paucis narratur, impiæ matris jussu fuisse jugulatum, colique in vico Mandialæ, seu Amandiolæ, exstructa quidem non una in ejus honorem ecclesia: ut mirandum prorsus sit, nihil de eo scivisse Ferrarium. Cupio, ea nobis suggeri, quibus ipsum inter Sanctos tuto referre possimus.
Sanctem minoritam ex Arturo inter Prætermissos retulimus XIV hujus, necdum consulto Waddingo qui tomo VII suorum Annalium in Supplemento ad tom. IV, num. 9 fusius agit de hujus Sancti eximiis virtutibus ac miraculis, testaturque aliquali cultu saltem privato a multis invocari. Necdum audio corpus legitime elevatum, aut ullam ejus memoriam agi in Officiis ecclesiasticis: imo necdum scitur an hoc die id fieri deberet. Paulo distinctioribus ac certioribus monumentis opus est, ut ei in hoc opere locus dari possit, etiam hoc mense ad quem reduci posse videtur.
Tres Franciscos beati titulo hoc die donat laudatus Arturus, primum Papiensem conf., alterum Rheginum, tertium Ximenesium in Hispania, ambos & confessores.
Additur demum Beatrix a Sylva virgo, de qua etiam in Gynæceo.
Ex Huebero habentur Martyres quatuor a Turcis in Hungaria Thomas de Szodemio, Ladislaus de Zadvora, Bernardinus de Lippa & Franciscus de Villaco.
Item Paulus a Jesu in Hispania.
Jacobus Granerius in Gallia.
Didacus Schweizer Monachii in Bavaria.
Georgius Cremonensis Ordinis PP. Eremitarum S. Augustini inter Sanctos hoc die numeratur a Greveno, qui unde eum ut Sanctum coli suo tempore & quidem eo die intellexerit, cum anno primum 1451 (nescitur quo die) obierit, haud equidem satis intelligo, nisi ei præluxerit nescio quod Martyrologium Augustinianum a Palazzolo aliquo editum anno 1487, unde ipsum a Molano acceptum censuit Herrera in Alphabeto Augustiniano. Longe notior esse debuit Martyrologo Mediolanensi Boscæ, cum tamen ipse Georgium illum Cremonensem nusquam nominet. Laudatus Herrera in suo Alphabeto ipsius meminit pag. 286 laudatque satis parce, non tamen absque titulo Beati, qui ipsi, æque ac pluribus monasticis nimium familiaris est. Neque vero de reliquiis, miraculis aut ullo ejus cultu in ea qua sepultus est ecclesia, præter inanem titulum quidquam adfert, vel ipsum obitus diem, quo coli deberet ignorans, quemadmodum Simplicianus a S. Martino Usuardum cum Molano confudit. Rogatos cupio RR. Patres, de vero cultu ejusque die nos doceant, non deerit alibi locus, quo de ipso agi possit.
In Baiocasino Basiliaco vico, depositio S. Basiliæ virginis. Ita hoc die legitur in altero codice Reginæ Sueciæ apud Florentinium. Quid hæc annuntiatio sibi velit, necdum perspicere potui, nisi forte confundenda sit cum aliqua ex pluribus synonymis, quæ in Actis jam datæ sunt.
Aduinus hoc die inter collectanea nostra notatur, ut reperiendus in Saussayi Supplemento ad IV Februarii, ubi Martyrologus ille eum signavit his verbis: In agro Aginnensi monasterio Exiensi ad Oldum fluvium commemoratio sancti Aduini episcopi & confessoris, cujus gloriosus transitus colendus incidit in diem XVI Augusti. Hæc quidem satis confidenter. Vellem addidisset e quibus monumentis hæc tam certo asseruerit, ut ea etiam nobis liceret consulere, dum nec apud Castellanum nec alibi de Aduini istius gestis quidquam reperitur.
In Belgio commemoratio beatarum Christi virginum Fulcidis, Sanctæ & Ruessellæ sororum. Est Henriquezii annuntiatio in Menologio Cisterciensi, ubi plura memorat, quæ mirum profecto, ignorasse Martyrologos Belgas Molanum, Miræum & Raissium. Certe nec beatas esse nec coli, ex eorum silentio manifestum existimo. Saussayus ipsarum commemorationem hoc die notavit.
Athanasius de Villa Gomez monachus Cisterciensis in Hispania refertur ab eodem Henriquez sed cum solo venerabilis titulo, quem solum ei etiam tribuit Bucelinus.
Scevæ in India B. Elsæ confessoris memoria reperitur apud solum Ferrarium in Catalogo generali, ubi satis vage notat, eum haberi ex relationibus PP. Societatis Jesu; colique ipsum ibidem ex sanctæ Sedis Apostolicæ concessione. Dum vero adjungitur Teclaimanoth, qui apud Michaëlem Pium Elsæ magister fingitur, tam disparata & stupenda connectuntur, ut de vera istius Elsæ non solum sanctitate sed & de existentia ferme dubitare cogar: certe Marchesius de eo loqui ausus non est. De Teclaimanoth videatur Echardi Bibliotheca tom. 2 pag. 338. Si paulo tolerabiliora de Elsa suggerantur, locum ei libentissime in hoc opere concedam, quocumque mense aut die legitime colatur.
Arvernis monasterio Magnilocensi, sancti Domnini inclyti martyris & sociorum ejus. Ita habet cod. Usuardinus Caudiacen. At pridem notavi, Sanctum illum aut synonymum sæpius recurrere.
Artemiæ virginis & martyris filiæ S. Serenæ & Diocletiani a solo Greveno hoc die notatur. At quid de ea sentiendum sit, non semel diximus. Vide superius diem VIII, ubi de Cyriaco, Largo & Smaragdo pag. 331, & etiam hoc die ubi de S. Serena.
Magnum Kalendarium Benedictinum Ms. hoc die ex S. Arnulpho Suessionensi formavit Arnulfum Lugdunensem, quem in Flandria monachum fuisse prædicat. Florarium Ms. scripsit Rothomagensem.
Addit Kalendarium Nicaldum abbatem, de quo alibi nec vestigium.
B. Veronicæ meminit Kalendarium Ruthenorum apud Possevinum. Martyr istius nominis Antiochiæ, & altera in Mesopotamia notantur apud nos die XV Aprilis, matrona vero synonyma Hierosolymitana die IV Februarii. Putamus hic designari Veronicam seu veram iconem Antiochenam Christi Domini non manu factam, de qua hic inter Prætermissos etiam agitur, quæ vide, uti & dicta in Ephemeridibus Græco-Moscis ante tom. 1 Maii pag. XXXIX.
Imaginis, sine manu factæ, Domini & Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi ex Edessa deportatio ad urbem Constantinopolitanam, ἤτοι τοῦ ἁγίου μανδελίου, id est, sive sancti mantilis vel sindonis memoria exstat in Typico, quod vocatur S. Sabbæ: de qua etiam agunt Menæa magna excusa ac Menologium Sirleti. Vocem μανδήλιον invenies apud Cangium in Glossario Græco-barbaro tom. 1 col. 868. Molanus in additionibus ad suum Usuardum anno 1573 editum ponit hac die nomen S. Mandelii, & mox post annuntiationem S. Diomedis M., subnectit deportationem imaginis supra dictæ. Castellanus item in indice nominum Sanctorum ad suum Martyrologium universale assignat Gallice Mandele (quod Latine reddit Mandelius) omissus, XVI Augusti. Ambo igitur perperam accepere τὸ mandelium pro nomine proprio alicujus Sancti. Crassius autem hallucinatur Ferrarius dum in Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano sic scribit: In Asia SS. martyrum Mandelii & Diomedis. Ceterum de historia hujus imaginis videri possunt Menæa excusa; quibus adde Baronium ad an. 31 num. 61, Surium, nec non opuscula Combefisii, quæ Diatribæ Leonis Allatii de Symeonum scriptis subjuncta est pag. 75. Illam vero historiam examinare, non est hujus loci.
Eadem die commemorationem facimus immensæ Dei benignitatis, quam Deus tunc ostendit, propulsatis cum ignominia impiis Agarenis per sanctissimæ Dominæ nostræ Deiparæ ac semper virginis Mariæ intercessionem, inquiunt Græci in suis Menæis magnis ad hanc diem XVI Augusti, addentes historicam rei gestæ narrationem; quæ peracta ibidem dicitur in initio imperii Leonis Isauri. Agit de isto facto Baronius tom. 9 Annalium ad an. 717. Mentio ejusdem fit in Menologio Sirleti die crastina.
S. Æglonis anachoretæ memoria habetur hoc die in nostris apographis Græcis, nec non XVII hujus: qui cum ignotus nobis sit, liceat alia desiderare documenta, antequam nostro Operi inseratur.
Fontis sanctificationis in templo exhausti ac iterum repleti mentionem faciunt Menæa magna excusa. Vide Baronium ad annum 419 sub finem.
Memoria horrendæ comminationis per terræ motum illis temporibus superinductæ nobis non sine commiserationibus; a qua præter spem nos benignus Deus liberavit, nota est in Menæis magnis impressis. Raderus in Observationibus Ms. ad Menæa ista, Fortasse, ait, ille fuit, de quo Euagrius lib. 2 cap. 14 Ecclesiasticæ historiæ pag. 307 editionis Valesianæ.
Thomas monachus martyr in Anglia hoc die perperam refertur a Wilsono & ex hoc a Ferrario in Catalogo generali, jam eum prætermisimus ad diem VI hujus.
Sanctæ Gemmæ est in cod. Daveronensi. Pridem monui, me nescire de qua hic agatur.

DE S. SERENA
ROMÆ,

Exeunte seculo III AUT INEUNTE IV.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.
Antiqua hujus Sanctæ memoria in Martyrologiis, & diversæ de conditione gestisque ejus opiniones.

Serena Romæ (S.)

AUCTORE G. C.

[1] Quamvis hac die in vetustissimis Martyrologiis Hieronymianis nulla hujus Sanctæ mentio occurrat, tamen in variis posterioribus Ecclesiæ Fastis celebratur tamquam uxor Diocletiani imperatoris: [Hæc Sancta in antiquis Martyrologiis dicitur fuisse uxor Diocletiani,] nam in Romano Parvo, quod Rosweydus noster edidit, hodie legitur sequens annuntiatio: Romæ, Serenæ uxoris Diocletiani Augusti. Ado eodem die in suo Martyrologio titulum sanctæ ita addit: Romæ, sanctæ Serenæ, uxoris quondam Diocletiani Augusti. Usuardus hanc Adonis annuntiationem secutus est, cui codex Usuardinus Hagenoyensis adjecit sequentia: Romæ, depositio sanctæ Serenæ imperatricis, uxoris Diocletiani, quæ Christianis suo in tempore multum utilis fuit, & multis Christianis vitam istam prolongavit, ne punirentur. Hic titulus imperatricis aut uxoris Diocletiani haud dubie primum prodiit ex Actis S. Susannæ Martyris, quæ Ado præ oculis habuit, & de quibus ad diem XI Augusti judicium tulimus, cujus hoc loco juverit meminisse. Ex illis veterum Martyrologiorum annuntiationibus quidem patet, esse immemorabilem hujus Sanctæ cultum; sed inter eruditos non exigua controversia est, an ei nomen uxoris Diocletiani vere tribui possit, ut jam verbis ipsorum referemus.

[2] Eminentissimus Baronius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 295 occasione Actorum S. Susannæ contendit, [quem titulum eminentissimus Baronius] S. Serenam fuisse uxorem imperatoris Diocletiani, ibidemque num. 3 & sequentibus opinionem suam probare nititur his argumentis: Sed antequam quæ Actorum sunt reliqua prosequamur, inquit, de Augusta Diocletiani conjuge, de qua incidit mentio, disserendum. Ipsam enim dictam esse Serenam, non tantum, quæ præ manibus sunt, Acta Susannæ testantur; sed & res gestæ Marcelli Papæ, insuper & Romanum ac reliqua omnia Martyrologia antiquitus scripta eidem veritati adstipulantur. Siquidem quod Christiana esset & de Christianis optime merita, ac sancto fine quieverit, Occidentalis ecclesiæ tabulæ omnes ejus memoriam antiquitus scriptam conservant: nam decimo septimo Kalendas Septembris natalis ejus dies adscriptus habetur.

[3] Deridebunt hæc fortasse litteratuli, qui gentilium instar, [eidem vindicare nititur;] candidam Christianam simplicitatem ex more sugillant, quod apud scriptores ethnicos vel in antiquis inscriptionibus nulla penitus de Serena Augusta Diocletiani uxore mentio habeatur. Sed dicant, quonam alio nomine Diocletiani conjux Augusta ab antiquioribus dicta inveniatur. Quod si alio nomine eam quis appellatam posset invenire, non tamen propterea Serenæ nomen explodendum esset: quid enim absurdi est, ut imperator, qui tot annis vixit, plures diversis temporibus uxores habuerit, vel illa ipsa etiam Serena fuerit cognominata? At cum nulla sit mentio apud scriptores ethnicos, nec in antiquarum inscriptionum monumentis vestigium ullum exstet de ejus conjugis nomine, quo jure quis negare poterit, eam non eo nomine esse dictam, quo in Actis sanctorum martyrum reperitur adscripta & in tabulis ecclesiasticis appellata? Prodant aliud nomen, quibus displicet nomen Serenæ Augustæ; sed cum non inveniant, nihil est ut faciant de nomine controversiam. Fortasse accidit (haud enim inanis est conjectura) quod cum absque exemplo inter tot conjuges diversorum imperatorum solius inveniatur uxoris Diocletiani nomen excidisse, id in odium Christianæ religionis factum esse decreto principis vel ex Senatus-consulto (quod alias sæpe accidisse scimus imperatoribus) ut nomen ejus abolitum atque abrasum penitus fuerit, quod in chartis Christianorum tantummodo integrum manserit: deperditis enim semel commentariis Claudii Eusthenii de rebus Diocletiani, tum nomen Augustæ ex libris gentilium excidit, tum alia multa sunt penitus oblivione deleta. Hæc Baronius antequam prodierat liber Cecilii vel Lactantii de Mortibus persecutorum, quem si amantissimus veritatis scriptor sua ætate editum vidisset, probabiliter sententiam mutasset.

[4] [sed Stephanus Baluzius ostendit,] Stephanus Baluzius lib. 2 Miscellaneorum in notis ad Lactantium, cujus antiquum opusculum primus feliciter detexit, pag. 379 & 380 argumentis eminentissimi Baronii ita respondet: Hic se offert ingens difficultas; nam in vetustis Actis sanctæ Susannæ virginis, quæ martyrium Romæ consummasse scribitur sub imperio Diocletiani, mentio est Serenæ Augustæ, uxoris ejusdem principis, quæ occulte Christiana erat, & sancta dicitur in vetustis Martyrologiis, ubi dies natalis ejus consignatus est ad diem XVII Kalendas Septembres. Gravis sane difficultas, si de Actorum illorum veritate & auctoritate constaret. Sed cum illa multa eaque magna suppositionis indicia habeant, tum ex hoc sane capite falsa esse probantur, quod Serenam uxorem Diocletiani fuisse volunt. Quippe ostensurus sum, Diocletiano nullam aliam toto principatus sui tempore uxorem fuisse, quam Priscam. Etenim si ea mater Valeriæ fuit, ut sane fuit, necesse est, eam Diocletiano nupsisse, antequam is fieret imperator, id est, ante annum Christi CCLXXXIV, cum Valeria Galerio Maximiano juncta matrimonio sit anno CCXCIII, ætatis suæ ut minimum duodecimo. Vixisse autem tum Priscam matrem ejus hinc certo colligitur, quod diu postea superstes fuit, & anno tantum CCCXIII exstincta est post victoriam, quam Licinius reportavit de Maximino.

[5] Hæc monumenta non senserat illustrissimus Annalium ecclesiasticorum conditor Cardinalis Baronius, & tamen suspicabatur futuros, qui eam de Serena Augusta historiam in dubium revocarent, [uxorem Diocletiani Priscam appellari,] quod nulla penitus de ea mentio alibi habeatur, neque apud scriptores ethnicos, neque in antiquis inscriptionibus; ac tamquam ei difficillimæ quæstioni finem imposuisset, interrogat litteratulos, si his displiceat nomen Serenæ Augustæ, ut dicant, quonam alio nomine Diocletiani conjux Augusta ab antiquioribus dicta inveniatur, & cum non invenerint, non faciant de nomine controversiam. Satisfactum est igitur cumulatissime interrogationi ejus. Rejecta itaque supposititia illa Diocletiani uxore, videamus, an Eleutheria, quam vir clarissimus Hadrianus Valesius in defensione disceptationis suæ de Basilicis uxorem Diocletiani fuisse collegit ex Vita Vigilii Papæ, quæ extat in gestis Pontificalibus, quæ vulgo tribuuntur Anastasio Bibliothecario, vere Diocletiani uxor fuerit.

[6] Venerat Vigilius Constantinopolim ex præcepto Justiniani & Theodoræ, [idque probat ex auctore coævo,] & cum ad ea cogeretur, quæ facere nolebat, ait: Ut video, non me fecerunt venire ad se Justinianus et Theodora, piissimi principes, sed hodie scio, quod Diocletianum et Eleutheriam inveni. Ex hoc itaque loco collegit vir ille clarissimus, Eleutheriam Diocletiani uxorem fuisse, quod certum sit, illic comparationem institui inter Justinianum & Diocletianum, & inter Theodoram Justiniani conjugem & Eleutheriam, propterea Diocletiani uxorem. Verum ex argumentis, quæ adversus Serenam allata sunt, efficitur etiam, Eleutheriam sive Lutheriam, ut est in vetustissimo codice Ms. 417 bibliothecæ Colbertinæ, aut Leuterem, quo modo scriptum legitur in codice 733 bibliothecæ Regiæ, non fuisse uxorem Diocletiani, cum certum sit, ut antea dixi, nullam aliam eum uxorem habuisse, quam Priscam, toto principatus sui tempore.

[7] Erravit ergo Vigilius in historia, aut corruptus in hoc loco est gestorum Pontificalium liber. [cujus liber post ætatem Baronii primo inventus est,] Sane in codice 736 ejusdem bibliothecæ Colbertinæ ita habetur: Sed hodie scio, quod Diocletianum et Decium vel Leutherium inveni. Jam ergo femina illa in virum mutata est. Porro ex his quæ hactenus dicta sunt de Serena & Eleutheria facile colligere quivis potest, quæ fides adhibenda sit historiæ sancti Georgii martyris, in qua scriptum est, Alexandram imperatricem Diocletiani conjugem, viso quodam insigni miraculo in persona martyris perpetrato, veritatem agnovisse, id est Christi fidem esse amplexam. Hæc nimirum est Alexandra, Diocletiani conjux, mater conjugis Maximiani, ut refertur in Vita ejusdem Georgii, cujus fragmentum in tomo tertio Aprilis pag. 103 edidit Godefridus Henschenius. Eamdem defunctam ab inferis oratione sola ejusdem Georgii revocatam tradit Nicephorus Callistus lib. VII cap. XV. Huc usque Baluzius, cui consentiunt Tillemontius, Antonius Pagius, & Nicolaus le Nourry Benedictinus, quos in Actis S. Susannæ ad diem undecimam hujus mensis citavi.

[8] Mihi non placet effugium, quod fortasse nonnulli quærent dicendo, [propter quod testimonium præcluduntur effugia,] conjugem Diocletiani pluribus nominibus appellatam fuisse: nam ex Lactantio sive Cecilio constat, uxorem Diocletiani Priscam (quodcumque demum aliud cognomen hæc præterea habuerit) simul cum filia sua Valeria diis sacrificasse. Si autem hæ feminæ umquam Christianæ fuerint, de qua re plures auctores dubitant, nusquam legimus, eas illud crimen expiasse pœnitentia, quam Lactantius vel Cecilius, scriptor Christianus & coævus, haud dubie ad gloriam Christianæ fidei posteris indicasset, ut in Actis S. Susannæ fusius demonstravi. Neque placet conjectura eorum, qui suspicantur, S. Alexandram & S. Serenam fuisse concubinas Diocletiani, & postea ad fidem Christianam conversas esse: id enim videtur omnino improbabile ob rationes, quas in gestis S. Cyriaci sociorumque martyrum, & in laudatis S. Susannæ Actis tomo 2 Augusti pag. 331 & 630 allegavi.

[9] [& varii scriptores Baluzio consentiunt.] Illustrissimus Franciscus Maria de Aste, archiepiscopus Hydruntinus, hac die in notis ad Martyrologium Romanum post relata Baluzii argumenta tandem consentit, ut in Martyrologio Romano deinceps tantum ita annuntietur: Romæ, sanctæ Serenæ. Hanc illustrissimi viri opinionem facile amplector, & propter auctoritatem veterum Martyrologiorum prorsus existimo, tempore Diocletiani exstitisse illustrem quamdam matronam Christianam, & forte in aula imperatoris familiarem, nomine Serenam, quæ propter professionem fidei Christianæ exsilio mulctata aut martyrio coronata sit, & sic verum sanctæ titulum promeruerit. Sed simul arbitror, Acta illius sanctæ Serenæ ab aliquo posteriorum temporum scriptore interpolata esse, quando gesta hujus sanctæ Matronæ jam ignota erant, aut notitia eorum in ipsa Diocletiani persecutione perierat. Porro ex posterioribus hisce Actis, quæ Ado præ oculis habuit, verosimiliter titulus uxoris Diocletiani irrepsit in vetera quædam Martyrologia, quibus tamen omnibus antiquior est Lactantius sive Cecilius, qui tempore Diocletiani imperatoris vixit, & qui conjugem istius imperatoris diserte Priscam nominat. Nunc breviter attingenda sunt aliqua incerta, quæ recentiores nonnulli auctores de S. Serena tradiderunt.

[10] [Circa patriam Sanctæ,] Joannes Tamayus Salazar ad hanc diem in Martyrologio suo Hispanico contendit, S. Serenam origine Hispanam esse. Contra vero Joannes Tomcus Marnavitius patriam ei assignat Dalmatiam vel Illyricum, quando in opere de Fœcunditate regiæ sanctitatis Illyricanæ pag. 58 dubitat, an hæc Diocletiani uxor in patria apud Salonas, vel Romæ potius Christianæ pietati adhæserit. Eruditis nugari videbor, si diversam utriusque auctoris illius opinionem scrupulosius discutiam, & de incerta S. Serenæ patria operose litigem, cum de ipsa hujus Sanctæ persona disceptetur, ut ex supradictis liquet.

[11] [genus mortis] Superius dixi, forsan tempore Diocletiani imperatoris nobilem quamdam matronam Christianam exsilio mulctatam vel martyrio coronatam fuisse: nam Antonius Pagius in Critica historico-chronologica Annalium eminentissimi Baronii ad annum Christi 295 num. 2 hanc Sanctam inter Martyres ita recenset: Susanna itaque, Serena, Maximus Comes rei privatæ aliique mox memorati morte quidem a Diocletiano in fidei Christianæ odium multati; sed quæ de iis posteriores scriptores retulere, vel ex toto vel ex parte fabulosa. Verum Bartholomæus Piazza hac die in Hemerologio suo sacro asserit, S. Serenam, uxorem Diocletiani, propter publicam fidei Christianæ professionem in exsilium pulsam esse, ac obiisse in Castello, quod vulgo Foglia nominatur, & quod in Sabina Italiæ provincia situm est, ibidemque sacrum ejus corpus honorari. Suspicor, Leandrum Albertum de hoc castro meminisse, dum in Descriptione Italiæ apud nos pag. 109 per interpretem Latinum sic loquitur: Tertio hinc per ripam Tiberinam lapide pervetusta est turris, ubi transitus Tiberis, Folianum vocant, ex adversum Maliano in Sabinis, de quo postea in Umbria dicetur.

[12] Nescio, unde Pagius martyrium S. Serenæ, & Piazza exsilium ejusdem Sanctæ eruerint, [locum sepulturæ] cum Petrus Equilinus in Catalogo Sanctorum lib. 7 cap. 69 de illa sic scribat: Serena regina, uxor quondam Diocletiani Augusti a sancto Cyriaco martyre conversa & baptizata est, quia filiam ejus Artemiam a dæmonio liberavit, ut supra dictum est in Passione Cyriaci VI Idus Augusti. Quæ videns persecutionem diram Christianorum, quam vir ejus exercebat, quæ per annos decem duraverat, ita ut infra dies triginta per diversas provincias septemdecim millia martyrio coronarentur, & in Phrygia civitas una Christianorum undique conclusa, ne ullus evadere posset, igne cum omnibus cremata fuisset. Videns quoque Susannam neptem ejus passam, & alia mala, quæ fiebant, dolore cruciata & febre correpta in confessione Domini migravit ad Christum XVII Calendas Septembris, sepulta a Christianis juxta corpus Susannæ in crypta. Hic audis, S. Serenam Romæ ex morbo mortem obiisse, & ibidem juxta corpus S. Susannæ in crypta sepultam esse. Hinc non satis intelligimus, quomodo corpus S. Serenæ in castro Foliano honoretur, nisi postea eo translatum fuerit, aut Petrus Equilinus in assignando sepulturæ loco erraverit, quod utrumque hactenus ignoramus. Si porro quispiam plura novisse desideret circa illa, quæ hic apud Petrum Equilinum de S. Cyriaco & S. Artemia referuntur, is consulat Acta SS. Cyriaci, Largi & Smaragdi sociorumque martyrum, quæ ad diem VIII Augusti discussimus, ubi etiam tomo 11 istius mensis pag. 331 de Artemia ista quædam diximus.

[13] [& tempus obitus variæ incertæ opiniones referuntur.] Neque magis certum est tempus, quo S. Serena e vivis excessit, quam genus & locus mortis ejus: laudatus enim Joannes Tomcus Marnavitius in Opere supra citato pag. 60 Petrum de Natalibus sive Equilinum redarguit his verbis: Tantum a vero abest, quod Petrus de Natalibus scribit, eam mœrore ex sanctæ Susannæ indigna nece concepto, paulo post obiisse: constat enim ex pluribus inde secutis, Augustam multis annis a Susannæ martyrio fuisse superstitem & de promovenda re Christiana studiosissimam vel ex unius Marcelli Papæ Actis. Deinde Marnavitius ibidem pag. 63 ex levi conjectura obitum S. Serenæ usque ad imperium Constantini Magni ita differt: At Serena cum Arthemia pietatis officiis intenta mansit in Urbe, ibique sanctissima vita digno fine necessitatis humanæ debitum solvit ea luce, quæ supremæ cæli Reginæ transitum ad immortalitatis thronum proxime consequitur; sed quo anno, incertum habetur. Verosimile, & pietate sua eximia condignum censeo, eam, quæ tot lanienas piorum suorumque imprimis fuerat contemplata, divina benignitate eo usque vitam protraxisse, donec Constantini, bono generis humani nati & Christianæ Religioni ab indigna oppressione in libertatem vindicandæ a Deo datum imperatorem agnovit. Sed hæc Marnavitii conjectura & interpolata S. Marcelli Acta apud me non sunt tantæ auctoritatis, ut propterea certum mortis tempus assignare ausim. Quapropter initio hujus sylloges obitum S. Serenæ exeunti seculo tertio vel ineunti quarto ambigue affixi. Hæc sunt omnia, quæ de hac Sancta comperire potui.

DE SANCTIS XXXIII MARTYRIBUS
IN PALÆSTINA.

Cultus e Martyrologio Romano ac Fastis Græcis.

Martyres XXXIII in Palæstina (SS.)

J. P.

[1] Martyrologium Romanum ita hoc die Pugilum istorum manipulum commemorat: Item sanctorum triginta trium Martyrum. Menologium Sirleti eodem die sic habet: Item sanctorum triginta trium Martyrum, qui ex Palæstina igne consummati sunt. Menæa Græca magna typis excusa eumdem locum, & idem mortis genus exprimunt; sed in versiculis, quibus illos honorant, diversum: canunt enim ista:

Σρατὸς στέῤῥοστε καὶ συνασπισμὸς μέγας
Ξίφει πεσὼν στράτευμα δαιμόνων τρέπει.

Commilitonum fortis ac grandis phalanx
Ferro perempta dæmonum avertit manum.

Hic dicuntur gladio cecidisse; supra autem igne martyrium consummasse. An ergo post mortem ferro illatam in ignem injecti? Menæum Chiffletii tantum dicit hoc die, quo eos etiam refert, Μάρτυρες λγ᾽ ἐκ Παλαιστ. Id est: Martyres XXXIII ex Palæstina. Nos Græcorum exemplum secuti in Palæstina eos etiam supra annuntiavimus.

DE S. DIOMEDE MEDICO ET MART.
NICÆÆ IN BITHYNIA,

Sub Diocletiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, elogium, Martyr hic cum alio confusus; templum Constantinopoli, caput in Italia, Acta.

Diomedes medicus & M. sub Dioclet. (S.)

AUCTORE J. P.

Celebre hujus Martyris nomen esse apud Græcos, conficitur e tabulis eorum sacris. Hoc quippe die inscribitur Typico, [Colitur & laudatur Sanctus] quod sub nomine S. Sabbæ citari solet, Menologio Sirleti, ac Slavo-Russico Sparwenfeldiano: quibus adde Menæa magna excusa, Menæum Chiffletii, nec non Menologium Basilii imperatoris, e quo elogium tom. 1 Augusti apud nos excusum Græce, hic more nostro latinitate donatum, ita sonat: Diomedes Christi martyr Tarso Ciliciæ oriundus quidem fuit, artem vero medicam exercuit. Diocletiano autem imperante Tarsum relinquens Nicæam se contulit, pietate in Deum artisque medicæ scientia bene meritus de accedentibus ad se. Unde accusatus est apud imperatorem. Postquam autem illi, qui advenerant, ut eum comprehenderent, ad Dominum migrasse ipsum compererunt, caput ejus amputarunt, atque ad imperatorem detulerunt: quod imperator conspicatus, referri illud jussit, ac corpori apponi. Et hoc facto, dicuntur illi milites, qui illud referebant, oculorum suorum usum statim recepisse, quem amiserant, quando Sancti caput amputabant. Venerandum autem ipsius corpus sepulturæ traditum est a fidelibus ac piis viris. Menæa magna excusa simile habent de Martyre elogium, in quo memoratur illustri ac bono genere natus, sed melior moribus.

[2] Versiculi sequentes ibidem annuntiationi ejus subjiciuntur: [apud Græcos]

Ἤθλησε καὶ ζῶν καὶ θανὼν Διομήδης,
Προαιρέσει ζῶν καὶ νεκρὸς τομῇ κάρας.
Ἕκτῃ καὶ δεκάτῃ νέκυς ἐτμήθη Διομήδους.

Vivusque mortuusque Diomedes ovat:
Ratione vivus; mortuus, sectus caput.
Scinditur ad sextam & decimam corpus Diomedis.

Alluditur ad miraculum, quod post amputatum Sancti caput contigisse fertur. Raderus hæc Menæorum verba de eodem capite Λέγεται παραυτίκα τοὺς ἀγαγόντας αὐτὴν στρατιώτας ἀπολαβεῖν τῶν οἰκείων ὀφθαλμῶν τὴν ἐνέργειαν, ἣν ἀπέβαλον ἐν τῷ τεμεῖν τοῦ Ἁγίου τὴν κεφαλήν, sic vertit in Ms. sua eorumdem Menæorum interpretatione quam habemus: Dicuntur milites, qui caput retulerant, eamdem vim seu splendorem & energiam in ipsius oculis conspexisse, quam viderant, cum illi cervicem abscinderent. Sed quantum Raderus a genuino verborum sensu aberrarit, cum ex textu patet, quem nos supra dedimus, tum is sensus confirmatur aliunde ex iis, quæ de istis militibus inferius dicentur.

[3] Publico etiam cultu apud Latinos S. Diomedes honoratur. [& Latinos.] Nam de eo meminit Molanus in additionibus ad suum Usuardum hac die, qua Galesinius hoc eum elogio exornat: Nicææ in Bithynia S. Diomedis martyris. Is civis Tarsensis, genere nobilis, sed pietate illustrior, cum medicinam exerceret, quibus medebatur eorum corpora medicamentis, animas salutaribus fidei præceptis curabat. Tarsis autem a Diocletiano captis, inde Nicæam commigravit: ubi non medendi solum arte, sed religionis Christianæ studio omnibus ad salutem prodesse studuit. Itaque cum esset apud regem accusatus, caput ei in fidei confessione absciderunt qui ad illum comprehendendum missi sunt. Martyrologium Romanum ita ipsum refert: Nicææ in Bithynia S. Diomedis medici, qui in persecutione Diocletiani pro Christi fide gladio cæsus martyrium complevit.

[4] [Martyr hodiernus] Baronius in notationibus ad hanc annuntiationem, Usuardus, ait, tam de Diomede quam sociis agit quarto Idus Junii. Sed videamus an Eminentissimus Cardinalis duos Martyres synonymos non confuderit. In Usuardo a nobis edito hæc habentur non quarto, sed quinto Idus Junii, seu nono ejusdem mensis: Nicea, sancti Diomedis. De quo in Observationibus ibidem sunt ista: Diomedes ex Hieronymianis decerptus & a sociis avulsus est, a nullo alio antiquiorum relatus. Nihil de eo aut sociis memoriæ proditum est præter sola nomina varie in Martyrologiis connexa, ut etiam ex auctariis nostris patebit.

[5] [cum synonymo alio confusus.] Martyrem hunc cum quatuor sociis, videlicet Amantio, Muciano, Alexandro, Januario dedimus ad dictum diem IX Junii. In hoc itaque Diomede atque in hodierno consentiunt quidem nomina ac palæstra passionis, sed plura alia dissentiunt, ut nobis multo videatur probabilius, unum ab alio distinguendum esse. Etenim 10. Differunt dies, quibus coluntur. 20. Martyri hodierno apponitur imperator, sub quo passus; non alteri synonymo. 30. Noster fuit medicus secundum Martyrologia & Acta; ille talis non dicitur. 40. Nostro non adjunguntur socii, sed isti. 50. Noster denique magnam cum apud Græcos tum apud Latinos habet venerationem; alius autem iste meras Latinorum annuntiationes, prout videre licet apud nos tom. 11 Junii ad diem IX superius citatum. Quæ cum ita sint, non videtur esse dubium, quin Martyres isti toto cælo, ut ita loquar, sint diversi.

[6] [Templum constantinopoli a Constantino magno constructum,] Quia vero Athleta noster tam magna nominis fama apud Græcos inclaruit, ideo non abs re facturum me existimo, si quæ jam dicam, de ipso potius quam de alio aliquo synonymo intelligam. Codinus in Originibus Constantinopolitanis pag. 51, Templum, ait, sancti Diomedis primus ædificavit Constantinus magnus: post eum autem Basilius Macedo id majus & pulchrius reddidit, multisque donavit divitiis, propterea quod inde oraculum de futuro imperio acceperat. Rem testatur ac confirmat Constantinus Porphyrogenitus in Basilii Macedonis avi sui Vita cap. 73, in qua sic narrat: Magnum .. martyrem Diomedem cum donariis pretiosis tum librorum copia donavit, pignoribusque aliis ac splendidis vestibus magnifice ornavit, ejusque nomine extructum monasterium, magna prædia uberesque reditus præbendo, abunde locupletavit, & ut nullis umquam necessariis deficeretur, providit: ædificiorum quoque magnificis structuris illustravit, modisque omnibus extulit atque ditavit; ex ea utique occasione, uti observat Cangius lib. 4 Constantinopolis Christianæ, quam præter eumdem Porphyrogenitum tradunt alii, quos ibidem Cangius allegat.

[7] Verum audiatur solus Porphyrogenitus loco citato cap. 9 hæc de eodem Basilio Macedone referens: [qua occasione a Basilio Macedone] Profectus ergo ex Macedonia Thraciæ, ad hanc urbem omnium reginam (id est Constantinopolim) iter arripuit.. Emensoque itinere, & cum ad urbis Aureas portas venisset, inclinata jam ac deposita per eas ingressus die, ad sancti martyris Diomedis monasterium, quod prope erat, accedens, ex via fessus, ibidem pro foribus in gradibus pro vestibulo positis, sic neglectim projecto corpore quiescebat. Et, ecce, circa primam fere noctis custodiam, martyr Diomedes monasterii præfecto in somnis adstans ad fores monasterii jubet exire, exque nomine Basilium compellantem quisquis vocanti obaudierit, hunc inducere in monasterium ac curare diligenter, ciboque & tecto & vestimentis, omni denique necessario cultu ac obsequio, quoad per facultatem licuerit, impartiri atque fovere: esse enim a Deo unctum in imperatorem, ipsumque extruendo augendoque monasterio operam quandoque collaturum. Verum cum ille visum temere oblatum, inaneque mentis commentum arbitratus, quod ita conspexerat, nullo loco præceptum habuisset, sed se rursum somno dedisset, eadem iterum videt auditque. Et cum adhuc etiam segnior somnoque gravis, ut videbatur, se non colligeret, tertio Martyrem videt, non jam blande ac hilariter præcipientem, sed atrociter minitantem, plagasque, ut apparebat, inferre tentantem, ni citius jussa præstaret.

[8] Tunc itaque velut ægre emergens, mortique vicinum somnum oculis excutiens ad fores venit, [postea fuerit exornatum.] &, ut ei Martyr præceperat, ex nomine vocat, Basili. Cui ille statim respondit: Ecce ego, domine. Quid jubes servo tuo? Introducens vero in monasterium, cum squallore ac sordibus obsitum, solisque ardoribus longe exustum conspexisset, convenientem curam obsequiumque adhibuit, ac omni humanitate accepit. Tum monens ut secretum penes se teneat, caveatque cuiquam evulgare ob rei periculum, Martyris illi indicat vaticinium, &, ut post eventum meminisset, jurejurando obstringit. Cum autem Basilius nec acceptare videretur, ut quod res ejus modum excederet, sed potius rogaret, ut ejus insinuatione nobiliorum cujusdam obsequiis pro comitatu operam addicere liceret; impigre se præstiturum præfectus in se recepit: quodque monasterio familiarius utebatur, sæpiusque amice invisebat, Michaëlis imperatoris Bardæque cæsaris consobrinus .. ei præfectus Basilium commendat &c. His adde si lubet, non tantum exstitisse Constantinopoli monasterium S. Diomedis nomine insignitum, de quo insuper Waddingus meminit in Annalibus Minorum tom. 3 ad an. 1374 num. 1; sed etiam carcerem, cui illius nomen fuerit inditum, sicut invenies apud Cangium supra citatum: idque indicio est, nomen ipsius Constantinopoli non mediocriter fuisse pervulgatum.

[9] Porro insigne Martyris lipsanon Constantinopoli in Italiam delatum fuisse, [Caput dicitur delatum in Italiam.] scribit Ughellus tom. 7 Italiæ sacræ in Metropoli Amalphitana col. 243: Extra urbem in dextro latere prostat abbatia sancti Petri de Canonica Ordinis Cisterciensis, ab eodem piissimo Cardinale (nimirum Petro Capuano, de quo erat actum proxime) cum ecclesia in honorem Apostolorum principis exædificata ac dotata.. Hic asservatur caput .. sancti Diomedis martyris .. aliorumque Sanctorum insignes reliquiæ ab eodem Card. ex Oriente allatæ. Agitur de illo Cardinale apud Ciaconium in Vitis Romanorum Pontificum & Cardinalium, ubi tom. 1 Col. scribitur e vita excessisse anno Christi 1209. Ad Actorum exemplaria quod attinet, velim de iis observari sequentia.

[10] [Varia martyrii apographa] Asservamus apographum unum inter alia, quod notatur exceptum e bibliothecæ Vaticanæ cod. 1671. Inscribitur Μαρτύριον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Διομήδους. Martyrium sancti martyris Diomedis. Incipit: Ὅσον μὲν ἔχει θαύματος τὰ τῶν ἁγίων Μαρτύρων ἐκ προθέσεως αὐτῶν ἀγαθῆς ἄθλα, καὶ ἐνέργεια τῆς ὑπομονῆς αὐτῶν δεικνύουσα τοὺς ἀειθαλεῖς στεφάνους αὐτῶν, οὐ δυνατὸν γλώττῃ λογικῶν ὁμοφύλων ῥηθῆναι. Quæ sic reddimus Latine: Quæ sancti bene sibi proposuere Martyres præmia, nec non efficax patientiæ eorum vis, quæ coronas ipsorum semper virentes ostendit, quanti prodigii res sint, humana lingua dici non potest. Aliud in promptu est exemplar Ms. hoc titulo: Μηνὶ Αὐγούστῳ ις᾽. Ἐγκώμιον εἰς τὸν ἅγιον τοῦ Χριστοῦ μάρτ. Διομήδην. Mense Augusto XVI. Laudatio in sanctum Christi martyrem Diomedem. Exordium est: Χθὲς ἡμᾶς πανύμνητος τῆς ὑπερυμνήτου Μαρίας ὑπερφυῶς ἐξεναγώγησε κοίμησις, καὶ ὑπερλἀμπροις θυμηδίαις καὶ τερπνοτησι μυστικαῖς καὶ ἡδύσμασι τοὺς πνευματικως ἑαυτὴν ἑορτάζοντας κατεύφρανε· σήμερον μέγας ἀθλοφόρος .. Διομήδης &c. Quæ sic sonant Latine: Heri celebratissima Mariæ omnem laudem excedentis dormitio nos egregie & hospitaliter detinuit, ac splendidissimis animi voluptatibus ac mysticis jucunditatibus juxta ac suavitatibus eos, qui cum spiritu celebrarunt ejus festivitatem, exhilaravit. Hodie magnus præmii reportator… Diomedes &c. Descriptum hoc est exemplar e codice Cæsareo bibliothecæ Vindobonensis, de quo pluribus apud nos actum est tomo secundo Augusti pag. 344. Orationem aliam encomiasticam de nostro Sancto assignat Lambecius lib. 8 Commentariorum de dicta bibliotheca pag. 199.

[11] [assignantur] Aliud ex eodem codice apographum habemus, cui prænotantur ista: Μηνὶ Αὐγούστῳ ις᾽. Μαρτύριον σύντομον τοῦ ἁγίου μάρτυρος Διομήδου. Id est: Mense Augusto XVI. Martyrium compendiosum sancti martyris Diomedis. Hoc est principium: ἅγιος μάρτυς Διομήδης ἦν ἐπὶ Διοκλητιανοῦ τοῦ βασιλέως ἀπὸ Ταρσοῦ τῆς Κιλικίας, ἰατρὸς τὴν τέχνην. Sanctus martyr Diomedes erat Diocletiano imperante ex Tarso Ciliciæ, arte medicus. Aliud denique ecgraphum apud nos exstat his verbis prænotatum: Μαρτύριον τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτ. Διομήδους τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ις᾽, quod depromptum adscribitur ex cod. Ambros. N. 152, de quo ad Vitam S. Maximi. Vide de isto codice in hoc tomo 111 hujus mensis, die XIII, Commentarium ejusdem Sancti Vitæ prævium § 10 num. 80. Exordium autem ac textus istius Martyrii simul cum Latina interpretatione postea dabuntur. Super istis itaque exemplaribus tantisper ratiocinemur, eaque inter se conferamus.

[12] Omnia pene anonyma, & eamdem fere substantiam historiæ continent. Vaticanum & Cæsareo-Vindobonense illam ornant, uti patet in prologo & allocutionibus. Brevissimum ex omnibus est Compendium Vindobonense. [& expenduntur, collatis inter se exemplaribus] Medium tenet Ambrosianum Ms.; idque præ aliis nobis placet, ut latinitate donetur ac Græco-Latine repræsentetur. Redeamus ad Vaticanum, in quo sequens refertur narratio: Λέγεται κόρακα τὸ αἱμοβόρον ὄρνεον προσεληλυθῆναι τοῦ γεύσασθαι ἀπὸ τῶν σαρκῶν τοῦ σώματος, καὶ αὐτὸν ἐνθουσιασθέντα ὥσπερ ἐκ Θεοῦ πνεύματος, κραυγαῖς πληροῦν ὅλον τὸν τόπον, καὶ παραμένειν τῷ σώματι ὥσπερ δέσμιον, μὴ ἐᾷν τε ἄλλα ὄρνεα πλησιάσαι· αὐτὸς δὲ ὅλως μὴ ἁπτόμενος τοῦ σώματος. Καὶ περιπετόμενος ἀχώριστος ἦν ἕως τῆς ταφῆς τοῦ μακαρίου σώματος, ὥστε τοὺς φύλακας τοῦ λογιστοῦ καὶ τῆς σεβαστῆς, τοὺς διὰ τὴν ὀθόνην, μή τις ἀποσκευάσῃ τοῦ σώματος, παραμένοντας, μὴ ἐπαρκεῖν ἀποδιώκοντας αὐτὸν, συνεχῶς περιηπτάμενον καὶ βοῶντα. Ὅμως μετὰ τὴν ταφὴν τοῦ μακαρίου σώματος, ἀφανὴς εὐθὺς γίνεται κόραξ. Quæ Latine ita reddimus:

[13] Fertur corvus, avis sanguivora, accessisse, ut corporis carnibus vesceretur; [quæ habemus.] sed quasi divino numine afflatus totum clamoribus implet locum, manetque apud corpus tamquam ligatus, nec permittit alias volucres appropinquare; ipse autem corpus omnino non tetigit. Et circumvolans non poterat inde avelli, donec beatum corpus sepulturæ esset traditum: adeo ut logistæ, (Vide de hac voce inferius in Annotatis) ac venerabilis [Petroniæ] custodes, qui ut involveretur linteo corpus, permanserant, ne quis illud auferret, non sufficerent, ut eum abigerent, assidue illud obeuntem, ac crocitantem. At simul atque beatum corpus sepultum fuit, corvus statim e conspectu evanuit. Hæc ibi, quorum fides sit penes auctorem anonymum: qui de die obitus ac sepulturæ ista superaddit: Ἐτελειώθη ἐν τῇ Νικαέων μητροπόλει τῆς Βιθυνίας τῇ πρὸ τριῶν εἰδῶν Αὐγούστων, τοῦτ᾽ ἔστιν Αὐγούστῳ ια᾽· τῇ δὲ ταφῇ τὸ σῶμα παρεδόθη μηνὶ Αὐγούστῳ ις᾽. Vivendi finem fecit in Nicæensium Bithyniæ metropoli tertio Idus Augusti, hoc est, Augusti undecimo: corpus autem sepulturæ traditum fuit mense Augusto XVI. Si quæ præterea occurrant observatu digna, dicentur in Annotatis ad Martyrium, quod hisce subnecto.

MARTYRIUM
Auctore Laurentio monacho Rutiensi in Calabria, e codice Ambrosiano N. 152. Interprete J. P.

Diomedes medicus & M. sub Dioclet. (S.)

A. Laurentio

[1] Καὶ τὸν κλεινὸν Διομὴδην καλὸν εἰς μέσον προθεῖναι τῷ λόγῳ, καὶ ὑπόθεσιν τοῦτον ποιήσασθαι. Ἔχει γὰρ μετὰ τῆς διηγήσεως αὕτη πολὺ καὶ τὸ χαρίεν. Ἔφυ μὲν Μέγας οὗτος [ἐκ] χώράς τῆς Κιλίκων πόλεως ἐπιφάνους τῆς Θάρσου. Ἔσχε δὲ γεννήτορας ἀγαθοὺς καὶ τρόποις ἐναρέτοις κεκοσμημένους. Καὶ ἰατρὸς δὲ ἦν καλὸς Διομήδης οὐ σωμάτων μόνον, ἀλλὰ δὴ καὶ ψυχῶν, καὶ τὰς ἰατρείας οὐ τῇ τέχνῃ μόνῃ θάῤῥων ἐποίει, τῇ ἐπικλήσει δὲ μᾶλλον Χριστοῦ· παρ᾽ καὶ πᾶσαν νόσον ἰᾶτο καὶ πᾶσαν ἐθεράπευε μαλακίαν. Τὸν πλοῦτον δὲ τῆς χάριτος αὐτῆς καὶ τῆς γνώσεως τὸ τοῦ βίου καθαρὸν, καὶ τὸ πρὸς ἅπαντας συμπαθὲς δια τῆς τοῦ ἀγαθοῦ πνεύματος ἐπιλάμψεος αὐτῷ προεξένησεν.

[2] Οὗτος τῶν Νικαέων καταλαβὼν Μεγαλόπολιν, καὶ ἄλλην αὐτὴν ὥσπερ Θαρσὸν ἀγαπήσας ἐνευδοκιμοῦσαν τότε τοῖς ἐπιδόξοις, τῶν συνήθων ἔιχετο πρὸς ἅπαντας εὐεργεσιῶν, καὶ τοῦ ἀγαθοεργεῖν οὐκ ἀπελιμπάνετο· (Διοκλητιανὸς ἐκράτει τότε καὶ Μαξιμιανὸς οἱ καταράτοι) Περιἳὼν γὰρ τὴν πόλιν ἅπασαν, τοῦτο μὲν τὰς νόσους τῶν πολιτῶν, τοῦτο δὲ καὶ τὰς ψυχὰς, ὅση δύναμις, ἐθεράπευε, ποτὲ μὲν τοῖς ἐκ τῆς τέχνης, ποτὲ δὲ τοῖς ἐκ πίστεως βοηθήμασιν ἐπανάγων αὐτοὺς καλῶς πρὸς τὴν θεοσέβειαν, καὶπερ ἀγχίθυρον ἔχων κατα τὴν Νικομήδους τὸν δυσσεβῆ βασιλέα, τῆς ἀνυποκρίτου πρὸς Χριστὸν ἀγάπης καὶ πίστεως ἔξω βαλλούσης τὸν φόβον τούτου. Ἠγάπα γὰρ, ὡς ἔδειξε, τὸ παθεῖν δι᾽ αὐτόν. Τί οὖν πρὸς τοῖς ἄλλοις ἐποίει; Τὰς φυλακὰς αὐτὰς εἰσιὼν, καὶ πάντας μὲν τοὺς ἐν αὐταῖς, ὅση δύναμις, ἐθεράπευε, καὶ τὴν ἔνδειαν αὐτοῖς τῶν ἀναγκαίων παρεμυθεῖτο, καὶ πάντα δὲ δαψιλῶς ἦν τὰ πρὸς ἐπάρκειαν αὐτοῖς ἐπιχορηγῶν, καὶ μάλιστα τοῖς διὰ Χριστόν ἐναθλοῦσι, καὶ τὰ δι᾽ αὐτὸν στίγματα διαφέρουσιν ἐν τοῖς σώμασιν.

[3] Ἰχῶρας μὲν γὰρ τῶν τραυμάτων αὐτῶν ἀπέσμηχε, λουτροῖς θερμοῖς ἐκκαθαίρων, καὶ τὰ ἐκ τῆς τέχνης ἐπιτιθέμενος βοηθήματα· ἀλλὰ καὶ λόγοις ὑπεστήριζε πρὸς τοὺς ἀγῶνας, καὶ τὰ ἐπηγγελμένα δὲ παρὰ Θεοῦ τοῖς οὕτω πάσχουσιν ἀγαθὰ, τῷ λόγῳ τούτοις προσεπεδείκνυεν ὡς ἀθάνατα, ὡς αΐδια, ὡς τέλος μὴ ἔχοντα. Τούτῳ γοῦν τῷ τρόπῳ τῆς ἰατρείας ἀκωλύτως εἰσῄει τὰς φυλακὰς, καὶ παρεθάῤῥυνεν, ὡς εἴρηται, τοὺς Ἁγίους, καὶ πρὸς τοὺς ἀγῶνας ἀλείφων στεῤῥοτέρους ἐποίει, τῶν φυλάκων ἀνέτους αὐτῷ χαριζομένων τὰς πύλας, διάτε τὸ πολλάκις αὐτοὺς ὑπ᾽ αὐτοῦ τυχεῖν θεραπείας, καὶ τὰ χρήματα ἔστιν ὅτε λαβεῖν. Παρείχοντο γὰρ ὑπὸ τῶν εὐπορούντων αὐτῷ πιστῶν ἐπὶ τούτῳ, καὶ ἦν ταῦτα καὶ τοῖς διδοῦσι καὶ τοῖς λαμβάνουσι φίλα.

[4] Ἀλλὰ τούτων οὕτω πραττομένων οὐκ ἦν ἠρεμεῖν τὸν ἐξ ἀρχῆς τοῖς ἀγαθοῖς ἀντικείμενον· ἀναφἐρει γὰρ διὰ τῶν ὑπηρετουμένων αὐτῷ τῷ ἀδίκῳ καὶ πονηρῷ βασιλεῖ, ὡς εἴη τίς ἰατρὸς ἐν τῇ Νικαέων Διομήδης ὀνομαζόμενος, πᾶσαν, ὡς εἰπεῖν, τὴν πόλιν τῆς τῶν θεῶν ἀποστήσας λατρείας, καὶ τῷ Ἐσταυρωμένω προσαγαγών. Αὐτίκα τοίνυν τοῦ πονηροῦ δαίμονος πονηρότατος ὑπηρέτης δέσμιον αὐτὸν ἀχθῆναι κελεύει κατα τὴν Νικομήδους. Ἤγετο τοιγαροῦν χαίρων καὶ ἀγαλλόμενος καὶ πολλὰ τοῦ Θεοῦ δεόμενος, μὴ παριδεῖν αὐτὸν ἐν ταῖς θλίψεσι, μὴ χώραν δοῦναι τῷ δυσσεβεῖ παρατρέψαι τοῦτον τῆς ἀληθείας. Ἔμελε δὲ τούτῳ καὶ περὶ τῶν ἄλλων Ἁγίων· ναὶ μὲν καὶ μεῖναι καὶ αὐτοὺς ηὔχετο στεῤῥοὺς καὶ ἀμετακινήτους ἐν τῇ ὁμολογίᾳ τῆς πίστεως.

[5] Καὶ ὅρα μοι ξένον τινὰ μαρτυρίου τρόπον καὶ ὑπερέκπληκτον. Νῦν καιρὸς εἰπεῖν καὶ ἡμᾶς κατα τὸν Δαβὶδ· Ὡς ἀνεξερεύνατα τὰ κρίματα τοῦ Θεοῦ καὶ ἀνεξιχνίαστοι αἱ ὁδοὶ αὐτοῦ. Ἀγόμενος γὰρ δέσμιος ἐπὶ τῶν σταλέντων στρατιωτῶν κατενεχθῆναι βραχὺ τοῦ ὀχήματος ἐξαιτεῖ· κᾀκεῖνοι τῶν τοῦ σώματος ἀναγκαίων χάριν ὑπολαβόντες τὴν αἴτησιν, κατενεχθῆναι τοῦτον ἐκέλευσαν. Κατενεχθεὶς οὖν καὶ μικρὸν παρεκκλίνας τὴν ὁδὸν Θαυμάσιος, τὰ γόνατα θεὶς προσηύχετο (ἔγνω γὰρ πάντως τῇ τοῦ ἀγαθοῦ πνεύματος χάριτο τὸ μέλλον εἰς αὐτὸν γεγονῆσθαι) καὶ οὕτω ποιῶν παρέδωκε τὴν ψυχὴν τῷ Κυρίῳ Οἱ τοίνυν στρατιῶται χρονίζοντα τοῦτον τῇ εὐχῇ κατιδόντες διελογίζοντο τί ἄρα τὸ τῆς βραδύτητος εἶναι θέλει τῷ Μάρτυρι. Ὡς οὖν προσιόντες εἶδον αὐτοῦ τῶν δεσμῶν ἀνειμένας τὰς χεῖρας, καὶ τοὺς ἀλκῶνας τῇ γῇ προσεστηριγμένους, ἐξεπλήττοντο, διηπόρουν, οὐκ εἶχον ὅτι καὶ συλλογίσονται.

[6] Ἀποβάντος οὖν τῶν ἵππων καὶ διαναστῆσαι τοῦτον ἐπιχειρήσαντες, ὡς ἀκίνητον εἴδον καὶ νεκρὸν χρηματίζοντα, διεμέριζον τὸν νοῦν καθ᾽ ἑαυτοὺς τί καὶ πράξουσι. Φόβος γὰρ εἴχεν αὐτοὺς βασιλικὸς, εἰ τοῦτον καταλείψειαν. Ἀνθεῖλκε δὲ λογισμὸς ἕτερος, ὡς τί ἄρα καὶ ἔσται νεκρὸς αὐτῷ κομιζόμενος. Ὅμως νικᾷ τοῦτο τὸ τὴν κεφαλὴν τοῦ Μάρτορος ἀποτεμόντας τῷ τυράννῳ κομίσαι, ἵν᾽ ἔξω συντηρήσωσιν ἑαυτοὺς ὑπονοίας. Γίνεται τοῦτο, καὶ μάρτυς ἀπαράγραπτος Διομήδης γνωρίζεται Εἰ γὰρ καὶ προήθλησε ταῖς τῶν Ἁγίων ἐπισκέψεσι, καὶ ταῖς εἰς αὐτοὺς παραινέσεσιν, ἔτι τε καὶ τῇ τοῦ μαρτυρίου ἐλπίδι, καὶ τῷ προθύμῳ τῆς ψυχῆς καὶ γενναίῳ· ἀλλ᾽ οὖν καὶ τομὴν ὑπέστη μαρτυρικὴν κρίμασιν οἷς εἶδε Θεὸς, καὶ τέλειος ἑκατέρωθεν ἀνηγόρευται στεφανίτης. Τμηθείσης οὖν τῆς παντίμου αὐτοῦ κεφαλῆς, εὐθὺς οἱ στρατιῶται τὰς ὄψεις συναπετμήθησαν, καὶ περιῆγον τυφλοὶ μήδε τὸ σύνολον καθορῶντες τὸ φῶς.

[7] Περιαγόμενοι τοίνυν σὺν τῇ μαρτυρικῇ κεφαλῇ, τὴν Νικομήδους κατέλαβον, καὶ τῷ βασιλεῖ προσιόντες, τὸ πρᾶγμα γνωρίζουσι, καὶ τὴν κεφαλὴν αὐτῷ προσκομίζουσι. Καὶ ὃς, εἰ καὶ διὰ θαύματος τὸ πραχθὲν ἐκομίσατο, ὅμως μηδέντι προσθέμενος, τῷ λοιπῷ σώματι ταύτην ἀποδοθῆναι κελεύει, τὸ αἰδέσιμον τοῦ Ἀνδρὸς ἐκ ταύτης καταμαθών. Αὐτίκα γοῦν οἱ στρατιῶται τὸν τόπον ἐκεῖνον, εἰς ὃν τὸ μαρτυρικὸν ἔκειτο λείψανον, τάχος καταλαβόντες (ἐτήρει γὰρ αὐτὸ τῆς Νικαέων λογιστὴς παραδεδομένον αὐτῷ παρ᾽ αὐτῶν διὰ τὸν τοῦ τυράννου φόβον ἅμα τῷ συνάψαι τὴν κεφαλὴν τῷ τοῦ Μάρτυρος σώματι) καὶ τὸ βλέπειν ἀπέλαβον ὡς τὸ πρότερον, καὶ τὴν θεογνωσίαν ἠσπάσαντο, καὶ Θεὸν τὸν Χριστὸν ὡμολόγησαν, καὶ τὴν ἐλληνικὴν ἀπελάβοντο * πλάνην· ἀλλὰ δὴ καὶ πολλοὺς ἄλλους μεταστήσαντες ἐξ αὐθῆς τῷ Χριστῷ προσηγάγοντο.

[8] Πετρωνία γοῦν τις συνὴ πλούτῳ κομοῦσα βαθεῖ, χρήμασι, τὸν λογιστην ἠττήσασα τὸ μαρτυρικόν σου λαμβάνει σῶμα, Πανάριστε, καὶ πολιτίμοις έν σινδόσιν εἰλίξασα, καὶ μύροις ἀλείψασα (καὶ γὰρ ἀπέλαυσέ ποτε τῆς ἀπό σου θεραπείας ἐφ᾽ αἷς εἶχε περιωδυνίαις τοῦ σώματος) φιλοτίμως κατέθετο. Καὶ νῦν τοὺς οὐρανοὺς κατοικῶν, πανοίδημε, τῷ δεσποτικῷ σὺν ἀγγέλοις παρίστασαι θρόνῳ, βράβευσον ἡμῖν ταῖς ἱκεσίαις σου τὴν κληρουχίαν τῆς βασιλείας τῶν οὐρανῶν· ὅτι τῷ Θεῷ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

[Sanctus fuit insignis] Inclytum Diomedem & sermone in medium producere pulcrum est, & pro argumento assumere. Illud quippe simul cum narratione multum habet venustatis. Magnus autem hic Vir natales hausit ex illustri Ciliciæ regionis civitate Tarso a. Parentes vero nactus est bonos, & religiosis moribus conspicuos. Erat medicus bonus Diomedes non corporum dumtaxat, sed etiam animorum; neque arte solummodo fretus sanationes efficiebat, sed potius invocatione Christi. Qua de causa & omnem sanabat morbum, & omnem curabat infirmitatem. Vitæ autem integritas & commiseratio erga omnes ei conciliavit divitias hujus gratiæ per spiritus boni illuminationem.

[2] Ad magnam Nicæam b urbem profectus, illamque, non secus atque Tarsum alteram, [cum morborum corporis] viris tunc illustribus insignem diligens, consuetæ erga omnes beneficentiæ inhæsit, nec de omnibus bene mereri prætermisit. (Diocletianus c ac Maximianus execrandi imperabant tum temporis) Omnem quippe circumiens civitatem, partim quidem civium morbos, partim vero etiam animas, quantum poterat, curabat, promptis aliquando ex arte, aliquando ex fide adjumentis egregie ad Dei cultum ipsos perducens, &, quamquam impium imperatorem Nicææ vicinum haberet, sincera erga Deum dilectione ac fide foras mittens timorem: amabat enim, sicut ostendit, pro eo pati. Præter alia vero quid fecit? Ipsos ingrediebatur carceres, detentosque in iis omnes, quantum poterat, curabat, ac rerum, quibus indigebant, defectum sublavabat, omnia, quæ auxilio essent, liberaliter suppeditans iis potissimum, qui pro Christo certabant, ac qui propter illum circumferebant stigmata in corporibus.

[3] Et saniem quidem vulnerum eorum separavit, calidis illa expurgans lavacris, [tum animæ medicus.] aliaque applicans ex arte remedia. Quin etiam sermonibus illos confirmavit ad certamina: quæ autem a Deo ita patientibus promissa sint bona, sermone ipsis ostendebat, ut immortalia, ut sempiterna, ut finem non habentia. Hoc igitur medicationis modo carceres libere ingrediebatur, Sanctosque, uti dictum est, excitabat, atque ad agones ungens reddebat eos firmiores, custodibus impense ipsi ingressum præbentibus tum quia sæpe ab eo consequerentur medelas, tum quia nonnumquam accideret, ut pecunias acciperent: in hunc enim finem ipsi dabantur a fidelibus divitibus, & tam dantibus quam accipientibus erant gratæ.

[4] [Ducitur vinctus Nicæa Nicomediam;] Verum his ita actis, bonorum hostis a principio non poterat quiescere. Per ministros etenim suos iniquo ac maligno imperatori refert, medicum quemdam esse Nicææ, nomine Diomedem, qui omnem, ut ita dicam, civitatem a deorum cultu averteret, & ad Crucifixum adduceret. Statim igitur maligni dæmonis malignior minister jubet eum vinctum duci Nicomediam. Ducebatur itaque gaudens & exultans, ac impense Deum rogans, ne se in tribulationibus despiceret, nec locum daret, ut per impium a veritate averteretur. Cura autem erat etiam ipsi de aliis Sanctis; imo vero orabat, ut ipsi quoque firmi in confessione fidei ac immobiles permanerent.

[5] [sed in itinere] Et aspice inusitatum quoddam ac supra modum mihi mirabile martyrii genus. Tempus nunc est, ut & nos dicamus illud Davidis: Quam inscrutabilia sunt judicia Dei, & investigabiles viæ ejus! Etenim dum vinctus duceretur, a militibus, qui erant missi, brevis moræ descensum e vehiculo deposcit. Illi vero ob necessitatem corporis hoc exposci autumantes, descendere eum jusserunt. Postquam igitur descendisset ac parumper a via declinasset Vir mirabilis, positis genibus orabat: (Gratia quippe boni spiritus norat omnino quidnam sibi esset eventurum) & sic agens Domino animam tradidit. Milites ergo eum orationi immorantem conspicati, sermonem conferebant, quidnam sibi vellet Martyris cunctatio. Ubi ergo accedentes viderunt ejus manus vinculis solutas, ac cubitos terræ adhærentes, admiratione perculsi nesciebant quid agerent, nec habebant quod concluderent.

[6] [exspirat miro modo: & ductores ejus fiunt cæci,] Postquam igitur ex equis descendissent, & erigere eum conati essent, ubi viderunt immobilem esse ac mortuum, divisis inter se hæsere sententiis, quidnam acturi essent. Timebant enim sibi ab imperatore, si illum reliquissent. Alia autem occurrit cogitatio, quid utique futurum esset, si mortuus ad ipsum deferretur. Simulque hoc prævaluit, ut abscissum Martyris caput deferrent ad tyrannum, quo a suspicione sese conservarent immunes. Hoc fit, & Diomedes martyr esse cognoscitur genuinus: siquidem certamen prævenit Sanctorum inspectione, adhortationibus ad illos, & martyrii insuper spe, alacrique ac generoso animo. Adde quod ictum martyrii subierit judiciis Deo notis, ac perfectus utraque ex parte declaratus sit Athleta coronatus. Abscisso igitur ipsius capite prorsus venerando, mox milites sectione in oculis mulctati sunt, & circumibant cæci nihilque omnino videntes lucis.

[7] [lumen deinde recipiunt corporis & animæ.] Circumeuntes ergo cum capite Martyris, Nicomediam pervenere, & accedentes ad imperatorem, rem indicant, caputque ipsi afferunt. Et is, siquidem per miraculum percepit, quidnam esset factum, nihil tamen quidquam addens, reliquo corpori illud restitui jubet, debitam Viro reverentiam ex ipso discens. Statim igitur milites ad locum illum, in quo Martyris corpus jacebat, cum festinatione pervenientes (Nam custodiebat illud Nicænorum logistes d sibi ab ipsis traditum ob metum tyranni, ut simul conjungeretur Martyris caput cum corpore) pristinum receperunt visum, veri Dei notitiam sunt amplexi, Christumque Deum confessi, ac gentilem errorem reliquerunt, imo vero multos transmutarunt alios, & ex eodem ad Christum perduxerunt errore.

[8] Petronia autem mulier quædam opibus admodum abundans, [Martyris sepultura.] logisten ubi pecuniis inescasset, accipit tuum, o Athleta optime, corpus martyrio perfunctum, & valde pretiosis linteaminibus involutum ac unguentis perfusum (In doloribus quippe corporis, quibus conflictabatur, consecuta aliquando abs te sanitatem fuerat) splendide deposuit. Nunc autem, Vir celeberrime, cælos inhabitans, Domini solio adstas cum angelis, nobis subministra tuis supplicationibus, ut sortem habeamus regni cælorum: quia Deo gloria in secula. Amen.

ANNOTATA.

a De hac urbe egimus in Annotatis ad Acta S. Marini mart. tom. 11 Augusti, die 8, pag. 348 lit. b.

b Nicæa, urbs archiepiscopalis Bithyniæ quondam clarissima, in Asia minore ad montana Olympi & locum Ascanium sita, magnum sibi nomen fecit duobus conciliis œcumenicis ibidem celebratis: altero quidem sub S. Silvestro PP. I, Constantino M. imperante, adversus Arianos, annoChristi 325; altero autem sub Adriano I PP. anno 787 contra Iconoclastas, sicut notissimum est.

c Alibi etiam, ut videre est in Commentario nostro prævio, ponitur Sanctus sub Diocletiano, quod & nos ideo ibidem fecimus cum Martyrologio Romano.

d Logistes, λογιστὴς, rationum descriptor vel procurator. Cangius in Glossario Latino-barbaro, Logistæ, inquit, curatores & patres Reip. Titulus Logistæ civitatis splendidissimæ Nicomediensium habetur in veteri inscriptione apud Gruterum pag. 389. 2..

* f. ἀπελείψαντο

DE S. ARSACIO SEU URSACIO CONF.
NICOMEDIÆ IN BITHYNIA,

Anno CCCLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, locus ac tempus mortis, vitæ institutum, Acta.

Arsacius conf. Nicomediæ in Bithynia (S.)

AUCTORE J. P.

Duo nobis in hoc Confessore miranda se offerunt: alterum quidem, quod nullam de eo in sacris Fastis Græcorum vel minimam inveniamus memoriam, [Sancti memoria in Latinis Martyrologiis] cum tamen ad Orientalem atque adeo ad Græcam ecclesiam omnino pertineat; alterum, quod apud antiquissimos ac celeberrimos Martyrologos Latinos, ad quos neutiquam spectat, annuo cultu celebretur, eo etiam usque propagato, ut inter hodiernæ diei Cælites in Martyrologio Romano moderno (de antiquo enim mox dicam) locum habeat his verbis: Nicomediæ sancti Arsacii confessoris, qui sub Licinio persecutore militia relicta, solitariam vitam ducens, tantis virtutibus claruit, ut dæmones expulisse, & ingentem draconem orando interemisse legatur: denique futuram civitatis cladem prænuntians, in oratione spiritum Deo reddidit. Mirum, inquam, id accidit cum ob rationes, quas dicebam, tum quia nullum novi præter Sozomenum, auctorem Græcum, qui Latinis hagiologis in hoc Sancto præluxerit primus; cui dein Nicephorus adjungi potest, Baronio in notationibus ad Martyrologium Romanum utrumque citante. Sed nunc audiamus quidnam de ipso memorent Martyrologia antiqua. Romanum vetus seu parvum hæc habet hodierna die: In Nicea Bithyniæ, Ursatii confessoris sub Licinio. Ado: In Nicæa Bithyniæ, natalis sancti Ursatii confessoris sub Licinio persecutore. Qui, derelicta militia, solitariam vitam in quadam turre præfatæ urbis egit, tantisque virtutibus claruit, ut & dæmones expulisse, & ingentem draconem orando interemisse legatur. Scriptum in libro quinto Historiæ ecclesiasticæ tripartitæ. Adoni adde Usuardum, Usuardo Notkerum. Belinum, Grevenum, Felicium, Maurolycum, Galesinium satis est nominasse, uti & Florarium nostrum Ms.

[2] [non eodem tamen ubique die] Ferrarius in Catalogo Sanctorum qui in Romano Martyrologio non sunt, die XXXI Martii sic memorat: Nicææ in Bithynia S. Arsacii solitarii. Ex Canisio, ut addit in notis, hac die, monens, videndum an sit idem cum eo, de quo in Martyrologio Romano ad diem XVI Augusti agitur: tametsi ille non Nicææ, sed Nicomediæ tribuitur. In Usuardo a nobis illustrato inter Auctaria ex editione Lubeco-Coloniensi ad eumdem diem XXXI Martii ponitur ista annuntiatio: Apud Nicæam Bithyniæ, sancti Arsatii confessoris, ex milite heremitæ, qui dæmoniacum curavit, & draconem interfecit. Ex Greveno autem hæc: Apud Nicæam Bithyniæ, Arsacii militis, heremitæ & confessoris. Ex Greveno autem vel, si vis, ex dicta etiam editione accepta est annuntiatio Martyrologii, quod sub Canisii nomine circumfertur, quod die XXXI Martii Germanice sic refert: Item Nicææ in Bithynia, sancti militis, eremitæ ac confessoris Arsacii. Hodierna autem die nomen ejus denuo ibidem signatur cum elogio, in quo notantur nonnulla, quæ sint ejusdem argumenti cum eo, quod postea producemus ex Sozomeno. Existimasse vero istius Martyrologii scriptorem, quod duo diversis diebus signarentur Arsacii, satis videtur colligi ex dictis. Verum non est nisi unus & idem, uti conficitur ex istis characterismis Nicææ in Bithynia, militis, eremitæ, confessoris, qui uni eidemque nostro hodierno omnes exacte conveniunt. Quem cave ne confundas cum alio fere synonymo, qui exstat apud nos tom. 111 Martii, die XXXI pag. 897: hic quippe ab isto diversus est toto cælo, ut ita loquar: cum vocetur Acacius, fuerit episcopus, notetur Melitenæ in Armenia minore ac sub Decio, aliaque sit ejus historia quam nostri.

[3] Hisce notationibus aliæ quædam superaddendæ sunt super loco ac die, [Equibusdam de famoso Nicomediensis urbis terræ motu] quibus antea S. Arsacium ab hagiologis annuntiari diximus. Lucem ad hoc suggeret famosus ille terræ motus Nicomediæ, quem, priusquam accideret, prævidisse refertur inferius in Actorum Compendio, quod ex Sozomeni Historiæ ecclesiasticæ lib. 4 cap. 16 editionis Valesianæ producemus. Indidem delibamus interea temporis sequentia in rem nostram: Placuit ut Nicomediæ in Bithynia synodus congregaretur.. Sed cum major jam pars episcoporum iter ingressa esset, nuntius allatus est de Nicomediæ calamitate, eam scilicet totam terræ motu concussam fuisse. Cumque rumor passim invaluisset, eam urbem penitus eversam esse, episcopi ulterius progredi destiterunt &c. Ammianus Marcellinus anno 1693 a Gronovio editus, lib. 17, cap. 7, pag. 129 de tragico illo terræ motu scribens, Inter monumenta, inquit, multiformium ærumnarum eminuere Nicomediæ clades, Bithyniæ urbium matris.. Primo lucis exortu die nono Kal. Septembrium, concreti nubium globi nigrantium &c. Cœpit ergo feralis illa ruina die XXIV Augusti secundum Marcellinum. Consentit Idatius in Fastis, Datiano & Cereale Coss., sicut dicitur in notis loco mox citato: “ Ipso anno terræ motus factus, ita ut civitas Nicomediensium funditus versaretur die IX Cal. Sept.” Et Aurelius Victor in Marco “Asiæque,” ait, “Ephesus ac Bithyniæ Nicomedia constratæ terræ motu, æque ac nostra ætate Nicomedia Cereali Consule”. Præterea Socrates in lib. 2 cap. 31 Historiæ ecclesiasticæ ait, Constantium, qui initio quidem jusserat concilium episcoporum Nicomediæ fieri, audita clade Nicomediæ, Seleuciam Isauriæ concilii sedem constituisse: additque: Τοῦτο δὲ γέγονε Δατιανοῦ καὶ Κερεαλίου περὶ τὴν ὀγδόην εἰκάδα τοῦ Αὐγούστου μηνός. Id est, IX Kal. Sept. (non V, ut male vertit interpres) qui formam loquendi Atticam esse non advertit. Sic ibi.

[4] Porro de modo illo numerandi Græco breviter animadverte, [ejusdemque tempore,] dividi ab eis menses suos in tres decades seu decurias, uti pluribus videre licet apud Gretserum in Institutionibus linguæ Græcæ lib. 3 cap. 23 pag. 625 & 626 impressionis Ingolstadiensis anni 1593. Decas vero tertia incipit a die XXI φθινοῦντος, vel παυομένου, vel λήγοντος, vel ἐπὶ εἰκάδι, quasi evanescentis vel cessantis mensis, vel supra vigesimum diem, & dicta dies XXI est δεκάτη φθινοῦντος μηνὸς, id est decima cessantis mensis (Latinis autem est XI Kalendas) dies XXII ἐννάτη, nona, dies XIII ὀγδόη, octava, quæ Latinis est IX Kalendas, seu XXIII mensis: nam, uti observat Gretserus, in decade μηνὸς φθινοῦντος, utuntur Græci ordine retrogrado numerorum, sicut Latini in suis Nonis, Idibus, & Kalendis. Quæ ibidem exhibet Gretserus in tabula. Dicamus ergo illum terræ motum secundum præmissa accidisse die XXIII vel XXIV mensis Augusti, anno Christi 358; cui respondent Datianus & Cerealis Coss., de quibus videri possunt Fasti consulares Petri Relandi a pag. 384. At nunc revertamur ad S. Arsacium, ad cujus investigandam rationem temporis ac loci hæc dicta sunt; quibus postquam adjecerimus puncta nonnulla ex Sozomeni de Sancto narratione, consectaria nostra proferemus.

[5] [ac compendio Actorum Sancti præmissis observationibus eruitur, quo loco obierit, quo die,] Aiunt, prout ille refert, Arsacium eam calamitatem motus terræ, priusquam accideret, prævidisse.. In arce Nicomediæ intra urbis muros commorabatur.. Illic divina visio ei oblata jussit, ut egrederetur civitate.. Exinde celeriter ad ecclesiam profectus mandavit clericis ut sollicite Deo supplicarent .. ad depellendam iram.. Cum vero non persuaderet illis .. in turrim suam reversus est, pronusque in terram cadens Deum oravit. Interea temporis orto terræ motu plerique perierunt. Deinde incendii flamma totam civitatem instar unius rogi, ut ita dicam, effecit. Ob hanc causam cum domus inaccessæ essent, ii qui ex terræ motu incolumes evaserant, ad arcem cucurrerunt. Illic Arsatius in turre, quæ inconcussa steterat, mortuus repertus est, pronus humi jacens eodem habitu, quo se orationem inchoaturus extenderat. Sequitur ex his 10, ut mortem obierit Nicomediæ: ubi a Martyrologio Romano moderno recte annuntiatur. Cur ergo ab aliis Hagiologis, quos supra nominavimus, ponitur Nicææ? Sequitur 20, ut non satis recte in Fastis memoria ejus annua referatur ad diem XVI Augusti, quo etiamnum vivebat, non utique mortuus ante diem XXIII vel XXIV Augusti, cum tunc cœperit dumtaxat famosus terræ motus; imo vero non certo constet, an tunc etiam aliquot post diebus non supervixerit tempore istius incendii, de quo agebamus, motum terræ subsecuti ac extracti ad dies 50 totidemque noctes, teste Ammiano Marcellino supra designato, qui pag. 130 narrat, quod superesse potuerit ædium sacrarum & privatarum, hominumque pars major, ni palantes abrupte flammarum ardores per quinquaginta dies & noctes, quidquid consumi poterat, exussissent. Si tamen tunc etiamnum supervixerit, non videtur supervixisse nisi pauculis diebus ex illis quinquaginta propter rapidissimam flammarum voracitatem ac populi concursum ad arcem, qui e terræ motu incolumis non diu fuerit cunctatus saluti suæ ibidem loci, cum alibi non posset, consulere.

[6] [quo anno,] Sequitur 30, ut Sancti nomen sit Arsacius, non vero Ursacius: quod tamen nos cum pluribus aliis ita etiam expressimus in titulo hujus nostri Commentarii. Sequitur 40, ut annus ipsius emortualis esse debeat 358 æræ vulgaris ex Coss. supra notatis, ac proin is notari potius quam 310 cum Surio, quamquam inficias non eamus, illum tunc temporis etiam floruisse: nam non ignobilis, Sozomeno referente, inter Confessores principatu Licinii exstiterat. Sequitur 50, ut noster Arsacius longe diversissimus sit ab alio synonymo, qui vixit, prout observat Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum, temporibus Juliani Apostatæ, fuitque rex Armeniæ Christianus, in quem ob odium in Christum idem impius imperator se illiberalem nimis exhibuit: de quo Sozomenus lib. 6 cap. 1, & Ammianus Marcellinus frequenter meminit. Etenim distinguuntur loco, tempore & officio.

[7] [quo denique vitæ instituto] At quonam officio seu vitæ instituto functus aliquando fuit Confessor noster? Sozomenus, Ἀπὸ στρὰτιώτου δὲ, ait, θηροκόμου τῶν βασιλικῶν λεόντων &c. Quod apud Valesium sic vertitur Latine: Qui cum alendis Imperatoris leonibus præpositus militaret &c. Nicephorus Callistus Ecclesiasticæ historiæ lib. 9 cap. 38 pag. 771 editionis Parisiensis rem ita refert: Ὃς ἀπὸ θηροκόμου στρατιώτης ὦν. Qui miles antea & leonum ferarumque aliarum domitor, & custos in imperiali comitatu fuerat, sicut Latinus vertit interpres. Quæ nos ita reddimus: Qui ex ferarum altore miles existens. Ubi vides duo diversa officia indicari, militis videlicet ac ferarum præfecti. Valesius in annotationibus ad locum istum Sozomeni, pag. 126, Hunc locum, ait, non intellexit Nicephorus. Putavit enim Arsacium prius nutritorem imperialium leonum, ac deinde militem fuisse.. Ignoravit scilicet Nicephorus, militiam dici quodlibet ministerium quod imperatori præstatur.

[8] Idem Valesius ad illa Socratis Historiæ ecclesiasticæ lib. 2 cap. 2 τοῖς κατὰ τὰ βασίλεια στρατευομένοις, [functus fuerit in seculo.] iis qui in palatio militabant, inter alia, quæ in illum auctorem observat, in annotationibus pag. 18 hæc scribit: Male Christophorsonus imperatoris satellites interpretatur. Omnes enim Palatini hac dictione designantur, non protectores solum ac domestici & reliqui scholares, qui sub armis erant, verum etiam ministeriani & scriniarii. Hæc enim Palatina militia dicebatur. Eodem modo, quo officiales seu apparitores magistratuum ordinariorum seu civilium, milites dicebantur: eorumque actus in codice Theodosiano cohortalis militia appellatur. Plura huc spectantia dabit volenti Cangius in utroque Glossario. Ex his conficitur, per illud Sozomeni ἀπὸ στρατιώτου δὲ θηροκόμου designari unicum munus, officium unicum seu præfecturam alendarum ferarum seu Leonum imperatoris, ac proinde hoc etiam sensu intelligendas censemus expressiones. Martyrologiorum, de quibus supra.

[9] Reliquum est, ut de Actorum compendio paucula animadvertamus. [Actorum fides.] Verbum λέγουσι, aiunt, ejusdem historiam reddere suspectam neutiquam debet: nam etiamsi τὸ dicitur, fertur &c. alibi non raro extenuet fidem rerum quæ postea narrantur: si tamen hic principium historiæ cum fine ejusdem conferas, invenies ibi ab auctore afferri sequentia, quæ eam commendent: Et hæc quidem ita relata sunt ab iis, qui ea se accepisse dicebant a viris qui Arsacium ipsum viderant.

ACTORUM COMPENDIUM
Ex Sozomeno Ecclesiasticæ historiæ lib. 4 cap. 16 pag. 559 editionis Valesianæ.

Arsacius conf. Nicomediæ in Bithynia (S.)

[Sanctus post institutum seculare exercens monasticum] Postquam tractasset auctor de luctuosissimo terræ motu urbis Nicomediensis, de quo a nobis facta etiam est mentio superius in Commentario prævio, occasione ejusdem terræ motus mox exponere aggreditur res quasdam gestas & miracula S. Arsacii in hanc sententiam: Cæterum aiunt Arsacium quemdam eam calamitatem, priusquam accideret, prævidisse. Erat hic natione Persa: qui cum alendis imperatoris leonibus præpositus militaret a, non ignobilis inter confessores principatu Licinii b exstiterat: abjectaque militia, in arce Nicomediæ intra urbis muros commorabatur, monasticæ disciplinæ studiis sese exercens. Illic divina visio ei oblata jussit, ut egrederetur ex civitate, utpote passura ea, quæ mox perpessa est.

[2] [Nicomediensibus terræ motum prædicit:] Exinde celeriter ad ecclesiam profectus, mandavit clericis, ut sollicite Deo supplicarent, precesque ei placando offerrent, ad depellendam iram quæ intentabatur. Cum vero non persuaderet illis, sed ridiculus videretur, quippe qui insperatam prædiceret cladem, in turrim suam reversus est: pronusque in terram cadens, Deum oravit. Interea temporis orto terræ motu c, plerique perierunt: reliqui autem qui superfuerant, in agros & in solitudinem profugerunt.

[3] [quem terribile incendium subsequitur,] Etenim tamquam in opulenta & maxima civitate, ignis per omnes domos erat accensus in foculis, ac furnis, & in caminis balneorum, eorumque opificum, qui ignis beneficio artes suas exercent. Dejectisque ædium tectis & lacunaribus, flamma materiem corripiens, permixtis, ut verisimile est, aridis lignis, & quæcumque olei naturam habent, & ad ignem celeriter concipiendum aptissima sunt, copiosum pabulum nacta est: serpensque passim, ac sibi ipsi conjuncta ac coadunata, totam civitatam instar unius rogi, ut ita dicam, effecit.

[4] [& ea occasione invenitur mortuus.] Ob hanc causam cum domus inaccessæ essent, ii qui ex terræ motu incolumes evaserant, ad arcem cucurrerunt. Illic Arsacius in turre, quæ inconcussa steterat, mortuus repertus est, pronus humi jacens eodem habitu, quo se orationem inchoaturus extenderat d. Aiunt porro eum, antequam moreretur, Deo supplicasse, morique maluisse, quam oculis suis cernere ruinam urbis illius, in qua Christi notitiam primum accepisset, & ecclesiasticam philosophiam didicisset.

[5] [Potestate in dæmones] Ceterum quandoquidem narrationis ordo ad hujus Viri mentionem nos deduxit, sciendum est, illum ita Deo carum fuisse, ut dæmonas fugaverit, eosque, qui ab illis vexabantur, purgaverit. Quodam igitur die dæmoniacus per forum exerto gladio cursitare cœpit. Cumque omnes diffugerent, & civitas tumultu plena esset, occurrens ei Arsacius, prolato Christi nomine eum dejecit: statimque dæmonio liberavit, & ad sanam mentem reduxit.

[6] [aliisque prodigiis excelluit.] Alia quoque multa ab illo patrata sunt, quæ humanam vim superant, inter quæ & istud est. Draco, sive aliud serpentis genus, viatores antequam ab illis videretur, afflatu suo perimebat. Nam in specu juxta viam publicam latitabat. Progressus eo Arsacius, Deum oravit: & statim serpens sua sponte egressus est e specu, & capite ad solum alliso, semetipse interfecit. Et hæc quidem ita relata sunt ab iis, qui ea se accepisse dicebant a viris, qui Arsacium ipsum viderant.

ANNOTATA.

a Militare non significat hic rem bellicam exercere; sed alio fungi officio, sicut observavimus in Commentario prævio.

b Imperavit ab anno 307. Labbeus in Compendio chronologico, & Pagius ad annum 318 num. 8 mortem ejus innectunt anno Christi 325; Tillemontius autem tom. 4 Historiæ imperatorum eam refert ad annum 323. Vide indicem chronologicum ibidem pag. 711.

c Ex anno ac die istius motus fiximus tempus Sancti in Commentario prævio.

d Nicephorus Callistus supra assignatus causam istius perfugii ad arcem seu turrim non adscribit incendio, sed terræ motui, & huic illud deinde subjunget. In ipso, ait, cladis ejus impetu (sermo est de terræ motu) turri ipsa immota & stabili permanente, orantis habitu Martyr mortuus est repertus a multis, qui eo concurrerant, ut terræ motum ex loco superiore spectarent. Sed nihil nos cogit vel ad latum quidem unguem recedere a narrationis modo, quem habet Sozomenus. Porro per τὸ Martyr, μάρτυς, intellige testem, mortuum videlicet, illius calamitatis, quam prænuntiarat vivus.

DE S. THEODORO SEU THEODULO
EPISCOPO OCTODORENSI VEL SEDUNENSI,
IN VALLESIA APUD HELVETOS,

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theodorus ep. apud Helvetos (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Antiquus Sancti cultus, scriptor Actorum, & varia horum exemplaria.

In titulo dixi, hunc sanctum Præsulem episcopatui Octodorensi vel Sedunensi præfuisse, [Publicam venerationem S. Theodori seu Theoduli,] tum ob rationes infra proferendas, tum quod aliqui hos duos episcopatus distinctos velint, aliis contra existimantibus, hanc esse unam eamdemque cathedram, quæ alio translata sit, & ex loco diversum cognomen acceperit. Hanc controversiam didici ex Josia Simlero, qui in Descriptione Vallesiæ lib. 1 apud nos fol. 25 de hac re sic scribit: Nonnulli censent Vallesiam olim duos episcopatus habuisse, Sedunensem & Octodorensem; uti enim distincta jura fuere Sedunorum & Veragrorum, ita quoque episcopatus diversos fuisse arbitrantur. Sed alii contra censent, id regionis angustiam vix pati: etsi enim urbes pene conjunctæ in Italia proprios episcopos habent, aliam tamen rationem servatam aiunt in provinciis, præsertim Transalpinis, in quibus longe majores sunt diœceses episcoporum, quam in Italia.

[2] Præterea id indicium unici episcopatus esse volunt, [qui Octodorensi] quod unius tantum Theodori Sedunensis episcopi mentio fit in dedicatione D. Mauritii apud Agaunum, a qua non est credendum abfuturum fuisse Octodorensem episcopum, in cujus diœcesi hæc agebantur, si alius a Sedunensi fuisset. Existimant autem Octodorum, quod caput aliquando Vallensium fuit, ut ex libello provinciarum apparet, primam fuisse episcoporum sedem, donec bellis Burgundionum vastatum & dirutum fuit; deinde episcopatum Sedunum translatum esse, ac rursus propter Seduni excidia in veterem sedem rediisse; donec id restitueretur; vel Florentinum & Theodorum Sedunenses episcopos non ab urbe, sed a populo denominatos, quod Sedunorum vetustissimum nomen omnibus Vallensibus, ut hodie etiam solet, tribueretur. Nos rem in dubio relinquimus; nomina autem Sedunensium episcoporum & res gestas alio loco persequemur. Ita ille.

[3] Franciscus Guillimannus in Opere de Rebus Helvetiorum lib. 4 cap. 3 aliam quorumdam opinionem circa hunc episcopatum proponit his verbis: [vel Sedunensi ecclesiæ præfuit,] Quidam arbitrati sunt & Sedunos & Veragros unum tantum episcopum habuisse, qui tamen sedes mutaret; ita quidem, ut si, qui diem obiisset, Seduni egisset, successor Octoduri sedem collocaret, & vice versa; donec, ut diximus, per nimbi tempestatem Drausa fluvius, facto impetu, oppidum everteret, cathedram deinceps Seduni remansisse. Illustrissimus D. Franciscus Augustinus ab Ecclesia, episcopus Salutiensis, in Historia chronologica Pedemontanæ regionis putat, cathedram Sedunensem Octodorensi successisse, & ibidem cap. 44 apud nos pag. 330 sententiam suam exponit hoc modo: Sedunum civitas Vallesiorum, vulgo Sion, sive ut Germani vocant, Sitta, a flumine ejusdem nominis ultra Alpes Penninas ad Rhodanum, ubi olim Seduni, quorum mentio habetur in Arcu Cæsaris Augusti, in amœna planitie sita est. Aliquando paruit Comitibus Sabaudiæ; nunc autem tam in spiritualibus quam in temporalibus episcopum, qui Comes & præfectus Vallesiæ dicitur, superiorem agnoscit. Huc, Octoduro deleto, illius episcopalis sedes, cujus proventus in antiqua taxa Romana ad 2000 florenos taxantur, translata fuit; quocirca non amplius Octodurensis, ut in Notitia provinciarum dicebatur, sed Sedunensis inscribitur, & archiepiscopatui Tarentasiensi subjicitur. Hanc communiorem illustrissimi auctoris opinionem amplectimur, nisi editores Galliæ Christianæ postmodum solidis argumentis ostendant, Seduni & Octoduri eodem tempore distinctos præsules sedisse.

[4] [intelligimus ex litteris,] Interea sancti Præsulis nostri (sive hic Octodorensis sive Sedunensis episcopus fuerit) antiquum cultum stabiliamus, quem jam ab anno 1668 diligenter indagavit Ernestus Bidermannus noster, ut intelligo ex litteris, quas testis ille oculatus tunc Friburgo Helvetiorum ad Majores nostros dedit, & in quibus inter alia sic scripsit: Ad satisfaciendum desiderio R. V. excursionem feci in Vallesiam, ut in Acta sancti Theoduli inquirerem. Veni primo Agaunum, nunc ad S. Mauritium dicitur… Veni dein Octodurum; … Post Sedunum appuli, & apud episcopum nobis amicissimum diverti. Sed olim per belli injurias spoliatum est archivum episcopale, ita ut incolæ vix memoriam antiquitatis aliquam habeant authenticam præter Officia propria de S. Theodulo & Carolo Magno. Utraque curavi describi, & penes me habeo, & ea, si ita libuerit, R. V. submittam. Reperi autem inter alia sequentem titulum sancti Theoduli in catalogo vetustissimo castri Valleriæ episcoporum Sedunensium: S. Theodolus ex Burgundia de Grandi-monte, episcopus Sedunensis, primus princeps, Comes et præfectus Vallesiæ, anno 802.

[5] Ante hunc sanctum episcopum legitur iste titulus: [quas Bidermannus noster anno 1668 scripsit.] S. Althæus episcopus Sedunensis et abbas S. Mauritii Agaunensis, cujus tempore Carolus Magnus Francorum rex, ad divum Mauritium appulit, & miraculum cælestis harmoniæ in beatis Martyribus dormiens audivit; & inde ipse rex cum eodem sancto Althæo episcopo & abbate Romam proficiscitur anno 790. Post sanctum Theodulum ponitur: S. Garinus episcopus Sedunensis, secundus Comes et præfectus Vallesiæ. Sepultus est in monasterio Vallis Alpium. Vixit anno 901. Spectavi Seduni templum ab eodem sancto Theodulo ædificatum. Servatur insuper in arce Valleriæ urbis Sedunensis frustum de campana, quam aliqui dicunt, jussu sancti Episcopi a dæmone Roma eo usque portatam; alii verius, benedictam a sancto Viro contra tempestates & grandines eo in hodiernam diem effectu, ut ad primum pulsum campanæ, cui de campana illa benedicta frusta sunt infusa, momento tempestates dissipentur; eapropter nomen sancti Theoduli non tantum per vicinam Helvetiam, sed totam Sabaudiam & Pedemontium est celeberrimum, & in vota vocatur. Hactenus Bidermannus noster, qui postmodum promissa Officia propria ad nos transmisit.

[6] Etiam ex Burgundia accepimus varia monumenta, ad hunc sanctum Præsulem spectantia, [Etiam a Chiffletio nostro accepimus] ex quibus Chiffletius noster contexuit sequentem Actorum ejus synopsin: Theodulus in Grandi Monte, Bisuntinæ Burgundiæ castello, nobili Grandi-montensi familia natus, merito suo ad episcopatum Sedunensem evectus est. Quo in munere cum magna laude versaretur, contigit, ut cum aliis episcopis vocaretur ad synodum, in qua Carolus Magnus rex gravi se quodam scelere obstrictum publice professus, ejus veniam sibi a Deo ipsorum precibus obtineri flagitabat. Cum autem episcoporum nonnulli duodecim, alii viginti aut triginta Sacrificia ad eum finem se facturos reciperent, unicum promisit Theodulus. Quo oblato, & regiæ noxæ genus & ejus condonationem divinitus edoctus est. Itaque regem adit turbatum, solatur, flagitii seriem ei privatim recenset. Culpam omnem expiatam affirmat; & Vallensium præfecturam ecclesiæ dotem, tanti beneficii præmium, refert.

[7] Aliquando Vallensium vitibus nimio frigore adustis, [compendium Actorum,] appetente vindemia, nihil prope erat uvarum, quod legeretur. Consultus igitur a populo Theodulus, quid facto opus esset, cupas omnes & vasa vinaria velut ad uberem vindemiam præparari jussit. Tum collectas uvas unum in locum deferri, ac per omnia vasa distribui. Ipse vero accedens, singulos racemos signo crucis benedixit, & in vasa singula manu compressos injecit. Mirum dictu! Ita subito vasa omnia vino in primis generoso repleta sunt, ut etiam redundarent. Agaunensium martyrum ossa, hac illac dispersa, vel opprimebant glebæ, vel Rhodani eluvione nudata volucres ac feræ arrodebant. Non tulit eam sacris exuviis illatam injuriam Theodulus. Illas, monstrante Deo, internovit, humo educta effodi curavit, locis honestis composuit. Obiit Vir sanctus decimo septimo Calendas Septembris, cujus reliquiarum variæ partes in Bisuntinam & Lugdunensem diœceses translatæ adversus tempestates ac cæli injurias præsidio sunt; sed & campanæ ab eo benedictæ sonitu suo veneficorum ac dæmonum impios cœtus solvere & maleficia discutere solent. Eamdem virtutem aliis quoque campanis inesse, compertum est, quibus immixtum fuerit frustulum metalli e quadam campana ab ipso benedicta, quæ dudum inter pulsandum effracta est.

[8] [quod desumptum est ex Officio proprïo,] Hæc desumpta sunt ex solenni Officio, quod hac die in Breviario Sedunensi legitur, & in quo ad primas Vesperas recitatur hymnus, qui eadem gesta sic paucis exprimit:

Chorus cælestis curiæ
Congaudet nobis hodie
Colentibus celebria
Patris nostri solennia.
Cujus in natalitio
Mentis affectu nimio
Solventes laudis debitum
Attollamus emeritum.
Fusa prece Theodoli
Nudatur culpa Caroli
Thebæorum cadavera
Conduntur ejus opera.
Luxit terra Vallensium:
Per gelu namque nimium
Aruerant vindemiæ
Sedunenses & aliæ.
Vasa, lagenas, dolia
Nihil liquoris habentia,
Facto crucis signaculo,
Vini replevit poculo.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu paraclito
Et nunc & in perpetuum. Amen.

[9] [& ex variis Martyrologiis] Omitto hic alia Officii istius propria, & more nostro profero aliquot Martyrologia, quæ annuam S. Theodori vel Theoduli festivitatem breviter annuntiant. Codex Gollianus in Usuardo nostro illustrato ad diem XVII Augusti sic habet: Castro Seduno, sancti Theodori episcopi. Sed die præcedente de eodem sancto Præsule, ni fallor, meminit Martyrologium sancti Joannis Vesontionensis, ex quo laudatus Chiffletius transcripsit hæc verba: XVII Calendas Septembris, Seduni natale S. Theodoli episcopi & confessoris. Molanus in quibusdam Martyrologii sui editionibus ad diem XVI Augusti post alias annuntiationes ita scribit: Eodem die, Theodoli confessoris, episcopi Sedunensis. Saussayus in Martyrologio suo Gallicano ad diem XVI Augusti memorat sanctum Præsulem Sedunensem ejusdem nominis, sed alterius ætatis, eumque sequenti elogio exornat: Eodem die Seduni inter montes Alpinos ad Rhodanum, depositio sancti Theoduli episcopi illius sedis & confessoris, qui post Constantium hoc pontificatu sublimatus sancto regi Sigismundo charus, eum ad opera pia religiosa instantia instigavit; cui & suasor exstitit construendi celebris cœnobii Agaunensis in honorem sancti Mauritii martyris illic cum sociis coronati, cujus loci fundationi cum Viventiolo Lugdunensi, Victore Gratianopolitano, Maximoque Genevensi, exploratæ quoque sanctitatis præsulibus, subscripsit, basilicamque ipsam pontificali ritu dedicavit. Deinde virtutum incrementis assiduus, clerum populumque suum sic ipsarum coloribus tinxit, ut morum purissimorum imitatores sedulos, piis nisibus (superna afflante aura) effecerit. Et ita decursa feliciter Dei mandatorum palæstra, ad supernorum senatorum consessum perfectæ sanctitatis purpura insignis emigravit. Si hic S. Theodulus tempore Sigismundi regis floruerit, plus quam duobus seculis ab ætate Caroli Magni distat. Ceterum juverit infra hujus annuntiationis meminisse.

[10] Interim antiquum S. Theoduli vel Theodoli cultum confirmabimus ex monumentis Burgundicis, [aliisque monumentis Burgundicis] quæ proxime laudatus Chiffletius Majoribus nostris communicavit, & ex quibus patet, quanto in honore reliquiæ hujus Sancti ibi habeantur. Imprimis indefessus ille Operis nostri adjutor ex catalogo reliquiarum monasterii Athanatensis apud Lugdunum excerpsit hæc verba: Item aliud est brachium argenteum, in quo sunt reliquiæ plurimorum Sanctorum, & brachium S. Theodoli Sedunensis episcopi & confessoris. Præterea testatur, in Prioratu de Bauda (vulgo de Joue) qui pertinet ad collegium nostrum Dolanum, honorifice servari hierothecam S. Theodoli cum aliquot ejus ossibus in ea inclusis, & circa alias ejusdem Sancti reliquias in veteri Rituali sancti Stephani Vesontionensis præscribi sequentia: In die Pentecostes debet ire processio ad sanctum Joannem. Quidam Canonicus portat reliquias S. Theodoli, quæ prosunt contra tempestates; & Hebdomadarius portat brachium proto-martyris, & benedicit civitatem hisce verbis: Per merita beati proto-martyris Stephani benedicat nos & fines nostros Christus Filius Dei. Per merita sancti Theodoli benedicat nos & fines nostros Christus Filius Dei. Deinde hæc adduntur: Quinto Nonas Maii, fit processio super montem cum brachio, cruce, & reliquiis beati Theodoli, & per crucis signaculum benedicitur civitas: Per signum sanctæ crucis, per merita beati Proto-martyris, & per merita beati Theodoli, dicendo Protege Domine &c.

[11] In iisdem monumentis Burgundicis dicitur Otho Comes has S. Theoduli reliquias Vesontionensibus dedisse. [immemorabilem hujus Sancti cultum confirmamus.] Suspicor, Othonem illum fuisse Comitem Cabilonensem & Burgundiæ, qui Margaretam uxorem habuit, & circa finem seculi duodecimi ex hac vita discessit, ut apud Nicolaum Vignierium in Chronico Burgundionum ad annum 1199 sive pag. 144 videre est, & præterea colligitur ex Necrologio S. Joannis Vesontionensis, in quo ad rem nostram leguntur sequentia: IV Idus Julii obiit Margareta Comitissa, quæ instituit duos capellanos ad altare S. Theodoli, pro se, & Othone Comite, marito suo. Henricus Murerus ex religiosissimo Cartusianorum Ordine scriptor Helvetus pag. 135 & sequente Helvetiæ suæ sanctæ narrat Germanice prodigiosas quasdam castigationes eorum, qui circa medium seculi XV festum S. Theoduli celebrare neglexerant, aut ipsum Sanctum impie spreverant. Quamvis omnia hactenus allata abunde probent legitimum & immemorabilem S. Theodori vel Theoduli cultum, tamen nobis nondum omnino constat, quis proprie hac die colatur ex duobus aut tribus ejusdem fere nominis præsulibus, qui diversis seculis ecclesiam Octodorensem vel Sedunensem gubernarunt. Quapropter paragrapho sequente hunc difficilem nodum proponemus, & eruditis solvendum relinquemus.

[12] Hic jam tantummodo superest, ut de scriptore Actorum, [Dicitur monachus quidam anno 1491 scripsisse Acta Sancti,] variisque horum apographis nonnulla præmoneamus. In Legendario S. Anatolii Salinensis & in Ms. codice bibliothecæ Thuanæ scriptor Actorum vocatur Ruodpertus monachus peregrinus, quem proxime laudatus Murerus pag. 133 Helvetiæ suæ sanctæ Robertum appellat, ibidemque asserit, ab illo Roberto, quem ex Vallesia oriundum suspicatur, hæc Acta anno 1491 Latine conscripta, & ecclesiæ S. Theoduli relicta esse. Ceterum nobis ignotus est monachus iste, qui certe ab antiquitate non magnam habet commendationem, si circa finem seculi XV Acta illa primum concinnaverit. Præterea Ruodpertus vel Robertus ille his Actis inseruit quoddam figmentum de campana, quam S. Theodulus per dæmonem ex urbe Romana in Vallesiam portari jusserit; sed hæc fabulosa narratio in apographis nostris omissa est, & pag. 135 Helvetiæ sanctæ ab ipso Murero rejicitur. Hæc de auctore illo, quo antiquiorem hactenus non novimus, dicta sufficiant.

[13] [quorum diversa exemplaria recensemus.] Habemus diversa Actorum exemplaria, quorum jam brevem notitiam suggeremus. Primum prodit ex bibliotheca Thuana num. 275, cui prolixus ac ineptus prologus præfigitur. Porro ipsa Actorum historia in hoc apographo mutila est. Quare longam illam præfationem, quæ nihil ad rem facit, & varia pererga prælo subjicere noluimus, secuti consilium Chiffletii nostri, qui in fine Actorum nos ita monet: Hæc pererga ex codice Thuano indigna sunt, quæ typis edantur, uti & prologus Ruodperti monachi non minus ineptus, qui constat quinque fere paginis cum dimidia. Alterum apographum excerptum est ex quodam manuscripto S. Stephani Vesontionensis, quod finitur miraculo vini multiplicati, & in quo revelatio de sacris reliquiis Martyrum Thebæorum non exprimitur. Tertium denique exemplar Chiffletius noster ex Legendario sancti Anatolii Salinensis transcripsit, & cum codice Thuano contulit, quod post hunc Commentarium prævium typis excudemus, quamvis non careat aliquibus parergis, quæ auctoris & seculi sui simplicitatem indicant. Insuper accepimus varia Actorum compendia, quæ ex Breviariis excerpta, vel ad recitandum Officium proprium composita sunt, & ex quibus unum supra exhibuimus Ceterum hæc omnia ecgrapha in eo concordant, quod S. Theodorum vel Theodulum hodiernum statuant floruisse tempore Caroli Magni imperatoris, etiamsi hæc ætas & distincta istius sancti Præsulis veneratio non levem patiantur difficultatem, ut ex paragrapho sequente apparebit.

§II. Intricata difficultas circa personam & ætatem episcopi Octodorensis vel Sedunensis, qui hoc die colitur.

[Ex triplici Theodoro vel Theodulo] Supra laudatus Henricus Murerus Cartusianus in Helvetia sua sancta proponit nobis pag. 133 & 183 duplicem S. Theodorum & unum S. Theodulum, quos tres Octodorensi vel Sedunensi ecclesiæ præfuisse & quorum omnium annuam memoriam hac die XVI Augusti celebrari affirmat, quamvis diversis longe temporibus vixerint: nam primus seculo quarto, alter sexto, tertius autem seculo nono floruisse dicitur. Etiam illustrissimus D. Franciscus Augustinus episcopus Salutiensis in Historia chronologica Pedemontanæ regionis, quem superius laudavi, pag. 331 & sequente hos tres ejusdem sedis antistites ita distinguit. Theodorus episcopus Octodurensis, qui subscripsit concilio Aquileiensi sub Damaso primo Papa… Theodorus secundus, sive Theodolus, qui in fundatione monasterii S. Mauritii Agaunensis inter sexaginta episcopos secundus numeratur… S. Theodolus, cui Carolus Magnus dominium civitatis Sedunensis donavit. In margine autem tempus, quo tres illi præsules floruerunt, ibidem ita notat, ut primo annum 381, secundo 508, ac denique tertio annum Christi 805 assignet. Mutata nonnihil hac chronologia, etiam Sammarthani in Gallia Christiana triplicem Theodorum vel Theodulum inter episcopos Octodorenses vel Sedunenses recensent.

[15] Reverendissimus Carolus a Basilica Petri, episcopus Novariensis, [illustrissimus episcopus Novariensis existimat,] in sua Novaria seu in Opere de ecclesia Novariensi existimat, die XVI Augusti primum ex his tribus præsulibus coli, & de illo S. Theodoro vel Theodulo ibidem pag. 21 & sequente hæc scribit: Sed cum de sanctis viris, qui ex Alpibus per hanc diœcesim regionemque coluntur, dicere cœperimus, commemorandum est etiam de Theodulo episcopo Octodurensi. Diœcesis hæc Transalpina est, nuncque Vallesia dicitur, regio satis amplos Alpium sinus capiens, qua Seduni & Veragri erant, populi a Cæsare commemorati; cujus regionis sacra profanaque sunt in ipsius episcopi potestate, atque utinam integra, ut olim: non enim, ut credibile est, venisset in præsens Catholicæ fidei discrimen. Confinis est longo sane spatio diœcesi Novariensi, jugis Alpium interpositis, de quo mox dicetur. Pro Octoduro nunc Sedunum civitas est, licet non eodem loco. Sanctus igitur Theodulus patronus & primus episcopus ecclesiæ Sedunensis etiam in hac diœcesi magna sanctitatis & antiqua existimatione in honore habetur; ut votum quoque publicum populi Læsiæ seu veterem consuetudinem invenerimus ejus sepulcrum in Sedunis cum sacra oblatione adeundi; multorum item populorum votum festi ejus diei celebrandi, qui est XVI Augusti; licet pro Theodulo plerique dicant Theodorum.

[16] Interfuit autem concilio Aquileiensi & subscripsit tempore S. Ambrosii, [hodie celebrari primum,] licet codices quidam item pro Theodulo habeant Theodorum. Atque credibile est, hunc esse, cujus nomen scriptum legimus in epistola S. Ambrosii ad Syricium: licet enim alibi me dixisse meminerim, non videri verisimile, episcopum Gallum & Transalpinum Ambrosianæ provinciæ fuisse, nunc tamen secus existimo: nam frequentem video fuisse olim consuetudinem huic Sedunensi ecclesiæ ac genti cum Cisalpinis. Neque difficile eo est iter per montem Cæpionis appellatum, de quo postea dicetur; maxime cum videam, etiam Curiensem episcopum ad synodales Mediolani actiones venisse, quemadmodum in paulo ante memorata Eusebii archiepiscopi epistola legitur. Invocatur itidem Theodulus contra grandinem; ac frustula quædam ex campanæ metallo dantur in ecclesia cathedrali Sedunensi, ut campanis aliis infusa, earum sono meritis sancti Episcopi avertatur grandinis malum: ideo ad ejus imaginis pedes campana pingi solet, & præterea etiam diabolus prostratus. Eruditus lector hic videt, illustrissimum Carolum episcopum Novariensem S. Theodoro vel Theodulo primo tribuere patrocinium contra grandinem aliaque campanarum miracula, quæ traditio Sedunensium & Officia quædam propria adscribunt alteri S. Theodulo, qui tempore Caroli Magni vixerit.

[17] Andreas Saussayus in Supplemento ad Martyrologium suum Gallicanum decimo Calendas Aprilis eumdem Theodorum primum Sanctis annumerat, [quem Saussayus alio die collocat.] illumque condecorat at hoc encomio: Seduni in Gallia sancti Theodori alias Theodorici episcopi & confessoris, qui sui seculi clarum lumen, cum apud Octodurum Veragrorum cathedram episcopalem (quæ demum Sedunum Vallesiorum translata fuit) teneret, ad concilium Aquileiense, quod, Damaso Papa & Gratiano Augusto jubentibus celebratum est adversus Palladium & Secundianum episcopos, Ariana dogmata renovantes, unus scilicet ex propriis Galliæ episcopis invitatus accessit, sanctique Ambrosii, illic majestatem Unigeniti æterni Patris adversus horum impiorum sceleratam perfidiam strenue propugnantis, suffragator damnationis sententiæ, quæ contra illos lata est, sacros inter proceres conspicuus subscripsit. Dehinc ad sedem reversus cum triumpho, orthodoxam fidem sedulo excoluit; verbo autem & exemplo cum gregem suum Pastor bonus sustentasset, locupletatus fœnoribus gratiæ, ad coronam justitiæ, lætus de bonæ militiæ felici successu, properavit. Hic observa, ab Andrea Saussayo eumdem episcopum Sedunensem, seu potius Octodurensem, die XXIII Martii memorari, quem illustrissimus Carolus Novariensis ad diem XVI Augusti publice coli asseruerat.

[18] [Cratepolius tantummodo unum videtur novisse,] At Petrus Cratepolius Minorita tantummodo secundum S. Theodorum vel Theodulum videtur novisse, eumque in opusculo suo de Sanctis Germaniæ apud nos pag. 139 sub nomine Theodorici ita laudat: Sanctus Theodoricus, primus episcopus Sedunensis, a Deo plurimis donis & virtutibus exornatus fuit: sua enim doctrina & pietate Vallesianos ad Christi cognitionem adduxit. Quare ob plurimas virtutes ejus loci præsul ordinatus est. Fuit anno Domini DL. In hujus memoriam Carolus Magnus Sedunensem ecclesiam multis donis & privilegiis exornavit. Nolo hic operose refutare anachronismum aliosque errores, qui in hoc parvo elogio occurrunt: si enim S. Theodorus vel Theodoricus ille floruerit anno Domini 550, quomodo potest dici primus episcopus Sedunensis, & sua doctrina Vallesianos ad Christi cognitionem adduxisse, cum Vallesiani jam diu ante hæc tempora alterum Theodorum aliosque præsules habuerint, ut ex dictis dicendisque evidenter apparet.

[19] [licet alii distinguant] Attamen Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum ad diem XXIII Martii cæce secutus est Cratepolium, & hunc S. Theodoricum appellat primum urbis Sedunensis episcopum, eumque circa annum Christi 550 floruisse asserit; sed in notis ad annuntiationem suam prudenter lectorem monet his verbis: Videndum est, an sit idem cum Theodulo, de quo die XVI Augusti agemus: sæpe enim scriptores, Sanctos varie nominantes fallunt. Dein die XVI Augusti in eodem catalogo annuntiat festum S. Theoduli episcopi Sedunensis, & in notis instrumenta, ad hunc Sanctum spectantia, sic assignat: Ex tabulis ecclesiæ Sedunensis & Augustæ Prætoriæ. De eo Sebastianus Munsterus lib. 3 Cosmographiæ, ubi scribit, Karolum Magnum Sedunorum præfecturam sancto Theodulo episcopo & successoribus donasse. Claruit sub Clodoveo rege circa annum CDLXXXVII. De eodem ecclesia Curiensis hac die. In hoc chronologico Ferrarii systemate neutra ejus annuntiatio convenire potest vel Theodoro primo, qui concilio Aquileiensi subscripsit, vel Theodoro alteri, qui fundationem cœnobii S. Mauritii promovisse dicitur. Tamen suspicor, quod Ferrarius in utraque sua annuntiatione designare voluerit Theodorum vel Theodulum secundum, quamvis in chronologia erraverit.

[20] Accipe igitur paucis exactiorem utriusque hujus Theodori distinctionem ex Josia Simlero, [duos ejusdem nominis & cathedræ episcopos,] qui lib. 1 de Vallesia apud nos fol. 25 quosdem præsules Sedunenses vel Octodorenses ita recenset: Episcopatus Sedunensis unus est e vetustissimis totius Galliæ. Sigebertus in Chronico refert anno Domini DXI Florentinum episcopum Sedunensem pro Christo mortem pertulisse. Rursus in Agaunensis cœnobii, quod a divo Mauritio martyre nomen habet, consecratione mentio fit Theodori episcopi Sedunensis; extructum autem fuit hoc cœnobium a Sigismundo Burgundionum rege circa annum Domini DV. Sed in concilio Epaunensi, quod circa annum Domini DX celebratum fuit sub eodem Sigismundo rege, mentio fit Constantii Octodorensis, id est Valensiæ episcopi; & in concilio Aurelianensi quinto circa annum Domini DXLVI sub Childeberto Francorum rege Rufus Vallensium Octodorensium episcopus adfuit. Et longe ante hæc tempora Theodorus Octodorensis episcopus concilio Aquileiensi interfuit circa annum Christi CCCLXXXV: nam id celebratum fuit tempore Gratiani imperatoris & Damasi Papæ, Siagrio & Eucherio consulibus. Franciscus Guillimannus in Opere de Rebus Helvetiorum lib. 4 cap. 3 etiam utrumque hunc Theodorum episcopum Sedunensem vel Octodorensem accurate distinguit.

[21] Sed jam quæstio est, an his duobus ejusdem nominis & cathedræ præsulibus addendus sit tertius Theodorus vel Theodulus, [quibus nonnulli addunt tertium,] qui tempore Caroli Magni imperatoris ecclesiam Sedunensem rexerit. Illustrissimus episcopus Salutiensis, Henricus Murerus Cartusianus, traditio Vallesianorum, Breviaria, & qualiacumque Acta hunc tertium Theodorum vel Theodulum commemorant, & ab aliis duobus præcedentibus distinguunt. Traditioni huic videtur assentiri Sebastianus Munsterus, dum lib. 3 Cosmographiæ suæ universalis apud nos pag. 365 sic scribit: Episcopus Sedunensis princeps est & dominus totius Vallesiæ superioris & inferioris in rebus secularibus & spiritualibus, deditque Carolus Magnus circa annum Christi DCCCV hunc Comitatum & præfecturam sancto viro Theodolo episcopo Sedunensi atque omnibus successoribus ejus. Confirmarunt quoque multi alii imperatores hanc donationem & roboraverunt usque in hodiernum diem.

[22] Alii tamen censent, illam opinionem ortam esse ex eo, [aliquibus contra opinantibus,] quod Carolus Magnus in honorem S. Theodori vel Theoduli, olim episcopi Octodurensis, cujus memoria ob sanctitatem tunc celebris erat, hanc prærogativam cuidam præsuli Sedunensi sui temporis concesserit. Sane non raro reges ac principes in diplomatibus suis dant aliquas possessiones aut quædam privilegia alicui Sancto, qui jam a multis seculis ad Superos migravit. Hæc autem dona & privilegia intelliguntur concedi monasterio vel ecclesiæ, in qua Sanctus ille colitur aut quiescit. Id etiam hic ita factum opinatur Henricus Pantaleon, qui tomo 1 Prosopographiæ pag. 200 de S. Theodoro vel Theodulo secundo hæc habet: Sanctus Theodorus a Deo plurimis donis & virtutibus ornatus fuit; is enim sua doctrina & pietate Vallesianos in vera Christi religione diligenter instituit, atque omnes in sua vocatione perseverare docuit. Itaque factum, cum post Rufum Octodurensem præsulem episcopatus Sedunum a rege Burgundionum Sigismundo transferretur, ut hic Theodorus ob plurimas virtutes ejus loci primus præsul ordinatus fuerit. Unde etiam in fundatione monasterii S. Mauritii hic Theodorus cum aliis præsulibus subscripsit anno post Christum DL. Cum autem magna prudentia hanc ecclesiam administrasset, S. Theodorus, qui etiam vulgo Theodolus dicitur, ex hac vita in cæleste gaudium penetravit. In hujus Theodori memoriam postea Carolus Magnus ecclesiam Sedunensem multis donis & privilegiis exornavit. Unde factum, ut aliqui postea hunc Theodorum Carolo coævum posuerint. Ita ille citans Joannem Stumpssium, qui in Germanico Helvetiæ Chronico lib. XI cap. 13 similia asserit, & ibidem præterea contendit, nullum episcopum Sedunensem, nomine Theodorum vel Theodulum, temporibus Caroli Magni floruisse.

[23] [hunc aliis duobus erronee additum esse,] Hanc sententiam quoque amplectitur Josias Simlerus, quem supra citavi, dum lib. 2 Vallesiæ apud nos fol. 48 de præsenti quæstione sic scribit: Theodorum episcopum, quem vulgo sanctum Theodolum nominant, Caroli ætate vixisse, ac ab eo gladio & Vallesiæ præfectura donatum esse quidam tradunt, & Munsterus Comitatum & præfecturam Vallesiæ anno DCCCV a Carolo Magno Theodolo episcopo datam scribit. Sed nos ante ostendimus, Theodorum episcopum, quem etiam Theodulum vocant, sub Sigismundo Burgundiæ rege vixisse supra ducentos & quinquaginta ut minimum annos ante Caroli imperium. Sed quia. Theodorus magnæ sanctitatis apud omnes habebatur, facile concesserim, regem Carolum ingentia munera, quæ episcopo dedit, Theodoro, qui inter Divos censebatur, donasse, ac inter cetera forte Vallesiæ præfecturam ei dedisse. Constat tamen, imperatores, qui aliquot seculis Carolum secuti sunt, præfecturam episcopatus retinuisse, quam tandem Fridericus Ænobarbus pro regni Arelatensis permutatione Berchtoldo Zeringio dedit.

[24] [quæ opinio nihil derogat juri præsulum Sedunensium,] Sed propter hanc controversiam nihil minuitur ex jure episcoporum Sedunensium ad præfecturam Vallesiæ, quod proxime citatus Simlerus in alio Opere de Republica Helvetiorum lib. 2 apud nos pag. 185 agnoscit his verbis: Princeps vero regionis est episcopus Sedunensis, qui Comes & præfectus Vallesiæ nuncupatur. Hunc suffragiis communibus deligunt Canonici collegii Sedunensis & legati septem decumarum superioris Vallesiæ. Tradunt autem Vallesianorum annales, Carolum Magnum imperatorem Theodolo episcopo Sedunensi, quod is ab angelo edoctus nescio cujus secreti delicti remissionem sibi indicasset, donasse Comitatum & præfecturam Vallesiæ ipsi ac successoribus, & jus præferendi gladii in signum civilis jurisdictionis, item cetera privilegia principum imperii concessisse. Etsi autem sunt quædam, quæ hanc narrationem suspectam reddunt, de quibus in nostra Vallesia disseruimus, illud tamen certum est, jura hæc, quæ diximus, ab aliis imperatoribus postea episcopis Sedunensibus concessa & confirmata esse, ac nominatim a Carolo IV imperatore, eademque renovata & aucta per Carolum V imperatorem, qui libenter hoc dedit precibus Matthæi Schineri episcopi & Cardinalis optime de se meriti.

[25] [& quam ulterius discutiendam relinquimus.] Ex hactenus relatis patet, ab illustrissimo Carolo Novariensi S. Theodorum primum, ab aliquibus S. Theodorum secundum, ab aliis denique S. Theodorum vel Theodulum tertium hac die celebrari. Nonnulli scriptores unum dumtaxat, quidam duos, alii tres hujus nominis præsules Octodurenses vel Sedunenses catalogo Sanctorum adscribunt. Quid si gesta horum Præsulum confusa sint? Saltem sæpe laudatus Murerus pag. 134 Helvetiæ sanctæ existimat, S. Theodoro secundo adscribenda esse ea, quæ circa reliquias martyrum Thebæorum S. Theodoro vel Theodulo tertio tribuuntur. Quid si recentiores Vallesiani erraverint, quando putarunt, quemdam S. Theodorum vel Theodulum exstitisse tempore Caroli Magni, & in hunc errorem inducti fuerint, eo quod imperator ille cuidam episcopo Sedunensi suæ ætatis in honorem S. Theodori primi vel secundi præfecturam Vallesiæ concesserit? Certe principes aliique ecclesiarum benefactores in diplomatibus suis sæpe dicunt, se privilegia & possessiones conferre alicui Sancto, quamvis hic jam a multis seculis in cælum receptus sit, ut supra monuimus. Vides hic undique intricatos nodos, quibus dissolvendis nos impares fatemur. Quapropter ab eruditis Vallesiæ incolis aut novis Galliæ Christianæ editoribus, qui in Opere jam inchoato accuratam præsulum Octodorensium vel Sedunensium seriem promiserunt, clariorem hujus difficultatis solutionem exspectabimus, & interim excudemus qualiacumque

ACTA
auctore quodam Ruodperto vel Roberto, monacho peregrino.
Ex Legendario S. Anatolii Salinensis in Burgundia, quod cum aliis Mss. codicibus collatum est.

Theodorus ep. apud Helvetos (S.)

BHL Number: 8088

EX MSS.

[Dicitur hic sanctus Præsul Carolo Magno,] Temporibus Magni Karoli in Burgundiorum terra conversatus est a beatus Theodolus *, ubi in tanta conversione inter provinciales illos excrevit, ut non solum juxta positorum, sed etiam longe manentium civium in se provocaret affectum, ita ut omnes quasi patrem haberent, in quo statum totius perfectionis in tantum excrevisse viderent. Unde contigit, ut Sedunensis ecclesiæ præsule defuncto, beatus Theodolus eidem regendæ præficeretur, ut qui in propria domo bene & ordinate ante disposuerat, ceterorum ignorantiam doceret, quod in sua postmodum honeste tractaret. Postquam autem episcopale culmen adeptus est, puro homini nihil præter naturam relaxabat; sed semper eidem ita voluit imperare, ut imaginis Dei similitudinem non auderet arroganter vitiare. In omni devotionis suæ opere id agere satagebat, ut misericordiæ & veritatis obviationem taliter proferret in publicum, ne aliqua occasione contrariæ partis inimici justitiæ & pacis corrumperent osculum. Unde factum est, ut relatione famosa currente prædicti domini piissimi Karoli notitiam habere cœpisset: atque inter cetera, quæ idem dilectus Domini ab eo facienda cognovit, cuidam generali concilio b ab eodem rogatus interfuisse narratur, ubi, sicut in posterum rei probavit eventus, quantæ dignitatis vir iste fuerit, & præsentes, qui tunc aderant, agnoverunt, & futuris memoriæ mandandum reliquerunt.

[2] Inter alia, quæ ab ecclesiasticis viris in eodem concilio necessaria inventa sunt, memoratus princeps (sicut dictum est: Justus in principio accusator est sui) episcopos omnes secreta silentii allocutione reverenter aggressus est, [qui occultum quoddam peccatum generatim confessus fuerat,] & cujusdam capitalis criminis prævaricationem se incurrisse lacrymabiliter professus est. Grande, inquit, peccatum me commisisse profiteor; quod quia nomine ipso valde vituperandum, in facti sui immanitate omnimodis est exsecrandum. Nunc ergo orationum vestrarum solatia adhibete, & pœnitentiæ meæ fructum vobis acquirite, ut unusquisque vestrum in suæ ecclesiæ domum revertens Missarum solennia * pro me Deo offerat, & ut absolutionis meæ spem ad altiora vel etiam certiora perducat, quantas aut quales in præsentiarum nominatim edicat. Illi autem satisfactioni tanti principis pro Deo annuentes, nonnulli etiam imperatoriæ severitatis lege coacti, triginta aut viginti vel decem Missas se facturos promiserunt. Tunc sanctus Theodolus, sicut semper solebat, conscientiæ suæ temperamento humilitatis reverentiam imponens, tantum cum unius Missæ oblatione se pro eo supplicaturum promisit. Istius promissionis voce accepta, Augustus & omnes, qui aderant, vehementer admirati sunt, indignatione pro ignorantia hoc eum promisisse credentes; firmata tamen astipulatione sui promissi, ad propria statim fuere reversi.

[3] [speciem & remissionem ejusdem peccati cælitus indicasse,] Vir autem Domini Sedunum veniens, die noctuque lacrymis & orationibus insistendo, divinæ miserationis auxilium pro lapsu, quem ignorabat, incessanter supplicare curabat. Supervenit statuta dies, qua Missarum oblationem devotus fidejussor explevit. Et ecce angelica relatione quid & quantum Augustus deliquerit, per ordinem agnovit: & etiam insuper in suæ dignitatis obtinuit opere, ut alienæ præsumptionis delictum absolvere potuisset, ut impleretur, quod dicitur: Oratio humiliantis se nubes penetrabit; & donec appropinquet non consolabitur, & non descendet *, donec aspiciat Altissimus. Peracto deinde tempore, Christianæ fidei obsides, quos prædiximus, convenerunt omnes, quod promiserunt, regiæ exspectationis audientiæ retulerunt. His auditis, imperator digna gratiarum actione omnibus satisfecit, & quid sibi postea observandum fuisset, diligentius inquisivit: quem sanctus Theodolus secreta altercatione * semotum ducens, ita consolabatur dicens: Domine semper Auguste, omnipotenti Deo gratias age. Talia & tanta audivi ab angelo, in quibus te peccasse pro certo cognovi. De cetero emenda hæc omnino dimissa: spontanea enim professione pœnitentiam quæsivisti, idcirco plenæ indulgentiæ locum invenire meruisti c.

[4] [ac propterea præfecturam Vallesiæ ab ipso accepisse.] Quo responso accepto, Augustus lætus efficitur, & egregii Antistitis benevolentiam regiis donationibus & muneribus remunerari volens, maximum opportunitatis & familiaritatis locum inter amicos illi concessit, & in omnibus suæ voluntatis affectibus * se obtemperaturum promisit. Cui Episcopus ait: Vallensium præfecturam, quæ in nostra diœcesi est sita, sanctæ Mariæ Sedunensi d gratanter donate, & ipsam cum Deo, & Deum cum ipsa propitios semper habete. Importunum est & ecclesiasticæ libertatis quieti omnino contrarium, ut seculari exactione vexentur, qui altaris & ministeriorum * Dei officiis addicti æternorum * curam gerere debent. Sed, ut sæpe contingit inter plebeios, quod spirituale est, aliquando minus perpenditur. Qui ecclesiasticus est, si bicipitem gladium in manu portat, in carnali quidem non occidendo, sed terrendo incidit; in spirituali autem quasi blandiendo unguentum curationis imponit. De talibus profecto Psalmista exponit dicens: Exsultationes Dei in gutture eorum, & gladii ancipites in manibus eorum ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Cujus * petitioni imperator protinus annuens, eumdem Comitatum episcopo venerabili Theodolo e, suisque successoribus, perpetua stabilitate subnixa contradidit; & sicut dictum est: Multi requirunt faciem principis; a Domino egredietur judicium singulorum. Multi, qui aderant, se multa percepturos opinati sunt; hic, quia in Domino confisus est, judicium ejus sublatum est. Interea Vir Domini, regiæ magnificentiæ donatione percepta, domum reversus, tanta, ut prædiximus, auctoritate vivendi usus est, ut divinæ pietatis augmentum illo in tempore in tantum percipere meruisset, quod non solum puræ conscientiæ frueretur arbitrio, sed etiam faciendorum signorum non modico dignus haberetur imperio.

[5] Beatæ memoriæ S. Gregorius Romanus, ecclesiasticæ disciplinæ auctor præcipuus, [Auctor post quædam parerga narrat;] subtilissimæ disputationis dissertor egregius, intimæ speculationis radius solaris, luculentissimæ eruditionis regula, divinæ & humanæ inscriptionis tabula, sancti Spiritus organum, totius bonitatis ærarium, ipse etiam receptaculum singulare peccatorum, & idcirco memoriale spectaculum omnium seculorum, eos, qui mira faciunt, & signa valenter operantur, in supernarum virtutum sorte computari describit; & qui Dei & proximi charitate latius abundant, inter cherubim numeros meritorum suorum ordinem habere denuntiat. Quod tanti antistitis ratione * subnixum est, ulla umquam occasione refutari omnino non debet: utraque etenim hæc, quæ de sancti Gregorii narratione protulimus, beatum Theodolum aperte promeruisse fatemur. Ubi, vel quando promeruit? Ibi, ubi secum habitavit. Ubi habitavit secum? Vere ubi exteriori & interiori nihil in voluntate diversum, sed consonum totum, & in Christo vere pacificatum, ibi habitavit secum in corpore, secum in mente, secum in opere. Quando autem promeruit? Videlicet tunc, quando hoc studuit agere, ut sine concertatione secum posset habitare. Eo tempore, ea hora, eo momento illud, quod promeruit, securus obtinuit. Quod si secum non esset, neutrum horum omnino posset. Si autem secum erat, numquid solus erat? Solus vero si esset, numquid prodesset, aut quidquam facere potuisset? Solus nequaquam fuit, & tamen secum fuit, & non fuit. Si sic erat, quæ convenientia inibi esse poterat? Certe magna & vera, & pacis abundantia multum secura. Secum erat provida mentis cognitione; & secum non erat, in divina erectus contemplatione. Hæc spiritualis & invisibilis duorum convenientia; quod miraculum dicemus, effectiva erat potentia.

[6] Charissimi Fratres, audiendi aures habete; quid novi acciderit, [quomodo sanctus Præsul vinum multiplicaverit,] patienter audite. Quodam tempore Vallensium partium cives nimia vindemiarum inopia coacti, Antistitis sui auxilium implorare cœperunt, & quid de annuali stipe agendum censeret, vel quid illorum penuriæ succurrendum putaret. Venerabilis vir * Theodulus petitioni suorum misericorditer satisfacere volens, omnia vasa, vindemiantium more, sicut solent, præparari præcepit, & quantum unusquisque potuisset habere, sive multum sive parum, in unum locum fecit portari; deinde per omnia vasa confidenter distribui. Ipse autem accedens, per se singulos botros accipiens, benedixit, & singulis vasis impressit. Mirum dictu! Ita repleta sunt, ut usque ad summitatem vini optimi abundantia subito redundarent in tantum, ut novos liquores musti æstuantis vix in se continerent f. O quam mirabilis Deus in Sanctis suis, quibus non solum meritorum qualitatem in suæ humilitatis * participatione permittis; sed quod majus est & benignius, tibi ipsi similia atque majora aliquando consentis operari. Petro tuo te majora facere permisisti; Theodolo vero similia misericorditer non negasti. Infirmi corporis fluxum tactu fimbriæ medicasti; sed quod majus est, Petri tui umbram multorum infirmorum præstitisti esse medicinam. In quinque panum fractione mira quæ feceris, Euangelista testatur. In vini novi multiplicatione Theodolus tuus quid egerit, moderna ætas fatetur. Helias olei parvi augmentatione viduæ necessitati subvenit; vinum, quod deerat, Vallensium civium petitioni Theodolus augmentavit.

[7] [quod miraculum inepta digressione exornare nititur,] Hæc omnia, Domine, tuis, quæ fecisti mirabilia, similia, & idcirco mirabilia; & quia mirabilia, ideo multum magnifica. Tu in te ipso magnus & immensus. Magnus in cælo, magnus in terris, magnus omnia creando, magnus ipsa gubernando, cælum, terram, mare, elementa, cetera universa hæc, quorum esse per te, magna & mira per se; tamen nisi ex te creata, penitus fuissent ignota. Sed quoniam creata & rationabiliter armata, ideo mirabilia & laudabilia, & sine comparatione magnalia. De istis mirabilibus, Domine, & magnalibus Theodolum in publico produxisti, quem in tuæ lucis secreto celatum hactenus habuisti. Inde exemplatus, lucerna ardens erat, quia de lumine procedebat. Videamus, si in se, non a se, lumen erat, quomodo aut quando lucebat. Lucebat in dictis, lucebat in factis, lucebat in conscientia, lucebat in consummata bene vivendi providentia. Quomodo autem lucebat, audivimus; quando autem luceret, nihilominus attendamus. Quando, ut prædiximus, secum erat, quia extra alios aliquid sciebat, quod & ipsos omnino latebat. Utrum hoc spirituale, an carnale? Si spirituale tantum, & non carnale, quare ignorabant, qui tunc spirituales erant? Si carnale fuit, & non spirituale, quomodo apud eos latebat, qui tunc carnales erant? Sed utrumque erat, & spirituale & carnale; & quia utrumque erat, ideo solus sciebat. Et quomodo hoc? Duæ vitæ erant, quæ viduarum g sororum habitudine præfiguratæ fuerunt. Harum unam Theodolus quasi a tergo ferebat, cum Marthæ bonam partem forinsecus exhibebat; alteram vero velut in sinu gestabat, cum Mariæ optimam partem in omnibus præferebat. Inter has duas quia medius erat, invenit, quod latebat. Quod aliquid latuerit novimus; quomodo invenit, videamus.

[8] [& quomodo divina revelatione edoctus] Dum reipublicæ Romanæ Diocletianus & Maximianus principatum tenerent, inter multos, quos tyrannidis eorum furor exemit, beata legio Thebæa gladii ipsorum animadversione mundo interfecta est h. In eo tractu, ubi Vallensium agrorum terminus occurrit, Rhodanus amnis nimia velocitate Octodorum castrum dextra parte præterfluit, qui ibi per angusta Alpium itinera ingressus in loco, cui Agaune nomen est, cum vastarum rupium objectu luctatur; suæ tamen inundationis congressione superior, mox inoffensus micat. In ejus elementi situ, quod resedit & cedit, planities campestris habetur, ubi prædictæ legionis concertatio peracta fuisse memoratur: ubi dum multorum annorum circulis evolutis corpora eorum inhumata jacent, assidua ferarum & volucrum direptione corrosa, & Rhodani discurrentis abluvione perrosa, pene præter famam perdiderunt, quod in se ipsis terrenum habuerunt. Quod in eis spirituale erat, in Deo stabilitum vivebat; quod autem carnale, sub terra occultum manebat.

[9] O Antistes pretiose Theodole, utrumque horum invenisti. Dic, [reliquias Martyrum Thebæorum honorifico loco collocaverit.] unde cognoscere potuisti? Audenter dico; sub ara Dei eos contemplative vidisti, & idcirco super terram eos active quæsiisti. Tantus ac talis eras, quod idipsum in terra quærebas, quod in cælo ante videbas. Et quoniam ibi eos indubitanter vidisti, ideo hic patienter invenisti. Utique si veram caritatem non haberes, hic eos non invenires, & ibi nequaquam videres. Sed quia sanctam dilectionem habuisti, idcirco utrumque potuisti. Cum autem invenisti, quod quærebas, quid faciebas? Bonus tu ipse fuisti, bene & laudabiliter egisti, locum habitationis eorum honorifice præparasti, & ossa eorum in pace requiescere præcepisti i. O novæ conversionis alter Tobias! Quam bene cum angelo direxisti vias tuas! Ambo occisis sepulturam præbuistis. Sed quid inde meruistis? Hoc utique, quod & de eis dictum legitur: Justi autem in perpetuum vivent, & apud Dominum est merces eorum, & cogitatio eorum apud Altissimum. A justo Abel usque ad nos infinita collectio justorum excrevit. Cum iis usque ad vesperam laborastis in vinea; vere & indubitanter cum ipsis capietis & præmia. O sanctæ Thebæorum animæ, martyrium dicite; & vos qualiter remunerastis Theodolum? Utique ita ei reddidistis, quomodo ab illo accepistis. Illius adjuvantibus meritis, vestra admodum claruerunt; vestra autem illi adjutorio fuerunt, & utraque ad victoriam pervenerunt. Ille vobis locum præparavit Agauno, vos illi Seduno. In Vallensibus Theodolus clarus habetur; vestri triumphi gloria Agaunensibus maxime principatur. Proxima loca ad invicem inter monumenta * tenetis. In paradiso Dei vestri candentium liliorum coronas insimul feretis. Exsultate justi in Domino, quos digne & vere decet laudatio, qui per ipsum talem convenientiam in cælo meruistis habere, per quem vitæ innocentiam in terra voluistis servare.

ANNOTATA.

a In quibusdam Officiis propriis hic Sanctus dicitur oriundus ex nobili familia Baronum Grandi-Montensium. Imo in quadam scheda nobis transmissa ad hanc traditionem probandam lego sequentia: Qui ex familia dominorum de Grammont Sedunum proficiscuntur, trium dierum spatio egregie excipiuntur & laute. Quidquid sit de nobili sancti Præsulis stirpe, quæ in hoc aliisque apographis non exprimitur, illam genealogis Burgundis indagandam ac stabiliendam relinquimus.

b Hactenus ignoramus, quando aut ubi hoc concilium celebratum fuerit.

c Hæc historia non reperitur in Actis S. Caroli Magni, quæ Majores nostri ad diem 28 Januarii illustrarunt.

d Seduni quondam ecclesia cathedralis Deiparæ Virgini dedicata fuit, ut Simlerus, in Descriptione Vallesiæ agens de urbe Sedunensi, lib. 1 fol. 24 testatur his verbis: Templa celebriora habet Divæ virginis unum prope Gundesianam portam, quod olim episcopale templum fuit, & collegium Canonicorum habuit, qui non, ut olim, urbem ipsam, sed Valeriam incolunt; alterum divi Petri, item sanctæ Trinitatis, & ad mœnia divi Theodori templum, a Matthæo Cardinale exstructum.

e Quomodo hæc donatio S. Theodoro antiquiori, vel potius in honorem S. Theodori primi vel secundi ab imperatore Carolo fieri potuerit, in Commentario prævio obiter indicavimus.

f Utinam scriptor Actorum tempus hujus publici miraculi distincte expressisset

g Forte pro viduarum legendum est duarum: non enim satis clare intelligo, quomodo auctor Martham & Mariam nomine viduarum appellet.

h Acta horum Martyrum, Deo favente, ad diem 22 Septembris cum Martyrologio Romano discutiemus.

i Murerus in Helvetia sua sancta putat; S. Theodoro secundo convenire ea, quæ hic de reliquiis Martyrum Thebæorum narrantur, ut in Commentario prævio monuimus.

* al. Theodorus & sic ubique.

* al. oblationes

* al. discedit

* al. alteritate

* al. effectibus

* al. mysteriorum

* al. internorum

* al. Cui

* al. relatione

* al. vero

* al. humanitatis

* al. momenta

DE S. SIMPLICIANO EPISC. CONF.
MEDIOLANI IN INSUBRIA,

Anno cd.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, patria, ætas, conditio ante episcopatum.

Simplicianus conf. Mediolani (S.)

AUCTORE J. B. S.

Virum adeo celebrem, a SS. Ambrosio & Augustino laudatissimum, in nullis antiquis Fastis sacris memorari, [A Belino primum Fastis adscriptus,] jam ante me non pauci mirati sunt: certe nec inter vetustiora Usuardi auctaria locum obtinet, ut primus qui de eo meminerit, sit Belinus, dum ita de eo scribit non hoc die, sed XIII hujus: Eodem die, depositio sancti Simpliciani episcopi & confessoris. Paulo distinctius & uberius Greveni editio: Mediolani, depositio beati Simpliciani episcopi & confessoris. Qui ob celebrem sanctitatis suæ famam, ex eremita senio confecto, beato Ambrosio succedens, sicut in vita solitaria Domino specialiter exstiterat devotus, ita ad regimen ecclesiæ assumptus, S. Ambrosii imitator exstitit strenuus. Molanus Belinum ad verbum descripsit; Maurolycus, si non iisdem verbis, certe etiam die XIII eum signavit. Ghinius elogio hoc die Sanctum exornat, quod describendum censuimus, tametsi annum obitus perperam determinaverit. Ita habet:

[2] [a Ghinio elogio ornatur;] Mediolani, depositio S. Simpliciani episcopi, sanctorum Ambrosii & Augustini testimonio celebris. Qui insigni virtutum Christianarum claritate splendescens, cum a ceteris piis omnibus, tum ab eodem imprimis S. Ambrosio, usque adeo in honore habitus est, ut hunc ille patris loco coluerit. Ejus vitæ exemplo hortatuque & idem S. Augustinus Mediolani & Victorinus rhetor magnus Romæ ad veram Christi Domini fidem se contulerunt. Episcopus autem in S. Ambrosii locum successit; divinis virtutibus in episcopali munere affluens, ecclesiam Mediolanensem religione & pietatis institutis auxit: qua ecclesia annis quatuor pie præclareque administrata, ac multis in rebus ejus sanctitate divinitus declarata, obdormivit in Domino anno salutis CDV. Non solus errat in consignando obitus anno, ut mox patebit ex Ferrario, de Sancto in hunc modum prædicante:

[3] Simplicianus Mediolani natus, ut ferunt, ex Catania familia & educatus, [De Sancti patria] a teneris litteris & religioni operam dedit, ac pietatis causa multas urbes peragravit. Romæ Victorinum rhetorem egregium ad Christum convertit. Mediolanum reversus reliquias SS. Apostolorum secum detulit. Tanta autem sanctitate, doctrina & virtutibus effulsit, ut a SS. Ambrosio & Augustino non semel laudatus fuerit. Senio prope confectus S. Ambrosio in episcopatu successit, cui adjutor ab initio a Damaso datus fuerat, quem Anastasio summo Pontifice sanctissime rexit. S. Gaudentium episcopum Novariensem ordinavit Legatos concilii Carthaginensis, qui ad se consulendum venerant, excepit. Ritum Officii ecclesiastici ecclesiæ Mediolanensis auxit. His & aliis præclare gestis obdormivit in Domino XVII Kal. Septembris anno Dom. Incarn. CDIX, Innocentio I Pontifice. Corpus in S. M. conditum, postea in templum suo nomini dicatum translatum est.

[4] Hæc de S. Simpliciano Ferrarius, in quo non solum displicet signatus obitus annus; [& sacerdotio Romano,] sed id maxime quod in notatione observet: Quod Simplicianus patria Mediolanensis fuerit, id quod S. Augustino lib. 8 Confess. cap. 2, teste Baronio in Annal. ad an. D. CCCLXXVI * adversatur. Nam, ut ibidem Baronius scribit, cum S. Ambrosius præter Eccl. regulam episcopus ordinatus fuisset, Damasus Papa Simplicianum Romanæ Ecclesiæ presbyterum illi adjutorem & monitorem dedit Quid hic S. Augustinum & Baronium alleget Ferrarius haud equidem satis intelligo: S. Simplicianum Romanæ Ecclesiæ presbyterum fuisse, nemo est qui inficietur: an inde obsecro recte inferri potest, etiam Romanum gente, non Mediolanensem fuisse? Pari certe argumento, & me esse Romanum, non Belgam quis diceret, quod non in Belgio sed Romæ sacerdotio initiatus fuerim. Tamayi me hic non meminisse nemo mirabitur, qui ineptias ejus in ipso fonte consulere dignatus fuerit.

[5] Notandum hic etiam, circa ipsum obitus diem non parvam in Martyrologiis discrepantiam occurrere; [atque item de die obitus.] utpote cum Sanctus in eo quod SS. Augustinianensium dicitur, Idibus Augusti collocetur: Mediolani, natalis S. Simpliciani episcopi & Confessoris, qui S. P. Augustinum ad monasticam vitam adhortatus est, quique Ecclesiæ Romanæ quondam alumnus, S. Ambrosio adversus Arianos laboranti adfuit, & in ejus locum postea subrogatus, sanctitate & doctrina conspicuus quievit in pace. In Romano autem hoc die ita legitur: Mediolani, depositio S. Simpliciani episcopi, SS. Ambrosii & Augustini testimonio celebris: ut quodammodo insinuari videatur, sanctum obiisse XIII Augusti, hoc vero die depositum aut sepultum fuisse, contra quam scripserint citati superius Martyrologi, qui cum aliis depositionem innectunt ipsis jam dictis Idibus. Aliter sentiens Galesinius Sanctum XIV hujus annuntiat. Brautii breve elogium ad nomen alludit

Simplicianus erat simplex, velut alba columba,
      Qui fuit Ambrosii dignus adire thronum.

[6] Paulo nitidius & nervosius est, quod ei cecinit Ennodius Ticinensis episcopus in hunc modum: [Ennodii elogium metricum.]

Ambrosius linquens viduatæ munia plebis
      Transtulit ad curam, Simpliciane, tuam.
Successoris opes, spoliati viscera regni,
      Creverunt merito temporis alterius.
Ac velut annosam zephyris spargentibus ornum,
      Ne metuat bellum, longa quies solidat.
Tyro tamen felix cana ad rudimenta vocatus,
      Non flexit priscum degenerans apicem.
Nil timuit gelidis, anima fervente, medullis
      Pontificis virtus, floris habet senium.
Æquora qui recto pressit terrena patenti,
      Moribus & cultu sidera cum tetigit.

[7] [De Sancti controversa ætate,] De cultu & patria satis dictum sit, ex Vita res planius intelligetur. Ad ætatem vero quod attinet; jam tum senescentem Mediolanum rediisse, sive sua sponte, sive missum a Damaso Papa S. Ambrosio auxiliatorem, communis est etiam opinio: ætate autem senem & gravem, dum eidem Sancto successor datus est, anno, ut fert plerorumque sententia 397, contra quam statuerint Majores nostri in Exercitatione singulari ante tomum 1 Aprilis, & in alio Præliminari ad tomum VII Maii. Utcumque fuerit, negari non potest, Romæ maxime floruisse tempore Papæ Liberii, tum etiam initio pontificatus Damasi. Neque dubitaverim, quin quadragenario multo major fuerit, dum de Victorino rhetore tam gloriose triumphavit, eum ad fidem Christianam, Roma stupente, perducens, ut consequens inde videatur, natum fuisse circa annum 320. Jam vero, ut dixi, senescebat, dum ad S. Ambrosium, ex præfecto episcopum ordinatum, directus est, in patriam reversus anno 374, ut adeo sanctitate & doctrina clarissimus fuerit, & sancto Doctori intimus, dum anno 384 eo pervenit S. Augustinus, quem ipse etiam ut magister fidem edocuit.

[8] [& de anno obitus.] In anno obitus S. Simpliciani jam hallucinantes vidimus Ghinium & Ferrarium, ut velint, eum ad annum CDV, imo ad CDIX vitam protraxisse, quem pridem ostenderunt Majores nostri, non toto triennio sedem tenuisse, nempe a mense Aprilis CCCXCVIII ad Augustum CD, quo ipso anno S. Simpliciano successit S. Venerius, ut habes etiam tomo 1 Maii pag. 494. Atque hæc de Sancti ætate. Superest modo controversia, quam satis erit indicasse, fueritne nimirum Eremita vel Canonicus regularis S. Augustini; an vero Carmelita, de qua quæstione ingenue fatetur Bosca, vacuos dies se non habuisse, ut tantarum rerum pondera examinaret. De Carmelitis omnia pridem satis examinata sunt, neque satis apposite Augustinianis adscribi posse videtur, cum S. Augustino seniorem, ejusque instructorem fuisse sciamus, ut rectius S. Augustinus Ordinis Simpliciani dici posset, si umquam is Ordo exstitisset, quam S. Simplicianus Augustiniani. Audi verba rhythmi apud Ferrarium de S. Augustino XXVIII Augusti:

Baptizat hunc Ambrosius,
Deum Laudamus intonat:
Simplicianus monachum
Habitum dat & cingulum.

[9] Jam ad Vitam ipsam progredimur, a solo Mombritio, [Vita,] quod sciam, editam tomo 2, quæ cujus scriptoris aut ætatis sit, explorare mihi hactenus non licuit. Satis genuinam existimo, cum ex S. Ambrosio præcipue, & ex S. Augustino collecta sit. In obscurioribus annotationum nostrarum vices supplebit Vita recentior a Ripamontio explanata, neglecto Puccinellio, continuis prope parergis Sancti gesta implicante: de quibus postmodum in Actis SS. Ambrosii & Augustini sermo non semel recurret. In Missali Ambrosiano non recolitur memoria S. Simpliciani, neque XIII neque hoc die, sed XV Augusti una cum translatione sanctorum MM. Sisinnii, Martyrii & Alexandri, de quibus deque jam dicta translatione Tridento Mediolanum sub S. Simpliciano facta videri potest tomus VII Maii die XXIX a pag. 38. Ne hic actum agamus, solam præmittendam censuimus lectionem ex Breviario Mediolanensi, quæ hoc die est hujusmodi sub ritu solenni:

[10] Simplicianus ab ineunte ætate studiis deditus, Deo ita sanctæ vixit, [Lectio Breviarii Mediolan.] ut pietatis etiam causa deinceps multas peragraverit partes. Romam profectus, vitæ exemplo & doctrinis piaque solertia Victorinum rhetorem, apud Romanos auctoritate florentem, ab impura superstitione ad Christi fidem convertit. Inde Mediolanum reversus, reliquias Apostolorum attulit. Tanta autem virtute præluxit, ut ei multum tribuerint sancti viri Augustinus & Ambrosius. Hic cum graviter ægrotans, non longe ab obitu abesset, voce ter emissa, eum dignum putavit qui sibi succederet. Archiepiscopus igitur factus ecclesiam sibi commissam divinorum Officiorum ritibus pietatisque ornamentis auxit. Gaudentium primum Novariæ episcopum consecravit. Doctrinæ autem ac sanctitatis nomine usque adeo illustris fuit, ut de re dubia eum synodi Carthaginensis patres consuluerint. Demum multis laboribus pro gloria Dei perfunctus, meritis cumulatus migravit ad Dominum. En modo Legendam Mombritii a nobis tantillum elimatam.

[Annotata]

* imo CCCLXXV

VITA
Ex Bonino Mombritio tom. 2

Simplicianus conf. Mediolani (S.)

BHL Number: 7786

EX IMPRESSIS.

CAPUT 1.
De Sancti præclaro in studiis & virtutibus progressu, præsertim Romæ, ubi celebrem Victorinum rhetorem, Urbe stupente, ad fidem adducit.

[Natus in agro Mediolanensi] Beatus Christi confessor Simplicianus, sicuti quorumdam veridicorum virorum relatione didicimus, qui hæc se in quibusdam vetustissimis scriptis reperisse fatentur, tam moribus quam genere clarissimus fuit, patre Lodovico, matre vero Senedruga in pago Betuatensi, ut fertur, oriundus. Traditus autem a parentibus liberalibus studiis, adeo suam pueritiam ibi exercuisse visus est, ut præ omnibus sui temporis philosophiæ splendore radiaret.

[2] Quanto vero labore in sua adolescentia & juventute tam divinis quam humanis litteris, [litteris probe instructus est] non solum Romæ ubi præcipue degit, sed etiam per mundum quasi fugientes litteras insecutus est, ejus venerabilis testatur senectus, quæ pro sua sancta scientia suaque vera sapientia in tam celebri ecclesia, Deo ordinante, pontificali mitra, sicut in sequentibus demonstrabitur, redimiri meruit. Et ne mea imbecillitas de proprio quidquam hic addidisse videatur, præstantissimi doctoris Ambrosii, sanctæ Mediolanensis ecclesiæ archiepiscopi, cujus venerabile os sapientiæ sale repletum, nihil solet redolere insipidum, testimonium in medium proferamus.

[3] [ut satis probat S. Ambrosius cui successit.] Namque, ut Sanctos Dei decet, exhortationis seu familiaritatis subtilissimis requisitus sæpe quæstionibus, in quadam sua epistola ad eumdem venerabilem Simplicianum rescribens beatus Ambrosius, inter cetera sic respondet: Sed quid est, quod tu ipse dubites & a nobis requiras, cum fidei & acquirendæ dilectionis divinæ gratia totum orbem peragraveris, & quotidianæ lectioni nocturnis ac diurnis vicibus omne vitæ hujus tempus deputaveris, acri præsertim ingenio etiam nec intelligibilia, utpote qui etiam philosophiæ libros monstrare soleas & plerosque inanes esse, ut prius scribentium in suis scriptis sermo, quam vita eorum defecerit.

[4] [Virtute non minus conspicuus] Sed interim ea, quæ sibi in sua senectute contigerunt, relinquentes, ad ea quæ adhuc juvenis gessit, cujusve honestatis sive sanctitatis fuerit videamus. Erat autem Domini confessor Simplicianus, etiam antequam ullo ecclesiastico officio fungeretur, vir per omnia moderatus, humilis in habitu, in incessu compostus, velox ad audiendum, tardus ad loquendum, discretus in silentio, temperatus in verbo, in consilio providus, castitate præcipuus, sibi parcus, pauperibus largus, in lectione assiduus, in oratione continuus, præcipuus in contemplatione, Dei & proximi plenus dilectione.

[5] [Romæ etiam junior fulget,] Talibus tantisque virtutibus sanctam juventutem suam vir Domini decorare studebat: unde factum est, ut gradatim ad sacros ordines digne promoveretur, & a cuncto non solum Romanæ Ecclesiæ clero diligeretur, verum a cunctis pene catholicis per orbem constitutis ejus opinio declararetur. Per idem tempus dum Liberius summi Pontificis honore potiretur, & Romanum imperium a Constantio regeretur, multimodæ hæreses per totum orbem maxime in Ecclesia Apostolicæ sedis pullulabant.

[6] [ubi rhetorem Victorinum,] Fungens igitur beatæ memoriæ Simplicianus in ipsa principali ecclesia precationis seu Dei dilectionis officio, pro viribus elaborabat, ita & Ecclesiæ Dei diligentius providebat, ut talenta a Deo sibi commissa duplicarentur, & ad cultum veræ fidei, verbo Dei disseminato, multi per eum perducerentur: inter quos fuit quidam Victorinus urbis Romæ rhetor, natione Apher, qui totam fere urbem suo stemmate polluerat adeo, ut servi Dei diversis suppliciis, non solum in plateis, verum etiam in ecclesiis necarentur. Ipse vero, favente sibi universo populo, statuam in Romano foro adorandam erexerat. Insuper etiam, ut supradictus Papa Liberius exilio deportaretur, effecerat.

[7] [qui multa istic turbaverat,] Ad postremum vero nimio timore obstupefactus acquievit hæreticis, & communicatus est cum eis. His & aliis innumerabilibus angustiis Ecclesiæ Dei crebrescentibus, nixus est beatus vir Dei Simplicianus, lumbis succinctus, duplici ense Dei & proximi dilectione accinctus, pro muro se opponere, & in die Domini pro Israël in prælio stare. Unde factum est, ut primitus seculum * veridicam sententiam Domini, beatus Simplicianus secretius ac familiarius rhetorem Victorinum corriperet, atque corripiendo admoneret, seu admonendo suaderet, quatenus a tam magno cruore desisteret, & sanctas Scripturas investigaret, ut ad viam veritatis redire posset.

[8] Igitur sicut divina testatur pagina, ubi Spiritus sanctus doctor adest, [feliciter aggressus,] nulla mora discendi est, statim postquam sanctam Scripturam investigasset, omnesque Christianas litteras cum beato Simpliciano studiosissime perscrutatus fuisset, sic affatus sanctum Simplicianum: Noveris me jam esse Christianum. Cui beatus Simplicianus respondit: Non credam, nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia te videro. Victorinus autem irridebat eum dicens: Ergo parietes faciunt Christianum? Beatus inquit Simplicianus: Non ob hoc dixi, quod parietes faciant Christianum, licet Christiani magis in ipsa ecclesia confiteantur Deum & recognoscant delictum; sed sicut instinctu diabolico fecisti pene omnes viam veritatis oblivisci, ita tuo sollenni exemplo doceas eos ad tramitem veritatis converti.

[9] Victorinus vero hoc sæpe ei dicebat jam se esse Christianum, [ad fidem demum adduxit.] & beatus Simplicianus illud sæpe respondebat, & sæpe ab illo parietum irrisio repetebatur: amicos enim suos reverebatur offendere superbos dæmonicolas, subditos domesticos, quorum culmine Babylonicæ dignitatis quasi ex cedris Libani, quas nondum contriverat Dominus, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur.

[Annotata]

* l. secundum

CAPUT II.
Victorino probe instituto & baptizato, multis præconiis clarus Mediolanum revertitur, ubi S. Augustinum convertit, & mortuo S. Ambrosio succedit.

[Omnibus feliciter superatis,] Sed posteaquam legendo atque inhiando cum beato Simpliciano duxit firmitatem, timuitque negari a Christo coram Angelis Dei, si eum timeret coram hominibus confiteri, reusque sibi magni criminis apparuit, erubescendo de sacramento humilitatis Verbi tui de sacrilegio superborum dæmoniorum, quæ imitatorum superbus acceperat, depuduit vanitati, & erubuit veritati. Subitoque & inopinatus ait beato Simpliciano: Eamus in Ecclesiam, & acquiescere tibi volo, Christianus fieri cupio.

[11] At beatus Simplicianus magno gaudio, nimiaque lætitia accensus incedebat per viam, [catechumenum se profitetur,] eum introducendo atque Deum omnium bonorum factorem glorificando. Ubi autem imbutus est primis instructionum Sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per Baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia: superbiebant & irascebantur, dentibus suis stridebant & tabescebant hæretici. Servo autem suo Victorino Dominus Deus erat spes ejus, & non respiciebat in vanitates & insanias mendaces.

[12] Denique ut ventum est ad horam profitendæ fidei, [ac summa cum ædificatione] quæ verbis certis conceptis retentisque memoriæ de loco eminentiori in conspectu populi fidelis Romæ reddi solent ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam, oblatum esse dicebant Victorino a presbyteris, ut secretus redderet, sicut nonnullis, qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat. Illum autem constitit maluisse admonitionem pii patris Simpliciani in conspectu tantæ multitudinis profiteri.

[13] [ad ecclesiam perductus] Itaque ubi ascendit, ut symbolum sanctæ fidei in conspectu tantæ multitudinis redderet, omnes sibimet invicem increpuerunt, nomen ejus a strepitu gratulationis esonuit, & presso sonitu per ora cunctorum collætantium Victorinus cito sonuerunt exultatione, quia videbant eum, & cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit ille fidem veracem præclara fiducia, & volebant eum omnes rapere in cor suum, & rapiebant amando & gaudendo atque gratiam sancti Spiritus paracliti recipiendo.

[14] [Baptismo initiatur] Sicque factum est, ut Urbem a præfati Victorini beatus Simplicianus errore expiaret, ipsumque Victorinum per sua sancta monita cum ingenti multitudine ad Catholicam fidem converteret. Ob hoc fit, ut Ecclesia Dei multis vulneribus scissa consolidaretur, atque in pristinis bonis restitueretur, & beatus Simplicianus a cuncto clero & populo prædicator egregius & prælatus Romæ habitus, magnis præconiis attolleretur.

[15] [inter Urbis applausus,] Si quis autem plenius nosse desiderat, qualis & quantus, cujusve fuerit auctoritatis Victorinus, sive quo ordine divina gratia illustratus & beati Simpliciani suffragantibus meritis ad fidem Christi fuerit conversus, seu quomodo post diuturnam cordis conversionem ejusque verissimam confessionem, fonte baptismatis innovatus, beati Augustini Hipponensis episcopi octavum Confessionum librum requirat. Ibi siquidem invenire poterit horum omnium integram veritatem.

[16] [quorum testis est S. Augustinus,] Revolutis vero paucis temporibus, Valentiniano cum fratre Valente regnantibus, Mediolanum ad destruendam perfidiam Arrianorum, prædestinante divina clementia, directus vir est inclytus Ambrosius, cui subsecutus, dogmati supradicto perfidiæ contrarius, vir venerabilis Simplicianus. Per idem tempus extincto Auxentio Arrianæ perfidiæ episcopo, qui, Dionysio venerabillis memoriæ episcopo ad exilium destinato, regebat ecclesiam, ex ore infantium & lactentium sui episcopatus accipit laudem beatus Ambrosius: a cunctis ecclesiæ Mediolanensis confratribus in officio archidiaconatus venerabatur beatus Simplicianus.

[17] [quem Mediolanum redux] Nos quippe ad alia tendentes de pluribus pauca prælibamus. Verumtamen quoniam sancti Augustini Confessionum fecimus mentionem, quid ipse eo libro Deo confitendo de beato Simpliciano referat audiamus. Ait enim inter plurima: O tu Deus misisti in mentem meam visionem bonam, pergerem ad beatum Simplicianum, qui mihi bonus apparebat servus tuus, & lucebat in eo gratia tua. Audiebam enim, quod a juventute sua devotissime tibi viveret.

[18] [etiam paterne instruit,] Perrexi ergo ad eumdem beatum Simplicianum patrem in accipienda gratia tunc episcopi Ambrosii, quem vere ut patrem diligebat. Jam vero tunc senuerat & longa ætate in tam bono studio sectandæ viæ tuæ multa expertus, multa edoctus mihi videbatur. Et vere sic erat. Unde mihi ut proferret volebam conferenti secum æstus meos, quis esset aptus modus sicut affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua. Narravi ei circuitus erroris mei.

[19] [& exemplo Victorini] Ubi autem commemoravi, legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romæ, quem Christianum defunctum esse audieram, in latinam linguam transtulisset; gratulatus est mihi, quod non in aliorum scripta incidissem plena fallaciarum & deceptionum secundum elementa mundi. In istis autem omnibus incertis insinuari Deum, & ejus verbum. Deinde ut beatus Simplicianus exhortaretur me ad humilitatem Christi, sapientibus absconditam & parvulis revelatam, Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romæ cum esset, familiarissime noverat.

[20] De illo mihi narravit, suamque conversionem me remonendo patefecit. [omnino convertit.] Sed ubi beatus Simplicianus de rhetore Victorino ista narravit, exarsi ad imitandum. Ad hæc enim & ille mihi narravit. His & aliis quampluribus verbis, quæ a beato Augustino in supradicto Confessionum libro referuntur, manifeste convincimus, beatum Simplicianum sancti Augustini conversioni plurimum contulisse, eique in tantum, ut a beato Ambrosio Mediolanensi baptizaretur, valuisse. Nec mirum, si, cum adhuc Manichæorum hæresis laqueis irretitus teneretur, a beato Simpliciano sæpe monitus sit, quatenus hæresim derelinqueret, & ad Catholicam fidem converteretur.

VITA ALTERA
Ex Josepho Ripamontio,
Historiæ ecclesiæ Mediolanensis lib. VI.

Simplicianus conf. Mediolani (S.)

EX IMPRESSIS.

[Mediolano Romam profectus] Sequitur Ambrosium Simplicianus imbutus ipsius moribus, & institutis, vigore animi ceterisque virtutibus, ad cum modum ut mœstam atque consternatam desiderio civitatem pene unus recreare potuisse videretur. Patria Mediolanensis erat, honesto loco natus ex ea familia, quam Cæsares honoris vocabulo Capitaneam appellavere. Prima ætate, postquam operam dedisset iis artibus, quibus adolescentium animi ad humanitatem informantur, multorum mores videre & urbes concupivit, ac præcipue Romæ est moratus. Victorinus ibi per ea tempora prave facundus, abducere quamplurimos a Catholica religione conabatur, & eo conatu maximum Christianæ rei detrimentum adferebat. Neque facile quispiam obviam iret, sive admiratione quadam illius ingenii passim hærerent, sive favor apud paucos potentes, terrorem omnibus injiceret, sive etiam artificiose ille spargeret venena, & occultis modis ad perniciem animarum grassaretur.

[2] Non terruit, aut fefellit Simplicianum. Sed eludebat, [Victorinum rhetorem aggreditur] donec ad singulare certamen venere. In eo certamine cum aliquamdiu veluti manibus æquis pugnatum esset, demum superiores fuere veritas & Simplicianus, neque Victorinus recusavit oblatam lucem, vicitque ipse dum vincitur. Statim expetito Baptismo, refertur in Christianos, acerrimus ex eo die populator inanium deorum, & insanæ gentilitatis. Ac tanta fuit constantia, ut cum Julianus cognomento Apostata legem tulisset, qua lege Christianis hominibus publicum docendi, vel interpretandi munus interdicebatur; ipse confestim, amplissima conditione relicta, Christum & salutem, & rei familiaris angustias, principi & gloriæ, divitiisque præoptarit. Meruerat sapientiæ fama publicæ statuæ decus, eaque posita est in foro Trajani.

[3] Tanto magis admirati sunt homines, illum magnum, illum inclytum dedisse manus homini peregrino, & commisisse, ut summus honos, quem esset assecutus, [& plaudente Roma ad fidem adducit.] principis ira verteretur in contumeliam. Ante veritatis Christianæ lucem, præcipuus labor illi, ut latine loquentem Platonem exhiberet. Postea sanctiore argumento stylum occupavit, & inter alia, quæ scripsit Catholico jam spiritu, robora Machabæorum eleganti prosecutus est carmine, cum eorum exitu forte inter legendum esset delectatus. Igitur hoc ad Catholicam Ecclesiam adjuncto firmamento, Simplicianus in ora hominum abire, celebrari laudibus omnium, & apud ipsum præcipue sacrorum Principem pollere gratia & auctorite, clarus magnusque haberi.

[4] [Inde Mediolanum remissus] Ea scilicet fuit causa, quamobrem mitteretur veluti collega & magister Ambrosio, cum ille ad ecclesiastica negotia rudis principio & novus, talem requirere adjutorem atque consiliarium videretur. Ceterum, tanta egit submissione ac modestia, ut mallet videri reperisse aptum Pontificio muneri, quam fecisse. Grandis jam natu sacerdos, & sacrarum rerum usu ac disciplina contritus, in magistri loco venerabatur Ambrosium, ac eum ultro de divinis rebus & ecclesiæ gubernatione consulebat, cui magister & moderator ipse appositus fuisset. Hanc viri moderationem & virtutem, ipse pari virtute Ambrosius refert, multique viri prudentes illius ætatis, animi magnitudinem intellexere.

[5] [S. Ambrosium mire juvat,] Adeo non quæsita gloria cumulatior redit, neque submittendo se quisquam umquam imminuit famam & nomen. Sed præter tantam modestiam, quantam hac ætate haud facile in ullo mortalium repereris, aliæ quoque multæ magnæque & raræ Simpliciani laudes fuere. Illa præcipue memorantur. Ad psalmodiam insomnis, ad retegendas episcopo civitatis universæ corruptelas attentus, promptus inopiæ sublevandæ, tanta solicitudine, quanta sibi quisque res necessarias quærit. Pervigil idem & irrequietus, donec ad Christum adjunxisset, si quem forte deprehendisset alienum aut rebellem.

[6] [& S. Augustinum instituit.] Nimirum etiam conciliaverat Augustinum Ecclesiæ, cum eum ad Ambrosium introduxisset, atque essent una de Platonicæ philosophiæ mendis & vanitate collocuti. His meritis in Ambrosii locum venit anno trecentesimo nonagesimo nono * postquam redempti sumus. Eminebant ea tempestate viri graves in clero Mediolanensi, quos nemo adspernaretur Ecclesiæ Præsides & Pastores animarum. Felix & Theodulus inter ceteros, qua disciplina, & imitatione Pontificis Ambrosii, qua suis virtutibus habebantur eximii, & digni eo munere, nisi Simplicianus ipse dignior fuisset.

[7] [S. Ambrosio successor datur:] Ceterum, breve deinceps vitæ spatium, haud magnam gloriæ materiam, & segetem dedit. Ac nisi prioris ævi sanctimonia & virtus venisset in secula, haud ferme erant, quæ de Simpliciano memorare possemus. Nam præter exiguas vitæ reliquias, quas ille ad pontificatum attulit, fecerunt aliæ quoque causæ, ut angustis terminis illa prudentia & ille gubernator animus includeretur. Ambrosius ita decesserat, ut ne longævo quidem succedenti Pontifici campum relinqueret. Ille statum Ecclesiæ, per æqua, per iniqua constitutum, ille cleri disciplinam, ille populi mores ad perfectum emendatos tradiderat. Non inciderat Simplicianus in eum principem, quem, aut pravus ipsius animus, aut stimuli proximorum in Ecclesiæ damna & clades incitarent; ut, vel periculis objectando vitam, fortis & invicti, vel impietatem ipsam flectendo ac emendando, sapientis & providi titulum inveniret.

[8] Quippe Theodosio extincto, sicuti memoratum est, [opitulante Honorio ecclesiæ prospicit:] Honorius nobis imperitabat. Is, & suo & parentis ingenio, moderatus ac pius, extrema potius omnia pateretur, quam ut sacra & sacros ulla ratione perturbaret. Præterea Stilico primæ post Cæsarem ipsum auctoritatis, erat idem pietate singulari, & universam in suos mores aulam trahebat. Ita Simpliciano tuta & quieta omnia, nec jam ulla cura placidissimo seni, nisi quam aut salus animarum adscisceret, aut absolutæ virtutis amor. Quod si quis Simpliciani pontificatum cum Ambrosii pontificatu, & hujus vitam cum illius vita comparare velit, aptissimo compendio fuerit usus, si alterum exerciti, & negotiosi, alterum quieti, & imperturbati pontificatus exemplar appellarit.

[9] Sed quamquam domi quies & otium, foris tamen honos & famæ celebritas obtigit Simpliciano. [consulitur a conc. Carthaginensi.] Donatistæ sacrilegis manibus quosdam sacro fonti pueros admoverant & ea res Patribus injecerat scrupulum ac religionem, an ratum eum haberi Baptismum oporteret. Carthagine super eo negotio concilium est habitum, & deliberatio fluctuabat; sive negaret aliquis, sive adfirmaret, erant in promptu rationes & causæ, quæ sententiam adprobarent. Postquam nullus ei controversiæ inveniri exitus poterat; eo demum decurrere Patres, ut rem totam Simpliciano dijudicandam permitterent, quidquid ille respondisset, ratum id atque sanctum habituri.

[10] Cum exteri tantum tribuerent hujus Viri famæ, [Honorii decretum quo episcopi] licet inde conjectare, quantum auctoritatis apud suos obtineret. Ea declarata est Honorii potissimum ipsius actionibus & decretis, queis in Simpliciani gratiam, rem ecclesiasticam auxit & ornavit, atque initium sumit hinc ea res, quæ data sanctitati, & meritis, & gratiæ, dissensionum atque turbarum excivit molem, quæve quietem apostolicam interpellat, nec sinit illam, tantopere commendatam ab auctore & capite Christo, in Ecclesia pacem consistere.

[11] Mediolani cum sederet Honorius, multaque quotidie inciderent ejusmodi, [litium forensium judices declarantur.] ut Simpliciani pontificis arbitrium, & sententiam interponi litibus, atque causis oporteret, ratus id ad reipublicæ moderationem & commoda pertinere, princeps ultro tulit legem, qua sanxit, licere popularibus atque laïcis ad episcopum in jus ire, quasve inde sententias, & litium, causarum, rerum, æstimationes auferrent, eas ratas & legitimas haberi, perinde atque si altero foro essent latæ. Statuerat hoc ipsum jam antea Constantinus ille, cui Magno ex virtute cognomen fuit, dederatque provocationem a magistratibus & præfectis urbium, ad Pontifices & episcopos, cum gravi denuntiatione, si quis eam Ecclesiæ potestatem imminuere, aut violare esset ausus. Sed cum variante ac immutante res omnes ævo, multum ecclesiastico foro decessisset ejus auctoritatis, jam plena pii sensus lex abrogaretur ipsa desuetudine, Honorius eam Mediolani firmavit ac restituit admiratione virtutis, quæ videlicet eminebat in pontifice Simpliciano. Scripta lex est VI Kal. Aug. Honorio August. quartum, & Eutychiano coss.

[12] [Idola everti curat] Mox Honorius idem sanxit alia lege, ut quotquot orbe toto templa starent inanibus diis, ea vel darentur excidio, vel in veri Dei cultum religionemque transferrentur, si quidem ea forent descriptione ac structura, quæ facile posset ad ecclesiæ consuetudinem & usum accommodari. Ea lex gentilitatis universæ reliquias perculit & confudit, indignatione, pudore, metu. Sustulerant enim forte animos hoc tempore, decepti, ac illusi mendaciis oraculorum, & Christianæ rei adesse finem insanientes vaticinabantur. Haud ego ambigam, quin basilica martyris Laurentii, quæ fuerat Herculis ædes, ea lege reliquerit inane nomen & in ecclesiæ partem concesserit.

[13] [& clericorum modestiæ consulit: mortuus an. 400.] Ac pro dignitate quidem & incrementis & amplificatione Catholicæ religionis hæ latæ leges fuerunt: illa pertinuit ad modestiam, & disciplinam, quam in quarto Carthaginensi conventu per idem tempus gravissimi Patres intulere, fuit autem hujusmodi: Clerici, ne barbam, neve cæsariem alunto; raso vultu, capitibus tonsis incedunto. Ea lex, & facile tunc in Mediolanensis ecclesiæ consuetudinem est inducta, & nostra demum ætate, cum longo intervallo revocaretur, non parvos animorum motus fecit; satisque constat, cum obedienter ac prompte raderent alii, contumace mento quosdam inutile pondus ostentasse. Adeo sibi mortales etiam deformitate placent, & sumus in futilitate pertinaces, in fastu contemnendi. Per hasce gravissimas actiones & decreta, queis magni Simpliciani ævum inclaruit, subibat annus a Christo nato quadringentesimus, qui Simpliciano ultimus fuit, cum Sisinius, Martirius & Alexander martyrum numerum auxere.

Horum Martyrum certamen, eorumque Mediolanum translationem, jam supra diximus illustrata haberi tomo VII Maii die XXIX a pag. 38.

Quod superius hic scriptor anno 399 S. Simplicianum successisse S. Ambrosio perperam notavit, jam num. 6 abunde correximus in margine.

Supra etiam monuimus, recentiorem hanc Vitam hic subjungi, ut ea, quæ in priori paulo obscuriora sunt, clarius explicentur.

[Annotata]

* l. 397 vel 398.

DE SANCTO VAMNE MARTYRE
IN PERSIA,

Anno CDXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus, dies mortis, annus martyrii e Persica persecutione fixus.

Vamnes martyr in Persia (S.)

AUCTORE J. P.

Primus Martyrem hunc e tenebris eruit atque in lucem protulit, seu potius unicus, [Primus eum annuntiat Castellanus] quantum scimus, Claudius Castellanus in suo Martyrologio universali, ubi die XV hujus inter adjectos ita eum annuntiat: In Persia S. Vamnes, qui postquam e captivitate redemisset monachum Aëtium, sub comite Dandrasbado, per Frani judicis sententiam fuit martyrio affectus. Alibi nusquam, sive apud antiquos, sive apud recentiores Martyrologos, invenimus signatum ejus nomen. Tota ergo probatio martyrii atque adeo cultus, quem S. Vamni adscribimus, peti debet ex ejus Actis, de quibus laudatus Castellanus hæc typis vulgavit: Acta ejus Mss. conservata sunt in bibliotheca ecclesiæ Parisinæ, ubi mors ejus notata est hoc die ad annum secundum regni Vararanis V, Theodosii junioris vigesimo tertio. Idem Martyrologus anno 1709 huc misit eorumdem Actorum apographum .. cujus Ms. in membrana litteris Carlovingicis, conservatum in bibliotheca Capituli ecclesiæ metropolitanæ Parisinæ, præmonet ante illorum titulum, qui hæc habet: Passio sancti Vamnæ martyris, qui passus est XVII Kal. Septembr. Aliud exemplum transcripsit noster Papebrochius; ex pervetusto codice Moissiacensi apud D. Can. Claud. Ioly Parisiis. Ita vero sonat ejusdem titulus: Passio S. Vamnæ martyris XVI Kal. Sept. Typis autem illud committimus, quod a Castellano accepimus. A nobis est collatum cum Moissiacensi, e quo sumpta sunt, quæ vel interseruntur textui alterius, vel ad ejus marginem notantur asterisco.

[2] Castellanus die XV in suo Martyrologio universali signarat sanctum hunc Athletam; [& monet hoc die signandum esse.] sed in ejusdem Supplemento recte se correxit, monens eum esse ponendum ad diem XVI ejusdem mensis. Recte, inquam: nam in Actorum apographo, quod huc misit, dies ista diserte signatur, nec tantum in ejusdem titulo, quem dedimus, sed etiam in Actorum decursu, apud nos num. 4 his verbis: Post non multos iterum dies post septimo decimo Kl. Septbr. jubet Vararanes rex Dandrasbodo Comiti, ut educeret de carcere sanctum Vamnem, & traderet eum Frano præsidi audiendum & condemnandum. Et satis consequenter, uti apparet: in fine enim Actorum dicitur corpus ejus sepultum XVI Kl. Septb. Eorumdem Actorum ecgraphum nostrum Moissiacense consentit Parisiensi, tametsi, ut vidimus, differat, mendose utique ob dicta, in titulo. His itaque de causis damus nostrum Athletam hac die XVI Augusti, qua dari debet. Sed nunc alia quædam de illo expendenda sunt.

[3] Passus est S. Vamnes sub Vararane V rege Persarum, [Ex duratione] qui persecutionem adversus Christianos ab Isdegerde patre excitatam continuavit. De qua re juvat audire Theodoretum Cyri episcopum lib. 5 Ecclesiasticæ historiæ anno 1642 Parisiis editæ cap. 38, pag. 751 & sequenti ista narrantem: Per id tempus Isdigerdes rex Persarum ecclesiis bellum intulit, hinc arrepta occasione, quam ibidem recenset. Hinc igitur exorsa procella gravissimos & sævissimos fluctus contra pietatis alumnos excitavit, & triginta jam annis elapsis tempestas a magis velut a turbinibus quibusdam agitata duravit. Magos vero Persæ eos vocant, qui elementa deos faciunt.. Et Vararanes quidem, Isdigerdæ filius, post mortem patris una cum regno bellum etiam adversus pietatem suscepit: moriens enim ille ambo conjuncta filio reliquit. Tormentorum vero genera & exquisiti cruciatus, quibus pios affecerunt, verbis exprimi vix possunt. Et continuo feralem ac plane barbaram tormentorum carnificinam pathetice exponit. Sed inter Pugiles sacros, quos ibidem nominat, non occurrit S. Vamnes.

[4] Porro Vararanes Isdegerdi patri successit anno 420, [ac tempore] uti habet Pagius in Critica Baroniana ad istum annum num. 14; ubi num. 15 etiam sermo est de continuata ab eo persecutione, ac de bello ex eadem inter Romanos ac Persas exorto, & causis ejus: ad annum vero proxime sequentem num. 13 mentio sit victoriæ de Persis reportatæ. Socrates de ea scribit lib. 7 Historiæ ecclesiasticæ a Valesio editæ cap. 18, pag. 357; simulque cum bello, in quo rursum Persæ ingenti prælio victos scribit a Romanis cap. 20 ejusdem libri, vult cessasse persecutionem pag. 359 hæc dicens: Hoc itaque modo bellum, quod propter Christianos in Perside degentes susceptum fuerat, finem accepit. Quod quidem contigit consulatu Honorii tertio decimo, & Theodosii decimo, anno quarto Olympiadis trecentesimæ. Simul etiam persecutio, quæ adversus Christianos excitata fuerat in Perside, conquievit. Per hosce consules indicatur annus æræ vulgaris 422, de quibus Relandus in Fastis consularibus pag. 587. Verum Theodoretus, qui persecutionem extendit ad annos triginta, sicut dicebamus, nobis persuadet, ut eam paulatim recruduisse deinde credamus, quamquam minore fortasse cum violentia: in qua re eo majorem meretur fidem, quo urbs Cyrus, cujus erat episcopus, Persiæ esset propinquior. Scripsit Theodoretus suam Ecclesiasticam historiam circa annum 450, secundum Monumentorum ecclesiasticorum collectorem Gallum tom. 12 pag. 356, ubi ex professo, ut ita dicam, tractat de hac Persica persecutione. Analecta vero Græca a monachis Benedictinis edita Lutetiæ Parisiorum anno 1688, in Vita S. Euthymii abbatis pag. 19 illam differunt sub extremum tempus, quo vixit Isdigerdis, his verbis: Initio motæ tunc persecutionis in Perside circa finem regni Isdegerdis Persarum regis, cum magi omnes Christianos capere vellent &c. Anno autem 420 Isdegerdis diem extremum obiit, ut idem Monumentorum collector habet, & Pagius ad istum annum num. 14 affirmat esse certum. Potuit itaque dicta persecutio cœpisse anno Christi 419.

[5] [persecutionis Persicæ] Sed laudatus Pagius ad annum Christi 408 num. 5, Non dubium, inquit, quin hæc persecutio sub finem regni Isdigerdis, seu anno Christi CDXIV cœperit: ast illud seu cum anno 414 esse copulandum, non satis perspicimus, neque videmus, illum esse circa finem regni ejus. Citarat quidem num. 5 Vitam S. Cyrilli in Analectis Græcis, de qua modo meminimus & nos, sed annus iste inde extundi non potest. Huic præmiserat ibidem ex Theodoreto triginta jam annis elapsis &c., quem supra loquentem audivimus; qua in re confirmat, uti putat Pagius, quod scribit Theophanes (cujus textum attulerat num. 4) hanc scilicet persecutionem sub Isdigerde annos quinque durasse, ab anno nempe Christi CDXIV, usque ad mortem ejus, quæ anno CDXX contigit. Sed videtur alteri systemati potius adhærendum ob rationes chronologicas pro eodem supra allegatas, & recedendum esse a Theophane, tot seculorum intercapedine remoto a re, de qua hic scribit. Hæc de persecutione ab Isdigerde inchoata, & continuata a Vararane, sub quo S. Vamnes martyrio coronatus est, anno videlicet ejusdem persecutionis circiter undecimo, ex dictis ac mox dicendis.

[6] [ordinatur] Acta sancti istius Martyris infra apud nos num. 4 de fustuario, quo exceptus fuit, hæc memorant: Dies autem, qua hæc agebantur, erat V Kal. Augusti anno secundo Vararanis regis Persarum, Theodosii vero junioris, filii augusti, anno regni vigesimo tertio. Notæ istæ chronologicæ signantur etiam in nostro apographo Moissiacensi. Annus secundus Vararanis concurrit cum anno æræ vulgaris 422, conformiter ad præmissa: Theodosius vero junior nascitur anno 401 mense Aprili vel Januario; nec probationes desunt, quod ab ipsa sua nativitate fuerit vestitus purpura, & declaratus imperator seu cæsar: at sequenti anno 402 tantum renuntiatus Augustus. Mortuo autem patri Arcadio Kal. Maii anno 408 succedit in imperio; vide Pagium ad istum annum num. 2; atque adeo annus imperii ejus vigesimus tertius coincidit cum anno æræ vulgaris 430, quo Castellanus supra citatus martyrium S. Vamnis innectit. Sed quo pacto illum annum compones cum anno secundo Varananis? Difficultatem hanc vel non vidit, vel dissimulavit auctor ille: at nos dispiciamus, quonam modo solvi ea possit.

[7] Dicere, quod error irrepserit in numerum annorum, [annus] est nodum hunc Gordium, ut ita loquar, scindere potius quam extricare, præsertim cum anni isti exarati sint litteris grammaticalibus, non vero cyfris vel numeralibus, quæ in lapsum sunt magis pronæ. Quia vero initium purpuræ, qua Theodosius indutus est jam tum a tempore suæ nativitatis, maxime conducit ad præsens propositum, videntur, quæ de illa re paullo ante obiter indicavimus, pluribus hic confirmanda. In Vita itaque S. Porphyrii episcopi Gazensis, quæ exstat apud nos tomo III Februarii, die XVI, dicuntur pag. 652 sequentia: Natus vero junior Theodosius, fuit in lucem editus in purpura. Unde etiam cum primum fuisset natus, fuit renuntiatus imperator. Ad quem locum datur hæc nota pag. 653: Id est, acclamatus imperator, ac purpura tectus. Solennis inauguratio, si Chronico Alexandrino fidendum, facta est ad Hebdomum anno sequenti IV Idus Januarias, Indict. IV. Et in eadem Vita hæc sunt dicta pag. 653: Cum autem impleti essent septem dies a puerperio, nos accersit (Eudoxia augusta) & nobis occurrit in porta cubiculi portans infantem in purpura. Hæc autem gesta sunt anno 401. Quod vero solennis inauguratio ac renuntiatio sit differenda in annum 402, testatur citatus antea Sozomenus lib. 8 cap. 4 pag. 763: Per idem tempus, ipso, quem diximus, Fravita & Vincentio Coss. imperatori natus est filius avo cognominis: qui sub initium sequentis consulatus augustus renuntiatus est. Videri quoque potest Pagius ad istum annum num. 27.

[8] Tametsi vero purpuræ anno 402 Theodosio juniori collatæ nova deinde accesserit solennitas, [quo S. Vamnes martyrio coronatus est.] quam nondum is habebat anno 401; ab hoc tamen anno Theodorus lector in Excerptis ex Ecclesiastica historia, quæ Valesius vulgavit, lib. 2 pag. 568, videtur ipsum quoque ejus imperium computare, quando hæc memorat: Theodosius junior, filius Arcadii augusti, imperare cœpit mense Januario. Imperavit una cum patre annos septem, menses tres. Cum hoc itaque auctore computemus etiam nos Theodosiani imperii annos a natali ejus in purpura, id est a mense Januario, vel, si malis, ab Aprili mense anni 401, & hac ratione solvamus difficultatem, e verbis Actorum S. Vamnis superius propositam. Etenim si ab isto anno progrediamur ad annum æræ vulgaris 423, habebimus annum secundum Vararanis, ac Theodosii junioris vigesimum tertium inchoatum a mense Januario vel a mense Aprili, provectumque usque ad V Kalendas Augusti, quo die fustuarium Martyris, de quo ante dixi, accidisse memorant eadem Acta, sicut rem consideranti patebit. Huic computationis fundamento superstruximus annum emortualem nostri Martyris eumdem 423, superius in exordio hujus Commentarii notatum: quem postquam hisce cum rationibus nostris chronologicis contuleris, integrum tibi erit, lector, eum emendare, si meliorem inveneris. Reliquum est, ut martyrii historiam subjiciam, quæ magnam, meo quidem judicio, brevitate sua ac sinceritate meretur æstimationem, eo præsertim, quod alibi hactenus eam typis fuisse editam non noverimus.

ACTA
Auctore anonymo
e Ms. membraneo Capituli ecclesiæ metropolitanæ Parisiensis, collato cum alio e codice Moissiacensi.

Vamnes martyr in Persia (S.)

BHL Number: 8499

A. Anonymo.

[Accusatur Sanctus,] In illo tempore præcepit Vararanes a rex, ut omnes adorarent solem, ignem & aquam, & ne quis Christianum servum ingenuum faceret, & quicumque præceptum regis audire noluisset, diverso supplicio subjaceret. Emit itaque sanctus Vamnes inter ceteros captivos Aëtiam monachum, quem statim sumptu suo ad locum suum, unde captivatus fuerat, remisit. Hinc excitatus calumnia adversus hominem Dei, quasi adversus rebellem jussionis regiæ, qui emptitium servum, ingenuum fecisset b, & Romaniæ c reddidisset. Tunc iratus rex jussit Dandrasbado * comiti suo, ut interrogaret hominem, & ab illo audiret, si vera essent, quæ de eo dicebantur. Dandrasbadus eadem hora ex jussu regis exhibitum sibi Vamnem interrogavit. At ille respondit, vere se Christianum esse, & captivum monachum a se redemptum liberasse & patriæ reddidisse.

[2] [& ad deserendam fidem, blanditiis] Dandrasbadus comes quæ audierat a beato Vamne retulit regi. Cui rex rursum præcepit, ut eum hortaretur negare fidem Christi, & servire religioni Persarum d, & siquidem adquievisset, indulgeret ei etiam alias culpas, & concederet vitam atque aliorum inlicitationem e, & inter amicos regis adscriberet; audierat enim quod dives esset, & inter negotiatores in primatibus haberetur: si vero non adquievisset, tormentis eum adficeret, & post tormenta occideret. Tunc comes reversus ad prætorium, evocabat Vamnem, & indicat ei jussionem & consilium simul * & hortabatur, dicens: Rogo te, contemne negare * Nazarenorum errorem, quo deceptus es, & revertere ad antiquam religionis nostræ consuetudinem, ut possis vivere & reputari inter amicos regis; nam certus esto, quia si in errore isto perseverare volueris, non solum ab amicitiis regis, sed ipsa vita miserabili fine carebis.

[3] [frustra] Beatus Vamnes respondit: Absit a me, ut pro amicitiis hominis perdam amorem Dei, & pro vitæ præsentis securitate perdam æternæ vitæ beatitudinem. Comes ait: Quare contra præceptum regis hominem Christianum, quem servum emeras, ingenuum fecisti? Vamnes respondit: Quia & me Deus Christianorum, cum essem captivus diaboli, & servus peccati, sanguine suo redemit & libertati veræ donavit, ac patriæ cælestis municipatum indulsit, nihil dignum remunerationis Deo obtuli. Ego pro eo servo * meo nummos dedi, Christus pro me se ipsum dedit. Comes dixit: Noli verbosari, sed nega Christum & sectam Nazarenorum, & transi ad religionem regis, & vivas. Ceterum juro per solem & ignem, quod, si ad religionem nostram venire nolueris, tam pro te, quam pro illo, quem fugasti, supplicia solves. Vamnes respondit: Et ego juro per Deum verum, me aliud non facturum, quam quod a Christo Deo vero didici.

[4] Statim Comes jussit eum nudari veste; & dum in loculum f nudus stetisset, [ac verberibus adigitur.] interrogavit eum si audiret jussionem regis. Cumque non adquiescentem audiret, fustibus eum aptavit & projecit semivivum in carcerem. Vadens ergo sanctus Vamnes martyr ligatus ad carcerem, ducente se Abursane præposito regii carceris, gratias agebat Deo, quod dignus fuisset pro Christiana religione fustigari: & dicebat ad eos qui aderant: Si creditis, fratres, sic mihi videbatur, cum fustium ictibus circumdabar, quasi coronis roseis decorari *. Dies autem, qua hæc agebantur, erat Kal. Augusti, anno secundo Vararanis regis Persarum; Theodosii vero junioris, filii augusti, anno regni vicesimo g tertio. Post non multos iterum dies post, septimo decimo Kal. Septbr. jubet Vararanes rex Dandrasbado comiti, ut educeret de carcere sanctum Vamnem, & traderet eum Frano * præsidi audiendum & condemnandum. Hic Franus antea Christianus fuerat, & volens placere regi, discessit a fide Christi: cui pro merito obedientiæ donavit rex præsidatus dignitatem.

[5] Igitur Franus præses exhibitum sibi sanctum Vamnem martyrem sic alloqui cœpit: [Frustra etiam laborat præses.] Si recordares * mutuæ dilectionis, adquiesceres consilio cari tui, & transires ad religionem, quam noster rex tenet; & bene tibi erit, si adquiesceres consilio meo: nam & ego Christianus Catholicus fui, sicut ipse bene nosti; sed ad jussionem regis, quem divina providentia dominum nostrum esse voluit, converti me ad sectam Persarum; & modo securus & felix vivo. Dicit ei sanctus Vamnes: Et ego Christianus sum: aliud esse nec volo, nec debeo, sicut jam frequenter a me audistis; nam & major tuus comes Dandrasbadus, etiam per tormenta experimento didicit, quid per Christi fidem animo geram, immo quid in animo meo Christus gerat. Quod si ante dulcedinem tormentorum constantissime Christum Deum meum confessus sum; quomodo nunc negabo, tantam fortitudinem per fustes indeptus? Franus ait: Occidere te nolo, quamvis hoc facere perurgear præcepto regis: sed ut mihi aliqua de te apud regum excusandi facultas detur; si solem & ignem & aquam & terram adorare non vis, saltem clama bene fieri quod ecclesiæ destruuntur; quia aut dicas, aut non dicas, ecce jam destruuntur. Sanctus Vamnes respondit: Absit a me, ut, quod Deus pius ad congregandos in unum Christianos voluit ædificare, ego dicam bene fieri, quod ad jussionem regis impii destruatur. Franus ait: Si de ecclesiarum destructione nihil vis dicere, quod juste solvantur, vel hoc unum dicito: Male Christianis, ut sit occasio justæ relationis ad regem, qua rescripto illius dimittaris. Sanctus Vamnes respondit: Non maledicam, quibus Deus benedixit.

[6] Dum hæc apud Franum præsidem aiebat Vamnes, [Uxoris preces] ecce, uxor Sancti venit clamans & ululans, ac luctuosa voce se ingerens Viro, admonebat causas conjugii & dicebat: Cui me dimittis? Cui filios tuos commendas? Non ad hoc tibi sociari volui, ut & ego ante tempus mariti solatio destituar; & filii, patris; ac famuli, domini gubernatione fraudentur. Ad quam sanctus Vamnes ait: Confide, soror; non caret solatio de morte suorum, cui Christus per integritatem fidei vivit: permane in fide, qua renata es, & erit tibi & tuis Dominus gubernator. Et illa respondit: Nec ego sic te volo vivere, ut Christum neges, in cujus fide æternam vitam speramus; nam & gavisa sum, quando audivi te pro confessione nominis illius fustigatum: sed ut & mihi & tuis omnibus sanus & vivus reddaris, rogo, ut hoc unum, quod bene est, dicas, juste ecclesias dissipari; quia, aut loquaris jam de hoc, aut taceas, ecclesiæ destruuntur; nec ad sermonem tuum deponendæ, nec ad sermonem tuum relinquendæ.

[7] [generose] Tunc Sanctus athleta Christi Vamnes, altius ingemiscens, ait: Oh lingua serpentina, venenati interpres consilii! hæc autem est vox illa, quæ olim, ut Adam peccaret, inlicuit; hæc est, quo sancto Job, ut patientiam in dolore rumperet, persuadebat: hoc consilium, mulier, illis da, quibus humani affectus supra Christum valent: mihi autem consilium majus nemo dare potest quam Christus [qui] discipulatum suum in negatione omnium, quæ videntur, & [amantur] injunxit *: & tu, mulier, si scires, quanta bona per hæc verba amiseris, quam grande lucrum, quod super mea passione gratulata adquisieras, perdidisti; dolores utique tuos, & lacrymas istas, quas supra me, ignara Dei beneficii, fundis, supra te funderes, quæ adversum Deum locuta es. Ad hanc sancti Vamnis increpationem mulier compuncta dolore, cœpit pro culpa & indulgentia Christi supplicatione mariti sperare.

[8] [contemnit Sanctus,] Adstante adhuc muliere, Franus judex serpentino ore priores sibilos iterare sancto Vamni cœpit: Maledicito Christianis, & dimitto te. Mollita rursus mulier, conversa ad Virum suum dixit: Vel hoc fac, quod dicit; Maledicito Christianis, ut dimittaris & vivas. Sanctus Athleta Christi respondit: Audi, mulier, & disce quod nescis: Christiani ex nomine Christi Dei veri vocabulum eruunt; itaque qui maledicit Christianis, Christo Deo vero maledicit, cui * nomen sonat in Christianis: similiter & qui eis benedicit, Christo in eis benedicit, cui * sunt Christiani. Benedicam itaque eis, & non maledicam, ut benedictionem consequar illius, ex cujus nomine appellantur. Hæc cum sanctus Vamnes, audiente præside, mulierem doceret; præses ait * ad sanctum Vamnem: Et quare, antequam Christum crederes, maledicebas illis & detestabaris societatem illorum? Vamnes respondit: Quia insipiebam * quod modo sapio; non enim in me erat amor Christi, qui me doceret, quo amore dignus est.

[9] [capite truncatur, ac sepelitur.] Post hanc firmissimam Militis Christi confessionem, volens Franus præses morosæ, ut sibi videbatur, altercationi finem imponere, simul & timens, ne dilatio protracta mandatis videretur regis contraire, jussit eum decollari. Sanctus Vamnes, accepta sententia, lætus ibat ad campum. Tunc audientes discipuli Christi, qui lætabantur, & maxime negotiatores, quibus amplius gaudium nascebatur, quod de suo corpore Martyrem processisse videbant, immiscentes se paganorum turbæ, occurrerunt, & ducebant eum ad campum. Aliqui vero ex plebe, miseratione commoti portaverunt vinum, & offerebant ei ut biberet: quod accipere noluit dicens, hoc solere illis dari, qui inviti moriuntur; sibi autem illicitum hoc esse, qui etiam libens per amorem * Christi mortem susciperet; sed & nefas esse, Christo sitiente, vino inebriari. Et dicebat: Ego vinum non bibam, quod inebriat, sed calicem redemptionis, quem mihi Christus sua gratia propinavit. Et ita decollatus est beatissimus Vamnes; & servabatur ab spiculatoribus corpus ipsius. Tunc fratres, qui eidem ab initio confessionis suæ latentes hærebant *, ministri necessitatis illius, in quantum petierunt, nummos spiculatoribus dederunt; & tulerunt corpus ejus, & sepelierunt illud XVI Kal. Septemb., regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Non uno modo exaratum invenio illud nomen: ego tum hic tum alibi, ac in Commentario prævio scribo Vararanus cum Theodoreto, quem citavi in Commentario num. 3, consentiente ejus textu Græco, in quo scribitur Βαραράνης, ut in editione ibi assignata licet videre. Ita etiam scribitur apud Socratem Hist. eccl. lib. 7 cap. 18, pag. 355 Valesianæ editionis. In Ms. nostro Moissiacensi mendose legitur hic Valerianus.

b Ms. Moissiacense sic pergit: Accusatus igitur S. Vamnes ad regem, eo quod Christianus esset, & quod Christianum servum ingenuum fecisset, & Romaniæ reddidisset.

c Romaniæ, id est, terris Romanorum, uti ego quidem intelligo; ad quas etiam Christiani apud Persas in arcto positi confugiebant. Socrates paullo ante citatus, Apud Persas, ait, mortuo Isdigerde rege .. filius ejus Vararanes, cum successionis jure regnum obtinuisset, magorum consilio inductus, Christianos graviter exagitavit, supplicia ac tormenta Persica eis infligens. Itaque Christiani, qui Persidem incolebant, necessitate constricti ad Romanos confugiunt, orantes ne ipsos funditus deleri paterentur. Vita S. Euthymii abbatis, de qua mentio facta est in dicto nostro Commentario num. 3, tradit ista a pag. 19: Initio motæ tunc persecutionis in Perside circa finem regni Isdegerdis Persarum regis, cum magi omnes Christianos capere vellent, subditorum Saracenorum præfectos ubique viarum constituerunt, ne quis Christianorum in Perside degentium ad Romanos confugeret. Una, etsi non unica, belli inter Romanos ac Persas causa, teste Socrate lib. 7 cap. 18, fuit, quia Christiani in Perside vexati ad Romanos confugiebant, & ab eis benevole excipiebantur.

d Lego Persas antiquos adorasse solem, lunam, ignem, nec non alios paganorum falsos deos: inter quos etiam terra & aqua, ex iis, quæ in hisce Actis habes num. 1 & 5.

e Inlicitationem. In nostro apographo Moissiacensi lego: Atque ad aliorum illicitationem inter amicos regis adscriberet. Per illicitationem vero puto hic significari illicium, illectationem seu incitamentum.

f Loculum. Ita etiam habet Ms. Moissiacense. Expressionem illam haud omnino perspicuam equidem non satis intelligo. Tentabo tamen aliquid eidem lucis affere. Loculus est exiguus & angustus locus. Loculi autem sacculus pecuniarum: unde hic forte sumitur loculus pro umbilico vel scroto, quo usque Martyris corpus nudatum fuerit.

g Locum hunc expendimus, & cum ratione temporis, quo Martyr noster obiit, componere conati sumus in Commentario prævio.

* al. Daudrasbadus scribitur

* al. suum

* al. negaque

* al. conservo

* al. decorarer

* al. Phranno

* al. recordareris

* al. instituit

* al. cujus

* al. cujus

* al. dixit

* al. non sapiebam

* al. pro amore

* al. latenter adhærebant

DE SS. MARTYRIBUS ALEXANDRINIS ORIONE, ÆMILIO ET AGNATO.
ITEM DE THYRSO ET SOCIIS IN PERSIDE,
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Orion M. Alexandriæ (S.)
Æmilius M. Alexandriæ (S.)
Agnatus M. Alexandriæ (S.)
Thyrsus M. in Perside (S.)
Socii MM. in Perside (SS.)

J. B. S.

In textu Florentinii tres jam dicti Martyres ita Alexandriæ conjunguntur: nescio cur codex Epternacensis ultimum sejungat, scribens hoc modo: In Alexandria Orionis, Emeli, & alibi Agnati. Corbeiensis cum codicibus Lucensibus concordat, sed binos socios superaddit Justinum & Lucium, aliis omnibus pro hoc die incognitos. Cum textu quoque convenit alter ex Codicibus Reg. Sueciæ clare enuntiando: Alexandriæ, sanctorum Orionis, Emeli, Agnati. Quemadmodum etiam legunt Rabanus & Notkerus Orionis, Æmilii, Agnati. Sic equidem legendum existimo, ut ut decurtatum, & cum die sequenti confusum hujus diei laterculum agnoscat Florentinius, id quod multo pejus torserunt codices recentiores, dum dicti laterculi duas diversas annuntiationes in unam contraxerunt & mutilarunt, legentes cum Greveno: Ipso die, sanctorum Orionis, Tirsi, Agnati. Porro Thyrsum hunc seorsim sic annuntiant præcipui codices: In Persida, natalis sancti Tyrsi cum sociis suis. De quibus cum alibi nihil reperiam, suspicari ferme cogor, eos facile confundendos cum Thyrso & sociis, de quibus actum est ad XXVIII Januarii, nisi forte obsit positio in Alexandria, quæ amanuensium incuria facile mutata fuerit.

DE S. AMBROSIO CENTURIONE M.
FERENTINI IN CAMPANIA ITALIÆ.

Sub Diocletiano.

[Commentarius]

Ambrosius centurio martyr Ferentini in Campania Italiæ (S.)

J. B. S.

De Ferentino in hoc opere non semel actum est præsertim mense Aprili VIII & XV; qui plura cupit, adeat Ughellum tomo 1, [A Galesinio primum signatus,] ubi de ejus urbis situ & antiquitate satis fuse disserens, etiam de hodierno S. Ambrosio honorifice meminit. Porro Galesinium hoc die de more Baronio præluxisse, inde licet conjicere, quod in nullo classico Martyrologo, ne quidem in Usuardinis additionibus aut in editione Bellini usquam notus sit. Ita primus, quod sciam, eum signavit laudatus Galesinius cum brevi elogio hujusmodi: Ferentini in Campania, S. Ambrosii martyris. Hic centurio, Diocletiano & Maximiano imperatoribus, Christianæ religionis accusatus, Datiani præsidis, quem ad fideles contrucidandos in eam provinciam cæsares miserant, jussu comprehensus, varia primum cruciamenta pertulit, quibus ad impuram idolorum superstitionem cum adigi non posset, in fornacem injectus est, e quo incendio divinitus ereptus, demum, magna fidei constantia roboratus, præceps in fluvium dejicitur.

[2] Citat in annotatis suis codicem scriptum, in quo procul dubio invenerit lectiones seu brevem Vitam, [deinde a Baronio] quam etiam ad se missam testatur Baronius, qui de cetero ex jam data annuntiatione facile potuit ea contrahere, quæ Martyrologio Romano insereret: Ferentini in Hernicis, S. Ambrosii centurionis, qui in persecutione Diocletiani variis modis cruciatus, novissime per ignem illæsus transiens, demersus in aquam, eductus est in refrigerium. Ubi observes velim, idem utrobique mortis genus exprimi, quod tamen neuter reperit in jam dicta Vita, constante solis lectionibus martyrium non referentibus, ut mox dicendum erit. Audiamus prius tertium, qui de hoc sancto Ambrosio agit in Catalogo Sanctorum Italiæ, cum Galesinio in plerisque satis conveniens, ubi nihilominus in finali martyrii consummatione ab eo multum deflectit. Verba ejus sunt:

[3] Ambrosius natione Ligur, Pythagoricis disciplinis instructus, [tum & a Ferrario,] Mediolanum veniens, ibi se ad militiam transtulit, Centurio a Damiano præside factus. Inde Ferentinum (quæ Hernicorum in Latio urbs est) profectus, cum Christum occulte coleret, præsidi denuntiatus quod Christianus esset, ab eo accersitur, blandeque (erat enim illi præcharus) monetur ut juxta imperatorum edicta deos coleret, spatio ei ad resipiscendum præfinito. Quo elapso præses Ambrosium in sententia colendæ Christianæ religionis persistentem militaribus ornamentis exuit, carcereque, in quo nemo eum alloqui posset, sine cibo & potu, donec aliquot urbibus visitatis rediret, includit. Post mensem reversus Ambrosium vegetiorem & constantiorem reperit. Quare illum frustra admonitum diverso tormentorum genere aggreditur. Primum enim in ignem ipsum injecit; deinde cum illæsus exisset, in aquam altam demergi jubet: denique cum etiam ex aqua incolumis evasisset, capitalem sententiam accepit. Passus est XVII Kal. Septemb. Diocletiano imp. Corpus a Christianis sepultum in ecclesia Ferentinate, cujus tutelaris est, religiosissime asservatur.

[4] [aliud martyrii genus signante:] Dictorum testem adducit Officium ecclesiæ Ferentinatis Romæ approbatum, quod certe multum differre oportet a Vita illa qualicumque seu antiquiori Officio Ferentinate, quod Majores accepere a P. Gallonio ex bibliotheca PP. Oratorii Romæ, quæ cujus ætatis sit nemo facile divinaverit. Hoc certum, martyrii genus in ipsa non exprimi, cum deficiat in minis præsidis, quem Datianum nominat & quidem Hispaniæ præsidem; satis mira ei applicans, quæ hic referre non lubet: operæ pretium retulero si paucis hic tradita satis tolerabilia eruditis videbuntur. Non prætermittam tamen ea hic adjicere, quæ ex Vita alia, quam non vidimus, Romæ anno MDCV excusa, de sacri corporis S. Ambrosii translatione descripsit idem Ferrarius, non hoc die, nec consequenter ad supra relata, sed eo quo ipsa olim peracta est, nempe XXIX Decembris, quæ hic nihilominus connectenda censuimus. Ita ibi rei seriem explicat.

[5] [qui & de translat, meminit.] Cum corpus S. Ambrosii martyris extra Ferentinum conditum, diu ignotum fuisset, divinitus in æde S. Agathæ, quo tempore Saraceni Campaniam populabantur, inventum, in urbem, ab excidio S. Martyris intercessione liberatam, in ecclesiam S. Mariæ majoris non absque prodigiis, cæcis illuminatis, aliisque languentibus mirabiliter sanatis, translatum est. Inde postremo cum S. Martyr cuidam archipresbytero in visu nocturno apparuisset, in Cathedralem basilicam SS. Joannis & Pauli, loco civitatis sublimiore sitam, delatum, ibi honorifice IV Kal. Januarii reconditum fuit, qua die populus Ferentinas ad translationis hujus celebrationem voto se publico adstrinxit. In qua translatione, dum sacræ Reliquiæ reponerentur, quidam archipresbyter, nonnihil ex iis nisus furari, ita brachio obriguit, ut nonnisi errorem confessus, ac S. Martyrem precatus, sanitatem recuperarit. Cum postea Episcopus de [veritate] reliquiarum subdubitaret, duabus puellis gravi & diutino morbo oppressis eas admovit, quibus repente sanatis, dubitatio omnis sublata est.

[6] [Sancti patria & metrica elogia.] De patria Sancti nihil magnopere controvertitur; Mediolanensem fuisse & ipse admittit Ferrarius, tametsi in textu suo Ligurem appellaverit, qua de re in Actis nostris non semel, imo & hoc die sermo recurrit. Bosca in suo Martyrologio rem paulo pluribus explicat. Nobis magis placet quod ex Brautio refert satis nitidum elogium metricum:

Ad breve clam tempus coluit Centurio Christum
      Confessusque palam castra beata subit.

Item & aliud epigramma Bulzii parte 2 Lararii poëtici. Argumentum est

S. Ambrosius centurio et martyr
in phylaca absque cibo et potu vegetior.

Carcer habet Divum, Divo mera nulla ministrant,
      Grata fugant longam prandia nulla famem.
Squalida jejunos macies tamen occupat artus
      Nulla viri; melior vernat in ore vigor.
Cælicola Ambrosius fuerit, cum vivere pergat
      Fortior ingesto nulla per ora cibo.
Sed voco cælicolam, ne, quem non fercula pascunt,
      Non hominem, verum quis putet esse Deum.

DE S. CHÆREMONE ANACHORETA.

Sec. IV VEL V.

Cultus apud Græcos ac vitæ institutum.

Chæremon apud Græcos (S.)

J. P.

Etiamsi hujus Sancti nomen alicubi sine diphthongo, alibi cum illa exprimatur; [Refertur in Fastis Græcis,] ego illud scripsi cum diphthongo cum Menæis magnis excusis, quæ ad nomen ita efformatum alludunt, ac Menæo Chiffletii. Annuntiatur hoc die apud Græcos modo valde vago & indistincto. In dicto quippe Menæo ita ponitur: Χαιρέμων (forte Χαιρήμων) ἐν εἰρήνῃ. Chæremon in pace. In Menologio autem Sirletiano sic: Eodem die natalis beati Cheremonis in pace quiescentis. Hisce consonant Menæa magna excusa: Sanctus Chæremon in pace consummatur. Sequuntur duo versiculi, quos ita e Græco Latine reddo:

Λήξει βίου σου χαῖρε Χαιρῆμον μάκαρ·
Ἀρχὴν γὰρ εἶδες τῆς ἀμοιβῆς τῶν πόνων.
Beate gaude fine Chæremon tuæ
Vitæ, inchoata præmia laborum videns.

Tametsi autem ex allatis modo Græcis Fastis non sit nobis cognitum perspectumque, quisnam fuerit iste S. Chæremon; aliunde tamen affulget lux. In Sylloge historica de S. Joanne Cassiano abbate, quæ exstat apud nos tom. V Julii, die XXIII, pag. 458 & sequentibus, § 5 de prima ejus profectione in Ægyptum agitur, & ex ipsiusmet verbis narratur, quomodo ad Chæremonem sit deductus, & quas collationes ille habuerit. Cassianus autem erat valde juvenis, quando in Ægyptum discessit, & sub primum tempus, quo illuc pervenit, ad Chæremonem deductus est. Obiit vero Cassianus ante medium seculi V. De nativitate ejus ac morte tractatur in dicta Sylloge § 3. Ex his videtur mors S. Chæremonis posse affigi seculo IV exeunti vel ineunti V. Quod vero idem ille sit cum eo, qui in Fastis Græcis supra signabatur, suadet nobis celebritas nominis, qua claruit. Adde ista:

[2] Ante omnia in memoriam revocemus ea, quæ tom. 11 Martii nostri, [Nostræ de eo observationes.] die XV in Prætermissis scripta jam pridem sunt his verbis: Theremon abbas eximiæ perfectionis in Scythia, refertur a Withfordo in Martyrologio Anglice edito. Agit de eo Petrus de Natalibus lib. XI, cap. 57 citato Heraclide, in quo cap. 35, & apud Palladium cap. 92 Cheremonis monachi subita mors narratur; sed alia habet dictus Petrus. Cheremonem celebrant Græci in Menologio & Menæis XVI Augusti. Petri de Natalibus textum accipe loco citato: Theremon abbas in eremo de Scythi claruit, qui ibidem centenarius decessit. Hic enim adeo dorsum suum tam temporis vetustate quam orationum jugitate curvaverat, ut quasi in primævam infantiam submissis manibus in terram traheretur. Hæc qui supra Heraclides. In Appendice ad Vitas Patrum a nostro Rosweydo editas, inter alia, quæ e Paradiso Heraclidis ibidem exstant, pag. 974 habentur ista, citato ad marginem Palladii capite 92: Acciderat .. illis ipsis diebus, ut Chæremon nomine monachus, residens in cathedra sua repente moreretur, defunctumque in ea ipsum atque in manibus opus, quod faciebat tenentem, subito alii fratres viderent. Res etiam narratur ex ipso Palladio in Vitis Patrum allegatis pag. 765. Monumentorum Ecclesiæ Græcæ, quæ in lucem edidit Cotelerius, tom. 1 pag. 707 inter Apophthegmata Patrum hæc leguntur: Narrabant de abbate Chæremone in Sceti, quod spelunca ejus distaret ab ecclesia quadraginta milliaria, a palude vero & aqua duodecim, atque sic inferret in speluncam suam quod manibus operaretur; portaretque lagenas duas, unam ex adverso alterius; ac sederet, quietam vitam ducens. Videmus itaque Chæremonem abbatem sive monachum laudari a labore, tamquam nota sibi propria & characteristica. Græci insuper in versibus suorum Menæorum, quos supra protulimus, suum Chæremonem a labore commendant. Hinc ergo probabilius apparet, eum, qui in illis ac in Vitis Patrum comparet, eumdem esse, eo præsertim quod nomen, vitæ institutum ac exercitationis character conveniant. Atque hæc quidem nostra est sententia, superioribus rationibus fulta. De Sceti, cujus antea incidit mentio, consuli potest Commentarius prævius ad Vitam S. Arsenii anachoretæ tom. IV Julii, die XIX, pag. 605.

DE S. TITO DIACONO MARTYRE
ROMÆ.
Ex Martyrologio Romano.

Anno CDXXVI.

[Commentarius]

Titus Diaconus martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Præfixus S. Titus certissime Martyrologis omnibus Baronii editione Romana antiquioribus incognitus est, [An sacra ejus ossa] neque ulla in Fastis sacris ejus exstat memoria antiquior illa, quam ex Prosperi Chronico erutam in Martyrologio Romano consignavit hoc die, tametsi, ut recte observat Castellanus, diem mortis non indicet Prosper, solum annum notasse contentus, nempe Theodosio XII & Valentiniano Aug. II Coss., qui est annus Christi 426. Agit ibi paucis Prosper de cæde Patrocli Arelatensis episcopi: quod facinus ad occultam jussionem Felicis magistri militum referebatur, cujus impulsu creditus est etiam Titus diaconus, vir sanctus, Romæ pecunias pauperibus distribuens, interemptus.

[2] [in diœcesi Mediolanensi?] Atque hæc paucula solum dicenda erant, nisi laudatus sæpe a nobis Petrus Paulus Bosca aliquid de suo suggessisset in patrio Martyrologio his verbis: Romæ sancti Titi levitæ & martyris, cujus corpus Casorati prope Arsagum in diœcesi Mediolanensi fideles devote venerantur; pie credentes, opinor, hujusmet S. Titi sacra lipsana Roma accepta, in eo templo deposita esse, id quod ex tabulis ecclesiæ parochialis se accepisse testatur dictus Martyrologus.

DE SANCTO BALSEMIO MARTYRE
RAMERUDE IN DIOECESI TRICASSINA GALLIÆ,

Sec. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti a synonymo distinctio, cultus & martyrium.

Balsemius M. Ramerude in diœc. Tricassina (S.)

J. B. S.

Binos synonymos sanctos Balsemios (Gall. Baussenge) a Colvenerio in notis ad Flodoardi historiam Remensem confusos, [Sanctus hic Martyr] recte alii distinguunt. Castellanus in suo Martyrologio universali non nisi hodiernum agnoscere videtur, quem nescio cur pridie signaverit his verbis: In Campania, S. Balsemii, cujus corpus Ramerudem translatum, caput vero Parisios. Alterum Balsemium in vertice Montis Remorum reclusum & S. Basoli nepotem, qui etiam a Menardo & Mabillonio aliisque inter Sanctos refertur, melius rejiciendum censuimus ad diem, quo S. Basolus ejus patruus, quocum plane connexus est, colitur, nempe ad XXVI Novembris, hic de solo Martyre, in diœcesi Tricassina satis celebri acturi, quem ab altero synonymo, ubi prius ea, quæ ad ejus cultum pertinent stabiliverimus, diversum ostendemus.

[2] Ab omnibus vetustioribus Martyrologis præteritus, locum inter auctaria Usuardina primum habet in Edit. Lubeco-Col. hoc die: [in Fastis recentioribus notus:] Apud Castrum Remerudem, natale B. Balsimii gloriosi martyris sociorumque ejus, quæ totidem verbis descripsit Grevenus, melius formans Balsemii; ex hoc Molanus, Maurolycus, Ferrarius & Germanice Canisius, qui nescio unde socios ei accersiverint. Menardus pridie non hunc nostrum indicare voluit, cum reclusum, de quo jam locuti sumus, S. Basoli nepotem, expressius signet. Castellani annuntiatio non satis distincta est. Saussayus translationem ejus XIV hujus retulit in hunc modum: Apud Arceyas oppidum territorii Trecensis, translatio sancti Balsemii martyris, cujus natalis conspicuus est XVI die hujus mensis. Ejus sacrum corpus cum diu in mausoleo, quo primum tumulatus fuerat, jacuisset, Hersendis comitissa, pia affecta devotione, multo cum honore levari curavit, & ad castrum suum Ramerudem deferens collocavit in ecclesia S. Dei Genitricis, quam ipsa cum filio Hilduino comite construxerat. Ubi quiescens Martyr, hospitalitatis memor, incolis multa sanitatum beneficia impendit.

[3] Hoc die, alio ipsum ornat elogio, sed perperam confundit cum S. Basoli nepote. [apud Saussayum elogio ornatur.] Ita habet: Apud Arceyas in territorio Trecensi, natalis S. Balsemii martyris, qui Lemovicus origine, S. Basoli nepos, sub persecutione Wandalica profectus in Campaniam, cum zelo Dei incensus barbaros illos, qui tractum hunc dira clade vastabant, verbis salutaribus hortaretur, quatenus exitioso infidelitatis deserto tramite, diabolique excussis, quibus impliciti erant, laqueis, in viam salutis (veri utique ac unici rerum conditoris cultum amplectentes) ac pietatis & justitiæ semitas sese reciperent; ab ipsis belluarum more in illum insurgentibus, probris ac pugnis impetitus, raptatus atque in montis supercilio prope oppidum præsignatum ictus gladio, abscisso capite, laurea donandus æterna, beatum spiritum in cælum efflavit. Moxque audita est angelica melodia triumphum celebrans Martyris, qui descissum caput propriis manibus colligens, ante hostiles copias strenue gradiendo revexit. At magnificum adeo victoris spectaculum non ferentes emissarii satanæ, Christi athletam gloriosum sic ovantem proterve insectantes, rursus apprehendunt, feriunt, obviumque demum in puteum præcipitant, saxorum globis onerant, atque sic obrutum mole lapidum, dum palmam ejus obscurare satagunt, illustrant erecto quasi illius victoriæ trophæo, & ipsorum immanitatis, & tanti Martyris gloriæ perenni monumento. Puteus, in quem inclytus Christi miles conjectus est, etiamnum visitur, leucæ dumtaxat quadrante subductus ab eo loco, in quo securi percussus fuerat, quinque silicibus contectus & opertus, quibus Martyr obrutus fuit: pone quem cernitur ædicula, eidem triumphatori sacra, cujus hodie natalis tota in diœcesi celebratur.

[4] [Flodoardus ejus non meminit,] Atque hæc omnia ad hodiernum sanctum Martyrem pertinere, receptumque apud Tricassinos ejus cultum probare satis perspicuum est; ut prorsus non videam, quid Colvenerium moverit, ut binos, synonymos quidem, sed ætate & vitæ & mortis genere dispares, in unum confuderit. Textus Flodoardi lib. 2, cap. 3 agentis de S. Basolo his plane verbis conceptus est: Post multa denique pietatis insignia, in vita ipsius ab eodem patrata, prænoscens per spiritum suæ vocationis imminere sibi tempus, misit ad nepotem suum, nomine Balsemium, qui eum ad se a Lemovicina regione perduceret, significans illi, quod post obitum suum in prædicto suo conversationis habitaculo deberet vitam ducere, juxta quod revelatum sibi fuerat a Domino. Cujus salutaribus præceptis, ut bonus filius obtemperans, & ad supernam hereditatem pervenire desiderans, usque ad exitus sui diem in eadem permansit habitatione. Quodnam hic aut Wandalorum aut martyrii vel leve vestigium?

[5] [unde a Colvenerio male confusus est cum altero:] Ita tamen ad hæc observat Colvenerius: Vitæ hujus Balsemii martyris exstat fragmentum in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricassinæ diœcesis, eumque adjecit Usuardo Molanus XVI Augusti, quo die festum ejus celebratur in Tricassina diœcesi. Fragmentum hic citatum, infra dabimus. Tota viri doctissimi hallucinatio est, quod unicum sanctum Balsemium agnoverit, cum certissime duo diversi fuerint, binis prope seculis a se invicem dissiti. Balsemius ille S. Basoli nepos vixisse potuit usque ad medium seculum septimum, quandoquidem S. Basoli ætatem definit Castellanus ad annum DCXX; alter vero Martyr, de quo hic agimus, circa medium seculi quinti, in terribili ista invasione Wandalica coronam adeptus est. Cetera explicat Menardus in observatione ad hunc diem pag. 666, cujus verba hic subjicio:

[6] Nicolaus Camuzatius profert Vitam S. Balsemii, in qua habetur, [ut recte notavit Menardus.] eum habitasse in pago Arceyas diœcesis Trecensis, ibique fuisse securi percussum a Wandalis. Nihil horum meminit Flodoardus, qui ait eum obiisse in loco reclusionis suæ, qui erat in vertice montis Remorum, eumque esse nepotem S. Basoli, & ab eo evocatum venisse Remos. Qui quidem Basolus multo post Wandalorum in Gallias irruptionem, primam saltem vixit. Vir doctissimus Colvenerius in notis ad hunc locum Flodoardi, putavit unum eumdemque esse Balsemium, Vitamque Balsemii martyris prolatam a Camusatio attribuit Balsemio, de quo agit Flodoardus. Qui quidem solo nomine & natali solo dumtaxat conveniunt, nempe Lemovicensi; quodque eo relicto, in Campaniam venerint. Sed differunt, quod alter cellam habuit in monte Remorum, alter in pago Arceyas, in quo a Wandalis cæsus est: qui fit ut differant etiam tempore sicut & genere mortis.

[7] Reliquum est, ut jam non semel citatum Camuzati fragmentum, [Ejus martyrium retulit Camuzatius.] seu Vitam talem qualem, referamus, præmissis ejus ad eam notis hujusmodi pag. 336 versa: Integram absolutamque D. Balsemii (vulgari nomine S. Baussange) etsi studiose investigatam historiam, nancisci tamen nulla ope valui, sed hoc dumtaxat fragmentum, quod ex vetere Ms. codice, qui in prioratu oppidi Ramerudensis, septem leucis ab urbe Tricassina, unica ab Arceyano vico semoti, frustulatim erutum est: in quo quidem prioratu, ex majore monasterio, juxta Turonum urbem dependente, reliquiæ ipsius D. Balsemii asservantur, qui in finibus dicti Arceyacensis oppiduli capite truncatus est a Wandalis, Attila, sicut ego conjicio, duce, cujus exercitus, multitudine pene innumerabilis, postea deletus & profligatus fuit ab Æsio Valentiniani Cæsaris legato, illustrissimo ac strenuissimo viro, idque in campis Catalaunicis, viginti leucis vel circiter a prædicto Arceyano oppidulo remotis.

FRAGMENTUM
Historia S. Balsemii martyris,
Ex Promptuario Nicolai Camuzati pag. 334 vers.

Balsemius M. Ramerude in diœc. Tricassina (S.)

BHL Number: 0904
a

Ex Nicolao Camuzato.

[A Wandalis in Campania] b Tandem vero attingens loca Campaniæ, devenit ad quamdam civitatem Arceyas nomine, nam dicitur illo tempore civitas fuisse, nunc autem villam omnes non ignoramus esse. Contigit autem eo tempore, Wandalos c impiissimam gentem a finibus suis dimotam, loca quædam invasisse Franciæ & maxime fines ipsos, qui circumcirca contigui sunt Campaniæ. Inclytus Domini athleta Balsemius, de quo serie hujus orationis agitur, id loci gratia divina se comitante attigit, quo palmam martyrii ipse, cui famulabatur indesinenter, Christus largiri delegit.

[2] Præveniens namque ipsos Wandalos cœpit monitis & verbis salutaribus exhortari eos, quatenus viam erroris sinerent & a diaboli laqueis, quibus captivi tenebantur, resipiscerent. Exinde [ut] d legitur in Salomone. [capite minutus] Noli arguere derisorem, ne oderit te; feroces & sævi, frendentes in eum belluarum more, injuriantes & exacerbantes nimis acerbe, ad ultimum duxerunt super quoddam montis supercilium, & capite amputato, eoque interfecto, comparaverunt sibi viam baratri & mortis; similes illis qui crucifixerunt Dominum clamabant: Sit super nos ejus sanguis, & super filios nostræ posteritatis.

[3] [illud manibus gestans] Accidit tunc mirandum & insigne miraculum, & in Domino Jesu Christo, qui in suis nimis gloriosus est, oppido glorificandum. Nam B. Miles Christi, mox ut decollatus est, caput proprium in manibus deprehendit, & ante interfectores suos gradiendo incedens, quasi milliario uno gestavit. O admirandum & a seculis inauditum miraculum, hominem decollatum gradiendo gestari per sese seipsum! Quis non miretur operibus tuis, Domine Jesu, quis non obstupescat ad talia, & horum similia, quæ fiunt tuo nutu.

[4] [& inter barbaros mirabiliter gradiens,] Sed ut dixisti euangelica voce: Cælum & terra transibunt, verba autem mea in ævum manebunt; habemus quæ propriis locutus es discipulis, & quæ patrando complesti, & quæ quotidie comples in tuis adelphis. Qui credit in me, opera, quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet. Angelicam non dubie credimus convenisse choream ad tanti militis & martyris Domini animam excipiendam, qui exequiarum ejus vigilias excubando, talem pro eo concinerent melodiam: Beatus quem elegisti & assumpsisti Domine, habitabit in atriis visionis æternæ.

Hic pauca desunt.

[5] [ab iis in puteum protruditur.] Impiissimi & sceleratissimi illi, postquam hunc Sanctum indiderunt neci, cernentes quod Beatissimus is, caput suum ferendo ante eos incederet more triumphali, repente iterum in eum bacchantes, & pariter insequentes comprehenderunt, & in puteum quemdam, (erat namque puteus ante eos ea via, quam Vir Domini petebat) projecerunt, & lapidibus globisque terræ ipsum puteum obstruxerunt. Ibidem margaritum Domini pretiosissimum, diu multumque temporis jacuit repositum, sed quia ipsa veritas per se, civitatem supra montem positam non posse abscondi est protestata, ad commune omnium utile & profectum placuit, ut hunc Sanctum cunctis innotesceret, ac divulgaret divina potentia, quem jam glorificaverat in cælo, apud homines magnificans mirificaret in mundo.

[6] [Mulier cæca per visionem moniia] Erat in civitate Lemovica, de qua hic advenerat Sanctus, filia regis illius patriæ cæca, quæ hac calamitate, patre & propinquis in mœstitia persistentibus, diu vallata, noctu diuque, quid remedii sibi proveniret investigabat, nimium anxia. Dominus vero æternus, qui universis subvenit coactis periculis & necessitatibus, cernens eam coartari hujuscemodi passionis angoribus, nocte quadam ipsam soporantem præmonuit hujusmodi visionis allocutionibus:

[7] [ad S. Martyrem recurrens] Vade, inquit, in Franciam ad civitatem Arceyas nomine, & ibidem reperies puteum obstrusum lapidibus & tellure, quem emundari ab omni sorde faciens, invenies in ipso maximum thesaurum. Ipse vero (quem dico) thesaurus, Martyr Domini est pretiosissimus, ab impiissimis hominum olim trucidatus, & malignitate eorum instigante, post abscissionem capitis ab iisdem inibi projectus & vocatus Balsemius. Hunc tu dum levaveris, & aromatibus circumliniens involves linteis; ex lympha, quam reperies, oculos lavabis, moxque aperietur tibi acies optatæ visionis.

[8] Matrona præfata tale ut vidit somnium, ultra quam credi potest, [ejus ope visum recepit:] admirari cœpit secum, tandemque patre & propinquis super hoc negotio accitis, & omnibus, quæ sunt itineri congrua, optime præparatis, cum agmine multo militum, vehiculo imposita, aggreditur viam jam dicti aromatis. Attingens civitatem prædictam Arceyas, seriatim, ut sibi fuerat imperatum, ordinate omnia adimplevit, & margaritum super solem lucidissimum Balsemium a puteo extravit, ex lymphaque lotis oculis lumen, quod diu cupierat, recepit. Ex hinc nimis gratulabunda de misericordia per Dei famulum sibi impertita, Christi Militem involvens nitidis linteaminibus, reposuit in ea, quæ ibi juxta erat, S. Petri ecclesia, retro altare ejusdem basilicæ, decenter & reverenter condens in lætitia, & gratulanter de lumine sibi concesso ovans repetit propria.

[9] Post hæc comitissa Hensendis, domini Hilduini comitis mater, [unde corpus Ramerudem transfertur.] audiens omnia, quæ gesta sunt de Sancto hoc, per sese accessit, & cum honore maximo ab eodem, in quo jacebat mausoleo, XIX Kal. Septembris elevavit & totum corpus avide rapuit faustissima illa, & ad castrum suum, Ramerudum vocabulo, deferens, S. Dei Genitricis Mariæ posuit in ecclesia, quam tam ex filii sui, quam ex suis denariis constat fabricatam. Porro ex tunc hic Beatissimus Domini cum honore debito recubans, multis imbecillibus impartitur gratiam sanitatum cum B. Maria D. N. Jesu Christo pro eis supplicans: qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Recte observavit editor nonnulla in principio deesse, quæ utinam inveniri potuissent. Quis vero scripserit aut quo seculo, non est unde quis satis assequi possit.

b Patet mutilum esse fragmentum, carens exordio, quo haud dubie narrabatur Sancti ex agro Lemovicensi peregrinatio, unde eum in Campaniam venisse patet ex num. 6.

c Attilæ terrificam invasionem indicari, recte, opinor, censuit Camuzatus supra in Commentario num. 7.

d Putavi inserendam particulam ut, quo clariorfieret constructio.

DE S. NOSTRIANO EPISC. CONF.
NEAPOLI IN CAMAPANIA ITALIÆ.

Sec. V.

Sylloge de cultu & ætate.

Nostrianus ep. conf. Neapoli (S.)

J. B. S.

Tametsi in nullis antiquis imo nec recentioribus Martyrologiis signetur memoria Sancti hujus Nostriani, [Stabilitur cultus] de ejus cultu tamen dubitare non sinunt Neapolitana ea monumenta, quæ pridem suggessit Joannes Diaconus, & post illum Antonius Caracciolus, qui fuit Clericus Regularis, De sacris ecclesiæ Neapolitanæ monumentis, atque etiam Ughellus in sua Italia sacra tomo 6 in principio, ubi de ejus urbis archiepiscopis agens, decimo octavo loco S. Nostrianum collocat, eique sub elogii finem hoc satis clarum cultus testimonium reddit, his verbis: Sacra ejus ossa ut Sanctorum lipsana venerantur. Ejus caput argentea atque aurea theca reclusum est, quod in ea æde asservatur: memoria inibi in altari sculptis litteris e marmore posita est hæc: Hic jacet corpus S. Nostriani Neapolitani episcopi.

[2] Porro rem indubitatam facit Catalogus Sanctorum aliquot, [ex Tabulis Neapolitanis.] jussu Illustrissimi ac Reverendissimi D. Decii S. R. E. Cardinalis Carafæ archiepiscopi Neapolitani, ab omnibus ecclesiasticis Neapoli, & per totam diœcesim Officio de Communi in posterum celebrandorum. Hos autem inter ordine suo refertur hoc die S. Nostrianus episcopus Neapolitanus. Duplex. Omnia de communi conf. Pont. In primis Vesperis omnia de Assumptione B. V. cum Commemoratione S. Nostriani. Missa de Communi cum Credo.

[3] Hæc de cultu, quibus similia adjiciet Caracciolus. Ad gesta, [Ætas utcumque eruitur;] ætatem, episcopatus ordinem & durationem quod spectat, candide fatetur laudatus Sancti encomiastes, Pauca de Nostriano nobis antiquitatem reliquisse, ut mirum non sit, si in iis varient jam dicti scriptores. In primis Joannem Diaconum a recta temporum serie deflectentem corrigit Cl. Muratorius in collectione Scriptorum Italiæ tomi 1 parte 2 pag. 295, dum ait, recte adnotatum ab Ughello, Episcopum hunc Neapolitanis præfuisse anno CDXLIV, citante auctorem de Promissionibus Dei, qui eo tempore floruit, & cap. 6 Venerabilis Nostriani episcopi meminit, Pelagianos in Campania grassantes impigre reprimentis: ut hæc ætatem Sancti verosimillime indicare videantur.

[4] [cetera dubia sunt.] Quotus ordine episcopus sederit, non videtur ausus determinare Caracciolus. Apud luadatum Diaconum sic legitur: XV Nostrianus episcopus sedit annis XVII, in qua duratione facile conveniunt omnes; ast ubi Ughellus invenerit, fuisse Episcopum XVIII, quærere supersedemus, ne in rebus incertis definiendis oleum perdamus & operam: utilius erit Caraccioli orationem hic descripsisse, in qua omnia paulo fusius explicantur, quæ in laudato Catalogo contracta sunt.

ELOGIUM
Ex Caracciolo.

Nostrianus ep. conf. Neapoli (S.)

EX IMPRESSIS.

[Id unum ferme de Nostriano scitur,] Pauca de Nostriano nobis antiquitas reliquit. Quod unum habemus, præcipuum certe est. Nimirum, turbarum tempore illum Neapolitanam ecclesiam rexisse. Quandoquidem Pelagii tunc & Juliani falsa dogmata Catholicos vexabant. Digerit bellum contra Dei gratiam ab ipsis excitatum, ex Baronii Annalibus, Claudius Menardus Notis ad Augustinum contra Pelagium in annos singulos a CDXV usque ad CDXLIV, in quo Nostrianus sedisse dicitur & ultra. Testis est S. Prosper lib. de prædictionib. dimid. temporis cap. 6 tentatam a Pelagianis Campaniam, huc e Sicilia, ut reor, adventantibus.

[2] Siquidem ipsi ut occulti degerent & errores suos clam disseminarent, [quod adversus Arianos pugnaverit] duas insulas ante hanc Nostriani ætatem, videlicet anno CDX elegerunt, Rhodum in Oriente & Siciliam in Occidente. Nisi potius velimus dicere, ab ipsomet Pelagio, venena suæ hæreseos fuisse in Campaniam clam inspersa, iis maxime diebus, quibus Nolæ apud Paulinum aliosque fuit. Utcumque res se habuerit, illud certum est, infecisse eam provinciam Pelagianos, sed leviter, præterquam certis quibusdam locis, quæ Julianus ille perfidus, eo veneno profundius imbuit.

[3] Pugnavere armato calamo pro Dei gratia Prosper & alii. [cum S. Prospero & aliis.] Sudavit quoque Nostriani diligentia pro grege suo in Catholica fide firmando. Cujus zelus in fratrem quoque manavit. Uti enim in Historia S. Januarii diximus cap. 20 sect. 6, cum de Sofio ageremus, ex Prosperi testimonio, ab hoc germano Nostriani, & Horio presbytero, aliisque clericis ecclesiæ Neapolitanæ, tentus & coërcitus fuit quidam Florus, qui sancti Sosii sibi sanctitatem assumebat.

[4] De Nostriano Joannes Diaconus: Hic fecit balnea in urbe, [De ædificiis ab eo exstructis.] & alia in gyro ædificia, qui usque hodie Nostriani balneus dicitur. Fuisse sumptuosa ædificia suadet nomen ejus ædificiis, & plateæ datus: nam de platea Nostriana frequens est mentio in antiquis ecclesiarum Neapolis monumentis. Dices, cujusnam usui balnea extruxit, suine an aliorum? Certe non fuisse insolens viris alioqui sanctis balnea adire, ipsum B. Jo. Evangelistæ factum comprobat, balneum ingressi, indeque egressi, ut Cherintum ibi lavaturum advertit. Legendus quoque Tertullian. Apologet. cap. 21. & Clem. Alex. Pædagog. lib. 3 cap. 9. Potius autem existimo, aliorum beneficio id eum fecisse. Suadet hoc Nostrianæ regionis nomenclatio, quasi quod cuncta aliorum usui fuerit dicata: alioquin enim, si proprio, sat fuisset, illa in privato domus suæ loco construere.

[5] [Ignotus dies obitus, hoc die facta elevatio.] Obiit tandem postquam decem ac septem annos sedisset. & bonis operibus agens, ait Diaconus, in Domino requievit, & sepultus est in ecclesia beati Gaudiosi Christi Confessoris foris urbem euntibus ad sanctum Januarium martyrem, in porticu sita. At post Jo. Diaconi ætatem, in regionem Nostrianam translatum fuisse corpus ejus, & proprie ad ecclesiam sancti Januarii ad Diaconiam, ipsa ejus retectio Augusto mense anni MDCXII Octavio Cardinale Aquaviva Neapolitano archiepiscopo demonstravit. Cum autem signate quo die ipse obiisset ignoraretur, ad sextumdecimum Augusti, quando inventa sunt sacra pignora fixus est. Sic Galesinus VII. Id. Januar. testatur de SS. Beniaminio & Maximo martyribus: quorum cum natalis dies ignoraretur, agi eorum festum cœpit eo die, quod inventa fuere eorum corpora. In Romano quoque Martyrologio festum S. Danielis martyris, tertio Januarii, est festum inventionis ejus. Vide Notas Baronii.

DE S. AREGIO VEL ARIDIO EP. CONF.
DECESIÆ IN TERRITORIO NIVERNENSI.

Post medium seculi sexti.

SYLLOGE
De cultu, rebus, gestis, ac tempore, quo floruit.

Aregius episc. conf. Dicesiæ in territorio Nivernensi (S.)

AUCTORE J. P.

Noviodunum Æduorumantiquis temporibus, posterioribus vero Nivernum appellatum, describitur a Sammarthanis tomo 3 Galliæ Christianæ ante ejusdem urbis episcopos pag. 791. [Notitia loci] Argumentum hoc pluribus pertractat Adrianus Valesius in Notitia Galliarum a pag. 383; quod Baudrandus utroque compendiosius refert, atque huc transcripsisse in rem nostram suffecerit. Nivernum, urbs Galliæ (quæ.. Nevers vulgo incolis ..) ampla & elegans, olim Noviomagus dicta, & Vadicassum caput, nunc Nivernensis provinciæ ab ea sic vocatæ præcipua, episcopalis sub archiepiscopo Senonensi, & Ducatus titulo nobilis, cum ponte lapideo oblongo ad Ligerim fluvium, & castro, media fere est inter Lutetiam Parisiorum ad septemtriorem & Lugdunum ad meridiem ad 50 leucas distans, 20 leucis ab Altissiodoro, in meridiem Molinum versus 12, & 20 ab Augustoduno.

[2] Urbis hujus cathedram episcopalem rexit & ornavit S. Aregius vel Aridius (vulgo saint Are seu saint Arey) virtutibus, [præmissa] dum viveret, in ea exercitis; post mortem vero suam illustravit Nivernensis territorii locum, nomine Decesiam, quod aliter etiam scribitur, quando ibidem sacras corporis exuvias deponi voluit, postquam Niverni ad meliorem vitam migrasset, uti scribit Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum tomo 1 ad annum Christi 551, num. 18, pag. 783, de S. Aregio hæc memorans: Obiit Niverni; sed post mortem impositus est naviculæ, delatusque Disesiam (Desize) quia cupierat in sacello sepeliri, quod illic Eufrasius & Auxilius eremitæ construxerant. Disesia sita est in insula Ligeris supra civitatem Nivernensem, a qua distat septem leucis. Plura de hoc loco habet laudatus Adrianus Valesius pag. 169 & 170. Loco depositionis adjungamus probationem publici cultus.

[3] [exhibetur cultus ex Fastis] In nostro Florario Ms. ad diem XI Julii occurrit memoria sancti Argii Nivernensis episcopi & confessoris: a quo die apud nos tomo III Julii pag. 177 ad præsentem fuit remissus. Saussayus in Supplemento ad Martyrologium suum Gallicanum pag. 1158 eum sic annuntiat hoc die: Desizæ ad Ligerim in agro Nivernensi natalis S. Arigii episcopi, fratris S. Austregisili, Bituricensis antistitis, qui generis splendorem Christi servitutis ingenuæ nobilitate, & pietate religionis, & justitiæ cultu transcendens, postquam Nivernenses adhuc idola colentes, ad fidem Christi multo cum labore pertraxisset, expleto undique credito pastorali munere, ad gloriam cælestem evolavit: ad quem sæpius S. Gregorius Papa litteras dirigit; eumque ut Apostolicis instruit monitis, sic collaudat præconiis. Sunt in hoc elogio quædam castiganda, ut postea videbimus. Castellanus hac etiam die decima sexta illum annuntiat in suo Martyrologio universali. Annua denique nostri sancti Præsulis memoria habetur in novo Martyrologio Parisiensi his verbis: Decetiæ in pago Nivernensi, sancti Aridii episcopi, qui concilio quinto Aurelianensi, & Parisiensi secundo subscripsit. Si quis fortasse alia ad stabiliendum legitimum S. Aregii cultum, documenta requirat, in promptu habeo, quæ jam productis superaddam.

[4] Anno 1616 editus est Lutetiæ Parisiorum Gallico idiomate liber hoc titulo, [& aliunde.] Catalogus historialis episcoporum Nivernensium, auctore Michaële Cotignon, canonico & archipresbytero ecclesiæ Nivernensis, ubi inter alia, quæ narrat de nostro Præsule, pag. 22 dicit, corpus ejus honorifice sepultum fuisse Decesiæ, ibique paullo post magnam ecclesiam parœcialem, sicut spectatur, ait, in præsentia, exstructam, in qua patrata sint plurima miracula; & ad hodiernum usque diem corpus prædictum ibidem quiescere, ac ibidem magno cum honore venerationem eidem exhiberi, ab incolis Decesiensibus pro patrono suo ac sancto tutelari eum haberi, atque ad sanandas febres aliasque infirmitates peculiariter illum invocari. Hæc, Cotignono teste Decesiæ satis vicino, ac proin probe gnaro publicæ ejus venerationis apud Decesienses, simul conjuncta cum annuntiationibus superioribus, abunde sufficiunt, ut securi simus de possessione legitimi cultus, qua gaudet S. Aregius ab immemorabili tempore ante decretum Urbani PP. VIII; adeo ut suum hic inter alios hujusce diei Cælites merito habeat locum.

[5] At dolendum, authentica istius Antistitis Acta adeo nos latere, [Ejus gesta, deficientibus Actis primigeniis,] ut aliquid ex iis superesse haud noverimus, quod ad posteros transmissum sit, sive non fuerint olim conscripta, sive, quæ litteris aliquando commissa fuerint, postea interciderint. Penuriam itaque illam Actorum primigeniorum aliunde utcumque supplere conabimur ex Cotignono, qui postquam citasset Breviarium Nivernense, in cujus de Sancto lectione ait ample referri Vitam ejus ac miracula, quæ operatus est, affirmat inter alia ibidem dici, quod oriundus fuerit e nobilissima familia, tantoque præditus ingenio ac bonis moribus, omnigenis virtutibus cumulatus, omniumque scientiarum cognitione excellens, ut omnes coætaneos ac contemporaneos istorum donorum prærogativa superaret. Addit etiam idem auctor, isto tempore dum S. Gregorius maximam antistitum regni Galliarum ac magnorum virorum partem, virtute & eruditione præstantium, convocasset Romam, ut eos de eradicandis quibusdam paganismi ac superstitiosæ idololatriæ reliquiis admoneret, onus nostro Sancto fuisse impositum, ut ea de causa ad agrum Nivernensem se conferret, cathedra episcopali ibidem vacante ab aliquo tempore: quod munus a dicto S. Gregorio & a toto præsulum supra memoratorum cœtu sibi commissum adeo numeris omnibus implevit, ut omnis clerus ac populus illum sibi pastorem elegerint, ac confirmari curaverint per eumdem S. Gregorium, libentissime eorum votis obsecundantem.

[6] [e Breviario Nivernensi] In dignitate autem episcopali ita se gessit, ut non voce dumtaxat sui gregis, sed ab ipso Deo fuerit commendatus, qui gratiam miraculorum ipsi concessit. Nam dum e provincia Aquitaniæ rediret Nivernum, ac unum e suis præmisisset, qui Præsulis adventum prænuntiaret, nomine Ursum (nam in Gallico Cotignoni textu vocatur Our) ac comperisset fluvium Niverim exundantem fractosque pontes in loco, qui unius ab urbe Nivernensi leucæ spatio distabat, & per quem transire volebat, S. Aregii mandato posthabuit vitæ suæ periculum. Nam ubi equo vectus tentaret transitum, aquis suffocatus est. Qua re comperta S. Aregius ad locum ei fatalem accessit, Deumque oravit, ut ejusdem Ursi corpus ad ripam fluvii appelleret: factusque voti compos, divinæ præterea majestati supplicavit, ut vitam ei redderet: id quod statim obtinuit, præsente ibidem magno hominum numero: a quo tempore dictus Ursus sanctam pluribus annis vitam duxit, & pons in loco, quo illud miraculum acciderat, refectus, nomine ejus pons S. Ursi appellatus est, qui hucusque idem nomen retinet. Isti prodigio pro alterius persona perpetrato adjungitur apud laudatum Cotignonum aliud a Sancto factum pro sua.

[7] [referuntur:] Solenne erat S. Aregio semel quotannis Romam proficisci: unde postquam reversus esset atque ingressus quemdam suæ diœceseos locum, qui nunc vocatur Decesia, intravit in sacellum aliquod, a sanctis eremitis Eufrasio & Auxilio conditum & administratum, magnamque hausit voluptatem, dum comperisset locum pietati accommodatissimum esse atque gratissimum: quem etiam elegit ad depositionem corporis ac sepulturam. Hoc ubi decrevisset, morbo correptus Niverni, & a Deo vocari se sentiens, magna cleri sui ac populi parte convocata, præcepit ut post obitum imponeretur suum corpus naviculæ super Ligerim sine ullo comite, Deo curam habituro de loco suæ sepulturæ. Sacro itaque pretiosi Corporis & Sanguinis Jesu Christi viatico munitus, elevatis ad cælum oculis, animam suo Creatori reddidit: ac corpore ejus cymbæ, prout supra dictum est, imposito super præfatum fluvium Ligerim, qui tum temporis magnus erat, absque ullo ductore eadem cymba, dum in ea nihil esset nisi crux ac faces accensæ, in conspectu omnis cleri ac populi Nivernensis adverso flumine ascendit ad septem leucas Decesiam usque, quo maxima dicti cleri ac populi pars subsecuta, & hoc miraculo gavisa est, laudans Deum, sanctumque Pastorem suum invocans: cujus corpus honorifice ibidem sepultum. Hæc in fide dicti Cotignoni relata, & e Gallico ejusdem textu Latine a nobis reddita. Quæ vero post Sancti sepulturam accidisse, apud eumdem narrantur, antea præmisimus num. 4. In fide, ut iterum dicamus, Cotignoni hæc damus: qui etiamsi ante superiorem narrationem alleget Breviarium Nivernense, sicut vidimus, cum tamen nobis non constet, cujus ætatis, fidei atque auctoritatis sit illud Breviarium, dabunt nobis veniam, uti par est, Nivernenses ac Decesiani, ut in circumstantiis tam mirabilibus, quæ insertæ sunt superiori historiæ, quidquid sit de earum substantia, intra solos simplicis narrationis terminos nos contineamus, præsertim cum nonnulla in eadem occurrant, quæ spongia indigent.

[8] [in cujus narratione sunt hallucinationes,] Nam crassus ibidem committitur parachronismus, quando dicitur S. Aregius tempore S. Gregorii (Papæ videlicet primi, cognomento Magni) ad episcopatum Nivernensem promotus, ac ab eodem Gregorio confirmatus in illo fuisse. Patentissimum hunc errorem chronologicum adeo in relata historia non observavit Cotignonus, ut eumdem antea pag. 17 ita confirmet: Erat noster sanctus Præsul tempore dicti sancti Gregorii (proxime egerat de S. Gregorio Magno) Mauritii imperatoris, & supradicti Clotarii II Galliarum regis, circa annum DXCV. Paulo autem ante dixerat Fulcilium, uti vult, ejus decessorem, vita functum anno 594. Sed inter episcopos, qui XXVIII Octobris, Indictione 13, anno 38 Childeberti regis, id est, anno Christi 549 subscripsere concilio 5 Aurelianensi, signatur Aregius in Christi nomine episcopus ecclesiæ Nevernensis (Non Clementinus, uti ponitur apud Coquillium mox citandum: nam is in dicto concilio subscribitur episcopus ecclesiæ Aptensis) prout videre licet apud Labbeum tomo 5 Conciliorum col. 398. Et ibidem col. 812. Concilio Parisiensi 2, quod anno circiter 353 convocatum est, subscribitur Aridius episcopus ecclesiæ Nevernensis. Nonne igitur episcopatus ejus exordium recte scilicet a Cotignono innectitur tempori S. Gregorii Magni?

[9] Guido Coquille in sua Historia Nivernensi, anno 1622 Parisiis impressa, [quæ corriguntur.] pag. 30 vult S. Aregium vixisse cum S. Gregorio PP. I, a quo utpote datæ sint ad illum litteræ non unæ. Idem censet Cotignonus pag. 17. Sed fallitur uterque, dum hunc Aridium vel Aregium non secrevit ab altero synonymo episcopo Vapincensi. Audiatur Cointius loco supra assignato: Ex subscriptionibus synodorum cum Aurelianensis .. tum Parisiensis .., quibus Aregius Nivernensium præsul interfuit, satis intelligis eos hallucinari, qui volunt ipsum Aregium Gregorio Magno synchronum extitisse, & in episcopali cathedra sedisse post sanctos Æoladium & Agricolam quorum ille Lugdunensi concilio subscripsit anno Christi DLXVII; hic anno Christi DLXXXV Matisconensem synodum sua subscriptione confirmavit. Aredio Vapincensium antistiti sæpe scripsit Gregorius Magnus: inde nata est erroris occasio. Nam rerum Nivernensium scriptores ex duobus Aregiis unum conflarunt, ut in Aregio pontifice gloriam ecclesiæ Nivernensis illustriorem propalarent. At Aregius Nivernensium episcopus alienis laudibus non indiget; multis enim virtutibus enituit, colique meruit a posteris XVII Kalendas Septembris. Ex his etiam corrigendus est Saussayus, quem a nobis conventum iri insinuabamus supra num. 3. Tres itaque Aridii hic considerari possunt ad vitandam unius cum alio confusionem, qui eodem omnes seculo sexto simul vixere, nimirum Nivernensis hodiernus (cui S. Gregorius PP. numquam scripsisse potuit, diu utpote ante Pontificatum ejusdem mortuo, sicut planum fiet inferius) Vapincensis, ac Lugdunensis. De hoc egimus ad diem X Augusti, tomo 11 ejusdem mensis; ubi in Commentario prævio § 2 pag. 547 invenies, epistolas non ad hunc, sed ad Vapincensem a laudato S. Gregorio datas fuisse, secundum dicta jam pridem tomo 1 Maii, die 1, quo ejus Acta illustrata sunt, pag. 108.

[10] Nec satis convenit inter auctores, quotus inter præsules Nivernenses exstiterit S. Aregius noster. [E tempore quo sedit Sanctus,] Apud Sammarthanos enim in Gallia Christiana tomo 3 pag. 791 post Tauricianum, qui primo loco ponitur, quique anno 517 subscripsit concilio Epaonensi apud Labbeum tomo 4 Conciliorum Col. ac post Rusticum, qui nomen suum subnotavit synodo Aurelianensi tertiæ, anno 538, uti in citatis Conciliis tomo 5 col. 304 licet videre; post hos, inquam, episcopos tertio loco ponitur noster; cui proximus assignatur successor Æoladius, qui anno 567 interfuerit concilio Lugdunensi secundo, quemadmodum legi potest in eadem Conciliorum collectione tomo citato col. 849. Coquillius pag. 30 recte quidem contra Legendaria, ut vocat, Nivernensium antistitum censet, Aregium non fuisse ex illis primum; sed quos enumerat pag. 38, omnino a jam memoratis sunt diversi præter Aregium, de quo, tamquam primo celebri episcopo loqui ait Legendaria; & pag. 39 ponit Eoladium loco quinto. Cotignonus vero pag. 1 & seqq. S. Aregii decessores adeo multiplicat, ut ad locum post illos duodecimum atque ad S. Gregorii tempora eum perducat. At videtur potius adhærendum esse Sammarthanis, cum indicent, non solum vidisse se duos illos scriptores, quos nominabam, sed & ex aliis monumentis, actibusque publicis, non antea editis, suum istum confecisse catalogum.

[11] [conficitur, S. Wandregisilum non fuisse fratrem ejus.] Cum itaque ex eo catalogo Rusticus sederit anno Christi 538; S. Aregius anno 549, & anno circiter 553; Æoladius vero ipsius successor anno 567; puncta hinc varia fluunt chronologica, quorum sit alterum, Antistitem nostrum non supervixisse ultra annum 567; alterum, suæ eum cathedræ regimen non inchoasse ante annum 538; tertium, non posse determinari exacte, quamdiu præfuerit, quando præesse cœperit, ac desierit. In novo Breviario Parisiensi apponitur ipsius annuntiationi annus 566, quo circiter anno signatus antea fuerat a Castellano in Martyrologio universali. Quartum denique, non fuisse eum S. Austregisili, Bituricensis archiepiscopi, fratrem, qualem ipsum faciunt Saussayus supra num. 3 allegatus, ac Cotignonus pag. 17. Etenim in prævio Vitæ ejus Commentario apud nos tomo V Maii, die XX, pag. 228 * visus jam pridem Henschenio est innectendus natalis ipsius anno Christi 551; episcopatus autem 612, obitus 624 affigitur: qui characteres temporis pugnant cum prætensa illa fraternitate, uti e præmissis liquet. Hisce consideratis, nos superius Sancti nostri obitum fiximus post medium seculi sexti. Corrigendus itaque etiam est Ferrarius, dum in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, S. Arrigii (ita nomen exprimit) Nivernensis episcopi annuntiationem signans ad diem XXIII Augusti, affirmat in notis ad eumdem diem, quod is fuerit S. Austregisili episcopi Bituricensis frater.

DE S. ARMAGILO CONFESSORE
IN BRITANNIA ARMORICA GALLIÆ.

ANNO DLII.

[Commentarius]

Armagilus conf. in Brit. Armorica (S.)

BHL Number: 0679

AUCTORE J. B. S.

Non uno modo effertur sancti hujus Armagili nomen, utpote quod Gallo-Britones passim inflectunt S. Armel, [Ex Officiis potius] & Arzel, ut probant pagi ab ipso denominati, Plaermel & Ploarzel, quod est dicere Plebs Armagili, Plebs Armeli & Plebs Arzeli, unde inde facile sit conjicere, quanta olim in veneratione fuerit, cum pagi & oppida ab eo tamquam singulari patrono etiam hodie denominentur. Neque ibi stetit celebris cultus, per totam, saltem Armoricam seu minorem Britanniam late diffusus, ut manifeste ostendunt Officia non solum Rhedonensia, Venetensia & alia, sed etiam Macloviensia, ex cujus ecclesiæ antiquissimo Breviario ea describemus, servato totius Officii ordine, quæ de S. Armagilo tradita invenire potuimus, non secuturi Legendistam Albertum Le Grand, multa passim pro suo arbitrio amplificantem, ut toties in hoc Opere ostensum est.

[2] In jam citato Officio ponitur XXIII Augusti: non recte opinor, [quam ex Marlliis notus] cum ad marginem manuscripti nostri expressissime notetur; In Calendario haberi ejus memoriam hac XVI Augusti, quo die obiit, & etiam nunc colitur tum in pago diœcesis Rhedonensis, ubi vita functus, ab eo dictus S. Armel, tum in urbe Ploërmel, quæ latine dicenda est Plebs Armagili, Plou Armel, vulgo Bloërmel in diœcesi Macloviensi. Atque hæc testimonia cultum abunde testantur, tametsi in nullis vetustis Martyrologiis ejus signetur memoria. Saussayus ipse Sanctorum encomiastes solito brevius de eo hoc die loquitur, ita ipsum annuntians: Macloviopoli, S. Armagili confessoris magnarum virtutum meritis præclari. Paulo aliter Castellanus: In Britannia prope Rhedones, S. Armagili confessoris, qui Parisiis totis septem annis commoratus fuerat, continuis pietatis exercitiis occupatus. Neque alia novi Martyrologia, quæ de ipso meminerint.

[3] Potuisset Cointius in sua Francorum Historia ecclesiastica Sancti Vitam & gesta paulo uberius enucleare, [laudatur a Cointio.] at fortasse veritus, ne minus solida essent, quæ de ipso circumferuntur, paucis omnia complexus est tomo 1 ad annum 520, num. XVI his verbis: Armelus sive Arzelus in Britannia circa annum CCCCLXXXII natus, per ecclesiasticos gradus erectus est ad honorem presbyteratus, deinde monasticæ vitæ studio incensus iter in Armoricam suscepit, & oratorium in agro Leonensi construxit, ubi hodie est parœcia S. Arzel, vulgo Plou Arsel. Ibi permansit usque ad obitum Rigualdi comitis, sed postea Comorri tyrannidem veritus, adiit Childebertum regem & Idualem comitem, a quibus honorifice susceptus est propter famam virtutum, quas Deus per eum operari dignabatur. Consule illius Vitam in Armorica sancta.

[4] Vitam illam aut eamdem aut similem existimo cum jam citata Alberti Gallica, [Vita ex Breviario Macloviensi.] cui fidere non ausim, ut proinde ad solum jam laudatum Macloviense Officium recurrendum sit, quod hic totum mox subjiciam cum antiphonis & responsoriis Vitæ seriem etiam prosequentibus. De Sancti reliquiis in toto hoc Officio non agitur, ut supponere omnino liceat, eas in loco, ubi primum depositæ fuere, etiamnum devotissime honorari, quamvis partes fortasse aliquæ alio translatæ fuerint. Certe in appendice nostra ad Vitam S. Pavacii tomi V Julii pag. 545 in sacco aliquo repertæ etiam dicuntur fuisse Reliquiæ sanctorum Armageli & Liborii, quod hic notasse sufficiat, ut ibi me facturum pollicitus sum. Miraculis plurimis celeberrimum fuisse Sanctum, non solum in Vita sed etiam post obitum, etsi id in Officio non clare exprimatur, testis est Albertus, ex quo etiam discimus, ecclesiam Plebis Armagili (Ploërmel) in diœcesi Macloviensi, ejus nomini consecratam, magno populi confluxu etiam hodie frequentari.

[5] Patria a nemine controvertitur: est enim S. Armagilus ex eorum numero, [Patria, ætas & dignitas.] quos ex majori Britannia in Armoricam certatim transiisse in Historia sua Britannica ostendit Lobinæus tomo 1, longa serie ad calcem libri secundi zelosos illos prædicatores enumerans, & notanter pag. 76 num. 210 ea confirmans quæ de Sancto jam diximus. Par est circa ætatem consensio, nimirum, natum esse anno 482, post multos vero labores religionis propagandæ causa susceptos, sanctissimæ Vitæ finem fecisse anno 552. Postremum quæri posset, utrum vere abbas dicendus sit, a quo titulo abstinuimus. Monasterium aliqui ab eo conditum volunt: certe discipulos seu socios populares, & forte alios habuisse non diffiteor, quæ si ad proprie dictam abbatiam sufficiant, facile etiam patiar abbatem nuncupari. En modo promissum Officium

Ex Vetusto Breviario secundum usum ecclesiæ Macloviensis impresso Parisiis per Joannem Higman. an MCCCCLXXXIX, ex ea parte, quæ inscribitur Sanctorale æstivale.

S. Amargili Confessoris.

In I Noct. Antiph. Gloriosa prosapia in Majori Britannia ortus traxit natalitia B. Armagilus. Psalm. de communi unius Confess. Antiph. Vir magnæ scientiæ, vas omnis munditiæ de bono in melius crescebat quotidie. Antiph. Christi cultor jugiter ordinatus presbyter contra cuncta vitia dimicavit fortiter.

[6] [Ex Anglia in Britanniam transiens] Lect. I. S. Armagilus Dominicam excogitans sententiam, videlicet; Qui non renuntiaverit omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus; parentes & ceteros amicos ac omnia, quæ habebat, relinquere maluit quam Dominicis contraire præceptis. Tu autem. ℞. Puer adhuc scholarum dum exerceret studia, operatus est suarum virtutum primordia. ℣. A sodali, quem presserunt frigus, febres, abscesserunt solo tactu pallii. Operatus &c.

[7] [accersitur a rege Childeberto] Lect. II. Eo vero spiritu, quo idem S. Armagilus Britannorum applicuit finibus, Philibertus * rex Francorum sanctæ fidei cultor, postquam illius Sancti sociorumque ejus famam audivit, misit per internuntios, ut ad se venire non denegaret, efflagitare curavit. Tu autem. ℞. Prorsus dimissis omnibus, quæ obviant cælestibus Britannorum in partibus, transfrerat cum sodalibus. ℞. Prece regis est profectus in Galliam & effectus ejus secretarius. Britannorum &c.

[8] Lect. III. Ille vero Spiritu sancto repletus, regalibus jussis libenter optemperavit, [a quo post sex annos discedens] sexque annorum spatio regis palatium piissimus Dei famulus, quasi agnus inter lupos, quippe inter curiales tyrannos inhabitavit. Tu autem. ℞. Deo placens, cunctis gratus, regali palatio moram fecit Vir beatus sex annorum spatio. ℣. Per quem Deus magnalia multa fecit in Gallia. Sex annorum spatio. Gloria &c. In 2 Noct. Antiph. Cunctis membris impotentem curat claudum, deposcentem ejus alimoniam. Antiph. Vir benignus cæco flenti visum reddit confidenti de ejus auxilio. Antiph. Signis Sancti divulgatis assunt, quo it, villis stratis infirmorum agmina.

[9] Lect. IV. Septimo vero anno dum iter faceret ad ecclesiam, [paralyticum sanat.] ecce quidam vir claudus omnibusque membris penitus dissolutus sanctissimo Viro obviam se objiciens, victum corporis necessarium quærere satagebat. Quem Vir Dei tanta calamitate depressum intuens, caritativa pietate flexus ita alloquitur: In nomine Jesu Christi crucifixi surge citius & exiliens ambula. Tu autem. ℞. De regis licentia Rhedonensi patriæ dato oratorio, it festinus cum gaudio. ℞. Quo spretis mundi gaudiis, signis effulsit variis. It &c.

[10] Lect. V. Cum autem Rhedonensem pagum Vir sanctus advenisset, [Serpentem populo infestum] quidam serpens miræ magnitudinis quemdam illius regionis montem occupaverat, cujus flammivomus flatus quoscumque hominum attingere valebat, amarissima morte miserabiliter occidebat. ℞. Villa quadam, per quam ibat, tota fere plebs peribat, nec non animalia aquarum penuria. ℞. Quo audito, baculo terra fixo, populo fons vivus exiliit. Plebs &c.

[11] Lect. VI. Sanctus vero Armagilus, quasi vir pugnator, [in fluvium præcipitat.] stolam in manu gestans, tantum monstrum intrepidus adire festinavit, statimque serpens immanissimus, inclinato capite, ad Viri Dei adventum innocuus & quasi obediens existebat. Cujus collum cum jam cominus stola adnexum tenuisset, statim supercilium prærupti montis petere conatur, & in quemdam fluvium mortuum præcipitavit. ℞. Die quadam exspectabat opem Sancti, quam optabat multitudo languentium stans ante domus ostium. ℣. Vir benignus pietate pro his motus solita, hos remisit, sanitate prius cunctis reddita. Multitudo &c.

In 3 Noct. Antiph. Juxta siccam habitabat serpens ingens, qui dum flabat, suo flatu morti dabat terræ ejus incolas. Antiph. Prece plebis inclinatus … reclinat declinatus, monstrum stola colligavit & in aqua suffocavit. Antiph. Timens vitam maculari vana laude populari, ad desertam Britanniam pergit linquens Rhedoniam.

[12] [Claret novis miraculis.] Lect. VII. Cum autem miraculis & virtutibus ubique coruscaret, & ægrotantium agmina, ubicumque eum sciebant, velut pium medicum persequerentur, affuit forte quidam dæmoniacus aliis immixtus, qui solo tactu straminis, ubi Vir Dei jacebat, a dæmonio liberatus est. ℞. Ad Britannos transnatando, verbum Dei seminando, multas gentes baptizavit & idola conculcavit. ℣. Ædes sacras fabricavit Jesu Christo noviter, & in fide roboravit servos Dei firmiter. Multas &c.

[13] [Monitus ab angelo] Lect. VIII. Cum vero quadam die prædictus Armagilus aliquid infirmitatis sentiens monasterium solus intraret, & in modum crucis ad terram prostratus Dominum deprecaretur, vidit angelum Dei dicentem sibi: Electe Dei Armagile confortare in gratia Dei, quia die secunda post Assumptionem B. V. Mariæ cælorum palatia penetrabis. Tu autem. ℞. Quidam habens dæmonium, Sancti petens auxilium, ejus sensit suffragium tactu lecti straminis. ℣. Tactu vestis est sanata quædam diu fatigata propter fluxum sanguinis. Ejus &c.

[14] [obitum prædicit & moritur.] Lect. IX. His auditis, facta oratione surrexit, & omnem populum in ecclesiam introire permisit. Et cum divinum Officium peregisset, cunctis audientibus proprium obitum declaravit, diebusque transactis ab angelo prænotatis, migravit ad Dominum. Tu autem. ℞. Ubicumque procedebat, opem petens accedebat infirmorum concio, quæ ejus auxilio sospes recedebat. ℣. Qualicumque tenebantur ægri morbo curabantur ejus medicamine. Quæ &c. Gloria &c. Te Deum laudamus.

[15] [Alia Sancti miracula.] In Laudibus. Antiph. Virgo illustris genere, illustrior opere, opem dabat omnibus bestiis & hominibus.

Antiph. Quadam die sentiens morbo se gravari, intrat oratorium Deum deprecari, statim adest angelus ipsum consolari.

Antiph. Angelus dulci modo nitens hunc affatur, tibi Dei gratia supererogatur, locus tibi debitus cum Sanctis paratur.

Antiph. Genitricis Domini completo solemnio, Deo reddens spiritum, & Sanctorum præmio, quod est tibi debitum, frueris cum gaudio.

Antiph. Dicta die reddito missali officio, & instructo populo divino eloquio, dicens obitum suum, Deo reddit Spiritum.

[Annotata]

* l. Childebertus

DE S. ELEUTHERIO EPISC. CONF.
AUTISSIODORI IN GALLIA.

ANNO DLXI.

[Commentarius]

Eleutherius ep. conf. Autissiodori (S.)

AUCTORE J. B. S.

De vetusto S. Eleutherii Autissiodorensis episcopi ordine XVI solicitos nos esse non oportuit, cum in Usuardo totaque ejus progenie uti & in ipso Martyrologio Romano notissimus sit. [Festum ejus hoc die non 26.] Quæri potest, utrum cum Usuardinis memoria ejus reponenda sit die XXVI, an potius cum aliis hoc die, quo e vita migravit, & quo certissime Autissiodori ejus festivitas recolitur, de qua re cursim egimus in nostris ad Usuardum observationibus, ubi verosimiliter conjecimus, ex auctiori aliquo Hieronymiano ipsum ab Usuardo acceptum, ut inter Prætermissos illius diei iterum dicendum erit. Alia quæstio est de ipsius episcopatus duratione, quam in Historia episcoporum Autissiod. apud Labbeum tom. 1 Bibliotheca Mss. pag. 419 recte definitam invenio annis XXVIII, mensibus VIII, diebus IX, quemadmodum etiam signavit Severinus Binius tomo 4 Conciliorum edit. Labbeanæ Col. .

[2] Ea vero ceteris accuratius distinxit Cointius in Annalium suorum tomo primo, [Probatur episcopatus duratio.] dum anno 532 num. 5 eum Droctoaldo successisse ostendit: anno autem sequenti 533 num. 35 subscripsisse concilio Aurelianensi 2: inde anno 538 num. 66 concilio ejusdem urbis III: rursus conc. IV anno 541 num. 46: adde & anno 549 num. 51 concilio ibidem V. Demum Sancti mortem consignans laudatus Cointius anno 561 num. 2 ita scribit: Ad hunc annum pervenit Eleutherius Autissiodorensis, sedit enim annis duodetriginta, mensibus octo, diebus novem; obiit XVII Kal. Augustas [lege Septembris] quo die solennis ejus memoria celebratur in tabulis ecclesiasticis. Hæc ita deducta & subducta sunt, ut evidenter pateat assertus ipsius episcopatus decursus, ut merito ridendus videatur Viola, seu quisquis alius, qui in Ms. Autissiodor. ausus est scribere S. Eleutherium non XXVIII, sed annis dumtaxat XIX sedisse.

[3] [Elogium.] De aliis singularibus sanctissimi Præsulis gestis nihil traditum invenimus. Nec feliciori esse licuit Saussayo, qui in die Usuardum secutus, hoc ipsum breviori ornavit elogio: Autissiodori, sancti Eleutherii episcopi & confessoris, qui S. Droctoaldo ob meritorum claritudinem suffectus, sanctitatis ejus ut sedis heres exstitit; atque postquam inter religionis & disciplinæ Christianæ vindices Patres secundæ, tertiæ, quartæ & quintæ synodi Aurelianensis magno cum splendore virtutis & sapientiæ consedisset, vitæ divinitus actæ laude clarus, boni pastoris consecutus est præmium. Neque prætermittenda ultima verba ex Historia episcoporum, nempe quod conjunctus sit sepultura sanctis prædecessoribus suis in basilica S. Germani episcopi. Scio, hodie ignorari locum; at non ideo minori solennitate annua ejus celebratur festivitas.

DE S. FRAMBALDO ABB. ET CONF.
SILVANECTI IN GALLIA.

Sec. VI.

COMMENTARIUS.

Frambaldus abbas conf. Silvanecti in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Est hic Sanctus, tametsi seculo sexto satis celebris, [Ex Fastis non antiquis notus,] ex eorum numero, qui Adoni & Usuardo incogniti, vix recentioribus Martyrologis innotuere: certe Frambaldus hic, nec in ullis quidem additionibus Usuardinis signatus reperitur, nisi apud Molanum sub Fraubaldi nomine lateat, idque non hoc die aut præcedenti, quo e vita migravit, sed XXIII Augusti, quod unde Molanus acceperit, nequeo conjicere. Sic ibi habet: Eodem die, beati Fraubaldi abbatis & confessoris. Eum se sequi diserte fatetur Wion, nomen tamen in Frambaldum mutans, addita positione Cenomanis, & vocula depositio, quæ tota annuntiatio totidem verbis inde a Menardo descripta est, quemadmodum & apud Dorganium refertur, sed paulo simplicius: Sancti Frambaldi abbatis & confessoris. Bucelinus porro & Mabillonius, symmistas secuti, absque ulteriori examine, S. Frambaldum etiam ad dictam XXIII hujus mensis retulerunt. Bucelinus vero ita locutus est, ut quo de Sancto ageret, non satis intellexisse videatur. Audiamus ipsum:

[2] Cenomanis, depositio S. Frambaldi abbatis. Fuit hic monachus celeberrimi Miciacensis prope Aureliam cœnobii, [nimium laudatur a Bucelino.] habuitque magistrum absolutissimum sanctum Maximinum ejusdem loci abbatem, cujus perfectissimam vitam sedulo imitatus, & ipse ab insigni vitæ sanctitate celebratus est. Fuit idem abbas ad Silvam Gabronicam, non longe ab urbe Cenomanensi, cumque eruditione non leviter præstaret, episcopus ad conversionem gentium ordinatus, apostolico labore sese Ecclesiæ plurimum commendavit. Floruit temporibus Childeberti regis & deinceps, miraculorum gloria a Numine Commendatus. Dictorum testes appellat Bucelinus Renatum Benedictum & Menardum; apud quos de S. Frambaldi episcopatu nec umbram reperire est. Monachatum Miciacensem solus ei suggessit Menardus, dum in notula ad Martyrologium suum rotunde asseruit: Fuit monachus Miciacensis ad Aureliam & discipulus sancti Maximini abbatis ejusdem loci.

[3] [Ceterum constat ejus cultus] Hæc, inquam, solius Menardi sunt, nescio unde accepta; certe perperam ab ipso citatur laudatus Renatus Benedictus, in quo æque ac in elogio Labbei infra dando, de monachatu illo Miciacensi altum silentium; alium autem qui de S. Frambaldo scripserit, frustra quæsivi hactenus. Neque vero ut suum agnovisse videtur Mabillonius, dum in Prætermissis tomo 1 Actorum Ordinis S. Benedicti ita de eo scripsit: Frambaldus monachus Cenomanensis tempore Innocentis episcopi; sed perperam addidit quod colatur XXIII Augusti. Pergit & recte: Corpus in ecclesia collegiata ipsius nomini consecrata apud Silvanectum colitur, exceptis aliquot reliquiis, quæ in ecclesia Beatæ Mariæ de Victoria ejusdem urbis asservantur. Atque hæc satis clare demonstrant quam solenni cultu S. Frambaldus & apud Cenomanenses, & apud Silvanectenses & olim & hodie honoratus sit, ut ad Saussayum recurrere non oporteat, multa de Frimbaldis & Frimboldis commiscentem.

[4] [licet de gestis pauca supersint.] Ast hic præcipue adduci meretur Castellani annuntiato pridie ab ipso signata, & obitus & cultus diem dilucide explicans, in Martyrologio universali, quam Latine reddo. Apud Cenomanos in archidiaconatu Passagiensi, S. Frambaldi (Frambourd) solitarii, qui aliquamdiu commoratus fuerat Iberii (Yury) non procul Parisiis. Corpus depositum est Silvanecti in ecclesia ejus nomini dicata, ubi festum die sequenti celebratur. Satis patet ejus diei impedimentum. Recte hic solitarius vocatur, seu eremita, seu monachus; socios tamen proprie habuisse & vere abbatem dici posse, ex dando elogio satis perspicies. Ceterum quam hæc abunde sufficiunt ad probandum cultum, tam pauca supersunt, quæ de præclaris ejus gestis & miraculis commemorari possint, non accipienda ex verbosiori historia Renati Benedicti, liberaliter amplificata, sed ex breviori, quam Labbeus noster edidit, ut hic sequitur:

ELOGIUM S. FRAMBALDI AB.
Ex veteri Breviario Silvanectensi descriptum apud Labbeum tomo 2 Bibliothecæ Mss. pag. 559.

Frambaldus abbas conf. Silvanecti in Gallia (S.)

BHL Number: 3090, 3091

EX EDITIS.

[I] Beatus Frambaldus ex regione Aquitaniæ, non ab infimis parentibus procretus est, sed ex nobili genere ortus. A quibus litterarum studiis traditus, prudenter est eruditus. Ipse a cunabulis infantiæ totam spem suam in Salvatoris posuit dispositione: credens sibi sufficere, si omnem dilectionem suam soli cælestis patriæ Domino commendaret.

[II] Qui in tantum servis Dei & viris religiosis se subdidit, ut morum honestate ingenuitatis privilegium vendicaret; proficiebatque in eo quotidianæ exercitationis effectus, in tantum ut ultra se semper ascendens, suis meritis reliquos consodales transcenderet, & de seipso potius triumpharet.

[III] Sanctitatem vero ejus Dominus miraculis demonstravit. Contigit enim ut quidam adolescens gravibus æstuaret febribus, in tantum ut cuncti de ejus vita desperarent: quem Frambaldus facta oratione, liquore sanctificati olei sanavit. Quædam etiam mulier debilitate manuum contracta, nervis stupescentibus, flens occurrit S. Frambaldo, qui signo Crucis super eam facto, pristinæ sanitati restituit.

[IV] Beatissimus ac venerabilis sacerdos S. Frambaldus tempore Childeberti & Clotarii regum Francorum, Cenomanicum advenit pagum, a S. Innocente benigne susceptus, ac sacerdotis Domini ducatu, ab eo ad prædicandum directus.

[V] Deditque memoratus Innocens jam dicto S. Frambaldo locum in Condita Gabronense, quem ab eo ipse petierat; qui solitarius, & ab hominibus erat remotus, ad cellulam ædificandam: quoniam ipse Sanctus magis solitarium & secretum locum diligebat, quam deliciis affluentem, aut opibus locupletatum, aut ab hominibus frequentatum.

[VI] Erat enim in loco densissima silva, sed tantum ille proprio sudore una cum reliquis sociis & discipulis suis ibidem extirpavit, & labore suo acquisivit, fultus præfati episcopi auxilio, ut etiam ejus adjutorio cellulam postmodum ædificaret, & monachos ac religiosos viros inibi congregaret.

[VII] Fuit namque S. Frambaldus virtutum donis ditatus, atque magna religione præfulgens. Quadam autem die, divulgata jam sanctitatis ejus fama, dum ipse sanctus Frambaldus una cum reliquis Fratribus in obedientia ad messem pergeret, accidit ut unus ex iisdem monachis caderet, & colliso cerebro semivivus jaceret, quem ceteri mortuum esse putabant.

[VIII] Mox vero sanctus Dei Frambaldus, facta oratione, suis ad Dominum precibus ei impetravit integerrimam sanitatem. Postea vero cæcos illuminavit, & dæmonia a multis dejecit. A febribus autem innumerabiles suis tantum precibus liberavit: a reliquis etiam infirmitatibus multos suis condignis meritis reddidit sanitati.

[IX] Ista vero & alia innumerabilia magna miracula operatus est Dei misericordia sanctus Dei Frambaldus, sacerdos & confessor Christi, Angelorum, confors, Prophetarum socius, Apostolorum, Martyrum & omnium agminum Sanctorum conscius & concivis: qui obiit in pace honorifice in Christo XVII Kalendas Septembris.

Ad hæc ita Labbeus: Prolixiorem sancti Fambaldi Vitam ab aliis viris eruditis jam pridem exspectamus, in cujus locum subrogamus, quod in manus nostras devenit, diploma seu testimonium authenticum, de revelatione Reliquiarum ejusdem ecclesiæ S. Frambaldi, jussu Ludovici VII regis Francorum anno MCLXXVII Idibus Maii, eodemque præsente peracta. Sequitur diploms:

In nomine sanctæ & individuæ Trinitattis, Amen, Ego Ebroinus Dei voluntate Decanus, Hilduinus thesaurarius, Odo cantor, & totus pariter Clerus S. Frambaldi Silvanectensis. Quoniam expedit Ecclesiasticis maxime personis dilgere decorem domus Dei, non videntes ecclesiam nostram vetustatis quodam seni acclinantem, & structuræ veteris ignovilitatem despicabilem, in Domini confidentes subsidio, renovando causa ampliandi ausuri, sumpsimus de thesauro sanctarum teliquiarum tantum a domino rege percepta licentia revelandi eas. Dominus quidem noster & ecclesiæ Patronus Pater Ludovicus superlaudavit propositum, & reliquias videri voluit sub testimonio Religiosorum. Regiis ergo litteris evocatos abbatem Karoli-loci, abbatem Longi-pontis, abbatem Fuscinaci, qui fuit noster thesaurarius, ad diem habuimus, & in quodam secretario sub præsentia etiam domini episcopi Silvanectensis Henrici, Simonis Meldensis episcopi & attestatione cartularum, per singula invenimus reliquias sanctas multo plures, & digniores quam sperabamus. Rex autem plurimum lætus super hoc affectus est, & constituit diem Idus Maii, quo posthabitis aliis negotiis, destinavit venire, suaque præsentia ecclesiam & reliquias honorare, sed & tanti seminarii ostentionem generaliter cuicumque præcepit interim denuntiari. Visum est ipsas reliquias nominatim debere exprimi: scilicet, corpus beati Frambaudi abbatis & confessoris: corpus Gerbaudii episcopi & confessoris: brachium B. Evulsi abbatis & confessoris: corpus B. Laudouenæ reginæ Francorum: corpus B. Bertæ; corpus B. Baumeri abbatis & confessoris. Anno itaque Dominicæ Incarnationis, MCLXXVII, die præfixa, cum domino rege affuerunt episcopi, dominus Henricus episcopus Silvanectensis, dominus Simon Meldensis; & cum his & magnatibus viris, & populo copioso, dominus Rex reliquias extra civitatem dovote, & cum magna reverentia dportans usque ad locum eminentem, sequutus est, ubi, divina providentia orinante, sermonem fecit dominus Petrus S. R. E. presbyter cardinalis titulo S. Chrysogoni, & Sedis Apostolicæ legatus, qui authoritate BB. Apostolorum, qui aderant, congregato pupolo, & ominibus innovationem ecclesiæ juvantibus, indulsit vota transgressa, peccata oblita, & pœnitentiarum partem septimam. Sed & postea archiepiscopus Remensis Willelmus Sedis Apostolicæ legatus, nobiscum indulgentius agens, quintam partem pœnitentiarum dimisit.

ANNOTATIO EX CORVAISERIO.

Hisce instrumentis non nihil lucis addent in ordine ad S. Frambaldum ea, quæ collegit Corvaiserius in sua Episcoporum Cenomanensium historia a pag. 134, ubi non solum obitus diem observat XV Augusti, sed etiam locum, ubi primum sepultus est, pagum nempe ad rivulum aliquem, qui etiam hoc tempore S. Frambaldi appellatione gaudere pergit. Cum vero tam innumeris istic claresceret miraculis, sive metu ingruentium Normannorum, sive dono ipsius comitis Cenomanensis, pretiosissimum depositum Silvanectum translatum est sub seculi noni finem, fundatumque subinde ab Adelaïde regina, Hugonis Capeti conjuge, duodecim canonicorum collegium. Porro tanta fuit semper populi Silvanectensis erga sanctum Patronum veneratio, ut recurrente annis singulis ejus festivitatis die, ab omni opere servili constanter abstinuerint. Testatur etiam, vestes ejus sacras, albam, casulam &c. eximii plane operis, intactas & integras hodiedum conservari, quibus solus utatur episcopus, dein annua ejus solennitas in propria collegiata ecclesia singulari prorsus pietate recolitur.

DE S. THEODOLO EPISC. CONF.
SEDUNI IN GALLIA.

ANNO DCCCVI.

Brevis notitia ex Martyrologiis & Gallia Christiana.

Theodulus ep. conf. Seduni (S.)

J. B. S.

Sedunum (vulgo Sion & Sitten) in Helvetiæ confiniis ad Rhodani fontes, [Cultus] primaria pagi Vallesiani (Vallais) civitas est satis nota, ut eam hic describere necesse non sit, occasione sancti hujus episcopi Theodoli seu Theoduli; de quo quæ dicantur paucissima sunt; imo dubitatum a me fateor, utrum ei inter Sanctos locus deberetur, tametsi a Molano signatus esset, utpote quem non semel observavi, Fastos sacros non satis tutos secutum fuisse. Verum Ferrarii Catalogus generalis animos addidit, non tam sua auctoritate, quam iis quæ citat instrumentis, nempe Tabulis ecclesiarum Sedunensis ipsius, atque item Augustæ Prætoriæ & Curiensis, quibus magis me fidere posse existimavi quam iis, quæ forsitan confundit circa ætatem Sancti, quem sub Clodovæo floruisse asserit anno circiter 487, & tamen a Carolo magno Sedunorum præfecturam pro se & successoribus accepisse.

[2] [& ætas.] Rectius ætatem definivit Castellanus hac annuntione, quam ex Gallico Latine vertimus: Seduni, sancti Theduli episcopi, qui S. Mauritii reliquias transtulit. De ea translatione hic non quærimus; de ætate melius sentit, dum obitum ejus retulit ad annum 806 cum Sammarthanis in Gallia Christiana, ex qua sola hic dabimus quæ de Sancto reperire licuit. Ibi ita legitur: Sanctus Theodulus ex Burgundia, de Grandimonte, episcopus Sedunensis primus princeps comes ac præfectus Vallesii, qui ipsum comitatum & præfecturam Vallesii a Carolo magno imperatore accepit anno DCCCII, quam dominationem sibi & successoribus Præsulibus in perpetuum possidendam dedit, eaque pacifice, hisce etiam temporibus utuntur. Ex archivis ecclesiæ Sedunensis. Excessit anno DCCCVI. Notabis hic dubitari posse an hic Theodulus confundendus non sit cum superiori Theodoro seu Theodulo; verum cum controversa multa ibi expensa sint, necdum video usque adeo certum esse, quod istius nominis unicus fuerit.

DE B. LAURENTIO EREM. CONF.
SUBLACI IN LATIO.

ANNO MCCXLIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus ejus antiquus asseritur.

Laurentius eremita conf. Sublaci in Latio (S.)

BHL Number: 4792

AUCTORE P. B.

Sublacus, vulgo Subiaco, oppidum est Latii ad Anienem fluvium, 40 circiter milliaribus in ortum Roma distans, [Beatus annuntiatur 17 & 18 Decembris;] nec alia re notius quam habitatione & conventibus vicinis S. Benedicti e seculo fugitivi. Illustravit hunc locum seculo XIII Laurentius noster non vita solum & miraculis, sed etiam obitu cultuque apud suos Benedictinos Martyrologos annuntiato, etsi nec mense nec die, quo decessit e vivis; sed die XVII Decembris, quo refertur anno 1595 a Wione, dein a Dorganio ac Menardo; fusius a Bucelino die XVIII Decembris; ut de ceteris nihil dicam. Cur ad mensem illi Decembrem confugerint, equidem ignoro; cum certissimum sit, illum vivere desiisse anno Christi 1243, die XVI Augusti; ut infra videbitur, & expressis verbis fatetur Bucelinus. Istis proinde annuntiationibus acquiescendum omnino non putarunt, qui Opus hoc susceperant; nisi Sublaco certiora proferrentur. Prolata deinde sunt aliqua per R. admodum D. Silvestrum Aiossa, nepotem Michaëlis Monachi, Decretorum doctoris & canonici presbyteri Capuani, eruditis viris per scripta satis noti. Hæc assignavere majores nostri ad diem hanc Augusti XVI; nihil ælibi: sive hoc per se ipsi fecerint, quod illo die mortuum legerent; sive suasum a quoquam fuerit: quod nescimus; certe in monumentis illis de die cultus verbum est nullum.

[2] Nequaquam tamen istic honor ille seu cultus abjioitur; [Nos damus hoc die, quo obiit.] quandoquidem ibi fere semper aut beatus Laurentius, aut etiam aliquando Sanctus appellatur, in tribus præsertim Vitis, aut etiam quatuor, si Bucelinianam addideris: tres enim Vitas accepimus, alias aliis longiores; quarum illa videtur antiquior, quam ibi repertam huc misit anno 1670 P. Petrus Possinus noster hoc titulo, Vita B. Laurentii eremitæ; sed in textu semel sanctum illum Laurentium nuncupat; Papebrochius autem ad finem adscripsit: Misit P. Possinus … addens de B. Laurentio: Cujus, inquit, corpus tertio inde milliari magno cum honore servatur in sacello exstructo in ipso, ubi vixit, loco. Altera Vita sic inscribitur: Vita & Miracula B. Laurentii eremitæ & confessoris a quodam humili monacho Sublacensi breviter & fideliter collecta &c. Initium est: Beatus Laurentius ex provincia Apuliæ … Hanc submisit R. adm. D. Silvester Aiossa; sed ante, ni fallor, quam nobis destinarit Appendicem Chronici Sublacensis, ex vetere emendati & aucti per Cherubinum Mirtium Trevirensem, monachum Sublacensem; adhuc tamen ab anno 1630 manuscripti, ut innuitur tom. 3 Sanctorum Umbriæ pag. 320: ubi habemus post mandatum Innocentii PP. IV imperantis examen Vitæ & miraculorum B. Laurentii, ejusdem examinis per testes 103 juratos compendium neutiquam breve usque ad pag. 32; tum pag. 32 & 33 miraculorum examinatorum dispositionem chronicam; deinde Vitam B. Laurentii secundum juridica testimonia a pag. 34 usque ad 44; ubi sequitur Annotatio huc unice spectans; ac demum carmen de B. Laurentio usque ad pag. 48.

[3] Annotatio jam dicta contendit, eum ab Innocentio IV, [Probatur cultus ab immemorabili;] si non canonizatum, saltem in Beatorum numerum, quidquid Breve jam perierit, relatum fuisse; quod probatur ex bulla quadam D. Henrici abbatis Sublacensis, Laurentio coævi, in qua sic legitur: Henricus, divina miseratione abbas conventus monasterii Sublacensis, dilectis in Christo filiis Amatoni rectori & Fratribus ejus Sanctæ Mariæ, sitæ in loco, qui dicitur Morra de Butte; ubi requiescit corpus Beati Laurentii … Data anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, die decima Octobris. Et additur: Quem Beatitudinis titulum nequaquam præclarus ille abbas Fratri Laurentio in publica bulla adscripsisset, nisi certo certius sibi constitisset, eumdem Christi Famulum a Christi in terris Vicario Beatorum albo fuisse adscriptum. Longe prius accidit, quod ibidem dicitur juramento confirmatum in Examine commisso IV Kal. Decembris anno 1243, scripto autem anno 1244 Februarii die XX; visam scilicet jam tum fuisse lampadem accensam ante Laurentii sepulcrum, ut legitur in testimonio miraculi 41, quod est Corradi a Podio Mortarii de cæca filia sua, nomine Bona, jurantis, quod ab ea rogatus, ipsam conduxit ad sepulcrum Fratris Laurentii; quæ cum ingrederetur specum Fratris Laurentii & Deum deprecaretur per merita ipsius, ut lumen recipere mereretur; ecce, vidit lampadem ardentem ante sepulcrum illius &c. Atqui ardere istic lampas non potuisset, nisi præcessisset Apostolicæ Sedis licentia. Imo ausim dicere, subdit annotator, inter Sanctos fuisse relatum (sed nescio, a quo) cum summus Pontifex Martinus V hunc Fr. Laurentium Sanctum appellet in quodam privilegio concesso monasterio, seu Prioratui S. Mariæ de Morra Bottis; quod datum legitur Romæ apud SS. Apostolos anno MCDXXVI, XIX Kal. Feb. Pontificatus ipsius anno IX; cujus originale conservatur in archivo D. Scholasticæ.

[4] [Etsi nescimus certo, quo die colatur.] Ut ut est, hæc videntur ad cultum sufficere æque ac finis subjecti carminis, quod illum coli significat & a vicinis, & a longinquis ad ejus tumulum suppliciter confugientibus; etsi de die festo nihil ibi repererim, quod, jam dixi, apud omnes ponitur præsertim die XVII, sed apud Bucelinum & Antonium de Heredia die XVIII Decembris, quia tunc putant inter Beatos annumeratum fuisse, quod asserit saltem de Heredia; sed quia non probatur, nos illum hoc die, quo ex hac vita discessit, referre malumus.: daturi hoc loco Vitam inde primo maximam, secundo miraculorum brevem ordinem chronicum, tertio memoratum carmen: nam compendium examinis dare non lubet, præter Epistolam Innocentii præviam, quam placet hic proponere, cum adjuncta examinatorum admonittone hac: In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Nos, Joannes humilis Alatrensis episcopus, & Frater Gregorius, dictus Prior S. Bartholomæi de Insula, litteras Apostolicas recepimus in hunc modum:

[5] [Epistola Innocentii PP. IV, indicentis examen Vitæ & miraculorum ejus] Innocentius Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Episcopo Alatrensi, & dilecto filio Priori monasterii sancti Bartholomæi de Insula, Alatrensis diœcesis, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram fide digniorum testium relatione pervenit, quod propter quondam Fratris Laurentii, cujus corpus requiescit juxta monasterium Sublacense, Dominus Jesus Christus multa & magna miracula est operatus. Cum itaque viri tanti memoria non debeat apud homines deperire; Nos super hæc certificari volentes, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quod ad dictum monasterium personaliter accedentes, & habentes præ oculis Deum solum, de vita & miraculis Fratris ejusdem inquiratis diligentius veritatem; & quæ inveneritis, fideliter in scriptis redigatis; & scripta, rescripta denuo, per manum Notarii facientes sub sigillis vestris alterutrum scriptorum ipsorum apud dictum monasterium, & reliquum penes Anagniensis ecclesiæ sacristiam deponere; propter ea scilicet conservanda in illis usque ad nostræ beneplacitum voluntatis: rescripturi nobis quidquid super his decreveritis faciendum. Datum Laterani quarto Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno primo, millesimo ducentesimo quadragesimo tertio.

[6] [quod scriptum fuit anno 1244 die 20 Februarii.] Pergunt examinatores: Hujus itaque auctoritate mandati ad monasterium personaliter accessimus Sublacense; & testes super vita & miraculis Fratris Laurentii Morræ Bottis accepimus infrascriptorum, & eosdem examinavimus diligenter anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, Pontificatus Innocentii PP. IV anno 1, Indictione secunda, mense Februarii die vigesima. Sequitur examen & valde longum & neutiquam integrum, ideoque hic omissum; tum in sine hæc adscriptio: Et ego Jacobus S. R. E. scriniarius dicta supra scriptorum testium receptorum in præsentia Reverendissimi Domini Joannis Episcopi Alatrensis, & reverendi Patris Fr. Gregorii, Prioris S. Bartholomæi de Trisalto, & mei, Scriniarii: & de ipsorum mandato in publicam formam redegi, & mei nominis signum feci. Ex hoc porro examine composita est, qualis hæc est

VITA
Ex testibus & examine ad beatificationem.

Laurentius eremita conf. Sublaci in Latio (S.)

BHL Number: 4793

EX MS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Collecta sunt hæc ex processu juridico anni 1244] Beati Fratris Laurentii, viri plane toto orbi admirabilis & singularis, tam copiosa est gestorum materia, ut cuique viro in litteris præexcellenti non debeat videri ad scribendum indigna. Ego vero omnium imperitissimus, tanto licet me cognoscam operi insufficientem, cernens tamen & dolens cum tanti operis utilitate memoriam quoque tanti Viri scriptorum negligentia paulatim in oblivionem pene deductam, ac per hoc dubitem in contemptum fore venturam; licet non decenter, licet non eleganter, licet etiam non sufficienter valeam ejus vitæ seriem condigne ex toto complecti; aggrediar tamen confisus Dei auxilio beatique Viri suffragio quoquomodo illam perstringere, & ad laudem Dei tantique Viri, sanctissimique patris nostri Benedicti asseclæ, memoriam, nec non ad solatium devotorum legentium, litteris utcumque mandare, æquius judicans ex devotione (qua ad eumdem feror) inscitiæ notam incurrere, quam de tam pretiosa materia ex toto silere: indignum prorsus esse judicans (quod a majoribus meis neglectum a doleo) ut si omnia ejus vitæ acta perfecte nequeo, saltem aliquanta studeam de tot miraculis supra memoratis, tantisque operibus illius, ordine describere, & ad posterorum notitiam referre: etsi nihil aliud; at posteris saltem ansam præbiturus, ubi me defecisse compererint, feliciori conatu ac labore proprias ingenii vires periclitandi.

ANNOTATA.

a Elogia B. Alexandri sine dubio antiquiora sunt; sed minus opinor studiose minusque accurate composita; qualia huc ex vetustis monumentis misit P. Petrus Possinus noster ex vicini monasterii S. Scholasticæ bibliotheca: sileo Processum, seu juridicum vitæ & miraculorum examen; quo nihil esse potest solidius, clarius, uberius, antiquius.

CAPUT I.
Casuale Beati homicidium, & mirabilis pœnitentia.

[Beati patria, homicidium, & conversio anno 1209,] Recte cecinit Psalmista: Mirabilis Deus in Sanctis suis: Sapientia enim ejus attingit a fine usque ad finem fortiter, & disponit omnia suaviter. Idcirco legentibus sacras Paginas admiratione digna videtur prudentia illa divina, qua electos suos ad se vocare dignatur: legimus enim Matthæum ex publicano Apostolum, Magdalenam ex peccatrice amatricem & discipulam, Saulum ex persecutore Ecclesiæ, ejus doctorem, & alios Sanctos ex via seculi hujus ac tenebrarum ad cælestem vocatos. Quo in numero fuit hic noster beatus Frater Laurentius, qui ex Fanello Apuliæ oppido oriundus, quod inter Spontum & Fogiam situm est a. Vir extitit simplex & rectus: is cum casuale homicidium perpetrasset, facti adeo pœnituit, quod pœnitentiæ causa ad celeberrimum illud sancti Jacobi Apostoli templum in extrema Hispaniarum, perarduam peregrinationem inierit; quod iter prosecutus, plurima in eo famis, sitis, frigoris & æstus, quandoque cum vitæ discrimine est perpessus incommoda: inde in Italiam reversus anno salutis millesimo ducentesimo nono, ad strictioris vitæ institutum ineundum Sublacum petiit die decima sexta Decembris. Ibi moram aliquanto tempore fecit in uno monasteriorum, quondam a sancto Benedicto ædificatorum, quod dicebatur Sancti Angeli de post lacum; alias de Balzis.

[2] [apud Benedictinos S. Scholasticæ in antro deserto,] Sed cum eremitico eo in loco ad plenum non posset, ut proposuerat, pœnitentiam agere, ad monasterium sanctæ Scholasticæ b accessit; ubi a Fratribus hospitio susceptus, post biduum ex licentia Romani abbatis, antrum Morræ Bottis, supra sancti Benedicti Specus positum, ingressus est. Nulla ibi tunc habitationis domus erat, rarissima hominum conversatio; sed potius ferarum cubilia: ad eum itaque locum duobus comitatus monachis pervenit; ibique se includens, incognitus aliquot mansit diebus. Verum specus illud tam arctum erat, ut in illo Frater Laurentius vix jacere poterat ob loci angustiam; quod duo illi monachi clava ferrea aliquantulum dilataverunt & complanarunt. In eo itaque antro latebroso reclusus, cœpit corpus suum orationibus, vigiliis & jejuniis continuis macerare; indeque raro exiens, nec nisi extrema urgeretur fame, ad colligendas herbas, quibus pro cibo vescebatur. Ibi primo a pastoribus pecudum, qui greges juxta antrum pascebant, visus; deinde ab agricolis, qui victus duritiem pietatemque Hominis admirabantur, quandoque frustum panis accipiebat. Cum vero ad notitiam hominum, referentibus pastoribus, devenisset, cœperunt homines ad eum concurrere, a quibus necessariis ad vitam rebus donabatur; quos ille verbo & sanctæ vitæ exemplo pariter ædificabat.

[3] [ubi asperrime cibo, potu, vestitu] Et cum jam major homine videretur, gliscente in immensum sanctitatis opinione, provinciam admiratione complevit. Jejunabat omni tempore, solo pane & aqua contentus, & sero exortis stellis se reficiebat, sitim aqua sedebat. In præcipuis autem anni festivitatibus pitantiam c sibi faciebat, infundens semen fœniculi agrestis & salem in aquam: hæc erat festivi diei illius refectio. Induebatur super nudam carnem retiaculo ex funiculis contexto & nodoso: & desuper lorica hamata ferrea, quam depilata laceraque cooperiebat vestis: duos ferreos circulos in quolibet habebat brachio; quatuor alios in cruribus, totidemque in coxis portabat: ad ventrem quoque alterum gestabat circulum, & similiter in collo: circa lumbos catena utebatur ferrea, qua pro bracili d constringebatur: in capite gestabat coronam ferream crassam, habentem in superiori parte duas laminas transversas in modum crucis, quarum una protendebatur ab occipite usque ad frontem, ex qua nasile e dependebat usque ad medium nasi, adinstar galeæ militaris. Altera vero lamina ab altera usque ad alteram extendebatur aurem: ab iis duabus aliæ duæ dependebant laminæ, minæ, utramque tangentes maxillam.

[4] In earum qualibet quinque affigebantur clavi, interius aculeati, [se macerans] quibus pungebatur utrimque; ita quod nec ante nec retro caput declinare poterat, quin ab iis pungeretur. Sicque fiebat, ut, quando necessitate compulsus, caput ad dormiendum inclinaret, ab iis punctus, citius expergisceretur: quamobrem oportebat, ut stans rectus & rupi innixus somnum caperet. Ex tot itaque aculeorum puncturis, caput plenum foraminibus habebat, & pediculis obsessum, capillis raris hinc illincque sparsis. Circulus autem ille, qui retro ab occipite dependebat, uncinum habebat, cui gravis inhærebat lorica hamosa, cujus pondere ejus caro per subintrantes cilicii nodos disrumpebatur. Caro vero scapularum adeo excreverat supra circulum ferreum, qui collum circumdabat, ut putrefacta carne sæpe sæpius sanies efflueret. Hunc cum quadam vice ad petitionem Fratris Laurentii, Frater Benedictus, monasterii sacri Specus Prior, vellet amovere a scapulis, ambas manus ex putrefacto cruore infecit. Si vero dictorum circulorum aliquis rumpebatur, statim ad resolidandum mittebat; & reintegratum in suum, unde deciderat, locum reponebat. Interim autem dum circulus fractus consolidabatur, præacuto utebatur pro cervicali quodam saxo, adinstar partis acutæ incudis fabri ferrarii, quo utebatur antequam laminis ferreis circa mandibulas uteretur.

[5] Talem itaque perarduam vitam tot ferri ponderibus onustus annis duxit circiter sexdecim, [per annos 16 continuos, tandem aliquantulum cessit obedientiæ] quo usque illustrissimus dominus Hugolinus Cardinalis, Ostiensis ac Velitrensis episcopus, fama sanctitatis illius tractus, eum invisit, reperiensque Fratrem Laurentium gravissime ægrotantem, ei persuasit, ut discretiorem ageret vitam, nimiumque moderaret rigorem; eo quod indiscreto rigore poterat apud Deum potius demereri, quam mereri; quia quod fit ultra corporis possibilitatem atque indiscreta abstinentia, non virtutis est, sed potius vitii. Cujus monitis ille obtemperans, aliquantulum de prædicta vitæ austeritate remisit; ita ut modico quandoque uteretur vino, & olera atque legumina manducaret, quod triennio observavit.

[6] Postmodum dolore splenis ac stomachi, qui ex nimia abstinentia illi provenerat, [& necessitati.] toto corpore tam gravi cœpit ægritudinis incommodo laborare, quod nec e stratu surgere, neque sine alterius auxilio in alterum latus se volvere posset, hortatu fratris Amati sui discipuli tot ferrea pondera deposuit, eo quod tam gravi pondere oneratum solus revolvere nequibat: quare rogatus, ne penitus corpus debile frangeret, sed ei quantulumcumque solatii pateretur impendi, cessit admonitionibus, ut victu congruo attenuata membra refoveret. At hæc diutius non pertulit: nam graviores solito dolores expertus est, quod per undecim dies nullum cibum sumere potuerit præter aquam, saccharo dulcoratam: ideoque de solita vitæ austeritate denuo aliquid remittere coactus fuit; ut interdum carnibus vesceretur; licet interim nequaquam solitum prætermittebat jejunium: & quamvis continuum perpetuumque observaret jejunium, tamen in vigiliis Dei Genitricis atque Apostolorum aliorumque Sanctorum; aut quatuor temporum diebus in pane crasso & aqua jejunabat; reliquo vero anni tempore quadragesimale jejunium observabat.

[7] Silentii tam exactus extitit custos, quod tribus in hebdomada diebus, nisi urgente necessitate, non loqueretur; tota vero quadragesima nec suis quidem familiaribus aut discipulis verbum aliquod diceret; [Silentium ejus, jejunium, frontis adustio &c.;] sed verborum vice signis uteretur; sicque vitam perageret in abstinentia plurima, in jejuniis indesinentibus, in vigiliis pene jugibus; ita ut, si aliquando parum aliquid somni necessitas naturalis exigeret, hunc ille non supra stratum, quo omnino nullo utebatur; sed rectus & appodiatus rupi caperet. Ad sacratissimæ autem passionis Dominicæ memoriam in festo Parasceues quolibet anno candens ferrum in fronte sibimet imprimebat, cujus adustionis cicatrix non nisi post obitum suum hominibus innotuit. Mulierum nullam ad suum colloquium umquam admisit. Fervebat Vir Dei charitate non minus, quam hospitalitate, aliisque misericordiæ pietatisque operibus: adeo promptus ad pauperum commiserationem; ut ea, cum ei alia facultas non esset, quæ a fidelibus sibi devotionis ergo offerebantur, pauperibus & egenis magna cum hilaritate erogaret; quod patuit cum sacras etiam vestes aliquando sibi oblatas, atque altaris paramenta & tobaleas f vendi jussit, pretiumque pauperibus distribui præcepit ad eorum sublevandam inopiam. Insuper & mulierem egenam de Sublacu ex eleemosynis sibi oblatis nuptui tradidit.

[8] [gratæ Deo eleemosynæ ipsi datæ.] Quam vero gratæ extiterint Deo eleemosynæ suo Servo factæ sequens declarabit miraculum. Civis quidam Tiburtinus, cui nomen Stephanus Franguinus fuit, in equo deferebat utrem plenum oleo, & aliquot vasa figulina plena farina, cistulam repletam uva passa, & nonnullos in cartallo pisces, quæ omnia quidam vir devotus pro eleemosyna Fratri Laurentio mittebat. Cum itaque Stephanus pervenisset ad aridum quemdam locum, non procul a Specu sancti Benedicti distantem, nempe ad Portellam (ut dicunt) qua ad sanctum ascendunt Romanum, in illa plaga arida, petricosa, & lubrica frutetisque plena, equus, fallente pede, dictis rebus onustus cecidit, & ad modum pilæ se circumvolvendo, in præceps prolapsus est per passus viginti quinque cum dimidio (quos duo testes oculati mensi sunt) & Dei gratia meritisque servi sui Laurentii, equus illæsus, rupta tantummodo clitella (vulgo dicitur lo basto) sanus stansque erectus repertus est: uter olei e sacco dilapsus, ramo ilicis arboris pendens inventus est sanus, vasa testea plena farina non sunt læsa, nec farina diminuta; massæ uvæ passæ minime dispersæ; pisces quoque in cartallis sine fractione integri reperti sunt, sicque cuncta summo exposita periculo mirabiliter conservata fuerunt.

ANNOTATA.

a Foggia est a Siponto seu Manfredonia ad meridiem in Capitanata.

b Monasterium SS. Cosmæ & Damiani, nunc S. Scholasticæ, paullo ulterius Sublacensi, numeratur inter ibi condita a S. Benedicto.

c Pitantiam, id est, portionem cibi; alii Pictantiam dicunt, de qua vide Cangium in Glossario.

d Itaque Cangius bracile cinctorium non derivat a brachiis, sed a braccis, quarum vicem supplet.

e Nasile & nasale dicitur in casside id, quod nasum cooperit.

f Tobaleas: satis est usitata hæc vox; sed raro explicata satis; quia diversis tobaliæ inserviunt usibus, cum fere sint lintea tegendis altaribus, mensisque, aut etiam emungendis naribus apta.

CAPUT II.
Aliæ ejus virtutes, favor Deiparæ, felix obitus.

[Charitas ejus ornata miraculo] Illius quoque charitas quam accepta fuerit in conspectu Dei, hoc unico patebit exemplo: anno itaque sui monachatus duodecimo, qui erat a partu Virginis ducentesimus vigesimus primus supra millesimum, in festivitate sancti Marci Euangelistæ, die scilicet Rogationum, accidit, quod absoluta solemni processione, decantatisque ex more Litaniis apud sacrum patris nostri Benedicti Specum, domnus Benedictus archipresbyter una cum clero Sublaciano aliisque viris numero triginta ad Morræ Bottis antrum pro invisendo ex devotione fratre Laurentio jejuni ascenderunt. Hi post sacrum colloquium ab eo ad charitativum jentaculum invitati fuerunt: non sunt ausi tanti Servi Dei spernere invitamentum. Discumbentibus itaque pariter omnibus, sub aspectu illius tres exigui allati fuere panes cum uno subcinericio, atque parva (ut dicunt) picia a ex semine canabis facta; qui panes viro famelico vix sufficere credebantur. Allatum quoque fuit exiguum vini vasculum (vulgo flascone *) quod sitibundo sufficere dubitabatur. Super quibus data Servi Dei benedictione, inter frangentium manus panes in tantum multiplicati excreverunt, ut non solummodo discumbentibus ad satietatem suffecerint, verum etiam supervenientibus pecudum pastoribus collecta ex iis, quæ superaverunt, fragmenta distributa abundanter suffecerint. Ex eo quoque vasculo omnes sufficienter biberunt; ita ut in illo vasculo liquor vini non quidem augeri, sed potius scaturire crederetur. Cunctis vero saturatis præcepit Frater Laurentius, ne quidquam cibi ea sumerent die, quia dominico fuerant refecti alimento. Cognito ab omnibus evidenti miraculo, pariter surgentes cum gratiarum actione Ambrosianum b canere cœperunt in abeundo: eaque die nullus eorum aliqua indiguit refectione.

[10] Avaritiæ vero labem adeo Vir Dei execrabatur, quod a se ejecerit c Amatum suum discipulum, [constantia in proposito.] eo quod avaritiæ quodam spiritu tractus, plura ab advenientibus petere & accipere præsumpserit, quam sibi præceperat. Perseverantiæ virtutem ita testatus est, quod eo tempore, quo Tiberis fluvius portentosa inundatione effluxit, aliisque fluminibus inundantibus passim arva, tanta aquæ copia scaturivit in crypta Fratris Laurentii, quod Amatus, ejus discipulus, non suffecerit ad ejiciendam aquam extra cryptam; & conquereretur dicens: Pater, oportet te egredi specum, quia viribus mihi deficientibus aquam ejiciendo superare non valco; licet quantitatem magnam foras ejecerim. Cui Frater Laurentius: Votum vovi Deo, me non egressurum extra hanc cryptam; quare neque aqua, neque ignis, seu quævis alia tribulatio hinc egredi me faciet: Deus suum de me faciat beneplacitum. His dictis, frater Amatus foras egressus ac post paululum reversus, non solum inundantiam aquæ cessasse vidit, verum etiam specus pavimentum taliter reperit siccum, ac si nullius aquæ indicium umquam in ea extitisset.

[11] Placuit postea magnæ Cælitum Reginæ, ut ecclesiam eo loci, [Monente Deipara calcem coquit,] quo olim sanctus pater noster Benedictus suo nomini ædificaverat (quam Longobardi destruxerant ante annos circiter sexcentos ac viginti octo) denuo extrueret. Quare cum pluries Fratri Laurentio apparuisset; quadam tamen nocte specialius cum duabus sociabus astitit ei ad consolandum eum, dixitque: Hic habitabo, & mihi faciam ædificare oratorium propter tuam erga me devotionem. Qua Frater Laurentius edoctus visione, calcariam * fieri curavit pro ædificanda ecclesia.

[12] [cujus effluxum prohibere jubetur alius ab eadem Dei Matre] Decocta vero calce, quadam nocte, cum ob maximam imbrium niviumque de cælo lapsarum abundantiam calx liquefacta efflueret, beata Dei Genitrix apparuit cuidam Thomæ de Morra Sublaciano nuncupato, pascenti boves patris sui: is cum quadam nocte cum duobus sociis quiesceret in antro, quod vulgo Morra Losina nuncupatur, apparuerunt ei tres matronæ vultibus roseis candidisque vestibus renitentes; quarum una, quæ præcedebat, veste fulgentior, forma venustior, & statura procerior apparebat, sic Thomam affata est: Surge & vade velociter ad calcariam, quæ facta est prope Morram Bottis, de qua debet mihi ædificari domus; quia calx istius calcariæ perit. Ad cujus jussionem cum ambulasset per stadium equi d, ille perterritus ex novitate rei, dubitans se a dæmonibus illudi, ad socios dormientes rediit: cumque sederet, & de his, quæ viderat & audierat, attentius animo revolveret; rursus eædem matronæ, sicut antea, vigilanti & stupenti apparuerunt; eaque, quæ prius eum affata fuerat, reprehendit vultu adirato dicens: Cur rediisti? Nos te comitabamur: quare dubitasti?

[13] [sæpius apparente, & ecclesiam sibi fabricandam describente,] Surgens itaque Thomas rursus ire cœpit, cumque ambulasset per stadia circiter duo, iterum infirmitas atque dubietas cordis impedimento sibi fuit, atque admonitionem iteratæ jussionis, quam manifestius audierat, observare neglexit, rursusque ad socios dormientes reversus est. Sed quia magnam mansuetudinem contemptæ admonitionis major solet sequi ira vindictæ; visione tertia eadem Domina cum sociabus apparens, addidit minas, & aperte ejus malefacta exprobravit, ita ut & in eo duritiem & dubietatem mentis emollirent verba correptionis ac pœnitentiæ, dicens: Vade indubitanter: sequemur enim vestigia tua, & quia nec prima nec secunda vice, ut præceperam, obedisti, discalcea te, atque discalceatus perge ad Morram Bottis in pœnitentiam commissæ fornicationis; & cura, ut in omnibus obedias Fratri Laurentio, dicesque ei nomine meo, ut ibidem ædificet ecclesiam ad honorem meum inter duos fontes noviter exortos, ita ut fons unus ab una porta ecclesiæ, & alter ab altera oriatur, & sciat, me ita velle ab eo ibidem honorari. Porro latitudo ecclesiæ fiat ad mensuram sancti Joannis Baptistæ de arcu. Quibus auditis, Thomas jam eruditus exprobratione peccati, statim surrexit, volensque socios dormientes e somno excitare, nullatenus potuit, quos sopor Domini invaserat.

[14] [paret ille.] Discalceatus itaque viam arripuit per invia & spinosa loca, nivem rumpens fere usque ad genua altam, divina tamen roboratus gratia absque læsione aliqua ad prædictam fornacem calcariam pervenit intempesta adhuc nocte, quæ tamquam meridies illuminabatur. Ad calcariam cum tandem pervenisset, vidit calcem liquesactam per duos quasi passus effluxisse: cœpit proinde inde eam magnis undique lapidibus cingere, & tam grandes comportavit lapides, quod a tribus viris vix potuerint postea amoveri. Absoluta maceria, ad apparitionem auroræ supervenit frater Amatus, miratus de illius adventu: ambo deinde pergentes versus specum fratris Laurentii, ante quorum ingressum, ille præcepit Amato, ut Thomam (quem numquam viderat nec cognoverat) ad se introduceret. Ad quem ingressus Thomas enarravit cuncta, quæ sibi illa nocte acciderant; nempe trinam mulierum apparitionem; uniusque mandata, quæ sibi pro certitudinis signo dixerat, quod triduo panem non gustaveras, sed tantummodo herbam (vulgo parietariam) de rupe evulseras, succumque de ea expressum biberas: de qua rupe aqua ex tunc indesinenter emanare cœperat.

[15] Præparatis postea rebus ad ecclesiæ structuram necessariis, cum ad ædificii fundamenta jacienda deventum esset, [& cum Laurentio ecclesiam, ac habitationem laxiorem ædificat.] inter opifices ceterosque, qui aderant, orta est dissensio. Tunc Frater Laurentius, accersito Thoma, lapidem illi porrexit, præcipiens, ut eumdem in ecclesiæ fundamentum poneret, quemadmodum ei per Dominam mandatum fuerat. Accepto lapide, Thomas ad locum ivit, & circumspexit, considerare volens, quo in loco lapis collocandus esset. Et, ecce, lapis continuo e manibus Thomæ elapsus per semet in suum se locavit locum, admirantibus cunctis factum; super eumdem ecclesiæ fundamenta jacta fuerunt anno a nativitate Domini millesimo ducentesimo vigesimo sexto. Ædificata ecclesia, domum amplificare curavit pro discipulorum habitatione commodiore, quos secum sancti Benedicti Regulam profiteri & observare voluit.

[16] Prophetiæ quoque spiritu etiam a longe facta prædixit, [Spiritus ejus propheticus, miracula, diligentia,] ut in processu Vitæ suæ legitur (miraculum quintum:) sed & manci stabilitate destituti membrorum, agilitati operis prorsus reddebantur idonei, & quibus contorta vestigia nutabant, libera ambulandi facultas per beati servi Dei Laurentii suffragia opitulabatur. Plures dæmonum agitatos infestatione Vir Domini expresso crucis vivificæ signaculo ab ipsis spiritualium nequitiis eruit periculis. Otium vero tamquam mortiferum animarum venenum execrabatur; quamobrem tempus ille nequaquam inutiliter terebat: nam cum litteras ignoraret, Prior claustralis monasterii sanctæ Scholasticæ docuit eum Alphabetum, atque deinde Psalterium legere, atque in tantum instruxit in litteris, quod sibimet plures orationes Latinas ac devotas composuit, quas idem Prior describere curavit; isque precationum libellus adhuc in sacrario divæ Scholasticæ ad beati Viri memoriam atque venerationem asservatur.

[17] Cum itaque Vir sanctus Frater Laurentius tamquam indefessus Christi athleta in servitute Dei cælestem in terris, [ac tandem felix obitus anno pœnitentiæ 33, Christi 1243, die Aug. 16,] annis triginta tribus eo loci vitam duxisset, & operatione sancta, lucis exempla hominibus præbuisset, jam felix ejus appropinquabat tempus, quo bene vigilantem Servum suum libertate cælestis gloriæ remuneraret Dominus, post longum atque perarduum pœnitentiæ agonem, nempe triginta trium annorum. Cum extrema laboraret infirmitate, ejus discipulus frater Amatus circa agonizantem vigilans, audivit e pectore ejus resonare quemdam suavem melodiæ sonum, tamquam parvularum campanularum concentum & consonantiam per aliquod horæ spatium, quo cessante sono, sancta illa anima carne exempta de labore ad requiem, de terrenis migravit ad cælestia, mane diei Dominicæ, quæ erat decima sexta Augusti, anno Christi millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, qui erat Pontificatus Innocentii quarti primus. Ejus corpus in eadem, qua habitaverat, crypta cum condigna veneratione sepultum fuit, atque usque in præsens conditum est. Quam vero pretiosa fuerit in conspectu Dei mors & vita sui confessoris Laurentii, superius e annotata testantur miracula. Nam muti loquelam, surdi auditum, aridi vigorem; variis atque immedicabilibus morbis laborantes sanitatem ipsius benedictione ac intercessione receperunt: aliaque complura mirabilia patravit ad laudem & gloriam nominis sui perpetuam.

[18] [quamquam & martyrium videri potest.] Potest nunc quilibet discretus lector de hoc Famulo Dei indubitanter affirmare, quamvis ei defuerit gladius persecutoris, martyrii tamen palmam non amisisse: nam dum corpus continuo jejuniis atque vigiliis affligeret, dum nocte dieque orationibus insisteret, dum contra diaboli tentationes reluctaretur, & se ipsum tot ferreis instrumentis excruciaret; quid aliud de eo dici potest, nisi longum pertulisse martyrium? Nam sibimet persecutor fuit, & proprias persecutiones illatas pro Christo patienter usque ad mortem sustinuit ad laudem & gloriam sui nominis perpetuam.

ANNOTATA.

a Pitia parva sunt frustula; scribitur tamen alibi pecia, petia & Petium.

b Ambrosianum, id est, hymnum Te Deum laudamus, teste Macro.

c Ejecerit; sed recepit tamen vel retinuit continuo, ut ex Vita colligitur, & ex ejus testimonio jurato in Examine.

d Stadio fere tribuuntur gressus centum & viginti; hic aliquid simile videtur.

e Imo mox miraculorum illorum titulos ordine chronologico, ut accepi, ex processu subjiciam.

* i. e. lagena

* i. e. calcatorium

Breve compendium miraculorum beati fratris Laurentii factorum in vita.

Ordine temporis. Ordine processus.
1. Tribus panibus & flascone vini satiat plus quam 30 homines 1221. XV.
2. Corvus ablatum ex vertis * panem reportavit 1223. IV.
3. Duo fontes oriuntur ex rupe post adventum Fratris Laurentii 1226. XX.
4. Gravissima laborans infirmitate puer oratione F. Laurentii sanatur 1242. XXVII.
5. Graviter afflicta in mammilla, signata circulo capitis sanatur 1227. XXXVII.
6. Turpi ulcere faciei deturpatus tactu linguæ F. Laurentii curatur 1229. XLVII.
7. Sinistro excæcatus oculo signo sanctæ crucis lumen recepit 1229. III.
8. Gravissimo laborans morbo obediens præcepto F. Laurentii convaluit 1232. XLIV.
9. Inundantiam aquæ in crypta F. Laurentii exortam constantia desiccavit 1233. LV.
10. Puer dextro contractus pede oratione ac benedictione F. Laurentii sanus erigitur 1234. XXX.
11. Furiosum & insanum sola oratione ab insania & furore liberavit 1234. XLV.
12. Monachum luxurio sum inveteratum oratione ad emendationem reduxit 1235. LII.
13. Excommunicatus adulter lumine privatus, pœnitens lumen & vires recepit 1235. I.
14. Puer cancro infectus signo sanctæ crucis & oratione F. Laurentii a morbo convaluit 1236. XXXIX.
15. Puerulus manu pedeque contractus, signatus signo crucis, sanus fit 1237. XXIV.
16. Puer pedibus contractus sola F. Laurentii oratione gressum recepit 1237. XXXI.
17. Paralyticus observans præceptum F. Laurentii sanatur, negligens reinfirmatus resanatur 1237. XLVI.
18. Dæmoniaca observans præceptum F. Laurentii a spiritu immundo liberatur 1237. XLIX.
19. Æger pede visitans F. Laurentium, ejus oratione sanus regreditur 1238. X.
20. Epileptica obediens præcepto F. Laurentii sanitatem recepit 1239. XXVII.
21. Habens ægram tumidamque manum, obediens præcepto F. Laurentii sanatur 1240. XII.
22. Adulter in peccato perseverans, oratione F. Laurentii castigatus a peccato emendatur 1240. II.
23. Dolore femoris afflictus signo crucis & oratione F. Laurentii curatur 1241. XXXIV.
24. Gravissime dolentem caput signo sanctæ crucis sanavit 1241. XL.
25. Paralyticus observans mandatum F. Laurentii a paralysi curatur 1241. XLVIII.
26. Patientem intestinorum rupturam, signatum signo crucis curavit 1241. LIII.
27. Epilepticam sola oratione ab epilepsia curavit 1242. XXXV.
28. Brachium fortiter dolens, signatus signo crucis, sanus efficitur 1241. VIII.
29. Graviter ægrotans, facto voto, visitans F. Laurentium, signatus curatur 1241. IX.
30. Equus onustus de alto cadens, salvis rebus evadit incolumis 1242. XXVIII.
31. Contractus manibus pedibusque ac brachiis sola oratione sanus erigitur 1243. XXV.
32. Paralyticus visitans F. Laurentium ejus oratione & tactu convaluit 1243. XXXVI.
33. Mulier febricitans, esu pomi & aquæ potu Morræ Bottis sanatur 1243. XXII.
34. Dæmoniacam signo sanctæ crucis a dæmone liberavit 1243. XXII.
35. Longe absentis feminæ scelus prædixit prophetico spiritu 1243. LI.
36. Mulierem scrufulam habentem in palpebra oratione & aqua sanavit 1243. XLIII.

[Annotata]

* i. e. retiaculis

Miracula post obitum Fratris Laurentii facta.

1. Infans exanimis ad invocationem B. Fratris Laurentii revixit 1243. XXXII.
2. Ulcerosus ex tactu defuncti sanatur; ob inobedientiam recidit, retactu sanatur 1243. XXVI.
3. Mulier dolore mamillæ cruciata, tactu vestis F. Laurentii sanatur 1243. VI.
4. Æger manibus ex tactu defuncti corporis sanus efficitur 1243. XVI.
5. Gravem colli sustinens dolorem ad funus defuncti F. Laurentii sanatur 1243. XVIII.
6. Parvulus dolore testiculorum afflictus ad defuncti corpus sanatur 1243. XXIX.
7. Surda recuperat auditum tangendo tabulam strati F. Laurentii defuncti 1243. V.
8. Afflicta dolore scapulæ ex tactu circuli F. Laurentii defuncti sanatur 1243. VII.
9. Mulier fistulam in coxa patiens tactu capillorum F. Laurentii sanatur 1243. XVII.
10. Guttam salsam patiens, ex tactu vestium Fratris Laurentii sanatur; applicans cruribus medicamen deterioratur; voto facto, resanatur 1243. XXXIII.
11. Parvulus fistula laborans in scapula ad sepulcrum F. Laurentii sanatur 1243. XXXVIII.
12. Gravem rupturam inguinis sustinens ad sepulcrum F. Laurentii sanatur 1243. XLII.
13. Mulier apostema in ore patiens ex tactu tabulæ defuncti sanatur 1243. XIV.
14. Puella quatuor scrufulis cruciata ad sepulcrum F. Laurentii sanatur 1244. XIX.
15. Mulier cæca visitans sepulcrum F. Laurentii lumen recepit 1244. XLI.
16. Monachus stillicidium oculorum sustinens imposita infula F. Laurentii sanatur 1244. LIV.
17. Gravi capitis dolore afflictus ex impositione panni F. Laurentii convaluit 1244. LVI.
18. Cruciatus aurium tinnitu, panno signans aures auditum recepit 1244. LVII.
19. Mulier fluxum sanguinis patiens ex impositione panni sanatur 1244. XIV.
20. Latus graviter dolens ex impositione capillorum F. Laurentii sanatur 1244. XIII.
21. Vir toto corpore cruciatus ex intinctu vestis F. Laurentii convaluit 1244. XXI.
22. Mulier scrufulam patiens in manu, signata circulo F. Laurentii curata est 1244. L.

ANNOTATIO.


Hæc miracula a supradictis Apostolicis commissariis conscripta fuerunt ex relatione fide dignorum testium, quorum triginta septem [Note: ] [forte sex] priora beato fratre Laurentio superstite contigerunt: posteriora vero viginti duo intra spatium septem mensium ab illius obitu patrata fuerunt. Quoniam vero frequentissima contingebant miracula, inde fiebat, quod nemo monachorum illius ætatis illa sigillatim perscribere sit aggressus: quibus enim id oneris incumbebat, visum est, vix fieri posse ut ob eorum numerositatem ac celebritatem e totius populi memoria umquam delerentur & exciderent. Quapropter pro certo asserendum, plurima post compositum Vitæ illius processum contigisse miracula, quorum notitia ad nos (quod satis dolendum) minime pervenit. Nec dubium, quin fidelium devotio, successu temporum plura alia, forsitanque descriptis majora, a Deo per merita Confessoris sui beneficia impetraverit. Suprascripta vero commissariis Apostolicis ad comprobanda Fratris Laurentii præclara apud Deum merita, eaque ad canonizationem illius peragendam sufficere videbantur.

Hymnus ejusdem, opinor, auctoris de beato Laurentio confessore & eremita monacho sacri Specus.

Fortis athletæ canimus trophæum,
Qui triumphatis satana, orbe, carne;
Laureum nomen capit a virente,
      arbore Phœbi.
Appulus miles fuit, ex Fanello
Oppido, qui dum juvenis furorem,
Turgidus quemdam sequitur, peremit
      percitus ira.
Inde pertæsus sceleris, petivit
Sacra Jacobi Peregrinus almi
Templa; quæ dites recolunt Iberi
      pectore prono.
Hinc valefacto Latium reversus
Pone Sublacum; scopulo sub alto
Limen accepit modicum, rigenti
      conditus antro
Membra lorica pia militari
Texit; æratis caput, ac obivit
Circulis, instar crucis, atque crura,
      corpus & omne.
Pabulum radix præbuit agrestis,
Et sitim pura medicavit unda;
Rarius frustum Cereris, peracto
      vespere, gustans.
In specu Morræ decies ter annos,
Quod vocant Bottis: Pugil hic beatus,
Tresque transegit famulando Regi
      Arcis olympi.
Extulit numquam Pater inde gressus,
Flumen illius licet irruisset
In specum; cujus precibus coacta
      restitit unda.
Signa quis vellet Pugilis referre
Mira si tanti, numeraret astra,
Et vagas Ponti potius arenas,
      seu maris undas.
Plenus hic demum meritis, & annis
Rite decursis, miseras relinquens
Orbis ærumnas, petiit supremi
      limina cæli.
Crypta, sed de te quid honore dignum
Proferam? cui hunc meruisse summa
Arce concessum, coluisse tanto
      tempore Patrem?
Te pii circum celebrent fideles,
Quique longinquis veniunt ab oris,
Compotes voti, incolumes recedant
      munere cæli.
Dive Laurenti, pietatis aure,
Quas preces fundo, capias benignus;
Meque tot mundi miserum periclis,
      exime clemens.
Ut pio tecum Domino polorum
Serviens, tandem merear supernis
Civibus jungi, patriæque summum
      cernere Regem. Amen.

DE S. HYACINTHO CONFESSORE,
EX ORDINE FF. PRÆDICATORUM,
CRACOVIÆ IN POLONIA,

Anno MCCLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Hyacinthus conf. Cracoviæ in Polonia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Præcipui auctores, qui Vitam & miracula hujus Sancti conscripserunt.

Mirabilia gesta S. Hyacinthi, qui ab historicis Polonis communiter Iacko vel Iaczko appellatur, [Stanislaus Cracoviensis circa medium seculi XIV] primum litteris mandavit F. Stanislaus Cracoviensis, de quo scriptore Echardus in Bibliotheca Prædicatorum ad annum Christi 1350, sive tomo 1 istius Operis pag. 632 suggerit sequentem notitiam: Frater Stanislaus de Cracovia, sic a patria & professione nuncupatus, inter sodales Polonos medio circiter seculo XIV claruit, & librum scripsit de Vita et miraculis S. Hyacinthi Ordinis Prædicatorum. Codex Ms. eam continens antiquissimus dictus est Romæ in congregationibus pro canonizatione Sancti habitis anno MDLXXXIX & sequentibus, in quibus Cardinalibus in hac causa delegatis traditus fuit.

[2] Echardus authenticam fidem & antiquitatem hujus codicis probat ex Severino Cracoviensi, [scripsit Acta S. Hyacinthi, postea Romæ discussa;] qui Bitam, miracula, & Acta canonizationis S. Hyacinthi libris quatuor conscripsit, ut infra fusius videbimus, ubi lib. 4 pag. 348 illustrissimus D. Gesualdus, decanus sacri collegii, coram Pontifice Romano & quadraginta septem Cardinalibus ad rem præsentem hæc retulit: Agentes & procuratores enixe postulantes ad ulteriora procedi, diversas scripturas & jura, duoque Processus exempla produxerunt; unum in Urbe, inter scripturas felicis recordationis Pauli quarti receptum *, qui tamquam unus ex tribus Cardinalibus in Ordine prioribus a Paulo tertio deputatus fuerat: alterum e Polonia, una cum libro vetustissimo, Vitam & miracula ejusdem Beati continente allatum, quamplurimis sigillis obsignatum, quod per multos annos maxima cum diligentia in archivio Conventus Cracoviensis, tamquam verum & fidele asservatum fuerat, utraque sibi convenientia, ea omnia, fisci * Procuratore citato, admissa fuerunt, & plene recognita.

[3] [quæ cum nobis desint,] Laudatus illustrissimus sacri Collegii decanus, narratis præcipuis S. Hyacinthi gestis, apud eumdem Severinum Cracoviensem lib. 4 pag. 351, de illo Ms. codice iterum meminit, & relationem suam ita concludit: Hæc omnia præter publicam & constantem famam probatam per testes supra quadringentos, probantur etiam per supradictum antiquissimum librum, ante ducentos annos a Fratre Stanislao Cracoviensi Ordinis sancti Dominici conscriptum, & in thesauro Cracoviensis ecclesiæ diligentissime asservatum, cui tam dicti Auditores quam Congregatio adhibendam esse fidem censuerunt. Cum hæc legisset Echardus, eum cepit cupido videndi primigenia illa S. Hyacinthi Acta, prout loco proxime citato indicat his verbis: Certe Vitam illam qualis est & primigenio suo stylo, nec minimum mutatam, typis committere necessarium esset, eo magis quod Sancti hujus gesta prima & antiqua manu scripta non habemus hactenus. Stanislai meminit Malvenda Annalium Ordinis lib. 1 cap. X & XI. Altamura etiam ad MCCCXXXIII, sed leviter. Nos ad hunc annum MCCCL referendum duximus ea ratione, quod in Actis canonizationis relatis hæc Vita dicatur ante ducentos annos scripta. Quamvis eodem desiderio tenear, tamen nulla mihi spes affulget obtinendi antiqua illa Acta, cum jam ab aliquot annis alias de S. Dominico & S. Hyacintho notitias a PP. Prædicatoribus frustra petierim.

[4] Itaque nunc contentus esse cogor iis S. Hyacinthi Actis, [edemus Vitam hujus Sancti ex Leandro Alberto,] quæ Leander Albertus Dominicanus jam ante ducentos & plures annos typis vulgavit, quem Severinus Cracoviensis in præfatione ad supra citatam sæpiusque infra citandam suam lucubrationem, inter alios biographos S. Hyacinthi laudat his verbis: Sunt autem viri celeberrimi non solum temporis antiquitate, verum etiam fidei auctoritate dignissimi, qui in hanc arenam descendentes, strenui virtutum ac miraculorum beati Hyacinthi præcones exstitere; quorum in numero primum obtinet locum vir multiplici scientia clarus, Albertus Leander Bononiensis, qui anno Domini MDXVII, libro de Viris illustribus edito, magnam & longam de Vita & miraculis beati Hyacinthi fol. 189 texuit historiam, quam (ut reor) non aliunde quam ex Processu sub Clemente Septimo Pontifice maximo traxit, ob cujus auctoritatem, Sedisque Apostolicæ majestatem, quæ eo usque facta sunt, fidem habere merentur. Cum Leander Albertus librum suun de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum anno Christi 1517 ediderit, & Clemens VII Papa primum anno 1523 ad cathedram S. Petri evectus fuerit, probabilissime existimo, Severinum Cracoviensem hic errasse, & pro Clemente VII substituendum esse Leonem X Pontificem, qui ab anno 1513 usque ad annum 1522 Ecclesiam Catholicam gubernavit.

[5] Non ignoro, hic effugium quæri posse dicendo, Cardinalem Mediceum per prolepsim vocari Clementem VII, [eaque occasione proponimus difficultatem contra Severinum Cracoviensem,] quia postmodum Pontifex electus istud nomen assumpsit. Quapropter facile potuit fieri, inquiet aliquis, ut Processus canonizationis, qui sub Leone X Pontifice agitari cœpit, adscribatur Clementi VII, eo quod tunc temporis adhuc Cardinalis ad illum examinandum deputatus fuerit, vel fortasse causam canonizationis promoverit. Verum adhuc restat difficultas: nam Severinus Cracoviensis in Actis S. Hyacinthi lib. 3 cap. 1 & sequentibus innuit, causam canonizationis tantum anno Christi 1518 in curia Romana agitari cœpisse. Istud Proceßus exordium etiam colligitur ex litteris Sigismundi primi Poloniæ regis, quas anno 1518 ad Leonem X Pontificem dedit, & quibus hoc negotium eidem Pontifici commendat, ut infra referemus. Non videmus, quomodo hic nodus dissolvi possit, nisi quis clare ostenderit, Processum illum aliquot annis ante istas Sigismundi regis litteras Romæ institutum fuisse. Ut ut est, Vitam S. Hyacinthi post Commentarium prævium ex hac Leandri Alberti editione fideliter recudemus; sed subinde manifesta typothetæ errata libere emendabimus.

[6] Inter omnes auctores copiosissime de S. Hyacintho scripsit supradictus Severinus Cracoviensis, [qui anno 1594 copiosa ejusdem Sancti Acta] quem laboriosum virum Echardus tomo 2 Bibliothecæ Prædicatorum pag. 411 sic laudat: Frater Severinus Lubomlius, vulgo Cracoviensis a professione dictus, gente Polonus, natione Roxolanus, Hebræus fuit genere, ac seculo XVI nomen Ordini dedit in Conventu Cracoviensi, per consuetos scholæ agones ad magisterium tandem exinde promotus. Vir cum esset non eruditione solum dicendique facundia clarus, sed & in agendis etiam dexter & expeditus, diffinitor nomine suæ provinciæ Poloniæ electus est, & missus ad Capitulum generale Romanum MDLXXXIX, in quo cum ceteris sedit, ac in electione Magistri Ordinis F. Hippolyti Mariæ Beccaria de Monte regali votum tulit. Cum in mandatis haberet a suis Polonis, ut ea occasione sancti Hyacinthi canonizationem urgeret, ita se in eo negotio quinque circiter annis gessit, ut albo Sanctorum adscribi tandem obtinuerit. Echardus ibidem citat Starovolscium, qui eumdem Severinum honorifico elogio exornat.

[7] [Romæ vulgavit, ex quo Opere multa miracula excerpemus,] Deinde inter alia ejus scripta, quæ ad rem præsentem non spectant, recenset libros quatuor de Vita, miraculis & Actis canonizationis S. Hyacinthi confessoris, Ordinis FF. Prædicatorum, qui Romæ anno 1594 ex typographia Gabiana prodierunt. Sed Echardus in illa lucubratione errores aliquot historicos & chronologicos detexit, eosque indicat his verbis: Libro 1 cap. 24 notitiam dare conatus est Priorum Provincialium provinciæ nostræ Poloniæ; sed quæ (cujusvis id vitio factum sit) peccat saltem in viginti duobus prioribus ab eo recensitis, & in historia & in chronologia, adeo ut ex integro resarcienda sit & innovanda tum ex Actis Capitulorum generalium, tum ex veteribus Poloniæ monumentis. Ceterum ex illo Severini Cracoviensis Opere, quod iisdem typis Gabianis excusum habemus, varia in hoc Commentario prævio fusius distinctiusque narrabimus. Ex eadem vero lucubratione miracula, quæ post sepulturam S. Hyacinthi contigerunt, Commentario nostro & Actis a Leandro Alberto collectis subnectemus. At profecto dolendum est, editionem istam Romanam, quam hactenus solam novimus, tot mendis scatere, ut subinde verba & sensum ex conjectura corrigere cogamur. Hæc præmonere volui, ut benignus lector nobis non imputet, si forsan quasdam periodos ex erronea conjectura emendatas, & interdum luxata nomina propria, præsertim Polonica, per decursum invenerit.

[8] [& aliunde gesta istius Thaumaturgi illustrabimus.] Nihil hic dico de Joanne Dlugosso seu Longino, & Mathia Michoviensi, aliisque scriptoribus, qui ante Leandrum Albertum de gestis S. Hyacinthi obiter meminerunt. Data tamen opportunitate, hos testes allegabo ad confirmandum ea, quæ Leander Albertus & alii recentiores de Sancto illo tradunt. Etiam non recenseo hic varios auctores, qui post solennem hujus sancti Thaumaturgi canonizationem de Actis & miraculis ejus honorificam mentionem faciunt, & ea tum Latine tum vernacule scriptis suis copiose inseruerunt. Attamen his quoque utar, ubi opportuna occasio sese obtulerit. Denique magno usui erit bulla Clementis VIII Pontificis, qua B. Hyacinthus solenniter in numerum Sanctorum refertur, & in qua breviter præcipua hujus Sancti Acta & miracula narrantur. Hæc enim omnia post severum examen ex antiquiore Stanislai Cracoviensis codice desumpta esse existimo. Dum igitur neoterici scriptores confidenter exponent aliqua hujus Sancti adhuc viventis gesta, quæ in hac Pontificis bulla vel in lucubratione Leandri Alberti prætermittuntur, ea pro tam certis non habebo, donec testimonio Stanislai Cracoviensis aut aliorum veterum auctorum expreße confirmata fuerint. Nunc ad ipsa Acta discutienda progredior.

[Annotata]

* forte repertum

* An non fidei?

§ II. Sancti patria, nobile genus, studia litteraria, Canonicatus, & ingressio in Ordinem Prædicatorum.

[Sanctus natus est in Silesia] Certissime S. Hyacinthus patriam habuit Silesiam, quæ olim pars erat Poloniæ, ut illustrissimus Martinus Cromerus lib. 3 de Rebus Polonorum apud me pag. 55, aliique istius regionis historici restantur. Unde Sanctus ille passim dicitur natione Polonus, cui regno etiam Leander Albertus initio Actorum eum adscribit his verbis: Hyacinthus ex oppido Poloniæ Saxo, nobili stemmate originem duxit. Sed sciendum est, voce Polonica kamien significari saxum aut lapidem, ut natalem ejusdem Sancti locum facile concilies cum aliis scriptoribus, qui illum in villa Kamiensi natum asserunt, cum quibus Clemens VIII Pontifex in Bulla canonizationis sic loquitur: Natus igitur est beatus Hyacinthus in Polonia, in villa, quæ Camiensis appellatur, Wratislaviensis diœcesis, ante annum Domini millesimum ducentesimum, ex nobilibus & Christianis parentibus. Joannes Dlugossus lib. 6 Historiæ Polonicæ, quæ Lipsiæ anno 1711 edita est, ad annum Christi 1218 sive col. 622 patriam S. Hyacinthi adhuc distinctius indicat his verbis: Iwo, assumpto sibi in comitem & consultorem Iackone de Opoliensi provincia & villa Lanka, Canonico Cracoviensi, viro sensato & industrioso, ad Honorium tertium in Urbem se contulit. Nunc in Silesia est Ducatus Oppoliensis, qui ab urbe primaria Oppolio nomen accepit. Ceterum ignoro, cur villa natalitia hujus Sancti, quæ alibi Camien vel Saxum dicitur, ab hoc auctore Lanka appelletur, & accuratiorem istius loci situm indigenis assignandum relinquo.

[10] Plerique scriptores consentiunt, Sanctum nostrum natum esse ex nobili stirpe Ordrowaziorum vel Odrovonsiorum, [ex nobili stemmate,] ut alii eos appellant. Huic opinioni magnum pondus addit laudatus Dlugossus, Canonicus quondam Cracoviensis, & diligentissimus veteris historiæ patriæ investigator, qui loco proxime citato de successione Iwonis in episcopatum Cracoviensem hæc habet: Dum successor idoneus quæreretur, Iwo filius Saulis Comitis de Konskie, (erat hic Iwo consanguineus Sancti nostri) genere nobilis de domo Odrowaz & natione Polonus, Cantor Gnesnensis, Canonicus Cracoviensis, & Leszkonis Albi cancellarius, inter ceteros Duci & Capitulo dignior videbatur, qui ut * propter litterarum peritiam & prudentiæ humanæ fulgorem Vincentio in episcopatu succederet.

[11] Deinde post narrationem miraculi, quod illustrissimus Iwo Romæ patrocinio S. Dominici adhuc viventis fieri viderat, [ut probatur ex fide dignis scriptoribus,] ut in Commentario prævio ad Acta ejusdem Sancti tomo 1 Augusti pag. 466 retulimus, propius ad rem nostram sic scribit: Quo quidem miraculo Iwo Cracoviensis episcopus, qui omnibus, quæ circa resuscitatum agebantur, aderat, provocatus, in Poloniam rediturus Fratres a beato Dominico petiit: alios autem obtinere non valens, tres suos comites & familiares, videlicet Iackonem Canonicum Cracoviensem, qui et ipse de domo Ordrowaz erat; item Cessaum Polonum, Henricum Moravum & Hermanum Teutonicum ad Ordinem per beatum Dominicum assumi obtinuit, & illos secum in Poloniam deducens, primus Ordinem Prædicatorum in Polonia, beato Dominico adhuc superstite, plantavit. Hæc testimonio suo confirmat Mathias Michoviensis, qui exeunte seculo XV non diu post Dlugossum floruit, dum lib. 3 Rerum Polonicarum cap. 33, vel in Corpore Historiæ Polonicæ tomo 2 pag. 85 asserit ab illustrissimo Iwone præter alios, quos S. Dominicus Romæ ad Ordinem suum admiserat, in Poloniam reductum fuisse Iaczkonem Canonicum Cracoviensem, nobilem de domo Odrovansz, de provincia Oppoliensi & villa Lanka ortum.

[12] [quorum aliqui originem istius stirpis] Simon Okolski Dominicanus tomo 2 Orbis Poloni, quod Opus genealogicum Cracoviæ tribus voluminibus edidit, pag. 299 arma gentilitia illustris familiæ Odrovansiæ ita describit: Est media sagitta coloris albi; lancea sagittæ antiquæ apparet infixa lanuginibus provecti viri, cujusmodi in Turcia sæpius reperiuntur crassorum pilorum, in medium sphæræ deducuntur, coloris etiam albi, in campo sanguineo. Super coronam sunt pennæ pavonis, intra quas per transversum eadem prominent arma, quasi in latus declinata. Tum laudatus scriptor Dominicanus incertam horum insignium originem ibidem exponit his verbis: In Moravia antiquissima arma sunt, quæ nuncupationem suam vel a cognomine viri vel ab eventu acceperunt: fabula enim hæc originis spargitur. Ad * principem Moravorum erat gentilis quidam audaciæ & fortitudinis in lucta mirabilis. Accidit, quod Moravus, vel alterius gentis vir miles, & forte jam Christianus (ad cujus distinctionem paganus dicitur in fabula) ipsum superando in directione ad metam & in lucta ad principem comparuerit; gravis adventus pagano jam aliquoties superato. Evocat igitur virum paganus in luctam, digito in nasum collimandum *; quod quia in conspectu principis erat, indignatus miles tali evocatione, corripuit ipsius lanugines & una cum carne avulsit atque in sagittam infixit: quod ut conspexit princeps, in insigne & æviternum monumentum militi concessit. Favet proclama armorum huic fabulæ in lingua Morava; sed talis eventus frustra sagittam apponeret. Crediderim, quod sagitta emissa avulserit una cum carne hosti pagano lanuginem, sive in prælio, cui plus assentior, sive in tali coram principe eventu: erant enim sagittæ antiquæ ferrum latum & acutum ab utrimque, sicut & modo Tartari utuntur similibus in pugna contra agiles equos. Quando in regnum illata fuerint, ignoro; sed quod circa annum CMLXVI reperiantur in regno, hoc scio.

[13] [& magnam propagationem exponunt.] Reverendissimus Thomas Joannes Pessina de Czechorod, episcopus Samandriensis ac decanus metropoleos Pragensis, nomen nobilissimi istius stemmatis nonnihil immutat, & forsan illud inflectit ad etymologiam linguæ Moravicæ, de qua mox supra ab Okolskio aliquid dictum est, dum parte 1 Martis Moravici lib. 2 cap. 5, sive pag. 170 istius Operis, de origine ejusdem nobilitatis ita meminit: Odrifausus porro, cujus hic fuerat semel atque iterum mentio, est, ut reor, heros ille, Saulus nomine, vel unus ex posteris illius ejusdem cognominis, qui cuidam giganti e Græcia (juxta alios e Bulgaria) advenæ, in aula regis Moraviæ alios ad certamen provocanti, labium superius una cum mystacibus, singulari audacia nec minori animi fortitudine detraxit, & quem idcirco rex Odrifausum, id est, DETRACTOREM MYSTACUM appellavit, simul & mystaces sagitta per medium transfixos, prout illos regi videre cupienti ostenderat, in clypeo suo militari ferre jussit. Huic originem suam debet familia celeberrima Sagittiferorum seu, ut loquitur vetustissimus scriptor, familia sagittam circumflexam in naribus, suo in gentilitio clypeo ferentium, successu temporis in plures divisa ramos, ac longe lateque non tantum per Moraviam & Bohemiam, verum etiam per Poloniam, Lituaniam, Russiam, Croatiam, Dalmatiam, Serviam, & alia Slavonici nominis regna copiosissime propagata. Ibidem illustrissimus ille scriptor varios hujus arboris genealogicæ ramos assignat, & sub finem citati capitis asserit, S. Hyacinthum ex hac illustri Odrifausiorum vel Sagittiferorum stirpe ortum esse. Vix dubitamus, quin splendidam S. Hyacinthi prosapiam etiam memoraverit Stanislaus Cracoviensis, cujus scripta Romæ examinata sunt, cum Clemens VIII Pontifex in Bulla Canonizationis diserte affirmet, eumdem Sanctum ex nobilibus & Christianis parentibus natum fuisse. Itaque propter unanimem recentiorum consensum & testimonia veterum auctorum avitam S. Hyacinthi nobilitatem libenter & intrepide admittimus. Nunc de litterariis ejusdem Sancti studiis nonnulla discutiamus.

[14] Severinus Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi lib. 1 cap. 3 diversas studiorum palæstras ei assignat his verbis: [Cum Sanctus studia absolvisset,] Beatus Hyacinthus scholarum quidem secularium primam Cracoviensem, secundam Pragensem, tertiam Bononiensem illustres academias magistras suæ juventutis habuit, in quibus non solum doctrinæ claritate, verum etiam morum honestate decoratus totum se in virum divinum Ecclesiæ sanctæ Dei profuturum commutavit. Ac proinde ex postrema academia Bononiensi sacræ theologiæ professor & utriusque juris Doctor Cracoviam revertitur, ac beato Ivoni venerabili episcopo Cracoviensi patruo suo, qui non minus splendore vitæ Christianæ, quam dignitate fulgebat, firmiter adhæsit; in quo prædictus episcopus videns gratiam divinam prælucere, tum ob consanguinitatem tum ob vitæ integritatem volens sibi eum adstringere, in ecclesia cathedrali Cracoviensi Canonicum constituit, quo in munere tamquam lucerna ardens super candelabrum posita, ceteris Canonicis splendore scientiæ, morum probitate, vitæ excellentia præfulsit, no solum præsentibus, sed etiam futuris in hoc statu existentibus efficax relinquens exemplum.

[15] In hac Severini narratione occurrunt aliqua observanda, [& jam esset Canonicus Cracoviensis,] quæ judicio prudentis lectoris subjiciemus. Primo si Stanislaus Cracoviensis, cujus Ms. lucubrationem nobis hactenus videre non licuit, palæstram Bononiensem, tam longe a Polonia dissitam, S. Hyacintho expreße assignaverit, ejus testimonio prorsus acquiescimus. Sed miramur, Clementem VIII Pontificem in Bulla canonizationis, & Leandrum Albertum Bononiensem in Actis S. Hyacinthi infra edendis non meminisse de Bononiensi illo Sancti studio, quod huic celeberrimæ academiæ non exiguam gloriam addidisset. Secundo advertimus, quod Severinus Cracoviensis altioribus S. Hyacinthi studiis subjungat Cracoviensem ejusdem Sancti Canonicatum, etsi Leander Albertus initio Actorum eumdem Canonicatum studiis theologicis præmittat. Tertio putamus, duos hos scriptores errasse aut per prolepsim locutos esse, quando Iwonem appellant episcopum Cracoviensem, antequam S. Hyacinthus in eadem ecclesia Cracoviensi Canonicatum adeptus esset: nam prædictus Dlugossus lib. 6 Historiæ Polonicæ ad annum Christi 1218 scribit, S. Hyacinthum jam fuisse sensatum & industriosum ecclesiæ Cracoviensis Canonicum (nonnulli tunc triginta tres ætatis annos ei tribuunt) dum Iwo Romam petiit, ut Vincentio Kadlubkoni episcopatum Cracoviensem abdicare volenti succederet. His minoris momenti observationibus relictis, nunc breviter videamus, quo tempore & qua occasione S. Hyacinthus sacrum Prædicatorum Ordinem ingressus fuerit.

[16] [anno 1218 Romam veniens,] Tomo 1 Augusti pag. 466 in Commentario prævio ad Vitam S. Dominici disputavimus contra Echardum Dominicanum, qui famosam mortui Napuleonis excitationem, adeoque etiam ingressum S. Hyacinthi in Ordinem Prædicatorum, usque ad annum 1220 novi styli differt, & ibidem argumentis quibusdam probavimus, illam Sancti conversionem anno 1218 affigendam esse. Non lubet hic iterum operosius de anno isto disceptare, quandoquidem ibi videri possunt ea, quæ ad hanc chronologiam confirmandam allegavimus. Etiam hoc loco repetere nolumus longiorem Dlugossi narrationem, quam ibidem transcripsimus, & qua sedulus ille historiæ Polonicæ indagator fusius exponit, quomodo S. Hyacinthus institutum S. Dominici amplexus fuerit.

[17] [Ordinem Prædicatorum ingreditur.] Itaque sufficiet hoc loco breviter referre illam conversionis occasionem ex Annalibus ecclesiasticis Odorici Raynaldi, qui ad annum Christi 1218 num. 35 eamdem ex Joanne Dlugosso vel Longino, aliisque historicis ita contraxit: Emicuit quoque Romæ per hæc tempora divi Dominici sanctitas: dum enim sacris concionibus magno cum Christi fidelium emolumento operam daret, adolescentem Napuleonem nomine, Stephani Cardinalis Fossæ novæ ex fratre nepotem, ab equo dejectum collisumque, ac subita morte exstinctum, ad vitam revocavit; eaque occasione S. Hyacinthus Cracoviæ Canonicus Religioso Prædicatorum Ordini adscriptus est. Ivo enim electus Cracoviensis episcopus, quem alii ejus patruum, alii vero consanguineum appellant, in Urbem una cum ipso se contulerat, cumque egregio excitati mortui edito spectaculo interfuisset, Dominico intima consuetudine conjunctus, Hyacinthum ipsum nonnullosque alios in regulari disciplina erudiendos tradidit, ut Prædicatorum familia in Poloniæ regno propagari posset, quod postea mirifice factum. Hæc pluribus Joannes Longinus, tum ii qui res SS. Dominici & Hyacinthi præclare gestas scriptis commendarunt. Nunc ad controversa quædam S. Hyacinthi gesta pergamus.

[Annotata]

* forte &

* forte Apud

* forsan collimando vel collimans

§ III. Tempus tirocinii, & nonnulla incerta Sancti gesta, de quibus inter ipsos scriptores Dominicanos disceptatur.

[Sanctus, peracto Religiosæ vitæ tirocinio,] Postquam S. Hyacinthus Ordini Prædicatorum adscriptus est, sub ipso sancto Dominico tirocinium vitæ Religiosæ posuit, quod nonnulli scriptores Dominicani ad integrum annum extendunt, aliis breviorem temporis moram eidem tirocinio assignantibus. Priorem sententiam amplectitur Abrahamus Bzovius Dominicanus in Annalibus ecclesiasticis, ubi ad annum 1219 num. 8 post narratum Napuleonis resuscitati prodigium habet sequentia: Interfuere huic miraculo Ivo Cracoviensis & Andreas Pragensis antistites, & ambo admiratione atque amore correpti a divo Dominico flagitabant, ut vellet sui instituti sodales ecclesiis illorum concedere. Cum Dominicus nullos haberet, qui idioma gentis callerent, quatuor ex comitatu eorum pio desiderio inflammati, habitum sacræ Religionis induere. Primus eorum Hyacinthus Odrovansius, Canonicus Cracoviensis, is qui sanctum Dominicum vitæ innocentia & miraculorum gloria æquavit, & in Sanctorum numerum a Clemente VIII nostra ætate adnumeratus est. Non impar ei frater germanus, beatus Ceslaus Odrovansius (hanc consanguinitatem in Actis B. Ceslai ad diem XVI Julii, sive tomo IV istius mensis pag. 185, discussimus) Canonicus Sandomiriensis, admirandorum splendore illustris. Tertius fuit Henricus Moravus; quartus vero Hermannus Teuto, uterque nobilis & propter rerum præclare gestarum magnitudinem inter Beatos ævi sincerioris deputatus. Hos integro anno salutaribus præceptis imbuens ad eum efformavit modum, ut non tyrones, sed veterani Religiosi, sanctimonia vitæ illustres, zeloque ardentissimo amplificandæ tuendæque fidei exæstuantes ab omnibus suspicerentur atque haberentur. Hic vides, integrum annum tirocinio S. Hyacinthi sociorumque tribui, qua in re Bzovius Leandrum Albertum & Ferdinandum de Castillo secutus est.

[19] Contra vero Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1218 cap. 26 contendit, [cui Malvenda contra opinionem aliorum] istud tirocinii tempus multo brevius fuisse, & opinionem suam probare nititur his argumentis: Mansisse sanctum Hyacinthum cum sociis integrum annum in Conventu sanctæ Sabinæ, tyrocinia Religionis, exercentem, majoremque anni partem sub disciplina sancti Dominici, qui tunc ibidem præsens aderat, ejus mores & virtutes imitari satagentem exegisse, Leander, Castillus, Bzovius & alii sunt auctores. At mihi ista reputanti difficultas oboritur; cum quod Annales Polonici, quos supra tetulimus, aperte dicant, Ivonem quatuor ejus socios, jam habitu sanctæ Religionis indutos, secum in Poloniam reduxisse; quem tamen haud est verosimile, integrum annum Romæ exspectasse, ut illi, novitiatus elapso tempore, profiterentur: præsertim cum iidem Annales referant, Ivonem tempore excitati Neapoleonis jam Romæ omnia negotia sua opera Ugolini Cardinalis, episcopi Ostiensis, expedivisse; tum quod Clemens VIII in Bulla canonizationis, ut vidimus, diserte asserat, Hyacinthum perexiguo tempore, omni sancti Dominici disciplina instructum, e manibus ejusdem Viri Dei habitu suscepto, ac expresse illius Religionem professum, in Poloniam cum sociis rediisse. At quod ait, EXIGUO TEMPORE, de anno novitiatus procul dubio minuit, cum novitiatus tempus justum sit, quo quis egregie instrui possit in disciplina monastica.

[20] His adde, quod non potuit Hyacinthus cum sociis a sancto Dominico in Poloniam mitti, [spatium duorum aut trium mensium assignat.] ejusque benedictione proficisci (quod tamen plerique tradunt) mox ut explevit integrum annum probationis, cum sanctus Pater eo tempore in Hispaniis egerit, nec Romam post discessum in Hispanias, nisi ad finem anni MCCXIX redierit, ut suo loco dicemus. Conjectamur ergo, quod in aliis sæpe factum jam observavimus, Hyacinthum & tres ejus socios exiguo tempore, nempe duos aut tres menses, in sancta Sabina apud sanctum Dominicum Religiosæ vitæ formulam hausisse & omnem vitæ sancti Patris rationem animo defixisse, moxque indulgentia & concessione summi Pontificis, vel, morte tunc recepto, emissa professione, quia necessitas id poscebat, amandatos a sancto Viro in Poloniam hoc ipso anno, iterque in comitatu Ivonis, qui eos reducebat, ad Carinthiam usque fecisse. Joannes a sancta Maria inter Acta Gallica Sanctorum & Beatorum ex Ordine S. Dominici tomo 2 pag. 154, seu in Vita S. Hyacinthi cap. 3, hanc Malvendæ opinionem approbat, quam nos etiam probabiliorem putamus, licet illa controversia certius decidi posset ex Stanislao Cracoviensi, si hic in Ms. sua lucubratione tempus tirocinii exacte determinaverit.

[21] [In Poloniam rediturus cœnobium Frisaci condit,] Tum domestici tum exteri scriptores tradunt, S. Hyacinthum in illo itinere versus Poloniam divertisse Frisacum, quæ est urbs Carinthiæ, ibidemque cœnobium sui Ordinis ædificasse. Cum autem Sanctus ibi sex mensibus commoratus esset, Cracoviam rediturus constructo recens cœnobio Frisacensi præfecit Hermannum Teutonem, quem Leander Albertus in Actis huic Commentario subnectendis Conversum, id est, Fratrem laïcum appellat. Sed Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum Christi 1218 cap. 27 illam Leandri appellationem refellit hoc modo: At quod Leander & alii Fratrem Hermannum Teutonicum a sancto Hyacintho Frisacensi Conventui Præpositum (quem nos Priorem vocamus) relictum, Conversum fuisse tradant, nihil ejusmodi Clemens VIII aut Annales provinciæ Poloniæ a Patre Magistro Abraham Bzovio ad nos missi indicant; nec facile creditu est, sanctum Hyacinthum numeroso Conventui tot sacerdotum & sacris initiatorum, Conversum Fratrem sine ullo sacro Ordine imposuisse Priorem; tametsi id olim in Minorum Ordine usitatum sciamus, & sanctum Didacum Conversum, Guardianum aliquando fuisse sincera ejus Acta testantur. Sed in Ordine Prædicatorum numquam id usurpatum legimus. Si quis plura de hoc Hermanno scire cupit, consulat Bzovium in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1245 num. 14, ubi inter alia in elogio hujus Hermanni asserit, illum habuisse scientiam cælitus infusam, & idiomate Latino, Alemanno, Boëmo, & aliis sermonibus promptissime conciones instituisse. Hæc autem omnia favent opinioni Malvendæ, & non videntur ea Fratri laïco convenire.

[22] [diciturque fuisse primus Polomæ Provincialis,] Severinus Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi lib. 1 cap. 5 pag. 19 de eo hæc habet: Beatus Hyacinthus provinciæ Poloniæ primus fundator exstitit, in qua diversis in partibus fundans monasteria, primus Provincialis fuit, eamque pluribus annis rexit, ut patet ex Calendario antiquissimo, Leopoli civitate Russiæ scripto. Deinde cap. 6 ejusdem libri primi pag. 27 asserit, eumdem Sanctum quadraginta uno anno Poloniam vicinasque provincias moderatum esse. At neque antiquissimo Calendario Leopolitano, neque illa Severini assertione movetur Joannes a sancta Maria Dominicanus, qui in Vita Gallica S. Hyacinthi cap. 16 rotunde negat, hunc Sanctum umquam provinciæ Polonicæ præfuisse, multo minus eam quadraginta annis gubernasse.

[23] [quod negat Joannes a sancta Maria Dominicanus,] Tum Joannes ibidem hanc opinionem suam ita probat: Anno Christi 1221, inquit, quo S. Dominicus secundum Capitulum generale celebravit, Ordo Prædicatorum divisus est in octo provincias, & provincia Germaniæ complectebatur Poloniam, eique provinciæ Henricus ab illo tempore usque ad annum 1228 præfuit. Cum autem numerus Conventuum feliciter cresceret, eodem anno Christi 1228, quo generale Capitulum Parisiis habitum est, B. Jordanus Magister generalis Germaniam a Polonia separavit ac in duas provincias divisit, primumque Poloniæ Provincialem constituit Gerardum Vratislaviensem, qui postea ad episcopatum in Russia assumptus est. Anno 1235 in gubernatione ejusdem provinciæ huic successit B. Ceslaus, quem deinde secuti sunt alii, qui recensentur in catalogo Priorum Pronvincialium Poloniæ, inter quos humilis & apostolicus S. Hyacinthus numquam locum habere voluit. Hactenus Joannes a sancta Maria, cujus sententia ex Abrahamo Bzovio, Thoma Malvenda, veteribusque Ordinis Dominicani Capitulis confirmari potest.

[24] Attamen Severinus Cracoviensis in laudata S. Hyacinthi Vita lib. 1 cap. 24 pag. 62 sic confidenter scribit: [cujus opinio confirmatur.] Primus post beatum Hyacinthum Provincialis provinciæ Poloniæ reverendus P. F. Gerardus, natione Theutonicus, per reverendissimum Magistrum Ordinis Jordanem præfectus & confirmatus anno MCCLVIII. Hac temporis computatione, ni fallor, Severinus indicare voluit, R. P. F. Gerardum istum usque ad annum 1258 provinciæ Polonicæ præfuisse. Sed haud dubie scriptor ille in eo computo hallucinatur, cum Bzovius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1232 num. 12 de eodem Gerardo scribat sequentia: Is porro (nimirum Gregorius IX Pontifex, de quo ibi agitur) Fratris B. Gerardi, nuper Provincialis Poloniæ, probitate & dexteritate perspecta, eum genti Ruthenorum recens conversæ primum præfecit episcopum, cum antea Provinciali Poloniæ amplissimam facultatem contulisset, causas matrimoniales in Russia emergentes discutiendi. Præterea Severinus errat in viginti duobus primis Poloniæ Provincialibus, ut supra num 7 ex Echardo retulimus.

[25] Laudatus Severinus lib. 1 cap. 6 pag. 27 ejusdem Vitæ suspicatur, [Sigismundus Ferrarius contra aliquos probat,] provinciam Hungariæ ab apostolico illo Viro etiam institutam fuisse. Verum Sigismundus Ferrarius Dominicanus in Opere de Rebus Hungaricæ provinciæ sacri Ordinis Prædicatorum part. 1 cap. 3 hanc suspicionem ita refellit: Non defuere scriptores, e quibus Severinus Cracoviensis, qui sanctum Hyacinthum Odrovansium Polonum hujusce provinciæ Hungaricæ prima fundamenta jecisse putarint, propterea quod Ordinis Prædicatorum primus in septemtrione fundator nuncupetur & fuerit. Verum ea ratio, quod intendit, nequaquam evincit: aliud enim est, primum fuisse fundatorem Ordinis in septemtrione; aliud primum fuisse fundatorem peculiaris alicujus provinciæ in septemtrione existentis. Ad illud enim sufficit, in septemtrionem ante quemcumque alium, in quacumque id factum fuerit parte, Ordinem invexisse; ad hoc autem necesse fuerit, ut in ea peculiari provincia, cujus quis dicitur fundator, in eaque regione, ex qua Ordinis illa provincia denominatur, Religionem erexerit. Sanctissimus sane Hyacinthus primum Frisaci in Carinthia nobilissimum monasterium exstruxit anno Christi MCCXVIII; unde primus in Prædicatorum Ordine Germanorum apostolus a Malvenda infra citando merito dictus est; & inde digressus Cracoviam, inibi etiam eodem anno monasterium aliud fundavit, aliis etiam subinde Conventibus exstructis, ut epistola beati Patris Dominici ad Fratres & Priores Poloniæ data anno MCCXXI (quam habes apud Abrahamum Bzovium, Thomam Malvendam, Michaëlem Plodium, aliosque scriptores) aperte manifestat. At in Commentario prævio ad Acta S. Dominici § 42 & § 45, sive tomo 1 Augusti pag. 514 & 524 cum Echardo Dominicano evidenter ostendimus, hanc epistolam S. Dominico ab aliquibus perperam tribui, eamque pertinere ad Joannem Theutonicum, quartum Ordinis Prædicatorum Magistrum Generalem, qui illam Londini anno 1250 ad Fratres dedit.

[26] [Sanctum non fuisse primum fundatorem Ordinis Prædicatorum in Hungaria,] Porro Ferrarius ratiocinium suum ita prosequitur: Monasterium Pragæ in Boëmia per Fratrem Ceslaum, germanum uterinum, nomine sancti Clementis erexit anno MCCXXII, ut ex Malvendæ Annalibus est videre. Sed nusquam legitur, eum primo monasteria in Hungariæ regione exstruxisse. Accedit, quod hujusce rei historiæ nostri Ordinis de sancto Hyacintho non siluissent, cum tamen, ipso Severino teste, nullam omnino mentionem faciant: Provincia vero, inquit, Hungariæ, quæ est regno Poloniæ propinquissima et convicina, licet per beatum Hyacinthum creata * fuisse credatur, non tamen historiæ veritas de ipsa mentionem facit. Primus itaque Ordinis Prædicatorum in Hungaria fundator fuit beatus Paulus, natione Hungarus, quamquam peculiarem ejus patriam scire hactenus non licuerit. Id tradunt Theodoricus, S. Antoninus, aliique antiqui rerum nostrarum scriptores, & ex eis Bzovius ecclesiasticorum post Baronium Annalium conditor, Castillus, Plodius, Malvenda, ceterique recentiores. Etiam in Actis S. Dominici de hoc F. Paulo Hungaro mentionem fecimus.

[27] [ac ipsi scriptores Dominicani impugnant] Malvenda in Annalibus Prædicatorum ad annum 1221 cap. 6 putat, Sanctum nostrum ex Polonia venisse ad secunda comitia generalia Ordinis Prædicatorum, quæ Bononiæ exeunte Maio anni 1221 celebrari cœperunt, & hanc opinionem suam exprimit his verbis: Existimamus quoque interfuisse huic generali Capitulo sanctum Hyacinthum, fundatorem Ordinis in provincia Poloniæ: is enim cum sociis manens adhuc in domuncula illa lignea apud episcopum Cracoviensem, viribus omnibus prædicationi verbi Dei & propagationi Ordinis insistebat; & pro muneris sui ratione, cum vir magni nominis esset, Religionemque primus in Germaniam Poloniamque importasset, ac Prior monasterii Cracoviensis existeret, non dubitamus, eum ad Capitulum generale hujus anni venisse, ut statum Religionis in sua provincia Patribus exponeret, novaque mandata pro conservando & dilatando Ordine acciperet. Ita quidem ille.

[28] [quædam incerta ejusdem Sancti gesta,] Sed Severinus Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi lib. 1 cap. 9 pag. 32 narrat, eodem anno 1221 non procul Cracovia ab eo filium dominæ Falislavæ ad vitam revocatum fuisse festo translationis sancti Stanislai martyris, quod in Polonia quotannis die XXVII Septembris celebratur. Hinc Joannes a sancta Maria in citatis Actis Gallicis ejusdem Sancti cap. 16 contra Malvendam argumentatur hoc fere modo: Non est verosimile, S. Hyacinthum secundo Capitulo generali interfuisse, quod Bononiæ exeunte Maio anni 1221 habitum est, cum antiqua & certa Vitæ ejus historia tradat, quod ipse eodem anno circa finem Septembris mortuum filium dominæ Falislavæ resuscitaverit, & aliunde satis constet, non superesse sufficiens temporis spatium, ut quis a festo sanctissimæ Trinitatis usque ad diem XXVII Septembris ex urbe Bononiensi in Poloniam sive Cracoviam pedes perveniat. Non est contemnendum istud laudati Joannis argumentum, si hoc tempus mortui resuscitati in antiqua historia Stanislai Cracoviensis diserte exprimatur. Saltem Severinus Cracoviensis huic miraculo festum translationis S. Stanislai martyris expreße assignat, ut infra iterum videbimus.

[29] Michaël Pio sive Plodius in Opere Italico de personis illustribus Ordinis Prædicatorum part. 1 lib. 1 cap. 26 apud nos col. 41 asserit, [quæ ab aliis Dominicanis ei tribuuntur.] regem Tartarorum ab eodem Sancto ad fidem Christi conversum, & anno 1245 adductum fuisse ad synodum Lugdunensem, ibique principem illum cum multis regni sui magnatibus solenniter baptisma accepisse. Sed huic relationi iterum contradicit Joannes a sancta Maria, qui loco proxime citato censet, id non esse probabile, tum quod veteres historici hac de re sileant, tum quod S. Hyacinthus anno 1244, die XXVII Septembris, adhuc Cracoviæ commoraretur, & synodus Lugdunensis exeunte Junio anni 1245 celebrata fuerit. His addit, non esse verosimile, quod ille Sanctus intra tam breve temporis spatium in Tartaria fuerit, regem ad Christianam religionem converterit, eumque secum Lugdunum Galliæ adduxerit. Tamen iste scriptor Gallus admittit, forte antea vel postmodum alia occasione contigisse, ut hic Sanctus principem quemdam Tartarorum ad fidem Christi perduxerit. Denique varii auctores neoterici tribuunt eidem Sancto apostolicas expeditiones in Tartaria majore, regno Thibet, aliisque vastis regionibus usque ad murum, qui Tartariam majorem ab imperio Sinensi separat. Nos hæc longinqua S. Hyacinthi itinera testimonio Stanislai Cracoviensis, aliisve antiquis monumentis comprobata cuperemus. Jam his controversis narrationibus certiora ejusdem Sancti miracula subnectemus.

[Annotata]

* lege ERECTA

§ IV. Deiparæ apparitio huic Sancto facta, & quædam prodigia ab ipso adhuc vivente patrata.

[Deipara apparet Sancto,] Quamvis non ignorem, pleraque hæc tum in Bulla canonizationis, tum in Actis infra edendis, breviter repetenda esse, tamen hic eadem ad gloriam S. Hyacinthi fusius transcribere volui, quia R. P. F. Severinus Cracoviensis memorat singularia & distinctiora istorum miraculorum adjuncta, quæ alibi omittuntur. Itaque jam laudatus sæpiusque laudandus ille scriptor in Vita S. Hyacinthi lib. 1 cap. 8 apparationem Deiparæ Sancto huic factam narrat his verbis: Erat autem ad exemplar sancti Dominici beatus Hyacinthus gloriosissimæ Virgini Mariæ devotissimus, ita ut omnia sua opera dies noctesque coram imagine ejusdem diligenter & ferventer atque cum lacrymis commendaret. Unde contigit quadam die solenni Assumptionis ejusdem gloriosæ Virginis, eumdem ante altare ejusdem in ecclesia Cracoviensi Fratrum Prædicatorum ferventius orantem, & in oratione magnitudinem mysterii & immensæ gloriæ ejusdem Virginis, quæ hac die concessa erat, contemplantem, raptum fuisse spiritus dulcedine, & præ nimio gaudio lacrymis offusum, per omnia mysteria Incarnationis devote discurrisse, atque in suo corde per desiderium æternæ beatitudinis inflammatum fuisse.

[31] Cum vero ex intensissimo affectu, ut admitteretur ad æternam gloriam per divinam gratiam, lacrymabili voce deprecatus fuisset, [eique gratiam miraculorum spondet,] ecce subito vidit maximam lucem super altare descendere de cælo, cujus splendore oculi ipsius dulciter reverberabantur; in medio vero illius supernaturalis lucis æternæ beatitudinis regina Mater Dei videbatur sensibiliter apparere, quæ dixit ad eum: Fili Hyacinthe, gaude, quia orationes tuæ acceptæ & gratæ sunt in conspectu Filii mei Salvatoris omnium, & quidquid petieris nomine meo mediante, per me apud eum impetrabis. Atque his dictis, cum illa admirabili luce & melodiæ angelicæ concentu ferebatur in cælum, post se dulcem harmoniam & admirabilem suavitatis odorem relinquens, quem humana lingua, æternis non assueta, explicare non potest. Post igitur hanc visionem & dulcem allocutionem beatus Hyacinthus plurimum recreatus, in tantam fiduciam excrevit, quod etiam impossibilia naturæ humanæ, factibilia tamen per Dei potentiam, cito & facile a Deo impetraret, & ex tunc per divinam virtutem miraculorum operationi se accinxit, quæ post tempora Apostolorum valde paucis concessa leguntur, quæ ex ordine singula recensebuntur. Visionem autem beatus Hyacinthus sub secreto revelavit Floriano & Godino Fratribus, eos invitando ad gloriosæ Virginis ampliorem devotionem, asserens, eam protectricem Ordinis & specialem consolatricem filiorum beati Dominici existere.

[32] [qua fretus pridie submersum] Tum capite sequente resuscitationem mortui sic refert: Anno Domini MCCXXI in die Translationis sancti Stanislai martyris, qui est patronus regni Poloniæ, contigit beatum Hyacinthum iter facere ad locum dicti patroni, qui dum transiret navigio Vandalum fluvium, qui Latine vocatur Istula, eo quod aqua mirum in modum excreverat, invenit in littore multitudinem nobilium & simplicium plangentium super corpus cujusdam nobilis Petri de villa, quæ vulgariter dicitur Proschovo, qui raptu fluvii de equo cadens submersus fuerat. Cum igitur beatum Hyacinthum vidisset mater submersi domina Falislava, eo quod noverat vitam ejus sanctam & conversationem Deo gratam, procidit ad pedes ejus; cum lacrymis dicens: Homo Dei, Pater Hyacinthe, scio, te esse famulum Dei devotum & plenum pietate & misericordia; vide nunc meam miseriam, quia unicum filium habui, quem nunc mortuum video. Quid misera nunc faciam, quia orbata sum marito & filio charissimo?

[33] [ad vitam revocat,] Tunc beatus Hyacinthus misericordia motus, qua affluebat, profusis lacrymis, discedens a multitudine flexis genibus oravit, & reversus ad corpus, dixit ad matrem defuncti: Filia Falislava, quando submersus est filius tuus? Respondit heri hora vespertina; sed primo hodie inventus est; ideo, dilecte Pater, consoleris me miseram. Tunc beatus Hyacinthus accedens ad corpus, accepit manum defuncti, & dixit: Petre, Dominus noster Jesus Christus, cujus gloriam ego prædico, per intercessionem beatissimæ Virginis Mariæ restituat te vitæ pristinæ. Qui statim surrexit, gratias Deo agens & famulo suo beato Hyacintho. Hoc miraculum protestati sunt, qui oculis propriis viderunt, videlicet dominus Laszota miles, dominus Zegota pincerna, dominus Prandotha decanus ecclesiæ cathedralis, qui postea factus est episcopus Cracoviensis, & dominus Philippus Canonicus ejusdem ecclesiæ, & præter hos multitudo innumerabilis sexus utriusque. Ex die & anno, quibus hoc miraculum contigit, Joannes a sancta Maria adversus Malvendam concludit, S. Hyacinthum secundo Capitulo Bononiensi non interfuisse, ut paragrapho præcedente monuimus.

[34] Deinde Severinus Cracoviensis capite decimo ejusdem libri subitaneam mulieris paralyticæ sanationem ita exponit: [mulierem paralyticam] Anno Domini MCCXXII in crastino sanctissimæ Trinitatis quædam generosa domina, quæ Iudka de Kosczieliecz vocabatur, percussa paralysi in lingua, ita ut nec loqui nec verbum ullum formare poterat; habuitque filium, nomine Prandotham, qui naturali affectu matri compatiens, non modicam pecuniam in medicis consumpserat, quibus non proficientibus, humanoque adjutorio deficiente, matrem paralyticam ad beatum Hyacinthum, cujus sanctitatis famam audiverat, Cracoviam deduxit, vocatoque beato Viro dixit: O felix Hyacinthe, ecce filiam tuam, matrem meam, ad te adduxi, quæ nec loqui nec verbum ullum formare potest, jam amplius quam sex hebdomadis. Quare te obsecro, ut eam per tuam intercessionem adjuves. Tunc dixit sanctus Vir: Filia mea Iudka, Dominus Jesus Christus liberet te ab hac infirmitate & restituat tibi modulos loquelæ; & statim solutum est vinculum linguæ ejus, & cœpit diserte loqui benedicens Deum, qui talia operatur per Sanctos suos. Huic curationi multi interfuere utriusque sexus.

[35] Nunc sequitur mira alterius mulieris moribundæ sanatio, [& alteram jam morti proximam subito sanat.] quam Severinus præcedenti miraculo sic subjungit: Quædam domina ægritudine mortali percussa devenerat usque ad extremam horam, & desperans de humano adjutorio, sanctum Hyacinthum ad se vocavit, petens cum lacrymis, ut sibi manus imponeret; qui cum venisset ad eam, dixit ei: O felix Hyacinthe, quid faciam, si oratio tua mihi non proficiet ad salutem? Quapropter obsecro te, ut misericordiæ divinæ auxilio expostulato, manum capiti meo admoveas. Cum vero sanctus Vir, adhibita manus impositione, Altissimum pro ea deprecaretur, ecce subito, omnibus ad miraculum stupentibus, ab imminente morte liberata, & perfectæ sanitati per merita beati Hyacinthi est restituta. Hoc factum fuisse Processus testatur anno Domini MCCXXII in die sancti Hieronymi.

[36] His idem auctor addit duas prodigiosas fluminum trajectiones, [Sanctus sine navi fluvium Vandalum] cum aliis miraculis conjunctas, quarum primam cap. 12 refert his verbis: Contigit, beatum Hyacinthum in Ducatu Mazoviæ in districtu Plocensi Vissogradum, Ducis Mazoviæ urbem, prædicando verbum Dei attingere, ubi ex altera parte fluminis ad urbem pro prædicatione properanti per tumentem Vandalum fluvium, qui eo tempore supra modum alveum suum excesserat, transeundam erat. Cum vero nullam navem vel nautam inveniret, qui ipsum in adversam ripam trajiceret, destitutus humano auxilio, spe in Deum & firma fiducia erectus ad eos, qui secum erant, Godinum, Florianum & Benedictum Fratres corde devoto atque constanti verbum depromens dixit: Fratres charissimi, oremus omnipotentem Deum, cui cælum, terra, mareque & fontes aquarum obediunt, ut nos hunc fluvium rapidum & profundum transire faciat. Quibus ad jussa Sancti ad orationem genua flectentibus, Deumque deprecantibus, beatus Hyacinthus se erexit, &, impresso in Vandalum fluvium Dominicæ crucis signo, calcare aquas desuper cœpit, quæ illi ad modum solidæ materiæ divinum obsequium præstitere.

[37] [cum sociis mirabiliter trajicit,] Tunc dixit ad socios, præcedens ipsos super undas aquarum sicco calcaneo: Sequamini in nomine Christi vestigia mea, & in virtute Omnipotentis nequaquam diffidite. At vero Fratres socii ad tam stupendum miraculum attoniti, minusque fidei Apostolicæ innixi, ejus vestigia sequi non præsumpserunt. At ille ad eos conversus, depositamque cappam super undas expandens, dixit ad Fratres: Ut quid dubitatis, charissimi filii, factoque iterum signo sanctæ crucis, sic ait: Iste sit pons Jesu Christi, super quem in nomine ejus transeamus per hanc aquam nimiam. Et transierunt, substratis sibi ad solidæ materiæ modum fluminis undis, sancto Hyacintho cappam, in qua stabant, versus civitatem dirigente; quod videntes illius civitatis homines, supraque modum stupentes admirati sunt, benedicentes Dominum, qui mirabilia in Sanctis suis facit opera.

[38] [cujus miraculi vestigia adhuc apparere dicuntur,] Hoc miraculum non solum veritas historiæ attestatur, de quo scribit Mathias Miechoviensis, Cracoviensis ecclesiæ cathedralis Canonicus lib. 3 Historiarum Poloniæ cap. 13, Fernandus de Castillo, Albertus Leander, & ceteri Dominicanæ familiæ historici locis, ut supra in præfatione positis, attestantur, verum etiam communis vox totius regni Poloniæ. Quidam etiam asserunt, sereno tempore super fluvium huc usque notabiliter Sancti vestigia aquæ currenti impressa apparere, nec ulla temporum intercapedine deleri, ad perpetuam divinæ potentiæ gloriam, & sancti Servi Dei commendationem. Forsan istud impressorum vestigiorum prodigium, quod etiam in alio fluvio adhuc apparere traditur, quibusdam incredibile videbitur. Sed Petrus Ribadeneyra noster parte 2 Floris Sanctorum pag. 418 in Vita Hispanica S. Hyacinthi respondet, Deo nihil esse impossibile, quamvis hoc miraculum prorsus singulare & maxime stupendum videatur. Cum itaque sciamus, non esse abbreviatam manum Domini, & testes jurati affirment, vestigia illa a se visa esse, hoc prodigium quantumcumque mirabile prudenter admittimus.

[39] [& similiter alio tempore] Denique Severinus ibidem cap. 13 alteram similem fluvii trajectionem narrat hoc modo: Licet apud supradictos historicos de hoc sequenti miraculo nulla sit mentio, vel saltem veritatem historiæ confundant, qui Kioviam Mazoviæ urbem esse existimant, & Vissogradum Moscoviæ civitatem, cum una ab altera plus quam ducentis & quinquaginta leucis distet; nihilominus tamen ex Processu authentico per juratos testes, coram commissariis Sedis Apostolicæ deponentes, veritas facti est probabilis & fide digna: prædicti enim testes Dorothea Pilavina testis 115, & generosus dominus Stanislaus Gursky vice-capitaneus Cracoviensis testis 153, & generosus dominus Joannes Pieniazek judex terræ Cracoviensis, & causarum coram majestate regia referendarius testis 408, corporali juramento deposuerunt, se apud Kioviam Russiæ urbem vidisse vestigia super aquam rapidissimi Borysthenis fluvii impressa per totum fluvium de ripa in ripam unius hominis, quæ omnium fama communi & voce beati Hyacinthi esse ab omnibus populis dicuntur.

[40] [fugiens irruptionem Tartarorum] Historiæ autem veritas sic habet: Cum etenim beatus Hyacinthus a Kioviæ duce locum pro monasterio construendo impetrasset, & ibi quinque annis continuis prædicando & monasterium construendo numerosam multitudinem ad Christum converteret, & Conventum Fratrum instituisset, quodam tempore cum jam in Poloniam redire statuerat, ipso ad altare sacra mysteria perficiente, seque devotissime divinæ providentiæ commendante, ecce subito ex repentino Tartarorum incursu clamor in urbe exortus est; qui cum ad Fratres Conventus pervenisset, ipsi nimio terrore perterriti ad sanctum Virum, divina mysteria peragentem, in ecclesiam accurrerunt & conclamantes dixerunt: O beate Pater, actum est de nobis; fugiamus quantocyus, ut possimus infidelium Tartarorum manus effugere, qui violenta jam manu portam monasterii effringunt. Quo audito, Vir sanctus cum omnibus aliis Fratribus sic ut vestibus sacris indutus erat, accepto ex sacrario divinissimo Sacramento, fugere cœpit.

[41] Et cum mediam ecclesiam transiisset, imago gloriosæ Virginis ex lapide alabastrino, [& secum ferens gravem Deiparæ statuam,] pondere quatuor vel quinque talentorum, magna voce post ipsum clamare cœpit: O fili Hyacinthe, effugis manus Tartarorum, & me cum Filio meo dissecandam & conculcandam relinquis. Accipe me igitur tecum. Ad cujus vocem attonitus sanctus Hyacinthus dixit: O gloriosa Virgo, est nimis gravis istæc imago tua, & quomodo eam asportare potero? Respondit Virgo: Accipe, quia alleviabit pondus Filius meus. Quo audito, sanctus Vir una manu sacrum Christi corpus tenens, altera imaginem bajulans, quæ illi arundine levior esse videbatur, per medios infideles, qui monasterium depopulabantur, sanguineque omnia replebant, illæsus una cum Fratribus portam exivit, & per Borysthenem fluvium, substrata Fratribus suis cappa, siccis pedibus in alteram partem fluminis trajecit, proinde & se & suos Fratres a periculo liberavit: ad cujus miraculi vivum ac sempiternum testimonium in fluvio hoc rapidissimo semitam reliquit, quam se vidisse prædicti testes sub juramento affirmarunt. Imaginem vero illam secum usque Cracoviam detulit, quæ ad pondus suum primum, quod lapidi natura dederat, iterum rediens, a populis huc usque in veneratione habetur.

[42] Sunt etiam aliqui, qui a suis senioribus se audivisse perseverant affirmare, [Borysthenem siccis pedibus transit,] quod beatus Hyacinthus idolum quoddam in medio fluminis prædicti super quadam insula erectum, quod ab illo populo adhuc infidelitate detento pro Deo colebatur, demoliri volebat; & quia navi caruit, accensus fidei zelo super aquas ambulans usque ad idolum pervenit, & illud ad terram dejiciens in frusta contrivit; atque dum reverteretur per undas, ut primo calcans diabolum in specie hominis in medio fluvio sibi contrario occurrentem habuit, qui tali voce ad eum prolocutus est: O infelix Iaczko, cur me his locis in pace regnantem deturbasti? Nunc enim propter tuam fidem & orationem cogor recedere. Sanctus autem Vir cognoscens in spiritu, ipsum fuisse diabolum cum ira in ipsum exardescens baculo suo, cui innitebatur, eum percutiens, usque ad ripam post ipsum currendo super aquas, fluvium trajecit, atque ibidem dæmone disparente, ad Conventum Kioviensem rediit; cujus miraculi licet testes absint & scripturæ, non tamen traditio & picturæ: nam in pariete ecclesiæ Conventus Cracoviensis a ducentis & octuaginta annis inter cetera sancti Viri miracula hoc spectrum beati Hyacinthi cum dæmone in medio flumine luctantis depictum, fidem aliquam probabilem intuentibus præbet.

[43] Etiamsi Acta Leandri Alberti & Bulla Clementis VIII de hac Borysthenis trajectione non meminerint, tamen magnificus D. Cynus Campanus advocatus consistorialis eam ex antiquo testimonio Stanislai Cracoviensis confirmat, dum apud sæpius laudatum Severinum pag. 366 & 367 coram summo Pontifice & eminentissimis Cardinalibus in elogio S. Hyacinthi recitavit sequentia: [quæ duo prodigia testibus juratis confirmantur.] Sed aliud stupendum simile miraculum, quod antiquus liber scriptus Stanislai refert. Tartaris civitatem Kioff invadentibus, beatus hic Vir, sanctissimo Sacramento manibus suscepto, & imagine beatissimæ Mariæ Virginis, supra suas vires gravi & ponderosa, super humeris imposita, ne a barbaris ab omni pietate & cultu alienis conculcarentur, Borysthenem fluvium, Europam ab Asia dividentem, sua rapiditate & profunditate metuendum, siccis pedibus pertransivit, & sacra, quæ ferebat; in tutissima statione collocavit. Quod vero attinet ad luctam Sancti cum dæmone in eodem fluvio, si ea historia tempore Severini Cracoviensis, qui librum suum Romæ anno 1694 edidit, jam ante ducentos octoginta annos in pariete ecclesiæ Cracoviensis depicta fuerit, ex retrograda annorum supputatione sequitur, traditionem illam non diu post initium seculi XIV viguisse, & lucubratione Stanislai antiquiorem esse, adeoque non exiguam fidem mereri.

§ V. Alia ejusdem Sancti miracula, quæ tempore vitæ suæ patravit.

[Sanctus segetem] Severinus Cracoviensis cap. 14 & sequentibus citati libri primi alia S. Hyacinthi adhuc viventis prodigia sic narrare pergit: Anno Domini MCCXXXVIII cum beatus Hyacinthus ex Kiovia Russorum metropoli Cracoviam redisset, quædam matrona nobilis, nomine Clementia, de villa Kosczieliecz, audito Viri sancti regressu, cum magna devotione (utpote confessorem suum) sanctum Hyacinthum de Cracovia ad villam supradictam pro festo sanctæ Margaritæ recreandum & refocillandum invitavit; qui cum eo in vigilia istius Sanctæ venisset, tanto turbine pluviarumque ingruentia & grandinis pondere totius illius possessionis segetes percussas non sine dolore reperit, ita ut nihil penitus in camporum jugeribus præter stramina stipulasque quassatas aliud cerni poterat. Quo ingrediente domum prædictæ matronæ, eadem cum fletu & lacrymis, lamentabili voce, provoluta pedibus ejus, ad eum sic ait: O felix Pater Hyacinthe, quid faciam & quo me vertam, ignoro, namque te pro mea consolatione spiritali invitavi; nunc vero cum dolore cordis animique mei dejectione in domum meam recipio: omnia enim, quæ in campis sata habui, una hora grandine percussa & annihilata perdidi. Adjuvame, obsecro, in tua coram Deo oratione confidentem. Hæc adhuc ipsa loquente, ecce multitudo virorum ac mulierum ad pedes beati Hyacinthi flentium & ejulantium prociderunt, suique infortunii lamentabilem cantilenam depromentes, sic Sanctum sunt allocuti: O sancte Pater Hyacinthe, magna est fides tua & virtus operum tuorum, de qua audivimus; auxiliare nobis miseris, hoc infortunio fame perituris; namque, ut vides, omnium victualium nostrorum provisione per grandinem orbati sumus. Quoniam vero in multis probatum audivimus, te in omnibus a Deo misericordiæ exaudiri, idcirco supplices petimus, compatere nobis supplicantibus.

[45] Beatus vero Hyacinthus matronæ illius & subjectæ multitudinis permotus lacrymis, ipsis ex intimo corde collacrymari cœpit. Tandem ad eos sic orditur: [grandine contritam reparat,] Æquanimiores estote, filii charissimi, & cum patientia sustinete tentationem & tribulationem vestram: Pater enim misericordiarum Deus, qui post tribulationem peccata remittens, consolationem inducit, consolabitur vos. Ite igitur in domos vestras, & ista nocte tota in orationibus vigilate. Quibus recedentibus, beatus Hyacinthus totam noctem insomnem duxit, atque pro tribulatis & afflictis coram Deo totus effusus cum lacrymis postulavit. Res mira, & omnium digna notatu! Namque quamprimum sol oriens radios porrexerat, ruricolæ in die sanctæ Margaritæ suos omnes campos iterum annona plenos, culmis tritici & aliarum segetum erectis, acsi grandine numquam percussi fuissent, repererunt. Quo miraculo viso, omnes villæ illius cultores non nisi meritis beati Viri hæc adscribentes, collectis vicinis, ad ejus pedes provoluti Deo gratias egerunt, qui per sanctum suum Hyacinthum mirabilia operatus, suæ creaturæ commiseratus est.

[46] Anno Domini MCCXL tale factum fuisse, probata narrat historia. [matronæ sterili fœcunditatem prædicit,] Namque nobilis quædam domina Felicia Gruszouska, quæ marito suo conjuncta multorum bonorum possessionem habens, per viginti annos nulla prole edita nec opinionem amplius pariendi habens, sterilis permansit, & frequentes a viro suo ob hoc infortunii genus exprobrationes ac contemptus passa, maledictionis opprobrium non ferens (velut Anna mater Samuelis uxor Helcanæ) assiduis Deum fatigabat precibus obsecrans, ut eam a tali opprobrio liberaret, & successorem divitiarum labore partarum donaret. Quæ cum tot annis lacrymosa a Deo quæreret sæpius, a beato Hyacintho, cujus erat confessionis filia, querulosa precabatur. Tandem una vice, forsitan a viro suo nimis molestata, veniens ad beatum Virum cum lacrymis dixit: O Pater Hyacinthe, quid post tot despectus & contemptus mariti mei factura sum misera? namque propter sterilitatis meæ opprobrium & marito meo & cognatis meis sum exosa; obsecro, da manum adjutricem, & apud fontem pietatis Dominum Deum altissimum, qui vocat ea, quæ non sunt, tamquam ea, quæ sunt, & in ejus conspectu facile est subito honestare pauperem, pro me peccatrice intercedere digneris: scio enim & firmiter credo, quod, te apud Deum exorante, heredem obtinebo, & a mariti mei opprobriis liberabor. Ad cujus preces Vir sanctus suspiria & lacrymas emittens, valdeque ei compatiens dixit: Vade, filia, Felicia, in domum tuam, fideique & spei in Deum heres filio donaberis: ecce enim paries talem natum, ex cujus genealogia & posteritate plures episcopi & barones generabuntur. Quæ dictis Viri Dei adhibens fidem, domum gaudens rediit, & non multo post ex viro suo concepit, & peperit filium, quem cum ablactasset, ad beatum Virum Cracoviam cum gratiarum actione & Dei laude attulit, omniaque esse adimpleta, quæ ex ore Sancti divino Spiritu prophetata sunt, coram multis fide dignis est protestata.

[47] Beatum virum Dei Hyacinthum propter solennitatem Translationis gloriosissimi Stanislai martyris anno Domini MCCXLIV a prælatis ecclesiæ cathedralis Cracoviensis, [duos pueros] ubi sacrum martyris corpus a populo Christiano maxima veneratione colitur, ad prædicandum verbum Dei vocatum fuisse narrat historia. Ubi multitudine civium & nobilium ad prædictam solennitatem concurrente, ut ex beati Viri ore divini potarent verbi fluenta, e monasterio quoque suo, ut prædicationis verbum ederet, properat vir Dei Hyacinthus. Cumque jam ad pedem montis, in quo regia domus & cathedralis ecclesia ædificata est, castro appropinquaret, ecce quædam mulier nobilis matrona, Vitoslauska cognomine, currui insidens & filios duos cæcos ad solennitatem prædictam secum ducens, virum Dei beatum Hyacinthum obvium habuit; quo viso, e curru prosiliit, pedesque Sancti amplexata, & alta voce lacrymis irrigua, deprecata est dicens: Homo Dei, Pater Hyacinthe, jam novimus, super afflictos te habere viscera pietatis. Obsecro, respice afflictionem & dissolutionem cordis mei, mihique oculum pietatis porrige: septem enim sunt anni, quod ego infelix hos duos, quos cernis habentes imagines deformatas, cæcos genui filios. Quapropter obsecro (cum tuæ apud Dominum semper sint exauditæ preces) intercedere digneris ad Dominum pro eis, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, qui solvit compeditos, qui illuminat cæcos: ex ore enim tuo audivi, Deum voluntatem timentium se facere, deprecationem eorum exaudire, & salvos facere illos. Tu, qui per virtutem Dei mortuum resuscitasti, super aquas sicco pede ambulasti, multaque alia mirabilia sola ad Deum fusa prece fecisti, exerce in me omnipotentis Dei virtutem, filiosque meos mihi videntes redde, cum non sit apud Deum impossibilis omnis sermo, potensque sit non tantum filios meos illuminare, verum etiam & de lapidibus filios Abrahæ suscitare.

[48] [a nativitate cæcos illuminat,] His atque aliis apud Sanctum peroravit verbis. Substitit igitur Sanctus, & lacrymis offusus ex intimo affectu Deum benedictum per intercessionem gloriosæ Virginis Mariæ est deprecatus, ut cæcorum illorum misereretur. Et completa mentali oratione, accessit ad eos, factoque signo crucis super oculos utriusque, sic eos affatus est: Dominus Jesus Christus natus ex Virgine, qui cæcum natum illuminavit, ipse vobis beneficium oculorum impendat. Mira res, omnique admiratione digna! Vix Sanctus verba finivit, & ecce in locis, ubi nullum oculorum vestigium natum fuerat, oculi creati sunt, & statim ut ceteri homines visu donati sunt, & lumen oculorum recipientes, Deum auctorem omnium adoraverunt, Sanctique meritis hæc sibi donata coram multitudine præsenti & quibusvis aliis constanter & fideliter protestati sunt; factumque tam grande miraculum, non solum Cracoviensem populum, verum etiam omnes finitimas & citeriores nationes perculit, in quo sit Deus benedictus in æternum.

[49] [& adolescentem] Anno Domini MCCLVII, ultimo vitæ suæ anno, quædam nobilis domina vidua, cognomine Przybislauska, de villa, quæ vulgo dicitur Serniky, filium suum Vislaum, quem unicum habebat, ad beatum virum Hyacinthum, cujus spiritualis erat filia, Cracoviam devote supplicaturum misit, ut pro festo beati Jacobi Apostoli (cujus forte patrocinium in ejus villæ ecclesia parochiali celebrabatur) ad prædicandum verbum Dei dandamque spiritualem consolationem ad se venire non dedignaretur. Annuit Sanctus, dixitque ad filium ejus: Visläe fili, præcede iter meum: ego enim brevi sequar te. Quo audito, Vislaus cum gaudio properabat ad matrem, ut accessum Viri sancti nuntiaret. Et factum est dum præcessisset, venit ad fluvium, qui vulgariter Raba dicitur, qui ob ingentes pluvias noctis præcedentis multum inundaverat; & dum vellet transire fluvium cum suo armigero, aquæ currentis impetu raptus, nec resistere valens, equo dejectus, submersus est, nec amplius apparuit. Armiger autem ejus vix undarum pericula evadens, ad matrem submersi (quæ devotissime beatum Hyacinthum ad se venturum exspectabat) veniens lacrymabiliter mortem filiique sui casum nuntiavit; quæ infelici nuntio perterrita pene exanimis facta est.

[50] Denique ad se rediens, lacrymis perfusa crinesque dispersa, [in fluvio submersum] repentino cursu cum aliis nobilibus matronis ac multis mulieribus & viris, qui ad prædicationem verbi Dei per beatum Hyacinthum audituri convenerant, ad ripam fluvii, ubi submersus est filius ejus, venit. Dumque maternis visceribus dolorose clamaret & lamentabiliter ejularet, ecce vir Dei sanctus Hyacinthus, socio suo Fratre Clemente comitatus, veniebat, & navigio transiens venit ad ripam, ubi filia ejus domina Przibislauska cum multitudine mulierum & virorum tristem casum filii sui & mortem deplorabat; quem cum vidisset venientem, procidit ad pedes ejus cum lacrymis & maternis ejulatibus dicens: O felix Pater Hyacinthe, quid in te commerui? Quid peccavit? Ego unicum filium meum Vislaum, quem habui, pro te misi vivum, & tu mihi reddidisti mortuum: ecce enim in reditu suo in hoc loco submersus est. Quid faciam misera? quia nec maritum nec filium habeo, & lumen oculorum meorum exstinctum video.

[51] Tunc sanctus Hyacinthus paululum discedens, flexis genibus ad Dominum Deum oravit, [a morte resuscitat.] & cum ab oratione surrexisset, ad eos rediit dicens: Animo æquiore estote, statim videbitis gloriam Dei. Et ecce corpus defuncti adolescentis contra velocissimum impetum aquæ, divina virtute dirigente, ad littus, in quo stabant, applicuit; quod extrahentes, ante pedes Sancti locaverunt. Tunc mœsta mater cum aliis feminis, totaque multitudine præsente ad pedes Sancti provoluti, altis cœperunt deprecari vocibus: O felix Hyacinthe, reddidisti oratione mortuum; redde nunc etiam vivum. Tunc Vir Dei cum ea, quam semper habuit ad Deum, fiducia, ad corpus demortui accedens dixit: Fili Visläe, Dominus Jesus Christus, cui omnia vivunt, ipse te vivificet. Et statim adolescens surrexit vivus, qui erat mortuus. Quod miraculum mœsta mater videns, cum ceteris præsentibus supplices Deum adoraverunt, & gratias egerunt ei, qui resuscitat mortuos & consolatur mœstos; factum vero per totam percrebuit Poloniam.

§ VI. Felix hujus Viri mors sive sanctitas ejusdem statim post obitum variis signis & revelationibus declarata.

[Sanctus anno 1257, die 15 Augusti] Dlugossus sive Longinus lib. 7 Historiæ Polonicæ mortem S. Hyacinthi ad annum Christi 1257 refert, eumque ibi exornat sequenti elogio: Quindecima mensis Augusti, Nonarum hora, beatus Iaczko Ordinis Prædicatorum, genere nobilis Polonus districtus Opoliensis ex villa Lanka post multos labores & opera & in dilatatione fidei Christianæ & salutis animarum apud Poloniam & Russiam assidue exhibita, & patratione multorum & stupendorum miraculorum (inter quæ illud exstat insigne, quod apud Viszegradense oppidum, deficiente navigio, strata super undas cappa atque conscensa, cum tribus Fratribus sui Ordinis, videlicet Floriano, Goduino, & Benedicto, universo populo Wyszegradensi inspectante, Vislam fluvium sicco vestigio tranavit) famosus in cœnobio sanctissimæ Trinitatis Cracoviæ religiosissime devotissimeque vita excedit. Ad patriam claritatis æternæ a Matre misericordiæ canente Ibo mihi ad montem myrrhæ, & angelico cœtu prosequente (quemadmodum virgini devotæ religiosæque sanctimoniali Sromislauæ, in Zwierzynecensi monasterio professæ, per visum in mortis præfati sancti Iaczkonis articulo monstratum est) deductus, a Prandotha Cracoviensi episcopo & populi multitudine in eodem cœnobio sanctissimæ Trinitatis sepelitur.

[53] [migravit ad Superos,] Tantis autem & tam frequentibus prodigiis illum in vita & post mortem insignire & glorificare dignatus est Altissimus, ut non solum dignus, sed etiam dignissimus (si ipsa prodigia neglectum a Polonis & a notitia Pontificis maximi suppressum iri non contigisset) canonizatione videatur. Quinque monasteriorum sui Ordinis, videlicet in Frisak, ubi Fratrem Hermannum Theutonem reliquit, in Cracoviensi ubi solus præerat, in Praga ubi Fratrem Hieronymum præfecerat, in Wratislavia quod Fratri Creslao & Fratri Godnio, in Gdansk * quod Fratri Benedicto commendaverat, primarius fundator. Sic diu ante solennem S. Hyacinthi canonizationem scribit ille Canonicus Cracoviensis, quem in signando eodem mortis anno ac die sequitur illustrissimus Martinus Cromerus, dum in Opere de rebus Polonorum lib. 9 apud me pag. 235 obitum ejusdem Sancti ita memorat: Eodem anno, qui fuit post Christum natum MCCLVII, Iacicus sive Iacinctus divi Dominici institutum vitæ professus, post exhaustos multos labores in Polonia & Russia pro religione Christiana, de exsilio hujus vitæ in cælestem domum commigravit ad decimum octavum Calendas Septembris.

[54] [ut fere omnes scriptores consentiunt,] Huic mortis tempori consentiunt omnes recentiores, (excipe Leandrum Albertum, quem infra in Annotatis corrigemus) inter quos etiam Severinus Cracoviensis lib. 1 supradictæ Vitæ cap. 18 hæc habet: Transivit autem ex hac luce anno Domini MCCLVII, in die Assumptionis gloriosissimæ Virginis Mariæ, hora quasi nona, plenus dierum sanctorum, ætatis suæ septuagesimo primo: siquidem natus est MCLXXXV, ingressus in Ordinem MCCXVI, & mortuus MCCLVII. At nescio, unde Severinus septuagenariam S. Hyacinthi ætatem & distinctum nativitatis annum tam exacte noverit, siquidem Clemens VIII in Bulla canonizationis tantum indeterminate dicit, hunc Sanctum natum esse ante annum Domini millesimum ducentesimum. Etiamsi hæc S. Hyacinthi ætas non sit improbabilis, tamen libenter scirem, an ea testimonio Stanislai Cracoviensis aut aliorum veterum scriptorum confirmari possit. Certe illa Severini chronotaxis admitti potest ab iis, qui triginta tres ætatis annos S. Hyacintho tribuunt, dum anno Christi 1218 Romam venit. Sed hallucinatus est Severinus, quando ingressum S. Hyacinthi in Ordinem Prædicatorum affixit anno Christi 1216, cum primum anno 1218 Romam venerit, & Echardus ingressum illius in Ordinem etiam diutius differat, ut § 2 obiter monui.

[55] [& statim mortuum juvenem] Porro miracula & revelationes, quibus eximia hujus Viri sanctitas statim ab obitu ejus declarata est, Severinus in memorata S. Hyacinthi Vita lib. 1 cap. 19 & sequentibus refert in hunc modum: Mortuo igitur beato Hyacintho, & ex hac mortali vita ad cælestes perpetuasque sedes translato, non defuere sanctitatis hujus Viri, quæ illum venturis seculis commendarent, approbata testimonia: siquidem ejus felicem transitum dignatus est Deus miris prodigiis decorare; nam in die sepulturæ ejus, quemdam juvenem nobilem ad sacrum corpus ejus a mortuis suscitare voluit. Casu enim adolescens quidam nobilis, nomine Zegota, veloci cursu in campo sancti Floriani equum pellens gravissime decidit, & fracto collo exspiravit. Multitudine autem ad infelicem casum concurrente, parentes ejus stupore nimio perterriti advenerunt, & viso ipsius inopinato exitu, præ dolore quasi exsangues facti sunt. Postmodum ad se reversi cum magna multitudine nobilium ac civium collisi adolescentis cadaver ad sepulcrum beati Hyacinthi recenter sepulti cum ingenti clamore & lacrymarum effusione portaverunt.

[56] Postquam vero beati Hyacinthi patrocinium invocassent, [ad vitam revocat,] cadaverque emortuum tumulo ejus tangendum applicassent, quasi post unius horæ spatium, videntibus cunctis, juvenis, qui erat defunctus, vivus & sanus surrexit; nullumque vestigium aut mortis aut collisionis ad vitam rediens amplius sensit, & superata morte, Deo auctori vitæ & beato Hyacintho, cujus meritis se ad vitam revocatum esse, eumque inter ceteros Sanctos in paradiso vidisse, ejusque precibus, ut ad corpus reverteretur, impetratum esse, gratias summas & laudes decantabat, atque cum magna ædificatione ecclesiæ peractis omnibus, quæ ad sepulturam corporis sancti Hyacinthi ex more ecclesiæ & patriæ spectabant, exsequiis, cum amicis suis gaudens, reversus est ad propria. Miraculum vero factum per omnes regni Poloniæ longe lateque divulgatum est provincias.

[57] Peractis omnibus, quæ ad sepulturam Viri Dei spectabant, [felixque ipsius mors] de more Ecclesiæ ceremoniis, venerabilis vir dominus Joannes Prandotha episcopus Craconiensis, qui beatum Hyacinthum per seipsum terræ mandaverat, circa horam nonam ingressus est ecclesiam cathedralem sancti Stanislai martyris, Virginis gloriosæ ductus devotione. Et cum ante altare procumbens orationi paulo ferventius inhæreret, cælestiumque bonorum dulcedine accenderetur, vehementerque suæ ecclesiæ virum omni laude dignum Hyacinthum per mortem esse ablatum doleret, subito in eum, divina permittente manu, sopor irruit, atque extra seipsum raptus est. Et ecce illi apparuerunt juvenes formosissimi, vestibus candidissimis & lucidissimis cooperti, in modum processionis cereos manibus tenentes, chorum ingredientes, quos sequebantur duo venerabiles viri, cælestis gloriæ fulgore splendentes, quorum unus quasi celebraturus pontificalibus erat decoratus; alius vero Fratrum Prædicatorum circumvestitus amictu, cujus tunica & scapulare niveum videbatur superare candorem; ipse vero duas aureas (ut sibi videbatur) gemmis radiantibus insertas coronas gestabat in capite.

[58] Dum autem pontifex in his, quæ viderat, in spiritu delectaretur, [episcopo Cracoviensi,] in se tamen, qui isti & quales fuerint, plurimum hæsitaret, ille, qui pontificalibus erat indutus, verso ad episcopum Cracoviensem placido vultu dixit: Ego sum Stanislaus episcopus Cracoviensis; hic autem, quem vides mecum transire, est Frater Hyacinthus Ordinis Prædicatorum, duas in capite, unam doctorum & aliam virginum, gestans aureolas, eumque hodie cum hac, quam cernis, angelorum societate ad cælestem conduco gloriam. Atque his dictis, voce jucunda Antiphonam decantare cœpit: Lux perpetua lucebit Sanctis tuis Domine, & prosequentibus angelis cum magua luce suavissimoque beatorum spiritum concentu gloriosum Hyacinthum simul cum sancto Stanislao glorioso martyre ad cælestem gloriam deducebant. Quibus ab oculis subtractis, dominus Prandotha episcopus ad seipsum reversus, Deum optimum, qui Sanctos glorificat, magnificare & laudare cœpit. Postmodum ad circumstantes dixit: Redeamus cito, Fratres charissimi, ad Fratres Prædicatores, ut enarremus mirabilia Dei, quæ de beato viro Hyacintho misericors Dominus servo suo dignatus est revelare. Et confestim cum toto domesticorum comitatu adiit domum Prædicatorum in urbe Cracoviensi ad sanctissimam Trinitatem sitam, convocatisque Priore & Fratribus coram multis Canonicis, clericis & laicis, qui cum ipso venerant, visionem supradictam, quam de sancto Hyacintho, Deo revelante, viderat, cum magna devotione & lacrymarum effusione clara voce per ordinem lucidissime enarravit: quæ visio facta est in die defunctionis beati Viri in festo solenni Assumptionis gloriosissimæ Virginis Mariæ, anno Domini MCCLVII.

[59] [piæ moniali] Die eadem defunctionis sancti viri Hyacinthi nobilis quædam virgo, nomine Branislava, quæ cœnobio Sororum juxta civitatem Cracoviensem degentium, Zuierziniecz nuncupato, supra quadraginta annos devotissime & religiosissime Deo serviens, in prædicta solennitate Assumptionis gloriosissimæ Virginis Mariæ posita in oratione, & in cælestium contemplatione toto corde effusa, extra seipsam elevata, quasi quodam sopore oppressa se appodiavit, talemque visionem Deo revelante habuit: vidit etenim maximam lucem super ecclesiam Fratrum Prædicatorum, in civitate Cracoviensi sitam, de cælo descendere, in qua multitudo angelorum suaviter concinentium tecta ecclesiæ contingere cernebatur, quos speciosior sole omnium gemmarum irradiata fulgoribus Virgo Dei Mater, immenso lumine coruscans cum speciosissimo Virginum comitatu sequebatur, ad manum sinistram tenens & ducens virum facie prælucidum & habitu splendenti atque præclaro Fratrum Ordinis Prædicatorum. Quod cum supradicta Branislava videret, nimiumque stuperet, quæ antea numquam similem lucem viderat, resumpta audacia ad Virginem, quæ præ omnibus speciosissima videbatur, sic locuta est; Obsecro te, o Domina; dic mihi, quæ es, & quem tecum, cum sis virgo, Fratrem deducis? Cui Mater Dei gloriosissima sic respondit: Non mireris, filia, quod in has mortalitatis vias me contigit descendisse: ego enim sum Mater misericordiæ, & quem vides, est Frater Hyacinthus Ordinis Prædicatorum, quem, utpote mihi devotissimum, mecum ad regnum gloriæ æternumque thalamum festiva atque solenni processione deduco.

[60] [in cœnobio circa Cracoviam degenti] His dictis Virgo Mater Dei & totius misericordiæ Parens, suavissimo guttere voceque canora cantare cœpit: Ibo mihi ad montem myrrhæ & ad colles Libani; & prosequentibus angelicis spiritibus illud dulce canticum, cum sancto Hyacintho & splendida luce cælesti paulatim se oculis subducentes æternæ claritatis ingressi sunt patriam. Et cum se illa cælestis visio oculis spiritualibus illius sanctimonialis subduxisset, & ipsa ex illo raptu contemplationis ad se ipsam reversa fuisset, stupefacta de visione Sorores monasterii convocavit, eisque cælestis visionis seriem enarravit, acceptisque secum duabus sui Ordinis Fabislava & Margarita Sororibus, celeriter Cracoviam ad Fratres Prædicatores venit, & convocatis Patribus & Fratribus Conventus ejusdem, multis etiam secularibus præsentibus, eam, quam viderat de glorioso sancto Hyacintho visionem per ordinem enarravit, omnibus pro gloria Sancti Deum laudantibus. De hac visione mentionem facit venerabilis & insignis vir artium & medicinæ doctor & cathedralis ecclesiæ Canonicus dominus Mathias de Miechovo in tertio libro historiarum inclyti regni Poloniæ cap. 53 in hunc modum: “Hyacinthus Frater Ordinis Prædicatorum anno Christi MCCLVII, die XV mensis Augusti hora nona in cœnobio sanctæ Trinitatis Cracoviæ devotissime vita excessit, Matre misericordiæ Ibo mihi ad montem myrrhæ cantante, & angelico cœtu prosequente, quemadmodum devotæ sanctimoniali Bonislvæ * in Zuierzinensi cœnobio professæ per visum est monstratum”. Ante Mathiam Michoviensem de eadem revelatione meminerat Diugossus sive Longinus, quem initio hujus paragraphi allegavimus.

[61] Severinus huic revelationi alteram ibidem ita subdit: [& eremitæ Hungaro divinitus revelatur.] Secundum divinam sententiam necessarium erat (ut in ore duorum vel trium stet omne verum testimonium) sancti Viri accidentalem gloriam supervenientibus miraculis approbare. Idcirco omnipotens Dominus cuidam eremitæ, viro sancto & bono, in montibus Ungariæ vitam solitariam ducenti, per spiritum beati Hyacinthi mortis obitum revelavit: qui divina motus inspiratione Cracoviam venit, de sepulcro beati Hyacinthi diligenter inquirens. Venit igitur ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum Cracoviensium, ubi corpus gloriosi nostri Sancti requiescit, magnoque fervore spiritus & mentis devotione ductus, supplex a Priore & Fratribus petiit, ut in ecclesia prædicta illam noctem ad sepulcrum sancti Hyacinthi vigilem transire posset. Quibus permittentibus, eoque vigilante in oratione circa mediæ noctis temporis spatium super monumentum beati Viri de cælo descenderunt tres radii immensi luminis, unus ad caput, secundus ad medium sepulcri, & tertius ad pedes; quos cum prædictus eremita vir Dei vidisset, obstupuit, numquam antea similes expertus visiones, celeriterque cucurrit ad Fratres Hieronymum & Florianum sacristas, ipsisque excitatis, ad ecclesiam eos secum duxit, & illam insolitam ad beati Hyacinthi sepulcrum ingentem lucem, quæ firmo steterat gressu, eis ostendit; qui cum eam perspexissent, honorem dantes immenso lumini, proni in terram ceciderunt gratias agentes Deo, qui gloriæ suæ præconem suum sanctum Hyacinthum dignatus est invisere & luce cælesti decorare. Mox vero die suborta, ille eremita visionem pandit populo & omnibus illius ecclesiæ Fratribus, peractoque veritatis testimonio, Deum laudans & glorificans, ad sibi consuetam properavit eremum divina revelatione consolatus. Et de his pro nunc dixisse sufficiat: nam in libro sequenti omnium, quæ per beatum Hyacinthum Deus gloriosus operatus est, seriem texemus miraculorum. Nos eadem miracula, quæ post obitum & sepulturam S. Hyacinthi contigerunt, infra Actis Leandri Alberti subnectemus.

[Annotata]

* Id est Gedani vulgo Dantzig.

* al. Branislavæ & Sromislauæ

§ VII. Diversi Polonorum conatus ad impetrandam venerabilis sui Popularis canonizationem.

[Exorta hæresi Lutherana,] Emergente Lutherana hæresi, quæ veneno suo totum Septemtrionem inficere conabatur, Deus singulare antidotum præbuit Polonis, inter quos plerique Catholicæ religionis tenacissimi permanserunt, quemadmodum Severinus Cracoviensis in Actis S. Hyacinthi lib. 3 cap. 1 agens de hæresi Lutherana exponit his verbis: Lethale aconitum non solum Germaniam, sed Angliam, Flandriam, Scotiam, Hiberniam, Daniam, Sueciam, Hungariam, regna quondam florentissima subito invasit & infelicissime a Capite Ecclesiæ tamquam mortua & putrefacta membra præcidit; ad Poloniam vero impium ac blasphemum dogma ob vigilantiam & Christianæ fidei devotissimi Sigismundi primi olim regis Poloniæ principatum, qui ferro & igne minabatur omnibus, qui ejus regno impiam sectam introducere conarentur, accedere non audebat. At vero, ipso mortuo, cum pastores ecclesiæ, tum etiam filius prædicti, Sigismundus Augustus minus juste gregem sibi Polonicum custodirent, venit lupus & paulatim cœpit veneno blasphemiæ ex ovibus lupos transformare, & cum dormirent homines, venit inimicus homo, & superseminavit zizania in medio tritici. Quoniam autem Sarmatæ, ut climate frigidiores, ita quoque corde duriores & ad credendum tardiores, zizaniorum molem non ita radicem agere in medio tritici permiserunt: nec enim sic invaluerunt zizania hæresum, ut omnino triticum opprimere & explodere (sicut in aliis regnis proh dolor! evenit) & fidem Catholicam ex cordibus hominum evellere potuerint, Deo Polonos ex infinita misericordia sua protegente, & Sanctorum, qui ibidem sepulti sunt, patrocinio auxiliante. Quinimo Catholica religio in hoc regno ita prævaluit, ut ea gens legem sanxerit, ne quis, nisi Catholicus, rex Poloniæ eligeretur.

[63] [cœperunt Poloni Romæ flagitare] Porro Poloni ea occasione avitum Sanctorum cultum, quem Lutherus impugnabat, majori fervore promovere studuerunt, ut laudatus Severinus ibidem explicare pergit hoc modo: Ne vero regnum Poloniæ inter tot turbines hæresum in pelago infidelitatis Lutheranæ tenebris blasphemiarum offunderetur, sidus novum & jubar, quod diu latuerat, oculos splendida luce reverberans, scilicet sanctum Hyacinthum Ordinis Prædicatorum, populo fideli objecit, magnorumque miraculorum fulgore ipsum coruscare fecit, ut gens fidelis hujus Sancti oblectata micantibus radiis, tenebras impiæ hæresis contemneret, fugeret, atque detestaretur. Vere etenim illis contigit verbum Isaïæ prophetæ; “Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, & sedentibus in regione umbræ mortis lux orta est eis”.

[64] [publicum hujus venerabilis sui Popularis cultum,] Fratres igitur Ordinis Prædicatorum in regno Poloniæ degentes duplici causa, scilicet canonizatione duorum Sanctorum, & impiarum hæresum colluvie invalescente, quasi duobus fortissimis calcaribus stimulati, moti a Spiritu sancto, cum viderent indies circa Sanctum miracula coruscare, mortuos suscitari, cæcos illuminari, & diversorum languorum molestiam curari, paulo diligentiores esse cœperunt, & duos Fratres ad conscribenda miracula, scilicet Fratrem Marcum & Fratrem Albertum Conventus Cracoviensis destinarunt, & canonizationem Sancti apud Leonem decimum peragere cœperunt: quod negotium duo Patres, scilicet reverendus Pater Frater Andreas Parczow, sacræ theologiæ magister Provincialis Poloniæ, & R. P. Frater Nicolaus de Znena, sacræ theologiæ professor Prior Cracoviensis, instantissime & felicissime operati sunt, & jam ad finem negotium perduxissent, nisi bellum inter Carolum Quintum & Clementem septimum cum direptione urbis Romæ, & cum Romanorum & nostratium injuria intercessisset. Non satis clare intelligo, quomodo PP. Prædicatores Poloni canonizationem S. Hyacinthi apud Leonem X Pontificem procurare cœperint, ut Severinus asserit, stimulati canonizatione duorum Sanctorum, cum duo isti Sancti, nimirum Benno episcopus Misnensis & Antoninus archiepiscopus Florentinus primum anno Christi 1523 ab Adriano VI, Leonis X successore, in catalogum Sanctorum solenniter relati sint, ut ipse Severinus initio ejusdem capitis notavit. Verum scriptor ille forsan indicare voluit, causam horum duorum sanctorum Præsulum fere totam sub Leone X peractam esse, eoque successu PP. Prædicatores Polonos excitatos fuisse, ut etiam canonizationem S. Hyacinthi ab eodem Pontifice flagitarent.

[65] Quidquid sit de hac re, Sigismundus I rex Poloniæ operam suam in illo negotio minime desiderari passus est, [& Sigismundus I rex Poloniæ] ut liquet ex epistola ipsius, quæ apud Severinum lib. 3 cap. 4 sic refertur: Sanctissimo domino nostro divina providentia Leoni Papæ decimo, domino meo clementissimo. Beatissime Pater & domine clementissime, post oscula pedum beatorum. Posteaquam Sanctitas vestra ad multiplices meas supplicationes pro canonizatione beati Cazimiri germani mei dignata est litteris suis reverendissimum D. Joannem archiepiscopum Gnesnensem legatum natum & primatem regni mei una cum nonnulis commissariis deputare inquisitionemque fieri & testes recipi super vita, sanctimonia, religione, conversatione atque miraculis, quibus Dei optimi maximi misericordia claret, mandare; idem D. Archiepiscopus Gnesnensis, dum mandatum Sanctitatis vestræ exsequeretur, mihi proposuit, ut sub uno Processus tenore beati Hyacinthi Poloni, nobili genere oriundi, qui in vita trium mortuorum suscitator esse meruit; post obitum vero & usque nunc magnis claret miraculis, apud Sanctitatem vestram canonizationem impetrarem: cujus Hyacinthi vitæ historiam ex libro Alberti Leandri Bononiensis, ad reverendissimum D. Nicolaum Fliscium Genuensem Cardinalem de Viris illustribus intitulato, descriptam Sanctitati vestræ mitto. Ex his ultimis verbis conjicio, tunc nondum notam aut detectam fuisse antiquiorem Stanislai Cracoviensis lucubrationem, quæ postea Romam allata est. Ceterum hinc quoque crescit difficultas, quam supra § 1 num. 4 & 5 contra opinionem Severini proposui.

[66] Post hæc piissimus ille rex epistolam suam ita prosequitur: [hujus rei promovendæ causa] Assiduis itaque nedum ipsius D. Archiepiscopi una cum ceteris regni mei episcopis, provinciæ ipsius suffraganeis, verum etiam principum, baronum, militum, & totius fere populi precibus & solicitudine inductus, & præsertim quam magnæ pietatis esse existimavi, non pati occidere eorum memoriam, qui egregiis factis & supra humanum captum divina quadam ope gestis æternitatem meruerunt. Supplico Sanctitati vestræ, dignetur una eademque opera ipsi D. Archiepiscopo, aut si placebit Sanctitati vestræ, Cracoviensi vel Præmiisliensi episcopis de beato lacintho nunc exsequendum committere id, quod pro exsequendo divo Cazimiro concedere non est dedignata; cui me regnumque meum, & dominia mea commendo, & eam incolumem & florentem esse pro tranquillo universalis reipublicæ Christianæ statu desidero. Datum Cracoviæ ultima die Maii, anno Domini MDXVIII, regni mei duodecimo.

[67] [deditvarias litteras ad Leonem X Pontificem,] Leo X Pontifex huic pio regis desiderio satisfecit, & exeunte mense Julio ejusdem anni 1518 commisit episcopis Cracoviensi & Præmiisliensi examen testium & miraculorum, ut Processus canonizationis debita forma institui posset. Sed uterque ille præsul, unus propter diuturnam ægritudinem, alter ob publica regni negotia, onus istud recusarunt. Quare optimus rex ad eumdem Pontificem dedit alteras litteras hujus tenoris: Sanctissimo domino nostro divina providentia Leoni Papæ decimo, domino meo clementissimo. Beatissime Pater & domine clementissime, post oscula pedum beatorum. Commiserat Sanctitas vestra jam pridem ad postulata mea inquisitionem de vita & miraculis divi olim Hyacinthi, hic Cracoviæ apud Fratres sancti Dominici sepulti, reverendis in Christo Patribus DD. episcopo Cracoviensi & Petro Præmiisliensi regnique mei vicecancellario, quorum alterum ægritudo, qua assidue decumbit, alterum negotia publica & crebra mecum absentia impediverunt, quo minus provinciam sibi demandatam exsequi potuerint, & proinde supplico Sanctitati vestræ, ut idem munus inquisitionis committere dignetur suffraganeo, & doctori Erdziesow Canonico Cracoviensi, qui continue hic agentes id negotii facilius & exactius conficere poterunt. Faciet Sanctitas vestra rem sua pietate dignam & mihi gratissimam; cui me cum regno & dominiis meis iterum humiliter commendo. Datum Cracoviæ MDXVIII, die XX Septembris, anno regni nostri duodecimo.

[68] [qui aliis sese excusantibus] Laudatus Pontifex iterum huic regis petitioni annuit, & in eam rem scripsit sequentes litteras: Leo Papa decimus venerabili Fratri Joanni episcopo Laodicensi, & dilecto filio Jacobo Canonico ecclesiæ Cracoviensis. Venerabilis Frater & dilecte fili, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum alias charissimus in Christo filius noster Sigismundus Poloniæ rex illustris suis litteris, per dilectum filium nostrum Achillem tituli sanctæ Mariæ trans Tyberim presbyterum Cardinalem præsentatis, nobis significasset, quanta jam diu fuisset, & etiam tunc esset populorum devotio & concursus ad sepulcrum sancti Hyacinthi, qui olim beati Dominici socius & particeps vitæ existens, tam in vita quam post mortem multis semper claruit miraculis, prout ex fide dignorum testimoniis ac monumentis apparet; ac propterea idem rex per eumdem Achillem Cardinalem, in Romana curia ejus regni protectorem, nobis humiliter supplicari fecisset, ut super vita & miraculis, de quibus idem Achilles Cardinalis nobis etiam plenam fidem fecerat, Processum fieri mandaremus, ut si dignus repertus foret, Sanctorum catalogo aggregari & conscribi posset: Nos ipsius regis piis supplicationibus inclinati, ad canonizationem hujusmodi rite procedere volentes, venerabilibus Fratribus Cracoviensi & Præmiisliensi episcopis per alias nostras litteras dedimus in mandatis, ut super vita, fama, conversatione & miraculis per ipsum Hyacinthum tam in vita quam post obitum factis, diligenter & sincere auctoritate nostra inquirerent, testes reciperent, & eorum desuper attestationes in publicam formam redigi facerent, & deinde Processum ipsum clausum eorumque sigillis munitum ad Nos & Sedem Apostolicam per proprium vel alium nuntium fideliter transmittere curarent, prout in illis litteris plenius continetur.

[69] Cum nuper præfatus Achilles Cardinalis & venerabilis Frater Erasmus episcopus Plocensis, [substituit viros idoneos,] dicti regis orator, nomine ipsius regis nobis exposuerunt, quod præfati episcopi præmissorum inquisitioni commode vacare non possent, & propterea ejusdem regis nomine nobis humiliter supplicaverunt, ut aliis negotium inquisitionis hujusmodi committere dignaremur. Nos igitur ejusdem regis pio desiderio annuere volentes, vos loco præfatorum episcoporum subrogantes, vobis mandamus, ut ad inquisitionem vitæ, famæ, conversationis & miraculorum sancti Hyacinthi hujusmodi procedatis, ac testes recipiatis, & eorum desuper attestationes in publicam formam redigi faciatis, & Processum per vos factum sub vestris litteris clausis vestrisque sigillis munitis ad Nos & Sedem Apostolicam per proprium seu alium nuntium fideliter transmittere curetis, & alia in dictis litteris contenta exsequamini in omnibus & per omnia perinde, acsi dictæ litteræ vobis a principio directæ fuissent; in contrarium non obstantibus quibuscumque. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XXIX mensis Augusti, anno Domini MDXXI, Pontificatus nostri anno nono.

[70] Post hæc instrumenta Severinus cap. 8 citati libri progressum causæ enarrat his verbis: [eisque mandavit,] Anno igitur dominicæ Incarnationis MDXXII, XVII Januarii sub Leone decimo, Pontificatus ejus anno decimo (hic certe error chronologicus irrepsit, cum Leo X Pontifex ineunte mense Decembri anni 1521 mortuus fuerit, & tantum octo annis & aliquot mensibus in cathedra S. Petri sederit) feria sexta Cracoviæ præsentatæ sunt litteræ summi Pontificis reverendissimo suffraganeo Cracoviensi episcopo Laodicensi, & Jacobo Erdziesow Canonico Cracoviensi, novis a Sede Apostolica commissariis, tum etiam ipsi serenissimo Sigismundo regi, qui cum magno animi desiderio eosdem expediri cupiebat, & re, ut opus erat, mature considerata [curavit, ut] miraculorum & testium & omnium, quæ ad hoc negotium spectare videbantur, conscriberentur ratio, numerus & modus, ut omnibus ad invicem coadunatis facilius canonizatio hujusmodi ad terminum optatum perduceretur. Sed non modicum statim occurrit impedimentum: Pontifex enim ipse Leo decimus, qui jam in canonizationem sancti Hyacinthi vehementer aspirabat, hoc eodem anno charam Deo animam morte absorpta reddidit. Itaque maxime negotio tam sancto dolendus casus obstitit. Mittit postea serenissimus rex Romam Adriano sexto, jam Sedi Apostolicæ præfecto, quid ulterius faciendum esset, diligenter exquirens; cui per Achillem Cardinalem, regni Poloniæ protectorem, remissi sunt quidam tenores regularum cancellariæ Apostolicæ, in quibus declaratur, quod etiam summo Pontifice defuncto, possint procedere ad ulteriora, non præhabita nova succedentis novi summi Pontificis commissione. Hæ autem regulæ a Julio II, Alexandro VI, Pio III, Leone X, & Adriano VI Pontificibus sunt institutæ.

[71] Quapropter cum a Sede Apostolica meliorem de hac re accepissent informationem, invocato Dei nomine, [ut gesta & miracula venerabilis Hyacinthi] & Spiritus sancti ope in Sacrificio sancto interpellata, Sanctorumque Dei (in quorum numero sanctus Hyacinthus canonizandus in illa beatitudine computabatur) petito auxilio, & sanctæ justitiæ innixi suffragio, anno Domini MDXXIII, XVI Martii, sub Adriano sexto, anno ejus Pontificatus primo, in Conventu sanctissimæ Trinitatis Cracoviensi, ubi gleba corporis sancti Hyacinthi quiescebat, fundata est jurisdictio reverendissimorum prædictorum commissariorum, atque de iis, quæ juris sunt, diligentem fecerunt rationem: in qua siquidem jurisdictione, quoad formam juris, comparuit serenissimus rex Poloniæ Sigismundus primus, & comparens personaliter instituit procuratorem, qui nomine regio causam [ageret] R. D. Stanislaum Cloniczki Canonicum Opatoviensem coram multis testibus utriusque status ad hunc solennem actum præsentibus. Quo facto, regis exemplum R. Capitulum ecclesiæ cathedralis Cracoviensis seorsim, & alma Universitas generalis studii ejusdem urbis, tum etiam & Ordo Prædicatorum scilicet Conventus sanctissimæ Trinitatis ad hoc negotium suos instituerunt procuratores, ut omnium auxilio fieret, quod pro omnium honore, ne dicam singulorum, erat institutum.

[72] His constitutis, datur a RR. DD. Commissariis generale edictum, [in Polonia] quod postea per omnes ecclesias est fideliter exsecutum, ut scilicet prædicatores hoc integro anno, quo commissio duraret, in concionibus publicis, lecta commissione Leonis X, populos admonerent, & inquisitionem fieri miraculorum & beneficiorum Dei, per servum ejus Hyacinthum perpetratorum, secundum formam juris publicarent. Additi sunt etiam eidem negotio R. D. Nicolaus de Coprziwnicza, Canonicus Cracoviensis ex parte Cracoviensi procurator, & publici notarii Bernardus Bittomiensis & Bartholomæus Gondkowski, qui rem exactissime ad formam juridicam efficere erant obligati. Postmodum in omnibus concionibus ad populum publice prædicatores conclamitabant, ut si qui aliquod sibi beneficium miraculose per sancti Hyacinthi preces & eorum vota ad Sanctum, factum scirent, Deo teste & conscientia vera, rem, ut est, vere sub juramento corporali propalarent, & in librum publicum inscribi curarent: ad quorum declamationes & publicas ex suggestis admonitiones, rei feliciter processit eventus; siquidem ii, qui sanitatis alicujus morbi aut restitutionis vitæ beneficio sunt potiti, libere accedentes, testimonium veritati præbuerunt, quorum numerus ad quadringentos novem est reductus.

[73] [diligenter examinarent.] Cœperunt igitur produci testes anno supradicto, septimo Maii, & duravit commissionis actus multiplex usque ad sextam Septembris anni sequentis, scilicet MDXXIV, cum omni modo, jure & forma, quibus ad tales actus procedere debitum erat, nihil omittendo vel admittendo, quod huic tam sancto negotio apposite accommodari vel incommodari poterat. Nos autem in hoc passu non formam Processus secuti, sed quod ad veritatem historiæ & commendationem honoris nostri sancti Hyacinthi pertinere videbatur, ad capita reducentes, & multitudinem miraculorum & testantium fidem conscribemus; siquidem supra ea, quæ duobus libris superioribus continentur miracula, testium veritatem adducemus, & tabularum, quæ in Processu repertæ sunt, cum suis miraculis ad eadem capita consignabimus, liberantes lectorem a fastidiosa lectione, breves nos esse in scribendo, & sanctum Hyacinthum mirabilem in operando ex quadringentis novem testibus, & nonaginta septem tabulis docebimus. Hæc miracula ex istis testibus & tabulis infra post Commentarium & Vitam producemus, & interim serie temporis, quantum fieri potest, hic materiam nostram prosequemur.

§ VIII. Initium & incrementum legitimæ venerationis ante solennem ejusdem Beati canonizationem variis miraculis confirmata.

De canonizatione S. Hyacinthi sub Leone X Pontifice ejusque successoribus agi cœpit, [Clemens VII Pontifex] ut supra ex Severino Cracoviensi fusius retulimus, ac Clemens VIII Papa in Bulla canonizationis infra paucis testabitur. Sed Processus ille propter varias causas interruptus ac dilatus fuit, tametsi Clemens VII Pontifex legitimo cultui hujus beati Viri aliquod initium dederit, ut patet ex illius litteris apud Severinum cap. 31 libri tertii relatis, quas anno 1527 ad PP. Prædicatores Cracovienses scripsit in hunc modum: Clemens Papa septimus dilectis filiis Prioribus & Fratribus domus sancti Dominici Cracoviensis Ordinis Prædicatorum. Dilecti filii, salutem & Apostolicam benedictionem. Exponi nobis nuper fecistis, quod alias felicis recordationis Leo Papa decimus prædecessor noster ad instantissimas preces charissimi in Christo filii nostri Sigismundi Poloniæ regis illustris certis episcopis tunc expressis ut ad generalem inquisitionem vitæ sanctitatis & miraculorum beati Hyacinthi, Fratris Ordinis vestri ac socii sancti Dominici, olim institutoris dicti Ordinis, procederent, mandavit: ipseque Processus per unum ex Fratribus domus vestræ clausus & sigillis obsignatus, nobis nuper præsentatus, illiusque examinatio tribus ex S. R. E. Cardinalibus, & duobus Rotæ auditoribus per Nos commissa fuit; & licet ipse Hyacinthus, dum in humanis egit, ac tempore, quo Creatori suo spiritum reddidit, ac posteaquam vita functus fuit, plurimis claruerit miraculis, ac præterea magna Christi fidelium istius regni multitudo ad ecclesiam vestram, in qua ipsius corpus requiescit, assidue confluat, pluresque ejusdem Beati intercessione preces suas, quas ad Deum effundunt, exaudiri firmiter credant, ipsumque pro Beato teneant & revereantur; quia tamen in catalogo Sanctorum annumeratus non est, dubitant, an sibi facere liceat.

[75] Quare venerabilis Frater noster Laurentius episcopus Prænestinensis Cardinalis Sanctorum Quatuor nuncupatus, [huic beato Viro] dum regni protector tam præfati Sigismundi regis, quam vestro nomine, nobis humiliter supplicavit, ut pro æterni Regis laude & gloria, ac ipsius Beati reverentia & honore, nec non Ecclesiæ decore & Catholicæ religionis splendore populique devotione & salute vobis singulis annis, etiam priusquam ad illius canonizationem processum fuerit, festum & Officium ejusdem Hyacinthi in ecclesiis & domibus vestri Ordinis dicti regni & provinciæ celebrandi & celebrari faciendi licentiam concedere de benignitate Apostolica dignaremur; Nos igitur, qui fideles quoslibet ad Sanctorum Dei venerationem & jugem erga eos devotionem, ut ei, a quo omne datum optimum & omne donum perfectum procedit, placere studeant, prout possumus, libenter excitamus; hujusmodi supplicationibus inclinati, vobis & aliis & aliorum domorum nec non monasteriorum monialium seu Sororum vestri Ordinis in dicto regno & provincia consistentium Fratribus ac monialibus seu Sororibus, ut de cetero perpetuis futuris temporibus in ecclesiis domorum & monasteriorum vestri Ordinis hujusmodi Officium & Missas in memoriam ejusdem Hyacinthi annis singulis altera die Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis immediate sequenti celebrare, ejusque imaginem depingi facere, & in ecclesiis domorum & monasteriorum dicti regni & provinciæ depictam tenere libere & licite valeatis, ordinariorum locorum & cujusvis licentia super hoc minime requisita, auctoritate Apostolica tenore præsentium licentiam & facultatem concedimus, non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, quod propter præmissa dictus sanctus Hyacinthus canonizatus & catalogo prædicto Sanctorum adscriptus non censeatur. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die II Februarii MDXXVII, Pontificatus nostri anno quarto.

Euangelista.

[76] [concessit aliqualem cultum,] Memoratus Pontifex postea annuam istam S. Hyacinthi memoriam sub ritu duplici celebrari concessit & ad omnes Poloniæ ecclesias extendit, quemadmodum legimus in ipsius litteris, quas anno Christi 1530 ad Sigismundum Poloniæ regem dedit sequenti tenore: Clemens Papa septimus charissimo in Christo filio nostro Sigismundo Poloniæ regi illustri. Charissime in Christo fili noster, salutem & Apostolicam benedictionem. Præsentavit nobis Provincialis regni tui Poloniæ Ordinis Prædicatorum litteras majestatis tuæ, quibus nobis expeditionem negotii sancti Hyacinthi, qui tam vivus quam mortuus plurimis claruit miraculis, plurimum commendat, ut ad illius canonizationem procedere dignaremur. Nos propter diversa ardua negotia, quibus ad præsens implicati sumus, considerantes ad actum hujusmodi canonizationis procedere non posse, ac desiderantes, quantum cum Deo nobis licet, tuis piis & honestis desideriis satisfacere, attendentes, ut præfatus Provincialis nobis exposuit, Fratribus dicti Ordinis alias ab hac sancta Sede, in qua divina providentia sedemus, concessum fuisse, ut festum ac Missa & Officium ejusdem sancti Hyacinthi cum oratione de uno confessore in omnibus ecclesiis domorum Ordinis & regni prædictorum celebrari possent, majestati tuæ pro nunc concedendum duximus, prout per præsentes concedimus; quod in omnibus aliis ecclesiis etiam cathedralibus, quas regni tui duxeris eligendas & nominandas, episcoporum & prælatorum, quorum ecclesiæ per majestatem tuam nominatæ fuerint, expresso accedente consensu, Missa & Officia cum oratione de uno confessore celebrari possint, donec ad actum canonizationis deventum fuerit; ita tamen quod per hoc dictus Hyacinthus canonizatus & catalogo Sanctorum adscriptus nullatenus censeatur. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XV Junii MDXXX, Pontificatus nostri anno septimo.

Euangelista.

Eodem anno Clemens VII Fratribus Prædicatoribus Poloniæ permisit, ut festo S. Hyacinthi in ecclesiis suis solennem processionem cum venerabili Sacramento instituant, sicut apud laudatum Severinum Cracoviensem lib. 3 Actorum cap. 36 fusius videre est, ubi etiam cap. 33 & cap. 34 singillatim recensentur ecclesiæ, quæ postmodum a rege & præsulibus Poloniæ ad celebrandam S. Hyacinthi festivitatem assignatæ fuerunt.

[77] Causa canonizationis ferventer resumpta est sub Paulo III Pontifice, [quem Paulus III Papa auxit,] qui etiam cultum S. Hyacinthi ampliavit, ut nomine ipsius testatur Joannes Toletanus Cardinalis, dum apud Severinum Cracoviensem cap. 35 ejusdem libri tertii Fratribus Prædicatoribus Poloniæ sic scribit: Joannes a Toleto miseratione divina tituli sancti Sixti S. R. E. presbyter Cardinalis Burgensis nuncupatus, dilectis nobis in Christo universis & singulis Patribus & Fratribus Ordinis Prædicatorum provinciæ Poloniæ salutem in Domino sempiternam. Hodie sanctissimus in Christo Pater & dominus noster, dominus Paulus divina providentia Papa tertius intelligens sanctum Hyacinthum Ordinis Prædicatorum provinciæ Poloniæ patronum quamplurimis clarere miraculis, cupiens propterea vestris & aliorum Christi fidelium votis satisfacere, vobis de cetero omnibus quintis feriis cujuslibet hebdomadæ, in quibus festum proprium non occurrerit, prout in tertiis feriis de sancto Dominico Patre vestro fieri & dici solet, ad laudem omnipotentis Dei ac vestri Ordinis decorem, Officium de eo etiam solenniter, acsi jam esset canonizatus, facere & dicere possitis, per suæ vivæ vocis oraculum nobis desuper factum, auctoritate Apostolica concessit & indulsit, in cujus rei testimonium præsentes nostras attestationis litteras per secretarium nostrum fieri & subscribi nostrique sigilli impressione communiri mandavimus. Datum Romæ apud Parionem in ædibus nostræ solitæ residentiæ sub anno a Nativitate Domini MDXLII, die vero tertia mensis Junii, Pontificatus præfati domini nostri Papæ anno octavo. Ita attestamur & fidem facimus

A. Cardinalis Burgensis.
Ant. Barba secret.

[78] Etsi canonizatio S. Hyacinthi sub Paulo III variisque hujus successoribus ad optatum exitum perduci non potuerit, [& in urbe Romana] tamen indies crevit veneratio illius beati Viri, non solum in Polonia, sed etiam in longe dissitis regionibus, ita ut Romæ invocatus ante peractam canonizationem patraverit singulare miraculum, quod Abrahamus Bzovius in suo Serto gloriæ S. Hyacinthi sive Concione octava de eodem Sancto, apud me pag. 129 sic recitavit: Roma orbis caput, amplius quam mille trecentis milliaribus disjecta est a monumento Hyacinthi. Romæ tamen jamjam pene a morte absorptos ad vitæ hujus usuram revocavit. Non gravabor referre, quod sub annum Domini MDXCIV eo ipso tempore, quo sanctus Hyacinthus catalogo Sanctorum adnumerandus erat, non aliquis pagus, non oppidum, non civitas, non tantum urbs Romana, sed in urbe Roma quasi universus mundus, pro solenni canonizatione sancti Viri in unum collectus propriis aspexit oculis, dum sanctus Hyacinthus suæ sanctitatis illustrissimum dedit signum.

[79] Tiberius Ceulus, vir maximæ auctoritatis inter cives Romanos, [ante solennem ejus canonizationem] gravissima infirmitate conflictabatur. Aderat afflicto sua uxor, omnia necessitatis officia sedulo exsequens. Nihil non faciebat, nullis parcebat sumptibus, quo charissimum maritum ab illa infirmitate sublevare posset. Omnes advocarat medicos, diversa & ea pretiosissima coëmerat pharmaca, multis ac variis medicamentis perquisitis, illius dolores vel lenire vel sedare attentabat. Tantum studii quantum vel poterat vel necesse videbat, adhibuerat, ut ægrotanti marito salutem invenire posset. Ast omnia frustra: post multas enim opes insumptas, indies magis ac magis excrescente pestifero dolore, tandem ope medicorum destitutus Tiberius ad extrema vitæ deducitur. Quod ubi persensit mulier, acsi ancipiti gladio confixa in lamentationem & ejulatum prorumpens, sanguineis lacrymis suam infelicitatem opplorare, os verberare ac pectus, vellere crines, in cælum tendere supplices manus, Tiberii nomen implorare, de humana conditione lamentabiliter conqueri, vitæ inconstantiam deflere, mortem mariti suam crucem appellare, Deum ac homines accusare, se omnium fore infelicissimam vocare cœpit.

[80] [patratum est insigne miraculum] Nullius audire consolationem voluit, dum miserabiliter agentem animam virum suum advertit. Aliquo temporis interstitio in agone certabat Ceulus; mœrore perdita mulier, quid moliretur, perpendebat. Tandem post multos ploratus sancti Hyacinthi nomen illi in animum incidit, cujus solennem apotheosim brevi tempore futuram esse perceperat. Mox in terram prostrata, animo quidem mœrenti sed inflammato, cum lacrymis opem implorat ipsius, vota postmodum ei nuncupat; si scilicet suum virum a porta mortis ad vitam reducere dignetur, quatuor in eminentioribus urbis Romanæ locis, Hyacinthi imaginem depingere, sacellum nomini ejus magnifico sumptu exstruere, tot deinde sacra in honorem ipsius persolvere promittit. Illico (audite aliud stupendum & inusitatum mirandum) ad vota Hyacintho spoponsa, * & ad aures morientis nomen Hyacinthi inclamatum, qui lecto decumbebat jamjam pene spirans animam, repente surrexit, adque Hyacinthi honorem vota nuncupata persolvit. Deinde Bzovius istud miraculum confirmat testimonio Guilielmi Blanci, Grassensis & Venciensis in Gallia episcopi, qui antea Sixto V Pontifici a cubiculis fuerat, & qui hoc aliaque S. Hyacinthi prodigia carmine hexametro decantavit.

[81] [cum multa prius in Polonia contigissent.] Præsertim tamen Sanctus ille ante solennem suam canonizationem in Polonia patravit innumerabilia miracula, quæ R. P. F. Camillus Ballianus in oratione panegyrica de S. Hyacintho apud proxime citatum Bzovium pag. 211 sic generatim recenset: Nolo maximam divi Hyacinthi miraculorum copiam hac mea oratione perstringere; si enim tot linguis præditus essem, quot illum & viventem & vita functum probatissima miracula effecisse accepimus, tamen ea omnia, non dico ornate explicare, sed ne summatim quidem percensere possem. Verum & hæc, quæ proposuimus, & alia, quæ possent commemorari, quæ consulto, ne longior sim, prætereo, historiarum scriptores monumentis suis commendarunt & commendabunt æternitati. Non possum tamen non breviter ex iis nonnulla commemorare: nam triginta novem mortuos ad vitam revocavit; quindecim abortivos vita & anima donavit; septuaginta sex jam morituris perfectam sanitatem restituit; centum triginta quatuor gravi valetudine pressos curavit; triginta sex magno dolore capitis affectos liberavit; viginti duos vehementi dolore dentium afflictos sanavit; quinquaginta oculorum doloribus cruciatis, ex quibus nonnulli cæci erant, lumen reddidit; triginta tres gutturis, colli, linguæ, oris doloribus oppressos ad sanitatem reduxit; tribus surdis auditum restituit; quadraginta duos pectoris, stomachi & intestinorum doloribus languentes adjuvit; octoginta tres pedum & manuum languoribus dolentes liberavit; quadraginta octo febribus vexatos sanos effecit; ab octo colicos dolores depulit; viginti novem ex elephantico morbo eripuit; decem octo a morbo comitiali vindicavit; duobus tabe affectis sanitatem dedit; sex paralyticis & membris dissolutis vires restituit; duodecim aqua intercute tumescentes curavit; viginti tribus diversis vulneribus concisis sanitatem reddidit; duas steriles matronas prole donavit; triginta tribus parturientibus matronis, & in partu periclitantibus, subvenit; quadraginta totius corporis doloribus quassatis opem tulit; quinquaginta quinque diversis casibus agitatis succurrit; novem animalia rationis expertia debilitata, atque vitio alio affecta, in pristinum statum restituit; triginta octo exstant visiones & apparitiones diversæ, quibus ægri & morientes sunt ab eo recreati & sublevati; nonaginta octo Christianos variis de causis afflictos non semel solum, sed sæpissime, voto facto, voti compotes effecit. Nos inferius hæc miracula post Commentarium prævium & Vitam ex Severino Cracoviensi speciatim referemus.

[Annotata]

* lege sponsa

§ IX. Licentia obtenta ad elevandas Sancti reliquias, earumque inventio.

[Cum Paulus III Pontifex] Dum negotium canonizationis sub Pontificatu Pauli III in curia Romana agitabatur, multi Fideles ad Cracoviense PP. Prædicatorum templum confluentes & per intercessionem S. Hyacinthi crebra beneficia impetrantes, instare cœperunt, ut sacræ ejus reliquiæ, quarum determinatum locum ignorabant, certo & honorificentiori loco collocarentur, quemadmodum Severinus lib. 3 Actorum cap. 41 refert his verbis: Dum hæc ita agerentur & desiderium populorum augeretur, cœpit devota plebs apud Fratres Prædicatores Cracovienses insistere, ut glebam corporis sancti Hyacinthi, quæ multos latuerat dies (licet non sine magno prodigiorum & miraculorum fulgore & numerositate) a terra elevarent, & certiorem locum, quo oculos pro necessitatum suarum sublevamine ad sanctum Hyacinthum confidentius dirigere possent, eis assignarent. Non defuerunt tales, qui devotioni populorum annuentes, ad Sedem Apostolicam confugerunt supplicantes humiliter, quatenus ossa beati Hyacinthi honestiori loco condere permitterentur.

[83] Paulus III Papa anno 1538 petitam elevationis istius licentiam concessit per eminentissimum S. R. E. Cardinalem Antonium, [concessisset licentiam] qui jussu ejusdem Pontificis ad PP. Prædicatores Cracovienses scripsit hoc modo: Antonius miseratione divina tituli sanctorum Quatuor Coronatorum presbyter Cardinalis dilectis in Christo Priori & Fratribus domus sanctissimæ Trinitatis Cracoviæ Ordinis Fratrum Prædicatorum salutem in Domino. Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod vos pro singularis devotionis affectu, quem ad beatum (ut pie creditur) Hyacinthum, olim Ordinis Fratrum Prædicatorum professorem, & beati Dominici ipsius Ordinis institutoris socium, geritis, cupitis corpus seu ossa ejusdem beati Hyacinthi, quæ humi in ecclesia domus vestræ sanctissimæ Trinitatis jacent, in aliquo eminenti & alias condecenti loco cum debitis reverentia & honore reponere & reponi facere, quod vobis licere dubitatis absque Sedis Apostolicæ dispensatione seu licentia speciali.

[84] [elevandi ossa B. Hyacinthi,] Quare supplicari fecistis humiliter vobis, quia asseritis quod festum & Missa ac Officium ejusdem beati Hyacinthi cum oratione de uno confessore in omnibus ecclesiis domorum dicti Ordinis in regno Poloniæ constitutarum ex concessione Sedis Apostolicæ celebrantur, per Sedem eamdem de opportuno remedio juris providere. Nos igitur vestris supplicationibus in hac parte inclinati, auctoritate domini Papæ, cujus Pœnitentiariæ curam gerimus, & de ejus speciali mandato, super hoc vivæ vocis oraculo nobis facto, vobis, ut corpus seu ossa hujusmodi exhumari & in eadem ecclesia in aliquo eminenti & alias condecenti loco cum debitis reverentia & honore, Ordinarii loci vel cujusvis alterius licentia minime requisita, reponi facere libere & licite possitis, verisque existentibus præmissis, indulgemus, plenamque ad id licentiam & liberam concedimus facultatem, non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub sigillo officii Pœnitentiariæ Kal. Julii, Pontificatus domini Pauli Papæ tertii anno quinto.

Æ. de Villa-nova
Hect. Guiddatus.

[85] [R. P. F. Thomas de Szyczow Dominicanus,] Sed jam sese offerebat difficultas reperiendi reliquias S. Hyacinthi, quæ diu latuerant, & quas anno Christi 1543 quæsivit invenitque R. P. F. Thomas de Szyczow, de quo Echardus inter Scriptores Ordinis Prædicatorum recensitos meminit, ibidemque tomo 2 pag. 125 asserit, ab eo scriptam fuisse Relationem inventionis reliquiarum sancti Hyacinthi Ordinis Prædicatorum, a ducentis annis ita occultarum, ut, ubi delitescerent, periisset memoria. Hanc relationem maxima ex parte edidit Severinus Cracoviensis, apud quem lib. 3 Actorum cap. 42 laudatus Thomas de Szyczow, testis oculatus illam sacrorum ossium inventionem ita narrat: Quoniam in sacris Litteris scriptum comperimus Tobiæ 12: Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare & confiteri honorificum est; hinc nos Frater Thomas de Szyczow, Prior provincialis provinciæ Poloniæ, licet immeritus, Ordinis Prædicatorum, una cum Patribus & Fratribus Conventus sanctissimæ Trinitatis in Cracovia, omnibus & singulis Christi fidelibus ad honorem & gloriam omnipotentis Dei & Sanctorum amicorum ejus notum facere dignum duximus, quomodo, juxta jam dudum quibusdam utriusque sexus hominibus Deum timentibus a Deo factam revelationem & in scriptis historicis exaratam testificationem, ossa & reliquiæ beati Hyacinthi, Patris & fundatoris primi Conventus nostri Cracoviensis, & ceterorum in regno Poloniæ quiescentium, in malis & periculosis temporibus hactenus occulta, revelari & reperiri debuere, ac etiam cum ceteris Sanctis in regno Poloniæ recondita numero senario canonizari, quod priori anno de beato viro Hyacintho factum declaramus fuisse in hunc modum.

[86] [Prior provincialis Poloniæ] Anno Domini MDXVII, satagente & instigante olim venerabili Fratre Ludolpho sacræ theologiæ ac totius veræ philosophiæ professore, Provinciali vigilantissimo, post frequentes preces & intercessiones serenissimi & invictissimi regis Sigismundi I feliciter moderni, ac etiam cum tempore totius coronæ venerabilium archiepiscoporum & episcoporum ac capitulorum cathedralium, ac synodalium congregationum super promovenda ac fienda canonizatione beati Hyacinthi, & cum interjecto tempore, multis per plures Patres nostros diffinitores a sacrosancta Romana Sede Apostolica in forma Brevis, & Bullis obtentis gratiis, tandem anno dominicæ Incarnationis MDXLIII spem firmam in divina gratia, non in pecuniarum thesauris, qui nulli in arcis parati habebantur, collocantes, unanimi voto Deo & sancto suo Hyacintho juxta decretum Sedis Apostolicæ erigere & ædificare locum eminentiorem supra sacellum trium Regum cœpimus adaptare, & murum versus ecclesiam infringere, & inter fractionem vel frangendum murum supra altare de compassione beatæ Mariæ Virginis reperta est capsa sive armarium muratum, testudinatum, ubi reperta fuerunt ossa integri hominis officiose recondita, licet aliquantisper per ignem adusta & rubicunda facta, nec tamen in aliquo læsa vel diminuta; & quia ossa & reliquiæ beati Hyacinthi a multorum annorum curriculo, forsitan ultra quam ducentorum, occultata fuerunt, & penitus nostro ævo ignota, prædicta ossa taliter reperta putabantur fore beati Hyacinthi, & sic ex congerie laterum, quæ inter frangendum dictam capsam inciderant, reverenter cum cineribus, quorum erat magnæ scutellæ quantitas, & quibusdam particulis laminarum cuprearum recollecta, & in sacristiam reverenter delata fuerunt; cujus adustionis hæc conjiciebatur fuisse ratio; quoniam a fundatione Conventus bina vice usque ad præsentia tempora Conventus cum ecclesia fertur fuisse incineratus, & præfata capsa sive armarium, ubi ipsa ossa latebant, ex parte ecclesiæ, & non nisi unico latere vel fenestrula medio latere clausa fuerant. Eapropter ardor ignis murum accenderat & capsam ligneam, cujus cineres comperti sunt, & similiter laminam cupream absumpsit, salvis miraculose ossibus & reliquiis præfatis.

[87] Postea circa principium mensis Junii facta congregatione Fratrum mendicantium in domo nostra, [diligenter ea quæsivit,] & rogato reverendissimo suffraganeo Fratre Dominico, & cum eo multis ex prælatis & Canonicis ecclesiæ cathedralis in fidei testimonium, & concursu populorum assistentium utriusque sexus non modico, ex devotione & flebili gaudio accedente, & acclamante, quod eorum temporibus diu desiderata ossa & reliquiæ inventæ sublevatæque fuissent, sepulcrum beati Hyacinthi, quod erat intra murum excavatum & ante sacellum B. Virginis, vel, ut communiter nominatur, trium Regum, a terra duobus cubitis elevatum aperuimus, & cistulam reperimus; quibus reliquiis per reverendissimum præfatum D. Suffraganeum receptis & ad medium chori delatis, & aliis prius (ut præmissum est) repertis simul asportatis in præsentia prælatorum & medicorum chirurgicorum anatomiam scientium revisa sunt & mutuo comparata, & compertum est, diversa fore ossa, quia priora integri hominis, & reliqua iterum alterius corporis, & saltem inferiores partes, quarum caput cum ceteris superioribus membris & partibus, puta manibus, brachiis & pectore non comparebant. Unde multum murmur & admiratio præsentibus prælatis & ceteris facta est; sed & quibusdam, præsertim Lutheranismo infectis, subsannationis occasio facta fuit.

[88] Ego etiam, qui supra, Frater Thomas pro tunc Prior & vicarius generalis provinciæ existens, [postquam per multos annos latuerant,] cum Patribus & toto Conventu pro ea re tristes & stupidi effecti, non alium locum certo scientes, ubi tantæ reliquiæ requirendæ forent, fiduciam denique plenam habentes in Domino Deo, & ex Patrum priscorum narrationibus & ex libris historicis, quod eo tempore reperiri, elevari & canonizari deberent, quo respublica Christiana in fide periclitaretur, quod pro tunc per Lutheranam factionem agitabatur, & ipsum regnum Poloniæ ex proxima vastatione regni Ungariæ illo tempore pavore & timore urgebatur vel angustiabatur; unde & Fratrum nedum nostrorum, sed & aliorum Ordinum & Religionum, imo & in concionibus vulgaribus per verbi Dei præcones commendabatur Domini Dei & Sanctorum suorum negotium; & sic tandem, Domino Deo miserante, XXII die mensis Junii, videlicet decem millium martyrum hora vesperarum, jam fere consummato præfato divi Hyacinthi sacello, dum ego Frater Thomas cum Fratre Joanne Converso Conventus Vratislaviensis, illius totius operis magistro & architecto, circa dimensionem graduum, quibus foret ad sacellum congruus ascensus, conferebam, semper de sanctis ossibus tacitus & tristis revolvens; &, ecce, subito venit in mentem ex Fratrum & Patrum conferentiis, ut profundius in eodem loco murus foderetur, quoniam & vidi quasdam in muro cavaturas profundiores: & ita factum fuit divina, ut existimo, voluntate, ut præfatus Frater Joannes cum Fratre Protasio artis socio foderent, me ab opere abeunte: & sine mora repererunt lapidem planum, muro inferiori suppositum vel infixum; & mox me revocato, ipsum ostenderunt; & jussi cautius tractari lapidem, & comperimus sub eodem cryptam sive capsam lapideam eodem lapide artificiose plano contectam, & sic pro nocte futura omnia reliquimus intacta & integra.

[89] [ac tandem feliciter invenit,] In crastino, hoc est in vigilia sancti Joannis Baptistæ, ea, quæ facta fuerunt, retulimus reverendissimo domino Petro archipræsuli Gnesnensis ecclesiæ & episcopo Cracoviensi, qui cum cœtu prælatorum & canonicorum & familia non pauca eodem die adveniens, jussit levare superiorem lapidem, & tandem visis sacris bustis in loculo lapideo & plumbeo collocatis, mandavit vel jussit mihi Fratri Thomæ, quatenus totum cum capsis in chorum reverenter deferrem; quod & feci, circumstante utriusque sexus & status multitudine, & iterum in medio chori collocatis reliquiis, accessit præfatus reverendissimus antistes, & revidens & tractans ossa & circumspiciens omnes reliquias & loculos ipsarum dixit: Istæ sunt veræ reliquiæ beati viri Hyacinthi. Et adstans venerabilis dominus Joannes Borek, decretorum doctor & decanus ecclesiæ Cracoviensis, asseveravit, ita omnino esse, quoniam & in urbe Roma taliter absconditas & inventas ipse præsens viderat. Taliter ego cum Dei laudibus inventa & protinus ad sacristiam delata & religiose custodita usque ad tempus præfati sacelli consummationem & dedicationem fuerunt. Et ita his gestis, cœpimus cum Dei auxilio negotium ipsum fiducialius pertractare, & demum serenissimo & invictissimo regi Sigismundo huic operi multum devoto per nos rem gestam proponere, & suppetias pro consummatione & ornatu præfati sacelli & lapidei sepulcri exposcere. At sua majestas dum ex ore meo audivit prætactam rationem super tempore inventionis protracto, & post in veteri historia reviso & audito, tamquam princeps Catholicus larga manu pro consummatione operis porrexit nobis centum florenos in moneta, & præfatus reverendissimus decem, & venerabile Capitulum, de quorum gremio olim erat beatus Pater Hyacinthus, viginti. Dominus Joannes Odrowonz, de cujus stirpe & veteri clara familia iste fere ultimus relictus fuerat, viginti quinque florenos. Sic & ceteri Christi fideles promiscui sexus & conditionis gratanter plus & minus obtulerant, ex quibus ipsum sepulcrum & gradus & pavimenta & ferramenta ego idem Frater Thomas pro tunc altera vice Provincialis nutu Dei feci coaptari & consummari. Per omnia benedictus Deus unus & trinus per infinita secula seculorum. Amen.

[90] Dubito, an hic sit integra relatio R. P. F. Thomæ de Szyczow, [non sine certis indiciis,] cum Severinus in fine citati capitis sic scribat: Addit autem idem reverendus Pater (his verbis, ni fallor, laudatum P. Thomam indicat) causam inventionis reliquiarum beati Hyacinthi pluries visa lumina & faces accensas super locum, ubi reconditæ fuerunt, & ad eumdem locum dæmonum ejulatus in obsessis corporibus, qui & locum monstrabant, & se uri & accendi in eodem fatebantur. Adfuit etiam pluries mira odoris fragrantia, quæ procul dubio ex reliquiis Sancti promanans, eas esse veras beati Hyacinthi designabat. Severinus ibidem præmiserat sequentia: Eodem tempore consecrationis supradictæ reliquiæ, quæ existimabantur esse beati Vitti episcopi Lubusani de Ordine Prædicatorum, de cujus sanctitate frequens memoria habetur in veteri historia beati Hyacinthi, sunt collocatæ intra altare majus in eodem sacello cum suis cineribus; & similiter reliquiæ beati Hyacinthi sunt reconditæ intra altare secundum, & in fundo altaris in capsa decenti sunt collocatæ; verum os brachii unius intra lapidem sepulcri a tergo est specialiter inclusum. Abrahamus Bzovius in Annalibus ecclesiasticis ad annum Christi 1254 num. 8 meminit de quodam B. Vito Polono, qui ex Ordine Prædicatorum ad episcopatum Lithuaniæ evectus est, & quem miraculis coruscare asserit. Nos hac occasione discere cupimus ex iis, quorum interest, utrum B. ille Vitus distinctus sit ab hoc episcopo Lubusano vel Lubecensi, & quo die annua alterutrius vel utriusque memoria celebretur.

[91] Quidquid sit de beato isto Vito, illustrissimus præsul Gnesnensis in tabulis parieti affixis reliquit memoriam consecrati hujus sacelli, [& sacræ reliquiæ honoratiori loco collocatæ] ut Severinus ibidem refert his verbis: Anno Domini MDXLV, Dominica XIV post festum sanctissimæ Trinitatis; mense vero Septembri, luna XXVI, ego Petrus de Gamratis Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis & episcopus Cracoviensis hoc sacellum ad honorem Dei omnipotentis, beatissimæ Virginis Mariæ & beati Hyacinthi consecravi; altare autem hoc majus ad honorem Dei omnipotentis, Passionis Domini, sanctæ Crucis, coronæ & lanceæ, ejus Virginis Mariæ compassionis, sancti Laurentii, Venceslai, Longini, Erasmi, Valentini, sancti Juliani, Lazari, sanctæ Apoloniæ, Christinæ; beatorum vero decem millium Martyrum, & beatarum undecim millium Virginum reliquias in eo inclusi; sepulcrum vero ad honorem Dei omnipotentis, beatissimæ Virginis Mariæ, beati Hyacinthi; reliquias vero beatorum Martyrum Stanislai episcopi, Prothi & Hyacinthi, & beati Thomæ de Aquino in eo inclusi. Singulis Christi fidelibus hodie unum [annum,] & in die anniversario hujusmodi ipsam visitantibus quadraginta dies de vera indulgentia in forma Ecclesiæ consueta concedimus.

[92] Cum de sacris S. Hyacinthi ossibus hic sermo inciderit, recensebo pauca, quæ ad regiones a Polonia longe dissitas translata fuerunt. Primo occurrit os brachii duobus digitis longum & uno latum, quod in Scorialensi Hispaniæ monasterio ostenditur, [aliisque regionibus quædam communicatæ fuerunt.] & cujus translationis testimonium ex Lipsanologio ejusdem monasterii fol. 115 ibidem anno 1722 ita desumpsimus: Georgius miseratione divina tituli S. Sixti S. R. E. Cardinalis Radzivil nuncupatus, perpetuus administrator episcopatus Cracoviensis & Ducatus Severiensis, Dux in Ollika & Niessiviess, ac sacri Romani imperii princeps, gratiam a Deo & pacem. Perspectam habentes sacræ Catholicæ regiæ majestatis vestræ pietatem in Deum & erga Sanctos ejus; præcipue vero erga patronum regni Poloniæ sanctum Hyacinthum, beati Dominici Hispani socium, venerationem & devotionem, mittimus S. C. R. majestati vestræ per illustrissimum Don Franciscum Mendoza, admiralium Aragoniæ, oratorem suum, particulam ex brachio ejusdem Sancti, quam ipsi in præsentia Fratrum Ordinis Prædicatorum Conventus Cracoviensis reverenter deprompsimus. Precamur igitur, ut ejus intercessione & meritis Deus omnipotens S. C. R. majestatem vestram ab omnibus adversitatibus custodiat, & quam diutissime orbi Christiano sanam, florentem fortunatamque conservet. Datum Varsaviæ die ultima mensis Februarii, anno Domini MDXCVII. Georgius Cardinalis Radzivil. Etiam anno 1594 pars cranii S. Hyacinthi ex Lusitania in Galliam ac postea in Belgium delata est, ut apud nos tomo 1 Aprilis pag. 73 videre est. Non dubito, quin variæ ejusdem Sancti reliquiæ Conventibus PP. Prædicatorum communicatæ sint; sed non est mihi in promptu, eas singillatim enumerare.

§ X. Ossa Sancti in novo sacello ac altari iterum honorifice collocata.

[Severinus Cracoviensis in honorem Sancti] Hæc iterum transcribimus ex Severino Cracoviensi, cujus testimonio libenter utimur, eo quod ipse interfuerit rebus gestis, quas cap. 43 & sequente libri tertii sic narrat: Post hæc omnia supradicta cum res alto tegeretur silentio, & propemodum per quinquaginta annos ob deperditum Processum negotium canonizationis beati Hyacinthi in curia Romana intermissum fuisset, suscitavit Dominus Deus spiritum R. P. F. Melchioris Mosticensis, sacræ theologiæ professoris, & tunc jam quarto provinciæ Poloniæ Provincialis existentis, qui ad Capitulum generale sub reverendissimo Paulo Constabili Ferrariensi, Magistro Ordinis generali, anno Domini MDLXXX Romam evocatus, apud Gregorium XIII Pontificem multis egit conatibus (præhabita olim sanctæ memoriæ serenissimi Stephani regis Poloniæ & quorumdam baronum ad Sedem Apostolicam commendatione) quatenus ex plenitudine potestatis Apostolicæ ad canonizandum Sanctum annuere dignaretur. Obnixe quoque precatus est Sanctitatem suam, ut ad reperiendum Processum, tempore Clementis VII deperditum, manus adjutrices dare velit; quod pius Pastor libenter præstitit, dataque excommunicatione super Romam, illum diligenter inquiri mandavit, cujus præceptum felicior secutus est eventus: nam XV Junii eodem anno reperta est copia Processus in archivo Cardinalis Caraphæ Theatini, qui postmodum fuit Paulus Papa quartus; qua inventa, venerandus senex meliora sperare cœpit. Itaque relicta hac copia apud R. D. Georgium Ticinium camerarium Apostolicum (quæ postmodum ad manus R. D. Thomæ Treteri sanctæ Mariæ Transtyberim testamentaliter pervenit, & in hac ultima expeditione ad manus illustrissimorum Cardinalium Congregationis sacrorum Rituum delata est) in Poloniam lætus rediit, de negotio imposterum melius provisurus.

[94] At vero domum rediens, antequam ad ulteriora negotii se extenderet, [construit elegans sacellum ac novum altare,] cogitare cœpit, in quo de hoc glorioso Sancto magis mereri possit. Incidit in mentem, capellæ beati Hyacinthi fornicem ampliare, præsertim cum locus esset antea angustus, utpote trium vel quatuor cubitorum. Quoniam vero jam ultima suæ senectutis mole premebatur, id quod cogitaverat, aggredi non valebat. Præhabito tamen maturo consilio & longa deliberatione, me Fratrem Severinum Cracoviensem ex civitate Gedanensi Ducatus Prussiæ ad Capitulum Præmiisliense evocavit, & oblata mihi a bonæ memoriæ reverendissimo Paulo Constabili Ferrariensi, generali Magistro, & provinciæ Poloniæ gratia, magisterii titulo & laurea isignivit: insuper Regentem studii generalis Cracoviensis simul & Prædicatorum ordinarium ex eodem Capitulo assignavit. Hoc facto, Cracoviam rediens mecum de suo primo intento tractare instituit; imo & operi cum injunctione obedientiæ præfecit. Mox igitur divina ope fretus, & beati Hyacinthi patrocinio adjutus, haud segniter negotio insistere cœpi, multorumque proborum atque piorum hominum ope, nec non assidua solicitudine brevi temporis spatio primum ipsam capellam, postmodum vero ipsum altare, in quo reliquiæ beati Hyacinthi & ossa recondenda erant, cum magno splendore & sumptuoso apparatu ex alabastro albo & subfusco, pulchra varietate permixto, notabili altitudine duodecim columnis alabastrinis, & tribus fornicibus, & octo tabulatis decoræ magnitudinis cum diversis Sanctorum sculptis imaginibus, Deo auspice, feliciter consummavi, atque ex omni parte, ut artis ratio ferebat, auro puro obtexi.

[95] In tabulatis vero talia carmina sculpta cernuntur. [quod variis tabellis].

A FRONTE ALTARIS

TABULA PRIMA.

Confessor Hyacinthe tuam benedicte catervam
      Orbatam votis adjuva supplicibus.
Pondere peccati premimur; Pretiose, petentum
      Persolvas, petimus, pacta parata preces.
Desere nec flentem precibus tu Sancte catervam,
      Cui Deus æternos contulit esse dies.

TABULA SECUNDA.

Sancte vir, immenso major virtutibus orbe,
      Cælicolum sanctis annumerate choris,
Aspice nos, precibusque tuos defende Polonos,
      Ne stygii fiant præda cruenta ducis.
Da tua curramus celeri vestigia passu,
      Ut regni simus pars quotacumque Dei.

TABULA TERTIA.

Ossa sub his aris Hyacinthi sacra beati
      Condita sunt, multos quæ latuere dies.
Rege Sigismundo & Gamrato præsule, divum
      Munere sunt miro forte reperta loco.
Corruscans variis Divum virtutibus urbem
      Auxiliis istam reficit ille suis.
Quem populus Grachum cælesti numine fultus
      Devote sacra relligione colit.

TABULA QUARTA.

Gregorius totum sanctis dum corrigit orbem
      Legibus, ac Christi dulcia jussa suadet,
Et Stephanus claras dum regni suscipit arces
      Sauromatum, superans Moschica tela virum,
Quingentos decies octo post mille fluentes
      Tresque annos felix regia sceptra tenet,
Hæc celebris Hyacintho conditur ara beato,
      Cujus nunc iterum hic inclyta gleba jacet.

A TERGO ALTARIS

TABULA PRIMA.

[96]

Splendida ne mirere, hospes, monumenta laboris, [carminibusque exornat,]
      Artificum largam nec venerare manum.
Tradere nam voluit tabulis mansura per ævum
      Marmoreis sancti tot pia facta Viri.
Scilicet eximius Fratrum isto ex Ordine doctor
      Condidit hoc pulcrum nunc Severinus opus.

TABULA SECUNDA.

Nobilis at magnam Catherina Wapowska benigno
      Ære juvit partem, rite secuta patres;
Atque alii multi, quos terra Polona quietos
      Dives alit, læti dona dedere sua,
Floreat ut sancti totum diffusa per orbem
      Fama Viri, precibus qui juvat usque piis.

TABULA TERTIA.

Fluctibus oppressi nautæ cælique ruina
      Cum fuerant, clamant: Sancte Hyacinthe fave.
Tunc cunctus pelagi cecidit fragor; æquora, venti
      Straverunt; portus naufraga turba petit.
Hic quoque fallacem sacris cacodæmona verbis
      Torsit, & in stygias jussit abire domos.
Quid memorem cunctos vitali lumine cassos,
      Queis dederat vita commodiore frui?

TABULA QUARTA.

Huic cedunt rapido tumentia flumina vado,
      Et firmat gelidas pendulus Ister aquas.
Hic pressas segetes & sata cadentia culmo
      Orando relevat, tristiaque arva fovet.
Quot cæcos visu, quot claudos gressibus, & quot
      Perfractos membris viribus iste juvat.
Quot febres, quot sanguinolentia vulnera dicto
      Ac meritis sanat, quis numerare queat?

Nolo hic notare varia sphalmata, quæ inconsiderantia poëtæ vel typothetæ in metrum carminis irrepserunt.

[97] [& ad quod sacræ ejusdem Beati reliquiæ] Porro Severinus cap. 44 honorificam illarum reliquiarum translationem ad novum sacellum & altare exprimit sequenti narratione: Absolutis omnibus, quæ ad opificium prædictæ capellæ & altaris requirebantur, supererat supranominatis reliquiis, quæ jam pridem a suo loco pristino elevatæ erant, depositionis sive translationis festum celebrare. Ad majorem igitur Sancti honorem contigit, sanctæ memoriæ serenissimum Stephanum regem, debellatis atque profusis hostium Moschovitarum copiis, Livoniaque subacta, victorem Cracoviam rediisse, & ob ingentes illustris ac generosi Joannis Zamoscii virtutes neptem suam eidem in uxorem tradidisse, atque ad easdem nuptias pene totum senatum omnemque florem nobilitatis confluxisse. Qua occasione accepta, admodum R. P. F. Melchior Mosticensis, Provincialis Poloniæ una cum toto Cracoviensi religioso Conventu, adhibitis sacræ Sedis Apostolicæ mandatis, atque ad hunc solennem actum plurimis utriusque status primatibus vocatis, præsentibus illustrissimis Alberto Bolognetto & Andrea Battorio S. R. E. Cardinalibus, nec non RR. PP. DD. Cracoviensi, Plocensi, Premysliensi, Chelmensi, & Camenecensi episcopis cum magna populorum multitudine piarumque mentium devotione in die sanctissimorum Petri & Pauli Apostolorum ad gloriam & laudem Dei, Sanctisque perpetuum in terris honorem, harum reliquiarum prædictarum translationem fecit, easque in altare alabastrinum, de quo supra fit mentio, quam honorificentissime per eosdem reverendissimos episcopos collocari procuravit.

[98] Quæ ut melius & verius videantur, testimonio reverendissimorum episcoporum litteris exarato luculentius patebit, [in præsentia variorum præsulum] cujus tenor est hujusmodi: “Petrus Myskowski Dei gratia episcopus Cracoviensis. Significamus præsentibus litteris nostris universis & singulis, quorum interest, præsentibus & futuris harum notitiam habituris, quia nos ad petitionem venerabilium ac religiosorum Fratrum Ordinis Prædicatorum sancti Dominici Conventus ecclesiæ sanctissimæ Trinitatis intra muros Cracovienses, scilicet F. Antonii Prioris, Hilarii Supprioris, Felicis & Severini sacræ theologiæ Doctorum, Bartholomæi & Victorini sacræ theologiæ baccalaureorum, totiusque Conventus ejusdem ecclesiæ sanctissimæ Trinitatis, una cum illustrissimis ac reverendissimis in Christo Patribus & dominis Alberto Bolognetto Massanensi, sanctissimi domini nostri Gregorii XIII in regno Poloniæ Nuntio, Petro Dunin Volski Plocensi, Joanne Borukowski Præmysliensi, Martino Bialobrzesky Camenecensi eadem gratia episcopis, ossa divi Hyacinthi sub altari secundo versus gradus seu scalas superioris sacelli sitas in loculo ligneo clavis ferreis obfirmato & munito ibidem a quadraginta circiter annis recondita, ut litteræ in pergameno scriptæ, quæ in eodem Conventu habentur, latius præmissa deponunt: qui loculus una cum osse brachii ejusdem beati Hyacinthi in theca stannea rotunda justæ longitudinis secundum proportionem ejusdem brachii reconditi in posteriori parte altaris suprafati, uti in dictis litteris annalibus descriptum erat, invento cum litteris ad partem superiorem seu clausuram ejusdem thecæ stanneæ ita exsculptis & expressis: Hic sunt reliquiæ sancti Hyacinthi, per Fratres Felicem & Severinum sacræ theologiæ professores reverenter recipientes & brachiis suis sustinentes &c., qui processionaliter ad altare majus, concomitante magna turba sexus utriusque hominum, quæ ad eum actum pro sua devotione convenerat, easdem deportaverunt.

[99] Ac ibidem apertus est loculus prædictus ligneus, in quo publice visa sunt prædicti divi Hyacinthi ossa cum suo cranio venerabili, sacculus vero cineritius, [aliarumque illustrium personarum] in quo eædem reliquiæ in dicto loculo fuerant reconditæ, ob vetustatem pro tunc ex cæmento recenti intra altare contractam lacer inventus est: in superiori vero parte prædicti loculi reperta fuit schedula in pergameno de anno Domini MDXLIV, die septima mensis Septembris sub titulo olim reverendissimi Petri de Gamratis archiepiscopi Gnesnensis & episcopi Cracoviensis, continens in se repositionem ossium divi Hyacinthi scripto. Postmodum facta reverentia condigna prædictis reliquiis, ipsisque exosculatis, in sacrarium ecclesiæ & Conventus ejusdem honorifice deportari jussimus, ac sub custodia obsignatione sigilli ejusdem loculi certorum prælatorum nostrorum ad id deputatorum tamdiu asservandas, quo usque altare novum alabastrinum pro condendis hujusmodi reliquiis comparabitur, mandavimus, deposuimus, & levavimus.

[100] [anno Christi 1583] Tandem eodem anno, Mercurii vero ipso die festi sanctorum Petri & Pauli Apostolorum, hæc eadem ossa divi Hyacinthi in præsentia infrascriptorum prælatorum nostrorum, maximaque utriusque sexus concurrente & spectante populi frequentia, ibidem in eodem sacello altaris superioris de lapide alabastrino noviter constructi in scriniolo stanneo reposuimus & condidimus. In cujus rei fidem & testimonium præsentes sigilli nostri appensione communiri ac notario nostro præsentes subscribi jussimus & mandavimus. Datum Cracoviæ anno Domini MDLXXXIII, die XIX * mensis Junii, præsentibus reverendis, magnificis, generosis ac nobilibus dominis Stanislao Craszinski archidiacono Cracoviensi, Laurentio Gosliczki decano Plocensi, Paulo Dembski, Alberto Szidlowski, Mathia Klodzinski, Martino Skarszewski prælatis & Canonicis ecclesiæ nostræ cathedralis Cracoviensis; Joanne Fierlii de Dombrownicza castello Byeczensi & referendario curiæ sacræ regiæ majestatis, Gasparo Maczieiowski magistro stabuli capitulo Lenciciensi, Andrea Zebrzydowski pocillatore sacræ regiæ majestatis.

[101] [honorifice translatæ] Ad depositionem vero eorumdem offium beati Hyacinthi præsentibus reverendissimis supra nominatis episcopis, nec non reverendissimo Andrea Batthorio de Slomnio præposito Miechoviensi, Alberto Brudzinski custode Cracoviensi, Joanne Craszinski cantore Cracoviensi, Christophoro Podoski, Laurentio Goszilitki, Christiano Drosdowski, Martino Slcarszewski, Stanislao Skarszewski, Andrea Czieklinski prælatis & Canonicis ecclesiæ nostræ cathedralis Cracoviensis, præsente etiam serenissima domina regina Poloniæ D. Anna, olim piæ memoriæ Sigismundi primi filia, & Sigismundi Augusti pie defuncti sorore, Simeone Georgio, Alexandro fratribus & illustrissimis Ducibus Slucensibus, Nicolao Lyeszniowolski castellano Podelassensi, Felice Czirski judice terræ Cracoviensis, Paulo Sczavinski magistro curiæ sacræ regalis majestatis, & aliis quamplurimis sexus utriusque & conditionis Christi fidelibus fide dignis circa præmissa peragenda existentibus testibus. Denique in superiore parte altaris sub figura alabastrina supina in theca plumbea os brachii ejusdem Sancti, prout in priori altari simplici conditum fuerat, certis de causis præsentibus eisdem testibus, condidimus. Petrus Myszowski episcopus Cracoviensis significat. Petrus Dunin Wolski episcopus Plocensis. Joannes Bornkowski episcopus Præmysliensis regni Poloniæ vice-cancellarius significat”. Sigilla quatuor reverendissimi Bolognetti, qui postmodum fuit Cardinalis factus, reverendissimi episcopi Cracoviensis, Plocensis, Præmysliensis.

[102] Est autem consecratum altare prædictum eodem anno scilicet MDLXXXIII, [ac publicæ venerationi expositæ fuerunt.] die Dominico in festo sancti Dominici Patris nostri coram plurima utriusque sexus & status sive conditionis multitudine, cujus consecrationis notula in pergameno in theca reliquiarum altaris talis est: “Anno Domini MDLXXXIII, die Dominico, septima mensis Augusti, ego Jacobus Milewski Dei gratia episcopus Laodicensis, suffraganeus Cracoviensis &c. hoc altare ad honorem Dei omnipotentis & B. Mariæ Virginis, nec non omnium Sanctorum, & singulariter in memoriam sancti Hyacinthi confessoris consecravi, in eoque reliquias sanctorum Stanislai, Floriani, Thomæ Aquinatis & divi Hyacinthi confessoris & sancti Severini, sigillo suo munitas inclusi, indulgentiasque his omnibus, qui adfuerunt consecrationi, hodie unum annum, & in die anniversario ipsum visitantibus quadraginta dies de vera indulgentia in forma Ecclesiæ consueta concessi”. Nolo hic prosequi omnia illa, quæ ab hoc tempore ad promovendam solennem S. Hyacinthi canonizationem gesta sunt. Si quis ea nosse desideret, Severinum Cracoviensem lib. 3 Actorum capite ultimo consulat. His itaque omissis, ipsum canonizationis decretum paragrapho sequente transcribam.

[Annotata]

* forte XXIX

§ XI. Bulla canonizationis, qua magnus hic Thaumaturgus catalogo Sanctorum adscribitur.

[Clemens VIII Papa gaudet,] Illustrissimus Justus Fontaninus Romæ anno 1729 edidit Codicem Canonizationum, cui inseritur constitutio, qua Clemens VIII Pontifex B. Hyacinthum anno 1594 solenniter in catalogum Sanctorum retulit, & quæ ibidem pag. 248 & sequentibus ita sonat: Clemens episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Benedictus Pater misericordiarum & Deus totius consolationis, qui dilectam filii sui sponsam, Catholicam & Apostolicam Ecclesiam perpetua regit providentia, atque his luctuosis temporibus, multis ærumnis & calamitatibus afflictam, multiplici etiam gaudio, ex Sanctorum suorum gloria consolatur. Vere enim magna existit spiritualis lætitiæ materia, cum Deus illustria servorum suorum merita ideo mundo manifestat, ut dum illis ubique terrarum veneratio tribuitur, Deus ipse in Sanctis suis mirabilis prædicetur. Nam cum aliqui servi Dei, excellenti vitæ sanctitate & miraculis insignes, jam cum Christo in cælo regnantes, in terra quoque summa Romani Pontificis auctoritate, sancti esse declarantur, Rex ipse sempiternæ majestatis & gloriæ in Sanctorum concilio glorificatur, divini cultus observantia augetur, fidelium pietas & devotio excitatur, detestandæ hæreses magis magisque convincuntur, plures populo Dei ad virtutis exemplum & suffragii patrocinium proponuntur, ut quod fideliter petimus, id efficacius multiplicatis intercessoribus consequamur.

[104] [sibi oblatam esse occasionem canonizandivenerabilem Hyacinthum,] Quare magna Dei benignitate ante paucos annos factum est, ut a felicis recordationis Xysto Papa V prædecessore nostro, ex Seraphici patris Francisci religione beatus Didacus Hispanus in Sanctorum numerum referretur, & nunc vicissim ex beatissimi patriarchæ Dominici disciplina beatus Hiacynthus Polonus sanctis pariter Christi Confessoribus adscribatur, nimirum, ut duo clarissimi Ordines, unde tot pii ac sancti Viri Catholicæ Ecclesiæ lumina prodierunt, nostra quoque ætate, duplicato populi Christiani gaudio, honore consimili augeantur, ut duæ istæ lucernæ, fide & signis mirabilibus luminosæ & caritate ardentes, supra excelsum candelabrum collocatæ, in domo Dei colluceant.

[105] [cujus sepulcrum olim Cracoviæ viderat,] Et nos quidem cum multis aliis in rebus, tum in hoc etiam divinæ gratiæ abundantiam agnoscimus; primum quod nos ipsos Deus veluti oculatos testes, in hac religiosa causa esse voluerit. Nam cum adhuc ex numero essemus venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, & Apostolicæ Sedis de latere legatione in Polonia fungeremur, vidimus Cracoviæ insigni loco sepulcrum beati Hiacynthi, in quo venerandum illius corpus in somno pacis requiescit & regni illius erga hunc beatum Virum singularem devotionem perspeximus. Deinde etiam in eo divitias bonitatis Dei prædicamus, quod ita disposuerat, ut hoc pium & salutare canonizationis beati Hiacynthi negotium ante annos quinque & septuaginta religiosis Poloniæ regibus, regnique ordinibus supplicantibus inchoatum, & a pluribus Romanis Pontificibus prædecessoribus nostris, variis progressionibus promotum, tandem per nostræ humilitatis ministerium, qui Poloniæ regnum peculiari paternæ dilectionis affectu complectimur, omni ex parte absolveretur.

[106] [& narrat, de hac re agi cœpisse, sub Leone X Papa,] Anno siquidem humanæ salutis millesimo quingentesimo decimo octavo felicis recordationis Leo Papa X prædecessor noster, supplicationibus recolendæ memoriæ Sigismundi I Poloniæ regis, tunc in humanis agentis, de beato Hiacyntho Polono, Ordinis Fratrum Prædicatorum, fidei integritate & morum sanctimonia & miraculorum fama in universo Poloniæ regno percelebri, in Sanctorum numerum referendo inclinatus, bonæ memoriæ Johanni episcopo Laodicensi, & Jacobo Canonico Cracoviensi, ut in ejus vitam & miracula diligenter inquirerent, suis quibusdam litteris mandavit. Qui pro suo Apostolicæ Sedi obtemperandi studio, universæ illius vitæ & miraculorum rationes in acta retulerunt: eaque anno etiam Domini millesimo quingentesimo vicesimo sexto, Leone prædecessore prædicto vita functo, ad piæ memoriæ Clementem Papam VII etiam prædecessorem nostrum transmiserunt.

[107] [cujus successores, Clemens VII] Quibus quidem actis diligenter perspectis, ac etiam ipsius Sigismundi regis supplicationibus idem Clemens prædecessor adductus, dum de tota re mature decerneret, Fratribus Ordinis Prædicatorum dicti regni, ut postridie festivitatis Assumptionis beatissimæ Dei Genitricis Virginis Mariæ, solemnitatem atque Officium ac sacrosanctum Missæ sacrificium in ejusdem beati Hiacynthi honorem celebrare, atque etiam imagines & altaria illi in omnibus ecclesiis domorum suarum præfati Ordinis statuere possent, concessit. Et deinde, prædicto Sigismundo rege id etiam postulante, eamdem concessionem ad omnes dicti regni cathedrales ecclesias, quoad usque ad canonizationem dicti beati Hiacynthi deventum esset, extendit.

[108] Ceterum consilio de canonizatione hujusmodi ob quasdam tunc obortas difficultates per id tempus intermisso, [& Paulus III aliquem cultum B. Hyacintho concesserunt,] anno similiter Domini millesimo quingentesimo tricesimo nono, tunc existentes Præsules ejusdem regni in synodo Petricoviensi per eos celebrata, congregati, unanimi consensu, dicto Clemente prædecessore defuncto, per litteras sanctæ memoriæ Paulo Papæ III similiter prædecessori nostro supplicarunt, ut ad hujusmodi canonizationem perficiendam, suam, & dictæ Sedis auctoritatem impertiretur. Quorum supplicationibus idem Paulus prædecessor annuens, tribus venerabilibus fratribus suis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, Ordinum Prioribus, negotium canonizationis hujusmodi rursus examinandum commisit, qui & ipsi, pro assiduis ejusdem Sigismundi regis, necnon Prioris provincialis dicti Ordinis in prædicto regno tunc deputati supplicationibus, quibus nempe id petebant, ut in ipsius Hiacynthi fidei sinceritatem, vitæ sanctitatem, & miraculorum, quorum in dies in dicto regno fama augebatur, excellentiam, diligenter iterum inquireretur, ad quosdam ipsius regni probatos viros hoc negocium detulerunt: qui concessionibus Apostolïcis super ea re factis, aliisque omnibus, quæ ad canonizationem prædictam pertinebant, attente consideratis, singula mature examinata in publica documenta redegerunt, denique summa fide collecta ad dictam Sedem transmiserunt. Postmodum idem Paulus prædecessor Fratribus dicti Ordinis ejusdem regni etiam concessit, ut ipsi Officium de dicto beato Hiacyntho singulis quintis feriis, in quas nullum festum proprium incideret, perinde acsi esset in Sanctorum numerum relatus, quemadmodum de sancto Dominico singulis feriis tertiis fieri solebat, recitare, ac illius ossa & corpus exhumare, ipsumque in sublimiorem ecclesiæ locum transferre possent.

[109] Postea labente anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo tertio, [recensetque studia Polonorum, quæ sub Gregorio XIII,] claræ memoriæ Stephani Poloniæ regis, de eadem canonizatione apud felicis recordationis Gregorium Papam XIII pariter prædecessorem nostrum, dum in humanis ageret, supplicatione intercedente, ac interea illo vita functo, carissimi in Christo filii nostri Sigismundi III Poloniæ regis, ac carissimæ etiam in Christo filiæ nostræ Annæ Poloniæ reginæ, necnon dilectorum filiorum nostrorum, tunc suorum Gregorii tituli sancti Xysti de Radzivil & Andreæ de Somlio, tituli sancti Angeli in Piscina, Battorii, nuncupatorum Cardinalium, & venerabilium fratrum nostrorum Archiepiscoporum & Episcoporum, ceterorumque totius regni prædicti Ordinum status, tam ecclesiastici quam secularis, votis ac precibus, a felicis recordationis Xysto Papa V etiam nostro prædecessore, per dilectos filios Stanislaum Roscium, ejusdem Sigismundi regis apud eumdem Xystum internuncium, necnon fratrem Hippolytum Mariam Beccaria de Monte Regali Magistrum generalem totius Ordinis Prædicatorum; ac ejus nomine fratrem Bartholomæum de Miranda, tunc procuratorem generalem ejusdem Ordinis, ac demum fratrem Severinum Cracoviensem ejusdem causæ, nomine provinciæ & regni Poloniæ, ad id constitutum procuratorem, supplicatum fuit, ut ipse eumdem beatum Hiacynthum pro sanctitatis suæ fama, quam miraculorum accessio in dies magis magisque confirmabat, in Sanctorum numerum, veteri Romanæ Ecclesiæ ritu, & præscripta solemnitate cooptaret.

[110] [aliisque suis decessoribus] Idem vero Xystus prædictum processum super hujusmodi re confectum Congregationi venerabilium fratrum nostrorum, tunc suorum sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium, super sacris ritibus deputatorum, examinandum commisit; coram quibus idem Sigismundus rex & universi regni prædicti status ecclesiastici; necnon ipsius Ordinis Prædicatorum religionis professores nonnulla scripturarum, ac jurium volumina, duoque processus super eo reformati exempla protulerunt, unum videlicet felicis recordationis Pauli Papæ IV etiam prædecessoris nostri, qui unus ex tribus Cardinalibus in ordine prioribus a prædicto Paulo prædecessore ad id deputatus fuerat, scripturarum monumentis depromptum; alterum vero ex ipso regno simul cum libro, tum vetustatis auctoritate, tum vitæ, ac miraculorum ejusdem beati Hiacynthi diligenti expositione probato allatum, eo quidem illud ad fidem propositis de rebus faciendam firmius, quod esset præstantium virorum litteris obsignatum, & longo annorum spatio in archivo Cracoviensis Conventus ejusdem Ordinis Prædicatorum tanta cum fidei laude asservatum, ut illo, tamquam certi testis opera, summæ auctoritatis homines semper dubiis in rebus uterentur. Cujus rei fidem vel hoc ipsum augebat, quod alterum alteri, tum rebus, tum sententiis omnibus, tam apte respondebat, ut nihil vel similius vel congruentius excogitari posse videretur. Quæ quidem universa, citato Fisci procuratore, recognita fuerunt.

[111] [ad hoc negotium promovendum collata sunt,] Idem porro Xystus prædecessor tribus causarum palatii auditoribus, doctrina, & rerum usu præstantibus, ad hoc nominatim deputatis mandavit, ut de iisdem illis juribus ac processus exemplis diligenter cognoscerent, & conclusiones inde pro more colligerent. Qua in re cum diu multumque illi operam suam exercuissent, eodem Xysto, sicut Domino placuit, viam universæ carnis ingresso, felicis recordationis Gregorio Papæ XIV prædecessori etiam nostro retulerunt, producta jura plenissimæ esse fidei atque auctoritatis, processumque omnem ad Canonum præscripta fuisse confectum, atque ex eo beati Hiacynthi fidei integritatem, vitæ sanctitatem & miraculorum, ex quibus octo potissimum consideranda proposuerant, claritatem manifeste elucere. Qua quidem re ad venerabilium etiam fratrum suorum sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium, super sacris ritibus tunc deputatorum Congregationem, ut & ipsi quid ea de re sentirent, in medium afferrent, ejusdem Gregorii jussu remissa, iidem Cardinales attente examinatis allatarum a prædictis causarum auditoribus conclusionum argumentis, ac Fisci procuratore semper citato atque audito, servatisque etiam servandis unanimi consensu eorumdem auditorum, super scripturis, juribus & processus exemplis exhibitis, relationem approbarunt, & rationes, quibus de illius fide, vita & miraculis constaret, longe firmissimas esse judicarunt.

[112] [& ea sub Pontificatu suo resumpta esse indicat.] Accessit denique recens, & æquitatis ac pietatis plena postulatio ejusdem Sigismundi III regis, qui etiam Sueciæ rex existit: quippe legatione nobis ac Sedi Apostolicæ obedientiæ præstandæ causa, dilecto filio insigni viro Stanislao Mynsxi, Palatino Lencintiensi, apud nos & dictam Sedem oratori suo nuper delata, nihil eum a nobis vehementius hoc tempore flagitare jussit, quam ut negotium istud ad optatum tandem, & suis atque Christi fidelium ejusdem regni Poloniæ supplicationibus consentientem exitum perducamus. Cujus quidem beati Hiacynthi vitæ omnis, ac rerum, quas Deus ejusdem tum viventis, tum defuncti intercessione ac meritis gessit, narrationem hoc loco pro nostro munere toti Ecclesiæ proponendam duximus, ut inde non solum ad divinas laudes prædicandas, atque ad Christianam religionem firmiore pietatis zelo conservandam Christi fidelium animi excitentur, verum etiam eo nomine ingentes gratiæ ab omnibus Christi fidelibus Deo agantur, quod beati Hiacynthi prædicti sanctitatem, quamquam gravibus de causis antea probatam, & multis miraculis illustrem, publica tamen ipsius Apostolicæ Sedis, quam Spiritus sanctus regit & gubernat, ac nostra sententia omnino confirmari hoc tempore voluerit.

[113] Natus igitur est beatus Hiacynthus in Polonia, in villa, [Deinde refert, quomodo hic Beatus, natione Polonus,] quæ Camiensis appellatur, Wratislaviensis diœcesis, ante annum Domini millesimum ducentesimum, ex nobilibus & Christianis parentibus; sed quibus vitæ virtutum ac miraculorum splendore longe ipse præluxerit. Ineuntis ætatis tempus iis primum litteris, quibus ætas illa informari solet, impertivit, in quibus cum tantum profecisset, quantum ad altiorem disciplinam capessendam satis sibi esse videbatur, animum statim ad theologiæ, & juris canonici studia adjunxit, magno sane & admirabili cum fructu, ut qui non multo post Cracoviensis ecclesiæ Canonicus factus, ita inter Ordinis sui viros excelluerit, ut propter eximiam eruditionem, cum præclara & insigni pietate conjunctam, tamquam ardens lucerna ceteros clarissimo virtutum suarum lumine collustraret.

[114] Ab Ivone deinde Cracoviensi episcopo, patruo suo, Romam perductus est, ubi una cum Ceslao ipsius consanguineo, [Ordinem Prædicatorum Romæ ingressus fuerit,] & Hermanno Theutonico familiari suo a sancto Dominico Romæ tunc degente, ejusdem Ivonis rogatu, qui de Hiacyntho, ac duobus aliis regularis vitæ suæ instituto imbuendis, cum ipso egerat, perexiguo tempore omni illius disciplina egregie instructus, in ejusdem sancti Dominici Ordinem nomen dedit, habituque de illius manibus suscepto, & expresse illius regulam professus, in Poloniam tandem cum sociis rediit. Quo in itinere, cum usque ad civitatem Frisacensem processisset, verbo simul & exemplo tantum illic profuit, ut ipsis sex mensibus monasterium dicti Ordinis, multis ibidem fratribus, & Hermanno illis præposito, relictis, construxerit.

[115] Inde Cracoviam reversus, alio ibi ejusdem Ordinis monasterio erecto; [in Poloniam redierit,] Dominicanæ religionis crescentem paulatim familiam propagavit. Mox ad aliarum ejusdem Poloniæ regni provinciarum salutem cogitatione conversa, quatuorque aliis professionis suæ monasteriis variis in locis ædificatis, omnes, tum verbi Dei prædicatione, tum vitæ suæ innocentia in sui admirationem excitavit. Summa denique hæc est, quam a sancto Dominico ejusdem religiosi instituti auctore, tamquam e purissimo fonte hauserat, vivendi rationem, eamdem ipsum ad extremum usque vitæ diem sancte & religiose servasse. Nam sive Christianæ humilitatis species ante oculos proponatur, eo nihil erat dimissus, nihil modestius; sive castitatis ac virginei pudoris imago pulcherrima desideretur, illo nihil purius, nihil candidius fuit; si denique veræ in Deum & proximos caritatis forma exquiratur, illius caritate nihil potuit absolutius, nihil perfectius exoptari.

[116] Quanta porro in corpore castigando, atque in servitutem redigendo, [ibique multis virtutibus fulserit,] illius fuerit severitas, singulæ noctes indicio fuerunt, quibus sese usque ad sanguinis profusionem affligebat. Qua vero continentia & moderatione in victu omni fuerit, præter sextas ferias, beatissimæ etiam Dei matris Mariæ virginis & sanctorum Apostolorum vigiliæ ad unam omnes declarant, quibus, excepto pane & aqua, nihil omnino gustabat. Divini autem numinis propitiandi tanta cura, tantaque sollicitudine tenebatur, ut totas noctes in templo fundendis ad Deum precibus insomnis persæpe consumeret: & si quando inedia ac sopore fessis & cadentibus membris somnum capere cogebatur, aut stans, lapidi tantum altari innixus, aut jacens humi, scilicet prostratus, quiescebat. Et quoniam nihil magis, quam otium homini, præsertim religioso, vitandum esse sentiebat, idcirco quidquid temporis vacuum ab oratione supererat, id omne partim colendis sacris studiis, partim habendis concionibus, partim confessionibus audiendis, partim etiam ægrotis invisendis, partim denique Deo & proximo serviendo impendebat.

[117] [& varia miracula] Cujus quidem singularem susceptæ vitæ rationem, qua cælestis potius, quam humanus vir merito reputabatur, frequens multorum, qui se ejus precibus & orationi commendabant, ad eum concursus, atque adeo nova in dies rerum ab eo gestarum præstantia, & pleraque miracula minime obscura declarant, in quibus, ut cetera, quæ innumera prope sunt, omittamus, cujusdam Petri, ex villa Prossovii oriundi recuscitatio proponenda primum occurrit, quem rapidi fluminis impetu ex equo dejectum & in aquis omnino submersum, cum ejus corpus altero die jam latens, inexpectato ex ipso flumine prodiisset, Deus ob merita & preces ejusdem beati Hiacynthi statim ad vitam revocavit. Ejusdem quoque sanctimoniam mulier quædam, Judith nomine, egregie ostendit, quam cum paralysis morbi vis elinguem prorsus ac mutam reddidisset, nullaque ratione vocem emittere ullam posset; tandem beati Viri intercessione assequuta est, ut lingua & sermone libere uteretur.

[118] [adhuc vivens patraverit,] Prædicandi autem Euangelii causa cum ad varia passim loca se conferret, ac propterea ad Vandalum flumen Vissogradum Masoviæ urbem redundantibus aquis præterfluens aliquando pervenisset, nullo nauclero, nulloque navigio, quo trans amnem veheretur, ad illius ripas conspecto, divina ope implorata, & Crucis signo communitus, comites ad iter per medios fluctus alacriter prosequendum hortari in hunc modum cœpit: Eja, inquit, filii, sequimini vestigia mea in nomine Christi: quo dicto, statim in flumen siccis vestigiis se immisit. Verum sociis præeuntem illum sequi metuentibus, extenso pallio aquam tegens, Agite, inquit, filii carissimi, sit iste nobis pons Jesu Christi, per quem in nomine ejus transeamus. Itaque flumen illud altissimum simul ac rapidissimum una cum sociis incolumis trajecit. Quodam tempore etiam, cum per agros villæ cujusdam diœcesis Cracoviensis inopum ac pauperrimorum hominum segetes injuria grandinis læsas passim, ac disjectas videret, non prius sibi ab oratione temperavit, quam easdem incolis intactas atque integras reddidisset.

[119] [quibus post felicem ejus mortem] Longum esset ceteras res, ab eo, dum vixit, gestas percensere, ut cui toto vitæ cursu nullus umquam dies effluxerit, quo non præclara aliqua ediderit fidei, pietatis, innocentiæ, ceterarumque omnium sacrarum virtutum documenta. Quo quidem vitæ genere ad quadraginta propemodum annos perducto, cum tandem cuperet dissolvi & esse cum Christo, in vigilia festivitatis Assumptionis beatissimæ Dei Genitricis ac virginis Mariæ, Fratribus monasterii sanctissimæ Trinitatis Cracoviensis accersitis, moriturum sese definito die prædixit, eosque appropinquantis sui discessus nuncio perculsos amantissime consolatus, valere in Christo, Deumque in vita perpetuo timere jussit. Postridie igitur piis ac canonicis precibus recitatis, & sacrosanctis Ecclesiæ Sacramentis summa cum veneratione perceptis, cum versum illum extremo jam vitæ spiritu protulisset, In manus tuas Domine commendo spiritum meum, in Domino obdormivit, ejusdem Domini anno MCCLVII, die XV Augusti.

[120] Audita ejus morte, cum magna hominum multitudo, [alia sanctitatis testimonia] sive prosequendi funeris, sive contingendi corporis, sive per eum divini auxilii expetendi causa, sive alio Christianæ pietatis officio ad sanctissimæ Trinitatis monasterium ejusdem Ordinis Prædicatorum, sepulcro ipsius religiosum ac celebre, confluxisset, Deus, in cujus conspectu gloriosa est mors Sanctorum ejus, Zegotam quemdam nobilem Polonum, qui ex equo, quem forte agitabat, miserrime excussus, effractis & contusis totius corporis membris statim obierat, ad beati Hiacynthi sepulcrum, eo ipso, quo mortuus est die, a parentibus allatum, ob ejusdem beati Hiacynthi merita & preces, non solum in vitam denuo excitavit, verum etiam pristinæ valetudini & integritati ita restituit, ut in eo ne minimæ quidem læsionis reliquum ullum vestigium appareret. Cujus miraculi famam alterius etiam exitus postea auxit: infantulus enim, quem mater mortuum ediderat, a patre ad beati Viri tumulum translatus, cum primum is pro filiolo voto se Deo pie obstrinxit, magna cum omnium admiratione vivere statim cœpit.

[121] Accessit aliud quoque admirabile ipsius in Uriulam quamdam factum, [sive illustria prodigia accesserunt.] quæ cum maximis deplorati morbi doloribus toto biennio jactata, eo tandem devenisset, ut omnis melioris valetudinis spe abjecta, ipsos jam menses duos nullo amplius cibo, sed aqua dumtaxat vitam tueretur, Agnete tandem filia beati Hiacynthi opem suppliciter implorante, optatam salutem recuperavit. Postremo cujusdam Barbaræ Cracoviensis feminæ, quæ ex partu in hydropisim inciderat, ita ut jam de illius salute ab omnibus esset desperatum, valetudo, nulla prorsus humana medicina, sed unius beati Hiacynthi, cui se commendaverat, pietate ac meritis, redintegrata, eximiam Servi Dei sanctitatem clare confirmavit.

[122] Quibus sane signis, multisque aliis, ad eamdem beati Hiacynthi sanctitatem comprobandam, [Clemens VIII declarat, se his aliisque signis motum esse,] pertinentibus rebus adducti, ac præterea constanti omnium ordinum dicti regni, & ejusdem Sigismundi III regis, ac Dominicanæ religionis petitioni satisfacere cupientes, cum id maxime idem Sigismundus rex per prædictum Stanislaum Mynski, suum apud nos oratorem, ipse vero Dominicanus Ordo per dilectum filium fratrem Johannem Vincentium Aristoricensem ejusdem Ordinis Prædicatorum generalem a nobis postulaverit, ut, quoniam quæcumque ad acta & processum beati Hiacynthi spectabant, ex hujus sanctæ Sedis præscripto expedita ex perfecta erant, Nos, quibus ea de re statuendi potestas a Deo est tributa, ad hujusmodi negotium definiendum omnes auctoritatis sanctæ Sedis Apostolicæ & nostræ partes conferremus, de eo ipso non prius tamen, quam rebus omnibus diligenter, ut par est, circumspectis, hoc tempore nobis decernendum esse existimavimus.

[123] [ut causam venerabilis Hyacinthi] Crebris igitur ac diuturnis supradictorum venerabilium fratrum nostrorum sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium Congregationis sacrorum Rituum consultationibus, hac ipsa de re etiam nostro tempore habitis, & processu omni ex sacrorum Canonum præscripto ab eisdem viso & examinato, quin etiam viris in sacra theologia ac Pontificio jure versatis in consilium adhibitis, cum nihil jam desiderari videretur, secretum consistorium indiximus, in quo venerabilis frater noster Alphonsus episcopus Ostiensis cardinalis Gesualdus, cum suo & ceterorum Cardinalium Congregationis sacrorum Rituum nomine, omnia ad eam rem spectantia exacte ac prudenter explicasset, id demum in summa retulit, de beati Hiacynthi fide, vita ac miraculis se, & Cardinales collegas suos sentire, omnia probata esse, quæ ad canonizationem ex Divini juris præscripto pertinerent, eamque ob causam, posse Beatum illum (si idem nobis videretur) in Sanctorum numerum cooptari. Qua quidem re intellecta, vehementer in Domino lætati sumus, quod ad augendam Servi sui dignitatem facultas nobis hoc tempore se offerret.

[124] [iterum examinari juberet] Nullam igitur officii partem ad peragendum tanti momenti negotium prætermittendum esse censentes, veteri Romanorum Pontificum prædecessorum nostrorum exemplo adducti, mandavimus, ut de re ad exitum perducenda pro ipsius gravitate diutius deliberaretur. Itaque aliquot dierum spacio interjecto, publicum consistorium hanc ob rem indiximus, non modo venerabilium fratrum nostrorum sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalium consessu, sed etiam Patriarcharum, Archiepiscoporum, Episcoporum & Prælatorum, ceterorumque familiarium nostrorum conventu frequens: in quo quidem dilectus filius Cinus Campanus, consistorialis aulæ nostræ advocatus, res gestas, & beati Hiacynthi virtutes, fidei ipsius sinceritatem, vitæ sanctitatem ac miracula oratione de more est complexus: ac deinde ejusdem Sigismundi III regis, totiusque Poloniæ regni, ac religionis Dominicanæ nomine, ut ipsum in Sanctorum numerum referremus, suppliciter a nobis postulavit. Quod cum præsentes ipsi audivissemus, inusitata lætitia viscera nostra perfundi sensimus. Divina enim voluntate evenisse intelligebamus, dictum Sigismundum regem, cui nunc maxima duorum præsantium regnorum moles incumbit, ideo de beato Hiacyntho inter Sanctos aggregando incredibiliter laborare, ut nimirum nova sibi, suisque regnis firmæ apud Deum intercessionis patrocinia compararet.

[125] [eumque post severam rei discussionem,] Itaque respondimus, in tam sollicita, tamque constanti optimi ac piissimi regis postulatione, inesse eximiæ illius religionis significationem haud ab animi sui virtute alienam, neque indignam præstanti ejus divini cultus amplificandi desiderio. Diximus etiam permagnæ nobis esse voluptati, eoque animum nostrum ad gratias Deo agendas vehementer excitari, quod quibus servis sempiternæ beatitudinis præmia jam diu in cælis sunt tributa, eosdem etiam in terris ab hominibus coli velit Deus, ut Christi fideles vel illorum intercessione cælestia auxilia facilius promereantur, vel eorumdem imitatione expeditius ad cælestem, qua ipsi jam perfruuntur, gloriam perducantur. Summa denique responsionis nostræ hæc fuit, nobis quidem esse constitutum gravissimæ illius petitioni non deesse; causæ tamen magnitudinem obstare, quo minus in summa ipsius totiusque sui Poloniæ regni voluntate res ipsa a nobis adhuc præstari possit, ut quibus eadem de re cum venerabilibus fratribus nostris sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, & ceteris Episcopis diligenter tractandum esset. Quocirca eosdem Cardinales & Episcopos etiam atque etiam monuimus, ut non solum quæcumque hac ipsa in causa versarentur, omni studio adhibito, examinarent, verum etiam conjunctis precibus Deum deprecarentur, ut mentibus nostris lucem præferret ad ea demum agenda, quibus divinæ illius gloriæ amplitudo, & totius Ecclesiæ utilitas augeretur.

[126] Hisce deinde perfectis rebus, consistorium secretum rursus indiximus, [& consuetas cæremonias] in quo etiam Patriarchæ, Archiepiscopi, Episcopi, qui tunc in Urbe erant, ac nostri & Sedis Apostolicæ notarii, & sacri palatii auditores mandato nostro vocati adfuerunt. Tunc igitur Nos pro nostra & sanctæ hujus Sedis, in qua a Deo collocati sumus, auctoritate & potestate, & pro singulari Spiritus sancti in eamdem Sedem, cujus ipsa infallibili sapientia gubernatur, præsidio, ea diximus, quæ ad rem propositam, atque ad illius temporis rationem in primis accommodata esse videbantur. Postremo cum eisdem Cardinalibus ceterisque Episcopis egimus, ut præcise responderent, utrum ex processu & ex rebus in eo comprehensis ac probatis, beatus Hiacynthus canonizandus videretur. Ac primum quidem iidem Cardinales, deinde etiam Patriarchæ, ac deinceps Archiepiscopi & Episcopi, suo quisque ordine concordibus sententiis censuerunt, beatum Hiacynthum ex rebus, quibus omnis illius vitæ processus constat, a nobis optimo jure Sanctorum numero esse adscribendum.

[127] Itaque quod unum jam restabat de talibus, tamque inter se consentientibus suffragiis, [catalogo Sanctorum adscriberet,] Deo bonorum omnium auctori gratias agentes, ac læti rerum tot abhinc annis cœptarum felici successu, diem canonizationis præfiximus ad decimum quintum Kalendas Maias, Dominicam scilicet in Albis, cum nimirum Paschalis solemnitas festivitate concluditur, novella germina sanctitatis regenerantur, neophytorum habitus immutatur, Paschales denique, id est indulgentiæ ac remissionis dies celebrantur, ut tot tantisque cælestibus præsidiis adjuti, melius ac facilius nostro munere fungeremur.

[128] Ubi igitur ipsa Dominica in Albis, hodiernus scilicet dies, [quod Dominica in Albis] illuxit, Nos, & iidem Cardinales, necnon Patriarchæ, Archiepiscopi & Episcopi, qui in cappellam nostram pontificiam nobiscum ad id convenerant, sacris vestibus induti, hymno Ave maris stella, ad honorem beatissimæ Virginis Mariæ, cujus opem tunc maxime invocandam duximus, inchoato, eodemque illo ab ejusdem cappellæ nostræ cantoribus ad finem usque deinceps decantato, aliisque etiam Romanæ curiæ prælatis ac officialibus, familiaribusque nostris una cum ceteris totius ecclesiastici secularis & regularis Ordinis viris longo, pioque ordine præeuntibus, & omnes cum ardentibus cereis ad illius gloriam, qui sua luce & splendore cælos complet, ex palatio nostro Apostolico summa cum celebritate processimus ad basilicam principis Apostolorum, tunc magno undique ornamentorum apparatu instructam, adeo ut singularis lætitiæ specimen omni ex parte præ se ferret. Suggestus enim loci amplitudine insignis, ejusdem Regis, & Dominicani Ordinis impensis extructus ibi primum eminebat, in quo altare, ad sacrosanctum Missæ sacrificium solemni ritu a nobis celebrandum, e regione erectum cernebatur. Templi deinde parietes insignibus aulæis auro & bombyce intertextis obtecti erant. Omnis præterea interioris basilicæ ambitus, accensis undique cereorum flammis collucebat. Denique suspensa de tholo ac trabibus vexilla, beati Hiacynthi sanctissimam Dei Genitricem Mariam Virginem flexis genibus venerantis effigiem spectandam proponebant.

[129] [cum solita pompa præstitit,] Nos igitur in eam basilicam magna omnium ordinum frequentia ingressi, atque in ea supernæ & beatæ urbis Hierusalem, quasi sub aspectu positam pulchritudinem intuentes, in suggestum primum, ac deinde orandi causa ad altare, ac postremo ad throni ibidem, ut moris est, ad dextrum latus erecti, sedem pervenimus, ubi eosdem Cardinales, Patriarchas, Archiepiscopos & Episcopos cum sacris vestibus obedientiam nobis præstantes excepimus. Tum idem Stanislaus, præfati Sigismundi regis orator, semel, iterum ac tertio postulavit, ut beatum Hiacynthum in Sanctorum numerum referremus; Nosque ad singulas ipsius petitiones, litaniis ac sacris hymnis per tria distincta intervalla recitatis, preces adjunximus. Denique omnibus rite ac pie peractis, quæ hac in re alii Romani Pontifices prædecessores nostri servanda esse statuerunt, sanctoque Spiritu, cujus divino numine Ecclesia afflata numquam fallitur, multis cum precibus invocato, ad honorem sanctæ & individuæ Trinitatis, ad exaltationem fidei Catholicæ ac Christianæ religionis augmentum, auctoritate ejusdem Dei omnipotentis, Patris & Filii & Spiritus sancti, beatorum Apostolorum Petri & Pauli & nostra, de Fratrum nostrorum consilio decrevimus & definivimus, bonæ memoriæ Hiacynthum Polonum Ordinis Fratrum Prædicatorum, sanctum esse, ac Sanctorum catalogo adscribendum, sicut per præsentes definimus, decernimus & adscribimus; statuentes, ut ab universali Ecclesia anno quolibet in die decima sexta Augusti festum ipsius & Officium, sicut pro uno sancto Confessore non Pontifice, ad formam in rubricis Romani Breviarii præscriptam, devote & solenniter celebretur.

[130] [indulgentias Fidelibus concessit,] Insuper eadem auctoritate omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui annis singulis eodem die festo ad sepulturam, in qua ejus corpus requiescit, devote accesserint, necnon ecclesias & altaria in ipsius honorem constructa devote visitaverint, easdem indulgentias, & peccatorum remissiones concessimus & elargiti sumus, quemadmodum concedimus & elargimur, quæ ceteris dicti Ordinis monasteriis & ecclesiis in diebus festis ejusdem Ordinis Sanctorum jam concessæ sunt. Quibus rebus ad sancti Hiacynthi canonizationem necessariis absolutis, & hymno ad laudem Dei, & gratiarum actionem decantato, ac divina ope per ejusdem sancti Viri intercessionem devota ac pia precatione, quam ipsi recitavimus, implorata, tandem eodem in suggestu, & altari Missam solenniter de Octava Dominicæ Resurrectionis, cum ejusdem sancti Hiacynthi commemoratione celebravimus, & omnibus Christi fidelibus, qui huic canonizationi & Missæ interfuerant, ad laudem Dei, & Sancti sui gloriam, plenariam peccatorum suorum indulgentiam concessimus.

[131] Quocirca omnes Jesum Christum Dominum nostrum collaudemus, agnoscamusque summa ejus bonitate evenisse, ut in hoc perturbato rerum statu novi apud Deum intercessoris meritis ac precibus adjuvari valeamus. [eosque ad gratiarum actionem hortatus,] Magno quidem illud esse debet ad bene sperandum omnibus argumento, quod rem a tot Poloniæ regibus, ipsisque regni ordinibus jam diu expetitam, communibus piorum ac religiosorum hominum votis ubique optatam, a plerisque etiam Romanis Pontificibus prædecessoribus nostris susceptam, hoc tempore perficiendi facultatem nobis tribuerit. Itaque Deum in Sanctis suis mirabilem deprecemur, ut sancto Hiacyntho suffragante, Ecclesiæ suæ pacem & tranquillitatem, Regibus & Principibus Christianis unionem, obcæcatis hæreticis Catholicæ veritatis viam ostendat, miseris infidelibus Christiani nominis hostibus orthodoxæ fidei lucem largiatur.

[132] Ceterum, quia nimis difficile foret, præsentes nostras originales litteras ad singula loca, [solennem canonizationis Bullam edidit,] ut opus esset, deferri, volumus, ut earum transumptis, etiam impressis, manu publici notarii subscriptis, & sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis eadem ubique fides habeatur, quæ ipsis præsentibus, si exhibitæ & ostensæ essent, haberetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum definitionis, decreti, adscriptionis, statuti, concessionis, elargitionis & voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo nonagesimo quarto, decima quinta Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno tertio.

[133]

Ego Clemens catholicæ Ecclesiæ Episcopus. [cui ipse cum plerisque Cardinalibus subscripsit.] Protector noster aspice Deus.
✠ Ego Alphonsus episcopus Ostiensis Cardinalis Gesualdus.
✠ Ego Innicus episcopus Portuensis Cardinalis de Aragonia.
✠ Ego M. Antonius episcopus Prænestinus Cardinalis Columna.
✠ Ego Ptolemæus episcopus Tusculanus Cardinalis Comensis.
✠ Ego Gabriel episcopus Sabinensis Cardinalis Paleottus.
✠ Ego frater Michaël episcopus Albanensis Cardinalis Alexandrinus.



✠ Ego Julius Antonius Tituli sancti Bartholomæi in Insula presbyter Cardinalis sanctæ Severinæ, major pœnitentiarius.
✠ Ego Hieronymus Tituli sanctæ Susannæ presbyter Cardinalis. Rusticuccius.

✠ Ego Petrus Tituli sancti Hieronymi Illyricorum presbyter Cardinalis Deza.
✠ Ego Alexander Tituli sanctæ Praxedis presbyter Cardinalis Florentinus.
✠ Ego Augustinus Tituli sancti Marci presbyter Cardinalis Veronensis.
✠ Ego Simeon Tituli sanctæ Anastasiæ presbyter Cardinalis de Terranova.
✠ Ego Scipio Tituli sancti Salvatoris in Lauro presbyter Cardinalis Lancellottus.

✠ Ego Henricus Tituli sanctæ Pudentianæ presbyter Cardinalis Caietanus S. R. E. Camerarius.
✠ Ego Johannes Baptista Tituli Sanctorum Johannis & Pauli presbyter Cardinalis Castruccius.

✠ Ego Dominicus Tituli sancti Chrysogoni presbyter Cardinalis Pinellus.

✠ Ego Antonius Maria Tituli sanctæ Agnetis in Agone presbyter Cardinalis Gallus.
✠ Ego F. Constantius Tituli sancti Petri in Monte Aureo presbyter Cardinalis Sernanus.
✠ Ego Antonius Tituli sancti Stephani presbyter Cardinalis Saulius.
✠ Ego Euangelista Tituli sancti Matthæi in Merulana presbyter Cardinalis, Consentinus.


✠ Ego Joannes Franciscus Tituli sanctæ Mariæ in Via presbyter Cardinalis Maurocenus.
✠ Ego Marianus Tituli sanctorum Petri & Marcellini presbyter Cardinalis de Camerino.


✠ Ego frater Gregorius Tituli sancti Augustini presbyter Cardinalis de Monte Elpero.
✠ Ego Paulus Tituli sanctæ Cæciliæ presbyter Cardinalis Sfondratus.
✠ Ego Benedictus Tituli sancti Marcelli presbyter Cardinalis Justinianus.

✠ Ego Augustinus Tituli sancti Laurentii in Pane & Perna presbyter Cardinalis Cusanus.
✠ Ego Franciscus Maria Tituli sanctæ Mariæ in Ara cæli presbyter Cardinalis a Monte.
✠ Ego Octavius Tituli sancti Alexii presbyter Cardinalis Paravicinus.

✠ Ego Philippus Tituli sancti Onuphrii presbyter Cardinalis Placentinus.
✠ Ego Hieronymus Tituli sancti Pancratii presbyter Cardinalis Matthæius.
✠ Ego Flaminius Tituli sancti Clementis presbyter Cardinalis Platus.
✠ Ego Fridericus Tituli sanctæ Mariæ Angelorum presbyter Cardinalis Borromæus.
✠ Ego Lucius Tituli sanctorum Quirici & Julittæ presbyter Cardinalis Saxus.
✠ Ego Franciscus Tituli sanctæ Mariæ Transpontinæ presbyter Cardinalis Toletus.










✠ Ego Alexander sancti Laurentii in Damaso diaconus Cardinalis Montaltus, S. R. E. vicecancellarius.
✠ Ego Ascanius sanctæ Mariæ in Cosmedin diaconus Cardinalis Columna.
✠ Ego Guido sancti Eustachii diaconus Cardinalis Pepulus.
✠ Ego Odoardus sancti Hadriani diaconus Cardinalis Farnesius.
✠ Ego Antonius diaconus Cardinalis sanctorum quatuor Coronatorum.
✠ Ego Petrus sancti Nicolai in carcere diaconus Cardinalis Aldobrandinus.
✠ Ego Cynthius diaconus Cardinalis sancti Georgii.





Ex hac summi Pontificis bulla colligimus, quam severe ac diu istud negotium examinatum fuerit, priusquam ad optatum finem perduceretur. Nunc reliquum est, ut summatim referamus nonnulla, quæ ad gloriam S. Hyacinthi post solennem ejus canonizationem contigerunt.

§ XII. Gloria Sancti post canonizationem longe lateque propagata, & novis miraculis aucta.

[Abrahamus Bzovius oratorie narrat,] Quanta lætitia canonizationem S. Hyacinthi orbis Christianus exceperit, quantoque splendore eamdem celebrarit, ab Abrahamo Bzovio Dominicano in supra laudato Serto Gloriæ, concione 8, apud me pag. 139 explicatur his rhetoricæ figuris: Quam festive vos, remotissimi fines orbis terræ, Hyacinthum in vestros complexus recepistis? Gratulor quidem Hyacintho, quod iis honoribus ab universo orbe affectus sit, quales nulli Sanctorum eo usque contigerunt: cujus enim alterius canonizationem adeo alacriter excepit orbis, ut nostri Hyacinthi? In cujus laudes celebrandas tantus numerus scriptorum suum exercuit calamum? Cui umquam Sanctorum, dum in Sanctorum catalogum relatus est, tot festivitates institutæ & solenni cæremoniarum apparatu celebratæ sunt? Nemini, præter Hyacintho. Mitto illud, quod nulla fuit urbs Italiæ, in qua vita & laudes sancti Hyacinthi cum carminibus, tum soluta oratione a gravissimis scriptoribus descriptæ, prælo commissæ non sunt.

[135] Optarem ego, ut omnes terrarum populi sub annum millesimum quingentesimum nonagesimum quartum (quo in numerum Sanctorum recensebatur Hyacinthus) in Italiam congregati fuissent. [canonizationem S. Hyacinthi] Viderent, per totam Italiam eos honores Hyacintho exhibitos, quales nemini antea Sanctorum. Vidissent templa omnia magnifico splendore, auro, argento, serico, aulæis & peristromatibus pulcherrimis a summo fastigio deorsum usque ubique esse adornata. Vidissent ignes per totam Italiam omnibus in altissimis turribus succensos. Audissent tormenta explosa, artificiosos ignes instructos, sonitum campanarum diurnum & nocturnum. Vidissent numerosam populi multitudinem, nobilissimos comites, Marchiones, principes, urbium senatores, duces & reges ipsos potentissimos ad Hyacinthi solennitatem excurrentes. Vidissent multitudinem cleri, episcopos, archiepiscopos, cardinales, patriarchas imaginem sancti Hyacinthi propriis manibus in processionibus gestantes: omnes enim civitates Italiæ devotio & gaudium inenarrabile summopere propter novi sideris sancti Hyacinthi micantem splendorem occuparat; omnes canonizationis Hyacinthi novitate perculsæ urbes eamdem incredibili gaudio & tripudiis devotissime recoluerunt.

[136] Sed quid Italiam dico? Longe lateque pervasit hæc lætitia; usque ad Hispanos, Arragonios, Lusitanos, & usque ad extremos Indos perlata est festivitas Hyacinthi. Cuperem, ut omnes nationes legerent librum Hieronymi Martelii de solennitate sancti Hyacinthi a Cæsar-Augustanis celebrata conscriptum. [magno cum plausu] Quos Hyacinthus in universa Hispania acceperit honores, summa cum oblectatione animi quisque vestrum agnosceret. Dici nequit, quam solenni pompa, quam splendidissimo ornatu, quam ingentibus sumptibus, quanta cum lætitia florentissimi imperii, vario argumentorum genere alacritatem, ob Hyacinthi canonizationem conceptam, testari conati sunt. Nonagesimo quarto anno supra millesimum quingentesimum universa terra novo sanctitatis splendore irradiata, quasi in cælum conversa fuisse videbatur. Omnes omnium ætatum & graduum homines angelicum quoddam gaudium præ se ferre aspiciebantur. Quis vidit umquam tale? Quis huic æquale aspexit?

[137] [& ingenti gaudio] Paucis abhinc annis Diegus Sanctis annumeratus fuit. Quis congratulatus est festivitati? Quis in laudes Sancti prorupit? Roma & Hispania sola. In Polonia, in Germania, apud Gallos, apud Siculos, sed neque apud omnes Italos plene cognitum est, sanctum Diegum in Sanctorum catalogum esse relatum. Præcedentibus annis a sanctissimis Pontificibus plurimi Sanctorum numero adscribebantur. Quibus terminis solennitas illorum conclusa fuit? Quis eorum laudes celebravit? Sola civitas, quæ canonizationem conspiciebat, vel sola provincia, quæ Sanctum pia devotione excolebat. Ut Hyacinthus in apotheosim relatus est, & Poloni & Theutones, & Boëmi & Pannonii, & Itali, Siculi, Hispani, Portugalenses, Arragonii, Granatenses, demum & ipsius novi orbis incolæ & extremi Garamantes miræ erga Hyacinthum devotionis admiranda & ineffabilia signa dederunt.

[138] [celebratam fuisse] Hactenus Bzovius more rhetorum nonnihil hyperbolice, qui in eadem concione apud me pag. 135 de plurimis S. Hyacinthi miraculis, quæ post canonizationem ejus patrata sunt, sic generatim meminerat: Non hic amplius recensebo, inquit, quæ de Hyacintho, postquam in numerum Sanctorum relatus est, in florentissima Italia & Hispaniis voce plurimorum feruntur. Præteribo omnia, quæ vel tabulis publicis testata aspeximus, vel plurium relatione accepimus, quod Hyacinthus proxime præteritis quatuor annis in Italia innumeros innumeris auxit beneficiis; & alios quidem phthisi consumptos, alios febre correptos, alios aqueo humore distentos, alios morbo caduco, igne pestilentiali, colica passione affectos, alios aliis oppressos malis ad sanitatem perfectam restituit; aquas diluvii alibi depulit, aliis tempestatem maris furibundam sedavit; alios jam jam pene aquis obrutos apparens super undas fune porrecto de voragine maris ad naves reduxit; aliis cadentibus ex altissimæ turris fastigio manum supposuit; alios collisos pristina integritate donavit; quin & plures vel morituros a sævissimæ mortis incursu præservavit, vel etiam mortuos quasi ex tumulo ad vitam evocavit.

[139] [per universum terrarum orbem] Possem ego plurima, summa cum utilitate supplicantium, ubique terrarum per Hyacinthum patrata (quæ non modicam vobis oblectationem, maximum vero Hyacintho honorem parerent) in medium adferre, ni & magnitudine ineffabilia & multitudine innumerabilia censeantur: si quis enim universos populos Galliæ cis-Alpinæ, Pedemontii, Liguriæ, Æmiliæ, Marchiæ utriusque & illius Tarvisinæ & illius Anconitanæ, Umbriæ, Latii, Hetruriæ, Apuliæ, Calabriæ, Græciæ magnæ, Neapolitani regni; si quis Siculorum, Arragonum, Celtiberorum, Granatensium, Lusitanorum, & Hispanorum populatissimas regiones; si Poloniæ, Russiæ, Moschoviæ, Prussiæ, Masoviæ, Silesiæ, Moraviæ; si totius Septemtrionis, si demum universæ Europæ, & his addas Africæ, Indiarum, novi orbis latissimos fines perlustrare; si populus earum provinciarum enumerare potest, poterit & miracula, quæ nunc Hyacinthus patravit, percensere. In his enim omnibus amplissimis partibus, infinitis prope malis afflictos, sua ope juvit Hyacinthus.

[140] Venetiis quadringentæ plus minus tabellæ affixæ sunt ad aras Hyacinthi, [& ubique eumdem Sanctum] testimonium accepti beneficii referentes. Mantuæ, Placentiæ, Cremonæ plurimorum millium excesserunt numerum. Bononiæ supra quatuor millia, & argentea & aurea vota, præter cereas imagines & tabellas & vestimenta & instrumenta varia infinita ad altare sancti Hyacinthi in significationem grati animi appensa numerantur. Patavii, Vicentiæ, Veronæ, Brixiæ, Soncini, Cremæ, Bergomi, Ticini, Mediolani, Cumis, Genuæ, Alexandriæ, Romæ, Senis, Florentiæ, Faventiæ, Ferrariæ, & ut breviter dixerim, quocumque ab Alpibus Graiis ad usque promontorium Scylleum per amplissimas totius Italiæ civitates, in quibus vestigia Prædicatoriæ Religionis exstent vel minima, perspexeris, innumerabilis multitudo imaginum, tabularum depictarum, votorum & ex cera & ex argento & ex auro, monilium ex lapidibus pretiosis, pro optatis consecutis ab Hyacintho, ad ipsius sacella dicatorum videtur.

[141] Perlustres vastissimos totius Europæ recessus, revolvas ab ea parte, [innumeris coruscasse miraculis,] qua Tanaïs Asiaticos a nobis disterminat, perge ad ultimam orbis nostri oram, quam & Mediterraneum & Adriaticum, & Ionium & Oceanum mare alluit; perquire universa illa a nobis remotissima regna, solis Hispanis pervia; ubique Hyacintho exstructas aras, constitutas statuas, imagines depictas, tabulas affixas, consecrata sacella, exædificatas ecclesias, ornatas & dotatas, pene infinitas reperies. Qua tandem de causa? Propter maxima facinora in orbe universo patrata; propter potestatem rerum maximarum & admirabilium in toto terrarum orbe ingentibus factis declaratam; propter beneficia immensa ab illo cælesti Parente per Hyacinthi merita orbi universo collata; propter innumeros innumeris, & iis variis, beneficiis ex Hyacinthi devotione amplificatos. Licet Bzovius hæc etiam oratorie exornaverit auxeritque, tamen ex iis facile colligimus, famam & venerationem S. Hyacinthi anno 1594 longe lateque in orbe Catholico percrebuisse.

[142] Porro scriptor ille Dominicanus similia Annalibus ecclesiasticis inserenda duxit, [quæ summatim recenset,] ubi ad annum Christi 1257 num. 12 præter alia de S. Hyacintho memorat sequentia: Mirum est, quanta cum alacritate totius fere orbis excepta est ejusdem Divi canonizatio, quantis ubique, præsertim in omnibus Italiæ & Hispaniarum oppidis & civitatibus resplenduit post apotheosim miraculis; quæ festa ingentissimis sumptibus eidem facta, quanta altaria, sacella, templa illi ipsi erecta; quam numerosæ sodalitates sub ejus tutela institutæ; quanti utriusque sexus ejus nomine in baptismate vel sacra unctione insigniti. In Italia sola, unico pietatis domicilio apud Montem Varcum infans in puteo demersus, Bononiæ puer ex casu præcipiti allisus, Casali & apud Camertes duo alii mortui ad vitam revocati. Varsaviæ in Polonia eo tempore, quo ego indignus recens a me ædificato Conventui præeram, infans defunctus, & piscator aquis obrutus vitæ restituti. Alibi alia ingentia & innumerabilia per invocationem divi Hyacinthi ad usque annum præsentem, quo hæc scribebamus, millesimum sexcentesimum decimum quartum patrata; quæ si recensere instituerem, nullum finem invenirem.

[143] [& quibus de se ipso addit,] Denique ibidem auctor iste duo prodigiosa beneficia, quæ patrocinio S. Hyacinthi sibi ipsi præstita sunt, narrat his verbis: Plane autem ingratus essem, si vitam semel atque iterum ab intercessione ipsius Divi receptam hoc qualiquali monimento non testatam reliquerem. Nam & ego quoque peccator non semel de vita periclitatus, primum quidem in morbo gravissimo a medicis deploratus, & postea in vorticosi fluminis vadatione jamjam demergendus, affuisse mihi sospitatorem Hyacinthum persensi. Narrabo: in morbo quidem, cum anno Domini MDCI in ardentissimam febrim & eam, quæ pharmaca & medicos contemnebat, incidissem. Causa fuit concussio ex bis suscepto itinere, uno eodemque anno, difficillimis anni temporibus, in Urbem e Cracovia provinciæ Poloniæ negotiorum causa. In urbe emensis innumeris laboribus, regredior secundo Cracoviam ad ultimum Septembris; & civitas peste laborabat. Ad supplices preces multorum die festo solenni sanctissimi Rosarii prima Octobris mensis Dominica bis concionem ad populum in ecclesia ago. Sequenti luce levi febricula, doloreque capitis nonnihil me tentari sentio. Suspicor, pestem in suggesto haustam: frequentissimus enim populus adstiterat, & sermonem arrecta aure audierat.

[144] [quod intercessione ejusdem Sancti] Hinc Suppriorem cœnobii consulo; ille medico inconsulto (nullus enim in civitate infecta remanserat) profert acriorem, quam morbus postulabat, medicinam. Antimonium præparatum fuit: lancinat me illud sumptum, inque visceribus febrem vehementissimam accendit. Hinc major suspicio pestis conceptæ innata. Chirurgus vocatus, qui venam aperuit, sanguinem copiosum exhausit, humores irritavit, febrem inflammavit, quæ ad tres fere menses me habuit, dolore lateris dextri intolerabili adjuncto. Suppurabantur nimirum interiora. Orationibus interim sancti Hyacinthi a febre liberor, ipso die sanctæ Luciæ. Secundo & iterum recido in morbum graviorem, multisque medicamentis exhaustis, balneum calidius ingredior, ex quo suppuratio lateris dissoluta. Exinde exscreare sanguinem grumosum in frusta decretum incipio, noctibus & diebus singulis libras ad minus quinque vel sex. Inde a medica manu relinquor, morti jam destinatus. Sextus jam mensis agebatur ægritudinis deciduæ, quo infra paucos dies consumendus eram. Existimabant, vel pulmones vel hepar ardore febrium exustum, inque pus suppuratum rejectari; & quia tam violenter & in tanta quantitate, citam fore mihi mortem judicabant: & indicio fuerant, præter alia, pulsuum ictus ad brachium fere retracti, frigescensque totum corpus, frustra ad ignem excalefaciendum. Jam ergo accingebar ad mortem, Sacramentis omnibus pro extremo viatico ex more Religionis procuratus. Aderant Fratres, animæ exitum in oratione exspectantes. Votis autem divo Hyacintho humiliter sponsis, non sine admiratione omnium, præsertim illustrissimi & reverendissimi domini Bernardi Macieiovii S. R. E. Cardinalis, episcopi Cracoviensis, qui me ad mortem languere sciebat, ab eadem morte præsentissima fui liberatus. Istud unum.

[145] Alterum fuit in fluvio Anaxo, Tarvisinis Piave nuncupato, [bis præsens mortis periculum evaserit.] anno Domini MDCVI ad diem Februarii XVI. Provinciæ Poloniæ negotiorum gravissimorum causa Patrum jussu pergebam in Urbem. Ad Anaxum accedens ningent pluvioque cælo, partim ex eliquatione nivium, partim ex pluviarum copia aquis redundantem & in plures traduces dispersum, nemine ductore ad vadandum reperto, transeo cum socio unum, alterum, & tertium torrentem fluminis turgentis; quartus trames erat latitudine non nimis nimia & altitudine aquarum ac impetu nimis nimium excedens. Hortante socio, in Dei nomine committimus nos undis, equorum fortitudine nandique peritia freti. Dum in medio amne sumus, aquæ increscentes equum subtus me impellunt rapiuntque; natare ille cupiebat: ego cosilii inops & in periculo consternatus retraho, cum socius jam evasisset. Fluctibus equus obruebatur, & non nisi extrema capitis ex aquis proferebat. Ego quoque ei insidens deorsum trahebar & jamjam mergebar. Sancto tandem Hyacintho sæpe sæpius inclamato, ejus ope ad littus delatus, extra periculum fui, qui jam periculum præsens incurreram. Non dubitamus, quin ab illo tempore usque ad præsentem annum, quo hæc scribimus, intercessione S. Hyacinthi in variis orbis partibus alia insignia prodigia contigerint; sed hæc ad notitiam nostram non pervenerunt. Quare jam nihil nobis superest, nisi ut reducamus promissa superius S. Hyacinthi Acta, iisque dein subjungamus illa miracula, quæ solennem ejusdem Sancti canonizationem præcesserunt.

VITA
Auctore Leandro Alberto, Dominicano Bononiensi,
Ex Opere de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum, lib. 5 fol. 175 & sequentibus.

Hyacinthus conf. Cracoviæ in Polonia (S.)

auct. Leandro Alberto.

PROLOGUS.

[Præfatio auctoris.] Leander Albertus a Ordinis Prædicatorum Joanni Antonio Flaminio b suo salutem dicit. Hyacinthi Vitam scripsimus, Viri sanctitate & eximiis dotibus insignis, quam edituri propediem tuo nomini nuncupandam duximus, mi Joannes Antoni litteratissime; non ut pignus esset aut testimonium summi amoris erga me tui (neque enim aut pignore aut testimonio nostra necessitudo eget, quæ tanta quidem est, ut augeri ultra non posse putem;) sed ut ceteri scirent, quanti te facerem; & quanto te amore prosequerer, omnis ætas intelligeret: quod nulla re melius aut efficacius, quam litterarum monumentis, effici potest. Leges igitur Hyacinthum meum, imo etiam tuum, quo soles vultu cetera, quæ ad te mittimus. Et scio, non ingratam tibi fore lectionem: est enim mirificum vitæ exemplar, & sanctitatis eximiæ specimen; quod tu facile, cum legeris, fatebere. Qui mihi, tum tuus c, demum placere incipiet, cum tibi placuisse cognovero. Vale Bononiæ pridie Kalendas Martii MDXVI d.

ANNOTATA.

a Hic fuit vir doctus ex Ordine Prædicatorum, qui anno 1495 eumdem Ordinem ingressus est. De gestis ejus ac scriptis consule Echardum inter Scriptores Ordinis Prædicatorum recensitos tom. 2 pag. 137 & sequentibus.

b Quis fuerit iste Joannes Antonius Flaminius, in Commentario prævio ad Acta S. Dominici § 4 num. 56, sive tomo 1 Augusti pag. 367 retuli.

c In exemplari nostro, quod Bononiæ anno 1517 editum est, forsan oscitantia typothetæ legitur tuum, quod sensum vitiosum reddit. Quare pro tuum substitui tuus, quæ vox etiam omitti posset, ac ita legi periodus: Qui tum demum placere incipiet &c.

d In Commentario prævio § 1 num. 4 ex assignato impressionis anno errorem Severini Cracoviensis detexi.

CAPUT I.
Sancti patria, nobilitas, Cano nicatus, ingressus in Ordinem Prædicatorum, variæ virtutes, & miracula.

[Sanctus in Polonia ex nobili stirpe natus] Hyacinthus ex oppido Poloniæ Saxo a, nobili stemmate b originem duxit. Is quidem ætatis suæ initio bonis præceptoribus traditus est erudiendus, & tantum profecit, ut brevi condiscipulos ac cætaneos in litteraria palæstra plures superaverit. Erat ei sanguinis vinculo conjunctus Ivo c Cracoviensis antistest, vir venerandus, cujus jussu sacris initiatus, canonicatum in ecclesia Cracoviensi accepit. Quod ubi fecit, prudentissimus antistes perpendens, sacerdotes sine literis esse ceteris ludibrio & sibi ipsis opprobrio, ne tanti juvenis animus vilesceret, aut in delitiis constitutus obrueretur segnitia, eum duxit in theologia instituendum, ut, procedente ætate, quod sibi ex officio incumbebat, peragere posset. O utinam nostris temporibus, omnes sancti ejus antistitis vestigia sequerentur! Non enim tantarum literarum penuria apud sacris initiatos esset. Quinimo & sese & alios plene de sacra Scriptura instruere possent. Exaudiens Ivo Hyacinthum in theologia multum profecisse, continuo ad se revocavit, & visa ejus doctrina, cum modestia, ac morum honestate conjuncta, qua præ aliis pollebat, ultra quam dici potest, eum amare cœpit. Quin ea die anxius erat & solicitus, qua illum videre non poterat.

[2] Forte ea tempestate Ivonem Romam persolvendi voti gratia d petere oportebat, [Ordinem Prædicatorum Romæ ingreditur,] qui inter ceteros Hyacinthum seligens secum duxit. Iisdem diebus Romæ divus parens Dominicus coram Ivone ac pluribus aliis venerandis viris Neapoleonem suis precibus a morte ad vitam revocavit e. Qua re tanta admiratione Ivo captus fuit, ut protinus sanctum Patrem colere ac observare cœperit & ejus familiaritate plurimum uti. Tunc enim parens Dominicus Romæ agebat, flagitans ab Honorio Pontifice Maximo Ordinem a se inchoatum Prædicatorum approbari, atque diplomatibus Apostolicis ornari. Quod & assecutus est Dei beneficio, & Parentis ejus beatissimæ Virginis interventu, prout in Vita ejus latius dictum est. Igitur Ivo sancti Viri captus dulci consuetudine, enixe B. Patrem rogabat, ut dignaretur Fratres aliquos Poloniam mittere, quorum gratia & exemplo, per provinciam cœnobia extruerentur. Pater vero Dominicus se ei morem gesturum dictitabat libenti animo, si Fratrum copia suppeteret. Quare se angi plurimum affirmabat, eo quod ejus petitioni ac voto satisfacere non posset: tamen ipse juvenes probos proferret, si quos ipse haberet, quos sanctæ conversationis vestimenta oblectarent, & eos imbutos sanctis moribus penes se & nutritos brevi admodum tempore illuc pro desiderio mitteret, quo fieret, ut voti compos esset. Porro præclarus antistes, consilio illius usus, ex omni familia sua tres juvenes morum honestate pollentes delegit, videlicet Hyacinthum, de quo verba facturi sumus, Ceslaum, f & Hermannum Theutonicum, juvenes utique raros, & tanta provincia dignos, crediditque viro sanctissimo Dominico, ut sub ejus magisterio erudirentur in his, quæ ad Dei cultum & religionis augmentum attinerent. Quos B. Pater lætabundus suscipiens, toga prædicatoria induit, ac secum per annum g distinuit, ut lenitate, charitate, paupertate, ac ceteris virtutibus ornatos post annum Poloniam, juxta sancti antistitis votum, mitteret.

[3] Igitur eo tempore elapso, cum satis in sancto proposito confirmati viderentur, [conditoque Frisaci cœnobio, in Poloniam redit,] inque sancta conversatione plenissime eruditi, efflagitante Ivone, placuit viro Dei Dominico Hyacinthum, Ceslaum cum Hermanno Converso h Poloniam mittere. Qui accepta sancti Viri benedictione, in nomine Domini nostri Jesu Christi iter arripuere. Contigit eos per Germaniam transire, & in Frizascensi i urbe concionari cum tanto consensu & populi favore, ut protinus compellerentur ibidem a populo cœnobium construere, & illud amplissima sacerdotum, & sacris initiatorum multitudine replere (Id factum intra mensium sex spatium, quod pene miraculo adscribi potest) quos cum ingenti gaudio per eos receptos moribus & Ordinis nostri institutis imbuere. Dein relicto ibi Hermanno Converso, Cracoviam k, ut Patris Dominici jussa complerent, petierunt. Ubi cum summa omnium lætitia, & plausu populi, tum cleri, excepti, in ædem sanctissimæ Trinitatis, juxta literarum Apostolicarum tenorem, & vota sancti l antistitis Ivonis, collocati sunt.

[4] Cœpit demum omnis civitas, seu novitate rei (ut fit) seu magis sanctissimis moribus & doctrina viri Dei Hyacinthi, [ubi variis pietatis exercitiis vacans,] & Ceslai capta, ingens cœnobium ponere, veluti præsagiens, quod futurum erat, videlicet plurimos ad sanctum religionis apicem perventuros. Quod rei postmodum eventus plenissime docuit. Erectis ædibus, ut ibidem inhabitari posset, cœpit Hyacinthus vitam asperrimam ac prorsus durissimam agere. Quippe a parente Dominico vivendi formulam acceperat. Erat animo pariter & corpore mundus, corde lenis, puritate nitidus, & mira præditus charitate. Sed ut unico verbo omnia explicem, Hyacinthi vita omnium virtutum exemplar fuit. Atqui tanta charitate præfulsit, ut alienas calamitates ceu suas defleret, & ad Deum Optimum Maximum pro illis preces emitteret. Templo pro cubiculo utebatur, nec certum locum ad quiescendum habebat; sed aliquando lassa membra, ubi se inveniebat, in terram collidebat, quieti aliquantulum vacans. Noctibus singulis funibus nodosis corpus tundebat. Sextam feriam, & beatissimæ Virginis Mariæ ac Apostolorum vigilias, dumtaxat pane & aqua celebrabat. Desidiæ ac inertiæ hostis acerrimus. Quippe aut litteris, aut concionibus, vel audiendis sordidorum hominum improbis gestis pro impunitate a Domino suorum criminum impetranda, vel orationibus operam dabat. Visebat libenter ægrotos, ac suis dulcissimis colloquiis sublevabat. Verum de moribus hactenus.

[5] [jucundam Deiparæ apparitionem habuit.] Cum aliquando in vigilia Assumptionis beatissimæ Mariæ ante aram positus ingenti cum affectu tantam celebritatem diei meditaretur, & totus lachrymis perfusus anhelaret ad illam felicem ac cælestem domum, ut perfrui tantis gaudiis aliquando posset, e vestigio conspexit e cælo prolabi lucem ingentem super aram, cujus in medio Reginam cæli sibi dicentem collocatam vidit: Macte virtutis esto, Hyacinthe, & lætare, eo quod tuæ a filio meo, & a me exaudiuntur preces. Quod enim petendum duxeris, me interveniente, consequere. Continuoque in cælum sese recepit. Cujus in recessu tanto concentu, actam dulci harmonia Hyacinthi aures oppletæ sunt, ut vix enarrari posset. Exinde tantam in Deum fiduciam sumpsit, ut minime se incassum aliquid ab eo petere posse arbitraretur. Hujus rei seriem, semotis arbitris, Floriano & Godino sociis narravit, affirmans Dei Matrem præcipuam patronam esse Fratrum Prædicatorum.

[6] [Deinde submersum ad vitam revocat,] Aliquando contigit, ipsum iter habere Pronium; ejusmodi enim loci nomen est. Erat autem medium intersecans iter flumen, quod phaselo trajiciebatur. Tum forte intumuerant aquæ. In citeriore igitur amnis ripa consistens animadvertit in ulteriore turbam virorum ac feminarum, quasi quemdam in medio tenentem. Admirabatur plurimum sane, & quid subesset causæ nesciebat. Igitur transmisso amne comperit, multitudinem illam adolescentem quemdam aquis obrutum deplorantem. Ast ut animadvertit vita functi mater, Hyacinthum adesse, missis ceteris, ad pedes ejus provoluta supplex efflagitabat, ut ad vitam filium revocaret. Hyacinthus vero sciscitabatur, qua hora filius naufragio perisset: ut cognovit, quod pridie perisset, & tunc primum ex aquis eductus fuisset, habuit orationem ad Deum. Et ad matrem conversus ait: Bono esto mulier animo. Et adolescentis apprehendens manum, Petre, inquit, (id enim illi nomen erat) Christus Dominus noster, cujus gloriam prædico, intercedente beate Virgine Matre, te ad vitam reducat. Nec mora, qui fuerat mortuus, revixit coram toto illo virorum ac mulierum cœtu. Et matri Falisflavæ * mulieri nobilissimæ reddidit incolumem.

[7] Prandeta nobili genere matrem habuerat paralyticam, quæ nulla medicorum ope sanari potuit. [mulieri paralyticæ usum membrorum restituit,] Is vero ingentem pecuniam medicis exsolverat, ut mater eo morbo liberaretur; sed nihil profecerat. Cupiens autem filius matri solatium aliquando præbere, nihil omittebat, quod speraret ei posse prodesse. Forte audierat, Hyacinthum virum Dei morbos ægrotantibus depellere; quod ubi cognovit, non negligens, solicitus de matre, Cracoviam deduxit, sanctoque Viro obtulit, impense rogans sibi sospitem illam reddi, dicens: Hyacinthe, ecce matrem, filiam tuam, sic paralysi dissolutam, ut nec recte etiam loqui valeat; quæso, ut pristinæ sospitati restituas, quod humano adminiculo haudquaquam fieri posse hactenus expertus sum. Tunc Vir Dei misericordia motus, inquit: Filia, Dominus noster Jesus Christus te a morbo liberet, quo premeris, & usum tibi linguæ restituat. His dictis continuo sospes facta est, & linguæ usum cum ceteris membris integrum recepit.

[8] Mulier gravissime ægrotans, & jam desperata salute, [Sanctus aliam gravi morbo liberat,] precibus obtinuit ad se deduci virum sanctum Hyacinthum, cui vim morbi, quo capta erat, aperiens rogabat, ut se manu tangeret, sperans se illico sic sospitem reddi posse. Ut erat Hyacinthus ad commiserationem pronus, ægrotanti opem ferre cupiens, prius oratione ad Deum emissa, manu illius caput contingens, mox eam incolumem dimisit.

[9] Porro vir Dei, Christi vestigia sequi cupiens, posteaquam jam sat Ivonis antistitis venerandi votis fecisse animadverterat, [& verbum Dei late disseminans,] Ceslaum in Bohemiam misit, ut sacrum verbum euangelizaret. Qui imperata propere perficiens in Praga urbe cum Hieronymo socio ita egit, ut post non multos dies cœnobium cum æde divo Clementi dicata m, pro patribus Prædicatoriis ædificaretur. Deinde Vratislaviam n petentes in honorem divi Adalberti cœnobium aliud extruxere, quo Ceslaus miris coruscans prodigiis in Domino quievit. Hyacinthus vero in Orientalem progrediens plagam, vitæ verbum indefesse disseminando, quod apprime callebat, pervenit Visogradum Musoviæ o urbem. Præterfluebat siquidem urbem amnis. Ad quem cum devenisset cum sociis, nec transmitti posset absque lintre, nec lintris copia esset, admonuit socios, ut divinam opem precibus exposcerent.

[10] Cum igitur aliquantulum orasset, extenso pallio super aquas, [extenso pallio mirabiliter fluvium cum sociis trajecit.] primus omnium intrepidus supergrediens, cohortatus est socios, ut idem fidenter facerent. Sicque super pallio, veluti super navi, amnem transmisere illæsi. Quod ubi in urbe vulgatum est, accurrunt cives rem admirantes, & Virum Dei ingenti cum honore in urbem introducunt. Illinc exiens adiit Chion p, habens itineris comites Godinum, Florianum, & Benedictum, viros nostræ Religionis toga indutos. Ibique per quadriennium permansit, docendoque, & concionando miris coruscavit prodigiis. Quo factum est, ut templum erigeret beatissimæ Virgini Mariæ, quo possent Patres Prædicatores inhabitare. Eo itaque temporis interstitio immensam sacerdotum ac laïcorum catervam sanctæ conversationis toga induit. Initio vero quinti anni Cracoviam repetiit, dimisso Chion viro venerando Godino. Sed divertens per Gadufriam q, & verba vitæ disseminans, verbaque miraculis confirmans, plurimos ad sanctæ conversationis habitum sumendum impulit. Quapropter ædibus cœptis extrui, relicto ibi Benedicto, tandem Cracoviam cum Floriano pervenit.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio num. 9 explicuimus, quomodo hæc Sancti patria ab Alberto Saxum & ab aliis Kamien appelletur.

b Nobile & antiquum Sancti Stemma § 2 Commentarii prævii ex vetustis scriptoribus Polonis retulimus, & ibidem de origine hujus stirpis fuse disseruimus.

c Hic munificus piorum locorum fundator, teste Joanne Cæsario in Vitis præsulum Cracoviensiumpag. XIX, ad cathedram Cracoviensem assumptus est anno MCCXVIII. Sedit annis duodecim. Mortuus anno MCCXXIX. A Dominicanis in ecclesiam sanctissimæ Trinitatis Cracoviæ Mutina translatus. Plura de egregiis hujus piissimi viri gestis sparsim apud Dlugossum in Historia Polonica legi possunt.

d Severinus Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi lib 1 cap. 4 tria Romana hujus Ivonis itinera recenset, & diversas eorum causas assignat. Dlugossus lib. 6 Historiæ Polonicæ ad annum 1218 scribit, Ivonem tunc ad urbem Romanam ivisse, ut Vincentio Kadlubkoni, episcopatum Cracoviensem abdicanti, legitime succederet, ut num. 15 Commentarii prævii indicavimus.

e Hanc mortui resuscitationem in Actis S. Dominici ad diem 4 Augusti ex variis antiquis scriptoribus confirmavimus.

f Acta B. Ceslai ad diem 16 Julii, sive tomo IV istius mensis a pag. 182 illustravimus.

g De longiore aut breviore tirocinii tempore diversas auctorum Dominicanorum sententias § 3 Commentarii prævii retulimus.

h In eodem § 3 Commentarii prævii num. 21 audivimus disserentem Malvendam, qui contra Leandrum Albertum probabilius existimat, hunc Hermannum non fuisse Fratrem laïcum sive Conversum, ut hujusmodi Fratres cognominari solent.

i Friesacum vel Frisiacum est oppidum Germaniæ in Carinthia superiori, circa fluviolum vulgo Matnitz appellatum.

k Cracovia est notissima Poloniæ urbs, & ejusdem regni caput, in Polonia Minori ad Vistulam fluvium sita, cujus fusior descriptio apud Hartmannum Schedel in Corpore Historiæ Poloniæ tomo 1 pag. 165 & sequente legi potest.

l Pius ille præsul Ivo hic vocatur Sanctus, & ab aliis quibusdam titulo beati decoratur. Nos discere cupimus, an alicubi legitimum & immemorabilem cultum obtinuerit.

m Commutatione facta, postmodum nostri Pragenses hanc ædem acceperunt, ut Severinus Cracoviensis lib. 1 Vitæ cap. 5 testatur his verbis: Anno vero MCCXXII idem Sanctus misit Fratrem Ceslaum, qui cum eo a beato Dominico ad Ordinem receptus fuerat, in Bohemiam; qui in metropoli Bohemiæ civitate Pragensi cum Fratre Hieronymo per beatum Hyacinthum associato pervenit, ibidemque Conventum Fratrum Prædicatorum in honorem sancti Clementis recepit; quem sub Maximiliano II imperatore Religiosi Societatis Jesu adepti sunt, & ibi Collegium erexerunt, & Fratres Prædicatores ad ecclesiam sanctæ Agnetis ad fluvium Albim translati sunt.

n Vratislavia urbs primaria Silesiæ ad fluvium Oderam sita, a qua Ducatus Vratislaviensis nomen suum accepit.

o Hæc provincia Poloniæ ab aliis communiter appellatur Mosavia vel Mazovia, quæ ab Oriente habet Lithuaniam, a Septemtrione Prussiam, ab Occidente Poloniam Majorem, & a Meridie Poloniam Minorem, dividiturque in varia territoria, inter quæ oppidum seu castrum Vissogrodiense numeratur, de quo illustrissimus Martinus Cromerus in Historia rerum Polonicarum sæpe meminit.

p Leander Albertus hoc luxato nomine voluit indicare Kioviam, urbem Poloniæ in Ukrania ad fluvium Borysthenem sitam, quæ nunc Moscis subest, & cujus antiquam amplitudinem ruinæ murorum adhuc testantur.

q Non invenio ullam hujus nominis regionem. Quare suspicor, per Gadufriam hic intelligi debere Prussiam: nam dicitur S. Hyacinthus in urbe Gedanensi, vulgo dicta Dantzig, quæ est caput Prussiæ regiæ, ædificasse cœnobium sui Ordinis, ac in eo reliquisse Fratrem Benedictum, ut § 6 Commentarii prævii num. 53 ex Dlugosso retulimus.

* al. Falislavæ.

CAPUT II.
Alia Sancti adhuc viventis miracula, felix mors, & quædam prodigia post obitum ejus patrata.

[Sanctus segetes grandine percussas restituit,] Posteaquam Cracoviam reversus est, Clementia mulier cordata, nobilis genere, nobiliorque moribus ex vico Coseler a (ut vulgari eorum utar vocabulo) forte Hyacinthum virum venerabilem, relaxandi parumper animi gratia, ad suburbanam villam invitaverat. Cognoverat eum vigiliis & jejuniis nimis attritum, ut refocillatione corporis non modica indigeret. Annuit Hyacinthus, & die dicta ad locum constitutum veniens, segetes passim grandine tactas offendit. Forte proxima erat messis. Porro XIII Kal. Aug. hoc accidit. Igitur ad Clementiam tristis ea de causa * pervenit. Quæ prolapsa ad pedes sancti Viri, deflebat propriam, & aliorum calamitatem. Ut vero vulgatum est per vicum, advenisse Virum Dei, missis omnibus, provoluti ad pedes ejus flentes, ut se in tanta calamitate adjuvaret, eum obsecrabant, atque obtestabantur. At Vir Dei in fletum & ipse prorumpens, illorum miseratus sortem, jussit eam noctem illos insomnem ducere; Deumque precibus fatigare, quod & sese facturum spopondit. Qui dicto Famuli Dei audientes, postquam illuxit, segetes obtritas pridie a grandine, quantum ad suos agros pertinebat, in priorem restitutas invenerunt statum, acsi nullam grandinis vim passæ fuissent; finitimorum vero, prout grandine obrutæ fuerant, jacentibus. Qui animadvertentes divinam clementiam, Deo & sancto Viro gratias maximas egerunt.

[12] Aliquando venit Felix Grusonia * nobilis mulier sterilis (porro annos viginti cum conjuge egerat, [mulieri sterili fœcunditatem prædicit,] nec filium tulerat) cum fletu rogans, ut Deum precaretur, ne perpetuo sterilis esset; sed ut Deus illi filium elargiretur, ne opprobrio tam diu marito foret. Conjunx enim angebatur carens filiis, cum abundaret divitiis de herede sollicitus. Ast vir venerandus: Vade, inquit, filia, & pedem referas domum, nec verearis, quia filium habebis, quo viri insignes originem ducent, tam præstantes divitiis & viribus, quam in Ecclesia præsidentes. Haud falsus vates fuit. Quippe & filium tulit, & Viro sancto gratias immensas agens portavit, ex quo ingens virorum præstantissimorum caterva derivavit.

[13] Accidit aliquando quemdam locum concionandi gratia petere (cui Castro nomen est) & ad pedem montis perveniens offendit Vitoslanam * mulierem cordatam in bigam duos natos cæcos educentem, [duos pueros a nativitate cæcos illuminat,] quos luce orbatos ante septem annos pepererat. Quæ ut virum Dei Hyacinthum adesse cognovit, mox e biga descendens, humique ad ejus genua provoluta, filiis ante pedes ejus positis, lachrymans inquit: Eia Vir Dei; en ego infelix luce privatos jam septem annos hos natos enixa sum, fortunæ ludibrium. Quamobrem rogo teque obtestor, ne patriaris hac calamitate me deinceps vexari. Hoc efficies, si fueris Deum precatus. Te enim rogante, non dubito fore, ut filii mei lucem consequantur. Porro Hyacinthus mulieris verba exaudiens, deflens præsentem ejus sortem maxima fultus in Deum fiducia cæcos tetigit dicens: Dominus noster Jesus Christus, qui cæcum natum illuminavit, ipse vobis beneficium oculorum impendat. Simul ac signo crucis illos munivit, e vestigio videntes dimisit.

[14] [alioque submerso ad vitam revocato,] Pribislaba * nobilis matrona & vidua, ex vico vulgo dicto Scenita b, Filium Vislaum unicum sibi Cracoviam ad sanctum Virum præmisit, ut exinde ad se educeret. Functa legatione, Vislao Hyacinthus inquit: Præcede fili, præcede. Ego enim mox te subsequar. Igitur adolescens viri Dei dicto audiens progreditur. Forte itineris medio præterfluit fluvium * vulgo dictum Raba c, quod ea nocte, sive imbribus, sive nivium resolutione, ultra consuetudinem ad summum excreverat. Qui adnitens transire, non aquarum vim formidans, cum armigero ex equo aquarum vi dejicitur, obruiturque aquis, vix armigero evadente: mater vero, prodente puero, filii miserandam sortem audiens, illico pluribus matronis sociata, ad amnem accurrit, deplorans suam ac filii ingentem fortunam. Hyacinthus iter cœptum prosequens phaselo amnem cum Clemente socio trajecit, totus admirabundus, unde tot matronarum caterva illuc clamantium advenisset. Ast Pribislaba Hyacinthum adesse jam animadvertens, concito gradu ad pedes ejus provoluta, Heus, inquit, Hyacinthe, tua causa filium amisi unicum. Quo me vertam misera, quæ conjuge & filio simul orbata sum? Igitur senectutis meæ unica spes, unicum præreptum est solatium. Obsecro obtestorque te, ne me in tanta calamitate positam deseras. Ast Hyacinthus vir Dei lachrymans, paululum e via digrediens, flexis genibus Deum impense rogavit, ut infelici matri opem ferret. Eo itaque ab oratione surgente, ecce contra aquarum impetum adolescentis cadaver ad amnis ripam applicuit. Et eo ab aquis educto occurrens cum omni multitudine, mater ad pedes Hyacinthi inclamare cœpit: Reddidisti, Vir sancte, mortuum, & vivum restitue. At Vir Dei ad corpus accedens: Fili, inquit, Vislaë, Dominus noster Jesus Christus, cui omnia vivunt, ipse te vivificet. Vix verba finierat, & ecce mortuus revixitf.

[15] [pie moritur,] Igitur Hyacinthus vir venerandus post labores maximos, quos pertulerat in vinea Domini Sabaoth, post ingentia signa per ipsum edita, divina tandem dulcedine illectus, toto mentis desiderio exæstuabat, cupiens hac mole carnis solvi, & esse cum Christo. Quare in oratione positus, devotissime efflagitabat votum suum expleri a Patre misericordiarum. Exaudivit quippe eum Dominus, & sibi vitæ terminum intimavit. Quare die postero, qui fuit dies divi Dominici festus, in ægritudinem incidit, qua cognovit vitæ suæ finem advenisse. Invalescente itaque vi morbi, in vigilia Assumptionis beatissimæ Virginis Mariæ, jussit acciri quotquot aderant seniores in cœnobio Cracoviensi, sicque e grabato verba fecit: Ego, filii charissimi, Domino me vocante, die crastina vos deseram. Igitur quæ ex ore parentis Dominici audivi, tamquam hereditario vobis jure relinquo. Primum, ut cordis lenitatem, animique mansuetudinem servetis, dilectionem, ac mutuum amorem amplectamini, sequaminique paupertatem. Hoc enim testamentum est æternæ hereditatis. His dictis, conticuit. Postero die devote Officio reddito (quas canonicas horas appellant) fultus Ecclesiæ sacramentis, astantibus omnibus Fratribus, flentibusque, & ad Deum porrigentibus preces, erectis in cælum luminibus, prorumpensque cum lachrymis in illum psalmum, In te, Domine, speravi, non confundar in æternum, cum dixisset, In manus tuas Domine commendo spiritum meum, mox spiritum efflavit. Et deductus est ante Deum sanctorum ministerio Angelorum, quorum consuetudine adhuc in humanis agens sæpe recreari solebat, quo æterno ævo frui cum Sanctis omnibus licet. Vita functus est sanctissimus pater Hyacinthus anno Domini MCCLVII, Idibus d Septembris hora ferme nona. Tantus autem omnes, qui aderant, luctus invasit, ut ex iis nonnulli præ dolore parum animi compotes clamorem extollerent.

[16] Postquam illius mortem fama vulgavit, incredibilis repente cives plebemque Cracoviensem omnem adeo luctus occupavit, [quo die per ejus intercessionem juvenis mortuus revixit,] ut nullus a lachrymis temperaverit. Concurrunt, & undique virorum ac mulierum agmina, & ad sancti Viri corpus confluunt visendi vel tangendi gratia. Funus ejus Prandeta e Cracoviensis antistes, vir venerabilis, cum omni multitudine civium, & plebis ingenti cum luctu celebravit. Ea ipsa die adolescens equo evectus in campo S. Floriani (sic eum locum vocant) Zaglichæ filius, incaute agitans equum, in terram prolapsus mortem obiit. Ut vero Zaglicha & Florentia ejus parentes intellexere, filii accepto cadavere, maximo cum luctu multitudineque civium comitante & conlachrymante ad sepulchrum detulerunt Hyacinthi, exposcentes precibus ejus a Deo sibi filium vivum restitui. Nec mora, post horæ spatium adolescens mortuus repente revixit incolumis, absque ullo vulneris stigmate, asserens in cælum se cum Hyacintho fuisse deductum. Pro restituto ad vitam filio parentes Deo & beato Hyacintho gratias immensas agentes, domum sunt regressi cum ingenti gaudio.

[17] Venerandus antistes Prandeta, celebrato sancti Viri funere, [& felix Sancti obitus episcopo Cracoviensi,] templum D. Stanislai ingressus est; ibique ante aram beatissimæ Virginis Mariæ procumbens, fessus labore, aliquantulum levi admodum somno captus est. Putavit, se juvenes quosdam videre tunicis albissimis indutos, binos chorum ingredi, duosque præclarissimos viros subsequentes; alterum pontificali tiara præditum, prædicatoria toga alterum indutum, candore scapulare & tunica immenso fulgentibus, duabusque redimitum coronis, & rei insolitæ processum admiranti sibi dixisse pontificem: Sum Stanislaus antistes, & quem mecum cernis Fratrem, Hyacinthus est ex Ordine Prædicatorum, corona doctoratus, & altera corona virginitatis ornatus, quem hac gaudebunda beatissimorum societate spirituum, in illam perpetuam ac felicem vitam, qua frui licebit, Deo æterno deduco: moxque Stanislaum incepisse dulci ac alta voce illud eulogium, Lux perpetua lucebit sanctis tuis, domine, & sanctis illis spiritibus prosequentibus, cum magno fulgore scandisse cælum cum beato Hyacintho. Quo pacto evigilans Prandeta, ad cœnobium. Quo pacto evigilans Prandeta, ad cœnobium Prædicatorum accedens, seriem visionis coram Fratrum, sacerdotum, ac civium immensa multitudine non sine lachrymis narravit.

[18] [sanctimoniali Polonæ,] Bonisflava * nobilis fœmina, in monasterio vulgo dicto Zewezrenugh *, quo ultra annos quadraginta Deo famulata fuerat, apprime sanctum Virum colens, ipsa die orans, levi capta somno, vidit e cælo supra Prædicatorias ædes ingens lumen descendere magno sanctorum spirituum agmine circumfusum, illos beatissimam Virginem pulcherrimam sequentem, secum quemdam præclara Prædicatorum toga insignitum ducentem. Porro Bonisflava (ut fit) facta perquirendi avidior, quinam esset tantus ille comitatus, Virginem illam speciosissimam percunctata est, quænam esset: Respondit illa, se misericordiæ Matrem esse, & illum Prædicatorum vestimentis indutum esse Hyacinthum, quem in cælum deduceret. His vero dictis, cœpit psallere beata Parens dulci ac suavissima voce: Ibo ad montem myrrhæ, et ad colles libani, sanctis illis spiritibus prosequentibus cum B. Hyacintho. Qui cum immenso lumine cælum ingredi visi sunt ad illam æternam dulcedinem perfruendam.

[19] [ac eremitæ Hungaro revelatur,] Eremi cultor, nomine ac re Bonus, captus desiderio visendi Hyacinthi sepulchrum (forte fama cognoverat miracula, & ingentia meritis ejus edita prodigia) ex montibus Pannoniæ f Cracoviam petiit. Templum ingressus, quo sancti Viri corpus jacet, obtinuit a Præsidente cœnobii, posse ad ejus pernoctare sepulchrum. Igitur orationi miro quodam mentis ardore insistens, tres radios mira claritate e cælo emitti, ac super tumulum Hyacinthi aperte vidit, unum ad caput, alterum ad pedes, tertium in medium jaci. His autem visis, illico Hieronymum & Florianum ædituos accivit, ut lucem e cælo intuerentur demissam. Continuo venere illi, & divinam cernentes lucem, in terram procidentes venerati sunt, & Deo gratias egerunt.

[20] [variaque deinde ad tumulum ejus miracula patrantur.] Alia quidem multa ad ejus tumulum prodigia contigerunt. Nam & Margarithæ usus linguæ, manuumque paralysi dissolutarum, restitutus est. Emisso voto, filius unicus militis cujusdam hydropicus, & humano adminiculo destitutus, desperata etiam vita, pristinæ sanitati e vestigio restitutus est, deductusque a patre ad B. Viri sepulchrum, uti pater ipse promiserat, gratias illi egit. Alius similiter febribus correptus, voto emisso, liberatur. Mortuum ex crapula g filium Andreæ, invocato S. Viri patrocinio, matri vivum reddidit. Agatha Comitis Zegothæ arcis Cracoviensis præfecti conjunx pro pedissequa, cujus pene vita desperata erat, febribus gravissime laborans Hyacinthum rogavit, promittens sepulchrum ejus se muneribus donaturam. Non multo post astitere duo viri Prædicatorum habitu induti circa cubile puellæ febribus exæstuantis, quorum senior puellæ ait: In me respice: sum enim Hyacinthus pro sanitate tibi restituenda, a domina tua invocatus; itaque in Christi Jesu nomine surge & Deo gratias age. Illicoque puella incolumis, evanescente Hyacintho cum socio, surrexit. Emisso voto a nobili quadam matrona pro filio morti appropinquante, e vestigio sospes regressus est. Longum esset, si vellem cuncta complecti. Sed hæc ad testandam Viri clarissimi sanctitatem sufficere possunt.

ANNOTATA.

a Vicus, quem hic Leander vulgari vocabulo appellat Coseler, supra apud nos in Commentario prævio § 5 num. 44 vocatur Kosczieliecz a Severino Cracoviensi, cui, utpote Polono, magis credendum arbitror.

b Leander Albertus etiam nomen istius vici luxavit: nam ab eo vocatur Scenita locus ille, quem Severinus Cracoviensis supra apud nos eodem paragrapho Commentarii prævii num. 49 Serniky appellat. Alias similes nominum luxationes aut mutationes in margine annotavi.

c Suspicor, hoc nomine indicari fluvium, quem Dlugossus agens de fluminibus, quæ a Meridie in Vistulam influunt, lib. 1 Historiæ Polonicæ col. XI assignat his verbis: Item Raba, cujus fons in Sarmaticis montibus oriens, ostia habet circa oppidum Uscie.

d Cum S. Hyacinthus die 15 Augusti obierit, hic certe error irrepsit, & pro Idibus Septembris legendum est decimo octavo Kalendas Septembris, licet sequenti die annuum ejusdem Sancti festum celebretur.

e Hic præsul communiter appellatur Prandotha, & Dlugossus lib. 7 Historiæ Polonicæ ad annum Christi 1266, sive col. 778 de eo scribit sequentia: Vigesima prima die mensis Septembris Prandotha episcopus Cracoviensis, vir vitæ venerabilis, & canonizationis beati Stanislai præcipuus effector & promotor, omnibus Sacramentis audiendo Missam procuratus, religiose & devote circa noctis crepusculum moritur, & in ecclesia Cracoviensi apud capellam sancti Petri & Pauli sepelitur, cum annos decem & octo in sede Cracoviensi absumpsisset.

f Nomine Pannoniæ significatur Hungaria, ut passim notum est.

g Crapula non tantum immoderationem cibi aut potus, sed etiam medicamentum ex vino confectum significat, ut apud Martinium in Lexico Philologico ad hanc vocem videre est.

* forte ea de re fama

* al. Fœlicia Gruszouska.

* al. Vitoslauskam.

* vulgo Przybislauska.

* lege flumen.

* al. Branislava.

* al. Zuierziniecz.

MIRACULA QUÆ POST OBITUM SANCTI VIRI CONTIGERUNT,
collectore R. P. F. Severino Cracoviensi ex Ordine Prædicatorum,
Recudimus ex Opere de Vita, miraculis, & Actis canonizationis S. Hyacinthi, quod Romæ anno 1594 editum est, lib. 2 cap. 1 & sequentibus.

Hyacinthus conf. Cracoviæ in Polonia (S.)

EX IMPRESSIS.

CAPUT I.
Beneficia, quæ Sanctus non diu post mortem, sive ab anno Christi 1257 usque ad annum 1270 clientibus suis contulit.

[Post sepulturam B. Hyacinthi] Post viri Dei gloriosi Hyacinthi sepelitionem, multorum piorum virorum corda, atque mentes consternebantur, & memores tantorum mirabilium, per Virum Dei patratorum, ingemiscentes dolorosa voce congeminabant querulantes, & dicentes: Ubi est noster Hyacinthus, qui nos suis meritis ex omnibus nostris afflictionibus liberabat, & veluti Eliseus propheta, cum pallio aquas divideret, conclamabant: Ubi est spiritus Eliæ? Videres multos nunc ad tumbam Sancti, nunc ad alias ecclesias in suis necessitatibus & afflictionibus voces congeminare: Ubi est noster Hyacinthus, mœrentium consolator, & veritatis prædicator? Noluit divina clementia piorum cordibus, jam ab æterno paratam consolationem prorogare, neque Sancti viri gloriam, quæ in cælestibus refulget, in abditis temporum celare. Siquidem hoc eodem anno scilicet MCCLVII, quo sacra gleba corporis ejusdem (anima ad cælos evocata) terræ concredita est post interstitium unius mensis, scilicet in die S. Michaëlis Archangeli a divina refulsit gratia.

[2] [mulier paralytica,] Nam domina quædam Margarita civis Cracoviensis incurabili paralysi percussa, corporis totius & motu, & sensu destituta, sex mensibus medicorum & chirurgorum artes experta, nullo remedio ad concussæ a natura loquelæ, & virtutis beneficium redire poterat, & instar trabis in lecto suo se movere nequaquam valebat. Quoniam vero Viri Dei laus, & miraculorum operationes nondum ab animis fidelium exciderant; maritus ejusdem dominæ lachrymis effusus cum plena fide sua, & amicorum, uxorem suam ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum ad sepulchrum B. viri Hyacinthi voto facto portari jussit, & ibidem oratione devota ad Dominum Deum fusa, meritis beati Viri eam commendavit. Mira res, vix verba suæ orationis finivit, & ecce conjunx sua prædicta Margarita nexibus paralysis liberata, meritis B. Hyacinthi ad perfectam sanitatem restituta, cunctis astantibus videntibus, & Dominum Deum pro miraculo laudantibus, rediit, domumque propriam, abjecto grabato, in quo prostrata ad ecclesiam ferebatur, reversa est, & misericordem Dominum, qui in Sanctis suis semper est mirabilis, ubique collaudavit.

[3] [puer hydropicus,] Quidam nobilis, nomine Boguslaus, filium unicum, cui nomen Suientoslaus imposuit, habebat, qui ob naturæ propensionem in hydropem morbum incidit, & accrescente tumore, infirmitateque invalescente, ad portas mortis, dum nihil minus quam vitam speraret, appropinquavit. Pater vero suus cum frustra medicaminum corporalium juvamina tentaret, indiesque morbus invalesceret, amicorum consilio & persuasu ad beati viri Hyacinthi suffragia devotus cucurrit, dicens: O beate Hyacinthe, qui tot mirabilia virtute Dei operatus es, digneris curare filium meum, qui humana ope destitutus, omnibus viribus carens ulterius vivere non potest, nisi tuis sanctis orationibus adjutus, & ego eum ad tuum sepulchrum cum devota oblatione deducam; & ecce vix votum pater complevit, cum juvenis statim & immediate depulso omni tumore & inflatura corporis, per merita B. Hyacinthi a morte præsente perfecte liberatus surrexit, & votum, quod pro eo pater suus fecerat, veniens ad sepulcrum Viri Dei gaudens, & Dominum Deum laudans adimplevit, parentibus suis & aliis fide dignis miraculo præsentibus.

[4] [juvenis morti proximus sanitatem recuperant.] Quidam civis Miechoviensis, nomine Sulco, & Margarita uxor ejus, hanc super filio suo Joanne per virum Dei Hyacinthum acceperunt consolationem. Contigit enim filium eorum, in acutissimam & gravissimam febrim incidere, ita quod quinta die ad vitæ suæ terminum appropinquans, omnibus sensibus destitutus jacebat, nec quidquam videre, audire, vel sentire poterat: sed tantum palpitante corde animam in mortali corpore hærentem, spiritusque vitales prodentem cernere licuit. Et cum jam præsentem mortem in domo viderent, & quo se amplius pro auxilio quærendo verterent, ignorarent, ad beatum virum Dei Hyacinthum pater suus una cum matre, filium suum morientem cum lachrymis devoverunt, dicentes: O S. Hyacinthe succurre filio nostro in mortis agone laboranti; quem si sanaveris, promittimus Deo & tibi eumdem cum devota oblatione ad gloriam Dei, & tui nominis honorem ad sepulchrum tuum præsentare. Mira res! Vix parentes verba finiunt, & ecce statim juvenis moriturus & agens animam, meritis B. Hyacinthi, parentibus & amicis præsentibus & plangentibus, ad vitam revocatur, & perfecte sanitati redditur, parentibus suis votum ad sepulchrum B. Hyacinthi reddentibus, & miraculum protestantibus.

[5] Contigit quemdam juvenem, unicum filium patris cujusdam nobilis Andreæ de Iakubocze, [& alius jam defunctus ad vitam revocatur.] ob nimiam crapulam b graviter infirmari, & dum medicorum arte dolor leniri sperabatur, eo magis virus infirmitatis excrescens supradictum juvenem usque ad portas mortis deducens oppressit: & cum jam vitam ageret, concurrentibus parentibus, & notis ac amicis omnibus flentibus & condolentibus, juvenis expiravit, ex cujus morte magnum parentes ejus conceperunt dolorem, præsertim quod hæreditatis suæ non poterant habere successorem. Videntes vero quod humana desint præsidia, ad divinam opem lachrymabiliter & devote se contulerunt. Insuper & mater defuncti genibus provoluta S. Hyacinthum in patrocinium invocare cœpit, supplexque precari, ut filium suum, quem avida mors absorbuerat, meritis suis ad vitam revocaret, promittens & devovens, se ad sepulchrum S. Viri vota certa reddituram. Hoc itidem & pater juvenis demortui cum amicis astantibus a Domino per merita Sancti apud Altissimum ex intimis cordis sui affectibus expostulabat. Hæc ipsis facientibus, ecce juvenis, qui erat defunctus, post longum mortis suæ intervallum, quasi media nocte superata, ex feretro se elevavit, & se vivum & sanum affirmans ex fasciis, quibus ligatus erat, absolvi petiit, & coram multitudine astante, & ad miraculum obstupescente, Deo gratias retulit, & S. Hyacintho, cujus se meritis resuscitatum a morte, & sanatum ab infirmitate constanti voce protestatus est, quod miraculum non tantum domesticis, sed etiam aliis civitatibus innotuit, atque Dei gloriam, & Sancti honorem in mentibus hominum maximam propagavit. Factum hoc fuisse anno Domini MCCLXII testatur historia.

[6] Quædam matrona nobilis, a baptismo nomen Agathæ habens, [Puella moribunda subito sanatur.] Comitis Zegotæ Castellani Cracoviensis conjunx [erat.] Hæc puellam quatuordecim annorum habens, infirmitatem octo dierum spatio patientem, graviterque decumbentem sibi auferri lamentabatur, & medicorum delusa ingenio, de vita filiæ desperare cœpit. Quæ cum in agone posita fuisset, jamque animam exhalare cœpisset, supradicta matrona domina Agatha flexis genibus virum Dei B. Hyacinthum invocare cœpit dicens: O beate Hyacinthe, obsecro te per misericordiam Dei, ut mihi miseræ succurrere digneris, & per preces tuas apud auctorem vitæ dominum Deum nostrum, vitam filiæ meæ impetrare. Et cum hæc & alia plura dicendo filiam suam ad sepulchrum S. Viri devoveret, ecce duo fratres circa lectum agonizantis puellæ, habitu Fratrum Prædicatorum induti, beatitudinis notam præferentes astiterunt. Tunc senior puellam agonizantem læto vultu aspiciens, benigne affatus est dicens: Respice in me; ego sum, inquit, Frater Hyacinthus pro tua sanitate a matre tua devote invocatus: ideo in nomine Domini nostri Jesu Christi surge, æ pro præstita tibi incolumitate Deo gratias age; & statim postquam hæc dixisset B. Hyacinthus una cum socio suo disparuit. Puella autem confestim surrexit, sanitate perfecta recuperata, & qualiter ad ipsam reducta fuerit per B. virum Dei Hyacinthum sibi apparentem, & alloquentem, omnibus se de hoc requirentibus firmiter & devote cum gratiarum actionibus, & divina laude semper protestabatur.

[7] [Matrona dæmonibus liberatur.] Quædam matrona nobilis, cognomento Thomislava, Comitis Sdislai uxor, dum in vita ageret, semper devote se in omnibus S. Hyacintho supplex commendabat. Quæ cum ad terminum vitæ suæ pervenisset, graviterque infirmata usque ad mortem in agone posita palpitare cœpisset, ad eam venerunt duo dæmones quasi æthiopes, micantibus oculis, eamque, ut sibi videbatur, arripientes per vias lubricas ac tenebrosas secum ad inferos trahebant; & cum jam locis pœnalibus appropinquaret, ecce occurrit eis vir candida veste indutus in habitu Fratrum Prædicatorum, qui ait ad illos dæmones: Quo ducitis hanc peregrinam? Qui responderunt: Eo ducimus, quo nobis est mandatum. Quibus intulit vir Dei; dimittite, inquit, eam: nam nostra est; & statim illæ larvæ dæmonum, ipsa relicta, evanuerunt. Tunc dixit vir Beatus ad illam: Sis bono animo, filia; ego enim sum F. Hyacinthus Ordinis Fratrum Prædicatorum, quem multoties pro tua liberatione invocasti: idcirco in nomine Domini nostri Jesu Christi scias, te ab infirmitate tua esse curatam, & a dæmonibus liberatam. Quæ expergefacta, & a morte c quasi a somno sublevata statim surrexit, & ab omni infirmitate se liberatam esse sensit. Porro non ingrata beneficio, statim ad ecclesiam S. Trinitatis Cracoviensis ad sepulchrum S. viri Hyacinthi properavit, & quid illi per virum Dei effectum fuerat, cum gratiarum actione & divina laude coram Patribus Conventus, & aliis plurimis protestata est.

[8] [vitula mortua resuscitatur,] Circa annum Domini MCCLXVI tale factum fuisse narratur prodigium. Quædam enim matrona nobilis, nomine Vitouslauska, habuit quamdam ancillam servilem, quæ Danbrouska vocabatur; hæc a sua juventute S. Hyacintho semper fuit multum devota, & cum dominæ suæ pluribus annis fideliter inserviret, vitulam quamdam sibi nutriendam ab ipsa impetravit, quam adeptam cum magna sollicitudine nutrivit, utpote servitii sui pensum; quæ vitula infortunio quodam imminente infirmata decidens expiravit. Quod cum vidisset illa puella Dambrouska, cernens, se esse spe frustratam pretii, profusis lacrymis & magna devotione cordis ad sepulchrum S. Viri cucurrit, & prostrata in oratione sic eum allocuta est: O S. Hyacinthe, ego sum paupercula ancilla tibi semper devota; obsecro adjuva servam tuam: hanc enim, quam loco pretii vitulam habui, jam mortuam domi reliqui, & quo confugere in hac mea necessitate debeam præter te, nescio; obsecro igitur fac mecum misericordiam, & per preces tuas ad Dominum Deum digneris eam vivificare: & cum in ecclesia diutius moraretur, domina ejus indigne ferens animal mortuum in domo sua, jussit vocari lanionem, mandans ut excoriata pelle cadaver ejiceretur. Cum vero ancilla ab ecclesia rediisset, & voluntatem dominæ suæ, ut excoriaretur animal, præsensisset, rogavit dominam suam procidens ad pedes ejus, ne adhuc excoriari vitulam permitteret, donec ipsa accurreret ad sepulchrum S. Hyacinthi, & reverteretur: & his dictis properavit ad ecclesiam, ad sepulchrum S. viri Hyacinthi, rogans sibi vivam restitui vitulam. Tandem festine domum reversa reperit lanionem vitulam ipsius excoriantem: tunc vitula cœpit movere pedem excoriatum, & elevato capite sana surrexit. Haud dubium, quod meritis S. Hyacinthi id factum sit: ad quod miraculum plurimi ex civitate Cracoviensi videndum cucurrerunt, & Dominum Deum in glorioso sancto viro servo suo Hyacintho mirabilia facientem collaudarunt.

[9] Fuit quidam civis Cracoviensis, nomine Geraldus, [vir proximo mortis periculo eripitur,] qui cum uxore sua Elizabeth incedens in omnibus mandatis & justificationibus Domini, sine querela in timore Domini educatus, S. viro Hyacintho semper devotus fuit, & ut ipsius devotione, & merito præmium responderet, non est frustratus spe sua: cum enim acutissima & gravissima febri oppressus esset & repentine prehensus, de spe vitæ desperare cœpit, & tandem ad seipsum reversus, S. Hyacinthum, ut sibi succurreret, invocavit. Uxor vero sua Elizabeth mente devota ad ecclesiam, ubi sacrum corpus Viri Dei requiescit, cum lachrymis pro sanitate sui mariti interpellatura cucurrit. Et ecce Geraldo prædicto in agone posito, & quasi jam a sensibus alienato, ad lectum ipsius decumbentis astitit S. Hyacinthus dicens: Fili Geralde, quid petis a me? Ego sum Frater Hyacinthus per te invocatus, & præcipue per consortem tuam Elizabeth, quæ in ecclesia existens adhuc cum lachrymis orat pro te apud sepulchrum meum. Ad quem infirmus: Pater Sancte Hyacinthe, inquit, obsecro te per misericordia m Dei, ut meritis tuis me curare digneris. Cui Vir Dei dixit: In nomine Domini nostri Jesu Christi sis ab omni infirmitate liberatus; & hæc dicens, ab oculis ægrotantis se subtraxit, & disparuit. Tunc infirmus supradictus Geraldus, perfecta sanitate suscepta, statim surrexit, & repentino cursu absque mora cum multis amicis, ad agonem ejus expectantibus, & familia magna ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum venit, & uxorem suam Elizabeth ad sepulchrum sancti viri Hyacinthi orantem invenit. Quæ cum ipsum sanum vidisset, præ gaudio obstupuit, & tandem Deo gratias agentes, & sancto Hyacintho suo patrono, reversi sunt ad propria. Miraculum vero toti civitati innotuit, quod circa annum Domini MCCLXVII contigisse narratur.

[10] Matrona quædam nobilis, nomine Petronella, uxor Domoni Versii, [mulier in periculoso partu juvatur,] existens partu gravida, sex ante partum septimanis, magno dolore uteri angebatur, & appropinquante hora, cum parere non potuisset, propter magnam vim doloris defecit spiritus ejus, & invocans B. Hyacinthum ad terminum vitæ & limen mortis deducta est: quæ dum esset in agone posita, & ultimum spiritum ageret, ecce mox vir Dei B. Hyacinthus ante lectum illius astitit dicens: Filia Petronella Deo devota, ecce adsum quia me in tua infirmitate invocasti: ideo in nomine Jesu Christi sanaberis, & filium absque magno dolore paries. Quæ cum ad seipsam quasi de quodam gravi sopore evigilans reversa fuisset, sanam se invenit, & filium, sicut prædixerat vir Dei Hyacinthus, absque labore, & dolore peperit. Itaque veniens cum filio ad sepulchrum S. Hyacinthi cum devota oblatione Deo gratias egit, qui per merita S. Hyacinthi a periculo mortis illam liberavit, miraculumque coram Patribus Conventus, & pluribus aliis solemniter protestata est factum fuisse MCCLXVIII in die S. Gregorii Pontificis, & Confessoris.

[11] [alteri matronæ usus dextræ restituitur,] In die translationis beatissimi Patriarchæ nostri Dominici anno Domini MCCLXVIII tale fertur contigisse miraculum. Matrona enim quædam nobilis, nomine Martha, usum manus dextræ, propter quemdam gravem influxum dolore plenum ita amiserat, ut nec extendere nec flectere eam posset, & cum diversis medicinis dolorem manus avertere, & proprio usui applicare tentasset, & minime unguentorum juvamine profecisset, recordata viri Dei B. Hyacinthi, quod multis aliis ad se confugientibus perfecta sanitate opitularetur, nimio pressa manus dolore, venit cum magno ejulatu ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum, ubi requiescit corpus B. Hyacinthi, & cum multis lachrymis posita manu super sepulchrum ejus fiducia plena dixit: O beate Hyacinthe, tu multos mortuos suscitasti, & diversi morbi atque infirmitates ad preces tuas a corporibus hominum abscessere; digneris me tibi devotam a dolore manus liberare. Quæ dum vix cum lacrymis verba protulisset, manumque arefactam sepulchro B. Viri applicasset, mox beneficium perfectæ curationis suscepit, visaque Dei omnipotentis virtute, ingrata esse nequaquam voluit; sed convocatis antiquioribus Patribus miraculum pandit, & Deo bonorum omnium largitori per merita Sancti ejus coram omnibus præsentibus ingentes gratias reddit.

[12] [femina cæca illuminatur,] Quædam religiosa femina, Cæcilia nomine, a pueritia sua serviens devote Domino plusquam triginta annis: quæ incidens in infirmitatem & gravissimum dolorem oculorum, ita quod octo annis nimium dolorem patiens, ut cæca ducebatur; tandem speciali devotione ducta, quam habebat ad virum Dei S. Hyacinthum, mandavit se duci ad sepulchrum S. Hyacinthi. Quod cum manu tetigisset, in vocem prorumpens cum lachrymis [ait:] O S. Hyacinthe, per te Deus mira operatur nunc circa mortuos, ut suscitentur, nunc ut illuminentur cæci; digneris ergo me miseram jam octo annis cæcutientem oculis clementiæ aspicere, & ab hac oculorum meorum cæcitate eripere. Quæ cum dixisset, oculos suos ad tumbam S. viri Hyacinthi applicavit, cujus fidem statim secuta est divina misericordia: namque subito meritis S. Hyacinthi omnem infirmitatem oculorum evasit, & desideratum lumen perfectum recepit, multis ad præsens miraculum astantibus & misericordiam Dei super creatura sua laudantibus. Hoc quoque [factum] fuisse anno Domini MCCLXVIII in dei sanctissimæ Trinitatis, liber authenticus miraculorum testatur.

[13] [& alia surda auditum recipit.] In territorio Cracoviensi erat quædam matrona, quæ Margaritæ nomen habuit. Hæc in viduitate sua, secundum Dei timorem plusquam viginti annis pudice & religiose conversata incidit in gravem, & insanabilem infirmitatem, ex qua ob ingentes dolores capitis humoribus concurrentibus, tanta & tam gravissima percussa est surditate, quod nec campanas, nec tubas, nec homines ad eam loquentes vel quoscumque alios resonantes ictus & sonoras percussiones audire poterat. Quæ cum undique tum herbarum, tum unguentorum unctionibus se voluisset liberare, nec potuisset, cum magna devotione ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum Cracoviæ, ubi corpora sanctorum virorum S. Hyacinthi, & S. Vitti episcopi Lausanensis d de Ordine Fratrum Prædicatorum assumpti requiescunt, pervenit, & prostrata inter utriusque altare (beati enim Vitti episcopi corpus in altari, quod est a tergo altaris S. Hyacinthi in stannea tumba est reconditum) sic allocuta est dicens: O Sancti & electi Dei, S. Hyacinthe, & B. Vitte, per misericordiam Dei peto; liberate me ab hac surditatis infirmitate. Et persoluta sua devota oratione, cum magna fiducia ad sepulchrum S. Hyacinthi accessit, deosculans illud, & aures desuper ipsius tumbam applicans. Non defuit divina misericordia; verum ad Sancti honorem afflictam feminam ab illa surditate, quam contraxerat, liberavit, & beneficio auditus perfectissime donavit: quo percepto, Domino Deo ingentes gratias retulit, & miraculum in gloriam Dei, & honorem Sancti coram multis publicavit.

ANNOTATA.

a Festum S. Michaëlis archangeli celebratur die 29 Septembris, adeoque post obitum S. Hyacinthi integer mensis & aliquot dies effluxerant, quando hoc miraculum contigit.

b Supra in Annotatis ad Acta post cap. 2 littera g monui, voce crapula subinde medicamentum quoddam significari.

c Hæc liberatio a dæmonibus facilius explicari potest, si facta intelligatur de visione, quæ huic matronæ ægrotanti oblata sit.

d In Commentario prævio § 9 num. 90 obiter egimus de quodam Vito vel Vitto, ex Ordine Prædicatorum, qui ad episcopatum Lithuaniæ evectus fuit. Ibidem dubitavimus, an hic sit idem cum illo, qui præsul Lubusanus vel Lubecensis vocatur. Crescit hic dubium nostrum, eo quod ille Vittus, cujus ossa Cracoviæ quiescunt, hoc loco episcopus Lausanensis appelletur. Sed forsan nomen istius episcopatus vitio typothetæ corruptum est.

CAPUT II.
Miracula, quæ per intercessionem ejusdem Sancti ab anno 1270 usque ad annum 1280 patrata sunt.

[Intercessione ejusdem Sancti cæcus visum recipit,] Anno Domini MCCLXX, in crastino sanctissimæ Trinitatis tale narratur factum fuisse per merita S. viri Hyacinthi miraculum. Vir enim quidam nobilis genere, professione miles, qui S. Hyacintho, dum adhuc viveret, amicissimus fuit; hic ex gravi quodam capitis dolore in uno oculorum saniosa quadam infirmitate percussus, cæcitatem contraxit: in ea enim parte, qua affectus erat oculus, in medio pupillæ albugo putredine plena ad modum juglandis excreverat, quæ & oculo maximum dolorem, & faciei turpitudinem non parvam ingerebat. Verum est equidem, se huic dolori multos adhibuisse medicos, diversasque consultantium excepisse artes. At cum nihil profuissent, immo magis ac magis faciei tumorem, capiti dolorem, & intuentibus horrorem ingenerarent, relictis humanis consiliis, ad divinum se contulit auxilium. Siquidem mente concipiens, & anima pertractans S. Hyacinthum, apud Dominum Deum esse gloriosum meritisque acceptabilem, & suum quondam amicum, Cracoviense ad sepulchrum. S. Hyacinthi ad Fratres Prædicatores se contulit, & cum illa corrupti oculi affectione corde devotus, & spe plenus ad tumbam sancti Viri accessit, oculumque corruptum sepulchro applicans sic dicebat: O sancte Hyacinthe, tu cum in hoc mortali corpore viveres, me, ut filium, dilexeras, & ego vicissim semper tibi devotus fui; nunc, obsecro, vide infirmitatem meam, & ab hac turpi carie libera me, meumque mihi oculum restitue. Scio enim, te apud Altissimum precibus tuis hæc obtinere posse. Mira res! Vix verba finierat, orationique terminum dederat, & ecce subito caro illa putrida, & superflua sanieque referta ab oculo recidit: facies a tumore liberata, & pupilla, quæ jam effluxerat, novum dans actum videndi clarissimum, militi supplici, meritis S. Hyacinthi apparuit. Quod multis præsentibus factum fuisse, Dominumque Deum in Sancto suo collaudatum, scripto authentico notificatur.

[15] [duæ mulieres jam agonizantes] Comitis cujusdam, Sulconis nomine, Castellani Cracoviensis filia, uxor Scarbimiri, percussa gravi infirmitate, & desperata, quæ somnum ab oculis, & omnem gustum a palato subtraxit, ita ut nec comedere, nec bibere, nec loqui poterat. Et cum jam medicorum ope frustraretur, deque ejus vita desperatum esset, cumque morti appropinquasset, quidam amicorum parenti suo, ut eam ad monumenta sanctorum Vitti episcopi, & Hyacinthi confessorum cum certis votis offerret, suggessit. Pater ergo illius dominus Sulco prædictus Castellanus Cracoviensis ad lectum filiæ mortaliter decumbentis cum ceteris amicis suis flexis genibus sanctos Dei confessores devote, & lachrymabiliter invocare cœpit dicens: O sancte Hyacinthe, & sancte Vitte, dignemini succurrere orationibus vestris apud Dominum mortaliter laboranti filiæ meæ, & ego eam cum solemni oblatione ad sepulchrum vestrum deducam, votumque supplex explebo. Illo itaque votum sic promittente, illa, quæ jam præsentem mortem passa est filia, statim elevans se in lecto voce sonora clamavit: Gratias ago Domino Deo meo, & sanctis ejus Hyacintho, & Vitto confessoribus, quia eorum meritis a mea infirmitate, mortisque periculo sum liberata: confestimque sana surrexit, & cum patre suo domino Sulcone prædicto, magnoque comitatu nobilium, qui ad se deplangendam accesserant, ad sepulchrum Beatorum jam dictorum cum magna devotione venit, & votum, quod pater pro ipsa fecerat, devote persolvit, cunctis mirantibus, & Dominum in Sanctis suis mirabilem laudantibus. Hoc miraculum factum est circa annum Domini MCCLXXVII.

[16] [statim sanantur,] Simile miraculum factum esse meritis beati Hyacinthi perhibetur circa annum Domini MCCLXX in districtu Podlachiæ a, in civitate Czechanoiwecz, ubi quædam domina, cognomine Serta b Bodislauska, ultimum spiritum agens, recommendata votis ad sepulchrum beati Hyacinthi, subito omnem infirmitatem evasit, & perfectam sanitatem recuperavit, cui miraculo plures fide digni interfuere.

[17] [vir ab hostibus graviter vulneratus] Ne omni generi morborum per inenarrabilem Dei virtutem beatus Hyacinthus deesse videretur, eam quoque apud Altissimum gratiam (ut etiam vulneribus concisis medeatur) impetravit: omnibus enim, ut vivens, in pietatis Christianæ visceribus compatiebatur; sic & mortuus & beatæ vitæ potitus sedibus, cunctis ad se confugientibus non solum precantibus vel vota offerentibus, sed etiam suspirantibus tantummodo, sua solatia præstabat. Contigit enim hoc, quod enarrare cupio miraculum, ita misericordiæ Dominum Servumque ejus exaltans, ut nequaquam præteriri silentio dignum esse judicem. Civis namque Cracoviensis divitiis, & fortuna temporali, tum etiam morum probitate insignis, cui familia Hinconis nomen imposuerat, qui more humano casibus variis subjectus, casum vulneris gravissimi subiit. Hic siquidem ab hostibus suis sibi insidiantibus gravissime in capite vulneratus, usque ad cerebri excussionem, & in brachiis usque ad ossium effractionem semivivus relictus, præsentem mortem pertimescens, chirurgorum & pharmacopolarum se curæ commisit. At quia ob tam letale vulnus nullo modo hominum arte & ingenio spes vitæ relinquebatur, statim divinæ se providentiæ sanandum porrexit. Sciebat siquidem in illa metropolitana civitate Cracoviensi singulare datum esse miseris & afflictis refugium, scilicet sanctum Hyacinthum Ordinis Prædicatorum.

[18] Tunc se recolligens, & devoto pectore suspiria emittens, [miro modo curatur,] verso vultu ad parietem ecclesiæ, sic sanctum Virum alloquitur: O sancte vir Dei Hyacinthe, mœrentium consolator; ecce jam morior, nullumque jam mihi aliud datur vitæ refugium; sic etenim ab inimicis meis sum vulneratus, quod medicorum arte frustra cupitam debeo sperare salutem. Ad te igitur solum mihi & ultimum restat diffugium. Tu qui mortuos ad vitam revocas, potes me etiam (quod certo, & firmiter credo) ad mortem concisum vulneribus resarcire, & precibus tuis ad vitam revocare. Nec facultas tibi deest, qui tantis apud Deum meritis abundas, nec voluntas deesse poterit, qui divina semper charitate plenus fuisti. Obsecro igitur, miserere mei, & succurre jam destructæ & convulsæ fragili naturæ meæ. Ego vero, quam primum juveris me, promitto cum non exiguo munere & oblatione tuum invisere, & honorare sepulchrum. Audi miraculum, & miram Dei virtutem. Vix votum corde & ore promiserat, & ecce confestim vulnera, quæ unguentorum ratio mederi nequibat, omnipotentis Dei virtute solidata atque perfecte sanata, & ipse Hinco ab omni se infirmitate & debilitate meritis sancti Hyacinthi curatum reperit. Et mox a præsenti morte, & vita insperata sanus consurgens, cum sua uxore Elizabet, & duobus filiis Philippo & Jacobo ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum ad tumbam sancti Hyacinthi venit, gratiasque Deo agens, solemnem voti oblationem complevit, omnibus magna voce contestans Dei gloriam, & sancti Viri apud Deum reputationem, quod ejus meritis jam a morte præsenti esset liberatus, cicatrices solum, velut signa divinæ gratiæ, domum reportans anno Domini MCCLXXII.

[19] At vero anno sequenti insigne ob Sancti gloriosam in mentibus hominum refricandam memoriam, [adolescens jam animam exhalaturus] Deo operante, tale fertur fuisse perpetratum miraculum. Namque in oppido Prossovicce cujusdam matronæ honestæ, cognomento Boguslavæ, Nicolaus unicus filius, & viduitatis consolationem & curæ domesticæ labores sufferens, matri suæ carissimus habebatur; qui permissu divino in febrim acutissimam incidens, de die in diem majorem habuit suæ vitæ jacturam, nec ullis medicorum curis obviari poterat, quin ad terminum vitæ velox cursus fieret. Quid mœsta mater ageret, quo se verteret, ignorabat. Jam filium, quem viduitatis suæ fulcimen habebat, agentem animam spiritumque Deo reddentem videbat; nec ullum jam præstolabatur humanum subsidium. Suasu tamen feminarum assistentium bene sperare jubebatur, dummodo ad paratum a Deo mortalibus refugium votis præcedentibus ex intimo corde quantocius se conferret.

[20] [pristinæ sanitati restituitur:] Mox mœsta parens cum ceteris feminis genibus provoluta ad lectum filii conclamare cœpit: O sancte vir Dei Hyacinthe, quantas jam per te hominum audivimus operatas salutes? Quot miranda & stupenda quotidie experimur? Ne despicias, obsecro, miseram matrem dilecto filio orbatam; sed consolare mœrentem, & redde mihi filium morientem: & si mihi miseræ filium vivum restitueris, promitto in honorem tuum ferias quartas singulas usque ad finem vitæ meæ ob gratiam mihi præstitam jejuniis & orationibus transigere. Quod votum cum lachrymis illa emisit. Et ecce filius ejus jamjam moriturus ad matrem dixit: Noli flere, mater charissima, sed quantocius mihi cibum manu tua paratum porrige. Ecce etenim nunc per beatum virum Dei Hyacinthum hic præsentem a mea sum infirmitate curatus. Et assumpto cibo, surgens perfecte se curatum sensit, statimque cum matre, & domino Falislao, & Præbislao militibus ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum Cracoviam venit, & ad tumbam beati Hyacinthi solemnem suæ curationis per Virum Dei protestationem fecit, gratias agens Deo, qui talem in mundo hominibus consolationem reliquit.

[21] [quidam nobilis ex tumulo Sancti] Inter ceteras sanctorum corporum mirabiles gratias his, quæ adhuc in terris gloriosam expectant resurrectionem propter encomium virginitatis perpetuæ, a Christo Jesu Domino virginei partus fructu singulariter concessas, hæc una solet esse non contemnenda, quod ex eorum ossibus sive venerandis reliquiis suavis in Christi fidelium nares odor diffunditur, vel simile aliquid, quod singularem alicujus Sancti virtutem commendet. Sic enim S. Catharina martyr dat lac pro sanguine collo; Sic Paulus capitis saltu, & dulcis Jesu memorato nomine tres perpetuos fontes Romæ prodidit; sic beatus Januarius Neapolitanus sanguinem suum bullire facit capiti suo admotum; sic beatus Nicolaus sacro resudat oleo; sic Joannis Euangelistæ manna perpetuo fonte scaturit. Non mirum ergo, si beato & glorioso Hyacintho ad ostendendam puritatis virtutem conceditur, ut de ejus corpore suavissimus odor emanet.

[22] [suavissimum odorem percipit,] Quidam enim nobilis, Zegocius cognomento, circa annum Domini MCCLXXIV cum adhuc secularibus curis, & mundanæ conversationis involucro, licet jam clericus esset, teneretur, quadamque die devotionis ergo ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum Cracoviæ, & cum aliis, qui magno devotionis erga sanctum Hyacinthum virum Dei tenebantur affectu, ad sepulchrum ejusdem exosculandum accederet, dum nihil minus, quam se aliquando Fratrem Ordinis Prædicatorum futurum speraret, [ex] sepulchris sanctorum virorum Hyacinthi, & Vitti sensit miram fragrantiam, odorisque suavissimi suaveolentiam, qualem lingua humana explicare nequaquam potens erat. Et cum nulla pigmenta, & commentitiæ suffumigationes in ecclesia viderentur, mirabatur, unde tantorum suavitas odoramentorum reperiretur: domumque reversus nullatenus ejus odoris fragrantiam deperditam sensit. Illius ergo odoris supernaturalis fragrantia illectus, divinoque tactus lumine, Ordinem Prædicatorum Cracoviæ est ingressus, in quo memor cælestis dulcedinis, sanctissimam vitam ducens laudabiliter vixit, juramentoque sæpius confirmavit, se ex sepulchris Sanctorum eam, de qua scribimus, odoris fragrantiam sensisse.

[23] Boleslai c Ducis Poloniæ cancellarius, cognomento Dobroslaus, [& alius periculoso gutturis] qui sibi erat carissimus, ex quadam ingluvie d & corporis distemperamento, squinantico e morbo percussus, tantam gutturis & faucium passus [est] inflaturam, ut cibo, & potu nequaquam amplius uti posset. Jamque octavum diem transegerat, cum nihil eorum, quibus humana sustentatur fragilitas, deglutire poterat; & cum jam omnium medicorum ars in seipsam reversa, quid morbo eradicando, & strangulato sanando remedii adhibendum esset, prorsus nesciebat. Dux Boleslaus, ne tam honorato & Reipublicæ utili subjecto privaretur (sciens quanta Deus per beatum virum Hyacinthum affectis corporibus afferret opitulamina) mox die nona currum parari jubet, & suum squinaticum f ad sepulchrum beati Hyacinthi portari, comitante tum servorum tum amicorum Ducique famulantium non parva caterva.

[24] Cumque jam ecclesiæ, in qua Sancti corpus requiescit, [aut faucium morbo liberatur.] limen transisset, modulos loquelæ, quam amiserat, recuperavit. Et appropinquans sepulchro Sancti, illudque devotissime exosculans, cum lachrymis sancti Viri patrocinium & adjutorium invocare cœpit dicens: O sancte Hyacinthe, per te usus loquelæ est mihi restitutus; obsecro per misericordiam Dei, pristinæ me sanitati meritis & orationibus tuis restitue. Ego vero in memoriam beneficii usque ad mortem ferias quartas jejunare promitto. Hæc eo dicente, statim, cernentibus cunctis, per merita Sancti inflatura capitis & gutturis disparuit, & apostema scissum est, saniesque tota effusa, corpusque pristinæ sanitati restitutum; & hoc perfectissime: quod ipse videns, coram præsentibus, & miraculo assistentibus, gloriæ Dei reverentiam exhibuit, miraculumque Dei ope, & Sancti patrocinio patratum confessus, gratias dignas Deo decantavit, atque ad suum Ducem cum gaudio, & virtutis Dei confessione reversus, quid Dei beneficio sibi contigerit, per ordinem enarravit. Hæc autem anno MCCLXXVII contigisse processus inquisitionis sancti Hyacinthi narrat historia.

ANNOTATA.

a Podlachia seu Polachia est tractus Poloniæ, & pars Orientalis Mazoviæ provinciæ inter Lithuaniam ad Ortum & Mazoviam propriam ad Occasum.

b Forsan pro serta legendum dicta, vel substituendum est nomen proprium, puta mutatione unius litteræ initialis Berta, aut simile, quod divinare non possumus. Plures alios errores typographicos ex probabili conjectura correximus, quemadmodum § 1 Commentarii prævii num. 7 præmonueramus.

c Is verosimiliter fuit Boleslaus cognomento pudicus, dux Poloniæ, qui usque ad annum 1279 vixit, cum hoc miraculum anno 1277 contigisse dicatur.

d Ingluvies inter alias significationes aliquando sumitur pro tumore gutturis, ut in Lexico Martinii ad vocem illam videre est.

e Hic morbus in Definitionibus medicis Gorræi vocatur Græce συνάγκη, qui est tumor & rubor faucium cum magna respirandi difficultateconjuctus. Ab Italis hoc malum vernacule appellatur squinantia, & a Gallis esquinancie, quæ voces anginam significant. Vix dubito, quin Severinus Cracoviensis Romæ degens, hanc vocem ab Italis mutuatus fuerit, & ex ea novum adjectivum Latinum facere voluerit.

f Scriptor Polonus paulo superius hunc morbum vocaverat squinanticum; nunc autem eo morbo laborantem, omißa littera n, appellat squinaticum. Nescio, utrum auctoris an typothetæ erratum sit. Utut est, ex supradictis & circumstantiis miraculi satis intelligimus, qualis morbus eo nomine indicetur.

CAPUT III.
Morbis aliisque malis afflicti, qui ab anno 1280 usque ad annum 1290 opem Sancti senserunt.

[Sanctus adolescenti moribundo apparet;] Jam vero quid factum sit anno MCCLXXX in crastino Assumptionis gloriosissimæ Virginis Mariæ audiamus. Namque in villa, quæ Polonis dicitur Pelesnicza, quatuor a Cracovia milliaribus distante, nobilis quidam, nomine Vislaus, Boguslai militis filius, in gravissimam eamque mortalem febrem incidit, quam nulla medicorum ars curare valebat. Cumque jam de ejus vita desperaretur, jam jamque agonizans morti vicinus esset, parentibus & amicis ad lectum morientis circumstantibus, ac irremediabiliter flentibus, Magdalena matrona mater ejus, & conjunx præfati Boguslai, flexis genibus resumpto spiritu cum lachrymis cœpit invocare S. Hyacinthum in patrocinium, necnon B. Vittum episcopum Lausanensem ex Ordine Prædicatorum (de quo supra libro primo dictum est) dicens: O sancte Hyacinthe, & Vitte, veri servi & amici Dei, quorum animæ in cælis gloria perpetua perfruuntur, & in terra nomen famaque est celeberrima, dignemini mihi miseræ succurrere, huncque filium meum, quem invida mors a conspectu meo rapere properat, ad vitam sanum precibus meritisque vestris restituite, & ego promitto eum cum solemni oblatione ad tumbas vestras sistere.

[26] [eumque ab instanti mortis periculo liberat;] Quam primum vero verbo & corde devoto expressisset dicta, statim juvenis quasi e gravi somno expergefactus, ad parentem vota Deo offerentem, præsentibus cunctis, dixit: O mater carissima, cito properemus Cracoviam ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum, & agamus Deo gratias pro mea curatione, & sanctis ejus S. Hyacintho, & B. Vitto, qui modo mihi spiritum exhalanti in decore mirabili, unus quidem pontificali vestitus amictu, alter vero in habitu Fratrum Prædicatorum astiterunt, dixeruntque mihi jamjam morienti: Visläe fili, in nomine Domini nostri Jesu Christi curamus te ab infirmitate, quam pateris; surge, & cum matre tua ad nostra sepulchra, vota pro te facta completurus, perge. Et hoc dicto, disparuerunt, & ego optime sentio, me esse sanatum. Mater igitur hæc audiens luctum convertit in gaudium, & præparato curru cum marito suo & filio, multisque consanguineis sibi adjunctis, cum gaudio Cracoviam ad sepulchra Beatorum properarunt, & miraculum Fratribus Prædicatoribus, & aliis civibus promulgarunt, Deo optimo ingentes gratias votis adjunctis reddiderunt, qui per Sanctos suos hic in terris mortalibus auxilia confert pietatis.

[27] Non contemnendum sane, divinam virtutem & Sanctorum honorem commendans anno MCCLXXXI, [matronam sex annis cæcam] in die beatissimi patriarchæ nostri Dominici accidit miraculum. Quædam enim matrona nobilis Christina nomine, uxor olim Nicolai Irdeniava militis, Deo permittente, in gravem lapsa infirmitatem, ex nimio capitis dolore oculorum est oppressa passione in tantum, quod invalescente morbo indiesque crescente totaliter visiva virtute privatur. Jam siquidem nec lucem aliquam, nec hominem, nec quidquam materiale sive palpabile cernere poterat. In qua cæcitate, dum jam sextum ageret annum, omnium ore cæca Christina appellabatur, quæ licet pulchra facie fuerat, tamen ob cæcitatis deformitatem a marito suo despiciebatur: postmodum autem a quadam devota matrona admonetur, ut non parvi penderet Dei gratiam, quæ nuper ad consolationem fidelium Cracoviæ apud Fratres Prædicatores emicuit: namque si aliis Deus tot solatia in eorum infirmitatibus præbet, cur tu etiam, inquit illa matrona, porrectum in terris a Deo beneficium despicis? Sum certa, quod per Dei gratiam, si ad S. Hyacinthum te devoveris, oculorum lumen es adeptura.

[28] Quod audiens cæca mulier matronæ respondit: nullus hucusque fuit, [mirabiliter illuminat,] qui me hac de re commoneret. At vero ex hac persuasione tua, pro qua gratias multas tibi refero, ad ecclesiam nostræ villæ accedo, & ibi solemne votum ad tumbam istius Sancti gloriosi emittam. Quæ cum ad ecclesiam venisset, & cum lachrymis orans votum ad S. Hyacinthum perficiendum promitteret, statim cœpit quasi quodam sopore gravari, & cum sic obdormiret, astitit illi S. Hyacinthus in fulgida veste, & decoro Ordinis Prædicatorum amictu, & dixit illi: Domina Christina, si vis visum recuperare, visita sepulchrum meum cum devota oblatione. Et his dictis, disparuit. Tunc supradicta domina ad seipsam reversa, clamare cœpit super famulos suos: Quantocius mihi paretur currus, ut possim per vos Cracoviam ad Fratres Prædicatores perduci ad sepulchrum S. Hyacinthi: modo siquidem mihi in fulgido apparuit amictu Fratrum Prædicatorum, lumenque oculorum meorum mihi promisit restituere. Quod cum factum fuisset, & ipsa ad sepulchrum viri Dei S. Hyacinthi cum lachrymis devotissime orasset, & prælibata oratione oculis cæcis sepulchrum Sancti contigisset, meritis & intercessione ipsius statim visum recepit, Dominumque Deum supremis extulit laudibus, qui Sanctos suos in terris mirabiliter glorificat, marito suo, & multis nobilibus utriusque sexus, tum etiam, & Fratribus conventus Cracoviensis præsentibus, & ad factum prodigiosum stupentibus.

[29] Quædam nobilis, & devota matrona domina Margarita, [alterius dysenteriam sanat,] conjunx olim D. Falislavi de Calina militis, ob intemperiem ciborum ex causis morbi concurrentibus, gravi & insanabili est correpta dysenteria a, in tantumque eam lubricus morbus affecit, ut viribus destituta omnem cibum potumque respuens, præ foribus mortem venire sensit; cumque jam nec medicorum rationes, nec servientium sollicitudines a morte superveniente eam liberare possent, relicto humano, ad divinum anxia cucurrit præsidium. Namque cœpit S. Hyacinthum devoto corde sub his verbis invocare: O sancte vir Dei Hyacinthe, vere credo, te in æternam & cælestem transisse vitam, vereque profiteor, quod etiam nostro seculo orationes tuæ coram Deo altissimo plures languidos curarunt, plures mortuos suscitarunt. Obsecro, fac mecum misericordiam, & vitam præsentem mihi conservari apud Altissimum obtinere digneris. Et ego haud immemor beneficii in tui honorem ferias quartas, & sextas, usque ad ultima vitæ meæ tempora in pane & aqua jejunare coram Deo promitto, & ad tuum sepulchrum notabilem, & devotam offerre oblationem. Mira res! Vix mulier languida, & pene vita destituta votum complevit; & ecce statim, Deo per merita sancti Hyacinthi auxiliante, matrona prædicta, quæ ob fluxilem morbum emarcuerat, acsi numquam ejusmodi dysenteriam passa fuisset, sana & incolumis surrexit. Ne vero tam grande sibi præstitum beneficium per obliviosam ingratitudinem aboleret, protinus Cracoviam cum marito suo, adjunctis sibi suæ incolumitatis honoratis & fide dignis testibus, venit, miraculumque appendit, & Domino Deo gratias egit, quod per Virum Dei in ipsius infirmitate salutem contulit, & solemni oblatione ad sepulchrum Sancti relicta, laudans communem omnium bonorum largitorem Deum ad propria remeavit anno Domini MCCLXXXIII.

[30] [ac gravissimam virginis febrem curat.] Anno Domini MCCLXXXIV, in die Sanctissimæ Trinitatis tale narratur factum fuisse miraculum. Quædam nobilis, & ingenua virgo, cognomento Dobroslava, Janickonis Mileuski de villa Kunicze filia, correpta febre gravissima, ex variis accidentibus morbo ingravescente, ad finem vitæ suæ deducta est, frustra circa morbi increscentis curam medicis laborantibus. Cumque jam a medicis de vita ipsius desperaretur, mater virginis domina Mileuska, quæ semper sancto viro Dei Hyacintho erat devota, ad divinam se contulit misericordiam. Idcirco flexis genibus corde mœsto & voce lachrymabili cœpit sancti Viri efflagitare patrocinium, multis eum in sua oratione verbis compellans, & si suam filiam primæ sanitati restitueret, cum devotione certam oblationem ad sepulchrum Sancti se allaturam promittens. Quod votum cum constanti corde complevisset, sequitur a Deo præstitum beneficium. Namque illa virgo prædicta a sua, quam passa est, periculosissima infirmitate convaluit, & sana surrexit. Quo facto gratulabunda mater, nec non prædictus Ianiczko nobilis, ne beneficii immemores existerent, cum filia sua multoque nobilium personarum comitatu Cracoviam ad Fratres Prædicatores venerunt, vota persolverunt, Domino Deo misericordi gratias retulerunt, miraculum publicaverunt, & quantum per sancti Hyacinthi merita a Domino Deo obtinuerint, palam coram omnibus enarraverunt, factoque voto, post gratiarum actionem, ad propria remearunt.

[31] [Sanctus uxorem fratris sui uterini] Nobilis & generosa matrona, nomine Przibyslava, olim Comitis de Odrovons F. Jacobi de terra Opoliensi de villa Kamiensi, sancti Hyacinthi Fratris uterini conjunx, ex naturæ injuria in acutissimam & periculosissimam febrem prolapsa, humanis se dedit præsidiis, medicorumque animos, sed non auxilium, frustra implorando. Itaque cum indies magis magisque paroxysmo b divexaretur, morbusque in deterius vergeret, cum ab omnibus medicis destituta, & ab amicis deplorata remaneret, in mentem venit S. Hyacinthi in omni morborum genere diversis personis ad suum præsidium confugientibus opitulatio, quæ non solum in districtu Cracoviensi, verum etiam per omnes regni Poloniæ partes longe lateque protendebatur. Quoniam vero mors inexorabilis, quæ carminibus non eluditur, nec pharmacis revocatur, præsentem demonstrabat animæ de corpore exitum, quod verbis non poterat morbi oppressa magnitudine, cordis anxio spiritu & devoto suspirio sancti viri Hyacinthi, utpote sui consanguinei, cum lachrymis orando petebat patrocinium. Jam vero marito ejus Jacobo prædicto ad lectum ejus funestam dilectæ conjugis suæ mortem deplorante, atque exituræ animæ horam expectante, circa gallicinium, ceteris dormientibus, mediæ noctis transcurso tempore, ad lectum prædictæ matronæ jamjam spiritum exhalantis astitit sanctus vir Hyacinthus, splendido Prædicatoriæ professionis indutus habitu, & sic est eam allocutus: O Pribyssava, inquit, domina Deo devota, quia me in tuæ mortis anxia hora invocasti, ecce adsum. Idcirco in nomine Domini nostri Jesu Christi te vitæ pristinæ & perfectæ sanitati restituo. Atque his dictis, disparuit.

[32] Matrona autem prædicta Pribyslava, cum mortis jacula & naturæ injuriam depulsam sentiret, [ab acutissima febre liberat;] seque subito sanatam & a morte revocatam cerneret, ad personas circa suum agonem assidentes & sopore pressas clamare cœpit alta voce dicens: Surgite, surgite; numquid non videtis sanctum Hyacinthum splendido Prædicatorum Ordinis habitu refulgentem hic astitisse, meque allocutum fuisse, & ab hac, quam agebam, morte liberasse, & deperditæ sanitati præsidium dedisse? Ecce jam tota sana facta sum. Hæc cum dixit, sana atque incolumis surrexit de lecto, & marito gaudium restituens cum ipso, & tota familia sua, multorum amicorum congaudentium comitatu Cracoviam ad Fratres Prædicatores miraculum publicatura perrexit, ad sepulchrum sancti Viri orationes, & vota, humilesque gratiarum actiones redditura accessit, Deum omnium bonorum inexhaustum largitorem magnificans, qui ob merita Sancti sui ad pristinam ipsam revocaverit sanitatem. Hæc contigisse narrat historia anno Domini MCCLXXXIX.

[33] Eodem anno in crastino sancti Dominici patriarchæ nostri non minus stupendum, [alteri mulieri duos digitos] quam quod sanctitatis sancti viri Hyacinthi encomium commendet, contigit miraculum. Siquidem domina quædam Bartholomæi civis Cracoviensis uxor, dum domestici operis aliquid ferventius atque diligentius operaretur, cultrumque incautius versaret acutissimum, casu repentino præcidit duos de manu propria digitos, ita ut penitus a manu dissecti in terram deciderent. At illa, ut muliebris fert animus, viso atroci vulnere, quasi exanimis in terram ejulans proruit, infortunium suum lachrymabiliter deplorans. Quoniam vero sæpius in publicis concionibus de virtutibus, & stupendis per sanctum Hyacinthum factis prodigiis declamari audierat, concepta in Deum fide, & ad sanctum Virum devotione, acceptis illis duobus præcisis digitis, & sudariolo sive panniculo involutis, ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum quantocius properavit, & veniens ad sepulchrum sancti Hyacinthi, cum lachrymis cœpit supplicare dicens: O sancte Vir Dei, nonne nobis in declamationibus publicis sæpius tua merita apud Altissimum proponuntur, quibus & mortuos ad vitam, & diversis calamitatibus oppressos ad perfectam restituis sanitatem? Obsecro, ne me despicias famulam tuam, quæ toto pectore tuo me patrocinio committo; en attuli infelicis laboris mei partum duos digitos, quos de manu incauta præcidi: digneris tuorum meritorum virtutem in me quoque miseram effundere, hosque sic abscissos manui meæ reunire & vivificare. Ego vero, si me sanaveris, promitto ob memoriam sanctitatis tuæ, quamdiu terrena carne induta terras incoluero, septies orationem Dominicam & salutationem Angelicam indies devote persolvere.

[34] [cultro præcisos restituit;] Itaque voto emisso, manum duobus digitis detruncatam super sepulchrum sancti viri Dei Hyacinthi posuit, & digitos avulsos ex sudariolo depromptos suis locis adaptavit. O rem miram, & stupendum miraculum! Digiti siquidem per merita sancti Viri locis suis sic reuniti adhæserunt, & perfectæ sanitati sunt restituti, quasi numquam crudeli mucrone a parte corporis resecti fuissent. Ad quod miraculum gratulabanda mulier virum suum & alios domesticos, qui concisam manum viderant, in testimonium vocavit, & coram Fratribus Prædicatoribus mirabilem Dei omnipotentiam, & in sanctum Virum Dei favorem prædicavit, multis ob tam grande miraculum stupentibus, & Deum gloriosum laudantibus.

[35] [puerum a nativitate cæcum illuminat,] Hoc eodem anno MCCLXXXIX, in die Assumptionis glorisissimæ Virginis Mariæ, tantæ & tam magnæ virtutis miraculum prodiit. Homo enim quidam de pago, qui vulgo Maslovicze dicitur, cognomento Suienton, licet conditione pauper, sed in Dei providentia dives meritis, & ad sanctum Hyacinthum devotione plenus. Hic (ut a Domino probaretur, & gloria Sancti magis ac magis cresceret) filium habuit cæcum a nativitate, quem & Simonem in sacro baptismate nuncupavit; & cum jam in hoc naturæ & oculorum defectu sexennium transegisset, nec esset ulla spes aliqua arte humana ad optatam filio lucem pervenire, accepto secum filio, Cracoviam ad Fratres Prædicatores ad tumbam sancti Hyacinthi perrexit, & viva fide in Deum & ad sanctum Virum Dei devotione faciem cæci nati filii super sepulchrum Sancti posuit, & cum lachrymis sic est exorsus: O sancte Hyacinthe, succurre mihi misero, & me in hac calamitate consolare. Illuminasti duos gemellos cæcos a nativitate, dum viveres; illumina & hunc similia patientem, dum cælestia regna inhabitas: nec enim es minoris meriti mortuus, qui omnipotenti Deo æternaliter assistis. En tibi offero victimam, accipe sacrificium, & præsta tuo devoto patrocinium. Quod si tuis meritis huic lumen dederis, hunc eumdem filium usque ad terminum vitæ meæ singulis annis cum oblatione devota in recompensam beneficii ad sepulchrum tuum præsentare promitto. Hæc cooperante & votum promente fidei merito, non est fraudatus: subito enim illius pueri cæci nati aperti sunt oculi, & lumen oculis integrum est restitutum. Tunc filius ad patrem, Pater, inquit, charissime, jam omnia clarissime video, omni cæcitate semota. Pater vero suus procidens in faciem, Deum omnipotentem, qui in Sancto signum suæ benevolentiæ ostendit, pronus adorans, fideli pectore & ore collaudavit. Ne vero miraculum celaretur, vocatis Patribus Cracoviensibus & personis fide dignis, factum stupendum publicavit, & lætus cum filio ad propria remeavit.

[36] [& eumdem postea lethali febri eripit;] Postmodum sexto mense post hoc grande opus perpetratum, quatenus ad servitium Dei traheretur, iterum manus Domini fuit ad probandum illum: siquidem hic idem, cum consecuta oculorum gratia filii sui gauderet, illum in acutissimam & mortalem febrem incidisse vidit: qui cum jam agonizaret & animam ageret, pater supradictus flexis genibus cum lachrymis cœpit S. Hyacinthi patrocinium invocare dicens: O sancte vir Dei Hyacinthe, sicut dignatus es filium meum cæcum illuminare, ita nunc eumdem, quem mihi mors eripere conatur, digneris ab ejus falce liberare; quem si mihi vivum restitues, abinde simul cum filio Ordinem Prædicatorum intrare promitto, & in eodem Ordine usque ad mortem perseverare. Et ecce, hæc eo dicente, filius ejus, qui jamjam moriturus erat, per merita S. Hyacinthi vivus & sanus surrexit, & postmodum Cracoviam veniens, persolutis ad sepulchrum S. Hyacinthi votis & gratiarum actionibus, publicatoque miraculo, una cum patre Ordinem Prædicatorum est ingressus, in quo uterque pluribus annis & religiosissime & constantissime Deo servientes, ex hac vita ad cælestem patriam transierunt.

[37] Similiter eodem anno suprafato in octava Assumptionis gloriosissimæ Virginis Mariæ, [phthisim alterius pueri curat,] in prædicto pago Maslovicze, matrona quædam nomine Cæcilia filium, in sacro baptismate Flosculum nominatum, a nativitate phthisicum genuit, multisque annis tabe interiori consumebatur in tantum, quod ossibus & cute hærens, carne omnino deperiret, proptereaque pedibus manibusque & toto corpore invalidus existens, proprium lectum exire non poterat. Cum vero mœsta mater & suum infortunium & filii dolendam passionem plangeret, admonita per quamdam vicinam suam, Magdalenam vocatam, ut pro filii sui salute se ad S. Hyacinthum devoveret: si quidem præcedenti Dominica, cum publicis concionibus interesset, oculis se vidisse & auribus sensisse prodigia & mirabilia, quæ Deus omnipotens per S. Hyacinthum operatus est, affirmabat. Quo audito, mater pueri, fiducia incalescens, maternoque amore superata, iter usque Cracoviam emensa est: & cum ad monumentum S. Viri, cum lachrymis oraret, modico sopore depressa, vidit S. Hyacinthum habitu Fratrum Prædicatorum indutum sibi dicentem: Vade, Cæcilia, domum tuam, quia jam curavi filium tuum. Quæ cum expergefacta esset, & revelationi credidisset, veloci cursu ad prædictam villam iter arripuit. Et factum est, dum jam territorio villæ appropinquaret, ecce occurrit ei filius suus totaliter sanatus, diuturnæ tabis languore curato, dicens: Mater charissima, quidam venerandus homo nocte mihi astitit, in lecto infirmitate mea detento, habitu Fratrum Prædicatorum indutus, qui dixit mihi: Surge sanus, & occurre matri tuæ, quæ villæ jam est propinqua: & hoc dicto disparuit, & ego totus factus sum sanus. Quod videns supradicta Cæcilia mater sanati filii, cum gaudio gratias Deo immensas retulit, nec ingrata beneficio, filium suum, adjunctis sibi vicinis & cognatis, ad sepulchrum Sancti duxit, & oblationem in gloriam Dei fecit, & Sancti merita omnibus ad miraculum concurrentibus magna voce enarravit.

[38] Nobilis & generosa, necnon in religione Christiana pie a parentibus suis educata, [& apparens nobili matronæ,] cui nomen Dobroslanuska vidua, olim Thomæ Comitis de Brzezie uxor, languore diuturno podagrico divexata, interpolatos sentiebat dolores, & cum, ut illi videbatur, ab illo dolore liberior esset, devotione affecta promisit visitare limina sanctorum Stanislai episcopi Cracoviensis, Hyacinthi, & Vitti episcopi Lausanensis, idque non nisi pedibus absque aliquo curruli ministerio. Accepta itaque magna servorum & amicorum caterva, (utpote Comitis conjunx) iter promissum persolvere cœpit. Cum vero ad villam Modelnicza in districtu Cracoviensi accessisset, & cum jam fere dimidium itineris explevisset, podagrico iterum morbo correpta vehementer languere, spirituque, ita ut cœptum iter nequaquam perficere valeret, deficere cœpit. Mandavit igitur famulis suis, ut se ad hortum pomis consitum ejusdem villæ languidam, quasi animi resumendi gratia deportarent; quod & statim dictis obtemperantes exsecuti sunt.

[39] [quæ podagra laborabat,] At illa, eliminatis omnibus, cum sola remansisset, devota, & lachrymabili voce sanctos Hyacinthum, & Vittum tali voce compellare cœpit: O Sancti & gloriosi confessores, en ego famula vestra ex devotione, quam ad vestra sancta monumenta conceperam, eo usque pedibus peregrinata sum: adhuc magnum iter restat, & ego podagra percussa devotionem meam explere non potero, & frustra tot itinera emensa, sine fructu devotionis domum regrediar? Obsecro igitur, gloriosa merita vestra hoc mihi efficiant, ut a dolore pedum liberari, & devotionem jam cœptam complere valeam. Et statim, ut dixit, levi somno gravata dormiturire orando videbatur; cui mox duæ reverendæ personæ astiterunt; una habitu Fratrum Prædicatorum induta, & alia pontificalibus exornata, quas sequebatur processio multorum Fratrum quasi pertranseuntium, & suavi voce canentium: In civitate Domini clare sonant jugiter organa Sanctorum.

[40] [illam ab hoc dolore liberavit.] Duo autem illi, quos plus honoratos cernebat, dixerunt ad eam: Domina Dobroslava Deo devota, surge & iter quod cœpisti perge, & meritis eorum, quos invocasti, qui & tecum sunt hic, scias te esse curatam. Et his dictis, disparuerunt: quæ ad se reversa, clamare cœpit: Heus servi, cito properemus Cracoviam ad sepulchra Sanctorum ad Fratres Prædicatores: modo enim dignati sunt me invisere sancti Hyacinthus & Vittus cum aliorum multitudine Fratrum, & me a dolore vehementi pedum curarunt, iterque cœptum perficere mandaverunt. Itaque perrexit ad sepulchra sanctorum Vitti, & Hyacinthi confessorum, ibidemque pro sua liberatione & perfectæ sanitatis restitutione Deo optimo, qui eam sanctorum suorum Confessorum meritis exhilarare dignatus est, ingentes gratias & laudes peregit, coram multis & amicorum & domesticorum, & civium Cracoviensium testibus miraculum publicando. Secutum hoc factum eodem, quo supra, anno contigit in die S. Bernardi confessoris.

ANNOTATA.

a Dysenteria, teste Gorræo, est exulceratio intestinorum, dejectiones ramentosas, cruentas & dolorificas inducens, & in varias species dividitur, ut in Definitionibus medicis ejusdem Gorræi videre est.

b Paroxysmus est accessio, incrementum vel exacerbatio cujusdam morbi, ut Gorræus, Castellus, aliique medici passim explicant.

CAPUT IV.
Plures, invocato Sancti patrocinio, sanitatem aut alia beneficia ab anno 1290 usque ad annum 1500 impetrarunt.

[Patrocinio Sancti equus pauperis] Jam vero anno dicto MCCXC in die S. Michaëlis Archangeli, magnum & stupendum factum est miraculum. Fuit siquidem in civitate Cracoviensi quidam homo pauper, qui unum equum possidens, victum sibi & uxori suæ conquirebat. Hic dum quadam tota die in via lubrica laborasset, fatigatusque laboribus itineris & oneris ad hospitium venisset, equus ille oppressus pondere, infirmatusque procidens exspiravit. Accurrit pauper Miroslaus cum conjuge sua, jumenti sui violentos dolores mederi, trahunt retrahuntque cadaver, existimantes suis illud clamoribus excitare. At ubi vident, se incassum verba fundere, clamoresque concitare, in fletum prorumpunt, domumque suam clamoribus ac ejulatibus replent. Accurrunt vicini, animal mortuum vident, tristique homini solamen, ut possunt, præbent. At ille quid faciam, inquit? Quo me vertam? Hoc solo animante domus meæ remediabar malo, hoc solo familiæ licuit esuriem propellere: atque talia & similia replicando, suos e capite crines vellicabat. Ad quem unus vicinorum suorum, Dobeslaus nomine, talibus eum consolatus verbis admonuit: Noli, inquit, quasi desperatus irremediabiles profundere lachrymas, & singultibus siste modum. Animal est siquidem, quod usibus tuis a Deo ad tempus est tibi concessum; providebit Dominus de alio; atque si tibi hoc tam carum est, licet sit mortuum, potens est Deus tibi illud restituere. Solum pro auxilio ad S. Hyacinthum, cujus meritis nunc Dominus Deus mirabilia in terra operatur, recurre; & ipse, si placuerit altissimo Domino, te consolabitur.

[42] Consensit pauper ille persuasioni & confestim ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum cucurrit, [a morte resuscitatur,] & ad sepulchrum S. Hyacinthi provolutus cum lachrymis oravit dicens: O sancte Hyacinthe, vide lachrymas meas, obsecro; intuere paupertatem meam, restitue mihi jumentum meum, quo egestatem meam a domo mea propellere, & victum quærere consueveram. Ego autem, si tantum beneficium a te recepero, jumentique defuncti compos fuero, promitto, me tibi integro anno, singulis feriis quartis in pane & aqua jejunaturum. Quod votum dum ad tumulum Viri Dei complesset, neque tale aliquid futurum existimasset, ecce sua uxor cum gaudio veniebat dicens illi: Miroslaë, vir charissime, equus noster, qui fuerat mortuus, meritis S. Hyacinthi est suscitatus. Veni, & vide, quæ hodie Dominus Deus omnipotens dignatus est nobis præstare mirabilia: qui repente surgens ab oratione, & pro suarum precum exauditione gratias referens, domum gaudens regreditur, & equum sanum, & a mortuis resuscitatum, meritis gloriosi S. Hyacinthi conspexit. Ne vero tam inauditum miraculum in Dei contumeliam oblivioni traderetur, statim vicinis suis, qui defunctum equum viderant, convocatis miraculum est contestatus, eisdemque secum ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum conductis, mirabilia Dei clara voce tam Fratribus, quam secularibus personis, constanter enarravit, & gratias referens Deo, cui nihil est impossibile, ad propria cum uxore & vicinis suis remeavit.

[43] [ab energumena expellitur dæmon,] Anno Domini MCCXC, femina quædam a dæmonio obsessa de civitate Ezieszin, quæ est in Ducatu Sileziæ a, Cracoviam pro sui liberatione ad reliquias S. Hyacinthi est adducta, quæ cum cœmeterio ecclesiæ sanctissimæ Trinitatis, in qua corpus hujus gloriosi Sancti requiescit, appropinquasset, visa ecclesia, stetit, nec ultra amplius appropinquare, vel saltem uno passu progredi voluit; sed discerpens & torquens mulierem obsessam; rugitu & clamore vicum replebat dicens lamentabiliter: Abducite me hinc, rogo, abducite, nec ad sepulchrum Hyacinthi vestri sistite: precibus enim ejus & meritis accendor; maxime enim nobis adversatur, & tartarus noster per ipsum ruinam permaximam patitur, imo adhuc patietur: tot enim nobis animas eripit mortuorum, totque illis dat præsidia orationum, quod omnes nostros conatus in his partibus dispergit. Ad quem quidam devotus ex Ordine Prædicatorum, & per omnia vir approbatus, Boguslaus nomine, sacræ theologiæ doctor talia locutus est: Conjuro te per nomen sanctissimæ & individuæ Trinitatis Patris, & Filii, & Spiritus sancti, ut nobis dicas veritatem, quantum te Deus scire permisit: Si Frater Hyacinthus, quem Deus tot miraculis decoravit, aliquando canonizabitur?

[44] [qui futuram Sancti canonizationem prædicere cogitur,] Quod audiens dæmonium, per os obsessæ se torquens, & volutans respondit lamentabili & quasi indignabunda voce: Væ mihi, quia conjuratus cogor dicere veritatem! Nam vester Hyacinthus pro certo canonizabitur, ejus canonizatio majora nobis damna inferet, quam canonizatio S. Stanislai: multos enim de nostro nobis auferet inferno. O quam magnam per istum patimur injuriam. Ad quem supradictus P. Boguslaus, Quando, inquit, hoc futurum est? Respondit dæmonium: Scio, quod est canonizandus; sed quando hoc futurum est, non est mihi datum nosse desuper; & hoc est signum, quod hic Iatzko (quod est Latine Hyacinthus) canonizabitur, quia quam cito sepulchrum, ubi sunt ossa ejus, tetigero, exibo de hoc vasculo, quod obsideo. Quo dicto, cœperunt illud dæmonium cum obsessa ad sepulchrum Sancti ducere, quod cum magno renisu, clamore, & difficultate ad ecclesiam sanctissimæ Trinitatis venire est compulsum. Et factum est, dum ad sepulchrum Sancti pervenisset, & locum, ubi recondita fuerant ossa Sancti, contigisset, dæmonium se torquens & ejulans, væ quoque suum congeminans, mulierem a se obsessam reliquit, infernaque loca repetiit; & mulier sana, & a dæmonio liberata cum gratiarum actione & laude, quod per merita sancti Hyacinthi liberata sit, ad propria remeavit. Hoc miraculum multis coram testibus est factum, qui ad exorcismum hujus liberatæ feminæ adfuerunt, & dialogum hujus dæmonii talia proloquentis audierunt.

[45] [& redditur ratio, cur multa miracula omissa sint.] Sed hoc maxime notandum, quod in libro miraculorum S. Hyacinthi post expulsionem dæmonis adjectum est. Ab hoc, inquit, anno MCCXC non reperiuntur aliqua scripta miracula de S. Hyacintho usque ad annum MCCCXXIX propter negligentiam, quæ est fomentum & nutrix oblivionis, licet Nicolaus de Zmina b, quondam Cracoviensis per XX annos Prædicator, ducenta miracula tempore suæ prædicationis fuisse facta & publicata, in libro miraculorum S. Hyacinthi testetur, non tamen scripta. Similiter Stanislaus de Paulovo tempore suæ prædicationis plusquam centum miracula publicata, non tamen scripturæ mandata, coram commissariis Sedis Apostolicæ medio corporali juramento confirmet. Et non est dubium quin dæmon omnes conatus suos ad hoc extenderit, ut sanctus Hyacinthus canonizationem non consequeretur: Sanctorum enim hominum gloria est in inferno maximum tormentum dæmonum. Nec fuit minor hujus canonizationis moræ causa, quod quotiescumque de ipsa tractabatur, aut bella, aut pestes, aut mortes regum, aut mortes summorum Pontificum, & præsertim deperditio processus sub Clemente Septimo, in direptione Romæ intercessere: atque id partim effecit, quod per trecentos triginta tres annos, quamvis quinquies tentatum sit apud summos Pontifices, ad canonizationem pervenire fuit valde difficile, ut infra patebit. Ab hoc vero anno usque ad annum Domini MCCCXXIX, cum innumera Deus miracula sit per hunc Sanctum operatus, non nisi sex ob prædictam causam his superioribus adjecta sunt.

[46] Anno igitur MCCCXXIX, in vigilia S. Stanislai martyris, [Quidam ab apostemate gutturis liberatur,] episcopi Cracoviensis, quidam civis Cracoviensis, arte & opificio monetarius, nomine Fridericus, vir boni testimonii, & erga sanctum Hyacinthum magnæ devotionis, dum quodam tempore infirmitate maxima divexaretur, ad sanctum Hyacinthum, tamquam ad communem Polonorum patronum confugit, & ad sepulchrum ipsius Sancti orans, ab ea, qua detinebatur, infirmitate est liberatus. Postmodum vero, pene unius anni spatio præterlapso, supradictus Christianus magno dolore gutturis & morbo, quem squinanticum medici appellant, est prægravatus in tantum, quod nec comedere, nec bibere, nec quidquam deglutire poterat; & cum medicorum ope frustra remedium tentaret, non immemor beneficii antea per virum Dei Hyacinthum sibi in sua infirmitate præstiti iterato cum devotione ob spem a prædicta infirmitate liberationis ad tumbam sancti Hyacinthi properavit, & se illi devotissime commendavit orans, ut a prædicto gutturis dolore ipsum liberaret. Et factum est, dum sic ad Sanctum pro intercessione ad Deum preces funderet, subito ab illo apostemate est liberatus & pristinæ sanitati restitutus. Quod ille gaudens & exultans, sibi præstitum per merita Sancti beneficium, Fratribus Prædicatoribus publicandum populo commendavit; & dum per prædicatorem conventus Fratrem Mathiam sacræ theologiæ lectorem ad laudem Dei populo miraculum enarraretur, idem ipse Fridericus ad extollendum sibi per S. Hyacinthum datum beneficium, astante ad prædicationem utriusque sexus plurima multitudine, propriæ vocis encomio asseruit esse verum, & quod dixerat prædicator, verbo confirmavit.

[47] Anno Domini MCCCXXXI, Deus omnipotens, & gloriosus in sancti Hyacinthi recommendationem stupendum operatus est miraculum. [puer sine baptismo mortuus reviviscit.] Matrona enim quædam, Elizabeth nomine, Nicolai civis Cracoviensis uxor, enixa est filium masculum maxime debilem, quem usque ad quintam diem sacro baptismate perfundi ob quasdam causas distulerunt, & sic sine baptismo obiit. Quod videntes parentes ejus maxime ingemuerunt, & præsertim quod puerum sine baptismo decessisse contemplabantur, seque ei non consecutæ salutis causam fuisse querebantur. Tandem accepto consilio, votum ad sarcophagum sancti Hyacinthi uterque voce lachrymabili emittens, puerum mortuum cum solemni oblatione ad tumbam Sancti deportari mandaverunt: quod pater pueri plenus devotione & fide propriis manibus puerum mortuum deferens votum explere properabat. Et factum est, dum super sepulchrum Viri sancti puerum deposuisset, voce lachrymabili, & corde devoto sanctum Hyacinthum compellare cœpit dicens: O sancte Hyacinthe, amice Dei, quam multa de te stupenda & mirabilia audivi; Deum patrem per te & per tua merita mortuos, plures suscitasse, & alia plurima in consolationem fidelium operatum esse; obsecro te per misericordem Dominum Deum nostrum, ut intercessione tua filium meum, sine baptismate defunctum, vivificare & resuscitare digneris. Et ego non immemor beneficii in honorem tui singulis feriis quartis usque ad ultimum diem vitæ meæ jejunare coram Deo promitto. Mira res, & digna ob quam Deo summæ laudes decantentur! Vix homo votum compleverat, & confestim puer revixit, signa quoque suæ resuscitationis vocem vivam & planctum puerilem personare cœpit. Pater igitur cum gaudio ibidem in ecclesia coram multis, ad miraculum stupentibus, factum est contestatus, & Deum, qui facit per sanctum suum Hyacinthum mirabilia, exultabundus collaudavit, puerumque bis natum quantocius sacro baptismate initiari curavit.

[48] [presbyter imminentem mortem evadit,] Anno vero MCCCLII, die XXII mensis Julii, tale prodiit miraculum. Quidam enim sacerdos Nicolaus in villa, quæ vulgo Sczirzicze dicitur, parochus ex causa soli naturæ cognita percussus est gravissima infirmitate, quæ ad sui incrementum sanguinis fluxum sive lienteriacum c morbum acciverat. Hic igitur jam exhaustus, atque enecatus, ad portas mortis est deductus; qui cum agonem ageret spiritumque exhalaret, & a circumstantibus ut moribundus plangeretur, vir Dei sanctus Hyacinthus in nube lucida, cappa gemmis splendidissimis decorata, & tunica & scapulari nivei candoris indutus, lapidemque (ut ipse postea referebat) gestans in pectore fulgore inusitato coruscum, presbytero agonizanti & animam agenti subito adstitit, & sic eum est allocutus: Sacerdos Nicolaë Frater, respice in me, & cognosce diligenter, quis sim ego. Quem presbyter intuens respondit: Domine, ignoro, quis sis. Cui Vir Dei: Ego sum, inquit, Frater Hyacinthus Ordinis Fratrum Prædicatorum, cui tu devotus fuisti; veni huc ad te a tua infirmitate liberandum. In nomine igitur Domini nostri Jesu Christi sis sanus, & vade celeriter ad tumbam meam ad Fratres Prædicatores Cracovienses, magnaliaque Dei tam Fratribus meis, quam cunctis populis constanter, quæ vidisti, prædica. Et hoc dicto, disparuit. Mira res! Sacerdos ille, qui jam agonizabat, & morti propinquus animam nutanti pectore agebat, tamquam de levi somno, recepta perfecta sanitate, de morbo gravissimo ac lienteria letali liberatus surrexit, & confestim (ne ingratus beneficii existeret) ad sepulchrum S. Hyacinthi devotus & gaudens Cracoviam properavit, Deo & sancto ejus famulo Hyacintho ingentes agens gratias, quod se a morte liberaverit, & qui, qualis sit Sanctorum gloria in cælis, per sanctum Hyacinthum prægustare fecit. Vocatis igitur Conventus Cracoviensis Fratribus, & aliis fide dignis, quæ ei beneficia per Sancti merita sunt præstita, & in quali decore gloriosum Sanctum viderat, per ordinem enarravit, & factum publicari rogavit.

[49] Eodem suprafato anno casu contigit, famulum quemdam cujusdam sacerdotis Cracoviensis, [famulus cujusdam sacerdotis] flumen Istulam d, urbem Cracoviensem præterfluentem, quod tunc exundaverat alveumque excesserat, in aliam ripam in navicula parva trajicere; qui cum impetui fluminis obsistere non valeret, eversa navicula, profunda aquarum petiit; & quia humano caruit præsidio, ab aquis suffocatur atque submergitur, atque per multum temporis spatium sub aquis demoratus est. Multitudine igitur, ut possent cadaver submersi sepelire, in auxilium concurrente, & diligenter ipsum quærente, repertus est, & ex aqua ad littus fluminis est deportatus. Certior fit sacerdos, quod famulus suus submersus esset, & per piscatores mortuus ad ripam aquæ extractus, concretus, & tumidus defunctusque jaceret. Quod ipse audiens, perterrefactus, statim ad locum, ubi mortuus famulus jacuerat, accessit, multitudine adhuc circumstante, & tantum casum & infortunium mirante; vidensque famulum suum, lachrymari cœpit. Et postmodum resumpto spiritu circumstantes rogare cœpit, ut pro anima defuncti flexis genibus Dominum Deum misericordem deprecarentur, quatenus illi peccata sua cum quibus inopinate raptus est, dimittere vellet, ad cælestemque patriam ipsum perducere dignaretur.

[50] Flexit genua populus, flexit & ipse, & concepta in Deum spe, [in flumine submersus,] devoto corde & lachrymabili voce pro ipso oravit, patrociniumque sancti viri Dei Hyacinthi imploravit, obsecrans, ut eum apud misericordiæ Dominum ad vitam redire, ut saltem pro peccatis suis pœnitentiam ageret, per merita sua impetraret, ibidemque eum ad sepulchrum ejusdem Sancti deducere cum solemni oblatione spopondit. Vix verba finierat, & ecce statim ille, cujus cadaver mortuum & tumore plenum intuentium oculis præsens erat, vivus ac sanus surrexit, quasi numquam nec mortis jaculum, nec aquarum periculum expertus esset. Quod videns sacerdos dominus suus, cum omnibus assistentibus ad sepulchrum sancti Hyacinthi personaliter eum, illos concomitantem præsentarunt, laudantes & benedicentes Dominum, qui in Sanctis suis semper est mirabilis. Hoc miraculum contigit sub reverendo Patre F. Marriano Priore Cracoviensi, qui postmodum in suffraganeum ecclesiæ Cracoviensis est sublimatus.

[51] Ab hoc anno MCCCLII usque ad MCDXCIX religiosi admodum Patres Conventus nostri Cracoviensis quamplurima miracula, [& puer etiam submersus] quæ Deus per sanctum suum Hyacinthum illorum centum quadraginta septem annorum spatio operatus est, describere minime curarunt. Anno igitur Domini MCDXCIX tale contigit miraculum. Femina quædam in metropolitana urbe Cracoviensi habuit filium quatuor annorum, qui, matre in foro pro victu conquirendo occupata, cum aliis pueris ad fluvium Rudanka e, qui mœnia urbis circumambit, ludendi gratia domo exierat, & cum minus caute, (ut in lusu puerorum contingit) ad ripam staret fluminis, cadens in aquam, est submersus, ceteris pueris ad lusum congregatis, ne punirentur, fugientibus. Mater ex platea domum rediens puerum quærit & non invenit: vicinas domos obambulans interrogat: nullibi filium potest reperire. Tandem quædam dicit, se vidisse quosdam pueros ad ripam fluminis lusisse, sed quo postea abjerint ignorasse.

[52] Mater igitur cum audiret filium ad ripam stetisse, timore perculsa ad ripam cucurrit, & diligenter tridente ferreo in ligno fabrefacto per fluvium trahens, casu in puerum submersum supervenit, illoque hamato ferro eum quantocius ad se in littus fluvii attraxit, [ad vitam revocantur.] & an suus vel alterius esset, cautius circumspexit; quem suum esse agnoscens, in lachrymas & ejulatus prorupit, se infelicem asserens, quod tam inopinata morte unicum suum filium per negligentiam amiserit. Concurrunt mulierculæ & infortunium deplorant, & persuasu aliquarum ex ipsis mœsta mater flexis genibus submersum puerum & extinctum devoto corde ad sepulchrum sancti Hyacinthi devovit. Mirabile dictu! Puer coram omnibus assistentibus, qui erat mortuus, revixit, & sanus, ac si numquam submersus fuisset vel mortuus, apparuit, & cum matre ad sepulchrum Viri Dei Missæ sacrificium pro se factum audivit. Mater vero non ingrata gratiæ Dei, miraculum publicavit, & vestes, in quibus submersus erat, in miraculi testimonium circa sepulturam Sancti appendi curavit. Ab hoc anno per sexaginta & unum annos Fratres Cracovienses a miraculis, quæ multa fuerunt, scribendis supersederunt.

ANNOTATA.

a Silesia est ampla provincia, quæ versus Oderam fluvium a Septemtrione ad meridiem extensa est, & ab Oriente jam terminatur Polonia, ad quam olim pertinebat, ut in Commentario prævio num. 9 diximus.

b Nescio, utrum ille Nicolaus de Zmina sit idem cum illo, quem Severinus Cracoviensis in Vita S. Hyacinthi lib. 1 cap. 25 Nicolaum de Znino, & lib. 2 cap. 1 Nicolaum de Znena appellat. Non dubito, quin ab Italo typographo luxata sint plura hujusmodi nomina propria, quorum orthographiam ignoramus.

c Apud Castellum in Lexico medico dicitur quis proprie lienteria laborare, dum alimenta prorsus cruda, protinus ut sumpta sunt, inferne prodeunt. Videtur iste morbus hic pro fluxu sanguinis sumi, aut cum eo fluxu conjunctus fuisse.

d Mathias Michoviensis lib. 4 cap. 78 in Corpore Historiæ Polonicæ tom. 2 pag. 245 meminit de diluvio Istulæ, quo nomine arbitror indicari fluvium, qui communiter Vistula & aliter Vandalus appellatur.

e Suspicor, esse eumdem Poloniæ fluvium, qui a Dlugosso Rudawa vocatur, & quem lib. 1 Historiæ Polonicæ col. 13 sic assignat: Item Rudawa, cujus fons in villa Gierzmanowice, ostia in Cracoviensi civitate.

CAPUT V.
Varia miracula, quæ Sanctus seculo decimo sexto patravit.

[Ope Sanctis fœtus mortuus animam recipit,] Anno Domini MD, Dominica Sexagesimæ ad memoriam Sancti in mentibus hominum resuscitandam tale factum est prodigium. Siquidem Cracoviæ matrona quædam, nomine Margareta, Stanislai de oppido Grodek a advocati filii uxor, in partu est periclitata, & abortum passa, puerum mortuum projecit. Quod cum idem Stanislaus prædictus vir ejus audisset, luctumque & lamenta plorantium & tumultuantium sensisset, hypocaustum intravit, ubi uxor sua parturiens decumbebat, puerumque mortuum & concretum & fractum videns, cum gemitu & lachrymis foras exivit. Tandem postmodum cameram suam intrans, prostratus in faciem super terram, corde lacrymabili & devoto patrocinium sancti Hyacinthi humiliter imploravit, votumque ad sepulchrum Sancti fecit, præsidio se Viri sancti committens. Facto vero voto surgens, in hypocaustum regreditur, & ecce puerum sanum vivum, & in membris consolidatum, acsi numquam fuisset fractus vel mortuus, reperit. Quod videns iterum genibus provolutus, cum gaudio & lachrymis omnipotentem adoravit Dominum, qui per merita Sancti sui eum & consanguineos suos est consolatus. Et statim surgens, ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum festinans cum sociis properat, & puerum vivum ad sepulchrum sancti Hyacinthi cum oblatione & gratiarum actione offert, miraculum pandit, & ad sacrum baptisma quantocius properat. Benedictus Deus, qui per omnia sit laudabilis, & gloriosus in æternum.

[54] Anno Domini MDXIX, ante carnisprivium b, quidam homo, [periculosum viri apostema sanatur,] nomine Stanislaus de Biskupie, sartor & civis Cracoviensis, inciderat in maximam infirmitatem: ex ejus affectione ab usu ciborum, & potus exclusus erat, siquidem guttur ejus cum media parte capitis vehementer inflatum erat in tantum, quod media pars vultus propter apostematis & ulceris excrescentiam minime secerni poterat; immo etiam & oculus illius [ad] partem, quam occupabat affectio, clausus & excæcatus manebat. Adhibita sunt quoque diversarum specierum & unguentorum remedia, nec quidquam ad speratæ salutis auxilium adjicere valuerunt; & cum jam a morbo opprimeretur, nec humanis præsidiis locus erat, in tanta angustia positus præfatus Stanislaus ex intimo corde suo recurrit ad Dominum Deum, & ad Virum Dei, & amicum sanctum Hyacinthum, rogans misericordem Dominum, ut suæ creaturæ per merita sancti Viri misereretur, ibidemque ad sepulchrum Sancti votum fecit. Mira res! Emisso enim voto, confestim suæ infirmitatis & calamitatis sensit levamen; namque in spatio quatuor horarum tumor ille, qui vultum, oculos, guttur, & collum occupaverat, totus & totaliter deperiit, faciemque sanitati restitutam venustas secuta adornavit, nullumque vestigium pustularum & turgentis humoris penitus post se præcedens morbus reliquit. Quod cum factum fuisset, non immemor beneficii, per Sancti merita præstiti, ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum venit, vota facta præfatus patiens persolvit, miraculum publicavit, ingentes gratias referens Deo omnipotenti suæ vitæ restauratori, & sancto Hyacintho suarum necessitatum advocato & patrono.

[55] Eodem anno, scilicet MDXIX, quædam mulier in civitate Cracoviensi, [alius abortivus vita donatur,] uxor Joannis de Vico Slacoviensis, fœtu gravida suos menses naturæ debitos complere non valens, antequam partus ad debitam perveniret quantitatem, abortum passa puerum peperit mortuum. Quo facto, familia domus & vicini cives infelicem casum pueri, eo quod sine sacro baptismo hominis species in lucem, mox sepulchro condenda, prodiret, de utero, ut dicit S. Job transferenda ad tumulum, condolentes fletibus exceperunt, totaque domus insperato mœrore completur: quod etiam cum præsensisset Joannes prædictus vir suus, vehementi excruciabatur dolore lamentabilisque conjugis lachrymis movebatur; atque dum jam a familia necessaria ad condendum in terra abortum pararentur, nec aliqua alia ratio præsto erat, qua mœrentibus parentibus satisfactum esset, in angustia positus ad Dominum Deum vitæ datorem animarumque creatorem, qui mortificat & vivificat, vulnerat & sanat, ad inferos ducit & reducit, necnon ad suffragium & patrocinium sancti Hyacinthi supplex se convertit, atque flexis genibus devotione magna orationibus præmissis, ad tumbam Viri Dei prolem spiritu carentem cum certis oblationibus offerendam promittit, supplex precaturus, quatenus per Dei misericordiam & Sancti patrocinium animæ, quæ baptismo non expiata a corpusculo recessit, provideatur. Atque hæc ipso vota proferente, pueri anima non sine miraculo & stupendo prodigio emortuum cadaverculum intravit, informavit, vivificavit; & puerorum more vagire vocesque plangentis emittere cœpit, & postmodum in brevi temporis spatio sanitatem, necnon sacrum baptisma percepit. Quapropter parentes ejus ad laudandum Deum, qui facit magna, qui potens est, & sanctum nomen ejus, obligati ad sepulchrum sancti Hyacinthi vota emissa compleverunt, miraculum publicarunt multis coram fide dignis utriusque sexus testibus.

[56] [puer quinquennis ab infirmitate,] Supradicto anno, feria tertia, post festum victoriosissimæ Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi tale publicatum est miraculum. In civitate siquidem Cracoviensi extra muros ejusdem quidam Henricus librorum ligator, filium quinque citra vel ultra annorum gravi oppressum infirmitate habuit, a qua per tres hebdomadas detentus, nulla arte medicorum liberari potuit. Mater namque ejusdem super filium visceribus maternæ pietatis effusa quærebat anxia, quibus remediis tormenta filii repellere, & ab imminenti mortis periculo præservare valeat: præpostero siquidem ordine ad medicos corporis, non ad Dominum, qui omnia verbo restaurat, confugit; sed ab ipsis delusa, ad Dominum Deum per merita Sancti supplex recurrit, sanctumque Hyacinthum, qui omnibus ad se confugientibus benignum auxilium solatiumque singulare non tardat impendere, humiliter obsecrat, quatenus meritis suis intercessioneque sibi miseræ subveniat: siquidem audierat, quanti apud Dominum hic sanctus Dei Vir sit meriti, quem quotidiana miracula sedulo magnum esse apud Altissimum protestantur. Votum igitur ad tumbam Sancti emittit; quo facto, ille, qui nulla medicorum arte curari potuit, statim convaluit, & in parvo temporis spatio, dolore ipsum divexante fugato, ad cupitam rediit sanitatem. Indignum mater videns, quod tantum sibi per Sancti merita datum auxilium siccis labiis & contracto ore prematur, statim accepto filio, ecclesiam Fratrum Prædicatorum adiit, & ad tumulum Sancti votum, quod pro ipso voverat, humiliter & devote complens, miraculum Patribus, & pluribus assistentibus clara voce pronunciat, gratias referens omnipotenti Deo, qui suæ creaturæ per merita sancti Hyacinthi optatum contulit præsidium.

[57] [mulier apostemate gutturis] Quædam mulier vidua, civis Cracoviensis, de platea S. Floriani, eodem præfato anno circa festum natalis Domini in gutture ex quodam naturæ defectu, apostemate & intensissimo dolore percussa, multam passa est molestiam: siquidem & capitis defectionem faciebat vehementem, & desideratum cibum sive potum naturæ sustentationi debitum, ad interiora trajicere prohibebat. Duplici igitur malo deperiens, quo se verteret, ignorabat: neque enim medicorum usa consilio aliquid proficiebat, sed inter spem vitæ, & metum mortis consistens, ulteriorem de se divinam dispositionem expectabat. Dumque jam quintus mensis elaberetur, & morbus veneni incrementa majora conquireret, ad memoriam reducens, quanta quotidie Deus per sanctum Hyacinthum Christi fidelibus præberet solamina, convertit se ad ejusdem apud Altissimum suffragium, precataque est Sanctum, ut pro eo sacro tempore Paschæ, quo Christiani victoriam Salvatoris lætis excipiunt cordibus (siquidem jam sabbatum Paschæ erat) dignaretur eam meritis suis a tam funesto morbo liberare. Quæ cum votum ad tumbam sancti faciendum emittit, mox morbi purulenti evasit periculum, & allevamen, quod optaverat, accepit, atque cito ad cupitam pervenit, sanitate percepta, cum Christi fidelibus lætitiam. Quæ postea feriis Paschalibus quarta die ad templum Prædicatorum adiit, lætaque vota promissa persolvit: ne quoque memoria beneficii divini deperiret, miraculum pandit, & testes miraculi fide dignos utriusque sexus adhibuit, laudans Jesum Christum viventem cum mortuis, qui in cælestibus gloriosus cum Sanctis suis triumphat.

[58] Civis quidam & insignis mercator Cracoviensis, Fraocz nomine & cognomine, [famulus ab imminente morte,] famulum sibi ad servitia fidelem & charum habuit, cui nomen Joannes ab ipso sacramento baptismi inditum erat. Hic repente in magnam & gravem incidit infirmitatem, de qua consurgere secundum naturæ cursum erat impossibile, præsertim cum medicorum, quos sibi Dominus suus adhibuerat, esset ope destitutus. Desperans igitur, se mortis evadere jacula, more Christiano conscientiæ & animæ suæ cœpit tractare remedium, qualiter coram Altissimo Sacramentis præmunitus, & a peccatis purgatus comparere mereretur. Confessione igitur peccatorum suorum peracta, Sacramentisque receptis, ultimam suæ vocationis horam præstolabatur: jamque signa mortis futuræ in eo apparuerunt, ad quam sine dubio properabat; loquelæ quoque usum per triduum perdidit. Dominus autem ipsius videns, eum viam omnium hominum ingredi, & morti esse vicinum, vehementi dolore pro eo afficiebatur. Quapropter ad lectum infirmi genibus provolutus ad sanctum Hyacinthum votum fecit dicens: O sancte Hyacinthe, miserere famulo meo, & restitue illi vitam & sanitatem; est enim mihi valde charus. Ego autem promitto eum ad sepulchrum tuum cum oblatione pingui offerre, & Missæ sacrificium celebrari, & in perpetuam rei memoriam tabellam sive imaginem tui appendere. Et factum est, dum sic pro servo suo dominus votum emitteret, ecce servus per triduum mutus clara voce dicit ad conservum suum: Eleves me paulisper a lecto. Quo elevato, dixit iterum: Ducas me per hypocaustum hinc inde; sicque paululum deambulans, qui jam mori incipiebat, in brevi perfectam adeptus est sanitatem. Domino suo, & illo ad Beati sepulchrum votum complente, & pro sanitate percepta Deo gratias agente, miraculum est omnibus patefactum.

[59] Hoc eodem anno circa secundam Paschatis Dominicam, [lanio a gravi læsione pedis liberantur.] quidam lanio Jacobus, cognomento Cruczck, civis Cracoviensis, casu quodam inopinato graviter cecidit, cadensque sic enormiter pedem læsit, quod etiam de genu poplitem deturbarit & avulserit; ad quod malum medendum varia medicamina quæsivit; sed nihil profecit: os enim poplitis nullatenus ad juncturam pedis accrescere valebat; immo etiam ipsimet chirurgicæ artis professores, qui medendi pedis curam susceperant, indubitanter affirmarunt, eum usque ad terminum vitæ suæ claudum permansurum. Hic igitur prædictus civis, ne sibi deesse videatur, audiens quanta Deus per sanctum Hyacinthum operatur miracula, totis viribus cœpit invocare sancti Hyacinthi patrocinium. Facto tandem voto, ad sepulchrum Sancti subito vulnus obduci, poplitem ad locum suum redire, & se ad pristinam per intercessionem Sancti reduci sensit sanitatem. Ad quod ille gaudens, & Domino Deo gratias agens, votum quod promiserat adjunxit, ecclesiam Prædicatorum adiit, miraculumque coram multis publicavit.

[60] [Præterea puer in puteo submersus] Puer semiduorum annorum cujusdam figuli Martini Ezech in suburbio Cracoviensi in platea, quæ vulgo in arenis appellatur, a parentibus suis male custoditus in puteum, quem in horto effoderant, casu cecidit. Quod videntes alii pueri, ad matrem cucurrerunt velocius, ei narrantes per ordinem, quæ contigerunt. At mater hæc audiens, stupore vehementi perculsa, quantocius cucurrit ad puteum, & introspiciens diligenter, nihil ob altitudinem fontis cernere potuit; discurrens itaque per hortum quærebat, quo saltem in aqua puerum attrectare posset, & invento ligno oblongiori aquam turbare cœpit, qua validius turbata, puer submersus pedum extrema protendit in sublime: quo viso, mulier materna charitate inflammata flens, & lamentabiliter ejulans circa puteum, clamansque humanum quærebat ad extrahendum puerum auxilium; ad cujus clamorem vicini concurrunt, & causam tanti clamoris, & mœroris percunctantur. At illa, Ecce, inquit, causa mœroris mei, & ducens eos ad fontem monstravit summitatem pedum submersi & mortui pueri, rogavitque eos, ut puerum jam mortuum de dicto puteo extraherent; illi vero gyrantes & cursitantes hinc inde, scalam minime reperiunt, sed mulier quædam ceteris audacior, in puteum se submisit, quæ apprehensa summitate pedum pueri prædicti simul cum cadavere extrahi se mandavit. Quo facto, puer extractus inflatus nigerque apparuit, super quem mater dolorosa cantilenas lamentabiles convulsis crinibus ingeminabat.

[61] [advitam revocatur,] Quapropter una ex vicinis mulieribus accipiens puerum cum altera vicina sua, eum in domum suam detulit, ut pueri submersi absentia singultus & lachrymas miseræ matris temperaret. Hæc igitur mulier, cum ad Sanctum semper fuisset devota, in domo sua, absente matre, flexis genibus oravit ad Dominum, quatenus per merita, & intercessionem S. Hyacinthi dignaretur puerum ad vitam revocare, ibidemque pro illo puero votum ad S. Hyacinthi sepulchrum cum oblationibus offerre promisit. Grande miraculum! Ipsa enim muliere votum promente, puerulus, qui erat mortuus, respexit, & cœpit flere. Quem illa, vehementer gavisa, quantocius ad matrem suam portavit, eique per ordinem conditionem voti notam fecit. Ad quod miraculum vicini concurrunt, & omnipotentem Deum laudibus prosequuntur, qui vitam mortuis, & Sanctis suis gloriam indefinenter subministrat. Mater vero tantum exosculata prodigium, statim cum puero ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum properavit, votumque complevit, & factum publicavit. Puer vero jacuit debilis, de die in diem melius habens ad pristinam naturæ reversus est qualitatem anno Domini MDXIX, feria sexta ante Dominicam Rogationum hora prandii hoc contigit miraculum.

[62] Anno eodem studiosus quidam juvenis, Raphaël de contubernio scholæ philosophorum, [studiosus moribundus sanitati restituitur,] magnam & gravem incurrit ægritudinem, qua per totam septimanam vehementer oppressus viribus corporis cœpit destitui. Cum autem languor continuam adauctionem haberet, & incremento suo naturam jam dolore tabescentem opprimeret, veloci cursu ad mortem properabat; qui cum jam morti propinquus cerneretur, contubernales sui & condiscipuli illiusmet collegii dolentes, sibi charum condiscipulum & collegam insperata morte auferri, flexis genibus apud lectum decumbentis pro infirmo opus charitatis fraternæ explere cupientes, votum ad sepulchrum sancti Hyacinthi fecerunt, rogantes Dominum misericordiæ, quatenus per merita Sancti dignaretur illi vitam prolongare; quod statim ad pia desideria ipsorum per merita Sancti est secutum: confestim enim juvenis, qui mortali ægritudine agonizabat, ad seipsum reversus, cito ad pristinam præter omnium existimationem restitutus est sanitatem: qui postmodum Deo & S. Hyacintho gratus existens, votum pro se factum explevit, & miraculum publicavit.

[63] Anno eodem in die S. Catherinæ virginis & martyris, [femina graviter læsa curatur,] civis Cracoviensis, & opificio salnitrarius, Joannes nomine, hoc ipso die festivitatis salnitrum, quo pulveres tormentarii conficiuntur, vehementiori igne excoquebat, & cum bullire plus justo incipiebat, ex vase fictili salnitrum bulliens, in ligneum quoddam vas effundere properabat; quod utique vas uxor sua, Catherina nomine, manibus tenens, ventre suo fultum suppeditabat. Factum est autem cum salnitrum effunderetur, vas illud ligneum salisnitri fortitudinem non sustinens, subito ruptum totaliter dissiliit; ille vero liquor bulliens super ventrem mulieris totus profusus est, eamque terribiliter exussit; quæ ob venenosæ materiæ qualitatem & liquoris fervorem quasi exanimata corruit. Maritus autem suus videns uxorem vehementer corruisse, accepta aqua frigida totum locum corporis, quo salnitrum attigerat, perfudit, ut dolorem leniret. Quo facto, statim uterus mulieris intumuit inflatione valde terribili. Porro vir suus advocat chirurgos rogans eos, ut uxori suæ periclitanti subvenirent; qui adhibitis variis medicamentis, nihil profecerunt, propter quod pauper mulier per quatuor septimanas in lecto decubuit, omni solatio, & auxilio humano destituta, seque a lecto minime movere poterat. Et cum jam effusa non modica pecunia ad cupitam sanitatem pervenire non posset, suasu aliquorum, convertit se ad patrocinium S. Hyacinthi, votumque ad tumulum ejusdem se facturam & completuram promisit. Voto igitur facto, confestim ipsa mulier, quæ a medicis desolata jacebat, cœpit convalescere, & paucis interjectis diebus ad pristinam rediit sanitatem. Quæ non ingrata beneficii existens, ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum devota venit, votaque emissa ad tumulum Sancti, cujus merito a tumore periculosissimo est liberata, Deo gratias agens complevit, & ut futuris seculis sit memorabile miraculum, coram omnibus publicavit.

[64] Quidam decurio, stipendiarius miles, Martinus nomine, [mortifera militis ægritudo pellitur,] in magnam & periculosam incidit infirmitatem, in qua dum incolumitatis via sibi ob invalescentem morbum præcluditur, ad ecclesiam S. Michaëlis, quæ in arce Cracoviensi sita est, se deportari a suis militibus mandavit. Quo cum deportatus fuisset jacens in lecto, vidit in visione quamdam personam grandævam & veneratione dignam sibi assistentem, & dicentem: Martine, si ad cupitam vis pervenire valetudinem, atque de præsenti infirmitate consurgere, fac votum ad tumbam S. Hyacinthi, & liberaberis. At infirmus, qui forte in civitate Cracoviensi erat novitius, nec urbis dispositionem noverat, Ubi, inquit, jacet iste S. Hyacinthus? Et ille: In ecclesia sanctæ Trinitatis; & confestim disparuit. Ille vero vocatis ad se aliquibus stipendiariis, jussit se ad ecclesiam sanctæ Trinitatis deportari; qui dum portaretur, oravit intra semetipsum ad S. Hyacinthum. Mira res! Vix mentalem orationem finierat, subito suæ sensit levamen infirmitatis, & ad portitores suos ait: Sistite; volo enim per me ipsum in ecclesiam Fratrum Prædicatorum intrare ad sepulchrum S. Hyacinthi. Vos autem ad opera vestra revertimini. Quibus recedentibus, ipse baculo exiguo suffultus, venit ad supradictum sepulchrum Sancti, & oratione ad Deum fusa, votoque ad Sanctum expleto, confestim a sua infirmitate totaliter & intergre sensit se esse liberatum, & sic lætus ac gaudens, finitis gratiarum actionibus, & publicato miraculo, ad propria rediit anno Domini MDXIX.

[65] [& alius puer submersus resuscitatur.] Ad oras villæ Protnik prope Cracoviam decurrit fluvius ejusdem nominis c, a quo & pagus Protnik est denominatus, in cujus alveum eodem anno puer ejusdem villæ agricolæ casu decidit, & ab aquis velociter currentibus suffocatur, longiusque per aquam a villæ possessionibus deportatur usque ad possessionem cujusdam domini Ezcpel civis Cracoviensis, qui cum diligenter quæreretur, inventus in ejusdem ripa fluminis, mortuus extrahitur, incolis ejusdem pagi ad casum concurrentibus, & mirantibus. At mater pueri submersi ad filium defunctum funestam cantilenam, Væ mihi! væ mihi! quid faciam! ingeminans, ad locum ubi depositus erat, cum gemitu, & clamore magno venit, & submersi filii cadaver conspicata, magnis ejulatibus conceptum dolorem meditabatur. Quæ cum ad se rediisset, accepto filio domum suam defert mortuum. Et flexis genibus materna pietate ad Deum fusis lachrymis oravit, quatenus sibi miseræ filium inopinata morte raptum misericorditer restitueret. Tandem ad S. Hyacinthum, qui plures mortuos suscitavit, conversa votum ad sepulchrum Sancti emisit rogans, ut meritis suis mortis dominium a puero repelleret. Et ecce quamprimum filio per preces Sancti est imprecata salutem, & vitam; subito enim mortuus filius revixit, & anima resumpta, sanus surrexit. Quod videns mater, cum magno gaudio coram multis astantibus omnibus filium vivum assignavit, vota complevit, miraculum publicavit, & in ecclesia Fratrum Prædicatorum Cracoviæ collaudavit Creatorem suum, qui per meritum Sancti mortuum resuscitavit.

ANNOTATA.

a In Polonia est duplex oppidum, quod Grodek nominatur. Præterea ibidem est castrum ejusdem nominis, de quo Dlugossus lib. 3 Historiæ Polonicæ col. 255 mentionem facit. Quis locus hic designetur, ignoramus.

b Carnisprivium apud scriptores mediæ ætatis accipitur pro tempore Quadragesimæ, ut sæpius in Opere nostro dictum est.

c Dlugossus hunc pagum & fluvium appellat Pradnik, & de fluvio quidem lib. 1 Historiæ Polonicæ col. 13 hæc habet: Item Pradnik, cujus fontes in villa Sulosowa, ostia infra civitatem Cracoviensem.

CAPUT VI.
Alia prodigia, quæ intercessione hujus Sancti eodem seculo decimo sexto contigerunt.

[Sanctus succurrit cuidam lethaliter ægrotanti,] Anno Domini MDXIX, die XXIX Januarii, quidam homo, nomine Martinus, pro tunc in suburbio Cracoviensi post ecclesiam S. Nicolai prope Istulam fluvium degens, ex emergentibus casibus in gravem & magnam incidit infirmitatem; in qua existens incrementum morbi tam vehemens sensit, quod etiam indies debilior appareret. Volens autem suæ infirmitatis habere solatium, jussit se extra stupham a sive hypocaustum foras efferri, sedensque in scabello exanimis factus subito in terram corruit, morti vicinæ ad se viam sternens; casu enim illo in majorem decidit ægritudinem, ita ut moveri, vel audire quidquam non valeret. Uxor autem sua mœsta videns maritum sibi per mortem abripi, devotissime ad lectum flexis genibus orare cœpit, beatumque Hyacinthum in sui patrocinium advocare, votumque ad sepulchrum suum se expleturam promisit. Hæc ea faciente, vir suus confestim suæ infirmitatis levamen accepit, & paucis diebus elapsis, qui jam moriturus erat, plenissime convaluit, seque ad tumbam sancti Viri cum uxore & suis consanguineis obtulit, votisque completis, quid circa ipsum divina sit operata misericordia, haud segniter enarravit.

[67] Anno eodem mulier quædam in platea Castrensi circa ecclesiam omnium Sanctorum Cracoviæ degens, [puerum ab ignitis carbonibus adustum,] puerum duorum annorum habuit, qui, matre in aliis domus negotiis occupata, solus remansit, & apud quemdam artificem gladiorum in patellam plenam ignitis carbonibus casu decidit ventremque suum, eo quod se cito juvare nequibat, enormiter usque ad interiora exussit, & tandem ab illo igne ereptus, quasi exanimis jacuit, utpote, qui tenuis corpusculi & cordis affectione laboraret. Tunc mater sua hanc calamitatem non ferens, medicorum, & chirurgorum artes quæsivit, omnesque possibiles modos, quibus tanto malo occurreret, adinvenire nitebatur. Cum vero frustra & incassum, & tempus & pecunia deperiret, puerque indies affectionis suæ majora incrementa pateretur, relicto humano (quod jam erat inutile) ad divinum se convertit præsidium, cœpitque S. Hyacinthum ad sibi succurrendum invocare, votisque se ad ipsius sepulchrum complendis, si puerum restituerit pristinæ sanitati, obligare: sicque facto voto, puer ex illo ulcere subito convalescere cœpit, & post aliquot dies ad pristinam rediit sanitatem, cicatricibus tamen in signum miraculi relictis; cujus beneficii præstans gratitudinem, se mater ad sepulchrum Sancti obtulit, vota reddidit, & miraculum cum gratiarum actionibus publicavit.

[68] Anno præfato in platea Castrensi puer cujusdam inquilini, [& alium ex lapsu graviter læsum curat,] Husian nominati, casu quodam gestantis ancillæ e manibus lapsus, de superioribus domus ad gradum cecidit; deinde ex illo impetu de gradu in gradum usque ad terram volutatus membra omnia & ossa, utpote tenera, & mollia convulsit. A circumstantibus igitur, & ex casu perterrefactis ocius a terra elevatus est semimortuus, membris omnibus conquassatus adeo, ut omnes, qui eum viderant, de ejus salute desperarent; nihilominus quantocius remedia quæquæ poterant subministrabant: quæ cum nihil profuissent, nec sperabatur amplius humanis remediis posse ad pristinam redire salutem, mater pueri devota, filii sui repentinum casum S. Hyacintho supplex commendabat rogans, quatenus apud omnipotentem Dominum pro salute filii sui meritis suis intercederet: & post hæc dicta puerum ad sepulchrum gloriosi sancti Viri Dei devovet. Mira res! Subito puer ab illo repentino casu & convulsione membrorum, qui ut mortuus jacebat, sublevatur, & in brevi ad suæ incolumitatis formam, quam habuit ante, rediit, matre lætanter Deo, & beato Viro gratias referente, & ad sepulchrum Sancti vota devote offerente.

[69] [nobili dolcrem gutturis] Nobilis quidam ob intemperantiam in gravem incidit infirmitatem, & cum chirurgorum arte uti vellet ad medendum morbum, Theutonicum quemdam Joannem Theswciz chirurgum sibi elegit, cujus opera in infirmitate sua uteretur. Hic igitur medicinis infirmitatem interiorem pepulit in guttur ejusdem, maximoque eum affecit dolore, a quo consurgere desperabatur. Infirmus autem videns, se esse delusum,immo magis læsum, minabatur mortem chirurgo, vel per se vel per alium infligendam, si morbo, qui jam guttur occupaverat, occurrere nollet: in tantum enim indies crescebat infirmitas, quod os jam non poterat aperire. Chirurgus autem sibi timens, non amplius coram illo infirmo apparuit; necessaria tamen illi per suam uxorem subministrabat. Mulier ergo illius videns, quod viro suo periculum mortis immineret, si hic nobilis moreretur, quadam nocte se in oratione prostravit, supplicans S. Hyacinthum, ut meritis suis & intercessione, propter securitatem vitæ mariti sui, dictum nobilem infirmum pristinæ sanitati restituere dignaretur. Factoque mane, invenit nobilem melius se habere, & postmodum cito de illa suffocatione integre convaluisse. Quare non ingrata mulier, venit ad sepulchrum Sancti, votum explevit, & miraculum publicavit.

[70] [& mulieri morbum caducum aufert,] Anno Domini MDXVIII, in ecclesia sanctissimæ Trinitatis quodam prædicante post meridiem, mulier quædam in media concione cœpit a morbo epileptico b atrocissime agitari, aspectum omnibus hominibus miserabilem exhibere. Assurgunt omnes auditores, & casum dolentes mirantur. Ad quos concionator, dato silentio, admonitionem fecit, quatenus omnes flexis genibus pro patiente Deum omnipotentem deprecarentur, ut per merita & orationes S. Hyacinthi, cujus reliquiæ in eadem ecclesia visuntur, dignaretur eam a tanto morbo sanare & perfecte liberare: ad cujus vocem omnes flexis genibus Deum sunt devote deprecati, ut ejus per merita Sancti misereretur. Factumque est satis pie petenti populo, eo quod sit perfecte sanata, nec amplius morbus ab eo tempore eam vexavit, cum toto ante triennio eumdem fuisse se passam fateretur, gratias agens Deo omnipotenti, & S. Hyacintho pro sui liberatione.

[71] [puerum a suffocatione] Puer cujusdam mulieris reptando super terram, invento digitario (id est instrumento, quo sartores in expungendis acubus super digito utuntur) cum filo eum deglutivit: quo deglutito, suffocari cœpit; mater vero ejus hoc videns confestim accurrit, tundensque scapulas ejus (ut moris est in tali casu facere) nihil profecit. Puer randem nimium tussiens, pallorem induit, colorem mutavit: quod autem mœsta mater amplius factura esset, penitus ignorabat. Conversa igitur ad patrocinium S. Hyacinthi, flexis genibus invocavit sanctum Virum pro pueri liberatione, votumque emisit ad sepulchrum ejusdem Sancti pro salute filii. Quo facto, statim dictus puer evomuit digitarium sanguinolentum, & a periculo mortis liberatus est. Quod videns mulier, non ingrata veniens ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum, digitarium & puerum attulit, votum complevit, & miraculum publicavit.

[72] Mulier quædam peperit puerum cæcum natum, quem ob defectum naturæ exosa manibus propriis jugulavit & sepelivit. [& alium a cæcitate liberat.] Tandem & sequenti anno peperit alium puerum similiter cæcum, quem similiter, exosa cæcitatem, interficere machinabatur. Et dum hæc cogitaret, subito obdormivit, & vidit in somnis quemdam virum sibi assistentem & dicentem: Cave, ne feceris tam grande scelus, quod cogitasti; sed si vis puerum cæcum illuminari, & visum recipere, fac votum ad sepulchrum sancti Hyacinthi. Evigilans igitur mulier, vocato ad se marito suo, prædictam visionem per ordinem illi enarravit. Tandem uterque, facto voto ad sanctum Hyacinthum, sibi in hac parte faveri precabatur. Mira res! Vix votum completum est ex ore ejus, puer, qui erat a nativitate cæcus, visum clarum recepit, acsi numquam natus esset cæcus. Parentes autem Dei omnipotentis glorificaverunt nomen, qui illuminat cæcos, & diligit justos.

[73] In pago quodam territorii Cracoviensis mulier quædam, [Puer occisus,] concepto fœtu, partui appropinquans, a marito sibi inviso durius tractabatur. Quæ livore femineo mota, puero, quem genuerat, alimenta denegavit. Idcirco statim effecit, ut puer inedia consumptus tabe prævia moreretur. Quo mortuo, eadem mulier mater pueri, videns se rem crudelem perpetrasse, pœnitentia ducta supra modum tristis esse cœpit, atque ut puericidii reatum expiaret, diversorum Sanctorum patrocinia sine intermissione implorabat, præsertim S. Andreæ. Apostoli, in cujus festivitate tale facinus perpetratum est. Contigit igitur, eam ante somnum devotam ad S. Andream Apostolum pro suo crimine agere orationem; & cum se sopori dedisset, vidit in somnis quamdam venerandam personam cum magna cruce, ut moris est S. Andreæ depingere effigiem, quæ sibi talia fatur: Noli, inquit, tristari mulier; ecce adsum, quoniam toties exorasti me. Verum si vis, ut puer tuus, quem immaniter occidisti, vitam resumat peremptam, fac votum ad S. Hyacinthum confessorem, & optatis tuis votis cedet, ut puer resuscitetur. At mulier, Ubi, inquit, est iste sanctus Hyacinthus? Respondit: Cracoviæ in ecclesia sanctissimæ Trinitatis; & hoc dicto, disparuit. Mulier vero læta de oraculo, evigilans, flexis genibus ad S. Hyacinthum votum fecit, totamque se humiliter precibus ejusdem commendavit. Quo facto, ecce puer, qui erat enecatus & inedia consumptus, resumpta anima, statim resurgit sanus. Quem postea vivum & adultum ad sepulchrum S. Hyacinthi obtulit, votum explevit, & miraculum ad Dei laudem & honorem Sancti testificata, ad sua se recepit.

[74] Circa annum Domini MDXVI reverendus dominus Laurentius Niedzielowski, [episcopus Camenecensis periculose ægrotans,] Præpositus ecclesiæ Cathedralis Vilnensis, postmodum vero Episcopus Camenecensis, Vilnæ moram trahens, magnam quamdam incurrit infirmitatem, ad quam cum plures advocasset artis medicæ professores, nec aliquo remedio præsens malum sopire valuisset, imo indies magis magisque morti propinquus extitisset, anceps & dubius de salute recuperanda plurimum tristabatur. Quadam igitur nocte post festum S. Ægidii abbatis immediate sequente, ceteris omnibus somno depressis, qui ad ejus lectum vigilias faciebant, & illo sic insomnem horam percurrente, aperto ostio venit ad ipsum Frater habitu Ordinis Prædicatorum circumamictus, veneranda canitie conspersus staturaque gravitatem præferens, & lecto adstans sic illum alloquitur: Quid, inquit, tristem geris vultum, & molestæ infirmitatis lassitudine rumperis? Sanaberis & convalesces. Porro majore vigilantia canonizationem meam procures, quam hactenus egisti, dominisque consiliariis regni suggeras, ut hoc ipsum faciant. Ad quem Episcopus. Quis es tu, domine Pater? Respondit ille: Ego sum Hyacinthus Ordinis Prædicatorum Frater: & post multa, quæ ad hoc negotium pertinebant, colloquia, Sanctus cum lumine circumfulgente disparuit; Episcopus vero a sua infirmitate confestim liberatur, & non ingratus beneficii miraculum publicavit atque Cracoviam, quia per se non poterat, literis beneficium Dei per merita Sancti præstitum insinuavit.

[75] [puer ab equo obtritus] Anno Domini MDXIX infra octavas Visitationis gloriosæ Virginis Mariæ puer duorum annorum in vico Cazimiriæ urbis cujusdam civis Mathiæ cæmentarii, patre in opere suo occupato, relictus in media platea sedens cum aliis pueris lusit. Accidit autem, ut quidam miles veloci cursu, eadem via equum impetu multo ageret atque effreni passu in puerum sedentem incurreret, calcibusque ferratis fortiter pressum in pectusculum infantis impingeret, qui & enecavit eum; quem pater suus vitam exspirantem domum reportavit, & cum jam livore & vulnere nigresceret, quo se verteret, mœstus parens ignorabat. Tandem ad seipsum rediens, profusis lachrymis & flexis genibus divinam misericordiam implorabat, sancti Hyacinthi patrocinio se commendabat, & ad sepulchrum suum se humiliter cum filio enecato devovebat. At vero necdum ipse votum complet, & ecce per merita Sancti filio sanitas & vita redditur & cicatrices mortis puero ob testimonium beneficii indelebiliter inhæserunt. Post quod patratum miraculum Deus omnipotens laudatur, populus Christianus in fide fortificatur, & quantum Deus diligat Sanctum suum, aperte monstratur.

[76] [& alter submersus,] Eodem anno, feria quinta, die XXII Septembris, hoc est in ipso die sanctorum Dei Mauritii & sociorum ejus martyrum, mulier quædam Joannis Vengrzinek, dominorum consulum Cracoviensium famuli, uxor circa horam 15 filium suum nuper natum in quodam vasculo ligneo, (quod Polonis vulgo vanna dicitur) causa ablutionis in aquam paulo profundiorem, quam pueri ætas tulerat, posuit, eoque sic reposito, ad consueta domus negotia filii sui oblita rediit, patre interim a domo sua absente. Qui cum rediisset, invenit filium suum demersum in aqua supinum & suffocatum jacere, aquam eamdem jam ab aliquot horis mortuum supernatare. Quo viso, pater pueri totam domum clamore nimio replevit, matrem pueri ob negligentiam durius increpavit; ad cujus clamores multi cives convicini accurrerunt, mortuumque puerum considerantes, admonuerunt patrem, ne ulterius in coleram excandesceret, sed puerum secundum Dei providentiam & promissionem submersum more Christiano sepulturæ commendaret. Mœsti igitur parentes videntes, se omnino consolatione privatos, recordatique sanctum Hyacinthum tantorum fuisse mortuorum resuscitatorem, ejectis omnibus suis vicinis, flexis genibus divinam opem per merita Sancti invocare cœperunt, filiumque devotissime ad sepulchrum ejusdem Sancti confessoris devovere. Mira res! Vix vota complevere, & ecce puer, cernentibus cunctis, sanus ac vivus apparuit, acsi numquam aquarum succubuisset injuriæ. Quod videntes parentes ejus, vicinos vicinasque convocarunt, Deumque gloriosum & in Sanctis suis mirabilem glorificaverunt, &, accepto puero, S. Hyacinthi sepulchro vivum obtulerunt, publicato miraculo, voto completo, & Sancto Dei mirabiliter in tanto opere honorificato.

[77] Ne legentium mentes longitudine operis fatigarentur, [multique alii variis casibus afflicti] ea, quæ secundo libro supersunt miracula, censui breviori stilo explicare, quatenus & pii lectores atque devoti suo desiderio potiantur, atque ad amorem gloriosi sancti Hyacinthi inflammentur, & miræ gloriæ Dei saturato ex beneficiis Dei populo Christiano, non dispereant; sed cophino gratitudinis & gratiarum actionis recondantur. Supersunt igitur quædam pauca huic secundo libro miracula, quæ ordinatim recensentur.

In primis quædam Margareta civis Cracoviensis in domo dominorum Lantzkoronskie c, sub castro Cracoviensi, magno dolore dentium obruta, per vota ad Sanctum facta sanatur.

Sophia quædam vidua, sancto viro Hyacintho devota, habens naturalem curvaturam pedum, devota ad tumbam Sancti sentiens miram ex ejus sacro corpore odoris fragrantiam, a suæ naturæ injuria per merita Sancti vindicatur.

Puer cujusdam Vincentii sartoris civis Cracoviensis gravi infirmitate oppressus, & mortuus per aliquot horas, post vota ad Sanctum facta vitæ restituitur; & ejusdem filii pater in tibia fracta ad Sanctum recurrens sanatur.

Anna Mathiæ pellificis Cracoviensis uxor, ob dolorem vehementissimum capitis per duodecim hebdomadas totaliter excæcata, per vota ad Sanctum facta sanatur, & visivæ potestati restituitur.

Cujusdam Nicolai de Lobzowo dicti Swider, duo equi ob nimios labores consumpti & valetudinarii, post vota ad Sanctum facta, subito sanantur & fortes evadunt.

Catharina quædam vidua & civis Cracoviensis fractum pedem, oratione ad Deum facta, per merita S. Hyacinthi iterum sanum recuperat.

Cujusdam Joannis tibicinatoris regis Poloniæ filius, gravi infirmitate triduo oppressus, post vota & recommendationem ad Sanctum sanitati restituitur.

Similiter cujusdam pistoris Mathiæ Przesmiari civis Cracoviensis filius gravi languore per quindenam oppressus, patre ad merita S. Hyacinthi recurrente, sanatur.

Civis quidam Cracoviensis Adam pictoriæ artis ab insanabili & incurabili quadam infirmitate, quam a nativitate patiebatur omni mense una certa die, quæ medicorum ingenia & artes eludebat, per merita Sancti, quem invocaverat in patrocinium, perfecte sanatur. Ejusdem vero uxor ab apostemate gutturis, quod ex quadam gravi infirmitate acciderat, post vota ad Sanctum facta sanatur.

[78] Anno Domini MDXIX cujusdam chirothecarii Thomæ de platea Castrensi civis Cracoviensis filius oppressus gravi infirmitate, [intercessione ejusdem Sancti vitam vel sanitatem recaperarunt.] postquam pater ad patrocinia Sancti confugisset, a morbo & morte præsenti liberatur.

Matrona quædam in Stradomie suburbio Cracoviensi, Alexii civis Cracoviensis uxor, a desperata infirmitate, marito suo ad S. Hyacinthi sepulchrum ipsam devovente, subito liberatur.

Laurentius quidam telonearius Cracoviensis valido pedum, renum, & lumborum tumore graviter laborans, cum medicorum artes frustra tentasset, ad sanctum Hyacinthum pro auxilio recurrens, a desperato dolore & tumore prædicto subito sanatur.

Sophia quædam Urbani civis Oswieczimensis conjunx per quatuor annos maximo dolore pedum divexata, & ab omnibus medicis derelicta, mortique appropinquans, post vota ad sepulchrum sancti Hyacinthi facta, sana cito efficitur.

Scholasticus quidam Stanislaus Masovita ex contubernio sive collegio philosophorum Cracoviæ sic dicto, graviter infirmatus, cum de sua salute desperaretur, post vota pro eo ad Sanctum facta, confestim pristinæ incolumitati redditur.

Martinus quidam suburbanus Cracoviensis in platea S. Nicolai confessoris prope Istulam fluvium gravissima infirmitate usque ad agonem mortis deductus, per vota ad sepulchrum Sancti pro eo facta, confestim sanus resurgit.

Mulier quædam vidua de civitate Cazimiriensi apud Cracoviam, Anna nomine, septem annis morbum passa, gravemque infirmitatem, post vota ad sepulcrum Sancti facta, cito & mirabiliter exsurgit.

In his omnibus sit Deus omnipotens in æternum laudabilis & gloriosus, qui in sancto Hyacintho confessore suo semper est mirabilis. Amen.

ANNOTATA.

a Haud dubie Severinus hoc nomen barbarum stuphæ deduxit ab Italica voce stufa, quæ hypocaustum significat.

b Morbus epilepticus aliter cognominatur comitialis vel vulgo caducus, qui passim notus est, & de quo plura apud Gorræum in Definitionibus medicis ad vocem epilepsia legi possunt.

c De hoc nobili Lantzkoronskiorum stemmate agit Simon Okolski tomo 3 Orbis Poloni pag. 317 ad familiam Zadora alias Plomienczyk, & in indice alphabetico ejusdem tomi ad vocem Laczkoronski addit varia de hac illustri stirpe, quæ serius ad manus suas pervenisse testatur.

ALIA MIRACULA
Quæ R. P. F. Severinus Cracoviensis Dominicanus ex Processu authentico & tabulis ad sepulcrum Sancti appensis contraxit in Vita S. Hyacinthi lib. 3 cap. 9 & sequentibus.

Hyacinthus conf. Cracoviæ in Polonia (S.)

EX IMPRESSIS.

SECTIO I.
Plures mortui resuscitati & abortivi vita donati.

[Plures pueri] I. Testis quintus P. F. Mathias de Miedzirzecz medio corporali juramento coram RR. DD. Commissariis Apostolicis deposuit, quod in districtu Lublinensi puer, cujusdam nobilis filius, in flumine submersus mortuus est; qui sic inventus a mœstis parentibus ad sepulchrum sancti Hyacinthi medio voto oblatus, continuo surrexit vivus; quem pater suus cum voto, & certis eleemosynis per spatium triginta sex leucarum ad sepulchrum S. Hyacinthi vivum attulit, & miraculum est testificatus, factumque esse MDII.

II. Testis 27. Agnes de Cracovia, relicta olim Gregorii pistoris ejusdem civitatis, medio corporali juramento deposuit, filium Fæliciæ Goltszlerowa civis Cracoviensis morte subitanea obiisse: quem illa cum matre ad ecclesiam S. Trinitatis, ubi corpus Sancti requiescit, mortuum attulit, & post vota facta vivum recepit, atque matri suæ consignavit. Factum anno MDXXII.

III. Testis 62. Honesta Catharina, Laurentii civis Cracoviensis uxor, deposuit puerum suum annorum decem ex superioribus domus in terram corruisse, & ex casu fracta cervice mortuum fuisse; quem mater postmodum mortuum & confractum reperiens, ad S. Hyacinthum devovit, & post vota vivum per merita Sancti recepit. Factum anno MDXXI.

[2] IV. Testis 75. Martinus Czech lutifigulus Cracoviensis, [ac puellæ] corporali juramento præmisso, deposuit, filium suum Stanislaum feria sexta in crastino Ascensionis Domini MDXX puerum trium annorum cecidisse in fontem profundum, & ibi submersum fuisse, & cum difficultate extractum mortuum accepisse: post vota vero utriusque parentis præsentis, & aliorum tunc præsentium, puerum, reassumpta anima, resuscitatum fuisse, puerumque vivum Commissariis Apostolicis consignasse, atque ex ambone publicasse miraculum.

V. Testis 76. Joannes Vengrzinek de platea S. Floriani civis juratus Cracoviensis, & Joannes Zwierz, medio corporali juramento, coram reverendissimis Commissariis deposuerunt, quod Anna filia unius anni in domo sola remanens, in dolio aqua pleno cadens submergitur, & moritur. Quam pater suus Joannes Vengrzinek prædictus domum rediens extraxit, & per quindecim horas mortuam jacentem ad S. Hyacinthum cum certis Missis devovit. Post vota immediate vivam & sanam recepit, & reverendissimis Commissariis vivam consignavit, & præsentavit. Factum XV Septembris MDXIX.

VI. Testis 95. Honesta Petronilla Niedbalczina civis Cracoviensis deposuit, puerum filium filiæ suæ undecim hebdomadarum de mensa cecidisse & emortuum esse, & post vota facta ad Sanctum immediate revixisse. Factum est miraculum MDXXI.

VII. Testis 112. Honesta Barbara conjunx Stanislai aurifabri Cracoviensis testatur, neptem suam anno primo suæ ætatis ex paroxismo oppressam, mortuam fuisse, & per quamdam monialem ad sepulchrum S. Hyacinthi oblatam, coram præsentibus vicinis resuscitatam fuisse. Factum anno MDXX.

VIII. Testis 135. Honesta Agnes Wallcova de Crupniki suburbana Cracoviensis deposuit, quod puer sororinus a novem annorum in fluvio villæ dictæ Wola est submersus, diuque sub aqua detentus, & vix per quemdam Paulum de Crupniki inter palos inventus, per testem ad tumbam Sancti devotus revixit. Factum profesto Paschæ MDXXIII.

[3] [variis casibus mortui,] IX. Testis 190. Honesta Anna vidua, relicta olim barbitonsoris Martini Cracoviensis, in Adventu Domini MDXXII deposuit, filiam suam Catharinam in calidissimum fornacem conscendisse, quæ postmodum a vehementi calore suffocata moritur; quam mater ipsa testis mortuam inveniens, ad sepulchrum S. Hyacinthi devovet, ac post vota emissa vivam recuperat, multis in sua domo præsentibus & coram Commissariis testificantibus.

X. Testis 217. Martinus Leliow una cum uxore sua Dorothea, juramento præmisso, deposuerunt, quod Joannes filius eorum e sublimi loco graviter in terram cadens, auribus & naribus fluens sanguinem, mortuus est, & per tres horas jacens exanimis, cum per vota ad S. Hyacinthum oblatus fuisset, a morte revocatur ad vitam.

XI. Testis 272. Honesta Dorothea Czieszlina de platea S. Floriani Cracoviensis jurata deposuit, quod filius suus sex annorum ex alto domus in terram cadens, collisus & confractus, mortuus est repertus. Postquam autem vota pro ipso reddiderunt, iterum ad vitam mortalem rediit anno MDX.

XII. Testis 288. Albertus Bnino & Catharina conjunx ejus, uterque de Clepardia b, jurantes deposuerunt, quod filius eorum XIX hebdomadarum crepuit, omniaque intestina ejus ad testiculos exierunt, propter quod & mortuus est: quem cum ad sanctum Hyacinthum devovissent, sanum iterum atque vivum lucrati sunt; quem notariis publicis, miracula & testes examinantibus, ostenderunt vivum: quinta enim die ante examen contigerat. Factum MDXXIII.

[4] [ad vitam revocantur,] XIII. Testis 322. Providus Stanislaus, sartor & civis Cracoviensis, penes ecclesiam sanctissimæ Trinitatis manens, juratus deposuit, quod filius suus Stanislaus quinque annorum ludens cum pueris, ex alto domus cadens mortuus est; quem ad tumbam S. Hyacinthi devovens, vivum recepit, mense præsenti hujus examinis anno MDXXIII.

XIV. Testis 323. Vincentius in platea Castrensi civis Cracoviensis juratus deposuit, quod una cum uxore nescienter in lecto suo jacentes filium XXIV hebdomadarum suffocaverunt, & mane surgentes in cussinis c plumealibus ad pedes lecti mortuum invenerunt, quem postea deplorantes & vota ad Sanctum deferentes, vivum rehabuerunt. Factum est in mense Maii, anno Domini MDXX. XV. Testis 355. Martha mulier de Cracovia deposuit, quod filius ejus Joannes ob promissum & neglectum votum in pœnam culpæ matris mortuus est secundum illud Proverb. 20: Ruina est homini devotare d Sanctos, & post vota non reddere.

XVI. Testis 363. Nobilis Zophia Zakrzewska civis Cracoviensis deposuit, se oculis suis vidisse quamdam puellam annorum XIV, ab equo occisam & convulsam, mortuam fuisse apud quemdam civem Cracoviensem Petrum Porembski, & post vota facta revixisse.

XVII. Testis 383. Zophia, Mathiæ Neilar uxor, in platea Castrensi manentis deposuit, filium suum in aquæ dolio submersum & mortuum, postmodum revixisse post vota ad Sanctum facta, & completa, præsentibus duabus inquilinis domus suæ. Factum est autem in mense Septembri, anno MDXX. XVIII. Testis 403. Anna Joannis Zakrzrwski Cracoviensis filia, & Catharina servilis ancilla juratæ deposuerunt, quod prædicta Anna in fluvio Histula e submersa fuerat, & mortua postmodum ex aqua extracta, dum nullum aliud humanum superesset remedium, ad sanctum Hyacinthum devovetur per Catharinam ancillam: post votum factum, vitæ restituitur. Factum est in mense Aprili MDXXIII.

[5] I. Testis 15. Famatus Mathias Czarni pellifex civis Cracoviensis sub juramento deposuit, [& quidam abortivi] quod uxor sua in partu laborans filium peperit mortuum, quem præfatus Mathias pater suus sancto Hyacintho devovit, & vivum lucratur. Hoc idem miraculum testis 123 famata Catharina conjunx Fælicis sartoris Cracoviensis contestatur, quæ præsens fuit ad partum prædictum. Factum MDXX.

II. Testis 33. Catharina uxor providi Bernardi carpentarii civitatis Cracoviæ generalis, abortum passa filiam mortuam peperit, quam pater suus cum præsentibus ad sepulchrum S. Hyacinthi devovit, & post vota expleta vivam recepit; quod miraculum Bernardus pater, & mater Catharina, & nurus ejus, & Catharina Czieslina, mediis juramentis, coram Commissariis affirmarunt. Factum in die S. Stephani Protomartyris anno MDXXI.

III. Testis 36. Honesta Margareta Albussowa de Bisciupie sub juramento deposuit, [se] duos abortivos mortuos meritis sancti Hyacinthi vita donatos vidisse; unum cujusdam Annæ Stanislai Jagielka de Krowodrza; alterum Annæ cujusdam Gregorii Bembenek de Bislcupie uxoris: & hoc propterea, quia obstetricis officio fungebatur: quod miraculum in ambone publicatum est. Factum in festo S. Michaëlis anno MDXXI.

[6] IV. Testis 42. Providus Fælix sartor Cracoviensis testatur, [per intercessionem S. Hyacinthi] se vidisse puerum mortuum natum Mathiæ pellifici coinquilino suo, quem parentes post vota expleta vivum receperunt, contestantibus domino domus & inquilinis, & propriis parentibus præsentibus ad miraculum. Factum MDXXIII.

V. Testis 136. Anna Clepardiensis Czieslina nuncupata, jurata deposuit, se fuisse circa partum nutricis suæ inquilinæ, quæ peperit puerum mortuum capite nimium compresso, ita quod etiam oculi fuissent extra positi; post vota vero ad Sanctum facta, non solum animatum, sed etiam ad propriam formam restitutum conspexisse, eumque baptismo sacro intinxisse. Factum MDXXII.

VI. Testis 200. Margareta Grodziczka Cracoviensis jurata deposuit, quod abortivum mortuum sit enixa, quem obstetrices ad sepulchrum S. Hyacinthi detulerunt, & post vota expleta vivum & sanum ad domum reportaverunt.

VII. Testis 205. Honesta Catharina Wochowa cum juramento deposuit, quod filium pepererit abortivum, quem postmodum, factis & expletis votis ad sepulchrum Sancti, vivum recepit non sine grandi miraculo.

VIII. Testis 218. Hedvigis Claboczowa de Clepardia, cum juramento deposuit, quod filium peperit abortivum mortuum, quem cum ad sepulchrum S. Hyacinthi vovisset, recepit vivum, contestante sub juramento Elizabeta inquilina sua obstetrice. Factum in mense Aprili MDXXIII.

[7] [anima donantur.] IX. Testis 241. Nobilis matrona Petronilla, sub juramento deposuit, se fuisse præsentem circa partum unius matronæ Catharinæ Kuniczowa, quæ mortuum puerum peperit; suadentibus autem ipsa teste & aliis matronis, ut illum ad sepulchrum S. Hyacinthi devoveret; quo facto puer, cunctis videntibus, vivus esse cœpit. Factum in Septembre MDXXI. X. Testis 334. Honesta Hedvigis Petri civis Cracoviensis ante portam novam manentis, jurata deposuit, se mortuum puerum peperisse, quem matronæ præsentes ad S. Hyacinthum devoverunt, & post vota expleta matri vivum consignarunt. Factum anno MDXX.

XI. Testis 398. Honesta Dorothea Stanislai Sliwka uxor, in platea Slakoviensi degens, sub juramento deposuit, se interfuisse partui unius mulieris, Dorotheæ nomine, quæ peperit abortivum mortuum, & quamprimum Dorothea puerpera flexis genibus filium suum ad sancti Hyacinthi tumbam devovit, statim, videntibus & gaudentibus cunctis astantibus, animatus est, qui etiam tunc vixit, & Commissariis est præsentatus. Factum anno Domini MDXX.

ANNOTATA.

a Per puerum sororinum intelligo filiorum sororis illius feminæ, quæ hoc miraculum testatur.

b Clepardia est oppidulum, quod urbs Cracoviensis a Septemtrione sibi adjunctum habet.

c Cussinum barbare a scriptoribus medii ævi pro cervicali vel pulvinari usurpatur, ut in auctoCangii Glossario videre est.

d In vulgato sacræ Scripturæ textu pro devotare legitur devorare. Alii vicina verba substituerunt, de quibus consule nostrum Cornelium a Lapide in Commentariis ad caput 20 Proverbiorum ℣ 25, ubi etiam varias hujus verbi expositiones subministrat.

e Existimo hic per Histulam indicari eumdem fluvium, quem auctor superius sine aspiratione Istulam appellavit.

SECTIO II.
Multi moribundi & jam agonizantes mirabiliter ad perfectam sanitatem reducti.

[Multi per morbos] I. Testis 43. Honesta Zophia Slodkowa, lanionis Cracoviensis uxor in platea Swinska sub juramento deposuit, se ex magna infirmitate agonizantem, apparente sibi sancto Hyacintho, sanatam & a morte liberatam fuisse; & sedentibus tunc Commissariis Canonizationis S. Hyacinthi in ecclesia S. Trinitatis ex lecto consurgens testificata est MDXXIII.

II. Testis 49. Hedvigis uxor Joannis magistri culinæ de Stradomie a jurata deposuit, quod post puerperium ad agonem mortis deducta, viro pro illa votum explente ad sepulchrum Sancti, statim sanatur. Factum MDXXIII.

III. Testis 60. Joannes Bialek murator Clepardiensis cum juramento deposuit, quod graviter vulneratus in capite ad extrema deductus, vovente pro ipso uxore sua, vitæ & sanitati restituitur. Similiter & Zophia uxor ejus sex hebdomadis graviter decumbens ab agone mortis, viro pro ipsa vovente, revocatur ad vitam incolumis MDXXIII.

[9] IV. Testis 62. Honesta Catharina, uxor Laurentii Cracoviæ jurata deposuit, [aliaque infertunia] puerum suum unius anni agonizantem, offerentibus pro ipso vota ad sanctum Hyacinthum parentibus, vitæ restitutum fuisse.

V. Testis 86. Honesta Anna puella quindecim annorum jurata deposuit, quod in mense Februarii usque ad mortem infirmata, antequam Sacramento communiretur, usum loquelæ perdidit. Verum matre pro ipsa vovente, & S. Hyacintho sibi apparente, statim & loquelam & sanitatem recipit. Factum anno MDXXI.

VI. Testis 102. Honesta Catharina Joannis Perst sutoris Cracoviæ uxor sub juramento deposuit, filiam suam Reginam ex maxima infirmitate agonizantem, matre sua pro illa vovente, subito vitæ restitutam esse MDXXI.

VII. Testis 107. Honesta Barbara Pauli Sadlonis Cracoviæ uxor deposuit, filium suum septem annorum, cum duobus diebus agonizaret, nec mori potuisset, matre pro præsidio ad Sanctum currente, statim Deo spiritum reddidisse.

VIII. Testis 117. Joannes Barila sutor Cracoviensis juratus deposuit, filium suum Mathiam ex infirmitate agonizantem, patre pro se vovente, ad vitam restitutum fuisse.

IX. Testis 190. Honesta Ursula Adami civis Cracoviensis uxor sub juramento deposuit, quod ad mortem deducta agonizans, filia Agnete pro se ad Sancti tumbam vota explente, statim vitæ & sanitati restituitur. Hoc etiam & filia testatur verum fuisse. Factum anno MDXXI.

[10] X. Testis 151. Generosus Laurentius Spitek cum juramento testatur, [ad extremum vitæ terminum deducti] quod ex infirmitate gravi agonizans per vota matris ad S. Hyacinthum vitæ restituitur. Contestantur miraculum magnifica D. Anna de Jaroslaw consors magnifici D. Nicolai Jordam Castellani Woinicensis mater sua & Beata filia ejus, & Ursula Krolikowska, & Helena Geraltowna pedissequa dominæ Beatæ, mediis juramentis. Factum anno MDXX.

XI. Testis 158. Nobilis D. Joannes Stradomski sub juramento deposuit, se ad extrema deductum agonizantem, vovente pro se filia sua, ad vitam revocatum esse.

Testis 175. Catharina vidua Cracoviensis jurata testatur, Annam filiam suam agonizantem, matre sua pro illa vovente, vitæ redditam esse.

XII. Testis 189. Generosa domina Catharina Przedborowa testatur juridice, quod subditi sui filius quartus (cum jam tres morte enecati erant) jam agonizans, & per dictam dominam ad sanctum Hyacinthum devotatus, statim sit vitæ & sanitati restitutus anno MDXXIII.

[11] XIII. Testis 193. Mathias cocus Regiæ Majestatis cum uxore sua Hedvige uterque juratus deposuit, quod puer illorum ex infirmitate ad mortem deductus, [& jam agonizantes,] votis pro se factis, subito ad vitam & ad perfectam sanitatem est restitutus. Factum anno MDXXIII.

XIV. Testis 196. Dorothea Clepardiensis Capusczina dicta, jurata testatur, quod ex infirmitate agonizans, apparente sibi sancto Hyacintho, ad quem se devoverat, vitæ restituitur. Hoc itidem sibi & pestis tempore morituræ contigisse affirmat. Factum anno MCDLXXXVII.

XV. Testis 199. Barbara dicta Czerwona cerdonis ex suburbio conjunx Cracoviæ jurata deposuit, filium suum ægritudine oppressum & agonizantem post vota facta sanum se recepisse.

XVI. Testis 208. Honesta Catharina Jacobi pistoris Cracoviæ filium novem mensium agonizantem sanum recepisse, sub juramento testatur. XVII. Testis 209. Ursula Petri Casimirlensis b uxor, Dorotheam inquilinam suam agonizantem post vota statim convaluisse, testatur.

[12] [invocato S. Hyacinthi auxilio,] XVIII. Testis 218. Hedvigis Claboczowa uxor Nicolai Clepardiensis sub juramento deposuit, filium suum trium annorum a se graviter percussum, ita quod in gravissimum morbum incideret, & cum jam agonizaret, illa timens puericidium, recurrit ad auxilium S. Hyacinthi, & statim sanatus est. Factum anno MDXV.

XIX. Testis 225. Margareta Przibuszina civis Cracoviensis testatur, duas filias suas diversis temporibus agonizantes, matre pro ipsis votum reddente ad tumbam S. Hyacinthi, sanatas fuisse.

XX. Testis 244. Fælicia de Krupiniki filium suum agonizantem, matre pro se vovente, vitæ restitutum affirmat.

XXI. Testis 248. Agnes Petri mensatoris uxor ex opposito sanctæ Trinitatis ecclesiæ Cracoviæ manens, testatur, matrem suam ad extrema deductam & agonizantem post vota convaluisse.

XXII. Testis 253. Stanislaus custos Cracoviensis moriturus & agonizans, uxore pro se vovente, vitæ restituitur.

XXIII. Testis 256. Honesta Catharina Janoczina testatur, [se] Laurentium sutorem Cracoviæ virum suum agonizantem & jamjam moriturum, voto facto, sanum recepisse.

XXIV, Testis 257. Bernardus Kleparczik de platea Slakoviensi agonizans, uxore pro se votum reddente, convalescit.

[13] [aut oblatis votis,] XXV. Testis 269. Catharina de Cerdonia filium suum agonizantem, per votum pro eo solutum, ab infirmitate incolumem recepit.

XXVI. Testis 281. Nobilis Stanislaus Lelowski in platea sutorum Cracoviæ manens testatur, se uxorem suam prægnantem ex iracundia percussisse, ita quod usque ad mortem infirmata fuisset; & dum agonizaret, pro ipsa ad Sanctum recurrit, & statim vivam atque sanam recipit.

XXVII. Testis 287. Mathias murator sub Castro Cracoviæ manens, ex infirmitate agonizans, facto voto, sanatur.

XXVIII. Testis 294. Providus Stanislaus civis Cracoviæ in platea S. Nicolai degens, in gravi infirmitate agonizans, uxore pro se votum faciente, statim sanus elevatur, & ad sepulchrum S. Hyacinthi vadit, omnibus stupentibus.

XXIX. Testis 331. Catharina Czieslina, Michaëlis carpentarii uxor, testatur filiam suam decem annorum jam morientem ad sepulchrum sancti Hyacinthi attulisse, & post Missæ sacrificium immediate filiam sanam resurrexisse, & domum rediisse.

XXX. Testis 340. Margareta de Cracovia dominam quamdam Iglarka morientem & agonizantem ad Sanctum devovet, & sanam recipit.

XXXI. Testis 341. Catharina, Valentina cognominata, testatur, quod puer collisus & concussus per quemdam scholasticum, infirmatus agonizans, marito ejus pro puero votum faciente, a morte & ægritudine liberatur.

[14] XXXII. Testis 351. Zophia dicta Janowa de Cracovia testatur, [pristinæ sanitati restituuntur.] puellam suam filiam ad mortem ægrotantem, meritis S. Hyacinthi vitam recepisse; & cum citata fuisset ad testimonium reddendum coram commissariis, jurare noluit; sed eadem nocte superveniente infirmitate, coacta in crastino sub juramento testimonium præbet veritati.

XXXIII. Testis 352. Barbara Casprowa de Clepardia, virum suum Gasparem graviter agonizantem, voto expleto, sanum recipit.

XXXIV. Testis 360. Stanislaus vitreator Cracoviæ uxorem suam Hedvigim jam jam morientem, votis expletis, vivam & sanam recipit.

XXXV. Testis 392. Joannes Lieszianin Casimiriensis sartor gravissime agonizans, apparentibus sibi Hyacintho Ordinis Prædicatorum, & Simone c Ordinis S. Francisci Minorum Sanctis, & ipsum sanantibus, statim ad vitam resurgit.

XXXVI. Testis 404. Joannes barbitonsor chirurgus Cracoviæ in platea sancti Nicolai degens, testatur, mense Aprili quemdam nobilem Osieczki graviter in capite vulneratum jam agonizantem, & a medicis regiæ Majestatis destitutum: confisus meritis S. Hyacinthi ipsum curandum recipit, & post vota optime sanavit, quod procurator Regiæ Majestatis videns, alium chirurgum Galliacium Italum induxit, qui factum medio juramento deposuerunt.

ANNOTATA.

a Stradomia est alterum oppidum sive suburbium civitati Cracoviensi vicinum, ut in Actis B. Simonis de Lipnica tomo IV Julii pag. 544 monuimus.

b Cazimiria est tertium suburbium sive oppidum, quod metropolis Cracoviensis sibi vicinum habet, & de quo in Actis B. simonis de Lipnicapagina proxime citata egimus. Est insuper alia ejusdem nominis civitas in Polonia, de qua Martinum Zeillerum in Germanica descriptione Poloniæ pag. 81 consule.

c Non dubito, quin hoc nomine designetur B. Simon de Lipnica ex Ordine FF. Minorum, cujus Acta ad kiem 18 Julii, tomo IV istius mensis a pag. 510 illustravimus.

SECTIO III.
Diversi gravibus ac periculosis morbis affecti, implorato Sancti patrocinio, sanitati restituti.

[Plurimæ personæ] I. Testis 3. Reverendus P. Stanislaus de Pawlow sacræ theologiæ Baccalaureus Vicarius Cracoviensis & Prædicator generalis, in quadam sua gravi infirmitate constitutus, suffragio S. Hyacinthi est ab ipsa plene liberatus.

II. Testis 8. Honesta Zuzanna Cracoviæ uxor Laurentii cantrifusoris, filium valde infirmum, mediante voto ad Sanctum Dei, recepit læta. Factum MDXXI.

III. Testis 9. Honesta Barbara de Cracovia, uxor Nicolai levigatoris, filium ægrum duorum annorum sanum suscipit.

IV. Testis 10. Thomas maritus honestæ Marthæ 18 hebdomadas infirmus post vota sanus consurgit. Similiter & filia utriusque sana consurgit.

V. Testis 13. Nicolaus Gonsiorek civis Bochnensis a diœcesis Cracoviensis cum patre suo, deversis tamen temporibus, a gravibus infirmitatibus, factis votis ad sepulchrum sancti Hyacinthi, liberantur. Similiter & uxor ejusdem civis Bochnensis in infirmitate gravi sanguinem vomens, sanatur. Factum MDXIX & MDXXIII.

[16] [utriusque sexus] VI. Testis 23. Honesta Catharina Climuntowa cerdonissa b Cracoviæ testatur, filium suum Bartholomæum in juvenili ætate sua per hebdomadas 4 magna fuisse detentum infirmitate, a qua statim post vota sanatur. Factum MDII.

VII. Testis 26. Anna uxor Fælicis soturis in platea sutorum, in Quadragesima octo hebdomadas existens infirma a desperata infirmitate, perfectis votis ab eadem sublevatur. Factum MDXXIII.

VIII. Testis 31. Honesta Hedvigis Slodovoniczka, a gravi infirmitate patrocinio Sancti liberatur. Factum anno MDXXIII.

IX. Testis 37. Honesta Margareta Szimonova tesattur, filium suum sex hebdomadibus infirmum, a desperata infirmitate fuisse liberatum.

X. Testis 38. Filius Martini Socha pellificis Cracoviensis infirmitate post vota liberatur. Mater testis. XI. Testis 46. Honesta Anna, Martini Pograczarz de Cracovia uxor, filium vix decem dierum valde infirmum, cum vota explesset, sanum recipit. Anno Domini MDXXIII.

XII. Testis 54. Honesta Fælicia, uxor Bartholomæi arcuficis, in suburbio Cracoviensi degens, affirmat, puerum duorum annorum ab infirmitate quadam indicibili, in qua jam uno anno detinebatur, jacuisse; quem postquam ad Sancti tumulum devoverat, sanum rehabuit MDXXII.

[17] [& variæ conditionis] XIII. Testis 59. Honesta Anna Jaworska pileatrix c, vidua in platea Wislensi Cracoviæ filium tredecim annorum a desperata infirmitate post vota facta sanum recipit MDXXIII.

XIV. Testis 60. Honesta Zophia uxor legitima Joannis Bialek muratoris in Clepardia, per sex hebdomadas in infirmitate gravi detenta, post vota expleta sanatur.

XV. Testis 87. Nicolaus Krol Pangraczarz de Cracovia, gravi infirmitate depositus, post vota profesto S. Michaëlis liberatur. Similiter & uxor ejus Catharina, viro pro se vovente. Factum anno MDXXII.

XVI. Testis 89. Honesta Dorothea Mezna Cracoviæ affirmat, filium suum Sebastianum ab infirmitate, post vota facta, fuisse liberatum.

XVII. Testis 101. Honesta Catharina Woitkowa Garczarka in infirmitate ad Sanctum Dei recurrens sanatur.

XVIII. Testis 107. Honesta Barbara Sadloniowa Cracoviæ CCLXIX hebdomadibus infirmata, precibus Sancti sanatur. Factum anno MDVIII.

[18] [diversis morbis,] XIX. Testis III. Honesta Anna providi Floriani aurificis Cracoviensis uxor, & scabini Castrensis supremi, in sua infirmitate ab omnibus medicis destituta, ad Sanctum recurrens sanatur. Vir ejus testis. Factum MDXXIII. Idem testis similia deponit de domino Joanne Bonar. XX. Testis 112. Honesta Catharina Koczielkowa Cracoviensis affirmat, filium suum a gravi & desperata infirmitate post vota facta, fuisse liberatum MDXX.

XXI. Testis 114. Honesta Anastasia Stanislai institoris uxor de Posnania per unum annum gravi infirmitate detenta & a medicis neglecta, ad Sanctum Dei confugiens sanatur. Factum anno MDXX.

XXII. Testis 115. Filia Dorotheæ Pilawina Cracoviensis graviter infirmata, ad S. Hyacinthum devota, sanatur.

XXIII. Testis 116. Stanislaus Znioszek pellifex Cracoviæ testatur, quod filius suus Adam ter a gravi mortali infirmitate liberatur. Pater testis. Factum MDXXI. Mater vero, ejusdem testis uxor, hoc idem contestatur; testis CXIX.

XXIV. Testis 127. Elizabeth Cracoviæ centum annorum testatur, neptem suam puellam & quamdam dominam Czerwienska gravibus infirmitatibus laborantes, non habito humano præsidio, ad Virum Dei confugientes, esse liberatas.

[19] XXV. Testis 134. Honesta Zophia Steczkowa Cracoviensis testatur, [iisque gravissimis,] quod puer filius suus naturali quadam infirmitate oppressus post vota convalescit.

XXVI. Testis 141. Honesta Apolonia Hanuszowa, civis Cracoviæ testatur, quod filia sua Hedvigis a desperata infirmitate ad sanitatem redit. Similiter & ipsa mater, post vota, ægra sanatur. Factum anno MDXIX. XXVII. Testis 161. Erasmus Altophus civis Cracoviæ testatur, quod filius suus Joannes circa festum S. Michaëlis gravissima occupatus infirmitate sublevatur MDXIX.

XXVIII. Testis 162. Michaël Faber civis Cracoviensis testatur, quod Gaspar filius suus lethali infirmitate percussus, profesto Pentecostes sanatur MDXXIII.

XXIX. Testis 164. Joannes Warchol testatur, quod filius suus Thomas maxime ægrotans, & Sancto se diligenter commendans, sanatur. Factum MDXX.

XXX. Testis 167. Honesta Barbara Przesmianowa, uxor Mathiæ pistoris Cracoviæ testatur, quod filius suus septennis, a gravi infirmitate sanatur.

XXXI. Testis 176. Honesta Ursula de Crowodrza testatur, quod filius suus a gravi infirmitate post vota facta sanatur.

[20] XXXII. Testis 178. Fœlicia pistrix testatur, quod filius suus graviter infirmatus sanatur. [interdum afflictæ,]

XXXIII. Testis 180. Agnes Rakowska testatur, quod filius suus a desperata infirmitate liberatur.

XXXIV. Testis 181. Nicolaus Gelonek infirmus, omnium medicorum ope destitutus, ad Sanctum se devovens, cito sanatur.

XXXV. Testis 183. Catharina Cranczowa testatur, Joannem Crancz virum suum ter a gravissima infirmitate, votis expletis, liberatum fuisse.

XXXVI. Testis 185. Bernardus pistor, dictus Jabloniecz, Cracoviensis multo tempore graviter infirmatus, post vota convalescit. Factum anno MDXXIII.

XXXVII. Testis 188. Nicolaus sutor Cracoviensis testatur, filiam suam Annam desperata infirmitate laborantem, post vota facta, fuisse liberatam.

XXXVIII. Testis 165. Margareta Stanislawowa a gravi infirmitate consurgit.

[21] XXXIX. Testis 200. Maritus Margaretæ Grodziczka Wilnæ post vota sanatur MDXXIII.

XL. Testis 210. Laurentius pannifex Cazimiriensis a gravi infirmitate liberatur.

[implorata S. Hyacinthi ope,] XLI. Testis 212. Honesta Barbara, Sebastiani apothecarii Cracoviæ uxor, a gravi infirmitate sublevatur. Quod etiam cum ipsa Martha monialis testatur.

XLII. Testis 213. Barbara de Bochnia dimidio anno gravissimum languorem habens, voto facto, sanatur.

XLIII. Testis 215. Honesta Zophia de platea sancti Floriani Cracoviæ cum filia sua infirma, factis & expletis votis, sanatur.

XLIV. Testis 214. Honesta Margareta de Arena infirmata sanatur.

XLV. Testis 216. Honesta Barbara, Sebastiani pistoris Cracoviensis uxor, cum filia sua diversis infirmitatibus sanatur.

XLVI. Testis 218. Honesta Hedvigis Claboczowa graviter infirmata sanatur. XLVII. Testis 219. Dorothea puella servilis apud Nicolaum Gemski proconsulem Cracoviæ cum matre infirmata sanatur. Factum anno MDXVII.

[22] [& factis votis] XLVIII. Testis 220. Honesta Hedvigis Jacobi de Rawa testatur, quamdam dominam Wielewiczka graviter infirmantem, & vota S. Hyacintho offerentem, esse sanatam.

XLIX. Testis 224. Honesta Anna Janowa de platea S. Stephani graviter infirmata, post vota facta sanatur.

L. Testis 226. Honesta Anna, uxor Joannis Saletrnik sub castro manens, bis graviter infirmata, post vota sanatur.

LI. Testis 227. Puella Annæ uxoris Stanislai Ziemianin Cracoviæ a desperata infirmitate liberatur.

LII. Testis 229. Margareta de Cracovia infirma cito liberatur.

LIII. Testis 231. Dorothea, Stanislai Mondrii Bastarii de Cracovia uxor, a gravissima infirmitate, facta sibi revelatione, ut voveret ad Sanctum, sanatur. LIV. Testis 232. Matrona Dorothea Caraskowa de Clepardia in platea Sancti Joannis manens, testatur, puerum suum graviter infirmatum, & ad Sanctum devotatum, fuisse liberatum.

LV. Testis 240. Matrona Catharina testatur, quod puer biennis infirmatus sanatur.

LVI. Testis 242. Honesta Dorothea Stanislai lictoris d Cracoviæ uxor, testatur, quod puella filia sua graviter infirmata post vota sanatur.

[23] [ad tumulum ipsius,] LVII. Testis 249. Honesta Hedvigis Stanislai muratoris, sub arce Cracoviensis degentis uxor testatur, virum suum ter graviter infirmatum, post vota sanum repertum esse.

LVIII. Testis 252. Jacobus custos Cracoviensis & uxor illius & filius graviter infirmi post vota sanantur.

LIX. Testis 259. Margareta de Stradomie duos filios, primum per unum annum gravi infirmitate detentum, alium graviter in terram collapsum & vulneratum, sine aliquibus medicamentis, post vota facta, sanos recipit.

LX. Testis 260. Honesta Fælicia uxor pictoris Joachim civis Cracoviensis cum filio suo a gravi infirmitate liberatur.

LXI. Testis 261. Nobilis Zophia Ruszieczka testatur, virum suum graviter infirmantem post vota convaluisse.

LXII. Testis 262. Honesta Barbara uxor Philippi horologiatoris testatur, virum suum graviter infirmantem, post vota convaluisse.

LXIII. Testis 263. Zophia inquilina apud Giziwna civem Cracoviæ graviter infirmata sanatur.

[24] LXIV. Testis 264. Honesta Elizabeth de Cazimiria uxor Joannis barbitonsoris testatur, [ab infirmitatibus suis] filium suum a gravi infirmitate fuisse liberatum.

LXV. Testis 266. Nobilis Catharina Stradomska a lethali infirmitate liberatur. LXVI. Testis 267. Honesta Anna de platea Slacoviensi graviter infirmata sanatur.

LXVII. Testis 271. Abraham civis Cracoviensis de platea S. Joannis, cum uxore sua gravibus infirmitatibus vexati, post vota sanantur.

LXVIII. Testis 274. Honesta Barbara Blasii serifabri uxor de platea Castrensi testatur, quod filium suum graviter infirmatum post vota sanum recepit.

LXIX. Testis 276. Honesta Agnes de Biskupie graviter infirmata sanatur.

LXX. Testis 280. Honesta Zophia Hanusowa ab infirmitate quatuor annorum sanatur.

LXXI. Testis 285. Gregorius murator a gravissima infirmitate liberatur. LXXII. Testis 297. Maritus Agnetis de cerdonio e vico graviter infirmus sanatur.

LXXIII. Testis 298. Filius Fæliciæ Sliosarka, infirmus sanatur. LXXIV. Testis 301. Joannes Lieszien, in prædio Domini Klisewski manens, a quadam gravi infirmitate, post vota ad Sanctum facta, liberatur.

[25] LXXV. Testis 306. Honesta Zophia Valentini rotificis de Clepardia uxor, [mirabiliter liberatæ sunt,] tam in sua, quam in mariti sui gravi infirmitate, consolationem habet.

LXXVI. Testis 307. Honesta Hedvigis Kurkowa de Clepardia graviter infirmata, apparente S. Hyacintho, sanatur.

LXXVII. Testis 309. Jacobus Scholasticus Martini de Przasznik diœcesis Plocensis clerici frater germanus, ab infirmitate consurgit.

LXXVIII. Testis 312. Religiosa Anna abbatissa monasterii S. Augustini in Zwierziniecz sub arce Cracoviæ siti, diversis temporibus in suis infirmitatibus ad Sanctum confugiens, liberatur.

LXXIX. Testis 314. Honesta Catharina, Petri sculptoris Cracoviæ uxor, gravissima infirmitate pressa sanatur.

LXXX. Testis 317. Zophia famula Adæ notarii Castrensis graviter infirmata sanatur, votis ad Sanctum expletis.

[26] LXXXI. Testis 319. Honesta Catharina, Andreæ pellificis Cracoviæ uxor, [& beneficium sibi] una cum filio infirmo graviter pressa morbo, post vota sanatur.

LXXXII. Testis 321. Catharina inquilina apud dominam Bidlenska in platea Vislensi manens, subita quadam infirmitate correpta, sanatur.

LXXXIII. Testis 322. Providus Stanislaus sartor Cracoviensis in mense Maii gravissime infirmatus, ad vota recurrens, sanatur. Factum MDXXIII.

LXXXIV. Testis 328. Gallicianus Mantuanus chirurgus, & barbitonsor episcopi Posnaniensis, in gravissima infirmitate constitutus, dum humano caret, divino juvatur auxilio, & convalescit. Factum anno MDXXII.

LXXXV. Testis 345. Dorothea, dominæ Annæ Mastalina famula, septem annis gravissima infirmitate detenta, a medicis derelicta, apparente S. Hyacintho, sana & valida consurgit.

LXXXVI. Testis 356. Stanislaus Urbanek de Casimiria consul testatur, quod filius suus graviter infirmatus post vota facta sanatur.

LXXXVII. Testis 357. Stanislaus Maszno & Fælicia conjuges de Zakrzow cum juramento deposuerunt, quod Stanislaus gravissima infirmitate depositus, postea ad S. Hyacinthum devotatus, subito sanatur.

[27] [vel aliis præstirum] LXXXVIII. Testis 360. Stanislaus vitreator Cracoviensis una cum puero suo graviter infirmati sanantur.

LXXXIX. Testis 364. Laurentius architector de Cazimiria & puer ipsius filius, bis acriter infirmati, ad sepulchrum S. Hyacinthi devotati, sanantur.

XC. Testis 370. Hedvigis Franczbankowna graviter infirmata, revelatione habita, & devotione ad Sanctum sanatur.

XCI. Testis 374. Anna de Cracovia gravissime infirmata, apparente sibi S. Hyacintho, pristinæ sanitati restituitur.

XCII. Testis 376. Generosa domina Zophia Stongiewska a longa, & incurabili infirmitate post vota facta sanatur. Factum anno MD.

XCIII. Testis 388. Anna puella filia Annæ viduæ civis Cracoviensis, gravi & desperata infirmitate conquassata, post vota convalescit. Contestantibus D. Simone clerico diœcesis Wratislaviensis & D. Joanne clerico diœcesis Cracoviensis. Factum anno MDXXIII.

XCIV. Testis 384. Puella matronæ Hedvigis de platea S. Annæ Cracoviensis gravi infirmitate pressa sanatur.

XCV. Testis 387. Elizabeth uxor Michaëlis pistoris, Cracoviæ circa portam novam degentis, bina vice a gravissima infirmitate patrocinio S. Hyacinthi liberatur. Factum anno MDXX.

[28] [jurejurando confirmarunt.] XCVI. Testis 388. Stanislaus introligator f, & uxor Barbara & filius eorum a gravibus infirmitatibus, diverso tamen tempore, patrocinio S. Hyacinthi liberantur.

XCVII. Testis 393. Filius Annæ de platea Slakoviensi Cracoviæ apud Caliethnik inquilinæ per longum tempus infirmatus sanatur.

XCVIII. Testis 395. Puella filia Catharinæ, in cerdonia Cracoviæ manentis, graviter infirmata post vota facta sanatur.

XCIX. Testis 401. Puella filia Annæ viduæ de Biskupie decem hebdomadibus tamquam lignum stupidum jacens, devota ad S. Hyacinthum cito convalescit.

C. Testis 402. Nobilis Andreas Cziganowski a gravissima infirmitate intrinseca, facto voto, convalescit.

CI. Testis 403. Famatus Martinus tubicinator Regiæ Majestatis honestam Hedvigim uxorem suam post vota facta & completa, apparente sibi S. Hyacintho, & de canonizatione sua admonente, lætam, & sanam recipit, miraculo publicato. Factum anno MDXXIV, XXIX Aprilis.

ANNOTATA.

a Bochna vel Bochnia est oppidum Poloniæ in palatinatu Cracoviensi situm, & quinque leucis ab urbe Cracoviensi distat, ut Zeillerus in Germanica Poloniæ descriptione pag. 80 tradit.

b Per cerdonissam hic intelligo uxorem cerdonis.

c Pileatrix verosimiliter hic significat uxorem opificis, qui conficit pileos. In his miraculis occurrunt plura hujusmodi barbara opificiorum nomina, quæ deinceps non explicabimus, quando eorum significatio utcumque intelligi potest.

d Quænam sit significatio vocis lictor, passim apud Latinos notum est. Sed suspicor, hic nomine illo indicari aliud officium: nam Dorothea ista, uxor lictoris, hoc loco cognominatur honesta, quod epitheton uxori lictoris sive carnificis non videtur convenire.

e Conjicio, hic cerdonio vico significari plateam seu partem urbis Cracoviensis, in qua cerdones habitant. Sic infra dicitur sanata esse quædam filia Catharinæ, Cracoviæ in cerdonia habitantis, qua expressione eumdem locum indicari opinor.

f Quid sit introligator, plane ignoro. Si hic non sit vitium typothetæ, forsan Poloni officium aut opificium introligatoris intelligent.

SECTIO IV.
Liberati doloribus & incommodis membrorum, ad caput ac collum pertinentium.

[Plures tum feminæ,] I. Testis 54. Honesta Fælicia uxor Bartholomæi Arcuficis intenso dolore capitis pressa per triduum, votis expletis, continuo sanatur MDXXI.

II. Testis 62. Honesta Catharina Laurentii Cracoviensis uxor vertiginem passa capitis doloremque, post vota expleta, perfecte sanatur.

III. Testis 95. Mathias Szoldra Cracoviensis a nimio dolore capitis invasus liberatur.

IV. Testis 109. Zophia Hakowa vidua Cracoviensis ab irremediabili dolore capitis sanatur. Factum anno MDXXIII.

V. Testis 128. Dorothea puella de Lublin gravi vertigine cerebri pressa sanatur.

VI. Testis 137. Anna puella servilis, de Piotrkow a oriunda, gravi capitis oculorumque dolore, apparente sibi sancto Hyacintho, post vota sanatur.

VII. Testis 144. Catharina Pasternianka puella gravissimo dolore capitis sanatur. Factum anno MDXXII. Contestatur etiam huic facto mater ipsius Barbara Pasternakowa testis CXLIII.

[30] VIII. Testis 149. Honesta Barbara Remultowa pileatrix civis Cracoviensis per duas hebdomadas gravissimo dolore capitis oppressa post vota sanatur. [tum viri,] Cui sub juramento contestatur maritus suus Nicolaus Remulh MDXXIII.

IX. Testis 161. Honesta Margareta uxor Erasmi Altophi civis Cracoviensis gravissimo dolore capitis pressa in festo conversionis sancti Pauli post vota sanatur. Factum anno MDXX.

X. Testis 167. Honesta Barbara Przesmianowa Cracoviæ ob dolorem capitis mente capta sanatur.

XI. Testis 168. Honesta Barbara Woitkowa integro anno dolore capitis infirmata sanatur.

XII. Testis 174. Joannes Labuski de Pilzno sartor a vertigine cerebri liberatur.

XIII. Testis 185. Bernardus pistor, dictus Jabloniecz, ob nimium dolorem capitis in furorem versus, & ab amicis ligatus, per vota cujusdam dominæ Voianczkowna pro ipso facta, & ab insania & a morbo perfecte liberatur MDXX.

[31] XIV. Testis 193. Honesta Hedvigis uxor Mathiæ magistri cocorum Regiæ Majestatis gravissimo dolore capitis detenta, [invocato S. Hyacinthi auxilio,] dum vota sua offert, beneficium sentit MDXXIII.

XV. Testis 220. Honesta Hedvigis Jacobi de Rava mercatrix Cracoviæ dolore capitis liberatur.

XVI. Testis 228. Honesta Catharina Stanislai Clecha Bochnensis uxor, præ dolore capitis nimium fluxum sanguinis passa, qui a medicis sisti non potuit, sanatur.

XVII. Testis 251. Honesta Margareta Strzelczowa Cracoviæ a nimio dolore capitis liberatur.

XVIII. Testis 277. Dorothea uxor Fælicis Naiberger aurifabri nimio dolore capitis pressa liberatur. Contestatur sub juramento vir suus.

XIX. Testis 278. Honesta Agnes de Cazimiria, Lucæ filia, dolore intenso capitis liberatur. Factum anno MDXXII.

XX. Testis 296. Honesta Elizabeth in platea S. Nicolai manens, infirma capite sanatur.

[32] [per intercessionem ejus] XXI. Testis 311. Joannes carpentarius per medium annum ob nimium dolorem capitis in amentiam versus, facto pro se voto ad Virum Dei, integre sanatur. Quod ipse & Anna uxor ejus, & filius Laurentius sub juramento testantes approbaverunt.

XXII. Testis 324. Religiosa Zuzanna Regulina tertiæ regulæ Ordinis S. Francisci, apostemate in naso percussa, post vota sanatur.

XXIII. Testis 325. Andreas Maslni ante portam sancti Nicolai manens, in mense Aprili ob nimium dolorem capitis in amentiam versus, post vota ad Virum Dei facta, apparente sibi sancto Hyacintho, perfecte sanatur MDXXIV.

XXIV. Testis 332. Honesta Zophia Nicolai Czarnii uxor, ob dolorem capitis per spatium sex mensium sanguinem e naribus fundens, dum per medicos sanari non poterat, invocato patrocinio Sancti, liberatur.

XXV. Testis 348. Stanislaus aulicus regis, per quemdam Scotum veneno propinato, capitis insaniam passus, per vota ad Beatum facta, Sancto sibi apparente, a prædicta insania liberatur. Contestatur hoc factum Catharina Swaczka de Casimiria. Factum anno MDXXIV.

[33] [magno capitis] XXVI. Testis 365. Nicolaus pistor Cracoviæ fluxum sanguinis e naribus multo tempore passus, & ab hac gravi ægritudine laborans, dum per medicos sanari non posset, per Sanctum liberatur.

XXVII. Testis 366. Stanislaus de Cleparz a gravi dolore capitis sanatur.

XXVIII. Testis 368. Religiosa virgo Barbara, tertiæ regulæ sancti Dominici, magno dolore capitis, prece ad Sanctum fusa, perfecte sanatur.

XXIX. Testis 397. Margareta Nicolai coci uxor, phrenesim, & capitis dolorem vehementem patiens, post vota recuperatur. Factum MDXXI.

XXX. Testis 400. Honesta Margareta Altophi, institoris Cracoviensis uxor, bina vice dolorem capitis gravissimum sentiens, post vota sanatur.

[34] [& dentium dolore] I. Testis VIII. Honesta Zuzanna Laurentii cantrifusoris b uxor vehementi dolore dentium liberatur, voto facto. Factum anno MDXXI.

II. Testis XV. Stanislaus filius Mathiæ Czamii pellificis sanatur.

III. Testis 29. Honesta Catharina Francova vidua Cracoviæ ab eodem dolore liberatur.

IV. Testis 92. Honesta Anna Golkowa naturali gravique dolore dentium liberatur. Factum anno MDXXII.

V. Testis 99. Honesta Barbara uxor Laurentii sutoris Cracoviæ similiter MDXIX.

VI. Testis 110. Honesta Anna uxor Petri Porembski eodem dolore liberatur.

VII. Testis 150. Honesta Dorothea Niclowa vidua in platea cerdonum Cracoviæ MDXIII.

VIII. Testis 162. Honesta Anna uxor Michaëlis fabri civis Cracoviæ similiter MDXX.

IX. Testis 172. Honesta Magdalena Gierlachowna puella Cracoviæ similiter MDXXII.

X. Testis 176. Honesta Ursula uxor Jacobi de Krowodrza eodem dolore liberatur.

XI. Testis 177. Honesta Zophia puella de Cracovia dentium gravi dolore liberatur.

[35] XII. Testis 201. Honesta Hedvigis conjunx Nicolai muratoris similiter. [statim liberantur.]

XIII. Testis 223. Honesta Ursula, Lucæ pileatoris Cracoviæ uxor, in platea Vislensi manens, una cum filia sua dolore dentium post vota sanatur.

XIV. Testis 233. Honesta Dorothea Thomanowa de platea S. Joannis similiter.

XV. Testis 242. Honesta Dorothea Stanislai lictoris Cracoviensis uxor similiter.

XVI. Testis 289. Honesta Agnes, uxor Nakiel sellatoris Cracoviæ, eodem dolore liberatur.

XVII. Testis 337. Honesta Anna Stanislawowa de Cracovia similiter.

XVIII. Testis 341. Honesta Catharina, Valentina cognominata, similiter.

XIX. Testis 349. Honesta Barbara Czeczotkowa de Ogrodniki c, apparente sibi sancto Hyacintho, & eam ad votum faciendum admonente, a dolore prædicto sanatur.

XX. Testis 375. Generosa Catharina Domini Joannis Haller proconsulis Cracoviensis filia &c.

[36] I. Testis 6. Religiosus Frater Jacobus, sacerdos Ordinis S. Dominici, [Quædam personæ etiam] bis oculis captus, per merita sancti Hyacinthi sanatur.

II. Testis 20. Honesta Catharina virgo, quinquaginta annis virginitatem suam ducens, oculorum dolore sanguinem fundentium post vota sanatur.

III. Testis 21. Mathias Porembski civis Cracoviæ magno dolore oculorum liberatur MDXXII.

IV. Testis 22. Agnes filia Brudzowski serifabri civis Cracoviæ, cæca 10 hebdomadibus, post vota illuminatur, & ipse serifaber Brudzowski cæcus duobus annis post vota illuminatur. Factum anno MCDXCIII & MDVII.

V. Testis 57. Honesta Catharina Hanusowa dolore tacta oculorum sanatur MDXXI.

VI. Testis 59. Honesta Anna Javorska pileatrix vidua, Cracoviæ oculorum dolore & corrosionibus vexata per medium annum, post emissa vota sanatur.

VII. Testis 64. Honesta Barbara Stefanowna Nozewnicka Cracoviæ capta oculis per unum an num, & post oblationem votorum illuminatur.

VIII. Testis 71. Filius Catharinæ Chwastowa de Proszowicze duobus annis cæcus post vota completa illuminatur. Factum anno MDXXI.

[37] IX. Testis 77. Honesta Agnes Andreæ Gronostai Cracoviensis &c. duobus annis gravem oculorum dolorem passa liberatur. [in doloribus oculorum] Factum anno MDXX.

X. Testis 90. Providus Andreas caldeator, & Anna uxor ejus deposuerunt, quod uterque longo & gravi oculorum dolore vexati, redditis votis ad Sancti sepulchrum, sanantur. Factum anno MDXXIII.

XI. Testis 99. Honesta Barbara Laurentii sutoris, oculorum sanguinem dolorem habens maximum per 4 septimanas, sanatur. Factum anno MDIX.

XII. Testis 107. Honesta Barbara Sadloniova per tres septimanas privata beneficio oculorum ob infirmitatem, factis votis, sanatur.

XIII. Testis 117. Joannes Baryla sutor Cracoviensis bis a gravi dolore oculorum sublevatur. Factum anno MDXXI.

XIV. Testis 122. Honesta Hedvigis Kobylinska gravi oculorum dolore pressa, post vota ad Sanctum completa, sanatur, & factum dominis Commissariis revelat anno MDXXIII.

XV. Testis 125. Honesta Hedvigis Mathysowa maximo sanguineo dolore oculorum vexata post vota sanatur.

XVI. Testis 138. Agnes puella Cracoviensis privata beneficio oculorum dimidio anno, postquam vota complevit, beneficium recepit MDXXIII.

[38] [& periculo cæcitatis] XVII. Testis 162. Joannes filius Michaëlis fabri Cracoviæ III Decembris ferro oculum excæcatum habens, parentibus pro se vota offerentibus, sanatur anno MDXX XVIII. Testis 164. Zophia filia Joannis Warchol Cracoviensis gravissimo dolore oculorum oppressa, parentibus pro se Sanctum supplicantibus, perfecte sanatur anno MDXX.

XIX. Testis 182. Paulus de Krupniki figulus, oculorum beneficio privatus, illuminatur.

XX. Testis 184. Albertus lotor vestimentorum Regiæ Majestatis cum filio suo captus lumine oculorum, post vota reddita, uterque illorum sanatur anno MDXXII.

XXI. Testis 202. Barbara filia Dorotheæ de Krupniki triennio laborans oculis, per parentes suos ad S. Hyacinthum devotata, sanatur. XXII. Testis 234. Filia Agnetis Pawlova Gurbarka sanguineo dolore oculi liberatur.

XXIII. Testis 245. Quædam famula dominæ Catharinæ de platea S. Joannis sanatur.

XXIV. Testis 246. Filius Catharinæ Jenoczina beneficium oculorum a cane morsus recuperat, & testis mater ipsius, oculis per quatuor septimanas capta, sanatur.

XXV. Testis 258. Filius Catharinæ uxoris Thomæ muratoris Cracoviæ sanatur.

XXVI. Testis 262. Honesta Barbara uxor horologiatoris oculorum dolore pressa sanatur.

XXVII. Testis 263. Zophia inquilina apud Grzywnam civem Cracoviæ, apostema habente filio suo in oculo, per vota facta ad Sanctum depulit.

[39] [opem ejusdem Sancti expertæ sunt;] XXVIII. Testis 282. Filia Catharinæ uxoris Joannis mensatoris de Cracovia medio anno usu oculorum privata, post vota reddita sanatur.

XXIX. Testis 291. Catharina de Krupniki dolore oculorum infirmata sanatur.

XXX. Testis 298. Fælicia Slioszarka de platea S. Nicolai post vota visum recuperat.

XXXI. Testis 301. Joannes Lieszien privatus oculorum beneficio post vota sanatur.

XXXII. Testis 318. Anna Grusczina dolore oculorum oppressa sanatur.

XXXIII. Testis 325. Andreas Maszlnii per octo hebdomadas oculis privatus, postquam vota complevit ad tumbam Sancti, in mense Septembri illuminatur MDXX.

XXXIV. Testis 333. Simon murator Cracoviæ magno dolore oculorum liberatur.

XXXV. Testis 335. Honesta Anna vidua Cracoviæ puerum suum a dolore oculorum per vota liberavit.

XXXVI. Testis 343. Honesta Helena Karvatowa Cracoviæ in dextro oculo dolens sanatur. XXXVII. Testis 344. Puer honestæ Dorotheæ uxoris Nicolai Pierzchala Cracoviæ mercatoris, octo hebdomadibus dolore oculorum pressus, post vota sanatur. Factum anno MDXXII. XXXVIII. Testis 359. Nobilis Georgius Legniczki maximo dolore oculorum vexatus post vota completa sanatur.

XXXIX. Testis 407. Filia generosi domini Joannis, Pienyazek ex familia S. Hyacinthi Odrowonz dicta, ab oculorum dolore liberatur.

XL. Tabula 88. Nicolaus de Ilza artium baccalaureus summo dolore capitis, & oculorum liberatur, facto pro se voto, in mense Octobri anno MDXXIII.

[40] I. Testis 10. Martha Thomaszowa ob neglectum votum, [aliæ autem angina,] quod ad Sanctum promiserat, cœpit ore incurvari; ita quod omnino retortum habens, gravem inde sentiret dolorem; at vero post completum votum, os perfecte sanatur. Factum anno MDXXIII.

II. Testis 25. Apollonia Cracoviensis civis a doloribus gutturis, manuum, & pedum, votis ad Sanctum factis, sanatur.

III. Testis 40. Reverendus D. Mathias de Cracovia clericus, & in Lyszagora parochialis Rector, ex ulcere gravi in gutture defixo, toto integro triennio laborans, cum nullo cederet remedio, ad S. Hyacinthum recurrens cum voto, in mense Aprili sanatur. Factum anno MDXXIII.

IV. Testis 41. Honesta Agnes uxor sartoris Grosz de Cracovia puerum medii anni habens attulit, qui gutturis dolore suffocabatur, & post vota parentum ad Sanctum, sanatur. Factum anno MDXXIII.

V. Testis 50. Honesta Catharina magni Andreæ uxor civis Cracoviæ ex magna infirmitate sua usum loquelæ perdiderat, quam confugiens ad Sanctum Dei cito recuperavit.

VI. Testis 52. Nicolaus Rivolt pileator de platea Wislensi Cracoviæ morbo squinantiæ uno atque eodem anno bis evadit, patrocinio S. Hyacinthi sibi advocato, MDXXIII mense Aprili.

[41] VII. Testis 74. Honesta Anna Piothrowa de Stradomye morbum squinanticum passa, [incommodis colli,] ad Sanctum recurrens sanatur. Factum anno MDXXIII. VIII. Item etiam eadem osse piscis suffocata in gutture, invocato S. Hyacinthi patrocinio, liberatur profesto Inventionis sanctæ Crucis. Testatur tabula 54 anno MDXVIII.

IX. Testis 97. Honesta Petronilla Niedbalczina in sua puerili ætate ex infirmitate os retortum habens, precibus parentum ad Sanctum porrectis, redit ad suum locum sana.

X. Testis 98. Honesta Catharina Lorinczowa magno dolore gutturis oppressa, sacerdote legente pro ea ad sepulchrum Sancti Missam votivam, statim a prædicto dolore liberatur. Factum anno MDXXIII.

XI. Testis 105. Paulus de Corczinin in diœcesi Plocensi ob gravem infirmitatem usum loquelæ perdiderat, quam post vota facta, post Pascha die & mense certis recuperat anno MDXXIII.

XII. Testis 129. Ursula Swidrowa de Lobzow a squinantia liberatur MDXVIII.

XIII. Testis 139. Catharina de Lenczicza per decem hebdomadas gravissimo dolore gutturis pressa post vota sanatur anno MDXIX.

[42] XIV. Testis 148. Blasius Wydra de Radomye notarius Vicariatus Cracoviæ nobilis, [linguæ,] circa festum S. Michaëlis in Villa Opathkowicze comedens aves quisquillas d, os avis in gutture ejus ita fortiter hæsit, quod humano præsidio extrahi non poterat; & cum jam de vita desperaretur, ad S. Hyacinthum per vota recurrens, statim ab osse liberatur anno MDXXIII.

XV. Testis 152. Magnificus Dominus Nicolaus de Pilcza Palatinus Sendomiriensis, cum semel coram matre sua Zophia Palatina Sendomiriensi Sanctum Dei blasphemaret, nocte eadem usum loquelæ perdidit tam diu, donec iterum præ matris votis apud Sanctum Dei hic blasphemus expiaretur, & tunc statim perfecte correctus loquebatur. Factum anno MCDLXXX.

XVI. Testis 166. Stanislaus filius honestæ Agnetis Gabrielowa Cracoviæ osse piscis suffocatus, ad S. Hyacinthum matre recurrente, sanatur MDXXIII.

XVII. Testis 171. Honesta Magdalena Dampleszowa semel osse piscis, secundo vero frusto pomi ob neglectum votum suffocata, ad Sanctum Dei recurrens liberatur.

XVIII. Testis 201. Puer quatuor annorum filius Nicolai muratoris Cracoviensis casu digitarium, alias naparstek e, deglutivit, qui ei ita in gutture hæsit, ut nulla arte humana adjuvari posset, ita ut jam puer morti vicinus ore spumare inciperet. At matre ad Sanctum Dei virum recurrente, ab illa gravi suffocatione gutturis liberatur. Hoc miraculum contestatur F. Georgius Lector post prandium supra miraculo 19 anno MDXIX.

[43] [oris,] XIX. Testis 261. Honesta Zophia Ruszieczka dolore gutturis liberatur.

XX. Testis 295. Honesta Catharina Benedictorum apud sanctimoniales S. Andreæ manens Cracoviæ, osse ex carnibus in gutture suffocatur, & post vota liberatur. Factum anno MDXXIII.

XXI. Testis 313. Religiosa Ursula sanctimonialis D. Augustini Cracoviæ casu ex osse piscis comedens, suffocatur, & humanis deficientibus præsidiis, ad divina recurrens, mediante Sancto, liberatur.

XXII. Testis 314. Honesta Catharina Petri sculptoris de Cracovia, cum mater sua ob infirmitatem usum loquelæ amisisset, filia pro illa vovente, eidem loquelam præsidio Sancti Dei recuperat. XXIII. Testis 338. Stanislaus Wlodarz de Crovodrza apostema & tumorem in gutture passus sanatur.

XXIV. Testis 372. Honesta Anna Focaria apud Porembski Cracoviensis per duas hebdomadas maximo dolore gutturis liberatur.

XXV. Testis 389. Puer filius Mathiæ muratoris sub Castro Cracoviæ magno dolore gutturis post vota liberatur.

XXVI. Testis 399. Honesta Anna vidua de Casimiria, tribus annis continuis dolorem & morbum gutturis passa, liberatur. Factum anno MDXXIII.

[44] [ac aurium liberatæ sunt.] I. Testis 95. Providus Mathias Scholdra Cracoviæ sutor, passus surditatem 4 mensibus, post vota facta sanatur. Factum anno MDXXIII.

II. Testis 135. Honesta Agnes Walkowa de Crupniki, vermem quemdam sinistra aure percipiens, tribus diebus vexabatur; at post vota facta, vermis expellitur.

ANNOTATA.

a Opinor, hoc nomine assignari Petricoviam, urbeculam majoris Poloniæ, quæ in Palatinatu Siradiensi sita est, & quam indigenæ idiomate suo vernaculo Peotrkow appellant.

b Forsan per cantrifusorem hoc loco intelligitur artifex, qui cantharos ex stanno aut alio metallo fundit, quandoquidem scriptores medii ævi cantharum etiam nominant cantrum, ut in auctiore Cangii Glossario ad hanc vocem licet videre.

c Probabiliter hic indicatur castrum in rupe constructum & in Palatinatu Cracoviensi situm, quod Latine Ogrodenecia vocatur, ut apud Zeillerum in Germanica Poloniæ descriptione pag. 91 traditur.

d Arnoldus Villanovanus apud Ulyssem Aldrovandum tomo 2 Ornithologiæ lib. 13 cap. 22 sive pag. 152 quisquilam usurpavit pro coturnice. Hinc colligo, quod Severinus Cracoviensis per quisquillas designare voluerit easdem aves.

e Hac voce naparstek haud dubie exprimitur nomen vernaculum, quo apud Polonos digitale istud instrumentum appellatur.

SECTIO V.
Dolor pectoris aliarumque vicinarum partium, & languor pedum manuumque curati.

[Varii oppressi cardialgia,] I. Testis 8. Honesta Anna cantrifusoris uxor Cracoviæ pueri sui, gravissimas corrosiones in ventriculo habentis, post vota pro eo præstita, sanatione lætatur. Factum anno MDXXI.

II. Testis II. Martinus filius XII annorum Alberti Dronzek de suburbio Cracoviæ profesto Paschæ a fluxu ventris, & a gravi infirmitate curatur MDXXIII.

III. Testis XII. Honesta Catharina Collegiatka de Cracovia inquilina apud domos Conventus S. Dominici in mense Aprili pectoris & gutturis ab insanabili dolore levatur. Factum anno MDXXIII.

IV. Testis 17. Uxor providi Mathiæ Szyrmierz sutoris Cracoviensis triennio a gravibus punctionibus cordis cum magno dolore per Sancti patrocinium sublevatur. Factum anno MDXX.

V. Testis 24. Agnes Swidrowa de Lobzowo a dolore cordis sanatur.

VI. Testis 77. Honesta Agnes uxor Andreæ Gronostai per duodecim annos magnam pectoris infirmitatem passa sanatur. Hoc idem contestatur testis CLXIX.

VII. Testis 80. Joannes Pudelko tussi pectoris mortali pressus, propter quam jam loqui non poterat, per Magdalenam uxorem suam devotatus sanatur MDXX.

VIII. Testis 91. Laurentius septem annorum filius Prantoris, & ipse Petrus pater suus gravi interiorum dolore vexati liberantur.

[46] IX. Testis 100. Honesta Catharina Procopowa Garnczarka dolorem interiorum per viginti annos passa sanatur anno MDXXII. [seu pectoris & cordis] X. Testis 106. Honesta Regina Naymanowa Cracoviæ septem annis morbo cordiaco vexata post vota facta liberatur.

XI. Testis 129. Honesta Ursula Swidrowa a gravi intrinseca intestinorum vexatione, apparente sibi S. Hyacintho in visu, & ipsam sanante, liberatur MDXVIII.

XII. Testis 130. Elizabet uxor Alberti pellificis Cracoviæ morbo mammillæ gravissimo post partum Joannis filii sui occupata, post vota reddita sanatur. Factum anno MD.

XIII. Testis 131. Elizabet filia Annæ Schabczina tribus annis infirmitate tussis vexata sanatur. Anna mater testis.

XIV. Testis 147. Nobilis Jacobus Colatowski diœcesis Posnaniensis & Notarius officinæ Vicariatus Cracoviæ ab irremediabili dysenteria post vota liberatur. Factum anno MDXXIII.

XV. Testis 159. Honesta Anna, generosæ Dominæ Catharinæ Kosczieleczka, thesaurariæ regni Poloniæ filia, a gravi apostemate in pectore in sinistra mammilla post vota sanatur. Factum anno MDXIX.

XVI. Testis 198. Laurentius Wawrzynek de Clepardia, a cordiaca a passione meritis & intercessione Sancti liberatur anno MDXX.

XVII. Testis 203. Filius nobilis Hieronymi Braczieiowski civis Cracoviensis ab apostemate sub alis habito sanatur.

[47] [aliisque interiorum doloribus,] XVIII. Testis 24. Mathias Krupnik a dolore dorsi liberatur.

XIX. Testis 230. Margareta Nogawczina uxor sartoris Cracoviensis in platea Vislensi usum liuguæ deperditum reaccipit. Factum anno MDIII. XX. Testis 247. Catharina uxor Hanus muratoris Cracoviæ loquelam, quam amiserat, votis perfectis, resumit.

XXI. Testis 277. Dorothea Naibergerowa civis Cracoviæ in mammilla apostema habens, cum vota reddidisset, sanatur.

XXII. Testis 283. Hedvigis Bernardi pistoris Cracoviæ uxor, gravissimas corrosiones ventris habens, sanatur.

XXIII. Testis 290. Mathias Lupus Cracoviæ sellator a gravi tussi liberatur, apparente sibi in visu S. Hyacintho.

XXIV. Testis 304. Joannes Baszynski de platea sancti Joannis Cracoviensis corrosiones in medullis ossium habens sanatur.

XXV. Testis 310. Catharina Jurkowa de Cazimirz dolore pectoris sanatur.

XXVI. Testis 336. Zophia mulier de Cracovia magno dolore intestinorum & ossium divexata, post vota ad Sanctum facta sublevatur.

XXVII. Testis 367. Anastasia virgo monialis de tertia regula S. Dominici tribus annis dolorem cordis & cordiacam passa sanatur anno MDXX.

XXVIII. Testis 390. Joannes Byelski librorum ligator Cracoviæ, morbum passus intrinsecum, miraculose sanatur.

XXIX. Testis 392. Joannes Lyeszianin civis Cracoviensis, asperrimam interiorum corrosionem patiens, post vota sanatur.

[48] [auxilium S. Hyacinthi experiuntur:] XXX. Tabula 13. Uxor pictoris Sebaldi civis Cracoviæ dolore pectoris gravissimo pressa, ad Sanctum recurrens, liberatur anno MDXXI.

XXXI. Tabula 14. Famata domina Martha de platea sancti Spiritus civis Cracoviensis, per quinque annos dorso vehementer cruciata, patrocinio S. Hyacinthi sanatur perfecte anno Domini MDXXI.

XXXII. Tabula 37. Puella dominæ olim conjugis Andreæ Pilawa, tussi gravissima oppressa, voto facto, liberatur anno MDXX. XXXIII. Tabula 42. Generosa domina Kosczieleczka, uxor domini Andreæ Kosczielesczki vicethesaurarii Regni cordiaca passione, toxico, & capitis vertigine oppressa, per vota ad Sanctum facta sanatur anno MDXXI.

XXXIV. Tabula 43. Generosa domina Regina Saphranczowa existens in sua teneriore ætate, fœtido & oculis humanis inconspectabili tumore & apostemate percussa, cum ad Sancti auxilium se omnino convertisset, turpe apostema cessit anno MDXX.

XXXV. Tabula 44. Domina Pilawina pectoris simul & gutturis ulcus habens pessimum, invocato Sancti patrocinio, sanatur anno MDXXI.

XXXVI. Tabula 95. Michaë Kyenski a maximo dolore cordis, & infirmitate, S. Hyacinthi fultus adjuvamine, sanatur anno MDXXIV.

[49] [alii autem,] I. Testis 7. Nicolaus Noszek corrosionem pedum viginti annis passus, post vota ad Sanctum, facta sanatur. II. Testis 8. Puer duorum annorum ulceribus, & morbo gravi contractus in pedibus, oblato illo per vota, sanatur. Factum anno MDXXI.

III. Testis 10. Filius Marthæ Thomaszowa ex vulnere acriter læsus, & læsuram cum putrefactione ossium viginti annis passus, dum humanis destituitur auxiliis, divinis adjuvatur.

IV. Testis 14. Nicolaus carpentarius graviter in pede læsus, cum per medium annum decumberet, post vota facta sanatur anno MDXXII.

V. Testis 16. Honesta Catharina de Lublin, magno vulnere pedis sanguinem continue fluentis post vota sanatur.

VI. Testis 21. Mathias Porembski civis Cracoviæ a corrosione ossium in genubus cum dolore maximo, post vota facta liberatur anno MDXXIII.

VII. Testis 24. Honesta Agnes Swidrowa de Lobzow, per tres annos magnum dolorem pedum patiens, sanatur anno MDXX.

VIII. Testis 33. Bernardus carpentarius civis Cracoviensis ante festum S. Michaëlis quinque hebdomadibus gravissimo, & irremediabili dolore pedum affectus, post vota completa sanatur.

IX. Testis 34. Martha de Lublino, ex gravi casu fractam manum a medicis irremediabilem, factis votis, recuperat anno MDXX.

[50] X. Testis 45. Mathias calligator b civis Cracoviæ ambulandi usum ex repentino morbo amiserat: [qui languoribus manuum] postquam ad Sancti tumbam per uxorem suam Annam testem voto præsentatur, sanatur anno MDXXIII.

XI. Testis 47. Honesta Hedvigis vidua Cracoviæ a sex mensibus maximo dolore pedum detenta, post vota sanatur anno MDXXIII.

XII. Testis 51. Honesta Salomœe familiaris apud Iglarka in platea Judaïca degens, quatuor hebdomadarum tumorem pedum passa, sanatur.

XIII. Testis 53. Margareta Clepardiensis uxor Mathiæ Cothlarz a morbo pedis liberatur anno MDXXI.

XIV. Testis 59. Puer tredecim annorum magno dolore pedis liberatur.

XV. Testis 70. Honesta Barbara uxor Alberti sellatoris Cracoviæ candenti ferro læsa, inflaturam unius anni pedis passa, nec medicorum auxilio sanata, ad Sanctum recurrit. Factum anno MDXVI. Hoc idem contestatur testis 168.

XVI. Testis 73. Joannes Pochilius civis Cracoviensis ante festum S. Michaëlis in sinistro pede acriter læsus, post vota sanatur anno MDXXII.

XVII. Testis 78. Honesta Catharina Bilenska in platea Castrensi Cracoviæ dolorem magnum & incurabilem passa, expletis votis, sanatur anno MDXX.

XVIII. Testis 79. Religiosa soror Martha tertii habitus S. Dominici ante carnisprivium fractum pedem & a medicis incurabilem habens, apparente sibi S. Hyacintho, a dolore liberatur. Factum anno MDXX.

XIX. Testis 81. Elizabeth Rimarka Andrichowa a podagra curatur MDIII.

[51] XX. Testis 87. Nicolaus Krol ab inflatura pedis cum accensione sanatur. [vel pedum affligebantur,] Factum anno MDXXIII.

XXI. Testis 88. Joannes Czech, gener Dlugoszii civis Cracoviensis, bina vice a magna inflatura pedis sublevatur anno MDXX. Hoc idem contestatur tabula XI.

XXII. Testis 115. Dorothea Pilawina fracturam ossium pedis passa sanatur.

XXIII. Testis 117. Joannes Baryla fracturam ossium in cruribus passus sanatur.

XXIV. Testis 124. Mathias Krzewski laicus Cracoviæ dolore dextri pedis liberatur.

XXV. Testis 132. Catharina Woitkowa fracturam crurium uno & medio anno passa, nec a medicis adjuta, facto voto, sanatur. Factum anno MDXXII. Hoc idem contestatur tabula LXXI.

XXVI. Testis 133. Zophia puella de Cracovia gravi dolore pedis dextri liberatur. Factum anno MDXXII.

XXVII. Testis 172. Catharina Wrzeszikowa vidua, sinistro pede vehementer & diu laborans gressuque privata, post vota consurgit sana anno MDXIX.

XXVIII. Testis 194. Barbara Czieslina Cracoviæ tumore pedum sanatur.

XXIX. Testis 207. Jacobus Cracoviensis dolore sinistri pedis affectus sanatur.

[52] [intercessione ejusdem Sancti] XXX. Testis 221. Dorothea Wroblowa Cracoviæ pede graviter læsa sanatur.

XXXI. Testis 222. Margareta pileatrix de platea Wislensi dolore pedum liberatur.

XXXII. Testis 231. Filius Stanislai Mondrii a vulnere pedis insanabili liberatur.

XXXIII. Testis 232. Dorothea Karaskowa, ex gradibus cadens, pedibus collisa sanatur.

XXXIV. Testis 233. Dorothea Tomanowa gravi dolore pedum onerata liberatur.

XXXV. Testis 239. Zophia uxor Gregorii fabri, pedum dolorem quinquennio passa, sanatur.

XXXVI. Testis 250. Nobilis Jacobus Przemenczki Cracoviæ in platea Vislensi manens, manum abscissam ex toto, & recuperatam cum digitis ostendit Commissariis præsentibus in rei evidens testimonium. Factum anno MDXXII.

XXXVII. Testis 265. Petrus sartor de Casimiria, manu dextra graviter vulneratus, & a medicis vulnerariis c destitutus, post vota sanatur.

XXXVIII. Testis 266. Filia Catharinæ de Stradomia e sublimi cadens, collisa & confracta pedibus, post vota emissa sanatur.

XXXIX. Testis 268. Catharina ante portam Swieczka dictam manens, pedem morbo corruptum, deprecata Sanctum, recuperat sanum.

[53] [usum istorum membrorum] XL. Testis 274. Stanislaus Bachmat gravi pedum dolore detentus adhuc juvenis, ad S. Hyacinthum recurrens, sanatur anno MCDXC.

XLI. Testis 282. Catharina Joannis mensatoris uxor Cracoviensis per duos annos pedum gressu privata, post vota sospes evadit.

XLII. Testis 297. Agnes de platea cerdonum quatuor annis pedibus infirmata sanatur. XLIII. Testis 307. Hedvigis Curkowa Clepardiensis pedem inflatum habens liberatur. Factum anno MDXX.

XLIV. Testis 318. Anna Grusczina ex suburbio Cracoviæ ferreo clavo pedem perforatum habens, post divina auxilia sana existit.

XLV. Testis 321. Catharina inquilina apud Bidlenska a dolore manus sanatur.

XLVI. Testis 327. Joannes cerdo de Scobiro, dolore pedum sublevatur.

XLVII. Testis 326. Simon rotifex Clepardiensis pedem inflatum habens sanatur.

XLVIII. Testis 349. Barbara Czeczotkowa de Ogrodiniki, pede putrido sanatur. Contestatur hoc tabula 53 anno MDXXII.

XLIX. Testis 350. Christophorus pictor tetrum ulcus in pede habens sanatur.

[54] [protinus recuperant,] L. Testis 368. Religiosa virgo Barbara tertii habitus S. Dominici dolorem manus dextræ & tumorem habens sanatur. LI. Testis 379. Zophia de Casimiria dolore pedum & dorsi liberatur.

LII. Testis 394. Catharina de platea Slacoviensi in sinistro pede ulceroso sanatur.

LIII. Testis 396. Puella filia Catharinæ Stradomiensis a pedum dolore liberatur.

LIV. Testis 406. D. Martinus Belza doctor decretorum, auditor causarum, officialis Cracoviensis, læsus pede post vota sanatur.

LV. Testis 407. Filia Joannis Pienyonzek pedum læsa doloribus sanatur.

LVI. Testis 409. Adam Mniszowski domini Haliczki Marchionis curiæ regalis notarius publicus, habens inflaturam pedis tam magnam, sicut ejusdem corpus, nec potens per medicos sanari, ad S. Hyacinthi patrocinium recurrens, sublevatur.

[55] LVII. Tabula 8. Matrona quædam dolore pedis sinistri intolerabili liberatur MDXX. [ut etiam tabellæ ad ejus tumulum appensæ testantur.]

LVIII. Tabula 20. Joannes in suburbio Cracoviensi gravi ulcere in pede per biennium vexatus, ad vota Sancti recurrens, sanatur anno MDXXI.

LIX. Tabula 22. Zophia de platea Columbina, dolore manuum ac pedum vexata, recurrens ad Sancti auxilium adjuvatur anno MDXXII.

LX. Tabula 51. Puer cujusdam nobilis dominæ, morbum latentem in manu habens, oblatus ad Sancti sepulchrum liberatur anno MDXXII.

LXI. Tabula 64. Adolescens quidam dextra manu morbo corrupta per triennium divexatus, relinquens humana, divina sensit præsidia anno MDXX.

LXII. Tabula 66. Nobilis Hedvigis de Rzeplin virgo clauda sanatur MDXXII.

LXIII. Tabula 68. Juvenis quidam Cracoviæ maximo dolore pedis oppressus sanatur MDXXII.

LXIV. Tabula 69. Mulier quædam a cane læsa in pedis parte, quæ furra d dicitur, ita ut etiam musculi defluerent, sanatur anno MDXXII.

LXV. Tabula 73. Juvenis quidam dolore pedis per dimidium annum divexatus, sanatur anno MDXXII.

LXVI. Tabula 84. Juvenis quidam longo tempore pedum dolore detentus, sublevatur anno MDXXIII.

LXVII. Tabula 89. Joannes filius dominæ Annæ Mastalinæ pedes retortos habens, quibus ambulare non valens per novem annos, sanatur.

LXVIII Tabula 91. Soror Zuzanna de Pœnitentia S. Dominici tertii habitus, integro anno pedis dolore afflicta, post vota sanatur.

LXIX. Tabula 94. Generosus Nicolaus Landskorunski de Brzezie, burggrabius e Castri Cracoviensis, periculoso apostemate pedis, post multa medicamina nihil juvantia ad sanctum Hyacinthum cum votis confugiens, divina ope sanatur. Factum anno MDXVI, XIII Septembris.

ANNOTATA.

a Ægritudo, quæ hic a Severino cordiaca appellatur, passim a medicis nominatur cardiacus morbus vel cardialgia, quæ appellatio deducitur a voce Græca καρδία, quæ cor significat. Hinc morbo illo laborantes communiter dicuntur cardiaci, licet Severinus eos cordiacos vocet, forsan hoc nomine a voce Latina cor derivato.

b Non magis intelligo, quid hoc loco sit calligator, quam quid supra fuerit introligator. Quare has voces, quæ parum ad rem nostram faciunt, Polonis explicandas reliquo. Forsitan simplici l scribendum est caligator, qua voce auctor voluerit indicare eum, qui conficit caligas.

c Existimo per medicos vulnerarios hoc loco intelligendos esse chirurgos.

d Non dubito, quin pro furra hic legendum sit sura, quæ est posterior tibiæ pars carnosa.

e Burggrabius vel Burggravius est comes burgi vel castri, & deducitur hoc nomen a vocibus burg, quæ castrum & grave, quæ comitem significat. Eadem significatione dicitur burggrassius a voce Germanica graf, quæ comitem designat, ut patet ex Lexico Cangii.

SECTIO VI.
Febri, aliisque morbis ac vulneribus afflicti pristinæ sanitati restituti.

[Quidam acutis] I. Testis 32. Anna filia Agnetis Czieslina Cracoviæ a subita infirmitate & a febri convalescit post vota reddita anno MDXX.

II. Testis 72. Jacobus Wodziczka de Lonkowicze, faber acutissima febre laborans, porrectis ad Sanctum votis, liberatur anno MDXX. III. Testis 82. Catharina puella de Zabno, filia Joannis Pusdro, febricitans ad extrema deducta, apparente Sancto sibi, sanatur MDXXI.

IV. Testis 89. Dorothea Mezna Cracoviæ Annam ancillam servilem, patientem febrim per XV hebdomadas, per vota rehabet sanam anno MDXX.

V. Testis 93. Ursula relicta Petri Szeliong consulis Casimiriensis tribus hebdomadibus acutissimis febribus divexata consurgit, Catharina Religiosa tertiæ regulæ S. Francisci de observantia pro ipsa vovente anno MDXXIII, feria III Paschæ.

VI. Testis 104. Nicolaus Miklas a terribili & insanabili paroxismo oppressus, & post vota statim liberatus anno MDXXII. VII. Testis 120. Catharina Praszolka Cracoviæ septennio febricitans sanatur.

[57] [vel diuturnis] VIII. Testis 121. Catharina Jaxina mensatrix Cracoviæ duobus annis gravissimis paroxismis vexata, post vota statim convalescit.

IX. Testis 126. Elizabeth Szliotkowa tribus annis paroxismo laborans & vertigine, fusis ad Sanctum votis, liberatur.

X. Testis 163. Elizabeth de Clepardia vidua, cum filio suo Valentino (illa per annum cum dimidio, & ille per VII hebdomadas passi) liberantur.

XI. Testis 184. Albertus lotor vestium regalium paroxismum totius anni passus sanatur.

XII. Testis 186. Hedvigis Thomkowa gravi paroxismo laborans sanatur.

XIII. Testis 202. Puer filius Barbaræ de Crupniki laborans paroxismo sanatur.

XIV. Testis 232. Petrus Cresa centurio acutissima febre vexatus sanatur.

XV. Testis 274. Barbara Blasii fabri de platea Castrensi Cracoviensis acutissima febri, & alia vice morbo lethali sublevatur.

[58] [febribus laborantes,] XVI. Testis 334. Puella filia Petri civis Cracoviensis septennio febricitans sanatur.

XVII. Testis 352. Filia Barbaræ Casprowa paroxismo gravi laborans liberatur. Factum anno MDXXIII.

XVIII. Testis 358. Jacobus fossarius de Cleparz bina vice a febribus liberatur. XIX. Testis 362. Szliodek civis Cracoviensis, vovente pro se uxore, a febribus liberatur.

XX. Testis 391. Joannes Kokoska Ludmar de Cracovia cum ipse, & uxor ejus, & liberi ejus gravissima & acuta febri quassarentur, postquam votiva Missa promissa celebrata fuit, sanitati sunt restituti.

XXI. Testis 393. Anna de platea Slacoviensi per medium annum acutissima febri & mortali divexata, post vota sanatur.

XXII. Tabula 67. Stanislaus de Curow gravissime febricitans devotatus ad Sanctum, feria sexta post festum S.Gregorii convalescit anno MDXXIII.

[59] I. Testis 28. Barbara uxor Nicolai Nadarzinski apothecarii Cracoviæ.[nonnulli colicis doloribus,] II. Testis 78 Andreas Bilenszki in platea Castrensi Cracoviæ manens.

III. Testis 83. Catharina Kinarowa Cracoviæ per unum annum infirmitate colica pressa, cum ab omnibus medicis destitueretur, matre sua Elizabeth pro ipsa vovente, sanatur in mense Augusto anno MDXXI.

IV. Testis 117. Joannes Barila sutor Cracoviæ ab hoc morbo, apparente Sancto, liberatur anno MDXXIII.

V. Testis 211. Nicolaus Cretek sutor Cracoviæ per longum tempus cruciatus sanatur.

VI. Testis 293. Zophia de Stradomie lotrix vestium regalium septem annis passa infirmitatem colicam, invocato Sancto, liberatur.

VII. Testis 357. Stanislaus puer Stanislai Maszno post vota liberatur.

VIII. Tabula 31. Dominus Adam Zdowski tribunus Sanocensis a, Cracoviæ oppressus colica passione, ad Sanctum confugiens, liberatur anno MDXIX.

[60] I. Testis 18. Anna filia Nicolai carpentarii eodem morbo per decem horas quassata, [epilepsia,] Anna matre pro se vovente, liberatur anno MDXV. II. Testis 109 Filius Annæ de Skarmirz, a caduco morbo toto anno passus, per vota liberatur MDXXIII.

III. Testis 191. Hieronymus filius Elizabethæ de Levartow sanatur.

IV. Testis 254. Filia Bartholomæi pellificis morbum eumdem passa sanatur.

V. Testis 286. Filius Agnetis Bernardka de platea S. Nicolai Cracoviæ.

VI. Testis 303. Filius annorum quatuor Laurentii portulani de Clepardia.

VII. Testis 320. Puer annorum sex Hedvigis Nicolai sartoris de Biskupye.

VIII. Testis 326. Puer Helenæ Joannis fabri ferrarii uxoris Cracoviensis.

IX. Testis 352, Puer annorum quatuor filius Barbaræ Casprowa Clepardiensis.

X. Testis 386. Anna Bogoszowa de platea S. Spiritus quinque annis passa hunc morbum, per gratiam Dei & patrocinium Sancti liberatur.

XI. Testis 391. Calixtus puer, filius Hedvigis de Biskupie Bartholomæi sartoris uxoris, morbum epilepticum passus post vota liberatur.

XII. Tabula 27. Puer quidam duorum annorum eodem morbo correptus, voventibus pro ipso parentibus suis, sanatur anno MDXXII.

XIII. Tabula 50. Puer cujusdam dominæ nobilis eodem morbo laborans, apparente S. Hyacintho matri suæ, perfecte sanatur anno MDXXII.

XIV. Tabula 61. Alius puer vexatus graviter morbo epileptico sanatur.

[61] I. Testis 37. Margareta Szimonowa institrix, de Cracovia, per sex annos continuos passa morbum gallicum b, ita quod videbatur facies putrefieri, [& morbo Gallico afflicti] post emissum & factum votum sanatur perfecte. Testis est maritus ejus, cum ipsa sub juramento testificans. Tabula 77 anno MDXXI.

II.Testis 66. Nobilis Joannes Dobrostainski a morbo eodem sanatur MDXX.

III. Testis 68. Mathias Krotki aurifex in mense Septembri infirmitate quadam, & morbo gallico divexatus, apparente sibi S. Hyacintho, ab hac lue liberatur. Et mater sua cum eodem hoc sub juramento confirmavit coram Commissariis, testis 64 anno MDXXI.

IV. Testis 68. Nicolaus filius Annæ de Andrzeiow morbo gallico per duos annos vexatus sanatur, voto ad Sanctum completo.

V. Testis 72. Jacobus Wodziczka a morbo gallico in inguine sanatur anno MDXXI.

VI. Testis 85. Nobilis D. Meczinski in Castro Dobczicze, morbo gallico & purulentis pustulis infectus, invocato S. Hyacintho, & sibi in somnis apparente, ab hac lue statim sanatur anno MDXV.

VII. Testis 96 Stanislaus de Rosvadow nobilis diœcesis Cracoviensis morbo gallico per totam Quadragesimam divexatus sanatur anno MDXXII.

VIII. Testis 103. Catharina Noskowa morbo gallico gutture irremediabiliter obsidente &c, patrocinio Sancti invocato, sanatur anno MDXXI.

[62] [post invocationem S. Hyacinthi] IX. Testis 119. Agnes Znioskowa morbum gallicum irremediabilem passa sanatur anno MDXVIII.

X. Testis 121. Catharina Jazina morbo eodem divexata post vota sanatur anno MDXXII.

XI. Testis 127. Catharina Barsczikowa, de qua & tabula testatur 65 anno MDXXI.

XII. Testis 146. Stanislaus de Grodzisko a morbo gallico insanabili sanatur anno MDXX.

XIII. Testis 156. Nobilis Joannes Zebridowski eodem morbo liberatur MDXXII.

XIV. Testes 197. Barbara Koskowa per multos annos vexata sanatur MDXX

XV. Testis 238. Anna uxor Joannis sartoris deplatea S. Floriani similiter.

XVI. Testis 209. Ursula Piotrkowa de Casimiria eodem morbo infecta sanatur.

XVII. Testis 247. Catharina Murarka Hanusowa, morbo eodem sic infecta, ut etiam vix facies hominis videretur: quæ postea votis expletis sanatur, & vulnera obducta coram reverendis Commissariis a Sede Apostolica ostendit.

XVIII Testis 255. Dorothea de Szamotuli, sedecim annis eumdem morbum passa sanatur.

XIX. Testis 275. Margareta in hospitali S. Valentini ab eodem morbo sanatur anno MDXX.

[63] [mirabiliter sanantur.] XX. Testis 298. Fælicia Sliosarka de platea S. Nicolai, ab eodem morbo liberatur.

XXI. Testis 305. Anna puella servilis apud Srodmistrz manens similiter.

XXII. Testis 308. Dorothea Mazurkowa de Cleparz, sedecim annis eumdem morbum passa, sanatur.

XXIII. Testis 339. Nobilis Nicolaus Buchcziczki de Stradomie cum filio suo masculo unius anni, gravi morbo gallico oppressi laborabant, & sanati sunt.

XIV. Testis 353. Nobilis Balthazar Wirzbowski de terra Syradiensi certo tempore corrosionem intestinorum ex morbo gallico habens, sanatur MDXIX.

XXV. Testis 378. Joseph de Casimiria piscator eadem lue perfecte sanatur anno MDXX.

XXVI. Tabula 25. Generosus D. Nicolaus Piaszeczki de Podoliæ c terra, morbo gallico vehementer excruciatus patrocinio Sancti sanatur anno MDXXII.

XXVII. Tabula 48. Generosi Domini Joannes & Stanislaus Piaszeczczy, morbo gallico admodum gravati, Dei & Sancti opitulamine liberantur anno MDXXII.

XXVIII. Tabula 56. Virgo Deo dicata morbo gallico oppressa sanatur.

XXIX. Tabula 58. Quædam domina Agnes Petri mensatoris uxor cum filia sua gallico morbo vexata, & ad Sancti patrocinium confugiens perfecte sanatur, teste CCXLVIII.

[64] I. Testis 56. Stanislaus Sulowski famulus generosæ dominæ Annæ Pyenionskova Capitaneæ Scalensis propter vulnus acceptum in capite tactus erat in manu & lingua, [Alii autem paralysi,] qui a prædicta domina ad ecclesiam Dei adductus & Missam apud tumbam Sancti audiens, utroque morbo privatur, & loquelæ & manuum usum & beneficium recepit. Hujus testes, domina testis, famulus iste, Commissarii, & procurator Regiæ Majestatis.

II. Testis 235. Barbara Jurkowa Crupniczka Cracoviæ tacta paralysi pedis manusque, & ab omnibus destituta, ad Sanctum confugit, & sanatur.

III. Testis 300. Stanislaus de Crupniki ex alto ædificio cadens in terram, tactus paralysi corporis totius, facto voto, sanatur.

[65] I. Testis 26. Honesta Anna uxor Felicis sutoris Cracoviæ hydropica sanatur MDXXIII. [bydropisi]

II. Testis 31. Honesta Hedvigis uxor Martini Szlodownik Cracoviæ in mense Aprili una cum pueris suis hydropisi correpta, votis datis & completis, una cum filiis cito convalescit anno MDXXIII.

III. Testis 102. Sebastianus filius Catharinæ Perstowa in hydropisim devenit, a qua, matre pro se offerente vota, subito sanatur anno MDXX.

IV. Testis 118. Stanislaus de Lencza faber Regiæ Majestatis, oriundus diœcesis Cracoviensis prope Lublinum, hydropisi gravissima circumfusus, post vota sanatur anno MDII.

V. Testis 143. Barbara Pasternakowa de suburbio Cracoviensi de platea cerdonum, ob gravem partum hydropisi insanabili ad mortem deducta, post vota sanatur. Contestatur Catharina filia, testis 144 anno MDXX.

[66] VI. Testis 237. Anna Jaroslai cantrifusoris Cracoviæ uxor ab hydropisi per vota liberatur. [aut aqua intercute oppressi,]

VII. Testis 330. Laurentius currifex de Clepardia oppidanus magna hydropisi toto corpore occupatus, post vota sanatur.

VIII. Testis 343. Helena Carvatowa Cracoviensis hydropisim multo tempore passa, Sancti invocato præsidio, salvificatur anno MDXXII.

IX. Testis 382. Anna Bernardka de Stradomye per quinque hebdomadas hydropisim passa, Dei & Sancti ope sanatur.

X. Tabula 21. Nobilis Joannes filius generosi domini Jacubowski, hydropico morbo fere confectus, per cognatos & consanguineos ad S. Viri sepulchrum devotatus, sanatur anno MDXXII.

XI. Tabula 45. Quædam domina N. de Stradomye hydropisim passa per novem menses, invocato Sancti patrocinio, perfectæ sanitati redditur MCCXXI.

[67] I. Testis 80. Lucas de Usczie juvenis de alto cadens, [& pesti vel vulneribus affecti] lethaliter vulneratus in capite & in latere habens ossa confracta, ad S. Hyacinthum devovetur, qui post vota convaluit. Hujus testes Joannes Pudelko, Lucas de Usczie, Magdalena uxor Joannis prædicti, qui corporali juramento præmisso deposuerunt, Dominica prima post conductum Paschæ hæc facta fuisse anno MDXX.

II. Testis 150. Puer decem annorum in domo Dorotheæ Niclowa, filius cujusdam peratricis d de cerdonia Cracoviæ, gravissimo morbo pestilentiæ laborans, apparente sibi S. Hyacintho, sanatur anno MDXX.

III. Testis 154. Stanislaus Zebrzidowski, & famulus suus a cane rabido morsi, & in infirmitatem deducti, post vota sanantur. Contestatur Tabula 38. Factum anno MDXIX.

IV. Testis 165. Catharina Rudniczka peste correpta, post vota sanatur MDVIII.

V. Testis 166. Jacobus filius Agnetis Gabrielowa peste correptus liberatur. VI. Testis 170. Filius honestæ Catharinæ Degowa peste correptus liberatur.

VII. Testis 186. Thomas de Ogrodniki ob nimiam minutionem sanguinis deficiens, ipsa Hedvige uxore ejus apud Sanctum sollicita, sanatur.

VIII. Testis 255 Joannes Slawienski, filius Dorotheæ de Samotuli civis Cracoviæ, in dissensione graviter vulneratus, a morte ad vitam reducitur.

IX. Testis 259. Filius Margaretæ de Stradomie acriter vulneratus cito sanatur.

X. Testis 328. Galias Mantuanus chirurgus episcopi Posnaniensis acriter in manu vulneratus, post vota facta, præsidio Sancti sanatur anno MDXXII.

XI. Testis 342. Paulus de Lywo diœcesis locensis laicus ferrifaber a sodali suæ artis graviter vulneratus, post vota convalescit anno MDXXIII.

XII. Testis 365. Stanislaus Reska gladiator bis a gravi infirmitate consurgit. Contestatur Tabula 12.

[68] [per intercessionem ejusdem Sancti curantur.] XIII. Tabula 63. Dominus Joannes Prusz civis Cracoviensis morbo lethargico correptus, per S. Hyacinthum apparentem, sanatur anno MDXX.

XIV. Tabula 32. Virgo quædam collisa graviter cum crate ferrea ex alto cadens, feria 2 Paschæ & corpore & facie conquassata, & jam pene moritura, ab amicis ad tumbam Sancti devovetur, statimque a vulnere consurgit MDXIX.

XV. Tabula 31. Quædam honesta domina morbo pestilentiæ correpta sanatur.

XVI. Tabula 35. Puer quidam infirmitate detentus graviori, cum omnium eluderet spem, ad tumbam tamen Sancti devotatus convalescit anno MDXX.

XVII. Tabula 90. Puer Paulus de Casimiria valde infirmus post vota sanatur.

XVIII. Tabula 2. Nobilis Adam Turski gravi languore vexatus, & humano præsidio destitutus, post vota ad Sanctum facta liberatur.

XIX. Tabula 6. Stanislaus sartos civis Cracoviæ in maxima ac desperata infirmitate constitutus, apparente sibi S. Hyacintho, & spem longioris vitæ præbente, sanatur anno MDXIX.

XX. Tabula 15. Agnes vidua, olim conjunx Gregorii pictoris, post mortem viri sui ex magna tristitia & dolore in gravem infirmitatem deposita, implorato Sancti patrocinio, sanatur.

XXI. Tabula 17. Quædam domina gravissima laborans ægritudine, humana rejiciens, divina quærit & invenit præsidia anno MDXXI.

ANNOTATA.

a Sanocum est oppidum Poloniæ in Russia rubra non procul a fluvio Sano situm in Palatinatu Leopoliensi. Puto, hunc virum cognominari Sanocensem, eo quod hanc urbem haberet patriam vel in ea tribunus esset.

b Morbus Gallicus sæpe pro strumis & specie scabiei accipitur, ut in Actis S. Bennonis tomo III Junii pag. 194 explicatum est.

c Podolia est provincia regni Poloniæ & pars Russiæ Rubræ, terminaturque Volhinia ad Septemtrionem, & Walachia ad Meridiem.

d Nescio, quid nomen peratricis significet, nisi forsan auctor hac voce designare voluerit mulierem, quæ peras seu sacculos conficit aut vendit.

SECTIO VII.
Mulieres in periculoso partu adjutæ, & alii in diversis totius corporis doloribus, variisque casibus & infortuniis opem ejusdem sancti thaumaturgi experti.

[Mulieres pægnantes,] I. Testis 38. Honesta Anna uxor Socha Martini pellificis Cracoviensis gravissime in partu laborans, nec parere valens, post vota liberatur.

II. Testis 43. Honesta Zophia Sliodkowa uxor Nicolai Sliodek lanionis in platea Swinska dicta, abortum patiens ad S. Hyacinthum confugit petens, ut illam ab isto abortu liberaret. Et ecce statim puer egrediens de ventre matris, iterum se in ventrem recepit, ut tempore congruo nasceretur. Hoc idem miraculum contestatur Regina Naymanowa Cracoviæ testis CVII.

III. Testis 44. Nobilis Barbara Casprowa inquilina apud quemdam civem, cognomine Russek, in platea S. Stephani manens, ab abortu & a dolore partus post vota levatur anno MDXXIII in Aprili.

IV. Testis 46. Honesta Anna Martini Pograczarz Cracoviæ a dolore & periculo partus patrocinio Sancti liberatur.

V. Testis 48. Catharina Wochowa vidua, Cracoviæ inquilina apud Andreiowski, tempore puerperii ab accidentibus in tali actu, meritis Sancti, ad quem confugerat, sublevatur anno MDIII.

[70] VI. Testis 55. Hedvigis Nicolai Czeczotka uxor de platea S. Floriani in pariendo graviter periclitans post vota liberatur. [invocato S. Hyacintho,]

VII. Testis 61. Honesta Anna Nicolai cerdonis uxor in platea cerdonum Cracoviæ in partu laborans, & de periculo timens, ad Sanctum recurrit, & liberatur

VIII. Testis 69. Honesta Dorothea, uxor Joannis Ladarz, morata apud Gregorium Sczirba pistorem in platea S. Floriani feria secunda post Reminiscere in partu laborans, & quasi semiviva manens, per virum suum devovetur, & liberatur anno MDXXIII.

IX. Testis 79. Catharina filia Joannis Niedbalka sartoris de Cracovia Feria tertia carnisprivii laborans in partu liberatur anno MDXXII.

X. Testis 97. Anna filia Petronillæ Niedbalczina Cracoviensis in puerperio cum puero periclitata, meritis Sancti convalescit. Contestatur tabula 75 anno MDXXI.

XI. Testis 103. Catharina uxor Nicolai Nosek, cum duos pueros aborsa fuerit, post votum ab aborsibus liberatur anno MDXXIII.

XII. Testis 145. Catharina Herbultowska de terra Leopoliensi fluxum muliebrem per os satis turpiter ejiciens, derelicta a medicis, ad Sancti præsidium confugiens, ab hac turpitudine sublevatur anno MDXXIII.

[71] [in difficili partu] XIII. Testis 155. Nobilis Jacobowa Wienczlawska de armis Lelivorum in partu periclitans, viro pro se offerente, liberatur.

XIV. Testis 192. Honesta Elizabeth Joannis Rosemberski sartoris uxor Cracoviæ circa partum maxime periclitata sanatur.

XV. Testis 203. Honesta uxor Hieronymi Braczieiowski civis & mercatoris Cracoviensis prius abortum passa, ad Virum Dei pro auxilio confugiens, amplius abortum non est experta.

XVI. Testis 254. Uxor Bartholomæi pellificis de platea S. Floriani civis Cracoviensis, ex alto cadens, timens sibi abortum, ad præsidium Sancti confugit, & est a periculo liberata.

XVII. Testis 257. Uxor Bernardi Kleparczik de platea Slakoviensi Cracoviensis in partu periclitans post vota liberatur.

XVIII. Testis 270. Hedvigis Jacobi gladiatoris civis Cracoviensis de platea Castrensi Cracoviensis uxor in partu laborans, per merita Viri sancti, cui se devoverat, a periculo educitur.

XIX. Testis 279. Anna Bartholomæi carpentarii Castrensis uxor, Cracoviæ manens, & in partu magno periculo laborans, liberatur.

[72] [vel abortus periculo] XX. Testis 292. Anna Martini aromatarii quamdam infirmitatem muliebrem passa naturalem, votis ad Sanctum expletis, sanatur.

XXI. Testis 310. Catharina Jurkowa de Casimiria laborans in partu, nec parere valens, commendans se Sancto, enixa est prolem.

XXII. Testis 316. Dorothea Mathiæ sutoris de Cleparz uxor, triduo in partu laborans, invocato Sancti patrocinio, peperit. XXIII. Testis 341. Catharina Walenczina in partu laborans, a periculo liberatur.

XXIV. Testis 360. Uxor Stanislai vitreatoris Cracoviensis periclitans in partu, post vota ad Sanctum per meritum suum facta, eripitur.

XXV. Testis 361. Barbara Paszniczka de Cracovia circa partum graviter ægrotans, & vehementer laborans, post vota facta sanatur.

XXVI. Testis 385. Anna uxor Christophori Rimarz in platea Castrensi plurimum dolore pariendi affecta, sana peperit.

XXVII. Testis 389. Uxor Mathiæ muratoris sub Castro Cracoviensi in partu graviter periclitata, a dolore & periculo sublevatur.

XXVIII. Testis 407. Uxor generosi domini Joannis Pyenionzek quatriduo in pariendo laborans, nec parere valens, ad conditorem omnium Deum per merita Sancti confugiens, est enixa filium.

[73] [opem ejus experiuntur,] XXIX. Tabula 57. Quædam domina civis Cracoviensis per multos annos sterilis existens, facto voto ad Sanctum, brevi tempore sensit se imprægnatam, & postea peperit puerum: cujus postea puer, cum graviter infirmatus esset, post vota sanatur.

XXX. Tabula 9. Nobilis quædam puerpera in partu periclitans post vota liberatur anno MDXX,

XXXI. Tabula 10. Quædam civis Cracoviensis domina cruciata, dolore post vota liberatur anno MDXX.

XXXII. Tabula 75. Quædam domina timens mortem ob partum, Sancto se commisit, &c. Anno Domini MDXXI.

[74] I. Testis 9. Honesta Barbara Nicolai levigatoris uxor per duos annos scabiem, [sicut etiam quædam personæ,] & pruriginem totius corporis passa, post vota sanatur MDXXIII.

II. Testis 10. Martha Thomaszowa Cracoviæ toto triennio habuit totius corporis intrinsecus corrosiones ossium, & medullarum, ita quod ambulare nequibat; statim post vota sanatur.

III. Testis 16. Honesta Catharina de Lublin Cracoviæ manens, triennio morbis, & scabie toto corpore sparsa, post vota sanatur.

IV. Testis 36. Honesta Margaretha Albuszowa de Biskupye testatur, se vidisse tres pueros in villa Trzebinia cujusdam kmetonis a; ita toto corpore incurvatos per unam septimanam, quod nullo membro poterat se quisque illorum movere: ut autem ad sepulchrum S. Hyacinthi sunt oblati, statim recti effecti sunt in toto MDX.

V. Testis 125. Puer honestæ Hedvigis Mathisowa collisus toto corpore, & quassatus, post vota ad Sanctum facta sanatur.

VI. Testis 187. Stanislaus de Brzozow dolorem pustularum totius corporis multo tempore passus, post vota reddita sanatur.

VII. Testis 206. Stanislaus Sosna faberferrarius de Clepardia pruritum cutis multo tempore passus irremediabilem, sanatur.

[75] VIII. Testis 277. Fælix Naibergier aurifaber, & scabinus, [variis totius corporis morbis vexatæ,] &c. scabiem in toto corpore pessimam habens, nec possibilem curari per medicos artis, ad divinum confugiens remedium sanatus est. Contestatur tabula 85.

IX. Testis 279. Filius Bartholomæi carpentarii Castrensis gravi infirmitate deductus ad summam maciem, a quo morbo postea, invocato divino auxilio, sanatus est.

X. Testis 284. Barbara de Ferrak, provisoris lignorum Regiæ majestatis uxor, corpus totum pustulis mirabilibus non parvæ quantitatis cum intensissimo dolore capitis habens, humanoque præsidio carens, ad Sanctum Dei confugiens, liberatur.

XI. Testis 299. Margareta filia Moti sub Castro Cracoviensi manens turpi contagione pruritus laborans, perfecte sanatur.

XII. Testis 337. Filius Annæ Stanislawowa de Cracovia, totus non mediocribus pustulis infectus, post vota sanatur.

XIII. Testis 371. Catharina Vyborna de Cracovia gravem totius corporis infirmitatem, & præsertim pectoris habens, apparente sibi S. Hyacintho, convaluit.

XIV. Testis 396. Hedvigis de Stradomie in gravi infirmitate in tumorem totius corporis corruens, omni humano præsidio carens, ad Sanctum Dei se devovit, & sana surrexit.

[76] XV. Tabula 18. Generosus D. Petrus Popowski gravi quadam totius corporis pressus ægritudine (bis namque quinque diebus, [ut patet ex multis tabellis votivis,] & totidem noctibus sanguis ex ore ejus promanabat uberrime) medicorum cura delusus, opem sibi divinam præsidiari petiit, totoque corde se Sancto committens, perfecte sanatur anno MDXXI.

XVI. Tabula 19. Quidam homo N. gravi totius corporis pressus ægritudine, a medicis destitutus, a Sancto post vota juvatur anno MDXXI.

XVII. Tabula 23. Quidam Nobilis N. diuturna pressus infirmitate sanatur anno MDXXII.

XVIII. Tabula 28. Domina quædam N. de gravi ac desperata infirmitate, etiam amicis jam de salute diffidentibus, post vota sanatur.

XIX. Tabula 30. Joannes civis Cracoviensis bis a gravi infirmitate & desperata, per Sancti intercessionem liberatur anno MDXIX.

XX. Tabula 39. Quædam domina toto corpore in gravi infirmitate conquassata, invocato divino auxilio, sublevatur anno MDXXI.

XXI. Tabula 40. Famosa Domina Dorothea civis Cracoviensis toto corpore gravi pressa ægritudine, cum marito suo votis insistens, & ea complens cito, perfecte sublevatur anno MDXXI.

[77] [quas grati animi ergo] XXII. Tabula 41. Quædam domina ingenti oppressa ægritudine, XXIV mensis Junii ad Sanctum Dei patrocinium implorando convalescit anno MDXXI.

XXIII. Tabula 46. Nobilis N. oppressus ægritudine sanatur MDXXI.

XXIV. Tabula 47. Mathias lanio civis Cracoviensis morbo detentus liberatur MDXXI.

XXV. Tabula 49. Mathias quidam gravi ægritudine pressus convalescit MDXXIII.

XXVI. Tabula 52. Honesta Agnes Olenczka graviter infirmata convalescit.

XXVII. Tabula 55. Stanislaus filius cujusdam civis Cracoviæ N. graviter infirmatus, cum medicorum deessent consilia, ad Sanctum votis expletis, sanitati restituitur. Postea vero secundo, pater, & filius similiter ægrotant, & post vota convalescunt anno MDXXII.

XXVIII. Tabula 59. Frater Mangolth, Ordinis Minorum sancti Francisci, Cracoviensis magna gravatus totius corporis infirmitate, cum a medicis frustra speraret salutem, ad Dominum per Sanctos Dei viros quærit salutem, & non frustratus spe, convalescit.

XXIX. Tabula 60. Filia XXX septimanarum cujusdam civis Cracoviensis mercatoris incidit in desperatam infirmitatem, & cum a medicis destitueretur, sanctæ Mariæ Virgini, & sancto Stanislao, & S. Hyacintho devovetur, & cito sanatur.

[78] [ad tumulum ejusdem Sancti appenderunt.] XXX. Tabula 72. Quidam civis Cracoviæ, cum in ægritudine sua Sancti quæreret patrocinium, sanatur; sed quia votum non implet, iterum in eamdem infirmitatem reincidit, & post vota sanatur anno MDXXI.

XXXI. Tabula 76. Puer quidam valde infirmus post vota sanatur MDXXI.

XXXII. Tabula 79. Generosa quædam domina gravi totius corporis quassata ægritudine, ad sancti Hyacinthi auxilia confugiens, sanatur anno MDXXIII. XXXIII. Tabula 80. Famata quædam domina N. valde ægrota sanatur MDXXIII. XXXIV. Tabula 81. Honesta Zophia civis Cracoviæ infirma convalescit MDXXIII.

XXXV. Tabula 82. Nobilis quidam grandi malo corporis oppressus sanatur.

XXXVI. Tabula 83. Quædam domina gravi laborans infirmitate sanatur.

XXXVII. Tabula 85. Quidam Mathias lanifex de Cracovia magna oppressus infirmitate, invocato apud Dominum Beati auxilio, sanatur anno MDXXIII.

XXXVIII. Tabula 87. Nicolaus de Ylza artium baccalaureus, in gravi totius corporis conquassatione XIV hebdomadibus decumbens, & cibum nullatenus sustinere potens, omni humana ope destitutus, divinam implorans sanatur MDXVIII.

XXXIX. Tabula 93. Nobilis Elizabeth Szeczigniowska passa est totius corporis, & præsertim brachii unius immensum dolorem per longum tempus; post vota vero ad Sanctum facta sanatur.

XL. Tabula 96. Puer quidam valde infirmus, parentibus pro eo voventibus, sanatur an. MDXXIV. XLI. Tabula 97. Hedvigis Trembaczka, uxor tubicinatoris Cracoviensis, gravi totius corporis infirmitate pressa, post vota sanatur. Anno Domini MDXXIV, die Lunæ, 18 mensis Aprilis.

[79] I. Testis 115. Maximum miraculum contigit apud Kioviam, [Alii denique,] & est depictum ab antiquo in pariete ecclesiæ Cracoviæ S. Trinitatis prope majus altare. Sancto Hyacintho præsente, Scythæ invaserunt Kioviam ad depopulandum eam; cumque compleret Sanctus mysteria divina apud altare, & Fratres acclamarent, S. Hyacinthus, accepto venerabili Sacramento fugere cœpit, quem alloquuta est imago B. Mariæ Virginis, jussitque se ab illo portari. Accepta igitur illa imagine alabastrina, pondere duorum talentorum vel trium, ut videre est Cracoviæ, Borysthenem fluvium accessit, & facta benedictione per aquam, tamquam per firmam terram, cum Fratribus ambulans, & se & Fratres suos a periculo Tartarorum liberavit. Et in testimonium hujus miraculi adhuc per fluvium vestigium pedum S. Hyacinthi manet, & videtur semper ab omnibus, ut testatur etiam ista nobilis Dorothea Pilawina, quæ existens Kioviæ Woliniæ metropoli hanc semitam per aquam propriis oculis vidit, & hic testatur. Contestantur autem huic miraculo plures testes, vel ex fama, vel ex visu. Testis 2, testis 153 & testis 407, qui in processu authentico videntur b.

II. Testis I. Reverendissimus P. F. Andreas de Parzow diœcesis Gnesnensis sacræ Theologiæ baccalaureus, provincialis Poloniæ Ordinis Prædicatorum testatur, dæmoniacum, qui liberatus est apud tumbam S. Hyacinthi, cum multis clamoribus protestatum, S. Hyacinthum esse Virum Dei sanctum, & locum, ubi corpus ejus sacrum requiescit, vehementer ardere, eumque cogi a Sancto, ut recedat.

[80] III. Testis 6. F. Jacobus de Cracovia Ordinis Prædicatorum testatur, [qui in diversos casus] se per merita S. Hyacinthi, cui se commendaverat, magnum periculum rusticorum, qui in ipsum irruerant, ut interimerent, evasisse, atque incolumem, apparente sibi Beato, rediisse.

IV. Testis 19. Domina Zophia uxor Sebaldi pictoris Cracoviæ in subitam certam infirmitatem, ita quod mori jam videbatur, incidit, & factis pro ea votis, mox a subitanea morte liberatur anno MDXXI carnisprivii.

V. Testis 31. Honesta Hedvigis Slodowniczka Cracoviensis ab infamia objecti sibi furti patrocinio S. Hyacinthi liberatur anno MDXXIII.

VI. Testis 32. Agnes Czieslina Cracoviæ ad maritalem concordiam, a qua per mariti crimen adulterii sequestrata erat, per merita Sancti, cui se commendaverat, & cui voverat, redit.

VII. Testis 35. Catharina de Rzeczicze in flumine Rudawka cadens submergi cœpit, &, invocato Sancti patrocinio, liberatur anno MDXXIII.

VIII. Testis 39. Laurentius de Radzieiow Cracoviæ cantrifusor, erat affectus veneno, & cum nullo remedio posset venenum educere, Sancto servo domini se devovens, in melius mutatus est anno MDXXIII.

IX. Testis 40. Mathias Clericus de Cracovia, in quodam litigio gravi cum adversario suo, in quo in causa sua coram Commissariis succumbere debuit, quamprimum ad Sanctum votum fecit, in concordiam ultro venit.

[81] X. Testis 55. Puer annorum trium honestæ Hedvigis Nicolai Czeczotka denarium devoravit, [ac infortunia inciderant,] & eodem suffocatus est, & cum nullatenus extrahi posset, post vota facta, liberatur ab eo anno MDXXII.

XI. Testis 58. Stanislao de Curow Clerico Cracoviensi necessarius quidam liber furto sublatus post vota restituitur anno MDXXIII.

XII. Testis 63. Honesta Barbara Giblowa de suburbio Cracoviensi recognovit, se plura beneficia meritis Sancti recepisse.

XIII. Testis 72. Jacobus Wodziczka reformando bombardam globo, qui in ipsa erat, vulneratus, post vota sanatur anno MDXXII.

XIV. Testis 81. Joannes Monczynski VIII Julii existens in montibus Ungaricis Tatri c nuncupatis, veniens Cracoviam gravissima febri percussus & delirans volebat se ipsum interficere suasu diaboli: at postea, apparente sibi S. Hyacintho, a tam lethali casu est liberatus. Adhuc videtur tabula Cracoviæ in hujus rei memoriam anno MDXVIII.

XV. Testis 94. Religiosa virgo Emerentiana tertiæ regulæ sancti Fracisci, precibus sancti Hyacinthi obtinuit ingressum sui Ordinis anno MDXXI.

[82] [periculum evaserunt] XVI. Testis 117. Joanni Barila sutori Cracoviæ quædam furto sublata restituuntur.

XVII. Testis 125. Hedvigis Mathislowa apud dominos consules Cracovienses furti accusata per quemdam adolescentem facti, factis votis ad sanctum Hyacinthum, ejus ope liberatur.

XVIII. Testis 134. Mulier quædam ab acervo lapidum gravi obruta, collisa, & concussa, cum pene jam moreretur, post vota sanatur.

XIX. Testis 133. Generosus dominus Stanislaus Gorski vicecapitaneus Cracoviæ ob crimen homicidii, carceris & capitis per Regem adjudicatus, dum se & vitam suam Deo & S. Hyacintho commendasset, audita Missa, gratis a Rege liberatur anno MDXIV. XX. Testis 158. Nobilis Corzenczki cum suo adversario causam agens, cum deberet omnibus suis bonis privari, post vota causam lucratur, & in omnium bonorum possessione totus perseverat anno MDX.

XXI. Testis 160. Bartholomæus de Sondecz furti accusatus, & ad carcerem condemnatus ac mortem, visibiliter per S. Hyacinthum visitatus, ex carceribus & periculo mortis educitur anno MDXXI, IV Septembris.

XXII. Testis 208. Stanislaus Sosna faberferrarius de Cleparz ab incendio suæ domus ab hostibus inferendo S. Hyacinthi ope liberatur.

[83] [intercessione S. Hyacinthi,] XXIII. Testis 237. Anna Jaroslai cantrifusoris uxor in furti damno juvatur.

XXIV. Testis 239. Zophia uxor Gregorii fabri Cracoviæ furti rea & accusata evadit.

XXV. Testis 241. Gener Petronillæ nobilis matronæ ex vinculis & carceribus, catenis astrictus ab uno tyranno, pro eo votis datis, liberatur.

XXVI. Testis 244. Fælicia de Crupniki furto sibi sublata, votis peractis, reaccipit.

XXVII. Testis 260. Fælicia uxor Joachim post adulterium commissum, cum adulter capite plexus esset, hæc evasit, & postea multis diebus commendans se patrocinio sancti Hyacinthi, & pœnitentiam agens ex delicto suo in gratiam viri sui rediit.

XXVIII. Testis 267. Anna de platea Slacoviensi diris carceribus adjudicata, & pœnæ capitis, patrocinio Sancti illæsa evadit. XXIX. Testis 295. Puer Catharinæ Benedictowa apud moniales sancti Andreæ manentis aqua ferventi se perfundens in desperatam infirmitatem incidit, qui post vota facta cito sanatur.

[84] XXX. Testis 315. Simon famulus domini thesaurarii regni, [senseruntque beneficam ejus manum,] Cracoviæ manens media nocte, insciis omnibus, in profundissimum puteum cadens submergebatur: quod resciens uxor sua subsidium petiit & invocans Sanctum, ejus patrocinio e profundo puteo emergit.

XXXI. Testis 315. Uxor ejusdem ex altissimo proruens ædificio sanatur.

XXXII. Testis 346. Anna Bogussowa de platea hospitali furti falso accusata, recurrens ad patrocinium Sancti liberatur. Contestatur tab. 32. XXXIII. Testis 347. Hedvigis de Casimiria puella ex alto ædificio cadens collisa vehementer, & quasi mortua habita (in caput enim impegerat) post vota ad Sanctum emissa statim sanatur anno MDXXIII.

XXXIV. Testis 354. Catharina de Biecz Cracoviæ manens peste correpta liberatur. Contestatur tabula 1 anno MDXIX.

XXXV. Testis 369. Soror Anna de tertio habitu S. Dominici peste correpta, meritis S. Hyacinthi liberatur. Contestatur soror Agnes, medio juramento.

XXXVI. Testis 373. Barbara Caletniczka ob quoddam certum crimen homicidii reclusa in carcere, & per sex menses captiva fuit; quia enim prægnans erat expectabatur puerperium. Illa vero vota faciens ad S. Hyacinthum, ex illo carcere modo quodam mirabili evadit.

[85] XXXVII. Testis 377. Reverendus dominus Stephanus Gelbrikowski magister artium a tentatione diaboli continua, [& ab eodem impetrarunt] ut se propriis manibus jugularet, suadente, cum ad S. se Hyacinthi convertit patrocinium, liberatur.

XXXVIII. Testis 393. Mater honestæ Annæ de platea Slacoviensi apud Caliethnik inquilinam manentis captivata, & capitali pœna punienda, post votum filiæ pro ea factum, mirabiliter evadit.

XXXIX. Testis 407. Generosus Dominus Andreas Pyenyonzek Referendarius sacræ Regiæ Majestatis testatur, quemdam centurionem sibi 100 florenos sustulisse furto; sed quando ad S. Hyacinthum factum fuisset votum, pecuniæ illæsæ mirabiliter restituuntur absque infamia furtum committentis.

XL. Testis 29. Laurentii de Grodno equus cum ex improviso in fluvium Rudava incidisset, & præ altis littoribus exire non posset, mergebatur: patrono ejus ad Sanctum vota emittente, exilit sanus anno MDXXIII.

XLI. Testis 179. Mathias Papirek de Ogrodniki equum deperditum cum dolore & mœrore, votum ad Sanctum faciens, rehabet anno MCDXC.

XLII. Testis 181. Nicolaus Hyelonek equum valde infirmum, cui aliter subvenire non poterat, ad Sanctum devovens, sanum accipit.

XLIII. Testis 280. Zophia Hanusowa mulier paupercula, & simplex & devota duos pullos habens in aqua submersos, tandem cum devotione ad Sanctum pro patrocinio recurrens, sanos atque vivos iterum reaccipit.

[86] XLIV. Tabula 7. Generosus Dominus Czernii de Zabno existens in bello Prutenico, ex improviso in quemdam lacum cadens, & in illo profundo cœno equo se volvens, cœpit mergi, & in illo casu devote ad S. Hyacinthum proclamans, [plurima beneficia,] ejusdem auxilio, ut credit, adjutus, liberatur anno MDXX.

XLV. Tabula 10. Joannes Pyerni cognomento de Cracovia civis multis tribulationibus & anxietatibus divexatus, post vota ad Sanctum facta liberatur anno MDXXI Februario.

XLVI. Tabula 62. Nobilis Stanislaus Gromiszki semel, & iterum magnis periculis & diversis, ope sibi a Sancto præstita, liberatur MDXVIII.

XLVII. Tabula 92. Agnes de Blonye passa tentationem diaboli per decem annos, ut se laqueo enecaret, aut aquis submergeret, & in hac angustia ad Sanctum confugit, & a tentatione liberatur.

EPILOGUS.

[87] [quibus auctor epilogum suum subjungit.] Hæc sunt, candide ac devote lector, quæ in gratiam sanctæ devotæque contemplationis, & ad sanctum Dei virum Hyacinthum cujuslibet piæ affectionis ad astruendam fidem, & excitandam devotionem ex Processu authentico originali, quam brevissime inserenda duximus, ne longa series miraculorum fastidium legentibus pareret, nec etiam eo modo ab enumerandis miraculis per virum Dei Hyacinthum factis destitimus, ut in aliquo tanto ac tam celeberrimo Viro, vel in sanctitate vitæ commendanda, vel in virtutibus Dei ope ab eo factis, non solum ipsius, verum etiam Dei gloriæ deesse videamur. Intermisimus autem ob brevitatis amorem præsertim visiones, & apparitiones, quas diversis temporibus, & personis variis morbis laborantibus, Deo permittente, idem Sanctus facere dignatus est, quarum numerum usque ad XXXVI ex suo originali computabimus. Visum est autem rei consentaneum, generalem vitæ, & sanctitatis S. Hyacinthi commendationem, & testificationem (quæ ad tricesimum numerum exundat) ex professo præterire, cum gravissimi viri & Patres Ordinis in Processu descripti plurimas & innumerabiles ad consolationem fidelium populorum per Virum Dei virtutes factas, præter eas, quæ scripturis continentur, & a testibus super positis, medio corporali juramento, ab omnibus & singulis roboratæ ac firmatæ sunt, factas juridice & formaliter testificantur, nihil omittentes aut prætereuntes eorum, quæ veritatem rei concernere videntur.

ANNOTATA.

a Kmeto sive cmeto apud Polonos significat rusticum aut servilis conditionis hominem, ut in Annotatis ad miracula B. Simonis de Lipnica tomo IV Julii pag. 538 & alibi iterum observavimus.

b Hoc miraculum supra in Commentario prævio num. 39 & sequentibus fuse retulimus.

c Hoc nomine vocatur pars montis Carpathi in Hungaria, ut apud geographos passim notatur.

DE SANCTO ROCHO CONFESSORE
APUD MONTEM PESSULANUM IN GALLIA,

Sec. XIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Rochus conf. in Monte Pessulano (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. Natales; nomen; fabula Sancto afficta; an Tertium Ordinem S. Francisci fuerit amplexus.

Mons Pessulanus, vulgo Montpellier, notissima Galliæ in Occitania inferiore urbs, [Locus natalis Sancti;] per S. Rochi confessoris natales ac mortem, nec non mira quædam, quæ post eam ibidem accidisse memorantur, si Actis ejus credimus, celeberrimum sibi nomen obtinuit. De ista urbe tractat Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum; & inter alia circa eam observat sequentia: In ea urbe jam ante annos DXXX studia litterarum, ac in primis medicinæ floruisse, docet epistola CCCVII Bernardi Claravallensis abbatis. Etenim in illa de archiepiscopo Lugdunensi hæc lego: Sicque strata * publica cum turba promiscua peregrinorum, tamquam unus ex illis, pervenit ad S. Ægidium: cumque infirmaretur, pertransiit usque ad Montem Pessulanum: ibi aliquamdiu commoratus, cum medicis expendit & quod habebat, & quod non habebat. Sed felicius, certius ac commodius postmodum eamdem urbem nobilitavit cælestis ac omnipotens medicus, quando divina sua bonitate ibidem in lucem produxit hunc sanctum Confessorem, qui gravissimos atque insanabiles afflictorum hominum morbos potentissimo suo apud Deum patrocinio curaturus aliquando esset, magnusque quaquaversum per Europam futurus pestiferæ præsertim luis sospitator, & continuum, ut ita dicam, in hujusmodi malo tollendo miraculum. Et vero in hac urbe Virum sanctum hausisse natales, communis auctorum est consensio; quibus nos facilius suffragamur in ista re, quam in iis, quæ de ejus nobilitate passim circumferuntur, quæque inobservata præterire non possumus, correctionis, quantum saltem nobis videtur, indiga. Rem audi.

[2] Acta Belfortiana, quæ daturi sumus infra, num. 1 de Monte Pessulano locuta, [nobilitas ejus,] sic de Sancti patre pergunt: Cujus dominium quondam habuit nobilissimus eques, nomine Joannes, illustrissimo Francorum regum sanguine natus. Breviarium ecclesiæ & diœcesis Slesvicensis, de quo postea, lectione prima de S. Rocho, regios ipsi natales non attribuit; sed dominium seu imperium, ibidem sic expressum: Patriam habuit Montem Pessulanum.. Narbonensis Galliæ oppidum non ignobile: cui aliisque nonnullis pater ejus non tyrannorum more; sed justitia, integritate, prudentia, divino timore, suorumque omnium benevolentia & gratia imperavit. Consentit Vita Diedi apud nos postea primo loco proferenda, cap. 1 num. 4. Joannes Pinus in Vita, quæ a nobis deinde pluribus indicabitur, hæc ad rem nostram scribit: Ibidem loci (egerat proxime de Monte Pessulano) quondam homo dives & opulentus, claraque & illustri familia genitus, terra marique simul imperium exercuit. Bzovius in Annalibus ecclesiasticis ad annum 1327, num. 26, parentibus urbis Montis pessulanæ dominis natum significat; quod etiam facit Spondanus in Continuatione Annalium Cardinalis Baronii, ad annum eumdem 1327 num. 10. His, quæ de Sancti nobilitate e variis modo retulimus, nonnullas visum est subjungere observationes.

[3] [prout a variis asseritur,] Expendamus itaque hæc tria; primo, sanguinem regium; deinde dominium prædictum; ac tertio, dicamus aliquid breviter de nobilitate, duobus hisce titulis seclusis; quisnam nimirum ex his tribus titulis verosimilius Sancto tribui possit, inde deducturi. Ex Actis, quæ citavimus, sola Belfortiana regio Sanctum sanguine natum asserunt. Verum cum eorum auctor sit anonymus, incerti temporis, incertæ auctoritatis, liceat nobis desiderare ulteriorem hujus assertionis probationem, antequam nostro calculo huic placito subscribamus, præsertim quia Acta tum hæc tum alia non sunt tanti valoris, quanti pro Sancto tam memorabili ea esse vellemus. Maneat itaque res illa indecisa, quam aliunde probare vel improbare, non est nobis in promptu. Ita nobis videtur dicendum ad punctum primum. Secundum vero non melioris, immo deterioris est notæ, secundum ea, quæ adversus illud proferemus; quod utique nec cum serie, nec cum nominibus, nec cum tempore dominorum seu dynastarum Montis Pessulani cohæret.

[4] [nobis] Nam Guilielmus Catellus in Monumentis historiæ Occitaniæ, anno 1633 Gallice editis Tolosæ, postquam lib. 4, pag. 654 tractasset de dominis istius loci; deinde a pag. 660 eorumdem seriem ita texit in rem nostram, ac nomina recenset. Guilielmos signat quatuor; dein Mariam ac Petrum Aragoniæ regem; Jacobum ejus filium, quem pag. 676 affirmat, dum esset in Monte Pessulano, die XXV Novembris anno 1272 condidisse testamentum, vi cujus in filium suum secundo genitum Jacobum transtulerit civitatem illam cum dominiis suis omnibus ac castris, vita functus secundum historicos, uti addit idem Catellus, Hispanos anno 1311. Huic autem Jacobo secundo tradit successisse Sanctium Majoricæ regem; illi vero Jacobum tertium, ab eoque dynastiam Montis Pessulani anno 1349 venditam fuisse Philippo Valesio, Galliarum regi, atque illam venditionem anno 1350 a Petro Aragonum rege, qui in Majoricæ regnum, posteris ejusdem heredibus deficientibus, successerat, confirmatam anno 1350. Baudrandus tamen in sua Geographia ad vocem Mons Pessulanus refert, hanc urbem venditam fuisse Philippo Valesio .. a Sanctio rege Majoricæ, cui suberat antea.

[5] [non satis] Sed illud tanti hic non est, ut nos vel morari debeat, nedum novam nobis inquisitionem injicere: sufficit enim in rem nostram, ditionem seu dominium Montis Pessulani, Joanni, S. Rochi parenti, superius attributum, nec cum nominibus, nec cum tempore, nec cum serie dominorum istius loci convenire, cum nullus tunc inter illos ejusmodi nominis dynasta notetur, secundum ea, quæ e Catello protulimus. Odoricus Raynaldus Annalium ecclesiasticorum tom. 15 ad annum Christi 1327 num. 56 tituli hujus falsitatem affatim perspexit, quando hæc monuit: Silentio autem dissimulandum non est, nonnulla in ejus gestis apud Surium (adde, etiam apud alios) fictitia reperiri, veluti cum dicitur, illius parentem Montipessulano imperasse, & Rochum principatu se abdicasse, ut peregrinationem susciperet: constat enim tunc Baleares reges eum principatum beneficiarium Gallicæ coronæ obtinuisse, & Francorum regibus clientelari sponsione acceptum retulisse: quamvis de insigni aliquo magistratu sive præfectura possit intelligi. De puncto tertio, seu Sancti nobilitate, dicendum superest.

[6] Catellus idem qui supra lib. 2, cap. 6, pag. 294 in compendio, [probatur.] quod habet de S. Rocho, e parentibus nobilibus oriundum illum affirmat; filius etiam cujusdam nobilis Occitani fuisse indicatur in Vitis Sanctorum anno 1704 Lutetiæ Parisiorum excusis. Sed apud Petrum de Natalibus in supplemento seu, appendice post ejus Catalogum Sanctorum cap. 15 ab omni quidem nobilitatis titulo abstinetur, & ista dumtaxat memorantur: Rochus confessor, genere Narbonensis, apud Montem Pessulanum ex patre Joanne, matre Libera progenitus; sed illico dicitur a principatu se abdicans &c. Fuit ergo non tantum nobilis, sed etiam princeps, secundum dictam appendicem. At qualis? Si velis, principem seu dynastam eum fuisse apud Montem Pessulanum, idque extundas ex oppidis paternis patruo commendatis, quod mox ibidem sequitur; hoc jam satis paullo ante refutatum. Sin alium; valde enimvero is nobis obscurus est, & ita incognitus, ut ne vel palpando quidem ad ejusdem notitiam perveniri posse videatur. Ex dictis itaque conficitur, incerta admodum esse, quæ de S. Rochi genere apud citatos hactenus auctores circumferuntur, non secus ac plura alia, quæ ad ejus res gestas pertinent, ut postea patebit. Sed quandoquidem Sanctus in tam longa jam possessione est nobilitatis, ipsum in eadem relinquendum esse censemus.

[7] Nec vero ipsum S. Rochi nomen adeo est perspicuum, [Nomen,] ut nullam difficultatem patiatur. In Vita Belfortiana sic dicitur: Rochus in Baptismate appellatus est. Suffragatur Pinus in Vita. Habemus Dissertationem Gallicam Ms. Petri Louveti, de S. Rocho compositam, cui epistolam subjungit ad Henschenium nostrum datam Lugduni die V Septembris anno 1664: in dicta vero Dissertatione plures memorat Montis Pessulani olim Rochos seculo XIII; ut Stephanum Roq ibidem consulem anno 1258; Raimundum Roq consulem anno 1296; synonymum eumdem vel alium 1317; Bartholomæum Roq 1322. Hunc esse posse patruum S. Rochi cogitat; si accipiatur nomen consulis pro gubernatore ac administratore urbis. Ad hæc, Baluzius in notis ad Vitas Paparum Avenionensium tom. 1, Col. cum reperisset in epistola Gregorii PP. XI inter legatos Monspeliensium Imbertum Roch habitatorem dicti loci; addit se hoc notare, ut major fides iis adhibeatur, qui S. Rochum aiunt ex ea urbe natum fuisse. At quidnam inde conficias vel pro ipsius familia, vel pro ejus nativitate in dicta urbe? Nomina quippe Roq vel Roch, superius allegata cuinam non videantur potius esse cognomina; cum hæc illis postponantur? Sancti autem nostri nomen Rochus inditum ei fuisse in baptismo, e Vitis supra diximus, atque adeo non potest ipsi esse cognatum seu cognomen familiæ a majoribus acceptum, si Vitæ vera prædicent. Porro hujusce S. Rochi familia, A cruce cognominata, perantiqua atque nobilissima, ut dicetur infra num. 26. Consequens igitur est, ut vel ipsum Sancti nomen sua quoque incommoda habeat.

[8] [annus nativitatis &c.] En tibi nunc, lector, nonnulla de anno ipsius natali. Hunc nec in Ms. Belfortiano, nec apud Pinum reperio. Vita vero Diedana num. 7 his illum chronologicis characteribus signat: Erat autem annus hic ab Incarnato Verbo millesimus ducentesimus nonagesimus quintus, quo Rochus .. in lucem emersit. In Vitis Sanctorum Parisinis, quas nuper citabam, nativitas ipsius aptatur anno jam dicto 1295 vel 1280. Et vero si e vita excesserit anno Christi 1327, anno autem ætatis 32, sicut postea referemus; concordent necesse est annus emortualis ille, nec non annus nativitatis 1295, & ætatis, quos dicebam. Sed exactam de Sancto chronologiam quis spondeat? Vide quæ dicentur inferius § 8. De sancti Confessoris nostri pueritia & educatione scribit Vita Diedi cap. 1 apud nos; de parentibus per mortem ei ereptis, ibidem; de peregrinatione Romana, variisque per Italiam locis pestifera lue ab ipso exstincta, nec non de aliis rebus, quas ibidem gessit, per ejusdem Vitæ decursum, quæ cum Belfortiana potest conferri.

[9] [Fabula quædam e Vitis Sancti expungenda.] Porro indiget examine factum illud prorsus mirabile, quo a dicta lue sospitatus per S. Rochum fertur Romæ Cardinalis quidam titulo Angleriæ, quæ provinciæ Longobardorum est, ex Vita Belfortiana num. 5 & 6. Sed rem hanc tamquam apocrypham hisce verbis castigat Raynaldus superius designatus: Narratur etiam B. Rochum egisse triennio Romæ apud Cardinalem natione Britonem, atque ab hoc perductum ad Pontificem; quæ fabulosa sunt, ut patet, Romana Curia Avenione defixa: neque antea venire potuerat, cum anno MCCXCV natus referatur. Accedit eo, quod hujus fabulæ fabricatoribus vel descriptoribus hæserit aqua, ut ita loquar, in exprimendo nomine gentilitio istius personati Cardinalis, aliis aliud obtrudentibus. Quippe qui in Ms. Belfortiano nominatur cum titulo Angleriæ; eum Diedus biographus num. 15, ubi commentum illud etiam refert, Britannicum vocat Cardinalem; Breviarium Slesvicense Cardinalem Britonicum; Vita Germanica Cardinalem Portiensem; Pinus Cardinalem quemdam Gallum, e gente Britonum, hominem clarissimi & illustrissimi nominis. Fabula itaque hæc cum mirabilibus eidem attextis circumstantiis e Vitis S. Rochi expungenda est, & ad aniles nænias releganda.

[10] [Perperam etiam adscribitur] S. Rochum peregrini habitu vestitum Romam petiisse, asserit Vita Belfortiana num. 14 his verbis: Habitu itaque peregrino induitur, caput pileo tegitur, de humeris bulga pendet, baculus peregrinalis dextram subit, & intentus pœnitentiæ Rochus.. Romam versus contendit. Pinus in Vita ita rem exprimit: Itaque viatorium atque pedestrem habitum induens, pileolo, baculo & folliculis sumptis Romam iter instituit. Diedus vero hæc habet: Brevi quadam coccinea veste indutus, vilique pallio supraposito, pileo, pera ac baculo sumptis, pedibusque coopertis calceamentis, Romam versus iter dirigit. An autem ex vestitu isto, an aliunde ansam sumpserint nonnulli, Sanctum adscribendi Tertio S. Francisci instituto, non disputo, quando id factum constat ab Arturo a Monasterio in notis ad Martyrologium Franciscanum hac die XVI Augusti; pro qua re alios ibi etiam nominat. Inter hos etiam nomen suum profitetur P. F. Benignus Fremaut in sua Legenda generali Sanctorum &c. Ordinis Seraphici, lib. 8 ad diem XVI Augusti indicans, Tertiam S. Francisci Regulam ab eo assumptam fuisse, antequam proficisceretur in Italiam. Sed quo fundamento? Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1327, num. 10, Eum, inquit, Tertio S. Francisci instituto adscribunt aliqui, quos citat, sed recentioris ætatis scriptores. Antiquiores desideraverim coassertores: neque tamen hi contradicunt, neque nostri respuunt, quem alii sponte offerunt, imo avide amplexantur. Utcumque sit, ne meis invideam, quem alii tribuunt, & reverenter suspiciunt, sub compendio vitam exhibeo. Quibus verbis abunde insinuat, quidnam de ista re sentiat. Nec vero in Actis, quæ daturi sumus, hoc legitur; neque in aliis utcumque antiquis, etiam compendiariis ullam novi fieri mentionem instituti cujuscumque Franciscani, quod professus aliquando Rochus fuerit.

[11] Scio equidem, apud Reverendissimum P. M. Antonium de Sillis Monumentorum tertii Ordinis tomo 2 pag. 81, [Tertio Ordini S. Francisci.] in litteris a Paulo PP. III. Romæ datis anno Christi 1547, quibus interdictum & cessationem a divinis certis diebus, & in festis Sanctorum & Sanctarum Tertii Ordinis (quæ ibi enumerantur) tolli & suspendi posse in ecclesiis prædicti Tertii Ordinis concedit, uti præmittitur in summario istarum litterarum; scio, inquam, inter Cælites prædicti Ordinis, qui ibidem memorantur, haberi S. Rochum; sed respondeo primo, a Waddingo laudato citari Sillenum in Monumentis Tertii Ordinis; & tamen Antiquiores desideraverim, ait, coassertores. Secundo litteræ illæ inter alios Tertii Ordinis Sanctos nominant sanctum Ludovicum Francorum Regem. Sed Spondanus, Annalium ecclesiasticorum Eminentissimi Cæsaris Baronii continuator, ad annum 1254 num. 11 de vestitu istius Sancti regis loquens, Fuisse hunc, ait, Tertii Ordinis Minorum, cui se post reditum ex Syria addixerit, nonnulli volunt (Adisis Waddingum tomo 2 ad annum 1254 a num. 28) quod tamen vix credibile; cum nullus antiquorum singularis hujus rei meminerit. Res itaque ista Spondano prorsus incerta ac pene incredibilis; a nobis vero expendenda ad diem XXV hujus mensis, quo ejusdem decisionem mittimus, ne quid interea de ea præpropere statuamus. Tertio, in hisce ac hujusmodi litteris Apostolicis solet dari gratia, quæ ab oratoribus petitur, & sicut petitur. Porrectis itaque Sedi Apostolicæ precibus super festis prædictorum Sanctorum, Paulus PP. III benigne quidem annuit, sed nullo modo intendit inquirere nedum determinare, utrum Sancti isti omnes vere Tertium S. Francisci Ordinem amplexi fuerint, uti satis liquet.

[Annotata]

* i. e. via, lapidibus vel silice strata

§ II. Memoria in sacris Fastis; initia publici cultus seculo XIV; an a concilio Constantiensi is ipsi decretus ob depulsam pestem seculo XV; corpus tum pro sancto habitum, & Arelatem translatum.

[Annuam Sancti memoriam] Celeberrimi hujus Sancti cultum per varias Europæ provincias longe lateque diffusum fuisse, persuadent monumenta bene multa, quæ proferemus, incipiendo a Fastis sacris, qui de eo meminere. In auctariis ad Martyrologium Usuardi a nobis editum, hac die XVI Augusti hæc dantur e Greveno: Lugduni Galliæ, beati Rochi, peregrini & confessoris. Hic claris ex Aquitania natalibus ortus, & a puero optimæ conversationis, singularem a Domino gratiam curandi homines a morbo epidemiæ accepit. Tandem post multa bona opera, tamquam explorator in carcere quinque annos detentus, ibi in Domino quievit. Hæc ibi. Florarium nostrum Ms. ita eum annuntiat & laudat eadem die: Apud Angleriam Lombardiæ civitatem, depositio sancti Rochi confessoris, viri præclarissimi genere & sanctitate. Hic inter cetera infirmitatum genera, morbum, quem homines vulgariter pestilentiam nominant, solitus est curare. Et ideo hujusmodi homines, tali morbo gravati, hunc sanctum Rochum cum devotione invocare deberent. Habetur etiam memoria ejus cum elogio in Martyrologio Germanico, quod sub nomine Canisii solet citari.

[13] [referunt varii hagiologi cum Martyrologio Romano.] Molanus in additionibus ad suum Usuardum anno 1568 editum brevissime illum memorat: Lugduni Galliæ beati Rochi confessoris, contra pestilentiam adjutoris. In editione autem anni 1573 annuntiat eum In Galliis. Porro Maurolycum, Felicium, Galesinium hic pro insertis habeto. Arturus a Monasterio sic ipsum refert: In Gallia Narbonensi apud Montem Pessulanum, depositio sancti Rochi confessoris, qui nobili genere ortus, sed pro Christo pauper & humilis effectus, Tertii Ordinis Minorum insignia detulit: tandem patientia, castitate & miraculis conspicuus, ad cælestem patriam transiit; cujus virtus contra morbum epidemiæ maxime elucet. Saussayus eum etiam intexit suo Martyrologio Gallicano cum magno elogio, ex ipsius Actis deprompto. In novo Martyrologio Parisiensi ita signatur: In Gallia Narbonensi apud Montem Pessulanum, beati Rochi. Hisce annuntiationibus coronidem imponat Martyrologium Romanum, in quo hæc memorantur: In Gallia Narbonensi apud Montem Pessulanum depositio beati Rochi confessoris, qui multas Italiæ urbes a morbo epidemiæ signo crucis liberavit: cujus corpus Venetias postea translatum, & in ecclesia ejus nomine consecrata honorificentissime conditum fuit. Hæc sunt in editionibus anni 1678 & 1701. Aliæ, quas vidi, nonnihil ab istis differunt. Sacri itaque Fasti celebritatem cultus S. Rochi per varias Europæ provincias inclaruisse, abunde manifestant. Verum de primæva ejusdem origine seu antiquitate dicendum etiam videtur.

[14] Vita Diedana num. 34 Sancti exsequiis ista subdit: Princeps (ejus videlicet patruus, uti præmiserat) magno impendio ei templum erexit, [Initia cultus proxime post mortem ex biographis.] diem solemnem, quo D. Rochus obiit, imperat, sexto decimo scilicet Calendas Septembris anno Christi MCCCXXVII .. quod solemne statumque sacrum ad hæc usque tempora ab incolis celebratur. Compendium Vitæ apud Petrum de Natalibus de Sancti patruo hæc scribit: Peractis longo tractu exequiis, sanctum corpus tradidit sepulturæ, eidem templum magni sumptus erigens. Quæ si vera sint, ex iis conficitur, publicam Sancti venerationem una cum felici ipsius obitu incepisse. Vita Belfortiana annum, quo publice coli cœpit, non determinat; sic enim scribit: Solemniter & religiose beatum Virum sepeliunt: qui postea in Apostolatu (id est sub Romano Pontifice, quantum ego quidem intelligo) Sanctus gloriose dedicatus est, atque ejus glorioso nomini amplam & celeberrimam ecclesiam construxerunt. Non admodum etiam diu post obitum a Romano Pontifice, cujus tamen nomen non exprimit, Hominis sanctitate comperta, ritu solenni inter Cælites relatum fuisse, ac tum demum ipsi templum amplum & opulentum fuisse constructum, affirmat Pinus; sed annum idem auctor nullum eo usque designat. Sic enim narrat: Elatum posthac summa funeris pompa magnifice tumularunt: quem paulo post quoque Romanus Pontifex, Hominis sanctitate comperta, ritu solenni in Superos retulit: demumque eo loco, ubi sepultus fuerat, templum amplum & opulentum extructum est.

[15] Ad annum Christi 1414, & concilium Constantiense confugit Castellinus in Tractatu de Certitudine gloriæ Sanctorum canonizatorum pag. 443, [Sunt, qui in concilio Constantiensi] quasi S. Rocho honores exhibeantur Sanctorum ex istius concilii decreto. Ita enim ibidem memorat: S. Rochus confessor, quem Franciscus Diedus Venetus, & P. * Pinus Tholosanus, in Sanctorum numerum statis solemnibus ceremoniis adscriptum esse affirmant. Pace tamen illorum, nihil compertum de hoc habetur, ut testantur Cardinalis Baronius, & Petrus Galesinius in notis ad Martyrologium Romanum XVII Cal. Septembris, hoc est die XVI Augusti. Eidem tamen sancto Rocho honores Sanctorum exhibentur ex decreto concilii Constantiensis ab anno MCDXIV. Baronius in notis ad Martyrologium Romanum die XVI Augusti. Joannes Pinus in Vita ipsius Beati, & alii. At Baronii textum proferamus: Scribit .. Diedus, eum .. anno .. MCDXIV innotuisse Patribus concilii Constantiensis, quorum decreto ad propulsandam ingruentem luem eidem honores Sanctis debiti sunt impensi: nam & solemni pompa ejus imaginem, omni comitante populo, per urbem detulerunt: quo facto, illa pestis mox evanuit. Inde vero exemplum sumptum est, ut ubique locorum ejus venerandæ imagines, altaria, sacella, ac denique templa erecta fuerint.

[16] Verum tum hujus decreti, tum pestis, quæ tempore istius concilii grassata fuerit, [Sanctum ob depulsam pestem canonizatum volunt:] cupimus discere vel unicum, modo satis idoneum ad faciendam fidem, vel ex actis hujus concilii, vel ex ejusdem temporis auctoribus testimonium. Proserant illud certe, qui præsens factum credi volunt, magnam utique & de nobis, & de eruditis lectoribus inituri gratiam, nec non de S. Rochi honore & gloria apud homines optime merituri, stabiliendo publicum illud & solenne miraculum, quod patrocinio ipsius in patentissimo, ut ita dicam, Catholici orbis theatro fertur patratum, & e quo a nonnullis, ut vidimus, tamquam e primigenio vel præcipuo fonte publica hujus Sospitatoris veneratio quaquaversum diffusa dicitur. Narratur tamen illud factum in Vita, quam primo loco daturi sumus infra, auctore Diedo, apud nos cap. 4, num. 35 & sequentibus. Porro Constantiam non convenere Patres, ut Græcorum hæresim tollerent, sicut scribit idem biographus apud nos eodem num. 35; sed præcipua hujus concilii celebrandi causa fuit schisma, quod jam per annos pene quadraginta dividebat Ecclesiam. Damnati etiam in eo fuere errores Joannis Wiclessi, & Joannis Huss, item Hieronymi de Praga. Prædictam historiam etiam refert Joannes Pinus; ac conventum istum sacrum eidem quidem anno 1414 affigit, non autem eidem diei, quo Diedus, sed nono Kalen. Augustas; item rectius indicat, id factum, quo nefariæ nonnullorum hæreses tollerentur.

[17] [quæ res hic] Albertus Krantzius in sua Metropoli cap. 25 rem gestam Constantiæ compendio referens, hæc scribit: Venit deinde in oblivionem Rochi nomen; sed anno Christi post MCDXV, cum concilium Constantiæ ageretur, ibique pestis desæviret, ex Germanis cœpit Italis nomen ejus insigne fieri. Præcesserat Joannes Philippus Bergomensis in Supplemento Chronicarum, anno Christi 1485 Brixiæ edito, hæc ad annum 1327 de S. Rocho scribens: Cujus sanctissimi Viri merita atque opera diu apud Italos nostros cum latuissent, tandem anno Domini MCDXV ad ipsos ex Germania ipsius Rochi nomen delatum fuit, eo quod Constantiam, Germaniæ urbem, ubi concilium generale Christianorum celebrabatur, a peste maxima liberaverit: ubi nunc basilicæ, sacella & templa in ejus nomine non modo per urbes, sed per castella, per vicos, & quasi per privatas domos extruuntur; ad quæ confugientes ejus sanctissimi Viri merita experiuntur. Hujus itaque festum XVI Kalendas Septembris celebratur. Huic auctori adde, quæ sunt apud Petrum de Natalibus in Supplemento cap. 15: Hujus vero nomen redeuntes e concilio Constantiæ, ab eo recenter a furenti pestilentia liberatæ anno salutis MCDXV detulerunt in Italiam.

[18] [examinatur.] Videmus itaque tot auctores in illa peste concordes, quam, patrocinante B. Rocho, Constantiæ sublatam volunt. Ceterum de hac re nihil legimus in Vita Belfortiana; in lectionibus item propriis Breviarii Slesvicensis de eadem nihil; narratur tamen factum in Appendice, quæ Belfortianæ isti Vitæ in nostro Ms. subnectitur, notaturque desumpta e Ms. Patrum Cælestinorum Parisiensium. Quidnam itaque de hoc famoso facto dicendum est? Vellem equidem firmioribus testimoniis videre stabilitum publicum illud venerationis decretum ob depulsam a Sancto pestilentiam Constantiæ. Cum tamen nostræ sint partes favere Sanctis, quoad possumus, salva semper veritate, profero, quod de ista re cogito. Quid si morbus aliquis gravis & periculosus in dicta urbe tunc grassatus fuerit, & S. Rochi invocatione ac patrocinio sublatus: unde occasio data sit, exornatam & phaleratam illam historiam componendi, qualis apud Diedum & alibi legitur. Interim si cui hæc nostra conjectura non arridet, aliam indaget, ut sese hisce ex difficultatibus expediat, ac rem decidat, si plus fortasse lucis ipsi affulserit. Miramur autem hæc scribi a Spondano ad annum 1327 num. 10, ubi postquam Confessorem nostrum recte laudasset tamquam tutissimum divina misericordia refugium peste & epidemia laborantibus, mox subdit: Quod & Patres concilii Constantiensis anno millesimo quadringentesimo decimo quarto publicis sub ejus invocatione initis supplicationibus, ejusque imagine solemni pompa per urbem delata senserunt. Ex quo satis visus ab Ecclesia approbatus, &, ut loquuntur, canonizatus &c. Miramur, ut iterum dicamus, hæc ita narrari a dicto auctore, cum nullum luis pestiferæ tempore concilii Constantiensis apud ipsum anno 1414 & sequentibus vestigium inveniamus. Ex hactenus dictis concludimus, originem venerationis publicæ ac solennis, qua Cælitum numero, ut volunt, Confessor noster adscriptus sit, primigeniam ac genuinam non videri nobis recte peti ex facto synodi Constantiensis, prout saltem illud ab auctoribus supra recitatis exponitur. Nec vero invenimus, hoc ipsum ritu umquam inter Sanctos relatum fuisse.

[19] Dubitari interim non potest, quin diu ante publicus ejus cultus floruerit, [Corpus ante illud tempus honoratur & Arelatem transfertur.] sicut ad hunc diem XVI Augusti perhibet Arturus in notis ad suum Martyrologium Franciscanum § 5: Sciendum, inquit, Joannem Meingrum Boucicaldum, Franciæ Marescallum, virum illustrissimum ac strenuissimum, Religiosos Ordinis S. Trinitatis, Redemptionis captivorum (quos Mathurinos in Gallia vulgo vocamus) multum adamasse, eisque, maxime Arelatensibus, bona ac redditus contulisse. Insuper, uti addit, authoritate Apostolica sibi facta, inter alia Sanctorum pignora, Arelatem transtulit ex urbe Mon-Pessulana corpus S. Rochi anno MCCCLXXII, Kalend. Aprilis, atque pro sua pietate dono dedit ipsis Religiosis præfati conventus Arelatensis: ubi maxima cum veneratione asservatum est, tantaque populi frequentia colitur, ut haud mirum est *, si quæque nationes & regna etiam remotissima hujus sacratissimi corporis particulas certatim summe exoptarint. Deinde enumerat laudatus Arturus § 6 & seqq. reliquias aliquot, inde postea decerptas: de quibus § proxime sequenti.

[Annotata]

* l. I., id est, Joannes, ut mox inferius hic.

* l. sit

§ III. Publica veneratio ex reliquiis sacris in Hispania, Gallia, Taurini; item in Italia, Germania, ac Belgio; patrocinium tempore pestis.

[Reliquiæ] Sacra lipsana S. Rochi, temporibus variis per diversos Europæ tractus transmissa, publicum ipsius cultum, ejusdemque extensionem ac continuationem solide comprobant. Imprimis, uti testatur Arturus citatus § 6, Alexander VI suo diplomate, sub datum Romæ pridie Nonas Februarii anno MDI, ipsis jubet Religiosis (de Mathurinis Arelatensibus proxime egerat) nonnullas harum reliquiarum particulas impertiri, ad regnum Granatense transmittendas pro tuitione ac corroboratione fidei Catholicæ, inibi nuper introductæ; ut per Conventus ac monasteria in regno recenter extructa distribuerentur. Hæc autem bulla Apostolica reverenter excepta & perlecta est a præfatis Religiosis, & vicario generali archiepiscopi Arelatensis, præsentibus ejusdem urbis consulibus, Viguerio aliisque præcipuis civibus, nominatim annotatis in processu verbali, tunc temporis confecto. Pro cujus bullæ executione, & juxta summi Pontificis beneplacitum, datum est os S. Rochi, quod nuncupatur nuca dorsi. In cujus rei autographo subsignati cernuntur Petrus Borbery, & Petrus Bruny, notarii regii ac secretarii supradicti archiepiscopatus.

[21] [Arelate] Idem auctor § 8 in rem nostram ita pergit: An. MDXXXIII sub Pontificatu Clementis VII, regnante in Gallia Francisco I, Guilielmus le Vasseur, ejusdem regis chirurgus, obtinuit a præfato Summo Pontifice diploma Apostolicum, sub datum Marsiliæ Nonis Novembris, pontificatus anno X, quo sibi facultas dabatur, aliquid reliquiarum S. Rochi assumendi apud Arelatem. Quod cum ab eodem rege Christianissimo instanter postulasset hujusmodi Brevis seu indulti Pontificii confirmativam executionem, piis ejus votis annuit regia munificentia die X ejusdem mensis & anni; dummodo id fieret de consensu Generalis Ministri hujusce Ordinis, & ipsæ S. reliquiæ extra regnum minime asportarentur. His munitus litteris Arelatem venit, illicque a R. P. F. Gentiano ab Andino, Conventus Ministro, seu Superiore, præsentibus aliis Religiosis, & magistratu, nec non compluribus civibus ejusdem urbis, dono reverenter accepit os colli S. Rochi, vulgo nuncupatum spondylum. Id autem munus transtulit ipse Guilielmus ad oppidum Villæ-Judææ (vulgo Ville-Iuifve) non longe a Lutetia: cujus translationis festum quotannis agitur prima Dominica Maii: illicque complures indulgentiæ concessæ habentur, tum ab episcopis Parisiensibus & Cardinalibus; tum etiam a Sede Apostolica, teste Brulio lib. 4 Antiquitatum Parisiensium pag. 1221 & 1222; sed Guilielmus iste ibi vocatur le Vavasseur.

[22] [in varios Europæ tractus] His adde, quæ Arturus habet § 9, his verbis expressa: Item anno MDLVII die XXII Maii, pars capitis S. Rochi Marsiliam delata est, & in conventu ejusdem Ordinis condigno honore reposita (cujus ecclesia ipsi Rocho dicata est) servatis omnibus debitis circumstantiis; uti apparet ex verbali processu, per M. Saxi, Arelatensem notarium. Exindeque officiales archiepiscopatus Arelatensis ea de re litteras testimoniales dederunt ad Marsiliensem præsulem: quibus perlectis, fidelibus cunctis Christianis præfatam ædem (ubi S. Rochi reliquiæ asservantur Marsiliæ) visitantibus quadraginta dies de injunctis pœnitentiis relaxavit ipse antistes, sub datum Marsiliæ die penultima Aprilis anni MDLXX.

Similiter anno MDLXXV (ita pergit Arturus § 10) die XVI Aprilis, Romam allatum est quoddam os S. Rochi per R. D. Alexandrum Barvich, abbatem, & perpetuum commendatarium monasterii S. Mariæ. Quæ quidem sancta reliquia extracta est, & illi consignata expresse coram D. vicario Metropolitanæ Arelatensis, cum litteris authenticis ejusdem D. vicarii, & D. Francisci Biol, justitiarii ejusdem urbis, ac consulum civitatis.

[23] [translatæ,] Deinde § 11 idem Arturus, Anno itaque, inquit, MDCXVI, die 1 Augusti reverendissimus Generalis istius Ordinis, cernens hujusmodi reliquias S. Rochi sic ubique terrarum dispergi, periculumque imminere huic conventui Arelatensi, brevi in sacris exuviis spoliatum iri; præcepit in virtute sanctæ obedientiæ, sub pœna excommunicationis majoris latæ sententiæ, ipso facto incurrendæ, omnibus provincialibus, visitatoribus, ministris conventualibus, aliisque Religiosis sui Ordinis, ne eas in posterum asportari, dispergi, aut capi sinant, vel permittant, sub pœnis expressis. Datum Arelate anno & die sup. Jam vero ad § 12 perveniamus, ubi exstant sequentia: Interim anno MDCXVII idem reverendissimus Generalis portionem capitis S. Rochi Arelate Duacum misit ad conventum sui Ordinis, ubi crebris honoratur miraculis, thecaque argentea deaurata conclusa, publica processione defertur solemniter in festo S. Rochi summa totius populi devotione. Quod constat tum ex litteris ipsis reverendissimi Generalis, sub datum Parisiis apud sanctum Mathurinum IV Septembris anno MDCXVII, tum ex consensu illustrissimi Atrebatensis episcopi, scriptis exarato die XVII Augusti anno MDCXVIII.

[24] Adde, quod Priores confraternitatis S. Rochi urbis Taurinensis (ut pergamus cum Arturo § 13) summe exoptantes ejusdem S. Rochi reliquias penes se habere, [earumdem possessoribus] in Phocensem * ablegarunt D. Joannem Ludovicum Lamberti, presbyterum, juris canonici doctorem, priorem ecclesiæ B. Virginis loci Escarnafici, diœcesis Taurinensis: qui Arelatem perveniens, Religiosisque conventus sanctissimæ Trinitatis, Redemptionis captivorum, suam humiliter exhibens petitionem, ab ipsis repulsam passus est ex eo, quod lege cautum esset, hujusmodi sanctas reliquias extra regnum deferre. Instat ille nomine sui principis, serenissimi Sabaudiæ Ducis: tum archiepiscopi Taurinensis; quorum litteras exhibet, sub datum XX Novembris anni MDCXIX: quibus addit etiam litteras eminentissimi Cardinalis Bandini, sacri Cardinalium collegii Decani, eadem continentes; sub datum Romæ XXV Septembris anni MDCXIX. Sed cum nihil proficeret, obtulit patentes litteras Christianissimæ majestatis, sub datum apud sanctum Germanum in Laya XXVIII Aprilis an. MDCXIX directas archiepiscopo Arelatensi, necnon consulibus civitatis ejusdem; quibus notificabatur, dedisse consensum, velleque, ut præfato Sabaudiæ legato, pro voto suo, fieret satis super hujusmodi reliquiis sancti Rochi.

[25] Verum Religiosi iis se minime obtemperaturos inclamarunt: [valde aliquando invitis;] quandoquidem lege lata sub præfatis pœnis reverendissimi patris sui Generalis retardabantur ab horum executione. Quare [per] consules, adunato urbis consilio, reque maturius discussa, conclusum est, ad evitandum scandalum, fugiendamque facti violentiam; quod præfatus legatus Sabaudus Lutetiam adiret, ipsumque R. P. Generalem conveniret, alloquereturve, si forte assensum dare vellet. Quod & factum est; nam is ultro annuens, consensum præstitit Parisiis XVIII Martii anno MDCXX, pro hac vice dumtaxat, absque futuri consequentia. Tunc Arelatensis metropolites, consules, notabilioresque ex clero ac populo una cum medicis & chirurgis, in conventum perrexerunt, Superiorem vocant cum Religiosis: qui jussa complentes, capsam aperiunt, capiuntque superiorem partem ossis femoris sinistri, longitudinis palmæ unius; ponderis autem unciarum quinque amplius, ad pondus aurificis: quod legatus reverenter accipiens serico albo involvit, ac diligenter ligavit servavitque. Tum nomine Priorum confraternitatis Taurinensis, votum adimplens, capsam argenteam inauratam, ac serico rubeo interius adornatam pia devotione obtulit, ut in posterum apud Arelatem ossa sancti Rochi honorificentius recondita essent in hujusmodi theca pretiosa: quorum inventarium factum est, ac litteris consignatum apud registrum pontificum Arelatensium, & archivum conventus præfati, libro Reliquiarum notato N. fol. 146, & 147; quas SS. reliquias ego pro pietate, Arelate veneratus sum anno MDCXX.

[26] Denique ut fidei robur addat superiori collectioni Arturus, [ut testatur Arturus.] indicat § 15 unde acceperit, quæ in eadem retulit. Hæc autem omnia, inquit, (uti & alia, quæ dabuntur illico num. 29) excerpta sunt ex archivis conventus urbis Arelatensis, & ad me transmissa sub sigillo & signaturis authenticis, anno MDCXVII, die IV Decembris per D. Gerardum, regis consiliarium, ejusque advocatum in civitate Arelatensi Phocensis provinciæ. Porro hujusce S. Rochi familia, A cruce cognominata, perantiqua atque nobilissima, nunc usque gloriose viget tum Mon-Pessulani, tum Lutetiæ, apud quam remansit baculus ipsius S. Rochi hexapodus *, reverenter asservatus per D. Isabellam A cruce, dominam de Lunello veteri, de Montuilla &c., quorum omnium mentio habetur in instrumento publico, super his confecto, signis & sigillis munito, sub datum Mon-Pessulani XIV Martii an MDCXXXVI. Morerius tamen in suo Dictionario historico ad nomen Montpellier, baculum Sancti nostri assignat Monti Pessulano in monasterio S. Pauli. Ex his itaque, quæ hactenus e testimonio Arturi allata sunt, luculentissime patet, Beati cultum per varios Europæ tractus egregie promotum fuisse magno cum pietatis erga eumdem ac tenerrimæ affectionis incremento. Quæ ut magis lucescant, collectioni Arturianæ plura in hoc genere subjicienda in promptu habemus de sacris lipsanis, confraternitatibus, ut vocant, ac locis piis in ejusdem Confessoris honorem erectis.

[27] [Variæ aliæ reliquiæ enumerantur.] Tomo 1 nostri mensis Aprilis, die 2, pag. 72 actum est de reliquiis S. Mariæ Ægyptiacæ apud Antverpienses, quarum unæ cum illustrium aliorum XXXIV Sanctorum pignoribus anno 1633 civitati Antverpiensi obtigisse ibidem narrantur hac, quæ pluribus ibi deinde exponitur, occasione. Nimirum Antonius Ludovici principis Lusitani nothus, populari favore rex ejusdem Lusitaniæ proclamatus, sed a Philippo II Hispaniarum rege prælio victus & regno exclusus, ac in Galliam profectus, Parisios detulit divitem sacris reliquiis capsam, quam anno 1594 tradens filio suo Emmanueli, expedivit litteras, suæ donationis testes, quæ ibidem proferuntur. Emmanuel vero anno 1633 dono dedit Antverpiæ sacrum istum thesaurum Prælato monasterii S. Salvatoris, sicut videre datur pag. 73. Inter alia vero sacra ista pignora ponitur sub num. XXIV pars spinæ dorsi, & mentum S. Rochi confessoris, XVI Augusti. Consuli etiam potest tomus IV Maii pag. 609. Verum de reliquiis Antverpiensibus agam post Sancti Vitas. Alibi aliæ notantur. Sic Hemerologii sacri parte 2 hoc die assignat Piazza in ecclesia S. Rochi Romana brachium ejus; cujus pars habeatur ad S. Sebastiani extra muros; & scutella ejusdem ad S. Marcelli; digitus ad S. Mariæ novæ, aliæque reliquiæ ad S. Annæ de Funariis, & ad Victoriam. Sic Parisiis, ait Bailletus, plus quam in decem ecclesiis vel ostendi reliquias ejus, vel suppliciter circumferri in ipsius festo: tametsi earum insuper, quæ sunt in ejus ecclesia parochiali, celebretur translatio postrema post Pentecosten Dominica. In schedis autem nostris Mss. notantur esse Bruxellis in ecclesia S. Gaugerici. Pragensibus in Bohemia, de quibus loquebar, adde Marcodurenses in Ubiis. Nam in fragmento epistolæ P. Jacobi Kritzradt signatæ V Decembris anno 1651 sunt ista: Nuper legeram de copiosa peregrinatione ad S. Rochi reliquias in Bethania Marcodur, cœnobio per annos nos aliquot instituta, & numero peregrinantium descripto. Alias notat Rayssius in Hierogazophylacio Belgico apud Luxemburgenses pag. 366, ac prope Teneræ-Mondam apud virgines Cistercienses Swivecanas pag 500; alias Pragæ in Bohemia Thomas Joannes Pessina in Phosphoro pag. 516; alias in Aurelianensi ecclesia Carolus Sausseyus in Annalibus pag. 553. Apud Bernardinum Manzonium in Cæsenæ chronologia pag. 63 in curata ecclesia S. Jacobi Portus Cæsenatici inter alia sacra lipsana dicitur asservari dens molaris S. Rochi. Ex iis vero, quæ e Lipsanologio seu Inventario Ms. regii monasterii S. Laurentii Scorialensi in Hispania apud nos descripta exstant, habemus, ibidem etiam Rochi confessoris reliquias asservari. His suppleri possunt, quæ de reliquiis collegerat Arturus.

[28] De piissimo autem juxta ac efficacissimo ad eum perfugio adversus pestiferæ contagionis luem, [Sanctus] memorat Ægidius Gonsalvus Davila in suo Theatro ecclesiastico tomo 2, qui continet ecclesias Hispalensem, Palentinam &c., narrans pag. 177, anno 1519, dum magna Palentiæ esset pestis, utrumque, ut vocat, capitulum ecclesiasticum ac seculare, implorasse opem divinæ misericordiæ, votoque se obstrinxisse solenni observandi festum S. Rochi usque ad mundi finem, nec non die XVI Augusti cum supplicatione procedendi ad ecclesiam S. Marinæ, ubi Sanctus, inquit, habet suum altare; ac cessasse beati Confessoris patrocinio pestiferum malum. Sed illud factum est singulare, quod commemorat Fremautus sine nota temporis, quodque ego huc transcribo in ipsius fide. Dum in parthenone S. Claræ in loco, qui vulgo dicitur Villa de Conde, in Lusitania arderet pestis, peregrinus quidam ignotus eo detulit imaginem S. Rochi, dicens, ut Religiosæ illam venerarentur firma cum spe, fore, ut, quæ ex eisdem erant malo isto tactæ, convalescerent, nullæque, quæ tunc ab illo erant immunes, posthac tangerentur. Dicto respondit eventus, lue pestifera cito etiam depulsa e memorata Lusitaniæ civitate vel pago. Addit idem auctor, hanc imaginem in choro istius monasterii honorifice etiamnum asservari. Magna quoque apud Gallos de S. Rochi patrocinio concepta fiducia adversus morbum contagiosum. Anno videlicet MDXXII, die prima Martii senatus, populusque Arelatensis votum emisit ad S. Rochum de exstruendo illi sacello, ut sua intercessione apud Deum liberaretur civitas a peste & contagione epidemiæ, quæ tunc dire grassabatur. Ex instrumento publico per M. Joannem de Camoeret, notarium & secretarium ejusdem urbis; sicut § 7 narrat Arturus superius designatus.

[29] Adde, quæ idem Martyrologus habet § 14 de publica veneratione: [in peste patronus] nam postquam dixisset, anno 1620 Sancti reliquias Arelate veneratum se esse, ut paulo ante expositum est, illam variis argumentis ita probat: Exinde, ob pestiferam cladem, qua Arelatenses misere vexabantur, archiepiscopus erexit in præfato conventu confraternitatem in honorem sancti Rochi, dans XL dies indulgentiarum, anno MDCXXVIII, die X Octobris: quod sodalitium a Sede Apostolica approbatum est, & confirmatum diplomate Urbani PP. VIII cum multis indulgentiis, sub datum Romæ apud S. Petrum, Idibus Martiis anno MDCXXIX. Aucto postea numero confratrum, ac pietate fervescente, statuam sancti Rochi argenteam, & inauratam dono dederunt, & in ejus honorem ecclesiam pulcherrimam erexerunt. Aliæ etiam urbes & oppida, ut Salonium in Provincia anno MDCXXXI & MDCXXXII; Vermanton in diœcesi Altissiodorensi anno MDCXXXIII; Montisargium diœcesis Senonensis anno &c. MDCXXXV, diverso tempore eadem lue cum cruciarentur, votis emissis ad B. Rochum, salubriter sunt cælitus exauditæ eorum preces. In cujus rei gratiam, processiones actæ, festa indita, altaria, oratoria, sacella, & templa constructa, ac oblationes opulentissimæ & frequentissimæ factæ.

[30] [plane] Si vero ad anteriora tempora retrocedere lectori est animus, Pinus in Vita S. Rochi hæc scribit: Nec est, quod innumeris ejus enarrandis miraculis verbosius occupari velim: neque si id libeat, pro dignitate satis assequi valeam: incredibile enim, nec facile dictu est, quot quantaque pene quotidie mortales omnes expertos memorent: quorum singula quæque proprium sibi volumen poscerent. Nostra vero memoria Parisiis cœnobitas sacratissimæ Virginis (qui vulgo Carmeli montis appellantur) truculenta pestis invaserat. Quo periculo fratres pavidi trepidabant. Nec tum satis consilio mentis locum reliquerat: cum eorum unus vir inter multos egregius divi Rochi imaginem protulit, sacratoque illi sacello solenne quoque festum instituit, singulis quibusque diebus Dominicis celebrandum.. Neque posthac quemquam illic peste periisse, auditum est. Per ea quoque tempora hæc teterrima lues Ambianos, Bellovacos, Atrebates, Nervios, Morinos, innumerasque alias Galliæ Celticæ ac Belgicæ urbes invaserat: ad quas simul ac divi Rochi nomen allatum est, colique illic & venerari cœptum est, repente totus furor ille morbi deferbuit.

[31] [singularis,] Ex adjectis ad apographum Vitæ S. Rochi a Diedo conscriptæ, & a Gamansio huc transmissæ, pestis prædicta Parisiense cœnobium Fratrum beatissimæ Virginis de Monte Carmelo invasit anno Domini MCDXC; extinctique sunt hoc morbo pestifero Fratres decem & octo. Item eorum unus &c., qui non nominabatur a Pino, ibi dicitur Frater Johannes Philippi, alias Atrebatensis, sacræ Theologiæ lector. Ibidem etiam ab ipso in honorem Sancti facta sic narrantur: Imaginem beatissimi Rochi in eodem cœnobio Fratrum Carmelitarum erexit, atque instituit, ut de sanctissimo Rocho omnibus diebus Dominicis specialis commemoratio haberetur: Dominica vero prima post festum Assumptionis, cujus * festum celebratur cum Missa & sermone solemnibus. In eodem Ms. agitur etiam de peste apud Ambianenses, Tornacenses, Cameracenses &c. eodem in tempore. Denique, ut etiam discimus ex isto apographo, Anno Domini MCDXCV Parisiis fuerunt multi peste gravati, humanoque remedio destituti, ad imaginem B. Rochi peregre venerunt, atque vota sua ibidem reliquerunt: qui se aiunt ejusdem meritis liberatos. Quapropter ejus nomen ad astra usque colunt. Nos vero Carmelitæ hunc virum sanctissimum Rochum hoc cœnobium scilicet Fratrum Carmelitarum specialiter elegisse ad operanda miracula credimus, ideoque excitasse turbæ devotionem, ut perpetuo nomen ejus ibidem laudetur. Verum ne sola antiqua venerationis exempla proferamus ob fatale virus, sancto sospitante, depulsum; subdo hisce duo recentissima. Alterum, quod Serenissimus Venetiarum Dux cum excellentissimo comitatu, cum Nuntio item Pontificio, ac legato Cæsareo, die XVI hujus labentis anni 1736 inviserit ecclesiam S. Rochi, ad gratias agendas omnipotenti Deo, quod anno 1576 urbem, istam per intercessionem hujus Sancti tam miseranter dignatus fuerit liberare a pestilentia, sicut memorant nova publica Antverpiensia; adduntque, eodem die non vulgarem fuisse confluxum piorum hominum, ut venerarentur ejusdem Sancti corpus, quod quiescit & asservatur in dicta ecclesia. Nova publica Coloniensia pro anno 1576 signant 1492. Alterum est, quod Augustissimus Romanorum Imperator Carolus VI Austriacam suam erga S. Rochum pietatem eodem anno ac die paulo ante notatis testatam esse voluerit, quando consuetis cum solennitatibus ejusdem Sancti festum celebravit Viennæ in ecclesia RR. PP. Augustinianorum in suburbio de Landt straet, ex citatis documentis Antverpiensibus.

[Annotata]

* Subintellige provinciam

* i. e. sex pedibus longus

* l. hujus vel ejus

§ IV. Præsentissimum Sancti in morbo contagioso patrocinium aliunde confirmatum; erectæ in ejus honorem confraternitates; gloria ipsius a poëtis celebrata.

[Interritorio Romano apparet mirifice Sancti imago;] Factum prorsus admirandum de Beati nostri præsentissimo contra morbum pestiferum patrocinio jam pridem memoriæ proditum legitur apud nos tom. III mensis Junii in Prætermissis ad diem XVIII ejusdem mensis a pag. 550. Cum autem ejusdem facti historia potissimum huc spectet; etiamsi ibi describatur, non gravabimur tamen illam denuo hic repetere. Sic itaque rem gestam ibidem retulerat P. Conradus Janningus noster: SS. Rochi & Sebastiani apparitio celebratur hoc die Tusculi, vulgo Frascati, loco, principum Romanorum palatiis, villis, rusticatione nobilissimo, in ecclesia S. Mariæ de Vivario, quæ olim cathedralis ibi fuit; nunc fere S. Rochi appellatur. Initium celebritas habuit anno MDCLVI, quando grassante Neapoli pestifera lue, quæ dimidiam incolarum partem frequentissimæ civitatis absumpsisse creditur; atque inde per Campaniam Romanam late serpente, multosque etiam Tusculi inficiente, die XVIII Junii apparuit in pariete laterali, qui templum ingredienti a sinistra est, non procul a frontispicio, primum vultus imaginis S. Rochi, & paulo post etiam vultus S. Sebastiani prope illum depicti, decidente sine ullius opera, nec opinato, muri tectorio, sub quo latebant, & latuerant tam diu, ut nulla talium illic imaginum apud cives maxime senes memoria superesset.

[33] Rata continuo civitas, Sanctos, tali tempore ac loco tam mirabiliter apparentes, [tempore contagiosimorbi is invocatur summo cum fructu.] patrocinium sui velle suscipere contra violentæ contagionis incursum; ipsos sibi precibus votisque magis ac magis conciliarunt. Nec vero opinione sua falsi, nec spe frustrati fuere. Nescitur quippe ullum pestilenti lue Tusculi tunc exstinctum fuisse. Afflati quidem illa fuerunt aliqui; sed illiti oleo lampadis, quæ ante imagines Sanctorum lucet, curati & servati sunt. Imo idem oleum etiam ab exteris pluribus, tum Religiosis, tum secularibus, præsertim Romæ, petitum, & cum fiducia infirmis adhibitum, non dissimiles curationes operatum est. Certe tot oblationes & anathemata illam ob causam undique fuerunt allata, ut inde marmoreum altare ad ipsas imagines excitatum sit. Hæc ipsemet nuper [MDCXCIX] Tusculi versatus, a personis fide dignis accepi; & altare imaginesque Sanctorum, amoto velo, per vitreas, quibus concinne teguntur, fenestras coram in pariete inspexi, justam hominis staturam, & nescio quid venerandæ antiquitatis ac majestatis habentes. Civitas, beneficii memor, quotannis hoc die publicam supplicationem, comitantibus omnibus piorum civium sodalitiis, in gratiarum actionem instituit.

[34] [Confraternitas Romana] Ad sodalitia seu confraternitates in S. Rochi honorem erectas quod attinet, celebris seculo XVI fuit Romana, prout liquet e litteris Apostolicis Pii Papæ IV, quæ exstant apud Laertium Cherubinum in Bullario tom. 2, pag. 25 & sequentibus, hoc titulo prænotatis: Confirmatio confraternitatis S. Rochi, a morbo epidemiæ liberatoris, in Urbe hactenus institutæ, & ab Alexandro VI, & Leone X nonnullis privilegiis decoratæ, cum aliarum indulgentiarum & gratiarum concessione &c. E quibus litteris hæc delibo: Sane alias fe. rec. Alexandro Papæ VI prædecessori nostro, pro parte dilectorum filiorum confratrum confraternitatis S. Rocchi confessoris de dicta Urbe exposito, quod nonnulli Christifideles in eadem Urbe commorantes, pie considerantes, quod quam plures Christiani nominis professores intercessione ejusdem S. Rocchi a morbo epidemiæ non solum præservabantur; sed etiam dicto morbo infecti liberabantur; quodque in dicta Urbe nulla ecclesia sub invocatione S. Rocchi hujusmodi constructa existebat, quamdam confraternitatem inter se sub invocatione ejusdem S. Rocchi fecerant, & ordinaverant; &, ut haberent locum, in quo pro divinis celebrandis, & iis, quæ ad directionem & gubernationem dictæ confraternitatis pertinebant, & pertinerent in futurum, convenire possent, & quamdam petiam * terræ montis Augustæ de dicta Urbe prope viam publicam, qua itur ad ecclesiam S. Mariæ de Populo etiam de ipsa Urbe, consistentem, sub annua responsione decem ducatorum, certis modo & forma tunc expressis conduxerunt, & quod ipsi confratres intendebant inibi unam ecclesiam sub dicta invocatione construi & ædificari, ac in ea Missas & alia divina officia per capellanum seu capellanos alias idoneos celebrari facere, & illam ornamentis ecclesiasticis munire & fulcire, præfatus Prædecessor, ut Christifideles illam visitare, & divina officia audire, ac ut intercessione ejusdem S. Rocchi apud Altissimum hujusmodi morbo epidemiæ conservari & liberari possent, eorumdem confratrum supplicationibus inclinatus confraternitatem præfatam per quasdam Apostolica auctoritate approbavit, & confirmavit, dando facultatem statuta condendi, officiales deputandi, ecclesiam S. Rochi Romæ condendi, pias oblationes recipiendi &c., quæ diffuse ibidem exponuntur, quæque Leo PP. X deinde confirmavit, sicut ibidem licet videre.

[35] [sub tribus Pontificibus erecta, & privilegiis ditata] His itaque præmissis Pius PP. IV dictas concessiones sua etiam auctoritate ita confirmat: Cum autem, sicut confratres confraternitatis S. Rocchi hujusmodi nobis nuper exponi fecerunt, ecclesia ipsa ad Dei laudem ex piis tam dictorum confratrum, quam aliorum Christifidelium eleemosynis constructa & ædificata fuerit, & in ea divina Officia celebrentur, ac diversa charitatis opera exerceantur, ipsaque ecclesia per eosdem confratres laudabiliter regatur & gubernetur, ipsique cupiant eorum confraternitatem, ac omnia privilegia, indulgentias, exemptiones, & indulta eis concessa præfata, pro illorum subsistentia firmiori, & ut ipsi in hujusmodi piis operibus exercendis de bono in melius perseverare valeant, etiam per Nos approbari, & confirmari ac ampliari, Nos .. eorumdem confratrum supplicationibus in hac parte inclinati, confraternitatem S. Rocchi de Urbe hujusmodi, ac illius privilegia, indulgentias etiam plenarias, exemptiones & indulta, eorumque confirmationem, approbationem, ac desuper confectas Alexandri & Leonis prædecessorum litteras hujusmodi, ac prout illa concernunt omnia & singula in eis contenta, & inde secuta quæcumque Apostolica auctoritate prædicta tenore præsentium approbamus, .. illisque perpetuæ firmitatis robur adjicimus &c.

[36] Gratias deinde, indulgentias, & indulta aliorum locorum piorum Urbis, [ac gratiis; quæ postea sunt restrictæ.] quæ enuntiantur in dictis litteris; item publicandi indulgentias, ac statuta condendi facultatem impertitur: ad hæc, privilegii fori, ad omnes personas ac ministros extensionem, bonorum etiam feudalium & ecclesiasticorum fruitionem; aliam denique indulgentiam plenariam pro visitantibus dictam ecclesiam etiam alia die, quam festivitatis ejusdem Sancti, per confratres eligenda; plenariam denique indulgentiam singulis confratribus &c. in mortis articulo constitutis idem Christi Vicarius benignissime concedit, prout latius continetur in sæpe dictis litteris Dat. Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XVIII Octobris MDLX Pontificatus ejus anno primo. Etiamsi autem ante dictas litteras ista præfigatur admonitio: Has indulgentias moderatus est, & alias concessit S. D. N. Paulus V in ejus constitutione adhuc non edita, quamvis firmata die III Octobris MDCVI, & normam aggregandi alias confraternitates tradidit Clemens VIII in constitutione 115 Quæcumque (consule insuper notas marginales ad dictas litteras) ex præmissis tamen perspicuum est, S. Rochi confraternitatem in urbe Romana erectam Apostolica auctoritate, ac tot privilegiis ditatam, maxime ibidem claruisse sub tribus Pontificibus, videlicet Alexandro VI, Leone X, ac Pio IV. Porro obiter hic observamus, prodiisse decretum die XIV Martii anno 1714, quo a sacra Congregatione Eminentissimorum & reverendissimorum DD. Cardinalium, Indulgentiis sacrisque Reliquiis præposita, tria summaria assertarum Indulgentiarum confraternitatibus S. Rochi concessarum proscribuntur, ac declaratur, confraternitates illas in quibusvis locis existentes, & archiconfraternitati de Urbe aggregatas, nullis aliis Indulgentiis, concessionibus, & privilegiis uti & frui posse, nisi illis, quæ in supradicto Brevi sa. me. Pauli V continentur, & quæ in aggregationibus ab eadem archiconfraternitate, expediri solitis, de verbo ad verbum referuntur. Decretum illud habetur in Magno Bullario Romano, seu ejusdem continuatione, anno 1727 edita Luxemburgi, parte 2, pag. 443.

[37] Jam vero nonnulla alia occurrunt de laudata archiconfraternitate Romana. [Aliæ quædam de dicta confraternitate notitiæ.] Apud Pancirolium in Thesauris absconditis almæ urbis Romanæ, Regione 5, num. 19 scribitur, S. Rochi sodales in loco, quem coëmerant de gli scavioni, id est, a mancipiis (Vide ibidem num. 20) anno 1499 ibidem fabricasse ecclesiam sancti Confessoris magnam admodum ac pulcram; ex archivo hujus ecclesiæ. Prope illam significat esse hospitale pro viris infirmis variæ professionis & artis; nec non aliud erectum pro feminis, atque a Cardinale Antonio Maria Salviato proventibus instructum; item solenni cum apparatu, & musica ab ista archiconfraternitate celebrari diem S. Rochi XVI Augusti, liberando etiam captivum a perpetuo carcere, & maritando puellas sacra Deiparæ in cælos assumptæ luce. Postea autem pag. 460 laudatæ archiconfraternitatis S. Rochi habitum dicit esse viridem, cum imagine ejus, ac duobus fratribus, qui ante eum flectunt genua. Hæc Romæ.

[38] [Confraternitates Bononiæ & alibi.] De sodalitiis Bononiensibus quid referam? Masinius in Bononia perlustrata ad diem XVI Augusti affirmat, S. Rochi festum celebrari pluribus in locis, ubi exstant altaria atque imagines ejus, & apud Confraternitatem S. Rochi in Pratello, ut vocat; nec non distribui panem benedictum: anno autem 1509, die VI Augusti institutum fuisse Sancti ejusdem sodalitium indicat, ubi & de vestitu ipsius: denique ab hac confraternitate anno 1605 solenni ritu Venetiis visitatum corpus S. Rochi fuisse, & ibidem loci oblatum vexillum &c. Archiconfraternitatem SS. Sebastiani & Rochi etiam memorat, cui senatus anno 1522 curam commisit infectorum peste: peculiare autem vestimenti genus ibidem etiam exprimitur. Postremo apud archiconfraternitatem S. Mariæ de Morte festum haberi maxime solenne, ac reliquias ibidem existere, memorat Masinius allegatus. Hoc autem singulare, ab ista videlicet archiconfraternitate liberari e carcere unum condemnatum, per Breve Gregorii XIII, die primo Junii anno 1576. Ad Galliam quod attinet; de confraternitate Arelatensi in honorem S. Rochi instituta, a nobis est facta mentio alia opportunitate superius num. 29; de Taurinensi num. 24; de Veneta num. 42; de Antverpiensi autem agetur inferius post Sancti nostri Vitas in gloria ejus posthuma.

[39] [Sancti gloria] Præter sodalitia, quæ externo cultu & opere testatum voluere singularem pietatis affectum erga hunc Sanctum, ars poëtica metro insuper illigare voluit ejusdem gloriam, ac litteris posteritati eamdem commendare. Exemplo sit carmen elegiacum, quod habetur post Vitam S. Rochi, antiquis formis excusam sub nomine Petri Ludovici Malduræ, sed perperam. In fine itaque ejusdem Vitæ notatur sequens titulus: Theoderici Gresemundi junioris Moguntini carmen elegiacum ad hujus libri lectorem in laudem sancti Rochi. Gesnerus in Bibliotheca nominat duos Theodericos; alterum Gresemundum Spirensem; alterum Gresmund de Mechschode. Primo loco memoratum indicat poëtam fuisse; ejusque carmen de historia violatæ crucis .. impressum dicit anno D. MDXIV. Hujus Spirensis filius forte exstitit synonymus Moguntinus junior, qui dictum carmen panxit.

[40] [poëtarum versibus] Sic sonat, nec infelicis omnino venæ œstrum præ se fert.

Hunc quicumque legis devota mente libellum,
      Tu cole mirandi numina sancta Viri.
Fumidus æther alit spiramina pestis iniqua,
      Nebula letiferam dat male fausta luem.
En juvenisque senexque ruit, perimente veneno,
      Mergitur en stygiis non rediturus aquis.
[Tempestasque] furit maris instar fluctibus acti,
      Corripit en multos heu rabiosa viros.
Rochum ergo nunc, quisquis ades, venerare beatum,
      Ad Rochumque pias accumulato preces.
Roche pater, miserum spes, anchora, perfugiumque,
      Præbe aurem famulis, Roche, pater miserum.


Munere te digno donavit rector Olympi,
      Tabificam ut valeas pellere ab orbe luem.
Deposcunt gentes tua numina fausta misellæ:
      Morbus hic e nostris finibus exul eat.
Angelica atque hominum manus exaturata ruinis
      Nostrum neu pergat dilaniare genus.
At Deus omnipotens conceptum corde furorem
      Evomat in Teucros, improbulosque viros:
Utque lupis sua non committat ovilia, sed nos
      Funesta tegat ab orbificaque lue.
Hæc te, Roche pater, lacrymis rogitamus obortis,
      Pro nobis Dominum posce benignus opem.
Namque potes: modo nunc deditos tueare clientes,
      Corpore conservans ingeniumque simul.
Præsertim medicum doctum defende Joannem
      Nel; tua laus cujus munere in orbe viget.
Is voluit tua gesta premi reddique libellis,
      Is tibi commissus præmia digna ferat.

E clausula hujus elegiæ videtur colligi, istius Joannis annisu & cura Vitam S. Rochi, quæ in eodem exemplari, in quo carmen istud exstat, excusam fuisse.

[41] His adde carmen epicum, e quo Joannes Bachotus, [decantata.] inquit Arturus, in Fastis Christianis ad XVI Augusti .. ex Joanne Morello in suis Poëmatibus hæc affert ex oratione ad DD. Sebastianum & Rochum, pro furore pestilentiæ comprimendo. Hæc canit:

Tu quoque, Roche pater, miseris succurrere quondam
Qui didicisti ægris, quando contagia morbi
Horrendi, crudumque tulisti corpore vulnus:
Eia animis junctis, precibusque avertite regno
Francorum, in nostris bacchantem cædibus orcum:
Corporis atque animi gemina date peste carere.
Solemnem vobis memores statuemus ad aram
Ardentes faculas &c.

Quid, quod Vitam S. Rochi elegiaco carmine conscripsit R. D. Balduinus Coune Leodiensis, sacellanus SS. Stephani & Dionysii, Leodii excusam anno 1636, ac reverendo admodum in Christo patri ac domino Gerardo a Salino, ascetici cœnobii Benedictini S. Laurentii prope Leodium abbati, dedicatam.

[Annotata]

* i. e. modum seu partem

§ V. Officia divina, Missæ, singularis observatio festi, ecclesiæ in Ordine Seraphico dicatæ &c.

[In Breviario Slesvicensi] Singulare admodum ac notatu dignum censemus, eo usque publicum B. Rochi cultum fuisse propagatum, ut ad remotam longe plagam aquilonarem pervenerit, & peculiari ritu ibidem celebratus fuerit, prout probatur e Breviario ecclesiæ ac diœcesis Slesvicensis, quod supra a nobis citatum fuit. In laudato itaque Breviario in secundis Vesperis de S. Bartholomæo post Benedicamus, historia de sancto Rocho legenda præscribitur cum antiphonis, hymnis &c. propriis in hunc modum: Antiphona. Ave prudens medice pestisque profligator, in membris epidemiæ sis nobis sublevator, & apud regem gloriæ, o Roche, suffragator. ℣. Amavit. Collecta. Deus, qui gloriosus in gloria Sanctorum, & cunctis ad eorum patrocinia confidentibus suæ petitionis salutarem præstas effectum; concede plebi tuæ, ut, intercedente beato Rocho confessore tuo, quæ in ejus celebritate se devota exhibet, languore epidemiæ, quam in suo corpore pro tui nominis gloria passus est, sit liberata &c. Per.

[43] [honoratur S. Rochus] Ad matutinum invitatorium. Adoremus Dominum, qui stupenda fecit, novum mundo medicum Rochum quando dedit. Psalmus. Venite. Hymnus.

Rochi conjubilent omnia laudibus,
Axis stelliferi regia gaudeat,
Et mundi teretis concrepet orbita,
      Sit vox una canentium.
Felix illa suo gaudeat hospite,
Hæc patrocinio floreat inclyto:
Rochum nam medicum nunc habet optimum
      Qui pestem fugat horridam.
Hic qui cuncta simul pauperibus bona,
Et sese miseris subsidium dedit,
Ægros mirifico sublevat omine
      Non herba, cruce sed sacra.
Hæc illi merito gratia reddita,
Summo qui studio, cordeque fervido
Res & delicias, stemmaque gloriæ
      Sprevit, nil retinens sibi.
Hujus præsidium rebus in arduis
Poscamus pavido pectore singuli.
Si perfecta fides, mensque sit integra,
      Nobis mox aderit pius.
Te simplex Deitas, trinaque poscimus,
Ut Rochi meritis noxia subtrahas:
Des pacem famulis, nos quoque gloriam
      Per cuncta tibi secula. Amen.

[44] [Officio] In I NOCTURNO ANTIPHONA. Fuit lignum quod plantatur locis in humentibus, Rochus sacer, dum ornatur plurimis virtutibus. Psalmus. Beatus vir. Antiph. Intellexit & servivit cum tremore Domino, spretisque rebus Romam ivit solo fultus baculo. Psalmus. Quare fremuerunt. Antiph. Orans demum fert ad Deum, Tu es mea gloria, tu exaltas caput meum, tu mea victoria. Psalm. Domine, quid. ℣. Amavit. Lectio I. Verum cum hanc, tum sequentes non producimus, quia continent Beati gesta, aliunde nota. Resp. Nobilis, & multo præfulgens Rochus honore, inclyta quæ dederat series rerumque facultas. ℣. Omnia contempsit virtutis amore calescens. Inclyta quæ. Lectio II. Resp. Extera jam sitiens loca visere tendit ad Urbem. Interea Italiam pestis premit atque Cesenam. ℣. Rochus adest miseris, signo crucis elevat omnes. Interea. Lectio III. Resp. O pater, & vivax ægrorum cura, medere ulceribus nostris, quæ spiritus & caro suffert. ℣. Et fer opem famulis, qui te venerantur, amantque. Ulceribus.

[45] [proprio,] In II NOCTURNO ANTIPH. Hic, quæ stulto placet mundo, vanitatem respuit, & se fructu perfœcundo servum cunctis obtulit. Psalm. Cum invocarem. Antiph. A mane dieque toto Christo Rochus astitit, & precatu cor devoto in superna dirigit. Psalm. Verba. Antiph. Nomen tuum, Rex mirande, tum in Rocho claruit, cum jam mundi mel nefandum illi totum aruit. Psalm. Domine, Dominus. ℣. Justum de. Lectio IV. Resp. Tandem Romuleas post multa pericula in arces venit, & hic tota pestis grassatur habena. ℣. Viva presbyteri frontem cruce signat, abitque. Venit. Lectio V. Resp. Inde Placentinam contendens Sanctus in urbem, hanc simul & reliquas servavit peste gravatas. ℣. Nec mora, letifero Rochus quoque aduritur igne. Hanc. Lectio VI. Resp. O qui vivificæ signo crucis erigis ægros, nos quoque salvifica sævo dum lædimur igne. ℣. Qui non Pæonia confidimus arte levari, Nos quoque.

[46] In III NOCTURNO ANTIPH. Non hic dolum neque fraudem lingua perpetraverat, [quod] quare Deo cantat laudem, cui jam cohabitat. Psalm. Domine, quis habitabit. Antiph. Ejus verbis Christus replet cordis desiderium, & quod triste fuit, delet, omne donans gaudium. Psalm. Domine, in virtute. Antiph. Salutari suo junctus purget nos a crimine, impetret, ut sit compunctus, qui se colit intime. Psalm. Domini est terra. ℣. Justus germinabit. Homilia. Vigilate, quæ, qualis sit, ibidem designatur. Resp. Fit Rocho afflicto fons, nudam dum canis escam attulit, & Sancto non defuit alma potestas. ℣. Qui sese miseris & res impenderat omnes. Attulit. Resp. Tum patriam repetens capitur, jactatur in umbram carceris; at vitæ finem ut sibi cernit adesse. ℣. Ecce sacerdotem vocat, & Domini capit escam. Carceris. Resp. O qui luminibus vectaris in æthera sacris, & quid apud Dominum possis, signante tabella. ℣. Nos a pestifero conserva, Roche, veneno. Et quid. Gloria. Et quid.

[47] Ad laudes antiph. Dies adest nunc celebris, Rochus sacer, [hic datur.] quo lætius de mundi transiit tenebris, cæli civis eximius. Antiph. Afflictis peste profuit, en, Rochi invocatio Constantiæ, quando affuit mira liberatio. Antiph. Res Venetis notissima, quanti sit Rochus meriti, & secula novissima voto loquentur perpeti. Antiph. Adstipulatur eadem hæc nostra domus firmiter, ex qua tum pestis rabiem Rochus fugavit fortiter. Antiph. Sic plurima Picardiæ loca, nec non Parrhisium a morbis epidemiæ, Rochi servavit meritum. Capitulum. Collaudabunt multi. Hymnus. Hic est verus Christicola. ℣. Justus ut palma. Ad benedictus antiph. Sancti Rochi pia solemnia noster chorus promat cum gaudio: cujus miro medendi gratia totus orbis effulget radio. Nunc æterna Sanctorum gloria gaudet felix junctus collegio. Collecta ut supra. Alia ibidem designantur. Ad magnificat antiph. Rochus migrat lætabundus ad regnum post miserias, Christi mensus vestigia; quam beatus, quam jucundus intrat ad regni nuptias, mira pandunt prodigia. Ergo totus illum mundus petat fundendo lacrymas, ne furat epidemia. Collecta ut supra.

[48] Hæc e dicto Breviario Slesvicensi huc transcribere visum est: [Multis aliis locis] e quo sicut mirari subit, cultum B. Rochi ad tam longe dissitum septemtrionis tractum permeasse; sic omnino illud etiam singulare ei accidit, ut in Orientem quoque penetrarit non sine nominis splendore: nam in Kalendario festorum propriorum ecclesiæ Hierosolymitanæ, quod edidit Waddingus in Annalibus Minorum tom. 3, pag. 499, etiamsi non multi Sancti mensibus anni singulis eidem inscribantur; hoc tamen die inter illos XVI Augusti signatur nomen & festum Rochi confessoris, duplex. Quo etiam ritu in Ordine recitandi divinum Officium pro ecclesia ac diœcesi Venetiarum anni 1657, notatur eodem die XVI Augusti. Et inter festa palatii Patriarchalis Venetiarum, quæ habentur in fine Ordinis citati, prædicto die habetur nomen Rochi confessoris. In Officiis propriis ecclesiæ metropolitanæ Mechliniensis in Belgio nostro signatur etiam eodem die Rochi confess. duplex ad libit. cum hac oratione propria: Deus, qui beatum Rochum, confessorem tuum, tam admiranda gratia curationum decorare dignatus es, ut epidemiæ lue correptos solius Crucis Christi signaculo incolumitati restitueret: concede nobis famulis tuis, ad ejus merita & patrocinia confugientibus, ab hujus contagionis periculo, & omni subitanea ac improvisa morte, tua pietate misericorditer liberari. Per Dominum. Ruræmundensi in diœcesi quid fiat in honorem S. Rochi, ostendunt Horæ canonicæ dicendæ in propriis diœcesis Ruræmundensis festivitatibus, una cum litaniis ejusdem ecclesiæ &c. quæ Lovanii anno 1609 excusæ sunt. Ibidem enim festum ejus die XVI Augusti ritu duplici celebratur. Oratio est: Deus, qui beatum Rochum confessorem tuum, tam admiranda curationum gratia decorare dignatus es, ut supra. In dictis autem Litaniis ecclesiæ Ruræmundensis, quæ post Officia ejusdem propria habentur, inter alios Sanctos, qui in eisdem invocantur, suum quoque locum obtinet S. Rochus; unde satis liquet, non mediocrem in ista diœcesi conceptam fuisse fiduciam de patrocinio ejusdem Sancti, ac meritis apud Deum, nec non de benefica miseris succurrendi voluntate.

[49] [memoria ejus clara] Habeo in manibus Missam de ipso satis antiquæ impressionis (sed nec hujus annum, nec illius locum additum exemplari invenio) in quo notantur COMMEMORATIONES, quæ fiunt post Missam, & post Euangelium S. Joannis In principio erat verbum: Quiescat ira tua, Domine, & esto placabilis super nequitia populi tui, sicut jurasti per temetipsum. Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis. Oratio: Omnipotens & misericors Deus, respice propitius super populum majestati tuæ subjectum, & ne nos furor sæviens inveniat, dextera tuæ propitiationis custodiat. Per. Alia: Omnipotens sempiterne Deus, qui precibus & meritis beatissimi Rochi consessoris tui quamdam pestem hominum generalem revocasti; præsta supplicibus tuis, ut qui pro simili peste revocanda sub tua confugiunt fiducia; ipsius gloriosi Confessoris precamine, ab ipsa, & ab omni perturbatione liberentur. Per. Sancto Rocho interveniente Domine servitus nostra complaceat, & obsequia muneris nostri fiant præmia devotorum. Per. Alia. Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecamur, ut quod debitæ servitutis celebramus officio, intercedente beato Rocho, confessore tuo, salvationis tuæ sentiamus augmentum. Per. In Missali Romano, quod anno 1511 editum est, præscribitur recitanda hæc de Sancto Præfatio: Qui imminentem Ninivitis interitum sola misericordia revocasti: quibus propitiator cum existeres, orationis pœnitentiam præstitisti; etiam huic populo tuo ante conspectum gloriæ tuæ prostrato & oranti tribue sanitatem, &, quem desiderat, præsta liberationis effectum, ut quos Unigenti tui pretioso sanguine redemisti, non patiaris mina * mortalitatis interire. Communio: O quam magnificum est nomen tuum, beate Roche; qui tuis intercessionibus multitudinem languentium nosti sanare, & nomen tuum gloriosum commemorantibus omnibus te propitium exhibere, veni & salva nos a morbo ac epidemiæ peste, & aëris temperiem concede.

[50] [ac Missis honorata.] Verum, ne hujusmodi venerationis publicæ S. Rochi documentis inquirendis ac colligendis tempus insumens lectoris patientia abuti, ac in silvam, quod aiunt, ferre ligna videar, duo hisce superaddo. Ac primum quidem, quod illa vehementer sit aucta in dies pluribus in locis. Nam Waddingus in Annalibus Minorum ad annum Christi 1327, de hoc Viro sancto agens, num. 13, Nuper, inquit, a Purpuratis Patribus sacrorum Rituum, Urbano VIII approbante, concessum, ut in omnibus ecclesiis & sacellis eidem sacris Officium recitetur & Missa. Deinde Haroldus in Epitome ad eumdem annum num. 4 habet: Mirum autem est, quot hodie sint in ipsius honorem erecta templa, altaria, sacella, & quot in pietatis opera conscriptæ Christiani populi sodalitates: quarum princeps est hic in urbe Roma, ubi Rocchi dies natalis toti populo festivus est, & singulari solemnitate & fidelium concursu colitur. Denique, Huebero teste, in Menologio Franciscano ad hunc diem XVI Augusti num. 8, Innocentius XII anno MDCXCIV, die XXVII Martii, sub ritu duplicis majoris celebrari ejus festum in Ordine Minorum de Observantia concessit.

[51] Aliud, quod hisce superaddo, quodque mirabile apparet supra modum, [Parisiis observatur festum ejus tamquam unum de præcepto.] legitur in Vita S. Rochi apud Bailletum, videlicet festi ipsius observationem, non secus atque illorum festorum, quæ sunt de præcepto, sensim sine sensu introductam esse in plures ecclesias, sed non tam ex alicujus synodi decreto, vel ex alicujus antistitis statuto, quam ex populorum devotione peculiari, qui patrocinium ipsius contra pestem implorant. Accedit eo, quod tametsi festum hoc una cum aliis pluribus anno 1666 abrogare illustrissimus Harduinus Perefixus, archiepiscopus Parisiensis, in illa urbe voluerit, & abrogatio vim suam habuerit in plerisque aliis festis; nec ille tamen, nec ejus successor Franciscus Harlæus festum S. Rochi in populo supprimere potuerint. Ipsius porro Officium ibidem dumtaxat adhibetur in locis, ubi reliquiæ ejus asservantur, vel confraternitates in ipsius honorem sunt erectæ; alibi ubique ecclesia Parisiensi dumtaxat faciente commemorationem simplicem in Officio Octavæ Assumptionis; & altera Cleri secularis ac regularis parte, quæ sequitur ritum Romanum in magna ista urbe, recitante Officium S. Hyacinthi; ita tamen ut pergat ibidem populus officinas occludere in honorem S. Rochi, sicut citatus auctor affirmat.

[52] Ordo Seraphicus magno pietatis affectu prosequitur eumdem Sanctum, [Cur & quo modo colatur ab Ordine Seraphico.] occasione tam peculiaris cultus inde orta, quod habeatur tamquam unus ex dicto Ordine, cujus Tertium institutum seu regulam professus fuerit: quæ sententia non satis utique probabilis nobis videtur, & superius § I a num. 10 idcirco refutata est; illo interim bono ex eadem consecuto, quod honor singularis isti Sancto deferatur ab alumnis S. Francisci. Arturus quippe a Monasterio in Martyrologio Franciscano in notis ad hunc diem XVI Augusti, postquam ex iis, quos citat, S. Rochum dixisset fuisse Tertii Ordinis sancti Francisci, ita pergit: Quapropter uti patrono nostri Ordinis præcipuo, complures ecclesiæ Conventuum Seraphicæ Religionis ei dicatæ sunt. Qua de re Gonzaga part. 2 Origin. Seraphic. Relig. in Conventu 29 provinciæ Romanæ; in Convent. 28 provinc. Bonon., in Conventu 29 provinc. S. Antonii, in Conventu 12 provinc. Candiæ, in Conventu 1 provinc. Brixiæ &c. Hinc decretum est in nostræ provinciæ sancti Dionysii Recollectorum capitulo provinciali, an. MDCXXV apud Montem Argivum diœcesis Senonensis celebrato, Officium S. Rochi deinceps recitandum fore a nobis sub ritu semiduplici: quod confirmatum extitit in alio sequenti Capitulo provinciali, Lutetiæ Parisiorum an. MDCXXIX; ut constat ex iisdem statutis provincial. præfatæ provinciæ cap. 2 art. 1, a R. P. Carolo Rapinæo in lucem editis; nunc autem duplex fit. Deinde vero ritus ille ad majorem solennitatem evectus fuit, sicut paullo ante ex Heubero dictum est. Hoc Fremautus ita extendit: Innocentius PP. XII anno MDCXCIV indulsit, ut omnes S. Francisci Ordines festum S. Rochi, tamquam confessoris ex suo Tertio Ordine, celebrare possint divino Officio ac Missa sub ritu duplicis majoris.

[Annotata]

* f. ruina

§ VI. Corpus Sancti Venetias translatum; difficultates, quæ translationi huic incommodant; magnificentissimum ibidem templum; confraternitas &c.

[In corpore Sancti Venetias translato] Translatio ista plurimorum scriptorum testimoniis consignata legitur, atque adeo certius de ea nobis constat, quam de modo, quo peracta est, aliis aliter illam referentibus. Primo itaque stabiliamus factum. Jacobus Philippus Bergomensis in Supplemento Chronicarum ad annum Christi 1327 hæc in rem nostram memoriæ prodidit: Ejus autem (Rochi) sanctum corpus hoc anno, qui est MCDLXXXV, Venetias a quibusdam furtim delatum, a Senatu & cuncto populo tanta cum devotione & gloria exceptum est, quantam quis scriptor enarrare posset: eidem enim statim templum celeberrimum ingenti impensa construere cœperunt. Rem vero hanc refert ille chronographus eodem anno, quo Brixiæ Opus ejus typis excusum notatur, videlicet 1485, ita ut testimonium majoris antiquitatis desiderari non possit. Alibi tamen aliter apud ipsum notatur, ut videsis infra num. 60. In editione autem ejusdem Operis Parisiensi, anno 1535 vulgata, dicitur, Venetias, a quibusdam ex Dertonensi diœcesi furtim sublatum, perlatum fuisse &c.

[54] [satis quidem consentiunt scriptores;] Pinus in Vita hæc narrat: In hac antiqua, nobili & opulenta Veneta urbe hoc sanctissimum corpus miro & incredibili quodam civium omnium studio atque favore colitur, nec est, quod innumeris ejus enarrandis miraculis verbosius occupari velim &c. Ubi vides, non tam poni translationem, quam supponi. A Jacobo autem Bergomensi quam parum vel nihil lucis dabatur per τὸ furtim? Nec plus alii: non Supplementum apud Petrum de Natalibus, anno 1493 Vicentiæ editum, ubi hæc sunt: MCDLXXXV corpus ejus furtim Venetias delatum, a Senatu devotissime susceptum est, & ejus nomini templum celeberrimum fabricatum; non Legenda Claudii de Rota, anno 1531 excusa; non Martyrologium Romanum anni 1586, rem quidem sic signans, non rei modum, Corpus postea Venetias translatum fuit, ibique honorifice tumulatum; non Krantzius in Metropoli lib. 9, cap. 25; non Spondanus, qui magis timide, quam alii, Corpus Venetias, inquit, UT VOLUNT, furtim translatum &c.; non Raynaldus ad annum 1327 in fine, Translatum ejus corpus AIUNT Venetias. Ceterum in anno 1485, quo translatio ista narratur accidisse, satis inter auctores convenit. Sed totus rei, qua de hic agimus, cardo in eo vertitur, ut pluscula alia ejusdem adjuncta, utcumque saltem historice probabilia eruantur.

[55] Franciscus Sansovinus in Veneta urbe a se descripta, & ibidem anno 1581 prælo data, fol. 71 verso, [sed dissentiunt in modo.] Sancti corpus illuc allatum memorat e Germania a quibusdam mercatoribus Germanis. Dominicus Martinelli in libro, quem inscribit il Ritratto di Venezia, qui vocari potest Latine Urbs Veneta graphice adumbrata; quique liber vulgatus est ibidem anno 1684, etiam indicat pag. 354, S. Rochi corpus e Germania illuc delatum fuisse; sed a quibus, non addit. Arturus autem supra allegatus aliter quidem hoc refert § 3, alios citans, videlicet corpus ejus honorifice conditum esse in ecclesia ab avunculo extructa; ubi tamdiu apud Montem Pessulanum quievit, donec a quibusdam ex Dertonensi diœcesi furto Venetias translatum est MCDLXXXV. Sed § 4 sententiam istam corrigens, Non corpus, ait, sed aliqualem corporis portionem Venetias fuisse deportatam. Nam quomodo Monte Pessulano Venetias corpus S. Rochi potuit efferri anno MCDLXXXV; cujus major & potior pars ac fere tota jam apud Arelatem ab anno MCCCLXXII asservabatur? Vide, quæ de hac re ex eodem Arturo præmisimus supra in hoc Commentario § 2, num. 19; quibus adde dicta § 3 de harum Arelatensium reliquiarum partibus, quæ variis seculi XVI annis distributæ ibidem memorabantur. Hinc itaque fit, ut famosa illa corporis S. Rochi ad Venetos translatio, si modum consideres & adjuncta alia, sit omnino obscura, nec probabili aliquo fulciatur narrationis fundamento, vi cujus lectori apte & commode veritas ejus persuaderi possit. An igitur nihil explicatius aliunde sperari potest?

[56] Franciscus Ciapetti in libro Italico, quem vocat la sacra magnificenza &c.; [Exponitur] vocemus eum nos Augustæ S. Rochi Societatis Venetæ monumenta, quæ simul cum Vita & translatione ejusdem Sancti anno 1678 Venetiis recusa sunt, visus est, dicamus potius videri voluit, rei hujus gestæ historicam narrationem reperisse, dum sub finem sui operis, translationem illam exponere satagens, varias quidem ejusdem circumstantias congerit, sed nulla profert idonea documenta, quibus res suas debito modo stabiliat; quas in compendium hic contrahi suffecerit. Ait itaque Sanctum, ignoto pridem casu translatum Monte Pessulano, quievisse diu Viguerii (vulgo Voghera, quod lego esse oppidum Ducatus Mediolanensis, in agro Ticinensi, & olim Iriæ nomine appellatum.) Et initio quidem Sancti cultus ibidem satis erat frequens, uti habet citatus auctor pag. 105; sed lapsu temporis omnino is ita deferbuerat, ut ædes sacra ex sacerdotis custodis incuria non jam referret sanctuarium, ubi populus Sanctum antea venerabatur, sed ergastulum, in quo captivus & a suis, dum viveret, vilipensus fuerat. Vivebat porro ejus apud exteros memoria, sed apud tam paucos, qui ad sacrum illud depositum peregrinabantur, ut paucis obtingeret felicitas videndi corpus illud miraculosum. Mirifice autem, uti indicat pag. 116, reliquias Sancti istas obtinendi desiderium accenderat Thomam de Albertis, mercatorem Venetum, tum temporis ministrum, ac deinde præfectum dignissimum sodalitii ejus Venetiis.

[57] Omnem ille curam eo convertebat. Hujus ergo ampla benignitas ad hoc furtum impulit primo Joannem quemdam Patavinum & Nicolaum Teutonicum anno Christi 1483, [historia] uno circiter anno ac dimidio, antequam sacrum corpus Venetias delatum est; deinde alios; sed sine magno operæ pretio (pag. 117) donec incidit in fratrem Maurum de sancto Francisco Camaldulensem, qui anno 1484, mense Augusto Venetiis obscuro carcere claudebatur propter calumnias; sed implorata ope S. Rochi, deinde ex illo liberatus eodem mense est. Cæterum commode accidit, ut Frater ille Viguerium cogitaret, acturus, quas voverat, S. Rocho gratias: nam iisdem ab ipso ibidem mense Octobri proximo persolutis, rem ei suam Thomas impense commendavit. Ille autem voto solutus, sed furto ne quidem tunc tentato propter rei difficultates, discessit, nihilo certe tum quidem, quam cæteri, ditior. Verum ejusdem mensis die XII itineri se dedit, ac die XX Viguerienses attigit muros, non tamen tunc intravit locum, sed postera luce, ut omnia diligentius rimaretur. Deinde nihil intentatum reliquit, ut voti compos fieret; sed, re infecta, Venetias regressus Thomæ de Albertis retulit, potuisse se nihil, propterea quod, tametsi esset sine custodia ulla, clavibus tamen omnino quatuor sacrum hoc depositum esset occlusum (pag. 118 & sequentibus.)

[58] [qua fertur] Post menses vero quatuor, communicatis denuo cum Thoma consiliis, iter idem agressus rem confecit omnem, & furtum attulit Venetias salvus anno 1585, die III Martii (pag. 122 & sequentibus.) Minutissimas autem rei gestæ circumstantias tam distincte ac affirmate Ciapettus depingit, ut diceres, eum ibidem præsentem, & omnia observantem ac rimantem retulisse omnia & singula in pugillares. Verum ut cordatus lector eadem facilitate, qua ibidem refertur, istam historiam admittat, desiderabit sine dubio documenta aliunde probe instructa. Vult autem dictus scriptor, in sacro isto thesauro subducto fuisse caput Sancti, ossa item brachiorum ac tibiarum, & aliorum membrorum omnium sacri corporis præter duo ossicula (pag. 124) de quibus paullo post. Interea temporis Thomas de Albertis, sodalitatis S. Rochi præfectus, a Fratre Mauro Venetias reverso rem gestam edoctus, omnem movet lapidem, ut ita loquar, ut, severo & authentico præmisso examine, constaret, corpus eo translatum esse revera ipsum corpus ejusdem Sancti. Factum communicat cum illustrissimo Patriarcha Veneto, S. R. E. Cardinale: a quo jubetur inchoari processus verificatorius, ut vocant: instruitur causa & exhibetur a dicto Thoma die XXIX Aprilis anno 1485: comparet item Frater Maurus die ultima Aprilis: rem a se gestam exponit Patriarchæ, & juramento corroborat: nec desunt alia testimonia, prout videri potest, teste Ciapetto, in processu juridice formato. His porro non contentus Patriarcha illustrissimus sacra ossa recognosci curat, adhibito ad hoc præsertim Joanne Georgio, qui Viguerii inspexerat sacrum corpus: operam etiam contulit Antonius de Lapia Venetiis habitans, qui annis quinque ante ablatum corpus distincte illud observarat. Accedunt itaque ad corpus, conspiciuntque indicia ejusdem characteristica relationi esse conformia. Quamobrem, facti etiam veritate multorum aliorum testificationibus confirmata, visum est, publicæ illud venerationi exponere (pag. 126 & sequentibus.)

[59] [S. Rochi corpus Viguerio Venetias translatum.] Hisce itaque certis notitiis instructus Patriarcha illustrissimus censuit, corpus S. Rochi collocandum in ecclesia sub ejus nomine consecrata, ut debita cum pietate a fidelibus honoraretur. Sed quia ecclesia, quæ tunc exstabat, judicabatur non satis decenter magnitudini tam celebris Tutelaris esse conveniens, idem illustrissimus dominus Gerardus, authentica excellentissimo Decemvirum concilio de translato Venetias corpore sacro facta relatione, eodem tempore datis die XVIII Maii ejusdem anni litteris facultatem ab eo obtinuit, ut novam ac magnificentiorem Sancti ecclesiam, destructa antiqua, sodalitatis præfecto liceret ædificare, in qua depositum sacrum collocari posset: id quod ab ipso benigne impetratum fuit. Aliquot igitur post mensibus cum solennis pompæ comitatu reponitur in parva quadam ecclesia, donec assurgeret ea moles ædificii, in quo honorificentissime quiescit, quodque tanta nunc, inquit Ciapettus, in veneratione habetur, ut quotannis, præter concursum continuum frequentis populi, qui eo se confert sacrum illud pignus veneraturus, Princeps serenissimus Reip. Venetæ, comitante nobilium multitudine copiosa, festa Sancti luce intersit sacro sancto Missæ Sacrificio. Verum de magnifico isto templo dicam infra. Nunc ex præmissa sacri corporis translatione ad urbem Venetam nonnulla fluunt consectaria, quæ in medium proferre præsenti certe instituto plane convenit.

[60] Etenim si vera sint omnia, quæ de illa ejusdemque adjunctis omnibus ac singulis tam enucleate referebat Ciapettus, [Hinc fluunt] quæque e diffusa apud ipsum narratione a me sunt desumpta, qua præsertim asserit, omnia corporis S. Rochi membra, exceptis ossiculis duobus, Viguerio ad Venetos translata fuisse anno 1485; falsum est primo, idem corpus auctoritate Apostolica Monte Pessulano Arelatem translatum fuisse anno Christi 1372, de qua re actum est supra § 2 in fine. Falsum est secundo, sacras istas reliquias bene multas temporibus diversis a diversis personis Arelate petitas ac impetratas: in quarum comparatione, quantulum & fere nihil est fragmentum ossis, quod rex Galliæ Ludovicus per oratorem suum Venetiis obtinuerit, ex Ciapetto, pag. 137? Tertio, Venetæ translationi valde incommodat, quod nec annus 1485, nec superiora historiæ adjuncta, quæ Ciapettus memorabat, conveniant apte satis cum Jacobo Philippo Bergomensi, qui ad annum Christi 1478, Robertus, ait, Sanseverinus, universalis copiarum Venetorum imperator … corpus seu reliquias S. Rochi maxima cum celebritate excepit, & apud monasterium sancti Iob collocavit. Hæc habentur in editione Brixiensi istius synchroni chronologi, anno 1485 excusa: quod eo addo, quia in Parisiensi, quæ prodiit anno 1553, ista non invenio inter facta Roberti Sanseverini; expuncta fortasse vel omissa, quia viderit is, qui alteram illam impressionem accuravit, ibi hærere aquam, quod aiunt. Quarto, falsa sunt instrumenta, de quibus egimus § 3. Quinto, id unum superest, ut in media jam lite versemur Venetos inter ac Arelatenses de vera prædicti corporis possessione.

[61] Decidi utique illa ac componi facile posset, si pars utraque acquiesceret notabili ejusdem sacri thesauri portione. [consectaria, quæ isti translationi incommodant.] Et quamvis hactenus mihi non certo constet, an plus velint Arelatenses, quando corpus primo ad illos translatum memoratur; plus tamen vult Ciapettus pag. 124 indicans, ex arca apud Viguerienses asservata extraxisse Fratrem Maurum caput, ossa brachiorum ac tibiarum, & omnium aliorum membrorum, quæ ibidem invenit, exceptis duabus ossis particulis, quas ibi reliquisse illum addit. Nihil itaque, si hæc subsistant, habent Arelatenses; nihil alii, qui Arelate sacra lipsana obtinuisse dicuntur. Hinc exsurgit quæstio, quorum sit possessio melior, Venetorumne an Arelatensium? Arturus designat sua instrumenta, Ciapettus sua: sed neuter sic illa profert, ut conferri utraque inter se atque examinari a me possint. Ecquis vero æquus rerum arbiter uni e duabus partibus litigantibus causam adjudicet, non inspectis & expensis utriusque partis documentis? Superest itaque, ut illorum sit potior causa, quorum potiora proferentur instrumenta: e quibus causam hanc, si possint, componant vel ipsimet, vel aliis componendam committant. Notare interim juvat, incerta prorsus & oblivionis tenebris involuta esse ea, quæ a pag. 113 habet Ciapettus de Sancti corpore translato Viguerium Monte Pessulano, idque fatetur ipsemet. Arturus autem distincte notat a quo, ad quos, cujus facultate, quo anno ac die corpus S. Rochi Monte Pessulano Arelatem translatum sit, quantaque populi frequentia ibidem colatur. Sed de his & aliis videant sacri istius depositi competitores; excutiant tabulas, inspiciant arcam, recognoscant reliquiarum partes, & edoceant eruditos, quid & quantum ex his possideant. Totum enim, vel quasi totum Sancti corpus singulis tribui non potest.

[62] [Celeberrimum Sancti apud Venetos nomen] Celeberrimum porro apud Venetos esse Sancti nostri Confessoris nomen, patet e magnificis pietatis monumentis, ibidem ex singulari erga magnum hunc Sospitatorem pietate erectis. De templo, sacello ac urna, populorumque ad sacrum illius corpus undequaque concurrentium studio fuse tractat Ciapettus pag. 130 & sequentibus; fusissime autem de sodalitio seu confraternitate sub ejusdem Sancti nomine florentissima, deque operibus misericordiæ, ornamentis loci &c. ab initio sui opusculi a pag. 7 usque ad paginam 44 varia super hoc argumento elogia congerens, quæ nec vacat, nec convenit stylo oratorio ab ipso descripta huc transcribere. Brevior est in templi descriptione Martinellus pag. 352 & sequentibus: de ejusdem vero templi consecratione hanc producit epigraphen: Reparatam a fundamentis ædem cum turri proxima, divoque Rocho dicatam Dominicus Alerius episcopus Chisimensis consecravit, quod collegio, quodque templum visentibus felix faustumque perpetuo sit, anno Christianæ salutis MDVIII. Kal. Januarii, die Dominico primo. Quo autem anno in nobile illud sepulcrum illatum dicatur corpus Sancti, indicat sequens inscriptio apud Ciapettum pag. 136:

D. ROCHO SERVAT. AB
OMNI LUE CIVIB.
ILLATQ. HOC CONDIT
RELIQUIIS D.
MDXX.

[63] [ex variis ibidem monumentis.] Laudatus Martinellus a pag. 354 tractat de confraternitate S. Rochi, ac ornatu magnifico loci ejusdem: ad cujus gradus legi asserit hanc epigraphen in marmorea tabula, quæ cum ad declarandam potentissimi apud Deum contra contagia pestifera Patroni sanctissimi intercessionem, & ad laudem confraternitatis conducat, non abs re hic dabitur. Sic itaque sonat: MDLXXVI Aloysio Mocenigo principe Veneto, sæviebat pestifera lues; qua nulla umquam vel diuturnior vel perniciosior extitit, nostrorum criminum ultrix; passim urbe tota cadavera jacere prostrata, carbunculis, maculis, bubonibus horrentibus obsessa; iisdem ædibus, eadem hora funera funeribus continuari. Ubique lacrymæ, suspiria, singultus: ubique totius civitatis miserabilis adspectus, civibus repente vel obeuntibus, vel metu perterritis dulcem patriam deserentibus. Demum aliquando Deipara Virgine ac beatissimo Rocho deprecatoribus, visa est hæc Erynnis adeo tristis ac dira, extremo mense Decembris, cum Martio cœpisset grassari ac furere, vim fere omnem amisisse. Quo quidem temporis intervallo cum societatis nostræ CD plus minus fratres intercidissent, iisdem ipsis fratribus, eorumque familiis præstantissimi viri Dominici Ferro, magni societatis magistri studium, diligentia, benignitas, charitas numquam sane defuit. Qui quidem tantam cladem hoc ipso monumento testatam voluit, utque legens posteritas admiretur, ingentemque Venetorum multitudinem pestis crudelitate absumptam pientissimis lacrymis prosequatur. Quia autem pestiferum virus, quod hic tam tragice refertur, & Sancti patrocinio ad perpetuam rei memoriam publica inscriptione sublatum asseritur, valde famosum fuit, tali utpote lue tunc sæviente, qua nulla umquam vel diuturnior vel perniciosior extitit; ut loco mox indicato præmissum est; constat, illud malum esse idem, de quo mentio facta est supra § 3 in fine, recteque ibidem notari annum 1576, posteris memorabilem, secundum jam præmissa; grata interim immortalis hujusce beneficentiæ recordatione post adeo longum annorum intervallum hodiedum etiam superstite apud Venetos, & cum solenni quidem agnitione, quantum debeant optimo suo Sospitatori. Nec placet annus 1492 aliunde in eodem paragrapho signatus, quia, si tunc pestilentia Venetiis fuerit, tam luctuose non sævierit; atque adeo post se non reliquerit tantam pietatis causam, quantam anterior illa, de qua dixi.

§ VII. Varia vitæ exemplaria recensita.

[Vita, quam Diedus] Quandoquidem plura apud nos asservantur Vitæ S. Rochi exemplaria, partium nostrarum esse duximus, lectorem de illis instruere. Ac primo quidem dicemus de ea, quam Ms. habemus, & hoc titulo prænotatam: Sancti Rochi confessoris Prologus Vitæ ex bibliotheca S. Galli. Vitam præcedit auctoris epistola; hanc vero ipsius nomen &c. hoc modo: Franciscus Diedus philosophus, juridicus, Brixiæ præfectus, reipublicæ & civitati Brixiæ salutem. Jacobus Philippus Bergomensis antea citatus hunc meritis ornat laudibus ad annum Christi 1471: Franciscus Diedus, nobilissimus Venetorum patricius, philosophiæ & juris Pontificii & civilis consultissimus, & Reip. Venetæ inprætermisse deditus, hisdem etiam temporibus ob doctrinam & dicendi eloquentiam non modo a senatu Veneto; sed apud Pontificem Maximum, atque alios Christianos potentatus, ad quos sæpius orator missus est, maximo in pretio & honore habitus. Quia licet leges & poëmata & historias egregie calluerit, & philosophiam & res divinas spicacissimo * ingenio subtilissime intellexerit, hic historiam divi Rochi confessoris ob pestis periculum, dum Brixiæ præfectus esset, eleganti stilo in lucem produxit, atque alia devotionis opuscula composuit. Demum cum capitaniatus officio Veronæ in anno Domini MCDLXXXIII fungeretur, ibidem vita excessit.

[65] Animum vero ad conscribenda Sancti gesta appulit ex voto; [ex voto edidit,] Dignum duximus, uti ait in epistola citata, clarissimi cives.. Deo .. vovere, primum quidem, nos nullo jure ejus majestatem offensuros; templum, id est, basilicam .. erigere; postremo nos ejus historiam ac vitæ seriem contexere. Unde autem ea contexuerit, ibidem præmiserat in ipso suæ præfationis seu epistolæ principio his verbis: Etsi de Rocho .. certi nihil ex veteribus, sacrisque codicibus compertum habemus: ne tamen hujus Viri sanctissimi genus, peregrinatio, vita atque obitus in obscuro sint, tum ex barbaris quibusdam fragmentis, tum ex Latinis, vernali tamen lingua, crassaque Minerva conscriptis, nonnulla collegimus, ex quibus Dei servum fuisse, divinitusque parentibus donatum comperimus: cujus amœnitate, sanctitate, gloriaque pellecti, hunc nobis præ cæteris imitandum, prosequendum, ornandumque censuimus. Nec vero vota, quæ modo ex ipso auctore memorabamus, optatissimo frustrata sunt eventu. Etenim postquam ea retulisset, mox subdit: Non physicorum *, aut cæterorum hominum præsidio; verum Rochi precibus ac Dei clementia ita civitas omnis epidemia prorsus vacua rediit, ac si numquam antea hujuscemodi ægrotatione correpta fuisset.

[66] [quando conscripta.] Quandonam autem suam de vita S. Rochi lucubrationem evulgarit, prælo utique, cum ars typographica isto jam seculo inventa esset, accommodanda, eruo ex clausula epistolæ ejus in nostro exemplari e bibliotheca S. Galli transcripto, videlicet Pridie Kalendas Junii, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo. Quem vero finem sibi præfixerit auctor suæ scriptionis, indicat in eadem epistola: Non prius, ait, linguam calamumve compescuimus, quam votum nostrum persolvissemus. Neve tantarum rerum memoria nostris futurisque [seculis literis mandanda] prorsus delitesceret; voluimus parum id otii, quod nobis a publicis privatisque negotiis relictum est, ad hæc vertenda conferre, partim ut immortali Deo & Rocho placeremus, partim ut civitati huic nostræ, quam apprime diligimus, jocunditatem, eruditis quoque viris oblectationem afferremus.. Neminem itaque adeo iniquum in me judicem futurum arbitror, qui opusculum hoc nostrum damnet, quo votum persolvimus nostrum: quod .. hoc saltem doctis emolumentum afferet, ut, castigatis nostris erroribus, illi eloquentius copiosiusve clarissimi Rochi Vitam possint exornare.

[67] [Ex epistola Malduræ] Nec vero a prælo arcendam censemus epistolam Petri Ludovici Malduræ ad Diedum, sed hic dandam, non eo dumtaxat, quod nec in editione antiqua, quam habemus, Vitæ S. Rochi, nec in Valeriana, nec in Suriana habeatur; sed propter alias etiam rationes, sicut planum fiet ex iis, quæ inferius de ista epistola dicturi sumus. En tibi illam ex Ms. nostro bibliothecæ S. Galli, in quo exstat post Vitam S. Rochi hoc titulo, & in hanc sententiam scripta: Magnifico & clarissimo Francisco Diedo, senatorii Ordinis columnario, philosophiæ alumno, Cæsarei Pontificiique juris consultissimo, & Brixiæ præfecto bene merito, salutem dicit plurimam Petrus Ludovicus Malditra (immo Maldura.) Quamquam bonorum operum est proprium, ut externo commendatore non egeant, sed gratiam suam ipsa testentur; plusque sit, quod probatur aspectu, quam quod sermone laudatur: suo enim utitur testimonio, non alieno suffragio: opusque a te viro excellentissimo ad divi Rochi laudem superiori stylo conditum, id ipsum propter appositam eruditi sermonis elegantiam, & maximarum rerum copiam atque gravitatem, totius Brixiæ, cui dum imperares, hoc egisti, locupletissima fide attestetur, adeo ut nullius vel acutissimi malevoli censura opprimi, vel doctissimi commendatione extolli possit: mearum tamen ipse partium arbitratus sum pro flagrantissimo meo in Rochum amore ac reverentia, tibi pro tanto Christianis viris munere donato & gratulari, & gratias simul immortales agere, quod tanti Viri laudes & præconia, quæ longa sibi vigilia & manu prævia paraverat, diutius in obscuro jacere non tulisti.

[68] Tam enim acute, tam presse, tam graviter omnia complexus; [ad Diedum super Vita S. Rochi,] mores, acta, vitam, universa, ut compendioso hoc tuo opusculo nihil uberius, nihil lautius, nihil denique elimatius dici aut cogitari possit, aut queat. Etenim rem antea penitus incognitam ita cunctis ante oculos posuisti, loca tam antiqua quam vetera * denominatione designando, miracula non subticendo, ut in posteris Rochi vita, quæ jam diu vel incuria scriptorum, vel exigua in Deum religione in tenebris obruta jacuerit, tua opera, tuo studio, tua sanctimonia testatissima facta sit. Quamobrem non dubito tam laudabile compendium omnibus longe probatum iri: plerosque etiam crediderim affuturos, qui tuo exemplo adducti, abs te paratum sibi existimantes argumentum, Rochi merita longiori orationis ambitu extollere conabuntur. Verum ego illos operam & oleum frustra sumpturos prævideo: acta enim agent, & præreptam sibi animo * in ea re opportunitatem agnoscent.

[69] Quare desinant, quoscumque moneo, tuas pro Rocho lucubratiunculas calamistris inurere: [conficitur,] ne, unde sibi laudem sperant, totius populi irrisionem, & Rochi fortasse indignationem subeant: cujus ego nutu & voluntate factum existimo, ut tibi viro doctissimo, æqui ac veri observantissimo, & omnium nostræ memoriæ laudatissimo, tam laudandi Viri laudes præservarentur, quo plus gratiæ, ponderis & fidei apud mortales habituræ forent. Vale senatorii Ordinis decus, ac bonarum artium hospes ac columen &c. Quam vero consentaneum præsenti nostro instituto sit, hanc produxisse epistolam, perspicuum fiet e nostris in eamdem observationibus, quas lectori expendendas proponimus.

[70] Primo, ecquis ex dicta epistola non colligat, ac certissime concludat, [hunc, non illum esse] a Maldura, ejusdem auctore, non laudari tantum, quæ de S. Rocho scripsit Diedus; sed eumdem Malduram ne vel ausum quidem esse umquam postea hujusmodi opus suscipere, aut suscipiendum alteri suadere? Ut consequens omnino sit, nihil de ista Vita umquam edidisse Malduram. Jacobus Philippus Bergomensis supra citatus illum laudat ad annum 1471: Petrus, inquit, de la Maldura Bergomensis, sacri Ordinis Prædicatorum, sacræ theologiæ acutissimus doctor &c. Deinde præter Opus ejus in S. Thomam, de quo ibi agit idem auctor, alia, uti addit, nonnulla edidisse tradunt, quæ videre, ait, non merui (Ubi vides, nihil haberi de Actis S. Rochi) Obiit tandem vir optimus Placentiæ, cum magno sanctitatis præconio, anno a natali Christi MCDLXXXII. Pluribus eum illustrat Echardus in Scriptoribus Ordinis Prædicatorum recensitis tomo 1 a pag. 863, ubi vocatur Fr. Petrus Bergomensis; sed inter scripta ejus, de quibus ibi sermo est, nihil etiam invenio de S. Rocho. Ibidem quoque signatur obiisse Placentiæ anno 1482. Laudatus Echardus Lusitanum emendandum monet, cum .. in duos dividit unum de la Maldura, alterum Bergomensem dictum.

[71] Secundo, ex his præmissis conficitur, Vitam, quæ authore Petro Ludovico Maldura exstat apud Surium, [ejusdem Vitæ auctorem:] non esse Malduræ, sed Diedi: ejusdem enim argumenti est, quamquam sine epistola prævia ad Brixienses, ac sine epistola Malduræ ad Diedum sit ibidem excusa: hæc si affuisset in exemplari Suriano, Diedum sine dubio, non vero Malduram notasset auctorem istius Vitæ editor. Quem fortasse in errorem induxit aliud exemplar, antiquioribus typis impressum, quod ante me habeo; sed nec locum, nec typographum, nec annum, quo editum fuerit, in eodem invenio. Hunc porro præfert titulum: Petrus Ludovicus Maldura in Vitam S. Rochi contra pestem epidemiæ apud Dominum dignissimi intercessoris, una cum ejusdem Officio. Exemplar itaque hoc ejusdem est argumenti cum Suriano, eumdem auctorem præfert, eumdem modum tenet narrandi Vitam sine utraque, de qua dicebam, epistola. Unde suspicio nobis incidit, vel ex hoc ipso impresso, vel ex simili Ms. exemplari Acta S. Rochi in editionem Surianam immigrasse. In edito autem alio, quod apud nos est, Diedi nomen prænotatur.

[72] [unde biographus quidam neotericus corrigitur.] Tertio, ex supra dictis liquet, cæcorum more palpasse in tenebris Bailletum, dum in tabula sua critica auctorum & Actorum mensis Augusti, quæ apud ipsum exstat ante eumdem mensem, pag. XV de biographis S. Rochi tractans, tam misero utitur criterio, ut, quantum illud est, pene totum expungi mereatur, ex conglomerata utique falsitatum congerie compositum. Audi ineptias. Vita ejus, ut ibidem refert, per Petrum Ludovicum Malduram scripta invenitur in collectione Suriana. Non scripsit nisi post corpus S. Rochi Venetias translatum, quod accidit anno 1485: unde judicat, ab ipso transcriptum Franciscum Diedum, nobilem Venetum, qui primam historiam, quæ ad hoc usque tempus de S. Rocho habebatur, brevi ante tempore, quando præerat Brixiæ, composuit. Addit, probabile admodum illud esse, si iste Maldura sit idem cum Petro Maldura Ordinis Prædicatorum Bergomensi, qui eodem isto tempore theologiam docebat Bononiæ: ad hæc, dici Diedum illum ex devotione composuisse istud opus, ut se a peste servaret incolumem; sed locum esse dubitandi, an alios habuerit titulos, quam id, quod de eventibus ac miraculis Sancti nostri publicabatur apud vulgus; Malduram videri dissimulare, quod Italus fuerit, dum dicit, Italos fuisse, e quibus nominis S. Rochi notitiam acceperat. Hæc sunt, quæ ex isto hypercritico excerpsimus; quam autem liberali spongia opus sit ad abstergendas omnes illas sordes, ex ante dictis non obscure liquet, & indidem abstergi poterunt. Cujusmodi porro sint notæ Diedana Acta, indicabimus postea. Nunc interim aliæ quædam exemplaria in medium proferamus.

[73] [Alia exemplaria] Alia apud nos est historia ex Italico reddita Teutonice in urbe Viennensi in Austria, anno post Christi nativitatem MCDLXXXIV Norimbergæ impressa ad honorandum S. Rochum, ejusque vitam, & apud Deum merita, necdum tunc in istis terris admodum nota. Refert Sancti gesta in substantia prout circumferuntur vulgo. Nihil tamen ibidem lego de facto concilii Constantiensis. Consule, quæ de illa re sunt præmissa superius § 2. Deinde Acta nostri Confessoris vulgata fuere Latine hoc titulo: Ad illustrissimum Dominum D. Antonium Pratum, magnum utriusque Galliæ cancellarium dignissimum, divi Rochi Narbonensis Vita per Joannem Pinum Tolosanum edita. Post ejusdem finem ponitur sequens clausula: Divi Rochi Narbonensis Vita per Joannem Pinum Tolosanum, senatorem & oratorem regium edita finit: impressa primum Venetiis per Alexandrum de Bindonis anno Domini millesimo quingentesimo decimo sexto, nono Kalen. Novembris: & rursum Parrhisiis eodem anno per Jodocum Badium ad Idus Martias. Describit autem Sancti gesta, quæ passim narrantur.

[74] Apud Petrum de Natalibus, episcopum Equilinum, [tum excusa] in Catalogo Sanctorum, anno 1493 Vicentiæ impresso, post finem in ejusdem Supplemento seu appendice cap. 15 exstat compendium Vitæ S. Rochi. Quæ autem ibi sunt in fine, Anno .. MCDLXXXV corpus ejus furtim Venetias delatum, a Senatu devotissime susceptum est, & ejus nomini templum celeberrimum fabricatum, hæc, inquam, ab alio adjecta sint oportet, secundum ea, quæ codici nostro adscripsit Henschenius noster: Petrus de Natalibus inchoavit Catalogum Sanctorum anno MCCCLXIX die S. Barnabæ adhuc Plebanus SS. Apostolorum Venetiis; absolvit an. MCCCLXXI XVI Maii creatus episcopus Equilinus. Ita traditur in Codice Ms. D. Joannis Angeli Ducis ab Altæmps, apud Thaddæum Donnolam in Tract. de loco martyrii S. Felicis episcopi Spellatensis, edito Venetiis MDCXX. Quinimmo Supplementum illud seu appendicem non convenire cum ætate, qua floruit laudatus Petrus, dicetur postea. Compendio autem mox designato consonat illud, quod exstat apud Claudium de Rota in sua Legenda anno 1531 excusa: ubi tamen signatur alius mortis annus, ut dicam infra. Recentiores biographos missos facimus, perrecturi ad Mss. exemplaria.

[75] Præter Ms. e bibliotheca S. Galli, quod antea memoravimus, [tum Mss.] nonnulla apud nos sunt alia, inter quæ est illud, quod e codice Ms. huc misit Chiffletius, & sic incipit: Rochum patre Joanne, matre vero Libera nomine genitum constat. Is patriam habuit Montem Pessulanum, quæ olim Agatha seu Agathopolis appellabatur, Narbonensis Galliæ oppidum non ignobile. Quæ verba sunt huic codici anonymo communia cum exordio Vitæ Diedanæ. Sed hæc multo est prolixior, quam ista hujus anonymi; quæ abstinet a chronologicis annorum Christi characteribus historiæ S. Rochi accommodandis, e quibus Vitæ ac mortis tempus determinari queat: nec refert agnitionem ejus post mortem, nec quidquam aliud quod post eamdem contigisse scribunt alii, his pauculis narrationem suam concludens: Tandem Rochus moritur: cujus anima ab angelis in cælos defertur. Ceterum tametsi contracta admodum est, communes tamen historiæ Rochianæ notas prodit.

[Annotata]

* l. perspicacissimo

* i. e. medicorum

* f. recenti, vel recentia

* f. omnem

§ VIII. Ms. Belfortianum singulare in reditu Sancti atque adeo in loco mortis; nostrum de Actis S. Rochi judicium; annus ac dies obitus; Vitæ quænam, & cur præ aliis a nobis dentur.

Apographis jamjam recensitis addendum est aliud, quod apud nos exstat, ac notatur desumptum ex Ms. Belfortii, qui scribit, se hæc habere ex Ms. Bethlehemitarum prope Lovanium, [Vitam texit brevius exemplar Belfortianum, quam Diedus:] & contulisse cum Ms. Cælestinorum Parisiensium & Ambianensium. Ecgraphum vero illud brevius narrat facta nostri Sancti, quam Diedus. Ea tamen ad calculos chronologicos non revocat; e quibus vitæ ejus exordium aut finis colligatur. Quod affirmat de S. Rochi patre, habes superius § 1 num. 2. Nihil habet de peste apud Patres concilii Constantiensis exstincta ejusdem invocatione ac patrocinio. Post historiam autem Sancti in isto Ms. exemplari subditur appendix ex Ms. Patrum Cælestinorum Parisiis, & in ea factum illud apud Constantienses etiam narratur. Porro apographum Belfortianum, quamquam alioqui vulgaribus historiæ Rochianæ characteribus satis sit accommodatum; unum tamen punctum habet singulare contra torrentem scriptorum, dum videlicet Peregrinum sanctum, rebus in Italia expeditis, sese ad Angleriam provinciam Longobardiæ ad Almaniam versus contulisse, & ibidem vitam cum morte eum commutasse affirmat. Textus ejus consuli potest infra apud nos cap. 2 num. 14; quem si cum Diedano conferre volueris, observabis primo, anonymum istius auctorem contractius referre, quæ fusius deduxit Diedus.

[77] [in quo exemplari dicitur Sanctus non in Galliam Narbonensem rediisse, sed Angleriam:] An vero anonymus ille suam Vitam breviorem acceperit ex isto biographo, an ex schedis seu documentis, quæ eidem præluxere, nobis non constat. Si vero utriusque textum expenderis, videbis in rerum substantia fere convenire. Indicat anonymi fragmentum secundo, sicut supra significatum est, quando Angleriam provinciam Longobardiæ ad Almaniam versus ponit, quo Sanctus noster ex Italia in patriam rediturus se receperit: de quo loco vide Annotata nostra ad cap. 2 Vitæ Diedanæ lit. d. Hinc consequens esset ex ipsius systemate, nostri sancti Peregrini captivitatem, mortem, agnitionem &c. extra Galliam Narbonensem accidisse; quod aliis passim scriptoribus adversatur. Horum autem sententiæ tam communiter traditæ nos refragari non audemus, & particularis biographi placito subscribere, præsertim quia incerti est temporis ac nominis, incertæ auctoritatis: & quamquam, ut candide fatear, exiguæ sunt auctoritatis alii etiam biographi, quos ego quidem viderim, maluimus tamen hic loqui cum pluribus, quam anonymum istum sequi. Alii itaque auctores aliter de re præsenti statuunt, de Sancti ex Italia in Galliam Narbonensem reditu, & mortis loco ita loquentes:

[78] [id quod aliis passim Vitæ scriptoribus repugnat.] Diedus in Vita apud nos cap. 4, In Galliam inquit, delatus est.. In patriam itaque iter dirigens, ad oppidum quoddam pervenit, quod Rochus patruo .. donaverat &c. Pinus: Illinc redire cœpit in patriam .. illicque quinquennio miserabiliter habitus in vinculis. Apud Petrum de Natalibus in Supplemento: In Galliam remeavit, & in paterno captus oppido .. carceri .. detruditur, in quo exacto quinquennio .. in pace obdormivit. Jacobus Philippus Bergomensis ad annum Christi 1327: Indeque digressus, Deo comite, in Galliam .. delatus est… In primo denique castro perveniens, tamquam explorator comprehensus, in vincula & in carceribus detruditur, & quinquennii tempus ibi consumpsit. Accedit eo, quod Martyrologium Romanum ita eum annuntiet: In Gallia Narbonensi apud Montem Pessulanum &c. Spondanus antea designatus, Mompellerium, ait, revertens, cum omnibus incognitus pro exploratore comprehensus fuisset &c. Ex his non suffragamur Vitæ ex Italico redditæ Teutonice, de qua superius num. 73: nam tametsi illa non nominet loca, quæ supra exprimebat anonymus, indicat tamen, S. Rochum ex Italia digressum petiisse urbem quamdam ad Alemannicos tractus, & ibidem captivitati mancipatum &c.

[79] Merito requiret & exspectabit lector, quid de ejusdem Sancti historia, [Acta celebritati ac ætati Sancti hujus] satis quidem mirabili, sed non magno auctoritatis legitimæ, prout modo indicabam, pondere comprobata, censeri debeat. Papebrochius noster jam pridem in quadam scheda posthuma hæc de illa reliquit scripto commendata: Ex omnibus, quæ de hoc Sancto scripta leguntur, nulla certa fide omnia, unum videtur constare, venisse eum ex Gallia Narbonensi in Italiam, tempore alicujus magnæ mortalitatis (qualis fuit anno MCCCXLVIII & sequentibus) ac primum Aquapendente, tum etiam Romæ; ac denique post varias Italiæ urbes adjutas, Placentiam accessisse, multos ubique liberando mediante crucis signo. Correptus tamen lue ipsemet, ne gravis aliis esset, ad tugurium quoddam Sarmati trans Trebiam recepit se; ubi cujusdam nobilis Gothardi venaticus canis, ablatis e domini mensa panibus, eum aluit, quoad divinitus sanatus rediit ad Montem Pessulanum patriam suam. Ibi pro exploratore captus in carcere obiit. Sed nomen sanctitatemque Viri prodentibus energumenis, honorifice sepultus, cœpit patronus contra pestem haberi. Id cum anno MCDXIV Constantiæ innotuisset collectis ibidem ad concilium Patribus, & instituta supplicatione pestis cessasset; illi postea revertentes ad propria, Rochi venerationem ubique propagarunt. Veneti corpus se habere dicunt in nominis ejus parthenone ab anno MCDLXXXV: sed potiorem partem constat Arelatem delatam anno MCCCLXXII, indeque pluribus communicatas reliquias. Sic ille, re tamen tunc temporis etiamnum præmatura. Consuli itaque possunt, quæ de concilio Constantiensi a nobis expensa sunt superius § 2; de translato autem corpore ibidem, & § 6.

[80] Mirum interea videbitur, Sanctum tam illustrem non habere melioris notæ Acta. [non satis convenientia.] Sed consideremus, varias divinæ providentiæ & investigabiles vias esse, quibus glorificantes se glorificat: hos quidem tum in vita tum in morte; alios autem post mortem potissimum, ut videtur accidisse S. Rocho: cujus gesta non pauca, dum viveret, ad hominum notitiam, ut ea ad posteros transmitterent, obscuro modo pervenere; sed quanti apud Deum is esset meriti, quamque pretiosa in conspectu Domini mors ejus, declarare manifestissimis publicæ venerationis signis idem Dominus voluit per præsentissimum adversus luem pestiferam patrocinium, per erectas confraternitates, ædes sacras, supplicationes, peregrinationes, vota; quibus ubique terrarum nomen ejus illustravit, ac propagavit adeo, ut omne hominum genus innata quadam pietate magnum hunc Sospitatorem sibi apud Deum propitium reddere satagat, certantibus veluti studiis eum invocando, æstimando ac diligendo; quod tum præcipue contingit, quando divina justitia, humanorum peccatorum ultrix, ferale in eos tragicæ luis flagellum intorquet.

[81] Præter ea vero, quæ per decursum hujus Commentarii castiganda notavimus in historia Rochiana, [Annus ac dies mortis,] meminisse etiam juvat, annum mortis ejus, quem signant scriptores, molestiam facessere. Communis est sententia, Sanctum ex hac vita emigrasse anno Christi 1327. Ita Diedus, ita Compendium vitæ apud Petrum de Natalibus, ita Jacobus Philippus Bergomensis, Spondanus, Bzovius, Catellus. Apud Claudium de Rota signatur annus 1322; sed vitio, uti suspicor, amanuensis vel typothetæ. Fertur etiam obiisse mortem anno ætatis trigesimo secundo. Quod si verum sit, natalis ejus spectat ad annum Christi 1295. Laudatus Jacobus Philippus diem ipsius emortualem ponit decimum sextum Kal. Septembris, uti etiam faciunt Compendium citatum, ac Catellus; nec non Diedus in nostro saltem Ms.; nam in editis duobus exemplaribus notatur decimo septimo Kal. Septembris. Pinus autem decimo sexto Kal. Augustas obiisse eum signat, si ipsius, ac genuina sit illa positio, & non corrupta ab alio. Sed de anno, ut eo redeam, 1327, quo mortem ejus consignant, quædam supersunt observanda.

[82] [nec non gestorum in Italia] Si vera de Sancto referantur, anno ætatis vigesimo vel circiter profectus fuerit in Italiam. Superatisque Alpium jugis & anfractibus Italiam ingressus, ad oppidum appulit, quod incolæ Aquampendentem nominant: id enim sævissima peste vexabatur, ut videre datur in Vita Diedana apud nos cap. 2 sub initium. Quam miras vero ibidem, & in aliis per Italiam locis sanationes confecerit in tollenda pestifera lue, pluribus deinde iidem biographi commemorant. Quæ ut vera sint, necesse est, ut inveniatur anno circiter Christi 1315, ætatis S. Rochi circiter vigesimo, si subsistant, quæ ex vulgari opinione de illa dixi, pestis, quæ per Italiam tunc sit grassata, & pestis hujusmodi, ut mirabilibus ibidem ab eo patratis accommodari posse videatur, de quibus auctores. Quærenti mihi illam occurrit apud Spondanum ad annum Christi prædictum 1315, num. 6 pestilentia, ita universam pene Europam depasta, ut tertia pars hominum ab ea absumpta putetur. Verum objiciet aliquis: Etiamsi annus ad rem nostram sit accommodatus, non videtur tamen illa esse pestilentia, quam investigamus; Diedus enim, & alii, qui res a Sancto gestas memoriæ prodidere, indicare dumtaxat videntur contagionem pestilentem, quæ per Italiam, non vero, quæ per universam pene Europam sit grassata, cum varias utique Italiæ civitates ab eo sospitatas recenseant. Sed responderi potest, scriptores loqui de sola Italia (quidquid sit de aliis Europæ regionibus) quia de solo Rocho potissimum apud ipsos est sermo, qui in sola Italia admirabiles illas magni sospitatoris partes egit, reliquis Europæ plagis ad eorum propositum non spectantibus.

[83] [tempore pestis.] At paullo ulterius progrediamur. Jacobus Philippus Bergomensis ad annum Christi 1348, Pestis, ait, lugubris & miseranda hoc anno incepit, & per tres annos per totum pene orbem debacchata est, quæ passim per provincias irrepens .. adeo desæviit, ut vix decimus quisque ex millesimo homine superfuerit. Tragicam illius scenam pluribus repræsentant Spondanus ac Raynaldus Baronii continuatores, ad istum annum. Ad hanc si cum Papebrochio superius allegato respicere lector velit; tunc secundum ea, quæ ex scriptoribus retuli paullo ante; Sancti natalis innecti poterit anno Christi 1328, peregrinatio in Italiam anno 1348, obitus autem 1360, si, ut fertur, anno ætatis 32 e vita excesserit. Dixi, secundum ea, quæ ex scriptoribus retuli. Quoniam vero ea tam obscura & incerta sunt, nec certo constat, utrum e duobus contagiis sit in rem præsentem magis accommodatum; placuit mihi potius in initio hujus Commentarii emortualem Sancti annum affigere seculo XIV, quam anno ejusdem seculi determinato.

[84] Postremum est, ut de duobus Vitæ exemplaribus Latini:, [Observationes quædam] quorum alterum typis antea fuit editum, alterum est Ms., a nobis proxime excudendis, lectorem præmoneam. Acta Latina Diedi antiquiora sunt, quam Pini: hujus tamen quam illius lucubratio videtur nobis melioris notæ, quia minus amplificata & verbosa, ita tamen, ut, si utriusque argumentum spectes, eadem utriusque fere substantia sit: quam an idem Pinus ex Diedo contraxerit, non habemus exploratum. Sed quoniam hujus Acta, quam istius longe majorem habent ætatem, Diedana typis committere visum est. Antiquitate quidem antecessit Petrus de Natalibus; sed præterquam quod apud ipsum non exstet nisi compendium in Supplemento seu appendice ad Catalogum Sanctorum, quem conscripsit; illud etiam ipsum compendium, uti & dictam appendicem seu supplementum non esse istius auctoris, multa persuadent. Nam primo, præfatiuncula eidem præmissa id non obscure indicat, dum hæc dicit: Postquam ad libri calcem (Catalogi nempe Sanctorum) .. pervenimus, nobis visum est, fore haud inutile, quorumdam Sanctorum gesta subnectere, quæ ex eorum historiis .. AUCTOREM HUJUS (nimirum historiæ vel Catalogi) imitati decerpsimus. Secundo, idem persuadet notatio annorum, qui cum Petri ætate, de qua dictum est supra § 7 num. 74, neutiquam conveniunt. Etenim cap. 4 S. Vincentii Ferrerii canonizatio ponitur anno 1455; cap. 7 S. Catharinæ Senensis translatio 1430; canonizatio 1460; cap. 9 S. Monicæ translatio 1417; cap. 11 S. Bernardini Senensis obitus 1443, canonizatio 1450, translatio 1472. Plura in hoc genere videri ibidem possunt cap. 12, 15 (quod est de S. Rocho) item cap. 22.

[85] Præter illa vero, quæ de ejus ætate præmisi, lego in Bibliotheca chronologica nostri Labbei, [de duabus] Catalogum Sanctorum ab illo ad exitum fuisse perductum XXVI Maii anno MCCCLXXXII. In nova editione Italiæ sacræ tomo 10 seu Appendice, in qua inter anecdota Ughelliana de episcopatibus Italiæ antiquatis ponitur Equilinus, col. 87 dicitur: Petrus de Natalibus .. Equilinam sedem jam illustrabat anno MCCCLXXII, die XXVI Maii, ex plebano parochialis ecclesiæ SS. Apostolorum creatus episcopus post diem saltem undecimum Junii MDCLXIX * quo præfatam adhuc SS. Apostolorum administrabat ecclesiam. Frequens deinde ejus mentio fit in antiquis chartis, quas viderim, ad annum MCD. Hæc si ita sint, aberravit Vossius in Historicis Latinis lib. 3 cap. 8, circa annum MCDLXX quasdam Sanctorum historias eum edidisse referens. Aberravit Oudinus, dum in Commentario de Scriptoribus ecclesiasticis tom. 3, col. 2647 sic scribit: Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, quem in primo hujus Operis molimine male ad annum MCCCLXXX collocaveram, unica ferme centuria aberrans, anno hoc circiter MCDLX & sequentibus floruisse legitur. Sed in errorem induxit ipsum erroris fuga. Legitur, inquit; sed illud legitur, nihil est, si cum oculato Ughelli testimonio comparetur, qui vidit antiquas chartas in contrarium. Qui ab anno Christi 876 usque ad annum saltem 1463, quo agit de Andrea Bono, ultimo cathedræ Equilinæ episcopo, seriem istorum præsulum contexuit. Qui de dictis antiquis chartis ad annum 1400 postquam meminisset, quo, inquit, ex tabulario prætorio Torcellano Christophorus de Gibiginis beneficiatus in ecclesia S. Pauli de Venetiis, procurator Petri Natalis episcopi Equilini, instat apud prætorem Torcellanum pro executione sententiæ a patriarcha Gradensi contra quemdam Rodulphum de Prato latæ. Quid vis amplius? Corrigendus itaque etiam Miræus in Auctario de scriptoribus ecclesiasticis cap. 511, dum sub annum millesimum quadringentesimum septuagesimum quasdam Sanctorum historias breviter concinnasse eum memorat; & Natalis Alexander tomo 8 Historiæ ecclesiasticæ, anno 1714 Parisiis editæ; pag. 180, eodem parachronismo laborans. Hæc occasione Petri de Natalibus, nimis quidem multis in rem nostram; sed non sine fructu in rem communem, ut ipsius ætas e tam crasso tamque communi errore ad veram temporis rationem reducatur. At nos jam revertamur ad Diedum, quo non novimus antiquiorem, qui Actis S. Rochi suum nomen præfixerit.

[86] [Vitis] Hæc ergo cum ita se habeant, Vitam Diedanam recudere est animus, etiamsi probe norim liberali spongia illam indigere, & parergis, amplificationibus, atque id genus reculis, quæ auctor idem in schedis, quibus usus est, vel invenit, vel ipsemet attexuit, abunde refertam esse. Novi præterea agnitionem illam, qua S. Rochus post mortem innotuit hominibus, antea in captivitate ignotus, valde miram esse; quæ emunctioris naris criticis forte videbitur, aliquid habere de catastrophis, quibus scenæ exornari solent. Sed nos, qui, quoad possumus salva veritate, Actis Sanctorum favere debemus, falsitatis censuram huic agnitioni inurere non audemus. Sunt tamen alia quædam in illis castiganda: de quibus consule, quæ superius in Commentario diximus, & porro in nostris ad hanc Vitam Annotatis dicemus. Et vero, quodnam est exemplar emendationis non indigum, cum una fere omnium sit substantia, adeo in præcipuis factis (quidquid sit de eorum accidentibus) consentientium, ut, qui unam Vitam norit, omnes norit, ex fonte, uti videtur, non satis illimi & nitido haustas. Plura de Diedo & ejus lucubratione præmissa sunt supra. Porro proferemus illam ex nostro apographo, quod e bibliotheca S. Galli (celeberrimum est apud Helvetos in diœcesi Constantiensi monasterium Ordinis S. Benedicti; de quo Mabillonius in Annalibus ejusdem Ordinis) transcriptum notatur. Quia vero mendosum est, illud contulimus cum Vita edita apud illustrissimum Augustinum Valerium in Sanctis episcopis Veronensibus &c., quæ ibi exstat a fol. 58 verso, nec non cum alia antiqua ejusdem Vitæ impressione, ut sic prodiret apud nos emendatius. Atque hæc quidem hactenus de Vita S. Rochi excusa.

[87] [quas prælo committimus.] Nec vero exemplar Ms. Belfortianum, de quo superius injecta est mentio, a prælo arcendum videtur. Primo quia Ms. est, nec, quantum scimus, hactenus editum. Secundo, quia tametsi auctor sit incerti nominis ac temporis; non tamen certo nobis constat, an is ante Diedum non scripserit Vitam S. Rochi extra Italiam, & forte in Gallia, cum ex collatione apographi. Belfortiani cum aliis duobus exemplaribus, perspicue constet, illud in Gallia fuisse asservatum. Tertio quia satis breve ac nitidum. Quarto, quia tametsi in narrationis substantia fere conveniat cum Diedano, multum tamen differt in narrationis modo, ita ut hoc, critica istius censeri posse videatur. Quinto, quia videtur auctor rectius ac sincerius, dicamus etiam felicius, non signasse temporis characteres, e quibus chronotaxis rerum a Sancto gestarum formari possit. Et vero maluerit fortasse anonymus ille nullos hujusmodi characteres signare, quam ita incertos atque obscuros, ut nec